作者不詳不詳

De dignitate conditionis humanae libellus › 全文

De dignitate conditionis humanae libellus 全文

Anonymous · PL 17, 1015A–1018C

Caput I

第I章PL 17, 1015A
1

Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. XI, 26) . Tanta itaque dignitas humanae conditionis esse cognoscitur, ut non solo jubentis sermone, sicut alia sex dierum opera, sed consilio sanctae Trinitatis, et opere majestatis divinae creatus sit homo; ut ex primae conditionis honore intelligeret, quantum deberet suo conditori, dum tantum in conditione mox dignitatis privilegium praestitit ei conditor; ut tanto ardentius amaret conditorem, quanto mirabilius se ab eo esse conditum intelligeret: nec ob hoc solum quod consilio sanctae Trinitatis sic excellenter a conditore conditus est, sed etiam quod ad imaginem et similitudinem suam ipse creator omnium eum creavit, quod nulli alii ex creaturis donavit.

PL 17, 1015A

「我々の像と似姿に人を造ろう」(創世記11:26)〔引かれた句は創世記1:26〕。このように、人間の創造の尊さは大きいと知られる。人は、六日間のほかの業のように命じる言葉だけによってではなく、聖なる三位一体の協議と、神の威光の業によって造られたからである。それは、人が最初の創造の栄誉から、自分の創り主にどれほど負っているかを悟るためであった。創り主は創造においてただちに、それほどの尊さの特権を人に与えたのである。それは、自分がどれほど驚くべく創り主に創られたかを悟るほど、いっそう熱く創り主を愛するためである。人は、聖なる三位一体の協議によってこのように卓越して創り主に創られたからというだけでなく、万物の造り主自身が、自分の像と似姿に人を造ったからでもある。これは、被造物のうちほかのどれにも与えなかったことである。

Caput II

第II章PL 17, 1015B
1

Quae imago diligentius ex interioris hominis nobilitate est consideranda. Primo quidem quod sicuti Deus unus semper ubique totus est, omnia vivificans, movens et gubernans, sicut Apostolus confirmat quod: In eo vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28) ; sic anima in suo corpore ubique tota viget, vivificans illud, movens, et gubernans.

PL 17, 1015B

この像は、内なる人の高貴さからいっそう丁寧に考察されねばならない。第一に、神が唯一であって常にどこにも全体としており、すべてを生かし、動かし、治めているように。使徒が「我々はこの者において生き、動き、存在している」(使徒言行録17:28)と確かめているとおりである。同じように、魂も自分の体のどこにも全体として力をもち、それを生かし、動かし、治めている。

2

Nec enim in majoribus corporis sui membris major, et in minoribus minor: sed in minimis tota, et in maximis tota. Et haec est imago unitatis omnipotentis Dei, quam anima habet in se. Quae quoque quamdam sanctae Trinitatis habet imaginem.

PL 17, 1015B

魂は、体の大きな部分で大きく、小さな部分で小さいのではない。最も小さな部分にも全体としており、最も大きな部分にも全体としている。これが、全能の神の一体性の像であり、魂が自分のうちに持つものである。魂はまた、聖なる三位一体の、ある像をも持っている。

3

Primo in eo quia sicut Deus est, vivit, et sapit; ita anima secundum suum modum est, vivit et sapit.

PL 17, 1015B

第一に、神が在り、生き、知るように、魂もその仕方に応じて在り、生き、知る点である。

4

Est quoque et alia trinitas in ea, qua ad imaginem sui conditoris perfectae quidem et summae Trinitatis, quae ex Patre et Filio et Spiritu sancto condita est: et licet unius illa naturae, tres tamen in se dignitates habet, id est, intellectum, voluntatem, et memoriam.

PL 17, 1015B

魂のうちには、もう一つの三つ組もある。それによって、父と子と聖なる霊によって創られた魂は、自分の創り主、すなわち完全で至高の三位一体の像に倣っている〔quae … condita est の係りは定かでない。三位一体は創られたものでないので、魂に係けて取った〕。魂は本性は一つであるが、自らのうちに三つの尊い働き〔dignitates〕、すなわち知性と意志と記憶を持つ。

5

Quod idem, licet aliis verbis, in Evangelio designatur, cum dicitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua (Matth. XXII, 37) , id est, ex toto intellectu, et ex tota voluntate, et ex tota memoria.

PL 17, 1015C

同じことが、言葉を変えて福音書にも示されている。「汝の神である主を、汝の全心で、汝の全魂で、汝の全精神で愛せ」(マタイ22:37)と言われるとき、それは、全知性で、全意志で、全記憶で、ということである。

6

Nam sicut ex Patre generatur Filius, et ex Patre Filioque procedit Spiritus sanctus; ita ex intellectu generatur voluntas, et ex his item ambobus procedit memoria, sicut facile a sapiente quolibet intelligi potest; nec enim anima perfecta esse sine his tribus, nec horum trium unum aliquod, quantum ad suam pertinet beatitudinem, sine aliis duobus integrum constat: et sicut Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus est, non tamen tres dii sunt, sed unus Deus tres habens personas; ita et anima intellectus, anima voluntas, anima memoria, non tamen tres animae in uno corpore, sed una anima tres habens dignitates.

PL 17, 1015C

父から子が生まれ、父と子から聖なる霊が発出するように、知性から意志が生まれ、この両方から記憶が発出する。これは、どんな賢者にも容易に理解できる。魂はこの三つなしには完全でありえず、この三つのうちどれか一つも、その幸いに関わるかぎり、ほかの二つなしには完全ではない。また、父は神、子は神、聖なる霊は神であるが、三つの神々ではなく、三つのペルソナを持つ一つの神であるように、魂もまた、知性が魂、意志が魂、記憶が魂であるが、一つの体に三つの魂があるのではなく、三つの尊い働きを持つ一つの魂である。

7

Atque in his tribus ejus imaginem mirabiliter gerit in sua natura noster interior homo, ex quibus quasi excellentioribus animae dignitatibus jubemur diligere conditorem; ut in quantum intelligitur, diligatur: et quantum diligitur, semper in memoria habeatur.

PL 17, 1016A

この三つにおいて、我々の内なる人は、その本性のうちに神の像を驚くべく帯びている。魂のいわば卓越した尊い働きであるこれらによって、我々は創り主を愛せよと命じられている。それは、創り主が理解される程度に応じて愛され、愛される程度に応じて、常に記憶にとどめられるためである。

8

Nec solus sufficit de eo intellectus, nisi fiat in amore ejus voluntas: immo nec haec duo sufficiunt, nisi memoria addatur, qua semper in mente intelligentis et diligentis maneat Deus; ut sicut non potest esse momentum, quo homo non utatur vel fruatur Dei bonitate et misericordia; ita nullum debeat esse momentum, quo praesentem eum non habeat memoria.

PL 17, 1016B

彼を愛することにおいて意志が生じなければ、彼についての知性だけでは足りない。いや、この二つも、記憶が加わらなければ足りない。記憶によって、神は理解し愛する者の精神に常にとどまるのである。人が神の善さと慈しみを用いも享受もしない瞬間がありえないように、記憶が神を現在のものとして持たない瞬間もあってはならない。

9

Et ideo, dilectissime fili, juste mihi videtur dictum interiorem hominem imaginem esse Dei; anima enim nominatur totus interior homo, qua vivificatur, regitur, continetur lutea illa massa humectata succis, ne arefacta dissolvatur.

PL 17, 1016B

それゆえ、最愛の子よ、内なる人が神の像であると言われるのは、私には正しいと思われる。内なる人の全体が魂と名づけられるからである。魂によって、体液で湿らされたあの泥の塊は、乾いて崩れ去ることのないよう、生かされ、治められ、保たれている。

10

Deus dicitur vis illa ineffabiliter magna, et innumerabiliter sapiens, ut scriptum est: Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus (Psalm. CXLVI, 5) ; et incomparabiliter suavis, ut alibi dicit: Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus (Psal. CXLIV, 5) .

PL 17, 1016B

神は、あの言い表せないほど大きく、数えられないほど賢い力と呼ばれる。「我々の主は大きく、その力は大きく、その知恵は数えきれない」(詩篇146:5)と書かれているとおりである。また、比べようもなく優しい力ともされ、別の所でこう言う。「主はすべての者に優しく、その憐れみ〔miserationes〕はそのすべての業の上にある」(詩篇144:5)〔引かれた句は詩篇144:9〕。

11

Ex qua, et per quam, et in qua sunt omnia, quae sunt; reguntur omnia, quae sunt; continentur omnia, quae sunt: omnia dico ipsam universitatem, quae est totum, quod aliud est, quam ipse qui fecit, et non est factus: sed ipse est ex quo, et qui ex eo, et quo; quod Deus ex quo est, Pater dicitur a nobis pauperibus sensu, pauperioribus verbis; quod qui ex eo, Filius dicitur: quod quo Spiritus sanctus.

PL 17, 1016C

存在するすべてのものは、この力から、この力によって、この力において存在し、存在するすべてのものは治められ、存在するすべてのものは保たれる。すべてと私が言うのは、宇宙そのもの、すなわち全体であって、それは、作ったが作られなかった者自身とは別のものである。だがその者自身が、「それから」の者であり、「その者から出る」者であり、「それによって」の者である。「それから」である神は、思いの貧しい我々によって、いっそう貧しい言葉で、父と呼ばれる。「その者から出る」者は子と呼ばれ、「それによって」は聖なる霊と呼ばれる。

12

Ideo autem dicitur Deus Pater; quia ipse est ex quo, et sapientia est, qua ordinantur omnia: et dilectio, qua se volunt omnia ita manere, ut ordinata sunt.

PL 17, 1017A

神が父と呼ばれるのは、彼自身が「それから」の者であり、知恵であって、それによってすべてが秩序づけられ、また愛であって、それによってすべてが、秩序づけられたとおりにとどまることを望むからである。

13

Ex quo ergo, et qui ex eo, et quo se diligunt, ipsa duo tria sunt, et illa tria ideo unum; quia sic sunt ex uno illa duo, ut tamen ab ipso non sint separata: sed ex ipso sunt, quia non a se: et in ipso, quia non separata: et ipsum ipsa quod ipse, et ipsum ipse quod ipsa; et non ipsum ipsa qui ipse, et non ipsa ipse quae ipsa.

PL 17, 1017A

「それから」の者、「その者から出る」者、そして「それによって」互いに愛し合うものにおいて、この二つ〔のもの〕が三つであり、その三つが一つであるのは、あの二つが一つの者から出ていながら、その者から分かたれていないからである。それらは、自らからではないがゆえにその者から出ており、分かたれていないがゆえにその者のうちにある。そして、それらは彼であるところのもの〔quod〕と同じものであり、彼もそれらであるところのもの〔quod〕と同じものである。しかし、それらは彼である者〔qui〕と同じではなく、彼もそれらである者たち〔quae〕と同じではない〔この一文は代名詞の性・数を入れ替えて、何であるか(quod)では同じで、誰であるか(qui・quae)では別であることを言うと取った。ミーニュの脚注は「同じ版は et non ipsa quae ipsa と読む」と記し、続けてその版が次の句を Ista duo Deus est と読むことも記す〕。

14

Vis ista Deus est, et ipse Deus tria est, et unumquodque horum trium Deus est, et omnia tria illa non dii, sed Deus est. Ad imaginem ergo suam conditor, ut dictum est, fecit animam hominis, quae tota dicitur anima.

PL 17, 1017A

この力は神であり、神自身は三つであり、この三つのそれぞれは神であり、その三つすべては神々ではなく神である〔ミーニュの脚注は、同じ版がこの句を「Ista duo Deus est」(この二つは神である)と読むと記す〕。したがって、言われたように、創り主は自分の像に人の魂を作った。その全体が魂と呼ばれる。

15

Non autem aliud hominis quam animam significo, cum mentem dico: sed propter aliud animam, et propter aliud mentem.

PL 17, 1017A

私が精神と言うとき、人の魂のほかのものを指すのではない。ただ、一方のゆえに魂と呼び、他方のゆえに精神と呼ぶのである。

16

Nam totum quod vivit, hominis anima est: cum autem anima in se agit se, et ex se, et per se, sola mens dici solet: sensus vero ad sua ministeria implens, consuetius anima dicitur. Mens ergo scire gignit, et amat scire, quod scit.

PL 17, 1017B

生きているものの全体は、人の魂である。だが魂が、自らのうちで、自らから、自らによって自らを動かすとき、ただ精神と呼ばれるのが常である。感覚を自分の働きのために満たすときには、いっそう普通には魂と呼ばれる。したがって精神は知ることを生み、自分が知る、その知ることを愛する。

17

Non illud scire dico, quo repente scitur res aliqua, quae ante nesciri putabatur: sed illud, unde et aliquod et omne quidquid scitur vel nescitur, sciri potest. Illud ergo scire mens gignit, et cum genitum est, scientia potest dici.

PL 17, 1017B

私が言う知ることとは、以前は知られていないと思われたものが突然知られる、そのことではない。そこから、何かあるものも、知られるものも知られないものもすべて、知りうるようになる、そのような知ることである。この知ることを精神は生み、それが生まれたとき、知識と呼ぶことができる。

18

Sunt ergo jam duo, mens, et quod ipsa mens scit: restat tertium utriusque commune. Omnis mens quidquid scit, amat scire. Amor non minus quam inter duos est, amantem, et quod amatur. Unus est ergo amborum amor, qui et tertius est.

PL 17, 1017B

こうして、すでに二つがある。精神と、その精神が知るものである。残るのは、その両方に共通する第三のものである。どの精神も、何を知るにせよ、知ることを愛する。愛は、愛する者と愛されるものという、少なくとも二者のあいだにある。したがって、両者の愛は一つであり、それが第三のものでもある。

19

Non autem potest negari hoc totum unam esse animam, et unam animam haec tria esse; sicut enim haec tria vere una anima sunt, sic non minus vere una anima est hoc unum et hoc alterum et hoc tertium.

PL 17, 1017C

だが、この全体が一つの魂であり、これら三つが一つの魂であることは否定できない。これら三つが真に一つの魂であるように、この一つのものも、あの別の一つのものも、第三のものも、同じく真に一つの魂だからである。

20

Comparet igitur se haec creatura tam eminens Creatori suo supereminenti sibi, excepto hoc, et multum supra se amoto, quod omnis bonitas, et omne bonum, et omnis bonitatis et boni dulcedo creatoris a se ipso est: creatura vero non solum quod est, sed etiam quod talis est, ab alio est, non a se; et ipse quod est, semper est.

PL 17, 1017C

それゆえ、これほど卓越したこの被造物は、自分を、自分をはるかに超えて卓越する自分の造り主と比べるがよい。ただし、次の点は除き、自分よりはるか上に取り去っておいて。すなわち、すべての善さ、すべての善、善さと善の甘美さは、造り主においては自分自身からであるが、被造物は、あるということだけでなく、このようにあるということも、他者から、自分からではないということである。造り主自身は、あるものとして、常にある。

21

Licet et ipsa anima modo quodam suo incommutabilis est; nam semper anima est, postquam esse coeperit, et scit, et scire vult.

PL 17, 1017C

魂自身もまた、ある仕方では変わらない。魂は、あり始めたのちは常に魂であり、知り、知ることを望むからである。

22

Comparet ergo, ut dixi, se anima eo modo, quo potest, creatori suo; ut dicatur mens Pater; quia gignit scire: dicatur scire Filius; quia ex alio est, et non est aliud, quam ipsum quod ipse est, ex quo est: dicatur amor Spiritus sanctus; quia amborum est eorum, qui se amant.

PL 17, 1017C

したがって、私が言ったように、魂は、できる仕方で自分の造り主と比べるがよい。精神は父と呼ばれる。知ることを生むからである。知ることは子と呼ばれる。ほかのものから出ており、それが出てきた元の者自身であるもの以外のものではないからである。愛は聖なる霊と呼ばれる。愛し合う二者の両方のものだからである。

23

Unde in nostris Scripturis saepius amor, id est, charitas, quae in Deo est erga nos, et quae a nobis in Deum, Spiritus ipse appellatur: et haec de imagine, o dilectissime fili, habeto.

PL 17, 1018A

それゆえ、我々の聖書では、神のうちにあって我々に向かう愛〔amor〕、すなわち愛〔charitas〕、また我々から神に向かう愛が、しばしば霊そのものと呼ばれる。像についてはこれだけを、最愛の子よ、心得よ。

Caput III

第III章PL 17, 1018A
1

Nunc vero de similitudine aliqua intellige, quae minoribus cernenda est; ut sicut Deus Creator, qui hominem ad similitudinem suam creavit, est charitas, est bonus, et justus, patiens atque mitis, mundus et misericors, et caetera virtutum sanctarum insignia, quae de eo leguntur: ita homo creatus est, ut charitatem haberet, ut bonus esset et justus, ut patiens atque mitis, mundus et misericors foret.

PL 17, 1018A

次に、似姿について、あるものを理解せよ。それはより小さなことのうちに見るべきものである。人を自分の似姿に造った造り主なる神は、愛であり、善く、正しく、忍耐強く柔和で、清く慈しみ深く、そのほか、神について読まれる聖なる徳の印を備えている。それと同じように、人は、愛を持ち、善く正しく、忍耐強く柔和で、清く慈しみ深い者であるように造られた。

2

Quas virtutes quanto plus quisque in seipso habet, tanto propius est Deo, et majorem sui conditoris gerit similitudinem.

PL 17, 1018B

誰でもこれらの徳を自分のうちにより多く持つほど、神により近く、自分の創り主の似姿をより多く帯びる。

3

Si vero, quod absit, aliquis per devia vitiorum, et divortia criminum ab hac nobilissima sui conditoris similitudine degener oberrat, tunc fiet de eo quod scriptum est: Et homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13) .

PL 17, 1018B

だが、もしそうなることがないよう願うが、誰かが悪徳の逸れ道と罪過の分かれ道を通って、自分の創り主のこの最も高貴な似姿から堕落してさまようなら、そのとき、書かれていることがその人に起こる。「人は栄誉のうちにあったが悟らなかった。思慮のない家畜に比べられ、それらに似た者となった」(詩篇48:13)。

4

Qui major honor potuit homini esse, quam ut ad similitudinem sui factoris conderetur, et eisdem virtutum vestimentis ornaretur; quibus et conditor, de quo legitur: Dominus regnavit, decorem indutus est (Psal. XXIX, 1) ; id est, omnium virtutum splendore, et totius bonitatis decore ornatus?

PL 17, 1018B

人にとって、自分の作り主の似姿に創られ、創り主と同じ徳の衣で飾られること以上に、大きな栄誉がありえたであろうか。創り主については、こう読まれる。「主は王として治め、麗しさをまとった」(詩篇29:1)〔引かれた句は詩篇92:1〕。すなわち、あらゆる徳の輝きと、善さのすべての美しさで飾られている。

5

Vel quod majus homini potest esse dedecus, aut infelicior miseria, quam ut hac similitudinis gloria sui conditoris amissa, ad informem et irrationabilem brutorum jumentorum delabatur similitudinem?

PL 17, 1018B

あるいは、人にとって、自分の創り主の似姿というこの栄光を失い、形も理性も無い、獣同然の家畜の似姿に落ちること以上に、大きな恥辱、より不幸な悲惨があろうか。

6

Quapropter, o dilectissime, quisque diligentius attendat primae conditionis suae excellentiam, et venerandam in seipso sanctae Trinitatis imaginem agnoscat, honoremque similitudinis divinae ad quem creatus est, nobilitate morum, exercitio virtutum, dignitate meritorum habere contendat; ut quando appareat qualis sit, tunc similis ei appareat, qui se mirabiliter ad similitudinem suam in primo Adam condidit, mirabiliusque in secundo reformavit (I Joan. III, 2) .

PL 17, 1018C

それゆえ、最愛の者よ、誰もが自分の最初の創造の卓越をいっそう丁寧に心に留め、聖なる三位一体の像を、敬うべきものとして自分のうちに認め、自分がそのために造られた神の似姿の栄誉を、品性の高貴さ、徳の実践、功績の尊さによって保つよう努めよ。それは、どのような者であるかが現れるとき、その人が、自分を第一のアダムにおいて驚くべく自分の似姿に創り、第二のアダムにおいてさらに驚くべく造り直した者に、似た者として現れるためである〔qualis sit の主語は定かでない。人と取った〕(一ヨハネ3:2)。