作者不詳不詳

De concordia Matthaei et Lucae in genealogia Christi › 全文

De concordia Matthaei et Lucae in genealogia Christi 全文

Anonymous · PL 17, 1011C–1014D

Caput I

第I章PL 17, 1011C
1

In Christi generatione Matthaeus et Lucas dissentire videntur, propterea quod cum alter, id est, Matthaeus descendendo: alter, id est, Lucas ascendendo, ejusdem generationis seriem texat.

PL 17, 1011C

キリストの生まれ〔の系図〕について、マタイとルカは食い違っているように見える。一方、すなわちマタイは下って、他方、すなわちルカは上って、同じ系図の連なりを織り上げるからである。

2

Matthaeus quidem ab Abraham exordium narrationis sumens, et ad David usque descendens, deinde per Salomonem usque ad Joseph lineam deducit: Lucas vero a Joseph incipiens, per Nathan ad David, et a David usque ad Abraham, postremo ab Abraham usque ad Adam generationis ordinem revolvendo ascendit.

PL 17, 1011C

マタイは、アブラハムから語りの冒頭を取り、ダビデまで下り、さらにソロモンを通ってヨセフまで系統を導く。ルカはヨセフから始め、ナタンを通ってダビデに至り、ダビデからアブラハムまで、最後にアブラハムからアダムまで、系図の順をさかのぼって上る。

3

Unde contingit ut a David deorsum, cum ille per Nathan, iste per Salomonem generationis tramitem deducat, totus pene computationis ordo dissideat.

PL 17, 1011C

そのため、ダビデから下では、一方はナタンを通り、他方はソロモンを通って系図の道筋を導くので、数え方の順序のほとんど全体が食い違うことになる。

4

Sed quia Scriptura sacra diversa quandoque recipit, adversa autem omnino non admittit; dum non permittimur credere contrarietatem, latentem cogimur quaerere veritatem.

PL 17, 1011C

しかし聖書は、時に異なるものを受け入れても、相反するものはまったく受け入れない。我々は矛盾を信じることを許されていないのだから、隠れている真理を探さざるをえない。

5

Matthaeus igitur generationem Christi descendendo computat, ostendens Filium Dei per carnis susceptionem factum esse Filiun hominis: Lucas eamdem ascendendo texit, demonstrans filios hominum effici filios Dei per gratiam adoptionis.

PL 17, 1011D

さて、マタイはキリストの系図を下って数える。それは、神の子が肉を受け取ることによって人の子となったことを示すためである。ルカは同じ系図を上って織り上げる。それは、人の子らが養子とする恩寵によって神の子らとなることを示すためである。

6

Propterea etiam Matthaeus generationis seriem usque ad Christum natum ducere volens, non a primo parente Adam, sed ab Abraham exorsus est; ut ostenderet quod susceptio carnis in Filio Dei non fuit primae conditionis institutio, sed promissionis postmodum factae impletio.

PL 17, 1011D

そのためマタイも、系図の連なりをキリストの誕生まで導こうとして、最初の親アダムからではなく、アブラハムから始めた。それは、神の子における肉の受け取りが、最初の創造の定めではなく、のちになされた約束の成就であったことを示すためである。

7

Lucas vero a Christo baptizato incipiens, non in David vel in Abraham, sed nec in Adam finem fecit: sed per David et Abraham atque Adam transiens, ad Deum ascendit; ut aperte daret intelligi, quod ii qui per generationem carnis filii sunt hominum, per regenerationem baptismatis in adoptionem transeunt deitatis.

PL 17, 1012C

ルカは、洗礼を受けたキリストから始め、ダビデやアブラハムで、いやアダムでさえも終わりとせず、ダビデとアブラハムとアダムを通り過ぎて神にまで上った。それは、肉の生まれによって人の子らである者たちが、洗礼の再生によって、神性への養子に移ることを、はっきりと悟らせるためである。

8

Ideo Matthaeus in genealogia non nisi naturales filios computare voluit: Lucas vero inter naturales etiam adoptivos ascribit; ut ostendatur et in Christo nascente vera fuisse carnis susceptio, et in nobis renascentibus non per naturam, sed per gratiam provenire adoptio.

PL 17, 1012C

だからマタイは、系図において生まれによる子だけを数えようとした。ルカは、生まれによる子のあいだに養子をも加えている。それは、生まれるキリストにおいて肉の受け取りが真実であったこと、また再び生まれる我々においては、養子が本性によってではなく恩寵によって与えられることを示すためである。

9

Haec ergo fuit causa quare in generationis serie alios Matthaeus, et alios Lucas patres posuit; quia ille, sicut diximus, solos naturales: iste vero naturalibus etiam adoptivos connumeravit. Quod ut melius patere possit, utrorumque narrationem conferamus.

PL 17, 1012D

これが、系図の連なりにおいて、マタイが一方の父たちを、ルカが他方の父たちを挙げた理由である。前者は、先に述べたように、生まれによる子だけを、後者は、生まれによる子に養子をも数え加えたのである。これがいっそう明らかになるように、双方の語りを突き合わせよう。

10

Ordo generationis Christi secundum Matthaeum talis est: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Jacob, Jacob genuit Judam, Judas genuit Phares, Phares genuit Esron, Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab, Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon, Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed, Obed genuit Isai, vel Jesse, Jesse genuit David, David genuit Salomonem, Salomon genuit Roboam, Roboam genuit Abiam, Abia genuit Asa, Asa genuit Josaphat, Josaphat genuit Joram, Joram genuit Oziam (Matth. I, 2 et seq.) .

PL 17, 1012D

マタイによるキリストの系図の順は、次のとおりである。「アブラハムはイサクをもうけ、イサクはヤコブをもうけ、ヤコブはユダをもうけ、ユダはペレツをもうけ、ペレツはヘツロンをもうけ、ヘツロンはアラムをもうけ、アラムはアミナダブをもうけ、アミナダブはナフションをもうけ、ナフションはサルモンをもうけ、サルモンはボアズをもうけ、ボアズはオベドをもうけ、オベドはイサイ〔Isai〕、またはエッサイをもうけ、エッサイはダビデをもうけ、ダビデはソロモンをもうけ、ソロモンはロボアムをもうけ、ロボアムはアビアム〔底本は Abiam、次に Abia。同一人物と見て、刷りのまま音写した〕をもうけ、アビアはアサをもうけ、アサはヨサファトをもうけ、ヨサファトはヨラムをもうけ、ヨラムはウジヤをもうけた」(マタイ1:2以下)。

11

Tres hic intermisit Evangelista, id est, Oziam sive Ochosiam, et Joas, et Amasiam; Joram enim primo loco genuit Ochoziam, et Ochosias genuit Joas, et Joas genuit Amasiam, et Amasias demum genuit Oziam, de quo nunc dicitur: Joram genuit Oziam.

PL 17, 1013A

ここで福音書記者は三人を省いた。すなわちウジヤ、またはアハズヤ〔底本は Oziam sive Ochosiam。省かれたのはアハズヤで、続く文もヨラムがまずアハズヤをもうけたと言う。Oziam は名の取り違えらしい〕、ヨアシュ、アマツヤである。ヨラムはまずアハズヤをもうけ、アハズヤはヨアシュをもうけ、ヨアシュはアマツヤをもうけ、アマツヤが最後にウジヤをもうけたのであって、このウジヤについて今「ヨラムはウジヤをもうけた」と言われている。

12

Quod ita intelligendum est, genuit videlicet mediantibus supradictis; quia per illos de semine ejus processit.

PL 17, 1013A

これは、すなわち、先に述べた者たちを介してもうけた、という意味に取らねばならない。ウジヤは彼らを通して、ヨラムの子孫から出たからである。

13

Hos autem Evangelista vel ideo praetermisit, ut numerus tesserae decadis aequaretur: vel ideo, quia Joram generi se miscuit Jezabel; et dictum erat per prophetam de domo Achab non esse quemquam regnaturum, nisi in quarta generatione: et ideo memoria ejus tollitur, eo usque a sancta generatione.

PL 17, 1013B

福音書記者がこの三人を省いたのは、十四代の数がそろうように〔底本は tesserae decadis。四と十、すなわち十四〕というためか、あるいはヨラムがイゼベルの血筋と縁を結んだためである。預言者によって、アハブの家からは第四の世代に至るまでの者のほか誰も王位に就かないと言われていた〔nisi in quarta generatione の係りは定かでない。第四代までの者のほかは、と取った〕。それゆえ、その記憶は聖なる系図から、そこまで〔eo usque。三代のあいだ〕取り除かれる。

14

Ozias ergo, qui et Azarias, genuit Joatham, Joatham genuit Achaz, Achaz genuit Ezechiam, Ezechias genuit Manassen, Manasses genuit Amon, Amon genuit Josiam, Josias genuit Jechoniam, Jechonias genuit Salathiel.

PL 17, 1013B

こうして、ウジヤ、またの名アザルヤは、ヨタムをもうけ、ヨタムはアハズをもうけ、アハズはヒゼキヤをもうけ、ヒゼキヤはマナセをもうけ、マナセはアモンをもうけ、アモンはヨシヤをもうけ、ヨシヤはエコンヤをもうけ、エコンヤはサラティエルをもうけた。

15

Veritas historiae habet quod Josias genuerit Eleachim, qui et Joachim, sive Jechonias dictus est: Eleachim autem genuit Joachim, qui et ipse sicut pater, Jechonias appellatus est: hic demum genuit Salathiel.

PL 17, 1013B

歴史の真実によれば、ヨシヤはエルヤキムをもうけた。彼はヨアキムとも、あるいはエコンヤとも呼ばれた。そしてエルヤキムはヨアキムをもうけ、このヨアキムも父と同じくエコンヤと呼ばれた。この者が最後にサラティエルをもうけた。

16

Dicemus ergo aut unum propter supradictam rationem, sive aliam quamcumque ob causam praetermissum: aut non esse eumdem Jechoniam illum, de quo dicitur: Josias genuit Jechoniam; et illum de quo dicitur: Post transmigrationem Babylonis Jechonias genuit Salathiel: sed priorem esse Patrem, secundum esse Filium: propter separationem autem et disjunctionem transmigrationis non esse repetitam inter eos generationis connexionem, ut diceretur: Jechonias genuit Jechoniam, Jechonias ergo genuit Salathiel, Salathiel genuit Zorobabel, Zorobabel genuit Abiud.

PL 17, 1013C

したがって我々はこう言おう。一人が、先に述べた理由によって、あるいは何かほかの理由によって省かれた。あるいは、「ヨシヤはエコンヤをもうけ」と言われるエコンヤと、「バビロンへの移住ののち、エコンヤはサラティエルをもうけた」と言われるエコンヤとは、同じ者ではなく、前者が父、後者が子である。ただ、移住による隔たりと断絶のために、両者のあいだに系図のつながりが繰り返されなかったのであり、そうでなければ、「エコンヤはエコンヤをもうけ」と言われたであろう。こうして、エコンヤはサラティエルをもうけ、サラティエルはゼルバベルをもうけ、ゼルバベルはアビウドをもうけた。

17

Huc usque ex libris veteribus generationis ordo texitur: quae sequuntur, auctoritas evangelistae confirmat.

PL 17, 1013C

ここまでは古い書によって系図の順が織られている。以下は福音書記者の権威が確かめる。

18

Abiud genuit Eliachim, Eliachim genuit Azor, Azor genuit Sadoc, Sadoc genuit Achim, Achim genuit Eliud, Eliud genuit Eleazar, Eleazar genuit Mathan, Mathan genuit Jacob, Jacob genuit Joseph.

PL 17, 1013C

アビウドはエリアキムをもうけ、エリアキムはアゾルをもうけ、アゾルはサドクをもうけ、サドクはアキムをもうけ、アキムはエリウドをもうけ、エリウドはエレアザルをもうけ、エレアザルはマタンをもうけ、マタンはヤコブをもうけ、ヤコブはヨセフをもうけた。

19

Hoc modo generationem naturaliter descendisse credimus; nunc secundum Lucam seriem generationis revolvamus. Lucas sic ait: Ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Matthat. (Luc. III, 23) .

PL 17, 1013D

このようにして、生まれの系図は生まれによって下ったと我々は信じる。今度はルカにしたがって、系図の連なりをさかのぼろう。ルカはこう言う。「イエス自身は、およそ三十歳で〔活動を〕始めたが、人々の思うところでは、ヨセフの子、エリの子、マタトの子であった」(ルカ3:23)。

20

Prima fronte contrarietas occurrere videtur. Matthaeus dicit Joseph filium fuisse Jacob, et Jacob filium Matthan: Lucas dicit Joseph filium fuisse Heli, et Heli filium non Mathan, sed Matthat.

PL 17, 1014A

一見すると矛盾が生じるように見える。マタイは、ヨセフがヤコブの子で、ヤコブがマタンの子だと言う。ルカは、ヨセフがエリの子で、エリがマタンの子ではなくマタトの子だと言う。

21

Sed hujus quaestionis talis a Patribus solutio datur: Mathan qui per Salomonem descendit, uxorem habuisse Esthan nomine; de qua genuit filium Jacob, quo mortuo, Matthat qui per Nathan descendit, eamdem uxorem duxit, et genuit ex ea filium Heli.

PL 17, 1014A

しかしこの問いには、教父たちによって次のような解決が与えられている。ソロモンを通って下るマタンは、エスタという名の妻を持ち、彼女から子ヤコブをもうけた。彼が死ぬと、ナタンを通って下るマタトが同じ妻を迎え、彼女から子エリをもうけた、と。

22

Sic ergo Heli et Jacob uterini fratres fuerunt, una matre, non uno patre editi. Prior Heli duxit uxorem, et mortuus est sine liberis: postea Jacob accepit uxorem fratris, ut suscitaret semen fratri suo, ex qua genuit Joseph.

PL 17, 1014A

こうして、エリとヤコブは母を同じくする兄弟であり、母は一人、父は一人ではなかった。先にエリが妻を迎え、子のないまま死んだ。その後ヤコブが兄弟の妻を受け入れ、兄弟のために子孫を起こすために、彼女からヨセフをもうけた。

23

Joseph ergo filius est Jacob secundum generationem, filius Heli secundum Legem. Deinde generationis ordo texitur.

PL 17, 1014B

したがってヨセフは、生まれではヤコブの子、律法ではエリの子である。それから系図の順が織られる。

24

Joseph qui fuit Heli, qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph, qui fuit Matthathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nangae, qui fuit Matth, qui fuit Mathatthiae, qui fuit Semei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda, qui fuit Johanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel (Ibid., 23 et seq.) .

PL 17, 1014B

「ヨセフはエリの子、マタトの子、レビの子、メルキの子、ヤンナイの子、ヨセフの子、マタティアの子、アモスの子、ナホムの子、ヘスリの子、ナンガイの子、マアト〔底本は Matth と刷り、名の綴りが欠けている。ルカ3:26 の Maath と読む〕の子、マタティアの子、セメイの子、ヨセフの子、ユダの子、ヨハンナの子、レサの子、ゼルバベルの子、サラティエルの子」(ルカ3:23以下)。

25

Non puto eumdem hunc esse Zorobabel aut Salathiel, qui superius in serie generationis secundum Matthaeum numerati sunt; cum et ille Salathiel non filius Neri, sed filius Jechoniae fuerit: et Zorobabel non Resa, sed Abiu, et caeteros, inter quos Resa non numeratur, genuerit: vel si iidem sunt, dicendum est quod hic primum utriusque computationis linea in unum concurrat, deinde mox secundum modum quem in capite generationis hujus signavimus, ab invicem deducantur.

PL 17, 1014B

私は、このゼルバベルとサラティエルが、先にマタイによる系図の連なりで数えられた者たちと同じだとは思わない。あのサラティエルはネリの子ではなく、エコンヤの子であったし、ゼルバベルもレサではなくアビウドと、レサが数えられていないほかの者たちをもうけたからである。あるいは同じ者たちであるなら、こう言わねばならない。ここで初めて二つの数え方の系統が一つに合流し、それからすぐに、この系図の初めに我々が示した仕方にしたがって、互いに分かれて導かれるのである。

26

Qui fuit Neri, qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosam, qui fuit Elmodan, qui fuit Her, qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Symeon qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Eliachin, qui fuit Melcha, qui fuit Menan, qui fuit Matthata, qui fuit Nathan, qui fuit David (Ibid., 27 et seq.) .

PL 17, 1014C

「ネリの子、メルキの子、アディの子、コサムの子、エルモダンの子、ヘルの子、イェスの子、エリエゼルの子、ヨリムの子、マタトの子、レビの子、シメオンの子、ユダの子、ヨセフの子、ヨナの子、エリアキンの子、メルカの子、メナンの子、マタタの子、ナタンの子、ダビデの子」(ルカ3:27以下)。

27

Quae deinceps sequuntur usque ad Abraham, in utroque eadem sunt. Sane quod in ipsa generationis linea plures secundum Lucam a Joseph usque ad David, quam secundum Matthaeum a David usque ad Joseph numerentur, contrarium videri non debet, cum ipsae successiones generationum in ea parte multiplicius excreverint, ubi citius decedentibus patribus, filii numerosius successerunt.

PL 17, 1014C

これに続く、アブラハムに至るまでの者たちは、両者で同じである。なお、系図の線そのものにおいて、ルカによるヨセフからダビデまでのほうが、マタイによるダビデからヨセフまでより多くの者が数えられていることは、矛盾と見なされてはならない。この部分では、世代の連なりそのものがより多く増え広がったからである。父たちがより早く世を去るところでは、子らがより数多く後を継いだ。