Visio I, Prooemium
第1の幻 冒頭PL 17, 765ABeatum Joannem apostolum et evangelistam hunc librum Apocalypsin edidisse constat; quamvis exstiterint aliqui, qui non ab eo, sed ab alio dixerint fuisse compositum: sed ejus fuisse sequentia manifestant.
PL 17, 765A使徒であり福音書記者である福なるヨハネが、この書、黙示録を著したことは確かである。ただし、これは彼ではなく別の者が作ったと言う者たちがいた。しかし、続く部分が、それが彼のものであったことを明らかにする。
Visio I, Caput I
第1の幻 第I章PL 17, 765A(Vers. 1.) Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus. Apocalypsis, revelatio vel manifestatio interpretatur. Quod revelationis donum et Pater Filio dedit, secundum quod homo erat, et ipse filius sibimetipsi, divinitas scilicet homini, quem assumpsit.
PL 17, 765A(第1節)「イエス・キリストの黙示。これは神が彼に与えた」。アポカリュプシス〔黙示〕は、啓示または顕示と訳される。この啓示の賜物を、父は子に、子が人であったかぎりにおいて与え、また子自身も自分自身に、すなわち神性が、自らが受け取った人間に与えた。
Palam facere servis suis quae oportet fieri cito. Cum hic liber non solum futura, sed et praesentia et praeterita narret; cur hic sola futura Dominum nostrum Jesum Christum servis suis manifestare dixit?
PL 17, 765A「その僕たちに、速やかに起こらねばならないことを明らかにするため」。この書は将来のことだけでなく、現在のことも過去のことも語るのに、なぜここでは、我々の主イエス・キリストがその僕たちに示すのは将来のことだけだと言ったのか。
Quia videlicet praesentia visu, praeterita auditu facile cognoscuntur: futura autem, non nisi aut per doctrinam divinarum Scripturarum, aut per revelationem agnosci queunt. Et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni.
PL 17, 765Bなぜなら、現在のことは見ることによって、過去のことは聞くことによって容易に知られるが、将来のことは、神の書の教えによるか、啓示によるのでなければ知りえないからである。「そして、自分の天使によって遣わし、その僕ヨハネに知らせた」。
In hoc loco talis mihi sensus esse videtur: Dominus Jesus Angelum suum misit, et per eumdem angelum servo suo Joanni manifestavit, quae oportet fieri cito.
PL 17, 765Bこの箇所について、私にはこのような意味であるように思われる。主イエスは自分の天使を遣わし、その同じ天使によって、その僕ヨハネに、速やかに起こらねばならないことを示した。
(Vers. 2.) Qui testimonium perhibuit Verbo Dei. Hic locus aperte demonstrat non ab alio Joanne, sed ab illo qui Evangelium scripsit, hunc librum esse compositum.
PL 17, 765B(第2節)「神の言葉に証しをした者」。この箇所は、この書が、別のヨハネではなく、福音書を書いたその人によって作られたことを、はっきりと示している。
Qui et in coena supra pectus Domini (Joan. XIII, 25) , in quo erant omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3) , recubuit, de quo immensum fontem sapientiae haurire meruit.
PL 17, 765B彼はまた、晩餐の席で主の胸にもたれ(ヨハネ13:25)――その主のうちには、知恵と知識の宝がすべて隠されている(コロサイ2:3)――その主から、知恵の尽きない泉を汲むにふさわしいとされた。
Perhibuit ergo testimonium Verbo Dei, quando dixit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1) . Sed et in hoc quod sequitur, quaestio oritur: Et testimonium Jesu Christi quaecumque vidit.
PL 17, 765Bそれゆえ彼は、「初めに言葉があった。言葉は神とともにあり、言葉は神であった」(ヨハネ1:1)と言ったとき、神の言葉に証しをしたのである。しかし、続くこの句についても、問いが生じる。「そして、イエス・キリストの証しを、彼が見たすべてについて」。
Quomodo ergo testimonium perhibuit Jesu Christi, quaecumque vidit, cum ipse dicat in eodem Evangelio: Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc (Joan. XX, 30) ?
PL 17, 765Cでは、同じ福音書の中で彼自身が「イエスは弟子たちの前で、この書に書かれていない他の多くのしるしも行った」(ヨハネ20:30)と言っているのに、どうして彼は、見たすべてについてイエス・キリストの証しをしたと言えるのか。
Sed testimonium perhibuit Jesu Christo, quaecumque vidit, praedicando videlicet gentibus omnia quae a Christo didicerat, et miracula quae viderat narrando, ea tantummodo scribens quae posteris amplius profutura esse praeviderat.
PL 17, 765Cしかし彼は、見たすべてについて、イエス・キリストに証しをしたのである。すなわち、キリストから学んだすべてを諸国民に宣べ伝え、見た奇跡を語り、後の世の者たちにいっそう益となると予見したことだけを書いたのである。
(Vers. 3.) Beati qui legunt, et qui audiunt verba prophetiae hujus, et servant ea, quae in ea scripta sunt.
PL 17, 765C(第3節)「この預言の言葉を読む者たち、聞く者たち、そしてそこに書かれていることを守る者たちは、幸いである」。
Tres species beatitudinis posuit: sed duae nihil sunt, si tertia defuerit; nam nihil proficit eis qui legunt aut audiunt mandata Dei, si non servant ea, quae legunt vel audiunt.
PL 17, 765D彼は三種類の至福を挙げたが、第三のものが欠ければ、あとの二つは無に等しい。神の戒めを読み、あるいは聞く者たちも、読み聞きしたことを守らなければ、何の益も得ないからである。
Multi namque sunt, qui mandata Dei aut audiunt aut legunt: sed nihil eos juvat, quia cum corpore praesentes sint, mente sunt absentes; aut enim in acquirendis rebus mens eorum dedita est, aut libidine exagitatur, aut proximum dijudicat, aut contra praelatum superbit, aut fingit se potentem futurum, aut caeteris vanissimis rebus distenditur.
PL 17, 766A実際、神の戒めを聞くか読むかしている者は多いが、彼らには何の助けにもならない。体は居合わせていても、精神はそこにいないからである。すなわち、彼らの精神は財産の獲得に没頭しているか、情欲にかき立てられているか、隣人を裁いているか、上に立つ者に対して高ぶっているか、いつか自分が有力になるだろうと思い描いているか、そのほかのまったく空しいことに引き裂かれている。
Potest talibus convenire, quod ait propheta: Aure audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non perspicietis (Esa. VI, 9) .
PL 17, 766A預言者の言うこの言葉が、このような者たちに当てはまりうる。「汝らは耳で聞くが悟らず、見つつ見るが見極めない」(イザヤ6:9)。
Nonnulli vero sunt, qui divinas Scripturas legunt et audiunt; id est, mentem ad earum intelligentiam accommodant: sed ideo divinas Scripturas discunt, ut sapientes et egregii apud homines habeantur, et in saeculi prosperitatibus floreant, non ut vitam reprobam corrigant.
PL 17, 766A他方、神の書を読み、聞く者たちもいる。すなわち、その理解にまで精神を向ける者たちである。しかし彼らが神の書を学ぶのは、人々のあいだで賢く卓越した者と見なされ、世の繁栄のうちに栄えるためであって、捨てられるべき生を正すためではない。
Sed beati non sunt, quia Scripturam divinam non pro amore Dei, sed pro amore saeculi didicerunt. De talibus dicit propheta: Sapientes ut faciant mala, bene autem facere nescierunt (Jerem. IV, 22) .
PL 17, 766Aしかし、彼らは幸いではない。神の書を、神への愛のためではなく、世への愛のために学んだからである。こうした者たちについて預言者は言う。「悪を行うことには賢いが、善を行うことは知らなかった」(エレミヤ4:22)。
Et Dominus in Evangelio in parabola seminantis loquitur, dicens: Quod autem in spinis cecidit, ii sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus et voluptatibus vitae euntes suffocantur, et non referunt fructum (Luc. VIII, 15) .
PL 17, 766Bまた主は福音書において、種を蒔く者のたとえで語って言う。「茨の中に落ちたものとは、聞いても、行くうちに人生の思い煩いと快楽に塞がれ、実を結ばない者たちである」(ルカ8:15)〔引かれた句はルカ8:14〕。
Illi ergo soli beati sunt, qui ideo mandata Dei student discere, ut audiant, id est, in mente recondant: ideo in mente recondunt, ut opere impleant: ideo opere implent, ut aeternam beatitudinem assequantur. Tempus enim prope est.
PL 17, 766Bしたがって、神の戒めを学ぼうと努める者だけが幸いである。それは聞くため、すなわち精神にしまい込むためであり、精神にしまい込むのは行いによって満たすためであり、行いによって満たすのは永遠の至福に到達するためである。「時は近いからである」。
Tempus videlicet judicii; nam si tempus ab adventu Domini usque ad finem mundi ante oculos ponas, longum invenies: sed in comparatione priorum temporum, breve est.
PL 17, 766Bすなわち裁きの時である。主の到来から世の終わりまでの時を目の前に置くなら、長いと見いだすだろうが、先立つ時代と比べれば、短い。
(Vers. 4.) Joannes septem Ecclesiis, quae sunt in Asia. Gratia vobis et pax ab eo, qui est, qui erat, et qui venturus est. Per septem Ecclesias, una Ecclesia catholica designatur; propter septem videlicet dona Spiritus sancti, quibus illustrata in mundo refulget.
PL 17, 766C(第4節)「ヨハネは、アジアにある七つの教会へ。汝らに、今あり、かつてあり、やがて来る者から、恩寵と平和があるように」。七つの教会によって、一つの公同の教会が指される。すなわち、聖なる霊の七つの賜物のゆえであり、それらに照らされて、教会は世において輝いている。
Asia elata interpretatur; quia inter elatos hujus saeculi Christus multitudinem fidelium invenit, ex quibus Ecclesiam suam fabricavit.
PL 17, 766Cアジアは「高ぶった〔elata〕」と訳される。キリストは、この世の高ぶる者たちのあいだに信者の群れを見いだし、そこから自らの教会を築いたからである。
Et perpende quia totus hic liber in septenario numero consistit, sicut sunt septem Ecclesiae, ad quas haec scripta diriguntur, sicut sunt septem candelabra, septem stellae, septem lampades, septem cornua agni, septem oculi, septem sigilla, septem angeli tubis canentes, septem tonitrua, septem itidem angeli phialas habentes.
PL 17, 766Cそして、よく考えよ。この書全体は七の数のうちに成り立っている。この書が宛てられた七つの教会、七つの燭台、七つの星、七つのともし火、子羊の七つの角、七つの目、七つの封印、ラッパを吹く七人の天使、七つの雷、同じく鉢を持つ七人の天使、というふうに。
Nam et draco qui diabolum, et bestia quae Antichristum designat, uterque septem capita habuisse visus est: similiter et bestia, super quam mulier meretrix sedisse visa est; et si diligenter advertas, totus hic liber in septem visiones distinctus est.
PL 17, 766C竜は悪魔を、獣は反キリストを指すが、そのどちらも七つの頭を持つと見られた。その上に娼婦である女が座っているのが見られた獣も、同様である。そして、注意深く目を向けるなら、この書全体が七つの幻に区分されている。
Prima est, quae septem epistolas ad septem Ecclesias destinatas continet, et caetera quae ibi continentur: secunda est, in qua sedem in figura Ecclesiae in coelo positam vidit, et supra sedem Christum sedentem: in tertia Agnus librum et sigilla ejus aperuit: in quarta septem angeli sunt visi tubis canentes: in quinta septem iterum angeli visi sunt phialas habentes: in sexta resurrectio describitur: in septima gloria sanctorum in figura civitatis Hierusalem de coelo descendentis demonstratur.
PL 17, 767A第一は、七つの教会に宛てた七通の手紙と、そこに含まれるその他のことを含む。第二は、彼が、教会の象りとして天に置かれた座を見、座の上にキリストが座っているのを見た幻である。第三では、子羊が書とその封印を開いた。第四では、ラッパを吹く七人の天使が見られた。第五では、鉢を持つ七人の天使がふたたび見られた。第六では、復活が描かれる。第七では、聖徒たちの栄光が、天から降るエルサレムの都の象りによって示される。
(Vers. 5.) Gratia vobis et pax ab eo, qui erat, et qui est, et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni ejus sunt; et a Jesu Christo, qui est testis fidelis.
PL 17, 767A(第5節)「かつてあり、今あり、やがて来る者から、また彼の座の前にある七つの霊から、また忠実な証人であるイエス・キリストから、汝らに恩寵と平和があるように」。
Hic tota Trinitas demonstratur; per eum namque qui erat, et qui est, et qui venturus est, Pater designatur.
PL 17, 767Aここには三位一体の全体が示されている。かつてあり、今あり、やがて来る者によって、父が指されるからである。
Erat namque ante constitutionem mundi sine ullo initio; est modo post constitutionem mundi, regens omnia quae creavit et gubernans: venturus est post finem mundi cum Filio et Spiritu sancto; ut regnet cum sanctis suis in saecula saeculorum.
PL 17, 767B父は、世界の創設の前には、いかなる始まりもなく「あった」。今は、世界の創設ののち、自らの造ったすべてを治め、導きながら「ある」。世の終わりののち、子と聖なる霊とともに「来る」。それは、自らの聖徒たちとともに世々限りなく支配するためである。
Per septem autem spiritus sanctus Spiritus, eo quod sit septiformis, intelligitur. Et ab Jesu Christo, qui est testis fidelis.
PL 17, 767B七つの霊によっては、聖なる霊が、七つの姿を持つものであるゆえに、解される。「そして、忠実な証人であるイエス・キリストから」。
Ille veraciter testis fidelis dici potest, qui nescit mentiri: qui quod electis suis misericorditer repromisit sine dubio implebit: qui nec eum, qui calicem aquae frigidae egenti dederit, a mercede vacuum derelinquit (Matth. X, 42) : cujus verba ita fixa permanent, ut facilius sit coelum et terram in nihilum redigi, quam aliquid immutari ex omnibus, quae se facturum esse praedixit.
PL 17, 767B「忠実な証人」とは、偽ることを知らない者について、真実に言われうる。彼は、自らの選ばれた者たちに慈しみをもって約束したことを、疑いなく果たす。冷たい水の杯を乏しい者に与えた者さえ、報いなしに放っておかない(マタイ10:42)。その言葉は固く立っていて、彼が行うと予告したすべてのことのどれか一つが変えられるより、天と地が無に帰するほうが容易であるほどである。
Primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Quomodo Christus primogenitus mortuorum dicitur, cum ipse in fine temporum sit natus, adventumque ejus innumerabilis multitudo hominum praecesserit?
PL 17, 767C「死者たちの初子、地の王たちの君主」。どうしてキリストは死者たちの初子と呼ばれるのか。彼自身は時の終わりに生まれたのであり、その到来に先立った人々の数は数えきれないというのに。
Sed primogenitus pro primo ponitur, sicut primos in populo eos vocamus, qui non aetate, sed honore et dignitate caeteros antecellunt.
PL 17, 767Cしかし、「初子」は「第一の者」の意味で置かれている。我々が民の中の「第一の者たち」と呼ぶのは、年齢によってではなく、栄誉と品位によって他に勝る者たちだからである。
Mortui autem ipsi sunt, de quibus Apostolus loquitur, dicens: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3) . Primogenitus ergo mortuorum Christus est, quia ipse est primus, et caput omnium electorum suorum.
PL 17, 767C「死者たち」とは、使徒が語っている者たちである。使徒は言う。「汝らは死んだのであり、汝らの命はキリストとともに神のうちに隠されている」(コロサイ3:3)。それゆえ死者たちの初子はキリストである。彼自身が第一であり、自らの選ばれた者たちすべての頭だからである。
Princeps regum terrae. Rex a regendo dicitur: per reges ergo apostoli et caeteri sancti designantur, qui et semetipsos et alios regere noverunt: per terram autem Ecclesia designatur. Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Ergo quia dilexit, lavit: et quid ista lavatio nobis contulit, sequentia manifestant.
PL 17, 767C「地の王たちの君主」。王〔rex〕は「治める〔regere〕」ことからそう呼ばれる。したがって、王たちによって使徒たちとその他の聖徒たちが指される。彼らは自分自身をも他の者たちをも治めることを知っていたからである。また、地によって教会が指される。「我々を愛し、自らの血によって我々の罪から我々を洗った者」。それゆえ、愛したから、洗ったのである。この洗いが我々に何をもたらしたかは、続く句が明らかにする。
(Vers. 6.) Et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri. Regnum Dei Ecclesia Dei dicitur: regnum ergo Dei ex hominibus Christus Deus fecit, quando eos tales constituit, in quibus ipse cum Patre et Spiritu sancto inhabitare et regnare dignaretur.
PL 17, 767D(第6節)「そして我々を、神と父のために、国とし、祭司たちとした」。神の国は神の教会と呼ばれる。したがって、神なるキリストは、人々のうちから神の国を造った。すなわち彼らを、自らが父と聖なる霊とともにその内に住み、支配することをよしとするような者たちとして立てたときに。
Nam qui designantur per regnum, ipsi et per sacerdotes: sacerdotes ergo Dei electi dicuntur; eo quod membra sint summi Sacerdotis, de quo Psalmista loquitur, dicens: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4) .
PL 17, 767D国によって指される者たちが、祭司たちによっても指される。したがって、神の選ばれた者たちが神の祭司たちと呼ばれるのは、彼らが大祭司の肢体だからである。詩篇作者はこの大祭司について言う。「汝はメルキゼデクの位に従って、永遠に祭司である」(詩篇109:4)。
Possunt et aliter electi Dei sacerdotes Dei dici; eo quod semetipsos quotidie per compunctionem cordis et orationes, caeteraque bona opera offerant Deo, sicut dicit Psalmista: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19) .
PL 17, 768A別の仕方でも、神の選ばれた者たちは神の祭司たちと呼ばれうる。彼らは日々、心の痛悔〔compunctio〕と祈りと他の善い業によって、自分自身を神に献げるからである。詩篇作者が言うとおりである。「神へのいけにえは、悩み砕かれた霊である」(詩篇50:19)。
Est et sacrificium laudis, quod quotidie offerre Deo sancta Ecclesia consuevit, de quo idem propheta loquitur dicens: Immola Deo sacrificium laudis (Psal. XLIX, 14) . Et iterum: Sacrificium laudis honorificabit me (Ibid. 23) .
PL 17, 768Aまた賛美のいけにえがあり、聖なる教会は日々これを神に献げる習わしである。同じ預言者がこれについて言う。「神に賛美のいけにえを供えよ」(詩篇49:14)。さらに言う。「賛美のいけにえは私に栄誉を帰する」(詩篇49:23)。
(Vers. 7.) Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Veniet ad judicium cum nubibus, sicut dicit ipse in Evangelio: Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna et majestate (Matth. XXIV, 30) .
PL 17, 768A(第7節)「見よ、彼は雲とともに来る。すべての目が彼を見る。彼を刺し通した者たちも」。彼は雲とともに裁きに来る。彼自身が福音書で言うとおりである。「そのとき、人の子が大いなる権能と威光をもって雲に乗って来るのを、人々は見る」(マタイ24:30)。
Sed quomodo eum omnis oculus videbit, cum Scriptura dicat: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei (Esa. XXVI, 10) .
PL 17, 768Bしかし、すべての目が彼を見るとは、どういうことか。書は言う。「不敬虔な者は取り除かれよ、神の栄光を見ることのないように」(イザヤ26:10)。
Videbunt eum impii ad sinistram in judicio constituti in ea forma, qua in mundo constitutus ab hominibus videri potuit; sed non in ea, qua Deus est: justi autem in ea claritate eum videbunt, qua modo in coelestibus positi eum vident, et visuri sunt post finem mundi in perpetuum.
PL 17, 768B不敬虔な者たちは、裁きにおいて左に置かれて、彼が世にいて人々に見られえたその姿において彼を見るが、神としてある姿においては見ない。他方、正しい者たちは、今天上に置かれて彼を見ているその栄光において、また世の終わりののち永遠に見ることになるその栄光において、彼を見る。
Sed et ipsi qui eum pupugerunt, velint, nolint, videre compellentur: impii videlicet Judaei, qui eum crucifixerunt; ut sciant quem irriserunt, sicut scriptum, est in Evangelio: Videbunt in quem transfixerunt (Joan. XIX, 37) .
PL 17, 768Bしかし、彼を刺し通した者たちさえ、望もうと望むまいと、見ることを強いられる。すなわち、彼を十字架につけた不敬虔なユダヤ人たちである。それは、自分たちが嘲った者が誰かを知るためである。福音書に書かれているとおりである。「彼らは、自分たちが刺し通した者を見る」(ヨハネ19:37)。
Et plangent se super eum omnes tribus terrae. Per omnes tribus terrae soli reprobi intelliguntur. Plangent autem se, cur praecepta Dei contempserunt, cur propter breve gaudium perpetuam tristitiam acquisierunt.
PL 17, 768B「そして地のすべての部族は、彼のゆえに自らの胸を打つ」。地のすべての部族によって、捨てられた者たちだけが解される。彼らは、神の戒めを軽んじたこと、束の間の喜びのために絶えることのない悲しみを手に入れたことのゆえに、胸を打つのである。
Aliter: Ecce venit cum nubibus, possunt per nubes apostoli caeterique praedicatores intelligi. Venit autem cum nubibus, quando nomen ejus per sanctos praedicatores universis gentibus innotuit.
PL 17, 768C別の解釈。「見よ、彼は雲とともに来る」。雲によって、使徒たちとその他の宣教者たちが解されうる。彼が雲とともに来るのは、その名が聖なる宣教者たちによってすべての諸国民に知られるようになったときである。
Et videbit eum omnis oculus; quia omnes qui oculos habuerunt, eum viderunt, eos videlicet oculos de quibus dicit ipse apostolis: Beati oculi, qui vident, quae vos videtis (Luc. X, 23) .
PL 17, 768C「そしてすべての目が彼を見る」。目を持っていた者はみな、彼を見たからである。すなわち、彼自身が使徒たちに語った、その目である。「汝らの見ているものを見る目は幸いである」(ルカ10:23)。
Habebant autem impii Judaei oculos, sed eos oculos non habebant, quibus Deus videtur. Et qui eum pupugerunt: id est qui eum persecuti sunt, et membra ejus, ad fidem illius maxima ex parte conversi sunt, ex quibus fuit apostolus Paulus.
PL 17, 768C不敬虔なユダヤ人たちは目を持っていたが、神を見るための目は持っていなかった。「そして彼を刺し通した者たち」とは、彼とその肢体を迫害した者たちのことである。彼らはその大部分が彼の信仰へと回心し、その中に使徒パウロがいた。
Et plangent se super eum omnes tribus terrae. Per omnes tribus terrae omnis multitudo gentium potest intelligi, quae ad Christum conversa est: quae quotidie in Ecclesia Dei posita plangit peccata sua, ut veniam a Deo consequi mereatur. Etiam atque amen, confirmatio sermonis est.
PL 17, 768C「そして、地のすべての部族は、彼のゆえに自らの胸を打つ」。地のすべての部族によって、キリストへ回心した諸国民の群れの全体が解されうる。彼らは日々、神の教会に置かれて自らの罪を嘆き、神から赦しを得るにふさわしくされようとしている。「しかり、アーメン」は、言葉の確認である。
(Vers. 8.) Ego sum, Α et Ω Quid sit alpha et omega, sequentia manifestant: id est, principium et finis. Sicut ipse dixit Judaeis: Ego principium, qui et loquor vobis (Joan. VIII, 25) .
PL 17, 768D(第8節)「私は Α(アルファ)であり Ω(オメガ)である」。アルファとオメガが何であるかは、続く句が明らかにする。すなわち、初めであり終わりである。彼自身がユダヤ人たちに言ったとおりである。「私は初めであり、汝らに語ってもいる者である」(ヨハネ8:25)。
Potest etiam Salvator noster principium ideo dici, eo quod ipse sit principium, id est, creator generis humani, et auctor salutis: finis autem, quia ipse est finis legis, finis mortis, omnisque praevaricationis. Qui est, et qui erat, et qui venturus est omnipotens.
PL 17, 768D我々の救い主は、初めとも呼ばれうる。それは、彼自身が初め、すなわち人類の創造者であり、救いの創始者だからである。また終わりと呼ばれるのは、彼自身が律法の終わり、死の終わり、あらゆる背反の終わりだからである。「今あり、かつてあり、やがて来る者、全能者」。
Est modo in mundo Ecclesiam suam regens, erat ante constitutionem mundi aeternaliter cum Patre permanens; venturus est ad judicium, ut judicet mundum in aequitate.
PL 17, 769A彼は今、世界にあって自らの教会を治めており、世界の創設の前には、父とともに永遠のうちに留まっていた。そして、世界を公正に裁くために、裁きに来る。
(Vers. 9.) Ego Joannes frater vester, et socius in tribulatione, et regno, et patientia in Jesu. Discipulos vocat fratres, quia uno Christi sanguine redempti, et una matre Ecclesia generati erant.
PL 17, 769A(第9節)「汝らの兄弟であり、イエスにあって、苦難と国と忍耐における仲間である、私ヨハネは」。彼は弟子たちを兄弟と呼ぶ。キリストの一つの血によって贖われ、一人の母である教会によって生まれたからである。
Socium se eorum in persecutione etiam dicit, quia omnes Ecclesias Domitiani persecutio turbaverat: socium in regno, quia et se membrum Ecclesiae, sicut et ipsi erant, quos Deo acquisierat, fatebatur: socium se eorum etiam in patientia testatus est; quia et ipsi aequanimiter adversa tolerabant, sicut et ipse qui pro amore Christi in Pathmos insula relegatus tenebatur.
PL 17, 769A彼はまた迫害においても彼らの仲間であると言う。ドミティアヌスの迫害がすべての教会を乱していたからである。国における仲間とは、彼もまた、自分が神のために獲得した彼らと同じく、教会の肢体であると告白していたからである。さらに忍耐においても彼らの仲間であると証言した。彼らも逆境を平静に耐えており、キリストへの愛のためにパトモス島に追放されて留め置かれていた彼自身もそうだったからである。
(Vers. 10.) Fui autem in spiritu in Dominica die. In spiritu se fuisse dicit, quia tanta mysteria, quae sequuntur, non carnalibus, sed spiritalibus oculis videri poterant: Animalis enim homo non percipit ea, quae sunt spiritus Dei (I Cor. II, 14) .
PL 17, 769B(第10節)「ところで私は、主の日に、霊のうちにあった」。霊のうちにあったと彼は言う。後に続くこれほどの奥義は、肉の目ではなく、霊の目で見られうるものだったからである。「魂に属する人は、神の霊に属することを受け入れない」(一コリント2:14)。
Dominica autem dies tempus Evangelii designat; de quo tempore Apostolus loquitur dicens: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2) . In quo tempore prophetae mysteria divina gentibus esse pandenda praedixerunt. Et audivi post me vocem tamquam tubae dicentis. Quasi post nos est, quod ignoramus.
PL 17, 769B主の日とは、福音の時を指す。その時について使徒は言う。「見よ、今は受け入れられる時、見よ、今は救いの日」(二コリント6:2)。預言者たちは、この時に神の奥義が諸国民に開かれるべきことを予告した。「そして私は、私の後ろに、ラッパのような声が語るのを聞いた」。我々が知らないことは、いわば我々の後ろにある。
Aliter: Vox Domini post nos est, quia nos quasi servi fugitivi sumus: Dominus autem post tergum nostrum clamat, ut nos revocet. Post se ergo Joannes vocem audivit; quia mysteria quae tunc ei revelata sunt, nondum perfecte cognoverat.
PL 17, 769B別の解釈。主の声は我々の後ろにある。我々は逃亡した奴隷のようであり、主は我々の背の後ろから呼んで、我々を呼び戻すからである〔ミーニュの脚注は、「別の解釈」からここまでの一節が Reg. と Gem. の写本に無いとする〕。ゆえにヨハネは自分の後ろに声を聞いた。そのとき彼に啓示された奥義を、まだ完全には知っていなかったからである。
Quae vox similis tubae dicitur fuisse; de hac tuba propheta loquitur dicens: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum (Esa. LVIII, 1) .
PL 17, 769Cこの声は、ラッパに似ていたと言われる。このラッパについて預言者は言う。「叫べ、やめるな。ラッパのように汝の声を上げ、私の民に彼らの罪〔scelera〕を、ヤコブの家に彼らの罪〔peccata〕を告げよ」(イザヤ58:1)。
Tuba ad pugnandum milites provocare solet, similiter et nos sermo Dei ad pugnandum contra diabolum atque vincendum incitare non desinit.
PL 17, 769Cラッパは兵士たちを戦いに駆り立てるのが常である。同じく神の言葉も、悪魔に対して戦い、勝つように、我々を駆り立てることをやめない。
(Vers. 11.) Quod vides, scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis, Ephesum et Smyrnam, Pergamum et Thyatiram, Sardis et Philadelphiam et Laodiceam. Per has septem Ecclesias una Ecclesia catholica, sicut interpretatio nominum docet, designatur.
PL 17, 769C(第11節)「汝が見るものを書に書き、七つの教会、エフェソとスミルナ、ペルガモンとティアティラ、サルディスとフィラデルフィアとラオディキアに送れ」。これら七つの教会によって、名の解釈が教えるとおり、一つの公同の教会が指される。
Ephesus namque voluntas, sive consilium interpretatur; Smyrna canticum eorum; Pergamus divisio cornuum; Thyatira illuminata; Sardis principium pulchritudinis; Philadelphia salvans haereditatem Dei; Laodicea tribus amabilis Domino.
PL 17, 769C実に、エフェソは「意志」または「思慮」と訳され、スミルナは「彼らの歌」、ペルガモンは「角の分割」、ティアティラは「照らされた」、サルディスは「美しさの初め」、フィラデルフィアは「神の嗣業を救う」、ラオディキアは「主に愛される部族」と訳される。
Ephesus igitur, quae prima ponitur, initium conversionis uniuscujusque demonstrat; interpretatur namque voluntas, sive consilium.
PL 17, 769Dそれゆえ、最初に置かれるエフェソは、各人の回心の始まりを示している。「意志」または「思慮」と訳されるからである。
Quod enim melius consilium, quam voluntas bona, quae homini suadet abrenuntiare diabolo, et sequi Christum, relinquere vitia, et apprehendere virtutes?
PL 17, 769D実際、人に、悪魔を捨て、キリストに従い、悪徳を離れ、徳をつかむよう説く善い意志にまさる思慮が、何かあろうか。
Et quia qui ad Deum converti volunt, necesse est ut Domini misericordiam implorent, ut perficere possint, quod desiderant; Smyrna huic supponitur, quae canticum eorum interpretatur.
PL 17, 769Dそして、神へ向き直ろうと欲する者は、望むことをやり遂げられるよう、主の慈しみを乞い求めねばならないので、スミルナがこれに続けて置かれる。これは「彼らの歌」と訳される。
Ille enim bene cantat, qui misericordiam conditoris sui corde contrito, et humiliato spiritu deprecatur: de quo cantu Apostolus loquitur dicens: Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino (Ephes. LIII, 15) .
PL 17, 770A実際、砕かれた心とへりくだった霊をもって、造り主の慈しみを乞い求める者こそ、よく歌う者である。この歌について使徒は言う。「汝らの心の中で、主に向かって歌い、賛美しつつ」(エフェソ53:15)〔引かれた句はエフェソ5:19〕。
Et quia qui a Deo exaudiri vult, necesse est ut vitia derelinquat, et ad bona opera agenda, in quantum virtus suppetit semetipsum convertat; Pergamus in ordine sequitur, quae divisio cornuum interpretatur. Duo cornua in hoc loco malum et bonum significant.
PL 17, 770Aそして、神に聞き入れられたいと望む者は、悪徳を捨て、力の及ぶかぎり善い業を行うことへと自らを向けねばならないので、順序としてペルガモンが続く。これは「角の分割」と訳される。この箇所では、二本の角は悪と善を表す。
Cornua dividimus; quando inter bonum et malum discernentes, malum a nobis repellimus, et bonum amplectimur.
PL 17, 770A我々が角を分けるのは、善と悪を見分けて、悪を自分から退け、善を抱くときである。
Et quia quamdiu in peccatis jacemus, in tenebris sumus; cum autem mala a nobis rejicimus, et bona operari incipimus, quasi a tenebris ad lucem progredimur; non inconvenienter post Pergamum Thyatira sequitur, quae illuminata interpretatur.
PL 17, 770Aそして、罪のうちに横たわるあいだ、我々は闇の中にいるが、悪を自分から捨て、善を行い始めるとき、いわば闇から光へ進むので、ペルガモンのあとにティアティラが続くのはふさわしい。これは「照らされた」と訳される。
Et quia ex operatione mandatorum Dei pulchritudo animae accrescit, et quanto quis in operatione mandatorum Dei plus crescit, tanto ampliorem pulchritudinem animae suae confert; non incongrue post Thyatiram, Sardis sequitur, quae principium pulchritudinis interpretatur.
PL 17, 770Bそして、神の戒めを行うことから魂の美しさは増し、神の戒めを行うことにおいて人が成長するほど、いっそう大きな美しさを自分の魂に与えるので、ティアティラのあとにサルディスが続くのはふさわしい。これは「美しさの初め」と訳される。
Principium pulchritudinis ideo dicitur, quia sanctorum pulchritudo in hac vita inchoatur, et in aeterna beatitudine perficitur. Sequitur Philadelphia, quae salvans haereditatem Dei dicitur.
PL 17, 770B「美しさの初め」と言われるのは、聖徒たちの美しさがこの生において始まり、永遠の至福において完成されるからである。続いてフィラデルフィアが来る。これは「神の嗣業を救う」と言われる。
Quid est autem haereditas Dei, nisi omnis multitudo electorum, sicut dicit Dominus ad prophetam: Haereditas autem mea Israel (Esai. XIX, 25) ? Et in quo salus electorum consistit, nisi in operatione mandatorum Dei (Luc. XIX, 10) ?
PL 17, 770B神の嗣業とは、選ばれた者たちの群れの全体にほかならない。主が預言者に言うとおりである。「しかし私の嗣業はイスラエルである」(イザヤ19:25)。そして選ばれた者たちの救いは、神の戒めを行うこと以外の何にあるのか(ルカ19:10)〔引かれた句は次の文の「滅びたものを探して救うために来た」に当たる〕。
Nam ille qui venit quaerere et salvare quod perierat, illis salutem animarum largitur, qui mandata ejus singuli secundum propriam virtutem custodiunt. Laodicea septima ponitur, quia tribus amabilis Domino interpretatur.
PL 17, 770C実に、滅びたものを探して救うために来た者は、一人ひとりが自分の力に応じて彼の戒めを守る者たちに、魂の救いを与える。ラオディキアは七番目に置かれる。「主に愛される部族」と訳されるからである。
Tribus autem amabilis Domino est omnis multitudo electorum, quae est Ecclesia, quae per abrenuntiationem vitiorum, et per virtutum operationem ad hoc pervenit, ut tribus amabilis Domino vocetur.
PL 17, 770C主に愛される部族とは、教会である選ばれた者たちの全体であり、悪徳を捨て、徳を行うことによって、「主に愛される部族」と呼ばれるに至るのである。
(Vers. 12.) Et conversus sum, ut viderem vocem, quae loquebatur mecum. Cur tamdiu aversus stetit? Cur non ad primum ictum sermonis aures ejus percutientis, ad eum conversus est, qui a tergo loquebatur?
PL 17, 770C(第12節)「そして私は、私と語っていた声を見ようとして、振り向いた」。なぜ彼はこれほど長く背を向けて立っていたのか。なぜ、後ろから語る者に、言葉が彼の耳を最初に打ったときに向き直らなかったのか。
Sed nobis exemplum dedit; nam ad Dominum qui secum loquebatur, non prius conversus est, quam nomina Ecclesiarum, ad quas scribere praecipiebatur, audiret.
PL 17, 770Cだが彼は我々に模範を与えた。自分と語っていた主に、書き送るよう命じられた教会の名を聞くまでは、向き直らなかったからである。
Et superius breviter diximus per interpretationes nominum septem Ecclesiarum viam demonstrari, quae ducit ad vitam.
PL 17, 770Dまた上で我々は、七つの教会の名の解釈によって、命に至る道が示されていると、簡潔に述べた。
Quisquis igitur per hanc viam ire ad Deum desiderat, aut legendo, aut ab aliis audiendo, qualiter per hanc viam gradi debeat, investigare debet; quia stultus viator est, qui ad locum optatum ire desiderat, et viam nescit; si non prius discere studuerit, quae sit longitudo viae, quae asperitas, qui anfractus, quae paericula; ut cum iter scandere coeperit, pericula praecognita facilius transeat.
PL 17, 770Dしたがって、この道を通って神のもとへ行くことを望む者は誰でも、読むことによって、あるいは他の者から聞くことによって、この道をどのように進むべきかを探らねばならない。望む場所へ行きたいと望みながら道を知らない旅人は、道の長さ、険しさ、曲がり角、危険〔底本は paericula。pericula と読む〕がどのようなものかを、まず学ぼうと努めないなら、愚かだからである。まず学ぶのは、旅を登り始めたとき、あらかじめ知った危険をより容易に越えるためである。
Multos enim vidimus saeculum reliquisse, ut per contemplationis viam vitam aeternam acquirerent; sed quia nescierunt asperitatem viae, subito cecidisse.
PL 17, 771A実際我々は、観想の道によって永遠の生命を得ようと世を捨てた多くの者が、道の険しさを知らなかったために、突然倒れたのを見た。
Sed potest fieri, ut contra haec testimonium vobis de divina Scriptura aliquis objiciat, quae dicit: Ne tardes converti ad Deum (Eccl. V, 8) . Ad haec ego respondeo, quia jam ad Deum convertor, cum viam quae ad eum ducit, investigare non desino.
PL 17, 771Aしかし、ある者が、これに反対して、神の書からの証しを諸君に突きつけるかもしれない。それは言う。「神に立ち帰るのを遅らせるな」(集会の書5:8)。これに私は答える。私が神にすでに立ち帰っているのは、彼へ導く道を探るのをやめないときだと。
Et quid est, quod dicit: Et conversus sum, ut viderem vocem; cum vox non oculis, sed auribus percipiatur? Sed Joannes in spiritu positus, spiritalibus oculis ea quae sequuntur, videre promeruit.
PL 17, 771Aでは、「そして私は、声を見ようとして振り向いた」と言うのはどういうことか。声は目ではなく耳で知覚されるのに。しかしヨハネは霊のうちに置かれて、霊の目で後に続くものを見るにふさわしいとされたのである。
Neque opus erat ibi voces verborum perstrepere, ubi intus erat Deus, qui docebat. Aliter: ille competenter verba Dei audit qui quod audierit, oculis mentis intueri non desinit, ut ea opere impleat.
PL 17, 771A内で神が教えているところでは、言葉の声が外で鳴り響く必要もなかった。別の解釈。聞いたことを精神の目で見つめることをやめず、それを行いによって満たす者が、神の言葉を適切に聞くのである。
(Vers. 13.) Et conversus, vidi septem candelabra aurea, et in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis. Septem candelabra aurea septem Ecclesias designant, sicut ipse exposuit: et septem Ecclesiae unam Ecclesiam catholicam figurant.
PL 17, 771B(第13節)「そして振り向くと、私は七つの金の燭台を見た。七つの金の燭台の真ん中に、人の子に似た者を」。七つの金の燭台は、彼自身が解き明かしたとおり、七つの教会を表し、七つの教会は一つの公同の教会を象る。
Quae candelabra aurea dicuntur, sive propter persecutiones quas sancti in saecula perferunt, sive propter sapientiam qua illuminantur.
PL 17, 771Bこれらの燭台が金と言われるのは、聖徒たちが世々にわたって耐える迫害のゆえか、あるいは彼らが照らされる知恵のゆえである。
In quorum medio Christus stare visus est, sicut ipse dicit in Evangelio: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) .
PL 17, 771Bその真ん中にキリストが立っているのが見られた。彼自身が福音書で言うとおりである。「見よ、私は世の終わりまで、すべての日々、汝らとともにいる」(マタイ28:20)。
(Vers. 14, 15.) Sequitur: Vestitum podere, et praecinctum ad mamillas zona aurea: caput vero ejus et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix: et oculi ejus tamquam flamma ignis: et pedes ejus similes aurichalco, sicut in camino ardenti: et vox ejus sicut vox aquarum multarum.
PL 17, 771B(第14・15節)続いて、「足まで届く長衣をまとい、乳房のあたりに金の帯を締めていた。その頭と髪は、白い羊毛のように、雪のように白く、その目は火の炎のようで、その足は、燃える炉の中にあるように、黄銅に似て、その声は多くの水の声のようであった」。
Et habebat in dextera sua septem stellas: et de ore ejus gladius ex utraque parte acutus exibat: et facies ejus, sicut sol lucet in virtute sua.
PL 17, 771C「そして彼は右手に七つの星を持ち、その口からは両刃の鋭い剣が出ており、その顔は、太陽がその力で輝くようであった」。
Si septem candelabra et septem stellas pro duobus ornamentis accipere volueris, decem ornamenta invenies, ex quibus Domini corpus decoratum fuisse visum est.
PL 17, 771Cもし七つの燭台と七つの星を二つの飾りと数えようとするなら、十の飾りが見いだされる。それらによって主の体は飾られていたと見られたのである。
Sed quid duo ornamenta, id est, septem candelabra, et septem stellae significarent, ipse per semetipsum exposuit: quid autem octo quae restant, significent, perscrutandum nobis est.
PL 17, 771Cしかし二つの飾り、すなわち七つの燭台と七つの星が何を表すかは、彼自身が自ら解き明かした。残る八つが何を表すかは、我々が探求せねばならない。
Sanctam namque civitatem Dei, quae ex omnibus electis constat, quae ab initio usque ad finem tendit, si diligenter perspicias, in septem partes divisam invenies.
PL 17, 771C実際、神の聖なる都、すなわちすべての選ばれた者たちから成り、初めから終わりまで及ぶ都を、注意深く見るなら、七つの部分に分かれていることがわかる。
Prima igitur pars ejus sunt electi, qui ab initio usque ad diluvium fuerunt: secunda patriarchae et caeteri justi usque ad Legem datam: tertia hi, qui sub Lege fuerunt: quarta prophetae: quinta apostoli, et qui ex Judaeis crediderunt: sexta vero pars est gentium multitudo, quae ad fidem venit: septima electi, qui in fine mundi nascituri sunt, et contra Antichristum pugnaturi.
PL 17, 771Dその第一の部分は、初めから洪水までにいた選ばれた者たちである。第二は、族長たちと、律法が与えられるまでのその他の正しい者たち。第三は、律法のもとにいた者たち。第四は預言者たち。第五は使徒たちと、ユダヤ人のうちから信じた者たち。第六は、信仰に至った諸国民の群れ。第七は、世の終わりに生まれて、反キリストに対して戦うことになる選ばれた者たちである。
Per has igitur septem partes, quod Dominus dederit, dicendo redeamus: de octava, in sequentibus dicemus. Poderis igitur, quae est talaris tunica, justos qui ante diluvium fuerunt, designat.
PL 17, 771Dでは、主が与えるかぎりにおいて、この七つの部分に即して語りながら、立ち戻ろう。第八のものについては、後で述べる。さて、足まで届く長衣であるポデリスは、洪水以前にいた正しい者たちを表す。
Quae cujus coloris fuerit, non dicitur; eo quod nullam aliam legem, nisi naturalem, habuerint. Naturalis autem lex est creatorem suum diligere, et quod sibi quis non vult fieri, alteri non facere. Hanc legem nullus, qui ratione suffultus est, ignorare permittitur.
PL 17, 771Dその衣が何色であったかは言われない。彼らは自然の法のほかに、いかなる法も持たなかったからである。自然の法とは、自分の造り主を愛すること、そして自分がされたくないことを他人にしないことである。理性に支えられている者は誰も、この法を知らないでいることを許されない。
Per zonam autem patriarchae et caeteri justi, qui ante legem fuerunt, designantur. Quae aurea dicitur, quia multis tribulationibus, sicut aurum in fornace probati esse noscuntur: sicut Abraham, qui de igne Chaldaeorum erutus est: sicut Loth, quem Sodomitae afflixerunt: sicut Isaac, qui caecitatem pertulit: sicut Jacob, qui persecutione fratris atque soceri est afflictus: sicut Joseph, qui captivitatem et carcerem sustinuit: sicut Job, qui amissionem rerum, diramque passionem pertulit.
PL 17, 772A帯によっては、律法以前にいた族長たちとその他の正しい者たちが表される。それが金の帯と言われるのは、彼らが炉の中の金のように、多くの苦難によって試されたことが知られているからである。たとえば、カルデア人の火から救い出されたアブラハム、ソドムの人々に苦しめられたロト、盲目に耐えたイサク、兄と岳父の迫害に苦しめられたヤコブ、捕囚と牢獄に耐えたヨセフ、財産を失い恐ろしい苦しみに耐えたヨブのように。
Eodem modo et de caeteris, quos Scriptura non commemorat, debemus intelligere. Quae zona mamillas constrinxisse legitur; per mamillas namque duo praecepta charitatis designantur, per quae sanctos patres Deo placuisse certum est.
PL 17, 772A同じように、聖書が記していないその他の者たちについても、理解せねばならない。この帯は乳房を締めていたと読まれる。乳房によって愛の二つの戒めが表されるからである。それらによって聖なる父祖たちが神に喜ばれたことは確かである。
Caput vero ejus et capilli erant candidi tamquam lana alba et tamquam nix. Per caput Lex, per capillos vero qui ex capite nascuntur, multitudines eorum designantur, qui per Legem salvi facti sunt.
PL 17, 772B「その頭と髪は、白い羊毛のように、雪のように白かった」。頭によって律法が、頭から生える髪によっては、律法によって救われた者たちの群れが表される。
Qui capilli tamquam lana alba, et tamquam nix candidi esse dicuntur; quia videlicet ille populus a tenebris vitiorum per Legem est emundatus. Oculi autem ejus velut flamma ignis.
PL 17, 772Bこの髪が白い羊毛のように、雪のように白いと言われるのは、あの民が律法によって悪徳の闇から清められたからである。「その目は火の炎のようであった」。
Oculi cuncta quae circa se sunt, longe lateque perspiciunt: per oculos igitur prophetae designantur, qui ea quae ventura erant, longe ante praevidere meruerunt.
PL 17, 772B目は自分の周りのすべてを遠く広く見渡す。したがって目によっては、これから来ることを、はるか前に予見するにふさわしくされた預言者たちが表される。
Qui sicut flamma ignis esse dicuntur, quia Spiritu sancto illuminati mysteria coelestia contemplati sunt.
PL 17, 772B彼らが火の炎のようだと言われるのは、聖なる霊に照らされて、天の奥義を見つめたからである。
Et pedes ejus similes aurichalco, sicut in camino ardenti. Per pedes, apostoli designantur, et caeteri qui ex Judaeis crediderunt.
PL 17, 772C「その足は、燃える炉の中にあるように、黄銅に似ていた」。足によって、使徒たちと、ユダヤ人のうちから信じたその他の者たちが表される。
De istis pedibus propheta loquitur dicens: Quam pulchri super montes pedes evangelizantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis: Sion, regnabit Deus tuus (Esai. LII, 7) .
PL 17, 772Cこの足について預言者は言う。「山々の上で、平和を福音として告げ、善を知らせ、救いを宣べ伝え、『シオンよ、汝の神は支配する』と言う者の足は、なんと美しいことか」(イザヤ52:7)。
Qui similes aurichalco dicuntur; aes namque in fornace quibusdam medicaminibus admixtis tamdiu conflatur, usque dum colorem auri accipiat, et dicitur aurichalcum.
PL 17, 772Cこれが黄銅に似ていると言われるのは、銅が炉の中で、ある種の薬剤を混ぜられて、金の色を帯びるまで長く溶かされ、そうして黄銅と呼ばれるからである。
Per aes igitur, quod sonorum est, et quod in nigredinem cito vertitur, Judaei designantur, qui Legem quidem secundum litteram sonare videbantur; sed velamine nigredinis mente obtecti, spiritalem intelligentiam, quae in ea latebat, intelligere nequiverunt.
PL 17, 772Cしたがって、響きを持ち、すぐに黒ずむ銅によって、ユダヤ人たちが表される。彼らは律法を文字どおりには響かせているように見えたが、黒ずみの覆いで精神を覆われていたために、そこに隠れていた霊的な理解を理解できなかった。
Aes igitur in aurichalcum est conversum, quando ex Judaeis apostoli sunt electi. Per fornacem autem sive mundus, in quo aliquantum Christus conversatus est, sive tribulationes quas sustinuit, possunt designari.
PL 17, 772Dしたがって、銅が黄銅に変えられたのは、ユダヤ人のうちから使徒たちが選ばれたときである。炉によっては、キリストがしばらく滞在した世界、あるいは彼が耐えた苦難が表されうる。
In hac etiam fornace apostoli ei conjuncti sunt, sicut ipse dicit: Vos estis enim, qui permansistis mecum in tentationibus meis (Luc. XXII, 28) . In hac ergo fornace per doctrinam Evangelii splendorem auri accipere meruerunt.
PL 17, 772Dこの炉の中で使徒たちは彼に結びつけられた。彼自身が言うとおりである。「汝らは、私の試練のうちに私とともに留まった者たちである」(ルカ22:28)。それゆえこの炉の中で、福音の教えによって、金の輝きを受けるにふさわしくされた。
Et vox ejus, sicut vox aquarum multarum. Per vocem aquarum multarum multitudo gentium, quae ad fidem Christi cucurrit, designatur.
PL 17, 772D「その声は多くの水の声のようであった」。多くの水の声によって、キリストの信仰へと駆けつけた諸国民の群れが表される。
Et habebat in dextera sua stellas septem. Quid hoc significet, ipse in sequentibus exponit. Et de ore ejus gladius ex utraque parte acutus exibat. Per gladium electi qui in fine mundi nascituri sunt, atque contra Antichristum pugnaturi, designantur.
PL 17, 773A「そして彼は右手に七つの星を持っていた」。これが何を表すかは、続く箇所で彼自身が解き明かす。「その口からは、両刃の鋭い剣が出ていた」。剣によっては、世の終わりに生まれて、反キリストに対して戦うことになる選ばれた者たちが表される。
Et quia maxima multitudo gentium culturam Christi derelinquens, Antichristum hominem impiissimum pro Deo adorabunt, non incongrue illi qui ad errores eorum concidendos progressuri sunt, per gladium designantur.
PL 17, 773A諸国民の大多数は、キリストへの崇拝を捨てて、きわめて不敬虔な人間である反キリストを、神として拝むであろうから、彼らの誤りを断ち切るために進み出る者たちが、剣によって表されるのはふさわしい。
Qui duo acumina habere visus est; quia ipsi doctores, duorum Testamentorum doctrinis eruditi, facile hostes devincent.
PL 17, 773Aその剣は二つの刃を持つと見られた。この教師たち自身が、旧約と新約の二つの教えに学んで、容易に敵を打ち破るからである。
Nam quod de ore Domini ipse gladius procedere visus est, illud significat, quod ipse dixit in Evangelio: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20) .
PL 17, 773A剣が主の口から出るのが見られたのは、彼自身が福音書で言ったことを意味する。「語るのは汝らではなく、汝らの父の霊が汝らのうちで語るのである」(マタイ10:20)。
In iis ergo septem ornamentis omnis electorum Ecclesia, quae a nobis in septem partes dividitur, comprehenditur. Sine iis ergo septem partibus non mihi videtur hunc librum quemquam ordinate posse intelligere: de octava autem quae restat, aliquid dicendum est.
PL 17, 773Bしたがって、これら七つの飾りに、我々が七つの部分に分ける選ばれた者たちの教会全体が含まれる。それゆえ、これら七つの部分なしに、この書を順序立てて理解できる者は誰もいないと、私には思われる。しかし残る第八のものについては、いくらか述べなければならない。
Et facies ejus, sicut sol lucet, in virtute sua. Per faciem Ecclesia, sicut post resurrectionem futura est, designatur; et ideo per faciem, quia tunc Deum, sicut dicit Apostolus (I Cor. XIII, 12) , justi facie ad faciem videbunt.
PL 17, 773B「その顔は、太陽がその力で輝くようであった」。顔によっては、復活ののちにあることになる教会が表される。顔によって表されるのは、使徒が言うとおり(一コリント13:12)、そのとき正しい者たちは神を顔と顔を合わせて見るからである。
Quae sicut sol lucere visa est, quia sicut dicit Dominus: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43) .
PL 17, 773Bそれが太陽のように輝くと見られたのは、主が言うとおりだからである。「そのとき、正しい者たちは、彼らの父の国で太陽のように輝く」(マタイ13:43)。
Inveniuntur in Scripturis quaedam his septem partibus convenientia, ut est illud quod in Josue legitur (Josue VI, 6 et seq.) , ubi praecepit Dominus, ut circumiret arca Dei civitatem Jericho per septem dies semel in die, sacerdotibus eam portantibus, tubisque canentibus, ac populis sequentibus.
PL 17, 773B聖書の中には、これら七つの部分に合致するものが見いだされる。たとえばヨシュア記に読まれることがある(ヨシュア記6:6以下)。そこで主は、神の箱がエリコの町を七日間、日に一度ずつ巡るよう命じた。祭司たちが箱を担ぎ、ラッパが吹かれ、民が従った。
Jericho namque omne corpus reproborum, quod est civitas diaboli, designat: per filios vero Israel, electi designantur: per sacerdotes praedicatores: per tubas doctrina praedicationis: per populum vero qui eos sequebatur, omnes justi designantur, qui eorum doctrinam sequebantur, et actus imitabantur: per arcam autem quam ferebant, Christus intelligitur, qui a sanctis in cordibus eorum habitans portatur.
PL 17, 773Cエリコは、悪魔の都である捨てられた者たちの体全体を表す。イスラエルの子らによっては、選ばれた者たちが。祭司たちによっては宣教者たちが。ラッパによっては宣教の教えが。彼らに従った民によっては、彼らの教えに従い、行いを模範とした正しい者たちすべてが表される。彼らが担いだ箱によっては、聖徒たちによってその心に住みながら担われるキリストが解される。
De praedicatoribus autem qui post Christi adventum fuerunt, nulli dubium quod Christum non solum lingua praedicando, verum etiam corde diligendo portaverunt. Illi autem qui adventum ejus praecesserunt, quomodo illum portaverunt?
PL 17, 773Cキリストの到来ののちにいた宣教者たちについては、彼らがキリストを舌で宣べ伝えるだけでなく、心で愛することによっても担ったことを、誰も疑わない。しかしその到来に先立った者たちは、どのようにして彼を担ったのか。
Portaverunt utique et illi; nam aliqui eorum eum verbis praedixerunt, aliqui factis praesignaverunt. Quaerendum vero nobis est quid circuitus iste, qui per septem dies factus est, designet.
PL 17, 773D彼らもまた確かに担った。ある者は言葉で彼を予告し、ある者は行いで彼をあらかじめ表したからである。そして我々は、七日にわたって行われたこの巡りが何を表すかを問わねばならない。
Loci namque quem circuimus, ingressum devitamus; nam cum per viam pergimus, si foveam aut limum profundum, aut aliquod periculum invenimus, circumeundo si possumus, ingressum ejus devitamus, ut periculum evadamus.
PL 17, 773D実際、我々は巡る場所の中には入らないようにする。道を進むとき、穴や深い泥、あるいは何らかの危険に出会ったなら、できるなら迂回してそこに入るのを避け、危険を逃れるからである。
Jericho namque circuimus, si iter vitae praesentis secundum voluntatem Dei perficimus; nam quamvis cum reprobis habitemus, Jericho circuimus, si ab eorum pravitatibus abstinemus.
PL 17, 773D我々がエリコを巡るのは、現在の生の道のりを神の意志に従って成し遂げるときである。捨てられた者たちとともに住んでいても、その邪悪から身を遠ざけるなら、我々はエリコを巡るのである。
De hac circuitione mihi videtur dixisse Psalmista: Circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam jubilationis (Psal. XXVI, 6) . Circuivit namque, et postea immolavit; quia facta reproborum prius sprevit, ut hostia jubilationis ejus acceptabilis Deo fieret.
PL 17, 773Dこの巡りについて、詩篇作者が言ったと私には思われる。「私は巡り、その幕屋に歓呼のいけにえを供えた」(詩篇26:6)。彼はまず巡り、のちに供えた。捨てられた者たちの行いをまず退け、そうして彼の歓呼のいけにえが神に受け入れられるものとなるためである。
Multi enim sunt, qui assidue laudant Deum: sed quia vitia a se repellere nolunt, eorum laudationis hostia non est acceptabilis Deo. Prima igitur circuitio ad eos justos, qui ante diluvium fuerunt, pertinet, qui filii Dei dicti sunt.
PL 17, 774A実際、絶えず神を賛美する者は多い。しかし悪徳を自分から退けようとしないので、彼らの賛美のいけにえは神に受け入れられない。ゆえに最初の巡りは、洪水以前にいた、神の子らと呼ばれたあの正しい者たちに当たる。
Civitatem igitur Jericho tamdiu circuierunt, quamdiu a societate reproborum se sequestraverunt.
PL 17, 774Aそれゆえ彼らがエリコの町を巡ったのは、捨てられた者たちの仲間から身を引き離していたあいだである。
Postquam igitur arca Dei, et populus Jericho civitatem circuierunt, ad castra redierunt; quia unusquisque justus circuitionis suae tempore expleto, post mortem ad societatem electorum, quae sunt castra sanctorum, ducitur.
PL 17, 774Aそれゆえ、神の箱と民がエリコの都を巡ってから、陣営に戻った。それは、義人は誰もが、自らの巡りの時が満ちたのち、死後に、選ばれた者たちの交わり、すなわち聖徒たちの陣営へ導かれるからである。
Secundae diei circuitus ad eos, qui post diluvium usque ad Moysen fuerunt, pertinet: qui et ipsi civitatem Jericho circuierunt; quia ab iniquitatibus reproborum se separaverunt.
PL 17, 774B第二の日の巡りは、洪水ののちモーセまでにいた者たちに当たる。この者たちもエリコの都を巡った。捨てられた者たちの不法から身を分けたからである。
Nam et Abraham, quamvis inter Amorrhaeos habitaret, non solum vitia, sed etiam corporum societatem in tantum horruit, ut filio suo ex filiabus eorum nollet accipere uxorem.
PL 17, 774B実にアブラハムも、アモリ人のあいだに住んでいたが、悪徳ばかりか、体の交わりまでも忌み嫌い、自分の子のために彼らの娘たちから妻を迎えようとはしなかった。
Et de Loth, qui apud Sodomitas habitabat, loquitur beatus Petrus (II Petr. II, 7) , qui auditu et visu justus erat, habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. Eodem modo et caeteri.
PL 17, 774Bロトについては、福なるペトロが語っている(二ペトロ2:7)。ロトはソドムの人々のもとに住みながら、聞くことにおいても見ることにおいても義人であった。彼らは日ごとに、義なる魂を不法な行いで苦しめていたのである。他の者たちも同様である。
Tertius vero circuitus ad eos qui sub Lege fuerunt, pertinet: qui quanta sollicitudine a societate iniquorum se secernere deberent, ipsa Lex manifestat.
PL 17, 774B第三の巡りは、律法のもとにいた者たちに当たる。彼らが、どれほどの配慮をもって不法な者たちの交わりから身を引き離すべきであったかは、律法そのものが明らかにしている。
Prophetae vero, ad quos quartus circuitus pertinet, in tantum peccata principum, hominumque impiorum spreverunt atque reprehenderunt; ut pro hoc quidam eorum lapidati, quidam secti, quidam vero in occisione gladii mortui sint.
PL 17, 774B第四の巡りが当たる預言者たちは、君侯たちや不敬虔な者たちの罪をひどく蔑み、また咎めたので、そのために、ある者は石で打たれ、ある者は切り裂かれ、ある者は剣による殺害で死んだ。
Apostoli vero, et hi qui ex Judaeis crediderunt, ad quos quintus circuitus pertinet, quanto studio se ab infidelium Judaeorum consilio atque operibus segregaverint, Lucas in Actibus apostolorum narrat.
PL 17, 774C第五の巡りが当たる使徒たちと、ユダヤ人のうちから信じた者たちが、どれほどの熱意をもって、不信仰なユダヤ人たちの計画と行いから自らを切り離したかは、ルカが使徒言行録で語っている。
Gentes vero ad quas sextus circuitus pertinet, quanto ardore se a societate impiorum disjunxerint, martyres requisiti dicant.
PL 17, 774C第六の巡りが当たる諸国民が、どれほどの熱意をもって、不敬虔な者たちの交わりから自らを引き離したかは、殉教者たちに尋ねれば語るであろう。
Septimus vero circuitus ad eos, qui temporibus antichristi futuri sunt, pertinet: sed et illi quomodo antichristi, ministrorumque ejus devitent perfidiam, hic liber manifestat.
PL 17, 774C第七の巡りは、反キリストの時代にいるであろう者たちに当たる。しかし彼らが、反キリストとその配下の者たちの背信をどのように避けるかも、この書が明らかにしている。
Septimo ergo die circumeuntibus sacerdotibus cum arca Jericho, atque vociferantibus, muri Jericho ceciderunt, omnisque populus cum rege suo interfectus est; quia praedicantibus in fine mundi praedicatoribus veritatis, finemque mundi annuntiantibus, subito finis mundi adveniet, omnisque civitas diaboli destruetur, atque cum ipso capite suo diabolo perpetua morte damnabitur.
PL 17, 774Cそれゆえ七日目に、祭司たちが箱とともにエリコを巡り、叫んでいると、エリコの城壁は倒れ、民は皆、その王とともに殺された。それは、世の終わりに真理の宣教者たちが宣べ伝え、世の終わりを告げ知らせるとき、世の終わりが突如として来て、悪魔の都はことごとく滅ぼされ、その頭である悪魔自身とともに永遠の死に定められるからである。
Legimus etiam in libro Judicum Samson fortissimum habuisse septem crines (Judic. XVI, 13) . Samson Christum significat: per capillos vero omnes electi designantur.
PL 17, 774D我々はまた士師記に、力強いサムソンが七本の髪の房を持っていたと読む(士師記16:13)。サムソンはキリストを表し、髪によっては選ばれた者たちが皆、指される。
Et sicut capilli adhaerent capiti, ita et omnes justi adhaerent Christo, qui caput est omnium electorum suorum: et sicut capilli Samson in septem partes divisi sunt, ita et omnis electorum numerus in septem partes pro temporum qualitatibus dividi potest, sicut superius demonstravimus.
PL 17, 774D髪が頭に付いているように、義人は皆、キリストに付いている。キリストは、自らの選ばれた者たち全ての頭である。またサムソンの髪が七つの部分に分かれていたように、選ばれた者たちの数もすべて、時代の性質に応じて七つの部分に分けうる。上で示したとおりである。
Sed et hoc quod in Salomone scriptum est: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. IX, 1) ; potest huic nostro intellectui convenire.
PL 17, 775Aソロモンにおいて記されているこの句、「知恵は自分のために家を建て、七本の柱を切り出した」(箴言9:1)も、我々のこの理解に合致しうる。
Sapientia namque aedificavit sibi domum, quando Dominus noster Jesus Christus ab initio mundi usque ad finem ejus ex numerositate electorum Ecclesiam sibi construxit et construet: excidit columnas septem, quando iis septem temporibus praedicatores, qui singulis temporibus convenirent, in Ecclesia sua statuit, qui et monitis salutaribus, et bonorum operum exemplis eam sustentarent.
PL 17, 775A実に知恵が自分のために家を建てるとは、我々の主イエス・キリストが、世の初めからその終わりまで、数多くの選ばれた者たちから自らのために教会を建てた、また建てるであろう、ということである。七本の柱を切り出すとは、この七つの時代に、それぞれの時代にふさわしい宣教者たちを自らの教会に立て、彼らが救いの勧めと善き行いの手本によってそれを支えるということである。
Possumus et hoc quod idem Salomon in alio loco ponit, dicens: Da partem septem, necnon et octo (Eccl. XI, 2) , huic nostrae expositioni coaptare. Primum igitur quaerendum nobis est, quid sit unde partes facere praecipimur.
PL 17, 775A同じソロモンが別の箇所で置いている言葉、「七つと、さらに八つにも分け前を与えよ」(コヘレトの言葉11:2)も、我々のこの解釈に当てはめうる。まず我々は、何を分けるよう命じられているのかを問わねばならない。
Est namque quoddam bonum, et ipsum est summum bonum, charitas videlicet, quae nisi partiatur, perfectum bonum non erit; partitur enim in dilectionem Dei, et dilectionem proximi: quae cum una sit, habet tamen duo brachia, quae circumquaque extendens, et Deum hominibus, et homines Deo conjungit.
PL 17, 775B一つの善があり、それこそ最高の善、すなわち愛である。これは分けられなければ完全な善とならない。実に愛は、神への愛と隣人への愛とに分けられる。愛は一つであるが、二本の腕を持ち、それを四方に伸ばして、神を人々に、人々を神に結びつける。
Sunt et duae vitae, una quae activa, altera quae contemplativa nuncupatur. Dilectio proximi ad activam, dilectio autem Dei proprie ad contemplativam pertinet.
PL 17, 775Bまた二つの生活がある。一つは活動的生活、もう一つは観想的生活と呼ばれる。隣人への愛は活動的生活に、神への愛はとくに観想的生活に属する。
Possumus igitur per septem omnem electorum multitudinem, per octo vero Dominum nostrum Jesum Christum intelligere; eo quod octava die resurrexerit.
PL 17, 775Bそれゆえ我々は、七によって選ばれた者たちの全体を、八によって我々の主イエス・キリストを解しうる。八日目に復活したからである。
Sancti itaque Dei partem amoris sui septem dant, cum in exercitiis vitae activae occupantur; videlicet cum curam proximo non solum carnalem, sed et spiritualem impendunt. Dant etiam partem octo, cum eos amor Dei ad contemplationem ejus iterum revocat. Aliter.
PL 17, 775Bこうして神の聖徒たちは、活動的生活の務めに携わるとき、自らの愛の七の分け前を与える。すなわち、隣人に、肉の配慮のみならず霊の配慮をも注ぐときである。また、神への愛が彼らを再び神の観想へと呼び戻すとき、八の分け前をも与える。別の解釈。
Partem septem damus, cum sanctis Dei debitam venerationem exhibemus: partem octo damus, cum Deo creatori nostro debitum cultum impendimus.
PL 17, 775C我々が神の聖徒たちに当然の敬いを示すとき、七の分け前を与える。我々の創造主である神に当然の礼拝を捧げるとき、八の分け前を与える。
(Vers. 17.) Sequitur: Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Ecce Joannes, qui sibi stare videbatur, viso Domino, cecidit tamquam mortuus; quia unusquisque vir sanctus quantum se ad contemplandam divinitatem Dei altius erexerit, tanto apud se introrsus inferius cadit; quia in comparatione Dei ejus magnitudo quam parva sit, facile perspicit.
PL 17, 775C(第17節)続いて、「彼を見たとき、私は死んだ者のように彼の足もとに倒れた」。見よ、自分は立っていると見えたヨハネが、主を見ると、死んだ者のように倒れた。聖なる人は誰でも、神の神性を観想しようとして自らをより高く起こすほど、自分のうちでそれだけ低く落ちる。神と比べて自分の大きさがいかに小さいかを、たやすく見て取るからである。
Unde et tamquam mortuus cecidit, quia in comparatione Dei se nihil esse perspexit. Ad pedes cecidit, quia incarnationis ejus mysterium, quod per pedes figuratur, se nullo modo comprehendere posse perspexit. Et posuit manum suam super me dicens: Noli timere.
PL 17, 775Dだから死んだ者のように倒れたのは、神と比べて自分が無であると見て取ったからである。足もとに倒れたのは、足によって象られる彼の受肉の奥義を、自分がとうてい理解しえないと見て取ったからである。「そして彼は私の上に手を置いて言った。『恐れるな』」。
Sicut manus in corpore plurima habet officia, ita et manus Dei in divinis Scripturis plurimas significationes; Job namque flagellum Dei manum Dei vocat, cum dicit: Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat (Job. XIII, 21) .
PL 17, 775D手が体において多くの働きを持つように、神の手も神の書において多くの意味を持つ。ヨブは神の鞭を神の手と呼び、こう言う。「汝の手を私から遠ざけよ。汝への恐れが私を脅かさぬように」(ヨブ記13:21)。
Et iterum amicis dicit: Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei; quia manus Domini tetigit me (Job. XIX, 21) .
PL 17, 775Dまた友人たちにこう言う。「私を憐れめ、私を憐れめ、せめて汝ら、私の友らよ。主の手が私に触れたのだから」(ヨブ記19:21)。
Nam et Hieremiam manu sapientiae Dominus tetigit, sicut ipse dicit: Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit mihi: Ecce dedi verba mea in ore tuo, et reliqua (Jerem. I, 9) .
PL 17, 775D実に主は、知恵の手でエレミヤにも触れた。自ら言うとおりである。「主は手を伸ばして私の口に触れ、私に言った。『見よ、私は私の言葉を汝の口に与えた』云々」(エレミヤ1:9)。
Similiter et Daniel manu confortationis Dei tactus est, quando propter visionem angelicam in terra prostratus jacens, manum ad se missam vidit, quae eum confortavit, cui et dixit: Loquere, Domine, quoniam confortasti me (Dan. X, 10) .
PL 17, 776A同様にダニエルも、神の力づけの手に触れられた。天使の幻のために地にひれ伏して横たわっていたとき、自分のほうへ差し伸べられた手を見た。その手が彼を力づけたので、彼はそれに言った。「主よ、語れ。汝は私を力づけたのだから」(ダニエル10:10)〔引かれた言葉はダニエル10:19〕。
Hac ergo confortationis manu idem Joannes tactus est, quae eum ne se ultra modum dejiceret confortando erexit.
PL 17, 776Aそれゆえ、この力づけの手によって、同じヨハネも触れられた。その手は、彼が限度を越えて落ち込まぬよう、力づけて彼を立たせた。
(Vers. 18.) Ego sum primus et novissimus. Si primus, cur dixit Arius Filium Dei initium habuisse? Si enim initium habuit, non ipse primus, sed ipse a quo initium sumpsit, fuit.
PL 17, 776A(第18節)「私は最初の者であり、最後の者である」。もし最初の者なら、なぜアレイオスは、神の子が始まりを持ったと言ったのか。もし始まりを持ったなら、彼自身は最初の者ではなく、彼がそこから始まりを得た者が最初の者だったことになる。
Primus ergo et novissimus ipse est, quia sicuti finem non habebit, sic nec initium habuit. Et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum. Hoc manifestum est. Et habeo claves mortis et inferni.
PL 17, 776Aそれゆえ彼は最初の者であり最後の者である。終わりを持たないように、始まりをも持たなかったからである。「私は死んだ者であったが、見よ、世々限りなく生きている」。これは明らかである。「私は死と冥界の鍵を持っている」。
Qui clavem alicujus domus habet, quem vult, intromittit; et quem vult, ab ingressu domus repellit. Per clavem ergo potestas Filii Dei intelligitur.
PL 17, 776Bある家の鍵を持つ者は、望む者を入れ、望む者を家の入口から退ける。それゆえ鍵によって、神の子の権力が解される。
Claves igitur mortis et inferni ipse possidet; quia quos vult, a damnatione mortis perpetuae misericorditer liberat; et quos vult, in eodem damnationis periculo justo judicio remanere sinit.
PL 17, 776Bそれゆえ死と冥界の鍵を彼自身が持つ。望む者を永遠の死の断罪から慈しみをもって解き放ち、望む者を同じ断罪の危険の中に、正しい裁きによってとどまらせるからである。
(Vers. 19.) Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oportet fieri post haec. Hic demonstrat non se de praesentibus et futuris tantummodo: sed et de praeteritis prophetiam texuisse.
PL 17, 776B(第19節)「それゆえ、汝が見たもの、今あるもの、これから後に起こるべきことを書け」。ここで彼は、現在と未来についてだけでなく、過去についても預言を織り成したことを示している。
Scribe ergo quae vidisti, id est, quae de praeteritis tibi ostensa sunt: quae sunt, et quae oportet fieri post haec, id est, praesentia et futura.
PL 17, 776B「それゆえ、汝が見たものを書け」、すなわち過去のことで汝に示されたものを。「今あるもの、これから後に起こるべきこと」、すなわち現在と未来のものを。
(Vers. 20.) Mysterium septem stellarum quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea. Subauditur quid significent.
PL 17, 776C(第20節)「汝が私の右手に見た七つの星と七つの金の燭台の奥義」。それらが何を表すかは、言外に含まれている。
Quid autem significent, subdendo manifestat: Septem, inquit, stellae angeli sunt septem Ecclesiarum, et septem candelabra aurea septem Ecclesiae sunt.
PL 17, 776C何を表すかは、彼が続けて明らかにしている。「七つの星は七つの教会の天使であり、七つの金の燭台は七つの教会である」と彼は言う。
Septem igitur angelos rectores septem Ecclesiarum debemus intelligere, eo quod angelus nuntius interpretatur: et qui verbum Dei populis annuntiant, non inconvenienter angeli, id est, nuntii vocantur.
PL 17, 776Cそれゆえ我々は、七人の天使を七つの教会の指導者と解さねばならない。天使は使者と訳されるからであり、神の言葉を民に告げ知らせる者たちが天使、すなわち使者と呼ばれるのは不当でない。
Et sicut per septem Ecclesias una Ecclesia catholica, ita et per septem rectores septem Ecclesiarum omnes rectores Ecclesiae catholicae designantur.
PL 17, 776C七つの教会によって一つの公同の教会が指されるように、七つの教会の七人の指導者によって、公同の教会の指導者たちがすべて指される。
Visio I, Caput II
第1の幻 第II章PL 17, 776D(Vers. 1.) Et angelo Ecclesiae Ephesi scribe: Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum. Per dexteram Dei potestas Dei in hoc loco potest designari, per stellas sancti praedicatores.
PL 17, 776D(第1節)「またエフェソの教会の天使に書け。右手に七つの星を持ち、七つの金の燭台の真ん中を歩む者が、こう言う」。ここでは、神の右手によって神の権力が、星によって聖なる宣教者たちが指されうる。
Sancti igitur praedicatores manu Dei tenentur; quia ab ipso gubernantur et reguntur, et ipsi sunt copulati, sicut ipse in Evangelio loquitur dicens: Sicut palmes non potest ferre fructum, nisi manserit in vite; sic et vos, nisi in me manseritis (Joan. XV, 4) .
PL 17, 776Dそれゆえ聖なる宣教者たちは神の手に保たれている。彼によって導かれ、治められ、彼に結ばれているからである。彼自身が福音書でこう言うとおりである。「枝は、ブドウの木にとどまらなければ、実を結ぶことができない。そのように汝らも、私にとどまらなければ〔実を結べない〕」(ヨハネ15:4)。
In medio vero septem candelabrorum aureorum Christus ambulat, sicut ipse dicit propheta: Inhabitabo inter illos, et inambulabo: et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (Levit. XXVI, 12) .
PL 17, 776D七つの金の燭台の真ん中をキリストが歩むのは、預言者自身が言うとおりである〔底本は ipse dicit propheta。引かれた句は神の言葉なので、「彼自身が預言者を通して言う」の意とも読める〕。「私は彼らのあいだに住み、歩む。私は彼らの神となり、彼らは私にとって民となる」(レビ記26:12)。
(Vers. 2.) Scio opera tua. Ea videlicet quae operabaris prius, antequam refrigesceret in te charitas. Et laborem et patientiam tuam, id est, persecutiones, quas pro nomine meo patienter toleras. Et non potes sustinere malos (Matth. XIII) .
PL 17, 776D(第2節)「私は汝の行いを知っている」。すなわち、汝の内で愛が冷める前に、汝が先に行っていた行いである。「汝の労苦と忍耐も」。すなわち、汝が私の名のために忍耐強く耐えている迫害である。「そして汝は悪しき者たちに耐えることができない」(マタイ13)〔マタイ13章は毒麦のたとえ。次の文の、悪しき者たちを耐え忍べという聖書の命令の典拠を指すらしい〕。
Cum Scriptura divina nobis praecipiat, ut toleremus malos; cur hic laudatur, quod non potuerit sustinere malos?
PL 17, 777A神の書は我々に、悪しき者たちを耐え忍ぶよう命じている。それなのに、ここで彼が悪しき者たちに耐えることができなかったことが称えられるのはなぜか。
Sed de haereticis mihi dictum videtur; nam proximorum mala aliquando reprehendendo corrigere debemus, tempore videlicet opportuno: aliquando patienter tolerare; ut quos correctio non emendat, patientia ad emendationem provocet.
PL 17, 777Aしかし、これは異端者たちについて言われたと私には思われる。隣人の悪は、ときには咎めて正さねばならない。すなわち好機にそうするのである。ときには忍耐強く耐えねばならない。咎めによって改まらない者を、忍耐によって改めへと促すためである。
Sunt namque nonnulli, qui reprehendere proximos nesciunt, nisi ira inflammati. Horum aliquis si non solum pro magna, verum etiam pro parva aliqua re contra proximum commotus fuerit, tamdiu iram in corde gestat, usque dum in actibus proximi aliquid videat, quod reprehendere possit: et tunc laetus efficitur, cum reprehensionis vindictam proximo intulerit.
PL 17, 777A実に、怒りに燃えたときでなければ隣人を咎めることができない者たちがいる。その一人は、大きなことのためだけでなく小さなことのためにも隣人に対して心を動かされると、隣人の行いのうちに咎めうる何かを見いだすまで、長いあいだ怒りを心に抱き続ける。そして、咎めという報復を隣人に加えたとき、喜ぶのである。
Quod si alicui viderit displicuisse, dicit se zelo Dei hoc fecisse. Ad te ergo loquor, qui talis es. Cur quaeris fallere eum, qui occulta cordium considerat?
PL 17, 777Bもし誰かがそれを不快に思ったと見れば、自分は神への熱心からそうしたのだと言う。それゆえ、そのような汝に私は語る。心の隠れたことを見通す者を、なぜ欺こうとするのか。
Si zelus Dei in te est, cur oculi tui per diversa vagantur more diabolico, desiderans malum potius videre, quam bonum, desiderans in proximo videre malum, quod reprehendas, non bonum, unde aedificeris?
PL 17, 777B神への熱心が汝のうちにあるなら、なぜ汝の目は悪魔のように、あちこちをさまようのか。隣人のうちに善より悪を見ることを望み、そこから築き上げられる善ではなく、咎めうる悪を見ることを望むとは〔底本は oculi tui(複数)のあとに desiderans(単数)が続く。「汝」にかかると取った〕。
Sunt etiam multi, qui eos a quibus aliquam injuriam pertulerunt, etiam pro minimis delictis impatienter insectantur: eos vero quos diligunt, non solum non reprehendunt, quamvis graviter deliquerint; sed etiam tota virtute defendunt.
PL 17, 777Bまた、ある侮辱を受けた相手を、きわめて小さな罪についてさえ、辛抱なく追い回す者が多い。他方、愛する者たちについては、重く罪を犯したとしても咎めないばかりか、全力で守りさえする。
O infelix amicitia, quae illum quem diligit tacendo et defendendo diabolo tradit: illum vero cui iratus est, reprehendendo a diabolo abstrahit!
PL 17, 777Cああ、不幸な友情よ。愛する者を、黙ることと守ることによって悪魔に引き渡し、怒っている相手を、咎めることによって悪魔から引き離すとは。
Correctio ergo illa justa est, quae ex Dei zelo et amore fraterno descendit: quae non propter iram vindicandam, sed propter animam proximi salvandam profertur. Verum quia haec paucis diximus, ad ea quae coepimus, redeamus.
PL 17, 777Cそれゆえ、正しい矯正とは、神への熱心と兄弟への愛から生じるものである。怒りの報復のためでなく、隣人の魂を救うために出されるものである。さて、これについては手短に述べたので、始めたことに戻ろう。
Igitur hoc quod praesuli Ecclesiae Ephesi a Domino dicitur: Quia non potes sustinere malos, de haereticis debemus intelligere; omnis enim qui pastor est Ecclesiae, societatem haereticorum, quantum potest, vitare debet; ne per occasionem familiaritatis eorum corda simplicium veneno suae malitiae corrumpant.
PL 17, 777Cさて、主がエフェソの教会の長に言う、「汝は悪しき者たちに耐えることができない」という言葉は、異端者たちについて解さねばならない。教会の牧者である者は誰でも、異端者たちとの交わりを、できるかぎり避けねばならない。彼らと親しくなる機会によって、素朴な者たちの心を、異端者たちが自らの悪意の毒で損なうことのないようにするためである。
Sicut enim lupus quietus inter oves sine laceratione earumdem ovium versari non potest; sic nec haereticus inter simplices. Sequitur: Et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt; et invenisti eos mendaces.
PL 17, 777C狼が羊たちのあいだで、その羊たちを引き裂かずに静かにとどまることができないように、異端者も素朴な者たちのあいだでそうすることはできない。続いて、「汝は、自分は使徒だと言いながら使徒ではない者たちを試し、彼らが偽り者であると見いだした」。
Quidam prava docentes temporibus apostolorum, apostolos se esse dicebant; ut per reverentiam nominis facilius pravam doctrinam in cordibus audientium plantarent (II Cor. X, 12) .
PL 17, 777D使徒たちの時代に、ある者たちは、邪な事柄を教えながら、自分は使徒だと言っていた。その名への敬意によって、邪な教えを聞く者たちの心に、より容易に植えつけるためである(二コリント10:12)〔刷られた番号は二コリント10:12。偽使徒を言う句は二コリント11:13 に当たる〕。
Hos et apostolus Paulus damnat: et Dominus in Evangelio cavendos insinuat, cum dicit: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII, 15) . Hos ergo iste falsos, eorumque doctrinam falsam esse comprobavit.
PL 17, 777D使徒パウロもこの者たちを断罪し、主も福音書で、用心すべき者として示して、こう言う。「偽預言者たちに気をつけよ。彼らは羊の衣を着て汝らのところに来るが、内側は貪欲な狼である」(マタイ7:15)。それゆえ、この者〔エフェソの長〕は、彼らが偽りの者であり、その教えが偽りであることを証明した。
(Vers. 3, 4.) Et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti: id est in hoc apparuit patientia tua, quia in laboribus, quos pro nomine meo sustinuisti, non defecisti. Sed habeo adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti.
PL 17, 777D(第3・4節)「汝は忍耐を持ち、私の名のゆえに耐え、弱り果てなかった」。すなわち、汝の忍耐はこの点に現れた。私の名のゆえに耐えた労苦のなかで、弱り果てなかったことである。「しかし、私は汝に対して言うことがある。汝が最初の愛を捨てたことである」。
Multi sunt, qui in initio conversionis suae in servitio Dei ferventes existunt, sed processu temporis tepescunt: quod huic praesuli Ecclesiae Ephesi contigisse manifestum est.
PL 17, 778A神に仕えることにおいて、回心の初めには熱く燃えていながら、時がたつにつれて冷める者は多い。エフェソの教会のこの長に、それが起こったことは明らかである。
(Vers. 5.) Memento ergo unde excideris. Unde excisus es? De charitate: si de charitate excisus es, de Deo excisus es; quia Deus charitas est. Et age poenitentiam (Joan. IV, 16) . Videlicet eo quod per torporem et ignaviam tuam a charitate disjunctus es.
PL 17, 778A(第5節)「それゆえ、汝がどこから切り離されたかを思い起こせ」〔excideris は「落ちた」とも読めるが、注解者は excisus(切り離された)と読む〕。どこから切り離されたのか。愛からである。愛から切り離されたのなら、神から切り離されたのである。神は愛だからである。「そして悔い改めを行え」(ヨハネ4:16)〔「神は愛である」の句は一ヨハネ4:16 に当たる〕。すなわち、汝の怠惰と無気力によって愛から離れたのだから。
Et prima tua opera fac: sin autem veniam tibi cito, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris.
PL 17, 778A「そして汝の最初の行いを行え。もしそうしないなら、私はすぐに汝のところに来て、汝の燭台をその場所から動かす。汝が悔い改めを行わないかぎり」。
Si per candelabrum Ecclesia Ephesi designatur, cur propter peccatum pastoris Ecclesia locum suum perdet, cum Scriptura dicat: Non morientur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis: sed unusquisque in peccato suo morietur (Jerem. XXXI, 30) ?
PL 17, 778B燭台によってエフェソの教会が指されるのなら、なぜ牧者の罪のゆえに、教会がその場所を失うのか。神の書は、「父たちは子らのために死なず、子らもその父たちのために死なない。人は各々、自分の罪のために死ぬ」(エレミヤ31:30)と言っているのに。
Sed per locum videtur mihi merces, quae illi pro pastorali cura debebatur, designari, ut sit sensus: Nisi poenitentiam egeris pro eo quod charitatem tuam primam reliquisti, et ad prima opera non redieris; ut quod ore praedicas, opere impleas: mercedem, quae tibi pro pastorali cura debebatur, subtraham.
PL 17, 778Bしかし、場所によって、彼が牧者の務めのゆえに受けるはずであった報いが指されている、と私には思われる。意味はこうである。「汝が最初の愛を捨てたことについて悔い改めを行わず、最初の行いに戻らないなら、すなわち口で宣べ伝えることを行いで果たさないなら、牧者の務めのゆえに汝が受けるはずであった報いを、私は取り去る」。
(Vers. 6.) Sed hoc habes (videlicet ut candelabrum non moveatur) quia odisti facta nicolaitarum, quae et ego odi. Et est sensus: Pro eo quod odisti facta nicolaitarum, quae et ego odi; merces quae tibi pro pastorali cura debebatur, adhuc tibi manet. Nicolaitae vero erant haeretici, quos superius dixit non posse eum sustinere.
PL 17, 778B(第6節)「しかし汝にはこれがある」(すなわち燭台が動かされないということ)、「汝がニコライ派の行いを憎んだからである。私もそれを憎む」。意味はこうである。私も憎むニコライ派の行いを汝が憎んだことに対して、牧者の務めのゆえに汝が受けるはずであった報いは、なお汝のもとにとどまる。ニコライ派とは異端者たちであり、〔主は〕上で、彼がこの者たちに耐えることができないと言った。
(Vers. 7.) Qui habet aures audiendi, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Quia cunctis aures habentibus dicit: Qui habet aures audiendi, audiat; aures proculdubio cordis requirit. Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei.
PL 17, 778C(第7節)「聴くための耳を持つ者は、霊が諸教会に言うことを聴け」。「聴くための耳を持つ者は聴け」と、耳を持つ者すべてに言うとき、疑いなく心の耳を求めている。「勝つ者に、私は、私の神の楽園にある命の木から食べることを与える」。
Duo ligna fuerunt in medio paradisi, e quibus unum lignum vitae, alterum vero lignum scientiae boni et mali vocabatur.
PL 17, 778C楽園の真ん中には二本の木があった。そのうち一本は命の木、もう一本は善悪の知識の木と呼ばれた。
Quorum virtus talis erat, ut si quis ex ligno vitae comedisset, non moreretur in aeternum: si quis vero ex ligno scientiae boni et mali comederet (Gen. II, 27); quamvis esset immortalis, mortalis statim fieret.
PL 17, 778Cその二本の力は次のようであった。命の木から食べた者は、永遠に死なない。善悪の知識の木から食べた者は(創世記2:27)〔刷られた番号は創世記2:27。創世記2章に27節は無く、この木の禁止は2:17 に当たる〕、不死であっても、たちまち死ぬ者となった。
Paradisus igitur Ecclesiam significat: lignum vero vitae in medio paradisi Christus est in medio Ecclesiae suae.
PL 17, 778Dそれゆえ楽園は教会を表す。楽園の真ん中にある命の木は、自らの教会の真ん中にいるキリストである。
Lignum autem scientiae boni et mali, quod et ipsum in medio paradisi fuisse dicitur, diabolum significat, qui inter fideles discurrere non cessat; ut quoscumque potest, decipiat.
PL 17, 778D一方、同じく楽園の真ん中にあったと言われる善悪の知識の木は、悪魔を表す。悪魔は、信ある者たちのあいだを走り回ることをやめず、できるかぎりの者を欺こうとする。
Lignum igitur vitae ad electos, lignum vero scientiae boni et mali ad reprobos pertinet. Fructus ergo ligni vitae electi comedunt, ut in aeternum vivant; quia praecepta Evangelii custodiunt, ut in aeternum vivant cum Domino: fructus vero ligni scientiae boni et mali reprobi comedunt, et moriuntur; quia suggestionibus diaboli, omnibusque vitiis et voluptatibus pascuntur; unde aeternam damnationem sibi acquirunt.
PL 17, 778Dそれゆえ、命の木は選ばれた者たちに、善悪の知識の木は捨てられた者たちに属する。選ばれた者たちは命の木の実を食べて、永遠に生きる。福音の戒めを守り、主とともに永遠に生きるからである。捨てられた者たちは善悪の知識の木の実を食べて、死ぬ。悪魔の唆しと、あらゆる悪徳と快楽によって養われるからであり、そこから永遠の断罪を自らに得る。
Et sicut mulieri delectabiliores fuerunt fructus ligni scientiae boni et mali, quam fructus ligni vitae; ita et reprobis delectabilior est gloria hujus saeculi, quam oculis corporis vident, quam gloria coelestis patriae, quae nonnisi oculis spiritualibus videtur.
PL 17, 779Aまた、女にとって善悪の知識の木の実が命の木の実よりも好ましかったように、捨てられた者たちにとっても、体の目で見るこの世の栄光は、霊の目でしか見えない天の祖国の栄光よりも好ましい。
Sed oritur quaestio, cur lignum scientiae boni et mali dicatur, cum primo homini scientiam mali ministraverit: non scientiam boni.
PL 17, 779Aしかし問いが生じる。なぜ善悪の知識の木と呼ばれるのか。最初の人間に与えたのは悪の知識であって、善の知識ではないのに。
Quae mihi ita solvenda videtur: primus namque angelus, quando creatus est, scientiam boni habuit, non scientiam mali: scientiam vero mali per semetipsum invenit, ob quam causam de illa coelesti gloria dejectus est.
PL 17, 779Aこれは私にはこう解くべきだと思われる。最初の天使は、造られたとき、善の知識を持ち、悪の知識を持たなかった。悪の知識は自ら見いだしたのであり、その原因のゆえに、あの天の栄光から投げ落とされた。
De ligno ergo scientiae boni et mali primus homo comedit, quando illius suggestiones secutus est, qui scientiam boni et mali habebat; neque enim lignum scientiam mali docere potuit, sed diabolus qui praeceptum Dei homini transgredi suasit.
PL 17, 779Aそれゆえ最初の人間が善悪の知識の木から食べたのは、善悪の知識を持っていた者の唆しに従ったときである。木が悪の知識を教えることができたのではなく、人に神の戒めを踏み越えるよう唆した悪魔が教えたのである。
Dicit ergo: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei. Ille vincit, qui in bonis operibus usque ad finem vitae suae perseverat.
PL 17, 779Bそこで彼は言う。「勝つ者に、私は、私の神の楽園にある命の木から食べることを与える」。勝つ者とは、自らの生涯の終わりまで、善い行いに堅く立つ者である。
Vincenti ergo Christus edere de ligno vitae dabit; quia praecepta sua usque ad finem vitae servantibus immortalitatis suae gloriam in coelesti beatitudine secum dabit; ut cum eo aeternaliter vivant, cujus praecepta in saeculo positi servare studuerunt. Quod autem patrem Deum suum vocat, ad humanitatem pertinet.
PL 17, 779Bそれゆえ、勝つ者にキリストは命の木から食べることを与える。生涯の終わりまで自らの戒めを守る者たちに、天上の浄福において、自らの不死の栄光を自らとともに与えるからである。世にあって彼の戒めを守ろうと努めた者たちが、永遠に彼とともに生きるようにである。なお、父を自分の神と呼ぶのは、人性に関わることである。
(Vers. 8, 9.) Et angelo Smyrnae Ecclesiae scribe: Haec dicit primus et novissimus, qui fuit mortuus et vivit: Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam.
PL 17, 779B(第8・9節)「またスミルナの教会の天使に書け。最初の者であり最後の者、死んだが生きている者が、こう言う。私は汝の苦難と貧しさを知っている」。
Potest fieri, ut Smyrnaeorum Ecclesia eamdem persecutionem a contribulibus suis in rapina bonorum suorum pertulerit, quam et illa quae apud Hierosolymam erat. Ideoque tribulatio et paupertas ejus a Domino, quam pro ipso sustinuit, laudatur.
PL 17, 779Cスミルナの教会が、エルサレムにあった教会と同じ迫害を、同胞たちから、自らの財産の略奪という形で受けたということがありうる。それゆえ、その教会が主のために耐えた苦難と貧しさが、主によって称えられる。
Potest et per hoc voluntaria paupertas intelligi, de qua Dominus dicit in Evangelio: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3.)
PL 17, 779Cこれによって、自ら選んだ貧しさも解されうる。それについて主は福音書でこう言う。「霊において貧しい者たちは幸いである。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:3)。
Sed dives es: pauper videlicet rebus, dives virtutibus. Et blasphemaris ab iis, qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt: sed sunt synagoga satanae.
PL 17, 779C「しかし汝は富んでいる」。すなわち、財においては貧しく、徳においては富んでいる。「そして、自分はユダヤ人だと言いながらそうでない者たち、むしろサタンの会堂である者たちから、汝は冒瀆されている」。
Judaei confitentes interpretantur: Judaei qui Christum blasphemantes negant, non Judaei, id est, confitentes; sed synagoga satanae non inconvenienter vocantur.
PL 17, 779Cユダヤ人は「告白する者たち」と訳される。キリストを冒瀆して否むユダヤ人たちは、ユダヤ人、すなわち告白する者たちではなく、サタンの会堂と呼ばれるのが不当でない。
(Vers. 10, 11.) Nihil horum timeas, quae passurus es. Praedicuntur ei adversa, ut venientia facilius tolerare posset.
PL 17, 779D(第10・11節)「汝が受けようとしていることを、何も恐れるな」。彼には逆境が予告される。来るものをより容易に耐えられるようにである。
Ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini: id est, quosdam ex vobis diabolus, id est, ministri diaboli in carcerem missuri sunt; ut tentemini utrum in timore poenarum a fide recedere, an pro amore Christi mori deliberetis.
PL 17, 779D「見よ、悪魔が汝らのうちの者たちを牢に投げ込もうとしている。汝らが試されるためである」。すなわち、諸君のうちの何人かを、悪魔、すなわち悪魔の配下の者たちが牢に投げ込もうとしている。刑罰への恐れから信仰を離れることを選ぶのか、キリストへの愛のゆえに死ぬことを選ぶのか、諸君が試されるためである。
Et habebitis tribulationem diebus decem. Tempus quo haec persecutio crudelius saevitura esset, demonstravit. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. Corona vitae gloriam sempiternam demonstrat.
PL 17, 779D「そして汝らは十日のあいだ苦難を受ける」。この迫害がいっそう残酷に荒れ狂う時を示した。「死に至るまで忠実であれ。そうすれば、私は汝に命の冠を与える」。命の冠は永遠の栄光を示す。
Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Qui vicerit, non laedetur a morte secunda. Quid sit mors secunda, in sequentibus dicemus.
PL 17, 780A「耳を持つ者は、霊が諸教会に言うことを聴け。勝つ者は第二の死によって害されない」。第二の死が何であるかは、あとで述べる。
(Vers. 12.) Et angelo Pergami Ecclesiae scribe: Haec dicit qui habet romphaeam utraque parte acutam.
PL 17, 780A(第12節)「またペルガモンの教会の天使に書け。両側が鋭い剣〔romphaea〕を持つ者が、こう言う」。
Per romphaeam judiciaria Domini potestas potest intelligi: quae utraque parte acuta dicitur, propter duo judicia, unum quod factum est per aquam, alterum quod fiet per ignem.
PL 17, 780A剣によって、主の裁きの権力が解されうる。それが両側が鋭いと言われるのは、二つの裁きのためである。一つは水によってなされた裁き、もう一つは火によってなされる裁きである。
Sed excludimur ab hoc intellectu, eo quod illud judicium jam peractum, atque per misericordiam Dei abolitum sit. Tunc namque judicii illius acumen deletum est, quando Deus dixit ad Noe.
PL 17, 780Aしかし、我々はこの理解から外される。あの裁きはすでに成し遂げられ、神の慈しみによって廃されたからである。実に、神がノアに言ったとき、あの裁きの鋭さは取り除かれた。
Per memetipsum juravi, quia non adjiciam ultra aquas diluvii super terram (Gen. VI, 17) . Videtur ergo mihi per romphaeam divinam scripturam debere intelligi, quae propter resecanda vitia acuta esse dicitur, et propter duo Testamenta utraque parte acuta demonstratur.
PL 17, 780A「私は私自身にかけて誓った。もはや洪水の水を地の上に加えない」(創世記6:17)〔刷られた番号は創世記6:17。この誓いの句は創世記9:11、またイザヤ54:9 に当たる〕。それゆえ、剣によって神の書が解されねばならないと私には思われる。悪徳を切り取るために鋭いと言われ、新旧二つの約のために両側が鋭いと示されているからである。
Nam et vetus et novum Testamentum hoc nobis indesinenter admonent, ut vitia relinquamus et in bonis operibus nosmetipsos exerceamus; quatenus salutem animarum nostrarum invenire possimus.
PL 17, 780B実に旧約も新約も、悪徳を捨て、善い行いにおいて自らを鍛えよと、絶えず我々に戒めている。それによって、我々の魂の救いを見いだしうるようにである。
(Vers. 13.) Scio ubi habitas, ubi sedes est satanae: id est, inter illos habitas, qui sessorem habent diabolum.
PL 17, 780B(第13節)「私は汝がどこに住むかを知っている。そこはサタンの座のあるところ」。すなわち、悪魔を座る者として持つ者たちのあいだに住んでいる。
Et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam: id est, quamvis ab eis, inter quos habitas, pro nomine meo assidue persecutiones perferas; tamen nomen meum tenes, et fidem meam non negasti.
PL 17, 780B「そして汝は私の名を保ち、私の信仰を否まなかった」。すなわち、汝は、そのあいだに住んでいる者たちから私の名のゆえに絶えず迫害を受けているが、それでも私の名を保ち、私の信仰を否まなかった。
Et in diebus illis Antipas testis meus; qui occisus est apud eos, ubi satanas habitat. Et in diebus illis, id est, in diebus quibus persecutio apud vos amplius fervebat, Antipas testis meus, subauditur, exstitit, qui occisus est apud vos, ubi satanas habitat.
PL 17, 780B「そしてその日々に、私の証人アンティパスは、サタンが住む彼らのもとで殺された」。「その日々に」とは、すなわち、諸君のもとで迫害がいっそう燃え上がっていた日々に、ということである。「私の証人アンティパス」には、言外に「現れた」が補われる。彼は、サタンが住む諸君のもとで殺されたのである。
Apud vos occisus est, et non a vobis: sed ab illis inter quos vos habitatis, in quibus habitat diabolus.
PL 17, 780C諸君のもとで殺されたのであり、諸君によってではない。諸君が住んでいる者たち、悪魔が住んでいる者たちによってである。
(Vers. 14, 15.) Sed habeo adversum te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel; ita habes et tu tenentes doctrinam nicolaitarum.
PL 17, 780C(第14・15節)「しかし、私は汝に対して少しばかり言うことがある。そこには、バラムの教えを保つ者たちがいる。バラムはバラクに、イスラエルの子らの前につまずきを置くよう教えた。そのように汝にも、ニコライ派の教えを保つ者たちがいる」。
Legimus in libro Numeri quod Balac rex Moabitarum ad suggestionem Balaam posuerit speciosas mulieres in conspectu filiorum Israel diis suis sacrificantes, quarum pulchritudo non solum ad perpetrandam libidinem eos accendit; sed etiam ut de sacrificiis eorum comederent, perduxit (Num. XXV, 1) .
PL 17, 780C我々は民数記に、モアブ人の王バラクが、バラムの唆しによって、自分たちの神々にいけにえを献げている美しい女たちを、イスラエルの子らの目の前に置いたと読む。彼女たちの美しさは、彼らを淫欲を遂げるよう燃え立たせたばかりか、彼女たちのいけにえから食べるところまで導いた(民数記25:1)。
Nicolaitae vero erant haeretici nuptias detestantes, docentesque fideles, ut quibuscumque vellent, miscerentur more bestiarum.
PL 17, 780Dニコライ派とは、結婚を忌み嫌い、信ある者たちに、獣のように望む誰とでも交わるよう教える異端者たちであった。
Sicut ergo per doctrinam Balaam, filii Israel in fornicationis malum delapsi sunt, propter quod multi eorum perierunt, ita et nicolaitae quosdam ex fidelibus, qui apud Pergamum erant, sua prava doctrina in fornicationis malum dejecerunt, docentes eos ut nullo modo se vinculo conjugali irretirent: sed quibuscumque vellent, passim miscerentur.
PL 17, 780Dそれゆえ、バラムの教えによってイスラエルの子らが淫行の悪に落ち、そのために彼らの多くが滅んだように、ニコライ派も、ペルガモンにいた信ある者たちの何人かを、自らの邪な教えによって淫行の悪に突き落とした。彼らに、決して婚姻の絆に身を絡めず、望む誰とでも手当たり次第に交わるよう教えたのである。
Quod autem dicit: Habeo adversum te pauca, significat paucos ex fidelibus ab haereticis esse deceptos.
PL 17, 780D「私は汝に対して少しばかり言うことがある」と言うのは、信ある者たちのうち少数が、異端者たちに欺かれたことを表す。
(Vers. 16.) Similiter poenitentiam age. Hoc quod dicit, similiter, videtur mihi ad angelum Ephesi Ecclesiae respicere, cui dicitur: Poenitentiam age, eo quod charitatem tuam primam reliqueris.
PL 17, 780D(第16節)「同じように悔い改めを行え」。この「同じように」という言葉は、エフェソの教会の天使に関わると私には思われる。その天使には、「汝は最初の愛を捨てたのだから、悔い改めを行え」と言われている。
Quasi diceret: Sicut praecepi angelo Ephesi, ut poenitentiam ageret, eo quod charitatem primam reliquisset, similiter et tu poenitentiam age, eo quod a charitate deviaveris; ut aliquos tuorum per taciturnitatem amitteres. Si quominus, veniam tibi cito.
PL 17, 781Aあたかもこう言うかのようである。私はエフェソの天使に、最初の愛を捨てたのだから悔い改めを行えと命じたが、同じように汝も、愛から外れ、そのために黙っていることによって汝の者たちの何人かを失ったのだから、悔い改めを行え。「さもなければ、私はすぐ汝のところに来る」。
Solet per adventum Domini mors intelligi; unicuique enim Dominus tunc venit, quando per mortem animam a corpore separat.
PL 17, 781A主の到来によって、死が解されるのが常である。実に主は、死によって魂を体から分かつとき、各人のもとに来るからである。
Cito, id est, improvise, sicut de servo negligente Dominus in Evangelio loquitur: Veniet autem Dominus servi illius in die quo nescit, et hora qua ignorat; et dividet eum, partemque ejus cum hypocritis ponet (Matth. XXIV, 51) .
PL 17, 781A「すぐに」とは、不意にということである。福音書で主が怠慢な僕について語るとおりである。「その僕の主は、彼が知らない日、思いもよらない時に来て、彼を二つに裂き、その分け前を偽善者たちとともに置く」(マタイ24:51)。
Homo enim ex anima et corpore consistit: dividit Dominus hominem cum animam a corpore separat: partem ejus cum hypocritis ponit, quando animam, quae secunda pars est in homine, pro iniquitatibus suis cum impiis cruciandam tradit.
PL 17, 781B人は魂と体から成る。主は、魂を体から分かつとき、人を二つに裂く。魂、すなわち人における第二の部分を、その不法のゆえに、不敬虔な者たちとともに苦しめられるべく引き渡すとき、その分け前を偽善者たちとともに置く。
In hoc quod dicit: Veniam tibi cito, talis mihi sensus esse videtur: Si poenitentiam non egeris, veniam tibi cito; ut te per mortem, quam praevidere negligis, dissolvam.
PL 17, 781B「私は汝のところにすぐ来る」と言うこの言葉については、私にはこういう意味だと思われる。「もし汝が悔い改めを行わないなら、私は汝のところにすぐ来て、汝が予見することを怠っている死によって、汝を解く」。
Sequitur: Et pugnabo cum illis in gladio oris mei: id est, alium in loco tuo ponam, et ponam gladium verborum meorum in ore ejus, in quo dejiciat adversarios veritatis.
PL 17, 781B続いて、「そして私は彼らと、私の口の剣で戦う」。すなわち、汝の場所に別の者を置き、私の言葉の剣を彼の口に置いて、それによって真理の敵対者たちを打ち倒させる。
(Vers. 17.) Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Ubicumque haec sententia ponitur, vel in Evangelio, vel in Apocalypsi, sciendum est mysticum esse, quod dicitur, et ad intelligendum difficile. Vincenti dabo manna absconditum (Exod. XVI, 14) .
PL 17, 781B(第17節)「耳を持つ者は、霊が諸教会に言うことを聴け」。この句が置かれるところでは、福音書であれ黙示録であれ、言われていることは奥義の意味を持ち、理解しがたいと知らねばならない。「勝つ者に、私は隠されたマナを与える」(出エジプト記16:14)。
Legimus in veteri Testamento, quia populum Judaeorum per deserta gradientem Dominus manna paverit, usque dum venirent ad terram repromissionis.
PL 17, 781C我々は旧約に、ユダヤ人の民が荒れ野を進むあいだ、約束の地に着くまで、主がマナで彼らを養ったと読む。
Per manna igitur sapientia, quae Christus est, intelligi potest: Ipse est enim panis vivus, qui de coelo descendit (Joan. VI, 41) .
PL 17, 781Cそれゆえマナによって、知恵、すなわちキリストが解されうる。「彼こそ、天から降った生きたパンである」(ヨハネ6:41)。
Hoc pane aluntur omnes electi, in deserto atque in itinere hujus saeculi positi, usque dum veniant ad terram repromissionis, id est, ad coelestem beatitudinem, quam repromisit Deus diligentibus se.
PL 17, 781C選ばれた者たちはみな、この世の荒れ野と旅路に置かれ、約束の地、すなわち神が自らを愛する者たちに約束した天の浄福に至るまで、このパンで養われる。
Absconditum autem ideo dicitur, quia sapientia Dei superbis absconditur, et humilibus revelatur, sicut ipse dicit in Evangelio: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25) .
PL 17, 781C「隠された」と言われるのは、神の知恵が高ぶる者たちには隠され、へりくだる者たちには示されるからである。彼自身が福音書でこう言うとおりである。「父よ、天と地の主よ、私は汝に告白する。汝はこれらのことを知恵ある者たち、賢い者たちから隠し、幼子たちに示した」(マタイ11:25)。
Et dabo illi calculum candidum. Per calculum, qui lapis parvus est, et a calculando sic vocatur, Evangelium possumus accipere.
PL 17, 781D「そして私は彼に白い小石を与える」。小石は小さな石であり、「数える」(calculare)ことからそう呼ばれる。この小石によって、我々は福音を解しうる。
Quia sicut antiqui horum lapidum multitudinem magnam sibi congregabant ad partiendos et dividendos numeros; ita doctores Ecclesiae multa verba Evangelii in cordibus suis congregant, quorum cum obscuritates et spirituales intelligentias et utilitates auditoribus suis aperiunt, quasi numeros suos dividunt et partiuntur.
PL 17, 781D古の人々が、数を分け、割るために、こうした石を多数、自分のために集めたように、教会の教師たちも、福音の多くの言葉を自分の心に集める。その言葉の難解な点や、霊的な理解、益を聴く者たちに開くとき、いわば自分の数を分け、割っているのである。
Et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Quod est hoc nomen Christi, quod in calculo Evangelii scriptum esse dicitur?
PL 17, 781D「そして小石の上には、受ける者のほか誰も知らない新しい名が書かれている」。福音の小石に書かれているというキリストのこの名とは何か。
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1) ; et iterum: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; et idem evangelista in alio loco dicit: Quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18) .
PL 17, 782A「初めに言葉があり、言葉は神とともにあり、言葉は神であった」(ヨハネ1:1)。また「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)。同じ福音書記者は別の箇所でこう言う。「彼は安息日を破っていただけでなく、自分の父を神と呼んで、自らを神と等しいものとしていた」(ヨハネ5:18)。
Si Christus aequalem se faciebat Deo, cur dicit Arius minorem esse Filium Patre? Hoc ergo nomen quod in calculo scriptum est, nullus scit, nisi qui accipit; quia omnipotentiam, divinitatem, aequalitatem Filii cum Patre nullus scire praevalet, nisi cui doctrina Evangelii data fuerit.
PL 17, 782Aもしキリストが自らを神と等しいものとしていたのなら、なぜアレイオスは、子は父より劣ると言うのか。それゆえ、小石に書かれたこの名は、受ける者のほか誰も知らない。子が父とともに持つ全能、神性、等しさを、福音の教えを与えられた者のほか、誰も知ることができないからである。
Sed est aliud quod nos movet; nam paulo superius dixit: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen tuum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
PL 17, 782Aしかし、我々を動かす別の点がある。少し前にこう言っているからである。「勝つ者に、私は隠されたマナを与え、白い小石を与える。小石の上には汝の名があり、受ける者のほか誰もそれを知らない」〔底本は nomen tuum(汝の名)。先に掲げた句では nomen novum(新しい名)である〕。
Si igitur solis illis qui diabolum vincunt, et manna, et calculus, et nominis Christi datur scientia; ergo impii qui diabolum non vincunt, sed ab eo vincuntur, quamvis baptisma, quamvis fidem Christi videantur suscepisse, ab hoc tamen munere alieni exsistunt.
PL 17, 782Bそれゆえ、悪魔に勝つ者たちにだけ、マナも小石もキリストの名の知識も与えられるのなら、悪魔に勝たず、かえって悪魔に勝たれる不敬虔な者たちは、洗礼とキリストへの信仰を受けたように見えても、この賜物には縁がないことになる。
Sed dicit aliquis: Quomodo litteratus quisque, et in divinis scripturis eruditus, mysterium nominis Christi nescit; quamvis et saeculum diligat, et voluptuose vivat?
PL 17, 782Bだが、ある者はこう言う。どうして、学があり神の書に通じた者が誰でも、キリストの名の奥義を知らないというのか。世を愛し、快楽のうちに生きていても、というのである。
Huic ego duorum hominum similitudinem mel multum possidentium opponam, ex quibus unus ex eo edere solitus erat, alter vero ab ejus esu, quadam necessitate cogente, omnibus modis abstinebat. Quis horum tibi videtur saporem mellis satius cognovisse?
PL 17, 782Bこの者に、私は、蜜を大量に持つ二人の人の譬えを対置しよう。その一人は常にそれを食べていたが、もう一人は、ある必要に迫られて、あらゆる仕方でそれを食べることを控えていた。この二人のうち、どちらが蜜の味をよりよく知ったと、あなたには思われるか。
Utique respondebis mihi quia is, qui ejus dulcedine perfrui solitus erat. Et tamen si interrogasses utrumque de melle, cujus esset saporis, uterque dulcissimum esse fateretur: sed diceret ille, quod audivit; iste, quod expertus erat: illius lingua loqueretur, quod fauces ignorabant, istius autem quod delectatio docuerat.
PL 17, 782B間違いなくあなたは私に、その甘さを常に味わっていた者だと答えるであろう。しかし二人に、蜜はどんな味かと尋ねたなら、二人とも最も甘いと認めるだろう。ただし、〔食べなかった〕一方は聞いたことを語り、〔食べていた〕他方は経験したことを語る。前者の舌は、喉が知らなかったことを語り、後者の舌は、楽しみが教えたことを語るのである。
Ille igitur qui mel non ad utendum, sed ad lucra exaggeranda possidebat, eos significat, qui ex scientia divinarum scripturarum gloriam temporalem plusquam aeternam capessunt: ille vero qui mel ad hoc possidebat, ut ejus dulcedine assidue frueretur, eos significat, qui mandata Dei non pro gloria temporali, sed pro amore Dei discere student; ut per eorum operationem ad gloriam aeternam pervenire mereantur.
PL 17, 782Cそれゆえ、蜜を用いるためでなく利得を積み上げるために持っていた者は、神の書の知識から、永遠の栄光よりも一時の栄光を得ようとする者たちを表す。他方、その甘さを絶えず味わうために蜜を持っていた者は、神の戒めを、一時の栄光のためでなく神への愛のために学ぼうと努め、その実行によって永遠の栄光に至るにふさわしくされる者たちを表す。
Illis mandata Dei, quamvis ea praedicent, dulcia non sunt; quia non dulcedinem coelestis patriae, sed dulcedinem terrenam, quae amaritudinem generat, diligunt: istis autem mandata Dei spes coelestis patriae dulcia facit, sicut dicit Psalmista: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 103) !
PL 17, 782C前者の者たちにとって、神の戒めは、それを宣べ伝えていても甘くない。天の祖国の甘さではなく、苦さを生む地上の甘さを愛するからである。しかし後者の者たちにとっては、天の祖国への望みが神の戒めを甘くする。詩篇作者が言うとおりである。「汝の言葉は、私の喉にどれほど甘いことか、主よ。蜜よりも、蜜房よりも、私の口に甘い」(詩篇118:103)。
Illi ergo soli sciunt nomen Dei, qui custodiunt mandata Dei: qui vero saeculum diligunt, qui in quibusdam vitiis semetipsos dejiciunt, qui desideria carnis suae perficiunt, nesciunt nomen Dei; quia timorem et amorem ejus a mente sua abjiciunt.
PL 17, 782Dそれゆえ、神の名を知るのは、神の戒めを守る者たちだけである。他方、世を愛する者、ある悪徳に自らを落とす者、自分の肉の欲望を果たす者は、神の名を知らない。神への畏れと愛を自分の精神から投げ捨てるからである。
Aliter: Potest per calculum nomenque in eo scriptum beatitudo coelestis patriae designari; ut per calculum coelestis patria, per nomen vero in eo scriptum beatitudo coelestis patriae figuretur.
PL 17, 782D別の解釈。小石とそこに書かれた名によって、天の祖国の浄福が指されうる。すなわち、小石によって天の祖国が、そこに書かれた名によって天の祖国の浄福が象られるのである。
Hoc ergo nomen nullus scit, nisi qui accipit calculum; quia quanta sit illa coelestis beatitudo nullus scire praevalet, nisi qui ad hanc pervenire meruerit, sicut dicit Esaias propheta: Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te (Esa. LXIV, 4) .
PL 17, 783Aそれゆえこの名は、小石を受ける者のほか誰も知らない。あの天の浄福がどれほどのものかは、そこに至るにふさわしくされた者のほか、誰も知ることができないからである。預言者イザヤが言うとおりである。「神よ、汝のほかには、汝が汝を待つ者たちのために備えたものを、目は見なかった」(イザヤ64:4)。
(Vers. 18, 19.) Et angelo Thyatirae Ecclesiae scribe: Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos ut flammam ignis, et pedes ejus similes aurichalco. Quid ista significent, superius dictum est.
PL 17, 783A(第18・19節)「またティアティラの教会の天使に書け。目が火の炎のようで、足が黄銅に似ている神の子が、こう言う」。これらが何を表すかは、上で述べた。
Scio opera tua, et charitatem, et fidem, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus. Hic per omnia laudatur, sed sicut sequentia manifestant, sola taciturnitatis culpa in eo redarguitur.
PL 17, 783A「私は汝の行い、愛、信仰、奉仕、忍耐、そして最後の行いが最初のものより多いことを知っている」。ここで彼はあらゆる点で称えられているが、続く言葉が示すとおり、黙っていたという咎だけで責められている。
(Vers. 20.) Sed habeo adversum te, quia permittis mulierem Jezabel, quae se dicit propheten, docere et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis.
PL 17, 783B(第20節)「しかし、私は汝に対して言うことがある。自分は預言者だと言う女イゼベルを、汝が許しているからである。彼女は私の僕たちを教え、惑わして、淫行を行わせ、偶像に献げられたものを食べさせている」。
Haec mulier, quae Jezabel impiissimae comparatur, ideo se propheten mendaciter affirmabat, ut facilius sub religionis nomine falsam doctrinam in populum Dei introduceret: et sicut Jezabel cogebat populum Dei culturam Dei deserere, et idola venerari; ita et haec populum Dei a cultura Dei, id est, a fide recta, conabatur per pravam doctrinam separare.
PL 17, 783Bこの女は、極悪のイゼベルに比べられ、自分は預言者だと偽って断言していた。宗教の名のもとに偽りの教えを神の民に導き入れやすくするためである。イゼベルが神の民に神への礼拝を捨てさせ、偶像を拝ませたように、この女も、邪な教えによって神の民を神への礼拝、すなわち正しい信仰から引き離そうとしていた。
Fornicatur enim anima, quaecumque a Deo creatore suo recedit. Idolothytum vocat illud, quod idolis erat consecratum. Docebat enim haec mulier nihil nocere fidelibus, si comederent carnes, quae idolis immolabantur.
PL 17, 783B創造主である神から離れる魂は、どれも淫行を行うのである。「偶像に献げられたもの」と彼が呼ぶのは、偶像に奉献されたものである。この女は、偶像にいけにえとして献げられた肉を食べても、信ある者たちには何も害にならないと教えていたからである。
(Vers. 21.) Et dedi illi tempus, ut poenitentiam ageret, et non vult poenitere a fornicationibus suis. Sicut et beatus Job de impio dicit: Dedit illi Deus locum poenitentiae, et ille abusus eo est in superbiam (Job. XXIV, 23) .
PL 17, 783B(第21節)「そして私は彼女に悔い改めを行う時を与えたが、彼女は自分の淫行から悔い改めようとしない」。福なるヨブも、不敬虔な者についてこう言う。「神は彼に悔い改めの余地を与えたが、彼はそれを高ぶりに用いた」(ヨブ記24:23)。
(Vers. 22, 23.) Ecce mitto eam in lectum, et qui moechantur cum ea, in tribulatione maxima, nisi poenitentiam egerint, et filios ejus interficiam morte.
PL 17, 783C(第22・23節)「見よ、私は彼女を寝床に投げ入れる。彼女と姦淫する者たちも、悔い改めを行わないなら、最大の苦難に投げ入れる。そして彼女の子らを死によって殺す」。
Ecce mulieri, et filiis ejus poenitentiae locus nullus promittitur, eo quod poenitentiae tempus a Deo sibi indultum spreverint: iis autem qui moechabantur cum ea, adhuc locus poenitentiae repromittitur.
PL 17, 783C見よ、女とその子らには、悔い改めの余地が約束されない。神から与えられた悔い改めの時を軽んじたからである。しかし、彼女と姦淫していた者たちには、なお悔い改めの余地が重ねて約束されている。
Videntur ergo mihi ii, qui moechabantur cum ea, eos designare, qui pravis ejus assertionibus faventes, nec dum autem ex toto in foveam malitiae ejus demersi fuerant: per filios autem ejus eos designari, qui jam ex toto ab ea decepti medicamentum correctionis nullo modo recipere volebant.
PL 17, 783Cそれゆえ、彼女と姦淫していた者たちとは、彼女の邪な主張に与しながら、まだ完全には彼女の悪意の穴に沈み込んでいなかった者たちを指すと、私には思われる。他方、彼女の子らによって指されるのは、すでに完全に彼女に欺かれ、矯正という薬をまったく受け入れようとしなかった者たちである。
Per lectum autem in quo mulier mittenda erat, infernus designatur, in quo sepultus est et dives, de quo dicit Dominus in Evangelio: Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno (Luc. XVI, 22) .
PL 17, 783D女が投げ入れられるはずの寝床によっては、冥界が指される。そこに金持ちも葬られた。主が福音書でこう言うとおりである。「金持ちも死んで、冥界に葬られた」(ルカ16:22)。
Per tribulationem vero maximam, in qua ponendi erant, qui moechabantur cum ea, nisi poenitentiam agerent; et per mortem in qua filii ejus interficiendi erant, eadem inferni poena designatur. Et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutans renes et corda.
PL 17, 783D最大の苦難は、悔い改めを行わなければ、彼女と姦淫していた者たちが投げ入れられるはずのものであり、死は、彼女の子らが殺されるはずのものである。どちらによっても、同じ冥界の刑罰が指される。「そして諸教会はすべて、私が腎と心を探る者であることを知るであろう」。
Per renes qui infra corpus continentur, et ex quibus libido procedere dicitur, peccata abscondita: per corda autem cogitationes occultae designantur.
PL 17, 783D体の内に収められ、そこから情欲が生じると言われる腎によって、隠れた罪が指され、心によって、隠れた思いが指される。
Et est sensus: Et scient, videlicet in die judicii, quando et ipsa mulier, et omnes qui decepti sunt ab ea, damnabuntur; omnes Ecclesiae, id est, omnes qui christiano nomine censentur, non solum electi, sed etiam reprobi, quia ego sum scrutans renes et corda, id est, non solum peccata quae patent, verumetiam et quae latent: sed et ipsas cogitationes intueor, et in illa die dabo unicuique vestrum secundum opera vestra.
PL 17, 784Aそして、その意味はこうである。「そして知る」、すなわち裁きの日に、女自身も、彼女に欺かれたすべての者も罰せられるとき、「諸教会はすべて」、すなわちキリスト教徒の名で数えられるすべての者が、選ばれた者たちだけでなく捨てられた者たちも、「私は腎と心を探る者であることを〔知る〕」。すなわち、明らかな罪だけでなく隠れた罪をも、さらには思いそのものをも私は見抜き、あの日に「汝らの一人一人に、汝らの業に従って与える」。
(Vers. 24.) Vobis autem dico caeteris, qui Thyatyrae estis, quicumque non habent doctrinam hanc, qui non cognoverunt altitudinem satanae, quemadmodum illi dicunt, non mittam super vos aliud pondus.
PL 17, 784A(第24節)「しかし、ティアティラにいる残りの汝らに私は言う。この教えを持たず、彼らの言うところの、サタンの深みを知らなかった者は誰であれ、私は汝らの上にほかの重荷を置かない」。
Hoc quod dicit, videtur mihi non ad doctrinam mulieris tantum, sed ad falsos apostolos pertinere, qui docebant eos, qui ex gentibus crediderant, ut in Legem et circumcisionem verterentur.
PL 17, 784Bこの言葉は、女の教えにだけでなく、諸国民から信じた者たちに、律法と割礼に向かうよう教えていた偽使徒たちにも関わる、と私には思われる。
Et quia Judaei de Legis observantia superbiebant, et post Evangelium datum custodia Legis secundum litteram nihil est aliud quam servitus diaboli; possumus per altitudinem satanae, ipsam Legem, si carnaliter impletur, intelligere.
PL 17, 784Bユダヤ人は律法の遵守を誇っていたが、福音が与えられた後に文字どおり律法を守ることは悪魔への隷属にほかならない。それゆえ、「サタンの深み」によっては、律法そのもの、ただし肉的に果たされる場合の律法を解することができる。
Quod igitur dicit, tale est: Vobis dico caeteris, qui Thyatirae estis; videlicet qui in fide perstitistis: quicumque non habent doctrinam hanc, id est, qui non receperunt doctrinam illius pessimae mulieris: qui non cognoverunt altitudinem satanae, quemadmodum illi dicunt, id est qui Legem non susceperunt, quemadmodum falsi apostoli dicunt, ut eam carnaliter impleant: receperunt quidem eam, ut spiritualiter impleant; non receperunt autem eam, ut carnaliter custodiant (Act. XV, 1) .
PL 17, 784Bそこで彼が言うことは次のとおりである。「ティアティラにいる残りの汝らに私は言う」、すなわち信仰に踏みとどまった者たちに〔言う〕。「この教えを持たない者は誰であれ」、すなわちあの最悪の女の教えを受け入れなかった者、「彼らの言うところの、サタンの深みを知らなかった者」、すなわち偽使徒たちが言うように、律法を肉的に果たすために律法を受け入れなかった者〔に言う〕。彼らは確かに律法を受け入れたが、それは霊的に果たすためであり、肉的に守るために受け入れたのではない(使徒言行録15:1)。
Verbi gratia: illi dicebant, quia nisi circumcidatis carnem praeputii vestri, non potestis salvi fieri: isti autem circumcisionem non carnaliter, sed spiritualiter intelligentes, circumcidebant a cordibus et a carne sua omnia vitia.
PL 17, 784Cたとえば、あの者たちは、「汝らが包皮の肉を割礼しなければ、汝らは救われることはできない」と言っていた。しかしこの者たちは、割礼を肉的にではなく霊的に解して、心と自らの肉からあらゆる悪徳を切り取っていた。
Illi dicebant, ut servarent sabbatum, nihil in eo facientes operis: isti vero omne tempus vitae suae pro sabbato accipientes, ab omni opere servili, id est, a peccatis, in quantum poterant, abstinere curabant.
PL 17, 784Cあの者たちは、安息日を守るために、その日には何の仕事もしないと言っていた。しかしこの者たちは、生涯のすべての時を安息日と受け取り、あらゆる奴隷の仕事、すなわち罪から、できるかぎり身を遠ざけようと努めていた。
Non mittam super vos aliud pondus, id est, qui in fide perstitistis, qui falsos apostolos non recepistis.
PL 17, 784C「私は汝らの上にほかの重荷を置かない」、すなわち、信仰に踏みとどまった諸君、偽使徒たちを受け入れなかった諸君には〔置かない〕。
Non mittam super vos aliud pondus, nisi quod ab apostolis praeceptum est vobis; ut abstineatis vos ab escis, quae idolis immolantur, et a suffocato, et sanguine, et fornicatione (Ibid. 29) .
PL 17, 784C「私は汝らの上にほかの重荷を置かない」、ただし使徒たちによって諸君に命じられたことは別である。すなわち、偶像に供えられた食物と、絞め殺したものと、血と、淫行から、諸君が身を遠ざけることである(使徒言行録15:29)。
(Vers. 25.) Verumtamen id quod habetis, tenete, donec veniam. Ac si diceret: Quia parvuli estis, et lac vobis opus est, non solidus cibus, fidem quam didicistis, tenete, donec veniam; ut per aspirationis meae gratiam ad altiora opera virtutum agenda vos provocem.
PL 17, 784D(第25節)「ただ、汝らが持っているものを、私が来るまで保て」。あたかもこう言うかのようである。諸君は幼子であり、必要なのは乳であって固い食物ではないので、諸君が学んだ信仰を、私が来るまで保て。私の息吹の恩寵によって、徳のより高い業を行うよう諸君を促すためである。
(Vers. 26, 27, 28.) Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo ei potestatem super gentes, et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur, sicut et ego accepi a Patre meo.
PL 17, 784D(第26・27・28節)「そして、勝利し、終わりまで私の業を守る者に、私は諸国民の上に権能を与える。彼は鉄の杖で彼らを治め、彼らは陶工の器のように砕かれる。私もまた私の父から受けたとおりである」。
Per finem in hoc loco mors intelligitur: qui ergo vicerit mundum et concupiscentias ejus, et perseveraverit usque in finem; dabitur ei potestas super gentes, et reget eas in virga ferrea.
PL 17, 785Aこの箇所で「終わり」によっては死が解される。それゆえ、世界とその欲望に勝ち、終わりまで耐え抜く者には、諸国民の上に権能が与えられ、彼は鉄の杖で彼らを治める。
Sed et si per finem mors intelligitur, quomodo electi post mortem gentes dicuntur regere; cum in illa beata vita nullus sit, qui regatur in virga ferrea; ubi nihil distortum, nihilque pravum invenitur?
PL 17, 785Aしかし、「終わり」によって死が解されるのなら、選ばれた者たちは死の後に諸国民を治めると、どうして言われるのか。あの祝福された生には、鉄の杖で治められる者は誰もおらず、そこには歪んだものも曲がったものも何一つ見いだされないというのに。
Nisi forte eo sensu intelligamus, quo illud: Qui fecit, quae futura sunt. Omnia enim quae secundum dispositionem Dei fienda sunt, in praedestinatione ejus jam quasi facta exsistunt; quia non potest fieri ut immutetur aliquid ex omnibus, quae statuit Deus ut fiant.
PL 17, 785Aただし、あの句、「未来にあることをなした者」と同じ意味で解するなら、別かもしれない。神の定めに従ってなされるべきすべてのことは、その予定においてすでに成ったかのように存在しているからである。神が成るようにと定めたすべてのことのうち、何一つ変わりえないからである。
Similiter et sanctis, quos praescivit Deus futuros justos, et in bonis operibus perseveraturos, ante ortum illorum hoc praestitit, ut habeant potestatem super gentes, et regant eas in virga ferrea, sicut ad Hieremiam loquitur dicens: Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te; et prophetam in gentibus dedi te (Jerem. V, 1) .
PL 17, 785A同様に、神が将来義しい者となり善い業に耐え抜くと予知した聖徒たちにも、その生まれる前に、彼らが諸国民の上に権能を持ち、鉄の杖で彼らを治めるようにと、これを与えた。エレミヤに語って言うとおりである。「私は汝を胎内に形づくる前に、汝を知った。汝が胎から出る前に、汝を聖別した。私は汝を諸国民の中の預言者として置いた」(エレミヤ5:1)〔引かれた句はエレミヤ1:5〕。
In secundo psalmo scriptum est quia dixit Pater ad Filium: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, tamquam vas figuli confringes eos (Psal. II, 8) .
PL 17, 785B第二の詩篇には、父が子に言ったと書かれている。「私に求めよ。そうすれば私は汝に諸国民を汝の嗣業として、地の果てを汝の所有として与える。汝は鉄の杖で彼らを治め、陶工の器のように彼らを砕く」(詩篇2:8)。
Dedit Pater Filio potestatem, ut regat gentes in virga ferrea: dedit et Filius potestatem apostolis et caeteris praedicatoribus, ut regant et ipsi gentes in virga ferrea, et tamquam vas figuli conterant eas.
PL 17, 785B父は子に、鉄の杖で諸国民を治める権能を与えた。子もまた使徒たちとほかの宣教者たちに、彼ら自身も鉄の杖で諸国民を治め、陶工の器のように彼らを打ち砕く権能を与えた。
Per virgam igitur ferream Evangelium designatur, sicut et per virgam ligneam Lex. Nam virga lignea, qua utebatur Moyses, ipsam legem, quae ab eo data est praetendebat; ipsa namque virga, sicut in Exodo legimus (Exod. XVII, 6) , percussit bis silicem, et egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et jumenta.
PL 17, 785Bそれゆえ、鉄の杖によって福音が指される。木の杖によって律法が指されるのと同じである。モーセが用いた木の杖は、彼によって与えられた律法そのものを前もって示していたからである。我々が出エジプト記に読むとおり(出エジプト記17:6)、その杖は岩を二度打ち、豊かな水が出て、民も家畜も飲んだ。
Virga igitur est vetus Testamentum: bina percussio Legem et prophetas: petra autem Christum figurabat. Virga ergo bis silicem percussit, quando vetus Testamentum per legem et prophetas Christum ad redemptionem generis humani venturum esse praedixit.
PL 17, 785Cそれゆえ、杖は旧約であり、二度の打撃は律法と預言者、岩はキリストを象っていた。したがって杖が岩を二度打ったのは、旧約が律法と預言者によって、キリストが人類の贖いのために来ることを前もって告げたときである。
Et quia impossibile erat, ut ea quae per Legem et prophetas praedicebantur, non implerentur, sicut Dominus dicit in Evangelio: Facilius est coelum et terram transire, quam unum iota, aut unus apex praetereatur a Lege, qui non impleatur (Luc. XVI, 17) .
PL 17, 785C律法と預言者によって告げられたことが成就しないことはありえなかった。主が福音書で言うとおりである。「天地が過ぎ去るほうが、律法から一点一画が、成就されずに過ぎ去るよりもたやすい」(ルカ16:17)。
Virga bis silicem percussit, quando vaticinia prophetarum atque Legis quodammodo compulerunt, ut homo fieri Deus dignaretur.
PL 17, 785C杖が岩を二度打ったのは、預言者たちの預言と律法が、いわば、神が人となることをよしとするよう迫ったときである。
Percussa est igitur petra, et egressae sunt aquae largissimae; quia Christus secundum hoc quod dictum erat, veniens, fluenta doctrinae coelestis, id est, Evangelium, de se produxit. Bibit populus et jumenta, id est, Judaei et gentes.
PL 17, 785Dこうして岩は打たれ、豊かな水が出た。言われていたとおりにキリストが来て、天の教えの流れ、すなわち福音を、自らの内から出したからである。民と家畜が飲んだ、すなわちユダヤ人と諸国民が〔飲んだ〕。
Ipsa etiam virga in tabernaculo floruit, nucesque produxit (Num. XVII, 8) ; quia in tabernaculo Ecclesiae postea vetus Testamentum flores spiritalium sensuum protulit, ipsique flores fructus bonorum operum ediderunt. Hoc totum ideo diximus, ut demonstraremus per ligneam virgam designatam fuisse Legem.
PL 17, 785D同じ杖は幕屋で花を咲かせ、木の実をつけた(民数記17:8)。のちに教会の幕屋で、旧約が霊的な意味の花を咲かせ、その花自体が善い業の実を結んだからである。我々がこのすべてを述べたのは、木の杖によって律法が指されていたことを示すためである。
Et quia austeriora sunt praecepta novi Testamenti quam veteris, non incongrue per virgam ferream Evangelium, per ligneam autem Lex figuratur.
PL 17, 786A新約の戒めは旧約の戒めより厳しいので、鉄の杖によって福音が、木の杖によって律法が象られるのは、不適切ではない。
In illa dicitur: Comedetis, et saturabimini; bibetis, et inebriabimini; dormietis, et non erit qui exterreat (Lev. XXVI, 5, 6) ; et iterum: Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis (Ibid., 10) ; et multa alia quae ad delectationes carnales pertinent.
PL 17, 786Aあの〔律法の〕中では言われている。「汝らは食べて満ち足り、飲んで酔い、眠り、脅かす者はない」(レビ記26:5, 6)。また再び、「汝らは古い古いものを食べ、新しいものが来れば古いものを捨てる」(レビ記26:10)。そのほか、肉の楽しみに関わる多くのことが言われている。
Hic autem dicitur: Videte ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis ejus saeculi; et iterum: Arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam (Luc. XXXIV, 21) ; et Paulus apostolus dicit: In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in vigiliis, in jejuniis (II Cor. VI, 4) ; et alia innumerabilia, quae in novo Testamento de maceratione carnis inveniuntur.
PL 17, 786A一方、こちらでは言われている。「汝らの心が、飽食と酩酊と、この世の思い煩いで重くならないよう気をつけよ」。また再び、「道は狭く細く、命に至る」(ルカ34:21)〔底本の番号のまま。章と節が逆らしく、最初の句はルカ21:34、「道は狭く」の句はマタイ7:14にある〕。また使徒パウロは言う。「あらゆることにおいて、我々自身を神の僕として示そう。多くの忍耐において、徹夜において、断食において」(二コリント6:4)。そのほか、肉を苦しめることについて新約に見いだされる数えきれないことがある。
Nam et Dominus in Evangelio quam austeriora sint sua praecepta praeceptis Legis, manifestat cum dicit: Audistis quia dictum est antiquis: Non occides; qui autem occiderit, reus erit judicio: ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio: qui autem dixerit fratri suo, racha, reus erit concilio: qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 21, 22) ; et iterum: Dictum est antiquis: Non moechaberis: ego autem dico vobis quia qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, statim moechatus est eam in corde suo (Ibid., 27, 28) ; et iterum: Dictum est antiquis: Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii; ego autem dico vobis: Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, moechatur; et qui dimissam duxerit, moechatur (Ibid., 31, 32) ; et iterum: Dictum est antiquis: Oculum pro oculo, dentem pro dente; ego autem dico vobis non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe illi et alteram: et qui voluerit tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium (Ibid., 38-40) ; et iterum: Dictum est antiquis: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum; ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos; ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est (Ibid., 43-45) .
PL 17, 786B主もまた福音書で、自らの戒めが律法の戒めよりもいかに厳しいかを、こう言って明らかにしている。「汝らは、昔の人々に言われたことを聞いた。『殺してはならない。殺す者は裁きを受ける』。しかし私は汝らに言う。兄弟に怒る者は誰でも裁きを受ける。兄弟に『ラカ』と言う者は議会で裁かれる。『愚か者』と言う者は火のゲヘナに落ちる」(マタイ5:21, 22)。また再び、「昔の人々に言われた。『姦淫してはならない』。しかし私は汝らに言う。女を見て情欲を抱く者は誰でも、すでに心の中でその女と姦淫した」(マタイ5:27, 28)。また再び、「昔の人々に言われた。『自分の妻を離縁する者は、離縁状を与えよ』。しかし私は汝らに言う。自分の妻を離縁する者は、淫行の理由を除いて、姦淫を行う。離縁された女を娶る者も姦淫を行う」(マタイ5:31, 32)。また再び、「昔の人々に言われた。『目には目を、歯には歯を』。しかし私は汝らに言う。悪に逆らうな。誰かが汝の右の頬を打つなら、他の頬も向けよ。汝の下着を取ろうとする者には、外套も与えよ」(マタイ5:38–40)。また再び、「昔の人々に言われた。『汝の友を愛し、汝の敵を憎め』。しかし私は汝らに言う。汝らの敵を愛せ。汝らを憎む者に善を行え。汝らを迫害し、讒言する者のために祈れ。汝らが、天にいる汝らの父の子となるためである」(マタイ5:43–45)。
Haec igitur verba Domini quae protulimus, aperte demonstrant per virgam ferream Evangelium, per ligneam autem fragilem et mollem Legem figurari: per vasa autem figuli corda gentilium omnibus erroribus daemonum repleta designantur, quae a tactu virgae ferreae confracta sunt; quia veniente Evangelii gratia, omnis error gentilium destructus est, et quae erant antea vasa fictilia, facta sunt vasa ferrea, contra omnia tentamenta daemonum, et contra persecutiones hominum malorum fortissima.
PL 17, 786Cそれゆえ、我々が引いた主のこれらの言葉は、鉄の杖によって福音が、脆く柔らかい木の杖によって律法が象られることを、はっきりと示している。陶工の器によっては、悪霊のあらゆる迷いに満ちた異邦人の心が指され、それは鉄の杖が触れて砕かれた。福音の恩寵が来たことで、異邦人のあらゆる迷いが滅ぼされ、以前は陶器の器であったものが、悪霊のあらゆる試みと悪人たちの迫害に対して最も強い、鉄の器となったからである。
Et dabo illi stellam matutinam: id est, meipsum dabo illi; ipse est enim stella matutina, de quo dicit Scriptura: Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo de Israel, et percutiet duces Moab (Num. XXIV, 17) .
PL 17, 786D「そして私は彼に明けの明星を与える」、すなわち私自身を彼に与える。彼こそ明けの明星であり、彼について聖書は言う。「ヤコブから星が昇り、イスラエルから人が立ち、モアブの将たちを打つ」(民数記24:17)。
Moab dicitur ex patre: et Dominus Judaeis dixit: Vos ex patre diabolo estis. Duces ergo Moab Dominus percussit, quando omnes fabricatores errorum exinanivit.
PL 17, 787Aモアブは「父より」と言われる。そして主はユダヤ人に言った。「汝らは父である悪魔から出た者である」。それゆえ、モアブの将たちを主が打ったのは、迷いを造る者たちをことごとく空しくしたときである。
Visio I, Caput III
第1の幻 第III章PL 17, 787A(Vers. 1.) Et angelo Sardis Ecclesiae scribe: Haec dicit, qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas.
PL 17, 787A(第1節)「またサルディスの教会の天使に書け。神の七つの霊と七つの星を持つ者が、こう言う」。
Septem spiritus Dei septem sunt dona Spiritus sancti, quae in Dominum descendisse propheta Esaias ostendit dicens: Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis: et replebit eum spiritus timoris Domini (Esa. XI, 2) .
PL 17, 787A神の七つの霊とは聖なる霊の七つの賜物であり、それが主の上に降ったことを、預言者イザヤは示して言う。「その上に主の霊がとどまる。知恵と理解の霊、助言と勇気の霊、知識と敬虔の霊。主への畏れの霊が彼を満たす」(イザヤ11:2)。
De his septem spiritibus, quod Dominus dederit, in sequentibus dicemus: quid sint autem septem stellae, superius dictum est. Sequitur, Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es.
PL 17, 787Aこれらの七つの霊を主が与えたことについては、以下で述べる〔quod Dominus dederit は「主が何を与えたか」とも読める〕。七つの星が何であるかは、上で述べた。続いて〔次の句〕。「私は汝の行いを知っている。汝は生きているという名を持っているが、死んでいる」。
Nomen habebat quod viveret, id est, nomen christianum: sed mortuus erat; quia fidei opera, quae est charitas, non habebat.
PL 17, 787B彼は生きているという名、すなわちキリスト教徒という名を持っていた。しかし死んでいた。愛である信仰の業を持っていなかったからである。
(Vers. 2.) Esto vigilans, et confirma caetera, quae moritura erant. Vigilat qui semper bona opera exercet: praecipitur ergo huic, ut vigilet, id est, ut in charitatis operibus semetipsum exerceat; ne parva bona quae adhuc videbatur habere, deperirent.
PL 17, 787B(第2節)「目覚めていよ。死にかけていた残りのものを強めよ」。常に善い業を行う者が目覚めている。それゆえ彼には、目覚めているように、すなわち愛の業に自らを励むようにと命じられている。彼がなお持っているように見えたわずかな善が、失われないためである。
Quia sicut corpus mortuum est sine anima, ita et nos quaelibet bona videamur habere, mortua sunt, si charitas defuerit: Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo.
PL 17, 787B体が魂なしには死んでいるように、我々がどのような善を持っているように見えても、愛が欠けるなら、それは死んでいる。「私は、私の神の前で、汝の行いが満ちているのを見いださない」からである。
Non erant plena, sed vacua; quia charitate non replebantur: unde et quinque virgines fatuae a contubernio sponsi coelestis repulsae sunt, quia oleum charitatis in vasis suis habere noluerunt (Matth. XXV, 3) .
PL 17, 787Bそれらは満ちておらず、空であった。愛に満たされていなかったからである。それゆえ、五人の愚かなおとめも、天の花婿の仲間から退けられた。器に愛の油を持とうとしなかったからである(マタイ25:3)。
(Vers. 3.) In mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva, et poenitentiam age: id est, recordare qualiter fidem Christi in baptismate perceperis, ubi promisisti renuntiaturum te diabolo, et omnibus operibus ejus: recordare etiam quid a doctoribus fidei christianae qui te fidem Christi docuerunt, qualiter te vivere oporteret, audisti: Et serva quod audisti, et poenitentiam age; eo quod a bonis operibus tamdiu torpuisti.
PL 17, 787C(第3節)「それゆえ、汝がどのように受け、聞いたかを心に留め、〔それを〕守り、悔い改めよ」。すなわち、洗礼においてキリストの信仰をどのように受けたかを思い起こせ。そこで汝は、悪魔とそのすべての業を捨てると約束した。また、汝にキリストの信仰を教えたキリスト教の信仰の教師たちから、汝がどのように生きるべきかを聞いたことも思い起こせ。「そして、聞いたことを守り、悔い改めよ」。善い業から長く鈍っていたからである。
Si ergo non vigilaveris; id est, ad bona opera agenda temetipsum non excitaveris: Veniam tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te.
PL 17, 787C「それゆえ、もし汝が目覚めていないなら」、すなわち善い業を行うよう汝自身を奮い立たせないなら、「私は盗人のように来る。汝は、いかなる時刻に私が汝のところに来るかを知らない」。
Illi Dominus tamquam fur supervenit, ut eum per mortem ab hac mundana habitatione subtrahat; qui in pravitatibus suis requiescens, neque a vitiis vult abstinere, neque ipsam mortem ante oculos ponere, sicut Dominus dicit in Evangelio: Quia si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam (Matth. XXIV, 43) .
PL 17, 787C主が盗人のように襲いかかるのは、死によってその者をこの世の住処から取り去るためである。それは、己の悪に安んじて、悪徳から身を遠ざけようともせず、死そのものを目の前に置こうともしない者に対してである。主が福音書で言うとおりである。「家の主人は、盗人がいつの時刻に来るかを知っていたなら、必ず目を覚ましていて、自分の家に穴を開けさせはしなかったであろう」(マタイ24:43)。
Per patremfamilias mentem possumus intelligere; quia sicut paterfamilias omnibus qui in domo sunt, principatur: ita et mens omnibus actibus corporis et cogitationibus praefertur.
PL 17, 787D家の主人によっては、精神を解することができる。家の主人が、家にいるすべての者を治めるように、精神もまた、体のあらゆる行いと思いの上に立つからである。
Pater igitur familias dormit, furque veniens domum ejus perfodit, quando mens in delectationibus carnalibus requiescens, mors dum non praevidetur, supervenit, atque domum corporis perfodiens, animam abstrahit.
PL 17, 787Dそれゆえ、家の主人が眠り、盗人が来てその家に穴を開けるとは、精神が肉の楽しみに安んじているとき、死が予見されないまま襲いかかり、体の家に穴を開けて、魂を引き出すことである。
Si autem vigilaverit, id est, in bonis operibus perseveraverit, mortem non ut furem, sed ut liberatricem perferet.
PL 17, 788Aしかし、もし目覚めていたなら、すなわち善い業に耐え抜いたなら、死を盗人としてではなく、解放する者として受けるであろう。
(Vers. 4.) Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua. Ecce discipuli pastori negligenti praeponuntur, ut saltem in eorum imitatione proficeret. Sed mirum, cur pauca nomina habere dicatur, et non paucos homines.
PL 17, 788A(第4節)「しかし汝は、サルディスに、衣を汚さなかった少数の名を持っている」。見よ、怠慢な牧者の前に、弟子たちが置かれている。せめて彼らを見倣って進歩するようにである。だが、なぜ「少数の人」ではなく「少数の名」を持つと言われるのか、不思議である。
Sed hoc ad excellentiam magnam alicujus sancti pertinet, cum eum Deus nominatim scire dicitur, sicut Moysi perfecto viro dicitur: Novi te ex nomine; et Dominus dicit in Evangelio: Et proprias oves vocat nominatim, et educit eas (Joan. X, 3) .
PL 17, 788Aしかしこれは、神がある聖徒を名指しで知ると言われるときの、その聖徒の大いなる卓越に関わる。完全な人モーセに「私は汝を名で知っている」と言われたとおりであり、主は福音書で言う。「自分の羊を名で呼び、連れ出す」(ヨハネ10:3)。
Isti ergo pauci, qui voce Dei laudari merentur, non inquinaverunt vestimenta sua, id est, munditiam quam in baptismo perceperunt, sordibus vitiorum non inquinaverunt. Et ambulaverunt mecum in albis, quia digni sunt; id est, in bonis operibus.
PL 17, 788Aそれゆえ、神の声で称賛されるにふさわしいこの少数の者は、「衣を汚さなかった」、すなわち洗礼で受けた清さを、悪徳の汚れで汚さなかった。「そして彼らは、白い衣を着て私とともに歩いた。彼らにその資格があるから」〔底本は ambulaverunt(完了)。刷りのまま訳した〕。すなわち、善い業において〔歩いた〕のである。
(Vers. 5, 6.) Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis; id est, qui per poenitentiam et lacrymas diabolum vicerit, et vitia omnia a se expulerit, eamdem munditiam quam baptizatus possidet, et ipse consequetur.
PL 17, 788B(第5・6節)「勝つ者は、このように白い衣を着せられる」。すなわち、悔い改めと涙によって悪魔に勝ち、すべての悪徳を自分から追い出した者は、洗礼を受けた者が持つ清さと同じものを、自らも得るであろう。
Haec ideo dicit, ut et pastorem Sardis Ecclesiae, et omnes etiam peccatores ad poenitentiam provocet. Et non delebo nomen ejus de libro vitae.
PL 17, 788Bこれを彼が言うのは、サルディスの教会の牧者をも、すべての罪人をも、悔い改めに促すためである。「そして私は、彼の名を命の書から消さない」。
Si librum vitae praedestinationem vocat, quomodo de libro vitae aliquis deleri potest, cum Apostolus dicat: Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: et quos justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 30) ?
PL 17, 788Bもし命の書を予定と呼ぶのなら、使徒が「神は、予定した者をまた呼び、呼んだ者をまた義とし、義とした者にまた栄光を与えた」と言うのに、どうして誰かが命の書から消されうるのか(ローマ8:30)。
Nisi forte ita intelligamus: Sunt multi qui ab hominibus justi putantur, sed in conspectu Dei injusti exsistunt.
PL 17, 788Cただし、次のように解するなら別かもしれない。人々からは義しい者と思われていても、神の目には不義である者が多い。
Ergo homines qui eos justos aestimant, jam in libro Dei eos scriptos esse putant: sed in die judicii, cum facta reproborum atque justorum omnibus patebunt, haec inscriptio atque falsa suspicio a mentibus eorum delebitur, cum eorum damnationem pro impietatibus suis conspexerint.
PL 17, 788Cそれゆえ、彼らを義しいと見なす人々は、彼らがすでに神の書に記されていると思っている。しかし裁きの日に、捨てられた者たちと義しい者たちの行いがすべての人に明らかになるとき、この記載と誤った思い込みは、彼らの精神から消される。彼らが、その不敬虔ゆえに彼らが断罪されるのを目にするからである。
Et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis Dei. Confessio ista tunc fiet nominum justorum, quando secundum qualitatem meritorum unusquisque mercedem recipiet.
PL 17, 788C「そして私は、彼の名を、私の父の前と神の天使たちの前で告白する」。この告白は、各人がその功績の質に応じて報いを受けるとき、義しい者たちの名についてなされる。
(Vers. 7.) Et angelo Philadelphiae Ecclesiae scribe: Haec dicit sanctus et verus, qui habet clavem David.
PL 17, 788C(第7節)「またフィラデルフィアの教会の天使に書け。聖なる者、真実な者、ダビデの鍵を持つ者が、こう言う」。
Legimus in libro Regum, quod dixerit Dominus ad David: Et erit cum dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum, quod egredietur ex te, et firmabo regnum ejus in sempiternum. Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium (II Reg. VII, 12) .
PL 17, 788C我々は王たちの書に読む。主がダビデに言ったとおりである。「汝が汝の父祖たちとともに眠るとき、私は汝から出る汝の子孫を立て、その王国を永遠に堅くする。私は彼の父となり、彼は私の子となる」(サムエル記下7:12)。
Hoc de Christo esse dictum nullus est, nisi perfidus Judaeus, qui ambigat. Et in domum obseratam nullus nisi per clavem potest introire.
PL 17, 788Dこれがキリストについて言われたことに疑いを抱く者は、背信のユダヤ人のほかにいない。そして、閉ざされた家には、鍵によらなければ誰も入ることができない。
Filius ergo Dei habet clavem David, quia ipse hominem assumpsit ex genere David, quem clavem David vocat, per quem reserata sunt omnia, et quae Deus ad David, et quae David de eo locutus est. Qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit.
PL 17, 788Dそれゆえ、神の子はダビデの鍵を持つ。彼がダビデの血筋から人間を受け取ったからであり、その人間を彼はダビデの鍵と呼ぶ。この人間によって、神がダビデに語ったことも、ダビデが彼について語ったことも、すべて開かれた。「開けると、誰も閉じず、閉じると、誰も開けない」。
Aperuit Dominus Jesus Christus vetus Testamentum ad intelligenda divina mysteria, quae in eo latebant, quod nullus claudere poterit: clausit vero observantiam litterae legalis superfluam, quam nullus aperire poterit.
PL 17, 789A主イエス・キリストは、旧約を、その中に隠れていた神の奥義を悟らせるために開いた。これを誰も閉じることはできないであろう。一方、律法の文字への不要な遵守は閉じた。これを誰も開くことはできないであろう。
Aperuit etiam corda gentilium ad percipiendam doctrinam fidei, quae nullus persecutor claudere potuit: clausit vero atque destruxit culturam idolorum, quam nullus persecutorum aperire potuit.
PL 17, 789Aまた、異邦人の心を、信仰の教えを受け入れさせるために開いた。これをどの迫害者も閉じることができなかった。一方、偶像の崇拝は閉じ、滅ぼした。これをどの迫害者も開くことができなかった。
Aperuit etiam aditum regni coelestis suis electis, quod nulla vis daemonum claudere potest: clausit vero eumdem aditum reprobis, quod nullus eis aperire poterit.
PL 17, 789Aまた、天の国への入り口を自らの選ばれた者たちに開いた。これをどの悪霊の力も閉じることができない。一方、同じ入り口を捨てられた者たちには閉じた。これを誰も彼らのために開くことはできないであろう。
(Vers. 8.) Scio opera tua: ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest claudere; quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum.
PL 17, 789A(第8節)「私は汝の行いを知っている。見よ、私は汝の前に開いた戸を置いた。誰もそれを閉じることができない。汝が小さな力しか持たず、私の言葉を守り、私の名を否まなかったからである」。
Videtur mihi quod iste angelus Ecclesiae Philadelphiae non satis in divinis scripturis fuerit eruditus, et ideo dixerit eum modicam habuisse virtutem ad revincendos videlicet inimicos fidei veritatis.
PL 17, 789B私には、このフィラデルフィアの教会の天使は、神の書に十分に通じてはいなかったと思われる。それゆえ彼は、この天使が小さな力、すなわち信仰の真理の敵を論駁するための力しか持たなかったと言ったのであろう。
Id est sensus: Quia in persecutione constans fuisti, et servasti verbum meum, id est, a praedicatione verbi mei non cessasti, et nomen meum non negasti; ideo quia modicam habes virtutem, dedi coram te ostium apertum in divinis scripturis, ut intelligas mysteria divinarum scripturarum: quod nemo poterit claudere, id est, sapientiae quae tibi dabitur, nullus poterit resistere inimicorum.
PL 17, 789Bその意味はこうである。汝は迫害のなかで堅く立ち、私の言葉を守った、すなわち私の言葉を宣べ伝えることをやめず、私の名を否まなかった。それゆえ、汝には小さな力しかないので、私は汝の前に、神の書において開いた戸を置いた。神の書の奥義を汝が悟るためである。「誰もそれを閉じることはできない」、すなわち、汝に与えられる知恵に、敵の誰も逆らうことはできないであろう。
(Vers. 9.) Ecce dabo de synagoga satanae, qui dicunt se Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur.
PL 17, 789B(第9節)「見よ、私はサタンの会堂から〔人々を〕与える。彼らは自分がユダヤ人だと言うが、そうではなく、偽っている」。
Ecce dabo de synagoga satanae, subauditur quosdam, id est, ex Judaeis, qui sunt synagoga satanae, qui tibi adversabantur, et quorum infestationem assidue tolerabas, ut credant per verba tua in me.
PL 17, 789B「見よ、私はサタンの会堂から与える」。ここは「ある者たちを」を補って解する。すなわちユダヤ人の中から、サタンの会堂である者たちを〔与える〕。彼らは汝に敵対し、その攻撃を汝は絶えず耐えていた。汝の言葉によって、彼らが私を信じるようになるためである。
(Vers. 10.) Ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos, et scient quia dilexi te; quoniam servasti verbum patientiae meae: id est, cum crediderint per verba tua in me, adorabunt ante pedes tuos, deprecantes ut per te vitam aeternam consequantur.
PL 17, 789C(第10節)「見よ、私は彼らを来させ、汝の足もとにひれ伏させる。彼らは、私が汝を愛したことを知る。汝が私の忍耐の言葉を守ったからである」。すなわち、汝の言葉によって私を信じたとき、彼らは汝の足もとにひれ伏し、汝を通して永遠の生命を得られるようにと願うであろう。
Et ego te servabo ab hora tentationis, quae ventura est in universum orbem, tentare omnes qui inhabitant terram. Hora tentationis diem judicii significat: tentationem autem pro manifestatione posuit, quia singulorum causae tunc manifestabuntur.
PL 17, 789C「そして私は、地に住むすべての者を試すために全地に来ようとしている試みの時から、汝を守る」。「試みの時」は裁きの日を意味する。「試み」を彼は顕示の意味で置いた。そのとき、一人一人の事柄が明らかにされるからである。
Et in Exodo legimus: Tentat vos Deus, ut sciat si diligatis eum (Deut. XIII, 3) , id est, ut manifestum fiat et appareat omnibus, si diligitis eum.
PL 17, 789Cそして我々は出エジプト記に読む。「汝らを神は試みる。汝らが彼を愛するかどうかを知るためである」(申命記13:3)〔刷りでは「出エジプト記に」と言うが、付された引照は申命記13:3。ミーニュの脚注は、この引用とその説明が写本から補われたもので、以前の版には無いとする〕。すなわち、諸君が彼を愛するかどうかが、すべての人に明らかになり現れるためである。
Secundum hunc igitur sensum hora tentationis hora manifestationis designatur, quando singulorum facta omnibus manifestabuntur. A qua hora tentationis nos et omnes electos suos Dominus salvabit.
PL 17, 789Dしたがって、この意味では、「試みの時」によって顕示の時が指される。そのとき、一人一人の行いがすべての人に明らかにされる。この試みの時から、主は我々と、自らのすべての選ばれた者たちを救うであろう。
(Vers. 11.) Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. Tene quod habes, id est, bonum quod habes, usque in finem vitae tuae tene. Ut nemo accipiat coronam tuam, id est, ut gloriam quae tibi debetur, nullus sine te possideat.
PL 17, 789D(第11節)「見よ、私はすぐ来る。汝の冠を誰も奪わないよう、汝の持つものを保て」。「汝の持つものを保て」、すなわち汝の持つ善を、汝の生涯の終わりまで保て。「汝の冠を誰も奪わないように」、すなわち、汝に与えられるべき栄光を、誰も汝なしに所有しないように、ということである。
(Vers. 12, 13.) Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius (Galat. II, 2) . Potest per templum Ecclesia designari: per columnas autem, quae sustentant templum, praedicatores.
PL 17, 789D(第12・13節)「勝つ者を、私は私の神の神殿の柱とする。彼は二度と外に出ない」(ガラテヤ2:2)〔引かれた句は黙示録3:12であり、ガラテヤ2:2にはない。柱の語が出るのはガラテヤ2:9〕。「神殿」によって教会が、神殿を支える「柱」によって宣教者たちが指されうる。
Nam et Paulus apostolus Petrum et Jacobum columnas Ecclesiae vocat; eo quod super ipsos aedificata sit Ecclesia, sicut Dominus dixit Petro: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 28) .
PL 17, 790A使徒パウロもまた、ペトロとヤコブを教会の柱と呼ぶ。教会が彼らの上に建てられたからであり、主がペトロに言ったとおりである。「汝はペトロである。この岩の上に、私は私の教会を建てる」(マタイ16:28)〔引かれた句はマタイ16:18〕。
Sed videtur propter hoc, quod sequitur: Et foras non egredietur amplius; non ad praesentem Ecclesiam, sed ad coelestem pertinere hanc sententiam.
PL 17, 790Aしかし、それに続く「彼は二度と外に出ない」という句のゆえに、この文は現在の教会ではなく、天の教会に関わるように思われる。
Nam multi fuerunt, qui columnae Ecclesiae dicebantur: sed propter pravam doctrinam eorum, ab ea exierunt, sicut fuit Origenes, et alii multi. Per templum ergo coelestis habitatio, per columnam vero unusquisque electus potest designari.
PL 17, 790A教会の柱と呼ばれた者は多くいたが、その誤った教えのゆえに教会から出て行った。オリゲネスがそうであり、ほかにも多くいる。それゆえ、神殿によっては天の住まいが、柱によっては選ばれた一人一人が指されうる。
Ergo qui vicerit omnia tentamenta diabolica, omnesque carnales voluptates, columna in templo Dei efficitur, id est, in coelesti beatitudine: et sicut columna in loco, in quo statuitur, firmissima stabilitate perseverat, ita et unusquisque electus in coelesti beatitudine tam firmissimam stabilitatem a creatore suo consequitur, ut numquam ab ea divellatur; quemadmodum avulsus est diabolus, qui de coelesti beatitudine superbiendo cecidit.
PL 17, 790Aこうして、悪魔のあらゆる試みとあらゆる肉の快楽に勝つ者は、神の神殿、すなわち天の至福のなかの柱となる。柱が据えられた場所で最も堅固な安定を保つように、選ばれた一人一人もまた、天の至福のなかで、造り主から、決して引き離されないほど堅固な安定を得る。天の至福から高ぶって堕ちた悪魔が、引き離されたようにではない。
Et scribam super eum nomen Dei mei. Nomen hoc Dei est aeternum: nomen ergo Dei, quod est aeternum, super unumquemque justum scribitur, quando aeternitas ei cum Domino permanendi largitur.
PL 17, 790B「そして私は、彼の上に私の神の名を書く」。神のこの名は永遠である。それゆえ、永遠である神の名は、主とともに永遠にとどまることが与えられるとき、義しい一人一人の上に書かれる。
Et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem, quae descendit de coelo a Deo meo. Nova Hierusalem illa est coelestis, quae non ex lapidibus, sicut vetus, sed ex sanctis hominibus quotidie aedificatur. Hierusalem autem interpretatur visio pacis, id est, visio Dei.
PL 17, 790B「そして、私の神の都、すなわち私の神のもとから天から下る新しいエルサレムの名を〔書く〕」。新しいエルサレムとは、あの天のエルサレムであり、古いエルサレムのように石からではなく、聖なる人々から日々建てられている。エルサレムは「平和を見ること」、すなわち神を見ること〔visio〕と訳される。
Nomen ergo Hierusalem super unumquemque electum scribitur, dum hoc unicuique conceditur, ut Deum sine fine videre mereatur.
PL 17, 790Cこうして、エルサレムの名は選ばれた一人一人の上に書かれる。各人に、神を終わりなく見る資格が与えられるからである。
Aliter: Nomen Hierusalem super unumquemque electum scribitur, eo quod ipse Hierusalem, in quem Deus regnare dignetur, in societate videlicet angelorum omniumque electorum, qui Hierusalem coelestis vocantur.
PL 17, 790C別の解釈。エルサレムの名は選ばれた一人一人の上に書かれる。彼自身がエルサレムであり、その中で神が統べることをよしとするからである。すなわち、天使たちとすべての選ばれた者たち、天のエルサレムと呼ばれる者たちの交わりのなかで〔統べる〕。
Sed mirum, cur Hierusalem de coelis descendisse dicitur, cum sciamus electos omnes a terris ad coelos conscendere quotidie, non de coelestibus ad terrena relabi.
PL 17, 790Cしかし、なぜエルサレムが天から下ったと言われるのか、不思議である。選ばれた者たちはみな日々地から天へ上っているのであって、天のものから地のものへ滑り落ちているのではないと、我々は知っているのに。
Sed Domino de coelis ad redemptionem generis humani descendente, simul etiam sancti descenderunt; quia jam per praedestinationis gratiam illi conjuncti erant, quos per misericordiam suam redimere veniebat. Et nomen meum novum; videlicet ut vocetur filius Dei, sicut et ego sum Filius Dei.
PL 17, 790Cしかし、主が人類の贖いのために天から下ったとき、聖徒たちも同時に下った。彼が慈しみによって贖うために来た者たちは、すでに予定の恩寵によって彼と結ばれていたからである。「そして私の新しい名を〔書く〕」。すなわち、私もまた神の子であるように、彼が神の子と呼ばれるようにするためである。
(Vers. 14.) Et angelo Laodiceae Ecclesiae scribe: Haec dicit: Amen, testis fidelis et verus. Amen vere, sive fideliter interpretatur: quod est amen, hoc est testis fidelis et verus. Qui est principium creaturae Dei.
PL 17, 790D(第14節)「またラオディキアの教会の天使に書け。アーメン、忠実で真実な証人が、こう言う」。「アーメン」は「真に」あるいは「忠実に」と訳される。すなわち、アーメンとは、忠実で真実な証人のことである。「神の被造物の初めである者は〔こう言う〕」。
Non ideo se principium creaturae Dei dicit, quod ipse sit creatus, sed quod ab ipso omnia sint creata, ut puta architectus fecit domum: si interrogaveris quis fuerit principium domus, dicetur tibi: Artifex, qui eam prius mente concepit, et postea aedificavit; quia domus sibimet ipsi principium dare non potuit.
PL 17, 790D彼が自らを神の被造物の初めと言うのは、彼自身が造られたからではなく、すべてが彼によって造られたからである。たとえば、建築家が家を造ったとして、誰が家の初めであったかとあなたが尋ねるなら、あなたにはこう言われるであろう。職人である、と。彼がまず心に思い描き、のちに建てたのであり、家が自分自身に初めを与えることはできなかったからである。
(Vers. 15.) Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus. Frigidus non erat; quia quamvis opera fidei non haberet, sola fide se justum existimabat: calidus non erat; quia charitas illi deerat.
PL 17, 791A(第15節)「私は汝の行いを知っている。汝は冷たくも熱くもない」。冷たくはなかった。信仰の業を持たないのに、信仰だけで自分を義しいと考えていたからである。熱くもなかった。愛が欠けていたからである。
Utinam frigidus esses, aut calidus: id est, utinam aut charitate ferveres; aut te peccatorem, sicut es, aestimares; ut per timorem ignis aeterni et poenitentiam ad bona opera agenda impellereris.
PL 17, 791A「汝が冷たいか熱いかであればよかったのに」、すなわち、愛に燃えているか、あるいは、汝が実際にそうであるように、自らを罪人と見なしているかであればよかったのに、ということである。永遠の火への恐れと悔い改めによって、善い業を行うよう駆り立てられるためである。
(Vers. 16.) Sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo. Aqua tepida si hausta fuerit, fastidium generat; ideoque facile rejicitur. In os vero Domini tunc ingredimur, quando per baptismum a vitiis omnibus emundati, membra ejus efficimur.
PL 17, 791A(第16節)「しかし汝は生ぬるいので、私は汝を私の口から吐き出し始める」。生ぬるい水は、飲み込まれたなら嫌悪を生み、それゆえ容易に吐き出される。我々が主の口に入るのは、洗礼によってあらゆる悪徳から清められ、彼の肢体となるときである。
Igitur si fidem quae per charitatem operatur, et quam in baptismate promisimus, a charitate tepescentes operari neglexerimus, ab ore Domini, veluti quoddam nocivum ac fastidiosum fetidumque rejicimur, sicut ipse dixit de se ipso discipulis suis: Ego sum vitis, et vos palmites; et Pater meus agricola est.
PL 17, 791Bそれゆえ、愛を通して働く信仰、洗礼において我々が約束した信仰を、愛において生ぬるくなって行うことを怠るなら、我々は主の口から、いわば有害で嫌悪すべき悪臭を放つものとして吐き出される。主自身が自分について弟子たちに言ったとおりである。「私はブドウの木であり、汝らは枝である。私の父は農夫である」。
Omnem palmitem non ferentem in me fructum, praecidet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructus plus afferat (Joan. XV, 2) .
PL 17, 791B「私のうちで実を結ばない枝はすべて、取り除く。実を結ぶ枝はすべて、もっと実を結ぶように清める」(ヨハネ15:2)。
(Vers. 17.) Quia dicis quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo. Dives et locupletatus recte dicitur qui omnibus virtutibus plenus, usque ad culmen perfectionis excrevit.
PL 17, 791B(第17節)「汝は、私は富み、豊かになり、何も必要としない、と言っているからである」。あらゆる徳に満ち、完全さの頂まで成長した者が、正しく「富み、豊か」と言われる。
Iste autem praesul Ecclesiae Laodiceae propter solam fidem omnibus virtutibus divitem se et locupletem aestimabat, et nihil se ad salutem aeternam acquirendam aliud egere, non recogitans illud quod dicit apostolus: quia fides sine operibus otiosa est (Jacob II, 26).
PL 17, 791Bところが、ラオディキアの教会の長であるこの者は、信仰だけのゆえに、自分はあらゆる徳において富み豊かであり、永遠の救いを得るためにほかに何も必要としない、と考えていた。「信仰は業なしには空しい」と使徒が言うことを、思い返さなかったのである(ヤコブ2:26)。
Et nescis quia tu es miser et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus. Miserum eum dicimus, qui cum paupertate et nuditate etiam aliqua infirmitate premitur.
PL 17, 791C「そして汝は、自分が惨めで哀れで、貧しく、盲目で、裸であることを知らない」。貧しさと裸であることに加えて、何らかの弱さにも苦しめられている者を、我々は惨めと言う。
Similiter et iste miser et miserabilis ideo dicitur, quod pauper erat virtutibus, mente caecus, operibus bonis nudus.
PL 17, 791C同様にこの者も、惨めで哀れだと言われる。徳において貧しく、精神において盲目で、善い業において裸だったからである。
(Vers. 18.) Suadeo tibi emere a me aurum probatum, ignitum. Per aurum sapientia intelligitur, sicut scriptum est: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. XXI, 20) . Quod probatum dicitur, quia probatos et perfectos reddit omnes, quos possidet.
PL 17, 791C(第18節)「私は汝に勧める。私から、試された、燃える金を買え」。金によっては知恵が解される。書かれているとおりである。「望ましい宝は、知恵ある者の口にとどまる」(箴言21:20)。「試された」と言われるのは、知恵が、自らの所有するすべての者を、試された完全な者にするからである。
Ignitum vero ideo dicitur, quia eorum mentes in quibus habitat, in amorem Dei atque proximi accendit.
PL 17, 791C「燃える」と言われるのは、知恵が、自らの住む者たちの精神を、神と隣人への愛に燃え立たせるからである。
Et quia vera sapientia ex divinis scripturis accrescit, Psalmista manifestat, cum dicit: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7) .
PL 17, 791D真の知恵が神の書から増し加わることを、詩篇作者は明らかにして言う。「主の言葉は清い言葉、火で試された銀、地に対して試され、七倍に清められた」(詩篇11:7)。
Eloquia Domini eloquia casta sunt; quia castas mentes a vitiis reddunt. Sed cum nihil purgari possit, nisi quod sordidum est, quaerendum nobis est, quomodo eloquia Domini purgari dicantur, in quibus nihil sordidum esse potest.
PL 17, 791D主の言葉は清い言葉である。精神を悪徳から清くするからである。しかし、汚れたもの以外は清められえないのに、汚れたものが何ひとつありえない主の言葉が清められると、どうして言われるのか、我々は問わねばならない。
Eloquia ergo Domini sicut argentum igne examinata esse dicuntur; quia mentes fidelium aliquando igne poenitentiae, aliquando igne charitatis ab omnibus sordibus vitiorum examinant. Quod autem ait: Probatum terrae, in Hebraeo habet: Separatum a terra.
PL 17, 791Dそれゆえ、主の言葉は火で試された銀のようだと言われる。信仰者たちの精神を、あるときは悔い改めの火で、あるときは愛の火で、悪徳のあらゆる汚れから試すからである。彼が「地に対して試された」と言うところは、ヘブライ語では「地から分けられた」となっている。
Quod etiam septuplum purgatum dicitur, propter septem purgationes quas divina Scriptura in se continet, septem videlicet virtutes, quibus omnia vitia purgantur: quemadmodum gulae vitium purgatur per abstinentiam, superbia per humilitatem, libido per pudicitiam; odium, avaritia, invidia, et multa alia, per charitatem.
PL 17, 792Aまた「七倍に清められた」と言われるのは、神の書が自らのうちに含む七つの清めのためである。すなわち、七つの徳であり、それによってあらゆる悪徳が清められる。たとえば、大食の悪徳は禁欲によって、高慢は謙遜によって、情欲は貞潔によって清められ、憎しみ、貪欲、嫉妬、そのほか多くのものは愛によって清められる。
Similiter et caetera vitia habent hostes suos, a quibus aut vincuntur, aut vincunt. Et quia superius Dominus dicit, ut aurum, id est, sapientia, a se ematur; quaerendum nobis est, quo pretio sapientia ematur, cum Job dicat: Non dabitur aurum obrizum pro ea (Job. XXVIII, 15) ; nec aliud quid, quod inter homines pretiosius habetur.
PL 17, 792A同様に、ほかの悪徳にもそれぞれ敵があり、それらに打ち負かされるか、それらを打ち負かすかする。そして、主が上で、金、すなわち知恵を、自分から買うようにと言っているので、我々は、知恵がどのような代価で買われるのかを問わねばならない。ヨブは「それと引き換えに純金は与えられない」(ヨブ記28:15)と言い、人々のあいだでより貴重とされるほかのいかなるものも〔与えられない〕と言うのである。
Sed quo pretio ematur, ipse beatus Job manifestat, cum dicit: Timor Domini ipsa est sapientia, et recedere a malo intelligentia (Ibid., 28) .
PL 17, 792Bしかし、どのような代価で買われるかは、福なるヨブ自身が明らかにしている。「主への畏れ、それこそが知恵であり、悪から退くことが分別である」(ヨブ記28:28)。
Non quod ille, qui timet, perfectus sit in sapientia, cum apostolus dicat: Qui autem timet, non est perfectus in charitate (I Joan. IV, 18) : sed quod sapientiam jam possidere incipit, qui pro ea pretium dare inchoat.
PL 17, 792B畏れる者が知恵において完全だということではない。使徒が「畏れる者は、愛において完全ではない」と言うからである(一ヨハネ4:18)。そうではなく、知恵のために代価を払い始める者は、すでに知恵を所有し始めているということである。
Pretium autem ejus est timor Domini, abrenuntiatio vitiorum, poenitentia, lacrymae, opera misericordiae. Et ideo non inconvenienter sequitur: Ut locuples fias. Quia sine hoc pretio ad locupletationem virtutum, quod est sapientia, nemo pervenire potest.
PL 17, 792Bその代価とは、主への畏れ、悪徳の放棄、悔い改め、涙、慈しみの業である。それゆえ、「汝が豊かになるために」と続くのは、不適切ではない。この代価なしには、徳の富、すなわち知恵に、誰も達することができないからである。
Et vestimentis albis induaris. Vestimenta alba sunt opera bona. Et non appareat confusio nuditatis tuae. Confusio nuditatis illa est, de qua dicit Psalmista: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea (Psal. L, 7) .
PL 17, 792B「そして白い衣を着るために」。白い衣とは善い業である。「そして汝の裸の恥が現れないように」。この裸の恥とは、詩篇作者が語るものである。「見よ、私は不法のうちに身ごもられ、罪のうちに私の母は私を産んだ」(詩篇50:7)。
Hanc autem confusionem nuditatis bonis operibus operire debemus; nam quamvis iste episcopus fidem haberet, nudus tamen dicitur; eo quod ab operibus fidei vacaret. Et collyrio inunge oculos tuos, ut videas.
PL 17, 792C我々は、この裸の恥を善い業で覆わねばならない。この司教は信仰を持っていたが、それでも裸と言われているのは、信仰の業を欠いていたからである。「そして目薬を汝の目に塗れ、見えるように」。
Per collyrium, quod caliginem ab oculis detergit, lacrymasque educit, poenitentia atque compunctio cordis potest intelligi; ipsa est namque quae ab oculis mentis caliginem caecitatis detergit, atque ad videndum quae sit retributio justorum et poena peccatorum acuit.
PL 17, 792C目から曇りを拭い去り、涙を流させる目薬によっては、悔い改めと心の痛悔〔compunctio〕が解されうる。それこそ、精神の目から盲目の曇りを拭い去り、義しい者たちの報いと罪人たちの刑罰がどのようなものかを見ることへと、目を鋭くするものだからである。
(Vers. 19.) Ego quos amo, arguo et castigo. Sicut dicit Scriptura: Quem enim diligit, Dominus corripit: flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XII, 6) .
PL 17, 792C(第19節)「私は、愛する者を責め、懲らしめる」。聖書が言うとおりである。「主は、愛する者を叱り、受け入れるすべての子を鞭打つ」(ヘブライ12:6)。
(Vers. 20.) Aemulare ergo, et poenitentiam age: id est, aemulare bonos, et poenitentiam age; eo quod a bonis operibus usque modo torpueris.
PL 17, 792D(第20節)「それゆえ熱心であれ、悔い改めよ」。すなわち、善い者たちを見倣って熱心であれ、悔い改めよ。善い業から今まで鈍っていたのだから。
Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit januam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum.
PL 17, 792D「見よ、私は戸口に立って叩く。誰かが私の声を聞き、戸を開くなら、私はその者のところに入り、その者と食事をし、その者も私と食事をする」。
Pulsat Dominus ad ostium nostrum, cum per scripturam divinam quotidie nos admonet, ut vitia relinquentes, ad bona opera agenda convertamur. Vocem ejus audimus, et januam aperimus; cum mandata ejus tota mentis intentione suscipimus.
PL 17, 792D主が我々の戸口を叩くとは、神の書を通して日々我々に、悪徳を捨てて善い業を行うことへ向き直るよう勧めることである。我々が彼の声を聞き、戸を開くとは、精神の全き注意をもって彼の戒めを受け入れることである。
Ad nos vero ipse intrat, cum charitatem suam in cordibus nostris plantat. Coenat vero nobiscum, cum de nostris profectibus gaudet. Coenamus nos cum illo, cum de spe coelestis gloriae exsultamus.
PL 17, 793A彼が我々のところに入るとは、自らの愛を我々の心に植えることである。我々と食事をするとは、我々の進歩を喜ぶことである。我々が彼と食事をするとは、天の栄光の希望に歓喜することである。
(Vers. 21.) Qui vicerit, dabo ei potestatem sedere mecum in throno meo; sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Vicit Christus diabolum, vincunt et sancti ejus: sed Christus per semetipsum, sancti vero ejus non per semetipsos, sed per ipsum.
PL 17, 793A(第21節)「勝つ者には、私とともに私の座に座る権能を与える。私もまた勝利して、私の父とともに、彼の座に座ったように」。キリストは悪魔に勝った。その聖徒たちも勝つ。だが、キリストは自らによって〔勝ち〕、その聖徒たちは自らによってではなく、彼によって〔勝つ〕。
Dedit Pater Filio potestatem secundum quod homo est; ut sedeat in throno ejus: dedit et Filius potestatem sanctis suis, ut sedeant et ipsi in throno ejus.
PL 17, 793A父は子に、彼が人であるかぎりにおいて、彼の座に座る権能を与えた。子もまた自らの聖徒たちに、彼らもまた彼の座に座る権能を与えた。
Sed Christus ad dexteram Patris sedet, sicut dicit Psalmista: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis (Psal. CIX, 1) ; quia aequalis est Patri: sancti autem non ad dexteram Filii sedere dicuntur, sed in sedibus suis, sicut dixit Dominus in Evangelio: Sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) .
PL 17, 793Aしかし、キリストは父の右に座る。詩篇作者が言うとおりである。「主は私の主に言った。私の右に座れ」(詩篇109:1)。彼は父と等しいからである。一方、聖徒たちは、子の右に座るとは言われず、自分の座に座ると言われる。主が福音書で言ったとおりである。「汝らもまた、十二の座に座り、イスラエルの十二の部族を裁く」(マタイ19:28)。
Ipsi enim non naturaliter ut Christus, sed per adoptionem sunt filii; ideo diversas sedes sortiuntur secundum meritorum diversitatem.
PL 17, 793B彼ら〔聖徒たち〕は、キリストのように本性によって子なのではなく、養子縁組によって子だからである。それゆえ、功績の違いに応じて、異なる座を割り当てられる。
Praestet hoc nobis, de quo loquimur; ut in earum sedium distributione nos miseri partem habere mereamur, Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.
PL 17, 793B我々が語っているその者、我々の主イエス・キリストが、これを我々に与えるように。これらの座の分配のなかに、惨めな我々が分け前を得るにふさわしくされるように。彼は父と聖なる霊とともに、世々限りなく生き、統べる。アーメン。
Visio II, Prooemium
第2の幻 冒頭PL 17, 793CRatio deposcit ut post septem epistolas, quas ad septem Ecclesias, quae unam catholicam designant, Joannes direxit, in quibus fideles instituuntur, qualiter ad virtutum celsitudinem conscendere debeant, ejusdem Ecclesiae status atque sublimitas manifestius describatur.
PL 17, 793C道理が求めるのは、ヨハネが七つの教会――それらは一つの公同の教会を指す――に宛てて送った七つの手紙、すなわち、信仰者たちが徳の高みにどのように登るべきかを教えられている手紙のあとで、その同じ教会の状態と崇高さが、いっそう明らかに描かれることである。
Visio II, Caput IV
第2の幻 第IV章PL 17, 793C(Vers. 1.) Post haec vidi ostium apertum in coelo. Per ostium, Christus intelligitur, qui dicit: Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X, 9) .
PL 17, 793C(第1節)「この後、私は天に開いた戸を見た」。戸によってはキリストが解される。彼は言う。「私は戸である。私を通って入る者は救われる」(ヨハネ10:9)。
Quod ostium apertum esse dicitur; quia omnibus ad se venire desiderantibus, quamvis multis sceleribus deprimantur, ostium misericordiae suae aperire non dedignatur, sicut ipse dicit in Evangelio: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis; et ego reficiam vos (Matth. XI, 28) .
PL 17, 793Cこの戸が開いていると言われるのは、自分のもとに来ようと望むすべての者に対し、その者たちが多くの悪行に押さえつけられていても、自らの慈しみの戸を開くことを退けないからである。福音書で彼自身が言うとおりである。「疲れ、重荷を負う者はみな、私のもとに来よ。私が汝らを休ませる」(マタイ11:28)。
Per coelum autem Ecclesia designatur. Sed si omnis qui per ostium in ovile ovium, id est, in sanctam Ecclesiam introierit, salvabitur: reprobi, quorum innumerabiles intra sanctam Ecclesiam continentur, quo aditu introierunt?
PL 17, 793D天によっては教会が指される。だが、戸を通って羊の囲い、すなわち聖なる教会に入る者がみな救われるのなら、聖なる教会の内に無数にいる捨てられた者たちは、どの入り口から入ったのか。
De hoc Dominum interrogemus; ait enim: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde; ille fur est et latro (Joan. X, 1) . Quicumque ergo hoc quod in baptismo promiserunt, observare nolunt, non per ostium in ovile ovium, sed aliunde ascenderunt.
PL 17, 793Dこれについて、主に尋ねよう。彼は言う。「戸から羊の囲いに入らず、ほかの所から登る者は、盗人であり強盗である」(ヨハネ10:1)。それゆえ、洗礼で約束したことを守ろうとしない者は誰であれ、戸からではなく、ほかの所から羊の囲いに登ったのである。
Et vox prima, quam audivi, tamquam tubae loquentis mecum, dicens. Vocem primam vetus Testamentum accipere possumus: sed melius mihi videtur, ut per vocem primam Joannem Baptistam intelligamus, de quo scriptum est: Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis enim ante Dominum parare vias ejus ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum (Luc. I, 76) .
PL 17, 793D「そして、私が聞いた最初の声は、私と語るラッパのようであって、言った」。最初の声を旧約と受け取ることもできる。しかし私には、最初の声によって洗礼者ヨハネを解するほうがよいと思われる。彼について書かれている。「そして汝、幼子よ、汝は至高者の預言者と呼ばれる。汝は主の前を行き、その道を備え、その民に、罪の赦しによる救いの知識を与えるからである」(ルカ1:76)。
Sed et ipse Joannes se vocem vocat, dicens: Ego vox clamantis in deserto, dirigite viam Domini, sicut dixit Esaias propheta (Joan. I, 23, ex Esa. XL, 3) . Et quia praedicatio ejus circumquaque percrebuit, vox praedicationis ejus tubae similis dicitur.
PL 17, 794Aしかし、ヨハネ自身も自分を声と呼んでいる。預言者イザヤが言ったとおり、「私は荒れ野で叫ぶ者の声である。主の道をまっすぐにせよ」と言うのである(ヨハネ1:23、イザヤ40:3による)。彼の宣教があたり一帯に広まったので、その宣教の声はラッパに似ていると言われる。
Sed quid vox ista dicat, audiamus: Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri posthaec; id est, terrena desere, et ad coelestia animum erige.
PL 17, 794Aだが、この声が何を言うか、聞こう。「ここに上れ。私は、この後に起こるべきことを汝に示す」。すなわち、地のものを捨て、天のものへと心を上げよ。
Aliter: Joannes evangelista personam eorum in hoc loco gerit, qui per Joannem Baptistam in Christum crediderunt, et multi eo tempore exstiterunt, qui Joannem Christum aestimabant: Joannes vero sursum auditores suos mentes erigere suadebat, cum se non Christum esse dicebat, sed alterum qui post se venturus erat, dicens: Non sum ego Christus: veniet vero fortior me post me, cujus non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti.
PL 17, 794A別の解釈。福音書記者ヨハネは、この箇所で、洗礼者ヨハネを通してキリストを信じた者たちの立場に立っている。この時代には、ヨハネをキリストと思う者が多く現れた。しかしヨハネは、自分はキリストではなく、キリストは自分のあとに来ようとしているもう一人の者だと言って、聴き手たちの精神を上へ引き上げるよう勧めていた。彼は言った。「私はキリストではない。しかし私のあとに、私よりも力強い者が来る。私は、その履き物の紐を解くにもふさわしくない」。
Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne (Joan. I, 27) ; et iterum: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30) . Sed et discipulos suos conscendere sursum monebat, cum se deserendum, et Christum esse sequendum manifesta ratione perdocebat.
PL 17, 794B「彼は聖なる霊と火で汝らに洗礼を授ける」(ヨハネ1:27)〔「聖なる霊と火で」の句は、ヨハネ1:27ではなくマタイ3:11、ルカ3:16にある〕。また再び、「彼は大きくなり、私は小さくならねばならない」(ヨハネ3:30)。ヨハネはまた、自分の弟子たちに上へ登るよう勧めていた。自分は捨てられるべきであり、キリストに従うべきであると、明白な理由をもって教え尽くしていたときである。
Deinde sequitur: Et ostendam tibi, quae oportet fieri post haec; ac si diceret: Si sursum cor erexeris, id est, si Christum fide secutus fueris, ea quae doceo, et quae ventura sunt, etiam ipso docente, facile cognoscere poteris.
PL 17, 794Bそれから続く。「そして私は、この後に起こるべきことを汝に示す」。あたかもこう言うかのようである。もし汝が心を上に上げるなら、すなわち信仰をもってキリストに従うなら、私が教えること、また来ようとしていることを、彼自身の教えによっても、たやすく知ることができる。
(Vers. 2.) Et statim fui in spiritu; id est, cum in Christum credere coepi, ex carnali spiritalis effectus sum. Et ecce sedes posita erat in coelo, et supra sedens.
PL 17, 794C(第2節)「そして、すぐに私は霊のうちにいた」。すなわち、キリストを信じ始めたとき、私は肉的な者から霊的な者となった。「そして見よ、天に座が置かれており、〔その〕上に座る者が〔いた〕」。
Per coelum, ut supra diximus, Ecclesia designatur: sedes vero posita in coelo, corda sanctorum in Ecclesia commorantium designat.
PL 17, 794C天によっては、上で述べたように、教会が指される。天に置かれた座は、教会にとどまる聖徒たちの心を指す。
Qui vero supra sedem visus est sedere, Deus est, qui in cordibus sanctorum suorum inhabitat atque sedet, sicut Apostolus dicit: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17) .
PL 17, 794C座の上に座っているのが見られた者は、神である。神は自らの聖徒たちの心に住み、座している。使徒が言うとおりである。「神の神殿は聖なるものであり、それは汝らである」(一コリント3:17)。
(Vers. 3.) Et qui sedebat, similis erat aspectui lapidis jaspidis, et sardii. Jaspis viridis coloris est, sardius autem rubei: per viriditatem ergo jaspidis divinitas nostri Salvatoris: per ruborem autem sardii ejus humanitas designatur.
PL 17, 794C(第3節)「そして座っていた者の見た目は、碧玉と紅玉髄の石に似ていた」。碧玉は緑色であり、紅玉髄は赤色である。それゆえ、碧玉の緑によっては我々の救い主の神性が、紅玉髄の赤によってはその人性が指される。
Salvator igitur noster et viriditatem jaspidis in se continet; quia secundum divinitatem per omnia aequalis est Patri: et ruborem sardii; quia secundum humanitatem homo perfectus exsistit, sicut scriptum est: Perfectus Deus, perfectus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens (Symbol. sub. Athanasii nomine) .
PL 17, 794Dそれゆえ、我々の救い主は、碧玉の緑を自らのうちに持つ。神性においては、あらゆる点で父と等しいからである。また紅玉髄の赤を持つ。人性においては、完全な人として存在するからである。書かれているとおりである。「完全な神、完全な人、理性的な魂と人間の肉から成り立つ」(アタナシオスの名による信条)。
Et iris erat in circuitu sedis, similis visioni smaragdinae. In Genesi legimus, quia dixit Deus ad Noe: Arcum meum ponam in nubibus coeli, et recordabor foederis mei sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem (Gen. IX, 13) .
PL 17, 794D「そして座の周りには虹があり、緑玉のように見えた」。創世記に我々は読む。神がノアに言った。「私は雲の中に私の弓を置く。私は、神とすべての生きる魂とのあいだに結ばれた私の永遠の契約を思い起こす」(創世記9:13)。
Per arcum igitur, qui in signum clementiae Dei hominibus in terra consistentibus apparet, misericordia Dei non inconvenienter accipitur.
PL 17, 795Aそれゆえ、地にいる人々に神の寛容のしるしとして現れる弓によって、神の慈しみが受け取られるのは、不適切ではない。
Iris ergo, id est arcus, sedem Dei, id est, Ecclesiam circumdabat; quia ejus misericordia nos circumdando, protegit et gubernat, atque ab invisibilibus hostibus defendit: In ipso enim, sicut dicit apostolus, vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28) .
PL 17, 795Aこうして、虹、すなわち弓は、神の座、すなわち教会を取り囲んでいた。神の慈しみが、我々を取り囲んで守り、導き、見えない敵から守るからである。使徒が言うとおりである。「我々は彼のうちに生き、動き、存在している」(使徒言行録17:28)。
Qui arcus similitudinem smaragdi habuisse dictus est, qui nimiae atque gratissimae viriditatis est: jaspis vero, de quo superius diximus, viridis coloris est, sicut smaragdus.
PL 17, 795Aこの弓が緑玉に似ていたと言われるのは、緑玉が非常に濃く、きわめて好ましい緑色だからである。一方、上で述べた碧玉も、緑玉と同じく緑色である。
Sed ejus viriditas obtusa est: viriditas vero smaragdi perspicua est, cujus pulchritudo oculos intuentium ad se mirandam pertrahit.
PL 17, 795Aしかし、碧玉の緑は鈍く、緑玉の緑は澄んでいる。その美しさは、見つめる者の目を引き寄せて感嘆させる。
Per viriditatem ergo jaspidis, sicut diximus, divinitas nostri Salvatoris accipitur; quae obscura, et quibusdam nebulis obtecta est; quia divinitatem Redemptoris nostri nulla mens, sicut est, comprehendere potest: et quanto altius se mens ad perscrutandum erexerit, tanto amplior caligo ei objicitur.
PL 17, 795Bそれゆえ、碧玉の緑によって、我々が述べたように、我々の救い主の神性が受け取られる。それは暗く、いくらかの雲に覆われている。我々の贖い主の神性を、ありのままに捉えうる精神はないからである。精神が探究のためにより高く上るほど、より深い闇が前に立ちはだかる。
Per viriditatem vero smaragdi, quae perspicua est, misericordia Domini recte designatur; misericordia namque Domini tam perspicua est, ut nullus homo sanam mentem possidens, hanc ignorare valeat.
PL 17, 795B一方、澄んでいる緑玉の緑によっては、主の慈しみが正しく指される。主の慈しみはきわめて澄んでおり、健全な精神を持つ人は誰も、これを知らずにいることができないからである。
Quis enim immensam misericordiam Dei, quam erga humanum genus exhibuit, et exhibet quotidie, ignorare potest; quamvis verbis perfecte explicari non possit?
PL 17, 795B神が人類に対して示した、そして日々示している無量の慈しみを、誰が知らずにいられようか。言葉では完全に説き明かせないとしても。
Sed et hoc quod viriditas hujus lapidis hebetatos oculos, si inspicitur, ad videndum acuit, potest misericordiae Dei convenire; quando enim in peccatis jacemus, et scelera nostra nos deprimunt, hebetatos oculos mentis habemus.
PL 17, 795Bまた、この石の緑が、もしそれを見つめるなら、鈍った目を鋭くして見えるようにするということは、神の慈しみに当てはまりうる。我々が罪に横たわり、悪行が我々を押さえつけているとき、我々は精神の目が鈍っているからである。
Cum vero consideramus misericordiam Dei, qualiter meretrices et latrones, omniumque scelerum generibus depressos, etiam et persecutores suos per poenitentiam ad salutem reduxit, ad spem veniae reformamur.
PL 17, 795Cだが、神の慈しみ、すなわち神が、娼婦たちや強盗たち、あらゆる種類の悪行に押さえつけられた者たち、さらには自らの迫害者たちをさえ、悔い改めによって救いへ連れ戻したことを思うとき、我々は赦しの希望へと立て直される。
Et quia jam in perditionis fovea detinebamur, misericordiam Domini intuentes, atque de ea praesumentes, ad eum quem offenderamus, confugimus, ut ejus misericordia a morte perpetua liberemur.
PL 17, 795Cそして、我々はすでに滅びの穴に捕らえられていたので、主の慈しみを見つめ、それに信頼して、自分たちが怒らせた者のもとへ逃れた。その慈しみによって、永遠の死から解放されるためである。
Quam misericordiam Dei Psalmista intuens, nec eam verbis explicare valens, ipsum Deum misericordiam suam vocavit, dicens: Deus meus misericordia mea (Psal. CXLIII, 1, 2) .
PL 17, 795Cこの神の慈しみを見つめた詩篇作者は、それを言葉で説き明かすことができず、神自身を自らの慈しみと呼んで言った。「私の神は私の慈しみである」(詩篇143:1, 2)。
(Vers. 4) Et in circuitu sedis sedilia vigintiquatuor, et supra thronos vigintiquatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronae aureae.
PL 17, 795D(第4節)「そして座の周りには二十四の席があり、二十四の座の上には、二十四人の長老が座っていた。白い衣をまとい、彼らの頭には金の冠があった」。
Vigintiquatuor seniores in hoc libro aliquando Patres veteris Testamenti, aliquando novi, aliquando simul utrosque significant; sed in hoc loco Patres veteris Testamenti designant, qui vigintiquatuor sedilibus sedisse dicuntur; quando enim sedemus, a labore quiescimus.
PL 17, 795D二十四人の長老は、この書において、あるときは旧約の父祖たち、あるときは新約の父たち、あるときは両方をともに意味する。しかしこの箇所では旧約の父祖たちを指し、彼らが二十四の席に座ったと言われる。我々が座るとき、労苦から休むからである。
Per sedilia igitur vigintiquatuor libri veteris Testamenti designantur. Super vigintiquatuor igitur thronos, vigintiquatuor seniores sedisse visi sunt; quia Patres veteris Testamenti a laboribus et curis hujus saeculi, in lectione et meditatione divinorum librorum quodammodo quiescebant.
PL 17, 795Dそれゆえ、二十四の席によっては、旧約の書が指される。二十四の座の上に二十四人の長老が座っているのが見られたのは、旧約の父祖たちが、神の書の朗読と黙想において、この世の労苦と思い煩いから、いわば休んでいたからである。
Sed quaerendum nobis est, cum sedes Ecclesiam significet, cur in circuitu sedis haec sedilia disposita esse dicantur. Nimirum quia quisquis paterfamilias domum suam tutam a latronibus et inimicis esse desiderat, hanc aut muro, aut sepe, aut pariete circumdat.
PL 17, 796Aしかし、座が教会を意味するのに、なぜこれらの席が座の周りに配置されたと言われるのか、我々は問わねばならない。それはもちろん、家の主人は誰であれ、自分の家が強盗や敵から安全であることを望むなら、これを壁か垣か仕切りで囲むからである。
Similiter Ecclesia et contra haereticos et contra paganos, qui fidem Christi in ea dejicere volunt, veteris Testamenti libris munitur; quia quando ea quae colit, longe ante adventum Christi fuisse praedicta probat, jacula inimicorum fidem Christi evertere cupientium, longe a se repellit.
PL 17, 796A同様に教会も、異端者に対しても、教会の中でキリストの信仰を打ち倒そうとする異教徒に対しても、旧約の書によって守られている。教会が崇めるものが、キリストの到来のはるか前に預言されていたことを証明するとき、キリストの信仰を覆そうと欲する敵の矢を、自らから遠くに撃退するからである。
Qui senes circumamicti vestimentis albis fuisse dicuntur, et in capitibus eorum coronae aureae: per alba vestimenta vitae puritas, per coronas autem aureas opera bona designantur.
PL 17, 796Aこの長老たちは白い衣をまとい、頭に金の冠があったと言われる。白い衣によっては生の清さが、金の冠によっては善い業が指される。
(Vers. 5.) Et de throno (id est, de Ecclesia) procedunt fulgura, et voces, et tonitrua. Per fulgura miracula, quae per sanctos suos operatur Deus: per voces praedicatio: per tonitrua vero terror gehennae ignis designatur; quia sancti praedicatores eos, quos amore coelestis patriae a vitiis revocare nequeunt, eis tormenta aeterna, quae impiis praeparata sunt, opponunt; ut quos blanditiis nequeunt, saltem terroribus a vitiis compescant.
PL 17, 796B(第5節)「また座から(すなわち教会から)稲妻と声と雷鳴が出る」。稲妻によって、神が聖徒たちを通して行う奇跡が、声によって宣教が、雷鳴によっては火のゲヘナの恐れが指される。聖なる宣教者たちは、天の祖国への愛によっては悪徳から呼び戻せない者たちに、不敬虔な者たちのために備えられた永遠の責め苦を突きつけ、甘言では抑えられない者たちを、せめて恐れによって悪徳から抑えるのである。
Et septem lampades ardentes ante thronum. Quid sint septem lampades, ipse exponit, cum dicit: Quae sunt septem spiritus Dei.
PL 17, 796B「また座の前に七つの燃える灯火」。七つの灯火が何であるかは、彼自身が「それは神の七つの霊である」と言って説き明かしている。
Per septem spiritus Dei septem dona Spiritus sancti debemus intelligere, quae in Dominum requievisse propheta Esaias manifestat dicens: Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis: et replebit eum spiritus timoris Domini (Esai. XI, 2) .
PL 17, 796B神の七つの霊によって、我々は聖なる霊の七つの賜物を解さねばならない。預言者イザヤは、それが主にとどまったことを示して言う。「その上に主の霊、知恵と理解の霊、助言と勇気の霊、知識と慈しみの霊がとどまる。そして主への畏れの霊が彼を満たす」(イザヤ11:2)。
Hae igitur septem lampades, id est, septem dona Spiritus sancti, ante sedem, id est, ante conspectum Ecclesiae suae ardere dicuntur; quia sine lumine harum virtutum in nocte hujus saeculi positi, per vitae vias ad coelestem patriam gradi non possumus.
PL 17, 796Cそれゆえ、この七つの灯火、すなわち聖なる霊の七つの賜物が、座の前、すなわち自らの教会の面前で燃えていると言われるのは、これらの徳の光なくしては、この世の夜に置かれた我々は、命の道を通って天の祖国へ歩み進むことができないからである。
Quod autem Christum haec septem dona a Spiritu sancto accepisse dicit, ad humanitatis ejus mysterium pertinet; nam secundum divinitatem in nullo augeri potuit, sine quo nihil esse potuit.
PL 17, 796Cところで、キリストがこの七つの賜物を聖なる霊から受けたと〔預言者が〕言うのは、彼の人性の奥義にかかわる。神性に従えば、彼は何によっても増し加えられ得なかったからである。彼なしには何ものも存在し得なかった。
Verum quaeri potest, cur propheta cum haec septem dona in Christum descensura esse diceret, a majoribus coepit, et descendendo ad minora pervenit. Sed non abs re esse factum videbitur, si diligenter inspiciatur.
PL 17, 796Cしかし、問うてよいことがある。預言者は、この七つの賜物がキリストに降るだろうと言うのに、なぜ大きいものから始めて、下りながら小さいものに至ったのか。だが、丁寧に見るなら、これは理由なくなされたのではないと分かるだろう。
Nam quia Dominus noster Jesus Christus de illa coelesti beatitudine, in qua aequalis erat per omnia Patri, ad terras descendere, et homo fieri dignatus est, et ab angelis minorari voluit, quos ipse creaverat; non inconvenienter haec septem dona descendendo accepit; quia voluntatem Patris descendendo et humiliando se usque ad mortem adimplevit, sicut dicit Apostolus: Humiliavit semet ipsum usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. II, 8) .
PL 17, 796Dすなわち、我々の主イエス・キリストは、万事において父と等しくあった天の至福から地に下り、人となることを良しとし、自らが造った天使たちよりも低くされることを望んだ。それゆえ、この七つの賜物を下りながら受けたのは理にかなっている。彼は下りながら、死に至るまで自らを低くして、父の意志を成就したからである。使徒が言うとおりである。「彼は自らを低くして、死に至った。それも十字架の死に」(フィリピ2:8)。
Nos autem qui ab ipsa perditionis fovea ad coelestia sublevamur, a minoribus incipimus, ut ad majora crescendo perveniamus.
PL 17, 797Aこれに対して、我々は滅びの穴そのものから天のものへと引き上げられる者であるから、小さいものから始め、成長しながら大きいものに至る。
Quomodo autem haec septem dona super Christum descenderint, prout Dominus dederit, breviter dicamus. Spiritus sapientiae super hominem Christum requievit, quando Filius Dei secundum divinitatem, qui sapientia Patris dicitur, in eum descendit.
PL 17, 797Aさて、この七つの賜物がキリストの上にどのように降ったかを、主が与えるままに、簡潔に述べよう。知恵の霊が人間キリストの上にとどまったのは、父の知恵と呼ばれる神の子が、神性に従って彼のうちに降ったときである。
Spiritus intelligentiae in eum requievit, quando omnibus virtutibus est ditatus, sicut in Evangelio scriptum est: Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia coram Deo et hominibus (Luc. II, 52) .
PL 17, 797A理解の霊が彼のうちにとどまったのは、彼があらゆる徳で富まされたときである。福音書に書かれているとおりである。「イエスは知恵と年齢と恩寵において、神と人々の前で進んでいった」(ルカ2:52)。
Post intellectum consilium sequitur. Consilium a consulendo dicitur; nam si aliquod periculum nobis imminet, consilium a sapiente perquirimus, qualiter periculum evadamus.
PL 17, 797A理解のあとに助言が続く。助言は助言する〔consulere〕ことから名づけられる。我々は、何か危険が迫っているとき、どうすればその危険を逃れられるかを、賢い者に助言として求める。
Similiter et cum ad aliquam dignitatem saeculi conscendere cupimus, consilium quaerimus qualiter ad id quod desideramus, pervenire valeamus.
PL 17, 797B同じように、この世の何らかの地位に昇りたいと望むときにも、望むものに至るにはどうすればよいかを助言として求める。
Christus igitur est consiliator noster, qui consilium dat qualiter pericula aeterna evadamus; et consilium quod dat, ipse perficit, cum a periculis aeternis nos liberat.
PL 17, 797Bそれゆえキリストは我々の助言者である。彼は、どうすれば永遠の危険を逃れられるかの助言を与え、その与える助言を、我々を永遠の危険から解放するときに自ら成し遂げる。
Similiter et consilium dat qualiter ad haereditatem paradisi pervenire possimus, et ad ipsa gaudia ipse nos perducit.
PL 17, 797B同じく、どうすれば楽園の嗣業に至れるかの助言も与え、その喜びそのものへと我々を導く。
Spiritus itaque consilii in homine Christo descendit, dum a Spiritu sancto percepit doctrinam Evangelii, in qua consilium consistit omnium hominum salvari cupientium.
PL 17, 797Bこうして助言の霊が人間キリストに降ったのは、彼が聖なる霊から福音の教えを受けたときである。その教えのうちに、救われることを望むすべての人々の助言が成り立っている。
Spiritus etiam fortitudinis super Christum requievit, quando ad debellandum hostem antiquum fortis inter homines apparuit.
PL 17, 797B勇気の霊もまたキリストの上にとどまった。いにしえの敵を打ち破るために、彼が人々の間で強い者として現れたときである。
De hac sua fortitudine ipse dixit in Evangelio: Dum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet: si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet (Luc. XI, 21) .
PL 17, 797Cこの自らの勇気について、彼自身が福音書で言った。「強い者が武装して自分の庭を守っているあいだは、その持ち物は安全である。しかし、彼より強い者が襲って来て彼に勝つなら、彼が頼みとしていた武具をことごとく奪い、その分捕り品を分け与える」(ルカ11:21)。
Post fortitudinem sequitur scientia. Apud homines multae scientiae sunt; sunt namque diversarum artium diversae scientiae.
PL 17, 797C勇気のあとに知識が続く。人々のあいだには多くの知識がある。さまざまな技芸に応じて、さまざまな知識があるからである。
Est scientia in litteris, est in mundanis legibus, est in augendis rebus temporalibus, est etiam scientia in praecavendis periculis; sunt etiam multi, qui per subtilitatem sensus quaedam futura praevident.
PL 17, 797C文字の知識があり、世の法の知識があり、現世の財を増やすための知識があり、危険を前もって防ぐための知識もある。また、感覚の鋭さによって未来のことのいくつかを予見する者も多い。
Sed has scientias aliquando boni, aliquando mali possident: scientiam vero quae in Christum descendit, nullus nisi bonus habere potest.
PL 17, 797Cだが、これらの知識は、ときには善い者が、ときには悪い者が持つ。これに対して、キリストに降った知識は、善い者のほか誰も持つことができない。
Quae tanta fuit, quantam nulla mens comprehendere potuit: In ipso enim sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss., II, 3) .
PL 17, 797Dその知識はあまりに大きく、いかなる精神も捉え得ないほどであった。「彼のうちには、知恵と知識のすべての宝が隠されている」(コロサイ2:3)。
Videtur itaque mihi per spiritum scientiae aliquod factum ejus non debere intelligere; praevidens namque Salvator noster, si accessum hominum peccatorum devitaret, multos sceleratos in desperationis foveam esse decidendos, peccatoribus per societatem corporis se conformari voluit, manducans videlicet et bibens cum eis, tactus etiam meretricum non respuens: qui etiam et latroni in initio confessionis ejus paradisum repromisit (Luc. XXIII, 43) , ut omnibus peccatoribus salvari cupientibus spem veniae tribueret.
PL 17, 797Dそこで私には、知識の霊によって彼の何らかの行いを解さねばならないように思われる〔刷りは non debere intelligere(解すべきでない)で、脚注は無い。続く説明はキリストの行いを知識の霊に当てるので、否定を取らずに読んだが、これは推測にすぎない。刷りどおり「解すべきでない」とも読める〕。我々の救い主は、罪人たちに近づくことを避けるなら、多くの悪人が絶望の穴に落ちるだろうと予見し、罪人たちと体の交わりによって一つになることを望んだ。すなわち彼らとともに食べ、飲み、娼婦たちに触れられることも拒まなかった。彼はまた、告白の初めに盗人に楽園を約束した(ルカ23:43)。救われたいと望むすべての罪人に、赦しの望みを与えるためである。
Pharisaei vero spiritum scientiae non habentes, reprehendebant eum; eo quod cum publicanis et peccatoribus manducaret.
PL 17, 798Aところがファリサイ派の人々は、知識の霊を持たず、彼を咎めた。徴税人や罪人たちとともに食事をするからである。
Sed ipse spiritum scientiae possidens, dixit eis: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus: non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX, 12 et seq.) .
PL 17, 798Aしかし彼は知識の霊を持っていたので、彼らに言った。「医者が要るのは、健やかな者ではなく、病んでいる者である。私が来たのは、正しい者を招くためではなく、罪人たちを悔い改めに招くためである」(マタイ9:12以下)。
De spiritu vero pietatis non est necesse nobis quidquam dicere. Quid enim tam pium, quam ille qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22) ; et cum posset a morte potestate sua liberari, se pro salute generis humani et teneri, et ligari, et conspui, et alapis caedi, et flagellari, et crucifigi permisit?
PL 17, 798A慈しみの霊については、我々は何も語る必要がない。罪を犯さず、その口に偽りも見いだされなかった者(一ペトロ2:22)ほど慈しみ深い者がいるだろうか。彼は、自らの力で死から解放され得たのに、人類の救いのために、捕らえられ、縛られ、唾を吐きかけられ、平手で打たれ、鞭打たれ、十字架につけられることを許したのである。
Spiritus vero timoris Domini, qui ultimus ponitur, ad passionem pertinet; non quod timore coactus sit, ut pro salute generis humani moreretur: sed timorem pro obedientia accipere debemus, de qua ipse dicit: Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me, Patris (Joan. VI, 36) .
PL 17, 798A最後に置かれる主への畏れの霊は、受難にかかわる。人類の救いのために死ぬよう、恐れに強いられたからではない。我々は、この畏れを従順として受け取らねばならない。彼自身がその従順について言う。「私は自分の意志を行うために来たのではなく、私を遣わした者、父の意志を行うために来た」(ヨハネ6:36)〔引かれた句はヨハネ6:38〕。
Nam et filium, qui patri carnali est per omnia obediens, patrem timere dicimus, cum illa obedientia non sit timoris, sed amoris.
PL 17, 798B実際、肉の父にあらゆる点で従う子について、我々は子が父を畏れると言う。その従順は畏れから出るのではなく、愛から出るのだが。
De quo timore Psalmista dicit: Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10) ; non autem timor, sed charitas Dei in saeculum saeculi permanebit.
PL 17, 798Bこの畏れについて詩篇作者は言う。「主への畏れは聖なるもので、世々にとどまる」(詩篇18:10)。しかし、世々にとどまるのは畏れではなく、神への愛である。
Nunc qualiter haec septem dona Spiritus sancti unicuique fidelium conveniant, breviter dicendum est.
PL 17, 798B今や、聖なる霊のこの七つの賜物が、信じる者の一人ひとりにどのようにふさわしいかを、簡潔に述べねばならない。
Et quia nos, qui per primae praevaricationis culpam in perditionis laqueo jacebamus, misericordia Dei ad superna reducimur ab inferioribus, id est, a timore Dei incipimus, ut ad superiora, id est, ad sapientiam proficiendo crescamus.
PL 17, 798B最初の背反の咎によって滅びの罠に横たわっていた我々は、神の慈しみによって、下のものから、すなわち神への畏れから始めて、上のものへ、すなわち知恵へと、進みながら成長するよう、高みへ連れ戻される。
Et quibus gradibus Christus humiliando se ad nos descendit, salutemque nostram moriendo perfecit, eisdem gradibus et nos ad eum conscendere debemus; faciendo videlicet praecepta ejus, quae in donis septem Spiritus sancti continentur.
PL 17, 798Cキリストが自らを低くして我々のもとへ下り、死によって我々の救いを成し遂げた、その同じ段階を通って、我々もまた彼のもとへ昇らねばならない。すなわち、聖なる霊の七つの賜物に含まれる彼の戒めを行うことによってである。
Spiritus igitur timoris Domini super unumquemque peccatorem requiescit, cum considerans peccata sua, justumque judicium Dei pertimescens, poenasque ignis aeterni, quae impiis praeparatae sunt, ad poenitentiam lacrymasque convertitur, et amarissime flere incipit, quod delectabiliter gessit.
PL 17, 798Cそれゆえ主への畏れの霊が一人ひとりの罪人の上にとどまるのは、自らの罪を顧み、神の正しい裁きを恐れ、不敬虔な者たちのために備えられた永遠の火の刑罰を恐れて、悔い改めと涙へ向きを変え、快く行ったことを最も苦く泣き始めるときである。
Spiritus vero pietatis super quemlibet peccatorum requiescit, dum audiens scripturam dicentem: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33) ; et Dominum dicentem: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41) , alere egentes, vestire nudos, et caetera pietatis opera incipit exercere; ut Deum alios miserando propitium sibi faciat, quem peccando offenderat.
PL 17, 798C慈しみの霊が罪人の誰かの上にとどまるのは、聖書が「水が火を消すように、施しは罪を消す」(集会の書3:33)と言うのを聞き、また主が「施しをせよ、そうすれば見よ、すべてが汝らにとって清い」(ルカ11:41)と言うのを聞いて、貧しい者を養い、裸の者に衣を着せ、慈しみのそのほかの業を行い始めるときである。他の人々を憐れむことで、罪を犯して怒らせた神を、自分に対して宥める者とするためである。
Unde et Daniel propheta regem impiissimum, ut peccata sua eleemosynis redimeret, et misericordiis pauperum, admonere studuit.
PL 17, 798Dこうして預言者ダニエルも、最も不敬虔な王に、自らの罪を施しによって、また貧しい者たちへの慈しみの業によって贖うよう、熱心に勧めた。
A pietate ad scientiae spiritum conscenditur; nam quamvis videatur aliquis scientiam possidere, stultus est, si male vivit. Quid enim stultius, quam timorem Dei a mente abjicere, vitiis deservire, rapidoque cursu ad interitum properare?
PL 17, 798D慈しみから知識の霊へと昇る。誰かが知識を持っているように見えても、悪く生きているなら愚かだからである。神への畏れを心から投げ捨て、悪徳に仕え、急ぎ足で滅びへ急ぐことほど愚かなことがあろうか。
Si igitur stultitia est vitiis deservire, et scientia optima est vitia deserere, atque ad Deum tota mente converti; quicumque per timoris spiritum peccata sua plangere incipit, et per pietatis spiritum misericors erga indigentes esse studet, ut Deum alios miserando, misericordem sibi faciat, necesse est ut per donum sancti Spiritus scientiae spiritum possideat.
PL 17, 799Aそれゆえ、悪徳に仕えるのが愚かさであり、悪徳を捨てて心を尽くして神に立ち帰るのが最善の知識であるなら、畏れの霊によって自らの罪を嘆き始め、慈しみの霊によって貧しい者たちに憐れみ深くあろうと努める者、すなわち他の人々を憐れむことで神を自分に対して憐れみ深い者とする者は、聖なる霊の賜物によって知識の霊を持たざるを得ない。
Quicumque enim converti ad Deum desiderat, necesse est ut vitia derelinquat: et quicumque vitia deserere cupit, necesse est ut per doctrinam divinarum Scripturarum, sive per praedicationem sanctorum virorum, discat quae sint genera vitiorum, qualiter homines illaqueent, et quibus modis exstingui possint; quae sint etiam deceptiones daemonum, et qualiter contra eos pugnandum sit: hoc est igitur scientiae spiritum possidere.
PL 17, 799A神に立ち帰ることを望む者は、悪徳を捨てざるを得ない。悪徳を捨てることを望む者は、神の書の教えによって、あるいは聖なる人々の宣教によって、悪徳にどのような種類があり、どのように人々を罠にかけ、どのような仕方で消し去られ得るかを学ばざるを得ない。また悪霊どもの欺きがどのようなものか、どう彼らと戦うべきかも学ばざるを得ない。これこそ知識の霊を持つということである。
Et quia Salomon dicit quia qui addit scientiam, addit et laborem (Eccl. I, 18) ; a scientia ad fortitudinis spiritum conscenditur.
PL 17, 799Bソロモンは「知識を増す者は労苦をも増す」(コヘレトの言葉1:18)と言う。それゆえ、知識から勇気の霊へと昇る。
Nam sicut quilibet praeliator non contra eum, quem in vinculis tenet, pugnat, sed potius contra eum, qui resistere ei vult: ita et diabolus non contra eum, quem vinculis peccatorum constrictum tenet dimicat; sed potius contra eum, qui peccare desistit, et ad Deum tota mente revertitur.
PL 17, 799B戦う者は誰でも、縛って捕らえている相手とではなく、むしろ自分に抵抗しようとする相手と戦う。それと同じく、悪魔も、罪の鎖で縛りつけている者とは戦わず、むしろ罪を犯すことをやめ、心を尽くして神のもとへ帰る者と戦う。
Quicumque ergo per poenitentiam, pietatisque opera a diaboli vinculis absolvi meretur, atque contra eum per scientiae spiritum bellum cupit instruere; necesse habet ut a Spiritu sancto fortitudinis donum accipiat: quo instructus, et interiores hostes, id est, vitia funditus possit exstinguere, et exteriores, videlicet homines, per patientiam superare, omniaque jacula daemonum scuto fidei a se repellere.
PL 17, 799Bそれゆえ、悔い改めと慈しみの業によって悪魔の鎖から解かれるにふさわしいとされ、知識の霊によって悪魔に対する戦いを備えようと望む者は、聖なる霊から勇気の賜物を受けざるを得ない。これを備えるなら、内なる敵、すなわち悪徳を根こそぎ消し去り、外なる敵、すなわち人々を忍耐によって打ち負かし、悪霊どものあらゆる投げ槍を信仰の盾で自分から退けることができる。
A fortitudine ad consilium conscenditur: consilium autem salutis nostrae in praeceptis consistit evangelicis.
PL 17, 799C勇気から助言へと昇る。我々の救いの助言は、福音の戒めに成り立っている。
Quisquis igitur vitia in se exstinguere per fortitudinis spiritum potuit, necesse est ut ad mandata Evangelii perscrutanda, atque in corde suo recondenda transeat; ubi consilium reperiet, qualiter ad perfectionis culmen conscendere valeat.
PL 17, 799Cそれゆえ、勇気の霊によって自らのうちの悪徳を消し去り得た者は誰でも、福音の命令を探り究め、自らの心に蓄えることへ移らざるを得ない。そこで、どうすれば完全さの頂へ昇り得るかの助言を見いだすであろう。
Et quia mandata Evangelii sine virtutibus custodiri non possunt, a spiritu consilii ad intellectum conscenditur, in quo perfectio virtutum tota consistit.
PL 17, 799C福音の命令は徳なしには守り得ないので、助言の霊から理解へと昇る。理解のうちに、諸々の徳の完成がすべて成り立っている。
Intellectus vero donum a Spiritu sancto fideles accipiunt, cum omnibus virtutibus ditari merentur; ille enim verum intellectum possidet, qui fide illuminatur, qui pudicitia mundatur, patientia decoratur, qui humilitate munitur, qui charitate refulget, caeterisque virtutibus consummatur.
PL 17, 799C信じる者たちが理解の賜物を聖なる霊から受けるのは、あらゆる徳で富まされるにふさわしいとされるときである。真の理解を持つのは、信仰で照らされ、貞潔で清められ、忍耐で飾られ、謙遜で固められ、愛で輝き、そのほかの徳で完成された者だからである。
Et quia per operationem virtutum ad culmen perfectionis conscenditur, sapientia intellectui praeponitur, in qua tota perfectio consistit.
PL 17, 799D徳の働きによって完全さの頂へ昇るので、理解の上に知恵が置かれる。この知恵のうちに完全さのすべてが成り立っている。
De hac perfectione Dominus dicit in Evangelio: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21) .
PL 17, 799Dこの完全さについて、主は福音書で言う。「完全になりたいなら、行って、持っているものをすべて売り、貧しい者たちに与えよ。そうすれば天に宝を持つことになる。そして来て、私に従え」(マタイ19:21)。
Sunt namque multi, qui ad perfectionis culmen subito conscendere conantur: sed quia per gradus virtutum non conscendunt, facile corruunt.
PL 17, 800A実際、完全さの頂に突然昇ろうと試みる者は多い。だが徳の段階を踏んで昇らないので、たやすく倒れる。
Quid enim prodest substantiam relinquere, si iram, odium, ebrietatem, invidiam, superbiam, vanam gloriam, caeteraque vitia, quae occidunt animam, a mente sua non abjiciat?
PL 17, 800A怒り、憎しみ、酩酊、妬み、高ぶり、むなしい栄光、その他魂を殺す悪徳を心から投げ捨てないなら、財産を捨てて何の益があろうか。
Non enim prodest arborem conscendere, ut leonem evadat; si serpentem in sinu gestet, cujus veneno pereat. Nec dicit Dominus illum perfectum esse, qui substantiam tantummodo dimiserit; sed eum qui et substantiam dimiserit, et ipsum secutus fuerit.
PL 17, 800A獅子から逃れるために木に登っても、懐に蛇を抱え、その毒で死ぬなら、益はない。主は、ただ財産を捨てただけの者を完全であるとは言わない。財産を捨て、かつ彼に従った者を完全であると言うのである。
Sequimur autem illum, quando imitamur. Ad hoc igitur perfectionis culmen ille competenti gradu conscendit, qui prius vitiis abrenuntiatis, per actualem vitam quae virtutibus perficitur, ad contemplativam conscendit, in qua soli Christo conjungitur, qui est sapientia Patris, Filiusque Dei, et civis Hierusalem coelestis efficitur.
PL 17, 800A我々が彼に従うのは、彼に倣うときである。それゆえ、この完全さの頂へ適切な段階で昇るのは、まず悪徳を捨て、徳によって完成される活動の生を通って、観想の生へ昇る者である。観想の生において、彼は父の知恵であり神の子であるキリストただ一人と結ばれ、天のエルサレムの市民とされる。
Nunc qualiter descensioni Christi per gradus septem donorum Spiritus sancti ascensio fidelium conveniat; breviter demonstremus.
PL 17, 800B今や、聖なる霊の七つの賜物の段階を通る信じる者たちの上昇が、キリストの下降にどのように対応するかを、簡潔に示そう。
Ultimus descensionis Christi gradus est timor Dei, per quem passionem et mortem ejus diximus fuisse designatam, et primus ascensionis ad Deum convertentium.
PL 17, 800Bキリストの下降の最後の段階は神への畏れであり、我々はこれによって彼の受難と死が指されていたと述べた。それは神へ立ち帰る者たちの上昇の最初の段階でもある。
Congruit autem mors Domini iis, qui per spiritum timoris Domini peccata sua deflent; quia in morte Domini remissio consistit omnium peccatorum: nec perfecta remissio peccatorum esse posset, si ille pro nobis mortuus non fuisset.
PL 17, 800B主の死は、主への畏れの霊によって自らの罪を嘆く者たちに適合する。主の死のうちに、すべての罪の赦しが成り立っているからである。彼が我々のために死ななかったなら、罪の完全な赦しはあり得なかったであろう。
Sextus descensionis Christi gradus est pietas, et secundus ascensionis poenitentium. Congruit autem pietas fidelium cum pietate Domini; quia ille iis qui secundum animam erant miseri, misericordiam suam impendit, ab aeterna morte sua morte eos liberans, et isti iis qui secundum corpus sunt miseri, misericordiam impendunt, largiendo eis corporum necessaria, quibus in judicio ipse dicturus est: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. I, 25) .
PL 17, 800Cキリストの下降の第六の段階は慈しみであり、悔い改める者たちの上昇の第二の段階である。信じる者たちの慈しみは主の慈しみに適合する。主は魂において惨めであった者たちに自らの慈しみを注ぎ、自らの死によって彼らを永遠の死から解放した。そして信じる者たちは体において惨めな者たちに慈しみを注ぎ、体に必要なものを分け与える。主は裁きにおいて、彼らにこう言うであろう。「私の最も小さい者の一人にしたことは、私にしたのである」(マタイ1:25)〔引かれた句はマタイ25:40〕。
Quintus descensionis Christi gradus est scientia, et tertius ascensionis fidelium. Convenit autem spiritus scientiae qui fidelibus datur, cum spiritu scientiae, qui homini Christo oblatus est; quia ille ut peccatores salvos faceret, semetipsum illis conformare non est dedignatus: et isti ut peccata evadant, ad eum per spiritum scientiae confugiunt, qui potestatem habet dimittendi peccata.
PL 17, 800Cキリストの下降の第五の段階は知識であり、信じる者たちの上昇の第三の段階である。信じる者たちに与えられる知識の霊は、人間キリストに差し出された知識の霊に適合する。彼は罪人たちを救うために、彼らと同じ姿になることを良しとした。信じる者たちは罪を逃れるために、罪を赦す権能を持つ彼のもとへ、知識の霊によって逃れ込むのである。
Quartus descensionis Christi gradus est fortitudo, et quartus similiter ascensionis fidelium.
PL 17, 800Dキリストの下降の第四の段階は勇気であり、信じる者たちの上昇の同じく第四の段階である。
Congruit autem fortitudo fidelium fortitudini Christi; quia ea fortitudine isti vincunt diabolum, qua et Christus vicit, fortitudine videlicet Christi, non sua; sicut ipse dicit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5) .
PL 17, 800D信じる者たちの勇気はキリストの勇気に適合する。信じる者たちが悪魔に勝つのは、キリストも勝ったその勇気、すなわち自分の勇気ではなくキリストの勇気によってだからである。彼自身が言うとおりである。「私なしには、汝らは何もできない」(ヨハネ15:5)。
Tertius descensionis Christi gradus est spiritus consilii, et quintus ascensionis fidelium. Conjungitur autem consilium fidelium consilio Christi, cum ad praecepta Evangelii servanda se transferunt, in quibus perfectum consilium consistit omnium sanctorum.
PL 17, 801Aキリストの下降の第三の段階は助言の霊であり、信じる者たちの上昇の第五の段階である。信じる者たちの助言がキリストの助言と結ばれるのは、福音の戒めを守ることへ自らを移すときである。その戒めのうちに、すべての聖徒たちの完全な助言が成り立っている。
Secundus descensionis Christi gradus est intellectus, et sextus ascensionis fidelium. Congruit autem intellectus fidelium intellectui Christi, cum easdem virtutes quas ipse a Spiritu suo percepit, easdem et sancti ejus ab ipso percipere merentur.
PL 17, 801Aキリストの下降の第二の段階は理解であり、信じる者たちの上昇の第六の段階である。信じる者たちの理解がキリストの理解に適合するのは、キリストが自らの霊から受けたその同じ徳を、彼の聖徒たちも彼から受けるにふさわしいとされるときである。
Primus descensionis Christi gradus est sapientia, et septimus ascensionis fidelium; quia Christus est sapientia Patris, et ab ipso omnis sapientia oritur.
PL 17, 801Aキリストの下降の第一の段階は知恵であり、信じる者たちの上昇の第七の段階である。キリストは父の知恵であり、あらゆる知恵は彼から生じるからである。
Sancti igitur qui per operationem virtutum Domino copulantur, ab ipso sapientiam, in qua totius bonitatis summa consistit, percipiunt (Prov. III, 13) .
PL 17, 801Aそれゆえ、徳の働きによって主と結ばれる聖徒たちは、彼から知恵を受ける。この知恵のうちに、あらゆる善の総計が成り立っている(箴言3:13)。
Quibus ipse per Salomonem loquitur, dicens: Si quis diligit sapientiam, ad me declinet, et eam inveniet: et eam cum invenerit, beatus est, si tenuerit eam.
PL 17, 801B彼は彼らにソロモンを通して語り、言う。「知恵を愛する者がいれば、私のもとに身を寄せよ。そうすれば彼はそれを見いだす。見いだしたとき、それを保つなら、彼は幸いである」。
(Vers. 6.) Sequitur: Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum, simile crystallo. In templo Salomonis mare aeneum fuisse legimus, in quo lavabantur sacerdotes, antequam accederent ad altare, ad hostias offerendas (II Par. IV, 6) : aeris vero splendor quadam nigredine cito obnubilatur.
PL 17, 801B(第6節)続いて、「また座の前には、水晶に似たガラスの海のようなものがあった」。我々はソロモンの神殿に青銅の海があったと読む。祭司たちは、祭壇に近づいていけにえを献げる前に、そこで身を洗った(歴代誌下4:6)。青銅の輝きは、ある黒ずみによってすぐに曇る。
Per mare itaque aeneum lex Moysi designatur, quae fulgorem spiritalis intelligentiae litterae nigredine obscurat.
PL 17, 801Bそれゆえ青銅の海によってモーセの律法が指される。律法は、霊的な理解の輝きを文字の黒ずみによって曇らせる。
Et sicut aes si lima teratur, splendor ejus aperitur; ita et spiritalis intelligentia, quae litterae superficie obscuratur in Lege, si a fidelibus viris diligenter discutiatur, per gratiam Dei manifestatur.
PL 17, 801B青銅はやすりで擦ればその輝きが現れる。それと同じく、律法において文字の表面で曇っている霊的な理解も、信じる人々によって丹念に吟味されるなら、神の恩寵によって明らかにされる。
In hoc igitur mari sacerdotes lavabantur; quia per sacrificia et per quasdam observationes legales, quaedam peccata veteris populi delebantur. Per mare ergo vitreum atque crystallum non inconvenienter novum Testamentum intelligitur.
PL 17, 801Cこの海で祭司たちが身を洗ったのは、いけにえと律法のいくつかの定めによって、古い民の罪のいくつかが消されたからである。したがって、ガラスの海と水晶によって、新約が解されるのは理にかなっている。
In hoc autem mari tria invenimus, mare, vitrum, atque crystallum: per mare igitur historia, per vitrum moralis intelligentia, per crystallum autem spiritalis intelligentia designatur.
PL 17, 801Cさて、この海に我々は三つのものを見いだす。海、ガラス、水晶である。海によって歴史が、ガラスによって道徳的な理解が、水晶によって霊的な理解が指される。
Per vitrum ergo, ex quo specula fiunt, non incongrue moralis intelligentia accipitur; quia sicut homo quidquid turpe in facie gerit, in speculo deprehendere potest: ita et quidquid vitiosum in animabus hominum esse potest, moralis intelligentia patefacit.
PL 17, 801C鏡が作られるガラスによって道徳的な理解が受け取られるのは、理にかなっている。人は顔に醜いところがあれば鏡でそれを見て取れるが、それと同じく、人々の魂のうちにある悪徳は、何であれ道徳的な理解が明らかにするからである。
Per crystallum autem, quae clarior est omnibus gemmis, et quae flammas splendoris, saepe etiam et ignem de se emittere solet, spiritalis intelligentia exprimitur, quae obscura quaeque in divinis Scripturis elucidat, mentes spiritalium sensuum flammis illuminat, quosdam etiam in amorem Dei, amoremque coelestis patriae accendit.
PL 17, 801D水晶は、あらゆる宝石よりも澄んでいて、輝きの炎を、しばしば火さえも自らから放つのが常である。この水晶によって霊的な理解が表される。霊的な理解は、神の書の暗いところをことごとく明らかにし、精神を霊的な意味の炎で照らし、ある者たちを神への愛と天の祖国への愛へと燃え立たせる。
Et in medio sedis et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. Hoc secundum historiam stare non potest; neque enim tam parvus numerus et ambitum sedis, et medietatem obtinere poterat; sed spiritaliter intelligendum est.
PL 17, 801D「また座の中央にも座の周りにも、前にも後ろにも目に満ちた四つの生き物がいた」。これは歴史に従っては成り立たない。これほど小さな数が、座の周りと中央の両方を占めることはできなかったからである。霊的に解さねばならない。
Quatuor igitur animalia non solum quatuor evangelistas, sed et omnes doctores Ecclesiae, qui eorum doctrinam sequuntur, designant.
PL 17, 801Dしたがって四つの生き物は、四人の福音書記者だけでなく、彼らの教えに従う教会のすべての教師たちをも指す。
In circuitu vero sedis quatuor animalia stant; quia doctores Ecclesiae populum sibi commissum et a visibilibus et ab invisibilibus hostibus quanta virtute possunt, defendunt.
PL 17, 801D四つの生き物が座の周りに立つのは、教会の教師たちが、自分に委ねられた民を、目に見える敵からも見えない敵からも、できる限りの力で守るからである。
In medio sedis consistunt, quia unumquemque eorum ut in virtutibus omnibusque bonis operibus proficiant, admonere non desinunt. Quatuor ergo haec animalia ante et retro oculos habuisse visa sunt, quia praedicatores sancti et futura et praeterita inspiciunt.
PL 17, 801D彼らが座の中央にとどまるのは、一人ひとりが徳とあらゆる善い業において進むよう、勧めることをやめないからである。それゆえ、この四つの生き物が前にも後ろにも目を持つと見られたのは、聖なる宣教者たちが未来のことも過去のことも見つめているからである。
Ante oculos habent, quia diem judicii, damnationemque impiorum, gloriamque justorum dum inspiciunt, auditoribus suis quid cavere, et quid appetere debeant, ostendunt.
PL 17, 801D前に目を持つとは、裁きの日、不敬虔な者たちの断罪、正しい者たちの栄光を見つめつつ、聞く者たちに何を避け、何を求めるべきかを示すことである。
Retro oculos habent, quia vitam praecedentium patrum dum intuentur, et ipsi in eorum imitatione proficiunt, eorumque vitam atque doctrinam auditoribus suis anteponunt; ut et ipsi in eorum imitatione proficiant.
PL 17, 802B後ろに目を持つとは、先立つ父たちの生き方を見つめつつ、自らもその模倣において進み、彼らの生き方と教えを聞く者たちの前に掲げることである。聞く者たちも彼らの模倣において進むようにするためである。
(Vers. 7.) Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti.
PL 17, 802B(第7節)「第一の生き物は獅子に似、第二の生き物は子牛に似、第三の生き物は人のような顔を持ち、第四の生き物は飛ぶワシに似ていた」。
Figuras quatuor animalium non omnes auctores uno modo exposuerunt; sed ab antiquioribus nobis traditum est, ut per leonem Marcum intelligeremus, per vitulum Lucam, per hominem Matthaeum, per aquilam volantem Joannem; eo quod Marcus a desertis incipiat, Lucas a sacerdotio Judaeorum, Matthaeus ab homine, id est, a Christi generatione, Joannes vero a divinitate Christi.
PL 17, 802B四つの生き物の姿を、すべての著者が一つの仕方で説き明かしたわけではない。しかし古い人々から我々に伝えられたのは、獅子によってマルコを、子牛によってルカを、人によってマタイを、飛ぶワシによってヨハネを解すべきだということである。マルコは荒れ野から始め、ルカはユダヤ人の祭司職から始め、マタイは人から、すなわちキリストの生まれから始め、ヨハネはキリストの神性から始めるからである。
Quidam vero alium ordinem sequentes, per leonem Matthaeum, per vitulum Marcum, per hominem Lucam, per aquilam vero Joannem designatum fuisse putant.
PL 17, 802C他方、別の順序に従う者たちは、獅子によってマタイが、子牛によってマルコが、人によってルカが、ワシによってヨハネが指されたと考える。
Nam per leonem, qui rex est bestiarum, ideo Matthaeum designatum fuisse dicunt, eo quod ipse Christum secundum humanam naturam ex regia stirpe descendisse narraverit (Matth. II, 2) : ipse etiam tempore nativitatis ejus stellam apparuisse dicit, quae eum Regem coeli et terrae, angelorum, hominumque fuisse demonstravit: Magos etiam veluti Regem mundi ad adorandum eum ab Oriente perduxit: sed et regem terrae, id est, Herodem, tempore nativitatis ejus cum omnibus ministris suis turbatum fuisse dicit; quia sicut quilibet rex qui parvae potentiae est, si alterum regem qui magnae potentiae est, contra se, ut regnum ejus invadat, venire cognoverit, contremiscit et conturbatur (Ibid. 3) : ita et Christo in carne veniente, qui Rex futurus erat mundi, Herodes turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo; nam et munera quae Magos Christo obtulisse narrat, eum Regem, Deum, et Dominum esse omnium creaturarum demonstrant.
PL 17, 802C彼らは、獣たちの王である獅子によってマタイが指されたと言う。マタイは、キリストが人としての本性に従って王の血筋から下ったと語ったからである(マタイ2:2)。またマタイは、彼の生まれの時に星が現れ、その星が彼を天と地、天使たちと人間たちの王として示したと語る。星はまた、世の王として彼を拝ませるために、博士たちを東から導いた。さらにマタイは、地の王、すなわちヘロデが、彼の生まれの時に、すべての家来とともに動揺したと語る。小さな力しか持たない王は、大きな力を持つ別の王が自分の王国を奪うために来ると知れば、震え、動揺するのであり(マタイ2:3)、それと同じく、世の王となるはずのキリストが肉において来たとき、ヘロデは動揺し、全エルサレムも彼とともに動揺した。また、博士たちがキリストに献げたと語られる贈り物も、彼があらゆる被造物の王、神、主であることを示している。
Marcum vero propter simplicitatem eloquii per vitulum signatum fuisse dicunt: Lucam per hominem, eo quod ipse generationem Christi secundum humanitatem plenius quam caeteri prosecutus est; namque ab ipso qualiter ab angelo annuntiatus sit, didicimus, qualiter natus, qualiter sit in praesepio positus, qualiter circumcisus, qualiter in templo praesentatus, qualiter usque ad maturam aetatem crescendo pervenerit. Joannem per aquilam designatum fuisse nullus est, qui neget.
PL 17, 802Dマルコについては、言葉の素朴さのゆえに子牛によって示されたと言う。ルカは人によって示されたと言う。ルカは他の者たちよりも、キリストの人性に従った生まれを詳しく述べたからである。実際、我々は彼から、キリストが天使からどのように告げられたか、どのように生まれたか、どのように飼い葉桶に置かれたか、どのように割礼を受けたか、どのように神殿に献げられたか、どのように成長して壮年に至ったかを学んだ。ヨハネが飛ぶワシによって示されたことを否定する者はいない。
(Vers. 8.) Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas, et in circuitu et intus plena sunt oculis.
PL 17, 803A(第8節)「また四つの生き物は、それぞれ六つの翼を持ち、周りにも内側にも目に満ちていた」。
Per senarium numerum qui perfectus est, perfectio sanctorum designatur, ad quam nullus nisi per doctrinam Evangelii valet assurgere: Lex enim nullum ad perfectum adduxit (Hebr. VII, 19) . Senas vero alas quatuor animalium si simul junxeris, vigintiquatuor invenies.
PL 17, 803A完全な数である六の数によって、聖徒たちの完全さが指される。福音の教えによらなければ、誰もそこへ立ち上がることはできない。「律法は誰をも完全に至らせなかった」(ヘブライ7:19)。四つの生き物の六つずつの翼を合わせるなら、二十四になる。
Videntur ergo mihi eamdem significationem habere, quam et vigintiquatuor sedilia, quae vigintiquatuor libros veteris Testamenti significasse diximus.
PL 17, 803Aそれゆえ、これは二十四の席と同じ意味を持つように私には思われる。我々は、その二十四の席が旧約の二十四の書を意味すると述べた。
Sedilia autem cum semper terrae haereant, eos qui in eis requiescunt, ad terram aliquantulum incurvant: alae vero eos quibus innexae sunt, ad excelsa sublevant.
PL 17, 803B席は常に地に着いているので、そこに憩う者たちを地のほうへ少し屈ませる。これに対して翼は、結びつけられた者たちを高みへ引き上げる。
Libri igitur veteris Testamenti antiquis patribus sedilia fuerunt; quia eos secundum litteram intelligentes, nequaquam ad eorum intelligentiam spiritalem se erigere perfecte potuerunt: sed haec sedilia patribus novi Testamenti in alas conversa sunt; quia libros veteris Testamenti spiritaliter intelligentes, per eorum doctrinam ad coelestia quotidie sublevantur.
PL 17, 803Bしたがって旧約の書は、いにしえの父たちにとっては席であった。彼らは文字に従って理解したので、その霊的な理解へと完全に自らを引き上げることができなかった。しかし新約の父たちにとって、この席は翼に変えられた。旧約の書を霊的に理解し、その教えによって日々、天のものへと引き上げられるからである。
Verum quia hic numerus, id est, viginti quatuor, in hoc libro saepe invenitur; placuit ut de sacramentis hujus numeri pauca dicamus. Partes namque hujus numeri sunt, unus, duo, tres, quatuor, sex, octo, duodecim.
PL 17, 803Bさて、この数、すなわち二十四は、この書にしばしば見いだされる。そこで、この数の秘義について少し述べることにした。この数の約数は、一、二、三、四、六、八、十二である。
Unus qui in capite ponitur, unum Deum significat: duo vero qui sequuntur, duo testamenta indicant: tres ad Trinitatem pertinent: post tres non inconvenienter quatuor sequuntur, quia per doctrinam quatuor Evangeliorum fides nobis sanctae Trinitatis manifestata est: post quatuor vero sex, qui perfectus est numerus, sequuntur; quia sine doctrina Evangelii nullus ad perfectionis culmen conscendere potuit; quia Lex, sicut dicit Apostolus, nullum ad perfectum adduxit (Ibid.) : post sex octo sequuntur, quia octo sunt virtutes, quae dimicant contra vitia, sine quarum operatione nullus ad fastigium perfectionis valet conscendere: post octo sequuntur duodecim, quia per doctrinam apostolorum ad fidem pervenimus, quae mater est omnium virtutum.
PL 17, 803C先頭に置かれる一は、唯一の神を意味する。続く二は、二つの契約を示す。三は三位一体にかかわる。三のあとに四が続くのは理にかなっている。四つの福音書の教えによって、聖なる三位一体への信仰が我々に明らかにされたからである。四のあとには、完全な数である六が続く。福音の教えなしには、誰も完全さの頂に昇ることができなかったからである。使徒が言うとおり、律法は誰をも完全に至らせなかった(ヘブライ7:19)〔刷りは Ibid.〕。六のあとに八が続く。悪徳に対して戦う徳が八つあり、その働きなしには誰も完全さの高みに昇れないからである。八のあとに十二が続く。使徒たちの教えによって、我々はあらゆる徳の母である信仰に至るからである。
Quatuor ergo animalia in circuitu et intus plena esse oculis dicuntur. Per circuitum totum corpus intelligere debemus; nam Ezechiel cum de iis animalibus loqueretur, dicit totum corpus eorum plenum fuisse oculis (Ezech. I) .
PL 17, 803Dそれゆえ、四つの生き物は周りにも内側にも目に満ちていると言われる。周りによって、我々は体全体を解さねばならない。エゼキエルは、これらの生き物について語るとき、その体全体が目に満ちていたと言うからである(エゼキエル1)。
Sancti igitur retro oculos habent, quando audientes comminationem Domini dicentis: Nemo mittens manum suam in aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei (Lucae IX, 62); tota virtute laborant, ne in mala quae se aliquando egisse meminerunt, relabantur: quamvis ea ante mentis oculos ad humilitatis suae custodiam ponere non desistunt.
PL 17, 803D聖徒たちが後ろに目を持つのは、主の戒めを聞くときである。「手を鋤にかけてから後ろを見る者は、神の国にふさわしくない」(ルカ9:62)。そのとき彼らは、かつて自分が行ったと覚えている悪へ再び陥らないよう、全力で努める。しかしその悪を、自らの謙遜を守るために、心の目の前に置くことをやめない。
Ante se oculos habent, quando audientes vocem Domini dicentis: Beatus ille servus, quem cum venerit Dominus, invenerit vigilantem (Matth. XXIV, 46) ; bona quaecumque possunt, operari non desinunt, ut tempore mortis suae, Domino veniente, parati inveniantur.
PL 17, 804A彼らが前に目を持つのは、主の声を聞くときである。「幸いなるかな、主が来たときに目覚めているのを見いだされる僕は」(マタイ24:46)。そのとき彼らは、死の時に主が来るとき、備えができている者として見いだされるよう、できる限りの善を行うことをやめない。
A sinistris oculos habent, cum omnia tentamenta daemonum scuto fidei a mentibus suis repellunt: a dextris oculos habent, cum sollicite cavent, ne pro bonis operibus extollantur.
PL 17, 804A左に目を持つとは、悪霊どものあらゆる誘惑を、信仰の盾で自分の精神から退けることである。右に目を持つとは、善い業のゆえに思い上がらないよう、注意深く警戒することである。
Sive a dextris et a sinistris oculos habent, cum eos nec prospera erigere, nec adversa possunt inclinare.
PL 17, 804Aあるいは、右にも左にも目を持つとは、順境も彼らを高ぶらせることができず、逆境も彼らを屈ませることができないことである。
Inferius oculos habent, cum desideria carnalia exstinguendo calcant: superius oculos habent, cum ad coelestem patriam toto mentis desiderio anhelant: intus oculos habent, dum corda sua a sordidis cogitationibus custodiunt.
PL 17, 804A下に目を持つとは、肉の欲望を消し去りつつ踏みつけることである。上に目を持つとは、精神のあらゆる願いをもって天の祖国を慕い喘ぐことである。内に目を持つとは、自らの心を汚れた思いから守ることである。
Et requiem non habebant die ac nocte dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est.
PL 17, 804B「彼らは昼も夜も休むことなく言っていた。『聖なる、聖なる、聖なる、全能の主なる神、かつてあり、今あり、やがて来る者』」。
Quia requies reproborum, vita praesens est; sequitur eos tribulatio, quae finem non habet: justi autem in hoc saeculo tribulantur, ut requiem aeternam possideant, dicente Paulo apostolo: Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei. (Act. XIV, 21.) Aliter: sancti requiem non habent, quia a laudibus Dei et orationibus non cessant, dicente Domino: Oportet semper orare, et non deficere (Luc. XVIII, 1) ; et Paulus apostolus loquitur dicens: Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (I Thess. V, 17) .
PL 17, 804B捨てられた者たちの休息は現在の生であり、終わりのない苦難が彼らに続くからである。これに対して正しい者たちは、永遠の休息を得るために、この世で苦難を受ける。使徒パウロが言うとおりである。「多くの苦難を通って、我々は神の国に入らねばならない」(使徒言行録14:21)。あるいは、聖徒たちに休息がないのは、神への賛美と祈りをやめないからである。主は言う。「常に祈り、気落ちしてはならない」(ルカ18:1)。使徒パウロも言う。「絶え間なく祈れ、すべてのことにおいて感謝せよ」(一テサロニケ5:17)。
Sed quaerendum nobis est, quomodo sine intermissione orare possimus. Multi enim sunt, qui cum sint assidui in orationibus, in psalmodiis, in missarum celebrationibus, et eleemosynas multas largiantur; tamen superbia inflantur, avaritiae aestibus ardent, pecunias quacumque arte possunt, congregant; in tantum ut etiam ipsos pauperes, quorum misereri debuerant, quibusdam argumentis insectentur, ut ex eorum parva substantia opes suas augeant, dicentes hoc se legaliter facere, cum ista lex non sit Dei, sed stropha diaboli.
PL 17, 804Bだが、我々は問わねばならない。どうすれば絶え間なく祈ることができるのか。祈りにも詩篇の唱和にもミサの執行にも熱心で、多くの施しを与えながら、それでも高ぶりに膨れ、貪欲の熱に燃え、あらゆる手を尽くして金を集める者が多い。憐れむべきはずの貧しい者たちをさえ、何らかの口実で追い詰め、そのわずかな財産から自分の富を増やし、これは法に従って行っているのだと言う。だがこの法は神の法ではなく、悪魔の策略である。
Sed et in monasteriis multi inveniuntur, qui in vigiliis, in psalmis, in orationibus, et missarum celebrationibus sunt dediti, et tamen ira saepissime et facile inflammantur: quidam vero ebrietati et gulae deserviunt; quidam etiam odium in corde longo tempore portant: quidam in bonis, quae agere videntur, favores et laudes hominum quaerunt: quidam invidia, quidam detractionibus, aut caeteris vitiis deprimuntur.
PL 17, 804C修道院にも、徹夜の祈り、詩篇、祈り、ミサの執行に身を捧げながら、非常にしばしば、またたやすく怒りに燃える者が多く見いだされる。ある者は酩酊と大食に仕え、ある者は憎しみを長い年月、心に抱き、ある者は自分の行うと見える善いことのうちに、人々の好意と称賛を求める。ある者は妬みに、ある者は誹謗に、あるいはそのほかの悪徳に押さえつけられている。
Et quid plura? Omnem sanctitatem quam sermonibus usurpant, indignis moribus deturpant atque devenustant.
PL 17, 804Dこれ以上何を言おうか。彼らは言葉で自分のものとする聖性のすべてを、ふさわしくない振る舞いで汚し、醜くするのである。
Ad istorum ergo caecitatem demonstrandam quamdam similitudinem proponam. Homo quidam usque ad collum defixus in limo tenebatur; cumque vidisset quemdam praetereuntem, extendens manum, clamabat dicens; Miserere mei, et extrahe me ab hoc luto.
PL 17, 804Dそこで、彼らの盲目を示すために、一つのたとえを示そう。ある人が、首まで泥に埋まっていた。通りかかる者を見て、手を伸ばし、叫んで言った。「私を憐れめ、この泥から引き上げよ」。
Cumque manum extendisset, ut eum extraheret, iste manum quam extenderat, sub luto demersit. Cumque ille qui ad extrahendum venerat, recedere vellet, iste iterum ut erueretur, postulabat.
PL 17, 804D彼が手を伸ばして引き上げようとすると、泥の中の者は、伸ばしていた手を泥の下に沈めた。引き上げに来た者が立ち去ろうとすると、泥の中の者はまた、引き上げてくれと求めた。
Cumque ille secundo ad eruendum manum extenderet, iste sicut prius manum sub luto demersit. Cumque crebrius hoc faceret, ille iratus dixit: Cur petis ut eruaris, cum in tuo periculo persistere velis? Et quia interitum tuum diligis, posside quod elegisti.
PL 17, 805A引き上げる者が二度目に手を伸ばすと、泥の中の者は先と同じように手を泥の下に沈めた。何度もこれを繰り返したので、引き上げる者は怒って言った。「なぜ引き上げられることを求めるのか。自分の危険にとどまろうと望んでいるのに。あなたは自分の滅びを愛しているのだから、選んだものを持っていよ」。
Similiter et isti Deum deprecantur assidue, ut a vitiis eruantur; et tamen ipsa vitia ita amplectuntur, ut ab eis nullo modo divelli possint.
PL 17, 805A同じく、この者たちも絶えず神に願って、悪徳から引き上げられようとする。それでいて、悪徳そのものを抱きしめて離さず、どうしても引き離され得ないのである。
Ponamus ergo ante oculos, duos: unum doctum assidue orantem, psallentem, missas celebrantem: et tamen quibusdam vitiis subditum: alterum vero indoctum, idiotam, attamen fidelem, Deum timentem atque amantem, proximum diligentem, patientem, humilem.
PL 17, 805Aそこで、二人の者を目の前に置こう。一人は学のある者で、絶えず祈り、詩篇を歌い、ミサを執り行う。しかし、ある悪徳に服している。もう一人は学のない無学な者だが、信仰があり、神を畏れ、愛し、隣人を愛し、忍耐強く、謙遜である。
Quis horum tibi videtur Apostoli sententiam servasse, qua dicit: Sine intermissione orate (Ibid.) ; ille qui assidue orat, et quibusdam vitiis subjacet: an iste qui nescit orare, et tamen mundus est a vitiis, et operibus bonis deditus?
PL 17, 805Aこの二人のうち、どちらが使徒の言葉、「絶え間なく祈れ」(一テサロニケ5:17)を守っているとあなたには思われるか。絶えず祈りながら、ある悪徳に服している者か。それとも、祈ることを知らないが、悪徳から清く、善い業に身を捧げている者か。
Omnibus claret istius innocentiam atque bona opera magis exaudire Deum, quam illius voces, cujus vita quibusdam vitiis sordescit. Ille igitur sine intermissione orat, qui congruis temporibus mente et lingua Deum deprecatur, et in bonis operibus assiduus est.
PL 17, 805B神が、悪徳のために生き方が汚れている者の声よりも、この後者の無垢と善い業のほうをいっそう聞き入れることは、誰にも明らかである。したがって、絶え間なく祈る者とは、定められた時に精神と舌で神に願い、善い業において絶えず励む者である。
Qui quando dormit, aut aliquibus operibus humanae vitae necessariis est occupatus, opera ejus refulgent in conspectu Dei, et ipsa sunt intercessores ejus apud Deum, sicut ad Cornelium loquitur angelus, dicens: Orationes tuae et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei (Act. X, 4) .
PL 17, 805Bそのような者は、眠っているとき、あるいは人の生に必要な何らかの業に携わっているときも、その業が神の面前で輝く。その業そのものが神のもとで彼のためのとりなし手となる。天使がコルネリウスに言うとおりである。「汝の祈りと汝の施しは、神の面前で覚えられた」(使徒言行録10:4)。
Quid autem quatuor animalia indesinenter dicant, audiamus: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. Ter sanctum Deum vocantes, demonstrant Patrem et Filium et Spiritum sanctum.
PL 17, 805Cさて、四つの生き物が絶え間なく何と言うのかを聞こう。「聖なる、聖なる、聖なる、全能の主なる神、かつてあり、今あり、やがて来る者」。神を三度、聖なるものと呼ぶことで、彼らは父と子と聖なる霊を示している。
Quod autem dicunt: Dominus Deus omnipotens, a pluralitate transeuntes ad singularitatem, ostendunt Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse dominationis, unius deitatis, unius omnipotentiae.
PL 17, 805Cまた彼らが「全能の主なる神」と言うとき、複数から単数へ移ることで、父と子と聖なる霊が、一つの支配、一つの神性、一つの全能に属することを示している。
Sed quaerendum nobis est, si quatuor animalia non solum quatuor evangelistas, sed et omnes doctores Ecclesiae designant; cur sanctam Trinitatem indesinenter invocare dicantur, cum sancti Dei aliquando in orationibus, aliquando in lectione, aliquando in praedicatione, aut diversis necessitatibus occupentur.
PL 17, 805Cだが、我々は問わねばならない。四つの生き物が、四人の福音書記者だけでなく、教会のすべての教師たちをも指すのなら、神の聖徒たちは、あるときは祈りに、あるときは読書に、あるときは宣教に、あるいはさまざまな必要に携わっているのに、なぜ聖なる三位一体を絶え間なく呼び求めると言われるのか。
Praedicatores ergo sancti dum fidem sanctae Trinitatis et mente retinent, et ore profitentur, dum opera fidei adimplent, dum eamdem fidem et opera fidei quibuscumque possunt, praedicant, dum etiam in orationibus et in gratiarum actionibus ipsum qui est trinus et unus Deus, exorant et laudant, dum secundum Apostolum, sive manducant, sive bibunt, omnia in nomine Domini Jesu Christi faciunt, Trinitatem sanctam indesinenter invocant (I Cor. X, 31) . Quod autem sequitur: Qui erat, et qui est, et qui venturus est; jam superius dictum est.
PL 17, 805Dそれは、聖なる宣教者たちが、聖なる三位一体への信仰を精神に保ち、口で告白し、信仰の業を果たし、同じ信仰と信仰の業を、できる限りの人々に宣べ伝え、祈りと感謝のうちに、三にして一なる神そのものを祈り求め、賛美し、使徒に従って、食べるにも飲むにも、すべてを主イエス・キリストの名によって行うとき、聖なる三位一体を絶え間なく呼び求めているのである(一コリント10:31)。「かつてあり、今あり、やがて来る者」という続きの句については、すでに上で述べた。
(Vers. 9, 10.) Et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum; procedebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum.
PL 17, 806A(第9・10節)「そして、その生き物たちが、座に座る者、世々に生きる者に、栄光と誉れと祝福を与えるとき、二十四人の長老たちは、座に座る者の前に進み出て、世々に生きる者を拝した」。
In hoc loco per quatuor animalia, quatuor libri Evangeliorum designantur: per viginti quatuor seniores, Patres novi Testamenti accipi possunt.
PL 17, 806Aこの箇所では、四つの生き物によって四つの福音書が指され、二十四人の長老たちによって、新約の父たちが受け取られ得る。
Quatuor ergo animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum dant; quia doctrina Evangelii in universo orbe legitur et praedicatur, per quam gloria et honor et benedictio Patri et Filio et Spiritui sancto datur.
PL 17, 806A四つの生き物が、座に座る者、世々に生きる者に、栄光と誉れと祝福を与える。福音の教えは全世界で読まれ、宣べ伝えられており、その教えによって、父と子と聖なる霊に、栄光と誉れと祝福が与えられるからである。
Ad vocem igitur quatuor animalium, viginti quatuor seniores ceciderunt ante sedentem in throno, et adoraverunt viventem in saecula saeculorum, quia sancti Dei per universum orbem constituti audientes doctrinam Evangelii, humiliant se in conspectu Dei, ut cum ipso vivant in saecula saeculorum.
PL 17, 806Aそこで、四つの生き物の声に応じて、二十四人の長老たちが、座に座る者の前にひれ伏し、世々に生きる者を拝した。全世界に置かれた神の聖徒たちは、福音の教えを聞いて、神の面前で自らを低くし、彼とともに世々に生きようとするからである。
Et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes. Per coronas opera bona fuisse designata superius diximus: sancti ergo coronas suas ante thronum mittunt, dum quidquid boni agunt, Deo tribuunt, non sibi, secundum Apostoli praeceptum: Qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17) .
PL 17, 806B「また彼らは自分の冠を座の前に投げ出して、言った」。冠によって善い業が指されていたと、我々は上で述べた。それゆえ聖徒たちが自分の冠を座の前に投げ出すのは、何であれ善いことを行うとき、それを自分にではなく神に帰すからである。使徒の戒めに従ってである。「誇る者は、主において誇れ」(二コリント10:17)。
(Vers. 11.) Quid autem dicant, audiamus: Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam et honorem et virtutem.
PL 17, 806B(第11節)彼らが何と言うかを聞こう。「主よ、我々の神よ、汝は栄光と誉れと力を受けるにふさわしい」。
Superius dixit quatuor animalia gloriam et honorem et benedictionem Deo dedisse: hic autem viginti quatuor seniores dicunt gloriam et honorem et virtutem Deo accepisse, virtutem pro benedictione commutantes.
PL 17, 806B上では、四つの生き物が神に栄光と誉れと祝福を与えたと言われていた。ここでは、二十四人の長老たちが、神は栄光と誉れと力を受けたと言う。祝福の代わりに力を置き換えているのである。
Quid vero aliquis Deo dare potest, aut quid Deus ab aliquo accipere potest; cum ipse creaverit omnia; et sine quo nihil esse potest, et qui dicit in Evangelio: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5) ?
PL 17, 806Cだが、誰が神に何を与えることができるだろうか。神が誰から何を受けることができるだろうか。神自身がすべてを造り、神なくしては何ものも存在し得ず、福音書で「私なしには、汝らは何もできない」(ヨハネ15:5)と言っているのに。
Si enim sancti sine Deo nihil possunt facere, quid possunt dare illi? Igitur quia hominum talis est natura, ut nihil boni a se habere possint, nisi ab ipso accipiant, qui est summe bonus; dat Deus sanctis suis, unde ipsi eum remunerent.
PL 17, 806C聖徒たちは神なしには何もできないのだから、神に何を与えられるだろうか。人間の本性とは、至高に善い者である神から受けるのでなければ、自分からは何の善も持ち得ないものである。それゆえ神は、聖徒たち自身が神に報いるための元手を、自らの聖徒たちに与える。
Regnum namque coelorum Deus promisit sanctis suis, attamen si pretium bonorum operum pro eo dederint: et quia electi hoc pretium non habent, nisi ab ipso accipiant; ipse dat pretium, unde ab ipso emant vitam aeternam.
PL 17, 806C天の国を、神は自らの聖徒たちに約束した。ただし、善い業の代価を支払うならば、である。選ばれた者たちは、その代価を神から受けるのでなければ持たないので、神自身が、彼から永遠の生命を買うための代価を与える。
Dant itaque sancti gloriam Deo quando quidquid boni faciunt, eo studio faciunt ut glorificetur Deus per ipsos, sicut ipse dicit in Evangelio: Videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16) .
PL 17, 806Dこうして聖徒たちが神に栄光を与えるのは、善いことを何であれ行うとき、自分たちを通して神が栄光を受けるようにとの熱意をもって行うときである。神自身が福音書で言うとおりである。「彼らが汝らの善い業を見て、天にいる汝らの父に栄光を帰すように」(マタイ5:16)。
Nam et Joannes Petrum dicit morte sua Deum clarificasse (Joan. XXI, 19) . Dant honorem, quando in omnibus quae agunt, honorem Dei quaerunt, non suum.
PL 17, 806Dヨハネもまた、ペトロがその死によって神に栄光を現したと言う(ヨハネ21:19)。聖徒たちが誉れを与えるのは、行うすべてのことにおいて、自分の誉れではなく神の誉れを求めるときである。
Superius benedictio tertio loco ponitur, hic autem virtus: et quia sancti, dum magna faciunt, benedicuntur ab hominibus, convenit virtus cum benedictione.
PL 17, 806D上では祝福が三番目に置かれ、ここでは力が置かれている。聖徒たちは大いなることを行うとき、人々から祝福される。それゆえ力は祝福と対応するのである。
Sed quantum sancti pro magnis operibus quae faciunt, laudes hominum detestantur, liber Actuum apostolorum nobis indicat.
PL 17, 807Aしかし、聖徒たちが自らの行う大いなる業のゆえに人々の称賛をどれほど忌み嫌うかは、使徒言行録が我々に示している。
Nam Petrus et Joannes cum claudum sanassent, et omnium oculi essent intendentes in eos, quasi sua virtute hoc fecerint, Petrus oculorum benedictiones devitans, dixit ad eos: Viri fratres, quid nos intuemini, quasi in nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare?
PL 17, 807Aペトロとヨハネが足の不自由な人を癒やしたとき、皆の目が二人に注がれ、あたかも自分たちの力でそれを行ったかのようであった。ペトロは、人々の目の祝福を避けて彼らに言った。「兄弟である人々よ、なぜ我々を見つめるのか。あたかも我々自身の力か敬虔によって、この人を歩かせたかのように」。
Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob suscitavit Filium suum Jesum (Act. III, 12) . Et in sequentibus: In cujus nomine astat hic coram vobis sanus.
PL 17, 807A「アブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神が、その子イエスをよみがえらせた」(使徒言行録3:12)〔引かれた句は使徒言行録3:13。続く句は使徒言行録4:10に近い〕。そして続きでは、「その名によって、この人は汝らの前に健やかに立っている」。
Similiter Paulus et Barnabas cum aegrotum in Lystris sanassent, et populi vellent eis sacrificare, sciderunt vestimenta sua, dicentes: Viri, quid haec facitis? et nos homines sumus, similes vobis (Act. XIV, 14) .
PL 17, 807A同じように、パウロとバルナバがリストラで病人を癒やし、民衆が二人にいけにえを献げようとしたとき、二人は衣を引き裂いて言った。「人々よ、なぜこんなことをするのか。我々も汝らと同じ人間である」(使徒言行録14:14)。
Possumus et hoc de Christo intelligere, quem secundum humanitatem et gloriam, et honorem, et virtutem accepisse manifestum est.
PL 17, 807Bこのことを、キリストについても解することができる。人性に従って、彼が栄光も誉れも力も受けたことは明らかである。
Sequitur: Quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt. Si hoc eo sensu intelligendum est, quo et illud: Qui fecit, quae futura sunt; omnes ergo creaturae erant in potestate et voluntate Dei, antequam crearentur: creata vero sunt eo tempore, quo disposuit Deus.
PL 17, 807B続く句は、「汝がすべてを造り、汝の意志のゆえに、それらはあり、造られた」。もしこれを、「来たるべきものを造った者」という句と同じ意味で解するなら〔「もし…なら」の文の帰結は刷りでは ergo で始まる次の文で、つながりが定かでない。次の文を帰結と取った。ミーニュの脚注は、「もしこれを」以下のこの文は以前の版に無く写本から補われたもので、写本の一つは「もしあったのなら、どうして造られたのか」と読むとする〕、すべての被造物は、造られる前から神の権能と意志のうちにあった。そして造られたのは、神が定めた時であった。
Ipse igitur qui cuncta creavit ex nihilo, creare dignetur in nobis cor mundum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.
PL 17, 807Bそれゆえ、すべてを無から造った者自身が、我々のうちに清い心を造ることを良しとするように。彼は世々に生き、支配する。アーメン。
Visio III, Prooemium
第3の幻 冒頭PL 17, 807CNon inconvenienter post descriptam Ecclesiae formam apertio libri ponitur, per quam apertio divinarum Scripturarum designatur; quia postquam a sanctis apostolis caeterisque praedicatoribus Ecclesia in gentibus fundata est, libri veteris ac novi Testamenti secundum apostolicam fidem a sanctis doctoribus expositi sunt.
PL 17, 807C教会の姿が描かれたあとに書が開かれることが置かれるのは、理にかなっている。この開くことによって、神の書の開示が指される。聖なる使徒たちとそのほかの宣教者たちによって諸国民のうちに教会が築かれたのち、旧約と新約の書が、使徒の信仰に従って、聖なる教師たちによって説き明かされたからである。
Visio III, Caput V
第3の幻 第V章PL 17, 807C(Vers. 1.) Et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem.
PL 17, 807C(第1節)「私は、座に座る者の右の手に、内側にも外側にも書かれ、七つの封印で封じられた書を見た」。
De dextera et sigillis quod Dominus dederit, in sequentibus dicemus: liber vero scriptus intus et foris non solum vetus Testamentum, sed et novum significat, qui intus scriptus est secundum allegoriam, foris secundum historiam.
PL 17, 807C右の手と封印については、主が〔悟りを〕与えるところを、後に述べよう。内側にも外側にも書かれた書は、旧約だけでなく新約をも表す。その書は、内側には寓意に従って書かれ、外側には歴史に従って書かれている。
Hic igitur liber vetus et novum Testamentum in se continet; quia spiritalis intelligentia in veteri Testamento nihil est aliud, quam novum Testamentum.
PL 17, 807Dしたがってこの書は旧約と新約をそれ自身のうちに含む。旧約における霊的な理解は、新約にほかならないからである。
(Vers. 2.) Et vidi Angelum fortem, praedicantem voce magna. Angelus fortis Patres veteris Testamenti significat, qui voce magna praedicaverunt; quia Christum ad redemptionem generis humani venturum esse praedixerunt.
PL 17, 807D(第2節)「私は強い天使が大声で宣べ伝えるのを見た」。強い天使は、大声で宣べ伝えた旧約の父祖たちを表す。彼らは、キリストが人類の贖いのために来ることを予告したからである。
Quis est dignus aperire librum et solvere signacula ejus? Interrogatio angeli desiderium sanctorum significat; desiderabant enim sancti videre Christum in carne, et audire sermones ejus; eo quod scirent omnia mysteria veteris Testamenti ab eo esse revelanda, sicut ipse dixit discipulis suis; Amen dico vobis, quia multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt (Luc. X, 24) .
PL 17, 807D「この書を開き、その封印を解くにふさわしい者は誰か」。天使の問いは聖徒たちの望みを表す。聖徒たちは、キリストを肉において見、その言葉を聞くことを望んだのである。旧約のすべての奥義は彼によって啓示されるはずだと知っていたからであり、それは彼自身が弟子たちに言ったとおりである。「アーメン、私は汝らに言う。多くの預言者と王が、汝らの見ているものを見ようと望んだが、見なかった。汝らの聞いているものを聞こうと望んだが、聞かなかった」(ルカ10:24)。
(Vers. 3.) Et nemo dignus inventus est neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum et solvere signacula ejus.
PL 17, 808A(第3節)「天にも、地にも、地の下にも、この書を開き、その封印を解くにふさわしい者は、誰も見いだされなかった」。
Nullus namque Angelus coelum inhabitans, nullus justus in terra consistens, nullus etiam ex iis qui mortis debitum solverant, in mundo umquam apparuit, qui genus humanum de potestate diaboli redimeret, quae redemptio apertio est veteris Testamenti.
PL 17, 808A実に、天に住むどの天使も、地にとどまるどの義人も、死の負債を払い終えた者たちのうちのどの者も、人類を悪魔の力から贖うような者としては、世に現れたことがなかった。その贖いが旧約を開くことである。
(Vers. 4.) Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum.
PL 17, 808B(第4節)「私は大いに泣いた。この書を開く、また見るにふさわしい者が、誰も見いだされなかったからである」。
Joannes in hoc loco personam gerit eorum, de quibus modo diximus, id est, Patrum veteris Testamenti; flebant enim sancti multum, eo quod mysteria Scripturarum sibi abscondita nullus esset qui eis manifestaret, nullusque esset qui genus humanum perditum de potestate diaboli erueret.
PL 17, 808Bヨハネはこの箇所で、我々が今述べた者たち、すなわち旧約の父祖たちの立場を担っている。聖徒たちは大いに泣いたのである。聖書の奥義が彼らに隠されたままで、それを彼らに明かす者が誰もおらず、滅びた人類を悪魔の力から救い出す者も誰もいなかったからである。
Sed quaerendum nobis est, cur dicat hunc librum a nullo posse videri, cum superius dicat, quod eum in dextera sedentis super thronum viderit.
PL 17, 808Bだが我々は問わねばならない。なぜヨハネは、この書は誰にも見ることができないと言うのか。上では、座に座る者の右の手にそれを見たと言っているのに。
Videbant namque antiqui Patres, quorum typum Joannes in hoc loco tenet, veteris Testamenti librum, et non videbant: videbant secundum litteram, et non videbant secundum spiritalem intelligentiam.
PL 17, 808B古の父祖たちは、ヨハネがこの箇所でその予型を担っているが、旧約の書を見ていたのであり、また見ていなかったのである。文字に従っては見ていたが、霊的な理解に従っては見ていなかった。
(Vers. 5.) Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris. Vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus.
PL 17, 808C(第5節)「長老の一人が私に言った。『泣くな。ユダの部族の獅子、ダビデの根が、勝利した。書を開き、その七つの封印を解くために』」。
Videtur mihi eamdem significationem habere seniorem, quam et Joannem, quam etiam angelum fortem; significat enim Patres veteris Testamenti.
PL 17, 808C長老は、ヨハネと同じ意味を持ち、また強い天使とも同じ意味を持つと私には思われる。いずれも旧約の父祖たちを表すからである。
Angelus namque fortis interrogat quis esset dignus aperire librum: Joannes flet, eo quod nullus dignus esset aperire librum: senior vero dicit, quod per Leonem, id est, per Christum, aperiendus esset liber.
PL 17, 808Cすなわち、強い天使は誰が書を開くにふさわしいのかと問う。ヨハネは、書を開くにふさわしい者が誰もいないので泣く。長老は、獅子すなわちキリストによって書が開かれることになると言う。
Per angelum igitur fortem hi designantur, qui desiderantes adventum Christi, interrogabant quo tempore venturus esset: Joannes vero eos significat qui flebant, eo quod tanto tempore tardaret: senior autem prophetas designat, qui dixerunt quo modo et quo tempore venturus esset.
PL 17, 808Cしたがって、強い天使によっては、キリストの到来を望み、いつ来るのかと問うた者たちが指される。ヨハネは、彼がそれほど長いあいだ遅れていたために泣いた者たちを表す。長老は、いかにして、またいつ来るのかを語った預言者たちを指す。
Per Leonem igitur de tribu Juda Christus intelligitur, qui ex tribu Juda, et progenie David ortus est. Leo autem propter fortitudinem vocatur; quia diabolum vicit, et electos suos ab ejus potestate eripuit.
PL 17, 808Dしたがって、ユダの部族の獅子によってはキリストが解される。彼はユダの部族から、ダビデの血筋から生まれたからである。獅子と呼ばれるのは強さ〔fortitudo〕のゆえである。悪魔に勝ち、自分の選ばれた者たちを悪魔の力から奪い取ったからである。
Vicit ergo Leo de tribu Juda, radix David, diabolum; ut aperiret librum et septem signacula ejus; quia liber non posset aperiri, nisi prius vinceretur diabolus, quae victoria apertio fuit veteris Testamenti. Quomodo septem signacula aperuerit, in sequentibus dicemus.
PL 17, 808Dそれゆえ、ユダの部族の獅子、ダビデの根は、悪魔に勝った。書とその七つの封印を開くためである。まず悪魔が打ち負かされなければ、書は開かれえなかったからであり、その勝利が旧約を開くことであった。どのようにして七つの封印を開いたかは、後に述べよう。
(Vers. 6.) Et vidi in medio throni et quatuor animalium, et seniorum, agnum stantem quasi occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram.
PL 17, 809A(第6節)「私は、座と四つの生き物と長老たちとの間に、屠られたようにして立つ子羊を見た。七つの角と七つの目を持ち、それらは、全地に遣わされた神の七つの霊である」。
Per thronum et quatuor animalia et seniores una Ecclesia cum cunctis suis ordinibus designatur: Agnus vero non occisus, sed tamquam occisus visus est; quia mortem in transitu gustavit, et paulo post resurgens, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9) : qui cornua septem et oculos septem habuisse visus est.
PL 17, 809A座と四つの生き物と長老たちによって、そのあらゆる身分をともなう一つの教会が指される。子羊は、屠られたのではなく、屠られたかのように見られた。死を束の間に味わい、少し後に復活して、「もはや死ぬことはなく、死はもはや彼を支配しない」(ローマ6:9)からである。その子羊が七つの角と七つの目を持つと見られたのである。
Quid sint autem septem oculi, ipse exponit cum subjungit: Qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. Per cornua vero saepe regna designantur.
PL 17, 809A七つの目が何であるかは、彼自身が続けて「それらは、全地に遣わされた神の七つの霊である」と言って説明している。他方、角によってはしばしば王国が指される。
Videntur ergo mihi aliam significationem habere cornua, aliam oculi; per septem namque cornua omnes electi designantur, qui regnum Dei vocantur, quorum omnem multitudinem superius in septem partes divisimus.
PL 17, 809Bしたがって、私には、角と目は別の意味を持つと思われる。七つの角によってはすべての選ばれた者たちが指され、彼らは神の国と呼ばれる。その全体の群れを、我々は上で七つの部分に分けた。
Ad primum igitur cornu electi qui ante diluvium fuerunt, pertinent: ad secundum vero ii qui post diluvium usque ad Legem fuerunt: ad tertium autem ii qui sub Lege fuerunt: ad quartum prophetae: ad quintum ii qui ex Judaeis crediderunt in Christum: ad sextum populus gentilis: ad septimum vero ii qui in fine mundi nascituri sunt, et cum Antichristo pugnaturi.
PL 17, 809Bすなわち、第一の角には洪水の前にいた選ばれた者たちが属し、第二の角には洪水の後から律法までにいた者たち、第三の角には律法の下にいた者たち、第四の角には預言者たち、第五の角にはユダヤ人のうちからキリストを信じた者たち、第六の角には異邦人の民、第七の角には世の終わりに生まれ、反キリストと戦うことになる者たちが属する。
(Vers. 7.) Et venit, et accepit librum de dextera sedentis super thronum. Superius diximus per sedentem in throno Christum designatum fuisse: sed quia ipse dixit: Ego in Patre, et Pater in me est et qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV, 9 et seq.) ; in hoc loco sedens in throno Patrem designat: dextera vero Patris Filius est: Agnus autem hominem, quem Christus assumpsit, designat.
PL 17, 809B(第7節)「そして彼は来て、座に座る者の右の手から書を受け取った」。上で我々は、座に座る者によってキリストが指されていたと述べた。だが、彼自身が「私は父の内におり、父は私の内にいる。私を見る者は、父をも見る」(ヨハネ14:9以下)と言ったので、この箇所では、座に座る者は父を指し、父の右の手は子であり、子羊はキリストが受け取った人間を指す。
Agnus ergo librum de dextera sedentis super thronum accepit; quia homo Christus a sua divinitate accepit, ut sacramenta divinarum Scripturarum reseraret.
PL 17, 809Cそれゆえ、子羊が座に座る者の右の手から書を受け取ったのは、人であるキリストが自らの神性から〔書を〕受け取って、神の書の秘義を解き開くためである。
(Vers. 8.) Et cum aperuisset librum, quatuor animalia et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum.
PL 17, 809C(第8節)「彼が書を開くと、四つの生き物と二十四人の長老は、子羊の前にひれ伏した。彼らはそれぞれ竪琴と、香で満ちた金の鉢を持っていた。それらは聖徒たちの祈りである」。
Quaerendum nobis est, quomodo ante reserationem sigillorum liber aperiri potuerit. Sed spiritualiter intelligendum est.
PL 17, 809C我々は問わねばならない。封印を解く前に、どうして書が開かれえたのか。だが、霊的に理解せねばならない。
Prophetae namque adventum Christi, passionem, et resurrectionem ejus aliquando per quasdam figuras; aliquando apertis vocibus praedixerunt: sed et patriarchae in suis actibus haec omnia praefiguraverunt.
PL 17, 809Cすなわち、預言者たちは、キリストの到来、その受難と復活を、あるときは幾つかの象りによって、あるときは明らかな言葉で予告した。また族長たちも、自らの行いにおいて、これらすべてを予め象った。
Christus vero quando ex Virgine natus est, quando passus est, et resurrexit, et in coelum ascendit, librum veteris Testamenti aperuit; quia quae ibi significabantur, opere implevit: postea vero ea quae in veteri Testamento obscura erant et in novo, doctoribus Ecclesiae per inspirationem Spiritus sancti aperuit.
PL 17, 809Dキリストはおとめから生まれたとき、受難を受けたとき、復活したとき、天に昇ったとき、旧約の書を開いた。そこで示されていたことを、行いによって成就したからである。その後、旧約でも新約でも不明瞭であったことを、聖なる霊の霊感によって教会の教師たちに開いた。
Quae apertio reseratio est sigillorum. Quod autem sequitur, quod quatuor animalia et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, ad eosdem doctores Ecclesiae pertinet; quoties enim nativitatem, passionem, et resurrectionem Domini ad memoriam reducunt, et quibuscumque modis haec a sanctis patribus praefigurata, et a prophetis praedicta sunt, recolunt: quotiescumque haec quae in Evangelio obscure posita sunt, investigare non desinunt, toties eis liber signatus aperitur.
PL 17, 809Dこの開くことが、封印を解くことである。続く、四つの生き物と二十四人の長老が子羊の前にひれ伏したということは、まさにこの教会の教師たちに関わる。主の誕生、受難、復活を思い起こし、これらが聖なる父祖たちによってどのような仕方で予め象られ、預言者たちによって予告されたかを反芻するたびごとに、また福音書に不明瞭に記されているこれらのことを探り求めてやまないたびごとに、そのたびに、封じられた書が彼らに開かれるのである。
Cadunt vero coram Agno, cum per meditationem divinarum Scripturarum considerantes immensam clementiam Dei, humiliant se in conspectu creatoris sui: et quanto se per humilitatem dejiciunt, tanto amplius in amorem ejus exardescunt; quia humilitas quae fit in conspectu Dei, nutrit amorem Dei.
PL 17, 810A彼らが子羊の前にひれ伏すのは、神の書を黙想することを通して神の測り知れぬ寛容を思い、創造主の前で、自らをへりくだらせるときである。へりくだりによって自らを低くするほど、いっそう彼への愛に燃え上がる。神の前でなされるへりくだりは、神への愛を育むからである。
Per citharas autem quae animalia et seniores habuisse dicuntur, mortificatio carnis designatur, sicut dicit Apostolus: Mortificate membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, avaritiam, et caetera (Coloss. III, 5) .
PL 17, 810Aまた、生き物と長老たちが持っていたと言われる竪琴によっては、肉を死なせることが指される。使徒が言うとおりである。「地上にある汝らの肢体を死なせよ。淫行、汚れ、貪欲、その他を」(コロサイ3:5)。
Phialae vero aureae corda sunt sanctorum, spiritali sapientia repleta, quae odoramentis plena fuisse dicuntur. Quid sint autem odoramenta ipse exponit, cum subjungit: Quae sunt orationes sanctorum.
PL 17, 810B金の鉢は、霊的な知恵で満たされた聖徒たちの心であり、それが香で満ちていたと言われる。香が何であるかは、彼自身が続けて「それらは聖徒たちの祈りである」と言って説明している。
Et ut haec odoramenta ad Deum ascendant, psalmista precatur, cum dicit: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo.
PL 17, 810Bそして、これらの香が神のもとへ立ち上るようにと、詩篇の作者は祈って言う。「私の祈りが、香のように、汝の前に向けられよ」。
(Vers. 9.) Et cantabant canticum novum dicentes. Populus novus canticum novum cantat: canticum novum canticum est Evangelii. Dignus es, Domine Deus, accipere librum, et aperire signacula ejus (Psal. CXL, 2) .
PL 17, 810B(第9節)「彼らは新しい歌を歌って言った」。新しい民が新しい歌を歌う。新しい歌とは福音の歌である。「主なる神よ、汝は書を受け取り、その封印を開くにふさわしい」(詩篇140:2)。〔底本では、この詩篇の引照が黙示録の句の後に付いている。詩篇140:2 は前の節の「私の祈りが、香のように、汝の前に」の句に当たる〕
Hoc quod dicit, ad humanitatem ejus pertinet; nam secundum divinitatem nihil accipere potuit, quia omnia semper habuit.
PL 17, 810B彼がこう言うのは、彼の人性に関わる。神性に従っては、何も受け取ることができなかったからである。すべてを常に持っていたからである。
Cur autem dignus fuerit accipere librum, et solvere signacula ejus, subdendo manifestat: Quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et populo, et natione.
PL 17, 810Cなぜ書を受け取り、その封印を解くにふさわしかったのかを、彼は続けて明らかにしている。「汝は屠られ、汝の血によって、あらゆる部族、民、民族から我々を神のために贖った」。
Hic demonstrat ex omnibus gentibus Ecclesiam fuisse collectam; nam fuerunt quidam haeretici, qui hoc negaverunt.
PL 17, 810Cここで彼は、教会があらゆる諸国民から集められたことを示す。これを否定した異端者たちがいたからである。
(Vers. 10.) Et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt super terram. Si sancti Dei regnum Dei sunt, quomodo super terram, id est, sanctam Ecclesiam regnare dicuntur?
PL 17, 810C(第10節)「そして汝は、我々を、我々の神のために王国とし、祭司とした。彼らは地の上で王として支配する」。神の聖徒たちが神の国であるのなら、どうして地の上、すなわち聖なる教会の上で支配すると言われるのか。
Sancti ergo Dei regnum Dei sunt: quia in ipsis regnat Deus: et reges sunt; quia se et alios optime regere noverunt: qui etiam et sacerdotes dicuntur; quia semetipsos quotidie igne charitatis succensi, per compunctionem cordis et lacrymas Deo offerre consueverunt, sicut dicit Psalmista: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19) .
PL 17, 810Cしたがって、神の聖徒たちが神の国であるのは、彼らのうちに神が支配するからである。また彼らが王であるのは、自分と他者を最善に治めることを知っているからである。彼らはまた祭司とも呼ばれる。愛の火に燃やされ、心の痛悔〔compunctio〕と涙によって、日々自らを神に献げることを常としているからである。詩篇の作者が言うとおりである。「神へのいけにえは、砕かれた霊である」(詩篇50:19)。
Sive sacerdotes Dei dicuntur, eo quod membra sint summi Sacerdotis de quo dicit Psalmista: Tu es Sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4) .
PL 17, 810Dあるいは、彼らが神の祭司と呼ばれるのは、大祭司の肢体だからである。この大祭司について詩篇の作者は言う。「汝は、メルキゼデクの位にしたがって、永遠に祭司である」(詩篇109:4)。
(Vers. 11, 12.) Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium: et erat numerus eorum millia millium, dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est accipere virtutem et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem.
PL 17, 810D(第11・12節)「私は見、また聞いた。座と長老たちと四つの生き物の周りにいる、多くの天使たちの声を。その数は千の千であった。彼らは大声で言った。『屠られた子羊は、力と神性と知恵と強さ〔fortitudo〕と誉れと栄光と祝福を受けるにふさわしい』」。
Per thronum, et quatuor animalia, et seniores universa Ecclesia cum suis doctoribus designatur: angeli vero, qui thronum, id est, Ecclesiam cinxisse visi sunt, angeli sunt qui ad custodiam Ecclesiae a Deo destinati sunt, sicut Paulus apostolus loquitur, dicens: Nonne omnes administratorii sunt spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14) ?
PL 17, 810D座と四つの生き物と長老たちによっては、その教師たちをともなう教会全体が指される。他方、座すなわち教会を取り巻いたと見られた天使たちは、神によって教会を守るために定められた天使たちである。使徒パウロが語って言うとおりである。「彼らはみな、救いの相続を受ける者たちのために、奉仕へと遣わされた仕える霊ではないか」(ヘブライ1:14)。
Per maximum autem numerum eorum multitudo innumerabilis designatur qui Agnum magna voce benedicere dicuntur; quia ad quaecumque officia angeli explenda destinantur, a laudibus Dei numquam cessant: et sicut hic liber in septenario numero totus consistit, utique septem dona Spiritus sancti propheta in Christum requievisse dicit; ita et septem benedictiones in hoc loco ponuntur, quibus assidue Angeli Deum laudare dicuntur.
PL 17, 811A他方、彼らの極めて大きな数によっては、子羊を大声で祝福すると言われる無数の群れが指される。天使たちはどのような務めを果たすために定められようとも、神への賛美をやめることがないからである。この書がすべて七の数に成り立っているように、また預言者が、聖なる霊の七つの賜物がキリストの上にとどまったと言うように、この箇所でも七つの祝福が置かれ、天使たちはそれによって絶え間なく神を賛美すると言われる。
(Vers. 13.) Et omnem creaturam quae in coelo est, et quae in terra, et quae subtus terram, et quae sunt in mari, et quae in eo sunt, omnes audivi dicentes sedenti in throno et agno.
PL 17, 811B(第13節)「天にあるすべての被造物、地にあるもの、地の下にあるもの、海にあるもの、またその中にあるもの、そのすべてが、座に座る者と子羊とに向かって言うのを、私は聞いた」。
Per creaturam quae in coelo erat, angeli: per eam vero quae erat in terra, homines: per eam autem quae erat subtus terram, ii qui jam debitum mortis solverant, designantur.
PL 17, 811B天にある被造物によっては天使たちが、地にある被造物によっては人間たちが、地の下にある被造物によっては、すでに死の負債を払い終えた者たちが指される。
Quod vero dicit: Et quae sunt in mari, aquas maris intelligere debemus: per mare autem locum in quo aquae continentur. Quod vero subjungit: Et quae in eo sunt; pisces qui in aquis morantur, intelligere possumus.
PL 17, 811B「海にあるもの」と彼が言うところでは、我々は海の水を解さねばならない。海によっては、水が収められている場所が〔指される〕。また「またその中にあるもの」と彼が続けるところでは、水の中にとどまっている魚を解することができる。
Sed si per omnem creaturam, quae in terra est, omnes homines intelligere possumus; quomodo omnes homines Deum laudant, cum pagani et Judaei blasphematores Dei potius dicendi sint, quam laudatores?
PL 17, 811Bだが、地にあるすべての被造物によってすべての人間を解することができるとすれば、異教徒とユダヤ人は、神を賛美する者というよりむしろ、神を冒瀆する者と言うべきであるのに、どうしてすべての人間が神を賛美するのか。
Invenimus etiam et quosdam flagitiosos, qui christiani vocantur, qui quamvis Deum laudare videantur, Deum non laudant; quia sicut dicit Scriptura: Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccl. XV, 9) .
PL 17, 811C我々はまた、キリスト教徒と呼ばれる恥ずべき者たちが、神を賛美しているように見えても、神を賛美していないのを見いだす。聖書が言うとおり、「罪人の口には、賛美は麗しくない」(集会の書15:9)からである。
Et si per omnem creaturam, quae in terra est, omnes animas debemus intelligere, quorum corpora in terra requiescunt; quomodo ii qui apud inferos cruciantur, Deum laudare credendi sunt?
PL 17, 811Cまた、地にあるすべての被造物によって、体が地に休らっているすべての魂を解さねばならないとすれば、冥界で苦しめられている者たちが神を賛美していると、どうして信じるべきだろうか。
Sed per omnem creaturam, quae in terra, et quae subtus terram est, solos electos debemus intelligere: qui et in terra operibus et verbis Deum laudare non desistunt, et in coelis cum Domino positi, a laudibus ejus numquam cessant.
PL 17, 811Cむしろ、地にあり、また地の下にあるすべての被造物によっては、ただ選ばれた者たちだけを解さねばならない。彼らは地上では行いと言葉で神を賛美してやまず、天では主とともに置かれて、彼への賛美をやめることがない。
Per mare vero Ecclesiam, per aquas maris multitudinem fidelium, per pisces qui in aquis commorantur, doctores Ecclesiae possumus intelligere.
PL 17, 811C他方、海によっては教会を、海の水によっては信じる者たちの群れを、水の中にとどまる魚によっては教会の教師たちを、解することができる。
Sequitur benedictio, qua fideles Deum assidue benedicere dicuntur: Benedictio, honor, gloria et potestas Deo nostro in saecula saeculorum; benedicunt namque electi assidue Deum, cum verbis opera conjungunt.
PL 17, 811D続くのは祝福であり、それによって信じる者たちは絶え間なく神を祝福すると言われる。「祝福と誉れと栄光と権能が、我々の神に世々限りなくあるように」。選ばれた者たちが絶え間なく神を祝福するのは、言葉に行いを結びつけるときである。
(Vers. 14.) Et quatuor animalia dicebant: amen. Amen confirmatio sermonis est: quatuor igitur animalia dicunt, amen, cum sancti praedicatores optant assidue, ut auditores eorum in bonis operibus magis ac magis proficiant.
PL 17, 811D(第14節)「四つの生き物は、アーメンと言っていた」。アーメンとは言葉の確認である。したがって、四つの生き物が「アーメン」と言うのは、聖なる宣教者たちが、自分たちの聴き手が善い行いにますます進むようにと、絶え間なく願うときである。
Et viginti quatuor seniores ceciderunt et adoraverunt. Viginti quatuor seniores in hoc loco eamdem habent significationem quam et quatuor animalia: seniores ergo cadunt et adorant, cum praedicatores sancti, quanto amplius auditores suos vident in bonis operibus profecisse, tanto magis se humiliant in conspectu Dei, sicut dicit Scriptura: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccle. III, 20) .
PL 17, 811D「二十四人の長老はひれ伏して礼拝した」。二十四人の長老は、この箇所では四つの生き物と同じ意味を持つ。したがって長老たちがひれ伏して礼拝するのは、聖なる宣教者たちが、自分たちの聴き手が善い行いにいっそう進んだのを見れば見るほど、神の前でますます自らをへりくだらせるときである。聖書が言うとおりである。「汝が大いなる者であるほど、あらゆることにおいて汝自身をへりくだらせよ。そうすれば神の前で恩寵を見いだす」(集会の書3:20)。
Sequitur sigillorum apertio, quae nonnisi ad apertionem divinarum Scripturarum pertinere credenda est.
PL 17, 812A続くのは封印を開くことであり、これは神の書を開くことにほかならないと信じねばならない。
Nam et ea quae sub sigillorum apertionibus facta esse dicuntur, ad apertionem veteris ac novi Testamenti pertinent: et sicut omne corpus electorum ex septem partibus consistit, ita sunt et septem sigilla, quae unicuique parti conveniunt, ad demonstranda ea quae in divinis Scripturis obscure posita sunt, vel quid sanctorum patrum facta significent.
PL 17, 812A封印を開くことにおいてなされたと言われることもまた、旧約と新約を開くことに関わるからである。選ばれた者たちの全体が七つの部分から成り立っているように、七つの封印もあり、それぞれの部分に当てはまって、神の書に不明瞭に記されていることを示し、あるいは聖なる父祖たちの行いが何を表すかを示す。
Apertio igitur primi sigilli ad ea quae ante diluvium facta sunt, pertinet: secundum vero sigillum ad patriarchas: tertium ad eos qui sub Lege fuerunt: quartum autem ad prophetas: tres vero apertiones, quae residuae sunt, ad novum Testamentum pertinent.
PL 17, 812Bしたがって、第一の封印を開くことは洪水の前になされたことに関わり、第二の封印は族長たちに、第三は律法の下にいた者たちに、第四は預言者たちに関わる。残っている三つの開封は新約に関わる。
Quinta apertio pertinet ad martyres: sexta ad Judaeorum dejectionem, et gentium vocationem: septima ad adventum Christi pertinet: et cur in septimo loco adventus Domini ponatur, in sequentibus dicemus.
PL 17, 812B第五の開封は殉教者たちに関わり、第六はユダヤ人が退けられることと諸国民の召しに関わり、第七はキリストの到来に関わる。なぜ主の到来が第七の位置に置かれるのかは、後に述べよう。
Sed quaerendum nobis est, cur per visionem quatuor equitum, apertio veteris Testamenti figuretur; eques namque ex parte equi, irrationabilis: ex parte vero praesidentis, rationabilis esse dignoscitur.
PL 17, 812Bだが我々は問わねばならない。なぜ四人の騎手の幻によって旧約を開くことが象られるのか。騎手は、馬の側からは理性なきものであり、上に乗る者の側からは理性あるものであると見分けられるからである。
Similiter et quaedam praecepta legalia ex parte litterae, irrationabilia: ex parte autem allegoriae, valde rationabilia esse comprobantur.
PL 17, 812B同じように、律法の幾つかの命令も、文字の側からは理性なきものであるが、寓意の側からは極めて理性にかなったものであると証明される。
Visio III, Caput VI
第3の幻 第VI章PL 17, 812C(Vers. 1.) Et vidi cum aperuisset Agnus unum de septem signaculis. Apertio primi signaculi, ut supra dictum est, ad ea quae ante diluvium facta sunt, pertinet.
PL 17, 812C(第1節)「私は、子羊が七つの封印のうちの一つを開いたときのことを見た」。第一の封印を開くことは、上で述べたように、洪水の前になされたことに関わる。
Agnus igitur primum sigillum aperuit, quando ea quae ante diluvium gesta sunt, doctoribus Ecclesiae qualiter spiritualiter intelligerentur Spiritus sancti gratia patefecit.
PL 17, 812C子羊が第一の封印を開いたのは、洪水の前に行われたことをどのように霊的に理解すべきかを、聖なる霊の恩寵が教会の教師たちに明らかにしたときである。
Et ut quid sit apertio sigillorum plenius manifestemus, de apertione singulorum sigillorum pauca dicamus.
PL 17, 812C封印を開くとは何かをより十分に明らかにするために、一つ一つの封印を開くことについて、少し述べよう。
In Genesi scriptum est quod plantaverat Deus paradisum voluptatis, in quo posuit hominem, quem formaverat: qui diversis arboribus consitus esse describitur (Gen. II, 8) . Per paradisum igitur Ecclesia: per arbores vero paradisi doctores Ecclesiae designantur.
PL 17, 812C創世記には、神が快楽の楽園を植え、そこに自ら形づくった人を置いたと書かれている。その楽園は、さまざまな木が植えられていたと描かれている(創世記2:8)。したがって、楽園によっては教会が、楽園の木によっては教会の教師たちが指される。
Et sicut arbores paradisi victum pomorum praebebant primis hominibus, ita et doctores Ecclesiae victum verborum divinorum animabus fidelium in Ecclesia constitutorum praebere non desistunt. De ligno autem vitae, et de ligno scientiae boni et mali superius diximus.
PL 17, 812Dそして、楽園の木が最初の人間たちに果実の食物を供したように、教会の教師たちも、教会に置かれた信じる者たちの魂に、神の言葉の食物を供してやまない。命の木と善悪の知識の木については、上で述べた。
Fons vero qui egrediebatur de medio paradisi, Evangelium significabat, qui in medio sanctae Ecclesiae exoritur. Qui inde in quatuor capita dividebatur; quia doctrina Evangelii in quatuor libros dividitur, et circuit omnes terminos terrae.
PL 17, 812D楽園の中央から流れ出ていた泉は、聖なる教会の中央に湧き出る福音を表していた。その泉はそこから四つの源に分かれていた。福音の教えが四つの書に分かれ、地のすべての果てを巡るからである。
Nam et Adam Christum figuravit, Eva vero Ecclesiam: et sicut Eva ex latere viri dormientis facta est, ita et Ecclesia ex latere Christi in cruce pendentis fabricata est; quia ejus sanguine redempta et mundata est a sordibus.
PL 17, 812D実に、アダムはキリストを象り、エバは教会を象った。エバが眠る男の脇腹から造られたように、教会も十字架にかかったキリストの脇腹から造り上げられた。キリストの血によって贖われ、汚れから清められたからである。
Duo filii nati sunt Adae, Cain et Abel: Cain populum Judaeorum: Abel vero Christum significavit.
PL 17, 813Aアダムには二人の子が生まれた。カインとアベルである。カインはユダヤ人の民を、アベルはキリストを表した。
Obtulit Cain de fructibus terrae munera Domino; quia populus Judaeorum qui terrenus erat, terrena munera offerebat, id est, primitias, decimas, sacrificia, et caetera quae in Lege jubebantur: Abel vero obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum.
PL 17, 813Aカインは地の実りから主への献げ物を献げた。地に属していたユダヤ人の民が、地に属する献げ物、すなわち初穂、十分の一、いけにえ、その他律法で命じられたものを献げたからである。他方、アベルは自分の群れの初子と、その脂肪を献げた。
Primogeniti gregis sunt apostoli, quos primos genuit Ecclesia, et ex quibus Ecclesia nata est: adeps vero fides est apostolorum.
PL 17, 813A群れの初子は使徒たちである。教会が最初に生み、そこから教会が生まれた者たちである。脂肪は使徒たちの信仰である。
Obtulit igitur Abel de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum; quia Christus apostolos, quos de mundo elegerat, fidemque illorum Deo Patri obtulit.
PL 17, 813Aしたがって、アベルが自分の群れの初子とその脂肪を献げたのは、キリストが、世から選んだ使徒たちと彼らの信仰を、父なる神に献げたからである。
Cain invidia ductus, eo quod respexisset Dominus ad Abel, et ad munera ejus, interfecit eum: similiter et Judaei videntes signa, quae sua et Patris virtute Christus operabatur, interfecerunt eum, qui frater illorum erat secundum carnem.
PL 17, 813Bカインは、主がアベルとその献げ物に目を留めたので、妬みに駆られて彼を殺した。同じように、ユダヤ人たちも、キリストが自らと父の力によって行っていたしるしを見て、肉による彼らの兄弟であった者を殺した。
Maledixit Deus Cain, eo quod interfecisset Abel fratrem suum: dixitque ei quod vagus et profugus esset super terram.
PL 17, 813B神はカインを呪った。弟アベルを殺したからである。そして彼に、地の上で放浪し逃げ回る者となると言った。
Similiter et Judaei non solum a Deo, sed a semetipsis maledicti sunt, quando dixerunt de Christo: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25) .
PL 17, 813B同じように、ユダヤ人たちも、神によってだけでなく、自分自身によって呪われた。キリストについて、「その血が我々の上に、また我々の子らの上にあるように」(マタイ27:25)と言ったときである。
Suntque vagi et profugi super terram; quia propriam sedem nullam habentes, per universas gentes vagantur. De apertione igitur primi sigilli tantum dixisse sufficiat.
PL 17, 813Bそして彼らは地の上で放浪し、逃げ回る者である。自分の居場所を何も持たず、あらゆる諸国民のあいだをさまよっているからである。したがって、第一の封印を開くことについては、これだけ述べれば足りるとしよう。
Audivi unum ex quatuor animalibus, dicens: Veni, et vide. Eamdem significationem habet primum animal, quam et secundum, et tertium, et quartum; significant enim doctores Ecclesiae.
PL 17, 813C「私は四つの生き物の一つが『来て見よ』と言うのを聞いた」。第一の生き物は、第二、第三、第四の生き物と同じ意味を持つ。いずれも教会の教師たちを表すからである。
Quod autem dicit: Veni et vide, ad intelligentiam spiritualem nos provocat, ac si diceret: Veni non passibus corporis, sed passibus mentis; et intellige spiritualiter ea, quae primo tempore historialiter facta legisti.
PL 17, 813C「来て見よ」と彼が言うのは、霊的な理解へと我々を促すことである。あたかもこう言うかのようである。体の歩みではなく、精神の歩みによって来よ。そして、最初の時代に歴史的に行われたとあなたが読んだことを、霊的に理解せよ。
(Vers. 2.) Et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, habebat arcum et data est ei corona, et exivit vincens, ut vinceret. Equus albus justos qui ante diluvium fuerunt, designat, qui propter innocentiam albi dicuntur.
PL 17, 813C(第2節)「見よ、白い馬。その上に座る者は弓を持ち、冠を与えられ、勝利しつつ、勝つために出て行った」。白い馬は、洪水の前にいた義人たちを指す。彼らは、無垢のゆえに白いと言われる。
Sessor vero equi Dominus est, qui sanctis suis aeternaliter praesidet. Per arcum autem, qui procul sagittas a se mittit et vulnerat, vindicta Domini potest designari; qua et primos homines propter inobedientiae culpam damnavit, et Cain propter fratricidii reatum septuplum punivit.
PL 17, 813C馬に乗る者は主であり、主はその聖徒たちを永遠に治める。他方、弓は、遠くから矢を放って傷つけるものであるから、主の報復を指すことができる。それによって主は、最初の人間たちを不従順の咎のゆえに断罪し、カインを兄弟殺しの責めのゆえに七倍に罰した。
Per coronam nihilominus, sicut et per equum album justi qui ante diluvium fuerunt, designantur. Exivit vero vincens, ut vinceret, quando statuit ut per aquas diluvii omnis multitudo reproborum deleretur.
PL 17, 813D冠もまた、白い馬と同じく、洪水の前にいた義人たちを指す。そして「勝利しつつ、勝つために出て行った」のは、洪水の水によって捨てられた者たちの全体が滅ぼされるよう定めたときである。
(Vers. 3, 4.) Et cum aperuisset sigillum secundum. Secundi sigilli apertio ad arcae fabricam, et ad justos qui ante Legem fuerunt, pertinet. Ad demonstrandam ergo secundi sigilli apertionem pauca de his loquamur.
PL 17, 813D(第3・4節)「彼が第二の封印を開いたとき」。第二の封印を開くことは、箱舟の建造と、律法以前にいた義人たちに関わる。したがって、第二の封印を開くことを示すために、これらについて少し語ろう。
In Genesi scriptum est quia dixit Deus ad Noe: Fac tibi arcam de lignis laevigatis: mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus, et sic facies eam.
PL 17, 813D創世記には、神がノアに言ったと書かれている。「汝は自分のために、削った木で箱舟を作れ。箱舟の中に小部屋を作り、内も外も瀝青で塗れ。そのようにそれを作れ」。
Trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius (Gen. VI, 14, 15) . Arca Ecclesiam: Noe vero fabricator arcae Christum fabricatorem Ecclesiae figurabat.
PL 17, 814A「箱舟の長さは三百キュビト、幅は五十キュビト、高さは三十キュビトである」(創世記6:14–15)。箱舟は教会を、箱舟の建造者ノアは、教会の建造者キリストを象っていた。
Quae arca ex lignis laevigatis facta fuisse describitur: per ligna laevigata, quae et aquas prohibuerunt, et vitam omnibus animalibus intra se constitutis servaverunt, doctores Ecclesiae designantur, qui et doctrina et scriptis suis aquas diversorum errorum ab ingressu Ecclesiae prohibent, et vitam iis qui intra Ecclesiam sunt, sua doctrina et exemplis servant: quae laevigata esse dicuntur, id est, ab omni asperitate vitiorum emundata.
PL 17, 814Aこの箱舟は削った木で造られたと描かれている。削った木は、水をしりぞけ、その内に置かれたすべての生き物の命を守ったが、それによって教会の教師たちが指される。彼らは教えと著作によって、さまざまな誤りの水が教会に入るのをしりぞけ、教会の内にいる者たちの命を、自らの教えと模範によって守る。この木が削ってあると言われるのは、すなわち、悪徳のあらゆる粗さが取り除かれているということである。
Per mansiunculas vero, quae in arca fieri jussae sunt, diversi ordines in Ecclesia designantur; alius enim in conjugali ordine, alius in continenti, alius in monachico, alius in sacerdotali, dum Deo servire student, quasi in diversis mansionibus habitant.
PL 17, 814B箱舟に作るよう命じられた小部屋によっては、教会のさまざまな身分が指される。ある者は結婚した者の身分に、ある者は自制する者たちの身分に、ある者は修道士の身分に、ある者は祭司の身分〔sacerdotalis〕にあって、神に仕えようと努めるとき、いわば別々の住まいに住んでいるのである。
Per bitumen autem, quo lita fuisse dicitur, divina Scriptura designatur. Tabulae ergo ex quibus arca facta est, quas doctores Ecclesiae significasse diximus, bitumine intrinsecus et extrinsecus litae sunt; quia doctores Ecclesiae intrinsecus liti sunt per sapientiam, doctrinamque divinarum Scripturarum, et extrinsecus per opera virtutum.
PL 17, 814B他方、箱舟が塗られたと言われる瀝青によっては、神の書が指される。それゆえ、箱舟を造った板、すなわち、我々が教会の教師たちを表すと述べたものは、内も外も瀝青で塗られた。教会の教師たちは、内においては知恵と神の書の教えによって、外においては徳の業によって塗られているからである。
Trecentorum autem cubitorum longitudino arcae fuisse describitur, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. Per longitudinem igitur arcae fides, per latitudinem charitas, per altitudinem spes figuratur.
PL 17, 814B箱舟の長さ〔底本は longitudino。longitudo と読む〕は三百キュビト、幅は五十キュビト、高さは三十キュビトであったと描かれている。したがって、箱舟の長さによっては信仰が、幅によっては愛が、高さによっては希望が象られる。
Longitudo ergo arcae in trecentos cubitos extenditur; quia fides nostra in confessione sanctae Trinitatis consistit: centenarius vero perfectus est numerus.
PL 17, 814Cしたがって、箱舟の長さが三百キュビトに及ぶのは、我々の信仰が聖なる三位一体の告白に成り立つからである。百の数は完全な数である。
In trecentos ergo cubitos fides nostra praesignata est; quia aequam perfectionem habet Pater et Filius et Spiritus sanctus, sicut scriptum est: Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus sanctus (Athan. Symbol.) .
PL 17, 814Cしたがって、我々の信仰が三百キュビトであらかじめ示されたのは、父と子と聖なる霊が等しい完全さを持つからである。書かれているとおりである。「父がそうであるように、子もそうであり、聖なる霊もそうである」(アタナシオスの信条)。
Latitudo nihilominus ejus in quinquaginta cubitos dilatatur; quia fides per dilectionem operatur.
PL 17, 814C同様に、その幅が五十キュビトに広がるのは、信仰が愛を通して働くからである。
Sed non inconvenienter per quinquaginta cubitos latitudinis charitas figuratur; septies enim septem quadraginta novem faciunt: quod si unum huic numero addideris, quinquaginta invenies.
PL 17, 814Cだが、五十キュビトの幅によって愛が象られるのは、理由のないことではない。七かける七は四十九になる。これに一を加えれば、五十になるからである。
Dilectio ergo proximi non inconvenienter in septenario numero comprehenditur; quia sine septem virtutibus perfici non potest.
PL 17, 814Dしたがって、隣人への愛が七の数に含まれるのは、理由のないことではない。七つの徳なしには完全にされえないからである。
In septem vero septenos unusquisque fidelis dilectionem proximi extendit, dum quibuscumque modis necessitates aut adversitates proximis evenire possunt, eisdem modis et ipse ad superveniendum paratus existit: verbi gratia, dum esurienti, nudo, hospiti, egenti, in carcere posito, quae sunt necessaria ministrat: dum dolentem consolatur, dum iracundum verbo temperat, dum odium in corde gerentem pacificat, discordantesque ad pacem reducit: dum eum qui in peccatis jacet, ad poenitentiam provocat: dum ad vitam aeternam quoscumque potest, secum trahere studet: et ut breviter dicam, quibus modis vult ut ei salubriter ab alio subveniatur, eisdem et ipse quibuscumque potest, subvenire paratus est.
PL 17, 814D信じる者はそれぞれ、七の七倍にわたって隣人への愛を広げる。隣人に起こりうる窮乏や逆境の、どのような場合にも、自分自身も同じ仕方で助けに赴く用意ができているときである。たとえば、飢えた者、裸の者、旅人、貧しい者、牢に置かれた者に必要なものを施すとき、悲しむ者を慰めるとき、怒る者を言葉で和らげるとき、心に憎しみを抱く者を和解させ、不和の者たちを平和に連れ戻すとき、罪の中に横たわる者を悔い改めへと促すとき、できる限りの者を永遠の生命へと自分とともに引き寄せようと努めるとき、そして手短に言えば、他人から自分が益になるように助けられたいと望むのと同じ仕方で、自分もできる限りの者を助ける用意があるときである。
Ad septem autem septenos si unum adjungas, quinquaginta fiunt: similiter et ad dilectionem proximi, si unius Dei dilectionem adjungas, tota charitas integra atque perfecta in te efficitur.
PL 17, 815A七かける七に一を加えれば、五十になる。同じように、隣人への愛に唯一の神への愛を加えれば、愛全体が、損なわれることなく完全に、あなたのうちに成就する。
Altitudo vero arcae in triginta cubitos exaltata est, quia ille utilem spem possidet, qui a fide sanctae Trinitatis, sicut nobis ab apostolis tradita est, atque caeteris documentis, neque opere, neque credulitate discordat.
PL 17, 815A箱舟の高さが三十キュビトに高められたのは、有益な希望を持つのは、使徒たちから我々に伝えられた聖なる三位一体の信仰と、その他の教えから、行いにおいても信じ方においても食い違わない者だからである。
Qui enim spem sine recta fide de vita aeterna possidenda sibi usurpat, sine dubio semet ipsum decipit; quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6) .
PL 17, 815A正しい信仰なしに、永遠の生命を所有するという希望を自分のものにする者は、疑いなく自分自身を欺いている。「信仰なしには神に喜ばれることは不可能である」(ヘブライ11:6)からである。
Altitudo itaque arcae a magna longitudine et latitudine exoriebatur, et in cubito sursum consummabatur; quia charitas quae ex fide nascitur, in magna latitudine erga proximorum curam semet ipsam extendit.
PL 17, 815Bこうして箱舟の高さは、大きな長さと幅から起こり、一キュビトで上方に完成した。信仰から生まれる愛は、大きな幅において、隣人たちへの配慮へと自らを広げるからである。
Sursum vero in cubito consummatur; quia omnis spes fidelium atque desiderium ad unius Dei visionem tendit.
PL 17, 815Bそして、一キュビトで上方に完成するのは、信じる者たちのすべての希望と望みが、唯一の神を見ることへと向かうからである。
Quod autem Noe ad jussionem Domini ex omnibus animantibus mundis et immundis masculos et feminas introduxit in arcam (Gen. VII, 8) , significat quod mali et boni in Ecclesiam introducerentur.
PL 17, 815Bノアが主の命令により、清いものと汚れたもののあらゆる生き物から、雄と雌を箱舟に入れたこと(創世記7:8)は、悪い者たちも善い者たちも教会に入れられることを表す。
Sed de mundis septena, et septena: de immundis vero bina et bina, masculus et femina in arcam introierunt; per munda namque animalia electi, per immunda vero reprobi designantur.
PL 17, 815Bだが、清い動物からは七つずつ、七つずつが、汚れた動物からは二つずつ、二つずつ、雄と雌が箱舟に入った。清い動物によっては選ばれた者たちが、汚れた動物によっては捨てられた者たちが指されるからである。
Munda itaque animalia in septimo numero ponuntur; quia illi soli electi sunt, qui per gratiam Spiritus sancti ab operatione donorum ejusdem Spiritus sancti alieni non sunt: reprobi vero in secundo numero ponuntur; quia solo corpore et anima in Ecclesia consistunt, mente vero extra Ecclesiam sunt.
PL 17, 815Cしたがって、清い動物が七の数に置かれるのは、聖なる霊の恩寵によって、同じ聖なる霊の賜物の働きに疎遠でない者だけが、選ばれた者だからである。捨てられた者たちが二の数に置かれるのは、体と魂においてだけ教会にあり、精神においては教会の外にいるからである。
In sequentibus quoque scriptum est: Quia aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat, dimisit corvum, qui egrediebatur et non regrediebatur, donec siccarentur aquae super terram (Gen. VIII, 6) . Per corvum avem nigerrimam Judaei infidelitate tenebrosi designantur.
PL 17, 815C続く箇所にも、こう書かれている。「ノアは自分が造った箱舟の窓を開けて、カラスを放った。カラスは出て行ったが、地の上の水が乾くまで戻らなかった」(創世記8:6)。カラス、すなわち真っ黒な鳥によっては、不信仰によって暗くされたユダヤ人たちが指される。
Noe igitur de arca corvum emisit; quia Dominus noster Jesus Christus a consortio sanctae Ecclesiae populum Judaeorum separavit. Post corvum emisit columbam, quae cum non invenisset, ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam.
PL 17, 815Cしたがってノアが箱舟からカラスを放ったのは、我々の主イエス・キリストが、ユダヤ人の民を聖なる教会との交わりから切り離したからである。カラスのあとに彼はハトを放ったが、ハトは足を休める場所を見いださなかったので、彼のもとの箱舟に戻った。
Secundo emisit columbam ex arca, quae venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Tertio emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.
PL 17, 815D二度目に彼は箱舟からハトを放った。ハトは夕方に彼のもとに来て、くちばしに緑の葉のついたオリーブの枝をくわえていた。三度目に彼はハトを放ったが、ハトはもう彼のもとに戻らなかった。
Per columbam saepe Spiritus sanctus figuratur, eo quod in columbae specie super Dominum descenderit (Luc. III, 22) .
PL 17, 815Dハトによってはしばしば聖なる霊が象られる。ハトの姿で主の上に降ったからである(ルカ3:22)。
Sed quaerendum nobis est quid significet trina emissio columbae et bina reversio. Tres emissiones tria tempora significant: primum ante Legem, secundum sub Lege, tertium sub gratia. In hoc vero loco Noe Deum, arca autem coelestem Dei habitationem designat.
PL 17, 815Dだが我々は、ハトを三度放ち、二度戻ったことが何を表すのかを問わねばならない。三度放つことは三つの時を表す。第一は律法以前、第二は律法の下、第三は恩寵の下である。この箇所では、ノアは神を、箱舟は天にある神の住まいを指す。
Noe primo columbam ex arca emisit; quia Deus omnipotens sanctis viris, qui ante Legem fuerunt, gratiam Spiritus sancti dedit: et qui Legem non habebant, divina praecepta quae postea data sunt, per donum Spiritus sancti impleverunt.
PL 17, 816Aノアが最初にハトを箱舟から放ったのは、全能の神が、律法以前にいた聖なる人々に聖なる霊の恩寵を与えたからである。律法を持たなかった彼らは、のちに与えられた神の命令を、聖なる霊の賜物によって果たした。
Sed columba non invenit ubi pes ejus requiesceret; quia non solum caeterae gentes, sed et ipsi Judaei in Aegypto positi in tantum culturam Dei reliquerunt, ut eo tempore quo Moyses natus est, pene nullus inveniretur in quem Spiritus sanctus habitare dignaretur: et quodammodo gratia Spiritus sancti ad eum rediit, a quo missa est, cum homines peccatores deseruit.
PL 17, 816Aだが、ハトは足を休める場所を見いださなかった。ほかの諸国民だけでなく、エジプトに置かれたユダヤ人自身さえ、神への礼拝をすっかり捨ててしまい、モーセが生まれた時には、聖なる霊が住むにふさわしいとした者がほとんど見いだされなかったからである。そして、聖なる霊の恩寵は、罪ある人々を見捨てたとき、いわば自分を遣わした者のもとに戻ったのである。
Secundo emisit Noe columbam ex arca; quia Deus gratiam Spiritus sancti hominibus Legem puro corde servantibus dedit. Vespere autem quo columba ad Noe rediit, tempus quo Christus natus est, designat.
PL 17, 816Aノアが二度目にハトを箱舟から放ったのは、神が、清い心で律法を守る人々に聖なる霊の恩寵を与えたからである。ハトがノアのもとに戻った夕方は、キリストが生まれた時を指す。
De hoc tempore Dominus dicit in Evangelio: Lex et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16) ; quia postquam Evangelium coepit praedicari, circumcisio et multae observationes legales nihil profuerunt.
PL 17, 816Bこの時について主は福音書で言う。「律法と預言者はヨハネまでである」(ルカ16:16)。福音が宣べ伝えられ始めてからは、割礼や律法の多くの遵守は何の益にもならなかったからである。
Quamdiu Legis observatio Deo placuit, tamdiu homines Legem servantes Spiritus sancti gratia comitavit: et sicut columba ad vesperam ad Noe rediit, ita et Spiritus sancti gratia Judaeos infideles deserens, quodammodo ad eum a quo fuerat missa, reversa est.
PL 17, 816B律法の遵守が神に喜ばれたあいだは、律法を守る人々に聖なる霊の恩寵が伴った。そして、ハトが夕方にノアのもとに戻ったように、聖なる霊の恩寵も、不信仰なユダヤ人たちを見捨てて、いわば自分を遣わした者のもとに戻ったのである。
Per ramum vero olivae Legem possumus intelligere, vel accipere: per folia autem virentia, eos qui per Legem salvi facti sunt.
PL 17, 816Bオリーブの枝によっては律法を解し、あるいは受け取ることができる。緑の葉によっては、律法を通して救われた者たちを〔解し、受け取ることができる〕。
Columba igitur ramum olivae cum virentibus foliis in ore suo detulit, cum Spiritus sancti gratia eos, quos per Legem salvaverat, quodammodo Deo obtulit.
PL 17, 816Bしたがってハトが緑の葉のついたオリーブの枝をくちばしにくわえて運んだのは、聖なる霊の恩寵が、律法を通して救った者たちを、いわば神に献げたときである。
Tertio Noe columbam ex arca emisit, quando fidem Evangelii servantibus gratiam Spiritus sancti dedit.
PL 17, 816Cノアが三度目に箱舟からハトを放ったのは、福音の信仰を守る人々に聖なる霊の恩寵を与えたときである。
Quae non est reversa ultra ad eum; quia fides Evangelii tamdiu cum electis manebit, usque dum veniente Domino ad judicium, electi qui in hoc mundo invenientur, rapientur coram Domino in aera, et sic semper cum Domino erunt (I Thess. IV, 16) .
PL 17, 816Cハトがもう彼のもとに戻らなかったのは、福音の信仰が、選ばれた者たちとともに、主が裁きのために来るまで続くからである。そのとき、この世で見いだされる選ばれた者たちは、主の前に空中へと引き上げられ、こうして常に主とともにいる(一テサロニケ4:16)〔引かれた句は一テサロニケ4:17〕。
Ad demonstrandam vero apertius secundi sigilli apertionem, de tribus patriarchis pauca dicamus.
PL 17, 816C第二の封印を開くことをより明らかに示すために、三人の族長について少し述べよう。
In Genesi scriptum est, quia tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Tolle filium tuum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, et offeres eum ibi in holocaustum super unum montium, quem dixero tibi (Gen. XXII, 2) .
PL 17, 816C創世記には、神がアブラハムを試みて、彼に言ったと書かれている。「汝の子、汝が愛するイサクを連れて、幻の地へ行け。そこで、私が汝に告げる山々の一つの上で、彼を焼き尽くす献げ物として献げよ」(創世記22:2)。
Abraham vero de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum. Abraham Christum secundum divinitatem: Isaac autem hominem, quem Christus assumpsit, designat: per asinum vero apostoli designantur.
PL 17, 816Dアブラハムは夜のうちに起き、驢馬に鞍を置き、二人の若者と、子イサクを連れて行った。アブラハムは神性に従ってのキリストを、イサクはキリストが受け取った人間を指す。驢馬によっては使徒たちが指される。
Abraham igitur de nocte surrexit; quia Filius Dei, mundo in tenebris ignorantiae posito, ex Maria Virgine nasci dignatus est: stravit asinum suum, quando apostolis suis mandata Evangelii tradidit: per duos vero juvenes duo praecepta charitatis designantur.
PL 17, 816Dしたがってアブラハムが夜に起きたのは、世が無知の闇に置かれていたときに、神の子がおとめマリアから生まれることを良しとしたからである。驢馬に鞍を置いたのは、自分の使徒たちに福音の命令を伝えたときである。二人の若者によっては、愛の二つの命令が指される。
Duos juvenes secum duxit; quia duo praecepta charitatis discipulis suis arctius et frequentius tradidit: duxit et Filium suum, quia hominem quem assumpsit, ad moriendum pro genere humano tradidit, sicut ipse dixit in Evangelio discipulis suis: Ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis.
PL 17, 816D彼が二人の若者を連れて行ったのは、愛の二つの命令を、弟子たちにより切実に、より頻繁に伝えたからである。また自分の子を連れて行ったのは、自らが受け取った人間を、人類のために死ぬよう引き渡したからである。彼自身が福音書で弟子たちに言ったとおりである。「見よ、我々はエルサレムに上る。預言者たちによって人の子について書かれていることは、すべて成就する」。
Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur: et postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget (Luc. XVIII, 32 et seq.) .
PL 17, 817A「彼は諸国民に引き渡され、あざけられ、鞭打たれ、唾をかけられる。そして彼らは鞭打ったのち、彼を殺し、三日目に彼は復活する」(ルカ18:32以下)。
Die autem tertia elevatis oculis, vidit locum procul. Tres dies tres decades annorum, terque binos menses designant, quo spatio temporum Christus in mundo conversatus dicitur. Locus vero Hierusalem designabat, in qua passus est Christus.
PL 17, 817A「三日目に、目を上げて、遠くにその場所を見た」。三日は、年の三つの十〔三十年〕と、三度の二か月〔六か月〕を表す。キリストはその期間、世にとどまったと言われる。その場所は、キリストが受難したエルサレムを指していた。
Sed cur locum se procul vidisse dixit, cum quotidie in templo praedicaret; quia quamvis Judaei prope essent corpore, propter incredulitatem tamen longe ab illo recesserant.
PL 17, 817Bだが、なぜ彼は、自分はその場所を遠くに見たと言うのか。キリストは毎日神殿で宣べ伝えていたのに。ユダヤ人たちは体では近くにいたが、不信仰のゆえに彼から遠く離れていたからである。
Dixitque Abraham pueris suis: Exspectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos (Gen. XXII, 5) .
PL 17, 817Bアブラハムは若者たちに言った。「汝らは、驢馬とともにここで待て。私と子は、あそこまで急いで行き、礼拝したのち、汝らのもとに戻る」(創世記22:5)。
Similiter et Christus exspectare discipulos suos jussit, usque dum resurgens reverteretur ad eos, cum diceret: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte, postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam (Matth. XXVI, 32) .
PL 17, 817B同じようにキリストも、復活して弟子たちのもとに戻るまで、彼らに待つよう命じた。こう言ったときである。「汝ら皆は、今夜、私につまずく。だが私が復活したのちには、汝らに先立ってガリラヤへ行く」(マタイ26:32)。
Et cum comprehenderetur, dixit Judaeis: Si ergo me quaeritis, sinite hos abire (Joan. XVIII, 8) .
PL 17, 817Bまた彼は、捕らえられるとき、ユダヤ人たちに言った。「汝らが私を探しているのなら、この者たちは去らせよ」(ヨハネ18:8)。
Tulit igitur Abraham ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium.
PL 17, 817Bアブラハムは焼き尽くす献げ物の薪を取り、子イサクの上に載せた。自分は手に火と刃を持っていた。
Diximus superius per ligna peccata nostra fuisse designata: ligna ergo Isaac portavit; quia peccata nostra Christus pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui justitiae vivamus.
PL 17, 817C我々は上で、薪によって我々の罪が指されたと述べた。したがってイサクが薪を担ったのは、キリストが我々の罪を、自らの体に負って木の上で担ったからである。我々が罪に死んで、正義に生きるためである。
Per manus vero Abrahae potestas Domini nostri Jesu Christi intelligitur; in ejus namque potestate fuit ut moreretur, et ut non moreretur, si vellet, sicut ipse ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18) . Per ignem autem passio, per gladium ejus mors intelligitur.
PL 17, 817Cアブラハムの手によっては、我々の主イエス・キリストの権能が解される。死ぬことも、望むなら死なないことも、彼の権能にあったからである。彼自身が言うとおりである。「私は私の魂を置く権能を持ち、再びそれを受ける権能を持つ」(ヨハネ10:18)。火によっては受難が、刃によっては彼の死が解される。
Cum venisset ad locum, aedificavit altare, et desuper ligna composuit. Cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum.
PL 17, 817Cアブラハムはその場所に着くと、祭壇を築き、その上に薪を並べた。そして子イサクを縛り、祭壇の上の薪の山の上に置いた。
Per altare crux intelligitur: crucem ergo Filius Dei aedificavit, in qua homo quem assumpserat, immolaretur; quia ipso permittente factum est.
PL 17, 817D祭壇によっては十字架が解される。したがって神の子は十字架を築いた。そこで、彼が受け取った人間がいけにえとして献げられるためである。それは彼自身が許したからなされたのである。
Super altare vero ligna composuit, et super ligna posuit Isaac filium suum colligatum; illud namque quod suffocare volumus, nobismet ipsis supponimus, ut pondere nostro suffocetur, et pereat: similiter et Redemptor noster ligna, id est, peccata nostra in cruce pendens sibi supposuit; ut pondere suo atque virtute suffocarentur ac delerentur.
PL 17, 817D祭壇の上には薪を並べ、薪の上には、縛った子イサクを置いた。我々は、息の根を止めたいものを、自分の下に敷いて、自分の重みで息が止まり、滅びるようにする。同じように、我々の贖い主も、十字架にかかりながら、薪、すなわち我々の罪を自分の下に敷いた。自らの重みと力によって、それらが息の根を止められ、滅ぼされるためである。
Vincula autem Isaac afflictionem Domini in cruce designaverunt. Ea vero quae angelus ad Abraham locutus est, ad hanc expositionem non pertinent.
PL 17, 817Dイサクの縄目は、十字架における主の苦しみを指した。天使がアブラハムに語ったことは、この解釈には関わらない。
Levavit Abraham oculos, viditque arietem inter vepres haerentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. Aries Christum signavit: per duo cornua duo praecepta charitatis designantur: per vepres Judaei.
PL 17, 818Aアブラハムは目を上げ、角を茨にからませた雄羊を見て、それを取り、子の代わりに焼き尽くす献げ物として献げた。雄羊はキリストを表した。二つの角によっては愛の二つの命令が、茨によってはユダヤ人たちが指される。
Christus igitur inter vepres haerebat cornibus; quia Judaeos ut fratres diligens, et sciens quia gentium vocatio Judaeorum esset perditio; noluit primo fidem Evangelii gentibus tradere, sed mittens ad praedicandum discipulos suos, praecepit eis dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: sed ite potius ad oves perditas domus Israel (Matth. X, 5) .
PL 17, 818Aしたがってキリストが茨の中で角をからませていたのは、ユダヤ人たちを兄弟として愛し、諸国民の召しがユダヤ人たちの滅びになると知っていたので、最初は福音の信仰を諸国民に伝えようとせず、弟子たちを宣べ伝えに遣わすときに、彼らにこう命じたからである。「諸国民の道に行くな。サマリア人の町に入るな。むしろ、イスラエルの家の失われた羊のところへ行け」(マタイ10:5)。
Et mulieri Chananaeae dixit: Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24) ; et iterum: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus (Ibid., 26) .
PL 17, 818Aまたカナンの女にはこう言った。「私は、イスラエルの家の失われた羊のところにしか遣わされていない」(マタイ15:24)。さらにこうも言った。「子らのパンを取って、犬に投げるのはよくない」(マタイ15:26)。
Abraham autem a vepribus arietem abstraxit, atque in holocaustum pro filio obtulit; quia Pater Filium, et ipse Filius semet ipsum ab amore impiorum Judaeorum separavit, atque hominem quem assumpsit, pro salute humani generis in holocaustum obtulit.
PL 17, 818Bアブラハムが雄羊を茨から引き離し、子の代わりに焼き尽くす献げ物として献げたのは、父が子を、また子自身が自らを、不敬虔なユダヤ人たちへの愛から引き離し、自らが受け取った人間を、人類の救いのために焼き尽くす献げ物として献げたからである。
De eodem vero Isaac scriptum est, quia habuit duos filios, Esau et Jacob. Esau venator fuit, et homo agricola: Jacob vero simplex habitabat in tabernaculis. Per Esau populus Hebraicus, per Jacob vero populus gentium designatur.
PL 17, 818B同じイサクについては、彼にエサウとヤコブという二人の子があったと書かれている。エサウは狩人であり、農夫であった。ヤコブは質朴で、天幕に住んでいた。エサウによってはヘブライの民が、ヤコブによっては諸国民の民が指される。
Isaac autem utriusque genitor typum Domini tenuit, qui utrumque populum, et illum per Legem, et istum per fidem filios sibi fecit. Esau agricola erat; quia Judaeorum populus pro terrenis commodis Deo serviebat.
PL 17, 818B両者の父であるイサクは主の予型を担った。彼が律法によって前者の民を、信仰によって後者の民を、自分の子としたからである。エサウは農夫であった。ユダヤ人の民は地上の利益のために神に仕えていたからである。
Non enim dictum est ad illos: Si pauperes fueritis spiritu, si mites, si pacifici, si misericordes, si persecutiones pro nomine meo sustinueritis; beati eritis, et merces vestra copiosa erit in coelis: sed dictum est ad illos: Si custodieritis mandata mea, et judicia mea servaveritis, dabo vobis pluvias temporibus suis, et terra proferet germen suum, et pomis arbores replebuntur, et caetera quae ad delicias saeculi pertinent (Levit. XXVI, 3) .
PL 17, 818C実に、彼らに対しては、「もし汝らが霊において貧しく、柔和で、平和を行い、慈しみ深く、私の名のゆえに迫害を耐え忍ぶなら、汝らは幸いとなり、汝らの報いは天において豊かになる」とは言われなかった。彼らには、「もし汝らが私の掟を守り、私の裁きを保つなら、私は汝らに、時に応じて雨を与え、地はその芽を出し、木々は果実で満たされる」と言われ、そのほか世の楽しみに属することが言われたのである(レビ記26:3)。
Fuit etiam Esau venator, quia per effusionem sanguinum arietum, hircorum atque vitulorum Deum placare consueverat: Jacob autem simplex habitabat in tabernaculis; quia electi ex gentibus sola fide, bonaque voluntate Deo placere studuerunt.
PL 17, 818Cまたエサウは狩人であった。雄羊、雄山羊、子牛の血を流すことによって神をなだめるのを常としていたからである。ヤコブは質朴で、天幕に住んでいた。諸国民から選ばれた者たちは、ただ信仰と善い意志によって神に喜ばれようと努めたからである。
Per tabernacula vero sive diversas Ecclesias, in quibus per universum orbem una Ecclesia catholica divisa est, sive diversos ordines possumus intelligere.
PL 17, 818D天幕とは、全世界に分かれて存する一つの公同の教会の、そのさまざまな教会のことか、あるいはさまざまな身分のことと解することができる。
Isaac diligebat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: sed Rebecca diligebat Jacob. Isaac, sicut diximus, in hoc loco typum Domini tenet: per Rebeccam autem praescientiam Dei possumus intelligere.
PL 17, 818Dイサクはエサウを愛した。その獲物を食べたからである。しかしリベカはヤコブを愛した。イサクは、我々が述べたように、この箇所では主の予型を担っている。リベカによっては、神の予知を解することができる。
Isaac igitur diligebat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur; quia Deus diligebat populum Judaeorum, eo quod assiduis eorum oblationibus placaretur: mater vero diligebat Jacob, quia sciens Deus populum gentium multo meliorem fore, quam populum Judaeorum, per praescientiae suae gratiam multo amplius eum diligebat.
PL 17, 818Dすなわち、イサクがエサウの獲物を食べたので彼を愛したのは、神が、ユダヤ人の民の絶え間ない献げ物によってなだめられたので、彼らを愛したからである。しかし母がヤコブを愛したのは、神が、諸国民の民がユダヤ人の民よりはるかに優れたものになることを知って、その予知の恩寵によって、はるかにいっそう彼らを愛したからである。
Esau cum in venatione moraretur, ut de agrestibus animalibus cibos patri exhiberet, quatenus ab illo benediceretur, mater Jacob ad percipiendam benedictionem patri applicuit; quia cum populus Judaeorum observationibus legalibus deditus esset, atque ad fidem Christi percipiendam tardius occurreret; mater gratia populum gentium, eo quod fidem Christi cum aviditate suscepisset, ad percipiendam benedictionem, quae Judaeis debebatur, Deo obtulit.
PL 17, 819Aエサウが、父に食物を差し出して祝福を受けようと、野の獣を狩って時を過ごしているあいだに、母はヤコブを、祝福を受けさせるために父に近づけた。ユダヤ人の民が律法の遵守に没頭し、キリストの信仰を受け入れるのに遅れて来たとき、母なる恩寵は、諸国民の民が渇望してキリストの信仰を受け入れたゆえに、ユダヤ人に帰すべきであった祝福を受けさせようと、彼らを神に差し出したからである。
Qualiter autem ipse populus gentium hoc benedictionis donum promeruit, testantur opera Jacob per significationem, quae pro benedictione percipienda egisse describitur.
PL 17, 819A諸国民の民自身がいかにしてこの祝福の賜物を得るに値したかは、祝福を受けるために行ったと記されているヤコブの行いが、象徴によって証ししている。
Dixit igitur Rebecca filio suo Jacob: Affer mihi duos haedos optimos, et faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur; et benedicet tibi coram Domino, antequam moriatur (Gen. XXVII, 9) . Abiit et attulit, deditque matri.
PL 17, 819Aリベカは息子ヤコブに言った。「私のところに、最上の子山羊を二匹持って来よ。私はそれで、汝の父の好む料理を作ろう。そうすれば父は、死ぬ前に主の前で汝を祝福するだろう」(創世記27:9)。彼は行って持って来て、母に渡した。
Paravit illa cibos, sicut noverat velle patrem illius, et vestibus Esau, quas apud se habebat domi, induit eum, pelliculasque haedorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit, deditque pulmentum, et panes quos coxerat, tradidit.
PL 17, 819B母は、父の好みを知っていたとおりに料理を作り、家に持っていたエサウの衣を彼に着せ、子山羊の皮を彼の手に巻き、首の素肌を覆い、料理と、自分が焼いたパンを渡した。
Per duos haedos confessionem peccatorum populi gentilis, et poenitentiam, possumus intelligere.
PL 17, 819B二匹の子山羊とは、異邦人の民の罪の告白と悔い改めのことと解することができる。
Duos ergo haedos optimos Jacob matri obtulit; quia per confessionem peccatorum et poenitentiam, quae via est ad fidem euntibus, populus gentilis ad eamdem fidem percipiendam properavit.
PL 17, 819Bヤコブが母に最上の子山羊を二匹差し出したのは、罪の告白と悔い改めによって――これは信仰に向かう者たちの道である――異邦人の民が、その同じ信仰を受け入れようと急いだからである。
Qui haedi optimi dicuntur fuisse; quia valde acceptabilis Deo est poenitentia peccatoris cum abrenuntiatione vitiorum, sicut ipse Dominus noster dicit in Evangelio: Gaudium est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7) ; per unum peccatorem populum gentium, per nonaginta vero novem justos Judaeos intelligi volens.
PL 17, 819Cこの子山羊が最上のものであったと言われるのは、悪徳を捨てる罪人の悔い改めが、神にとってきわめて喜ばしいものだからである。我々の主自身が福音書で言うとおりである。「天においては、悔い改めを必要としない九十九人の正しい者についてよりも、悔い改めている一人の罪人について喜びがある」(ルカ15:7)。主は、一人の罪人によって諸国民の民を、九十九人の正しい者によってユダヤ人を解させようとしたのである。
Qui justi ideo dicuntur, quia propter observationem Legis justos se falso putabant; nam ad eosdem justos Dominus loquitur, dicens: Vae qui justificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra (Luc. XVI, 15) . Qui in imperfecto numero ponuntur, quia nullum ad perfectum adduxit Lex (Hebr. VII, 19) .
PL 17, 819C彼らが正しい者たちと呼ばれるのは、律法の遵守のゆえに、偽って自分を正しいと思っていたからである。実に主は、まさにその正しい者たちに語って言う。「災いあれ、人々の前で自らを正しいとする者たち。しかし神は汝らの心を知っている」(ルカ16:15)。彼らが不完全な数に置かれているのは、律法が誰をも完全に至らせなかったからである(ヘブライ7:19)。
Per escas autem delectabiles, quae Isaac ad sumendum ex duobus haedis praeparatae sunt, poenitentiae opera debemus intelligere. De iis escis loquitur Joannes Baptista, dicens: Facile fructus dignos poenitentiae (Matth. III, 8) .
PL 17, 819Cイサクが食べるために二匹の子山羊から用意された美味な料理とは、悔い改めの業のことと解さねばならない。この料理について洗礼者ヨハネは言う。「悔い改めにふさわしい実を結べ〔底本は Facile。Facite と読む〕」(マタイ3:8)。
Per vestes vero valde bonas, quas Esau, id est, Judaei domi reliquerant, optima praecepta Legis possumus accipere, ut est illud, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et proximum tuum sicut te ipsum (Deut. VI, 5) ; et multa alia, sine quibus nullus justus esse potest.
PL 17, 819Dエサウ、すなわちユダヤ人が家に残していったきわめて善い衣とは、律法の最良の掟のことと解することができる。たとえば、「汝は汝の神である主を、汝の心を尽くし、汝の魂を尽くして愛せ。また汝の隣人を汝自身のように愛せ」(申命記6:5)というもの、そしてそれがなければ誰も正しい者となりえないほかの多くのことである。
Hae sunt optimae vestes, quas Judaei domi, id est, in veteri Testamento reliquerant, eo quod ea observare nollent: iis populus gentilis indutus et ornatus, ad Deum Patrem cum cibis operum bonorum perrexit. Cum cibis autem et panes detulit.
PL 17, 819Dこれこそ最良の衣である。ユダヤ人はそれを守ろうとしなかったために、家に、すなわち旧約に残していった。異邦人の民はこれを着て飾られ、善い業という料理を携えて、父なる神のもとへ進み出た。料理とともにパンも携えた。
Per panem saepe verbum Dei designatur, quia ille congruenter ad Deum Patrem cum cibis operum bonorum pergit, qui et alios quoscumque potest, ad bona opera agenda admonere non desinit.
PL 17, 820Aパンによってはしばしば神の言葉が指される。善い業という料理を携えて父なる神のもとへ進むにふさわしい者とは、自分にできるかぎりの他の人々をも、善い業を行うよう励ますことをやめない者だからである。
Sed et illud nobis quaerendum est, cur mater pellibus haedinis manus Jacob et colli nuda protexerit.
PL 17, 820A我々はまた次のことを問わねばならない。なぜ母は、ヤコブの手と首の素肌を子山羊の皮で覆ったのか。
Pellis namque cum ab haedo subtrabitur, caro apparet; unde delectabiles cibi confici possunt: similiter et ab unoquoque peccatore cum vitia detrahuntur, bona naturae cum ratione apparent, quae si fide decoquantur, delectabiles cibi ex bono naturae Deo praeparantur.
PL 17, 820A子山羊から皮を剥ぐ〔底本は subtrabitur。subtrahitur と読む〕と肉が現れ、そこから美味な料理が作られる。それと同じく、一人ひとりの罪人から悪徳が取り去られるとき、本性の善が理性とともに現れ、これが信仰によって煮られるなら〔ミーニュの脚注は、版は quae si fide Deo coquantur、写本は decoquatur とする〕、本性の善から神のために美味な料理が整えられる。
Per collum igitur, eo quod in collo saepe superbia appareat, possumus elationem mentis intelligere: per manus vero opera designantur.
PL 17, 820A首においては高ぶりがしばしば現れるので、首によっては、精神の驕りを解することができる。手によっては、業が指される。
Collum ergo unusquisque fidelis pellibus haedinis circumdat, cum ad mentis elationem deponendam, et humilitatis suae custodiam peccata praeterita ante oculos mentis revocare non desinit.
PL 17, 820Bそれゆえ、信じる者は誰でも、精神の驕りを捨て、自分の謙遜を守るために、過ぎた罪を精神の目の前に呼び戻すことをやめないとき、首を子山羊の皮で巻くのである。
Manus circumdat, cum ne in bonis operibus extollatur, peccata praeterita ante oculos mentis saepe reducit.
PL 17, 820B善い業において高ぶることのないように、過ぎた罪をしばしば精神の目の前に引き戻すとき、手を巻くのである。
Postquam Isaac cibum sumpsit, obtulit ei Jacob etiam vinum. Si per cibum activae vitae opera designantur, possumus per vinum, quod mentes hominum alienat, contemplativam vitam accipere, quae ab amore saeculi mentes quorumdam electorum insensibiles reddit.
PL 17, 820Bイサクが料理を食べたのち、ヤコブは彼にぶどう酒をも差し出した。料理によって活動の生の業が指されるなら、人々の精神に我を忘れさせるぶどう酒によっては、観想の生を解することができる。それは、選ばれた者たちの一部の精神を、世の愛に対して無感覚にするものである。
Cibo igitur potuque sumpto, Isaac Jacob benedixit; quia illi benedictionem coelestis patriae a Deo percipiunt, qui eum usque ad finem vitae suae bonis operibus placare student.
PL 17, 820Bこうして料理と飲み物を口にして、イサクはヤコブを祝福した。天の故郷の祝福を神から受けるのは、命の終わりまで善い業によって神に喜ばれようと努める者たちだからである。
Idem vero Jacob cum fugeret Esau fratrem suum, venit ad quemdam locum: cumque supposuisset capiti suo lapidem, dormivit illic; viditque in somnis scalam ad caput suum a terra usque ad coelum erectam, et Dominum innixum scalae, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam (Gen. XXVIII, 12) .
PL 17, 820Cさてこのヤコブは、兄エサウから逃げて、ある場所に来た。そして頭の下に石を置いて、そこで眠った。夢の中で、頭のところに、地から天まで立てられた梯子を見、梯子にもたれる主と、それを昇り降りする神の天使たちとを見た(創世記28:12)。
Per lapidem Christus intelligitur, fundamentum vero nostrum Christus est, de quo Apostolus dicit: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 12) .
PL 17, 820C石によってはキリストが解される。我々の土台はキリストであり、使徒はこれについて言う。「実に、すでに据えられているもの、すなわちキリスト・イエスのほかに、誰も別の土台を据えることはできない」(一コリント3:12)〔引かれた句は一コリント3:11に当たる〕。
Caput igitur super lapidem ponimus, si ex bonis operibus parietem nostrum super Christum aedificamus.
PL 17, 820Cそれゆえ、善い業によって我々の壁をキリストの上に築くなら、我々は石の上に頭を置くのである。
Concordat huic sensui visio scalae; duo namque ligna scalae majora, quae sunt ex utraque parte, atque ab inferioribus ad superiora eriguntur, duo praecepta charitatis designant.
PL 17, 820C梯子の幻はこの意味に合致する。梯子の両側にある二本の大きな木は、下から上へと立てられ、愛の二つの命令を表す。
Per gradus vero qui in transversum ex utraque parte illis duobus lignis inseruntur, caeterae virtutes designantur.
PL 17, 820D二本の木に両側から横に差し込まれた段は、その他の徳を表す。
Et sicut duo ligna nisi a gradibus, et gradus nisi a duobus lignis contineri non possunt: ita et charitas sine caeteris virtutibus, et caeterae virtutes sine charitate esse non possunt.
PL 17, 820D二本の木は段なしには、段は二本の木なしには保たれえない。それと同じく、愛はその他の徳なしには、その他の徳は愛なしには存しえない。
Et quemadmodum diversi gradus nisi in duobus lignis majoribus ex utraque parte inserantur, ascensum hominibus praebere non possunt: ita et caeterae virtutes, nisi ex dilectione Dei et dilectione proximi nascantur, ad coelum ire volentibus ascensum praebere non possunt, sicut dicit Joannes apostolus: Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere (I Joan. IV, 20) ?
PL 17, 820Dまた、さまざまな段は、両側で二本の大きな木に差し込まれていなければ、人々に昇る道を与えることができない。それと同じく、その他の徳も、神への愛と隣人への愛から生まれなければ、天へ行こうとする者たちに昇る道を与えることができない。使徒ヨハネが言うとおりである。「見ている兄弟を愛さない者が、見ていない神を、どうして愛することができようか」(一ヨハネ4:20)。
Et sicut scala ex una parte terram, ex altera coelum tangere visa est: ita et charitas ab inferioribus proximis, a superioribus vero Deo conjungitur.
PL 17, 821Aまた、梯子が一方では地に、他方では天に触れていると見えたように、愛も、下では隣人と、上では神と結び合わされる。
Unde et angeli Dei per eam ascendentes et descendentes monstrati sunt; quia sanctos Dei, qui per angelos designantur, aliquando amor Dei per contemplationis gratiam ad excelsa sublevat, aliquando amor et cura proximorum ad inferiora reducit.
PL 17, 821Aそれゆえ、神の天使たちがそれを昇り降りするのが示されたのである。天使によって指される神の聖徒たちを、あるときは神への愛が観想の恩寵によって高みへと引き上げ、あるときは隣人への愛と配慮が低みへと引き戻すからである。
Dominum autem innixum scalae vidit; quia quicumque per iter virtutum ad Dominum conscendere satagunt, postquam viam sui itineris finierunt, Dominum omnium bonorum auctorem, praemiorumque largitorem inveniunt, cum quo sine fine gaudebunt.
PL 17, 821A彼は梯子にもたれる主を見た。徳の道を通って主のもとへ昇ろうと努める者は、行く道を終えたのち、すべての善の作り手であり報いを与える者である主に出会い、主とともに終わりなく喜ぶからである。
Cum vero idem Jacob reverteretur de Mesopotamia Syriae, venissetque ad Jordanem, transductis omnibus quae ad se pertinebant, remansit solus. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
PL 17, 821Bまた、同じヤコブがシリアのメソポタミアから帰る途中、ヨルダンに来て、自分に属するすべてのものを渡らせたのち、ただ一人残った。すると見よ、一人の男が、朝まで彼と格闘していた。
Cumque videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit, dixitque ei: Dimitte me, jam enim ascendit aurora. At ille respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Et ait illi: Quo vocaris nomine? Respondit ei: Jacob.
PL 17, 821B男は自分が彼に勝てないのを見て、彼の腿の筋に触れた。すると腿はたちまち萎え、男は彼に言った。「私を去らせよ。すでに曙が昇った」。しかし彼は答えた。「汝が私を祝福しないかぎり、私は汝を去らせない」。男は彼に言った。「汝は何という名で呼ばれているか」。彼は答えた。「ヤコブ」。
At ille dixit: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum (Gen. XXXII, 26) . Per Jacob hoc in loco quilibet peccator et poenitens designatur.
PL 17, 821B男は言った。「汝はもはやヤコブとは呼ばれない。イスラエルが汝の名となる」(創世記32:26)〔引かれた句は創世記32:28に当たる〕。この箇所では、ヤコブによってあらゆる罪人、悔い改める者が指される。
Quod vero angelus cum Jacob in figura Domini luctabatur, et ille cum angelo, illud significat quod Dominus dicit in Evangelio: Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI, 12) . Qui sunt autem violenti, nisi peccatores et poenitentes?
PL 17, 821C天使が主の象りとしてヤコブと格闘し、彼が天使と格闘したということは、主が福音書で言うことを表している。「天の国は暴力を受けている。そして暴力を用いる者がそれを奪う」(マタイ11:12)。暴力を用いる者とは、罪人であり悔い改める者でなくして誰であろうか。
Qui cum se vident pro sceleribus suis mortis perpetuae esse reos, tamdiu januam paradisi precibus pulsant, usque dum eis aditus regni coelestis aperiatur.
PL 17, 821C彼らは、自分が自らの悪行のゆえに永遠の死に値することを見て、天の国への入り口が開かれるまで、祈りをもって楽園の門を叩き続ける。
Jacob ergo cum Domino luctatur quando quilibet peccator pertimescens poenas ignis aeterni, tamdiu in precibus persistit, usque dum ei misericordia divina succurrat, sicut sequentia manifestant.
PL 17, 821Cこうして、あらゆる罪人が永遠の火の刑罰を恐れて、神の慈しみが彼を助けるまで祈りに踏みとどまるとき、ヤコブは主と格闘するのである。続く箇所がそれを明らかにしている。
Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. Et quia libido ex femore nascitur, per nervum femoris, voluptates carnales intelligi possunt.
PL 17, 821C「男は自分が彼に勝てないのを見て、彼の腿の筋に触れた。するとたちまち萎えた」。情欲は腿から生じるので、腿の筋によっては肉の快楽が解されうる。
Nervum igitur femoris peccatoris Dominus tetigit, cum omnia desideria carnalia, ex quibus peccata oriuntur, exstinxit; quia fieri non potest, ut a peccatis abstineamus, quamdiu in voluptatibus carnalibus resoluti jacemus.
PL 17, 821Cそれゆえ主が罪人の腿の筋に触れたのは、そこから罪が生まれるすべての肉の欲望を絶ったときである。肉の快楽に身を委ねて横たわっているかぎり、我々が罪を避けることはできないからである。
Dixit igitur angelus ei, videlicet ille qui in persona Domini cum eo luctabatur: Dimitte me, jam enim ascendit aurora (Gen. XXXII, 26) ; ac si dixisset: Desine jam pro timore ignis aeterni flere; quia jam tranquillitas, vitiis exstinctis, rediit, quae te in perditionis foveam demerserant.
PL 17, 821C「そこで天使は彼に言った」。すなわち、主の立場で彼と格闘した者が、「私を去らせよ。すでに曙が昇った」と言った(創世記32:26)。これは次のように言ったのと同じである。あなたは、永遠の火への恐れのために泣くのを、もうやめよ。あなたを滅びの穴に沈めていた悪徳が絶たれ、すでに静けさが戻ったからである。
Et quia non satis prodest mala deserere, nisi bona agere studeamus, sequitur: Dixitque Jacob: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi, id est, a precibus non cessabo, nisi me virtutibus ditaveris; ut qui usque modo secundum carnem vixi, amodo secundum spiritum vivam.
PL 17, 822A悪を捨てるだけでは、善を行うことに努めなければ十分に益とならない。それゆえ続いてこうある。「ヤコブは言った。『汝が私を祝福しないかぎり、私は汝を去らせない』」。すなわち、汝が私を諸徳で豊かにしないかぎり、私は祈りをやめない。これまで肉に従って生きてきた私が、今から霊に従って生きるためである。
Dixitque ei: Quod est nomen tuum? Respondit ei, Jacob; dixitque ei: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum, id est: Non vocaberis ultra supplantator vitiorum, sed vocaberis vir videns Deum: et qui ante flebas, ne in infernum demergereris, nunc flebis, eo quod aliquo tempore a visione omnipotentis Dei elongeris, dicens cum Psalmista: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5) !
PL 17, 822A「彼は彼に言った。『汝の名は何か』。彼は答えた。『ヤコブ』。彼は彼に言った。『汝はもはやヤコブとは呼ばれない。イスラエルが汝の名となる』」。すなわち、あなたはもはや悪徳を押しのける者とは呼ばれず、神を見る人と呼ばれる。以前あなたは、冥界に沈められぬように泣いていたが、今は、しばらくのあいだ全能の神を見ることから遠ざけられていることのゆえに泣くであろう。詩篇の作者とともにこう言いながら。「ああ、私の寄留は長引いた!」(詩篇119:5)。
Idem etiam Jacob post luctationem quam cum Angelo gessit, uno pede claudicasse dicitur: qui vero claudicat, super sanum pedem totus innititur, altero paulisper terram tangens.
PL 17, 822B同じヤコブは、天使と格闘したのち、片足を引きずるようになったと言われる。足を引きずる者は、健やかな足に全体重を預け、もう一方の足はわずかに地に触れるだけである。
Duo igitur pedes duorum alimentorum genera designant; sunt namque alimenta corporis, sunt et animae. Alimenta corporis sunt cibi, potus, vestimenta: alimenta vero animae sunt Dei verbum, opera bona.
PL 17, 822Bそれゆえ二本の足は、二種類の養いを表す。養いには体の養いがあり、魂の養いもあるからである。体の養いは食べ物、飲み物、衣服である。魂の養いは神の言葉と善い業である。
Unusquisque igitur fidelis si uno pede paulisper terram tangit, super alterum totus innititur; quia iis quae sunt mundi tantummodo ad necessitates corporis sublevandas utitur, sicut dicit Apostolus: Habentes autem victum et vestitum, iis contenti simus (I Tim. VI, 8).
PL 17, 822Bそれゆえ信ある者は誰でも、片足でわずかに地に触れるなら、もう一方の足に全体重を預ける。世に属するものを、体の必要を支えるためにだけ用いるからである。使徒が言うとおりである。「食べるものと着るものがあれば、それで満足しよう」(一テモテ6:8)。
In ea vero quae ad salutem animae pertinent, totus incumbit; ne aliquando a via Dei, quae salus animae est, deviet. Ad apertionem secundi sigilli demonstrandam pauca de multis diximus, nunc ordinem persequamur.
PL 17, 822Bしかし魂の救いに属することには、全身を預ける。魂の救いである神の道から、いつか外れることのないためである。第二の封印を開くことを示すために、多くのことのうちから少しを述べた。いま順序をたどろう。
Sequitur: Audivi secundum animal dicens: Veni et vide; id est, intellige spiritualiter, quae a patriarchis facta cognovisti. Et ecce equus rufus: et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant.
PL 17, 822C続いてこうある。「私は第二の生き物が『来て見よ』と言うのを聞いた」。すなわち、あなたが族長たちによって行われたと知っていることを、霊的に悟れ。「見よ、赤い馬。その上に座る者には、地から平和を取り去り、互いに殺し合わせることが与えられた」。
Et datus est illi gladius magnus. Per equum rufum justi, qui post diluvium usque ad Legem fuerunt, designantur.
PL 17, 822C「そして彼に大きな剣が与えられた」。赤い馬によっては、洪水ののち律法に至るまでにいた義人たちが指される。
Et quia rufus color aureo colori parumper appropinquat, veluti si aureo colori sanguineum admisceas; non incongrue sancti viri, qui ante Legem fuerunt, huic colori comparantur; eo quod et sapientia claruerint, quae per aurum figuratur, et in persecutionibus et adversis constantes fuerint, quae per sanguinem figurantur.
PL 17, 822C赤い色は、金色に血の色を混ぜたように、金色にいくらか近い。それゆえ律法以前にいた聖なる人々がこの色にたとえられるのは、不当ではない。金によって象られる知恵で輝き、血によって象られる迫害や逆境の中で堅く立ったからである。
Sessor vero hujus equi Dominus est, qui in sanctis suis habitat. Huic sessori datum est ut pacem sumeret de terra. Si pax bona est a Deo, de terra quomodo sumpta est? Sed est pax bona, et est pax mala.
PL 17, 822Dこの馬に座る者は、その聖徒たちのうちに住む主である。この座る者に、地から平和を取り去ることが与えられた。もし平和が神からの善いものであるなら、どうして地から取り去られたのか。しかし善い平和もあり、悪い平和もある。
Pacem malam filii Dei ante diluvium cum filiis hominum habuerunt, quando filias eorum acceperunt, et suas eis dederunt (Gen. VI, 1) ; ideoque cum illis aquis diluvii deleti sunt.
PL 17, 822D洪水の前に、神の子らは人の子らと悪い平和を結んだ。彼らの娘たちを娶り、自分たちの娘を彼らに与えたときである(創世記6:1)。それゆえ彼らとともに洪水の水で滅ぼされた。
Sed et filiis Israel praecepit Dominus ut foedus non inirent cum Chananaeis, neque filias eorum acciperent, nec filias suas illis darent (Exod. XXIII, 32) .
PL 17, 823Aまた主はイスラエルの子らに、カナン人と契約を結ばず、その娘たちを娶らず、自分たちの娘を彼らに与えないよう命じた(出エジプト記23:32)。
Nam de pace bona et mala Psalmista loquitur, dicens: Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris (Psal. XVII, 27) . Hanc ergo pacem Deus de terra sumpsit, quando justos homines ab impiis separavit mente, non corpore. Et ut invicem se interficiant.
PL 17, 823A善い平和と悪い平和について、詩篇の作者は語って言う。「選ばれた者とともに汝は選ばれた者となり、曲がった者とともに汝は曲げられる」(詩篇17:27)。こうして神は、正しい人々を不敬虔な者たちから、体ではなく精神において分けたとき、この平和を地から取り去った。「そして互いに殺し合うように」。
A quibus pax ablata est, consequens est, ut alius ab alio interficiatur; nam saepe justi injustos, et injusti justos interficiunt, sicut Aram frater Abrahae secundum traditionem Judaeorum in igne Chaldaeorum, eo quod ignem adorare noluerit, mortuus est: sicut Abraham quatuor reges pro suis impietatibus cum exercitibus interfecit: sicut filii Jacob qui pro stupro sororis omnes Sichimitas interfecerunt.
PL 17, 823A平和が取り去られた者たちには、互いに殺し合うことが帰結する。実に、正しい者が正しくない者を、正しくない者が正しい者を殺すことは、しばしばある。たとえばアブラハムの兄弟アラム〔底本の綴り。創世記のハランに当たるか〕は、ユダヤ人の伝承によれば、火を拝むことを望まなかったためにカルデア人の火の中で死んだ。またアブラハムは、四人の王を、その不敬虔のゆえに軍勢とともに殺した。またヤコブの子らは、姉妹が辱められたために、シケムの者をすべて殺した。
Per gladium autem magnum aquas diluvii accipere possumus, quibus omnis mundus deletus est.
PL 17, 823B大きな剣によっては、洪水の水を解することができる。それによって全世界が滅ぼされた。
Possumus etiam per gladium magnum exterminium quinque civitatum intelligere, quarum habitatores igne et sulphure perierunt, eorumque terram, quae cum ipsis in abyssum demersa est.
PL 17, 823Bまた大きな剣によっては、五つの町の滅びも解することができる。その住民は火と硫黄で滅び、その地は彼らとともに深淵に沈んだ。
Et cum aperuisset sigillum tertium. Sigilli tertii apertio ad Legem et ad eos qui sub Lege fuerunt pertinet. Ad demonstrandum ergo tertii sigilli apertionem, placuit ut pauca de Moyse, et de iis quae in Lege irrationabilia esse videntur, dicamus.
PL 17, 823B「そして第三の封印を開いたとき」。第三の封印を開くことは、律法と、律法の下にいた者たちにかかわる。それゆえ第三の封印を開くことを示すために、モーセについて、また律法の中で理に合わないと見えることについて、少しく述べることにした。
In Exodo scriptum est quod cum natus esset Moyses, absconditus est mensibus tribus a parentibus suis; postea vero fecit ei mater fiscellam scirpeam, et livit eam bitumine ac pice, et posito intus infante, posuit eum in carecto ripae fluminis (Exod. II, 1 et seq.) .
PL 17, 823B出エジプト記にはこう記されている。モーセが生まれたとき、三か月のあいだ両親に隠された。その後、母は彼のためにイグサの籠を作り、アスファルトとピッチを塗り、中に幼子を入れて、川岸のスゲの茂みに置いた(出エジプト記2:1以下)。
Moyses Christum figurabat: per menses autem tres quibus absconditus est Moyses, tria tempora designantur: unum ante diluvium: secundum post diluvium usque ad Moysen: tertium a Moyse usque ad adventum Domini.
PL 17, 823Cモーセはキリストを象っていた。モーセが隠された三か月によっては、三つの時代が指される。一つは洪水の前、二つ目は洪水ののちモーセに至るまで、三つ目はモーセから主の到来に至るまでである。
In his tribus temporibus homines adventus Christi secundum carnem latuit; a perfectis tamen praedictus est.
PL 17, 823Cこの三つの時代、人々にはキリストの肉における到来が隠されていた。しかし完全な者たちによっては予告されていた。
Per fiscellam vero scirpeam beata virgo Maria designata est: mater ergo fiscellam scirpeam, in qua Moyses poneretur, praeparavit; quia sapientia Dei, quae est Filius Dei, beatam et gloriosam Mariam semper virginem elegit, in cujus intemerato utero hominem, cui per unitatem personae conjungeretur, formaret.
PL 17, 823Cイグサの籠によっては、福なるおとめマリアが指された。母は、モーセを入れるイグサの籠を用意した。神の知恵、すなわち神の子が、福なる栄えある、常におとめであるマリアを選び、その汚れなき胎で、ペルソナの一体性によって自らと結び合わされる人間を形づくったからである。
Per bitumen vero quod ab aquis solvi non potest, virginitatem beatae Mariae, quae nullo aestu carnali violari potuit, intelligere possumus: per picem autem, quae custos est vini, humilitatem custodem caeterarum virtutum.
PL 17, 823D水に溶かされえないアスファルトによっては、いかなる肉の熱にも汚されえなかった福なるマリアのおとめの身を解することができる。ぶどう酒の番人であるピッチによっては、他のもろもろの徳の番人である謙遜を解することができる。
De qua ipsa loquitur dicens: Quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes (Luc. I, 48) .
PL 17, 823D彼女自身がこれについて語って言う。「彼がその仕え女の謙遜を顧みたからである。見よ、今から、すべての世代が私を幸いな者と呼ぶであろう」(ルカ1:48)。
Per flumen vero mundus: per carectum in quo Moyses positus est, Judaei designantur; nam in sequentibus in papyrione a filia Pharaonis inventus fuisse legitur.
PL 17, 823D川によっては世が指される。モーセが置かれたスゲの茂みによっては、ユダヤ人が指される。続く箇所で、彼はファラオの娘によってパピルスの茂みの中で見つけられたと読むからである。
Eamdem significationem habet carectum in hoc loco, quam et papyrus; nam carectum manus attrectantium vulnerare solet, ex papyro autem antiquitus libri conficiebantur.
PL 17, 823Dこの箇所でスゲの茂みはパピルスと同じ意味をもつ。スゲの茂みは、触れる手を傷つけるのが常であり、パピルスからは古くは書物が作られたからである。
Per carectum ergo Judaei designantur, qui prophetas, medicos videlicet spiritales, qui vulnera eorum sanare cupiebant, interfecerunt. Iidem etiam et per papyrum designantur, eo quod in scripturis sibi a Deo traditis gloriarentur, quas legebant, et non custodiebant.
PL 17, 824Aそれゆえスゲの茂みによっては、預言者たち、すなわち彼らの傷を癒やそうとした霊的な医者たちを殺したユダヤ人が指される。彼らはまたパピルスによっても指される。神から授けられた書物を読みながら守らず、それを誇りとしたからである。
Filia vero Pharaonis videlicet diaboli populum ex gentibus figuravit. Filia ergo Pharaonis Moysen a papyrione sustulit (Exod. II, 5) ; quia Ecclesia ex gentibus fidem Christi suscipiens, eumdem Christum a Judaeis credere nolentibus abstulit.
PL 17, 824A悪魔であるファラオの娘は、諸国民からなる民を象った。ファラオの娘がモーセをパピルスの茂みから引き上げたのは(出エジプト記2:5)、諸国民から出た教会が、キリストの信仰を受け入れて、信じようとしないユダヤ人たちから、同じキリストを奪い取ったからである。
Postea cum idem Moyses oves Jethro cognati sui pasceret, apparuit ei Dominus in igne flammae rubi, et videbat quod rubus arderet, et non combureretur (Exod. III, 2) .
PL 17, 824Aその後、同じモーセが親族エトロの羊を飼っていたとき、主は茨の茂みの炎の中で彼に現れた。彼は、茨の茂みが燃えているのに焼け尽きないのを見た(出エジプト記3:2)。
Possumus per rubum qui flammas ex se producebat, et non comburebatur, beatam virginem Mariam intelligere, quae Filium Dei ex suo utero protulit, et virginitatem non amisit: sed propter ea quae sequuntur, per rubum Christum esse intelligendum existimo, secundum quod homo est.
PL 17, 824B自らの内から炎を出しながら焼け尽きない茨の茂みによっては、神の子をその胎から産みながらおとめの身を失わなかった、福なるおとめマリアを解することができる。しかし、続く箇所のゆえに、茨の茂みによっては人間であるかぎりのキリストを解すべきだと私は思う。
Flamma vero rubi ejus divinitatem figuravit. Rubus ergo ardebat, et non comburebatur; quia Filius Dei hominem assumens, sicut ejus divinitas non est mutata in humanitatem, ut amitteret quod erat; sic nec ejus humanitas per divinitatem ardens, non est absumpta ita a divinitate, ut amitteret humanitatem: sed ex duabus substantiis humanitatis atque deitatis unus Christus permansit et permanet, sicut scriptum est: perfectus Deus, perfectus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens (Athanas. in Symb.) .
PL 17, 824B茨の茂みの炎は、彼の神性を象った。こうして茨の茂みは燃えながら焼け尽きなかった。神の子が人間を受け取ったとき、彼の神性が人性へと変わって、もともとのものを失ったのではないように、彼の人性も、神性によって燃えながら、神性に呑み尽くされて人性を失ったのではなかったからである。人性と神性〔deitas〕という二つの実体から一人のキリストがとどまったし、今もとどまっている。こう記されているとおりである。「完全な神、完全な人間、理性的な魂と人間の肉から成り立つ」(アタナシオス『信条』)。
Locutusque est Dominus ad Moysen de medio flammae rubi: Ne appropies huc, solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim in quo stas, terra sancta est. Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et gemitum ejus audivi, et descendi liberare eum.
PL 17, 824C主は茨の茂みの炎の中からモーセに語った。「ここに近づくな。汝の足から履物を脱げ。汝の立っている場所は聖なる地である。私はエジプトにいる私の民の苦しみをしかと見、その嘆きを聞き、彼を救い出すために降った」。
Sed veni, mittam te ad Pharaonem, ut educas filios Israel de terra Aegypti (Exod. III, 5, et seq.) . Et post pauca: Dixitque Moyses ad Dominum: Quis ego sum, ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israel de Aegypto (Ibid., 11) ?
PL 17, 824C「さあ来よ。私は汝をファラオのもとへ遣わす。汝がイスラエルの子らをエジプトの地から導き出すためである」(出エジプト記3:5以下)。そして少し後にこうある。「モーセは主に言った。『私は何者であろうか。ファラオのもとへ行き、イスラエルの子らをエジプトから導き出すとは』」(出エジプト記3:11)。
Et in sequentibus de filiis Israel loquitur ad Dominum, dicens: Non audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus (Exod. IV, 1) ; et iterum: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es (Ibid., 13) .
PL 17, 824Cさらに続く箇所で、モーセはイスラエルの子らについて主に言う。「彼らは私の声を聞かず、『主は汝に現れなかった』と言うであろう」(出エジプト記4:1)。またこうも言う。「願う、主よ、汝が遣わそうとする者を遣わせ」(出エジプト記4:13)。
Haec verba demonstrant Moysen invitum obedisse mandatis Domini; ut educeret filios Israel de terra Aegypti: sed quaerendum nobis est, cur tantus vir Domini praeceptum invitus exsecutus sit.
PL 17, 824Dこれらの言葉は、モーセが不本意ながら主の命令に従ったこと、すなわちイスラエルの子らをエジプトの地から導き出すよう命じられたことを示している。しかし我々は、これほどの人が、なぜ不本意ながら主の命令を果たしたのかを問わねばならない。
Verum hanc ejus pertinaciam spiritaliter intelligere debemus; dicit enim Apostolus: Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X, 11) .
PL 17, 824Dしかし我々は、彼のこの頑なさを霊的に解さねばならない。使徒が言うからである。「これらのことはすべて、彼らには象りとして起こった。しかしそれは、諸世の終わりが臨んだ我々を戒めるために書かれた」(一コリント10:11)。
Per Moysen igitur in hoc loco apostoli designantur; in initio namque praedicationis evangelicae apostoli scientes electionem gentium reprobationem esse Judaeorum, nolebant gentibus doctrinam Evangelii tradere, ut de potestate diaboli eruerentur.
PL 17, 824Dそれゆえこの箇所では、モーセによって使徒たちが指される。福音の宣教の初めに、使徒たちは、諸国民の選びがユダヤ人の捨てられることだと知っていたので、諸国民が悪魔の力から救い出されるように福音の教えを諸国民に伝えることを望まなかったのである。
Unde et Dominus in visione quadrupedum atque reptilium Petrum, cur gentes despiceret, reprehendit dicens: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris (Act. X, 15) .
PL 17, 825Aそれゆえ主は、四つ足の獣と這うものの幻において、ペトロがなぜ諸国民を蔑むのかと咎めて言った。「神が清めたものを、汝は俗なるものと言うな」(使徒言行録10:15)。
Ad hunc igitur sensum pertinet illud, quod Dominus dixit ad Moysen: Ne appropinques huc, solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. III, 5) , ac si alicui ex magnis apostolis Dominus dixisset: Quamvis mortuos suscites, quamvis umbra corporis tui aegrotos sanes; in nullo tamen te mihi comparare audeas: quia magna quae agis, non sunt de te, sed ego operor per te.
PL 17, 825Aそれゆえ、主がモーセに言ったこと、「ここに近づくな。汝の足から履物を脱げ。汝の立っている場所は聖なる地である」(出エジプト記3:5)は、この意味にかかわる。それは、主が偉大な使徒たちのうちの誰かに、こう言ったのと同じである。あなたが死者をよみがえらせようと、あなたの体の影で病人を癒やそうと、いかなる点でも私に自らをなぞらえようとはするな。あなたが行う大いなることは、あなたからのものではなく、私があなたを通して働いているのだから。
Calceamenta autem pedes muniunt, ne terram tangant: per terram vero gentes designantur. Solve, inquit, calceamentum de pedibus tuis; id est, aufer odium et despectionem gentium de corde tuo.
PL 17, 825A履物は、足が地に触れないように足を守る。地によっては諸国民が指される。「汝の足から履物を脱げ」と彼は言う。すなわち、諸国民への憎しみと蔑みを、あなたの心から取り去れ。
Locus enim in quo stas, terra sancta est: id est, mundus in quo habitas, meo sanguine redemptus est.
PL 17, 825B「汝の立っている場所は聖なる地である」。すなわち、あなたの住む世界は、私の血によって贖われた。
Et in sequentibus dixit Dominus ad Moysen: Quid est quod tenes in manu tua? At ille dixit: Virga. Ait illi: Projice eam in terram.
PL 17, 825Bまた続く箇所で、主はモーセに言った。「汝が手に持っているものは何か」。彼は言った。「杖」。主は彼に言った。「それを地に投げよ」。
Quam cum projecisset, versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses, dixitque ei Dominus: Apprehende caudam ejus; quam cum apprehendisset, versa est in virgam (Exod. IV, 2) . Per virgam Judaei designantur.
PL 17, 825B彼がそれを投げると、蛇になり、モーセは逃げた。主は彼に言った。「その尾をつかめ」。彼がそれをつかむと、杖に戻った(出エジプト記4:2)。杖によってはユダヤ人が指される。
Moyses virgam in manu tenebat, quia apostoli populum Judaeorum per amorem in corde tenebant, totaque virtute laborabant ut eos per doctrinam suae praedicationis ad salutem perducerent.
PL 17, 825Bモーセが杖を手に持っていたのは、使徒たちがユダヤ人の民を愛をもって心に抱き、自分たちの宣教の教えによって彼らを救いに導こうと、全力で働いたからである。
Projecit Moyses virgam de manu, quia apostoli videntes Judaeos in Christum nullo modo velle credere, amorem eorum a cordibus suis projecerunt. Per colubrum vero diabolus designatur.
PL 17, 825Cモーセが杖を手から投げたのは、使徒たちが、ユダヤ人がキリストを信じようとしないのを見て、彼らへの愛を自らの心から投げ捨てたからである。蛇によっては悪魔が指される。
Versa est igitur virga in colubrum, quia Judaei ex praedicatione apostolorum deteriores effecti, qui ante dicebantur populus Dei, facti sunt filii et membra diaboli. Fugit Moyses, quia apostoli, relictis Judaeis, transierunt ad gentes.
PL 17, 825C杖が蛇になったのは、ユダヤ人が使徒たちの宣教によっていっそう悪くなり、かつては神の民と呼ばれていたのが、悪魔の子ら、悪魔の肢体となったからである。モーセが逃げたのは、使徒たちがユダヤ人を離れて、諸国民のもとへ渡ったからである。
Per caudam vero, quae finis est corporis, Judaei qui in fine mundi nascituri sunt, designantur.
PL 17, 825C体の終わりである尾によっては、世の終わりに生まれるユダヤ人たちが指される。
Moyses igitur caudam serpentis apprehendit, atque in virgam versa est; quia praedicatores sancti in fine mundi Judaeos quodammodo apprehendent; cum per eorum doctrinam ad fidem Christi convertentur, atque ex filiis diaboli efficientur filii Dei.
PL 17, 825Cモーセが蛇の尾をつかむと、それが杖に戻った。聖なる宣教者たちが世の終わりに、ユダヤ人をいわばつかまえるからである。彼らの教えによってユダヤ人はキリストの信仰へと改宗し、悪魔の子らから神の子らとされる。
Nam et illud, quod praecipiente Domino, Moyses manum in sinum misit, et leprosam retraxit, et iterum misit, et sana effecta est; eamdem significationem habet: per manum namque Moysi Judaei designantur.
PL 17, 825Dまた、主の命令でモーセが手を懐に入れ、重い皮膚病にかかった手を引き出し、もう一度入れると、癒やされた手になったこと、これも同じ意味をもつ。モーセの手によってはユダヤ人が指されるからである。
Manum Moyses in sinum misit; quia Apostoli Judaeorum salutem desiderantes, eis doctrinam fidei praedicare non cessabant.
PL 17, 825Dモーセが手を懐に入れたのは、使徒たちがユダヤ人の救いを望んで、信仰の教えを彼らに宣べ伝えることをやめなかったからである。
Moyses manum retraxit, et leprosam invenit; quia Judaei ex praedicatione apostolorum multo pejores effecti, in pessimam lepram incredulitatis atque blasphemiarum delapsi sunt.
PL 17, 825Dモーセが手を引き出すと重い皮膚病にかかっていたのは、ユダヤ人が使徒たちの宣教によってはるかに悪くなり、不信仰と冒瀆という最悪の皮膚病に陥ったからである。
Moyses iterum manum in sinum misit, et sanam retraxit; quia praedicatores sancti in fine mundi Judaeos in sinum recipient, cum eis fidem Christi praedicabunt, eosque ad sanitatem, quam amiserant, reducent.
PL 17, 825Dモーセがもう一度手を懐に入れ、癒やされた手を引き出したのは、聖なる宣教者たちが世の終わりに、ユダヤ人に向かってキリストの信仰を宣べ伝え、彼らを懐に迎え入れ、失った健やかさへと連れ戻すからである。
In sequentibus quoque scriptum est, quod cum reverteretur Moyses in Aegyptum, occurrit ei Dominus, et volebat interficere eum.
PL 17, 826Aさらに続く箇所には、モーセがエジプトへ帰る途中、主が彼に出会い、彼を殺そうとしたと記されている。
Tulit illico Sephora acutissimam petram, et circumcidit carnem praeputii filii sui, tetigitque pedes ejus, et dixit: Sponsus sanguinum tu mihi es (Exod. IV, 25) . Et dimisit eum, postquam dixerat: Sponsus sanguinum tu mihi es, ob circumcisionem.
PL 17, 826Aツィッポラはただちに鋭い石を取り、息子の包皮の肉を切り、彼の足に触れて言った。「汝は私にとって血の花婿である」(出エジプト記4:25)。そして彼は、彼女が「汝は私にとって血の花婿である」と、割礼のゆえに言ったのちに、彼を去らせた。
Si Dominus occidere voluit Moysen, quare non fecit quod voluit, cum Psalmista dicat: Omnia quaecumque voluit Dominus, fecit (Psal. CXXXIV, 6) .
PL 17, 826A主がモーセを殺そうとしたのなら、なぜ望んだことをしなかったのか。詩篇の作者は言っているのに。「主は望んだことをすべて行った」(詩篇134:6)。
Sed voluntas saepe pro comminatione ponitur: comminatus est igitur Dominus Moysi mortem, eo quod incircumcisum filium ferret, sicut ad Abraham loquitur, dicens: Omnis anima ex vobis quae circumcisa non fuerit, peribit de populis suis (Gen. XVII, 14) .
PL 17, 826Aしかし意志はしばしば威嚇の意味で置かれる。つまり主はモーセに、彼が割礼を受けていない子を連れていたために、死を警告したのである。アブラハムに語って、こう言っているとおりである。「汝らのうち、割礼を受けなかった魂はみな、その民のうちから滅びる」(創世記17:14)。
Sed ista praetermittentes, ad spiritalem intelligentiam recurramus. Moyses in hoc loco eos qui ex gentibus crediderunt, designat; in initio namque fidei apostoli et caeteri praedicatores considerantes imbecillitatem gentium fidem Christi suscipientium, noluerunt eis austeriora Christi praecepta primum tradere; ne forte territi non auderent ad fidem Christi suscipiendam accedere.
PL 17, 826Bしかしこれらを措いて、霊的な理解に戻ろう。この箇所でモーセは、諸国民から信じた者たちを指す。信仰の初めに、使徒たちとほかの宣教者たちは、キリストの信仰を受け入れる諸国民の弱さを考慮して、キリストのより厳しい掟を最初から彼らに伝えることを望まなかった。恐れをなして、キリストの信仰を受け入れに来る勇気をなくすといけないからである。
Haec ita esse apostolus Paulus demonstrat, qui eis qui ex gentibus crediderant, per epistolam loquitur, dicens: Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, et non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales (I Cor. III, 2) .
PL 17, 826B使徒パウロは、これがそのとおりであることを示している。諸国民から信じた者たちに手紙で語って言う。「幼子に対するように、キリストにあって、私は汝らに乳を飲ませ、食べ物は与えなかった。まだ汝らにはできなかったし、今もなおできない。汝らはまだ肉の者だからである」(一コリント3:2)。
Sed et apostoli eis, qui apud Antiochiam in Christum crediderant, mandaverunt dicentes: Placuit Spiritui sancto et nobis nihil imponere vobis oneris, nisi ut abstineatis vos ab escis, quae idolis immolantur, et a fornicatione, et suffocato, et sanguine.
PL 17, 826Cまた使徒たちは、アンティオキアでキリストを信じた者たちに命じて言った。「聖なる霊と我々は、偶像に供えられた食べ物と、淫行と、絞め殺されたものと、血とを避けること以外、汝らにいかなる重荷も負わせないことに決めた」。
Comminatus est igitur Dominus Moysi mortem, eo quod carnem praeputii filii sui circumcidere dissimularet: quia credentibus ex gentibus, eo quod tepidi essent in charitate, Dominus mortem comminatus est; cum eis praecepta Evangelii sui anteposuit, ubi scriptum est: Arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam; et pauci sunt, qui vadunt per eam.
PL 17, 826Cそれゆえ主がモーセに死を警告したのは、彼が息子の包皮の肉を割礼することを怠ったからである。すなわち、主が諸国民から信じた者たちに死を警告したのは、彼らが愛において生ぬるかったからである。そのとき主は、自らの福音の掟を彼らの前に置いた。そこにはこう記されている。「命に至る道は狭く、細い。それを行く者は少ない」。
Lata et spatiosa via est, quae ducit ad mortem; et multi sunt, qui vadunt per eam (Matth. VII, 14) ; et iterum: Qui non bajulat crucem suam, et sequitur me, non est me dignus (Luc. XIV, 27) ; et multa alia quae de resecatione vitiorum in Evangelio, et in dictis apostolicis inveniuntur.
PL 17, 826C「死に至る道は広く、開けている。それを行く者は多い」(マタイ7:14)。またこうも言う。「自分の十字架を担わず、私に従わない者は、私にふさわしくない」(ルカ14:27)〔「私にふさわしくない」の句はマタイ10:38〕。そのほか、悪徳を切り取ることについて、福音書と使徒たちの言葉に見いだされる多くのことがある。
Per petram vero Christus intelligitur, acumen autem petrae dura praecepta Evangelii. Tulit igitur Sephora acutissimam petram, et circumcidit carnem praeputii filii sui; quia Ecclesia cernens filios suos nullo modo posse perfectam consequi salutem, nisi omnia desideria carnalia ab eorum corporibus exstirparet, tulit austeriora praecepta Evangelii, et amputavit a corporibus filiorum suorum omnium nutrimenta vitiorum.
PL 17, 826D石によってはキリストが解される。石の鋭さは福音の厳しい掟である。ツィッポラが鋭い石を取って息子の包皮の肉を切ったのは、教会が、肉のすべての欲望を子らの体から根こそぎにしないかぎり、子らが完全な救いに到達できないと見たので、福音のより厳しい掟を取り、子らの体から悪徳のあらゆる養いを切り落としたからである。
In pedibus vero finis est corporis: Sephora igitur post circumcisionem pedes filii sui tetigit; quia ille circumcisionem salutiferam percipit, qui in bono quod coepit, usque in finem vitae perseverat.
PL 17, 826D足には体の終わりがある。ツィッポラが割礼ののちに息子の足に触れたのは、救いをもたらす割礼を受けるのは、始めた善に命の終わりまで耐え抜く者だからである。
Postquam autem Sephora pedes filii sui tetigit, jam non filium, sed sponsum vocat: sponsus vero Ecclesiae Christus est. Sed et ipsa ejus sponsa vocatur, sicut dicit Joannes Baptista: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III, 29) .
PL 17, 827Aさてツィッポラは、息子の足に触れたのち、もはや息子ではなく花婿と呼ぶ。教会の花婿はキリストである。しかし教会自身もキリストの花嫁と呼ばれる。洗礼者ヨハネが言うとおりである。「花嫁を持つ者が花婿である」(ヨハネ3:29)。
Quem et sponsum sanguinum vocat; quia Christi sanguine est redempta. Filii ergo Ecclesiae post circumcisionem vitiorum, et in bonis operibus vitae consummationem jam non filii, sed sponsi vocantur; quia illi conjuncti sunt in coelis per copulationem membrorum, qui sponsus Ecclesiae in terra vocatur, et est.
PL 17, 827A彼女はその者を血の花婿とも呼ぶ。教会はキリストの血によって贖われたからである。それゆえ教会の子らは、悪徳の割礼ののち、善い業において生を全うしたのちには、もはや子らではなく花婿と呼ばれる。彼らは、地上で教会の花婿と呼ばれ、また実際にそうである者と、天において肢体の結合によって結び合わされているからである〔illi と qui の係りは定かでない。qui をキリストと取った〕。
Et quoniam non possumus omnia quae per Moysen in Aegypto gesta sunt, commemorare, pauca de iis quae post egressionem Israelitici populi ex Aegypto ab eis gesta sunt, ponamus.
PL 17, 827Aモーセを通してエジプトで行われたことをすべて語り起こすことはできないので、イスラエルの民がエジプトを出たのちに彼らによって行われたことのうち、少しを述べよう。
Filii igitur Israel ut Pharaonem et Aegyptios evaderent, per medium sicci maris transierunt, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris (Exod. XIV, 22) .
PL 17, 827Bイスラエルの子らは、ファラオとエジプト人から逃れるために、乾いた海の真ん中を通り、水は彼らの右と左で壁のようであった(出エジプト記14:22)。
Similiter et populus gentium, ut diabolum omnesque ejus satellites evaderent, per aquam baptismatis transierunt. Et qui antea erant filii diaboli, ex aqua et Spiritu sancto, qui per columnam ignis designabatur, renati effecti sunt filii Dei.
PL 17, 827B同じく、諸国民の民も、悪魔とそのすべての従者から逃れるために、洗礼の水を通った。以前は悪魔の子らであった者たちが、水と、火の柱によって指されていた聖なる霊とから、新たに生まれて、神の子らとされた。
Aqua ergo maris filios Israel salvavit, Pharaonem vero cum omnibus satellitibus suis necavit; quia aqua baptismatis imaginem Dei salvat, peccata quibus servierat, exstinguit: diabolus autem unicuique exstinguitur, qui eum fideliter cum omnibus pompis ejus abrenuntiat.
PL 17, 827Bこうして海の水はイスラエルの子らを救い、ファラオをそのすべての従者とともに滅ぼした。洗礼の水は神の像を救い、それが仕えてきた罪を消すからである。悪魔は、信仰をもって悪魔とそのすべての行列を捨てる者それぞれにおいて消される。
Aquae vero quae pro muro eis erant a dextris et a sinistris, fidem designabant nostram, quam in baptismate percepimus, quae murus est noster, ex utraque parte defendens nos et ab invisibilibus hostibus et a visibilibus.
PL 17, 827C右と左で彼らの壁となった水は、我々が洗礼で受けた我々の信仰を表していた。それは我々の壁であり、両側から我々を、見えない敵からも見える敵からも守っている。
Post transitum maris Rubri venerunt in Marath, ubi aquas amaras invenerunt, quas bibere non poterant. Et ostendit Dominus Moysi lignum, quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt (Exod. XV, 23) .
PL 17, 827C紅海を渡ったのち、彼らはマラに来て、苦い水を見いだし、それを飲むことができなかった。主はモーセに木を示した。彼がそれを水に投げ入れると、水は甘くなった(出エジプト記15:23)。
Per aquas amaras lex Moysi designatur: per lignum autem passionem Christi, eo quod in ligno crucis completa fuerit, debemus intelligere.
PL 17, 827C苦い水によってはモーセの律法が指される。木によっては、十字架の木の上で成し遂げられたゆえに、キリストの受難を解さねばならない。
Populus igitur qui ex Aegypto egressus est, aquas amaras invenit; quia Legem acceperunt, quam implere non potuerunt: sed gentibus ad fidem Christi venientibus amaritudo Legis per passionem et resurrectionem Christi in dulcedinem versa est, quia ab eis spiritaliter, non carnaliter intellecta est.
PL 17, 827Cエジプトから出た民が苦い水を見いだしたのは、彼らが、果たすことのできない律法を受けたからである。しかし諸国民がキリストの信仰に来たとき、律法の苦さは、キリストの受難と復活によって甘さに変わった。彼らは律法を肉的にではなく霊的に解したからである。
Illud etiam quod in Elim duodecim fontes repererunt, et castra metati sunt juxta aquas (Ibid., 27) , eamdem significationem habet; per aquas namque duodecim fontium doctrina novi Testamenti designatur, quae a duodecim fontibus, id est, a duodecim apostolis per universum mundum emanavit: per septuaginta autem palmas vetus Testamentum designatur, eo quod per interpretationem Septuaginta interpretum ad notitiam gentium usque pervenerit.
PL 17, 827Dまたエリムで十二の泉を見いだし、水のほとりに陣を張ったこと(出エジプト記15:27)も、同じ意味をもつ。十二の泉の水によっては新約の教えが指され、それは十二の泉、すなわち十二人の使徒から全世界に流れ出た。七十本のヤシによっては旧約が指される。七十人の訳者の翻訳を通して諸国民に知られるに至ったからである。
Iis nihilominus intermissis, pauca de iis quae in Lege irrationabilia esse videntur, dicamus.
PL 17, 828Aそれらはさておき、律法において不合理に見える事柄について、少し述べよう。
Praecepit Dominus filiis Israel: Non coques haedum in lacte matris suae (Exod. XXIII, 19) ; et iterum: Non arabis simul in bove et asino; et non indues vestem, quae ex lana linoque contexta est (Deut. XXII, 10) .
PL 17, 828A主はイスラエルの子らに命じた。「汝は子山羊をその母の乳で煮てはならない」(出エジプト記23:19)。また、「汝は牛と驢馬を並べて耕してはならない。また、羊毛と亜麻で織った衣を着てはならない」(申命記22:10)〔羊毛と亜麻の句は申命記22:11〕。
Quid enim peccat quis, si haedum in lacte matris coquat? aut quid agricola delinquit, si cum bobus et asinis terram vomere scindat? aut quid offendit aliquis, si vestem ex lana linoque contextam induat?
PL 17, 828Aいったい、子山羊を母の乳で煮る者が、何の罪を犯すというのか。あるいは、農夫が牛と驢馬とともに鋤で土を割いたところで、何の過ちを犯すというのか。あるいは、羊毛と亜麻で織った衣を着る者が、何に背くというのか。
Sed spiritaliter haec omnia intelligenda sunt; per haedum namque unusquisque peccator designatur: mater autem nostra primi parentes fuerunt, ex quibus omnes procreati sumus: lac vero matris vitia sunt, quae de originali peccato processerunt; nisi enim originale peccatum fuisset, vitium nullum esset.
PL 17, 828Aしかし、これらはすべて霊的に解されねばならない。すなわち、子山羊によってひとりひとりの罪人が指され、我々の母とは最初の親たちであり、我々すべては彼らから生み出された。母の乳とは、原罪から生じた悪徳である。原罪がなかったなら、いかなる悪徳もなかっただろうからである。
De hoc matris lacte Psalmista loquitur, dicens: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7) . Haedus igitur in lacte matris coquitur, dum quilibet peccator igne vitiorum usque ad diem mortis suae exuritur.
PL 17, 828Bこの母の乳のことを、詩篇の作者は語って言う。「見よ、私は不法のうちに身ごもられ、罪のうちに母は私を産んだ」(詩篇50:7)。それゆえ、子山羊が母の乳で煮られるとは、どの罪人も死の日まで悪徳の火に焼かれ続けることである。
Praecepit ergo Dominus, ne coquatur haedus in lacte matris suae, id est, ut peccator non sinatur usque in diem mortis suae in peccatis permanere: sed ante diem mortis suae ad bona opera agenda revocetur, ne pereat.
PL 17, 828Bそれゆえ、主は子山羊をその母の乳で煮てはならないと命じたが、これは、罪人が死の日まで罪にとどまるのを放置してはならず、死の日より前に善い業を行うよう呼び戻して、滅びないようにせよ、ということである。
Non arabis simul in bove et asino (Deut. XXII, 10) . Per bovem apostolos, caeterosque praedicatores: per asinum populum Judaeorum possumus intelligere. Aramus vero, quando secundum traditionem sanctorum nosmetipsos in bonis operibus exercemus.
PL 17, 828B「汝は牛と驢馬を並べて耕してはならない」(申命記22:10)。牛によって使徒たちとその他の宣教者たちを、驢馬によってユダヤ人の民を解することができる。我々が耕すとは、聖徒たちの伝承に従って、我々自身を善い業で鍛えることである。
In bove igitur et asino simul arat, quicumque doctrinam apostolorum, traditionesque Judaeorum simul servare nititur. A qua doctrina Paulus apostolus Galatas revocare studuit, cum diceret: O insensati Galatae! quis vos fascinavit veritati non obedire?
PL 17, 828Cしたがって、牛と驢馬を並べて耕すとは、使徒たちの教えとユダヤ人の伝承を同時に守ろうと努める者のことである。使徒パウロは、ガラテヤ人をこの教えから呼び戻そうと努めて、こう言った。「ああ、愚かなガラテヤ人よ。誰が汝らを惑わして、真理に従わなくさせたのか」。
Dico enim vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest (Galat. III, 1) . Possumus etiam per bovem quemlibet sapientem praedicatorem, per asinum vero stultum intelligere.
PL 17, 828C「私は汝らに言う。もし汝らが割礼を受けるなら、キリストは汝らに何の益ももたらさない」(ガラテヤ3:1)〔引かれた句のうち「私は汝らに言う」以下はガラテヤ5:2〕。また、牛によってどのような賢い宣教者をも、驢馬によって愚かな者を解することもできる。
Praecipitur ergo ut non aretur simul in bove et asino, id est, ut non copuletur stultus sapienti in praedicationis officio.
PL 17, 828Cそれゆえ、牛と驢馬を並べて耕してはならないと命じられるのは、愚かな者を賢い者と、宣教の務めにおいて組ませてはならないということである。
Hoc autem quod dicit: Non induas vestem ex lana linoque contextam (Deut. XXII, 11) , secundum superiorem sensum possumus intelligere; per lanam namque, quae vestis est ovium, doctrinam apostolorum: per linum vero, quod ex terra oritur, doctrinam Judaeorum possumus intelligere.
PL 17, 828Dまた、「汝は羊毛と亜麻で織った衣を着てはならない」(申命記22:11)と言うこの句も、先の意味に従って解することができる。すなわち、羊の衣である羊毛によって使徒たちの教えを、地から生える亜麻によってユダヤ人の教えを解することができる。
Vestem ergo induimus, cum nosmetipsos bonis operibus circumdamus: ex lana autem linoque contexta utitur veste, qui cum traditionibus apostolorum etiam traditiones Judaeorum vult observare.
PL 17, 828D我々が衣を着るとは、善い業で自分を包むことである。羊毛と亜麻で織った衣を用いる者とは、使徒たちの伝承とともにユダヤ人の伝承をも守ろうとする者である。
Praecepit etiam Dominus Moysi, ut si quis leprosus mundatus esset, veniret ad sacerdotem, et offerret duos passeres sacerdoti.
PL 17, 829Aまた、主はモーセに命じた。もし重い皮膚病の者が清められたなら、祭司のところへ来て、二羽のスズメを祭司に献げよ、と。
Ex quibus ille unum immolans, decurrere faceret sanguinem ejus in aquas viventes, et intingens passerem vivum in aquas, in quibus sanguinem immolati passeris decurrere fecerat, cum ligno cedrino, lana coccinea, et hyssopo aspergeret septies leprosum, et tunc rite mundaretur (Levit. XIV, 3 et seq.) .
PL 17, 829A祭司はその一羽を屠って、その血を生ける水の中に流れ落とさせ、生きたスズメを、屠られたスズメの血を流れ落とさせた水に浸し、杉の木と緋色の羊毛とヒソプとともに、重い皮膚病の者に七度振りかけ、そうして初めて、その者は正しく清められた(レビ記14:3以下)。
Per sacerdotem Christus intelligitur: duo vero passeres duorum Testamentorum doctores intelliguntur: per aquas autem viventes praecepta Evangelii designantur, de quibus Dominus dicit in Evangelio: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38) .
PL 17, 829A祭司によってキリストが解され、二羽のスズメによって二つの契約の教師たちが解される。生ける水によっては福音の掟が指される。これについて主は福音書で言う。「私を信じる者は、聖書が言うとおり、その腹から生ける水の川が流れ出る」(ヨハネ7:38)。
Aquas vivas vocat, eo quod vitam aeternam praestent facientibus ea. Per passerem igitur immolatum, sicut diximus, doctores Judaeorum, sacerdotes videlicet, scribae et pharisaei designantur.
PL 17, 829Bそれを行う者に永遠の生命を与えるがゆえに、生ける水と呼ぶのである。したがって、屠られたスズメによっては、先に述べたとおり、ユダヤ人の教師たち、すなわち祭司たち、律法学者たち、ファリサイ派の人々が指される。
Sanguis vero, qui vitam passeri praestabat, spiritalis est intelligentia, quae in observationibus Judaeorum latebat.
PL 17, 829Bスズメに命を与えていた血とは、ユダヤ人の遵守事項のうちに隠れていた霊的な理解である。
Et sicut passer sine sanguine mortuus efficitur, ita et multae observationes Judaeorum, si spiritalis intelligentia defuisset, vanae esse viderentur.
PL 17, 829Bスズメが血を失えば死んだものとなるように、ユダヤ人の遵守事項の多くも、霊的な理解が欠けていたなら、空しいと見えただろう。
Postquam ergo sanguis passeris apparuit, atque in aquas vivas decurrit, passer mortuus est; quia postquam spiritalis intelligentia, quae in observationibus Judaeorum latebat, per gratiam Domini nostri Jesu Christi manifestata est, quaedam observationes legales nihil profuerunt: sed et ipsi qui propter custodiam Legis fidem Christi spreverunt, secundum animam mortui sunt.
PL 17, 829Bそれゆえ、スズメの血が現れて生ける水に流れ落ちたのち、スズメは死んだ。それは、ユダヤ人の遵守事項のうちに隠れていた霊的な理解が、我々の主イエス・キリストの恩寵によって明らかにされたのち、律法に属する遵守事項のいくつかは何の益ももたらさなくなったからである。のみならず、律法を守るためにキリストの信仰を軽んじた者たち自身も、魂において死んだ。
Sanguis igitur passeris aquis viventibus admixtus est; quia omnis Scriptura, quae ad novum Testamentum pertinet, exemplis veteris Testamenti spiritaliter intellectis repleta est.
PL 17, 829Cこうして、スズメの血は生ける水に混ぜ合わされた。新約に属するすべての書は、霊的に解された旧約の例で満ちているからである。
Per lignum vero cedrinum Pater, per hyssopum Filius: per lanam autem coccineam, quae fulgorem ignis habet, Spiritus sanctus designatur.
PL 17, 829C杉の木によっては父が、ヒソプによっては子が、火の輝きをもつ緋色の羊毛によっては聖なる霊が指される。
Iis tribus qui rite mundari volebat, aspergebatur; quia nullus per aquam baptismatis a lepra peccatorum mundari potest, nisi sub invocatione Patris et Filii et Spiritus sancti.
PL 17, 829C正しく清められようとする者は、この三つを振りかけられた。誰も、父と子と聖なる霊の名を呼ぶことなしには、洗礼の水によって罪の重い皮膚病から清められることはできないからである。
Sed si per haec tria Pater et Filius et Spiritus sanctus designantur, cur passer vivus quartus adjungitur? Per passerem namque vivum praedicatores novi Testamenti designatos fuisse diximus.
PL 17, 829Cしかし、この三つによって父と子と聖なる霊が指されるのなら、なぜ第四のものとして生きたスズメが加えられるのか。生きたスズメによっては、新約の宣教者たちが指されたと、我々は述べた。
Sacerdos ergo ligno cedrino, cocco, et hyssopo passerem vivum adjungebat; quia Dominus noster Jesus Christus in invocatione sui nominis, et Patris et Spiritus sancti adjungit ministerium sacerdotum, nosque a peccatis nostris, qui per leprosum designamur, per eorum invocationem, et per aquam baptismatis abluit.
PL 17, 829D祭司が、杉の木と緋色の羊毛とヒソプに生きたスズメを加えたのは、我々の主イエス・キリストが、自らの名と父と聖なる霊の名を呼ぶことに、祭司たちの務め〔sacerdos〕を加え、重い皮膚病の者によって指される我々を、彼らが名を呼ぶことにより、また洗礼の水によって、我々の罪から洗い清めるからである。
Qui passer in aquis viventibus intingi jubetur; quia qui alios docet, in divinis Scripturis doctum esse oportet: nam si caecus caecum ducere tentaverit, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14) .
PL 17, 829Dこのスズメは生ける水に浸すよう命じられる。他の者を教える者は、神の書に通じていなければならないからである。実に、「盲人が盲人を導こうとするなら、二人とも穴に落ちる」(マタイ15:14)。
Qui leprosus septies aspergi praecipitur, quia nullius munditia sine donis septem Spiritus sancti perfecta esse potest. Quis enim sine timore Dei, sine pietate caeterisque virtutibus salvus esse potest?
PL 17, 830A重い皮膚病の者が七度振りかけられるよう命じられるのは、聖なる霊の七つの賜物なしには、誰の清さも完全にはなりえないからである。神への畏れなく、敬虔なく、その他の徳なくして、誰が救われえようか。
Sed cum unusquisque a praedicatoribus fidei qualiter vivere debeat secundum mandata Dei docetur, septies aqua viva aspergitur.
PL 17, 830Aしかし、ひとりひとりが、神の掟に従ってどのように生きるべきかを信仰の宣教者たちから教えられるとき、七度、生ける水を振りかけられているのである。
Post emundationem vero leprosi passer vivus in agro avolare sinebatur; quia praedicatores sancti post expletum officium praedicationis suae in agro patriae coelestis avolare promerentur.
PL 17, 830A重い皮膚病の者が清められたのち、生きたスズメは野に飛び去るのを許された。聖なる宣教者たちは、宣教の務めを果たし終えたのち、天の故郷の野に飛び去るに値するとされるからである。
In alio quoque loco scriptum est; quia praecepit Dominus Moysi, ut offerrent filii Israel sacerdoti caprum emissarium, poneretque sacerdos manus super caput ejus, et confiteretur super eum peccata filiorum Israel, et mitteret eum per hominem paratum, in desertum; ut portaret peccata filiorum Israel in desertum.
PL 17, 830A別の箇所にも書かれている。主はモーセに命じた。イスラエルの子らは放たれる雄山羊を祭司に献げ、祭司はその頭に手を置き、その上でイスラエルの子らの罪を告白し、備えのできた人の手によってそれを荒れ野に送り出して、イスラエルの子らの罪を荒れ野へ担わせよ、と。
Ille autem qui caprum emissarium in desertum ducebat, non permittebatur in castra ingredi, nisi prius lavaret vestimenta sua (Levit. XVI, 10 et seq.) .
PL 17, 830B放たれる雄山羊を荒れ野に連れて行った者は、先に自分の衣を洗わなければ、陣営に入ることを許されなかった(レビ記16:10以下)。
Eamdem ergo significationem habet sacerdos, quam et caper emissarius; significant enim Dominum nostrum Jesum Christum.
PL 17, 830Bそれゆえ、祭司は放たれる雄山羊と同じ意味をもつ。どちらも我々の主イエス・キリストを表すからである。
Sacerdos igitur super caprum emissarium peccata filiorum Israel confessus est; quia Filius Dei peccata generis humani super hominem quem assumpsit, posuit, ut pro eis ipse moreretur.
PL 17, 830B祭司が放たれる雄山羊の上でイスラエルの子らの罪を告白したのは、神の子が、人類の罪を、自分が受け取った人間の上に置いたからである。それは、彼らのために自らが死ぬためであった。
Per desertum vero, cujus habitationem omnes deliciosi perhorrescunt, crux designatur, cunctis reis valde horribilis.
PL 17, 830B荒れ野、すなわち贅沢を好む者がみな住むことを恐れる所によっては、十字架が指される。それは、咎ある者すべてにとって、きわめて恐ろしいものである。
Duxit ergo homo paratus caprum emissarium in desertum, quia Judaei qui ad hoc scelus perpetrandum praesciti fuerant, Dominum nostrum Jesum Christum crucifixerunt.
PL 17, 830Bこうして、備えのできた人が放たれる雄山羊を荒れ野に連れて行った。この悪事を成し遂げるよう前もって知られていたユダヤ人たちが、我々の主イエス・キリストを十字架につけたからである。
Illi autem qui caprum emissarium in desertum duxerat, praeceptum est ut lavaret prius vestimenta sua, et sic ingrederetur in castra; quia Judaei interfectores Christi in castra Ecclesiae ingredi non potuerunt, nisi prius aqua baptismatis abluerentur.
PL 17, 830C放たれる雄山羊を荒れ野に連れて行った者には、先に自分の衣を洗い、そののち陣営に入るよう命じられた。キリストを殺したユダヤ人たちは、先に洗礼の水で洗われなければ、教会の陣営に入ることができなかったからである。
Et in Deuteronomio praecepit Moyses filiis Israel, dicens: Si transieris per agrum, et inveneris avem incubantem super pullos suos; ne teneas avem cum pullis suis, sed dimitte avolare avem in campum, et captos tene filios; ut longo vivas tempore in terra, quam Dominus Deus tuus dederit tibi (Deuter. XXII, 6) .
PL 17, 830Cまた申命記で、モーセはイスラエルの子らに命じて言う。「もし汝が野を通りかかり、雛の上に伏している鳥を見つけたなら、その鳥を雛とともに捕えてはならない。鳥は野へ飛び去らせ、捕えた雛だけを手元に置け。汝が、汝の神である主が汝に与える地で、長く生きるためである」(申命記22:6)。
Numquid dimissio aviculae dies alicujus augere poterat? Non, sed spiritualiter intelligendum est. Per avem unaquaeque sancta anima designatur: per pullos autem ejus bona opera intelliguntur.
PL 17, 830C小鳥を放すことが、誰かの日々を延ばしえたというのか。そうではなく、霊的に解されねばならない。鳥によってはひとりひとりの聖なる魂が指され、その雛によっては善い業が解される。
Nam sicut avis pullos suos sub alas congregat, ut eos fovendo nutriat; ita unaquaeque sancta anima opera sua intra cordis secreta recondit, et ea semper augendo multiplicat et nutrit, ut ex iis mercedem plenissimam recipiat.
PL 17, 830D鳥が雛を翼の下に集め、温めて養うように、ひとりひとりの聖なる魂も、自らの業を心の奥に蔵め、それを絶えず増し加えて殖やし、養い、そこから最も豊かな報いを受けるからである。
Avem itaque cum pullis suis invenimus, cum aliquem justum pro suis bonis operibus amando amplectimur.
PL 17, 830Dこうして我々が雛を連れた鳥を見いだすとは、ある義人を、その善い業のゆえに愛して抱きしめるときのことである。
Avem in agro avolare permittimus, cum eum quem diligebamus, per mortem ad regna coelestia conscendisse gaudemus: filios vero ejus captos tenemus, si ejus bona opera in mente retinemus, atque in eorum imitatione proficimus.
PL 17, 830D鳥を野に飛び去らせるとは、我々が愛していた人が死を通って天の国に昇ったことを喜ぶときのことである。その雛を捕えて手元に置くとは、その人の善い業を心にとどめ、それを模範として進歩するときのことである。
Et in hoc longitudinem vitae nobis acquirimus, quae non nisi in coelesti beatitudine constitutis datur. De apertione tertii sigilli pauca de multis diximus, nunc ordinem prosequamur.
PL 17, 831Aこうして我々は、命の長さをも得る。それは天の浄福のうちにある者にしか与えられない。第三の封印を開くことについては、多くのうちの少しを語った。今は順序を追って進もう。
(Vers. 5.) Audivi tertium animal dicens: Veni et vide; id est, intellige spiritaliter Scripturam Legis. Et ecce equus niger, et qui sedebat super eum, habebat stateram in manu sua.
PL 17, 831A(第5節)「私は第三の生き物が『来て見よ』と言うのを聞いた」。すなわち、律法の書を霊的に解せ、ということである。「見よ、黒い馬。その上に座る者は、手に秤を持っていた」。
Per equum nigrum doctores Legis possumus intelligere; nigredo enim equi sive obscuritatem Legis, quam docuerunt, sive duritiam designat.
PL 17, 831A黒い馬によって、律法の教師たちを解することができる。馬の黒さは、彼らが教えた律法の暗さ、あるいは堅さを表すからである。
Nam et Moyses velamen habebat super faciem suam, eo quod splendor vultus ejus, id est, spiritalis intelligentia in Lege a lippientibus oculis non posset videri.
PL 17, 831Aモーセも顔に覆いをかけていた。その顔の輝き、すなわち律法のうちにある霊的な理解は、目の弱った者には見ることができなかったからである。
Sessor autem equi Dominus est: statera vero aequitatem judicii legalis demonstrat, ut est istud: Animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, pedem pro pede (Exod. XXI, 23) , et qualem inflixerit quis maculam, talem et sustinere cogatur.
PL 17, 831B馬に座る者は主である。秤は、律法の裁きの公平を示す。たとえば、「魂には魂、目には目、歯には歯、足には足」(出エジプト記21:23)、また、人がどのような傷を負わせたなら、同じ傷を負うよう強いられる、というようにである。
(Vers. 6.) Et audivi vocem in medio quatuor animalium dicentem. Potest per vocem quae facta est in medio quatuor animalium, vox Ecclesiae accipi, Domini misericordiam implorantis.
PL 17, 831B(第6節)「私は、四つの生き物の真ん中で声が言うのを聞いた」。四つの生き物の真ん中に起こったこの声は、主の慈しみを請い求める教会の声と解することができる。
Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario, et vinum et oleum ne laeseris. Magna sunt quae protulit, et valde obscura.
PL 17, 831B「小麦は二リブラが一デナリオン、大麦は二リブラの三つが一デナリオン。ぶどう酒と油を損なうな」。彼が述べたことは大きく、きわめて暗い。
Per triticum ex quo panis optimus conficitur, divinam Scripturam possumus accipere, quae est panis animarum: duae vero librae tritici duo Testamenta designant, quibus divina Scriptura dividitur.
PL 17, 831B最良のパンが作られる小麦によって、魂のパンである神の書を解することができる。小麦の二リブラは、神の書が分かたれる二つの契約を表す。
Ex iis duabus libris tritici magnam ciborum copiam nobis sancti patres praeparaverunt, qui eam multipliciter exposuerunt: denarius autem Dominum designat.
PL 17, 831Cこの小麦の二リブラから、聖なる教父たちは我々に豊かな食物を備えた。彼らはそれをさまざまに解き明かしたのである。デナリオンは主を表す。
Binae ergo librae tritici denario copulantur; quia quod sancta scriptura loquitur, ad unius Dei omnipotentiam, magnitudinem, bonitatem, atque severitatem pertinet; quidquid enim boni erga proximos agimus, de illo est, non de nobis.
PL 17, 831Cそれゆえ、小麦の二リブラはデナリオンと結び合わされる。聖なる書が語ることは、ただ一人の神の全能、偉大さ、善、そして厳しさに関わるからである。我々が隣人に対して行うどんな善も、彼から出るのであって、我々から出るのではない。
Per asperitatem vero hordei opera sanctorum designantur: quae aspera quidem videntur per operationem, sed spes ea suavia facit, sicut dicit Dominus: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30) .
PL 17, 831C大麦のざらつきによっては、聖徒たちの業が指される。それは行うことにおいては確かにざらついて見えるが、希望がそれを快いものにする。主が言うとおりである。「私の軛は快く、私の荷は軽い」(マタイ11:30)。
Tres autem bilibres hordei sunt: non inconvenienter ergo per senarium numerum, qui perfectus est, opera sanctorum designantur, quia perfectio sanctorum ex bonis operibus accrescit.
PL 17, 831C大麦は二リブラの三つである。それゆえ、完全である六の数によって聖徒たちの業が指されるのは、ふさわしくないことではない。聖徒たちの完全さは、善い業から増し加わるからである。
Tres bilibres ergo hordei denario conjunguntur; quia quidquid boni electi in hoc saeculo operantur, quidquid adversi patiuntur, pro amore unius Dei omnipotentis agunt et patiuntur.
PL 17, 831Dこうして、大麦の二リブラの三つはデナリオンと結び合わされる。選ばれた者たちがこの世で行う善はすべて、また耐え忍ぶ逆境はすべて、ただ一人の全能の神への愛のゆえに行い、耐えるからである。
Aliter: per equum ii qui per Legem salvi facti sunt, designantur: per ascensorem ejus ipse dator Legis: per stateram vero aequitas judicii ejus.
PL 17, 831D別の解き方。馬によっては、律法によって救われた者たちが指され、その乗り手によっては、律法を与えた者自身が、秤によっては、その裁きの公平が指される。
Consequens est ut per binas libras tritici et per tres bilibres hordei vetus Testamentum intelligamus: per binas ergo libras tritici duo praecepta charitatis, quae in Lege et prophetis specialiter commendantur, designantur, sicut Dominus dicit in Evangelio: In iis duobus mandatis tota Lex pendet et prophetae (Matth. XXII, 40) .
PL 17, 831Dそうなると、小麦の二リブラと大麦の二リブラの三つによって、旧約を解することになる。小麦の二リブラによっては、律法と預言者たちのうちで特に勧められている愛の二つの掟が指される。主が福音書で言うとおりである。「この二つの掟に、律法全体と預言者たちがかかっている」(マタイ22:40)。
Et per tres bilibres hordei vetus Testamentum possumus accipere; eo quod in tres partes ab Hebraeis dividatur, in Prophetas, in Legem, in Hagiographa.
PL 17, 832Aまた、大麦の二リブラの三つによっても旧約を解することができる。旧約はヘブライ人たちによって三つの部分に分けられる。預言者、律法、ハギオグラファ〔諸書〕である。
Nec inconvenienter per hordeum, quod asperum habet corticem, vetus Testamentum designatur, propter asperitatem videlicet praeceptorum legalium.
PL 17, 832Aざらついた殻をもつ大麦によって旧約が指されるのも、ふさわしくないことではない。すなわち、律法上の掟のざらつきのゆえである。
Nam sicut hordeum infra asperitatem corticis sui medullam continet, ex qua panis conficitur, ita et infra litteram veteris Testamenti spiritalis intelligentia continetur, ex qua a magistris Ecclesiae panis doctrinae spiritalis conficitur, ad nutrimenta fidelium proficiens; scribit enim apostolus Paulus quia nullum ad perfectum adduxit Lex, nullum scilicet eorum qui eam carnaliter intelligunt et operantur: eos vero qui eam spiritaliter intelligunt et operantur, ad perfectionis culmen sine dubio erigit (Hebr. VII, 19) .
PL 17, 832A大麦がそのざらついた殻の内側に、パンの作られる粉の心を含むように、旧約の文字の内側にも霊的な理解が含まれている。そこから、教会の教師たちによって霊的な教えのパンが作られ、信者たちの糧となる。使徒パウロは、律法は誰をも完全にまで導かなかったと書く。すなわち、律法を肉的に解し行う者の誰をも、ということである。しかし、律法を霊的に解し行う者たちは、疑いなく完全の頂へと引き上げられる(ヘブライ7:19)。
Tres ergo librae hordei duplicantur, ut ad senarium, qui perfectus est numerus, perveniant; cum vetus Testamentum a doctoribus Ecclesiae primo historialiter, postea spiritaliter intelligitur, ejusque spiritalis intelligentia operibus impletur.
PL 17, 832Bそれゆえ、大麦の三リブラは倍にされて、完全な数である六に至る。旧約が、教会の教師たちによってまず歴史として、のちに霊的に解され、その霊的な理解が業によって満たされるときのことである。
Per denarium autem aeterna vita designatur, sicut Dominus docet in Evangelio (Matth. XX, 2) .
PL 17, 832Bデナリオンによっては永遠の生命が指される。主が福音書で教えるとおりである(マタイ20:2)。
Precatur igitur Dominum Ecclesia, et dicit: Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario, id est, ii qui duo praecepta charitatis secundum doctrinam Legis atque Prophetarum, patribus videlicet veteris Testamenti: similiter et eis qui vetus Testamentum spiritaliter intelligunt et operantur, id est, fidelibus Ecclesiae, denarium vitae aeternae dignare largiri.
PL 17, 832Bそれゆえ、教会は主に祈って言う。「小麦は二リブラが一デナリオン、大麦は二リブラの三つが一デナリオン」。すなわち、律法と預言者たちの教えに従って愛の二つの掟〔を守った〕者たち、つまり旧約の父祖たちに、同様に、旧約を霊的に解し行う者たち、すなわち教会の信者たちにも、永遠の生命のデナリオンを与えよ、ということである。〔底本は ii(主格)で、動詞を欠く。「守った」を補い、iis(与格)と読んだ〕
Per austeritatem vero vini activam vitam, per pinguedinem olei contemplativam possumus accipere.
PL 17, 832Cぶどう酒の渋みによっては活動的な生を、油の濃厚さによっては観想的な生を解することができる。
Quod ergo dicit: Vinum et oleum ne laeseris, tale est ac si diceret: Eos qui tibi per activae vitae opera sive contemplativae servire studuerunt, ne laeseris, cum ad judicium veneris.
PL 17, 832C「ぶどう酒と油を損なうな」と言うのは、こう言うのに等しい。活動的な生の業によって、あるいは観想的な生の業によって、汝に仕えようと努めた者たちを、汝が審判に来るとき、損なうな。
(Vers. 7.) Sequitur: Et cum aperuisset sigillum quartum. Apertio sigilli quarti ad prophetas pertinet, qui adventum Christi, passionem, et resurrectionem ejus, vocationemque gentium et aperto sermone, et per varias figuras praedixerunt: Salvator igitur noster quartum sigillum aperuit, quando intelligentiam prophetarum doctoribus Ecclesiae praebuit.
PL 17, 832C(第7節)続いて、「そして第四の封印を開いたとき」。第四の封印を開くことは、預言者たちに関わる。彼らは、キリストの到来、受難、復活、また諸国民の召命を、明らかな言葉によっても、さまざまな象りによっても予告した。それゆえ、我々の救い主は、預言者たちの理解を教会の教師たちに与えたとき、第四の封印を開いたのである。
Sed de dictis prophetarum non est nobis necesse quidquam dicere, eo quod ab eisdem doctoribus expositi sint.
PL 17, 832Dしかし、預言者たちの言葉については、我々が何かを語る必要はない。同じ教師たちによってすでに解き明かされているからである。
Et quia non solum quae a prophetis scripta sunt, sed et quae ab eis gesta sunt, spiritalem habent intelligentiam, pauca de iis quae per David, Eliam et Elisaeum gesta sunt, dicamus.
PL 17, 832D預言者たちによって書かれたことだけでなく、彼らによって行われたことにも霊的な理解があるので、ダビデ、エリヤ、エリシャによって行われたことのうち、少しを語ろう。
In Regum volumine scriptum est, quia cum David vellet pergere ad pugnam contra Philistaeum, dixit ad Saul: Pascebat servus tuus gregem patris sui, et veniebat leo vel ursus, tollebatque arietem de medio gregis, et insequebar, percutiebamque eos, eruebamque eum de ore eorum.
PL 17, 832D列王の書巻に書かれている。ダビデがペリシテ人との戦いに赴こうとしたとき、サウルにこう言った。「汝の僕は父の群れを飼っていました。すると、獅子か熊が来て、群れの真ん中から雄羊を奪い取りました。私は追いかけ、これらを打ち、雄羊をその口から救い出しました」。
Et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos; nam et leonem et ursum interfeci ergo servus tuus (I Reg. XVII, 34 et seq.) .
PL 17, 833A「するとそれらは私に向かって立ち上がったので、私はそのあごをつかみ、絞め殺しました。こうして、汝の僕は獅子も熊も殺したのです」(サムエル記上17:34以下)。
David Christum significat; per leonem autem et ursum persecutores Ecclesiae designantur: per leonem imperatores et caeteri principes terrae: per ursum Judaei designati sunt, qui Ecclesiam Dei persecuti sunt: per arietem vero martyres designantur.
PL 17, 833Aダビデはキリストを表す。獅子と熊によっては、教会の迫害者たちが指される。獅子によっては皇帝たちとその他の地の君主たちが、熊によっては神の教会を迫害したユダヤ人たちが指された。雄羊によっては殉教者たちが指される。
Leo igitur et ursus venit, atque arietem de medio gregis abstulit; quia persecutores quosdam de Ecclesia fideles tulerunt, atque pro Christi nomine interfecerunt.
PL 17, 833Aこうして、獅子と熊が来て、群れの真ん中から雄羊を奪った。迫害者たちが、教会から何人かの信者を連れ去り、キリストの名のゆえに殺したからである。
Et sicut David leonem et ursum insecutus percussit, atque arietem de ore eorum eruit: similiter et Redemptor noster quosdam ex persecutoribus persecutus est, quando eis poenam quam merebantur, in praesenti saeculo irrogavit, sicut primo Herodi, et iterum secundo, et tertio, et multis aliis.
PL 17, 833Bダビデが獅子と熊を追いかけて打ち、雄羊をその口から救い出したように、我々の贖い主もまた、迫害者たちのうちの何人かを追いかけた。彼らにふさわしい刑罰を、この世で科したのである。第一のヘロデに、また第二、第三のヘロデに、さらに多くの者たちにも、そうした。
Percussit quippe, quando eos aeterna morte damnavit: arietem de ore eorum eruit, quia populum fidelium ab eorum laceratione liberavit.
PL 17, 833B贖い主が打ったとは、彼らを永遠の死に定めたことである。雄羊をその口から救い出したとは、信者たちの民を彼らの引き裂きから解き放ったことである。
Et iterum illi consurgebant adversum David, quia temporibus persecutorum cum alii punirentur, alii contra Christum insurgebant, ut ejus nomen atque culturam funditus exstinguerent.
PL 17, 833Bまたそれらがダビデに向かって立ち上がったとは、迫害者たちの時代に、ある者たちが罰せられても、他の者たちがキリストに逆らって立ち上がり、その名と礼拝を根こそぎ消し去ろうとしたことである。
Sed David apprehendebat mentum eorum, et suffocabat, interficiebatque eos (I Reg. XVII, 35) . Per mentum, quod ori est proximum, blasphemiae Judaeorum atque paganorum designantur.
PL 17, 833Bしかしダビデは、そのあごをつかみ、絞め、殺した(サムエル記上17:35)。口に近いあごによっては、ユダヤ人と異教徒の冒瀆が指される。
Christus mentum persecutorum apprehendit, et suffocavit, interfecitque eos; quando imperatoribus in Christum credentibus, omnis cultura et error gentilium ita suffocatus est, ut nullus persecutorum auderet os ad blasphemandum Christum aperire; omnesque exstincti sunt, credentibus in Christum gentibus.
PL 17, 833Cキリストが迫害者たちのあごをつかみ、絞め、殺したとは、皇帝たちがキリストを信じたとき、異邦人のあらゆる礼拝と迷いが絞められ、迫害者の誰一人として、キリストを冒瀆するために口を開こうとしなくなったことである。諸国民がキリストを信じたので、彼らはみな滅び去った。
Idem autem David cum ad bellum contra Philistaeum iret, baculum suum tulit secum, quem semper habebat in manibus, elegitque sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram, quam habebat secum, et fundam manu tulit, et processit contra Philistaeum.
PL 17, 833C同じダビデは、ペリシテ人との戦いに赴くとき、常に手にしていた杖を携え、谷川から最も澄んだ五つの石を選んで、持っていた袋に入れ、手に石投げ紐を取って、ペリシテ人に向かって進み出た。
Per baculum quo homo sustentatur, apostoli designantur, qui Christum quasi sustinuerunt, cum opus propter quod in mundum venerat, compleverunt, sicut dicit apostolus Paulus: Dei enim adjutores sumus (I Cor. III, 9) .
PL 17, 833C人を支える杖によっては、使徒たちが指される。彼らは、キリストがこの世に来た目的である働きを成し遂げるとき、いわばキリストを支えた。使徒パウロが言うとおりである。「我々は神の協力者である」(一コリント3:9)。
Per peram autem ejus humanitas designatur: per quinque lapides quinque libri Moysi, quos in peram misit; quia scientiam quinque librorum homini, quem assumpserat, dedit: per fundam autem ejus linguam accipere possumus.
PL 17, 833D袋によっては彼の人性が指され、五つの石によってはモーセの五書が指される。彼が石を袋に入れたとは、受け取った人間に五書の知識を与えたことである。石投げ紐については、舌と解することができる。
Processio vero David contra Philistaeum duobus modis secundum allegoriam intelligi potest; processit namque Salvator noster contra Philistaeum, quando ductus est in desertum a Spiritu sancto; ut tentaretur a diabolo, vinceretque diabolum.
PL 17, 833Dダビデがペリシテ人に向かって進み出たことは、寓意に従って二通りに解することができる。まず、我々の救い主がペリシテ人に向かって進み出たのは、悪魔に試みられ、悪魔に勝つために、聖なる霊によって荒れ野に導かれたときである。
Quinque lapides David in peram misit, sed ex uno Goliam prostravit; quia Salvator noster scientiam quinque librorum aequaliter possedit, sed ex uno, id est Deuteronomio, trina testimonia assumpsit, ex quibus tres tentationes diaboli devicit.
PL 17, 834Aダビデは五つの石を袋に入れたが、ただ一つの石でゴリアトを打ち倒した。我々の救い主は五書の知識を等しく備えていたが、そのうちのただ一つ、すなわち申命記から三つの証言を引き、それによって悪魔の三つの誘惑に打ち勝ったからである。
Et sicut David funda lapidem jecit, et Goliam interfecit; ita et Dominus noster Jesus Christus lingua sanctae Scripturae testimonia protulit, et diabolum superavit.
PL 17, 834Aダビデが石投げ紐で石を投げてゴリアトを殺したように、我々の主イエス・キリストも、舌で聖なる書の証言を持ち出し、悪魔に打ち勝った。
Aliter: perrexit David ad pugnam contra Philistaeum: similiter et Christus, ut diabolum vinceret, ad passionem properavit. David lapide Goliam dejecit, similiter et Christus diabolum morte sua peremit.
PL 17, 834A別の解き方。ダビデはペリシテ人との戦いに赴いた。同じく、キリストも悪魔に勝つために受難へと急いだ。ダビデは石でゴリアトを打ち倒した。同じく、キリストも自らの死によって悪魔を滅ぼした。
Cumque gladium non haberet in manu David, tulit gladium Philistaei, et interfecit eum gladio suo, praeciditque caput ejus. Gladius diaboli mors est: Invidia enim diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. II, 24) .
PL 17, 834Aダビデは手に剣を持っていなかったので、ペリシテ人の剣を取り、その剣で彼を殺し、その首を斬り落とした。悪魔の剣は死である。「悪魔の妬みによって死が世界に入った」(知恵の書2:24)。
Iste est gladius, quo primum hominem, deinde genus humanum usque dum a Christo redimeretur, interfecit. Hunc gladium incurrimus, cum peccamus: sed hunc gladium Christus non habebat; quia peccatum non fecerat, nec inventus fuerat dolus in ore ejus (I Pet. II, 22) .
PL 17, 834Bこれこそ、悪魔が最初の人を、続いて人類を、キリストによって贖われるまで殺した剣である。我々は罪を犯すとき、この剣に身を投じる。しかしキリストはこの剣を持っていなかった。罪を犯さず、その口に偽りも見いだされなかったからである(一ペトロ2:22)。
Originali quoque peccato obnoxius non erat; quia ex concubitu viri, qui sine peccato esse non potest, ortus non fuerat. Christus itaque qui mortem ex debito non habebat, a diabolo qui auctor ejus erat, mortem mutuavit, et per eam eumdem principem mortis interfecit.
PL 17, 834Bまた、原罪の下にもなかった。罪なしではありえない男の交わりから生まれたのではなかったからである。こうして、負い目による死を持たなかったキリストは、死の張本人である悪魔から死を借り受け、それによって死の君そのものを殺した。
Per caput autem Philistaei genus humanum in hoc loco designatur. Praecidit David caput Philistaei, quia Christus a corpore diaboli electorum multitudinem separavit.
PL 17, 834Bペリシテ人の首によって、この箇所では人類が指される。ダビデがペリシテ人の首を斬り落としたとは、キリストが悪魔の体から選ばれた者たちの群れを切り離したことである。
Detulit illud in Hierusalem, quia multitudinem electorum in coelesti beatitudine, quae Hierusalem vocatur, collocavit.
PL 17, 834Cダビデはそれをエルサレムに運んだ。キリストが選ばれた者たちの群れを、エルサレムと呼ばれる天の浄福のうちに置いたからである。
De Elia vero et Elisaeo quamvis eorum facta plena sint spiritalibus sensibus, ea tantummodo proferamus, quae a Domino in Evangelio commemorata sunt.
PL 17, 834Cエリヤとエリシャについては、その行いは霊的な意味に満ちているけれども、福音書で主が言及したことだけを取り上げよう。
Nam cum venisset Dominus in Nazareth, dixerunt ei concives ejus: Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
PL 17, 834C主がナザレに来たとき、同郷の人々が彼に言った。「我々がカファルナウムで行われたと聞いたことを、ここ、汝の故郷でも行え」。
Dixitque eis: Amen dico vobis, quia multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est coelum, et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sareptam Sidoniae ad mulierem viduam.
PL 17, 834C彼は彼らに言った。「アーメン、私は汝らに言う。エリヤの日々、天が閉ざされたとき、イスラエルには多くのやもめがいたが、エリヤはそのうちの誰にも遣わされず、ただシドニアのサレプタに住むやもめの女のもとへ遣わされた」。
Et multi leprosi erant in diebus Elisaei in Israel, et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus (Luc. IV, 23 et seq.) .
PL 17, 834C「また、エリシャの日々、イスラエルには多くの重い皮膚病の者がいたが、彼らのうち誰も清められず、ただシリア人ナアマンだけが清められた」(ルカ4:23以下)。
In Regum volumine scriptum est quia cum coepisset Achab rex Israel Eliam persequi, praecipiente Domino, abiit in desertum, et sedit juxta torrentem Charib: corvi quoque deferebant ei panes et carnes mane, et panes et carnes vespere, et bibebat de torrente (III Reg. XVII, 3 et seq.) .
PL 17, 834D列王の書巻に書かれている。イスラエルの王アハブがエリヤを迫害し始めたとき、エリヤは主が命じたとおり荒れ野へ行き、カリブの川のほとりに座した。カラスが朝にパンと肉を、夕にもパンと肉を運んできた。彼は川から飲んだ(列王記三17:3以下)。
Elias Christum figurabat: per torrentem autem Charib Legem debemus intelligere. Charib interpretatur mendacium, non quod lex mendacium sit; solent namque prudentes proponere auditoribus suis parabolas, ut apertius intelligantur ea, quae dicere volunt, et introducunt bestias et aves loquentes.
PL 17, 834Dエリヤはキリストを象り、カリブの川によっては律法を解さねばならない。カリブは「偽り」と解釈されるが、律法が偽りだという意味ではない。賢い者たちは、言おうとすることがより明らかに理解されるよう、聞き手にたとえ話を示し、語る獣や鳥を登場させるのが常だからである。
Quod si sola verba parabolarum attendas, mendacium esse prospicies: sin vero sensum, veritatem probabis.
PL 17, 835Aもしあなたが、たとえ話の言葉だけに注目するなら、それを偽りと見るだろう。しかし意味に注目するなら、真理であると認めるだろう。
Similiter et quaedam praecepta legalia, si litteram tantummodo attendas, inutilia tibi videbuntur: si spiritalem intelligentiam, veritas tibi magna in littera refulget.
PL 17, 835A同じく、律法のいくつかの掟も、文字だけに注目するなら、あなたには無益に見えるだろう。しかし霊的な理解に注目するなら、文字の中に大いなる真理が輝いている。
Quaedam igitur praecepta legalia Judaeis mendacium sunt; quia ea carnaliter intelligunt: nobis autem veritas; quia ea spiritaliter intelligere curamus.
PL 17, 835Aそれゆえ、律法のいくつかの掟は、ユダヤ人たちには偽りである。彼らはそれを肉的に解するからである。しかし我々には真理である。我々はそれを霊的に解することに心を配るからである。
Per corvos vero sacerdotes Judaeorum designantur, velamine cordium suorum tenebrosi: per carnes juge sacrificium quod mane et vespere offerebatur.
PL 17, 835Aカラスによっては、心の覆いのゆえに暗いユダヤ人の祭司たちが指され、肉によっては、朝と夕に献げられた絶えざるいけにえが指される。
Panes autem panes propositionis demonstrant, qui assidue in conspectu Domini ponebantur: bibebat vero de torrente, quia in observationibus legalibus Christus delectabatur.
PL 17, 835Aパンは、主の面前に絶えず置かれた供えのパンを示す。エリヤが川から飲んだとは、キリストが律法上の遵守事項を喜んでいたということである。
Post dies autem multos siccatus est torrens; quia veniente Christo in carne, et Evangelium praedicante, observatio legalis cessavit, atque ab illo tempore nihil profuit, sicut dicit Dominus: Lex et prophetae usque ad Joannem, etc. (Matth. XI, 13) .
PL 17, 835A多くの日ののち、川は涸れた。キリストが肉をとって来て福音を宣べ伝えたとき、律法上の遵守は終わり、その時から何の益ももたらさなくなったからである。主が言うとおりである。「律法と預言者たちはヨハネまでである」云々(マタイ11:13)。
Et iterum dicit ad Israel per prophetam. Ne offeratis ultra sacrificium frustra. Incensum abominatio est mihi: neomenias et sabbata vestra non feram, iniqui sunt coetus vestri (Esa. I, 13) .
PL 17, 835Bさらに、〔主は〕預言者を通してイスラエルに言う。「もはや空しいいけにえを献げるな。香は私にとって忌むべきものだ。汝らの新月祭と安息日を私は耐えない。汝らの集会は不法である」(イザヤ1:13)。
Et dixit Dominus ad Eliam: Vade in Sareptam Sidoniorum, et manebis ibi; praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te (III Reg. XVII, 9) . Qui consurgens, abiit in Sareptam.
PL 17, 835B主はエリヤに言った。「シドン人のサレプタへ行き、そこにとどまれ。私はそこで、やもめの女に命じて、汝を養わせておいた」(列王記三17:9)。彼は立ち上がり、サレプタへ行った。
Elias in Sareptam abiit; quia Judaeos perfidos Christus derelinquens, per apostolos suos transivit ad gentes: Sarepta vero succensa interpretatur, vel angustia panis; gentiles quippe, qui erant civitas diaboli, et qui per Sareptam designantur, igne vitiorum succensi erant.
PL 17, 835Bエリヤがサレプタへ行ったとは、キリストが背信のユダヤ人たちを見捨て、自らの使徒たちを通して諸国民のもとへ移ったことである。サレプタは「焼かれたもの」、あるいは「パンの窮乏」と解釈される。サレプタによって指される異邦人たち、すなわち悪魔の都であった者たちは、悪徳の火に焼かれていたからである。
De hoc igne Scriptura dicit: Omnes vos accendentes ignem, accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis vobis (Esa. L, 11) .
PL 17, 835Cこの火について、聖書は言う。「火を燃やす汝らすべてよ、炎を帯びて、汝らの火の光の中を、汝らが自らのために燃やした炎の中を歩め」(イザヤ50:11)。
Illi namque flammis accincti sunt, qui igne vitiorum undique exuruntur, qui et angustia panis vocantur; quia nullus praedicator umquam ad eos accesserat, qui pabulum verbi Dei eis impertiret.
PL 17, 835C炎を帯びているのは、悪徳の火に四方から焼かれる者たちである。彼らはまた「パンの窮乏」とも呼ばれる。彼らに神の言葉の糧を分け与える宣教者が、それまで一人も来たことがなかったからである。
Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit et mulier vidua, colligens ligna. Eamdem significationem habet mulier, quam et civitas; significat enim Ecclesiam ex gentibus congregatam: vidua vero erat, quia Deum virum suum, peccatis suis exigentibus, perdiderat.
PL 17, 835C「彼が町の門に来ると、薪を集めているやもめの女が現れた」。女は町と同じ意味をもつ。どちらも、諸国民から集められた教会を表すからである。彼女がやもめであったのは、自らの罪が求めたために、夫である神を失っていたからである。
Et vocavit eam, dixitque ei: Affer mihi paululum aquae in vase, ut bibam. Minora petiit, ut ad majora perveniret; possumus namque per paululum aquae, quod animum sitientis refrigerat, voluntatem audientium intelligere; quia sicut sitientis linguam aqua refrigerat, ita et praedicatorum mentes promptus animus auditorum.
PL 17, 835D「彼は彼女を呼んで言った。『器に少しの水を持ってきてくれ。私が飲むために』」。彼はより小さなものを求め、より大きなものへ至ろうとした。少しの水は渇く者の心を潤すので、それによって聞く者たちの意志を解することができる。渇く者の舌を水が潤すように、聞く者たちの進んで聞く心は宣教者たちの精神を潤すからである。
Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens: Affer mihi et buccellam panis in manu tua.
PL 17, 835D「彼女が取りに行こうとすると、彼はその背後から呼びかけて言った。『汝の手に、一口のパンも持ってきてくれ』」。
Quasi post tergum nobis est, quod ignoramus: Elias ergo post tergum mulieris clamavit, quia praedicatores sancti gentibus Deum, quem ignorabant, praedicaverunt; unde et per buccellam panis initia fidei possumus intelligere.
PL 17, 835D我々が知らないことは、いわば我々の背後にある。それゆえ、エリヤが女の背後から呼びかけたとは、聖なる宣教者たちが、諸国民の知らなかった神を宣べ伝えたということである。ここから、一口のパンによって信仰の始まりを解することもできる。
Et quia illi competenter ad fidem veniunt, qui student prius peccata sua confiteri, recte subditur: Dixitque ei mulier: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum potest pugillus capere farinae in hydria, et paululum olei in lecytho.
PL 17, 835D自らの罪をまず告白しようと努める者たちこそ、ふさわしく信仰に至る。それゆえ、続けて正しくこう付け加えられる。「女は彼に言った。『汝の神、主は生きている。私にはパンがない。あるのはただ、壺の中の手のひらひとすくいの粉と、油壺の中の少しの油だけだ』」。
Lecythus vas erat, in quo oleum servabatur. Possumus vero per farinam rationem, per oleum autem opera misericordiae intelligere.
PL 17, 836A油壺とは、油を蓄えておく器であった。粉によっては理性を、油によっては慈しみの業を解することができる。
Gentilis ergo populus cognoscens se graviter errasse, confitebatur nihil in se boni esse; nisi tantummodo quod parum rationis, et parum ex operibus misericordiae videretur habere.
PL 17, 836Aそれゆえ、異邦人の民は、自分がひどく迷っていたことを知り、自分の中には善いものは何もなく、ただ少しの理性と、慈しみの業を少しだけ持っているように見えると告白していた。
Gentiles namque parum rationis habebant; quia ex parte rationabiles, ex maxima autem parte irrationabiles erant. Quid enim irrationabilius, quam dicere ligno aut lapidi: Deus meus es tu?
PL 17, 836A異邦人たちは少しの理性しか持っていなかった。一部は理にかなっていたが、大部分は理に反していたからである。木や石に向かって「汝は私の神だ」と言うことほど、理に反することがあろうか。
Habebant et parum misericordiae; quia ipsa natura saepe eos ad hoc impellebat, ut miseris subvenirent. Per vasa vero in quibus farina et oleum continebatur, eorum corda designantur.
PL 17, 836A彼らは少しの慈しみも持っていた。本性そのものが、しばしば彼らを、惨めな者を助けるよう促したからである。粉と油が入っていた器によっては、彼らの心が指される。
En colligo duo ligna, ut ingrediar, et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur. Ligna quae in civitate colliguntur, nihil utilitatis habent, nisi ut igni comburantur. Per ligna igitur errores gentilium diabolica fraude inventi designantur.
PL 17, 836B「見よ、私は二本の薪を集める。入って、それを私と息子のために調え、食べて、死のう」。町の中で集められる薪は、火で焼かれるほかには、何の役にも立たない。それゆえ、薪によっては、悪魔の欺きによって考え出された異邦人たちの迷いが指される。
Mulier ligna duo colligebat, quia gentilis populus ex doctrina philosophorum atque poetarum diversos errores colligebat, pro quibus perpetuo incendio traderetur. Sed quid est, quod dicit: Ut comedamus et moriamur?
PL 17, 836B女が二本の薪を集めたとは、異邦人の民が、哲学者たちと詩人たちの教えから、さまざまな迷いを集めていたということである。そのために、彼らは永遠の火に渡されるのである。では、「食べて、死のう」と言うのは何か。
Nos enim ideo comedimus, ut vitam in corpore servemus: haec autem ideo se dicit comedere, ut moriatur; quia doctrina gentilium mortem magis infert, quam vitam.
PL 17, 836B我々が食べるのは、体のうちに命を保つためである。ところがこの女は、死ぬために食べると言う。異邦人の教えは、命よりもむしろ死をもたらすからである。
Ad quam Elias: Vade, et fac sicut dixisti, verumtamen mihi fac ex ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me; tibi autem et filio tuo facies postea.
PL 17, 836Bエリヤは彼女に言った。「行って、汝の言ったとおりにせよ。ただし、まずその粉で私のために小さな灰焼きのパンを作り、私のもとに持ってこい。汝と汝の息子のためには、そのあとで作れ」。
Per panem fides, per cinerem vero saepe poenitentia designatur, sicut dicit beatus Job ad Dominum: Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere (Job. XLII, 6) .
PL 17, 836Cパンによっては信仰が、灰によってはしばしば悔い改めが指される。福なるヨブが主に向かって言うとおりである。「それゆえ私は自らを責め、燃え殻と灰の中で悔い改める」(ヨブ記42:6)。
Panis igitur cinere cooperitur, cum quilibet infidelis ad fidem veniens, primum studet deflere mala quae fecit; ut convenientius ad fidem Christi percipiendam, quae in baptismate datur, accedat.
PL 17, 836Cしたがってパンが灰で覆われるとは、不信仰な者が誰であれ信仰に来るとき、まず自分の行った悪を嘆くことに努めるということである。洗礼において与えられるキリストの信仰を受けるのに、よりふさわしい仕方で近づくためである。
Elias itaque praecepit mulieri ut ex farina panem faceret, sibique deferret; quia praedicatores sancti gentes hortabantur, ut ex rationis bono quod a Deo perceperant, cibum fidei Deo praepararent, sibique deferrent; fidem namque unusquisque ad baptismum veniens, praedicatori defert, cum ad interrogationem sacerdotis qualiter credat, confitetur; Elias panem quem mulieri facere praecepit, comedit, quia profectus filiorum merces est praedicatorum.
PL 17, 836Cエリヤはそれゆえ、女に、粉からパンを作って自分のもとに持って来るよう命じた。聖なる宣教者たちが諸国民に、神から受けた理性の善から信仰の食べ物を神のために整え、自分たちのもとに持って来るよう勧めていたからである。洗礼に来る者は誰でも、祭司〔sacerdos〕の問いに対して自分がどう信じているかを告白するとき、信仰を宣教者に持って来るのである。エリヤは、女に作るよう命じたパンを食べた。子らの進歩は宣教者たちの報いだからである。
Quapropter Elias mulieri praecepit ut sibi primum, postea sibi et filio suo panem praepararet; quia conversio peccatoris praedicatori primo imputatur: postea vero conversus panem sibi praeparat, cum in bonis operibus semetipsum exercens, ut haeres coelestis patriae fiat obtinet.
PL 17, 836Dそれゆえエリヤは、女に、まず自分のため、その後に自分と息子のためにパンを整えるよう命じた。罪人の回心はまず宣教者に帰せられ、その後、回心した者が自分のためにパンを整えるからである。すなわち善い業において自らを鍛え、天の故郷の相続人となることを得るときである。
Quod autem ait Elias: Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque in diem, in qua daturus est Dominus pluviam super terram (III Reg. XVII, 14) ; illud significat, quod fides ab electorum cordibus bonaque opera non deficient, usque dum Dominus ad judicium cum omnibus sanctis suis veniat.
PL 17, 836Dエリヤが言った「粉の壺は尽きず、油壺は、主が地に雨を降らせる日まで減らない」(列王記三17:14)という言葉は、次のことを表す。選ばれた者たちの心から信仰と善い業が絶えることはない。主がすべての聖徒たちとともに裁きのために来るまで、である。
Similiter et Elisaeus Christum figurabat, Naaman vero populum gentium. Multi leprosi erant in Israel, et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus; quia veniente Christo in carne, et Judaei et gentes lepra peccatorum suorum circumdati erant: sed Judaeis in iniquitate sua permanentibus, gentes a lepra peccatorum suorum mundatae sunt.
PL 17, 837A同じようにエリシャもキリストを象り、ナアマンは諸国民の民を象った。イスラエルには重い皮膚病の者が多くいたが、そのうちの誰も清められず、シリア人ナアマンだけが清められた。キリストが肉をもって来たとき、ユダヤ人も諸国民も自分たちの罪という皮膚病に取り巻かれていたが、ユダヤ人が自らの不法にとどまったのに対し、諸国民は自分たちの罪の皮膚病から清められたからである。
Praecepit ergo Elisaeus Naaman, dicens: Vade et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis (IV Reg. V, 10) . Abiit, et lavit in Jordane septies, et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est a lepra.
PL 17, 837Aそこでエリシャはナアマンに命じて言った。「行って、ヨルダンで七度身を洗え。そうすれば汝の肉は健やかさを取り戻し、汝は清められる」(列王記四5:10)。彼は行って、ヨルダンで七度身を洗った。すると彼の肉は幼い子どもの肉のように元に戻り、彼は皮膚病から清められた。
Aqua Jordanis baptismum figurabat, eo quod in ea Christus baptizatus sit. Naaman aquis Jordanis ablutus est, et lepra mundatus; quia populus gentium aqua sacri baptismatis a lepra peccatorum suorum est expurgatus.
PL 17, 837Aヨルダンの水は洗礼を象った。その水でキリストが洗礼を受けたからである。ナアマンはヨルダンの水で洗われて皮膚病から清められた。諸国民の民は聖なる洗礼の水によって自分たちの罪の皮膚病から清められたからである。
Septena vero ejus lavatio septiformem Spiritum sanctum figurabat, per cujus operationem remissio peccatorum in baptismo datur; quia sicut corpus visibiliter aquis baptismatis, ita anima invisibiliter per operationem Spiritus sancti a peccatis omnibus emundatur.
PL 17, 837B彼の七度の洗いは、七つの姿の聖なる霊を象った。その働きによって洗礼において罪の赦しが与えられる。体が目に見える仕方で洗礼の水によって洗われるように、魂は目に見えない仕方で、聖なる霊の働きによってあらゆる罪から清められるからである。
Giezi autem qui pretium sanitatis a Naaman percepit, lepramque ejus haereditavit, eos designat, qui doctrinam suae praedicationis hominibus vendunt: quos Dominus in Evangelio non pastores, sed mercenarios vocat (Joan. X, 12) .
PL 17, 837Bところで、ナアマンから癒やしの代価を受け取り、その皮膚病を受け継いだゲハジ〔Giezi〕は、自分の宣教の教えを人々に売る者たちを指す。主は福音書の中で彼らを牧者ではなく雇い人と呼ぶ(ヨハネ10:12)。
Elisaeus igitur sanitatem contulit, et Giezi pretium accepit; quia ab eis quos divina misericordia salvat, perversi doctores pretium sanitatis exigunt.
PL 17, 837Bこうしてエリシャは癒やしを与え、ゲハジは代価を受け取った。神の慈しみが救う人々から、曲がった教師たちは癒やしの代価を取り立てるからである。
Et ideo haeredes leprae eorum efficiuntur; quia in malis quae isti per gratiam Dei contempserunt, permanentes damnationem sibi perpetuam acquirunt.
PL 17, 837Cしたがって彼らは、その皮膚病の相続人とされる。神の恩寵によってこの者たちが軽んじた悪の中にとどまり続け、自分に永遠の断罪を招くからである。
De apertionibus quatuor sigillorum quae ad vetus Testamentum pertinere certum est, pauca de multis diximus; ut demonstraremus nihil aliud esse sigillorum apertionem, nisi demonstrationem spiritalium sensuum in veteri Testamento, quae nobis per Christum facta est.
PL 17, 837C旧約に属することが確かな四つの封印の開封について、多くのうちからわずかを述べた。封印の開封とは、旧約における霊的な意味の提示、すなわちキリストによって我々に行われたものにほかならないことを示すためである。
(Vers. 8.) Sequitur: Et ecce equus pallidus, et qui sedebat super eum, nomen illi mors, et infernus sequebatur eum.
PL 17, 837C(第8節)続いて、「見よ、青白い馬。その上に座る者の名は死であり、冥界が彼に従っていた」。
Videntur haec quae de equite quarto dicuntur, ad Antichristum pertinere: sed quia superiores tres equites in bonam partem interpretati sumus, ut convenirent cum apertionibus trium sigillorum; ordinis rectitudo cogit, ut et istum in bonam partem intelligamus, quatenus concordet cum apertione quarti sigilli, quam ad prophetas pertinere demonstravimus.
PL 17, 837C第四の騎手について言われていることは、反キリストに関わるように見える。しかし先の三人の騎手を良い方に解して、三つの封印の開封と合うようにした以上、順序の正しさが、この騎手をも良い方に解し、預言者たちに関わると我々が示した第四の封印の開封と調和させることを求める。
Equus igitur pallidus prophetas significat: pallor vero diversis modis accidit hominibus; aliquando namque pavore, aliquando languore, aliquando morte totum corpus occupante, multisque modis aliis pallescunt homines.
PL 17, 837Dしたがって青白い馬は預言者たちを表す。青ざめることは人々にさまざまな仕方で起こる。ある時は恐れによって、ある時は衰弱によって、ある時は死が全身を占めることによって、またほかの多くの仕方で人々は青ざめるからである。
Prophetae itaque, qui populo peccanti praedicebant quod in rapinam et gladium et perditionem darentur, non inconvenienter colorem pallidum habuisse dicuntur: sessor autem hujus equi Dominus est, qui in prophetis suis inhabitavit.
PL 17, 837Dしたがって、罪を犯す民に、略奪と剣と滅びに渡されるだろうと預言していた預言者たちが、青白い色をしていたと言われるのは、不似合いではない。ただしこの馬に座る者は主であり、主は自らの預言者たちのうちに宿った。
Sed valde durum videtur, quod nomen mortis habuisse dicitur; ipse enim vita est omnium electorum suorum, sicut ipse dicit: Ego sum vita (Joan. XIV, 6) .
PL 17, 838Aしかし、主が死の名を持っていたと言われるのは、ひどく厳しいことに思われる。主自身が、自らの選ばれた者たちすべての命だからである。主自身が言うとおりである。「私は命である」(ヨハネ14:6)。
Sed si diligenter Scripturas divinas inspexerimus, inveniemus Dominum nostrum Jesum Christum etiam mortem vocari.
PL 17, 838Aだが神の書を注意深く調べるなら、我々の主イエス・キリストが死とも呼ばれていることが分かる。
Nam sicut vita est omnium electorum, quibus quotidie vitam aeternam largitur; ita et mors dici potest reproborum, quos pro sceleribus suis quotidie morti tradit perpetuae; ipse enim habet potestatem animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X, 28) .
PL 17, 838Aというのは、主が選ばれた者たちすべての命であり、彼らに日々永遠の生命を与えるように、捨てられた者たちの死とも言えるからである。主は捨てられた者たちを、その悪行のゆえに日々永遠の死に渡す。主自身が、魂も体もゲヘナで滅ぼす権能を持つからである(マタイ10:28)。
Nomen ergo mortis habuisse dicitur, quia Israelitico populo peccanti mortem intulit, sicut in cantico Deuteronomii ipse manifeste demonstrat, cum dicit: Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.
PL 17, 838Aしたがって主が死の名を持っていたと言われるのは、罪を犯すイスラエルの民に死をもたらしたからである。主自身が申命記の歌の中で、こう言うとき明らかに示している。「火は私の怒りの中で燃え上がり、冥界の最も深いところまで燃えるだろう。地とその産物を焼き尽くし、山々の基を燃やすだろう」。
Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis: consumentur fame; et devorabunt eos aves morsu amarissimo. Dentes bestiarum immittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium. Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, et reliqua (Deut. XXXII, 22 et seq.) .
PL 17, 838B「私は彼らの上に災いを集め、私の矢を彼らに向けて尽くそう。彼らは飢えて衰え果て、鳥どもが最も苦い噛みつきで彼らを貪り食う。私は獣どもの歯を、地を這うものたちと蛇どもの怒りとともに、彼らに送り込もう。外では剣が彼らを荒らし、内では恐怖が荒らす」云々(申命記32:22以下)。
Hunc equitem infernus sequebatur, quia omnes qui comminationes prophetarum quas ex ore Domini ad populum protulerant, contempserunt, infernus absorbuit.
PL 17, 838B冥界はこの騎手に従っていた。預言者たちが主の口から民に告げた威嚇を軽んじた者たちすべてを、冥界が呑み込んだからである。
Unde et sequitur: Et data est ei potestas in quatuor partes terrae occidere in gladio, et fame, et morte, et bestiis terrae. Per quatuor partes terrae omnis terra Israel designatur.
PL 17, 838Bそれゆえ続けて言われる。「そして彼に、地の四つの部分において、剣と飢えと死と地の獣によって殺す権能が与えられた」。地の四つの部分によって、イスラエルの全土が指される。
Qualiter autem in gladio, et fame, et morte, et bestiis terrae consumpti fuerint, libri Prophetarum atque Regum aperte demonstrant. Quaerendum vero nobis est cur apertio quatuor sigillorum ad vetus Testamentum, trium vero ad novum pertineat.
PL 17, 838C彼らが剣と飢えと死と地の獣によってどのように滅ぼされたかは、預言者たちの書と王たちの書がはっきりと示している。ところで我々は問わねばならない。なぜ四つの封印の開封は旧約に、三つは新約に関わるのか。
Quatuor namque sunt elementa, quibus secundum corpus subsistimus; vetus igitur Testamentum in quaternario numero non inconvenienter ponitur; quia lex Moysi nihil aliud populo Hebraico, nisi ea quae ad quatuor elementa pertinent, repromittit.
PL 17, 838C我々が体において〔secundum corpus〕存立するもととなる元素は四つある。それゆえ旧約が四の数で置かれるのは不似合いではない。モーセの律法はヘブライ人の民に、四つの元素に関わること以外には何も約束しないからである。
Novum vero Testamentum in ternario numero ponitur; quia fides sanctae Trinitatis, sine qua salvi esse non possumus, in eo specialiter commendatur.
PL 17, 838Cこれに対して新約は三の数で置かれる。そこでは、それなしには我々が救われえない聖なる三位一体への信仰が、特に推奨されているからである。
(Vers. 9.) Et cum aperuisset sigillum quintum. Quinti sigilli apertio, sexti et septimi, sicut jam diximus, ad apertionem novi Testamenti pertinet: et quamvis novum Testamentum apertio sit veteris Testamenti; tamen multa in eo obscure ponuntur, quae necesse est ut exponantur.
PL 17, 838D(第9節)「そして第五の封印を開いたとき」。第五の封印を開くこと、また第六と第七の封印を開くことは、すでに述べたように、新約を開くことに関わる。新約は旧約を開くことであるが、それでもそこには、説き明かされねばならない多くのことが不明瞭に置かれている。
Igitur sigillum quintum sextum et septimum Salvator aperuit, quando ea quae per parabolas ipse locutus est, et figuraliter gessit, doctoribus Ecclesiae patefecit.
PL 17, 838Dしたがって、救い主が第五と第六と第七の封印を開いたのは、自ら譬えを用いて語り、また象徴的に行ったことを、教会の教師たちに明らかにしたときである。
Sed de expositione novi Testamenti non est nobis necesse quidquam dicere, eo quod a sanctis patribus mirabiliter et multipliciter sit expositum.
PL 17, 838Dしかし新約の解き明かしについて、我々は何も述べる必要がない。聖なる教父たちによって、すでに驚くべき仕方で、多様に解き明かされているからである。
Quinti igitur sigilli apertio ad martyres pertinet: quintum vero sigillum tunc Christus aperuit, quando ea quae per parabolas et quasdam figuras de persecutione martyrum, et glorificatione eorum dixit, doctoribus Ecclesiae manifestavit.
PL 17, 839Aしたがって第五の封印を開くことは殉教者たちに関わる。キリストが第五の封印を開いたのは、殉教者たちの迫害と彼らが栄光を受けることについて譬えと何らかの象りを用いて語ったことを、教会の教師たちに明らかにしたときである。
Aperuit etiam quintum sigillum, quando eis coelestem gloriam quam promiserat, contulit, eosque in mundo apud homines clarificavit. Vidi sub altare Dei animas interfectorum propter verbum Dei, et testimonium Jesu, quod habebant.
PL 17, 839Aまたキリストは、約束した天の栄光を殉教者たちに授け、世において人々の間で彼らに栄光を与えたときにも、第五の封印を開いた。「私は、神の祭壇の下に、神の言葉のため、また彼らが持っていたイエスの証しのために殺された者たちの魂を見た」。
Altare Dei Christus est: animae igitur sanctorum sub altare quiescunt, quia sicut capiti supposita sunt membra, eique cohaerent, ita et animae sanctorum in coelesti gloria constitutae, Christo salvatori subjectae sunt, eique per conjunctionem membrorum nectuntur.
PL 17, 839A神の祭壇はキリストである。それゆえ聖徒たちの魂は祭壇の下で憩っている。肢体が頭の下に置かれ、これに結ばれているように、天の栄光に置かれた聖徒たちの魂も、救い主キリストに服し、肢体の結びつきによってこれに結ばれているからである。
(Vers. 10, 11.) Et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo, Domine sanctus et verus, non judicas et non vindicas sanguinem nostrum de iis, qui habitant in terra?
PL 17, 839B(第10・11節)「そして彼らは大きな声で叫んで言った。『聖なる真実な主よ、いつまで、汝は地に住む者たちに対して我々の血を裁かず、報復しないのか』」。
Cum scriptura praecipiat malum pro malo non reddere (Rom. XII, 17) , et Dominus dicat in Evangelio: Diligite inimicos vestros, et benefacite iis, qui oderunt vos (Matth. V, 44) ; quid est quod sancti in coelestibus constituti ultionem de inimicis suis expetunt?
PL 17, 839B聖書は悪に悪を返すなと命じ(ローマ12:17)、主も福音書の中で「汝らの敵を愛せよ、汝らを憎む者たちに善を行え」(マタイ5:44)と言っている。ではなぜ、天に置かれた聖徒たちが、自分たちの敵への報復を求めるのか。
Sed scimus sanctos Dei diem ultimum desiderare, in quo et corpora et mercedem plenam laborum suorum a Domino percipient.
PL 17, 839Bしかし我々は知っている。神の聖徒たちは、体と自らの労苦の満ち足りた報いを主から受ける最後の日を望んでいるのである。
Nam hunc diem Dominus desiderandum esse discipulis suis manifestavit, cum signa diei judicii praediceret, dicens: Cum autem videritis haec fieri, respicite et levate capita vestra; quoniam appropinquavit redemptio vestra (Luc. XXI, 28) .
PL 17, 839B主は、裁きの日のしるしを予告して、この日が望まれるべきものであることを弟子たちに示した。「これらのことが起こるのを汝らが見るなら、身を起こし、汝らの頭を上げよ。汝らの贖いが近づいたからである」(ルカ21:28)。
Et in oratione Dominica assidue petimus, ut adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10) . Verum quia sanctorum resurrectio atque glorificatio in die judicii fiet, et dies judicii damnatio erit impiorum, sancti ultionem de inimicis suis postulant, quando petunt ut dies Domini veniat; quia eo die damnatione perpetua damnabuntur.
PL 17, 839Cまた我々は主の祈りの中で、「汝の国が来るように」(マタイ6:10)と絶えず願っている。聖徒たちの復活と栄光は裁きの日に起こり、裁きの日は不敬虔な者たちの断罪となる。それゆえ聖徒たちは、主の日が来るようにと願うとき、自分たちの敵への報復を求めている。その日に、敵は永遠の断罪をもって断罪されるからである。
Sed hic quaestio oritur, cur sancti diem Domini desiderent, cum propheta dicat: Vae desiderantibus diem Domini (Amos V, 18) ? Scimus namque diem Domini damnationem esse impiorum, sicut jam diximus.
PL 17, 839Cだがここで問いが生じる。預言者は「主の日を望む者たちに災いあれ」(アモス5:18)と言っているのに、なぜ聖徒たちは主の日を望むのか。すでに述べたように、主の日は不敬虔な者たちの断罪であると我々は知っているからである。
Et quid necesse fuit prophetae dicere: Vae desiderantibus diem Domini! cum nullus impius reperiatur, qui aut mortem suam, aut diem Domini desideret; eo quod in eo damnari metuit? Et quia verum est quod propheta dixit, investigandum nobis est quid significet.
PL 17, 839Cそして、預言者が「主の日を望む者たちに災いあれ」と言う必要が、どこにあったのか。不敬虔な者のうちには、自分の死や主の日を望む者など見いだされず、その日に断罪されることを恐れるからである。預言者の言ったことは真実であるから、それが何を意味するか、我々は探究しなければならない。
Damnatio quippe impiorum sunt peccata: quicumque ergo cum scorto coire desiderat; damnationem suam desiderat: quicumque inebriari desiderat, damnationem suam desiderat: qui equum aut bovem aut aliquid huic rei simile furari desiderat, damnationem suam desiderat: qui damnum aliquod proximo inferre desiderat, damnationem suam desiderat.
PL 17, 839D不敬虔な者たちの断罪とは、実に罪である。したがって、娼婦と交わることを望む者は、自分の断罪を望んでいる。酩酊することを望む者は、自分の断罪を望んでいる。馬や牛、あるいはこれに類するものを盗むことを望む者は、自分の断罪を望んでいる。隣人に何らかの損害を与えることを望む者は、自分の断罪を望んでいる。
Igitur quia damnatio impiorum erit dies judicii, quicumque ea scelera committere desiderat, pro quibus in die judicii damnabitur, diem Domini, id est, damnationem suam desiderat.
PL 17, 839Dしたがって、不敬虔な者たちの断罪は裁きの日になるのだから、裁きの日に断罪されることになる悪事を犯すことを望む者は誰でも、主の日、すなわち自分の断罪を望んでいるのである。
Et datae sunt illis singulae stolae albae. Stolae albae gloria est sanctarum animarum, singulas stolas albas sancti Dei nunc possident; quia corporibus in terra quiescentibus, solius animae beatitudine aeterna perfruuntur: binas stolas tunc percipient, cum post resurrectionem animae cum corporibus gloriam coelestis patriae sine fine possidebunt.
PL 17, 839D「そして彼らに、白い衣が一着ずつ与えられた」。白い衣とは、聖なる魂たちの栄光である。神の聖徒たちは今、白い衣を一着ずつ持っている。体が地で憩っているので、魂だけで永遠の浄福を享受しているからである。復活の後、魂が体とともに天の故郷の栄光を限りなく所有するとき、彼らは衣を二着ずつ受ける。
Et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum, donec impleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt, sicut et illi.
PL 17, 840A「そして彼らに、もうしばらくの間、彼らの仲間の僕たちと兄弟たち、すなわち彼らと同じく殺されるはずの者たちが満ちるまで休むようにと言われた」。
Tempus modicum tempus est usque ad diem judicii: quod modicum idcirco dicitur, quia in comparatione futuri temporis valde modicum est.
PL 17, 840Aしばらくの時とは、裁きの日までの時である。これが「しばらく」と言われるのは、来るべき時と比べれば、実にわずかだからである。
Sancti ergo qui hoc desiderant, ut dies judicii fiat, in qua et corpora et mercedem plenam laborum suorum recipiant, tempus modicum exspectare jubentur, donec impleatur numerus fratrum eorum; quia dies judicii non veniet, usque dum impleatur omnis numerus electorum.
PL 17, 840Aそれゆえ、裁きの日が来て、体と自らの労苦の満ち足りた報いを受けることを望む聖徒たちは、兄弟たちの数が満ちるまで、しばらくの時を待つよう命じられている。選ばれた者たちの数がすべて満ちるまで、裁きの日は来ないからである。
Sed quaerendum nobis est, cur solae animae pro Christi nomine interfectorum sub altare Dei quievisse, et stolas singulas accepisse legantur; cum omnes electorum animae sub hoc altare quiescant, easdemque stolas et ipsae possideant?
PL 17, 840Bだが我々は問わねばならない。なぜ、キリストの名のために殺された者たちの魂だけが神の祭壇の下で憩い、衣を一着ずつ受けたと読まれるのか。選ばれた者たちの魂はすべてこの祭壇の下で憩い、彼らもまた同じ衣を所有しているのに。
Per animas igitur interfectorum non solum martyres, sed et omnes animas justorum debemus accipere; eo quod et ipsi mundo sint mortui, ut Deo viverent, sicut dicit Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3) .
PL 17, 840Bしたがって、殺された者たちの魂によって、殉教者たちだけでなく、義人たちの魂すべてを受け取らねばならない。彼らもまた、神のために生きるべく世に対して死んだからである。使徒が言うとおりである。「汝らはすでに死んでおり、汝らの命はキリストとともに神の内に隠されているからである」(コロサイ3:3)。
Et de semetipso dicit: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14) ; et: Omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12) ; et: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Actor. XIV, 21) .
PL 17, 840Bまた自分自身について言う。「私にとって世は十字架につけられ、私も世に対してそうである」(ガラテヤ6:14)。さらに、「キリスト・イエスにあって敬虔に生きようと望む者は皆、迫害を受ける」(二テモテ3:12)。さらに、「多くの苦難を通って、我々は神の国に入らねばならない」(使徒言行録14:21)。
Sed et Joannes auctor hujus libri, calicem Domini bibisse describitur, cum sine gladii peremptione quieverit.
PL 17, 840Cまたこの書の著者ヨハネも、主の杯を飲んだと記されている。剣による殺害なしに憩ったにもかかわらず、である。
(Vers. 12.) Et cum aperuisset sigillum sextum. Sigilli sexti apertio ad Judaeorum dejectionem, sicut diximus, et ad gentium vocationem pertinet.
PL 17, 840C(第12節)「そして第六の封印を開いたとき」。第六の封印を開くことは、すでに述べたように、ユダヤ人たちの没落と、諸国民の召命に関わる。
Et quia Christus de Judaeorum perditione et de gentium electione multa per parabolas est locutus, quaedam etiam gessit, quae hoc designaverunt; sextum sigillum aperuit, quando doctoribus Ecclesiae ea quae per figuras dixit et fecit, per inspirationis suae gratiam patefecit.
PL 17, 840Cキリストはユダヤ人たちの滅びと諸国民の選びについて、譬えを用いて多くを語り、またこれを表す幾つかのことを行いもした。第六の封印を開いたのは、象りを通して語り行ったことを、自らの霊感の恩寵によって教会の教師たちに明らかにしたときである。
Aperuit etiam sextum sigillum, quando ea quae praedixit, opere implevit. Terrae motus factus est magnus. Per terram in hoc loco Judaei designantur: terrae motus factus est magnus, quando a Romanis haec gens est devastata.
PL 17, 840Cまたキリストは、予告したことを業によって成就したときにも、第六の封印を開いた。「大きな地震が起こった」。この箇所では地によってユダヤ人たちが指される。この民がローマ人によって荒らされたとき、大きな地震が起こったのである。
Et sol factus est niger, sicut saccus cilicinus. Per solem idem Judaeorum populus designatur: sol igitur factus est niger, tamquam saccus cilicinus; quia populus Judaeorum qui propter cognitionem unius Dei, et propter custodiam Legis, velut sol in mundo, refulgebat inter caeteras gentes, factus est omnibus hominibus odiosus propter iniquitates suas; sacco namque poenitentes vestiuntur, ut indicent se esse peccatores.
PL 17, 840D「そして太陽は、毛の荒布のように黒くなった」。太陽によっても同じユダヤ人の民が指される。それゆえ太陽は毛の荒布のように黒くなった。ユダヤ人の民は、唯一の神を知り、律法を守ったために、世にあって太陽のように、ほかの諸国民の中で輝いていたが、その不法のゆえにすべての人々に忌み嫌われる者となったからである。悔い改める者たちは荒布を着て、自分たちが罪人であることを示す。
Sol ergo nigredinem sacci habuit, quia omnibus gentibus facinora Judaeorum patuerunt. Et luna facta est sicut sanguis. Eamdem significationem habet luna, quam sol; significat namque Synagogam.
PL 17, 840Dこうして太陽は荒布の黒さを持った。ユダヤ人たちの悪行がすべての諸国民に明らかになったからである。「そして月は血のようになった」。月は太陽と同じ意味を持つ。会堂を表すからである。
Luna ergo speciem sanguinis habuisse visa est, quia omnibus claruit Judaeos propter effusionem sanguinis Christi sanctorumque ejus esse deletos.
PL 17, 841Aしたがって月が血の色をしていると見えたのは、キリストとその聖徒たちの血を流したために、ユダヤ人たちが滅ぼされたことが、すべての人に明らかになったからである。
(Vers. 13.) Et stellae ceciderunt super terram, sicut ficus mittit grossos suos, cum a vento magno movetur.
PL 17, 841A(第13節)「そして星々は、大風に揺さぶられたイチジクが青い実を落とすように、地に落ちた」。
Per stellas principes sacerdotum designantur, scribae et pharisaei: per ficum autem terram Judaeorum possumus intelligere: grossi vero ejusdem arboris fructus inutiles vocantur, qui cito labuntur, cum arbor eadem vento concutitur.
PL 17, 841A星々によっては、大祭司たち、律法学者たち、ファリサイ派の人々が指される。イチジクによっては、ユダヤ人たちの地を解することができる。この木の青い実は役に立たない実と呼ばれ、同じ木が風に揺さぶられると、すぐに落ちる。
Ficus igitur vento commota est, et inutiles fructus a se emisit; quia terra Judaeorum a Romanis invasa est, et gentem inutilem, et Deo odibilem a se expulit, ut habitatio fieret fidelium.
PL 17, 841Aそうしてイチジクは風に揺り動かされ、役に立たない実を自分から落とした。ユダヤ人たちの地がローマ人に侵略され、役に立たず神に忌まわしい民を自分から追い出し、信仰者たちの住まいとなるようにしたからである。
Stellae itaque grossorum more in terram ceciderunt; quia eos qui per doctrinam Legis velut stellae in populo refulgebant, eadem poena conclusit, quae et caeteram multitudinem.
PL 17, 841Bこうして星々は、青い実のように地に落ちた。律法の教えによって民の中で星のように輝いていた者たちを、ほかの群衆と同じ刑罰が閉じ込めたからである。
(Vers. 14.) Et coelum recessit, sicut liber involutus. Per coelum vetus Testamentum designatur: liber vero quando involvitur, ejus scriptura ab oculis intuentium absconditur.
PL 17, 841B(第14節)「そして天は、巻物が巻かれるように去った」。天によっては旧約が指される。巻物は巻かれると、その文字が見る者たちの目から隠される。
Liber ergo Judaeis involutus est, quia spiritalem intelligentiam in veteri Testamento, quae Christum demonstrabat, intelligere noluerunt. Coelum itaque sicut liber involutus recessit, quia vetus Testamentum Judaeos dereliquit, et ad gentes transivit.
PL 17, 841B巻物はこうしてユダヤ人たちには巻かれてしまった。旧約の中にあってキリストを示す霊的な理解を、彼らは理解しようとしなかったからである。それゆえ天は巻物が巻かれるように去った。旧約はユダヤ人たちを見捨て、諸国民のもとへ移ったからである。
Et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt. Et quia Judaeorum terra montuosa est, possumus per montes eos qui in civitatibus, per insulas autem eos qui in campestribus habitabant, intelligere. Qui de locis suis moti sunt, quia omnes aut exterminati, aut in captivitatem ducti sunt.
PL 17, 841B「そしてすべての山と島々が、その場所から動かされた」。ユダヤ人たちの地は山がちなので、山々によっては町に住んでいた者たちを、島々によっては平地に住んでいた者たちを解することができる。彼らがその場所から動かされたのは、皆が滅ぼされるか、捕囚として連れ去られたからである。
(Vers. 15, 16, 17.) Et reges terrae, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium, et dicunt montibus: Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super thronum, et ab ira Agni; quoniam venit dies magnus irae ipsorum, et quis poterit stare?
PL 17, 841C(第15・16・17節)「そして地の王たち、君主たち、千人隊長たち、富める者たち、強い者たち、すべての奴隷と自由人は、洞穴と山の岩の間に身を隠し、山々に言う。『我々の上に落ちて、座に座る者の顔と、子羊の怒りから我々を隠してくれ。彼らの怒りの大いなる日が来たからだ。誰が立っていられようか』」。
Per reges terrae principes et tribunos, eos qui hanc gentem regere videbantur, possumus intelligere: per divites et fortes, servos et liberos, caeteram multitudinem.
PL 17, 841C地の王たち、君主たち、千人隊長たちによって、この民を治めていると見えた者たちを解することができる。富める者たち、強い者たち、奴隷たち、自由人たちによって、残りの群衆を解することができる。
Qualiter autem se in speluncis et petris montium absconderunt, Josephus manifeste narrat, qui eversionem Hierusalem describit (Joseph. lib. VI de bello Judaico c. 11 et seq.) .
PL 17, 841C彼らが洞穴と山の岩の間にどのように身を隠したかは、エルサレムの滅亡を記したヨセフスがはっきりと語っている(ヨセフス『ユダヤ戦記』第6巻第11章以下)。
Tanta enim fuit afflictio, ut cum fame diutina consumerentur, et ab hostibus exterius, et multo deterius a praedonibus intrinsecus affligerentur; absconderint se in puteis et cloacis, et in quibusdam terrae abditis locis, cupientes mori, ut prolixam miseriam mortis compendio terminarent.
PL 17, 841D実に苦難は大きく、長い飢えに消耗し、外からは敵に、はるかにひどいことに内からは略奪者たちに苦しめられて、井戸や下水溝、また地のいくつかの隠れた場所に身を隠し、死ぬことを望んだ。長い悲惨を、死によって短く終わらせようとしたのである。
Qui etiam scientes se pro sceleribus suis ista pati, et post mortem se inferni poenas esse passuros, cupiebant ut montibus, sub quibus delitescebant, opprimerentur et absconderentur a facie Dei et a facie Christi ejus, quem graviter noverant se offendisse.
PL 17, 841D彼らはまた、自分たちが悪行のゆえにこれらを被っていること、死後に冥界の刑罰を受けることになることを知って、自分たちが潜んでいた山々に押しつぶされ、神の顔と、その神のキリストの顔から隠されることを望んだ。自分たちがキリストを激しく怒らせたことを、よく知っていたからである。
Nam et Dominus cum ad passionem duceretur, hoc eos esse passuros mulieribus se lamentantibus praedixit, dicens: Filiae Hierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros; quia ecce venient dies quando dicent: Beatae steriles, quae non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt!
PL 17, 842A主もまた、受難へ連れて行かれるとき、嘆く女たちに、彼らがこれを被ることを予告して言った。「エルサレムの娘たちよ、私のために泣くな。むしろ汝ら自身と汝らの子らのために泣け。見よ、日々が来る。そのとき人々は言うだろう。『子を産まなかった不妊の女たちと、乳を飲ませなかった乳房は幸いだ』と」。
Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Cooperite nos. Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet (Luc. XXIII, 28) ?
PL 17, 842A「そのとき彼らは、山々に『我々の上に落ちよ』と、丘々に『我々を覆え』と言い始める。もし青い木にこれらのことをするなら、枯れた木には何が起こるのか」(ルカ23:28)。
Se viride lignum, illos vero lignum aridum vocat: ac si dixisset: Si in me qui lignum sum secundum humanitatem, viride autem secundum divinitatem, id est, qui Deus sum et homo, haec faciunt; in illis qui lignum sunt aridum, id est, qui viriditatem fidei non habent, quid fiet?
PL 17, 842A主は自らを青い木と呼び、彼らを枯れた木と呼んでいる。あたかもこう言ったかのようである。「人性に従えば木であり、神性に従えば青い者である私、すなわち神であり人である私に、彼らがこれらのことをするなら、木であっても枯れている者たち、すなわち信仰の青さを持たない者たちには、何が起こるのか」。
Subauditur, pessime peribunt. Sed et arbor fici quam Dominus ante passionem maledicendo aridam fecit, eo quod in ea fructum non reperisset (Matth. XXI, 19) ; eosdem Judaeos designavit, quos maledictione perpetua damnavit, eo quod in illis fructum fidei nullum reperisset.
PL 17, 842A補って解すべきは、「最悪の仕方で滅びる」である。しかも、主が受難の前に呪って枯らしたイチジクの木は、その木に実を見いだせなかったために(マタイ21:19)、同じユダヤ人たちを指した。主は、彼らに信仰の実を何も見いだせなかったために、永遠の呪いで彼らを断罪したのである。
Visio III, Caput VII
第3の幻 第VII章PL 17, 842B(Vers. 1.) Post haec vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terrae. Judaeorum dejectione praemissa, nunc qualiter Ecclesia ex gentibus congregata fuerit, narrare inchoat.
PL 17, 842B(第1節)「この後、私は四人の天使が地の四隅に立っているのを見た」。ユダヤ人たちの没落を前置きしたうえで、著者は今、諸国民から集められた教会がどのようにして成ったかを語り始める。
Per quatuor quippe angelos quatuor regna designantur, Assyriorum scilicet, Persarum, Macedonum atque Romanorum.
PL 17, 842B四人の天使によっては、四つの王国、すなわちアッシリア人、ペルシア人、マケドニア人、ローマ人の王国が指される。
Sed quia potestas quatuor regnorum ad solos Romanos transierat, per quatuor angelos soli Romani intelliguntur, qui potestatem sibi quatuor regnorum vindicaverant: per quatuor vero angulos universae gentes, quae intra quatuor mundi plagas continentur, designantur, quas sibi Romani subjecerant.
PL 17, 842Bしかし四つの王国の権力はローマ人のみに移っていたので、四人の天使によっては、四つの王国の権力を自らのものとしたローマ人だけが解される。四隅によっては、四つの世界の方角の内に含まれる、ローマ人が自らに服させたすべての諸国民が指される。
Tenentes quatuor ventos terrae, ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam arborem.
PL 17, 842C「彼らは地の四つの風を押さえ、地にも海にもいかなる木にも吹きつけないようにしていた」。
Per ventos qui nubes excitant, ut terram irrigantes faciem ejus hilarem reddant, ac fructiferam faciant, pax cunctis mortalibus optata designatur, quae et mentes hominum laetificat, et ut propriis utilitatibus deserviant, facultatem tribuit: per terram et mare omnes gentes figurantur: per arbores autem, ii qui inter eos principatum tenebant.
PL 17, 842C雲を起こす風は、地を潤してその面を晴れやかにし、実り豊かにする。この風によって、すべての死すべき者たちに望まれる平和が指される。平和は人々の心を喜ばせ、自分の益のために励む力を与える。地と海によってはすべての諸国民が象られ、木々によっては彼らの間で首位を占める者たちが象られる。
Quatuor ergo angeli quatuor ventos tenebant, ne flarent super terram; quia Romani, qui per quatuor angelos designantur, omnem terram caedibus, et rapinis, et mortibus hominum replentes, non sinebant genus humanum pacatum esse ac quietum.
PL 17, 842Cしたがって四人の天使は、四つの風が地に吹きつけないように押さえていた。四人の天使によって指されるローマ人は、全地を殺戮と略奪と人々の死で満たし、人類が平穏で静かであることを許さなかったからである。
(Vers. 2.) Et vidi alterum angelum descendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi. Alter angelus Christus est, de quo scriptum est: Et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus (Esai. IX, 6) .
PL 17, 842D(第2節)「そして私は、別の天使が日の出る方から降りて来るのを見た。彼は生ける神の印を持っていた」。別の天使とはキリストである。キリストについてはこう書かれている。「その名は『大いなる計画の天使』と呼ばれる」(イザヤ9:6)。
Ipse est sol, de quo scriptum est: Vobis autem timentibus nomen meum orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Malach. IV, 2) .
PL 17, 842D彼こそ、あの太陽である。それについてはこう書かれている。「しかし私の名を畏れる汝らには、正義の太陽が昇り、その翼には癒やしがある」(マラキ4:2)。
Ab ortu solis Christus descendit, id est, a semetipso; quoniam non ex concubitu viri carnem assumpsit, sed a semetipso, qui utique sibi carnem immaculatam ex carne Virginis creavit.
PL 17, 842Dキリストが日の出る方から降りるとは、自分自身から降りるということである。男との交わりによって肉を受け取ったのではなく、自分自身から、おとめの肉から自らのために汚れのない肉を造ったからである。
Signum autem Dei vivi est divinitas: nam in carne positus, signum Dei vivi habuit; quia ea opera gessit, quae demonstrabant eum unicum esse Filium Dei, sicut ipse dicit: Opera quae ego facio, ipsa testimonium perhibent de me (Joan. X, 25) .
PL 17, 843A生ける神の印とは神性である。肉の内に置かれても、キリストは生ける神の印を持っていた。自らが神の独り子であることを示す業を行ったからである。キリスト自身が言うとおりである。「私が行う業、それ自体が私について証しをしている」(ヨハネ10:25)。
(Vers. 3.) Et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari dicens: Nolite nocere terrae et mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum.
PL 17, 843A(第3節)「そして彼は、地と海を害することを許された四人の天使に、大きな声で叫んで言った。『地と海を、また木々を害してはならない。我々が、我々の神の僕たちの額に印するまでは』」。
Clamasse Dei fecisse est, etenim adventu suo fecit ut Romani ab infestatione generis humani cessarent, fieretque pax per universum orbem, sicut dicit Psalmista: Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis (Psal. LXXI, 7) , donec semina fidei per universas gentes spargerentur, ac signaculo fidei ii qui praeordinati erant ad vitam aeternam, signarentur.
PL 17, 843A叫んだとは、行ったということである〔底本は Clamasse Dei fecisse est。Dei の係りは定かでない。「神(である彼)にとっては、叫んだとは行ったということである」と取った〕。実に、彼は自らの到来によって、ローマ人たちが人類を苦しめることをやめるようにし、全世界に平和が行き渡るようにした。詩篇作者の言うとおりである。「その日々に正義が興り、平和が豊かになる」(詩篇71:7)。それは、信仰の種が諸国民すべてに蒔かれ、永遠の生命へと予め定められた者たちが信仰の印で印されるまでのことであった。
(Vers. 4.) Et audivi numerum signatorum, centum quadragintaquatuor millia signati ex omni tribu filiorum Israel. Per centum quadragintaquatuor millia praesentis Ecclesiae electi designantur; duodecies namque duodeni fiunt centum quadragintaquatuor.
PL 17, 843B(第4節)「そして私は、印された者たちの数を聞いた。イスラエルの子らのあらゆる部族から、十四万四千人が印された」。十四万四千人によっては、現在の教会の選ばれた者たちが指される。十二の十二倍は、百四十四となるからである。
Omnes igitur qui fidem duodecim apostolorum custodiunt, actusque imitantur, in hoc numero consistunt. Sed quaerendum nobis est, cur ex omni tribu filiorum Israel congregati esse dicantur, cum multo plures ex gentibus quam ex Judaeis crediderint.
PL 17, 843Bしたがって、十二人の使徒の信仰を守り、その行いに倣う者は皆、この数の内にある。しかし我々は問わねばならない。なぜ、イスラエルの子らのあらゆる部族から集められたと言われるのか。ユダヤ人からよりも諸国民から信じた者のほうがはるかに多いのに。
Verum si interpretationes nominum attendimus, in nominibus duodecim tribuum omnes electos reperiemus; nomina quippe duodecim tribuum ad omnes electos pertinent.
PL 17, 843Bだが、名の解釈に目を向けるなら、十二の部族の名の内にすべての選ばれた者たちを見いだすであろう。十二の部族の名は、実にすべての選ばれた者たちに関わるからである。
(Vers. 5-8.) Ex tribu Juda duodecim millia signati: ex tribu Ruben duodecim millia signati: ex tribu Gad duodecim millia signati: ex tribu Aser duodecim millia signati: ex tribu Nephthalim duodecim millia signati: ex tribu Manasse duodecim millia signati: ex tribu Simeon duodecim millia signati: ex tribu Levi duodecim millia signati: ex tribu Issachar duodecim millia signati; ex tribu Zabulon duodecim millia signati: ex tribu Joseph duodecim millia signati: ex tribu Benjamin duodecim millia signati.
PL 17, 843C(第5–8節)「ユダの部族から一万二千人が印された。ルベンの部族から一万二千人が印された。ガドの部族から一万二千人が印された。アシェルの部族から一万二千人が印された。ナフタリの部族から一万二千人が印された。マナセの部族から一万二千人が印された。シメオンの部族から一万二千人が印された。レビの部族から一万二千人が印された。イサカルの部族から一万二千人が印された。ゼブルンの部族から一万二千人が印された。ヨセフの部族から一万二千人が印された。ベニヤミンの部族から一万二千人が印された」。
Juda prior ponitur, Benjamin vero ultimus: quod si interpretationes nominum inspicere voluerimus, Judam inferiorem, Benjamin vero superiorem reperimus; nam qui ad Deum conscendere desiderat, a minoribus incipit, ut gradatim crescendo ad majora perveniat, sicut dicit Psalmista: Ibunt sancti de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII, 8) .
PL 17, 843Cユダが最初に置かれ、ベニヤミンが最後に置かれる。名の解釈を調べようとするなら、ユダは低く、ベニヤミンは高いと分かる。神のもとへ登ることを望む者は、より小さなものから始め、段階を踏んで成長しながらより大きなものに至るからである。詩篇作者が言うとおりである。「聖徒たちは、徳から徳へと進む」(詩篇83:8)。
Et quia sancti ad Deum per iter virtutum conscendunt, subjungit: Videbitur Deus deorum in Sion (Ibid.) . Juda confessio interpretatur.
PL 17, 843D聖徒たちは徳の道を通って神のもとへ登るので、詩篇作者は続けてこう言う。「神々の神はシオンに見られる」(詩篇83:8)。ユダは「告白」と解釈される。
Juda ergo prior ponitur; quia quicumque post peccata ad Deum converti desiderat, necesse est ut prius confiteatur peccata sua, sicut dicit Jacobus apostolus: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini (Jacob. V, 16) , videlicet ut per confessionem peccatorum et poenitentiam Deum sibi placabilem faciat, quem offenderat.
PL 17, 843Dしたがってユダが最初に置かれる。罪の後に神へ立ち帰ることを望む者は誰でも、まず自らの罪を告白しなければならないからである。使徒ヤコブが言うとおりである。「汝らの罪を互いに告白し、救われるために互いのために祈れ」(ヤコブ5:16)。すなわち、罪の告白と悔い改めによって、自分が怒らせた神を宥めやすいものとするためである。
Et quia qui salubriter poenitet, et deflet mala quae fecit, gaudium in coelo facit, oculos misericordiae Dei ad se convertit, sicut dicit Dominus: Convertimini ad me, et ego revertar ad vos (Zach. I, 3) .
PL 17, 844Aまた、有益な仕方で悔い改め、自分の行った悪を嘆く者は、天に喜びを起こし、神の慈しみの目を自分に向けさせるので――主が言うとおりである。「私のもとに立ち帰れ。そうすれば私も汝らのもとに帰る」(ゼカリヤ1:3)――〔この節の Et quia(…ので)は次節の「ルベンが二番目に置かれる」に係ると取った。下のアシェルの箇所(Et quia … Aser in ordine ponitur)と同じ組み立て〕
Ruben secundus ponitur, qui visionis filius interpretatur; quia per poenitentiam visionis factus est filius, qui erat antea filius perditionis.
PL 17, 844Aルベンが二番目に置かれる。彼は「見ることの子」と解釈される。悔い改めによって、以前は滅びの子であった者が「見ることの子」となったからである。
Post Ruben Gad sequitur, qui accinctus interpretatur; quia necesse est, ut qui poenitet se mala gessisse, et petit ne in eadem relabatur, contra omnia vitia armetur, voluptatesque carnales a se praecidat: quia non potest fieri ut a peccatis abstineat, qui in voluptatibus carnalibus requiescit.
PL 17, 844Aルベンの後にガドが続く。彼は「帯を締めた者」と解釈される。悪を行ったことを悔い改め、同じ悪に再び落ちないよう願う者は、あらゆる悪徳に対して武装し、肉の快楽を自分から断ち切らねばならないからである。肉の快楽の内に憩う者が、罪を避けることはありえないからである。
Et quia qui contra vitia pugnat viriliter, jam beatus esse incipit; Aser in ordine ponitur, qui beatus interpretatur. Post Aser Nephthalim ponitur, qui dilatatio mea interpretatur.
PL 17, 844Aまた、悪徳と雄々しく戦う者は、すでに幸いになり始めている。それゆえアシェルが順序に置かれ、彼は「幸いな者」と解釈される。アシェルの後にナフタリが置かれ、彼は「私の広がり」と解釈される。
Omnis enim qui scit se Deum offendisse, et vult ut ei misericordia divina succurrat, debet et ipse misereri quibuscumque potest, et quomodo potest, sicut dicit Dominus: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7) .
PL 17, 844B自分が神を怒らせたと知り、神の慈しみが自分を助けることを望む者は誰でも、自らも、できる限りの人々に、できる限りの仕方で憐れみをかけねばならないからである。主が言うとおりである。「慈しみ深い者は幸いである。彼らは慈しみを得るからである」(マタイ5:7)。
Illius quippe mens circumquaque dilatatur, qui per dilectionem quam proximis exhibere debet, omnibus quibuscumque potest, miseretur.
PL 17, 844B実に、隣人に示すべき愛によって、できる限りのすべての人を憐れむ者の精神は、あらゆる方向に広がるからである。
Post Nephthalim Manasses sequitur, qui oblitus interpretatur; quia expedit ut qui peccata sua deflet, qui eleemosynas pauperibus largitur, ut peccata ejus dimittantur, eadem peccata ita deserat, quatenus ea penitus oblitus esse videatur.
PL 17, 844Bナフタリの後にマナセが続く。彼は「忘れた者」と解釈される。自分の罪を嘆き、罪が赦されるよう貧しい者たちに施しを与える者は、その罪を、完全に忘れたと見えるほどにまで捨て去るのが有益だからである。
Et ideo Simeon sequitur, qui exauditio interpretatur; ille enim pro malis quae fecit, deprecans ut ei dimittantur, a Deo exauditur, qui omnia vitia ex toto deserit.
PL 17, 844Cそれゆえシメオンが続く。彼は「聞き入れられること」と解釈される。自らの行った悪について、それが赦されるよう祈る者は、すべての悪徳を完全に捨てるとき、神に聞き入れられるからである。
Deinde Levi sequitur, qui additus sive assumptus interpretatur; quia qui de peccatis quae fecit, jam poenitentiam exercuit, qui contra vitia pugnavit, eaque devicit, qui erga indigentes misericors exstitit, atque his operibus hoc promeruit, ut ejus peccata dimitterentur, de venia jam securus, timorem ignis aeterni a mente abjicit, atque in amorem Dei ac coelestis patriae totus assumitur, iisque additur, qui filii Dei nuncupantur et sunt.
PL 17, 844C次にレビが続く。彼は「加えられた者」あるいは「取り上げられた者」と解釈される。自らの行った罪についてすでに悔い改めを実践し、悪徳と戦ってこれに打ち勝ち、困窮する者たちに慈しみ深くあり、これらの業によって罪が赦されるに値した者は、赦しについてすでに安んじ、永遠の火への恐れを心から投げ捨て、神と天の故郷への愛の内に全く取り上げられ、神の子らと呼ばれ、またそうである者たちに加えられるからである。
Sequitur Issachar, qui merces interpretatur: sed interpretationem hujus nominis clarius videbimus, si ea quae mater Lia, eo nascente, dixit, ponamus; ait enim: Reddidit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo (Gen. XXX, 18) .
PL 17, 844Cイサカルが続く。彼は「報い」と解釈される。しかしこの名の解釈は、母レアが彼の生まれるときに言ったことを挙げれば、より明らかに分かるであろう。レアは言う。「神は私に報いを返した。私が私の仕え女を私の夫に与えたからである」(創世記30:18)。
Et idcirco appellavit nomen ejus Issachar, id est, merces. Caro nostra ancilla nostra debet esse: vir noster Deus noster est.
PL 17, 844Dそこで彼女は、彼の名をイサカル、すなわち「報い」と名づけた。我々の肉は我々の仕え女であるべきであり、我々の夫は我々の神である。
Ancillam vero nostram viro nostro damus, si carnem nostram Dei servitio mancipamus, si eam vigilare, jejunare, et abstinere compellimus, atque voluptates ejus edomamus.
PL 17, 844D我々が自らの仕え女を我々の夫に与えるとは、我々の肉を神への奉仕に委ねることである。すなわち、肉に目を覚まし、断食し、禁欲するよう強い、その快楽を抑えつけることである。
Issachar igitur Liae in mercedem datus est a Deo; quia iis qui carnem domant, qui vitia exstinguunt, ea merces datur a Deo, ut virtutibus ditentur.
PL 17, 844Dそれゆえイサカルは、報いとして神からレアに与えられた。肉を抑え、悪徳を消し去る者たちに、徳によって富まされるという報いが神から与えられるからである。
Et ideo post Issachar Zabulon ponitur, qui habitaculum fortitudinis interpretatur. Quis est autem fortis, nisi Deus? de quo Psalmista dicit: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Psalm. XXIII, 8) .
PL 17, 844Dそれゆえイサカルの後にゼブルンが置かれる。彼は「強さ〔fortitudo〕の住まい」と解釈される。ところで、強い者とは神のほかに誰であろうか。詩篇作者はその神について言う。「主は強く力ある者、主は戦いにおいて力ある者」(詩篇23:8)。
Et quod habitaculum fortitudinis, nisi habitatio Dei? In illo enim habitat Deus, in quo fides, patientia, castitas, humilitas, charitas caeteraeque virtutes commorantur.
PL 17, 845Aそして強さの住まいとは、神の住まいのほかに何であろうか。信仰、忍耐、貞潔、謙遜、愛、そのほかの徳がとどまる者のうちに、神は住むからである。
Et quia per operationem virtutum augentur praemia meritorum, Joseph subsequitur, qui augmentum interpretatur. Benjamin ultimus, immo et superior ponitur, qui filius dexterae interpretatur.
PL 17, 845A徳の働きによって功績の報いが増し加わるので、「増し加え」と解釈されるヨセフが続く。ベニヤミンは最後に、いやむしろ最も高く置かれ、「右手の子」と解釈される。
Dextera namque Patris Filius dicitur: et Evangelium loquitur, quia sancti Dei ad dexteram Dei ponentur.
PL 17, 845A子は父の右手と呼ばれるからである。また福音書は、神の聖徒たちが神の右に置かれると語っている。
Electi itaque filii dexterae efficiuntur, cum ab hac vita subtracti, in coelestibus sedibus collocantur; ubi nihil est sinistrum, sed totum dextera (Matth. XXV, 33) .
PL 17, 845Aこうして選ばれた者たちは、この世の命から取り去られ、天の座に置かれるとき、右手の子らとなる。そこには左のものは何もなく、すべてが右である(マタイ25:33)。
Igitur quia interpretationes nominum duodecim tribuum usque ad eum finem perduximus, quo in coelestibus sedibus collocantur, congruum est ut ea quae sequuntur, ad glorificationem animarum sanctarum transferamus.
PL 17, 845Bさて、十二の部族の名の解釈を、天の座に置かれるところまで導いたので、続くことを聖なる魂たちの栄光へと移すのがふさわしい。
(Vers. 9, 10.) Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis stantes ante thronum, et in conspectu Agni . . .
PL 17, 845B(第9・10節)「この後、私は、あらゆる諸国民と部族と民と言語から来た、誰も数えきれないほど大勢の群衆が、座の前、子羊の前に立っているのを見た……」
Et clamabant voce magna, dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Per turbam superiorem, quae numero comprehenditur, electi qui in Ecclesia Dei singulis temporibus laborant, designantur, sicut jam diximus.
PL 17, 845B「そして大きな声で叫んで言った。『救いは、座に座る我々の神と、子羊にある』」。数に含まれる上の群衆によっては、すでに述べたように、その時々に神の教会で労苦している選ばれた者たちが指される。
Et quia multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 16), et in comparatione reproborum exigua est turba electorum, non immerito numero centum quadraginta quatuor millium, electi qui singulis temporibus in Ecclesia Dei laborant, designantur: in coelesti vero beatitudine, ubi singulis temporibus ex omnibus gentibus, tribubus et linguis congregantur, tanta eorum efficitur multitudo, ut nullo numero comprehendi possit.
PL 17, 845B多くの者が招かれているが、選ばれた者は少ない(マタイ20:16)。捨てられた者たちと比べれば、選ばれた者たちの群衆はわずかである。それゆえ、その時々に神の教会で労苦する選ばれた者たちが十四万四千人という数で指されるのは、当然のことである。しかし天の幸いにおいては、その時々にあらゆる諸国民、部族、言語から集められるので、彼らの数は、いかなる数でも数えきれないほどになる。
Per stolas autem albas munditia animarum designatur: palmae vero in signum victoriae ponuntur.
PL 17, 845C白い衣によっては魂の清さが指される。ヤシは勝利のしるしとして置かれる。
Palmas igitur non solum sancti martyres quibus victoria specialiter ascribitur, sed et omnes electi, qui in hoc saeculo positi contra visibiles et invisibiles hostes fortiter dimicarunt, in coelesti beatitudine possident.
PL 17, 845Cしたがって、勝利が特にその功に帰せられる聖なる殉教者たちだけでなく、この世に置かれて、目に見える敵と見えない敵に対して雄々しく戦ったすべての選ばれた者たちが、天の幸いにおいてヤシを持つ。
Palmae autem praemia sunt victoriae sanctorum; qui et voce magna clamare dicuntur: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno, sancti Dei numquam cessant a laudibus Dei, nec tamen labor est in laudando Deum; quia sicut dulcis est sanctis visio Dei, sic et laus Dei.
PL 17, 845Cヤシは聖徒たちの勝利の褒美である。彼らは大きな声で叫ぶと言われる。「救いは、座に座る我々の神と、子羊にある」。神の聖徒たちは、神への賛美をやめることがない。しかも神を賛美することに労苦はない。聖徒たちにとって神を見ることが甘美であるように、神への賛美もまた甘美だからである。
(Vers. 11, 12.) Et omnes angeli stabant in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium, et ceciderunt in medio throni in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes: Amen, benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum, amen.
PL 17, 845D(第11・12節)「そしてすべての天使たちは、座と長老たちと四つの生き物の周りに立っていた。彼らは座の真ん中で顔を伏せて倒れ、神を拝して言った。『アーメン。祝福と、栄光と、知恵と、感謝と、誉れと、力と、強さ〔fortitudo〕が、我々の神に、世々限りなくあるように、アーメン』」。
Superius millia millium angelorum in circuitu throni Deum laudare dicuntur: hic autem nullo numero comprehenduntur, sed omnes in circuitu throni stare dicuntur.
PL 17, 845D上では、千の千の天使たちが座の周りで神を賛美すると言われている。ここでは、数に含まれることなく、すべてが座の周りに立つと言われる。
Possumus per superiores angelos, qui numero comprehenduntur, eos intelligere qui ad diversa officia in mundo destinantur: eos autem qui sine numero ponuntur, illos qui in coelestibus cum Domino conversantur.
PL 17, 846A数に含まれる上の天使たちによっては、世の中で種々の務めのために遣わされる者たちを解することができる。数なしに置かれる者たちによっては、天で主とともに交わる者たちを解することができる。
Sed et hic septem benedictiones ponuntur, sicut superius, ut demonstret eodem modo et istos benedicere Deum, qui mundum sua gubernatione tuentur, sicut et illos qui in coelestibus cum Domino commorantur.
PL 17, 846Aしかしここにも、上と同じく七つの祝福が置かれている。世をその統治によって守る者たちも、天で主とともにとどまる者たちと同じように神を祝福することを示すためである。
(Vers. 13, 14.) Et respondens unus de senioribus dixit mihi: Ii qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt? Et dixi illi: Domine mi, tu scis. Interrogat, ut doceat; per seniorem namque doctores Ecclesiae: per Joannem vero auditores intelliguntur.
PL 17, 846A(第13・14節)「すると長老の一人が答えて、私に言った。『白い衣を着たこの者たちは誰で、どこから来たのか』。私は彼に言った。『我が主よ、汝は知っている』」。彼は教えるために問う。長老によっては教会の教師たちが、ヨハネによっては聞き手たちが解されるからである。
Nam praedicatores sancti gloriam animarum sanctarum quibuscumque modis possunt, intimant auditoribus suis; ut mentes eorum ad amorem coelestis patriae accendant. Et dixit mihi.
PL 17, 846B聖なる宣教者たちは、聖なる魂たちの栄光を、できる限りの仕方で自分たちの聞き手に告げ知らせ、その心を天の故郷への愛へと燃え上がらせる。「そして彼は私に言った」。
Ii sunt qui venerunt ex magna tribulatione; et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Hic demonstrat non ad electos, qui in hac vita laborant; sed ad eos qui in coelesti vita cum Domino requiescunt, haec pertinere.
PL 17, 846B「これらは大きな苦難から来た者たちである。彼らは自分の衣を洗い、子羊の血で白くした」。ここで彼は、これがこの世の命で労苦している選ばれた者たちにではなく、天の命で主とともに憩う者たちに関わることを示している。
Non enim sancti de magna tribulatione, sed ad magnas tribulationes perferendas in mundum veniunt, sicut dicit Salomon: Homo ad laborem nascitur, et avis ad volatum (Job. V, 7) .
PL 17, 846B聖徒たちは、大きな苦難から世に来るのではなく、大きな苦難を耐え忍ぶために世に来るからである。ソロモンが言うとおりである。「人は労苦のために生まれ、鳥は飛ぶために生まれる」(ヨブ記5:7)〔引かれた句はヨブ記の句で、本文はソロモンの言葉として引く〕。
Et Dominus dicit in Evangelio: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10) .
PL 17, 846Bまた主は福音書の中で言っている。「正義のために迫害を受ける者は幸いである。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:10)。
Et Paulus dicit: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum (Act. XIV, 21) ; hic enim tempus est tribulationis, illic tempus pacis.
PL 17, 846Cパウロもまた言う。「多くの苦難を通って、我々は天の国に入らねばならない」(使徒言行録14:21)。ここは苦難の時であり、かしこは平和の時だからである。
Sancti itaque de magna tribulatione veniunt, quia ab hac vita subtracti, ubi tempus tribulationis est, in aeterna quiete collocantur.
PL 17, 846Cしたがって聖徒たちは、大きな苦難から来る。苦難の時であるこの命から取り去られ、永遠の安息に置かれるからである。
Laverunt autem stolas suas, quia animas suas in hac vita positi, ab omnibus sordibus peccatorum mundaverunt: primo quidem per baptismum, postea vero per poenitentiam et lacrymas, ac misericordiae opera, et in caeteris bonis operibus.
PL 17, 846C彼らが衣を洗ったのは、この命に置かれている間に、自分の魂をあらゆる罪の汚れから清めたからである。まず洗礼によって、その後は悔い改めと涙によって、また慈しみの業と、そのほかの善い業によってである。
Quae etiam in sanguine Agni dealbatae fuisse dicuntur; quia animae electorum, quae antea erant nigredine peccatorum involutae, per redemptionem sanguinis Christi candorem munditiae assumpserunt.
PL 17, 846Cまたそれらの衣は、子羊の血で白くされたと言われる。選ばれた者たちの魂は、以前は罪の黒さに包まれていたが、キリストの血の贖いによって、清さの純白を身にまとったからである。
(Vers. 15.) Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus. In conspectu namque Dei sancti Dei assistunt, ac visione ejus indesinenter perfruuntur. Templum vero Dei coelestem patriam, servitium Dei amorem Dei vocat.
PL 17, 846C(第15節)「それゆえ彼らは神の座の前におり、その神殿で昼も夜も彼に仕える」。神の聖徒たちは神の前に仕え立ち、絶えず神を見て楽しむからである。神殿によって彼は天の故郷を、神への奉仕によって神への愛を指している。
Quod enim servitium tam acceptabile Deo, quam ut diligatur ex toto corde, totaque virtute? Et quis ita ardenter diligit Deum, sicut illi qui assidue contemplantur faciem ejus? Et qui sedet super thronum, habitat super illos.
PL 17, 846D実に、心の全部と力の全部をもって愛されること以上に、神に喜ばれる奉仕があろうか。そして、神の顔を絶えず見つめている者たちほど、熱烈に神を愛する者が誰かあろうか。「そして座に座る者は、彼らの上に宿る」。
Thronus Dei sancti Dei sunt, sicut superius diximus. Qui ergo designantur per thronum Dei, ipsi sunt super quos habitat Deus: habitat vero super sanctos suos Deus, cum eos suo lumine illuminat, circumdat et tuetur.
PL 17, 846D神の座は神の聖徒たちである。上で述べたとおりである。したがって神の座によって指される者たちこそ、その上に神が宿る者たちである。神が自らの聖徒たちの上に宿るとは、彼らを自らの光で照らし、囲み、守ることである。
(Vers. 16.) Non esurient, neque sitient amplius. Cum Dominus dicat in Evangelio: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6) ; cur hic sancti Dei numquam esurire dicuntur?
PL 17, 847A(第16節)「彼らはもはや飢えず、渇かない」。主は福音書の中で言っている。「正義に飢え渇く者は幸いである。彼らは満たされるからである」(マタイ5:6)。ではなぜここでは、神の聖徒たちが決して飢えないと言われるのか。
Sed sicut superius diximus, non ad electos, qui in hac vita commorantur: sed ad eos qui in coelesti beatitudine cum Deo exsultant, hoc pertinere credendum est.
PL 17, 847Aしかし上で述べたように、これはこの命にとどまる選ばれた者たちにではなく、天の幸いのうちで神とともに歓喜する者たちに関わると信じねばならない。
Justi namque in hac vita positi, videntes hominum injustitias, esuriunt et sitiunt justitiam, cupientes omnes homines justos esse, sicut ipsi sunt. Esuriunt et sitiunt etiam, ut sua justitia quotidie crescat, esuriunt et sitiunt vitam aeternam.
PL 17, 847Aこの命に置かれた義人たちは、人々の不義を見て、正義に飢え渇く。すべての人が自分たちのように義であることを望むからである。また自分たちの正義が日々増し加わるようにと飢え渇き、永遠の生命に飢え渇く。
Animae vero sanctorum non esurient neque sitient amplius; quia quod esurierunt, jam percipere meruerunt. Et non cadet super eos sol, neque ullus aestus.
PL 17, 847Aしかし聖徒たちの魂は、もはや飢えず、渇かない。飢え求めたものを、すでに受けるにふさわしいとされたからである。「また太陽も、いかなる炎暑も、彼らの上に落ちることはない」。
Per solem tribulationes quas sancti ab hominibus perferunt, possumus intelligere: per aestum tentationes daemonum, sive voluptates carnales.
PL 17, 847B太陽によっては、聖徒たちが人々から耐え忍ぶ苦難を解することができ、炎暑によっては、悪霊たちの誘惑、あるいは肉の快楽を解することができる。
Et quia sancti in hac vita positi persecutiones iniquorum hominum tolerando vicerunt, tentationes daemonum superaverunt, desideria carnalia in se exstinxerunt, in coelesti beatitudine positi, nullum laborem in perpetuum sentiunt.
PL 17, 847Bこの命に置かれた聖徒たちは、不正な人々の迫害を耐えて勝ち、悪霊たちの誘惑に打ち勝ち、肉の欲望を自らのうちで消し去ったので、天の幸いに置かれて、永遠にいかなる労苦も感じない。
(Vers. 17.) Quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos. Regit Deus sanctos suos, cum voluntates eorum ita disponit, ut nihil velle possint, nisi quod Deus vult. Et deducet eos ad vitae fontes aquarum.
PL 17, 847B(第17節)「座の真ん中にいる子羊が、彼らを治めるからである」。神が自らの聖徒たちを治めるとは、彼らの意志を、神が望むこと以外に何も望みえないように整えることである。「そして彼らを、命の水の泉へと導く」。
Vitae fons Christus est, qui dicit: Ego sum vita (Joan. XIV, 6) . Quod enim sine illo est, mortuum est: quod vero in illo est, vita est. Ad vitae fontem Christus sanctos suos ducit, quia ad semetipsum eos ducit; ut sint unum cum illo.
PL 17, 847B命の泉はキリストである。キリストは言う。「私は命である」(ヨハネ14:6)。彼なしにあるものは死んでおり、彼のうちにあるものは命だからである。キリストは自らの聖徒たちを命の泉へ導く。彼らを自分自身へ導き、彼とともに一つとなるようにするからである。
Per aquas eosdem sanctos possumus intelligere; ipse est quippe et fons aquarum, quia ab ipso procedit omnis sanctitas electorum, sicut ipse dixit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5) .
PL 17, 847C水によっては、同じ聖徒たちを解することができる。彼はまた水の泉でもあるからである。選ばれた者たちのあらゆる聖性は彼から出るからである。彼自身が言ったとおりである。「私なしには、汝らは何もできない」(ヨハネ15:5)。
Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. Quia tempus flendi hic fuit, tempus ridendi in illa beatitudine erit, sicut Dominus dicit: Beati qui nunc lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5) .
PL 17, 847C「そして神は、彼らの目からあらゆる涙をぬぐう」。泣く時はここにあった。あの幸いにおいては笑う時があるからである。主が言うとおりである。「今嘆く者たちは幸いである。彼らは慰められるからである」(マタイ5:5)。
Visio III, Caput VIII
第3の幻 第VIII章PL 17, 847C(Vers. 1.) Et cum aperuisset sigillum septimum. Apertio septimi sigilli ad nativitatem Christi pertinet: sed quaerendum nobis est, cur in septimo, non in quinto loco ponatur.
PL 17, 847C(第1節)「そして第七の封印を開いたとき」。第七の封印を開くことはキリストの誕生にかかわる。しかし我々は、なぜそれが五番目でなく七番目に置かれているのかを問わねばならない。
In Genesi scriptum est, quia sex diebus fecit Deus cuncta, quae ex coelo et terra originem sumpserunt, septimo autem requievit; et idcirco vocavit diem septimum sabbatum, id est, requiem (Gen. II, 2) . Quae est autem requies nostra, nisi Christus?
PL 17, 847D創世記には、神は六日のうちに、天と地から起源を得たすべてのものを造り、七日目には休んだと書かれている。それゆえ七日目を安息日、すなわち安息と呼んだ(創世記2:2)。では、我々の安息とは、キリストでなくて何であろうか。
Non inconvenienter ergo in septimi sigilli apertione nativitas Christi ponitur; quia ipse est requies omnium sanctorum suorum, quae per septimum diem figuratur.
PL 17, 847Dそれゆえ、第七の封印を開くことにキリストの誕生が置かれているのは不適切ではない。キリスト自身が、七日目によって象られる、自分のすべての聖徒たちの安息だからである。
Et quia ea quae in nativitate Christi gesta sunt, spiritalem intelligentiam obtinent; septimum sigillum Christus aperuit, cum ea quae per significationem gesta sunt, doctoribus Ecclesiae per inspirationem Spiritus sancti manifestavit.
PL 17, 847Dまた、キリストの誕生において行われたことは霊的な理解を備えているので、キリストが第七の封印を開いたとは、象徴によって行われたことを、聖なる霊の霊感によって教会の教師たちに明らかにしたということである。
Factum est silentium in coelo quasi media hora. Per silentium pax quae ab Octaviano Augusto, Christo nascente, per universum orbem facta est, designatur.
PL 17, 848A「天に、半時間ほどの静けさが生じた」。静けさによって、キリストが生まれたとき、オクタウィアヌス・アウグストゥスによって全世界にもたらされた平和が指される。
Media autem hora silentium factum est, quia pax quam Ecclesia in initio fidei apud paganos habuit, pauco tempore mansit; nam a Nerone imperatore interrupta est, et Petro Pauloque interfectis, praecepit omnes christianos persequi.
PL 17, 848A静けさが半時間だけ生じたのは、教会が信仰の初めに異教徒のもとで持っていた平和が、わずかな時間しか続かなかったからである。ネロ皇帝によってそれは破られ、ペトロとパウロが殺されたのち、彼はすべてのキリスト教徒を迫害するよう命じたのである。
(Vers. 2.) Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei, et datae sunt illi septem tubae.
PL 17, 848A(第2節)「そして私は、神の前に立つ七人の天使を見た。彼らに〔底本は illi。illis と読む〕七つのラッパが与えられた」。
Ordo istorum septem angelorum in sequentibus est; nam sicut praeco ante regem aut principem mittitur, qui ejus adventum annuntiet; ita et Joannes, quia magna erant quae per angelos designabantur, eorum memoriam facere voluit, antequam ad eorum narrationem veniret.
PL 17, 848Aこれらの七人の天使の順序は、続く箇所にある。先触れが王や君主の前に、その到来を告げるために遣わされるように、ヨハネもまた、天使たちによって指されるものが大いなるものであったので、それらの語りに入る前に、それらに言及しようとしたのである。
(Vers. 3.) Et alius angelus venit, et stetit ante altare, habens thuribulum aureum in manu sua: et data sunt ei incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante Dominum.
PL 17, 848B(第3節)「そして別の天使が来て、祭壇の前に立った。手に金の香炉を持っていた。彼に多くの香が与えられた。すべての聖徒たちの祈りから〔取って〕、主の前にある金の祭壇の上に与えるためである」。
Iste angelus Christum significat: venit autem, quia per incarnationis mysterium in mundo apparuit: per altare autem aureum Ecclesia designatur.
PL 17, 848Bこの天使はキリストを表す。彼が来たとは、受肉の奥義によって世に現れたからである。金の祭壇によっては教会が指される。
Qui ante altare stetisse dicitur; jacebat namque Christus in incredulis, qui eum purum hominem aestimabant: stabat vero cum fidelibus, qui eum Deum verum esse credebant.
PL 17, 848B彼が祭壇の前に立ったと言われる。キリストは、彼をただの人間と見なした不信仰の者たちのうちには伏していたが、彼をまことの神と信じた信徒たちとともには立っていたからである。
Ante altare ergo stetit, quia apostolis et caeteris credentibus, ex quibus Ecclesia tunc constabat, quod Deus esset, manifestavit. Per thuribulum vero quod in manu tenebat, corda apostolorum, caeterorumque fidelium demonstrantur.
PL 17, 848Cしたがって祭壇の前に立ったのは、使徒たちと、ほかの信じる者たち、すなわちそのとき教会がそれらから成っていた者たちに、自分が神であることを明らかにしたからである。彼が手に持っていた香炉によっては、使徒たちとほかの信徒たちの心が示される。
Quod aureum fuisse dicitur, quia corda discipulorum per fidem purificata, et per sapientiam quam a Christo didicerant, erant inaurata.
PL 17, 848Cそれが金であったと言われるのは、弟子たちの心が信仰によって清められ、キリストから学んだ知恵によって金で覆われていたからである。
Quod thuribulum in manu tenuisse dicitur, quia corda apostolorum in manu Dei erant, sicut dicit Salomon: Cor regis in manu Dei, quocumque voluerit inclinabit illud (Prov. XXI, 1) . Numquid cor istius Salomonis in manu Dei erat, quando idola adorabat?
PL 17, 848C香炉を手に持っていたと言われるのは、使徒たちの心が神の手の中にあったからである。ソロモンが言うとおりである。「王の心は神の手の中にあり、神が望むところへ、それを傾ける」(箴言21:1)。このソロモンの心は、偶像を拝んだとき、神の手の中にあっただろうか。
Numquid cor Antiochi aut Herodis in manu Dei erat? Numquid corda regum sanctos Dei persequentium in manu Dei erant?
PL 17, 848Cアンティオコスやヘロデの心は神の手の中にあっただろうか。神の聖徒たちを迫害する王たちの心は、神の手の中にあっただろうか。
In manu diaboli erant, qui ad quaecumque volebat facinora, ea inclinabat: corda vero regum spiritalium, id est, sanctorum in manu Dei sunt; et ideo quocumque voluerit, inclinabit ea.
PL 17, 848Dそれらは悪魔の手の中にあった。悪魔は、望むどんな悪事へも、それらを傾けたのである。しかし霊的な王たち、すなわち聖徒たちの心は神の手の中にあり、それゆえ神は望むところへそれらを傾けるであろう。
Sequitur: Et data sunt ei incensa multa. Incensa multa praecepta sunt Evangelii; incensa enim in thuribulo ponuntur, ut calore ignis accepto, flagrantiam odoris sui circumquaque spargant: similiter et Christus doctrinam Evangelii in cordibus discipulorum suorum posuit, qui igne charitatis succensi, odorem fidei suae per omnes gentes sparserunt.
PL 17, 848D続いて、「そして彼に多くの香が与えられた」とある。多くの香とは福音の掟である。香は香炉に置かれ、火の熱を受けて、その香りの芳しさを四方に放つ。同じようにキリストも福音の教えを弟子たちの心に置いた。彼らは愛の火に燃え立たされ、自分たちの信仰の香りをすべての諸国民に撒き散らしたのである。
Unde et sequitur: Ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est in conspectu Dei.
PL 17, 849Aそれゆえ続けて、「すべての聖徒たちの祈りから〔取って〕、神の前にある金の祭壇の上に与えるためである」とある。
Genera orationum plura sunt; orant namque fideles verbis, Deum deprecantes, ut dimittantur eis omnia peccata eorum: orant et eleemosynas largiendo, sicut dicit Dominus in Evangelio: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 42) .
PL 17, 849A祈りの種類は多い。信徒たちは言葉で祈り、自分たちのすべての罪が赦されるよう神に願う。また施しをすることによっても祈る。主が福音書で言うとおりである。「施しをせよ。見よ、すべては汝らにとって清い」(ルカ11:42)〔引かれた句はルカ11:41に当たる〕。
Et in alio loco scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccl. III, 33) .
PL 17, 849Aまた別の箇所にこう書かれている。「水が火を消すように、施しは罪を消す」(集会の書3:33)。
Orant etiam dimittendo proximis, quae in eis deliquerunt, sicut Dominus dicit in Evangelio: Si remiseritis hominibus peccata eorum, et Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 15) .
PL 17, 849A隣人たちが自分に対して犯したことを赦すことによっても、祈る。主が福音書で言うとおりである。「もし汝らが人々の罪を赦すなら、汝らの天の父も、汝らの罪を汝らに赦すであろう」(マタイ6:15)〔引かれた句はマタイ6:14に当たる〕。
Orant nihilominus et praecepta charitatis servando, quemadmodum scriptum est, quia universa delicta operit charitas (Jacob. V, 20) .
PL 17, 849Aさらに、愛の掟を守ることによっても祈る。「愛はすべての罪を覆う」と書かれているとおりである(ヤコブ5:20)〔引かれた句は箴言10:12に当たる〕。
Ille igitur salubriter orat Deum, qui servat mandata Dei; nihil enim prodest nobis clementiam Dei verbis implorare, et operibus irritare.
PL 17, 849Bしたがって、神の掟を守る者こそ、益あるしかたで神に祈っている。神の寛容を言葉で乞い求めながら、行いでそれを怒らせることは、我々に何の益もないからである。
Super altare ergo aureum de orationibus sanctorum dedit Deus, quando super corda credentium fidem, doctrinam, actusque apostolorum, caeterorumque praedicatorum posuit; ut haberent unde erudirentur et quod imitarentur.
PL 17, 849Bしたがって神は、聖徒たちの祈りから〔取って〕金の祭壇の上に与えた。すなわち、信じる者たちの心の上に、使徒たちとほかの宣教者たちの信仰と教えと行いを置いたのである。彼らが、そこから教えられ、また倣うべきものを持つようにするためである。
(Vers. 4.) Unde et sequitur: Et ascendit fumus aromatum de orationibus sanctorum, de manu angeli in conspectu Dei. Per fumum aromatum non solum orationes fidelium, sed et flagrantia bonorum operum designatur, quae ab Ecclesia indesinenter ascendit in conspectu Dei.
PL 17, 849B(第4節)それゆえ続けて、「そして香料の煙が、聖徒たちの祈りから、天使の手から、神の前に立ち上った」とある。香料の煙によっては、信徒たちの祈りだけでなく、善い業の芳香も指される。それは教会から絶え間なく神の前に昇る。
Qui fumus de manu angeli conscendere dicitur: quia quidquid boni fideles faciunt, operante Deo faciunt, sicut dicit ipse: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV) .
PL 17, 849Bこの煙が天使の手から昇ったと言われるのは、信徒たちが行う善いことは何であれ、神が働いて行っているからである。彼自身が言うとおりである。「私なしには、汝らは何もすることができない」(ヨハネ15)。
(Vers. 5.) Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram. Et facta sunt fulgura, voces, et tonitrua, et terrae motus.
PL 17, 849C(第5節)「そして天使は香炉を取り、それを祭壇の火で満たし、地に投げた。すると稲妻と声と雷鳴と地震が起こった」。
Per ignem Spiritus sanctus designatur: angelus itaque, id est, Christus thuribulum, id est, corda discipulorum, de igne altaris, id est, de Spiritu sancto implevit; quando post ascensionem suam in coelum, decimo die Spiritu sancto misso de coelo, corda discipulorum implevit, ac scientiam omnium linguarum dedit.
PL 17, 849C火によって聖なる霊が指される。したがって天使、すなわちキリストは、香炉、すなわち弟子たちの心を、祭壇の火、すなわち聖なる霊で満たした。自分が天に昇ったのち、十日目に聖なる霊を天から遣わしたとき、弟子たちの心を満たし、あらゆる言語の知識を与えたのである。
Et si per altare Ecclesia designatur, cur Spiritus sanctus antequam daretur, ignis altaris esse dicitur, sicut idem Joannes dicit: Nondum erat Spiritus datus; quia Jesus nondum fuerat glorificatus?
PL 17, 849Cでは、祭壇によって教会が指されるのなら、聖なる霊が与えられる前に、なぜ祭壇の火であると言われるのか。同じヨハネが言うとおりである。「霊はまだ与えられていなかった。イエスがまだ栄光を受けていなかったからである」。
Sed Spiritus sanctus antequam daretur, ignis altaris erat; quia per remissionis gratiam jam eum Ecclesia possidebat.
PL 17, 849Dしかし聖なる霊は、与えられる前にも祭壇の火であった。赦しの恩寵によって、教会はすでに彼を持っていたからである。
Nam Dominus ante passionem suam promisit se Spiritum sanctum daturum discipulis suis; et idem Joannes cum verba Caiphae posuisset dicentis: Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat, intulit dicens: Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui dispersi erant, congregaret in unum (Joan. XI, 50-52) .
PL 17, 849D主は受難の前に、聖なる霊を弟子たちに与えると約束した。また同じヨハネは、カイアファの言葉として、「一人の人間が民のために死ぬことが、汝らにとって益である。国民全体が滅びないためである」と記したのち、続けてこう言った。「彼はこれを自分から言ったのではなく、その年の大祭司であったので、イエスが国民のために死ぬことになると預言したのである。国民のためだけでなく、散らされていた神の子らを一つに集めるためであった」(ヨハネ11:50–52)。
Numquid ii qui in Christum credituri erant, qui per universas gentes dispersi idolis serviebant, filii Dei erant? Erant itaque jam filii Dei per praedestinationem; quia jam praedestinati erant ad vitam aeternam.
PL 17, 850Aキリストを信じることになっていた者たち、すべての諸国民のあいだに散らされて偶像に仕えていた者たちは、神の子らだったのだろうか。彼らはすでに予定によって神の子らであった。すでに永遠の生命へと予定されていたからである。
Congregati sunt vero postea in unum, quando per fidem, quam in baptismate susceperunt, corpori Ecclesiae sunt sociati.
PL 17, 850A彼らが実に一つに集められたのは、後になって、洗礼において受けた信仰によって、教会の体に結ばれたときである。
Misit ergo angelus ignem, quem in thuribulo posuerat, in terram; quia doctrinam fidei, quam in cordibus apostolorum posuerat, per adventum Spiritus sancti in cordibus Judaeorum, qui per incredulitatem terra erant, per ora apostolorum effudit.
PL 17, 850Aこうして天使は、香炉に置いていた火を地に投げた。使徒たちの心に置いていた信仰の教えを、聖なる霊の到来によって、不信仰のゆえに地であったユダヤ人たちの心に、使徒たちの口を通して注ぎ出したからである。
Facta sunt fulgura, voces, et tonitrua, et terrae motus. Per fulgura virtutes quae per apostolos fiebant, per voces praedicatio, per tonitrua autem comminatio ignis aeterni designatur: per terrae motus vero conversionem Judaeorum possumus intelligere; conversi sunt namque ad poenitentiam per praedicationem beati Petri, sicut liber Actuum apostolorum narrat: Iis, inquit, auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos: Viri fratres, quid faciemus?
PL 17, 850A「稲妻と声と雷鳴と地震が起こった」。稲妻によっては使徒たちを通して起こった力ある業が、声によっては宣教が、雷鳴によっては永遠の火の威嚇が指される。地震によっては、ユダヤ人たちの回心と解することができる。彼らは福なるペトロの宣教によって悔い改めへと回心したからである。使徒言行録の書が語るとおりである。彼は言う。「これらを聞いて、心を刺され、ペトロとほかの使徒たちに言った。『兄弟たちよ、我々は何をしようか』」。
Ostendite nobis (Act. II, 37) . Et in sequentibus scriptum est, quia ad hanc primam Petri praedicationem crediderunt ex illis tria millia, postea vero innumerabiles.
PL 17, 850B〔前節の引用の続き〕「我々に示せ」(使徒言行録2:37)。また続く箇所に、このペトロの最初の宣教によって、彼らのうち三千人が信じ、のちには数えきれない者が信じたと書かれている。
Hunc ignem, id est, Spiritum sanctum, super nos qui terra sumus, misericordia Domini nostri Jesu Christi effundere dignetur; ut ex carnalibus spiritales efficiamur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.
PL 17, 850Bこの火、すなわち聖なる霊を、地である我々の上に、我々の主イエス・キリストの慈しみが注いでくれるように。それによって我々が肉的な者から霊的な者にされるように。彼は世々に生き、支配する。アーメン。
Visio IV, Prooemium
第4の幻 冒頭PL 17, 850CGratia Domini nostri Jesu Christi largiente, de apertionibus septem sigillorum pauca diximus, nunc de cantu tubarum septem angelorum, qui sequitur, aliqua proferamus.
PL 17, 850C我々の主イエス・キリストの恩寵が豊かに与えてくれることによって、我々は七つの封印を開くことについて少し述べた。今や、続く七人の天使のラッパの響きについて、いくらか述べよう。
Per septem angelos doctores, qui ad erudiendum populum Dei a Deo missi sunt, et mittentur usque ad finem, designantur.
PL 17, 850C七人の天使によって、神の民を教えるために神から遣わされ、終わりまで遣わされ続ける教師たちが指される。
Et quia sacramenta divinarum scripturarum doctoribus Ecclesiae perspicacius, Deo inspirante, quam caeteris patuerunt, rationis ordo poscebat, ut post reserationem sigillorum quae apertionem divinarum Scripturarum significat, septem angeli ponerentur, per quos omnes doctores populi Dei designantur, qui scientiam divinarum Scripturarum locupletius perceperunt.
PL 17, 850C神の書の秘義は、神が霊感を与えることによって、ほかの者たちよりも洞察深く教会の教師たちに明らかになった。それゆえ、理の順序は、封印を解くこと――これは神の書を開くことを表す――の後に、七人の天使が置かれることを求めたのである。この天使たちによって、神の書の知識をより豊かに受けた神の民のすべての教師たちが指される。
Et sicut omne corpus electorum in septem partes divisimus, ita et septem angeli tubis cecinisse visi sunt: per quos omnes doctores populi Dei designantur, quamvis ab eo ordine parumper discrepent.
PL 17, 850Cそして、我々が選ばれた者たちの体全体を七つの部分に分けたように、七人の天使もラッパを吹いたと見られた。彼らによって神の民のすべての教師たちが指されるが、その順序とは少し食い違う。
Nam superius per poderem, quae talaris est tunica, et prior in ornamentis Domini ponitur, ut et in sequentibus per primum cornu Agni, justos qui ante diluvium fuerunt, diximus fuisse designatos: per zonam vero auream in corpore Christi, et per secundum cornu patriarchas et caeteros qui ante Legem fuerunt: hic autem per primum angelum doctores qui ab initio mundi usque ad Legem fuerunt, per secundum doctores Legis designantur.
PL 17, 850Dすなわち、上では、足まで届く衣である長衣〔poderes〕、主の装いの中で最初に置かれる衣によって、また続く箇所では子羊の最初の角によって、洪水の前にいた義人たちが指されたと、我々は述べた。キリストの体における金の帯によって、また第二の角によって、族長たちと、律法の前にいたほかの者たちが指される。ここでは、第一の天使によって、世の初めから律法までにいた教師たちが、第二の天使によって、律法の教師たちが指される。
(Vers. 6) Et septem angeli paraverunt se, ut tubis canerent. Per tubae cantum praedicatio designatur; praedicatores quippe sancti ad hoc semper parati existunt, ut quoscumque possunt, per doctrinam suae praedicationis Deo acquirant.
PL 17, 851A(第6節)「そして七人の天使は、ラッパを吹く用意をした」。ラッパの響きによって宣教が指される。聖なる宣教者たちは実に、できる限りの者を、自分たちの宣教の教えによって神のために獲得するよう、いつも備えている。
(Vers. 7.) Et primus angelus tuba cecinit. Per primum angelum, sicut jam diximus, praedicatores qui ante Legem fuerunt, designantur.
PL 17, 851A(第7節)「そして第一の天使がラッパを吹いた」。第一の天使によって、既に述べたように、律法の前にいた宣教者たちが指される。
Primus ergo angelus tuba cecinit, quia sancti viri qui ante Legem fuerunt, quamvis nullam legem haberent, nisi naturalem, hoc quibuscumque poterant, suasisse credendi sunt, ut Deum creatorem suum timerent atque diligerent, et quod quis pati non vellet, alteri non faceret.
PL 17, 851Aそれゆえ第一の天使がラッパを吹いたのは、律法の前にいた聖なる人々が、自然の法のほかにいかなる法も持たなかったとはいえ、できる限りの人々に、自分たちの造り主なる神を畏れ愛するよう、また、自分が受けたくないことを他者に行わないよう、説き勧めたと信じられるからである。
Et facta est grando et ignis, mixta sanguine, et missum est in terram. Ea quae septem angelis tubis canentibus facta fuisse visa sunt, in bonam partem, sicut mihi videtur, accipienda sunt: sicut e contrario effusio phialarum septem angelorum, quae sequitur, in malam.
PL 17, 851A「そして雹と火が、血に混ぜられて生じ、地に投げられた」。七人の天使がラッパを吹いたときに生じたと見られたことは、私には思われるのだが、よい意味に受け取らねばならない。それとは反対に、続く七人の天使が鉢を注ぐことは、悪い意味に受け取らねばならない。
Per grandinem igitur quae percutit, verba sanctorum virorum, quae corda pravorum hominum arguendo percutiebant, designantur.
PL 17, 851Bしたがって、打つ雹によって、聖なる人々の言葉が指される。それは邪悪な人々の心を、とがめることによって打ったのである。
Quae ignem et sanguinem permixtum habuisse describitur: per ignem Spiritus sanctus designatur, qui in sanctis inhabitans suis, minister verborum eorum exstitit: per sanguinem vero Christus intelligitur, qui et a Patribus saepe praedictus est, et eorum actibus praefiguratus: terra autem saeculi homines peccato subditos demonstrat.
PL 17, 851Bそれは火と血の混ざったものを持っていたと描かれている。火によって聖なる霊が指される。聖なる霊は自分の聖徒たちのうちに宿り、彼らの言葉の奉仕者となった。血によってはキリストが解される。キリストは父祖たちによってしばしば予告され、彼らの行いによって前もって示された。地は、世の人間たち、罪に服した者たちを示す。
Et tertia pars terrae combusta est . . . . et omne fenum viride combustum est. Per tertiam partem terrae eos, qui per doctrinam et exempla bonorum hominum salvi facti sunt, debemus intelligere: qui igne timoris Dei atque amoris quidquid pravi in se fuit, combusserunt atque deleverunt.
PL 17, 851B「そして地の三分の一が焼け……緑の草はすべて焼けた」。地の三分の一によって、我々は、善い人々の教えと模範によって救われた者たちを解さねばならない。彼らは神への畏れと愛の火によって、自分のうちにあった邪悪なものを何であれ、焼き、滅ぼしたのである。
Arbores vero illos, qui principatum inter eos tenuerunt, significant: ex quibus multi per doctrinam et exempla bonorum hominum salvi facti sunt (Gen. XX, 17) , sicut Abimelech per Abraham et per Job tres amici ejus (Job. XLII, 8) .
PL 17, 851C木は、彼らのうちで首位を占めた者たちを表す。彼らのうちの多くが、善い人々の教えと模範によって救われた(創世記20:17)。アビメレクがアブラハムによって、ヨブの三人の友がヨブによって救われたようにである(ヨブ記42:8)。
Per fenum autem viride, quod omne combustum esse dicitur, ii designantur, qui et superius per tertiam partem terrae et arborum quae combusta est, id est, electi, qui eo tempore fuerunt; fenum namque viride difficile accenditur, aridum vero facile consumitur.
PL 17, 851C緑の草がすべて焼けたと言われるものによっては、上で地の三分の一と、焼けた木々によって指された者たち、すなわちその時代にいた選ばれた者たちが指される。緑の草は燃えにくいが、干からびた草は容易に焼き尽くされるからである。
Per fenum vero viride electi, per aridum autem reprobi designantur. De hoc arido feno propheta dicit: Vere fenum est populus.
PL 17, 851C緑の草によって選ばれた者たちが、干からびた草によって捨てられた者たちが指される。この干からびた草について預言者は言う。「まことに民は草である」。
Exsiccatum est fenum, et cecidit flos: verbum autem Domini manet in aeternum (Esai. XL, 7) ; per fenum igitur viride, ii qui fide erant viridi designantur, qui omne quod in se reprobum fuit, igne charitatis combusserunt.
PL 17, 851D「草は枯れ、花は散った。しかし主の言葉は永遠に残る」(イザヤ40:7)。それゆえ緑の草によっては、緑の信仰を持っていた者たちが指される。彼らは自分のうちにあった捨てられるべきものをすべて、愛の火で焼いたのである。
(Vers. 8.) Et secundus angelus tuba cecinit. Per secundum angelum Moyses et caeteri Legis doctores designantur. Et ecce tamquam mons magnus igne ardens, missus est in mare.
PL 17, 851D(第8節)「そして第二の天使がラッパを吹いた」。第二の天使によってモーセとほかの律法の教師たちが指される。「すると、見よ、火で燃える大きな山のようなものが、海に投げ入れられた」。
Per montem magnum lex Moysi designatur, quae propter gravitatem ponderis sui monti assimilatur; et propter spiritalem intelligentiam, quae in Lege refulgebat, igne ardere dicitur. Ipse vero Hebraicus populus propter magnitudinem scelerum per mare designatur.
PL 17, 851D大きな山によってモーセの律法が指される。その重みの重大さのゆえに山にたとえられ、また律法のうちに輝いていた霊的な理解のゆえに、火で燃えると言われる。ヘブライの民そのものは、その悪事の大きさのゆえに、海によって指される。
(Vers. 9.) Et facta est tertia pars maris sanguis, et mortua est tertia pars creaturae, quae habebat animas in mari, et tertia pars navium interiit.
PL 17, 852A(第9節)「そして海の三分の一が血となり、海にいて魂を持っていた被造物の三分の一が死に、船の三分の一が滅びた」。
Omnis remissio in Lege sanguinis effusione atque aspersione fiebat; unde et Moyses populum sanguine aspersit, dicens: His est sanguis Testamenti, quod mandavit ad vos Deus (Hebr. IX, 20) .
PL 17, 852A律法のもとでは、すべての赦しは血を注ぐこと、また振りかけることによって行われた。それゆえモーセも民に血を振りかけて言った。「これは、神が汝らに命じた契約の血である」〔底本は His est。Hic est と読む〕(ヘブライ9:20)。
Sed et Aaron et filios ejus, ut mundi efficerentur ad offerendas hostias Deo, idem Moyses sanguine aspersit, nec sine sanguinis effusione remissio esse poterat (Exod. XXIV, 8) .
PL 17, 852Aモーセはまた、アロンとその子らが神にいけにえを献げるために清められるように、彼らにも血を振りかけた。血を注ぐことなしには赦しはありえなかった(出エジプト記24:8)〔出エジプト記24:8 は前節のモーセが民に血を振りかけたことに当たる。「血を注ぐことなしには赦しはありえない」はヘブライ9:22〕。
Per tertiam ergo partem maris electi qui eo tempore fuerunt, designantur: per sanguinem vero in hoc loco remissionem peccatorum possumus accipere.
PL 17, 852Aしたがって海の三分の一によっては、その時代にいた選ばれた者たちが指される。この箇所の血によっては、罪の赦しを解することができる。
Tertia igitur pars maris in sanguinem versa est; quia electi qui eo tempore fuerunt per observationem Legis a peccatis suis mundari meruerunt.
PL 17, 852Bそれゆえ海の三分の一が血に変えられたのは、その時代にいた選ばれた者たちが、律法を守ることによって、自分の罪から清められるに値したからである。
Tertia vero pars creaturae, quae habebat animas in mari, et mortua fuisse dicitur, eamdem significationem habet, quam et tertia pars maris quae in sanguinem versa est.
PL 17, 852B海にいて魂を持っていた被造物の三分の一が死んだと言われることも、血に変えられた海の三分の一と同じ意味を持つ。
Per mare autem, sicut jam diximus, multitudo peccatorum designatur: pisces vero cum ab aquis subtrahuntur, animas amittunt.
PL 17, 852Bまた海によっては、既に述べたように、罪の多さ〔peccatorum は「罪人たちの」とも読め、その場合は「罪人たちの群れ」〕が指される。魚は水から引き離されると、魂を失う。
Electi ergo quamdiu in aquis vitiorum suorum versantur, animas marinas habent, peccatorum videlicet tenebris involutas; cum vero aut per baptismum, aut poenitentiam ab aquis vitiorum extrahuntur, animas pristinas quasi amittunt, cum ex malis boni efficiuntur, moriunturque diabolo, ut vivant Deo.
PL 17, 852Bそれゆえ選ばれた者たちは、自分の悪徳の水の中に身を置くあいだは、海の魂、すなわち罪の闇に包まれた魂を持つ。しかし洗礼によって、あるいは悔い改めによって悪徳の水から引き上げられると、以前の魂をいわば失う。悪い者から善い者にされ、神のために生きるよう、悪魔に対して死ぬのである。
Tertia igitur pars piscium animas emiserunt, quia electi qui eo tempore fuerunt, per observationem Legis mortui sunt peccato, et coeperunt vivere Deo. Per naves autem, quae aquas sub se habent, illisque supereminent, principes gentis illius designantur.
PL 17, 852Cそれゆえ魚の三分の一が魂を放った。その時代にいた選ばれた者たちが、律法を守ることによって罪に対して死に、神のために生き始めたからである。船は、水を自らの下に持ち、水の上に聳え立つので、その民の指導者たちが指される。
Tertia vero pars quae interiit, eos designat, qui ex eis justi fuerunt juxta illum sensum, quem diximus; eo quod interierint et mortui sint peccato, et vixerint Deo.
PL 17, 852C滅びた〔船の〕三分の一は、我々が述べたあの意味に従って、彼らのうちで義であった者たちを指す。彼らが滅び、すなわち罪に対して死に、神のために生きたからである。
(Vers. 10.) Et tertius angelus tuba cecinit, et cecidit de coelo stella ardens tamquam facula. Eamdem significationem habet stella quam et angelus; significat namque prophetas: sed quaerendum nobis est, quomodo de coelo in terram cecidisse dicatur.
PL 17, 852C(第10節)「そして第三の天使がラッパを吹いた。すると天から、たいまつのように燃える星が落ちた」。星は天使と同じ意味を持つ。すなわち預言者たちを表す。しかし我々は、どのようにして天から地に落ちたと言われるのかを問わねばならない。
Sancti in coelum quodammodo conscendunt, cum eos amor divinus ad coelestia contemplanda elevat: cadunt in terram, cum eos amor proximorum ad ima retrahit; ut praedicatione sua peccantes ad viam veritatis reducant; facula vero accenditur, ut tenebras noctis depellat.
PL 17, 852C聖徒たちは、神への愛が彼らを天上のものの観想へと高めるとき、いわば天に昇る。隣人への愛が彼らを低いところへと引き戻すとき、地に落ちる。それは、自分たちの宣教によって、罪を犯す者たちを真理の道へ連れ戻すためである。たいまつは、夜の闇を追い払うために灯される。
Verba igitur prophetarum faculae fuerunt, quia tenebras peccatorum a mentibus hominum fugaverunt. Possumus etiam per ignem faculae Spiritum sanctum intelligere, quo inflammati prophetae, et multos ab iniquitatibus correxerunt, et quae ventura erant, praedixerunt.
PL 17, 852Dそれゆえ預言者たちの言葉はたいまつであった。人々の心から罪の闇を追い払ったからである。また我々は、たいまつの火によって聖なる霊を解することもできる。この霊に燃え立たされて、預言者たちは多くの人を不法から矯正し、来るべきことを予言したのである。
Et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum. Per flumina et fontes duodecim tribus cum suis familiis designantur: per tertiam vero partem ii, qui ex eis ad vitam aeternam praescripti erant, figurantur.
PL 17, 852D「そして川の三分の一と、水の泉に落ちた」。川と泉によって、十二部族とその家族が指される。その三分の一によっては、彼らのうち永遠の生命へと予め定められていた者たちが象られる。
Cecidit ergo stella in tertiam partem fluminum, quia illi doctrinam prophetarum acceperunt, et in cordibus suis plantaverunt, qui ad vitam aeternam praedestinati erant.
PL 17, 853Aそれゆえ星が川の三分の一に落ちたのは、永遠の生命へと予定されていた者たちが、預言者たちの教えを受け入れ、自分たちの心に植えたからである。
(Vers. 11.) Et nomen stellae dicitur absinthium. Absinthium valde est amarum: per absinthium igitur comminationes prophetarum designantur, quas populo peccanti ingerebant, praedicentes eis quod nisi poenitentiam agerent, in praedam et in captivitatem hostibus suis darentur; et quod si nec sic poeniterent, morte perpetua damnarentur.
PL 17, 853A(第11節)「そして星の名は、ニガヨモギと言われる」。ニガヨモギは非常に苦い。したがってニガヨモギによって預言者たちの威嚇が指される。彼らは罪を犯す民にそれを浴びせ、悔い改めなければ略奪と捕囚へと敵に渡されること、またそれでも悔い改めなければ永続する死によって断罪されることを予告した。
Et facta est tertia pars aquarum in absinthium. Illi amaritudinem poenitentiae per comminationes prophetarum assumpserunt, quos superius per tertiam partem aquarum diximus fuisse designatos, id est, electi.
PL 17, 853A「そして水の三分の一がニガヨモギとなった」。彼らは預言者たちの威嚇を通して悔い改めの苦さを引き受けた。上で水の三分の一によって指されたと我々が述べた者たち、すなわち選ばれた者たちである。
Et multi homines mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt. Illis namque amaritudo poenitentiae mortem intulit, qui salvi esse meruerunt; mortui sunt enim secundum id quod mali erant, et vixerunt secundum id quod boni esse coeperunt.
PL 17, 853B「そして多くの人々が、苦くなった水のゆえに死んだ」。悔い改めの苦さは、救われるに値した者たちに死をもたらしたからである。彼らは悪かった点に関して死に、善い者となり始めた点に関して生きたのである。
(Vers. 12.) Et quartus angelus tuba cecinit. Quartus angelus Christum et apostolos ejus significat.
PL 17, 853B(第12節)「そして第四の天使がラッパを吹いた」。第四の天使はキリストとその使徒たちを表す。
Et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum; ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret tertia pars, et noctis similiter.
PL 17, 853B「そして太陽の三分の一、月の三分の一、星々の三分の一が打たれ、その三分の一が暗くなり、昼はその三分の一が輝かず、夜も同様であった」。
Sol, luna, et stellae ad unam rem pertinent; nam per solem populus Judaeorum, per lunam vero Synagoga, per stellas autem principes sacerdotum et pharisaei designantur.
PL 17, 853B太陽、月、星々は一つの事柄にかかわる。すなわち太陽によってユダヤ人の民が、月によって会堂が、星々によって大祭司たちとファリサイ派の人々が指される。
Sed si obscurationem solis et lunae atque stellarum ad eos, qui in Christum noluerunt credere, transferre voluerimus, ordo superior perturbabitur.
PL 17, 853Bしかし、太陽と月と星々が暗くなることを、キリストを信じようとしなかった者たちに当てはめようとすれば、上の順序が乱れることになろう。
Superius enim combustionem terrae tertiae partis, quae sub cantu tubae primi angeli facta esse dicitur, conversionem tertiae partis maris in sanguinem, quae sub cantu tubae secundi angeli facta fuisse visa est, conversionem nihilominus tertiae partis aquarum in absinthium, quae sub cantu tubae tertii angeli facta fuisse legitur, in bonam partem accipiendam esse demonstravimus; ideoque ad electos pertinere.
PL 17, 853Cというのは、我々は上で次のことを示したからである。第一の天使のラッパの響きのもとで起こったと言われる地の三分の一の焼失、第二の天使のラッパの響きのもとで起こったと見られた海の三分の一が血に変わること、同じく第三の天使のラッパの響きのもとで起こったと読まれる水の三分の一がニガヨモギに変わること、これらはよい意味に受け取らねばならない。それゆえ選ばれた者たちにかかわるのである。
Consequens est ergo ut percussionem solis et lunae atque stellarum in bonam partem interpretemur.
PL 17, 853Cしたがって、太陽と月と星々が打たれることも、よい意味に解釈すべきことになる。
Per tertiam itaque partem solis, quae percussa, id est, obscurata est, ii qui ex populo Judaeorum in Christum crediderunt, designantur; obscurati sunt namque impiis Judaeis, sed refulserunt in conspectu Dei.
PL 17, 853Cそれゆえ打たれた、すなわち暗くなった太陽の三分の一によっては、ユダヤ人の民のうちからキリストを信じた者たちが指される。彼らは不敬虔なユダヤ人たちにとっては暗くされたが、神の前では輝いたからである。
Similiter et per tertiam partem lunae atque stellarum quae obscurata est, ii qui ex archisynagogis atque sacerdotibus et ex pharisaeis in Christum crediderunt, designantur; quia et ipsi propter lumen verum, id est, Christum, quem perceperunt, obscurati sunt eis, quorum mentis oculos diabolus obcaecaverat, ne in Christum crederent; nam claritas solis lippientes oculos obcaecat magis, quam illuminat.
PL 17, 853D同様に、暗くなった月と星々の三分の一によっては、会堂長たちや祭司たち、ファリサイ派の人々のうちからキリストを信じた者たちが指される。彼ら自身もまた、受け入れたまことの光、すなわちキリストのゆえに、悪魔がキリストを信じさせないよう心の目を盲目にした者たちにとって、暗くされたからである。太陽の明るさは、ただれた目を照らすよりも、むしろ盲目にするからである。
Possumus vero per tertiam partem diei apostolos, per tertiam autem partem noctis eos qui ex gentibus crediderunt, intelligere. Obscurati sunt namque eis apostoli, qui eorum doctrinam non solum spreverunt, sed etiam ipsos usquequaque persecuti sunt.
PL 17, 853Dまた我々は、昼の三分の一によって使徒たちを、夜の三分の一によって諸国民から信じた者たちを解することができる。使徒たちは、その教えを退けただけでなく、使徒たち自身をどこまでも迫害した者たちにとって、暗くされたのである。
De hac eorum obscuratione Dominus dicit: Trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis. Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum (Luc. XXI, 16) .
PL 17, 854Aこの者たちが暗くされることについて、主は言う。「汝らは、親、兄弟、親族、友に引き渡され、彼らは汝らのうちの者を死に至らしめる。そして汝らは、私の名のゆえにすべての人に憎まれる」(ルカ21:16)。
(Vers. 13.) Et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium coelum, dicentis voce magna: Vae, vae, vae, habitantibus in terra a vocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri.
PL 17, 854A(第13節)「そして私は見、天の中央を飛ぶ一羽のワシの声を聞いた。大声で言った。『災いあれ、災いあれ、災いあれ、地に住む者たちに。まさにラッパを吹こうとしている三人の天使の声のゆえに』」。
Per coelum in hoc loco Ecclesia designatur: aquila vero Christum et apostolos ejus demonstrat.
PL 17, 854Aこの箇所の天によっては教会が指され、ワシはキリストとその使徒たちを示す。
Aquila ergo per medium coelum volabat et clamabat; quia Christus primum per Judaeam, apostoli vero ejus per universas gentes Evangelium praedicaverunt: quas etiam persecutiones ab adversariis Ecclesiam esse passuram multis modis praedixerunt.
PL 17, 854Aしたがってワシが天の中央を飛びつつ叫んだのは、キリストがまずユダヤを通して、その使徒たちがすべての諸国民を通して福音を宣べ伝えたからである。彼らはまた、教会が敵対者たちから受けることになるこれらの迫害を、多くのしかたで予告した。
Ideoque tria vae posuit, ex quibus primum ad haereticos pertinet, qui Ecclesiam Dei multis modis impugnare eonati sunt: secundum ad paganos, qui eamdem Ecclesiam Dei persecuti sunt, maximamque fidelium multitudinem interfecerunt: tertium ad antichristum, qui populum Dei in fine mundi debellaturus est.
PL 17, 854Bそしてそれゆえ、三つの災いを置いた。そのうち第一は異端者たちにかかわる。彼らは神の教会を多くのしかたで攻撃しようと試みた〔底本は eonati。conati と読む〕。第二は異教徒たちにかかわる。彼らは同じ神の教会を迫害し、信徒のきわめて多くの群れを殺した。第三は反キリストにかかわる。彼は世の終わりに神の民を攻め倒すであろう。
Nec putare debemus quod tria vae ad electos pertineant, qui diversas calamitates ab impiis pertulerunt: sed potius ad eosdem impios, qui easdem calamitates intulerunt.
PL 17, 854Bまた我々は、三つの災いが、不敬虔な者たちから種々の災厄を耐え忍んだ選ばれた者たちにかかわると考えてはならない。むしろ、その同じ災厄をもたらした不敬虔な者たちにかかわるのである。
Unde et, Vae, vae, vae, habitantibus in terra dicit; impii namque qui nihil aliud quam terram quaerunt, habitatores terrae jure vocantur: justi autem qui coelestia semper desiderant, coeli habitatores recte vocantur, sicut dicit apostolus Paulus: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20) .
PL 17, 854Bそれゆえ「災いあれ、災いあれ、災いあれ、地に住む者たちに」と言う。地のものしか求めない不敬虔な者たちは、正当に地に住む者と呼ばれる。これに対し、いつも天のものを望む義人たちは、天に住む者と正しく呼ばれる。使徒パウロが言うとおりである。「しかし我々の生活は天にある」(フィリピ3:20)。
Visio IV, Caput IX
第4の幻 第IX章PL 17, 854C(Vers. 1.) Et quintus angelus tuba cecinit. Quintus angelus defensores Ecclesiae orthodoxae fidei designat: tuba cecinerunt, quando pro defensione fidei omnibus modis laboraverunt. Et vidi stellam de coelo cecidisse in terram.
PL 17, 854C(第1節)「そして第五の天使がラッパを吹いた」。第五の天使は、正統な信仰の教会の擁護者たちを指す。彼らがラッパを吹いたとは、信仰の擁護のためにあらゆるしかたで労したということである。「そして私は、天から地に落ちた星を見た」。
Per stellam haeresiarchae designantur; quia sicut stellae in coelo refulgent, ita et isti antequam caderent, doctrina et sapientia refulgebant in Ecclesia.
PL 17, 854C星によって異端の創始者たちが指される。星が天に輝くように、彼らも堕落する前は、教会の中で教えと知恵において輝いていたからである。
De coelo in terram cecidit, quia ab Ecclesia praecisi, corpori reproborum, qui per terram designantur, sociati sunt.
PL 17, 854C天から地に落ちたのは、教会から切り離され、地によって指される捨てられた者たちの体に結びついたからである。
Sed quaerendum nobis est, cur primum haereticos, qui per stellam et locustas designati sunt, posuerit; et postea persecutores, qui designantur per equites loricatos, de quibus in sequentibus in cantu tubae sexti angeli dicturus est.
PL 17, 854Cしかし我々は、なぜ最初に、星とイナゴによって指される異端者たちを置き、そののち、胸当てをつけた騎兵によって指される迫害者たち、すなわち第六の天使のラッパの響きのもとで後に語ろうとしている者たちを置いたのかを問わねばならない。
Quia antequam imperatores Romanorum Ecclesiam Dei persequi instituissent, haeretici esse coeperunt, sicut Nicolaus, qui temporibus apostolorum exstitit, et multi alii. Et data est illi clavis putei abyssi (Act. VI, 5) .
PL 17, 854Dローマ人の皇帝たちが神の教会を迫害し始める前に、異端者たちが現れ始めたからである。使徒たちの時代に現れたニコラオや、ほかの多くの者のようにである。「そして彼に、深淵の穴の鍵が与えられた」(使徒言行録6:5)〔引照は刷りのまま。ミーニュは見出し語のあとに刷るが、前の文のニコラオに当たる〕。
Per clavem liberum arbitrium haereticorum, quod habuerunt in malo, designatur; perabyssum vero corda eorum: per puteum autem eorum ora designantur.
PL 17, 854D鍵によっては、異端者たちが悪のために持った自由意志が指される。深淵〔底本は perabyssum。per abyssum と読む〕によっては彼らの心、穴によっては彼らの口が指される。
Data est igitur haereticis clavis putei abyssi, quia permisit Deus haereses esse, sicut dicit apostolus Paulus: Oportet haereses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19) .
PL 17, 854Dしたがって異端者たちに深淵の穴の鍵が与えられたのは、神が異端の存在を許したからである。使徒パウロが言うとおりである。「異端があるのは必然である。試された者たちが汝らのあいだで明らかになるためである」(一コリント11:19)。
(Vers. 2.) Et aperuit puteum abyssi. Stella quae de coelo cecidit, puteum abyssi aperuit; quia haeretici ad proferenda mala, quae in cordibus eorum latebant, ora sua aperuerunt. Et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnae.
PL 17, 855A(第2節)「そして深淵の穴を開いた」。天から落ちた星が深淵の穴を開いたのは、異端者たちが、自分たちの心に潜んでいた悪を口に出すために、口を開いたからである。「そして穴から煙が、大きな炉の煙のように立ち上った」。
Per fumum doctrina haereticorum designatur; quia sicut fumus vento impulsus cito evanescit, ita et doctrina haereticorum per doctrinam sanctorum Patrum velut fumus evanuit: per fornacem vero saepe corda impiorum designantur, sicut dicit propheta: Velut clibanus ardens corda eorum (Ose. VII, 4) .
PL 17, 855A煙によって異端者たちの教えが指される。煙は風に押されてすぐに消えるように、異端者たちの教えも、聖なる教父たちの教えによって煙のように消え失せたからである。炉によってはしばしば不敬虔な者たちの心が指される。預言者が言うとおりである。「彼らの心は燃えるかまどのようである」(ホセア7:4)。
Et obscuratus est sol et aer de fumo putei. Per solem saepe Christus intelligitur, in hoc autem loco membra ejusdem, id est, praedicatores sancti designati sunt: per aerem vero populus fidelis, qui eis subjectus erat.
PL 17, 855A「そして太陽と空気が、穴の煙で暗くなった」。太陽によってはしばしばキリストが解されるが、この箇所ではその肢体、すなわち聖なる宣教者たちが指されている。空気によっては、彼らに従っていた信仰の民が指される。
Sed quomodo electi obscurati sunt, quos pravitas haeretica decipere non valuit? Sed obscurati sunt eis, quos haeretici decipere potuerunt, qui et in sequentibus per locustas designantur: verum claritas eorum caeteris fidelibus latere non potuit, sicuti nec lucerna sub modio abscondi potest.
PL 17, 855Bしかし、異端の邪悪が欺くことのできなかった選ばれた者たちが、どうして暗くされたのか。それは、異端者たちが欺くことのできた者たち、後に続く箇所でイナゴによって指される者たちにとって、暗くされたのである。しかし彼らの栄光〔claritas〕は、ほかの信徒たちに隠れていることはできなかった。灯火が升の下に隠されることができないのと同じである。
(Vers. 3.) Et de fumo exierunt locustae in terram. De fumo, id est, de doctrina eorum qui haeresiarchae appellati sunt, magna multitudo haereticorum generata est.
PL 17, 855B(第3節)「そして煙からイナゴが地に出てきた」。煙から、すなわち異端の創始者と呼ばれた者たちの教えから、異端者たちの大群が生まれた。
In terram exierunt, quia a societate electorum separati, eis qui terra vocantur, id est, infidelibus conjuncti sunt. Et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terrae.
PL 17, 855B地に出たのは、選ばれた者たちの交わりから離れて、地と呼ばれる者たち、すなわち不信仰の者たちに結びついたからである。「そして彼らに、地のサソリが持つ権能のような権能が与えられた」。
Saepe Deus dicitur dedisse, quod permittit; permittit enim Deus impiis male agere, ut ex eorum malis bona operetur.
PL 17, 855C神は、許すことを与えたとしばしば言われる。神は不敬虔な者たちが悪を行うことを許す。彼らの悪から善を成し遂げるためである。
Per scorpiones vero possumus daemones accipere; quia sicut scorpiones dum non praevidentur, corpora hominum suo veneno inficiunt et exstinguunt: ita et daemones incautis hominibus venena malarum persuasionum ingerunt, et dum ad perpetranda scelera pertrahunt, eorum animas veneno suae malitiae infectas occidunt.
PL 17, 855Cサソリによって我々は悪霊たちを解することができる。サソリが、気づかれないうちに人の体を自らの毒で冒し滅ぼすように、悪霊たちも用心のない人々に悪い説得の毒を注ぎ込み、悪事を犯すよう引きずりながら、人々の魂を自分の悪意の毒に冒して殺すからである。
Potestas ergo locustarum, id est, haereticorum, similis est potestati scorpionum, id est, daemonum; quia sicut daemones in hoc semper insistunt, ut quoscumque possunt decipiant: ita et haeretici tota virtute laborabant, ut quoscumque possent, in foveam suae perditionis demergerent.
PL 17, 855Cしたがってイナゴ、すなわち異端者たちの権能は、サソリ、すなわち悪霊たちの権能に似ている。悪霊たちが、できる限りの者を欺こうとつねに専心するように、異端者たちも全力をあげて、できる限りの者を自分たちの滅びの穴に沈めようと労したからである。
(Vers. 4.) Et praeceptum est illis, ne laederent fenum terrae, neque omne viride, neque omnem arborem.
PL 17, 855D(第4節)「そして彼らは、地の草も、すべての緑のものも、すべての木も傷つけてはならないと命じられた」。
Quod significat fenum terrae, hoc et omne viride; nam sicut superius (Sup. c. 8) sub cantu tubae primi angeli per omne fenum viride, quod combustum esse dicitur, electi qui primis temporibus fuerunt, designantur: ita et hic per fenum terrae, et omne viride fidelis populus est designatus: per arbores vero doctores Ecclesiae designantur.
PL 17, 855D地の草が表すものは、すべての緑のものも同じである。上で(上、第8章)第一の天使のラッパの響きのもとで、焼けたと言われる緑の草すべてによって、初めの時代にいた選ばれた者たちが指されたように、ここでも地の草とすべての緑のものによって信仰の民が指され、木々によっては教会の教師たちが指されるからである。
Prohibiti sunt ergo haeretici, ne laederent fenum terrae, neque omne viride, neque omnem arborem; quia non permisit Deus, ut eos qui viriditatem fidei habebant, id est, qui fidem quam profitebantur, operibus implebant, neque sanctos praedicatores, qui non erant spinae vel tribuli, ex quibus neque uvae, neque ficus colliguntur; sed potius arbores bonorum operum fructus ferentes, ex quibus fideles populi reficiebantur, haeretici deciperent; unde et sequitur: Nisi homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis.
PL 17, 855Dしたがって異端者たちは、地の草も、すべての緑のものも、すべての木も傷つけることを禁じられた。神が、信仰の緑を持っていた者たち、すなわち自分が公言した信仰を行いで満たしていた者たちを、また聖なる宣教者たち、すなわち、そこからブドウもイチジクも採れないイバラやアザミではなく、むしろ善い行いの実を結ぶ木々であって、そこから信仰の民が養われた者たちを、異端者たちが欺くことを許さなかったからである。それゆえ続けて、「ただし、額に神の印を持たない人間たちは別である」とある。
Quid est autem signum Dei, nisi charitas, de qua idem Joannes loquitur, dicens: Deus charitas est (I Joan. IV, 8) ? Possumus vero per frontes, quae qualitates mentium saepissime demonstrant, corda reproborum intelligere.
PL 17, 856A神の印とは愛にほかならない。同じヨハネが語って言う。「神は愛である」(一ヨハネ4:8)。また我々は、額、すなわち心の性質をきわめてしばしば示すものによって、捨てられた者たちの心を解することができる。
Illi ergo facile ab haereticis decipiebantur, qui signum Dei vivi, id est, charitatem in cordibus suis non habebant.
PL 17, 856Aしたがって、生ける神の印、すなわち愛を自分の心に持たなかった者たちは、異端者たちに容易に欺かれたのである。
(Vers. 5.) Et praeceptum est illis, ne occiderent eos. Quod dicit, praeceptum est illis, videtur mihi ad daemones pertinere; tanta est enim nequitia daemonum, ut si hoc Deus permisisset, statim ut homo mortale facinus admisisset, eum interficerent: sed exspectat Deus homines impios, ut aliquando per poenitentiam ad eum redeant et salventur, sive ut justi per eos probentur.
PL 17, 856A(第5節)「そして彼らは、彼らを殺してはならないと命じられた」。「命じられた」と彼が言うのは、私には悪霊たちにかかわると思われる。悪霊たちの邪悪さは大きいので、もし神が許したなら、人間が死に至る悪事を犯すとすぐに、彼を殺すであろう。しかし神は不敬虔な人々を待っている。いつか悔い改めによって神のもとへ戻り、救われるように、あるいは義人たちが彼らによって試されるようにである。
Nam et Psalmista, cum de impiis loqueretur, precabatur dicens: Ne occidas eos, ne quando obliviscantur populi mei (Ps. LVIII, 12) .
PL 17, 856B詩篇作者も、不敬虔な者たちについて語って、こう祈った。「彼らを殺すな。私の民が決して忘れることのないように」(詩篇58:12)。
Et in Judicum libro scriptum est, quia dimisit Deus Chananaeos et Philistaeos; ut in eis experiretur Israel, et haberent scientiam certandi cum hostibus (Jud. III, 1, 2) .
PL 17, 856B士師記の書にもこう書かれている。神はカナン人とペリシテ人を残した。彼らによってイスラエルを試み、イスラエルが敵と戦う知識を持つようにするためである(士師記3:1–2)。
Praecepit ergo Deus, id est, non permisit ut exterminarentur, sive omnes haeretici, sive omnes impii; ut haberent justi per quos probarentur, sicut aurum quod probatur per ignem.
PL 17, 856Bしたがって神が「命じた」とは、すべての異端者もすべての不敬虔な者も滅ぼされることを許さなかったということである。義人たちが、火によって試される金のように、それによって試される者たちを持つためである。
Unde et sequitur: Sed ut cruciarentur mensibus quinque. Per menses quinque omne tempus vitae praesentis, quod in quinque aetatibus consistit, possumus intelligere.
PL 17, 856Cそれゆえ続けて、「ただし、五か月のあいだ苦しめられるためである」とある。五か月によって、五つの年齢から成る現在の命のすべての時を、我々は解することができる。
Prima namque aetas est infantia, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta juventus, quinta senectus; quamvis beatus Gregorius, ut cum sex aetatibus mundi aetates hominum conformaret, senectutem in duas partes diviserit.
PL 17, 856C第一の年齢は幼年、第二は少年、第三は青年、第四は壮年、第五は老年である。もっとも福なるグレゴリウスは、人間の年齢を世の六つの時代に合わせるために、老年を二つの部分に分けた。
In quinque ergo mensibus, id est, in omni tempore vitae praesentis non solum haeretici, sed et omnes impii cruciantur.
PL 17, 856Cしたがって五か月のあいだ、すなわち現在の命のすべての時に、異端者だけでなくすべての不敬虔な者が苦しめられる。
Nam velint nolint, cum ad memoriam mortem poenamque quae mortem sequitur, reducunt; quamvis de prosperitatibus saeculi videantur exsultare, cruciantur tamen intrinsecus, eo quod sciant se pro sceleribus suis aeternaliter esse cruciandos.
PL 17, 856Cというのも、望もうと望むまいと、死と、死に続く刑罰を思い起こすとき、世の繁栄を喜んでいるように見えても、内側では苦しめられるからである。自分は罪のゆえに永遠に苦しめられねばならないと知っているからである。
E contrario justi, quamvis extrinsecus diversis modis affligantur; intrinsecus tamen de spe coelestis gloriae, ad quam se perventuros credunt, exsultant.
PL 17, 856Dこれに対し義人たちは、外側ではさまざまなしかたで苦しめられても、内側では、自分たちが到達すると信じている天上の栄光への希望に喜ぶ。
Possumus etiam per quinque menses omne tempus hujus mundi intelligere; primus namque mensis est ab origine mundi usque ad diluvium, secundus a diluvio usque ad Moysen, tertius a Moyse usque ad David, quartus a David usque ad Christum, quintus a Christo usque ad consummationem saeculi.
PL 17, 856Dまた我々は、五か月によってこの世のすべての時を解することもできる。第一の月は世の初めから洪水まで、第二は洪水からモーセまで、第三はモーセからダビデまで、第四はダビデからキリストまで、第五はキリストから世の終わりまでである。
In iis ergo quinque mensibus omnes fabricatores errorum cruciantur, sive eo modo quo superius diximus, sive quod falsas adinventiones suas vident a veritate superari.
PL 17, 856Dしたがってこの五か月のあいだ、誤りを作り出すすべての者が苦しめられる。上で述べたしかたによるか、あるいは自分たちの偽りの作り事が真理に打ち負かされるのを見るからである。
Et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii, cum percutit hominem. Diximus superius per scorpiones daemones esse designatos; nam sicut scorpio corpus aculeo vulnerat, ut per vulnus venenum intromittat, per quod hominem interficiat; ita et diabolus aut ira, aut superbia, aut libidine, aut aliqua delectatione carnali mentem vulnerat, ut per hoc venenum suae malitiae infundat, animamque interficiat.
PL 17, 857A「そして彼らの苦しみは、サソリが人を刺すときの苦しみのようである」。我々は上で、サソリによって悪霊たちが指されたと述べた。サソリが針で体を傷つけ、その傷から毒を入れて人を死なせるように、悪魔も、怒り、あるいは高ぶり、あるいは情欲、あるいは何らかの肉の快楽によって心を傷つけ、それによって自分の悪意の毒を注ぎ、魂を殺すからである。
Cruciatus ergo locustarum similis esse cruciatui scorpii dicitur; quia haeretici imitantes patrem suum diabolum, per lenia verba atque composita mentes hominum imperitorum vulnerabant, venenumque sui erroris infundentes, eorum animas necabant. Possumus quippe per cruciatum animarum interfectionem intelligere.
PL 17, 857Aしたがって、イナゴの苦しみがサソリの苦しみに似ていると言われるのは、異端者たちが自分たちの父である悪魔にならって、穏やかで飾られた言葉によって、未熟な人々の心を傷つけ、自分の誤りの毒を注いで彼らの魂を殺したからである。実に我々は、苦しみによって魂の殺害を解することができる。
(Vers. 6.) Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient eam: et cupient mori, et fugiet mors ab eis. Haec sententia ad electos pertinet.
PL 17, 857B(第6節)「その日々には、人々は死を求めるが、見出さない。死にたいと願うが、死は彼らから逃げる」。この言葉は選ばれた者たちにかかわる。
In diebus illis, id est, in diebus quibus Evangelii gratia per universum mundum refulget, quaerent homines mortem.
PL 17, 857Bその日々、すなわち福音の恩寵が全世界に輝く日々に、人々は死を求めるであろう。
Quaerebat Paulus mortem persequendo Ecclesiam Dei, et non invenit eam; quia Christus qui est murus impenetrabilis, se illi objiciens, a morte quam quaerebat, ad vitam, quae est ipse, violenter reduxit.
PL 17, 857Bパウロは神の教会を迫害することで死を探し求めたが、それを見いださなかった。破られることのない城壁であるキリストが、彼の前に立ちはだかり、彼が探していた死から、キリスト自身である命へと、力ずくで連れ戻したからである。
Fuerunt et alii multi, qui quaesierunt mortem aut Ecclesiam Dei persequendo, aut caetera mala exercendo: sed fugit mors ab ipsis, quia per praedicationem sanctorum ad vitam sunt revocati.
PL 17, 857Bほかにも多くの者たちがいた。彼らは神の教会を迫害することによって、あるいはほかの悪を行うことによって死を探し求めたが、死は彼らから逃げた。聖徒たちの宣教によって命へと呼び戻されたからである。
Nos etiam quosdam vidimus, qui quaesierunt mortem, et non invenerunt eam; et cupierunt mori, et fugit mors ab eis.
PL 17, 857B我々もまた、死を探し求めながらそれを見いださず、死ぬことを望みながら死に逃げられた者たちを幾人か見た。
Scimus enim quosdam fuisse, qui amplius quam oportebat saeculum diligentes, multo tempore, multisque modis laborassent, ut divites fierent, cupientes delitiose vivere, et carnis suae desideria perficere: sed cum ad id quod optabant, pervenire non possent, respuentes saeculi falsa promissa, ad divitias coelestes acquirendas se contulerunt, atque ad earum perceptionem, sicut credimus, bonis operibus insistendo, pervenire meruerunt.
PL 17, 857C実際、我々は知っている。世を必要以上に愛し、富む者となろうとして長い間さまざまな仕方で労苦し、贅沢に暮らして自分の肉の欲望を満たすことを望んだ者たちがいた。しかし、望んだものに到達できなかったので、世の偽りの約束を退けて天の富を得ることに身を向け、その獲得に、我々が信じるところでは、善い業に励むことによって到達するに値した者たちである。
Vidimus nihilominus quosdam monasteria reliquisse, et ad saeculum transisse, et in servitio quorumdam hominum potentium se tradidisse; ut terrenas divitias atque possessiones, quas per se habere non poterant, eorum suffragiis obtinerent: sed cum ad id quod desiderabant, pervenire non possent, saeculum reliquisse, et ad monasteria sua rediisse, atque in bonis operibus vitam terminasse.
PL 17, 857C同じく我々は、修道院を去って世に移り、ある有力な人々に仕えて身を委ねた者たちを見た。自分では持つことのできなかった地上の富と財産を、彼らの後援によって得ようとしたのである。しかし、望んだものに到達できなかったので、世を去って自分の修道院に戻り、善い業のうちに生涯を終えた。
Ii ergo quaesierunt mortem, et non invenerunt eam; et cupierunt mori, et fugit mors ab eis. De talibus Dominus sub specie Hierusalem ad prophetam loquitur, dicens: Ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet.
PL 17, 857Dそれゆえ、これらの者たちは死を探し求めたが、それを見いださず、死ぬことを望んだが、死は彼らから逃げた。このような者たちについて、主はエルサレムの姿を借りて預言者に語り、言う。「見よ、私は汝の道をイバラで囲い、垣で囲う。彼女は自分の小道を見いださない」。
Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos: quaeret, et non inveniet eos (Ose. II, 6) .
PL 17, 857D「彼女は自分の愛人たちを追うが、追いつかない。探すが、彼らを見いださない」(ホセア2:6)。
Amatores nostri sunt desideria carnalia: amatores nostros sequimur, quando in hoc laboramus, ut divitiarum possessores efficiamur, ut habeamus unde desideria carnalia expleamus.
PL 17, 857D我々の愛人たちとは肉の欲望である。我々が愛人たちを追うのは、富の所有者となって肉の欲望を満たす手段を得ようと労苦するときである。
Amatores nostros sequimur, et non apprehendimus, quando misericordia Dei impediente, ad hoc quod inutiliter desideramus, pervenire non possumus.
PL 17, 858A我々が愛人たちを追いながら追いつかないのは、神の慈しみが妨げて、無益に望むものに到達できないときである。
(Vers. 7.) Et similitudines locustarum similes equis paratis in praelium. Per equos saepe praedicatores sancti designantur, sicut Habacuc propheta in cantico suo loquitur, dicens: Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum (Habac. III, 15) .
PL 17, 858A(第7節)「また、イナゴの姿は、戦いに備えた馬に似たものであった」。馬によってしばしば聖なる宣教者たちが指される。預言者ハバククがその歌の中で言うとおりである。「汝は海に、多くの水の泥の中に、汝の馬たちのために道を作った」(ハバクク3:15)。
Viam fecit Deus in mari equis suis, in luto aquarum multarum, quando initio fidei pacem mundo largitus est; ut apostoli ejus per universas gentes, quae per mare et lutum designatae sunt possent discurrere, et semina fidei spargere.
PL 17, 858A神が海に、多くの水の泥の中に、自分の馬たちのために道を作ったのは、信仰の初めに世に平和を与えたときである。海と泥によって諸国民が指されているが、その中を神の使徒たちが駆け巡り、信仰の種を蒔くことができるようにするためであった。
Equi ergo Dei ad praelium parabantur, quando praedicatores sancti et verbo et virtutibus ad hoc armabantur; ut genus humanum de potestate diaboli eruerent.
PL 17, 858Bこうして神の馬たちが戦いに備えられたのは、聖なる宣教者たちが言葉と力ある業によってそのために武装させられたときである。人類を悪魔の力から救い出すためであった。
Locustae vero similes equis paratis in praelium esse dicuntur; quia sicut praedicatores sancti tota virtute laborabant, ut quoscumque possent, de laqueis diaboli eriperent: ita et haeretici ad hoc semper armabantur, ut quoscumque possent decipere, in baratrum suae damnationis involverent.
PL 17, 858Bイナゴが「戦いに備えた馬に似ている」と言われるのは、聖なる宣教者たちが、救い出せる限りの者たちを悪魔の罠から引き出そうと全力で労苦していたのと同じく、異端者たちもまた、欺ける限りの者たちを自分たちの断罪の奈落に巻き込もうと、常に武装していたからである。
Et super capita earum tamquam coronae similes auro. Saepe per aurum sapientia designatur, sicut superius jam diximus: per coronas locustarum sapientia saecularis ostenditur.
PL 17, 858B「その頭の上には、金に似た冠のようなものがあった」。金によってしばしば知恵が指される。上ですでに述べたとおりである。イナゴの冠によっては世の知恵が示されている。
Coronae igitur locustarum aurum ipsae non erant, sed similitudinem auri habebant; quia sapientia saecularis, in qua haeretici maxime confidebant, aurum non erat, id est, sapientia; sed potius stultitia, sicut dicit apostolus Paulus: Sapientia hujus saeculi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19) .
PL 17, 858Bしたがって、イナゴの冠は金そのものではなく、金に似たものであった。異端者たちが最も頼みとした世の知恵は金、すなわち知恵ではなく、むしろ愚かさだったからである。使徒パウロが言うとおりである。「この世の知恵は神のもとでは愚かさである」(一コリント3:19)。
Et facies earum, sicut facies hominum. Homo rationale est animal: per faciem vero hominum divinarum Scripturarum scientiam intelligere possumus, quam haeretici habere studebant, ut per eam facilius simplices quosque deciperent.
PL 17, 858C「その顔は人間の顔のようであった」。人間は理性的な動物である。人間の顔によっては、神の書についての知識を解することができる。異端者たちはそれを持とうと努めたが、それは、それによって素朴な者たちを誰でもより容易に欺くためであった。
Locustae igitur facies hominum habere videbantur, sed similitudo erat non veritas; quia haeretici videbantur quidem scientiam habere divinarum Scripturarum: sed procul a veritate distabant, quia eam non recte intelligebant.
PL 17, 858Cこうしてイナゴは人間の顔を持つように見えたが、それは似姿であって真実ではなかった。異端者たちは神の書の知識を持っているように見えたが、真理から遠く離れていた。それを正しく理解していなかったからである。
(Vers. 8.) Et habebant capillos sicut capillos mulierum. Per capillos qui sine sensu praeciduntur, possumus maximam multitudinem stultorum intelligere, qui ab haereticis facile decipiebantur; quia sicut capilli absque injuria praeciduntur, ita et isti ab Ecclesia sine aliquo dispendio praecisi sunt.
PL 17, 858C(第8節)「また、女の髪のような髪を持っていた」。感覚なしに切り落とされる髪によって、我々は、異端者たちに容易に欺かれた愚か者たちの最大の群れを解することができる。髪が損なわれることなく切り落とされるように、これらの者たちも何の損失もなく教会から切り落とされたからである。
Per mulieres vero diversas Ecclesias possumus intelligere. Habebant igitur locustae capillos sicut capillos mulierum; quia sicut sanctae Ecclesiae Dei habebant turmas suas, quae certis temporibus ad divina officia celebranda confluebant: ita et haeretici habebant populos insanos, qui in diversis locis conveniebant, non ad mysteria divina, sed ad diabolica celebranda.
PL 17, 858D女たちによっては、さまざまな教会を解することができる。そこでイナゴは女の髪のような髪を持っていた。神の聖なる諸教会が、定まった時に神への務めを執り行うために集まる群れを持っていたのと同じく、異端者たちもまた、さまざまな場所に集まる狂った民を持っていたからである。ただし、それは神の奥義を執り行うためではなく、悪魔の奥義を執り行うためであった。
Et dentes earum sicut leonum erant. Officium dentium est, ut quidquid intra se ceperint, terendo consumant, et in foveam ventris demergant.
PL 17, 858D「その歯は獅子の歯のようであった」。歯の務めは、取り入れたものを何であれ噛み砕いて消費し、腹の穴に沈めることである。
Possumus ergo per leones et dentes persecutores Ecclesiae intelligere: per leones quidem principes: per dentes autem eos, qui eorum imperio sanctos Dei laniabant.
PL 17, 859Aそこで我々は、獅子と歯によって教会の迫害者たちを解することができる。獅子によっては君主たち、歯によってはその命令によって神の聖徒たちを引き裂いた者たちである。
Dentes igitur haereticorum sicut leonum erant; quia sicut pagani Ecclesiam Dei persequebantur, et quoscumque poterant, terroribus atque cruciatibus in perditionis voraginem implicabant; ita et haeretici quosdam potentes homines sibi sociantes, Ecclesiam Dei persecuti sunt, multosque more dentium minis et impressionibus afflictos, in ventrem suae malitiae demerserunt.
PL 17, 859Aこうして異端者たちの歯は獅子の歯のようであった。異教徒たちが神の教会を迫害し、できる限りの者たちを恐怖と責め苦によって滅びの深みに巻き込んだのと同じく、異端者たちもまた、ある有力な人々を味方につけて神の教会を迫害し、多くの者たちを歯のように脅しと圧迫で苦しめて、自分たちの悪意の腹に沈めたのである。
(Vers. 9.) Et vox alarum earum, sicut vox equorum multorum currentium in bellum. Possumus per alas verba haereticorum intelligere; quia sicut alae a terra aves sublevant, ita haeretici suis eloquiis extollebantur: per equos vero praedicatores designantur, sicut superius jam diximus.
PL 17, 859A(第9節)「その翼の音は、戦いへ走る多くの馬の音のようであった」。我々は翼によって異端者たちの言葉を解することができる。翼が鳥を地から持ち上げるように、異端者たちも自分たちの弁舌によって高ぶっていたからである。馬によっては宣教者たちが指される。上ですでに述べたとおりである。
Vox igitur alarum locustarum erat sicut vox equorum multorum currentium in bellum; quia sicut praedicatores sancti voces praedicationum emittebant, cum pergerent ad bellum contra diabolum, ut genus humanum de potestate ejus liberarent: ita et haeretici circumquaque discurrebant, falsam doctrinam spargendo; ut quoscumque possent, deciperent, et diabolo subjugarent.
PL 17, 859Bこうしてイナゴの翼の音は、戦いへ走る多くの馬の音のようであった。聖なる宣教者たちが、悪魔に対する戦いへ進むとき、人類を悪魔の力から解放しようとして宣教の声を発したのと同じく、異端者たちもまた、偽りの教えを撒き散らしながら四方に駆け巡り、できる限りの者たちを欺いて悪魔に服従させたからである。
(Vers. 10.) Et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum. Isaias propheta dicit quia propheta docens mendacium, cauda est (Esai. IX, 15) .
PL 17, 859B(第10節)「また、サソリのような尾を持ち、その尾には針があった」。預言者イザヤは、偽りを教える預言者は尾であると言う(イザヤ9:15)。
Haeretici ergo qui propter notitiam divinarum Scripturarum prophetas se esse aestimant, non inconvenienter caudis scorpionum assimilantur, quia eorum doctrina falsa erat, et venenosa, unde et aculeos in caudis habuisse dicuntur.
PL 17, 859Bしたがって、神の書を知っているために自分を預言者と思っている異端者たちが、サソリの尾にたとえられるのは不適切ではない。彼らの教えは偽りで毒を含んでいたからであり、それゆえ尾に針を持っていたと言われるのである。
Per aculeos namque blasphemiae, quas in divinis Scripturis intermiscebant, designantur. Et sicut scorpio innoxius esset, si aculeus deesset; ita et doctrina haereticorum bona esset, si hanc blasphemiis non foedarent.
PL 17, 859Cというのは、針によって、彼らが神の書の中に混ぜ入れた冒瀆が示されるからである。そして、針がなければサソリが害を与えないように、異端者たちの教えも、冒瀆によって汚さなければ善いものであっただろう。
Potestas earum nocere hominibus mensibus quinque. Quid sint menses quinque superius dictum est.
PL 17, 859C「その力は五か月のあいだ人間を害することにある」。五か月が何であるかは、上で述べられた。
(Vers. 11.) Et habebant super se regem angelum abyssi, cui nomen Hebraice Abaddon, Graece Apollyon, et Latine habet nomen Exterminans.
PL 17, 859C(第11節)「また、彼らは自分たちの上に王として深淵の天使を持っていた。その名はヘブライ語でアバドン、ギリシア語でアポリオン、ラテン語では滅ぼす者という名を持つ」。
Certum est omnibus haereticorum principem esse diabolum, sicut Dominus dicit ad Job: Ipse est enim rex super omnes filios superbiae (Job. XLI, 25) ; unde et exterminator vocatur, eo quod exterminator sit totius bonitatis.
PL 17, 859C異端者たちの君主が悪魔であることは、すべての者にとって明らかである。主がヨブに言うとおりである。「彼は高ぶりの子らすべての上に立つ王である」(ヨブ記41:25)。それゆえ、彼は滅ぼす者とも呼ばれる。あらゆる善の滅ぼす者だからである。
(Vers. 12, 13.) Vae unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo vae. Et sextus angelus tuba cecinit. Per sextum angelum martyres designantur: sextus angelus tuba cecinit, quia martyres Christi doctrinam fidei infidelibus propinaverunt.
PL 17, 859D(第12・13節)「災いの一つは過ぎ去った。見よ、さらに二つの災いが来る。そして第六の天使がラッパを吹いた」。第六の天使によって殉教者たちが指される。第六の天使がラッパを吹いたのは、キリストの殉教者たちが信仰の教えを不信の者たちに飲ませたからである。
Et audivi vocem unam ex cornibus altaris aurei, quod est in conspectu Domini, dicentem sexto angelo. Per altare aureum, sicut superius jam diximus, Ecclesia designatur.
PL 17, 859D「そして私は、主の前にある金の祭壇の角から、第六の天使に語る一つの声を聞いた」。金の祭壇によって教会が指される。上ですでに述べたとおりである。
Quatuor ergo cornua altaris quatuor evangelistas demonstrant: vocem ergo unam ex quatuor cornibus altaris aurei audisse se dicit; quia una est fides, una doctrina quam quatuor libri Evangeliorum docent.
PL 17, 859D祭壇の四つの角は四人の福音書記者を示す。ゆえに、金の祭壇の四つの角から一つの声を聞いたと言うのは、信仰は一つであり、四つの福音書が教える教えも一つだからである。
(Vers. 14.) Quid autem haec vox sexto angelo dicat, manifestat subdendo: Vade, et solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate.
PL 17, 860A(第14節)この声が第六の天使に何を語るかは、続きで明らかにされる。「行って、大いなる川ユーフラテスにつながれている四人の天使を解け」。
Primum dicamus quid sint quatuor angeli, quid vincula, quid Euphrates; et postea cur sexto angelo praecipiat Evangelium, ut solvat quatuor angelos, diligentius investigabimus.
PL 17, 860Aまず、四人の天使とは何か、鎖とは何か、ユーフラテスとは何かを語ろう。そのあとで、なぜ第六の天使に、四人の天使を解くよう福音が命じるのかを、より丁寧に探究しよう。
Nam sicut superius (Cap. 7) in apertione sexti sigilli quatuor angeli super quatuor angulos terrae stetisse visi sunt, tenentes quatuor ventos terrae; ne flarent super terram, neque in ullam arborem: ita et hic sub cantu tubae sexti angeli quatuor angeli in flumine magno Euphrate alligati esse referuntur.
PL 17, 860Aというのは、上で(第7章)、第六の封印を開くときに、四人の天使が地の四隅に立ち、地の上にも、いかなる木にも風が吹かないよう、地の四つの風を押さえているのが見られたのと同じく、ここでも第六の天使のラッパの響きのもとで、四人の天使が大いなる川ユーフラテスにつながれていると語られるからである。
Eamdem ergo significationem habent quatuor angeli isti, quam et illi; significant enim quatuor regna, Assyriorum videlicet, Persarum, Macedonum, atque Romanorum.
PL 17, 860Aこの四人の天使は、先の天使たちと同じ意味を持つ。すなわち、四つの王国、つまりアッシリア人、ペルシア人、マケドニア人、ローマ人の王国を表す。
Et quia potestas quatuor regnorum, sicut superius diximus, ad Romanos secesserat, per quatuor angelos in hoc loco Romani designantur: per Euphraten vero hic mundus intelligitur.
PL 17, 860B四つの王国の権力は、上で述べたとおり、ローマ人のもとに移っていたので、この箇所では四人の天使によってローマ人が指される。ユーフラテスによっては、ここでは世界が解される。
Quid sint ergo vincula quatuor angelorum, superius manifestat; nam supra scriptum est, quia vidit Joannes angelum descendisse de coelo, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari, dicens: Nolite nocere terrae, et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum (Apoc. VII, 2, 3) .
PL 17, 860Bでは、四人の天使の鎖とは何かは、上で明らかにされている。上に書かれているとおり、ヨハネは、生ける神の印を持つ天使が天から降りるのを見た。その天使は、地と海を害することを許された四人の天使たちに大声で叫んで言った。「地も海も木々も害するな。我々が我々の神の僕たちの額に印するまでは」(黙示録7:2, 3)。
Per angelum qui habebat signum Dei vivi Christum diximus fuisse designatum: vincula igitur quatuor angelorum verba sunt Domini, non quod Dominus praeceperit persecutoribus, ut a persecutione cessarent, donec semina fidei per omnes gentes spargerentur: sed quod potestate fecit, hoc dicitur verbis praecepisse.
PL 17, 860B生ける神の印を持つ天使によってキリストが指されていると我々は述べた。したがって、四人の天使の鎖とは主の言葉である。主が迫害者たちに、信仰の種があらゆる諸国民に撒かれるまで迫害をやめるよう命じたということではなく、力によって行ったことを、言葉で命じたと言っているのである。
Romani namque ante adventum Christi a caedibus et rapinis atque effusione sanguinis generis humani nullo modo satiari poterant.
PL 17, 860Cというのは、ローマ人はキリストの到来の前には、殺戮と略奪と人類の流血によって満たされることが決してなかったからである。
Veniens vero Christus in carne pacem mundo largitus est, et Romani qui ab effusione sanguinis generis humani manus cohibere non poterant, pace ligati sunt, atque ab effusione sanguinis prohibiti sunt.
PL 17, 860Cところが、キリストが肉において来て世に平和を与えると、人類の流血から手を引くことができなかったローマ人は、平和によって縛られ、流血を禁じられた。
Praecepit ergo vox, quae processit a quatuor cornibus altaris aurei, sexto angelo qui habebat tubam, ut solveret quatuor angelos; quia doctrina Evangelii hoc praecepit praedicatoribus verbi Dei, ut nullis minis, nullis terroribus hominum impiorum terreantur; ut cessent ab officio praedicationis, sicut Dominus dicit in Evangelio: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28) .
PL 17, 860Cこうして、金の祭壇の四つの角から出た声は、ラッパを持つ第六の天使に、四人の天使を解くよう命じた。福音の教えが、神の言葉の宣教者たちに、不敬虔な人々のいかなる脅しにも、いかなる恐怖にも怯えて宣教の務めをやめることのないよう命じたからである。主が福音書で言うとおりである。「体を殺しても魂を殺すことのできない者たちを恐れるな」(マタイ10:28)。
Imperatores quippe Romanorum et caeteri principes terrae, cum viderent religionem christianam quotidie augeri, et culturam idolorum evacuari, interminati sunt mortem omnibus qui Christum colerent aut praedicarent.
PL 17, 860D実際、ローマ人の皇帝たちと地のほかの君主たちは、キリスト教の信仰が日ごとに広まり、偶像崇拝が空しくなってゆくのを見て、キリストを崇め、あるいは宣べ伝えるすべての者に死をもって脅した。
Sextus ergo angelus, id est, martyres, quatuor angelos, id est, persecutores suos quasi solverunt; cum propter insuperabilem evangelizandi constantiam ad persequendos eos se armaverunt.
PL 17, 860Dこうして第六の天使、すなわち殉教者たちは、四人の天使、すなわち自分たちの迫害者たちを、いわば解き放った。福音を告げることへの彼らの打ち勝ちがたい不屈さのゆえに、迫害者たちが殉教者たちを迫害しようと武装したときである。
(Vers. 15.) Unde et sequitur: Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut interficerent tertiam partem hominum.
PL 17, 860D(第15節)それゆえ続いて言う。「すると、時と日と月と年に備えていた四人の天使は解かれた。人間の三分の一を殺すためであった」。
Soluti sunt quatuor angeli, quia impii homines, pace abjecta, manibusque solutis, quas pax alligaverat, persecuti sunt populum Dei.
PL 17, 861A四人の天使が解かれたのは、不敬虔な人々が平和を捨て、平和が縛っていた手を解かれて、神の民を迫害したからである。
Quod autem dicit: Parati erant, impiorum hominum voluntatem demonstrat; quia antequam tempus persecutionis veniret, voto parati erant, ut populum Dei interficerent. Sane tertia pars hominum, ut superius dictum est, electos significat.
PL 17, 861A「備えていた」と言うのは、不敬虔な人々の意志を示している。彼らは迫害の時が来る前から、望みによって神の民を殺す備えができていたからである。そして人間の三分の一とは、上で述べられたとおり、選ばれた者たちを表す。
Porro quod in horam et diem, et mensem, et annum, quatuor angeli, ut interficerent tertiam partem hominum, parati esse dicuntur, possumus ad omnes impios, qui ab initio mundi fuerunt, et erunt usque in finem, referre.
PL 17, 861Aさらに、四人の天使が「時と日と月と年に」人間の三分の一を殺すために備えていたと言われるのは、世の初めからいた、また終わりまでいるであろうすべての不敬虔な人々にかけて解することができる。
Per horam quippe tempus ab initio mundi usque ad diluvium, per diem autem tempus a diluvio usque ad Legem, per mensem vero tempus sub Lege, per annum autem tempus sub gratia designatur. In iis ergo quatuor temporibus semper reprobi persequuntur electos.
PL 17, 861A実際、時によっては世の初めから洪水までの期間が、日によっては洪水から律法までの期間が、月によっては律法のもとの期間が、年によっては恩寵のもとの期間が指される。したがって、この四つの時期において、捨てられた者たちは常に選ばれた者たちを迫害する。
(Vers. 16.) Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia, audivi numerum eorum. Qui designantur per quatuor angelos, ipsi et per equestrem exercitum, videlicet persecutores Ecclesiae.
PL 17, 861B(第16節)「騎兵の軍勢の数は、一万の二万倍〔すなわち二億〕であった。私はその数を聞いた」。四人の天使によって指される者たちは、騎兵の軍勢によっても指される。すなわち教会の迫害者たちである。
Exercitus autem persecutorum equestris esse dicitur; quia sicut habet Deus equos suos, id est, sanctos praedicatores, qui eum per universum mundum deportaverunt; ita habet diabolus equos suos, id est, omnes impios, super quos sedet, et ad perpetranda diversa scelera impellit.
PL 17, 861B迫害者たちの軍勢が騎兵であると言われるのは、神が自分の馬たち、すなわち世界中に神を運んだ聖なる宣教者たちを持つのと同じく、悪魔も自分の馬たち、すなわちすべての不敬虔な者たちを持ち、その上に座り、さまざまな悪事を行うよう駆り立てるからである。
Qui vicies millies dena millia esse dicuntur; per finitum namque numerum persecutorum innumerabilis multitudo exprimitur.
PL 17, 861B彼らが「一万の二万倍」と言われるのは、限られた数によって、迫害者たちの数えきれない群れが表されるからである。
(Vers. 17.) Et ita vidi equos in visione: et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas.
PL 17, 861C(第17節)「また私は幻の中で馬たちを見た。その上に座る者たちは、火のような、ヒヤシンス色の、硫黄のような胸当てを着けていた」。
In hoc loco per equos insani populi, per sessores autem equorum principes terrae designantur: per loricas vero, quae ictus gladiorum a se repellunt, duritia cordium reproborum designatur, quae ad corda eorum gladium spiritus, quod est verbum Dei, accedere non sinit.
PL 17, 861Cこの箇所では、馬によって狂った民が、馬に乗る者たちによって地の君主たちが指される。剣の打撃をはね返す胸当てによっては、捨てられた者たちの心の頑なさが指される。それが、霊の剣、すなわち神の言葉が彼らの心に近づくのを許さないのである。
Quae loricae igneae, hyacinthinae, et sulphureae esse dicuntur. Per ignem plane crudelitas mentis persecutorum: per hyacinthum qui coeli figuram habet, honor deitatis quem diis suis deferebant, designatur: per sulphur vero quod fetet, blasphemiae quas in Christum proferebant, designantur.
PL 17, 861Cこの胸当ては、火のようで、ヒヤシンス色で、硫黄のようだと言われる。火によっては明らかに迫害者たちの心の残酷さが、天の姿を持つヒヤシンスによっては、彼らが自分たちの神々に捧げた神性の栄誉が、悪臭を放つ硫黄によっては、彼らがキリストに浴びせた冒瀆が指される。
Persecutores igitur loricas igneas et hyacinthinas atque sulphureas habuisse dicuntur; quia partim propter incredulitatem mentis corda sua induraverant, ut non solum in Christum non crederent, sed etiam servos ejus persequerentur: partim propter defensionem falsorum deorum, partim propter blasphemias quas in Christum proferebant, dicentes eum magum fuisse et seductorem.
PL 17, 861Cこうして迫害者たちは、火のような、ヒヤシンス色の、硫黄のような胸当てを着けていたと言われる。一つには、心の不信仰のゆえに心を頑なにし、キリストを信じないばかりかその僕たちを迫害したからであり、一つには偽りの神々を守るためであり、一つには、キリストを魔術師、惑わす者だったと言って彼に浴びせた冒瀆のゆえである。
Et capita equorum erant tamquam capita leonum. Per capita equorum imperatores Romanorum designantur quia capita esse videbantur omnium persecutorum, qui etiam propter insatiabilem rabiem leonibus acsimilantur. Et de ore eorum procedit ignis et fumus et sulphur.
PL 17, 861D「また、馬の頭は獅子の頭のようであった」。馬の頭によってローマ人の皇帝たちが指される。皇帝たちがすべての迫害者の頭と見られたからであり、また飽くことのない荒れ狂いのゆえに獅子にたとえられる〔底本は acsimilantur。assimilantur と読む〕からである。「そして彼らの口から火と煙と硫黄が出る」。
Per ignem impia praecepta imperatorum designantur, quibus populus Dei interfici jubebatur: per fumum vero honor deitatis, quem diis suis deferre jubebant.
PL 17, 862A火によっては、神の民を殺せと命じた皇帝たちの不敬虔な命令が、煙によっては、自分たちの神々に捧げるよう命じた神性の栄誉が指される。
Et recte per fumum idololatriae falsitas designantur, quia sicut fumus a facie venti evanescit, ita et cultura idolorum in conspectu praedicationis evangelicae deperiit: per sulphur autem, sicut supra dictum est, blasphemiae, quas Christo ingerebant, designantur.
PL 17, 862A偶像崇拝の偽りが煙によって指されるのは正当である。煙が風の前で消え失せるように、偶像崇拝も福音の宣教の前で滅びたからである。硫黄によっては、上で述べたとおり、彼らがキリストに浴びせた冒瀆が指される。
(Vers. 18.) Ab his tribus plagis interfecta est tertia pars hominum; id est, multitudo martyrum: per ignem videlicet, fumum, ac sulphur, quae procedebant de ore ipsorum.
PL 17, 862A(第18節)「これら三つの災いによって、人間の三分の一が殺された」。すなわち殉教者たちの群れである。つまり、彼らの口から出た火と煙と硫黄によってである。
Procedebat quippe ignis de ore ipsorum, id est, jussio impiissima, qua praecipiebant ut sancti Dei martyres interficerentur: procedebat et fumus, quia praecipiebant ut honor deitatis ab omnibus hominibus diis suis impenderetur: procedebat et sulphur, id est, blasphemiae in Christum, praecipientes ut religio christiana funditus de mundo exstingueretur.
PL 17, 862A彼らの口から火が出たとは、すなわち、神の聖なる殉教者たちを殺せと命じた、この上なく不敬虔な命令である。煙も出たとは、すべての人間が自分たちの神々に神性の栄誉を捧げるよう命じたことである。硫黄も出たとは、すなわちキリストへの冒瀆である。彼らはキリスト教の信仰を世から根こそぎ消し去るよう命じたのである。
(Vers. 19.) Potestas enim equorum in ore ipsorum est, et in caudis eorum. Superius capita equorum, ut leonum esse dicuntur: in ore vero leonum dentes consistunt, quibus conterunt et dilaniant omnia, quae ceperint.
PL 17, 862B(第19節)「馬の力は、その口と尾にある」。上では、馬の頭は獅子の頭のようだと言われた。そして獅子の口には歯があり、それによって取ったものをすべて噛み砕き、引き裂く。
Possumus itaque per dentes carnifices intelligere, qui in ore leonum, id est, in potestate persecutorum positi, eorum imperio diversis cruciatibus corpora sanctorum cruciabant.
PL 17, 862Bそこで我々は、歯によって死刑執行人たちを解することができる。彼らは獅子の口の中、すなわち迫害者たちの権力の中に置かれ、その命令によって聖徒たちの体をさまざまな責め苦で苦しめた。
Corpora igitur sanctorum persecutores in ore, id est, in potestate habebant, sed animas non habebant, sicut Dominus dicit in Evangelio: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28) .
PL 17, 862Bこうして迫害者たちは聖徒たちの体を口の中、すなわち権力のもとに持っていたが、魂は持っていなかった。主が福音書で言うとおりである。「体を殺しても魂を殺すことのできない者たちを恐れるな」(マタイ10:28)。
Et ideo potestas persecutorum tantummodo in ore erat; quia corpora sanctorum in potestate habebant, sed animas non habebant: occidere poterant, quos vincere non valebant. Per caudas vero philosophorum atque poetarum doctrina designatur.
PL 17, 862Cそれゆえ、迫害者たちの力は口にだけあった。聖徒たちの体は権力のもとに持っていたが、魂は持っていなかったからである。彼らは、打ち勝つことのできない者たちを殺すことはできた。尾によっては哲学者たちと詩人たちの教えが指される。
Nam caudae eorum similes serpentibus, habentes capita, et in iis nocent. Recte doctrina philosophorum serpentibus assimilatur, quia plena erat venenis mendaciorum. Qui serpentes capita habere dicuntur, quia omnes errores gentilium proprios habebant auctores.
PL 17, 862C「その尾は蛇に似ていて、頭を持ち、それらによって害を与える」。哲学者たちの教えが蛇にたとえられるのは正当である。偽りの毒に満ちていたからである。この蛇が頭を持つと言われるのは、異邦人たちのあらゆる誤りが、それぞれ固有の創始者を持っていたからである。
Potestas ergo equorum in caudis eorum erat, quia persecutores Ecclesiae per doctrinam philosophorum volebant evertere religionem christianam.
PL 17, 862Cこうして馬の力は尾にあった。教会の迫害者たちが、哲学者たちの教えによってキリスト教の信仰を覆そうとしたからである。
(Vers. 20, 21.) Et caeteri homines qui non sunt occisi in iis plagis, neque egerunt poenitentiam ab operibus manuum suarum; ut non adorarent daemonia et simulacra aurea et argentea, et aerea, et lapidea, et lignea; quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare: et non egerunt poenitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, neque a fornicatione sua, neque a furtis suis; subauditur, perierunt.
PL 17, 862D(第20・21節)「また、これらの災いで殺されなかった残りの人々は、自分の手の業を悔い改めず、悪霊と、金、銀、青銅、石、木の偶像を拝むのをやめなかった。それらは見ることも聞くことも歩くこともできない。また、自分の殺人、毒薬の術、淫行、盗みを悔い改めなかった」。ここには「彼らは滅びた」が補われて解される。
Tertia igitur pars, quae interfecta est, salva facta est, id est, electi, ex quibus multi pro Christi nomine interfecti sunt: reliqui libentissime occumberent, si necessitas exegisset.
PL 17, 862Dこうして、殺された三分の一は救われた。すなわち選ばれた者たちであり、その多くはキリストの名のために殺された。残りの者たちも、必要が迫れば、ためらいなく倒れたであろう。
Caeteri vero, id est, pagani, qui in Christum credere noluerunt, ut agerent poenitentiam ab iniquitatibus suis, perierunt.
PL 17, 862D「残りの者たち」とは、すなわち異教徒たちであり、キリストを信じることを望まず、自分たちの不法を悔い改めなかったので、滅びた。
Visio IV, Caput X
第4の幻 第X章PL 17, 863A(Vers. 1.) Et vidi alium angelum fortem descendentem de coelo, amictum nube, et iris in capite ejus.
PL 17, 863A(第1節)「そして私は、もう一人の強い天使が天から降りるのを見た。雲をまとい、その頭には虹があった」。
Quia superius adversitates Ecclesiae narra verat, quae ab haereticis et paganis passa est; restat ut de prosperitate ejus, qualiter inter persecutiones creverit, narret.
PL 17, 863A上では、教会が異端者たちと異教徒たちから受けた逆境が語られていた。残るのは、教会がいかに迫害のただ中で成長したか、その繁栄について語ることである。
Constat namque Ecclesiam in persecutionibus crevisse, et quanto amplius opprimebatur, tanto amplius confortabatur, et crescebat: sicut de filiis Israel in figura ejusdem Ecclesiae scriptum legimus, qui quanto amplius ab Aegyptiis opprimebantur, tanto amplius multiplicabantur.
PL 17, 863A実際、教会が迫害の中で成長したことは明らかである。圧迫されればされるほど、いっそう力づけられ、成長したのである。我々が読むように、この同じ教会の象りであるイスラエルの子らについて書かれている。彼らはエジプト人に圧迫されればされるほど、いっそう増え広がった。
Angelus fortis Dominum nostrum Jesum Christum designat, de quo dicit Psalmista: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII, 8) .
PL 17, 863A強い天使は我々の主イエス・キリストを指す。詩篇作者は彼について言う。「主は強く、力ある者。主は戦いに力ある者」(詩篇23:8)。
Qui descendens de coelo amictus nube esse dicitur; quia Dominus noster veniens in mundum, carnem quae per nubem designata est, induit; ut per carnis assumptionem se hominibus conformaret, quos redimere veniebat.
PL 17, 863B彼は天から降りて雲をまとっていると言われる。我々の主は世に来て、雲によって指される肉を身にまとったからである。それは、肉を受け取ることによって、贖うために来た人間たちと同じ姿になるためであった。
Per irim vero ejus misericordia designatur, sicut superius diximus: per caput autem ejus divinitas in hoc loco intelligitur.
PL 17, 863B彼の虹によっては、上で述べたとおり、慈しみが指される。彼の頭によっては、この箇所では神性が解される。
Irim in capite habebat, quia ejus divinitas ante incarnationem suam tantam misericordiam assumpserat, ut homo fieri pro hominibus non dedignaretur, et ad ultimum pessima morte damnari. Et facies ejus erat sicut sol.
PL 17, 863B彼は頭に虹を持っていた。彼の神性は、受肉の前から、人間たちのために人間となり、ついには最悪の死に定められることをも厭わないほどの大きな慈しみを取っていたからである。「その顔は太陽のようであった」。
Saepe per solem Dominus designatur; quia sol omnes creaturas visibiles suo splendore atque pulchritudine antecedit: sed quae creatura poterit comparari suo creatori? Verum per figuras visibiles saepe invisibilia demonstrantur.
PL 17, 863B太陽によってしばしば主が指される。太陽は見えるすべての被造物を、その輝きと美しさで凌駕するからである。しかし、いかなる被造物が自分の創造者に比べられうるだろうか。けれども、見える象りによって、見えないものはしばしば示される。
In corde igitur electorum Christus sol est, quem cernere per spem nullo modo desistunt, et ad hujus pulchritudinem intuendam perventuros esse se credunt. Et pedes ejus tamquam columna ignis.
PL 17, 863Cゆえに、選ばれた者たちの心において、キリストは太陽である。彼らは望みによって彼を見つめることを決してやめず、その美しさを見ることに至るであろうと信じている。「その足は火の柱のようであった」。
Per columnam ignis Ecclesiam possumus accipere; sive quia Spiritu sancto ignita resplendet, sive quia amore Dei atque proximi indesinenter ardet. Per duos vero pedes duos populos intelligere debemus.
PL 17, 863C火の柱によっては、教会を解することができる。聖なる霊に燃やされて輝くからであり、あるいは神と隣人への愛によって絶えず燃えるからである。二つの足によっては、二つの民を解さなければならない。
Ex duobus ergo pedibus una columna efficitur; quia ex duobus populis, ex Judaeis videlicet atque gentibus, una Ecclesia Dei fabricatur. Possumus etiam per duos pedes duo Testamenta intelligere, sicut in sequentibus plenius demonstrabimus.
PL 17, 863Cこうして二つの足から一つの柱ができる。二つの民、すなわちユダヤ人と諸国民から、一つの神の教会が築かれるからである。また、二つの足によっては二つの契約も解することができる。続く箇所でより十分に示すとおりである。
Nec discordat a sensu superiori, eo quod vetus Testamentum Judaeis, novum autem gentibus specialiter traditum sit.
PL 17, 863Dこれは先の意味と食い違わない。旧約は特にユダヤ人に、新約は特に諸国民に授けられたからである。
(Vers. 2.) Et habebat in manu sua libellum apertum. Hic Liber superius septem sigillis signatus fuisse describitur; sed de ejus apertione, Domino largiente, aliqua diximus.
PL 17, 863D(第2節)「彼はその手に開かれた小さな書を持っていた」。この書は、上では七つの封印で封じられていたと述べられている。しかし、その開封については、主が与えるままに、いくらか述べた。
Libellum igitur apertum in manu sua Dominus noster Jesus Christus tenere visus est; quia sensus divinarum Scripturarum doctoribus Ecclesiae ipse aperuit. Et posuit pedem suum dexterum super mare; sinistrum autem super terram.
PL 17, 863Dこうして我々の主イエス・キリストは、手に開かれた小さな書を持っているのが見られた。神の書の意味を、彼自身が教会の教師たちに開いたからである。「そして右の足を海の上に、左の足を地の上に置いた」。
Per pedem dextrum, sicut diximus, novum Testamentum: per sinistrum vetus designatur. Possumus autem per mare populum gentium intelligere propter profunditatem ignorantiae atque errorem: per terram vero quae excolitur, ut fructum ferat, Judaeos qui excolebantur per disciplinam Legis, et fructum ferebant, cum praecepta legalia, quamvis carnaliter, implebant.
PL 17, 863D右の足によっては、我々が述べたとおり新約が、左の足によっては旧約が指される。海によっては、無知の深さと誤りのゆえに、諸国民の民を解することができる。耕されて実を結ぶ地によっては、律法の訓育によって耕され、律法の掟を肉的にではあれ果たしたときに実を結んでいたユダヤ人を解することができる。
Pedem ergo suum dextrum Dominus super mare posuit, quando specialius gentibus doctrinam Evangelii, quam Judaeis tradidit, sicut Paulus eisdem Judaeis loquitur, dicens: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia repellitis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46) .
PL 17, 864A主が右の足を海の上に置いたのは、福音の教えを、ユダヤ人に授けたよりもいっそう特別に諸国民に授けたときである。パウロがそのユダヤ人たちに語って言うとおりである。「汝らにまず神の言葉を語るべきであった。しかし汝らはそれを退け、自分たちを永遠の生命にふさわしくない者と判断したので、見よ、我々は諸国民へ向きを転じる」(使徒言行録13:46)。
Pedem sinistrum super terram posuit, quando Legem Judaeis specialiter tradidit. Sed nullum moveat, quod posteriora prius commemoraverit, et priora posterius; eo quod in divinis Scripturis hoc saepe contingat.
PL 17, 864A左の足を地の上に置いたのは、律法をユダヤ人に特別に授けたときである。しかし、後のことを先に、先のことを後に述べたことに、誰も戸惑ってはならない。神の書ではそのようなことがしばしば起こるからである。
Ad quod comprobandum unum tantummodo exemplum proferamus. In psalmo centesimo quinto (Vers. 17) , cum dixisset: Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron: et exarsit ignis in synagoga eorum, flamma combussit peccatores; retro revertitur, et dicit: Et fecerunt vitulum in Oreb, et adoraverunt sculptile: nec inconvenienter per dextrum pedem novum Testamentum, per sinistrum autem vetus designatur; eo quod vetus Testamentum umbra fuerit novi Testamenti.
PL 17, 864Bこれを証するために、一つだけ例を挙げよう。詩篇第百五(第17節)で、「地は開き、ダタンを呑み込み、アビロンの集いを覆った。彼らの会堂に火が燃え上がり、炎が罪人たちを焼き尽くした」と言った後、話を戻して言う。「そして彼らはホレブで子牛を作り、彫像を拝んだ」。また、右の足によって新約が、左の足によって旧約が指されるのは不適切ではない。旧約は新約の影であったからである。
(Vers. 3.) Et clamavit, quemadmodum cum leo rugit. Clamavit Christus per legem, sed non quemadmodum cum leo rugit; quia in una domo Israel vox ejus tantummodo audita est: clamavit postea per Evangelium, quemadmodum cum leo rugit; quia in omnem mundum vox ejus intonuit.
PL 17, 864B(第3節)「そして、獅子が吼えるときのように叫んだ」。キリストは律法を通して叫んだが、獅子が吼えるときのようではなかった。イスラエルの一つの家においてだけ、その声は聞かれたからである。その後、福音を通して、獅子が吼えるときのように叫んだ。その声は全世界に轟いたからである。
Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. Per septem tonitrua septem virtutes possumus accipere. Clamavit Christus per Legem, sed septem tonitrua non sonuerunt: clamavit per Evangelium, et locuta sunt septem tonitrua voces suas.
PL 17, 864C「そして叫ぶと、七つの雷が自分たちの声を語った」。七つの雷によっては、七つの徳を解することができる。キリストは律法を通して叫んだが、七つの雷は響かなかった。福音を通して叫ぶと、七つの雷が自分たちの声を語った。
Nam illis quibus Lex dicebat: Maledictus qui non reliquerit semen suum in Israel; et quibus ob hoc plures uxores atque concubinas habere licitum erat, pudicitiae tonitruum necdum sonuerat.
PL 17, 864Cというのは、律法が「イスラエルに自分の子孫を残さない者は呪われる」と言った相手、またそのために複数の妻や側女を持つことが許されていた者たちには、貞節の雷はまだ響いていなかったからである。
Similiter et illi, quibus Lex dicebat: Oculum pro oculo, dentem pro dente; et qualem inflixerit quis maculam, talem et sustinere cogatur (Exod. XXI, 24) ; necdum tonitruum patientiae audierant.
PL 17, 864C同様に、律法が「目には目を、歯には歯を。人が負わせた傷と同じ傷を、自分も負わねばならない」(出エジプト記21:24)〔後半の句はレビ記24:20〕と言った相手も、忍耐の雷をまだ聞いていなかった。
Et illi tonitruum charitatis necdum perfecte audierant, quibus Lex dicebat: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum (Matth. V, 43) . Idem et de caeteris virtutibus intelligendum est.
PL 17, 864Cまた、律法が「汝の友を愛し、汝の敵を憎め」(マタイ5:43)と言った相手も、愛の雷をまだ完全には聞いていなかった。ほかの徳についても同じに解さなければならない。
Septem ergo tonitrua locuta sunt; quando per doctrinam Evangelii sublimitas virtutum coepit demonstrari.
PL 17, 864Dこうして七つの雷が語ったのは、福音の教えによって、徳の高みが示され始めたときである。
(Vers. 4.) Et audivi vocem de coelo dicentem mihi: Signa quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere.
PL 17, 864D(第4節)「そして私は天からの声が私に言うのを聞いた。『七つの雷が語ったことを印せよ。それを書くな』」。
Vox de coelo vox est de Ecclesia: scribere vero est praedicare; quia sicut scriptor atramento in volumine scribit, unde legentes exercitentur; ita et quilibet doctor verba Dei scribit, cum ea praedicando in cordibus audientium plantat.
PL 17, 864D天からの声は教会からの声である。書くとは宣べ伝えることである。書き手がインクで巻物に書き、それによって読む者たちが鍛えられるように、どの教師も、神の言葉を宣べ伝えて聞く者たちの心に植えるとき、神の言葉を書くのである。
Cur ergo per vocem quae de coelo sonuit, prohibitum est ne septem tonitrua scriberentur, in Actibus apostolorum, et in epistolis Pauli invenire possumus.
PL 17, 865Aでは、なぜ天から響いた声によって、七つの雷を書くことが禁じられたのか。我々はそれを、使徒言行録とパウロの手紙の中に見いだすことができる。
In initio namque fidei praedicatores sancti videntes infirmitatem gentium ad fidem venientium, non sunt ausi eis austeriora Christi praecepta committere; ne forte duritia praeceptorum territi, non auderent ad fidem Christi suscipiendam accedere, sicut Paulus apostolus discipulis suis scripsit, dicens: Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales (I Cor. III, 2) .
PL 17, 865A信仰の初めにあって、聖なる宣教者たちは、信仰に来た諸国民の弱さを見て、キリストのより厳しい掟を彼らに委ねることをあえてしなかった。掟の厳しさに怯えて、キリストの信仰を受け入れに近づこうとしなくなるのを恐れたのである。使徒パウロが自分の弟子たちに書いて言うとおりである。「キリストにある幼子に対するように、私は汝らに乳を飲ませ、食物は与えなかった。汝らはまだ受けられなかったし、今もなお受けられないからである。汝らはなお肉的だからである」(一コリント3:2)。
Sed et apostoli qui erant Hierosolymis, eis qui ex gentibus crediderant, mandaverunt, dicentes: Placuit Spiritui sancto et nobis nihil imponere vobis oneris, nisi ut abstineatis vos ab escis, quae idolis immolantur, et a fornicatione, et suffocato, et sanguine (Act. XV, 28) .
PL 17, 865Aエルサレムにいた使徒たちもまた、諸国民から信じた者たちに命じて言った。「聖なる霊と我々は、偶像に献げられた食物と、淫行と、絞め殺したものと、血を汝らが控えること以外は、いかなる重荷も汝らに課さないことを良しとした」(使徒言行録15:28)。
Vox ergo de coelo Joanni loquitur, ne septem tonitrua scriberet; quia apostoli qui per coelum designantur, primis praedicatoribus praeceperunt; ne noviter ad fidem venientes, subito ad celsitudinem virtutum conscendere cogerent, donec in fide confortati, jam ad operationem virtutum transire possent.
PL 17, 865Bこうして天からの声はヨハネに、七つの雷を書くなと語る。天によって指される使徒たちが、最初の宣教者たちに命じたからである。新たに信仰に来た者たちを、いきなり徳の高みに登るよう強いてはならない。信仰において力づけられ、徳の実践へ移ることができるようになるまで待つべきである、と。
(Vers. 5, 6, 7.) Et angelus quem vidi stantem supra mare et super terram, cum levasset manum suam, et jurasset per viventem in aeternum qui creavit coelum, et ea quae in eo sunt; et terram, et ea quae in ea sunt: mare, et ea quae in eo sunt; quia tempus amplius non erit, sed in diebus septimi angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, quod evangelizavit per servos suos prophetas.
PL 17, 865B(第5・6・7節)「そして、私が海の上と地の上に立つのを見た天使は、手を挙げ、永遠に生きる者、すなわち天とその中にあるもの、地とその中にあるもの、海とその中にあるものを造った者にかけて誓った。もはや時はない。ただ、第七の天使の日々、彼がラッパを吹き始めるとき、神がその僕である預言者たちを通して福音として告げた神の奥義が成し遂げられる」。
Nos quando juramus, volumus ut firmum sit, quod loquimur. Dixisse ergo Domini jurasse est; quia fieri non potest ut quod loquitur Deus, irritum fiat, sicut ipse dicit in Evangelio: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Luc. XXI, 33) .
PL 17, 865C我々は、誓うとき、語ることが確かであることを望む。それゆえ、主が語ったとは、誓ったということである。神が語ることが無効になることはありえないからである。彼自身が福音書で言うとおりである。「天と地は過ぎ去るが、私の言葉は過ぎ去らない」(ルカ21:33)。
Cum igitur Christus per viventem in aeternum, et per eum qui fecit omnes creaturas juravit, per semetipsum juravit: Quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3) .
PL 17, 865Cしたがって、キリストが、永遠に生きる者、すべての被造物を造った者にかけて誓ったとき、自分自身にかけて誓ったのである。「すべては彼によって造られ、彼なしには何一つ造られなかった」(ヨハネ1:3)からである。
Juravit autem non quibusdam verbis semetipsum obligando; sed dicendo ea quae ventura erant. Per septimum vero angelum praedicatores, qui in fine mundi futuri sunt, designantur, de quibus in sequentibus dicemus.
PL 17, 865C彼が誓ったのは、何らかの言葉で自分を縛ることによってではなく、来るべきことを語ることによってである。第七の天使によっては、世の終わりにいる宣教者たちが指される。彼らについては、続く箇所で述べよう。
Juravit ergo Christus, quod in diebus septimi angeli consummabitur mysterium Dei, quod evangelizavit per suos prophetas; quia praedixit quia tunc veniet finis, cum omnis electorum numerus fuerit completus.
PL 17, 865Dこうしてキリストは、第七の天使の日々に、自分の預言者たちを通して福音として告げた神の奥義が成し遂げられると誓った。選ばれた者たちの数がすべて満ちたとき、終わりが来ると予告したからである。
(Vers. 8.) Et vocemquam audivi de coelo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum de manu angeli stantis supra mare et supra terram.
PL 17, 865D(第8節)「そして、私が天から聞いた声が、再び私に語りかけて言った。『行って、海の上と地の上に立つ天使の手から書を受け取れ』」〔底本は vocemquam。vocem quam と読む〕。
Vocem primam eam dicit, quando de coelo ei dictum est: Signa quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere. Eamdem itaque vocem se iterum audisse dicit; quia ejusdem Spiritus sancti vox fuit illa, cujus et ista.
PL 17, 865D彼が最初の声と言っているのは、天から彼に「七つの雷が語ったことを印せよ。それを書くな」と告げられたときの声である。そして同じ声を再び聞いたと言う。あの声は、この声と同じ聖なる霊の声だったからである。
Per Joannem in hoc loco omnes apostolos intelligere debemus. Vox ergo divina Joanni locuta est, ut iret ad angelum, et acciperet ab eo librum; quia Spiritus sancti gratia apostolis inspiravit, ut relictis omnibus, Christum sequerentur; ut doctrinam Evangelii ab eo perciperent.
PL 17, 866Aこの箇所のヨハネによっては、すべての使徒たちを解さなければならない。したがって、神の声がヨハネに、天使のもとへ行って彼から書を受け取るよう語ったのは、聖なる霊の恩寵が使徒たちに、すべてを捨ててキリストに従い、彼から福音の教えを受け取るよう促したからである。
(Vers. 9, 10.) Et abii ad angelum, dicens ei ut daret mihi librum. Abierunt apostoli ad Christum, ut ab eo doctrina divinarum Scripturarum instruerentur.
PL 17, 866A(第9・10節)「そして私は天使のもとへ行き、書を私にくれるよう彼に言った」。使徒たちは、神の書の教えを彼から授けられるために、キリストのもとへ行った。
Et dixit mihi: Accipe, et devora illum, et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel. Et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus.
PL 17, 866A「すると彼は私に言った。『受け取って、それを食べ尽くせ。それは汝の腹を苦くするが、汝の口の中では蜜のように甘いであろう』。私がそれを食べ尽くすと、私の腹は苦くなった」。
Per os in quo sapores discernuntur corda apostolorum intelligere possumus: per ventrem autem in quo omnes spurcitiae commorantur corporis, memoriam peccatorum intelligere debemus.
PL 17, 866A味が見分けられる口によっては、使徒たちの心を解することができる。体のあらゆる汚れが宿る腹によっては、罪の記憶を解さなければならない。
Liber igitur dum devoraretur, ut mel dulce fuisse dicitur; quia divina Scriptura dum in mente revolvitur, vitamque aeternam mandata Dei custodientibus repromittit, dulcis ut mel in corde efficitur: cum vero mentem a superioribus ad inferiora, id est, a contemplatione coelestis patriae ad peccata sua intuenda deducit, poenasque quas impii pro peccatis suis passuri sunt, ostendit, quae antea fuerat dulcis in demonstratione coelestis gloriae, amara efficitur in peccatorum ostensione.
PL 17, 866B書が食べ尽くされるとき蜜のように甘かったと言われるのは、次の理由による。神の書は、心の中で思い巡らされるとき、また神の掟を守る者たちに永遠の生命を約束するとき、心の中で蜜のように甘くなる。しかし、心を高いものから低いものへ、すなわち天の故郷の観想から自分の罪を見つめることへ導き、不敬虔な者たちが自分の罪のゆえに受ける刑罰を示すとき、天の栄光を示す中では甘かった書が、罪を示す中では苦くなる。
Possumus etiam hoc de Joanne proprie intelligere, qui antequam Evangelium scriberet, Pathmos in exsilium ductus est: sed quia propter absentiam ejus haeretici Ecclesiam Dei invaserant, post reversionem suam de exsilio ad eorum blasphemias destruendas compulsus est Evangelium scribere.
PL 17, 866B我々はこれを、ヨハネ自身についても固有の意味で解することができる。彼は福音書を書く前にパトモスへ流刑に連れて行かれたが、彼の不在のために異端者たちが神の教会に侵入していたので、流刑から戻ったのち、彼らの冒瀆を打ち壊すために福音書を書くよう迫られた。
Praecepit igitur vox divina Joanni, ut iret ad angelum, et acciperet ab eo librum; quia Spiritus sanctus hoc Joanni inspirando suasit, ut iret ad Christum non passibus corporis, sed passibus mentis, ad considerandam divinitatis ejus potentiam atque cum Patre aequalitatem, ut de divinitate ejus libellum omnibus fidelibus salutiferum posset conscribere.
PL 17, 866Cこうして神の声はヨハネに、天使のもとへ行って彼から書を受け取るよう命じた。聖なる霊が、体の歩みではなく心の歩みでキリストのもとへ行くよう、ヨハネに促したからである。それは、キリストの神性の力と父との同等性を考察し、その神性について、すべての信ずる者に救いをもたらす小さな書を書き記すことができるようにするためであった。
Devoravit vero Joannes librum, cum scientiam Evangelii quod postea scripsit, plenissime accepit. Liber itaque dum devoraretur, dulcedinem mellis ori exhibuit; quia divina Scriptura quanto amplius in corde ruminatur, tanto salubriorem dulcedinem menti exhibet.
PL 17, 866Cヨハネが書を食べ尽くしたのは、のちに書いた福音書の知識を十分に受け取ったときである。こうして書は、食べ尽くされるとき、口に蜜の甘さを与えた。神の書は、心の中で反芻されればされるほど、いっそう健やかな甘さを心に与えるからである。
Possumus autem per ventrem, in quo escae putrescunt, carnem hanc mortalem intelligere. Liber igitur qui in ore dulcis fuit, amaritudinem ventri generavit; quia sancti viri quanto amplius in meditatione divinarum Scripturarum dediti sunt, quantoque eorum meditatio dulcior fit in mente, tanto majorem amaritudinem carni suae exhibent, affligendo videlicet eam jejuniis, vigiliis, abstinentia, caeterisque cruciatibus, quibus caro atteritur.
PL 17, 866C一方、食物が腐る腹によっては、この死すべき肉を解することができる。口には甘かった書が腹に苦さを生んだのは、聖なる者たちが神の書の黙想に身を捧げればされるほど、そしてその黙想が心の中で甘くなればなるほど、自分の肉にいっそう大きな苦さを与えるからである。すなわち、断食、徹夜、禁欲、そのほか肉をすり減らす苦しみによって、肉を痛めつけるのである。
(Vers. 11.) Et dixit mihi: Oportet te prophetare iterum populis, et gentibus, et linguis, et regibus multis. Praedicitur ei quod ab exsilio ad praedicandum rediturus sit.
PL 17, 866D(第11節)「そして彼は私に言った。『汝は再び、多くの民と諸国民と言語と王たちに預言せねばならない』」。流刑から戻って宣べ伝えることになると、彼に予告される。
Sed cum sancti Patres tradant quod post reversionem suam de exsilio tantummodo in Epheso, et circa adjacentia loca ejus praedicaverit, ibique mortuus sit, et corpore requiescat; quomodo populis, et gentibus, et linguis, et regibus multis prophetasse dicitur?
PL 17, 866Dしかし、聖なる教父たちは、彼が流刑から戻ったのちにはエフェソとその周辺の地でだけ宣べ伝え、そこで死に、その体が眠っていると伝えている。それなら、どうして彼は、多くの民と諸国民と言語と王たちに預言したと言われるのか。
Sed prophetavit, id est, praedicavit per Evangelium suum, quod postea scripsit omnibus gentibus, et linguis, et regibus multis; quia per omnes gentes dispersum est, et in meditatione ejus omnes terrarum populi, regesque multi proficiunt.
PL 17, 867Aしかし彼は預言した。すなわち、のちに書いた自分の福音書によって、すべての諸国民と言語と多くの王たちに宣べ伝えた。それはあらゆる諸国民に広まり、その黙想によって、地のすべての民と多くの王たちが進歩しているからである。
Visio IV, Caput XI
第4の幻 第XI章PL 17, 867A(Vers. 1.) Et datus est mihi calamus mensurae similis virgae, dicens: Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo.
PL 17, 867A(第1節)「また私に、杖に似た測りの葦が与えられ、こう言った。『立って、神の神殿と祭壇、またそこで礼拝する者たちを測れ』」。
Per calamum quo antiqui scribere solebant, Evangelium quod ei datum est a Domino, et quod postea scripsit, designatur: per virgam vero saepe disciplina accipitur.
PL 17, 867A古人が書くのに用いた葦によって、彼〔ヨハネ〕が主から与えられ、のちに書き記した福音が指される。杖によっては、しばしば規律が解される。
Calamus igitur qui Joanni datus est, similitudinem virgae habuit; quia disciplina christianorum est Evangelium.
PL 17, 867Bそれゆえ、ヨハネに与えられた葦は杖に似た姿をしていた。キリスト教徒の規律は福音だからである。
Unde et templum et altare et adorantes in eo metiri praecipitur; per templum namque Ecclesia: per altare sancti et perfecti viri, qui in Ecclesia consistunt: per adorantes autem in eo caetera multitudo, quae eorum doctrina instruitur, designatur.
PL 17, 867Bそこで、神殿と祭壇とそこで礼拝する者たちを測れと命じられる。神殿によって教会が、祭壇によって教会の中に立つ聖なる完全な人々が、そこで礼拝する者たちによっては、彼らの教えによって教え導かれる残りの群衆が指される。
Templum nempe Dei et altare, atque adorantes in eo unusquisque praedicator metitur, dum unicuique secundum propriam capacitatem spiritualis gratiae doctrinam administrat; aliter enim docendus est sapiens, aliter insipiens: aliter litteratus, aliter illitteratus: aliter paganus, aliter christianus: aliter haereticus, aliter catholicus.
PL 17, 867B宣教者はそれぞれ、神の神殿と祭壇、そしてそこで礼拝する者たちを測る。一人一人に、その人自身の受容力に応じて霊的な恩寵の教えを授けるときである。賢い者には賢い者向きに、愚かな者には愚かな者向きに教えねばならず、学のある者とない者、異教徒とキリスト教徒、異端者と公同の信者とでも、それぞれ教え方を変えねばならないからである。
Nam et Dominus dicit in Evangelio, quia paterfamilias peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum; unicuique secundum propriam virtutem (Matth. XXV, 14) .
PL 17, 867B主も福音の中でこう言う。家の主人は旅に出るとき、僕たちを呼んで自分の財産を彼らに預けた。ある者には五タラントを、別の者には二を、また別の者には一を与えた。それぞれの力に応じて与えたのである(マタイ25:14)。
(Vers. 2.) Sequitur: Atrium autem quod est foris, ejice foras, et ne metiaris illud; quoniam datum est gentibus. Si foris erat, quomodo foras ejici poterat?
PL 17, 867C(第2節)続いて、「しかし外にある庭は、外へ投げ出せ。それを測ってはならない。それは諸国民に与えられたからである」。外にあったのなら、どうして外へ投げ出すことができたのか。
Per atrium ergo Judaei designantur: Judaei igitur foris erant per incredulitatem: sed Joannes et caeteri apostoli adhuc eos per amorem in cordibus suis tenebant, sicut dicit apostolus Paulus: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae (Rom. IX, 3) .
PL 17, 867Cそこで、庭によってユダヤ人が指される。ユダヤ人は不信仰のゆえに外にいた。しかしヨハネとほかの使徒たちは、なお愛によって彼らを自分の心の中に抱いていた。使徒パウロがこう言うとおりである。「私自身、肉による私の同胞、私の親族のために、キリストから離れて呪われた者となることを願っていた。彼らはイスラエル人である」(ローマ9:3)。
Unde praecipitur ei, ne illud metiatur, id est, verba praedicationis non eis ministret, sicut in Evangelio ipse praecipit, dicens: Nolite mittere margaritas vestras ante porcos; ne conculcent eas pedibus suis, et conversi elidant vos (Matth. VII, 6) .
PL 17, 867Cそれゆえ、彼〔ヨハネ〕はそれを測るなと命じられる。すなわち、宣教の言葉を彼らに授けるなということである。彼自身が福音の中でこう言って命じているとおりである。「汝らの真珠を豚の前に投げてはならない。彼らがそれを足で踏みつけ、向き直って汝らを引き裂くことのないように」(マタイ7:6)。
Et ad prophetam Ezechielem Dominus loquitur, dicens: Ecce ego adhaerescere faciam linguam tuam palato tuo, nec eris quasi vir objurgans; quia domus exasperans est (Ezech. VII, 26) .
PL 17, 867Dまた預言者エゼキエルに向かって、主はこう言う。「見よ、私は汝の舌を汝の上あごに付かせよう。汝は譴責する者のようではなくなる。この家は逆らう家だからである」(エゼキエル7:26)〔引かれた句はエゼキエル3:26〕。
Hocque atrium datum esse gentibus dicitur; quia Judaei propter incredulitatem suam paganis gentibus erant conjuncti: sive traditi erant gentibus, id est, Romanis, ut ab eis delerentur atque exterminarentur.
PL 17, 867Dこの庭が諸国民に与えられたと言われるのは、ユダヤ人が自分たちの不信仰のゆえに異教の諸国民と結び付いていたからである。あるいは、彼らが諸国民、すなわちローマ人に引き渡されて、彼らによって滅ぼされ、根絶やしにされたからである。
Et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. Subito saltum facit ad Eliam atque Enoch, qui temporibus Antichristi venturi sunt: et pulchro satis ordine, videlicet, ut qui Judaeorum dejectionem per figuram atrii protulerat, eorum restaurationem tacite subnecteret; constat enim Judaeos in fine mundi per praedicationem Eliae et Enoch ad fidem Christi esse reversuros.
PL 17, 868A「そして聖なる都を四十二か月のあいだ踏みにじる」。〔ヨハネは〕突然、エリヤとエノクへと飛ぶ。彼らは来たるべき反キリストの時代に現れる者である。しかも、まことに美しい順序である。ユダヤ人の失墜を庭の象りによって述べた者が、彼らの回復を黙ったまま続けて付け加えたのである。ユダヤ人が世の終わりにエリヤとエノクの宣教によってキリストへの信仰に立ち返ることは確かだからである。
Civitatem itaque sanctam, id est, Ecclesiam, Antichristus et ministri ejus calcabunt, id est, persequentur mensibus quadraginta duobus, qui faciunt tres annos et dimidium.
PL 17, 868Aしたがって、聖なる都、すなわち教会を、反キリストとその手下たちが踏みにじる、すなわち四十二か月のあいだ迫害する。これは三年半に当たる。
(Vers. 3, 4.) Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. Testes duos Dominus Eliam et Enoch vocat, qui adventum ejus secundum praecurrent, sicut Joannes praecurrit primum.
PL 17, 868A(第3・4節)「そして私は、私の二人の証人に与える。彼らは千二百六十日のあいだ、粗布をまとって預言する」。主は二人の証人をエリヤとエノクと呼ぶ。彼らは、〔洗礼者〕ヨハネが最初の到来に先立ったように、第二の到来に先立つ。
Ii sunt duae olivae, et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes (Matth. V, 15) . Oliva oleum fert, quod supra candelabrum postea ponitur, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
PL 17, 868B「彼らは二本のオリーブの木、また地の主の前に立つ二つの燭台である」(マタイ5:15)〔引かれた句は黙示録11:4〕。オリーブの木は油を産し、その油はのちに燭台の上に置かれる。家の中にいるすべての者を照らすためである。
Per oleum in hoc loco sapientiam spiritalem possumus accipere; unusquisque enim oliva tunc est, quando apud se quiescens, per contemplationis gratiam Deo deservire studet; quando illud implere studet, quod Dominus dicit in Evangelio: Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua; ut sit eleemosyna tua in abscondito: et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. VI, 3) .
PL 17, 868Bこの箇所では、油によって霊的な知恵を解することができる。人はそれぞれ、自分自身のうちに静まり、観想の恩寵によって神に仕えようと努めるとき、そのときオリーブの木なのである。すなわち、主が福音の中で言うことを果たそうと努めるときである。「汝の左手に、右手のすることを知らせるな。汝の施しが隠れたところにあるようにせよ。そうすれば、隠れたところで見ている汝の父が、汝に報いる」(マタイ6:3)。
Candelabrum vero tunc fit, quando illud implet quod Dominus dicit in Evangelio: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16) .
PL 17, 868C一方、燭台になるのは、主が福音の中で言うことを果たすときである。「汝らの善い行いを人々が見て、天にいる汝らの父を栄光あるものとするように」(マタイ5:16)。
Duo igitur isti sancti modo olivae sunt cum in aliquo loco terrae positi, ubi eos majestas divina commorari praecepit, per contemplationis gratiam Deo deserviunt: candelabra tunc fient, cum ad explendum praedicationis suae officium venerint, quando omnibus, et fidelibus videlicet et reprobis verbum Dei annuntiabunt.
PL 17, 868Cそれゆえ、この二人の聖徒は、今はオリーブの木である。地のどこかの場所に置かれ、神の威光が彼らをそこに留まるよう命じたその場所で、観想の恩寵によって神に仕えているからである。彼らが燭台となるのは、自分たちの宣教の務めを果たしに赴くとき、すなわち、信ある者たちにも捨てられた者たちにも、神の言葉を告げ知らせるときである。
De hoc candelabro Dominus dicit in Evangelio: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt (Ibid., 15) .
PL 17, 868Cこの燭台について、主は福音の中でこう言う。「人は灯火をともして升の下に置かず、燭台の上に置く。家の中にいるすべての者を照らすためである」(マタイ5:15)。
Lucerna quippe super candelabrum ponitur, quando officium praedicationis sancto viro traditur, qui bonum quod praedicat, flammis bonorum operum illustrat: lucerna vero sub modio ponitur, quando officium praedicationis alicui reprobo committitur, qui bonum quod praedicat, pravis operibus regit; ne lumen praebeat eis, qui in domo sunt, sicut dicit sanctus Gregorius, quia cujus vita despicitur, restat ut et praedicatio ejus contemnatur.
PL 17, 868C灯火が燭台の上に置かれるのは、宣教の務めが聖なる人に委ねられるときである。彼は、宣べ伝える善を、善い行いの炎で輝かせる。灯火が升の下に置かれるのは、宣教の務めが誰か捨てられた者に委ねられるときである。彼は、宣べ伝える善を、悪しき行いで取り仕切り〔底本は regit。tegit(覆う)の誤りかとも思われる〕、家の中にいる者たちに光を与えない。聖グレゴリウスが言うとおり、その生き方が軽んじられる者の宣教は、軽んじられるほかないのである。
Duae ergo olivae et duo candelabra in conspectu Domini stare dicuntur; quia in terra positi, illud tempus praestolantur, quo officium praedicationis suae expleant, et mortis debitum solvant, sicut sequentia manifestant.
PL 17, 868Dこうして、二本のオリーブの木と二つの燭台は、主の前に立つと言われる。彼らは地に置かれて、自分たちの宣教の務めを果たし、死の負債を支払うその時を待っているからである。続く句がそれを明らかにしている。
(Vers. 5.) Et si quis voluerit eis nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum: et si quis voluerit eos laedere sic oportet eum occidi.
PL 17, 869A(第5節)「もし誰かが彼らに害を加えようとするなら、彼らの口から火が出て、彼らの敵を焼き尽くす。もし誰かが彼らを傷つけようとするなら、そのように殺されねばならない」。
Quia Spiritus sanctus loquitur per ora sanctorum, sicut Dominus dicit in Evangelio: Non enim vos estis, qui loquimini: sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20) ; non incongue verba sanctorum ignis vocantur, sicut Psalmista dicit de Domino: Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud (Psal. CXVIII, 140) .
PL 17, 869A聖なる霊は聖徒たちの口を通して語る。主が福音の中でこう言うとおりである。「語るのは汝らではなく、汝らの父の霊が汝らのうちで語るのである」(マタイ10:20)。それゆえ、聖徒たちの言葉が火と呼ばれるのは不適切ではない〔底本は incongue。incongrue と読む〕。詩篇の作者が主について言うとおりである。「汝の言葉は強く燃えており、汝の僕はそれを愛した」(詩篇118:140)。
Ignis igitur exiet de ore sanctorum istorum, et devorabit inimicos eorum; quia doctrina eorum ita errores Antichristi destruet, ut omnibus sanam mentem possidentibus, nihil videatur esse, quod asserere conabuntur Antichristus et ministri ejus. Quod autem sequitur. Et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi, ad eamdem rem pertinet.
PL 17, 869Aこうして、この聖徒たちの口から火が出て、彼らの敵を焼き尽くす。彼らの教えが反キリストの誤りをことごとく打ち砕くので、健全な精神を持つすべての者にとって、反キリストとその手下たちが主張しようと試みることは、何ものでもないと見えるからである。また、続く「もし誰かが彼らを傷つけようとするなら、そのように殺されねばならない」も、同じことに関わっている。
(Vers. 6.) Ii habent potestatem claudendi coelum, ut non pluat diebus prophetiae eorum: et habent potestatem super aquas, convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint.
PL 17, 869B(第6節)「彼らは天を閉じて、彼らの預言の日々のあいだ雨を降らせない権能を持つ。また水の上に権能を持ち、それを血に変え、望むたびに地をあらゆる災いで打つことができる」。
Legimus Eliam oratione clausisse coelum, et iterum aperuisse: sed et Moysen aquas in sanguinem convertisse.
PL 17, 869B我々は読んでいる。エリヤは祈りによって天を閉じ、また再び開いた。またモーセは水を血に変えた。
Non ergo putandum est Eliam minorem virtutem habere, cum ad explendum officium suae praedicationis venerit, quam habuit eo tempore, quo inter homines conversatus est, sed potiorem.
PL 17, 869Bしたがって、エリヤが自分の宣教の務めを果たしに来るとき、人々のあいだで暮らした当時よりも小さな力しか持たないと考えてはならない。むしろ、より大きな力を持つのである。
Possumus etiam per coelum Ecclesiam, per pluviam verba sanctorum spiritaliter intelligere; clauditur namque coelum impiis, cum Deus suo judicio corda eorum ita obdurari sinit, ut nullo modo verbo Dei aditum accedendi ad cor suum tribuant, ut salventur.
PL 17, 869Cまた我々は、天によって教会を、雨によって聖徒たちの言葉を、霊的に理解することができる。天が不敬虔な者たちに対して閉じられるのは、神が自らの裁きによって、彼らの心がかたくなになるのを許し、救われるために神の言葉が自分の心に入る道を彼らがまったく与えなくなるときである。
Nam et propheta Esaias coelum Judaeis clausit, cum ei a Domino dictum est: Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude; ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde suo intelligant: et convertantur, et sanem eos (Esai. VI, 10) .
PL 17, 869C預言者イザヤもまた、ユダヤ人に対して天を閉じた。主が彼にこう言ったときである。「この民の心を鈍くし、その耳を重くし、その目を閉ざせ。彼らが目で見ず、耳で聞かず、心で悟らず、立ち返って私が彼らを癒やすことのないように」(イザヤ6:10)。
Clausit et coelum Hieremias inimicis suis, cum dicebat ad Dominum: Ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur. Fiant corruentes in conspectu tuo: in tempore visitationis tuae peribunt (Jerem. XVIII, 23) .
PL 17, 869Cエレミヤもまた、自分の敵に対して天を閉じた。主に向かってこう言ったときである。「彼らの不法を赦すな。彼らの罪が汝の面前から消し去られないようにせよ。彼らを汝の前で倒れる者とせよ。汝の訪れの時に彼らは滅びる」(エレミヤ18:23)。
Numquid Moyses non habebat potestatem claudendi coelum et aperiendi, cui dicebat Dominus, cum populus peccasset: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam (Exod. XXXII, 10) ?
PL 17, 869Dモーセには、天を閉じ、また開く権能がなかっただろうか。民が罪を犯したとき、主は彼に言った。「私を放っておけ。私の怒りが彼らに向かって燃え、私が彼らを滅ぼすために。そして私は汝を大いなる国民にしよう」(出エジプト記32:10)。
Sancti itaque illi quibusdam claudent coelum, ut non descendat super eos imber misericordiae Dei, eis videlicet, quos ab erroribus Antichristi revocare non potuerint: quibusdam vero aperient, eis videlicet quos ab erroribus Antichristi revocaverint; imbremque super eos pluent, quando suis precibus Deum illis propitium efficient.
PL 17, 869Dこうして、あの聖徒たちは、ある人々に対しては天を閉じ、神の慈しみの雨がその人々の上に降りないようにする。すなわち、反キリストの誤りから呼び戻すことができなかった者たちである。しかし、ある人々に対しては天を開く。すなわち、反キリストの誤りから呼び戻した者たちである。彼らの上に雨を降らせるのは、自分たちの祈りによって、神を彼らに対して宥めるときである。
Per aquas quas in sanguinem convertere dicuntur, populi designantur: sanguis autem ultionem divinam demonstrat. Aquas igitur in sanguinem convertent, quando gentes quae a fide Christi discesserint, perpetua morte esse damnandas suo judicio decernent.
PL 17, 869D彼らが血に変えると言われる水によって、民が指される。血は神の報復を示す。したがって、彼らが水を血に変えるのは、キリストへの信仰から離れた諸国民が永遠の死に定められるべきだと、自分たちの裁きで決定するときである。
(Vers. 7.) Et cum finierint testimonium suum, bestia quae ascendit de abysso, faciet contra eos bellum, et vincet illos, et occidet eos. Bestia haec Antichristum significat.
PL 17, 870A(第7節)「そして彼らが証しを終えると、深淵から上る獣が彼らに戦いを仕掛け、彼らに勝ち、彼らを殺す」。この獣は反キリストを表す。
Faciet contra eos bellum, quando eos persequetur: vincet vero illos non superando verbis, sed interficiendo.
PL 17, 870A彼らに戦いを仕掛けるとは、彼らを迫害するときである。彼らに勝つとは、言葉で打ち負かすのではなく、殺すことによってである。
(Vers. 8.) Unde et sequitur: Et occidet eos, et jacebunt corpora eorum in platea civitatis magnae, quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus; ubi et Dominus eorum crucifixus est.
PL 17, 870A(第8節)それゆえ続けてこう言う。「そして彼らを殺し、彼らの体は、霊的にソドムとエジプトと呼ばれる大いなる都の広場に横たわる。そこで彼らの主も十字架につけられた」。
Si per civitatem magnam Hierusalem terrestrem voluerimus intelligere propter hoc quod dicit: Ubi et Dominus eorum crucifixus est, a veritate oberrabimus; eo quod illa Hierusalem usque ad solum destructa sit, et ista quae pro ea aedificata est, non in eo loco, sed in alio sita esse dicatur: neque Sodoma et Aegyptus dicenda est, eo quod a christianis incolatur.
PL 17, 870B「そこで彼らの主も十字架につけられた」と言っていることから、大いなる都を地上のエルサレムと解そうとするなら、我々は真理から迷い出ることになる。あのエルサレムは土台に至るまで破壊され、その代わりに建てられた現在のエルサレムは、その場所にはなく別の場所にあると言われているからである。またそれは、キリスト教徒が住んでいるのだから、ソドムとエジプトと呼ばれるべきでもない。
Simulque considerandum quia ubicumque in hoc libro civitas magna ponitur, Babylonem quae est civitas diaboli, et ex omnibus reprobis constat, significat.
PL 17, 870B同時に考えねばならないのは、この書の中で大いなる都が置かれている箇所はどこでも、悪魔の都であり、すべての捨てられた者たちからなるバビロンを表すということである。
Quod autem in platea civitatis magnae corpora eorum projicienda esse dicuntur, possumus simpliciter intelligere, ut in quacumque platea, quae ad jus alicujus reprobi pertineat, jaceant.
PL 17, 870B大いなる都の広場に彼らの体が投げ出されると言われていることは、単純に、捨てられた者の誰かの支配下にある広場であればどこにでも横たわる、と解することができる。
Sed melius mihi videtur, ut sicut per civitatem magnam omnes reprobos intelligendos esse diximus, ita et per plateam corda reproborum intelligamus: jacebunt itaque corpora sanctorum in platea civitatis magnae; quia sancti illis jacent, a quibus nullius esse momenti existimantur: e contrario fidelibus stant, qui quanta sit eorum virtus atque gloria, cordis oculis intuentur.
PL 17, 870Bしかし私には、次のほうがよいと思われる。大いなる都によってすべての捨てられた者たちを解すべきだと我々が述べたように、広場によっても捨てられた者たちの心を解するのである。したがって、聖徒たちの体は大いなる都の広場に横たわる。聖徒たちは、彼らを取るに足りない者と見なす人々にとっては横たわっているからである。反対に、信ある者たちにとっては立っている。彼らは聖徒たちの徳と栄光がどれほど大きいかを、心の目で見ているからである。
Civitas vero diaboli non inconvenienter Sodoma et Aegyptus nominatur; eo quod Sodoma caecitas, Aegyptus tenebrae interpretentur.
PL 17, 870C悪魔の都がソドムとエジプトと名づけられるのは不適切ではない。ソドムは盲目、エジプトは闇と解釈されるからである。
Quis enim deteriorem caecitatem atque tenebras patitur, quam impii, qui praecipiti gradu, ut in cloacam inferni demergantur, mala operando properare non desistunt?
PL 17, 870C実に、冥界の汚水溜めに沈められるために、悪を行って急ぎ足で駆け下りることをやめない不敬虔な者たちほど、ひどい盲目と闇に苦しむ者があろうか。
In platea vero civitatis magnae, ubi Dominus crucifixus est, corpora sanctorum projicienda esse describuntur; quia sicut a membris diaboli Christus crucifixus est, ita ab eisdem ii duo prophetae occidentur.
PL 17, 870C大いなる都の広場、すなわち主が十字架につけられた場所に、聖徒たちの体が投げ出されると記されている。キリストが悪魔の肢体によって十字架につけられたように、あの二人の預言者も同じ者たちによって殺されるからである。
(Vers. 9-12.) Et videbunt de populis, et tribubus, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium, et corpora eorum non sinent poni in monumentis: et inhabitantes terram gaudebunt super eos, et jucundabuntur, et munera mittent invicem; quoniam ii duo prophetae cruciaverunt eos, qui habitabant terram.
PL 17, 870D(第9–12節)「そして、民と部族と言語と諸国民のうちから〔人々が〕、彼らの体を三日半のあいだ見、彼らの体を墓に置くことを許さない。地に住む者たちは彼らのゆえに喜び、楽しみ、互いに贈り物を送り合う。この二人の預言者が、地に住む者たちを苦しめたからである」。
Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos: et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super omnes qui viderunt eos. Et audierunt vocem magnam de coelo dicentem illis: Ascendite huc.
PL 17, 870D「そして三日半ののち、命の霊が神から彼らのうちに入り、彼らは自分の足で立った。彼らを見たすべての者の上に大きな恐れが落ちた。そして彼らは、天からの大きな声が彼らにこう言うのを聞いた。『ここへ上れ』」。
Et ascenderunt in coelum in nube, et viderunt illos inimici eorum. Hoc si secundum historiam impleatur, hominibus quidem incognitum, Deo autem nota sunt omnia.
PL 17, 871A「そして彼らは雲に乗って天に上り、彼らの敵はそれを見た」。これが史実どおりに成就するかどうかは、人間には知られていない。しかし神にはすべてが知られている。
Possumus autem et nos huic historiae spiritalem intelligentiam adjungere: sed temerarium videtur illam historiam, quam intelligimus, spiritalibus sensibus velle adornare.
PL 17, 871A我々もこの史実に霊的な理解を添えることはできる。だが、我々が理解している〔quam intelligimus。前の節は史実どおりの成就は人間に知られていないと言い、次の節は外に置かれた我々は家の内側を飾れないと言うので、文意が合いにくい。non が落ちて「我々が理解していない」とあるべきところかもしれない〕あの史実を、霊的な意味で飾ろうとするのは、無謀に思われる。
Nullam quippe domum extra positi, interius ornare valemus: sed ne omnino tacuisse videamur, pauca dicamus.
PL 17, 871Aというのも、外に置かれている我々は、どんな家の内側も飾ることはできないからである。だが、まったく黙っていたと思われないように、わずかに述べておこう。
Possumus per tres dies et dimidium tres annos et semis intelligere, quibus ii duo prophetae praedicaturi sunt: per monumenta vero mentes reproborum intelligere possumus.
PL 17, 871A三日半によって、あの二人の預言者が宣教することになる三年半を解することができる。墓によっては、捨てられた者たちの精神を解することができる。
De iis monumentis Dominus loquitur, dicens: Vae vobis, scribae et pharisaei, quia estis sicut sepulcra dealbata, quae a foris quidem videntur candida, intrinsecus autem plena sunt omni immunditia et ossibus mortuorum (Matth. XXIII, 13) .
PL 17, 871Aこれらの墓について、主はこう言う。「律法学者たちとファリサイ派の人々よ、汝らは災いである。汝らは白く塗った墓のようで、外側は美しく見えるが、内側は、あらゆる汚れと死んだ者たちの骨で満ちているからである」(マタイ23:13)〔引かれた句はマタイ23:27〕。
Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis rapina et iniquitate. In monumentis igitur reprobi corpora sanctorum non sinent poni; quia doctrinam illorum a mentibus suis abjicient.
PL 17, 871B「このように、汝らもまた外側では人々に義しい者と見えるが、内側では強奪と不法で満ちている」。したがって、捨てられた者たちは聖徒たちの体を墓に置くことを許さない。彼らの教えを自分たちの精神から投げ捨てるからである。
Quod autem post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intrare in eos dicitur, et stare super pedes suos, resurrectionis tempus accipere possumus, quod post tria tempora et dimidium, quamvis non statim, in proximo tamen fiet.
PL 17, 871B三日半ののち、命の霊が神から彼らのうちに入り、彼らが自分の足で立つと言われていることは、復活の時を指すと受け取ることができる。それは三つの時と半時ののち、すぐにではないにせよ、近いうちに起こる。
Stabunt quippe super pedes suos, quando post resurrectionis tempus, quanta sit eorum virtus atque magnificentia omnibus impiis manifestabitur.
PL 17, 871B彼らが自分の足で立つというのは、復活の時ののち、彼らの徳と偉大さがどれほど大きいかがすべての不敬虔な者たちに明らかにされるときである。
Timor vero magnus cadet super inimicos eorum, cum viderint eos; quia in die judicii cum viderint eos, gloriamque illorum, turbabuntur timore horribili, dicentes: Ii sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii.
PL 17, 871B大きな恐れが彼らの敵の上に落ちるというのは、審判の日に彼らを見て、その栄光を目にするとき、恐ろしい恐れに揺さぶられ、こう言うからである。「これはかつて我々が嘲りの的とし、侮辱の例としていた人々である」。
Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est (Sap. V, 3) ?
PL 17, 871C「愚かな我々は、彼らの生を狂気と見なし、彼らの終わりを名誉のないものと見なした。どうして彼らが神の子らの中に数えられ、聖なる者たちの中に彼らの分があるのか」(知恵の書5:3)。
Et quia Malachias propheta ex persona Domini loquitur, dicens: Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, qui convertat corda patrum ad filios (Malach. IV, 5) ; et caetera quae sequuntur: credimus Judaeos per praedicationem Eliae, sicut superius, prout potuimus, demonstravimus, ad fidem Christi esse convertendos.
PL 17, 871Cまた預言者マラキは、主の人格から語ってこう言う。「見よ、私は預言者エリヤを汝らに遣わす。彼は父たちの心を子らに立ち返らせる」(マラキ4:5)。さらに続く句もある。我々は、先に力の及ぶかぎり示したように、ユダヤ人がエリヤの宣教によってキリストへの信仰に立ち返らされると信じる。
Possumus autem per duos testes duorum populorum praedicatores intelligere, Judaeorum videlicet atque gentium.
PL 17, 871Cまた、二人の証人によって、二つの民、すなわちユダヤ人と諸国民の宣教者たちを解することができる。
Qui diebus mille ducentis sexaginta prophetaturi esse dicuntur; quia omni tempore quo Antichristi persecutio atque deceptio per universum orbem desaeviet, quoscumque poterunt, ad viam veritatis reducere studebunt.
PL 17, 871D彼らは千二百六十日のあいだ預言すると言われている。反キリストの迫害と欺きが全世界で荒れ狂うあいだ、いつでも、できるかぎりの者を真理の道に連れ戻そうと努めるからである。
(Vers. 13.) Et in illa hora factus est terrae motus magnus. Nunc ad initium praedicationis Eliae et Enoch revertitur.
PL 17, 871D(第13節)「そしてその時、大きな地震が起こった」。ここで〔ヨハネは〕エリヤとエノクの宣教の初めに戻る。
Terrae motus, sicut superius jam diximus, motionem cordium solet designare: terrae motus tunc fiet, cum per praedicationem Eliae et Enoch multi ad poenitentiam, multi ad fidem convertentur. Et decima pars civitatis cecidit.
PL 17, 871D地震は、すでに上で述べたように、心の動きを指すのが常である。地震が起こるのは、エリヤとエノクの宣教によって、多くの者が悔い改めへ、多くの者が信仰へと立ち返るときである。「そして都の十分の一が倒れた」。
Non sanus sensus mihi videtur esse, ut per civitatem, cujus decima pars cecidit, Ecclesiam intelligamus; eo quod hic sermo ad civitatem magis diaboli, quam ad civitatem Dei respiciat.
PL 17, 872A十分の一が倒れた都によって教会を解するのは、健全な意味ではないと私には思われる。この言葉は、神の都よりもむしろ悪魔の都に目を向けているからである。
Illius ergo civitatis in hoc loco decimam partem corruisse dicit, quam superius civitatem magnam, Sodomamque et Aegyptum vocavit, et in cujus platea corpora sanctorum per tres dies et dimidium insepulta jacere dicuntur.
PL 17, 872Aしたがって、この箇所で十分の一が倒れたと言われているのは、先に大いなる都、ソドム、エジプトと呼ばれた都のことである。その広場には聖徒たちの体が三日半のあいだ葬られずに横たわると言われている。
Et quia per denarium numerum saepe Lex designatur, eo quod Lex per decalogum sit accepta; possumus per decimam partem quae corruit, Judaeos observatores Legis intelligere, qui per praedicationem Eliae fidem Christi suscipientes a civitate diaboli corruent et praecidentur.
PL 17, 872A十の数によって律法がしばしば指されるのは、律法が十戒を通して受け取られたからである。それゆえ、倒れた十分の一によって、律法を守るユダヤ人を解することができる。彼らはエリヤの宣教によってキリストへの信仰を受け入れ、悪魔の都から倒れ、切り離されるであろう。
Et occisa sunt terrae motu hominum septem millia: et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo coeli. Sicut per denarium numerum Lex, ita et per septenarium saepe gratia Evangelii accipitur.
PL 17, 872A「そして地震で人間七千人が殺され、残りの者は恐れに投げ込まれ、天の神に栄光を帰した」。十の数によって律法が指されるように、七の数によってもしばしば福音の恩寵が受け取られる。
Ecce decima pars civitatis, quam non ex lapidibus, sed ex hominibus constare docuimus, cecidit; et non decem millia, sed septem millia mortua esse perhibentur.
PL 17, 872B見よ、都の十分の一が倒れた。その都は石からではなく人間からなると我々は教えた。また、死んだのは一万人ではなく七千人だと伝えられている。
Denarius igitur numerus in septenarium commutatus est; quia Judaei observationes legales respuentes, doctrinam Evangelii suscipient: quae propter septem dona Spiritus sancti per septenarium numerum designatur.
PL 17, 872Bしたがって、十の数は七の数に取り替えられた。ユダヤ人は律法の遵守を退けて、福音の教えを受け入れるからである。この教えは、聖なる霊の七つの賜物のゆえに、七の数によって指される。
Septem ergo millia mortua esse describuntur; quia morientur diabolo, ut vivant Deo: reliqui vero qui in timore sunt missi, electos caeteros designant, qui videntes conversionem Judaeorum atque divinam Scripturam in illis esse completam, in timore Dei atque amore proficient, Deumque pro eorum conversione laudare non desistent.
PL 17, 872B七千人が死んだと記されているのは、彼らが神に対して生きるために、悪魔に対して死ぬからである。恐れに投げ込まれた残りの者は、ほかの選ばれた者たちを指す。彼らはユダヤ人の回心を見、神の書が彼らにおいて成就したことを見て、神への畏れと愛において進み、彼らの回心のゆえに神を賛美することをやめないであろう。
(Vers. 14.) Vae secundum abiit, et ecce vae tertium veniet cito. Vae tertium ad ea mala, quae per Antichristum facturus est diabolus, ad diem judicii pertinet.
PL 17, 872C(第14節)「第二の災いは過ぎ去った。見よ、第三の災いがすぐに来る」。第三の災いは、悪魔が反キリストを通して行おうとしている悪、〔そして〕審判の日に関わる〔ad ea mala と ad diem judicii の二つの句が接続詞なしに並び、係りは定かでない。反キリストの悪から審判の日までに及ぶと取った。次の節で審判の日を先に置いてから反キリストの悪に戻ると言うので、non … sed が落ちて「悪にではなく審判の日に関わる」の意とも読める〕。
Et quia superius angelum quem vidit stare supra mare et supra terram, jurasse dicit per viventem in aeternum; quia in diebus septimi angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, quod evangelizavit per servos suos prophetas, diem judicii breviter ponere voluit, et ad mala Antichristi postea narranda revertitur.
PL 17, 872C先に、海の上と地の上に立つのを見た天使が、永遠に生きる者にかけて誓ったと言い、第七の天使の日々に、彼がラッパを吹き始めるとき、神が僕である預言者たちを通して福音として告げた神の奥義が完成すると言った。それゆえ、審判の日を簡潔に置こうとし、のちに語るべき反キリストの悪へと戻るのである。
Quod si diligenter inspicimus, videbimus eum hoc ordinate fecisse; scimus namque quia praedicatores sancti, qui in fine mundi nascituri sunt, hoc praedicabunt, quod dies Domini in proximo sit; ut quos exhortationibus ad viam veritatis reducere non potuerint, saltem terroribus ad poenitentiam provocent.
PL 17, 872Cこれを注意深く見るなら、彼がこれを順序立ててしたことが分かる。世の終わりに生まれる聖なる宣教者たちが、主の日は近いと宣べ伝えることを、我々は知っているからである。励ましによっては真理の道に連れ戻せなかった者たちを、せめて恐れによって悔い改めへと促すためである。
Et quia ante persecutiones Antichristi, dies judicii incipiet praedicari, eumdem diem judicii Joannes antea ponere voluit, quam ad persecutiones ipsius Antichristi narrando veniret.
PL 17, 872Dそして、反キリストの迫害に先立って、審判の日が宣べ伝えられ始めるので、ヨハネは、その反キリストの迫害を語りに進む前に、この審判の日を先に置こうとしたのである。
(Vers. 15.) Et septimus angelus tuba cecinit. Per septimum angelum, sicut diximus, praedicatores sancti qui in fine mundi nascituri sunt, designantur. Tuba canent, cum verbum Dei annuntiabunt. Et factae sunt voces magnae in coelo, dicentes.
PL 17, 872D(第15節)「そして第七の天使がラッパを吹いた」。第七の天使によって、先に述べたように、世の終わりに生まれる聖なる宣教者たちが指される。彼らがラッパを吹くとは、神の言葉を告げ知らせるときである。「そして天で大きな声がいくつも起こり、こう言った」。
Possumus per coelum Ecclesiam, per voces vero magnas sanctorum verba intelligere, qui in adventu Domini ad judicium venientes exsultabunt, sicut Dominus dicit in Evangelio: Respicite et levate capita vestra; quia appropinquat redemptio vestra (Luc. XXI, 28) .
PL 17, 873A天によって教会を、大きな声によって聖徒たちの言葉を解することができる。聖徒たちは、主の到来に際して審判へと来るとき、喜び躍るであろう。主が福音の中でこう言うとおりである。「目を上げて、汝らの頭を起こせ。汝らの贖いが近づいているからである」(ルカ21:28)。
Factum est regnum hujus mundi Domini et Christi ejus, et regnabit in saecula saeculorum. Numquid antea non erat Domini et Christi ejus regnum hujus mundi? Sed regnum hujus mundi homines vocavit, in quorum mentibus aut regnat Deus, aut regnat diabolus.
PL 17, 873A「この世の国は、主とそのキリストのものとなった。主は世々にわたって王として治める」。この世の国は、以前には主とそのキリストのものではなかったのか。そうではなく、この世の国という名で人間を呼んだのである。その人間たちの精神の中で、神が王として治めるか、悪魔が王として治めるかである。
Regnat Deus in sanctis suis: regnat diabolus in eis qui sunt ex parte ejus; ipse est enim rex super omnes filios superbiae (Job. XLI, 25) .
PL 17, 873A神は自らの聖徒たちのうちで王として治め、悪魔は自分の側にいる者たちのうちで王として治める。悪魔は「高ぶりのすべての子らの上に立つ王」だからである(ヨブ記41:25)。
Regnum igitur hujus mundi Domini et Christi ejus tunc fiet, cum diabolus cum omnibus quos decepit, in infernum demersus fuerit: cum illud implebitur, quod Angelus ad Danielem loquitur, dicens: Regnum autem et potestas, quae est subter omne coelum, tradetur populo sanctorum, qui et obtinebunt illud usque in saeculum, et in saeculum saeculorum (Dan. VII, 27) .
PL 17, 873Aしたがって、この世の国が主とそのキリストのものとなるのは、悪魔が、自分が欺いたすべての者とともに冥界に沈められるときである。その時、天使がダニエルに語った言葉が成就する。「しかし、全天の下にある国と権力は聖徒たちの民に渡され、彼らはそれを永遠に、世々にわたって保つ」(ダニエル7:27)。
(Vers. 16.) Et viginti quatuor seniores qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes.
PL 17, 873B(第16節)「そして、神の前でそれぞれの座に座っている二十四人の長老たちは、顔を伏せてひれ伏し、神を礼拝して言った」。
Per viginti quatuor seniores in hoc loco animas sanctorum, quae in coelesti beatitudine cum Domino commorantur, possumus intelligere: sedes vero requiem sempiternam designant.
PL 17, 873Bこの箇所では、二十四人の長老たちによって、天の至福の中で主とともに留まる聖徒たちの魂を解することができる。座は永遠の安息を指す。
Viginti quatuor seniores in conspectu Dei sedent in sedibus suis; quia sanctorum animae sine corporibus in coelesti beatitudine modo cum Domino requiescunt.
PL 17, 873B二十四人の長老たちが神の前でそれぞれの座に座っているのは、聖徒たちの魂が、体を離れて、今、天の至福の中で主とともに憩っているからである。
In facies suas ceciderunt et adoraverunt; quia sancti Dei cum viderint justissimum Dei judicium peragi, inenarrabilemque ejus potentiam, dejicient se per humilitatis subjectionem in conspectu Creatoris sui, scientes nihil esse quidquid est, in comparatione illius, qui Deus est.
PL 17, 873C顔を伏せてひれ伏したのは、神の聖徒たちが、神のきわめて正しい裁きが行われ、その言い表しがたい力が現れるのを見るとき、へりくだって従う姿で創造主の前に身を投げ出すからである。彼らは、存在するものはすべて、神である彼に比べれば無に等しいと知っている。
(Vers. 17, 18.) Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras sanctus, et qui accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti.
PL 17, 873C(第17・18節)「全能の主なる神よ、我々は汝に感謝する。汝は今あり、かつてあった聖なる者であり、汝の大いなる力を受けて王として治めた」。
Et iratae sunt gentes, et advenit ira tua, et tempus mortuorum judicari; et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis; et exterminandi eos qui corruperunt terram.
PL 17, 873C「そして諸国民は怒ったが、汝の怒りが来た。死者たちが裁かれる時、また汝の僕である預言者たちと聖徒たち、汝の名を畏れる者たち、小さい者も大きい者も、報いを受ける時、そして地を腐敗させた者たちが滅ぼされる時が来た」。
Est Christus modo, postquam hominem assumpsit, ejusdem sanctitatis qua et Pater, ejusdem aeternitatis, ejusdem potentiae: erat et antequam hominem assumeret, aequalis per omnia Patri.
PL 17, 873Cキリストは、人間を受け取ってからも、父と同じ聖性、同じ永遠性、同じ力を持つ。人間を受け取る前にも、あらゆる点で父と等しかった。
Accepit autem virtutem suam magnam, quando per passionem suam diabolum vicit: regnavit vero, quando genus humanum sibi subjecit: iratae sunt gentes, quia impii homines Ecclesiam Dei persecuti sunt, ut nomen Christi de mundo exstinguerent: adveniet autem ira Dei, cum dies judicii advenerit: adveniet tempus mortuorum judicari, videlicet ut mortui judicentur.
PL 17, 873Dキリストが大いなる力を受けたのは、自らの受難によって悪魔に勝ったときである。王として治めたのは、人類を自らに服従させたときである。諸国民が怒ったのは、不敬虔な人々が、キリストの名を世から消し去ろうとして神の教会を迫害したからである。神の怒りが来るのは、審判の日が来るときである。死者たちが裁かれる時が来る、すなわち、死者たちが裁かれるということである。
Illi scilicet mortui, qui in hac vita positi, animas suas male vivendo interficere non timuerunt. Et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis, et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis.
PL 17, 873Dその死者たちとは、この生に置かれていながら、悪しく生きることで自分の魂を殺すことを恐れなかった者たちである。「また汝の僕である預言者たちと聖徒たち、汝の名を畏れる者たち、小さい者も大きい者も、報いを受ける」。
Hoc tunc implebitur, quando in die judicii dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34) . Pusillos illos vocat, qui minoris sunt meriti: magnos, qui majorem gratiam obtinent apud Deum.
PL 17, 874Aこれが成就するのは、審判の日に主がこう言うときである。「来たれ、私の父に祝福された者たちよ。世の初めから汝らのために備えられた国を受けよ」(マタイ25:34)。小さい者たちとは、功績のより小さい者たちを、大きい者たちとは、神のもとでより大きな恩寵を得ている者たちを呼んでいる。
Et exterminandi eos, qui corruperunt terram. Corruptores terrae impios vocat: hoc tunc implebitur, quando dicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus (Ibid., 41) . Sed quaerendum nobis est, quam terram corruperunt impii.
PL 17, 874A「そして、地を腐敗させた者たちが滅ぼされる」。地を腐敗させた者たちとは、不敬虔な者たちを呼んでいる。これが成就するのは、主がこう言うときである。「呪われた者たちよ、悪魔とその天使たちのために備えられた永遠の火に入れ」(マタイ25:41)。だが、我々は問わねばならない。不敬虔な者たちは、どの地を腐敗させたのか。
Semetipsos utique male vivendo corruperunt, quando in luxuriis, caeterisque vitiis corpora sua enutrierunt. Corruperunt et aliorum terram, eorum videlicet, quos et verbis et exemplis ad mala opera agenda pertraxerunt.
PL 17, 874Aまず、悪しく生きることによって、自分自身を腐敗させた。放縦やほかの悪徳の中で自分の体を養ったときである。また、他の人々の地をも腐敗させた。すなわち、言葉と模範によって悪しき行いへと引きずり込んだ人々の地である。
Nunc ad ea quae praetermiserat, id est, ad mala Antichristi narranda revertitur. Et ut commodius ad ea exprimenda perveniat, ab adventu Christi incipit, atque mala quae Ecclesia a diabolo passa est, commemorans, qualiter idem diabolus eamdem Ecclesiam per Antichristum evertere conetur, annectit.
PL 17, 874Bここで、彼はいったん飛ばしていた事柄、すなわち反キリストの悪を語ることに戻る。そして、それをよりふさわしく述べ尽くすために、キリストの到来から始め、教会が悪魔から被った悪を思い起こしながら、その同じ悪魔が反キリストを通して同じ教会を覆そうと試みる次第を、続けて述べる。
(Vers. 19.) Et apertum est templum Dei in coelo, et visa est Arca Testamenti ejus in templo ejus. Possumus per templum Dei beatam Mariam intelligere: per arcam vero Testamenti Christum, qui ex ea carnem assumpsit.
PL 17, 874B(第19節)「そして天にある神の神殿が開かれ、その神殿の中に彼の契約の箱が見えた」。神の神殿によって福なるマリアを、契約の箱によってキリストを解することができる。キリストは彼女から肉を受け取った。
Templum autem Dei non ideo apertum dicitur, quod uterus beatae virginis Mariae in pariendo Dominum apertus sit, quae fuit virgo ante partum, virgo in partu, virgo post partum: sed ideo apertum dicitur, quia per ipsam visibilis nobis factus est Dominus noster Jesus Christus.
PL 17, 874B神の神殿が開かれたと言われるのは、福なるおとめマリアの胎が、主を産むときに開かれたからではない。彼女は出産の前もおとめ、出産においてもおとめ、出産の後もおとめであった。そうではなく、彼女を通して我々の主イエス・キリストが我々に見える者となったので、開かれたと言われるのである。
Possumus etiam per templum vetus Testamentum intelligere: per arcam sacramenta quae de Christo in veteri Testamento continentur.
PL 17, 874Cまた、神殿によって旧約を、箱によって旧約に含まれているキリストに関する秘義を解することもできる。
Veniente quippe Christo in carne, apertum est vetus Testamentum, atque spiritalis intelligentia, quae in eo latebat, fidelibus est revelata: Et facta sunt fulgura, et voces, et terrae motus, et grando magna.
PL 17, 874Cキリストが肉となって来たとき、旧約は開かれ、そこに隠れていた霊的な理解が信ある者たちに明らかにされたからである。「そして稲妻と声と地震と大きな雹が起こった」。
Per fulgura miracula quae per Christum facta sunt: per voces vero ejus praedicatio designatur.
PL 17, 874C稲妻によって、キリストを通して行われた奇跡が、声によって、彼の宣教が指される。
Terrae motus autem motionem cordium designat; moti sunt namque multi per praedicationem Christi ad poenitentiam de peccatis suis peragendam: moti sunt de infidelitate ad fidelitatem: moti sunt de malo ad bonum.
PL 17, 874C地震は心の動きを指す。多くの者が、キリストの宣教によって動かされ、自分の罪から悔い改めを行うに至った。不信仰から信仰へと動かされ、悪から善へと動かされたのである。
Et quia grando terram solet percutere, possumus per grandinem comminationes ignis aeterni, quae in Evangeliis saepe inveniuntur, intelligere; quibus corda pravorum percutiuntur, ut resipiscant ab iniquitatibus suis.
PL 17, 874D雹は地を打つのが常であるから、雹によって、福音書にしばしば見いだされる永遠の火の威嚇を解することができる。それによって悪しき者たちの心が打たれ、自分たちの不法から我に返るのである。
Visio IV, Caput XII
第4の幻 第XII章PL 17, 874D(Vers. 1.) Et signum magnum apparuit in coelo, mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim.
PL 17, 874D(第1節)「そして天に大きなしるしが現れた。太陽をまとった女、その足の下に月、その頭には十二の星の冠」。
Haec mulier Ecclesiam designat; consequens quippe erat, ut post praedicationem Christi, ejus forma describeretur, quam praedicatio Christi genuit.
PL 17, 875Aこの女は教会を指す。キリストの宣教ののちに、キリストの宣教が産んだ教会の姿が記されるのは、順序にかなっているからである。
Possumus autem per coelum in hoc loco hunc mundum intelligere: per signum magnum salutem magnam, quam adventus et praedicatio Christi mundo contulit: per solem vero Christus designatur, sicut dicit propheta: Vobis autem timentibus nomen Domini orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Malach. IV, 2) .
PL 17, 875Aこの箇所では、天によってこの世界を解することができる。大きなしるしによっては、キリストの到来と宣教が世界にもたらした大きな救いを、太陽によってはキリストが指される。預言者がこう言うとおりである。「しかし主の名を畏れる汝らには、正義の太陽が昇り、その翼に癒やしがある」(マラキ4:2)。
Mulier itaque amicta erat sole, quia fideles, ex quibus Ecclesia constat, in baptismate Christum induunt, sicut Apostolus dicit: Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27) .
PL 17, 875Aこうして女が太陽をまとっていたのは、教会を構成する信ある者たちが、洗礼においてキリストを着るからである。使徒がこう言うとおりである。「キリストにあって洗礼を受けた汝らはみな、キリストを着たのである」(ガラテヤ3:27)。
Per lunam vero, quam sub pedibus habuisse visa est, quae crescit et decrescit; mundum istum possumus intelligere, quem Ecclesia despiciendo calcat, ut liberius ad coelestia tendat.
PL 17, 875A女の足の下にあったと見える月は、満ちては欠けるものである。これによって、この世界を解することができる。教会はこれを蔑んで踏みつけ、より自由に天のものへと向かうのである。
Sed quia luna noctem illuminat, melius mihi videtur, ut per lunam Scripturam sacram intelligamus, sine cujus lumine in nocte hujus saeculi per vias rectitudinis incedere non valemus.
PL 17, 875Bしかし月は夜を照らすので、月によって聖なる書を解するほうがよいと私には思われる。その光なしには、この世の夜の中で、我々は正しさの道を進むことができないからである。
De hoc lumine Psalmista dicit: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis (Psal. CXVIII, 105) .
PL 17, 875Bこの光について、詩篇の作者はこう言う。「汝の言葉は私の足の灯火、私の道の光である」(詩篇118:105)。
Mulier igitur lunam sub pedibus suis habuisse visa est; quia Ecclesia gressus mentis suae in praeceptis divinarum Scripturarum figens, ad coelestia quotidie novit tendere. Quae etiam in capite suo coronam stellarum duodecim habuisse visa est.
PL 17, 875Bこうして、女は月を足の下に持っていたと見える。教会は、心の歩みを神の書の戒めに据えて、日々天のものへと向かうすべを知っているからである。また女は、頭に十二の星の冠を持っていたとも見える。
Caput Ecclesiae Christus est, duodecim vero stellae duodecim sunt apostoli. Possumus nihilominus per caput mentes fidelium intelligere.
PL 17, 875B教会の頭はキリストであり、十二の星は十二人の使徒である。それでもなお、頭によって信ある者たちの精神を解することができる。
Mulier ergo in capite coronam stellarum duodecim habuisse visa est; quia mentes fidelium doctrina et actus Apostolorum, cum eos imitari satagunt, exornant.
PL 17, 875Cこうして、女は頭に十二の星の冠を持っていたと見える。信ある者たちの精神を、使徒たちの教えと行いが飾るからである。彼らがそれを真似ようと励むときである。
(Vers. 2.) Et in utero habens, et clamabat in doloribus, et cruciabatur, ut pareret. Quomodo infans in utero coagulatur, humanamque formam accipit atque spiramentum; similiter et Ecclesia infideles quosque, quos in utero gestat, dum eos praedicando tamdiu nutrit, usque dum humanam formam accipiant, id est, usque dum in Christum credant, atque animam spiritalem accipiant, quae in baptismo datur, cum efficiuntur Dei filii.
PL 17, 875C(第2節)「そして身ごもっており、産みの苦しみの中で叫び、産もうとして苦しんでいた」。子が胎の中で凝り固まり、人の形と息を受け取るように、教会もまた、胎に宿している不信仰な者たちを、宣教によって養い続ける。彼らが人の形を受け取る、すなわちキリストを信じるに至り、洗礼において与えられる霊的な魂を受け取って、神の子らとなるまでである。
Unde et clamare in doloribus dicitur, et cruciari ut pariat; clamat namque Ecclesia praedicando, clamat etiam pro auditorum suorum salute Deum deprecando.
PL 17, 875Cそれゆえ、産みの苦しみの中で叫び、産もうとして苦しんでいると言われる。教会は宣教しながら叫び、また聴く者たちの救いのために神に祈り求めながら叫ぶからである。
Cruciatur vero ut pariat, cum luget eos, quos in peccatis jacere conspicit, sicut Paulus apostolus infirmantibus discipulis loquitur dicens: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19) .
PL 17, 875D産もうとして苦しむとは、罪の中に横たわっているのを見る者たちのために嘆くときである。使徒パウロが、弱っている弟子たちにこう言って語るとおりである。「私の幼子たちよ、キリストが汝らのうちに形づくられるまで、私は再び産みの苦しみをする」(ガラテヤ4:19)。
Et in Actibus apostolorum Ephesiis loquitur, dicens: Per triennium quotidie non cessavi, cum lacrymis monens unumquemque vestrum (Act. XX, 19) . Et Psalmista de praedicatoribus loquitur, dicens: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua (Psal. CXXV, 6) .
PL 17, 875Dまた使徒言行録で、エフェソの人々にこう言って語る。「三年のあいだ、私は日々、涙とともに汝らの一人一人を諭すことをやめなかった」(使徒言行録20:19)〔引かれた句は使徒言行録20:31〕。また詩篇の作者も、宣教者たちについてこう言う。「彼らは行きながら泣き、自分たちの種を撒いた」(詩篇125:6)。
(Vers. 3, 4.) Et visum est aliud signum in coelo: et ecce draco magnus rufus, habens capita septem et cornua decem, et in capitibus suis septem diademata: et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum coeli, et misit eas in terram.
PL 17, 875D(第3・4節)「そして天にもう一つのしるしが見えた。見よ、大いなる赤い竜が、七つの頭と十の角を持ち、その頭に七つの王冠があった。その尾は天の星の三分の一を引きずり、それらを地に投げ落とした」。
Draco iste diabolum significat: rufus autem color talis est, ac si croceo colori sanguineum admisceas. Concordat vero pallidus color, id est, croceus cum sanguineo; quia sanguis dum effunditur, mortem adducit: pallor autem totum corpus morientis cooperit.
PL 17, 876Aこの竜は悪魔を表す。赤い色とは、サフラン色に血の色を混ぜたような色である。蒼白な色、すなわちサフラン色が血の色と調和しているのは、血は流れるとき死をもたらし、蒼白さは死にゆく者の体全体を覆うからである。
Recte ergo diabolus habere dicitur colorem mortis (Sap. II, 24) ; quia illius invidia mors introivit in orbem terrarum: per septem vero capita reprobi, quibus diabolus ad decipiendum genus humanum usus est, designantur.
PL 17, 876Aしたがって、悪魔が死の色を持つと言われるのは正しい(知恵の書2:24)。その妬みによって死が世界に入ったからである。七つの頭によっては、悪魔が人類を欺くために用いた捨てられた者たちが指される。
Diademata regiam ejus potestatem designant; ipse est enim rex, sicut dicit Scriptura (Job. 41, 5) , super omnes filios superbiae.
PL 17, 876A王冠は彼の王としての権力を指す。聖書が言うとおり、彼はすべての高ぶりの子らの上に立つ王だからである(ヨブ記41:5)〔引かれた句はヨブ記41:25〕。
Nam sicut per septem cornua Agni omnes electi designati sunt, quos in septem partes divisimus; ita et per septem capita draconis reprobi, qui eis in via Dei adversati sunt, designantur.
PL 17, 876A子羊の七つの角によって、我々が七つの部分に分けた選ばれた者たちすべてが指されたように、竜の七つの頭によっても、神の道で彼らに敵対した捨てられた者たちが指される。
Primum namque caput draconis fuerunt reprobi, qui ante diluvium fuerunt, quos Scriptura filios hominum vocat; quia eis qui filii Dei vocabantur, in laqueum fuerunt.
PL 17, 876B竜の第一の頭は、洪水の前にいた捨てられた者たちであった。聖書は彼らを人の子らと呼ぶ。神の子らと呼ばれた者たちにとって、彼らは罠となったからである。
Secundum caput diaboli fuerunt ii, qui post diluvium usque ad Legem fuerunt; inventores scilicet idolorum, diversorumque errorum, per quos genus humanum deceptum est. Tertium caput diaboli fuerunt ii, qui postquam Lex data est populo Dei, idola colere suadebant.
PL 17, 876B悪魔の第二の頭は、洪水ののち律法の時までにいた者たちであった。すなわち、偶像とさまざまな誤りの考案者であり、それらによって人類は欺かれた。悪魔の第三の頭は、律法が神の民に与えられたのち、偶像を拝むよう勧めた者たちであった。
Quartum caput diaboli fuerunt falsi prophetae, regesque impii, a quibus populus Dei in tantum deceptus est, ut pro suis iniquitatibus in captivitatem duceretur. Quintum caput fuerunt impii Judaei, qui et Dominum occiderunt, et apostolos ejus persecuti sunt.
PL 17, 876B悪魔の第四の頭は、偽預言者たちと不敬虔な王たちであった。彼らによって神の民は、自分たちの不法のゆえに捕囚へと連れ去られるほどに欺かれた。第五の頭は、不敬虔なユダヤ人たちで、主を殺し、その使徒たちを迫害した。
Sextum caput fuerunt persecutores Ecclesiae. Septimum vero caput diaboli erit Antichristus. Quid significent autem decem cornua, in sequentibus dicemus, in eo loco ubi mulier meretrix super bestiam coccineam sedisse visa est (Apoc. XVII, 3) .
PL 17, 876C第六の頭は、教会の迫害者たちであった。悪魔の第七の頭は、反キリストとなる。十の角が何を表すかは、続く箇所で、娼婦である女が緋色の獣に座っているのが見えるところで述べよう(黙示録17:3)。
Per caudam vero, quae finis est corporis, Antichristus designatur. Tertiam igitur partem stellarum coeli cauda draconis traxisse visa est; quia Antichristus multos ex iis, qui ab hominibus electi putabantur, et qui in Ecclesia velut stellae in coelo, scientia et intellectu refulgent, decipiet, atque in perditionis foveam demerget.
PL 17, 876C体の終わりである尾によって、反キリストが指される。竜の尾が天の星の三分の一を引きずったと見えるのは、反キリストが、人々から選ばれた者と思われていた者たち、教会の中で天の星のように知識と理解で輝いている者たちの多くを欺き、滅びの穴に沈めるからである。
Et draco stetit ante mulierem, quae paritura erat; ut cum peperisset, filium ejus devoraret.
PL 17, 876C「そして竜は、産もうとしている女の前に立った。産んだときに、その子を食い尽くすためである」。
Possumus per mulierem in hoc loco et beatam Mariam intelligere, eo quod ipsa mater sit Ecclesiae; quia eum peperit, qui caput est Ecclesiae: et filia sit Ecclesiae, quia maximum membrum est Ecclesiae.
PL 17, 876Cこの箇所では、女によって福なるマリアをも解することができる。彼女は教会の母だからである。教会の頭である者を産んだからである。また彼女は教会の娘でもある。教会の最も大きな肢体だからである。
Draco igitur stetit ante mulierem, ut cum peperisset, filium ejus devoraret: quia in exordio nativitatis Christi eum per Herodem ministrum suum interficere voluit (Matth. II, 13) .
PL 17, 876Dこうして、竜は女の前に立った。産んだときにその子を食い尽くすためである。キリストの誕生の初めに、自分の手下ヘロデを通して彼を殺そうとしたからである(マタイ2:13)。
Stat etiam ante mulierem, id est, Ecclesiam, ut eos quos per baptismum Deo generat, male suadendo perdat.
PL 17, 876D竜はまた、女、すなわち教会の前に立つ。洗礼を通して教会が神のために産む者たちを、悪しくそそのかして滅ぼすためである。
(Vers. 5.) Et peperit filium masculum. In quantum hoc ad Dominum nostrum Jesum Christum pertinet, quid necesse fuit dicere filium masculum mulierem peperisse, cum omnes sciamus masculum esse Dominum nostrum Jesum Christum?
PL 17, 876D(第5節)「そして男の子を産んだ」。これが我々の主イエス・キリストに関わるかぎりでは、女が男の子を産んだと言う必要がどこにあったのか。我々は皆、我々の主イエス・キリストが男であると知っているのに。
In quantum vero ad Ecclesiam, cur dicit masculum eam peperisse, cum ex utroque sexu filios et filias quotidie Deo generet?
PL 17, 876D教会に関わるかぎりでは、なぜ教会が男の子を産んだと言うのか。教会は日々、男女どちらの性からも、息子たちと娘たちを神のために産んでいるのに。
Femineus quippe sexus fragilis est: femina igitur quae fortitudine animi assumpta diabolum vincit, atque per bona opera Deo placere studet, non incongrue vir vocatur; quia quamvis corpore sit femina, virtute tamen animi viris bonis coaequatur.
PL 17, 877A女の性は弱いものだからである。それゆえ、心の勇気を身につけて悪魔に勝ち、善い行いによって神に喜ばれようと努める女が、男と呼ばれるのは不適切ではない。体は女であっても、心の徳においては善い男たちと等しいからである。
Mulier itaque masculum peperit; quia ejus membra quem beata Maria virgo peperit, quotidie Ecclesia parit. Unus ergo masculus est, quem virgo Maria peperit, et Ecclesia quotidie parit; quia Christus cum omnibus membris suis unus Christus est.
PL 17, 877Aこうして女は男の子を産んだ。福なるおとめマリアが産んだ者の肢体を、教会が日々産むからである。したがって、おとめマリアが産み、教会が日々産む男の子は一人である。キリストは、そのすべての肢体とともに一人のキリストだからである。
Qui recturus erit omnes gentes in virga ferrea. Hoc superius (Ad cap. 2) dictum est. Et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus. Hoc tunc impletum est, quando quadragesima die postquam resurrexit, ascendit in coelum.
PL 17, 877A「彼は鉄の杖でもってあらゆる諸国民を治めることになる」。これは上で述べられた(第2章について)。「そして彼女の子は神のもとへ、その座へと引き上げられた」。これは、復活したのち四十日目に天に昇ったときに成就した。
Rapiuntur quotidie filii Ecclesiae, id est, membra Christi ad Deum et ad thronum ejus, cum post mortem ad coelestia perducuntur.
PL 17, 877B教会の子ら、すなわちキリストの肢体は、死後に天のものへと導かれるとき、日々、神のもとへ、その座へと引き上げられている。
(Vers. 6.) Et mulier fugit in solitudinem, ubi habet locum paratum a Deo, ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta.
PL 17, 877B(第6節)「そして女は荒れ野へ逃れた。そこには神によって備えられた場所があり、人々が千二百六十日のあいだ彼女を養うためである」。
Solitudinem Christum vocat; solitudo quippe dicitur, eo quod sola sit, deserta ab habitatoribus: similiter et Christus desertus est a suis, sicut Evangelista loquitur, dicens: In propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11) .
PL 17, 877B彼は荒れ野〔solitudo〕をキリストと呼ぶ。荒れ野〔solitudo〕は、独り〔sola〕であること、住む者に見捨てられていることから、そう呼ばれる。同じようにキリストも自分の者たちに見捨てられたと、福音書記者が語って言う。「彼は自分のところに来たが、その者たちは彼を受け入れなかった」(ヨハネ1:11)。
Et per prophetam loquitur Dominus, dicens: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum (Esai. LXIII, 3) .
PL 17, 877Bまた主は預言者を通して語って言う。「私は独りで酒ぶねを踏んだ。諸国民の中に、私とともにいる男はいなかった」(イザヤ63:3)。
Mulier igitur fugit in solitudinem; quia apostoli et caeteri discipuli, ex quibus tunc constabat Ecclesia, relicto diabolo, relictisque omnibus quae possidebant, Christum secuti sunt.
PL 17, 877Bそれゆえ、女は荒れ野へ逃れた。使徒たちとその他の弟子たち、当時の教会を構成していた者たちが、悪魔を捨て、所有していたすべてのものを捨てて、キリストに従ったからである。
Per dies vero mille ducentos sexaginta tempus quo Christus praedicavit, designatur (Matth. XIX, 27) .
PL 17, 877C「千二百六十日」によっては、キリストが宣べ伝えた期間が指される(マタイ19:27)〔この引照は、前の節の「所有していたすべてのものを捨てて、キリストに従った」に当たる句を指すらしい〕。
Pascitur ergo mulier diebus mille ducentis sexaginta; quia apostoli et caeteri discipuli, ex quibus, sicut superius diximus, Ecclesia tunc constabat, per tres annos et dimidium dapibus Evangelii a Domino pasti sunt.
PL 17, 877Cそれゆえ、女が千二百六十日のあいだ養われるのは、使徒たちとその他の弟子たち、上で述べたように当時の教会を構成していた者たちが、三年半のあいだ、主によって福音の饗宴で養われたからである。
(Vers. 7.) Et factum est praelium magnum in coelo, Michael et angeli ejus praeliabantur cum dracone. Quia superius nativitatem et praedicationem Christi breviter comprehendit, consequens est ut qualiter per passionem suam diabolum vicit, subjungat.
PL 17, 877C(第7節)「そして天で大きな戦いが起こった。ミカエルとその天使たちが竜と戦った」。上でキリストの生まれと宣教を簡潔にまとめたので、続いて、彼が自らの受難によってどのように悪魔に勝ったかを付け加えるのは当然である。
Michael qui interpretatur, quis ut Deus, Christum significat. Praelium in coelo factum est, id est, propter coelum, pro salute videlicet omnium electorum praeliatus est Michael cum dracone; quia Christus praedicando, patiendo et moriendo, pro salute generis humani praeliatus est.
PL 17, 877Cミカエルは「誰が神のごとくであるか」と訳され、キリストを表す。戦いが天で起こったとは、天のために、すなわちすべての選ばれた者たちの救いのためにミカエルが竜と戦ったということである。キリストは、宣教し、苦しみ、死ぬことによって、人類の救いのために戦ったからである。
Praeliati sunt angeli Michaelis, id est, apostoli Christi cum dracone, praedicando videlicet, miracula faciendo, et ad ultimum pro Christi nomine moriendo. Et draco pugnabat, et angeli ejus.
PL 17, 877Dミカエルの天使たち、すなわちキリストの使徒たちが竜と戦った。すなわち、宣教し、奇跡を行い、最後にはキリストの名のために死ぬことによってである。「そして竜とその天使たちも戦った」。
Pugnavit draco et angeli ejus contra Michaelem, quando diabolus et caetera multitudo daemonum Judaeos contra Christum excitaverunt, ut eum interficerent.
PL 17, 877D竜とその天使たちがミカエルに対して戦ったのは、悪魔と悪霊のその他の群れが、ユダヤ人たちを奮い立たせてキリストに逆らわせ、彼を殺させたときである。
Pugnavit et contra angelos Michaelis, quando apostolos Christi et per Judaeos et per paganos tamdiu persecutus fuit, usque dum eos interficeret.
PL 17, 877Dまた、ミカエルの天使たちに対しても戦った。ユダヤ人たちによっても異教徒たちによっても、キリストの使徒たちを、殺すまで長く迫害したときである。
(Vers. 8.) Et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in coelo. Non valuit diabolus, neque ministri ejus vincere Christum, nec apostolos ejus; quia unde putaverunt vincere, victi sunt.
PL 17, 878A(第8節)「彼らは勝てなかった。そして天にはもはや彼らの居場所が見いだされなかった」。悪魔もその手下たちも、キリストにも、その使徒たちにも勝つことができなかった。勝てると思ったところで、敗れたからである。
Putaverunt namque Christum se per mortem vicisse, sed ex morte ejus nomen illius claruit in mundo.
PL 17, 878A彼らは、キリストを死によって打ち負かしたと思った。しかし、その死によって、彼の名は世に輝いた。
Non valuerunt ergo, neque locus inventus est eorum amplius in coelo; quia per praedicationem apostolorum, caeterorumque sanctorum a cordibus electorum, qui per coelum designantur, expulsi sunt.
PL 17, 878Aそれゆえ、「彼らは勝てなかった。そして天にはもはや彼らの居場所が見いだされなかった」。使徒たちとその他の聖徒たちの宣教によって、天によって指される選ばれた者たちの心から、彼らは追い出されたからである。
(Vers. 9.) Et projectus est ille draco magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum eo missi sunt.
PL 17, 878A(第9節)「そして、あの大いなる竜、いにしえの蛇、悪魔またサタンと呼ばれ、全地を惑わす者は、投げ落とされた。地に投げ落とされ、その天使たちも彼とともに投げ落とされた」。
Recte diabolus serpens vocatur, sive quod per serpentem primum hominem deceperit, sive quod veneno suae malitiae genus humanum perdiderit.
PL 17, 878B悪魔が蛇と呼ばれるのは当然である。蛇によって最初の人間を欺いたからか、あるいは自らの悪意の毒によって人類を滅ぼしたからか、いずれかである。
Diabolus vero interpretatur deorsum ruens; ruit quippe primo per superbiam de coelo: ruit postea, cum ab electorum cordibus per Christum dejectus est, sicut praesens scriptura demonstrat.
PL 17, 878B悪魔〔ディアボルス〕は「下へ落ちる者」と訳される。実に彼は、まず高ぶりによって天から落ち、のちには、現在の書が示すように、キリストによって選ばれた者たちの心から投げ落とされたとき、また落ちた。
Satanas autem interpretatur contrarius; contrarius est enim Deo, omnibusque bonis hominibus. Vae illis quibus diabolus amicus est! nam quanto amplius est cuilibet amicus, tanto ampliora ei tormenta ingerit; infelix est enim amicitia diaboli.
PL 17, 878Bサタンは「敵対する者」と訳される。神にも、すべての善い人々にも敵対しているからである。悪魔が友である者たちには災いがある。悪魔が誰かの友であればあるほど、その者に与える責め苦はいよいよ大きくなる。悪魔の友情は不幸だからである。
Quod autem dicit: Qui seducit universum orbem, praesens tempus pro praeterito posuit. Seduxerat autem genus humanum, quod per orbem designatur: sed ex magna parte illud per Christum amiserat.
PL 17, 878Bところで、「全地を惑わす者」と言うことによって、彼は現在形を過去の代わりに置いた。彼は人類を惑わしていたのであり、人類は「全地」によって指されている。しかし、その大部分を、キリストによって失っていた。
Projectus est ergo diabolus et angeli ejus in terram; quia ab electis expulsus, solos reprobos, qui per terram designantur, possedit.
PL 17, 878Cこうして、悪魔とその天使たちは地に投げ落とされた。選ばれた者たちから追い出され、「地」によって指される捨てられた者たちだけを所有したからである。
(Vers. 10.) Et audivi vocem magnam de coelo dicentem: Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus.
PL 17, 878C(第10節)「そして私は、天から大きな声が言うのを聞いた。『今や、我々の神の救いと力と国、そのキリストの権能が実現した』」。
Vox magna de coelo vox est angelorum pro salute generis humani gaudentium, Deumque laudantium, sicut dicit Dominus in Evangelio: Gaudium majus est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonagintanovem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7) .
PL 17, 878C天からの大きな声とは、人類の救いのために喜び、神をほめたたえる天使たちの声である。主が福音書で言うとおりである。「悔い改めを行う一人の罪人については、悔い改めを必要としない九十九人の義人についてよりも、天において大きな喜びがある」(ルカ15:7)。
Possumus per unum peccatorem populum gentilem, per nonagintanovem justos Judaeos intelligere: qui ad centenarium numerum non perveniunt, quia neminem ad perfectum adduxit Lex (Hebr. VII, 19) ; multo enim majus gaudium factum est in coelo de conversione gentium, quam de Judaeorum observationibus.
PL 17, 878C我々は、一人の罪人によって異邦人の民を、九十九人の義人によってユダヤ人を解することができる。彼らは百の数に達しない。律法は誰をも完全へ導かなかったからである(ヘブライ7:19)。実に、諸国民の回心について天で生じた喜びは、ユダヤ人たちの遵守について生じた喜びよりも、はるかに大きかった。
In dejectione igitur diaboli facta est salus credentium: acceperunt etiam virtutem vincendi diabolum, a quo antea victi tenebantur.
PL 17, 878Dこうして、悪魔が投げ落とされたことで、信じる者たちの救いが実現した。彼らは、それまで打ち負かされて捕らえられていた悪魔に勝つ力をも受けた。
Factum est nihilominus regnum Dei nostri; quia in quibus diabolus regnabat, coepit regnare Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: facta est et potestas Christi ejus, cum eos quos diabolus possidebat, coepit Christus possidere.
PL 17, 878Dまた、我々の神の国も実現した。悪魔が支配していた者たちのうちで、父と子と聖なる霊が支配を始めたからである。キリストの権能も実現した。悪魔が所有していた者たちを、キリストが所有し始めたときである。
Quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte.
PL 17, 878D「なぜなら、我々の兄弟たちを訴える者、我々の神の前で昼も夜も彼らを訴えていた者が、投げ落とされたからである」。
Accusantur noxii homines apud judices, cum eorum scelera eis manifestantur: in conspectu vero Dei, qui non solum facta, sed et cogitata considerat, quomodo diabolus aliquem accusare potest?
PL 17, 879A罪ある人間たちが裁判官たちの前で訴えられるのは、その悪行が彼らに明らかにされるときである。しかし神の前では、神は行いだけでなく考えまでも見抜くのだから、悪魔がどうして誰かを訴えることができようか。
Sed accusamur in conspectu Dei, cum peccamus: accusat et diabolus, cum in peccatis male suadendo dejicit.
PL 17, 879Aだが我々は、罪を犯すとき、神の前で訴えられる。悪魔もまた、悪い方へ説き伏せて人々を罪へ突き落とすとき、訴えるのである。
(Vers. 11.) Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui. Propter sanguinem Agni vicerunt; quia redemptio sanguinis Christi hoc contulit sanctis, ut diabolum possent vincere.
PL 17, 879A(第11節)「そして彼らは、子羊の血のゆえに、また自分たちの証しの言葉のゆえに、彼に打ち勝った」。子羊の血のゆえに打ち勝ったのは、キリストの血の贖いが聖徒たちにこれを与え、悪魔に勝つことができるようにしたからである。
Vicerunt etiam propter verbum testimonii sui, fidem servando quam professi sunt, eamque operibus implendo. Sed valde obscurum est, quod sequitur: Et non dilexerunt animas suas usque ad mortem.
PL 17, 879Aまた、「自分たちの証しの言葉のゆえに」も打ち勝った。自分たちが告白した信仰を守り、それを行いで満たすことによってである。しかし、続く句は非常に難解である。「そして彼らは、死に至るまで自分たちの魂を愛さなかった」。
Quomodo enim sancti animas suas non diligunt, pro quarum salute ardua quaeque ac difficilia patiuntur? Quomodo animas suas non diligunt, pro quibus semetipsos vigiliis, jejuniis, abstinentia macerant, atque caeteris virtutibus exercent?
PL 17, 879B聖徒たちは、その救いのために険しく困難なあらゆることを耐え忍ぶ魂を、どうして愛さないのか。徹夜と断食と禁欲によって自らを痛めつけ、その他の徳によって鍛える、その魂を、どうして愛さないのか。
Quod si per animam vitam praesentem intelligere voluerimus; quis sanctus vitam suam non diligit, in qua positus, illam coelestem gloriam sibi acquirit, quam nec oculus vidit nec auris audivit, nec ulla mens potest comprehendere (I Cor. II, 9) ?
PL 17, 879Bもし「魂」によって現在の生を解そうとするなら、どの聖徒が自分の生を愛さないだろうか。その生に置かれて、彼は、目が見たことも耳が聞いたこともなく、いかなる精神も理解しえない、あの天の栄光を自分のものとするのである(一コリント2:9)。
Aut quis ad illam sine ista umquam pervenit? Lucrum enim magnum confert sanctis vita praesens, sicut e contrario reprobis magnum detrimentum.
PL 17, 879Bあるいは、この生を通らずに、誰がそこへ至ったことがあるだろうか。現在の生は聖徒たちに大きな益をもたらす。逆に、捨てられた者たちには大きな損失をもたらす。
Secundum tamen quemdam modum recte dicuntur sancti vitam suam odio habere; eo quod propter amorem vitae aeternae in fastidium eis vita praesens vertatur, sicut Psalmista deplorans dicebat: Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5) .
PL 17, 879Bそれでも、ある意味で、聖徒たちが自分の生を憎むと言われるのは正しい。永遠の生命への愛のゆえに、現在の生が彼らにとって嫌悪に変わるからである。詩篇作者は嘆いて言った。「ああ、私は不幸だ。私の寄留は長引いてしまった」(詩篇119:5)。
Dominus quoque dicit in Evangelio: Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam (Joan. XII, 25) . Cum enim in hoc mundo dicit, demonstrat quomodo hoc intelligere debeamus.
PL 17, 879C主もまた福音書で言う。「自分の魂を愛する者は、それを失う。この世で自分の魂を憎む者は、それを永遠の生命へと守る」(ヨハネ12:25)。「この世で」と言うことによって、我々がこれをどう解すべきかを示しているのである。
Qui amat igitur animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam, id est, secundum saeculum perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, id est, secundum saeculum, in vitam aeternam custodit eam.
PL 17, 879Cそれゆえ、この世で自分の魂を愛する者は、それを永遠の生命へと守る〔底本はこう刷るが、後半の「すなわち世にしたがって失う」と合わない。ヨハネ12:25 に従えば「それを失う」とあるべきところで、本文が崩れているらしい。ミーニュの脚注は、Cum enim in hoc mundo dicit から amatores mundi までが以前の版に無く、写本から補ったものだと記す〕、すなわち世にしたがって失う。そして、この世で自分の魂を憎む者、すなわち世にしたがって憎む者は、それを永遠の生命へと守る。
Amatores mundi animas suas amant secundum saeculum; quia ab hac vita praesenti numquam vellent recedere, ut semper luxuriose possent vivere.
PL 17, 879C世を愛する者たちは、世にしたがって自分の魂を愛する。常に放縦に生きることができるように、この現在の生から決して去りたくないからである。
Ille dives animam suam secundum saeculum diligebat, qui dicebat: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos, epulare, jucundare, et satiare (Luc. XII, 19) .
PL 17, 879Dあの金持ちは世にしたがって自分の魂を愛していた。彼は言った。「魂よ、汝は多くの年にわたって蓄えた多くの財を持っている。食え、楽しめ、満ち足りよ」(ルカ12:19)。
Sancti vero qui nolunt conformari huic saeculo, sicut dicit Apostolus (Rom. XII, 2) , sed reformari in novitate sensus spiritalis: qui non diligunt mundum, neque ea quae in mundo sunt: qui nolunt esse amici saeculi hujus, ne inimici Dei constituantur; odio habent animas suas in hoc mundo (I Joan. II, 15) , id est, non diligunt eas secundum saeculum (Jacob. IV, 4) , sed secundum Deum, pro cujus amore transitoria cuncta contemnunt, ut eas in vitam aeternam custodiant.
PL 17, 879Dしかし聖徒たちは、使徒が言うとおり、この世に型どられることを望まず(ローマ12:2)、霊的な思いが新しくされることによって造り変えられることを望む。彼らは世も世にあるものも愛さず、この世の友となって神の敵とされることを望まず、この世で自分の魂を憎む(一ヨハネ2:15)〔この引照は前の「世も世にあるものも愛さず」に当たる〕。すなわち、世にしたがってそれらを愛さず(ヤコブ4:4)〔この引照は前の「この世の友となって神の敵とされる」に当たる〕、神にしたがって愛する。神への愛のゆえに、過ぎ行くものをすべて軽んじ、それらを永遠の生命へと守るのである。
Non dilexerunt igitur sancti animas suas usque ad mortem, qui eas in praesenti vita servare noluerunt, ut Christum negarent: sed pro Christi nomine mori potius elegerunt, ut eas in vitam aeternam invenirent.
PL 17, 880Aそれゆえ聖徒たちが死に至るまで自分たちの魂を愛さなかったのは、キリストを否むためにそれらを現在の生にとどめようとしなかったからである。そうではなく、むしろキリストの名のために死ぬことを選んだ。それらを永遠の生命において見いだすためである。
(Vers. 12.) Propterea laetamini coeli, et qui habitatis in eis. Possumus per coelos, et habitatores coelorum diversas Ecclesias intelligere, quae una est.
PL 17, 880A(第12節)「それゆえ、天よ、またそこに住む者たちよ、喜べ」。我々は、天々とそこに住む者たちによって、さまざまな教会を解することができる。それらは一つである。
Praecipitur igitur filiis Ecclesiae ut laetentur, eo quod a tam immani hoste liberari meruerint per Domini gratiam. Vae terrae et mari! quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.
PL 17, 880Aしたがって教会の子らは、主の恩寵によって、これほど残忍な敵から解放されるに値したのだから、喜ぶようにと命じられている。「地と海には災いあれ。悪魔が大きな怒りを抱いて汝らのもとへ下ったからである。彼は自分に残された時が短いことを知っている」。
Possumus per terram Judaeos, per mare vero paganos caeterosque reprobos intelligere. Vae igitur Judaeis, atque gentibus incredulis! quia propter iram quam habet diabolus, eo quod maximam multitudinem amiserit, tam atrociter reprobis dominatur, et in tantis flagitiis dejicit: ut nullo modo digni sint, quatenus ad vitae vias revertantur, et sanentur.
PL 17, 880A我々は、地によってユダヤ人を、海によって異教徒とその他の捨てられた者たちを解することができる。それゆえ、ユダヤ人と不信仰の諸国民には災いあれ。悪魔は、非常に多くの者を失ったことへの怒りのゆえに、捨てられた者たちをこれほど残酷に支配し、これほどの恥ずべき行いへと突き落とすので、彼らは、命の道へ立ち帰って癒やされるのにまったく値しないほどである。
Dicit etiam diabolum scire quod modicum tempus habeat; quia quanto appropinquare cernit diem judicii, tanto amplius callidior efficitur ad decipiendos homines.
PL 17, 880Bまた彼は、悪魔が自分に残された時は短いと知っていると言う。審判の日が近づくのを見るほど、悪魔は人々を欺くためにいっそう狡猾になるからである。
(Vers. 13.) Et postquam vidit draco quod projectus est in terram, persecutus est mulierem, quae peperit masculum.
PL 17, 880B(第13節)「そして竜は、自分が地に投げ落とされたのを見て、男の子を産んだ女を迫害した」。
Videns diabolus se maximam multitudinem electorum amisisse, et intra angustias cordium reproborum esse conclusum, persecutus est mulierem, id est, Ecclesiam; concitavit enim imperatores Romanorum, omnemque multitudinem impiorum ad persequendum populum Dei.
PL 17, 880B悪魔は、選ばれた者たちの非常に多くを失い、自分が捨てられた者たちの心の狭いところに閉じ込められたのを見て、女、すなわち教会を迫害した。ローマ人の皇帝たちと、不敬虔な者たちの群れすべてをかき立てて、神の民を迫害させたのである。
(Vers. 14.) Et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum; ubi alitur per tempus, et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis. Per aquilam Christum possumus intelligere: duae vero alae duo sunt Testamenta.
PL 17, 880C(第14節)「そして女に、大いなるワシの二つの翼が与えられた。荒れ野の自分の場所へ飛ぶためであり、そこで彼女は、一時と二時と半時のあいだ、蛇の顔を離れて養われる」。我々はワシによってキリストを解することができる。二つの翼は二つの契約〔旧約と新約〕である。
Duae igitur alae datae sunt mulieri, quia duo Testamenta Ecclesia accepit; ut eorum doctrina et diabolum evadat, et ad coelestem patriam quotidie conscendat.
PL 17, 880Cそれゆえ、女に二つの翼が与えられたのは、教会が二つの契約を受けたからである。その教えによって、悪魔を逃れ、天の故郷へ日々登っていくためである。
Hanc namque patriam desertum vocat, quemadmodum et Dominus dicit in Evangelio, cum se nonagintanovem oves in deserto dixit dimisisse, et unam abiisse quaerere, quae erraverat (Luc. XV, 4 et seq.).
PL 17, 880C彼がこの故郷を荒れ野と呼ぶのは、主が福音書で、九十九匹の羊を荒れ野に残して、迷った一匹を探しに行ったと語るのと同じである(ルカ15:4以下)。
Hanc patriam locum Ecclesiae vocat, sicut ipse in judicio dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34) .
PL 17, 880C彼がこの故郷を教会の場所と呼ぶのは、主自身が裁きにおいて言うことになるのと同じである。「来たれ、私の父に祝福された者たちよ。世の初めから汝らのために備えられた国を受けよ」(マタイ25:34)。
Per tempus vero et tempora, et dimidium temporis, tempus a passione Christi usque ad finem mundi designatur. In hoc ergo spatio temporum animae sanctorum, id est, Ecclesia, dapibus gloriae coelestis patriae in coelesti beatitudine pascuntur.
PL 17, 880D「一時と二時と半時」によっては、キリストの受難から世の終わりまでの時が指される。この時の間に、聖徒たちの魂、すなわち教会は、天の故郷の栄光の饗宴によって、天の至福のうちに養われる。
(Vers. 15.) Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine.
PL 17, 880D(第15節)「そして蛇は、女のあとから、その口から川のような水を吐き出した。女を川に押し流させるためである」。
Flumen aquae desideria sunt carnalia; videns quippe diabolus Ecclesiam non posse dejici persecutionibus, sed potius crescere et roborari, multitudinem desideriorum carnalium ei immittere voluit, quibus decepta, ad mala opera agenda retraheretur.
PL 17, 880D水の川とは肉の欲望である。悪魔は、教会が迫害によって打ち倒されることはなく、むしろ成長し強められると見て、肉の欲望の群れを教会に送り込もうとした。それに欺かれて、教会が悪い行いへ引き戻されるようにするためである。
(Vers. 16.) Et adjuvit terra mulierem, et aperuit os suum et suscepit flumen, quod misit serpens ex ore suo. Possumus per terram reprobos intelligere, qui susceptores fuerunt desideriorum carnalium, quibus diabolus fideles irretire voluit et ad se pertrahere.
PL 17, 881A(第16節)「そして地は女を助け、その口を開いて、蛇がその口から吐き出した川を受け止めた」。我々は、地によって、捨てられた者たちを解することができる。彼らは肉の欲望を受け止める者となり、悪魔は、それによって信徒たちを網にかけ、自分のもとへ引き寄せようとした。
Possumus etiam per eamdem terram Christum intelligere; et quia in sermonibus Domini magna potestas est: Dixit enim, et facta sunt, mandavit et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5) ; haud absurde per os terrae potestas ejus intelligi potest.
PL 17, 881Aまた我々は、同じ地によってキリストを解することもできる。主の言葉には大きな権能があるからである。「彼が言うと、それらは成った。命じると、それらは造られた」(詩篇148:5)。それゆえ、地の口によってその権能が解されることは、不条理ではない。
Adjuvit ergo terra mulierem, id est Christus Ecclesiam, et aperuit os suum, et suscepit flumen, quod misit serpens ex ore suo: id est sinum misericordiae suae aperuit, flumenque vitiorum potestas ejus funditus exstinxit.
PL 17, 881Bこうして、地は女を助けた、すなわちキリストが教会を助けた。そして口を開き、蛇がその口から吐き出した川を受け止めた。すなわち、その慈しみのふところを開き、悪徳の川を、その権能が根底から消し去ったのである。
(Vers. 17.) Et iratus est draco in mulierem, et abiit praelium facere cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu. Reliqui de semine Ecclesiae electi sunt, qui in fine mundi nascituri sunt. Quemadmodum autem hoc praelium diabolus peragat, in sequentibus manifestatur.
PL 17, 881B(第17節)「そして竜は女に対して怒り、彼女の子孫の残りの者たち、神の掟を守り、イエスの証しを持つ者たちと戦うために去って行った」。教会の子孫の残りの者たちとは、世の終わりに生まれることになる選ばれた者たちである。悪魔がこの戦いをどのように遂げるかは、以下で明らかにされる。
(Vers. 18.) Et stetit super arenam maris. Per arenam maris multitudo reproborum, qui eo tempore futuri sunt, designatur.
PL 17, 881B(第18節)「そして彼は海の砂の上に立った」。「海の砂」によっては、その時に現れる捨てられた者たちの群れが指される。
Visio IV, Caput XIII
第4の幻 第XIII章PL 17, 881B(Vers. 1.) Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem capita septem et cornua decem et super cornua ejus decem diademata. Haec bestia Antichristum significat: qui vero designantur per arenam, ipsi et per mare, multitudo scilicet reproborum.
PL 17, 881B(第1節)「そして私は、海から獣が上ってくるのを見た。七つの頭と十の角を持ち、その角の上に十の王冠を戴いていた」。この獣は反キリストを表す。「砂」によって指される者たち、すなわち捨てられた者たちの群れが、「海」によってもまた指される。
De mari igitur bestia conscendere visa est; quia de societate reproborum Antichristus exsurget, quae bestia capita septem et cornua decem habere describitur.
PL 17, 881Bそれゆえ、獣が海から上ってくるのが見えたのは、捨てられた者たちの仲間の中から反キリストが現れるからである。この獣は、七つの頭と十の角を持つと記されている。
Similiter et draco superius septem capita habuisse dictus est, et in capitibus septem diademata: per quae omnes reprobos, quibus diabolus ad decipiendum genus humanum usus est, diximus fuisse designatos.
PL 17, 881B同様に、竜についても、上で、七つの頭を持ち、その七つの頭に王冠があると言われていた。それらによって、悪魔が人類を欺くために用いたすべての捨てられた者たちが指されていたと、我々は述べた。
Haec autem bestia non in capitibus, sed in decem cornibus decem diademata habuisse describitur; ideoque per decem cornua gentes quas sibi Antichristus subjugaturus est, designantur: septem vero capita septem vitia principalia designant.
PL 17, 881Bところが、この獣は、頭の上にではなく、十の角の上に十の王冠を持つと記されている。したがって、十の角によっては、反キリストが自分に服従させることになる諸国民が指される。他方、七つの頭は七つの主要な悪徳を指す。
Et ut sequentia melius intelligamus, placuit mihi in enumeratione vitiorum Prudentium sequi, qui de conflictu vitiorum atque virtutum egregie versibus disseruit.
PL 17, 881Dそして、続くことをよりよく理解するために、悪徳を数えあげるにあたっては、悪徳と徳の戦いについて韻文で見事に論じたプルデンティウスに従うことにした。
Primum namque vitium posuit culturam idolorum, secundum libidinem, tertium iram, quartum superbiam, quintum luxuriam.
PL 17, 881Dすなわち彼は、第一の悪徳に偶像の崇拝を、第二に情欲を、第三に怒りを、第四に高ぶりを、第五に放縦を置いた。
Quamvis enim libido ita inserta sit luxuriae, sicut aliquod membrum corpori: pro qua re a Patribus pro libidine saepe luxuria ponebatur; tamen inter libidinem et luxuriam distantia est. Sextum posuit avaritiam, septimum blasphemiam, sive discordiam.
PL 17, 881D情欲は、体に付いた肢体のように放縦に組み込まれている。そのため教父たちは、情欲の代わりに放縦と言うことが多かった。それでも、情欲と放縦の間には隔たりがある。第六に彼は貪欲を、第七に冒瀆あるいは不和を置いた。
Et quia eos qui iis vitiis subditi erunt, facile Antichristus decipiet, sibique sociabit, recte per septem capita septem vitia designantur.
PL 17, 882Aこれらの悪徳に従う者たちを、反キリストは容易に欺き、自分の仲間にするだろう。したがって、七つの頭によって七つの悪徳が指されるのは当然である。
De iis septem vitiis Dominus in Evangelio loquitur dicens: Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non inveniens dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et cum venerit, invenit scopis mundatam et ornatam.
PL 17, 882Aこれらの七つの悪徳について、主は福音書で語って言う。「汚れた霊が人から出て行くと、乾いた所を歩き回り、安らぎを求めるが、見つけられないで言う。『私は、出て来た自分の家に帰ろう』。そして来てみると、それが箒で掃かれ、飾られているのを見いだす」。
Et tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi (Matth. XII, 43) . Immundus spiritus exivit ab homine, quando diabolus exivit a Judaeis, cum Legem acceperunt.
PL 17, 882A「そのとき、行って、自分よりも悪い他の七つの霊を連れて来、中に入ってそこに住む」(マタイ12:43)。汚れた霊が人から出て行ったとは、ユダヤ人が律法を受けたとき、悪魔が彼らから出て行ったということである。
Ambulavit per loca arida, id est, per gentium nationes, quae aridae erant; quia viriditatem fidei non habebant. Non invenit ibi requiem, quia veniente Christo in carne, gentes quas diu tenuerat, amisit.
PL 17, 882B彼が乾いた所を歩き回ったとは、すなわち、諸国民の諸民族のあいだを歩いたということである。彼らは乾いていた。信仰の緑を持っていなかったからである。彼がそこで安らぎを見つけなかったのは、キリストが肉をとって来たとき、長く捕らえていた諸国民を失ったからである。
Rediit in domum suam, unde exivit; quia ad Judaeos possidendos reversus est, eo quod in Christum credere noluerint. Invenit domum Judaeorum vacantem, quia Christum hospitem non habebant.
PL 17, 882B彼は、出て来た自分の家に戻った。ユダヤ人たちを所有するために戻ったのである。彼らがキリストを信じようとしなかったからである。彼はユダヤ人の家が空いているのを見いだした。彼らがキリストを客として迎えていなかったからである。
Quaerendum vero nobis est, cur eas mentes quae Deum habitatorem non habebant, mundatas et ornatas dixerit. Sed mundatae erant diabolo, non Deo, quod enim mundum est in conspectu Dei, immundum videtur diabolo: et quod immundum est Deo, mundum est diabolo.
PL 17, 882Bところで我々は問わねばならない。なぜ、神を住人としていなかった精神を、彼は、掃かれ飾られていると言ったのか。しかし、それらは悪魔にとって清められていたのであり、神にとってではなかった。神の前で清いものは悪魔には汚れて見え、神にとって汚れているものは悪魔にとって清いからである。
Nam sicut scarabaeo mundius videtur stercus cujuslibet animantis, quam quilibet cibus mundus atque delectabilis; ita et diabolus plus diligit ea corda, quae omnibus vitiis sunt repleta, quam ea quae cunctis virtutibus pollent.
PL 17, 882C実に、フンコロガシにとっては、どんな生き物の糞のほうが、どんな清くて美味な食べ物よりも清らかに見えるように、悪魔もまた、あらゆる徳に満ちた心よりも、あらゆる悪徳で満たされた心をいっそう愛するのである。
Scopae autem sunt, quae domum a quisquiliis emundant. Habet igitur Deus scopas suas, habet et diabolus: scopae Dei sunt, quae domum ejus emundant, ut in ea ipse habitare possit, videlicet confessio peccatorum, poenitentia, lacrymae, et eleemosynae: scopae diaboli sunt, quae secundum eum domum ipsius everrunt, scilicet amor saeculi, levitas mentis, contemptus mandatorum Dei, et multa alia.
PL 17, 882C箒とは、家をごみから掃き清めるものである。したがって神にも箒があり、悪魔にも箒がある。神の箒とは、神の家を掃き清め、そこに神自身が住めるようにするもの、すなわち罪の告白、悔い改め、涙、施しである。悪魔の箒とは、悪魔の流儀で悪魔の家を掃くもの、すなわち世への愛、精神の軽薄さ、神の掟の軽視、そのほか多くのものである。
Septem vero spiritus, quos diabolus secum assumpsit, septem sunt vitia principalia: cum iis ergo septem satellitibus diabolus Judaeos usque modo possidet. Sed quaeri potest, cur haec septem vitia principalia diabolo esse deteriora dicantur.
PL 17, 882C悪魔が自分とともに連れて来た七つの霊とは、七つの主要な悪徳である。悪魔はこの七人の従者とともに、今に至るまでユダヤ人を所有している。だが、なぜこれらの七つの主要な悪徳が悪魔よりも悪いと言われるのかと、問うことができる。
Verum nobis deteriora sunt vitia, quam daemones: quia illi foris nos impugnant, vitia autem intrinsecus nos assidue debellant.
PL 17, 882Dしかし我々にとっては、悪徳のほうが悪霊よりも悪い。悪霊は外から我々を攻撃するが、悪徳は内側から絶え間なく我々を打ち破るからである。
Nam sicut levius tolerantur hostes, qui extrinsecus urbem oppugnant, eo quod muros habeant objectos, quam ii qui intrinsecus positi jam civitatem depopulantur: ita facilius tolerantur daemones, qui exterius, quam vitia quae intus nos indesinenter devastant.
PL 17, 882D城壁が前に置かれているため、外から都を攻める敵のほうが、すでに内側にいて都を荒らす者たちよりも耐えやすいように、外にいる悪霊のほうが、内で絶え間なく我々を荒廃させる悪徳よりも、耐えやすいのである。
Et super capita ejus nomina blasphemiae. Blasphemia Antichristi plura nomina habebit: quia multis modis Christum blasphemabit.
PL 17, 883A「そしてその頭の上に冒瀆の名があった」。反キリストの冒瀆は多くの名を持つだろう。多くのやり方でキリストを冒瀆するからである。
(Vers. 2.) Et bestia quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis erat.
PL 17, 883A(第2節)「そして私が見た獣は、ヒョウに似ており、その足は熊の足のようで、その口は獅子の口のようであった」。
Per pardum, qui fertur diversos colores habere, hypocrisis Antichristi designatur: qui cum futurus sit homo nequissimus variis virtutibus se decolorabit, ut facilius stultos quosque decipiat.
PL 17, 883Aさまざまな色を持つと言われるヒョウによって、反キリストの偽善が指される。彼は極めて邪悪な人間となるのに、愚かな者たちを容易に欺くために、さまざまな徳で自らを彩るのである。
Per ursum vero, qui callidissimum est animal, ejus astutia ad decipiendos homines demonstrari potest. Per leonem nihilominus ejus crudelitas ad dilacerandum populum Dei designatur. Et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam.
PL 17, 883Aきわめて狡猾な動物である熊によっては、人々を欺くための彼の悪賢さが示されうる。また獅子によっては、神の民を引き裂く彼の残酷さが指される。「そして竜は彼に、自分の力と大きな権能を与えた」。
Virtutem suam diabolus, quae tota mala est, Antichristo dabit; quia in illo habitabit, et per eum quidquid nequitia diaboli excogitare potest, operabitur.
PL 17, 883B悪魔は、そのすべてが悪である自らの力を反キリストに与える。悪魔が彼の中に住み、悪魔の邪悪が考え出しうるものを、何であれ彼を通して行うからである。
Sed cum Scriptura dicat: Non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1) , quomodo diabolus potestatem magnam Antichristo dabit? Deus dabit Antichristo potestatem, sed ipsam potestatem in tantum permutabit in malum, ut tota diabolica esse credatur, et sit.
PL 17, 883Bだが、聖書は「神からでない権能は無い」(ローマ13:1)と言うのに、悪魔はどうして反キリストに大きな権能を与えるのか。神が反キリストに権能を与えるのであるが、その権能そのものを、すべてが悪魔的だと思われるほど、またそのとおりになるほど、悪へと変えてしまうのである。
(Vers. 3.) Et vidi unum de capitibus ejus quasi occisum in mortem, et plaga mortis ejus curata est. Diximus superius per septem capita Antichristi septem vitia principalia esse designata.
PL 17, 883B(第3節)「そして私は、その頭の一つが死に至るまで殺されたかのようなのを見たが、その死の傷は癒やされた」。上で、反キリストの七つの頭によって七つの主要な悪徳が指されると述べた。
Per caput ergo quod non occisum, sed quasi occisum visum est, blasphemia designatur. Quaerendum itaque nobis est, quomodo blasphemia quasi occisa esse dicatur.
PL 17, 883Bそれゆえ、殺されたのではなく、殺されたかのように見えた頭によっては、冒瀆が指される。そこで我々は、冒瀆がどうして殺されたかのように言われるのかを、問わねばならない。
Primis namque temporibus Evangelii fuerunt multi haeretici, qui fidem Ecclesiae suis erroribus labefactare conati sunt: sed omnipotens Deus defensores Ecclesiae orthodoxos Patres ex filiis ipsius Ecclesiae elegit, quos flumine sapientiae suae replens, per eorum doctrinam omnes haereses ab Ecclesia sua exstirpavit; ut fuerunt Ambrosius, Hilarius, Hieronymus, Augustinus, Gregorius, et multi alii qui etiam maximam copiam librorum ediderunt, quibus omnes haereses, quae fuerunt, et quae esse poterant, destructae sunt.
PL 17, 883C福音の最初の時代には、多くの異端者がいて、自分たちの誤りによって教会の信仰を揺るがそうとした。しかし全能の神は、教会の守り手として、教会自身の子らの中から正統な教父たちを選び、彼らを自らの知恵の川で満たして、その教えによってすべての異端を自らの教会から根絶した。アンブロシウス、ヒラリウス、ヒエロニュムス、アウグスティヌス、グレゴリウス、その他多くの者たちがそうであり、彼らは莫大な数の書物を著し、それらによって、あったすべての異端と、ありえたすべての異端が打ち砕かれた。
Blasphemia ergo quasi occisa est modo: quia quamvis sint multi qui multas blasphemias mente concipiant, malum quod mente conceperint, non audent proferre, ne per istorum doctrinam turpiter convincantur.
PL 17, 883Cそれゆえ冒瀆は、今は殺されたかのようである。多くの冒瀆を心に抱く者は多いが、心に抱いた悪を、口に出す勇気はない。これらの教父たちの教えによって恥ずべき仕方で論駁されないためである。
Hoc igitur caput, id est, blasphemia, temporibus Antichristi mortuum esse videbitur; sed a diabolo in Antichristo resuscitabitur, quem ad blasphemandum Christum in tantum accendet, ut omnes blasphematores in suis blasphemiis antecedat. Et admirata est universa terra post bestiam. Per terram peccatores homines designantur.
PL 17, 883Cそれゆえ、この頭、すなわち冒瀆は、反キリストの時代には死んだように見えるだろう。しかし悪魔によって反キリストの中で蘇らされ、悪魔は彼をキリストを冒瀆するようにあまりに激しく燃え立たせるので、彼はすべての冒瀆者を、その冒瀆において凌ぐことになる。「そして全地は獣に驚嘆して従った」。「地」によって、罪人たちが指される。
(Vers. 4.) Et adoraverunt draconem, quia dedit potestatem bestiae: et adoraverunt bestiam, dicentes: Quis similis bestiae, et quis poterit pugnare cum ea? Quomodo draconem, id est, diabolum, adorabunt, quem non videbunt?
PL 17, 883D(第4節)「そして彼らは竜を拝んだ。竜が獣に権能を与えたからである。また獣を拝んで言った。『誰が獣に似ているか。誰がそれと戦えるか』」。彼らは、見ることのない竜、すなわち悪魔を、どうして拝むのか。
Sed adorabunt Antichristum illi, qui per terram designantur, et in Antichristo diabolum, dicentes nullum esse Antichristo similem, nec esse qui ejus fortitudini possit coaequari.
PL 17, 883Dしかし、「地」によって指される者たちが、反キリストを拝み、反キリストの中で悪魔を拝むのである。彼らは、反キリストに似た者は誰もおらず、その強さに並ぶことのできる者もいないと言う。
(Vers. 5.) Et datum est illi os loquens magna et blasphemias. Datum est, id est, permissum est a Deo; ut loquatur magna de semetipso, dicens se esse Filium Dei, et ut loquatur blasphemias de Deo. Et data est illi potestas facere menses quadraginta duos.
PL 17, 884A(第5節)「そして彼には、大きなことと冒瀆を語る口が与えられた」。「与えられた」とは、すなわち神によって許されたということである。彼が自分自身について大きなことを語り、自分を神の子だと言うため、また神について冒瀆を語るためである。「そして彼には、四十二か月のあいだ行う権能が与えられた」。
Difficile videtur, ut in tam parvissimo tempore, id est, in tribus annis et dimidio, omnes gentes sibi subjicere, et ad suam culturam genus humanum praeter paucos electos possit adducere; erunt enim multi electi, sed in comparatione infidelium valde paucissimi.
PL 17, 884Aこれほどごく短い時のうちに、すなわち三年半のうちに、すべての諸国民を自分に従わせ、わずかな選ばれた者たちを除いて人類を自分への崇拝へ導くことが、彼にできるとは、難しく思われる。選ばれた者たちは多くいるだろうが、信じない者たちと比べれば、ごくわずかだからである。
Verum potest fieri, ut primo omnes gentes suae ditioni subjiciat: postea vero in superbiam elatus, se pro Deo coli instituat.
PL 17, 884Aしかし、まずすべての諸国民を自分の支配に服させ、その後、高ぶりに高ぶって、自分が神として崇められるように定めるということは、ありうる。
Nam sicut mihi videtur in tribus annis et dimidio persecutionis tempus tantummodo comprehenditur, in quo et per se, et per discipulos suos, et per ostensionem signorum mirabilium tota virtute laborabit, ut culturam deitatis omnes homines sibi impendant.
PL 17, 884B私に思われるところでは、三年半という期間には、迫害の時だけが含まれる。その間、彼は自ら、また弟子たちによって、また驚くべき徴を示すことによって、全力を尽くして働き、あらゆる人が神性への崇拝を自分に捧げるようにするだろう。
Eos autem qui contradicere voluerint, diversis et inauditis tormentis affliget; ut coacti faciant, quod voluntarie facere detrectabunt.
PL 17, 884Bまた、逆らおうとする者たちを、さまざまな前代未聞の責め苦で苦しめるだろう。自発的にはするのを拒むことを、強いられて行わせるためである。
(Vers. 6.) Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in coelo habitant.
PL 17, 884B(第6節)「そして彼は冒瀆の言葉へと口を開き、神に向かって、その名と、その幕屋と、天に住む者たちを冒瀆した」。
Aperiet namque os suum ad blasphemandum Deum Patrem videlicet, et Filium, et Spiritum sanctum: blasphemabit et nomen Dei dicens Christum non esse Deum; blasphemabit etiam tabernaculum Dei, id est, Ecclesiam Dei, dicens nihil prodesse fidelibus religionem Christianam, sed interitum magis afferre quam salutem: blasphemabit et eos qui in coelo habitant, id est, martyres, et caeteros sanctos, dicens nihil prodesse eos posse cuiquam, falsumque esse quidquid de eis a fidelibus asseritur.
PL 17, 884Bすなわち彼は、神を、つまり父と子と聖なる霊を冒瀆するために口を開く。また神の名を冒瀆し、キリストは神ではないと言う。また神の幕屋、すなわち神の教会を冒瀆し、キリスト教の信仰は信徒たちに何の益ももたらさず、救いよりも滅びをもたらすと言う。また天に住む者たち、すなわち殉教者たちとその他の聖徒たちを冒瀆し、彼らは誰の役にも立ちえず、彼らについて信徒たちが主張することはすべて偽りだと言う。
(Vers. 7.) Et datum est illi bellum facere cum sanctis, et vincere illos. Faciet bellum cum sanctis quosdam blandiendo, quosdam terrendo, et ad ultimum eis pessima tormenta inferendo; ut eos in errores suos inducat: sed fieri non potest, ut in errorem inducantur electi. Vincet autem illos non superando, sed interficiendo.
PL 17, 884C(第7節)「そして彼には、聖徒たちと戦い、彼らに勝つことが与えられた」。彼は聖徒たちと、ある者たちには甘言によって、ある者たちには脅しによって、最後には最悪の責め苦を加えることによって戦い、彼らを自分の誤りに引き込もうとする。しかし、選ばれた者たちが誤りに引き込まれることはありえない。彼が彼らに勝つのは、打ち負かすことによってではなく、殺すことによってである。
(Vers. 8.) Et data est ei potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem: et adoraverunt eum omnes, qui habitant terram. Hoc secundum litteram implebitur. Multi dicent, cur talia Deus fieri sinat, ut Antichristus genus humanum tam pessime decipiat?
PL 17, 884C(第8節)「そして彼には、あらゆる部族と民と言語と国民に対する権能が与えられた。そして地に住む者たちはみな彼を拝んだ」。これは文字どおりに成就するだろう。多くの者が言うだろう。なぜ神は、反キリストが人類をこれほど最悪の仕方で欺くような事態を許すのかと。
Verum duabus causis exsistentibus talia permittet; nam sicut ipse dicit in Evangelio: In illis diebus refrigescet charitas multorum, et abundabit iniquitas (Matth. XXIV, 12) ; in tantum quippe malitia hominum excrescet, et ita Deum pro suis sceleribus ad iracundiam provocabunt; ut digni sint quatenus tam pessimo homini subjiciantur, atque ab eo decipiantur, testante Scriptura: Qui regnare facit hominem hypocritam propter perversitatem populi (Job. XXXIV, 30) .
PL 17, 884Dしかし、二つの理由があって、神はそのようなことを許す。主自身が福音書で言うとおりである。「その日々には、多くの者たちの愛が冷え、不法が増すだろう」(マタイ24:12)。実に、人々の悪意がそれほど増し、自分たちの悪行のゆえに神をそれほど怒らせるので、彼らは、これほど最悪の人間に服従させられ、彼に欺かれるに値するのである。聖書が証言するとおりである。「彼は、民の邪悪のゆえに、偽善者を王とする」(ヨブ記34:30)。
Tradet enim illos Deus, sicut dicit Apostolus, in reprobum sensum (Rom. I, 28) ; ut faciant quae non conveniunt; et quibus nihil pensi erit, tantum ut quidquid mali cogitaverint, expleant; justissima Dei permissione fiet, ut ab Antichristo decepti deterius pereant.
PL 17, 885A実に神は、使徒が言うとおり、彼らを「捨てられた思い」(ローマ1:28)に引き渡すだろう。ふさわしくないことを行うようになり、思い巡らした悪を何であれ果たしさえすれば、何も顧みなくなる。反キリストに欺かれて、いっそう悪く滅びることになるのは、神のこの上なく正しい許しによってである。
Permittet etiam hoc Deus fieri propter probationem electorum suorum, ut sicut aurum probatur per ignem; ita et illi in persecutionibus Antichristi probentur et examinentur, sicut in Daniele de illis scriptum est.
PL 17, 885A神がこれを許すのは、自分の選ばれた者たちを試すためでもある。金が火によって試されるように、彼らも反キリストの迫害の中で試され、吟味されるためである。ダニエルに、彼らについてそう書かれているとおりである。
Eligentur, et dealbabuntur, et quasi aurum probabuntur plurimi. Sequitur: Quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni, qui occisus est ab origine mundi (Dan. XII, 10) .
PL 17, 885A「多くの者が選ばれ、白くされ、金のように試される」。続いて、「その名が、世の初めから屠られた子羊の命の書に書かれていない者たち」(ダニエル12:10)〔引照は刷りのまま。ダニエル12:10に当たるのは前の文であり、「続いて」以下は見出し語の句である。ミーニュの脚注は、版が et dealbabuntur plurimi、写本が et dealbabuntur, et quasi aurum… とすると記す〕。
Liber vitae praedestinatio est Dei omnipotentis: reprobi non sunt scripti in libro vitae; quia non sunt praedestinati ad vitam aeternam. Sed quaerendum nobis est, quomodo Agnus, id est, Christus, ab origine mundi occisus esse dicatur.
PL 17, 885A命の書とは、全能の神の予定である。捨てられた者たちが命の書に書かれていないのは、永遠の生命へと予定されていないからである。ところで我々は、子羊、すなわちキリストが、世の初めから屠られたと言われるのはどうしてかを、問わねばならない。
(Vers. 9.) Nam illud quod sequitur: Si quis habet aures, audiat; ubicumque in divinis Scripturis ponitur, obscurum esse quod praecessit, demonstrat: aures quippe cordis atque intelligentiae requirit.
PL 17, 885B(第9節)続く「耳のある者は聞け」という句は、神の書のどこに置かれていても、先立つ事柄が不明瞭であることを示す。心と知性の耳を求めているからである。
Agnus igitur ab origine mundi occisus est; quia ejus mors ab exordio generis humani in sanctis patribus praefigurata est.
PL 17, 885Bこうして子羊が世の初めから屠られたのは、その死が人類の始まりから、聖なる父祖たちにおいて予示されたからである。
In primo namque homine praefigurata est, quando eo dormiente, Eva de costa ejus facta est: similiter et in Abel praefigurata est, qui a fratre Cain peremptus est: praefigurata est et per Isaac, quem pater in holocaustum obtulit Domino: similiter et per Joseph, quem fratres vendiderunt: praefigurata est etiam mors ejus in diversis sacrificiorum ritibus.
PL 17, 885B最初の人間において予示された。彼が眠っているあいだに、エバがそのあばら骨から造られたときである。同様に、兄カインに殺されたアベルにおいても予示された。父が主に焼き尽くす献げ物として捧げたイサクによっても予示され、同様に、兄弟たちが売ったヨセフによっても予示された。その死はまた、さまざまないけにえの儀式においても予示された。
Quoties ergo mors Christi a sanctis patribus aut praefigurata aut praedicta est, quasi toties Agnus occisus est.
PL 17, 885Cこのように、キリストの死が聖なる父祖たちによって予示され、あるいは預言されたそのたびごとに、いわば子羊がそのたびごとに屠られたのである。
Quamvis hoc simpliciter possit intelligi, ut non dicat Agnum occisum ab origine mundi, sed nomina sanctorum scripta ab origine mundi in libro Agni, qui pro eorum salute occisus est.
PL 17, 885Cもっとも、これは単純に、子羊が世の初めから屠られたと言うのではなく、聖徒たちの名が世の初めから、彼らの救いのために屠られた子羊の書に書かれていると言うのだと、解することもできる。
(Vers. 10.) Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadit: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi.
PL 17, 885C(第10節)「捕囚へ導く者は、捕囚へと行く。剣で殺す者は、剣で殺されねばならない」。
Antichristus qui populum christianum a Creatore suo captivabit, ipse a praesenti vita captivabitur, et in infernum detrudetur: et quia gladio malitiae suae multorum animas perempturus est, gladioque corporali justorum corpora occisurus, ipse gladio mortis perpetuae damnabitur.
PL 17, 885Cキリスト教徒の民をその創造主から引き離して捕らえる反キリストは、自らも現在の生から捕らえられ、冥界に突き落とされる。また、自らの悪意の剣で多くの者たちの魂を滅ぼし、体の剣で義人たちの体を殺すことになるので、自らは永遠の死の剣によって断罪される。
Hic est patientia et fides sanctorum, id est, patientia et fides sanctorum in persecutionibus Antichristi comprobabitur.
PL 17, 885D「ここに聖徒たちの忍耐と信仰がある」。すなわち、聖徒たちの忍耐と信仰は、反キリストの迫害の中で確かめられる。
(Vers. 11.) Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, habentem cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco. Haec bestia aut unum ex discipulis Antichristi designat deteriorem caeteris, aut multos, qui eum praedicaturi sunt.
PL 17, 885D(第11節)「そして私は、別の獣が地から上ってくるのを見た。子羊に似た二つの角を持ち、竜のように語っていた」。この獣は、他の者たちよりも悪い、反キリストの弟子の一人を指すか、あるいは、彼を宣べ伝えることになる多くの者たちを指す。
Quae de terra ascendisse visa est; quia de societate reproborum exsurget: duoque cornua similia Agni habuisse visa est.
PL 17, 885Dこの獣が地から上ってくるのが見えたのは、捨てられた者たちの仲間の中から現れるからである。そして、子羊に似た二つの角を持つのが見えた。
Superius diximus per septem cornua Agni omnes electos esse designatos, quos in septem partes divisimus: per quintum autem cornu diximus Judaeos, qui in Christum crediderunt, fuisse designatos: per sextum vero gentes, quae in Christum similiter crediderunt.
PL 17, 885D上で我々は、子羊の七つの角によってすべての選ばれた者たちが指されると述べ、彼らを七つの部分に分けた。そして、第五の角によってはキリストを信じたユダヤ人が、第六の角によっては同じくキリストを信じた諸国民が指されると述べた。
Bestia itaque cornua duo similia Agni habebit; quia Judaeos et gentes decipiendo possidebit.
PL 17, 886Aそれゆえ、この獣が子羊に似た二つの角を持つのは、ユダヤ人と諸国民を欺いて所有するからである。
Quia quamvis multi credant ex Judaeis per praedicationem Eliae in Christum; maxima tamen pars eorum Antichristum secutura est, sicut dicit Dominus in Evangelio: Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me: alius veniet in nomine suo, et illum suscipietis (Joan. V, 43) .
PL 17, 886Aユダヤ人のうち、エリヤの宣教によってキリストを信じる者は多いとしても、その大部分は反キリストに従うことになるからである。主が福音書で言うとおりである。「私は私の父の名によって来たが、汝らは私を受け入れなかった。別の者が自分の名によって来るなら、汝らはその者を受け入れるだろう」(ヨハネ5:43)。
Loquebatur ergo haec bestia ut draco, quia ejus verba diabolica erant; nam diabolus qui loquetur per Antichristum, ipse loquetur et per discipulos ejus.
PL 17, 886Aそれゆえ、この獣が竜のように語ったのは、その言葉が悪魔的だったからである。反キリストを通して語る悪魔が、その弟子たちを通してもまた語るからである。
(Vers. 12.) Et omnem potestatem prioris bestiae faciebat in conspectu ejus. Quod dicit: in conspectu ejus, significat in nomine ejus; non enim praesens poterit esse Antichristus in omnibus locis, ubi fuerit praedicatus a suis.
PL 17, 886A(第12節)「そして彼は、第一の獣のあらゆる権能を、その前で行っていた」。「その前で」と言うのは、「その名において」という意味である。反キリストは、自分の者たちによって宣べ伝えられるあらゆる場所に、居合わせることはできないからである。
Faciet namque miracula Antichristus arte diabolica, facient et discipuli ejus: sed eorum miracula falsa erunt, et non vera, sicut dicit Apostolus: Cujus adventus erit secundum operationem Satanae, in omnibus virtutibus et signis et prodigiis mendacibus (II Thess. III, 9) .
PL 17, 886B実に反キリストは、悪魔の術によって奇跡を行い、その弟子たちも行う。しかし彼らの奇跡は偽りであり、本物ではない。使徒が言うとおりである。「その到来は、サタンの働きにしたがい、あらゆる力と徴と偽りの不思議のうちにある」(二テサロニケ3:9)〔刷られた引照の番号は句と合わない。引かれた句は二テサロニケ2:9〕。
Non enim credibile est, ut eos quos Deus excaecaverat, aut debilitaverat, sanitati possint restituere: sed eos tantummodo, quos ipsi laeserint, laedentes in occulto, sanantes in aperto.
PL 17, 886B神が盲にし、あるいは弱くした者たちを、健康に戻すことができるとは、信じがたい。彼らが癒やすのは、自分たち自身が傷つけた者だけである。ひそかに傷つけ、公然と癒やすのである。
Sed et ipse Antichristus in tanta claritate se hominibus demonstrabit, ut ab insipientibus credatur Deus, sicut dicit Apostolus: Ita ut in templo sedeat, ostendens se tamquam sit Deus (Ibid., 4) .
PL 17, 886Bさらに、反キリスト自身が、人々にこれほどの栄光のうちに自らを示すので、愚かな者たちには神と信じられる。使徒が言うとおりである。「ついには神殿に座し、自分が神であるかのように示す」(二テサロニケ3:4)〔刷られた引照の番号は句と合わない。引かれた句は二テサロニケ2:4〕。
(Vers. 13.) Et fecit terram, et inhabitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis. Et fecit signa magna, ita ut etiam ignem faceret de coelo descendere in terram in conspectu hominum.
PL 17, 886B(第13節)「そして彼は、地とそこに住む者たちに、死の傷が癒やされた第一の獣を拝ませた。また大きな徴を行い、人々の前で、天から地へ火を降らせさえした」。
Legimus in libro Job diabolum ex permissione Dei ignem fecisse de coelo descendere, et oves Job puerosque consumpsisse (Job. I, 16) . Quod ergo illic per semetipsum fecit, hoc per Antichristum et sequaces ejus extremo tempore faciet.
PL 17, 886Cヨブ記には、悪魔が神の許しによって天から火を降らせ、ヨブの羊と若者たちを焼き尽くしたとある(ヨブ記1:16)。したがって、悪魔がそこで自ら行ったことを、終わりの時に反キリストとその追随者たちを通して行うのである。
(Vers. 14.) Et seduxit habitantes terram propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae. Nihil est quod sic seducat simplices quosque, quemadmodum signorum demonstratio.
PL 17, 886C(第14節)「そして彼は、獣の前で行うよう彼に与えられた徴のゆえに、地に住む者たちを惑わした」。徴を示すことほど、素朴な者たちを惑わすものはない。
Ideoque ministri Antichristi propter signorum operationem facile stultorum multitudinem decipient. Dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii, et vixit; videlicet, ut in imaginibus Antichristus adoretur.
PL 17, 886Cそれゆえ反キリストの手下たちは、徴を行うことによって、愚かな者たちの群れを容易に欺くだろう。「地に住む者たちに言って、剣の傷を受けながら生きた獣の像を作らせた」。すなわち、像において反キリストが拝まれるためである。
Quod autem bestiam plagam gladii habuisse dixit, et vixisse, potest fieri ut arte diabolica fingat se Antichristus mori et resurgere, ut hoc facto facilius homines decipiat: quod Simon magus fecisse dicitur.
PL 17, 886D獣が剣の傷を受けながら生きたと彼が言ったことについて、反キリストが悪魔の術によって、自分が死に、また復活するふりをすることは、ありうる。この行いによって人々をいっそう容易に欺くためである。魔術師シモンがそうしたと言われている。
(Vers. 15.) Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae, et ut loquatur imago bestiae. Sed et hoc quosdam magos fecisse audivimus; faciebant quippe per necromanticam artem, ut statuae viderentur moveri, et loqui. Possumus hoc aliter intelligere.
PL 17, 886D(第15節)「そして彼には、獣の像に霊を与え、獣の像が語るようにさせることが与えられた」。我々は、ある魔術師たちもこれを行ったと聞いている。彼らは死霊術によって、像が動き、語るように見せたのである。我々はこれを別の仕方で解することもできる。
Imago speciem habet hominis, sed non est homo: similiter et Antichristus propter operationem virtutum atque signorum putabitur esse Deus, sed hoc falsissimum erit; non enim potest fieri ut homo impiissimus aliquid deitatis in se habeat.
PL 17, 886D像は人の姿を持つが、人ではない。同じように反キリストも、力と徴を行うことのゆえに神だと思われるだろうが、これはまったくの偽りである。極めて不敬虔な人間が、神性の何かを自らのうちに持つことはありえないからである。
Imaginem ergo Antichristi facient, qui eum Deum existimabunt; ministri vero Antichristi spiritum imagini bestiae dabunt, cum eos qui crediderint in Antichristum, Christum blasphemare compellent. Et faciet ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur.
PL 17, 887Aそれゆえ、反キリストの像を作るのは、彼を神と思う者たちである。そして反キリストの手下たちが獣の像に霊を与えるのは、反キリストを信じた者たちに、キリストを冒瀆するよう強いるときである。「そして彼は、獣の像を拝まない者は誰でも殺されるようにする」。
Fideles qui Antichristum adorare noluerint, diversis poenis macerati interficientur; erit namque talis tribulatio, sicut dixit Dominus in Evangelio (Matth. XXIV, 21) , qualis non fuit ab initio, neque fiet, ita ut in errorem inducantur electi, si fieri potest.
PL 17, 887A反キリストを拝もうとしない信徒たちは、さまざまな刑罰で痛めつけられて殺される。主が福音書で言ったとおり(マタイ24:21)、初めからなかったような、これからもないような苦難があり、もし可能なら選ばれた者たちさえ誤りに導かれるほどだからである。
(Vers. 16.) Et faciet omnes pusillos et magnos, et divites et pauperes, et liberos et servos habere characterem in dextera manu, aut in frontibus suis.
PL 17, 887A(第16節)「そして彼は、小さい者も大きい者も、富める者も貧しい者も、自由人も奴隷も、すべての者に、右の手か額に刻印を受けさせる」。
Potest fieri ut sicut nos habemus characterem Christi, id est, crucem, qua signamur; ita habeat Antichristus proprium characterem, quo signentur ii, qui in eum crediderint. Possumus et hoc aliter intelligere.
PL 17, 887B我々がキリストの刻印、すなわち十字架を持ち、それによって印されるように、反キリストも自分自身の刻印を持ち、それによって彼を信じた者たちが印される、ということはありうる。我々はこれを別の仕方で解することもできる。
Discipuli Antichristi laudatores erunt vitiorum, docebunt enim ideo creatum vinum caeterasque divitias, ut homines iis abundanter, et sufficienter uterentur: ideoque fecisse Deum genitalia membra, ut homines feminis miscerentur, et nefas esse ut aliquis a concubitu abstineat: omnia desideria carnalia esse perficienda.
PL 17, 887B反キリストの弟子たちは、悪徳を称賛する者となるだろう。ぶどう酒とその他の富は、人々がそれらを豊かに、十分に用いるために造られたと教えるからである。また神が生殖の肢体を造ったのは、人々が女たちと交わるためであり、誰かが交わりを控えるのは不正であり、肉のあらゆる欲望は満たされねばならないと教える。
Cum autem istam nefandam doctrinam virtutibus affirmaverint, terrenos homines qui proni erunt ad malum magis quam ad bonum, facile decipient.
PL 17, 887B彼らがこの忌まわしい教えを力によって確証するとき、善よりも悪に傾く地上的な人間たちを、容易に欺くだろう。
Saepe vero per manus opera intelliguntur: characterem ergo Antichristi in dextera manu habebunt; quia opera maligna doctrinae Antichristi congruentia exercebunt: habebunt et in fronte, per quam mens saepe discernitur; quia ex pravis operibus, quam pessimas mentes gerant, dignoscetur.
PL 17, 887C手によっては、しばしば行いが解される。それゆえ人々が反キリストの刻印を右の手に持つのは、反キリストの教えに合致する悪い行いをするからである。額にも持つ。額によって精神がしばしば見分けられるが、悪い行いから、彼らがいかに最悪の精神を抱いているかが知られるからである。
(Vers. 17.) Et ne quis possit vendere, aut emere, nisi qui habuerit characterem nominis bestiae, aut numerum nominis ejus.
PL 17, 887C(第17節)「そして、獣の名の刻印、またその名の数を持つ者でなければ、誰も売ることも買うこともできないようにする」。
Scimus humanam vitam non posse subsistere, nisi aut vendant aliquando homines, aut emant; eo itaque Antichristi persecutio erga fideles crudelius grassabitur, quo eis hoc interdictum fuerit, sine quo vivere non poterunt.
PL 17, 887C我々は、人の生が、人々がときに売り、あるいは買うのでなければ成り立たないことを知っている。ゆえに、信徒たちに対する反キリストの迫害は、それなしには生きられないものが彼らに禁じられるぶんだけ、いっそう残酷に荒れ狂うだろう。
Facient autem hoc ministri Antichristi, ut in tempore necessitatis eos, qui christianitatis fidem occulte servare voluerint, deprehendant.
PL 17, 887C反キリストの手下たちがこれを行うのは、窮乏の時に、キリスト教徒であることの信仰をひそかに守ろうとする者たちを捕らえるためである。
(Vers. 18.) Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiae; numerus enim hominis est, et numerus ejus est sexcenti sexaginta sex. De hoc numero multi multa dixerunt, pluraque nomina repererunt, in quorum litteris hic numerus invenitur.
PL 17, 887D(第18節)「ここに知恵がある。理解を持つ者は、獣の数を数えよ。それは人の数だからである。その数は六百六十六である」。この数について多くの者が多くを語り、その文字にこの数が見いだされる多くの名を見つけてきた。
Tamen si aliquod ex iis nominibus Antichristus possideat, praevidere non potuerunt: sed de re tam incerta nihil audeo definire. Quis enim scit, si nomen quod ei a parentibus imponetur, hunc numerum contineat.
PL 17, 887Dしかし、反キリストがそれらの名のどれかを持つことになるかどうかは、彼らには予見できなかった。このように不確かな事柄について、私は何も定めようとは思わない。彼に両親によって付けられる名がこの数を含むかどうか、誰が知っていようか。
Visio IV, Caput XIV
第4の幻 第XIV章PL 17, 888A(Vers. 1.) Et vidi, et ecce Agnus stabat supra montem Sion. Si diligenter textum lectionis sequentis inspiciamus, haec quae de centum quadraginta quatuor millibus dicuntur, ad electos potius, quorum animae in coelesti beatitudine cum Domino exsultant, quam ad eos qui in hac vita laborant, videbimus pertinere.
PL 17, 888A(第1節)「そして私は見た。すると見よ、子羊がシオンの山の上に立っていた」。続く朗読の本文を注意深く辿るなら、十四万四千の者について言われているこれらのことは、この世で労苦している者たちよりも、むしろ、その魂が天の至福の中で主とともに喜び躍っている選ばれた者たちに関わるものと、我々は見いだすであろう。
Agnus itaque Christum demonstrat: Sion autem speculatio interpretatur: per montem vero Sion coelestem patriam intelligere debemus. In monte igitur Sion Agnus visus est, quia in coelesti beatitudine cum sanctis suis Christus consistit.
PL 17, 888Aそれゆえ子羊はキリストを示す。シオンは「見張り」と解釈される。シオンの山によって、我々は天の祖国を解さねばならない。それゆえ、シオンの山に子羊が見られたのは、天の至福の中で、キリストが自らの聖徒たちとともにいるからである。
Et cum illo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. In tertia visione quae hanc praecedit, centum quadraginta quatuor millia ex duodecim tribubus electa, et signo fidei signata fuisse dicuntur.
PL 17, 888A「そして彼とともに十四万四千の者がおり、彼の名と彼の父の名が額に記されていた」。この幻に先立つ第三の幻では、十二部族から選ばれた十四万四千の者が、信仰の印で印されたと言われている。
Illa ergo centum quadraginta quatuor millia, sicut expositio nominum duodecim tribuum demonstrat, ad electos qui in hac vita laborant, pertinent: ista vero centum quadraginta quatuor millia electos, qui in coelesti gloria cum Domino laetantur, significant, sicut textus praesentis lectionis manifeste indicat.
PL 17, 888Bそれゆえ、あの十四万四千の者は、十二部族の名の解釈が示すとおり、この世で労苦している選ばれた者たちに関わる。これに対し、この十四万四千の者は、天の栄光の中で主とともに喜んでいる選ばれた者たちを表す。現在の朗読の本文が明らかに示すとおりである。
Sed cur nomen Patris et Filii tantummodo in frontibus suis eos scriptum habere dicit, et de Spiritu sancto reticuit? Quia videlicet ubicumque Patrem et Filium legimus, intelligere debemus Spiritum sanctum.
PL 17, 888Bだが、なぜ〔ヨハネは〕、彼らが父と子の名だけを額に記されて持っていると言い、聖なる霊については黙したのか。それは、父と子を読むところではどこでも、我々は聖なる霊を解さねばならないからである。
Possumus autem per frontes corda sanctorum intelligere: nomen itaque Patris et Filii et Spiritus sancti in frontibus suis habent scriptum; quia a mentibus eorum amor Dei numquam avelli poterit, sicut avulsus est a cordibus quorumdam angelorum, qui propter superbiam de coelo ceciderunt.
PL 17, 888Bさらに、我々は額によって聖徒たちの心を解することができる。したがって、彼らは父と子と聖なる霊の名を額に記されて持っているのである。神の愛は、彼らの精神からは決して引き離されえないからである。それは、高ぶりのゆえに天から落ちたある天使たちの心からは引き離されたのとは違う。
(Vers. 2.) Et audivi vocem de coelo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni. Saepe per Joannem praesentis vitae fideles demonstrantur: per aquas vero populi designantur.
PL 17, 888C(第2節)「そして私は天から声を聞いた。多くの水の声のようであり、大いなる雷の声のようであった」。しばしばヨハネによって現在の生にある信者たちが示され、水によっては民たちが指される。
Et quia de omnibus gentibus quotidie colliguntur electi, et in coelesti beatitudine collocantur, sancti Dei in terra constituti, qui per Joannem designantur, vocem aquarum multarum assidue audiunt; quia doctrinam sanctorum in coelis consistentium et cordis auribus sentiunt, et virtute qua possunt, eorum actus imitantur.
PL 17, 888Cあらゆる諸国民から選ばれた者たちが日々集められ、天の至福の中に置かれているので、地に置かれた神の聖徒たち――彼らはヨハネによって指される――は、多くの水の声を絶えず聞いている。天にとどまる聖徒たちの教えを心の耳で感じ取り、できる力のかぎり、彼らの行いを倣うからである。
Unde et eadem vox tamquam tonitruum esse dicitur, quod corda audientium terrere solet; terrentur enim, cum ad eorum perfectionem se ascendere non posse considerant. Et vox quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis.
PL 17, 888Cそれゆえ、同じ声が雷のようだとも言われる。雷は聞く者の心を恐れさせるのが常だからである。実に、彼らの完全さにまで自分は登りえないと考えるとき、彼らは恐れるのである。「そして私が聞いた声は、竪琴を奏でる者たちが自分たちの竪琴を奏でる声のようであった」。
Vox citharoedorum valde est dulcis audientibus: et quid dulcius fidelibus, quam memoria sanctorum in coelis commorantium; dum quanta sit eorum gloria mente pertractant, atque ut ad hanc quandoque perveniant, suppliciter exorant?
PL 17, 888D竪琴を奏でる者たちの声は、聞く者にはきわめて甘美である。では、信者たちにとって、天にとどまる聖徒たちの記憶にまさる甘美なものがあろうか。信者たちは、彼らの栄光がどれほどのものかを精神で思いめぐらし、自分もいつかそこに至れるようにと、ひれ伏して祈るのである。
(Vers. 3.) Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra.
PL 17, 888D(第3節)「そして彼らは、座の前、四つの生き物と長老たちの前で、新しい歌のようなものを歌っていた。そして、地から買い取られたこの十四万四千の者たちのほかには、誰もその歌を唱えることができなかった」。
Hic magna obscuritas est; dicit quippe centum quadraginta quatuor millia non fuisse coinquinatos cum mulieribus, virginesque esse; et ideo canticum novum cantare, quod nemo potest dicere, nisi illi soli: scimus autem quosdam ex apostolis atque martyribus uxores habuisse.
PL 17, 889Aここには大きな不明瞭さがある。実に〔ヨハネは〕、十四万四千の者は女たちと汚されておらず、童貞〔virgo〕であると言い、それゆえ新しい歌を歌うのであって、その歌は彼らのほかには誰も唱えることができないと言う。しかるに、使徒たちや殉教者たちの中に妻を持った者がいたことを、我々は知っている。
Numquid ii qui virginitatem corporis servare studuerunt, laudes Deo decantant, et isti in laudibus Dei muti exsistunt?
PL 17, 889Aでは、体のおとめの身を守ろうと努めた者たちは神への賛美を歌い上げ、これらの者たち〔妻を持った者たち〕は神への賛美において黙しているというのか。
Maxime cum sciamus ex utroque sexu parvi meriti homines virginitatem corporis usque ad mortem servasse, sicut sunt infantes et pueri, quos aetas virginitatem amittere non permittit.
PL 17, 889A殊に、男女双方から、功の小さい人々が体のおとめの身を死に至るまで守ってきたことを、我々は知っている。幼児や少年がそうである。その年齢が、彼らにおとめの身を失うことを許さないのである。
Vidimus etiam quosdam aliquibus peccatis obnoxios, virginitatem corporis usque ad mortem servasse, quos credimus per ignem purgatorium esse purgandos, ut in justorum numero quandoque ascribi mereantur.
PL 17, 889A我々はまた、いくつかの罪を負った者たちが、体のおとめの身を死に至るまで守ったのを見た。彼らは浄めの火によって浄められねばならないと我々は信じており、それは、いつか義人たちの数に数え入れられるにふさわしいとされるためである。
Numquid istos tales apostolis et martyribus, quos uxores habuisse Scriptura non tacet, praeferre audebimus; ut illud canticum suavissimum Deo offerant, a quo Petrus ejusque similes alieni exsistant?
PL 17, 889Bこのような者たちを、聖書が妻を持ったことを黙さない使徒たちや殉教者たちよりも優先させる、などと我々はあえてするだろうか。まるで、彼らがあの甘美きわまる歌を神にささげ、ペトロやその同類はそれから遠ざけられているかのように。
Nam sicut est dulcis sanctis visio Dei, sic et laus Dei: et quemadmodum saturari nequeunt visione Dei, ita nec satiari laudibus Dei. Et quanto proximiores sunt secundum meritorum qualitates Domino Deo, tanto et ferventiores in laudibus Dei.
PL 17, 889B実に、聖徒たちにとって神を見ることが甘美であるように、神への賛美もまた甘美である。神を見ることに飽き足りえないのと同じく、神への賛美にも満ち足りえない。そして、功の質に応じて主なる神に近い者ほど、神への賛美においてもいっそう熱烈である。
Quis vero digne considerare potest quam magna pars gloriae sanctis detrahitur, si a laudibus Dei expertes habeantur? Nec ideo hoc dicimus, ut virginitati derogemus, quae magna est virtus, sociaque angelorum; si tamen eam vitio non foedaverint.
PL 17, 889Bでは、神への賛美にあずからない者とみなされるなら、栄光のどれほど大きな部分が聖徒たちから奪われるかを、誰がふさわしく考えうるだろうか。我々がこう言うのは、おとめの身を貶めるためではない。それは大いなる徳であり、天使たちの仲間である。ただし、悪徳によってそれを汚さなかったかぎりにおいてである。
Quis enim perpendere potest quam magnum bonum est integritatem corporis et animae possidere?
PL 17, 889C実に、体と魂の無傷を保つことが、どれほど大きな善であるかを、誰が量りうるだろうか。
Igitur quia haec quae superius de virginibus dicta sunt, de iis solummodo qui virginitatem corporis servaverunt, intelligere non possumus; necesse est ut indagemus, qui sint virgines, et qui illi qui canticum virginum dicere non poterunt.
PL 17, 889Cそれゆえ、上で童貞たちについて言われたことは、体のおとめの身を守った者たちだけについては解することができないので、誰が童貞であり、童貞たちの歌を唱えることのできない者とは誰であるかを、我々は探り出さねばならない。
Nam si superficiem lectionis diligenter attendimus, inveniemus non de solis virginibus, sed de omnibus sanctis animabus haec esse dicta.
PL 17, 889C朗読の表面を注意深く観察するなら、これは童貞たちだけについてではなく、すべての聖なる魂について言われていると、我々は見いだすであろう。
Diximus superius per centum quadraginta quatuor millia sanctorum animas esse designatas, quae in coelesti beatitudine Deum assidue laudare non desinunt: per sedem vero, et quatuor animalia, et seniores ante quos canticum novum cantare dicuntur, fideles in hac vita positi, ex quibus Ecclesia constat, designantur, sicut in secunda Visione diximus.
PL 17, 889C上で我々は、十四万四千の者によって、天の至福の中で神を賛美するのをやめない聖徒たちの魂が指されていると述べた。他方、その前で新しい歌を歌うと言われる座と四つの生き物と長老たちによっては、この生に置かれた信者たち――教会はこの者たちから成る――が指される。第二の幻で我々が述べたとおりである。
Ante sedem ergo, et quatuor animalia, et seniores centum quadraginta quatuor millia canticum novum cantasse dicuntur; novum namque Testamentum canticum novum dicitur, sicut dicit propheta: Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terrae (Esai. XLII, 10) .
PL 17, 889Dそれゆえ、座と四つの生き物と長老たちの前で、十四万四千の者が新しい歌を歌ったと言われる。実に、新約が新しい歌と呼ばれるのは、預言者が言うとおりである。「主に新しい歌を歌え、その賛美は地の果てより」(イザヤ42:10)。
Novum autem Testamentum dicitur, eo quod praecedat aliud, quod vetus vocatur: sive pro eo quod novos populos faciat, cum ex filiis diaboli facit filios Dei.
PL 17, 889D新約と呼ばれるのは、別のものが先行し、それが旧約と呼ばれるからである。あるいは、それが新しい民たちを作り、悪魔の子らから神の子らを作るからである。
Habent et fideles in hac vita positi cantica sua, sed in iis canticis saepe confessio fit peccatorum, saepe pro peccatis deprecatio, saepe commemoratio tormentorum aeternorum: ideoque in fletus saepe cantantes excitant, saepe in laudibus Dei orare solent, saepe ad spem coelestis patriae mentes fidelium elevant: in illo vero cantico spirituum coelestium nihil triste, nihil quod mentem perturbet, resonat; et quanto amplius depromitur, tanto amplius gaudium et laetitiam mentibus cantantium infundit.
PL 17, 890Aこの生に置かれた信者たちにも自分たちの歌がある。だが、それらの歌の中では、しばしば罪の告白がなされ、しばしば罪のための嘆願があり、しばしば永遠の責め苦の想起がある。それゆえ、それらの歌はしばしば歌う者たちを涙へと駆り立て、しばしば〔信者たちは〕神への賛美の中で祈るのを常とし、しばしば〔それらの歌は〕信者たちの精神を天の祖国の望みへと引き上げる。ところが、あの天の霊たちの歌には、悲しいものも、精神を乱すものも、何も響かない。そしてそれは、歌い出されるほどに、歌う者たちの精神にいっそう喜びと楽しみを注ぎ込む。
Sicut igitur novum Testamentum dicitur, quia praecessit vetus: ita et illud canticum spirituum coelestium novum canticum dicitur; quia praecessit aliud quod vetus est illis, qui ad coelestem beatitudinem quotidie transeunt, et novum est ad quod perveniunt.
PL 17, 890Aこうして、先立ったのが旧いものだから新約と言われるように、天の霊たちのあの歌も新しい歌と言われる。それに先立つ別の歌があり、それは日々天の至福へと移る者たちにとっては旧く、彼らが到達するものが新しいからである。
Et hoc canticum ante sedem Dei, id est, in conspectu sedis, cantasse dicuntur; quod enim in conspectu nostro est, indesinenter aspicimus.
PL 17, 890Aそして、この歌を神の座の前で、すなわち座の目の前で歌ったと言われる。我々の目の前にあるものを、我々は絶えず見つめるからである。
In conspectu ergo fidelium, qui per sedem et quatuor animalia et seniores designantur, animae fidelium canticum novum cantasse dicuntur; quia sancti viri in hac terra positi, gloriam sanctorum in coelis commorantium oculis mentis assidue conspiciunt, atque ut ad eorum societatem quandoque perveniant, tota virtute laborant.
PL 17, 890Bそれゆえ、座と四つの生き物と長老たちによって指される信者たちの目の前で、信者たちの魂が新しい歌を歌ったと言われる。この地に置かれた聖なる人々は、天にとどまる聖徒たちの栄光を精神の目で絶えず見つめ、いつか彼らの交わりに至れるよう、全力で労苦するからである。
Et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra: id est, nemo illorum qui per sedem et quatuor animalia et seniores designantur.
PL 17, 890B「そして、地から買い取られたこの十四万四千の者たちのほかには、誰もその歌を唱えることができなかった」。すなわち、座と四つの生き物と長老たちによって指される者たちの、誰も〔唱えることができなかった〕。
Vident namque modo fideles viri in terra positi quasi per speculum et in aenigmate gloriam sanctorum in coelis consistentium, illudque canticum quia ardenter desiderant, quasi audiunt, sed dicere non possunt; quia, oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9) .
PL 17, 890B実に、地に置かれた信者たちは、今は鏡によって、謎の中で、天にとどまる聖徒たちの栄光を見ており、またあの歌を熱烈に望むので、いわば聞いてはいるが、唱えることはできない。「目は見ず、耳は聞かず、人の心に上りもしなかったこと、神が自らを愛する者たちのために備えたこと」(一コリント2:9)だからである。
Qui de terra empti esse dicuntur; empti sunt quippe in terra positi pretioso sanguine Christi. Sed melius est ut per emptionem assumptionem intelligamus; assumpti sunt enim de terra, et in coelesti beatitudine collocati.
PL 17, 890C「地から買い取られた」と言われる者たち。実に、地に置かれた彼らは、キリストの尊い血によって買い取られた。だが、買い取りによって引き上げを解するほうがよい。実に彼らは地から引き上げられ、天の至福の中に置かれたのである。
(Vers. 4.) Ii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim sunt. Hic rursum oritur quaestio; nam si in illa beatitudine diversi ordines sunt, ut sunt apostoli, martyres, confessores, et virgines; quomodo omnes sanctorum animae virgines esse dicuntur, et in tantum virgines, ut cum mulieribus coinquinatae non fuisse dicantur?
PL 17, 890C(第4節)「彼らは女たちと汚されなかった者たちである。実に彼らは童貞である」。ここでまた問いが生じる。あの至福の中に、使徒、殉教者、告白者、童貞といった異なる品位があるならば、なぜ聖徒たちの魂がすべて童貞と言われ、しかも女たちと汚されなかったとまで言われるのか。
Et si verum est, quod Dominus dicit (immo verum est, quia non potest fieri ut Deus mentiatur (Matth. V, 28) : Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam maechatus est eam in corde suo ), quomodo omnes sanctorum animae in toto spatio vitae praesentis ab inquinatione mulierum mundae esse potuerunt?
PL 17, 890Dもし主が言うことが真実であるなら(いや、神が偽ることはありえないのだから、真実である(マタイ5:28)。「女を見て、これを欲する者は、すでに心の中でその女と姦淫を犯した」)、聖徒たちの魂がすべて、現在の生の全期間にわたって、女たちによる汚れから清くあることなど、どうしてできたであろうか。
Quaerendum ergo nobis est quomodo hoc intelligendum sit; multi quippe fuerunt ante baptismum adulteri et fornicatores, sed in Christum credentes, atque de peccatis suis poenitentiam agentes, fontemque baptismatis expetentes, quidquid in eis sordidum fuit, per Spiritus sancti gratiam aquis baptismatis deletum est: qui in bono quod in eodem baptismate promiserunt, usque in finem vitae perseverantes, veniente Domino, ut eos per mortem ab hac terrena habitatione subtraheret, eorum animae virgines, id est, integrae, et ab omni corruptione vitiorum mundae inventae sunt.
PL 17, 890Dそれゆえ、これをどう解すべきかを、我々は問わねばならない。実に、洗礼の前には姦通者や淫行者であった者が多くいたが、キリストを信じ、自らの罪について悔い改めを行い、洗礼の泉を求めたとき、彼らの内にあった汚れは何であれ、聖なる霊の恩寵によって洗礼の水で消し去られた。彼らがその同じ洗礼で約束した善に生の終わりまで堅く留まり、主が来て、死によって彼らをこの地上の住まいから取り去ったとき、彼らの魂は童貞、すなわち無傷であり、あらゆる悪徳の腐敗から清いものと見いだされたのである。
Istorum ergo animae jure virgines vocantur; quia eorum omnis corruptio aquis baptismatis, bonisque operibus deleta est.
PL 17, 891Aそれゆえ、これらの者の魂は、当然のこととして童貞と呼ばれる。彼らのあらゆる腐敗は、洗礼の水と善い行いによって消し去られたからである。
Fuerunt etiam multi, qui post baptismum multa scelera commiserunt, sed cum per poenitentiam et lacrymas atque per misericordiam, caeterisque bonis operibus malum quod gesserunt, delere studuerint, et in bono proposito perseveraverint, Domino veniente, eorum animae virgines repertae sunt; quia quidquid in eis fuit reprobum, charitatis remediis est purgatum.
PL 17, 891Aまた、洗礼ののちに多くの悪事を犯した者も多くいた。だが、悔い改めと涙により、また慈しみとその他の善い行いにより、自らの行った悪を消し去ろうと努め、善い志に堅く留まったので、主が来たとき、彼らの魂は童貞と認められた。彼らの内にあった捨てられるべきものは何であれ、愛の治療によって浄められたからである。
Fuerunt et conjugati, qui Deum tota virtute dilexerunt, atque in virtutibus vitam ducere studuerunt. Istorum igitur animae recte virgines vocantur; quia si quas sordes ex conjunctione feminarum traxerunt (Gen. II, 24) , bonis operibus deletum est. Similiter de caeteris ordinibus intelligendum est.
PL 17, 891B結婚した者たちの中にも、全力で神を愛し、徳のうちに生を送ろうと努めた者がいた。それゆえ、これらの者の魂が童貞と呼ばれるのは正しい。女たちとの結びつきから何らかの汚れを引き受けたとしても(創世記2:24)、善い行いによって消し去られたからである。その他の身分についても、同様に解さねばならない。
Possumus etiam per mulieres corpora sanctorum intelligere, per viros autem animas; quia sicut vir et mulier una caro vocantur, ita corpus et anima unus homo: et quemadmodum femina inferior est viro, ideoque necesse est ut a viro regatur, ejusque dominationem perferat; ita corpus multo inferius est quam anima, et ideo necesse est ut a spiritu regatur atque dometur, ejusque desideria frangantur.
PL 17, 891Bまた、女たちによって聖徒たちの体を、男たちによって魂を解することもできる。男と女が一つの肉と呼ばれるように、体と魂は一人の人間だからである。そして、女が男より劣り、それゆえ男に治められ、その支配を耐え忍ばねばならないように、体は魂よりはるかに劣り、それゆえ霊に治められ、抑えられ、その欲求が砕かれねばならない。
Quod quia sancti facere studuerunt, non sunt coinquinati cum mulieribus; quia ex conjunctione corporum nullas sordes traxerunt, ex quibus Deum nimis offenderent. Ii sequuntur Agnum quocumque abierit. Quo vadit, qui omnia implet, et totus ubique est?
PL 17, 891C聖徒たちはこれを行おうと努めたので、女たちと汚されなかった。体の結びつきから、神を甚だしく怒らせるような汚れを何も引き受けなかったからである。「彼らは、子羊が行くところはどこへでもついて行く」。万物を満たし、全体として至るところにいる者は、どこへ行くのか。
Sed quemadmodum vadat, Apostolus docet dicens: Cui vult miseretur et quem vult, indurat (Rom. IX, 18) . Vadit itaque Deus miserendo quibusdam, et a quibusdam misericordiam suam auferendo.
PL 17, 891Cだが、どのように行くのかは、使徒が教えて、こう言っている。「彼は、望む者を憐れみ、望む者を頑なにする」(ローマ9:18)。それゆえ神は、ある者たちを憐れむことにより、またある者たちから自らの慈しみを取り去ることにより、行くのである。
Sequuntur vero sancti, quia quibus ille misericordiam suam largitur, largiuntur et illi; et a quibus abscidit, abscidunt et illi.
PL 17, 891C聖徒たちが従うというのは、彼が自らの慈しみを与える者たちに、彼らもまた与え、彼が切り離す者たちを、彼らもまた切り離すからである。
Hoc de electis in terra positis intelligere non possumus; saepe enim miserentur quibus Deus non miseretur, sicut Samuel qui lugebat Saul (I Reg. XV, 35) , quem Deus projecerat a facie sua: quosdam etiam sancti damnare volunt, quibus Deus miseretur, sicut Jonas, qui cupiebat ut Ninivitae delerentur, quos Deus salvare decreverat.
PL 17, 891Cこれを、地に置かれた選ばれた者たちについて解することはできない。実際、神が憐れまない者たちを憐れむことがしばしばある。神が自らの顔の前から投げ捨てたサウルのために嘆いたサムエルのようにである(サムエル記上15:35)。また、神が憐れむ者たちを、聖徒たちが断罪しようとすることもある。神が救おうと決めていたニネベの人々が滅ぼされることを望んだヨナのようにである。
Ii empti sunt ex omnibus primitiae Deo et Agno (Joan. IV, 3) . In Lege praeceptum est ut primitiae frugum offerrentur Deo (Exod. XXII, 29) : per primitias frugum, electi designantur; nam sicut ex multitudine fructuum parvae primitiae Deo offerebantur, ita et ex multitudine populorum parvus numerus electorum eligitur, qui ab angelis Deo in templo gloriae coelestis offertur, sicut Dominus dicit in Evangelio: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XXII, 14) .
PL 17, 891D「彼らは、すべての者の中から、神と子羊への初穂として買い取られた」(ヨハネ4:3)〔引かれた句は黙示録14:4〕。律法において、作物の初穂を神に献げるよう命じられている(出エジプト記22:29)。作物の初穂によって、選ばれた者たちが指される。多くの実りの中から小さな初穂が神に献げられたように、多くの民たちの中からも、小さな数の選ばれた者たちが選ばれ、天使たちによって、天の栄光の神殿で神に献げられるからである。主が福音書の中で言うとおりである。「実に多くの者が招かれたが、選ばれた者は少ない」(マタイ22:14)。
Sancti ergo primitiarum more ex hominibus sunt assumpti, et in coelesti beatitudine collocati.
PL 17, 892Aそれゆえ聖徒たちは、初穂のように人間の中から取り上げられ、天の至福の中に置かれた。
(Vers. 5.) Et in ore eorum non est inventum mendacium. Valde difficile esse videtur, quod dicitur; sunt quippe quaedam mendacia valde gravia, sunt alia quae inter levia peccata deputanda sunt, a quibus nostris temporibus nescio si aliquis omni tempore vitae suae abstinere possit, nisi fuerit infans, qui loqui ignorat.
PL 17, 892A(第5節)「そして彼らの口には偽りが見いだされなかった」。言われていることは、非常に難しいと思われる。実に、非常に重い偽りもあれば、軽い罪の中に数えられるべき別の偽りもあり、後者を、今の時代に、話すことを知らない幼児でないかぎり、生涯のあらゆる時にわたって控えることのできる者がいるかどうか、私は知らない。
Non itaque de omnibus mendaciis hoc dictum esse mihi videtur: sed est mendacium valde gravissimum, cum mentimur ea, quae in baptismate promisimus.
PL 17, 892Aそれゆえ、これはすべての偽りについて言われたのではないと、私には思われる。最も重大な偽りとは、洗礼で我々が約束したことについて偽ることである。
Hoc ergo mendacium in ore sanctorum non est inventum; quia hoc quod in baptismate promiserunt, usque in finem vitae servare studuerunt.
PL 17, 892Aそれゆえ、この偽りが聖徒たちの口には見いだされなかったのは、彼らが洗礼で約束したことを、生の終わりまで守ろうと努めたからである。
Et si fuerunt aliqui qui post baptismum multa peccata commiserunt, tamen in ore eorum non est inventum mendacium; quia per poenitentiam, charitatisque opera malum quod gesserunt, ante mortem delere studuerunt: Sine macula enim sunt.
PL 17, 892A洗礼ののちに多くの罪を犯した者がいたとしても、彼らの口には偽りが見いだされなかった。悔い改めと愛のわざによって、自らの行った悪を、死の前に消し去ろうと努めたからである。「実に彼らは汚れのない者である」。
Et hic satis aperte demonstrat, ea quae in hac lectione continentur, non ad fideles qui in hac vita laborant, sed ad eos qui in coelestibus sedibus requiescunt, pertinere.
PL 17, 892Bまたここは、この朗読に含まれていることが、この生で労苦している信者たちにではなく、天の座で憩っている者たちに関わることを、十分に明らかに示している。
Quis enim in hac vita positus, sine macula esse potest? cum idem Joannes dicat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8) .
PL 17, 892B実に、この生に置かれた者で、汚れのない者でありうる者が誰かいるだろうか。同じヨハネが言うのに。「もし我々が、罪を持たないと言うなら、我々は自らを欺いており、真理は我々の内にない」(一ヨハネ1:8)。
Animae vero sanctorum sine macula sunt; quia si quas sordes ex mundana habitatione contraxerunt, aut per poenitentiam et lacrymas, charitatisque opera, aut per flagella, aut certe post mortem igne purgatorio deletae sunt.
PL 17, 892B聖徒たちの魂が汚れのない者であるのは、この世の住まいから何らかの汚れを受けたとしても、それが悔い改めと涙、愛のわざによって、あるいは鞭打ちによって、あるいは少なくとも死後に浄めの火によって、消し去られたからである。
Dixi quod sensi. Quod si quis textum hujus lectionis ad praesentem Ecclesiam transferre voluerit, et per centum quadraginta quatuor millia, aut praedicatores, aut caeteros justos in hac adhuc vita degentes; per novum vero canticum quod nemo nisi ipsi soli dicere poterant, Evangelium designatum esse censuerit; perpendat sanctum Evangelium non solum ab electis, verum et a reprobis saepe praedicari, de quibus Dominum in Evangelio dixisse credimus: Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia multa ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?
PL 17, 892C私は思うところを述べた。だが、もし誰かがこの朗読の本文を現在の教会に移そうとし、十四万四千の者によって、宣教者たちか、なおこの生に過ごしているその他の義人たちを、また新しい歌――彼ら自身のほかには誰も唱えることができなかった――によって、福音が指されていると判断するなら、その者は考えるがよい。聖なる福音は、選ばれた者たちによってだけでなく、捨てられた者たちによってもしばしば宣べ伝えられる。そして彼らについて、主は福音書の中でこう言ったと我々は信じている。「多くの者が、その日、私に言うであろう。『主よ、主よ、我々は汝の名によって預言し、汝の名によって多くの悪霊を追い出し、汝の名によって多くの力あるわざを行ったではないか』」。
Et tunc confitebor illis: Amen dico vobis, nescio vos. Discedite a me, omnes operarii iniquitatis (Matth. VII, 22) .
PL 17, 892C「そのとき、私は彼らに公然と告げる。『アーメン、私は汝らに言う、私は汝らを知らない。私から離れ去れ、不法を働くすべての者よ』」(マタイ7:22)。
De talibus etiam Paulus apostolus loquitur, dicens: Sunt qui per contentionem Christum annuntiant, non sincere, existimantes se pressuram suscitare vinculis meis (Philip. I, 17) .
PL 17, 892D使徒パウロもこのような者たちについて語って言う。「争いによってキリストを告げ知らせる者たちがいる。純粋な心からではなく、私の鎖に苦難を加えようと考えている」(フィリピ1:17)。
Si quis autem seriem lectionis hujus ad praesentis temporis virgines pertinere sanxerit, ad eos videlicet quos amor Dei ad integritatis custodiam, adjunctis caeteris bonis operibus, quotidie impellit, sanum mihi in hoc videtur possidere sensum: sed animadvertere debet non posse huic sensui convenire, ut per canticum novum in hoc loco Evangelium intelligat; sed potius gaudium spiritale, quod eis ex custodia virginitatis accrescit.
PL 17, 892Dだが、もし誰かがこの朗読の連なりを、現在の時の童貞たち、すなわち、神の愛が日々、他の善い行いを加えて、無傷の保持へと駆り立てる者たちに関わるものと定めるなら、その者はこの点で健全な意味を保っていると私には思われる。しかしその者は、この箇所で新しい歌によって福音を解することはこの意味に合いえず、むしろ、彼らにおとめの身の保持から増し加わる霊的な喜びを解すべきであることに、気づかねばならない。
Nullus igitur canticum novum dicere potest, nisi illi soli; quia gaudium virginitatis nullus habere praevalet, nisi soli qui hanc caeteris bonis operibus exornatam quotidie Deo offerre consuescunt.
PL 17, 893Aそれゆえ、これらの者のほかには誰も新しい歌を唱えることができない。おとめの身の喜びは、これを他の善い行いで飾り、日々神にささげるのを常とする者のほかには、誰も持ちえないからである。
Similiter et qui hanc sententiam eis aptare voluerit, qui cum virginitatis palma ad coelestia regna jam conscendere meruerunt, a recto intellectu non discrepat: sed sciat non convenire huic sensui, ut per novum canticum, aliquod canticum quod voce, lingua, labiis componi potest, intelligat: sed potius virginitatis praemium, quod a Domino aeternaliter percipere merentur.
PL 17, 893A同じく、この見解を、おとめの身のヤシ〔palma。勝利の印〕を携えて既に天の国へ登るにふさわしいとされた者たちに当てはめようとする者も、正しい理解から外れてはいない。ただしその者は、新しい歌によって、声、舌、唇で作られうる何らかの歌を解することはこの意味に合わず、むしろ、彼らが主から永遠に受けるにふさわしいとされるおとめの身の報いを解すべきことを、知るがよい。
Hocque canticum nullus, nisi illi soli, dicere potest; quia virginitatis praemium nullus percipit, nisi qui hanc in saeculo positi, intemerata mente pro Christi amore servare studuerint.
PL 17, 893Aこの歌は、これらの者のほかには誰も唱えることができない。おとめの身の報いは、世に置かれながら、無垢の精神でキリストへの愛のためにこれを守ろうと努めた者のほかには、誰も受けないからである。
De talibus propheta Esaias loquitur, dicens: Haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit (Esai. LVI, 4 et seq.) .
PL 17, 893A預言者イザヤはこのような者たちについて語って言う。「主は宦官たちにこう言う。『私の安息日を守り、私が望んだことを選び、私の契約を保つ者には、私は私の家の中、私の城壁の中に場所を与え、息子たち娘たちにまさる名を与える。私は彼らに、滅びることのない永遠の名を与える』」(イザヤ56:4以下)。
(Vers. 6.) Et vidi alterum angelum volantem per medium coelum, habentem Evangelium aeternum; ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum, dicentem voce magna.
PL 17, 893B(第6節)「そして私は、もう一人の天使が天の中ほどを飛ぶのを見た。彼は永遠の福音を持ち、地に座す者たち、またあらゆる国民、部族、言語、民に福音を告げるために、大声で言った」。
Iterum universa breviter comprehendit; nam sicut superius cum mala Antichristi narrare vellet, ab adventu Christi inchoavit, persecutionesque quas Ecclesia a diabolo passa est, prius narrans ad Antichristum pervenit: ita et hic diem judicii describere cupiens, ab adventu Christi inchoat, atque sub specie trium angelorum cuncta breviter replicans, ad diem judicii pervenit.
PL 17, 893B〔ヨハネは〕再び全体を手短に包括する。上で反キリストの悪を語ろうとしたとき、キリストの到来から始め、教会が悪魔から受けた迫害を先に語って反キリストに至ったように、ここでも審判の日を描こうと望んで、キリストの到来から始め、三人の天使の姿のもとに万事を手短に繰り返して、審判の日に至るのである。
Iste quippe angelus Christum et apostolos ejus, caeterosque Christi praedicatores significat. Qui Evangelium aeternum habuisse dicitur; quia doctrina Evangelii a Christo, apostolis, caeterisque praedicatoribus data est, quam gentibus praedicarent.
PL 17, 893Cこの天使は、キリストとその使徒たち、そしてキリストのその他の宣教者たちを表す。彼が永遠の福音を持っていたと言われるのは、福音の教えが、キリスト、使徒たち、その他の宣教者たちによって与えられ、彼らがそれを諸国民に宣べ伝えるはずだったからである。
Quod Evangelium aeternum esse dicitur, quia aeternitatem praestat omnibus facientibus illud.
PL 17, 893Cこの福音が永遠と言われるのは、それを行うすべての者に永遠を与えるからである。
Quod etiam super terram sedentibus praedicatum esse dicitur; gentes namque quibus Evangelium praedicatum est, nihil aliud quam terram quaerebant, totamque requiem suam in terra posuerant. Quid autem iste angelus praedicet, audiamus.
PL 17, 893Cまた、地に座す者たちに宣べ伝えられたと言われるのは、福音が宣べ伝えられた諸国民が、地のほか何も求めず、安らぎのすべてを地に置いていたからである。さて、この天使が何を宣べ伝えるか、聞こう。
(Vers. 7.) Timete Dominum, et date illi honorem; quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit coelum et terram, mare et fontes aquarum.
PL 17, 893C(第7節)「主を畏れよ、そして彼に栄誉を与えよ。彼の審判の時が来たからである。そして、天と地、海と水の泉を造った者を拝め」。
Convenienter timorem Domini primo posuit, et postea honorem; timor etenim Domini ad poenitentiam impellit hominem: poenitentia vero ad bona opera agenda eum provocat.
PL 17, 893D〔ヨハネが〕主への畏れをまず置き、その後に栄誉を置いたのは、ふさわしいことである。主への畏れは人を悔い改めへと駆り立て、悔い改めは人を、善い行いを行うよう促すからである。
Honorem itaque Deo deferimus, cum bona opera agimus, sicut ipse Dominus dicit: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16) . Hora vero judicii ex tunc incoepit, ex quo Evangelium praedicari coepit.
PL 17, 893D我々が神に栄誉を捧げるのは、善い行いを行うときである。主自身が言うとおりである。「人々が汝らの善い行いを見て、天にいる汝らの父に栄光を帰すように」(マタイ5:16)。審判の時は、福音が宣べ伝えられ始めたときから、すでに始まっている。
Illi igitur acriter in die judicii judicabuntur, qui verbum Evangelii audientes, illudque spernentes, fidem Christi suscipere noluerunt.
PL 17, 893Dそれゆえ、審判の日に厳しく裁かれるのは、福音の言葉を聞きながら、それを退け、キリストの信仰を受け入れようとしなかった者たちである。
Similiter et illi qui susceperunt quidem fidem Christi, sed eam operibus implere noluerunt; cui enim plus committitur, plus ab eo exigetur. De illis autem qui verbum Dei non audierunt, Dominus dicit in Evangelio: Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18) .
PL 17, 894A同じく、キリストの信仰を確かに受けたが、それを行いによって満たそうとしなかった者たちもそうである。多く委ねられた者からは、より多く求められるからである。他方、神の言葉を聞かなかった者たちについては、主が福音書の中で言う。「信じない者は、すでに裁かれている」(ヨハネ3:18)。
(Vers. 8.) Et adorate eum, qui fecit coelum et terram, et mare et fontes aquarum, id est, relinquite idola surda, muta, et caeca, et adorate eum qui cuncta fecit ex nihilo. Et alius angelus prosecutus est, dicens.
PL 17, 894A(第8節)「そして、天と地、海と水の泉を造った者を拝め」、すなわち、聞こえず、物言わず、見えない偶像を捨て、万物を無から造った者を拝め。「そして別の天使が続いて言った」。
Alius angelus doctores Ecclesiae, qui finitis persecutionibus, Ecclesiam Dei gubernaverunt, designat. Cecidit, cecidit Babylon magna. Per Babylonem, sicut superius diximus, civitas diaboli designatur, quae ex omnibus impiis constat.
PL 17, 894A別の天使は、迫害が終わってから神の教会を治めた教会の教師たちを指す。「倒れた、倒れた、大いなるバビロンは」。バビロンによっては、上で述べたとおり、悪魔の都が指され、それはすべての不敬虔な者から成る。
Ceciderat autem, quia omnis cultura daemonum per fidem Christi deleta fuerat. Et bis cecidisse dicitur; quia ex parte persecutorum, et ex parte culturae diabolicae ceciderat. Quae a vino irae suae potavit omnes gentes.
PL 17, 894Aバビロンが倒れていたのは、悪霊たちへのあらゆる崇拝が、キリストの信仰によって消し去られていたからである。また、二度倒れたと言われるのは、迫害者の側と、悪魔的な崇拝の側とから倒れていたからである。「彼女は、自らの怒りのぶどう酒から、すべての諸国民に飲ませた」。
Vinum irae errores sunt gentilium, quibus Deum ad iracundiam provocaverunt: sed cum Babylon nihil sit aliud quam omnes gentes, id est, omnes reprobi, quomodo omnes gentes a vino irae suae potavit?
PL 17, 894B怒りのぶどう酒とは異邦人の迷いであり、それによって彼らは神を怒りへと挑発した。だが、バビロンとはすべての諸国民、すなわちすべての捨てられた者たちにほかならないのに、どうして、すべての諸国民に自らの怒りのぶどう酒から飲ませたと言えるのか。
Verum cum unus alterum docuit, et ille tertium, et tertius quartum, et ita in omnes homines error diabolicus transiit, utique Babylon omnes gentes vino irae Dei potavit.
PL 17, 894Bだが、一人が他の一人を教え、その者が第三の者を、第三の者が第四の者を教え、こうして悪魔的な迷いがすべての人間に及んだのであり、確かにバビロンは、神の怒りのぶどう酒をすべての諸国民に飲ませたのである。
(Vers. 9, 10.) Et angelus tertius secutus est illos, dicens voce magna: Si quis adoraverit bestiam et imaginem ejus, et acceperit characterem ejus in fronte sua, aut in manu sua; et hic bibet de vino irae Dei, quod mixtum est mero in calice ipsius.
PL 17, 894B(第9・10節)「そして第三の天使が彼らに続き、大声で言った。『もし誰かが獣とその像を拝み、その刻印を額に、あるいは手に受けるなら、その者もまた神の怒りのぶどう酒を飲む。それは、神の杯の中で、混ぜ物のない酒に混ぜられている』」。
Angelus tertius praedicatores sunt, qui temporibus Antichristi futuri sunt; praedicabunt enim ut nullus Antichristum adoret, neque ad ejus pessimam doctrinam aures cordis accommodet, neque opera ejus imitetur: quod si quis fecerit, perpetua poena eum esse damnandum testabuntur.
PL 17, 894C第三の天使とは、反キリストの時代に現れる宣教者たちである。彼らは、誰も反キリストを拝まず、その最悪の教えに心の耳を傾けず、その行いを倣わないように宣べ伝える。もし誰かがそうするなら、その者は永遠の刑罰で罰せられるべきだと、彼らは証言するであろう。
Per vinum irae Dei damnatio ultima, quae in die judicii impiis irrogabitur, designatur: merum autem purum dicimus. Per merum igitur justitia Dei designatur, per calicem vero judicium Dei accipere possumus.
PL 17, 894C神の怒りのぶどう酒によっては、審判の日に不敬虔な者たちに科される最後の断罪が指される。我々は merum〔混ぜ物のない酒〕を、純粋なものと言う。それゆえ、混ぜ物のない酒によって神の正義が指され、杯によっては神の審判を解することができる。
Vinum itaque mixtum est mero in calice Dei; quia damnatio ultima, qua impii damnabuntur, mixta erit cum justitia in calice Dei, id est, in judicio Dei; quia justissimo Dei judicio perficietur.
PL 17, 894Cしたがって、ぶどう酒が神の杯の中で混ぜ物のない酒に混ぜられているのは、不敬虔な者たちが断罪される最後の断罪が、神の杯の中、すなわち神の審判において、正義と混ざり合うからである。それは、神のこの上なく正しい審判によって成し遂げられるからである。
Bibent igitur impii vinum irae Dei, cum illis dicetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo, et angelis ejus (Matth. XXV, 41) .
PL 17, 894Cそれゆえ、不敬虔な者たちが神の怒りのぶどう酒を飲むのは、彼らにこう言われるときである。「呪われた者どもよ、悪魔とその使いたちのために備えられた永遠の火に入れ」(マタイ25:41)。
(Vers. 11) . Et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et in conspectu Agni: et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendet. Ignis exurit, sulphur autem fetorem pessimum de se emittit.
PL 17, 894D(第11節)「そして彼は火と硫黄によって、聖なる天使たちの前、子羊の前で苦しめられる。そして彼らの責め苦の煙は、世々限りなく立ち上る」。火は焼き尽くし、硫黄はそれ自身から最悪の悪臭を放つ。
Igne autem corporaliter cruciabuntur, qui ignem vitiorum in se exstinguere noluerunt: fetore sulphuris torquebuntur, quibus dulcis fuit fetor luxuriae.
PL 17, 894D火によって体において苦しめられるのは、悪徳の火を自らの内で消そうとしなかった者たちである。硫黄の悪臭によって苛まれるのは、放縦の悪臭が甘美であった者たちである。
In conspectu angelorum sanctorum cruciabuntur, et in conspectu Agni, videlicet ut in eorum conspectu crucientur, in quorum conspectu non timuerunt multa mala perpetrare.
PL 17, 894D聖なる天使たちの前、子羊の前で苦しめられるというのは、すなわち、彼らは、その目の前で多くの悪を行うことを恐れなかった、まさにその者たち〔天使たちと子羊〕の目の前で苦しめられるということである。
Nec habebunt requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam et imaginem ejus, et si qui acceperint characterem nominis ejus. Cur neque in die, neque in nocte reprobos habere dicit requiem, cum electi aeternum diem possessuri sint; reprobi vero perpetuam noctem? Sed more humano locutus est.
PL 17, 895A「獣とその像を拝んだ者、またその名の刻印を受けた者があれば、その者たちには昼も夜も安息がない」。なぜ〔ヨハネは〕、昼にも夜にも、捨てられた者たちに安息がないと言うのか。選ばれた者たちは永遠の昼を所有し、捨てられた者たちは永遠の夜を所有するというのに。だが、〔ヨハネは〕人間の言い方で語ったのである。
(Vers. 12, 13.) Haec est patientia sanctorum, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu: id est, talis est patientia sanctorum, et talem fructum affert, qualis in sequentibus demonstratur.
PL 17, 895A(第12・13節)「聖徒たちの忍耐とはこれである。彼らは神の戒めとイエスの信仰を守る」、すなわち、聖徒たちの忍耐はこのようなものであり、後に示されるような実を結ぶ。
Et audivi vocem de coelo dicentem mihi: Scribe, beati mortui qui in Domino moriuntur. Talis est igitur patientia sanctorum, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu, ut sint beati in perpetuum. Sed quid est quod dicit: Beati mortui, qui in Domino moriuntur?
PL 17, 895A「そして私は天から、私に言う声を聞いた。『書け、主において死ぬ死者たちは幸いである』」。聖徒たちの忍耐は、神の戒めとイエスの信仰を守る彼らが、永遠に幸いであるようなものである。だが、「主において死ぬ死者たちは幸いである」と言うのは、どういうことか。
Quis enim mortuus mori potest? Nullus procul dnbio mortuus mori potest, nisi prius animam recipiat, ut iterum mori possit.
PL 17, 895B実に、死んだ者がどうして死ねるだろうか。疑いなく〔底本は dnbio。dubio と読む〕、死者が死ぬことができるのは、まず魂を受け戻し、再び死ぬことができる場合のほかにはない。
Sed illi sunt beati, et illi in Domino moriuntur, qui prius moriuntur saeculo, postea carne: qui prius veterem hominem, id est, omnes nequitias et spiritales et carnales in se exstinguunt, ut possint dicere cum Apostolo: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 16) .
PL 17, 895Bむしろ、幸いな者たち、主において死ぬ者たちとは、まず世に対して死に、のちに肉において死ぬ者たちである。彼らはまず古き人、すなわち霊的な邪悪も肉的な邪悪もすべて自らの内で消し去るので、使徒とともに言うことができる。「私にとって世界は十字架につけられ、私も世界に対して十字架につけられている」(ガラテヤ6:16)〔引かれた句はガラテヤ6:14〕。
Illi namque in Domino moriuntur, de quibus Dominus dicit in Evangelio: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13) .
PL 17, 895B実に、主において死ぬのは、主が福音書の中で語る者たちである。「終わりまで堅く耐え忍ぶ者、その者は救われる」(マタイ24:13)。
Amodo jam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Amodo, id est, a tempore mortis suae requiescent sancti a laboribus suis. Opera enim illorum sequuntur illos. Quomodo sequuntur?
PL 17, 895B「今からのち、霊は言う、彼らが自らの労苦から憩うようにと」。今からのちとは、すなわち自らの死の時から、聖徒たちは自らの労苦から憩う。「実に彼らの行いは彼らに従う」。どのように従うのか。
Nonne Cornelium opera sua praecesserant, cui ab angelo dictum est; Orationes tuae et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei (Act. X, 4) ?
PL 17, 895Bコルネリウスには、その行いが先に立ったではないか。天使は彼に言った。「汝の祈りと汝の施しは、神の前で覚えられた」(使徒言行録10:4)。
Sed sequi pro comitari posuit; nam et exercitus qui regem comitatur, eum sequi dicitur; cum alii praecedant, alii sequantur, alii ad dexteram, sive sinistram incedant. Opera igitur sanctorum sequuntur illos; quia merces operum illorum comitatur illos in perpetuum.
PL 17, 895Cだが〔ヨハネは〕「従う」を「伴う」の意味で用いたのである。実に、王に伴う軍勢も、王に従うと言われる。ある者は先に行き、ある者は後に続き、ある者は右や左に進むのであるが。それゆえ、聖徒たちの行いは彼らに従う。彼らの行いの報いが、永遠に彼らに伴うからである。
Possumus et hoc de illis spiritaliter intelligere, qui temporibus Antichristi pro nomine Domini nostri Jesu Christi interficiendi sunt; beati quippe erunt illi, et in Domino morientur, qui pro fide Domini nostri Jesu Christi morientur.
PL 17, 895C我々はこれを、反キリストの時代に、我々の主イエス・キリストの名のために殺される者たちについて、霊的に解することもできる。実に、我々の主イエス・キリストの信仰のために死ぬ者たちは幸いであり、主において死ぬであろう。
Nunc quia poenam illorum, qui in Antichristum credituri sunt, narravit, beatitudinemque illorum, qui in fide Christi perseveraverint usque in finem, breviter comprehendit; consequens est ut diem judicii describat, in quo haec cuncta complebuntur.
PL 17, 895Cさて、反キリストを信じようとする者たちの刑罰を語り、また終わりまでキリストの信仰に堅く留まった者たちの至福を手短に包括したので、〔ヨハネが〕審判の日を描くことが次に続く。その日に、これらすべてが成就されるからである。
(Vers. 14-19.) Et vidi, et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam.
PL 17, 895D(第14–19節)「そして私は見た。すると見よ、白い雲があり、その雲の上に、人の子に似た者が座っていた。頭に金の冠を持ち、手に鋭い鎌を持っていた」。
Et alter angelus exiit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem, dicens: Mitte falcem tuam, et mete; quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terrae. Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et messuit terram.
PL 17, 895D「そして別の天使が神殿から出て来て、雲の上に座す者に向かって大声で叫んで言った。『汝の鎌を送り、刈れ。刈る時が来た。地の収穫が乾ききったからである』。そして雲の上に座していた者は、自らの鎌を地に送り、地を刈った」。
Et alius angelus exivit de templo, quod est in coelo, habens et ipse falcem acutam. Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem, et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae sunt uvae ejus.
PL 17, 896A「そして別の天使が、天にある神殿から出て来た。彼もまた鋭い鎌を持っていた。そして別の天使が祭壇から出て来た。彼は火を支配する権能を持ち、鋭い鎌を持つ者に向かって大声で叫んで言った。『汝の鋭い鎌を送り、地のブドウの房を摘み取れ。その実が熟したからである』」。
Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum. Totam pene sententiam posui, ut undique circumspecta ejus anfractus apertius videantur.
PL 17, 896A「そして天使は自らの鋭い鎌を地に送り、地のブドウ畑を収穫し、神の怒りの大いなる酒ぶねに投げ入れた」。私は〔幻の〕文言をほぼ全部掲げた。あらゆる側面から見渡すことで、その曲がりくねりがより明らかに見えるようにするためである。
Uterque namque iste angelus Christum significat: similiter et duae falces unam significationem habent; designant enim illum ignem, quo universus mundus delendus est; quia sicut primo tempore mundus per aquam deletus est, ita et in fine temporum per ignem delebitur.
PL 17, 896A実に、この二人の天使はどちらもキリストを表す。同じく、二つの鎌も一つの意味を持つ。それらは、全世界が滅ぼされることになる火を指すからである。最初の時代に世界が水によって滅ぼされたように、時の終わりには火によって滅ぼされるであろう。
Sed quaerendum nobis est, cur unus Christus per duos angelos, et una exterminatio per duas falces figuretur.
PL 17, 896Bだが我々は、なぜ一人のキリストが二人の天使によって、一つの除去が二つの鎌によって象られるのかを、問わねばならない。
Primus quippe angelus super nubem candidam sedisse, et coronam auream habuisse visus est: secundus vero neque coronam auream habuisse, neque super nubem candidam sedisse dicitur.
PL 17, 896B実に、最初の天使は白い雲の上に座し、金の冠を持っているのが見られた。ところが第二の天使は、金の冠を持っていたとも、白い雲の上に座していたとも言われない。
Et primus messem terrae, secundus vero botros vineae terrae praecidisse dictus est: sed primus quo loco messem terrae posuerit, non dicitur: secundus autem botros vineae terrae in lacum irae Dei magnum misisse dictus est.
PL 17, 896Bまた、最初の者は地の収穫を、第二の者は地のブドウの房を切り取ったと言われる。だが、最初の者が地の収穫をどこに置いたかは言われない。第二の者は、地のブドウの房を神の怒りの大いなる酒ぶねに投げ入れたと言われる。
Videtur itaque mihi per messem terrae electos: per botros autem, ex quibus vinum oritur, quod mentes hominum alienat, reprobos esse designatos.
PL 17, 896Bそれゆえ私には、地の収穫によって選ばれた者たちが、また房――そこからは人の精神を乱すぶどう酒が生じる――によって、捨てられた者たちが指されていると思われる。
Ista est messis, de qua Dominus dicit in Evangelio: In tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et ligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum vero recondite in horreis meis (Matth. XIII, 30) .
PL 17, 896Bこれが、主が福音書の中で語る収穫である。「刈り入れの時に、私は刈る者たちに言おう。まず毒麦を集め、焼くために束に縛れ。だが麦は、私の倉に納めよ」(マタイ13:30)。
Qui enim illic per triticum, ipsi in hoc loco per messem designantur. Et qui illic per zizania, ipsi in hoc loco per botros vineae terrae figurantur: et quia Christus aliter apparebit justis, et aliter injustis, non inconvenienter per duos angelos figuratur.
PL 17, 896C実に、そこで麦によって指される者たちが、この箇所では収穫によって指される。そして、そこで毒麦によって指される者たちが、この箇所では地のブドウの房によって象られる。キリストは義人たちにはある仕方で、不義の者たちには別の仕方で現れるので、二人の天使によって象られるのは不適切ではない。
Justi namque in eadem claritate eum videbunt, quomodo ab angelis et sanctis spiritibus in coelesti beatitudine cernitur; impii autem in ea specie eum videbunt, qua ab hominibus in terra positus videbatur; Tolletur quippe impius, ne videat gloriam Dei (Esai XXVI).
PL 17, 896C実に、義人たちは、天の至福の中で天使たちと聖なる霊たちに見られているのと同じ栄光〔claritas〕のうちに彼を見る。他方、不敬虔な者たちは、地に置かれた彼が人々に見られていた姿で彼を見る。「実に、不敬虔な者は取り去られ、神の栄光を見ることがない」(イザヤ26)。
Blandus itaque justis, terribilis apparebit injustis; unde et primus super nubem candidam sedisse, et coronam auream habuisse in capite describitur.
PL 17, 896Cそれゆえ彼は、義人たちには優しく、不義の者たちには恐ろしく現れる。そこで、最初の者は白い雲の上に座し、頭に金の冠を持っていると描かれる。
Per nubem namque candidam corpus ejus immaculatum designatur: per coronam vero auream multitudo angelorum atque sanctorum, qui eum ad judicium venientem comitabuntur, exprimitur.
PL 17, 896D実に、白い雲によって彼の汚れなき体が指され、金の冠によっては、審判に来る彼に伴う天使たちと聖徒たちの群れが表される。
Similiter et una exterminatio per duas falces designatur; quia aliter exterminabuntur justi, aliter injusti: justorum exterminatio redemptio potius dicenda est, sicut Dominus dicit: Respicite, et levate capita vestra; quoniam appropinquat redemptio vestra (Luc. XXI, 28) .
PL 17, 896D同じく、一つの除去が二つの鎌によって指されるのも、義人たちと不義の者たちとが、異なる仕方で除き去られるからである。義人たちの除去は、むしろ贖いと言うべきである。主が言うとおりである。「見上げて、汝らの頭を上げよ。汝らの贖いが近づいているからである」(ルカ21:28)。
Redemptio jure vocatur, eo quod a malis temporalibus liberet, et ad gaudia aeterna perducat. Impiorum autem exterminatio et hic gravis erit, et post mortem gravior; damnatio enim luctusque perpetuus in eis permanebit.
PL 17, 896D贖いと呼ばれるのは正当である。それが一時の悪から解放し、永遠の喜びへと導くからである。他方、不敬虔な者たちの除去は、この世でも重く、死後にはさらに重くなる。実に、断罪と永遠の嘆きが、彼らの内に留まるからである。
Justi de spe retributionis aeternae mortem laetam excipient: impii vero de damnatione perpetua timidi, tristissima morte plectentur.
PL 17, 897A義人たちは、永遠の報いの望みのゆえに、死を喜んで迎える。他方、不敬虔な者たちは、永遠の断罪を恐れ、最も悲惨な死によって打たれる。
Alter angelus qui exivit de templo, et clamavit voce magna ad eum qui sedebat super nubem, dicens: Mitte falcem tuam, et mete; electos qui in hac terra laborant designat, per templum autem unde exiisse visus est, Ecclesia designatur.
PL 17, 897A別の天使――神殿から出て来て、雲の上に座す者に向かって、大声で叫んで言った。「汝の鎌を送り、刈れ」――は、この地で労苦している選ばれた者たちを指す。その天使が出て来たと見られた神殿によっては、教会が指される。
Clamavit ergo ad eum qui sedebat super nubem, ut mitteret falcem suam in terram, et meteret; quia sancti viri videntes mundum in maligno positum, ejusque miserias horrentes, deprecantur quotidie ut regnum Dei veniat, in quo ab omnibus angustiis liberati, corpora propria recipient, et in aeternum cum Domino exsultabunt.
PL 17, 897Aそれゆえ彼が、雲の上に座す者に向かって、自らの鎌を地に送り刈るようにと叫んだのは、聖なる人々が、世が悪しき者の内に置かれているのを見、その惨めさにおののいて、神の国が来るようにと日々祈るからである。その国で彼らは、あらゆる苦しみから解放され、自らの体を受け戻し、永遠に主とともに喜び躍る。
Ariditas vero messis maturitatem ejus indicat; nam sicut messis crescit usque ad maturitatem, quando arida efficitur: ita et numerus electorum usque ad finem mundi crescet, eorumque maturitas tunc perficietur, cum eorum fuerit numerus completus.
PL 17, 897B収穫が乾ききっているのは、その熟れを示す。収穫が熟れるまで育ち、そのとき乾いたものとなるように、選ばれた者たちの数も世の終わりまで増え、その熟れは、彼らの数が満ちたときに成し遂げられるからである。
Similiter et quartus angelus qui exiit de altari, qui habebat potestatem super ignem, eamdem significationem habet, quam et secundus, qui de templo exiisse visus est; significat namque electos in hac vita laborantes.
PL 17, 897B同じく、祭壇から出て来て、火に対する権能を持つ第四の天使も、神殿から出て来たと見られた第二の天使と同じ意味を持つ。実に、この生で労苦している選ばれた者たちを表す。
Altare autem Ecclesiam significat, sicut et templum: per ignem vero charitatem possumus intelligere, quam in cordibus sanctorum spiritalibus fomentis Spiritus sanctus enutrit.
PL 17, 897B祭壇は、神殿と同じく、教会を表す。火によっては愛を解することができ、聖なる霊が、聖徒たちの心の中で、霊的な養いによってこれを育てる。
Super hunc ignem sancti habere potestatem ideo dicuntur, quia et ipsi possident charitatem, et possidentur ab ea.
PL 17, 897B聖徒たちがこの火に対して権能を持つと言われるのは、彼ら自身が愛を所有し、愛にも所有されているからである。
Iste ergo angelus clamavit ad tertium angelum secundam falcem gerentem, quem Christum significasse diximus, ut vindemiaret botros vineae terrae, per quos impii designantur; quia viri sancti videntes quotidie genus humanum a daemonibus decipi, videntes etiam impios florere, mundumque semper ad deteriora delabi, orant ut dies judicii veniat, in quo et nequitia daemonum cum ipsis auctoribus pereat, et omnis praevaricatio cum ipsis praevaricatoribus accipiat finem, et adducatur justitia sempiterna, quae nullo fine terminabitur.
PL 17, 897Cそれゆえ、この天使は、第二の鎌を持つ第三の天使――我々は彼がキリストを表すと述べた――に向かって、地のブドウの房を摘み取るようにと叫んだ。その房によって不敬虔な者たちが指される。聖なる人々は、人類が日々悪霊たちに欺かれるのを見、不敬虔な者たちが栄えるのを見、世がつねにより悪いほうへ滑り落ちるのを見て、審判の日が来るようにと祈るのである。その日に、悪霊たちの邪悪さがその張本人たちとともに滅び、あらゆる背反が背反した者たちとともに終わりを迎え、いかなる終わりによっても終わらぬ永遠の正義がもたらされるように、と。
Vinea quippe mundum significat, quae omnem impiorum multitudinem genuit et nutrivit: lacus vero, quem infernum vocamus, ideo lacus irae Dei dicitur, quia vindicta irae Dei in eo consummabitur.
PL 17, 897Cブドウ畑は世を表す。それは不敬虔な者たちの全群衆を生み、育てた。酒ぶね――我々はそれを冥界と呼ぶ――が神の怒りの酒ぶねと言われるのは、神の怒りの報復がそこで成し遂げられるからである。
(Vers. 20.) Et calcatus est lacus extra civitatem. Per calcationem demersionem impiorum in infernum possumus intelligere: per civitatem autem coelestis Hierusalem designatur: quae ex omnibus electis constat.
PL 17, 897D(第20節)「そして酒ぶねは都の外で踏まれた」。踏みつけによって、我々は不敬虔な者たちが冥界に沈められることを解することができる。他方、都によっては、天のエルサレムが指され、それはすべての選ばれた者たちから成る。
Extra hanc ergo civitatem lacus calcabitur; quia a consortio justorum impii separabuntur, et in infernum detrudentur, sicut Dominus dicit in Evangelio: Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent illos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. VII, 14) .
PL 17, 897Dそれゆえ、この都の外で酒ぶねは踏まれる。不敬虔な者たちは義人たちの交わりから分けられ、冥界に突き落とされるからである。主が福音書の中で言うとおりである。「天使たちが出て行き、義人たちの中から悪しき者たちを分け、彼らを火の炉に投げ込む。そこには泣くことと歯ぎしりがあるであろう」(マタイ7:14)〔引かれた句はマタイ13:49–50〕。
Et exiit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta. Per sanguinem poena impiorum designatur: per spatium vero mille sexcentorum stadiorum, quod sanguis de lacu exiens occupavit, falsi christiani designantur: qui numerus quamvis a quaternario numero derivetur, circumquaque tamen eumdem numerum servans spargitur, finesque ejus minime transiliit.
PL 17, 897D「そして酒ぶねから血が出て、馬のくつわにまで及び、千六百スタディオンにわたった」。血によっては不敬虔な者たちの刑罰が指され、酒ぶねから出た血が占めた千六百スタディオンの広がりによっては、偽のキリスト教徒たちが指される。この数は四の数から導かれるが、周囲に同じ数を保ったまま広がり、その境を少しも越えない。
Similiter et falsi christiani fidem Christi, quae in quatuor libris Evangelii consistit, in baptismate suscipiunt: sed arctam et angustam viam, quae intra angustias quaternarii numeri concluditur, relinquentes, quae ducit ad vitam; per latam et spatiosam hujus saeculi viam, quae ducit ad mortem, incedunt (Matth. XIII, 3) .
PL 17, 898A同じく、偽のキリスト教徒たちも、洗礼において、四つの福音書から成るキリストの信仰を受ける。だが、命へ至る狭く細い道――それは四の数の狭さの内に閉じ込められている――を捨て、死へ至る、この世の広く開けた道を進む(マタイ13:3)〔引かれた句はマタイ7:13–14〕。
Verumtamen a quaternario numero non recedunt, quia quamvis opera christianitatis non habeant, nomen tamen christianitatis non amittunt.
PL 17, 898Aそれでもなお、彼らは四の数から離れない。キリスト教徒としての行いを持たなくとも、キリスト教徒という名を失わないからである。
Sanguis ergo de lacu exivit, et mille sexcenta stadia occupavit; quia ea poena quae daemones et omnes incredulos absorbebit, etiam falsos christianos, qui fidem visi sunt habuisse, sed opera fidei non habuerunt, illaqueabit: Per equos vero falsi pastores Ecclesiae designantur, qui officium regiminis non pro amore Dei, sed pro amore saeculi suscipiunt: per frenos quibus equi reguntur, eorum falsa doctrina designatur.
PL 17, 898Bそれゆえ、血は酒ぶねから出て、千六百スタディオンを占めた。悪霊たちとすべての不信仰者を呑み込む刑罰が、信仰を持つと見られていながら信仰の行いを持たなかった偽のキリスト教徒たちをも、絡め取るからである。馬によっては、教会の偽の牧者たちが指される。彼らは、神への愛からではなく世への愛から、統治の務めを引き受ける。馬を御するくつわによっては、彼らの偽りの教えが指される。
Habent quidem falsi pastores doctrinam in ore, ne ab officio funditus alieni videantur: sed pharisaeorum exemplum sequentes, dicunt et non faciunt.
PL 17, 898B偽の牧者たちは、確かに口に教えを持っている。務めから根本的に遠いとは見えないようにするためである。だがファリサイ派の人々の手本に倣い、言うだけで行わない。
Et quia aliud non possunt docere, nisi quod Evangelium loquitur, et in praedicatione sua annuntiant peccatoribus quas poenas patientur, nisi corrigantur; usque ad equorum frenos sanguis pervenit, quia poenas quas peccatoribus minati sunt, nisi corrigerentur, ipsi quia vitia sua deserere noluerunt, experientur.
PL 17, 898Bそして彼らは、福音の語ること以外を教えることができず、自らの宣教の中で、罪人たちが、改めなければどんな刑罰を受けるかを告げ知らせるので、血は馬のくつわにまで達する。改めなければ受けると彼らが罪人たちに脅した刑罰を、自らの悪徳を捨てようとしなかった彼ら自身が味わうことになるからである。
Visio IV, Caput XV
第4の幻 第XV章PL 17, 898C(Vers. 1.) Et vidi aliud signum in coelo magnum et mirabile, angelos septem habentes septem plagas novissimas; quoniam in illis consummata est ira Dei.
PL 17, 898C(第1節)「そして私は、天に大いなる驚くべき別のしるしを見た。七人の天使が、最後の七つの災いを持っていた。それらにおいて神の怒りが完成したからである」。
Sicut superius antequam ad narrationem septem angelorum tubis canentium veniret, eorum mentionem facere studuit; ita et hic antequam ad septem angelorum phialas habentium narrationem veniat, eorum mentionem facit, ut indicet magna mysteria in eorum visione contineri. Sed de iis in sequentibus quod Dominus dederit, dicemus.
PL 17, 898C上で、ラッパを吹く七人の天使の物語に至る前に、彼らに言及することに努めたように、ここでも、鉢を持つ七人の天使の物語に至る前に、彼らに言及する。彼らの幻に大いなる奥義が含まれていることを示すためである。だが、これらについては、主が与えるものに従い、後で述べよう。
(Vers. 2, 3.) Et vidi tamquam mare vitreum mixtum igni, et eos qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei, et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni dicentes.
PL 17, 898C(第2・3節)「そして私は、火の混じったガラスの海のようなものを見た。また、獣とその像とその名の数に勝った者たちが、ガラスの海の上に立ち、神の竪琴を持って、神の僕モーセの歌を歌い、子羊の歌を唱えているのを見た」。
Quid significet mare vitreum, superius in visione secunda diximus (Ad cap. 4) : sed illic tamquam crystallum esse dicitur, hic autem mixtum igne: et quia crystallus eximiae claritatis est, ignemque de se cum calorem solis acceperit, solet emittere, eamdem significationem habet illic crystallus, quam hic ignis; significant namque spiritalem intelligentiam, quae in divinis Scripturis invenitur.
PL 17, 898Dガラスの海が何を表すかは、上の第二の幻で述べた(第4章について)。だが、そこでは水晶のようだと言われ、ここでは火の混じったものと言われる。水晶は並はずれた明るさを持ち、太陽の熱を受けると自らから火を放つのが常であるから、そこでの水晶は、ここでの火と同じ意味を持つ。それらはともに、神の書に見いだされる霊的な理解を表すからである。
Mare igitur vitreum mixtum est igni; quia divina Scriptura mixta est spiritalibus intellectibus.
PL 17, 898Dそれゆえ、ガラスの海は火に混じっている。神の書が霊的な理解と混ざっているからである。
Super mare itaque vitreum ii, qui bestiam vicerunt, stare visi sunt; quia sancti Dei qui contra Antichristum pugnaturi sunt, in praeceptis divinarum Scripturarum gressus figent, nullaque impulsione ventorum a sua fide moveri poterunt.
PL 17, 899Aそれゆえ、獣に勝った者たちがガラスの海の上に立つのが見られたのは、反キリストと戦うことになる神の聖徒たちが、神の書の掟の上に足を据え、どんな風の衝撃によっても自らの信仰から動かされえないからである。
Per citharas vero quas habebant, mortificatio carnis designatur: canticum autem Moysi, vetus Testamentum: canticum Agni novum demonstrat. Canticum ergo Moysi et canticum Agni cantabant; quia et vetus et novum Testamentum sancti praedicabunt. Quod canticum quale sit, audiamus.
PL 17, 899A彼らが持っていた竪琴によっては、肉を殺すことが指され、モーセの歌は旧約を、子羊の歌は新しいもの〔新約〕を示す。したがって、彼らがモーセの歌と子羊の歌を歌っていたのは、聖徒たちが旧約も新約も宣べ伝えるからである。この歌がどのようなものかを、聞こう。
(Vers. 4.) Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens: justae et verae viae tuae, Rex saeculorum. Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum?
PL 17, 899A(第4節)「主なる神、全能の者よ、汝の行いは大いなるもの、驚くべきもの。汝の道は正しく、真実である、世々の王よ。主よ、誰が汝を畏れずにいようか、汝の名を讃えずにいようか」。
Quia tu solus pius es; quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt.
PL 17, 899B「汝のみが慈しみ深いからである。すべての諸国民が来て、汝の前で拝むであろうからである。汝の審判は明らかになったからである」。
Concordat hoc canticum cum veteri et novo Testamento; nam septem benedictiones ibi inveniuntur, quae septem partibus, de quibus superius diximus (Ad cap. 5 et 7) , coaptari possunt.
PL 17, 899Bこの歌は、旧約とも新約とも一致する。そこには七つの祝福が見いだされ、それらは、上で述べた七つの部分(第5章と第7章について)に当てはめることができる。
Prima quippe benedictio est: Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens; quae primo tempori convenire potest, in quo factum est coelum et terra, omnesque creaturae, quae valde sunt mirabilia.
PL 17, 899B第一の祝福は、実に「主なる神、全能の者よ、汝の行いは大いなるもの、驚くべきもの」である。これは、天と地とすべての被造物が造られた最初の時代にふさわしい。それらは実に驚くべきものである。
Secunda est: Justae et verae viae tuae, Rex saeculorum; quae congruit parti secundae, in qua omnes creaturae quae habebant spiritum vitae, justissimo Dei judicio aquis diluvii deletae sunt.
PL 17, 899B第二は「汝の道は正しく、真実である、世々の王よ」である。これは第二の部分に合う。その部分では、命の霊を持つすべての被造物が、神のこの上なく正しい審判によって、洪水の水で滅ぼされた。
Tertia est: Quis non timebit te, Domine? quae tertiae parti, iis videlicet quibus Lex data est, congruit, qui timore potius quam amore Legis mandata exercebant.
PL 17, 899B第三は「主よ、誰が汝を畏れずにいようか」である。これは第三の部分、すなわち律法を与えられた者たちにふさわしい。彼らは律法の戒めを、愛よりもむしろ畏れから行っていた。
Quarta est: Et magnificabit nomen tuum; quam prophetis convenire manifestum est, qui nomen Dei et praedicationibus et scriptis magnificaverunt.
PL 17, 899C第四は「そして、汝の名を讃えずにいようか」である。これが預言者たちにふさわしいことは明らかである。彼らは神の名を、宣べ伝えにおいても書き物においても讃えたからである。
Quinta est: Quia tu solus pius es; in quinta parte adventum Christi posuimus, in qua Dominus noster, qui solus pius est, et homo fieri pro salute generis humani, et pati et mori dignatus est.
PL 17, 899C第五は「汝のみが慈しみ深いからである」である。第五の部分に、我々はキリストの到来を置いた。その部分で、独り慈しみ深い我々の主は、人類の救いのために、人となり、苦しみ、死ぬことをよしとした。
Sexta est: Quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo; manifestum est post ascensionem Domini omnes gentes ad fidem venisse Christi, quas in sexto loco posuimus.
PL 17, 899C第六は「すべての諸国民が来て、汝の前で拝むであろうからである」である。主の昇天ののち、すべての諸国民がキリストの信仰に来たことは明らかであり、我々はそれを第六の位置に置いた。
Septima est: Quoniam judicia tua manifesta sunt; quam ad diem judicii pertinere manifestum est, in quo judicia Dei justa et vera esse manifestabuntur.
PL 17, 899C第七は「汝の審判は明らかになったからである」である。これが審判の日に関わることは明らかである。その日に、神の審判が正しく真実であることが明らかにされるであろう。
A cujus judicii damnatione nos misericordia et pietas Domini et redemptoris nostri Jesu Christi liberare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum, amen.
PL 17, 899Dこの審判の断罪から、我々の主であり贖い主であるイエス・キリストの慈しみ〔misericordia〕と慈しみ〔pietas〕が、我々を解放するように。彼は父と聖なる霊とともに、神として世々限りなく生き、治める。アーメン。
Visio V, Prooemium
第5の幻 冒頭PL 17, 899DVisio quinta, ad cujus sensus elucidandos, Domino juvante, pervenimus, ex maxima parte visioni superiori concordat, de cujus intelligentia usque modo quod Domini gratia largiri dignata est, diximus (Ad cap. 8) .
PL 17, 899D第五の幻、すなわちその意味を明らかにするために、主の助けを得て我々が行き着いたこの幻は、大部分において上の幻と一致する。上の幻の理解については、主の恩寵が授けることをよしとしたものを、これまで述べてきた(第8章について)。
Nam sicut illic septem angeli visi sunt, quibus datae sunt septem tubae; ita et hic septem angelis septem phialae datae fuisse memorantur: et sicut in cantu tubae primi angeli grando magna terram percussit; ita et in effusione phialae primi angeli homines, qui per terram saepe designantur, pessimis vulneribus percussi esse dicuntur: et quemadmodum in cantu tubae secundi angeli tertia pars maris in sanguinem versa est, similiter et in effusione phialae secundi angeli totum mare in sanguinem versum fuisse describitur.
PL 17, 900Aというのも、あちらでは七人の天使が見られ、彼らに七つのラッパが与えられた。同じくここでも、七人の天使に七つの鉢が与えられたと記される。そして第一の天使のラッパの響きにおいて大きな雹が地を打ったように、第一の天使の鉢の注ぎにおいても、しばしば地によって指される人々が、極めて悪い傷で打たれたと言われる。また第二の天使のラッパの響きにおいて海の三分の一が血に変わったように、同じく第二の天使の鉢の注ぎにおいても、海全体が血に変わったと描かれる。
Eumdem sensum sequuntur et caeteri: sed qualiter isti cum superioribus concordent, in sequentibus dicemus. Eamdem ergo significationem habent isti, quam et illi; significant quippe praedicatores, qui fuerunt ab initio, et erunt usque ad finem.
PL 17, 900A残りの天使たちも同じ意味に従うが、彼らが上の天使たちとどのように一致するかは、後で述べる。ゆえに、これらの天使たちはあの天使たちと同じ意味を持つ。実に彼らは、初めからいて終わりまでいるであろう宣教者たちを表す。
Sed ideo bis ponuntur, quia sicut superius demonstravimus, ea quae sub cantu tubae primi angeli, secundi, tertii, atque quarti gesta fuisse visa sunt, ad electos pertinent.
PL 17, 900Bだが二度置かれるのは、上で示したとおり、第一、第二、第三、第四の天使のラッパの響きのもとで起こったと見られたことは、選ばれた者たちに関わるからである。
Porro quae sub cantu tubae quinti, sexti, atque septimi angeli facta fuisse referuntur, quibus et tria vae conjunguntur, in quibus persecutiones Ecclesiae, quas ab haereticis et a paganis passa est, et ab Antichristo in fine mundi passura est, describuntur, ex una parte ad reprobos, ex altera ad electos pertinent; quia impii ex malo quod piis ingerunt, poenam perpetuam: justi vero ex malo quod perferunt, gloriam sempiternam sibi acquirunt.
PL 17, 900B他方、第五、第六、第七の天使のラッパの響きのもとで起こったと伝えられることには、三つの災いも結び付いており、そこでは教会が異端者たちと異教徒たちから受けた迫害、また世の終わりに反キリストから受けることになる迫害が描かれる。これは一方では捨てられた者たちに、他方では選ばれた者たちに関わる。不敬虔な者たちは、敬虔な者たちに加える悪から永遠の刑罰を、正しい者たちは、耐え忍ぶ悪から永遠の栄光を、自分のために得るからである。
Omnia itaque quae sub effusione phialarum septem angelorum describuntur, ad reprobos pertinent; unde et primi tubis, quibus exercitus Dei ad pugnam provocabatur, cecinisse dicuntur: sequentes autem phialas plenas iracundiae Dei super impios effudisse referuntur.
PL 17, 900Bこうして、七人の天使の鉢の注ぎのもとで描かれることはすべて、捨てられた者たちに関わる。それゆえ、最初の天使たちは、神の軍勢を戦いへと呼び起こすラッパを吹いたと言われ、後の天使たちは、神の憤りに満ちた鉢を不敬虔な者たちの上に注いだと伝えられる。
(Vers. 5.) Post haec vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in coelo. In Exodo scriptum est quod fecerit Moyses tabernaculum in deserto: postea vero a Salomone jam populo in terra repromissionis degente, templum aedificatum est.
PL 17, 900C(第5節)「この後、私は見た。見よ、天で証しの幕屋の神殿が開かれた」。出エジプト記には、モーセが荒野で幕屋を造ったと書かれている。その後、ソロモンによって、民がすでに約束の地に住んでいたときに、神殿が建てられた。
Per desertum igitur hoc saeculum: per tabernaculum quod de loco ad locum transfertur, praesens Ecclesia designatur, quae de deserto hujus saeculi quotidie ad coelestem beatitudinem transit, pergitque de virtute in virtutem, ut videat Deum deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8) .
PL 17, 900Cそれゆえ荒野によってはこの世が、場所から場所へと移される幕屋によっては現在の教会が指される。教会はこの世の荒野から日ごと天の至福へと渡り、徳から徳へと進んで、シオンで神々の神を見るに至る(詩篇83:8)。
Unde et cortinae tabernaculi, quae diversis coloribus depictae erant, pellibus tegebantur et ciliciis; ut demonstrarent mortificationem carnis atque humilitatem custodiam esse virtutum.
PL 17, 900Cそれゆえ幕屋の幕は、さまざまな色で彩られていたが、皮と粗布で覆われていた。肉を殺すことと謙遜が徳の守りであることを示すためである。
Quid autem per terram repromissionis, nisi coelestis patria designatur, quam repromisit Deus diligentibus se?
PL 17, 900Dでは約束の地によっては、神が自らを愛する者たちに約束した天の祖国が指されるのでなければ、何が指されるのか。
Et quid per templum, quod ex optimis lapidibus aedificatum fuit, figuratur, nisi coelestis Hierusalem, quae ex vivis lapidibus quotidie aedificatur (Jacob. I, 12) ?
PL 17, 900Dまた、最良の石で建てられた神殿によっては、生ける石から日ごと建てられる天のエルサレムが象られるのでなければ、何が象られるのか(ヤコブ1:12)〔引かれた句は一ペトロ2:5〕。
Quod ergo dicit: Apertum est templum tabernaculi; tale est ac si dicatur: Apertum est templum Ecclesiae: templum vero Ecclesiae quid est aliud, nisi coelestis patria?
PL 17, 900D「幕屋の神殿が開かれた」と彼が言うのは、「教会の神殿が開かれた」と言われるのと同じである。教会の神殿とは、天の祖国でなくて何であろう。
In hoc templo Psalmista habitare desiderabat, cum dicebat: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI, 4) .
PL 17, 901Aこの神殿に、詩篇作者は住むことを願っていた。彼はこう言っている。「一つのことを私は主に求めた。それを私は求め続ける。私の生涯のすべての日々、主の家に住むために」(詩篇26:4)。
Hoc itaque templum per Christum apertum est, quia aditus regni coelestis per eum omnibus fidelibus patefactus est.
PL 17, 901Aこうしてこの神殿は、キリストによって開かれた。天の国への入口が、彼によってすべての信徒に開かれたからである。
(Vers. 6.) Et exierunt septem angeli, habentes septem plagas de templo, vestiti lapide mundo et candido, et praecincti circa pectora zonis aureis. Si per templum coelestis patria, et per septem angelos praedicatores designantur, quomodo de templo exiisse dicuntur?
PL 17, 901A(第6節)「そして七つの災いを持つ七人の天使が神殿から出てきた。清く白い石をまとい、胸のあたりに金の帯を締めていた」。もし神殿によって天の祖国が、七人の天使によって宣教者たちが指されるなら、どうして彼らは神殿から出たと言われるのか。
Numquid sancti de illa coelesti patria ad praedicandum descendunt? Sed sancti praedicatores quasi de coelesti patria exeunt, cum ab illo mittuntur, qui est gloria sanctorum, et a quo omnis doctrina eorum procedit.
PL 17, 901A聖徒たちがあの天の祖国から、宣教するために下るというのか。だが聖なる宣教者たちは天の祖国から出るかのようである。それは、彼によって遣わされるときである。彼は聖徒たちの栄光であり、彼らのすべての教えは彼から出る。
Qui septem plagas habuisse dicuntur: et superius septem plagas habuisse dicti sunt, eo quod in illis consummata sit ira Dei. Si septem plagas iracundiae Dei habuerunt, quomodo sancti facti fuerunt?
PL 17, 901B彼らは七つの災いを持っていたと言われる。上でも七つの災いを持っていたと言われたのは、それらにおいて神の怒りが完成したからである。もし神の憤りの七つの災いを持っていたのなら、どうして聖徒となったのか。
Sed habuerunt sancti Dei plagas septem in potestatem, non in poenam suam; Dominus namque dicit in Evangelio: In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) .
PL 17, 901Bだが神の聖徒たちは七つの災いを、自分の刑罰にではなく、権能の下に持ったのである。というのも、主は福音書でこう言う。「再生のとき、人の子がその威光の座に着くとき、汝らもまた十二の座に着いて、イスラエルの十二の部族を裁く」(マタイ19:28)。
Per septem autem plagas septem vitia principalia, ex quibus omnia mala oriuntur, designantur.
PL 17, 901B七つの災いによっては、すべての悪がそこから生じる七つの主要な悪徳が指される。
Septem igitur plagas septem angeli habuisse visi sunt; quia praedicatores sancti in die judicii septem vitia principalia, id est, omnes operatores malorum ita in potestate habebunt, ut eorum judicio perpetua poena plectantur.
PL 17, 901Bこうして七人の天使が七つの災いを持つと見られたのは、聖なる宣教者たちが審判の日に、七つの主要な悪徳、すなわち悪を行うすべての者たちを、その裁きによって永遠の刑罰に処されるほどに、権能の下に置くからである。
Consummata est vero in sanctis praedicatoribus ira Dei, id est, per illos; quia eorum judicio ira Dei perficietur. Possumus septem plagas aliter intelligere.
PL 17, 901C実に神の怒りは聖なる宣教者たちにおいて、すなわち彼らを通して完成した。彼らの裁きによって神の怒りが成し遂げられるからである。我々は七つの災いを別の仕方で解することもできる。
Superius omne corpus impiorum in septem partes divisimus (Ad cap. 1) : septem ergo plagae sunt peccata, quae unicuique parti aptius conveniunt; aliter enim judicabuntur ii, qui ante diluvium fuerunt, populumque Dei conjunctione feminarum deceperunt (Gen. VI, 2) : aliter ii qui post diluvium idololatriam, diversosque errores invenerunt, per quae genus humanum deceptum est: aliter ii qui sub Lege fuerunt, et mandata Dei non custodierunt: aliter pseudoprophetae, qui populum Dei deceperunt: aliter impii Judaei, qui Dominum interfecerunt, et apostolos ejus persecuti sunt: aliter persecutores Ecclesiae, qui fidem Christi exstinguere conati sunt: aliter ministri Antichristi, qui Christum deserturi, et Antichristum sunt secuturi.
PL 17, 901C上で我々は、不敬虔な者たちの体全体を七つの部分に分けた(第1章について)。そうであれば七つの災いとは、それぞれの部分にいっそうふさわしく当てはまる罪である。実に、洪水の前にいて、女たちとの結合によって神の民を欺いた者たち(創世記6:2)は、ある仕方で裁かれ、洪水の後に偶像崇拝と種々の誤りを考え出し、それによって人類が欺かれた者たちは、別の仕方で、律法の下にいて神の戒めを守らなかった者たちは、別の仕方で、神の民を欺いた偽預言者たちは、別の仕方で、主を殺し、その使徒たちを迫害した不敬虔なユダヤ人たちは、別の仕方で、キリストの信仰を消し去ろうと企てた教会の迫害者たちは、別の仕方で、キリストを捨て反キリストに従うことになる反キリストの手下たちは、別の仕方で、裁かれる。
Has itaque plagas sancti Dei in potestate habebunt; quia singuli eos qui suis temporibus fuerunt, eorumque monita contempserunt, suo judicio perpetua poena damnabunt.
PL 17, 901Dこうして神の聖徒たちは、これらの災いを権能の下に持つであろう。彼ら一人一人が、自分の時代にいて、自分たちの諭しを軽んじた者たちを、その裁きによって永遠の刑罰に定めるからである。
Per lapidem vero mundum atque candidum, quo septem angeli vestiti fuisse visi sunt, Christus designatur, de quo dicit Apostolus: Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27) .
PL 17, 901D七人の天使がまとっていると見られた清く白い石によっては、キリストが指される。使徒は彼についてこう言っている。「キリストにあって洗礼を受けた汝らはみな、キリストを着た」(ガラテヤ3:27)。
Per zonas autem aureas, quibus circa pectora praecincti narrantur, praedicatorum sapientia intimatur: quae corda sanctorum intra se ita concludit, ut extra ipsam per diversos errores evagari non sinat.
PL 17, 902A胸のあたりに締めたと語られる金の帯によっては、宣教者たちの知恵が示される。それは聖徒たちの心を自らの内に閉じ込め、彼らが知恵の外へ種々の誤りによってさまよい出ることを許さない。
Et unum e quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum.
PL 17, 902A「そして四つの生き物のうちの一つが、七人の天使に、世々限りなく生ける神の憤りに満ちた七つの金の鉢を与えた」。
Quatuor animalia quamvis quatuor evangelistas significent, tamen et simul et sigillatim Christum significant: sed quia brevitas non permittit ut dicamus quemadmodum unumquodque Christum significet; per istud unum animal Christum intelligamus.
PL 17, 902A四つの生き物は四人の福音書記者を表すとはいえ、共にでも一つずつでもキリストを表す。だが、それぞれがどのようにキリストを表すかを述べることは紙幅が許さないので、この一つの生き物によってキリストを解することにしよう。
Phialae vero corda sunt sanctorum, quae propter sapientiam aurea recte vocantur. Unus ergo ex quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, quia Christus corda sanctorum suorum sapientia replevit.
PL 17, 902A鉢とは聖徒たちの心であり、知恵のゆえに金と呼ぶのがふさわしい。四つの生き物のうちの一つが七人の天使に七つの金の鉢を与えたとは、キリストが自分の聖徒たちの心を知恵で満たしたということである。
Verum si sapientia repleta sunt, quomodo iracundiae Dei plena esse dicuntur? Dominus in Evangelio dicit de impiis Judaeis: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent (Joan. XV, 22) . Numquid Judaei ante adventum Christi peccatum non habebant?
PL 17, 902Bだがもし知恵で満たされているのなら、どうして神の憤りに満ちていると言われるのか。主は福音書で、不敬虔なユダヤ人たちについてこう言う。「私が来て彼らに語らなかったなら、彼らは罪を持たなかったであろう」(ヨハネ15:22)。ではユダヤ人たちは、キリストの到来の前には罪を持っていなかったのか。
Erant itaque antea peccatores, sed peccatum incredulitatis, peccatum blasphemiae, quo eum Beelzebub vocaverunt, peccatum homicidii, quo eum crucifixerunt, et multa alia scelera quae ex adventu ejus traxerunt, non habebant.
PL 17, 902Bそれゆえ、彼らは以前にも罪人であった。しかし、不信仰の罪、彼をベルゼブルと呼んだ冒瀆の罪、彼を十字架につけた殺人の罪、そして彼の到来から招いた多くの他の悪事は、持っていなかったのである。
In phiala autem Christi: in qua vita mundi continebatur, Judaei suis culpis exigentibus, mortem invenerunt.
PL 17, 902Bだがキリストの鉢、すなわちそのうちに世の命が収められていた鉢において、ユダヤ人たちは、自らの咎が求めるままに、死を見いだした。
Phialae igitur septem angelorum plenae fuerunt iracundiae Dei; quia quantum ad reprobos pertinet, praedicatio sanctorum iram Dei in se continuit; quia pro eo quod eorum praedicationem comtempserunt, iram Dei incurrerunt.
PL 17, 902Bこうして七人の天使の鉢は、神の憤りに満ちていた。捨てられた者たちに関する限り、聖徒たちの宣教は神の怒りをそのうちに含んだからである。彼らの宣教を軽んじた〔底本は comtempserunt。contempserunt と読む〕ために、神の怒りを招いたのである。
(Vers. 8.) Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus. Diximus superius per templum coelestem patriam designari: fumus vero si intra domum fuerit, oculos a foris perspicientium obscurat; ut non perfecte possint videre ea, quae in domo geruntur.
PL 17, 902C(第8節)「そして神殿は、神の威光から、またその力から出る煙で満たされた」。我々は上で、神殿によって天の祖国が指されると述べた。ところで煙は、家の中にあるなら、外から見る者たちの目を暗くし、家の中で行われていることを完全には見ることができないようにする。
Templum igitur coelestis patriae modo fumo est plenum; quia electi in hac vita positi, dum oculos mentis suae ad contemplanda coelestia attollunt, obscurantur quadam caligine, quam transmeare non possunt: quam obscurationem fumum vocat.
PL 17, 902Cこうして天の祖国の神殿は、今、煙で満たされている。この生に置かれた選ばれた者たちは、天上のことを観想しようと精神の目を上げるとき、越えることのできないある暗がりに覆われるからである。彼はその暗さを煙と呼ぶ。
Hanc caliginem Paulus patiebatur, cum dicebat: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Et iterum: Nunc autem cognosco ex parte, tunc vero cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12) .
PL 17, 902Cこの暗がりをパウロは被っていた。彼はこう言っている。「我々は今は鏡に映して、謎のうちに見ている。だがそのときには顔と顔を合わせて見る」。そして再びこう言う。「今、私は部分的に知っている。だがそのときには、私が知られているとおりに知るであろう」(一コリント13:12)。
Et notandum quia hanc hebetationem electi quamdiu in hac vita positi sunt, patiuntur: cum autem ad illam coelestem beatitudinem transierint, ab oculis mentis eorum avelletur.
PL 17, 902Dそして注意すべきは、選ばれた者たちはこの生に置かれている間はこの鈍さを被り、あの天の至福へと渡ったときには、それが彼らの精神の目から取り去られる、ということである。
Unde et sequitur: Et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum. Numquid in illa coelesti beatitudine quotidie justi non introeunt?
PL 17, 902Dそれゆえ、続いてこうある。「そして七人の天使の七つの災いが完結するまで、誰も神殿に入ることができなかった」。ではあの天の至福に、正しい者たちは日ごと入っていないのか。
Sed de ingressione corporum hoc dictum esse intelligamus; in illa quippe coelesti beatitudine justi non ingrediuntur cum corporibus suis, usque dum septem plagae septem angelorum compleantur.
PL 17, 902Dだが、これは体の入場について言われたと解することにしよう。あの天の至福には、七人の天使の七つの災いが満ちるまで、正しい者たちは自分たちの体を伴っては入らないのである。
De septem plagis superius diximus: ultima vero plaga erit, cum Antichristus suis erroribus genus humanum inficiet.
PL 17, 903A七つの災いについては上で述べた。最後の災いは、反キリストが自らの誤りによって人類を染めるときであろう。
Finitis autem septem plagis, pro quibus examinandis dies judicii fiet, sancti corpora sua recipient, atque in templo patriae coelestis sine fine cum Domino habitabunt.
PL 17, 903A七つの災いが終わると——それを吟味するために審判の日が来る——聖徒たちは自分の体を受け取り、天の祖国の神殿で、主とともに終わりなく住むであろう。
De hac habitatione dicit Psalmista: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5) .
PL 17, 903Aこの住まいについて、詩篇作者はこう言う。「幸いなるかな、汝の家に住む者たちは、主よ。彼らは世々限りなく汝を賛美する」(詩篇83:5)。
Visio V, Caput XVI
第5の幻 第XVI章PL 17, 903A(Vers. 1.) Et audivi vocem magnam de templo, dicentem angelis septem: Ite, et effundite septem phialas iracundiae Dei in terram.
PL 17, 903A(第1節)「そして私は、神殿からの大きな声が七人の天使に言うのを聞いた。『行って、神の憤りの七つの鉢を地に注げ』」。
Vox de templo vox Domini est praecipientis praedicatoribus, ut verbum Dei non solum electis, sed etiam reprobis annuntient; quatenus habeant isti unde corrigantur, et illi unde deterius damnentur. Per terram vero peccatores designantur.
PL 17, 903A神殿からの声は主の声であり、宣教者たちに、神の言葉を選ばれた者たちにだけでなく捨てられた者たちにも告げ知らせるよう命じている。一方の者たちには矯正されるもとが、他方の者たちにはいっそうひどく罰せられるもとがあるようにするためである。地によっては罪人たちが指される。
Praedicatores itaque phialas suas super terram effundunt, cum verbum Dei peccatoribus annuntiant.
PL 17, 903Bこうして宣教者たちは、神の言葉を罪人たちに告げ知らせるとき、自分たちの鉢を地の上に注ぐ。
(Vers. 2.) Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus saevum ac pessimum in hominibus, qui habebant characterem bestiae, et in eis qui adoraverunt imaginem ejus.
PL 17, 903B(第2節)「そして第一の天使が行って、自分の鉢を地に注いだ。すると、獣の刻印を持つ人々と、その像を拝んだ者たちに、むごく極めて悪い傷ができた」。
Primus Angelus praedicatores qui ante Legem fuerunt, designat: sicut et ille qui in praecedenti visione tuba primus cecinisse visus est (Ad cap. 8) .
PL 17, 903B第一の天使は、律法以前にいた宣教者たちを指す。前の幻でラッパを最初に吹いたと見られたあの天使と同じである(第8章について)。
Sed illi per tertiam partem terrae quae combusta est, electi designantur: hic autem per eos qui vulnus saevum ac pessimum passi sunt, reprobi.
PL 17, 903Bだがあちらでは、焼かれた地の三分の一によって選ばれた者たちが指される。ここでは、むごく極めて悪い傷を被った者たちによって、捨てられた者たちが指される。
Effudit igitur angelus phialam suam in terram: quia sancti viri qui ante Legem fuerunt, admonitionis verba impiis impenderunt, ut eos corrigerent: sed vulnus saevum ac pessimum in eos factum est; quia ex praedicatione sanctorum deteriores effecti, mandata Dei contempserunt; vulnus namque saevum ac pessimum est contemptus mandatorum Dei.
PL 17, 903Bこうして天使は自分の鉢を地に注いだ。律法以前にいた聖なる人々が、不敬虔な者たちを矯正しようと、諭しの言葉を注いだのである。だが、むごく極めて悪い傷が彼らにできた。聖徒たちの宣教によってかえって悪くなり、神の戒めを軽んじたからである。実に、むごく極めて悪い傷とは、神の戒めを軽んじることである。
Verum si vulnus saevum ac pessimum tantummodo ad reprobos pertinet, et illi tantummodo hoc passi sunt, qui characterem bestiae habuerunt, quaerendum nobis est quid sit character bestiae.
PL 17, 903Cだがもし、むごく極めて悪い傷が捨てられた者たちにのみ関わり、獣の刻印を持った者たちだけがこれを被ったのなら、我々は問わねばならない。獣の刻印とは何か。
Quod si per characterem bestiae superbiam voluerimus intelligere, eo quod propter illam diabolus de coelo ceciderit, advertere debemus multos electos superbiae vulnus habuisse, sed medicamento humilitatis sanatos esse.
PL 17, 903Cもし我々が、獣の刻印によって高ぶりを解したいと思うなら——そのために悪魔は天から落ちたのだから——、多くの選ばれた者たちが高ぶりの傷を持っていたが、謙遜の薬で癒やされたことに、注意せねばならない。
Est autem aliud vitium pessimum, quod medicamentum poenitentiae a se semper excludit; scimus enim diabolum esse irrevocabilem, ut nullo modo ab iniquitatibus suis corrigi possit.
PL 17, 903Cところで、悔い改めの薬を自らから常に退ける、もう一つの最悪の悪徳がある。実に我々は、悪魔が呼び戻しえない者であり、その不法から決して矯正されえないことを知っている。
Itaque qui irrevocabilis est, medicamentum poenitentiae non requirit, sicut et diabolus ab hoc medicamento alienus existit.
PL 17, 903Dこうして、呼び戻しえない者は悔い改めの薬を求めない。悪魔がこの薬と無縁であるのと同じである。
Ergo qui per doctrinam sanctorum Patrum a sceleribus suis revocari non potuerunt, characterem diaboli habuerunt, qui incorrigibilis et impoenitens perseverat.
PL 17, 903Dゆえに、聖なる父祖たちの教えによっても自分の悪事から呼び戻されえなかった者たちは、悪魔の刻印を持っていた。悪魔は矯正されえず悔い改めない者として、とどまり続ける。
Sed quia hoc vitio, nostro tempore, multi laborant, necesse est ut de magnitudine ejus aliqua dicamus; nam sunt nonnulli ita irrevocabiles, ut quamvis sciant pravam esse assertionem suam, nullo modo ab ea revocari possint, timentes vinci ab hominibus; et ne convincantur, mendaciis et perjuriis atque flammantibus contentionibus falsitatem suam defendere conantur: dumque timent vinci ab hominibus, a diabolo vincuntur.
PL 17, 903Dだが、我々の時代に多くの者がこの悪徳に苦しんでいるので、その大きさについて少し述べねばならない。実に、自分の主張が曲がっていると知りながら、人々に打ち負かされることを恐れて、決してそこから呼び戻されえない者が幾人もいる。彼らは論破されまいとして、偽りと偽誓と燃え立つ論争によって、自分の偽りを守ろうと努める。人々に打ち負かされることを恐れているうちに、悪魔に打ち負かされるのである。
Caetera ergo vitia medicamento poenitentiae sanantur: istud autem solum est, quod a se hoc salubre medicamentum excludit; ne scilicet per confessionem et poenitentiam victi esse videantur.
PL 17, 904Aほかの悪徳は、悔い改めの薬で癒やされる。だがこれだけは、この健やかにする薬を自らから退けるものである。すなわち、告白と悔い改めによって負けたと見られないためである。
Et quia malum suum ut vicisse videantur, laudant, completur in illis illud propheticum: Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras (Is. V, 20) !
PL 17, 904Aそして彼らは、勝ったと見えるように自分の悪を称賛するので、彼らにおいては預言のあの言葉が成就する。「災いだ、汝ら、悪を善と呼び、善を悪と呼び、闇を光とし、光を闇とする者たちよ」(イザヤ5:20)。
Fertur avis quaedam esse, quae serpentem vincit et comedit, sed post paululum veneno illius perimitur: similiter et isti gaudent se vicisse proximos, sed talis victoria interfectrix est animarum illorum. Quicumque ergo tales sunt, characterem portant diaboli.
PL 17, 904Aある鳥が、蛇に勝ってこれを食らうが、しばらくして蛇の毒で死ぬと伝えられる。同じくこの者たちも、隣人たちに勝ったと喜ぶが、そのような勝利は彼らの魂を殺すものである。したがって、そのような者はみな、悪魔の刻印を帯びている。
Per imaginem vero bestiae vitia possumus intelligere; eo quod ipse sit auctor omnium malorum.
PL 17, 904B獣の像によっては、悪徳を解することができる。獣自身がすべての悪の創始者だからである。
Imaginem itaque bestiae adorat, quicumque vitiis servit; nam et Paulus dicit quod venter Deus esset falsorum praedicatorum: Quorum, inquit, Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum: qui terrena sapiunt (Philip. III, 19) . Similiter et avaritiam servitutem vocavit idolorum (Coloss. III, 5) .
PL 17, 904Bこうして、悪徳に仕える者は誰であれ、獣の像を拝む。パウロもまた、偽りの宣教者たちの神は腹であると言った。彼は言う。「彼らの神は腹であり、その栄光は彼ら自身の恥にある。彼らは地上のことを思う」(フィリピ3:19)。同様に彼は、貪欲を偶像への隷属と呼んだ(コロサイ3:5)。
(Vers. 3.) Et secundus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui, et omnis anima vivens mortua est in mari.
PL 17, 904B(第3節)「そして第二の天使が自分の鉢を海に注ぐと、それは死者の血のようになり、生きている魂はすべて海の中で死んだ」。
Iste angelus doctores Legis significat, sicut et ille qui in praecedenti visione secundus tuba cecinisse visus est (Sup. ad cap. 8) : sed ibi tertia pars maris in sanguinem versa fuisse dicitur, per quae electos designatos fuisse diximus: hic autem totum mare in sanguinem versum esse legitur (Gen. IX, 5) .
PL 17, 904Bこの天使は、律法の教師たちを表す。前の幻でラッパを二番目に吹いたと見られたあの天使と同じである(上、第8章について)。ただしあちらでは、海の三分の一が血に変わったと言われ、それによって選ばれた者たちが指されたと我々は述べた。ここでは、海全体が血に変わったと読まれる(創世記9:5)〔この引照は、この文ではなく次の文の、律法による報復は血を流すことであったという言葉にかかるらしい〕。
Vindicta criminalium scelerum secundum Legem erat sanguinis effusio. Per mare igitur praevaricatores Legis designantur; quod in sanguinem versum est, quia vindictam perpetuam pro contemptu mandatorum Dei receperunt.
PL 17, 904C律法に従えば、罪過にあたる悪事に対する報復は、血を流すことであった。したがって海によっては、律法の背反者たちが指される。それが血に変わったのは、神の戒めを軽んじたゆえに永遠の報復を受けたからである。
Omnis vero anima vivens mortua est in mari; quia multi ex iis qui in mari erant, id est, ex numero reproborum, qui per mare designantur, et qui ante perceptionem Legis vivi, id est, justi videbantur, accepta Lege, quod injusti fuerint, ex praevaricatione Legis comprobatum est.
PL 17, 904C「生きている魂はすべて海の中で死んだ」とは、海にいた者たち、すなわち海によって指される捨てられた者たちの数のうち、律法を受ける前は生きている者、すなわち正しい者と見えた多くの者が、律法を受けたのち、不正な者であったことが、律法の背反から証明されたということである〔文の係りは定かでない。「多くの者が…不正な者であったことが証明された」と取った〕。
Sunt etiam modo multi in Ecclesia, qui antequam ad honores ecclesiasticos, sive saeculares conscendant, sancti et justi videntur: verum acceptis honoribus, dum donum Dei in malum pervertunt, quod mortui et non vivi fuerint, omnibus patet.
PL 17, 904C今も教会には、教会の栄誉あるいは世俗の栄誉に昇る前は聖なる正しい者と見えるが、栄誉を受けると神の賜物を悪に曲げる者が多くいる。彼らが生きていたのではなく死んでいたことは、すべての人に明らかである。
(Vers. 4.) Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis.
PL 17, 904D(第4節)「そして第三の天使が自分の鉢を川と水の源に注ぐと、それは血となった」。
Iste angelus prophetas designat, per flumina vero fontesque aquarum duodecim tribus cum suis familiis designantur; nam et in praecedenti visione per tertium angelum tuba canentem prophetas diximus fuisse designatos.
PL 17, 904Dこの天使は預言者たちを表し、川と水の源によっては、十二の部族がその氏族とともに指される。実に前の幻でも、ラッパを吹く第三の天使によって預言者たちが指されたと、我々は述べた。
Sed ibi tertia pars fluminum atque fontium versa esse legitur in absynthium, per quam eos qui per doctrinam prophetarum amaritudinem poenitentiae assumpserunt, atque per eam salvi esse meruerunt, diximus fuisse designatos: hic autem in effusione phialae tertii angeli flumina et fontes in sanguinem conversa fuisse leguntur.
PL 17, 904Dだがあちらでは、川と源の三分の一がニガヨモギに変わったと読まれ、それによって、預言者たちの教えにより悔い改めの苦さを受け取り、それによって救われるに値した者たちが指されたと、我々は述べた。ここでは、第三の天使の鉢の注ぎにおいて、川と源が血に変わったと読まれる。
Angelus igitur phialam suam super flumina et fontes aquarum effudit, quando prophetae sancti impio populo verbum Dei annuntiaverunt: sed illi ex praedicatione sanctorum multo deteriores effecti, non solum mandata Dei contempserunt, sed et ipsos verbi Dei ministros occiderunt. In sanguinem vero versi sunt; quia ipsi sibimetpsis mortem perpetuam intulerunt.
PL 17, 905Aこうして天使が川と水の源の上に自分の鉢を注いだのは、聖なる預言者たちが不敬虔な民に神の言葉を告げ知らせたときである。しかし彼らは、聖徒たちの宣教によってはるかに悪くなり、神の戒めを軽んじたのみならず、神の言葉の奉仕者たちそのものを殺した。血に変わったのは、彼ら自身が自分たちに永遠の死をもたらしたからである。
(Vers. 5, 6.) Et audivi angelum quartum dicentem: Justus es, qui es, et qui eras sanctus, quia haec judicasti; quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere, quod digni sunt.
PL 17, 905A(第5・6節)「そして私は、第四の天使が言うのを聞いた。『汝は正しい。今あり、かつてあった聖なる者よ。汝はこれらのことを裁いたからである。彼らが聖徒たちと預言者たちの血を流したので、汝は彼らに血を飲ませた。彼らはそれに値する』」。
Possumus per angelum quartum angelum illius populi intelligere, qui videns justo Dei judicio populum iniquum esse damnatum, laudat sententiam justissimam Dei omnipotentis.
PL 17, 905A我々は、第四の天使によって、あの民の天使を解することができる。その天使は、神の正しい裁きによって不法な民が罰せられたのを見て、全能の神のこの上なく正しい判決を称える。
Et quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt, sanguinem biberunt; quia pro morte temporali, quam justis intulerunt, mortem perpetuam receperunt.
PL 17, 905Bそして彼らは、聖徒たちと預言者たちの血を流したので、血を飲んだ。正しい者たちに加えた一時の死のゆえに、永遠の死を受けたからである。
(Vers. 7.) Et audivi etiam altare dicens: Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua.
PL 17, 905B(第7節)「そして私は、祭壇もまた言うのを聞いた。『主なる神、全能者よ、汝の裁きは真実で正しい』」。
Possumus per altare sanctos viros qui eo tempore fuerunt, intelligere; qui laudaverunt justum judicium Dei, eo quod impio populo justissimam damnationem intulerit, sicut legimus Danielem et tres pueros fecisse.
PL 17, 905B我々は、祭壇によって、その時代にいた聖なる人々を解することができる。彼らは神の正しい裁きを称えた。神が不敬虔な民にこの上なく正しい罰を下したからである。我々が読むとおり、ダニエルと三人の若者がそうしたように。
(Vers. 8, 9.) Et quartus phialam suam effudit in solem, et datum est illi aestu afficere homines, et igni. Et aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas; neque egerunt poenitentiam, ut darent illi gloriam.
PL 17, 905B(第8・9節)「そして第四の天使が自分の鉢を太陽に注ぐと、太陽は人々を熱と火で苦しめることを許された。人々は大きな熱で焼かれ、これらの災いを支配する権能を持つ神の名を冒瀆した。そして、彼に栄光を帰すために悔い改めることをしなかった」。
Quartus angelus Christum et apostolos ejus, caeterosque praedicatores significat, ut quartum angelum in superiori visione significasse diximus: sed ibi per solem populus Judaeorum, per tertiam partem solis et lunae atque stellarum fideles qui ex illo populo in Christum crediderunt, designantur.
PL 17, 905C第四の天使は、キリストとその使徒たち、そのほかの宣教者たちを表す。上の幻で第四の天使が表したと我々が述べたとおりである。ただしあちらでは、太陽によってユダヤ人の民が、太陽と月と星の三分の一によって、その民からキリストを信じた信徒たちが指される。
Quartus igitur angelus phialam suam in solem effudit; quia Christus et apostoli ejus, quod impii Judaei a Romanis delendi essent, apertis vocibus praedixerunt.
PL 17, 905Cこうして第四の天使が自分の鉢を太陽に注いだのは、キリストとその使徒たちが、不敬虔なユダヤ人たちがローマ人たちによって滅ぼされることを、はっきりした言葉で予告したからである。
Nam sicut quilibet servus accipit a Domino suo gladium, non unde ipse juguletur, sed unde reum jugulet: ita et Romani effusionem phialae, in qua ira Dei continebatur, non ad hoc susceperunt, ut ipsi in ea perirent, sed ad vindicandum Christi sanguinem in Judaeos effunderent; unde et sequitur: Quia datum est illi aestu afficere homines et igni.
PL 17, 905C実に、どの奴隷も主人から剣を受け取るのは、自分が屠られるためではなく、罪ある者を屠るためである。それと同じく、ローマ人たちも、神の怒りが収められていた鉢の注ぎを、自分たちがそれによって滅びるために受けたのではなく、キリストの血に報復して、ユダヤ人たちの上に注ぐために受けた。それゆえ続いてこうある。「なぜなら、太陽は人々を熱と火で苦しめることを許されたからである」。
Possumus per aestum obsidionem, per ignem autem famem et gladium, quibus Judaei pene omnes consumpti sunt, intelligere.
PL 17, 905D我々は、熱によっては包囲を、火によっては飢えと剣を解することができる。それらによってユダヤ人のほとんどすべてが滅ぼされた。
Datum est ergo soli afficere homines aestu et igni; quia Romanis datum est a Deo, ut impios Judaeos diversis calamitatibus afflictos, quosdam occiderent, quosdam a sua terra evellerent. Et aestuaverunt homines aestu magno.
PL 17, 905Dこうして太陽が人々を熱と火で苦しめることを許されたのは、ローマ人たちが神によって、種々の災難で苦しめられた不敬虔なユダヤ人たちのある者を殺し、ある者を自分の土地から引き抜くことを許されたからである。「そして人々は大きな熱で焼かれた」。
Quam magnus fuerit ille aestus, quo Romani Judaeos afflixerunt, qui vult scire, Josephum legat, et inveniet nullam gentem in omnibus regnis terrarum atrocius periisse (De bello Judaico). Et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas.
PL 17, 906Aローマ人がユダヤ人を苦しめたあの熱がどれほど大きかったかを知りたい者は、ヨセフスを読むがよい。そうすれば、地上のあらゆる王国のうちで、これほど惨たらしく滅びた民はないことを見いだすであろう(『ユダヤ戦記』)。「そして彼らは、これらの災いを支配する権能を持つ神の名を冒瀆した」。
Tam impia fuit gens Judaeorum, ut cum scirent se pro sceleribus suis inaudita mala perpeti, non solum a blasphemiis Christi non cessaverint, sed etiam multo deteriores blasphemias in suis afflictionibus contra Deum evomuerint.
PL 17, 906Aユダヤ人の民は、自分たちの悪事のゆえに前代未聞の災いを被っていると知りながら、キリストへの冒瀆をやめなかったばかりか、その苦難のうちで、はるかに悪い冒瀆を神に向けて吐き出すほどに、不敬虔であった。
Unde et sequitur: Neque egerunt poenitentiam, ut darent illi gloriam; darent namque Deo gloriam, si ex suis iniquitatibus poenitentiam agentes in Christum credidissent, ejusque mandata custodissent.
PL 17, 906Aそれゆえ続いてこうある。「そして、彼に栄光を帰すために悔い改めることをしなかった」。もし彼らが自分たちの不法から悔い改めてキリストを信じ、その戒めを守っていたなら、実に神に栄光を帰したであろう。
(Vers. 10, 11.) Et quintus effudit phialam suam super sedem bestiae, et factum est regnum ejus tenebrosum: et commanducaverunt linguas suas prae dolore, et blasphemaverunt Deum coeli prae doloribus et vulneribus suis; et non egerunt poenitentiam ex operibus suis.
PL 17, 906A(第10・11節)「そして第五の天使が自分の鉢を獣の座に注ぐと、その国は闇に包まれた。人々は痛みのあまり自分の舌をかみしめ、痛みと傷のゆえに天の神を冒瀆した。そして自分たちの行いから悔い改めることをしなかった」。
Quintus angelus orthodoxos patres qui contra haereticos dimicaverunt, significat, quemadmodum et illum diximus significasse, qui in superiori visione quintus tuba cecinit (Sup. cap. 9) .
PL 17, 906B第五の天使は、異端者たちに対して戦った正統の教父たちを表す。上の幻で第五にラッパを吹いたあの天使が表したと我々が述べたのと同じである(上、第9章)。
Et sicut illic per locustas haeretici designati sunt, ita et hic per sedem bestiae haeretici designantur: bestia autem diabolum significat. Jure igitur haeretici sedes bestiae dicuntur; quia in eorum cordibus diabolus inhabitat.
PL 17, 906Bそして、あちらではイナゴによって異端者たちが指されたように、ここでも獣の座によって異端者たちが指される。獣は悪魔を表す。したがって、異端者たちが獣の座と呼ばれるのは当然である。彼らの心の中に悪魔が住むからである。
Quintus igitur angelus phialam suam super sedem bestiae effudit; quia sancti viri errores haereticorum detegentes, quae poena illis instaret, manifestare studuerunt.
PL 17, 906Bこうして第五の天使が自分の鉢を獣の座に注いだのは、聖なる人々が異端者たちの誤りを暴きつつ、彼らにどんな刑罰が迫っているかを明らかにしようと努めたからである。
Factum est vero regnum ejus tenebrosum; quia illis quibus doctrina haereticorum fulgida videbatur, per doctrinam sanctorum Patrum, quod misera et tenebrosa esset, demonstratum est.
PL 17, 906C「その国は闇に包まれた」。異端者たちの教えが輝かしく見えていた者たちに、それが惨めで暗いものであることが、聖なる教父たちの教えによって示されたからである。
Commanducaverunt linguas suas prae dolore: quia singuli singulorum errores reprehendebant; nam neque Arius Eunomium secutus, vel Sabellium, vel quemquam illorum; neque illi illum: sed unusquisque haeresim suam stabilire volens, caeterorum errores reprehendebat.
PL 17, 906C「彼らは痛みのあまり自分の舌をかみしめた」。個々の者が個々の者の誤りを非難したからである。実際、アレイオスはエウノミオスにも、サベリオスにも、そのほかの誰にも従わなかったし、彼らもアレイオスに従わなかった。むしろ各人が自分の異端を確立しようとして、他の者たちの誤りを非難した。
Qui etiam Deum prae doloribus et vulneribus suis blasphemasse dicuntur; dolebant quippe haeretici, eo quod a catholicis viris semper convincerentur: vulnera vero eorum erant errores singulorum.
PL 17, 906C彼らはまた、痛みと傷のゆえに神を冒瀆したと言われる。実に異端者たちは、公同の人々にいつも論破されることを痛んでいた。彼らの傷とは、各人の誤りであった。
Blasphemabant vero haeretici Deum prae doloribus suis; quia quanto amplius a catholicis viris superabantur, tanto ampliores blasphemias ad eos revincendos inveniebant: impellebant nihilominus eos ad Deum blasphemandum proprii errores, quos profitebantur.
PL 17, 906C異端者たちが痛みのゆえに神を冒瀆したのは、公同の人々に打ち負かされるほど、彼らを論駁するためにますます大きな冒瀆を考え出したからである。同時に、彼らが公言していた自分たちの誤りが、神を冒瀆するよう彼らを駆り立てていた。
Qui etiam sine poenitentia fuisse dicuntur; vix enim aliquem ex inventoribus haeresum invenies, qui poenitentiam egerit ex suis erroribus.
PL 17, 906D彼らはまた、悔い改めなしであったと言われる。実に、異端の創始者たちのうち、自分の誤りから悔い改めた者を、あなたはほとんど見いださないであろう。
(Vers. 12.) Et sextus effudit phialam suam super flumen magnum Euphraten, et siccavit aquam ejus; ut praepararetur via regibus ab ortu solis.
PL 17, 906D(第12節)「そして第六の天使が自分の鉢を大河ユーフラテスに注ぎ、その水を干上がらせた。日の昇る所から来る王たちのために、道が備えられるためである」。
Sextus iste angelus eamdem significationem habet, quam et ille qui sexta tuba cecinisse visus est; significat enim martyres sanctos: et qui designantur illic per equites, a quibus tertia pars hominum occisa fuisse describitur, ipsi et in hoc loco per flumen magnum Euphraten, persecutores videlicet Ecclesiae Dei.
PL 17, 907Aこの第六の天使は、第六のラッパを吹くと見られたあの天使と同じ意味を持つ。聖なる殉教者たちを表すからである。そして、あちらで騎兵たちによって指され、彼らによって人間の三分の一が殺されたと描かれる者たち、彼ら自身が、この箇所でも、大河ユーフラテス、すなわち神の教会の迫害者たちによって指される。
Effudit ergo angelus phialam suam super flumen Euphraten; quia quae damnatio persecutoribus Ecclesiae instaret ipsis persecutoribus sine aliqua trepidatione praedixerunt.
PL 17, 907Aこうして天使が自分の鉢をユーフラテス川に注いだのは、教会の迫害者たちにどんな断罪が迫っているかを、迫害者たち自身に、少しもたじろがずに予告したからである。
Per aquam vero ipsa persecutio designatur: siccavit autem aquam ejus; quia tamdiu in praedicatione verbi Dei sancti martyres perstiterunt, usquedum omnis persecutio finem acciperet, quibusdam ex persecutoribus in infernum demersis, quibusdam fidei christianae semetipsos subjicientibus.
PL 17, 907A水によっては、迫害そのものが指される。「その水を干上がらせた」とは、聖なる殉教者たちが、すべての迫害が終わるまで神の言葉の宣教にとどまり続け、迫害者たちのうちのある者は冥界に沈められ、ある者はキリスト教の信仰に自らを服させたからである。
Per reges multitudinem gentium, quae ad fidem Christi confluxit, possumus intelligere. Via itaque regibus siccata aqua praeparata est; quia finitis persecutionibus, libera facultas data est omnibus gentibus ad fidem Christi veniendi.
PL 17, 907B王たちによっては、キリストの信仰に流れ込んだ諸国民の群れを解することができる。こうして、水が干上がって王たちのために道が備えられた。迫害が終わると、すべての諸国民に、キリストの信仰に来る自由な機会が与えられたからである。
Sed quomodo ab ortu solis venisse dicuntur, id est, a Christo, qui per solem designatur; cum non a Christo, sed ad Christum, diabolum relinquentes, venerint?
PL 17, 907Bだが、どうして彼らは日の昇る所から、すなわち太陽によって指されるキリストから来たと言われるのか。彼らはキリストから来たのではなく、悪魔を離れてキリストのもとへ来たのではないか。
Nisi forte per solem diabolum intelligamus, ut ab ipso ad Christum venerint: sed melius est ut per solem Christum intelligamus, propter illud propheticum: Vobis autem timentibus nomen meum orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Malac. IV, 2) .
PL 17, 907Bあるいは、太陽によって悪魔を解し、彼らがその悪魔からキリストのもとへ来たとすることもできようか。だが、太陽によってキリストを解するほうがよい。あの預言の言葉のゆえである。「だが私の名を畏れる汝らには、正義の太陽が昇り、その翼に癒やしがある」(マラキ4:2)。
Ab ortu ergo solis, id est, a Christo veniunt, quia ipso inspirante et impellente ad eum veniunt; ipsius est donum et velle et perficere, quae bona sunt, sicut ipse dixit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5) .
PL 17, 907Bこうして彼らは日の昇る所から、すなわちキリストから来る。キリストが息を吹き込み、促すことによって、彼のもとへ来るからである。善いことを望むことも成し遂げることも、彼の賜物である。彼自身がこう言ったとおりである。「私なしには、汝らは何もすることができない」(ヨハネ15:5)。
A Christo itaque veniunt quicumque ad Christum veniunt; quia ipse dat ut veniant, et ipse suscipit venientes.
PL 17, 907Cこうして、キリストのもとへ来る者は誰であれ、キリストから来る。彼自身が来ることを与え、彼自身が来る者たちを受け入れるからである。
(Vers. 13, 14.) Et vidi de ore draconis et de ore bestiae, et de ore pseudoprophetae exire tres spiritus immundos in modum ranarum; sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa.
PL 17, 907C(第13・14節)「そして私は、竜の口と獣の口と偽預言者の口から、カエルのような三つの汚れた霊が出るのを見た。それらは、しるしを行う悪霊たちの霊である」。
Vocatione gentium descripta, qualiter ad fidem Christi venerint, mentionem facit Antichristi, qui prope finem mundi venturus est.
PL 17, 907C諸国民の召命、すなわち彼らがどのようにキリストの信仰に来たかを描いたのち、世の終わりの近くに来るであろう反キリストに言及する。
Spiritus vero tres immundi discipulos designant Antichristi, qui eum per universum orbem praedicaturi sunt: qui quamvis homines sint futuri, spiritus immundi, et spiritus daemoniorum vocantur; quia daemones in ipsis habitabunt, et per ora eorum loquentur: qui de ore Antichristi, et de ore pseudoprophetae ejus exiisse visi sunt; quia per eorum doctrinam filii diaboli efficientur: qui etiam de ore draconis exiisse visi sunt; quia per os Antichristi diabolus loquetur.
PL 17, 907C三つの汚れた霊は、反キリストの弟子たちを指す。彼らは全世界で彼を宣べ伝えることになる。彼らは人間であるはずなのに、汚れた霊、悪霊たちの霊と呼ばれる。悪霊たちが彼らの中に住み、彼らの口を通して語るからである。彼らが反キリストの口から、またその偽預言者の口から出たと見られたのは、反キリストと偽預言者の教えによって、彼ら自身が悪魔の子らとなるからである。また竜の口から出たと見られたのは、反キリストの口を通して悪魔が語るからである。
Ranis nihilominus, quae sunt reptilia immunda, et in luto viventia, recte assimilantur: quia sicut ranae in sordidis aquis immorantur, ita et discipuli Antichristi eos facile decipient, qui diversis vitiis et sceleribus non timuerant sordidari.
PL 17, 907D彼らは、泥の中に生きる汚れた這うものであるカエルにたとえられるが、それは当然である。カエルが汚れた水にとどまるように、反キリストの弟子たちも、種々の悪徳と悪事で汚れることを恐れなかった者たちを、たやすく欺くからである。
Nam et ranarum vox rauca et turpis impiissimam eorum praedicationem blasphemiis plenam designat. Et procedent ad reges totius terrae congregare illos in praelium ad diem magnum omnipotens Dei.
PL 17, 907D実に、カエルのしゃがれた醜い声は、冒瀆に満ちた彼らの最も不敬虔な宣教を表す。「そして彼らは、全地の王たちのもとへ出て行き、全能の神の大いなる日の戦いに彼らを集める」〔底本は omnipotens Dei。omnipotentis Dei と読む〕。
Per reges terrae non solum reges, sed et populi designantur: congregabunt autem illos discipuli Antichristi in praelium ad diem magnum omnipotentis Dei, non quod contra Deum pugnare audeant in die judicii, a quo tam terribiliter judicabuntur: sed congregabunt eos in praelium ad persequendam Ecclesiam; ut in die magno Dei omnipotentis perpetua poena damnentur. Et quia finita persecutione Antichristi, Dominus ad judicium in proximo veniet, subdit:
PL 17, 908A地の王たちによっては、王たちだけでなく民も指される。反キリストの弟子たちは彼らを「全能の神の大いなる日の戦い」に集める。それは、彼らが審判の日に、自分たちがあれほど恐ろしく裁かれることになる神に刃向かって、戦おうとするからではない。教会を迫害するための戦いに集めるのであり、その結果、全能の神の大いなる日に、永遠の刑罰に処されることになる。そして、反キリストの迫害が終わると、主が間もなく審判のために来るので、彼は続けてこう加える。
(Vers. 15.) Et ecce venio sicut fur. Dies Domini, sicut dicit Apostolus, sicut fur, ita in nocte veniet; cum enim dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus.
PL 17, 908A(第15節)「見よ、私は盗人のように来る」。主の日は、使徒の言うとおり、盗人のように、夜に来る。実に、人々が「平和だ、安全だ」と言うとき、そのとき突然、滅びが彼らに襲いかかる。
Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua; ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus (I Thess. V, 2, 3) .
PL 17, 908B「幸いなるかな、目を覚まし、自分の衣を守る者。裸で歩き、その恥を人々に見られることのないためである」(一テサロニケ5:2, 3)〔刷られた引照は、直前の節の使徒の言葉に当たる〕。
Impii qui in voluptatibus suae carnis veluti in quadam mollitie lectuli requiescunt, et qui nolunt praevidere mala quae sequuntur, non inconvenienter dormire dicuntur.
PL 17, 908B不敬虔な者たちは、自分の肉の快楽の中に、いわば寝床の柔らかさに憩うように憩い、続く悪を予見しようとしない。彼らが眠っていると言われるのは、もっともである。
Quos Apostolus admonet dicens: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Eph. V, 4) .
PL 17, 908B使徒は彼らを諭して言う。「眠る者よ、目覚めよ。死者の中から立ち上がれ。そうすれば、キリストが汝を照らす」(エフェソ5:4)〔引かれた句はエフェソ5:14に当たる〕。
Justi vero qui mala quae sequuntur, praevidere student, qui voluptates carnales in se exstinguunt, qui armis virtutum se muniunt; ut contra visibiles et invisibiles hostes indesinenter dimicare valeant, non incongrue vigilare dicuntur, ideoque beati sunt.
PL 17, 908B他方、正しい者たちは、続く悪を予見しようと努め、肉の快楽を自分のうちで消し去り、徳の武器で身を固める。それは、見える敵と見えない敵に対して、絶えず戦うことができるようにするためである。彼らが目を覚ましていると言われるのはもっともであり、それゆえに幸いである。
Vestimenta autem nostrarum animarum sunt opera bona: custodia vestium custodia est mandatorum Dei. Vestimenta ergo nostra custodimus, si ea quae praecepit Deus, operando implemus: nudus vero est, qui a bonis operibus alienus existit.
PL 17, 908B我々の魂の衣とは、善い行いである。衣を守ることは、神の戒めを守ることである。したがって我々は、神が命じたことを行って満たすなら、自分の衣を守っているのである。裸の者とは、善い行いと無縁である者である。
Nudi impii ambulabunt, cum ad diem judicii a bonis operibus vacui deducentur; et ideo turpitudo illorum videbitur, quia et angelis et hominibus eorum scelera manifestabuntur.
PL 17, 908C不敬虔な者たちは、審判の日に善い行いを欠いたまま連れ出されるとき、裸で歩くであろう。それゆえ彼らの恥が見られる。彼らの悪事が、天使たちにも人々にも明らかにされるからである。
(Vers. 16.) Et congregabit eos in locum, qui vocatur Hebraice Armageddon. Armageddon mons globosus, sive consurrectio in priora interpretatur: quae utraque interpretatio diei judicii coaptari potest.
PL 17, 908C(第16節)「そして彼は彼らを、ヘブライ語でハルマゲドン〔ラテン語では Armageddon〕と呼ばれる場所に集める」。ハルマゲドンは「球状の山」、または「前のものへの再起」と解釈される。この二つの解釈は、どちらも審判の日に当てはめることができる。
Mons quippe globosus recte vocatur; eo quod globis flammarum universus mundus tunc deleatur: similiter et consurrectio in priora recte dicitur; eo quod omnes homines in priorem statum resurgendo reparentur.
PL 17, 908C実に、「球状の山」と呼ばれるのは当然である。そのとき全世界が炎の球で滅ぼされるからである。同じく「前のものへの再起」と言われるのも当然である。すべての人間が復活して、以前の状態に回復されるからである。
(Vers. 17.) Et septimus effudit phialam suam in aerem. Per septimum istum angelum praedicatores sancti, qui temporibus Antichristi futuri sunt, designantur; sicut et illum significasse diximus, qui superius (Ad cap. 9) septimus tuba cecinisse legitur: per aerem vero vani homines designantur.
PL 17, 908D(第17節)「そして第七の天使が自分の鉢を空気に注いだ」。この第七の天使によっては、反キリストの時代にいるであろう聖なる宣教者たちが指される。上で(第9章について)〔第七の天使がラッパを吹く句は第11章にある〕第七にラッパを吹くと読まれるあの天使が表したと、我々が述べたのと同じである。空気によっては、空しい人々が指される。
Angelus igitur phialam suam in aerem effudit; quia praedicatores sancti vanis et impiis hominibus quod perpetua poena sint damnandi, denuntiabunt. Et exivit vox magna de templo a throno, dicens.
PL 17, 908Dこうして天使が自分の鉢を空気に注いだのは、聖なる宣教者たちが、空しく不敬虔な人々に、彼らが永遠の刑罰に処されることになると告げるからである。「そして神殿から、座から、大きな声が出て、言った」。
Vox magna vox est praedicatorum sanctorum: per templum Ecclesia intelligitur. A templo ergo vox exiit, quia ab Ecclesia vox sanctae praedicationis procedit: quae etiam et a throno exiisse dicitur: quia Ecclesia Dei thronus est Dei, et in illa sedens requiescit.
PL 17, 909A大きな声とは聖なる宣教者たちの声であり、神殿によっては教会が解される。したがって声が神殿から出たのは、聖なる宣教の声が教会から出るからである。それがまた座から出たとも言われるのは、神の教会が神の座であり、神がその中に座して憩うからである。
Quid autem haec vox dicat, subdendo manifestat: Factum est; id est, finis mundi instat, in quo omnia quae praedicta sunt a Domino et a sanctis, complebuntur.
PL 17, 909Aこの声が何を言うかは、付け加えることで明らかにしている。「事は成った」。すなわち、世の終わりが迫っており、そのとき、主と聖徒たちによって予告されたことのすべてが成就する。
(Vers. 18.) Et facta sunt fulgura et voces et tonitrua, et terrae motus factus est magnus, qualis numquam fuit, ex quo homines fuerunt super terram, talis terrae motus, sic magnus.
PL 17, 909A(第18節)「そして稲妻と声と雷が起こり、大きな地震が起こった。人間が地上に存在してこのかた、かつてなかったような地震、それほど大きな地震であった」。
Per fulgura miracula quae per sanctos suos facturus est Deus, designantur; legimus namque in superioribus, Eliam et Enoch plurima signa esse facturos: per voces praedicatio sanctorum: per tonitrua autem terror ignis aeterni exprimitur: terrae motus vero motionem cordium saepe designat.
PL 17, 909A稲妻によっては、神が自分の聖徒たちを通して行うであろう奇跡が指される。実に我々は上で、エリヤとエノクが多くのしるしを行うであろうと読んだ。声によっては聖徒たちの宣教が、雷によっては永遠の火への恐れが表される。地震は、しばしば心の動きを指す。
Movebuntur enim quidam de malo ad bonum, sicut Judaei qui in Christum credituri sunt: movebuntur alii de bono ad malum, qui fidem Christi relicturi sunt, et errores Antichristi secuturi.
PL 17, 909B実に、悪から善へと動かされる者たちがいる。キリストを信じることになるユダヤ人たちのようにである。また、善から悪へと動かされる別の者たちもいる。キリストの信仰を捨て、反キリストの誤りに従うことになる者たちである。
(Vers. 19.) Et facta est civitas magna in tres partes, et civitates gentium ceciderunt. Civitas magna civitas est diaboli, id est, omnis multitudo reproborum: per tres partes in quibus divisa est, Judaei qui in Christum credere noluerunt, et pagani atque falsi christiani designantur.
PL 17, 909B(第19節)「そして大いなる都は三つに分かれ、諸国民の都は倒れた」。大いなる都とは悪魔の都、すなわち捨てられた者たちのすべての群れである。それが分けられた三つの部分によっては、キリストを信じようとしなかったユダヤ人たちと、異教徒たちと、偽りのキリスト教徒たちが指される。
Quod autem dicit: Et civitates gentium ceciderunt; videtur mihi ad diem judicii pertinere.
PL 17, 909B「諸国民の都は倒れた」と彼が言うことは、私には審判の日に関わると思われる。
Civitates gentium tunc cadent, cum eo igne qui faciem Domini ad judicium venientis praecedet, omnes gentes delebuntur, sicut dicit Psalmista: Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus (Psal. XCVI, 3) .
PL 17, 909B諸国民の都が倒れるのは、審判のために来る主の顔の前を進む火によって、すべての諸国民が滅ぼされるときである。詩篇作者が言うとおりである。「火が彼の前を進み、周囲の彼の敵を燃やす」(詩篇96:3)。
Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae ejus.
PL 17, 909C「そして大いなるバビロンは、神の前で思い出されるに至った。彼女にその怒りの憤激のぶどう酒の杯を与えるためである」。
Quomodo Babylon in memoriam ante Deum venisse dicitur, ad cujus memoriam nihil accedere, nihil recedere potest: in cujus conspectu sicut praesentia, ita praeterita, et futura consistunt?
PL 17, 909Cバビロンが神の前で思い出されるに至ったと言われるのは、どういうことか。神の記憶には何も加わらず、何も去ることができないのに。神の目の前には、現在のものも、過去のものも未来のものも、同じように存立しているのに。
Sed memoriam pro tempore posuit: Babylon igitur in memoriam ante Deum veniet, quando illud tempus veniet, in quo statuit judicare mundum, et reddere unicuique secundum opus ejus.
PL 17, 909Cだが、彼は「記憶」を「時」の代わりに置いたのである。したがって、バビロンが神の前で思い出されるに至るのは、神が世を裁き、各人にその行いに従って報いると定めた、あの時が来るときである。
Vinum vero indignationis irae Dei, poena perpetua est; quia peracto judicio, omnes impii cum auctore iniquitatis diabolo damnabuntur.
PL 17, 909C神の怒りの憤激のぶどう酒とは、永遠の刑罰である。裁きが終わると、すべての不敬虔な者が、不法の創始者である悪魔とともに罰せられるからである。
(Vers. 20.) Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi. Eamdem significationem habent montes et insulae, quam civitates gentium, quae paulo superius dicuntur cecidisse; per insulas namque gentes, per montes vero earum principes designantur: fugere autem dicuntur, cum ab igne in die judicii delebuntur.
PL 17, 909D(第20節)「そして島はすべて逃げ去り、山々は見いだされなかった」。山々と島々は、少し上で倒れたと言われた諸国民の都と同じ意味を持つ。実に、島々によっては諸国民が、山々によっては彼らの首長たちが指される。審判の日に火によって滅ぼされるとき、彼らは逃げ去ると言われる。
(Vers. 21.) Et grando magna sicut talentum descendit de coelo in homines. In Evangelio scriptum est quod quidam paterfamilias peregre proficiscens, dedit uni servorum suorum quinque talenta, alii duo, alii vero unum.
PL 17, 909D(第21節)「そして天から人々の上に、タラントのような大きな雹が降った」。福音書には、ある家の主人が旅に出て、自分の僕の一人に五タラント、別の者に二タラント、また別の者に一タラントを与えたと書かれている。
Sed primus et secundus negotiando talenta, quae a domino acceperant, duplicarunt: tertius fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui (Matth. XXV, 15) .
PL 17, 910Aだが第一の者と第二の者は、主人から受け取ったタラントを商売で倍にした。第三の者は地を掘って、主人の金を隠した(マタイ25:15)。
Quaecumque ergo bona temporalia aut quascumque artes a Domino accepimus, pro talentorum acceptione nobis reputabuntur: justi igitur qui per primum et secundum servum designantur, talenta sua duplicant; cum bona temporalia quae a Domino accipiunt, in bonis operibus expendunt, atque ad bona agenda quoscumque possunt, provocant: impii vero qui per servum tertium designantur, talenta sua in terra abscondunt; quia ex bonis temporalibus quae a Domino acceperunt, vitia potius quam virtutes enutriunt.
PL 17, 910Aこうして、我々が主から受けた現世の善いもの、あるいは技は、何であれ、タラントを受けたものとして我々に帰せられる。それゆえ、第一と第二の僕によって指される正しい者たちは、自分のタラントを倍にする。主から受ける現世の善いものを善い行いに費やし、できる限りの者を善を行うよう促すからである。第三の僕によって指される不敬虔な者たちは、自分のタラントを地に隠す。主から受けた現世の善いものから、徳よりもむしろ悪徳を育てるからである。
Per grandinem, quae ea quae ex terra nascuntur, conterit et delet; vindicta omnipotentis Dei designatur, qua impios conteret, et in infernum demerget: quae sicut talentum esse dicitur, quia unumquemque secundum talenti sui qualitatem puniet; et quanto amplius quis deliquit, tanto ampliora tormenta sustinere cogetur.
PL 17, 910A地から生じるものを砕き滅ぼす雹によっては、全能の神の報復が指される。それによって神は不敬虔な者たちを砕き、冥界に沈める。それがタラントのようだと言われるのは、神が各人をそのタラントの質に応じて罰するからである。人は罪を犯したことが多いほど、いっそう大きな責め苦に耐えねばならなくなる。
Sed obscurum est valde quod sequitur: Et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis; quoniam magna facta est vehementer. Quis enim in illo tam districto justoque judicio blasphemare Deum audebit?
PL 17, 910Bだが、続く句は非常に不明瞭である。「そして人々は雹の災いのゆえに神を冒瀆した。その災いはきわめて大きかったからである」。あの厳格で正しい裁きにおいて、いったい誰が神を冒瀆しようとするだろうか。
Sed blasphemare dicuntur, quia blasphemiae reproborum, quas modo in corde tegunt, cunctis manifestabuntur.
PL 17, 910Bだが、彼らが冒瀆すると言われるのは、捨てられた者たちの冒瀆、今は心に隠している冒瀆が、すべての人に明らかにされるからである。
Visio V, Caput XVII
第5の幻 第XVII章PL 17, 910B(Vers. 1.) Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens.
PL 17, 910B(第1節)「そして、七つの鉢を持つ七人の天使のうちの一人が来て、私と語り、言った」。
Sicut superius sub cantu tubae septimi angeli diem judicii breviter comprehendens, ad ea quae praetermiserat, rediit; atque sanctam Ecclesiam sub specie mulieris, quae amicta erat sole, et luna sub pedibus ejus, describens, passiones quas a diabolo pertulit, et quas ab Antichristo in fine mundi passura est, annectit; ita et hic sub effusione phialae septimi angeli diem judicii summatim perstringens, ad ea quae praetermisit revertitur, atque sub specie mulieris meretricis civitatem diaboli describens, quas poenas pro sceleribus suis passura sit, in sequentibus manifestat.
PL 17, 910B先に第七の天使のラッパの響きのもとで審判の日を手短にまとめ、省いたことに立ち戻り、また、太陽をまとい月を足の下にした女の姿のもとに聖なる教会を描いて、教会が悪魔から被った苦しみと、世の終わりに反キリストから被ることになる苦しみとを結びつけたように、ここでも、第七の天使が鉢を注ぐことのもとで審判の日を要約して触れつつ、省いたことに立ち返り、娼婦である女の姿のもとに悪魔の都を描いて、それが自らの悪行のゆえにどのような刑罰を受けることになるかを、続く箇所で明らかにする。
Angelus vero phialam habens, praedicatores sanctos designat: Joannes autem typum tenet omnium fidelium; unde et subditur:
PL 17, 910C鉢を持つ天使は聖なる宣教者たちを指し、ヨハネはすべての信者の予型を担う。それゆえ、続けてこう言われる。
(Vers. 2.) Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae: et inebriati sunt omnes, qui habitant terram de vino prostitutionis ejus.
PL 17, 910C(第2節)「来よ、汝に、多くの水の上に座る大いなる娼婦の断罪を示そう。地の王たちは彼女と淫行を行い、地に住む者たちはみな、彼女の売春のぶどう酒に酔った」。
Meretrix ista in aliquibus locis Romam specialiter, quae tunc Ecclesiam Dei persequebatur: in quibusdam vero generaliter civitatem diaboli, id est, omne reproborum corpus demonstrat.
PL 17, 910Dこの娼婦は、ある箇所では特にローマ、すなわち当時神の教会を迫害していたローマを、またある箇所では一般に悪魔の都、すなわち捨てられた者たちすべての体を示す。
Angelus igitur Joanni ostendit damnationem meretricis magnae; quia praedicatores sancti et verbis et scriptis fidelibus ostendunt, quas poenas impii pro sceleribus suis patiantur, ut eorum poenis territi a peccatis abstineant.
PL 17, 910Dこうして天使はヨハネに大いなる娼婦の断罪を示す。聖なる宣教者たちが、言葉によっても書き物によっても、不敬虔な者たちが自らの悪行のゆえにどのような刑罰を受けるかを信者たちに示し、その刑罰に恐れをなして罪を避けさせるからである。
Quae super aquas multas sedere dicitur; quia ex multitudine gentium, quae per aquas designantur, civitas diaboli construitur: cum qua reges terrae fornicati esse dicuntur; quia scelera Babylonis auxerunt potius, quam destruxerunt.
PL 17, 910D彼女が多くの水の上に座ると言われるのは、水によって指される諸国民の群れから悪魔の都が築かれるからである。地の王たちが彼女と淫行を行ったと言われるのは、彼らがバビロンの悪行を滅ぼすよりも、むしろ増し加えたからである。
Et inebriati sunt omnes, qui inhabitant terram, de vino prostitutionis ejus. Vinum prostitutionis diversi errores, diversa sunt scelera impiae civitatis; nam sicut meretrix prostituitur omnibus secum fornicari volentibus, ut eorum immunditiis polluatur: ita et omnes impii subjiciuntur daemonibus, cum eorum pravis suggestionibus obtemperantes, in omnibus sceleribus se dejiciunt, sicut propheta ad Hierusalem loquitur dicens: Et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus (Esai. LI, 23) .
PL 17, 911A「また、地に住む者たちはみな、彼女の売春のぶどう酒に酔った」。売春のぶどう酒とは、不敬虔な都の様々な誤りと様々な悪行である。娼婦は、自分と淫行を行おうとするすべての者に身を売り、その汚れによって汚されるように、不敬虔な者もみな悪霊たちに服し、その邪な唆しに従って、あらゆる悪行に身を落とすからである。預言者がエルサレムに語って言うとおりである。「汝は汝の体を地のようにし、道行く者たちのための道のようにした」(イザヤ51:23)。
Terrae autem habitatores omnes reprobos vocat: ebrietas vero malitia est Babylonis; quia sicut ebriosus tamdiu impletur vino, usque dum a mente sua alienus efficiatur: ita et reprobi tamdiu omni malitia semetipsos replent, usque dum a mente sua alieni effecti, timorem Dei, omnemque bonitatem a semetipsis abjiciant, sicut dicit beatus Job, quia bibunt sicut aquam iniquitatem (Job. XV, 16) .
PL 17, 911A地に住む者とは、すべての捨てられた者たちをいう。酔いとは、バビロンの悪意である。酔う者は、自分の精神から離れてしまうまでぶどう酒で満たされるように、捨てられた者たちも、自分の精神から離れてしまい、神への畏れとあらゆる善を自分から投げ捨てるまで、あらゆる悪意で自分を満たすからである。福なるヨブが言うとおり、「彼らは水のように不法を飲む」(ヨブ記15:16)。
(Vers. 3.) Et abstulit me in desertum in spiritu: et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem, et cornua decem.
PL 17, 911B(第3節)「そして彼は私を霊において荒れ野へ連れ去った。私は、緋色の獣の上に座る女を見た。その獣は冒瀆の名で満ち、七つの頭と十本の角を持っていた」。
Per desertum omnis impiorum multitudo designatur; eo quod ipsi deseruerint Deum, et ideo derelicti sunt a Deo. In deserto igitur mulier meretrix inventa est, quia ex multitudine iniquorum civitas diaboli constat.
PL 17, 911B荒れ野によって、不敬虔な者たちの群れ全体が指される。彼ら自身が神を捨てたので、そのゆえに神から見捨てられたからである。こうして、荒れ野に娼婦である女が見いだされたのは、不法な者たちの群れから悪魔の都が成り立つからである。
Bestia vero, sicut ipse in sequentibus exponit, diabolum significat: coccus autem colorem sanguinis habet; et per sanguinem saepe mors designatur. Diabolus itaque sanguineus est, quia auctor est mortis et omnis perditionis.
PL 17, 911B獣は、彼自身が続く箇所で説くとおり、悪魔を表す。緋は血の色を持ち、血によってはしばしば死が指される。こうして悪魔は血の色をしている。死とあらゆる滅びの張本人だからである。
Quae bestia plena nominibus blasphemiae esse dicitur, eo quod ipse diabolus auctor sit omnium blasphemiarum. Quid sint autem capita septem et cornua decem, angelus in sequentibus exponit.
PL 17, 911Cこの獣が冒瀆の名で満ちていると言われるのは、悪魔自身があらゆる冒瀆の張本人だからである。七つの頭と十本の角が何であるかは、天使が続く箇所で説く。
(Vers. 4.) Et mulier erat circumdata purpura et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominationum, et immunditiae fornicationis ejus.
PL 17, 911C(第4節)「その女は紫と緋をまとい、金と宝石と真珠で飾られ、手に金の杯を持っていた。その杯は忌まわしいものと、彼女の淫行の汚れで満ちていた」。
Purpura sanguine tingitur, coccus vero sanguinis habet colorem, suntque vestimenta regalia, per quae potestas saecularis designatur: per sanguinem autem saepe mors designatur.
PL 17, 911C紫は血で染められ、緋は血の色を持つ。これらは王の衣であり、それによって世俗の権力が指される。そして血によっては、しばしば死が指される。
Purpura igitur et coccus sanguinis speciem habent; quia potestas saecularis mortifera est, et periculum sempiternum affert iis, qui eam amplius quam coelestem gloriam amplectuntur.
PL 17, 911Cこうして紫と緋は血の様相を持つ。世俗の権力は死をもたらすものであり、天の栄光よりもそれを抱く者たちに、永遠の危険をもたらすからである。
Possumus etiam per vestimenta sanguinea opera impiorum intelligere, pro quibus morte perpetua damnabuntur. Quodque sequitur: Et inaurata auro; per aurum saepe sapientia designatur.
PL 17, 911D血の色の衣によって、不敬虔な者たちの業を解することもできる。そのために彼らは永遠の死に断罪されるのである。続く句、「金で飾られ」については、金によってしばしば知恵が指される。
Mulier igitur inaurata erat auro; quia sapientiam hujus saeculi possidebat, quae stultitia est apud Deum.
PL 17, 911Dこうして女は金で飾られていた。この世の知恵、神のもとでは愚かさである知恵を所有していたからである。
Per gemmas vero et margaritas eloquentia saecularis designatur: per poculum aureum, quod manu tenuisse dicitur, philosophorum et poetarum doctrina designatur: quod plenum abominationum et immunditiae fornicationis ejus dicitur: quia doctrina philosophorum et poetarum plena erat mendaciis, omnibusque erroribus ad decipiendum genus humanum compositis.
PL 17, 911D宝石と真珠によっては世俗の雄弁が指され、彼女が手に持っていたと言われる金の杯によっては、哲学者たちと詩人たちの教えが指される。それが「忌まわしいものと、彼女の淫行の汚れで満ちている」と言われるのは、哲学者たちと詩人たちの教えが、人類を欺くために作られた偽りと、あらゆる誤りで満ちていたからである。
(Vers. 5.) Et in fronte ejus nomen scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater fornicationum et abominationum terrae.
PL 17, 912A(第5節)「その額には名が記されていた。奥義、大いなるバビロン、地の淫行と忌まわしいものの母」。
Per frontem atque faciem homo dignoscitur; similiter et impii ex operibus suis intelliguntur, sicut Salomon dicit: Ex studiis suis intelligitur puer (Prov. XX, 11) .
PL 17, 912A額と顔によって人は見分けられる。同様に、不敬虔な者たちもその業から解される。ソロモンが言うとおり、「少年はその営みから知られる」(箴言20:11)。
Per frontem itaque atque faciem opera impiorum designantur; quia ex operibus suis intelliguntur quod sint filii diaboli, civesque impiae civitatis.
PL 17, 912Aこうして額と顔によって、不敬虔な者たちの業が指される。自分たちの業から、彼らが悪魔の子らであり、不敬虔な都の市民であることが解されるからである。
(Vers. 6.) Et mulierem vidi ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Numquid Babylon sanguinem sanctorum biberat?
PL 17, 912A(第6節)「また私は、聖徒たちの血と、イエスの殉教者たちの血に酔った女を見た」。バビロンは聖徒たちの血を飲んだのか。
Sed ebria erat, id est, ab omni spirituali ratione aliena: ebria erat; quia ultio sanguinis sanctorum ita eam damnabilem fecerat, et a misericordia Dei alienam, ut non esset digna quatenus aliquo modo suae saluti posset consulere.
PL 17, 912Bだが、彼女が酔っていたとは、あらゆる霊的な理性から離れていたということである。酔っていたのは、聖徒たちの血に対する報いが、彼女を断罪されるべきものとし、神の慈しみから遠ざけたために、何らかの仕方で自分の救いを図ることができるほどにも値しなくなったからである。
Et miratus sum cum vidissem illam, admiratione magna. Mirantur fideles, cum vident reprobos tantum a timore Dei alienos, ut sine aliqua trepidatione et innocentibus plurima mala ingerant, et in omnibus flagitiis semetipsos demergant, scientes Deum nullum scelus impunitum relinquere; nisi prius poenitentia caeterisque medicaminibus, quibus peccata sanantur, fuerit deletum.
PL 17, 912B「そして私は彼女を見て、大いに驚き怪しんだ」。信者たちが驚くのは、捨てられた者たちが神への畏れからあまりにも遠ざかり、何の恐れもなく罪なき者たちにも多くの悪を加え、あらゆる恥ずべき行いに身を沈めるのを見るときである。まず悔い改めと、罪を癒やすほかの薬とによって消されない限り、神はどんな悪行も罰せずには放置しないと知りながら、そうするのである。
(Vers. 7.) Et dixit mihi angelus: Quare miraris? Ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiae, quae portat eam, quae habet capita septem, et cornua decem.
PL 17, 912B(第7節)「天使は私に言った。『なぜ驚くのか。私は汝に、この女の秘義と、彼女を載せる、七つの頭と十本の角を持つ獣の秘義を告げよう』」。
Eamdem significationem habet bestia in hoc loco, quam et superius diximus draconem habuisse: significat namque diabolum. Quid sint autem capita septem, et cornua decem, ipse, ut diximus, in sequentibus exponit.
PL 17, 912Cこの箇所の獣は、先に竜が持つと我々が述べたのと同じ意味を持つ。すなわち悪魔を表す。七つの頭と十本の角が何であるかは、述べたとおり、彼自身が続く箇所で説く。
Bestia quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit. Bestia, id est diabolus, fuit ante adventum Christi, possidens genus humanum; non est modo, id est, non possidet genus humanum sicut antea; quia per Christum ab electorum cordibus expulsus est: ascensura vero est de abysso; quia temporibus Antichristi solvetur satanas de carcere suo, et exibit, et seducet omnes gentes, sicut sequentia plenius manifestant: et in interitum ibit; quia cum omnibus reprobis quos deceperit, et cum omnibus satellitibus suis aeterna poena damnabitur.
PL 17, 912C「汝が見た獣は、いた。そして今はいない。そして深淵から上って来て、滅びに至る」。獣、すなわち悪魔は、キリストの到来以前にはいて、人類を所有していた。今はいないとは、以前のようには人類を所有していないということである。キリストによって、選ばれた者たちの心から追い出されたからである。深淵から上って来るのは、反キリストの時代にサタンがその牢から解かれ、出て行って、すべての諸国民を惑わすからである。続く箇所がさらに詳しく明らかにするとおりである。滅びに至るのは、自分が欺いたすべての捨てられた者たちとともに、また自分のすべての従者たちとともに、永遠の刑罰に断罪されるからである。
(Vers. 8.) Et mirabuntur inhabitantes terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi, videntes bestiam quae fuerat, et non est.
PL 17, 912D(第8節)「地に住む者たち、その名が世の初めから命の書に記されていない者たちは、いた、そして今はいない獣を見て驚く」。
Inhabitantes terram eos debemus intelligere, qui amatores terrae erunt magis quam Dei, quos Antichristus facile decipiet.
PL 17, 912D地に住む者とは、神よりもむしろ地を愛する者となる者たち、反キリストが容易に欺く者たちのことだと、我々は解さねばならない。
Mirabuntur ergo reprobi, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae, id est, qui non sunt praedestinati ad vitam aeternam: videntes bestiam, id est, diabolum per Antichristum signa facientem, et in Antichristo diabolum adorantes.
PL 17, 912Dこうして驚くのは、その名が命の書に記されていない捨てられた者たち、すなわち永遠の生命に予定されていない者たちである。彼らは獣、すなわち反キリストを通してしるしを行う悪魔を見、反キリストにおいて悪魔を拝むのである。
(Vers. 9.) Et hic est sensus, qui habet sapientiam: id est, in hoc quod sequitur, magna obscuritas est, et sensus ad ea intelligenda valde acuendus est. Et nos rogemus Dominum, ut hanc obscuritatem nobis aperiat.
PL 17, 913A(第9節)「ここに、知恵を持つ思いがある」。すなわち、続く箇所には大きな難解さがあり、それを理解するには思いを大いに研ぎ澄まさねばならない。我々は、この難解さを我々に開いてくれるよう、主に願おう。
(Vers. 10.) Septem capita septem montes sunt, super quos mulier sedet; et reges septem sunt. Quinque ceciderunt, unus est, alius nondum venit; et cum venerit, oportet illum breve tempus manere.
PL 17, 913A(第10節)「七つの頭は七つの山であり、その上に女は座る。また七人の王である。五人は倒れ、一人はいる。もう一人はまだ来ていない。来たときには、わずかな間とどまらねばならない」。
Diximus superius per septem capita draconis illos reprobos esse designatos, per quos diabolus genus humanum decepit, quos etiam in partes septem divisimus, sicut et caeteram multitudinem reproborum.
PL 17, 913A我々は先に、竜の七つの頭によって、悪魔がそれによって人類を欺いた捨てられた者たちが指されていると述べ、彼らを、捨てられた者たちの残りの群れと同じく、七つの部分に分けた。
Et quia eamdem significationem habet haec bestia de qua loquimur, quam et draconem diximus habuisse; designant namque diabolum: eamdem significationem habent etiam septem capita bestiae, quam et septem capita draconis diximus habuisse.
PL 17, 913B我々が語っているこの獣は、竜が持つと我々が述べたのと同じ意味を持つ(どちらも悪魔を指すからである)。それゆえ、獣の七つの頭も、竜の七つの頭が持つと我々が述べたのと同じ意味を持つ。
Quae et montes dicuntur; quia altiores fuerunt illi in sceleribus, qui caeteros deceperunt, quam illi qui ab eis decepti sunt, sicut in sequentibus de Babylone dicit: Quia venerunt peccata ejus usque ad coelum (Inf. c. 18) .
PL 17, 913Bこれらの頭は山とも呼ばれる。他の者たちを欺いた者たちのほうが、彼らに欺かれた者たちよりも、悪行において高かったからである。続く箇所でバビロンについて言われるとおりである。「その罪は天にまで達した」(下、第18章)。
Vocantur nihilominus et septem reges, eo quod caeteris ad perditionem euntibus ducatum praebuerint. Super hos ergo montes meretrix sedere dicta est; quia ab iis civitas diaboli in omnibus erroribus atque sceleribus informata est.
PL 17, 913Bこれらの頭はまた七人の王とも呼ばれる。他の者たちが滅びに向かうとき、先頭に立って導いたからである。したがって、娼婦がこれらの山の上に座ると言われるのは、悪魔の都が、あらゆる誤りと悪行において、これらの者たちによって形づくられたからである。
Nam sicut apostoli fundamenta dicuntur Ecclesiae, ita e diverso inventores errorum fundamenta sunt civitatis diaboli. Ex iis igitur capitibus, sive montibus, vel regibus, quinque ceciderunt, unus erat, alius nondum venerat.
PL 17, 913C使徒たちが教会の土台と言われるように、これと反対に、誤りの考案者たちは悪魔の都の土台である。さて、これらの頭、すなわち山、あるいは王のうち、五人は倒れ、一人はいて、もう一人はまだ来ていなかった。
Primum caput diaboli ceciderat; quia illi qui ante diluvium fuerunt, per quos ii qui filii Dei vocabantur, decepti sunt, in cloacam inferni descenderant (Gen. VI, 2) .
PL 17, 913C悪魔の第一の頭は倒れていた。洪水より前にいた者たち、すなわち、神の子らと呼ばれた者たちを惑わした者たちは、冥界の汚水溜めに下っていたからである(創世記6:2)。
Similiter et secundi qui post diluvium usque ad Legem fuerunt, in eadem perditionis fovea demersi tenebantur. Ceciderant et tertii, qui populo Dei, quibus Lex data est, idola colere suadebant.
PL 17, 913C同様に、洪水ののち律法の時までいた第二の者たちも、同じ滅びの穴に沈められて留め置かれていた。また第三の者たち、すなわち律法を与えられた神の民に偶像を拝むよう勧めた者たちも、倒れていた。
Similiter et falsi prophetae, qui in quarto loco ponuntur, jam ceciderant in interitum suae perditionis, eo quod deceptores fuerint populo Dei.
PL 17, 913C同様に、第四の位置に置かれる偽預言者たちも、すでに自らの滅びのうちに倒れていた。神の民を欺く者となったからである。
Iniqui vero Judaei, qui Dominum interfecerunt, et apostolos ejus persecuti sunt, qui in quinto ponuntur loco; eo tempore quo haec visio Joanni demonstrata est, jam a Romanis devastati fuerant.
PL 17, 913C第五の位置に置かれる不法なユダヤ人たち、すなわち主を殺し、その使徒たちを迫害した者たちは、この幻がヨハネに示された時には、すでにローマ人によって荒らされていた。
Quinque ergo capita bestiae jam ceciderant, quae montes regesque nominantur; quia omnes praecedentes, et impii Judaei qui in quinto loco ponuntur, jam perditionis suae poenas luebant.
PL 17, 913Dこうして獣の五つの頭、山とも王とも呼ばれるものはすでに倒れていた。先立つすべての者と、第五の位置に置かれる不敬虔なユダヤ人たちは、すでに自らの滅びの刑罰を受けていたからである。
Unus erat; quia pagani, illi videlicet qui Ecclesiam Dei persecuti sunt, qui et in sexto loco ponuntur, tunc Ecclesiam Dei persequebantur; ob quam causam et iste Joannes in Pathmos insula relegatus tenebatur.
PL 17, 913D「一人はいた」とは、異教徒たち、すなわち神の教会を迫害した者たち(彼らは第六の位置に置かれる)が、そのとき神の教会を迫害していたということである。そのゆえに、このヨハネもパトモス島に流されていたのである。
Alius nondum venerat; quia Antichristus qui in septimo loco ponitur, nondum venit: et cum venerit, oportet illum breve tempus manere; quia Dominus Jesus interficiet eum spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus, sicut ipse dicit in Evangelio: Et nisi Dominus breviasset dies illos, id est, dies persecutionis Antichristi, non fieret salva omnis caro (Marc. XIII, 20) ; per omnem carnem solos electos designans.
PL 17, 914A「もう一人はまだ来ていなかった」とは、第七の位置に置かれる反キリストが、まだ来ていないということである。「来たときには、わずかな間とどまらねばならない」とは、主イエスがその口の霊で彼を殺し、到来の輝きで滅ぼすからである。福音書で彼自身が言うとおりである。「もし主がその日々、すなわち反キリストの迫害の日々を短くしなかったなら、すべての肉は救われなかっただろう」(マルコ13:20)。彼は「すべての肉」によって、ただ選ばれた者たちだけを指しているのである。
(Vers. 11.) Et bestia quae erat, et non est, et ipsa octava est, et de septem est; et in interitum vadit.
PL 17, 914A(第11節)「いた、そして今はいない獣、それは第八のものであり、七つのうちのものである。そして滅びに向かう」。
Et bestia, id est, diabolus, qui ante adventum Christi dominabatur humano generi, et modo non tenet illud ita obnoxium, quemadmodum tunc faciebat, ipsa scilicet bestia octava est.
PL 17, 914A「獣」、すなわち、キリストの到来以前に人類を支配していた悪魔、今はもはやそのときのようには人類を従属させていない悪魔、その獣自身が第八のものである。
Septem namque partes sunt omnium reproborum, octava vero pars eorum est diabolus cum caeteris daemonibus. De septem est, quia de societate reproborum daemones existunt: et sicut fuerunt auctores perditionis eorum, ita erunt et socii tormentorum.
PL 17, 914Aすべての捨てられた者たちの部分は七つであり、第八の部分は、他の悪霊たちとともにある悪魔である。「七つのうちのもの」であるのは、悪霊たちは捨てられた者たちの仲間に属するからである。悪霊たちは、彼らの滅びの張本人であったように、責め苦の仲間ともなる。
Unde et sequitur: Et in interitum vadit. Haec quae sequuntur, usque ad eum locum ubi Angelus de coelo descendisse visus est, ad destructionem Romani imperii proprie pertinent.
PL 17, 914Bそれゆえ、続けて「そして滅びに向かう」と言われる。これに続く箇所は、天使が天から下るのが見られた箇所まで、固有の意味でローマ帝国の滅亡にかかわる。
(Vers. 12.) Et decem cornua quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt; sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam.
PL 17, 914B(第12節)「汝が見た十本の角は、十人の王である。彼らはまだ国を受けていないが、獣の後に、王として一時間だけ権力を受ける」。
Quatuor bestiae Danieli in visione demonstratae sunt (Dan. VII, 3) , per quas quatuor regna figurabantur: quarta autem bestia, quae erat fortis atque terribilis, per quam Romani designati sunt, decem cornua habuisse describitur, per quae ea regna quae Romanum imperium destruxerunt, designata sunt, sicut sanctus Hieronymus quorumdam assertionem sequens exponit (Comment. in cap. VII Daniel.) .
PL 17, 914B四頭の獣がダニエルに幻のうちに示された(ダニエル7:3)。それらによって四つの国が象られた。そのうち第四の獣は、強く恐ろしいもので、それによってローマ人が指されるが、十本の角を持っていたと描かれる。その角によって、ローマ帝国を滅ぼした国々が指される。聖ヒエロニュムスが、ある人々の主張に従って説くとおりである(『ダニエル書注解』第7章)。
Eamdem itaque significationem habent decem cornua in hoc loco, quam et illa habuisse dicuntur; significant quippe ea regna, per quae Romanum imperium destructum est.
PL 17, 914Cしたがって、この箇所の十本の角は、あの角が持つと言われるのと同じ意味を持つ。すなわち、ローマ帝国がそれによって滅ぼされた国々を表す。
Partem namque Asiae per se primitus abstulerunt: postea vero Saraceni totam subegerunt: Vandali Africam sibi vindicaverunt, Gothi Hispaniam, Longobardi Italiam, Burgundiones Galliam, Franci Germaniam, Hunni Pannoniam: Alani autem et Suevi multa loca depopulati sunt, quae eorum subjacebant ditioni.
PL 17, 914C彼らはまずアジアの一部を自ら奪い、のちにサラセン人がその全体を服従させた。ヴァンダル人はアフリカを、ゴート人はヒスパニアを、ランゴバルド人はイタリアを、ブルグント人はガリアを、フランク人はゲルマニアを、フン人はパンノニアを自分のものとした。アラン人とスエビ人は、彼らの支配に服していた多くの地を荒らした。
Haec ergo regna eo tempore, quo visio ista Joanni demonstrata est, potestatem nondum acceperant: sed una hora tamquam reges potestatem acceperunt; quia singularum istarum gentium potestas pauco tempore permansit.
PL 17, 914Cしたがって、これらの国々は、この幻がヨハネに示された時にはまだ権力を受けていなかった。だが、王として一時間だけ権力を受けた。これらの諸国民の一つ一つの権力が、わずかな間しか続かなかったからである。
Post bestiam regnum acceperunt, quia destructo regno diaboli per Christum, hae gentes impiam potestatem acceperunt.
PL 17, 914D「獣の後に国を受けた」とは、キリストによって悪魔の国が滅ぼされた後、これらの諸国民が不敬虔な権力を受けたからである。
(Vers. 13, 14.) Ii unum consilium habebunt, virtutem suam et potestatem bestiae tradiderunt. Unum consilium habuerunt, id est, unam voluntatem in malo. Virtutem suam et potestatem bestiae tradiderunt; quia eorum virtus atque potestas diabolica fuit.
PL 17, 914D(第13・14節)「彼らは一つの考えを持つ。彼らは自分の力と権力を獣に引き渡した」。「一つの考えを持った」とは、すなわち悪において一つの意志を持ったということである。「自分の力と権力を獣に引き渡した」とは、彼らの力と権力が悪魔的であったからである。
Ii cum agno pugnabunt, et agnus vincet illos. Cum agno pugnaverunt, qui Ecclesiam Dei persecuti sunt, populumque Dei interfecerunt: Agnus autem vincet illos, quia scimus has gentes praeter paucas jugum fidei Christi jam suscepisse.
PL 17, 914D「彼らは子羊と戦うが、子羊は彼らに勝つ」。子羊と戦ったのは、神の教会を迫害し、神の民を殺した者たちである。だが、子羊は彼らに勝つ。これらの諸国民が、わずかな者を除いて、すでにキリストの信仰の軛を受けたことを、我々は知っているからである。
Quoniam Rex regum est, et Dominus dominantium, et qui cum illo sunt vocati, electi et fideles. Qui sunt reges et dominantes, ipsi sunt electi et fideles.
PL 17, 915A「彼は王たちの王、支配する者たちの主であり、彼とともにいる者たちは、召された者、選ばれた者、忠実な者だからである」。王であり支配する者たちとは、選ばれた者、忠実な者たちである。
Christus igitur Rex regum est, et Dominus dominantium; quia ipse est Rex et Dominus omnium sanctorum: et qui cum illo sunt vocati, electi et fideles sunt, id est sancti, qui ad hoc vocati sunt, ut cum illo in aeternum permaneant, electi et fideles jure vocantur.
PL 17, 915Aこうして、キリストは王たちの王、支配する者たちの主である。すべての聖徒たちの王であり主だからである。そして、彼とともにいる者たちは、召された者、選ばれた者、忠実な者である。すなわち、永遠に彼とともにとどまるために召された聖徒たちが、選ばれた者、忠実な者と呼ばれるのは正しい。
Vocantur enim et reprobi, sicut Dominus dicit: Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 16) . Sed reprobi ad hoc vocantur, ut inexcusabiles sint: electi vero, ut cum ipso in aeternum perseverent.
PL 17, 915A召されるのは捨てられた者たちもである。主が言うとおり、「召された者は多いが、選ばれた者は少ない」(マタイ20:16)。ただし、捨てられた者たちが召されるのは、弁解できなくなるためであり、選ばれた者たちが召されるのは、永遠に彼とともに堅く立つためである。
(Vers. 16.) Et decem cornua, quae vidisti in bestia: hi odient fornicariam. Fornicariam Romam vocat, quae pro defensione falsorum deorum, Deum creatorem suum persequebatur.
PL 17, 915B(第16節)「汝が獣の上に見た十本の角、彼らは淫行の女を憎む」。淫行の女とは、彼がローマを呼ぶ名である。ローマは偽りの神々を守るために、自らの創造主である神を迫害していたからである。
Decem itaque cornua odio habuerunt fornicariam, quando gentes quae per decem cornua designatae sunt, ad destruendum Romanum imperium arma sumpserunt. Et desolatam illam facient et nudam.
PL 17, 915Bこうして十本の角が淫行の女を憎んだのは、十本の角によって指される諸国民が、ローマ帝国を滅ぼすために武器を取ったときである。「彼らは彼女を荒れ果てさせ、裸にする」。
Desolatam illam fecerunt et nudam, quando omnes gentes potestati ejus ademerunt. Et carnes ejus manducaverunt. Quia deliciae carnem nutriunt, possumus per carnes divitias omnium gentium intelligere.
PL 17, 915B彼らが彼女を荒れ果てさせ、裸にしたのは、あらゆる諸国民を彼女の権力から奪い取ったときである。「また彼女の肉を食らう」。贅沢は肉を養うので、「肉」によって、あらゆる諸国民の富を解することができる。
Carnes ejus manducaverunt, quando opes omnium gentium, quae Romam deferebantur, acceperunt, et in suos usus redegerunt. Et ipsam igni concremabunt. Scimus plurimas civitates, vicos, et castella, quae Romano imperio subjacebant, ab his gentibus fuisse concremata.
PL 17, 915B彼らが彼女の肉を食らったのは、ローマに運ばれていたあらゆる諸国民の財宝を受け取り、自分たちの用に供したときである。「また彼女を火で焼き尽くす」。ローマ帝国に服していた非常に多くの都市、村、砦が、これらの諸国民によって焼き尽くされたことを、我々は知っている。
(Vers. 17.) Deus enim dedit in corda eorum, ut faciant quod illi beneplacitum est; ut dent regnum suum bestiae, donec consummentur verba Dei.
PL 17, 915C(第17節)「神は彼らの心に、神の喜びとすることを行うように、また神の言葉が成し遂げられるまで、自分たちの国を獣に与えるようにと、授けたからである」。
Deus dedit in corda eorum, id est, permisit ut faciant quod illi beneplacitum est, et quod praedictum est a prophetis ejus et apostolis, qui praedixerunt quod potestas Romani imperii ab eis gentibus esset destruenda.
PL 17, 915C神が彼らの心に授けたとは、すなわち、神の喜びとすることを彼らが行うのを許したということである。それは、神の預言者たちと使徒たちによって予告されたこと、すなわちローマ帝国の権力がこれらの諸国民によって滅ぼされることになるという予告である。
Regnum autem suum bestiae dederunt, donec consummarentur verba Dei; quia secundum justissimi Dei permissionem tamdiu suggestiones diaboli in sceleribus perpetrandis secuti sunt, quamdiu consummarentur verba Dei, id est, implerentur ea, quae a Deo et sanctis ejus praedicta sunt.
PL 17, 915C彼らが自分たちの国を獣に与えたのは、神の言葉が成し遂げられるまでである。最も正しい神の許しによって、神の言葉が成し遂げられるまで、すなわち神とその聖徒たちによって予告されたことが満たされるまで、彼らは悪行を犯すことにおいて悪魔の唆しに従ったからである。
(Vers. 15.) Aquae quas vidisti, ubi meretrix sedet, populi sunt et tribus et linguae. Per aquas omnes gentes, quas sibi Romani subjecerant, designantur.
PL 17, 915D(第15節)「汝が見た水、娼婦が座る所は、民であり、部族であり、言語である」。水によって、ローマ人が自分たちに服させたあらゆる諸国民が指される。
(Vers. 18.) Et mulier quam vidisti est civitas magna, quae habet potestatem super cunctos reges terrae. Hoc manifestum est; scimus enim Romanos eo tempore cunctis regibus terrae dominatos esse.
PL 17, 915D(第18節)「汝が見た女は、地の王たちすべての上に権力を持つ大いなる都である」。これは明らかである。ローマ人がそのとき地のすべての王たちを支配していたことを、我々は知っているからである。
Sed dicet aliquis: Quomodo per mulierem meretricem Romani designantur, cum illis temporibus, quando hae gentes diversas clades generi humano intulerunt, Romani christiani exstiterint?
PL 17, 915Dだが、ある者はこう言うだろう。これらの諸国民が人類に様々な災禍を加えたその時代には、ローマ人はキリスト教徒になっていたのに、どうして娼婦である女によってローマ人が指されるのか。
Ad quod nos respondemus, quia per mulierem meretricem non electi, qui ex eadem gente fuerunt, intelliguntur, quique mundi gloriam pro amore gloriae coelestis contempserunt: sed reprobi, sive pagani, sive christiani fuerint.
PL 17, 916Aこれに対して我々は答える。娼婦である女によって解されるのは、同じ民から出た選ばれた者たち、すなわち天の栄光への愛のために世の栄光を軽んじた者たちではなく、異教徒であれキリスト教徒であれ、捨てられた者たちである。
Illorum ergo potestas ab iis gentibus destructa est, qui impia dominatione genus humanum premebant.
PL 17, 916Aしたがって、彼らの権力は、不敬虔な支配によって人類を圧迫していたこれらの諸国民によって滅ぼされたのである。
Visio V, Caput XVIII
第5の幻 第XVIII章PL 17, 916A(Vers. 1.) Post haec vidi alium angelum descendentem de coelo, habentem potestatem magnam: et terra illuminata est a gloria ejus. Haec quae sequuntur, generaliter ad impiam civitatem, id est, ad omnes reprobos pertinent.
PL 17, 916A(第1節)「その後、私は別の天使が天から下るのを見た。彼は大いなる権能を持ち、地は彼の栄光によって照らされた」。これに続く箇所は、一般に不敬虔な都、すなわちすべての捨てられた者たちにかかわる。
Et ut plenius eversionem Babylonis demonstret, ad primam ejus ruinam, qua per Christum eversa est, revertitur. Angelus namque iste Christum significat, qui de coelo ad terram descendere dignatus est, ut homines ad coelestia sublevaret.
PL 17, 916Bそして、バビロンの転覆をいっそう十分に示すために、彼はバビロンの最初の滅び、すなわちキリストによって転覆させられた滅びに立ち戻る。この天使はキリストを表す。キリストは、人間を天のものへと引き上げるために、天から地へ降ることを良しとしたのである。
Qui potestatem magnam habere dicitur; quia eamdem potestatem habet quam et Pater; eo quod aequalis sit per omnia Patri. Terra illuminata est a gloria ejus; quia per doctrinam fidei ejus genus humanum a tenebris ignorantiae atque incredulitatis est creptum.
PL 17, 916B彼が「大いなる権能を持つ」と言われるのは、父と同じ権能を持つからである。あらゆる点で父と等しいからである。「地は彼の栄光によって照らされた」とは、彼の信仰の教えによって、人類が無知と不信仰の闇から引き出された〔底本は creptum。ereptum と読む〕からである。
(Vers. 2.) Et clamavit in forti voce, dicens. Vox Christi doctrina est Evangelii. Quid autem haec vox clamaverit, subdendo manifestat: Cecidit, cecidit Babylon magna.
PL 17, 916B(第2節)「そして彼は強い声で叫んで言った」。キリストの声とは福音の教えである。この声が何を叫んだかは、続けて明らかにされる。「倒れた、倒れた、大いなるバビロンは」。
Dixisse Dei fecisse est; dixit enim cecidisse Babylonem, quia ipse fecit ut caderet: quae bis cecidisse dicitur, quia cecidit primo, cum per doctrinam Evangelii maximam multitudinem electorum amisit, qui ab ea per fidem Christi praecisi, cives sanctae civitatis, id est, Ecclesiae facti sunt: cadet secundo, cum in ultimo die morte perpetua, quae in hoc libro mors secunda vocatur, punietur.
PL 17, 916B神が言うとは、神が行うことである。神がバビロンは倒れたと言ったのは、神自身が彼女を倒れるようにしたからである。彼女が二度倒れたと言われるのは、第一に、福音の教えによって選ばれた者たちの非常に大きな群れを失ったときに倒れたからである。彼らはキリストへの信仰によって彼女から切り離され、聖なる都、すなわち教会の市民となった。第二に、終わりの日に、この書で第二の死と呼ばれる永遠の死によって罰せられるときに倒れる。
Et facta est habitatio daemonum. Numquid ante adventum Christi daemones in Babylone non habitabant?
PL 17, 916C「そして悪霊たちの住処となった」。では、キリストの到来以前、悪霊たちはバビロンに住んでいなかったのか。
Habitabant quidem, sed eorum habitatio ignorabatur: quando autem multitudo electorum ad fidem conversa est, Babylon habitatio daemoniorum facta est; quia illi qui fidem Christi susceperunt, quod habitatio daemoniorum in Babylone semper fuerit, veraciter cognoverunt.
PL 17, 916C住んではいたが、その住処は知られていなかった。だが、選ばれた者たちの群れが信仰へと回心したとき、バビロンは悪霊たちの住処となった。キリストの信仰を受け入れた者たちは、悪霊たちの住処がバビロンに常にあったことを、真実に知ったからである。
Et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundae et odibilis. Qui sunt daemones, ipsi sunt spiritus immundi, et volucres immundae.
PL 17, 916C「また、あらゆる汚れた霊の見張り、あらゆる汚れた忌まわしい鳥の見張りとなった」。〔custodia は牢とも見張りとも取れる。次の節の custodes に合わせて「見張り」と取った〕悪霊たちとは、あの汚れた霊であり、汚れた鳥である。
Volucres quippe nominantur, eo quod per aerem istum more ventorum indesinenter discurrant: custodes vero Babyloniae ideo vocantur: quia sicut angeli electos Dei custodiunt; ne tam pessime peccent, ut pereant: ita et daemones impios observant, ne aliquando ab iniquitatibus suis resipiscant, et salventur.
PL 17, 916D鳥と呼ばれるのは、この空をたえず風のように駆け巡るからである。彼らがバビロンの見張り人と呼ばれるのは、天使たちが神の選ばれた者たちを、滅びるほど重く罪を犯さないように守るのと同様に、悪霊たちは不敬虔な者たちを、いつか自分の不法から立ち返って救われることがないように見張るからである。
(Vers. 3.) Quia de vino irae ejus biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa fornicati sunt, et mercatores terrae de virtute deliciarum ejus divites facti sunt. Quid sit vinum irae, et quid fornicatio regum cum Babylone autem superius breviter diximus.
PL 17, 916D(第3節)「あらゆる諸国民が彼女の怒りのぶどう酒を飲み、地の王たちは彼女と淫行を行い、地の商人たちは彼女の贅沢の力によって富んだからである」。怒りのぶどう酒とは何か、王たちのバビロンとの淫行とは何かは、先に手短に述べた。
Per mercatores terrae amatores saeculi possumus intelligere, qui animas suas pro acquisitione pecuniarum perditioni tradunt.
PL 17, 917A地の商人たちによって、我々はこの世を愛する者たちを解することができる。彼らは金銭を得るために、自分の魂を滅びに引き渡す。
De hujusmodi mercatoribus Jesus filius Sirach loquitur, dicens: Hic enim animam suam venalem habuit; quoniam in vita sua projecit intima sua (Eccl. XX, 10) .
PL 17, 917Aこの種の商人たちについて、シラの子イエスは言う。「この者は自分の魂を売り物にした。生きている間に、自分の最も内なるものを投げ捨てたからである」(集会の書20:10)〔引かれた句は集会の書10:10〕。
Animam suam venalem habuit, qui eam pro acquisitione pecuniarum daemonibus tradere non timuit: delicias vero virtutem Babylonis vocat; quia sicut electi tota virtute laborant, ut divitias coelestes acquirant: ita et reprobi totis nisibus insistunt, ut divitias perituras sibi accumulent. De talibus dicit propheta: Ut inique agerent, laboraverunt (Jerem. IX, 5) .
PL 17, 917A自分の魂を売り物にしたとは、金銭を得るために魂を悪霊たちに引き渡すことを恐れなかった者のことである。贅沢を彼がバビロンの力と呼ぶのは、選ばれた者たちが天の富を得ようと全力で働くように、捨てられた者たちも、滅び去る富を自分のために積み上げようと、あらゆる努力を傾けるからである。このような者たちについて、預言者は言う。「彼らは不法を行うために労苦した」(エレミヤ9:5)。
(Vers. 4.) Et audivi aliam vocem de coelo dicentem. Per coelum in hoc loco Ecclesia designatur: vox de coelo vox est praedicatorum de Ecclesia procedens. Sed quid dicit vox ista? Exite de illa, popule meus.
PL 17, 917B(第4節)「また私は、天から別の声が言うのを聞いた」。ここで天によって教会が指される。天からの声とは、教会から出る宣教者たちの声である。ではこの声は何と言うのか。「彼女から出よ、私の民よ」。
Dominus per praedicatores suos suadet electis, ut exeant a Babylone, non corpore, sed mente.
PL 17, 917B主は自分の宣教者たちを通して、選ばれた者たちに、バビロンから出るよう勧める。体によってではなく、精神によってである。
Quemadmodum autem a Babylone exire debeant, in sequentibus docet, dicens: Et ne participes sitis delictorum ejus; illi enim a Babylone convenienter exeunt, qui a malis operibus ejus se alienos reddunt, sicut Psalmista de semetipso loquitur dicens: Non sedi in concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introivi (Psal. XXV, 4) .
PL 17, 917Bどのようにバビロンから出るべきかを、続く箇所で教えて言う。「また、彼女の罪にあずかる者となるな」。彼女の悪い行いから自分を遠ざける者こそが、ふさわしくバビロンから出る者である。詩篇作者が自分について語って言うとおりである。「私は虚しさの集まりに座らず、不法を行う者たちとともに入らなかった」(詩篇25:4)。
Et de plagis ejus non accipiatis. Quid sunt plagae Babylonis, nisi vitia quae animas interficiunt?
PL 17, 917B「また、彼女の災いを受けるな」。バビロンの災いとは、魂を殺す悪徳にほかならない。
Possumus etiam per plagas Babylonis poenas, quae impiis praeparatae sunt, intelligere, ut sit sensus: Si a sceleribus Babylonis abstinueritis, a poenis quas in aeternum patietur, alieni eritis.
PL 17, 917Cバビロンの災いによって、不敬虔な者たちのために備えられた刑罰を解することもできる。その場合の意味は、バビロンの悪行を避けるなら、彼女が永遠に受ける刑罰とは無縁になる、ということである。
(Vers. 5.) Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad coelum, et recordatus est Deus iniquitatum ejus. Iniquitates Babylonis omnipotens Deus semper intuetur: sed cum vindictam non exigit, videtur non videre quod videt.
PL 17, 917C(第5節)「彼女の罪は天にまで達し、神は彼女の不法を思い出した」。全能の神は、バビロンの不法を常に見ている。だが、報復を求めないときには、見ているものを見ていないかのように見える。
Per hoc ergo quod dicit, illud designat tempus, in quo omnes impii perpetua poena plectentur.
PL 17, 917Cしたがって、彼は「思い出した」と言うことによって、すべての不敬虔な者が永遠の刑罰で罰せられるあの時を指している。
(Vers. 16.) Reddite illi, sicut ipsa reddidit vobis. Praecipitur electis, ut reddant Babyloni, sicut illa ipsis reddidit, sive pro eo quod sancti Dei impios judicabunt, sicut dicit Dominus in Evangelio: In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) : sive pro eo quod ipsi membra sunt ejus, cui judicandi potestas a Patre tradita est.
PL 17, 917C(第16節)〔引かれた句は第6節〕「彼女に報いよ、彼女が汝らに報いたように」。選ばれた者たちは、バビロンが彼らに報いたとおりにバビロンに報いるよう命じられている。それは、神の聖徒たちが不敬虔な者たちを裁くからであり、主が福音書で言うとおりである。「再生において、人の子がその威光の座に着くとき、汝らもまた十二の座に座り、イスラエルの十二の部族を裁く」(マタイ19:28)。あるいは、聖徒たちが、父から裁く権能を与えられた者の肢体だからである。
Reddent itaque justi impiis mala, quae ab eis passi sunt; cum Christus qui caput illorum est, et cujus membra ipsi sunt, eos perpetua poena damnabit. Et duplicate duplicia secundum opera ejus.
PL 17, 917Dしたがって正しい者たちは、不敬虔な者たちから受けた悪を彼らに返すことになる。彼らの頭であり、彼らがその肢体であるキリストが、不敬虔な者たちを永遠の刑罰に断罪するときである。「また、その業に応じて、二倍のものを二倍にせよ」。
Dupliciter Babylon electos Dei persecuta est, quando corporibus et animabus eorum multa mala ingessit.
PL 17, 917Dバビロンは二重に神の選ばれた者たちを迫害した。彼らの体と魂に多くの悪を加えたときである。
Dupliciter poenas ipsa recipiet; quia cum animabus corpora cruciabuntur: ipsaque duplicia duplicabuntur; quia pro poenis temporalibus atque brevibus, quibus justos afflixit, poenas aeternas excipiet. In poculo quod miscuit vobis, miscete ei duplum. Per poculum tribulationes quas ab iniquis sancti passi sunt, possumus intelligere.
PL 17, 918A彼女自身は二重に刑罰を受ける。魂とともに体が責め苦を受けるからである。その二倍のものはさらに倍にされる。正しい者たちを苦しめた一時的で短い刑罰の代わりに、永遠の刑罰を受けるからである。「彼女が汝らに混ぜた杯に、二倍にして彼女に混ぜよ」。杯によって、聖徒たちが不法な者たちから受けた苦難を解することができる。
(Vers. 7.) Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Quantum glorificavit se, id est, in superbiam erexit, et omnibus vitiis se implicavit, tanto et ampliora tormenta excipiet.
PL 17, 918A(第7節)「彼女が自らを誇り、贅沢のうちにあった分だけ、彼女に責め苦と悲しみを与えよ」。自らを誇った、すなわち高ぶりへと自分を持ち上げ、あらゆる悪徳に自分をからませた分だけ、いっそう大きな責め苦を受ける。
Quia in corde suo dicit: Sedeo regina, et vidua non sum, et luctum non videbo. Reginam se Babylon quodammodo vocat, cum se in prosperis hujus mundi extollit.
PL 17, 918A「彼女は心の中で言う。『私は女王として座っており、やもめではない。悲しみを見ることはない』」。バビロンは、この世の栄えのうちで自分を持ち上げるとき、いわば自分を女王と呼ぶ。
Viduam non se esse dicit; quia a bonis temporalibus, quibus conjuncta est, et ex quibus luxuriam suam enutrit, non se posse disjungi confidit.
PL 17, 918B自分はやもめではないと言うのは、結びついている現世の善、その善によって自分の放縦を養っている現世の善から、自分は引き離されえないと確信しているからである。
Luctum non esse visuram dicit; quia impii, quamvis sciant se pro sceleribus suis esse puniendos, fingunt se non videre quod vident, memoriamque mortis a mente sua rejiciunt, ne tristis cogitatio laetitiam cordis eorum perturbet.
PL 17, 918B悲しみを見ることはないと言うのは、不敬虔な者たちが、自分の悪行のゆえに罰せられるべきだと知りながらも、見ているものを見ていないふりをし、死の記憶を自分の精神から投げ捨てて、暗い考えが心の喜びを乱さないようにするからである。
(Vers. 8.) Ideo in una die venient plagae ejus, mors, et luctus, et fames. In die judicii mors perpetua illi veniet, quae in hoc libro mors secunda vocatur.
PL 17, 918B(第8節)「それゆえ、一日のうちに彼女の災いが来る。死と悲しみと飢えである」。審判の日に、彼女に永遠の死が来る。それはこの書で第二の死と呼ばれる。
Luctus illi veniet, sicut Dominus dicit in Evangelio: Ibi erit fletus, et stridor dentium (Matth. VIII, 12) . Fames illi veniet, id est, fames requiei; desiderabunt enim a poenis requiescere, quas patientur, ad quam requiem nullo modo pervenient.
PL 17, 918B悲しみが彼女に来る。主が福音書で言うとおりである。「そこには泣き叫びと歯ぎしりがある」(マタイ8:12)。飢えが彼女に来る。すなわち、安息への飢えである。受けることになる刑罰から安らぐことを望むが、その安息には決して達しないからである。
(Vers. 9, 10.) Et igni comburetur; id est, igne aeterno. Quoniam fortis est Dominus, qui judicabit illam.
PL 17, 918C(第9・10節)「また火で焼かれる」。すなわち永遠の火で。「彼女を裁く主は強いからである」。
Et flebunt, et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus, longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes: Vae, vae, civitas illa Babylon, civitas illa fortis; quia in una hora venit judicium tuum!
PL 17, 918C「また、彼女と淫行を行い、贅沢のうちに生きた地の王たちは、彼女の焼ける煙を見たとき、その責め苦を恐れて遠くに立ち、泣き、自分の胸を打って彼女のために嘆いて言う。『災いだ、災いだ、あの都、あの強い都バビロンよ。一時間のうちに、汝への裁きが来たのだ』」。
Quid sit fornicatio regum cum Babylone superius diximus: sed mirum valde est quod longe stare dicantur, cum in eisdem poenis et ipsi sint demergendi, in quibus et caeteri reprobi, qui per Babylonem designantur.
PL 17, 918C王たちのバビロンとの淫行が何であるかは、先に述べた。しかし、彼らが遠くに立つと言われるのは、大いに不思議である。彼ら自身も、バビロンによって指される他の捨てられた者たちと同じ刑罰に沈められることになるのだから。
Stabunt igitur longe mente et voluntate, non corpore; horrentes scelera sua, pro quibus aeternaliter cruciabuntur. Stabunt longe per desiderium, aliud desiderantes, id est, requiem; et aliud patientes, id est, tormenta aeterna.
PL 17, 918Cしたがって彼らは、体ではなく精神と意志において遠く立つ。自分の悪行を恐れおののき、そのために永遠に責め苦を受けるのである。彼らは願望において遠く立つ。一方を、すなわち安息を願いながら、他方を、すなわち永遠の責め苦を受けるからである。
(Vers. 11.) Et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam; quoniam mercedes eorum nemo emet amplius.
PL 17, 918D(第11節)「地の取引人たちは彼女のために泣き、嘆く。もはや誰も彼らの報いを買わないからである」。
Quia superius per mercatores terrae amatores saeculi diximus esse designatos, possumus in hoc loco per negotiatores eos accipere, qui bonum quod facere videntur, vendunt.
PL 17, 918D先に、地の商人たちによってこの世を愛する者たちが指されていると我々は述べたが、ここでは取引人たちによって、自分が行うと見える善を売る者たちを解することができる。
Sunt namque multi, quibus legum saecularium scientia data est, qui causas pauperum in judiciis portant: sed quia non pro amore Dei, sed pro praemiorum acceptionibus hoc faciunt, mercedem a Deo non recipiunt.
PL 17, 918D世俗の法の知識を与えられ、貧しい者たちの訴えを裁判で担う者が多くいる。しかし彼らは、神への愛のためではなく、報酬を受け取るためにこれを行うので、神から報いを受けない。
In tantum vero haec miseria convaluit, ut vix invenias aliquem ex iis, qui locum habent apud principes, qui aliquod verbum ad proximi pauperis necessitatem sustentandam proferat sine praemii acceptione.
PL 17, 919Aこの悲惨はあまりに強まったので、君主たちのもとに地位を持つ者たちのうち、隣人である貧しい者の必要を支えるために、報酬を受け取ることなく一言でも口にする者を、あなたはほとんど見いだせない。
Possumus et per negotiatores terrae, eos intelligere, qui ex bono quod faciunt, laudes ab hominibus requirunt. Possumus etiam et per eosdem, illos qui gradus ecclesiasticos vendunt intelligere: quod divina Scriptura valde condemnat.
PL 17, 919A地の取引人たちによって、自分の行う善から人々の賞賛を求める者たちを解することもできる。また同じ者たちによって、教会の位階を売る者たちを解することもできる。神の書はこれを厳しく断罪する。
Et quamvis multi ex episcopis ab hoc scelere videantur immunes; ministri tamen eorum in hoc saepe polluuntur: sed ad magistros respicit, quidquid a discipulis delinquitur.
PL 17, 919A多くの司教がこの悪行から免れていると見えても、その役務者たちはこれにしばしば汚される。しかし、弟子たちによって犯されることはすべて、師たちにかかわる。
Est et aliud scelus valde pessimum, quod ab iis qui archidiaconi appellantur, committitur; nam ab adulteris presbyteris pretium accipiunt, et tacendo in malum consentiunt, quod per auctoritatem quam ab episcopis acceperunt, emendare possent.
PL 17, 919A助祭長と呼ばれる者たちが犯す、いま一つの極めて悪質な罪がある。彼らは姦淫を犯す司祭たちから代価を受け取り、黙っていることで悪に同意する。司教たちから受けた権威によって、それを正すことができるはずなのに。
Sunt etiam alii ex hujusmodi presbyteris, qui timentes se damnari pro sceleribus suis, in servitiis archidiaconorum plus sunt assidui, quam caeteri: contra quos si quis aliquod verbum contrarium proferre voluerit, defenduntur ab eis; et fingunt se nescire quod sciunt, condemnanturque illa prophetica sententia, quae dicit: Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras (Esai. V, 20) !
PL 17, 919Bこのような司祭たちの中には、自分の罪のゆえに断罪されることを恐れて、他の者たちよりも熱心に助祭長たちの用に仕える者たちもいる。彼らに逆らう言葉を誰かが口にしようとすれば、助祭長たちが彼らをかばう。彼らは知っていることを知らないふりをし、次の預言者の言葉によって断罪される。「災いあれ、悪を善と言い、善を悪と言う者たち。闇を光とし、光を闇とする者たち」(イザヤ5:20)。
Ad te ergo loquor, qui talis es: ecce animam sacerdotis diabolo vendidisti. Quis enim suasit presbytero ut fornicaretur, nisi diabolus? Qui ergo suasit ut fornicaretur, ipse suasit ut pretium tibi daret, quatenus hoc scelus sine timore perpetrare posset.
PL 17, 919Bそこで、そのような者である汝に私は言う。見よ、汝は祭司〔sacerdos〕の魂を悪魔に売った。司祭に淫行をそそのかしたのは、悪魔でなくて誰か。淫行をそそのかした者こそ、汝に代価を与えるよう、そそのかしたのである。この罪を恐れなく犯すことができるようにするために。
Per manum ergo presbyteri pretium perditionis animae ipsius tibi diabolus dedit. Ecce pretium accepisti, et animam fratris, Christi sanguine redemptam, eidem diabolo a quo redempta est, tradidisti.
PL 17, 919Cこうして司祭の手を通して、悪魔は彼の魂の滅びの代価を汝に与えた。見よ、汝は代価を受け取り、キリストの血によって贖われた兄弟の魂を、その魂がそこから贖い出された当の悪魔に引き渡したのである。
In Lege scriptum est quod si quis hominem qui frater ejus esset, vendidisset, morte moreretur (Exod. XXI, 16) : si igitur reus est ille, qui hominem homini vendit; quanto magis tu reus existis qui hominem Christi sanguine redemptum non homini, sed quod perniciosius est, diabolo vendidisti!
PL 17, 919C律法には書かれている。兄弟である人間を売った者は死刑に処されると(出エジプト記21:16)。人間を人間に売る者がそれほど罪責ある者であるならば、キリストの血によって贖われた人間を、人にではなく、さらに破滅的なことに悪魔に売った汝は、どれほどまさって罪責ある者であることか。
Tales ergo negotiatores flebunt et lugebunt in inferno, quoniam mercedes eorum nemo emet amplius; amittent enim quod tenere videbantur, et incident in malum, quod praevidere neglexerunt.
PL 17, 919Cこうして、このような取引人たちは冥界で泣き、嘆く。「もはや誰も彼らの報いを買わない」からである。彼らは、持っていると見えたものを失い、あらかじめ見ておくことを怠った災いに陥るであろう。
(Vers. 12, 13, 14) . Mercedem auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et cocci, et omne lignum thynum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et aeramento, et ferro, et marmore, et cinnamomo, et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similae, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum: et poma tua desideria animae tuae discesserunt a te, et omnia pinguia et praeclara perierunt a te, et amplius illa non invenient mercatores horum.
PL 17, 919C(第12・13・14節)「金、銀、宝石、真珠、亜麻布、紫布、絹、緋の報い、あらゆるテュイア〔thynum。香りのよい木の名〕の木、象牙のあらゆる器、宝石、青銅、鉄、大理石で造ったあらゆる器、シナモン、香料、香油、乳香、ぶどう酒、油、上等の小麦粉、小麦、役畜、羊、馬、四輪馬車、奴隷たち、人間の魂。汝の果実、汝の魂の望み〔poma tua desideria animae tuae の係りは定かでない。「果実」と「魂の望み」を同格に取った〕は汝から去り、あらゆる豊かなもの、輝かしいものは汝から失われ、商人たちは、もはやそれらを見いださないであろう」。
In omnibus quae enumerata sunt, avaritia Babylonis atque luxuria condemnatur. Nam et in judicio Dominus non dicet reprobis: Ite maledicti in ignem aeternum; quia homicidae fuistis, superbi, fornicatores, adulteri; sed dicet: Esurivi, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi bibere; et caetera misericordiae opera, a quibus avaritia retrahit reprobos, ne misericordes sint erga pauperes.
PL 17, 919D挙げられたすべてのもののうちに、バビロンの貪欲と放縦が断罪されている。実に裁きにおいても、主は捨てられた者たちにこう言わない。「呪われた者たちよ、永遠の火に入れ。汝らは殺人者、高ぶる者、淫行を行う者、姦淫を犯す者であったから」。そうではなく、こう言う。「私は飢えたが、汝らは私に食べさせなかった。私は渇いたが、汝らは私に飲ませなかった」。ほかの慈しみのわざについても同じである。貪欲は捨てられた者たちをそこから引き戻し、貧しい者たちに慈しみ深くあらぬようにさせる。
Avaritia quippe nutrix est luxuriae: nutrimenta autem luxuriae in hoc loco descripta sunt, quibus ab avaritia nutritur.
PL 17, 920A貪欲は実に放縦の養い手である。そして、放縦の養いとなるもの、すなわち貪欲に養われるものが、この箇所に書き並べられている。
Et si diligenter inspicere voluerimus, inveniemus omnia quae in hoc loco ad avaritiam, sive luxuriam Babylonis demonstrandam enumerata sunt, ad quinque corporis sensus pertinere.
PL 17, 920A念入りに調べてみるなら、バビロンの貪欲あるいは放縦を示すためにこの箇所で数え上げられたものはすべて、体の五つの感覚に関わることが分かるであろう。
Quinque enim sunt corporis sensus, id est, visus, auditus, gustus, odoratus, et tactus, quos Deus hominibus et animalibus dedit; animalibus ad vitam suam tantummodo tuendam, hominibus autem et ad vitam tuendam, et ut per eos ratio animam quae illi commissa est, per viam rectitudinis posset ducere.
PL 17, 920A体の感覚は五つ、すなわち視覚、聴覚、味覚、嗅覚、触覚であり、神がこれを人間と動物に与えた。動物には自らの命を守るためだけに、人間には命を守るためだけでなく、これらを通して理性が、自らに託された魂を、正しさの道に導くことができるようにするために与えたのである。
Justi itaque qui per hos quinque corporis sensus secundum rationis rectitudinem incedere studuerunt, amicitiam sibi Dei omnipotentis acquisierunt: impii vero qui rationis bonum in malum pervertentes, hos corporis sensus luxuriae, et caeteris vitiis servire coegerunt, iram nihilominus justi judicis incurrerunt.
PL 17, 920Bこうして、体のこの五つの感覚によって、理性の正しさに従って歩もうと努めた義人たちは、全能の神の友情を自らのものとした。他方、不敬虔な者たちは、理性の善を悪に曲げ、体のこれらの感覚を放縦とほかの悪徳に仕えさせたので、義なる裁き主の怒りを招いたのである。
Igitur si ea quae in sequentibus scripta sunt, vocem scilicet citharoedorum et musicorum, et tibia canentium et tuba, cum iis conjungere volueris; invenies omnes divitias Babylonis, quae hic descriptae sunt, ad quinque corporis sensus, ut supra diximus, pertinere.
PL 17, 920Bそこで、以下に書かれていること、すなわち竪琴を奏でる者たちと楽人たちと笛を吹く者たちの声とラッパをこれらに結びつけようとするなら、あなたは、ここに描かれたバビロンの富のすべてが、上で述べたように、体の五つの感覚に関わることに気づくであろう。
Aurum namque, et argentum, et lapides pretiosi, et margaritae, ad visum: byssus, et purpura, et coccus, et caetera, ad tactum: cinnamomum, et odoramenta, et unguenta, et thus, ad odoratum: vinum, oleum, similae, triticum, et caetera, ad gustum: vox citharoedorum, et musicorum, et tibia canentium, ad auditum pertinent.
PL 17, 920Bすなわち、金、銀、宝石、真珠は視覚に、亜麻布、紫布、緋、そのほかは触覚に、シナモン、香料、香油、乳香は嗅覚に、ぶどう酒、油、上等の小麦粉、小麦、そのほかは味覚に、竪琴を奏でる者たちと楽人たちと笛を吹く者たちの声は聴覚に関わる。
Damnatio ergo Babylonis, sicut haec Scriptura demonstrat, maxime in divitiis consistit; eo quod divitiae nutrimenta sint vitiorum, et ex quibus avaritia, quae modo regina mundi dici potest, luxuriam filiam suam alit.
PL 17, 920Cしたがって、この書が示すとおり、バビロンの断罪は主に富にかかっている。富は悪徳の養いであり、それによって、今は世の女王と呼びうる貪欲が、娘である放縦を育てているからである。
(Vers. 15, 16, 17.) Qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes et lugentes, et dicentes: Vae, vae, civitas illa magna, quae amicta erat bysso et purpura, et cocco, et inaurata, auro, et lapide pretioso, et margaritis; quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae!
PL 17, 920C(第15・16・17節)「富み栄えた者たちは、彼女の責め苦への恐れのゆえに彼女から遠く離れて立ち、泣き悲しんで言う。『災いだ、災いだ、あの大いなる都は。亜麻布と紫布と緋をまとい、金と宝石と真珠で飾られていたのに。これほどの富が、一時間のうちに荒れ果てた』」。
Quod divites Babylonis longe stare dicantur, secundum sensum superiorem, quem de regibus diximus, intelligendum est.
PL 17, 920Dバビロンの富める者たちが遠く離れて立つと言われることは、王たちについて我々が述べた先の意味に従って解されねばならない。
(Vers. 18, 19.) Et omnis gubernator, et omnes qui in lacum navigant, et nautae qui in mari operantur, longe steterunt, et clamaverunt, videntes locum incendii ejus, dicentes: Quae similis civitati huic magnae?
PL 17, 920D(第18・19節)「また、すべての舵取りと、湖へ航海するすべての者と、海で働く船乗りたちは、遠く離れて立ち、その火災の場所を見て叫んで言った。『この大いなる都に似たものがあろうか』」。
Et miserunt pulverem super capita sua, flentes et lugentes, et dicentes: Vae, vae, civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habent naves in mari de pretiis ejus; quoniam una hora desolata est!
PL 17, 920D「また彼らは頭に塵をかぶり、泣き悲しんで言った。『災いだ、災いだ、あの大いなる都は。海に船を持つ者はみな、彼女の代価によって富んだのに。彼女は一時間のうちに荒れ果てた』」。
Possumus per mare hoc saeculum: per gubernatores vero principes iniquos intelligere: per eos autem qui de loco ad locum navigant, et per nautas qui in mari operantur, eos qui diversa officia ad depraedationes pauperum, et ad peccata sua quotidie augenda in mundo exercent.
PL 17, 921A我々は、海によってこの世が、舵取りによって不正な君主たちが指されると解することができる。場所から場所へ航海する者たちと、海で働く船乗りたちによっては、貧しい者たちからの略奪のために、また日ごとに自らの罪を増やすために、世でさまざまな職務に就く者たちが指されると解することができる。
Isti ergo flebunt et lugebunt, videntes locum incendii Babylonis; ipsi namque erunt Babylon, et ipsi lugebunt et flebunt.
PL 17, 921Aそれゆえ、この者たちはバビロンの火災の場所を見て泣き悲しむ。彼ら自身がバビロンとなるからであり、彼ら自身が悲しみ泣くのである。
Videbunt autem incendia Babylonis, quia sua incendia perferendo videbunt, quae mente in saeculo positi, conspicere neglexerunt, ut se corrigerent. Qui etiam cinerem super capita sua misisse dicuntur; nam saepe per caput mens, per cineres peccata designantur.
PL 17, 921A彼らがバビロンの火災を見るというのは、自分自身の火災を耐え忍びつつ見るということである。世に置かれていたときには、自らを正すために精神で見ることを怠ったものを。彼らは頭に灰をかぶったとも言われる。頭によってしばしば精神が、灰によって罪が指されるからである。
Cinerem itaque super capita sua ponent; quia memoria peccatorum a mentibus eorum numquam recedet.
PL 17, 921Aこうして彼らは頭に灰をかぶる。罪の記憶が彼らの精神から決して離れないからである。
(Vers. 20.) Exsulta super eam, coelum, et sancti apostoli et prophetae; quia judicavit Deus judicium vestrum de illa. Possumus per coelum angelos, per apostolos novi Testamenti patres, per prophetas autem patres veteris Testamenti intelligere.
PL 17, 921B(第20節)「天よ、彼女のゆえに喜べ。聖なる使徒たちと預言者たちも。神は汝らの裁きを彼女に対して行ったからである」。我々は、天によって天使たちが、使徒たちによって新約の父たちが、預言者たちによって旧約の父たちが指されると解することができる。
Exsultabunt igitur, cum destructa fuerit omnis caterva impiorum cum ipsis daemonibus auctoribus iniquitatum. Exsultabunt etiam, eo quod tunc finem acceptura sit omnis malitia, et adducetur justitia sempiterna.
PL 17, 921Bそれゆえ彼らが喜ぶのは、不敬虔な者たちのあらゆる群れが、不法を企てた悪霊たち自身とともに滅ぼされたときである。また、そのときあらゆる悪意が終わりを迎え、永遠の正義がもたらされるがゆえにも喜ぶ。
(Vers. 21.) Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare dicens: Hoc impetu mittetur Babylon magna, et ultra non invenietur.
PL 17, 921B(第21節)「また一人の強い天使が、臼のような大きな石を取り上げ、海に投げ入れて言った。『この勢いで、大いなるバビロンは投げ込まれ、もはや見いだされない』」。
Iste angelus Christum significat, qui fortis esse dicitur; quia fortitudinem Christi quanta sit, humana mens comprehendere non potest: per lapidem vero molarem magnum omnis multitudo impiorum designatur: mare autem infernum designat, in quo omnes impii demergentur.
PL 17, 921Bこの天使はキリストを表す。彼が強いと言われるのは、キリストの強さ〔fortitudo〕がどれほどのものか、人の精神は捉えることができないからである。臼のような大きな石によっては、不敬虔な者たちのあらゆる群れが指される。海は冥界を指し、そこにすべての不敬虔な者たちが沈められる。
Angelus igitur lapidem molarem in mare misit; quia Dominus noster Jesus Christus in die judicii omnem impiorum multitudinem suo justo judicio in infernum demerget.
PL 17, 921C天使が臼のような石を海に投げ入れたのは、我々の主イエス・キリストが裁きの日に、不敬虔な者たちのあらゆる群れを、その義なる裁きによって冥界に沈めるからである。
(Vers. 22, 23.) Et vox citharoedorum, et musicorum, et tibia canentium et tuba, non audietur in te amplius. Hoc superius commemoratum est.
PL 17, 921C(第22・23節)「竪琴を奏でる者たちと楽人たちと笛を吹く者たちの声とラッパは、汝のうちでもはや聞かれない」。これについては上で述べた。
Et omnis artifex, et omnis ars non invenietur in te amplius, et vox molae non audietur in te amplius, et lux lucernae non lucebit in te amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur in te adhuc.
PL 17, 921C「あらゆる職人も、あらゆる技も、汝のうちでもはや見いだされず、臼の音も、汝のうちでもはや聞かれず、灯火の光も、汝のうちでもはや輝かず、花婿と花嫁の声も、汝のうちでもはや聞かれない」。
Quaerendum nobis est cur artes, et vocem molae, et lumen lucernae, et vocem sponsi et sponsae inter scelera Babylonis computet; cum ista omnia sine culpa exerceri possint, et sine istis vita humana subsistere non possit.
PL 17, 921D我々は問わねばならない。なぜ彼は、技と臼の音と灯火の光と花婿と花嫁の声をバビロンの罪の中に数えるのか。これらはすべて咎なく行いうるものであり、これらなしには人の生活も成り立たないのに。
Spiritaliter itaque ista omnia intelligenda sunt. Possumus ergo per artes sapientiam hujus saeculi, quae stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19) , intelligere, quas artifices maligni et filii Babylonis ad hoc discunt, ut in malitia Babylonis possint proficere; sapientes enim sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt (Jerem. IV, 22) .
PL 17, 921Dそれゆえ、これらはすべて霊的に解されねばならない。我々は、技によってこの世の知恵を解することができる。それは神のもとでは愚かさである(一コリント3:19)。悪意ある職人たち、バビロンの子らは、バビロンの悪意において進歩できるよう、これを学ぶ。「彼らは悪を行うことには賢いが、善を行うことは知らなかった」(エレミヤ4:22)。
Mola vero quidquid sub se acceperit, conterit et comminuit: possumus igitur per molam judices impios accipere. Vocem ergo mola mittit, cum judices impii judicia injusta ad conterendos innocentes proferunt.
PL 17, 921D臼は、自らの下に受けたものをすべて砕き、粉にする。それゆえ我々は、臼によって不敬虔な裁判官たちを解することができる。実に臼が音を発するのは、不敬虔な裁判官たちが、罪のない者たちを打ち砕くために不正な判決を下すときである。
Per lumen vero lucernae, hujus saeculi gloria designatur: de hac lucerna dicit Scriptura: Lucerna impiorum exstinguetur (Prov. XXIV, 20) . Lucerna quippe impiorum exstinguitur, cum ab hac vita subtracti, gaudium temporale amittunt, et aeternam tristitiam incurrunt.
PL 17, 922A灯火の光によっては、この世の栄光が指される。この灯火について聖書は言う。「不敬虔な者たちの灯火は消される」(箴言24:20)。不敬虔な者たちの灯火が消されるとは、彼らがこの命から取り去られ、束の間の喜びを失って、永遠の悲しみに陥るときのことである。
Possumus nihilominus per sponsum amatores saeculi, per sponsam vero terram intelligere; quia sicut amor sponsum et sponsam ligat, ut una caro efficiantur: ita et amor saeculi amatores suos sic terrae conjungit, ut unum cum ea efficiantur, a qua, si fieri posset, in perpetuum segregari nollent.
PL 17, 922Aさらに我々は、花婿によってこの世を愛する者たちを、花嫁によって地を解することができる。愛が花婿と花嫁を結び、二人が一つの肉となるように、この世への愛もまた、この世を愛する者たちを地に結びつけ、彼らは地と一つになる。もしできるなら、永遠に地から引き離されたいとは思わないであろう。
Tales ergo artifices in Babylone non audientur amplius; quia cum ea in perpetuum damnabuntur. Quia mercatores tui erant principes terrae.
PL 17, 922Aこうして、そのような職人たちは、もはやバビロンで聞かれない。彼らは彼女とともに永遠に断罪されるからである。「汝の商人たちは地の君主たちであったから」。
Habet Ecclesia mercatores suos, habet et Babylon: mercatores Ecclesiae thesauros suos in coelo recondunt, ubifures non effodiunt, necfurantur (Matt. VI, 19) ; mercatores vero Babylonis thesauros suos in terra recondunt, ubi fures effodiunt et furantur.
PL 17, 922B教会にも自分の商人たちがおり、バビロンにも自分の商人たちがいる。教会の商人たちは、自らの宝を天に蓄える。そこでは盗人が掘り出さず、盗みもしない(マタイ6:19)〔引かれた句はマタイ6:20〕。他方、バビロンの商人たちは、自らの宝を地に蓄える。そこでは盗人が掘り出し、盗む。
Et in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes. Veneficia Babylonis sunt diversi errores, per quos genus humanum deceptum est.
PL 17, 922B「また汝の魔術によって、すべての諸国民が惑わされた」。バビロンの魔術とは、人類を欺いたさまざまな誤りである。
(Vers. 24.) Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est, et omnium qui interfecti sunt in terra.
PL 17, 922B(第24節)「また彼女のうちに、預言者たちと聖徒たちの血、また地上で殺されたすべての者の血が見いだされた」。
Sanguis sanctorum in ea inventus est, id est, scelus interfectionis sanctorum, sicut Dominus dicit impiis Judaeis sub intellectu omnium reproborum: Veniet, inquit, super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram (Matth. XXIII, 35) .
PL 17, 922B聖徒たちの血が彼女のうちに見いだされたとは、聖徒たちを殺した罪が見いだされたということである。主が、すべての捨てられた者たちを念頭に置いて、不敬虔なユダヤ人たちに言うとおりである。「地上に流された正しい血はすべて、汝らの上に来る」と彼は言う(マタイ23:35)。
Visio V, Caput XIX
第5の幻 第XIX章PL 17, 922C(Vers. 1-8.) Et audivi quasi vocem magnam tubarum multarum in coelo dicentium: Alleluia, salus, et gloria, et virtus Deo nostro est, quia vera et justa judicia ejus sunt; quia judicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem sanctorum suorum de manu ejus.
PL 17, 922C(第1–8節)「また私は、天で多くのラッパの大きな声のようなものを聞いた。彼らは言った。『アレルヤ。救いと栄光と力は我々の神のものである。その裁きは真実で正しいからである。神は、売淫によって地を腐らせた大いなる娼婦を裁き、彼女の手から、自らの聖徒たちの血の報復を果たした』」。
Et iterum dixerunt: Alleluia; et fumus ejus ascendit in saecula saeculorum Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: Amen, alleluia.
PL 17, 922C「また彼らは再び言った。『アレルヤ。その煙は世々限りなく立ち上る』。そして二十四人の長老たちと四つの生き物はひれ伏し、座に座る神を礼拝して言った。『アーメン、アレルヤ』」。
Et vox magna exiit de throno, dicens: Laudem dicite Deo nostro, omnes sancti ejus, et qui timetis eum, pusilli et magni.
PL 17, 922C「また座から大きな声が出て言った。『我々の神を賛美せよ、そのすべての聖徒たちよ、また彼を畏れる者たちよ、小さい者も大きい者も』」。
Et audivi, quasi vocem tubae magnae, et quasi vocem aquarum multarum, et quasi vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluia, quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens: gaudeamus, et exsultemus, et demus gloriam ei; quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se.
PL 17, 922D「また私は、大きなラッパの声のようなもの、多くの水の声のようなもの、大きな雷鳴の声のようなものを聞いた。彼らは言った。『アレルヤ。全能の主なる我々の神が王となったからである。喜び、歓喜し、彼に栄光を帰そう。子羊の婚宴が来て、その妻が身を整えたからである』」。
Et datum est ei ut operiat se byssino splendente candido: byssinum enim justificationes sunt sanctorum.
PL 17, 922D「そして彼女は、輝く純白の亜麻布で身を覆うことを許された。亜麻布とは、聖徒たちの義の行いだからである」。
Totam sententiam posui, ut undique circumspecta ejus subtilitas facilius indagari possit. A septem namque vocibus quinquies alleluia decantata esse legitur: primo et secundo a voce tubarum multarum: tertio a viginti quatuor senioribus, et quatuor animalibus: quarto a voce de throno exiit non jam alleluia, sed ejus interpretatio decantata est, id est: Laudem dicite Deo nostro omnes sancti ejus; alleluia quippe laudate Dominum sonat.
PL 17, 922D私は文全体を掲げた。四方から見渡して、その精妙さをいっそう容易に探り当てることができるようにするためである。七つの声によって、アレルヤが五度唱えられたと読まれる。第一と第二は多くのラッパの声によって、第三は二十四人の長老たちと四つの生き物によって。第四には、座から出た声によって、もはやアレルヤではなく、その訳が唱えられた。すなわち「我々の神を賛美せよ、そのすべての聖徒たちよ」である。アレルヤとは実に「主を賛美せよ」という響きだからである。
Quinto vero a tribus vocibus semel decantata est, id est, a voce tubae magnae, et a voce aquarum multarum, et a voce tonitruorum magnorum.
PL 17, 923A第五には、三つの声によって一度だけ唱えられた。すなわち、大きなラッパの声と、多くの水の声と、大きな雷鳴の声によってである。
Scriptura libri hujus saepe demonstrat omnem electorum multitudinem in septem partes esse dividendam, si ejus intelligentia subtilius perscrutetur.
PL 17, 923Aこの書の記述はしばしば、その理解をより細かく探るなら、選ばれた者たちの全体が七つの部分に分けられねばならないことを示している。
Justi itaque qui ante diluvium fuerunt, ad primam partem: illi qui post diluvium usquequo Lex data est, ad secundam pertinent, sicut saepe jam demonstravimus; nullamque aliam legem habuerunt, nisi naturalem, id est, dilectionem Dei et proximi.
PL 17, 923Aそこで、洪水の前にいた義人たちは第一の部分に属する。洪水ののち律法が与えられるまでの者たちは、すでにしばしば示したとおり、第二の部分に属する。彼らは自然の法のほかにいかなる法も持たなかった。すなわち、神と隣人への愛である。
Scit enim unusquisque se debere timere, et super omnia diligere eum, a quo creatus est, et a quo ei vita et vitae subsidia ministrantur: et nulli se debere facere, quod non vult ab alio pati. Hanc legem nullus qui sanae mentis est, ignorare permittitur.
PL 17, 923B実に誰もが知っている。自分は、自分を造り、自分に命と命の支えを授ける者を畏れ、すべてにまさって愛さねばならないこと、また、他の者から被ることを望まないことを、誰に対してもしてはならないことを。この法を知らずにいることは、正気の者の誰にも許されていない。
Per tubas igitur multas electi qui ante diluvium fuerunt, et qui post diluvium usque ad illud tempus quo Lex data est, designantur.
PL 17, 923Bそれゆえ、多くのラッパによっては、洪水の前にいた選ばれた者たちと、洪水ののち律法が与えられたその時までにいた選ばれた者たちが指される。
Vocem emiserunt, quia per praedicationis suae doctrinam, quoscumque potuerunt, a suis erroribus revocaverunt: alleluia decantaverunt; quia secundum naturalis legis notitiam per bona opera Deo placere studuerunt: secundo alleluia dixerunt, quia hi qui post diluvium fuerunt, secundum eamdem legem viventes, creatori suo juste viventes adhaeserunt.
PL 17, 923B彼らが声を発したというのは、宣教の教えによって、できるかぎりの者たちを誤りから呼び戻したからである。アレルヤを唱えたというのは、自然の法の知識に従って、善いわざによって神に喜ばれようと努めたからである。二度目にアレルヤを唱えたというのは、洪水ののちにいた者たちが、同じ法に従って生き、義しく生きつつ自らの創造主に結びついたからである。
Sed quaerendum nobis est, cur in pronuntiatione secunda alleluia fumus Babylonis in saecula saeculorum ascendisse dicatur. Potest per fumum fama designari.
PL 17, 923Cしかし我々は問わねばならない。なぜ二度目のアレルヤの唱えにおいて、バビロンの煙が世々限りなく立ち上ったと言われるのか。煙によっては評判が指されうる。
Scimus quia in secunda parte Noe et filii ejus primi ponuntur, quorum temporibus aquis diluvii humanum genus deletum est. Postea vero Sodoma et Gomorrha, et caeterae civitates quae eis adhaerebant, coelesti igne consumptae sunt.
PL 17, 923C我々は知っている。第二の部分では、ノアとその子らが最初に置かれ、その時代に、洪水の水によって人類が滅ぼされたことを。その後には、ソドムとゴモラ、またそれらに付き従っていたほかの町々が、天からの火で焼き尽くされた。
Fumus ergo Babylonis in saecula saeculorum ascendit, quia haec fama ab ore fidelium numquam recedet.
PL 17, 923Cそれゆえ、バビロンの煙が世々限りなく立ち上るというのは、この評判が信じる者たちの口から決して去ることがないからである。
At vero per viginti quatuor seniores, patres qui sub Lege fuerunt designantur. Quibus conjunguntur quatuor animalia, per quae novum Testamentum figuratur; quia in veteri Testamento si spiritaliter intelligatur, novum continetur.
PL 17, 923C他方、二十四人の長老たちによっては、律法の下にいた父たちが指される。彼らに四つの生き物が結びつけられる。それによって新約が象られる。旧約には、霊的に解するなら、新約が含まれているからである。
Alleluia decantaverunt; quia mandata legalia observantes, per bona opera Deo placere studuerunt. Per thronum autem prophetae designantur, eo quod sedes Dei fuerint, et per eos sua judicia disposuerit.
PL 17, 923D彼らがアレルヤを唱えたというのは、律法の戒めを守りつつ、善いわざによって神に喜ばれようと努めたからである。座によっては預言者たちが指される。彼らが神の座であり、彼らを通して神が自らの裁きを定めたからである。
A throno vox exiit: quia a prophetis praedicatio sancta processit. Laudem Deo decantaverunt; quia ei tota virtute servire studuerunt.
PL 17, 923D座から声が出たというのは、預言者たちから聖なる宣教が出たからである。彼らが神への賛美を唱えたというのは、全き力をもって神に仕えようと努めたからである。
Tuba vero magna Christum significat: vox tubae praedicatio est Evangelii; per vocem autem aquarum multarum multitudo gentium Christum confitentium designatur: per vocem vero tonitruorum magnorum electi qui in fine mundi nascituri sunt, intelliguntur: et jure per tonitrua; quia terrorem diei judicii annuntiabunt.
PL 17, 923D他方、大きなラッパはキリストを表す。ラッパの声は福音の宣教である。多くの水の声によっては、キリストを告白する諸国民の群れが指される。大きな雷鳴の声によっては、世の終わりに生まれる選ばれた者たちが解される。雷鳴によってと言うのは正しい。彼らは裁きの日の恐ろしさを告げ知らせるからである。
Tres ergo voces semel alleluia decantaverunt; quia fidem sanctae Trinitatis doctrinamque Evangelii, quae a magna tuba, id est, a Christo processit, servaverunt, et servabunt usque in finem.
PL 17, 924Aこうして三つの声が一度だけアレルヤを唱えたというのは、聖なる三位一体の信仰と、大きなラッパ、すなわちキリストから出た福音の教えを守ってきたし、終わりまで守り続けるからである。
Duae igitur partes, id est, prima et secunda, ad legem quam naturalem esse diximus, pertinent: duae quae sequuntur, id est, tertia et quarta, ad legem quae per Moysen data est: tres autem quae restant, id est, quinta et sexta, et septima, ad legem Evangelii; ut indicent eos in fide sanctae Trinitatis usque ad finem mundi permanere debere.
PL 17, 924Aしたがって、二つの部分、すなわち第一と第二は、我々が自然の法と呼んだ法に属する。続く二つ、すなわち第三と第四は、モーセを通して与えられた律法に属する。残る三つ、すなわち第五と第六と第七は、福音の法に属する。それは、彼らが聖なる三位一体の信仰のうちに世の終わりまでとどまらねばならないことを示すためである。
Quid autem istae tres partes decantent, audiamus: Alleluia, quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens; id est, laudemus Dominum; eo quod destructo regno diaboli perditoris nostri, ipse in nobis regnare dignatur, qui est Dominus et Salvator noster.
PL 17, 924Aさて、この三つの部分が何を唱えるのか、聞こう。「アレルヤ。全能の主なる我々の神が王となったからである」。すなわち、主を賛美しよう、ということである。我々を滅ぼす者である悪魔の王国が打ち壊され、我々の主であり救い主である彼自身が、我々のうちで王として治めることを良しとしたからである。
Gaudeamus et exsultemus, et demus gloriam ei; quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se.
PL 17, 924B「喜び、歓喜し、彼に栄光を帰そう。子羊の婚宴が来て、その妻が身を整えたからである」。
Ideo gaudeamus, ideo exsultemus, eo quod misericordia conditoris nostri Ecclesiam suam, quae sumus nos, ita sibi conjungere sit dignatus, ut sponsa conjungitur sponso suo; quatenus simus cum ipso una caro, sicut dicit Scriptura: Erunt duo in carne una (Gen. II, 24; Ephes. V, 32) : quod apostolus de Christo et Ecclesia intelligendum esse docuit.
PL 17, 924Bだから喜ぼう、だから歓喜しよう。我々の創造主の慈しみが、自らの教会、すなわち我々を、花嫁が花婿に結ばれるように自らに結びつけることを良しとしたからである。それは、我々が彼とともに一つの肉となるためである。聖書が言うとおりである。「二人は一つの肉となる」(創世記2:24;エフェソ5:32)。使徒は、これがキリストと教会について解されるべきことを教えた。
Uxor ejus praeparavit se, id est, Ecclesia quae uxor Agni dicitur, variis virtutibus semetipsam ornavit. Et datum est illi ut operiat se byssino splendenti candido. Quid byssus significet, ipse exponit: Byssinum enim justificationes sunt sanctorum.
PL 17, 924B「その妻が身を整えた」とは、子羊の妻と呼ばれる教会が、さまざまな徳で自らを飾ったということである。「そして彼女は、輝く純白の亜麻布で身を覆うことを許された」。亜麻布が何を表すかは、彼自身が説き明かしている。「亜麻布とは、聖徒たちの義の行いだからである」。
(Vers. 9.) Et dixit mihi: Scribe, beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt. Prandium electorum nunc est, quando in Ecclesia dapibus evangelicis pascuntur: coena vero tunc erit, quando post resurrectionem in coelesti beatitudine aeterna gloria perfruentur.
PL 17, 924C(第9節)「また彼は私に言った。『書け。子羊の婚宴の晩餐に招かれた者たちは幸いである』」。選ばれた者たちにとって、昼餐は今であり、教会で福音の食卓によって養われているときである。晩餐は、復活ののち天の浄福のうちに、永遠の栄光を味わうときになるであろう。
Et quia prandium quod nunc agitur, et bonos et malos recipit, non omnes beati sunt, qui in eo videntur recumbere: illi autem soli beati sunt, qui in illa coena, quae post finem mundi futura est, recipientur.
PL 17, 924C今行われている昼餐は、善い者たちも悪い者たちも受け入れるので、そこで席に着いているように見える者がみな幸いなのではない。幸いなのは、世の終わりののちにある晩餐に受け入れられる者たちだけである。
(Vers. 10.) Et dixit mihi: Haec verba Dei, vera sunt. Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dixit mihi: Vide ne feceris; conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu: Deum adora.
PL 17, 924C(第10節)「また彼は私に言った。『これらは神の真実の言葉である』。私は彼を礼拝しようとして、その足もとにひれ伏した。すると彼は私に言った。『決してするな。私は汝の同じ僕であり、イエスの証しを持つ汝の兄弟たちの同じ僕である。神を礼拝せよ』」。
Redemptio sanguinis Christi hoc fidelibus contulit, ut filii Dei, sociique angelorum efficerentur; ideoque pertimescit angelus adorari ab homine, qui super se adorabat hominem Deum: quapropter conservum se Joannis, caeterorumque fidelium vocat.
PL 17, 924Cキリストの血による贖いは信じる者たちにこのことを授けた。すなわち、神の子らとなり、天使たちの仲間となることである。それゆえ天使は、人間から礼拝されることを恐れる。自分の上に、人間となった神を礼拝していたからである。そのため彼は、自らをヨハネとほかの信じる者たちの同じ僕と呼ぶ。
Testimonium Jesu est spiritus prophetiae; patres autem veteris Testamenti, qui adventum Christi, passionem et resurrectionem ejus praedixerunt, spiritum prophetiae habuisse certissimum est, unde et prophetae vocantur. Quicumque ergo testimonium Christo perhibet, spiritum prophetiae habet.
PL 17, 924Dイエスの証しとは預言の霊である。旧約の父たち、すなわちキリストの到来と受難と復活をあらかじめ告げた者たちが、預言の霊を持っていたことはきわめて確かであり、そのゆえに預言者と呼ばれる。したがって、キリストについて証しをする者は誰であれ、預言の霊を持っている。
(Vers. 11.) Et vidi coelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verax.
PL 17, 924D(第11節)「また私は、天が開かれているのを見た。見よ、白い馬がいて、それに座っている者は、忠実で真実と呼ばれた」。
Nullo modo aestimare debemus quod hoc capitulum ad adventum Christi pertineat, in quo ad judicium venturus est; sed potius ad electos, qui in fine mundi nascituri sunt; fine etenim mundi instante, veniet Dominus in sanctis suis, ut pugnet per ipsos contra Antichristum, et ministros ejus.
PL 17, 925Aこの章句が、裁きのために来るキリストの到来に関わると考えてはならない。むしろ、世の終わりに生まれる選ばれた者たちに関わる。世の終わりが迫るとき、主は自らの聖徒たちのうちに来て、彼らを通して反キリストとその手下たちと戦うのである。
Et qualis a sanctis illis praedicabitur, talis et forma ejus in hoc loco describitur; nam per coelum Ecclesia designatur: per equum album homo, quem Filius Dei assumpsit, super quem et sedisse visus est. Qui etiam fidelis et verax vocari dicitur.
PL 17, 925Aその聖徒たちによって宣べ伝えられる姿のとおりに、彼の姿もこの箇所に描かれている。天によって教会が、白い馬によって、神の子が受け取った人間が指される。その上に彼が座っているのが見えたのである。彼はまた、忠実で真実と呼ばれると言われる。
Haec duo nomina, id est fidelis et verax, unum sensum habent in hoc loco. Recte Filius Dei fidelis vocatur, de quo dicit Psalmista: Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV, 13) .
PL 17, 925Aこの二つの名、すなわち「忠実」と「真実」は、この箇所では一つの意味を持つ。神の子が忠実と呼ばれるのは正しい。詩篇の作者は彼について言う。「主はそのすべての言葉において忠実であり、そのすべてのわざにおいて聖である」(詩篇144:13)。
Veracem vero seipsum in Evangelio vocat dicens: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6) . Sequitur: Et cum justitia judicat et pugnat.
PL 17, 925B彼は自らを福音書で真実と呼んで言う。「私は道であり、真理であり、命である」(ヨハネ14:6)。続く。「彼は正義をもって裁き、戦う」。
Non armis Deus in die judicii contra impios dimicaturus est, sed ejus justitia expugnabuntur et conterentur; omnia enim peccata impiorum atque scelera in conspectu eorum adducet Dominus, ut sciant se justissimo Dei judicio esse damnatos.
PL 17, 925B神は裁きの日に、武器をもって不敬虔な者たちに戦うのではない。彼らはその正義によって打ち破られ、砕かれる。主は不敬虔な者たちのすべての罪と悪を、彼らの目の前に引き出し、自分たちが神のきわめて義なる裁きによって断罪されたことを知らせるからである。
(Vers. 12.) Oculi ejus sicut flamma ignis, et in capite suo diademata multa. Per oculos Domini Spiritus Dei designatur, sicut in tertia visione auctor hujus libri exponit: Habebat, inquit, Agnus oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram.
PL 17, 925B(第12節)「その目は燃える火の炎のようで、その頭には多くの王冠があった」。主の目によって神の霊〔ミーニュの脚注は、版と Reg. 写本が Spiritus sanctus(聖なる霊)、ほかの写本が Spiritus Dei とすると記す〕が指される。この書の著者が第三の幻で説き明かしているとおりである。「子羊は七つの目を持っていた。これは全地に遣わされた神の七つの霊である」と彼は言う。
Et quia flamma urit et illuminat, non inconvenienter Spiritus sanctus flammeus esse dicitur; eo quod corda fidelium et illuminet et incendat in amorem Dei. Et in capite ejus diademata multa. Per diademata multa multitudo sanctorum exprimitur.
PL 17, 925B炎は焼き、また照らすので、聖なる霊が炎のようだと言われるのは不適切でない。信じる者たちの心を照らし、また神への愛へと燃え立たせるからである。「その頭には多くの王冠があった」。多くの王冠によって、聖徒たちの群れが表される。
Habens nomen scriptum, quod nemo novit, nisi ipse. Cum superius dicat quia vocabatur fidelis et verax, et paulo post quia vocabatur nomen ejus Verbum Dei; quid est quod dicit quod nemo scit nomen ejus, nisi ipse?
PL 17, 925C「彼には書かれた名があり、彼自身のほかは誰も知らなかった」。先に彼は、「忠実で真実と呼ばれた」と言い、少しあとで、「その名は神の言葉と呼ばれた」と言っている。それなのに、彼自身のほかは誰もその名を知らないと言うのは、どういうことか。
Sciunt quidem sancti Dei nomen Christi, quod est Filius Dei, et nesciunt. Ex parte quippe sciunt, et ex parte nesciunt; in omnibus enim creaturis quae gignunt et gignuntur, nullus filius coaevus potest esse patri; quia necesse est ut antecedat qui generat, et subsequatur qui generatur: sed non talis est natura Filii Dei; nam et quemadmodum Pater est sine initio, sic et Filius.
PL 17, 925C神の聖徒たちは、キリストの名、すなわち神の子という名を、確かに知っており、また知らない。実に、部分的には知っており、部分的には知らないのである。生む被造物と生まれる被造物のすべてにおいて、父と同じ齢である子はありえない。生む者が先に立ち、生まれる者があとに続くのが必然だからである。しかし神の子の本性はそのようなものではない。父が始まりなくあるように、子もそうだからである。
Et quamvis hoc quomodo fieri possit, considerare non possimus; in veritate tamen credimus et confitemur Filium per omnia aequalem et coaevum esse Patri. De hac ejus generatione propheta loquitur dicens: Generationem ejus quis enarrabit (Esa. LIII, 8) ?
PL 17, 925Cどうしてそうなりうるのかを我々は考え及ぶことができないが、それでも、子がすべての点で父と等しく、父と同じ齢であることを、真実として信じ、告白する。預言者は、彼のこの生まれについて語って言う。「彼の生まれを誰が語り告げるだろうか」(イザヤ53:8)。
(Vers. 13.) Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocabatur nomen ejus Verbum Dei. Possumus per vestem corpus Christi: per sanguinem vero peccata nostra, pro quibus mortuus est ipse, sive ipsam mortem quam pertulit pro nobis, intelligere.
PL 17, 925D(第13節)「彼は血を振りかけた衣をまとっており、その名は神の言葉と呼ばれた」。我々は、衣によってキリストの体が、血によって、彼自身がそのために死んだ我々の罪、あるいは我々のために彼が耐え忍んだ死そのものが指されると解することができる。
Sed quia peccata electorum suorum moriendo delevit, et ipsam mortem resurgendo calcavit, sicut dicit apostolus Paulus: Christus resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9) ; melius mihi videtur ut per vestem Christi multitudinem sanctorum intelligamus, qui sunt membra ejus: per guttas autem sanguinis, quibus vestis aspersa esse legitur, martyres designantur, qui pro amore Christi sanguinem fundere non dubitaverunt; ideoque vestem Christi, quae ex angelis et sanctis hominibus constat, in illa coelesti beatitudine suo splendore exornant.
PL 17, 925Dしかし、彼は死ぬことによって自らの選ばれた者たちの罪を消し去り、復活することによって死そのものを踏みつけた。使徒パウロが言うとおりである。「キリストは死者の中から復活して、もはや死なない。死はもはや彼を支配しない」(ローマ6:9)。それゆえ私には、キリストの衣によって、その肢体である聖徒たちの群れを解するほうがよいと思われる。衣に振りかけられたと読まれる血の滴によっては、キリストへの愛のために血を流すことをためらわなかった殉教者たちが指される。彼らは、天使たちと聖なる人間たちから成るキリストの衣を、あの天の浄福のうちで、自らの輝きで飾るのである。
(Vers. 14.) Et exercitus qui sunt in coelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo. Diximus superius quia qualis Christus a sanctis in fine mundi praedicabitur, talis et figura ejus hoc in loco describitur.
PL 17, 926A(第14節)「また、天にいる軍勢は、清い白い亜麻布をまとい、白い馬に乗って彼に従っていた」。先に述べたように、世の終わりに聖徒たちによって宣べ伝えられるキリストの姿のとおりに、その象りもこの箇所に描かれている。
Per coelum ergo in hoc loco Ecclesia: per exercitus qui de coelo processisse Christum sequentes visi sunt, sancti qui in fine mundi nascituri, et contra Antichristum pugnaturi sunt, intelliguntur: per equos autem corpora: per sessores vero equorum animae designantur.
PL 17, 926Aそれゆえ、この箇所では天によって教会が指される。天から出てキリストに従っているのが見えた軍勢によっては、世の終わりに生まれ、反キリストと戦う聖徒たちが解される。馬によっては体が、馬に乗る者たちによっては魂が指される。
Albos igitur equos habuisse visi sunt, quia se mundos et nitidos, in quantum humana fragilitas permittit, exhibebunt in conspectu Dei. Quid sit vero byssinum, superius exponit: Byssinum, inquit, justificationes sunt sanctorum.
PL 17, 926B彼らが白い馬を持っているのが見えたというのは、人の弱さが許すかぎり、神の前に自らを清く輝くものとして示すからである。亜麻布が何であるかは、彼が先に説き明かしている。「亜麻布とは、聖徒たちの義の行いである」と彼は言う。
(Vers. 16.) Et habebat in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium. Per vestimentum, sicut superius diximus, sancti: per femur autem ex quo humana origo procedere dicitur, homo quem Christus assumpsit, designatur.
PL 17, 926B(第16節)「彼はその衣服と腿に、書かれたものを持っていた。『王たちの王、支配する者たちの主』」。衣服によっては、先に述べたとおり聖徒たちが、腿によっては、そこから人の起源が出ると言われるゆえに、キリストが受け取った人間が指される。
In vestimento itaque suo quod ipse sit Rex regum, scriptum habebat: quia in operibus sanctorum agnoscitur hunc esse verum Deum, qui tales servos possidet.
PL 17, 926Bこうして、自らが王たちの王であることを、彼は自らの衣服に書いて持っていた。聖徒たちのわざにおいて、このような僕たちを所有する者こそ真の神であると認められるからである。
Habet et in femore suo scriptum quod ipse sit Rex regum et Dominus dominantium; quia in operibus quae in carne positus gessit, cognitum est hunc esse verum Dei Filium.
PL 17, 926C彼はまた、自らが王たちの王、支配する者たちの主であることを、腿に書いて持っている。肉のうちに置かれて行ったわざにおいて、彼が神の真の子であることが知られたからである。
Possumus etiam per femur patres veteris Testamenti, ex quorum stirpe Christus originem duxit, intelligere: qui et ipsum praefiguraverunt, et quod ipse futurus esset Rex regum et Dominus dominantium, apertis vocibus praedixerunt.
PL 17, 926Cまた我々は、腿によって旧約の父たち、すなわち、その血統からキリストが起源を得た者たちを解することができる。彼らはキリスト自身を予め象り、彼が王たちの王、支配する者たちの主となることを、はっきりした言葉で予告した。
(Vers. 15.) Et de ore ejus gladius acutus exibat. Possumus per os Domini eosdem praedicatores, de quibus diximus, qui in fine mundi nascituri sunt, accipere, per quorum os loquetur Deus, sicut ipse dixit in Evangelio: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20) .
PL 17, 926C(第15節)「また彼の口から鋭い剣が出ていた」。我々は、主の口によって、すでに述べた、世の終わりに生まれる同じ宣教者たちを解することができる。彼らの口を通して神が語るのである。彼自身が福音書で言ったとおりである。「語るのは、汝らではなく、汝らのうちで語る汝らの父の霊だからである」(マタイ10:20)。
Et ipse dicit per prophetam: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jerem. XV, 19) .
PL 17, 926D彼自身が預言者を通して言う。「もし汝が貴いものを卑しいものから分けるなら、汝は私の口のようになる」(エレミヤ15:19)。
Per gladium vero divinam Scripturam, sicut superius diximus, intelligere debemus, sicut dicit apostolus Paulus: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17) . Qui acutus esse dicitur; quia ad resecanda vitia, divina Scriptura acutissima est.
PL 17, 926D他方、剣によっては、先に述べたとおり神の書を解さねばならない。使徒パウロが言うとおりである。「また霊の剣、すなわち神の言葉を」(エフェソ6:17)。それが鋭いと言われるのは、悪徳を断ち切るために、神の書がきわめて鋭いからである。
Ut in ipso percutiat gentes. Percutiet Christus gladio suo gentes, quando per doctrinam sanctorum suorum hominum stultorum errores destruet. Et ipse reget eas in virga ferrea: et tamquam vas figuli confringentur.
PL 17, 926D「それをもって諸国民を打つために」。キリストは自らの剣で諸国民を打つ。それは、自らの聖徒たちの教えを通して、愚かな人々の誤りを打ち壊すときである。「彼は鉄の杖で彼らを治め、彼らは陶工の器のように砕かれる」。
Per virgam ferream Evangelium diximus fuisse designatum; reget ergo Christus gentes in virga ferrea, quando per doctrinam sanctorum et Judaeos ad fidem suam convertet, et electos ab erroribus Antichristi defendet. Et tamquam vas fictile confringentur.
PL 17, 927A鉄の杖によっては福音が指されると我々は述べた。したがってキリストが鉄の杖で諸国民を治めるのは、聖徒たちの教えによってユダヤ人たちをも自らの信仰に立ち帰らせ、選ばれた者たちを反キリストの誤りから守るときである。「そして彼らは土の器のように砕かれる」。
Quamdiu quilibet in peccatis jacet, recte vas fictile vocatur: cum autem per poenitentiam et lacrymas ad bona opera agenda conversus fuerit, confringitur vas fictile, et ex vase fictili efficitur vas solidum et firmum, et ad ictus tentationum daemonum fortissimum.
PL 17, 927A誰であれ罪のうちに横たわっているあいだは、土の器と呼ばれるのが正しい。しかし悔い改めと涙によって善いわざを行うことに向き直ったときには、土の器は砕かれ、土の器から、堅く強い器、悪霊たちの誘惑の打撃にもきわめて耐える器となる。
Et ipse calcabit torcular vini furoris irae Dei omnipotentis. Esaias cum de passione Domini loqueretur interposuit Dominum dicentem: Torcular calcavi solus; et de gentibus non est vir mecum (Esai. LXIII, 3) .
PL 17, 927A「また彼は、全能の神の怒りの憤りのぶどう酒の搾り桶を踏む」。イザヤは主の受難について語るとき、主が言う言葉を差し挟んだ。「私は一人で搾り桶を踏んだ。諸国民のうちに、私とともにいる者はいない」(イザヤ63:3)。
Sed ibi per torcular crux Domini intelligitur; hic vero non crux, sed locus paenarum, in quem impii retrudendi sunt, designatur.
PL 17, 927Bしかしそこでは、搾り桶によって主の十字架が解される。ここでは十字架ではなく、不敬虔な者たちが押し込まれるはずの刑罰の場所が指されている。
Eamdem quippe significationem habet torcular in hoc loco, quam et lacum superius diximus habuisse, in quem botri vineae terrae, per quos impii designantur demersi fuisse leguntur.
PL 17, 927Bこの箇所の搾り桶は、先に我々が酒ぶね〔lacus〕について述べたのと同じ意味を持つ。その酒ぶねには、地のブドウの房、すなわち不敬虔な者たちを指すものが沈められたと読まれる。
Sed et ipsa calcatio torcularis eamdem significationem habet, quam et illic calcationem lacus habuisse diximus; significat namque ultimam demersionem impiorum in infernum. Quid vero sit vinum furoris irae Dei omnipotentis, superius diximus (Ad cap. 14) .
PL 17, 927Bまた搾り桶を踏むことも、あの箇所で酒ぶねを踏むことについて我々が述べたのと同じ意味を持つ。それは、不敬虔な者たちが最後に冥界に沈められることを表すからである。全能の神の怒りの憤りのぶどう酒が何であるかは、先に述べた(第14章について)。
(Vers. 17.) Et vidi alium angelum stantem in sole, et clamavit voce magna omnibus avibus, quae volabant per medium coelum.
PL 17, 927B(第17節)「また私は、太陽の中に立つ別の天使を見た。彼は大きな声で、天の真ん中を飛ぶすべての鳥に叫んだ」。
Iste angelus praedicatores qui in fine mundi futuri sunt, significat: qui etiam et per equites paulo superius designati sunt: per solem vero Christum intelligere debemus.
PL 17, 927Cこの天使は、世の終わりにいる宣教者たちを表す。彼らはまた、少し前に騎手たちによっても指された。太陽によっては、キリストを解さねばならない。
Angelus igitur in sole stetit; quia praedicatores sancti in Christo ita solidabuntur, ut ab ejus fide nulla vi persecutionum avelli possint.
PL 17, 927C天使が太陽の中に立ったというのは、聖なる宣教者たちがキリストにおいて堅くされ、迫害のいかなる力によっても、彼の信仰から引き離されえないからである。
Per aves autem fideles omnes, qui, eo tempore futuri sunt, designantur: per coelum volabunt, quia in terris positi, mente in coelestibus habitabunt. Possumus nihilominus per coelum Ecclesiam intelligere.
PL 17, 927C他方、鳥によっては、その時にいるすべての信じる者たちが指される。彼らが天を飛ぶというのは、地に置かれながら、精神は天のものの中に住むからである。さらに我々は、天によって教会を解することができる。
Per coelum sancti volant: quia duas alas habentes, id est, duo praecepta charitatis, circumquaque volant, quibusdam misericordiam impendendo, quosdam ab iniquitatibus revocando.
PL 17, 927C聖徒たちが天を飛ぶというのは、二つの翼、すなわち愛の二つの掟を持って、あまねく飛び回り、ある者たちには慈しみを注ぎ、ある者たちを不法から呼び戻すからである。
(Vers. 18.) Venite, congregamini ad coenam magnam Dei omnipotentis, ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes liberorum et servorum, et pusillorum et magnorum.
PL 17, 927C(第18節)「来て、全能の神の大いなる晩餐に集まれ。王たちの肉、千人隊長たちの肉、強い者たちの肉、馬とそれに座る者たちの肉、自由人と奴隷の肉、小さい者と大きい者の肉を食べるために」。
Qui designantur per reges et principes, liberos et servos, caeterosque, ipsi per equos, eorumque ascensores, principes scilicet terrae, ac populi qui eis subjicientur. Coena vero Dei quid aliud est, nisi exterminatio impiorum?
PL 17, 927D王たちと君主たち、自由人と奴隷、その他の者たちによって指される者たち、彼ら自身が、馬とそれに乗る者たち、すなわち地の君主たちと、彼らに従う民によっても指される〔この文の係りは定かでない。「彼らは…によって指される」と取った〕。神の晩餐とは、不敬虔な者たちの絶滅でなくて何であろうか。
Carnes autem impiorum justi manducabunt, cum vindictam ex malis quae eis intulerunt, excipient.
PL 17, 927D義人たちが不敬虔な者たちの肉を食べるというのは、不敬虔な者たちが義人たちに加えた悪に対する報復を、義人たちが受けるときである。
Et quia justi videntes poenam impiorum, in bonis operibus proficiunt, sicut dicit Psalmista: Laetabitur justus, cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris (Psal. LVII, 11) .
PL 17, 927D義人たちは、不敬虔な者たちの刑罰を見て、善いわざに進むからである。詩篇の作者が言うとおりである。「義人は報復を見るとき喜び、その手を罪人の血で洗う」(詩篇57:11)。
(Vers. 19.) Et vidi bestiam, et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad faciendum praelium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus.
PL 17, 928A(第19節)「また私は、獣と地の王たちとその軍勢が、馬に座る者とその軍勢と戦いを交えるために集められているのを見た」。
Hic demonstrat non ad adventum Domini secundum ea, quae superius dicta sunt, pertinere: sed potius ad illud tempus, in quo per sanctos suos contra Antichristum praeliaturus est, sicut jam diximus.
PL 17, 928Aここで彼は、先に語られたことのとおり、この句が主の到来に関わるのではなく、すでに述べたように、主が自らの聖徒たちを通して反キリストと戦うその時に関わることを示している。
Congregabuntur namque bestiae, et reges terrae, et exercitus eorum, ut pugnent contra Christum et sanctos ejus; quando Antichristus et innumerabilis multitudo gentium quae ab eo decipientur, ad persequendam Ecclesiam Dei exsurgent; ut nomen Christi de mundo funditus exstinguant.
PL 17, 928A獣〔底本は複数形 bestiae。単数 bestia と読む〕と地の王たちとその軍勢は、キリストとその聖徒たちに対して戦うために集められる。そのとき反キリストと、彼に惑わされる数えきれない諸国民の群れが、神の教会を迫害するために立ち上がり、世からキリストの名を根こそぎ消し去ろうとする。
(Vers. 20, 21.) Et apprehensa est bestia, et pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae, et qui adoraverunt imaginem ejus: vivi missi sunt ii duo in stagnum ignis ardentis sulphure, et caeteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedebat de ore ipsius, et omnes oves saturatae sunt de carnibus eorum.
PL 17, 928B(第20・21節)「そして獣は捕らえられ、その前でしるしを行い、獣の刻印を受けた者たちとその像を礼拝した者たちを惑わした偽預言者もともに捕らえられた。この二つは生きたまま、硫黄で燃える火の池に投げ込まれ、残りの者たちは、馬に座る者の剣、すなわち彼の口から出る剣で殺され、すべての鳥〔底本は oves「羊」。次の節の aves に合わせて「鳥」と読む〕は彼らの肉で満ち足りた」。
Apprehendentur bestia et pseudopropheta ejus, quando illud implebitur, quod apostolus Paulus ait: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. II, 8) .
PL 17, 928B獣とその偽預言者が捕らえられるのは、使徒パウロの言う次の言葉が成就するときである。「主イエスは彼を口の霊で殺し、その到来の輝きによって滅ぼす」(二テサロニケ2:8)。
Si Antichristus spiritu oris Domini interficiendus est, quomodo ipse et pseudopropheta ejus in stagnum ignis vivi mittendi sunt? Est vita justorum, est et impiorum.
PL 17, 928B反キリストが主の口の霊によって殺されるのであれば、どうして彼自身とその偽預言者が、生きたまま火の池に投げ込まれるのか。義人たちにも命があり、不敬虔な者たちにも命がある。
De vita justorum dicit propheta, quia justus in fide sua vivet (Habac. II, 4) ; de vidua vero mala dicit Paulus, quia vivens mortua est (II Tim. V, 6) .
PL 17, 928B義人たちの命については、預言者が、義人はその信仰によって生きると言い(ハバクク2:4)、悪いやもめについては、パウロが、生きていながら死んでいると言う(二テモテ5:6)〔引かれた句は一テモテ5:6〕。
Vitam namque impiorum justi non incongrue mortem vocant: similiter et impii vitam justorum mortem aestimant, sicut in judicio dicturi sunt: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii: nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore (Sap. V, 4) .
PL 17, 928C義人たちは、不敬虔な者たちの命を死と呼んでも、的外れではない。同様に不敬虔な者たちも、義人たちの命を死とみなす。裁きにおいて彼らが言うことになるとおりである。「これらは、かつて我々が嘲りとし、侮辱の的としていた者たちだ。愚かな我々は、彼らの生を狂気とみなし、彼らの終わりを栄誉なきものとみなしていた」(知恵の書5:4)。
Antichristus ergo et pseudopropheta ejus vivi missi sunt in stagnum ignis, id est, in malitia sua vivi, in ea videlicet usque in finem vitae suae perseverantes.
PL 17, 928Cそれゆえ、反キリストとその偽預言者が生きたまま火の池に投げ込まれるとは、自らの悪意のうちに生きたまま、すなわち命の終わりまでそのうちにとどまり続けたまま、投げ込まれるということである。
Quod autem dicit quia caeteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, interfectionem istam pro confusione posuit; nam sancti, quorum doctrina per gladium oris Domini designatur, interfecto Antichristo, insultabunt infidelibus, eo quod hominem impiissimum, atque omnibus hominibus deteriorem Antichristum, immortalem, deumque existimaverint, quem constabit pessima morte peremptum: at illi confundentur et tabescent in iniquitatibus suis.
PL 17, 928C残りの者たちが、馬に座る者の剣で殺されたと彼が言うとき、この殺害を恥辱の意味で置いている。主の口の剣によって教えが指される聖徒たちは、反キリストが殺されたのち、信じない者たちを嘲るからである。彼らは、きわめて不敬虔で、すべての人間より劣る人間である反キリストを、不死であり神であると思い込んでいたが、その彼が最も悪い死によって滅ぼされたことは明らかになる。彼らは恥じ入り、自らの不法のうちに衰え果てる。
Omnes ergo aves saturatae sunt de carnibus eorum; quia subverso Antichristo, omnes electi inenarrabiliter gaudebunt et exsultabunt, eo quod a tam pessimo hoste misericordia divina eos liberaverit, omnesque qui eos persequebantur, velut fumus evanuerint.
PL 17, 928Dこうして、すべての鳥は彼らの肉で満ち足りた。反キリストが覆されたとき、すべての選ばれた者たちは言い尽くせぬほど喜び、歓喜する。神の慈しみが、これほど悪い敵から彼らを解き放ち、彼らを迫害していた者たちがみな煙のように消え去ったからである。
Visio V, Caput XX
第5の幻 第XX章PL 17, 929A(Vers. 1.) Et vidi angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua. Damnationem diaboli narrare volens, ad adventum Christi revertitur.
PL 17, 929A(第1節)「また私は、天から降りてくる天使を見た。彼は深淵の鍵と、手に大きな鎖を持っていた」。悪魔の断罪を語ろうとして、彼はキリストの到来に立ち返る。
Tres namque sunt damnationes diaboli: damnatus est primo, quando de coelesti beatitudine propter iniquitatem suam est dejectus: secunda damnatio ejus fuit, de qua auctor libri hujus loqui modo incipit; quando per mortem Christi genus humanum de potestate ejus ereptum est, et ipse, sicut praesens scriptura demonstrat, in abyssum est religatus: tertia damnatio ejus erit, quando in infernum cum omnibus impiis in aeternum cruciandus demergetur.
PL 17, 929A悪魔の断罪は三つある。第一に、彼が断罪されたのは、自らの不法のゆえに天の浄福から投げ落とされたときである。その第二の断罪は、この書の著者が今語り始めているもので、キリストの死によって人類が彼の権力から奪い取られ、彼自身が、この書が示すとおり、深淵に縛られたときである。その第三の断罪は、永遠の責め苦を受けるべく、すべての不敬虔な者たちとともに冥界に沈められるときになる。
Angelus itaque iste Christum significat: descensio ejus de coelo est incarnatio ejus. Clavem abyssi, id est, inferni, ipse possidet; quia ab ingressu ejus quos vult, retrahit; et quos vult, in ejus damnationem cadere juste permittit. Per catenam vero magnam ejus potestas designatur.
PL 17, 929Aしたがって、この天使はキリストを表す。天からの彼の降下は、彼の受肉である。深淵、すなわち冥界の鍵を彼自身が持つ。彼は、望む者たちをそこに入ることから引き戻し、望む者たちがその断罪に落ちるのを、正当に許すからである。大きな鎖によっては、彼の権能が指される。
(Vers. 2.) Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui vocatur diabolus et satanas, et religavit eum per annos mille.
PL 17, 929B(第2節)「そして彼は竜、すなわちいにしえの蛇、悪魔でありサタンである者を捕らえ、千年のあいだ縛った」。
Apprehendit Christus serpentem antiquum, id est, diabolum, quando per mortem suam ejus destruxit imperium: per annos autem mille omne tempus ab adventu Christi usque ad finem mundi debemus accipere.
PL 17, 929Bキリストがいにしえの蛇、すなわち悪魔を捕らえたのは、自らの死によってその支配を打ち壊したときである。千年によっては、キリストの到来から世の終わりまでの全期間を解さねばならない。
Religavit ergo Christus diabolum non vinculis corporeis, sed vinculis potestatis suae immensae; quia eum a cordibus electorum suorum expellens, ab eorum deceptione divina sua virtute exclusum tenet.
PL 17, 929Bこうしてキリストが悪魔を縛ったのは、体の鎖によってではなく、自らの測り知れない権能の鎖によってである。彼を自らの選ばれた者たちの心から追い出し、神としての自らの力によって、彼らを惑わすことから締め出しておくからである。
(Vers. 3.) Et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super eum; ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: post haec oportet illum solvi modico tempore.
PL 17, 929B(第3節)「そして彼を深淵に投げ入れ、閉じ、その上に封印をした。千年が満ちるまで、もはや諸国民を惑わさないようにするためである。そののち、彼はしばらくのあいだ解かれねばならない」。
Alligationem diaboli tribus modis possumus intelligere; possumus namque hoc simpliciter intelligere, ut virtute Dei omnipotentis in abysso religatus teneatur usque ad tempus praefinitum: possumus etiam per abyssum corda impiorum intelligere, ut a cordibus electorum exclusus, intra angustias cordium reproborum constrictus et alligatus teneatur: possumus et hoc tertio modo intelligere.
PL 17, 929C悪魔を縛ることを、我々は三通りに解することができる。第一に、これを単純に、全能の神の力によって、定められた時まで深淵に縛られて留め置かれる、と解することができる。第二に、深淵によって不敬虔な者たちの心を解することもでき、選ばれた者たちの心から締め出され、捨てられた者たちの心の狭さの中に押し込められ、縛られて留め置かれる、と解する。第三の仕方でも解することができる。
Diabolus nihil aliud desiderat, quam deceptionem hominum: et dum per custodiam Dei omnipotentis, qui electos suos custodire et defendere non desistit, ab eorum deceptione arcetur, quasi quibusdam vinculis ejus impiissima voluntas religata tenetur.
PL 17, 929C悪魔は、人々を惑わすこと以外に何も望まない。そして、自らの選ばれた者たちを守り、かばうことをやめない全能の神の守りによって、彼らを惑わすことから遠ざけられているあいだ、彼のきわめて不敬な意志は、いわば鎖で縛られて留め置かれているのである。
Per gentes vero quas seducere non permittitur, solos electos debemus intelligere: tempus modicum, quo post mille annos solvendus esse dicitur, tempus Antichristi est; tunc enim peccatis hominum facientibus, dabitur potestas diablo tota virtute contra genus humanum dimicandi.
PL 17, 929C惑わすことを許されない諸国民によっては、選ばれた者たちだけを解さねばならない。千年ののち解かれると言われる「しばらくの時」は、反キリストの時である。そのとき、人々の罪がそうさせて、悪魔に、全力で人類に戦いを挑む権能が与えられるからである。
(Vers. 4.) Et vidi sedes: et sederunt super eas, et judicium datum est illis. Quia superius narravit, quo ordine misericordia divina quotidie electos suos ab immanissimo hoste diabolo liberet, consequens est ut gloria ad quam eorum animae quotidie perducuntur, describatur; per sedes namque coelestis patria, per sedentes vero super eas sanctorum animae designantur: quod autem judicium datum sit sanctis, quorum animae in coelesti beatitudine requiescunt; in hoc advertere possumus, cum ad eorum sepulcra daemonia ab obsessis corporibus expelli, perjuria saepe detegi, atque multa miracula fieri videmus.
PL 17, 929D(第4節)「また私は座を見た。それらの上に座る者たちがいて、裁きが彼らに与えられた」。彼は先に、神の慈しみがきわめて凶暴な敵である悪魔から、日々どのように自らの選ばれた者たちを解放するかを語ったので、次に、彼らの魂が日々導かれていく栄光が描かれるのは当然である。座によっては天の祖国が、その上に座る者たちによっては聖徒たちの魂が指される。裁きが、魂が天の浄福のうちに憩っている聖徒たちに与えられたことは、次のことから気づくことができる。彼らの墓のもとで、悪霊たちが取り憑かれた体から追い出され、偽りの誓いがしばしば暴かれ、多くの奇跡が起こるのを我々は見るからである。
Et animas interfectorum propter verbum Dei, et testimonium Jesu: et qui non adoraverunt bestiam et imaginem ejus, nec acceperunt characterem ejus in frontibus aut in manibus suis, vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis.
PL 17, 930A「また神の言葉とイエスの証しのゆえに殺された者たちの魂、そして獣とその像を礼拝せず、その刻印を額にも手にも受けなかった者たちは、生きて、キリストとともに千年のあいだ王として治めた」。
Per animas interfectorum propter verbum Dei, et testimonium Jesu martyres, qui diversis temporibus interfecti sunt, possumus accipere: per eas vero quae non adoraverunt bestiam et imaginem ejus, eos qui ab Antichristo interficiendi sunt, puto esse intelligendos.
PL 17, 930A神の言葉とイエスの証しのゆえに殺された者たちの魂によっては、さまざまな時代に殺された殉教者たちを解することができる。獣とその像を礼拝しなかった者たちの魂によっては、反キリストに殺されることになる者たちが解されるべきだと私は思う。
Isti ergo vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis; quia quamvis corpore sint interfecti, secundum animam tamen vivunt cum Christo in coelesti beatitudine.
PL 17, 930Aこうして、この者たちが生きて、キリストとともに千年のあいだ王として治めたというのは、体は殺されても、魂においては天の浄福のうちにキリストとともに生きているからである。
Sed quaerendum nobis est quomodo electi qui instante fine mundi nascituri sunt, cum Christo mille annis regnare dicantur; cum tempus mille annorum non ad futurum tempus, quod sine fine est, sed ad praesens potius pertineat, quod in fine mundi consummabitur, et in quo fides Evangelii per universum orbem florens, electos quotidie ad vitam aeternam percipiendam dirigit.
PL 17, 930Bしかし我々は問わねばならない。世の終わりが迫るとき生まれる選ばれた者たちが、どうしてキリストとともに千年のあいだ王として治めると言われるのか。千年の時は、終わりのない未来の時にではなく、むしろ、世の終わりに満ちる現在の時に関わるのに。この時において、全世界に栄える福音の信仰が、選ばれた者たちを日々、永遠の生命を受けるべく導いているのである。
Quod ita solvendum puto. Tempus ab ascensione Christi usque ad finem mundi, quod per mille annos designatur, omnibus electis deputatum est, ut in eo sine corporibus gloria coelesti cum Domino perfruantur: et scimus quia omnes electi membra Christi sunt, et ex multis membris unum corpus efficitur; et si gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.
PL 17, 930Bこれは次のように解くべきだと私は思う。キリストの昇天から世の終わりまでの時、それが千年によって指されるが、それはすべての選ばれた者たちに割り当てられており、その時に彼らは体を伴わずに、主とともに天の栄光を味わう。我々は知っている。すべての選ばれた者たちはキリストの肢体であり、多くの肢体から一つの体ができていること、また一つの肢体が栄光を受ければ、すべての肢体がともに喜ぶことを。
Gaudium igitur praecedentium sanctorum, illorum nihilominus erit, qui in fine mundi nascituri sunt, quia unum corpus efficientur cum eis, et in aliis possidebunt, quod ipsis deerit.
PL 17, 930Cこうして、先立つ聖徒たちの喜びは、世の終わりに生まれる者たちの喜びでもある。その者たちは彼らとともに一つの体となり、自らに欠けているものを、ほかの者たちのうちに所有するからである。
(Vers. 5.) Caeteri vero non vixerunt, donec consummentur mille anni. Caeteri autem, id est, reprobi, non vixerunt; quia post mortem non ad vitam ducuntur, quae in coelestibus sanctorum animabus datur: sed in infernum demerguntur, quae in hoc libro mors prima vocatur.
PL 17, 930C(第5節)「残りの者たちは、千年が満ちるまで生きなかった」。残りの者たち、すなわち捨てられた者たちが生きなかったというのは、死ののち、天にいる聖徒たちの魂に与えられる命には導かれず、冥界に沈められるからである〔quae の先行詞は定かでない。冥界に沈められることを、この書が第一の死と呼ぶ、と取った〕。それをこの書は第一の死と呼ぶ。
(Vers. 6.) Haec est resurrectio prima. Beatus qui habet partem in resurrectione prima, in iis secunda mors non habet potestatem.
PL 17, 930C(第6節)「これが第一の復活である。第一の復活に与る者は幸いである。この者たちに対して、第二の死は力を持たない」。
Quaerendum nobis est, quae sit resurrectio prima; nam primam resurrectionem non diceret, nisi esset et secunda: nec secundam mortem, nisi esset et prima.
PL 17, 930D我々は問わねばならない。第一の復活とは何か。第二の復活がなければ、第一の復活とは言わないであろうし、第一の死がなければ、第二の死とも言わないであろうからである。
Resurgimus itaque primo per baptismum a morte animae: sed quia dicit beatos esse eos, qui habent partem in resurrectione prima, non mihi de baptismo hoc dictum videtur; eo quod non omnes beati sint, qui per baptismum a morte animae resurgere videntur; eo quod nonnulli post baptismum ipsi sibi peccando mortem attrahunt, mentiendo quae in eo promiserunt, atque in suis malis perseverando.
PL 17, 930D我々はまず洗礼によって、魂の死から復活する。しかし彼は、第一の復活に与る者が幸いであると言うのだから、これは洗礼について言われたのではないと私には思われる。洗礼によって魂の死から復活するように見える者がみな幸いなのではないからである。洗礼ののち、自分で罪を犯して死を招く者たちもいて、洗礼のときに約束したことを偽り、自らの悪のうちにとどまり続けるのである。
Sunt etiam nonnulli qui post perpetrationem scelerum, quibus sibi mortem intulerunt, ad vitam per poenitentiam et lacrymas, caeteraque bona opera redeunt, de quibus Apostolus loquitur dicens: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14) .
PL 17, 930Dまた、死を自らにもたらした悪事を行ったのち、悔い改めと涙とそのほかの善いわざによって命に戻る者たちもいる。使徒は彼らについて語って言う。「眠る者よ、起きよ、死者の中から立ち上がれ。そうすればキリストが汝を照らす」(エフェソ5:14)。
Sed nec istam primam resurrectionem dicere possumus; eo quod primo per baptismum, secundo per poenitentiam et lacrymas animae nostrae ad vitam revocentur. Necesse est ergo ut investigemus, quam vocet resurrectionem primam.
PL 17, 931Aだが、これを第一の復活と言うこともできない。我々の魂は、第一には洗礼によって、第二には悔い改めと涙によって、命に呼び戻されるからである。したがって、彼がどれを第一の復活と呼んでいるのかを、我々は探らねばならない。
Quatuor sunt vitae fidelium: prima mala, secunda bona et mala, tertiae vero et quartae nullum malum adhaerere potest.
PL 17, 931A信じる者たちの命は四つある。第一は悪であり、第二は善と悪とがまじり、第三と第四には、いかなる悪も付くことができない。
Prima est ante baptismum, quae tota mala est: secunda post baptismum, quae et bona et mala dici potest; nullus enim fidelium tempus vitae praesentis sine aliquibus peccatis transire potest, sicut iste Joannes loquitur dicens: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8) .
PL 17, 931A第一は洗礼の前の命で、すべて悪である。第二は洗礼ののちの命で、善とも悪とも言える。信じる者の誰も、現在の命の時を、いくらかの罪なしに過ごすことはできないからである。この同じヨハネが語って言うとおりである。「もし我々が罪を持たないと言うなら、我々は自らを欺いており、真理は我々のうちにない」(一ヨハネ1:8)。
Tertia est, quae tota bona est, et ad quam series hujus lectionis pertinet, quae a passione Christi usque ad finem mundi extenditur, in qua sancti sine corporibus cum Domino vita aeterna perfruuntur: quam etiam primam resurrectionem vocat; cum dicit: Haec est resurrectio prima.
PL 17, 931B第三はすべて善い命で、この箇所の流れはこれに関わる。それはキリストの受難から世の終わりまで続き、その間に聖徒たちは体を伴わずに、主とともに永遠の生命を味わう。彼はこれを第一の復活とも呼んでいる。「これが第一の復活である」と言うときである。
Tempus itaque a passione Christi usque ad finem mundi resurrectio prima vocatur. Quarta vita sanctorum erit post receptionem corporum, quae nullo fine terminabitur.
PL 17, 931Bこうして、キリストの受難から世の終わりまでの時が、第一の復活と呼ばれる。第四の命は、聖徒たちが体を受け取り直したのちのもので、いかなる終わりによっても終わることがない。
Igitur quia vita praesens in comparatione vitae coelestis mors recte dici potest, sancti prima resurrectione tunc resurgunt, cum ab hac misera vita subtracti, in coelesti beatitudine cum Domino collocantur.
PL 17, 931Bそれゆえ、現在の命は天の命に比べれば死と呼ぶのが正しいので、聖徒たちが第一の復活によって復活するのは、この惨めな命から取り去られ、天の浄福のうちに主とともに置かれるときである。
Et sicut est haec prima resurrectio sanctorum, ita est et prima mors impiorum; quando praesentem vitam deserunt, et in poenis demerguntur: secunda vero mors ultima damnatio erit, sicut in sequentibus exponit.
PL 17, 931Cまた、これが聖徒たちの第一の復活であるように、これは不敬虔な者たちの第一の死でもある。彼らが現在の命を離れ、刑罰の中に沈められるときである。第二の死は、続く箇所で説くように、最後の断罪となる。
Beati ergo erunt, qui habent partem in resurrectione prima, et in iis secunda mors non habet potestatem; quia illi tantummodo beati sunt et erunt, qui ante finem mundi in consortio sanctorum ascribi merebuntur.
PL 17, 931Cそれゆえ、第一の復活に与る者は幸いな者となり、この者たちに対して、第二の死は力を持たない。世の終わりより前に、聖徒たちの交わりに数えられるにふさわしいとされた者だけが、幸いな者であり、また幸いな者となるからである。
Multos enim, fine mundi instante, ignis purgatorius purgando cremabit, sed ante judicium absoluti in sanctorum collegio recipientur: atque in iis secunda mors, id est, damnatio ultima non habebit potestatem; quia jam non cum haedis in sinistris, sed cum ovibus in dextris ponentur.
PL 17, 931Cというのも、世の終わりが迫るとき、浄めの火が多くの者を浄めつつ焼くが、彼らは裁きの前に赦免されて、聖徒たちの集いに受け入れられるからである。そして、この者たちに対して、第二の死、すなわち最後の断罪は力を持たないであろう。彼らはもはや山羊とともに左にではなく、羊とともに右に置かれるからである。
Sederunt sacerdotes Domini et Christi, et regnaverunt cum Christo mille annis (Matth. XXV, 33) .
PL 17, 931C「しかし彼らは主とキリストの祭司となり、キリストとともに千年のあいだ王として治めた」〔底本は Sederunt。Sed erunt(しかし…となる)が一語に続いて刷られたものと読む〕(マタイ25:33)〔引かれた句は黙示録20:6。マタイ25:33 は前の節の末尾、羊を右に置く句に当たる〕。
Nomine sacerdotum omnes electos comprehendit; omnes namque electi, sacerdotes vocantur, sive quod sint membra summi sacerdotis, sive quod ipsi semetipsos offerre Deo per bona opera non desistant.
PL 17, 931D「祭司」という名によって、彼は選ばれた者たちすべてを含めている。選ばれた者はみな祭司と呼ばれるからである。大祭司の肢体であるからでもあり、また彼ら自身が善い行いによって自らを神に献げることをやめないからでもある。
(Vers. 7.) Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quae sunt super quatuor angulos terrae Gog et Magog. Quod hic carcer, superius abyssus vocatur.
PL 17, 931D(第7節)「千年が満ちると、サタンは牢獄から解かれて出て行き、地の四隅にいる諸国民、ゴグとマゴグを惑わす」。ここで牢獄と言われているものは、上では深淵と呼ばれていた。
Sed interim quaestio oritur; superius quippe quorumdam opinionem sequens, dixi per abyssum corda impiorum posse designari, in quibus diabolus a cordibus fidelium expulsus, religatus teneatur: si ergo per abyssum corda reproborum designantur, quomodo de abysso, id est, de cordibus reproborum exire dicitur, quos numquam derelinquet? numquid reprobos derelicturus est, et invasurus electos?
PL 17, 931Dしかし、ここで問いが生じる。実は私は上で、ある人々の意見に従い、深淵によって不敬虔な者たちの心が指されうると述べた。その中で、悪魔は信じる者たちの心から追い出され、縛られて留め置かれる、というのである。それなら、もし深淵によって捨てられた者たちの心が指されるのだとすれば、深淵から、すなわち捨てられた者たちの心から出て行くと言われるのは、どうしてか。彼は捨てられた者たちを決して見捨てないのに。捨てられた者たちを見捨てて、選ばれた者たちに侵入するつもりなのか。
Nullo modo. Alligationem ergo diaboli secundum litteram intelligendam puto, ut in aliquo abyssi loco virtute divina religatus teneatur, vel certe in inferno usque ad diem absolutionis suae.
PL 17, 932A決してそうではない。それゆえ私は、悪魔の縛りは文字どおりに解されるべきだと考える。すなわち、神の力によって深淵のどこかの場所に縛られて留め置かれるか、あるいは少なくとも、自らが解かれる日まで冥界に〔留め置かれる〕のである。
Seducet autem gentes, quae sunt super quatuor angulos terrae; quia universas gentes quae infra quatuor plagas mundi continentur, Antichristi impiissima doctrina perlustrabit: nullasque alias gentes seducet, nisi quae spiritaliter Gog et Magog vocantur; Gog namque interpretatur tectum, Magog de tecto.
PL 17, 932A彼は「地の四隅にいる諸国民」を惑わすが、それは、世界の四つの地域の内に含まれるすべての諸国民を、反キリストの極めて不敬虔な教えが巡るからである。そして、霊的にゴグとマゴグと呼ばれる者たちでなければ、他のどの諸国民も惑わさない。ゴグは「覆い〔tectum〕」、マゴグは「覆いから」と訳されるからである。
Per Gog igitur, qui interpretatur tectum, ii designantur, qui malitiam suam in corde tegentes, justi ab hominibus videbuntur, cum futuri sint mente reprobi: Magog vero, qui interpretatur de tecto, eos designat, qui de tecto cordis sui in apertas miserias prorumpentes, omnibus se impios esse demonstrabunt. Tales itaque diabolus per Antichristum facile decipiet.
PL 17, 932Bそれゆえ、「覆い」と訳されるゴグによって、悪意を心に覆い隠し、人々には正しい者と見えながら、精神においては捨てられた者となる人々が指される。他方、「覆いから」と訳されるマゴグは、自らの心の覆いから、あらわな悲惨の中へ突進し、すべての人に自分が不敬虔であることを示す人々を指す。こうした者たちを、悪魔は反キリストを通じて容易に欺くであろう。
(Vers. 8.) Et congregabit eos in praelium, quorum numerus est sicut arena maris. In praelium eos congregabit; quia ad Ecclesiam Dei persequendam eos armabit. Et ascenderunt super latitudinem terrae, et circumdederunt castra sanctorum, et civitatem dilectam.
PL 17, 932B(第8節)「そして彼らを戦いに集める。その数は海の砂のようである」。彼らを戦いに集めるというのは、神の教会を迫害させるために彼らを武装させるからである。「そして彼らは地の広がりの上に上り、聖徒たちの陣営と愛された都を取り囲んだ」。
Diximus superius discipulos Antichristi laudatores fore vitiorum, et omnia quae ad delectationes carnales pertinent, docere. Super latitudinem ergo terrae ascenderunt; quia vastas hujus saeculi vias ingredientur, quae ducunt ad mortem.
PL 17, 932B反キリストの弟子たちは悪徳を称賛する者となり、肉の快楽に属するすべてのことを教えるであろう、と我々は上で述べた。それゆえ彼らは「地の広がりの上に上った」。この世の広大な道、死へ導く道に足を踏み入れるからである。
Castra vero sanctorum et civitas dilecta, unam significationem habent; significant quippe Ecclesiam. Castra igitur sanctorum circumdabunt; quia Ecclesiam Dei tota virtute persequentur, ut nomen Christi de mundo funditus exstinguant.
PL 17, 932C「聖徒たちの陣営」と「愛された都」は、一つの意味を持つ。いずれも教会を指すのである。それゆえ彼らは聖徒たちの陣営を取り囲むであろう。キリストの名を世から根絶やしにするために、全力で神の教会を迫害するからである。
(Vers. 9.) Et exivit ignis de coelo a Deo, et devoravit eos. Ignis de coelo exiet; quia veniente Domino ad judicium, ignis ante ipsum praecedet, qui non solum omnem catervam impiorum, sed et ipsum mundum consumet, sicut in nonagesimo sexto psalmo David loquitur dicens: Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus (Psal. XCVI, 3) .
PL 17, 932C(第9節)「そして神のもとから、天から火が出て、彼らを焼き尽くした」。「天から火が出る」のは、主が裁きに来るとき、その前に火が先立ち、不敬虔な者たちのすべての群れだけでなく世界そのものをも焼き尽くすからである。第九十六篇でダビデが言うとおりである。「火が彼の前に先立ち、周囲の彼の敵を燃やす」(詩篇96:3)。
Reprobi namque quamvis cum electis conversentur, in circuitu sunt; quia sicut hostes civitatem aliquam impugnant, ut capiant eam: ita et Ecclesia a reprobis impugnatur.
PL 17, 932C捨てられた者たちは、選ばれた者たちと交わって暮らしていても、「周囲に」いる者である。敵が都を攻めて奪おうとするように、教会も捨てられた者たちに攻められるからである。
Sed et in psalmo quadragesimo nono idem David loquitur dicens: Ignis in conspectu ejus exardescet, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3) .
PL 17, 932Dまた第四十九篇でも、同じダビデが言う。「火が彼の前で燃え上がり、彼の周囲に激しい嵐がある」(詩篇49:3)。
Quidam hunc versum ita exponunt, quod post succensionem elementorum pluvia descendet, quae combustionis cineres abluat: sed talis expositio absurdissima mihi videtur; scimus enim pluviam a mari atque a terra sive per nebulam, sive per exsiccationem solis exsurgere.
PL 17, 932Dある人々はこの句を次のように解する。元素が燃やされたのちに雨が降り、燃焼の灰を洗い流す、と。しかしそのような解釈は、私には極めて不合理に思われる。我々は、雨が海や地から、霧によって、あるいは日の乾かす力によって立ち上ることを知っているからである。
Et sicut aqua levia quaeque a fundo ad superiora elevat; ita et aer aquam aut in nebulam conversam, aut per ardorem solis in tenuissimum fumum, et pene invisibilem redactam, usque ad ea loca ubi consummatio ejus est, elevat: ibique conglobata, primo in densam nebulam, quam nubes vocamus, convertitur: deinde, vento agitante, minutissimae guttae simul mixtae, atque sua permixtione graves effectae, ad terras decidunt, pluviamque faciunt.
PL 17, 932Dそして、水があらゆる軽いものを底から高いところへ持ち上げるように、空気もまた、霧に変じた水、あるいは日の熱によって極めて細い、ほとんど目に見えない煙にまで還元された水を、その行き着く場所にまで持ち上げる。そこで集まって、まず濃い霧、我々が雲と呼ぶものに変わり、次いで風が揺さぶると、極めて小さな滴が混ざり合い、混ざり合うことで重くなって地に落ち、雨を降らせる。
Ecce terra, ecce aer, ecce mare, caeteraque elementa igne consumentur: unde ergo pluvia exsurget, maxime cum secundum Apostolum (Rom. VIII, 21) , tunc creatura liberetur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei?
PL 17, 933A見よ、地も、空気も、海も、その他の元素も、火で焼き尽くされる。それなら雨はどこから起こるのか。とりわけ、使徒によれば(ローマ8:21)、そのとき被造物が腐敗への隷属から神の子らの栄光の自由へと解放されるのであれば、なおさらである。
Numquid Deus qui omnia ex nihilo creavit, non poterit mundare creaturam suam sine adjutorio pluviae; praesertim cum ipse mundus in meliorem statum, atque multo pulchriorem reparetur post ignem? Aut quid sunt aliud cineres, nisi terra munda?
PL 17, 933A無から万物を造った神が、雨の助けなしに自らの被造物を清めることができないというのか。まして世界そのものが、火ののち、より良い、はるかに美しい状態に回復されるというのに。灰とは、清い土でなくて何であろうか。
Nam quascumque sordes ignis absumpserit, in cineres mundos convertit. Numquid non poterit Deus mundos cineres in meliorem statum cum altera terra reparare, ut necessaria non sit ei ablutionis pluvia?
PL 17, 933B火が焼き尽くしたどんな汚れも、清い灰に変わる。神は、清い灰を別の地とともに〔cum altera terra の係りは定かでない。字義どおりに取った〕より良い状態へ回復して、洗い流す雨が必要とならないようにすることができないだろうか。
Dicamus aliter: Omnium sordium ablutiones aut terra ebibit, aut in flumina decurrunt, et cum fluminibus in mare.
PL 17, 933B別の言い方をしよう。あらゆる汚れの洗い水は、地が飲み込むか、川へ流れ落ち、川とともに海へ入る。
Et quomodo terra, postquam ab igne examinata fuerit, sordes suas ebibet, ut iterum sordescat? aut quomodo in flumina decurret, et cum fluminibus in mare; cum mare jam non sit, sicut sequentia hujus libri videntur fateri?
PL 17, 933Bところが地は、火で試されたのちに、再び汚れるために自らの汚れを飲み込むことがあろうか。また、川へ流れ落ち、川とともに海へ入ることがあろうか。この書の続く箇所が告げているように、もはや海は無いのに。
Quod si mare in meliorem statum reparabitur, sicut coelum terraque, a terrae sordibus quomodo inquinabitur?
PL 17, 933Bもし海もまた、天と地のように、より良い状態へ回復されるのなら、地の汚れによってどうして汚されるであろうか。
Quod si quis dixerit ante innovationem hanc passurum esse inquinationem, atque in permutatione ejus ad nihilum esse redigendas; non poterit Deus sicut in aqua, ita et in terra easdem sordes ad nihilum redigere, ut non sit necesse ut in mare defluant?
PL 17, 933Bもし誰かが、〔海は〕この刷新の前に汚染を被るのであり、その変化のときに〔汚れは〕無に帰されるのだ、と言うなら、神は、水においてと同様に地においても、同じ汚れを無に帰して、海へ流れ込む必要が無いようにすることができないだろうか〔底本は redigendas(複数形)で、inquinationem(単数)と数が合わない。汚れ(sordes)を受けると解した〕。
Per tempestatem igitur validam ultimum interitum impiorum possumus intelligere, quem Sapientia per Salomonem in ultimo examine impiis se illaturam esse testatur dicens: Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis quod timebatis, advenerit; cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit (Prov. I, 26) .
PL 17, 933Cそれゆえ「激しい嵐」によって、不敬虔な者たちの最後の滅びを解することができる。知恵がソロモンを通じて、最後の吟味において不敬虔な者たちにもたらすと証しする滅びである。知恵は言う。「私もまた汝らの滅びのときに笑い、汝らが恐れていたものが汝らに臨むとき、あざけろう。突然の災いが襲いかかり、滅びが嵐のように押し寄せるときに」(箴言1:26)。
Et diabolus qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi est bestia et pseudopropheta. Hoc tunc implebitur, quando Dominus dicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41) .
PL 17, 933C「そして彼らを惑わしていた悪魔は、火と硫黄の池に投げ込まれた。そこには獣と偽預言者がいる」。これは、主が次のように言うときに成就する。「呪われた者たちよ、悪魔とその使いたちのために備えられた永遠の火に入れ」(マタイ25:41)。
(Vers. 10.) Et cruciabantur die ac nocte in saecula saeculorum. A quo cruciatu misericordia redemptoris nostri nos liberare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.
PL 17, 933D(第10節)「そして彼らは昼も夜も、世々限りなく責めさいなまれた」。この責め苦から、我々の贖い主の慈しみが我々を解放してくれるように。彼は父と聖なる霊とともに、世々限りなく生き、支配する。アーメン。
Visio VI, Prooemium
第6の幻 冒頭PL 17, 933DDomini nostri Jesu Christi misericordia largiente, ad sextam visionem pervenimus, quae brevior est caeteris; eo quod in ea generalis resurrectio, damnatio impiorum, glorificatio justorum tantummodo breviter describatur.
PL 17, 933D我々の主イエス・キリストの慈しみが恵むままに、我々は第六の幻に至った。これは他のどの幻よりも短い。そこでは一般の復活、不敬虔な者たちの断罪、正しい者たちの栄光化が、ただ簡潔に述べられるにすぎないからである。
Et recte in sexto loco resurrectio ultima ponitur; quia senarius numerus perfectus est, et quidquid sanctis promissum est, in resurrectione perficietur.
PL 17, 934A最後の復活が六番目に置かれるのは、まことにふさわしい。六の数は完全な数であり、聖徒たちに約束されたものはすべて、復活において成就されるからである。
(Vers. 11.) Et vidi thronum magnum et candidum, et sedentem super eum. Thronus iste Dei non auro et gemmis ornabitur, sed hominibus justis; iste est namque thronus, de quo Psalmista dicit: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi; virga aequitatis virga regni tui (Psal. XLIV, 7) .
PL 17, 934A(第11節)「そして私は、大きな白い座と、その上に座る者を見た」。神のこの座は、金や宝石によってではなく、正しい人々によって飾られる。これこそ、詩篇作者が語る座である。「神よ、汝の座は世々限りなく。公正の杖が汝の国の杖である」(詩篇44:7)。
Thronus igitur Dei est omnis multitudo angelorum atque sanctorum. A cujus conspectu fugit terra et coelum, et locus non est inventus eis.
PL 17, 934Aそれゆえ神の座とは、天使たちと聖徒たちのすべての群れである。「その面前から地と天は逃げ去り、それらのための場所は見いだされなかった」。
Quemadmodum a conspectu sedentis super thronum coelum et terra fugiat, Psalmista ostendit, sicut superius jam diximus, qui dicit: Ignis in conspectu ejus exardescet (Psal. XLIX, 3) ; et iterum: Ignis ante ipsum praecedet (Psal. XCVI, 3) .
PL 17, 934A座に座る者の面前から天と地がどのように逃げ去るかを、詩篇作者は、すでに上で述べたとおり示している。彼は言う。「火が彼の前で燃え上がる」(詩篇49:3)。また重ねて言う。「火が彼の前に先立つ」(詩篇96:3)。
Fugiet autem terra et coelum, id est, species terrae et coeli; quia per ignem a sua specie commutabuntur, ut possint in aliam reformari multo meliorem et pulchriorem.
PL 17, 934B「地と天は逃げ去る」とは、地と天の姿が〔逃げ去る〕ということである。火によってその姿から変えられ、はるかに良く美しい別のものに作り変えられうるようになるからである。
Quod vero dicit: Locus non est inventus eis; non ideo dicit, ut locum pristinum amittant, sed speciem.
PL 17, 934B「それらのための場所は見いだされなかった」と彼が言うのは、元の場所を失うという意味ではなく、姿を失うという意味である。
(Vers. 13.) Et vidi mortuos magnos et pusillos, stantes in conspectu throni. Per mortuos magnos et pusillos soli reprobi designantur, qui in die resurrectionis mortui astabunt in conspectu Dei, ea videlicet morte quam primam esse diximus, post paululum in mortem secundam dejiciendi: per mortuos vero magnos eos designari puto, qui aut majores fuerunt in sceleribus, aut altiores in saeculi dignitatibus: per pusillos autem ii designantur, qui eis subjecti fuerunt, vel certe ii qui minus peccaverunt.
PL 17, 934B(第13節)〔底本の節番号。引かれた句は黙示録20:12に当たる〕「そして私は、大きな死者たちと小さな死者たちが座の前に立っているのを見た」。「大きな死者たちと小さな死者たち」によっては、捨てられた者たちだけが指される。彼らは復活の日に死者として神の面前に立つが、それは我々が第一の死と呼んだ死においてであり、まもなく第二の死へ投げ落とされる者たちである。「大きな死者たち」によっては、悪行において大きかった者、あるいはこの世の位階において高かった者が指されると私は思う。「小さな者たち」によっては、彼らに従属していた者、あるいは罪の少なかった者が指される。
Et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitae. Libri multi ad reprobos: unus qui est vitae, ad electos pertinet.
PL 17, 934C「そして諸々の書が開かれた。また、もう一つの書が開かれた。それは命の書である」。多くの書は捨てられた者たちに、命の唯一の書は選ばれた者たちに関わる。
Reprobi multos libros habent, quia in multis erroribus sunt devoluti; nam pagani multos deos coluerunt, et in multis erroribus semetipsos dejecerunt: similiter et haeretici multa dogmata prava, et Deo odibilia invenerunt: falsi etiam christiani in multis sceleribus quotidie involvuntur.
PL 17, 934C捨てられた者たちは多くの書を持つ。多くの誤りに転がり落ちたからである。たとえば異教徒は多くの神々を拝み、多くの誤りの中に身を投じた。同様に異端者たちも、多くの悪しき教理、神に忌まれる教理を考え出した。偽のキリスト教徒も、日々多くの悪行に巻き込まれている。
Multos ergo libros reprobi possident, quia multis modis Deum offendunt; electi vero unum librum habent; quia unum Deum colunt, unam fidem catholicam confitentur, uno vinculo charitatis connectuntur.
PL 17, 934Cかくて捨てられた者たちは多くの書を持つ。多くの仕方で神に背くからである。他方、選ばれた者たちは一つの書を持つ。一人の神を拝み、一つの公同の信仰を告白し、一つの愛の絆で結び合わされているからである。
Sed quaerendum nobis est, qui sint libri isti: numquid ex aliqua materia visibili, aut invisibili, fient libri, in quibus singulorum facta describantur?
PL 17, 934Dしかし我々は問わねばならない。それらの書とは何か。個々の人の行いが書き記される書が、何か見える素材、あるいは見えない素材からできるというのか。
Libri igitur multi sunt facta reproborum: libri multi aperientur, cum scelera reproborum omnibus manifestabuntur. Per librum autem vitae praedestinationem Dei omnipotentis possumus intelligere.
PL 17, 934Dそれゆえ多くの書とは、捨てられた者たちの行いである。捨てられた者たちの悪行がすべての人に明らかにされるとき、多くの書が開かれる。他方、命の書によっては、全能の神の予定を解することができる。
In hoc libro nomina discipulorum esse conscripta Dominus in Evangelio manifestat, cum dicit: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 20) .
PL 17, 934Dこの書に弟子たちの名が記されていることを、主は福音書で明らかにして言う。「喜べ。汝らの名が天に記されているからである」(ルカ10:20)。
De hoc libro apostolus Paulus loquitur dicens: Quos autem praescivit, hos et praedestinavit: et quos praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 30) .
PL 17, 934Dこの書について、使徒パウロは言う。「予め知った者たちを、予め定めもした。予め定めた者たちを、召しもした。召した者たちに、栄光を与えもした」(ローマ8:30)。
(Vers. 13.) Et judicati sunt mortui secundum ea, quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum.
PL 17, 935A(第13節)〔底本の節番号。引かれた句は黙示録20:12に当たる〕「そして死者たちは、書に記されていたところに従い、その行いに従って裁かれた」。
Judicati sunt mortui secundum ea, quae scripta erant in libris; quia secundum errores proprios, et juxta qualitatem scelerum suorum singuli judicabuntur; aliter enim judicabuntur haeretici, aliter pagani, aliter falsi christiani: sed unusquisque ipsorum quanto deterior fuerit in proprio errore, tanto et acrius judicabitur.
PL 17, 935A「死者たちは、書に記されていたところに従って裁かれた」。一人ひとりが、自分自身の誤りに従い、自らの悪行の性質に応じて裁かれるからである。異端者と異教徒と偽のキリスト教徒とでは裁かれ方が異なる。しかし、各人は自分の誤りにおいて悪いほど、それだけ厳しく裁かれる。
Et dedit mare mortuos suos, et mors et infernus dederunt mortuos, qui in ipsis erant: et judicatum est de singulis secundum opera eorum. Nunc ad ea quae praetermiserat, revertitur; prius quippe resurrectio generalis fiet, et postea judicium exercebitur.
PL 17, 935A「そして海は自らの死者を渡し、死と冥界は自らの中にいた死者を渡した。そして一人ひとりについて、その行いに従って裁きがなされた」。ここで彼は、先に述べずにおいた事柄に立ち返る。実際、まず一般の復活が起こり、のちに裁きが行われるのである。
Quod ita esse Dominus in Evangelio manifestat, dicens discipulis: In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) .
PL 17, 935Bこのとおりであることを、主は福音書で、弟子たちに言って明らかにしている。「再生のとき、人の子が自らの威光の座に座るとき、汝らもまた十二の座に座り、イスラエルの十二の部族を裁く」(マタイ19:28)。
Primo regenerationem posuit, id est, resurrectionem; postea ad judicandos populos eos sessuros esse dixit.
PL 17, 935B彼はまず再生、すなわち復活を挙げ、のちに諸民を裁くために彼らが座に着くと言った。
Et in Evangelio hujus Joannis Dominus loquitur dicens: Venit hora quando omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei: et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 29) .
PL 17, 935Bまた、このヨハネの福音書で、主は言う。「時が来る。墓にいる者はみな神の子の声を聞く。善を行った者は命の復活へ、悪を行った者は裁きの復活へと出て来る」(ヨハネ5:29)。
Ad imperium igitur Domini de monumentis suis procedent mortui; quia corpora omnium mortuorum per receptionem animarum vivificata, de sepulcris suis exient.
PL 17, 935Bそれゆえ、主の命令により、死者は自らの墓から出て来る。すべての死者の体が、魂を受け取ることによって生かされ、墓から出て行くのである。
Qui vero mala fecerunt, in resurrectionem judicii procedent; quia ad hoc resurgent, ut in corporibus in quibus animae peccaverunt, in ipsis et judicentur; ut quos habuerunt socios in iniquitatibus, habeant participes in tormentis.
PL 17, 935C悪を行った者たちは、「裁きの復活」へ出て来る。魂が罪を犯した体において、まさにその体において裁かれるために復活するからである。〔魂が〕不法において仲間としたもの〔体〕を、責め苦においても分かち合うものとして持つためである。
Praesens quoque lectio quod ante judicium futura sit resurrectio, ostendit; cum post redditionem mortuorum, quos mare, mortem et infernum reddidisse dicit, impios esse judicandos narrat.
PL 17, 935C現在の箇所もまた、復活が裁きの前に起こることを示している。海と死と冥界が返したと言う死者のあとに、不敬虔な者たちが裁かれると述べるからである。
Sed et fides catholica quam frequenter decantamus, hoc demonstrat; cum dicit de Domino: Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis, et reddituri sunt de factis propriis rationem (Athan. Symb.) .
PL 17, 935Cまた、我々が頻繁に歌う公同の信仰もこれを示している。主について言う。「その到来のとき、すべての人は自分の体をもって復活し、自らの行いについて申し開きをする」(アタナシオスの信条)。
Verum quaerendum nobis est, quid significent mors, mare, et infernus. Scimus quippe aquas ad ablutionem peccatorum nostrorum esse consecratas, sicut dicit Dominus in Evangelio: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5) .
PL 17, 935Cしかし我々は、死と海と冥界が何を表すかを問わねばならない。我々は、水が我々の罪の洗いのために聖別されていることを知っている。主が福音書で言うとおりである。「水と聖なる霊から新たに生まれなければ、誰も神の国に入ることはできない」(ヨハネ3:5)。
Mare itaque ad resurrectionem electorum: mors vero, atque infernus ad reproborum pertinent. Mare ergo in hoc loco baptismum designat.
PL 17, 935Dそれゆえ海は選ばれた者たちの復活に関わり、死と冥界は捨てられた者たちに関わる。したがって、ここでは海は洗礼を指す。
Quasi igitur mare mortuos suos reddet, cum electi qui in ea munditia quam in baptismate perceperunt, in ea etiam et resurgent, nullam maculam peccati habentes.
PL 17, 935Dそれゆえ、あたかも海が自らの死者を返すかのようである。洗礼で受けた清さのうちにいる選ばれた者たちが、まさにその清さのうちに復活し、罪の汚点を何一つ持たないときである。
Mare mortuos suos reddet, quia sacri baptismatis ablutio, et sancti Spiritus gratia, electos omnes tempore resurrectionis in conspectu Creatoris sui mundos et immaculatos exhibebit.
PL 17, 936A海が自らの死者を返すというのは、聖なる洗礼の洗いと聖なる霊の恩寵が、復活の時にすべての選ばれた者たちを、造り主の面前に清く汚れなき者として立たせるからである。
Per mortem autem corpora impiorum, quae in terrae sinibus mortua detinentur: per infernum vero eorum animas, eo quod in inferni claustris detineantur, intelligere possumus.
PL 17, 936A他方、「死」によっては、大地の懐に死んだまま留められている不敬虔な者たちの体を、「冥界」によっては、冥界の閉じ込めに留められているがゆえに、彼らの魂を解することができる。
Infernus itaque mortuos suos dabit; quia animas prima morte devoratas, quas detinet, ad recipienda propria corpora remittet. Mors etiam mortuos suos dabit; quia corpora quae in pulverem redegerat, ut virtute divina per animarum susceptionem vivificentur, exhibebit.
PL 17, 936Aかくて冥界は自らの死者を渡す。第一の死に呑み込まれた魂を、それぞれの体を受け取るために送り返すからである。死もまた自らの死者を渡す。塵に帰していた体を、神の力によって魂を受け取って生かされるべく差し出すからである。
(Vers. 14, 15.) Et mors et infernus missi sunt in stagnum ignis . . . et omnis qui non est in libro vitae scriptus, missus est in caminum ignis. Mors et infernus missi sunt in stagnum ignis, id est, animae cum corporibus.
PL 17, 936A(第14・15節)「死と冥界は火の池に投げ込まれた……。命の書に記されていない者はみな、火の炉に投げ込まれた」。死と冥界が火の池に投げ込まれるとは、魂が体とともに〔投げ込まれる〕ということである。
Possumus et per mortem daemones, eo quod ipsi auctores fuerint mortis, intelligere. Mors et infernus in stagnum mittentur; quia daemones cum caeteris impiis in infernum demergentur.
PL 17, 936B我々は「死」によって、死の創始者であったがゆえに悪霊たちをも解することができる。死と冥界が池に投げ込まれるというのは、悪霊たちが他の不敬虔な者たちとともに冥界に沈められるからである。
Visio VI, Caput XXI
第6の幻 第XXI章PL 17, 936B(Vers. 1.) Et vidi coelum novum, et terram novam; primum enim coelum, et prima terra abiit, et mare jam non est.
PL 17, 936B(第1節)「私は新しい天と新しい地を見た。最初の天と最初の地は去って行ったからである。そして海はもはや無い」。
Coelum et terra, et caetera elementa, quae modo videmus, ab igne consumentur, non ut penitus deleantur, sed ut in meliorem statum, sicut superius jam diximus, per ignem reparentur, sicut Psalmista indicat dicens: Ipsi peribunt, tu autem permanebis: et omnes ut vestimentum veterascent, et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur (Psal. CI, 27).
PL 17, 936B我々が今見ている天と地とそのほかの元素は、火に焼き尽くされるが、それは全く滅ぼされるためではなく、上ですでに述べたとおり、火によってより良い状態に回復されるためである。詩篇作者が示すとおりである。「それらは滅びるが、汝は存続する。すべては衣のように古び、汝は外套のようにそれらを替え、それらは替えられる」(詩篇101:27)。
Quod dicit: Primum coelum, et prima terra abiit, speciem ejusdem coeli ac terrae transituram esse demonstrat; species enim eorum, non essentia transibit, cum in meliorem statum commutabuntur.
PL 17, 936C「最初の天と最初の地は去って行った」と彼が言うのは、同じ天と地の姿が過ぎ去ることを示している。より良い状態に変えられるとき、過ぎ去るのはその姿であって本質ではないからである。
Quod vero infert: Et mare jam non est, possumus secundum litteram intelligere, ut mare penitus deleatur. Aliter: mare jam non erit; quia propriam figuram amittet, sicut coelum et terra, ut in pulchriorem formam reparetur.
PL 17, 936C「そして海はもはや無い」と彼が加えるのは、文字どおりには、海が全く消し去られる、と解しうる。別の解し方もある。海はもはや無くなる、というのは、天と地のように自らの固有の象りを失い、より美しい形に回復されるからである。
Sed spiritaliter hoc intelligendum puto; quidquid enim de innovatione coeli et terrae dictum est, et historialiter intelligendum est, sicut superius diximus, et spiritaliter. Possumus itaque per coelum animas sanctorum, per terram corpora intelligere.
PL 17, 936Cしかし私は、これは霊的に解されるべきだと考える。天と地の刷新について語られたことはすべて、上で述べたように、歴史的にも解されねばならず、霊的にも解されねばならないからである。そこで我々は、天によって聖徒たちの魂を、地によって〔その〕体を解することができる。
Coelum novum fiet, cum animae sanctorum per receptionem corporum in hominis naturam atque formam restituentur. Terra nova efficietur, cum corpora sanctorum quae antea erant mortalia atque corruptibilia, immortalia et incorruptibilia reddentur.
PL 17, 936C新しい天が成るのは、聖徒たちの魂が体を受け取ることにより、人間の本性と姿に回復されるときである。新しい地が成るのは、以前は死ぬべきもの、朽ちるべきものであった聖徒たちの体が、不死なもの、朽ちないものとされるときである。
Saepe vero per mare impii designantur, dicente Esaia propheta: Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum (Esai. LVII, 20) .
PL 17, 936D他方、しばしば海によって不敬虔な者たちが指される。預言者イザヤがこう言うとおりである。「不敬虔な者たちは、静まることのできない荒れ狂う海のようであり、その波は溢れて、踏みにじりと泥となる」(イザヤ57:20)。
Mare igitur jam non erit; quia omnis multitudo impiorum cum deceptoribus suis daemonibus in infernum detrusa, praesentem mundi faciem a sua inquinata habitatione mundam praestabunt.
PL 17, 936Dそれゆえ、海はもはや無い。不敬虔な者たちの群れがすべて、自分たちを欺いた悪霊どもとともに冥界に投げ込まれ、世界の今の姿を、自分たちの汚れた住まいから清いものとして残すからである。
(Vers. 2.) Et civitatem sanctam Hierusalem vidi descendentem de coelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.
PL 17, 937A(第2節)「そして私は、聖なる都エルサレムが、天から、神のもとから下って来るのを見た。夫のために飾られた花嫁のように備えられていた」。
Civitas Hierusalem Ecclesia est ex omnibus justis constructa: de coelo descendet; quia Domino ad judicium veniente, cum illo omnis multitudo sanctorum veniet, sicut dicit Esaias propheta: Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus (Esai. III, 14) .
PL 17, 937Aエルサレムの都とは、すべての正しい者たちから築かれた教会である。それは天から下る。主が裁きに来るとき、聖徒たちの群れがみな主とともに来るからである。預言者イザヤが言うとおりである。「主は、自らの民の長老たちとその君たちとともに、裁きに来る」(イザヤ3:14)。
Et sapientissimus Salomon in Proverbiis: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI, 23) .
PL 17, 937Aまたいとも賢いソロモンは、箴言で言う。「その夫は、地の元老たちとともに座るとき、城門で重んじられる」(箴言31:23)。
Quae sicut sponsa parata et ornata esse dicitur; quia sicut sponsa diversis monilibus et ornamentis semetipsam exornat, ut sponso suo placeat: ita et Ecclesia diversis virtutibus decoratur, ut Creatori suo, qui est sponsus ejus, placere valeat.
PL 17, 937A彼女が花嫁として備えられ飾られたと言われるのは、花嫁がさまざまな首飾りと装身具で自らを飾って花婿を喜ばせるように、教会もさまざまな徳で飾られ、花婿である造り主を喜ばせることができるからである。
(Vers. 3.) Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis; et ipsi populus ejus erunt, et ipse Dominus cum eis erit eorum Deus.
PL 17, 937B(第3節)「そして私は、座から大きな声がこう言うのを聞いた。『見よ、神の幕屋が人々とともにあり、神は彼らとともに住む。彼らは神の民となり、主自身が彼らとともにいて、彼らの神となる』」。
Scimus per civitatem Hierusalem et tabernaculum Domini Ecclesiam saepe esse designatam. Civitas ergo in hoc loco et tabernaculum Ecclesia vocatur; eo quod in illa habitet Deus, sicut ipse dicit per prophetam: Inhabitabo in illis, et inambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (Levit. XXVI, 12) .
PL 17, 937Bエルサレムの都と主の幕屋によって、教会がしばしば指されることを、我々は知っている。したがって、この箇所では、都も幕屋も教会と呼ばれる。そこに神が住むからである。神自身が預言者を通じて言うとおりである。「私は彼らの中に住み、歩み、彼らの神となり、彼らは私の民となる」(レビ記26:12)。
(Vers. 4.) Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. Animae omnium hominum immortales creatae sunt, sicut Dominus dicit in Evangelio: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28) .
PL 17, 937B(第4節)「そして神は、彼らの目からすべての涙をぬぐう」。すべての人の魂は不滅のものとして造られた。主が福音書で言うとおりである。「体を殺しても、魂を殺すことのできない者たちを恐れるな」(マタイ10:28)。
Quamvis enim moriantur peccato, aut ea morte quam primam et secundam diximus; tamen non ita moriuntur, ut penitus non sint: sed earum male esse mors vocatur.
PL 17, 937Cたとえ魂が罪によって、あるいは我々が第一の死、第二の死と言ったその死によって死ぬとしても、全く存在しなくなるほどには死なない。ただ、魂が悪しくあることが死と呼ばれるのである。
Duo quoque tempora iis constituit Deus, praesentis vitae, quod cito finitur: et futurae, quod finiri non potest; unumque fletui et moerori, alterum gaudio atque laetitiae deputavit.
PL 17, 937C神は彼らのために二つの時を定めた。すぐ終わる現在の生の時と、終わることのできない来たるべき〔生の〕時である。一方を泣くことと悲嘆に、他方を喜びと楽しみに割り当てた。
Verbi gratia, si quis vellet in hoc tempore, quod brevissimum est, pro peccatis suis flere et lugere, et affligendo semetipsum carnalia desideria exstinguere; in alio tempore quod istud sequitur, quodque infinitum est, gauderet et exsultaret in aeternum: si quis autem hoc elegerit, ut in praesenti tempore gaudeat, et desideria carnis suae perficiat; in futuro lugebit, et tristabitur in sempiternum.
PL 17, 937Cたとえば、もし誰かがこの極めて短い時に、自らの罪のために泣き悲しみ、自分を苦しめることで肉の欲望を消そうとするなら、それに続く無限の別の時には、永遠に喜び、歓喜するであろう。ところが、もし誰かが現在の時に喜び、自らの肉の欲望を遂げることを選ぶなら、将来、とこしえに悲しみ嘆くことになる。
De iis duobus temporibus videtur mihi Salomonem dixisse: Tempus flendi, et tempus ridendi (Eccl. III, 2) .
PL 17, 937Dこの二つの時についてソロモンは言ったと、私には思われる。「泣く時、笑う時」(コヘレトの言葉3:2)〔引かれた句はコヘレトの言葉3:4に当たる〕。
Tempus flendi electorum nunc est: tempus ridendi tunc erit, quando illud implebitur, quod Dominus dicit in Evangelio: Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5) .
PL 17, 937D選ばれた者たちの泣く時は今であり、笑う時は、主が福音書で言うことが成就するときに来る。「今泣く者は幸いである。彼らは慰められるからである」(マタイ5:5)。
Peccatoribus vero dicit: Vae vobis qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis (Luc. VI, 25) ! Absterget ergo Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum; quia post resurrectionem nihil triste sanctis accidere poterit, unde lacrymae oriri possint.
PL 17, 937D罪人たちには、主はこう言う。「今笑っている汝らは災いだ。汝らは悲しみ、泣くからだ」(ルカ6:25)。それゆえ神は、聖徒たちの目からすべての涙をぬぐう。復活ののち、涙の源となりうる悲しい事は、聖徒たちに何も起こりえないからである。
Et mors ultra non erit. Primus homo immortalis factus est: peccando autem et immortalitatem amisit, et mortem mundo intulit.
PL 17, 937D「もはや死は無い」。最初の人は不死に造られたが、罪を犯して不死を失い、死を世にもたらした。
Post resurrectionem autem mors non erit; quia et ipse princeps mortis diabolus cum omnibus satellitibus suis in infernum perpetuo reclusus tenebitur, et immortalitas quam primus homo peccando amisit, justis reddetur: et possibilitas peccandi, quae mortem mundo intulit, ab eis auferetur.
PL 17, 938A復活ののちには死は無い。死の君主である悪魔自身が、すべての従者たちとともに永遠に冥界に閉じ込められて留め置かれ、最初の人が罪によって失った不死が正しい者たちに返され、死を世にもたらした罪を犯しうる可能性が彼らから取り去られるからである。
Neque luctus. Cum superius dicat quod absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, quid necesse fuit in hoc loco luctum ponere?
PL 17, 938A「悲嘆もない」。神がすべての涙を聖徒たちの目からぬぐうと上で彼は言っているのに、ここで悲嘆を置く必要がどこにあったのか。
Sed inter effusionem lacrymarum et luctum aliqua distantia est; nam tristitia saepe lacrymas educit, saepe gaudium, saepe desiderium, saepe laetitia; luctus vero semper ex magno moerore nascitur; luctus namque est fletus dierum multorum.
PL 17, 938Aしかし、涙を流すことと悲嘆のあいだには隔たりがある。悲しみはしばしば涙を引き出すが、喜びも、慕う心も、歓びも、しばしば〔涙を〕引き出す。だが悲嘆は常に大きな苦悩から生まれる。悲嘆とは、多くの日々にわたる泣き悲しみだからである。
Lugebat Paulus eos, qui peccaverunt, et non egerunt poenitentiam. Et Salomon loquitur dicens: Luctus mortui septem diebus, luctus autem fatui omnibus diebus vitae ejus (Eccli. XXII, 13) .
PL 17, 938Bパウロは、罪を犯して悔い改めなかった者たちのために悲嘆した。ソロモンも言う。「死者への悲嘆は七日、愚か者への悲嘆は一生の間である」(集会の書22:13)。
Ecclesia nunc in luctu est, eo quod per deceptiones daemonum quotidie maximam partem ex suis amittat: in illa autem vita luctus non erit, quia per deceptiones daemonum nullum ex suis amittere poterit. Neque clamor.
PL 17, 938B教会は今、悲嘆の中にある。悪霊たちの欺きによって、日々自らの者の大部分を失うからである。しかしあの生では、悲嘆はない。悪霊たちの欺きによって、自らの者を一人も失うことがないからである。「叫びもない」。
In Genesi scriptum est quod dixerit Deus ad Abraham: Clamor Sodomorum et Gomorrhae venit ad me (Gen. XVIII, 20) .
PL 17, 938B創世記には、神がアブラハムに言ったと書かれている。「ソドムとゴモラの叫びが私のもとに届いた」(創世記18:20)。
Esaias vero propheta quid sit clamor Sodomorum, exponit, cum loquitur de Israel: Peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt (Esai. III, 9) . Praedicatio igitur peccati clamor vocatur.
PL 17, 938B一方、預言者イザヤは、イスラエルについて語る際に、ソドムの叫びが何であるかを説明している。「彼らは自らの罪をソドムのように言い広め、隠しもしなかった」(イザヤ3:9)。それゆえ、罪を言い広めることが叫びと呼ばれる。
Possumus etiam clamorem aliter intelligere; Psalmista namque dicit: Ad Dominum cum tribularer, clamavi, et exaudivit me (Psal. CXIX, 1.) Et Moyses in angustia positus clamabat ad Dominum.
PL 17, 938B我々は叫びを別の仕方でも解することができる。詩篇作者が言うからである。「苦難の中にあったとき、私は主に叫び、主は私〔の叫び〕を聞き入れた」(詩篇119:1)。モーセも窮地に置かれて、主に叫んでいた。
Ubi ergo neque peccatum, quod praedicetur, neque tribulatio erit ulla, clamor ullus necessarius non erit. Neque dolor erit. Est dolor corporis, est et mentis.
PL 17, 938Cそれゆえ、言い広めるべき罪も、いかなる苦難も無い所では、叫びはいささかも必要でない。「痛みもない」。痛みには、体の痛みと精神の痛みがある。
Istique dolores ita sunt connexi, ut unus sine altero esse non possit; dolor quippe corporis affligit mentem; similiter et dolor mentis corpus excruciat. In illa igitur vita dolor non erit, ubi neque corpori, neque animae ulla adversitas accidere poterit.
PL 17, 938Cこの二つの痛みは、一方が他方なしにはありえないほど結び合っている。体の痛みは精神を苦しめ、同様に精神の痛みは体を責めさいなむ。それゆえ、体にも魂にもいかなる逆境も起こりえないあの生には、痛みはない。
Quae prima abierunt. Prima ista abierunt, quia cum saeculo transierunt; electi enim qui praesentem vitam, sicut superius jam diximus, in doloribus et afflictionibus deputaverunt, post finem praesentis vitae gaudium sempiternum invenerunt.
PL 17, 938C「最初のものは去って行った」。これらの最初のものが去って行ったのは、世とともに過ぎ去ったからである。選ばれた者たちは、上ですでに述べたように、現在の生を痛みと苦しみに割り当てたので、現在の生の終わりののち、とこしえの喜びを見いだしたのである。
(Vers. 5, 6.) Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. De innovatione creaturarum superius aliqua diximus. Et dixit mihi: Scribe quia haec verba fidelissima sunt, et vera. Sed et hoc superius dictum est. Et dixit mihi: Ego sum Alpha et Omega.
PL 17, 938D(第5・6節)「そして座に座る者は言った。『見よ、私はすべてを新しくする』」。被造物の刷新については、上でいくらか述べた。「また私に言った。『書け、これらの言葉はこの上なく信頼でき、真実である』」。これも上で述べられた。「また私に言った。『私はアルファでありオメガである』」。
Quid sit Alpha et Omega subdendo manifestat, cum dicit: Initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis.
PL 17, 938Dアルファとオメガが何であるかを、彼は付け加えて明らかにする。「初めであり終わりである」と言うときである。「渇く者に、私は生ける水の泉から、ただで与える」。
Per fontem aquae vivae saepe Scriptura sancta designatur, sicut Dominus dicit in Evangelio: Qui credit in me, sicut Scriptura dicit, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38) .
PL 17, 938D「生ける水の泉」によって、しばしば聖書が指される。主が福音書で言うとおりである。「私を信じる者は、聖書が言うとおり、その腹から生ける水の川が流れ出る」(ヨハネ7:38)。
Sed ut ordinem servemus, per fontem aquae vivae gloriam coelestis patriae debemus intelligere: qui fons ab ipso Domino procedens, mentes omnium justorum sua inenarrabili dulcedine satiare non desistit.
PL 17, 938Dしかし順序を守るなら、「生ける水の泉」によって、我々は天の故郷の栄光を解さねばならない。この泉は主自身から湧き出て、すべての正しい者たちの精神を、言い表しがたい甘美さで満たすことをやめない。
Verum quomodo gloria ista gratis justis datur, pro cujus acceptione multa adversa perferunt, multas lacrymas fundunt, innumeras preces offerunt, multas eleemosynas largiuntur: et caeteris bonis operibus semetipsos exercent?
PL 17, 939Aしかし、その栄光が、正しい者たちにただで与えられるとはどういうことか。彼らはそれを受けるために多くの逆境に耐え、多くの涙を流し、数え切れない祈りを献げ、多くの施しを分け与え、ほかの善い業によって自らを鍛えるのではないか。
Sed gratis vitam aeternam percipiunt; quia pretium vitae aeternae, quod sunt bona opera, ab ipso accipiunt, qui dixit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5) . Ipse quippe dat pretium, ipse et pro pretio vitam aeternam largitur.
PL 17, 939Aだが、彼らは永遠の生命をただで受ける。永遠の生命の代価である善い業を、次のように言った当の者から受けるからである。「私なしには、汝らは何もすることができない」(ヨハネ15:5)。実に、代価を与えるのも彼自身であり、代価に対して永遠の生命を与えるのも彼自身である。
(Vers. 7, 8) . Qui vicerit, possidebit haec, et ero illi Deus, et ipse erit mihi filius. Qui vicerit diabolum, omniaque vitia superans, in bonis operibus perseveraverit, possidebit haec, id est, ea quae superius dicta sunt; videlicet ut bibat ipse de fonte vitae aeternae, quod est gloria perpetua.
PL 17, 939A(第7・8節)「勝つ者は、これらを所有する。私は彼の神となり、彼自身は私の子となる」。悪魔に勝ち、すべての悪徳に打ち勝って善い業に堅く留まった者は、「これらを所有する」、すなわち上で述べられたものを所有する。すなわち、永遠の生命の泉から、すなわちとこしえの栄光から、自ら飲むことになる。
Timidis autem, et incredulis, et exsecratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus: pars illorum erit in stagnum ignis ardentis sulphure, quod est mors secunda.
PL 17, 939B「だが、臆病な者、信じない者、忌まわしい者、殺す者、淫行を行う者、毒を盛る者、偶像を拝む者、すべての偽り者には、彼らの分は、硫黄で燃える火の池にあり、それは第二の死である」。
Cum timor valde necessarius sit hominibus, cur timorem inter octo vitia valde pessima primum posuit? Sed sunt timores boni, sunt et mali.
PL 17, 939B恐れは人間にとって極めて必要なのに、なぜ彼は恐れを、八つの極めて悪い悪徳の中で最初に置いたのか。しかし、恐れには善いものも悪いものもある。
Est timor valde optimus, de quo dicit Psalmista: Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10) ; est et timor mortis valde necessarius, timorque ignis aeterni: timor etiam bonorum hominum, quando amantur ab iis, a quibus timentur: sunt et alii timores, qui aliquando juvant, aliquando nocent; sicut est timor malorum hominum, timor judicum, timor dominorum: sunt alii timores valde pessimi, de quibus hic dictum esse reor; sunt namque nonnulli, qui timore poenarum saepe in fletibus compunguntur: sed quia timent asperitatem viae illius, quae ducit ad vitam, vitia deserere, rigoremque vitae bonae apprehendere trepidant: sunt etiam multi, quibus dedit Deus scientiam legum temporalium, qui in judiciis positi, dum vident quosdam a potentioribus injuste opprimi, plus timentes iras hominum, quam iram Dei, eos quos per doctrinam quam acceperunt, juvare poterat, et a periculo liberare, tacendo in damnum magnum sinunt devenire: sunt alii qui non solum non eos juvant, sed propter timorem hominum sententiam damnationis in eos proferunt: est et timor quem avaritia parit, aliique timores valde inutiles, de quibus longum est dicere.
PL 17, 939B極めて善い恐れがあり、それについて詩篇作者は言う。「主への恐れは聖であり、世々限りなく続く」(詩篇18:10)。死への恐れも極めて必要であり、永遠の火への恐れもそうである。善い人々に対する恐れもあり、それは、彼らが自分を恐れる者たちから愛されている場合の恐れである。さらに、あるときは助け、あるときは害する別の恐れもある。悪い人々への恐れ、裁判官への恐れ、主人たちへの恐れがそれである。ほかに、極めて悪い恐れがあり、ここで言われているのはこれらだと私は考える。たとえば、刑罰への恐れからしばしば涙のうちに痛悔する者がいるが、命へ導くあの道の厳しさを恐れ、悪徳を捨てることと善い生活の厳格さを引き受けることに尻込みする者である。また、神からこの世の法の知識を与えられた多くの者がいる。彼らは裁きの席に置かれて、ある人々がより有力な者たちに不当に押さえつけられているのを見ながら、神の怒りよりも人々の怒りを恐れ、自分たちが受けた教えによって助け、危険から解き放つことができたはずのその人々を、沈黙によって大きな損害へ陥らせてしまう〔底本は juvare poterat(単数)。複数の主語と解した〕。彼らを助けないばかりか、人々への恐れのために、断罪の判決をその人々に下す者たちもいる。また貪欲が生む恐れがあり、さらに極めて無益な別の恐れがあるが、それらは語れば長くなる。
Incredulos autem non eos tantummodo vocat, qui non credunt, sicut sunt Judaei atque pagani; sed et eos, qui non credunt resurrectionem.
PL 17, 939D彼は「信じない者」と、ユダヤ人や異教徒のように信じない者だけを呼ぶのではなく、復活を信じない者たちをもそう呼ぶ。
Sunt etiam alii multi qui christiani vocantur, qui non credunt Dei justitiae; pro eo enim quod vitia diligunt, et desideria carnis suae perficere volunt, non credunt comminationes divinarum Scripturarum, ut putent se pro iis esse damnandos; nam libidinosi dicunt nullo modo pro usu concumbendi quemquam esse periturum: sed et ebriosi dicunt nullo modo se pro nimia vini potatione esse puniendos: similiter et avari, luxuriosi, atque superbi defendunt vitia sua.
PL 17, 939D他にも、キリスト教徒と呼ばれながら神の正義を信じない者が多くいる。悪徳を愛し、自分の肉の欲望を遂げたがるがゆえに、神の書の威嚇を信じず、それらのために自分が罪に定められるはずだとは考えないのである。実際、好色な者たちは、交わりの習いのために滅びる者などけっしていないと言い、酒に溺れる者たちも、ぶどう酒の飲み過ぎのために自分たちが罰せられることなどけっしてないと言う。同様に、貪欲な者、放蕩な者、高ぶる者も、自分の悪徳を弁護する。
Exsecratos autem eos esse puto, qui exsecrantur mandata divinarum Scripturarum, correctionesque hominum bonorum.
PL 17, 940A私は、「忌まわしい者」とは、神の書の戒めと善い人々の矯正を忌み嫌う者のことだと考える。
Possumus et per exsecratos eos intelligere, qui in tantum sunt inverecundi, ut non pudeat eos quaedam exsecrabilia in conspectu omnium perpetrare: qui non solum a justis, verum etiam a quibusdam injustis saepe exsecrantur.
PL 17, 940Aまた、「忌まわしい者」によって、恥知らずにも、人々すべての目の前で忌むべきことを行って恥じない者たちを解することもできる。そのような者は、正しい者たちだけでなく、不義な者たちの一部からさえ、しばしば忌み嫌われる。
Homicidas autem vocat non solum interfectores quorumdam hominum, sed et eos qui odium portant in cordibus suis, sicut iste Joannes loquitur dicens: Omnis qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. 3, 15) .
PL 17, 940A彼は「殺す者」と、人を殺す者だけでなく、心に憎しみを抱く者をも呼ぶ。このヨハネが言うとおりである。「兄弟を憎む者はみな、殺す者である」(一ヨハネ3:15)。
Sequitur fornicatio. Fornicationum genera multa sunt; quibuscumque enim modis, excepta legitima uxore, desiderium libidinis expletur, fornicatio vocatur.
PL 17, 940B続いて「淫行」である。淫行には多くの種類がある。正当な妻を除いて、どんな仕方であれ色欲の望みを満たすことは、淫行と呼ばれるからである。
De fornicationis malo Paulus apostolus loquitur dicens: Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18) . In corpus suum peccat; quia integritatem ejus violat atque corrumpit; cum humores ejus innoxios vi extrahit, atque effundit.
PL 17, 940B淫行の悪について、使徒パウロは言う。「淫行を行う者は、自分の体に対して罪を犯す」(一コリント6:18)。「自分の体に対して罪を犯す」とは、その無傷であることを損ない、傷つけるからである。無害な体液を力ずくで引き出し、放出するからである。
Est et fornicatio cogitationis, de qua Dominus loquitur dicens: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28) .
PL 17, 940B思いの淫行もあり、主はそれについて言う。「女を見て、これを欲する者は、すでに心の中でこれを姦淫した」(マタイ5:28)。
Propheta quoque Hierusalem fornicatricem vocavit, eo quod Deum derelinquens idola coluerit (Ezec. XVI, 15 et seq.). Similiter et nos suggestionibus daemonum obtemperando, cum nosmetipsos eis subjicimus, fornicatores non inconvenienter vocamur.
PL 17, 940B預言者もまた、エルサレムを、神を捨てて偶像を拝んだがゆえに、淫行の女と呼んだ(エゼキエル16:15以下)。同様に我々も、悪霊たちの囁きに従い、自らを彼らに服させるとき、「淫行を行う者」と呼ばれても不当ではない。
Venefici autem sunt, qui corpora hominum veneno inficiunt, ut eos exstinguant. Sunt et alii multo deteriores venefici, ii videlicet, qui seminant inter fratres discordias; illi enim corpora interficiunt, isti animas: et multo deterior est mors animae, quam corporis.
PL 17, 940C「毒を盛る者」とは、人々の体を毒で冒して死なせる者である。さらに、はるかに悪い毒を盛る者たちもいる。すなわち、兄弟のあいだに不和をまく者たちである。前者は体を殺し、後者は魂を殺す。魂の死は、体の死よりはるかに悪い。
Idololatrae vero sunt non solum ii, qui idola colunt; sed et omnes avari, hoc demonstrante apostolo Paulo, qui avaritiam idolorum servitutem vocat (Coloss. III, 5) .
PL 17, 940C「偶像を拝む者」とは、偶像を拝む者だけでなく、すべての貪欲な者でもある。使徒パウロがこれを示している。彼は貪欲を偶像への隷属と呼ぶ(コロサイ3:5)。
Sed valde terribile est, quod sequitur: Et omnibus mendacibus; deinde subjungit: Pars illorum erit in stagno ignis ardentis sulphure, quod est mors secunda; et Psalmista dicit ad Dominum: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7) ; et in alio loco: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11) .
PL 17, 940Cだが、続く句は極めて恐ろしい。「すべての偽り者」。さらに付け加える。「彼らの分は、硫黄で燃える火の池にあり、それは第二の死である」。また、詩篇作者は主に言う。「汝は偽りを語る者をすべて滅ぼす」(詩篇5:7)。別の箇所では、「すべての人は偽り者である」(詩篇115:11)。
Si igitur omnis homo mendax, et si perdet Deus omnes qui loquuntur mendacium, et si omnes mendaces partem habebunt in perditione cum caeteris impiis, de quibus hactenus locuti sumus; quis salvus esse poterit?
PL 17, 940Dそれなら、もしすべての人が偽り者であり、神が偽りを語る者をすべて滅ぼし、すべての偽り者が、これまで語ってきた他の不敬虔な者たちとともに、滅びに分を持つのなら、誰が救われうるのか。
Scimus namque nullum hominem hanc vitam posse transire, ut aliquando non mentiatur; nisi fuerit infans, qui fari non potest.
PL 17, 940D我々は、この生を通過して一度も嘘をつかない人は、話すことのできない幼子でなければ、誰もいないことを知っている。
Sed non de omnibus mendaciis hoc dictum esse intelligere debemus, sicut nec illud de omnibus peccatoribus, quod in psalmo trigesimo sexto canitur: Quia peccatores peribunt (Psal. XXXVI, 20) : et in psalmo centesimo quadragesimo quarto: Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet (Ps. CXLIV, 20) .
PL 17, 940Dしかし、我々は、これがすべての偽りについて言われたと解すべきではない。それは、第三十六篇で歌われる「罪人たちは滅びる」(詩篇36:20)や、第百四十四篇の「主は自らを愛する者をすべて守り、すべての罪人を滅ぼす」(詩篇144:20)が、すべての罪人について言われたのではないのと同じである。
Si peccatores peribunt, et omnes peccatores disperdet, et omnes sumus peccatores secundum dictum istius Joannis: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8) ; ergo omnes peribimus.
PL 17, 941Aもし罪人たちが滅び、主がすべての罪人を滅ぼすのなら、そして、我々がみな、このヨハネの言葉に従って罪人であるのなら、「もし我々に罪がないと言うなら、我々は自らを欺いており、真理は我々の内にない」(一ヨハネ1:8)、我々はみな滅びることになる。
Sed non hoc de omnibus peccatoribus dictum esse intelligere debemus, sed de illis tantummodo qui in gravibus peccatis semetipsos praecipitantes, nolunt agere poenitentiam de iniquitatibus suis.
PL 17, 941Aだが、我々は、これがすべての罪人について言われたのではなく、重い罪に自らを投げ込みながら、自らの不法を悔い改めようとしない者たちについてだけ言われたと解すべきである。
Similiter et hic non de omnibus mendacibus dictum esse intelligere debemus; sunt enim mendacia quae inter levia peccata deputantur, a quibus nullum puto hominem ex toto posse abstinere: sunt et gravia, quae mergunt hominem in damnationem mortis.
PL 17, 941A同様にここでも、すべての偽りについて言われたと解すべきではない。軽い罪に数えられる偽りがあり、そこから完全に身を遠ざけることのできる人は、誰もいないと私は思う。他方、人を死の断罪に沈める重い偽りもある。
Sed quia his temporibus multi sunt qui sine aliqua reverentia Dei omnipotentis pene assidue mentiuntur, placuit nobis ut de hoc vitio aliqua dicamus. Verum prius de levibus mendaciis dicamus, postea de gravioribus.
PL 17, 941B今の時代、全能の神への畏敬を少しも持たずに、ほとんど絶え間なく嘘をつく者が多いので、この悪徳についていくらか語ることを我々は良しとした。まず軽い偽りについて、のちに重い偽りについて語ろう。
Saepe aestimatione mentimur, aestimantes nos videre, quod non videmus: aut audire, quod non audimus: aut scire, quod non scimus. Saepe namque cum a longe quosdam prospicimus; fallit nos aspectus noster, et dicimus esse, qui non sunt.
PL 17, 941B我々はしばしば思い込みによって偽りを言う。見ていないものを見ていると思い、聞いていないものを聞いていると思い、知らないものを知っていると思うのである。遠くから何人かを眺めるとき、目が我々を欺き、その者でない者を、その者だと言う。
Saepe etiam et obscuris temporibus cum procul lapides aut arbusta conspicimus, ipsa obscuritate fallimur, et dicimus homines esse, aut bestias.
PL 17, 941Bまたしばしば、暗い時に、遠くの石や灌木を見て、その暗さ自体に欺かれ、人間がいる、あるいは獣がいると言う。
Saepe oblivione fallimur, cum obliviscimur quae fecimus et vidimus, aut locuti fuimus, et dicimus nos fecisse quod non fecimus, aut non fecisse quod fecimus; aut audisse quod non audivimus, aut non audisse quod audivimus; aut vidisse quod non vidimus, aut non vidisse quod vidimus; aut dixisse, quod non diximus, aut non dixisse, quod diximus.
PL 17, 941Cまたしばしば忘れによって欺かれる。自分が行い、見、あるいは語ったことを忘れて、行っていないことを行ったと言い、あるいは行ったことを行わなかったと言う。聞いていないことを聞いたと言い、あるいは聞いたことを聞かなかったと言う。見ていないことを見たと言い、あるいは見たことを見なかったと言う。言っていないことを言ったと言い、あるいは言ったことを言わなかったと言う。
Saepe et cum audimus, quod desideramus, dicimus verum esse, quod audimus; et saepe contingit quod falsum sit: et cum audivimus, quod nolumus, dicimus falsum esse; quamvis verum sit. Saepe etiam joco mentimur, ut risum audientibus excitemus.
PL 17, 941Cまたしばしば、望むことを聞くと、聞いたことを真実だと言い、それが偽りであることがよくある。望まないことを聞くと、真実であっても偽りだと言う。またしばしば冗談で偽りを言い、聞く者に笑いを起こさせる。
Saepe vero ex nimia credulitate mentimur; nam cum audivimus quosdam homines, quos veraces existimamus, aliqua narrantes verisimilia, credentes quod audimus, cum ea aliis referimus, dicimus vera esse, quamvis sint falsa; et frequenter cum juramento affirmamus.
PL 17, 941Cまたしばしば、信じやすさが過ぎて偽りを言う。我々は、真実を語ると思っている人々が、真実らしい話を語るのを聞くと、聞いたことを信じ、それを他の人々に語るとき、偽りであっても真実だと言い、しかも誓いをもってしばしば断言する。
Sunt et multi, qui gesta Patrum quae in divinis Scripturis aut legerunt, aut audierunt, ex parte obliviscentes; cum ea aliis narrare coeperint, aut quaedam mendacia intermiscent, aut ex multis narrationibus unam facere conantur: et sicut qui stannum auro vel argento admiscet, inutilem materiam facit; ita et isti cum ex multis narrationibus unam facere satagunt, mentiendo inutilem reddunt; melius est enim silere, quam gesta sanctorum mendaciter proferre.
PL 17, 941Dまた、神の書で父祖たちの事績を読んだり聞いたりしながら、その一部を忘れてしまった者も多い。彼らは、それを他の人々に語り始めると、偽りをいくつか混ぜたり、多くの話から一つの話を作ろうとしたりする。錫を金や銀に混ぜる者が役に立たない材料を作るように、彼らも多くの話から一つの話を作ろうと努めて、偽ることで役に立たないものにしてしまう。聖徒たちの事績を偽って語るより、黙っているほうがよい。
Sunt etiam multi divinis litteris eruditi, qui Judaeis ultra quam oportet credentes, quasdam eorum fabulas vanissimas suscipiunt, et suis traditionibus interserunt.
PL 17, 941Dまた、神の書に通じた者の中にも、ユダヤ人を必要以上に信用し、彼らの極めて空虚な作り話をいくつか受け入れて、自分たちの伝承に差し挟む者が多い。
Scimus enim quoniam Judaei omnia quae de Christo in veteri Testamento inveniuntur, in pravos sensus pervertere nituntur; ut gloriam nominis Christi apud quoscumque possunt, exstinguant: et non solum prophetias de Christo evertunt, sed et in caeteris locis multas vanissimas et absurdissimas fabulas interponunt.
PL 17, 942A我々は、ユダヤ人が、旧約でキリストについて見いだされるすべてを、曲がった意味に歪めようと努めることを知っている。できるかぎりの人々のあいだで、キリストの名の栄光を消し去ろうとするためである。彼らはキリストについての預言を覆すだけでなく、ほかの箇所にも、多くの極めて空虚で不合理な作り話を差し挟む。
Miror ergo cur inimicis Christi, omnisque religionis nostrae creditur; aut ab eis aliqua suscipiuntur, nisi tantummodo ea quae ab antiquis Patribus probata esse dignoscuntur.
PL 17, 942Aそれゆえ私は不思議に思う。なぜキリストと我々のすべての宗教との敵に、信が置かれるのか。あるいは彼らから何かが受け入れられるのか。古代の教父たちによって是認されたと知られているものだけは別であるが。
Ipsi quippe patrem habent diabolum, qui in veritate non stetit, quia mendax est ipse, et pater ejus; et quoscumque diabolus possidet, mendaces facit (Joan. VIII, 44) .
PL 17, 942A実に彼らは、悪魔を父としている。悪魔は真理に立たなかった。彼自身が偽り者であり、その〔偽りの〕父だからである。悪魔が所有する者を、悪魔は偽り者にする(ヨハネ8:44)。
Saepe et timore mentimur; nam cum timemus, ne a potentioribus aliquae molestiae nobis ingerantur, aliquando mendacia excogitamus, per quae liberemur. Sed et viatores quaedam mendacia invenire solent, ut a latronibus liberentur.
PL 17, 942Bまたしばしば恐れによっても嘘をつく。より有力な者たちから何かの厄介事を負わされるのを恐れるとき、そこから逃れるための偽りを考え出すことがある。旅人もまた、盗賊から逃れるために偽りを工夫することが常である。
Similiter et servi, et pueri aliqua mendacia interpolare solent, ne vapulent. Sunt etiam multi, qui in extraneis locis positi, egestatis aut alicujus necessitatis causa mentiuntur; ut victum, aut aliqua corporis necessaria sibi acquirant.
PL 17, 942B同様に奴隷や子供たちも、打たれないために偽りをはさむことが常である。また、他国にあって、貧窮や何かの必要のために嘘をつき、食べ物や体に必要なものを手に入れようとする者も多い。
Saepe et nos amore atque ira mentimur, laudantes eos quos diligimus ultra modum, et vituperantes eos quibus irati sumus, plus quam oportet: sed ista graviora mihi videntur, quam superiora.
PL 17, 942Bしばしば我々も愛と怒りによって偽りを言う。愛する者を度を越して称賛し、怒っている相手を必要以上に非難する。しかしこれらは、先のものより重いと私には思われる。
Sunt alia mendacia superioribus similia, quae longum est prosequi; in talia namque mendacia non solum injusti, sed et justi saepe dilabuntur. Et propter hoc videtur mihi Psalmistam dixisse: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11) .
PL 17, 942B先のものに似た別の偽りもあり、述べ尽くせば長くなる。このような偽りには、不義な者だけでなく、正しい者もしばしば陥る。このゆえに、詩篇作者は「すべての人は偽り者である」(詩篇115:11)と言ったのだと私には思われる。
Est et aliud genus mendacii, quod absque culpa videretur, nisi Scriptura diceret, quia omne mendacium a malo est: ex quo aliqua in divinis Scripturis invenientur (I Joan. II, 21) .
PL 17, 942C咎の無いものに見えるであろう偽りの、別の種類もある。もし聖書が「すべての偽りは悪から出る」と言わなければ、であるが。この種類のものが、神の書にいくつか見いだされる(一ヨハネ2:21)〔一ヨハネ2:21の文言は「あらゆる偽りは真理から出ない」であり、ここの引用とは異なる〕。
In Genesi namque scriptum est quod praeceperit Pharao obstetricibus Hebraeorum, ut masculos interficerent, et feminas reservarent (Exod. I, 16) : sed illae timentes Deum, conservabant mares.
PL 17, 942C創世記には、ファラオがヘブライ人の助産婦たちに、男児を殺し女児を生かしておくよう命じたと書かれている〔底本は In Genesi(創世記に)。この記事は出エジプト記にあり、引照もそう刷る。ミーニュの脚注は、ジロの本文と写本が In Genesi、ローマ版とジロの欄外が In Exodo とすると記す〕(出エジプト記1:16)。しかし彼女たちは神を恐れ、男児を生かしておいた。
Pro qua re, cum a Pharaone increparentur, dixerunt quod omnes Hebraeae mulieres obstetricandi haberent scientiam, illisque nescientibus, parerent. Nonne melius fuit mentiendo pueros reservare, quam vera dicendo tot homicidia perpetrare?
PL 17, 942Cこの件でファラオに咎められたとき、ヘブライの女たちはみな助産の心得があり、助産婦たちが知らぬうちに産んでしまう、と彼女らは言った。偽りを言って男児たちを生かしておくほうが、真実を言ってこれほど多くの殺人を犯すよりも、よかったのではないか。
In Josue quoque scriptum est quod miserit duos exploratores ad explorandam Jericho (Josue II, 2 et seq.) .
PL 17, 942Dヨシュア記にも、ヨシュアがエリコを探らせるために二人の斥候を遣わしたと書かれている(ヨシュア記2:2以下)。
At illi ingressi sunt domum cujusdam meretricis nomine Rahab, quae abscondit eos in interioribus domus suae, venientibusque persecutoribus eorum dixit quod cum porta clauderetur, in tenebris aufugissent.
PL 17, 942D彼らはラハブという名のある娼婦の家に入り、彼女は彼らを家の奥に隠し、追っ手が来たとき、門が閉じられる際に彼らは闇の中を逃げ去ったと言った。
Atque pro hoc mendacio a persecutoribus eos liberans, ipsa cum tota cognatione sua a mortis periculo liberata est.
PL 17, 942Dこうして、この偽りによって追っ手から彼らを救い出し、彼女自身も親族のすべてとともに死の危険から救い出された。
Et pro hoc facto a beato Paulo apostolo in epistola ad Hebraeos laudatur; ait enim: Fide Rahab meretrix non periit cum caeteris incredulis, excipiens exploratores cum pace (Hebr. XI, 31) .
PL 17, 942Dそして、このことのゆえに、福なる使徒パウロによってヘブライ人への手紙の中で称えられている。彼は実に言う。「信仰によって、娼婦ラハブは、ほかの不信仰な者たちとともに滅びなかった。平和のうちに斥候たちを迎え入れたからである」(ヘブライ11:31)。
In Regum etiam volumine scriptum est quod David fugiens Absalon filium suum, miserit Hierusalem duos exploratores ad explorandos actus ejusdem filii sui (II Reg. XV, 32 et seq.) .
PL 17, 943A列王の巻にも、ダビデは息子アブサロムから逃れて、その息子の行いを探らせるために二人の斥候をエルサレムに遣わしたと書かれている(サムエル記下15:32以下)。
Quod cum audisset Absalon, misit qui eos caperet: at illi fugientes, ingressi sunt domum cujusdam viri, cujus uxor abscondit eos in puteo, quem habebat in vestibulo, posito desuper operimento.
PL 17, 943Aアブサロムはこれを聞いて、彼らを捕らえる者を遣わした。しかし彼らは逃げて、ある男の家に入り、その妻が、玄関先にあった井戸の中に彼らを隠し、上に覆いを置いた。
Venientibus vero persecutoribus eorum, eosque requirentibus, illa respondit: Transierunt gustata paululum aqua (II Reg. XVII, 20) . Verum igitur dicendo eos potuisset perdere, quos mentiendo servavit.
PL 17, 943A追っ手が来て彼らを探し求めたとき、彼女は答えた。「彼らは少しばかり水を味わって渡って行った」(サムエル記下17:20)。真実を言えば、偽りによって救った者たちを滅ぼしえたのである。
Talium itaque mendaciorum maculae a charitate ex qua procedunt, delentur; quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8) .
PL 17, 943Aかくのごとき偽りの汚れは、それが出てくる愛によって拭い去られる。愛は多くの罪を覆うからである(一ペトロ4:8)。
Nunc de gravioribus mendaciis dicamus; sunt namque infidelitatis mendacia, sunt et blasphemiae, sunt et alia quae ex odio procedunt, alia quae invidia generat, alia quae avaritia, alia quae vana gloria; habent nihilominus caetera vitia mendacia sibi convenientia.
PL 17, 943Bさて、より重い偽りについて述べよう。不信仰の偽りがあり、冒瀆の偽りがあり、憎しみから出る偽りがあり、妬みが生む偽りがあり、貪欲が生む偽りがあり、虚栄が生む偽りがある。そのほかの悪徳もまた、それぞれにふさわしい偽りを持っている。
Infideles quippe Judaei atque ethnici habent plurima mendacia; nam excepto quod Christum negant venisse in carne, habent multos errores, quibus decepti pereunt.
PL 17, 943B不信仰なユダヤ人や異教の民は、実に多くの偽りを持っている。キリストが肉をとって来たことを否定するほかにも、多くの誤りを持ち、それに欺かれて滅びるからである。
Sunt et mendacia blasphemiarum, quibus iidem Judaei atque pagani, nec non et haeretici Deum et Ecclesiam ejus, omniaque divina mysteria multis modis blasphemant.
PL 17, 943Bまた冒瀆の偽りもあり、それによってそのユダヤ人や異教徒、さらに異端者たちが、神とその教会、また神のあらゆる奥義を、さまざまなしかたで冒瀆する。
Sunt etiam mendacia, quae ex odio procedunt; nam nonnulli pro eo quod odium in cordibus contra proximos gestant, falsa crimina eis innectunt: et quos non possunt gladio interficere, falsis criminationibus in damnum magnum, saepe etiam et in mortem praecipitant.
PL 17, 943B憎しみから出る偽りもある。心の中に隣人への憎しみを抱く者のうちには、隣人に偽りの罪過をでっち上げる者がおり、剣で殺せない相手を、偽りの告発によって大きな損害へ、しばしば死へさえ突き落とす。
Sunt et alia mendacia, quae parit invidia; invidiosi quippe cum vident aliquos aut dignitatibus saeculi, aut sapientia, aut aliquibus artibus praepollere, eos despicere et subsannare non cessant, seque ipsos illis praeferre; ut ipsi clariores apud eos qui eorum mendaciis credunt, videantur, quam illi quos despiciunt.
PL 17, 943C妬みが生むほかの偽りもある。妬み深い者たちは、ある人々が世の位や知恵や何らかの技において秀でているのを見ると、彼らを軽んじ嘲ることをやめず、自分たちのほうを彼らの上に置く。自分たちが、その偽りを信じる者たちの目に、軽んじられている者たちよりも輝いて見えるようにするためである。
Sunt et derisionis mendacia, quae proprie ad invidos pertinent; derident namque semper invidi facta meliorum, et quibus coaequari non possunt, eorum actus suis mendaciis obnubilare quaerunt.
PL 17, 943C嘲りの偽りもあり、これは妬み深い者にとりわけ属する。妬み深い者は、より優れた者たちの行いをいつも嘲り、肩を並べることのできない相手の行為を、自分の偽りで覆い隠そうとするからである。
Sunt enim multi, qui eos quos odio habent, aut quibus invident, fingentes se esse amicos, suis callidis suasionibus ad quaedam flagitia perpetranda pertrahunt: quos cum in aliquod scelus veluti in foveam praecipitaverint, contra eos versi atrocius quam caeteri persequuntur; et qui videbantur amici, quod fuerint pessimi inimici comprobantur.
PL 17, 943Cというのも、憎んでいる者や妬んでいる者に対して、友のふりをし、巧みな勧めによって何らかの恥ずべき行いへと引き込む者が多くいるからである。彼らを何らかの悪事の中へ、穴に落とすように突き落とすと、今度は彼らに向きを変え、ほかの誰よりも残忍に迫害する。友と見えた者が、実は最悪の敵であったことが証明される。
Habet et avaritia mendacia sua. Quam multi quippe sunt, qui propter aliorum substantiam tollendam multas fallacias et diversas machinationes componunt; ut aliis auferant unde avaritiae suae baratro, quod insatiabile est, aliquantulum satisfaciant!
PL 17, 943D貪欲にもまた、それ自身の偽りがある。他人の財産を奪うために、多くの欺きと種々の策略を組み立てる者の、なんと多いことか。底の知れない自分の貪欲の深みを、いくらかでも満たすために、他人から奪い取るのである。
Sunt etiam multi, qui pro praemiorum acceptionibus falsi testes contra proximos suos efficiuntur, et eos mentiendo, aut in servitium praecipitant, aut haereditatem sive substantiam auferunt, saepe vero et mortem inferunt.
PL 17, 943Dまた、報酬を受け取って隣人に対する偽りの証人となり、偽りによって彼らを奴隷の身に突き落とし、あるいは相続財産や資産を奪い、しばしば死をさえもたらす者も多い。
Sunt alia mendacia, quae gignunt vanam gloriam; sunt enim multi vanae gloriae amatores, qui ut magni et egregii ab hominibus habeantur, dicunt se magna quaedam fecisse, quae non fecerunt, aut posse quod non possunt, aut possidere quod non possident, aut sapere quod non sapiunt; ut ad celsitudinem, ad quam conscendere nequeunt, sua mendacia eos elevent.
PL 17, 944A虚栄が生むほかの偽りもある〔底本は quae gignunt vanam gloriam で、字義どおりには「虚栄を生む偽り」。6.21.88 の列挙(虚栄が生む偽り)と続く説明に合わせて「虚栄が生む」と解した。読みを改めたのではなく、解釈である〕。虚栄を愛する者が多くおり、人々から偉大で卓越した者と見なされるために、自分は大きな事をしたと、していないのに言い、できないことができると言い、持っていないものを持っていると言い、知らないことを知っていると言う。到達できない高みまで、自分の偽りによって引き上げてもらうためである。
Et quia hoc vitium apud quosdam pro nihilo habetur, etiam in monasteriis scimus quosdam hoc vitio esse maculatos.
PL 17, 944Aこの悪徳はある人々のあいだでは何でもないものと見なされているので、修道院においてさえ、この悪徳に汚れた者たちがいることを我々は知っている。
Multi quippe sunt, qui postquam saeculum reliquisse videntur, ut magnos et inclytos se apud simplices quosque, et eos qui in monasteriis educati fuerunt, constituant; dicunt se possessores fuisse magnarum divitiarum, jactant se fuisse praeliatores, venatores, et multa alia de se mentiuntur; ut magni apud eos, quos suis mendaciis decipere possunt, habeantur.
PL 17, 944A実に、世を捨てたと見える後に、素朴な者たちや、修道院で育てられた者たちの前で、自分を偉大で名高い者に仕立てようとする者が多い。自分はかつて大きな富の持ち主であった、戦士であった、猟師であったと言い立て、そのほか自分について多くの偽りを語る。自分の偽りで欺ける者たちのあいだで、偉大な者と見なされるためである。
Ad te ergo loquor, qui talis es: Ecce qui in saeculo positus vix simplicem cibum, qui tibi tuisque omnibus sufficeret, per totum annum elaborare poteras, in monasterio positus, possessor thesaurorum, praediorum magnarumque divitiarum efficeris: et qui vix unam vulpeculam capere poteras, monachus effectus, venator potentissimus factus es: et qui quosdam ex infimis vicinis tuis formidabas, in monasterio positus, praeliatorem fortissimum te fecisti.
PL 17, 944Bそれゆえ、そのような汝に向かって私は語る。見よ、汝は世にあっては、自分と家の者たちのすべてに足りる簡素な食べ物すら、一年かけてやっと手に入れていたのに、修道院に入るや、財宝と所領と大きな富の持ち主となった。子ギツネ一匹さえやっと捕らえていたのに、修道士となってからは、この上ない猟師となった。近所の最も身分の低い者たちさえ恐れていたのに、修道院に入るや、自分を最も勇猛な戦士に仕立てた。
Ecce hoc non fuit saeculum reliquisse, sed acquisisse. Dicis te hominem interfecisse, et homicidii reatum super te imposuisti. Lingua mendax fecit, quod manus non praevaluit. Et vis ut probem quod te mentiendo reum homicidii feceris?
PL 17, 944B見よ、これは世を捨てたのではなく、世を手に入れたのである。汝は人を殺したと言い、殺人の罪責を自分の上に負わせた。手の及ばなかったことを、偽りの舌がやってのけた。汝が偽りを言って、自分を殺人の罪ある者としたことを、私に証明してほしいか。
Saul, sicut in libro Regum legimus (II Reg. XXXI, 4) , timore Philistinorum manu propria semetipsum interfecit; venit quidam homo ad sanctum David, et dixit quod ipse Saulem, qui eum persequebatur, interfecisset: sed ille spiritu prophetiae mentitum esse eum intelligens, veluti homicidam punire jussit, reatumque homicidii super illum imponens, dixit: Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini (II Reg. I, 16) .
PL 17, 944Cサウルは、我々が列王の巻に読むとおり(サムエル記下31:4)〔引かれた句はサムエル記上31:4、サウルの自害〕、ペリシテ人を恐れて自分の手で自らを殺した。ある男が聖なるダビデのもとに来て、自分が、自分を追っていたサウルを殺したと言った。しかしダビデは、預言の霊によって、その男が偽りを言ったのだと悟り、殺人者として罰するよう命じ、殺人の罪責をその男の上に負わせて言った。「汝の血は汝の頭の上にある。汝の口が汝に不利なことを語ったのだ。『私は主の油注がれた者を殺した』と言って」(サムエル記下1:16)。
Scimus autem divites saeculi ad conversionem venientes, graviter peccare, si se de divitiis ac potentia sua jactare coeperint: et si ille reus est, qui verum dicit, quanto magis tu, qui pene per omnia mentiris!
PL 17, 944C世の富める者たちが回心に至りながら、自分の富と権力を誇りはじめるなら、重く罪を犯すことを我々は知っている。真実を言う者でさえ罪ある者であるなら、ほとんどすべてについて偽りを言う汝は、なおさらではないか。
Sunt etiam alii, qui prope indesinenter mentiuntur, et vix aliquid loqui possunt sine mendacii admixtione.
PL 17, 944Dほかにも、ほとんど絶え間なく偽りを言い、偽りを混ぜずには何も語れない者たちがいる。
Qui ad omnia semper quae audiunt, quaedam mendacia confingunt: et dicunt se vidisse, quae non viderunt; et audisse, quae non audierunt; et fecisse, quae non fecerunt.
PL 17, 944D彼らは耳にするあらゆることに、いつも何らかの偽りを作り足す。見ていないことを見たと言い、聞いていないことを聞いたと言い、していないことをしたと言う。
Cumque a veracibus deprehensi fuerint, dicunt non posse quemquam bene vera loqui, qui non possit bene mentiri. O stulte, quam vana est assertio tua!
PL 17, 944D真実を言う者たちに見破られると、彼らは、うまく偽りを言えない者は、うまく真実を語ることもできない、と言う。愚か者よ、汝の主張はなんと空しいことか。
Ecce Christus multa bene et veraciter locutus est, qui numquam potuit mentiri, cujus vestigia te sequi magis oportuisset, in quantum virtus suppeteret. Similiter apostoli, et caeteri praedicatores multa docuerunt et scripserunt sine permixtione mendacii.
PL 17, 944D見よ、決して偽りを言うことのできなかったキリストは、多くのことを善く、真実に語った。汝は、力の及ぶかぎり、その足跡に従うべきであった。同じように、使徒たちとほかの宣教者たちも、偽りを混ぜずに多くを教え、書き記した。
Et Scriptura dicit quia omne mendacium a malo est (I Joan. II, 22) : si mendacium malum est, quomodo malum bene potest proferri? O infelix, quam vicina est tibi ira Dei omnipotentis, quem assidue sine causa offendere non trepidas!
PL 17, 945A聖書も、あらゆる偽りは悪から出ると言う(一ヨハネ2:22)〔引かれた句は一ヨハネ2:21「あらゆる偽りは真理から出ない」に近い〕。偽りが悪いものであるなら、悪いものがどうして善く語られえようか。ああ、不幸な者よ、全能の神の怒りは汝にいかに近いことか。汝は理由もなく絶えず神を怒らせて、恐れもしない。
Nam caetera vitia quamquam Domino contraria sint, videntur tamen aliquid corpori conferre. Avaritia quippe quamvis sit per omnia Deo odibilis, videtur tamen aliquid corpori conferre; quia divitias congregat, ex quibus desideria ejus expleat.
PL 17, 945Aほかの悪徳は、主に逆らうものではあっても、何か体に益をもたらすように見える。貪欲は、あらゆる点で神に憎まれるものであっても、何か体に益をもたらすように見える。富を積み、その富によって体の欲望を満たすからである。
Similiter et libido videtur aliquid corpori conferre; quia in perfectione ejus voluptas carnis exstinguitur. Et ebrietas quamvis Deum offendat, gulae desideria perficit. Similiter et caetera vitia ad carnis desideria perficienda assumuntur.
PL 17, 945A同じく、淫欲も何か体に益をもたらすように見える。それが成し遂げられるとき、肉の快楽が静まるからである。酩酊も、神を怒らせるものであっても、喉の欲望を満たす。同じく、ほかの悪徳も肉の欲望を満たすために取り上げられる。
Sunt etiam quaedam mendacia, quae corpori aliquid videntur adjicere, sicut sunt avaritiae, de quibus superius diximus. Tu autem nihil corpori acquiris, et Deum sine intermissione offendere non metuis.
PL 17, 945B偽りの中にも、体に何かを加えるように見えるものがあり、先に述べた貪欲の偽りがそれである。しかし汝は体に何も得ていないのに、絶え間なく神を怒らせることを恐れない。
Ecce mendacium tuum leve esset, si tarde accidisset: verum ex jugi continuatione gravissimum atque importabile efficitur.
PL 17, 945B見よ、汝の偽りは、まれに起こるのであれば軽いであろう。しかし絶え間なく続くことによって、極めて重く、耐えがたいものとなる。
Nam sicut lutum levius est, quam plumbum; sed ex multiplicatione sua gravius et periculosius fit, ita ut in eo saepe pecora demergantur: sic et quaedam levia peccata ex congerie sua graviora quibusdam, quae gravia existimantur, efficiuntur.
PL 17, 945B泥は鉛より軽いが、積み重なれば重く危険なものとなり、そこに家畜がしばしば沈み込むほどになる。それと同じく、ある軽い罪も、積もり積もって、重いと見なされる罪のあるものよりも重くなる。
Et scito quia sicut ipse dixit: Deus veritas est (I Joan. V, 6); nihil plus contrarium potest esse veritati, quam mendacium.
PL 17, 945B知れ。彼自身が言ったとおり、神は真理である(一ヨハネ5:6)〔引かれた句は一ヨハネ5:6「霊は真理である」に近い〕。真理に対して、偽りより反するものはありえない。
Horum ergo pars erit in stagno ignis ardentis sulphure, quod est mors secunda. Quid sit mors secunda, in hoc loco manifeste demonstrat.
PL 17, 945Cそれゆえ、これらの者の分は、硫黄で燃える火の池にあり、それが第二の死である。第二の死が何であるかを、この箇所ははっきりと示している。
A supradictis igitur vitiis ne in mortem secundam incidamus, misericordia Redemptoris nostri nos liberare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.
PL 17, 945Cそれゆえ、上に挙げた悪徳によって第二の死に陥らないように、我々の贖い主の慈しみが我々を解き放つことをよしとするように。贖い主は父と聖なる霊とともに、世々限りなく生き、支配する。アーメン。
Visio VII, Prooemium
第7の幻 冒頭PL 17, 945CSeptima visio ad quam, Domino donante, pervenimus, tota ad illud tempus quod post resurrectionem futurum est (Sup. c. 15) , pertinet.
PL 17, 945C第七の幻、主の賜物によって我々が至ったこの幻は、すべて復活ののちに来る時に関わる(上、第15章)。
Et ordo poscebat, ut generali resurrectione descripta, gloriam sanctorum, quam post resurrectionem sine fine possidebunt, describeret; quae sub figura civitatis Hierusalem in hac visione describitur.
PL 17, 945C順序からしても、一般の復活が描かれた後には、聖徒たちが復活ののちに終わりなく所有する栄光が描かれるべきであった。それがこの幻では、都エルサレムの象りのもとに描かれている。
(Vers. 9.) Et venit unus de septem angelis, qui habebant phialas, et locutus est mecum dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam uxorem Agni.
PL 17, 945D(第9節)「そして、鉢を持っていた七人の天使のうちの一人が来て、私に語って言った。『来よ。汝に子羊の妻である花嫁を見せよう』」。
Superius in quinta visione Joannes dicit septem angelos habentes septem phialas sibi fuisse demonstratos, et in sequentibus unum ex illis civitatem diaboli damnationemque ejus sub specie mulieris meretricis sibi ostendisse: similiter et hic unum ex iisdem septem angelis dicit sibi civitatem Dei sub figura Hierusalem demonstrasse.
PL 17, 945D上の第五の幻で、ヨハネは、鉢を七つ持つ七人の天使が自分に示されたと述べ、その後の箇所では、そのうちの一人が、娼婦である女の姿のもとに悪魔の都とその断罪を自分に示したと述べた。同じようにここでも、同じ七人の天使のうちの一人が、エルサレムの象りのもとに神の都を自分に示したと述べている。
Eamdem ergo significationem habent singuli isti, quam illi septem; significant namque praedicatores, qui fuerunt, et erunt usque in finem: Joannes vero typum tenet caeterorum fidelium.
PL 17, 946Aそれゆえ、この一人ひとりは、あの七人と同じ意味を持つ。すなわち、これまで在り、終わりまで在るであろう宣教者たちを表す。ヨハネは、ほかの信徒たちの予型を保つ。
Angelus igitur Joanni se demonstraturum civitatem Dei repromittit; quia praedicatores sancti caeteris fidelibus quanta sit beatitudo justorum, in quantum possunt, student demonstrare, ut eos ad vitam aeternam percipiendam accendant.
PL 17, 946Aこうして天使は、神の都を示そうとヨハネに約束する。聖なる宣教者たちが、義人たちの至福がどれほどのものかを、できるかぎり、ほかの信徒たちに示そうと努め、彼らを永遠の生命を受けるよう奮い立たせるからである。
Quam etiam sponsam uxorem Agni vocat. Quod sponsa Agni Ecclesia jure vocetur, Joannes Baptista demonstrat dicens: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III, 29) .
PL 17, 946A天使はその都を「子羊の妻である花嫁」とも呼ぶ。教会が子羊の花嫁と正しく呼ばれることは、洗礼者ヨハネが示している。彼は言う。「花嫁を持つ者は花婿である」(ヨハネ3:29)。
Quod autem et uxor dicatur, Scriptura demonstrat dicens: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II, 24) .
PL 17, 946Aまた妻とも言われることは、聖書が示している。聖書は言う。「このゆえに、人は父と母を離れて、その妻に結び合わされ、二人は一つの肉となる」(創世記2:24)。
Quasi ergo Patrem suum Filius Dei dereliquit, cum de illa coelesti beatitudine ad terras descendens, hominem assumpsit, quem pro sponsa sua, quae est Ecclesia, daret: matrem dereliquit, quia affectum matris abjiciens, corpus quod ex ea assumpsit, pro Ecclesia sua tradidit; quam sibi ita univit, ut ipse sit caput, et ipsa corpus.
PL 17, 946Bそれゆえ、神の子は、かの天の至福から地に降って、自分の花嫁である教会のために与えるべき人間を受け取ったとき、いわば自分の父を離れたのである。また母を離れた。母の情愛を捨てて、彼女から受け取った体を、自分の教会のために渡したからである。そして教会を自分にこのように結び合わせ、自分が頭であり、教会が体であるようにした。
(Vers. 10.) Et sustulit me in montem magnum et altum. Mons iste Christus est. De hoc monte Propheta loquitur dicens: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini super verticem montium (Esai. II, 2) .
PL 17, 946B(第10節)「そして私を、大きな高い山へ運んだ」。この山はキリストである。この山について預言者は言う。「終わりの日々に、主の家の山が、山々の頂の上に備えられる」(イザヤ2:2)。
Montes super quorum verticem mons domus Domini praeparatus esse dicitur, Patres veteris Testamenti designant.
PL 17, 946Bその頂の上に主の家の山が備えられると言われる山々とは、旧約の父祖たちを指す。
Super horum ergo verticem mons domus Domini praeparatus esse dicitur; quia et ab ipsis praedictus est, et in carne veniens, eos mira altitudine est transgressus.
PL 17, 946Bそれゆえ、彼らの頂の上に主の家の山が備えられると言われる。この山が彼ら自身によって予言され、肉をとって来て、驚くべき高さで彼らを超えたからである。
Super hunc igitur montem domus Domini, id est Ecclesia, aedificata est; quia super Christum fundata est, sicut Paulus apostolus loquitur dicens: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11) .
PL 17, 946Cこうして、この山の上に、主の家すなわち教会が建てられた。キリストの上に基づけられているからである。使徒パウロはこう言っている。「実に、すでに据えられているもの、すなわちイエス・キリストのほかに、誰も別の土台を据えることはできない」(一コリント3:11)。
(Vers. 11.) Et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de coelo a Deo, habentem claritatem Dei. Notandum quia Ezechielis ultima visio cum hac Joannis visione concordat in aliquibus locis; ideo placuit ut de illa huic operi pauca inseramus.
PL 17, 946C(第11節)「そして、天から、神のもとから下って来る聖なる都エルサレムを、私に示した。それは神の栄光を持っていた」。注意すべきことに、エゼキエルの最後の幻は、ヨハネのこの幻といくつかの箇所で一致している。そのため、この作品にその幻のことを少し挿入するのがよいと考えた。
Dicit namque (Ezech. XL, 2 et seq.) montem sibi fuisse demonstratum, super quem erat civitas, et in ea templum: verum civitatem tantummodo commemorans, de templi structura multa est locutus.
PL 17, 946Cエゼキエルは、一つの山が自分に示され、その上に都があり、都の中に神殿があった、と述べている(エゼキエル40:2以下)。ただし、都にはわずかに言及するだけで、神殿の造りについては多くを語った。
Eamdem ergo significationem habet illic templum, quam et hic civitas; significant enim Ecclesiam: sed per templum illud praesentis temporis Ecclesia, per civitatem autem Hierusalem Ecclesia quidem, sed qualis post finem mundi futura est, designatur.
PL 17, 946Dそれゆえ、あちらの神殿は、こちらの都と同じ意味を持つ。どちらも教会を表す。ただし、あの神殿によっては現在の時の教会が、都エルサレムによっては、同じく教会だが、世の終わりの後にあるであろう教会が、指される。
Sed dicit aliquis: Quomodo descriptio ista Hierusalem, id est, Ecclesiae ad futurum tempus pertinet, cum praesentis temporis ejus forma in hac videatur visione describi?
PL 17, 946Dしかし、ある人は言うだろう。「この幻には教会の現在の時の姿が描かれているように見えるのに、エルサレムのこの描写、すなわち教会の描写が、どうして来るべき時に関わるのか」。
Ad quod nos respondemus quia Ecclesia, quamdiu in hac vita consistit, agnosci perfecte non potest, sed quasi sub quodam velamine absconsa tenetur; cum ignoretur quis sit reprobus, aut quis electus, aut ad quem finem actus suos unusquisque perducat: in illa autem vita ejus forma omnibus patebit, tunc enim liquido omnibus apparebit, quis fuerit murus, qui portae, qui fundamenta, qui lapides structurae, qui lapides pretiosi.
PL 17, 946Dこれに我々は答える。教会は、この生の中にあるあいだは、完全には知られえず、いわばある覆いの下に隠されている。誰が捨てられた者で、誰が選ばれた者か、また一人ひとりが自分の行いをどのような終わりへ導くかが、知られていないからである。しかしあの生においては、教会の姿は万人に明らかになる。そのとき、何が壁であり、何が門であり、何が土台であり、何が建物の石であり、何が貴い石であったかが、万人にはっきりと現れるからである。
Sed quaerendum nobis est quomodo de coelo descendere dicatur, cum ad coelestem habitationem quotidie conscendat, in qua sine fine permansura creditur.
PL 17, 947Aしかし我々は問わねばならない。教会は天の住まいへと日々上っていき、そこに終わりなくとどまると信じられているのに、天から下ると言われるのはなぜか。
Sanctorum actus atque merita quamdiu mente pertractamus, semper augentur in cordibus nostris; et quanto plus ea consideramus, tanto amplius eorum magnificentia nobis elevatur: at cum oculos mentis nostrae ad magnitudinem Dei omnipotentis considerandam attollimus, magnitudo sanctorum magnitudini Dei comparata, valde nobis humiliatur.
PL 17, 947A聖徒たちの行いと功績を心で思いめぐらすあいだ、それらは我々の心の中で常に増していく。それらをより多く思うほど、その偉大さは我々にとっていよいよ高められる。しかし、心の目を上げて全能の神の偉大さを思うとき、神の偉大さと比べられた聖徒たちの偉大さは、我々にとって大いに低くされる。
Ascendunt igitur nobis sancti, cum eorum actus et merita consideramus: descendunt vero, cum ad considerandam Dei omnipotentiam oculos mentis nostrae attollimus. Dicitur quoque claritatem Dei habuisse. Habebat profecto claritatem Dei, non suam.
PL 17, 947Bこうして、聖徒たちは、その行いと功績を我々が思うとき、我々にとって上り、神の全能を思うために心の目を上げるとき、下る。また、〔都は〕神の栄光を持っていたと言われる。確かに持っていたのは神の栄光であって、自分の栄光ではない。
Saepe etenim sol in aqua fulgens, suam claritatem aquae largitur; ita ut aqua oculos intuentium reverberet, sicuti et sol: quemadmodum igitur aqua claritatem solis habet, sed non a se ipsa, sed a sole: ita et sancti habent claritatem Dei, sed non a se ipsis; sed a Deo, a quo illuminantur.
PL 17, 947Bというのも、太陽が水の中で輝くとき、太陽は自分の明るさを水に分け与え、水は太陽と同じように、見つめる者の目をはね返すほどになる。水が太陽の明るさを持つのは、自分からではなく太陽からであるように、聖徒たちも神の栄光を持つが、自分からではなく、自分たちを照らす神から持つのである。
Lumen ejus simile lapidi pretioso, tamquam lapidis jaspidis, simile crystallo. Ecce tres lapides posuit, quorum lumini lumen Ecclesiae assimilavit: unum sine nomine, duos vero nominatim exprimens.
PL 17, 947B「その光は貴い石に似、碧玉のような石に、水晶に似ていた」。見よ、彼は三つの石を挙げ、教会の光をその光になぞらえた。一つは名を挙げず、二つは名を挙げて示している。
Possumus itaque per lapidem pretiosum Patrem, per jaspidem Filium, per crystallum Spiritum sanctum intelligere.
PL 17, 947Cそこで、我々は、貴い石によって父を、碧玉によって子を、水晶によって聖なる霊を解することができる。
Primus sine nomine est; quia Pater a se ipso est: secundus et tertius nominatim exprimuntur; quia Filius a Patre est, Spiritus vero sanctus ab utroque procedit.
PL 17, 947C第一は名が無い。父は自ら在るからである。第二と第三は名が挙げられている。子は父から在り、聖なる霊は双方から発出するからである。
Possumus etiam per lapidem pretiosum spem, per jaspidem fidem, per crystallum vero charitatem intelligere. Sed potest aliquis dicere quia in illa vita necessariae non erunt fides et spes. Quod enim videt quis, quid sperat (Rom. VIII, 24) ?
PL 17, 947Cまた、貴い石によって希望を、碧玉によって信仰を、水晶によって愛を解することもできる。しかしある人は言うだろう。「あの生においては、信仰と希望は必要でなくなる。『見ているものを、誰が望むだろうか』(ローマ8:24)」。
Ad quod respondemus quia sicut vestis, quae ex aliqua materia tingitur, post tinctionem materia abjecta colorem pulcherrimum in se retinet; ita et in illa vita fide, spe, humilitate, abstinentia, caeterisque virtutibus absque charitate finem accipientibus, splendor quem ex operatione illarum sancti acquisierunt, in eis sine fine permanebit.
PL 17, 947Cこれに我々は答える。何らかの材料から染められた衣は、染めた後、材料が捨てられても、この上なく美しい色を自らにとどめる。それと同じく、あの生においても、愛を除いて、信仰、希望、謙遜、禁欲、その他の徳が終わりを迎えても、聖徒たちがそれらの働きから得た輝きは、彼らのうちに終わりなくとどまる。
(Vers. 12.) Et habebat murum magnum et altum. Iste est murus, de quo dicit propheta: Urbs fortitudinis nostrae Sion, Salvator ponetur in ea murus, et antemurale (Esai. XXVI, 1) .
PL 17, 947D(第12節)「そして大きな高い壁を持っていた」。これは、預言者が語る壁である。「我々の強さの都シオン。救い主がその中に壁と外壁として置かれる」(イザヤ26:1)。
Per hunc igitur murum Christus cum omnibus membris suis designatur; ita ut per illum fundamentum, per reliquam vero structuram ejus membra figurentur. Habentem portas duodecim.
PL 17, 947Dこの壁によって、キリストがそのすべての肢体とともに指される。すなわち、土台によって彼が、残りの建物によってその肢体が象られるのである〔per illum fundamentum は語の形が合わない(illum は男性)。本文が崩れているらしく、土台によってキリストが象られる、と解した〕。「十二の門を持ち」。
In Ezechiele (Ezech. XLVI, 1 et seq.) scriptum est quod templum, quod ei demonstratum est, tres portas habuerit, orientalem videlicet, australem, et aquilonarem.
PL 17, 947Dエゼキエルには、彼に示された神殿が三つの門を持っていたと書かれている(エゼキエル46:1以下)。東の門と、南の門と、北の門である。
Praecipitque Deus ut porta orientalis clausa semper maneret, Principe tantummodo per eam intrante et exeunte.
PL 17, 948Aそして神は、東の門は常に閉じたままにしておき、ただ君主だけがそこを通って入り、また出るように命じた。
Per portam orientalem beata et gloriosa virgo Maria figuratur, quae clausa ante ingressum Principis, id est, Christi, semper exstitit: et post egressum ejus clausa in aevum permansit. Porta autem australis vetus Testamentum, porta vero aquilonaris novum designat.
PL 17, 948A東の門によって、福なる栄光あるおとめマリアが象られる。彼女は、君主すなわちキリストが入る前も閉じられており、その出た後も永遠に閉じられたままであった。南の門は旧約を、北の門は新約を指す。
Hi vero qui ab australi parte venire dicuntur, Judaeos: qui autem ab aquilonari, gentes designant.
PL 17, 948A南の側から来ると言われる者たちはユダヤ人を、北の側から来ると言われる者たちは諸国民を指す。
Judaei itaque qui cognitionem Dei habebant, et quibus Lex data fuerat a parte solis, id est, ab australi parte, in qua sol amplius fervet; non inconvenienter ad Ecclesiam venire dicuntur.
PL 17, 948Aそれゆえ、神の知識を持ち、律法を与えられたユダヤ人が、太陽の側、すなわち、太陽がいっそう強く照りつける南の側から教会に来ると言われるのは、不適切ではない。
Per portam australem ingrediebantur, quia cognoscentes in veteri Testamento multipliciter Christum esse prophetatum, diversisque modis praefiguratum, eos ad fidem Christi suscipiendam suae scripturae pertrahebant.
PL 17, 948B彼らが南の門を通って入っていたのは、旧約の中でキリストがさまざまに預言され、さまざまなしかたで予示されたことを知り、その聖書が彼らをキリストの信仰を受け入れるよう導いたからである。
Gentiles vero idololatriam deserentes, illique abrenuntiantes, qui dixit: Sedebo in monte Testamenti in lateribus aquilonis: ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Esai XIV, 13); non incongrue ab aquilonari parte venire dicuntur.
PL 17, 948B異邦人は、偶像崇拝を捨て、かの者〔悪魔〕を捨て去る。その者は言った。「私は契約の山に、北の側に座ろう。私は雲の高みの上に昇り、いと高き者に似る者となろう」(イザヤ14:13)。彼らが北の側から来ると言われるのも、不適切ではない。
Per portam aquilonarem ingrediebantur; quia doctrinam Evangelii audientes, virtutes etiam quae per Christum et ministros ejus factae sunt admirantes, ad fidem Christi suscipiendam currebant.
PL 17, 948B彼らが北の門を通って入っていたのは、福音の教えを聞き、キリストとその奉仕者たちを通して行われた力ある業にも感嘆して、キリストの信仰を受け入れようと走り寄ったからである。
Praeceptum est etiam, ut per iter quo quisque intraverat, non regrederetur, sed e regione ejus egrederetur; videlicet ut qui ingrediebatur per portam meridianam, egrederetur per portam septentrionalem: et qui ingrediebatur per portam septentrionalem, egrederetur per portam meridianam.
PL 17, 948Bまた、各人が入った道を通って戻ってはならず、それと向かい合う道から出るようにと命じられた。すなわち、南の門を通って入った者は北の門を通って出、北の門を通って入った者は南の門を通って出るのである。
Judaei quos intelligentia veteris Testamenti ad fidem Christi suscipiendam perducebat, non debebant reverti ea parte, qua venerant, scilicet ut observationes legales carnaliter implerent: sed egredi potius per portam aquilonarem, ad Evangelii videlicet doctrinam meditandam et perscrutandam se transferre; ut discerent spiritaliter implere, quod antea carnaliter facere satagebant.
PL 17, 948C旧約の理解によってキリストの信仰を受け入れるに至ったユダヤ人は、来た側から、すなわち律法の規定を肉的に果たすほうへ、戻ってはならなかった。むしろ北の門を通って出て、すなわち福音の教えを黙想し探究するほうへ移らねばならなかった。以前は肉的に行おうと努めていたことを、霊的に果たすことを学ぶためである。
Gentiles vero qui per portam aquilonarem ingrediebantur, id est, qui per doctrinam Evangelii filii Ecclesiae efficiebantur, non debebant reverti ea parte, qua venerant; videlicet ut ad errores philosophorum perscrutandos regrederentur: sed potius post susceptionem fidei atque doctrinae evangelicae ad portam meridianam, id est, ad doctrinam veteris Testamenti perscrutandam se transferre; ut cum invenirent in eo Christum multis modis esse praedictum, roboraretur in eis fides Christi.
PL 17, 948C北の門を通って入った異邦人、すなわち福音の教えによって教会の子となった者たちも、来た側へ、すなわち哲学者たちの誤りを探究するほうへ、戻ってはならなかった。むしろ、信仰と福音の教えを受けた後に、南の門のほうへ、すなわち旧約の教えを探究するほうへ移らねばならなかった。旧約の中にキリストがさまざまに予言されているのを見いだすことで、彼らのうちにキリストの信仰が強められるためである。
Per portas autem duodecim, quas Hierusalem habere dicitur, duodecim apostoli, eorumque doctrina designatur.
PL 17, 948Dさて、エルサレムが持つと言われる十二の門によって、十二人の使徒とその教えが指される。
Et in portis angelos vidi duodecim. Angeli duodecim caeteros praedicatores, videlicet apostolorum sequaces, designant.
PL 17, 948D「そして門のところに、十二人の天使を私は見た」。十二人の天使は、ほかの宣教者たち、すなわち使徒たちに従う者たちを指す。
Qui in portis fuisse dicuntur; quia fidem apostolorum inconcussam tenentes, eorumque doctrinam sequentes, quoscumque potuerunt, ad fidem Christi trahere studuerunt. Et nomina scripta duodecim tribuum filiorum Israel.
PL 17, 949A彼らが門のところにいたと言われるのは、使徒たちの信仰を揺るがず保ち、その教えに従って、できるかぎりの人々をキリストの信仰へ引き寄せようと努めたからである。「そしてイスラエルの子らの十二部族の名が書かれていた」。
Per nomina duodecim tribuum patres veteris Testamenti possumus accipere, qui a fide sanctae Trinitatis non deviaverunt: possumus etiam et per eadem nomina vetus Testamentum intelligere.
PL 17, 949A十二部族の名によって、聖なる三位一体の信仰から逸れなかった旧約の父祖たちを解することができる。また、同じ名によって旧約そのものを解することもできる。
Nomina duodecim tribuum in portis scripta erant; quia doctrina apostolorum caeterorumque praedicatorum plena est exemplis veteris Testamenti.
PL 17, 949A十二部族の名が門に書かれていたのは、使徒たちとほかの宣教者たちの教えが旧約の例に満ちているからである。
(Vers. 13.) Ab oriente portae tres, et ab aquilone portae tres, et ab austro portae tres: et ab occasu portae tres. Quatuor plagas mundi posuit, ut indicet pene omnes gentes, quae inter quatuor plagas mundi continentur, ad Ecclesiam convenisse.
PL 17, 949A(第13節)「東に三つの門、北に三つの門、南に三つの門、西に三つの門」。彼は世界の四方を挙げて、世界の四方のあいだに含まれるほとんどすべての諸国民が教会に集まったことを示す。
Contra unamquamque vero plagam ternas portas se vidisse dixit, id est, simul duodecim; ut indicet nullum intra Ecclesiam ingredi posse, nisi per confessionem sanctae Trinitatis.
PL 17, 949Bまた、それぞれの方角に三つずつの門を見たと言ったのは、合わせて十二であり、聖なる三位一体の告白によらなければ、誰も教会の中に入ることができないことを示すためである。
Et quia doctrina apostolorum nihil est aliud nisi Evangelium, et ipsum Evangelium in quatuor libros dividitur, et uniuscujusque libri doctrina in fide sanctae Trinitatis consistit; recte haec civitas quatuor latera habere dicitur, et per singula, ternas portas: quae simul junctae, fiunt duodecim.
PL 17, 949B使徒たちの教えは福音にほかならず、その福音は四つの書に分かれ、どの書の教えも聖なる三位一体の信仰に基づいている。それゆえ、この都が四つの面を持ち、その各面に三つずつの門を持つと言われるのは正しい。それらを合わせれば十二となる。
(Vers. 14.) Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis scripta duodecim nomina apostolorum et Agni. Quid significent duodecim fundamenta, ipse exposuit, cum subjunxit quod in eis scripta essent nomina duodecim apostolorum et Agni.
PL 17, 949B(第14節)「そして都の壁は十二の土台を持ち、その上に、十二の名、使徒たちと子羊の名が書かれていた」。十二の土台が何を表すかは、彼自身が説明した。その上に十二人の使徒と子羊の名が書かれていたと続けたからである。
Reprehensus sum a quodam, cur Petrum fundamentum Ecclesiae dixerim; in eo loco ubi Dominus dicit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18) .
PL 17, 949C私は、ある者から咎められた。なぜペトロを教会の土台と呼んだのか、と。主が言う箇所においてである。「汝はペトロである。私はこの岩の上に私の教会を建てる」(マタイ16:18)。
Si Petrus fundamentum est Ecclesiae, sicut et caeteri apostoli, quemadmodum praesens lectio aperte demonstrat; ergo super ipsum aedificata est, sicut et super caeteros: si vero super Petrum Ecclesia aedificata non est, ergo nec super caeteros; falsa est ergo hujus Joannis praesens assertio, quia dicit duodecim apostolos duodecim fundamenta esse Ecclesiae.
PL 17, 949Cペトロが、現在の箇所がはっきりと示すとおり、ほかの使徒たちと同じく教会の土台であるなら、それゆえ教会は彼の上に建てられており、ほかの者たちの上にも同じく建てられている。しかし、もし教会がペトロの上に建てられていないなら、ほかの者たちの上にも建てられていないことになる。それゆえ、十二人の使徒が教会の十二の土台であると言う、このヨハネの目下の断言は偽りだということになる〔ミーニュの脚注は、版が Vera est ergo hujus Joannis praesens assertio…(それゆえ、このヨハネの目下の断言は真である)とし、写本は本文どおりとすると記す〕。
Nec repellit nos a nostro intellectu illud, quod Apostolus dicit: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11) .
PL 17, 949C使徒が言うことも、我々の理解から我々を退けるものではない。「実に、すでに据えられているもの、すなわちイエス・キリストのほかに、誰も別の土台を据えることはできない」(一コリント3:11)。
Non enim aliud fundamentum est Petrus, et aliud Christus Jesus; quia Petrus membrum est Christi Jesu, sicut ipse dixit discipulis suis: Vos in me, et ego in vobis (Joan. XIV, 20) .
PL 17, 949Cペトロが一つの土台であり、イエス・キリストが別の土台であるわけではない。ペトロはイエス・キリストの肢体だからである。彼自身が弟子たちに言ったとおりである。「汝らは私のうちに、私は汝らのうちにいる」(ヨハネ14:20)。
Christus namque fundamentum est omnium apostolorum suorum, similiter et ipsi fundamenta sunt eorum, qui per eos crediderunt. Unum est igitur fundamentum, id est Christus, a quo continentur omnia fundamenta, super quem etiam tota compages Ecclesiae constructa est.
PL 17, 949Dというのも、キリストは自分の使徒たちすべての土台であり、同じく彼ら自身も、彼らを通して信じた者たちの土台である。それゆえ土台は一つ、すなわちキリストであり、すべての土台はこのキリストによって保たれ、教会の全構造もこのキリストの上に築かれている。
De hoc fundamento Paulus loquitur dicens: Si quis autem aedificat supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam; uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III, 12) .
PL 17, 949Dこの土台についてパウロは言う。「もしこの土台の上に、金、銀、貴い石、木、干し草、藁を建てる者がいるなら、各人の業がどのようなものであるかを、火が試すであろう」(一コリント3:12)。
Sex hic posuit species, tres speciosas, et tres viles. Saepe per aurum sapientia designatur.
PL 17, 950Aここで彼は六つの種類を挙げた。三つは美しく、三つは卑しい。しばしば金によって知恵が指される。
Aurum supra fundamentum Christi aedificat, qui sapientiam qua vitia conterat, et virtutes nutriat, in corde suo recondit, imitans Psalmistam, qui dixit: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal. CXVIII, 11) .
PL 17, 950Aキリストの土台の上に金を建てるのは、悪徳を砕き徳を養う知恵を心に蓄える者である。詩篇作者にならうのであり、彼は言った。「私は心に、汝の言葉を隠した。汝に対して罪を犯さぬように」(詩篇118:11)。
Per argentum vero sermo praedicationis exprimitur: de quo idem Psalmista dicit: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI, 7) .
PL 17, 950A一方、銀によっては宣教の言葉が示される。同じ詩篇作者はそれについて言う。「主の言葉は清い言葉、火で試された銀」(詩篇11:7)。
Argentum supra fundamentum Christi aedificat, qui bonum quod didicit, alios docet; ut eos ad bona opera agenda pertrahat: per lapides autem pretiosos bona opera designantur.
PL 17, 950Aキリストの土台の上に銀を建てるのは、学んだ善を他の人々に教える者である。善い業を行うよう彼らを引き寄せるためである。一方、貴い石によっては善い業が指される。
Lapides pretiosos supra fundamentum Christi aedificat, qui bonum quod docet, operibus implet.
PL 17, 950Aキリストの土台の上に貴い石を建てるのは、教える善を業によって果たす者である。
Sunt quidam qui verba exhortationis, quibus caeteros perfecte instruant, non habent: sed cum se per bona opera exercent, lapides pretiosos super fundamentum Christi aedificant.
PL 17, 950Bほかの人々を完全に教えるための勧めの言葉を持たない者もいる。しかし善い業に励むとき、彼らはキリストの土台の上に貴い石を建てているのである。
Similiter et qui parva sciunt, et ea alios docent, argentum utique super Christum aedificant; si tamen operibus implent ea, quae docent.
PL 17, 950B同じく、わずかしか知らず、それを他の人々に教える者たちも、キリストの上に銀を建てている。ただし、教えることを業によって果たす場合に限る。
Multi enim intellectum quem acceperunt, alios docendo, super Christum aedificant: sed per mala opera destruunt in se, quod aedificaverunt. Per ligna vero, fenum, atque stipulam, peccata minima designantur.
PL 17, 950Bというのも、受けた理解を他の人々に教えることでキリストの上に建てながら、悪い業によって、自分のうちで、建てたものを壊してしまう者が多いからである。一方、木、干し草、藁によっては、最も小さな罪が指される。
Sed alius intellectus est, qui nos ab hoc sensu excludit; non enim super Christum peccata, sed virtutum opera aedificantur. Et quando peccamus, ab aedificatione quae fit super Christum, recedimus: et quanto gravius peccamus, tanto longius separamur.
PL 17, 950Bしかし別の解釈があり、これはこの意味から我々を遠ざける。罪はキリストの上に建てられるのではなく、徳の業が建てられるのである。罪を犯すとき、我々はキリストの上に成る建築から離れ、罪が重いほど、遠く隔たる。
Sed cum per poenitentiam ad bona opera agenda recurrimus, ad aedificationem, quae fit super Christum, revertimur.
PL 17, 950Cしかし悔い改めによって善い業を行うことへ戻るとき、我々はキリストの上に成る建築へ帰るのである。
Possumus ergo per ligna terrena opera intelligere, dum quis terreno operi insistit, ut habeat unde vivat; ne forte necessitate compulsus, furari cogatur.
PL 17, 950Cそれゆえ、木によっては、地上の業を解することができる。人が生きる糧を得るために地上の業に励み、困窮に追い立てられて盗みに追い込まれたりしないようにするのである。
Nam Apostolus praecipit, ut cum silentio operantes, unusquisque suum panem manducet; et iterum: Qui non vult operari, inquit, non manducet (I Thess. III, 12) .
PL 17, 950C使徒は命じている。静かに働いて、各人が自分のパンを食べるように、と。そしてまた、こう言う。「働くことを望まない者は、食べてはならない」(一テサロニケ3:12)〔引かれた句は二テサロニケ3:10、12〕。
Per fenum vero amorem terrenum possumus accipere, cum quis pro affectu carnis uxorem, filios, fratresque diligit. Sed et hoc ipsum Apostolus praecipit, ut viri uxores, uxores viros, filii parentes, parentes filios suos diligant (Ephes. V, 25, 28) .
PL 17, 950C一方、干し草によっては、地上の愛を解することができる。肉の情によって妻、子ら、兄弟たちを愛する場合である。しかし使徒は、まさにこれを命じている。夫は妻を、妻は夫を、子は親を、親は自分の子らを愛せよ、と(エフェソ5:25, 28)〔刷られた番号の句は夫が妻を愛することだけを言う〕。
Per stipulam autem, eos ipsos possumus intelligere, qui pro eo quod eos libido exagitat, et se continere non possunt, uxores accipiunt.
PL 17, 950C藁によっては、淫欲にかき立てられて自制できないために妻をめとる者たちを解することができる。
Sed et hoc Apostolus praecipit dicens: Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat (Tit. II, 4) .
PL 17, 950Dしかし使徒は、これも命じて言う。「淫行を避けるため、各人は自分の妻を持ち、各女は自分の夫を持て」(テトス2:4)〔引かれた句は一コリント7:2〕。
Et quia tales conversationes sine crebris offensionibus esse non possunt, dicit per ignem tales esse salvandos, id est, per ignem purgatorium.
PL 17, 950Dそうした生き方は頻繁なつまずきなしにはありえないので、そのような者は火を通して救われると彼は言う。すなわち、浄めの火を通してである。
Et hoc fiet, si a gravibus peccatis se abstinuerint, et per eleemosynarum largitionem hoc promeruerint, ut post mortem per ignem purgatorium salvari possint.
PL 17, 950Dこれは、重い罪を避け、施しを分け与えることによってこれにふさわしい者となった場合に起こり、死後に浄めの火を通して救われうるのである。
Sicut enim aurum quod ex aliis permixtionibus sordidum efficitur, per ignem purgatur: ita et isti a sordibus quas ex mundanis actibus contraxerunt, per ignem mundantur, ut digni fiant electorum numero sociari.
PL 17, 950Dというのも、金が他の混ざり物によって汚れたとき火で浄められるように、この者たちも、世の行いから身に帯びた汚れを火によって清められ、選ばれた者たちの数に加えられるにふさわしい者となるのである。
(Vers. 15.) Et qui loquebatur mecum, habebat arundinem auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum.
PL 17, 951A(第15節)「そして私と語っていた者は、都とその門と壁を測るために、金の葦を持っていた」。
Angelus qui loquebatur cum Joanne, in hoc loco Christum significat, qui modo regit omnes gentes in virga ferrea, sicut superius jam dictum est: in futuro autem civitatem Dei, quae ex omnibus gentibus constabit, arundine aurea metietur.
PL 17, 951Aヨハネと語っていた天使は、この箇所ではキリストを表す。キリストは今は、上で述べたとおり、鉄の杖ですべての諸国民を治めているが、来るべき時には、すべての諸国民から成る神の都を、金の葦で測る。
Diximus superius per virgam ferream disciplinam Evangelii esse designatam: ferrum vero grave est et durissimum. De duritia autem virgae ferreae dicit Dominus in Evangelio: Arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14) .
PL 17, 951A上で我々は、鉄の杖によって福音の訓練が指されると述べた。鉄は重く、極めて堅い。この鉄の杖の堅さについて、主は福音書で言う。「命に至る道は、狭く、細い」(マタイ7:14)。
Sed hanc duritiam amor Dei, et spes coelestis patriae suavem et levem facit, sicut ipse iterum dicit: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30) .
PL 17, 951Bしかし、この堅さを、神への愛と天の祖国の希望が、快く軽いものとする。主自身がまた言うとおりである。「私の軛は快く、私の荷は軽い」(マタイ11:30)。
Virga itaque ferrea in arundinem levem, suavem, atque auream commutabitur; quia sancti pro angustiis, quas pro Christo pertulerunt, suavitatem et gloriam perpetuam recipient.
PL 17, 951Bこうして、鉄の杖は、軽く、快く、金の葦に変えられる。聖徒たちはキリストのために耐えた苦難の代わりに、快さと永続する栄光を受けるからである。
Metietur vero civitatem et portas ejus, et murum; quando secundum qualitatem operum unicuique mercedem restituet. Sed quaerendum nobis est, cum civitatem mensus fuisse dicatur, cur portas et murum adjunxerit, cum civitatis nomine haec omnia comprehendantur.
PL 17, 951B都とその門と壁を測るのは、行いの質に応じて一人ひとりに報いを返すときである。しかし我々は問わねばならない。都を測ったと言われるのに、なぜ門と壁を付け加えたのか。「都」の名にはこれらすべてが含まれるのに。
Verum sicut praeterita et futura docent, per portas apostoli, per civitatem apostolici viri, per muros vero caetera multitudo fidelium designatur. Sed haec sequentia plenius manifestant.
PL 17, 951Bしかし、前後の箇所が教えるように、門によっては使徒たちが、都によっては使徒に連なる人々が、壁によっては残りの信徒の群れが指される。このことは、続く箇所がいっそう十分に明らかにする。
(Vers. 16.) Sequitur: Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est, quanta et latitudo. Per quadraturam civitatis perfectio sanctorum designatur; quadratum quippe lapidem in quamcumque partem verteris, rectus stabit.
PL 17, 951C(第16節)続いて、「そして都は四角に置かれ、その長さは幅と同じだけあった」。都の四角形によって、聖徒たちの完全さが指される。四角い石は、どの面に向けて置いても、真っ直ぐに立つからである。
Et si quadratum lapidem, aut aliud quid quod quadrari potest, diligenter inspexeris, perfectionem Ecclesiae in eo esse depictam deprehendere poteris; habet namque sex facies, octo cornua, crepidines duodecim.
PL 17, 951C四角い石、あるいは四角にできる別のものを、あなたが注意深く調べれば、教会の完全さがそこに描かれていることを見て取ることができる。それは六つの面、八つの角、十二の稜を持つからである。
Sex facies perfectionem demonstrant bonorum operum; quia senarius numerus perfectus est. Habet octo cornua, ex quibus quatuor coelum, quatuor terram respiciunt.
PL 17, 951C六つの面は、善い業の完全さを示す。六の数は完全だからである。八つの角のうち、四つは天を、四つは地を向く。
Quatuor igitur cornua designant Evangelia, quae duplicantur; quia dilectionem Dei et proximi specialiter commendant.
PL 17, 951Cそれゆえ、四つの角は福音書を指し、それが二重になるのは、神への愛と隣人への愛を特に勧めているからである。
Quatuor coelum respiciunt, ut indicent Deum super omnia esse diligendum: quatuor terram respiciunt, ut indicent proximos tamquam nosmetipsos esse diligendos. Duodecim vero crepidines fidem demonstrant duodecim apostolorum.
PL 17, 951D四つが天を向くのは、神がすべてにまさって愛されるべきことを示すためであり、四つが地を向くのは、隣人が我々自身のように愛されるべきことを示すためである。十二の稜は、十二人の使徒の信仰を示す。
A singulis autem cornibus tres crepidines prodeunt, ut indicent a doctrina Christi, quae est Evangelium, quae etiam in quatuor libros dividitur, fidem sanctae Trinitatis in apostolos transisse, ut per illos ad omnes gentes migraret.
PL 17, 951Dそれぞれの角から三つの稜が出ているのは、福音であるキリストの教えから、すなわち四つの書に分かれるその教えから、聖なる三位一体の信仰が使徒たちに移り、彼らを通してすべての諸国民に渡っていったことを示すためである。
Hoc totum de quadrato lapide ideo diximus, ut demonstraremus per quadraturam civitatis perfectionem Ecclesiae esse designatam.
PL 17, 952A四角い石についてこのすべてを我々が述べたのは、都の四角形によって教会の完全さが指されていることを示すためであった。
Et quia haec civitas quadraturam aequalem habet, longitudo ejus tanta esse dicitur, quanta et latitudo; per longitudinem namque aeterna gloria, per latitudinem autem charitas designatur.
PL 17, 952Aこの都は等しい四角形を持つので、その長さは幅と同じだけあると言われる。長さによっては永遠の栄光が、幅によっては愛が指されるからである。
Longitudo igitur hujus civitatis tanta est, quanta et latitudo; quia quantum unusquisque fidelis in hac vita positus major fuerit in charitate, tanto majorem gloriam in coelesti beatitudine possidebit: et quanto minor fuerit charitas, tanto minor erit et gloria.
PL 17, 952Aそれゆえ、この都の長さは幅と同じだけある。この生の中にある信徒の一人ひとりが、愛において大きいほど、天の至福においてそれだけ大きな栄光を所有し、愛が小さいほど、栄光も小さくなるからである。
Et mensus est civitatem per stadia duodecim millia: longitudo et latitudo et altitudo ejus aequalia sunt. Eamdem significationem habent stadia duodecim, quam et portae duodecim habent; significant namque apostolos.
PL 17, 952A「そして都を、一万二千スタディオンで測った。その長さと幅と高さは等しい」。十二スタディオン〔注解者は見出し語の「一万二千」を「十二」と言い換えて論じる〕は、十二の門と同じ意味を持つ。使徒たちを表すからである。
Sed superius longitudinem et latitudinem hanc civitatem aequalem habere dicitur: hic vero dicitur quod longitudo, latitudo et altitudo ejus aequalia sunt.
PL 17, 952Bしかし上では、この都の長さと幅が等しいと言われていた。ここでは、その長さと幅と高さが等しいと言われている。
Possumus ergo in hoc loco per tria haec quae posuit, fidem, spem, et charitatem intelligere; ita ut per longitudinem fidem, per latitudinem charitatem, per altitudinem vero spem intelligamus.
PL 17, 952Bそこで我々は、この箇所では、彼が挙げたこの三つによって、信仰、希望、愛を解することができる。長さによって信仰を、幅によって愛を、高さによって希望を解するのである。
Sed quomodo aequalia esse possunt, cum Apostolus dicat: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec: major autem horum est charitas (I Cor. XIII, 13) ?
PL 17, 952Bしかし、使徒がこう言うのに、どうして等しくありえようか。「今は、信仰、希望、愛、この三つが残る。そのうち最も大いなるものは愛である」(一コリント13:13)。
Nam quamvis charitas major sit omnibus virtutibus, eo quod ipsa manet in aeternum; secundum tamen quemdam modum iis tribus virtutibus aequalitas ascribi potest.
PL 17, 952B愛はすべての徳にまさって大きい。愛そのものは永遠に残るからである。しかしそれでも、あるしかたでは、この三つの徳に等しさを帰することができる。
Dicit quippe Apostolus quia fides per charitatem operatur, et fides sine operibus mortua est (Jacob. II, 2) .
PL 17, 952B使徒は実に、信仰は愛を通して働くと言い、また、信仰は業なしには死んでいると言う(ヤコブ2:2)〔引かれた句はガラテヤ5:6とヤコブ2:26〕。
Si mortua est, ille cui mortua est, nihil est: et si fides per charitatem operatur, et illi mortua est, qui charitatis opera non habet, ergo fides tanta est, quanta sunt et opera charitatis.
PL 17, 952C信仰が死んでいるなら、それが死んでいる人は無に等しい。信仰が愛を通して働くのであり、愛の業を持たない者にとっては信仰が死んでいるのであれば、信仰は愛の業と同じだけの大きさを持つことになる。
Similiter spes tanta est, quanta fides et charitas; quia quanta sunt opera fidei, quae est charitas, tanta est et spes gloriae: in quantum namque unusquisque fidelis per charitatis opera se dilatare praevaluerit, in tantum sibi gloriam patriae coelestis accrescere non dubitet.
PL 17, 952C同じく、希望は信仰と愛と同じだけの大きさを持つ。信仰の業、すなわち愛の業が大きいだけ、栄光の希望も大きいからである。実に、信徒の一人ひとりが愛の業によって自分を広げえた度合いに応じて、天の祖国の栄光が自分に増し加わることを疑ってはならない。
(Vers. 17.) Et mensus est muros ejus per circuitum centum quadraginta quatuor cubitorum mensura hominis, quae est angeli.
PL 17, 952C(第17節)「そして壁を、周囲で百四十四キュビトで測った。人の尺度、すなわち天使の尺度で」。
Hoc si superiora attendamus, secundum litteram stare non potest; superius namque dicit quia mensus est civitatem per stadia duodecim; hic autem muros civitatis centum quadraginta quatuor cubitorum dicit esse mensuratos; multo enim majus est spatium stadiorum duodecim, quam spatium centum quadraginta quatuor cubitorum; ideoque per majus spatium eos, qui majoris meriti sunt, intelligere possumus.
PL 17, 952Cこれは、上の箇所に注意するなら、文字どおりには成り立たない。上では都を十二スタディオンで測ったと言い、ここでは都の壁を百四十四キュビトで測ったと言うからである。十二スタディオンの広がりは、百四十四キュビトの広がりよりもはるかに大きい。それゆえ、より大きい広がりによっては、より大きな功績を持つ者たちを解することができる。
Diximus superius per duodecim stadia duodecim apostolos esse designatos: martyres ergo et confessores, et caeteri perfecti viri, qui apostolorum doctrinam per omnia sunt secuti, et eorum actus imitati, in eorum ambitu metientur; quia eamdem gloriam possidebunt, quam et illi.
PL 17, 952D上で我々は、十二スタディオンによって十二人の使徒が指されると述べた。それゆえ、殉教者たち、告白者たち、そして使徒たちの教えにあらゆる点で従い、その行いにならったほかの完全な人々は、その周囲の内で測られる。彼らと同じ栄光を所有するからである。
Per muros vero, qui ex minoribus lapidibus fiunt, caetera multitudo fidelium designatur: qui minorem ambitum tenebunt, quam illi de quibus superius diximus; quia qui minoris erunt meriti, minora percipient et praemia.
PL 17, 953A一方、小さな石から造られる壁によっては、残りの信徒の群れが指される。彼らは、先に述べた者たちより小さい周囲を占める。功績の小さい者は、より小さい報いを受けるからである。
Quorum mensura in duodenario numero consistit; quia fidem apostolicam intemeratam servaverunt; duodecies namque duodecim fiunt centum quadraginta quatuor.
PL 17, 953Aその尺度は十二の数に基づく。彼らが使徒の信仰を損なわずに守ったからである。十二の十二倍は百四十四となる。
Quod autem dicit civitatem et muros mensura hominis, quae est angeli, fuisse mensuratos, demonstrat angelum in similitudinem hominis sibi apparuisse. Possumus hoc aliter intelligere.
PL 17, 953A都と壁が「人の尺度、すなわち天使の尺度」で測られたと言うのは、天使が人の姿で自分に現れたことを示す。これは別の意味にも解することができる。
Mensuram hominis dicit esse mensuram angeli, et ea mensura civitatem et muros dicit esse mensuratos; quia sancti viri aequalitatem habebunt cum angelis, et eorum mensura mensurabuntur; quia eamdem gloriam possidebunt, quam et illi, sicut Dominus dicit in Evangelio: In resurrectione neque nubent, neque uxores ducent; sed erunt sicut angeli Dei in coelo (Matth. XXII, 30) .
PL 17, 953A彼は、人の尺度は天使の尺度であり、その尺度で都と壁が測られたと言う。聖なる人々が天使たちと等しさを持ち、その尺度で測られるからである。主が福音書で言うように、彼らは天使たちと同じ栄光を所有する。「復活のときには、嫁ぐことも、妻をめとることもなく、天の神の天使たちのようになる」(マタイ22:30)。
(Vers. 18.) Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide; ipsa vero civitas auro mundo similis vitro mundo. Sed et hic aliquam distantiam inter muros et civitatem fecit.
PL 17, 953B(第18節)「そしてその壁の造りは碧玉の石であり、都そのものは清い金で、清いガラスに似ていた」。ここでも彼は、壁と都のあいだに違いを設けた。
Muros dixit ex lapide jaspide esse constructos, ipsam vero civitatem auro mundo et vitro mundo dixit esse similem; per viriditatem namque jaspidis fides designatur: per jaspidem ergo simplices quique et imperfecti viri non inconvenienter designantur; qui fide salvantur, sicut dicit propheta: Justus autem in fide sua vivet (Habac. II, 4) .
PL 17, 953B壁は碧玉の石から築かれ、都そのものは清い金と清いガラスに似ていると言った。碧玉の緑によって信仰が指されるからである。したがって、碧玉によって、素朴で不完全な人々が指されるのは不適切ではない。彼らは信仰によって救われる。預言者が言うとおりである。「しかし義人は、自分の信仰によって生きる」(ハバクク2:4)。
Sancti autem et perfecti viri, qui per civitatem designantur, auro mundo non inconvenienter assimilantur; eo quod et sapientia fuerint repleti, quae per aurum saepe figuratur, et diversis tribulationibus probati, sicut aurum quod per ignem purgatur.
PL 17, 953C一方、都によって指される聖なる完全な人々が清い金になぞらえられるのは、不適切ではない。彼らは、金でしばしば象られる知恵に満たされ、火で浄められる金のように、さまざまな苦難によって試されたからである。
Per vitrum vero mundum, quod clarius est omnibus metallis, angeli designantur, quos nulla macula peccati umquam sordidare potuit.
PL 17, 953Cまた、あらゆる金属より輝く清いガラスによっては、罪の汚れがかつて一度も汚すことのなかった天使たちが指される。
(Vers. 19.) Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Superius diximus per duodecim fundamenta duodecim apostolos esse designatos: per lapides autem pretiosos omnes justi designantur.
PL 17, 953C(第19節)「都の壁の土台は、あらゆる貴い石で飾られていた」。上で述べたように、十二の土台によっては十二人の使徒が指されている。貴い石によっては、すべての正しい者たちが指される。
Duodecim ergo fundamenta duodecim lapidibus ornabuntur; quia in illa beatitudine apostoli et caeteri praedicatores pro ornamento habebunt eos, qui per eos crediderunt, quoniam pro illis omnibus mercedem recipient.
PL 17, 953Cそれゆえ十二の土台は十二の石で飾られる。あの至福の中で、使徒たちとほかの宣教者たちは、自分たちを通して信じた者たちを飾りとするからである。彼らはその者たちすべてのために報いを受けるのである。
Fundamentum primum jaspis. Jaspis viridis ac pressi coloris est: significat autem fideles saeculares, qui a vitiis abstinentes, quamvis eorum viriditas, id est fides, ex mundi actibus aliquantulum obfuscetur; eleemosynis tamen et caeteris misericordiae operibus peccata sua redimere non cessant.
PL 17, 953D「第一の土台は碧玉」。碧玉は緑で、濃い色をしている。これは世にある信徒たちを表す。彼らは悪徳を避けるが、その緑、すなわち信仰は、世の営みによっていくらか曇らされている。しかし施しとそのほかの慈しみの業によって、自らの罪を贖うことをやめない。
Nec abs re est quod tales in primo loco ponantur: apostoli namque, sicut saepe jam inculcatum est, timentes iis qui ex gentibus primo crediderant, austeriora Domini praecepta committere; ne forte duritia praeceptorum territi, non auderent ad suscipiendam Christi fidem accedere, scripserunt eis: Placuit Spiritui sancto et nobis nihil imponere vobis oneris, nisi ut abstineatis vos tantummodo a fornicatione, et ab escis quae idolis immolantur, et a suffocato, et sanguine (Act. XV, 28) .
PL 17, 953Dこのような者たちが第一の位置に置かれるのは、理由のないことではない。使徒たちは、すでにしばしば強調されたとおり、最初に諸国民から信じた者たちに、主のより厳しい掟を委ねることを恐れた。掟の厳しさに怯えて、キリストの信仰を受け入れに来る勇気をなくしてはならないと考え、彼らにこう書き送ったのである。「聖なる霊と我々は、汝らに、ただ淫行と、偶像に供えられた食べ物と、絞め殺されたものと、血とを避けること以外、いかなる重荷も負わせないことに決めた」(使徒言行録15:28)。
Et in alio loco Petrus conversationem gentium narrans, dicit Judaeis: Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum sanctum sicut et nobis, fide purificans corda eorum (Ibid., 8 et seq.) . Quicumque ergo istos imitantur, in figura lapidis jaspidis continentur.
PL 17, 954Aまた別の箇所でペトロは、諸国民の回心を語って、ユダヤ人たちに言う。「心を知る神は、我々と同じように彼らに聖なる霊を与えて証しし、信仰によって彼らの心を清めた」(使徒言行録15:8以下)。それゆえ、この者たちに倣う者はみな、碧玉の石の象りに含まれる。
Secundus sapphirus. Sapphirus caerulei coloris est, sicut hyacinthus: sed guttas habet intermixtas ejusdem coloris, sed nigrioris.
PL 17, 954A「第二はサファイア」。サファイアは青い色で、ヒヤシンス石に似ている。ただし同じ色の、より黒い斑点が混じっている。
Videntur etiam mihi per hunc lapidem saeculares quidam viri designari, coelestia quidem desiderantes, sed in saeculi actibus adhuc occupati, ex qua occupatione quasdam maculas contrahere videntur.
PL 17, 954B私には、この石によっても、世にある一部の人々が指されていると思える。彼らは天のものを望んではいるが、なお世の営みにかかずらっており、そのかかずらいから、いくつかの染みを身につけているように見える。
Qui pro eo quod omnibus curis coelestia anteponunt, coeli habere colorem dicuntur: qui in secundo numero ideo ponuntur; quia Deum super omnia, et proximos sicut seipsos student diligere.
PL 17, 954B彼らは、あらゆる心配よりも天のものを優先するので、天の色を持つと言われる。そして第二の数に置かれるのは、神を万物にまさって、隣人を自分自身のように愛そうと努めるからである。
Tertius chalcedonius. Chalcedonius rubeum habet colorem, sed tamen obscurum, nisi cavando attenuetur: ipsa vero concavitas pulcherrimum colorem et gratissimum ei confert.
PL 17, 954B「第三は玉髄」。玉髄は赤い色をしているが、くぼみを彫って薄くしないかぎり暗い。そのくぼみ自体が、この石にきわめて美しい、きわめて好ましい色を与える。
Significat autem et iste saeculares quosdam viros, qui quantae sanctitatis ante persecutionis tempus fuerint, homines latuit: sed a persecutoribus suis diversis tribulationibus attenuati, quantus splendor sanctitatis in eis latuerit, cunctis patuit: qui non inconvenienter in tertio loco ponuntur; eo quod in confessione sanctae Trinitatis perdurantes, ad martyrii palmam pervenire meruerint.
PL 17, 954Bこの石もまた、世にある一部の人々を表す。彼らは迫害の時の前、どれほどの聖性をもっていたかが人々には隠れていた。しかし迫害者たちによってさまざまな苦難で削られ、彼らのうちにどれほどの聖性の輝きが隠れていたかが、すべての人に明らかになった。彼らが第三の位置に置かれるのは、理由のないことではない。聖なる三位一体の告白に耐え抜いて、殉教のヤシにまで至るに値したからである。
Quartus smaragdus. Eximiae pulchritudinis atque viriditatis est, in tantum ut ea quae circa se sunt, sua viriditate inficiat.
PL 17, 954C「第四は緑玉」。これは並外れて美しく緑で、周囲にあるものを自らの緑で染めるほどである。
Significat autem praedicatores sanctos, qui et fide virides, et virtutibus praeclari, splendorem suae fidei praedicando circumquaque sparserunt: qui ideo in quarto loco ponuntur, eo quod doctrinam Evangelii, quae in quatuor libros dividitur, per multa loca disseminaverunt.
PL 17, 954Cこれは聖なる宣教者たちを表す。彼らは信仰において緑であり、徳において輝いていて、自分たちの信仰の輝きを宣べ伝えることによって四方に撒き散らした。彼らが第四の位置に置かれるのは、四つの書に分けられた福音の教えを、多くの場所に蒔き広げたからである。
(Vers. 20.) Quintus sardonix. Sardonix candidus est, in rubeum colorem parumper declinans: significat autem simplices quosque et innocentes viros, qui propter vitae puritatem per lapidem candidum designantur.
PL 17, 954C(第20節)「第五は赤縞めのう」。赤縞めのうは白く、わずかに赤い色へ傾いている。これは素朴で無垢なすべての人々を表す。生の清さのゆえに、白い石によって指されるのである。
Qui pro eo quod vigilando, jejunando, abstinendo, ac diversis modis corpora sua affligendo, martyria sibi imponunt, quasi colorem rubeum habere videntur: qui non inconvenienter in quinto loco ponuntur; per quinarium enim numerum saepe quinque sensus corporis designantur.
PL 17, 954D彼らは、徹夜し、断食し、禁欲し、さまざまな仕方で自らの体を苦しめて、自らに殉教を課すので、いわば赤い色をもっているように見える。彼らが第五の位置に置かれるのは、理由のないことではない。五の数によってはしばしば体の五つの感覚が指されるからである。
Beatus quoque Gregorius dicit, quia per quinque corporis sensus exteriorum scientia designatur: et quia isti exteriorum scientiam quam perceperunt, aliis impertire studuerunt, recte in aedificio civitatis sanctae quintum locum obtinent.
PL 17, 954D福なるグレゴリウスもまた、体の五つの感覚によって外のものについての知識が指される、と言う。この者たちは、受けた外のものの知識を他の人々に分け与えようと努めたので、聖なる都の建物において第五の位置を占めるのは正しい。
Sextus sardius. Sardius fulvi coloris est, qui pro eo quod in rubicundum colorem aliquantulum declinare videtur, parumper obscuratur.
PL 17, 955A「第六は紅玉髄」。紅玉髄は黄褐色で、わずかに赤みを帯びるように見えるので、いくらか暗くなっている。
Per fulvum itaque colorem, qui aureo colori appropinquat, tribulationes quas sancti ab hostibus pertulerunt, designantur: rubeus vero color martyrium designat.
PL 17, 955Aそれゆえ、金色に近い黄褐色によっては、聖徒たちが敵から耐え忍んだ苦難が指される。赤い色は殉教を指す。
Per sardium igitur sancti et perfecti viri designantur, qui post experientiam omnium virtutum, post diversas persecutiones, post immania tormenta quae ab inimicis pertulerunt, ad martyrii palmam pervenire meruerunt: qui non incongrue in senario numero, qui perfectus est, ponuntur; quia et virtutibus perfecti exstiterunt, et ipsam perfectionem martyrio ornaverunt.
PL 17, 955Aしたがって紅玉髄によっては、あらゆる徳を経験し、さまざまな迫害を経、敵から耐え忍んだ凄まじい責め苦を経たのちに、殉教のヤシにまで至るに値した、聖なる完全な者たちが指される。彼らが完全な数である六の数に置かれるのは、不当ではない。徳において完全であり、その完全さそのものを殉教で飾ったからである。
Septimus chrysolithus. Chrysolithus totus aureus est, et saepe per aurum sapientia designatur.
PL 17, 955B「第七は貴橄欖石」。貴橄欖石はすべて金色であり、金によってはしばしば知恵が指される。
Per chrysolithum ergo sapientes in Ecclesia viri designantur, qui propter fulgorem sapientiae aurei apud homines recte dici possunt: qui congruenter in septimo loco ponuntur; eo quod septem donis Spiritus sancti repleti, multos verbis et exemplis ab iniquitate averterint.
PL 17, 955Bそれゆえ貴橄欖石によっては、教会の知恵ある人々が指される。彼らは知恵の輝きのゆえに、人々のあいだで金のようだと言われるのは正しい。彼らが第七の位置に置かれるのはふさわしい。聖なる霊の七つの賜物で満たされて、言葉と模範によって多くの人を不法から遠ざけたからである。
Octavus beryllus. Beryllus eximiae claritatis est, caeruleum colorem habens admixtum; significat autem purae vitae homines, et a saeculi actibus per omnia alienos: qui ne claritatem vitae suae aliquo modo macularent, etiam a consortio caeterorum hominum sequestrari voluerunt: quorum claritas in caeruleum colorem vertebatur; quia coelo semper intenti, angelicam vitam inter homines duxisse comprobantur: qui non inconvenienter in octavo loco ponuntur; bis namque quaterni fiunt octo.
PL 17, 955B「第八は緑柱石」。緑柱石は並外れた明るさをもち、青い色が混じっている。これは清い生の人々、あらゆる点で世の営みから遠く離れた人々を表す。彼らは自らの生の明るさをいかなる仕方でも汚すまいとして、他の人々との交わりからも離れることを望んだ。彼らの明るさが青い色に変わったのは、つねに天を見つめ、人々のあいだで天使の生を送ったと認められるからである。彼らが第八の位置に置かれるのは、理由のないことではない。四が二つで八になるからである。
Quaternarium itaque numerum isti impleverunt; quia Evangelii praeceptum secuti sunt, quod dicit: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me (Matth. XIX, 21) .
PL 17, 955Cこの者たちが四の数を満たしたのは、福音の掟に従ったからである。それはこう言う。「行って、汝の持ち物をすべて売り、貧しい者に与えよ。そうすれば汝は天に宝を持つ。そして来て、私に従え」(マタイ19:21)。
Quaternarium numerum duplicaverunt; quia ad idem perfectionis culmen multos alios secum conscendere suaserunt.
PL 17, 955C彼らが四の数を倍にしたのは、ほかの多くの人々を、同じ完全さの頂へ、自分たちとともに昇るよう説き勧めたからである。
Nonus topazius. Topazius aerei aureique coloris esse dicitur, jubar suum circumquaque spargens.
PL 17, 955C「第九は黄玉」。黄玉は銅と金の色をしており、その光を四方に撒き散らすと言われる。
Saepe per aurum probati viri, qui igne tribulationis probantur, designantur: ipsaeque tribulationes diversae sunt; aliquando namque sancti viri diversis tentationibus quas a daemonibus patiuntur, probantur: aliquando per tribulationes, quae eis a malis hominibus ingeruntur; aliquando per afflictiones, quas ipsi sibi ingerunt: aliquando flagellis Dei etiam probantur; et per activae vitae exercitia.
PL 17, 955D金によってはしばしば、試された人々、すなわち苦難の火で試される人々が指される。その苦難にもさまざまある。あるときには聖なる人々は、悪霊たちから受けるさまざまな誘惑で試される。あるときには、悪い人々から加えられる苦難によって、あるときには、自分で自分に課す苦行によって、あるときにはまた神の鞭によっても試される。そして活動の生の修練によっても。
Videntur itaque mihi per lapidem topazium ii designari, qui prius per activae vitae opera probantur; et postea transeunt ad contemplativam.
PL 17, 956Aしたがって私には、黄玉の石によっては、まず活動の生の業によって試され、のちに観想の生へと移る人々が指されていると思える。
Ille enim competenti gradu ad contemplativam vitam conscendit, qui prius per activae vitae exercitia probatus fuerit; nam qui subito ad contemplativae vitae celsitudinem sine exercitiis activae vitae transit, facile labitur.
PL 17, 956A実に、観想の生へふさわしい段階を踏んで昇るのは、まず活動の生の修練によって試された者である。活動の生の修練なしに、突然、観想の生の高みへ移る者は、たやすく倒れる。
Quod autem hic lapis radios suos circumquaque spargere dicitur, significat illos viros, qui per eum designantur, et ad activae vitae opera praedicando multos pertraxisse, et ad contemplativae vitae celsitudinem multos etiam secum duxisse: qui non incongrue in nono loco ponuntur; ter enim terni fiunt novem.
PL 17, 956Aまたこの石が光線を四方に撒き散らすと言われることは、それによって指される人々が、宣べ伝えることで、多くの人を活動の生の業へと引き寄せ、また多くの人を自分とともに観想の生の高みへ導いたことを表す。彼らが第九の位置に置かれるのは、不当ではない。三が三つで九になるからである。
Sancti ergo viri qui propter amorem sanctae Trinitatis in activae vitae bonis operibus prius affligentes semetipsos, suis exhortationibus quoscumque potuerunt, ad suam imitationem pertraxerunt; et iterum ad contemplandam ejusdem sanctae Trinitatis divinitatem conscendentes, multos secum perduxerunt, non inconvenienter in nono loco ponuntur; eo quod talentum quod a Domino perceperunt, non solum duplicaverunt, sed et triplicaverunt.
PL 17, 956Aそれゆえ聖なる人々は、聖なる三位一体への愛のゆえに、まず活動の生の善い業において自らを苦しめ、自らの勧めによって、できるかぎりの人々を自分に倣わせるよう引き寄せた。そして再び、同じ聖なる三位一体の神性を観想するために昇り、多くの人を自分とともに導いた。彼らが第九の位置に置かれるのは、理由のないことではない。主から受けたタラントを、倍にしただけでなく、三倍にもしたからである。
Decimus chrysoprasus. Chrysoprasus lapis viridis aureique coloris esse perhibetur: qui pro eo quod in decimo loco ponitur, possumus per eum quosdam doctores Ecclesiae intelligere, qui et verbis in corporibus positi multos docuerunt, et multo plures suis scriptis erudierunt et erudiunt quotidie, ut fuerunt Hieronymus, Augustinus, Gregorius et multi alii; qui etiam et lumina Ecclesiae recte dici possunt: qui per viridem et aureum colorem designantur; eo quod viriditate fidei fuerint firmi, et sapientia, ut aurum fulgidi.
PL 17, 956B「第十は緑玉髄」。緑玉髄は緑と金の色の石であると伝えられる。これが第十の位置に置かれているので、これによって教会の一部の教師たちを解することができる。彼らは体の中にある身で言葉によって多くの人を教え、それよりはるかに多くの人を自分の著作で教えたし、今も日々教えている。ヒエロニュムス、アウグスティヌス、グレゴリウスやほかの多くの人々がそうであった。彼らは教会の光と呼ばれるのが正しい。彼らは緑と金の色によって指される。信仰の緑において堅く、知恵において金のように輝いていたからである。
Per denarium vero numerum vetus Testamentum, propter decem videlicet praecepta Legis, possumus intelligere.
PL 17, 956C十の数によっては、律法の十の掟のゆえに、旧約を解することができる。
Et quia vetus Testamentum sine doctrina novi Testamenti nullus intelligere potest, eo quod spiritalis intelligentia in veteri Testamento nihil sit aliud, quam novum Testamentum; non inconvenienter in decimo loco ponuntur, eo quod scientiam veteris Testamenti ac novi plenissimam habuerint.
PL 17, 956Cそして旧約は、新約の教えなしには誰も解することができない。旧約における霊的な理解は、新約にほかならないからである。それゆえ彼らが第十の位置に置かれるのは、不当ではない。旧約と新約の知識を十全にもっていたからである。
Possumus et denarium numerum aliter intelligere; denarius quippe numerus dividit et ordinat, et perficit omnes numeros: ita et isti diviserunt quodammodo Scripturas, cum eas exponendo per sententias et libros partiti sunt: ordinaverunt eas, cum earum obscuritates aperuerunt; et quae inordinata videbantur, quam rectum ordinem habuerint, manifestaverunt: perfecerunt autem, cum ea quae deesse videbantur, suppleverunt.
PL 17, 956Cまた十の数を別の仕方で解することもできる。十の数はすべての数を分け、整え、完成させる。それと同じく、この者たちもいわば聖書を分けた。聖書を解き明かして、命題と書に区分したときである。彼らは聖書を整えた。その不明瞭さを開き、秩序がないと見えたものが、いかに正しい秩序をもっているかを明らかにしたときである。彼らは聖書を完成させた。欠けていると見えたものを補ったときである。
Undecimus hyacinthus. Hyacinthus cujus species hyacinthino colori nomen imposuit, pretiosissimus est, coeli sereni colorem habens, sicut sapphirus: sed ille maculas habet, istius pulchritudo nullis maculis deturpatur.
PL 17, 956D「第十一はヒヤシンス石」。ヒヤシンス石は、その種類がヒヤシンス色に名を与えたもので、きわめて貴く、サファイアのように晴れた空の色をもっている。ただしサファイアには染みがあるが、この石の美しさはいかなる染みにも損なわれない。
Significat autem sanctos viros ab omnibus sordibus peccatorum alienos, terram corporibus, coelum mentibus semper inhabitantes; de qualibus fuit Apostolus, qui dicebat: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20) .
PL 17, 957Aこれは、あらゆる罪の汚れから遠く離れ、体では地に、精神ではつねに天に住む聖なる人々を表す。使徒はこのような人々の一人であって、こう言っていた。「しかし我々の生き方は天にある」(フィリピ3:20)。
Qui non inconvenienter in undecimo loco ponuntur; per decem namque scientia divinarum Scripturarum, sicut superius diximus, jam designatur: unus vero qui decem sequitur, ut undecim fiant, ad unius Dei contemplationem pertinet.
PL 17, 957A彼らが第十一の位置に置かれるのは、理由のないことではない。十によっては、上で述べたように、すでに神の書の知識が指されている。十に続いて十一にする一は、唯一の神の観想にかかわる。
Isti ergo sancti decimum numerum compleverunt; quia scientia divinarum Scripturarum repleti, multos suis praedicationibus ad vitam aeternam perduxerunt: unum numerum compleverunt; quia in contemplatione Dei omnipotentis assidui fuerunt: nec instantia praedicationis a contemplatione, nec assidua contemplatio a praedicatione eos retraxit; similitudinem gestantes angelorum, qui et angelicum officium semper implent, et a contemplatione Dei omnipotentis numquam alieni existunt.
PL 17, 957Aそれゆえこの聖なる者たちは十の数を満たした。神の書の知識に満たされて、自分たちの宣教によって多くの人を永遠の生命へ導いたからである。彼らは一の数を満たした。全能の神の観想に絶えず留まったからである。宣教の切迫が彼らを観想から引き離すことはなく、絶え間ない観想が宣教から引き離すこともなかった。彼らは天使に似た姿を担っていた。天使は、天使の務めをつねに果たしながら、全能の神の観想から決して離れないからである。
De talibus videtur mihi propheta dixisse: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus; quia angelus Domini exercituum est (Malac. II, 7) .
PL 17, 957B私には、預言者はこのような人々について言ったと思える。「祭司の唇は知識を守り、人々は彼の口から律法を求める。彼は万軍の主の使い〔angelus。天使と同じ語〕だからである」(マラキ2:7)。
De talibus fuit Joannes Baptista, de quo Dominus dicebat: Hic est de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te (Luc. VII, 27) .
PL 17, 957B洗礼者ヨハネはこのような人々の一人であった。主は彼について言っていた。「彼こそ、こう記されている人である。『見よ、私は私の使いを汝の顔の前に遣わす。彼は汝の前で汝の道を備える』」(ルカ7:27)。
Duodecimus amethystus. Saepe per duodenarium numerum apostoli designantur: amethystus vero purpureus est; et scimus quia purpura ornamentum est regale.
PL 17, 957B「第十二は紫水晶」。十二の数によってはしばしば使徒たちが指される。紫水晶は紫色であり、紫が王の飾りであることを我々は知っている。
Per amethystum igitur apostoli, eorumque similes designantur, qui ornamentum fuerunt Dei; quia eum per universum mundum praedicaverunt.
PL 17, 957Cそれゆえ紫水晶によっては、使徒たち、およびそれに似た人々が指される。彼らは神の飾りであった。神を全世界に宣べ伝えたからである。
Ornamentum Dei fuit Petrus, de quo scriptum est quod clarificaverit Deum morte sua (Joan. XXI, 19) : similiter et caeteri apostoli ornamentum Dei fuerunt; quia eum praedicando, miracula faciendo, pro nomine ejus moriendo, clarificaverunt.
PL 17, 957C神の飾りであったのはペトロである。彼について、自らの死によって神に栄光を帰したと記されている(ヨハネ21:19)。ほかの使徒たちも同じく神の飾りであった。神を宣べ伝え、奇跡を行い、神の名のために死ぬことによって、神に栄光を帰したからである。
(Vers. 21.) Et duodecim portae duodecim margaritae per singulas: et singulae portae erant ex singulis margaritis. Hoc secundum litteram stare non potest. Si singulae portae erant ex singulis margaritis, quomodo per unamquamque duodecim margaritae fuisse dicuntur.
PL 17, 957C(第21節)「十二の門は、一つひとつにつき十二の真珠。一つひとつの門は、一つひとつの真珠でできていた」。これは文字どおりには成り立たない。一つひとつの門が一つひとつの真珠でできていたのなら、どうして一つひとつの門に十二の真珠があったと言われるのか。
Sed spiritaliter intelligendum est, duodecim namque margaritae sunt, ex quibus singulae portae esse dicuntur, id est, centum quadraginta quatuor, per quas apostolorum successores doctores Ecclesiae designantur, qui fidem doctrinamque apostolorum sunt secuti, et actus imitati: qui propter vitae munditiam et sanctitatem praecipuam per candorem margaritarum significantur.
PL 17, 957Cしかし霊的に解さねばならない。一つひとつの門ができていると言われる真珠は十二ずつあり、すなわち〔合わせて〕百四十四である。それによっては、使徒たちの後継者である教会の教師たちが指される。彼らは使徒たちの信仰と教えに従い、その行いに倣った人々である。生の清さと際立った聖性のゆえに、真珠の白さによって表される。
Et plateae civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. Superius per aurum mundum et vitrum mundum perfectos viros et sanctos angelos diximus significatos: sed hic per plateam civitatis mentes fidelium: per aurum vero mundum, et vitrum perlucidum munditia mentium hominum designatur, atque angelorum; quia sicut ad mentes angelorum nulla umquam vana cogitatio accedere potuit, quae eos macularet; ita et sanctis post resurrectionem nulla umquam inutilis cogitatio adveniet, quae eorum mentes commaculet.
PL 17, 957D「そして都の広場は清い金で、透き通ったガラスのようであった」。上で、清い金と清いガラスによって、完全な人々と聖なる天使たちが表されると述べた。しかしここでは、都の広場によって信徒たちの精神が、清い金と透き通ったガラスによって人々と天使たちの精神の清さが指される。天使たちの精神には、彼らを汚すような空しい思いが近づいたことが一度もなかったように、聖徒たちにも復活ののち、その精神を汚すような無益な思いが訪れることは決してないからである。
(Vers. 22.) Et templum non vidi in ea; Dominus enim omnipotens templum illius est, et Agnus. Per templum, in quo hostiae et sacrificia offerebantur, praesens Ecclesia designatur, in qua non carnalia, sed spiritalia sacrificia quotidie Deo offeruntur.
PL 17, 958A(第22節)「私は都の中に神殿を見なかった。全能の主がその神殿であり、子羊もそうだからである」。いけにえの獣といけにえが献げられていた神殿によっては、現在の教会が指される。そこでは肉的ないけにえではなく、霊的ないけにえが日々神に献げられている。
Nam sicut illic secundum qualitatem peccatorum exercebatur ritus sacrificiorum; ita et in Ecclesia secundum modum culparum debent esse sacrificia poenitentiae, sacrificia orationum, fletuum, cordis compunctionum.
PL 17, 958Aそこでは罪の質に応じていけにえの儀礼が行われたように、教会でも咎の程度に応じて、悔い改めのいけにえ、祈りのいけにえ、涙のいけにえ、心の痛悔〔compunctio〕のいけにえがあるべきである。
De talibus sacrificiis Propheta loquitur dicens: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19) ; et iterum: Tunc acceptabis sacrificium justitiae (Ibid. 21) .
PL 17, 958Bこのようないけにえについて預言者は語って言う。「神へのいけにえは、打ち砕かれた霊である」(詩篇50:19)。またこうも言う。「そのとき汝は正義のいけにえを受け入れる」(詩篇50:21)。
Si est sacrificium justitiae, est et patientiae, est et abstinentiae, est et humilitatis caeterarumque virtutum. Haec sunt sacrificia, quae odorem suavissimum praebent Domino, non carnes pecudum, quae in altari cremabantur.
PL 17, 958B正義のいけにえがあるなら、忍耐のいけにえ、禁欲のいけにえ、謙遜とそのほかの徳のいけにえもある。これらこそが主に甘美な香りをささげるいけにえであり、祭壇で焼かれた家畜の肉ではない。
Joannes ergo templum in sancta civitate se non vidisse dixit; quia haec omnia quae diximus, in illa beatitudine necessaria non erunt: Absterget enim Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quae prima abierunt (Sup. V. 4) .
PL 17, 958Bそれゆえヨハネは、聖なる都の中に神殿を見なかったと言った。我々が述べたこれらすべては、あの至福の中では必要でなくなるからである。「神は聖徒たちの目からあらゆる涙をぬぐい、死はもはやなく、悲しみも叫びも痛みももはやない。先のものは過ぎ去ったからである」(上、第4節)。
Dominus vero templum illius erit et Agnus; quia in illo erunt sancti, et in illo habitabunt, sicut ipse dixit discipulis suis: Sicut ego in Patre, et vos in me, et ego in vobis (Joan. XI, 20) .
PL 17, 958B主と子羊が都の神殿となる。聖徒たちは彼の内にいて、彼の内に住むからである。主自身が弟子たちに言ったとおりである。「私が父の内に、汝らが私の内に、私が汝らの内にいるように」(ヨハネ11:20)〔引かれた句はヨハネ14:20〕。
(Vers. 23.) Et civitas non eget sole, neque luna, ut luceant in ea; nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus. Per solem novum Testamentum, per lunam vetus designatur.
PL 17, 958C(第23節)「都は、その中で輝くために太陽も月も必要としない。神の栄光が都を照らし、その灯火は子羊だからである」。太陽によっては新約が、月によっては旧約が指される。
Absque istis duobus luminaribus Ecclesia per viam rectitudinis in tenebris hujus saeculi sine crebris offensionibus incedere non potest: in illa autem beatitudine, ubi nullae tenebrae erunt, nulla offensio, nihil incorrectum quod corrigi possit, lux novi ac veteris Testamenti necessaria non erit; illius enim lumine sancti sine fine perfruentur, qui auctor est lucis, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9) .
PL 17, 958Cこの二つの光体なしには、教会はこの世の闇の中を、正しさの道に沿って、頻繁なつまずきなしに進むことができない。しかしあの至福の中には闇も、つまずきも、正される余地のある誤りも何一つないので、新約と旧約の光は必要でなくなる。聖徒たちは、光の作り手であり、「この世に来るすべての人を照らす」(ヨハネ1:9)者の光を、終わりなく享受するからである。
(Vers. 24.) Et ambulabunt gentes per lumen ejus, et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam. Per gentes omnes electi designantur. Sed quomodo ambulabunt?
PL 17, 958D(第24節)「諸国民はその光を通って歩み、地の王たちは自らの栄光と栄誉をその中へ携えて来る」。諸国民によってはすべての選ばれた者たちが指される。しかし、どのように歩むのか。
Ambulabunt mente, non corpore: non mutando locum, sed considerando omnipotentiam, divinitatem atque majestatem.
PL 17, 958D彼らは体ではなく精神で歩む。場所を移すのではなく、全能と神性と威光を思い巡らすことによってである。
Per lumen Ecclesiae ambulabunt; quia ut hoc iter perficere possint, illo lumine illuminabuntur, quod cunctae Ecclesiae omnipotens Deus daturus est: per reges autem terrae apostoli et caeteri praedicatores designantur: gloriam vero et honorem praedicatorum eos vocat, qui per eos crediderunt, sicut apostolus Paulus dicit discipulis suis; nam gloria nostra vos estis in Domino (II Cor. II, 14) .
PL 17, 958D彼らは教会の光を通って歩む。この道を成し遂げることができるように、全能の神が教会全体に与えようとしているあの光で照らされるからである。地の王たちによっては、使徒たちとほかの宣教者たちが指される。彼は、宣教者たちの栄光と栄誉と呼んで、彼らを通して信じた者たちを指す。使徒パウロが弟子たちに言うとおりである。「実に、主にあって、汝らこそ我々の栄光である」(二コリント2:14)〔引かれた句は二コリント1:14(一テサロニケ2:20 にも近い)〕。
Afferent ergo gloriam suam et honorem in illam; cum eos qui per eos crediderunt, Domino repraesentabunt.
PL 17, 959A彼らが自らの栄光と栄誉をその中へ携えて来るとは、自分たちを通して信じた者たちを主の前に差し出すことである。
(Vers. 25.) Et portae ejus non claudentur per diem; nox enim non erit illic. Superius per duodecim portas, quae ex duodecim margaritis fuisse dicuntur, apostolos fuisse diximus designatos: sed hic ubi sine numero ponuntur, aliam significationem habent; significant namque corda fidelium, fideles namque in hac vita positi noctem patiuntur, id est, daemones et impios homines.
PL 17, 959A(第25節)「その門は昼のあいだ閉ざされない。そこには夜がないからである」。上では、十二の真珠でできていると言われる十二の門によって、使徒たちが指されると述べた。しかしここでは数なしに置かれているので、別の意味をもつ。信徒たちの心を表すのである。この生に置かれた信徒たちは夜を耐え忍ぶ。すなわち、悪霊たちと不敬虔な人々を耐え忍ぶ。
Portas autem in nocte claudunt, cum contra omnia tentamenta daemonum aditus mentium suarum obstruunt, eaque a se repellunt.
PL 17, 959A彼らが夜に門を閉ざすのは、悪霊たちのあらゆる誘惑に対して自らの精神への入り口をふさぎ、それらを自分から追い払うときである。
Claudunt etiam portas in nocte, cum contra malitiam pravorum hominum corda sua muniunt; ut non audiant linguam detrahentem, non reddant malum pro malo, vel maledictum pro maledicto, ut secundum prophetam: Excutiant manus suas ab omni munere, et obturent aures suas, ne audiant sanguinem; et claudant oculos suos, ne videant malum (Eccl. XXXIII, 16) .
PL 17, 959Bまた夜に門を閉ざすのは、邪な人々の悪意に対して自らの心を固め、中傷する舌を聞かず、悪に悪を、呪いに呪いを返さないときである。預言者に従って、「彼らはその手からあらゆる贈り物を振り払い、耳をふさいで血を聞かず、目を閉じて悪を見ないように」(集会の書33:16)〔引かれた句はイザヤ33:15〕。
Porro in illa beatitudine, ubi nullus daemon, nullus reprobus esse poterit, qui mala suadeat, qui per noctem designantur, portarum, id est, mensium observatio necessaria non erit; nam et secundum litteram erit ibi dies perpetuus, nulla nocte succedente.
PL 17, 959Bさらにあの至福の中には、悪を勧める悪霊も捨てられた者もありえず、彼らは夜によって指される。それゆえ門、すなわち精神〔底本は mensium。mentium と読む〕を守ることは必要でなくなる。文字どおりにも、そこには夜が続くことなく、絶えざる昼があるであろう。
(Vers. 26.) . Et afferent gloriam gentium, et honorem in illam. Superius reges terrae, id est, praedicatores sanctos, gloriam suam in civitatem sanctam detulisse dicit: per quam gloriam gentes, quae per eos crediderunt, diximus fuisse designatas.
PL 17, 959B(第26節)「そして諸国民の栄光と栄誉を、その中へ携えて来る」。上では、地の王たち、すなわち聖なる宣教者たちが、自らの栄光を聖なる都へ携えて来ると言っていた。その栄光によって、彼らを通して信じた諸国民が指されていると我々は述べた。
Si ergo gloria praedicatorum gentes sunt, gloria gentium quae est? Nisi forte secundum Salomonem hoc dictum intelligamus, qui dicit: Gloria senum filii filiorum: et gloria filiorum patres eorum (Prov. XVII, 6) .
PL 17, 959Cそれでは、宣教者たちの栄光が諸国民であるなら、諸国民の栄光とは何か。もしかすると、ソロモンに従ってこれが言われたと解するべきか。彼は言う。「老人たちの栄光は子らの子らであり、子らの栄光は彼らの父たちである」(箴言17:6)。
Gloria namque senum, id est, apostolorum, filii sunt filiorum, id est, gentes quae per ipsos, et per filios, id est, discipulos eorum crediderunt: gloria vero filiorum erunt patres eorum; quia gaudebunt gentes, eo quod tanti meriti tantaeque excellentiae patres habeant, cum eorum gloriae participes esse meruerint.
PL 17, 959C老人たち、すなわち使徒たちの栄光とは、子らの子ら、すなわち彼ら自身によって、またその子ら、すなわち弟子たちによって信じた諸国民である。子らの栄光は彼らの父たちとなる。諸国民は、これほどの功績とこれほどの卓越を備えた父たちをもつことを喜ぶ。その栄光にあずかるに値したからである。
Quod autem dicit afferent, possumus ad angelos referre; qui in die judicii sanctos Dei ad percipienda praemia repromissa deducent, sicut Dominus dicit in Evangelio: Mittet Filius hominis angelos suos, et congregabunt electos ejus a quatuor ventis coeli, et a summitate coelorum (Matth. XXIV, 31) .
PL 17, 959C「携えて来る」と言われていることは、天使たちのことと解することができる。彼らは裁きの日に、神の聖徒たちを、約束された報いを受けるために導くからである。主が福音書で言うとおりである。「人の子は自分の天使たちを遣わし、天使たちは、天の四方から、諸天の果てから、彼の選ばれた者たちを集める」(マタイ24:31)。
(Vers. 27.) Nec intrabit in eam aliquid coinquinatum, et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro Vitae Agni.
PL 17, 959D(第27節)「汚れた何ものも、忌むべきことと偽りを行う者も、そこには入らない。ただ、子羊の命の書に記されている者たちだけが入る」。
Inquinatos vocat eos, qui se diversis sceleribus inquinaverunt: abominationem autem faciunt, qui malum operantur; nihil enim abominatur Deus, nisi malitiam, sicut in libro Sapientiae scriptum est: Misereris omnium, Domine, et nihil eorum odisti, quae fecisti (Sap. XI, 25) .
PL 17, 959D彼は、さまざまな悪行によって自らを汚した者たちを、汚れた者と呼ぶ。忌むべきことを行うとは、悪を行うことである。神が忌み嫌うのは悪意だけだからである。知恵の書にこう記されているとおりである。「主よ、汝はすべての者を憐れみ、汝が造ったもののどれをも憎まなかった」(知恵の書11:25)。
Quaeri autem potest cur mendacium fieri dicatur. Quod autem facimus, jam non est mendacium, quia quod factum est, non potest non esse factum, ut sit mendacium. Sed factum pro locutione posuit; peccatum quippe mendacii loquendo facimus, non operando.
PL 17, 960Aでは、なぜ偽りが「行われる」と言われるのか、と問うことができる。我々が行うものは、もはや偽りではない。行われたことは、偽りであるために行われなかったことになることはできないからである〔この文の論の運びは定かでない。行われた事実は行われなかったことになりえず、ゆえに偽りではありえない、の意と取った〕。しかし彼は、「行い」を「語ること」の意味で置いた。実に、偽りの罪は、語ることによって我々は行うのであって、働くことによってではない。
Possumus etiam per mendacium omne peccatum intelligere; scimus enim quia Deus veritas est, peccatum vero deceptio est animarum. Quidquid ergo contrarium est veritati, atque ad deceptionem animarum pertinet, quamvis videatur verum, mendacium recte dici potest.
PL 17, 960Aまた偽りによって、あらゆる罪を解することもできる。神が真理であり、罪は魂を欺くことであると、我々は知っているからである。したがって、真理に反し、魂を欺くことにかかわるものは何であれ、たとえ真実に見えても、偽りと呼ぶのは正しい。
In illa itaque sancta civitate non intrabit aliquid coinquinatum, et faciens abominationem et mendacium; quia in die judicii exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis ardentis (Matth. XIII, 49) .
PL 17, 960Aそれゆえあの聖なる都には、汚れた何ものも、忌むべきことと偽りを行う者も入らない。裁きの日に天使たちが出て行き、正しい者たちの中から悪い者たちを分け、燃える火の炉に投げ込むからである(マタイ13:49)。
Nam et illis qui oleum charitatis in vasis suis non habuerint, claudetur janua regni coelestis; diceturque illis a Domino: Amen dico vobis, nescio vos (Matth. XXV, 12) .
PL 17, 960Bまた、器に愛の油を持たなかった者たちには、天の国の戸が閉ざされ、主から彼らにこう言われる。「アーメン、汝らに言う。私は汝らを知らない」(マタイ25:12)。
Visio VII, Caput XXII
第7の幻 第XXII章PL 17, 960B(Vers. 1.) Et ostendit mihi fluvium aquae vitae, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni, in medio plateae ejus.
PL 17, 960B(第1節)「そして彼は、命の水の川を私に見せた。水晶のように輝き、神と子羊の座から流れ出て、その広場の真ん中にあった」。
Ezechieli in ultima visione torrens demonstratus est, qui de templo exibat, et decurrebat in mare, de quo ita loquitur: Et duxit me, inquit, angelus mille cubitos, et transduxit me per aquam usque ad talos.
PL 17, 960Bエゼキエルには、最後の幻において、神殿から出て海に流れ下る急流が示された。それについて彼はこう語る。「そして天使は」と彼は言う。「私を千キュビト導き、水の中を踝まで渡らせた」。
Et duxit me mille cubitos, et transduxit me per aquam usque ad genua. Et duxit me mille cubitos, et transduxit me per aquam usque ad renes.
PL 17, 960B「また千キュビト導き、水の中を膝まで渡らせた。また千キュビト導き、水の中を腰まで渡らせた」。
Et duxit me mille cubitos, torrentemque non potui transvadere; quia intumuerant aquae torrentis, qui transvadari non potest (Ezech. XLVII, 3 et seq.) .
PL 17, 960C「また千キュビト導いたが、私はその急流を渡りきることができなかった。急流の水が増して、渡ることのできない急流になっていたからである」(エゼキエル47:3以下)。
Per torrentem Scripturam divinam intelligere debemus, quae de templo, id est, de Ecclesia egreditur, ab ore scilicet praedicatorum: angelus vero Dominum significat: propheta autem typum tenet eorum qui divinas Scripturas ad hoc discere volunt, ut ipsi in eis proficiant, et alios per earum scientiam instruant: millenarius vero numerus perfectionem alicujus rei saepe demonstrat.
PL 17, 960C急流によって、我々は神の書を解さねばならない。それは神殿、すなわち教会から、宣教者たちの口を通して流れ出る。天使は主を表す。預言者は、神の書を学ぼうとする者たち、つまり自らそこで進歩し、その知識によって他の者たちを教えようとする者たちの予型を担う。千の数は、しばしば何かの完全さを示す。
Et prima transductio ad historiae intelligentiam, secunda ad moralem, tertia pertinet ad spiritalem.
PL 17, 960C最初に渡らせることは歴史の理解に、第二は道徳の理解に、第三は霊的な理解に関わる。
Angelus igitur prophetam mille cubitos ducit, cum Dominus alicui fideli suo desiderium largitur intelligendi Scripturas: transducit eum usque ad talos, cum ei historiae intellectum tribuit; quisquis enim moralem et spiritalem intelligentiam in divinis Scripturis investigare desiderat, necesse est ut historiae intelligentiam prius possideat: secundo angelus prophetam mille cubitos ducit, cum Dominus fidelem suum ad moralem intelligentiam percipiendam accendit: per aquam usque ad genua eum transducit, cum moralis scientiae sensus ei manifestat.
PL 17, 960Cそれゆえ、天使が預言者を千キュビト導くとは、主が自らの信者の誰かに、書を理解したいという望みを与えることである。踝まで渡らせるとは、その者に歴史の理解を授けることである。神の書のうちに道徳的・霊的な理解を探し求めようと望む者は、誰であれ、まず歴史の理解を身につけていなければならないからである。第二に、天使が預言者を千キュビト導くとは、主が自らの信者を、道徳的な理解を得るよう燃え立たせることである。水の中を膝まで渡らせるとは、道徳的な知識の意味をその者に明らかにすることである。
Tertio angelus prophetam mille cubitos ducit, cum Dominus post moralem intelligentiam fidelem suum ad spiritualis intelligentiae sensus enucleandos per desiderium evehit. Per aquam usque ad renes eum transducit, cum spiritualis scientiae sensus ei aperit.
PL 17, 960D第三に、天使が預言者を千キュビト導くとは、主が道徳的な理解ののち、自らの信者を、霊的な理解の意味を解き明かすよう、望みによって高く引き上げることである。水の中を腰まで渡らせるとは、霊的な知識の意味をその者に開くことである。
Quarto prophetam angelus mille cubitos ducit, cum post intelligentiam Scripturarum fidelem suum Dominus ad contemplanda divina et coelestia sacramenta elevat.
PL 17, 961A第四に、天使が預言者を千キュビト導くとは、書の理解ののち、主が自らの信者を、神的で天的な秘義を観想するよう引き上げることである。
Torrentemque non potuit transvadare; quia profunditatem divinorum coelestiumque mysteriorum nullus, sicut est, perscrutari potest: Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus, sicut dicit Apostolus: Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. III, 9) ; et iterum: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (Ibid., 10) .
PL 17, 961A彼が急流を渡りきることができなかったのは、神的で天的な奥義の深さを、あるがままに究めることは誰にもできないからである。使徒が言うとおりである。「我々は部分的に知り、部分的に預言する。完全なものが来るとき、部分的なものは廃れる」(一コリント3:9)〔引かれた句は一コリント13:9–10〕。また、「我々は今は鏡を通して謎のうちに見ているが、そのときには顔と顔を合わせて見る」(一コリント3:10)〔引かれた句は一コリント13:12〕。
Hunc torrentem idem Paulus transmeare se non posse considerans dicebat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus!
PL 17, 961Bパウロ自身もこの急流を渡ることができないと考えて、こう言っていた。「ああ、神の知恵と知識の富の深さよ。その裁きは何と把握しがたく、その道は何と探りがたいことか」。
Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit, aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum, amen (Rom. XI, 33 et seq.) .
PL 17, 961B「誰が主の思いを知ったのか。誰が主の助言者であったのか。誰が先に主に与えて、その報いを受けるのか。すべてのものは、主から出て、主によって、主のうちにあるからである。主に栄光が世々にあるように、アーメン」(ローマ11:33以下)。
Et propheta Esaias: Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te (Isai. LXIV, 4) .
PL 17, 961Bまた預言者イザヤは言う。「神よ、汝を待ち望む者たちのために汝が備えたものを、汝のほかに、目は見たことがない」(イザヤ64:4)。
Ecce angelus prophetam usque ad locum praefinitum duxit, et non eum transduxit; quia omnipotens Deus suos sanctos usque ad contemplanda secreta et arcana mysteria suae divinitatis perducit: sed nequaquam eos transducit; quia fragilitas humana perfecte non potest comprehendere illa inscrutabilia et divina mysteria.
PL 17, 961B見よ、天使は預言者を定められた場所まで導いたが、彼を渡らせはしなかった。全能の神は、自らの聖徒たちを、その神性の隠された秘めた奥義を観想するところまでは導くが、決して彼らを渡らせはしないからである。人間の弱さは、あの究めがたい神的な奥義を完全には理解することができないからである。
Et sicut qui regios cibos odoratus est, et eorum dulcedinem praegustavit; amplius eos desiderat, quam ille qui nec eos vidit, nec odoratus est, nec qualis esset eorum dulcedo gustando sensit: ita et sancti, qui per contemplationis gratiam dulcedinem patriae coelestis saepe degustant, multo amplius in ejus amore quotidie exardescunt, quam illi qui propter dulcedinem saeculi dulcedinem non sentiunt vitae aeternae.
PL 17, 961C王の食物の香りをかぎ、その甘美さを前もって味わった者は、それを見ることも、香りをかぐことも、味わうことでその甘美さがどのようなものかを感じることもなかった者よりも、いっそうそれを望む。同じく、観想の恩寵によって天の故郷の甘美さをしばしば味わう聖徒たちは、世の甘美さのゆえに永遠の生命の甘美さを感じない者たちよりも、はるかに強く、日々、その愛に燃え上がる。
Dicit idem propheta in sequentibus vidisse se ligna in utraque ripa torrentis, quorum fructus erant in cibum, et folia ad medicinam.
PL 17, 961C同じ預言者は、続く箇所で、急流の両岸に木々を見たと言う。その実は食物に、その葉は薬になる。
Duae ripae duo Testamenta significant: inter has duas ripas magnus torrens Scripturarum, qui a sanctis Patribus editus est, decurrit: per ligna vero doctores Ecclesiae designantur, qui in utrisque ripis, id est, in doctrina veteris ac novi Testamenti plantati esse dicuntur; unde aquas verae scientiae trahentes, et fructus gignunt, et folia: per fructus namque opera bona, per folia autem verba praedicationis designantur.
PL 17, 961C二つの岸は二つの契約を表す。この二つの岸の間を、聖なる教父たちによって世に出された、書物の大いなる急流が流れ下る。木々によっては、教会の教師たちが指される。彼らは両方の岸、すなわち旧約と新約の教えのうちに植えられていると言われる。そこから真の知識の水を汲み上げ、実を結び、葉を茂らせる。実によっては善い業が、葉によっては宣教の言葉が指されるからである。
Fructus in cibum, et folia ad medicinam proficiunt; quia unusquisque doctor languenti animae medicinam verborum salutiferam tunc ministrat, cum eam prius exemplis bonorum operum paverit.
PL 17, 961D実は食物に、葉は薬になる。教師は誰でも、病む魂に救いをもたらす言葉の薬を、まず善い業の模範でその魂を養ったのちに、施すのである。
Ecce Ezechiel torrentem de templo exiisse se vidisse dixit: Joannes autem non torrentem, sed fluvium a sede Dei et Agni procedentem sibi ostensum fuisse dicit (Ezech. XLVII, 5) .
PL 17, 961D見よ、エゼキエルは、神殿から急流が流れ出るのを見たと言った。ヨハネは、自分に示されたのは急流ではなく、神と子羊の座から流れ出る川だと言う(エゼキエル47:5)。
Torrens ex nimio ardore solis solet siccari, fluvius vero nullo ardore exsiccatur: non inconvenienter ergo per torrentem divina Scriptura exprimitur, quae veniente sole, id est, Domino ad judicium, siccabitur; quia post resurrectionem divina Scriptura necessaria non erit.
PL 17, 962A急流は、太陽の強すぎる熱によって涸れるのが常である。しかし川はどんな熱によっても涸れない。したがって、神の書が急流によって表されるのはふさわしくないことではない。太陽が来るとき、すなわち主が裁きに来るとき、それは涸れるだろう。復活ののちには、神の書は必要でなくなるからである。
Porro per fluvium, qui nullo ardore solis exsiccatur, gloria sanctorum perpetua intelligitur: qui a sede Dei et Agni procedere dicitur; quia ab illo fluvius gloriae sanctorum procedet, a quo, illis in carne positis, processit rivus omnium bonorum.
PL 17, 962Aこれに対して、太陽のどんな熱によっても涸れない川によっては、聖徒たちの永続する栄光が解される。この川は神と子羊の座から流れ出ると言われる。聖徒たちが肉のうちにあったときにあらゆる善の小川が流れ出たその者から、聖徒たちの栄光の川が流れ出るからである。
Qui fluvius splendidus tamquam crystallus esse dicitur: verum quia hujus lapidis in hoc libro saepe fit mentio, placuit ut de natura et significatione ejus pauca dicamus.
PL 17, 962Aこの川は「水晶のように輝く」と言われる。この書ではこの石がしばしば言及されるので、その本性と意味について少し述べることにしよう。
Hic lapis clarior est omnibus lapidibus: nascitur autem in frigidissimis locis, a quibus frigus numquam recedit.
PL 17, 962Bこの石は、すべての石よりも澄んでいる。それは、冷たさが決して去らない、きわめて冷たい場所で生まれる。
Quia ex inferiori parte saxo aliquantulum molliori inhaeret, radicem in eo parumper defigens, sursumque crescens erigitur, sex angulos habens, in summitate vero acuitur; eumdem tamen ordinem sex angulorum usque ad summitatem servans.
PL 17, 962Bそれは〔底本は Quia。Qui と読む〕、下の部分では、やや柔らかい岩に付着し、そこにわずかに根を下ろして、上に向かって伸びて立ち、六つの角をもち、頂では尖る。それでも頂に至るまで、六つの角の同じ並びを保つ。
Significat autem unumquemque perfectum virum: lapis vero, cui inhaeret, Christum designat: claritas crystalli puritatem mentium sanctorum: sex anguli perfectionem demonstrant operum bonorum.
PL 17, 962Bそれは、完全な人のひとりひとりを表す。それが付着する石はキリストを指す。水晶の明るさは聖徒たちの精神の清さを、六つの角は善い業の完全さを示す。
Ordinem sex angulorum usque ad summitatem ducit; quia sancti hoc student, ut perfectionem bonorum operum usque ad finem vitae perducant: in superioribus vero summitate acuitur; quia omnis intentio sanctorum ad illum tendit, qui unus est, et in quo etiam ipsi unum fiunt.
PL 17, 962Bそれは六つの角の並びを頂まで保つ。聖徒たちは、善い業の完全さを命の終わりまで保とうと努めるからである。上方では頂で尖る。聖徒たちのあらゆる志は、唯一である者に向かい、その者においてこそ彼ら自身も一つとなるからである。
Fluvius ergo iste, qui gloriam sanctorum designat, splendorem crystalli habere dicitur; quia unicuique fidelium secundum qualitatem operum suorum refulget, sicut dicit Apostolus: Stella enim ab stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41) .
PL 17, 962Cそれゆえ、聖徒たちの栄光を指すこの川は、水晶の輝きをもつと言われる。それは信者のひとりひとりに、その業の質に応じて輝くからである。使徒が言うとおりである。「星は星と栄光において異なる。死者の復活もそうである」(一コリント15:41)。
Qui de sede Dei et Agni procedere dicitur; quia ab ipso procedet omnis gloria sanctorum, qui auctor est omnium bonorum: qui etiam in medio plateae civitatis decurrere dicitur; quia corda sanctorum perpetua suavitatis dulcedine laetificabit.
PL 17, 962Cそれは神と子羊の座から流れ出ると言われる。あらゆる善の創始者である彼から、聖徒たちのあらゆる栄光が流れ出るからである。また、都の広場の真ん中を流れ下るとも言われる。それは、聖徒たちの心を、永続する快さの甘美によって喜ばせるからである。
Et ex utraque parte fluminis lignum vitae (Ezech. XLVII, 7) . Ezechieli in utraque ripa torrentis plurima ligna demonstrata sunt, de quibus superius locuti sumus: hic autem vitae lignum utramque partem fluminis occupasse dicit.
PL 17, 962C「そして川の両側に命の木があった」(エゼキエル47:7)。エゼキエルには、急流の両岸に多くの木々が示された。それについては、上で述べた。ここでは、命の木が川の両側を占めていると言う。
Sed illic per multa ligna multi praedicatores: hic autem per unum vitae lignum unus Christus designatur, qui est vita cunctorum fidelium: per utramque vero partem fluminis possumus angelos et homines intelligere.
PL 17, 962Dしかしあそこでは、多くの木によって多くの宣教者が指された。ここでは、一本の命の木によって、一人のキリストが指される。彼はすべての信者の命である。川の両側によっては、天使たちと人間たちを解することができる。
Utramque igitur partem fluminis lignum vitae obtinebit: quia et angelos et homines sanctos Christus aequaliter possidebit. Afferens fructus duodecim.
PL 17, 962Dそれゆえ、命の木が川の両側を占めるとは、キリストが天使たちと聖なる人間たちを等しく所有するということである。「十二の実をもたらし」。
Fructus duodecim apostoli sunt, omnesque qui eorum doctrinam sunt secuti: fructus duodecim lignum vitae afferet; quia in illa beatitudine Christus omnem multitudinem fidelium collocabit. Per menses singulos reddens fructum suum.
PL 17, 962D十二の実とは、十二人の使徒と、彼らの教えに従ったすべての者たちである。命の木が十二の実をもたらすとは、キリストがあの浄福のうちに、信者のあらゆる群れを置くということである。「月ごとにその実を与える」。
Menses singuli tempora sunt ab initio mundi usque ad finem ejus, de quibus frequenter diximus. Per menses ergo singulos reddet fructum suum; quia omnes electos qui singulis temporibus fuerunt, et erunt usque ad finem, in illa beatitudine Patri repraesentabit.
PL 17, 963A月ごととは、世の初めからその終わりまでの時代のことであり、これについては我々はしばしば述べた。したがって、月ごとにその実を与えるとは、それぞれの時代にいた、またこれから終わりまでいるすべての選ばれた者たちを、あの浄福のうちで父に差し出すということである。
Et folia ligni ad sanitatem gentium. Folia ligni verba sunt Evangelii, quae sanitatem multis gentibus praestiterunt. Et est sensus: Omnes gentes quae per doctrinam Evangelii a languoribus animarum salvae factae sunt, in coelesti beatitudine constituet.
PL 17, 963A「そして、その木の葉は諸国民の癒しのためである」。木の葉とは福音の言葉であり、それは多くの諸国民に癒しを与えた。意味は次のとおりである。福音の教えによって魂の病から救われたすべての諸国民を、彼は天の浄福のうちに置く。
(Vers. 3.) Et omne maledictum non erit amplius. Cum dicit, omne maledictum demonstrat plurimas esse maledictiones. Maledictionem mortis primus homo incurrit, quando peccavit, et ab illo in omnes homines pertransivit (Gen. III, 17) .
PL 17, 963A(第3節)「そして、あらゆる呪いはもはやない」。「あらゆる呪い」と言うとき、呪いが多くあることを示している。死の呪いは、最初の人が罪を犯したときに招き、彼からすべての人間に及んだ(創世記3:17)。
Et de Christo Paulus dicit quod factus sit maledictum pro nobis (Rom. V, 11) ; quia mortem, quae est maledictio primi hominis, pro nostra salute suscepit (Galat. III, 13) . Sed et Cain pro reatu homicidii maledictus est a Deo (Gen. IV, 11) .
PL 17, 963Bまたキリストについて、パウロは、彼が我々のために呪いとなったと言う(ローマ5:11)〔引かれた句はガラテヤ3:13〕。彼は、最初の人の呪いである死を、我々の救いのために引き受けたからである(ガラテヤ3:13)。カインもまた、殺人の咎のゆえに神に呪われた(創世記4:11)。
Et contemptoribus Legis dicit Moyses: Maledictus qui non permanserit in sermonibus libri hujus (Deut. XXVII, 26) . Similiter et nos cum graviter peccamus, ipsi nosmetipsos pessima maledictione damnamus.
PL 17, 963Bまた、律法を軽んじる者たちに、モーセは言う。「この書の言葉にとどまらない者は呪われる」(申命記27:26)。同じく、我々も重く罪を犯すとき、自分自身を最悪の呪いに定めているのである。
Omne igitur maledictum non erit amplius; quia peccatum non erit, nec aliquid quod occasionem praebeat peccandi. Maledictio quoque primi hominis in resurrectione delebitur, cum immortalitas omnibus electis fuerit attributa.
PL 17, 963Bそれゆえ、「あらゆる呪いはもはやない」。罪がなくなり、罪を犯す機会を与えるものも何一つなくなるからである。最初の人の呪いもまた、復活において消し去られる。不死がすべての選ばれた者たちに与えられるからである。
Et sedes Dei, et Agni in illa erunt (I Cor. XV, 53) . Si modo sunt sancti Dei in hac vita positi sedes Dei, quanto magis tunc, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem? Et servi ejus servient illi.
PL 17, 963C「そして神と子羊の座がその中にある」(一コリント15:53)〔この引照は見出し語ではなく、下の「この朽ちるもの…」の句に当たる〕。神の聖徒たちが、この生に置かれている今でさえ神の座であるなら、「この朽ちるものが朽ちないものを着、この死ぬものが死なないものを着る」そのときには、どれほどであろうか。「そして彼の僕たちは彼に仕える」。
Quae est ista servitus, qua servi Dei servient Deo? Amando videlicet eum, et sine fine eum laudando.
PL 17, 963C僕たちが神に仕えるこの奉仕とは何か。すなわち、神を愛し、終わりなく神を賛美することである。
(Vers. 4.) Et videbunt faciem ejus, et nomen ejus in frontibus eorum. Quanta sit gloria et suavitas quae sanctis ministrabitur, mens humana comprehendere non potest, sicut dicit apostolus Paulus: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9) .
PL 17, 963C(第4節)「そして彼らは彼の顔を見、彼の名が彼らの額にある」。聖徒たちに与えられる栄光と快さがどれほど大きいかを、人間の精神は理解することができない。使徒パウロが言うとおりである。「目が見ず、耳が聞かず、人の心に上らなかったもの、それは神が自らを愛する者たちのために備えたものである」(一コリント2:9)。
Sed omnem dulcedinem atque suavitatem illud transcendet, quod videbunt Deum facie ad faciem. Nomen vero Dei est Filius Dei: nomen itaque erit in frontibus sanctorum; quia ipsa claritas atque species demonstrabit eos esse filios Dei.
PL 17, 963Dしかし、あらゆる甘美とあらゆる快さを超えるのは、彼らが神を顔と顔を合わせて見ることである。神の名とは神の子である。それゆえ、その名は聖徒たちの額にある。栄光と姿そのものが、彼らが神の子らであることを示すからである。
(Vers. 5.) Et nox ultra non erit. Dicit in alio loco Joannes: Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5) . Quas ergo tenebras pati poterunt, a quibus Deus assidue videbitur?
PL 17, 963D(第5節)「そして、もはや夜はない」。ヨハネは別の箇所で言う。「神は光であり、神のうちにはいかなる闇もない」(一ヨハネ1:5)。それなら、神を絶えず見る者たちは、どのような闇に耐えうるというのか。
Quod si de daemonibus et impiis intelligere voluerimus hoc dictum, nox non erit: quia daemones cum omnibus impiis in cloaca inferni in perpetuum tenebuntur reclusi. Et non egebunt lumine lucernae, neque lumine solis.
PL 17, 963Dもしこの言葉を悪霊たちと不敬虔な者たちについて解したいなら、夜はなくなる、ということになる。悪霊たちはすべての不敬虔な者たちとともに、冥界の汚水溜めに永遠に閉じ込められるからである。「そして彼らは、灯火の光も太陽の光も必要としない」。
Diximus superius per lumen lunae ac lumen solis vetus ac novum Testamentum esse designatum: eamdem itaque significationem habet lucerna in hoc loco, quam superius diximus lunam habuisse.
PL 17, 964A月の光と太陽の光によって旧約と新約が指されていると、我々は上で述べた。それゆえ、この箇所の灯火は、上で月がもつと述べた意味と同じ意味をもつ。
De lumine autem solis ac lunae, id est, veteris ac novi Testamenti, superius aliqua diximus. Hoc igitur lumine non egebunt sancti. Quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in saecula saeculorum. Hucusque visio septima. Quae sequuntur, ad admonitionem pertinent ipsius Joannis caeterorumque fidelium.
PL 17, 964A太陽と月の光、すなわち旧約と新約については、上でいくらか述べた。この光を、聖徒たちは必要としない。「主なる神が彼らを照らすからである。そして彼らは世々に王となる」。ここまでが第七の幻である。これに続くことは、ヨハネ自身とその他の信者たちへの勧告に関わる。
(Vers. 6.) Et dixit mihi: Haec verba fidelissima et vera sunt. Hoc bis ideo repetit ut nullus considerans obscuritates dictionum, et ea quae secundum litteram irrationabilia videntur, incredulus existat; fuerunt enim quidam, qui non intelligentes divina mysteria, quae in hoc libro continentur, a catalogo divinarum Scripturarum eum amputare voluerunt.
PL 17, 964A(第6節)「そして彼は私に言った。『これらの言葉はこの上なく信頼でき、真実である』」。これを二度繰り返すのは、言葉の暗さや、文字どおりには理に反して見える事柄を見て、誰も信じない者とならないようにするためである。この書に含まれる神的な奥義を理解せず、これを神の書の目録から削ろうとした者たちがいたからである。
Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis, quae oportet fieri cito; id est, Dominus Deus qui spiritum prophetiae dedit omnibus sanctis prophetis, ipse misit angelum suum, id est, ipsum qui hoc loquebatur, qui et Joanni ostendit omnia mysteria, quae in hoc libro continentur, ostendere servis suis quae oportet fieri cito.
PL 17, 964B「そして、預言者たちの霊の主なる神は、その天使を遣わして、速やかに起こらねばならないことを、その僕たちに示させた」。すなわち、すべての聖なる預言者たちに預言の霊を与えた主なる神自身が、その天使、つまりこのことを語っていたその者、ヨハネにもこの書に含まれるすべての奥義を示した者を遣わして、速やかに起こらねばならないことをその僕たちに示させたのである。
Cum haec Scriptura non tantum ad futurum tempus, sed etiam ad praeteritum pertineat, cur ad demonstranda ea tantummodo, quae oportebat fieri cito, a Deo se dicit esse missum?
PL 17, 964Bこの書は将来の時だけでなく、過ぎ去った時にも関わるのに、なぜ天使は、速やかに起こるべきことを示すためだけに、神から遣わされたと言うのか。
Quia nimirum praeterita facile dignoscuntur: futura autem et incognita hominibus non nisi per revelationem Spiritus sancti, aut per angelorum ministerium intelligere possumus.
PL 17, 964Cそれは確かに、過ぎ去ったことは容易に見分けられるが、将来のことや人間に知られていないことは、聖なる霊の啓示によるか、天使たちの務めによるのでなければ、我々は理解できないからである。
Aliter quidquid ignoramus, futurum nobis est; quia futurum est ut ad cor nostrum veniat, quod nescimus; illud videlicet, quod Deus praedestinavit ut sciremus; non enim scientia mali nobis praedestinata est, sed ex originali peccato descendit.
PL 17, 964C別の解き方。我々が知らないことはすべて、我々にとって将来のことである。我々の知らないことは、これから我々の心に来るものだからである。すなわち、神が我々に知らせようと予め定めたことである。悪の知識は我々に予め定められたものではなく、原罪から生じたものだからである。
(Vers. 7.) Et ecce venio velociter. Hoc in persona loquitur Christi, significans eum ad judicium cito esse venturum. Beatus qui custodit verba prophetiae libri hujus.
PL 17, 964C(第7節)「見よ、私は速やかに来る」。これはキリストの立場で語られており、彼が速やかに裁きに来ることを示している。「幸いなるかな、この書の預言の言葉を守る者は」。
Ille servat verba prophetiae, id est, mandata Dei, qui ea operando implet, et in meditatione eorum assiduus est, implens illud Psalmographi dictum: Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Ps. I, 2) .
PL 17, 964C預言の言葉、すなわち神の掟を守るのは、それを行って満たし、それを思い巡らすことに絶えず努める者であり、詩篇の作者の言葉を成就する者である。「むしろ、主の律法に彼の意志があり、その律法を昼も夜も思い巡らす」(詩篇1:2)。
(Vers. 8, 9.) Et ego Joannes qui audivi et vidi haec, et postquam audissem et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat, et dixit mihi: Vide ne feceris, conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum, et eorum qui servant verba libri hujus.
PL 17, 964D(第8・9節)「そして、これらを聞き、見た私ヨハネは、聞き見たのち、これらを私に示した天使の足もとにひれ伏して礼拝しようとした。すると彼は私に言った。『決してするな。私は汝の同じ僕であり、汝の兄弟である預言者たちの、またこの書の言葉を守る者たちの、同じ僕である』」。
Deum adora. Cur angelus a Joanne adorari noluerit, beatus Gregorius sufficienter exposuit: quaerendum vero nobis est, cur repetiit quod antea ei prohibitum fuerat.
PL 17, 964D「神を礼拝せよ」。なぜ天使がヨハネに礼拝されることを望まなかったかは、福なるグレゴリウスが十分に解き明かした。しかし我々は問わねばならない。なぜヨハネは、前に禁じられたことを繰り返したのか。
Sed si diligenter scripturam libri hujus inspexerimus, non in vanum esse factum intuebimur; nam cum ei demonstrasset angelus Christum in sua sede sedentem, quatuorque animalia, et viginti quatuor seniores, nequaquam dicitur angelum adorare voluisse.
PL 17, 964Dしかし、この書の記述を注意深く見るなら、これが無意味に起こったのではないことが分かる。天使がヨハネに、座に座るキリスト、四つの生き物、二十四人の長老たちを示したとき、ヨハネが天使を礼拝しようとしたとは決して言われていない。
Similiter cum ei demonstrasset qualiter ab Agno septem sigilla reserata sunt, et ea quae sub cantu tubarum septem angelorum gesta sunt, nec non et ea quae sub effusione phialarum septem angelorum gesta fuisse leguntur, nequaquam dicitur quod angelum adorare voluerit.
PL 17, 965A同様に、子羊によって七つの封印がどのように解かれたか、また七人の天使のラッパの響きのもとで起こったこと、さらに七人の天使の鉢が注がれるもとで起こったと読まれることを示したときにも、ヨハネが天使を礼拝しようとしたとは決して言われていない。
Ubi vero ventum est ad eum locum, in quo ei ab angelo demonstratum est, qualiter sponsa Christi, id est Ecclesia, Christo conjuncta est, in eo videlicet loco, ubi scriptum est: Gaudeamus et exsultemus, et demus gloriam ei; quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se: et datum est ei, ut operiat se byssino splendente candido.
PL 17, 965Aしかし、キリストの花嫁、すなわち教会がキリストと結ばれたことが天使によって示された箇所、すなわち「喜び、歓喜し、彼に栄光を帰そう。子羊の婚宴が来て、その妻が身を整えたからである。そして彼女は、輝く純白の亜麻布で身を覆うことを許された」と書かれている箇所に至ったとき、
Byssinum enim, inquit, justificationes sunt sanctorum; continuo angelum adorare voluit. Simili modo et in sequentibus, cum ei demonstrata esset dejectio Antichristi, alligatio diaboli in abyssum, gloria resurrectionis, nullo modo angelum adorare voluit; cum autem in fine hujus visionis demonstratum esset ei qualiter Ecclesia post resurrectionis gloriam Christo in aeternum cum illo regnatura sociabitur, continuo angelum adorare voluit; conjungitur namque Ecclesia quotidie Christo per fidem, caeteraque bona opera, quae per byssum designantur.
PL 17, 965B「亜麻布とは聖徒たちの義の行いである」と〔天使は〕言い、〔ヨハネは〕ただちに天使を礼拝しようとした。同様に、続く箇所でも、反キリストの転落、悪魔が深淵に縛られること、復活の栄光が示されたときには、ヨハネは決して天使を礼拝しようとしなかった。しかし、この幻の終わりで、教会が復活の栄光ののち、キリストとともに永遠に王となるべくキリストに結ばれることが示されたときには、ただちに天使を礼拝しようとした。教会は、信仰により、また亜麻布によって指されるその他の善い業により、日々キリストに結ばれているからである。
Conjungetur vero ei post resurrectionem multo excelsius atque nobilius, non jam per partes, sicut modo; sed tota simul in aeternum cum illo mansura, et sine fine regnatura.
PL 17, 965Bしかし、復活ののち、教会ははるかに高く、はるかに尊い仕方でキリストに結ばれる。もはや今のように部分的にではなく、全体が一つになって、永遠にキリストとともにとどまり、終わりなく王となるのである。
Igitur Joannes bis angelum adorare voluit; quia binas conjunctiones Ecclesiae cum Christo ei demonstravit.
PL 17, 965Bそれゆえ、ヨハネが二度天使を礼拝しようとしたのは、天使が教会とキリストとの二つの結合を彼に示したからである。
(Vers. 10.) Et dixit mihi: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus; tempus enim prope est. Signata est Scriptura illis, a quibus non intelligitur.
PL 17, 965C(第10節)「そして彼は私に言った。『この書の預言の言葉を封印してはならない。時が近いからである』」。聖書は、それを理解しない者たちにとっては封印されている。
Praecipitur igitur Joanni ne signet verba prophetiae libri hujus, id est, ne tacendo obscuritates ejus abscondat, sed exponendo potius omnibus eam scire volentibus manifestet; eo quod dies judicii, qui in hoc libro diversis modis describitur, prope sit, et necesse habeamus ut periculum, quod imminet, corde videamus, ne sicut fur incautos occupet et perdat.
PL 17, 965Cそれゆえ、ヨハネはこの書の預言の言葉を封印しないよう命じられる。すなわち、黙することによってその暗い箇所を隠すのではなく、むしろ解き明かすことにより、知りたいと望むすべての者に明らかにせよ、ということである。この書がさまざまな仕方で描く裁きの日が近く、迫っている危険を我々が心で見る必要があり、盗人のように不用心な者を襲って滅ぼすことがないようにするためである。
Sed cur Joannes secundum praeceptum angelicum obscuritates libri hujus exponendo et describendo manifestare noluit; praesertim cum propter easdem obscuritates quidam in errorem et haeresim deciderint, dicentes Christum post resurrectionem per mille annorum spatium cum omnibus sanctis in mundo carnaliter esse regnaturum. Verum quod non fecit scribendo, credimus eum fecisse praedicando.
PL 17, 965Cそれなのになぜ、ヨハネは天使の命令に従って、この書の暗い箇所を解き明かし、書き記して明らかにしようとしなかったのか。まさにその暗さのゆえに、ある者たちは、キリストが復活ののち千年のあいだ、すべての聖徒とともにこの世で肉的に王となるだろうと言って、誤りと異端に陥ったのである。しかし、ヨハネが書くことでしなかったことを、宣べ伝えることでしたと、我々は信じる。
(Vers. 11.) Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc: et sanctus sanctificetur adhuc. Qui dicit: Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc; non praecipiendo, sed comminando dixit.
PL 17, 965D(第11節)「害する者はなお害せよ。汚れの中にある者はなお汚れよ。聖なる者はなお聖とされよ」。「害する者はなお害せよ。汚れの中にある者はなお汚れよ」と言う者は、命じてではなく、脅して言ったのである。
Solent quippe homines hoc genere locutionis terrere quosdam sibi subjectos, sicut magistri qui solent dicere pueris vacantibus: Nolite legere, nolite legere: illi vero intelligentes comminationem esse hoc, non prohibitionem, statim incipiunt legere.
PL 17, 966A人々は、自分に従う者たちを、この種の言い方で脅すのが常だからである。たとえば教師は、怠けている子どもたちに「読むな、読むな」と言うことがある。すると子どもたちは、これが禁止ではなく脅しだと分かって、すぐに読み始める。
Hoc etiam modo domini servos otio torpentes terrere solent, ut opus sibi injunctum citius expleant.
PL 17, 966Aこの仕方で、主人たちも、怠惰でぼんやりしている奴隷たちを脅し、課された仕事をより速く終えさせるのが常である。
(Vers. 12.) Ecce venio cito, et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua.
PL 17, 966A(第12節)「見よ、私はすぐに来る。私の報いは私とともにあり、ひとりひとりにその業に応じて返す」。
Saeculi homines mercedes, quas sibi servientibus debent reddere aut in sacculis, aut in horreis, aut in quibusdam terrae locis habent: Christus autem praemia servorum suorum secum semper habet; ab ipso enim procedit modo omnis bonitas sanctorum, ab ipso et in futurum procedet omnis gloria eorum.
PL 17, 966Aこの世の人々は、自分に仕える者たちに返すべき報いを、財布や倉、あるいは地のどこかの場所にしまっている。しかしキリストは、僕たちへの褒賞を常に自分のもとに持っている。聖徒たちのあらゆる善は今、彼から出て、聖徒たちのあらゆる栄光も将来、彼から出るからである。
(Vers. 13, 14.) Ego sum Α et Ω, primus et novissimus, principium et finis. Beati qui lavant stolas suas, ut sit potestas illis in ligno vitae, et per portas intrent in civitatem.
PL 17, 966B(第13・14節)「私は Α(アルファ)であり Ω(オメガ)である。最初の者であり最後の者、初めであり終わりである。幸いなるかな、その衣を洗う者たち。命の木に対する権能が彼らにあり、門を通って都に入るためである」。
Possumus per stolas in hoc loco animas nostras intelligere, et quia assidue peccamus, necesse est ut stolas, id est, animas nostras, orando, vigilando, jejunando, eleemosynas largiendo assidue lavemus.
PL 17, 966Bこの箇所では、衣によって我々の魂を解することができる。我々は絶えず罪を犯すので、衣、すなわち我々の魂を、祈り、目覚め、断食し、施しを与えることによって、絶えず洗わねばならない。
Per lignum vitae possumus sapientiam intelligere, dicente Salomone: Lignum vitae est iis, qui apprehenderint eam; et qui tenuerit eam, beatus (Prov. III, 18) .
PL 17, 966B命の木によっては、知恵を解することができる。ソロモンが言うとおりである。「それは、それを捕らえる者たちにとって命の木であり、それを保つ者は幸いである」(箴言3:18)。
Potestatem in ligno vitae, id est, in sapientia habent sancti; quia quicumque sapientiam possidet, potens est ad omnia vitia exstirpanda, ad tentationes daemonum devincendas, et ad omnia bona opera peragenda, sicut dicit Salomon: Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium (Prov. XVI, 32) .
PL 17, 966B聖徒たちは、命の木、すなわち知恵に対して権能を持つ。知恵を所有する者は誰でも、あらゆる悪徳を根絶し、悪霊たちの誘惑を打ち負かし、あらゆる善い業を成し遂げる力を持つからである。ソロモンが言うとおり、「忍耐する者は強い人にまさり、自分の心を治める者は、町々を攻め取る者にまさる」(箴言16:32)。
Tales ergo per portas intrant in civitatem, per illam videlicet portam, quae dicit in Evangelio: Ego sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur; et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X, 9) .
PL 17, 966Cこうして、そのような者たちは門を通って都に入る。すなわち、福音書で言うあの門を通ってである。「私は戸口である。私を通って入る者があれば、救われる。入り、出て、牧草地を見いだす」(ヨハネ10:9)。
Possumus hoc et ad futurum tempus referre; per lignum namque vitae Christus designatur, ut saepe jam diximus. Sicut enim ex uno stipite ligni multi rami prodeunt; ita et ex uno Christo multitudo sanctorum.
PL 17, 966Cこれは来たるべき時にも関連づけることができる。我々がすでにしばしば述べたように、命の木によってはキリストが指されるからである。一本の木の幹から多くの枝が出るように、ただ一人のキリストから聖徒たちの群れが出る。
Quicumque ergo lavacris spiritalibus, id est, bonis operibus animas suas abluere non cessant, potestatem habebunt in ligno vitae; quia ejus membra effecti per illum magna poterunt: nam sicut ex uno stipite arboris omnis virtus ramorum procedit; ita et ex uno Christo omnis potestas sanctorum.
PL 17, 966Cしたがって、霊的な洗い、すなわち善い業によって自分の魂を洗い清めることをやめない者は誰でも、命の木に対して権能を持つ。その肢体とされ、彼を通して大いなることをなしうるからである。木の一本の幹から枝のあらゆる力が出るように、ただ一人のキリストから聖徒たちのあらゆる権能が出る。
Per portam autem civitatis possumus accipere misericordiam et clementiam Dei. Haec est porta, quae justis aperietur, et injustis claudetur; quia justos intra aulam paradisi misericordia divina recipiet: a qua misericordia impii alieni existent.
PL 17, 966D都の門によっては、神の慈しみと寛容を受け取ることができる。これは、義なる者たちには開かれ、不義なる者たちには閉ざされる門である。神の慈しみは義なる者たちを楽園の広間の中に受け入れ、その慈しみから不敬虔な者たちは遠ざけられるからである。
Ab hac porta fatuae virgines repellentur, quae oleum charitatis in vasis suis non habebunt (Matth. XXV, 12) .
PL 17, 966Dこの門から、愚かなおとめたちは退けられる。彼女たちは、自分の器に愛の油を持っていないからである(マタイ25:12)。
(Vers. 15.) Unde et sequitur: Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium.
PL 17, 967A(第15節)それゆえ、続けてこう言われる。「外にいるのは、犬ども、毒を盛る者、淫らな者、殺す者、偶像に仕える者、偽りを愛し行うすべての者である」。
Per canes falsos praedicatores possumus intelligere, de quibus dicit apostolus Paulus: Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem (Philip. III, 2) ; et propheta: Canes muti non valentes latrare (Isai. LVI, 10) ; et iterum: Canes impudentissimi nescierunt saturitatem, ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam (Ibid., 11) .
PL 17, 967A犬によっては、偽りの宣教者たちを解することができる。使徒パウロは彼らについて言う。「犬どもに気をつけよ、悪い働き手どもに気をつけよ、切り刻みに気をつけよ」(フィリピ3:2)。また預言者は言う。「吠えることのできない啞の犬ども」(イザヤ56:10)。さらにまた言う。「最も恥知らずな犬どもは満ち足りることを知らず、牧者たち自身が理解を知らなかった」(イザヤ56:11)。
De caeteris vitiis, quae hic continentur, superius diximus. Omnes ergo qui his vitiis fuerint sordidati, ab illa beatitudine repellentur, et aeterna poena damnabuntur.
PL 17, 967Aここに含まれる他の悪徳については、先に述べた。したがって、これらの悪徳で汚れた者はみな、あの浄福から退けられ、永遠の刑罰に断罪される。
(Vers. 16.) Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis haec in Ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida, et matutina.
PL 17, 967A(第16節)「私イエスは、諸教会において汝らにこれらのことを証しさせるために、私の天使を遣わした。私はダビデの根であり血筋であり、輝く明けの星である」。
David radix est universae stirpis suae; quia sicut ex una radice multi rami oriuntur, ita et ex uno David magna progenies est exorta. Cum ergo David fuerit radix Christi, eo quod de stirpe ejus Christus fuerit exortus; quomodo Christus radicem se dicit esse David?
PL 17, 967Bダビデは自分の全血統の根である。一つの根から多くの枝が生え出るように、ただ一人のダビデから大きな子孫が生え出たからである。では、ダビデがキリストの根であり、キリストがダビデの血統から生じたのに、どうしてキリストは自分がダビデの根だと言うのか。
Christus igitur et radix et filius est David. Radix est David; quia ab ipso David est creatus, sicut et caeteri homines: filius est David; quia ex ejus progenie processit secundum carnem. Qui etiam stellam matutinam se vocat.
PL 17, 967Bこうして、キリストはダビデの根でもあり、子でもある。ダビデの根であるのは、ダビデ自身が、他の人間と同じように、彼によって造られたからである〔底本は ab ipso David est creatus。ab ipso を「キリストによって」と取り、David は主語と解した〕。ダビデの子であるのは、肉に従って彼の子孫から出たからである。彼はまた自分を明けの星と呼ぶ。
Stella matutina, quam luciferum vocamus, recte Christus dicitur; quia sicut illa mane oriens splendorem suum per universum mundum spargit, ita et Christus veniens in mundum, universam mundi faciem illuminavit: qui non incongruenter lucifer vocatur; quia veniens in mundum, lucem secum detulit, qua tenebras hujus mundi exstinxit.
PL 17, 967B明けの星、すなわち我々が明けの明星〔lucifer〕と呼ぶ星の名で、キリストが呼ばれるのは正しい。その星が朝に昇って、その輝きを全世界に広げるように、キリストも世に来て、世界のあらゆる面を照らしたからである。彼が明けの明星と呼ばれるのは不適切ではない。世に来て、自らとともに光を携え、その光によってこの世の闇を消したからである。
De hoc lucifero Job loquitur dicens: Qui producit luciferum in tempore suo (Job. XXXVIII, 32) . Luciferum in tempore suo Deus Pater produxit, quando Filium suum tempore constituto ad redimendum genus humanum direxit.
PL 17, 967Cこの明けの明星についてヨブは語って言う。「その時に明けの明星を生じさせる者」(ヨブ記38:32)。父なる神は、定めの時に明けの明星を生じさせた。人類を贖うために、定められた時に自分の子を遣わしたときである。
(Vers. 17.) Et sponsus et sponsa dicunt: Veni. Sponsus et sponsa, id est, Christus et Ecclesia omnes homines per Scripturas et per praedicatores ad percipienda praemia sempiterna quotidie invitant: Et qui audit, dicat: Veni.
PL 17, 967C(第17節)「また、花婿と花嫁が言う。『来たれ』」。花婿と花嫁、すなわちキリストと教会は、聖書と宣教者たちを通して、永遠の報いを受けるように、すべての人を日ごとに招く。「また、聞く者は言え。『来たれ』」。
Audiunt autem non solum illi qui divinas Scripturas intelligunt, sed et illi qui ea bona sciunt, per quae salvari possunt. Multi sunt vero qui audiunt, id est, qui divina mandata didicerunt: sed non veniunt, quia ea opere implere negligunt.
PL 17, 967C聞くのは、神の書を理解する者だけでなく、それによって救われうる善を知る者でもある。聞く者、すなわち神の命令を学んだ者は多い。だが、彼らは来ない。それを行いによって満たすことを怠るからである。
Qui igitur audit, necesse est ut veniat: et qui jam coepit venire ad Deum per viam operum bonorum, necesse habet ut et alios secum admonendo pertrahat.
PL 17, 967Dしたがって、聞く者は来ねばならない。そして、すでに善い業の道を通って神のもとに来始めた者は、他の者たちをも、勧めることによって自分とともに引き寄せねばならない。
Et qui sitit, veniat; id est, qui sitit vitam aeternam, ad eam per viam bonorum operum venire se debere cognoscat: Qui vult, accipiat aquam vitae gratis. Hoc superius (Ad cap. 12) expositum est.
PL 17, 967D「また、渇く者は来い」。すなわち、永遠の生命に渇く者は、善い業の道を通ってそこに来るべきだと知らねばならない。「望む者は、命の水をただで受けよ」。これは先に(第12章について)説かれた。
(Vers. 18, 19.) Contestor omni audienti verba prophetiae libri hujus: si quis apposuerit ad haec, apponat Deus super illum plagas scriptas in libro isto; et si quis diminuerit de verbis libri prophetiae hujus, auferat Deus partem ejus de libro vitae, et de civitate sancta, et de his quae scripta sunt in libro isto.
PL 17, 968A(第18・19節)「私はこの書の預言の言葉を聞くすべての者に証しする。もしこれらに付け加える者があれば、神がその者に、この書に書かれた災いを加えるように。もしこの預言の書の言葉から取り去る者があれば、神が命の書と聖なる都と、この書に書かれていることから、その者の分を取り去るように」。
Cum superius praecipiat angelus Joanni, dicens: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus; quid est quod idem Joannes in hoc loco maledictione terribili damnat eos, qui ad scripturam libri hujus aliqua addiderint; maxime cum in hoc libro multa inveniantur, quae secundum litteram inutilia et vana esse videbuntur; nisi eis spiritalis intelligentia adhibeatur, per quae intelligantur?
PL 17, 968A先に天使はヨハネに「この書の預言の言葉を封印してはならない」と命じている。それなのに、同じヨハネがこの箇所で、この書の文章に何かを付け加えた者たちを恐ろしい呪いで断罪するのは、どういうことか。とりわけ、この書には、霊的な理解が当てられて、それによって解されるのでなければ、文字どおりには無益で空しいと見えるものが多く見いだされるのに。
Verum non de expositoribus, sed de haereticis hoc dictum esse intelligere debemus; expositor namque nihil addit aut minuit: sed aut obscuritates historiae exponendo manifestat, aut moralem, aut spiritalem intelligentiam demonstrat.
PL 17, 968Aだが、これは解説者たちについてではなく、異端者たちについて言われたと、我々は解さねばならない。解説者は何も付け加えず、何も減らさないからである。歴史の難解さを説いて明らかにするか、道徳的な理解または霊的な理解を示すかである。
Haereticos ergo maledicit, qui in Scripturis divinis ad confirmandam haeresim suam quaedam falsa apponebant, et quaedam detrahebant, quae eorum haeresi videbantur esse contraria.
PL 17, 968Bしたがって、彼が呪うのは異端者たちである。彼らは神の書において、自分の異端を確かなものにするために、偽りを付け加えたり、自分の異端に反すると見える部分を削り取ったりした。
(Vers. 20.) Dicit qui testimonium perhibet istorum: Etiam venio cito, amen. Veni, Domine Jesu. Christus dicit: Venio cito, Joannes petit: Veni, Domine Jesu; et nos adventum Christi multis modis postulare debemus.
PL 17, 968B(第20節)「これらのことを証しする者が言う。『そうだ、私はすぐに来る』。アーメン。来たれ、主イエスよ」。キリストは言う。「私はすぐに来る」。ヨハネは求める。「来たれ、主イエスよ」。我々もまた、キリストの到来を、多くの仕方で願わねばならない。
Postulamus namque adventum ejus in oratione Dominica, quotidie dicentes: Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10) , id est, tempus quod post resurrectionem futurum est, in quo omnes sancti cum Christo sine fine regnabunt.
PL 17, 968B我々は主の祈りで彼の到来を願っている。日ごとに「汝の国が来るように」と言うのである(マタイ6:10)。すなわち、復活の後に来る時、すべての聖徒たちがキリストとともに終わりなく王となる時を、である。
In peccatis jacemus; necesse habemus ut poenitendo, plorando, orando, abstinendo, eleemosynas largiendo, adventum ejus deprecemur; ut ad nos misericordiam suam impendendo redeat, a quibus malis nostris irritatus discesserat.
PL 17, 968C我々は罪の中に横たわっている。悔い改め、涙を流し、祈り、禁欲し、施しを与えることによって、彼の到来を願い求めねばならない。我々の悪に憤って我々のもとから去った彼が、慈しみを注いで我々のもとに戻って来るためである。
In tenebris ignorantiae positi sumus; deprecandus est Dominus, ut veniat, et lumine sapientiae suae corda nostra illuminet. Ab invisibilibus hostibus impugnamur; rogandus est Dominus, ut veniat, et ab eis invisibili potentia nos defendat.
PL 17, 968C我々は無知の闇に置かれている。主に、来て、その知恵の光で我々の心を照らすよう、願わねばならない。我々は見えない敵に攻められている。主に、来て、見えない力で彼らから我々を守るよう、請わねばならない。
Visibiles hostes patimur, implorandus est Dominus; ut veniens, patientiam et tolerantiam nobis in adversis tribuat; ut non vincamur a malo, sed vincamus in bono malum.
PL 17, 968C我々は見える敵に苦しめられている。主に、来て、我々に逆境のうちでの忍耐と耐える力を与え、我々が悪に負けず、善によって悪に勝つようにと、嘆願せねばならない。
Sunt alii hostes interiores, et multo deteriores, a quibus indesinenter debellamur, avaritia videlicet, gula, libido, invidia, ira, odium, superbia, vana gloria, tumor mentis, despectio proximorum, blasphemiae, et alii multi, quos longum est ponere.
PL 17, 968Cほかにも内なる敵がいて、はるかに悪い。我々は彼らに絶え間なく攻め戦われている。すなわち、貪欲、大食、情欲、嫉妬、怒り、憎しみ、高ぶり、虚栄、精神の思い上がり、隣人への軽蔑、冒瀆、そのほか、挙げれば長くなる多くの悪徳である。
Isti sunt itaque hostes pessimi, qui ex nobis prodeunt, et nobiscum morantur, et jugiter nos debellant. Habent autem et innumerabilia jacula malarum cogitationum, quibus assidue nos vulnerant.
PL 17, 968Dこれらは最悪の敵であり、我々の内から出て、我々とともにとどまり、絶え間なく我々と戦う。彼らはまた、悪い考えの数えきれない投げ槍を持っていて、それで絶えず我々を傷つける。
Si ergo interiores hostes deessent; exteriores hostes nihil nobis nocere possent; isti sunt enim proditores civitatis nostrae, et exteriores hostes nullo modo, nisi per istos, civitatem cordis nostri possunt capere.
PL 17, 968Dもし内なる敵がいなければ、外の敵は我々に何の害も与えられない。内なる者たちこそ我々の都の裏切り者であり、外の敵は、彼らを通してでなければ、我々の心の都を決して奪えないからである。
Rogemus igitur Dominum ut veniat, et istos immanissimos hostes in nobis funditus exstinguat, quia nisi exstinguantur, nos salvi esse non possumus.
PL 17, 969Aだから、主に、来て、我々の内にいるこれらの極めて残忍な敵を根絶やしにするよう願おう。滅ぼされなければ、我々は救われえないからである。
(Vers. 21.) Gratia Domini nostri Jesu Christi sit cum omnibus vobis. Amen. Sit et nobiscum gratia Domini Jesu Christi, et det nobis arma virtutum, quibus muniti, ipso duce atque signifero, et ab interioribus hostibus, et ab exterioribus defendamur; ut vitae aeternae participes esse mereamur: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
PL 17, 969A(第21節)「我々の主イエス・キリストの恩寵が、汝ら皆とともにあるように。アーメン」。我々とともにも、主イエス・キリストの恩寵があるように。そして彼が我々に徳の武具を与え、我々がそれで武装して、彼自身を指揮官、旗手として、内なる敵からも外の敵からも守られ、永遠の生命にあずかる者となるにふさわしくなれるように。彼は父と聖なる霊とともに、世々に生き、統べ治める。アーメン。
Auctoris admonitio
著者の注記PL 17, 969BQuisquis nomen auctoris scire desideras, litteras expositionum in capitibus septem Visionum primas attende. Numerus quatuor vocalium quae desunt, si Graecas posueris, est LXXXI. Ecce quanta potui brevitate hunc librum conscripsi.
PL 17, 969B著者の名を知りたいと望む者は誰であれ、七つの幻の冒頭にある、注解の最初の文字に注意せよ。欠けている四つの母音の数は、ギリシア文字を当てるなら八十一である〔Ε=5、Ε=5、Α=1、Ο=70〕。見よ、私はできる限りの簡潔さでこの書を書き記した。
Obsecro autem te, cui dedit Deus scientiam litterarum, et in cujus manibus hic liber ad legendum devenerit; ut non propter foetidam ac rusticissimam elocutionem sermones hujus libri abjicias: sed imitare potius illum, qui gemmam in sterquilinio repertam tamdiu aqua nitida abluit, usque dum ad splendorem pristinum perveniret; ita et tu aqua sapientiae tuae ablue imperitiae meae sordes, tuisque pulchris et compositis verbis sermones hujus libri necessarios adorna, quatenus non jam a superbis lectoribus utilitas libri causa rusticitatis abjiciatur.
PL 17, 969Bあなた、神が文字の知識を与えた者、その手にこの書が読むために届く者に、私は願う。悪臭を放つ最も粗野な文体のゆえに、この書の言葉を捨てぬよう。むしろ、汚物溜めで見つけた宝石を、元の輝きに達するまで清い水で洗った者に倣え。そのようにあなたも、あなたの知恵の水で私の無知の汚れを洗い、あなたの美しく整えられた言葉で、この書の必要な言葉を飾れ。それは、この書の有益さが、粗野であるという理由で、高ぶる読者たちに捨てられることがもはやないようにするためである。
Scio enim quod haec mea impolita dictatio a multis scientia litterarum tumidis despuetur atque subsannabitur. Indignabuntur etiam contra me, cur ego idiota, et nihil sciens, praesumpserim super tantae obscuritatis librum volumen Expositionis cudere.
PL 17, 969C私のこの飾りのない文章が、文字の知識でふくれ上がった多くの者に唾棄され、嘲笑われることを、私は知っているからである。彼らはまた私に対して憤るだろう。無学で何も知らない私が、これほど難解な書について注解の巻を書き上げようと、なぜ思い上がったのか、と。
Quibus respondeo quia sicut terrae sterili amplius proficit aspersio stercoris, quam alicujus metalli pretiosi; ita et indoctis hominibus plus proficit divina Scriptura mediocriter prolata, quam si philosophico aut poetico sermone proferatur: sciantque Dominum nostrum Jesum Christum sacramenta doctrinae suae non primo philosophis, sed piscatoribus tradidisse, ut per piscatores veniret ad philosophos.
PL 17, 969C彼らに私は答える。不毛の地には、貴い金属を何かまくよりも、肥やしをまくほうがいっそう益になるように、無学な人々には、神の書は、哲学的な、あるいは詩的な言葉で述べられるよりも、並の仕方で述べられるほうがいっそう益になる。彼らは知るがよい。我々の主イエス・キリストは、自分の教えの秘義を、まず哲学者たちにではなく漁師たちに伝えたのであり、それは漁師たちを通して哲学者たちに至るためであった。
Etenim ille qui dedit asinae sensatos sermones ad corrigendam prophetae insipientiam (Num. XXII, 30) , ipse mihi indigno et omnium hominum vilissimo intelligentiam libri hujus ex parte donare dignatus est.
PL 17, 970A実に、預言者の愚かさを正すために驢馬に分別ある言葉を与えた者(民数記22:30)、その者自身が、値しない私、すべての人間の中で最も卑しい私に、この書の理解を一部、与えることを良しとしたのである。
Ego autem tractans apud me illud Salomonis: Sapientia abscondita, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque (Eccli. XX, 32) ?
PL 17, 970A私は、ソロモンのあの言葉を心の中で思い巡らした。「隠された知恵と見えない宝、どちらにも何の益があるか」(集会の書20:32)。
Simulque considerans grave mihi periculum imminere, si parvissimum thesaurum, quem mihi omnipotens Deus largiri dignatus est, tacendo absconderem: considerans etiam non me esse idoneum ad docenda ea quae intelligebam, eo quod nullus inveniretur, qui more discipuli, dignaretur verba insipientiae meae audire; definivi apud me, ut hanc parvam scientiam, quam mihi divina misericordia contulit, qualicumque stylo prosequerer; ne talentum Domini mei abscondens, cum illo servo damnarer, qui abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui (Matth. XXV, 18) .
PL 17, 970A同時に、全能の神が私に与えることを良しとした、ごく小さな宝を、黙って隠すなら、重い危険が私に迫ることを考え、また、私は自分が理解したことを教えるにふさわしくないことをも考えた。弟子のように私の愚かさの言葉を聞こうとする者が、一人も見いだされないからである。そこで私は心に決めた。神の慈しみが私に授けたこのわずかな知識を、どのような筆であれ、書き記し続けようと。それは、私の主のタラントを隠して、あの僕、出て行って地に掘り、主人の金を隠した僕とともに断罪されないためである(マタイ25:18)。
Et quia idoneus non sum ad duplicandam pecuniam Domini mei, trado eam nummulariis; ut ipse veniens, recipiat quod suum est cum usura.
PL 17, 970B私は主の金を倍にするのにふさわしくないので、それを両替人たちに渡す。主が来たとき、自分のものを利子とともに受け取るためである。
Te autem, cui loqui coepi, nummularium voco; quia sicut nummularius pecuniam incompositam suis superscriptionibus adornat, ut apta sit ad lucra peragenda: ita et tu hanc pecuniam Domini, quam tibi committo, potens es tua sapientia, tuisque compositis verbis adornare: ut apta fiat ad lucra Domini nostri Jesu Christi perficienda: scitoque te mercedem optimam ab ipso esse recepturum, si hic liber, ut puto, Ecclesiae Dei necessarius, per industriam tuam atque doctrinam sordes dictionum amiserit, tuisque verbis decentibus exornatus, utilior ad aedificationem legentium, sive audientium fuerit effectus.
PL 17, 970Bあなた、私が語りかけ始めたあなたを、私は両替人と呼ぶ。両替人が、形の整わない金を、自分の刻印で飾り、利益を上げるのに適したものにするように、あなたもまた、私があなたに託すこの主の金を、あなたの知恵と整えられた言葉で飾ることができる。それは、我々の主イエス・キリストの利益を成し遂げるのに適したものとなるためである。知れ、あなたは彼から最善の報いを受けることになる。私の思うに神の教会に必要なこの書が、あなたの勤勉と教えによって、言葉の汚れを失い、あなたのふさわしい言葉で飾られて、読む者あるいは聞く者の築き上げにいっそう有益なものとなるならば。
Hoc tamen non permitto, ut sensus hujus libri in alios sensus permutentur; nisi forte, quod absit, aliquid in eo quod contrarium sit veritati, inveniatur: quod funditus esse delendum decerno, vel certe in melius commutandum.
PL 17, 970Cただし、この書の意味が別の意味に取り替えられることは、私は許さない。万一、あってはならないことだが、そこに真理に反する何かが見いだされるなら、話は別である。その場合は、徹底的に削除されるべきであり、あるいは少なくともよりよいものに改められるべきであると、私は決める。