アンブロシウス・アウトペルトゥス8世紀(784年没)

Liber de vitiorum virtutumque conflictu › 全文

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 全文

Ambrose Autpert · PL 17, 1057C–1074C

Caput I

第I章PL 17, 1057C
1

Apostolica vox clamat per orbem, charissime, atque in procinctu fidei positis ne securitate torpeant, dicit: Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.

PL 17, 1057C

いとも愛する者よ、使徒の声は世界中に叫んでいる。信仰の戦闘態勢にある者たちが安心して鈍らないようにと、こう言うのである。「キリスト・イエスにあって敬虔に生きようとする者は皆、迫害を受ける」。

2

Verum quia hoc tempore Christianitas etiam in suis principibus jam religiosa est, jamque fidelibus desunt pie viventibus in Christo Jesu vincula, verbera, flagra, carceres, equulei, cruces, et si qua sunt alia diversa tormentorum genera: quomodo verum erit (dicet quis) quod per Apostolum sonuit, ut omnes pie viventes persecutionem patiantur?

PL 17, 1057C

しかし、この時代には、キリスト教がその君主たちにおいてさえすでに敬神にかなうものとなり、キリスト・イエスにあって敬虔に生きる信者たちには、鎖も、鞭も、笞も、牢獄も、拷問台も、十字架も、そのほかのさまざまな拷問の種類も、すでに無い。では、使徒を通して響いた、敬虔に生きる者は皆迫害を受けるという言葉は、どうして真実なのか(と誰かが言うだろう)。

3

An forte pacis tempore nemo vult pie vivere in Christo Jesu, et ideo desunt ista? Quis hoc modo vel decipiens dixerit? In hac ergo Apostoli sententia non specialis quorumdam, sed generalis omnium persecutio debet intelligi.

PL 17, 1057C

それとも、平和の時代には誰もキリスト・イエスにあって敬虔に生きようとせず、だからこれらが無いのだろうか。そのようなことを、人を欺こうとする者でさえ、誰が言うだろうか。したがって、使徒のこの言葉では、一部の者に特有の迫害ではなく、すべての者に共通する迫害が理解されねばならない。

4

Et quoniam sunt multi intra sinum matris Ecclesiae constituti, qui pie viventes in Christo, contumeliis afficiuntur, ac amarulentis opprobriis, injuriis, irrisionibusque lacessuntur: istane est illa generalis, inquiet, persecutio, quam Apostolus omnes pie viventes in Christo pati descripsit?

PL 17, 1057D

そして、母なる教会の懐に置かれた者のなかには、キリストにあって敬虔に生きながら、侮辱を受け、苦々しい辱めや不当な仕打ち、嘲りに悩まされている者が多い。使徒が、キリストにあって敬虔に生きる者は皆受けると記した、その共通の迫害とは、これのことなのか、と彼は言うだろう。

5

Verum non istam facile dixerim: cum sint quidam in Ecclesia adeo devoti, quibus nemo pravorum audeat in faciem derogare.

PL 17, 1057D

しかし私は、これがそうだとは容易に言えない。教会には、悪しき者の誰も面と向かってそしる勇気を持たないほど、敬虔な者たちがいるからである。

6

Alia ergo ex Apostoli verbis intelligenda est persecutio immanior et magis noxia, quam non mortalis intorquet severitas, sed vitiorum gignit adversitas.

PL 17, 1057D

したがって、使徒の言葉からは別の迫害が理解されねばならない。それはより残酷でより害をなすもので、死すべき人間の厳しさが加えるものではなく、悪徳の敵対が生み出すものである。

7

Dum enim contra humilitatem, superbia; contra Domini timorem, inanis gloria; contra veram religionem, simulatio; contra submissionem, elatio; contra fraternam dilectionem, invidia; contra charitatem, odium; contra libertatem justae correctionis, detractio; contra patientiam, ira; contra mansuetudinem, asperitas; contra humilem dilectionem, tumor; contra spiritale gaudium, saeculi tristitia; contra virtutis exercitium, torpor vel ignavia; contra firmam stabilitatem, inquieta vagatio; contra fiduciam spei, desperatio; contra mundi contemptum, cupiditas; contra Dei amorem, amor proprius; contra simplicitatem, furtum et fraus, contra veritatem, fallacia atque mendacium; contra puram frugalitatem ac parcimoniam, ventris ingluvies; contra moderatum moerorem, inepta laetitia; contra discretam taciturnitatem, multiloquium; contra illibatam castitatem, carnis immunditia atque luxuria; contra cordis munditiam, spiritalis fornicatio; contra amorem patriae coelestis, appetitus hujus saeculi opponens, semet emergit; haec (inquam) cum virtutibus obsistere conantur, quid aliud nobis insinuant, quam quod crudelis adversus conglobatas virtutum acies pie viventium persecutio desaeviat?

PL 17, 1057D

実に、へりくだりに対して高ぶりが、主への畏れに対して空しい栄光が、まことの敬神に対して見せかけが、従順に対して思い上がりが、兄弟の愛に対して妬みが、愛に対して憎しみが、正しい矯正の自由に対して中傷が、忍耐に対して怒りが、柔和に対して荒々しさが、へりくだった愛に対して膨れ上がり〔tumor。心の思い上がり〕が、霊の喜びに対して世の悲しみが、徳の鍛錬に対して無気力すなわち怠惰が、堅い定住〔stabilitas。一つ所にとどまること〕に対して落ち着きのないさまよいが、希望の確信に対して絶望が、世の軽蔑に対して貪りが、神への愛に対して自己愛が、素朴さに対して盗みと欺きが、真実に対して偽りと嘘が、清い質素と倹約に対して腹の貪りが、節度ある悲しみに対して愚かな浮かれが、分別ある沈黙に対して多弁が、汚れない貞潔に対して肉の汚れと淫蕩が、心の清さに対して霊の淫行が、天の祖国への愛に対してこの世への欲求が、それぞれ自らを対立させて立ち現れる。これらが(と私は言う)徳に逆らおうとするとき、敬虔に生きる者たちの寄り集まった徳の戦列に対して、残酷な迫害が荒れ狂っているということのほかに、何を我々に示しているのか。

8

O quam durus, o quam amarus est congressus superbiae, quae angelos de coelo ejecit, hominem paradiso eliminavit (Gene. III) , cujus exercitus atque armorum conflictus vitia sunt, quae breviter comprehensa tetigimus.

PL 17, 1058D

ああ、高ぶりとの会戦は何と厳しく、何と苦いことか。高ぶりは天使たちを天から投げ落とし、人を楽園から追い出した(創世記3章)。その軍勢と武器の戦いこそ悪徳であり、我々はそれらを手短にまとめて述べた。

9

Sed videamus quemadmodum castra coeli et inferni dimicent, arma Christi et diaboli decertent.

PL 17, 1058D

だが、天と冥界の陣営がどのように戦い、キリストと悪魔の武器がどのように争うかを見てみよう。

Caput II

第II章PL 17, 1058D
1

Primum superbia tibi dicit, Certe multis, immo pene omnibus: Melior es, verbo, scientia, honoribus et divitiis, et cuncta tibi carnalia et spiritalia suppetunt charismata: cunctos ergo despice, omnibus temetipsum superiorem ostende.

PL 17, 1058D

高ぶりはまずあなたに言う。「確かに多くの者より、いや、ほとんどすべての者より、あなたはまさっている。言葉において、知識において、名誉と富において。肉的な賜物も霊的な賜物も、すべてあなたには備わっている。だから、すべての者を見下せ。すべての者に対して、自分のほうが上であることを示せ」。

2

Humilitas ex adverso respondet: Memento quia terra es (Genes. III) , quia putredo et vermis es (Job. XXV) , quia et si aliquid es, nisi tantum te humilies, quantum magnus es, perdis omnino quod es (Eccli. III) .

PL 17, 1059A

へりくだりは反対に答える。「思い起こせ、あなたは土であること(創世記3章)、腐敗と虫であること(ヨブ記25章)を。たとえあなたが何者かであるとしても、あなたの大きさに応じて自らをへりくだらせなければ、あなたは今あるものを完全に失うのだ(集会の書3章)」。

3

Numquid tu altior quam primus angelus (Ezec. XXVIII) ? Numquid tu splendidior in terra, quam Lucifer in coelo (Isai. XIV) ? Quod si ille de tanta sublimitate per superbiam cecidit, quomodo tu ad coelestem celsitudinem superbiendo de imis conscendes?

PL 17, 1059A

「あなたは最初の天使よりも高いのか(エゼキエル28章)。あなたは地上で、天のルキフェルよりも輝かしいのか(イザヤ14章)。もしあの者があれほどの高みから高ぶりによって落ちたのなら、あなたは高ぶることによって、低い所からどうして天の高みへ登れるだろうか」。

4

Qui quamdiu hic vivis, ea conditione teneris, de qua per Sapientem dicitur: Corruptibile enim corpus aggravat animam, et onerat terrena inhabitatio mentem multa cogitantem (Sap. IX) .

PL 17, 1059B

「あなたはここに生きているあいだ、賢者を通して語られている条件の下にある。『朽ちる体は魂を重くし、地上の住まいは、多くを思う精神に重荷を負わせる』(知恵の書9章)」。

5

Quam densissimis putamus in terra superbiae tenebris lutum nostrum involvi (Isai. LXIV) , si potuit in coelo stella, quae mane oriebatur, lucis suae globos amittere (Isai. XIV) ?

PL 17, 1059B

「我々の泥が(イザヤ64章)、地上で、どれほど濃密な高ぶりの闇に包まれていると考えるべきか。朝に昇っていた星が、天で(イザヤ14章)、自らの光の球を失うことがありえたのだとしたら」。

6

Audi ergo potius lucem veritatis dicentem: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII) .

PL 17, 1059B

「だからむしろ、真理の光が言うのを聞け。『私に従う者は闇の中を歩まず、命の光を持つ』(ヨハネ8章)」。

7

In quo autem ipsa esset sequenda, alibi praemonuit, dicens: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI) .

PL 17, 1059B

「どのようにして光自身に従うべきかは、別の箇所で、あらかじめ告げてこう言った。『私から学べ。私は柔和で、心のへりくだった者であるから。そうすれば、汝らは魂に安らぎを見いだす』(マタイ11章)」。

8

Audi, tumor superbiae: audi adhuc dicentem humilitatis magistrum: Omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV) ; et iterum: Super quem requiescit spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos (Isai. LXVI) ?

PL 17, 1059B

「聞け、高ぶりの膨れ上がりよ。さらに、へりくだりの師が言うのを聞け。『自分を高める者は皆低くされ、自分を低くする者は高められる』(ルカ14章)。そして再び言う。『私の霊は、へりくだり、静かで、私の言葉におののく者のほかの誰の上に憩うだろうか』(イザヤ66章)」。

9

Audi quid etiam de illa veritatis luce dicat Apostolus, qui te ad eam sectandam invitat. Ait enim: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et specie repertus ut homo.

PL 17, 1059C

「真理のあの光について使徒が何と言うかも聞け。使徒はあなたを、その光に従うよう招いている。使徒は言う。『彼は神の形であったが、神と等しくあることを奪い取るべきこととは考えず、かえって自らを無にして、僕の形を取り、人間と同じ者となり、姿は人として見いだされた』」。

10

Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II) . Si igitur tanta humilitate se deprimit divina majestas, superbire in aliquo non debet humana infirmitas.

PL 17, 1059C

「『彼は自らを低くし、死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで従順となった』(フィリピ2章)。したがって、神の威光がこれほどのへりくだりをもって自らを低くしたのなら、人間の弱さは、何事についても高ぶるべきではない」。

Caput III

第III章PL 17, 1059C
1

Inanis gloria dicit: Age bonum quod vales: ostende cunctis bonum quod agis ut bonus a cunctis dicaris, ut sanctus ac venerabilis ab omnibus praediceris, ut tamquam Dei electus noscaris: ut nemo te contemnat, nemo te despiciat: sed universi debitum tibi honorem persolvant.

PL 17, 1059C

空しい栄光は言う。「できる善を行え。あなたが行う善をすべての者に示せ。すべての者から善い人と呼ばれ、すべての者から聖なる、尊ぶべき者と称えられ、神に選ばれた者として知られるように。誰もあなたを軽んじず、誰もあなたを見下さず、すべての者が、あなたに負うべき名誉を支払うように」。

2

Timor Domini respondet: Si boni aliquid agis, non pro transitoriis, sed pro aeternis id honoribus age. Occulta quod agis, in quantum vales: quod si ex toto non vales, sit in animo occultandi voluntas, et tunc non tibi imputabitur de ostentatione ulla iniquitas.

PL 17, 1059D

主への畏れは答える。「あなたが何か善を行うなら、過ぎ去るもののためでなく、永遠の名誉のためにそれを行え。行うことは、できるかぎり隠せ。全面的にはできないとしても、隠そうとする意志が心にあるなら、そのとき、見せびらかしから生じる不法〔iniquitas〕が何一つあなたに数えられることはない」。

3

Nam crimen esse non poterit, aliquando manifestari quod semper vis celatum haberi. Sic denique duas Redemptoris sententias sibi quasi contrarias videberis adimplesse, quibus dicitur: Faciente te eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: sed sit eleemosyna tua in absconditio: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi (Matt. VI) ; et: Videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matt. V) .

PL 17, 1060A

「というのも、いつも隠されたままにしておきたいことが、いつかは明らかになっても、罪過にはなりえないからである。こうして実に、あなたは、贖い主の、互いに反対に見える二つの言葉を満たしたと見られるだろう。『汝が施しをするとき、汝の左の手に、汝の右の手のすることを知らせるな。汝の施しは、隠れたところにあるように。隠れたところで見ている汝の父は、汝に報いる』〔底本は in absconditio。in abscondito と読む〕(マタイ6章)。そして、『汝らの善い行いが見られ、天にいる汝らの父に栄光を帰するように』(マタイ5章)」。

4

Cave prorsus ne tibi sententia illa conveniat, qua de hyprocritis dicitur: Omnia opera sua faciunt ut beatificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matt. XXIII) : hoc est, laudes tantum ab hominibus quas amaverunt.

PL 17, 1060A

「偽善者たち〔底本は hyprocritis。hypocritis と読む〕について語られる言葉が、あなたに当てはまることのないよう、くれぐれも用心せよ。『彼らはすべての行いを、人々から幸いな者とされるために行う。アーメン、汝らに言う、彼らはすでに報いを受けた』(マタイ23章)〔後半の句はマタイ6章〕。すなわち、彼らが愛した、人々からの称賛だけを受けたのである」。

5

Attende ergo tibi in omnibus quae agis, ne cenodoxiae elatione pulsatus, cum his qui etiam de miraculorum signis gloriabantur, audias: Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X) : sed time, nam scriptum est: Timor Domini gloria, et gloriatio, laetitia et corona exsultationis.

PL 17, 1060A

「だから、あなたが行うすべてのことにおいて自分に注意せよ。空しい栄光〔cenodoxia。ギリシア語〕の思い上がりに襲われて、奇跡のしるしを誇っていた者たちとともに、こう聞くことにならないように。『私はサタンが稲妻のように天から落ちるのを見ていた』(ルカ10章)。むしろ畏れよ。『主への畏れは栄光であり、誇りであり、喜びであり、歓喜の冠である』と書かれているからだ」。

6

Timor Domini delectabit cor, et dabit laetitiam et gaudium, et longitudinem dierum. Timenti Dominum bene erit in extremis: et in die defunctionis suae benedicetur (Eccl. I) . Et infra: Radix sapientiae timere Dominum, et rami illius longitudo dierum (Ibid.) .

PL 17, 1060B

「『主への畏れは心を喜ばせ、喜びと楽しみと、長い日々を与える。主を畏れる者は、最期に幸いを得、その死の日に祝福される』(集会の書1章)。さらに下で、『主を畏れることは知恵の根であり、その枝は長い日々である』(集会の書1章)」。

Caput IV

第IV章PL 17, 1060B
1

Simulatio suggerit: Quia in abscondito nihil boni facis, ne a cunctis cognitus detesteris, finge te foris, quod intus esse non appetis. Religio ex adverso respondet: Nequaquam omnino id agas, sed magis satage bonus fieri, quod non es.

PL 17, 1060B

見せかけは促す。「あなたは隠れたところで何も善を行っていない。だから、すべての者に知られて嫌われないように、内で望みもしないものを、外で装え」。敬神は反対に答える。「それを決して行ってはならない。むしろ、今あるのではない、善い者になるよう努めよ」。

2

Nam probum ostendere te hominibus quod non es, quid aliud quam damnatio est? Memor esto utique quod dicitur: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui mundatis quod deforis est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia.

PL 17, 1060C

「実に、自分ではない誠実な者であるかのように人々に自分を見せることは、断罪でなくて何であろうか。次のように言われていることを、必ず思い起こせ。『災いあれ、汝ら、律法学者とファリサイ派の偽善者たちよ。汝らは杯と皿の外側を清めるが、内側は強奪と汚れに満ちている』」。

3

Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat et id quod deforis est mundum (Matt. XXIII) .

PL 17, 1060C

「『盲目のファリサイ派の人よ、まず杯と皿の内側を清めよ。そうすれば、外側も清くなる』(マタイ23章)」。

4

Itemque illud quod inculcando repetitur: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia: sic et vos foris quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (Ibid.) .

PL 17, 1060C

「さらに、強調して繰り返されている言葉もある。『災いあれ、汝ら、律法学者とファリサイ派の偽善者たちよ。汝らは白く塗った墓に似ている。墓は外では人々に美しく見えるが、内は死人の骨とあらゆる汚物に満ちている。同じように汝らも、外では人々に正しい者と見えるが、内は偽善と不法に満ちている』(マタイ23章)」。

5

Necnon et illud quod de talibus scriptum legitur: Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matt. VII) .

PL 17, 1060D

「また、そのような者たちについて書かれている、次の言葉もある。『彼らは羊の衣を着て汝らのところに来るが、内側は強欲な狼である』(マタイ7章)」。

Caput V

第V章PL 17, 1060D
1

Elatio objicit: Qualis es tu, ut prioribus obtemperes, deterioribus famulatum exhibeas? Te magis quam illos decet imperare: nam illi nec ingenio, nec industria, aut viribus tibi coaequari possunt.

PL 17, 1060D

思い上がりは異を唱える。「あなたは何者で、先に立つ者に従い、劣る者に仕えるのか。あなたのほうが、彼らよりも命じるにふさわしい。彼らは才においても、勤勉においても、力においても、あなたに並ぶことはできないからである」。

2

Obtempera igitur imperio Dei, et non sit tibi ulterius cura de aliquo. Beata autem submissio respondet: Si Dei recte obtemperandum est imperio, humano subdi necesse est magisterio.

PL 17, 1060D

「それゆえ神の命令に従え。もはや誰のことも気にかけるな」。福なる従順は答える。「神の命令に正しく従うべきなら、人の指導にも服さねばならない」。

3

Christus namque Dominus dicit: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit: qui autem me spernit, spernit eum qui me misit (Luc. X) .

PL 17, 1060D

「実に主キリストは言う。『汝らに聞く者は私に聞く。汝らを退ける者は私を退ける。私を退ける者は、私を遣わした者を退ける』(ルカ10章)」。

4

Verum ita fieri (inquies) oportet, sed si talis qui imperat esset, qualis esse deberet per quem Deus imperet, cum vero talis non sit, igitur non debetur ei obedientia.

PL 17, 1060D

「『確かにそうあるべきだが、それは、命じる者が、神がそれを通して命じるにふさわしい者であればの話である。だが彼はそのような者ではないのだから、服従は彼に負うべきものではない』とあなたは言うだろう」。

5

Caeterum Apostolus econtra ait: Non est potestas, nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit (Rom. XIII) . Quare cum ordinatio haec divino sit jure constituta, non est humanis obscuranda commentis.

PL 17, 1060D

「しかし使徒は逆に言う。『神からのものでない権威はなく、存在する権威は神によって定められている。したがって、権威に逆らう者は、神の定めに逆らう』(ローマ13章)。それゆえ、この定めは神の法によって立てられている以上、人間の思いつきで曇らせてはならない」。

6

Quales ergo esse debeant hi qui imperant, non est a subditis discutiendum. Sequitur enim idem Apostolus: Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt (Ibid.) .

PL 17, 1060D

「それゆえ、命じる者がどのような者であるべきかは、従う者たちが吟味すべきことではない。同じ使徒が続けて言うからである。『逆らう者は、自ら断罪を身に招く』(ローマ13章)」。

7

Et quidem primis Ecclesiae (Matt. XX) pastoribus ipse Dominus dicit: Scitis quia reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem exercent inter eos, benefici vocantur: vos autem non sic, sed qui in vobis est major, erit omnium servus: sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et animam suam dare pro multis in redemptionem (Luc. XXII) .

PL 17, 1061B

「しかも教会の最初の牧者たち(マタイ20章)に、主自身が言う。『汝らは知っている。諸国民の王たちは彼らを支配し、彼らの間で権力を振るう者は恩人と呼ばれる。だが汝らはそうではない。汝らの間で大いなる者は、すべての者の僕となる。人の子は仕えられるためではなく、仕えるために、また多くの人の贖いとして自らの魂を与えるために来たのだから』(ルカ22章)」。

8

Denique quia non omnes tales futuros esse expressit, ideo subjectorum omnium personas in discipulis assumens, praemonuit dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: omnia quaecumque dixerint vobis, servate et facite: quae autem faciunt nolite facere.

PL 17, 1061B

「実に、すべての者がそのようになるのではないことを明らかにしていたので、従う者すべての立場を弟子たちにおいて引き受け、あらかじめ戒めて言った。『モーセの座に律法学者とファリサイ派が座っている。彼らが汝らに言うことはすべて、守り、行え。だが彼らの行うことは行うな』」。

9

Imponunt enim in humeros hominum onera gravia, et importabilia, digito autem suo nolunt ea movere (Matt. XXIII) .

PL 17, 1061B

「『彼らは重くて担えない荷を人々の肩に載せるが、自分では指一本でそれを動かそうとしない』(マタイ23章)」。

Caput VI

第VI章PL 17, 1061C
1

Item invidia dicit: In quo illo vel isto minor es? cur ergo eis vel aequalis vel superior non es? Quanta vales quae ipsi non valent? Non ergo tibi aut superiores, aut etiam aequales esse debent.

PL 17, 1061C

同じく妬みは言う。「あの者やこの者より、あなたはどの点で劣っているのか。ではなぜ、彼らと同等か、それ以上でないのか。彼らにはできないことが、あなたにはどれほどできるのか。ゆえに、あなたには、上に立つ者も、同等の者さえも、あってはならない」。

2

Verum dilectio fraterna respondet: Si caeteros, o homo, virtutibus antecellere te existimas, tutius in infimo, quam in summo loco temetipsum servabis. Semper enim de alto pejor fit ruina.

PL 17, 1061C

しかし兄弟の愛は答える。「人よ、あなたが徳において他の者たちにまさると思うなら、最高の場所よりも最低の場所に自分を保つほうが安全である。高みからの転落は常にいっそうひどいからである」。

3

Quod si tibi, ut asseris, quidam superiores, alii aequales sunt, quid te laedit? quid te nocet? Cave prorsus, ne dum aliis locum celsitudinis invides, illum imiteris, de quo scriptum est: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II) . Imitantur autem illum qui ex parte ejus sunt.

PL 17, 1061C

「あなたが主張するように、ある者があなたより上で、ある者が同等であるとして、それがあなたの何を傷つけ、何を害するのか。他の者たちの高い地位を妬むあまり、あの者を模倣することのないよう、くれぐれも用心せよ。その者について書かれている。『悪魔の妬みによって死が世界に入った』(知恵の書2章)。その者の側に属する者たちは、彼を模倣する」。

Caput VII

第VII章PL 17, 1061D
1

Odium dicit: Absit ut tu illum diligas, quem in omnibus contrarium habes, qui tibi derogat, qui tibi insultat, qui te injuriis exacerbat, qui tibi peccata tua improperat, qui te dictis, operibus atque honoribus semper praeire festinat.

PL 17, 1061D

憎しみは言う。「あなたが、あらゆる点であなたに逆らい、あなたを悪く言い、あなたをあざけり、侮辱であなたを苛立たせ、あなたの罪をあなたに非難し、言葉でも行いでも名誉でも常にあなたの先に立とうと急ぐ者を愛するなど、あってはならない」。

2

Nisi enim tibi invideret, nequaquam se tibi ita praeferret. Sed sincera charitas respondet: Numquid quia haec quae narras, odio habenda sunt in homine, propterea non est amanda Dei imago in homine?

PL 17, 1061D

「彼があなたを妬んでいなければ、あなたよりも自分をこのように上に置くことはなかっただろう」。しかし偽りのない愛は答える。「あなたの語るこれらのことが人において憎むべきものだからといって、人における神の像は愛すべきでないのか」。

3

Immo Christus, qui in cruce positus inimicos suos dilexit, et pro eis oravit, ante crucis tormentum discipulos admonuit, dicens: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est (Luc. XXIII; Matt. V) .

PL 17, 1062A

「それどころか、十字架に掛けられて敵を愛し、彼らのために祈ったキリストは、十字架の苦しみの前に弟子たちに勧めて言った。『汝らの敵を愛せよ。汝らを憎む者に善を行え。汝らを迫害し中傷する者のために祈れ。天にいる汝らの父の子らとなるためである』(ルカ23章;マタイ5章)」。

4

Quod ante et per Salomonem dictum fuerat, sic enim legitur: Si esurit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, da bibere ei, hoc enim faciens, carbones ignis accumulabis super caput ejus, at Dominus retribuet tibi bona (Prov. XXV) .

PL 17, 1062A

「これは以前にもソロモンを通して言われていた。実にこう読まれる。『汝の敵が飢えているなら、食べさせよ。渇いているなら、飲ませよ。そうすることで、汝は彼の頭の上に燃える炭火を積み、主は汝に善を報いる』(箴言25章)」。

5

Huic sententiae Apostolus ex spiritu Christi, cujus sensum habebat, subjungit dicens: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (I Cor. I) .

PL 17, 1062A

「この言葉に、使徒はキリストの霊に基づき──その思いを彼は持っていたのだが──付け加えて言う。『悪に負けるな。善をもって悪に勝て』(一コリント1章)〔引かれた句はローマ12:21。次節の(Rom. XII)と引照が入れ替わっているらしい〕」。

6

Quod contra de his qui fratres odisse noscuntur, per Joannem dicitur (Rom. XII) : Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III) . Et scitis quod omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem.

PL 17, 1062A

「これに対して、兄弟を憎むことで知られる者たちについては、ヨハネを通してこう言われる(ローマ12章)〔ローマ12章は句に合わない。ミーニュは前節のローマ12:21 の句に(I Cor. I)を、ここに(Rom. XII)を刷っており、二つの引照が入れ替わっているらしい〕。『自分の兄弟を憎む者は人殺しである』(一ヨハネ3章)。『また汝らは、すべての人殺しが、自分のうちに永遠の生命を留めていないことを知っている』」。

7

Et rursum: Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (I Joan. II) . At inquis: Sufficit mihi quod amantes me diligo.

PL 17, 1062B

「またさらに、『自分の兄弟を憎む者は闇の中にあり、闇の中を歩み、どこへ行くのか知らない。闇がその目を見えなくしたからである』(一ヨハネ2章)。しかしあなたは言う。『私を愛する者たちを私が愛すれば足りる』と」。

8

Sed Dominus contra ait: Si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt (Matt. V) ? Quid tu, homo, ad hoc iterum objicere vales?

PL 17, 1062B

「しかし主は逆に言う。『汝らを愛する者を愛するなら、どんな報いがあるか。徴税人もそうするではないか』(マタイ5章)。人よ、あなたはこれに対してまた何を反論できるのか」。

9

Certe qui odit fratrem suum, manet in morte, et qui diligit, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV) . Omnem ergo amaritudinem fellis evome, et quoquo pacto valueris, charitatis dulcedinem sume.

PL 17, 1062B

「確かに、『自分の兄弟を憎む者は死にとどまり、愛する者は神にとどまり、神もその者にとどまる』(一ヨハネ4章)。それゆえ、胆汁の苦さをすべて吐き出し、いかなる仕方によってでもできるかぎり、愛の甘さを取れ」。

10

Nihil enim illa suavius, nihil in vita beatius, sicut scriptum est: Odium suscitabit contentionem: omnes autem non contendentes operiet amicitia (Prov. X) .

PL 17, 1062C

「実に、愛以上に甘美なものはなく、生においてそれ以上に幸いなものはない。書かれているとおりである。『憎しみは争いを呼び起こすが、争わないすべての人を友愛が覆う』(箴言10章)」。

11

Immo et Deo nos illa conformare contendit: ideo Joannes evangelista hoc affirmans ait: Deus charitas est (I Joan. IV) . Et egregius praedicator Paulus: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V) .

PL 17, 1062C

「それどころか、愛は我々を神に似せようと努める。それゆえ福音書記者ヨハネはこれを確言して言う。『神は愛である』(一ヨハネ4章)。またすぐれた宣教者パウロは言う。『神の愛は、我々に与えられた聖なる霊によって、我々の心に注がれている』(ローマ5章)」。

12

Unde nec immerito charitas delictorum facinora tegere dicitur, sicut scriptum est: Universa delicta operit charitas (I Pet. IV) .

PL 17, 1062C

「それゆえ、愛が罪の悪行を覆うと言われるのも、故なきことではない。書かれているとおりである。『愛はすべての罪を覆う』(一ペトロ4章)」。

Caput VIII

第VIII章PL 17, 1062C
1

Detractio dicit: Quis potest sustinere, quis silentio tegere, quanta iste vel ille prava committit, nisi forte qui consentit?

PL 17, 1062C

中傷は言う。「この者やあの者が行う悪事の数々を、同意する者でもないかぎり、誰が耐えられようか、誰が黙って覆っていられようか」。

2

At justa correptio respondet: Nec tacenda sunt mala proximi, nec consentienda: sed charitate fraterna proximus in faciem redarguendus est, non autem clanculum detrahendus.

PL 17, 1062C

しかし、正しい戒めは答える。「隣人の悪は、黙っていてはならず、同意してもならない。兄弟の愛によって、隣人は面と向かって責められるべきであり、こっそりと中傷されてはならない」。

3

Quod si a quopiam objicitur, idcirco se fratrem coram oculis increpare nolle, ne exasperatus non solum non proficiat, sed magis ex correptione scandalum sumat, occurrit Scriptura divina, et versa vice magis detractionem scandalum esse denuntiat, dicens: Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum (Psal. XLIX) .

PL 17, 1062C

「ある者が、兄弟を面と向かって咎めようとしないのは、憤らせれば益にならないばかりか、かえってその戒めから躓きを受けるからだ、と反論するなら、神の聖書が立ちはだかり、むしろ逆に、中傷こそ躓きであると告げて、こう言う。『汝は座って汝の兄弟に逆らって中傷し、汝の母の子に逆らって躓きを置いていた』(詩篇49)」。

4

Magis enim scandalum sumit qui sibi detrahentem intelligit, quam qui se corripientem cernit. Et quia nonnumquam delinquentium errata, ut aptiori tempore corrigantur, silentio tegenda sunt, propterea subjungitur: Haec fecisti, et tacuit (Ibid).

PL 17, 1062C

「実に、自分を中傷する者を悟る者のほうが、自分を戒める者を見る者よりも、いっそう躓きを受ける。そして、罪を犯す者たちの誤りは、より適した時に正されるよう、時に黙って覆われるべきなので、それゆえ続けて言われる。『汝はこれを行い、私は黙っていた〔底本は tacuit(彼は黙っていた)。tacui と読む〕』(詩篇49)」。

5

Denique ne ex hoc discreto silentio detractores sibi applauderent, qui dum semper occulte derogare malunt, numquam in apertam correptionem prosiliunt, adhuc subinfertur: Existimasti iniquitatem quod ero tui similis (Ibid).

PL 17, 1063A

「実に、この分別ある沈黙を、常にひそかにそしるほうを好み、決して公然たる戒めに踏み出さない中傷者たちが、自分たちに都合よく受け取らないよう、さらに続けて加えられる。『汝は、私が汝に似た者となるという不法を思った』(詩篇49)」。

6

Ac si diceret: Iniquitas est cogitare, ut detractori similis appaream, sed ad tempus reticens, locum correptioni aptum exspecto.

PL 17, 1063A

「まるでこう言うかのようである。『中傷者に似た者に見えようと考えるのは、不法である。私はしばらく黙っているが、戒めにふさわしい機会を待っているのだ』と」。

7

Unde et protinus subdit: Arguam te, et statuam contra faciem tuam peccata tua (Ibid.) , veluti diceret: Non in occulto, ut est tua consuetudo, sed in aperto, ut est mea sollicitudo, aptum corripiendi tempus exspectans, peccatorem arguam, et ejus delicta contra faciem illius statuam.

PL 17, 1063A

「そのため、すぐに付け加える。『私は汝を責め、汝の罪を汝の顔の前に立てよう』(詩篇49)。つまり、こう言うかのようである。『汝の習いのようにひそかにではなく、私の気遣いのように公然と、戒めるのにふさわしい時を待って、私は罪人を責め、その罪を彼の顔の前に立てる』と」。

8

At inquis: Non odi, sed amo quem ita in abscondito dijudicans reprehendo. Sed respondet: Immo magis hunc odis, et non diligis: unde detrahis, et non corripis. Quam sit autem detestanda detractio proximi, plerisque in locis eloquia divina testantur.

PL 17, 1063B

「だが、あなたは言う。『私は憎んでいるのではない。こうして隠れたところで判断しながら非難している者を、私は愛している』と。しかし、徳は答える。『いや、むしろ、あなたはこの者をいっそう憎んでおり、愛してはいない。だから中傷し、戒めないのだ』と。隣人への中傷がどれほど忌むべきかは、神の言葉が多くの箇所で証している」。

9

Unde est illud: Detrahentem adversus proximum suum occulte, hunc persequebar (Psal. C) ; et illud: Qui detrahit fratri, detrahit et legi (Jacob. IV) ; nec non et illud apostoli Pauli: Quod si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini (Galat.) .

PL 17, 1063B

「そこから、次の言葉がある。『隣人をひそかに中傷する者を、私は迫害していた』(詩篇100)。また、『兄弟を中傷する者は、律法をも中傷する』(ヤコブ4章)。さらに使徒パウロのあの言葉もある。『もし汝らが互いにかみつき、食い合うなら、互いに滅ぼされないよう気をつけよ』(ガラテヤ)」。

Caput IX

第IX章PL 17, 1063B
1

Ira dicit: Quae contra te aguntur, talia sunt, ut aequanimiter profecto ferri non possint, immo patienter haec tolerare peccatum est: et si non eis cum magna exasperatione resistitur, contra te deinceps sine mensura cumulabuntur.

PL 17, 1063B

怒りは言う。「あなたに対してなされることは、まことに平静には耐えられないほどのものである。いや、これを忍耐して耐えることは罪である。大きな憤りをもってこれらに抵抗しなければ、これからはあなたに対して際限なく積み重なるだろう」。

2

Patientia respondet: Si passio Redemptoris ad memoriam reducatur, nihil tam durum, quod non aequo animo toleretur. Christus namque (ut ait Petrus) passus est pro nobis relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Pet. II) .

PL 17, 1063C

忍耐は答える。「贖い主の受難を思い起こすなら、平静な心で耐えられないほど厳しいものは何もない。実に、キリストは(ペトロが言うように)『我々のために苦しみを受け、我々に模範を残して、我々がその足跡に従うようにした』(一ペトロ2章)」。

3

Ipse etiam Dominus nobis dixit: Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus (Matt. X) ? Et alio in loco: Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV) . Sed quanta sunt in comparatione passionum illius, quae patimur?

PL 17, 1063C

「主自身も我々に言った。『家の主人をベルゼブルと呼んだのなら、その家の者たちをなおさらそう呼ぶだろう』(マタイ10章)。そして別の箇所では、『彼らが私を迫害したなら、汝らをも迫害する』(ヨハネ15章)。だが、我々が受けることは、彼の受難に比べれば、どれほどのものか」。

4

Ille enim opprobria, irrisiones, contumelias, alapas, sputa, flagella, spineam coronam, crucemque sustinuit (Joan. XVIII, XIX) ; et nos miseri (ad nostram dico confusionem) uno sermone fatigamur, uno verbo dejicimur: nec perpendimus id quod dicitur: Si commortui sumus, et convivemus: si sustinemus, et conregnabimus (II Tim. II) .

PL 17, 1063C

「実に、彼は辱め、嘲り、侮辱、平手打ち、唾、鞭打ち、茨の冠、そして十字架を耐え忍んだ(ヨハネ18、19章)。それなのに、我々は惨めにも(我々の恥を言うのだが)、一つの言葉に疲れ果て、一つの言葉に打ち倒される。そして、『我々がともに死んだなら、ともに生きもしよう。耐え忍ぶなら、ともに支配もしよう』(二テモテ2章)と言われていることを、よく考えない」。

5

Quapropter retundendi sunt irae stimuli, et ejus metuenda damnatio est. Unde scriptum legimus: Quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio: qui autem dixerit fratri suo raca, reus erit concilio: qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae ignis (Matt. V) .

PL 17, 1063D

「だから、怒りの刺は鈍らせねばならず、その断罪は恐れねばならない。そこで、こう書かれているのを我々は読む。『自分の兄弟に怒る者は皆、裁きにかかる。自分の兄弟に「ラカ」と言う者は、議会にかかる。「愚か者」と言う者は、ゲヘナの火にかかる』(マタイ5章)」。

6

Ibi tamen innuitur remedium, cum subinfertur: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Ibid).

PL 17, 1063D

「しかしそこでは、続いてこう加えられて、救済策が示されている。『汝が祭壇に献げ物を献げるとき、そこで、汝の兄弟が汝に対して何かを持っていることを思い出したなら、汝の献げ物をそこ、祭壇の前に置き、まず行って汝の兄弟と和解せよ。それから来て、汝の献げ物を献げよ』(マタイ5章)」。

7

Ac si aperte diceretur: Nec in corde tacitam precem effundas, nisi prius offensum proximum satisfaciendo ad lenitatis mansuetudinem perducas. Munus enim nostrum, est oratio nostra: altare vero nostrum est cor.

PL 17, 1064A

「まるではっきりとこう言われているかのようである。『まず、傷つけた隣人を、償いによって穏やかな柔和へ導くのでなければ、心の中で黙した祈りを注ぐな』と。実に、我々の献げ物とは我々の祈りであり、我々の祭壇とは我々の心である」。

8

Ille autem qui hoc facere (quotiens inter duos ira sine causa fuerit excitata) studuerit, praemissam damnationem nequaquam incurret. Sed sunt multi, qui petenti sibi veniam delicta non remittunt.

PL 17, 1064A

「このことを(二人のあいだに理由なく怒りが起こされるたびに)努めて行う者は、先に述べた断罪を決して受けない。だが、赦しを求める者の罪を赦さない者が多い」。

9

Contra quos illa Domini sententia venit, qua dicitur: Si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris, nec Pater vester coelestis remittet vobis peccata vestra (Matt. XVIII) .

PL 17, 1064A

「そのような者たちに向かって、次の主の言葉が来る。『汝らが、それぞれ自分の兄弟を心から赦さないなら、天にいる汝らの父も、汝らの罪を赦さない』(マタイ18章)」。

10

Plura sunt, inquis, quae in me commisit, me saepius offendit; et quia sine causa plurimis juvenior lacessit injuriis, tot ei remittere culpas mihi non convenit. Ad haec non ego, sed Dominus respondet.

PL 17, 1064A

「『彼は私に多くのことを行った。私をたびたび傷つけた。そして、理由もなく、いっそう若い者〔底本は juvenior。本文が崩れているらしく、「より若い」と取ったが、意味は定まらない〕として、あまたの侮辱で私を悩ますので、これほど多くの咎を彼に赦すのは、私にはふさわしくない』とあなたは言う。これに対しては、私ではなく、主が答える」。

11

Nam cum Petrus ad eum diceret: Quoties peccabit in me frater meus, et dimittam illi? usque septies? Et Dominus ad eum: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies (Ibid.) .

PL 17, 1064B

「実際、ペトロが彼に言ったとき、『私の兄弟が私に対して何度罪を犯したら、私は彼を赦すべきか。七度までか』と。主は彼に言った。『七度までとは言わない。七十の七倍までである』(マタイ18章)」。

12

Quam multi autem sunt qui suas injurias, tarde relaxant, Dei vero citius indulgent? fitque nonnumquam, ut occasione Domini injurias vindicandi, suas ulciscantur irati.

PL 17, 1064B

「だが、自分への侮辱はなかなか赦さないのに、神への侮辱のほうは早々に大目に見る者が、どれほど多いことか。そして時に、主への侮辱に報復するという口実で、怒れる者たちが自分への侮辱の仇を討つことが起こる」。

13

Quid denique de illis dicendum est, qui adeo iracundiae obcaecantur fervore, ut usque ad verba prorumpant maledictionis, nisi quod Apostolus ait: Neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt (1 Cor. VI) ?

PL 17, 1064B

「実に、怒りの熱で目がくらみ、呪いの言葉にまで突き進む者たちについては、使徒が言う、『呪う者も、奪う者も、神の国を所有することはない』(一コリント6章)という言葉のほかに、何を言うべきだろうか」。

14

Quod Jacobus quoque apostolus exaggerando detestatur, dicens: Linguam nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad imaginem et similitudinem Dei facti sunt.

PL 17, 1064B

「使徒ヤコブもこれを、強調して忌み嫌って言う。『人の誰も、舌を制することはできない。それは落ち着きのない悪であり、死をもたらす毒に満ちている。この舌によって、我々は神、父をほめたたえ、この舌によって、神の像と似姿に造られた人々を呪う』」。

15

Ex eodem ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. Numquid fons de eodem foramine emanat dulce et amarum (Jacob. III) ? Hac de causa alibi etiam dicitur: Mors et vita in manu linguae (Prov. XVIII) .

PL 17, 1064C

「『同じ口から祝福と呪いが出る。私の兄弟たちよ、これはこうあってはならない。泉は、同じ穴から甘いものと苦いものを湧き出させるだろうか』(ヤコブ3章)。この理由から、別の箇所でも言われる。『死と生は舌の手にある』(箴言18章)」。

Caput X

第X章PL 17, 1064C
1

Asperitas dicit: Numquidnam stultis hominibus istis, et insensatis perinde ac brutis animalibus lenia verba, et non potius asperrima, dum delinquunt, objicienda sunt, ut dignitatem tuam revereri discant?

PL 17, 1064C

荒々しさは言う。「理性なき獣と同じように愚かで無分別なあの者たちには、過ちを犯すとき、穏やかな言葉ではなく、むしろ最も荒々しい言葉を浴びせるべきではないか。あなたの威厳を敬うことを学ばせるために」。

2

Sed mansuetudo respondet: Non tua in hujusmodi persuasio, sed apostoli Pauli sequenda est praeceptio, qui de hoc dilectum discipulum admonuit, dicens: Seniorem ne increpaveris, sed exhortare ut patrem, juniores ut fratres, anus ut matres, adolescentulas ut sorores in omni castitate (I Tim. V) .

PL 17, 1064D

しかし柔和は答える。「この点では、あなたの説得ではなく、使徒パウロの教えに従うべきである。パウロはこのことについて、愛する弟子〔テモテ〕に勧めて言った。『年長者を叱るな。むしろ父として諭せ。年下の者は兄弟として、老いた女は母として、若い娘は姉妹として、あらゆる貞潔をもって諭せ』(一テモテ5章)」。

3

Et rursum: Servum, inquit, Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem, modeste corrigentem eos qui diversa sentiunt (II Tim. II) . Rursumque: Argue, hortare, increpa in omni longanimitate et doctrina (II Tim. IV) .

PL 17, 1064D

「また続けて言う。『主の僕は争ってはならず、すべての人に柔和で、教えるに適し、忍耐強く、異なる考えを持つ者たちを穏やかに正す者であるべきだ』(二テモテ2章)。さらに、『あらゆる寛容と教えをもって、責めよ、勧めよ、叱れ』(二テモテ4章)」。

4

Quod videlicet asperitatis malum perniciosum est, subditis nocet, minusque proficit: immo saepius contingit, ut etiam charitatis correptionem exacerbati spernant, et contra salutaria verba despectionis emittant jacula.

PL 17, 1064D

「この荒々しさという悪は、まことに破滅的であり、従う者たちを害し、益することも少ない。むしろ、苛立たされた者たちが愛による戒めさえも退け、救いの言葉に対して軽蔑の投げ槍を放つことのほうが、しばしば起こる」。

5

Quod per Sapientem cavetur dum dicit: Qui arguit derisorem, ipse sibi facit injuriam (Prov. IX) . Econtra vero de illo qui per increpationem proficit, dicit: Argue sapientem, et diliget te (Ibid.) .

PL 17, 1065A

「このことは、賢者を通して警告されている。『あざける者を責める者は、自分に不当を加える』(箴言9章)。これに対して、叱責によって益を得る者については、『賢い者を責めよ。そうすれば汝を愛する』(箴言9章)と言われている」。

6

Idcirco scriptum est: Fili, in mansuetudine tua honora animam tuam (Eccl. X) ; et Apostolus inquit: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis (Galat. 6) , et idem apostolus episcopos docens ait: Ut ostendant se mansuetos ad omnes (II Tim. II) .

PL 17, 1065A

「それゆえ、書かれている。『子よ、汝の柔和をもって、汝の魂を尊べ』(集会の書10章)。また使徒は言う。『もし人が何らかの罪に先に捕らえられたなら、霊の者である汝らは、そのような者を柔和の霊をもって教えよ』(ガラテヤ6章)。そして同じ使徒は、司教たちを教えて言う。『彼らがすべての人に対して、自らが柔和であることを示すように』(二テモテ2章)〔この形の句は聖書に見当たらない。10.3 に引く二テモテ2:24(mansuetum esse ad omnes)か、テトス3:2 の言い換えらしい〕」。

Caput XI

第XI章PL 17, 1065A
1

Tumor dicit: Testem habes Deum in coelis, non tibi sit curae quid de te suspicentur homines in terris.

PL 17, 1065A

膨れ上がり〔tumor。心の思い上がり〕は言う。「天に神という証人を持っている。地の人々があなたについて何を疑おうと、気にするな」。

2

Sed humilis dejectio respondet: Non est danda occasio detrahendi, non susurrandi suspicio: sed si adsunt, detractoribus tua facta ut corrigantur manifestanda: aut certe si desunt, humili protestatione dissimulanda sunt.

PL 17, 1065B

しかしへりくだった低さは答える。「中傷の機会を与えてはならず、ささやきの疑いを与えてもならない。もし中傷する者がいるなら、あなたの行いは、正されるように、彼らに明らかにされねばならない〔ut corrigantur の主語は「行い」と取った。「中傷する者たち」とも読める〕。いないのであれば、へりくだった言明をもって伏せておかねばならない」。

3

Quoniam Apostolus admonet, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia (I Tim. V) .

PL 17, 1065B

「使徒が戒めているからである。敵対する者に、悪口のためのいかなる機会も与えてはならない(一テモテ5章)」。

4

Quod etiam in illis detestatus est, qui Christiano nomine censiti, in idolio recumbebant, et quamquam ipsi idolum pro nihilo ducentes, immolata quasi innoxios cibos sumerent, infirmas tamen fratrum conscientias per hoc factum ad nefandos idolorum ritus trahebant (I Cor. VIII) . Idcirco inquit: Sine offensione estote Judaeis et gentibus, et Ecclesiae Dei (Ibid.) .

PL 17, 1065B

「このことを使徒は、キリスト教徒の名で数えられながら偶像の神殿で食事の席に着いていた者たちについても忌み嫌った。彼らは自分では偶像を無とみなし、供えられた物を害のない食物のように食べていたが、それでもその行いによって、兄弟たちの弱い良心を、偶像の忌まわしい祭儀へと引き込んでいたのである(一コリント8章)。それゆえ使徒は言う。『ユダヤ人にも諸国民にも、神の教会にも、つまずきとなることなく在れ』(一コリント8章)〔引かれた句は一コリント10:32〕」。

Caput XII

第XII章PL 17, 1065C
1

Tristitia dicit: Quid habes unde gaudeas, cum tanta mala a proximo sustineas? Perpende quo animi moerore omnes intuendi sint, qui in tanto contra te amaritudinis felle versantur.

PL 17, 1065C

悲しみは言う。「隣人からこれほどの悪を耐えているのに、あなたは何を喜ぶことがあるのか。あなたに対するこれほどの苦い胆汁の中にいる者たちすべてを、どれほどの心の嘆きをもって見るべきか、思い量れ」。

2

Sed spirituale gaudium respondet: Geminam esse tristitiam novi, immo duas cordis tristitias expertus sum: unam scilicet quae salutem operatur (II Cor. VII) , alteram vero quae machinatur perniciem: unam quae ad poenitentiam trahit, alteram quae ad desperationem perducit.

PL 17, 1065C

しかし霊の喜びは答える。「私は、悲しみに二種あることを知っている。むしろ、心の二つの悲しみを私は経験した。一つは救いをもたらすもの(二コリント7章)、もう一つは破滅を企むものである。一つは悔い改めへと引くもの、もう一つは絶望へと導くものである」。

3

Tu quidem unam ex illis dignoscere videris, sed illam quae mortem omnino operatur. Non est igitur in his quae suades contristandum, sed econtra magis gaudendum in his quae necdum intelligis.

PL 17, 1065C

「汝は、その二つのうち一つを知っているように見えるが、それは死をまったくもたらすものである。ゆえに、汝が勧めることのために悲しむべきではなく、むしろ、汝がまだ悟らないことのために喜ぶべきである」。

4

Unde et Dominus perennis dator gaudii dixit: Cum persecuti vos fuerint homines, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter me, gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in coelis (Matth. V) .

PL 17, 1065D

「それゆえ、絶えざる喜びを与える主も言った。『人々が汝らを迫害し、私のゆえに汝らに対してあらゆる悪を偽って言うとき、その日には喜べ、躍り上がれ。見よ、天における汝らの報いは大きい』(マタイ5章)」。

5

Memento quia apostoli, nostrae religionis culmina, ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V) . Nullus ergo in afflictionibus moeroris locus esse debet, cum eis tanta laetitiae exuberantia succedat.

PL 17, 1065D

「思い起こせ。我々の敬神の高みである使徒たちは、イエスの名のゆえに辱めを受けるにふさわしい者とされたことを喜びながら、評議会の前から去って行った(使徒言行録5章)。ゆえに、苦難の中に嘆きの余地があってはならない。苦難のあとに、これほどの喜びの豊かさが続くのだから」。

Caput XIII

第XIII章PL 17, 1065D
1

Torpor vel ignavia dicit: Continuae lectioni ac diuturno Scripturarum studio semper insistis? Oculorum ophthalmiam vel lippitudinem incurres. Si indesinenter lacrymas fundis, ipsum etiam oculorum lumen amittes.

PL 17, 1065D

無気力すなわち怠惰は言う。「絶え間ない読書と、聖書の長い研鑽にいつも励んでいるのか。眼炎や、目やにの病にかかることになる。涙を絶え間なく流すなら、目の光さえ失うことになる」。

2

Si, protelatis vigiliis, psalmorum pensum persolvis, capitis insaniam incides. Si quotidiano labore te conficis, ad opus spiritale quando consurges?

PL 17, 1066A

「徹夜の務めを引き延ばして詩篇の課された分を果たすなら、頭の狂気に陥ることになる。日々の労働で自らを疲れ果てさせるなら、霊の務めにいつ立ち上がるのか」。

3

Sed industria, indefessaque virtus respondet: Quid tibi, o homo, ad bona perficienda tam longa temporum proponis spatia? Numquid scis si crastina vivas die? immo etiam si vel unam in hac vita peragas horam (Jacob. IV) ?

PL 17, 1066A

しかし勤勉と疲れない力は答える。「人よ、善を成し遂げるのに、なぜあなたはこれほど長い時の隔たりを思い描くのか。明日の日まで生きるかどうか、あなたは知っているのか。いや、この生においてあと一時間を過ごせるかどうかさえ(ヤコブ4章)」。

4

An forte mente excidit quod Salvator in Evangelio dicit: Vigilate, quia nescitis diem neque horam (Matth. XXV) ?

PL 17, 1066A

「それとも、救い主が福音書で言っていることが、たまたま心から抜け落ちたのか。『目を覚ましていよ。汝らはその日も時も知らないのだから』(マタイ25章)」。

5

Quapropter discute torporis inertiam, semperque memento quia regnum coelorum non tepidi, non molles, non desides, sed violenti, vimque facientes, ut inquit Salvator, diripiunt illud (Matth. XI) .

PL 17, 1066B

「それゆえ、無気力の怠惰を振り払い、常に思い起こせ。天の国は、ぬるい者、柔弱な者、怠ける者のものではなく、救い主の言うように、激しい者、力ずくの者が奪い取るものである(マタイ11章)」。

Caput XIV

第XIV章PL 17, 1066B
1

Evagatio inquieta dicit: Si Deum esse ubique credis, cur unum singulariter locum, quo tanta mala perpetrantur, custodis, et non potius ad alia transis?

PL 17, 1066B

落ち着きのないさまよいは言う。「神がどこにでもいると信じるなら、なぜ、これほどの悪が行われている一つの場所だけをことさらに守り続け、むしろ他の場所へ移らないのか」。

2

Stabilitas vero respondet: Si ita est ut asseris, quia ubique esse Deum fateris, ergo nec iste locus deserendus est, quem fugere appetis: quia et in ipso Deus est. Verum, inquies, meliorem inquiro, meliorem invenio.

PL 17, 1066B

しかし定住は答える。「あなたの主張どおり、神がどこにでもいると認めるなら、あなたが逃れたがっているこの場所も、捨てるべきではない。そこにも神がいるからである。『しかし』とあなたは言うだろう、『私はより良い場所を探し、より良い場所を見つける』と」。

3

Sed respondeo: Numquid meliorem, aut saltem qualem diabolus et angelus ejus atque homo perdidit, invenies locum?

PL 17, 1066B

「しかし私は答える。あなたは、より良い場所、少なくとも、悪魔とその天使、そして人が失ったほどの場所を、見つけるだろうか」。

4

Memor esto itaque quia primus angelus de coelo corruit (sic namque scriptum legitur (Luc. X) : Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem), et primus homo de paradiso expulsus ad aerumnam hujus saeculi devenit (Gen. III) .

PL 17, 1066C

「それゆえ思い出せ。最初の天使は天から墜ちた──実にこう書かれているのを読む。『私はサタンが稲妻のように天から落ちるのを見ていた』(ルカ10章)──。そして最初の人は楽園から追放され、この世の労苦に至った(創世記3章)」。

5

Attende quia Lot exercitio malorum probatus, inter Sodomitas sanctus fuit (Genes. XIX) : in monte vero securitate torpens, inebriatus cum filiabus peccavit (Ibid.) .

PL 17, 1066C

「注意せよ。ロトは悪にさらされて試され、ソドムの人々のあいだで聖なる者であった(創世記19章)。だが山の上では、安心して鈍り、酔って娘たちと罪を犯した(創世記19章)」。

6

Hoc vagationis taedium adhuc alteram speciem addit, dum quosdam etiam in suo exercitio perseverantes a spiritualibus retrahit, vel terrenis negotiis implicat, vel rebus vilissimis satagit occupare: contra dictum Apostoli agens, qui ait: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit (II Tim. II) , et rursum: Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (I Thess. V) .

PL 17, 1066C

「このさまよいの倦怠は、さらに別の種類を加える。自分の務めに堅く留まる者たちをも、霊的なものから引き戻し、地上の仕事に巻き込み、あるいはごく卑しい事柄に没頭させようと励むのである。それは使徒の言葉に逆らう行いである。使徒は言う。『神に仕えて戦う者は誰も、自分を認めた者を喜ばせるために、世俗の事柄に自分を巻き込まない』(二テモテ2章)。また、『絶え間なく祈れ、すべてについて感謝せよ』(一テサロニケ5章)」。

Caput XV

第XV章PL 17, 1066D
1

Desperatio dicit: Quae et quanta in Deum et in animam tuam commisisti, quam gravia crimina, quam innumera delicta, et in melius nec jam vitam mutasti, nec conversationem utiliter hactenus correxisti. Ecce enim, ut cernis, mala semper consuetudine obligatus teneris.

PL 17, 1066D

絶望は言う。「あなたは、神に対しても、自分の魂に対しても、どれほど多くの、どれほど大きなことを犯したか。どれほど重い罪過、どれほど数えきれない罪があることか。それなのに、あなたはより良い方へと生き方を改めたことも、これまで行状を有益に正したこともない。見よ、あなたの見るとおり、あなたはいつも悪い習慣に縛られて捕らわれている」。

2

Conaris exsurgere, sed peccatorum pondere praegravatus relaberis. Quid ergo tibi agendum, quando de praeteritis certa damnatio imminet, de praesentibus emendatio nulla succurrit, nisi ut non omittas temporalium rerum voluptates, dum futuri saeculi promissiones consequi retardaris.

PL 17, 1066D

「あなたは立ち上がろうとするが、罪の重みに押しつぶされて再び落ちる。では、あなたは何をすべきか。過去については確かな断罪が迫り、現在については何の改善も助けにならないのだから、来るべき世の約束を得るのが遅れているあいだは、時の移ろう事物の快楽を手放さない以外にないではないか」。

3

Sed spei fiducia respondet: Si de capitalibus delictis agitur: ecce David adulterio simul et homicidio reus, de inferni faucibus Domini misericordia describitur liberatus (I Reg. XII) .

PL 17, 1067A

しかし希望の確信は答える。「死罪に当たる罪が問題なら、見よ、姦淫と殺人の罪を負ったダビデは、主の慈しみによって冥界の口から解き放たれたと記されている(サムエル記上12章)〔引かれた句はサムエル記下12章〕」。

4

Ecce impudentissimus Manasses, peccatorum omnium impurissimus ac sordidissimus, per poenitentiam de morte ad vitam rediit (II Paral. XXXIII) .

PL 17, 1067A

「見よ、恥知らずの極みのマナセは、すべての罪人の中で最も不潔で汚れていたが、悔い改めによって死から生へと戻った(歴代誌下33章)」。

5

Ecce mulier in civitate peccatrix innumeris peccatorum sordibus inquinata, ad pietatis fontem anxia currens, Dominique vestigia lacrymis rigans, capillis detergens, deosculansque et unguento perungens, ablui tota meruit (Luc. VII) .

PL 17, 1067A

「見よ、町にいた罪深い女は、数えきれない罪の汚れに染まっていたが、慈しみの泉へ不安に駆られて走り寄り、主の足を涙で潤し、髪でぬぐい、口づけして香油を塗り、全身を洗われるにふさわしい者とされた(ルカ7章)」。

6

Denique audivit: Remittuntur tibi peccata; et: Fides tua te salvam fecit, vade in pace (Ibid.) . Ecce Petrus negationis trinae vinculis adstrictus, amarissimis lacrymis nodos prolapsionis suae resolvit (Luc. XXII) .

PL 17, 1067A

「実に彼女は聞いた。『汝の罪は赦される』、また『汝の信仰が汝を救った。安らかに行け』(ルカ7章)。見よ、三度の否認の鎖に縛られたペトロは、極めて苦い涙で、自らの転落の結び目を解いた(ルカ22章)」。

7

Ecce seditione simul et fraterni effusione sanguinis latro mortis damnationis obnoxius, uno temporis momento, unaque confessionis voce, de cruce ad paradisum transiit. Denique dictum est ei: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII) .

PL 17, 1067B

「見よ、反乱と兄弟の血を流したことのゆえに死の断罪に服していた盗人は、ひとときのうちに、ただ一つの告白の声で、十字架から楽園へ移った。実に彼にはこう言われた。『今日、汝は私と共に楽園にいる』(ルカ23章)」。

8

Pulcherrimum profecto affectandae conversionis exemplum. Nam tam cito latro in venia relaxatur, ut uberior appareat gratia, quam precatio.

PL 17, 1067B

「慕うべき回心の、まことに美しい模範である。盗人は赦しの中でこれほど速やかに解かれたので、恩寵が祈りよりも豊かに現れるのである」。

9

Ecce Saulus Ecclesiam Dei persequens, multos pro nomine Christi perimens, et madidus pene totus sanctorum martyrum cruore, Domini tandem voce conversus, apostolus factus est, et vas electionis nuncupatus (Act. IX) .

PL 17, 1067B

「見よ、神の教会を迫害し、キリストの名のゆえに多くの者を殺し、聖なる殉教者たちの血にほとんど全身を濡らしていたサウロは、ついに主の声によって回心し、使徒となり、選びの器と呼ばれた(使徒言行録9章)」。

10

Ubi ergo tot tantaque exempla praecedunt, non dent locum desperationi mala colloquia, cum et jam scriptum sit: Cum conversus fuerit peccator ab iniquitate sua, et fecerit judicium et justitiam, in ipsis ipse vivet (Ezech. XXXIII) .

PL 17, 1067B

「それゆえ、これほど多くの大きな模範が先立つ以上、悪しき語らいが絶望に場を与えてはならない。すでにこう書かれているのだから。『罪人がその不法から立ち返り、裁きと正義を行うなら、まさにそれらによって彼は生きる』(エゼキエル33章)」。

11

Et in alio loco: Numquid voluntate velim mortem iniqui, dicit Adonai, quantum ut convertatur ille a via sua mala, et vivat? (Ezech. XVIII.) De conversatione vero in melius nequaquam mutata quid aliud respondeam, nisi ut quod heri quisque non egit, hodie agat?

PL 17, 1067C

「また別の箇所では、『私が不法な者の死を、意志をもって望むだろうか、とアドナイは言う。彼がその悪い道から立ち返って生きること以上に〔望むだろうか〕』(エゼキエル18章)。では、より良い方へ少しも改められていない行状については、各人が昨日しなかったことを今日行う以外に、何と答えようか」。

12

Nec conversionem differat de die in diem, dum nescit si vel unam correctionis habeat diem: semperque pro muneribus desuper acceptis, pravae consuetudini resistens, dicat mane vesperi: Ecce nunc coepi, haec commutatio dexterae Excelsi (Ps. LXXVI) .

PL 17, 1067C

「回心を日から日へと延ばしてはならない。矯正のための日が一日でも自分にあるかどうか、知らないのだから。そして、上から受けた賜物のゆえに、常に悪い習慣に抵抗しつつ、朝に夕に言うべきである。『見よ、今、私は始めた。これは至高者の右の手の変化である』(詩篇76)」。

Caput XVI

第XVI章PL 17, 1067C
1

Cupiditas dicit: Certe sine culpa es quod quaedam habenda concupiscis quia non multiplicare appetis, sed egere pertimescis: et quod male alius retinet, ipse melius expendis.

PL 17, 1067C

貪りは言う。「確かに、あなたがいくつかのものを持ちたいと欲しても、咎はない。増やそうと望んでいるのではなく、不足することを恐れているのだから。また、他人が悪しく保持しているものを、あなたはより良く費やすのだから」。

2

Sed mundi contemptus respondet: Ista laeta hujus saeculi a nemine sine periculo vel offensione procurantur: quia quanto quisque plus habet, tanto amplius habere concupiscit: fitque ut modum habendi invenire nequeat, dum innumeris hujus saeculi curis deservire festinat.

PL 17, 1067D

しかし世の軽蔑は答える。「この世のこうした豊かな物は、危険や障りなしに誰かによって手に入れられることはない。持てば持つほど、いっそう持つことを欲し、持つことの限度を見出せなくなるからである。数えきれないこの世の心配事に仕えることに急ぐうちに、そうなるのである」。

3

Ut enim ait Scriptura: Diligens argentum non implebitur argento (Eccl. V) . Haec nimirum habendi cupiditas semper bibens, et semper sitiens, numquam desiderium suum implens, quam sit detestanda, Paulus apostolus indicat, dicens: Et avaritia, quae est simulacrorum servitus (Coloss. III) .

PL 17, 1067D

「実に、聖書は言う。『銀を愛する者は、銀に満たされない』(コヘレトの言葉5章)。この持とうとする貪りは、常に飲みながら常に渇き、決して自分の望みを満たさない。それがいかに忌むべきかを、使徒パウロは示して言う。『また貪欲は、偶像への隷従である』(コロサイ3章)」。

4

Quae quam sit animae noxia, salutique contraria, idem apostolus exponens ait: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum, et desideria multa inutilia et nocua, quae demergunt homines in exitium et interitum (I Tim. VI.) .

PL 17, 1068A

「それが魂にとっていかに有害で、救いに反するかを、同じ使徒が説明して言う。『富む者になろうと欲する者は、誘惑と罠に陥り、多くの無益で有害な欲に陥る。それらは人々を滅亡と破滅に沈める』(一テモテ6章)」。

5

Quam sit vero detestandus avarus, ipse Sapiens denuntiat cum dicit: Avaro quidem nihil iniquius (Eccl. X) Quam sit item noxia divitiarum accumulatio, acervatioque, sanctus Jacobus aperit, dicens: Agite nunc, divites, plorate, ululantes in miseriis vestris quae advenient vobis.

PL 17, 1068A

「貪欲な者がいかに忌むべきかは、賢者自身が告げて言う。『貪欲な者にまさる不法な者はいない』(集会の書10章)。同じく、富の蓄積と積み上げがいかに有害かは、聖ヤコブが明らかにして言う。『さあ、富める者たちよ、汝らに臨む災いのために、泣け、叫べ』」。

6

Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum aeruginem traxit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis (Jacob. V) .

PL 17, 1068A

「『汝らの富は腐り、汝らの衣は虫に食われた。汝らの金と銀は錆びを帯び、その錆びは汝らへの証しとなり、汝らの肉を火のように食らう』(ヤコブ5章)」。

7

Sed nec Redemptor noster praeterire silentio voluit hujus execrabilis cupiditatis malum, quod quam sit exitiale, explicat dum ait: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt (Marc. X) .

PL 17, 1068B

「しかも、我々の贖い主は、この忌まわしい貪りの悪を黙って見過ごそうとはしなかった。それがいかに破滅的かを、こう言って説いている。『金を持つ者が神の国に入るのは、何と難しいことか』(マルコ10章)」。

8

Et alibi: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum (Matth. XIX) .

PL 17, 1068B

「また別の箇所では、『富む者が天の国に入るより、駱駝が針の穴を通るほうが易しい』(マタイ19章)」。

9

Si igitur saecularium rerum cupiditas adeo periculosa proponitur omnibus, quanto magis illis qui de sorte Domini sunt, qui saeculo renuntiarunt, qui habitu et conversatione jam saeculares esse desierunt, exitialis erit?

PL 17, 1068B

「それゆえ、世の事物への貪りがすべての人にこれほど危険なものとして示されるなら、主の分け前に属する者、世を捨てた者、装いと行状においてすでに世俗の者でなくなった者たちにとっては、どれほど破滅的となることか」。

10

Huc specialiter Redemptoris tendunt verba, ut perniciosus destruatur avaritiae morbus, quibus ait: Nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis, neque corpori quid induamini.

PL 17, 1068B

「貪欲という有害な病を打ち壊すことへ、贖い主の言葉は特に向かっている。彼は言う。『汝らの魂のために何を食べようかと思い煩うな。体のために何を着ようかとも思い煩うな』」。

11

Haec enim omnia gentes mundi quaerunt (Luc. XII) : et alibi subjungit: Quaerite autem primum regnum Dei, et justitiam ejus: et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI) . O quam beata, o quam secura, o quam amplectenda sententia.

PL 17, 1068C

「『実に、これらすべてを世の諸国民が求めている』(ルカ12章)。また別の箇所では続けて言う。『まず神の国とその正義を求めよ。そうすれば、これらすべては汝らに加えられる』(マタイ6章)。ああ、何と幸いな、何と安らかな、何と抱くべき言葉であることか」。

12

Nullus enim in hac vita ita securus est, ut ille qui nihil praeter Christum appetens, ipsum possidet.

PL 17, 1068C

「実に、この生において、キリスト以外の何も求めず、彼を所有する者ほど安らかな者は誰もいない」。

13

Cuncta namque quae homini necessaria aestimantur, sub hac possessione ipse probatur habere, sicut Paulus ditissimus pauper dicebat: Tamquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI) .

PL 17, 1068C

「人に必要と思われるすべては、この所有のもとで、彼が持っていることが示される。極めて富める貧者パウロが言っていたとおりである。『何も持たない者のようでありながら、すべてを所有している』(二コリント6章)」。

14

Omnia, inquit, hoc est non superflua utique, sed vitae humanae necessaria, ipso confirmante ac explicante alibi, dum dicit: Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus (I Tim. VI) .

PL 17, 1068C

「『すべて』と彼は言う。すなわち余分なものではなく、人の生に必要なものである。彼自身が別の箇所で確証し、説明している。『食べ物と、身を覆うものがあれば、それで満足しよう』(一テモテ6章)」。

15

Sed forte dices: Ideo iis qui in sortem Domini vocati sunt, plura habere contingit, ut melius ab ipsis quam a popularibus, erogentur Christi pauperibus.

PL 17, 1068D

「しかし、おそらくあなたは言うだろう。『主の分け前に召された者たちが多く持つことになるのは、民間の人々によるよりも彼ら自身によって、より良く、キリストの貧しい者たちに分け与えられるためである』と」。

16

Et iis ego consentio, sed praelatis, non autem subjectis, quos maxime illud mulieris Lot exemplum docuit, quae dum post tergum a Sodomis exiens respexit, in statuam salis conversa, spiritum efflavit (Genes. XIX) .

PL 17, 1068D

「私もそれには同意する。だがそれは、上に立つ者たちについてであって、従う者たちについてではない。従う者たちには、ロトの妻の例が特に教えている。彼女はソドムから出て背後を振り返ったので、塩の像に変えられ、息を引き取った(創世記19章)」。

17

Unde et Christus tale quid praecavendum denuntiat, dicens: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX) .

PL 17, 1068D

「それゆえキリストも、そのようなことを警戒すべきだと告げて言う。『鋤に手をかけて後ろを振り返る者は、誰も神の国にふさわしくない』(ルカ9章)」。

18

Hinc Petrus ait: Melius erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod traditum est illis sancto mandato (II Pet. II) .

PL 17, 1068D

「だからペトロは言う。『正義の道を知らなかったほうが、彼らにとって良かった。知ったのちに、彼らに伝えられた聖なる戒めから、後ろへ向き直るよりは』(二ペトロ2章)」。

19

Contingit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti (Prov. XXVI) .

PL 17, 1069A

「実に、彼らには、まことの箴言のあれが起こる。『犬は自分の吐いたものに戻り、洗われた豚は泥の転げ場に戻る』(箴言26章)」。

20

Qui nimirum avaritiae morbus nunquam melius compescitur, nisi cum dies mortis sine intermissione meditatur, cum qualis post modicum in sepulcro futurus sit homo considerat.

PL 17, 1069A

「この貪欲という病は、死の日を絶え間なく思い巡らし、人がしばらくのち墓の中でどうなるかを考えるときほど、うまく抑えられることはない」。

21

Hoc certe fixum manebat in illius memoria, qui dicebat: Homo putredo, et filius hominis vermis (Job. XXV) . Haec ab illius corde non recedebant, qui docebat: In omnibus sermonibus tuis memorare novissima tua, et in saeculum non peccabis (Eccl. VII) .

PL 17, 1069A

「このことは、確かに、『人は腐敗であり、人の子は虫である』(ヨブ記25章)と言った者の記憶に、固く留まっていた。これらは、『汝のすべての言葉において、汝の終わりのことを思い起こせ。そうすれば永遠に罪を犯さない』(集会の書7章)と教えた者の心から、離れなかった」。

22

Quid tunc rogo, quid tunc divitiae conservatae proderunt (Ibid., V) ? Audi quid sanctus Job de iis dicat: Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus et revertar illuc (Job. I) .

PL 17, 1069A

「そのとき、問うが、蓄えられた富が何の役に立つというのか(コヘレトの言葉5章)〔刷りは Ibid., V。直前の集会の書7章ではなく、16.3 の Eccl. V(コヘレトの言葉5章)を指すと取った〕。聖ヨブがそれらについて何と言うかを聞け。『私は母の胎から裸で出てきた。裸でそこへ帰るだろう』(ヨブ記1章)」。

23

Audi quid et Apostolus: Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre quid possumus (I Tim. VI) .

PL 17, 1069B

「使徒も何と言うかを聞け。『我々は何ひとつこの世に持ち込まなかった。持ち去ることもできない』(一テモテ6章)」。

Caput XVII

第XVII章PL 17, 1069B
1

Amor sui dicit: Si ea quae possides, indigentibus tribuis unde te tibique subjectos, absque penuria vel cum dignitate alere valebis? Sed amor Dei respondet: Si apostoli modum in hac parte tenueris, utrumque perficere valebis.

PL 17, 1069B

自己愛は言う。「持っているものを困窮者に与えてしまうなら、何によって、あなたと、あなたに従う者たちを、欠乏なく、品位をもって養えるのか」。しかし神への愛は答える。「この点で使徒の節度を守るなら、あなたは両方を成し遂げられる」。

2

Hinc enim idem ipse ad Corinthios ait: Si voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate.

PL 17, 1069B

「実に、同じ使徒はコリントの人々にこう言う。『もし意志が備わっているなら、持っているものに応じて受け入れられるのであり、持っていないものに応じてではない。他の人々には楽、汝らには苦難、というのではなく、均等によるからである』」。

3

In praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas (II Cor. VIII) , sicut scriptum est: Qui multum, non abundavit, et qui modicum, non minoravit (Exod. XVI) .

PL 17, 1069B

「『今の時には、汝らの豊かさが彼らの欠乏を補い、彼らの豊かさも汝らの欠乏の補いとなって、均等が生じるように』(二コリント8章)。書かれているとおりである。『多く集めた者は余らず、少なく集めた者は不足しなかった』(出エジプト記16章)」。

4

Hinc et Tobias justus prolem dilectam admonet, dicens: Quemadmodum tibi fuerit, secundum multitudinem fac ex eis eleemosynam: si paucum tibi fuerit, juxta paucum ne timeas facere eleemosynam (Tob. IV) .

PL 17, 1069C

「それゆえ義人トビトも、愛する子に勧めて言う。『汝に在るに応じて、その多さに応じて、それらから施しをせよ。少なければ、その少なさに応じて、施しをするのを恐れるな』(トビト記4章)」。

5

Hinc quoque incarnata veritas docet: Verumtamen quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. II) . Audi quoque quod scriptum est: Judicium sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam (Jacob. II) .

PL 17, 1069C

「ここから、受肉した真理も教える。『それでも、残りのものを施しとして与えよ。そうすれば見よ、すべては汝らにとって清い』(ルカ2章)〔引かれた句はルカ11:41〕。また、書かれていることを聞け。『慈しみを行わなかった者には、慈しみなき裁きがある』(ヤコブ2章)」。

6

Quo contra propheta admonet, dicens: Frange esurienti panem tuum, et pauperes sine tecto induc in domum tuam: si videris nudum, operi eum, et a domesticis seminis tui ne despexeris (Isai. LVIII) .

PL 17, 1069C

「これに対して預言者は勧めて言う。『飢えた者に汝のパンを裂き、屋根のない貧しい者を汝の家に導け。裸の者を見たなら、これを覆え。汝の血筋の身内を軽んじるな』(イザヤ58章)」。

7

Memento quid purpurato diviti contigerit: qui non ideo damnatus est quod aliena tulerit, sed quod egenti pauperi sua non tribuerit: et in inferno positus ad petenda minima pervenerit, qui hic parva negavit (Luc. XVI) .

PL 17, 1069D

「紫の衣の金持ちに何が起こったかを思い出せ。彼が断罪されたのは、他人のものを奪ったからではなく、貧しい困窮者に自分のものを与えなかったからである。ここで小さな物を拒んだ者が、冥界に置かれて、ごく小さな物を求めるに至ったのである(ルカ16章)」。

8

Quid etiam ad sinistram positis judex coeli dicturus sit, attende: Ite, inquit, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare (Matth. XXV) , et caetera, quae ibi terribiliter enumerantur.

PL 17, 1069D

「左に置かれた者たちに天の裁き主が何と言うのかにも、注意せよ。『呪われた者どもよ、悪魔とその天使たちのために備えられた永遠の火に入れ。私が飢えたとき、汝らは私に食べ物を与えなかったからである』(マタイ25章)。そのほか、そこで恐ろしく列挙されているものがある」。

Caput XVIII

第XVIII章PL 17, 1069D
1

Furtum et fraus, quamquam diversum gradum habeant locutionis, unum est tamen quod dicunt. Furtum enim dicit: Si aliena non tollis, ex proprio vel dives vel sufficiens esse non vales.

PL 17, 1069D

盗みと欺きは、語りの程度は異なるが、言っていることは一つである。盗みは言う。「他人のものを取らないなら、自分のものだけで富むことも、足りることもできない」。

2

Fraus vero dicit: Si cuncta quae tibi sunt commissa, illibata consignes, et nec modicum quidem tibi reservandum existimes, unde vel propriis utilitatibus consules, vel amicis et domesticis placebis?

PL 17, 1070A

欺きは言う。「あなたに託されたすべてを手つかずのまま引き渡し、少しもあなたのために取っておくべきだと考えないなら、どうして自分の利益を図り、友や身内を喜ばせることができるのか」。

3

Sed simplicitas ad utrumque respondet: Melius est pauperem esse et indigere, nullique ex dato placere, quam aliquem furto laedere vel fraude. Qui enim aliena quolibet modo injuste praeripit, ipse sibi regni coelestis aditum claudit.

PL 17, 1070A

しかし素朴さは、そのどちらにも答える。「貧しくあって不足し、与えることで誰にも気に入られないほうが、盗みや欺きで誰かを傷つけるよりもよい。他人のものを、いかなる仕方であれ不正に奪い取る者は、自ら天の国への入り口を閉ざすからである」。

4

Unde Paulus praedicator egregius quosdam redarguit, dicens: Sed vos injuriam facitis et fraudatis: et hoc fratribus. An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI) ?

PL 17, 1070A

「それゆえ、すぐれた宣教者パウロは、ある人々を責めて言う。『しかし汝らは不正を行い、奪い取る。しかも兄弟たちに対してである。不法な者たちが神の国を受け継がないことを、汝らは知らないのか』(一コリント6章)」。

5

Atque inter caetera subjungit: Neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (Ibid.) . Furtum igitur et fraus a Dei regno hominem excludunt, idcirco vitanda sunt prorsus.

PL 17, 1070B

「そして他のことの中に、こう付け加える。『盗む者も、貪欲な者も、酒に溺れる者も、罵る者も、奪う者も、神の国を受け継がない』(一コリント6章)。それゆえ盗みと欺きは、人を神の国から締め出すのであり、まったく避けねばならない」。

Caput XIX

第XIX章PL 17, 1070B
1

Fallacia atque mendacium et ipsa unum dicunt. Nam fallacia fit ingenio, mendacium autem simplici verbo.

PL 17, 1070B

偽りと嘘もまた、一つのことを言う。偽りは巧みな才覚でなされ、嘘は単純な言葉でなされるからである。

2

Fallacia ergo dicit: Ut ex multis unum proferamus exemplum, cum in non dando aliquem illudere quaeris, in petendo moras innectas, jam habeo inquiens quod tibi tribuere possum: celans utique in corde quod habes, vel ut tibi conserves, vel ut alii, si voluntas inest, tribuas.

PL 17, 1070B

偽りはそこで言う。「多くの中から一つの例を挙げよう。与えないで誰かを欺こうとするとき、あなたは、求められて引き延ばしを仕掛け、『あなたに与えられるものは、もう持っている』〔jam habeo の意は定かでない〕と言う。心の中では、持っているものを隠すのである。自分のために取っておくためか、あるいは、その気があるなら別の人に与えるために」。

3

Mendacium dicit: Omnino quod postulas non habeo (licet illud habeat). Non ergo artificioso ingenio sicut fallacia, sed simplici negationis verbo mendacium poscentem frustratur.

PL 17, 1070C

嘘は言う。「あなたが求めるものは、まったく持っていない」(本当は持っているのだが)。こうして嘘は、偽りのように巧みな才覚によってではなく、否認という単純な言葉によって、求める者を欺くのである。

4

Sed veritas ad utrumque respondet: Nec artificioso ingenio, nec simplici verbo oportet decipere quemquam, quia quolibet artis modo mentiatur quis, peccat; scriptum est enim: Os quod mentitur, occidit animam (Sap.) .

PL 17, 1070C

しかし真実は、そのどちらにも答える。「巧みな才覚によっても、単純な言葉によっても、誰かを欺いてはならない。どのような技巧の仕方であれ、偽る者は罪を犯すからである。実にこう書かれている。『偽る口は魂を殺す』(知恵の書)」。

5

Insuper dicitur: Et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ignis ardentis et sulphuris, quod est mors secunda (Apoc. XXI) .

PL 17, 1070C

「さらに言われている。『すべての偽る者たちには、その分け前が、燃える火と硫黄の池の中にある。それが第二の死である』(黙示録21章)」。

Caput XX

第XX章PL 17, 1070C
1

Ventris ingluvies dicit: Ad esum Deus munda omnia condidit, et qui saturari cibo respuit, quid aliud quam muneri concesso contradicit? Sed pura fragilitas et simplex parcimonia respondet: Unum horum quae dicis, verum est.

PL 17, 1070C

腹の貪りは言う。「神は食べるために、すべてを清いものとして造った。食物で満ち足りることを拒む者は、与えられた賜物に逆らう以外の何をしているのか」。しかし清い質素〔底本は fragilitas(脆さ)。第1章の対の並びの frugalitas と読む〕と素朴な倹約は答える。「あなたの言うことのうち、一つは真である」。

2

Nam ne homo fame periret, omnia Deus ad esum munda creavit: sed ne comedendi mensuram excederet, abstinentiam imperavit (Gen. I) .

PL 17, 1070D

「実に、人が飢えで滅びないよう、神は食べるためにすべてを清く造った。だが、食べる節度を越えないよう、禁欲を命じた(創世記1章)」。

3

Nam inter caetera sua mala saturitate Sodoma periit, Domino attestante, qui de Hierusalem per prophetam loquitur, dicens: Haec iniquitas Sodomorum sororis tuae, superbia in saturitate panum (Ezech. XVI) .

PL 17, 1070D

「実に、ソドムは他の悪の中でも、満腹のゆえに滅んだ。主がそれを証しており、預言者を通してエルサレムについて語って言う。『これが汝の姉妹であるソドムの者たちの不法である。パンに満ち足りての高ぶりである』(エゼキエル16章)」。

4

Quapropter sicut aeger ad medicinam, sic ad sumendas dapes quisque debet accedere, non voluptatem in illis appetens, sed necessitati satisfaciens.

PL 17, 1070D

「それゆえ、病人が薬に向かうように、各人は食事に向かうべきである。そこに快楽を求めるのではなく、必要を満たすのである」。

5

Hinc veritas per Evangelium monuit: Attendite, inquit, vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI) .

PL 17, 1071A

「ここから、真理は福音書を通して戒めた。『汝ら自身に注意せよ。汝らの心が、飲み過ぎと酩酊で重くならないように』(ルカ21章)」。

6

Econtra vero de insatiabili aliquorum voracitate Apostolus dicit: Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc vero et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum Deus venter est, et gloria in pudendis ipsorum qui terrena sapiunt (Philip. III) ; et alibi: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc, et has destruet (I Cor. VI) .

PL 17, 1071A

「これに反して、ある人々の飽くことのない大食について、使徒は言う。『多くの者が歩んでいる。彼らについて私は汝らにしばしば言ったが、今は泣きながらも言う。彼らはキリストの十字架の敵であり、その終わりは滅びであり、その神は腹であり、その栄光は恥ずべき所にあり、地上のことを思う者たちである』(フィリピ3章)。また別の箇所では、『食物は腹のため、腹は食物のため。だが神は、これをもあれらをも滅ぼす』(一コリント6章)」。

7

Denique hanc labem ventrisque ingluviem ille plene eludit, qui in sumendis dapibus non solum parcimoniam custodit, hoc est, refectionem semper esuriens consummat, verum etiam accuratiores simul et suaviores epulas, excepta corporis necessitate et hospitum susceptione, contemnit.

PL 17, 1071A

「実に、この汚れ、腹の貪りを完全にかわす者は、食事を取るにあたって倹約を守るだけでなく──すなわち、いつも空腹のまま食事を終えるだけでなく──、体の必要と客の歓待の場合を除いては、いっそう手の込んだ、またいっそう美味な食事をも退ける者である」。

Caput XXI

第XXI章PL 17, 1071B
1

Inepta laetitia dicit: Ut quid animi gaudium intus abscondis? Egredere in publicum laetus: dic aliquid foris unde vel tu vel proximi rideant: fac eos laetos tua laetitia. Sed sapiens gaudium, moderatusque moeror respondet. Unde tibi tanta contingit laetitia?

PL 17, 1071B

愚かな浮かれは言う。「なぜ心の喜びを内に隠すのか。喜んで人前に出よ。外で、あなたも隣人も笑うようなことを言え。あなたの浮かれで彼らを喜ばせよ」。しかし賢い喜びと節度ある悲しみは答える。「どこから、あなたにこれほどの浮かれが生じるのか」。

2

Numquidnam diabolum vicisti? Numquidnam poenas inferni evasisti? Numquidnam de exilio ad patriam pervenisti? Numquidnam de tua electione securitatem aliquam accepisti?

PL 17, 1071B

「悪魔に勝ったのか。冥界の刑罰を逃れたのか。追放の地から祖国に着いたのか。自分が選ばれたことについて、何らかの確証を得たのか」。

3

An forte in oblivionem tibi venit quod Dominus dicit: Mundus gaudebit, vos vero constristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI) ? An forte animo excidit quod idem alibi dicit: Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis (Luc. VI) ?

PL 17, 1071B

「それとも、主の言うことを忘れたのか。『世は喜ぶが、汝らは悲しむ。だが汝らの悲しみは喜びに変わる』(ヨハネ16章)。それとも、同じ主が別の箇所で言うことが、心から抜け落ちたのか。『今笑う汝らは災いだ。汝らは嘆き、泣くだろうから』(ルカ6章)」。

4

Et quod per sanctum Salomonem dicitur: Risus dolore miscebitur, extrema autem gaudii in luctum vadunt (Prov. XIV) ? Et econtra quod per Evangelium docetur: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V) ?

PL 17, 1071C

「また、聖ソロモンを通して言われること──『笑いは苦痛と混ざり、喜びの終わりは嘆きに行き着く』(箴言14章)──を〔忘れたのか〕。そして逆に、福音を通して教えられること──『悲しむ者は幸いである。その人たちは慰められるから』(マタイ5章)──を〔忘れたのか〕」。

5

Rursumque quod per Salomonem dicitur: Quoniam justi et sapientes, et opera eorum in manu Dei: et nescit homo utrum amore vel odio dignus sit, sed omnia in futurum reservantur incerta (Eccl. IX) .

PL 17, 1071C

「さらにまた、ソロモンを通して言われること──『義人も賢者も、その業も、神の手の中にある。人は、自分が愛に値するのか憎しみに値するのかを知らない。すべては不確かなまま、将来に取っておかれる』(コヘレトの言葉9章)──を〔忘れたのか〕」。

6

Comprime ergo inanem laetitiam, quia necdum evasisti poenalem aerumnam. Nonne apud homines insanus is aestimatur, qui carceralibus tenebris gaudere conatur reclusus?

PL 17, 1071C

「それゆえ、空しい浮かれを抑えよ。あなたはまだ、刑罰の労苦を逃れていないのだから。獄の闇に閉じ込められながら喜ぼうとする者は、人々のあいだで狂人と見なされるのではないか」。

Caput XXII

第XXII章PL 17, 1071D
1

Multiloquium dicit: Non ille reus habebitur criminis, qui plura quidem, sed bona loquitur: sed ille qui, licet pauca, mala tamen dicere probatur.

PL 17, 1071D

多弁は言う。「罪過の責めを負う者と見なされるのは、多くを語るにせよ善いことを語る者ではなく、たとえ少なくとも悪いことを語ると証される者である」。

2

Cui prudens taciturnitas respondet: Verum est quod dicis: sed dum multa bona proferri videntur, saepe contingit, ut a bonis inchoata locutio ad aliquod pravum derivetur, hoc ipsum sancta Scriptura pronuntiante: Quia ex multiloquio non fugies peccatum: parcens autem labiis intelligens eris (Prov. X) .

PL 17, 1071D

思慮深い沈黙は答える。「あなたの言うことは真実である。だが、多くの善いことが語られると見えるあいだにも、善いことから始まった話がなにか邪なものへとそれていくことがしばしば起こる。聖なる書がまさにこれを宣言している。『多弁によって汝は罪を免れず、唇を控えるなら汝は聡明になる』(箴言10章)」。

3

Et si forte inter multa verba declinantur crimina, sed numquid declinari possunt inutilia atque otiosa, de quibus utique ratio in futuro erit reddenda (Matth. XII) ?

PL 17, 1071D

「たとえ多くの言葉のうちで罪過がたまたま避けられるとしても、むなしく無益な言葉まで避けられようか。それらについては、必ず将来に申し開きをしなければならないのである(マタイ12章)」。

4

Tenendus est ergo modus in loquendo (Ivo, par. XI, cap. 55) , et ipsis nonnumquam utilibus verbis parcendum, sicut Psalmista sanctus legitur fecisse. Dicit enim: Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII) .

PL 17, 1072A

「それゆえ、語ることには節度を保たねばならず(イヴォ、第11部、第55章)〔聖書の引照ではなく、ミーニュが刷る参照。この文がイヴォの教会法集の第11部第55章に採られていることを示すらしい〕、有益な言葉でさえときには控えねばならない。聖なる詩篇作者がそうしたと読まれるとおりである。彼は言うのである。『私は黙し、へりくだり、善いことからも沈黙した』(詩篇38)」。

Caput XXIII

第XXIII章PL 17, 1072A
1

Luxuria dicit: In voluptate cur te modo non dilatas, cum quid te sequetur ignores? Acceptum tempus in tuis desideriis perdere non debes, quia quam citius pertranseat nescis.

PL 17, 1072A

淫蕩は言う。「快楽のうちに、あなたはなぜいま身を広げないのか。この先に何が続くかも知らないのに。受け取った時を、あなたの望み〔を満たすこと〕において失ってはならない〔in tuis desideriis perdere の意は定かでない。望みを満たす機を逃すなの意に取った〕。それがどれほど早く過ぎ去るか、あなたは知らないからである」。

2

Si enim Deus in voluptate carnis hominem misceri noluisset, in ipso humani generis exordio masculum et feminam profecto non fecisset. Sed illibata castitas respondet: Nolo ignorare te quid post hanc vitam recipies, praemium enim, vel poena te manent.

PL 17, 1072A

「もし神が、人が肉の快楽のうちに交わることを望まなかったのなら、人類のまさに始まりにおいて男と女を造りはしなかったはずである」。しかし汚れない貞潔は答える。「あなたがこの生ののちに何を受けるかを、あなたが知らずにいることを私は望まない。あなたを待つのは、報いか刑罰かだからである」。

3

Nam si pie casteque vixeris, sine fine in alia gaudebis vita: si vero impiam ac luxuriosam egeris vitam hanc, aeternis incendiis contorqueberis in alia. Inde ergo eo castius ac purius vivere debes, quo citius tempus acceptum pertranseat, ignorare te dicis.

PL 17, 1072B

「もし敬虔に貞潔に生きるなら、あなたは他方の生において終わりなく喜ぶであろう。だがもしこの生を不敬虔に淫蕩に過ごすなら、他方の生において永遠の炎にさいなまれるであろう。それゆえ、受け取った時がどれほど早く過ぎ去るかを知らないとあなたが言うなら、それだけいっそう貞潔に清く生きねばならない」。

4

Quod vero in exordio generis humani ad hoc masculum et feminam Deum procreasse profiteris (Gen. I) , ut mutuis se amplexibus misceri debeant, omnino verum dicis in aliquibus: sed postquam humanum genus tam longe lateque propagatum est, nubendi licentia quibusdam relinquitur, hoc est, qui virginitatem vel castimoniam vidualem nequaquam professi sunt: quibusdam vero interdicitur, id est, qui virgines vel continentes esse decreverunt.

PL 17, 1072B

「人類の始まりに神が男と女を造ったのは、互いに抱擁して交わるべきためだ、とあなたは公言するが(創世記1章)、それはある者たちについては全く真実を述べている。しかし、人類がこれほど遠く広く増え広がったのちには、結婚の許しは一部の者に残されている。すなわち、おとめの身〔virginitas〕ややもめの貞潔〔castimonia〕をまだ決して誓っていない者たちである。だが一部の者には禁じられている。すなわち、おとめ〔virgines〕または自制する者であろうと決めた者たちである」。

5

Fornicatio vero nulli impune conceditur. Non attendis forte, aut contemnendum putas quod Apostolus lubricis dicit: Fugite fornicationem? Omne enim peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI) .

PL 17, 1072C

「淫行は、誰にも罰を受けずに許されることはない。あなたはおそらく、使徒が身を持ち崩しやすい者たちに言うことに心を留めないか、軽んじてよいと思うのだろうか。『淫行から逃げよ。人が犯す罪はすべて体の外にある。だが淫行する者は、自分の体に対して罪を犯す』(一コリント6章)」。

6

Quod si hoc parvipendendum existimas, audi unde postea in sempiternum deplores et gemas. Neque fornicarii (inquit idem Apostolus), neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, regnum Dei possidebunt (Ibid.) .

PL 17, 1072C

「もしこれを軽く見てよいと思うなら、のちに永遠に嘆き呻くことになる理由を聞け。『淫行する者も、姦淫する者も、柔弱な者も、男と寝る者も、神の国を受け継がない』――と同じ使徒は言う――(一コリント6章)」。

7

O quam momentanea est carnis delectatio, quam labilis concubitus hora, qua perditur vita aeterna. Quod, rogo, emolumentum affert corpori, quodve tribuit lucrum, id quod tam cito animam ducit ad tartarum?

PL 17, 1072C

「ああ、肉の快楽はなんとつかの間であり、交わりの時はなんとはかないことか。その時によって永遠の生命が失われるのである。いったい、魂をこれほど早くタルタルスへ導くものが、体にどんな益をもたらし、どんな利得を与えるというのか」。

Caput XXIV

第XXIV章PL 17, 1072C
1

Spiritalis fornicatio dicit: Numquid damnandum aliquid agit is, qui in corde libidini consentit, et ad opus concupitae libidinis non pertransit? Certe non: quia peccatum, ut scribit Apostolus quod, consummatum fuerit, generat mortem (Jacob. I) .

PL 17, 1072C

霊の淫行は言う。「心のうちで情欲に同意し、望んだ情欲の業にまで進まない者は、断罪されるべき何かを行っているだろうか。確かにそうではない。使徒が書くとおり、罪は完成すれば死を生むからである〔底本は quod。ヤコブ1:15 の cum(…すれば)の誤りと読む〕(ヤコブ1章)」。

2

Sed munditia cordis respondet: Omnino delinquit, qui cordis puritatem animique castimoniam non custodit. Idcirco et omnis auctor munditiae in Evangelio dicit: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V) .

PL 17, 1072D

しかし心の清さは答える。「心の清らかさと心〔animus〕の貞潔を守らない者は、まったく罪を犯している。それゆえ、あらゆる清さの創始者も福音書で言う。『女を見て、これを欲する者は、すでに心のうちでその女と姦淫を犯した』(マタイ5章)」。

3

Unde et per beatum Job dicitur: Foedus posui cum oculis meis, ut non intelligam super virginem (Job. XXXI) . Et quid divisit Deus desuper, et haereditas sufficientis ex altissimis?

PL 17, 1072D

「それゆえ、福なるヨブを通しても言われる。『私は自分の目と契約を結んだ、おとめについて思いをめぐらさないために』(ヨブ記31章)。『また、神は上から何を分け与えたのか。いと高き所からの、足りる者〔sufficiens〕の嗣業とは何か』〔この問いもヨブ記31章の句(31:2)で、引照は前の句にだけ刷られている。「足りる者」は神を言う〕」。

4

Nisi enim Deo auctori nostro pravae cogitationis consensus displiceret, nequaquam per Esaiam diceretur: Auferte nequitias ab animabus vestris coram oculis meis (Isai. I) , et in Evangelio adversus Pharisaeos non diceretur: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX) ? sed nec Paulus apostolus Romanis scriberet: Et inter se cogitationibus invicem accusantibus, aut etiam defendentibus, in die qua judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum (Rom. II) .

PL 17, 1073A

「実に、もし悪しき思いへの同意が我々の創始者である神に気に入らないのでなければ、イザヤを通して『汝らの魂から悪意を、私の目の前から取り去れ』(イザヤ1章)とは決して言われなかったであろうし、福音書でファリサイ派の人々に向けて『なぜ汝らは心のうちで悪いことを考えるのか』(マタイ9章)とは言われなかったであろう。また使徒パウロもローマの人々に、『そして互いの思いが互いに訴え、あるいは弁護さえするとき、神が人々の隠れたことを、私の福音に従ってイエス・キリストを通して裁く日に』(ローマ2章)と書かなかったであろう」。

Caput XXV

第XXV章PL 17, 1073A
1

Amor saeculi dicit: Quid pulchrius, quid honestius, quid venustius quidve potest esse delectabilius, quam quod in praesenti vita quotidie cernimus?

PL 17, 1073A

世への愛は言う。「いまの生で我々が毎日目にするものより、何が美しく、何が高貴で、何が優美で、何がより喜ばしくありえようか」。

2

O quam mirabilis coeli camera in aere jucundo, in lumine solis, in augmento lunae atque defectu, in varietate stellarum et cursu: quam oblectabilis terra in nemorum floribus, in fructuum suavitatibus, in pratorum rivulorumque amoenitatibus, in segetum culmis luxuriantibus, in vinearum foliis et botrionibus plenis palmitibus, in silvarum umbris et palmis virentibus, in equorum et canum cursibus, in cervorum et caprearum saltibus, in accipitrum volatibus, in pavonum, columbarum, turturumque pennis et collis, in domorum parietibus pictis et laquearibus, in organorum omniumque musicorum tympanis et cantibus, et in mulierum venustis aspectibus, earumque superciliis et crinibus, oculis et genis, gutture, labiis, et manibus, atque aliis extrinsecus adhibitis ornamentis, nimirum auro et gemmis distinctis monilibus, et caeteris hujusmodi, quae singillatim sensus modo recolere non potest.

PL 17, 1073B

「ああ、天の穹窿〔camera〕は、快い空気に、太陽の光に、月の満ち欠けに、星々の多様さとその運行に、なんと驚嘆すべきことか。大地は、森の花々に、果実の甘美さに、牧草地と小川の麗しさに、穀物の茂る茎に、ブドウ畑の葉と枝いっぱいの房に、森の木陰と青々としたヤシに、馬と犬の疾走に、シカとノロの跳躍に、タカの飛翔に、クジャク、ハト、ヤマバトの羽と首に、彩られた家々の壁と格天井に、楽器とあらゆる奏楽者の太鼓や歌に、そして女たちの優美な姿に、その眉と髪、目と頬、のど、唇、手に、また外から加えられた飾り、すなわち金と宝石をちりばめた首飾りなどに、なんと楽しませるものか。これらを一つ一つ、感覚は今は思い起こすことができない」。

3

Sed coelestis amor patriae respondet: Si te ista quae sub coelo sunt, adeo placent, cur non magis ea quae in coelo sunt, te oblectant? Si carcer a te tanti aestimatur, patria, civitas, et quanta est?

PL 17, 1073C

しかし天の祖国への愛は答える。「天の下にあるこれらがそれほどあなたの気に入るなら、天にあるものはなぜもっとあなたを楽しませないのか。牢獄があなたにそれほど尊ばれるなら、祖国、その都は、どれほどのものか」。

4

Si talia sunt quae colunt peregrini, qualia sunt ea quae possident filii? Si mortales et miseri in vita hac taliter sunt ditati: immortales et beati qualiter sunt in alia remunerandi?

PL 17, 1073C

「旅人たちが住んでいるものがこのようであるなら、子らが所有するものはどのようであろうか。死すべき惨めな者たちがこの生でこれほど富まされているなら、不死で福なる者たちは、あの生でどのように報われるのであろうか」。

5

Quapropter amor praesentis saeculi, in quo nullus ita nascitur ut non moriatur, protinus recedit, ut amor futuri, in quo sic omnes vivificantur, ut deinceps non moriantur, succedit: ubi nulla adversitas turbat, nulla necessitas angustat, nulla molestia inquietat, sed perennis laetitia regnat.

PL 17, 1074A

「それゆえ、そこでは誰も死なずにはいないように生まれる、この世への愛は直ちに退き、そこではすべての者が以後死なないように生かされる、来たるべき世への愛が取って代わる。そこでは、いかなる逆境も乱さず、いかなる困窮も狭めず、いかなる煩いも不安にさせず、絶えざる喜びが支配する」。

6

Sed quaeres quid ibi sit, ubi tanta et talis beatitudo persistit. Aliter dicere nemo potest, nisi quia quidquid boni est, ibi est: et quidquid mali est, nusquam ibi est. Quod, inquis, bonum illud est? Quid me interrogas?

PL 17, 1074A

「しかしあなたは、これほど大きくこのような至福が続くそこには何があるのかと尋ねるだろう。善いものはすべてそこにあり、悪いものはどこにもそこにはない、と言うほかに、誰も言いようがない。『その善とは、いったい何か』とあなたは言う。なぜ私に尋ねるのか」。

7

A Propheta et Apostolo explicatum est: Oculus, inquiunt, non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum (Isaiae. LXIV; I Cor. II) .

PL 17, 1074A

「預言者と使徒がそれを説き明かした。『目は見たことがなく、耳は聞いたことがなく、人の心に上ったこともない、神が自分を愛する者たちのために備えたものは』と二人は言う(イザヤ64章;一コリント2章)」。

8

Ad hanc felicitatem multis saeculi divitiis constipatus David anhelabat, cum diceret: Quid enim mihi est in coelo: et a te quid volui super terram (Psal. LXXII) .

PL 17, 1074B

「ダビデは、世の多くの富に取り囲まれていながら、この幸福を切に求めて喘いでいた。彼はこう言ったのである。『実に天には私に何があるのか。汝のほかに、地上で何を私は望んだのか』(詩篇72)」。

9

Multis et regalibus, dapibus et voluptatibus aliis abundabat, et nihilominus clamabat: Satiabor cum apparuerit mihi gloria tua (Psal. XVI) , et rursum: Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI) ? rursumque: Hei mihi quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX) .

PL 17, 1074B

「彼は王にふさわしい多くの饗宴やほかの快楽にあふれていたが、それでもなお叫んでいた。『汝の栄光が私に現れるとき、私は満たされる』(詩篇16)、また『私の魂は、強き生ける神を渇き求めた。いつ私は行って、神の顔の前に現れるのか』(詩篇41)、さらに『ああ、私は災いだ、私の寄留は長引いている』(詩篇119)」。

10

Hinc et Paulus apostolus: Desiderium, inquit, habens dissolvi, et cum Christo esse multo melius (Philip. I) .

PL 17, 1074B

「ここから使徒パウロもこう言う。『解き放たれてキリストとともにいることを切に望む。そのほうがはるかにまさる』(フィリピ1章)」。

11

His itaque decursis, quamquam multa praetermiserim, tamen, ut mihi videtur, hostis nostri fortia castra, quibus pie viventes in Christo non desinit impugnare, quam breviter demonstravi.

PL 17, 1074B

これらを述べ終えて、私は多くを省いたけれども、私に見えるところでは、敬虔にキリストにあって生きる者たちを攻め立てることをやめない、我々の敵の強い陣営を、できるだけ手短に示した。

12

Ecce, frater charissime, inter caeteras meas occupationes hunc tibi sermonem nocturnis horis, inculta licet venustate, dictavi atque conscripsi: quem quia epistolarum excedere modum cognovi, libellum potius de vitiorum virtutumque conflictu nuncupare malui: in quo si aedificationis aliquid repereris, et aliis ipsum legendum tradere curabis.

PL 17, 1074C

見よ、いとも愛する兄弟よ、私はほかの務めの合間に、夜の時間に、磨かれない趣ではあるが、この話をあなたのために口述し、書き記した。これが書簡の長さを越えたと知ったので、むしろ『悪徳と徳の戦いについて』の小著と呼ぶことにした。ここに何か益となるものを見いだすなら、ほかの人にもこれを読ませるようにせよ。