Prooemium
冒頭 (Prooemium)PL 17, 503DPhilemon nulla erat ecclesiasticae ordinationis praeditus dignitate, sed vir laudabilis, unus ex plebe.
PL 17, 503D〔序〕フィレモンは、教会の叙階による位を何も帯びていない、称えられるべき人であり、信徒の一人であった。
Cui causa Onesimi servi ejus familiaris, litteras facit; ut non solum ignoscat ei, sed et Deo gratias agat; quia talem illum recepit, ut non servum aestimet, sed dilectissimum fratrem.
PL 17, 503D使徒は、彼の家付きの奴隷オネシモのことで、彼に手紙を書く。それは、フィレモンが彼を赦すだけでなく、神に感謝するようにとの意である。そのような者として受け戻したのだから、もはや奴隷とは見なさず、最愛の兄弟と見なすように。
Caput I
第I章PL 17, 503D(Vers. 1, 2, 3.) Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater Philemoni dilecto fratri, et laborum nobis participi, et Appiae sorori charissimae, et Archippo commilitoni nostro, et domesticae ejus Ecclesiae.
PL 17, 503D(第1・2・3節)「キリスト・イエスの囚人パウロと兄弟テモテが、愛する兄弟であり我々の労苦にあずかる者であるフィレモンへ、愛する姉妹アフィアへ、我々の戦友アルキポへ、そして彼の家の教会へ」。
Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Ut dignitatem epistolae a se missae faceret, ab injuria sua coepit.
PL 17, 503D「恩寵と平和が、我々の父なる神と、主イエス・キリストから、汝らにあるように」。使徒は、自分が送る手紙の重みを示すために、自らの受けた不当な扱いから書き始めた。
Sicut enim peccati causa vinciri opprobrium est, ita e contra pro Christo custodiae vincula sustinere maxima gloria; eo enim tempore quo hanc epistolam misit, in custodia erat.
PL 17, 504D罪のゆえに縛られるのが恥辱であるように、反対に、キリストのために牢獄の鎖に耐えることは最大の栄光だからである。この手紙を送ったとき、彼は牢獄にいた。
Quamvis autem clericus non fuerit Philemon, tamen intererat ecclesiasticis necessitatibus causa devotionis, unde participem hunc dicit laborum.
PL 17, 504Dフィレモンは聖職者ではなかったが、献身のゆえに教会の必要にかかわっていた。それゆえ使徒は、彼を労苦にあずかる者と呼ぶ。
Sunt enim multi, qui cum sint digni; excusant tamen, infimos semetipsos judicantes tanti ministerii: unde vere digni apparent.
PL 17, 504Dふさわしい者でありながら、これほどの務めには自分は最も劣る者だと判断して、辞退する者が多いからである。そのような者こそ、まことにふさわしい者と見える。
(Vers. 4, 5, 6.) Gratias ago Deo meo, semper mentionem tui faciens in orationibus meis, audiens fidem tuam et charitatem, quam habes in Dominum Jesum, et in omnes sanctos; ut communicatio tua accepta fiat in agnitione omnis boni, quae in nobis est in Christo.
PL 17, 504D(第4・5・6節)「私は私の神に感謝し、いつも祈りの中で汝のことを心に留め、主イエスに対しても、すべての聖なる者たちに対しても汝がもつ、信仰と愛について聞いている。それは、汝の交わりが、我々のうちにあるキリストにおけるあらゆる善の認識において、受け入れられるものとなるためである」。
Gaudere se dicit, et Deo gratias referre in precibus suis, quia firmus erat in fide, et bonis operibus insistebat: qui enim diligit Christum, probare hoc debet in servos ejus, sciens Dominum sibi imputaturum quidquid constiterit erogatum in servis.
PL 17, 505A彼は、フィレモンが信仰に堅く、善い業に励んでいたので、喜び、祈りの中で神に感謝していると言う。キリストを愛する者は、このことをキリストの僕たちに対して示さねばならない。僕たちに費やされたと明らかになるものは何であれ、主が自分のものとして数えると知っているからである。
Apostolus tamen hoc se dicit addere precibus, ut operatio ejus cum cognitione fiat bonitatis; hoc est, ut tali hoc mente operetur, ut in futurum hujus rei exspectet mercedem.
PL 17, 505Aしかし使徒は、これを祈りに加えると言う。すなわち、フィレモンの働きが善の認識を伴うものとなるように、つまり、将来この事に対する報いを待ち望む心でこれを行うように、ということである。
(Vers. 7.) Gaudium enim magnum habui et consolationem super charitate tua; quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
PL 17, 505A(第7節)「というのも、兄弟よ、私は汝の愛について大きな喜びと慰めを得た。聖なる者たちの心の奥底が、汝によって安らいだからである」。
Manifestum est quia idcirco se significat laetum esse; quia sanctorum necessitatibus utensilia ministrabat: unde et plus gaudet, certus ex hoc quia obsequeretur et mandatis ejus, quem constat esse potiorem.
PL 17, 505A彼が喜んでいると示すのは、フィレモンが聖なる者たちの必要に必要品を供していたからであることは明らかである。それゆえ使徒はいっそう喜ぶ。そのことから、自分〔使徒〕の命令にも彼が従うだろうと確信するのである。使徒がまさる者であることは、認められているからである。
(Vers. 8, 9.) Quapropter multam fiduciam habens in Christo imperandi tibi, quod ad rem pertinet; propter charitatem tamen magis deprecor, cum sis talis, ut Paulus senex: nunc autem et vinctus Christi Jesu.
PL 17, 505B(第8・9節)「それゆえ、私はキリストにおいて、事に適うことを汝に命じる大きな確信をもつが、それでも愛のゆえにむしろ願う。汝がそのような者であり、老人パウロのごとくであり、今やキリスト・イエスの囚人でもある以上」〔「そのような者」以下の係りは定かでない。底本の cum sis に従い、フィレモンについて言うと取った〕。
Quantum ratio exigebat, dignum erat imperare discipulo magistrum ex fiducia apostolicae auctoritatis: sed quia vir bonus erat Philemon, per affectum illum provocat obaudire, quasi coaevum aetatis, et vinctum Christi Jesu, id est, obligatum negotiis Dominicis, vel propter nomen ejus subjectum vinculis, sicut erant et ipsi apostoli.
PL 17, 505B道理が求める限りでは、師が弟子に、使徒の権威への確信に基づいて命じるのがふさわしかった。しかしフィレモンは善い人であったので、使徒は愛情によって彼を従うよう促す。彼を同年輩の者として、またキリスト・イエスの囚人として、すなわち主の務めに縛られた者として、あるいはその名のゆえに鎖に服する者として扱う。使徒たち自身もそうであったように。
Tales enim fuerunt Judas et Silas, qui cum ex plebe essent primores inter fratres, obligaverant semetipsos Dominicis actibus (Act. XV, 22 et seq.) ; ut una cum apostolicis coagonizarent propter fidem Dei. Unde Silas particeps laborum invenitur Apostoli.
PL 17, 505Bユダとシラスがそのような者であった。彼らは信徒の出であったが兄弟たちのなかで主だった者であり、主の営みに身を捧げて(使徒言行録15:22以下)、使徒たちとともに、神への信仰のために闘った。それゆえシラスは、使徒の労苦にあずかる者と認められる。
(Vers. 10-14.) Obsecro te, pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo quondam tibi inutili, nunc vero tibi mihique perutili, quem remisi ad te.
PL 17, 505C(第10–14節)「私は汝に願う、鎖の中で私が生んだ私の子、かつては汝に役に立たなかったが、今や汝にも私にも大いに役に立つオネシモについて。私は彼を汝のもとに送り返した」。
Tu autem illum, sicut mea viscera suscipe: quem ego volueram apud me ipsum retinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii: sed citra tuum consilium nihil volui facere; ut non velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
PL 17, 505C「汝は彼を、私の心の奥底のように受け入れよ。私は彼を自分のもとにとどめ、汝に代わって、福音の鎖の中で私に仕えさせようと思っていた。だが、汝の考えによらずには何もしたくなかった。汝の善が、いわば必然によるものではなく、自発のものとなるために」。
Non magnum est humilem inclinare se, laudabile vero sublimem virum humiliare se; ideo Apostolus rogat eum, cui imperandi habet potestatem, ut in omnibus forma sit ad profectum meritorum.
PL 17, 505Cへりくだる者が身をかがめるのは大したことではないが、高い地位の人が自らを低くするのは称賛に値する。だから使徒は、命じる権能をもつ相手に、あらゆる点で、功績の進歩のための模範となるよう願うのである。
Onesimum ergo profugum recurrentem ad divinum auxilium, cum esset in custodia urbis Romae baptizavit Apostolus (Act. XXVIII, 16) , videns in illo utilitatis spem.
PL 17, 505Cそれゆえ、逃亡者オネシモが神の助けへと逃げ戻ってきたとき、使徒はローマ市で監視下にあって彼に洗礼を授け(使徒言行録28:16)、彼のうちに有用さの望みを見たのである。
Quem sic commendat, ut suum animum in illo significet idoneum ex inutili factum tam saecularibus, quam divinis obsequiis.
PL 17, 505D使徒は彼をこう推薦する。役に立たぬ者から、世の務めにも神への務めにも適する者となった彼のうちに、自分の心が向かっていると示すように。〔suum animum … idoneum の係りは定かでない。使徒の心が彼に向かう、と取った〕
(Vers. 15, 16.) Forsitan enim idcirco secessit ad horam, ut in aeternum illum reciperes: non jam velut servum, sed pro servo dilectum fratrem, maxime mihi; quanto autem magis tibi et in carne et in Domino?
PL 17, 505D(第15・16節)「おそらく彼は、汝が永遠に彼を受け入れるために、しばらくの間離れたのであろう。もはや奴隷としてではなく、奴隷に代わる愛する兄弟として。私にはとりわけそうであるが、肉においても主においても、汝にはなおさらではないか」。
Onesimus, offenso domino proprio, confugit longa peregrinatione ad Apostolum; ut ostenderet se non ad hoc recessisse, ut delicti esset obnoxius, sed ut obliteratis peccatis, utilis reverteretur in tantum, ut non solum domino suo aequalis fieret meritis, sed et ipsi magistro frater.
PL 17, 505Dオネシモは、自分の主人を怒らせてから、長い旅をして使徒のもとへ逃れた。それは、自分が罪〔delictum〕の責めを負う者となるために去ったのではなく、罪〔peccatum〕が拭い去られて、役に立つ者として戻り、自分の主人と功績において等しくなるだけでなく、師その人の兄弟にまでなるためだったと示すためである。
Et ne Philemon aliquod, ut assolet, quasi dominus adversum servum, fastidium inflationis pateretur, humiliat illum, cum dicit illum fratrem et in carne et in Domino; ut sublata humanae conditionis causa, quia omnes ex uno sumus Adam, fratres nos cognoscamus: maxime cum fides accedit media, quae omnem superbiam amputat.
PL 17, 506Aそしてフィレモンが、主人が奴隷に対してよくそうなるように、思い上がりによる軽蔑を抱くことのないよう、使徒は彼をへりくだらせる。すなわち、オネシモを肉においても主においても兄弟と呼ぶ。人間の境遇の理由が取り除かれて、我々はみな一人のアダムから出た者なのだから、互いを兄弟と認めるためである。とりわけ、あらゆる高ぶりを断ち切る信仰が間に入るときには。
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, assume illum sicut me. Tantum se affectum habere circa Onesimum ostendit, ut tunc Philemonem, quem superius laudat, participem suum dicat, si istum sic susceperit, sicut Apostolum.
PL 17, 506A(第17節)「それゆえ、汝が私を仲間と思うなら、彼を私のように受け入れよ」。使徒は、オネシモに対してこれほどの情をもっていると示す。上で称賛したフィレモンを、この者を使徒自身のように受け入れるなら、そのときこそ自分にあずかる者と呼ぶのである。
Hoc est enim quod dixit Salomon: Servo sapienti liberi servient (Eccles. X, 28) . Quod dictum terrori est Philemoni, ut saltem vel hac causa assumeret eum, si charitate flecti non posset.
PL 17, 506Bこれはソロモンが言ったことにほかならない。「賢い奴隷には自由人が仕える」(コヘレトの言葉10:28)〔引かれた句は集会の書10:28にある〕。この言葉はフィレモンへの脅しであり、愛によって動かされえないのなら、せめてこの理由によって彼を受け入れさせようとしたのである。
(Vers. 18, 19.) Si autem aliquid laesit te, aut debitor est, hoc mihi imputa. Nunc excusationem iracundiae convellit; ne forte sic laesum se esse ab eo quereretur, ut illi ignoscendum minime videretur.
PL 17, 506B(第18・19節)「もし彼が汝に何か害を与え、あるいは負い目があるなら、これを私の勘定にせよ」。いま使徒は、怒りの言い訳を取り除く。フィレモンが、赦すべきでないと見えるほどに、彼から害されたと訴えたりしないようにである。
Quod si esset, sibi imputandum dicit, per quem regni coelorum haeredes futuri sunt, qui ante peccaverunt.
PL 17, 506Bもしそうなら、それは自分の勘定にすべきだと彼は言う。かつて罪を犯した者たちが天の国の相続人となるのは、彼を通してだからである。
(Vers. 19.) Ego Paulus scripsi manu mea, ego reddam; ut non dicam tibi quod etiam te ipsum mihi debes. Si qua offensa est Onesimi, cautionem suam testatur se esse idoneam; ut pro illo satisfaciat.
PL 17, 506B(第19節)「私パウロが自分の手で書いた。私が償う。汝が汝自身までも私に負っていることは、言わないでおく」。オネシモにもし何か過ちがあれば、自分の保証が十分であることを、使徒は証言する。彼のために償うためである。
Et ut verum loquatur, suberigit se, et dicit quia minus ab illo exigit, quam debere probatur. In servo enim cogitur satisfacere; quia seipsum debito onerat.
PL 17, 506Cそして真実を語るために、使徒はやや身を起こし〔suberigit se の語意は定かでない。「やや身を起こす」と取った〕、自分は、彼が負っていると証明される以上に少なく求めている、と言う。奴隷のことで使徒は償うよう強いられる。自らを負債で重くするからである。
(Vers. 20, 21.) Ita frater, sic ego te fruar in Domino, refove viscera mea in Christo. Fiduciam habens obauditionis tuae, scripsi tibi, sciens quia supra quam dico, facies. Modo blanditur, ut obauditio ejus voluntaria sit; ut possit fructum habere.
PL 17, 506C(第20・21節)「そうだ、兄弟よ、そのように私は主において汝から喜びを得たい。私の心の奥底を、キリストにおいて元気づけよ。汝の従順を確信して、私は汝に書いた。私が言う以上のことを汝が行うと知っているからである」。いま使徒は甘い言葉をかける。フィレモンの従順が自発のものとなり、実を結びうるようにである。
Sic enim provocat eum, ut amplius faciat, quam postulatur ab eo; solet enim fieri, ut qui videt bene de se sentiri, meliorem se praebeat.
PL 17, 506Cこうして使徒は、求められている以上のことをするよう彼を促す。自分について良く思われていると見る者は、いっそう良い自分を示すのが常だからである。
(Vers. 22.) Simul autem et praepara mihi hospitium; spero enim quod per orationes vestras donabor vobis. Ut sollicitiorem illum faciat, et magis obediat, venturum se esse illi significat; solent enim absentes contemni.
PL 17, 506C(第22節)「同時にまた、私に宿を用意せよ。汝らの祈りによって、私は汝らに与えられると望んでいるからである」。彼をいっそう気遣わせ、いっそう従わせるために、自分が彼のもとへ来るつもりだと示す。不在の者は軽んじられがちだからである。
Et ut quid Apostolus hic adhuc esse non dedignatur, qui semper taedia passus est et exitia, caedes, persecutiones, ac vincula, et cujus requies non erat, nisi in solo Christo?
PL 17, 506Dではなぜ使徒は、なおここ〔この世〕にいることをいとわないのか。彼は、倦み疲れること、破滅、殺害、迫害、そして鎖をつねに耐え、キリストのみにしか安らぎのなかった者であるのに。
Sed propter profectum credentium, ut et inimicos crucis Christi confunderet ad Dei gloriam augmentandam, carnem suam passionibus offerebat; ut animae suae et corpori coronas immortalitatis acquireret.
PL 17, 506Dしかし使徒は、信じる者たちの進歩のために、また神の栄光を増し加えるためにキリストの十字架の敵を恥じ入らせるために、自分の肉を苦しみに差し出していた。自らの魂と体のために、不死の冠を得るためである。
(Vers. 23, 24.) Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu: Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas, adjutores mei. Ilos omnes participes gloriae suae testatur.
PL 17, 506D(第23・24節)「キリスト・イエスにおける私の共囚人エパフラスが、汝に挨拶する。マルコ、アリスタルコ、デマス、ルカ、私の協力者たちも」。使徒は、この人々〔底本は Ilos。illos と読む〕すべてを、自らの栄光にあずかる者であると証言する。
(Vers. 25.) Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, amen. Haec subscriptio Apostoli est confirmantis epistolam missam.
PL 17, 507A(第25節)「我々の主イエス・キリストの恩寵が、汝らの霊とともにあるように、アーメン」。これは、送った手紙を確証する使徒の署名である。