アンブロシアステルfl. c. 366–384

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam › 全文

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 全文

Ambrosiaster · PL 17, 483D–498C

Prooemium

冒頭 (Prooemium)PL 17, 483D
1

Aliam epistolam scribit ad Timotheum, ut jam eruditum ecclesiastica disciplina, et quae spes sit promissionis, suo exemplo ad martyrium provocet: et quia futurum est, ut quidam a sana doctrina, eo quod dura illis videatur, ad fabulas convertantur, id est, ad humana commenta.

PL 17, 483D

〔序〕テモテにもう一通の手紙を書く。すでに教会の規律に教え込まれた彼を、約束の望みとは何かを示しつつ、自分の模範によって殉教へと励ますためである。また、ある者たちが、健全な教えは彼らには厳しいと見えるために、そこから作り話、すなわち人の作りごとへと転じることになるからでもある。

Caput I

第I章PL 17, 485A
1

(Vers. 1, 2.) Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei secundum promissionem vitae, quae est in Christo Jesu, Timotheo dilecto filio.

PL 17, 485A

(第1・2節)「神の意によって、キリスト・イエスにある生命の約束に従い、キリスト・イエスの使徒であるパウロが、愛する子テモテへ」。

2

Hujus rei gratia apostolum se Christi Jesu, Dei voluntate appellatum significat; ut quae et quanta promissio in futuro in fide Christi sit, edoceret; ut praedicatione ejus incrementum faciat in salvandis disciplina Dominica.

PL 17, 485A

この理由で、自分は神の意によって呼ばれたキリスト・イエスの使徒であると〔パウロは〕示す。キリストへの信仰において将来の約束がどのようなものであり、どれほど大きいかを教えるためであり、その宣教によって、主の規律をもって人々を救うことにおいて増し加えをなすためである。

3

Idonei enim servi sunt, qui instantia sua et fide negotia dominorum suorum exaggerant. Quod ideo huic quasi charissimo filio scribit, ut hujus rei imitator exsistat, eadem caeteris tradens; ut per traducem successionum indeficiens sit idoneus doctor, per quem asserta veritas multos acquirat ad vitam promissam.

PL 17, 485A

実に、熱心さと誠実さによって主人たちの務めを増し加える奴隷たちは、有能である。これを、いわば最愛の子であるこの者に書き送るのは、彼がこのことの模倣者となり、同じことを他の者たちに伝えるためである。そうして、継承の連なりを通じて、有能な教師が絶えることなく、その者によって宣べ伝えられた真理が、多くの人々を約束された生命へと獲得するためである。

4

Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. Gratiam huic Patris in miseratione exoptat, ut adsit ei: et Christi Jesu Domini nostri, quia Deus gratiam suam per Christum largitur; ut una gratia sit utriusque.

PL 17, 485B

「父なる神と、我々の主キリスト・イエスから、恩寵、慈しみ、平和があるように」。〔使徒は〕この者に、父の憐れみのうちにある恩寵が伴うように、また我々の主キリスト・イエスの〔恩寵が伴うように〕と願う。神は自らの恩寵をキリストを通して与えるのであり、そうして両者の恩寵は一つとなるからである。

5

(Vers. 3, 4, 5.) Gratias ago Deo meo, cui servio a proavis in conscientia pura, quod indeficientem habeam tui memoriam in precibus meis, nocte dieque multum desiderans te videre, memor lacrymarum tuarum; ut ego gaudio replear, recordationem accipiens ejus, quae est in te sincerae fidei, quae habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice: certum autem habeo quod et in te.

PL 17, 485B

(第3・4・5節)「私は、先祖の代から清い良心をもって仕えている私の神に感謝する。祈りのなかで、昼も夜も絶えず汝を思い起こし、汝の涙を覚えて、汝に会うことを切に望んでいるからである。そうして私は喜びに満たされるであろう。汝のうちにある偽りのない信仰を思い出すからである。それはまず汝の祖母ロイスと母エウニケのうちに宿った。そして汝のうちにもあることを、私は確信している」。

6

Quoniam dignum est meminisse bonorum, idcirco Deo gratias agit, quia memor erat Timothei viri mirabilis, ut etiam hoc ipsum Dei donum sit; non enim sine merito est, qui cogitat de bonis viris.

PL 17, 485C

善い人々を思い起こすのはふさわしいので、〔使徒は〕神に感謝する。すばらしい人テモテを思っていたからであり、これ自体もまた神の賜物となるようにである。善き人々について思う者は、功なき者ではないからである。

7

Et quia idem Deus christianorum est, qui erat Judaeorum, ei se Deo gratias referre testatur, cui a proavis famulatus est. Quando enim hoc sperabant progenitores ejus, quod hic coeperat praedicare, una eorum fides est.

PL 17, 485C

また、ユダヤ人の神であった神がキリスト教徒の神と同じであるから、〔パウロは〕先祖の代から仕えてきたその神に感謝していると証言する。実際、彼の先祖たちが、彼〔パウロ〕が宣べ伝え始めたことを望んでいたのだから、両者の信仰は一つである。

8

Et quia in parentum successit servitia, et quia in his erat adhuc, cum illi Deo servirent, recte ait: Cui a proavis servio. Quomodo? In conscientia pura, inquit; sic enim aliquando persecutus est Ecclesiam, ut Dei amore hoc ageret, non malevolentia.

PL 17, 485C

そして彼は、両親〔の世代〕の奉仕を引き継ぎ、先祖たちがその神に仕えていたときにも、自らもなおその中にいたので、「先祖の代から私が仕える」と正しくも言う。どのようにか。「清い良心をもって」と彼は言う。実際、かつて彼が教会を迫害したのも、悪意からではなく神への愛からそうしたのである。

9

Nam simili modo et in epistola ad Hebraeos scriptum est quia Levi, qui decimas accepit, decimas dedit Melchisedech; quia in Abrahae, inquit, lumbis erat Levi, quando decimas obtulit Melchisedech (Hebr. VII, 9, 10) : ita et hic a proavis Deo se dicit servisse, quia et Levi in proavo decimas dicitur obtulisse.

PL 17, 485C

同じように、ヘブライ人への手紙にも、十分の一を受けたレビが、メルキゼデクに十分の一を納めたと書かれている。「アブラハムの腰のうちにレビはいた、〔アブラハムが〕メルキゼデクに十分の一を献げたときに」と彼は言う(ヘブライ7:9–10)。それと同じように、ここでも〔パウロが〕先祖の代から神に仕えたと言うのは、レビも曾祖父において十分の一を献げたと言われるのと同じだからである。

10

Est enim Levi pater Jacob, avus Isaac, proavus Abraham. Multum ergo se memorem Timothei profitetur, et avide illum desiderare propter lacrymarum ejus recordationem, quas amore fuderat Apostoli, sicut intelligitur, recedentis a se.

PL 17, 485D

実際、レビの父はヤコブ、祖父はイサク、曾祖父はアブラハムである。それゆえ〔パウロは〕、自分がテモテをよく思い起こしており、その涙を思い出すがゆえに彼を切に望んでいると言明する。その涙は、使徒が自分〔テモテ〕から離れて行くときに、使徒への愛によって流したものであると理解される。

11

Non immerito ergo amantem se desiderat, ut gaudio impleatur ex communi laetitia, causa fidei sincerae, quam et in avia ejus, et in matre fuisse significat, certissime et in eo. Omnis itaque hic affectus propter fidem est, quae erat in eis inviolata.

PL 17, 485D

それゆえ〔パウロは〕、自分を愛している者を切に望むのは当然である。共通の喜びから喜びに満たされるためであり、その喜びの理由は偽りのない信仰である。その信仰が祖母にも母にもあったことを彼は示し、彼自身にもあることは最も確かである。こうして、この情愛はすべて、彼らのうちで損なわれなかった信仰のゆえである。

12

(Vers. 6, 7.) Qua de causa admoneo te, ut recrees donum Dei, quod est in te per impositionem manuum mearum; non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.

PL 17, 486A

(第6・7節)「この理由で、私は汝に勧める。私の按手によって汝のうちにある神の賜物を新たにせよ。神が我々に与えたのは、恐れの霊ではなく、力と愛と節度の霊だからである」。

13

Propterea se parentum ejus sinceritatem fidei significat memorasse, ut fortiorem hunc faceret. Quis enim laudem illorum audiens, quorum in eo ipso particeps est, non crescat, addens animum hujusmodi viribus.

PL 17, 486A

そのため〔使徒は〕、彼の親たちの信仰の誠実さを思い起こしたと示す。この者をいっそう強くするためである。実際、まさにその点で自分もともにあずかっている人々の賞賛を聞いて、このような力に気概を加え、成長しない者が誰かあろうか。

14

Sic ergo recreat in se donum gratiae Dei acceptum per ordinationem presbyterii, dum animum suum confovet mentis alacritate, gaudens in semet ipso, sicut in novitate ordinationis gaudetur.

PL 17, 486A

こうして彼〔テモテ〕は、司祭の叙階〔presbyterii は「司祭団の」とも読める(一テモテ4:14 の impositio manuum presbyterii)〕を通して受けた神の恩寵の賜物を、自分のうちで新たにする。精神の活気によって自らの心を温め、叙階の新しさにおいて人が喜ぶように、自分自身のうちで喜ぶのである。

15

Denique subjecit: Nec enim, inquit, dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis. Innovatus enim homo exit de timore, accipiens spiritum laetitiae propter justificationem; quia omnis injustus in timore est, non fortis, sed infirmus: non in dilectione, sed in odio: nec in mentis sobrietate, sed errore saucius. Si autem his caruerit, per fidem et fortis, et dilectus, et sobrius erit.

PL 17, 486A

実に彼は付け加えた。「神は我々に恐れの霊を与えたのではなく、力の霊を与えたのである」と彼は言う。新たにされた人は、義とされることによって恐れから出て、喜びの霊を受ける。不義の者はみな恐れの内にあり、強くはなく弱く、愛の内にではなく憎しみの内にあり、精神の節度の内にではなく迷いに傷ついているからである。しかし、これらを免れるならば、信仰によって、強く、愛され、節度ある者となるであろう。

16

(Vers. 8.) Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus. Constantiam habendam docet, nec trepidari debere in professione.

PL 17, 486B

(第8節)「それゆえ、我々の主の証しを恥じてはならない。また、その囚人である私をも恥じてはならない」。〔使徒は〕堅固さを持たねばならず、信仰の告白において怖じ気づいてはならないと教える。

17

Non est enim unde erubescatur in ea; quia si homo visus est Christus, gestis tamen apparuit Deus: etsi crucifixus est, resurrexit tamen a mortuis, et multis videntibus, suscipiente eum nube, in coelum ascendit (Act. I, 9) .

PL 17, 486B

実に、その告白のうちに恥じるべきところは何もない。キリストは人と見えたが、その行いによって神として現れたからである。十字架につけられたが、死者の中から復活し、多くの人が見ているなかで、雲に受けられて天に昇った(使徒言行録1:9)。

18

Non est ergo infirmitatis causa, sed potestatis; quia ubi putatur imbecillitas, ibi apparet potentia. Itaque stulte infirmatus dicitur, qui vicisse probatur.

PL 17, 486B

だから、これは弱さのゆえではなく、権能のゆえである。弱さと思われるところに、力が現れるからである。それゆえ、勝ったと証明された者が、愚かにも弱いと言われるのである。

19

Hoc modo nec in Apostolo est, quod ad ruborem pertineat; quia si pressuris et caedibus humiliatus dicitur, ex illa parte confundit obtrectatores suos, quia in signis ac prodigiis nutu mirabilis pervidetur; ut intelligatur non infirmitate humiliari, sed voluntate ad quemdam meritorum profectum.

PL 17, 486C

同じように、使徒にも恥に属することは何もない。彼が苦難と打たれることによって卑しめられていると言われるにしても、その点で、中傷する者たちを辱める。しるしと不思議の業において、〔神の〕意によって驚嘆すべき者と見抜かれるからである。それは、彼が弱さによって卑しめられるのではなく、意志によって、功績のある種の増進へと向けて卑しめられるのだと理解されるためである。

20

Idcirco enim Deus servos suos ab iniquis humiliari permittit, ne illis injuste praemia dare videatur.

PL 17, 486C

実に、神が自らの僕たちが不法な者たちに卑しめられるのを許すのは、僕たちに不当に報いを与えると見られないためである。

21

(Vers. 9.) Sed collabora in Evangelio secundum virtutem Dei, qui nos salvos fecit. Quoniam virtute Dei victa est mors, ut nos salvi esse possimus; juxta hoc convenit vicem nos ex aliqua parte reddere Redemptori.

PL 17, 486C

(第9節)「しかし、我々を救った神の力に従い、福音のために共に労苦せよ」。神の力によって死が打ち負かされたのは、我々が救われうるためである。これにならって、我々も何らかの点で贖い主に報いを返すのがふさわしい。

22

Quia enim ad omnia ejus beneficia respondere non possumus, vel legationem ejus fideliter et instanter agamus. Et vocavit vocatione sua sancta.

PL 17, 486C

実に、その恩恵のすべてに応えることはできないので、せめてその使節の務めを忠実に、熱心に果たそう。「そして、自らの聖なる召しをもって召した」。

23

Vocatio sancta est, cum electi sunt ad gubernandum populum sanctum Dei: ad sanctum autem senior vocatur, qui dux eligitur sanctitatis. Non secundum merita nostra.

PL 17, 486D

召しが聖なるものであるのは、神の聖なる民を導くために選ばれたときである。聖なる〔務め〕へ召されるのは、聖性の導き手として選ばれる年長の者〔senior。教会を導く者、司祭を言うらしい〕である。「我々の功績に従ってではなく」。

24

Verum est; quia si ad liquidum quaeras, nullus hominum dignus potest videri vicarius esse Christi; omnes enim quos elegit, prius fuerant peccatores.

PL 17, 486D

これは真実である。厳密に調べれば、キリストの代理者となるにふさわしいと見える人は誰もいない。彼が選んだ者はみな、以前は罪人だったからである。

25

Quantum ergo ad comparationem caeterorum pertinet, hi digni inventi sunt: quantum vero ad rem ipsam, omnes indigni sunt. Sed secundum propositum suum, et gratiam quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora saecularia.

PL 17, 486D

それゆえ、他の者たちとの比較に関するかぎりでは、彼らはふさわしい者と見いだされた。しかし事柄そのものに関するかぎりでは、みなふさわしくない。「しかし、自らの計画と、世々の時の前からキリスト・イエスにおいて我々に与えられた恩寵に従って」。

26

Quoniam dignatione sua Deus olim decrevit peccatores salvos facere (praescius enim fuit Deus quid futurum esset in homine, antequam faceret eum, et peccaret), quomodo redintegraretur praedestinavit, quo tempore, et per quos, et qua ratione salvari possint; ut neque merito suo qui salvantur, neque horum per quos vocantur, sed Dei gratia istud donum praestari videatur per fidem Christi.

PL 17, 487A

神は、その寛大な配慮によって、はるか昔に罪人たちを救おうと定めた(神は、人を造り、人が罪を犯す前から、人のうちに何が起こるかを予知していたからである)。そこで、人がどのようにして回復されるか、いつ、誰を通して、どのような仕方で救われうるかを予定した。それは、救われる者たちの功績にも、彼らを召す者たちの功績にもよらず、キリストへの信仰を通して、神の恩寵によってこの賜物が与えられると見えるためである。

27

(Vers. 10.) Nunc vero declarata per illuminationem adventus Salvatoris nostri Jesu Christi. Donum Dei quod ante tempora saecularia latebat in mysterio, incarnatione et adventu Christi declaratum testatur, quando coeperunt homines remissam peccatorum accipere.

PL 17, 487A

(第10節)「しかし今や、我々の救い主イエス・キリストの到来の照らしによって、明らかにされた」。世々の時の前から奥義のうちに隠れていた神の賜物が、キリストの受肉と到来によって明らかにされたと〔使徒は〕証言する。そのとき人々は罪の赦し〔底本は remissam。remissionem と読む〕を受け始めたのである。

28

(Vers. 11.) Qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam aeternitate per Evangelium, in quo positus sum ego praedicator, et apostolus, et magister gentium.

PL 17, 487A

(第11節)「彼は死を滅ぼし、福音を通して生命を永遠によって照らした。私はその福音のために、宣教者、使徒、異邦人の教師として立てられた」。

29

Qua ratione salvum fecit populum suum Christus, ostendit dicens quia mortem destruxit, quae erat hominis inimica, ne ab inferis posset resurgere: tum demum vitam illuminavit aeternitate; ut resurgens a mortuis, jam mori non possit.

PL 17, 487B

キリストが自らの民をどのようにして救ったかを、〔使徒は〕示している。人の敵であった死、すなわち〔人が〕冥界から復活できないようにしていた死〔ne ab inferis posset resurgere は、死が復活を妨げていたという意に取った〕を滅ぼしたと言うのである。そうして初めて、生命を永遠によって照らした。それは、死者の中から復活して、もはや死ぬことがありえないためである。

30

Obscura enim vita est, quae tempore definitur, dum soporatur, dum ignorat, dum male versatur. Et quomodo illuminetur vita, ostendit; quia per Evangelium credentibus datur aeternitas, magistro gentium praedicante.

PL 17, 487B

実に、時によって限られる生命は暗い。眠り、無知であり、悪しく歩むからである。そして、生命がどのように照らされるかを〔使徒は〕示す。福音を通して、異邦人の教師が宣べ伝えることにより、信じる者たちに永遠が与えられるのである。

31

(Vers. 12.) Quam ob causam et haec patior. Praedicans Dei donum, diabolum patitur inimicum; ut pressuras ei exsuscitet, quia populum de faucibus ejus eruit. Sed non confundor.

PL 17, 487B

(第12節)「この理由で、私はこれらのことをも受けている」。神の賜物を宣べ伝える者は、悪魔を敵として受ける。悪魔が、自分の喉元から民を救い出した者に苦難を引き起こすためである。「しかし、私は恥じない」。

32

In hoc securus, quia pro tribulationibus magna promissa merces est, non confunditur, sed gloriatur in pressuris. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum custodire in illa die.

PL 17, 487B

これについて彼は安心している。苦難の代わりに大いなる報いが約束されているからであり、恥じることなく、むしろ苦難〔pressura〕を誇る。「私は、自分が誰を信じたかを知っており、その者が、私の預けたものをかの日に守る力を持つことを確信している」。

33

Hoc est quod dicit, qua spe et fiducia magnificentiae Salvatoris securus est; quia quod commendat illi, in tuto est. Quid autem illi commendat, nisi salutem suam?

PL 17, 487C

これは、救い主の偉大さへの何という望みと信頼によって〔パウロが〕安心しているかを言っているのである。彼がその者に預けたものは、安全だからである。では、その者に何を預けるのか。自分の救いでなくて何であろうか。

34

Ut hic pro illo patiens, salutem inveniat penes illum, cum coeperit judicare; ut puniens infideles, istum dignum aeterna vita pronuntiet.

PL 17, 487C

それは、この者〔パウロ〕がその者〔キリスト〕のために苦しみ、その者が裁き始めるとき、そのもとで救いを見いだすためであり、不信仰の者たちを罰して、この者を永遠の生命にふさわしい者と宣言するためである。

35

(Vers. 13, 14.) Formam habens sanorum verborum, quae a me audisti in fide et dilectione, quae est in Christo Jesu, bonum commendatum custodire per Spiritum sanctum, qui habitat in nobis.

PL 17, 487C

(第13・14節)「汝は、私から信仰と、キリスト・イエスにある愛とをもって聞いた健全な言葉の型を持ち、預けられた善いものを、我々のうちに住む聖なる霊によって守れ」。

36

Praecepta sua cum gestis formam appellat salutaris doctrinae, quam istum sequi mandat; ut custodiat ea, Spiritu sancto favente.

PL 17, 487C

自分の教えと行いとを、〔使徒は〕救いの教えの型と呼び、この者がそれに従うよう命じる。聖なる霊の助けを得て、彼がそれらを守るためである。

37

(Vers. 15, 16.) Scis enim hoc, quod aversati sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phygelus et Hermogenes.

PL 17, 487D

(第15・16節)「汝は、このことを知っている。アジアにいる者たちがみな私から離れ、その中にフィゲロとヘルモゲネスがいることを」。

38

Hi quos memorat, fallacia pleni erant; simulabant enim amicitias Apostoli, ut adhaerentes ei addiscerent, unde illi calumniam facerent, aut per alios immitterent. Qui posteaquam viderunt manifestatos se, recesserunt ab eo.

PL 17, 487D

〔使徒が〕挙げるこの者たちは、偽りに満ちていた。実際、使徒の友情を装い、彼に付き従って、そこから彼に対する中傷の材料を得て、自分で作り上げ、あるいは他の者たちを通して仕向けようとしていたのである。彼らは、自分たちが露見したのを見ると、彼のもとから去った。

39

Det misericordiam Dominus Onesiphori domui; quia saepe me refrigeravit et super catenam meam non erubuit.

PL 17, 487D

「主がオネシフォロの家に慈しみを与えるように。彼はしばしば私を元気づけ、私の鎖を恥じなかったからである」。

40

Duplici genere refrigerium hoc intelligendum est; quia et in necessitate custodiae solatio suo refrigeravit eum: et si qua illi, sive indigentibus opus erant, ministravit.

PL 17, 488A

この元気づけには二つの面があると理解すべきである。拘束の窮乏のなかで自らの慰めによって彼を元気づけ、また、もし彼のために、あるいは乏しい者たちのために何か必要があれば、それを供したのである。

41

Spe enim eorum, quae promissa sunt, non puduit illum accedere, et requirere hominem positum in custodia; illi enim quos supra memorat, quia erubescebant de cruce Christi, in necessitate deseruerunt Apostolum.

PL 17, 488A

実に、約束されたことへの望みによって、彼は、獄に置かれた人のもとに赴いて探すことを恥じなかったのである。一方、上に挙げた者たちは、キリストの十字架を恥じたために、窮乏のとき使徒を見捨てた。

42

(Vers. 17, 18.) Sed cum essem Romae, sollicite me quaesivit et invenit. Det illi Dominus invenire misericordiam apud Dominum in illa die.

PL 17, 488A

(第17・18節)「かえって、私がローマにいたとき、彼は熱心に私を探し、見つけ出した。主は彼に、かの日に主のもとで慈しみを見いだすことを与えるように」。

43

Romam veniens Apostolus, cum appellasset Caesarem, a militibus custodiebatur; tunc enim eum Onesiphorus charitatis causa et magisterii magna diligentia requisitum invenit.

PL 17, 488A

使徒はローマに来たとき、皇帝に上訴していたので、兵士たちに監視されていた。そのときオネシフォロは、愛のゆえに、また教えへの大きな熱意から、探し求めて彼を見つけたのである。

44

Cujus visitatio tam acceptabilis fuit Apostolo, ut eum sic Domino commendet, ut inveniat misericordiam apud Dominum in die judicii; ut sicut Apostolum requirens invenit, ita et misericordiam quaerens, inveniat apud judicem.

PL 17, 488A

その訪問は使徒にとって実に喜ばしいものであったので、使徒は彼を主に推薦し、裁きの日に主のもとで慈しみを見いだすようにと願う。使徒を探して見つけたように、慈しみを求めて裁き主のもとで見いだすようにである。

45

Hoc enim orat, ut praestet ei Dominus Pater coeli et terrae invenire gratiam apud Dominum humani generis, Filium scilicet. Tale est hoc, quale et illud in Genesi: Et pluit, inquit, Dominus sulphur et ignem super Sodomam et Gomorrham a Deo de coelo (Gen. XIX, 24) .

PL 17, 488B

実に、天と地の主である父が、人類の主である子のもとで恩寵を見いだすことを彼に与えるよう、祈っているのである。これは創世記のあの句と同様である。「そして主は、神のもとから、天より、ソドムとゴモラの上に硫黄と火を降らせた」と〔創世記は〕言う(創世記19:24)。

46

Quanta autem Ephesi ministraverit mihi, melius tu nosti. Quoniam solent quidam personis magis quam causis servire, volentes gratificari majoribus; ideo Apostolus Onesiphori bonum generale ostendit, ne videretur forte personae se commendasse, dum Apostolo ministravit; cum constaret illum magnanimum omnibus fuisse.

PL 17, 488B

「エフェソで彼がどれほど私に仕えたかは、汝のほうがよく知っている」。ある者たちは、目上の者たちに気に入られようとして、事柄よりも人物に仕えるのが常である。そのため使徒は、オネシフォロの善が一般的なものであることを示した。使徒に仕えたとき、たまたま〔使徒という〕人物に取り入ったと見えないようにするためである。彼がすべての人に対して寛大であったことは明らかだったからである。

Caput II

第II章PL 17, 488C
1

(Vers. 1, 2.) Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Jesu, et in iis quae audivisti a me per multos testes: haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.

PL 17, 488C

(第1・2節)「それゆえ、私の子よ、汝はキリスト・イエスにある恩寵のうちに強くなれ。また、多くの証人を通して私から聞いたことにおいて強くなれ。これらのことを、他の人々をも教えるにふさわしい、信仰ある人々に託せ」。

2

Constantem hunc et robustum esse praecipit in docendo gratiam Dei, quae data est in Christo Jesu: et non solum in gratia, sed etiam in mysteriis, quae sunt de Christo.

PL 17, 488C

〔使徒は〕この者に、キリスト・イエスにおいて与えられた神の恩寵を教えるにあたって、堅固で力強くあれと命じる。しかも恩寵においてだけでなく、キリストに関する奥義においてもそうあれと言う。

3

Arcana fidelibus et dignis tradi vult, qui alios possint docere, non passim vulgaribus ac negligentibus; magna enim cura eligendus est doctor.

PL 17, 488C

秘められたことは、他の人々を教えうる信仰ある、ふさわしい者たちに伝えられるべきであり、むやみに俗人や不熱心な者たちに伝えるべきではないと〔使徒は〕望んでいる。教師は大きな注意をもって選ばれねばならないからである。

4

(Vers. 3, 4.) Labora ut bonus miles Christi Jesu; nemo enim militans Deo, obligat se negotiis saecularibus; ut placeat ei, cui se probavit.

PL 17, 488C

(第3・4節)「キリスト・イエスの良き兵士として労苦せよ。神のために兵役に就く者は誰も、世の事柄に自らを縛らない。自分を兵士として認めた者に喜ばれるためである」。

5

Manifestum est quod dicit; quia nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24) ; negotia enim saecularia avaritiae serviant necesse est: et nisi mentiti fuerint, transegisse non possunt. Est ergo, sed leve peccatum.

PL 17, 488D

彼の言うことは明白である。「誰も二人の主人に仕えることはできない」(マタイ6:24)からである。世俗の事柄は必ず強欲に仕えざるをえず、偽りを言わなければ、取引を成し遂げることができない。だから、それは罪である、ただし軽い罪である〔底本は Est ergo, sed leve peccatum。主語が欠けているらしく、そう解した〕。

6

Ecclesiasticus autem idcirco Deo se probat, ut huic devotus, officium impleat quod spopondit, in Dei rebus sollicitus, a saeculari negotio alienus; non enim convenit unum duplicem professionem habere.

PL 17, 488D

一方、教会に属する者が神に認められるのは、神に身を捧げ、約束した務めを果たし、神の事柄に心を配って、世俗の取引から離れるためである。一人の者が二重の務めを持つことはふさわしくないからである。

7

(Vers. 5.) Etsi certet quis, non coronatur, nisi legitime certaverit. Dei militem tam exercitatum vult esse in Dei operibus, vel officio deputato, ut possit ad gloriae meritum pervenire: tota mente vigilantem divinis obsequiis, praesentia spernentem, coelestia diligentem; ad hoc enim se probavit, ut hic laborans remuneretur in coelis.

PL 17, 488D

(第5節)「たとえ誰かが競技に出ても、規則に従って競技しなければ、冠を受けない」。神の兵士は、神の業、あるいは割り当てられた務めに習熟し、栄光の功績に達しうるようになることを〔使徒は〕望んでいる。全き心で神への奉仕に目覚め、現在のものを退け、天のものを愛することである。そのために彼は認められたのであり、ここで労苦して天で報われるためである。

8

(Vers. 6, 7.) Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. Intellige quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.

PL 17, 489A

(第6・7節)「労苦する農夫は、まず収穫から受けるべきである。私の言うことを理解せよ。主が万事において汝に理解を与えるからである」。

9

Tantae abstinentiae sanctus fuit Timotheus, ut etiam a licitis se temperaret; hoc enim vult intelligi, quia a participatione gazophylacii se abstinebat, cum hoc Dominus decreverit, ut qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant (I Cor. IX, 14) . Ideo Apostolus prius hunc sumere praecipit, qui primus est, et sic caeteris distribuere.

PL 17, 489A

聖なるテモテは非常に禁欲的で、許されたものからも身を慎んでいた。これは、彼が献金箱の分け前にあずかることを控えていたと理解されることを〔使徒が〕望んでいるのである。主が、福音を告げ知らせる者は福音によって生きるよう定めたにもかかわらずである(一コリント9:14)。それゆえ使徒は、第一の者であるこの者が、まず受け取り、その後で他の者たちに分配するよう命じる。

10

(Vers. 8, 9.) Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula, quasi latro, sed verbum Dei non est alligatum.

PL 17, 489B

(第8・9節)「私の福音のとおり、ダビデの子孫であるキリスト・イエスが死者の中から復活したことを思い起こせ。私はこの福音において、盗人のように鎖につながれるまで労苦している。しかし神の言葉はつながれてはいない」。

11

Quoniam multi futuri erant filii diaboli, qui Filium Dei incarnatum negarent; idcirco hoc memorat, quoniam fallaciter sub nomine apostolorum hoc asseverare nituntur.

PL 17, 489B

受肉した神の子を否定する悪魔の子らが多く現れることになっていたので、〔使徒は〕これを思い起こさせる。彼らは使徒たちの名のもとに、偽ってこのことを主張しようと努めるからである。

12

Subjecit, secundum Evangelium meum, ut excluderet malae mentis falsa colloquia; non enim plus haereticis credendum est de Apostolis, quam his ipsis de praedicatione sua testantibus, quam praedicationem cum labore se agere queritur.

PL 17, 489B

「私の福音のとおり」と〔使徒は〕付け加えた。邪な精神の偽りの対話を排除するためである。異端者たちが使徒たちについて語ることを、使徒たち自身が自らの宣教について証言していることよりも、信じてはならないからである。使徒はこの宣教を労苦をもって行っていると嘆いている。

13

Pressuris enim tribulabatur et carceribus, eo quod tam Judaeos quam gentiles offenderet, sicut illis videbatur, incredibilia praedicando; iratos enim habebat Judaeos propter Legem, quam cessare docebat: gentiles autem inimicos sibi faciebat; quia unum Deum praedicabat in Christo.

PL 17, 489B

実に彼は苦難と牢獄によって苦しめられていた。ユダヤ人にも異邦人にも、彼らには信じがたいと見えることを宣べ伝えて、不快を与えていたからである。ユダヤ人は、彼が廃止されると教えていた律法のゆえに怒っていた。異邦人は、キリストにおいて唯一の神を宣べ伝えていたので、彼を敵としていた。

14

Unde quasi latronem hunc tractabant, alligantes, claudentes si posset tacere, nescientes quia verbum Dei alligari non poterat.

PL 17, 489C

だから彼らは彼を盗人のように扱い、鎖につなぎ、黙らせられないかと閉じ込めた。神の言葉はつなぐことができないと知らずにである。

15

Denique saepe clausus non dispendium fecit, sed lucrum; neque enim defuit, cui praedicaret in carcere, ut quos libere invitare ad fidem non posset, in vinculis positus pasceret Dei verbo.

PL 17, 489C

実に、しばしば閉じ込められても、損失ではなく利益を生んだ。牢獄で宣べ伝える相手に事欠かなかったからである。自由なときには信仰へ招くことのできなかった者たちを、鎖につながれた身で、神の言葉で養ったのである。

16

(Vers. 10.) Ideo omnia suffero propter electos; ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu cum gloria coelesti.

PL 17, 489C

(第10節)「それゆえ私は、選ばれた者たちのためにすべてを耐える。彼らもまた、天の栄光とともに、キリスト・イエスにある救いを得るためである」。

17

Ut praedicatione sua salvaret homines praedestinatos ad vitam, exitiis erat subjectus, sciens profectum se habiturum quaesitae salutis illorum.

PL 17, 489C

自らの宣教によって、生命に予定された人々を救うために、彼は破滅の危険にさらされていた。求めた彼らの救いの成果を自分が得ることになると知っていたからである。

18

(Vers. 11, 12.) Fidelis sermo; si enim commortui sumus, et convivemus: si sustinemus, et conregnabimus.

PL 17, 489C

(第11・12節)「確かな言葉である。我々が共に死んだのなら、共に生きるであろう。耐え忍ぶなら、共に支配するであろう」。

19

Sic posse ad immortalitatem et gloriam Christi perveniri significat, si in forma baptismatis manserimus, ubi omnia delicta moriuntur; ut innovati omnia vitia vetera et crimina fugiamus, ut auctoris secuti vestigia, peccatis mortui videamur.

PL 17, 489D

このように、不死とキリストの栄光に至りうるのは、すべての罪〔delictum〕が死ぬ洗礼の型にとどまるなら、であると〔使徒は〕示している。我々が新たにされ、古い悪徳と罪過をみな避け、創始者の足跡に従って、罪に対して死んだ者と見えるようにである。

20

Si vero additum fuerit ad causam, ut et tribulationes ac pressuras non aegre pro nomine Domini patiamur, sustinentes haec, simul cum illo regnabimus; dignum est enim ut qui pro illo opprobria patitur et exitia, in regno ejus gloriosus appareat.

PL 17, 489D

しかし、主の名のために苦難と苦難〔pressura〕をも不満なく耐えるということが条件に加わるなら、これらを耐え忍ぶことによって、我々は彼と共に支配するであろう。彼のために辱めと死の災いを受ける者が、その王国で栄光ある者として現れるのは、ふさわしいことだからである。

21

Si negamus, et ille negabit nos. Verum est, quia si minime confessi illum fuerimus coram hominibus, tunc dicet et ipse nobis in illa necessitate futuri judicii: Nescio vos (Matth. XXV, 12) . Haec est punitionis significatio.

PL 17, 490A

「我々が否認するなら、彼もまた我々を否認するであろう」。これは真実である。人々の前で彼を告白しなかったなら、将来の裁きの窮境において、彼自身も我々に言うからである。「私は汝らを知らない」(マタイ25:12)。これが罰のしるしである。

22

(Vers. 13.) Si non credimus, ille fidelis permanet, negare semetipsum non potest. Nemo potest Domino auferre, quod habet. Quis enim illo fortior est, per quem omnia exstiterunt?

PL 17, 490A

(第13節)「我々が信じなくても、彼は信実であり続ける。自分自身を否むことはできない」。誰も、主から主の持つものを奪うことはできない。万物がそれによって存在するようになった者より強い者が、誰であろうか。

23

Nec addi potest perfecto; quia non illi aliquid praestat, qui credit illum: quomodo nihil aufert ei, qui non credit in illum. Quidquid ergo agitur, ad profectum nostrum pertinet, ne in ignorantia maneamus. Nec enim a nobis firmatur, cum ipse ex se et apud se firmus sit.

PL 17, 490A

また、完全な者に何かが加わることもない。彼を信じる者は彼に何も与えないのであり、それは、彼を信じない者が彼から何も奪わないのと同様だからである。だから、行われることは何であれ、我々の進展に関わっており、我々が無知にとどまらないためである。実際、彼は我々によって強められるのではなく、自らにより、自らのもとで強いからである。

24

(Vers. 14.) Haec admone, contestans coram Domino. Noli verbis pugnare; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.

PL 17, 490A

(第14節)「これらのことを思い起こさせ、主の前で厳かに命じよ。言葉で争うな。それは何の役にも立たず、聞く者たちを覆すだけだからである」。

25

Contentiones vitandas monet, praecepta autem danda sub Dei timore et terrore; quia contentio potest adhuc minus stabilitis generare scrupulum. Solent enim in contentione talia opponi elimato malevolentiae ferro, ut moveant animos incipientium fratrum.

PL 17, 490B

争いを避けるよう〔使徒は〕勧める。戒めは神への畏れと恐れをもって与えられねばならない。争いは、まだ安定していない者たちに疑念を生みうるからである。実際、争いのなかでは、悪意という研ぎ澄まされた刃をもってそうしたことが持ち出され、始めたばかりの兄弟たちの心を揺さぶるのが常だからである。

26

(Vers. 15.) Sollicite cura temetipsum, ut probabilem te exhibeas Deo, operarium non impudoratum, recte tractantem verbum veritatis.

PL 17, 490B

(第15節)「熱心に自分自身に気を配り、神に認められる者として、恥知らずでない働き人として、真理の言葉を正しく扱う者として、自らを示せ」〔impudoratum は稀な語。次の節で注解者が争いに頼る者を impudorati と呼ぶので「恥知らず」と訳した〕。

27

Quoniam sunt aliqui, qui dicant contentionem audientibus prodesse: Apostolus autem sciens magis obesse, hoc mandat, ut unusquisque hoc curet, ut spreta altercatione, semetipsum probabilem faciat, impudoratos appellans eos, qui contentionibus nituntur.

PL 17, 490B

争いが聞く者たちに益になると言う者たちがいる。しかし使徒は、むしろ害になると知っているので、各自が争論を退けて自らを認められる者とするよう努めることを命じ、争いに頼る者たちを「恥知らず」と呼んでいる。

28

Necesse est enim ut contentio extorqueat aliquid, immo multa quae dicuntur contra conscientiam; ut intus in animo perdat, foris victor abscedat.

PL 17, 490B

実に、争いは必ず何かを、いや、良心に反して語られる多くのことを、無理に引き出す。そうして内なる心においては失い、外では勝者として立ち去るのである。

29

Nemo enim patitur se vinci, licet sciat vera, quae audit: recte autem tractat, et bona conscientia, qui volentibus loquitur et pacificis. Collatio ergo inter Dei servos esse debet, non altercatio.

PL 17, 490C

実に、誰も自分が負けることを許さない。たとえ聞いたことが真実であると知っていてもである。しかし、進んで聞こうとする平和な者たちに語る者は、正しく扱い、良い良心をもって扱う。だから神の僕たちのあいだには、論争ではなく、話し合いがなければならない。

30

(Vers. 16, 17.) Profanas autem vocum novitates devita; plurimum enim proficiunt ad inanitatem, et sermo eorum sicut cancer serpit.

PL 17, 490C

(第16・17節)「俗悪な言葉の新奇さを避けよ。それらは空しさへといよいよ進み、その言葉は癌のように広がる」。

31

Hoc idem adhuc prosequitur, ut contentiones vitentur; nec enim congruit unius fidei viros habere contentionem, sed in tractatu patiantur se invicem, et consentiant bonis dictis: si quid autem improbabile videtur, cum pace dissimuletur.

PL 17, 490C

〔使徒は〕争いが避けられるよう、なおこの同じことを続ける。同じ信仰の人々が争うのはふさわしくなく、議論において互いに耐え合い、善い言葉に同意し、受け入れがたいと見えることがあれば、平和のうちに受け流すべきだからである。

32

Adversarii enim et dissidentes solent se invicem provocare, ex quibus unus catholicus est, et alter profanus.

PL 17, 490C

実に、敵対し不和な者たちは、互いに挑発し合うのが常であって、そのうち一人は公同の者であり、もう一人は俗悪な者である。

33

Hic ergo catholicus est, cui Apostolus mandat, ut spernat et declinet a fabulis inanibus: quietus debet esse; ut semper de conscientia verba emittat, nec patiatur se coram impia verba depromi.

PL 17, 490D

では、これこそが公同の信徒である。使徒は彼に、空しい作り話を退け、避けるよう命じる。穏やかであるべきであり、常に良心から言葉を発し、自分の面前で不敬虔な言葉が持ち出されるのを許してはならない。

34

Dant enim quibusdam occasionem, ut in pejus proficiant; non enim desunt, quia audientes profana, concipiant cogitatum malum: ideoque obest contentio.

PL 17, 490D

実際、そのような言葉は、ある人々にさらに悪くなる機会を与える。俗悪なことを聞いて悪い考えを抱く者たちがいなくはないからである。それゆえ論争は害になる。

35

(Vers. 18.) Ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui deerraverunt a veritate, dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subverterunt.

PL 17, 490D

(第18節)「彼らのうちにヒメナイとフィレトがいる。彼らは真理から逸れ、復活はすでに起こったと言い、ある人々の信仰を覆した」。

36

Nunc ipsorum quorum causa vitandas contentiones monet, prodidit nomina, quos et profanos et impios designavit, errantes a veritate; hoc enim negabant, quod palmare est christianorum, ut credant se in futurum a mortuis resurgere.

PL 17, 490D

今、使徒は、論争を避けるよう戒める相手そのものの名を明かし、真理から迷い出た俗悪で不敬虔な者として示した。彼らは、自分たちが将来死者のうちから復活するという、キリスト教徒にとって第一の要点を否定していたからである。

37

Hi autem, sicut ex alia Scriptura docemur, in filiis fieri resurrectionem dicebant, quibus non deerat, qui assensum praestaret perversum contra fidem, quam in primordio fuerat consecutus.

PL 17, 491A

だが彼らは、別の聖句から我々が教えられるように、復活は子らにおいて起こる〔子が生まれることに復活を見る説を言うらしい〕と言っていた。彼らのうちには、最初に得ていた信仰に反して誤った同意を与える者が、事欠かなかった。

38

(Vers. 19.) Firmum autem fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc; cognovit enim Dominus, qui sunt ipsius: et discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini.

PL 17, 491A

(第19節)「しかし、神の堅固な土台は立っており、この証印を有する。主は、自分に属する者たちを知っているからである。そして、主の名を唱える者は皆、不法から離れよ」。

39

Fundamentum Dei fides est, quae continet quae promisit Deus, quae fides non poterit infringi perfidorum et haereticorum commentis; quamvis enim hi negent futura quae credimus; Deus tamen dabit quae credimus daturum illum, teste promissione ejus.

PL 17, 491A

神の土台とは信仰であり、それは神が約束したことを内に保つ。この信仰は、背信の者たちや異端者たちの作りごとによって打ち砕かれることはない。たとえ彼らが、我々の信じる将来のことを否定しても、神は、我々が神が与えると信じるものを、その約束を証人として、与えるであろう。

40

Signaculum itaque promissionis Dei, fides nostra est, quae firmat Dei verba. In die judicii cognoscet Deus, qui habent signum ejus, dissentientes a perfidorum et haereticorum iniquitate, quae Dei promissionem infirmare se putat; nihil enim tam iniquum, quam Dei fidei contraire.

PL 17, 491B

したがって、神の約束の証印とは我々の信仰であり、それが神の言葉を確かなものにする。裁きの日に神は、その印を持つ者たちを知るであろう。すなわち、神の約束を無にできると思い込む背信の者たちや異端者たちの不法から離れている者たちを。神の信実〔fides〕に逆らうことほど不法なことはないからである。

41

Et sic Dathan, et Abiron, et Core dictum est a Moyse, cum contra Dei praeceptum offerre sacrificia praesumerent (Num. XVI, 35) : Cognovit, inquit, Dominus, qui sunt ejus. Quo dicto ostendit quae pernicies maneret eos, qui Dei verba inverterent.

PL 17, 491B

こうして、ダタンとアビラムとコラについて、彼らが神の命令に反してあえて犠牲を献げようとしたとき(民数記16:35)〔引かれた句「主は…知っている」は民数記16:5に当たる〕、モーセによって言われた。「主は、自分に属する者たちを知っている」と彼は言う。この言葉によって、神の言葉を曲げる者たちにどんな滅びが待つかを示した。

42

(Vers. 20.) In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, verum et lignea et fictilia: et quaedam quidem in honorem, quaedam vero in contumeliam.

PL 17, 491B

(第20節)「大きな家には、金の器と銀の器だけでなく、木の器と土の器もあり、あるものは名誉のため、あるものは卑しめのためである」。

43

Hoc dicto significavit in Ecclesia diversos esse homines: quosdam bonos et summos viros, quos in auro intelligi vult: quosdam bonos tantum, quos in argento designat: alios vero non bonos, quos vasa lignea et fictilia appellat.

PL 17, 491B

この言葉によって〔使徒は〕、教会にはさまざまな人がいることを示した。善い者であり最高の人々である者たち――これを金に当たると解させようとする。ただ善い者たち――これを銀によって示す。そして善くない者たち――これを木の器と土の器と呼ぶ。

44

Quod nulli ambiguum puto; nam in Corinthiorum hoc Ecclesia probat frequens sermo objurgantis Apostoli. Nunc autem in Ecclesia nostra palam est, et in templo Hierosolymis, in quo typus erat Ecclesiae, manifestis lectionibus approbatur.

PL 17, 491C

これを疑う者は誰もいないと私は思う。使徒が叱責するたびたびの言葉が、コリントの人々の教会においてこれを証明している。今や我々の教会において、それは明白であり、またエルサレムの神殿――そこに教会の予型があった――においても、明白な朗読箇所によって確証される。

45

Erant enim ibi Sadducaei, ex quorum radice erant Hymenaeus et Philetus: de quorum prava sententia cum Apostolus esset locutus, statim hoc subjecit, non esse mirabile in Ecclesia videri homines dissentientes.

PL 17, 491C

そこにはサドカイ派の者たちがいたのであり、ヒメナイとフィレトはその根から出た者であった。使徒は彼らの邪な意見について語ったとき、すぐにこれを付け加えた。教会に、意見を異にする人々が見られるのは驚くべきことではない、と。

46

Nam et in Corinthiorum Ecclesia, de qua dixi, quidam erant qui dissentientes, resurrectionem negabant.

PL 17, 491C

実際、私が述べたコリントの人々の教会にも、意見を異にして復活を否定する者たちがいた。

47

Insanus tamen Novatianus ut errori suo blandiatur, aliter hoc intelligendum tradit; ut domus magna totus mundus significari credatur, qui habet hominum diversitatem; cum constet Apostolum exemplo usum domus divitis et opulenti, quae quamvis copiosa sit, habeat tamen vasa lignea et fictilia: hoc modo et Ecclesia, quamquam sancta dicatur, habet tamen et vitiosos et prava sentientes, sicut superius memoravi.

PL 17, 491D

しかるに狂ったノウァティアヌスは、自分の誤りにへつらうために、これを別様に解すべきだと伝える。すなわち、大きな家とは全世界のことだと信じさせようとし、そこには人々の多様さがあるとする。しかし実際には、使徒は富んで豊かな家の例を用いたのであって、その家はたとえ豊かでも、木の器や土の器を持つ。同じように教会も、聖なるものと呼ばれながら、悪徳に染まった者や邪な考えを持つ者を抱えているのは、先に述べたとおりである。

48

Quos contumelia dignos ostendit, non tamen perituros, sed purgandos per ignem; quia domui ex aliqua parte necessarii sunt.

PL 17, 491D

〔使徒は〕彼らを卑しめにふさわしい者と示しているが、それでも滅びる者とは言わず、火によって清められるべき者としている。家にとって、ある面で必要だからである。

49

Novatianus autem elatus superbia, ut Ecclesiae suae veritatem et sanctitatem generalem defenderet, hoc modo intelligendum esse decrevit, quasi Ecclesia penes ipsum sit, et cunctos habeat purificatos, propter illas causas quibus nos innocentes accusat.

PL 17, 492A

ところがノウァティアヌスは、高慢にふくれ上がって、自分の教会の真理と全面的な聖性を擁護するために、教会が自分のもとにあり、すべての者が清められているかのように、このように解すべきだと定めた。それは、無実の我々を告発する、あれらの理由のためである。

50

Sed quid opus erat hoc loco de mundo aliquid dicere, aut ut quid affirmaret mundum domum magnam significare? Nam dicit Dominus apostolis: Non estis de mundo, ego autem elegi vos de mundo (Joan. XV, 19) .

PL 17, 492A

しかし、この箇所で世界について何かを言う必要がどこにあったのか。また、なぜ世界が大きな家を意味すると断言する必要があったのか。主は使徒たちに言う。「汝らは世界のものではない。私は汝らを世界から選んだ」(ヨハネ15:19)。

51

Quomodo igitur intra mundum concludendi sunt, qui negantur de mundo esse? Et idem Apostolus: Quo, inquit, mihi de iis, qui foris sunt, judicare (I Cor. V, 12) .

PL 17, 492A

では、世界のものではないと言われる者たちを、どうして世界の内に閉じ込めるべきだろうか。同じ使徒は言う。「外にいる者たちについて裁くことが、私に何の関わりがあるのか」(一コリント5:12)。

52

Nam in una domo omnes sub uno sunt nomine; uno enim Domini sui nomine censentur omnes: mundus autem diversae professionis continet homines; ita ut dispares profiteantur se habere et deos et dominos.

PL 17, 492A

実に、一つの家では、すべての者が一つの名のもとにある。皆が自分たちの主の一つの名で数えられるからである。ところが世界は、異なる信仰告白をする人々を含む。彼らは、互いに異なる神々や主たちを持つと公言している。

53

Non ergo domum magnam mundum dicit, sed Ecclesiam, in qua omnes sub unius Domini sunt nomine.

PL 17, 492B

したがって〔使徒は〕、大きな家とは世界でなく教会のことを言っている。教会ではすべての者が一人の主の名のもとにある。

54

(Vers. 21.) Si quis ergo purgaverit seipsum ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum praeparatum.

PL 17, 492B

(第21節)「それゆえ、もし誰かがこれらのものから自分を清めるなら、その人は名誉のために聖別された器、主に役立ち、あらゆる善い業のために備えられた者となる」。

55

Nunc alia haeresis fraude sua convincitur, quae asserit animas quasdam natura esse malas, quae ad bonum cogi non possint; cum hic dicat posse malos immutari in bonum, et sordidos purificari.

PL 17, 492B

ここで別の異端が、その欺瞞を論破される。それは、ある魂は本性上悪であって、善へと強いることができないと主張する。ところが使徒はここで、悪い者が善へと変えられうること、汚れた者が清められうることを述べている。

56

Potuerant enim Hymenaeus et Philetus mundare sensum suum, si voluissent; ut fierent vas sanctificatum, praeparatum in honorem.

PL 17, 492B

実際、ヒメナイとフィレトも、望みさえすれば自分の思いを清めることができた。そうすれば、名誉のために備えられた聖別された器となったであろう。

57

(Vers. 22.) Juvenilia autem desideria fuge. Juvenilia desideria adversa sunt; sunt enim voluptates mundanae, quae omnibus illecebris mancipatae sunt; ac per hoc a Dei servo fugiendae sunt.

PL 17, 492C

(第22節)「若い時の欲望から逃げよ」。若い時の欲望は有害である。それは世の快楽であって、あらゆる誘惑に縛られているからである。それゆえ神の僕はこれから逃げねばならない。

58

Sectare vero justitiam, fidem, charitatem, pacem, cum iis qui invocant Dominum de puro corde. Haec sectanda jubet, quae juvenili aetati devia videntur et aspera.

PL 17, 492C

「正義、信仰、愛、平和を、清い心から主を呼び求める者たちとともに追い求めよ」。これらは、若い年齢には道から外れて険しく見えるものだが、〔使徒は〕追い求めるよう命じている。

59

Qui enim justitiam eligit, ei nihil facit contrarium; et qui fidem diligit, servat mandata: qui autem charitatem sequitur, omnibus humilis est; pacis vero custos nullum lacessit ad jurgium.

PL 17, 492C

実に、正義を選ぶ者は、それに反することを何もしない。信仰を愛する者は、戒めを守る。愛を追う者は、すべての人に対して謙虚である。平和の守り手は、誰も争いへと挑発しない。

60

(Vers. 23.) Stultas autem et ineruditas quaestiones devita, sciens quia generant lites. Insensatae quaestiones partim infidelium, partim haereticorum sunt: ex parte infidelium, quae modestos homines cogunt ad litem; immutantur enim nimia contradictione impietatis eorum, et irati dicunt aliquid contra praepositum suum.

PL 17, 492C

(第23節)「しかし、愚かで無学な議論を避けよ。それが争いを生むことを知っているのだから」。分別のない議論には、一部は信仰のない者たちのもの、一部は異端者たちのものがある。信仰のない者たちのものとは、穏やかな人々を争いへと駆り立てる議論である。実に、彼らの不敬虔による度を越した反論によって、穏やかな人々も変えられ、怒って、自分の上に立つ者〔praepositum suum は「自分の心に定めたこと」とも読める〕に逆らうことを言うからである。

61

Nam solent quidam haereticorum patientiam fingere (quamvis a catholico non possint audire aliquid asperum) ut commendent prava sua colloquia; idcirco dissimulandum ab his est.

PL 17, 492D

実際、異端者の中には、忍耐を装う者たちがいる(公同の信徒から何か厳しいことを聞くことは、彼らにはできないのだが)。自分たちの邪な対話を推奨するためである。それゆえ、彼らの対話は聞き流すべきである。

62

(Vers. 24, 25, 26.) Servum autem Domini non oportet litigare, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, modestum, corrigentem eos, qui diversa sentiunt: si quando det illis Deus poenitentiam ad agnitionem veritatis, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo tenentur capti ab eo ad ipsius voluntatem.

PL 17, 492D

(第24・25・26節)「主の僕は争ってはならず、すべての人に穏やかで、教え得る者、忍耐強く、謙虚で、異なる考えを持つ者たちを正す者であるべきである。神が彼らに、真理の認識へと向かう悔い改めを、いつか与えるかもしれない。そして彼らが、悪魔の罠から正気に戻るように。彼らは悪魔によって捕らえられ、その意志に従ってつながれているのだ」。

63

Haec nulla indigent interpretatione; sunt enim manifesta. Quantum tamen prosit modestia, declaravit; si enim hoc in quibusdam haereticis placitum est, quia humiles videantur: quanto magis laudabile et fructuosum erit in catholico, si fuerit mitis, in quo et sensus utilis, et gravitas imitanda perspicitur!

PL 17, 493A

これらは解釈を要しない。明白だからである。ただ、〔使徒は〕穏やかさがどれほど益になるかを明らかにした。実際、一部の異端者たちにおいてさえ、謙虚に見えるからという理由でこれが好まれたのなら、公同の信徒においては、もし穏やかであれば、どれほど称賛に値し、実り多いことか。そこには有益な思いと、見習うべき威厳が見て取れるのだから!

Caput III

第III章PL 17, 493A
1

(Vers. 1-5.) Hoc autem scito, quia in novissimis diebus instabunt tempora periculosa; erunt enim homines sui tantum amatores, avari, insolentes, superbi, blasphemi, parentibus non obsequentes, ingrati, impii, sine fide, sine dilectione, criminatores, incontinentes, immites, bonorum inimici, proditores, protervi, tumidi, amatores voluptatum magis quam Dei, habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes; et hos devita.

PL 17, 493A

(第1–5節)「このことを知れ。終わりの日々に、危険な時代が迫る。人々は、自分だけを愛する者、貪欲な者、不遜な者、高慢な者、冒瀆する者、両親に従わない者、感謝しない者、不敬虔な者、信仰のない者、愛のない者、告発する者、自制のない者、穏やかでない者、善い者の敵、裏切る者、横柄な者、思い上がった者、神よりも快楽を愛する者となるからである。彼らは敬虔の形を持ちながら、その力を否認している。これらの者を避けよ」。

2

Prophetia est haec sancti Apostoli, in qua praevidit quanta mala futura essent haereticorum et Judaeorum; in his enim omnia ista, quae inimica fidei sunt, denotantur. Ipse enim Apostolus dixit: Quo enim mihi de iis, qui foris sunt, judicare (I Cor. V 12) ?

PL 17, 493B

これは聖なる使徒の預言であり、そこで使徒は、異端者たちとユダヤ人たちに将来どれほどの悪があるかを予見した。実際、そこには、信仰に敵対するこれらすべてが示されている。使徒自身が言ったからである。「外にいる者たちについて裁くことが、私に何の関わりがあるのか」(一コリント5:12)。

3

Qui enim male de Deo sentiunt, et non timent, quod ad injuriam ejus pertinet, profiteri; quomodo in conversatione humana possunt esse benevoli?

PL 17, 493B

実際、神について悪く考え、神への侮辱にかかわることを公言するのも恐れない者が、人間の交わりにおいて、どうして親切でありえようか。

4

Ideo enim dixit: Habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes; quia profitentur quidem semetipsos christianos, cum sint et nequissimi operis, et sensu perversi. Non enim in professione magis, quam in gestis laus Dei et virtus est.

PL 17, 493B

だから使徒は言った。「敬虔の形を持ちながら、その力を否認している」と。彼らは自らをキリスト教徒と公言しながら、行いは極めて邪悪で、思いがゆがんでいるからである。実に、神への賛美と力は、公言にあるよりも、むしろ行いにある。

5

(Vers. 6, 7.) Ex his enim sunt, qui irrepunt in domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur a variis desideriis, semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.

PL 17, 493C

(第6・7節)「彼らの中には、家に忍び込み、罪を負わされ、さまざまな欲望に引きずられている弱い女たちを捕らえて連れて行く者たちがいる。彼女たちは常に学びながら、決して真理の知識に至ることがない」。

6

Quamvis omnibus haereticis hoc conveniat, ut subintrantes domos, mulieres subdolis et versutis verbis capiant, ut per eas viros decipiant more patris sui diaboli, qui per Evam Adam circumvenit; Manichaeis tamen prae caeteris congruit.

PL 17, 493C

家に忍び込み、狡猾で巧妙な言葉で女たちを捕らえ、その女たちを通して夫たちを欺くことは、すべての異端者に当てはまる。それは、エバを通してアダムを欺いた、彼らの父である悪魔のやり方である。それでもマニ教徒には、他の者たち以上にふさわしい。

7

Nulli enim tam importuni, tam fallaces, tam captiosi sunt, quam ipsi quos constat aliud colere, et aliud profiteri; aliud intus gerere, et foris aliud vindicare.

PL 17, 493C

実に、別のものを崇めながら別のものを公言し、内に別のものを抱きながら外に別のものを主張することが知られている者たちほど、しつこく、人を欺き、言いくるめる者はいない。

8

Nam sanctimonium defendunt, et lege sua favente, turpiter vivunt: misericordiam laudant, cum inter se injusti deprehendantur: mundum spernendum asserunt, et semper accurati procedunt; jejuniis insistere se jactanter praedicant, cum omnes saginati videantur; tantum quod arte quadam pallidi cernuntur, ut fallant.

PL 17, 493C

実際、彼らは聖潔を擁護しながら、自分たちの法の後押しを得て、恥ずべき生き方をしている。慈しみを称賛しながら、互いのあいだでは不正な者であることが見いだされる。世界は蔑むべきだと主張しながら、常に念入りな身なりで現れる。断食に励んでいると誇らしげに宣伝しながら、皆が肥え太って見える。ただ、巧みに青白く見せて、欺いているにすぎない。

9

Haec ergo Apostolus maxime de his prophetavit, quos constat apostolorum tempore non fuisse, sicut nec Arianos; quippe cum Diocletianus imperator constitutione sua designet, dicens: Sordidam hanc et impuram haeresim, quae nuper, inquit, egressa est de Perside (Vide Collect. Leg. Mosaic. et Roman.) .

PL 17, 493D

それゆえ使徒は、アレイオス派と同じく使徒たちの時代にはまだいなかったことが知られている者たち〔マニ教徒〕について、とくにこれらのことを預言した。実際、ディオクレティアヌス帝もその勅令で彼らを名指して言っている。「近ごろペルシアから出てきた、この汚れた不潔な異端」と帝は言う(『モーセ法とローマ法の集成』を見よ)。

10

Hi inveniunt mulieres prae vanitate novum aliquid desiderantes audire, et per ea quae placita sunt, suadent illis foeda et illicita; cupidae enim sunt discendi, cum judicium non habeant probandi: hoc est semper discere, et veritatis scientiam non habere.

PL 17, 493D

彼らは、虚栄心から何か新しいものを聞きたがる女たちを見つけ、気に入るような事柄によって、彼女たちに恥ずべき許されないことを説く。実際、彼女たちは学びたがりながら、吟味する判断力を持たない。これこそ、常に学びながら真理の知識を持たないことである。

11

(Vers. 8, 9.) Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi; ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem. Sed non proficient amplius; ignorantia enim eorum evidens erit omnibus, sicut et illorum fuit.

PL 17, 494A

(第8・9節)「ヤンネとヤンブレ〔ラテン語では Mambres〕がモーセに逆らったように、これらの者たちも真理に逆らう。精神の腐った者、信仰に関して不適格な者たちである。だが、それ以上は進まない。彼らの無知は、あの者たちの場合と同じく、すべての人に明らかになるからである」。

12

Exemplum hoc de apocryphis est (Exod. VII, 1 et seq.) ; Jannes enim et Mambres fratres erant magi vel venefici Aegyptiorum, qui arte magiae suae virtutibus Dei, quae per Moysen agebantur, aemulatione commentitia resistere se putabant.

PL 17, 494A

この例は外典から取られている(出エジプト記7:1以下)。ヤンネとヤンブレは、エジプト人の魔術師、すなわち呪術師であった兄弟であり、魔術の技によって、モーセを通して行われる神の力に、偽りの張り合い〔aemulatio〕によって逆らえると思っていた。

13

Sed cum Moysis virtus in operibus cresceret, humiles facti, confessi sunt cum dolore vulnerum Deum in Moyse operatum.

PL 17, 494A

しかしモーセの力が業において増し加わると、彼らは低くされ、傷の痛みとともに、モーセにおいて神が働いたことを認めた。

14

Unde similiter et hos non amplius proficere in impietate assertionis suae dicit; quia imperitia eorum palam fiet et seductio: et licet inviti, confitebuntur tamen suam imperitiam in ultimo.

PL 17, 494B

それゆえ〔使徒は〕、同様にこの者たちも、自分たちの主張の不敬虔においてこれ以上は進まないと言う。彼らの未熟さと惑わしは公になるからである。そして、不本意ながらも、最後には自分たちの未熟さを告白するであろう。

15

(Vers. 10, 11.) Tu vero assecutus es doctrinam meam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, persecutiones, passiones. Eorum vult esse aemulum, quae enumerat; haec enim in ultimo non ad poenitentiam, sed ad laetitiam proficient.

PL 17, 494B

(第10・11節)「しかし汝は、私の教えと、訓練と、計画と、信仰と、辛抱と、愛と、忍耐と、迫害と、苦しみに従った」。〔使徒は〕彼が列挙したものを熱心に求める者となることを望んでいる。これらは最後に、悔いではなく喜びへと至るからである。

16

(Vers. 12, 13.) Qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconio, et Lystris, quales persecutiones sustinui: et ex omnibus liberavit me Dominus. Sed omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.

PL 17, 494B

(第12・13節)「アンティオキア、イコニオン、リストラで私に起こったこと、私が耐えたどれほどの迫害か。そのすべてから、主は私を救い出した。しかし、キリスト・イエスにあって敬虔に生きようとする者は皆、迫害を受ける」。

17

Nequam autem homines et deceptores proficient in pejus: ipsi errantes atque alios erroribus involventes.

PL 17, 494B

「しかし、邪悪な人々と惑わす者たちは、さらに悪くなっていく。自ら迷い、他の人々をも誤りに巻き込みながら」。

18

Ideo quae et quanta passus sit, memorat; ut auxilia Dei ostendat, quibus defendit et tutos praestat servos suos ab impudentia Satanae: ut securos illos faciat, et erigat, ne timeant quae irrogari possunt a perfidis: sed in persecutione alacres sint, certi quia omnes qui in Christo recte conversantur, odio habentur etiam a corporis sui membris.

PL 17, 494C

だから〔使徒は〕、自分がどんなことをどれほど耐えたかを記している。それは、神が助けによってその僕たちをサタンの厚かましさから守り、安全にすることを示すためである。僕たちを安心させ、奮い立たせて、背信の者たちから加えられうることを恐れないようにし、むしろ迫害のなかで勇んでいるようにするためである。キリストにおいて正しく生きる者は皆、自分の体の肢体からさえ憎まれるのだと確信して。

19

Mali autem in deterius proficiunt, dum vident multos sibi dare assensum, ita ut caeteros in errorem mittant.

PL 17, 494C

悪い者たちは、多くの者が自分に同意するのを見るあいだに、さらに悪くなり、その結果、他の者たちを誤りに送り込むまでになる。

20

Dum enim sciuntur esse mali et deceptores, et nihilominus florere et prosperari in mundo, attrahunt quosdam, ut imitatores eorum efficiantur, non solum in propriis erroribus puniendi; verum etiam in horum, quos exemplo suo deperdunt.

PL 17, 494C

実際、悪い者であり惑わす者であると知られていながら、それでも世界で栄え、繁盛しているのを見ると、ある者たちは引きつけられ、その模倣者となる。そのとき悪い者たちは、自分自身の誤りについてだけでなく、自分の手本によって滅ぼした者たちの誤りについても罰せられることになる。

21

(Vers. 14, 15.) Tu vero persevera in his, quae didicisti, et quae tibi credita sunt, sciens a quibus didiceris, et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae possunt te erudire ad salutem.

PL 17, 494D

(第14・15節)「しかし汝は、学んだこと、また汝に委ねられたことにとどまれ。誰から学んだかを知り、また幼い時から聖なる書を知っていたことを知って。それらは汝を教え導いて救いに至らせることができる」。

22

Multum prodesse significat veteris Testamenti habere notitiam; ipsas enim sacras litteras dicit, quae Christi personam insinuant, et incarnationem ejus ad salutem hominum redimendam declarant.

PL 17, 494D

旧約を知ることが大いに益になると〔使徒は〕示している。実際、まさにその聖なる書を指して言っているのであり、それはキリストのペルソナを示し、人々の救いを贖い取るためのキリストの受肉を宣言する。

23

Hortatur autem eum, ut in his proficiat; antiquitas enim haec robur est novitatis, sciens quia a quo didicit, firma est auctoritas; signa enim et prodigia vidit facta per eum, quibus omnis sermo succumbit,

PL 17, 494D

さらに〔使徒は〕、彼がこれらにおいて進むよう勧めている。実際、この古さは新しさの支えだからである。誰から学んだかを知っていれば、その権威は確固としている。彼はその人を通して行われたしるしと不思議を見たのであり、あらゆる言葉はそれらの前に屈する、〔底本はここでコンマで終わり、文が閉じていない。続きが欠けているらしい〕

24

(Vers. 16, 17.) Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad doctrinam, ad correptionem, ad redintegrationem, ad redargutionem, ad eruditionem, quae est in ipsa justitia, ut paratus sit homo Dei, ad omne opus bonum comsummatus.

PL 17, 494D

(第16・17節)「神の霊感を受けたすべての聖書は、教えに、戒めに、立て直しに、論駁に、正義そのものにある養育に有益である。それは、神の人が備えられ、あらゆる善い業に対して完成された者〔底本は comsummatus。consummatus と読む。ミーニュの脚注は、いくつかの写本が ad omne bonum instructus(あらゆる善に備えられた)とすると記す〕となるためである」。

25

Manifestum est quia omnis scriptura, cujus Deus auctor ostenditur, utilis est; ad hoc enim data est, ut proficiat imperitis, et instauret deformes, attrahens iniquos ad justitiam, ut homo Dei in omni opere bono perfectus sit; in novo enim homine gradatim proficiens, constituit illum hominem Dei.

PL 17, 495A

明らかに、神が創始者であると示されるすべての聖書は有益である。実際、それは未熟な者たちに益を与え、形の崩れた者たちを建て直し、不法な者たちを正義へと引き寄せるために与えられた。それは、神の人があらゆる善い業において完全な者となるためである。〔聖書は〕新しい人のうちで段階を追って働きを進め、彼を神の人として立てるのである〔proficiens の主語は定かでない。聖書と取った〕。

Caput IV

第IV章PL 17, 495A
1

(Vers. 1, 2. ) Testor coram Deo et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus; praedica verbum, insta opportune, importune: argue, hortare, increpa in omni magnanimitate et doctrina.

PL 17, 495A

(第1・2節)「神の前で、また生者と死者を裁くことになっているキリスト・イエスの前で、その到来とその国にかけて、私は証言する。言葉を宣べ伝えよ。時が良くても悪くても、固く励め。あらゆる寛容と教えをもって、戒め、勧め、叱責せよ」。

2

Tam sollicite mandat inviolate praedicandum Dei donum, ut cum testatione Dei Patris et Christi Filii ejus hoc moneat curandum, instandumque in eo; ut assidua praedicatione et crebra objurgatione cum opportunitate provocet ad meliorem profectum: et ut facilius arguenti assentiant, sine amaritudine hoc agendum hortatur.

PL 17, 495B

〔使徒は〕神の賜物が損なわれることなく宣べ伝えられねばならないことを、父なる神とその子キリストの証言をもって、これほど熱心に命じ、これに気を配り、これに励むよう戒めている。それは、絶えざる宣教と頻繁な叱責によって、時宜を得て、より良い進歩へと促すためである。また、戒められる者が受け入れやすいように、苦々しさなくこれを行うよう勧めている。

3

( Vers. 3, 4. ) Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt; sed ad sua desideria magistros sibi aggerent, prurientes auribus: et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas vero convertentur.

PL 17, 495B

(第3・4節)「時が来て、人々は健全な教えに耐えなくなり、耳がむずがゆくて、自分の欲望に合わせて教師たちを自分のために寄せ集めるであろう。そして真理から耳をそむけ、作り話へと向きを変えるであろう」。

4

Et haec simili modo prophetia est sancti Apostoli, qui praescius futurorum, instandum in doctrina sollicite praecipit; ut formati in fide et bonis operibus, eruditi in disciplina sana, robusti maneant, ut postremo tempore cum quidam a veritate ad errorem converti coeperint immobiles perseverent.

PL 17, 495B

これもまた同様に聖なる使徒の預言である。使徒は将来のことを先に知って、教えに熱心に励むよう命じる。それは、信仰と善い業において形づくられ、健全な教えのうちに養われた者たちが、堅固にとどまるためであり、最後の時に、ある者たちが真理から誤りへと向き始めるとき、動じることなくとどまるためである。

5

Tales enim futuros dicit, qui pro desideriis suis doceri se velint; ut a magistris constantibus atque veracibus ad hos convertantur, qui haec illos doceant, quae libenter audiant; quia veritas illis aspera videbitur, ut relicta sua doctrina, fabulis vacent.

PL 17, 495C

実に、〔使徒は〕将来そのような者たちが出ると言う。自分の欲望に合わせて教えられることを望み、堅実で真実な教師たちから離れて、聞いて喜ぶことを自分たちに教える者たちへと向かう者である。真理は彼らにとって厳しく思われ、自分たちの教えを捨てて作り話に没頭するのである。

6

Nolunt enim argui maligna opera sua: quare tales volunt magistros, qui serviant moribus eorum; pruriunt enim aures eorum, ut audiant fabulas vanitatum compositas sub nomine doctrinae, quibus delectentur.

PL 17, 495C

実際、彼らは自分の悪しき行いを咎められることを望まない。それゆえ、自分たちの習慣に仕える教師を望む。彼らの耳はむずがゆく、教えの名のもとに編み出された空虚な作り話を聞いて、喜ぼうとするのである。

7

Quod nullis tam proprium est, quam Manichaeis, qui nescio quae habent diversa commenta inflatis nominibus nuncupata; cum sint res frivolae et quaedam deliramenta.

PL 17, 495C

このことがマニ教徒ほどよく当てはまる者はいない。彼らは何やら異なる作りごとを持ち、仰々しい名で呼んでいるが、それは取るに足りぬもので、たわごとである。

8

( Vers. 5, 6.) Tu vero sobrius esto, in omnibus patiens, opus fac evangelistae, ministerium tuum exple; ego enim jam delibor, et tempus solutionis meae instat.

PL 17, 495C

(第5・6節)「しかし汝は節度を保て。あらゆることに耐え、福音を告げる者の業を行い、汝の務めを果たせ。私はすでに〔供え物として〕注がれようとしており、私の去る時が迫っている」。

9

Admonet et hortatur ut vigilet in disciplina ecclesiastica, viriliter agat, Scripturas explanet, ut prudentes et eruditi inanes fabulas vitent.

PL 17, 495D

〔使徒は〕教会の規律において目を覚まし、雄々しく行動し、聖書を説き明かすよう戒め、勧めている。それは、思慮深く教養ある者たちが、空しい作り話を避けるためである。

10

Apostolus enim sciens passionem suam imminere, exemplum piae conversationis et sanae doctrinae in sancto Timotheo vult relinquere; ut per traducem numquam deessent doctores idonei: passionem tamen suam delibationem appellat; Deo enim immolatur, qui pro ejus justitia patitur.

PL 17, 495D

実に使徒は、自分の受難が迫っていることを知って、敬虔な生き方と健全な教えの模範を、聖なるテモテにおいて残そうとしている。それは、連綿とした継承を通して、ふさわしい教師が絶えることのないようにするためである。それでも自分の受難を、注がれること〔delibatio〕と呼ぶ。実際、神の正義のために苦しむ者は、神に献げられるからである。

11

(Vers. 6, 7.) Certamen bonum decertavi, cursum consummavi, fidem servavi. Quod reliquum est, reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex; non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum ejus.

PL 17, 496A

(第6・7節)「私は善い戦いを戦い抜き、走るべき道を走り終え、信仰を守った。今や残されているのは、私のために蓄えられた正義の冠である。正しい審判者である主は、その日にこれを私に授ける。私にだけでなく、その到来を愛する者たちにも」。

12

Omnia quae sibi et caeteris utilia essent et prospera, servasse se memorat; non solum enim in verbis, sed et in operibus formam se praebuit audientibus; ut et auctori suo veritate praedicationis fidelis dispensator existeret, et contra mundi principes et potestates omni sollicitudine et peritia colluctatus, exemplum quomodo vincerentur, relinqueret; ut inviolata doctrina, et agonis legitimum certamen dignos illos faceret coronari; quia Deus justus judex dabit amplissima praemia diligentibus se, et exspectantibus Filium ejus de coelis.

PL 17, 496A

自分にとっても他の人々にとっても有益で好ましいことのすべてを、自分は守り通したと〔使徒は〕述べる。実際、言葉だけでなく行いにおいても、聞く者たちに自らを模範として示した。それは、自らの創始者に対して宣教の真理において忠実な管理者であるためであり、また、世界の支配者たちと権能に対してあらゆる注意と熟練をもって格闘し、それらがいかに打ち負かされるかの模範を残すためである。それは、教えが損なわれないことと、競技の定めにかなった戦いによって、彼らが冠を受けるにふさわしい者となるためである。正しい審判者である神は、自分を愛する者たち、天からその子を待ち望む者たちに、このうえなく豊かな報いを与えるからである。

13

(Vers. 9-12.) Sollicitus esto venire ad me quamprimum; Demas enim me dereliquit, diligens hoc saeculum, et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam, Lucas est mecum solus.

PL 17, 496B

(第9–12節)「できるだけ早く私のもとに来るよう努めよ。デマスはこの世を愛して私を見捨て、テサロニケへ去った。クレスケンスはガラテヤへ、テトスはダルマティアへ行った。ルカだけが私とともにいる」。

14

Marcum assume, et adduc tecum; est enim mihi utilis in ministerio: Tychicum vero misi Ephesum.

PL 17, 496B

「マルコを迎え、汝とともに連れて来よ。私の務めに役立つからである。ティキコはエフェソに遣わした」。

15

Cum constet omnem instructionem viri ecclesiastici in epistola contineri, propter multam tamen charitatem praesentiam ejus desiderat: Marco autem idcirco testimonium perhibet, quia memor est praeteritorum ejus laborum.

PL 17, 496B

手紙の中に教会に仕える人のためのあらゆる教えが含まれていることは明らかだが、それでも〔使徒は〕深い愛のゆえに彼がそこにいることを望んでいる。マルコについて証言するのは、彼の過去の労苦を覚えているからである。

16

(Vers. 13.) Penulam quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. Apostolus natura Judaeus fuit, nec quidquam habuit alienum. Unde ergo illi penula?

PL 17, 496B

(第13節)「トロアスのカルポのもとに残してきた外套を、来るときに持って来よ。また書物、とりわけ羊皮紙のものを」。使徒は生まれながらのユダヤ人であり、何一つ異国のものを持たなかった。ではなぜ彼に外套があるのか。

17

Sed quia erat a Tharso, quos constat in societatem Romanorum receptos, ut de caetero appellarentur cives Romani; idcirco necesse est eos et curiam habere, in quam more Romanorum penulati conveniant.

PL 17, 496C

それは、彼がタルソの出身だからである。その人々はローマ人の共同体に迎え入れられ、以後ローマ市民と呼ばれるようになったことが知られている。それゆえ彼らは市議会〔curia〕を持つことが必要で、そこにローマ人のやり方で外套をまとって集まるのである。

18

Quicumque enim illo tempore cum muneribus obviam exissent Romanis, immunitate perpetua donati, cives Romani et fratres eorum nuncupabantur, teste eodem Apostolo. Potest ergo fieri, ut si non suam, quia totum se Legi dederat, patris sui haberet penulam.

PL 17, 496C

実際、当時、贈り物を携えてローマ人を迎えに出た者は皆、永続的な免除を与えられ、ローマ市民、またローマ人の兄弟と呼ばれた。同じ使徒が証人である。ゆえに、〔外套は〕自分のものでないとしても――彼は全身を律法に献げていたので――父のものとしてそれを持っていたということはありうる。

19

(Vers. 14, 15.) Alexander aerarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera sua. Quem et tu devita; valde enim restitit verbis nostris. Alexander iste et Demas supradictus collegae fuerunt.

PL 17, 496C

(第14・15節)「銅細工人アレクサンドロは私に多くの悪を示した。主がその業に応じて彼に報いるであろう。汝もまた彼を避けよ。彼は我々の言葉に強く逆らったからである」。このアレクサンドロと、先に述べたデマスは仲間であった。

20

Hi prius cum Apostolo erant, simulantes illi amicitiam: et quia fallaces tempore probantur, ambo ab eo recesserunt. Hic autem aerarius, qui audacior erat in malis; sic ab eo recessit, ut et contradictor verborum ejus exsisteret.

PL 17, 496D

この二人は初め使徒とともにいて、友情を装っていた。偽り者は時とともに見抜かれるので、二人とも使徒から離れた。しかし、悪事においてより大胆であったこの銅細工人は、彼から離れたとき、彼の言葉に反対する者にまでなった。

21

Qui ergo Apostolo ausus erat contradicere, non immerito evitandum hunc admonet, Dei judicio istum dimittens.

PL 17, 496D

だから使徒は、あえて使徒自身に反対した者を、当然のこととして避けるよう戒め、この者を神の裁きにゆだねている。

22

(Vers. 16.) In prima mea defensione nemo mihi adfuit; sed omnes me dereliquerunt, non illis imputetur.

PL 17, 496D

(第16節)「私の最初の弁明のとき、誰も私に味方しなかった。皆が私を見捨てた。彼らに責めが帰せられないように」。

23

Pressuras et tribulationes sibi illatas defensionem suam nuncupat; passio enim christianis vita est, et persecutio defensio: pressura enim illata pro justitia defendit illum in die judicii, reos constituens perfidos.

PL 17, 496D

自分に加えられた苦難〔pressura〕と苦難を、〔使徒は〕自分の弁明と呼ぶ。キリスト教徒にとって受難は命であり、迫害は弁明だからである。実際、正義のために加えられた苦難は、裁きの日に彼を弁護し、背信の者たちを有罪と定める。

24

Inter ipsa ergo initia illatae pressurae derelictum se conqueritur: et quia scit hanc esse consuetudinem, non illis vult imputari; quia et Dominum a Judaeis apprehensum discipuli reliquerunt; quippe cum scriptum sit in propheta: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Zach. XIII, 7) .

PL 17, 497A

だから使徒は、苦難が加えられた、まさにその始まりのときに見捨てられたことを嘆く。そして、これが常のことだと知っているので、彼らに責めが帰せられることを望まない。主もユダヤ人に捕らえられたとき、弟子たちに見捨てられたからである。預言者に書かれているとおりである。「私は牧者を打つ。群れの羊は散らされる」(ゼカリヤ13:7)。

25

(Vers. 17.) Dominus autem mihi astitit, et confortavit me; ut per me praedicatio impleretur, et audirent omnes gentes.

PL 17, 497A

(第17節)「しかし主は私のそばに立ち、私を強めた。それは、私を通して宣教が成し遂げられ、すべての異邦人が聞くためである」。

26

Propter quod Domini nostri auxiliis munitum se dicit, et auctum virtute, ut praedicationem impleret in omnibus gentibus: idcirco ignosci petit eis, a quibus derelictus est in necessitate; ut bene acceptus a Deo, vindictam non quaerat. Hac enim causa amplius adjutum se credit a Deo, quia derelictus est ab hominibus.

PL 17, 497A

このために使徒は、我々の主の助けによって守られ、力を増し加えられたと言う。すべての異邦人のあいだで宣教を成し遂げるためである。それゆえ、困窮のとき自分を見捨てた人々のために赦しを求める。神に喜び迎えられた者として、報復を求めないためである。実際この理由で、人々に見捨てられたがゆえに、神によってより多く助けられたと信じている。

27

(Vers. 18.) Et liberatus sum de ore leonis. Liberabit me Dominus ab omni opere malo, et salvum faciet in regnum suum coeleste: cui gloria in aeternum, amen.

PL 17, 497B

(第18節)「そして私は獅子の口から救い出された。主は私をあらゆる悪い業から救い出し、その天の国へと救い入れる。その主に栄光が永遠にあるように。アーメン」。

28

Similiter dicit et Petrus coapostolus ejus: Quia adversarius noster diabolus circuit, fremens sicut leo, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8) .

PL 17, 497B

使徒の同僚であるペトロも、同様に言う。「我々の敵である悪魔は、吠える獅子のように歩き回り、誰かを食い尽くそうと探し求めている」(一ペトロ5:8)。

29

Sed quia in Apostolo occasionem non inveniebat, qua illum deciperet, per filios suos pressuram illi excitabat et poenas; ut si non quasi peccator, vel quasi justus de hac tamen tolleretur vita, ne multos hortaretur ad fidem.

PL 17, 497B

だが悪魔は、使徒に彼を欺く機会を見いだせなかったので、自分の子らを通して彼に苦難と刑罰を引き起こした。罪人としてではなくとも、あるいは義人としてでも、とにかくこの生から取り去られ、多くの者を信仰へ勧めることのないようにするためである。

30

Quod cum prope impleret, Dei providentia liberatus Apostolus, insultat illi, infirmum illum testificans, quia de ore ejus ereptus est; quia quod cupivit, implere non potuit.

PL 17, 497B

悪魔がこれをほとんど成し遂げようとしたとき、使徒は神の摂理によって救い出され、悪魔をあざけって、その口から奪い返されたのだから悪魔は弱いと証言する。悪魔は望んだことを成し遂げられなかったからである。

31

Igitur Dei auxiliis morti se ereptum gratulatur, et de providentia Dei tam securus est, ut de futuris tentationibus liberari se credat: et non solum liberari ad praesens, verum etiam salvum se futurum in die judicii, et regnaturum cum Domino Christo in aeterna saecula.

PL 17, 498A

それゆえ使徒は、神の助けによって死から救い出されたことを喜び、神の摂理についてきわめて確信しているので、将来の試みからも救い出されると信じている。しかも、今のところ救い出されるだけでなく、裁きの日に救われ、主キリストとともに永遠の世々にわたって治めることになる、と。

32

(Vers. 19, 20, 21.) Saluta Priscillam, et Aquilam, et Onesiphori domum. Erastus remansit Corinthi: Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. Sollicitus esto ante hyemem venire. Aquila et Priscilla hi sunt, apud quos hospitatus operabatur manibus (Act. XVIII, 3) .

PL 17, 498A

(第19・20・21節)「プリスカ〔ラテン語では Priscilla〕とアキラ、またオネシフォロの家によろしく伝えよ。エラストはコリントに残った。トロフィモは病んでいたのでミレトスに残してきた。冬になる前に来るよう努めよ」。アキラとプリスカは、使徒がその家に宿を取って手仕事をしていた人たちである(使徒言行録18:3)。

33

Onesiphorus autem hic est, cui testis est in secunda epistola (II Tim. I, 16) . Quid est tamen, ut praesente Apostolo, qui mortuos excitabat, Trophimus infirmaretur?

PL 17, 498A

オネシフォロとは、使徒が第二の手紙で証言している人である(二テモテ1:16)。ところで、死者を起こした使徒がいたのに、なぜトロフィモが病んだのか。

34

Sed signa propter incredulos facta sunt: et quia ex diversis causis meritum collocatur apud Deum; ut sive in tribulatione, sive in aegritudine, qui Deo gratias agit, nec ab adversa parte suffragium quaerit, ut proficiat meritis apud Deum.

PL 17, 498A

しかし、しるしは信じない者たちのために行われたのである。また、功績はさまざまな理由から神のもとに置かれる。苦難のときでも病のときでも、神に感謝し、敵の側に助けを求めない者は、神のもとで功績によって進歩するのである。

35

Propter imbres autem et frigora commonuit, ut autumno ad se veniret. Salutat te Eubolus et Pudens, Linus et Claudia, et omnes fratres. More consueto completa est epistola salutatione fratrum.

PL 17, 498B

雨と寒さのゆえに、〔使徒は〕秋に自分のもとに来るよう促した。「エウブロ、プデンス、リノ、クラウディア、またすべての兄弟たちが、汝によろしくと言っている」。いつものとおり、手紙は兄弟たちの挨拶で完結した。

36

Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Haec subscriptio Apostoli est, quod signum esse dicit in omni epistola. Et quia Filius Dei idem filius hominis est, et Jesus dicitur et Christus: ut et homo significetur et Deus, duobus nominibus nuncupatur. Utroque tamen nomine dignitas designatur, qua ratione sunt posita nomina.

PL 17, 498B

「主イエス・キリストが汝の霊とともにあれ」。これは使徒の署名であり、使徒はこれがすべての手紙のしるしだと言う。そして、神の子は人の子と同じであるから、イエスとも、キリストとも呼ばれる。人と神が示されるように、二つの名で呼ばれる。しかし、どちらの名によっても尊厳が示されている。それが、これらの名が置かれた理由である。