アンブロシアステルfl. c. 366–384

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam › 全文

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 全文

Ambrosiaster · PL 17, 453C–462A

Prooemium

冒頭 (Prooemium)PL 17, 453C
1

Quoniam in prima epistola ad Thessalonicenses data inter caetera etiam de adventu Domini quaedam scripsit, et de resurrectione sanctorum; nunc aliam scribit ad eos, in qua significat, licet obscure (neque enim aperte potuit scribere), de abolitione regni Romani, et de antichristi apparentia et damnatione, et de quorumdam fratrum inquietudine.

PL 17, 453C

〔序〕テサロニケの人々に宛てた第一の手紙で、彼はほかのことの中で、主の到来と聖なる者たちの復活についても幾らかを書いたので、今や彼らにもう一通を書き、その中で、あらわには書けなかったために不明瞭にではあるが、ローマの国の廃止と、反キリストの出現と断罪、また一部の兄弟たちの落ち着きのなさについて示している。

Caput I

第I章PL 17, 453D
1

(Vers. 1-3.) Paulus, et Silvanus, et Timotheus Ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et in Domino Jesu Christo. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

PL 17, 453D

(第1–3節)「パウロとシルワノとテモテが、我々の父なる神と主イエス・キリストにあるテサロニケの人々の教会へ。恩寵と平和が、我々の父なる神と主イエス・キリストから汝らにあるように」。

2

Solemnibus verbis scribit ad eos; solito enim more sermonum caput continetur epistolae: et idem ipsi tres sunt, quorum nomine scribitur, sicut et prima epistola (I Thess. I, 1) .

PL 17, 453D

彼は型どおりの言葉で彼らに書く。手紙の冒頭は言葉の慣例に従って含まれているからである。名によって書かれる三人も、第一の手紙(一テサロニケ1:1)と同じである。

3

Gratias agere debemus Deo semper de vobis, fratres, sicut dignum est; quoniam superexcrescit fides vestra, et multiplicatur charitas uniuscujusque vestrum omnium in vos invicem.

PL 17, 453D

「兄弟たちよ、我々は汝らについて常に神に感謝すべきである、それがふさわしいとおりに。汝らの信仰が非常に増し、汝らすべての一人一人の、互いに対する愛が増し加わっているからである」。

4

Deo se debitores de horum profectu in gratiarum actione profitentur; et ut non qualecumque esse debitum ostenderet: sicut dignum est, ait; ut pro tam infinito dono magnas gratias referendas Deo testarentur.

PL 17, 454D

彼らは、これらの者の進歩について、感謝の祈りにおいて自分たちが神に負い目のある者であることを表明する。しかも、その負い目が並のものではないと示すために、「ふさわしいとおりに」と言う。かくも限りない賜物のゆえに、大いなる感謝を神に献げるべきだと証しするためである。

5

Post acceptam enim primam epistolam meliores esse, quam fuerant, perstiterunt; ita ut in eo copiosi et abundantes viderentur, quod post Domini et Dei devotionem habemus mandatum, ut diligamus nos invicem. (Joan. XIII, 34.)

PL 17, 454D

実に、彼らは第一の手紙を受け取ったのち、以前よりよい者であり続け、その結果、主にして神への献身の後に〔post は「…に次いで」の意と取った〕我々が持つ戒め、すなわち互いに愛し合えという戒め(ヨハネ13:34)において、豊かで満ちあふれていると見られるほどになった。

6

(Vers. 4, 5.) Ita ut nos ipsi de vobis gloriemur in Ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et pressuris, quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei, in hoc ut digni habeamini regno Dei, pro quo et patimini.

PL 17, 454D

(第4・5節)「それゆえ、我々自身が、汝らのすべての迫害と苦難の中での汝らの忍耐と信仰のゆえに、神の諸教会で汝らについて誇る。汝らが耐えているそれらは、神の正しい裁きの模範であり、汝らが神の国にふさわしいと認められるためである。その国のために、汝らは苦しみも受けている」。

7

Gloriam esse suam in horum conversatione et persecutione tolerata testatur, in tantum ut apud caeteras Ecclesias exempla eorum proferantur; ut imitatione eorum crescant in devotione passionum pro Christo, et mereantur consequi quae promissa sunt sanctis, in die justi judicii Dei, cujus amore mundum spernere non dubitarunt.

PL 17, 454D

彼は、彼らの生き方と堪え忍んだ迫害こそが自分の誇りであると証しする。ほかの諸教会で彼らの模範が持ち出されるほどである。彼らに倣って、キリストのための苦しみへの献身において成長し、神の正しい裁きの日に、聖なる者たちに約束されたものを得るにふさわしくなるためである。彼らは神への愛のゆえに、世を退けることをためらわなかったのである。

8

Ipsae enim pressurae exempla sunt futurorum meritorum in his, qui patiuntur, ad gloriam: in illis autem, qui persequuntur, ad perditionem.

PL 17, 455A

実に、苦難そのものが、苦しむ者たちにおいては栄光へ至る将来の功の模範であり、迫害する者たちにおいては滅びへ至る〔模範〕だからである。

9

(Vers. 6-9.) Siquidem justum est apud Deum retribuere eis, qui vos deprimunt, pressuram: et vobis qui afflictionem sustinetis, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de coelo cum angelis virtutis ejus in igne flammae dantis vindictam in eos, qui non noverunt Deum, et in eos qui non obaudiunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi, qui poenas solvent in interitum aeternum a facie Domini, et a gloria virtutis ejus.

PL 17, 455A

(第6–9節)「神のもとでは、実に、汝らを抑えつける者たちに苦難を報い、苦しみを耐えている汝らには、主イエスが天から、その力の天使たちとともに、炎の火の中で現れるとき、我々とともに安息を与えることが正しい。〔主は〕神を知らなかった者たち、また我々の主イエス・キリストの福音に聞き従わない者たちに報復を与える。彼らは、主の顔と、その力の栄光とから離れ、永遠の滅びへと刑罰を払うことになる」。

10

Quoniam exemplum justi judicii Dei apparere dixit sive in bonos, sive in malos; idcirco subsecutus ait: Siquidem justum est apud Deum; ut reddat unicuique secundum opera sua.

PL 17, 455B

神の正しい裁きの模範は、善人たちにも悪人たちにも現れると彼は言ったので、続けて言う。「神のもとでは、実に、正しい」と。すなわち、各人にその業に応じて報いることである。

11

Quid tam justum, quam ut hi qui in saeculo deprimunt bonos, et extorres eos faciunt persecutionibus, in futuro eadem patiantur, quae faciunt: illi autem ut sint in requie cum caeteris sanctis, qui de magna tribulatione venientes, regnum accipient aeternum in adventu Domini de coelo; cum coeperit venire cum coelesti exercitu suo et ministro igne ad dandam vindictam in paganos, qui ignorant Deum Patrem esse Jesu Christi; et Judaeos, qui dicentes se Deum scire, non credunt Evangelio Christi, quod dedit illi Pater Deus, ut traderet servis suis?

PL 17, 455B

世にあって善人たちを抑えつけ、迫害によって彼らを追放した者たちが、将来、自分たちの行ったのと同じことを被り、他方、善人たちは、大いなる苦難から来て、主が天から到来するとき、永遠の国を受けて、ほかの聖なる者たちとともに安息のうちにあるということ、これほど正しいことが何かあろうか。〔主が〕天の軍勢と仕える火とともに来始めるとき、神がイエス・キリストの父であることを知らない異教徒たち、また神を知っていると言いながら、父なる神が彼に与え、彼がその僕たちに伝えさせたキリストの福音を信じないユダヤ人たちに、報復を与えるのである。

12

Quos omnes praesentia Domini, et gloria majestatis ejus ignis exuret; ut debitas reddant poenas interitus in aeternum, semper patientes, non tamen penitus deficientes; ut ipsa poena illos quodammodo generet semper, quo consumantur.

PL 17, 455C

主の臨在と威光の栄光の火は、彼ら皆を焼き尽くす。彼らは永遠に滅びの当然の刑罰を払い、常に苦しみ続けるが、まったくは尽きない。刑罰そのものが、彼らを、焼き尽くされるために、ある意味で絶えず生み出すかのようである。

13

(Vers. 10.) Cum venerit clarificari in sanctis suis, et mirificari in omnibus qui crediderunt; quia fidem habuit testimonium nostrum super vos in die illa adventus Domini. Duplicem continet sensum; adveniet enim punire malos, et glorificare bonos.

PL 17, 455C

(第10節)「彼が、その聖なる者たちにおいて栄光を受け、信じたすべての者において驚嘆されるために来るとき、あの到来の日、汝らのもとで我々の証しが信じられたからである」。これは二重の意味を含む。彼は悪人を罰し、善人に栄光を与えるために到来するからである。

14

Ipse enim clarus et mirabilis videbitur in eos, qui credunt exemplo et fidei apostolorum, cum fuerint coronati, testimonium reddente illis Evangelio in die Domini: severus autem apparebit in incredulos, cum aeternis poenis coarctari coeperint.

PL 17, 455C

実に彼は、使徒たちの模範と信仰を信じる者たちに対しては、冠を受けたとき、福音が主の日に彼らのために証しをするので、輝かしく驚嘆すべき者として見られる。しかし不信者たちに対しては、永遠の刑罰に押し込められ始めるとき、厳しい者として現れる。

15

Corona enim discipulorum magistri est gloria, et veritas ejus incredulorum est poena; quia quod praedicabatur, non credebatur.

PL 17, 455D

弟子たちの冠は師の栄光であり、その真理は不信者たちの刑罰だからである。宣べ伝えられたことが信じられなかったのである。

16

(Vers. 11, 12.) In quo et oramus semper pro vobis, ut vos dignos habeat vocatione sua Deus noster, et impleat omni placito bonitatis, et opere fidei in virtute; ita ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in ipso secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi.

PL 17, 455D

(第11・12節)「そのために我々は、汝らのために常に祈る。我々の神が汝らをその召しにふさわしい者と認め、善のあらゆる喜びと、力による信仰の業とで満たすように。それは、我々の主イエス・キリストの名が汝らにおいて栄光を受け、汝らもまた彼において栄光を受けるためであり、我々の神と主イエス・キリストの恩寵に従ってのことである」。

17

Gaudio addit et preces, ut quia devoti sunt, dignetur Deus adjuvare eos, ut perficiant opus coeptum ad claritatem Domini nostri Jesu Christi; ut perseverantia discipulorum testimonium sit magistro ad gloriam.

PL 17, 455D

彼は喜びに祈りを加える。彼らが献身しているので、神が彼らを助けることをよしとして、始められた業を、我々の主イエス・キリストの栄光〔claritas〕のために全うさせるように。弟子たちの忍耐が、師にとって栄光への証しとなるようにである。

18

Auctoritas enim magistri in discipulorum est fiducia, cum se in accepta gratia faciunt digniores.

PL 17, 456A

師の権威は、弟子たちの確信にあるからである。弟子たちが、受けた恩寵においていっそうふさわしい者となるときである。

Caput II

第II章PL 17, 456A
1

(Vers. 1-4.) Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in illum, ne facile moveamini a sensu vestro, neque conturbemini, neque per spiritum, neque per verbum, neque per epistolam tamquam a nobis missam, quasi instet dies Domini.

PL 17, 456A

(第1–4節)「兄弟たちよ、我々は、我々の主イエス・キリストの到来と、彼のもとへの我々の集められることによって、汝らに願う。主の日がまさに迫っているかのように、霊によっても、言葉によっても、我々から送られたかのような手紙によっても、汝らの思いからたやすく動かされたり、動揺したりしないように」。

2

Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam nisi venerit defectio primum, et revelatus fuerit homo ille peccati, filius perditionis, qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur; ita ut in templo Dei sedeat, ostentans se ipsum, quasi sit Deus.

PL 17, 456A

「誰も、いかなる仕方でも汝らを惑わすことのないように。というのは、まず離反が来て、あの罪の人、滅びの子が現れるのでなければ〔その日は来ない〕からである。彼は敵対し、神と呼ばれるもの、あるいは崇められるもののすべてにまさって自らを高め、神の神殿に座して、あたかも自分が神であるかのように自らを示す」。

3

Obsecrat eos ne leviter et facile de adventu quasi imminentis Domini opinionem reciperent: et talia dat mandata, ut etiamsi per spiritum aliquis velut propheta fuerit locutus, credi ei non debeat; neque si per tractatum aut per epistolam nomine forte apostolorum scriptam, assensum tribuendum.

PL 17, 456B

彼は、主の到来がまさに迫っているかのような考えを、軽々しくたやすく受け入れないよう、彼らに懇願している。そしてこう戒める。たとえ誰かが預言者のように霊によって語ったとしても、その者を信じてはならず、論述によるものであれ、たまたま使徒たちの名で書かれた手紙によるものであれ、同意を与えてはならない、と。

4

Solent enim tergiversatores, ut fallant, sub nomine clari alicujus viri epistolam fingere; ut auctoritas nominis possit commendare, quod per se ipsum recipi non posset.

PL 17, 456B

ごまかしをする者たちは、欺くために、ある著名な人物の名のもとで手紙を偽造する習いがあるからである。名の権威が、それ自体では受け入れられないであろうものを、推奨しうるのである。

5

Hoc ideo, ne ipsa perturbatione dum incauti invenirentur, possent seduci ad adorandum diabolum, qui idcirco haec jactabit, ut sub Salvatoris nomine apparens, ac fallens sanctos, velit se adorari, ut decipiat credentes in Christum.

PL 17, 456B

これは、彼らが警戒を欠いたまま見いだされて、その動揺そのものによって、悪魔を拝むよう惑わされることのないためである。悪魔は、救い主の名のもとに現れ、聖なる者たちを欺いて、自らが拝まれることを望み、キリストを信じる者たちを騙すために、これらのことを言い立てるであろう。

6

Sed ut locum aut occasionem fallendi, quam se putat habere, non habeat impudentissimus Satanas, tempus et signa adventus Domini designavit; quia non prius veniet Dominus, quam regni Romani defectio fiat, et appareat antichristus, qui interficiet sanctos, reddita Romanis libertate, sub suo tamen nomine.

PL 17, 456C

だが、極めて恥知らずなサタンが、自分にあると思っている欺きの場や機会を持たないように、〔使徒は〕主の到来の時としるしを示した。主は、ローマの国の離反〔defectio。「離反」とも「衰え・消滅」とも取れる語で、注解者はここでローマの国が絶えることの意に用いる〕が起こり、反キリストが現れるより前には来ないからである。反キリストは、ローマ人に自由を返したうえで、ただし自分の名のもとにおいて、聖なる者たちを殺す。

7

Sciens enim venturum Dominum ad se comprimendum, nomen ejus sibi usurpabit: et ut regnum ejus verum esse videatur, attrahet secum qui simul cum eo pereant; ita ut in domo Domini in sede sedeat Christi, et ipsum Deum se asserat, non Filium Dei.

PL 17, 456C

反キリストは、主が自分を抑えつけるために来ることを知っているので、主の名を我がものとして奪う。そして自分の国が真実のものと見えるように、自分とともに滅びる者たちを引き寄せる。こうして主の家、キリストの座に座り、自らを神の子ではなく神そのものと主張する。

8

Unde in Evangelio ad Judaeos Dominus ait: Ego veni in nomine Patris mei, et non me recepistis; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis (Joan. V, 43) .

PL 17, 456C

そのため福音書で主はユダヤ人たちに言う。「私は私の父の名によって来たが、汝らは私を受け入れなかった。もし別の者が自分の名によって来るなら、汝らはその者を受け入れるだろう」(ヨハネ5:43)。

9

Quamobrem ex circumcisione, aut circumcisum illum venire sperandum est; ut sit Judaeis credendi illi fiducia. Itaque cum Thessalonicensibus scribit Apostolus, docet omnes in re hujuscemodi cautos esse debere.

PL 17, 456D

それゆえ、彼は割礼を受けた者のうちから出る、あるいは割礼を受けた者として来ると予想しなければならない。ユダヤ人たちがその者を信じる確信をもつためである。ゆえに、使徒がテサロニケの人々に書くとき、このような事柄ではすべての人が用心深くあるべきだと教えているのである。

10

(Vers. 5, 6.) Annon meministis quod me adhuc apud vos agente, haec dicebam vobis? Et nunc quid detineat, scitis: ad hoc ut reveletur ille in suo tempore.

PL 17, 456D

(第5・6節)「汝らは覚えていないのか、私がまだ汝らのもとにいたとき、これらのことを汝らに言っていたのを。今、何がとどめているかも、汝らは知っている。それは、あの者が自分の時に現れるためである」。

11

Hoc superesse dicit, ut reveletur ille, qui ante Dominum venturus est; ut jam speretur et Dominus venturus, quod supra quasi sub velamine factus est, dicens: Nisi venerit defectio primum; quam regni Romani abolitionem superius intelligendam memoravi; ut cum defecerit, et venerit antichristus, tunc adventus Domini venire credatur.

PL 17, 456D

彼は、主より前に来ることになるあの者が現れることがなお残っている、と言う。それは、主もまた来ることが、もはや待ち望まれるようになるためである。このことを彼は先に、いわば覆いのもとで語った〔底本は factus est。fatus est と読む〕。「まず離反が来るのでなければ」と言ったときである。この離反を、私は先に、ローマの国の廃止と解すべきだと述べた。それ〔ローマの国〕が絶え、反キリストが来たとき、そのとき主の到来が来ると信じられるためである。

12

(Vers. 7.) Nam mysterium jam operatur iniquitatis, tantum ut qui nunc tenet, teneat, quoadusque de medio fiat.

PL 17, 457A

(第7節)「不法の奥義はすでに働いている。ただ、今とどめている者が、取り去られるまで、とどめているのである」。

13

Mysterium iniquitatis a Nerone inceptum est, qui zelo idolorum apostolos interfecit, instigante patre suo diabolo, usque ad Diocletianum, et novissime Julianum, qui arte quadam et subtilitate coeptam persecutionem implere non potuit; quia desuper concessum non fuerat.

PL 17, 457A

不法の奥義は、偶像への熱心のゆえに使徒たちを殺したネロから、その父である悪魔の扇動により始まり、ディオクレティアヌスまで、そして最後にユリアヌスに至る。ユリアヌスは、ある種の術策と巧妙さによって始めた迫害を成し遂げることができなかった。上から許されていなかったからである。

14

His enim ministris utitur Satanas, ut interim sub turba deorum ad seducendos homines unius veri Dei manifestatione illudat, quamdiu steterit regnum Romanum, hoc est, quod dicit: Donec de medio fiat.

PL 17, 457A

実に、サタンはこれらの者を手先として用い、ローマの国が立っているあいだ、さしあたり神々の群れのもとで人々を惑わし、唯一の真の神の顕現を嘲弄する。これが「取り去られるまで」と彼が言うことである。

15

(Vers. 8, 9.) Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione praesentiae suae: cujus est adventus secundum operationem Satanae, in omni potestate, et signis et portentis mendacii.

PL 17, 457B

(第8・9節)「そのとき、あの不法の者が現れる。主イエスは、その口の息で彼を殺し、自らの臨在の輝きで滅ぼす。彼の到来は、サタンの働きに従い、あらゆる権能と、偽りのしるしと不思議とをともなう」。

16

Post defectum regni Romani appariturum antichristum dicit, sicut memoratum est. Novissimo enim tempore sciens diabolus imminere sibi interitum; deficiente autem regno Romano, et ille de coelis mittetur deorsum, projectus in terram (sicut dictum est in Apocalypsi Joannis apostoli) subornabit sibi in quo et per quem signa quaedam virtutis permissu justi Dei faciens, se commendet, ut adoretur, quasi sit Deus.

PL 17, 457B

彼は、反キリストがローマの国の離反のあとに現れると言う。すでに述べたとおりである。最後の時に、悪魔は自分に滅びが迫っていると知り、ローマの国が絶えると、彼もまた天から下へ遣わされ、地に投げ落とされて(使徒ヨハネの黙示録に言われているとおり)、自分のために一人を用意する。その者の中で、その者を通して、正しい神の許しによって何らかの力のしるしを行いながら、自らを推奨し、あたかも神であるかのように拝まれようとする。

17

Imitabitur enim Deum, ut sicut Filius Dei divinitatem suam homo natus vel factus signis ac virtutibus demonstravit; ita et Satanas in homine apparebit, ut virtutibus mendacii ostendat se Deum, sicut supra dictum est.

PL 17, 457B

彼は神を模倣するからである。神の子が人として生まれ、あるいは人となって、しるしと力によって自らの神性を示したように、サタンも人のうちに現れ、偽りの力によって自分が神であることを示す。先に言われたとおりである。

18

Revelatio vero mysterii iniquitatis haec est; cum enim apparuerit antichristus, cognoscetur ipse esse quasi eorum Deus, quos prius nutu ejus ut deos coluit vulgus, quorum sit ipse primus aut summus, quod signorum virtutibus faciet credibile.

PL 17, 457C

不法の奥義の啓示とはこうである。反キリストが現れたとき、彼自身が、いわば、かつて群衆が彼の意向で神々として崇めていた者たちの神であると知られる。彼はその神々の第一の者、あるいは最高の者であり、しるしの力によってそれを信じうるものにする。

19

Ideo vero portenta mendacii dixit, quia hoc se vult credi per signa, quod non est; ut decipiat quos circumventurus est: quod sanctis ideo praedictum est, ut sciant quid caveant.

PL 17, 457C

彼が「偽りの不思議」と言ったのは、彼が、実際にはそうでないことを、しるしによって信じさせようとするからである。それは、欺こうとしている者たちを欺くためであり、聖なる者たちに前もって告げられたのは、何に用心すべきかを知らせるためである。

20

(Vers. 10.) Et in omni fallacia iniquitatis, iis qui pereunt: pro eo quod dilectionem veritatis non susceperunt, ad hoc ut salvi fierent.

PL 17, 457C

(第10節)「また、滅びる者たちに対して、あらゆる不法の偽りをもって〔現れる〕。それは、彼らが救われるために真理への愛を受け入れなかったからである」。

21

Iis dicit fallaciam iniquitatis prodigiorum ejus proficere, qui perituri sunt; quia enim veritatis charitatem spreverunt, per quam salvari potuerant apostolis praedicantibus, traditi sunt diabolo; nolentes enim salvari, deseruntur a Deo.

PL 17, 457C

彼は、彼の怪異の不法の偽りが、滅びることになる者たちに効くと言う。彼らは、使徒たちが宣べ伝えたとき、それによって救われえたはずの真理への愛を退けたので、悪魔に引き渡されたのである。救われようとしない者は、神に見捨てられるからである。

22

(Vers. 11.) Et idcirco mittet illis Deus operationem erroris, in hoc ut credant mendacio; quatenus judicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.

PL 17, 457D

(第11節)「それゆえ神は、彼らが偽りを信じるように、彼らに迷いの働きを送る。真理を信じず、不法に同意した者すべてが裁かれるためである」。

23

Operatio erroris est falsis fidem committere, ut qui claritatem luminis diem esse consentire noluerunt, putant tenebras diem dici debere; ut possint propensiori delicto rei facti, sine contradictione damnari veritatis inimici, fautores autem iniquitatis.

PL 17, 457D

迷いの働きとは、偽りのものに信を預けることである。光の明るさが昼であることに同意しようとしなかった者たちは、闇こそ昼と呼ばれるべきだと思う。それは、より重い罪を負う者とされて、異議の余地なく断罪されうるためである。彼らは真理の敵、不法の支持者である。

24

(Vers. 12, 13.) Nos vero debemus gratias agere Deo semper de vobis, fratres dilecti a Domino, quia assumpsit vos Deus a principio ad salutem, in sanctificationem spiritus, et fidem veritatis, in quam vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Jesu Christi.

PL 17, 457D

(第12・13節)「だが我々は、主に愛された兄弟たちよ、汝らについて常に神に感謝せねばならない。神が初めから、汝らを救いへ、霊の聖化と真理の信仰へと迎え取ったからである。神は我々の福音によって、我々の主イエス・キリストの栄光を得ることへと汝らを召した」。

25

Hoc loco praescientia Dei personat, quia scit omnium mentes ante nativitatem eorum; nec enim latet illum, qui credituri sunt.

PL 17, 458A

この箇所では神の予知が響き渡っている。神はすべての人の精神を、その生まれる前から知っているからである。誰が信じることになるかは、神に隠れていない。

26

Idcirco a principio scit hos fideles fore, qui credentes augmentum fidei faciunt, non detrimentum; sanctificati enim per fidem veritatis Evangelii Filii Dei, acquiruntur ad augmentum gloriae corporis Christi, sicut et in alia epistola ait: ut crescant, inquit, omnia in incrementum Dei (Coloss. II, 19) .

PL 17, 458A

それゆえ神は初めから、信じて信仰の増し加えとなり、損失とならない者たちが、信じる者となることを知っている。彼らは、神の子の福音の真理への信仰によって聖とされ、キリストの体の栄光の増し加えへと獲得されるからである。別の手紙でも言う。「すべてのものが神の成長へと育つように」(コロサイ2:19)。

27

Quicumque enim, deserto diabolo, confugiunt ad fidem Christi, augmentum faciunt Deo in corpore Christi, qui prius fecerant detrimentum.

PL 17, 458A

悪魔を捨ててキリストの信仰に逃れ来る者はみな、かつては損失をなしていたが、キリストの体において神に増し加えをなすからである。

28

(Vers. 14.) Itaque, fratres, state, et tenete traditiones nostras, quas didicistis sive per verbum, sive per epistolam nostram.

PL 17, 458B

(第14節)「それゆえ、兄弟たちよ、堅く立て。言葉によってであれ、我々の手紙によってであれ、汝らが学んだ我々の伝承を保て」。

29

Ut praescientia Dei maneat in salutem illorum, idcirco in traditione Evangelii standum ac perseverandum monet; ut solliciti sint, ne desidia et otio torpentes in operibus Dei, non impleant quod coeperunt. Sic enim praescit credere et posse manere, si crebra admonitione pulsentur.

PL 17, 458B

神の予知が彼らの救いにとどまるように、彼は、福音の伝承に立ち、堅持するよう戒める。怠惰と無為にまどろんで、神の業において、始めたことを成し遂げないことのないよう、心を配らせるためである。繰り返しの戒めに突き動かされるなら信じ続けることができる、と神は予知しているからである。

30

(Vers. 15, 16.) Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus ac Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia; consoletur corda vestra, et stabiliat in omni opere et verbo bono.

PL 17, 458B

(第15・16節)「我々の主イエス・キリスト自身、また我々の神にして父、すなわち我々を愛し、永遠の慰めと恩寵における善い望みとを与えた者が、汝らの心を慰め、あらゆる善い業と言葉において堅くするように」。

31

Quoniam Pater et Filius una virtus, unaque divinitas et substantia est, ideo non dubitavit primo Dominum nostrum Jesum Christum nominare, deinde Deum Patrem nostrum dignatione ejus, non veritate naturae: qui in tantum dilexit nos, ut Filium suum daret pro nobis (Joan. III, 16) , Deum pro hominibus, pro servis Dominum, pro adoptivis Filium verum; ut mors ejus vita nostra sit, et resurrectio ejus justificatio nostra, secundus autem adventus ejus requies vitae nostrae, et gloria in aeternum; ut ista spes consolatio sit praesentium pressurarum, per quam fundati crescerent in bonis operibus et doctrina.

PL 17, 458B

父と子は一つの力、一つの神性、一つの実体であるので、彼はためらわずに、まず我々の主イエス・キリストを挙げ、次に我々の父なる神を――神が我々の父であるのは、神の厚意によるのであって、本性の真実によるのではない――挙げた。〔父は〕子を我々のために与えるほどに我々を愛した(ヨハネ3:16)。人々のために神を、僕たちのために主を、養子たちのために真の子を、である。それは、彼の死が我々の生命となり、彼の復活が我々の義とされることとなり、彼の第二の到来が我々の生命の安息、また永遠の栄光となるためである。この望みが現在の苦難の慰めとなり、それによって基礎を据えられた者たちが、善い業と教えにおいて成長するためである。

Caput III

第III章PL 17, 458C
1

(Vers. 1, 2.) Quod reliquum est, fratres, orate pro nobis, ut verbum Domini currat et clarificetur, sicut et apud vos, et ut liberemur ab importunis et nequam hominibus; non enim omnium est fides.

PL 17, 458C

(第1・2節)「残るところ、兄弟たちよ、我々のために祈れ。主の言葉が走り、汝らのもとでそうであるように栄光を受けるように。また我々が、厄介で邪悪な人々から救い出されるように。信仰はすべての人のものではないからである」。

2

De caetero orandum hortatur, ut dignetur Deus doctrinam suam infatigabili cursu dirigere, et transfundere per os Apostoli sui in aures audientium, et ut compesceret et sedaret malorum hominum seditiones, qui diffidunt veritati, et loquendi fiducia cresceret Apostolo ad ejus fructum, et conversionem multorum.

PL 17, 458D

彼はなお、神がその教えを疲れ知らぬ走りで進ませ、使徒の口を通して聞く者たちの耳へ注ぎ込むことをよしとするよう、また、真理を疑う悪人たちの騒動を抑え鎮め、使徒に語る確信が増して、実を結び、多くの者が回心するよう、祈るべきだと勧める。

3

(Vers. 3.) Fidelis autem Deus, qui stabiliet eos, et custodiet a malo. Quoniam Deus fidelibus et bonae vitae hominibus auxilium suum non defuturum in necessitate promisit ad confirmationem illorum, ii autem tam in fide quam in opere aemuli erant bonorum; idcirco fidelem Deum dicit in promissis ejus, quia providentia ejus esset circa eos.

PL 17, 458D

(第3節)「神は信実である。神は彼らを堅くし、悪から守る」。神は、信じる者と善い生き方の人々に、必要のときに自らの助けが欠けないことを、彼らを堅くするために約束した。そして彼らは、信仰においても行いにおいても善への熱心な者たちであった。それゆえ彼は、神がその約束において信実であると言う。神の摂理が彼らに及ぶからである。

4

(Vers. 4.) Confidimus autem in Domino de vobis, quoniam quae praecepimus, et facitis, et facietis.

PL 17, 459A

(第4節)「我々は主にあって汝らについて確信している。我々の命じたことを汝らは行っており、また行うであろうと」。

5

Propter quod mereri illos, ut Dei defensione totus praestari confideret; idcirco ea quae illis praecipiebat in nomine Domini, fieri ab illis et futura esse non dubitat.

PL 17, 459A

それゆえ彼は、彼らが神の守りによって欠けることなく保たれるに値する〔底本は totus。totos と読む〕と確信していた。そのため、主の名によって彼らに命じたことが彼らによって行われ、今後も行われることを疑わない。

6

(Vers. 5.) Dominus autem dirigat corda vestra in dilectione Dei, et patientia Christi. Hoc illis exoptat a Deo, quod non ambigit posse praestari; ut in Dei charitate cor eorum proficeret ad exspectandum adventum Domini, ut condemnato saeculo, desideretur adventus ejus, qui saeculum vicit.

PL 17, 459A

(第5節)「主が汝らの心を、神の愛とキリストの忍耐へと導くように」。彼は、実現されうると疑わないこのことを、彼らのために神に願う。神の愛において彼らの心が進んで主の到来を待ち望み、世を断罪して、世に勝った者の到来を慕い求めるようになるためである。

7

(Vers. 6.) Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, secerni vos ab omni fratre intemperanter ambulante, et non secundum traditionem, quam accepistis a nobis.

PL 17, 459A

(第6節)「兄弟たちよ、我々は我々の主イエス・キリストの名によって汝らに命じる、節度なく、また我々から受けた伝承に従わずに歩むすべての兄弟から、身を離せと」。

8

Quoniam in omni plebe non omnes obedientes sunt verbo doctrinae, non legis, sed suum placitum et consilium sequentes; propter hoc declinandum ab his praecipit, ut cognoscant semet ipsos errare.

PL 17, 459B

どの民においても、すべての者が教えの言葉――法の言葉ではない〔non legis は verbo に係ると取った〕――に従順なわけではなく、自分の好みと考えに従う者たちがいる。それゆえ彼は、彼らから遠ざかるよう命じる。自分たちが誤っていることを自ら知るためである。

9

(Vers. 7, 8, 9.) Ipsi enim scitis quemadmodum debeatis imitari nos, quoniam non intemperanter viximus inter vos, neque gratis panem edimus a quoquam; sed in labore et fatigatione, nocte dieque operantes, ad hoc ne graves essemus cuiquam vestrum: non quia non habuerimus potestatem, sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandos nos.

PL 17, 459B

(第7・8・9節)「汝ら自身が、どのように我々に倣うべきかを知っている。我々は汝らのあいだで節度なく生きたことはなく、誰からも無償でパンを食べたことはなく、労苦と疲労のうちに夜も昼も働いた。それは、汝らの誰にも重荷とならないためである。権利がなかったからではなく、我々自身を汝らに、我々に倣うべき模範として与えるためである」。

10

Illos dicit non ignaros operis et laboris sui, quem sedulo exitu operabatur, ne pane indigeret alieno, ut exemplum daret eis ad imitandum illum.

PL 17, 459B

彼は、彼らが自分の業と労苦を知らないわけではないと言う。彼が熱心にその業を成し遂げて〔sedulo exitu の exitu の意は定かでない。このように解した〕働いていたのは、他人のパンを必要としないためであり、彼らに倣うべき模範を与えるためであった。

11

Neque enim reprehensibilis esset, si panem ab his reciperet ad corporis curam, qui animis illorum escam spiritalem praebebat, quae etiam corpori immortalitatem cum gloria procuraret.

PL 17, 459C

実に、彼らの心に霊的な食べ物を与えていた者が、その食べ物は体にさえ栄光とともに不死を得させるのであるから、体の世話のために彼らからパンを受けたとしても、咎められることはないはずである。

12

Tunc etenim exerta potest esse libertas, si semet ipsum quis ventris causa aut pecuniae nulli subjiciat, suo pane contentus; maxime quod ad laudem magis proficit, si cum liceat, et sit sumendi potestas, contineat: hic talis prodesse potest audientibus se; reverentiam enim habebunt rigoris hujus, et ea quae ab hoc mandantur, praetermitti non poterunt.

PL 17, 459C

そのとき、自由は実に明らかにされうる。人が腹のためにも金のためにも誰にも自らを従わせず、自分のパンで満足するならば。ことに、許されていて受け取る権利があるのに、自制するなら、いっそう称賛に至る。このような者は、自分に聞く者たちに益を与えうる。彼らはこの厳格さへの敬意を持ち、この者が命じることを素通りすることはできないからである。

13

(Vers. 10.) Nam cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis, quod si quis non vult operari, nec manducet. Non solum verbis docebat, sed hortabatur et factis; idonei enim magistri est, si ea quae verbis docet, operibus expleat.

PL 17, 459C

(第10節)「我々が汝らのもとにいたとき、これを汝らに命じていた。もし誰か働こうとしないなら、食べてもならないと」。彼は言葉で教えただけでなく、行いによっても促した。言葉で教えることを業で果たすのが、ふさわしい師のすることだからである。

14

Tunc etenim addiscentes vera esse sciunt, quae audiunt, si negligi illa non viderint a doctore.

PL 17, 459D

そのとき実に、学ぶ者たちは、聞くことが真実であると知る、教える者によってそれが軽んじられていないのを見るなら。

15

Quamvis enim manifeste vera esse non ignorentur, quae docentur; tamen si negligi coeperint a magistro, difficile proficient audientibus: magis enim opera suadent, quam verba.

PL 17, 459D

教えられることが真実であることは、明白に知られていても、師によってそれが軽んじられるようになれば、聞く者たちには益になりにくい。言葉よりも行いのほうが説得するからである。

16

Quamobrem magnis praemiis remunerandi sunt, qui negligentibus magistris, de solis verbis proficiunt tam in opere quam in sensu. Forma ergo erat iis, qui mediocris vel tenuis erant substantiae in plebe; ut discerent quatenus libertatem suam non amitterent.

PL 17, 459D

それゆえ、師たちが怠っていても、言葉だけから行いにおいても思いにおいても進歩する者たちは、大きな報いで報われるべきである。したがって、〔使徒は〕民のうちで財産が中程度または乏しい者たちの模範であった。彼らが自分の自由を失わずにいられる限度を学ぶためである。

17

Unde et Salomon: Raro, inquit, inferes pedem ad amicum tuum, ne saturatus tui oderit te (Prov. XXV, 17) . Qui enim frequenter ad alienam mensam convenit, otio deditus aduletur necesse est pascenti se; cum religio nostra ad libertatem homines advocet.

PL 17, 460A

そこでソロモンは言う。「汝の友のもとへ足を運ぶのはまれにせよ。汝に飽きた彼が汝を憎むことのないように」(箴言25:17)。他人の食卓にしばしば行く者は、無為に身をゆだね、自分を養う者にへつらうほかなくなる。我々の宗教は人々を自由へと呼び出すのにである。

18

Ideoque si quis, inquit, manducare spernit, cesset ab opere: sed quia nullus sine cibo potest vivere, det operam laborandi; ut arbitrio suo vivens Deum possit habere propitium.

PL 17, 460A

それゆえ彼は言う。「食べることを軽んじる者は、働くことをやめよ」と。しかし誰も食物なしに生きることはできないので、働くことに努めよ。自分の意志で生きて、神が好意的であることを得られるように。

19

(Vers. 11.) Audivimus enim quosdam ambulare inter vos intemperanter, nihil operantes, sed curiose agentes Qui otiosi esse desiderant, id agunt quatenus occasio nascatur, qua introitum suum desiderabilem faciant domibus divitum, ambulantes gesta et opiniones verborum subtiliter colligunt, scientes quid de quo velint audire, ut libenter et requisiti pascantur.

PL 17, 460A

(第11節)「我々は、汝らのうちに、節度なく歩み、何も働かず、詮索ばかりしている者たちがいると聞いた」。怠けていたい者たちは、金持ちの家に歓迎される入り口を作る機会が生じるようにそうするのであり、歩き回っては出来事と言葉についての意見を巧みに集め、誰について何を聞きたがるかを知って、求められて喜んで養われる。

20

Quod factum valde abhorret a disciplina Dominica; horum enim venter Deus est, qui foeda cura necessaria provident.

PL 17, 460B

この行いは主の規律とは甚だしくかけ離れている。彼らの腹は神であり、汚らわしい配慮で必要なものを調達するからである。

21

(Vers. 12.) His igitur qui hujuscemodi sunt, denuntiamus, et exhortamur in Domino Jesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent. Ut eis facilius suadeat, interposito nomine Domini Jesu Christi, exhortatur eos, ut obaudiant, quod eis sit utile.

PL 17, 460B

(第12節)「それゆえ、このような者たちに我々は命じ、主イエス・キリストにあって勧める、静かに働いて自分のパンを食べよと」。彼らをより容易に説得するために、主イエス・キリストの名を間に置き、彼らにとって有益なことに聞き従うよう勧める。

22

(Vers. 13, 14, 15.) Vos autem, fratres, nolite deficere in benefaciendo. Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et nolite cum eo conversari, ut reverentia confundatur: et non velut inimicum existimetis, sed admonete consiliis, ut fratrem.

PL 17, 460B

(第13・14・15節)「しかし兄弟たちよ、善を行うことに挫けるな。もし誰か、手紙による我々の言葉に従わないなら、その者に注意し、彼と交わるな。畏れによって恥じ入るためである。ただし敵と見なさず、兄弟として助言をもって諭せ」。

23

Propter quod superius unumquemque suum panem manducare debere praecepit; ne forte quidam illorum occasionem parcitatis et inhumanitatis captarent; ideo statim subjecit: Vos autem, fratres, nolite defatigari benefacientes.

PL 17, 460C

そのため彼は先に、各人が自分のパンを食べるべきだと命じた。彼らのうちの何人かが、倹約や非情の口実を得ることのないようにである。それゆえすぐに付け加えた。「しかし兄弟たちよ、汝ら善を行って疲れ果ててはならない」。

24

Neque enim in reprehensionem venit, qui humanus et largus est; sed hic qui cum possit laborem ferre, in otio vult vitam agere.

PL 17, 460C

人情があり惜しまない者は、咎められることはない。咎められるのは、労苦に耐えうるのに、怠惰のうちに生を送ろうとする者である。

25

Quem si epistolae auctoritas non corrigit, notandum hunc, et nec conversandum cum eo praecipit; ut confusus, qui ab omnibus evitatur, subjiceret se praeceptis Apostoli.

PL 17, 460C

この者を手紙の権威が正さないなら、使徒は、この者に注意し、彼と交わってはならないと命じる。すべての人から避けられて恥じ入った者が、使徒の戒めに従うようになるためである。

26

Quod tamen sine iracundia et contumelia vult fieri, ut patienter declinetur ab eo; ita tamen, ut si res tulerit loqui cum eo, monendum illum, ut patiatur se corripi, nec ultra praecepta Apostoli contemnenda: familiaritatem quoque tamdiu cum eo non habere, quamdiu obaudiens fiat.

PL 17, 460C

ただし使徒は、これが怒りや侮辱なしになされることを望む。辛抱強く彼から離れるのである。ただし、事情により彼と話すことになるときは、彼が叱責されることに耐え、使徒の戒めをそれ以上軽んじないよう、彼を諭さねばならない。また、彼が聞き従うようになるまでは、彼と親しくしてはならない。

27

Nam si ad iracundiam contumeliis lacessatur, pejor se fiet; incitabitur enim ad contentionem, et incipiet erratum suum velle defendere, post autem crubescere emendare se; ne quod prius excusabat, postea fateri videatur.

PL 17, 460D

実に、侮辱によって怒りへ挑発されるなら、彼はいっそう悪くなる。論争へと駆り立てられて、自分の誤りを弁護しようとし始め、のちには自分を改めることを恥じる〔底本は crubescere。erubescere と読む〕ようになるからである。かつて弁明していたことを、のちに認めることになると見られたくないからである。

28

(Vers. 16.) Ipse autem Deus pacis det vobis pacem semper in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis. Semper quod suum est, bono voto illos prosequitur, quasi charissimos filios, optans semper cum illis pacem manere, quae est dux ad vitam aeternam. Cum his enim Dominus se esse promisit, qui fuerint pacifici.

PL 17, 460D

(第16節)「平和の神自身が、汝らにいつもあらゆる場所で平和を与えるように。主が汝らすべてとともにあるように」。彼はいつもの常として、いわば最愛の子らのように、善い願いをもって彼らを見送り、平和が常に彼らとともにとどまることを望む。この平和は永遠の生命への導き手である。主は平和を作る者たちとともにいると約束したからである。

29

(Vers. 17.) Ipsa salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistola: ita scribo. Propter interpolas et adulteratores Scripturarum semper se manu sua in omni epistola sua salutationem subscribere testatur; ut sub nomine ejus epistola accepto ferri non possit, quae non fuerit manu ejus subscripta.

PL 17, 461A

(第17節)「パウロの手による私自身の挨拶。これはすべての手紙におけるしるしである。私はこのように書く」。聖書を改竄し偽造する者たちのゆえに、彼はすべての自分の手紙で、自分の手で挨拶を書き記すと常に証している。それは、彼の手で署名されていない手紙が、彼の名のもとで受け入れられることのないためである。

30

(Vers. 18.) Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Haec salutatio manu Apostoli conscripta est, qua gratiam Domini nostri Jesu Christi optat esse cum eis. Amen.

PL 17, 462A

(第18節)「我々の主イエス・キリストの恩寵が、汝らすべてとともにあるように」。この挨拶は使徒の手で書かれたもので、これによって彼は、我々の主イエス・キリストの恩寵が彼らとともにあることを願う。アーメン。