Prooemium
冒頭 (Prooemium)PL 17, 275CSecundam epistolam Apostolus scribit Corinthiis, cujus haec principalis est causa. Quoniam in prima pro quorumdam peccatis doctores eorum praecipue corripuerat, et multum fuerant contristati; nunc eos consolatur, suum eis proponens exemplum, et docens non debere aegre ferre, quod pro aliorum sunt salute correpti; cum ipse pro aliena salute periculis quotidie et morti subjaceat.
PL 17, 275C〔序〕使徒は第二の手紙をコリントの人々に書く。その主な理由はこうである。第一の手紙で、ある者たちの罪のゆえに、とりわけその教師たちを戒めたため、彼らは大いに悲しんだ。そこで今、使徒は自分自身の例を彼らに示して彼らを慰め、他の者たちの救いのために戒められたことを不快に思うべきではないと教える。使徒自身が、他人の救いのために、日々危険と死にさらされているからである。
Caput I
第I章PL 17, 275C(Vers. 1.) Paulus apostolus Jesu Christi. Jam securus de his confidenter se apostolum Domini praedicat. In prima enim epistola vocatum se apostolum, dicit, eis tamen non probatum, qui a traditione ejus abducti erant. Per voluntatem Dei.
PL 17, 275C(第1節)「イエス・キリストの使徒パウロ」。彼はすでにこの者たちについて安心して、自分が主の使徒であると憚らず公言する。実に第一の手紙では、自分は召された使徒であると言っていたが、彼の伝えた教えから引き離されていた者たちには、それが認められていなかったのである。「神の意志によって」。
Ut ratum probet apostolatum suum, Domini voluntate Christi factum se apostolum dicit: ita enim Dominus ait Judaeis, quoniam quae placita sunt ei, id est, Deo Patri, facio semper (Joan. VIII, 29) . Et Timotheus frater.
PL 17, 275C自分の使徒職が確かなものであることを示すため、主キリストの意志によって使徒とされたと言う〔Domini … Christi を「主キリストの」と一つに取った〕。実に主もユダヤ人たちに、「私は、彼に、すなわち父なる神に喜ばれることを常に行うからである」と言っている(ヨハネ8:29)。「兄弟テモテ」。
Cum hoc scribit, per quem epistolam misit primam ad eos, id est, cum Timotheo; ut ostendat eis ab hoc se audisse de bona voluntate eorum, qua corripiendos se subdiderunt. Ecclesiae quae est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in Achaia. Nunc sociat istos sanctis caeterarum Ecclesiarum, ut sciant se profecisse.
PL 17, 275Dこれを書くとき、彼は第一の手紙を彼らに届けさせたその者、すなわちテモテとともに〔書いている〕。それは、彼らが戒めを受けるために身を委ねた、その善い意志について、自分がテモテから聞いたことを彼らに示すためである。「コリントにある教会へ、アカイアにいるすべての聖なる者たちとともに」。今や彼は、この人々を他の諸教会の聖なる者たちに結びつける。自分たちが進歩したことを彼らが知るためである。
(Vers. 2.) Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Quoniam unum donum est Dei et Christi, idcirco participes illos optat esse gratiae Dei quae est et Christi.
PL 17, 275D(第2節)「汝らに、我々の父なる神と主イエス・キリストから、恩寵と平和があるように」。賜物は神とキリストに一つであるから、キリストのものでもある神の恩寵に、彼らがあずかる者となるように願うのである。
(Vers. 3.) Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi. Semper in omni epistola mysterii ordinem tradit de Deo Patre locuturus, et de dono ejus. Pater misericordiarum et Deus totius consolationis.
PL 17, 276C(第3節)「ほむべきかな、我々の主イエス・キリストの神にして父」。彼はどの手紙でも常に、父なる神について、またその賜物について語ろうとするときは、奥義の順序を伝える。「慈しみの父、すべての慰めの神」。
Ab ipsa coepit ratione, multum enim refrigerii dat eis, qui correptionis causa fuerant contristati; audientes enim Dominum non solum totius originis patrem, sed et misericordiarum, relevati sunt spe, ac certi facti ad hoc se correptos, ut conversi Dei misericordiam invenirent.
PL 17, 276C彼はその理由そのものから始めた。戒めのゆえに悲しんでいた者たちに、多くの安らぎを与えるからである。主が万物の起源の父であるばかりでなく、慈しみの父でもあると聞いて、彼らは望みによって心が軽くなり、自分たちが戒められたのは、立ち返って神の慈しみを見いだすためであったと確信した。
Quare autem misericordiarum patrem dixit, nisi ut agnosceretur per misericordiam rursum regenerare et reformare poenitentes, ut non sola sit venia, sed status pristini restauratio?
PL 17, 276Cではなぜ慈しみの父と言ったのか。慈しみによって、悔い改める者たちを再び生まれさせ、造り直すことが知られるため、すなわち赦しだけでなく、元の状態の回復があるためではないか。
Et ideo misericordiarum ait propter diversa peccata; ut consolaretur contristatos causa delictorum: hoc est, spem non negare conversis.
PL 17, 276Dそして、さまざまな罪のゆえに「慈しみ」と複数形で言ったのであり、それは、罪〔delictum〕のゆえに悲しんでいる者たちを慰めるためである。すなわち、立ち返った者たちに望みを拒まないということである。
(Vers. 4.) Qui consolatur nos in omni pressura nostra. Hoc est, quod dixit: Deus omnis consolationis, qui adest in omni pressura; ut possimus et nos consolari eos, qui sunt in omni pressura per exhortationem, qua exhortamur a Deo.
PL 17, 276D(第4節)「我々のあらゆる苦難の中で我々を慰める者は」。これは、先に「すべての慰めの神、あらゆる苦難の中にともにいる者」と言ったことである。それは、神から我々が受ける勧めによって、我々もまた、あらゆる苦難の中にいる人々を慰めることができるようになるためである。
Duo genera consolationum induxit; unum quo consolantur, qui injuste pressuram patiuntur propter nomen Christi, ut liberentur: alterum eorum qui peccatorum causa contristati consolationem accipiunt, dum illis promittitur spes emendantibus ab his, qui consolati a Domino, erepti sunt de pressura.
PL 17, 276D彼は二種類の慰めを持ち出した。一つは、キリストの名のゆえに不当に苦難を受けている者たちが、解き放たれるように慰められるものである。もう一つは、罪のゆえに悲しんだ者たちが受ける慰めであり、主に慰められて苦難から救い出された者たちによって、彼らが改めるとき、望みが約束されるのである。
(Vers. 5.) Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, sic per Christum abundat etiam consolatio nostra. Manifestum est quia pro quo patimur, ipse nobis adest, consolans nos, per liberationem, eripiens nos de pressura interventu majestatis suae.
PL 17, 277A(第5節)「キリストの苦しみが我々のうちに豊かであるように、キリストによって我々の慰めもまた豊かである」。明らかなことに、我々がその者のために苦しんでいる当の者自身が、我々とともにいて、解放によって我々を慰め、自らの威光の介入によって我々を苦難から救い出すのである。
(Vers. 6, 7.) Sive autem pressuram patimur pro vestra exhortatione et salute: sive exhortationem consequimur pro vestra exhortatione, quae operatur per patientiam earumdem passionum, quas et nos ipsi patimur; ut spes nostra certa sit pro vobis; quia scimus quod sicut socii estis passionum, sic et consolationis eritis.
PL 17, 277A(第6・7節)「我々が苦難を受けるのも、汝らの勧めと救いのためであり、勧めを得るのも、汝らの勧めのためである。その勧めは、我々自身も受けているのと同じ苦しみを耐え忍ぶことによって働く。汝らについての我々の望みが確かであるように。汝らが苦しみにあずかる者であるように、慰めにもあずかる者となると、我々は知っているからである」。
Generaliter loquitur; ut quia causa credentium persecutiones patiebantur a perfidis, subjecti injuriis et caedibus; sic iterum auxilio Dei liberarentur ad consolationem credentium, ne scandalum passi a fide exciderent; quia injuriae apostolorum tentationes erant credentium, sicut scriptum est in propheta Zacharia: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Zachar. XIII, 7) .
PL 17, 277B彼は一般的に語っている。信じる者たちのために、背信の者たちから迫害を受け、侮辱と殴打にさらされていたように、同じく神の助けによって解放されて、信じる者たちの慰めとなるように、また、つまずきを受けて信仰から落ちることのないように、という意味である。使徒たちが受けた侮辱は、信じる者たちにとって試みであったからである。預言者ゼカリヤに書かれているとおりである。「私は牧者を打ち、群れの羊は散らされる」(ゼカリヤ13:7)。
Quamvis futura credant fideles, tamen inter ipsa primordia pressurae novellis faciunt scandalum: putant enim inanem esse promissionem, si vi oppressum viderint praedicantem.
PL 17, 277B信じる者たちは将来のことを信じてはいるが、それでも苦難のまさに初めのころには、信仰の日の浅い者たちにつまずきを与える〔faciunt の主語は示されていない。「信じる者たち」と取ったが、前節の迫害・侮辱を主語とも読める〕。宣べ伝える者が力ずくで押さえつけられているのを見れば、約束は空しいと思うからである。
Sed si jam firmus est credens, compatitur cum suo magistro, fidens de spe futura; ut simul consoletur, cum quo et compatitur.
PL 17, 277Bしかし、すでに信仰の堅い者は、自分の教師とともに苦しみ、将来の望みを信頼して、ともに苦しむその相手とともに慰められるのである。
(Vers. 8.) Non enim volumus vos ignorare, fratres, de pressura, quae nobis facta est in Asia; quia supra modum gravati fuimus supra vires, ita ut desperaremus nos etiam vivere.
PL 17, 277B(第8節)「兄弟たちよ、我々がアジアで受けた苦難について、汝らが知らずにいることを我々は望まない。我々は度を越して、力を超えて押しつぶされ、生きることさえ絶望するほどであった」。
Ideo passiones pressurarum indicat prope usque ad mortem illatas, ut ostendat quae mala salutis illorum causa patiebantur, ut non gravius ferrent, si corriperentur errores illorum ab iis, qui haec tam aspera tolerabant pro illis.
PL 17, 277Cそれゆえ彼は、ほとんど死に至るまで加えられた苦難の苦しみを示す。彼らの救いのためにどれほどの悪を耐えていたかを示すためである。これほど厳しいことを彼らのために耐えた者たちが、彼らの過ちを戒めるとしても、彼らがそれを不快に思わないようにするためである。
Quis enim medicorum non arguat susceptum suum negligentius se tractantem; ne cura medicinae ejus sine effectu remaneat?
PL 17, 277C実に、どの医者が、自分が引き受けた患者が自分の身を不注意に扱っているのを咎めないだろうか。医術の手当てが効果なく終わらないようにするためである。
(Vers. 9.) Quin et ipsi in nobis responsum mortis accepimus; ut non essemus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos.
PL 17, 277C(第9節)「それどころか、我々自身は、自分のうちに死の宣告を受けた。我々が自分に頼る者とならず、死者をよみがえらせる神に頼る者となるためである」。
Tantam insolentiam iniquitatis significat insurrexisse contra fidei praedicatores; ut mortem ante oculos haberent; denique erepti de ipsa pressura, resuscitatos se dicunt. Sic enim afflicti fuerant, ut desperarent de praesenti vita.
PL 17, 277C不法の傲慢が、信仰の宣教者たちに対してこれほど激しく立ち上がり、彼らが死を目の前にするほどであったことを、彼は示している。実に、まさにその苦難から救い出されたとき、彼らは自分たちがよみがえらされたと言っている。彼らは現在の生命に絶望するほど苦しめられていたからである。
Sed quia Deus praesidia sua non negat in necessitate positis, maxime suis, eripuit illos desperantes de semet ipsis, fidentes autem de Deo. Nimia enim pressura deficere se profitebantur, nisi adesset Deus.
PL 17, 277Dしかし神は、窮地に置かれた者たち、とりわけ自分の者たちから、守りを取り上げることはないので、自分自身に絶望し、神に頼る彼らを救い出した。実に、あまりの苦難に、神がともにいなければ力尽きるであろうと、彼らは自ら認めていたのである。
(Vers. 10, 11.) Qui de tantis mortibus liberavit nos, et liberat: in quem speravimus, quia et liberabit, accedente pro nobis etiam vestra oratione; ut quod multorum faciebus donum in nos collatum est, per multos in gratiarum actione celebretur pro nobis.
PL 17, 278A(第10・11節)「これほどの死から我々を救い出し、今も救い出す者。我々は彼に望みを置いてきた。彼はこれからも救い出すからである。我々のために、汝らの祈りも加わって、多くの者の顔によって我々に与えられた賜物が、多くの者によって、我々のために感謝のうちにたたえられるように」。
Hoc dicit, quia gratia Dei multorum causa consolata est apostolos, id est, omnium credentium, quorum causa et pressurae eis ingerebantur: ac per hoc, quia omnium causa est, cuncti Deo gratias referant, cum cessat tentatio: aut cum oritur, simul obsecrentur.
PL 17, 278Aこれは、神の恩寵が多くの者のために使徒たちを慰めたということ、すなわちすべての信じる者たちのためであるということを言っている。その者たちのために、苦難もまた彼らに負わされたのである。それゆえ、すべての者のためなのだから、試みが止むときには皆が神に感謝をささげ、試みが起こるときには、ともに〔神に〕願い求めるべきである〔底本は obsecrentur(受動)。obsecrent と読む〕。
(Vers. 12.) Gloria enim nostra haec est testimonium conscientiae nostrae. Hoc dicit, quia de conscientia sua praesumebant, quae pura erat ab omni simulatione; quamobrem de Dei auxiliis non diffidebant.
PL 17, 278A(第12節)「我々の誇りはこれである。我々の良心の証しである」。これは、彼らが自分の良心に頼っていたということ、その良心があらゆる偽りから清かったということを言っており、それゆえ彼らは神の助けを疑わなかったのである。
Quia in simplicitate et sinceritate, non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem apud vos. Haec est gloria conscientiae, quam dixit, simplicitas et sinceritas.
PL 17, 278B「我々はこの世で、単純さと純粋さのうちに、肉の知恵ではなく神の恩寵のうちに過ごしてきた。ことに汝らのもとではいっそうそうであった」。彼が言った良心の誇りとは、この単純さと純粋さである。
Et quia haec de Dei doctrina sunt, adjecit: Non in sapientia carnali, sed in gratia Dei; ut ostenderet non humanae sapientiae, sed evangelicae praedicationi liberam se conscientiam exhibuisse.
PL 17, 278Bそして、これらは神の教えに属するので、彼は付け加えた。「肉の知恵ではなく、神の恩寵のうちに」と。それは、自分の良心が、人間の知恵に対してではなく、福音の宣教に対して曇りのないものであることを示すためである。
Praeterita refricat; hoc enim significat, quod in prima epistola arguit fucatam praedicationem juxta humanum sensum aptatam (I Cor. II, 4) , cujus praedicatores duplici genere in sapientia carnali accusat; quia et juxta mundi sensum praedicabant, ne facile offenderent homines: et quaestus causa hoc agebant, propriis lucris carnalibus studentes.
PL 17, 278B彼は過去のことを蒸し返す。第一の手紙で、人間の思いに合わせて整えられた、飾り立てた宣教を咎めたということだからである(一コリント2:4)。彼は、その宣教者たちを、二つの点で肉の知恵のゆえに非難する。世の思いに従って宣べ伝え、人々を容易に怒らせないようにしていたこと、そして利得のためにこれを行い、自分の肉の利益に熱心であったことである。
Unde Apostolus numquam a Corinthiis sumptus voluit accipere; ne his occasionem daret, eo quod similis eis esset in hac re.
PL 17, 278Cそれゆえ使徒は、コリントの人々から決して生活の費用を受けようとしなかった。この点で自分が彼らと同じだという口実を、彼らに与えないためである。
Hinc est quod dicit: Abundantius apud vos simpliciter conversati; quia cum ab aliis acceperit, ab his noluit, ne arguendi eos auctoritatem amitteret.
PL 17, 278Cここから彼は、「汝らのもとではいっそう単純に過ごした」と言う。他の者たちから受けたときにも、これらの者からは受けようとしなかったのは、彼らを咎める権威を失わないためである。
(Vers. 13.) Non enim alia scribimus vobis, quam quae legistis et cognoscitis. Ea se dicit scribere, quae non solum litteris cernerent, sed et operibus ejus manifesta haberent; ut probaret ea, quae loquitur, gestis se implere, quibus uniuscujusque mens et propositum discitur.
PL 17, 278C(第13節)「汝らが読んで知っているもののほかを、我々は汝らに書いていない」。彼は、文字のうえで見分けられるだけでなく、彼の行いにおいても明らかに知っていることを書いていると言う。語ることを行為によって果たしていることを証明するためであり、行為によって各人の精神と志が知られるからである。
(Vers. 14.) Spero autem quod usque ad finem cognoscetis, sicut et cognovistis non ex parte, quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi.
PL 17, 278C(第14節)「汝らは終わりまで知るであろうと、私は望む。汝らがすでに部分的にではなく知ったように。我々は汝らの誇りであり、汝らも我々の誇りだからである。我々の主イエス・キリストの日に」。
Proficere illos sperat, ex eo quod jam coeperant meliores effici, cognito affectu circa se Apostoli, et gloriabantur in eo velut filii in patre charissimo.
PL 17, 278D彼は、彼らが進歩することを望む。すでに自分たちに対する使徒の愛情を知って、より善い者となり始めており、子らが最愛の父を誇るように、彼を誇っていたからである。
Unde et Apostolus gloriam suam videri testatur in filios obaudientes; et tunc debere videri, quando prodest, id est, in die judicii Dei. Hoc dicens, perseverandum monet.
PL 17, 279Aそれゆえ使徒も、自分の誇りは従順な子らにおいて見られると証しし、それが見られるべきは益となるとき、すなわち神の裁きの日であると言う。こう言うことで、彼は堅く立ち続けるよう勧めている。
(Vers. 15, 16.) Et hac fiducia volueram prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis: et per vos transirem in Macedoniam, et iterum a Macedonia venirem ad vos, et a vobis deduci in Judaeam.
PL 17, 279A(第15・16節)「この確信をもって、私は先に汝らのもとへ行こうと望んでいた。汝らが第二の恩寵を得るためであり、また汝らのもとを通ってマケドニアへ行き、再びマケドニアから汝らのもとへ来て、汝らによってユダヤへ送り出されるためである」。
Haec fiducia ex emendata est vita illorum; jam enim et desiderare illos se significat, quos ante indignum erat videre. Plenam ergo gratiam habuissent de adventu ejus; quia imago est epistola, praesentia autem veritas.
PL 17, 279Aこの確信は、彼らの生活が改まったことから来る。すでに彼は、以前なら会うのにふさわしくなかった者たちを恋しく思っていると示している。したがって彼らは、彼の到来から十分な恩寵を得たであろう。手紙は像であり、現前こそが真実だからである。
Non est itaque otiosum quia voluerat ire, et non iit; intelligi enim vult esse aliquos inter eos, quorum causa voluntatem suam non implevit, ut adhibita opera purificarentur.
PL 17, 279Aしたがって、彼が行こうと望みながら行かなかったことは、無意味ではない。彼は、彼らの中に、その者たちのために自分の意志を果たさなかった理由となる者たちがいることを、分かってほしいのである。手立てが施されて、その者たちが清められるためである。
(Vers. 17.) Hoc ergo cogitans, numquid levitate usus sum? aut numquid quae cogito secundum carnem cogito; ut sit apud me, Est, est, non, non? Quoniam dixit?
PL 17, 279B(第17節)「私はこのことを思案して、軽率にふるまったのか。あるいは、私が考えることを肉に従って考えているのか。その結果、私のもとで『然り、然り、否、否』となるのか」。〔使徒は〕こう言ったので〔底本は Quoniam dixit? と疑問符で切る。quoniam を理由と取り、次の節の「私は汝らのもとへ行こうと望んでいた」につながるものと解した〕。
Volueram venire ad vos, et non iit; idcirco numquid levitate usus sum, inquit, quia videtur, qui dicit aliquid, et non facit, levitate uti?
PL 17, 279B「私は汝らのもとへ行こうと望んでいた」と言いながら、彼は行かなかった。それゆえ、「私は軽率にふるまったのか」と彼は言う。何かを言いながら行わない者は、軽率にふるまっていると見えるからである。
Ideo ne forte istud de Apostolo arbitrarentur, hoc purgat; quia non istud leviter, sed cum consilio fecit, ut non impleret, quod disposuerat. Aut numquid quae cogito, inquit, secundum carnem cogito?
PL 17, 279Bそこで彼は、人々が使徒についてそう思うことのないよう、これを弁明する。彼がそれを軽率に行ったのではなく、思慮をもって、決めていたことを果たさないことにしたからである。「あるいは、私が考えることを、肉に従って考えているのか」と彼は言う。
Qui enim secundum carnem cogitat, tunc non implet quae disponit, quando aut personis amplioribus defert; aut certe lucris aut apparatibus vincitur, quod Apostolus semper sprevit.
PL 17, 279B肉に従って考える者が、決めたことを果たさないのは、より有力な人物に譲るか、あるいは利得や華美な備えに負けるときである。使徒はこれを常に退けた。
Spiritalis autem tunc dispositum non implet, quando providentius aliquid pro salute animae meditatur; sicut et Apostolus ideo non implevit quod voluerat, ut per hoc ipsum meliores efficerentur, scientes ideo distulisse eum, quia quidam adhuc inter eos non se purificaverant a peccatis.
PL 17, 279Bこれに対して霊的な者が、決めたことを果たさないのは、魂の救いのために、より先を見通して何かを思案するときである。使徒もまた、望んだことを果たさなかったのは、まさにそのことによって彼らがより善い者となるためであった。すなわち、彼らの中のある者たちがまだ罪から身を清めていないために延期したのだと、彼らが知るようにである。
Ut sit, inquit, apud me, Est, est; non, non. Hoc significat, quia non aliud egit, quam scivit agendum; quia utilitas anteponenda est voluntati. Hic sensus spiritalis est: carnalis autem sensus sic mutatur, ut anteponat voluntatem utilitati.
PL 17, 279C「私のもとで『然り、然り』『否、否』となるように」と彼は言う。これは、行うべきと知ったこと以外を行わなかったということを意味する。益は意志に優先させるべきだからである。これは霊的な思いである。肉的な思いは、そのように変えられて、益よりも意志を優先させる。
(Vers. 18.) Fidelis autem Deus, quia sermo noster apud vos non est. Est et non. Hoc est quod dicit et ad Galatas: Si quae destruxi, haec eadem aedifico, praevaricatorem me constituo (Galat. II, 18) .
PL 17, 279C(第18節)「神は信実である。我々の言葉は、汝らのもとで『然り、そして否』ではないからである」。これは、ガラテヤの人々にも彼が言っていることである。「もし私が壊したものを、同じものを再び建てるなら、私は自分を背反者とする」(ガラテヤ2:18)。
Ideo ergo fidelem in se dicit Dei praedicationem: nam illud faciunt adulatores. Frequenter enim, ne homines offendant, quae vera sunt, praetermittunt.
PL 17, 279Cそれゆえ彼は、神の宣教は自分において信実であると言う。あのこと〔「然り、そして否」〕は追従者たちのすることだからである。彼らはしばしば、人々を怒らせないために、真実なことを言わずに通り過ぎる。
(Vers. 19.) Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis est, qui per nos praedicatus est, per me et Silvanum et Timotheum, non fuit, Est et non: sed Est in illo fuit.
PL 17, 279D(第19節)「汝らのうちにいる神の子イエス・キリストは、我々によって、すなわち私とシルワノとテモテによって宣べ伝えられたが、『然り、そして否』ではなかった。彼においては『然り』であった」。
Quantum ad idoneos praedicatores pertinet, hoc debet esse, ut sit apud illos, Est, est, non, non; ut non aliud faciant, quam sciunt utile.
PL 17, 279D適格な宣教者に関する限り、彼らのもとでは「然り、然り、否、否」であるべきである。益と知っていること以外を行わないためである。
Quia enim frequenter aliud volumus, quam est utile; ne voluntas vincat utilitatem, ideo Apostolus voluntati suae utilitatem praeposuit, ne iret ad illos. In Christo enim Jesu non fuit, Est et Non, sed Est in illo fuit; quia numquam aliud voluit, quam est utile.
PL 17, 279D我々はしばしば、益であることとは別のことを望む。意志が益に勝つことのないよう、それゆえ使徒は自分の意志よりも益を優先し、彼らのもとへ行かなかった。キリスト・イエスにおいては「然り、そして否」はなく、彼においては「然り」であった。彼は益であること以外を決して望まなかったからである。
Semper enim voluntas ejus cum utilitate est: nec immutatus est, ut faceret invitus, sicut homo, quod est utile; aut ut ambigeret de aliquibus, et mutaret voluntatem.
PL 17, 280A彼の意志は常に益とともにある。人のように、益であることを不本意ながら行うほどに変わったのでもなく、いくつかのことで迷って意志を変えたのでもない。
(Vers. 20.) Quotquot enim promissiones Dei sunt, sunt in illo: et per ipsum amen Deo ad gloriam per nos.
PL 17, 280A(第20節)「神の約束は、どれほどあろうとも、彼のうちにある。そして彼によって、我々を通して、神に栄光をもたらす『アーメン』がある」。
Manifestum est quia semper in Deo veritas est, hoc est, amen, manifestata per Christum, post per apostolos praedicata ad gloriam Dei, signorum virtutibus testimonium perhibentibus vera esse, quae promisit Deus per Christum Dominum nostrum. Gloria enim Dei est, cum ab illo omnia, et per illum et in illo esse dicuntur.
PL 17, 280A明らかなことに、神には常に真理があり、それが「アーメン」である。それはキリストを通して明らかにされ、その後、使徒たちを通して神の栄光のために宣べ伝えられた。神が我々の主キリストを通して約束したことが真実であると、しるしの力が証しを立てている。実に、万物が彼から、彼を通して、彼のうちにあると言われるとき、それが神の栄光だからである。
(Vers. 21, 22.) Qui autem confirmat nos vobiscum, Christus Dominus est; et qui unxit nos, Deus: qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritum in cordibus nostris.
PL 17, 280B(第21・22節)「汝らとともに我々を堅くする者は主キリストであり、我々に油を注いだ者は神である。彼は我々に印を押し、手付けとして霊を我々の心に与えた」。
Christum dicit confirmare gentes in fidem promissam Judaeis; quia ipse est, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14) , id est, circumcisionem et praeputium, in uno novo homine faciens pacem.
PL 17, 280B彼は、キリストが異邦人を、ユダヤ人に約束された信仰へと堅くすると言う。双方を一つにした者は彼自身だからである(エフェソ2:14)。すなわち、一人の新しい人において平和をつくりながら、割礼と無割礼を一つにしたのである。
Dominus ergo confirmat, et Deus qui unxit nos, id est, qui dedit regiam honorificentiam, sicut dicit Petrus apostolus: Quia sumus, inquit (I Pet. II, 9) , genus regale per unctionem spiritalem, cujus typus fuit in regibus Judaeorum.
PL 17, 280Bだから主が堅くし、神が我々に油を注ぐ。すなわち、王にふさわしい栄誉を与えたのである。使徒ペトロが言うとおりである。「我々は」と彼は言う(一ペトロ2:9)、「王の種族である」。それは霊的な油注ぎによるのであり、その予型はユダヤ人の王たちにあった。
Qui et signavit nos, dando Spiritum suum nobis pignus; ut non ambigamus de promissis ejus. Si enim adhuc mortalibus Spiritum suum credidit, dubium non est quin jam immortalibus addat ad gloriam.
PL 17, 280B「彼は我々に印を押した」とは、霊を手付けとして我々に与えたということである。その約束について我々が疑わないためである。実に、彼が死ぬべき者にさえ自分の霊を委ねたのなら、すでに不死の者に栄光を加えることは疑いない。
Unum tamen opus dicit Patris et Filii; quia et Christum dicit confirmare, et Deum. Quem enim confirmat Filius, confirmat et Pater: et cum dat Spiritum Pater, dat et Filius; quia utriusque est Spiritus Sanctus, sicut dicit ad Romanos: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9) .
PL 17, 280Cそれでも彼は、父と子の一つの働きを言っている。キリストが堅くすると言い、神が堅くすると言うからである。子が堅くする者を、父も堅くする。父が霊を与えるとき、子も与える。聖なる霊は両者のものだからである。ローマ人への手紙で言っているとおりである。「キリストの霊を持たない者は、彼のものではない」(ローマ8:9)。
Quoniam ergo de perfectione hominis locutus est, Trinitatis hoc loco fecit mentionem; omnis enim summa perfectionis in Trinitate consistit.
PL 17, 280Cそこで、人の完成について語ったので、彼はこの箇所で三位一体に言及した。完成のすべては、三位一体にあるからである。
Ego vero testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, nondum veni Corinthum. Nunc manifestat qua causa, cum voluisset ire ad illos, distulit; ut tunc iret, quando jam prope omnes emendatos inveniret.
PL 17, 280C「私はまことに、私の魂にかけて神を証人として呼ぶ。汝らを容赦して、私はまだコリントに行っていないのである」。今や彼は、彼らのもとへ行こうとしていながら延期した理由を明らかにする。ほとんどすべての者が改まっているのを見いだす、そのときに行くためである。
His enim nunc loquitur, qui videbantur se velle corrigere, sed operam non dabant, ut hoc implerent. Quia ergo corripere illos necesse erat, iter suum in alios convertit; ne contristaret multos, et hoc fuit illis parcere.
PL 17, 280C今、彼が語りかけているのは、自分を正そうとしているように見えながら、それを果たす努力をしていなかった者たちである。そこで彼らを戒める必要があったので、旅を他の人々のほうへ向けた。多くの者を悲しませないためであり、それが彼らを容赦することであった。
Quod ut mentibus eorum commendet, Deum testem dat; ne putarent se indignos esse, et contemni ab illo: quo comperto, ut praesentiam ejus mererentur, emendarent se.
PL 17, 280Dこれを彼らの心に納得させるために、彼は神を証人とする。彼らが、自分たちは値しない者で、彼に軽んじられていると思わないためである。これを知れば、彼の来訪にふさわしくなるよう、自らを改めるであろう。
Non quod dominemur fidei vestrae, sed adjutores sumus gaudii vestri; fide enim statis. Quoniam fides non necessitatis, sed voluntatis res est, ideo dicit: Non quod dominemur fidei vestrae; dominatus enim necessitatis causa est.
PL 17, 280D「我々が汝らの信仰を支配するのではなく、汝らの喜びの協力者である。汝らは信仰によって立っているからである」。信仰は強制のことではなく意志のことなので、「我々が汝らの信仰を支配するのではない」と彼は言う。支配は強制のためにあるからである。
Sed adjutores sumus, inquit, gaudii vestri; hoc est, quia sicut in malo opere tristitia est, ita et in emendatione gaudium. Hujus gaudii adjutores sumus, inquit; quia volentibus eis emendare se, offerunt commonitiones; ut quod velle coeperant, possint implere.
PL 17, 281A「しかし我々は、汝らの喜びの協力者である」と彼は言う。すなわち、悪い業には悲しみがあるように、改めには喜びがある。「我々はこの喜びの協力者である」と彼は言う。彼らが自分を改めようとするとき、勧告を差し出して、始めた望みを果たせるようにするからである。
Caput II
第II章PL 17, 281A(Vers. 1.) Decrevi autem hoc apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. Apertum est quia ideo noluit ire, ne forte corripiens paucos, multos contristaret, ipse etiam contristatus; compatiuntur enim omnia membra unius moerori.
PL 17, 281A(第1節)「私は自分のうちでこのことを決めた、再び悲しみのうちに汝らのもとへ行かないように」。これは明らかである、彼が行こうとしなかったのは、少数の者を戒めて多くの者を悲しませ、自らも悲しむことのないためである。一つの部分の悲しみを、体のすべての部分が共に苦しむからである。
(Vers. 2.) Si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me?
PL 17, 281B(第2節)「もし私が汝らを悲しませるなら、私から悲しみを受けた者のほかに、誰が私を喜ばせるのか」。
Hoc dicit, quia non vult eos contristare: sed quia peccatis studuerant, necesse erat illos contristari, invito Apostolo; ita tamen ut de caetero obaudientes facti, laetificarent eos, qui contristabantur cum eis; ut qui corripiendo contristaverat eos, laetificaretur ex his, dum corriguntur.
PL 17, 281Bこれは、彼が彼らを悲しませたくないということを言っている。だが、彼らが罪に熱中していたので、使徒の意に反しても、彼らは悲しまざるを得なかった。ただし、以後は従順になって、彼らと共に悲しんでいた者たちを喜ばせ、戒めることで彼らを悲しませた者が、彼らが矯正されるにつれて、その彼らによって喜ばされるようになる、という条件つきである。
(Vers. 3.) Ideo et scripsi hoc ipsum, ne cum venissem, tristitiam haberem, a quibus oportuerat me gaudere: certum habens, quia meum gaudium omnium vestrum est.
PL 17, 281B(第3節)「私がこのことをも書いたのは、私が行ったとき、喜びを得るべき相手から悲しみを受けることのないようにである。私の喜びは汝ら皆の喜びであると確信している」。
Idcirco dicit haec se scripsisse, ut postea veniens, non esset unde contristaretur, sublatis vitiis: sed gauderet cum eis, quasi cum charissimis filiis; ut quia ab infidelibus tribulationibus afficiebatur, ab his utique gauderet, qui crediderant.
PL 17, 281B彼がこれらのことを書いたと言うのは、後に行ったとき、悪徳が除かれて、悲しむ理由がなくなり、最も愛する子らと共にいるように彼らと共に喜ぶためである。不信仰の者たちからは苦難を受けていたので、信じた者たちからこそ喜びを得ようというのである。
Gaudium enim Apostoli purificatio est populi; ideo enim gaudet, quia vituperatio non est in eis, quos simul oportet gaudere.
PL 17, 281B使徒の喜びは民が清められることである。彼が喜ぶのは、共に喜ぶべき人々のうちに非難すべきことがないからである。
(Vers. 4.) Nam ex multa pressura et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrymas, non ut contristemini, sed ut cognoscatis quam charitatem habeam abundantius in vobis.
PL 17, 281C(第4節)「私は多くの苦難と心の苦しみのうちに、多くの涙を流して汝らに書いた。汝らを悲しませるためではなく、私が汝らに対していっそう豊かに抱いている愛を知らせるためである」。
Manifestum est quia quando hoc affectu quis aliquem corripit, ut plus illo doleat peccatis ejus; non utique ut illum contristet, corripit: sed ut ostendat illi, quo amore diligat eum.
PL 17, 281C明らかである、誰かがこの心情で人を戒めるとき、その人の罪を、当人以上に痛んでいる。その人を悲しませるために戒めるのではなく、どれほどの愛で愛しているかをその人に示すために戒めるのである。
Qui enim non hoc affectu corripit, fratrem contristat; insultat enim, qui non condolet fratri.
PL 17, 281Cこの心情で戒めない者は、兄弟を悲しませる。兄弟と共に痛まない者は、その兄弟を嘲っているからである。
(Vers. 5.) Si quis autem contristavit me, non me contristavit, sed ex parte; ut non onerem vos omnes. Omnes hos quos hic dicit ex parte, sancti sunt; duae enim partes in populo sunt, sicut in prima epistola memoravi.
PL 17, 281C(第5節)「もし誰かが私を悲しませたとしても、私を悲しませたのではなく、一部の者においてである。それは汝ら皆に重荷を負わせないためである」。ここで彼が「一部」と言う者たちはすべて、聖なる者たちである。私が第一の手紙〔の注解〕で述べたとおり、民の中には二つの部分があるからである。
Hi ergo ex parte sanctorum sunt, quos contristatos in errore fratris significat, sicut et semetipsum. Hoc autem dicens, oneravit peccantem, vel eum qui peccaverat. Plus enim fit reus, in cujus delicto multi tribulantur: ac per hoc inquit:
PL 17, 281Dそれゆえこの「一部」とは、兄弟の過ちを悲しんだ聖なる者たちの一部であり、彼は彼らを、自分自身と同じく悲しんだ者として示している。こう言うことで、彼は罪を犯している者、すなわち罪を犯した者に重荷を負わせた。その者の罪のゆえに多くの者が苦しむなら、その者はそれだけ責めを負う者となるからである。それゆえ彼は言う。
(Vers. 6, 7.) Satis est ei qui talis est, objurgatio haec, quae fit a pluribus. Magnum dolorem utique patietur, qui delictum suum videt pluribus horrere. Ita ut e contra magis donetis, et consolemini; ne quomodo abundantiori tristitia absorbeatur, qui ejusmodi est.
PL 17, 281D(第6・7節)「このような者には、多数の者によるこの叱責で十分である」。自分の罪が多くの者に忌み嫌われているのを見る者は、確かに大きな痛みを受けるであろう。「そこで逆に、汝らはむしろ赦し、慰めよ。このような者が、何かのかたちでいっそう大きな悲しみに呑み込まれることのないように」。
Afflicto homini peccati proprii causa subvenire praecipit; quia poenitentia, si de vero animo est, hoc est, si correptus statim in animo doleat, protinus, habet fructum.
PL 17, 282A彼は、自らの罪のゆえに打ちひしがれた人を助けるよう命じる。悔い改めは、真の心から出たもの、すなわち戒められてただちに心で痛むものであれば、直ちに実を結ぶからである。
Denique in Regnorum libro habetur, quia Achab, cum arguisset eum propheta, commotus animo statim meruit veniam (III Reg. II, 20) . Et David in causa Uriae Hethaei correptus quia cognovit se peccasse, delictum ejus deletum est (II Reg. XII, 13) .
PL 17, 282A実に、列王記には、アハブが預言者に責められたとき、心を動かされてただちに赦しを受けるにふさわしい者となったことが記されている(列王記三2:20)〔刷られた番号は引かれた句と合わない。引かれた句はアハブの悔い改め、列王記三21:27–29にあたる〕。また、ダビデは、ヘト人ウリヤの件で戒められ、罪を犯したと認めたので、その罪は消し去られた(サムエル記下12:13)。
Ita et Apostolus illum, qui incestum commiserat, habens uxorem patris, objurgatum et abjectum, dolentem revocari jubet; ne diu videns se contristatum sperni, desperans de se, daret animum ad mundum fruendum, quasi qui locum apud Deum jam non haberet.
PL 17, 282A同じく使徒も、父の妻を妻としていた近親相姦の者を、叱責され退けられていたが、痛悔しているので呼び戻すよう命じる。長いあいだ悲しまされ軽んじられているのを見て、自分に絶望し、神のもとにはもはや自分の場所がないかのように、世を享楽することに心を向けることのないようにである。
Hoc est enim majori tristitia absorberi, desperantem de se converti ad admittenda peccata, quibus gravatus absorbeatur a secunda morte. Haec enim vera poenitentia est jam cessare a peccato; sic enim probat dolere se sibi, si de caetero desinat.
PL 17, 282A実に、自分に絶望して罪を犯すほうへ転じ、その罪に押しつぶされて第二の死に呑み込まれること、これがいっそう大きな悲しみに呑み込まれることである。すでに罪をやめること、これが真の悔い改めである。以後やめるのであれば、その人が自分のために痛んでいることが証明されるからである。
(Vers. 8, 9.) Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum charitatem: nam ad hoc scripsi, ut probarem an in omnibus obedientes sitis.
PL 17, 282B(第8・9節)「それゆえ、汝らに願う。彼に対する愛を確かなものとせよ。私がこのことを書いたのは、汝らがすべてのことにおいて従順であるかどうかを試すためである」。
Quantum datur intelligi; obedientes hos factos in caeteris probat; emendaverant enim quae ad ordinem ecclesiasticum pertinent. Unde etiam in hoc vult illos esse obedientes, ut confirment fratrem in charitate, suscipientes eum in communionem.
PL 17, 282B理解しうるかぎり、彼は、これらの人々がほかの事柄では従順になったことを認めている。教会の秩序にかかわる事柄を、彼らは改めていたからである。それゆえこの点でも、彼らが従順であることを望む。すなわち、彼を交わりに迎え入れ、兄弟を愛において確かなものとすることである。
(Vers. 10.) Si cui autem quid donastis, et ego. Manifestum est quia quod jubet fieri, ipse facit: nec potest hoc abnuere, quod etiam obsecrans ut fiat, scribit; cum haberet potestatem jubendi.
PL 17, 282B(第10節)「汝らが誰かに何かを赦したなら、私もそうする」。明らかである、彼は命じることを自分でも行っている。命じる権限を持ちながら、そうするよう願って書いている以上、このことを拒むことはできない。
Sed in prima epistola grave ejus detulit crimen, ut horrerent illum omnes: nunc cum recipi illum vult, orat ne adhuc exulcerato animo adversus illum, durum illis esset habere cum illo communionem Ecclesiae.
PL 17, 282Cだが、第一の手紙では彼の重い罪過を告発し、皆が彼を忌み嫌うようにした。いま彼を受け入れることを望むにあたって、なお彼に対して心がただれたままで、彼と教会の交わりを持つことが彼らに耐えがたいものとならないよう、願っている。
Neque enim tanta in eis erat, quanta in Apostolo providentia; ut statim intelligerent faciendum esse, quod dicebat Apostolus in causa hujus dumtaxat: ideo obsecrat ut dimittant illi, significans Deum illi ignovisse; quia nihil sine Dei Spiritu agebat Apostolus.
PL 17, 282C彼らには、使徒にあるほどの先見は無かった。使徒がこの者の件に限って言っていることを、ただちに、なすべきことと理解するほどの先見は。それゆえ彼は、彼を赦すよう願い、神が彼を赦したことを示している。使徒は神の霊なしには何も行わなかったからである。
Etenim ego quod donavi, si quid donavi, propter vos donavi in persona Christi. Hoc dicto gravat illos; quia si magister petentibus discipulis donavit, cui voluerunt, peccatum; quanto magis obaudire debent discipuli magistro?
PL 17, 282C「私が赦したことは、もし何かを赦したのなら、汝らのためにキリストの立場において赦したのである」。この言葉によって彼は彼らに重荷を負わせる。弟子たちが願い出たとき、師が、彼らの望む者に罪を赦したのなら、弟子たちはなおさら師に従わねばならないではないか。
Et ut ratum ei, cui donavit, ostenderet apud Deum, ait in persona Christi se donasse, quod donavit: hoc est, accepto tulisse Christum, cujus legatione fungebatur; ut factum Apostoli, factum sit Christi, sicut dixit: Quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XVIII, 18) .
PL 17, 282Cそして彼は、赦した相手に対して、その赦しが神の前で有効であることを示すために、赦したことをキリストの立場において赦したと言う。すなわち、彼〔使徒〕がその使節の務めを果たしていたキリストが、これを是認した、ということである。使徒の行いがキリストの行いとなるためであり、それは彼が言ったとおりである。「汝らが地上で解くものは何であれ、天でも解かれたものとなる」(マタイ18:18)。
Si ergo huic pro quo petierunt per Apostolum Christus ignovit, quanto magis huic jam ignotum erat, cui ut donent ipse etiam hortatur?
PL 17, 282Dでは、人々が使徒を通して願い出たこの者を、キリストが赦したのなら、彼らが赦すよう使徒自身も勧めているこの者は〔ipse(自身)は使徒と取った。キリストとも読める〕、なおさら、すでに赦されていたのではないか。
(Vers. 11.) Ne possideamur a satana; non enim ignoramus astutias ejus. Hoc dicit quod supra memoravi, quia consolatio debet subsequi fratrem delictum flentem; ne diu contristatus, et contemptus a charitate Ecclesiae, incipiat desperare de se, et videns qui semper in insidiis est subtilis diabolus, mentem ejus vilem effectam, accedat, et suggerat ei; ut vel praesentibus fruatur, qui de spe futuri praemii dejectus est; et pereat frater possessus a diabolo, cui ad hoc poenitentia data erat, ut conversus reformaret se, sicut dicit Ezechiel propheta: Nolo mortem morientis, quantum ut revertatur, et vivat (Ezech. XVIII, 23) . Et iterum: Convertatur, inquit, et replantabo illos (Ibid., 6) .
PL 17, 282D(第11節)「我々がサタンに取りつかれないために。我々は彼の策略を知らないわけではない」。これは、先に述べたこと、すなわち、罪を泣く兄弟には慰めが続かねばならない、ということを言っている。長く悲しまされ、教会の愛から軽んじられると、その者は自分に絶望し始める。常に策を巡らす巧妙な悪魔は、その者の精神が卑屈になったのを見て近づき、「せめて現在のものを享楽せよ、将来の報いの希望からは落とされたのだから」と唆す。こうして、悪魔に取りつかれた兄弟は滅びる。この兄弟に悔い改めが与えられていたのは、立ち帰って自らを改めるためであった。預言者エゼキエルが言うとおりである。「私は死ぬ者の死を望まない。むしろ立ち帰って生きることを望む」(エゼキエル18:23)。また再び彼は言う。「立ち帰れ。そうすれば私は彼らを再び植える」(エゼキエル18:6)〔底本は Ibid., 6。直前のエゼキエル18章を受けると読んだが、引かれた句はこの番号の句と合わない〕。
(Vers. 12, 13.) Cum autem venissem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum: sed vale illis facto, profectus sum in Macedoniam.
PL 17, 283A(第12・13節)「私がキリストの福音のためにトロアスに来たとき、主にあって私に戸が開かれていたのに、私は兄弟テトスに会えなかったので、私の霊に安らぎが無かった。そこで彼らに別れを告げて、マケドニアへ出発した」。
Troadem se perrexisse significat ad praedicandum eis Evangelium Christi, et cum coepisset praedicare, fuisse qui caperent verbum fidei: sed quia solatium Titi defuit, intolerabilis erat labor perstrepentium causa.
PL 17, 283B彼が示すのは、トロアスへ行ったのは彼らにキリストの福音を宣べ伝えるためであったこと、そして宣べ伝え始めると、信仰の言葉を受け入れる者がいたことである。だがテトスの慰めが欠けていたので、騒ぎ立てる者たちのせいで、労苦は耐えがたかった。
Quamvis enim quidam eorum aperuerant corda sua ad recipiendum sermonem Dei; tamen impudentia infidelium non minima existebat, insurgens in Apostolum zelo credentium: et haec duo ab uno impleri non poterant, nempe et fideles instruere, et incredulis repugnare. Ideoque, vale illis facto, qui susceperant eum, profectus est in Macedoniam.
PL 17, 283B彼らの中のある者たちは、神の言葉を受け入れるべく心を開いていたが、それでも不信仰の者たちの厚顔は小さくなく、信じる者たちへの妬みから使徒に立ち向かっていた〔zelo credentium は「信じる者たちの熱意に刺激されて」とも読める〕。そして、この二つ、すなわち信者を教えることと、信じない者に抗することを、一人では果たせなかった。それゆえ、彼を迎え入れた人々に別れを告げて、マケドニアへ出発した。
(Vers. 14.) Deo autem gratias, qui semper triumphat per nos in Christo Jesu. Hoc est Deum per apostolos triumphare in Christo, victores illos facere in fide Christi; ut calcata perfidia, trophaeum habeat fides, dum ex perfidis fiunt fideles, et malevoli non proficiunt in prosequendo credentes.
PL 17, 283B(第14節)「神に感謝する。神は常に、キリスト・イエスにあって我々を通して凱旋する」。これは、神が使徒たちを通してキリストにおいて凱旋する、すなわち彼らをキリストへの信仰において勝利者とする、ということである。背信が踏みにじられて、信仰が戦勝碑を持つのは、背信の者たちが信じる者となり、悪意の者たちが信じる者たちを追い回しても成果をあげないことによる。
(Vers. 15.) Et odorem notitiae suae manifestare per nos in omni loco; quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Odor notitiae Dei in Christo, et per Christum est.
PL 17, 283C(第15節)「そして彼を知ることの香りを、我々を通してあらゆる所に現す。我々は、救われる者たちにおいても滅びる者たちにおいても、神にとってキリストの良い香りだからである」。神を知ることの香りは、キリストにおいて、キリストを通してある。
Odorem autem idcirco dixit, quia sicut quaedam res, quae cum non videantur, per odorem tamen cognoscuntur, et intelligis in loco aliquo esse, quod non vides: ita et Deus, quia invisibilis est, per Christum se voluit intelligi; ut praedicatio Christi (quae utique invisibiliter, sicut ad nares odor, ita ad aures pervenit) Deum Patrem insinuaret creatorem, et Filium ejus unigenitum.
PL 17, 283C彼が「香り」と言ったのは、次の理由による。見えないものでも香りによって知られ、あなたは目に見えないものがどこかにあると理解する。それと同じく、神も見えないので、キリストを通して自らを悟らせようとした。それゆえキリストの宣教は――鼻に香りが届くように、見えない仕方で耳に届く――父なる神が創造者〔ミーニュの脚注 c は、旧版とコルビー写本が insinuaret creaturae(被造物に知らしめた)と読むとする〕であることと、その独り子である子とを、知らしめたのである。
Cujus rei legatione fungentes apostoli (sicut dicit Dominus ad Deum, Filius ad Patrem: Sicut me misisti in hunc mundum, ita et ego eos mitto in hunc mundum ) (Joan. XVII, 18) odorem notitiae Dei et Christi per signa et prodigia manifestarent.
PL 17, 283Dこの務めを使節として果たす使徒たちが、――主が神に、子が父に言うとおり、「汝が私を世に遣わしたように、私も彼らを世に遣わす」(ヨハネ17:18)――神とキリストを知ることの香りを、しるしと不思議によって現すためである。
Vera haec esse de Deo et Christo praedicatio virtutis testimonio probatur: quae ideo in odore significata est, quia cum Deus non videatur, per hanc quae invisibiliter operatur, in apostolis esse intelligitur, ut veritas doctrinae manifestetur.
PL 17, 283D神とキリストについてのこの宣教が真実であることは、力の証しによって証明される。それが香りで示されたのは、神は見えないのに、見えない仕方で働くこの力によって、神が使徒たちのうちにいると悟られ、教えの真理が明らかになるからである。
Qui ergo recte asserit Christum, bonus odor est Deo, laude dignus in eo qui credit, nec vituperabilis in illo qui non credit: qui vero non recte asserit Christum, malus odor est Deo, tam in his qui fidi sunt, quam in illis qui diffidunt; pro utrisque enim reus erit.
PL 17, 284Aしたがって、キリストを正しく言明する者は、神にとって良い香りであり、信じる者においては称賛に値し、信じない者においても非難されない。しかし、キリストを正しく言明しない者は、神にとって悪い香りであり、信じている者たちにおいても、信じない者たちにおいても同じである。双方に対して責めを負うからである。
Qui enim diffidit, idcirco videtur non credere; quia perversum est, quod audit: et qui credit, male credit.
PL 17, 284A信じない者が信じないように見えるのは、聞かされるものが歪んでいるからであり、信じる者は、誤って信じているのである。
Apostolus ergo rationem Legis locutus est, ut sicut in Lege qui hostias bono voto offerebat, bonus odor erat Deo et acceptabilis: ita et nunc praedicationis virtus doctrinae odorem praestat flagrantem Deo.
PL 17, 284Aしたがって、使徒は律法の道理を語ったのである。律法において、良い願いをもって献げ物を献げる者が神にとって良い香りであり受け入れられたように、今も宣教の力は、教えの香りを神に芳しく届ける。
Quam ob causam auxiliis suis tutos praestabat Deus apostolos, ut verba cognitionis ejus infunderent patentibus auribus, sive Judaeis, sive gentilibus, addito his sacramento nativitatis Domini Jesu secundum voluntatem Dei et Patris ejus in unitate fidei salutaris ad salutem credentium, et perditionem diffidentium.
PL 17, 284Aこのゆえに神は使徒たちを自らの助けで守り、ユダヤ人であれ異邦人であれ、開かれた耳に、神を知ることの言葉を注ぎ込ませた。それに加えたのが、主イエスの生まれの秘義である。それは神、その父の意志に従い、救いの信仰の一体性において、信じる者の救いと、信じない者の滅びのためである。
(Vers. 16.) Aliis quidem sumus odor mortis in mortem. Hoc dicit, quia incredulis praedicatio crucis Christi odor mortis est; audientes enim verbum Dei, sic accipiunt quasi pestem, ex qua oritur mors: et necesse est ut juxta fidem illorum fiat eis.
PL 17, 284B(第16節)「ある者たちには、我々は死に至る死の香りである」。これは、信じない者たちにとってキリストの十字架の宣教は死の香りだということを言っている。神の言葉を聞いて、そこから死が生じる疫病のように受け取るからである。そして、彼らの信仰のありように応じてそれが彼らに起こらざるを得ない。
Aliis autem odor vitae ad vitam. Verum est, quia fidis sermo auditus Dei nuntius est salutis aeternae, et secundum fidem illorum continget eis.
PL 17, 284B「ほかの者たちには、生命に至る生命の香りである」。真実である、信じる者たちには、聞かれた神の言葉は永遠の救いの知らせであり、彼らの信仰に応じて彼らに起こる。
Sive ergo in his, qui pereunt, sive in his, qui salvi fiunt, Christi bonus odor Deo erant apostoli; quia sinceriter et sine adulatione praedicabant.
PL 17, 284Bしたがって、滅びる者たちにおいても、救われる者たちにおいても、使徒たちは神にとってキリストの良い香りであった。誠実に、へつらいなく宣べ伝えたからである。
Qui enim non credebant; ipsi sibi laqueum circumdabant, his liberis, sicut dicit Dominus ad Ezechielem prophetam: Tu praedica, si te audierint, lucraberis animas eorum: sin quominus, ipsi sibi viderint; tu tamen liber eris a perditione eorum (Ezech. III, 19) .
PL 17, 284C信じなかった者たちは、自ら自分に縄を巡らしたのであり、使徒たちはその責めから免れていた。主が預言者エゼキエルに言うとおりである。「汝は宣べ伝えよ。彼らが汝に聞くなら、汝は彼らの魂を得る。そうでなければ、彼ら自身が心得よ。それでも汝は、彼らの滅びから自由である」(エゼキエル3:19)。
(Vers. 17.) Et ad haec quis idoneus? Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei: sed ex sinceritate, sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur, Pseudoapostolos tangit hic versus, qui corrupta doctrina, verba Dei per malam interpretationem adulterabant, et tollentes divinum sensum, ponebant humanum.
PL 17, 284C(第17節)「これらのことに、誰がふさわしいのか。我々は、多くの者のように神の言葉を偽る者ではなく、誠実から、神からのように、神の前で、キリストにあって語っているのだから」。この節は偽使徒たちを突いている。彼らは教えを損ない、悪しき解釈によって神の言葉を偽り、神の意味を取り去って人間の意味を置いたのである。
Ex quibus quidam zelum habentes traditionis Judaicae, nec de Christo bene docebant, ideo minus idoneos hos dicit: apostolos autem sinceriter praedicasse, sicut ex Deo datum est, ante Deum, id est, quomodo Deus dedit, ipso teste, in Christo loquebantur, non suam quaerentes gloriam, sed Dei. Hoc est in Christo loqui ejus honorem et potentiam praedicare.
PL 17, 284C彼らのうちのある者は、ユダヤの伝承への熱心を持ち、キリストについても正しく教えなかった。それゆえ彼は、彼らをふさわしさの劣る者と言う。これに対し使徒たちは、神から与えられたとおり、神の前で、すなわち神が与えたとおりに、神自身を証人として、自らの栄光ではなく神の栄光を求めて、キリストにおいて語った。キリストにおいて語るとは、その誉れと権能を宣べ伝えることである。
Caput III
第III章PL 17, 284D(Vers. 1.) Incipimus iterum nosmetipsos commendare. Quoniam pseudoapostolos notat, prava eorum commenta designans, se autem verum praedicatorem testatur; videtur iterum commendare se, sicut in prima epistola.
PL 17, 284D(第1節)「我々は再び自分自身を推薦し始めているのか」。彼は偽使徒たちを指弾して、彼らの歪んだ作り事を示し、自分は真の宣教者であると証言するので、第一の手紙のときと同じく、再び自分を推薦しているように見える。
Et ne hoc versutia aliqua terrestris lucri gratia facere videretur, adjecit: Numquid indigemus, sicut quidam, commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis.
PL 17, 285Aそして、地上の利得のために何か狡猾にそうしているように見えないよう、彼は加えた。「我々は、ある者たちのように、汝らへの、あるいは汝らからの推薦状を必要としているのか」。
Hoc dicens, suum sensum purgat, et adhuc pseudoapostolos notat, quos proprii honoris et quaestus causa circuire Ecclesias probat, ad auferendam, non ad tribuendam salutem.
PL 17, 285Aこう言って、彼は自分の思いを潔白にし、なお偽使徒たちを指弾している。彼らが自分の名誉と利得のために諸教会を巡っていること、それも救いを与えるためではなく奪うために巡っていることを、彼は示している。
Ex his erant quibus dicit Dominus: Comeditis domos viduarum et pupillorum oratione longa orantes, propterea accipietis majus judicium (Matth. XXIII, 14) .
PL 17, 285A彼らはその類の者であった。主は彼らに言う。「汝らは長い祈りを唱えつつ、やもめと孤児の家を食いつくす。それゆえ、より重い裁きを受ける」(マタイ23:14)。
Hi enim et res eorum, et animas invadebant: Apostolus autem nec res eorum tangebat, et veritate doctrinae animas eorum salvabat.
PL 17, 285A彼らは人々の財産も魂も侵していたからである。だが使徒は、彼らの財産に触れず、教えの真理によって彼らの魂を救っていた。
Non ergo carnaliter sed spiritualiter se commendabat ad profectum salutis illorum, ut de illo hoc crederent, quod erat; quia qui de bono male sentit, peccat: ac per hoc commendatio haec istis magis proficit.
PL 17, 285Aだから彼は、肉的にではなく霊的に、彼らの救いが進むために自分を推薦していた。彼について、あるがままのことを彼らが信じるためである。善い者について悪く思う者は罪を犯すからである。それゆえ、この推薦はむしろこの人々の益となる。
(Vers. 2.) Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris. Epistola Apostoli salutis indicium est. Recte ergo ait quod salus Corinthiorum in corde erat Apostoli, et eorum qui cum illo erant; semper enim de salute eorum cogitabant.
PL 17, 285B(第2節)「我々の手紙は汝らであり、我々の心に書かれている」。使徒の手紙は救いの印である。それゆえ彼が、コリントの人々の救いは使徒と彼と共にいる者たちの心にあったと言うのは正しい。彼らは常にその人々の救いを思っていたからである。
Cum ergo in corde sint Apostoli, et eorum qui cum ipso erant, epistola sunt scripta in cordibus eorum; quia qui semper alicujus memor est, scriptus est in animo ejus.
PL 17, 285Bしたがって、彼らは使徒と彼と共にいる者たちの心にあるのだから、その人々の心に書かれた手紙である。常に誰かを覚えている者の心には、その人が書き記されているからである〔直訳すれば「常に誰かを覚えている者は、その人の心に書き記されている」。論の筋(コリントの人々が使徒たちの心に書かれた手紙である)から、覚えられている者が覚えている者の心に書かれている、の意と取った〕。
(Vers. 3.) Quae cognoscitur et legitur ab omnibus hominibus: manifestati quia estis epistola Christi, ministrata a nobis.
PL 17, 285B(第3節)「それはすべての人に知られ、読まれる。汝らがキリストの手紙であり、我々によって奉仕されたものであることが、明らかにされている」。
Apertum est quia cum dicuntur christiani, epistola Christi sunt, indicantes salutem, quam dedit Deus in Christo omnibus hominibus, scribentibus apostolis; dum enim docent, scribunt. Scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi.
PL 17, 285B明らかである、人々がキリスト教徒と呼ばれるとき、彼らはキリストの手紙であって、神がキリストにおいてすべての人に与えた救いを知らせている。書いているのは使徒たちである。教えるとき、書いているからである。「インクではなく、生ける神の霊によって書かれた」。
Quoniam quae promissa sunt aeterna sunt; idcirco Dei Spiritu scripta dicuntur, qui semper est: temporalia autem atramento, quod obsolescit et perdit memoriam. Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.
PL 17, 285C約束されたものは永遠であるから、永遠に在る神の霊によって書かれたと言われる。時間にかかわるものは、色あせて記憶を失わせるインクで書かれる。「石の板にではなく、心の肉の板に」。
Nunc legem veterem pulsat, quae primum data in lapideis tabulis abolita est, fractis tabulis sub monte a Moyse.
PL 17, 285Cここで彼は古い律法を突く。それは石の板に最初に与えられたが、モーセが山の下で板を砕いたために廃された。
Nova autem lex in animo scribitur (Exod. XXXII, 19) , hoc est in corde, non per calamum, sed per Spiritum; quia fides aeterna res est, ab Spiritu scribitur, ut maneat: vetera autem praecepta, deficiente mundo, cessabunt.
PL 17, 285C一方、新しい法は心に書かれる(出エジプト記32:19)〔この引照は前節の、板が砕かれたことにかかるとみられる〕。すなわち、筆によらず霊によって、心に書かれる。信仰は永遠のものであるから、とどまるように霊によって書かれる。古い戒めは、世界が衰えるとき、やむ。
Quomodo ergo differt lex a lege; ita differunt dispensatores illius legis a dispensatoribus legis fidei.
PL 17, 285Cでは、法が法と異なるように、あの律法の管理者たちは、信仰の法の管理者たちと異なる。
(Vers. 4.) Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum. Quanta dignitas sit in apostolis, manifestat cum dicit: Fiduciam autem talem habemus ad Deum per Christum. Ut ostendat veteres non hanc habuisse fiduciam ad Deum; quia minor fuit administratio.
PL 17, 285C(第4節)「我々はキリストを通して神に対し、このような確信を持っている」。使徒たちにどれほどの尊厳があるかを、彼は「我々は神に対し、キリストを通して、このような確信を持っている」と言って明らかにしている。古い人々はこの神への確信を持たなかったことを示すためである。務めがより小さかったからである。
(Vers. 5, 6.) Non quod sufficientes simus aestimare aliquid a nobis, tamquam a nobis sit: sed sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit ministros novi Testamenti, non littera, sed spiritu. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat.
PL 17, 285D(第5・6節)「我々が何かを自分たちから出たもののように考えるに足りる者だからではない。我々の足りる力は神から出る。神は我々を、新しい契約に仕えるにふさわしい者とした、文字によるのではなく、霊によって。文字は殺し、霊は生かすからである」。
Quamvis praeferat apostolicam dignitatem, in Dei tamen laudem prorumpit, non istud meritis humanis ascribens, sed ejus gratiae, qui dignatus est pro vita humana salutarem praedicationem ordinare, quae quos lex vetus reos tenebat, salvaret, data remissione peccatorum per Jesum Christum Dominum nostrum.
PL 17, 285D彼は使徒の尊厳を前面に出してはいるが、それでも神への称賛へと突き進む。これを人間の功績に帰さず、人間の生命のために救いの宣教を定めることを良しとした神の恩寵に帰している。その宣教は、古い律法が罪ある者として捕らえていた人々を、我々の主イエス・キリストを通して罪の赦しが与えられることによって救うのである。
Litterae enim ad hoc datae sunt Moysi, ut contemnentes Legem occideret secundum jus naturae. Spiritus autem, id est, lex fidei quae non scribitur, sed animo continetur, vivificat reos mortis; convertentes tamen se, ut justificati, de caetero non peccent.
PL 17, 286A文字がモーセに与えられたのは、律法を侮る者を自然の法に従って殺すためだからである。一方、霊、すなわち書かれずに心に保たれる信仰の法は、死に値する者たちを生かす。ただし、立ち帰って義とされ、以後は罪を犯さない者たちを、である。
Recte ergo data fuerat Lex, ut timor esset peccandi: sed quia fragile est genus humanum, misericordia Dei data est in praedicatione apostolis ut donatis peccatis, evaderent mortem credentes in Christo. Haec est praedicatio novi Testamenti, quod promiserat Deus per prophetas.
PL 17, 286Aしたがって律法は、罪を犯すことへの畏れがあるようにと、正しく与えられたのである。だが人類はもろいので、神の慈しみ〔misericordia〕が宣教において使徒たちに与えられた。罪が赦されて、キリストを信じる者が死を逃れるためである。これが、神が預言者たちを通して約束した、新しい契約の宣教である。
(Vers. 7, 8.) Quod si administratio mortis litteris formata in lapidibus, fuit in gloria; ita ut non possent intueri filii Israel in faciem Moysi, propter gloriam vultus ejus, quae evacuatur: quomodo non magis administratio Spiritus erit in gloria?
PL 17, 286A(第7・8節)「もし、石に刻まれた文字で形づくられた死の務めが栄光のうちにあり、そのためイスラエルの子らがモーセの顔の栄光のゆえにその顔を見つめることができなかったのなら――その栄光は廃れゆくものである――霊の務めは、なおさら栄光のうちにあるのではないか」。
Manifestum est majorem esse gratiam legis fidei, quam legis Moysi, quamvis enim ad hoc data sit lex Moysi, ut prodesset: comtempta tamen, facta est lex mortis.
PL 17, 286B明らかである、信仰の法の恩寵は、モーセの律法のそれより大きい。モーセの律法は益となるために与えられたが、侮られて〔底本は comtempta。contempta と読む〕、死の法となったからである。
Ergo quia peccatoribus providere non potuit, venit lex fidei, quae hos salvaret, non solum ignoscens, sed et justificans eos.
PL 17, 286Bしたがって、律法は罪人たちを救うことができなかったので、信仰の法が来て、彼らを救った。ただ赦すだけでなく、義ともしたのである。
Multum ergo interest inter legem et legem; tunc enim maculati peccato in vultum Moysi, descendentis de monte cum lege accepta in tabulis, intueri non poterant; quia gloriosa facta erat facies ejus ne a peccatoribus posset aspici, qui digni erant morte (Exod. XXXIV, 30) .
PL 17, 286Bしたがって、律法と信仰の法のあいだには大きな違いがある。当時、罪に汚れた者たちは、板に記された律法を受けて山から降りたモーセの顔を、見つめることができなかった。その顔が栄光に満ちたものとなっていたのは、死に値する罪人たちが見ることのできないようにするためであった(出エジプト記34:30)。
Quae nunc gloria evacuatur per legem Spiritus, cum accepta remissione peccatorum facti justi, digni sunt aspicere et possunt gloriam Dei, sicut viderunt in monte Petrus et Joannes, et Jacobus gloriam Christi (Matth. XVII, 2) .
PL 17, 286Cこの栄光は、今や霊の法によって廃される。罪の赦しを受けて義となった者たちは、神の栄光を仰ぐにふさわしく、また仰ぐことができるからである。山でペトロとヨハネとヤコブが、キリストの栄光を見たとおりである(マタイ17:2)。
(Vers. 9.) Si enim in administratione damnationis est gloria, multo magis abundabit administratio justitiae in gloria.
PL 17, 286C(第9節)「もし断罪の務めに栄光があるなら、正義の務めは、栄光においてはるかに満ちあふれるであろう」。
Hoc dicit, quia amplius est donum justitiae Dei per fidem Christi, quam legis veteris; quia magis gloria in salute est, quam in morte: quamvis juste damnet, tamen ad laudem proficit magis, si indulgeat; ut possit reus corrigere se.
PL 17, 286C彼が言うのは、キリストへの信仰による神の正義の賜物は、古い律法のそれよりも大きい、ということである。栄光は死にあるよりも救いにあるからである。正しく断罪するとしても、赦すほうがむしろ称賛に至る。罪責ある者が自らを正すことができるようになるからである。
(Vers. 10.) Nec enim gloriosum factum est id, quod glorificatum est in hac parte, propter excellentem gloriam. Manifestum est non esse factum gloriosum, quod visum est in vultu Moysi gloriosum (Exod. XXIV, 29) .
PL 17, 286C(第10節)「この点で栄光を与えられたものは、卓越した栄光のゆえに、栄光あるものとはされなかった」。明らかである、モーセの顔に栄光あるものとして見られたものは、栄光あるものとされたのではない(出エジプト記24:29)〔刷られた番号は引かれた句と合わない。引かれた句は出エジプト記34:29にあたる〕。
Quando enim nulli profuit gloria vultus ejus, sed magis obfuit, non habuit fructum gloriae, licet non suo vitio, sed peccantium; tamen in hac parte gloria non est.
PL 17, 286Dその顔の栄光は誰にも益とならず、むしろ害となったのだから、栄光の実を結ばなかった。それは彼自身の過ちによるのではなく、罪を犯す者たちの過ちによるとはいえ、この点において栄光は無い。
Illa autem est magis gloria, quae abundat in gratia; ut purificati homines dono Dei, abstersa caligine, possint videre gloriam Christi.
PL 17, 286Dしかも、より大いなる栄光とは、恩寵において満ちあふれるものである。人々が神の賜物によって清められ、暗闇が拭い去られて、キリストの栄光を見ることができるようになるためである。
(Vers. 11.) Si enim quod evacuatur, fuit in gloria, multo magis quod permanet, in gloria est. Non negat gloriam fuisse in lege, vel in vultu Moysi, sed non permansit; quia futura erat in Moyse, non veritas.
PL 17, 286D(第11節)「もし廃れゆくものが栄光のうちにあったのなら、とどまるものは、はるかに栄光のうちにある」。彼は、律法にもモーセの顔にも栄光があったことを否定しない。だがそれはとどまらなかった。モーセにあったのは来たるべきものであって、真理ではなかったからである〔futura erat の係りは定かでない。栄光が来たるべきものの予表にとどまった、と取った〕。
Ideo adveniente Salvatore, cessavit figura; quia apparuit veritas manens semper; ut quantum interest inter imaginem et veritatem, tantum intersit inter gloriam vultus Moysi, et gloriam Christi. Ideo supra dixit: Propter excellentem gloriam.
PL 17, 286Dそれゆえ救い主が来ると、象りはやんだ。常にとどまる真理が現れたからである。像と真理のあいだにある隔たりが、そのままモーセの顔の栄光とキリストの栄光のあいだの隔たりとなる。だから彼は先に言った。「卓越した栄光のゆえに」。
Illa enim tanta erat gloria, quanta debuit credi servo: haec vero tanta, quanta est genitoris ejus; quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 11) .
PL 17, 287Aあの栄光は、僕に帰せられるべき程度のものであったが、この栄光は、彼を生んだ者の栄光ほどのものである。主イエス・キリストは父なる神の栄光のうちにあるからである(フィリピ2:11)。
Sicut enim vespere stellae gloriosae sunt, oriente autem sole evacuatur earum claritas; ita et Moysi gloria evacuatur, apparente gloria Christi.
PL 17, 287A夕方には星が輝いているが、太陽が昇ると、星の明るさは廃れる。同じく、キリストの栄光が現れると、モーセの栄光も廃れる。
(Vers. 12.) Habentes igitur talem spem, multa fiducia utamur. Spem habere nos dicit videndi gloriam, non talem qualis fuit in vultu Moysi: sed eam quam viderunt tres apostoli in monte, revelante se Domino (Matth. XVII, 2) .
PL 17, 287A(第12節)「それゆえ、このような希望を持つ我々は、大いなる確信をもって振る舞おう」。我々は栄光を見る希望を持っていると彼は言う。それはモーセの顔にあったような栄光ではなく、主が自らを現したとき三人の使徒が山で見た栄光である(マタイ17:2)。
Hinc igitur conjicere debemus, quantum nobis contulerit divina clementia, quantumque nos superioris gratiae dono ditare dignata est, quam dederat Judaeis.
PL 17, 287Aだからここから、神の寛容が我々にどれほどのものを授けたか、またユダヤ人に与えたものよりも優れた恩寵の賜物によって、どれほど我々を富ませることを良しとしたかを、推し量らねばならない。
Judaei enim, cum minor esset gloria vultus Moysi, eam speculari non poterant: nos vero non Moysi gloriam, quae inferior est, sed excellentem Salvatoris gloriam visuros nos credimus.
PL 17, 287Bユダヤ人は、モーセの顔の栄光がより小さかったときでさえ、それを見つめることができなかった。だが我々は、より劣るモーセの栄光ではなく、救い主の卓越した栄光を見ることになると信じる。
Judaei ergo servi gloriam non meruerunt videre: nos autem Domini communis gloriam sumus visuri.
PL 17, 287Bしたがってユダヤ人は、僕の栄光を見るに値しなかったが、我々は、共通の主の栄光を見ることになる。
Ideoque et nos vicem reddere, in quantum possumus, debemus benevolentiae Dei; ut propensiores simus in ejus amore, qui nobis fiduciam dedit, abluens nos a peccatis, videndi gloriam Dei.
PL 17, 287Bそれゆえ我々も、できるかぎり、神の好意にお返しをせねばならない。神の栄光を見る確信を我々に与え、我々を罪から洗い清めた神への愛において、いっそう熱心になるためである。
Nunc itaque opus est, ut crescat in nobis fiducia bonis actibus parata; tantum enim videbimus, quantum credimus.
PL 17, 287Bだからいま必要なのは、善い行いによって備えられた確信が、我々のうちに増し加わることである。我々は、信じるだけのものを見ることになるからである。
(Vers. 13.) Et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ne intuerentur filii Israel in faciem ejus, quod evacuatur.
PL 17, 287B(第13節)「そして、モーセが自分の顔の上に覆いを置いたようにではない。イスラエルの子らが、廃れゆくものである彼の顔を見つめないようにである」。
Quoniam digni facti sumus per gratiam Dei videre gloriam Christi; idcirco ait: Et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ne intuerentur filii Israel (Exod. XXXIV, 33) .
PL 17, 287C我々は神の恩寵によって、キリストの栄光を見るにふさわしい者とされたので、彼はこう言う。「そして、モーセが自分の顔の上に覆いを置き、イスラエルの子らが見つめないようにしたようにではない」(出エジプト記34:33)。
Ideo ponebat velamen, quoniam splendorem vultus ejus ferre non poterant, causa peccati, quo sublato, potestas datur videndi gloriam Dei usque ad finem ejus; quia tamdiu non revelatur, quamdiu relicta lege, convertantur ad gratiam fidei, et sic evacuatur. Accedente enim dignitate per fidem, evacuatur indignitas.
PL 17, 287Cモーセが覆いを置いたのは、人々が罪のゆえに彼の顔の輝きに耐えることができなかったからである。罪が取り去られれば、神の栄光をその極みに至るまで見る力が与えられる。律法を捨てて信仰の恩寵に立ち帰るまでは、それは現されず、立ち帰ってはじめて廃される。信仰によってふさわしさがそなわると、ふさわしくないことが廃されるからである。
(Vers. 14.) Sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum diem. Tamdiu obtusos dicit, quamdiu non credunt. Quae obtusio infidelitatis causa obvenit; ideo conversis ad fidem acuitur acies mentis, ut videant divini luminis splendorem.
PL 17, 287C(第14節)「しかし彼らの思いは鈍くされた、今日の日に至るまで」。彼らが信じないあいだは鈍くされていると彼は言う。この鈍さは不信仰によって生じた。それゆえ信仰に立ち帰った者には、精神の鋭さが研がれ、神の光の輝きを見ることができる。
Hoc ipsum velamen in lectione veteris Testamenti manet, dum non revelatur; quia in Christo evacuatur. Obtusio, ait, haec in lectione Exodi manet, quamdiu credant.
PL 17, 287D「まさにその覆いが、古い契約の朗読において、現されないままとどまる。キリストにおいて廃されるからである」。この鈍さは、と彼は言う、彼らが信じるまで、出エジプト記の朗読にとどまる。
Non enim revelatur, nisi credant; in Christo enim evacuatur, hoc est per fidem Christi aufertur velamen; amoto enim delicto, incipient videre quod, obstante peccato, videre non poterant.
PL 17, 287D信じないかぎり、現されないからである。「キリストにおいて廃される」とは、キリストへの信仰によって覆いが取り去られる、ということである。罪〔delictum〕が取り除かれれば、罪〔peccatum〕が妨げていて見えなかったものを、見始めるであろう。
(Vers. 15.) Sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses (Exod. XXXIV, 33) , velamen est positum supra cor eorum. Manifestum est, quia cum legitur haec pars Legis, sententia illorum recitatur, qui sunt sub Lege.
PL 17, 287D(第15節)「しかし今日の日に至るまで、モーセが読まれるとき(出エジプト記34:33)、覆いは彼らの心の上に置かれている」。明らかである、律法のこの部分が読まれるとき、律法のもとにある人々の判決が読み上げられているのである。
(Vers. 16.) Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Converti ad Dominum, hoc est, credere in Christum; ut agnoscens Dominum, veniam mereatur accipere. Hoc est auferri velamen, sententiam evacuari, qua tenebatur reus sub Lege.
PL 17, 288A(第16節)「しかし主に立ち帰るなら、覆いは取り去られる」。主に立ち帰るとは、キリストを信じることであり、主を認めて赦しを受けるにふさわしくなるためである。これが、覆いが取り去られること、すなわち、律法のもとで罪ある者が受けていた判決が廃されることである。
(Vers. 17.) Dominus autem spiritus est. Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. Quoniam Deus Spiritus est, per Christum legem dedit Spiritus: non litteris utique scriptam, sed per fidem animis intimatam; non quae visibilia doceat, sed invisibilia credi suadeat; quae animus spiritaliter colligat, non quae oculus cernat.
PL 17, 288A(第17節)「主は霊である。主の霊のあるところに自由がある」。神は霊であるから、キリストを通して霊の法を与えた。それは文字で書かれたものではなく、信仰を通して心に告げられたものであり、見えるものを教えるのではなく、見えないものを信じるよう促すものであり、目が見分けるものではなく、心が霊的に汲み取るものである。
Haec lex dat libertatem, solam fidem poscens; ut quia quae non videt, credit, de conditione erui mereatur.
PL 17, 288Bこの法は自由を与える。求めるのはただ信仰のみである。見ないものを信じるので、その者は、その境遇〔conditio が何の境遇か定かでない。前の「自由」と対になるので、隷属の身分の意と取れる〕から救い出されるにふさわしくなる。
(Vers. 18.) Nos itaque omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, ad eamdem imaginem formamur a gloria in gloriam, sicut a Domini Spiritu.
PL 17, 288B(第18節)「我々は皆、覆いを取り除かれた顔で主の栄光を見つめつつ、主の霊によるように、栄光から栄光へと、同じ像へと形づくられる」。
Nos dicit omnes, qui libertatem sumus consecuti dono gratiae Dei, gloriam Domini per fidem speculantes, ad eamdem imaginem transformari, quam speramus: id est, ut similes inveniamur, transacta hac vita, imagini gloriae Christi, sicut dicit Joannes apostolus: Scimus, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2) .
PL 17, 288B彼は、神の恩寵の賜物によって自由を得た「我々は皆」、信仰によって主の栄光を見つめつつ、我々が望む同じ像へと変えられる、と言う。この生涯が過ぎ去った後に、キリストの栄光の像に似た者と見いだされるためである。使徒ヨハネが言うとおりである。「我々は知っている、彼が現れるとき、我々は彼に似た者になる」(一ヨハネ3:2)。
A gloria in gloriam, sicut a Domini Spiritu; id est, sublati beneficio Dei a gloria Moysis, quam reatus causa cernere nequibamus, transformamur ad gloriam, quam credimus dari nobis a Domini Spiritu.
PL 17, 288B「栄光から栄光へ、主の霊によるように」。すなわち、神の恩恵によって、罪責のゆえに我々が見ることのできなかったモーセの栄光から取り去られ、主の霊によって我々に与えられると信じる栄光へと、変えられるのである。
Tantum enim dabitur gloriae, quantum dignum est dare Deum per Spiritum suum; ideo enim dixit: Sicut a Domini Spiritu; ut ostenderet talem gloriam dari, quae sublimitati congruat dantis.
PL 17, 288C神が自らの霊を通して与えるにふさわしいだけの栄光が、与えられるからである。だから彼は「主の霊によるように」と言った。与える者の崇高さにふさわしい栄光が与えられることを、示すためである。
Moysis enim gloria nec tanta fuit, nec perennis; pro modo enim Legis et gloriam accepit; ita et pro modo legis fidei, in qua Spiritus Dei est, dabitur gloria credentibus.
PL 17, 288Cモーセの栄光は、それほど大きくもなく、永続的でもなかった。律法の程度に応じて栄光も受けたからである。同じく、神の霊がある信仰の法の程度に応じて、信じる者たちに栄光が与えられる。
Tantum enim concessit Deus fidelibus, ut Spiritum suum det eis, pignus illius gloriae, quam promisit.
PL 17, 288C神は信じる者たちに、これほどのものを授けた。約束した栄光の保証として、自らの霊を彼らに与えることである。
Caput IV
第IV章PL 17, 288C(Vers. 1.) Quare habentes hanc administrationem, prout misericordiam consecuti sumus, non deficiamus. Tantam spem dicit habere administrationis hujus, ut non deficiat in pressuris, confortatus fide promissionum.
PL 17, 288C(第1節)「それゆえ、この務めを持つ我々は、慈しみを得たとおりに、気力を失うことがないようにしよう」。彼は、この務めについてこれほどの希望を持っており、約束への信仰に力づけられて、苦難の中でも気力を失わない、と言う。
Unde superius dixit: Multa fiducia utamur (II Cor. III, 12) ; fidentes enim in his, quae promissa sunt, quidquid adversum acciderit, tolerant.
PL 17, 288Dそこで彼は先に言った。「大いなる確信をもって振る舞おう」(二コリント3:12)。約束されたものを確信する者は、何が逆らって起ころうとも耐えるからである。
Quod non humanis meritis deputat, sed misericordiae Dei, quae hominem primo abluit, deinde justificat, adoptans Filium Deo; ut donet eum gloria simili gloriae Filii proprii Dei.
PL 17, 288D彼はこれを人間の功績にではなく、神の慈しみに帰している。この慈しみは、まず人を洗い、次に義とし、神の子として養子に迎え、神自身の子の栄光に似た栄光を彼に授けるのである。
(Vers. 2.) Sed renuntiamus occultis dedecoris. Ut illius gloriae dignus sit homo, omnia turpia et polluta, quae fieri et cogitari possunt, amovenda docet; ut non solum de opere, sed et de cogitatione pellantur.
PL 17, 288D(第2節)「しかし我々は、恥辱の隠れたものを捨てる」。人がその栄光にふさわしくなるために、なされ、考えられうるすべての恥ずべきもの、汚れたものを除かねばならないと、彼は教える。それらが業からだけでなく、考えからも追い出されるためである。
Invitantis verba sunt; sub sua enim et suorum persona ad meliorem vitam hortatur, propter supradicta vitia, quae in his saepe reprehendit.
PL 17, 289Aこれは招く者の言葉である。彼は自分と自分の仲間の立場から、より善い生活へと勧めている。先に述べた悪徳のゆえであり、彼は彼らのうちにそれをしばしば非難している。
Possunt et haec occulta dedecoris esse, quae pravo sensu ad praedicandum meditantur ut fallant; unde subjecit: Non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei.
PL 17, 289A「恥辱の隠れたもの」とは、悪しき思いで宣教のために企て、欺こうとするものでもありうる。それゆえ彼は続けた。「狡猾さの中を歩まず、神の言葉を偽らず」。
Ad dedecus enim et deformationem ejus proficit, qui subdola mente confingit doctrinam ad decipiendum corda simplicium; turpis enim invenietur in die judicii Dei.
PL 17, 289A欺く心で教えを作り上げて、素朴な者たちの心を欺く者は、恥辱とその醜さに至る。神の裁きの日に、醜い者と見いだされるからである。
Nam astutia malae mentis, ut id quod sibi libitum est, expleat, verba Dei adulterat, ut sensum invertat. Adulterare est autem verum sensum per falsum velle excludere. Sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.
PL 17, 289A悪しき心の狡猾さは、自分の好むものを満たすために、神の言葉を偽り、意味を逆転させる。偽るとは、真の意味を偽りによって排除しようとすることである。「しかし真理を顕すことにおいて、すべての人の良心に対し、神の前で、我々自身を推薦している」。
Hoc dicit, quia in praedicatione evangelica nulli se fecit suspectum, addens amplius, cum dicit: Coram Deo; ut hoc ipsum non solum hominibus manifestum probet; sed etiam Deo, cui nihil occultum est.
PL 17, 289B彼がこう言うのは、福音の宣教において、誰に対しても自分を疑わしい者としなかったからである。さらに「神の前で」と付け加えているのは、このことが人々に明らかなだけでなく、何も隠れたことのない神にも明らかだと、証するためである。
Testimonium ergo Dei implorat, ut vel sibi credatur, quia ita praedicat, sicut datum est ab Auctore: et Deus hoc modo testis est, dum dat signa et prodigia fieri per manus ejus.
PL 17, 289Bこうして彼は神の証言を呼び求める。自分が創始者から与えられたとおりに宣べ伝えていることを、せめて信じてもらうためである。そして神は、彼の手を通してしるしと不思議を行わせることによって、このように証人となっている。
(Vers. 3.) Sed et si adhuc opertum est Evangelium nostrum, in his qui pereunt. Verum est, quia increduli non vident, perfidia obcaecante, splendorem virtutis Dei; velamen enim est supra cor eorum, et obtusio infidelitatis, in Judaeis maxime.
PL 17, 289B(第3節)「だが、我々の福音がなお覆われているとしても、それは滅びる者たちにおいてである」。真実である、信じない者たちは、背信に目をくらまされて、神の力の輝きを見ない。覆いが彼らの心の上にあり、不信仰による鈍さがあるからである。ユダヤ人においてことに甚だしい。
(Vers. 4.) In quibus Deus saeculi hujus obcaecavit sensus infidelium; ut non pervideant lumen Evangelii majestatis Christi, qui est imago Dei.
PL 17, 289C(第4節)「彼らにおいて、この世の神は、不信仰の者たちの思いを盲目にした。神の像であるキリストの威光の福音の光を、彼らが見通すことのないようにである」。
Deum dicit saecularium hominum, quia malevoli sunt erga fidem Christi sensus obcaecare, ne videant veritatem Evangelii majestatis Christi. Hoc ergo illis praestat, quod volunt.
PL 17, 289C彼は、神が世に属する人々の思いを盲目にする、と言っている。彼らがキリストへの信仰に対して悪意を抱いているからであり、キリストの威光の福音の真理を見ないようにするためである〔saecularium hominum は sensus にかかると取った。「世に属する人々の神」とも読めるが、続く「神は彼らが望むものを与えている」から、神が世の人々の思いを盲目にする、の意と解した〕。したがって神は、彼らが望むものを彼らに与えている。
Quia enim malevoli sunt homines, et intelligentes verum, dicunt esse falsum, in eo ipso adjuvantur; ne possint credere, quod nolunt.
PL 17, 289C人々は悪意があり、真であると理解していながら偽りだと言うので、まさにそのことにおいて助けられる、すなわち、信じたくないものを信じることができないように、である。
Christum autem, cum sit imago Dei, corporeum tantum asserunt: et relinquentes gesta ejus, solius carnis faciunt mentionem, de quibus dixit Esaias: Obcaecavit oculos eorum, ne videant; et aures, ne audiant usque in hodiernum diem (Esai. VI, 10) .
PL 17, 289C彼らはキリストが神の像であるのに、ただ体を持つ者にすぎないと主張する。そして彼の所業を捨てて、肉のことだけを話題にする。彼らについてイザヤは言った。「彼は彼らの目を盲目にして、見ないようにし、耳も、聞かないようにした、今日の日に至るまで」(イザヤ6:10)。
(Vers. 5.) Nec enim nos ipsos praedicamus, sed Christum Jesum Dominum nostrum. Hoc est, non nostram gloriam annuntiamus, ne quis nos dicat propter nos ipsos evangelizare; ut nobis proficiat forte ad tempus: sed Jesum Dominum nostrum annuntiamus, subjicientes nos virtuti majestatique ejus.
PL 17, 289C(第5節)「我々は自分自身を宣べ伝えるのではなく、我々の主キリスト・イエスを宣べ伝えるのだから」。すなわち、我々は自分の栄光を告げ知らせているのではない。誰かが、我々が自分自身のために福音を告げていると言うことのないように、またそれが一時的に我々の利益になるかもしれない、ということのないようにである。我々は我々の主イエスを告げ知らせ、その力と威光に我々自身を従わせている。
Quando ergo nullum gravamus, nullum concutimus, et Christum Dominum nostrum fatemur; quid est ut elati judicemur quasi pro nostra propria utilitate praedicare, ut gloriosi appareamus? Nos autem servos vestros propter Jesum.
PL 17, 289Dでは、誰にも重荷を負わせず、誰も揺さぶらず、キリストを我々の主と告白しているのに、我々が、栄光あるように見えようとして自分たち自身の利益のために宣べ伝えているかのように、高ぶった者と判断されるのは、どうしてか。「我々は、イエスのゆえに、汝らの僕である」。
In tantum se servum Christi esse probat, ut jubente ipso, ministrum se horum in praedicatione testetur; ut pro utilitate horum subjecti sint in ministerio Evangelii.
PL 17, 290A彼は、自分がキリストの僕であることを、これほどまでに示している。その命令によって、自分がこの人々に仕える者であると、宣べ伝えにおいて証するほどである。福音の務めにおいて、この人々の益のために従うためである。
Servos ergo dicens, ministros significat: sed ut humiliter loqueretur, sic dixit; ut vere ostenderet non ad suam gloriam se praedicare Evangelium; sed ad claritatem Domini nostri, cui obedit, cui servit, sicut et ipse Dominus ait: Ego sum in medio vestrum non ut ministrer, sed ut ministrem (Luc. XXII, 27) ; non merito horum quibus ministrat, sed propter imperium Domini.
PL 17, 290Aしたがって、「僕」と言うとき、彼は仕える者たちを意味している。しかし、へりくだって語るために、そう言ったのである。福音を宣べ伝えるのは自分の栄光のためではなく、彼が従い、仕える我々の主の栄光のためだと、真実に示すためである。主自身も言うとおりである。「私は汝らの間にいる、仕えられるためではなく、仕えるために」(ルカ22:27)。仕える相手の功績のゆえではなく、主の命令のゆえである。
(Vers. 6.) Quia Deus qui dixit de tenebris lumen fulgere, illuxit in cordibus nostris ad illuminationem cognitionis gloriae Dei in facie Christi Jesu.
PL 17, 290A(第6節)「闇から光が輝き出ると言った神は、キリスト・イエスの顔における神の栄光を知らしめる照らしのために、我々の心の中で輝いたのだから」。
Hoc dicit, quia misericordia Dei factum est, ut nos, inquit, qui fuimus incredibiles in ignorantia, hoc est, in tenebris, per nos daret Deus lumen caeteris gentibus. Quantum se adhuc humiliat, ut Dei solius et Christi gloriam praeferat?
PL 17, 290Bこれは、神の慈しみによって、信じない者であって無知の中、すなわち闇の中にあった我々を通して、神がほかの異邦人に光を与えた、ということを、彼は言っている。神とキリストのみの栄光を前面に出すために、彼はこの上どれほど自分を低くすることか。
Illuminatur enim, ut cognitionem habeant gloriae Dei per Christum. Ideo gloriae Dei ait cognitionem, id est, non Dei solius, sed et Christi, qui est gloria ejus; ut significaret non solum Deum cognosci, sed et opera ejus et misericordiam et providentiam, qua condidit et salvavit genus humanum, visus in Christo per gloriam virtutis suae.
PL 17, 290B人々が照らされるのは、キリストを通して神の栄光を知るためである。彼が「神の栄光の認識」と言うのは、神のみを知ることではなく、神の栄光であるキリストをも知ることである。神が知られるだけでなく、その業と慈しみと、人類を造り救った摂理も知られる、と示すためである。神は、その力の栄光を通して、キリストにおいて見られたのである。
(Vers. 7.) Habentes autem thesaurum hunc in vasis fictilibus; ut excellentia sit virtutis Dei, et non ex nobis.
PL 17, 290B(第7節)「だが我々は、この宝を土の器に持っている。力の卓越が神のものであって、我々から出たものではないためである」。
Thesaurum sacramentum significavit Dei in Christo, quod credentibus manifestatur, incredulis vero quodam tectum est velamine; quia sicut thesaurus in occulto ponitur, ita et sacramentum Dei intra hominem, id est, in corde humano absconditur.
PL 17, 290C「宝」とは、キリストにおける神の秘義を意味する。信じる者には明らかにされるが、信じない者には、覆いのようなものに覆われている。宝が隠された所に置かれるように、神の秘義も人の内に、すなわち人の心の中に隠されるからである。
Hunc ergo thesaurum in animo et corpore dicit esse a Deo datum, ut eminentia virtutis ejus appareat per homines praedicatores dumtaxat; ut reconcilietur omnis lingua Creatori suo, non ad honorificentiam hominum, sed Dei, qui se manifestat per homines: qui cum humiles et imperiti essent, acceperunt potestatem a Deo et loquendi magnalia, et agendi.
PL 17, 290C彼は、この宝が心と体に神から与えられたと言う。その力の卓越が、宣教者である人々を通してのみ現れるためであり、すべての舌が創造者と和解し、人々の栄誉のためではなく、人々を通して自らを現す神の栄誉のためとなるためである。彼らは卑しく無学であったが、神から、大いなる業を語り、また行う権能を受けたのである。
Fictilia ergo vasa dicens, infirmitatem naturae humanae significat, quae nihil potest, nisi a Deo acciperet virtutem, et ad laudem suam Deus per haec se praedicet, quae infirma sunt; ut gloria illi detur, non homini, qui ex luto fictus est.
PL 17, 290C「土の器」と言うとき、彼は人間の本性の弱さを意味している。それは神から力を受けなければ何もできない。神は自らの称賛のために、弱いものを通して自らを宣べ伝える。栄光が、泥から造られた人にではなく、神に帰せられるためである。
(Vers. 8.) In omnibus pressuram passi, sed non coangustati. Nunc ostendit propter quod idonei erant praedicatores; quia semper illis in necessitate adfuit Deus.
PL 17, 290D(第8節)「我々はあらゆることで苦難を受けても、窮地に追い込まれない」。ここで彼は、宣教者がなぜふさわしかったかを示す。困窮のとき、常に神が共にいたからである。
Ideo pressuram, ait, passi, sed non coangustati: hoc est, non permisit Deus tantum nos opprimi, ut crederemus. Inopiam passi, sed non destituti: id est, in inopia positis adfuit pastor Deus.
PL 17, 290Dそれゆえ彼は「苦難を受けても、窮地に追い込まれない」と言う。すなわち、神は、我々が信じること〔を妨げる〕ほどに押しつぶされることを許さなかった〔ut crederemus の文意は定かでない。信仰を妨げるほどには、と取った〕。「欠乏を受けても、見放されない」。すなわち、欠乏のうちに置かれた者に、牧者である神が共にいた。
(Vers. 9.) Persecutionem passi, sed non derelicti. Verum est, quia consulebat eis Deus; ne satis sibi facerent de his inimici.
PL 17, 291A(第9節)「迫害を受けても、見捨てられない」。真実である、神が彼らに配慮していたので、敵が彼らに対して思いを遂げることがなかった。
Dejecti, sed non perimus: id est, verberibus prostrati, sed obstante Deo non mortificati; sive enim clausi, sive vinculati, adjutorio Dei manus hostium evadebant.
PL 17, 291A「打ち倒されても、我々は滅びない」。すなわち、鞭で打ち倒されても、神が立ちはだかって、殺されなかった。閉じ込められても、縛られても、神の助けによって、敵の手から逃れたのである。
Denique Paulus et Silas cum essent clausi, jam caesi, et pedes eorum jam essent in nervo conclusi; alacres hymnum canebant Deo, fortiores iis facti, qui non erant caesi.
PL 17, 291A実に、パウロとシラスは、牢に閉じ込められ、すでに打たれ、足もすでに足枷に固定されていたのに、喜び勇んで神に讃歌を歌い、打たれなかった者たちよりも強くされた。
(Vers. 10.) Semper mortem Domini Jesu in corpore nostro circumferentes; ut et vita Jesu in corpore nostro manifestetur.
PL 17, 291A(第10節)「いつも主イエスの死を我々の体に持ち歩いている。イエスの生命も我々の体に現れるためである」。
Dubium non est, quia in martyribus Christus occiditur, et in iis qui pro fide patiuntur aut exitus, aut vincula, aut verbera Christi passiones sunt; ut et vita ejus in corpore eorum palam fiat.
PL 17, 291A疑いのないことだが、殉教者たちにおいてキリストは殺される。信仰のために、死であれ、鎖であれ、鞭であれ、それを受ける者たちにおいては、それらがキリストの受難である。それは、キリストの生命も彼らの体に明らかになるためである。
Passiones enim sunt, quae ostendunt meritum ad futuram vitam, quam promisit Christus. Unde alio loco dicit: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10) . Et iterum: Per tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV, 21) .
PL 17, 291B来るべき生命、キリストが約束した生命への功績を示すものは、まさにこの苦しみだからである。それゆえ別の箇所で言う。「私が弱いとき、そのとき私は力ある者である」(二コリント12:10)。また言う。「苦難を通って、我々は神の国に入らねばならない」(使徒言行録14:21〔引かれた句は使徒言行録14:22〕)。
(Vers. 11.) Si ergo nos qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum; ut et vita Jesu palam fiat in hac mortali carne nostra.
PL 17, 291B(第11節)「それゆえ、生きている我々が、イエスのゆえに死に渡されるなら、それはイエスの生命も、我々のこの死ぬべき肉において明らかになるためである」。
Apertum est quod dicit, quia ideo in mortem tradi propter Jesum, inquit, non recusamus, cum possimus vivere; ut vita qua resurrexit a mortuis Christus, huic mortali carni nostrae praestetur, hoc est, non timere mori propter resurrectionem promissam.
PL 17, 291B彼の言うことは明らかである。我々は、イエスのゆえに死に渡されることを拒まない。生きることもできるのにである。それは、キリストが死者の中から復活したその生命が、我々のこの死ぬべき肉に与えられるため、すなわち、約束された復活のゆえに死ぬことを恐れないためである、と彼は言う。
(Vers. 12.) Itaque mors quidem in nobis operatur, vita vero in vobis. Hoc dicit, quia pro salute eorum morti subjiciebantur; gentibus enim praedicantes, inimicitias sibi excitabant tam a Judaeis, quam gentilibus, usque ad mortem.
PL 17, 291B(第12節)「こうして、死は我々のうちに働き、生命は汝らのうちに働く」。これは、彼らの救いのために死にさらされていたということを言っている。異邦人に宣べ伝えたことで、ユダヤ人からも異邦人からも、死に至るまでの敵意を自らに招いたからである。
(Vers. 13.) Habentes autem eumdem spiritum fidei: hoc est, communem spiritum, per quem firmatur fides, habemus vobiscum. Ideo enim pro ipsis tanta patiebatur mala, ut invicem sibi copularentur in fide.
PL 17, 291B(第13節)「同じ信仰の霊を持ちつつ」。これは、信仰がそれによって堅く保たれる共通の霊を、我々は諸君とともに持っている、ということである。実に彼が彼らのためにこれほどの悪を耐えたのは、互いに信仰において結び合わされるためであった。
Secundum quod scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (Ps. CXV, 1) .
PL 17, 291B次のように書かれているとおりである。「私は信じた、それゆえに語った。我々も信じている、それゆえに語るのである」(詩篇115:1)。
Exemplum ideo dedit de psalmo centesimo decimo quinto, ut ostenderet ideo se promptum esse ad omnia toleranda, quia credit futuram resurrectionem.
PL 17, 291B彼が詩篇の第百十五篇から例を挙げたのは、来るべき復活を信じているので、あらゆることを耐え忍ぶ用意があることを示すためである。
Securus ergo de futura vita, praesentis vitae non habet curam; quippe cum hoc credatur, ut tunc illa beata vita speretur, si haec contemnatur. Securus ergo quia quod credidit, verum est, audet hoc praedicare, ut caeteros spei suae participes faciat.
PL 17, 291Bそれゆえ、来るべき生命について安んじている者は、現在の生命に気をかけない。実に、あの幸いな生命が望まれるのは、この生命が軽んじられるときである、という形でこのことが信じられているからである。それゆえ、自分の信じたことが真実であると確信しているので、あえてこれを宣べ伝え、ほかの人々をも自分の希望にあずかる者とする。
Scientes quod qui suscitavit Dominum Jesum, et nos cum Jesu suscitabit et constituet vobiscum.
PL 17, 291D「主イエスを起こした者は、我々をもイエスとともに起こし、汝らとともに立たせることを、我々は知っている」。
Hac spe dicit laborari propter fidem, quia exemplum praecedit resurrectionis Domini Jesu, quid futuri erunt qui credunt; quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
PL 17, 291Dこの希望のゆえに信仰のために労苦していると彼は言う。主イエスの復活という例が先立って、信じる者たちが将来どうなるかを示しているからである。「アダムにおいてすべての人が死ぬように、キリストにおいてすべての人が生かされる」からである。
Adam enim forma mortis est, causa peccati: Christus vero forma vitae propter justitiam; quia peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus.
PL 17, 292Aアダムは罪のゆえに死の型であり、キリストは正義のゆえに生命の型である。「罪を犯さず、その口に偽りは見いだされなかった」からである。
Et quoniam participes hos communis fidei dixit, resuscitatos, inquit, constituet vobiscum; ut unius fidei in una sint domo pacis.
PL 17, 292A彼は、この者たちを共通の信仰にあずかる者と呼んだので、復活させられた者たちを「汝らとともに立たせる」と言うのである。それは、一つの信仰の者として、一つの平和の家にいるためである。
Cum enim intelligunt quia pro ipsis patiuntur exitia, et isti solliciti sunt de passionibus horum velut compatientes, simul et participes erunt in vita promissa; ut simul contristati, simul gaudeant.
PL 17, 292A実に、〔信徒たちが〕、使徒たちは自分たちのために破滅を被っていると理解し、またこの者たち〔信徒たち〕が、使徒たちの苦しみについて、ともに苦しむ者のように心を配るとき、彼らは約束された生命にもともにあずかる者となる。ともに悲しんだ者が、ともに喜ぶためである。
Propter illos sic loquitur, qui resurrectionem negabant, quos et in prima epistola exprobrat.
PL 17, 292A彼がこのように語るのは、復活を否定していた者たちのためであり、彼は第一の手紙でもその者たちを責めている。
(Vers. 14, 15.) Omnia enim propter vos, ut gratia abundans, per multorum gratiarum actionem abundet ad gloriam Dei.
PL 17, 292A(第14・15節)「すべては汝らのためである。恩寵が満ちあふれ、多くの人の感謝を通して、神の栄光のためにあふれるようにである」。
A munere suo Deus nullum voluit esse alienum: et quia non omnes capiunt verbum fidei, Apostolus Dei voluntatem sciens, persecutiones et pericula pati non timuit, dummodo omnibus fideliter praedicaret, ut plures possent credere; ut abundans donum Dei non per paucorum gratiarum actionem minueretur ad contumeliam Dei, sed multis proficiens afflueret per multorum gratiarum actionem ad gloriam Dei.
PL 17, 292B神は、誰も自らの贈り物から除かれることを望まなかった。すべての人が信仰の言葉を受け入れるわけではないが、使徒は神の意志を知っていて、すべての人に忠実に宣べ伝え、より多くの人が信じることができるようにするためなら、迫害や危険を耐えることを恐れなかった。それは、あふれる神の賜物が、少数の人の感謝によって減じられて神への侮辱となることなく、多くの人に益して、多くの人の感謝を通して神の栄光のためにあふれ出るようにするためである。
Quanto ergo hic dignus honore est, qui animam suam semper morti subjecit; ne donum Dei longe aliter proficeret, quam datum est? Numquid non magna contumelia ejus est, qui coenam faciens opulentam, ac multos invitans, paucos habet in summa?
PL 17, 292Bそれゆえ、自分の魂を常に死にさらした彼は、どれほど名誉に値することか。それは、神の賜物が、与えられたのとは大きく違う形で益することのないようにするためである。豪華な晩餐を設けて多くの者を招きながら、結局わずかな者しか得られない人の受ける侮辱は、大きいのではないか。
(Vers. 16.) Quapropter non deficimus. Manifestum est haec ad superiorem sensum pertinere; ut enim devotionem suam adhuc propensiorem in Dei rebus ostendat, haec subjecit, quibus nullo genere deficere se probat quominus id quod Deo placitum est, impleatur; securus tamen de resurrectione promissa.
PL 17, 292B(第16節)「それゆえ我々は気落ちしない」。これが上述の意味にかかわることは明らかである。実に彼は、神のことへの自分の献身をさらに強く示そうとして、これらを付け加え、これらによって、神に喜ばれることが成し遂げられるのを妨げるほど、どのような仕方でも気落ちしない、と自らを証している。ただし、約束された復活については安んじている。
Et licet si exterior homo noster corrumpitur; sed interior renovatur de die in diem. Pressuris, plagis, fame, siti, frigore, nuditate caro corrumpitur, sed anima spe futuri praemii renovatur; quia assiduis tribulationibus purgatur.
PL 17, 292C「たとえ我々の外なる人が朽ちていくとしても、内なる人は日ごとに新たにされる」。苦難〔pressura〕、鞭打ち、飢え、渇き、寒さ、裸によって肉は朽ちるが、魂は将来の報いの希望によって新たにされる。絶え間ない苦難によって清められるからである。
Proficit enim in pressura, non interit, ita ut accedentibus tentationibus quotidie acquirat ad meritum; quia et corpori corruptio haec proficit ad immortalitatem merito animae.
PL 17, 292C実に魂は苦難の中で進歩し、滅びない。誘惑が襲うたびに、日々功績を獲得するほどである。体にとってもこの朽ちることは、魂の功績のゆえに、不死に益するのである。
(Vers. 17.) Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve pressurae nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis.
PL 17, 292C(第17節)「今ここにある一時的で軽い我々の苦難は、度を越えて、高みにおいて、永遠の栄光の重みを我々のうちに生み出す」。
Praesentis temporis tribulationes, quae causa fidei ingeruntur momentaneas et leves dicit, quia sunt temporales; supra modum tamen in sublimitate aeternum gloriae pondus operari patientibus.
PL 17, 292D信仰のゆえに加えられる現在の時の苦難を、彼は一時的で軽いと言う。時間に属するものだからである。しかし、耐える者たちには、度を越えて、高みにおいて、永遠の栄光の重みを生み出すと言う。
Parvis enim laboribus magna redditur merces, et pro levi tribulatione supra modum sublimitas gloriae pensabitur perpetuae.
PL 17, 292D小さな労苦には大きな報いが返され、軽い苦難に対しては、度を越えた、永遠の栄光の高みが量り与えられるからである。
(Vers. 18.) Non contemplantibus quae videntur; sed quae non videntur; quae enim videntur, temporalia sunt: quae vero non cernuntur, aeterna sunt.
PL 17, 292D(第18節)「我々が、見えるものでなく、見えないものを見つめているのだから。見えるものは一時的であり、見えないものは永遠だからである」。
Desiderium coelestium et spiritualium habentes, haec praesentia et terrena spernere profitetur; quia ad comparationem spiritualium haec nulla sunt.
PL 17, 293A天のもの、霊的なものを望む者として、現在の地上のものを退けると、彼は宣言する。霊的なものと比べれば、これらは無に等しいからである。
Sic enim sunt haec ad superna, quomodo figura ad veritatem: figura deperit, veritas manet; ac per hoc exire de isto saeculo non metuunt justi, sed gaudent.
PL 17, 293A実に、これらは天上のものに対して、象りが真理に対するようなものである。象りは滅び、真理は残る。それゆえ義人たちは、この世から去ることを恐れず、むしろ喜ぶ。
Caput V
第V章PL 17, 293A(Vers. 1.) Scimus autem quia si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quia aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in coelis.
PL 17, 293A(第1節)「ところで我々は知っている。この住まいである我々の地上の家が解体されるとしても、我々は神から与えられた建物を、手で造られたのではない、天にある永遠の家を持っている」。
Hac fiducia dicit non timendum dissolvi de corpore violentia infidelium, aut sorte vitae; quia praeparata est hujusmodi hominibus habitatio in coelis aeterna, ut de temporali et terrena expulsi, in perpetuam domum recipiantur.
PL 17, 293Aこの確信によって彼は、不信仰の者たちの暴力によってであれ、人生の成り行きによってであれ、体から解き放たれることを恐れるべきでないと言う。このような人々には、天に永遠の住まいが備えられており、一時的で地上の家から追われても、永続する家に迎え入れられるからである。
Unde et hoc optandum est, si fieri potest: sed quia hoc optandum non est, ne in tua gloria alius pereat; si tamen acciderit, libenter ferendum est.
PL 17, 293Bそれゆえ、これは可能であれば望むべきことである。しかし、あなたの栄光のうちに〔「あなたの栄光のうちに」の係りは定かでない。あなたの栄光(殉教)のゆえに、迫害する他の者が滅びることのないように、と取った〕他の者が滅びることのないよう、望むべきことではない。ただし、それが起こったならば、喜んで耐えるべきである。
Terrestrem enim domum carnem hanc dixit, quia mortalis est: ut si de hac dissoluti fuerimus, aedificatam inveniemus in coelis domum aeternam.
PL 17, 293B実に彼が地上の家と呼んだのはこの肉である。死ぬべきものだからである。これから解き放たれたなら、天に建てられた永遠の家を見いだすであろう。
Haec domus corpus immortale significat, in quo resurgentes, semper erimus, cujus forma jam in coelis est in Domini corpore declarata.
PL 17, 293Bこの家は不死の体を意味する。復活した我々は、その中に永遠にいることになる。その型はすでに天において、主の体に示されている。
(Vers. 2, 3.) Etenim in hoc ingemiscimus habitaculo nostro, quod de coelo est, superindui cupientes; siquidem induti, non nudi inveniamur. Propterea dicit in precibus ingemisci, ut gloria promissa de coelis possit resurgentes induere.
PL 17, 293B(第2・3節)「実際、我々はこの中でうめいている、天からのものである我々の住まいを上に着ることを切望して〔habitaculo nostro, quod de coelo est は superindui にかかると取った〕。着ているならば、裸で見いだされることはないからである」。彼は、約束された栄光が、復活する者たちに天から着せられうるように、祈りの中でうめくと言う。
Hoc ergo desiderantes insistunt precibus; ne resurgentes, recepto utique corpore, nudi, id est, alieni a promissa gloria inveniantur. Hoc enim opus est, ut induta anima corpore, Dei judicio superinduatur et gloria, quae est immutatio in claritatem.
PL 17, 293Cそれゆえ、これを望む者たちは祈りに励む。復活して、体は受けたとしても、裸の者、すなわち約束された栄光から疎遠な者として見いだされることのないためである。魂が体を着た上に、神の裁きによって、さらに栄光をも上に着せられる必要があるからである。この栄光は、栄光〔claritas〕への変容である。
Mors enim de terra est, resurrectio vero de coelis; si tamen immutetur in gloriam. Alii codices sic habent: Siquidem exspoliati, non nudi inveniamur: id est, si exeuntes de corpore Christum vestiti fuerimus; quia quicumque in Christo baptizantur, Christum induunt (Galat. III, 27) .
PL 17, 293C死は地から、復活は天からである。ただし、栄光へと変容させられるならばのことである。ほかの写本はこうなっている。「もし衣を剥がれているなら、裸で見いだされることはない」。すなわち、体から出ていくときにキリストを着ているならば、ということである。キリストにおいて洗礼を受ける者は誰でも、キリストを着るからである(ガラテヤ3:27)。
Itaque si in forma baptismi et traditionis manserimus, exspoliati corpore, non nudi invenimur; quia in interiore homine habitat Christus, quem cum induti, sive Spiritu sancto dato nobis videbimur, erimus digni superindui promissa coelesti gloria. In illum enim decidet promissa claritas, quem viderit signum adoptionis habere.
PL 17, 293Cそれゆえ、洗礼と伝承の形にとどまるならば、体を脱ぎ去っても、裸で見いだされることはない。内なる人の中にキリストが住むからであり、そのキリストを着た者〔底本の「quem cum induti」の構文は定かでない。「キリストを着た者として」と取った。ミーニュの脚注 c は、少し前の Mors enim から Nam cum sumus までがコルビー写本に無いとする〕、あるいは我々に与えられた聖なる霊を持つ者と見られるなら、約束された天の栄光を上に着るにふさわしい者となる。約束された栄光は、子とされることの印を持つと見られる者の上にこそ降るからである。
(Vers. 4.) Nam cum sumus in hoc corpore, id est, mortali, ingemiscimus gravati; eo quod nolumus exui, sed superindui; absorbeatur mortale hoc a vita.
PL 17, 293D(第4節)「実際、我々がこの体の中にいる間」、すなわち死ぬべき体の中にいる間、「我々は重荷を負ってうめく。我々が脱がされることを望むのではなく、上に着ることを望むからである。この死ぬべきものが生命に呑み込まれるように」。
Idem sensus est, ideo enim dicit gravatos nos passionibus corporis, et ipsius mundi tempestatibus, postulationes ad Deum dirigere, ne immutemur victi, et indigni efficiamur: sed ut contigerit exitus, perseverantes in fide, induti inveniamur sancto Spiritu, qui in substantia Christus est.
PL 17, 294A同じ意味である。彼は、体の苦しみと世そのものの嵐に重荷を負う我々が、神に願いを向けると言う。打ち負かされて変えられ、ふさわしくない者とされることのないためであり、死が訪れたときに、信仰にとどまって、聖なる霊を着た者として見いだされるためである。この霊は、実体においてキリストである。
Tunc enim superindui promissa gloria poterimus, si exuti corpore, non despoliati a sancto Spiritu fuerimus.
PL 17, 294A実に我々が、体を脱いでも聖なる霊から剥ぎ取られていないときにこそ、約束された栄光を上に着ることができる。
Sic mortale absorbetur a vita, id est, ut resurgentes superinduamur immortalitate cum gloria; ne ultra mori possit, aut passionibus implicari: et hoc est absorberi a vita; non enim dicendus est absorberi a vita, qui ad hoc surgit, ut poenis agatur.
PL 17, 294Aこうして死ぬべきものが生命に呑み込まれるとは、復活した我々が、栄光とともに不死を上に着せられ、もはや死ぬことも苦しみに絡め取られることもありえない、ということである。これが生命に呑み込まれることである。刑罰へと追い立てられるために復活する者は、生命に呑み込まれたとは言えないからである。
(Vers. 5.) Qui autem perficit nos in hoc ipsum, Deus est: qui etiam dedit nobis pignus Spiritum.
PL 17, 294A(第5節)「ところで、我々をまさにこのことに向けて完成させる者は、神である。神はまた、我々に保証として霊を与えた」。
Hoc quod ingemiscentes poscimus, id est, non ut exui, sed ut superindui mereamur, juxta supradictum sensum, in die judicii Deum perficere dicit; quia promisit, et fidelis est, dans hujus rei implendae pignus Spiritum; ipse est enim signaculum adoptionis nostrae.
PL 17, 294B我々がうめきつつ願うこと、すなわち、脱がされるのではなく上に着せられるにふさわしくされることを、上述の意味に従って、神が裁きの日に成就すると彼は言う。神は約束し、信実であって、このことの成就の保証として霊を与えているからである。この霊こそ、我々が子とされることの証印である。
(Vers. 6, 7.) Fidentes igitur semper, et scientes quia inhabitantes in hoc corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem. Manifestum est quia per fidem cum Domino sumus, non per praesentiam: ac per hoc peregrinamur non fide, sed specie.
PL 17, 294B(第6・7節)「それゆえ我々はいつも確信し、この体に住んでいる間は主から離れて旅していることを知っている。我々は、見えるものによってではなく、信仰によって歩むからである」。我々が主とともにいるのは信仰によるのであって、臨在によるのではないことは明らかである。したがって我々は、信仰においてではなく、見えるものにおいて、離れて旅しているのである。
Et quare, cum idem dicat in Actibus apostolorum: In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28) ; hoc loco peregrinari nos a Domino dicit? Si ubique est, quomodo hic positi, peregrinamur a Domino?
PL 17, 294Bでは、同じ使徒が使徒言行録で「実に我々は、彼のうちに生き、動き、存在する」(使徒言行録17:28)と言っているのに、なぜこの箇所では、我々が主から離れて旅していると言うのか。もし神がどこにでもいるなら、ここにいる我々が、どうして主から離れて旅しているのか。
Sine dubio ubique, immo omnia in Deo sunt: sed quia sedes Dei in coelis est, et illic semper videtur; ideo hic positi, ubi non videtur, peregrinari ab eo dicimur. Quando enim non eum videmus, licet praesens sit, absentes ab eo sumus.
PL 17, 294C疑いなく神はどこにでもいる。むしろ、すべては神のうちにある。しかし、神の座は天にあり、神はそこでは常に見られる。それゆえ、神が見られないここにいる我々は、神から離れて旅していると言われる。神を見ないときには、神が臨在していても、我々は神から離れているのである。
(Vers. 8.) Audemus ergo et consentimus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Deum.
PL 17, 294C(第8節)「それゆえ我々は敢えてし、むしろ体から離れて旅し、神のもとに臨在することに同意する」。
Recte ait, audemus; habentes enim fiduciam promissionis Dei, et scientes multum expedire illic esse, quam in saeculo, consentiunt et optant excedere de corpore; ut requiescant usque in diem resurrectionis sub altare Dei.
PL 17, 294C「我々は敢えてする」と彼が言うのは正しい。神の約束への確信を持ち、この世にいるよりそこにいるほうがはるかに益になると知って、彼らは同意し、体から出ることを望むのである。復活の日まで神の祭壇の下で憩うためである。
(Vers. 9.) Et ideo contendimus sive praesentes, sive peregrinantes placere illi. Id agendum dicit, et bonis operibus insistendum; ut sive in hac adhuc vita positi, sive ante tribunal Christi praesentes, placeamus ei.
PL 17, 294C(第9節)「それゆえ我々は、臨在していても旅していても、彼に喜ばれることに努める」。彼は、これを行うべきであり、善い業に励むべきだと言う。まだこの生にいても、キリストの法廷の前に臨んでからであっても、彼に喜ばれるためである。
Unde si disciplina servetur, et hic et illic ei placebimus; quia qui hic placet, illic non displicebit.
PL 17, 294Dそれゆえ、規律が守られるなら、ここでもあそこでも彼に喜ばれる。ここで喜ばれる者は、あそこで不興を買うことがないからである。
(Vers. 10.) Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bona, sive mala.
PL 17, 294D(第10節)「実に、我々はみな、キリストの法廷の前に現されねばならない。各人が、体に属するものを、行ったとおりに、善であれ悪であれ、受けるためである」。
Igitur si judicante Christo; unusquisque nostrum facta corporis recipiet; non utique sine corpore adjudicabitur bono aut malo. Et non dixit; facta carnis; quia carnis vitia punienda semper: sed facta corporis; spiritaliter, aliquando carnaliter operatur.
PL 17, 295Aそれゆえ、キリストが裁くとき、我々のそれぞれが体の行いを受けるのであれば、体を欠いたまま善とも悪とも裁定されることはない。また彼は「肉の行い」とは言わなかった。肉の悪徳は常に罰せられるべきだからである。彼は「体の行い」と言った。〔体は〕霊的に働くこともあれば、ときには肉的に働くこともあるからである。
(Vers. 11.) Scientes igitur, timorem Domini hominibus suademus: Deo autem manifesti sumus.
PL 17, 295A(第11節)「それゆえ、知りつつ、我々は人々に主への畏れを説く。しかし神に対して、我々は明らかである」。
Quoniam ergo judicium Dei futurum est per Christum ad singulorum discriminanda opera, idcirco Apostolus suadere se dicit ad bonum sensum et vitam; ut auditores ejus securi sint de poena futura, et ipse glorietur, in his habens fructum laborum suorum; quia quorumdam praviloquio dies judicii Dei in dubium deducitur: Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33) .
PL 17, 295Aしたがって、神の裁きがキリストを通して、一人一人の業を分けるために来るのだから、使徒は、善い思いと生き方へ説得していると言う。聞く者たちが来るべき刑罰について安んじ、彼自身も、その者たちのうちに自分の労苦の実りを得て誇るためである。ある者たちの悪しき言葉によって、神の裁きの日が疑わしいものにされているからである。「悪しき交わりは善き習慣を損なう」(一コリント15:33)。
Hominibus suademus, ait; ut credant, et provideant, ne incurrant, et tunc poeniteant, quando poenitentia fructum non habet. Deo autem manifesti sumus; hoc enim praedicabat, quod Deus jusserat: et hoc scire dicitur Deus, quod bonum est.
PL 17, 295B「人々に説く」と彼は言う。人々が信じ、用心して、〔裁きに〕陥り、悔い改めが実を結ばなくなったときになって悔い改めることのないためである。「神に対して我々は明らかである」というのは、神が命じたことを宣べ伝えていたからであり、神は、善いことを知っていると言われる。
Denique male agentibus dicit: Nescio vos. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse (Matth. XXV, 12) .
PL 17, 295B実に、〔主は〕悪を行う者たちに言う。「私は汝らを知らない」。「私はまた、汝らの良心においても我々が明らかであることを望む」(マタイ25:12)。〔刷りでは引照が二つの句のあとに置かれているが、マタイ25:12に当たるのは「私は汝らを知らない」だけである〕
Manifesta erat puritas eorum Corinthiis; quia neque aliquando in adulatione fuerant deprehensi, neque praedicatio illorum displicuerat sanctis, nec ab aliquo illorum quidquam, ut adsolet, occulte elicere tentaverant; ut foris simplices apud turbas, intus vero impostores essent. Ideo conscientiam illorum pulsat, ut ipsi sibimet testes essent de veritate eorum.
PL 17, 295Bコリントの人々には彼らの清さが明らかであった。〔使徒たちは〕かつてへつらいの中に見いだされたことがなく、彼らの宣教が聖なる者たちの不興を買ったこともなく、また、よくあるように誰かから何かをひそかに引き出そうとしたこともなかった。人々の前では素朴で、内では偽り者であるようなことはなかったのである。それゆえ彼は彼らの良心を叩き、彼ら自身が、使徒たちの真実について自らの証人となるようにする。
(Vers. 12.) Non iterum nos commendamus vobis. Quoniam superius veram praedicationem suam obtestans, laudare se visus est; idcirco nunc eadem significat, non ad laudem suam hoc dicere se, sed ad eorum gloriam; ut gaudeant integram praedicationem se addidicisse, his annuntiantibus.
PL 17, 295B(第12節)「我々は再び自分を汝らに推薦するのではない」。先に自分の真実の宣教を厳かに証したとき、自らをたたえたように見えたので、ここでは同じことを、自分の称賛のためではなく、彼ら〔コリントの人々〕の栄光のために言っていると示している。彼らが、完全な宣教を、使徒たちが告げたことによって自分たちが学んだのを喜ぶためである。
Sed occasionem damus vobis gloriandi de nobis; ut aliquid habeatis adversus eos, qui in facie gloriantur, et non in corde.
PL 17, 295C「むしろ、我々のことで汝らが誇る機会を与えているのである。顔で誇り、心では誇らない者たちに対して、汝らが何かを持つためである」。
Hoc dicit, quoniam multi per elationem gloriabantur in se de apostolis, profitentes se ab iis doctos, qui semper cum Domino fuerunt: ideoque hic dicit dare se his rationem, per quam et ipsi gloriarentur adversus eos; quia Apostolus erat, a quo et isti didicerant.
PL 17, 295C彼がこう言うのは、多くの者が高ぶって使徒たちのことで自らを誇り、いつも主とともにいた者たちから教えられたと称していたからである。それゆえここで彼は、彼ら自身もその者たちに対して誇りうる根拠を与えると言う。彼らがかつて学んだのは、使徒からだったからである。
Unde in alio loco dicit: Nihil minus feci ab his, qui valde sunt apostoli (II Cor. XII, 11). Quod quidem coactus dicit, ne silentium ejus istis obesset.
PL 17, 295Cそれゆえ別の箇所で言う。「私は、まことに大いなる使徒である者たちに比べて、何も劣ることをしなかった」(二コリント12:11)。これは実のところ、強いられて言うのであり、彼の沈黙がこの者たちにとって害となることのないためである。
Qui ergo in corde gloriatur, superbiam reprimit, sciens quia humilibus Deus dat gratiam, superbis autem resistit (Jacob. IV, 6) ; superborum enim mens fructum non facit Deo dignum.
PL 17, 295Dそれゆえ、心で誇る者は傲慢を抑える。「神は謙遜な者に恩寵を与え、高ぶる者に逆らう」(ヤコブ4:6)と知っているからである。高ぶる者の精神は、神にふさわしい実を結ばない。
(Vers. 13.) Sive enim mente excedimus, Deo: sive sanum sapimus, vobis. Hoc dicit, quia si elate vel superbe putatur locutus; quia laudare se visus est, verum dicens, Deo hoc remittendum: si autem non superbe intelligitur, sed ad gloriam audientium esse locutus, Corinthiis proficere dicit; ut tunc sanum sit dictum audientibus, si ita intelligatur, ut dictum est: si autem jactanter putetur dictum, velut insanum Deo dimittendum; omnis enim superbia velut insania habetur.
PL 17, 296A(第13節)「実に、我々が精神において常軌を逸しているなら神のため、健全にわきまえているなら汝らのためである」。これは次のことを言っている。もし彼が、高ぶって傲慢に語ったと思われるなら――真実を語りながら自らをたたえたように見えたからである――それは神に任せるべきである。しかし、傲慢にではなく、聞く者たちの栄光のために語ったと理解されるなら、それはコリントの人々に益すると言うのである。語られたとおりに理解されるなら、それは聞く者たちにとって健全な言葉であり、自慢して言われたと思われるなら、狂気のようなものとして神に任せるべきである。あらゆる傲慢は、狂気のようにみなされるからである。
(Vers. 14.) Charitas enim Christi urget nos, hoc judicantes, quod si unus pro omnibus mortuus est.
PL 17, 296A(第14節)「実にキリストの愛が我々を駆り立てる。一人の者がすべての人のために死んだのなら、と判断しつつ」。
Quoniam Christus diligens genus humanum, ut eos redimeret, morti se dedit; ideo apostoli, ut vicem ei reddant, homines ex aliqua parte exhortantur ad ejus obsequium: et ut eos attrahant, necesse est ut verum se praedicare testentur, aliis prava docentibus; nec suum meritum taceant, ut malorum doctorum poenam designent.
PL 17, 296Aキリストは人類を愛し、これを贖うために自らを死に渡した。それゆえ使徒たちは、その返礼として、人々をいくらか彼への奉仕へと励ます。人々を引きつけるためには、ほかの者が誤ったことを教えている中で、自分たちが真実を宣べ伝えていると証しする必要があり、また悪い教師たちの刑罰を示すために、自分たちの功績も黙っていることはない。
Non ergo elatione mentis haec agebant, sed ut donum Christi intelligeretur ab omnibus, et fideliter devoti, ei gratiarum actiones referrent.
PL 17, 296Bそれゆえ彼らがこれを行ったのは、精神の高ぶりからではなく、キリストの賜物がすべての人に理解され、忠実に献身する者として彼に感謝を捧げるためであった。
Propter Christi ergo charitatem, quae et quanta dona ejus circa diligentes eum sint, non tacent: non jactantiae causa, sed ut invitent audientes ad ejus devotionem; ne mors Christi infructuosa videretur, non ut laus apostolorum agnosceretur. Per meritum enim et gloriam apostolorum agnoscitur Christi gratia et beneficium Dei.
PL 17, 296Bそれゆえ、キリストの愛のために、彼を愛する者たちに対する彼の賜物がどのようなもので、どれほど大きいかを、彼らは黙っていない。誇るためではなく、聞く者たちを彼への献身へと招くためであり、キリストの死が実を結ばないように見えないためであって、使徒たちの称賛が知られるためではない。使徒たちの功績と栄光によって、キリストの恩寵と神の恩恵が知られるのである。
(Vers. 15.) Ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est Christus, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit.
PL 17, 296B(第15節)「それゆえ、すべての人が死んだ。そしてキリストはすべての人のために死んだ。生きている者たちが、もはや自分のために生きるのではなく、彼らのために死んで復活した者のために生きるためである」。
Quia omnes necesse est mori causa Adae, pro omnibus mortuus est Christus; ut eos a secunda morte liberaret; ideoque qui vivunt in corpore, scientes Christum mortuum esse pro se, sint ei subditi, profitentes hunc Dominum.
PL 17, 296Bアダムのゆえにすべての人が死なねばならないので、キリストはすべての人のために死んだ。第二の死から彼らを解放するためである。それゆえ、体のうちに生きている者は、キリストが自分のために死んだと知り、彼に服し、彼を主と告白する者であるべきである。
Quia enim prodest eis mors ejus, testimonium perhibet resurrectio ejus. Igitur hic sibi non vivit, qui paratus est domini sui facere voluntatem.
PL 17, 296B彼の死が彼らに益することは、彼の復活が証しする。それゆえ、自分の主の意志を行う用意のある者は、もはや自分のために生きない。
(Vers. 16.) Itaque nos neminem ex hoc tempore novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, nunc jam non novimus.
PL 17, 296B(第16節)「それゆえ我々は、今からのちは、誰をも肉に従って知らない。たとえキリストを肉に従って知ったとしても、今はもう知らない」。
Verum est, quia Christo resurgente a mortuis, jam cessat in eo carnalis nativitas, cessat infirmitas corporis, cessat et passio mortis.
PL 17, 296Bそれは本当である。キリストが死者の中から復活して、彼における肉的な生まれは終わり、体の弱さは終わり、死の受難も終わったからである。
Usque ad crucem enim suspicio fuit infirmitatis in Christo: postea autem apparuit esse, quod non credebatur, sicut et ipse ait: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quoniam ego sum (Joan. VIII, 28) .
PL 17, 296D十字架に至るまでは、キリストに弱さがあるのではないかという疑いがあった。しかしその後、信じられていなかったものがそうであることが明らかになった。彼自身が言うとおりである。「汝らが人の子を上げるとき、そのとき汝らは、私がそれであると知るであろう」(ヨハネ8:28)。
Hoc ergo idcirco Apostolus memorat, ut ostendat qua devotione obsequendum est Christo. Pro salute enim hominum non solum hominem se nasci non dedignatus est: sed et injuriis agi, et mori voluit; ut intelligentes quam pretiosa sit mors ejus, propensius illi serviant, non quasi homini vicem reddentes, sed Deo; quia unicuique pro persona ejus et meritis refundenda obsequia sunt.
PL 17, 297A使徒がこれを述べるのは、どれほどの献身をもってキリストに仕えるべきかを示すためである。実にキリストは、人々の救いのために、人として生まれることを軽んじなかったのみならず、辱めに追い立てられ、死ぬことをも望んだ。それは、その死がどれほど尊いかを理解して、人々がより熱心に彼に仕えるためであり、人に返礼するようにではなく、神に返礼するようにするためである。各人には、その人物と功績に応じて奉仕が返されねばならないからである。
(Vers. 17.) Quare si qua est in Christo nova creatura, vetera transierunt, et ecce omnia facta sunt nova. Manifestum est quia per Christum renovata sunt omnia, si animadvertant dignitatem ejus.
PL 17, 297A(第17節)「だから、キリストにおいて何か新しい被造物があるなら、古いものは過ぎ去った。見よ、すべてが新しくなった」。キリストの尊厳に目を向けるなら、キリストを通してすべてが新たにされたことは明らかである。
Novus enim fit his, quibus prius homo tantum videbatur, cum intelligitur esse Deus: ut recedente infirmitate, agnoscatur divinitas, et cessante errore veteri, qui introducta multorum deorum opinione, ab unius veri Dei fide transduxerat genus humanum, revertantur omnia ad simplicitatis professionem, unum Deum adorantia in Trinitate.
PL 17, 297Aそれまでは人としか見えなかった者たちにとって、キリストは、神であると理解されるとき、新しい者となる。弱さが去って神性が認められ、古い誤りがやむとき――その誤りは、多くの神々という思いこみを持ち込んで、人類を唯一の真の神への信仰から引き離していた――すべては素朴な信仰告白に立ち返り、三位一体における唯一の神を礼拝する。
(Vers. 18.) Omnia autem ex Deo. Quamvis Christus nos redemerit, omnia tamen ex Deo; quia ab ipso est omnis paternitas (Ephes. III, 15) : ideoque necesse est praeferri personam Patris.
PL 17, 297B(第18節)「すべては神から出る」。キリストが我々を贖ったとしても、すべては神から出る。「彼からすべての父たることがある」(エフェソ3:15)からである。それゆえ、父のペルソナが優先されねばならない。
(Vers. 19, 20, 21.) Qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis; quoniam quidem Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et ponens in nobis verbum reconciliationis pro Christo, pro quo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos: orantes pro Christo reconciliari Deo.
PL 17, 297B(第19・20・21節)〔節の数は刷りのまま。この句は第18節の後半から第20節に当たり、続く句が第21節。ミーニュの脚注 a は、ローマ版がこの見出し語の最後の部分を下へ移したとする〕「キリストを通して我々を自らと和解させ、和解の務めを我々に与えた者。まことに神はキリストのうちにいて、世を自らと和解させ、彼らの罪を彼らに数えず、キリストのために和解の言葉を我々のうちに置いた。そのキリストのために我々は使節の務めを果たしており、神が我々を通して勧めているかのようである。キリストのために、神と和解させられるようにと願いつつ」。
Eum enim qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos essemus justitia Dei in ipso.
PL 17, 297C「実に、罪を知らなかった者を、彼は我々のために罪とした。我々が彼において神の正義となるためである」。
Deus omnipotens genitor Christi (cum omnia, quae per Christum fecerat, errore caduca fuissent effecta, creatoris sui oblita) Christum Dominum nostrum de sacris sedibus ad terrena venire dignatus est, et factum carne in specie hominis; ut forma esset hominibus quemadmodum sibi Deum creatorem suum pacificum facerent.
PL 17, 297C全能の神、キリストの父は、キリストを通して造ったすべてのものが、誤りによって滅びやすいものとなり、自らの創造主を忘れたとき、我々の主キリストを聖なる座から地上へ来させることを良しとし、肉において人の姿をとる者とした。それは、人々が自らの創造主である神を、自分たちに対して宥められた者とするための型となるためである。
Deus ergo erat in Christo. Quomodo? Quasi in vicario aut legato, sicut fuit in prophetis, aut aliter? Non sicut fuit in prophetis sic intelligi potest fuisse et in Filio? Filius enim naturaliter legatus est Patris Dei.
PL 17, 297Cそれゆえ、神はキリストのうちにいた。どのようにか。預言者たちのうちにいたように、代理者あるいは使節のうちにいるようにか、それとも別の仕方でか。預言者たちのうちにいたのと同じ仕方で、子のうちにもいたと理解することはできない〔底本は文末を疑問符で終える。続く文から、否定の平叙文と取った〕。子は本性において、父なる神の使節だからである。
Unde dicit: Quia Pater in me est, et ego in Patre (Joan. X, 11) ; Pater enim per id intelligitur esse in Filio, quod una eorum sit substantia.
PL 17, 297Cそれゆえ彼は言う。「父は私のうちにあり、私は父のうちにある」(ヨハネ10:11〔引かれた句はヨハネ10:38〕)。父が子のうちにあると理解されるのは、両者の実体が一つだからである。
Ibi enim est unitas, ubi nulla est differentia: ac per hoc invicem sunt; quia et imago et similitudo eorum una est; ut videns Filium, vidisse dicatur Patrem, sicut et ipse Dominus ait: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. X, 9) .
PL 17, 297D実に、違いの無いところに一体性がある。したがって両者は互いのうちにある。両者の像も似姿も一つだからである。そのため、子を見る者は父を見たと言われる。主自身が言うとおりである。「私を見る者は、父をも見る」(ヨハネ10:9〔引かれた句はヨハネ14:9〕)。
Recte ergo dicitur: Deus erat in Christo; hoc est, Pater in Filio, mundum reconcilians sibi; non reputans illis delicta eorum; quoniam creatura peccavit in Deum, nec poenituit, ut reverteretur ad eum: Deus opus suum nolens perire, misit Filium suum, per quem praedicata eis remissione peccatorum, reconciliaret eos sibi per ipsum, per quem nos creaverat.
PL 17, 298Aそれゆえ「神はキリストのうちにいた」と言われるのは正しい。すなわち、父が子のうちにいて、「世を自らと和解させ、彼らに彼らの罪を数えない」のである。被造物は神に対して罪を犯し、悔い改めて神のもとに帰ろうとしなかったからである。神は、自らの造ったものが滅びることを望まず、子を遣わした。この子を通して彼らに罪の赦しを宣べ伝え、かつて我々を創造したその子によって、彼らを自らと和解させるためである。
Sive ergo per Filium, sive per servos Deus exhortatur populum; quia ad ipsum omnis summa referenda est, cujus voluntate et providentia Christus incarnatus est ad salutem hominum redimendam: qui cum reverti vellet ad Patrem, dispensationem acceptam a Patre dedit discipulis.
PL 17, 298Aだから、神は子を通してであれ、僕たちを通してであれ、民を勧める。すべての総括は神に帰されねばならないからである。神の意志と摂理によって、キリストは人々の救いを贖うために受肉した。キリストは、父のもとに帰ろうとしたとき、父から受けた経綸を弟子たちに与えた。
Orantes pro Christo vos reconciliari Deo. Hoc est, quod dixi, qui pro Christo vicarios dedit apostolos; ut pro ipso praedicarent reconciliari Deo.
PL 17, 298A「キリストのために、汝らが神と和解させられるよう願いつつ」。これは私が述べたこと、すなわち、キリストの代わりに使徒たちを代理として与えた神が、使徒たちに、彼のために、神と和解するようにと宣べ伝えさせた、ということである。
(Vers. 22.) Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit. Deum dicit Patrem peccatum fecisse Filium suum Christum, eum utique qui peccatum nesciebat, id est, qui non peccaverat; quia factus caro non immutatus, sed incarnatus factus est peccatum; sicut qui fit praefectus, non amittit quod erat: sed assumit utique quod non erat.
PL 17, 298B(第22節)〔刷りは第22節。引かれた句は第21節に当たる〕「罪を知らなかった者を、彼は我々のために罪とした」。父なる神が、自らの子キリストを罪としたと彼は言う。罪を知らなかった者、すなわち罪を犯さなかった者をである。キリストは肉となったが、変化させられたのではなく、受肉して罪となったのである。長官になる者が元の身分を失わず、元になかったものを得るのと同じである。
Homo ergo factus est Christus causa peccati, quem non tangebat sors, neque dignitas nasci hominem. Propter quod autem omnis caro sub peccato est, ideo factus caro, factus est etiam peccatum.
PL 17, 298Bそれゆえ、キリストは罪のゆえに人となった。人として生まれることは、彼の定めでもなく、その品位にかなうことでもなかったのに、である。すべての肉が罪の下にあるがゆえに、肉となって、彼はまた罪となったのである。
Et quoniam oblatus est pro peccatis, non immerito peccatum factus dicitur; quia et hostia, in lege, quae pro peccatis offerebatur, peccatum nuncupabatur.
PL 17, 298B罪のために献げられたのであるから、彼が罪となったと言われるのは理由のないことではない。律法において罪のために献げられたいけにえも、罪と呼ばれたからである。
Ut nos essemus justitia Dei per ipsum, qui peccatum nesciebat, dicente Esaia: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (Esai. LIII, 9) , quasi peccator occisus est, ut peccatores justificarentur apud Deum in Christo.
PL 17, 298C「我々が、彼を通して神の正義となるため」。罪を知らなかった者である彼は、イザヤが「罪を犯さず、その口に偽りは見いだされなかった」(イザヤ53:9)と言うとおり、罪人のように殺された。罪人たちが、キリストにおいて、神のもとで義とされるためである。
Zelum enim passus est Satanas adversus Salvatorem, videns eum docere homines quomodo sibi propitium facerent Deum, abrenuntiantes diabolo: et propter hoc occidit eum, nesciens futurum adversus se; Christus enim post crucem descendens ad inferos, devicta morte; quia qui peccatum nesciebat, teneri a morte non poterat; quia mors per peccatum inanivit infernum, ut mors justi peccatoribus proficeret; ut de caetero mors eos, qui signum crucis habent, tenere non possit.
PL 17, 298Cサタンは救い主に対して妬みを抱いた。救い主が、悪魔を捨てて神をどのように自分たちに対して宥められた者とするかを、人々に教えるのを見たからである。それゆえサタンは彼を殺したが、自分に対して何が起こるかを知らなかった。キリストは十字架ののち、冥界に降り、死に打ち勝ったからである。罪を知らなかった者は、死に捕らえられることがありえなかった。死は罪によって冥界を空にした〔この句の係りは定かでない。刷りのまま訳した。ミーニュの脚注 g は、コルビー写本が per peccatum inolevit in infernum(罪によって冥界に入り込んだ)と読むとする〕。義人の死が罪人たちに益するためであり、今後は、十字架の印を持つ者たちを、死が捕らえておけないためである。
Caput VI
第VI章PL 17, 298D(Vers. 1.) Adjuvantes autem et obsecramus, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Duplici genere Apostolus humanae salutis curam subire contendit; ut ei Dei providentiae devotus existeret, et hominibus charitatis officium exhiberet.
PL 17, 298D(第1節)「また我々は助けつつ、懇願する。汝らが神の恩寵を空しく受けることのないように」。使徒は、二重の仕方で人間の救いへの配慮を引き受けようと努める。神の摂理に献身する者であり、人々に愛の務めを果たす者であるためである。
(Vers. 2.) In tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te (Esai. LIX, 8) : hoc scriptum est in Esaia propheta.
PL 17, 299A(第2節)「受け入れられる時に私は汝を聞き入れ、救いの日に汝を助けた」(イザヤ59:8〔引かれた句はイザヤ49:8〕)。これは預言者イザヤに書かれている。
Praedestinatam docet gratiam Dei in tempore Christi; sic enim decrevit Deus affluere misericordiam suam, ut in nomine Christi poscentibus auxilium largiretur.
PL 17, 299A神の恩寵がキリストの時に予定されていたことを、彼は教える。神は、自らの慈しみがあふれ出るように定め、キリストの名において願う者たちに助けを与えようとしたのである。
(Vers. 3.) Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis; nemini dantes ullam offensionem, ne vituperetur ministerium nostrum.
PL 17, 299A(第3節)「見よ、今は受け入れられる時、見よ、今は救いの日。我々は誰にも、いかなるつまずきをも与えず、我々の務めが非難されないようにする」。
Tempus adesse dicit, quo possint ad indulgentiam proficere peccatores: tempus adesse dicit, quo morbis mortalibus medicina possit infundi; et ideo se sollicitum esse circa aegrorum salutem, ne forte negligentia aliqua medicinae gratia effectu careret bonae voluntatis suae.
PL 17, 299A罪人たちが赦しへと進みうる時が来ていると彼は言い、死すべき病に薬が注がれうる時が来ていると言う。それゆえ自分は病人の救いに心を砕いているのであり、何らかの怠慢のゆえに、薬の恩寵が、自分の善き意志の効果を欠くことのないようにしているのである。
Fide ergo et vigilantia sua omnem offensionem negligentibus amputat; ne horum forte segnitia offensionis occasionem pareret discipulis: ac per hoc liberos se significant; quia quod salutare est simpliciter omni instantia praedicant.
PL 17, 299Bそれゆえ彼は、自らの信仰と油断のなさによって、怠る者たちのために、あらゆるつまずきを断ち切る〔negligentibus の係りは定かでない。怠る者たちがつまずく元を断つ意と取った〕。この者たちの怠惰が、弟子たちにつまずきの機会を生むことのないためである。したがって、彼らは自分たちが自由であることを示している。救いとなることを、素直に、あらゆる熱意をもって宣べ伝えるからである。
Unde subjecit: Ne vituperetur ministerium nostrum; vituperaretur enim ministerium ipsorum, si ea quae verbis docebant, operibus suis, ut fierent, exempla non darent.
PL 17, 299Bそれゆえ彼は付け加えた。「我々の務めが非難されないように」。実に彼らの務めは、言葉で教えたことを、自分たちの業で、そうなるようにと模範を示さなければ、非難されるからである。
(Vers. 4.) Sed in omnibus commendemus nosmetipsos ut Dei ministros. Dei ministri sine adulatione docent, ut ei cujus ministri sunt, placeant, non sicut pseudoapostoli, qui scientes non se a Deo missos, praesenti utilitati studebant. In multa patientia.
PL 17, 299B(第4節)「かえって、あらゆることにおいて、神に仕える者として我々自身を推薦しよう」。神に仕える者たちは、へつらいなしに教える。自分が仕える相手に喜ばれるためであって、偽使徒たちのようにではない。偽使徒たちは、自分が神から遣わされたのではないと知りながら、目先の利益を追っていた。「大いなる忍耐において」。
Patientia est, quae salvat homines; nisi enim patientia abusus esset, quomodo salvasset Corinthios, quos post praedicationem suam tantis vitiis morum, et erroribus diversarum sectarum invenerat involutos, quos patientia sua paulatim ad veram doctrinam revocat?
PL 17, 299B人々を救うのは忍耐である。もし忍耐を用いなかったなら、彼の宣教ののちに、道徳上のあまたの悪と、さまざまな党派の誤りにからめとられているのを見いだしたコリントの人々を、どうして救えたであろうか。彼は自らの忍耐によって、彼らを少しずつ真の教えへ呼び戻すのである。
In pressuris. Pressuras pertulit, sciens quid a Deo pro his sit promissum. In necessitatibus. Necessitas erat etiam in pressura positum docere; quia a Domino erat missus. In angustiis. Spe futuri angustiatus, perfidorum oppositionibus non cessit.
PL 17, 299C「苦難において」。彼は苦難を耐えた。これらのために神によって何が約束されているかを知っていたからである。「窮乏において」。苦難の中に置かれていても教えることは必然であった。主から遣わされたからである。「窮地において」。窮地に立たされても、将来への希望によって、背信の者たちの反対に屈しなかった。
(Vers. 5.) In plagis. A Judaeis et gentibus caesus frequenter, non tacuit gratiam Christi. In carceribus. Saepe in carcerem missus contempta salute sua, etiam illic donum Dei praedicavit. In perturbationibus.
PL 17, 299C(第5節)「鞭打ちにおいて」。ユダヤ人と異邦人からしばしば打たれても、キリストの恩寵を黙さなかった。「牢獄において」。しばしば牢に入れられ、身の安全を顧みず、そこでも神の賜物を宣べ伝えた。「動揺において」。
In tantum Deo devotus erat; ut nec perturbatio fiduciam, quam in Deo habebat, minueret. In laboribus. Laborare non destitit manibus suis; ne cui gravis esset, certus hoc sibi proficere apud Deum. In vigiliis.
PL 17, 299Cこれほどまでに神に献身していたので、動揺も、神に対して持つ確信を減らさなかった。「労苦において」。自分の手で働くことをやめなかった。誰の重荷にもならないためであり、これが神のもとで益になると確信していた。「徹夜において」。
Tam sollicitus erat circa officium sibi delegatum, ut nec nocte cessaret. In jejuniis. Aliquando voluntaria, aliquando necessitatis jejunia pertulit causa penuriae, et Deo gratias egit spiritaliter se pascenti; quia ideo contentus erat, ne ventris causa inclinaretur.
PL 17, 299D自分に託された務めについてこれほど心を砕いていたので、夜にもやめなかった。「断食において」。ときには自ら進んで、ときには貧しさのゆえに必要に迫られて断食を耐え、霊において自分を養う神に感謝した。腹のために屈しないよう、満足していたからである。
(Vers. 6.) In castitate. Castitatem sive corporis, sive Evangelii vindicans, non paucos fecit inimicos. In scientia. Legis et Evangelii scientiam non in sapientia humana, neque in simulatione asserens Deo se fidelem dispensatorem Christi exhibuit. In magnanimitate.
PL 17, 300A(第6節)「貞潔において」。体の貞潔であれ、福音の貞潔であれ、それを擁護して、少なからぬ敵を作った。「知識において」。律法と福音の知識を、人間の知恵によらず、偽りによらずに主張して、神に対して、自らがキリストの忠実な管理者であることを示した。「大きな心において」。
Grandis animi erat in bajulandis infirmitatibus fratrum, et in contemptu mundi hujus; unde alio loco dicit: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14) . In benignitate.
PL 17, 300A兄弟たちの弱さを担うことにおいても、この世を軽んじることにおいても、大きな心の持ち主であった。それゆえ別の箇所で言う。「私にとって世は十字架につけられ、私も世に対してそうである」(ガラテヤ6:14)。「親切において」。
Benignus erat, quia sicut arguebat, ita et blandiebatur; ut post correptionem leni exhortatione consolaretur. In Spiritu sancto. Spiritus sanctus effugit fictum (Sap. I, 5). Quoniam ergo sinceriter docebat, in Spiritu sancto Dei donum tradebat.
PL 17, 300A彼は親切であった。戒めたように、なだめもしたからである。叱責のあとには穏やかな勧めで慰めた。「聖なる霊において」。「聖なる霊は偽りを避ける」(知恵の書1:5)。彼は誠実に教えていたので、聖なる霊において神の賜物を伝えていた。
In charitate non simulata. Simulata charitas in his est, qui in necessitate deserunt fratres; unde hic semper necessitates fratrum suas faciens, simplex erat in charitate (De Poen., dist. 2, c. Ficta charitas) .
PL 17, 300B「偽りのない愛において」。偽りの愛は、窮乏のときに兄弟たちを見捨てる者たちのうちにある。それゆえ彼は、兄弟たちの窮乏をつねに自分のものとして、愛において素朴であった(『悔悛について』区分2、章「偽りの愛」〔グラティアヌス『教令集』の「悔悛について」の箇所。この文がそこに引かれていることを示す刷りの参照である。アンブロシウスの『悔い改めについて』ではない。ミーニュの脚注 f は、グラティアヌスの欄外にある形「偽りの愛とは、逆境のときに見捨てる愛である」を引く〕)。
Compatiebatur enim omnibus, sicut alio loco dicit: Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XII, 29) ? Haec enim vera charitas est, si sua utilitate contempta, ejus curam agat, quem diligere se profitetur: quod semper fecit Apostolus.
PL 17, 300B彼はすべての人とともに苦しんだからである。別の箇所で言うとおりである。「誰かがつまずいて、私が燃えないことがあろうか」(二コリント12:29〔引かれた句は二コリント11:29〕)。自分の利益を軽んじて、愛していると言う相手を気遣うなら、それこそ真の愛だからである。使徒は常にそうした。
(Vers. 7.) In verbo veritatis. Verbum veritatis erat in ejus doctrina; quia non aliud tradebat, quam a Domino acceperat. In virtute Dei. Virtus in eo Dei erat, quae per signa atque prodigia hunc idoneum ministrum probabat. Per arma justitiae a dextris et sinistris.
PL 17, 300B(第7節)「真理の言葉において」。彼の教えには真理の言葉があった。主から受けたもの以外を伝えなかったからである。「神の力において」。彼には神の力があり、それがしるしと不思議によって、彼が適任の仕える者であることを証しした。「右からも左からも、正義の武器によって」。
Liberum se significat fuisse a fidelibus et incredulis. Arma enim justitiae perimunt iniquitatem.
PL 17, 300B彼が、信じる者たちからも信じない者たちからも自由であったことを示している。正義の武器は不法を滅ぼすからである。
(Vers. 8.) Per gloriam et ignobilitatem. His qui Evangelium Dei gloriam aestimabant, manifeste integrum se et fidelem praedicatorem dicit.
PL 17, 300C(第8節)「栄光と不名誉を通して」。福音を栄光とみなす者たちに対して、彼は自らが完全で忠実な宣教者であることを明らかにしている。
Simili modo et eis qui verba divinae doctrinae ignobilitatem et deformationem putabant, fidelem se Dei ministrum exhibuit; dum non terretur, neque pudorem patitur ea illis loqui quae horrent audire.
PL 17, 300C同じように、神の教えの言葉を不名誉で醜いものと考えた者たちに対しても、彼は自らが神の忠実な仕える者であることを示した。彼らが聞くのを恐れる事柄を彼らに語ることを、恐れず、恥じもしなかったからである。
Per infamiam et bonam famam Etiam his integrum se Dei dispensatorem praebuit, qui fidei bonam opinionem faciebant, et qui malam; dum non metuit hanc invidiam, sed constans est.
PL 17, 300C「悪評と好評を通して」。信仰について好意的な評判を持つ者たちにも、悪い評判を持つ者たちにも、彼は神の完全な管理者であることを示した。この反感を恐れず、揺るがなかったからである。
Ut seductores, et veraces. Increduli seductores eos vocabant: fideles e contra veraces eos et simplices pronuntiabant. Nec hoc odio cedit, ut superducat fucum veritati. Ut ignoti, et qui cognoscimur. Malis ignoti erant, bonis noti; agnoscebant enim in his veritatem.
PL 17, 300C「惑わす者として、また真実を語る者として」。信じない者たちは彼らを惑わす者と呼び、信じる者たちは逆に、彼らを真実を語る素朴な者だと宣言した。彼はこの憎しみに屈して、真理に偽りの彩りを塗り重ねることはない。「知られていない者として、また知られている者として」。悪しき者たちには知られず、善き者たちには知られていた。善き者たちは、彼らのうちに真理を認めたからである。
(Vers. 9.) Ut morientes, et ecce vivimus. Odio illos habentes, quotidie putabant non evadere minas iniquitatis: isti autem, quia Deo propitio docebant, auxilio Christi tuti praestabantur a morte praesenti et futura. Quasi tentati, sed morti non traditi.
PL 17, 300D(第9節)「死にゆく者として、しかし見よ、我々は生きている」。彼らを憎む者たちは、彼らが不法の脅しを毎日逃れられないと考えていた。しかし彼らは、神の好意のもとに教えていたので、キリストの助けによって、現在の死からも来るべき死からも守られた。「試みられた者として、しかし死に渡されない者として」。
Tentati videbantur, quando sic tractabantur, ut cedere putarentur: et quia non vincebantur, morti non addicebantur. Hic enim addicitur morti, qui in fide non permanet; et morti non huic, sed futurae.
PL 17, 301A試みられたと見えたのは、屈したと思われるほどの扱いを受けたときである。しかし打ち負かされなかったので、死に引き渡されなかった。死に引き渡されるのは、信仰にとどまらない者だからである。しかもこの死にではなく、来るべき死にである。
Potest et de praesenti morte intelligi; tentari enim eos patiebatur Deus, ut pressuris crescerent merito: non tamen permittebat eos occidi.
PL 17, 301A現在の死について理解することもできる。神は、彼らが試みられることを許して、苦難の中で功績が増すようにしたが、殺されることは許さなかったからである。
(Vers. 10.) Ut tristes, semper autem gaudentes. Verum est, quia tristitia haec gaudium operatur, et qui eos injuriis contristabant, gaudium eorum exaggerabant. Ut pauperes, multos autem ditantes.
PL 17, 301A(第10節)「悲しむ者として、しかし常に喜ぶ者として」。この悲しみが喜びを生むのは本当である。侮辱によって彼らを悲しませた者たちは、彼らの喜びを大きくしたのである。「貧しい者として、しかし多くの者を富ませる者として」。
Quantum ad praesentem vitam pertinet, pauperes videbantur: sed spiritales divitias credentibus largiebantur; egeni in terris, in coelis divites. Ut nihil habentes, omnia autem possidentes.
PL 17, 301A現在の生に関しては貧しく見えたが、信じる者たちには霊的な富を惜しみなく与えた。地上では乏しく、天では富んでいた。「何も持たない者として、しかしすべてを所有する者として」。
Hoc fuit in apostolis gloriosum, ut sine sollicitudine et nomine possidendi non solum ea, quae in possessionibus erant, sed et ipsos eorum dominos possiderent; omnia enim necesse erat ante eorum poni pedes causa virtutum, sicut legimus in Actibus apostolorum (Act. IV, 35) .
PL 17, 301B使徒たちにおいて栄光であったのは、所有の心配もその名もなく、所有地にあるものだけでなく、その所有者たちそのものをも所有したということである。実に、使徒言行録で読むとおり、すべてのものが彼らの徳〔virtutes。使徒言行録4:33 の使徒たちの「力」(奇跡)とも読める〕のゆえに、彼らの足もとに置かれねばならなかったからである(使徒言行録4:35)。
(Vers. 11.) Os nostrum patet ad vos, o Corinthii. Hoc libertatis causa loquitur, et purae conscientiae; male enim sibi conscia mens loqui trepidat, sensum perdit, in verbis errat. Cor nostrum dilatatum est.
PL 17, 301B(第11節)「我々の口は汝らに向かって開いている、コリントの人々よ」。これは自由のゆえに、清い良心のゆえに語る。やましい精神は語るのに震え、感覚を失い、言葉につまずくからである。「我々の心は広げられた」。
Eorum cor dilatatur, qui fiducia bonae conversationis gaudent in sese, aut certe futuri spe praemii in tribulatione non angustantur; quia sicut in hac vita nisi praecesserit labor, redditus non sequitur: ita et in rebus divinis si non exitia anteierint, praemium non sequetur.
PL 17, 301B善い生き方への確信によって自分自身のうちで喜ぶ者、あるいは来るべき報いの希望によって苦難の中でも狭められない者の心は、広げられる。この生において、労苦が先立たなければ報酬が続かないように、神のことにおいても、滅びが先立たなければ報いは続かないからである。
(Vers. 12, 13.) Non angustiamini in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris, eamdem habentes mercedis retributionem.
PL 17, 301C(第12・13節)「汝らは我々のうちで狭められているのではなく、汝ら自身の内臓において狭められている。同じ報いの返済を受けるのだから」。
Hoc dicit, quia non oberat magistris, si discipuli male verterentur, contemnentes vigorem doctrinae; quia unusquisque pro operibus suis mercedem accipiet; quia quod ad magistros pertinet, non tacuerunt, dicente Domino ad Ezechielem prophetam: Exalta vocem tuam, et loquere ad plebem; si te audierint, lucraberis eos: si quominus, tu animam tuam salvabis (Ezech. III, 19) .
PL 17, 301C彼がこう言うのは、弟子たちが教えの力強さを軽んじて悪い方へ向かったとしても、教師たちには害にならないからである。各人は自分の業に応じて報いを受けるからであり、教師たちに関するかぎり、彼らは黙っていなかったからである。主が預言者エゼキエルに言うとおりである。「汝の声を上げ、民に語れ。汝の言うことを彼らが聞くなら、汝は彼らを得るであろう。そうでなければ、汝は汝の魂を救うであろう」(エゼキエル3:19)。
(Vers. 14.) Sicut filiis dico, dilatamini et vos, et nolite jugum ducere cum infidelibus. Ad bonam conversationem et spem eos hortatur; ut fidentes et purgantes conscientias suas, possint in semetipsis gaudere, habentes fiduciam purae mentis, sicut et eorum magistri, separantes se ab infidelium societate in operibus malis.
PL 17, 301C(第14節)「子らに対して言うように、汝らも広がれ。不信仰の者たちとともに軛を引くな」。彼は彼らを、善い生き方と希望へ励ます。確信をもち、良心を清めて、自らのうちで喜ぶことができるようにするためであり、彼らの教師たちと同じく清い精神への確信をもって、悪しき業における不信仰の者たちとの交わりから身を引くようにするためである。
Et bene ergo agendo, et futura sperando, dilatari vult illos animo; qui enim laborat, et futura non credit, sicut infidelis, angusti animi est desperatione futuri.
PL 17, 301D善く行うことと、将来を望むことによって、彼は彼らの心が広げられることを望む。労苦しながら将来を信じない者は、不信仰の者のように、将来への絶望のゆえに心が狭いからである。
(Vers. 15, 16.) Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas lumini cum tenebris? quaeve consensio Christi cum Belial? aut quae pars fideli cum infideli? vel quae conventio templo Dei cum idolis?
PL 17, 301D(第15・16節)「実に、正義が不法とどんな共有をもつか。あるいは、光が闇とどんな交わりをもつか。キリストがベリアルとどんな一致をもつか。あるいは、信じる者が不信仰の者とどんな分をもつか。あるいは、神の神殿が偶像とどんな合意をもつか」。
Manifestum est haec quae enumerat, esse contraria; ac per hoc fugiendum ab his docet, quia dicit Dominus: Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24) .
PL 17, 302A彼が数え上げるこれらのものが相反することは明らかである。したがって、主が「誰も二人の主人に仕えることはできない」(マタイ6:24)と言うとおり、これらから逃れるべきだと彼は教える。
Lex enim justitiam praedicat, ut fugiatur iniquitas: lumen ostendit, quod est veritas; ut ab ignorantia, quae tenebrae sunt, recedatur: Christum in Dei mysterio annuntiat; ut a diabolo, qui se Deum mentiri vult, abscedatur: credentibus vitam pollicetur aeternam; ut perfidia exuti, ab omni infidelium errore sint alieni: idola prohibuit coli; quia templo Dei sunt inimica.
PL 17, 302A実に律法は、不法が避けられるように、正義を宣べる。光、すなわち真理を示す。闇である無知から離れるためである。神の奥義においてキリストを告げ知らせる。自らを神だと偽ろうとする悪魔から離れるためである。信じる者たちに永遠の生命を約束する。背信を脱ぎ捨て、不信仰の者たちのあらゆる誤りから遠ざかるためである。偶像を拝むことを禁じた。神の神殿に敵対するからである。
Vos enim templum estis Dei vivi. Nihil tam inimicum homini, quam idola; quia ab unius Dei fide cogunt eum recedere.
PL 17, 302A「実に汝らは、生ける神の神殿である」。人にとって偶像ほど敵対するものはない。偶像は人を、唯一の神への信仰から退かせるからである。
(Vers. 17, 18.) Sicut dixit Deus (Levit. XXVI, 12) : Quoniam inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
PL 17, 302B(第17・18節)〔節の数は刷りのまま。この句は第16節の後半に当たり、続く句が第17・18節〕「神が言ったとおりである(レビ記26:12)。『私は彼らのうちに住み、彼らの間を歩み、彼らの神となり、彼らは私の民となる』」。
Quapropter exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus (Esai. LII, 11) , et immundum nolite tangere; et ego suscipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.
PL 17, 302B「それゆえ、彼らの中から出て、分かれよ、と主は言う(イザヤ52:11)。そして汚れたものに触れるな。私は汝らを受け入れ、汝らの父となり、汝らは私の息子、娘となる、と全能の主は言う」。
Interim primae causae sensum explicemus; ut cujus personae verba sint, declaremus dicentis: Quoniam inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
PL 17, 302Bひとまず、最初の論点の意味を説き明かそう。「私は彼らのうちに住み、彼らの間を歩み、彼らの神となり、彼らは私の民となる」と語るのは、誰の立場の言葉なのかを明らかにするためである。
Haec verba Christi sunt; hoc est enim, quod inter caetera Hieremias testatus est dicens: Post haec in terris visus est, et inter homines conversatus est (Baruch. III, 38) ; hic enim habitavit in nobis, dicente Joanne apostolo: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14) .
PL 17, 302Bこれらはキリストの言葉である。実に、エレミヤが、ほかのことのうちでも証しして言ったのは、こういうことである。「そののち彼は地上に現れ、人々の間で暮らした」(バルク3:38)〔注解者はバルク書の句をエレミヤの言葉として引く〕。実に彼は我々のうちに住んだ。使徒ヨハネが言うとおりである。「そして言葉は肉となり、我々のうちに住んだ」(ヨハネ1:14)。
Et quia Deus noster est, dicit iterum Hieremias: Hic est Deus noster (Baruch. III, 36) . Et quia populus ejus sumus, dubium non est; Ecclesia enim Christi est.
PL 17, 302Cまた、彼が我々の神であることについて、エレミヤは再び言う。「これが我々の神である」(バルク3:36)。我々が彼の民であることは疑いない。教会はキリストのものだからである。
Ideoque separari nos vult ab omni contaminatione; ut suscipiat nos in filios, sicut dicit: Filioli, adhuc modicum tempus vobiscum sum (Joan. XIII, 33) . Et quia omnipotens est, puto ambigi non debere.
PL 17, 302Cそれゆえ彼は、我々をあらゆる汚れから分け、息子として受け入れようとする。こう言うとおりである。「小さな子らよ、私はなおしばらく汝らとともにいる」(ヨハネ13:33)。そして彼が全能であることは、疑われるべきではないと私は思う。
Si enim, sicut ipse dicit, quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter (Joan. V, 19) ; hoc est Filium omnia posse, quae potest et Pater. Si quid non potest Pater, non potest et Filius.
PL 17, 302C実に、彼自身が言うように、「父が行うことは何でも、子も同様に行う」(ヨハネ5:19)。これは、父のなしうることを、子もすべてなしうるということである。父がなしえないことがあるなら、子もなしえない。
Sed idoneus est Filius, qui dicit de Patre: Apud Deum autem omnia possibilia sunt (Matth. XIX, 26) .
PL 17, 302Cしかし、父について「神のもとではすべてが可能である」(マタイ19:26)と言う子は、その証人としてふさわしい。
Hoc testimonio et nos ad puram vitam exhortatus est, et Dominum nostrum Jesum jam olim Dominum nostrum, et suscepturum nos in affectu charitatis suae, praedestinatum ostendit.
PL 17, 302Cこの証言によって、彼は我々を清い生活へと励まし、また、我々の主イエスが、すでに昔から我々の主であり、自らの愛の情のうちに我々を受け入れる者として予定されていたことを示した。
Caput VII
第VII章PL 17, 302D(Vers. 1.) Haec ergo habentes promissa, charissimi, mundemus nosmetipsos ab omni inquinamento carnis, perficientes sanctitatem Spiritus in timore Dei. Manifesta sunt, quae dicit; inquinamentum tamen carnis multifarie intelligendum est.
PL 17, 302D(第1節)「それゆえ、これらの約束を持つ以上、愛する者たちよ、肉のあらゆる汚れから我々自身を清めよう、神への畏れのうちに霊の聖さを完成させつつ」。彼の言うことは明らかである。ただし、肉の汚れは多様に理解されなければならない。
Ideo etenim non dixit, ab inquinamento carnis: sed ab omni inquinamento; ut tota vitia carnalia fugiamus; omne enim quod lex prohibet, carnale est. Ut perficiamus sanctitatem spiritus in timore Dei.
PL 17, 303A実に、彼は「肉の汚れから」とは言わず、「あらゆる汚れから」と言った。肉の悪徳をことごとく避けるためである。律法が禁じるものはすべて肉的だからである。「我々が、神への畏れのうちに霊の聖さを完成させるために」。
Sanctitatem sic perficimus spiritus, si in timore Dei recta sequamur; ut sub nomine Christi a peccatis nos abstinentes sancti simus.
PL 17, 303A霊の聖さを我々が完成させるのは、神への畏れのうちに正しいことに従うときである。そうして、キリストの名のもとに罪を避けて、聖なる者となるのである。
Qui enim sine professione Christi a vitiis se cohibere videntur, sanctificati sunt juxta mundum, non secundum Dei spiritum; quia secundum Deum hi mundi sunt, qui fideles sunt: caeteri vero qualesvis sint, immundi sunt.
PL 17, 303Aキリストを告白することなく悪徳を慎んでいると見える者たちは、世に従って聖とされたのであり、神の霊に従ってではない。神に従って清いのは信じる者たちであり、ほかの者は、どのような者であれ、汚れているからである。
Quidquid enim sine Christo est, immundum est, sicut dicit ad Titum: Quia infidelibus nihil est mundum; inquinata est enim eorum mens et conscientia (Tit. I, 15) .
PL 17, 303Aキリストなしにあるものは、何であれ汚れている。テトスにこう言っているとおりである。「信じない者たちには、清いものは何もない。彼らの精神も良心も汚れているからである」(テトス1:15)。
(Vers. 2.) Capaces estote nostri. Nemini nocuimus, neminem gravavimus, neminem circumvenimus.
PL 17, 303B(第2節)「我々を受け入れる者となれ。我々は誰にも害を与えず、誰にも重荷を負わせず、誰も欺かなかった」。
Considerare vult illos, quae dicit; ut receptis his in animum, conferant secum vera esse, quae loquitur: et spernentes hos quos tangit, omnem animum transferant ad eos, quos vident vero affectu se diligere.
PL 17, 303B彼は、自分の言うことを彼らによく考えてほしいのである。それを心に受け入れたうえで、彼の語ることが真実であると自ら照らし合わせ、彼が突いている者たちを退けて、心のすべてを、真の愛情をもって自分たちを愛していると見える者たちへ向け替えるようにである。
Pseudo enim apostoli erant, qui et nocebant illis, corrumpentes sensus illorum, et gravabant sacculos eorum circumventione serpentinae astutiae.
PL 17, 303B実に、偽使徒たちがいて、彼らは人々に害を加え、その思いを堕落させ、蛇のようなずる賢さの欺きによって、その財布に重荷を負わせていた。
(Vers. 3.) Non ad condemnationem vestri hoc dico. Hoc est, non vos abjicio, sed ut corrigatis moneo; qui enim aliquem condemnat, non illi dimittit. Praedixi enim jam vobis, quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.
PL 17, 303B(第3節)「汝らを断罪するために、私はこれを言うのではない」。すなわち、「私は汝らを見捨てるのではなく、正すように諭しているのである」。誰かを断罪する者は、その者を放免しないからである。「実に、私は先に汝らに言っておいた。汝らは我々の心の中にいて、ともに死に、ともに生きるのだと」。
Ex praedictis vult illos cognoscere, quo animo loquatur ad eos. Quos enim participes vult habere et ad praesentes passiones pro Christo, et ad futuram vitam, non utique illos abjicit; sed ut participatione dignos se faciant exhortatur.
PL 17, 303C前に述べたことから、彼は、どのような心で彼らに語っているかを、彼らに知ってほしいのである。キリストのための今の苦しみにも来たるべき生命にも、与る者としたいと望む者たちを、彼が見捨てるはずはなく、むしろ彼らが自らを、与るにふさわしい者とするよう勧めているのである。
(Vers. 4.) Multa mihi fiducia apud vos, multa mihi gloriatio de vobis: repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni pressura nostra.
PL 17, 303C(第4節)「汝らに対する私の確信は大きく、汝らについての私の誇りも大きい。私は慰めに満たされ、我々のあらゆる苦難のうちで喜びに溢れている」。
Fiducia haec de primae epistolae correptione est, quam quia non aspere susceperunt, fiduciam dederunt admonendi se; visi sunt enim velle corrigere se, unde gloriatur.
PL 17, 303Cこの確信は、第一の手紙の叱責に由来する。彼らがそれを厳しいものとして受け取らず、自分たちを諭す確信を〔彼に〕与えたからである。彼らが自らを正そうとしていると見えたので、彼は誇っているのである。
Pro his animum etiam suum consolatum ex hac parte pronuntiat, in tantum ut in omni pressura superabundare se gaudio obtestetur; videns enim esse spem in his, pro quibus angustias patitur, gaudet, cum tribulatur; certus mercedem se a Deo accepturum acquisitae salutis eorum.
PL 17, 303Cこれゆえに彼は、自分の心もこの点で慰められたと表明し、ついには、あらゆる苦難のうちで喜びに溢れていると誓っている。自分が窮境を耐えているその人々に希望があると見て、苦しめられていても喜ぶからである。彼らが救いを得たことについて、神から報いを受けると確信しているのである。
(Vers. 5.) Etenim cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra. Pressuras et caedes memorat, quas patiebantur causa credentium, ut magis provocet eos ad charitatem.
PL 17, 303D(第5節)「実に、我々がマケドニアに来たとき、我々の肉には少しの休息もなかった」。彼は、信じる者たちのゆえに耐えていた苦難と殴打を思い起こして、彼らをいっそう愛へと促している。
Nullam, inquit, requiem habuit caro nostra; ut compaterentur eis, certi quia pro salute fidelium animas suas traderent usque ad mortem. Antequam digereretur enim tribulatio et corporalis injuria, altera veniebat; ut requies patienti non esset.
PL 17, 303D「我々の肉には少しの休息もなかった」と彼は言う。それは、使徒たちが信じる者たちの救いのために死に至るまで自らの命を差し出していることを確信して、彼らがともに苦しむためである。実に、身体の苦難と傷が収まる前に、別のものが襲ってきて、苦しむ者に休息がなかったのである。
Nam quoniam sensu bruta est omnis caro, idcirco nullam requiem hanc hahuisse vel habere in passione significat: animam autem, quamquam ipsa patiebatur in corpore; ex hac tamen parte requiem habere, qua sperat pro tribulationibus his, quae pro fide irrogantur a perfidis, daturum Deum mercedem. Denique in ipsa pressura Deo hymnos canebant.
PL 17, 304Aすべての肉は感覚において獣のようであるから〔sensu bruta の意は定かでない。理性を欠き、感覚だけで受けるものの意と取った〕、彼は、肉が苦しみの中で少しの休息もなかった〔底本は hahuisse。habuisse と読む〕し、今も持たないと示している。しかし魂は、体において自らも苦しんでいたとはいえ、この点では休息を持っていた。すなわち、信仰のゆえに背信の者たちから加えられるこれらの苦難のゆえに、神が報いを与えるであろうと望んでいたからである。実に、その苦難のさなかにも、彼らは神に賛歌を歌っていた。
(Act. XVI, 9 et seq.) Sed in omnibus afflicti fuimus. Juxta historiam, Domino vocante, intraverunt in Macedoniam: et cum non pauci credidissent, invenissentque solatium Lydiae mulieris, quae cum omnibus suis credidit; tunc factum est ut spiritum pythonem, id est, divinum fugaret de ancilla quorumdam, qui videntes perdidisse se non minimum quaestum, quem puella referebat divinando, concitaverunt seditionem Paulo et Silae, et traxerunt eos in forum ad magistratus: qui multas eis plagas imponentes, miserunt eos in ima carceris, ita ut pedes eorum in nervo concluderent.
PL 17, 304A(使徒言行録16:9以下)「しかし、すべてにおいて、我々は苦しめられた」。歴史に従えば、主の召しによって彼らはマケドニアに入った。そして少なからぬ者が信じ、また信じたリディアという女の慰めを見いだした。彼女は家の者すべてとともに信じたのである。そのとき、ピュトンの霊、すなわち占いの霊を、ある者たちの女奴隷から追い出したので、少女が占いで持ち帰っていた少なからぬ収益を失ったのを見たその者たちが、パウロとシラスに対して騒動を起こし、二人を広場の役人たちのもとへ引きずって行った。役人たちは二人に多くの鞭を加え、牢の奥に投げ入れ、足を足枷に固定した。
Haec est pressura, quam passi sunt in Macedonia. Et hinc est unde dicit: Nullam requiem habuit caro nostra.
PL 17, 304Bこれが、彼らがマケドニアで受けた苦難である。ここから彼は、「我々の肉には少しの休息もなかった」と言うのである。
Foris pugnae, intus timores. Pugnae erant corpori, dum caedebatur: animo timores. Illic enim timor est, ubi intellectus est: sed timor hic propter eos erat, qui crediderant, ne passione ejus scandalizarentur.
PL 17, 304B「外には戦い、内には恐れ」。戦いは、打たれているときの体に対するものであり、恐れは心に対するものであった。実に、理解のあるところに恐れがある。しかしこの恐れは、信じた者たちのためのものであり、彼の苦しみに彼らがつまずきはしないかという恐れであった。
Nam sibi quid jam timeret, qui patiebatur? praeterea cum dicat in Actibus apostolorum, non solum ligari, sed et mori paratum se pro nomine Jesu Christi (Act. XXI, 13) .
PL 17, 304B実に、苦しみを受けている者が、いまさら自分について何を恐れることがあろうか。まして、使徒言行録で、イエス・キリストの名のために縛られるだけでなく死ぬ覚悟もできていると言っているのである(使徒言行録21:13)。
Videtur ergo totum hominem afflictum in carne significasse, ut ex parte spiritus, qui homini datur, ut maneat, quia impassibilis est, affligi potuisse minime intelligatur: sed ut homo totus ex parte corporis et animae afflictus in carne dicatur; ex parte vero spiritus impassibilis.
PL 17, 304Cしたがって彼は、人の全体が肉において苦しめられたと言い表したと見える。人に与えられた霊は、とどまるべきものであり、苦しみを受けないので、霊の側が苦しめられ得たとは決して解されない。そうではなく、人は全体として、体と魂の側から肉において苦しめられたと言われるのであり、霊の側からは苦しみを受けないのである。
Potest et sic intelligi, ut foris pugnae, id est, in publico a perfidis fierent contra fidos, dum furore pleni resistebant veritati: cujus rei nuntius intus timore generabat, ubi erat Apostolus. Quis enim homo non timeat angustias? Sed quia in Dei rebus propensior erat, timorem hunc spe superabat.
PL 17, 304C「外には戦い」とは、公の場で背信の者たちが信じる者たちに対して行うことだと解することもできる。彼らは怒りに満ち、真理に逆らっていたのである。その知らせは、使徒のいる内側で恐れ〔底本は timore。timorem と読む〕を生んだ。苦境を恐れない人があろうか。しかし神のことにいっそう傾いていたので、この恐れを希望によって乗り越えた。
(Vers. 6.) Sed qui consolatur humiles Deus, consolatus est nos in adventu Titi. Quoniam Deus suorum non est immemor, sed semper dat eis in tribulatione solatium, acceleravit adventum Titi, ut refrigerio esset positis in fervore. Magna enim consolatio est patientis, si secum habeat condolentem.
PL 17, 304C(第6節)「しかし、へりくだる者たちを慰める神は、テトスの到来によって我々を慰めた」。神は自分の者たちを忘れず、苦難のうちにつねに慰めを与えるので、テトスの到来を早め、灼熱のうちに置かれた者たちの安らぎとなるようにした。ともに痛む者がそばにいることは、苦しむ者にとって大きな慰めだからである。
(Vers. 7.) Et non solum, ait, in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est ipse in vobis.
PL 17, 304D(第7節)「ただ彼の到来によってだけでなく」と彼は言う、「汝らのうちで彼自身が慰められたその慰めによっても」。
Plus addit ad consolationem; quia audisse se a Tito significat conversionis eorum promptam voluntatem, in tantum ut Titus qui dolorem habebat inobauditionis eorum, consolationem acciperet de poenitentia illorum.
PL 17, 305A彼は慰めにさらに加えている。テトスから、彼らの回心の速やかな意志を聞いたと示しているからである。テトスは彼らが聞き従わないことに痛みを抱いていたが、彼らの悔い改めについて慰めを受けるほどであった。
Quantum affectum haberet circa eos, ostendit Apostolus; ut nec ima carceris, nec plagarum dolorem computaret scissi corporis, neque nervuum, quo pedes ejus conclusi erant: sed audita correctione eorum, laetaretur, et immemor factus passionum, Deo gratias ageret pro eorum salute, sic hoc aestimans quasi remunerationem tribulationum.
PL 17, 305A使徒は、彼らに対してどれほどの愛情を持っていたかを示している。牢の奥も、裂かれた体への鞭の痛みも、足を固定された足枷〔底本は nervuum。nervum と読む〕も数えず、彼らの矯正を聞いて喜び、苦しみを忘れて、彼らの救いのために神に感謝し、これを苦難への報いのように見なしたのである。
Annuntians nobis vestrum desiderium. Nuntiavit Titus desiderium habere illos emendandi se; addiscentes enim quae promissa sunt bene viventibus, incitati sunt ad desiderium horum. Vestrum fletum.
PL 17, 305A「我々に、汝らの慕う思いを知らせて」。テトスは、彼らが自らを正したいと望んでいると知らせた。善く生きる者たちに約束されたものを学んで、それを望む気持ちに駆り立てられたからである。「汝らの涙を」。
Correpti flebant, dolentes quia peccaverunt, nec excusare nisi sunt; unde Apostolus gloriatur in his. Vestram aemulationem pro me; addiscentes enim charitatem Apostoli erga se, coeperunt illum defendere contra adversarios.
PL 17, 305B叱責された者たちは泣いていた。罪を犯したことを悲しみ、言い訳しようとはしなかった〔底本は nisi sunt。nixi sunt と読む〕。それゆえ使徒は彼らのことで誇っている。「私のための汝らの熱心を」。彼らは使徒の自分たちへの愛を学んで、敵対者たちに対して彼を弁護し始めたからである。
(Vers. 8.) Ita ut magis gauderem; unde etsi contristavi vos in epistola, non me poenitet. Manifestum est non debere poeniteri ex hac re, quam secutus talis effectus est; quoniam severius in prima epistola corripuit errores eorum. Non, inquit, me poenitet asperius scripsisse; quia hoc causa poposcit.
PL 17, 305B(第8節)「そのため私はいっそう喜んだ。だから、たとえ手紙で汝らを悲しませたとしても、私は悔いていない」。明らかに、そのような結果が続いたこの件については、悔いるべきではない。彼は第一の手紙で、彼らの誤りをいっそう厳しく責めたからである。「私は」と彼は言う、「いっそう厳しく書いたことを悔いていない」。事情がそれを求めたからである。
(Vers. 9.) Et si poeniteret, video quod epistola illa, etsi ad horam contristavit vos, nunc gaudeo. Hoc dicit, quia si me poeniteret, inquit, propter charitatem; quia vos contristavi, consolatio succederet gaudii; quia profuit quod vos contristavi.
PL 17, 305B(第9節)「もし私が悔いたとしても、あの手紙は、たとえ一時のあいだ汝らを悲しませたにせよ、今や私は喜んでいる、と私は見る」。これは次のことを言っている。「もし私が、汝らを悲しませたことで、愛のゆえに悔いたとしても」と彼は言う、「喜びの慰めがそれに続いたであろう。汝らを悲しませたことが益となったからである」。
Non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam; contristati enim estis secundum Deum. Idcirco gavisum se dicit; quia cum pudore contristati sunt, non cum ira.
PL 17, 305C「汝らが悲しんだからではなく、悔い改めへと悲しんだからである。実に汝らは神に従って悲しんだ」。それゆえ彼は、彼らが恥じて悲しみ、怒りをもってではなかったので喜んだと言う。
Qui enim reprehensus pudorem patitur, corrigere se promittit: qui vero irascitur, pejorem se futurum ostendit. Ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Ut omnia, inquit, nostra effectum habeant in vobis, etiam quod contristavimus vos, pro vobis est.
PL 17, 305C実に、叱責されて恥を覚える者は、自らを正すと約束する。しかし怒る者は、いっそう悪くなることを示す。「汝らが我々から何の損害も受けないように」。すなわち、「我々のすべてのことが汝らのうちで効果を持つように」と彼は言う、「汝らを悲しませたことさえ、汝らのためである」。
(Vers. 10.) Quae enim secundum Deum est tristitia, poenitentiam ad salutem stabilem operatur. Manifestum est quod qui tristis est, quia peccavit, secundum Deum tristis est; dolet enim quia fecit quod odit Deus. Hoc ad stabilitatem salutis pertinet.
PL 17, 305C(第10節)「神に従う悲しみは、堅固な救いへの悔い改めを生み出す」。罪を犯したがゆえに悲しむ者は、神に従って悲しんでいるのだと明らかである。神が憎むことをしたからこそ痛むのである。これは救いの堅固さに関わる。
Tristitia autem hujus mundi mortem operatur. Hoc dicit, quia sicut secundum Deum tristitia vitam operatur; poenitet enim, et sperat Dei misericordiam: ita secundum mundum tristitia mortem operatur.
PL 17, 305C「しかし、この世の悲しみは死を生み出す」。これは次のことを言っている。神に従う悲しみは生命を生み出す。悔い改め、神の慈しみを望むからである。同じように、世に従う悲しみは死を生み出す。
Detectus enim peccator tristis est quasi puniendus, non habens a quo speret misericordiam: et si forte ad praesens defuerit, qui vindicet; Dei tamen judicium evadere non poterit.
PL 17, 305D実に、見つけ出された罪人は、罰せられる者のように悲しみ、慈しみを望める相手を持たない。たまたま今のところ罰する者がいなかったとしても、神の裁きは逃れられないであろう。
(Vers. 11.) Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari quantam in vobis perficit sollicitudinem. Verum est quia qui poenitet, sollicitus est, ne denuo peccet. Sed excusationem. Recte, quia poenitentia non habet excusationem, sed confessionem. Sed timorem.
PL 17, 305D(第11節)「見よ、神に従って悲しむこと、まさにこれが、汝らのうちにどれほどの心配りを成し遂げたことか」。真実である。悔い改める者は、再び罪を犯さぬよう心を配る。「いや、弁明を」。適切である。悔い改めは弁明を持たず、告白を持つからである。「いや、恐れを」。
Ostendit timorem in peccatore, qui delicti causa veniam postulat. Sed desiderium. Desiderat reformari se, qui se scit factum per peccatum deformem. Sed aemulationem. Zelum incipit pati bonorum operum perficiendorum, qui intelligit pro se esse, quod corripitur.
PL 17, 306A彼は、罪のゆえに赦しを乞う罪人に恐れがあることを示している。「いや、慕う思いを」。罪によって醜くされた自分を知る者は、作り直されることを望む。「いや、熱心を」。自分が正されるのは自分のためだと悟る者は、成し遂げるべき善い業への熱心を抱き始める。
Sed vindictam. Necesse est ut quis vindicet eum, cujus erga se sentit affectum: et in seipsum vindicat, qui se causa delicti affligit. In omnibus castos vos exhibuistis esse in eo negotio.
PL 17, 306A「いや、報復を」。自分に向けられた愛情を感じる相手のために、人は報復せずにはいられない〔eum が誰を指すかは定かでない。自分に愛情を寄せる者(使徒)のために、その者を害した者に報いる意と取った〕。罪のゆえに自らを苦しめる者は、自分自身に報復している。「あらゆる点で、汝らはこの件で貞潔な者であることを示した」。
Quando omnia quae ad profectum melioris spei pertinent, meditati videntur, zelum habentes Apostoli et praeceptoris sui in omnibus officiis humanae conversationis, duce fide, probos se videri contendunt.
PL 17, 306Aより善い望みの進展に関わるすべてを、彼らは思いめぐらしていると見える。使徒、すなわち彼らの教師の熱意を抱き、人間の交わりのあらゆる務めにおいて、信仰に導かれて、自らが誠実な者と見えるよう努めているのである。
(Vers. 12.) Igitur et si scripsi vobis, non propter eum qui inique versatus est. Inique versatum dicit illum, qui incestum admiserat: nec non etiam hos tangit, quos injuria et fraudes fratribus in prima epistola fecisse significat.
PL 17, 306B(第12節)「それゆえ、私が汝らに書いたのは、不当に振る舞った者のためではなかった」。「不当に振る舞った」とは、近親相姦を犯した者を言っている。また、第一の手紙で兄弟たちに不当な仕打ちと欺きを加えたと示した者たちにも触れている。
Sed neque propter eum, qui inique tractatus est (I Cor. VI, 7) . Hi inique tractati sunt; quia fratribus contraria passi sunt. Hic sensus est, quem in capite epistolae memorat, ubi dicit: Si cui aliquid donastis, et ego (II Cor. II, 10) .
PL 17, 306B「また、不当に扱われた者のためでもない」(一コリント6:7)〔この引照は句の出典ではなく、兄弟から不当な扱いを受ける件を論じる一コリント6:7 を指すらしい〕。この者たちは不当に扱われた。兄弟たちから、よくないことを被ったからである。これは彼が手紙の初めの部分に述べている意味である。そこで彼は言う。「汝らが誰かに何かを赦したなら、私もそうである」(二コリント2:10)。
Ostendit enim non magis horum causa, qui peccaverunt, scripsisse se remitti illis debere, sed magis propter Ecclesiam; quia in uno male agente multi sunt, qui confundantur: et in uno contumeliam aut fraudem patiente, multi sunt, qui indignentur; quia si patitur aliquid unum membrum, compatiuntur omnia membra.
PL 17, 306B実に彼は、罪を犯した者たちのためよりも、むしろ教会のために、彼らが赦されるべきだと書いたことを示している。ひとりの悪を行う者のために、恥じ入る者が多くおり、ひとりが侮辱や欺きを受けることに、憤る者が多くいるからである。一つの肢が苦しめば、すべての肢がともに苦しむ。
Sed ut manifestaretur sollicitudo nostra, quam pro vobis habemus coram Deo. Emendando injustos, et pollutos sanctificando, et Ecclesiae reconciliando, totius populi sollicitudinem se habere demonstrat, secundum quod supra memoravi.
PL 17, 306C「汝らのために我々が神の前に抱いている我々の心配りが、明らかになるために」。不義の者を正し、汚れた者を聖なる者とし、教会と和解させることによって、民全体への心配りを持っていることを示している。先に述べたとおりである。
(Vers. 13.) Ideo et consolationem accepimus. Accepisse se, ac per hoc et dare dicit consolationem.
PL 17, 306C(第13節)「それゆえ、我々は慰めを受けた」。彼は、自分が慰めを受けたこと、したがって慰めを与えてもいることを言っている。
Accepit autem, cum didicit corrigere se velle, quos arguebat, ut per poenitentiam se reformarent: dat autem, dum eos revocat ad Ecclesiam; ne diu contristati desperarent de se, et ad publicam et funestam vitam declinarent.
PL 17, 306C彼が受けたのは、責めていた者たちが自らを正そうとしていると知ったときであり、悔い改めを通して自らを作り直すためであった。与えるのは、彼らを教会に呼び戻すときであり、長く悲しんだ末に自分に絶望し、世間の、破滅的な生き方へ逸れてしまうことのないようにするためである。
In consolatione autem nostra, magis magisque gavisi sumus super gaudio Titi; quia requievit spiritus ejus in omnibus vobis. Correptos per primam epistolam audiens se velle corrigere, consolationem accepit.
PL 17, 306C「我々の慰めのうちで、我々はテトスの喜びのゆえにますます喜んだ。彼の霊が汝らすべてのうちで安らいだからである」。第一の手紙で叱責された者たちが自らを正そうとしていると聞いて、彼は慰めを受けた。
A Tito autem addiscens quia dolorem paterentur erroris sui, auctus est in consolatione, gaudio repletus; quia voluntas eorum in opere coeperat approbari, Tito hoc idoneo teste cum laetitia animi referente.
PL 17, 306Dそしてテトスから、彼らが自分の誤りを痛んでいることを学んで、慰めが増し、喜びに満たされた。彼らの意志が行いのうちで認められ始め、テトスという適任の証人が、心の喜びをもってそれを報告していたからである。
(Vers. 14.) Quoniam in quibuscumque de vobis gloriatus sum, non sum confusus. Antequam pergeret Titus ad Corinthios, audivit ab eis, id est, ab Apostolo, et qui erant cum eo, bonam voluntatem esse Corinthiorum in emendandis vitiis; ac per hoc regresso, et eadem referente, non utique confusus est Apostolus, sed alacer factus est; quia non aliter invenerat Titus, quam audierat ab eis.
PL 17, 307A(第14節)「汝らについて私が誇ったことのいずれにおいても、私は恥をかかなかった」。テトスがコリントの人々のもとへ行く前に、彼は、彼らから、すなわち使徒とその同行者たちから、コリントの人々には悪徳を正そうとする善い意志があると聞いていた。それゆえ、彼が戻って同じことを報告したとき、使徒は決して恥じることなく、むしろ快活になった。テトスが、彼らから聞いたことと違うものを見いだしたのではなかったからである。
Sed quemadmodum omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra apud Titum veritas facta est.
PL 17, 307A「しかし、我々が汝らにすべてを真実のうちに語ったように、テトスの前での我々の誇りも真実となった」。
Exsultans in spiritu haec scribit Apostolus, sic gaudens in his; ut efficaciam eorum tam veram probet, quam est et praedicatio ejus ad eos in correptione dumtaxat.
PL 17, 307A使徒は霊において喜び躍りつつこれを書き、これらのことを喜んで、それらの効力〔eorum が何を指すかは定かでない。彼の誇りの言葉(あるいは手紙)と取った〕が、彼の彼らに対する宣教と同じほど真実であることを証明しようとしている。少なくとも叱責に関してはである。
Veritas enim arguentis in eo ipso tunc videtur esse manifesta, si ii qui arguuntur, incipiant emendare se; dum enim correpti immutantur, testimonium perhibent arguenti.
PL 17, 307B実に、叱責する者の真実は、叱責された者たちが自らを正し始めるとき、まさにそこで明らかになると見える。叱責された者たちが変わるとき、彼らは叱責する者のために証しを立てているのである。
(Vers. 15.) Et viscera illius abundantius in vobis sunt. Animum et affectum Titi dicit esse in eis; quia vidit profectum illorum; sancti enim animus in omni bono est. Reminiscentis omnium vestri obedientiam, quomodo cum timore et tremore excepistis illum.
PL 17, 307B(第15節)「そして彼の心の奥底は、汝らのうちにいっそう豊かにある」。テトスの心と情が彼らのうちにあるということである。彼らの進歩を見たからである。聖なる者の心は、あらゆる善のうちにある。「汝ら皆の従順を思い起こしつつ、いかに恐れとおののきをもって彼を迎えたかを」。
Scientes Corinthii ab Apostolo esse missum Titum ad se, qui in tantis vitiis ab ipso jam fuerant correpti, territi sunt in adventu ejus.
PL 17, 307Bコリントの人々は、使徒が自分たちのもとへテトスを遣わしたことを知り、すでに彼からこれほど多くの悪徳を叱責されていた者として、彼の到来に恐れた。
Et quia vitam suam coeperant emendare, solliciti erant obaudire praeceptis ejus; ut regressus, animum Apostoli mitigaret eis: quamobrem Titum laudasse significat, nam in Tito Apostolum reveriti sunt.
PL 17, 307Bそして自分の生き方を正し始めていたので、彼の命令に聞き従うことに心を砕いていた。戻ったテトスが、使徒の心を彼らに対して和らげるようにするためである。それゆえ〔使徒は〕テトスを称賛した〔「称賛した」の主語は定かでない。使徒と取った〕ことを示している。彼らはテトスにおいて使徒を畏れたからである。
(Vers. 16.) Gaudeo quod in omnibus confido in vobis. Non solum in bona voluntate eorum laetatus est, sed et in operibus bonis, quibus quae peccaverant, emendabant. Ideo, in omnibus, inquit, confido in vobis.
PL 17, 307C(第16節)「私は、あらゆる点で汝らを頼みにしていることを喜ぶ」。彼は、彼らの善い意志だけでなく、善い業についても喜んだ。それによって、犯した罪を正していたからである。それゆえ彼は言う。「あらゆる点で、私は汝らを頼みにしている」。
Caput VIII
第VIII章PL 17, 307C(Vers. 1, 2.) Notam autem vobis facimus, fratres, gratiam Dei, quae data est in Ecclesiis Macedoniae, quod in multa probatione pressurae abundat gaudium ipsorum.
PL 17, 307C(第1・2節)「兄弟たちよ、我々は、マケドニアの諸教会に与えられた神の恩寵を、汝らに知らせる。苦難という多くの試練のなかで、彼らの喜びが溢れていることを」。
Quoniam Macedones devoto animo perceperunt verbum fidei, idcirco eis gratiam datam a Deo dicit; ut in tribulatione Pauli et Silae, quam supra (Cap. 7, vers. 5) memoravi, scandalum non paterentur: sed in exsultatione mentis acciperent confidentes de spe promissa, ut probatos se horum passionibus demonstrarent.
PL 17, 307Cマケドニアの人々は献身の心で信仰の言葉を受け入れたので、そのゆえに、神から恩寵が彼らに与えられたと彼は言う。パウロとシラスの苦難――これは先に述べた(第7章第5節)――のなかでつまずくことなく、むしろ精神の歓喜のうちに、約束された望みを確信して受け止め、この二人の苦しみの中で自分たちが試されて確かな者であることを示すためである。
Et quod profunda paupertas illorum abundavit in divitiis simplicitatis eorum. Votum eorum praedicat, quia cum tenui essent substantia facultatum, animus ipsorum dives inventus est in ministerio sanctorum; pura enim conscientia operati sunt, non ut hominibus, sed ut Deo placerent.
PL 17, 307D「そして、彼らの深い貧しさが、彼らの純真さの富へとあふれた」。彼は彼らの願いを宣べている。資力としての財産は乏しかったのに、彼らの心は聖なる者たちへの奉仕において富んでいると認められたからである。彼らは清い良心で行ったのであり、人々に気に入られるためではなく、神に喜ばれるためであった。
(Vers. 3.) Quia testimonio illis sum, quod pro viribus, et supra vires voluntarii fuerunt. Quantum dignum fuit, et Deo placitum, qui vires illorum scivit, in facultatibus dederant, ad ministerium.
PL 17, 307D(第3節)「私は彼らについて証しする。彼らは力に応じて、また力を超えて、自発的であった」。神にふさわしく、神に喜ばれる分を――神は彼らの力を知っていた――彼らは資力のなかから奉仕のために与えていた。
Et quia ex toto corde Deo se dederant, amplius volebant offerre, quam eorum vires admittebant.
PL 17, 307Dそして、全心をもって神に自らを献げていたので、彼らの力が許す以上のものを献げようとしたのである。
(Vers. 4.) Cum multis precibus orantes suscipi in gratiam et communionem ministerii, quod fit in sanctos.
PL 17, 308A(第4節)「多くの願いをもって、聖なる者たちになされる奉仕の好意の業〔gratia。この章では献金の業をこう呼ぶ。神の恩寵と同じ語〕と交わりに受け入れられるよう祈りつつ」。
Tam simpliciter et devoto animo obtulisse illos ministerium, quod ultra vires eorum erat, praedicat; ut cum lacrymis deprecantes offerrent, ut vel sic cogerent accipi a se, quod accipiendum non videbatur: quia plus erat, quam poterat eorum substantia; ne forte eis postea egestas boni operis poenitentiam suaderet.
PL 17, 308A彼は、彼らが自分たちの力を超える奉仕を、これほど純真に、献身の心で献げたと宣べている。涙ながらに懇願して献げ、せめてそうして、受け取るべきでないと見えたもの――彼らの財産で可能な以上だったからである――を、自分たちから受け取らせようとしたのである。後になって貧窮が、彼らに善い業を悔いるよう仕向けることのないようにである。
Sed quia tales se ostenderunt, ut puro animo jam praesentia postponentes, futuris se promissionibus confidentia fidei confirmarent, accipi ab eis visum est; ne boni cordis gratia fructum mitteret.
PL 17, 308Aしかし彼らは、清い心で、すでに現在のものを後回しにして、信仰の確信によって将来の約束に身を固める者であることを示したので、彼らから受け取ることがよいと見えた。善い心の好意が実りを失う〔底本は mitteret。amitteret と読む〕ことのないようにである。
(Vers. 5.) Et non ut speravimus; quin immo semetipsos primum dederunt Deo, deinde nobis per voluntatem Dei. Idcirco, inquit, ab his accipi debuit; quia prius emendantes errores pristinos et vitae vitia ac morum, ultra quam sperabatur, Deo se devoverunt.
PL 17, 308A(第5節)「また、我々が望んだとおりではなく、いやむしろ、彼らはまず自分自身を神に与え、ついで神の意志によって我々に与えた」。彼は、だから彼らから受け取るべきであったと言う。彼らはまず以前の誤りと、生活や習俗の悪徳を正して、望まれていた以上に神に身を献げたからである。
Visum est enim simpliciter illos hoc agere, ut nec timeret, cui offerebatur, accipere; quia non utique hoc animo offerebant, ut redimentes praepositos suos, vitia eorum paterentur, nec arguerent; quia munera excaecant oculos, et vim auctoritatis inclinant.
PL 17, 308B実に、彼らがこれを純真に行っていると見えたので、献げられた側も、受け取ることを恐れなかった。彼らは、指導者たちを買収してその悪徳を黙認し、咎めないようにという心で献げたのでは決してなかったからである。贈り物は目をくらまし、権威の力を曲げるものである。
Dantes ergo se Deo, dum emendant vitia: deinde fratribus, dum offerunt sumptus; contristari debuerunt, qui ante prope quam inciperent, perfecti esse voluerunt.
PL 17, 308Bこうして彼らは、悪徳を正すことによって神に、費用を献げることによって兄弟たちに、自らを与えている。始める前からほとんど、完成した者でありたいと望んだ者たちは、悲しむべきであった〔この文の主語と前後のつながりは定かでない。刷られたとおりに訳した〕。
Horum igitur exemplo invitat Corinthios, ut ea quae coeperant, hac exhortatione aucti, mente sedula consummarent.
PL 17, 308Bこうして彼は、彼らの例によってコリントの人々を促している。すでに始めたことを、この勧めに力づけられて、熱心な精神で完成させるようにである。
(Vers. 6.) Ita ut rogaremus Titum, quod quemadmodum coepit, ita consumet in vos etiam gratiam istam.
PL 17, 308B(第6節)「それで我々は、テトスに願った。彼が始めたように、汝らのもとでもこの好意の業を成し遂げるようにと」。
Quoniam Titi affectum sciebat sincerum circa istos, nec non hos obedientes ei; idcirco per ipsum etiam ad hoc opus exhortari illos facilius posse significat; ut quomodo in caeteris rebus exhortationis suae habuit fructum in eis, haberet etiam in hac gratia; ut ad ministerium sanctorum promptos eos faceret: ut quia jam vitia emendabant, hujus largitatis fructum haberent. Qui enim ad hoc dant, ne arguantur, nullum fructum hujus rei habebunt.
PL 17, 308C彼は、テトスの愛情が彼らに対して真実であり、彼らもまた彼に従順であると知っていたので、テトスを通してこの業にも彼らをより容易に促すことができると示している。ほかのことで彼の勧めが彼らのうちに実を結んだように、この好意の業にも実を結ぶためであり、聖なる者たちへの奉仕に彼らを積極的にさせるためである。すでに悪徳を正しているのだから、この気前よさの実りも得るようにである。実に、咎められないためにこのために与える者たちは、この件の実りを何も得ないであろう。
(Vers. 7.) Vos autem quemadmodum in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, et insuper illa quae ex nobis et vobis est, charitate, facite ut in hac quoque gratia abundetis magis.
PL 17, 308C(第7節)「汝らは、あらゆることにおいて、信仰と言葉と知識とあらゆる心配りにおいて、さらに我々と汝らから出るあの愛において、豊かであるように、この好意の業においてもますます豊かになるようにせよ」。
Exhortatur illos, ut glorietur de his apud caeteras Ecclesias. Haec est enim probatio emendationis eorum, si prompti sint ad ministerium sanctorum.
PL 17, 308D彼は、ほかの諸教会のもとで彼らのことを誇れるよう、彼らを励ましている。聖なる者たちへの奉仕に彼らが積極的であれば、それが彼らの改善の証しだからである。
(Vers. 8.) Non secundum imperium dico, sed propter aliorum sollicitudinem, et vestrae charitatis bonum animum comprobans.
PL 17, 308D(第8節)「私は命令として言うのではなく、他の人々の心配りのゆえに、また汝らの愛の善い心を確かめるために言う」。
Manifestum est quia non imperat, sed exhortatur; ut penuriam patientibus mittant sumptus, et relevent sollicitudinem illorum, bonum animum suum Deo et hominibus ostendentes, pro qua re sine dubio mercedem accipient.
PL 17, 308D彼が命令せず勧めていることは明らかである。窮乏に苦しむ者たちに費用を送り、その心配を軽くするためであり、神と人々に自分たちの善い心を示すためであって、このことについて彼らは疑いなく報いを受ける。
(Vers. 9.) Nostis enim gratiam Domini nostri Jesu-Christi; quia propter vos pauper factus est, cum dives esset ut illius inopia vos divites essetis.
PL 17, 308D(第9節)「実に、汝らは我々の主イエス・キリストの恩寵を知っている。汝らのために、富んでいたのに貧しくなったことを。その貧しさによって汝らが富む者となるためである」。
Pauperem Christum dicit factum; quia Deus nasci dignatus est homo, virtutem potestatis suae humilians, ut hominibus divinitatis divitias acquireret; ut sicut dicit Petrus apostolus (II Petr. I, 4) divinae essent consortes naturae.
PL 17, 309A彼は、キリストが貧しくなったと言う。神が人として生まれることをよしとし、自らの権能の力をへりくだらせて、人々のために神性の富を獲得したからである。使徒ペトロが言うように、〔人々が〕神の本性にあずかる者となるためである(二ペトロ1:4)。
Homo ergo factus est, ut hominem in Deum assumeret, sicut scriptum est: Ego dixi: dii estis (Psal. LXXXI, 6) .
PL 17, 309Aこうして彼は人となった。人を神のうちへ迎え入れるためである。書かれているとおりである。「私は言った、汝らは神々である」(詩篇81:6)。
Hoc modo exhortatur, ut largiendo quasi pauperes fiant; prosit paupertas eorum, sicut Christi paupertas profuit nobis: et Christus quidem nostri, non sui causa pauper factus est, nos autem, ut nobis proficiat.
PL 17, 309Aこのようにして彼は、与えることによって彼らがいわば貧しくなるよう勧めている。キリストの貧しさが我々に益したように、彼らの貧しさも益となるようにである。もっともキリストは、自分のためではなく我々のために貧しくなったのであり、我々は自分たちに益となるようにそうするのである。
(Vers. 10, 11.) Et consilium in hoc do; hoc enim vobis utile est, qui non tantum facere, sed et velle coepistis ab anno priore: nunc ergo etiam facere consummate; ut quemadmodum prompta est voluntas in vobis velle, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.
PL 17, 309A(第10・11節)「この件について私は意見を述べる。これは汝らに益があるからである。汝らは昨年から、行うことだけでなく、望むことも始めた。それゆえ今、行うことも成し遂げよ。汝らのうちに望む意志が整っているように、持っているものから成し遂げることもあるようにせよ」。
Hoc dicit, ut voluntas illorum in opere appareat, si vera est, secundum vires; ut tantum det, quantum potest et vult animus, ut munda fiat conscientia: non in simulatione, ut hominibus placeat, et mercedem apud Deum non habeat.
PL 17, 309B彼が言うのは、彼らの意志がもし真実なら、力に応じて行いに現れるようにということである。心が可能で望むだけを与えて、良心が清くなるようにである。見せかけによって人々に気に入られ、神のもとでは報いを持たないようなことのないようにである。
(Vers. 12.) Si enim voluntas prompta est, secundum facultatem acceptabilis est, non secundum quod non habet.
PL 17, 309B(第12節)「意志が整っているなら、持っている資力に応じて受け入れられるのであって、持っていないものに応じてではない」。
Quoniam Corinthii ad hoc opus ministerii provocantur, hoc eis indicitur, ut non plus tribuant, quam possunt; ne plus forte offerentes coacti, non volontarii, gravati viderentur sine mercede futuri; quia qui coactus aliquid facit, mercedem non habet.
PL 17, 309Bコリントの人々はこの奉仕の業へと促されているが、それについて課されるのは、可能な以上を与えないことである。可能な以上を献げると、強いられて、自発的でなく〔底本は volontarii。voluntarii と読む〕、重荷を負わされたと見え、報いを受けない者となりかねないからである。強いられて何かを行う者は、報いを持たない。
Ecclesiae enim Macedoniae ultro obtulerunt cum precibus, ut probarent tota se voluntate hoc facere, ut plus offerrent, quam poterant; ideoque acceptabile fuit. Quanto enim amplius obtulerunt, tanto plus accepturi sunt.
PL 17, 309B実に、マケドニアの諸教会は、願いをこめて自ら進んで献げた。全き意志をもってこれを行っていることを、可能な以上を献げることで証明するためである。それゆえ受け入れられるものであった。多く献げた分だけ、多く受けることになるからである。
Nam si tantum quis det, quantum vult, aut potest, acceptum est; judicio enim videtur hoc facere: ac per hoc tantum det, quantum potest et vult animus; ut rei hujus possit habere mercedem.
PL 17, 309C実に、人が望むだけ、あるいはできるだけを与えるなら、それは受け入れられる。判断をもってこれを行うと見えるからである。したがって、心が可能で望むだけを与えるべきである。この件の報いを得られるようにである。
(Vers. 13, 14.) Non enim ut aliis refrigerium sit, vobis autem angustia. Verum est, quia sic dandum est, ut non egestatem praestet dantibus. Sed ex aequalitate in hoc tempore.
PL 17, 309C(第13・14節)「他の人々には安らぎとなり、汝らには窮屈となるのではないからである」。それは真実である。与えるなら、与える者たちに窮乏をもたらさないように与えなければならない。「むしろ、この時にあっては均等によって」。
Dicit hoc, ut quantum habet, ad tempus dividat cum sanctis; non enim plus exigitur, quam sibi debet retinere. Quia, Diliges, inquit, proximum tuum sicut te ipsum (Levit. XIX, 18) . Unde Zacchaeus: Ecce dimidium, inquit, bonorum meorum do pauperibus (Luc. XIX, 8) .
PL 17, 309C彼が言うのは、持っているだけを、しばらくのあいだ聖なる者たちと分かち合うことである。自分が保つべき分を超えて求められているのではないからである。「汝の隣人を汝自身のように愛せよ」と書かれている(レビ記19:18)。ゆえにザアカイは言う。「見よ、私の財産の半分を貧しい者たちに与える」(ルカ19:8)。
Ut vestra abundantia ad illorum inopiam, et illorum abundantia fiat ad vestram inopiam. Hoc est quod dicit, ut quia juxta tempus sancti inopiam patiuntur, deserentes omnia mundi, et se in divinis solis operibus constituentes, ut doctrinae atque orationi insisterent ad profectum multorum; ii qui crediderint, quique artibus aut negotiis insistunt, aut certe facultates paternas habent, ministrent sanctorum inopiis: et iterum sancti illic ubi divites sunt, et isti inopes, communicent eis, quasi vicem rependentes ministerio illorum, sicut dicit Dominus: Quandiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40.) .
PL 17, 309D「汝らの豊かさが彼らの乏しさのためになり、彼らの豊かさが汝らの乏しさのためになるように」。これは次のことを言っている。聖なる者たちは、この時には乏しさを耐えている。世のすべてを捨て、ただ神の業にのみ身を置いて、多くの人々の進歩のために教えと祈りに専念しているからである。そこで、信じた者たち、すなわち技術や商いに励む者、あるいは親譲りの資産を持つ者は、聖なる者たちの乏しさに仕えなければならない。そして逆に、かの世で聖なる者たちが豊かであり、この者たちが乏しいときには、聖なる者たちが彼らに分け与える。彼らの奉仕に返礼するようにである。主が言うとおりである。「汝らがこれらの最も小さい者の一人にしたとき、それは私にしたのである」(マタイ25:40)。
Ut fiat aequalitas, sicut scriptum est. Haec est aequalitas, ut quia isti in hoc tempore ministrant sanctis, reddantur illis vices in futuro; debitores enim sibi faciunt sanctos.
PL 17, 310A「均等になるように、書かれているとおりに」。この均等とは、こうである。この者たちがこの時に聖なる者たちに仕える以上、将来には彼らに返礼がなされる。実に、彼らは聖なる者たちを自分たちへの負債者としているのである。
(Vers. 15.) Qui multum habuit non abundavit: et qui modicum, non minoravit. Hoc in Exodo legitur (Exod. XVI, 18) .
PL 17, 310A(第15節)「多く持った者は余らず、わずかしか持たなかった者は不足しなかった」。これは出エジプト記に読まれる(出エジプト記16:18)。
Plus enim sancti habent in spe futuri saeculi, et magis quam ii, qui in hoc tempore videntur divites; et tamen aequabuntur illic utrique; ut sicut beneficio horum sanctorum inopia sustentatur, ita et beneficio sanctorum divites fiant hi in futuro saeculo, in quo videntur pauperes.
PL 17, 310A実に、聖なる者たちは、来るべき世への望みにおいて、この時に豊かと見える者たちよりも多くを持っている。それでもかしこでは、双方が均される。この者たちの恩恵によって聖なる者たちの乏しさが支えられるように〔beneficio horum sanctorum inopia は「この者たちの恩恵によって、聖なる者たちの乏しさが」と区切って読んだ〕、聖なる者たちの恩恵によって、この者たちも、自分たちが貧しいと見える来るべき世において豊かになるためである。
Non enim totos se dederunt Deo, ut hic pauperes, illic essent divites; sed ex hac parte quia hic divites sunt, illic pauperes, sanctorum suffragio, qui hic positi, jam illic mente sunt, ditabuntur. Non enim qualecumque meritum est de justis laboribus ministrare sanctis.
PL 17, 310B実に、彼らは、ここで貧しく、かしこで豊かになるために自らをすっかり神に献げたのではない。むしろこの点では、ここで豊かな者はかしこで貧しいので、ここに置かれながらすでに心はかしこにある聖なる者たちの助けによって、豊かにされるのである。実に、正しい労苦から聖なる者たちに仕えることは、並大抵の功績ではない。
(Vers. 16, 17.) Gratias autem Deo, qui dedit hanc ipsam sollicitudinem pro vobis in corde Titi, quoniam consolationem quidem accepit.
PL 17, 310B(第16・17節)「汝らのために、まさにこの心配りをテトスの心に与えた神に感謝する。彼は確かに慰めを受け入れたのである」。
Deus qui justus est, sciens Corinthios velle proficere, Titi affectum incendit circa eos; ut adimpleret exhortatione sua voluntatem illorum in opere bono: qui videns profectum illorum consolatus est, laetatusque in eis.
PL 17, 310B正しい神は、コリントの人々が進歩を望んでいることを知り、テトスの愛情を彼らに向けて燃え立たせた。彼の勧めによって、彼らの善い業への意志を満たすためである。彼は彼らの進歩を見て慰められ、彼らのことを喜んだ。
Cum sit autem sollicitior, voluntarius profectus est ad vos. Hoc est, videns proficere illos circa bonos actus, sollicitior factus est circa affectum illorum; ita ut voluntarius proficisceretur ad eos, qui prius etiam rogatus se excusarat ab eis propter vitia illorum.
PL 17, 310B「彼はいっそう心を配る者であるので、自発的に汝らのもとへ出かけた」。すなわち、彼らが善い行いにおいて進歩するのを見て、彼らへの愛情にいっそう心を配るようになり、以前は頼まれても彼らの悪徳のゆえに彼らのもとへ行くのを辞退していたのに、自発的に出かけたほどである。
(Vers. 18, 19.) Misimus autem cum illo fratrem nostrum, cujus laus est in Evangelio per omnes Ecclesias: non solum autem, sed etiam ordinatus est ab Ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hanc gratiam, quae ministratur a nobis per Domini gloriam, et sollicitudinem nostram.
PL 17, 310C(第18・19節)「我々は彼とともに、その称賛が福音においてすべての教会に及んでいる我々の兄弟を遣わした。それだけでなく、主の栄光と我々の心配りのために、我々が仕えているこの好意の業〔gratia〕に向けて、我々の旅の同伴者として諸教会から任命された」。
Istum commendant, quia ignorabatur ab his; ut scirent in quanta jam essent boni opinione, ad quos tales viri mittebantur; ut congauderent cum eis, augentes eos in fide operationis Dei, ad cujus gloriam sollicite hoc agebant vicarii Christi, ut conditor Deus coeli et terrae agnosceretur in his.
PL 17, 310C彼らはこの人を推薦する。彼らには知られていなかったからである。こうした人々が遣わされる相手の彼らが、すでにどれほど善い評判のうちにいるかを知り、彼らとともに喜ぶためである。また、神の働きへの信仰において彼らを増し加えるためである。神の栄光のために、キリストの代理者たちは心を尽くしてこれを行っていた。天と地の造り主である神が、彼らのうちに認められるようにである。
(Vers. 20.) Devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis. Quoniam de ministerio agebatur, ideo hoc subjecit; ne negligens circa curam pauperum vel sanctorum judicaretur, si hoc segnius ageret.
PL 17, 310D(第20節)「我々が仕えているこの豊かさについて、誰も我々を非難することのないよう、これを避けつつ」。務めについて論じていたので、それゆえこれを付け加えた。貧しい者たちや聖なる者たちへの配慮において、これをもっと緩慢に行うなら、怠慢だと判断されかねないからである。
De hac enim re constituerant inter se apostoli, ut memores essent pauperum, quod ad Galatas significat.
PL 17, 310D実に、この件については、使徒たちが互いに、貧しい者たちを心に留めることを取り決めていた。彼はガラテヤの人々への手紙でそれを示している。
Cum ergo invituperabilis esset in omnibus Apostolus (Galat. II, 10) ; ne in hac causa indiligens judicaretur; idcirco hoc se praemonere significat, ut hoc opere impleto, in omnibus sollicitudo ejus et providentia appareret.
PL 17, 310Dこうして使徒は、あらゆる点で非難されるところがなかったのだが(ガラテヤ2:10)、この件で勤勉でないと判断されないよう、あらかじめ警告していると示している。この業が果たされたときに、あらゆる点で彼の心配りと配慮が現れるようにである。
(Vers. 21.) Providemus enim bona non solum coram Deo, verum etiam coram hominibus. Providet bona coram Deo, dum quod jubet Deus circa ministerium sanctorum vel pauperum, fieri docet: coram hominibus vero providet bona; quia tales mittit ad hoc opus exhortandum, qui probitate sua non faciant eis scandalum: sed provocent eos, ne bona doctrina Apostoli per improvidos ministros ejus in vituperationem caderet.
PL 17, 311A(第21節)「我々は、神の前だけでなく、人々の前でも善いことを配慮している」。彼が神の前で善いことを配慮するのは、聖なる者たちや貧しい者たちへの務めについて神が命じることが行われるよう教えているときである。人々の前で善いことを配慮するのは、この業を勧めるためにそのような人々を遣わすからである。彼らはその誠実さによってつまずきを与えず、かえって彼らを促す。それは、使徒の善い教えが、その思慮のない奉仕者たちのゆえに非難に陥らないためである。
(Vers. 22, 23.) Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse, nunc vero multo sollicitiorem, multa fiducia vestri, sive per Titum qui est socius meus, et adjutor in vobis, sive per fratres nostros apostolos Ecclesiarum gloriae Christi.
PL 17, 311A(第22・23節)「我々はまた、彼らとともに、多くのことでたびたび心を配る者であると確かめた我々の兄弟を遣わした。今は、汝らへの大きな確信のゆえに、はるかに心を配る者である。テトスを通してであれ――彼は私の仲間であり、汝らのうちでの協力者である――、あるいは諸教会の使徒、キリストの栄光である我々の兄弟たちを通してであれ〔apostolos Ecclesiarum gloriae Christi の係りは定かでない。「諸教会の使徒たち、キリストの栄光たる者たち」と取った〕」。
Titum ideo socium suum vocat, quia et ipse episcopus erat, cui ministrum dedit notum in omnibus Ecclesiis ipsius provinciae: quibus addit et Tertium fratrem, probatum in multis operibus bonis atque sollicitum.
PL 17, 311Bテトスを「私の仲間」と呼ぶのは、彼もまた司教であったからである。パウロは彼に、その属州のすべての教会に知られた奉仕者を付けた。さらに彼らに、多くの善い業で確かめられ、心を配る三人目の兄弟を加える〔底本は Tertium と大文字で刷り、人名テルティオとも読める。第22節の兄弟(「多くのことでたびたび心を配る者であると確かめた」)を指すので「三人目の」と取った〕。
Per Titi autem relationem referentis bonam voluntatem Corinthiorum et caeterorum missorum, quos apostolos Ecclesiarum gloriae Christi appellat, sollicitiorem se factum ostendit videndi illos, et exhortandi ad ministerium sanctorum.
PL 17, 311Bテトスの報告、すなわち、コリントの人々の善い意志と、彼が「諸教会の使徒、キリストの栄光」と呼ぶ、遣わされたほかの者たちの善い意志を伝える報告によって〔caeterorum missorum の係りは定かでない。Corinthiorum と並べて取った。Titi と並べて「テトスとほかの遣わされた者たちの報告」とも読める〕、彼は、彼らに会い、聖なる者たちへの奉仕へと促すことにいっそう心を配るようになったと示している。
Fiduciam enim accepit, audiens meliores esse factos Corinthios. Unde satagebat ad eos, certus quia obaudirent bona opera facere.
PL 17, 311B実に、コリントの人々がより善い者となったと聞いて、確信を得たからである。それゆえ彼は、彼らが善い業を行うことに従うと確信し、彼らのもとへ熱心に急いでいた。
(Vers. 24.) Ostentationem ergo charitatis vestrae, et nostrae pro vobis exsultationis demonstrate in ipsis in facie Ecclesiarum. Commonet eos, ut in his quos mittit, dilectionem suam ostendant; ut bona quae de ipsis audierant, vera probarent.
PL 17, 311B(第24節)「それゆえ、汝らの愛と、汝らのための我々の歓喜との証しを、この人々において、諸教会の面前で示せ」。彼は、自分が遣わす者たちにおいて彼ら自身の愛を示すよう、彼らに促している。彼らについて聞かれていた善いことが、真実であると証明するためである。
Sic enim ostendebant profecisse se monitis Apostoli, si missos ab eo cum honore exciperent; ut caeterae Ecclesiae agnoscerent vera esse bona, quae de eis dici coeperant. Provocat ergo animos eorum, quia de quo bene sentitur, solet se meliorem praebere.
PL 17, 311C実に、彼らが使徒の戒めによって進歩したことを示すのは、彼に遣わされた者たちを敬意をもって迎えるときである。そうすれば、ほかの諸教会は、彼らについて語られ始めた善いことが真実だと知る。こうして彼は彼らの心を促している。善く思われている者は、いっそう善い者になろうとするのが常だからである。
Caput IX
第IX章PL 17, 311C(Vers. 1, 2.) Nam de ministerio quod fit in sanctos, supervacuum est mihi scribere vobis; scio enim promptam voluntatem vestram, pro qua de vobis glorior apud Macedones. Et haec oblectantis verba sunt.
PL 17, 311C(第1・2節)「聖なる者たちになされる奉仕については、私が汝らに書き送るのは余計である。私は汝らの積極的な意志を知っており、そのことでマケドニアの人々のもとで汝らを誇っているからである」。これは相手を喜ばせる者の言葉である。
Superfluum enim esse dicit scribere se de ministerio, quod fit in sanctos, ut de his bene sentire videatur: superfluum est enim si commoneas eum, quem scias facturum.
PL 17, 311C実に、彼は、聖なる者たちになされる奉仕について書くのは余計だと言う。彼らをよく思っていると見えるようにである。必ず行うと知っている相手に、あなたが注意を促すなら、それは余計だからである。
Sed ut diligentiam suam ostendat, necessarium est ut scribat, et ut hos promptiores faciat, et quid de eis caeteris praedicet, manifestet.
PL 17, 311Dしかし、自分の周到さを示すためには書くことが必要であり、彼らをいっそう積極的にするため、またほかの者たちに彼らについて何を宣べているかを明らかにするためでもある。
Superflua enim solent majorem parere sollicitudinem; nam et Dominus non dubitans de amore erga se Petri apostoli tertio dicit ei: Simon Joannis, amas me (Joan. XXI, 17) ?
PL 17, 311D実に、余計なことは、かえって大きな心配りを生むのが常である。主も、使徒ペトロの自分への愛を疑ったのではないが、三度彼に言う。「ヨハネの子シモン、汝は私を愛するか」(ヨハネ21:17)。
Quae trina repetitio quasi superflua videtur, sed prodest ad perfectionem monitionis; ut sciat magna se cum diligentia debere curare, quod frequenter mandatur. Quoniam Achaia parata est ab anno priore.
PL 17, 311Dこの三度の繰り返しは余計に見えるが、勧告を完全にするのに役立つ。しばしば命じられることは、大いなる注意をもって気を配らなければならないと知らせるためである。「アカイアは昨年から準備ができているからである」。
Post Macedones Achaia, id est, Ecclesiae provinciae Achaiae (non omnes, quia et Corinthii Achaici sunt) praeparaverant se aemulatione ducti Macedonum, ut ministrarent sanctis.
PL 17, 312Aマケドニアの人々の次にアカイア、すなわちアカイア州の諸教会(すべてではない。コリントの人々もアカイアの者だからである)が、マケドニアの人々に倣おうとする熱心に導かれて、聖なる者たちに仕える準備をしていた。
Quo dicto plus exhortatur Corinthios, cum dicit illos paratos ab anno priore, sed exspectare jam hoc, ut divideretur ministerium illorum pro uniuscujusque necessitate. Et vestra aemulatio provocavit plures.
PL 17, 312Aこの言葉によって、彼はコリントの人々をさらに促している。アカイアの人々が昨年から準備ができていたと言い、しかも各人の必要に応じて彼らの奉仕が分配されるのを今や待つばかりだと言うからである。「汝らの熱心が、多くの人を奮い立たせた」。
Post Macedones Achaiam paratam dicit, deinde ut et Corinthii fiant parati secundum promissum suum, caeterae vero Ecclesiae aemulatione Corinthiorum, dum audierunt illos prius multis erroribus fuisse implicatos, post autem corrigentes se bonae voluntatis effectos, incitati sunt ad bonum opus; quia si ii qui post acceptam fidem male versati sunt, hanc coeperant habere voluntatem; quanto magis isti, in quibus haec vitia non sunt reperta.
PL 17, 312Aマケドニアの人々の次にアカイアが準備できていると彼は言い、さらに、コリントの人々も自分の約束に従って準備できるようにする。ほかの諸教会は、コリントの人々の熱心によって奮い立った。彼らがかつて多くの誤りに巻き込まれていたが、のちに自らを正して善い意志を持つ者となったと聞いたからである。信仰を受けたのちに悪く振る舞った者たちがこの意志を持ち始めたのなら、これらの悪徳が見いだされなかった者たちは、なおさらである。
(Vers. 3.) Misi autem fratres; ne gloria nostra, qua vos praeferimus, inanis fiat in hac parte; ut quemadmodum dixi, parati sitis.
PL 17, 312B(第3節)「私は兄弟たちを遣わした。この件で、汝らを先に立てている我々の誇りがむなしくならず、私が言ったとおり、汝らが準備できているようにするためである」。
Hos fratres memorat, quos supra, id est, Titum, et quos ei adjunxit adjutores, qui impensius exhortarentur eos ad promissionem implendam in ministerio sanctorum; ut non solum litteris, sed et facie ad faciem oblectarent eos crebris admonitionibus; ne exsultatio apostoli, qua in splendore animi eorum gloriabatur, evacuaretur. Saepius ergo hoc memorans, sollicitudinem suam circa eos ostendit, nolens illos confundi.
PL 17, 312B彼は先に挙げた兄弟たち、すなわちテトスと、彼に協力者として付け加えた者たちを挙げている。彼らが、聖なる者たちへの奉仕で約束を果たすよう、いっそう熱をこめて彼らを励ますためである。手紙だけでなく、顔と顔を合わせても、たびたびの勧告で彼らを喜ばせるためであり、彼らの心の輝きを誇っていた使徒の喜びが、空しくされないためである。したがって、これをたびたび述べることで、彼は彼らへの自分の心配りを示し、彼らを恥じさせたくないと望んでいる。
(Vers. 4.) Ne cum venerint mecum Macedones, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos, ut non dicam omnes vos, in hac parte.
PL 17, 312B(第4節)「マケドニアの人々が私とともに来て、汝らの準備ができていないのを見いだしたら、この件で、我々が――汝らすべてが、とは言わないが――恥じ入ることのないように」。
Manifestum est quia si non hoc inventum fuerit, quod testificatus est de his, et ipse erubescat, de ipsis et ipsi amplius confundantur; qui nec propterea quod testis eis exstitit Apostolus, id agere nisi sunt, quo verum illud facerent vel propter tanti viri personam.
PL 17, 312C明らかである。もし彼が彼らについて証ししたことが見いだされなければ、彼自身が恥じるだけでなく、彼ら自身がいっそう恥じ入ることになる。彼らは、使徒が自分たちの証人となったからということでも、また、これほどの人物の立場のゆえにも、それが真実となるように努めようとしなかった〔底本は nisi sunt。nixi sunt と読む〕者たちなのである。
(Vers. 5.) Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praecederent ad vos, et praepararent promissam benedictionem hanc vestram paratam esse: sed sic quasi benedictionem, non quasi circumventionem.
PL 17, 312C(第5節)「そこで私は、兄弟たちに頼んで、汝らのもとへ先に行き、約束された汝らのこの祝福が整っているようにしてもらうことを必要と考えた。ただし、祝福としてであって、欺き取ることとしてではなく」。
Ut sollicitudinem suam adhuc manifestet, rogasse se dixit fratres, per quos admoniti adimplerent, quod promiserant, et non implebant.
PL 17, 312C自分の心配りをなお明らかにするために、彼は兄弟たちに頼んだと言った。彼らによって促されて、約束しながら果たしていなかったことを果たすようにである。
Cum supra Titum dicat voluntarium profectum, hoc est, non illi fuisse extortum, sed mox ut audivit, libenter amplexus est; ut videatur voluntarius ad illos profectus propter spem illorum: nunc non ideo se rogasse hos significat, quasi nolentes ire; sed suum affectum probat circa illos, quando volentes ire insuper rogat; ut sine aliqua mora fiat, quod et illi volunt, et hic precatur.
PL 17, 312C先にテトスが自発的に出かけたと言ったとき、それは、彼に強いられたのではなく、聞くとすぐに喜んで受け入れたということである。彼らへの望みのゆえに自発的に出かけたと見えるようにである。いま彼は、この者たちに頼んだのは行きたがらない者たちだからではないと示している。むしろ、行く気のある者たちにさらに頼むことで、彼らに対する自分の愛情を証しするのである。彼ら自身が望み、彼がここで願っていることが、少しの遅れもなく行われるようにである。
Hoc ergo agit cum his, ut in promissione sua fideles sint, et se ideo commonere propter existimationem illorum, non circumvenire; sed ut tantum offerant, quantum non poeniteat.
PL 17, 312Dこうして彼は、彼らが自分の約束に忠実であるようにこれを行い、彼らの評判のために彼らに注意を促しているのであって、欺いているのではない。悔いることのないだけの額を献げさせるためである。
(Vers. 6, 7.) Hoc autem dico: quia qui parce seminat, parce et metet. Parcum avarum significat, cui extorquetur, ut inferat; poenitet enim quia promisit. Hoc de tarditate illorum colligit, qui olim promiserant, et diu deliberabant.
PL 17, 312D(第6・7節)「私はこう言う。わずかしか蒔かない者は、わずかしか刈り取らない」。「わずかしか蒔かない者」とは、出し惜しむ貪欲な者を指す。出させられてようやく出す者であり、約束したことを悔いるからである。彼はこれを、かつて約束しながら長く思案していた彼らの遅さから導いている。
Huic parco parva messis est; quia cum dubitatione seminat; nescit enim prodesse quod facit. Qui autem in benedictione seminat de benedictione et metet. Hic in benedictione seminat, qui bona voluntate sub spe futurae retributionis hoc agit.
PL 17, 313Aこの出し惜しむ者には、収穫もわずかである。疑いながら蒔くからである。自分のしていることが益になると知らないのである。「祝福のうちに蒔く者は、祝福から刈り取る」。祝福のうちに蒔くとは、将来の報いの望みのもとに、善い意志でこれを行う者である。
Unusquisque secundum propositum cordis, non ex tristitia aut necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus. Docet illos tunc prodesse hoc in futurum, si laeto animo fiat.
PL 17, 313A「各人が、心の志に従って。悲しみからでも強いられてでもなく。実に神は、喜んで与える者を愛する」。彼は、これが将来に益するのは、喜ぶ心でなされるときだと教えている。
Ex his enim qui inferunt, hunc elegit Deus, cui retribuatur, qui devoto corde operatur, quasi thesaurizans apud Deum quia qui invitus facit propter praesentem pudorem, ne aliis inferentibus turpis inveniatur, mercedem non habet.
PL 17, 313A実に、出す者たちのうちで、報われるべき者として神が選んだのは、献身の心で行う者である。いわば神のもとに宝を積む者である。人前での恥のために嫌々行う者、ほかの者たちが出しているのに自分が恥ずべき者と見いだされないためにする者は、報いを持たないからである。
(Vers. 8.) Potens est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis. Dei potentiam adesse illis exoptat, ut sicut in emendandis vitiis et doctrinae veritate compungit corda illorum; ita et in hoc faveat coeptis illorum, ut abundent in omni opere bono per gratiam Dei.
PL 17, 313B(第8節)「神は、あらゆる恩寵を汝らのうちに豊かにすることができる」。彼は、神の力が彼らのもとにあるよう願っている。悪徳を正すことにおいても教えの真理においても彼らの心を刺し貫いたように、このことにおいても彼らの企てを助け、彼らが神の恩寵によってあらゆる善い業に溢れるようにである。
Ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omni opere bono. Hoc dicit et optat, ut in omni re semper sufficientes sibi sint Dei nutu, nec indigeant iis, quae ad salutem necessaria sunt.
PL 17, 313B「あらゆることにおいて、つねにあらゆる充足を持って、あらゆる善い業に溢れるように」。彼が言い、また願うのは、あらゆることにおいて、つねに神の意向によって自分たちで足り、救いに必要なものに事欠かないことである。
Si ergo sufficientiam solam sibi eligant, poterunt in Dei opere abundare; illud enim sibi retinendo quod sufficit, caetera in usus sanctorum vel pauperum impendant necesse est: et hoc erit abundare in omni opere bono.
PL 17, 313Bしたがって、もし彼らが自分に充足だけを選ぶなら、神の業に溢れることができよう。充足するものだけを自分に保ち、残りを聖なる者たちや貧しい者たちのために費やすことが必要だからである。これが、あらゆる善い業に溢れるということである。
Licet enim exigui hominis parvum sit, quod tribuit, abundat tamen, quia recto judicio fit, et non solum quaeritur quantum; sed et de quanto, et quo animo detur.
PL 17, 313C実に、乏しい人が与えるものが小さくとも、それは溢れている。正しい判断で行われるからである。どれだけかが問われるだけでなく、どれだけのうちからか、どのような心で与えられるかも問われる。
Denique illa vidua in Evangelio (Luc. XXI, 3) de parvo laudata est, et qui multa mittebant, laudati non sunt.
PL 17, 313C実に、福音書のあのやもめ(ルカ21:3)は、わずかなもののゆえに称賛され、多く入れた者たちは称賛されなかった。
Illius enim parvum multum est; quia plus misit, quam poterat: divites autem minus miserunt, cum plus possent; ac per hoc modicum illius, quae ultra vires suas misit, plus inventum est, quam divitum multum; quia de eo quod abundabat eis, miserunt.
PL 17, 313C彼女のわずかは多いのである。力以上のものを入れたからである。これに対し、富める者たちは、より多くをなし得たのに、より少なく入れた。したがって、力を超えて入れた彼女のわずかなものは、富める者たちの多くよりも多いと認められた。彼らは、余っているものから入れたからである。
Qui ergo tantum dat, quantum potest, recte facit: viduam tamen illam ante se habet; quia haec omne quod habuit, misit.
PL 17, 313Cだから、できるだけを与える者は正しく行っている。しかしあのやもめは、その者の先に立っている。彼女は持っていたすべてを入れたからである。
(Vers. 9.) Sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum. Hoc in psalmo scriptum est centesimo decimo primo, et per exemplum addit ad curam pauperum; ut in omni opere bono abundent.
PL 17, 313C(第9節)「書かれているとおり、『彼は散らし、貧しい者たちに与えた。その正義は永遠にとどまる』」。これは詩篇の第111篇に書かれている。彼は例を挙げて、貧しい者たちへの配慮へと促し、あらゆる善い業に溢れさせようとしている。
Si enim hujus qui pauperibus largitur, justitia manet in aeternum; quanto magis ejus, qui ministrat sanctis?
PL 17, 313D実に、貧しい者たちに気前よく与えるこの者の正義が永遠にとどまるなら、聖なる者たちに仕える者のそれは、なおさらではないか。
Pauperes enim possunt dici, qui publice egeni sunt: sancti enim discernuntur ab his; quia hi servi Dei sunt, insistentes orationibus et jejuniis, puram vitam agentes, sicut et Anna prophetissa (Luc. II, 37) , quae non discedebat de templo, jejuniis et orationibus serviens die ac nocte, omnem mundi curam postponens.
PL 17, 313D実に、貧しい者と言われ得るのは、公に乏しい者たちである。聖なる者たちは、これらの者と区別される。この者たちは神の僕であって、祈りと断食に専念し、清い生活を送っているからである。女預言者アンナもそうであった(ルカ2:37)。彼女は神殿を離れず、断食と祈りをもって昼も夜も仕え、世のあらゆる煩いを後回しにしていた。
Misericordia ergo haec, justitia appellata est; quia sciens qui largitur, omnia Deum communiter omnibus dare, quia sol ejus omnibus oritur, et pluit omnibus, et terram omnibus dedit: idcirco dividit cum iis, qui copiam terrae non habent; ne beneficiis Dei privati videantur.
PL 17, 314Aゆえに、この慈しみが正義と呼ばれたのは、与える者が、神がすべてを共通にすべての人に与えていると知っているからである。神の太陽はすべての人に昇り、雨はすべての人に降り、地はすべての人に与えられた。だから彼は、地の豊かさを持たない者たちと分かち合う。そうした者たちが、神の恩恵を奪われたと見えないようにである。
Justus ergo est, qui sibi soli non detinet, quod scit omnibus datum: et justus non solum hoc in tempore, sed et in aeternum; quia in saeculo futuro hanc habebit secum in perpetuum.
PL 17, 314Aゆえに、すべての人に与えられたと知っているものを、自分だけで留めない者は正しい。そして彼は、この時だけでなく永遠に正しい。来るべき世で、この正義を永遠に自らとともに持つからである。
(Vers. 10, 11.) Qui autem subministrat semen seminanti: et panem ad edendum ministrabit: et multiplicabit semen vestrum, et amplificabit fructum justitiae vestrae; ut in omnibus locupletemini in omni simplicitate.
PL 17, 314A(第10・11節)「種蒔く者に種を供給する者は、食べるためのパンも供給し、汝らの種を増やし、汝らの正義の実りを大きくする。あらゆる点で、あらゆる純真さにおいて、汝らが富むためである」。
Omnia Dei sunt, et semina et nascentia Dei nutu crescunt, et multiplicantur ad usus hominum: Deus ergo qui haec dat, ipse et jubet de his communicari eis, qui indigent; ac per hoc non poterit, qui tribuit juxta Dei voluntatem, Dei nutu non augeri incrementis hujusmodi ad amplificandum fructum justitiae; danti enim addit, ut eo amplius habeat, unde largiri possit.
PL 17, 314Bすべては神のものであり、種も、生え出るものも、神の意向によって育ち、人々の用のために増える。ゆえに、これらを与える神が、これらを乏しい者たちと分かち合うよう命じてもいる。したがって、神の意志に従って施す者が、神の意向により、このような増し加えによって、正義の実りを大きくされないことはあり得ない。与える者には、そこから施せるものがいっそう多くなるように、神が加えるからである。
Haec est justitia, ut quia Deus dat, retribuat ex eo et homo ei, cui deest. Hos enim vult ministros esse eorum, qui potiora eligentes, copias praesentis temporis spernunt, totos se Dei rebus obligantes.
PL 17, 314B神が与えるのだから、人もそこから、欠けている者に返す。これが正義である。実に神は、より優れたものを選び、現在の時の富を退け、神のことに全身を結びつけた者たちの仕え手に、これらの者〔与える者〕がなることを望んでいる。
Unicuique enim secundum bonam voluntatem Deus praestat auxilium; sancti enim qui nihil volunt hic possidere, nisi victum habere et vestitum, hos qui haec habere volunt, tutores illorum Deus esse disposuit; ut qui bene et simpliciter eis ministraverit, amplificetur Dei nutu; ut habeat, unde largiatur semper, et ad praesens locupletatus, et in futurum.
PL 17, 314B実に神は、一人一人に、その善い意志に応じて助けを与える。ここで何も所有することを望まず、ただ糧と衣を持つだけの聖なる者たちについて、これらを持つことを望む者たちを、神は彼らの保護者となるよう定めた。彼らに善く、純真に仕える者が、神の意向によって増し加えられ、つねに施せるものを持つようにである。現在においても将来においても、豊かにされてである。
Semel enim seminans, bis metet; ita ut si futuris consulit spebus, nolit eos subjectos habere, sed magis se eis inclinet; quia a Deo hujus rei accipiet mercedem.
PL 17, 314C一度蒔く者は、二度刈り取る。ただしそれは、将来の望みを顧みて、彼らを自分に従属させようとはせず、むしろ彼らに身をかがめる場合である。この件の報いを神から受けるからである。
Si enim ad praesens humiliari eos sibi voluerit, spem futuri amittit; hic enim accipit mercedem operis sui, hoc non simpliciter agens, sicut dicit Dominus: Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 16) .
PL 17, 314C実に、現在において彼らが自分にへりくだることを望むなら、将来の望みを失う。その業の報いをここで受けてしまうからである。それを純真に行っていないのである。主が言うとおりである。「アーメン、私は汝らに言う。彼らは自分の報いを受け取った」(マタイ6:16)。
(Vers. 12, 13.) Quae operatur per nos gratiarum actionem Deo. Quoniam ministerium officii hujus non solum supplet ea, quae desunt sanctis: sed et abundabit per multorum gratiarum actiones in Deo, per probationem ministerii hujus, magnificantes Deum in subjectione confessionis vestrae in Evangelio Christi, et in simplicitate communicationis in illos, et ipsorum orationes pro vobis desiderantium vos videre, propter superabundantem gratiam Dei in vobis.
PL 17, 314C(第12・13節)「それは、我々を通して、神への感謝をもたらす。実に、この務めの奉仕は、聖なる者たちに欠けているものを補うだけでなく、神における多くの人々の感謝を通して溢れるであろう。この奉仕の証しを通して、彼らは、キリストの福音における汝らの告白の従順と、彼らへの分かち合いの純真さのゆえに神をあがめ、また、汝らのうちにある神の溢れる恩寵のゆえに汝らに会いたいと願う彼ら自身が、汝らのために祈る」〔見出し語の末尾の分詞 magnificantes と desiderantium の格はそろっていない。どちらも聖なる者たちを言うと取り、刷りの語順に沿って訳した〕。
Gratia autem Deo super inenarrabili dono ejus. Hoc dicit quia quicumque operatur per dispensatores doni Dei hoc opus unde gratiae agantur Deo, ab iis qui necessarios sumptus accipiunt sub nomine Christi, non mendicitati subjecti, sed Deo, de cujus bonis ali se norunt: non tantum ab eis gratiae illis referuntur, sed a reliquis fratribus, qui pro his gratias agant Deo commendantes factum ipsorum Domino; ut paucis tribuentes, multorum obsecrationibus Deo, commendentur.
PL 17, 314D「神に感謝あれ、その言い表しがたい賜物のゆえに」。これは次のことを言っている。誰であれ、神の賜物の管理者たちを通してこの業を行い、そこから神に感謝がなされるなら、キリストの名のもとに必要な費用を受ける者たち――物乞いの境遇に服しているのではなく、その善いものによって自分が養われていると知る神に服している者たち――から、彼らに感謝が返されるだけでなく、残りの兄弟たちからも感謝が返される。兄弟たちはこの者たちのために神に感謝し、その行いを主にゆだねる。わずかな者に施した者たちが、多くの人々の願いによって神にゆだねられるようにである。
Probantes enim mentem eorum in hoc opere, magnificant in eis Dominum, cujus spe firmati, obediunt Evangelio Christi in subjectione mentis: ne velint eos sibi humiliari, ut praebeant quae necessaria sunt sanctis.
PL 17, 315A実に、この業における彼らの精神を確かめて、彼らのうちに主をあがめる。その主への望みに支えられて、彼らは精神の服従のうちにキリストの福音に従う。聖なる者たちに必要なものを供するにあたり、この者たちが自分にへりくだることを、彼らが望まないようにである〔ne velint 以下の主語は定かでない。与える者たちが、聖なる者たち(eos)を自分にへりくだらせることを望まない、と取った〕。
Et hoc erit in simplicitate gratias agere communicationis illorum, commendantes se orationibus illorum, et desideriis eorum. Quis enim non cupiat oculis videre necessitatibus suis propter Dei nomen subjectos?
PL 17, 315A「そしてこれは、彼らの分かち合いのゆえに純真に感謝することでもあろう」。すなわち、彼らの祈りと願いに自らをゆだねることである。実に、神の名のゆえに自分の必要に仕える者たちを、自分の目で見たいと願わない者があろうか。
Denique Dei dona vocantur; Deo enim dat, qui his ministrat; quia qui jubet fieri, ipsi imputatur, quod datur. Gratias autem Deo in his agentes, et super ineffabili dono ejus.
PL 17, 315B実に、それらは神の賜物と呼ばれる。これらの者たちに仕える者は、神に与えているからである。行うよう命じる神に、与えられるものが帰せられるのである。「これらのことで神に感謝しつつ、その言い表しがたい賜物のゆえにも」。
Donum enim Dei est, quod incitat homines ad bonum opus; spes enim promissa lacessit ad ministerium supra dictum.
PL 17, 315B実に、人々を善い業へと駆り立てるのは神の賜物である。約束された望みが、上に述べた奉仕へと人を促すからである。
Caput X
第X章PL 17, 315B(Vers. 1.) Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui ad faciem quidem humilis sum in vobis: absens vero confido in vobis. Hoc est, quod nunc dicit, quia talis est absens, qualis et praesens.
PL 17, 315B(第1節)「私パウロ自身が、キリストの柔和と穏やかさによって汝らに懇願する。私は面と向かっては汝らのあいだで卑しい者であるが、離れていては汝らに対して強気である」。これは、彼が今言っていることである。離れているときも、居合わせるときと同じ人だということである。
Nec enim humilis erat ad faciem adulatione aut subjectione alicujus rei, qui constantiam suam sic zelabatur, ut aliquando etiam a licitis temperaret, ne inclinaretur. Unde dicit in alia epistola: Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate.
PL 17, 315B彼が面と向かって卑しかったのは、へつらいや、何かに屈することによるのではない。彼は自分の不動の志をひどく大切にして、傾くことのないよう、ときには許されたことさえ控えたのである。それゆえ別の手紙で言う。「すべては私に許されている。しかし私は、誰の支配のもとにも置かれない」。
Esca ventri, et venter escis: Deus autem hunc et has destruet (I Cor. VI, 13) . Ideo ergo absens obsecratur, et modestiam Christi interponit; ne praesens durior inveniatur causa virorum eorum, quam est in epistola; ut componentes se, qui adhuc non emandaverant, mollirent sibi rigorem Apostoli; ut moderatos eos inveniens, pressa severitate laetaretur in eis.
PL 17, 315C「食物は腹のため、腹は食物のため。しかし神は、これもあれも滅ぼす」(一コリント6:13)。それゆえ彼は離れていて懇願し、キリストの穏やかさを間に置く。居合わせたとき、あの者たちのせいで、手紙にあるより厳しい者と見られることのないためであり、まだ改めていない〔底本は emandaverant。emendaverant と読む〕者たちが自らを整えて、使徒の厳しさを自分たちに対して和らげ、彼がその者たちを節度ある者と見いだして、厳しさを抑え、彼らのうちに喜ぶようになるためである。
Confidentiam itaque fiduciam severitatis significavit, quam forte in epistola tantum habere putabatur, non tamen praesens facie; quia in prima epistola severus, et nimis rigidus videtur: et ideo commonet ne eadem severitate praesens utatur, sicut non sperabant.
PL 17, 315Cそれゆえ彼は、「強気」〔confidentia〕を、厳しさへの確信〔fiducia〕の意味で言ったのである。これは、手紙の上でだけ持っていると思われていたもので、居合わせて面と向かっては持たないとされていた。第一の手紙では、彼は厳しく、きわめて頑固に見えるからである。だから彼は、彼らが期待していなかったとおりに、居合わせるときに同じ厳しさを用いることのないよう、戒めている。
(Vers. 2.) Rogo autem ut non praesens audeam per eam fiduciam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos secundum carnem ambulare.
PL 17, 315D(第2節)「私は願う。居合わせるとき、私が一部の者に対してあえて振る舞うと思われているその確信によって、あえて振る舞うことのないように。その者たちは、我々が肉に従って歩んでいると考えている」。
Idem sensus est, quem ut dilucidet, repetit; orat enim ut tales illos inveniat, ne cogatur irasci, sed ut requiescat cum eis.
PL 17, 315D同じ意味であり、それを明らかにするために繰り返している。彼らがそのような者であると見いだして、怒らざるをえなくなることなく、彼らとともに安らぐことができるように願っているのである。
Hic ergo aperuit, quod supra significavit et adhuc in subjectis plenius manifestat, hanc esse confidentiam, quam hic fiduciam dixit, datae sibi potestatis a Christo, cujus vicarius est; ut vindicet in eos, qui sub nomine Christi agentes, non obaudiunt, ut corrigant in quibus reprehenduntur.
PL 17, 315Dここで彼は、先に示したこと、またこの後でさらに十分に明らかにすることを、はっきり述べた。すなわち、ここで「確信」〔fiducia〕と言ったこの強気とは、キリストから自分に与えられた権能の強気であり、彼はそのキリストの代理である。それは、キリストの名のもとに行動しながら従わず、咎められている点を改めようとしない者たちを、罰するためである。
Hos dicit qui non recipiendo spiritalia, quae ab Apostolo dicebantur, sic eum existimabant, quasi carnalia loqueretur, quae recipienda non essent. Ideo dicit: Qui arbitrantur nos secundum carnem ambulare; quia qui spernit spiritalia, putat illa carnalia.
PL 17, 316A彼が言っているのは、使徒の語る霊的なことを受け入れないために、受け入れるべきでない肉的なことを語っているかのように彼を見なした者たちである。それゆえ彼は言う。「我々が肉に従って歩んでいると考える者たち」。霊的なことを退ける者は、それを肉的なことと思うからである。
(Vers. 3.) Nam in carne ambulantes, non secundum carnem militamus. Hoc est, in corpore positi spiritaliter vivimus; spiritaliter enim vivit, qui facit quod placet Deo.
PL 17, 316A(第3節)「我々は肉において歩んでいても、肉に従って戦うのではない」。すなわち、体の内に置かれていても、我々は霊的に生きている。神の喜ぶことを行う者が、霊的に生きるからである。
Hic ergo secundum carnem militat, qui desideriis carnis obtemperat; omnis enim error caro dicitur. Christo autem ipse militat, qui obaudit ei in fide et disciplina.
PL 17, 316Aそれゆえ、肉の欲望に従う者が、肉に従って戦っている。あらゆる誤りは肉と呼ばれるからである。一方、信仰と規律においてキリストに従う者は、自らキリストのために戦っている。
(Vers. 4.) Arma enim militiae nostrae non carnalia sunt, sed fortia Deo. Ideo fortia, quia incorrupta; omnia enim carnalia corrupta sunt.
PL 17, 316B(第4節)「我々の戦いの武器は肉的なものではなく、神にとって強いものである」。強いのは、朽ちないからである。肉的なものはすべて朽ちているからである。
Arma ergo ideo, quia repugnant vitiis, signum habentia imperatoris sui Christi, qui hostis est vitiorum; sicut enim imperator per milites suos vindicat suum regnum: ita et Salvator per nos servos suos defendit unius Dei professionem et disciplinam.
PL 17, 316Bそれゆえ武器と呼ぶのは、悪徳に抗するからであり、悪徳の敵である自分たちの総司令官キリストの印を帯びているからである。総司令官が自分の兵士たちによって自らの王国を確保するように、救い主もまた、自分の僕である我々によって、唯一の神の信仰告白と規律を守るのである。
(Vers. 5.) Ad destructionem munitionum, cogitationes destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus cognitionem Dei. Arma spiritalia fides est incorruptae praedicationis.
PL 17, 316B(第5節)「要塞を打ち壊すために。思いを打ち壊し、神の認識に逆らって自らを高めるあらゆる高さを〔打ち壊して〕」。霊的な武器とは、朽ちない宣教の信仰である。
Per haec Deus vincit principes et potestates, quos constat ut sibi usurpent imperium, extolli contra fidem Christi, cogitationibus se hominum inserentes, ut avocent eos a Dei dominio, quas cogitationes destruit veritas fidei.
PL 17, 316Bこれによって神は、支配権を我がものにしようとして、キリストの信仰に逆らって高ぶることが知られている支配者たちと権威者たちを打ち負かす。彼らは人々の考えの中に入り込んで、人々を神の支配から引き離そうとするが、信仰の真理はその考えを打ち壊す。
Munitiones ergo principes dicit et potestates, et spiritalia nequitiae, qui se extollunt, et armant infidelium animos ad contradicendum Christo: contra quos pugnat Dei lex, dissipans consilia eorum.
PL 17, 316Cそれゆえ彼は、「要塞」とは、支配者たち、権威者たち、そして悪の霊的なもの〔spiritalia nequitiae〕だと言う。彼らは自らを高め、信じない者たちの心を武装させて、キリストに反論させる。彼らに対して神の法が戦い、その企てを散らす。
Et captivitatem redigentes omnem intellectum, et perducentes ad obedientiam Christi. Captivat intellectum, dum contradicentem ratione vincit; et ad fidem Christi, cui prius repugnaverat, humilem et mansuetum inducit.
PL 17, 316C「そして、あらゆる知性を捕虜にして、キリストへの従順へ導きつつ」。彼は知性を捕らえる。反論する者を理によって打ち負かし、以前は抗っていたキリストへの信仰へ、へりくだった柔和な者として導くのである。
(Vers. 6.) Et parati in omnibus vindicare omnem inobedientiam, cum impleta fuerit obauditio vestra.
PL 17, 316C(第6節)「そして、汝らの従順が満たされたとき、あらゆる不従順を罰する用意ができている」。
Manifestum est quia vindicat inobedentiam; cum illam condemnat per obedientiam, tunc illam destruens, quando eos qui resistunt, perducit ad fidem; ut perfidia ab iis a quibus defendebatur, damnetur.
PL 17, 316C彼が不従順〔底本は inobedentiam。inobedientiam と読む。ミーニュの脚注 e の引くコルビー写本の読みも inobedientiam と綴る〕を罰するのは明らかである。従順によってそれを断罪し、抵抗する者を信仰へ導くとき、それを打ち壊すのである。こうして背信は、それを擁護していた者たち自身によって断罪される。
(Vers. 7.) Quae secundum faciem sunt, videte. Nunc vult eos quae palam sunt, considerare, id est, ea quae dicturus est; quia sunt aperta dijudicare.
PL 17, 316D(第7節)「顔に従うものを見よ」。ここで彼は、彼らに、明白なことを考えさせようとする。すなわち、これから言うことである。それは明らかであり、判断できるからである。
Dicit ergo: Si quis confidit se esse servum Christi, hoc cogitet iterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos.
PL 17, 316Dそこで言う。「もし誰かが自分はキリストの僕であると確信しているなら、彼自身がキリストのものであるように、我々もそうであることを、もう一度自分の中で考えよ」。
Iis loquitur, quorum tangit superbiam, qui de se praesumentes inflatione animi, minus quam dignum erat, de Apostolo sentiebant, quasi non egerent praeceptis ejus.
PL 17, 316D彼が語りかけているのは、その高慢に触れている者たちである。彼らは心の思い上がりで自分を過信し、使徒について、相応しいよりも低く考えていた。あたかも彼の教えを必要としないかのようであった。
Quos commonet; ut si de se confidederent, quia erant servi Christi, non utique deberent de Apostolo dubitare; sed et de eo, quamvis impar sit, vel similiter sentire; cum utique magis praeferre sibi deberent magistrum gentium.
PL 17, 317A彼は彼らに警告する。自分がキリストの僕であると確信するなら、使徒について疑うべきではなく、〔彼らと〕等しくない者であるとしても、せめて〔自分と〕同じように考えるべきである〔quamvis impar sit は、使徒が彼らに勝っていて等しくないことを言うと取った〕。まして異邦人の教師を、自分より上に置くべきなのである。
Sed hic illos humilitatem in se docet, aequans se illis; cum esset vas electionis, et magister gentium in fide et veritate.
PL 17, 317Aしかしここで彼は、自分を彼らと同等に置いて、自らへりくだることを彼らに教えている。彼は選びの器であり、信仰と真理における異邦人の教師であるのに。
Hoc vult ergo illos considerare, quod utique clara luce videtur; quia de Apostolo nemo credentium non plus aestimet, quam de se: quanto magis nemo minus quam de se debeat aestimare? Hoc ergo contestatur et docet; ne elatione mentis bonae vitae meritum perderent. Qui enim scit se aliquid esse, humiliet se, ut amplior fiat.
PL 17, 317Aだから彼は、彼らにこのことを考えさせようとする。それは明るい光の中で見えるように明らかである。信じる者のうち誰一人として、使徒を自分より高く評価しない者はいないはずである。ならば、使徒を自分より低く評価すべき者は、なおさら誰もいないのではないか。だから彼はこのことを証言し、教える。精神の高ぶりによって、善い生き方の功績を失うことのないためである。自分が何者かであると知る者は、いっそう大きくなるために、自らをへりくだらせよ。
(Vers. 8.) Nam etsi aliquid amplius gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in aedificationem, non in destructionem-vestri, non erubescam.
PL 17, 317B(第8節)「我々の権能について、主が我々に与えた権能について、私がもう少し余計に誇ったとしても、それは汝らの造り上げのためであって、汝らの破壊のためではない〔底本は destructionem-vestri とハイフンでつなぐ。「汝らの破壊のため」と読む〕。私は恥じない」。
Nunc significat, quia superius se humiliavit, ipsis se comparando; cum si se erigat, non erubescat; quia a Domino accepit potestatem praedicandi, ut salvet, non ut perdat obaudientes.
PL 17, 317B今、彼は示している。先に自分を彼らと比べてへりくだったが、自らを高めたとしても恥じることはない。主から、従う者を滅ぼすためでなく救うために宣べ伝える権能を受けたからである。
Si ergo hic qui a Domino missus est, inclinat se, comparat se inferioribus; quanto magis ii, qui nullius erant testimonii, comparare se non deberent, non dicam praeferre, majoribus?
PL 17, 317Bでは、主から遣わされたこの人が、身をかがめ、自分を劣った者たちと比べるのなら、何の証しもなかった者たちが、自分を優れた者たちと比べるべきでないのは、なおさらではないか。上に置くべきでないとは言うまでもない。
(Vers. 9.) Ut autem non existimemur quasi terrere vos per epistolas. Ille potest videri terrere per epistolas, qui neque auctoritatis alicujus est, neque praesens fiduciam habet arguendi: absens autem ideo audet, quia praesens timet.
PL 17, 317B(第9節)「我々が手紙によって汝らを脅かしているかのように思われないために」。手紙によって脅かしていると見られうるのは、何の権威もなく、居合わせて責める確信もない者である。離れているときにあえて振る舞うのは、居合わせるときには恐れるからである。
(Vers. 10, 11.) Quia epistolae quidem graves et fortes sunt, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis. Hoc aestimet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales sumus et praesentes in opere.
PL 17, 317C(第10・11節)「手紙は重く力強いが、体が居合わせると弱く、言葉は軽蔑すべきものである」と〔言われている〕。「そのような者はこう考えよ。離れているとき手紙で語る言葉において我々があるとおりの者であるように、居合わせるときにも、行いにおいて我々はそうなのだと」。
Ideo non se alium esse absentem, quam praesens est, probat; quia non erat praesumptor. A Domino enim potestatem acceperat; cui enim non est data potestas, absens potest audere, praesens autem pudorem patitur.
PL 17, 317Cそれゆえ彼は、離れているときも、居合わせるときと別の者ではないことを証明する。僭越な者ではなかったからである。主から権能を受けていたのである。権能を与えられていない者は、離れていればあえて振る舞えるが、居合わせれば恥をかく。
Ideo Apostolus non erubescit, dum corripit; quia fiducia potestatis hoc agit. Haec propter hos loquitur, qui non missi praedicabant adulantes; quia se ipsos commendare volebant.
PL 17, 317Cそれゆえ使徒は、責めるときも恥じない。権能への確信によってそれを行うからである。彼がこのことを語るのは、遣わされていないのにへつらいながら宣べ伝えていた者たちのためである。彼らは自分自身を推薦しようとしていたからである。
(Vers. 12.) Non enim audemus conjungere aut comparare nos ipsos quibusdam, qui se ipsos commendant. Hi sunt, qui se ipsos commendant, qui non accepta potestate, dominari volunt, nomini suo vindicantes auctoritatem.
PL 17, 317C(第12節)「我々は、自分自身を推薦する一部の者たちに、自分を連ね合わせたり比べたりすることを、あえてしない」。自分自身を推薦するのは、権能を受けていないのに支配しようとして、自分の名に権威を主張する者たちである。
Qui enim mittitur, non sibi, sed ei a quo mittitur, vindicat potestatem: per quod etiam ostendit se a Domino dispensatorem electum. Sic ergo non conjungit se, aut comparat iis, qui non missi praedicant, dum nihil ultra concessum praesumit.
PL 17, 317D遣わされる者は、自分のためにではなく、自分を遣わした者のために権能を主張する。それによって、自分が主に選ばれた管理者であることをも示す。それゆえ彼は、遣わされずに宣べ伝える者たちに自分を連ねることも、比べることもしない。許されたことを超えては何も僭越に行わないからである。
(Vers. 13.) Sed ipsi in nobis nosmetipsos mensurantes, et comparantes nosmetipsos nobis, non immensum gloriabimur: sed secundum mensuram regulae, quam partitus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.
PL 17, 317D(第13節)「だが我々自身は、自分たちのうちで自分たちを測り、自分たちを自分たちと比べて、際限なく誇ることはしない。神が我々に分け与えた規準の尺度に従う。すなわち、汝らのところまで届くという尺度に」。
Tanta se uti dicit potestate, quanta concessa est ab Auctore, nec mensuram egredi. Idcirco non superba erit, inquit, gloriatio nostra; quando non transgredimur terminum datae potestatis.
PL 17, 318A彼が言うのは、創始者〔神〕から許された分だけの権能を用い、その尺度を越えないということである。だから我々の誇りは高ぶったものにはならない、と彼は言う。与えられた権能の境を越えないからである。
Gloriam pro auctoritate posuit, qua utebatur in correptionibus peccatorum; ut salvos eos faceret. Nec tamen gloriari se dicit in extollentia potestatis, sed ad aedificationem illorum.
PL 17, 318A彼は「誇り」を、罪人たちを叱責する際に用いていた権威の意味で置いた。彼らを救うためである。それでも、権能を高ぶるために誇るのではなく、彼らを造り上げるために誇ると言う。
Ostendit enim potestatem, de qua si gloriari vellet, non illum puderet; quia data est illi a Domino.
PL 17, 318A彼は権能を示している。それを誇ろうとしても、彼は恥じることがないであろう。それは主から彼に与えられたものだからである。
Sed hic sic illa utitur, ut non glorietur, nisi in profectu credentium, corripiens constanter vitiosos; ut glorietur in salute illorum, ut potestas data saluti proficiat, non elationi.
PL 17, 318Aだが彼はここで、それを、信じる者たちの進歩においてしか誇らないように用い、悪徳に染まった者たちを断固として叱責する。彼らの救いにおいて誇るためであり、与えられた権能が高ぶりではなく救いに役立つためである。
Duplici ergo genere non se in immensum gloriari testatur; et quia secundum datam potestatem, sicut dixit, et quia non ultra quod praedicatio ejus personet, vindicabat sibi auctoritatem. De his enim confidebat, quos ipse fundaverat in fide Christi.
PL 17, 318Bこうして彼は二重の仕方で、自分が際限なく誇るのではないと証言する。一つは、先に言ったように、与えられた権能に従って、もう一つは、自分の宣教が響き渡る範囲を越えずに、権威を主張していたからである。彼が確信を置いていたのは、自らキリストへの信仰に基づいて立てた者たちについてだったのである。
Partitum enim dicit unicuique, ad quos in praedicatione dirigeretur; ut singuli proprias aliquas civitates haberent, de quorum fide gloriarentur.
PL 17, 318B彼が「分けられた」と言うのは、各人に、宣教において向かう相手が割り当てられたということである。各人が自分の町をいくつか持ち、その信仰を誇れるようにするためである。
Dei enim nutu Macedonibus praedicare advocatus est hic Apostolus: et ut Corinthiis evangelizaret, a Domino admonitus est.
PL 17, 318B神の意向によって、この使徒はマケドニア人に宣べ伝えるよう呼ばれ、コリントの人々にも福音を告げるよう主に促されたからである。
Iis ergo audenter loquitur, quos ipse fundavit, et ad quos Dei nutu pervenit: caeteris non tali fiducia; quia in aliena regula erant, hoc est, in parte alterius Evangelistae.
PL 17, 318Bそれゆえ彼は、自分が基礎を据えた者たち、神の意向によって至った者たちには、臆することなく語る。ほかの人々には、そのような確信をもっては語らない。彼らは他人の規準のうちにあった、すなわち、別の福音を告げる者の持ち分のうちにあったからである。
(Vers. 14.) Non enim quasi non pertingentes usque ad vos, superextendimus nos: hoc est, non quasi non pervenerimus usque ad vos, superextendimus nos in praedicatione, sed destinati, Deo mittente nos, ad vos pervenimus.
PL 17, 318C(第14節)「我々は、汝らのところまで届いていないかのようにして、自分を限度を越えて広げるのではない」。すなわち、諸君のところまで至っていないかのようにして宣教において自分を限度を越えて広げたのではなく、定められ、神が我々を遣わして、諸君のところに至ったのである。
Superextendi autem est ultra extendi, quam conceditur, sed non ultra; quia mensuram dedit Deus, quam servarent evangelistae ejus, quam hic se custodire testatur.
PL 17, 318C「限度を越えて広げる」とは、許されている以上に広げることである。しかし彼は越えなかった〔sed non ultra の係りは定かでない。「しかし彼は越えなかった」と取った〕。神は、自分の福音を告げる者たちが守るべき尺度を与えたのであり、彼はここでそれを守っていると証言するからである。
Ideo enim hoc ostendit, ut sciant quoniam a Deo ad hos directus est; ac per hoc obaudire illos debere monita ejus; ne contemnentes, Deo a quo missus est, resistere viderentur.
PL 17, 318C彼がこれを示すのは、自分が神によって彼らのところへ遣わされたことを彼らが知るためであり、したがって彼らは彼の勧告に従うべきであって、軽んじて、自分を遣わした神に逆らうと見られることのないためである。
(Vers. 15.) Nam usque ad vos pervenimus in Evangelio Christi, non in immensum gloriantes in alienis laboribus. Hic manifestius apparet, quod dicit, quia ipse illos fundaverat.
PL 17, 318C(第15節)「我々はキリストの福音において汝らのところまで至った。他人の労苦を際限なく誇るのではない」。ここで、彼が言うこと、すなわち彼自身が彼らの基礎を据えたということが、より明らかに現れる。
Ideo tanta fiducia ad hos loquitur; nec enim labore alterius acquisiti fuerant ad fidem, sicut in alia epistola ait: In Christo enim per Evangilium ego vos genui (I Cor. IV, 15.) Non ergo extra mensuram gloriatur, qui in labore suo gloriatur.
PL 17, 318Dそれゆえ彼はこれほどの確信をもって彼らに語る。彼らは他人の労苦によって信仰へ獲得されたのではないからである。別の手紙で言うとおりである。「キリストにあって、福音〔底本は Evangilium。Evangelium と読む〕を通して、私が汝らを生んだ」(一コリント4:15)。自分の労苦を誇る者は、尺度を越えて誇っているのではない。
Spem vero habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari. Quia fructum laboris sperat quaesitae fidei eorum, idcirco non negligenter hoc agere se profitetur, ne taediis et molestiis cederet; quia magnificari se credidit apud Deum, si augeantur in fide auditores ejus, sicut dicit Dominus: Pater sicut misisti me in hunc mundum, et ego misi eos in hunc mundum, et pro eis sanctifico me ipsum (Joan. XVII, 18.) Hoc dicit, quia testimonium magistri est in discipulis obaudientibus; unde ait:
PL 17, 318D「汝らの信仰が育ち、汝らにおいて〔我々が〕大きくされるという望みを持ちつつ」。彼は、求め得た彼らの信仰という労苦の実りを望むので、怠ることなくこれを行うと表明し、倦怠や煩わしさに屈しないようにする。聴く者たちが信仰において増し加わるなら、神のもとで自分が大きくされると信じたからである。主が言うとおりである。「父よ、汝が私をこの世に遣わしたように、私も彼らをこの世に遣わした。そして彼らのために、私は自らを聖別する」(ヨハネ17:18)。彼がこう言うのは、教師の証しが、従順な弟子たちのうちにあるからである。それゆえ彼は言う。
(Vers. 16.) In vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantia, et ut etiam in regionibus, quae ultra vos sunt, evangelizem.
PL 17, 319A(第16節)「汝らにおいて、我々の規準に従って豊かに大きくされること、そして汝らの先にある地域でも福音を告げることを」。
Laetior de fide eorum, ultra eos praedicaturum se necessario profitetur ad augendam gloriam praedicationis; ubi adhuc non fuerat praedicatum. Ut non in aliena regula praeparatis gloriemur.
PL 17, 319A彼は彼らの信仰を喜び、彼らより先でも宣べ伝えるつもりだと、宣教の誇りを増すために必然として表明する。まだ宣べ伝えられていない場所で、である。「他人の規準のもとで整えられたものについて、我々が誇ることのないために」。
Manifestum est quia vir prudens non in his confidit, neque gloriam sperat, quae in aliorum laboribus constant.
PL 17, 319A明らかである。思慮ある人は、他人の労苦によって成り立つものに信頼を置かず、そこに誇りを望まない。
Ideo et Apostolus non audet in hos, qui aliis praedicantibus crediderunt; ne in alienis laboribus gloriari videretur; sed hoc innititur, ut eis praedicet, quibus non erat annuntiatum, ut gloriam labore suo quaerat.
PL 17, 319Bそれゆえ使徒も、ほかの人々が宣べ伝えて信じた者たちのところへは、あえて踏み込まない。他人の労苦を誇っていると見られないようにするためである。むしろ、まだ告げられていない者たちに宣べ伝えようと努め、自分の労苦によって誇りを求めるのである。
(Vers. 17.) Qui autem gloriatur, in Domino glorietur. Hoc dicto significavit ipsam confidentiam et gloriam Domino dandam, cujus gratia est; ut qui in potestate evangelica confidit, Deo auctore confidat; ut quaestus omnis negotii divini Domino in lucrum veniat.
PL 17, 319B(第17節)「誇る者は、主において誇れ」。この言葉で彼は、確信そのものと誇りは、その恩寵が源である主に帰されるべきことを示した。福音の権能に確信を置く者は、神を創始者として確信を置くべきであり、神の事業のあらゆる収益は、主の利益として主のもとに入るべきだからである。
Sed qui non accipit potestatem a Deo, non potest in Domino gloriari; quia gloriam suam quaerit.
PL 17, 319Bしかし、神から権能を受けていない者は、主において誇ることができない。自分の誇りを求めるからである。
(Vers. 18.) Non enim qui se ipsum commendat, et probatus est: sed quem Dominus commendat. Verum est, quia illum Dominus commendat, et ille probatus est, quem dignum habet, ac mittit, ut praedicet donum ejus; quem autem non mittit, non illum commendat.
PL 17, 319B(第18節)「自分自身を推薦する者が、認められるのではない。主が推薦する者が〔認められる〕のである」。真実である。主が推薦する者、すなわち主が相応しいとみなし、自分の賜物を宣べ伝えさせるために遣わす者が、認められる。遣わさない者を、主は推薦しない。
Ipse autem se commendat, qui non missus praedicat; ac per hoc idoneus non est, sed praesumptor et reprobus.
PL 17, 319C遣わされずに宣べ伝える者は、自分で自分を推薦する。それゆえ適任ではなく、僭越で、退けられた者である。
Caput XI
第XI章PL 17, 319C(Vers. 1.) Utinam sustineretis pusillum imprudentiam meam! sed et patimini me. Incipiens vera de se ipso narrare, insipientem se dicit; quia ad laudem ejus videtur pertinere. Propter quod dictum est: Non te laudent labia tua, sed proximi tui (Prov. XXVII, 2) .
PL 17, 319C(第1節)「私の無分別を、汝らが少しでも耐えてくれればよいのに。いや、私を忍んでくれ」。彼は自分について真実を語り始めるにあたり、自分を愚かだと言う。それが自分の称賛に当たると見えるからである。そのゆえに言われている。「汝の唇が汝を称えることのないように。汝の隣人が〔称えるように〕」(箴言27:2)。
Sed hic dolore compellitur propter hos, qui cum de eo bene prae caeteris sentire deberent, indigne sentiebant.
PL 17, 319Cしかしここで彼は、あの者たちのゆえに痛みに駆られている。彼らは、彼についてほかの誰よりも良く考えるべきなのに、ふさわしくなく考えていたのである。
(Vers. 2.) Zelans enim vos Dei zelo; paravi enim vos uni viro virginem castam assignare Christo.
PL 17, 319C(第2節)「私は神の熱心をもって、汝らのために熱心を燃やしている。私は汝らを、ただ一人の夫であるキリストに、貞潔なおとめとして引き渡そうと整えたからである」。
Quae locuturus est, amore eorum dicturum se ostendit; ut non magis ad laudem ejus proficiat, sed ad profectum horum: ut discant quemadmodum parenti suo in Evangelio faveant; quia vituperatio patris detractio filiorum est, et laus filiorum gloria patris est (Eccl. III, 13) .
PL 17, 319D彼は、これから語ることを彼らへの愛から語るのだと示す。それは自分の称賛よりもむしろ彼らの進歩に役立つためであり、福音における自分の親をどう支持すべきかを学ばせるためである。父をそしることは子らをおとしめることであり、子らの称賛は父の栄光だからである(集会の書3:13)。
Virgines ergo vult eos esse in fide; unde et corruptores fidei zelatur ab his, ut in die judicii incontaminatos eos assignet judici Christo.
PL 17, 319Dだから彼は、彼らが信仰においておとめであることを望む。それゆえ、信仰を損なう者たちに対して熱心になり、裁きの日に、汚されていない彼らを裁き主キリストに引き渡そうとするのである。
Hinc est, unde et in Apocalypsi Joannis legitur: Hi sunt, inquit, qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim permanserunt. Hi sequuntur Agnum, quocumque vadit (Apoc. XV, 4) .
PL 17, 320Aここから、ヨハネの黙示録にも読まれる。「この者たちは、女たちによって汚されなかった者である。おとめのままでいたからである。この者たちは、子羊が行くところどこへでもついて行く」と彼は言う(黙示録15:4)〔刷りのまま。引かれた句は黙示録14:4〕。
In mulieribus errorem significavit; quia error per mulierem coepit, sicut et Jezabel mulierem dicit propter uxorem Achab, quae zelo Baal Dei prophetas occidit (III Reg. XVIII, 40) ; cum intelligatur idololatria, qua corrumpuntur mores, et fidei veritas.
PL 17, 320A「女たち」で彼は誤りを意味した。誤りは女によって始まったからであり、アハブの妻のゆえにイゼベルを「女」と呼ぶのも同じである。彼女はバアルへの熱心から神の預言者たちを殺した(列王記三18:40)〔刷りのまま。列王記三18:40 はエリヤがバアルの預言者たちを殺す記事である。イゼベルが神の預言者たちを殺したことは列王記三18:4・13 に出る〕。ここで意味されているのは偶像崇拝であり、それによって習俗と信仰の真理が損なわれる。
Nam si mulieres intelligas, ut ideo putes virgines dictas, quia corpora sua incontaminata servaverunt, excludis ab hac gloria sanctos; quia omnes apostoli, exceptis Joanne et Paulo, uxores habuerunt.
PL 17, 320Aもし「女たち」を〔文字どおり〕理解して、自分の体を汚さずに保ったから「おとめ」と呼ばれたのだと考えるなら、あなたはこの栄光から聖なる者たちを排除することになる。ヨハネとパウロを除く使徒たちは皆、妻を持っていたからである。
Et vide an conveniat accusare Petrum apostolum, qui primus inter apostolos est, quanto magis inter caeteros?
PL 17, 320Aそして見よ、使徒たちのうちで第一のペトロを非難することが相応しいかどうかを。ほかの使徒たちのうちにあってはなおさらではないか。
(Vers. 3.) Timeo autem, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic sensus vestri corrumpantur a castitate, quae est in Christo Jesu.
PL 17, 320B(第3節)「蛇がその狡猾さでエバを惑わしたように、汝らの思いがキリスト・イエスにある貞潔から損なわれることを、私は恐れる」。
Ostendit qua causa cogitur vera de se protestari; ad hoc enim gloriam sibi datam profitetur, non ut se laudet: sed ut illos deformet, qui sub nomine Christi contra Christum praedicabant, a quibus Corinthii seducebantur; et veritas haec his magis, quam ei proficeret.
PL 17, 320B彼は、どのような理由で自分について真実を述べざるをえないのかを示す。栄光が自分に与えられていると表明するのは、自分を称えるためではなく、キリストの名のもとにキリストに逆らって宣べ伝え、コリントの人々を惑わしていた者たちを貶めるためである。この真実は、彼自身よりもむしろ、〔コリントの人々の〕益となるはずだからである。
Hoc enim egit, ne audiantur seductores, quos diabolo comparavit propter astutiam malitiae eorum; quia corrumpere fidelium corda a veritate Christi conantur. Hoc ergo timens, semper sollicitus de eis est, ne violentur.
PL 17, 320B彼がこれを行ったのは、惑わす者たちの言うことが聞かれないためである。彼らを、悪意の狡猾さのゆえに悪魔になぞらえた。信じる者たちの心をキリストの真理から損なおうと試みるからである。これを恐れて、彼はいつも彼らのことを気にかけ、彼らが傷つけられないようにしている。
(Vers. 4.) Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus: aut alium Spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis; recte pateremini.
PL 17, 320B(第4節)「もし来る者が、我々が宣べ伝えなかった別のキリストを宣べ伝えるか、汝らが受けなかった別の霊を汝らが受けるか、汝らが受け入れなかった別の福音を〔汝らが受けるかするなら〕、汝らが耐え忍ぶのは当然であろう」。
Quare ait: Recte pateremini, si alius vobis Christus praedicatus fuisset, aut si alius Spiritus vel aliud Evangelium traditum vobis fuisset cum dicat Galatis: Si quis vobis annuntiaverit, praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9) ?
PL 17, 320Cでは、なぜ彼は言うのか。「別のキリストが汝らに宣べ伝えられた、あるいは別の霊や別の福音が汝らに伝えられたのなら、汝らが耐え忍ぶのは当然であろう」と。彼はガラテヤの人々には言っているのに。「誰かが、汝らが受けたもの以外のことを汝らに告げるなら、呪われよ」(ガラテヤ1:9)。
Si Galatis perversum erat aliud accipere, quam ab apostolis fuerat traditum; quomodo Corinthiis rectum erat, si alius Christus praedicatus illis fuisset?
PL 17, 320Cガラテヤの人々にとって、使徒たちから伝えられたもの以外のものを受けることが背くことだったのなら、コリントの人々にとって、別のキリストが宣べ伝えられたならそれが正しかったというのは、どういうことか。
Sed sciens Apostolus numquam alium Christum quam hunc, qui crucifixus est, praedicari; idcirco ait: Recte pateremini, si vobis alius potior Christus ab iis, qui veniunt, praedicatus fuisset.
PL 17, 320Cだが使徒は、十字架につけられたこのキリスト以外の別のキリストが宣べ伝えられることは決してないと知っていた。それゆえ言う。「来る者たちによって、より優れた別のキリストが汝らに宣べ伝えられたのなら、汝らが耐え忍ぶのは当然であろう」と。
Galatis autem anathema dixit, si aliud audirent, quod non utique majus esset, sed contrarium.
PL 17, 320C一方ガラテヤの人々には、別のことを聞くなら呪われよと言った。それは決してより大きなものではなく、反対のものだったからである。
Porro autem, inquit, si ipse Christus praedicatur ab iis, qui a nobis annuntiatur, et hoc Evangelium; qui causae est, ut nos inferiores habeamur, cum nihil amplius ab illis addiscatur?
PL 17, 320Dさらに、と彼は言う。もし、我々によって告げられたキリスト自身とこの福音が、あの者たちによっても宣べ伝えられているのなら、彼らから何も新たに学ばれないのに、我々が劣った者と見なされる理由は何か〔本文が崩れているらしく、「我々が告げたのと同じキリストと福音が彼らによっても宣べ伝えられている」と解した。qui causae est は quid causae est と読む〕。
Superius de pseudoapostolis loquitur fidei corruptoribus, hoc loco autem de veris praedicatoribus; quia plebs Corinthiorum variis erroribus fluctuabat, ut aliqui faverent pseudoapostolis, quidam eis a quibus compositis verbis eadem audiebant, quae ab Apostolo audierant: alii autem apostolis favebant, quia cum Domino fuerant, apostolum suum Paulum deformantes, quia in carne non viderit Dominum.
PL 17, 320D先には、偽使徒たち、信仰を損なう者たちについて語っていたが、この箇所では真の宣教者たちについて語っている。コリントの民は種々の誤りに揺れ動いていたからである。ある者は偽使徒たちを支持し、ある者は、飾った言葉で、使徒から聞いたのと同じことを聞かせる者たちを支持した。他の者たちは、主とともにいたがゆえに使徒たちを支持し、自分たちの使徒パウロを、肉において主を見なかったという理由で貶めていた。
(Vers. 5.) Existimo enim me in nullo inferiorem fuisse iis, qui valde sunt apostoli. Non vult gratiam Dei inferiorem in se videri; quia similiter docuit, et eadem fecit, quae faciebant apostoli, qui propensiores videbantur; quia priores coeperant docere, et fuerant cum Domino: unde majoris auctoritatis esse putabantur; cum hujus apostoli electio insigni probata fuerit testimonio, et ipse amplius caeteris laboraverit, et Dominum in templo orans viderit, et locutus sit ei.
PL 17, 321A(第5節)「私は、並はずれた使徒たちに比べて、どの点でも劣っていなかったと考える」。彼は、自分の中の神の恩寵が劣って見えることを望まない。使徒たちと同じように教え、同じことを行ったからである。彼らのほうが優位に見えたのは、先に教え始め、主とともにいたからで、そのため、より大きな権威があると思われていたのである。しかしこの使徒の選びは際立った証しによって確かめられており、彼は他の者たちより多く働き、神殿で祈るときに主を見、主は彼に語ったのである。
(Vers. 6.) Sed et si imperitus sermone sum, non tamen scientia. Hoc non ad apostolos pertinet; quia non erant eloquentes, ut pote sine litteris, pleni tamen Spiritu sancto: sed hos tangit, quos praeferebant Corinthii, causa accurati sermonis; cum in religione vis sermonis necessaria sit, non sonus dulcis.
PL 17, 321B(第6節)「私は言葉において未熟であっても、知識においてはそうではない」。これは使徒たち〔十二人〕に当てはまらない。彼らは学問のない者として弁が立たなかったが、聖なる霊に満ちていた。むしろ、コリントの人々が精緻な話しぶりのゆえに重んじていた者たちを突いているのである。宗教においては言葉の力が必要なのであって、甘い響きではないからである。
Quomodo tamen se humiliat, ut imperitum se esse dicat in sermone? Et ubi est illud, quod Festus ait: Paule, inquit, Paule, multae litterae te faciunt excordem (Act. XXVI, 24) ?
PL 17, 321Bそれにしても、言葉に未熟だと言うほどに、なぜ彼は自らへりくだるのか。フェストゥスが言った言葉は、どこにあるのか。「パウロよ、パウロよ、多くの学識が汝を狂わせている」(使徒言行録26:24)。
Hoc ergo dicens, non se loqui nescire voluit intelligi: sed propter eos qui non per fidem, sed per eloquentiam commendari volebant.
PL 17, 321Bだからこう言って、彼は自分が語れないと思われることを望んだのではなく、信仰によってではなく雄弁によって推薦されようとした者たちのために言ったのである。
Et in eo tamen se dixit imperitum, quod non habet crimen: in eo autem quod acquirit salutem, et cujus ignorantia non caret crimine, non se imperitum pronuntiavit; quia qui imperitus est in sermone, reus non est apud Deum: qui autem scientiam Dei non habet, reus est ignorantiae; quia non licet ignorare, maxime quod pertinet ad salutem.
PL 17, 321Bしかも彼は、罪過とならない点で自分を未熟だと言った。救いを得させる点、その無知が罪過を免れない点では、自分を未熟とは宣言しなかった。言葉に未熟な者は神の前で責めを負わないが、神の知識を持たない者は無知の責めを負う。無知であることは、とりわけ救いに関することでは、許されないからである。
Quamobrem Apostolus, spreta eloquentia, id agebat, ut fides teste virtute acceptabilis esset; ut non fidem eloquentia commendaret, sed virtus, cui cedit eloquentia. In omnibus autem manifestus sum vobis.
PL 17, 321Cそのため使徒は、雄弁を軽んじ、信仰が力を証人として受け入れられるものとなるように努めた。雄弁が信仰を推薦するのではなく、雄弁がそれに譲る力〔virtus〕が推薦するようにである。「だが、あらゆる点で私は汝らに明らかである」。
Manifestum se dicit esse Corinthiis in omnibus; quia non ignorabant etiam loquendi habere illum peritiam, et hoc scientes alii favebant in eo, quo istum inferiorem nesciebant: ideoque commotus loquitur, quia hoc pejus erat; ut cum scirent illum in nullo deesse, humiliarent illum caeteris; cum vidissent per eum non solum impleri praedicationem; sed et signa et prodigia fieri apostolica.
PL 17, 321C彼は、あらゆる点でコリントの人々に明らかであると言う。彼らは、彼が語る技術をも持っていることを知らないわけではなかった。それを知りながら、他の者たちを支持していた。彼が劣っているとは知らないまさにその点で、である〔alii favebant in eo, quo istum inferiorem nesciebant の係りは定かでない。alii を「ほかの者を」と取り、「彼が劣るとは知らなかった点で、ほかの者を支持した」と解した〕。それゆえ彼は憤って語る。これがいっそう悪かったからである。すなわち彼らは、彼が何も欠けていないことを知りながら、彼をほかの者たちより低くした。彼を通して宣教が成し遂げられているだけでなく、使徒の徴と不思議も行われているのを見ていたのに。
(Vers. 7.) Aut numquid peccatum feci, me ipsum humilians, ut vos exaltemini; quoniam gratis Evangelium Dei praedicavi in vobis.
PL 17, 321D(第7節)「それとも、私が汝らを高めるために自分を低くしたことは、罪を犯したことになるのか。私は神の福音を、汝らのもとで無償で宣べ伝えたのだから」。
Quoniam inflati erant, eo quod sumptus ab eis accipere noluit, et propter hoc alios ei proponebant; idcirco numquid peccavi, ait; quia me humiliavi, ut me indignum ad accipiendum judicarem; quia inde mihi irascimini, cum hoc non peccati sit, sed gloriae?
PL 17, 321D彼らが思い上がったのは、彼が彼らから費用を受け取ろうとしなかったからであり、そのために他の者たちを彼より上に置いた。だから、と彼は言う。「私は罪を犯したのか。受け取るにふさわしくないと自分を判断するほどに、自分を低くしたからか。そのことで汝らは私に怒るが、これは罪ではなく誇るべきことであるのに」。
Itaque sic se humiliavit, cum id quod sibi debebatur, non exegit. Debitum enim erat, ut sumptus ab iis acciperet, quibus praedicabat Evangelium Dei, sicut Dominus instituit, dicens: Dignus est operarius mercede sua (Luc. X, 7) : sed ut ad utilitatem eorum proficeret, refutavit.
PL 17, 322Aこうして彼は、自分に負われていたものを要求しなかったという点で、自らをへりくだらせた。神の福音を宣べ伝えた相手から費用を受けることは当然であった。主が定めて言ったとおり、「働き手は報酬を受けるにふさわしい」(ルカ10:7)。しかし彼は、彼らの益になるよう、それを辞退した。
Duabus enim ex causis oblatos sumptus refutavit; ne et pseudoapostolis similis inveniretur, qui non ad gloriam Dei, sed ad suam utilitatem praedicabant, ut non occasionem acciperent depraedandi, alio enim non accipiente, non potest alter multum expetere: et ne vigor evangelicae potestatis torpesceret; qui enim a peccantibus accipit, arguendi auctoritatem amittit.
PL 17, 322A彼は二つの理由で、差し出された費用を辞退した。一つは、偽使徒たちと同じと見られないためである。彼らは神の栄光のためではなく自分の利益のために宣べ伝えており、そうすれば彼らが略奪する機会を得ないようにするためである。ほかの者が受け取らなければ、別の者も多くを求められないからである。もう一つは、福音の権能の活力が鈍らないためである。罪ある者から受け取る者は、責める権威を失うからである。
Sic ergo exaltantur, cum ideo ab eis non accipitur, ut correpti emendentur, a morte elevati ad vitam.
PL 17, 322Aこうして彼らは高められる。彼らから受け取らないのは、叱責された彼らが改まり、死から引き上げられて生へと至るためだからである。
(Vers. 8.) Alias Ecclesias exspoliavi, accepto stipendio ad ministerium vestrum. Et cum apud vos essem, et egerem, nulli gravis fui. Onerat eos; ostendit enim non solum noluisse se accipere ab eis, sed et ab aliis accepisse, et eis ministrasse.
PL 17, 322B(第8節)「私は他の諸教会を、給与を受け取って、汝らへの奉仕のために奪い取った。汝らのもとにいて困窮したときも、私は誰にも重荷にならなかった」。彼は彼らに負担をかける。自分が彼らから受け取ろうとしなかっただけでなく、他の者たちから受け取って、彼らに奉仕したことを示すからである。
Et ut multum hoc ostendat fuisse, non parum, ait: Alias exspoliavi Ecclesias ad ministerium vestrum. Non parva ergo significat se in eos impendisse; cum enim dicit, exspoliavi, multa accepta et data significat, non extorta.
PL 17, 322Bそして、それが少なくはなく、多かったことを示すために、彼は言う。「私は他の諸教会を、汝らへの奉仕のために奪い取った」。彼らのために少なからぬものを費やしたことを意味している。「奪い取った」と言うことで、受け取ったものも与えたものも多く、強要したのではないことを意味するのである。
Unde subjecit: Accepto stipendio; stipendium est enim, quod militans accipit ad sumptus, vice mercedis.
PL 17, 322Bそれゆえ彼は付け加えた。「給与を受け取って」。給与とは、兵役に就く者が、報酬の代わりに費用として受け取るものだからである。
Ruborem ergo incussit eis; quia non utique dolo refutavit, quando ispe eis ministravit, et ut per hoc ministerium, quod promiserant, facilius implerent, scientes se esse debitores; ut non valde gloriosum jam sit ministerium eorum, sed debitum; ne vel inde se jactarent.
PL 17, 322Bこうして彼は彼らに恥を負わせた。彼が辞退したのは、決して欺きによるのではない。自ら〔底本は ispe。ipse と読む〕彼らに奉仕したのだからであり、また、彼らが約束していた奉仕を、自分たちが負い目のある者だと知って、より容易に果たすようにするためである。こうして彼らの奉仕は、もはや大いに誇るべきものではなく、負うべきものである。そこから自分たちを誇ることもないようにするためである。
(Vers. 9.) Et cum apud vos essem, et egerem, nulli gravis fui. In tantum eis proficere voluit, ut egestatem suam consolaretur propter eorum salutem. Passus enim egestatem contentus fuit, ne illi aliquod scandalum paterentur.
PL 17, 322C(第9節)「汝らのもとにいて困窮したときも、私は誰にも重荷にならなかった」。彼は、彼らの益になることをそこまで望み、彼らの救いを思って自分の困窮を慰めた。困窮に耐えて満足したのは、彼らがいかなるつまずきをも被ることのないためである。
Qui enim dat, putat se exaltari, et jam se non patitur argui. Nam indigentiam meam suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia. A Macedonibus semper accepit; quia prius vitia sua correxerunt.
PL 17, 322C与える者は、自分が高められると思い、もはや責められることに耐えない。「実に、マケドニアから来た兄弟たちが、私の欠乏を補ってくれた」。マケドニア人からは常に受け取った。先に自分たちの悪徳を改めたからである。
Et sicut a Corinthiis accipiendum non erat, ne illis in scandalum proficeret; sic iterum a Macedonibus accipiendum erat, ne bene seminantes fructum amitterent.
PL 17, 322Cコリントの人々からは受け取るべきでなかった。彼らのつまずきとなってはならないからである。同様に、マケドニア人からは受け取るべきであった。善く蒔いている者が、実を失わないためである。
(Vers. 10.) Et in omnibus sine onere vestro me ipsum servavi, et servabo. In eo semper se permansurum dicit, ut sic se corrigant, propter pseudoapostolos, qui occasionem quaerebant depraedandi eos.
PL 17, 322D(第10節)「そして、あらゆる点で、汝らの負担にならないよう自分を守ってきたし、これからも守る」。彼は、彼らが改まるために、また偽使徒たち、すなわち彼らから略奪する機会を探していた者たちのゆえに、この点にいつまでもとどまると言う。
Est veritas Christi in me, quoniam gloria haec non infringetur in me in regionibus Achaiae. Hortatur omnem Achaiam, ut ministrent sanctis: sibi autem non permittere, ne coeptam gloriam non impleret; gloria est enim a licitis abstinere, maxime ad aliorum salutem.
PL 17, 322D「私のうちにキリストの真理がある。この誇りは、アカイアの地域で、私のうちにあって打ち砕かれることはないからである」。彼はアカイア全体に、聖なる者たちに奉仕するよう勧め、自分には〔受け取ることを〕許さない。始めた誇りを全うしないことのないためである。許されたことを控えるのは、とりわけ他の者たちの救いのためであるなら、誇りだからである。
In Achaiae ergo regionibus noluit uti, in caeteris usus est: et amplius promittit sub testimonio Christi, dicens in eo se mansurum; ne aliquando ab Achaiae regionibus acciperet.
PL 17, 323Aそれゆえ彼は、アカイアの地域では〔支えを〕用いることを望まず、ほかの地域では用いた。そしてキリストの証しのもとで、さらに約束する。この点にとどまり、アカイアの地域からは決して受け取らないと言うのである。
(Vers. 11.) Quare? Quia non diligo vos? Deus scit. Reddita ratione etiam Dei scientiam testem dat dilectionis suae, quam habebat erga eos; quia non ideo nolebat accipere, quia non illos diligebat; sed ideo magis, quia amabat eos, ut hoc ipsum prodesset illis, sicut dixi.
PL 17, 323A(第11節)「なぜか。私が汝らを愛していないからか。神は知っている」。理由を述べたのち、神の知っていることをも、彼らに対する自分の愛の証人として立てる。受け取ろうとしなかったのは、彼らを愛していなかったからではなく、むしろ愛していたからであり、まさにそのことが彼らの益となるようにである。先に私が述べたとおりである。
(Vers. 12.) Quod autem facio, et facturus sum; ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in eo quod gloriantur, inveniantur, sicut et nos. Gloria pseudoapostolorum in pecuniis erat accipiendis.
PL 17, 323A(第12節)「私が行っていること、またこれから行うことは、機会を望む者たちの機会を断ち切るためである。彼らが誇っていることにおいて、我々と同じように〔見いだされる〕ために」。偽使徒たちの誇りは、金銭を受け取ることにあった。
Ideo Apostolus hoc refutavit, ne illis similis videretur; quia nisi hoc ab Apostolo fuisset vitatum, major occasio illis data fuisset accipiendi, aut magis extorquendi; quando in hac re formam ab Apostolo datam ostenderent.
PL 17, 323Bそれゆえ使徒はこれを辞退した。彼らと似ていると見られないためである。もしこれが使徒によって避けられなかったなら、彼らには、受け取る、あるいはむしろ強要する、より大きな機会が与えられたであろう。この点で使徒が与えた手本を、彼らは示すことができたからである。
(Vers. 13.) Hujusmodi enim pseudoapostoli sunt operarii, subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. Subdoli sunt, quia avaritiae causa, non religiosa mente neque missi praedicabant Christum, nomen sibi apostolicum usurpantes.
PL 17, 323B(第13節)「こうした者たちは偽使徒であり、ずる賢い働き手であって、自分をキリストの使徒に偽装している」。彼らがずる賢いのは、貪欲のゆえに、敬虔な心によってではなく、遣わされもせずにキリストを宣べ伝え、使徒の名を我がものにしているからである。
(Vers. 14.) Nec utique mirum, ipse enim satanas transfiguratur velut Angelus luminis. Manifestum est quia frequenter multos fallit Satanas, ostendens se illis quasi angelum Dei; ut decipiat eos.
PL 17, 323B(第14節)「それも不思議ではない。サタン自身が光の天使に偽装するのだから」。サタンがしばしば多くの者を欺くのは明らかである。彼らを惑わすために、自分を神の天使であるかのように示すのである。
Unde Jesus Nave sollicitus, quae sivit quis esset, qui ei apparuit. (Josue, LI, 3). Et Apostoli in navi perterriti putabant phantasma esse.
PL 17, 323Bそのためヨシュア〔ラテン語では「ナウェのイエス」〕は気にかけて、自分に現れた者が誰かを尋ねた〔底本は quae sivit と分けて刷る。quaesivit と読む〕(ヨシュア記51:3)〔刷りのまま。ヨシュア記に第51章は無い。引かれた記事はヨシュア記5:13〕。また舟の中の使徒たちは、おびえて、幻だと思った。
Unde Petrus apostolus dicenti Domino: Nolite timere, ego sum (Matth. XIV, 7) ; non facile credens, ait: Si tu es, jube me venire ad te super aquas (Ibid., 28) , ut si firmiter posuisset pedem super aquas, sciret verum esse quia non erat phantasma, quod apparebat.
PL 17, 323Cそのため使徒ペトロは、主が「恐れるな。私である」と言ったとき(マタイ14:7)〔刷りのまま。引かれた句はマタイ14:27〕、容易には信じず、言った。「もし汝であるなら、私が水の上を汝のもとへ来るよう命じよ」(マタイ14:28)。水の上に足をしっかり置けたなら、現れているものが幻ではなく本物であると知るためであった。
(Vers. 15.) Non ergo magnum, si et ministri ejus transfigurantur, sicut ministri justitiae. Ministri justitiae apostoli sunt, quorum se hi socios mentiebantur, ut deciperent audientes. Quorum finis erit secundum opera eorum.
PL 17, 323C(第15節)「それゆえ、彼に仕える者たちもまた、正義に仕える者のように偽装するのは、大したことではない」。正義に仕える者とは使徒たちであり、この者たちはその仲間だと偽って、聞く者たちを欺いたのである。「彼らの最後は、その業に従うであろう」。
Sine dubio, quia judicabuntur hujusmodi secundum animi sui nequitiam; quia non propter Deum, sed propter suum ventrem simulant se ministros Dei.
PL 17, 323C疑いなく、このような者たちは、自分の心の邪悪さに従って裁かれる。神のためではなく自分の腹のために、神に仕える者を装うからである。
Finem tamen illorum secundum opera illorum dicit: ut sicut opera et cura ventris interit, ita et hi interire intelligantur.
PL 17, 323Dそれでも彼は、彼らの最後が彼らの業に従うと言う。腹の業と気遣いが滅びるように、彼らも滅びると理解されるためである。
(Vers. 16.) Iterum dico ne quis existimet me insipientem, alioquin velut insipientem accipite me; ut et ego modicum aliquid glorier.
PL 17, 323D(第16節)「重ねて言う。誰も私を愚かだと思うな。そうでなければ、愚か者としてでも私を受け入れよ。私もまた少しばかり何かを誇れるように」。
Supra (Cap. II, vers. 1) jam dixit: Utinam sustineretis pusillum imprudentiam meam, hoc nunc repetit; semper enim proponit quod postea multis interpositis prosequatur.
PL 17, 323D先に(第2章第1節)〔刷りのまま。引かれた句は第11章第1節〕、彼はすでに言った。「私の無分別を、汝らが少しでも耐えてくれればよいのに」。今これを繰り返す。彼はいつも、のちに多くのことを間に挟んでから述べ尽くすことを、まず提示するからである。
Quod ergo supra proposuit, modo incipit enarrare, nam vera dicturus, velut insipientem se dicit, quia videntur ad laudem ejus pertinere. Ut et ego modicum, inquit, glorier. Modicum hoc dixit, quia in verbis, non in sensu est.
PL 17, 323D先に提示したことを、今述べ始める。真実を語ろうとして、愚か者のように自分を語るのは、それが彼の称賛に当たると見えるからである。「私もまた少し誇れるように」と彼は言う。これを「少し」と言ったのは、それが言葉の上のことであって、意味においてではないからである。
Non ergo vere ad gloriam suam haec loquitur, sed vult illis ostendere, quia quos putant gloriosos, nihil plus ab hoc habent: ac per hoc si putantur hi gloriosi, et ego inquit.
PL 17, 324Aだから彼は、本当に自分の誇りのためにこれを語っているのではなく、彼らが栄光ある者と思っている者たちが、この人より何ら多くを持っていないことを、彼らに示そうとしている。したがって、あの者たちが栄光ある者と思われるのなら、私もそうだ、と彼は言う。
Ideo insipientis hoc esse dicit, ut ad laudem suam aliquid prosequatur, se autem coactum hoc loqui. Dolet enim ei, ut illos putarent sublimes hoc contempto, qui nihil plus ab eo haberent.
PL 17, 324Aそれゆえ彼は、自分の称賛のために何かを続けるのは愚か者のすることであり、自分はやむなくこれを語っているのだと言う。彼には痛みがある。彼を軽んじて、彼より何ら多くを持っていない者たちを、彼らが崇高な者と思うようになっているからである。
(Vers. 17.) Quod loquor, non loquor secundum Deum. Secundum Deum non loquitur; quia ad carnis tumorem haec pertinent, nec de inflatione apud Deum surgit gloria; quia apud Deum humilitas gloriosa est. Sed quasi in insipientia in hac substantia gloriationis.
PL 17, 324A(第17節)「私が語っていることは、神に従って語っているのではない」。彼は神に従って語っているのではない。これは肉の腫れに関わることであり、思い上がりから、神のもとでの誇りは生じないからである。神のもとではへりくだりが栄えあるものだからである。「しかし、この誇りの実体〔substantia。ここでは誇りの拠りどころ・中身の意らしい〕においては、いわば愚かさのうちにある」。
Non plenam dixit insipientiam, sed ex parte; veritas enim est. Sed quia elevatio vitiosa res est; ideo quamvis verum sit, quod dicitur; quasi insipientia tamen est unumquemque laudare se.
PL 17, 324B彼は完全な愚かさとは言わず、部分的にと言った。それは真実だからである。しかし高ぶりは悪徳の事柄であるから、語られることが真実であっても、各人が自分を称えることは、いわば愚かさなのである。
Plena autem insipientia est, si se falsis quis laudet: ille enim superbus de vero est, hic stultus de falso; substantia tamen gloriationis in hac causa carnalis est; quia sicut flos feni, ita decidit gloria ista.
PL 17, 324Bだが完全な愚かさとは、偽りのことで自分を称える場合である。前者は真実について高慢であり、後者は偽りについて愚かだからである。それでもこの場合、誇りの実体は肉的である。草の花のように、この誇りは落ちるからである。
(Vers. 18.) Quia multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. Hoc dicit, quoniam aliqui ex Judaeis credentes praesumebant sibi, quod essent filii Abrahae. Hoc est secundum carnem gloriari, nobilitatem sibi carnis vindicare.
PL 17, 324B(第18節)「多くの者が肉に従って誇っているので、私も誇る」。彼がこう言うのは、ユダヤ人のうち信じている者の一部が、自分たちはアブラハムの子らであると自負していたからである。これが肉に従って誇るということ、すなわち肉の高貴さを自分に主張することである。
Inde enim sibi defendunt generis praerogativam; quia filii ejus dicuntur, qui Deo crediderint: Cum anima quae peccaverit, ipsa moriatur (Ezech. XVIII, 20) . Si ergo haec gloria est, inquit, et ego gloriabor; quia et ego filius sum Abrahae.
PL 17, 324Bそこから彼らは、血統の特権を自分のために擁護する。神を信じた者がその子らと呼ばれるからである。一方、「罪を犯した魂は、それ自身が死ぬ」(エゼキエル18:20)〔quia 以下と cum 以下の係りは定かでない。後の句は、各人は自分の罪によって死に、血統は益にならないという意味で引かれたらしい〕。「それゆえ、これが誇りなら、私も誇る。私もアブラハムの子だからである」と彼は言う。
Sed nihil prodest filium esse Abrahae apud Deum; quia fides est quae salvat, non propago generis Abrahae. Ideoque gloria haec carnis est gloria, ut puta si dicatur, nobilis filius hominis.
PL 17, 324Cだが神のもとで、アブラハムの子であることは何の益にもならない。救うのは信仰であり、アブラハムの血統の連なりではないからである。それゆえこの誇りは肉の誇りであり、たとえば「高貴な人の子」と言われるようなものである。
(Vers. 19, 20.) Libenter enim sustinetis, insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Insipientes appellat, qui de carnis circumcisione gloriabantur: et quia a Corinthiis portabantur, ut gloriosi viderentur; ideo Apostolus etiam se sustineri ab his vult; ut et ipse hoc se esse ostenderet, quod erant hi, et non tamen gloriari ex hac parte secundum Deum; unde gloriam hanc insipientiam vocat.
PL 17, 324C(第19・20節)「実に汝らは、自分たちは賢い者でありながら、愚かな者たちを喜んで耐えている」。彼は、肉の割礼を誇っていた者たちを「愚かな者」と呼ぶ。彼らはコリントの人々に担がれて、栄光ある者と見えていた。それゆえ使徒も、自分が彼らに耐えられることを望む。自分もまた、この点で彼らと同じであると示し、しかも神に従ってこの点を誇るのではないと示すためである。それでこの誇りを愚かさと呼ぶのである。
Gloriari enim se dicit secundum carnem; sed hoc stultum esse profitetur, ut et gloriam hanc inaniret, et se coactum in laudem carnis erupisse docet. Igitur ironia est haec.
PL 17, 324C彼は自分が肉に従って誇ると言う。だがこれが愚かであると表明し、こうしてこの誇りを空しくし、自分がやむなく肉の称賛へ踏み出したのだと教える。したがってこれは皮肉である。
Nam quomodo prudentes sunt, qui saepe reprehenduntur? nonne plus sapit insipientia Apostoli, quam horum prudentia?
PL 17, 324D実際、たびたび咎められる者たちが、どうして賢いといえようか。使徒の愚かさのほうが、彼らの賢さより多くの知恵があるのではないか。
Hic enim sapiens sustinet imprudentes, qui patientia sua suffert eos, ut possint proficere; ne provocans eos, aut abjiciens, pejores illos faciat, aut certe si in illis proficere non potuerit, suam modestiam custodit. Horum in Corinthiis nihil est.
PL 17, 324D実に、分別のない者たちを耐え忍ぶ者こそが賢い。この者は自分の忍耐で彼らを担い、彼らが進歩できるようにする。彼らを刺激したり、見捨てたりして、いっそう悪い者にしてしまわないためであり、あるいは、彼らのうちに進歩を得られなかったとしても、自分の穏やかさを保つためである。コリントの人々には、このようなところは何もない。
Quomodo ergo libenter sufferunt imprudentes, cum ipsi sint sapientes; nisi quia non sic vult intelligi, sicut sonant verba?
PL 17, 325Aでは、彼らが自ら賢い者でありながら、分別のない者たちを喜んで耐えているというのは、どういうことか。語の響きのとおりに理解されることを、彼が望んでいないのでなければ、そうはならない。
Hoc in sensu et pronuntiatione est; quia eadem quidem verba non eumdem habent sensum, aliter pronuntiat; ut aliquando confirmet, aliquando neget, quod dicit. Hi enim ut prudentes, insipientes sufferebant falsos apostolos.
PL 17, 325Aこれは意味と語調にかかっている。同じ言葉でも同じ意味を持つとは限らず、語調を変えることで、言うことを肯定したり否定したりするからである。彼らは、賢い者を気取って、愚かな偽使徒たちに耐えていたのである。
Sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit. Hoc verum est; quia redigebantur in servitutem, non per prudentiam; sed per stultitiam; ut famularentur pseudoapostolis. Si quis devorat.
PL 17, 325A「汝らは、もし誰かが汝らを奴隷の身に落とすなら、耐えている」。これは真実である。彼らは賢さによってではなく、愚かさによって奴隷の身に落とされ、偽使徒たちに仕えていたからである。「もし誰かが貪り食うなら」。
Nec hoc falsum est; quia contenti erant devorari res suas a falsis doctoribus. Si quis accipit. Accipere est aliquem dolo capere; ideoque significat hos capi a dolosis magistris, et ferre quod non expedit. Si quis extollitur. Extollentia superbia est.
PL 17, 325Aこれも偽りではない。彼らは、自分の持ち物が偽教師たちに食い尽くされることに満足していたからである。「もし誰かが取るなら」。取るとは、誰かを策略で捕らえることである。それゆえ彼は、彼らが欺く教師たちに捕らえられ、益にならぬものを担っていることを意味する。「もし誰かが高ぶるなら」。高ぶりとは、高慢である。
Hos ergo tangit, qui superbi erant, male taxantes Apostolum; et his non displicebant. Si quis in faciem vos caedit. In faciem caeditur, in cujus os injuria irrogatur.
PL 17, 325Bこうして彼は、高慢で、使徒を悪く評価しながら、この者たち〔コリントの人々〕に不快がられてもいなかった者たちに触れている。「もし誰かが汝らの顔を打つなら」。顔を打たれるとは、その口に侮辱が投げつけられることである。
Nunc hos significat, qui eo quod essent de genere Abrahae, obrectabant eis, quod essent incircumcisi, se praeferentes, hos humiliantes.
PL 17, 325Bここで彼が指すのは、アブラハムの血統であることを理由に、彼ら〔異邦人の信徒〕を無割礼だとそしり、自分たちを上に置いて彼らを貶めた者たちである。
(Vers. 21.) Secundum ignobilitatem dico. Ignobilitatem dicit hoc, quod supra ait: Et ego gloriabor secundum carnem (II Cor. XI, 18) . Non enim dicit ad laudem pertinere, quia infirmus non erat, in quo se jactabant, quos occulte tangit.
PL 17, 325B(第21節)「卑しさに従って、私は言う」。「卑しさ」とは、先に言ったこと、すなわち「私も肉に従って誇る」(二コリント11:18)を指す。彼は、これが称賛に当たるとは言っていない。彼らが誇っていた点で、彼は弱くなかったからである。彼はひそかに彼らに触れている。
Unde et adjecit: Quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. Manifestum est quia non erat in hac gloria infirmus, in qua se praeferebant credentes Judaei, quos hi patiebantur. quasi Apostolus eorum in hac re esset dissimilis; quia et ipse erat de semine Abrahae. ac per hoc infirmus non erat in hac gloria carnis.
PL 17, 325Bそれゆえ付け加えた。「あたかも我々がこの点で弱かったかのように」。明らかに、彼はこの誇りにおいて弱くなかった。信じるユダヤ人たちがこの点で自分を上に置き、あの者たち〔コリントの人々〕がそれに耐えていたのである。あたかも使徒が、この点で彼らに似ていないかのように。彼自身もアブラハムの子孫だったからである。それゆえ、この肉の誇りにおいて弱くはなかった。
Infirmi autem hi judicabantur, qui applicati fuerant generi Abrahae. Isti enim quasi infirmi in eo quod ille se praeferebant, eo quod essent Israelitae, in hoc ipso volunt se sufferri.
PL 17, 325C弱い者と判断されたのは、アブラハムの血統に加えられた者たちである。この者たちは、いわば弱い者として、あの者たちが自分を上に置く点で、イスラエル人であることを理由に、まさにこの点で耐えられることを望んでいる〔底本は ille(単数)。illi と読んだ。本文が崩れているらしく、係りが定かでないので字義どおりに訳した〕。
Ut ostenderet in hac gloria carnis non se esse dissimiles et infirmos, cum de sua causa loquitur, subinducit et Barnabae personam socii sui. Unde et in prima dicit epistola: Aut ego solus et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi (I Cor. IX, 6) ?
PL 17, 325Cこの肉の誇りにおいて、自分たちが彼らと異ならず弱くもないことを示すため、自分のことを語るときに、仲間のバルナバの人物も引き入れる。それゆえ第一の手紙でも言う。「それとも、私とバルナバだけが、このように働く権能を持たないのか」(一コリント9:6)。
Non ergo minores erant in hac gloria, in qua se Judaei jactabant, sed non inde plaudebant. Denique dicit. In quo quis audet?
PL 17, 325Cそれゆえ彼ら〔パウロとバルナバ〕は、ユダヤ人が自らを誇示していたこの誇りにおいて劣ってはいなかったが、そのことで喝采してはいなかった。実に彼は言う。「何事であれ誰かが敢えて及ぶなら」。
In insipientiam dico, audeo et ego: hoc est, non fuisse infirmum in gloria, qua se jactabant Israelitae; nec quidem in hac re prudentem indicari; praeferre enim se nolunt prudentes.
PL 17, 325D「愚かなこととして私は言う、私も敢えて及ぶ」。すなわち、イスラエル人が自らを誇示していた誇りにおいて自分は弱くなかったということであり、とはいえこの点で賢いと見られようとするのでもない。賢い者は自分を人の上に置くことを望まないからである。
In insipientiam ergo se dicit audere in eo quod audent ii, qui se jactant, eo quod sint filii Abrahae; ut gloriam eorum inaniat: imprudentem se pronuntiat; ne illi prudentes viderentur in hac parte, aut nobiles.
PL 17, 325Dそれゆえ彼は、アブラハムの子であることを誇る者たちが敢えて及ぶその点で、自分も愚かさのうちに敢えて及ぶと言う。彼らの誇りを空しくするために、自分を無思慮だと宣言するのである。この点で彼らが賢い者、あるいは高貴な者と見られないようにするためである。
)Vers. 22.) Hebraei sunt, et ego: Israelitae sunt et ego: semen Abrahae sunt, et ego. In his parem se eorum, de quibus supra significavit, ostendit; ut detractiones eorum, quibus indignus ab his judicabatur, falsas ostenderet.
PL 17, 325D(第22節)〔底本は括弧が崩れて「)Vers. 22.)」と刷る〕「彼らはヘブライ人である、私もそうだ。彼らはイスラエル人である、私もそうだ。彼らはアブラハムの子孫である、私もそうだ」。これらの点で、先に指した者たちと自分が同等であることを示す。彼らが自分を価値なしと判断して浴びせた中傷が偽りであることを示すためである。
(Vers. 23.) Ministri Christi sunt, et ego velut insipiens dico, plus ego. Vera de se dicens, insipientem se pronuntiat, ut intelligatur coactus in laudem suam prorupisse. Nam qui sponte ea refert, quae ad laudem ejus proficiant, imprudentem se non dicit.
PL 17, 326A(第23節)「彼らはキリストに仕える者である、愚か者のように私は言う、私はそれ以上である」。自分について真実を語りながら自分を愚かだと宣言するのは、やむを得ず自分を誉めることに突き進んだと理解されるためである。自分から進んで自分の称賛となることを語る者は、自分を無思慮だとは言わないからである。
Ostendit ergo quae sint, quae faciant illum ministrum Christi magis esse, quam sunt reliqui praedicatores.
PL 17, 326Aそれゆえ彼は、何が自分を、他の宣教者たちよりもいっそうキリストに仕える者にしているのかを示す。
Occasione enim inventa, omnium tangit personas, etiam apostolorum, dolens quia Dei gratia minor in hoc judicabatur; cum eadem operaretur, quae caeteri apostoli, et fidei causa majora exitia toleraret. Unde et in alia epistola dicit: Plus illis omnibus laboravi (I Cor. XV, 10) .
PL 17, 326A機会を見つけて、彼はすべての人々の、使徒たちの立場にさえ触れる。神の恩寵がこの点で劣るものと判断されているのを嘆くのである。自分は他の使徒たちと同じことを行い、しかも信仰のためにいっそう大きな災厄に耐えたのに、というのである。それゆえ別の手紙でも言う。「私は彼ら全員よりも多く労苦した」(一コリント15:10)。
In laboribus plurimis. Ideo in pluribus ait laboribus, quia et illi laboraverunt, sed non tantum. Hic enim a mane usque ad quintam horam victum manibus quaerebat, et ita exinde usque ad decimam horam disputabat publice tanto labore, ut contradicentibus suaderet.
PL 17, 326B「非常に多くの労苦において」。「より多くの労苦において」と言うのは、彼らも労苦したが、これほどではなかったからである。彼は朝から第五時まで手仕事で糧を得て、それからその後第十時まで、反対する者たちを説得するために、これほどの労苦をもって公に論じたのである。
In carceribus abundantius. Apertum est frequentius istum missum fuisse in carcerem, quam illos. In plagis supra modum. Ideo supra modum, quia ultra quam oportuit. Nam et illi caesi sunt, sed non tantum. In mortibus sepius. Verum est, quia hic frequentius pericula sustinuit, quam caeteri.
PL 17, 326B「牢獄においてはいっそう多く」。彼があの者たちよりも頻繁に牢に入れられたことは明らかである。「度を越えた鞭打ちにおいて」。度を越えてとは、あるべき限度を超えてという意味である。あの者たちも打たれたが、これほどではなかったからである。「死においてはいっそう頻繁に」。そのとおりである。彼は他の者たちよりも頻繁に危険に耐えた。
(Vers. 24.) A Judaeis quinquies quadraginta, una minus accepi. Hoc dicit, quia quinquies flagellatus est a Judaeis secundum legem Moysis, accipiens plagas triginta novem, sicut scriptum est in Deuteronomio (Deut. XXV, 3) . Quod per quinque ergo vices factum est, hic summatim refert.
PL 17, 326B(第24節)「ユダヤ人から、五度、四十に一つ足りない鞭を私は受けた」。これは、モーセの律法に従って五度ユダヤ人に鞭打たれ、三十九の打撃を受けたということである。申命記に書かれているとおりである(申命記25:3)。したがって五度にわたって行われたことを、ここでは要約して述べている。
(Vers. 25.) Ter virgis caesus sum. Hoc a gentibus passus est. Semel lapidatus sum. A Judaeis lapidatus est in civitate Lycaonia (Act. XIV, 18) . Ter naufragium feci. Qui omni tempore legitur navigasse, adversis procellis facile fuit ter naufragium facere.
PL 17, 326C(第25節)「三度、私は笞で打たれた」。これは異邦人から受けたことである。「一度、私は石で打たれた」。ユダヤ人によってリカオニアの町で石で打たれた(使徒言行録14:18)〔引かれた句は、群衆がいけにえを献げるのを押しとどめる記事で、石打ちの記事は14:19にある〕。「三度、私は難船した」。いつの時にも航海していたと読まれる彼にとって、逆風の嵐のなかで三度難船することはたやすかった。
Nocte et die in profundo maris fui. Hoc factum est, quando missus est Romam, cum appellasset Caesarem. (Act. XXV, 12) . Tunc desperatione vitae in alto, hoc est, in profundo maris fuit, mortem ante oculos habens. Sic enim scriptum est in ipso loco: Ita ut desperaremus nos etiam vivere (II Cor. I, 8) .
PL 17, 326C「夜も昼も私は海の深みにいた」。これは、カエサルに上訴したためにローマへ送られたときのことである(使徒言行録25:12)。そのとき彼は命の望みを失って、沖、すなわち海の深みにあり、死を目の前にしていた。この手紙の同じ箇所にこう書かれているとおりである。「それで我々は、生きることさえ望みを失った」(二コリント1:8)。
(Vers. 26.) In itineribus saepe. Nunc alia memorat pericula, ut terra marique pro Christo vexatum se secundum carnem ostendat. Periculis, ait, fluminum. Si itinerum pericula recitat, quid est ut dicat. Periculis fluminum?
PL 17, 326D(第26節)「しばしば旅において」。ここで彼は別の危険を数え上げ、陸でも海でもキリストのために肉において苦しめられたことを示す。「川の危険において」と彼は言う。旅の危険を挙げているのに、なぜ「川の危険において」と言うのか。
Sed hyeme iter faciens; quia utique imbres assidui sunt, egredientibus fluminibus incurrebat periculum. Periculis latronum. Cum in civitate diabolus eum occidere non posset, latrones illi excitabat in via, cum nihil ferret, quae latrones cuperent.
PL 17, 326Dそれは冬に旅をしていたからである。雨が降り続くので、川があふれ出て危険に陥ったのである。「盗賊の危険において」。町では悪魔が彼を殺すことができなかったので、道中で盗賊を彼に差し向けたが、彼は盗賊が欲しがるようなものを何も持ち歩いてはいなかった。
Periculis ex genere. Judaeorum dicit persecutiones, qui fratres ejus erant secundum carnem; dolebant enim, quia deserta Lege ad Evangelium Christi se converterat. Periculis ex gentibus.
PL 17, 327A「同族からの危険において」。彼が言うのはユダヤ人たちの迫害である。彼らは肉によれば彼の兄弟であり、律法を捨ててキリストの福音に転じたことを嘆き憤っていたのである。「異邦人からの危険において」。
A gentibus persecutiones passus est propter mysterium incarnationis Domini nostri Jesu Christi, et unius Dei praedicationem. Periculis in civitate. Usque adeo periculum fuit in civitate, ut per fenestram effugeret manus insidiantes sibi (II Cor. XI, 33) .
PL 17, 327A異邦人から迫害を受けたのは、我々の主イエス・キリストの受肉の奥義と、唯一の神の宣教のゆえである。「町での危険において」。町での危険は、窓から逃れて、自分を狙う者たちの手を免れるほどのものであった(二コリント11:33)。
Periculis in deserto. Periculum hoc a Judaeis fuit procuratum, quando eum, factis insidiis, in via volebant occidere (Act. XXVII, 43) . Periculis in mari.
PL 17, 327A「荒れ野での危険において」。この危険はユダヤ人たちが仕組んだもので、彼らは待ち伏せをして道中で彼を殺そうとしていた(使徒言行録27:43)〔引かれた句は、百人隊長が兵士たちの囚人殺害の計画を押しとどめる記事である〕。「海での危険において」。
Jam superius dixit: Ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui; quod aliud fuit periculum in mari? Sed hoc est periculum, quando in mari, hoc est, in navi, milites cogitaverant omnes custodias occidere; ne quis enatans effugeret.
PL 17, 327A彼は先に、「三度、私は難船した、夜も昼も海の深みにいた」と言っている。海での別の危険とは何であったのか。それは、海上すなわち船の中で、兵士たちが泳いで逃げる者がないようにと、囚人をすべて殺そうと謀ったときの危険である。
Quod periculum centurio prohibuit inferi ne, Palus occideretur, ut eum vivum Romam perduceret. Periculis in fictis fratribus.
PL 17, 327B百人隊長は、パウロ〔底本は Palus〕が殺されないように、この危険が加えられる〔底本は inferi。inferri と読む〕のを阻んだ。彼を生きたままローマへ連れて行くためである。「偽りの兄弟たちのうちでの危険において」。
Falsi fratres ii sunt, de quibus dicit ad Galatas: Propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintraverunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu (Galat. II, 4) .
PL 17, 327B偽りの兄弟たちとは、彼がガラテヤの人々に宛てて語る者たちである。「忍び込んだ偽りの兄弟たちのゆえに。彼らはキリスト・イエスにあって我々が持つ自由を探るために忍び込んだのである」(ガラテヤ2:4)。
Hi enim partim christiani erant, partim Judaei, in neutro perfecti, qui zelo Legis Apostolo invidiam excitabant, eo quod, praedicato Christo, Legem jam cessare dicebat. Denique his perurgentibus, Timotheum compulsus est circumcidere.
PL 17, 327B彼らは半ばキリスト教徒、半ばユダヤ人であり、どちらにおいても完全ではなかった。律法への熱心から使徒に対する反感を掻き立てていた。キリストが宣べ伝えられた以上、律法はもはや終わったと彼が言っていたからである。実に彼は、彼らに強く迫られて、テモテに割礼を施さざるを得なかった。
Fictus ergo christianus est, qui aemulatione Legis persequitur christianum: et hic est falsus frater. Si enim tantum Judaei erant hi, et propter Judaismum fratres eos falsos appellat, quid opus erat iterare? Jam enim superius dixit: Periculis ex genere.
PL 17, 327Bしたがって偽りのキリスト教徒とは、律法への熱心のゆえにキリスト教徒を迫害する者のことであり、これが偽りの兄弟である。もしこの者たちがただのユダヤ人であって、ユダヤ教のゆえに彼らを偽りの兄弟と呼ぶのなら、なぜ繰り返す必要があったのか。すでに先に「同族からの危険において」と言っているからである。
Sed secundum carnem non sunt falsi fratres, in Christo autem falsi sunt; quia non tota mente christiani sunt (II Tim. I, IV) . Fuerunt et alii falsi fratres, sicut Demas et Hermogenes (II. Tim. IV, 9) .
PL 17, 327Cだが肉によっては偽りの兄弟ではなく、キリストにおいて偽りなのである。心を尽くしてはキリスト教徒でないからである(二テモテ1:4)〔底本は「II Tim. I, IV」と刷り、番号が崩れている〕。ほかにも偽りの兄弟たちがいた。デマスやヘルモゲネスのようにである(二テモテ4:9)〔引かれた句はデマスの名を挙げる句ではなく、デマスは4:10、ヘルモゲネスは1:15に出る〕。
(Vers. 27.) In labore et molestia. Verum est quia potest esse labor sine molestia: sed hic ideo addidit: Et molestia, ut laborem ipsum exitiosum ostenderet. In vigiliis multis.
PL 17, 327C(第27節)「労苦と辛苦において」。労苦が辛苦なしにありうるのはそのとおりだが、ここで彼が「そして辛苦」と付け加えたのは、労苦そのものが破滅的であったことを示すためである。「多くの徹夜において」。
Multae fuerunt ejus vigiliae: sed aliae voluntariae, alterae ex necessitate; in pressura enim positus, necesse erat, ut vigilaret Dei quaerens auxilium: et non solum diebus, sed et noctibus doceret, sicut dicit in Actibus apostolorum.
PL 17, 327C彼の徹夜は多かった。ただし自発のものもあれば、必要によるものもあった。苦難の中に置かれていた以上、神の助けを求めて目を覚ましている必要があった。また昼だけでなく夜にも教えた。使徒言行録で言っているとおりである。
In fame et siti (Act. XX, 31) . Fugatus frequenter a Judaeis persequentibus, necesse erat ut famem pateretur et sitim per inopiam. In jejuniis saepe. Saepius jejunavit, ut Dei adminiculo protegi mereretur: jejunat enim, qui dum habet quod edat, abstinet.
PL 17, 327D「飢えと渇きにおいて」(使徒言行録20:31)〔この引照は前の節の「夜にも教えた」に係る〕。ユダヤ人の迫害者たちにたびたび追われて、貧窮のゆえに飢えと渇きに苦しむことは避けられなかった。「しばしば断食において」。しばしば断食したのは、神の助けに守られるに値するためである。断食するとは、食べるものがあるのに控える者のすることだからである。
In frigore et nuditate. In frigore fuit et nuditate, quando naufragium passus est. Denique ignem fecerunt, ait et refecerunt nos propter pluviam imminentem et frigus Barbari in insula Melitae (Act. XXVIII, 2) .
PL 17, 327D「寒さと裸において」。難船したときには、寒さと裸のうちにあった。実に、「蛮族の人々がマルタ島で、迫る雨と寒さのゆえに火をおこして我々を元気づけた」とある(使徒言行録28:2)。
(Vers. 28.) Praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea, quotidiana sollicitudo omnium Ecclesiarum.
PL 17, 328A(第28節)「外にあるそれらのことのほかに、私に迫るもの、すなわちすべての教会への日ごとの心配がある」〔instantia mea の係りは定かでない。注解者は「日ごとの」を「心配」に掛けて説くので、そのように訳した〕。
Sollicitudo haec, quam dicit quotidianam, de traditionis usu descendit, ut omnibus diebus commissum sibi populum instruat: illa autem quae supra memorat, superindicta sunt, necessitate cogente.
PL 17, 328Aこの心配は、彼が日ごとのものと言うとおり、伝承の慣わしに由来し、委ねられた民をあらゆる日に教えるためのものである。これに対し、先に挙げたものは、必要に迫られて上乗せされたものである。
Dies enim ad opera datus est, nox ad requiem: sed quia instabat necessitas, ut omnibus succurreret, etiam noctu docebat. Se enim affligere non dubitabat; ne Dei gratia esset in otio.
PL 17, 328A昼は仕事のために与えられ、夜は休息のために与えられている。しかしすべての人を助ける必要が迫っていたので、夜にも教えた。彼は自分を苦しめることをためらわなかった。神の恩寵が遊んでいることのないようにするためである。
(Vers. 29.) Quis infirmatur, et ego non infirmor? Compati se dicit omnibus, et condolere eo affectu, quo provideat vulneri medicinam.
PL 17, 328A(第29節)「誰かが弱るなら、私も弱らないだろうか」。彼は、すべての人とともに苦しみ、傷に薬を施そうとする思いで共に痛むと言う。
Hoc autem ideo prosequitur, ut ostendat qua cura commissam sibi Ecclesiam tueatur et regat, ac per hoc in nullo se minorem debere judicari caeteris apostolis; quippe qui secundum quod declaravit, plus illis omnibus laboraverit, Majore enim invidia laborabat apud Judaeos pro caeteris apostolis; quia cum persequeretur Ecclesiam subito immutatus, factus est defensor ejusdem, testificans atque confirmans quod Christum, quem prius ut hominem mortuum aestimabat, de coelo secum locutum audierit (Act. IX, 6 et seq.) .
PL 17, 328A彼がこれを続けて述べるのは、委ねられた教会をどれほどの配慮で守り治めているかを示すためであり、したがって他の使徒たちに比べてどの点でも劣ると判断されるべきでないことを示すためである。自ら宣言したとおり、彼らすべてよりも多く労苦したからである。実に彼は、ユダヤ人のあいだで、他の使徒たちよりも大きな反感を受けて労苦した。教会を迫害していたのに突然変えられてその擁護者となり、かつて一人の死んだ人間と見ていたキリストが、天から自分に語りかけるのを聞いたと証言し確言したからである(使徒言行録9:6以下)。
Cujus testimonium necessario multi sequerentur, scientes eum de persecutore non utique sine ratione factum defensorem. Hac causa excruciabantur Judaei, et quaerebant eum semper interficere. Quis scandalizatur, et ego non uror?
PL 17, 328Bその証言には、多くの人が必然的に従ったであろう。彼が迫害者から擁護者になったのは理由なしにではないと知っているからである。このためユダヤ人たちは責め苦しめられ、いつも彼を殺そうとしていた。「誰かがつまずくなら、私は燃えないだろうか」。
Scandalizari est carnis pati desiderium, quantum ad hunc locum pertinet. Et quia etiam inviti solent scandalizari, illecti forma aut pulchritudine corporis, aut propriae carnis calore: Apostolus necessitatem humanae naturae considerans, uri se dicit; ut consulat talibus, compatiens infirmitati eorum: nec hos condemnans, sed commonens in humilitate sermonis; ut spe promissi praemii repugnent stimulis carnis; ne quis eorum, qui eum audiunt, desideriis carnis victi, desperantes de se, putantes jam non accepto ferre Deum, si corrigant, et in iisdem manentes, depereant.
PL 17, 328Bこの箇所に関するかぎり、つまずくとは肉の欲望を被ることである。人は望まなくても、容姿や体の美しさに誘われ、あるいは自分の肉の熱によってつまずくのが常であるから、使徒は人間の本性の必然を考えて、自分も燃えると言うのである。そうした者たちに配慮し、その弱さに共に苦しみつつ、彼らを断罪せず、言葉をへりくだらせて諭すためである。約束された報いの望みによって肉の刺激に抗うように、また彼の話を聞く者の誰かが、肉の欲望に打ち負かされ、自分に絶望し、たとえ改めても神はもはやそれを受け入れない〔accepto ferre を「受け入れる」と取った〕と思い、同じ状態にとどまって滅びることのないようにするためである。
(Vers. 30.) Si gloriari oportet, in iis quae infirmitatis meae sunt, gloriabor. Hoc dicit quia si gloriandum est christiano, in humilitate gloriandum est qua crescitur apud Deum.
PL 17, 328C(第30節)「誇らねばならないなら、私は私の弱さにかかわることを誇ろう」。これは、キリスト教徒が誇るべきなら、神のもとで人が成長するへりくだりにおいて誇るべきだ、という意味である。
Unde alio loco dicit: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10) , hoc est, cum humilior pro fratrum salute, tunc exaltor. Hinc gloriandum est, non de carnis progenie, quia est quis ex semine Abrahae.
PL 17, 328Cそれゆえ別の箇所で言う。「私が弱いとき、そのとき私は力ある者である」(二コリント12:10)。すなわち、兄弟たちの救いのために低くされるとき、そのとき高められるということである。誇るべきはここであって、肉の血筋にではない。ある人がアブラハムの子孫に属しているということにではないのである。
(Vers. 31.) Pater Deus et Domini nostri Jesu Christi qui est benedictus in saecula, scit quod non mentior. Deum testem dat, ut quae dicit, facile credantur; et propter eos duntaxat qui eum non ut verum apostolum honorificabant.
PL 17, 328D(第31節)「父なる神、また我々の主イエス・キリストの〔父〕は〔et の係りは定かでない。このように取った〕、世々にわたって祝福されている者であり、私が偽っていないことを知っている」。彼は神を証人に立てる。語ることが容易に信じられるためであり、とりわけ、彼を真の使徒として尊ばない人々のためである。
(Vers. 32, 33.) Damasci princeps gentis Arethae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet: et per fenestram in sporta demissus sum per murum, et effugi manus ejus.
PL 17, 329A(第32・33節)「ダマスコで、アレタ王の民の長がダマスコの人々の町を守って、私を捕らえようとした。私は窓から籠に入れられて城壁伝いに降ろされ、その手を逃れた」。
Caput XII
第XII章PL 17, 329A(Vers. 1.) Si gloriari oportet, sed non opus est mihi. Princeps Damasci videns Judaeos insidias tendentes Apostolo, implere voluit per potentiam, malam cogitationem eorum, ut ipse si posset, eum comprehenderet, et ut Judaeis placeret, et ut diligens in officio sibi credito videretur, si eum quem publice perturbatorem audiret, causa quietis interficeret.
PL 17, 329A(第1節)「誇らねばならないなら、だがそれは私に必要でない」。ダマスコの長は、ユダヤ人たちが使徒に罠を仕掛けているのを見て、彼らの悪しき企てを権力によって成し遂げようとした。できるなら自分で彼を捕らえるためである。公に騒乱者と聞こえている者を平穏のために殺せば、ユダヤ人たちの気に入り、委ねられた職務に熱心な者とも見られるであろうからである。
Hoc inter ipsa primordia, tunc quando apparuit illi in via Dominus eunti Damascum, incensi sunt Judaei, videntes eum, qui vinctos credentes in Christum venerat perducere in Hierusalem, praedicare sectam, quam venerat condemnare (Act. IX, 2 et seq.) : et sic factum est ut a discipulis per fenestram per murum in sporta demissus effugeret.
PL 17, 329Aこれはまさに最初のころ、主がダマスコへ向かう道で彼に現れたそのときに、ユダヤ人たちが憤ったことである。キリストを信じる者たちを縛ってエルサレムへ連行するために来た者が、断罪しに来たその一派を宣べ伝えているのを見たからである(使徒言行録9:2以下)。こうして、弟子たちによって窓から城壁伝いに籠に入れて降ろされ、彼は逃れたのである。
Quod quidam indigne factum dicunt; quia non Dei auxilio liberatus est. Sed quod ab hominibus fieri potuit, quid opus erat, ut Dei suffragio liberaretur; cum Dei suffragium tunc sit necessarium, si humanum auxilium deficiat?
PL 17, 329Bある者たちは、これは使徒にふさわしくないやり方だったと言う。神の助けによって救われたのではないからである。しかし、人間によってできたことについて、なぜ神の支援による救出が必要だったのか。神の支援は、人の助けが尽きたときにこそ必要なのだから。
Quo facto non sibi dicit expedire gloriari, quia praesentis vitae gaudium fragile est; si enim non evasisset, martyrium fecerat.
PL 17, 329Bこの出来事について、誇ることは自分に益にならないと彼は言う。今の命の喜びは脆いからである。もし逃れていなかったなら、殉教していたはずである。
Sed quia fugiendum in persecutione mandatum est (Matth. X, 23) , data opera effugit, nec enim debet aliquis exspectare ut in semetipsum peccetur.
PL 17, 329Bしかし迫害のときには逃れよと命じられているので(マタイ10:23)、彼は意図して逃れた。人は自分自身に対して罪が犯されるのを待つべきではないからである。
Ergo gloriandum dicit, quia evasit: sed non expedit, inquit, propter superbiam: quia de humilitate crescitur, et auxilium Dei mitibus proficit, non elatis.
PL 17, 329Cしたがって、逃れたことは誇るべきことだと彼は言う。だが、傲慢のゆえに益にならないと彼は言う。人はへりくだりによって成長し、神の助けは高ぶる者ではなく柔和な者に及ぶからである。
Praeterea quia gloriatur mortem se evasisse, quae pro fide infertur, inane videri significat pati pro Christo; ideo non expedit gloriari.
PL 17, 329Cさらに、信仰のために加えられる死を逃れたことを誇るなら、キリストのために苦しむことが空しいと見えると示してしまう。だから誇ることは益にならない。
(Vers. 2.) Veniam autem ad visiones et revelationes Domini. Nunc ostensurus est, quo sublatus est: ut proinde quanta et qualia sint, quae illi ostensa et dicta sunt, possint intelligi: ne, sicut quibusdam videbatur, minor caeteris apostolis crederetur.
PL 17, 329C(第2節)「しかし私は、主の幻と啓示に進もう」。今や彼は、どこまで引き上げられたかを示そうとする。それは、彼に示され語られたものがどれほどのもの、どのようなものか理解されうるためであり、ある者たちにはそう見えていたように、他の使徒たちより劣ると思われることのないためである。
Scio, inquit, hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore, nescio; sive extra corpus, nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium coelum.
PL 17, 329C「私は知っている」と彼は言う。「キリストにある一人の人を。十四年前、体のうちにあってか、私は知らない、体を離れてか、私は知らない、神が知っている、そのような人が第三の天にまで奪い去られた」。
Utrumque confirmavit, quia utrumque posse fieri non negavit: ut et sine corpore rapi potuisset, et in corpore. Et forte quibusdam videatur non magnum esse, si homo Christi raptus est usque ad tertium coelum; cum in tertio circulo dicatur luna esse.
PL 17, 329D彼は両方を確かなこととした。どちらもありうることを否定しなかったからである。体なしでも、体のうちにあっても、奪い去られえた、ということである。ところで、キリストにある人が第三の天にまで奪い去られたことを、ある者たちは大したことでないと考えるかもしれない。月は第三の圏にあると言われているからである。
Sed non ita est, quia ultra omnia mundi sidera raptus intelligitur: et ideo magnificum et mirabile est quod narrat; significat enim supra firmamentum, in tertium numero coelum de spiritalibus coelis raptum semetipsum.
PL 17, 329Dしかしそうではない。彼はこの世界のすべての星々を越えて奪い去られたと理解されるからである。だから彼の語ることは壮大で驚くべきである。彼は、大空の上、霊的な諸天のうち、数えて第三の天へ自分が奪い去られたことを示しているのである。
(Vers. 3, 4, 5.) Et scio talem hominem, sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit, quia raptus est in paradisum, et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. Pro hujusmodi gloriabor.
PL 17, 330A(第3・4・5節)「そして私は、そのような人を知っている。体のうちにあってか、体を離れてか、私は知らない、神が知っている。その人は楽園に奪い去られ、人が語ることの許されない秘められた言葉を聞いた。そのような人について私は誇ろう」。
Bis se raptum dicit, id est, primo hinc usque ad tertium coelum, deinde in paradisum coelestem, in quo latroni dixit Dominus, quod futurus esset cum eo in paradiso, inquit (Luc. XXIII, 43) , Patris: illic ubi et civitas Dei dicitur esse Hierusalem mater nostra.
PL 17, 330A彼は二度奪い去られたと言う。すなわち、最初はここから第三の天まで、次に天の楽園へである。主が盗人に、自分とともに父の楽園にいることになると言ったのは、そこのことである〔底本は「in paradiso, inquit (Luc. XXIII, 43), Patris」と刷り、語順が乱れている。「父の楽園」と読む。ミーニュの脚注 e は、ローマ版だけが inquit … Patris を欠いて cum eo in paradiso: illic ubi と読むとする〕(ルカ23:43)。そこには、神の町、我々の母エルサレムがあるとも言われる。
Quid ergo mirum, si post resurrectionem corpus jam expiatum atque tenuatum factum, immortale futurum credatur in coelis (Galat. IV, 26) ; quando non dubitat Apostolus adhuc mortale corpus potuisse levari in coelos, et tolli in paradisum Dei Patris coelestem?
PL 17, 330Aでは、復活の後に体がすでに清められ精妙になって、天で不死のものとなると信じられるのは、何の不思議があろうか。使徒が、まだ死すべき体が天へ上げられ、天の父なる神の楽園へ取り上げられうることを疑わないというのに(ガラテヤ4:26)〔この引照は前節の「母エルサレム」にかかる位置にあるべきかと思われる〕。
Pro hujusmodi homine, id est, qui tam dignus est Deo, ut hoc experiretur, gloriari se dicit: et non vult aperte dicere, quia de se loquitur, ne laudare se videatur.
PL 17, 330B「そのような人について」とは、すなわち神にこれほどふさわしく、これを経験した人について、彼は誇ると言うのである。そして、自分のことを語っていると明言しようとしないのは、自分を誉めていると見られないためである。
Et Joannes apostolus, cum de se sciatur loqui: Hic est, ait, discipulus, quem diligebat Jesus, qui et recubuit in coena supra pectus ejus (Joan. XXI, 20) ; ne gloriose de se effari videretur. Pro me autem non gloriabor, nisi in infirmitatibus meis.
PL 17, 330B使徒ヨハネも、自分について語っていることが知られているのに、「これは、イエスが愛した弟子で、晩餐のとき彼の胸の上に身をもたせかけた者である」と言う(ヨハネ21:20)。自分について誇らしげに語っていると見られないようにするためである。「私自身については誇らない、ただ私の弱さにおいてのみ」。
Sic de se non gloriatur, dum non aperte de se profitetur. In infirmitatibus sane inquit, meis gloriabor. Exponere enim pressuras passionum, et infirmitates angustiarum non videtur gloriosum, sed flebile.
PL 17, 330Bこうして、自分のことを公然と告白しないあいだは、自分について誇らない。ただし「私の弱さにおいて誇る」と彼は言う。苦しみの苦難と窮地の弱さを述べ立てることは、誇らしいことではなく、涙を誘うことに見えるからである。
Idcirco se in his gloriari dicit, sciens tamen quia ad profectum perducunt remunerationum coelestium. Quid enim tam gloriosum in futurum christiano, quam exitia pro Christo illata sibi narrare?
PL 17, 330B彼がこれらのことを誇ると言うのは、それらが天の報いの進展に導くと知っているからである。将来キリスト教徒にとって、キリストのために加えられた苦難を語ることほど栄光あることがあろうか。
(Vers. 6.) Nam et si voluero gloriari, non ero stultus; nam veritatem dicam. Hoc dicit, quia si meritum suum profiteatur, quod habet apud Deum, non erit imprudens; vera enim loquitur.
PL 17, 330C(第6節)「たとえ私が誇りたいと思っても、愚か者にはならないだろう。真実を語るからである」。これは、神のもとで自分が持つ功績を告白するなら、無思慮ではないであろう、ということである。真実を語っているからである。
Ergo si quis pro meritis suis, quae sibi ostensa sunt, loquitur, non est utique stultus: si autem taceat, est etiam prudens.
PL 17, 330Cしたがって、自分に示された功績について語る者は、決して愚かではない。黙っているなら、さらに賢い。
Sed qua causa hic non palam glorietur, nunc subjicit dicens: Parco autem, ne quis me existimet supra id, quod videt in me, aut audit aliquid ex me.
PL 17, 330Cではなぜここで彼が公然とは誇らないのか、今、続けて述べる。「私は控える。誰かが、私に見るところ、あるいは私から聞くところ以上に私を考えることのないようにである」。
Ostendit igitur qua causa non aperte glorietur: Ne quis me existimet, inquit, ultra, gloriam meam tendere, quam limes meritorum admittit. Hos significat, quos obtrectatores habebat causa Legis, sicut supra memoravi. Nam utique meritorum gloriam bonum est non tacere; ut invitentur credentes.
PL 17, 330Cしたがって彼は、なぜ公然とは誇らないかを示す。「誰かが、私の功績の境が認める以上に、私の誇りを広げていると私を考えることのないように」と彼は言う。ここで彼が指すのは、先に述べたように、律法のゆえに彼を中傷していた者たちである。もちろん、功績の誇りについて黙らないのは善いことである。信じる者たちが誘われるためである。
(Vers. 7.) Et ne sublimitate revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis, angelus Satanae, ut me colaphiset, ne extollar.
PL 17, 330D(第7節)「そして啓示の高さによって私が思い上がらないよう、私に肉の刺が与えられた、サタンの使いが。私を打つためである、私が思い上がらないように」。
Deum bonis meritis providere testatur; dum permittit tentationibus bonos deprimi, non solum ne laborum suorum fructibus abdicentur, verum etiam ut augeantur his ad cumulum possessionis aeternae.
PL 17, 330D彼は、神が善い功績に配慮していると証言する。善い者たちが試練によって抑えられるのを許すのは、彼らの労苦の実りを失わないためだけでなく、それによって永遠の所有の積み増しとなるためでもある。
Hoc ergo remedium datum est Apostolo, ut injuriis pressus, animo non possit extolli pro magnitudine revelationum; quia otiosum pectus necesse habebat in iis, quae viderat, extolli.
PL 17, 331Aしたがって、この薬が使徒に与えられた。侮辱に押しつぶされて、啓示の大きさのゆえに心が高ぶることができないようにするためである。暇な胸は、見たもののゆえに必ず高ぶるはずだったからである。
(Vers. 8, 9.) Propter hoc ter Dominum rogavi, ut discederet a me; et ait mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur.
PL 17, 331A(第8・9節)「このゆえに私は三度主に願った、それが私から離れるようにと。すると彼は私に言った。『私の恩寵が汝に十分である。力は弱さのうちに完成されるからである』」。
Stimuli diaboli, quos perfide mentibus inferens ad nocendum Dei servis instigat, ut cessarent ab eo, ter Dominum deprecatum se fuisse, et non impetrasse testatur: non quia despectum se dicit, sed quia inscius contra se petebat, ut cessarent ab eo tentationes, per quas perfectior se fiebat.
PL 17, 331A悪魔の刺は、彼が不実にも精神に差し込み、神の僕たちを害するようけしかけるものであるが、それが自分から離れるよう三度主に願い、聞き入れられなかったと彼は証言する。自分が軽んじられたと言うのではない。知らずに自分に不利なことを、すなわちそれによって自分がいっそう完全な者となっていた試練が自分から離れるようにと願っていたからである。
Ideo ad Romanos dicit: Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus (Rom. VIII, 27) . Unde hoc dicit sibi responsum, ut sufficeret sibi gratia Dei, qua aut vires tolerandi addebantur, aut tempus pressurae abbreviabatur; ut devotio dum infirmitate pressurae accidentis non frangitur, probata videatur.
PL 17, 331Aだからローマの人々に宛てて言う。「実に、我々は、何を祈るべきか、当然そうすべきようには知らない」(ローマ8:27)〔引かれた句はローマ8:26にある〕。そこで彼は、神の恩寵が自分に十分であるようにと答えられたと言う。その恩寵によって、耐える力が加えられるか、苦難の時が短縮されたのである。降りかかる苦難の弱さに信心が砕かれないことによって、その信心が確かなものと認められるためである。
Libentissime itaque magis gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Apertum est quia tunc gloriandum docet, quando injuriis humiliatur.
PL 17, 331B「それゆえ、いとも喜んで、私はいっそう私の弱さを誇ろう、キリストの力が私のうちに宿るために」。侮辱によってへりくだらされるとき、そのときに誇るべきだと彼が教えていることは明らかである。
A Christo autem virtus tolerandi praebetur; ut quia prius asperae, ac per hoc fastidiendae injuriae videbantur, postea libenter suscipiendae; ut Christi auxilio lenirentur.
PL 17, 331B耐える力はキリストから与えられる。初めは苛烈で、したがって避けたいと見えた侮辱が、のちには喜んで受け入れるべきものとなり、キリストの助けによって和らげられるためである。
Libenter ergo caedi se dicit, dummodo a Christo curetur, sciendo plus addere medicinam Christi ad salutem, quam infirmitas detrahit sanitati.
PL 17, 331Bしたがって、キリストによって癒やされるかぎり、喜んで打たれると彼は言う。キリストの薬は、弱さが健康から奪うよりも多くを救いのために加えると知っているからである。
(Vers. 10.) Quapropter placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis; cum enim infirmor, tunc potens sum. Verum est, quia tunc vincit Christianus, cum perdere putatur: et tunc perdit perfidia, cum se vicisse gratulatur. Plaudit ergo, cum illi insultatur; et surgit, cum premitur.
PL 17, 331B(第10節)「それゆえ私は、弱さにおいて、辱めにおいて、満足している。弱いとき、そのとき私は力ある者だからである」。そのとおりである。キリスト教徒は、負けたと思われるそのときに勝つ。背信は、勝ったと喜ぶそのときに滅びる。したがってキリスト教徒は、侮られるときに喝采し、押さえつけられるときに立ち上がる。
(Vers. 11.) Factus sum insipiens, vos me coegistis. Compulsum se dicit, ut quid esset, ostenderet. Et non utique stultus est, qui de se vera locutus est: sed inclinat se, ut manifestet quia non voluntate merita sua ostendit. Ego enim debui a vobis commendari.
PL 17, 331C(第11節)「私は愚か者になった、汝らが私を強いたのだ」。彼は、自分が何者であるかを示すために強いられたと言う。真実を自分について語った者は、決して愚かではない。身をかがめるのは、自分の功績を自らの意志で示すのではないことを明らかにするためである。「私は汝らから推薦されるべきだった」。
Manifestum est, quia hi debuerant testimonium ei perhibere adversus obtrectatores ejus, apud quos Ecclesiam constituit, et signorum prodigia apostolatus ostendit; ut hoc tacente, illi eum defenderent, quem patrem habebant in Evangelio Christi.
PL 17, 331C明らかに、彼らは、彼を中傷する者たちに対して、彼のために証言すべきだった。その彼らのもとで彼は教会を打ち立て、使徒職のしるしと不思議を示したのである。彼が黙っていても、キリストの福音において父としていた彼を、彼らが弁護するべきだった。
Nihil enim minus feci, quam illi valde apostoli. Valde, hoc est nimis, sicut quibusdam videbatur; nam hoc erant, quod et apostolus Paulus.
PL 17, 331D「私は、あの並はずれた使徒たちに何一つ劣ることをしなかった」。「並はずれた」とは、すなわち「過度に」ということで、ある者たちにはそう見えていた。彼らも使徒パウロと同じ〔使徒〕だったからである。
Hoc ergo dicit, quia minor non est neque in praedicatione, neque in signis faciendis, apostolis praecessoribus suis, non in dignitate, sed tempore.
PL 17, 331Dこれは、彼が宣教においても、しるしを行うことにおいても、自分に先立つ使徒たちに劣らないということである。彼らが先立つのは、品位においてではなく時間においてである。
Nam si de tempore praescribendum putatur, ante coepit Joannes praedicare, quam Christus; et non Christus Joannem, sed Joannes Christum baptizavit. Num ergo sic judicat Deus?
PL 17, 332Aもし時間の先後で優劣を定めるべきだと考えるなら、ヨハネはキリストより先に宣べ伝え始めており、キリストがヨハネに洗礼を授けたのではなく、ヨハネがキリストに洗礼を授けた。では神はそのように裁くだろうか。
Denique prior secutus est Andreas Salvatorem, quam Petrus: et tamen primatum non accepit Andreas, sed Petrus. Quare ergo apostolus quibusdam non videbatur; cum eadem posset per Dei gratiam, quae et apostoli?
PL 17, 332A実に、アンデレは救い主にペトロより先に従ったが、首位を受けたのはアンデレではなくペトロである。ではなぜ、使徒たちと同じことを神の恩寵によってできた彼が、ある者たちには使徒と見えなかったのか。
Ideo dolet, et compulsus ostendit, quid a dignatione Domini mereatur. Hinc est unde non solum minorem se non esse coactus est profiteri, sed et plus omnibus laborasse.
PL 17, 332Aだから彼は痛み、強いられて、主の顧みによって自分が何を受けるにふさわしいかを示す。ここから、自分が劣らないと宣言せざるを得なかっただけでなく、すべての者より多く労苦したとさえ言うに至った。
Illis ergo displicebat, et non videbatur esse apostolus, qui aemulatione paternae legis praedicationem ejus respuebant, quasi inimici traditionis Moysis; quia eam jam cessare dicebat, apostolis magis faventes, et istum his humiliantes; quia illi non tam constanter contra Legem aliquid asserebant.
PL 17, 332Aあの者たちには、彼は気に入らず、使徒とは見えなかった。彼らは父祖の律法への熱心から彼の宣教を退けていた。モーセの伝統の敵のように見なしたのである。彼が、その律法はもはや終わったと言っていたからである。彼らは使徒たちのほうをいっそう贔屓にし、彼を彼らより低く扱った。使徒たちは、律法に反して何かを主張することをこれほど断固としてはしなかったからである。
(Vers. 12.) Et si nihil sum, signa tamen apostoli facta sunt in vobis in omni patientia, signis, et prodigiis, et virtutibus.
PL 17, 332B(第12節)「たとえ私が無であっても、使徒のしるしは、あらゆる忍耐をもって、汝らのうちで行われた、しるしと不思議と力ある業によって」。
Sic se humiliat, ut erigat; patientiam tamen primam memorat, quia diu illos portavit quasi impatientes aegros; ut adhibita medicina signorum atque virtutum, curaret vulnera erroris illorum.
PL 17, 332Bこうして彼は、自分を低くして持ち上げる。ただし最初に忍耐を挙げるのは、彼が長く彼らを、我慢のない病人のように耐え忍んだからである。しるしと力ある業という薬を用いて、彼らの誤りの傷を癒やすためである。
(Vers. 13.) Quid est enim quod minus habuistis caeteris Ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc injuriam.
PL 17, 332B(第13節)「実際、汝らが他の諸教会より劣っていたことは何か、私自身が汝らに重荷を負わせなかったことのほかに。この不当を私に赦してくれ」。
Adhuc per humilitatem se commendat; ostendit enim non minus illos aliquid habuisse caeteris Ecclesiis, sed et amplius; Evangelium enim Dei gratis his praedicavit, quod nullis concessum est Ecclesiis, dicente Domino: Dignus est enim operarius mercede sua (Luc. X, 7) .
PL 17, 332Bなおも彼はへりくだって自分を推薦する。彼らが他の諸教会より少なく何かを持っていたのではなく、むしろ多く持っていたことを示している。神の福音を無償で彼らに宣べ伝えたが、これはどの教会にも認められなかったことだからである。主が「働き手は報酬を受けるにふさわしい」と言っているからである(ルカ10:7)。
Si ergo pro bono opere injuria, inquit, dignus sum, ignoscite mihi: omnis enim stultus boni accusator est. Ut hos ergo imperitos ostendat, veniam ab his postulat ejus facti, de quo laude dignus est.
PL 17, 332C「したがって、善い業に対する不当な扱いをこそ私が受けるにふさわしいなら、私を赦してくれ」と彼は言う。「すべて愚かな者は、善の告発者だからである」。彼らが未熟であることを示すために、彼は、むしろ称賛に値する行いについて、彼らに赦しを求めているのである。
(Vers. 14.) Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos, et non vos gravabo. Ne forte hoc inter initia fecisse putaretur ad commendationem suam, post autem mercedem evangelicae praedicationis velle accipere, ostendit in ea se voluntate durare; ne factum suum postea emendare videretur, et esset quod ab obtrectatoribus reprehenderetur.
PL 17, 332C(第14節)「見よ、この三度目に、私は汝らのもとへ行く用意ができている。そして汝らに重荷を負わせない」。最初のころは、自分を推薦するためにそうしたのだ、のちには福音宣教の報酬を受け取るつもりなのだと思われるかもしれない。そこで彼は、その意志に変わりないことを示す。のちに自分の行いを改めるかのように見え、中傷者たちに非難される口実とならないためである。
Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos. Ostendit ideo se nolle accipere ab eis, ut illos ipsos lucraretur; ut intelligentes quia pecuniae praeponit eos, tandem cognoscerent affectum illius erga se.
PL 17, 332C「私は汝らのものではなく、汝らを求めているからである」。彼が彼らから受け取ろうとしないのは、まさに彼ら自身を獲得するためであることを示している。彼らが、彼が金銭よりも自分たちを優先していることを悟って、ついに自分に対する彼の愛情を知るようにである。
Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. Patrem se eorum significat, sicut in prima epistola dicit: Per evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15) .
PL 17, 332D「実際、子らが親のために蓄えるべきではなく、親が子らのために蓄えるべきだからである」。彼は自分が彼らの父であることを示す。最初の手紙で「私は福音によって汝らを生んだ」(一コリント4:15)と言ったとおりである。
Carnales tamen parentes sunt, qui filiis thesaurizant; nam spiritales a filiis dignum est ut accipiant sumptus ad sustentandam vitam praesentem. Non enim magnum est ut spiritalia tradentes, consequantur carnalia.
PL 17, 332Dただし、子らのために蓄えるのは肉の親である。霊の親は、現在の生を支えるために、子らから費用を受け取るのがふさわしい。霊的なものを伝える者が肉的なものを得ることは、大したことではないからである。
Hic autem in tantum probat se nolle accipere, ut transferat causam carnalis patris ad spiritalem; ut non solum non ab his accipiat, sed et si potest fieri, ipse illis tribuat, sicut jam supra dixi.
PL 17, 333Aだがこの者は、受け取ることを望まないと証明するあまりに、肉の父の事例を霊の父に移す。彼らから受け取らないだけでなく、可能ならば自分が彼らに与える、と。すでに先に述べたとおりである。
Alias ecclesias exspoliavi, accepto stipendio ad ministerium vestrum (II Cor. XI, 8) . Hoc dicto tangit eos, ut intelligant quantus sit et quid ii mereantur, qui tanti apostoli providentiam neglexerunt.
PL 17, 333A「私は他の諸教会を、給与を受け取って、汝らへの奉仕のために奪い取った」(二コリント11:8)。この言葉で彼は彼らに触れる。彼がどれほどの者か、またこれほどの使徒の配慮を無視した者たちが何に値するかを、彼らが悟るためである。
(Vers. 15.) Ego vero libentissime impendam et super impendam, et ipse impendar pro animabus vestris.
PL 17, 333A(第15節)「私はいと喜んで費やし、なおも余分に費やし、私自身も汝らの魂のために費やされよう」。
Nunc aperte affectum et charitatem, quam circa eos habebat, ostendit; quando non solum sua pro eis impendere, et propensius impendere paratum se dicit, sed et seipsum pro salute animarum eorum etiam mori, sicut et apostolus Joannes dicit: Quia exemplo Salvatoris pro fratribus etiam animas nostras debemus ponere (I Joan. III, 16.) Plurimum vos diligens, minus diligor.
PL 17, 333Aここで彼は、彼らに対して抱く愛情と愛をあらわにする。自分のものを彼らのために費やし、いっそう惜しみなく費やす用意があると言うだけでなく、彼らの魂の救いのために自分自身が死ぬことさえ厭わないと言うからである。使徒ヨハネが「救い主の模範にならい、我々は兄弟たちのために魂さえも捨てなければならない」(一ヨハネ3:16)と言うとおりである。「汝らをこの上なく愛しているのに、私はそれだけ愛されていない」。
Provocat eos ad amorem; quia ipsi plus illum deberent diligere, maxime per quem didicerunt viam salutis, per quem et acquisiti sunt Deo, ex perfidis facti fideles, et ex contaminatis purificati.
PL 17, 333B彼は彼らを愛へと促す。彼らこそ彼をいっそう愛すべきだからである。とくに、彼によって救いの道を学び、彼によって神のものとして獲得され、背信の者から信じる者となり、汚れた者から清められた者となったのだから。
(Vers. 16.) Sed esto, ego vos non gravavi; sed ut astutus dolo vos cepi. Omnia quae possent ex adverso proponi, non tacet, ut se purget per omnia; quia nihil per circumventionem egit apud eos, sed in simplicitate, sibi semel prospiciens, his duplici genere; ut et apud Deum provideret eis, et hic censum illorum non quaereret: sibi autem hoc sufficere quod a Deo promissum est in futurum.
PL 17, 333B(第16節)「さあ、それでよい、私は汝らに重荷を負わせなかった。しかし、狡猾な者として、私は策略で汝らを捕らえた」。彼は、反対にもち出されうることをすべて黙っていない。すべてにわたって自分を潔白にするためである。彼は彼らに対して、何一つ策略によっては行わず、素直な心で行い、自分については一重に、彼らについては二重の仕方で配慮したのである。すなわち、神のもとで彼らのために配慮し、またここで彼らの財産を求めなかった。自分にとっては、神によって将来約束されたもので足りるということである。
Forte enim suspicarentur ideo illum contempsisse, quia parva erant, quae offerebantur, ut majora consequeretur; ut circumspiciens merita sua, non pecuniam refutaret, sed numerum indignum sibi aestimans contemneret.
PL 17, 333C実際、彼らは、差し出されたものが少なかったので、より多くを得るために彼が軽んじたのだ、と疑うかもしれなかった。自分の功績を見回して、金銭を拒んだのではなく、その額を自分にふさわしくないと見なして退けたのだと。
(Vers. 17.) Num per aliquem eorum, quos misi ad vos, circumveni vos? Hoc est, quod dicit, quia quos misit, non illis hoc intimarunt, ut si vellent, pacatum habere Apostolum, dignam quantitatem personae illius offerrent; quia ideo noluisset accipere, quia minus quam dignum erat, offerebatur.
PL 17, 333C(第17節)「私が汝らのもとへ遣わした者たちの誰かによって、私は汝らを欺いただろうか」。これが言おうとしているのは、彼が遣わした者たちは、「使徒をなだめておきたいなら、その人物にふさわしい額を差し出すがよい。ふさわしい額より少なかったために、彼は受け取りたくなかったのだ」と、彼らに告げたりはしなかった、ということである。
Quod compositum Apostoli astutia intelligerent; ut quod egit, non per contemptum, sed per avaritiam egisse probaretur.
PL 17, 333Cそれを彼らは使徒の仕組んだ策略と解するであろう。そうなれば、彼の行いは軽蔑からではなく貪欲からであったと証明されることになる。
(Vers. 18.) Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid avarus in vos fuit Titus? Nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne iisdem vestigiis?
PL 17, 333D(第18節)「私はテトスに頼み、彼とともに兄弟を遣わした。テトスは汝らに対して貪欲だっただろうか。我々は同じ霊で歩まなかっただろうか。同じ足跡で歩まなかっただろうか」。
Apertum est quia quando ab iis quos misit, nihil tale dictum aut factum est; una eorum sententia probatur in bono, exclusa suspicione avaritiae.
PL 17, 333D彼が遣わした者たちによって、そのようなことが言われも行われもしなかったのなら、貪欲の疑いは退けられ、彼らの一致した見解は善いものとして証明される、ということは明らかである。
(Vers. 19.) Iterum putatis quod excusemus nos apud vos? Hoc est, quod dicit: Olim de nobis dubitatis, arbitrantes quia non simpliciter agamus vobiscum.
PL 17, 333D(第19節)「再び汝らは、我々が汝らの前で弁明していると思うのか」。これが言おうとしているのは、「汝らは以前から我々を疑い、我々が汝らに対して素直に振る舞っていないと思っている」ということである。
A pseudoapostolis enim exagitabantur, quia volentes depraedari eos, tergiversatione hoc agere Apostolum asserebant, quasi ut plus possit accipere. Coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, charissimi, pro vestra aedificatione.
PL 17, 334A彼らは偽使徒たちに揺さぶられていたからである。偽使徒たちは彼らから略奪しようとして、使徒が言い逃れをしてこうしている、いっそう多く受け取れるようにしているのだと言い張っていた。「我々は神の前で、キリストにあって語る。愛する者たちよ、すべては汝らを造り上げるためである」。
Sic cupit illos verum et bene sentire de se, ut et ratione et testificatione satis illis faciat; quia non ut sibi prosit, talem se probet: sed ut ad aedificationem eorum proficiat; ut vel sic amorem illorum circa se provocet, dum non gravat censum illorum et auctoritatem potestatis in arguendis vitiis non inclinat.
PL 17, 334A彼は、彼らが自分について真実で善いことを考えるよう、強く望んでいる。理と証言によって彼らを十分に納得させるためである。自分に益となるよう自分をそのような者として示すのではなく、彼らの造り上げに資するためである。せめてそのようにして、彼らの財産に負担をかけず、悪徳を咎めるにあたって権能の権威を緩めないことによって、自分に対する彼らの愛を呼び起こそうとするのである。
Sine dubio enim prodest ei, qui corripitur, ut emendet: si praepositus ideo oblata refutet, ut libere arguat.
PL 17, 334A疑いなく、咎められる者が改めるために益になる。上に立つ者が、自由に咎めることができるように、差し出されたものを拒むなら、である。
(Vers. 20.) Timeo enim, ne cum venero, non quales volo, inveniam vos. Quoniam non omnes adhuc quos in prima epistola corripuit emendaverant se, in quibus fuerant vitiis reprehensi; ideo cum auctoritate vult videri iturus ad illos, ut territi corrigantur; ut tales illos inveniat, quales vult.
PL 17, 334A(第20節)「私は恐れている、私が行ったとき、私が望むような汝らを見いだせないのではないかと」。最初の手紙で彼が叱った者のすべてが、咎められた悪徳をまだ改めていなかったので、彼は権威をもって彼らのもとへ行くところを見せたいと思う。恐れて改めるようにである。そうして自分の望むような彼らを見いだせるように。
Et ego inveniar a vobis, non qualem vultis. Hoc dicit, ut tales se praebeant, ut conveniat eis cum Apostolo, ut invicem congaudeant sibi. Ille enim invenit aliquem, qualem non vult, qui se talem facit, ut discordet ab illo.
PL 17, 334B「そして私も、汝らの望むような者としては見いだされないだろう」。これは、彼らが使徒と調和し、互いに喜び合えるような者として自分を示すように、ということである。実際、使徒が望まぬ者を見いだすのは、自分を使徒と不和になるような者にしてしまった者においてである。
Ne forte sint inter vos contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, tumores, seditiones.
PL 17, 334B「汝らのうちに、争い、妬み、憤激、不和、中傷、陰口、思い上がり、騒乱がありはしないかと」。
Nunc errores memorat, quos in superiore epistola reprehendit; quando personis deferentes, et alterum alteri praeponentes dissidebant ab invicem.
PL 17, 334Bここで彼は、前の手紙で咎めた誤りを思い起こさせる。人物たちに追従し、互いに一方を他方の上に置いて、互いに分裂していたときの誤りである。
(Vers. 21.) Ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis, qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt.
PL 17, 334C(第21節)「再び私が行ったとき、神が汝らのもとで私を低くし、以前に罪を犯した多くの者について、彼らが行った汚れと不品行と淫行について悔い改めなかったことを私が嘆くことになりはしないかと」。
Hoc praemonet, ut non illos tales inveniat, quales dudum invenerat cum vitiis diversis operum immundorum, vel magis nominum; quia omne opus sine crimine est, sed inordinationis nomen facit crimen. Tunc enim est illicitum, cum aliter fit, quam concessum est.
PL 17, 334Cこれは、彼らを以前見いだしたような者、すなわちさまざまな悪徳に、つまり不潔な業の——いやむしろ〔それに付けられた〕名の〔「名」nomina の意は定かでない。業そのものではなく、業が受ける不品行・淫行などの名を言うと取った〕——悪徳に陥った者として見いだすことのないよう、前もって警告するものである。あらゆる業は罪過がないが、無秩序という名が罪過をなす。許されたのと違うやり方でなされるとき、それは禁じられたものとなるからである。
Illis ergo peccantibus, se humiliari dicit; quia incipit, ut pius pater peccata filiorum deflere. Quis enim pater non gaudeat, bene agentibus filiis? Sic iterum necesse est lugeat, si prave versentur.
PL 17, 334C彼らが罪を犯しているとき、自分がへりくだらされると彼は言う。情愛深い父のように、子らの罪を嘆き始めるからである。子らが善く行っているのを喜ばない父がいるだろうか。同じように、彼らが邪な歩みをするなら、再び嘆かざるをえない。
Ideo admonet, ut si qui praeteritarum fornicationum, aut alterius immunditiae, vel impudicitiae non egerunt poenitentiam, sicut quidam quos significat non egisse, nunc agerent; ut veniens sine tristitia esset cum eis.
PL 17, 334Cだから彼は警告する。過去の不品行、あるいは他の汚れ、淫行について悔い改めなかった者がいるなら、悔い改めなかったと彼が示している幾人かのような者が、今こそ悔い改めるように、と。彼が来たときに、彼らとともにあって悲しみがないようにである。
Cum enim dicit: Et lugeam multos ex iis, qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam, probat quosdam ex his egisse poenitentiam, quosdam non egisse.
PL 17, 334D実に、「以前に罪を犯し、悔い改めなかった多くの者を私が嘆くことになりはしないか」と言うとき、彼は、彼らのうちのある者たちは悔い改め、ある者たちは悔い改めなかったことを証明している。
Quod Novatiano adversum est, qui dicit fornicatores non posse peragere peragere poenitentiam, et recipi in communionem. Hic probat peregisse, ac per hoc receptos esse in pace Ecclesiae.
PL 17, 334Dこれはノウァティアヌスに反することである。彼は、不品行の者たちは悔い改めを遂げる〔底本は peragere peragere と同じ語を重ねて刷る〕ことができず、交わりに受け入れられないと言う。ここで使徒は、悔い改めを遂げた者がいること、したがって教会の平和のうちに受け入れられたことを証明している。
Tres ergo formas peccatorum probat, cum fornicationem, et impudicitiam, et immunditiam nominat.
PL 17, 335Aしたがって彼は、不品行と淫行と汚れを挙げることで、罪の三つの種類を証しする。
Caput XIII
第XIII章PL 17, 335A(Vers. 1.) Tertium hoc venio ad vos. Superius praeparatum se dixit, nunc jam venturum significat. In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
PL 17, 335A(第1節)「この三度目に、私は汝らのもとへ来る」。先には用意していると言い、今やもう来ることになると示している。「二人か三人の証人の口によって、あらゆる言葉は立つ」。
Hoc secundum Legem dixit (Deut. XIX, 15) , ut aliquis duobus aut tribus testibus, aut purgetur, aut condemnetur: ita et hi tertio adventu Apostoli, ut purgati inveniantur, commonet.
PL 17, 335Aこれを彼は律法に従って言った(申命記19:15)。二人か三人の証人によって、ある人が潔白とされるか断罪されるためである。同様に、使徒の三度目の来訪によって、彼らが潔白な者と見いだされるよう、彼は彼らを諭している。
(Vers. 2.) Praedixi enim et praedico, ut praesens secundo adventu, et absens nunc scribo iis, qui ante peccaverunt, et caeteris omnibus, quia si venero iterum, non parcam.
PL 17, 335A(第2節)「私は前もって言った、そして前もって言う。二度目の来訪のとき居合わせた者として、また今は不在の者として、以前に罪を犯した者たちと、ほかのすべての者たちに書く。もう一度行くなら、容赦しない」。
Pridem se dixisse significat praesentem, ut corrigerent se; ne cum pudore corriperentur: et nunc iterum absentem se eadem dicere contestatur; ut post secundam correptionem, si se non emendaverint, parci eis non debeat.
PL 17, 335B彼は、先に居合わせたときに言ったと示している。彼らが恥をかかされて咎められることのないよう、自分を改めさせるためであった。そして今、再び不在のまま同じことを言うと断言する。二度目の叱責のあとも改めないなら、容赦されるべきではないからである。
(Vers. 3.) Quomodo probationem quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus? Probationem quaerunt Christi loquentis in Apostolo, dum praeceptis non obediunt, volentes probare, si ausit vindicari; ut per id intelligatur esse fidae auctoritatis, ut de caetero timeatur.
PL 17, 335B(第3節)「私のうちで語るキリストの証明を、汝らはどうして求めるのか」。彼らは使徒のうちで語るキリストの証明を求めている。戒めに従わず、彼が罰する勇気があるかを試そうとしているのである。それによって、彼が信頼できる権威を持つと理解され、今後は恐れられるようになるからである。
Qui enim magistrum contemnit, emendari se quaerit. Qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis.
PL 17, 335B自分の教師を軽んじる者は、自分が正されることを求めているのである。「彼は汝らのうちで弱くなく、汝らのうちで力ある者である」。
Potens est in his Christus; quia viderunt in nomine ejus mortuos excitatos, daemones fugatos, paralyticos convaluisse, surdos audisse, mutis redditum affatum, claudos cucurrisse, caecos vidisse. Haec omnia virtutis sunt, non infirmitatis: denique hac causa attracti ad fidem sunt.
PL 17, 335Bキリストは彼らのうちで力ある者である。彼らは、その名によって死者がよみがえらされ、悪霊が追い払われ、中風の者が回復し、耳の聞こえない者が聞き、口のきけない者に話す力が返され、足の不自由な者が走り、目の見えない者が見るのを見たからである。これらはみな力のしるしであり、弱さのしるしではない。実にこのために彼らは信仰へ引き寄せられたのである。
(Vers. 4.) Nam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute Dei. Verum est, quia propter peccata nostra crucifixus est Christus; ut mortem destruens, credentes sibi liberaret ab ea.
PL 17, 335C(第4節)「たとえ彼が我々の弱さのゆえに十字架につけられたとしても、神の力によって生きている」。そのとおりである。我々の罪のゆえにキリストは十字架につけられた。死を滅ぼして、彼を信じる者たちを死から解放するためである。
Infirmari ergo se passus est propter nos, ut mortem vinceret nobis. Descendens enim ad inferos, qui omnino peccatum nesciebat, et quasi peccator occisus, chirographum Adae delevit; ut de caetero defuncti sub ejus nomine, a morte non tenerentur, sed haberent fiduciam eundi ad coelos.
PL 17, 335Cしたがって、我々のために死に勝つため、弱くなることを甘んじて受けた。冥界に降りて、まったく罪を知らない者が、罪人のように殺され、アダムの債務証書を消し去った。それゆえ今後、彼の名のもとに死んだ者たちは死に捕らえられず、天へ行く確信を持つのである。
Propter infirmitatem ergo nostram occisus revixit virtute Patris; ut discipulis probaret quae docuerat esse vera, exemplo in se ostenso. Etenim nos infirmamur in illo.
PL 17, 335Cしたがって、我々の弱さのゆえに殺された彼は、父の力によってよみがえった。教えたことが真実であると、自らに模範を示して弟子たちに証明するためである。「実に、我々は彼において弱くなっている」。
Hoc ad apostolorum personam pertinet, qui eum, id est, Christum praedicantes, infirmabantur; dum injuriis agebantur, claudebantur, caedebantur. Sed vivimus cum eo ex virtute Dei erga vos.
PL 17, 335Dこれは使徒たちの立場にかかわる。彼らは彼を、すなわちキリストを宣べ伝えながら、弱くなっていた。侮辱を受け、閉じ込められ、打たれていたあいだである。「しかし我々は、汝らに対する神の力によって、彼とともに生きる」。
Manifestum est quia si a perfidis infirmabantur apud credentes: non erat haec infirmitas, sed profectus; quia hinc potentiores fiunt fideles, dum infirmantur. Illata ergo mors a perfidis, vita est erga credentes; virtute enim Dei resurgent, ut vivant cum Christo.
PL 17, 335D明らかなのは、信じる者たちのもとで背信の者たちによって弱くされていたとしても、それは弱さではなく進歩だったということである。信じる者たちは、弱くされることによって、そこからいっそう力ある者となるからである。背信の者たちが加えた死は、信じる者たちにとっては命である。彼らは神の力によってよみがえり、キリストとともに生きるからである。
(Vers. 5.) Vos ipsos tentate, si estis in fide: ipsi vos probate. Invicem ut se fratres discutiant, praecipit; sollicitiores fiunt enim, si secum invicem conferant.
PL 17, 336A(第5節)「汝ら自身を試せ、信仰のうちにあるかどうかを。汝ら自身を吟味せよ」。彼は、兄弟たちが互いに吟味し合うよう命じる。互いに語り合えば、いっそう用心深くなるからである。
Tentationem ergo hanc probationem voluit intelligi; quia omnis probatio tentatio est; non tamen omnis tentatio probatio. Si enim Deus tentare dicitur, probatio est: si autem diabolus tentare dicatur, tentatio est; quia evertere nititur.
PL 17, 336Aしたがって彼は、この「試み」が吟味を意味するものと理解させたかった。あらゆる吟味は試みだが、あらゆる試みが吟味であるわけではない。神が試みると言われるときは吟味であり、悪魔が試みると言われるときは試みである。後者は覆そうとするからである。
Et homo aliquando tentat, ut probet; aliquando, ut capiat. An non cognoscitis vos, quod Christus Jesus in vobis est, nisi reprobi estis?
PL 17, 336A人もまた、ときに吟味するために試し、ときに捕らえるために試す。「汝らは、キリスト・イエスが汝らのうちにいることを、自分で知らないのか、もし汝らが不適格な者でないなら」。
Hoc dicit, quia si probare vos invicem nescitis, non cognoscitis quia Jesus Christus est in vobis, et hoc est reprobum esse, nescire religionis et professionis suae fidem. Qui enim fidei suae sensum in corde habet, hic scit Christum Jesum in se esse.
PL 17, 336Aこれが言おうとしているのは、もし諸君が互いに吟味する術を知らないなら、イエス・キリストが諸君のうちにいることを知らないのであり、これこそ不適格な者であることだ、ということである。自分の宗教と告白の信仰を知らない者がそうなのである。自分の信仰の思いを心に持つ者は、キリスト・イエスが自分のうちにいることを知っているからである。
(Vers. 6.) Spero autem cognituros vos quia non sumus reprobi. Provocat eos ad scientiam fidei, et rectae vitae. Cum enim coeperint scire apostoli sui certam auctoritatem et meritum apud Deum, poterunt et circa se esse solliciti.
PL 17, 336B(第6節)「私は、汝らが、我々が不適格な者でないことを知るようになると望む」。彼は彼らを、信仰と正しい生の知識へと促す。自分たちの使徒の確かな権威と神のもとでの功績を知り始めれば、自分自身に関しても用心深くなれるであろう。
(Vers. 7.) Oro autem Deum, ne quidquam mali faciatis: non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est, faciatis: nos autem, ut quasi reprobi simus. Eo affectu quo semper orat pro eis, ut a malis temperent.
PL 17, 336B(第7節)「私は神に祈る、汝らが何一つ悪を行わないように。我々が適格な者と見えるためではなく、汝らが善を行うためであり、我々はむしろ不適格な者のようであるためである」。彼が常に彼らのために、悪を控えるようにと祈る、その愛情をもって語るのである。
Non ut nos, inquit, probati appareamus, id est, non ut in auctoritate videamur, vobis peccantibus. Sed ut vos quod bonum est, faciatis: nos autem, ut quasi reprobi simus. Quid est hoc? Orat Apostolus, ut reprobus sit?
PL 17, 336B「我々が適格な者と見えるためではなく」とは、すなわち、諸君が罪を犯しているのに我々が権威において見えるようにではない、ということである。「汝らが善を行うためであり、我々は不適格な者のようであるためである」。これはどういうことか。使徒は自分が不適格な者であることを祈るのか。
Non sane: sed hoc orat, ut his bene agentibus, dum non auderent corripere, quasi humilientur, et humiliati vel reprobi appareant. Probati enim a Deo videntur, dum judicant peccatores, auctoritate concessa. Si ergo quos judicent, non sint, cessante in his auctoritate, quasi reprobi videntur.
PL 17, 336C決してそうではない。彼が祈るのは、彼らが善く行っていて、使徒たちが咎める勇気を持つ機会がなく、いわば低くされ、低くされて不適格な者にさえ見えることである。実際、使徒たちは、授けられた権威によって罪人を裁くとき、神に適格と見える。裁くべき相手がいなければ、彼らにおいて権威が働かなくなり、不適格な者のように見えるのである。
(Vers. 8.) Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate. Hoc dicit, quia potestas non est data contra veritatem, ut arguant bene viventem: sed pro veritate, ut vindicent in eum, qui inimicus est legis.
PL 17, 336C(第8節)「我々は真理に逆らっては何もできず、真理のためにのみできる」。これが言おうとしているのは、権能は、善く生きる者を咎めるために真理に逆らって与えられたのではなく、真理のために、法の敵である者に対して罰を加えるために与えられたということである。
Ideoque cessabit potestas, si quod bonum est fecerint. Unde et ad Romanos ait: Vis non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII, 3) .
PL 17, 336Cだから、彼らが善をなすなら権能は働かなくなる。それでローマの人々にも言う。「権能を恐れずにいたいか。善を行え、そうすればその権能から称賛を受けるだろう」(ローマ13:3)。
Cum ergo non timet bonum operando, evacuata est apud eum potestas: hoc est quasi reprobum esse; quia hoc in eo cessat, unde probatur potestas.
PL 17, 336Dしたがって、善を行うことによって恐れない者のもとでは、権能は空しくされている。それは不適格な者のようであるということである。権能が証明されるそのことが、そこでは働かなくなるからである。
(Vers. 9.) Gaudemus enim, cum nos infirmamur; vos autem fortes estis. Hoc est infirmari, non exercere potestatem: hos autem optat fortes esse; ut bene agentes vitia vincant, et prohibeant a se vindictam aut correptionem. Hoc et oramus et vestram consummationem.
PL 17, 336D(第9節)「我々は、自分たちが弱く、汝らが強いときに喜ぶ」。弱くなるとは、権能を行使しないことである。彼は彼らが強い者であることを望む。善く行い、悪徳に打ち勝ち、自分たちから罰や叱責を遠ざけるようにである。「我々はこのこともまた祈る、汝らの完成を」。
Petit orans, ut in eo perficiantur, nec peccent consummati in virtute bonae vitae, et incorrupta fide.
PL 17, 336D彼は、彼らがそのことにおいて完全にされ、完成された者として、善き生の徳と損なわれない信仰において罪を犯すことのないようにと、祈りながら求めている。
(Vers. 10.) Idcirco haec absens scribo, ut non praesens durius agam. Apertum est quia ideo absens commonet, ut correctiores illos inveniat, et non illic positus increpet cum pudore; ut erubescat, qui peccat, in coetu fraterno.
PL 17, 337A(第10節)「それゆえ私は、不在のままこれらを書く、居合わせたときに厳しく振る舞うことのないように」。明らかに、彼が不在のまま諭すのは、彼らがいっそう正された状態で見いだされるためであり、現地にいて恥をかかせて叱ることのないためである。罪を犯す者が兄弟たちの集いで赤面することのないようにである。
Secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem, et non in destructionem. Haec potestas est, quam superius optat esse otiosam, his bene agentibus: si quo minus, exercere se in hac, ut aedificentur correpti, non mortificati peccatores. Non enim destruuntur, qui arguuntur, ut corrigantur: sed aedificantur ad vitam.
PL 17, 337A「主が私に与えた権能に従って、造り上げるためであり、破壊するためではない」。これが、彼が先に、善く行う彼らのもとでは働かないでいてほしいと願った権能である。もしそうでなければ、咎められた者が造り上げられ、罪人が殺されないように、この権能を行使する。咎められる者は、改められるために咎められるのであって、破壊されるのではなく、命へと造り上げられるからである。
(Vers. 11.) De caetero, fratres, gaudete, perfecti estote, consolationem percipite, idem sapite, in pace agite; et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.
PL 17, 337A(第11節)「その他のこと、兄弟たちよ、喜べ、完全になれ、慰めを受けよ、同じ思いを抱け、平和のうちに生きよ。そうすれば平和と愛の神が汝らとともにいるだろう」。
Gaudium hoc de emendatione erit, unde et poterit provenire perfectio: sed ante erit consolatio, ut spe futurorum deserant praesentem oblectationem. Idem sapite: hoc ait, propter veterem discordiam; ut jam unum sentiant. In pace agite.
PL 17, 337Bこの喜びは改めから生じ、そこから完全にもなりうる。ただし、その前に慰めがあり、それによって将来のものへの望みにより、現在の楽しみを捨てるようになる。「同じ思いを抱け」と彼が言うのは、古い不和のゆえに、もはや一つの考えを持つようにということである。「平和のうちに生きよ」。
Si concordes fuerint, habebunt pacem. Et Deus pacis et dilectionis erit, inquit, vobiscum. Deus pacis est Christus, qui dixit: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27) .
PL 17, 337Bもし一致していれば、平和を持つであろう。「平和と愛の神は汝らとともにいるだろう」と彼は言う。平和の神とはキリストであり、彼は言った。「私の平和を汝らに与える、平和を汝らに残す」(ヨハネ14:27)。
Ipse est et Deus dilectionis; quia iterum ait: Novum mandatum do vobis, ut diligatis invicem. Et in hoc, inquit, cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem, qua dilexi vos, habueritis invicem (Joan. XIII, 34) .
PL 17, 337B彼はまた愛の神でもある。再びこう言ったからである。「新しい掟を汝らに与える、汝らが互いに愛し合うように。汝らが互いに、私が汝らを愛した愛を持つなら、これによってすべての者が、汝らが私の弟子であることを知る」(ヨハネ13:34)。
Alia tamen pax Dei, alia mundi est; quia et maligni et spurici habent pacem, sed ad damnationem; Christi enim pax libera est a peccatis. Perfidiam ergo fugit, dolum spernit, factis malis repugnat. Haec Deo placita est et amica, diabolo autem inimica. Hanc qui habuerit, habebit et dilectionem simul et Deum eorum ad tuitionem perpetuam.
PL 17, 338Aしかし神の平和と世界の平和は別である。悪しき者や汚れた者〔底本は spurici。ミーニュの脚注 b は、すべての版と一部の写本が spurii(庶子)、ほかの写本が spurci(汚れた者、すなわち不貞の者)と読み、後者をより適切とする。spurci と読む〕も平和を持つが、断罪へ至る平和だからである。キリストの平和は罪から自由である。それは背信を避け、策略を退け、悪しき行いに抗う。この平和は神に喜ばれ、神の友であり、悪魔には敵である。これを持つ者は、愛を、そしてそれらの〔平和と愛の〕神を、永続する守りとして持つであろう。
Salutate vos invicem in osculo sancto. Haec salutatio ecclesiastica est; quia oscula haec non carnalia, sed spiritalia sunt, quae complexu corporum animos copulant non desiderio carnis, sed spiritus. Salutant vos sancti omnes.
PL 17, 338A「聖なる口づけをもって互いに挨拶せよ」。これは教会の挨拶である。この口づけは肉のものではなく霊のものであり、肉の欲ではなく霊の欲によって、体の抱擁を通して心を結ぶからである。「すべての聖なる者たちが汝らに挨拶する」。
Provocat eos ad sanctitatem, ut et ipsi audeant reddere vicem sanctis in salutatione; ideo enim a sanctis salutantur, ut illos imitentur.
PL 17, 338A彼は彼らを聖性へと促す。彼ら自身も、挨拶において聖なる者たちにお返しをする勇気を持つようにである。聖なる者たちから挨拶されるのは、彼らを見倣うためだからである。
Gratia Domini nostri Jesu Christi, et dilectio Dei, et communicatio Spiritus sancti sit cum omnibus vobis. Amen. Trinitatis hic complexio est, et unitas potestatis, quia totius salutis perfectio est.
PL 17, 338B「我々の主イエス・キリストの恩寵と、神の愛と、聖なる霊の交わりが、汝らすべてとともにあるように。アーメン」。ここには三位一体の総括があり、権能の一体性がある。これが救い全体の完成だからである。
Dilectio enim Dei misit nobis Salvatorem Jesum, cujus gratia salvati sumus. Ut possideamus hanc gratiam salutis, communicatio facit sancti Spiritus: hic enim dilectos a Deo, et salvatos gratia Christi tuetur; ut trium perfectio consummatio sit hominis in salutem.
PL 17, 338B実に神の愛が、救い主イエスを我々に遣わし、その恩寵によって我々は救われた。この救いの恩寵を我々が所有するために、聖なる霊の交わりが働く。この霊は、神に愛された者、キリストの恩寵で救われた者を守る。三者の完成が、人間の救いへの成就となるためである。