Prooemium
冒頭 (Prooemium)PL 17, 337COmnis credens in Christum, et observans Legem factorum, male intelligit Christum: sicut et Symmachiani, qui ex Pharisaeis originem trahunt, qui servata omni Lege, Christianos se dicunt, more Photini Christum non Deum et hominem, sed hominem tantummodo definientes.
PL 17, 337C〔序〕キリストを信じながら業の法を守る者は皆、キリストを正しく理解していない。ファリサイ派に起源を持ち、律法をすべて守りながら自らをキリスト教徒と称するシュンマコス派もそうである。彼らはフォティヌスにならい、キリストを神にして人であるとは定義せず、ただ人であるとのみ定義している。
Si enim Deum intelligerent Christum, nihil de Lege factorum sperarent, id est, de neomeniis, sabbato, circumcisione, et discretione escarum; quia qui Deum et Dominum Legis colit, supra Legem est: nec potest judicari a lege, qui cum legislatore concordat.
PL 17, 337Cというのも、もしキリストを神と理解するなら、業の法、すなわち新月の祭りや安息日、割礼、食物の区別には何も期待しないはずだからである。律法の神であり主である者を礼拝する者は、律法の上にある。立法者と一致する者が、法によって裁かれることもありえない。
Denique non illorum causa Lex data est, qui Deum colebant: sed eorum qui male et credebant et agebant ad contemptum Creatoris.
PL 17, 337D実に、律法が与えられたのは、神を礼拝していた者たちのためではなく、悪しく信じ、悪しく行って、創造者を軽んじた者たちのためである。
Unde dicit ad Timotheum: Nec enim justo lex posita est, sed injustis, et male versantibus. (I Tim. I, 9.) Et Moyses sic inquit: Timentes facietis filios Israel. (Levit. XV, 31) .
PL 17, 337Dそれゆえ彼はテモテに言う。「律法は正しい者のために定められたのではなく、不正な者たちと悪しく振る舞う者たちのために定められた」(一テモテ1:9)。またモーセもこう言っている。「汝らはイスラエルの子らを〔神を〕畏れる者にするであろう」(レビ記15:31)。
Unde et Galatae, vel ii qui eos subvertebant, adhuc erroris nebula contectum cor habentes, non cernunt sensum Esaiae prophetae inter caetera dicentis: Verbum enim consummans et brevians in aequitate; quia verbum breviatum faciet Dominus super terram. (Esai. X, 23) .
PL 17, 337Dそれゆえガラテヤの人々も、あるいは彼らを覆した者たちも、なお誤りの霧に覆われた心を持っているので、預言者イザヤがほかのことに交えてこう言っている意味を見分けていない。「言葉を完成し、これを公正のうちに短くするからである。主は短くされた言葉を地の上に行うであろう」(イザヤ10:23)。
Si ergo haec dicta intelligerent; a Lege recederent, scientes, a praedicatione Joannis Baptistae Legem jam cessare; ut sola fides sufficiat ad salutem, abbreviata ex Lege.
PL 17, 337Dもし彼らがこれらの言葉を理解するなら、律法から離れるはずである。洗礼者ヨハネの宣教以来すでに律法が終わっていること、律法から短くされた信仰だけが救いに十分であることを知るからである。
In Lege enim et de Deo Patre, et de Christo Filio ejus, et de Spiritu sancto continetur praedestinatum in tempore, quod manifestatum est in praedicatione; nam si signaculi causa circumcidebantur filii Israel, ut exinde apparerent filii esse Abrahae juxta carnem, rite cessare debet circumcisio; quia signum habent credentes mortis devictae, quo dignoscuntur filii esse Abrahae, sed secundum fidem; Abrahae enim promissus est, qui veniens vinceret mortem.
PL 17, 338C実に、律法の中には、父なる神についても、その子キリストについても、聖なる霊についても、時において予定されたことが含まれており、それが宣教において明らかにされた。もしイスラエルの子らが証印のために割礼を受けたのであり、それはそれによって彼らが肉によってアブラハムの子らであると示されるためであったのなら、割礼は当然廃れるべきである。信じる者たちは、打ち負かされた死の印を持っており、それによってアブラハムの子らであると、しかも信仰によるものとして見分けられるからである。アブラハムに約束されたのは、来て死に勝つ者だったからである。
Denique hunc exspectabat Abraham, quem in spiritu sentiens natum, gavisus est, sciens se in brevi introduci in coelos.
PL 17, 338D実に、アブラハムが待ち望んでいたのはこの者であり、霊において彼が生まれたと感じ取って喜んだ。自分がまもなく天に導き入れられると知っていたからである。
Unde dicit Dominus ad Judaeos: Abraham cupivit videre diem meum: et vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56) ; tempore enim quo simul adhuc erant filii Israel in eremo, antequam vicini essent gentilium, non sunt circumcisi.
PL 17, 338Dそれゆえ主はユダヤ人に言う。「アブラハムは私の日を見ることを切望した。そして見て、喜んだ」(ヨハネ8:56)。イスラエルの子らがなお荒れ野で共にいて、異邦人の隣人となる前は、割礼を受けていなかったからである。
At ubi commisceri habebant gentibus, tunc a Jesu Nave circumcisi sunt de petra (Josue V, 3) , quae significat Christum: Quia petra, inquit, erat Christus (I Cor. X, 4) , ut designaret per Christum futuram circumcisionem cordis, sicut dixerat Moyses, et Hieremias propheta: Circumcidite vos Deo, et circumcidite praeputium cordis vestri (Deut. X, 16; Jerem. IV, 4) ; ut amputata caligine per remissionem acceptam peccatorum digni fierent videre gloriam Dei, quam sub Lege positi videre nequiverant causa peccati.
PL 17, 338Dしかし異邦人と交わるようになったとき、そのときヨシュア〔ラテン語では Jesus Nave〕によって岩から割礼を受けた(ヨシュア記5:3)。この岩はキリストを指す。「岩はキリストであった」と彼は言う(一コリント10:4)。それは、来たるべき心の割礼をキリストによって示すためであり、モーセと預言者エレミヤが言ったとおりである。「神のために汝ら自身に割礼を施せ。汝らの心の無割礼を切り取れ」(申命記10:16、エレミヤ4:4)。暗闇が取り除かれ、受けた罪の赦しによって、神の栄光を見るにふさわしい者となるためである。律法の下に置かれた者は、罪のゆえにそれを見ることができなかった。
Ut ergo et Christum Deum signaret, et non se ab homine ea didicisse quae docebat, assereret, ita incipit:
PL 17, 339Aそこで、キリストが神であることを示し、また自分が教えていることを人から学んだのではないと主張するために、彼はこう始める。
Caput I
第I章PL 17, 339A(Vers. 1.) Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis.
PL 17, 339A(第1節)「使徒パウロは、人々からでも人によってでもなく、イエス・キリストと、彼を死者の中から起こした父なる神によって」。
Apostolum se non ab hominibus electum, et missum ad praedicandum testatur, sicut erant quidam, qui electi ab apostolis mittebantur ad Ecclesias roborandas; neque sicut alii, qui a Judaeis mittebantur ad disturbandas Ecclesias, quos pseudoapostolos vocat: sed a Filio Dei missum se, quem in hac causa idcirco hominem negare videtur; quia praecepta quasi Deus dedit, non quasi homo et quem elegit, divino judicio elegit.
PL 17, 339A彼は、自分が人々から選ばれて宣教に遣わされた使徒ではないことを証しする。教会を堅固にするために使徒たちに選ばれて遣わされた者たちがいたが、そのようなものではない。また、教会をかき乱すためにユダヤ人たちから遣わされた者たち、彼が偽使徒と呼ぶ者たちのようなものでもない。神の子から遣わされたのである。この件で彼が〔「人によってでもなく、イエス・キリストによって」と言うことで〕神の子が人であることを否定しているように見えるのは、神の子が神として掟を与え、人としてではないからであり、また神の子が選んだ者を、神の裁きによって選んだからである。
Per quod idoneum et firmum se praedicatorem significat; quia multo utique melior est, quem Deus elegit, quam quem homo.
PL 17, 339Bそれによって彼は、自分が適格で確かな宣教者であることを示している。神が選んだ者は、人が選んだ者よりも、もとよりはるかにすぐれているからである。
Neque, inquit, per hominem, sicut arbitrabantur de Christo, qui hos cogebant circumcidi; sed per Dominum Jesum Christum, id est, per eum, qui Deus et homo est. Quod statim aperit, cum dicit: Et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis.
PL 17, 339B「人によってでもなく」と彼は言う。それは、これらの者たちに割礼を強いている者たちがキリストについて考えていたようにではなく、「主イエス・キリストによって」、すなわち神にして人である者によってということである。このことを彼はすぐに明らかにする。「また、彼を死者の中から起こした父なる神によって」と言うときである。
Hoc dicto, duas haereses damnavit, et Manichaei, et Photini; quia Manichaeus Christum hominem negat, et non negat crucifixum: et Photinus Christum Deum esse non concedit; et tamen ipsum se, hoc est, corpus suum excitasse a mortuis negare non audet: ut Manichaeus cum crucifixum non negat, stulte eum hominem non fateri videatur: et Photinus impietate quadam Deum negare, quem se ipsum a mortuis excitasse fatetur.
PL 17, 339Cこの言葉によって、彼は二つの異端、マニの異端とフォティヌスの異端を断罪した。マニはキリストが人であることを否定しながら、十字架につけられたことは否定しない。フォティヌスはキリストが神であることを認めないが、それでも彼自身が、すなわち自分の体を死者の中から起こしたことは、否定する勇気がない。こうしてマニは、十字架につけられたことを否定しない以上、彼が人であることを告白しないのは愚かだと見えることになり、フォティヌスは、自分自身を死者の中から起こしたと自ら認める者を、ある種の不敬虔によって神ではないとしているように見えることになる。
Legit enim dixisse Dominum: Solvite templum hoc, et ego tribus diebus excitabo illud. Hoc autem dicebat de templo corporis sui (Joan. II, 19) .
PL 17, 339C彼は、主がこう言ったと読んでいるからである。「この神殿を壊せ。私は三日で、それを起こす。ところが彼はこれを、自分の体という神殿について言っていた」(ヨハネ2:19)。
Igitur ipse excitans se a mortuis, corpus suum significat se a mortuis excitasse; et nihilominus tamen a Patre suo dicitur excitatus, propterea quod omnis virtus Filii de Patre est; ut gesta Filii facta sint Patris, ex quo sunt omnia.
PL 17, 339Cしたがって、彼自身が自分を死者の中から起こしながら、自分の体を死者の中から起こしたことを示している。それにもかかわらず、父によって起こされたとも言われるのは、子のあらゆる力が父に由来するからであり、子の行ったことが、すべてがそれから出る父の行ったこととなるためである。
(Vers. 2.) Et qui mecum sunt omnes fratres, Ecclesiae Galatiae. Postquam auctoritatem suam commendavit, adhuc auget ad causam; ut caeteros qui secum erant, omnes commotos adversus eos ostenderet.
PL 17, 339D(第2節)「また、私と共にいる兄弟たち皆が、ガラテヤの諸教会へ」。自分の権威を示したのち、彼はこの件のためにさらに強める。自分と共にいた他の者たちも皆、彼らに対して心を動かされていることを示すためである。
Quamvis sufficeret auctoritas ejus, ne posset refutari; tamen ut gravet factum illorum, quo a prima fide destiterant, multos secum accensos ad errorem illorum arguendum designat. Facile enim poterit quis intelligere errare se, si a multis se videat reprehendi.
PL 17, 339D彼の権威だけで、論駁されえないのに十分であったとしても、彼らが最初の信仰から離れたという行いの重大さを強調するために、多くの者が自分と共に燃え立ち、彼らの誤りを責めようとしていることを示している。多くの人から非難されるのを見れば、誰でも自分が誤っていることを容易に悟りうるからである。
(Vers. 3.) Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Utriusque beneficio tam Patris, quam Filii genus hominum sublevatum ostendit.
PL 17, 339D(第3節)「恩寵と平和が汝らにあるように、我々の父なる神と、主イエス・キリストから」。父と子の双方の恩恵によって人類が引き上げられたことを、彼は示している。
Nec minorem Filium significat, cum eum Dominum nostrum vocat: neque Patrem majorem, quia eum Deum nostrum appellat; quia non erit verus Deus Pater, nisi et Dominus sit: neque verus Dominus Filius, nisi et Deus sit.
PL 17, 340A子を「我々の主」と呼ぶことで子を劣ったものとして示しているのでも、父を「我々の神」と呼ぶことで父を勝ったものとして示しているのでもない。父は、主でもなければ真の神ではなく、子は、神でもなければ真の主ではないからである。
Si ergo una gratia Patris et Filii erga nos est, quid est, inquit, ut de Filio minus sentientes, Legem illi aequetis, ut partim Christo, partim Legi serviatis, cum legeritis Dominum dicentem: Quia Dominus est Filius hominis etiam sabbati (Luc. VI, 5) ? ut per hoc videant quanta contumelia ab eis Domino irrogetur, quando comparant Dominum famulae.
PL 17, 340Aでは、父と子の恩寵が我々に対して一つであるなら、と彼は言う、どうして諸君は子について劣って思い、律法を子と等しいものとして、一部はキリストに、一部は律法に仕えようとするのか。諸君は主がこう言うのを読んでいるはずなのに。「人の子は安息日の主でもある」(ルカ6:5)。こうして彼らは、主を仕え女〔である律法〕に比べるとき、主にどれほどの侮辱が加えられているかを見るべきである。
(Vers. 4.) Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris. Aperte ostendit nihil prodesse Legem, quando Christum dicit obtulisse se, ut pro nobis pateretur, ut nos justificaret, quos Lex reos tenebat; ut eruti a Lege per fidem Christi, jam non peccatores essemus; sed justificati secunda nativitate, filii Dei appellati.
PL 17, 340A(第4節)「彼は、我々の罪のために自らを与えた」。キリストが、我々のために苦しむため、律法が有罪としていた我々を義とするために自らを献げたと言うとき、律法が何の益にもならないことを、彼ははっきり示している。キリストへの信仰によって律法から救い出され、もはや罪人ではなく、第二の生まれによって義とされて、神の子と呼ばれる者となるためである。
Cum enim in ditione diaboli genus hominum teneretur, Salvator obtulit se volenti diabolo; ut illudens eum potestate virtutis suae (accipere enim voluit, quem detinere non potuit) auferret ei, quae malo jure tenebat obnoxia.
PL 17, 340B人類が悪魔の支配のもとに捕らえられていたとき、救い主は、それを望む悪魔に自らを差し出した。自らの力の権能で悪魔をたぶらかし(悪魔は、引き留めることのできない者を受け取ろうと望んだのである)、悪魔が不当な権利で隷属させて捕らえていたものを、その手から奪い取るためである。
Exspoliatis itaque inferis, tropaeum animarum pertulit ad Patrem, ex quo sunt omnia; quod Lex utique facere non potuit. Quamquam profutura data sit, nobis tamen peccantibus conversa est, ut fieret inimica; et coepit occidere, non vivificare.
PL 17, 340Bこうして冥界を剥ぎ取って、魂の戦勝記念品を、すべてがそれから出る父のもとへ携えていった。これは律法には決してできなかったことである。律法は益となるよう与えられたが、罪を犯す我々にとっては向きを変えられ、敵対するものとなって、生かすのではなく殺し始めた。
Christus autem donans delicta, non solum vivificavit nos, sed et sibi sociavit; ut filii Dei vocemur facti per fidem.
PL 17, 340Cしかしキリストは罪を赦して、我々を生かしただけでなく、自分に結びつけもした。信仰によって神の子らと呼ばれる者となるためである。
Quantus ergo error est post gratiam reverti sub Lege, hoc est, post acceptam libertatem velle servire; ut ereptus gladio immemor beneficii denuo se vendat lanistae? Accusator est enim emptoris, qui relicto eo, rursum ad priorem dominum redit.
PL 17, 340Cでは、恩寵ののちに律法の下に立ち返る、すなわち受けた自由ののちに隷属しようと望むのは、なんと大きな誤りであることか。剣から救い出された者が、恩恵を忘れて再び自らを剣闘士の興行師に売るようなものである。買い取った者を捨てて再び以前の主人のもとに戻る者は、買い取った者を告発する者だからである。
Ut liberaret nos de praesenti saeculo maligno. Hoc dicit, quia ideo morti concessit se Dominus, ut nos ab errore saeculi liberaret, id est, ut ab intelligentia hujus saeculi, quod curriculis senescente aetate devergit in finem, alieni facti, futuri saeculi quod occasum nescit, participes simus in sensu unius Dei.
PL 17, 340C「我々を今の悪しき世から解放するために」。これは、主が自らを死に委ねたのは、我々を世の誤りから解放するため、すなわち、年を重ねてめぐりのうちに終わりへと傾いていくこの世の理解から我々が離れ、日没を知らない来るべき世に、唯一の神への思いにおいて与る者となるためだ、ということを言っている。
Praesentis enim saeculi haec est malignitas, quia non reddit congruam reverentiam creatori Deo, et restauratori Christo; dum multos sibi deos confingit error humanus, aut dum Christo a credentibus debita honorificentia non reservatur.
PL 17, 340C今の世の悪しきこととは、創造者である神と、回復者であるキリストに、ふさわしい畏敬を返さないことである。人間の誤りが多くの神々を自分のために作り上げるとき、あるいは、信じる者たちからキリストに負うべき栄誉が守られないときである。
(Vers. 5.) Secundum voluntatem Dei et Patris nostri, cui gloria in saecula saeculorum. Amen. Ut firmum sit et plenum auctoritate, quod dicit quia Christus nos liberavit; addit quia istud Patris fecerit cum voluntate.
PL 17, 340D(第5節)「我々の神であり父である者の意志に従って。彼に栄光が世々にあるように。アーメン」。キリストが我々を解放したという彼の言葉が、確かで、権威に満ちたものであるように、キリストがこれを父の意志とともに行ったとも付け加えている。
(Vers. 6.) Miror quod sic tam cito transferimini ab eo, qui vocavit vos per gratiam Christi in aliud Evangelium.
PL 17, 340D(第6節)「私は驚いている。汝らがこのように早く、キリストの恩寵によって汝らを召した者から離れ、別の福音へと移っていることに」。
Evangelium bonum nuntium est, ac per hoc et lex vetus Evangelium est excepta Lege factorum: sed hoc potius in quo, quod promissum est, solutum est, per quod peccatores ad indulgentiam convocantur.
PL 17, 340D福音とは良い知らせのことであり、それゆえ旧い法〔lex vetus。業の法と区別して、旧約の法を広く言うらしい〕も、業の法を除けば福音である。しかし、約束されたことが果たされ、それによって罪人たちが赦しへと呼び集められる福音こそ、むしろ〔真の福音〕である。
Mirari ergo ideo se dicit, quia de optimo et maximo beneficio decidentes, manciparunt se Legi factorum; ut perderent quod fuerant consecuti, ut de accepta libertate ruerent in servitutem, cito eversi: cum mos sit ut paulatim aliquis de malo transeat ad bonum, hi autem de bono facile traducti sunt ad opera carnis, quae sunt gravia.
PL 17, 341Aそれゆえ彼が驚いているというのは、最善で最大の恩恵から転げ落ち、業の法に身を縛りつけたからである。得たものを失い、受けた自由から隷属へと転落し、たちまち覆されたからである。人はふつう、悪から善へと少しずつ移るものなのに、彼らは善から容易に、重い肉の業へと移されたのである。
Raro enim contingit, ut quis de laetitia confugiat ad exitia: ac per hoc admiratur hebetudinem illorum, qui in securitate positi, labori se subjecerunt inani.
PL 17, 341A喜びから、かえって滅びへ逃げ込むことは稀だからである。それゆえ彼は、安全のうちに置かれながら空しい労苦に身を投じた者たちの鈍さに驚いている。
Tale est, si nauta insanus stans in portu, de tempestate securus, laxet navim in altum; ut perturbetur diversis procellis: ita et hi per stultitiam subjecerunt se; ut dolores paterentur pudoris desecti, et jugum servitutis Legis susciperent, nulla hujus rei spe praedicata.
PL 17, 341Aそれは、港に立つ愚かな船乗りが、嵐の心配もないのに船を沖へ出して、さまざまな突風に翻弄されるようなものである。彼らも愚かさのゆえに自ら身を投じ、切り取られた恥部の痛みに耐え、律法の隷属の軛を負ったのに、この件について何の希望も宣べられてはいなかったのである。
In aliud ergo evangelium vocati fuerant, quam quod hi praedicabant, qui eos subverterant; non tamen aliud ab eo, quod apostoli annuntiabant, quod hi pseudoapostoli aliud esse asserebant ad invidiam Apostoli, qui eos instruxerat.
PL 17, 341Bそれゆえ彼らは、自分たちを覆した者たちが宣べているものとは別の福音へと召されていた。ただし、使徒たちが告げていた福音とは別のものではない。これらの偽使徒は、自分たちを教えた使徒への反感をあおるために、それを別のものだと主張したのである。
Et ut Galatas per hanc fallaciam circumvenirent, necesse erat ut Evangelium Apostoli aliud esse dicerent, quam quod ratio Salvatoris docebat: hoc autem esse verum, quod ab eis cum legis veteris concordia praedicabatur.
PL 17, 341Bガラテヤの人々をこの欺きで取り込むために、彼らは、使徒の福音は救い主の道理が教えるものとは別のものだと言わなければならなかった。そして、自分たちが旧い法との一致のうちに宣べているものこそ真実だと言わねばならなかった。
Hi sunt qui quaestiones fecerunt Paulo et Barnabae de hac re, sicut continetur in Actibus apostolorum (Act. XV, 2) ; isti enim docebant ex gentibus credentes quia nisi circumciderentur more Moysis, et judaizarent, salvi esse non possent.
PL 17, 341B彼らはパウロとバルナバにこの件で論争を起こした者たちであり、使徒言行録に記されているとおりである(使徒言行録15:2)。彼らは、異邦人出身の信じる者たちに、モーセの習わしに従って割礼を受け、ユダヤ人のように生きなければ、救われることはできないと教えていたのである。
(Vers. 7.) Quod non est aliud, nisi aliqui sunt, qui conturbant vos, et volunt convertere Evangelium Christi.
PL 17, 341C(第7節)「それは別のものがあるのではなく、汝らをかき乱し、キリストの福音を変えようとする者たちがいるだけである」。
Apertum est quia hoc agebant, ut converterent Evangelium Christi immutantes traditiones; ut sub nomine Christi essent Judaei: et hoc est convertere Evangelium Christi in Legem.
PL 17, 341C彼らがキリストの福音を変えようとしていたのは明らかである。伝承を改めることで、キリストの名のもとでユダヤ人であるようにするためであり、これがキリストの福音を律法へと変えることである。
(Vers. 8, 9.) Sed et si vos, aut angelus de coelo evangelizaverit vobis, praeterquam quod evangelizavimus, anathema sit, sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit, praeterquam quod accepistis, anathema sit.
PL 17, 341C(第8・9節)「しかし、たとえ我々〔底本は vos(汝ら)。注解が『自分たち自身、すなわち使徒たち』と説くので nos と読む〕であれ、天からの天使であれ、我々が汝らに福音として告げたもののほかを汝らに福音として告げるなら、呪われよ。我々が前に言ったとおり、今もう一度私は言う。もし誰かが、汝らが受けたもののほかを汝らに福音として告げるなら、呪われよ」。
Nemo miretur Apostolum, qui feritatem morum mansuetabat, sic esse commotum; pro Galatarum enim salute indignatur adversus inimicos disciplinae christianae.
PL 17, 341C荒々しい風習を和らげていた使徒がこれほど激したことを、誰も不思議に思うな。ガラテヤの人々の救いのために、彼はキリスト教の教えの敵に対して憤っているのである。
Indignatio enim haec ostendit non leve peccatum esse post acceptam fidem converti ad Legem: nam tam firmum atque verum Evangelium, quod eis praedicaverat, asserit; ut etiam seipsos, id est, apostolos, immutati forte aliter praedicarent, non audiri doceret, quorum utique fama quod essent apostoli Christi, peragraverat omnem locum.
PL 17, 341Dこの憤りは、信仰を受けたのちに律法へ立ち返ることが軽い罪ではないことを示している。彼は、自分が彼らに宣べた福音がきわめて確かで真実であると断言し、たとえ自分たち自身、すなわち使徒たちが、万一変わって別様に宣べることがあっても聞かれるべきではないと教えるほどである。使徒たちがキリストの使徒であるという評判は、あらゆる場所に行き渡っていたのだから。
Aut si forte diabolus angelum Dei se fingens, ut facile possit audiri, de coelis appareret contra haec praedicans, sciretur esse contrarium, et ut abominatio haberetur.
PL 17, 341Dあるいは、悪魔が、容易に聞き入れられるよう神の天使を装って、これに反することを説きながら天から現れたとしても、それは反対のものであり、忌むべきものと見なされねばならないと知られるであろう。
Si ergo apostolos Christi, quorum tam praeclara opinio in signis et prodigiis erat faciendis, et Angelum de coelo, quem possit spiritalis ratio commendare, aliter docentes, quam ab apostolo Paulo edocti erant, anathematizari praecepit; quanto magis quos nullum testimonium ad seducendum potest commendare?
PL 17, 341Dでは、しるしと奇跡を行うことによって名声のきわめて高い使徒たちも、霊的な道理が推奨しうる天からの天使も、使徒パウロから教えられたのと異なることを教えるならば、呪われるよう彼が命じたのだから、人を惑わすために推奨できる証しが何一つない者たちには、なおさらではないか。
Ideo autem iterat contestationem, ut confirmet eos in prima traditione; iterata enim lex sollicitiores reddit negligentes.
PL 17, 342Aしかも彼が証言を繰り返すのは、最初の伝承において彼らを堅固にするためである。繰り返された法は、怠る者たちをより注意深くするからである。
(Vers. 10.) Modo enim hominibus satisfacio, aut Deo? hoc est, numquid hominibus satisfacio, suadendo vobis reverti ad gratiam Christi, an Deo? Non hominibus utique, sed Deo; ut per satisfactionem revertantur ad Deum, quem spreverant.
PL 17, 342A(第10節)「今、私は人々の意にかなおうとしているのか、それとも神にか」。すなわち、諸君にキリストの恩寵へ立ち返るよう説いて、人々の意にかなおうとしているのか、それとも神にか。もちろん人々にではなく、神にである。意にかなうこと〔satisfactio。「償い」の意も響く〕によって、彼らが退けた神のもとへ立ち返るためである。
Denique statim subjecit: Aut quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, servus Christi non essem.
PL 17, 342A実に、彼はすぐに続けて言った。「それとも私は人々に気に入られようと求めているのか。もし私がなお人々に気に入られようとしているなら、私はキリストの僕ではないだろう」。
Significat igitur hos a quibus fuerant eversi, non Deo, sed hominibus placere in Galatarum subversione, sicut et semetipsum jamdudum, quando Ecclesiam, ut Patrum traditionem vindicaret, persequebatur.
PL 17, 342Bしたがって彼は、彼らを覆した者たちが、ガラテヤの人々を覆すことにおいて、神にではなく人々に気に入られようとしていると示している。彼自身もかつて、父祖の伝承を擁護するために教会を迫害していたときは、そうだった。
Ut enim a Judaeis laudari possent, secundum voluntatem illorum, Legem servandam dicebant; ne si verum Evangelium Christi praedicarent, inimicos eos facerent.
PL 17, 342B彼らがユダヤ人たちから称賛されうるように、その意向に従って、律法を守るべきだと言っていたからである。真のキリストの福音を宣べて、彼らを敵に回さないためである。
Hic autem apostolus Paulus, qui omni devotione Deo placere docebat, non timebat homines offendere, dummodo Dei gloriam commendaret; omnia enim praesentia postponens futuris, se commendabat spebus, ut Christi idoneus servus: idonei autem servi esse non possunt, qui sub nomine Domini propriis lucris student.
PL 17, 342B一方、使徒パウロは、あらゆる献身をもって神の意にかなうよう教えていたので、神の栄光を推奨しさえすれば、人々を怒らせることを恐れなかった。現在のものはすべて将来のものより後に置いて、自らを望みに委ねたのであり、キリストの適格な僕としてそうしたのである。主の名のもとに自分の利益を求める者たちは、適格な僕ではありえない。
Sed forte contra aliquis dicat: Ergo qui Legem praedicabant, quam Deus dicitur dedisse, hominibus serviebant. Quomodo ergo idonea Lex esse dicitur, cujus praedicatio secundum hominum voluntates narratur temperata?
PL 17, 342Bしかし、ある者が反対してこう言うかもしれない。「では、神が与えたと言われる律法を宣べていた者たちは、人々に仕えていたことになる。それなら、その宣べ方が人々の意志に合わせて和らげられたと語られる律法が、どうして適格だと言えるのか」。
Ante adventum Domini Lex juxta Dei voluntatem praedicabatur; tempus enim ei debebatur, ut servaretur: at ubi venit Dominus promissus in Lege, cessare oportuit Legem, juxta praedictam sententiam prophetarum.
PL 17, 342C主の到来の前には、律法は神の意志に従って宣べられていた。律法には、守られるための時が与えられていたからである。しかし、律法において約束された主が来たとき、預言者たちが前に述べた言葉のとおり、律法は終わるべきであった。
Unde dicit Dominus: Lex et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16) ; nec enim dignum erat ut praesente Domino Legis auctoritas servaretur.
PL 17, 342Cそれゆえ主は言う。「律法と預言者はヨハネまでである」(ルカ16:16)。主が現にいるのに律法の権威が守られるのは、ふさわしいことではなかったのである。
Ideoque si quis de caetero Legem servandam putat, jam non Domini voluntati obtemperat, sed repugnat; similibus enim suis satisfacit.
PL 17, 342Cだから、もし誰かが今後も律法を守るべきだと考えるなら、もはや主の意志に従っているのではなく、逆らっている。自分と同類の者たちの意にかなっているにすぎないからである。
(Vers. 11, 12.) Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod praedicatum est a me, quia non est secundum hominem; neque enim ego ab homine accepi illud, aut didici: sed per revelationem Jesu Christi.
PL 17, 342C(第11・12節)「兄弟たちよ、私は汝らに知らせる。私によって宣べられた福音は、人間に従ったものではない。私はそれを人から受けたのでも、教えられたのでもなく、イエス・キリストの啓示によって受けたのである」。
Nunc principia epistolae aperit; ipsum enim sensum vult manifestare, quia ea quae docebat, non ab homine didicerat; ne forte dubitaretur de iis, quae docebat.
PL 17, 342Dここで彼は書簡の初めを明らかにする。自分が教えていたことは人から学んだのではない、というその意味をはっきりさせたいのである。教えていたことについて疑いが持たれないようにするためである。
Neque secundum humanum judicium aptata erat ejus praecidatio: ut indigna divina auctoritate videretur: sed a Dei Filio dicit se didicisse per revelationem, cum jam post resurrectionem esset in coelis, sicut praememoravi; et ea quae didicit, convenire voluntati majestatique ejus, a quo se didicisse testatur.
PL 17, 342D彼の宣教〔底本は praecidatio。praedicatio と読む〕は、人間の判断に従って整えられて、神の権威にふさわしくないと見られるようなものではなかった。そうではなく、すでに復活の後に天にいる神の子から、啓示によって学んだと彼は言う。私が先に述べたとおりである。また、学んだことは、それを学んだと証しする相手の意志と威光に合致していると言う。
Spiritalia enim sunt, quae servata meritum collocant apud Deum: illa enim carnalia sunt, quae tempore suo servata, nec meritum nec immeritum praestiterunt apud Deum: non servata obfuerunt; quia et qui non fecerant Legem, sub maledicto erant: et qui fecerant, non justificabantur apud Deum, quia justus ex fide vivit. Illa enim ut oneri essent, servanda mandata sunt, non dignitati.
PL 17, 343A霊的なものとは、守ることによって神のもとに功績を置くものである。他方、あれらは肉的なものであり、その時代に守られても、神のもとで功績をも無功績をももたらさなかった。守られなければ害になった。律法を行わなかった者たちは呪いのもとにあり、行った者たちも神のもとでは義とされなかったからである。「義人は信仰によって生きる」からである。あれらの掟は、重荷となるために守るべきものとされたのであり、尊厳のためではない。
(Vers. 13.) Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo, quia supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam eam, et proficiebam in Judaismo super multos coaetaneos meos in genere meo, abundantius aemulator exsistens paternarum mearum traditionum.
PL 17, 343A(第13節)「実に汝らは、以前ユダヤ教にあった私の生き方を聞いている。私は度を越して神の教会を迫害し、これを攻撃し、ユダヤ教において、私の民の同年輩の多くの者にまさって進んでいた。私の父祖の伝承に、いっそう熱心な者であった」。
Propositum suum, quo prius juxta carnem vigebat, repugnans Ecclesiae, breviter memorat: sed ut famulus Christi esset, hoc se reliquisse dicit.
PL 17, 343A彼は、以前、教会に敵対して肉に従って盛んであった自分の計画を、手短に思い起こす。しかしキリストの僕となるために、これを捨てたと言う。
Magis enim se devotum, quam illos in vindicando Legem fuisse designat; non tamen propter hominum favorem, sed hoc putans utile apud Deum.
PL 17, 343B彼は、律法を擁護することにおいて、自分のほうが彼らよりも献身していたことを示している。それは人々の好意のためではなく、これを神のもとで有益だと考えたからである。
Per ignorantiam enim, cum humanitati placeret, Deo se servire putabat, liberam habens conscientiam; nesciebat enim jam tempus asserendae Legis non esse, doctrinam secutus patrum, aut in errore, aut in malevolentia constitutorum; et omni industria et fervore mentis id agebat, ut caeteris coaequalibus sibi aemulatione Legis praestantior videretur, sic insaniens contra disciplinam Christi, ut nulli hominum parceret fidei foedera assecuto.
PL 17, 343B実に彼は、無知のゆえに、人間たちの意にかなっていながら、神に仕えているのだと思っており、良心は自由であった。律法を主張する時がもはや過ぎたことを知らず、誤りの中にあるか悪意の中にあるかして定められた父祖たちの教えに従っていたのである。彼はあらゆる努力と心の熱意をもって、律法への熱心さにおいて同輩の誰よりも際立って見えることを行い、キリストの教えに対して猛り狂って、信仰の契約を得た者を誰ひとり容赦しなかった。
Sed cum Dei revelatione laborem hunc inanem esse didicisset, et magis contrarium; destitisse ab eo, et se fidei gratiae subdidisse; ut profectus ei esset apud Deum, memorat.
PL 17, 343Bしかし神の啓示によって、この労苦が空しく、むしろ逆効果であると学んだとき、彼はそれをやめて、恩寵の信仰に身を委ねたと述べている。神のもとで自分に益となるためである。
Si ergo hic qui Israelita est, et qui dignitate doctoris fultus erat apud Judaeos, eruditus a Gamaliele, viro prudentissimo, locum habens cum optimis vita hominibus, reliquit Legem; quanto magis ii, qui extra Legem erant, Legi se subjicere non debuerant?
PL 17, 343Cではこの者、イスラエル人であり、ユダヤ人のもとで教師の尊厳に支えられ、きわめて賢いガマリエルに学び、生き方の最もすぐれた人々と並ぶ地位にあった者が、律法を捨てたのなら、律法の外にいた者たちが、自分を律法に服させるべきでなかったことは、なおさらではないか。
Et si hic gaudet exisse se de sub jugo servitutis, quid est ut libertatem suam obligaverint vinculis Legis?
PL 17, 343Cまたこの者が、隷属の軛の下から出たことを喜んでいるなら、どうして彼らは自分の自由を律法の鎖で縛ったのか。
(Vers. 15, 16.) Cum autem placuit ei, qui me segregavit de utero matris meae, et vocavit per gratiam suam revelare Filium suum in me, ut evangelizarem eum in gentibus; continuo non acquievi carni et sanguini.
PL 17, 343C(第15・16節)「しかし、私を母の胎から選り分け、その恩寵によって召した者が、自分の子を私のうちに啓示することをよしとしたとき、それは、私が異邦人の間で彼を福音として告げるためであった。私はすぐに、肉と血に従わなかった」。
Cum in Lege haberet fiduciam, inscius jam tempus Legis servandae non esse, et omni aviditate contenderet, putans Dei se voluntate hoc agere, ut resisteret Evangelio Christi; videns Deus aemulationem ejus bonam, sed scientiam ei deesse, placuit ei vocare illum ad gratiam suam, sciens jam idoneum hunc esse ad praedicandum Evangelium Filii ejus in gentibus; quia si in re minima tam velox et fidus erat audacia conscientiae, non adulatione cujusquam; quanto magis in praedicando dono Dei futurus esset constantior spe promissi praemii?
PL 17, 343C彼は律法に確信を抱き、律法を守る時がもはやないことを知らず、あらゆる熱意をもって、神の意志によってこれを行っていると考えて、キリストの福音に抵抗しようと努めていた。神は、彼の熱心が善いものであるが、知識が欠けているのを見て、彼を自分の恩寵へと召すのをよしとした。彼が自分の子の福音を異邦人の間で宣べるのにすでにふさわしい者であると知っていたからである。ごく小さなことにおいてさえ、良心の大胆さが、誰かへの追従からではなく、これほど迅速で忠実であったなら、神の賜物を宣べることにおいては、約束された報いの望みによって、どれほどいっそう揺るがぬ者となるであろうか。
Praescientia ergo Dei segregatus est de utero matris suae, id est, antequam nasceretur, vel statim natum scivit Deus futurum bonum, sicut dicit ad Hieremiam prophetam: Priusquam te formarem in utero, novi te, etc. (Jerem. I, 5) : ita et apostolum Paulum, sciens quis esset futurus, praevenit eum; ut antequam converteretur, vocaret eum, quia erat necessarius.
PL 17, 343Dこうして彼は神の予知によって母の胎から選り分けられた。すなわち、生まれる前に、あるいは生まれてすぐに、神は彼がいずれ善い者になると知っていた。神が預言者エレミヤに言うとおりである。「私は汝を胎内に形づくる前に、汝を知っていた、云々」(エレミヤ1:5)。そのように使徒パウロについても、どのような者になるかを知って、彼に先んじた。回心する前に彼を召したのである。彼が必要な者だったからである。
Denique statim suscepit dispensationem doni Dei, omni postposita cura carnali; nec enim consilium cujusquam petiit, aut ad aliquem retulit quid esset acturus: sed protinus praedicavit Christum, quia hic est Filius Dei.
PL 17, 344A実に、彼はあらゆる肉的な配慮を後回しにして、ただちに神の賜物の経綸を受けた。誰かの助言を求めることも、自分が何をするつもりか誰かに伝えることもなく、すぐにキリストを宣べ伝えた。彼こそが神の子だからである。
Nam sicut futuri mali frequenter ante sunt boni; ita et solent futuri boni prius esse mali.
PL 17, 344Aというのも、将来悪くなる者がしばしば先に善い者であるように、将来善くなる者もまた、先には悪い者であるのがふつうである。
(Vers. 17.) Neque veni Hierosolymam ad praecessores meos apostolos, sed abii in Arabiam, et iterun regressus sum Damascum.
PL 17, 344A(第17節)「私より前の使徒たちのもとへエルサレムに行かず、アラビアへ出かけ、再びダマスコへ戻った〔底本は iterun。iterum と読む〕」。
Non fuisse dicit necessitate electum se a Deo pergendi ad praecessores suos apostolos, ut aliquid forte disceret ab eis; quia Deus ei revelavit per Filium suum quomodo doceret.
PL 17, 344A彼は、自分が神に選ばれた以上、何かを彼らから学ぶために、自分より前の使徒たちのもとへ行く必要はなかったと言う〔構文が整わないが、necessitate … pergendi を「行く必要」と取った〕。神が、どう教えるべきかを、自分の子によって彼に啓示したからである。
Hoc ideo loquitur, ut ostendat non aliud tenendum esse, quam quod docet: nec hominibus credi, sed Deo, a quo se didicisse testatur; ac per hoc eos, qui illos in Legem induxerant, esse doctores falsos; quia non a Deo traditum erat, quod docebant.
PL 17, 344B彼がこれを言うのは、自分の教えるもの以外のものを守るべきではないこと、人々を信じるのではなく、彼が学んだと証しする神を信じるべきであること、したがって彼らを律法へ導いた者たちは偽りの教師であること——彼らの教えていたことは神から伝えられたものではなかったから——を示すためである。
A Damasco ergo in Arabiam profectus est, ad praedicandum, ubi nullus erat apostolorum; ut ipse illic fundaret Ecclesias ne subrepentibus pseudoapostolis, Judaismus seminaretur.
PL 17, 344Bそれゆえ彼はダマスコからアラビアへ、使徒が誰もいないところへ宣べ伝えに出発した。自らそこに諸教会を築き、偽使徒たちが忍び込んで、ユダヤ教の種がまかれることのないようにするためである。
Et inde iterum regressus est Damascum, ut visitaret quibus rudis praedicaverat Evangelium gratiae Dei.
PL 17, 344Bそしてそこから再びダマスコに戻った。まだ未熟なうちに神の恩寵の福音を宣べた者たちを訪れるためである。
(Vers. 18.) Deinde post annos tres ascendi Hierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum dies quindecim.
PL 17, 344B(第18節)「それから三年後、私はペトロに会うためにエルサレムに上り、彼のもとに十五日間とどまった」。
Dignum fuit ut cuperet videre Petrum; quia primus erat inter apostolos, cui delegaverat Salvator curam Ecclesiarum: non utique ut aliquid ab eo disceret; quia jam ab auctore didicerat, a quo et ipse Petrus fuerat instructus: sed propter affectum apostolatus, et ut sciret Petrus hanc illi datam licentiam, quam et ipse acceperat.
PL 17, 344B彼がペトロに会いたいと願ったのはふさわしいことであった。ペトロは使徒たちの中で第一であり、救い主が諸教会の配慮を委ねた者だからである。ペトロから何かを学ぶためではもとよりない。彼はすでに、ペトロ自身をも教えた創始者から学んでいたからである。そうではなく、使徒職への愛着のゆえに、またペトロ自身が受けたこの許しを、彼にも与えられたとペトロが知るためであった。
Veniens ergo ad eum, hospitio receptus est, et apud eum mansit dies quindecim, quasi unanimus coapostolus.
PL 17, 344Cそこで彼のもとに来て、もてなしを受け、心を一つにした同僚の使徒のように、彼のもとに十五日間とどまった。
Haec ideo manifestat, ut ostendat concordiam se cum apostolis habuisse, nec in aliquo dissensisse, sicut susurrabant de eo pseudoapostoli; ut eum apud Ecclesias gentium deformarent, et sua mala simplicioribus insererent, dicentes ea convenire cum doctrina apostolorum majorum.
PL 17, 344C彼がこれを明らかにするのは、自分が使徒たちと一致していて、何についても対立しなかったことを示すためである。偽使徒たちは彼について〔使徒たちと対立していると〕囁いていた。異邦人の諸教会で彼を貶め、自分たちの悪を単純な者たちに植え付けて、それが主だった使徒たちの教えと合致していると言うためである。
(Vers. 19.) Iterum reversus sum Damascum, alium autem ex apostolis vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.
PL 17, 344C(第19節)「私は再びダマスコに戻った。使徒たちのうちの他の誰にも会わなかった。ただ主の兄弟ヤコブにだけ会った」。
Jacobum vidit Hierosolymae; quia illic erat constitutus ab apostolis episcopus, qui et ipse prius fuerat incredulus, sicut dicit Evangelista: Quia nec fratres ejus, inquit, adhuc credebant in eum (Joan. VII, 5) .
PL 17, 344D彼はエルサレムでヤコブに会った。ヤコブはそこで使徒たちによって司教に立てられていたからである。彼もまた以前は不信仰であった。福音書記者が、「彼の兄弟たちさえ、なお彼を信じていなかった」と言うとおりである(ヨハネ7:5)。
Hic Jacobus filius fuit Joseph, qui ideo frater Domini appellatus est, quia et Joseph pater ejus, etiam Domini pater nuncupatus est. Sic enim dicit Maria ad Jesum in Lucae Evangelio. Quid fecistis nobis, fili?
PL 17, 344Dこのヤコブはヨセフの子であり、主の兄弟と呼ばれたのは、彼の父ヨセフが主の父とも呼ばれたからである。マリアがルカの福音書でイエスにこう言っているとおりである。「子よ、我々に何をしたのか〔底本は fecistis(複数)。呼びかけの fili に合わせて単数に訳した〕」。
Ego et pater tuus moesti et tristes quaerebamus te (Luc. II, 42) . Et in Evangelio Joannis dicit Philippus ad Nathanael: Quem scripsit Moyses in Lege, et prophetae, Invenimus Jesum a Nazareth, filium Joseph (Joan. I, 45) .
PL 17, 344D「私と汝の父は、心を痛め悲しみながら、汝を探していた」(ルカ2:42〔引かれた句はルカ2:48〕)。またヨハネの福音書では、フィリポがナタナエルに言う。「モーセが律法の中で、また預言者たちが書いた者、ナザレのイエス、ヨセフの子を、我々は見いだした」(ヨハネ1:45)。
Hoc ergo modo dictus est Dominus frater Jacobi et caeterorum, quo et filius nuncupabatur Joseph. Quidam enim ducti insania hos veros Domini fratres de Maria natos, impia assertione contendunt, cum Joseph non verum ejus patrem dicant appellatum.
PL 17, 345Aそれゆえ主がヤコブとほかの者たちの兄弟と呼ばれたのは、ヨセフの子と呼ばれたのと同じ仕方によっている。ある者たちは狂気に導かれ、これらの者がマリアから生まれた主の真の兄弟であると、不敬虔な主張で言い張っているが、同時に、ヨセフは主の真の父と呼ばれたのではないと言うのである。
Si enim hi veri erant fratres ejus, et Joseph erit verus pater; quia qui dixit patrem ejus Joseph, idem dixit et fratres ejus Jacobum et caeteros.
PL 17, 345Aもし彼らが主の真の兄弟であったなら、ヨセフも真の父となるであろう。ヨセフを主の父と言った者が、同じように、ヤコブとほかの者たちを主の兄弟と言ったからである。
(Vers. 20.) Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. Quo ad commendationem ejus pertinet locuturus, testem Deum dat, quia ita se habent, quae dicturus est, ne forte videretur compositum; cum personae ejus non conveniat aliquid fingere.
PL 17, 345A(第20節)「私が汝らに書くことについて、見よ、神の前で、私は偽っていない」。自分を推奨することに関わって語ろうとして、彼は神を証人に立てる。語ろうとすることがそのとおりであり、作り話と見られないようにするためである。彼の人物には何かを偽ることはふさわしくないのに。
Sed cum se commendat, hos vult proficere; commendatio enim haec istis proficit, ut sciant ea, quae ab hoc dicuntur, esse verissima.
PL 17, 345Bしかし彼が自分を推奨するとき、彼はこの者たちに益を得させようとしている。この推奨は、彼によって語られることが最も真実であると彼らが知るために、彼らの益となるからである。
(Vers. 21-24.) Deinde veni in regiones Syriae et Ciliciae. Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo: solummodo audiebant, quia qui persequebatur nos aliquando, nunc praedicat fidem, quam aliquando expugnabat: et in me magnificabant Deum.
PL 17, 345B(第21–24節)「それから私は、シリアとキリキアの地方へ行った。私はキリストにあるユダヤの諸教会に、顔を知られていなかった。ただ、かつて我々を迫害した者が、今は、かつて攻撃していた信仰を宣べている、と聞いていただけである。そして彼らは、私のうちに神をあがめた」。
Hoc dicit, quia cum Judaismum defenderet contra fidem, sicut et hi a quibus Galatae fuerant eversi; a Deo electus est, et doctus dissimulare a Judaismo, et novam Legem praedicare: ita ut gauderent in eo ex Judaeis credentes, quos pridem persequebatur, Deo agentes gratias, qui de persecutore fecit defensorem; ut perinde scirent Galatae circumventos se, ut sub nomine Christi Judaeos se profiterentur, circumcidentes carnem praeputii sui, cum Christi lex aliud imperet, quam Judaismus; illic enim circumcisio carnis est, hic cordis: illic sub elementis servitur neomeniis et sabbato, hic soli Deo in spiritu; quia corde creditur: illic conditio est causa peccati, hic libertas ex remissione peccatorum. Multa itaque distantia est.
PL 17, 345B彼がこう言うのは、ガラテヤの人々を覆した者たちのように、信仰に逆らってユダヤ教を擁護していたのに、神に選ばれ、ユダヤ教から離れるよう教えられ、新しい法を宣べるようになったからである。かつて彼が迫害したユダヤ人出身の信じる者たちは、彼について喜び、迫害者を擁護者に変えた神に感謝した。それは、ガラテヤの人々も同じように、自分たちが欺かれて、キリストの名のもとでユダヤ人であると公言し、自分の無割礼の肉に割礼を施すようになったのだと知るためである。キリストの法は、ユダヤ教とは別のことを命じているからである。ユダヤ教では肉の割礼、キリストでは心の割礼。ユダヤ教では諸元素の下で新月の祭りや安息日に仕え、ここでは霊において唯一の神にのみ仕える。心で信じるからである。ユダヤ教では罪のゆえに置かれた境遇、ここでは罪の赦しによる自由。両者の隔たりは大きい。
Caput II
第II章PL 17, 345C(Vers. 1, 2.) Deinde post annos quatuordecim iterum ascendi Hierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.
PL 17, 345C(第1・2節)「それから十四年後、私はバルナバと共に、テトスも伴って、再びエルサレムに上った」。
Ascendi autem secundum revelationem: et exposui illis Evangelium, quod praedico in gentibus, secreto autem: his qui aliquid esse videbantur; ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.
PL 17, 345C「私は啓示に従って上った。そして異邦人の間で私が宣べている福音を彼らに説明したが、それは、何者かであると見られていた人々にだけ、ひそかにであった。私が空しく走ることになり、あるいは走ったことにならないためである」。
Quoniam multo tempore fama ejus crebrescebat apud omnes Judaeos, facie autem non videbatur, perambulabat enim fundare et roborare Ecclesiam solita constantia inter gentes: a Judaeis autem causa Legis mala illi fiebat opinio, quasi discordaret a praedicatione caeterorum apostolorum; et hinc fiebat multis scrupulus, ita ut gentes possent perturbari, ne in aliud inducerentur ab eo, quam tradebant apostoli, qui cum Domino fuerant.
PL 17, 345Dというのも、彼の評判は長いあいだ、すべてのユダヤ人のもとで高まっていたが、顔は知られていなかったからである。いつもの堅固さをもって、異邦人の間で教会を築き堅固にするために巡り歩いていたのである。しかしユダヤ人たちからは、律法のゆえに彼について悪い噂が立っていた。あたかも他の使徒たちの宣教と食い違っているかのように。そこから多くの者に疑念が生じ、異邦人が動揺し、主と共にいた使徒たちが伝えたものとは別のものへ彼によって導かれるのではないか、ということにまでなった。
Nam ipsa occasione subversi sunt Galatae a Judaeis, dicentibus quia aliud tradebat Petrus, quam Paulus; hinc factum est, ut admonitus revelatione Domini ascenderet Hierosolymam cum testibus praedicationis suae, id est, Barnaba et Tito, uno ex Judaeo, et altero ex gentili; ut si qui de eo haberent scandalum, horum testimonio tolleretur, adaperiens illis sensum praedicationis suae.
PL 17, 346A実際、まさにこの機会に、ガラテヤの人々はユダヤ人たちによって覆された。彼らはペトロが伝えたものはパウロのものとは別だと言ったのである。そこで、主の啓示に促されて、彼は自分の宣教の証人たち、すなわちバルナバとテトス——一人はユダヤ人出身、もう一人は異邦人出身——を連れてエルサレムに上った。彼について躓きを抱く者があれば、この二人の証しによって取り除くためであり、自分の宣教の意味を彼らに明らかにしたのである。
Cum apostolis vero secreto contulit; ut scirent non illum discordare a regula evangelica, hoc est, ne putarent illum in vacuum currere aut cucurrisse, sicut aestimabant aliquanti ex Judaeis credentibus.
PL 17, 346Aしかし使徒たちとはひそかに協議した。彼が福音の規範と食い違っていないことを彼らが知るため、すなわち、ユダヤ人出身の信じる者のうちの幾人かが考えていたように、彼が空しく走っている、あるいは走ったと彼らが思わないようにするためである。
Nec enim aliquid ab eis discere poterat; quia a Deo fuerat instructus: sed propter concordiam et pacem Dei nutu factum est; ut tolleretur scrupulus aut suspicio fratribus et coapostolis ejus, et ut gentibus proficeret, cognoscentibus quia concordabat Evangelium ejus cum apostolis.
PL 17, 346A実際、彼は彼らから何かを学ぶことはできなかった。神によって教えられていたからである。そうではなく、一致と平和のために、神の意向によって行われたのである。兄弟たちと同僚の使徒たちから疑念や疑いが取り除かれるため、そして、彼の福音が使徒たちと一致していると異邦人が知って、益を得るためである。
Praeterea cum legem dedissent non molestari eos, qui ex gentibus credebant; sed ut ab his tantum observarent, id est, a sanguine et fornicatione et idololatria (Act. XXI, 25) .
PL 17, 346Bさらに、使徒たちは、異邦人出身で信じる者たちを悩ませてはならず、ただ次のことだけは避けるようにという法を定めた。すなわち、血と不品行と偶像崇拝である(使徒言行録21:25)。
Nunc dicant sophistae Graecorum, qui sibi peritiam vindicant, subtilitate ingenii se naturaliter vigere, quae tradita sunt gentibus observanda? Quae ignorabant, an quae sciebant? Sed quomodo fieri potest, ut aliquis ea discat, quae novit?
PL 17, 346Bでは、専門知識を自分のものと主張し、生まれつき才知の精妙さにすぐれていると称するギリシア人の詭弁家たちは、今言ってみよ。異邦人に守るよう伝えられたのは何であったか。彼らが知らなかったことか、知っていたことか。しかし、すでに知っていることを人が学ぶということが、どうしてありえようか。
Ergo haec illicita esse ostensa sunt gentibus, quae putabant licere: ac per hoc non utique ab homicidio prohibiti sunt, cum jubentur a sanguine observare. Sed hoc acceperunt, quod Noe a Deo didicerat, ut observarent se a sanguine edendo cum carne (Gen. IX, 4) .
PL 17, 346Bしたがって、これらは、許されると思っていた異邦人に対して、許されないものとして示されたのである。それゆえ、血を避けるよう命じられたとき、殺人が禁じられたのでは決してない。そうではなく、ノアが神から学んだこと、すなわち肉と共に血を食べることを避けるよう、彼らは受け取ったのである(創世記9:4)。
Nam quomodo fieri poterat ut Romanis legibus imbuti, quorum tanta auctoritas in servandis mandatis est, nescirent homicidium non esse faciendum; quippe cum adulteros et homicidas, et falsos testes, et fures, et maleficos, et caeterorum malorum admissores puniant leges Romanae?
PL 17, 346C実に、ローマの法に通じており、その掟を守ることにこれほどの権威があるのに、殺人をしてはならないことを知らなかったということが、どうしてありえようか。ローマの法は、姦通する者、殺人者、偽証人、盗人、呪術師、その他の悪事を犯す者を罰しているのだから。
Denique tria haec mandata ab apostolis et senioribus data reperiuntur, quae ignorant leges Romanae, id est, ut abstineant se ab idololatria, et sanguine, sicut Noe, et fornicatione.
PL 17, 346C実に、使徒たちと年長者たちによって与えられたと見いだされるこの三つの掟は、ローマの法が知らないものである。すなわち、偶像崇拝と、ノアの場合と同じ血と、不品行を避けることである。
Quae sophistae Graecorum non intelligentes, scientes tamen a sanguine abstinendum, adulterarunt Scripturam, quartum mandatum addentes, et a suffocato observandum: quod, puto, nunc Dei nutu intellecturi sunt; quia jam supra dictum erat, quod addiderunt.
PL 17, 346Cギリシア人の詭弁家たちはこれを理解せず、血を避けるべきことだけは知っていたので、聖書を改竄し、第四の掟として、絞め殺したものを避けるべきことを付け加えた。しかし、これは、神の意向によって、今や彼らが理解するようになると私は思う。付け加えたものは、すでに上で述べられていたからである〔絞め殺したものの禁止は、上の血の掟にすでに含まれている、の意と取った〕。
(Vers. 3.) Sed neque Titus, qui mecum erat, (hoc est, illo ipso tempore, quo fui, inquit, Hierosolymis, Titus, qui mecum erat ) compulsus non est circumcidi.
PL 17, 346C(第3節)「しかし、私と共にいたテトスも」(すなわち、私がエルサレムにいたまさにその時、と彼は言う、私と共にいたテトスも)「割礼を受けるよう強いられなかった〔底本は neque … compulsus non est と否定を重ねる。否定を強めたものと解した〕」。
Cum utique inter apostolos, et eos qui ex Judaeis crediderant, essemus, nemo eum de his, id est, Titum, compulit circumcidi.
PL 17, 346D実に、我々が使徒たちと、ユダヤ人から信じた者たちのあいだにいたとき、彼らの誰も、彼を、すなわちテトスを、割礼を受けるよう強いることはなかった。
Et subintelligitur, Quid est ut vos circumcidamini, cum Titus ab apostolis, qui videbantur aliquid esse, non est compulsus circumcidi, sed susceptus est incircumcisus.
PL 17, 346Dそして暗に、次のことが補われる。「どうして諸君は割礼を受けるのか。テトスは、何者かであると見られていた使徒たちによって、割礼を受けるよう強いられず、無割礼のまま受け入れられたのに」。
(Vers. 4, 5.) Propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintraverunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem subjicerent, ad horam cessimus subjectioni; ut veritas Evangelii permaneat apud vos.
PL 17, 346D(第4・5節)「しかし、忍び込まされた偽兄弟たちのゆえに——彼らはキリスト・イエスにおいて我々が持つ自由を探るために忍び込み、我々を隷属に服させようとした——、我々は一時、服従に譲歩した。福音の真理が汝らのもとにとどまるためである」。
Titum, quia Graecus erat sicut Galatae, negat circumcisum. Quo dicto, hos arguit, qui paterentur se circumcidi, cum essent Graeci.
PL 17, 347A彼は、テトスがガラテヤの人々と同じくギリシア人だったので、割礼を受けさせなかったと言う。この言葉によって彼は、ギリシア人でありながら割礼を受けることを甘んじて受ける者たちを責めている。
Sed ne forte opponeretur ei, quia ipse circumciderat Timotheum; nunc causas exponit cur fecerit, quod faciendum negabat, dicens: Propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintraverunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem subjicerent, ad horam cessimus subjectioni, ut veritas Evangelii apud vos permaneat (Act. XVI, 3) .
PL 17, 347Aしかし、自分もテモテに割礼を施したではないかと反論されないように、今や彼は、してはならないと言っていたことをなぜしたのか、その理由を説明している。こう言うのである。「しかし、忍び込まされた偽兄弟たちのゆえに——彼らはキリスト・イエスにおいて我々が持つ自由を探るために忍び込み、我々を隷属に服させようとした——、我々は一時、服従に譲歩した。福音の真理が汝らのもとにとどまるためである」(使徒言行録16:3〔引かれた句はガラテヤ2:4–5。引照は上のテモテの割礼を指すらしい〕)。
Graeci e contra dicunt: Nec ad horam cessimus, et hoc aiunt convenire causae; quia qui fieri prohibebat, non oportebat, inquiunt, dicere se fecisse; ne probaret esse faciendum.
PL 17, 347Aギリシア人たち〔ギリシア語でこの句を読む者たち〕は反対にこう言う。「一時でさえ我々は譲歩しなかった」。そして、これが事柄に合うと言う。禁じていた者が、自分はそれをしたと言うべきではなかった、そうしなければ、それをなすべきだと認めることになる、と彼らは言う。
Sed apostolus vir divinus sciens posse hoc opponi ipse illud proponit, ut praeveniat calumniosos: et reddit causas, quibus compulsus est facere, quod nolebat. Propter subintroductos autem, inquit, falsos fratres.
PL 17, 347Bしかし使徒は神的な人であり、これが反論されうることを知っていたので、自らそれを提示して、言いがかりをつける者たちを先回りする。そして、望まないことをするよう強いられた理由を述べる。彼は「忍び込まされた偽兄弟たちのゆえに」と言う。
Subintroductos dicit, quia cum dolo intraverunt, ostendentes se fratres, cum essent inimici. Qui subintraverunt, hoc est, qui cum humilitate intraverunt fingentes amicitiam.
PL 17, 347B「忍び込まされた」と彼が言うのは、彼らが偽りをもって入り込み、敵であるのに兄弟であるかのように見せたからである。「忍び込んだ」とは、謙遜をもって入り込み、友情を装った者たちのことである。
Explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem subjicerent. Explorare est sic intrare, ut aliud fingat, et aliud quaerat. Quo possent accusare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu.
PL 17, 347B「キリスト・イエスにおいて我々が持つ自由を探るために、我々を隷属に服させようとした」。探るとは、ある振る舞いを装いながら別のことを求めて入り込むことである。キリスト・イエスにおいて我々が持つ自由を、非難できるようにするためである。
Libertas in Christo Jesu haec est, non subjici Legi. Ut nos in servitutem subjicerent: hoc est, ad hoc intraverunt cum dolo et fallacia, ut nostram libertatem servituti subjicerent, cogentes nos subjici legi circumcisionis.
PL 17, 347Bキリスト・イエスにおける自由とは、これである。律法に服さないことである。「我々を隷属に服させようとした」とは、偽りと欺きをもって入り込んだのは、我々の自由を隷属に服させるため、割礼の法に服するよう我々に強いてのことだ、ということである。
Ad horam cessimus subjectioni; hoc est, ad horam nos subjicimus servituti, humiliantes nos Legi; ut circumciso Timotheo, cessaret dolus et scandalum Judaeorum. Parati enim erant, sicut datur intelligi, commovere illi tumultum et seditionem.
PL 17, 347C「一時、服従に譲歩した」とは、律法にへりくだって、一時、隷属に自らを服させた、ということである。テモテに割礼を施すことで、ユダヤ人たちの策略と躓きがやむように、である。彼らは、知られるとおり、彼に対して騒動と反乱を起こす用意があったからである。
Fuit enim causa, quomodo haberent aditum calumniae faciendae; Timotheus enim erat matre quidem Judaea, patre autem Graeco: unde factum est, ut secundum Legem circumcisus infans non esset.
PL 17, 347C彼らには、言いがかりをつける機会を得る理由があったからである。テモテは、母はユダヤ人、父はギリシア人だった。そのため、幼児のときに律法に従って割礼を受けなかったのである。
Volens autem Apostolus eum assumere, ut ordinaret illum episcopum, sicut fecit (quia testimonium ei, inquit (Act. XVI, 2) , bonum perhibebant omnes loci illius), insidias passus est Judaeorum.
PL 17, 347C使徒は彼を連れて行き、司教に叙階しようとした。実際にそうしたとおりである(「その土地の人々がみな、彼のために良い証しを与えていた」と彼は言う(使徒言行録16:2))。その際、ユダヤ人たちの罠にかかった。
Explorabant enim si filium Judaeae incircumcisum susciperet, parantes seditionem; quia si de Graecis contradicebat non esse circumcidendos, sicut et epistola ab apostolis de hac re fuerat data (Act. XV, 23 et seq.) , vel filios Israel circumcidi non vetaret; quia nihil de his in epistola eadem significaverant apostoli: ex cujus auctoritate plus insaeviebant credentes Judaei; quia non prohibebat Judaeos filios suos circumcidere ipsa epistola.
PL 17, 347D実に彼らは、パウロがユダヤ女の無割礼の息子を受け入れるかどうかを探っていた。反乱を企てていたのである。もし彼がギリシア人については割礼を受けるべきでないと反対し、この件について使徒たちから書簡も与えられていたのだとしても(使徒言行録15:23以下)、少なくとも〔vel を「少なくとも」と取った。構文が入り組んでいる〕イスラエルの子らが割礼を受けることを禁じはしなかったはずだからである。その書簡の中でこれらについて使徒たちは何も示していなかったからである。この書簡の権威を根拠に、信じるユダヤ人たちはいっそう猛り立った。書簡自体が、ユダヤ人が自分の子らに割礼を施すことを禁じていなかったからである。
Tunc, inquit (Act. XVI, 3) , accipiens eum circumcidit propter Judaeos, qui erant in locis illis. De gentilibus autem scandalum non habebant, unde Titus non est compulsus circumcidi.
PL 17, 347D「そのとき」と彼は言う、「彼を連れ出して、その土地にいたユダヤ人たちのゆえに割礼を施した」(使徒言行録16:3)。異邦人に関しては、彼らは躓きを抱いていなかったので、テトスは割礼を受けるよう強いられなかった。
Ad horam ergo cessit; ut veritas Evangelii permaneat apud gentes, cum non subjiciunt se circumcisioni.
PL 17, 348Aこうして彼は一時、譲歩した。福音の真理が、異邦人が割礼に服さないことにおいて、彼らのもとにとどまるためである。
Apud Judaeos autem non erat veritas Evangelii; quia credentes circumcidebant filios suos; in Christo enim Jesu neque praeputium, neque circumcisio aliquid valet: sed fides per dilectionem operans (Galat. VI, 15) .
PL 17, 348Aだがユダヤ人のもとには福音の真理はなかった。信じる者たちが自分の子らに割礼を施していたからである。「キリスト・イエスにおいては、無割礼も割礼も何の力もなく、愛によって働く信仰だけが力を持つ」(ガラテヤ6:15〔引かれた句はガラテヤ5:6〕)。
Nam non solum historia, sed et litterae hoc indicant, quia cessit. Nam supra dicit Titum, cum esset Graecus, non esse compulsum circumcidi: et subjicit, dicens: Propter subintroductos autem falsos fratres.
PL 17, 348A実に、史実だけでなく文面も、彼が譲歩したことを示している。なぜなら上で彼は、テトスはギリシア人であったので割礼を受けるよう強いられなかったと述べ、続けてこう言っているからである。「しかし、忍び込まされた偽兄弟たちのゆえに」。
Quid jam sonat, nisi quia cessit ad horam propter subintroductos falsos fratres? Si quominus, quomodo verba aut sensus sequerentur? Titum certe negat compulsum circumcidi: propter subintroductos autem falsos fratres, quid sonat, nisi quia cessit?
PL 17, 348Aこれは、一時、忍び込まされた偽兄弟たちのゆえに譲歩した、という以外に何を意味するだろうか。そうでなければ、言葉や意味はどうつながるだろうか。彼はテトスについては確かに、割礼を受けるよう強いられなかったと言う。「しかし、忍び込まされた偽兄弟たちのゆえに」とは、譲歩したという以外に何を意味するのか。
Si autem propter subintroductos falsos fratres non cessit, non voluntate non cessit; nam cessurum se significavit, si hoc est: sed propter subintroductos falsos fratres non cessit.
PL 17, 348Bしかし、もし忍び込まされた偽兄弟たちのゆえに譲歩しなかったのだとすれば、それは意志があって譲歩しなかったのではない。もしこれが〔その意味〕なら、彼は譲歩するつもりであったことを示したことになるからである。「しかし、忍び込まされた偽兄弟たちのゆえに、譲歩しなかった」となるのだから。
Si ergo cedendum non fuit, quare falsi fratres dicuntur, quorum beneficio non fecit, quod faciendum non erat? Itaque si hoc est, beneficium praestiterunt Apostolo; quia horum causa non cessit, quod cedere habebat.
PL 17, 348Bでは、もし譲歩すべきでなかったのなら、なぜ、そのおかげでしてはならないことをしなかったという者たちが、偽兄弟と呼ばれるのか。そうだとすれば、彼らは使徒に恩恵を施したことになる。彼らのゆえに、譲歩するはずだったことを譲歩しなかったのだから。
Cur igitur exploratores dicti sunt, si hoc illum facere nolebant, quod facturus erat: sed propter istos non fecit? Si autem non erat facturus, sine dubio propter istos fecit: aliud enim non est. Litterae enim hoc indicant, quia cessit, et historia factum exclamat.
PL 17, 348Bでは、彼らが、彼がするつもりであったことを彼にさせまいとし、彼らのゆえにしなかったのなら、なぜ探る者たちと呼ばれたのか。しかし、するつもりがなかったのなら、疑いなく彼らのゆえにしたのである。ほかの可能性はないからである。文面は、彼が譲歩したことを示し、史実はその行いを叫んでいる。
Quomodo enim ad horam negaret se cessisse, cum probetur propter Judaeos Timotheum circumcidisse, quod est ad horam cessisse, et secundum Legem purificatum in templum ascendisse (Act. XXI) .
PL 17, 348B実際、ユダヤ人たちのゆえにテモテに割礼を施したことが明らかである以上、一時、譲歩したのではなかった、などと彼がどうして否定できようか。それが一時譲歩したということであり、また律法に従って清めを受けて神殿に上ったことも同様である(使徒言行録21章)。
Ille enim posset dicere nec ad horam se cessisse, qui numquam inveniretur cessisse. Aut enim cessurus, propter falsos fratres non cessit: aut non cessurus, propter fratres falsos cessit. Unum ergo e duobus accipite. Falsi fratres autem dicuntur, qui credentes judaizabant.
PL 17, 348C一時でさえ譲歩しなかったと言えるのは、一度も譲歩したことが見いだされないような者であろう。しかし彼は、譲歩するつもりだったが偽兄弟たちのゆえに譲歩しなかったか、譲歩するつもりがなかったが偽兄弟たちのゆえに譲歩したか、のどちらかである。この二つのうち一つを取れ。偽兄弟とは、信じていながらユダヤ人のように生きていた者たちのことである。
(Vers. 6.) Ab his vero qui existimantur aliquid esse, quales aliquando fuerunt, nihil mea interest, Deus personam hominis non accipit. Hoc significat, quia apostoli prius simplices homines erant et imperiti nullius dignitatis in Lege, sed hoc non obesse.
PL 17, 348C(第6節)「何者かであると思われている人々については——彼らがかつてどのような者であったにせよ——私には何の関わりもない。神は人を偏り見ない」。これは、使徒たちが以前は単純で未熟な人々で、律法において何の尊厳もなかったが、それは妨げにならない、ということを意味する。
Quis enim accuset eum, quem Deus excusat? Quia non quaeritur, quis quid fuerit: sed quid sit. Praeterita enim nec condemnant nec vindicant.
PL 17, 348C実に、神が弁護している者を、誰が告発するだろうか。誰が何であったかが問われるのではなく、何であるかが問われるからである。過去のことは、断罪もせず、弁護もしないからである。
Sed tamen vult intelligi quia et peritus erat in Lege, et clarus vita: ac per hoc et dispensatione Evangelii praecipuus minister. Mihi enim, qui existimantur aliquid esse, nihil contulerunt.
PL 17, 348Dだが彼は、それでも自分が律法に通じており、生き方も際立っていたこと、したがって福音の経綸においてとくに重要な奉仕者であることを、理解させようとする。「実に、何者かであると思われている人々は、私に何も加えなかった」。
Nihil dicit se ab apostolis consecutum, sed a Deo; quia qui imperitis sensum tribuit disciplinae christianae, ipse et mihi, inquit, cum essem legis peritus, dignatus est impertiri sensum rationis hujusmodi.
PL 17, 348D彼は、自分が得たのは使徒たちからではなく神からだと言う。「無学な者たちにキリスト教の教えの意味を授ける者が、律法に通じていた私にも、このような道理の意味を授けることをよしとした」と彼は言うからである。
Quomodo ergo fieri poterat, ut hic ab his disceret, quem peritum inveniens, peritiorem fecit gratia Christi.
PL 17, 348Dでは、この者が彼らから学ぶことなど、どうしてありえただろうか。キリストの恩寵は、彼がすでに通じているのを見いだして、さらに通じた者とした。
(Vers. 7, 8.) Sed e contra, cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis; qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et in me ad gentes.
PL 17, 348D(第7・8節)「しかし反対に、私に無割礼の福音が委ねられたのが、ペトロに割礼の福音が委ねられたのと同じであると彼らが見たとき。ペトロに割礼の者たちへの使徒職のために働いた者は、私にも異邦人に向けて働いたからである」。
Petrum solum nominat, et sibi comparat; quia primatum ipse acceperat ad fundandam Ecclesiam: se quoque pari modo electum, ut primatum habeat in fundandis gentium Ecclesiis: ita tamen, ut et Petrus gentibus praedicaret, si causa fuisset, et Paulus Judaeis.
PL 17, 349A彼はペトロだけを挙げて自分と比べている。ペトロは教会の基礎を据えるための首位を受けており、自分も同じく、異邦人の教会の基礎を据えるにあたって首位を持つよう選ばれたからである。ただし、事情があればペトロも異邦人に宣べ伝え、パウロもユダヤ人に宣べ伝える、という仕方においてである。
Nam uterque invenitur utrumque fecisse: sed tamen plena auctoritas Petro in Judaismi praedicatione data dignoscitur, et Pauli perfecta auctoritas in praedicatione gentium invenitur.
PL 17, 349A実際、両者が両方を行ったことは認められる。それでも、ユダヤ教の宣教においては満ちた権威がペトロに与えられていると認められ、異邦人への宣教においてはパウロの完全な権威が認められる。
Unde et magistrum se gentium vocat in fide et veritate (II Tim. I, 11) ; unusquisque enim pro viribus suis dispensationem sortitus est. Difficilius enim fuit eos qui longe a Deo erant, ad fidem suam attrahere et suadere, quam proximos.
PL 17, 349Aそれゆえ彼は自らを、信仰と真理における異邦人の教師と呼ぶ(二テモテ1:11)〔二テモテ1:11 にも「異邦人の教師」とあるが、「信仰と真理における」は一テモテ2:7 の句である〕。実際、各人は自分の力に応じて経綸を割り当てられたのである。神から遠くにいた者たちを自分の信仰に引き寄せ説得することは、近くにいた者たちに対してよりも困難だったからである。
(Vers. 9, 10.) Et scientes gratiam Dei, quae data est mihi, Petrus et Jacobus et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae communionis; ut nos ad gentes, ipsi vero in circumcisionem; tantum ut pauperum memores essemus, quod et sollicite curavi hoc ipsum facere.
PL 17, 349B(第9・10節)「そして、私に与えられた神の恩寵を知って、柱と見られていたペトロとヤコブとヨハネは、私とバルナバに交わりの右手を差し出した。我々は異邦人へ、彼ら自身は割礼の者たちへ。ただ、貧しい者たちを覚えるようにとのことで、私はまさにこれを行うことに熱心に努めた」。
Ab apostolis qui clariores inter caeteros erant, quos et firmitatis causa columnas appellat, quique cum Domino semper in secretis fuerant, gloriam ejus digni in monte respicere (Matth. XVII, 2) : ab his itaque probatum dicit donum, quod accepit a Deo; ut dignus esset habere primatum in praedicatione gentium, sicut et habebat Petrus in praedicatione circumcisionis.
PL 17, 349B使徒たちのうちでほかの者より際立っており、堅固さのゆえに彼が柱とも呼ぶ者たち、常に主とともに秘事に与り、山で主の栄光を見るにふさわしいとされた者たち(マタイ17:2)、これらの使徒によって、神から受けた賜物が認められたと彼は言う。ペトロが割礼の者たちへの宣教において首位を持っていたように、自分も異邦人への宣教において首位を持つにふさわしい者とされるためである。
Et sicut dat Petro socios, viros egregios inter apostolos: ita et sibi jungit Barnabam, qui divino judicio ei adjunctus est; gratiam tamen primatus sibi soli vindicat concessam a Deo, sicut et soli Petro concessa est inter apostolos (Act. XIII, 2) : ita ut apostoli circumcisionis dextras porrigerent apostolis gentium ad concordiam societatis demonstrandam; ut utrique scientes perfectionis spiritum in dispensatione Evangelii se a Domino consecutos, in nullo se invicem legere ostenderent.
PL 17, 349Cそしてペトロに同労者たちを、使徒たちのうちの優れた人々を与えるように、自分にもバルナバを結びつける。バルナバは神の裁定によって彼に結ばれたのである。それでも首位の恩寵は、自分だけに神から授けられたと主張する。使徒たちのうちでペトロだけに授けられたのと同じである(使徒言行録13:2)〔使徒言行録13:2 は聖なる霊がバルナバとサウロを選び分けた句で、前の、バルナバが神の裁定で結ばれたという文に当たるらしい〕。こうして割礼の使徒たちは、異邦人の使徒たちに右手を差し伸べて結びつきの一致を示し、双方とも福音の経綸において完全の霊を主から得たと知って、互いから何も取り入れていない〔legere の意は定かでない。「拾い集める」と取り、互いから学んでいない意と解した〕ことを示したのである。
Hoc solum tamen inter se convenisse; ut quod non ex praecepto vel dono Domini fuerant instructi; quia facile erat hoc ex Lege cognoscere, hos quibus praedicabant, pauperum memores esse juberent; ut misericordiam, per quam a Deo redempti sunt, colerent.
PL 17, 349Cただし、彼らのあいだで合意されたのはこれだけであった。主の命令や賜物によって教えられていなかったこと——それは律法から知ることが容易だったからである——について、自分たちが宣べ伝える相手に、貧しい者たちを覚えるよう命じる、ということである。それは、彼らが神によって贖われた慈しみ〔misericordia〕を大切にするためである。〔ut quod … instructi の係りは定かでない。主から特に命じられなかったことを、律法に基づいて命じた、と取った〕
Idcirco igitur haec, quae inter se et apostolos facta sunt, manifestat; ut sciant Galatae quia quod ab eo acceperant, hoc verum est et probatum.
PL 17, 349Dそれゆえ彼は、自分と使徒たちのあいだに起きたこれらのことを明らかにする。ガラテヤの人々が、彼から受けたものこそ真実であり、認められたものだと知るためである。
(Vers. 11.) Cum autem venisset Petrus Antiochiam, in faciem illi restiti; quia reprehensus erat.
PL 17, 349D(第11節)「ところで、ペトロがアンティオキアに来たとき、私は面と向かって彼に抵抗した。彼は非難されるべき者であったからである」。
Post concordiam societatis, et honorificentiam primatus, quam sibi invicem per gratiam Dei detulerunt; nunc interveniente causa negligentiae vel erroris, dissidere inter se videntur apostoli, non in propria causa, sed in sollicitudine Ecclesiae.
PL 17, 349D協力の一致と、神の恩寵によって互いに示し合った首位への敬意のあとで、いま、怠りか誤りかの事情が割り込んで、使徒たちは互いに対立しているように見える。それは自分たちの私事においてではなく、教会への配慮においてである。
In faciem, inquit, illi restiti. Quid est hoc, nisi in praesentia ei contradixi? Et qua causa subjunxit dicens: Quia reprehensus erat? Reprehensibilis utique ab evangelica veritate, cui hoc factum adversabatur.
PL 17, 349D「面と向かって彼に抵抗した」と彼は言う。これは、面前で彼に反論した、ということでなくて何であろう。そして、どういう理由で「彼は非難されるべき者であったからである」と付け加えたのか。もちろん、この行いが逆らっていた福音の真理によって、非難されるべき者だったからである。
Nam quis eorum auderet Petro primo apostolo, cui claves regni coelorum Dominus dedit, resistere; nisi alius talis, qui fiducia electionis suae sciens se non imparem, constanter improbaret, quod ille sine consilio fecerat.
PL 17, 350A実際、天の国の鍵を主が与えた第一の使徒ペトロに、彼らのうちの誰が抵抗しようとするだろうか。自分の選びへの確信のゆえに自分が劣らないと知り、彼が思慮なしに行ったことを断固として咎める、そのような別の者でなければ。
(Vers. 12, 13.) Prius enim quam venissent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos qui erant ex circumcisione. Et simulaverunt cum illo et caeteri Judaei, ita ut et Barnabas consentiret simulationi eorum.
PL 17, 350A(第12・13節)「実際、ヤコブのもとから何人かが来る前は、彼は異邦人とともに食事をしていた。ところが彼らが来ると、割礼を受けた者たちを恐れて身を引き、離れた。ほかのユダヤ人たちも彼とともに偽善を行い、バルナバさえもその偽善に同調した」。
Hi omnes Judaei, qui consenserunt simulationi Petri et Barnabae, bonae fidei fuerunt: sed propter scandalum illorum, qui veniebant ab Jacobo (erant enim aemulatores Legis, qui et Legem et Christum aequo jure venerarentur: quod contra fidei disciplinam est) praesentibus eis non commiscebantur gentibus.
PL 17, 350Aペトロとバルナバの偽善に同調したこれらのユダヤ人は皆、善意〔bonae fidei〕の者たちであった。しかし、ヤコブのもとから来た者たちがつまずくことを避けて——彼らは律法に熱心な者たちで、律法とキリストを同等の権利で敬っていた。これは信仰の教えに反する——その者たちがいるあいだは、異邦人と交わらなかったのである。
Timebant enim impetum audaciae eorum, qui aemulabantur Legem. Quod si solum fuisset, non erat reprehensibile: sed in quo erratum est, in subjectis ostendit.
PL 17, 350B律法に熱心な者たちの勢いと大胆さを恐れていたからである。もしそれだけであったなら、非難に値しなかった。しかし、どこで誤ったかは、続く箇所で彼が示す。
Nam et ipse utique cessit animositati et audaciae Judaeorum, timens ne per hoc quod facile est, subreperet scandalum, quod difficile sedaretur; quia et secundum Legem purificavit se coactus (Act. XXI, 26) , et Timotheum circumcidit invitus (Act. XVI, 3) .
PL 17, 350B実に、彼〔パウロ〕自身もユダヤ人たちの気負いと大胆さに譲歩した。容易なことによって、鎮めがたいつまずきがひそかに入り込むのを恐れたからである。強いられて律法に従って身を清め(使徒言行録21:26)、いやいやながらテモテに割礼を施した(使徒言行録16:3)。
(Vers. 14.) Sed cum vidissem quod non recta via incederent ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus. Ideo in solum Petrum invehitur, ut in eo qui primus est, discerent caeteri. Si tu cum sis Judaeus, gentiliter vivis, quomodo gentes cogis judaizare?
PL 17, 350B(第14節)「しかし、彼らが福音の真理に向かって正しい道を歩んでいないのを見たとき、私は皆の前でペトロに言った」。彼がペトロだけを責めるのは、第一の者において、ほかの者たちが学ぶためである。「汝がユダヤ人でありながら異邦人のように生きているなら、どうして異邦人にユダヤ人のように生きるよう強いるのか」。
Nunc aperit causam reprehensionis; non enim aliquid fuisset erroris si praesentibus Judaeis dissimulasset a gentilibus, timens scandalum: sed hic tota causa reprehensionis est; quia advenientibus Judaeis ab Jacobo, non solum segregabat se ab eis, cum quibus gentiliter vixerat, sed et compellebat eos judaizare, causa timoris illorum, ut quid horum verum esset, ignorarent gentiles.
PL 17, 350Bここで彼は非難の理由を明らかにする。もしユダヤ人たちがいるあいだ、つまずきを恐れて異邦人たちから身を引いただけなら、誤りはなかったであろう。しかし非難の理由のすべてはここにある。ヤコブのもとからユダヤ人たちが来たとき、彼は、それまで異邦人のように生活をともにしていた者たちから離れただけでなく、彼らに、ユダヤ人たちを恐れるがゆえにユダヤ人のように生きることを強いた。そのため異邦人たちは、そのどちらが真実なのかを知らなくなった。
Sciebant enim ipsum secum non quasi Judaeum vixisse: post autem audientes ab eo quia Judaeorum instar sequendum erat, haesitabant utique quid esset verum.
PL 17, 350C彼が自分たちとともにユダヤ人のようには暮らしてこなかったことを、彼らは知っていた。ところがのちに、彼から、ユダヤ人にならって従うべきだと聞いて、当然ながら、何が真実なのか迷ったのである。
Si enim hoc verum erat ut judaizarent, ipsum praevaricatorem tenebant, quia gentiliter vixerat: si autem illud melius erat et verum, ut simpliciter viverent, eversio erat gentilium per ejus ignaviam, quibus adempto bono, res laboriosa et inefficax tradebatur.
PL 17, 350Cもしユダヤ人のように生きることが真実であるなら、彼らは、異邦人のように生きてきたペトロ自身を背反者と見なしたことになる。逆に、素朴に〔律法の遵守によらずに〕生きるほうがより良く真実であるなら、彼の怯懦によって異邦人たちは覆されたことになる。彼らは善を取り去られ、骨の折れる無益な事柄を課されたからである。
Apostolus autem Paulus quando ad horam cessit, non hoc et suasit; sed rem se superfluam et inanem facere clamitavit, propter furorem Judaeorum. Cui quidem rei non succubuisset, nisi causa interfuisset, qua audacia Judaeorum plurimorum se jactaret.
PL 17, 350Dしかし使徒パウロは、一時譲歩したときも、それを勧めはしなかった。むしろ、ユダヤ人たちの激しい怒りのゆえに、自分は余計で無益なことを行っているのだと声高に言い続けた。もっとも、多数のユダヤ人たちの大胆さが自分に対して勝ち誇るような事情がなければ、そのことに屈することはなかったであろう。
Erat autem Timotheus filius mulieris Judaeae, patre autem Graeco (Act. XVI, 1) ; unde factum est, ut infans secundum Legem minime circumcideretur.
PL 17, 350Dテモテはユダヤ人の女の息子であり、父はギリシア人であった(使徒言行録16:1)。それゆえ幼児のときに、律法に従った割礼は受けなかったのである。
Insidiabantur ergo, explorantes si eum, qui Judaeus natus erat, incircumcisum assumeret: quod illicitum putabant generi Judaeorum, occasionem quaerentes, qua eum eversorem tenerent Legis; hac causa ad horam cessit furori eorum.
PL 17, 350Dそれゆえ彼らは、ユダヤ人として生まれた者を無割礼のまま〔同行者として〕迎え入れるかどうかをうかがって、待ち伏せていた。彼らはそれをユダヤ人の民族にとって許されないことと見なし、彼を律法を覆す者と見なす口実を求めていたのである。この理由で、彼は一時、彼らの激昂に譲歩した。
(Vers. 15, 16.) Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores. Scientes autem quia non justificatur homo ex operibus Legis, nisi per fidem Jesu Christi; et nos in Christum Jesum credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus Legis.
PL 17, 350D(第15・16節)「我々は生まれながらのユダヤ人であって、異邦人から出た罪人ではない。しかし、人はイエス・キリストへの信仰によるのでなければ、律法の業によって義とされないことを知っているので、我々もキリスト・イエスを信じている。キリストへの信仰によって義とされるためであり、律法の業によってではない」。
Manifesta ratione circumventos eos ostendit, ut servarent Legem; in qua nemo justificatur apud Deum; quippe cum hi ipsi qui natura Judaei sunt, volentes justificari, relicta Lege, confugiant ad fidem Christi. Quoniam ex operibus Legis non justificatur omnis caro.
PL 17, 351A明白な道理によって、彼は、彼らが律法を守るよう欺かれていることを示す。律法においては誰も神のもとで義とされないのに、生まれながらのユダヤ人であるこの者たち自身が、義とされようと欲して、律法を捨ててキリストへの信仰に逃れ来るのだから。「律法の業によっては、いかなる肉も義とされないからである」。
Nullum hominem justificatum dicit ex operibus Legis; quicumque enim justi sunt, et fide justificati sunt, sicut Abraham et Isaac et Jacob et caeteri sancti.
PL 17, 351A彼は、律法の業によって義とされた人は一人もいないと言う。義人であった者は皆、まさに信仰によって義とされたのである。アブラハム、イサク、ヤコブ、そのほかの聖なる者たちのように。
(Vers. 17.) Si autem quaerentes justificari in Christo, invenimur et ipsi peccatores; num ergo Christus peccati minister est? Absit. Quomodo Christus peccati minister potest esse, qui donat peccata? Ideo, absit, inquit.
PL 17, 351A(第17節)「しかし、キリストにおいて義とされることを求めながら、我々自身も罪人であることが見いだされるなら、キリストは罪に仕える者なのだろうか。決してそうではない」。罪を赦すキリストが、どうして罪に仕える者でありえようか。だから彼は「決してそうではない」と言うのである。
Sed si justificari volentes per fidem Christi, Legi servimus, sub peccato nos esse profitemur; quia fides extrahit hominem a Lege, ut justus sit. Ergo si damus nos Legi, peccatores invenimur; quia qui sub Lege sunt, sub maledicto sunt.
PL 17, 351Bしかし、キリストへの信仰によって義とされようと欲しながら律法に仕えるなら、我々は罪のもとにいると自ら告白することになる。信仰は人を律法から引き出して義人とするからである。それゆえ、もし我々が自らを律法に委ねるなら、罪人であると見いだされる。律法のもとにある者は呪いのもとにあるからである。
(Vers. 18.) Si enim quae destruxi, haec iterum reaedifico, praevaricatorem me constituo. Absolutum est quia accedens ad Christum, relinquit Legem; de servo enim fit liber. Quod si iterum redeat ad Legem, ipse sui accusator existit: quia factum suum condemnat.
PL 17, 351B(第18節)「もし私が壊したものをもう一度建て直すなら、私は自分を背反者にすることになる」。結論はこうである。キリストに近づく者は律法を捨てる。奴隷から自由人になるからである。もしその者が再び律法に戻るなら、自分自身の告発者となる。自分のしたことを断罪するからである。
(Vers. 19.) Ego enim per Legem Legi mortuus sum, ut Deo vivam. Hoc dicit, quia per legem fidei mortuus est legi Moysis; moritur enim legi, qui liberatur ab ea: et vivit Deo, cujus fit servus emptus a Christo. Christo confixus sum cruci.
PL 17, 351B(第19節)「私は律法によって律法に死んだ。神に生きるためである」。これは、信仰の法によってモーセの律法に対して死んだ、ということを言っている。律法から解放される者は、その律法に対して死ぬのであり、そして神に生きる。キリストに買い取られて神の僕となるからである。「私はキリストとともに十字架に釘づけられた」。
Hic cruci configitur Christo, qui aemulus vestigiorum ejus, nulla mundi concupiscentia capitur; ut Deo vivens, mundo mortuus videatur. Qui enim non agit quae mundi sunt, vel erroris, mortuus est mundo.
PL 17, 351Cキリストとともに十字架に釘づけられているのは、キリストの足跡を熱心に追い、世のいかなる欲望にもとらえられず、神に生きつつ世に対しては死んだ者と見える者である。世のこと、あるいは誤りのことを行わない者は、世に対して死んでいる。
(Vers. 20.) Vivo autem, jam non ego, sed vivit, qui in me est, Christus. Non est ambiguum, in eo qui per fidem liberatur a morte, Christum vivere; morte enim digno dum donat peccata, ipse vivit in illo; ejus enim praesidio ereptus est morti.
PL 17, 351C(第20節)「私は生きている。しかしもはや私ではなく、私のうちにあるキリストが生きている」。信仰によって死から解放された者のうちにキリストが生きていることは、疑う余地がない。キリストは、死に値する者に罪を赦すとき、自らその者のうちに生きる。その者は彼の守りによって死から救い出されたのである。
Quod vero nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit se pro me. Non sum ingratus gratiae Dei. Quoniam futura vita promissa est christianis, ideo qui nunc in hac vita auxiliis Dei munitus vivit, in fide vitae promissae vivit.
PL 17, 351C「私が今、肉において生きているのは、私を愛し、私のために自らを渡した神の子への信仰において生きているのである。私は神の恩寵に対して恩知らずではない」。来るべき生命がキリスト教徒に約束されているので、今この生のうちに神の助けに守られて生きる者は、約束された生命への信仰において生きている。
Hic enim imaginem ejus contemplatur, quasi pignus habens vitae futurae, quae per Dei nutum Christi amore nobis quaesita est.
PL 17, 351D実に、この者は彼の像を見つめ、来るべき生命の保証のようなものを持っている。その生命は、神の意向によって、キリストの愛により我々のために獲得されたものである。
Hic ergo non est ingratus Christo, qui in fide ejus perdurat, sciens nullius se habere beneficium, nisi hujus: et ad contumeliam ejus proficere, si alterum ei comparet, cujus auxilium habere non potuit.
PL 17, 351Dそれゆえ、彼への信仰にとどまる者はキリストに対して恩知らずではない。彼以外の誰からも恩恵を受けていないと知っており、また、助けを得ることのできなかった別の者を彼と比べるなら、それは彼への侮辱になると知っているからである。
(Vers. 21.) Si enim per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Nihil tam apertum; quia si per Legem potuisset homo justificari, Christum non oportuerat mori.
PL 17, 351D(第21節)「もし正義が律法によるなら、キリストはいたずらに死んだことになる」。これほど明白なことはない。もし人が律法によって義とされえたのなら、キリストが死ぬ必要はなかったからである。
Sed quia Lex dare remissionem peccatorum non poterat, neque secundam mortem detriumphans exspoliare captivos, quos tenebat causa peccati; idcirco Christus mortuus est, ut ea praestaret, quae Lex non poterat: ac per hoc non gratis mortuus est; mors enim ejus justificatio peccatorum est.
PL 17, 352Aしかし、律法は罪の赦しを与えることができず、また第二の死に勝利して、罪のゆえに捕らえていた捕虜たちを奪い取ることもできなかったので、キリストは、律法にできなかったことを与えるために死んだ。それゆえ彼はいたずらに死んだのではない。彼の死は罪人たちを義とすることだからである。
Caput III
第III章PL 17, 352A(Vers. 1.) O insensati Galatae! quis vos fascinavit? Irascentis cum miraculo verba sunt; quia sic fuerant depravati, ut nec se agnoscerent circumventos.
PL 17, 352A(第1節)「愚かなガラテヤの人々よ。誰が汝らを惑わしたのか」。これは驚きをもって怒る者の言葉である。彼らはあまりに堕落させられて、欺かれていることにさえ気づかなくなっていたからである。
Prooemio usus est; omnis enim qui fascinatur, de bono transit in malum, sicut et hi de libertate et securitate ad servitium et sollicitudinem transierunt. Quorum ante oculos Christus Jesus proscriptus est, et in vobis crucifixus.
PL 17, 352A彼は序言を用いた。惑わされた者は皆、善から悪へ移るからである。この者たちも、自由と安全から隷属と不安へ移った。「その目の前でキリスト・イエスは公示され〔proscriptus。財産を奪われ法の保護の外に置かれる者として名を掲示されること。注解者は次の節で「剥ぎ取られ、あるいは断罪された」と解く〕、汝らのうちで十字架につけられた」。
Manifestum est quia stultorum oculis Christus proscriptus videtur, id est, exspoliatus vel condemnatus: prudentium vero oculis et sensibus non solum non condemnatus, sed ipse mortem cruce sua damnasse videtur; passio enim Domini vita nostra est, et destructio mortis.
PL 17, 352B愚かな者たちの目には、キリストは公示された、すなわち剥ぎ取られ、あるいは断罪されたと見えるのは明らかである。しかし賢い者たちの目と思いには、キリストは断罪されたどころか、むしろ自らの十字架によって死を断罪したと見える。主の受難は我々の生命であり、死の破壊だからである。
Sed quia hi indigne coeperant sentire translati ad Legem, idcirco mentibus eorum Christum condemnatum videri conqueritur; ideoque subjecit: In vobis crucifixus. Hoc est, sensu vestro crucifixus est, quasi homo; in quo enim spes plena non est, homo est.
PL 17, 352Bしかし、この者たちは律法に移って、ふさわしくない思いを抱き始めたので、彼は、彼らの精神にはキリストが断罪された者と見えていると嘆く。だから「汝らのうちで十字架につけられた」と付け加えた。すなわち、諸君の思いにおいては、キリストは人間であるかのように十字架につけられたのである。満ちた望みを置くことのできない者は、人間にすぎないからである。
Ideo hi non putabant plenam salutem esse in Christo, quia Legem illi aequabant. In his vero qui congrue intelligunt Christum, vivit in eis Christus, in Photino crucifixus est.
PL 17, 352Bこの者たちは、律法をキリストと同列に置いたので、キリストにおいて救いが満ちているとは考えなかった。しかし、キリストを正しく理解する者たちのうちには、キリストが生きている。フォティヌスにおいては、キリストは十字架につけられている。
Hic enim vere mortuus est, in quo Christus dicitur crucifixus; quia istud loco accusationis objicitur.
PL 17, 352Cキリストがその者のうちで十字架につけられたと言われる、その者こそが真に死んでいるのだからである。このことは告発として突きつけられるのである。
(Vers. 2.) Hoc solum volo discere a vobis: Ex operibus Legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? Sic sine intellectu estis?
PL 17, 352C(第2節)「私は汝らからこれだけを学びたい。汝らが霊を受けたのは、律法の業によってか、それとも信仰を聞くことによってか。これほどに理解がないのか」。
Adhuc cum stomacho loquitur; dolet enim valde super errore eorum, quia fabricam suam, qua eos per Evangelium aedificaverat, videbat esse destructam.
PL 17, 352C彼はなおも苛立って語っている。彼らの誤りについて深く痛んでいるのである。彼らを福音によって造り上げた自分の建物が、壊されたのを見ていたからである。
Non sic de Corinthiis motus est, quia quamvis carnales eos appellet (I Cor. III, 2) , non tamen usque adeo fuerant mente capti, ut circumcidi se paterentur. Ideo et hi stulti et sine intellectu esse dicuntur; quia nec dolori carnis suae consulere valuerunt.
PL 17, 352Cコリントの人々についてはこれほど動揺しなかった。彼は彼らを肉的な者たちと呼んでいるが(一コリント3:2)、割礼を受けることを許すほどまでに正気を失ってはいなかったからである。だからこの者たちは愚かで、理解がないと言われる。自分の肉の痛みを顧みることさえできなかったからである。
Usque ad hoc enim solet quis induci, quod delectat, aut dolorem non praestat. Interrogantis ergo verba sunt, et quod interrogat ex parte confirmantis, cum dicit: Hoc solum volo discere a vobis: Ex operibus Legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei?
PL 17, 352C人が連れて行かれるのは、せいぜい、快いことか、苦痛をもたらさないことまでだからである。したがって、これは問う者の言葉であり、彼が問うのは、確認する側からの問いである。「私は汝らからこれだけを学びたい。汝らが霊を受けたのは、律法の業によってか、それとも信仰を聞くことによってか」と彼は言うのだから。
Hoc ab eis quaerit, in quo et gloriabantur, et negare non poterant quia Spiritum sanctum per fidem acceperant, non per Legem; ut resipiscentes agnoscerent quia donum Dei, in quo gloriabantur, non ex opere Legis acceperant, sed credentes in Christum; ut vel sic grati Christo, Legem quam sibi in nullo prodesse didicerant, relinquerent.
PL 17, 352D彼が彼らに問うのは、彼らがそれを誇っており、しかも否定できないことである。すなわち、彼らが聖なる霊を受けたのは信仰によってであり、律法によってではないということである。それは、彼らが我に返って、誇っている神の賜物を、律法の業からではなく、キリストを信じて受けたのだと悟るためである。そして、せめてそのようにしてキリストに感謝し、自分には何の益にもならないと知った律法を捨てるためである。
Hoc proponit, quod illo in tempore negari non poterat, Spiritum Dei inesse credentibus; ad rudimenta enim fidei commendanda, donum Dei hoc manifestabatur hominibus; sicut inter ipsa initia factum est in apostolis et caeteris discipulis, nec non et in illis duodecim, quos (quia in adulterino baptismate sub nomine baptismi Joannis fuerant non tincti, sed sordidati) Paulus apostolus in Trinitatis nomine baptizari praecepit, quibus impositis manibus, decidit in eos Spiritus sanctus, et diversarum linguarum ministrabat eloquia cum interpretatione earum; ut nullus auderet negare Spiritum sanctum inesse eis.
PL 17, 352D彼がこれを持ち出すのは、あの時代には、神の霊が信じる者たちのうちにあることを否定できなかったからである。信仰の初歩を推奨するために、神のこの賜物が人々に明らかにされたのである。ちょうど、まさに初めのころに、使徒たちやほかの弟子たちに起こったとおりであり、またあの十二人にも起こった。彼らはヨハネの洗礼の名のもとでなされた偽りの洗礼において、浸されたのでなく汚されていたので、使徒パウロは三位一体の名によって洗礼を受けるよう命じた。彼らの上に手が置かれると、聖なる霊が彼らの上に降り、様々な異言〔linguae〕の言葉を、その解き明かしとともに告げた。誰も、聖なる霊が彼らのうちにあることを否定しようとはしなかったのである。
Quamobrem sine intellectu Galatas esse appellat, qui hujus rei gnari et conscii, degradantes se, carnis curae se subjecerunt.
PL 17, 353Aこのゆえに彼は、これを知り、自覚していながら、自らを貶めて肉への配慮に身を委ねたガラテヤの人々を、理解がない者と呼ぶのである。
(Vers. 3.) Incipientes spiritu, nunc carne consummamini? Hoc dicit, quia cum ab inferioribus ad summa fidei ascensus sit, hi contra de summis in ima delapsi sunt.
PL 17, 353A(第3節)「霊によって始めながら、今は肉によって完成されようとするのか」。これは、信仰の登り道が低いものから高いものへ進むのに、彼らは逆に高いものから低いものへ落ち込んだ、ということを言っている。
Per fidem enim spiritales effecti, conversi ad Legem, perdiderant gratiam Spiritus, quam fuerant consecuti; consummatio enim perditionem significat, id est, fidem.
PL 17, 353B信仰によって霊的な者となりながら、律法に転じて、彼らは自分たちが得ていた霊の恩寵を失っていた。ここで言う完成とは失うこと、すなわち信仰を〔失うこと〕を意味するからである〔底本は consummatio enim perditionem significat, id est, fidem。文が崩れているらしく、「完成する」を信仰を失って終わることの意に解した〕。
(Vers. 4, 5.) Tanta passi estis sine causa, si tamen sine causa. Multa eos passos pro fide significat ab infidelibus; tunc enim qui credebant, caeteris opprobrio erant, sive domesticis, sive extraneis: nam digito signabantur quasi rei majestatis.
PL 17, 353B(第4・5節)「これほどのことを汝らは無駄に被ったのか。もしそれが無駄であるならば」。彼は、彼らが信仰のために不信仰の者たちから多くを被ったことを示している。そのころ、信じる者たちは、身内であれ他人であれ、ほかの者たちの恥辱となっていた。大逆罪の被告のように、指でさされていたのである。
Unde similiter Galatae multa passi sunt insaniores experti, cujus rei meritum perdiderant mittentes se sub Legem. Sed quia adjecit: Si tamen sine causa, ostendit sperare se posse reformari illos.
PL 17, 353Bこのようにガラテヤの人々も、より狂暴な者たちを経験して〔insaniores experti の係りは定かでない。いっそう狂暴な迫害者たちに出会って、と取った〕多くを被ったが、自らを律法のもとに置くことで、その報いを失っていた。しかし彼は「もしそれが無駄であるならば」と付け加えて、彼らがなお立ち直りうると望んでいることを示している。
Qui ergo praebet vobis Spiritum, et operatur virtute in vobis, ex operibus Legis, an ex auditu fidei? Idem sensus est, cui adduntur virtutis insignia, quae testimonium praebent fidei, quod sit spes fida et rationabilis.
PL 17, 353B「汝らに霊を与え、汝らのうちに力をもって働く者は、律法の業によるのか、それとも信仰を聞くことによるのか」。同じ意味であるが、そこに力のしるしが加えられている。それは信仰を証しするもので、信仰が信頼に足る、理にかなった望みであることを示す。
Legem autem nulla virtus comitatur, quae attrahat ad ejus spem; quia quae videntur, non sperantur, sed sunt temporalia, sicut lex factorum, quam supra ostendimus.
PL 17, 353Cしかし律法には、人をその望みへと引き寄せる力が伴わない。見えるものは望まれないが、それは一時的なものだからである。我々が先に示した業の法がそれである。
(Vers. 6.) Sicut scriptum est (Gen. XV, 6) : Credidit Abraham Deo, et aestimatum est ei ad justitiam.
PL 17, 353C(第6節)「書かれているとおり(創世記15:6)、『アブラハムは神を信じた。それが彼に義と認められた』」。
Ostendit exemplo Abrahae, qui pater fidei est, justitiam non ex operibus Legis imputari, sed per fidem; credens enim justificatus est: ac per hoc stulte et improvide Legi eos se subjecisse, quae non ad justificationem data est.
PL 17, 353C彼は、信仰の父であるアブラハムの例によって、正義が律法の業からではなく信仰によって帰せられることを示す。信じることによって義とされたのだからである。したがって、義とするために与えられたのではない律法に身を委ねたことは、彼らの愚かで無分別なふるまいである。
(Vers. 7.) Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae? Verum est quia credentes filii sunt Abrahae; quia si Abraham ex fide justificatus est primus, quotquot post hunc credunt, filii ejus sunt, sive ex Judaeis, sive ex gentibus.
PL 17, 353C(第7節)「汝らは知っているか。信仰によって立つ者たちこそ、アブラハムの子なのだ」。それはそのとおりである。信じる者たちはアブラハムの子だからである。もしアブラハムが信仰によって最初に義とされたのなら、その後に信じる者は、ユダヤ人から出た者であれ異邦人から出た者であれ、皆その子だからである。
(Vers. 8.) Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: Quia benedicentur in te omnes gentes (Gen. XII, 3) .
PL 17, 353D(第8節)「そして聖書は、神が信仰によって異邦人を義とすることを予見して、アブラハムにあらかじめこう告げた。『汝において、すべての国民が祝福される』(創世記12:3)」。
Hoc dicit, quia forma est Abraham omnium credentium, ut hi benedicti in eo sint, qui credunt; sequentes enim fidem ejus, participes fiunt benedictionis ejusdem.
PL 17, 353Dこれは、アブラハムがすべての信じる者の模範であって、信じる者たちが彼において祝福される、ということを言っている。彼の信仰に従う者は、同じ祝福にあずかる者となるからである。
(Vers. 9, 10.) Ergo qui ex fide sunt, benedicuntur cum fideli Abraham; quotquot enim ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt. Manifestum est quia fideles cum fideli benedicuntur, quomodo infideles cum infidelibus puniuntur. Nam qui sub Lege agunt, sub maledicto sunt: quia transgressores Legis sunt.
PL 17, 353D(第9・10節)「それゆえ、信仰に立つ者たちは、信仰あるアブラハムとともに祝福される。律法の業に立つ者は誰でも、呪いのもとにあるからである」。信仰ある者たちが信仰あるアブラハムとともに祝福されるのは、不信仰の者たちが不信仰の者たちとともに罰せられるのと同じであるのは明らかである。律法のもとに生きる者は呪いのもとにある。律法の違反者だからである。
(Deut. XXVII, 26.) Scriptum quippe est: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro Legis, ut faciat ea. Hoc scriptum est in Deuteronomio, quia si quid Legis praeterisset aliquis, maledictus haberetur.
PL 17, 354A(申命記27:26)「実に、こう書かれている。『律法の書に書かれたすべてのことにとどまって、それを行うのでない者は皆、呪われる』」。これは申命記に書かれている。律法の何かを一つでも見過ごした者は、呪われた者と見なされる、ということである。
Et tanta mandata sunt, ut impossibile sit servari ea. Unde et Petrus apostolus, in Actibus apostolorum ait: Quid imponitis jugum fratribus, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare (Act. XV, 10) ?
PL 17, 354Aそして、命じられたことはあまりに多く、それを守ることは不可能である。だから使徒ペトロも使徒言行録で言う。「我々の父祖たちも我々も運ぶことができなかった軛を、なぜ兄弟たちに負わせるのか」(使徒言行録15:10)。
Negligenti enim et superbo populo haec data erant, ut per omnem conversationem Legem haberent.
PL 17, 354Aこの命令は、怠慢で高慢な民に、生活のすべてにわたって律法を持たせるために与えられたのである。
(Vers. 12.) Quod autem in Lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est; quia justus ex fide vivit (Habac. II, 4) . Ac per hoc recedendum a Lege docet, ne justitia per fidem quaesita depereat.
PL 17, 354A(第12節)〔引かれた句はガラテヤ3:11 である〕「律法において誰も神のもとで義とされないことは明らかである。義人は信仰によって生きるからである(ハバクク2:4)」。したがって彼は、信仰によって求められた正義が失われないように、律法から離れるべきだと教えているのである。
Lex autem non est ex fide, sed qui fecerit ea, vivet in eis (Ezech. XX, 21) . Non est ex fide Lex; quia nihil mandat credendum. Omnia enim ejus manifesta sunt, ut servans Legem, vivat: si quominus, necesse est plectatur; quia quod scivit vitandum, admisit.
PL 17, 354B「しかし律法は信仰に基づくものではなく、それらを行う者はそれらによって生きる(エゼキエル20:21)」。律法は信仰に基づくものではない。信じるべきことを何も命じないからである。そのすべては明白であって、律法を守る者は生きる。そうでなければ罰せられるほかない。避けるべきと知ったものを犯したからである。
Potest opponi e diverso, et dici: Si in Lege nemo justificatur, quid est ut maledicatur, qui aliquid praeterit Legis? Verum est quia nemo per Legem justificatur, sed apud Deum: justificatur autem apud mundum, ut securus sit in vita praesenti.
PL 17, 354B反対の側から異論が出されうる。「もし律法において誰も義とされないのなら、律法の何かを見過ごす者が呪われるというのは、どういうことか」と言われるかもしれない。たしかに、律法によって誰も、神のもとでは義とされない。しかし世のもとでは義とされ、現在の生活において安全でいられる。
Si autem apud Deum justificari vult, ut illi ad meritum proficiat in die judicii, Dei sequatur fidem; alioquin hic securus, reus erit in futurum. Prodest ergo Lex, sed quae in tabulis scripta est; nam caetera, sicut dixit, ut oneri essent, data sunt.
PL 17, 354Bしかし、神のもとで義とされることを望み、それが裁きの日に功績となるようにしたいなら、その者は神への信仰に従うべきである。さもなければ、ここでは安全でも、将来には罪責を負う者となる。それゆえ、板に書かれた律法は益になる。ほかのものは、彼が言ったとおり、重荷となるよう与えられたのである。
(Vers. 13.) Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum. Quoniam nemo poterat implere Legem, rei erant omnes maledicto Legis, ut vindicaret in eos: Christus autem homo natus, oblatus a Patre pro nobis, redemit nos a diabolo.
PL 17, 354C(第13節)「キリストは、我々のために呪いとなって、我々を律法の呪いから贖い出した」。誰も律法を満たすことができなかったので、皆が律法の呪いに対して罪責があり、それが彼らを罰するはずであった。しかしキリストは、人として生まれ、我々のために父によって献げられ、我々を悪魔から贖い出した。
Morti enim volentem offerens illum pro iis, qui maledicto Legis erant obnoxii, maledictum illum fecit hoc modo, sicut in Lege hostia pro peccatis oblata peccatum nuncupabatur: propterea pro maledictis oblatus, factus est maledictum; nam et Judaeis factus est maledictum, dum quasi peccator occiditur.
PL 17, 354C死に進んで身を献げる彼を、律法の呪いに服していた者たちのために献げることによって、〔父は〕彼を次のような仕方で呪いとした。律法では、罪のために献げられた犠牲が「罪」と呼ばれた。それと同じように、呪われた者たちのために献げられたので、彼は呪いとなった。ユダヤ人たちにとっても、彼は罪人として殺されるときに、呪いとなったのである。
Ideo non dixit: Factus pro nobis maledictus, sed maledictum; is enim qui propter peccatum proprium morti offerebatur, maledictus fiebat, in sua enim causa moriebatur.
PL 17, 354Cだから彼は、「我々のために呪われた者となって」とは言わず、「呪い」と言った。自分の罪のゆえに死に献げられる者は、呪われた者となったからである。自分自身の事情で死んだからである。
Et si propius aspicias, videbis Christum maledictum eorum factum, a quibus occisus est; crux enim Salvatoris peccatum et maledictum est Judaeorum. Quia scriptum est: Maledictus omnis, qui pendet in ligno (Deut. XXI, 15) .
PL 17, 354Dそして、もうすこし近くから見るなら、あなたは、キリストが、自分を殺した者たちの呪いとなったことが分かるだろう。救い主の十字架は、ユダヤ人たちの罪であり呪いだからである。「木に掛けられる者は皆、呪われる」と書かれているからである(申命記21:15)〔引かれた句は申命記21:23 である〕。
Hoc Moyses dixit in Deuteronomio de reis mortis; ut sufficeret suspensis in ligno illic esse usque ad vesperam, et deponi in sepulturam.
PL 17, 354Dモーセはこれを、申命記で、死に値する者たちについて言った。木に掛けられた者は、そこに夕方までいれば足り、葬りのために降ろされる、ということである。
Quia, maledictus omnis, inquit, qui pendet in ligno; ut reo mortis sufficeret hoc, quia suspensus moriebatur in ligno; ne diutius si esset suspensus, majus haberet opprobrium mors ejus, quam deberet: et fieret macula generi ejus, si amplius mors ejus publicaretur.
PL 17, 354D「木に掛けられる者は皆、呪われる」と彼は言う。それは、死に値する者にとっては、木に掛けられて死ぬことで足りるため、また、掛けられたままが長くなって、その死が当然以上の恥辱をもたらさないため、さらに、その死がいっそう公に知れ渡れば、その者の一族に汚点が生じるためである。
Ac per hoc Salvator innocens suspensus in ligno, non est maledictus, sed maledictum illorum, a quibus suspensus est.
PL 17, 355Aしたがって、罪なき救い主が木に掛けられたのは、呪われた者になったのではなく、自分を掛けた者たちの呪いとなったということである。
Quantum tamen ad Judaeos pertinet, quasi peccatorem illum occidendum Pilato offerentes, maledictum illum fecerunt, ut quasi reus occideretur, cum esset innocens, quia dignus morte maledictus est juxta Legem.
PL 17, 355Aそれでも、ユダヤ人たちに関するかぎり、彼らは彼を罪人として、殺されるべき者としてピラトに差し出すことで、彼を呪いとした。罪なき者であるのに罪人であるかのように殺されるようにしたのである。律法によれば、死に値する者は呪われた者だからである。
Videntes enim multos aggregari doctrinae ejus, zelati sunt dicentes: Ecce totus mundus abiit post illum (Joan. XII, 19) ; ac per hoc pro nobis occisus dicitur, et duplici genere pro nobis; cum enim putant illum occidi debere, ne doceret, nihil profecerunt; quia et doctrina ejus crevit, et mortem evacuavit in passione sua.
PL 17, 355A実に、多くの者が彼の教えに集まるのを見て、彼らは妬んで言った。「見よ、全世界が彼の後について行った」(ヨハネ12:19)。それゆえ彼は我々のために殺されたと言われ、しかも二重の仕方で我々のためなのである。彼らは、彼が教えないよう殺されるべきだと考えたが、何も得られなかった。彼の教えは広まり、彼はその受難において死を無効にしたからである。
Descendens enim ad inferos, genus hominum liberavit; qua causa et occidi se permisit, sciens pro nobis esse, et contra diabolum.
PL 17, 355B実に、彼は冥界に降って、人類を解放した。この理由で、彼は殺されることを許したのである。それが我々のためであり、悪魔に対するものであると知っていたからである。
(Vers. 14.) Ut in gentibus benedictio Abrahae fieret per Christum Jesum: et benedictionem Spiritus accipiamus per fidem.
PL 17, 355B(第14節)「異邦人のうちにアブラハムの祝福がキリスト・イエスによって成り、我々が信仰によって霊の祝福を受けるためである」。
Hoc dicit, quia exprobratis et maledictis Judaeis, cum sibi de justitia Legis blandirentur, occiso Salvatore quasi sabbati violatore promissionis benedictio Abrahae transitum fecit ad gentes per fidem Christi Jesu.
PL 17, 355Bこれは、ユダヤ人たちが律法の正義を恃んで自らにへつらっていたので責められ呪われ、救い主が安息日の違反者であるかのように殺されたことで、約束によるアブラハムの祝福が、キリスト・イエスへの信仰を通して異邦人へと移った、ということを言っている。
Unde dicit Dominus Judaeis: Tolletur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI, 43) .
PL 17, 355Bだから主はユダヤ人たちに言う。「神の国は汝らから取り去られ、その実を結ぶ国民に与えられる」(マタイ21:43)。
(Vers. 15.) Fratres, secundum hominem dico. Hoc dicit, quia exemplo humanae causae commendare vult rationem divinae promissionis. Hominis testamentum, confirmatum tamen, nemo irritum facit, aut superordinat. Verum est quia testamentum defuncti jure factum non potest scindi.
PL 17, 355B(第15節)「兄弟たちよ、私は人間の例によって言う」。これは、人間の事柄の例によって、神の約束の道理を示そうとしている、ということを言っている。「人の遺言〔testamentum〕は、確定されたなら、誰もそれを無効にせず、また付け加えもしない」〔testamentum は遺言とも契約とも訳される語。注解者はこの箇所を遺言の論として読む〕。それはそのとおりである。死者の正当になされた遺言は破ることができないからである。
(Vers. 16.) Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis; sed quasi in uno: Et semini tuo, quod est Christus. Hoc est, quod scriptum est in Genesi ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18) .
PL 17, 355C(第16節)「約束は、アブラハムとその子孫に告げられた。『子孫たちに』と、多数のことのようには言わず、一人のことのように言う。『汝の子孫に』。それはキリストである」。これは、創世記でアブラハムに書かれていることである。「汝の子孫において、すべての国民が祝福される」(創世記22:18)。
Quod utique impletum est in Christo, in cujus nomine omnes gentes benedicentur per fidem. Ideo non in multis, sed in uno firmata est promissio, qui est Christus.
PL 17, 355Cそれはまさにキリストにおいて成就した。彼の名において、すべての国民が信仰によって祝福されるのである。だから約束は、多数にではなく、一人、すなわちキリストにおいて確定されたのである。
Hac disputatione sua Apostolus quasi reos falsati testamenti designat, qui credentes in Christum, etiam de Lege aliquid sperant; ut non solum salus promissa in Christo, sed et in Lege sit. Ideo probat promissionem benedictionis in solo Christo factam.
PL 17, 355C使徒はこの論証によって、キリストを信じながら律法にもなにかを望む者たちを、遺言を偽造した罪人であるかのように示す。救いがキリストにおいてだけでなく、律法にも約束されているかのようにするからである。だから彼は、祝福の約束はキリストにおいてだけ与えられたことを証明する。
(Vers. 17.) Hoc autem dico, Testamentum confirmatum a Deo in Christo, quae post quadringentos et triginta annos facta est Lex, non infirmata ad evacuandam promissionem.
PL 17, 355D(第17節)「私はこう言う。神によってキリストにおいて確定された遺言を、四百三十年後に成った律法は、約束を空しくするために無効にはしない」。
In solo Christo firmatam benedictionis promissionem docet, ut Legem post quadringentos et triginta annos datam ostendat; constituta enim promissione postea data est Lex, quae non utique infirmaret promissionem, sed quod futura, et quando ventura esset, significaret.
PL 17, 355D彼は、祝福の約束がキリストにおいてのみ確定されたと教え、律法が四百三十年後に与えられたことを示す。約束が定められたのち、あとから律法が与えられたのであり、それは決して約束を無効にするためではなく、それが将来来ること、いつ来るかを示すためだったからである。
Si enim ex Lege haereditas, jam non ex promissione: Abrahae autem per repromissionem donavit Deus.
PL 17, 356A「もし相続が律法によるなら、もはや約束によるのではない。しかし神はアブラハムに、約束を通じて与えた」。
Duas causas sibi contrarias defendunt Judaei; nullo enim pacto, nulla ratione suaderi potest Judaeis Abrahae promissionem evacuatam per Legem, et recte: sed aliud adversum improvida praesumptione defendunt, putantes justificationem sine opere Legis provenire non posse; cum sciant Abraham, qui forma ejus rei est; sine operibus Legis per solam fidem justificatum.
PL 17, 356Aユダヤ人たちは互いに相反する二つの立場を擁護している。アブラハムの約束が律法によって空しくされたと、ユダヤ人たちを納得させることは、どんな仕方でも、どんな道理でもできない。それは正しい。しかし彼らは、それに反する別のことを無思慮な思い込みで擁護する。律法の業なしには義とされることはありえないと考えているのである。ところが彼らは、その事柄の模範であるアブラハムが、律法の業なしにただ信仰だけによって義とされたことを知っている。
Sed aemulatione quadam caecati, non intelligunt, neque considerant quia si per Legem justificatio, excluditur promissio; et si exclusa fuerit promissio, sine dubio frustrabitur fides Abrahae: quod ne audire quidem se patiuntur Judaei, scientes quia promissio ex fide est Abrahae.
PL 17, 356Aしかし彼らは、ある種の熱心〔aemulatio。「妬み」とも読める〕に目を眩まされて、理解せず、考えもしない。もし義とされることが律法によるなら、約束は排除され、約束が排除されれば、疑いなくアブラハムの信仰は空しくなるということを。ユダヤ人たちは、約束がアブラハムの信仰に基づくと知りながら、これを聞くことさえ受け入れない。
Quae promissio per fidem justificat, non per Legem; sicut et Abraham justificatus ex fide est. Hi ergo haeredes sunt promissionis Abrahae, qui illi succedunt, suscipientes fidem, in qua benedictus et justificatus est Abraham.
PL 17, 356Bこの約束は、信仰によって義とするのであって、律法によってではない。アブラハムも信仰によって義とされたとおりである。したがって、アブラハムの約束の相続人は、彼のあとを継ぎ、アブラハムがそのうちで祝福され義とされた信仰を受け入れる者たちである。
Testimonium ergo promissionis Abrahae testamentum appellatur; ut post mortem ejus haeredes essent in promissione, filii ejus facti per fidem.
PL 17, 356Bしたがって、アブラハムの約束の証しは遺言と呼ばれる。彼の死後に、信仰によって彼の子となった者たちが、約束の相続人となるためである。
Quae causa cucurrit usque ad Christum Abrahae repromissum, ut post mortem Christi credentes, haeredes essent fidei Abrahae per testamentum sanguinis Christi.
PL 17, 356Bこの事柄は、アブラハムに約束されたキリストに至るまで進んだ。キリストの死後に信じる者たちが、キリストの血の遺言によって、アブラハムの信仰の相続人となるためである。
Donum ergo quod promissum est Abrahae, filiis ejus in Christo solutum est; quamvis et ipse Abraham consecutus sit donum hoc illic, ubi inventus est.
PL 17, 356Bしたがって、アブラハムに約束された賜物は、キリストにおいて、その子らに果たされた。もっとも、アブラハム自身も、自分が見いだされたその場所で、この賜物を得たのではあるが。
(Vers. 19.) Quid ergo Lex factorum posita est, donec veniret semen, cui promissum est? Lex factorum, id est, Moysi, posita est in medio inter coeptam promissionem et semen, cui facta promissio est, hoc est, inter Abraham et Salvatorem.
PL 17, 356C(第19節)「では、業の法は何のために置かれたのか。約束を受けた子孫が来るまでである」。業の法、すなわちモーセの律法は、始められた約束と、約束が与えられた子孫のあいだ、すなわちアブラハムと救い主のあいだに置かれた。
Ideo longe data post factam promissionem, ut ipsa distinctione aliud Lex, et aliud promissio videretur; ut populum Dei a gentibus segregatum erudiret sub Dei timore, ut dignus fieret ad excipiendam promissionem, quae est Christus.
PL 17, 356C約束がなされたのち、はるか後に与えられたのは、まさにこの隔たりによって、律法と約束が別のものと見えるようにするためである。また、異邦人から分けられた神の民を、神への畏れのもとで教育し、キリストである約束を受けるにふさわしい者とするためである。
Lex tamen factorum ideo dicitur, quia docet quae, Deo jubente, corporaliter fiant de sacrificiis, de primogenitis, de decimis, et de caeteris talibus. Disposita per angelos in manu Mediatoris.
PL 17, 356Cしかし、業の法と言われるのは、神の命令によって、犠牲や初子や十分の一などについて、体をもって行うべきことを教えるからである。「仲介者の手において天使たちを通して定められた」。
Angelos dicit Dei nuntios, id est, Moysen, et Jesum filium Nave, et caeteros prophetas usque ad Joannem Baptistam, de quo Deus dicit: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam (Malach. III, 1) .
PL 17, 356D天使たちとは、神の使者たち、すなわちモーセ、ヌンの子ヨシュア〔ラテン語では Jesus filius Nave〕、洗礼者ヨハネに至るまでのほかの預言者たちのことである。ヨハネについて神は言う。「見よ、私は私の使いを、汝の前に遣わす」(マラキ3:1)。
Per hos ergo Lex ordinata, disposita est a Deo in manu, id est, potestate Salvatoris; ipse est enim mediator vel reconciliator Dei et hominum (I Tim. II, 5) , ut salvet quos vult ex iis qui Legem per supra memoratos Angelos acceperunt.
PL 17, 356Dしたがって、この者たちを通して律法は神によって整えられ、救い主の「手」、すなわち権能において定められた。彼こそは、神と人間との仲介者、すなわち和解させる者であり(一テモテ2:5)、前に述べた天使たちを通して律法を受けた者たちのうち、望む者を救うのである。
Ipse enim ait: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat: sic et Filius quos vult, vivificat (Joan. V, 21) .
PL 17, 357A実に、彼自身が言う。「父が死者を起こして生かすように、子もまた望む者を生かす」(ヨハネ5:21)。
(Vers. 20.) Mediator autem unius non est. Sine dubio mediator, hoc est, arbiter non est unius, sed duorum; cum enim duo populi invicem adversus se dimicarent, semper dissidentes et inimici diversitate doctrinae, Salvator horum arbiter venit, amputans utrisque populis per quod discordabant, ut possent esse pacifici.
PL 17, 357A(第20節)「仲介者は一人の者の仲介者ではない」。疑いなく、仲介者、すなわち調停者は、一人の者のではなく、二人の者の調停者である。二つの民が互いに争い、教えの違いによって常に対立し敵対していたとき、救い主はその調停者として来て、双方の民から、彼らを不和にしていたものを取り除き、彼らが平和な者となりうるようにしたのである。
Abstulit ergo gentibus numerum deorum, et famulatum elementorum, quod scandalum erat Hebraeis: abstulit et Judaeis opera Legis, id est, neomenias, circumcisionem, et curam sabbati, et discretiones escarum, et caetera quae abominabantur gentiles; et sic facti sunt pacifici, qui prius fuerant inimici.
PL 17, 357Aこうして彼は、異邦人から神々の数と諸元素への隷属を取り去った。それはヘブライ人にとってつまずきであった。またユダヤ人から律法の業、すなわち新月の祭り、割礼、安息日への配慮、食物の区別、そして異邦人が忌み嫌ったそのほかのことを取り去った。こうして、かつて敵であった者たちが平和な者となったのである。
Si ergo haec ita se habent, quid est ut Galatae hebetudine mentis arbitrium istud corrumpant, conversi ad Judaismum? Judicium enim Salvatoris in irritum ducunt, quando post factam pacem, quasi poenitentes de ea, subjiciunt se illis, quae prius paci fuerant inimica.
PL 17, 357Aでは、事がこのとおりであるなら、ガラテヤの人々が精神の鈍さによってこの調停を損ない、ユダヤ教に転じるのは、どういうことか。平和が成ったあとで、あたかもそれを悔いたかのように、かつて平和に敵対していたものに身を委ねるなら、救い主の裁定を無にすることになるからである。
Juxta sensum ergo Galatarum Christus arbiter non est; quia inducti in Legem de duobus populis unum fecerunt, et unius utique populi arbiter nemo est.
PL 17, 357Bしたがって、ガラテヤの人々の思いでは、キリストは調停者ではない。律法に導かれて、二つの民から一つの民をつくってしまったからである。そして、一つの民の調停者などというものは、決していない。
Hunc eumdem sensum ad Ephesios prosequitur dicens: Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitiam in carne sua legem mandatorum in decretis evacuans; ut duos conderet in se uno novo homine, faciens pacem (Ephes. II, 14) .
PL 17, 357B彼はこの同じ意味を、エフェソの人々に宛てて続ける。「彼こそは我々の平和であり、双方を一つにし、隔ての壁である仕切りを取り壊し、自らの肉において敵意を、掟の法を規定とともに廃して、二つを自らにおいて一つの新しい人へと創り、平和をつくる」(エフェソ2:14)。
Si in uno novo homine facit pacem, ambobus utique abstulit, per quod dissidebant: et hoc eis statuit data sua lege, per quod essent pacifici. Hoc Galatae irruperunt conversi ad Judaismum: Deus vero unus est.
PL 17, 357Bもし一つの新しい人において平和をつくるなら、彼は、双方から、彼らを不和にしていたものを取り去ったことになる。そして、自らの法を与えて、彼らが平和であるための道を定めた。ガラテヤの人々はユダヤ教に転じて、これを打ち破った。「しかし神は一つである」。
Hoc dicit, ne Christum praedicando Deum, quem arbitrum dicit uni Deo, praedicasse putaretur contra Legem et prophetas.
PL 17, 357Cこれは、キリストを神として宣べ伝えながら、唯一の神に対する調停者と呼ぶことによって、律法と預言者に反して宣べ伝えたと思われないように、ということを言っている。
Arbitrum ergo hunc per assumptionem carnis intelligi docet, sicut dicit ad Timotheum: Arbiter Dei, et hominum homo Jesus Christus (II Tim. V, 2) : juxta autem quod Deus est, a Patre hunc non separari, sed unum esse cum Patre.
PL 17, 357Cしたがって彼は、この調停者が肉を取ったことによって理解されるべきだと教える。テモテに宛てて言うとおりである。「神と人間との調停者である、人イエス・キリスト」(二テモテ5:2)〔引かれた句は一テモテ2:5 である〕。しかし神であるかぎりにおいては、彼は父から分けられず、父とともに一つである。
Sive enim Pater, sive Filius, Deus unus est; Deus enim naturae nomen est et potestatis, quam in Patre et Filio individuam manere ipsa nominum ratio docet.
PL 17, 357C父であれ子であれ、神は一つである。神とは、本性と権能の名であり、それが父と子において分かたれずにとどまることは、名前そのものの道理が教えているからである。
(Vers. 21.) Lex igitur adversus promissa Dei? Absit. Absit utique, quia non est Lex inimica promissionis; quippe cum confirmet eam. Nam primus Moyses dicit: Prophetam vobis excitabit Deus de fratribus vestris (Deut. XVIII, 15) .
PL 17, 357C(第21節)「では、律法は神の約束に反するのか。決してそうではない」。決して反しはしない。律法は約束の敵ではなく、むしろそれを確証するからである。実際、最初にモーセが言う。「汝らのために、汝らの兄弟たちのうちから、神は預言者を立てる」(申命記18:15)。
Hoc de Christo dictum Petrus apostolus probat in Actis apostolorum. Etenim si data esset Lex, quae posset vivificare, vere ex Lege esset justitia (Act. III, 22) .
PL 17, 357D使徒ペトロは、このことがキリストについて言われたものだと、使徒言行録で証明している。「実に、もし生かすことのできる律法が与えられていたなら、まことに正義は律法から出ていただろう」(使徒言行録3:22)〔使徒言行録3:22 はモーセの語る預言者の句で、この見出し語ではなく前の文に当たる〕。
Justitiam hanc dicit, quae apud Deum imputatur justitia, id est, fidei, quia et Lex habuit justitiam, sed ad praesens, non quae justificaret apud Deum.
PL 17, 357D彼がここで言う正義とは、神のもとで正義として帰せられるもの、すなわち信仰の正義である。律法も正義を持っていたが、それは当座のものであり、神のもとで義とするものではなかったからである。
Remittere enim peccata non potuit, ut de peccatoribus faceret justos; sed ad hoc data est, ut terrori esset provocans homines ad bonam vitam, irreverentes puniens. Ideoque non est data Lex, quae posset vivificare, sed condemnare.
PL 17, 357D律法は罪を赦すことができず、罪人を義人にすることができなかった。それは、人々を善い生活へ促す畏れとなり、不遜な者を罰するために与えられたのである。だから律法は、生かすことのできるものとしてではなく、断罪するものとして与えられた。
(Vers. 22.) Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Hunc sensum et ad Romanos posuit, dicens: Conclusit Deus omnia sub peccato; ut omnium misereatur (Rom. XI, 32) .
PL 17, 358A(第22節)「しかし聖書はすべてを罪のもとに閉じ込めた。約束がイエス・キリストへの信仰によって、信じる者たちに与えられるためである」。この意味を、彼はローマの人々に宛てても記して言う。「神はすべてを罪のもとに閉じ込めた。それはすべての者を憐れむためである」(ローマ11:32)。
Hoc dixit quod supra memoravi, quia Lex ad hoc data est, ut peccatores reos se scirent apud Deum.
PL 17, 358A彼が言ったのは、先に私が述べたこと、すなわち、律法は、罪人たちが自分を神のもとで罪責ある者と知るために与えられた、ということである。
Manifestatis enim peccatis suis, conclusi sunt, ut se excusare non possent, sed quaererent misericordiam; ut veniens qui promissus erat Abrahae, fidem solam ab eis posceret, quam habuit Abraham; ut et malorum suorum veniat, et justificationem mererentur.
PL 17, 358A自分の罪が明らかにされて、彼らは閉じ込められ、自らを弁護することができず、慈しみを求めるようになった。それは、アブラハムに約束された者が来て、アブラハムが持っていた信仰だけを彼らに求め、彼らが自分たちの悪の赦しと、義とされることとを受けるにふさわしくなるためである。〔底本は malorum suorum veniat。veniam(赦し。justificationem と並んで mererentur の目的語となる対格)の誤りと見て、悪の赦しと解した〕
Hoc enim manifestaverat Deus per Esaiam prophetam, dicens: Veniet ex Sion, qui eripiat et avertat impietatem ab Jacob; et hoc erit illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum (Esai. LIX, 20) .
PL 17, 358A神はこのことを預言者イザヤを通して明らかにしていた。「シオンから来る者が、救い出し、ヤコブから不敬虔を遠ざける。これが彼らにとって、私からの契約となる、私が彼らの罪を取り去るとき」(イザヤ59:20)。
(Vers. 23.) Prius enim quam veniret fides, sub Lege custodiebamur, conclusi in eamdem fidem, quae incipiebat revelari. Hoc est, quod dicit, quia antequam veniret Salvator, sub Legis custodia agebamus, ne peccaremus: ut veniente promissione digni essemus. Hac enim spe Lex tutos praestabat nos, ut venienti Christo offerret nos, id est, Judaeos.
PL 17, 358B(第23節)「信仰が来る前、我々は律法のもとで見張られ、啓示されようとしていた同じ信仰へと閉じ込められていた」。これは、救い主が来る前、我々は罪を犯さないように律法の見張りのもとにいた、ということを言っている。約束が来たとき、我々がふさわしい者となるためである。この望みによって律法は我々を守り、来たキリストに我々を、すなわちユダヤ人たちを、献げようとしていたのである。
(Vers. 24.) Itaque Lex paedagogus noster fuit in Christo Jesu, ut ex fide justificaremur. Idem sensus est, quia sub cura Legis eramus, donec veniret Christus, qui nos credentes justificaret.
PL 17, 358B(第24節)「こうして、律法はキリスト・イエスにおける我々の養育係であった。我々が信仰によって義とされるためである」。同じ意味である。我々は、信じる我々を義としてくれるキリストが来るまで、律法の保護のもとにいた。
(Vers. 25, 26.) Veniente autem fide, jam non sub paedagogo sumus; omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Jesu. Sub paedagogo qui agit, potestatis suae non est; parvulus enim et lubricus ad peccandum sub paedagogi cura habetur.
PL 17, 358C(第25・26節)「しかし信仰が来たので、我々はもはや養育係のもとにはいない。汝らは皆、キリスト・イエスにある信仰によって、神の子だからである」。養育係のもとにある者は、自分の権限のうちにはいない。幼く、罪を犯しやすい者は、養育係の保護のもとに置かれるからである。
Veniente autem Christo, qui quasi de minoribus facit majores, liberati de potestate paedagogi, per ablutionem peccatorum facti sumus filii Dei, cum essemus servi peccati.
PL 17, 358Cしかしキリストが来たとき、彼は、いわば小さな者たちを大きな者とするので、我々は養育係の権限から解放され、罪の洗いによって、神の子となった。それまでは罪の僕であったのに。
(Vers. 27.) Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Hoc dicit, quia credentes dum immutantur, Christum induunt; quando hoc appellantur, quod credunt.
PL 17, 358C(第27節)「キリストにあって洗礼を受けた汝らは皆、キリストを着たからである」。これは、信じる者たちが変えられるとき、キリストを着るのだ、ということを言っている。自分が信じるものの名で呼ばれるときである〔キリストを信じてキリスト教徒と呼ばれることを言うらしい〕。
(Vers. 28.) Non est Judaeus, neque Graecus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina; omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
PL 17, 358C(第28節)「ユダヤ人もギリシア人もない。奴隷も自由人もない。男も女もない。汝らは皆、キリスト・イエスにおいて一つだからである」。
Nullam distantiam dicit credentium, ut nulli praejudicetur quid fuerit, antequam crederet; omnibus enim his unum decretum est donum. Apud Deum enim nulla discretio personarum est, nisi morum et vitae; ut homines unius fidei meritis distinguantur, non personis.
PL 17, 358D彼は、信じる者たちのあいだにいかなる隔たりもないと言う。信じる前に何であったかによって、誰も不利に判断されないためである。これらすべての者に、一つの賜物が定められているからである。神のもとでは、人物の区別はなく、あるのは品行と生き方の区別だけである。人々は、同じ一つの信仰の功績によって区別されるのであって、人物によってではない。
(Vers. 29.) Si ergo vos omnes unum estis in Christo Jesu, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes.
PL 17, 358D(第29節)「それゆえ、汝らが皆キリスト・イエスにおいて一つであるなら、汝らはアブラハムの子孫であり、約束による相続人である」。
Semen Abrahae sunt omnes credentes, quia Abraham pater est omnium credentium; et si filii sunt, necessario et promissionis ejus haeredes; ut consequantur per fidem, quod promissum est Abrahae, ut participes simus justificationis ejus in regno coelorum.
PL 17, 358Dアブラハムの子孫とは、すべての信じる者である。アブラハムはすべての信じる者の父だからである。そして、子であるなら、必然的に彼の約束の相続人でもある。信仰によって、アブラハムに約束されたものを得て、天の国における彼の義とされることにあずかる者となるためである。
Caput IV
第IV章PL 17, 359A(Vers. 1, 2.) Dico autem quod quamdiu haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium; sed sub curatoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre.
PL 17, 359A(第1・2節)「ところで私は言う。相続人は、幼い間は、すべての主人であっても奴隷と何ら変わらず、父によってあらかじめ定められた時期まで、後見人と管理人の下にある」。
Verum est, quia jus patres ordinaverunt, et usque ad quam aetatem subjectus debeat esse adultus, statuerunt; ita ut quamdiu parvulus est, libertate sua uti non possit, neque dominari quasi haeres; sed similis prope servis in conditione est curatorum vel actorum.
PL 17, 359Aそれは真実である。父祖たちが法〔jus〕を定め、成長した者がどの年齢まで従属すべきかを定めたからである。そのため、幼い間は自分の自由を用いることも、相続人として支配することもできず、後見人や管理人の支配下にある境遇にあって、ほとんど奴隷と同じである。
Hoc exemplo probat eos, qui sub Lege fuerunt, parvulos fuisse circa meritum, nec libertatem habuisse; quia in conditione Legis erant subjecti causa peccati.
PL 17, 359Aこの例によって彼は、律法の下にあった者たちが、功績に関しては幼子であり、自由を持たなかったことを証明する。律法の身分において、彼らは罪のゆえに従属していたからである。
(Vers. 3.) Ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis hujus mundi eramus subjecti. In elementis neomenias significat et sabbatum; neomeniae enim sunt dies lunares, quos observant Judaei: sabbatum vero dies requietionis.
PL 17, 359B(第3節)「同様に我々も、幼かったとき、この世の諸元素の下に隷属していた」。諸元素ということで、彼は新月の祭りと安息日を意味している。新月の祭りとはユダヤ人が守る月の日であり、安息日とは休息の日だからである。
Antequam veniret ergo promissio, id est, antequam donum gratiae Dei purificans justificaret credentes, quasi imperfecti et parvuli per Legem Dei, subjecti eramus conservis, quasi paedagogis; libertas enim nostra obnoxia erat causa peccati.
PL 17, 359Bそれゆえ、約束が来る前、すなわち、清める神の恩寵の賜物が信じる者たちを義とする前は、我々は、あたかも不完全な幼子のように、神の律法によって、養育係にあたる仲間の僕〔conservi〕に従属していた〔conservi。諸元素も神に仕える被造物なので、我々と同じ僕と言うらしい〕。我々の自由は、罪のゆえに従属していたからである。
Nihil tamen de elementis sperabant Judaei, sicut et pagani: sed creatorem Deum venerabantur in creatura.
PL 17, 359Bそれでもユダヤ人は、異教徒と同じようには、諸元素に何も望みをかけていなかった。かえって被造物において創造主なる神を崇めていたのである。
(Vers. 4, 5.) At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege; ut eos qui sub Lege erant, redimeret; ut filiorum adoptionem reciperemus.
PL 17, 359B(第4・5節)「しかし、時の満ちるときが来たとき、神はその子を遣わした。女から生まれ、律法の下に生まれた者である。律法の下にある者たちを贖い、我々が子とされることを受けるためである」。
Plenitudo temporis est completum tempus, quod praefinitum fuerat a Deo Patre, quando mitteret Filium suum, ut ex Virgine factus, quasi homo nasceretur, subjiciens se Legi usque ad tempus baptismi; ut formam daret quomodo peccatores abluti, et a jugo Legis erepti dignatione Dei, filii ei adoptarentur, sicut promiserat redemptis sanguine Filii ejus.
PL 17, 359C時の満ちることとは、父なる神があらかじめ定めていた、その子を遣わす時が満ちたことである。子はおとめから生まれて人間として生まれ、洗礼の時まで律法に自らを服させた。それは、罪人たちが洗われ、神の厚意によって律法の軛から救い出されて、神の子として迎えられるさまを、範として示すためであり、その子の血によって贖われた者たちに、神が約束していたとおりである。
Salvatorem autem necesse erat fieri sub Lege, quasi filium Abrahae juxta carnem; ut circumcisus appareret is esse, qui promissus Abrahae, veniret gentes justificare per fidem, signum habens ejus, cui promissus fuerat.
PL 17, 359C救い主が律法の下に生まれる必要があったのは、肉に関してアブラハムの子だったからである。それは、割礼を受けた者として現れ、アブラハムに約束されて、信仰によって異邦人を義とするために来る者であること、また、約束された相手〔アブラハム〕のしるしを持つ者であることを明らかにするためである。
Ideo ultra neminem oportuit circumcidi; quia tamdiu cucurrit signum, quoadusque veniret, qui promissus fuerat restaurare fidem, in qua justificatus est Abraham in praeputio, ut credentibus non opus sit circumcisio.
PL 17, 359Cそれゆえ、これ以後は誰も割礼を受けるべきではなかった。約束されていた者が来るまで、しるしは通用していたからである。その者は、アブラハムが無割礼のときに義とされたその信仰を回復するために来るのであり、信じる者たちには割礼は不要となる。
Abraham autem ideo circumcisus est, quia filium se credidit habiturum, in quo omnes gentes benedicerentur. Ideo tamdiu cucurrit signum, donec veniret, qui erat promissus.
PL 17, 359Dアブラハムが割礼を受けたのは、自分が子を得ると信じたからであり、その子においてすべての国民が祝福されることになっていた。それゆえ、約束されていた者が来るまで、しるしは通用していたのである。
Si autem hoc crederent, quod credidit Abraham, non stetisset circumcisio; ne forte opponeretur, quia si Abraham credidit et circumcisus est, quare non circumciduntur credentes?
PL 17, 359Dもし彼らがアブラハムの信じたことを信じていたなら、割礼は存続しなかったであろう。〔これは〕、「アブラハムが信じて割礼を受けたのなら、なぜ信じる者たちは割礼を受けないのか」と反論されることのないようにである。
(Vers. 6.) Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem: Abba, Pater. Ab his coepit, quibus et scribit, dicens: Quoniam autem estis filii Dei; et subjungit Judaeos, cum ait: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra.
PL 17, 359D(第6節)「汝らは神の子であるから、神はその子の霊を我々の心に遣わした。その霊は『アッバ、父よ』と叫ぶ」。彼は、手紙を書き送る相手から始めて、「汝らは神の子であるから」と言い、「神はその子の霊を我々の心に遣わした」と言うときに、ユダヤ人たちをも加えている。
Quando autem dixit gentes filios Dei credentes in Christum, qui prius fuerant inimici, dubium non erat Judaeos credentes dici filios Dei, quos constat jampridem hoc nomine nuncupatos.
PL 17, 360A彼が、キリストを信じる異邦人――以前は敵であった者たち――を神の子らと呼んだ以上、キリストを信じるユダヤ人たちが神の子らと呼ばれることは疑いなかった。彼らがすでに以前からこの名で呼ばれていたことは周知だからである。
Nomen enim Dei acceperant velut imagine, ut postea confirmaretur per Christum; quia sine spiritu non erat plenum. Hoc est, quod dicit et ad Romanos: Ipse Spiritus reddit testimonium spiritui nostro quod sumus filii Dei (Rom. VIII, 16) .
PL 17, 360A彼らは神の名を、いわば像として受けていたのであり、のちにキリストによって確かなものとされるためであった。霊がなければ、それは満ちたものではなかったからである。これは、彼がローマの人々にも述べていることである。「霊自らが、我々の霊に、我々が神の子であると証しする」(ローマ8:16)。
Ut enim probaremur adoptati esse a Deo in filios, Spiritum suum dedit nobis, qui signum Patris ostendat in filios; ut quia hoc non auderemus dicere in infirmitate et indignitate nostra, suggerat ut audeamus dicere: Abba, quod est pater. Denique Judaeis hoc jamdudum non est concessum dicere.
PL 17, 360A我々が神によって子として迎えられたことが確かめられるように、神は自らの霊を我々に与えた。その霊は、父のしるしを子らのうちに示す。我々は、自分の弱さとふさわしくなさのゆえに、これを言う勇気がなかったので、「アッバ、すなわち父」と言う勇気をもてるように、霊が促すのである。実に、ユダヤ人には、これを言うことがずっと以前から許されていなかった。
(Vers. 7.) Itaque tam non est servus, sed filius. Non est servus, quia sublatus est a potestate Legis, socius factus benedictionis proprii Filii Dei. Si autem filius, et haeres per Deum.
PL 17, 360B(第7節)「それゆえ、もはや〔底本は tam。jam と読む〕奴隷ではなく、子である」。奴隷ではない。律法の支配から取り去られ、神自身の子の祝福にあずかる者とされたからである。「子であるなら、神によって相続人でもある」。
Dubium non est quia ideo quis adoptat sibi filium, ut haeredem illum relinquat. Sed haereditas ex morte alicujus provenit: quid est ergo, ut mortales haeredes ejus dicantur, qui semper vivit?
PL 17, 360B疑いなく、人が自分に子を迎えるのは、その子を相続人として残すためである。ところが相続は、誰かの死から生じる。それなのに、常に生きている者の相続人として、死すべき者たちが言われるのはどういうことか。
Sed Scriptura more nostro loquitur, ut intelligere possumus; ut enim ostendat daturum patrem filiis de bonis suis, haec quae daturus est, haereditatem appellat.
PL 17, 360Bしかし聖書は、我々が理解できるように、我々の流儀で語る。父が子らに自分の財産から与えようとしていることを示すために、与えようとしているそのものを相続と呼ぶのである。
(Vers. 8.) Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis qui natura non sunt Dii, serviebatis. Quoniam prius per ignorantiam peccabant servientes idolis, facile illis ignotum significat, sicut dicit in Genesi Abimelech ad Deum: Domine, inquit, numquid gentem ignorantem perdes (Gen. XX, 4) ?
PL 17, 360B(第8節)「しかし、そのときは神を知らず、本性上神でない者たちに仕えていた」。以前は無知のゆえに偶像に仕えて罪を犯していたので、〔神が〕彼らに知られていなかったのは無理もないことだったと、〔使徒は〕示している〔facile illis ignotum の係りは定かでない。無知のゆえの罪は咎められにくい、の意に取った〕。創世記でアビメレクが神に言うとおりである。「主よ、と彼は言う、汝は無知の国民を滅ぼすのか」(創世記20:4)。
(Vers. 9.) Nunc autem cognoscentes Deum, immo vero cogniti a Deo, quomodo iterum convertimini ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? Grave illorum admissum annotat; quia post cognitionem Dei, ea quae paganorum sunt, sequi coeperant.
PL 17, 360C(第9節)「今や神を知り、いやむしろ神に知られたのに、どうして再び、弱く貧しい諸元素に立ち帰るのか。汝らは新たにそれらに仕えようとするのか」。彼は彼らの重大な過ちを書き留める。神を知ったのちに、異教徒のものに従い始めていたからである。
Et plus addit: Quia non isti cognoverunt Deum, sed magis cogniti a Deo sunt. Cum enim hi non quaererent Deum, advocavit eos ad suam gratiam: et hi ingrati, ad ea converti coeperant, quae tunc colebant, quando ignorabant Deum: ut venerarentur infirma et egena elementa, et non tota mente Christum, in quo omnis inhabitat divinitas.
PL 17, 360Cさらに彼は付け加える。「彼らが神を知ったのではなく、むしろ彼らが神に知られたのである」。彼らが神を求めなかったのに、神は彼らを自らの恩寵へと呼び寄せた。それなのに彼らは恩知らずにも、神を知らなかった頃に崇めていたものへ立ち帰り始めていた。弱く貧しい諸元素を崇め、神性のすべてが宿るキリストを、精神を尽くして〔崇め〕なかったのである。
Infirma et egena dicit elementa, quia imperfecta sunt; ad regendum enim mundum invicem egent sui: in Christo autem perfecta salus est.
PL 17, 360D彼が諸元素を弱く貧しいと言うのは、それらが不完全だからである。世界を治めるために、互いを必要とするのである。これに対し、キリストにおいては救いが完全である。
(Vers. 10.) Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. Quae elementa dixerit, nunc declarat. Diem sol facit, menses cursus lunae: tempora vero sunt ver, aestas, autumnus, hiems: quatuor haec, completo numero proprio, faciunt annum.
PL 17, 360D(第10節)「汝らは日と月と時と年を守っている」。どれを諸元素と言ったのかを、今明らかにする。日をつくるのは太陽、月をつくるのは月の運行である。時とは春、夏、秋、冬であり、この四つが固有の数を満たして年をつくる。
Dies ergo observant, qui dicunt, ut puta: Crastino proficiscendum non est; post crastinum enim non debet aliquid inchoari: et sic solent magis decipi.
PL 17, 360Dそれゆえ、日を守っているのは、たとえば「明日は出発してはならない。明後日には何事も始めてはならないからだ」と言う者たちである〔二つ目の句の理屈は定かでない。明後日を忌む日として、その前日の出発も避けるの意か〕。こうして彼らは、いっそう欺かれやすい。
Hi autem colunt menses, qui cursus lunae perscrutantur dicentes, ut puta: Septima luna instrumenta confici non debent; nona iterum luna servum emptum, ut puta, domum duci non oportet: et per haec facilius solent adversa provenire.
PL 17, 360Dまた、月を守っているのは、月の運行を詮索して、たとえば「月の七日には証書〔instrumenta。「道具」とも読める〕を作成してはならない」「また月の九日には、たとえば買った奴隷を家に連れて来てはならない」と言う者たちである。これらによって、災いがいっそう起こりやすくなる。
Tempora vero sic observant, cum dicunt: Hodie veris initium est, festivitas est, post cras Vulcanalia sunt. Et talia iterum aiunt: Posterum est, domum egredi non licet.
PL 17, 361A時を守るとは、このように言うことである。「今日は春の始まりだ。祝日だ。明後日はウルカヌス祭だ」。また、こうしたことをさらに言う。「翌日である〔Posterum。祝日の翌日を不吉な日として忌む言い方らしい〕。家から出てはならない」。
Annos sic colunt, cum dicunt: Kalendis Januariis novus est annus, quasi non quotidie anni impleantur: sed ut Jani illius recolant memoriam bifrontis, hac superstitione utuntur, quae longe debet esse a servis Dei.
PL 17, 361A年を守るとは、このように言うことである。「一月の朔日は新年だ」。あたかも年が日々満ちていくのではないかのように。そうではなく、あの二つの顔をもつヤヌスの記憶を呼び起こすために、この迷信を用いているのであり、これは神の僕たちからは遠く離れているべきである。
Si enim Deus ex toto corde diligatur, ipso propitio, nulla debet esse formido, neque suspicio harum rerum; prospere enim potest cedere, quidquid simpliciter sub Dei devotione fit.
PL 17, 361A実に、神を心を尽くして愛するなら、その神が好意を示すのだから、これらについていかなる恐れも疑いもあってはならない。神への献身のもとに素直になされることは、何でも首尾よく運びうるからである。
(Vers. 11.) Timeo vos ne frustra laboraverim in vobis. Duplici genere subversi fuerant Galatae; ut post Dei gratiam non solum ad Legem converterentur, sed ad errores pristinos.
PL 17, 361A(第11節)「私は汝らのことを恐れる。汝らのうちで、私が無駄に労苦したのではないかと」。ガラテヤの人々は二重に覆されていた。神の恩寵のあとで、律法に転じただけでなく、以前の誤りにまで転じるほどであった。
Inducti enim vel eversi, in Legem facile declinarant ad observantiam dierum et mensium; sabbati enim observatio et neomeniarum attraxerunt illos ad haec.
PL 17, 361B律法へと導き入れられ、あるいは覆されて、彼らは容易に日と月を守ることへと逸れていった。安息日を守ることと新月の祭りを守ることが、彼らをこれらへ引き寄せたからである。
Ideo inquit: Timeo ne sine causa laboraverim in vobis; sic enim videbat eos in pejus proficere, ut possent etiam a Christo penitus recedere.
PL 17, 361Bそれゆえ彼は言う。「私は、汝らのうちで無駄に労苦したのではないかと恐れる」。彼らがますます悪くなり、キリストからさえ完全に離れてしまいかねないと見ていたからである。
(Vers. 12.) Estote sicut ego; quia et ego sicut vos. Hoc dicit, ut dent operam corrigendi ea; quia non est impossibile ut sint sicut ipse; quia et ipse hoc erat, id est, homo, quod et illi: et cum fuisset in errore persequens Ecclesiam, correptus convertit se.
PL 17, 361B(第12節)「私のようになれ。私も汝らのようであったのだから」。これは、彼らが〔誤りを〕正すよう努めるために言っている。彼らが彼自身のようになることは不可能ではないからである。彼自身も、彼らと同じもの、すなわち人間であった。教会を迫害して誤りの中にいたが、咎められて立ち帰ったのである。
Fratres, obsecro vos, nihil mihi nocuistis. Nunc mitius agit cum eis, et bona eorum incipit memorare; ut post magnas correptiones bona opera sua audientes recrearentur, et data opera reformarent se; ne objurgationibus diutius pressi asperioribus, fierent exacerbati.
PL 17, 361B「兄弟たちよ、私は汝らに願う。汝らは私に何も害を加えなかった」。ここで彼は彼らに対していっそう穏やかにふるまい、彼らの善いことを思い出し始める。大きな叱責のあとで自分たちの善い行いを聞いて元気を取り戻し、努めて自らを改めるためであり、また、より厳しい非難に長く押さえつけられて、反発を募らせることのないためである。
Nihil tamen sibi nocuisse illos dicit; ipsis enim oberat delictum illorum: Apostolus enim impleverat officium dispensationis sibi creditae; ut omni cum diligentia praedicaret eis, sicut dicit Dominus ad prophetam Ezechiel: Tu, inquit, praedica: si te audierint, lucraberis eos; si quominus, tu salvabis animam tuam (Ezech. III, 21) .
PL 17, 361Cそれでも彼は、彼らが自分に害を与えなかったと言う。彼らの罪が害を及ぼしたのは、彼ら自身に対してだからである。使徒は、自分に託された経綸の務めを果たしていた。すなわち、あらゆる注意をもって彼らに宣べ伝えたのである。主が預言者エゼキエルに言うとおりである。「汝は、と主は言う、宣べ伝えよ。汝の言うことを聞くなら、汝は彼らを得るであろう。そうでなければ、汝は自分の魂を救うであろう」(エゼキエル3:21)。
(Vers. 13, 14.) Scitis quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jam pridem: et tentationem vestram in carne mea non sprevistis, neque respuistis. In memoria revocat illis tempus, quando primum praedicavit illis Evangelium Dei.
PL 17, 361C(第13・14節)「汝らは、私が肉の弱さのゆえに、ずっと以前に汝らに福音を告げたことを知っている。そして汝らは、私の肉における汝らの試練を、侮らず、はねつけもしなかった」。彼は、初めて神の福音を彼らに宣べ伝えた時のことを、彼らに思い出させる。
Ipso enim tempore injuriis agebatur Apostolus, et caedibus infirmabatur; infirmus enim videtur, qui humiliatur, et non resistit propter Evangelium Dei.
PL 17, 361Dその時、使徒は侮辱に追い立てられ、殴打によって衰弱していた。神の福音のゆえに卑しめられて抵抗しない者は、弱い者と見えるからである。
Et in hoc laudat constantiam eorum, quia non sunt abstracti a fide: injuriae enim Apostoli tentatio erat Galatarum, in qua firmi inventi sunt; non dubitantes de fide.
PL 17, 361Dこのことでも彼は、彼らの堅忍を称賛する。信仰から引き離されなかったからである。使徒への侮辱はガラテヤの人々にとって試練であったが、彼らはその中で堅固であると認められ、信仰について疑わなかった。
Possent enim, scandalum passi, dicere: Quae est virtus aut spes in hac fide, quando minister ejus sic humiliatur?
PL 17, 361Dつまずきを受けて、こう言うこともありえたからである。「この信仰にどんな力と希望があるのか。その仕える者がこれほど卑しめられているのに」。
Sed quia jam animum futuris spebus infecerant, praesentes exitus pro Christi nomine non pertimescebant, certi fidem nostram non in terris, sed in coelis habere dignitatem, et pro his tribulationibus magna rependi praemia.
PL 17, 362Aしかし彼らは、すでに心を未来の希望で染めていたので、キリストの名のゆえに目の前に迫る死〔exitus。「成り行き」とも読める〕を恐れなかった。我々の信仰の尊厳は地上にではなく天にあり、これらの苦難に対して大きな報いが払われると確信していたからである。
Ruborem illis incutit; quia post haec laudabilia circumventi fuerant, ut vituperabiles viderentur. Sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.
PL 17, 362A彼は彼らを恥じ入らせる。こうした称賛すべき〔ふるまい〕のあとで、非難されるべき者と見えるほどに欺かれていたからである。「しかし汝らは、神の天使として、キリスト・イエスとして私を迎えた」。
Hoc magis laudat in eis, quia pressuris non deformatus est apud eos, sed commendatus, scientes pro iis qui credunt, pati illum exitia.
PL 17, 362A彼はこのことを彼らについていっそう称賛する。彼らのもとで、使徒は苦難によって見苦しい者とされず、かえって高く評価されたからである。彼らは、彼が信じる者たちのために身の破滅をも忍んでいることを知っていた。
Sicut ergo angelum Dei exceperunt Apostolum, credentes donum Dei esse quod praedicat: sic ei deferentes, quasi ipsi auctori Domino Jesu Christo.
PL 17, 362Aしたがって、彼らは使徒を神の天使として迎え、彼の宣べるものが神の賜物であると信じた。こうして彼らは、創始者である主イエス・キリスト自身に対するように、彼に敬意を払ったのである。
(Vers. 15.) Quae ergo erat beatitudo vestra? Beatos hos fuisse dicit apud caeteras Ecclesias, per id quod apostoli injuriis non frangebantur, sed crescebant in fide. Testis enim sum vobis quia, si fieri potuisset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.
PL 17, 362A(第15節)「汝らの幸いは、いったいどこにあったのか」。彼は、ほかの諸教会のあいだで彼らが幸いであったと言う。使徒への侮辱によって彼らが打ち砕かれず、かえって信仰において成長したからである〔apostoli は「使徒たちが」とも読めるが、4.38 の injuriae Apostoli に合わせて「使徒への」と取った〕。「私は汝らのために証しする。もしできたなら、汝らは自分の目をえぐり出して、私に与えたであろう」。
Votum eorum circa religionem tam plenum ostendit fuisse, ut non solum bene ab eis susceptus sit, sed et fortes in fide inventi sint: et quod ad laudem magis proficit, omnia pene sua illi obtulerunt profliganda. Hinc plus dolet, quia tanta charitas subversa fuerat prava doctrina.
PL 17, 362B彼は、信仰に関する彼らの願いが、使徒が彼らから手厚く迎えられたばかりでなく、彼らが信仰において強い者と認められたほどに、満ちたものであったことを示している。さらに称賛にいっそう資することに、彼らはほとんどすべての持ち物を、使い尽くされるべきものとして彼に差し出した。それゆえ彼はいっそう嘆く。これほどの愛が、邪な教えによって覆されたからである。
(Vers. 16.) Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? Hoc dicit, quia non potest fieri, ut inimicus, inquit, ego vobis sim, quorum tanta sensi obsequia. Sed quia nemo se argui vult errantem, idcirco inimicus vobis videor, juste vos reprehendens.
PL 17, 362B(第16節)「それでは私は、汝らに真実を語って、汝らの敵となったのか」。これは、「私が汝らの敵であることなどありえない。汝らからこれほどの厚意を受けたのだから」と彼は言っているのである。「しかし、誰も誤っているときに咎められることを望まないので、私は汝らを正しく叱責しているのに、汝らには敵と見えるのである」。
(Vers. 17.) Aemulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut eos aemulemini. Invidia Judaeorum subversos eos significat; videntes enim sic illos proficere in Evangelio, et tantam habere charitatem in Apostolo, id egerunt, quatenus illos deciperent.
PL 17, 362C(第17節)「彼らが汝らを妬む〔aemulari〕のは、よい仕方によってではない。かえって汝らを締め出し、汝らが彼らに競って倣う〔aemulari〕ようにしようとしている」〔aemulari は「妬む」「熱心である」「競って倣う」の意を持つ。注解者は前半を妬み(invidia)、後半を彼らに倣う者となること(imitatores)と説く〕。彼は、彼らがユダヤ人たちの妬みによって覆されたことを示している。彼らが福音においてこのように進み、使徒に対してこれほどの愛を抱いているのを見て、〔ユダヤ人たちは〕彼らを欺こうと努めたのである。
Erant enim Legis causa apostolis inimici, ut manente nomine Salvatoris, facerent eos Judaeos, gaudentes in eversione eorum; non enim patiebantur, ut gratiam sibi promissam audirent incircumcisis gentibus datam. Ideo imitatores suos illos voluerunt fieri, ut more eorum circumciderentur.
PL 17, 362C彼らは律法のゆえに使徒たちの敵であり、救い主の名を保ったまま、彼らをユダヤ人にして、彼らが覆されたことを喜ぼうとしたのである。自分たちに約束された恩寵が無割礼の異邦人に与えられたと聞くことに耐えられなかったからである。だから、彼らを自分たちの倣う者にし、自分たちの習わしに従って割礼を受けさせようとした。
(Vers. 18.) Aemulamini autem meliora dona, bonum aemulamini semper, et non solum cum praesens sum apud vos. Meliora dona spiritalia sunt, quae imitati habebunt effectum apud Deum.
PL 17, 362C(第18節)「より善い賜物を熱心に求めよ。善いことを常に熱心に求めよ。私が汝らのもとにいるときだけでなく」。より善い賜物とは霊的なものであり、それらを倣い求める者は、神のもとで成果を得る。
Haec spiritalia bona sunt, quae vult ut semper imitentur, non ad tempus, sicut pridem, aut se praesente tantum, post autem ad aliud convertantur; sed vult illos de caetero perseverare in bono.
PL 17, 362Dこれらは霊的な善であり、彼はそれらを常に倣い求めることを望んでいる。かつてのように一時のためだけ、あるいは自分がいるあいだだけで、その後ほかのものへ向かうのではなく、これから先、彼らが善にとどまり続けることを望んでいる。
(Vers. 19.) Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Primum per fidem illos genuerat in baptismo, sed quia velut per abortum nati, deformati et infirmi inventi sunt; nunc cum dolore consilii reformat eos in Christum.
PL 17, 362D(第19節)「私の子らよ、キリストが汝らのうちに形づくられるまで、私は汝らを再び産む苦しみをしている」。彼は先に、洗礼において信仰によって彼らを産んだが、彼らは流産によって生まれたかのように、形を損ない、弱い者と認められたので、今、忠告の苦しみをもって彼らをキリストへと作り直している。
Concipientes enim fidem, et sensum fidei minime advertentes, formatum Christum in animis suis negantur habere; si enim intellexissent gratiam Dei in Christo, post fidem in judaismum transducti non essent.
PL 17, 363A信仰を宿しながら、信仰の意味にほとんど気づいていなかったので、彼らは自分たちの心にキリストが形づくられていないと言われる。キリストにおける神の恩寵を理解していたなら、信仰のあとでユダヤ教へと連れ去られはしなかったであろう。
(Vers. 20.) Vellem autem praesens esse nunc apud vos, et mutare vocem meam; quia confundor in vobis.
PL 17, 363A(第20節)「私は今、汝らのもとに居合わせて、私の声を変えたい。汝らのことで私は恥じているからだ」。
Praesens vult arguere illos, ut mutet vocem suam de laude in vituperationem eorum, ut duplici genere confundantur, et de errore suo, et rubore Apostoli, quem patiebatur apud eos, quibus illos praetulerat.
PL 17, 363A居合わせて彼らを咎めたいのは、自分の声を彼らへの称賛から非難へと変え、二重に恥じ入らせるためである。彼ら自身の誤りのゆえに、また、彼が彼らをその人々よりも優れていると称えていた、その人々のもとで彼が被っていた使徒の赤面のゆえにである。
(Vers. 21, 22.) Dicite mihi, qui sub Lege vultis esse, Legem non legistis? Scriptum est enim quia Abraham duos filios habuerit: unum de ancilla, et unum de libera.
PL 17, 363A(第21・22節)「律法の下にあろうとする者たちよ、私に言え。汝らは律法を読まなかったのか。アブラハムには二人の子がいたと書かれている。一人は女奴隷から、もう一人は自由な女から」。
Hoc in Genesi habetur, quia cum Sara generare non posset, erat enim sterilis, Agar ancillam suam obtulit viro suo Abrahae in concubinam; ut quod generasset, adoptaret sibi. Sic factum est, ut de Agar nasceretur Ismael.
PL 17, 363Aこれは創世記にある。サラは不妊であったので産むことができず、自分の女奴隷ハガルを夫アブラハムに側女として差し出した。〔ハガルが〕産んだものを自分の子として迎えるためである。こうしてハガルからイシュマエルが生まれた。
Post autem nutu Dei promissus est Abrahae filius de Sara uxore ejus, quae erat sterilis: haec peperit Abrahae Isaac. Tunc coepit Abraham duos habere filios, unum de ancilla, et unum de libera.
PL 17, 363Bその後、神の意志によって、不妊であった妻サラから、子がアブラハムに約束され、彼女がアブラハムにイサクを産んだ。そのときアブラハムは、一人は女奴隷から、もう一人は自由な女からの、二人の子をもつようになった。
(Vers. 23, 24.) Sed is quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt per allegoriam dicta.
PL 17, 363B(第23・24節)「しかし女奴隷から生まれた者は肉に従って生まれ、自由な女から生まれた者は約束によって生まれた。これらは寓意によって語られたものである」。
Ismael, qui ex ancilla Agar natus est, secundum carnem natus; quia juxta consuetudinem natus est: Isaac vero quia per repromissionem, non secundum consuetudinem, sed secundum providentiam Dei virtute natus est; quippe cum Sara et anus esset et sterilis.
PL 17, 363B女奴隷ハガルから生まれたイシュマエルは、肉に従って生まれた。慣習に従って生まれたからである。一方イサクは約束によって、慣習によってではなく、神の摂理に従い、〔神の〕力によって生まれた。サラは老女で、しかも不妊だったからである。
In typum enim Christi natus est Isaac; ideo haec per allegoriam asserit dicta, ut aliud ex alio significent personae Ismael et Isaac.
PL 17, 363Cイサクはキリストの予型として生まれたからである。それゆえ彼は、イシュマエルとイサクという人物が、あるものから別のものを意味するように、これらは寓意によって語られたと断言する。
Ismael enim Judaeorum significat nativitatem, vel eorum qui servi peccati sunt: Isaac vero christianorum, quia in libertate nascuntur; liber enim fit, qui accipit remissionem peccatorum.
PL 17, 363Cイシュマエルはユダヤ人の生まれ、あるいは罪の僕である者たちの生まれを意味し、イサクはキリスト教徒の生まれを意味する。彼らは自由のうちに生まれるからである。罪の赦しを受ける者は自由になるのだ。
Nam haec sunt duo Testamenta. Moyses accipiens sanguinem vituli in cratera, aspersit populum dicens: Hic est sanguis Testamenti, quod disposuit Deus ad vos (Exod. XXIV, 8) . Hoc est quod dixit: Unum quidem a monte Sina, in servitutem generans, quae est Agar.
PL 17, 363C「これらは二つの契約だからである」。モーセは子牛の血を鉢に受け、民に振りかけて言った。「これは、神が汝らのために定めた契約の血である」(出エジプト記24:8)。これが、彼が次のように言ったことである。「一つはシナイ山からのもので、隷属へと産む。それはハガルである」。
Lex enim in monte Sina data est, quam Moyses recitans populo, librum hunc Testamenti appellavit, et tunc aspersit populum sanguine, sicut dixi. Haec Lex reos tenuit peccatores, et coeperunt servi esse peccati, facti filii Agar quasi ancillae.
PL 17, 363C律法はシナイ山で与えられ、モーセはこれを民に読み上げて、この書を契約の書と呼び、そのとき、私が述べたように、民に血を振りかけたからである。この律法は罪人たちを有罪の者として拘束し、彼らは罪の僕となり始め、女奴隷のようなハガルの子らとなった。
(Vers. 25.) Sina autem mons est in Arabia, qui conjungitur huic, quae nunc est Hierusalem, serviens cum filiis suis. Causam Agar significare dicit Hierusalem terrenam, id est, Synagogam, quae in servitutem generat; quos enim generat, sub peccato sunt.
PL 17, 363D(第25節)「シナイは、アラビアにある山で、今のエルサレムであるこの者に連なっていて、この者はその子らとともに隷属している」。ハガルの事柄は、地上のエルサレム、すなわち会堂を意味すると彼は言う。会堂は隷属へと産む。それが産む者たちは、罪の下にいるからである。
(Vers. 26.) Illa autem quae sursum est Hierusalem, libera est: quae est mater nostra. Haec, quam matrem nostram dicit, regula est mysterii Dominici, per quam renascimur in libertatem, sicut et ipsa libera est.
PL 17, 363D(第26節)「しかし上にあるエルサレムは自由であり、それは我々の母である」。彼が我々の母と呼ぶこれは、主の奥義の規範であり、それによって我々は自由へと新たに生まれる。それ自身が自由であるのと同じである。
Ideo et coelestis dicitur, quia coelum sedes ejus est: et quos generat, ibi erunt cum ea, sicut dicit Dominus: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego fuero, et hi sint mecum (Joan. XVII, 24) .
PL 17, 364Aそれゆえ天のエルサレムとも言われる。天がその座だからである。そしてそれが産む者たちは、そこでその者とともにいるであろう。主が言うとおりである。「父よ、汝が私に与えた者たちを、私がいる所に、彼らも私とともにいさせたい」(ヨハネ17:24)。
Haec est et vita; quia immortalitate donantur, qui credentes renascuntur per eam. Sic etenim de Domino dictum est quia, quod factum est in ipso, vita est. Sicut enim Pater habet vitam, ita dedit et Filio vitam, et vita erat lux hominum (Joan. V, 26) . Haec vita et lux mater fidelium est. In Esaia hoc habetur, quod subjectum est:
PL 17, 364Aこれは生命でもある。信じて、それによって新たに生まれる者たちは、不死を授けられるからである。実に主について、「彼において造られたものは生命である」と言われている。「父が生命を持つように、子にも生命を与え、生命は人々の光であった」(ヨハネ5:26)〔後半の句はヨハネ1:4にあたる〕。この生命と光が、信じる者たちの母である。イザヤには、次に掲げる句がある。
(Vers. 27.) Scriptum est enim: Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis; quia multi filii desertae, magis quam ejus, quae habet virum (Esai. LIV, 2) .
PL 17, 364A(第27節)「こう書かれているからである。『喜べ、産まない不妊の女よ。声を上げて叫べ、産みの苦しみを知らない女よ。見捨てられた女の子らは、夫のある女の子らよりも多いからである』」(イザヤ54:2)〔引かれた句はイザヤ54:1にあたる〕。
Hanc terrenam Hierusalem virum habere dicit; quia secundum carnem generat: illam autem coelestem Hierusalem, quam dicit matrem nostram, sterilem appellat; quia non parit secundum carnem, nec dolores patitur, hoc est, non parturit.
PL 17, 364A彼は、この地上のエルサレムが夫を持つと言う。肉に従って産むからである。一方、彼が我々の母と呼ぶあの天のエルサレムを、不妊の女と呼ぶ。肉に従って産まず、苦痛を受けない、すなわち産みの苦しみをしないからである。
Generat autem sine passione spiritaliter exclamans in laetitia; quia deserta aliquando (a quo autem, nisi ab Adam, qui deserta vita secutus est mortem), nunc plures filios habet, quam haec quae habet virum, id est, quae carnaliter generat.
PL 17, 364Bそれは苦しみなく霊的に産み、喜びのうちに声を上げる。かつて見捨てられていたが(誰から見捨てられたか。アダムからである。彼は生命を見捨てて死に従った)、今は、夫を持つ者、すなわち肉的に産む者よりも多くの子を持つからである。
Multo enim plures sunt Christiani Judaeis, sicut dicitur in Apocalypsi: Et vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat ex omni tribu et gente (Apoc. VII, 9) .
PL 17, 364Bキリスト教徒はユダヤ人よりもはるかに多いからである。黙示録に言われているとおりである。「私は大群衆を見た。あらゆる部族と国民から来た、誰も数えることのできない群衆である」(黙示録7:9)。
(Vers. 28.) Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis. Hoc est non carnis filios esse, sed Dei; quia Isaac in typum natus est Filii Dei: et vult eos subintelligere quia facti filii Dei, conversi sunt, ut essent filii carnis: si vero resipiscant, sunt filii Dei.
PL 17, 364B(第28節)「兄弟たちよ、汝らは、イサクに従って、約束の子である」。これは、肉の子ではなく神の子であるということである。イサクは神の子の予型として生まれたからである。そして彼は、神の子とされたのに、肉の子となるべく転じてしまったのだと、彼らに暗に悟らせようとしている。もし我に返るなら、彼らは神の子である。
(Vers. 29.) Sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum; ita et nunc. Non solum Ismael secundum carnem natus est, sed et Esau; quia et ipse in populi Judaici typum natus est.
PL 17, 364C(第29節)「しかし、そのとき肉に従って生まれた者が、霊に従って生まれた者を迫害したように、今もそうである」。肉に従って生まれたのはイシュマエルだけでなく、エサウもである。彼もユダヤ人の民の予型として生まれたからである。
De quo in Malachia propheta scriptum est: Jacob dilexi, Esau vero odivi (Malac. I, 3) . Hic persequebatur Jacob, qui in populi christiani figura natus, vocatus est Israel, hoc est, homo videns Deum (Gen. XXVII, 41) .
PL 17, 364C彼について預言者マラキに、こう書かれている。「私はヤコブを愛し、エサウを憎んだ」(マラキ1:3)。この者は、キリスト教徒の民の象りとして生まれ、イスラエル、すなわち神を見る人と呼ばれたヤコブを、迫害した(創世記27:41)。
Similiter et Judaeos per invidiam persequi significavit Christianos; unde data opera Galatas everterant carnali astutia.
PL 17, 364C同様に彼は、ユダヤ人たちが妬みからキリスト教徒を迫害することも示した。だからこそ彼らは、肉的な狡智をもって、ことさらにガラテヤの人々を覆したのである。
(Vers. 30.) Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac.
PL 17, 364C(第30節)「しかし、聖書は何と言っているか。『女奴隷とその子を追い出せ。女奴隷の子は、私の子イサクとともに、相続人とはならないからである』」。
Haec verba Sarae sunt, quae typum habet Hierusalem coelestis, de promissione generans Isaac; ut ejecto filio ancillae, id est, Judaeo populo, incredulitatis causa abjecto (servi enim peccati sunt, quibus data remissio peccatorum non est), haeres sit filius liberae illius Hierusalem supernae, qui est populus novus regni coelorum.
PL 17, 364Dこれはサラの言葉であり、サラは、約束によってイサクを産む天のエルサレムの予型である。女奴隷の子、すなわち不信仰のゆえに投げ捨てられたユダヤ人の民が追い出され(罪の赦しを与えられていない者たちは、罪の僕だからである)、自由な女、すなわちあの上なるエルサレムの子が、相続人となるためである。その子は天の国の新しい民である。
(Vers. 31.) Itaque non sumus ancillae filii, sed liberae, qua libertate Christus nos liberavit. Fuimus igitur ancillae filii, dum peccatis eramus obnoxii: sed accepta remissione peccatorum a Christo, liberati sumus.
PL 17, 364D(第31節)「それゆえ、我々は女奴隷の子ではなく、自由な女の子である。その自由によってキリストは我々を自由にした」。したがって我々は、罪に縛られていた間は女奴隷の子であったが、キリストから罪の赦しを受けて、自由にされたのである。
Caput V
第V章PL 17, 365A(Vers. 1.) State ergo, et nolite iterum servitutis jugo contineri. Standum monet in accepta gratia, ut non redeuntes ad vetera, amittant donum libertatis, quod fuerant consecuti.
PL 17, 365A(第1節)「それゆえ、堅く立て。再び隷属の軛につながれてはならない」。彼は、受けた恩寵のうちに立ち続けるべきことを戒める。古いものに戻って、手に入れた自由の賜物を失うことのないようにである。
(Vers. 2.) Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
PL 17, 365A(第2節)「見よ、私パウロは汝らに言う。もし汝らが割礼を受けるなら、キリストは汝らに何の益ももたらさない」。
Nunc apertae veritatis et auctoritatis suae vim non tacet, dicens: Ecce ego Paulus dico vobis, id est, ego magister gentium, cujus opus estis in Christo, palam vobis dico: Quia nihil proderit vobis Christus, si circumcidamini; Ipse enim Dominus ait: Lex et prophetae usque ad Joannem; ex quo regnum coelorum praedicatur (Luc. XVI, 16) .
PL 17, 365A今や彼は、明らかな真理と自らの権威の力を黙っていない。「見よ、私パウロは汝らに言う」と言う。すなわち、「キリストにおいて汝らがその業である、異邦人の教師である私が、公然と汝らに言う。もし汝らが割礼を受けるなら、キリストは汝らに何の益ももたらさない」ということである。主自身が言っているからである。「律法と預言者たちはヨハネまでである。それ以来、天の国が宣べ伝えられている」(ルカ16:16)。
Antequam ergo nova inciperet praedicatio, oportuit circumcidi: nunc autem lege fidei succedente, ea sequenda sunt, quae rudis veritas jubet; quia vetus et novum admisceri non debent, auctoritate Domini praedicantis; ait enim: Nemo additamentum panni rudis assuit vestimento veteri; tollit enim fortitudinem ejus a vestimento, et major fit scissura (Matth. IX, 6) .
PL 17, 365Aそれゆえ、新しい宣教が始まる前には、割礼を受けるべきであった。しかし今や、信仰の法が取って代わるので、まっさらな真理が命じるものに従わねばならない。古いものと新しいものを混ぜてはならないのである。宣べ伝える主の権威による。主は言う。「誰も、まっさらな布の継ぎ切れを古い衣に縫い付けはしない。それは衣からその強さを奪い、裂け目はいっそう大きくなるからである」(マタイ9:6)〔引かれた句はマタイ9:16にあたる〕。
Ac per hoc non solum nihil proderit fideli addita circumcisio, sed et oberit; majus enim malum est ex libero servum fieri, quam nasci.
PL 17, 365Bしたがって、信仰者に加えられた割礼は、何の益ももたらさないだけでなく、害にもなる。自由人から奴隷になることは、奴隷として生まれることよりも大きな悪だからである。
(Vers. 3.) Testificor autem omni homini circumcidenti se, quia debitor est universae Legis faciendae. Possunt aliqui Legem aliquatenus servare, et non circumcidi: nam multi Romanorum in Judaea servabant Legem incircumcisi.
PL 17, 365B(第3節)「自ら割礼を受けるすべての人に、私は証しする。その人は、律法全体を行う義務を負っている」。ある者たちは、割礼を受けずに、ある程度まで律法を守ることができる。ユダヤにいた多くのローマ人は、無割礼のまま律法を守っていたからである。
Unde dicit Paulus apostolus ad Agrippam regem Judaeae: Scio, rex Agrippa; credis prophetis, scio quia credis (Act. XXVI, 27) .
PL 17, 365Bそこで使徒パウロは、ユダヤの王アグリッパに言う。「アグリッパ王よ、私は知っている。汝は預言者たちを信じている。汝が信じていることを私は知っている」(使徒言行録26:27)。
Et centurio, cujus servus erat moriturus, qui mittens ad Jesum, rogabat ut veniret, et sanaret servum ejus; cui testimonium perhibentes Judaei dicebant ad Jesum: Dignus est ut hoc praestes ei; diligit enim gentem nostram, et Synagogam ipse aedificavit nobis (Luc. VII, 4, 5) .
PL 17, 365Bまた百人隊長は、その奴隷が死にかけており、イエスのもとに人を遣わして、来て彼の奴隷を癒してくれるよう願った。ユダヤ人たちは、彼のために証しして、イエスに言った。「彼は、汝がこれを彼にしてやるにふさわしい者である。彼は我々の国民を愛し、会堂を自ら我々のために建てたからである」(ルカ7:4–5)。
Nemo tamen circumcisus non totam Legem servat; debitor est enim, quia circumcisis data est Lex. Hoc ideo dixit, quia tam hebetes se ostendebant, ut digni essent omnia onera Legis portare.
PL 17, 365Cしかし、割礼を受けた者は誰も、律法全体を守らずにはいない〔守る義務を負う〕。割礼を受けた者たちに律法が与えられたので、その者は負債を負っているのである。これを彼が言ったのは、彼らが、律法のすべての重荷を担うにふさわしいと言えるほど愚鈍であると、自ら示していたからである。
(Vers. 4.) Evacuati estis a Christo. Quibus nihil prodest Christus, evacuati sunt a Christo; erant enim gratia ejus pleni, qua recedente, evacuati sunt. His enim loquitur, qui post acceptum donum gratiae Dei, circumcidi se maluerunt.
PL 17, 365C(第4節)「汝らはキリストから空にされた」。キリストが何の益ももたらさない者たちは、キリストから空にされたのである。彼らは彼の恩寵で満ちていたが、それが去って、空にされた。神の恩寵の賜物を受けたのちに、むしろ割礼を受けることを選んだ者たちに向けて、語っているのである。
Qui enim in Lege gloriamini, a gratia excidistis. Justitia Legis est, si serventur, quae data sunt. Ideoque qui in his justificari se vult post fidem, amittit gratiam; quia ad hoc venit donum Dei, ut cessantibus oneribus Legis, justificaret credentes apud Deum.
PL 17, 365C「律法において誇る汝らは、恩寵から脱落した」。律法の正義は、与えられたものが守られるなら成り立つ。ゆえに、信仰のあとでこれらによって義とされようとする者は、恩寵を失う。神の賜物は、律法の重荷がなくなって、信じる者たちを神のもとで義とするために来たのだからである。
(Vers. 5, 6.) Nos autem spiritu ex fide spem justitiae exspectamus; nam in Christo Jesu neque circumcisio quidquam valet, neque praeputium: sed fides, quae per charitatem operatur.
PL 17, 365D(第5・6節)「我々は霊によって、信仰から、正義の希望を待ち望んでいる。キリスト・イエスにおいては、割礼も無割礼も何の力もなく、愛を通して働く信仰が〔力をもつ〕」。
Apertum est quod dicit, quia spes justificationis in fide est per spiritum, non per opera Legis; in fide enim spiritaliter Deo servitur devotione mentis, et puritate cordis.
PL 17, 365D彼の言うことは明らかである。義とされることの希望は、霊によって信仰のうちにあり、律法の業によるのではない。信仰においては、精神の献身と心の清さによって、霊的に神に仕えるからである。
Unde dicit Dominus ad Samaritanam: Deus spiritus est; et adorantes eum, in spiritu et veritate adorare oportet (Joan. IV, 24) .
PL 17, 365Dそれゆえ主は、サマリアの女に言う。「神は霊である。神を礼拝する者は、霊と真理において礼拝せねばならない」(ヨハネ4:24)。
Ac per hoc neque praeputium valet quidquam, neque circumcisio: sed sola fides opus est in charitate ad justificationem; fides enim charitate fraterna debet muniri, ut perfectio sit credentis.
PL 17, 366Aしたがって、無割礼も割礼も何の力もなく、愛における信仰だけが、義とされるための業である〔opus est は「必要である」とも読める〕。信仰は兄弟愛によって守られねばならず、それによって信じる者の完成となるからである。
Denique Salvator quod primum mandatum esset interroganti scribae respondit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua: et proximum tuum tamquam te ipsum.
PL 17, 366A実に、救い主は、最初の掟は何かと尋ねた律法学者に、こう答えた。「汝の主なる神を、汝の心を尽くし、汝の魂を尽くして愛せよ。また、汝の隣人を汝自身のように〔愛せよ〕」。
In his, inquit, duobus mandatis tota Lex pendet et prophetae (Matth. XXII, 37 et seq.) . Imperfecta sunt itaque caetera, quando in his duobus mandatis perfectio continetur.
PL 17, 366A「この二つの掟に、と彼は言う、律法全体と預言者たちがかかっている」(マタイ22:37以下)。したがって、ほかの掟は不完全である。完全さがこの二つの掟に含まれているのだから。
(Vers. 7.) Currebatis bene, quis vos impedivit veritati non obedire? Exercitium illorum in opera fidei bonum fuisse testatur, sed nequitia malorum hominum detentos, ne cursum suum efficacia perseverante, consummarent.
PL 17, 366A(第7節)「汝らはよく走っていた。誰が汝らを妨げて、真理に従わないようにさせたのか」。彼は、信仰の業における彼らの修練が善いものであったと証しするが、悪人たちの邪悪によって引き止められ、効力が持続しているうちに自分たちの走りを全うするに至らなかったと言うのである。
Unde ut resipiscant hortatur, de caetero nulli eorum credentes, qui ut opera Legis servanda suaderent, evangelicae veritati non eos obedire sinebant.
PL 17, 366Bそこで彼は、我に返るよう勧め、これから先は、律法の業を守るべきだと説き勧めて、福音の真理に彼らが従うことを許さなかった者たちの、誰をも信じないようにと言う。
(Vers. 8.) Suasio vestra non est a Deo, qui vocat vos. Verum est, quia humano consilio haec agebant Judaei, ut mitterent eos sub Legis jugum: non Dei judicio, qui vocabat eos per Apostolum suum ad gratiam.
PL 17, 366B(第8節)「汝らのその説得は、汝らを召す神からのものではない」。それは真実である。ユダヤ人たちは人間の計らいでこれを行い、彼らを律法の軛の下に置こうとしたのであり、使徒を通して彼らを恩寵へと召した神の判断によるのではない。
(Vers. 9.) Modicum fermentum totam massam corrumpit. Hoc dicit, quia licet quidpiam Legis admiscentes fidei, violant fidem, ne habeat fructum, aut sit acceptabilis. Hoc ideo adjecit, ne forte incolumem se putarent habere gratiam fidei, si pauca Legis observarent.
PL 17, 366B(第9節)「わずかなパン種が、練り粉全体を腐らせる」。これは、律法のいくらかを信仰に混ぜると、たとえわずかでも信仰を損ない、信仰が実を結ばず、受け入れられないものになる、ということを言っている。これを付け加えたのは、律法のわずかなことを守るだけなら、信仰の恩寵を損なわずに保っていると、彼らが思い込むことのないためである。
(Vers. 10.) Ego confido in vobis in Domino, quia nihil aliud sentietis. Hac spe se dicit fidere de iis; quia non sponte, sed circumventi erroris viam intraverant. Ideo ostenso vero itinere, facile eos posse reverti confidit.
PL 17, 366C(第10節)「私は主において汝らを信頼している。汝らはほかのことを考えないだろうと」。彼は、この希望によって彼らに信頼を置いていると言う。彼らは自ら進んでではなく、欺かれて誤りの道に入っていたからである。それゆえ、真の道が示されれば、彼らは容易に戻ることができると確信している。
Qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. Quomodo qui errantem converti facit, remunerandus est, dicente Jacobo apostolo in epistola sua: Qui converti fecerit peccatorem, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum (Jacob. V, 20) ; ita et qui recta incedentem via, iter in devium cogit flectere, damnationem consequitur, quicumque fuerit.
PL 17, 366C「汝らを乱す者は、誰であれ、裁きを負うであろう」。誤っている者を立ち帰らせる者が報われるべきであることは、使徒ヤコブがその手紙で言うとおりである。「罪人を立ち帰らせる者は、その魂を死から救い、多くの罪を覆うであろう」(ヤコブ5:20)。それと同じく、正しい道を進む者を脇道へ曲がるよう強いる者は、誰であれ、断罪を受ける。
Hoc propter hos subjicit; ne qui sibi meritum defenderent, eo quod filii essent Abrahae juxta carnem. Denique exaltantes se dicunt ad Jesum: Nos filii Abrahae sumus (Joan. VIII, 33) .
PL 17, 366Cこれを彼は、そうした者たちのために付け加える。アブラハムの肉による子であるからといって、誰かが自分に功績があると主張することのないようにである。実に、彼らは思い上がってイエスに言う。「我々はアブラハムの子である」(ヨハネ8:33)。
(Vers. 11.) Ego autem, fratres, si circumcisionem praedico, quid adhuc persecutionem patior? Apertum est, quod dicit; ideo enim quasi inimicus Judaeis habebatur, et non desinebant a persecutione ejus; quia circumcisionem jam non stare docebat.
PL 17, 366D(第11節)「兄弟たちよ、私が割礼を宣べ伝えているのなら、なぜなお迫害を受けているのか」。彼の言うことは明らかである。彼がユダヤ人たちから敵のように見なされ、ユダヤ人たちが彼への迫害をやめなかったのは、割礼がもはや存続しないと教えていたからである。
Denique Judaeis compellentibus, et saepenumero falsas accusationes contra eum deferentibus, obliquum judicem videns, coactus appellavit Caesarem. Ergo evacuatum est scandalum crucis (Act. XXV, 11) .
PL 17, 366D実に、ユダヤ人たちが圧迫し、しばしば偽りの告発を彼に対してしたので、裁判官が不公正であるのを見て、彼はやむなくカエサルに上訴した。「それゆえ、十字架のつまずきは無にされた」(使徒言行録25:11)〔この引照は刷りでは見出し語の後に置かれているが、前の文のカエサルへの上訴にあたる〕。
Scandalum erat Judaeis praedicatio crucis, quia sabbatum et circumcisionem evacuabat. Si autem admitteret circumcisionem, non esset scandalum, et pacifici essent nobis Judaei.
PL 17, 366D十字架の宣教は、ユダヤ人たちにとってつまずきであった。安息日と割礼を無にしたからである。もし彼が割礼を認めたなら、つまずきはなく、ユダヤ人たちは我々に対して平和的であっただろう。
Nam dicebant de Salvatore: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit (Joann. IX, 16) .
PL 17, 367A彼らは救い主について言っていたからである。「この人は神のもとから来た者ではない。安息日を守らないからだ」(ヨハネ9:16)。
(Vers. 12.) Utinam et abscindantur hi, qui vos subvertunt! Tale est hoc, quale et illud ad Corinthios in prima: Qui non, inquit, amat Dominum Jesum, sit anathema (I Cor. XVI, 22) .
PL 17, 367A(第12節)「汝らを覆そうとする者たちが、切り取られてしまえばよいのに」。これは、コリントの人々への第一の手紙にある次の句と同じようなものである。「主イエスを愛さない者は、と彼は言う、呪われよ」(一コリント16:22)。
Ex ipso grege morbido sunt et hi, quos sociat sententiae eorum; ut abscindantur a misericordia Domini, qui Galatas Dei gratia exuerunt: et non solum spiritaliter, sed et carnaliter, hos maledicit; ut quia circumcidi Galatas cogebant, ipsi abscinderentur, ut multiplicaretur his dolor corporis.
PL 17, 367A彼が彼ら〔前の節の、主を愛さない者たち〕への宣告に結びつけるこれらの者たちも、同じ病んだ群れの出である〔quos sociat sententiae eorum の係りは定かでない。sententia を一コリント16:22 の「呪われよ」という宣告と取った〕。ガラテヤの人々から神の恩寵を剥ぎ取った者たちが、主の慈しみから切り離されるようにと、彼は、霊的にだけでなく肉的にも、彼らを呪う。ガラテヤの人々に割礼を強いたのだから、彼ら自身が切り取られ、彼らの体の苦痛が増し加わるようにである。
(Vers. 13.) Vos enim in libertatem vocati estis, fratres. In libertatem vocati sunt; quia cum peccatis essent obnoxii, Dei gratia accipientes remissam delictorum, liberati sunt. Tantum ne libertatem in occasionem carni detis.
PL 17, 367A(第13節)「兄弟たちよ、汝らは自由へと召されたのだから」。彼らは自由へと召された。罪に縛られていたが、神の恩寵によって罪〔delictum〕の赦しを受けて、自由にされたからである。「ただ、自由を肉の機会としてはならない」。
Hoc dicit, ne acceptam libertatem occasio carnis adimat: ad hoc enim circumcidi eos volebant, ut in conditionem Legis intrarent. Ideo monet, ne dent occasionem consentiendo eis. Sed per dilectionem spiritus servite vobis invicem.
PL 17, 367Bこれは、受けた自由を肉の機会が奪い去ってしまわないように、ということを言っている。彼らに割礼を受けさせようとしたのは、律法の身分に入らせるためだったからである。それゆえ、彼らに同意して機会を与えることのないよう戒める。「しかし霊の愛によって、互いに仕え合え」。
Non per affectum carnis charitatem habendam, sed per dilectionem spiritus exhortatur, ut invicem sibi subjecti sint.
PL 17, 367B愛は肉の情によってではなく、霊の愛によって持つべきであると、彼は勧める。互いに服し合うようにである。
(Vers. 14.) Universa enim Lex in vobis in uno verbo impletur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Levit. XIX, 18) .
PL 17, 367B(第14節)「律法全体は、汝らのうちで、一つの言葉において満たされる。『汝の隣人を汝自身のように愛せよ』」(レビ記19:18)。
Hoc scriptum est in Levitico, quod supra dictum est, quia perfectio salutis per dilectionem operatur; quia qui non diligit fratrem, non diligit Deum, dicit Joannes apostolus (I Joan. IV, 20) .
PL 17, 367B上で言われたこの句はレビ記に書かれている。救いの完成は愛によって働くからである。兄弟を愛さない者は神を愛さない、と使徒ヨハネは言っている(一ヨハネ4:20)。
(Vers. 15.) Quod si mordetis invicem, et criminatis; videte ne ab invicem consumamini. Manifestum est quia dissensio fratrum inimica est dilectionis; ideo monet ut pacifici sint proficientes in bono. Contentiones enim generant jurgium, cujus fructus est vitae consumptio.
PL 17, 367C(第15節)「もし汝らが互いに噛みつき、責め立て合うなら、互いに食い尽くされないよう気をつけよ」。兄弟間の不和が愛の敵であることは明らかである。それゆえ彼は、善において進みつつ平和を保つよう戒める。争いは口論を生み、その実りは生命の消耗だからである。
(Vers. 16.) Dico autem, spiritu ambulate, et concupiscentiam carnis non perficietis. Postquam a lege factorum eos prohibuit, in qua sunt praecepta carnalia; nunc ut a vitiis carnis se contineant, praecipit. Hic enim spiritu ambulat, qui fugit peccata.
PL 17, 367C(第16節)「私は言う。霊によって歩め。そうすれば、肉の欲望を成し遂げることはない」。業の法――そこには肉的な戒めがある――から彼らを遠ざけたのち、今度は肉の悪徳から身を慎むよう命じる。罪を避ける者が、霊によって歩むからである。
(Vers. 17.) Nam caro concupiscit adversus spiritum, spiritus vero adversus carnem; haec enim sibi invicem adversantur, ut non ea quae vultis, faciatis.
PL 17, 367C(第17節)「肉は霊に逆らって欲し、霊は肉に逆らう。これらは互いに対立し合い、汝らは望むことを行えなくなるからである」。
Duas leges proponit, sicut facit et in epistola ad Romanos (VII, 23), quae invicem adversae sunt: unam Dei, alteram peccati.
PL 17, 367C彼は二つの法を提示する。ローマ人への手紙(ローマ7:23)でもそうしている。これらは互いに対立しており、一つは神の法、もう一つは罪の法である。
Quae ideo in carne significatur, quia visibilibus oblectatur, cupida peccatorum; ut his sibi adversantibus, medius homo non ea quae vult, agat.
PL 17, 367D後者〔罪の法〕が肉において示されるのは、見えるものを喜び、罪を貪るからである。これら二つが互いに対立するので、その間に立つ人は、望むことを行えない。
Divina enim lex premit et fugat legem peccati, consulens homini, ut vigorem naturae suae custodiat, ne capiatur illecebris: illa e contra in insidiis agens, lacessit hominem blanditiis, ut spernat praeceptum legis divinae.
PL 17, 367D神の法は罪の法を押さえつけて追い払い、人が自らの本性の活力を守り、誘惑に捕らえられないよう、人に配慮する。それに対して罪の法は、待ち伏せをして、甘言で人を挑発し、神の法の戒めを軽んじさせる。
Cum ergo consenserit homo legi Dei, contradicit lex peccati, suadens homini, ne faciat quod imperat lex divina: e diverso autem lex Dei revocat hominem; ne faciat quod suggerit lex peccati.
PL 17, 367Dそれゆえ、人が神の法に同意すると、罪の法がこれに反論し、神の法が命じることを行わないよう人に勧める。他方、神の法は人を呼び戻し、罪の法が唆すことを行わせないようにする。
Quod quidem homo non videt esse absurdum; scit enim naturae suae congruere, si faciat quod imperat lex Dei. Denique gaudet, quando haec agit: cum autem ea operatur, quae suggerit lex peccati, videt se turpem, et horret post factum.
PL 17, 368A人は、これを不合理だとは見ない。神の法が命じることを行うなら、自らの本性にかなうと知っているからである。実に、これを行うときは喜び、罪の法が唆すことを行うときは、自分が恥ずべき者であると見て、行ったあとで身震いする。
Ideoque legis spiritus praecepta servanda sunt, et carnalia fugienda; ipsa enim conscientia accusat, si ei consentiat, sciens horrori esse, quae suggerit Lex peccati.
PL 17, 368Aそれゆえ、霊の法の戒めは守らねばならず、肉的なものは避けねばならない。罪の法が唆すことが嫌悪すべきものであると知っているので、良心自身が、それに同意するなら〔その人を〕責めるからである。
(Vers. 18.) Quod si Spiritu ducimini, non estis sub Lege. Non est obscurum, quia qui ducem habet Spiritum sanctum, non errat; lex enim errantibus dominatur, sicut alio loco dicit: justo non est lex posita (I Tim. I, 9) .
PL 17, 368A(第18節)「もし汝らが霊に導かれるなら、汝らは律法の下にはいない」。聖なる霊を導き手とする者は誤らないということは、明らかである。法は誤る者たちを支配するからである。ほかの箇所で言っているとおり、「義人のためには法は定められていない」(一テモテ1:9)。
(Vers. 19, 20, 21.) Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt adulterium, fornicatio, impuritas, obscenitas, idololatria, veneficia, inimicitiae, contentiones, simulationes, irae, simultates, dissensiones, haereses,invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et quae sunt his similia, quae praedico vobis, sicut et praedixi, quod hi qui talia agunt, regni Dei haereditatem non consequentur.
PL 17, 368B(第19・20・21節)「肉の業は明らかである。それは、姦淫、不品行、不潔、猥褻、偶像崇拝、魔術、敵意、争い、偽り、怒り、敵対、不和、異端、妬み、殺人、酩酊、宴会騒ぎ、およびこれらに似たものである。それらについて私は汝らに告げる。かつて告げたように、そのようなことを行う者は、神の国の相続を得ない」。
Haec omnia et his similia legis peccati membra sunt, quae Apostolus opera carnis appellat; quia errores isti ex mundo sunt, ex quo et caro. Omnia namque peccata deforis oriuntur ex parte carnis, non ex parte spiritus; ideo non absurde opera carnis dicuntur.
PL 17, 368Bこれらすべてとそれに似たものは、罪の法の肢体であり、使徒はそれらを肉の業と呼ぶ。これらの誤りは、肉もそこから出た世界から出ているからである。あらゆる罪は外から、肉の側から生じるのであり、霊の側からではない。それゆえ、肉の業と呼ばれるのは不合理ではない。
(Vers. 22, 23, 24.) Fructus vero Spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, spes, lenitas, continentia, castitas, bonitas: adversus hujusmodi non est lex. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
PL 17, 368B(第22・23・24節)「霊の実は、愛、喜び、平和、寛容、親切、希望、柔和、自制、貞潔、善良である。このようなものに反する法はない。キリストに属する者は、自分の肉を、悪徳と欲望とともに十字架につけた」。
Non dixit: Opera spiritus charitas est, sed fructus spiritus; lex enim spiritus haec, quae supra memoravit, fructificat; ut ex his haereditas regni coelorum quaeratur; qui enim Christo devoti sunt, hos dicit christos, id est, unctos.
PL 17, 368C彼は「霊の業は愛である」とは言わず、「霊の実」と言った。霊の法が、上に挙げたこれらのものを実らせるからである。これらによって天の国の相続が求められるためである。キリストに献身している者たちを、彼はキリストたち、すなわち油注がれた者たちと呼ぶ。
Hi carnem, id est, mundum crucifigunt, quando haec ex quibus errores oriuntur, condemnant. Hunc sensum et Joannes apostolus secutus, ait: Nolite diligere hunc mundum, neque ea quae in hoc mundo sunt.
PL 17, 368Cこれらの者たちは、肉、すなわち世界を十字架につける。誤りの出てくる原因であるこれらのものを断罪するときである。使徒ヨハネもこの意味に従って言う。「この世界を愛するな。この世界にあるものをも〔愛するな〕」。
Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in illo; quia omne quod in hoc mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum (I Joan. II, 15) . Qui ergo mundum, et quod in mundo est, non concupiscit, hic carnem crucifigit.
PL 17, 368C「誰かが世界を愛するなら、父の愛はその人のうちにない。この世界にあるものはすべて、肉の欲望と目の欲望だからである」(一ヨハネ2:15)。したがって、世界とその世界にあるものを欲しない者は、肉を十字架につけるのである。
Neque enim corpori humano haec vitia ascribenda sunt, id est, idololatria, veneficia, haereses, invidiae, inimicitiae, irae et talia: sed ideo carnalia dicuntur, quia ex parte mundi sunt, sicut supra memoravi.
PL 17, 368Dこれらの悪徳、すなわち偶像崇拝、魔術、異端、妬み、敵意、怒りなどは、人間の体に帰されるべきではないからである。肉的なものと言われるのは、上で述べたように、世界の側のものだからである。
Interea non amplius quam decem res posuit, quas fructus spiritus significat; ut in his omnia complexus videatur secundum tabulas Testamenti Dei, in quibus non amplius quam decem verba mandatorum tradita sunt.
PL 17, 368Dところで、彼が置いたのは、霊の実が意味するもの十個を超えない。神の契約の板に従って、これらのうちにすべてを包含しているように見えるためである。その板には、十の掟の言葉を超えるものは伝えられていない。
(Vers. 25, 26.) Si vivimus spiritu, spiritu et ambulemus. Non simus inanem gloriam sectantes, invicem provocantes, invicem invidentes.
PL 17, 369A(第25・26節)「もし我々が霊によって生きるなら、霊によって歩もうではないか。我々は、空しい栄光を追い求め、互いに挑発し、互いに妬む者となるまい」。
Hoc dicit, quia si bene et honeste vivimus, bonos debemus habere et mores; hoc est enim spiritu vivere, incontaminatam vitam habere: et sic spiritu ambulamus, si paci studeamus; haec enim parit charitatem.
PL 17, 369Aこれは、我々が正しく立派に生きるなら、善い品行ももたねばならないということを言っている。霊によって生きるとは、汚れのない生活を送ることだからである。そして我々は、平和に努めるなら、そのように霊によって歩む。平和が愛を生むからである。
Inanis autem gloria est velle vincere, ubi praemium non est; ut quis studium habeat contentionis et aemulationis, sciens quia haec generant discordias et lites: Servum autem, inquit, Domini non oportet litigare (II Tim. II, 24) .
PL 17, 369A空しい栄光とは、報いのないところで勝とうとすること、すなわち、争いと妬みに熱を入れることである。これらが不和といさかいを生むと知りながら。「主の僕は、と彼は言う、いさかってはならない」(二テモテ2:24)。
Bonae enim vitae fructus aridos facit, perdens spem promissam castae conversationis: bona enim et casta vita moribus ornanda est, et benevolentia locupletanda.
PL 17, 369A〔空しい栄光は〕善い生活の実を枯らしてしまい、貞潔な生き方に約束された希望を失わせるからである。善くて貞潔な生活は、品行で飾られ、好意で豊かにされねばならないからである。
Caput VI
第VI章PL 17, 369B(Vers. 1, 2.) Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo ab aliquo delicto, vos qui spiritales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, considerans temetipsum, ne et tu tenteris, invicem onera vestra portate.
PL 17, 369B(第1・2節)「兄弟たちよ、たとえ人が何らかの罪に先に捕らえられたとしても、霊的な者である汝らは、そのような者を柔和の霊において教え導け。自分自身を顧みよ、汝もまた試みられることのないように。互いに汝らの重荷を担え」。
Nunc hos alloquitur, qui firmiores erant; ne inflatione bonae vitae eum, qui forte a peccato circumventus fuisset, spernendum putarent et abjiciendum, ideoque consulendum his.
PL 17, 369B今、彼はより堅固であった者たちに語りかけている。善い生き方に思い上がって、たまたま罪に陥った者を、軽んじて見捨てるべきだと考えることのないように、むしろその者たちのために配慮すべきだというのである。
Cum mansuetudine enim provocandi sunt ad reformandos se; quia si acrius ex auctoritate fuerint correpti, non se patientur argui: sed et defendere se incipient, ne turpes videantur; et incipiunt pejores fieri.
PL 17, 369B柔和をもって、自分たち自身を立て直すよう促さなければならない。より厳しく権威をもって叱責されれば、非難されることに耐えず、かえって恥ずべき者と見られまいとして自己弁護を始め、いっそう悪くなっていくからである。
Tolle enim hominem a contentione et audacia, et habebis eum subjectum; humilitas enim etiam superbos solet inclinare. Et ut cum tota animi lenitate fieret, adjecit: Ne et tu tenteris; ut vel hac causa non sperneret peccatorem, sciens et se posse peccare.
PL 17, 369B実に、人から争いと大胆さを取り去れば、その者を従順な者として得るであろう。謙遜は高ぶる者さえ屈ませるのが常だからである。また、すべてを心のまったき穏やかさをもって行うために、彼は付け加えた。「汝もまた試みられることのないように」。これは、自分も罪を犯しうると知って、せめてこの理由によってでも罪人を軽んじないためである。
Et sic implebitis legem Christi; lex enim Christi omnes salvos vult fieri: ac per hoc qui fratri peccanti consulit, ut redeat ad propositum, implet voluntatem Christi.
PL 17, 369C「こうして汝らはキリストの法を満たすであろう」。実に、キリストの法はすべての人が救われることを望む。したがって、罪を犯している兄弟のために配慮して、その者が本来の志に帰るようにする者は、キリストの意志を満たしているのである。
(Vers. 3, 4.) Si enim quis videtur sibi esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. Opus autem suum probet unusquisque; et tunc in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
PL 17, 369C(第3・4節)「実に、もし誰かが、何者でもないのに、自分が何者かであると思うなら、自分自身を欺いている。各人は自分の業を吟味せよ。そうすれば、自分自身のうちにのみ誇りを持ち、他人のうちには持たないであろう」。
Verum est, nec latet quemquam, quia si actus nostros et mentem consideremus, nulli nos anteponimus, et nec facile quemquam judicamus. Qui enim extollitur quasi aliquid sit, errat; nescit enim quia de humilitate crescitur.
PL 17, 369C真実である。我々の行いと精神をよく見るなら、我々は誰をも自分より上に置かず、軽々しく誰をも裁かないということは、誰にも隠れていない。何者かであるかのように自分を高める者は誤っている。謙遜によって成長することを知らないからである。
Verba enim Salvatoris et gesta ante oculos non habet, qui cum sit omnium Dominus, humiliavit se (Philip. II, 8) ; ut nobis formam daret quid sequi deberemus, si crescere velimus: et si nos erigeremus, inclinaremur, quod facit imperitia cordis inflati; ut apud homines commendatior videatur.
PL 17, 369C実に、万物の主でありながら自らを低くした(フィリピ2:8)救い主の言葉と行いを、その者は目の前に置いていない。救い主が低くなったのは、我々が成長しようと望むなら何に従うべきか、その手本を我々に与えるためである。もし我々が自らを高めるなら、低くされることになろう。これは思い上がった心の無知のなすところであり、人々のもとでより称賛される者に見えようとするのである。
Spernens enim et despiciens peccatores, justum se videri contendit, sicut et pharisaeus ille, quem Dominus denotat (Luc. XVIII, 10) . Numquid non vere hic imperitus est, qui praesentis gloriae cupidus est?
PL 17, 369D実に、罪人たちを蔑み見下して、自分が正しい者と見られようと努める。主が指し示すあのファリサイ派の人のようにである(ルカ18:10)。現在の栄光を欲する者は、まことに無知ではないか。
Numquid non vere de futuris desperat, qui mercedem justitiae in praesenti vult consequi? Quare? Quia non est justus in opere, sed per fallaciam fingit justitiam; qui enim vult justus esse, alterum sibi praeponit, ut vere justus sit. Unusquisque enim plus mala sua novit, quam alterius.
PL 17, 369D正義の報いを現在において得ようとする者は、まことに未来について絶望しているのではないか。なぜか。その者は行いにおいて正しい者ではなく、偽りによって正義を装っているからである。実に、正しい者であろうと欲する者は、まことに正しい者となるために、他者を自分より先に置く。各人は、他人の悪よりも自分の悪をよく知っているのである。
(Vers. 5.) Unusquisque enim suam sarcinam portabit. Ad postremum hoc voluit innotescere superbis, quia non coinquinatur quis alieno peccato, dummodo dissentiat, ut nemo vereatur se jungere peccatori, aut accedentem ad se suscipere, ut eum lucretur.
PL 17, 370A(第5節)「実に、各人は自分の荷を担うであろう」。結びに、彼は高ぶる者たちにこのことを知らせようとした。人は、同意しない限り、他人の罪によって汚されることはない。それゆえ誰も、罪人に連なることを恐れてはならず、また、その者を獲得するために、自分に近づいてくる者を受け入れることを恐れてはならない。
(Vers. 6.) Communicet autem is, qui catechizatur verbo (id est, qui verbum Dei audiens est), ei qui se catechizat, in omnibus bonis: Hoc dicit, ut doctoribus audientes communicent in omnibus bonis.
PL 17, 370A(第6節)「言葉によって教えを受ける者は」(すなわち、神の言葉を聞く者は)「自分に教える者と、あらゆる善いものを分かち合え」。これは、聞く者たちがあらゆる善いものにおいて教師たちと分かち合うべきだということを言っている。
Si autem aliter agant, quam docent, in his illis non communicandum, sed dissentiendum; ut magis lex tibi dux sit, quam homo. Sibi enim oberit, non tibi; quia quae docuerit, observas.
PL 17, 370Aしかし、もし教師たちが教えることと違う行いをするなら、その行いについては彼らと分かち合ってはならず、むしろ同意してはならない。人よりも法があなたの導き手となるようにするためである。実に、彼は自分を害するのであって、あなたを害するのではない。あなたは彼が教えたことを守っているからである。
(Vers. 7.) Nolite errare, Deus non deridetur. Nemini dubium est Deo imposturam fieri non posse, sed hoc ab eo unumquemque consequi, quod meretur.
PL 17, 370B(第7節)「誤るな、神は嘲られない」。神に対して欺きが行われえないこと、むしろ各人が自らにふさわしいものを神から受けることは、誰にとっても疑いない。
(Vers. 8.) Quod enim quis seminaverit, hoc et metet. Qui enim seminaverit in carne sua, ex carne metet corruptionem. Hic carnalia vitia, quae in carne admitti solent, significat; ut qui carnem suam corruperit, sciat se corruptelae futurum obnoxium.
PL 17, 370B(第8節)「実に、人が蒔いたものを、刈り取ることにもなる。自分の肉に蒔く者は、肉から腐敗を刈り取る」。ここで彼が示すのは、肉において犯されるのが常の肉的な悪徳である。自分の肉を腐敗させた者が、腐敗に服することになると知るためである。
Corrumpit autem corpus, qui inconcessa praesumit. Qui vero seminaverit in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Homo christianus spiritu constat et carne; homo enim ad comparationem sancti spiritus, caro est.
PL 17, 370B体を腐敗させるのは、許されていないことを敢えて行う者である。「霊に蒔く者は、霊から永遠の生命を刈り取る」。キリスト教徒である人は、霊と肉から成る。聖なる霊に比べれば、人は肉だからである。
Cum ergo spiritui dat assensum, cohibens se ab iis, quae contraria sunt, spiritaliter seminat; ut possit metere vitam aeternam. Testimonium enim Spiritus accipit, et immortalitatem loco mercedis.
PL 17, 370Cそこで、人が霊に同意を与え、それに反するものから自らを抑えるとき、その人は霊的に蒔いているのであり、永遠の生命を刈り取ることができる。その人は霊の証しを受け、報いの代わりに不死を受けるからである。
Sicut enim qui corrumpit dehonestans corpus suum, non ad aeternitatem, sed ad corruptionem pertinebit; ita et qui incontaminatum se custodit, vitam aeternam consequetur. Haec est enim aeterna vita, vivere sine poena, et habere gloriam.
PL 17, 370C実に、自分の体を辱めて腐敗させる者が、永遠にではなく腐敗に属することになるように、自らを汚れなく守る者も永遠の生命を得るであろう。これこそ永遠の生命、すなわち刑罰なしに生き、栄光を持つことだからである。
Nam si hic ad praesens qui in sollicitudine est, negat se vivere; quanto magis ubi alienus a Deo, ignem tortorem patietur!
PL 17, 370C実に、もしここで今、不安のうちにいる者が、自分は生きていないと言うのなら、神から遠く離れている所で、責め苛む火を受ける者は、なおさらである。
(Vers. 9.) Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim proprio metemus infatigabiles. Hoc dicit, quia qui fortis est ad seminandum, fortis erit et ad metendum, id est, sic recipiet, quomodo facit.
PL 17, 370C(第9節)「しかし善を行いつつ、気落ちすることのないようにしよう。時が来れば、疲れることなく刈り取るのだから」。これは、蒔くことに強い者は刈り取ることにも強いであろう、すなわち行ったとおりに受けるであろう、ということを言っている。
Ideo promptos nos ad benefaciendum esse hortatur, nec fastidium pati debere, securos quia pro parvis magna recipiemus, et pro terrenis aeterna, tempore quo promisit Deus.
PL 17, 370Dそれゆえ彼は、我々が善を行うのに迅速であるべきこと、嫌気を覚えてはならないことを勧める。我々は、小さなもののために大きなものを、地上のもののために永遠のものを、神が約束した時に受けると確信しているからである。
(Vers. 10.) Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. Gentiles tempus habent operandi malum; homines enim sine Deo, quomodo possunt operari bonum?
PL 17, 370D(第10節)「それゆえ、時を持っている間、すべての人に善を行おう」。異邦人は悪を行う時を持っている。神なしにいる人々が、どうして善を行えようか。
Christiani autem facti, tempus habent operandi bonum ad omnes homines; ut post acceptam fidem bonum opus proficiat mercedi promissae. Tempus enim idcirco conceditur vitae, ut jam juste versemur, exemplum dantes gentilibus. Maxime autem ad domesticos fidei.
PL 17, 370Dしかし、キリスト教徒となった者たちは、すべての人に善を行う時を持つ。信仰を受けたのちの善い業が、約束された報いに益するためである。実に、生の時が与えられているのは、我々がすでに正しく生き、異邦人に模範を示すためである。「とりわけ、信仰の家の者たちに対して」。
Verum est quia faciliores et propensiores in bono circa fratres esse debemus; quia invicem sumus membra. Huic ergo rei inserviendum, quae prodest; non circumcisioni, rei nunc inani.
PL 17, 371A真実である。我々は、善において兄弟たちに対し、より気さくで、より進んで尽くす者であるべきである。我々は互いに肢体だからである。それゆえ、益となる事柄に仕えなければならない。今や空しい事柄である割礼に仕えてはならない。
(Vers. 11.) Scitote qualibus litteris scripsi vobis mea manu. Auctoritatem dat epistolae suae; cum enim dicit: Ego scripsi mea manu, obediri vult litteris his.
PL 17, 371A(第11節)「どのような文字で、私が汝らに自分の手で書いたかを知れ」。彼は自分の手紙に権威を与える。「私は自分の手で書いた」と言うとき、この文書に従われることを望んでいるのである。
Ubi enim holographa manus est, falsum dici non potest; ne forte circumventi excusarent de epistola, quasi aut falsa esset, aut non esset Apostoli, nolentes se reprehendi.
PL 17, 371A自筆の手がある所では、偽りと言うことはできない。惑わされた者たちが、非難されたくないために、手紙が偽物であるとか、使徒のものではないとか言って、言い逃れをすることのないようにである。
(Vers. 12.) Quicumque volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ne crucis Christi persecutionem patiantur. In carne placere, hominibus placere significat.
PL 17, 371A(第12節)「肉において気に入られようと望む者は誰であれ、汝らに割礼を受けさせようと強いる。ただキリストの十字架のゆえの迫害を受けまいとするのである」。肉において気に入られるとは、人々に気に入られることを意味する。
Ut enim Judaeis propitiis, aut non infestis viverent, quos pseudoapostolos dicit, sic Christum praedicabant, ut et legem servandam docerent: quod Apostolus numquam metuit, sed constanter quod verum est, non tacuit, et sibi et his providens, quos docebat.
PL 17, 371B実に、彼が偽使徒と呼ぶ者たちは、ユダヤ人に好意を持たれ、あるいは敵視されずに暮らせるように、律法も守るべきだと教えるようなかたちでキリストを宣べ伝えていた。使徒はこれを決して恐れず、真実であることを堅く黙らず、自分と、教えていた者たちとのために配慮していた。
Denique: Ego, inquit, non solum ligari, sed et mori paratus sum in Hierosolyma pro nomine Domini nostri Jesu Christi (Act. XXI, 13) .
PL 17, 371B実に、彼は言う。「私は、エルサレムで、我々の主イエス・キリストの名のために、縛られるだけでなく死ぬ覚悟もできている」(使徒言行録21:13)。
(Vers. 13.) Neque enim ipsi qui circumcisi sunt, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in vestra carne glorientur.
PL 17, 371B(第13節)「実に、割礼を受けた者たち自身が律法を守っているのではない。ただ、汝らの肉において誇るために、汝らが割礼を受けることを望んでいるのである」。
Tale est hoc, quale et illud dictum ad apostolum Petrum: Si tu cum sis judaeus, gentiliter vivis, quomodo compellis gentes judaizare (Galat. II, 14) ?
PL 17, 371Bこれは、使徒ペトロに対して言われたあの言葉と同じである。「汝はユダヤ人でありながら異邦人のように生きているのに、どうして異邦人たちにユダヤ人のように生きることを強いるのか」(ガラテヤ2:14)。
Ita et hi cum ipsi legem non custodirent, conversantes injuste, circumcisionem zelabantur; ut proinde vindices et amatores legis viderentur: cum constet hunc legem defendere et custodire, qui justitias ejus exsequitur; et mandatum, quod ad vitam pertinens datum est, non praetermittit.
PL 17, 371Cこうして、これらの者たち自身も、律法を守らず、不義のうちに生活しながら、割礼に熱心であった。それは、律法の擁護者、愛好者と見られるためである。実際、律法を擁護し守るのは、その正義の定めを行い、命に関わるものとして与えられた戒めをおろそかにしない者であることは、周知である。
Talis ergo Galatarum excusatio erat. Haec dicit, ut vel sic intelligant, quia illudebantur velut stulti et hebetes, de quorum doloribus gloriarentur.
PL 17, 371Cこれが、ガラテヤの人々の言い訳であった。彼がこれを言うのは、せめてこうして、彼らが愚かで鈍い者のようにもてあそばれ、その苦しみを偽使徒たちが誇りの種にしていたことを悟らせるためである。
(Vers. 14.) Mihi vero absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
PL 17, 371C(第14節)「しかし私には、我々の主イエス・キリストの十字架のほかに誇ることは、決してあってはならない。彼によって、世界は私に対して十字架につけられ、私も世界に対して〔十字架につけられた〕」。
Quomodo pseudoapostoli tribulationes pro nomine Christi quasi nihil profuturas per hypocrisim redimebant, erubescentes in his; ita et Apostolus gloriabatur de his, sciens magnam pro istis fore mercedem: quemadmodum et coapostoli ejus, sicut scriptum est in Actibus apostolorum: Tunc, inquit, caesi exierunt apostoli de concilio, gaudentes quia digni habiti sunt pro nomine Christi contumeliam pati (Act. V, 4) .
PL 17, 371C偽使徒たちが、キリストの名のための苦難を、あたかも何の益ももたらさないかのように、偽善によって買い取って〔免れて〕、それを恥じていたように、使徒もまた、これらの苦難を誇っていた。これらのために大きな報いがあると知っていたからである。彼とともに使徒である者たちも、使徒言行録に書かれているとおり、同じであった。彼は言う。「そのとき、使徒たちは、打たれて議会から出て行き、キリストの名のために辱めを受けるに値する者とされたことを喜んでいた」(使徒言行録5:4)〔引かれた句は使徒言行録5:41〕。
Cujus ergo omnis spes in Christo est, hic gloriatur in cruce ejus, huic et mundus crucifixus est, certus amorem crucis Christi vitam esse; mundi vero amorem parere mortem.
PL 17, 372Aそれゆえ、すべての望みをキリストに置く者は、その十字架を誇り、その者にとって世界は十字架につけられている。キリストの十字架への愛が生命であり、世界への愛が死を生むと確信しているからである。
Invicem ergo sibi mortui sunt, et mundus Apostolo, et Apostolus mundo; dum nihil concupiscit Apostolus mundi, et dum nihil habet mundus suum, quod agnoscat in Apostolo, sicut et Dominus ait: Ecce, inquit, princeps hujus mundi venit, et in me inveniet nihil (Joan. XIV, 30) .
PL 17, 372Aこうして彼らは互いに対して死んでいる。世界は使徒に対して、使徒は世界に対してである。使徒は世界の何ものも欲せず、世界は使徒のうちに自分のものと認めうるものを何も持たないからである。それは、主も言うとおりである。「見よ、この世界の支配者が来る。しかし、私のうちには何も見いだすことはない」(ヨハネ14:30)。
(Vers. 15, 16.) In Christo enim Jesu neque circumcisio quidquam est, neque praeputium; sed nova creatura. Et quotquot hanc regulam sequuntur, pax super illos et misericordia, et super Israel Dei.
PL 17, 372A(第15・16節)「実に、キリスト・イエスにあっては、割礼も無割礼も何ものでもなく、新しい被造物なのである。この規範に従うすべての者の上に、平和と慈しみがあるように。また神のイスラエルの上にも」。
Nova creatura est regeneratio nostra, haec est quae dat profectum permanentibus; super istos enim est pax Dei.
PL 17, 372A新しい被造物とは我々の再生であり、これこそ、とどまる者たちに進歩を与えるものである。神の平和は、これらの者たちの上にあるからである。
Qui enim cum Deo pacificus est, nullius inimicitiam metuit; tutus enim est protectione et misericordia Dei, quae promissa est, et manet super Israel Dei, non super Israel hominis; Judaei enim non credentes Israelitae sunt secundum carnem.
PL 17, 372B実に、神と平和のうちにある者は、誰の敵意も恐れない。約束された神の保護と慈しみに守られているからであり、それは神のイスラエルの上にとどまるのであって、人のイスラエルの上にではない。信じないユダヤ人は、肉による〔肉に従う〕イスラエル人だからである。
Duas ergo partes significavit, super quas manet pax et misericordia Dei, Judaeorum credentium, et gentilium fidelium.
PL 17, 372Bこうして彼は、神の平和と慈しみがその上にとどまる二つの部分、すなわち信じるユダヤ人たちと信徒である異邦人たちとを示した。
(Vers. 17.) De caetero nemo mihi molestus sit. Molestias sibi noluit de caetero fieri, ut iterum forte cogeretur scribere: sed jam correctiores illos vult fieri; ut amputatis erroribus, post tanta taedia pausam haberet.
PL 17, 372B(第17節)「これからのち、誰も私を煩わせてはならない」。彼は、今後は自分に煩いが起こることを望まなかった。再び手紙を書かざるをえなくなることのないようにである。むしろ、彼らがすでにより正された者となることを望んだ。誤りが断たれて、これほど多くの倦怠のあとに休みを得るためである。
Si autem duriores se praestarent, et inflexibiles in convertendo, cessarent ab eo; ut illis operas suas et efficaciam impenderet, de quibus mercedem aut lucrum speraret. Ego enim stigmata Domini Jesu Christi in corpore meo porto.
PL 17, 372Bしかし、もし彼らがより頑なな者となり、回心に当たって曲げられない者となるなら、彼から手を引くがよい。そうすれば彼は、その報いあるいは益を期待できる者たちに、自分の働きと力を注ぐことができる。「実に、私は主イエス・キリストの焼き印を、自分の体に帯びている」。
Hoc dicit iratus, quia passiones quas credentium causa patiebatur, inefficaces in illis videbat; quoniam constantia et fide doctrinae suae pro Christo plagas et vincula pati non timuit: sed passus est amore credentium cicatrices plagarum habere se in corpore; quo non minus fideliter eis praedicaret, sicut et pseudoapostoli, qui Galatas deceperant.
PL 17, 372C彼は怒ってこれを言う。信者たちのために受けていた苦しみが、彼らにおいて効果のないものと見えたからである。彼は、自らの教えへの堅固さと信仰をもって、キリストのために鞭と鎖を受けることを恐れなかったが、さらに、信者たちへの愛のゆえに、体に鞭の傷痕を持つことをも耐えた。それは、ガラテヤの人々を欺いた偽使徒たちにも劣らず誠実に、彼らに宣べ伝えるためであった〔quo non minus fideliter eis praedicaret, sicut et pseudoapostoli の係りは定かでない。字のとおりに取った〕。
Neminem itaque vult sibi molestum esse, qui huic rei devotus non est; ista enim stigmata, id est, cicatrices plagarum, testimonia sunt credentium eorum, qui patiuntur, quod digni sunt futura promissione.
PL 17, 372Cそれゆえ彼は、この事に身を捧げていない者の誰にも、自分を煩わせてほしくないのである。これらの焼き印、すなわち鞭の傷痕は、苦しむ信者たちが、来るべき約束にふさわしい者であることの証しだからである。
(Vers. 18.) Gratia nostri Domini Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Non Legis gratiam dicit, sed Domini nostri Jesu Christi esse cum spiritu illorum, quos spiritales fratres appellat; neque enim penitus omnes fuerant eversi.
PL 17, 372C(第18節)「我々の主イエス・キリストの恩寵が、汝らの霊と共にあるように、兄弟たちよ」。彼が言うのは、律法の恩寵ではなく、我々の主イエス・キリストの恩寵が、霊的な兄弟と呼ぶ者たちの霊と共にある、ということである。全員が根底から覆されていたわけではなかったからである。