Caput I
第I章PL 17, 1021CS. Sebastianus martyres animat. 1. Sebastianus vir christianissimus Mediolanensium partibus eruditus civis vero Narbonensis, Diocletiano et Maximiano imperatoribus ita charus erat, ut principatum ei primae cohortis traderent, et suo eum conspectui juberent semper astare.
PL 17, 1021C聖セバスティアヌスが殉教者たちを励ます。1. いとも敬虔なキリスト教徒セバスティアヌスは、ミラノの地で教育を受けたが、市民としてはナルボの人であり、皇帝ディオクレティアヌスとマクシミアヌスにたいそう愛され、皇帝たちは彼に第一大隊の長の地位を与え、常に自分の目の前に立つよう命じた。
Erat enim vir totius prudentiae, in sermone verax, in judicio justus, in consilio providus, in commisso fidelis, in interventu strenuus, in bonitate conspicuus, in universa morum honestate praeclarus.
PL 17, 1021C彼はあらゆる思慮を備え、言葉に偽りがなく、判断に正しく、助言に先見があり、任されたことに忠実で、仲裁に精力的で、善さにおいて際立ち、品行の誠実さのすべてにおいて輝いていた。
Hunc milites ac si patrem venerabantur; hunc universi, qui praeerant palatio, charissimo venerabantur affectu: erat enim verus Dei cultor, et necesse erat ut, quem Dei perfuderat gratia, ab omnibus amaretur.
PL 17, 1021C兵士たちは彼を父のように敬い、宮殿を預かる者たちも皆、このうえなく親しい情をもって彼を敬った。彼は真の神の礼拝者であり、神の恩寵が注がれていた者が皆に愛されるのは当然だったからである。
2. Christo igitur quotidie sedulum exhibebat officium, sed agebat quatenus hoc sacrilegis regibus esset occultum, non passionis timore perterritus, nec patrimonii sui amore constrictus, sed ad hoc tantum sub chlamyde terreni imperii Christi militem agebat absconditum, ut Christianorum animos, quos inter tormenta videbat deficere, confortaret, et Deo redderet animas quas diabolus conabatur auferre.
PL 17, 1022C2. こうして彼は日々、キリストにたゆまず務めを果たしていたが、それが冒瀆の王たちに知られないように振る舞っていた。それは受難への恐れに怯えてでも、自分の財産への愛に縛られてでもなく、ただ次のためであった。地上の支配の外套の下に、隠れたキリストの兵士として務め、拷問のさなかに挫けそうに見えたキリスト教徒たちの心を励まし、悪魔が奪おうとした魂を神に返すためである。
3. Denique postquam multas martyrum mentes a timore passionis eripuit, et ad coronam perpetuae gloriae incitavit: ipse quis esset, apparuit, quia lumen in tenebris latere non potuit.
PL 17, 1022C3. 実に、彼が多くの殉教者たちの心を受難への恐れから救い出し、永遠の栄光の冠へ促したのち、彼自身が何者であるかが現れた。光は闇の中に隠れていることができなかったからである。
Clarissimis igitur viris Marcelliano et Marco duobus geminis fratribus pro Christi nomine in vinculis constitutis, quotidie solatium exhibebat; et tam ipsis quam etiam servis eorum, cum quibus tenti fuerant, salutaria fidei consilia ministrabat: quibus fugitiva saeculi blandimenta respuerent, et momentanea tormentorum genera non timerent.
PL 17, 1022Cそこで、いとも高貴な人々であるマルケリアヌスとマルクス、双子の兄弟が、キリストの名のために獄につながれると、彼は日々、慰めを与えた。そして彼ら自身にも、彼らとともに捕らえられていた奴隷たちにも、信仰の救いとなる勧めを授けた。それによって彼らが、過ぎ去る世の甘言を退け、つかの間の拷問の数々を恐れないようにするためである。
Caput II
第II章PL 17, 1023AMarcelliani et Marci graviter oppugnata constantia. 4. Qui cum beatissimis consolationibus acquiescerent, et verbera carnificum animo perseveranti transirent, capitalem jussi sunt subire sententiam: ea videlicet ratione, ut si eodem momento quo decollandi erant sacrificiis consensissent, et parentibus suis et conjugibus et filiis et facultatibus redderentur.
PL 17, 1023Aマルケリアヌスとマルクスの不屈の心が激しく攻められる。4. 二人がいとも幸いな慰めに安らぎ、刑吏たちの鞭を揺るがぬ心で耐え過ごしたので、死刑の宣告を受けるよう命じられた。すなわち、斬首されようとするまさにその瞬間にいけにえを献げることに同意するなら、両親、妻たち、子ら、財産が返される、という条件であった。
Erant enim non solum, ut diximus, genere clarissimi viri, sed et facultatibus dilatati; quorum erat pater Tranquillinus nomine, et mater Marcia vocabatur; qui illos sequebantur cum uxoribus eorum et filiis; nimio enim in suis nepotibus ducebantur affectu.
PL 17, 1023A実に二人は、先に述べたように、生まれの点でいとも高貴な人々であったばかりか、財産も豊かであった。父はトランクィリヌスという名で、母はマルキアと呼ばれた。二人は妻たちや子らを連れて彼らに従っていた。孫たちへの情愛に余りに強く引かれていたのである。
Unde factum est, ub ab Agrestio Chromatio urbis Romae praefecto triginta dierum inducias impetrarent, in quorum spatio ageretur cum eis, quatenus ad thurificandum idolis consentirent.
PL 17, 1023Bそこで、ローマの町の首都長官アグレスティウス・クロマティウスから三十日の猶予を取りつけることになった〔底本は ub。ut と読む〕。その期間のうちに、偶像に香を焚くことに同意するよう、彼らとの交渉が進められるはずであった。
5. Accedentes itaque amici eorum ad eos, coeperunt dicere: Unde vobis tam dura mens, tamque ferreum pectus, quod canitiem patimini patris abjicere, et matri jam decrepitae novos dolores partus afferre?
PL 17, 1023B5. そこで彼らの友人たちが彼らのもとに来て、言い始めた。「諸君はどこからそれほど硬い精神、それほど鉄の胸を得たのか。父の白髪を捨て、すでに老いた母に産みの新たな苦しみをもたらすことを甘んじて受けるとは」。
Nam illa partus sui dolores consolationibus superabat, dum in uno dolore duos filios pareret, et geminum patri funderet filiorum affectum: nunc vero insanabilis dolor, inconsolabilis poena, irremediabilis cruciatus, incomparabilis partus est, quo spes et gaudium tollitur, vita contemnitur, respuitur gloria, et, contemptis omnibus pietatis affectibus, mortis atrocitas appetitur potiusquam timetur.
PL 17, 1023B「実に母は、一度の苦痛で二人の子を産み、双子の子らへの情愛を父に注いだとき、産みの苦しみを慰めによって乗り越えたのだった。だが今は、癒やしがたい痛み、慰めようのない刑罰、償いようのない苦悶、比べるもののない産みの苦しみ〔partus〕である。それによって希望と喜びは奪われ、生は侮られ、栄光は退けられ、あらゆる情愛の思いが軽んじられて、死の残酷さが恐れられるよりもむしろ求められる」。
Obsecramus vos, o amici charissimi, tandem his date cladibus finem, et vos patres esse dulcium filiorum vel admoniti mementote.
PL 17, 1023C「いとも愛する友よ、我々は諸君に懇願する。ついにはこれらの禍いに終わりを与えよ。そして諸君が愛しい子らの父であることを、せめて諭されて思い起こせ」。
6. Haec et his similia amici dicentibus, miseram se clamitans mater advenit, et soluto capite canos suae senectutis ostentans, in conspectu eorum vestem qua pectus tegebatur, scidit: et cunctis flentibus ostendebat eis laxis pellibus quas suxerant mammas, et blandimenta, quae infantiae eorum exhibuerat, ejulando lacrymans memorabat.
PL 17, 1023C6. 友人たちがこのこと、またこれに類することを言っていると、母が自らを憐れな者と叫びながらやって来て、髪を解いて老いの白髪を見せ、彼らの目の前で胸を覆っていた衣を引き裂いた。皆が泣くなか、二人が吸った乳房が皮のたるんだものになっているのを見せ、二人の幼い頃に与えた愛撫を、泣き叫びつつ涙ながらに思い起こした。
Aiebat ergo ad ambos: Tu mihi semper plus blanditus es, fili; et tu amplius verecundatus es: in isto imaginem meam peperi, in te paternos vultus effudi; tu patri utilior, iste similior.
PL 17, 1023Cそこで二人に言った。「息子よ、あなたはいつも私により多く甘えてくれた。そしてあなたはより多く慎み深かった。この子には私の面影を産み、あなたには父の顔つきを注ぎ込んだ。あなたは父により役立ち、この子はより似ている」。
Heu me miseram! circumvallant me ex omni parte incomparabiles luctus, inaudita miseria et gemina orbitas, nullis penitus tribulationibus comparanda.
PL 17, 1023D「ああ、憐れな私よ。比べるもののない悲嘆が四方から私を取り囲む。聞いたこともない惨めさ、二重の子失いは、いかなる苦難にも決して比べられない」。
Omitto filios ad mortem ultro properantes, quos si mihi hostes auferrent, per medias sequerer acies bellatorum; si judicia violenta concluderent, carcerem simul irrumperem moritura.
PL 17, 1023D「死へ自ら急ぐ子らのことは措こう。もし敵が私から子らを奪うのなら、私は戦士たちの軍勢のただ中をも追っていくだろう。もし乱暴な裁判が子らを閉じ込めるのなら、死ぬ覚悟で、ともに牢に押し入るだろう」。
Novum hoc genus est pereundi, in quo carnifex rogatur ut feriat, vita optatur ut pereat, mors invitatur ut veniat. Novus hic luctus est; nova miseria, in qua natorum juventus sponte amittitur, et parentum miseranda cogitur senectus ut vivat.
PL 17, 1024A「これは新しい滅び方である。そこでは刑吏が打ってくれと頼まれ、生が滅びるようにと望まれ、死が来るようにと招かれる。これは新しい嘆きであり、新しい惨めさである。そこでは子らの若さが自ら失われ、親たちの憐れむべき老いが生きるよう強いられる」。
7. Ista et his similia matre prosequente, infirmus pater, et gravis jam senio, manibus adducitur servulorum, et cygnaeo capiti terrae pulverem spargens, hujusmodi dabat voces ad coelum: Ad mortem ultro proficiscentibus filiis valedicturus adveni, ut universa, quae a filiis sepulturae meae exhibenda paraveram, ego infelix filios sepulturus expendam.
PL 17, 1024A7. 母がこのこと、またこれに類することを続けるなか、病み、すでに老いに重く苦しむ父が、若い奴隷たちの手に引かれて来た。そして、白鳥〔のように白い〕頭に地の塵を撒きつつ、天に向かってこのような声を上げた。「死へ自ら赴く息子たちに別れを告げるために、私はやって来た。私の埋葬のために息子たちが整えるはずだと私が備えていた一切を、不幸な私が、息子たちを葬るために費やすのだ」。
O filii, meae baculus senectutis, et geminum meorum viscerum lumen, nati feliciter, et prospere educati, excellentissimae memoriae, et ingenii singularis, omnium liberalium peritia litterarum imbuti, quae ista repente insania vestra voluntate progenita mortis vos fecit esse amatores?
PL 17, 1024A「おお、息子たちよ。私の老いの杖、私の心の奥底の双子の光よ。幸いに生まれ、恵まれて育てられ、卓越した記憶力と比類ない才をもち、あらゆる自由学芸の知識を身に付けた子らよ。諸君の意志から突然生まれた、どんな狂気が、諸君を死を愛する者にしたのか」。
Numquam ista viventibus placuit: numquam morituris suum amorem induxit: ad quoscumque autem pervenire potuit, violenter admissa est, et non est voluntate ab ullo vivente suscepta.
PL 17, 1024B「死は〔ista を死と取った〕、生きている者を喜ばせたことが決してない。死にゆく者にさえ、自分への愛を起こさせたことが決してない。死が及び得たどの者にも、暴力的に押し入ったのであって、生きているいかなる者にも自らの意志で受け入れられたことはない」。
Si hanc nudus debitor sub avaro feneratore patitur, nulla potest ratione diligere; nec solum non diligere cognoscitur, sed timere. Qua ratione eam appetit, qui et bonis exuberat omnibus, et penitus ulli nihil debet?
PL 17, 1024B「裸の債務者が強欲な金貸しのもとでこれ〔死〕を耐え忍ぶとしても、いかなる理由によっても愛することはできない。愛さないどころか、恐れることが知られている。ならば、あらゆる財に溢れ、誰にも何ひとつ負っていない者が、どんな理由でこれを求めるのか」。
Venite huc, senes, et mecum super filios plangite, qui vos viscera paterna habere sentitis. Venite huc, juvenes, et flete super juvenes sponte pereuntes. Huc accedite, patres, et prohibete talia, ne talia patiamini.
PL 17, 1024B「ここへ来よ、老人たちよ。そして私とともに息子たちのために嘆け。諸君は父の心の奥底を自分がもっていると感じる者たちである。ここへ来よ、若者たちよ。自ら滅びゆく若者たちのために泣け。ここへ近づけ、父たちよ。このようなことを禁じよ。このようなことを耐え忍ぶことのないように」。
Deficite plorando, oculi mei, et caliginem obducite fundentes flumina lacrymarum; ne videam caedi gladio, quos dum virga levis tangeret, tremui; dum tristantes leviter viderem, expavi.
PL 17, 1024C「尽きよ、泣くことで、私の目よ。そして涙の川を流しつつ霞をまとえ。剣で斬られるのを見ないために。軽い鞭が触れただけでも私は震え、彼らが少し悲しんでいるのを見ただけでも私は恐れおののいたというのに」。
8. Igitur dum haec et alia senior prosequeretur, ecce amborum conjuges cum natis propriis veniunt, et aspectibus eorum proprios infantulos offerentes, has ejulando voces effundunt: Quibus nos servituras relinquitis? quibus conjugii nostri traditis charitatem? qui putatis erunt horum infantium domini, et domorum vestrarum avidissimi pervasores?
PL 17, 1024C8. こうして老父がこのこと、またほかのことを続けているあいだ、見よ、二人の妻たちがそれぞれの子らとともにやって来た。そして夫たちの目の前にわが子の幼子たちを差し出し、泣き叫びつつこれらの声を上げた。「我々を、誰に仕えさせようと残していくのか。誰に我々の夫婦の愛を引き渡すのか。この幼子たちの主人となり、諸君の家々を最も貪欲に奪う者となるのは誰だと、諸君は思うのか」。
Qui erunt vestrae occupatores familiae? vel qui sibi divisuri sunt vernaculos, quos nutristis?
PL 17, 1024C「諸君の家の占有者となるのは誰か。あるいは、諸君が養った家生まれの奴隷たちを、自分たちで分けるのは誰か」。
Heu quam ferreo, heu quam impiae crudelitatis genere parentes despicitis, amicos respuitis, uxores abjicitis, filios abdicatis, et vos ipsos carnifici ultroneos exhibetis!
PL 17, 1024C「ああ、なんと鉄のような、なんと不敬虔な残酷さの流儀で、諸君は両親を軽んじ、友を退け、妻を捨て、子らを勘当し、自分自身を進んで刑吏に差し出すことか」。
Caput III
第III章PL 17, 1024DS. Sebastianus nutantes confirmat. 9. Interea dum illa dicuntur, et ista referuntur, inter uxorum lacrymas, et suspiria filiorum, coeperunt milites Christi mollescere, et animos suos flectere ad dolorem.
PL 17, 1024D聖セバスティアヌスが揺らぐ者たちを固める。9. その間、あちらの言葉が語られ、こちらの言葉が述べられるうちに、妻たちの涙と子らの嘆息のなかで、キリストの兵士たちは心が和らぎ、心を悲しみへ曲げ始めた。
Huic spectaculo, ut supra diximus, intererat S. Sebastianus, vir per omnia christianissimus, quem occultabat militaris habitus, et chlamydis obumbrabat aspectus.
PL 17, 1025Aこの光景に、先に述べたように、聖セバスティアヌスが居合わせていた。あらゆる点でいとも敬虔なキリスト教徒であったが、軍人の装いが彼を隠し、外套の見かけが覆っていた。
At ubi vidit athletas Dei immenso certaminis pondere fatigari, in medio eorum se objiciens, dixit: O fortissimi milites Christi, o instructissimi divini praelii bellatores, per nimiam virtutem animi fortiter pervenistis ad palmam, et nunc per misera blandimenta coronam deponitis sempiternam?
PL 17, 1025Aだが、神の競技者たちが戦いの計り知れない重みに疲れ果てるのを見ると、彼らの真ん中に身を投じて言った。「おお、キリストのいと強き兵士たちよ。おお、神の戦いにいとも整えられた戦士たちよ。諸君は心の並外れた徳によって勇ましくヤシ〔勝利の印〕に至ったのに、今になって、みじめな甘言のために永遠の冠を捨てるのか」。
Discat nunc per vos Christi militum fortitudo, fide potius armari quam ferro. Nolite victoriarum vestrarum insignia per mulierum blandimenta abjicere, et subjectas pedibus vestris hostis devicti cervices ad victricia et rediviva iterum bella laxare, cujus quamvis saeva contra vos extiterit et periniqua instantia, saevior tamen efficitur ira repetita.
PL 17, 1025A「キリストの兵士たちの勇気が、今、諸君によって、鉄よりもむしろ信仰で武装することを学ぶように。諸君の勝利の記章を、女たちの甘言のために投げ捨ててはならない。また、打ち負かされた敵の首、諸君の足もとに伏せられたその首を、勝利の、再び生き返る戦いへと解き放ってはならない。その敵の諸君に対する攻勢は、どれほど猛々しく不正であったにせよ、繰り返された怒りはなお猛々しくなるのである」。
Erigite igitur a terrenis affectibus tropaeum vestri certaminis gloriosum, et nolite illud amittere fletibus parvulorum.
PL 17, 1025B「それゆえ、諸君の戦いの栄えある戦勝記念碑を、地上の情愛から離して高く掲げよ。それを幼子たちの涙のために失ってはならない」。
10. Isti, quos plorantes attenditis, gauderent hodie si possent scire quae nostis; putant enim quod ista vita sit sola, quae si finem acceperit, nulla vitalis animae, corpore deficiente, valeat portio remanere.
PL 17, 1025B10. 「諸君が見つめている、泣いているこの者たちは、諸君の知っていることを知り得たなら、今日喜ぶだろう。彼らはこの生だけがあると思っているのだ。それが終わりを迎えれば、体が衰えるとき、生命ある魂のいかなる部分も残り得ないと」。
Si enim scirent esse alteram vitam ignaram mortis, tristitiae nesciam, in qua immortalitas regnat, et perpetua gaudia commorantur; profecto vobiscum ad illam festinarent pertingere, et vitam illam pro nihilo computantes, illam appeterent, quae et in exsultatione permanet et penitus finiri non novit.
PL 17, 1025B「実に、死を知らず悲しみを知らない別の生があり、そこでは不死が支配し、永遠の喜びがとどまっていると知るなら、彼らはまちがいなく諸君とともにそこへ至ろうと急ぎ、この生を無と数えて、喜びのうちにとどまり、決して終わることを知らない生を求めるだろう」。
Ista enim vita fugitiva est et tam infideils, ut nec amatoribus suis fidem potuerit custodire.
PL 17, 1025C「実にこの生は逃げ去るものであり、あまりに不誠実で、自分を愛する者にさえ信義を守り得なかった〔底本は infideils。infidelis と読む〕」。
Ab origine enim mundi in se credentes fefellit, omnes se exspectantes decepit, cunctos de se praesumentes irrisit, et ita nullum omnino certum reddidit, ut omnibus probetur fuisse mentita.
PL 17, 1025C「世の初めから、自分を信じる者を欺き、自分を待つ者すべてを惑わし、自分に思い上がる者すべてを嘲り、誰ひとり確かな者としなかったので、すべての者に、偽りを言ったと証明される」。
Atque utinam solius mendacii culpae esset obnoxia, et per omnia crimina currere suos non cogeret amatores.
PL 17, 1025C「しかも、この生が偽りという咎だけに責めを負うのならよかったのに。だがそれは、自分を愛する者たちをあらゆる罪過〔crimina〕へと走らせずにはいない」。
Ipsa dat edacitatem glutonibus, ipsa ebrietatem ingerit temulentis, ipsa naufragium pudoris adulteris, ipsa exsecrabilem tradit perversitatem incestis; ipsa admonet furem, ut rapiat; iracundum, ut saeviat; mendacem, ut fallat.
PL 17, 1025C「この生そのものが、大食らいに貪食を与え、酔いどれに泥酔を押し込み、姦淫する者に恥じらいの難破を、近親相姦する者に忌まわしい邪曲を渡す。盗人には奪えと、怒りっぽい者には荒れ狂えと、偽る者には欺けと勧める」。
Ipsa inter conjuges divortia seminat, inter amicos discordias, inter pacificos lites, inter justos injustitiam, inter fratres scandala. Ipsa tollit judicibus justitiam, castis pudicitiam, artificibus peritiam, ipsa aufert moribus disciplinam.
PL 17, 1025C「この生そのものが、夫婦のあいだに離縁を、友のあいだに不和を、平和を好む者のあいだに争いを、義しい者のあいだに不義を、兄弟のあいだにつまずきを蒔く。裁判官から正義を奪い、貞潔な者から操を奪い、職人から技を奪い、品行から規律を奪う」。
Et ut altiora quae amatoribus suis ingerit crimina memoremus; si fratrem aliquando frater germanus occidit, si filius necavit patrem, si interemptus est ab amico amicus; cujus haec instinctu facta sunt scelera, cujus intuitu, cujus spe, cujus fiducia ista sunt nefanda commissa?
PL 17, 1025D「そして、この生が自分を愛する者たちに押し込むもっと重い罪過を思い起こすなら、もし兄弟がいつか実の兄弟を殺し、子が父を殺し、友が友に殺されたとして、これらの悪事は誰の唆しによって行われたのか。誰を見て、誰を望み、誰を頼んで、これらの忌まわしいことが犯されたのか」。
Numquid non praesentis vitae amore seducti ista committunt, et dum illam plusquam justum est diligunt, iniquo odio homines prosequuntur?
PL 17, 1025D「現在の生への愛に惑わされてこれらを犯し、それを正しい以上に愛するあまり、不正な憎しみで人々を追い回すのではないか」。
Ut quid enim pirata navigantem jugulat, ut quid latro perimit viatorem, dives opprimit pauperem, superbus humilem, et omnis nocens quemcumque potuerit aggravat innocentem?
PL 17, 1026A「実に、なぜ海賊は航海者の喉を切り、なぜ盗賊は旅人を殺し、金持ちは貧者を、高慢な者は謙遜な者を押さえつけ、およそ害を加える者は、できる限り誰であれ罪なき者を苦しめるのか」。
Haec autem faciunt mala, quia isti vitae servire desiderant, et se existimant in amore ejus per tempora prolixiora durare. Non ergo alterius causa fiunt scelera nisi ut infelicissimae isti carnali vitae a carnalibus serviatur.
PL 17, 1026A「彼らがこれらの悪を行うのは、この生に仕えることを望み、それへの愛のうちに、より長い時のあいだ生き延びられると思うからである。したがって悪事が行われるのは、このいとも不幸な肉の生に、肉の者たちが仕えるため以外の理由ではない」。
11. Ipsa est denique quae eis crimina imperat, jubet facinora, suadet injusta; et posteaquam omni crudelitate, omnique fuerit spurcitia saginata, servientes sibi tradit filiae suae, id est morti perpetuae.
PL 17, 1026A11. 「実に、罪過を彼らに命じ、凶行を言いつけ、不正を勧めるのは、この生そのものである。そして、あらゆる残酷さとあらゆる汚れで肥え太らせたのち、自分に仕える者を自分の娘、すなわち永遠の死に引き渡す」。
Ex ipsa enim, et ex ejus utero mors aeterna est nata, tempore quo gulae suae et libidini et delectationibus oculorum primi homines servierunt; atque ideo qui ad aeternam vitam facti fuerant, huc in istam sunt regionem mortis jactati: hinc iterum sunt ad inferos devoluti, nihil secum praeter peccata portantes.
PL 17, 1026A「実に永遠の死は、この生から、その胎から生まれた。最初の人間たちが自分の食欲と情欲と目の快楽に仕えたときである。それゆえ、永遠の生命のために造られた者たちは、この死の地に投げ込まれ、ここからさらに冥界へ転げ落ちた。罪のほか何も携えずに」。
Haec ergo vita est quae vos fallit, o amici charissimi, ut amicos vestros ad vitam euntes perpetuam injusto consilio revocetis.
PL 17, 1026B「それゆえ、諸君を欺くのはこの生である、いとも愛する友よ。永遠の生命へ向かう諸君の友を、不正な勧めで呼び戻そうとするように」。
Caput IV
第IV章PL 17, 1026BInferni poenae, coelique gaudia, martyrum aninis inculcata. 12. Haec vos instigat, o parentes sanctissimi, ut filios vestros proficiscentes ad comitatum coeli, ad honorem incorruptibilem, ad amicitias imperatoris aeterni, stultissimis lamentationibus revocetis.
PL 17, 1026B冥界の刑罰と天の喜びが、殉教者たちの心に刻み込まれる。12. 「この生が諸君を駆り立てる、いとも聖なる両親よ。天の仲間のもとへ、朽ちない栄誉へ、永遠の皇帝との友情へと旅立つ子らを、いとも愚かな嘆きで呼び戻すように」。
Ista est quae vos, o castissimae conjuges Beatorum, per pietatis colorem impietatem Martyrum mentibus fecit tradere, et necem pro liberatione afferre.
PL 17, 1026C「諸君を、いとも貞潔な妻たちよ、福なる者たちの妻たちよ、情愛を装って殉教者たちの心に不敬虔を引き渡させ、解放の名で死をもたらさせたのは、この生である」。
Si enim consensissent revocationi vestrae, pauco quidem tempore vobiscum esse poterant; postea vero separari, et ita habuerant separari a vobis, ut numquam vos nisi inter tormenta perpetua videretis; ubi edax flamma incredulorum animas devorat, ubi dracones blasphemantium labia comedunt, ubi serpentes morsibus suis incredulorum pectora depascuntur.
PL 17, 1026C「実に、もし彼らが諸君の呼び戻しに同意したなら、少しのあいだは諸君とともにいられただろう。だがその後には引き離されることになっていた。しかも諸君から引き離されるさまは、諸君が永遠の責め苦のなかでしか彼らに会えないほどである。そこでは貪り食う炎が不信仰者の魂を飲み込み、竜が冒瀆する者たちの唇を食らい、蛇が牙で不信仰者の胸を食い荒らす」。
Illic ululatus et gemitus sonat, et clamor confusus, quem vis tormentorum exagitat, et incendii arsura extorquet.
PL 17, 1026C「そこでは叫びとうめきが響き、責め苦の力が駆り立て、燃え盛る炎が絞り出す、入り乱れた叫喚がある」。
Haec ipsa autem tribulatio, quae illic excipiet infideles, nullo termino definitur, nullo fine concluditur, sed nec post flammarum atrocium adustionem consumitur, sed ad rediviva incendia iterum qui adustus fuerit reparatur.
PL 17, 1026C「だが、不信仰者をそこで迎えるこの苦難そのものは、いかなる限りにも定められず、いかなる終わりにも閉じられない。むしろ猛烈な炎に焼かれたのちにも尽きることなく、焼かれた者は、再び燃え上がる炎のために元に戻される」。
13. Hanc ergo poenam et istos permittite evadere, et vosmetipsos eripere cogitate. Permittite interim istos ad coronam pertingere destinatam.
PL 17, 1026D13. 「それゆえ、この刑罰をこの者たちも免れるのを許せ。そして諸君自身を救い出すことを考えよ。さしあたり、この者たちが定められた冠に至るのを許せ」。
Nolite timere; non enim separabuntur a vobis, sed vadent praeparare vobis in coelo sidereas mansiones, in quibus una vobiscum et cum filiis vestris in perpetuo gaudio maneatis.
PL 17, 1026D「恐れるな。彼らは諸君から引き離されるのではない。天に、星のように輝く住まいを諸君のために備えに行くのである。そこで諸君が、彼らと、また諸君の子らとともに、永遠の喜びのうちにとどまるように」。
Quod si vos domus vestrae ex lapidibus factae delectant; quanto magis illarum vos debet pulchritudo invitare domorum ubi sunt triclinia auro puro radiantia, quae ex gemmis et margaritis habent zetas instructas?
PL 17, 1027A「石で造られた諸君の家が諸君を喜ばせるのなら、まして、純金に輝く食堂があり、宝石と真珠で飾られた居間〔zeta〕を備えた家々の美しさは、どれほど諸君を招くはずか」。
Illic flos purpureus rosarum numquam marcessit: illic florida nemora perpetua viriditate vernant: illic prata recentia semper melleis fluunt rivis: illic croceis gramina floribus redolent, et halantes campi jucundis admodum odoribus pollent.
PL 17, 1027A「そこでは紅いバラの花が決してしぼまず、花咲く森は絶えざる緑に芽吹き、新しい牧場には蜜の小川がいつも流れ、草はサフラン色の花で香り、香気を吐く野はこの上なく心地よい匂いで満ちる」。
Aurae ibi vitam aeternam habentes naribus nectareum odorem aspirant. Lumen ibi sine solis radio fulgens, serenitas absque nubilo, et absque tenebris nocturnis die oculi perfruuntur.
PL 17, 1027A「永遠の生命をもつそよ風が、そこで鼻に神酒のような香りを吹き込む。そこでは、太陽の光線なしに輝く光、雲のない晴れやかさ、夜の闇のない昼を、目が存分に味わう」。
Nulla illic impediuntur occupatione deliciae, nulla penitus sollicitudine ibi securitas conturbatur; mugitus, ululatus, gemitus, lamentum et luctus numquam illic audita nec nominata sunt: foedum et deforme, tetrum, nigrum, horrendum aliquid, aut sordidum numquam ibi penitus viderunt oculi habitantium: pulchritudine vero in amaenitate nemorum, splendore in aere jocundo et formositate atque omni elegantia sine intermissione oculi patentes perfruuntur; et nihil omnino quod conturbet mentem auribus datur.
PL 17, 1027A「そこでは歓楽がいかなる用事にも妨げられず、安らぎがいかなる心配にも乱されない。牛の鳴き声、泣き叫び、うめき、嘆き、悲しみは、そこでは聞かれたことも口にされたこともない。醜く不格好な、忌まわしい、黒い、恐ろしい、あるいは汚らしいものを、そこに住む者の目はまったく見たことがない。むしろ、美しさを森の心地よさのなかに、輝きを快い大気のなかに、形の良さとあらゆる優雅さを、見開いた目が間断なく存分に味わう。心を乱すものは、何ひとつ耳に与えられない」。
Sonant enim ibi jugiter organa hymnorum, quae ad laudem regis ab angelis et archangelis decantantur. Amaritudo et fellis asperitas ibi locum non habent: tonitrua ibi numquam audita sunt, fulgura et coruscationes numquam paruerunt.
PL 17, 1027B「実に、そこでは絶え間なく賛歌の楽器が鳴り響き、それは王への賛美のために天使と大天使によって歌われる。苦さや胆汁の辛さはそこに場所をもたない。雷はそこで聞かれたことがなく、稲妻と閃光は現れたことがない」。
Cinnamomum illic virgulta gignunt, et balsamum arbusta prorumpunt. Odor aeris delectationem per omnia membra diffundit, et esca ibi nulla stercora conficit.
PL 17, 1027B「そこでは茂みがシナモンを生み、木立がバルサムを噴き出す。大気の香りがあらゆる肢体に喜びを広げ、そこでは食物は排泄物を作らない」。
Sicut enim bono nuntio aures, et bono odore nares, et bono aspectu oculi saginantur, et ista refectio non potest in digestionem prorumpere; ita illic refectio, quam os susceperit, melliflua in gustu hoc unicuique sapit, quo fuerit delectatus.
PL 17, 1027C「実に、良い知らせに耳が、良い香りに鼻が、良い眺めに目が満たされ、この満足が排泄へと変じることはあり得ない。それと同じく、そこでは口が受けた食事は蜜の流れるようで、味わえば、おのおのにとって、その者が喜んだものの味がする」。
Statim denique quod concupierit anima, desiderio ejus universa famulantur, et omnibus delectationibus ejus paratissimus servit effectus.
PL 17, 1027C「実に、魂が欲したものは直ちに、あらゆるものがその望みに仕え、最も整った成果が魂のあらゆる楽しみに仕える」。
14. Nam qui in ista mortali vita, contra concupiscentias suas et contra delectationes pugnaverit, quisquis eas hic non expenderit, illic eas integras a suo Creatore consequitur.
PL 17, 1027C14. 「実に、この死ぬべき生において、自らの欲望と楽しみに逆らって戦った者は、誰であれ、ここでそれらを費やさなかったなら、そこでそれらを損なわれないまま、自らの造り主から得る」。
Ipse enim ita creavit hominem ut viveret: et mortem juxta introitum delectationis posuit, ut hi queis libet a mortis timore evadere, vitam aeternam quaerant; et dum praeter istam vitam alteram esse didicerint, inquirant utrum et ipsa possit senectute intercidi aut morte concludi: quam dum immortalem agnoverint, inquirant utrum possit iterum ipsa aeternitas vel honorem tradere justis vel injustis poenam inferre.
PL 17, 1027C「実に、造り主は人を、生きるように造り、楽しみの入り口のそばに死を置いた。死の恐れから逃れたいと思う者が、永遠の生命を求めるためである。そして、この生のほかに別の生があると学んだなら、それ自身が老いによって断たれ得るか、死によって閉じられ得るかを探求する。それが不死だと認めたなら、その永遠そのものが、義しい者に栄誉を与え、不義の者に刑罰を課し得るかを探求する」。
Caput V
第V章PL 17, 1028AOpum deliciarumque usus. 15. Cumque specialiter ita esse probaverint, restat, ut interrogent, cur a Creatore divitiae factae sint, si ejus lege contemnendae sunt, vel quare quadrupedum et volucrum atque repentium varietas a Creatore facta sit, si singulis renuntiandum est: cur autem ab ipso Creatore medullitus genuina delectatio ad incitamentum est libidinis fundata corporibus, si usus ejus auctori non solum eum faciat reum, sed etiam perpetuis tradat incendiis.
PL 17, 1028A財と歓楽の用い方。15. 「彼らが、そのとおりだと一つ一つ確かめたなら、次のことが残る。すなわち、もし造り主の法によって財が軽んじられるべきなら、なぜ財は造り主によって造られたのかと問うこと。また、四つ足の獣、飛ぶ鳥、這うものの多様さは、もし一つ一つ捨てられるべきなら、なぜ造り主によって造られたのかと問うこと。さらに、もしその用い方が、用いる者を造り主に対して罪責ある者とするだけでなく、永遠の火に引き渡すのなら、なぜ造り主自身によって、骨の髄から生来の快楽が、情欲をかき立てるために体に据えられたのかと問うことである」。
Interrogatur ergo: Cur a Creatore divitiae datae sunt, si contemnendae sunt? Respondemus: Istae divitiae a Creatore factae, alloquuntur quodammodo amatores suos, dicentes: Sic nos amate, ut a vobis numquam separemus.
PL 17, 1028A「そこで問われる。『財が軽んじられるべきなら、なぜ造り主によって与えられたのか』と。我々は答える。造り主によって造られたこの財は、自分を愛する者たちにいわば語りかけて言う。『我々を、〔我々が〕諸君から決して引き離されないように愛せ〔底本は separemus。separemur と読む〕』」。
Sequi vos morientes non possumus; antecedere autem vos viventes possumus; sed si ipsi jubeatis.
PL 17, 1028B「『我々は、死にゆく諸君に従うことはできない。だが、生きている諸君に先立つことはできる。ただし、諸君自身が命じるならば』」。
Cupidus foenerator et avarus agricola, unus aurum tradit homini quod duplicatum recipiat, alius diversa semina terrae committit, ut si possit fieri quod simplem tradit centuplum quaerat recipere: et debitor aurum creditori reddit duplicatum, et terra semen reddit centuplicatum.
PL 17, 1028B「貪欲な金貸しと強欲な農夫がいる。一人は人に金を渡して、倍にして受け取る。もう一人は地にさまざまな種をゆだね、もしできるなら、一粒で渡したものを百倍にして受け取ろうとする〔底本は simplem。simplum と読む〕。債務者は金を倍にして債権者に返し、地は種を百倍にして返す」。
Proh nefas! fenus debitor feneratori reddere praevalet; et terra agricolae suo restituere centuplicata semina potest; Deus divitias suas si a te acceperit, eas tibi amplificatas reddere non potest?
PL 17, 1028B「ああ、ゆゆしいことだ。債務者は利子を金貸しに返すことができ、地は農夫にその種を百倍にして返すことができる。神は、自分の財をあなたから受け取ったなら、増やしてあなたに返すことができないのか」。
16. Inquiris nunc: Cur divitias mihi dedit, si a me ipsi reddendae sunt? Tradidit eas tibi, ut scias quanta sit in eis requies, quanta voluptas, quantus luxus, quantaeque possunt esse deliciae, ut per haec habens charitatem cum divitiis tuis, ipse eas tradas custodiendas Domino nostro Jesu Christo.
PL 17, 1028B16. 「あなたは今問う。『なぜ神は私に財を与えたのか。それを私から神自身に返さねばならないのなら』と。神があなたに財を渡したのは、財のうちにどれほどの安らぎ、どれほどの快楽、どれほどの贅沢があり、どれほどの歓楽があり得るかを、あなたが知るためである。そしてそれらを通して、あなたが自分の財とともに愛をもち〔per haec habens charitatem cum divitiis tuis の係りは定かでない。財とともに愛をもつ、と取った〕、あなた自身がそれを、守ってもらうために我々の主イエス・キリストに引き渡すためである」。
Quas si ipsi nolueris credere, aut edacitas gulae eas invadet, aut luxuria libidinum mater tibi eas eripiet, aut sine dubio, quod nosti optime, mors ex improviso aggrediens ita tibi illas extorquet, ut tu illas ulterius in toto nec habere praevideas, nec videre.
PL 17, 1028C「もしあなたがそれを神自身に委ねようとしないなら、食欲の貪りがそれを奪うか、情欲の母である放蕩があなたからそれを奪い去るか、あるいは疑いなく、あなたがよく知るとおり、死が不意に襲って、あなたからそれを、あなたがもはや持つことも見ることも全く予見できないほどに、もぎ取る」。
Numquid si transires per medias acies barbarorum, et invenires fortem virum qui te semper dilexit, qui tibi etiam sacculum pecuniis donaverat plenum, dicentem tibi: Da mihi custodiendas pecunias quas dedi tibi; quia isti barbari insidiantur ut eas tibi auferant, quas dum tibi abstulerint suis te gladiis laniabunt; numquid non pedibus ejus advolutus rogares eum, ut eas ipse susciperet, de quo certus esses quod et ampliora quam acceperat redderet, et te ipsum ab hostibus liberaret?
PL 17, 1028C「もしあなたが蛮族たちの軍勢のただ中を通っていて、あなたをいつも愛し、金の詰まった袋まで与えてくれた強い人に出会い、その人があなたにこう言ったとしよう。『私があなたに与えた金を、守るために私に預けてくれ。この蛮族たちはそれをあなたから奪おうと狙っている。奪ったあとは、剣であなたを切り裂くだろう』と。あなたはその人の足もとにひれ伏して、その人自身がそれを引き受けてくれるよう願わないだろうか。その人なら、受け取った以上のものを返し、あなた自身を敵から解放してくれると確信しているのだから」。
Restat nunc ut divitiis vestris tutorem possitis habere Christum. 17. Ad delicias veniamus.
PL 17, 1028D「あとは、諸君の財にキリストを保護者としてもてるようにすることである。17. 歓楽に移ろう」。
Qui habet aures audiendi, audiet eas dicentes sibi: Si vere amatores nostri estis, illi nos commendate, qui nos vobis integras illibatasque in illa regione restituat, in qua vobiscum jugiter manere possimus: in ista enim vita si vobis nostrum voluerimus occupare servitium, quasi hic expertae, ibi vobis omnino negabimus nostrae, servitutis officium.
PL 17, 1029A「聞く耳をもつ者は、歓楽が自分にこう語るのを聞くだろう。『諸君がまことに我々を愛する者なら、我々を、かの地において無傷で損なわれないまま諸君に返す者に託せ。その地でなら、我々は諸君とともに絶えずとどまることができる。この生で我々が自らの奉仕を諸君のために尽くそうとしても、ここで〔奉仕を〕味わい尽くした者として、あそこでは我々の奉仕の務めを諸君に全く拒むことになる〔この句の構文はやや崩れている。nostrae は servitutis officium にかかると取った〕』」。
Dimittite nos interim servire morituris, quia idcirco breviati sunt dies mortalibus, ut immortalibus jugiter famulemur. Sic enim scriptum est (Matth. XXIV, 22) : Propter electos breviabuntur dies, ut servitus nostra non sit longa.
PL 17, 1029A「『その間、我々を死ぬ者たちに仕えさせよ。死ぬべき者たちのために日々が短くされたのは、我々が不死の者たちに絶えず仕えるためだからである。実に、こう書かれている(マタイ24:22)。「選ばれた者たちのゆえに日々は短くされる、我々の奉仕が長くないように〔ut servitus nostra non sit longa はマタイ24:22 の句に無い語で、聖句に続けた語とも見えるが、刷りのまま引用の中に入れた〕」』」。
Injustis quidem servimus festino cursu: impiis, sceleratis et turpibus servimus, non sponte; sed propter eum qui nos subdidit. Liberabimur tamen a servitute corruptionis, et revocabimur ad libertatem gloriae filiorum Dei.
PL 17, 1029A「『実に我々は不義の者たちに、急ぎ足で仕えている。不敬虔な者、悪事を働く者、卑しい者たちに、進んでではなく、我々を服従させた者のゆえに仕えている。だが我々は朽ちるものへの隷属から解放され、神の子らの栄光の自由へと呼び戻される』」。
Omnis itaque delectatio, futurae vitae servata, non perditur; neque enim repositi thesauri existimantur ab eo qui eos absconderat in terris, interesse; sed magis tanto securius se eos habere confidit, quanto eos occultius et tutius collocaverit.
PL 17, 1029B「こうして、来たるべき生のために取っておかれたあらゆる楽しみは、失われない。地上に宝を隠した者は、蓄えられた宝が失われたとは思わない〔底本は interesse。interisse と読む〕。むしろ、より隠れた安全な場所に置いたほど、いっそう安んじて、それを持っていると信じる」。
18. Sint ergo repositae omnium deliciarum affluentiae, ut non contingantur in ista vita, quae praeterit: quia si hic in usu fuerint, in illa vita, quae numquam praeterit, amittentur.
PL 17, 1029B18. 「それゆえ、あらゆる歓楽の豊かさは、過ぎ去るこの生では手を触れられないように、取っておかれるべきである。ここで使われてしまえば、決して過ぎ去らないかの生では失われるからである」。
Esto, quod ista vita centum tendatur annorum spatiis, numquid exclusa die ultima non statim videbitur quasi non fuisse, et ac memoria hospitis uno die apud nos manentis vestigia reliquisse?
PL 17, 1029B「たとえこの生が百年の長さに延びるとしても、最後の日が過ぎれば、直ちにそれは存在しなかったかのように見え、一日我々のもとにとどまった客の思い出のように〔et ac の係りは定かでない。「…のように」と取った〕、足跡を残したにすぎないのではないか」。
Illa autem vita manet jugiter, et perseverat instanter, annis quoque labentibus juvenescit et pollet, et inde renovationis sumit initium unde finis accipitur.
PL 17, 1029B「だがかの生は絶えずとどまり、揺るぎなく続き、年が流れてもなお若返って力を増し、終わりが受け取られるところから、更新の始まりを得る」。
O vere illum degenerem et omnium bonorum expertem, qui hujus tam formosae vitae amore non capitur! qui timet istam vitam tradere perituram, et illam accipere quae penitus perire non novit, in qua deliciae et delectationes, et divitiae, et gaudia sic inchoant, ut terminum nesciant; sic principium capiunt, ut penitus finire non possint.
PL 17, 1029C「おお、これほど美しいかの生への愛に捕らえられない者は、まことに堕落した、あらゆる善に与らない者である。その者は、滅びゆくこの生を引き渡して、決して滅びることを知らないかの生を受けることを恐れる。そこでは歓楽と楽しみ、財と喜びが、終わりを知らないように始まり、決して終わり得ないように始まりをもつ」。
19. Nam qui hujus tam praeclarae vitae amator esse noluerit, non solum istam perdit, et ad illam non pervenit, verum etiam ut jam dixi a perpetua morte capitur et tenetur; in qua est jugis flamma, perseverans tribulatio, et poena perpetua; in qua atroces angeli commorantur, quorum brachia capita draconum sunt, quorum oculi ex se igneas sagittas jaculantur; quorum dentes sicut elephantis prominent, et stimulant ad tormentum veluti caudae scorpionum, quorum voces veluti leonum fremitus sonant, quorum aspectus tremorem incutit pariter et dolorem et mortem.
PL 17, 1029C19. 「これほど輝かしい生を愛する者になろうとしない者は、この生を失い、かの生に至らないばかりか、すでに述べたとおり、永遠の死に捕らえられ、つなぎ止められる。そこには絶えず燃える炎があり、続く苦難があり、永遠の刑罰がある。そこには残忍な天使たちがとどまり、その腕は竜の頭であり、その目は自らから火の矢を放ち、その歯はゾウのように突き出し、サソリの尾のように責め苦へと突き刺し、その声は獅子のうなりのように響き、その姿は震えと苦痛と死をともに浴びせる」。
Atque utinam mors posset in his angustiis constitutis occurrere! Sed quod est acerbius, ad hoc vivitur, ut cruciatibus gubernetur, ad hoc redintegrantur, ut exesa serpentium morsibus membra iteratis subinde et iterum repetitis morsibus attrectentur.
PL 17, 1029D「このような窮地に置かれた者に、死が訪れ得るならよかったのに。だが、いっそう苦いことに、彼らは責め苦に支配されるために生かされ、蛇の牙に食い荒らされた体の部分は、繰り返されては再び繰り返される咬みつきに、そのたびに触れられるために、元どおりにされる」。
Caput VI
第VI章PL 17, 1029DMartyrum felicitas et gloria. 20. Haec est omnis causa certaminis, quae poenas martyrii docet tolerabiler debere sufferri.
PL 17, 1029D殉教者たちの幸いと栄光。20. 「これが戦いのすべての理由であり、殉教の刑罰が耐えやすく担われるべきことを教える〔底本は tolerabiler。tolerabiliter と読む〕」。
Nolite ergo, o amici, nolite, o parentes, nolite, o conjuges venerandae sanctorum, nolite a vita ad mortem, quos diligitis revocare, a gaudio ad luctum ducere, a lumine ad tenebras trahere, et ab aeterna requie ad poenas sempiternas accersire.
PL 17, 1030A「それゆえ、友よ、やめよ。両親よ、やめよ。聖なる者たちの尊ぶべき妻たちよ、やめよ。愛する者たちを、生から死へと呼び戻すな。喜びから嘆きへ導くな。光から闇へ引きずるな。永遠の安息から永遠の刑罰へ呼び寄せるな」。
Hoc est cum diabolo quasi piscibus hamum tendere, et invitare ad modicam suavitatem, in qua intus lateat cruciatus viscerum, et mors interiorum tormentis extorta.
PL 17, 1030A「それは悪魔とともに、魚に釣り針を張るようなものである。わずかな甘さへ招きながら、その内側には内臓の苦悶と、内側の責め苦に絞り出された死が潜んでいるのだ」。
Numquid non hoc est ad compensationem aeternarum deliciarum fugitiva gaudia anteponere; et ut perparum rideant, aeternis fletibus mancipare?
PL 17, 1030A「それは、永遠の歓楽に引き替えてつかの間の喜びを優先することではないか。ほんのわずか笑わせるために、永遠の涙に引き渡すことではないか」。
Hoc in gladiatoribus, qui ultro se offerunt, universi damnamus, qui considerant unius anni delicias, et non considerant, qui fructus ex ipsis deliciis oriatur.
PL 17, 1030A「これを我々は皆、自ら進んで身を差し出す剣闘士たちにおいて非難する。彼らは一年の歓楽を考え、その歓楽そのものからどんな実りが生じるかを考えない」。
Et illi cruciantur ictibus gladiorum, vel alterna coede interna viscerum, scisso ventris tegmine, in conspectu proferunt populorum, ut pinguedo, quam inconsulta sagina contulerat, offeratur diabolo devoranda.
PL 17, 1030B「彼らは剣の打撃に苦しめられ、あるいは互いの殺し合いで、腹の覆いが裂けて、内臓を民衆の目の前にさらす。無思慮な肥育が付けた脂身が、悪魔に貪り食われるために差し出されるためである」。
Isto consilio inimici, quo isti haec faciunt, ipso consilio ad vitam aeternam euntes Dei Martyres revocantur, qui ut vitam paucorum dierum vivant exorantur perpetuos cruciatus incurrere, et mortem perpetuam, quae specialiter metuenda est, non timere.
PL 17, 1030B「敵のこの企てによって剣闘士たちがこれを行うが、それと同じ企てによって、永遠の生命へ向かう神の殉教者たちが呼び戻される。彼らは数日の生を生きるために、永遠の責め苦に陥ることを願われ、殊に恐れるべき永遠の死を恐れないよう願われる」。
21. Huic loco forte illud apponitis: Quare Christianus tormenta non metuit, et praesentis non terretur poena tortoris?
PL 17, 1030B21. 「このところで諸君はおそらく次のことを言い添えるだろう。『なぜキリスト教徒は責め苦を恐れず、目の前の刑吏の刑罰に怯えないのか』と」。
Ideo non frangitur metu, ideo dolore non ducitur, quia scit se unius doloris pretio perpetuae sanitatis gaudium emere; et per momentaneam tribulationem ad perpetuam felicitatem et sempiternam laetitiam pervenire.
PL 17, 1030B「キリスト教徒が恐れに砕かれず、痛みに引きずられないのは、ひとつの痛みの代価で永遠の健やかさの喜びを買い、束の間の苦難を通して永遠の幸福と永遠の歓びに至ると知っているからである」。
Sed si iste timendus sit dolor, timendus sit carnifex, timenda quoque sit nova et exquisita tortoris crudelitas; quae magis timenda, quae horrenda, quae magis fugienda est, et cavenda, ista quae hodie effervescit, et cras evanescit? ista quae hodie exardescit, et cras refrigescit? ista quae sub hora inducitur, et sub hora excluditur? an illa quae nullo fine concluditur, nullo tempore exstinguitur, nulla prorsus consumitur vetustate?
PL 17, 1030C「だが、もしこの痛みが恐れられるべきなら、刑吏も恐れられるべきなら、刑吏の新しく凝らされた残酷さも恐れられるべきなら、より恐れられ、戦慄され、より避けられ警戒されるべきはどちらか。今日煮えたぎり明日消えるもの、今日燃え上がり明日冷めるもの、一時間のうちに持ち込まれ一時間のうちに締め出されるものか。それとも、いかなる終わりにも閉じられず、いかなる時にも消えず、いかなる古びによっても全く尽きないものか」。
Nam iste dolor aut levis est, et potest tolerabiliter sustineri; aut gravis est, et glorioso certamine citatum offert finem; ille autem poenarum dolor et cruciatus incendii, qui hujus vitae amatoribus datur, cum sit vehementior universo tormentorum genere, numquam finiendus aggreditur, et acrius subinde quam inchoaverit saevit, et nullus saeviendi terminus, nullus omnino finis occurrit, sed habens secum universa suppliciorum genera subinde renovatur ut saeviat, augmentatur ut excruciet, inflammatur ut acrius urat.
PL 17, 1030C「実にこの痛みは、軽く、耐えられるものか、あるいは重くとも、栄えある戦いによって早い終わりを差し出すかである。だが刑罰の痛みと火の責め苦は、この生を愛する者たちに与えられ、あらゆる種類の責め苦よりも激しいのに、決して終わらせられないまま襲いかかり、始まったときよりもますます激しく荒れ、荒れる限りも、いかなる終わりもなく、あらゆる種類の拷問を伴ったまま、荒れるためにさらに新たにされ、苦しめるために増し加えられ、いっそう激しく焼くために燃え立たされる」。
22. Hinc ergo ab hoc interitu, quos amamus, hortemur evadere; et nos ipsos ad evadendum fortiter praeparemus: nec timeamus una hora ferre dolorem in corpore, qui optamus perpetuo gaudere cum Christo, permittamus animam nostram cum palma martyrii ex hoc egredi corpore, ut possimus poenas aeternas evadere, et ad possessiones sidereas plenas delectationibus pervenire.
PL 17, 1030D22. 「それゆえここから、この滅びから、我々の愛する者たちが逃れるよう励まそう。そして我々自身も、逃れるために勇ましく備えよう。キリストとともに永遠に喜ぶことを願う我々は、体の痛みを一時間耐えることを恐れまい。我々の魂が殉教のヤシを携えてこの体から出ていくのを許そう。そうすれば我々は永遠の刑罰を逃れ、楽しみに満ちた星の領地に至ることができる」。
Lacrymas nostras convertamus in gaudium: quia non debemus quasi morituros plangere, quos cum Christo credimus regnaturos. Congratulemur victoribus hostium, conculcata eorum cervice: congaudeamus martyrii praetexta indutis, et coeli factos consules gloriemur.
PL 17, 1031A「我々の涙を喜びに変えよう。死にゆく者として嘆いてはならない。キリストとともに支配すると我々が信じる者たちだからである。敵に勝った者たちを祝おう。その首は踏みつけられた。殉教の縁取りの衣〔praetexta。高官がまとう縁取りの衣〕をまとった者たちとともに喜ぼう。天の執政官となった者たちを誇ろう」。
En dies in quo vincere se tyrannus existimabat, qui dum capit, captus est; dum tenet, vinctus est; dum torquet, tortus est: dum insultat, irrisus est; dum jugulat, occisus est.
PL 17, 1031A「見よ、暴君が自分は勝つと考えたその日を。彼は捕らえながら捕らえられ、つかまえながら縛られ、責めながら責められ、あざけりながら笑われ、喉を切りながら殺された」。
Nunc ergo in amore martyrii etiam nostros suscitemus affectus; ut illum qui de nostra captivitate voluit victoriam capere, fortiter capiamus, et quasi a gravi somno expergefacti aperiamus oculos animorum, ut videntes foveas quas in nostri perniciem inimicus aptaverat, nos quidem auxiliante Deo evadamus, et ipso diabolo cum satellitibus suis in ipsam quam paraverat foveam incidente, nos cum propheta dicamus: Foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam (Psal. LVI, 7) .
PL 17, 1031A「今や、それゆえ、殉教への愛において、我々自身の情愛をも呼び覚まそう。我々の捕らわれから勝利を得ようとした者を、我々が勇ましく捕らえるために。そして、重い眠りから目覚めたかのように、心の目を開こう。敵が我々の破滅のために設けた落とし穴を見て、我々は神の助けにより逃れ、悪魔自身が配下とともに自分の用意した穴そのものに落ちるとき、我々は預言者とともに言おう。『彼らは私の顔の前に穴を掘ったが、自らそこに落ちた』(詩篇56:7)」。
Caput VII
第VII章PL 17, 1031BSebastiani oratione et miraculis, consersi Zoe et Nicostratus. 23. Igitur cum haec beatissimus Sebastianus, indutus chlamyde, succinctus baltheo, ex suo ore proferret, subito per unam fere horam splendore nimio de coelo veniente illuminatus est, et sub ipso splendore, candidissimo pallio amictus est ab Angelis septem clarissimis, et juvenis apparuit juxta eum dans ei pacem, et dicens: Tu semper mecum eris.
PL 17, 1031Bセバスティアヌスの祈りと奇跡によって、ゾエとニコストラトゥスが回心する。23. こうして、いとも福なるセバスティアヌスが、外套をまとい、帯を締めたまま、これらのことを口から語っていると、突然、ほぼ一時間にわたり、天から来たこの上ない輝きに照らされた。その輝きのもとで、いとも輝かしい七人の天使に、真っ白な外衣をまとわされた。そして一人の若者が彼のそばに現れ、彼に平和を与えて言った。「あなたはいつも私とともにいるだろう」。
24. Haec autem gerebantur intra domum Primiscrinii, nomine Nicostrati, apud quem custodiebantur Marcellianus et Marcus.
PL 17, 1031C24. これらのことは、記録官長〔primiscrinius。長官の役所の記録・文書を司る官の長〕ニコストラトゥスという者の家の中で行われていた。その家でマルケリアヌスとマルクスが拘束されていた。
Qui Nicostratus habebat uxorem, nomine Zoen: haec ante sex annos aegritudinis nimietate facta est muta, prudentiam tamen audiendi et intelligendi non solum non amiserat, verum etiam melius quam prius habuerat aurium officium obtinebat.
PL 17, 1031Cこのニコストラトゥスには妻がおり、名をゾエといった。彼女は六年前、重い病のために口がきけなくなっていた。しかし聞いて理解する力は失わず、むしろ以前よりもよい耳の働きを得ていた。
Haec itaque cum intellexisset omnia, quae B. Sebastianus dixerat, et tantum lumen circa eum vidisset; cumque omnes tremefacti miraculi stupore tenerentur, innuebat manu omnibus, ut quasi exprobrandi essent, qui tam evidenti assertioni non crederent, et genibus ejus advoluta rogare eum manuum indiciis coepit.
PL 17, 1031Cそこで彼女は、福なるセバスティアヌスの語ったすべてを理解し、彼のまわりにこれほどの光を見たので、また皆が奇跡に驚いて震えて立ちすくんでいたので、これほど明らかな断言を信じない者はいわば責められるべきだと皆に手で合図し、彼の膝にひれ伏して、手振りで彼に願い始めた。
Sed S. Sebastianus cum videret eam cordis secreta linguae expressione declarare non posse, causas hujus silentii percunctatus, didicit sermonis illi copiam nimia vi infirmitatis ablatam.
PL 17, 1031Dだが聖セバスティアヌスは、彼女が心の秘めたことを舌で言い表せないのを見て、この沈黙の理由を尋ね、病の激しさのために彼女から言葉を操る力が奪われたことを知った。
Tunc B. Sebastianus dixit: Si ego verus Christi servus sum, et si vera sunt omnia quae ex ore meo haec mulier audivit et credidit, jubeat Dominus meus Jesus Christus, ut redeat ad eam officinm linguae, et aperiat os ejus qui aperuit os Zachariae prophetae sui; et fecit crucem in os ejus.
PL 17, 1031Dそこで福なるセバスティアヌスは言った。「もし私がキリストのまことの僕であり、この女が私の口から聞いて信じたことがすべて真実であるなら、私の主イエス・キリストが命じるように。彼女に舌の務めが戻り〔底本は officinm。officium と読む〕、自らの預言者ザカリアの口を開いた者が、彼女の口を開くように」。そして彼女の口に十字を切った。
Atque ad hanc vocem S. Sebastiani, exclamavit mulier voce magna, dicens: Beatus es tu, et benedictus sermo oris tui: et beati qui credunt per te Christum Filium Dei vivi.
PL 17, 1031Dセバスティアヌスのこの声に、女は大声で叫んで言った。「あなたは福なる者、あなたの口の言葉は祝福されている。あなたを通して、生ける神の子キリストを信じる者たちも福なる者である」。
Ego enim vidi oculis meis angelum ad te venientem de coelo, et librum ante oculos tuos tenentem, ex cujus lectione universa sermonis tui oratio decurrebat.
PL 17, 1032A「私は自分の目で、天からあなたのもとに来る天使が、あなたの目の前に書物を持っているのを見た。その朗読から、あなたの言葉の語りがすべて流れ出ていた」。
Benedicti qui in omnibus quae locutus es credunt, et maledicti qui dubitaverint vel in uno verbo ex his omnibus quae audierunt: quoniam sicut aurora superveniens universas tenebras noctis excludit et omnium oculis lumen, quod nox caeca negaverat reddit; ita lux sermonum tuorum omnem caliginem, omnemque ignorantiae caecitatem extersit, et oculis recte credentium serenum post noctis tenebras diem reddidit: a me autem non solum incredulitatis tenebras exclusit, verum etiam sermonis mei ostium, quod per sex annos clausum erat, patefecit.
PL 17, 1032A「あなたが語ったすべてを信じる者たちは祝福され、聞いたこれらすべての言葉のうちたとえ一語でも疑う者は呪われる。夜明けが来ると夜のあらゆる闇を締め出し、盲いた夜が拒んだ光をすべての目に返すように、あなたの言葉の光はあらゆる暗さ、あらゆる無知の盲目を拭い去り、正しく信じる者たちの目に、夜の闇のあとの晴れた昼を返した。私からは、不信仰の闇を締め出しただけでなく、六年のあいだ閉ざされていた私の言葉の戸口を開いた」。
25. Videns autem Nicostratus, vir ejus, quod esset tanta virtus Christi in sua uxore celebrata, coepit pedibus ejus advolvi, et indulgentiam petere, pro hoc quod imperiali et praefectorio jussu Sanctos Dei habuisset in vinculis: et auferens ex manibus eorum ferreos nexus genua eorum amplexus, coepit rogare ut dignarentur abscedere, dicens: O quam beatus essem si pro vestra mereri possem salute constringi!
PL 17, 1032B25. 彼女の夫ニコストラトゥスは、キリストの力がこれほど自分の妻に現されたのを見ると、その足もと〔ejus はセバスティアヌスと取った。ゾエとも取れる〕にひれ伏して赦しを求め始めた。皇帝と長官の命令によって、神の聖なる者たちを鎖につないでいたことのゆえである。そして彼らの手から鉄の枷を外し、彼らの膝を抱いて、立ち去ってくれるよう願い始めて言った。「ああ、もし私が、諸君の救いのために縛られるに値するなら、どれほど福なる者であろう」。
Forsitan sanguinis mei effusione abluerer, ut mortem illam poenarum aeternarum evaderem, et ad illam vitam pertingerem, quam nobis Deus per os domini mei Sebastiani manifestare dignatus est.
PL 17, 1032B「おそらく私は自分の血を流すことで洗われ、永遠の刑罰というあの死を逃れ、私の主セバスティアヌスの口を通して神が我々に示すことをよしとしたあの生に至るだろう」。
Caput VIII
第VIII章PL 17, 1032BMarcelliani et Marci constantia, oratio ad neophytos. 26. Cumque rogaret Marcellianum et Marcum ut abscederent, dixerunt ei: Si tu fidei gloriam, quam numquam habueras accepisti; quomodo nos quam fidem semper ab infantia habuimus, relinquentes, tibi passionis nostrae calicem damus, quem nos tibi propinare possumus, non donare?
PL 17, 1032B〔底本は CAPUT VII と刷る。番号の誤りで、第8章〕マルケリアヌスとマルクスの不動の心、新受洗者への勧め。26. ニコストラトゥスが二人に、立ち去ってくれるよう願うと、二人は彼に言った。「もしあなたが、かつてもったことのない信仰の栄光を受けたのなら、我々は、幼い頃からずっともってきたその信仰を捨てながら、いったいどうして、我々の受難の杯をあなたに与えるというのか〔我々が信仰を捨てて逃げれば、我々の受けるべき受難をあなたに負わせることになる、の意と取った。propinare は自ら口をつけた杯を相手に勧めること、donare はそっくり譲り渡すこと〕。それは、我々があなたに飲ませることはできても、贈ることはできないものなのに」。
Dives est enim in omnibus Christus, et larga ubertatis suae affluentia omnibus venientibus meliora exhibet quam rogatur.
PL 17, 1032C「実にキリストはあらゆるものにおいて富んでおり、その豊かさのあふれるほどの流れによって、来る者すべてに、求められるよりも良いものを示す」。
Si enim cum essetis increduli, donatum est vobis lumen veritatis agnoscere; quanto magis credentibus vobis omnia quaecumque jam poscitis donabuntur?
PL 17, 1032C「実に、諸君が不信仰であったときに、真理の光を知ることが諸君に与えられたのなら、まして信じている諸君に、すでに願うものはすべて与えられないことがあろうか」。
Divina enim clementia semper parata est vobis omnibus gratis praestare: et eo unumquemque gratiae suae dono multiplicat, quo mens ejus altioris fidei susceperit normam.
PL 17, 1032C「実に神の寛容は、諸君すべてに無償で与える用意が常にある。そして、一人一人の精神がより高い信仰の規範を受け入れたに応じて、その恩寵の賜物をその人に増し加える」。
Fides igitur vestra a magisterio sumpsit exordium, et omnia quae eruditio annosa vix confert, spatio unius horae cepistis. Nulla vos memoria parentum impedit credere. Nullus tenerae aetatis in filios et vestros revocat nutritus affectus.
PL 17, 1032D「それゆえ諸君の信仰は、教えから始まりを得て、長い教育がかろうじて与えるすべてを、一時間のうちに受け取った。両親の記憶も、諸君が信じるのを妨げない。幼い年頃の、子らや諸君の身内〔in filios et vestros の et vestros は崩れているらしく、このように解した〕への、育まれた情愛も、諸君を呼び戻さない」。
Contemnitis subito quod semper amastis, et quaeritis quod numquam scistis. Per ignaras ingressi vias subito pervenistis ad Christum, et animo jam intrastis coelum, quia in terra nullum solatium requisistis.
PL 17, 1032D「諸君は、常に愛していたものを突然に侮り、かつて知らなかったものを求める。知らない道を通って、突然キリストに至り、心ではすでに天に入った。地上にはいかなる慰めも求めなかったからである」。
O incomparabile facti praeconium! o quam imitabile virtutis exemplum! Nondum vos ad Christum sacri baptismatis unda perduxit, nondum per tirocinii initia militaria saltem signa sumpsistis; et jam pro vero Rege arma arripitis, et ejus milites a vinculo ferri solventes, vos ipsos intrepidos optatis pro occidendis occidi.
PL 17, 1032D「おお、比べるもののない行いの宣言よ。おお、なんと見倣うべき徳の模範よ。聖なる洗礼の水はまだ諸君をキリストのもとへ導いておらず、訓練の初歩によって軍の旗印すらまだ受けていない。それなのに、すでにまことの王のために武器を取り、その兵士たちを鉄の鎖から解き放って、諸君自身、殺されるはずの者たちの代わりに、恐れることなく殺されることを望む」。
27. Cum haec audientes omnes pariter fletibus poenitentiam praeteritae persuasionis ostenderent, Marcus ait: Discite, parentes charissimi, et vester, o conjuges, discat jugalis affectus, adversus pugnam diaboli, et contra omnes sagittas affectuum carnalis desiderii clypeum virtutum opponere, atque inter acies tyrannici exercitus hosti non cedere, dimicare acrius, gradum tenere, et ad regem fortiter pervenire.
PL 17, 1033A27. これを聞いて、皆が同時に涙のうちに、過ぎた説得への悔い改めを示すと、マルクスは言った。「学べ、いとも愛する両親よ。そして妻たちよ、諸君の夫婦の情愛も学べ。悪魔の戦いに対して、肉の欲望がもたらす情愛のあらゆる矢に抗して、徳の盾を掲げることを。暴君の軍勢の隊列のなかで敵に譲らず、いっそう激しく戦い、陣を守り、王のもとへ勇ましく至ることを」。
Insurgant quantum volunt, et saeviant satellites daemonum, et quibus volunt poenis corpora dilanient nostra; corpus occidere possunt, sed animam vincere non possunt pro fidei pugnantem veritate.
PL 17, 1033A「悪霊どもの手下は、望むだけ立ち上がって荒れ狂い、望むどんな刑罰でも我々の体を引き裂くがよい。体を殺すことはできるが、信仰の真理のために戦う魂を打ち負かすことはできない」。
Gloriosiores faciunt milites vulnera pro Imperatore suscepta: in hoc enim diabolus tyrannidis suae furore nunc saevit, in quo praevidet perseverantiae vestrae tropaeo se posse torqueri: et ideo tormenta infert, ne spes ejus pereat: mortem minatur, ut terreat; vitam promittit ut eripiat; securitatem pollicetur, ut tollat.
PL 17, 1033B「皇帝のために受けた傷は、兵士たちをいっそう栄えあるものにする。実に悪魔は今、自らの暴政の怒りで荒れ狂っているが、それは、諸君の忍耐の戦勝記念碑によって自分が責め苛まれうると見通しているからである。それゆえ責め苦を加え、自らの望みが滅びないようにする。死で脅して怯えさせ、生を約束して奪い取ろうとし、安全を約束して取り去ろうとする」。
Haec tota belli calliditas, hoc fraudis consilium, a suppliciis eripere corpus et vitiis animam subjugare. Nos e contra contendamus hosti non cedere, corpus contemnere, animae subvenire.
PL 17, 1033B「これが戦いの狡猾さのすべて、欺きの計略であり、刑罰から体を引き離して、悪徳に魂を服従させることである。我々はこれに対し、敵に譲らず、体を侮り、魂を助けることに努めよう」。
Cur enim fortissimi duces militibus miserrimis terga convertant, et in eo bello deficiant, in quo possunt esse victores? Vel qua ratione mori timeant, qui sciunt hanc hominis naturam esse, non poenam?
PL 17, 1033B「実に、いと強き将たちが、いと惨めな兵士たちに背を向けるはずがあろうか。勝者となり得る戦いで、挫けるはずがあろうか。あるいは、これは人間の本性であって刑罰ではないと知る者が、どんな理由で死ぬことを恐れようか」。
Cur, inquam, mori timeant, qui credunt istam vitam, falsam esse, et veram vitam inveniri non posse, nisi qui ab animo suo falsam istam abjecerit, et caducam, quae non aliud amatoribus suis, nisi peccata imperat, suadet facinora, ingerit criminosa; nihilque aliud a suis amatoribus exigit, nisi ut penitus de perenni vita non cogitent, et regnum Dei futurum esse desperent?
PL 17, 1033B「なぜ、と私は言う、死ぬことを恐れるのか。この生が偽りであり、真の生は、この偽りの、はかない生を心から捨てた者でなければ見いだし得ないと信じる者が。この生は、自分を愛する者に罪以外のことを命じず、凶行を勧め、罪過に満ちたことを押しつけ、自分を愛する者から、永遠の生を全く考えず、来たるべき神の国に絶望すること以外は何も求めないのに」。
28. Nunc videamus quibus casibus subjacet, quibusque periculis servit ancilla, ut cum eam probaverimus nec seipsam posse regere, servitia nostra ab ejus dominatione tollentes, alteram cui merito serviendum sit, requiramus.
PL 17, 1033C28. 「今、この女奴隷〔この生〕がどのような災厄にさらされ、どのような危険に仕えているかを見よう。そうして、この生が自らをも治め得ないことを確かめたなら、我々の奉仕をその支配から引き上げ、仕えるにふさわしい別の主を探し求めるためである」。
Quantos enim amatores ejus ruina subito gravis oppressit, fragor coeli percussit, fulmen incendit, naufragia perdiderunt, texit chaos, Charybdis ebibit, gladius jugulavit! et istam miseri cum doloribus amittentes vitam, illam penitus invenire non possunt!
PL 17, 1033C「この生を愛した者のうち、どれほど多くの者を、突然の重い崩壊が押し潰し、天の轟音が打ち、雷が焼き、難破が滅ぼし、混沌が覆い、カリュブディスが飲み干し、剣が喉を切ったことか。そして惨めな者たちは、苦痛とともにこの生を失いながら、かの生を全く見いだし得ない」。
Ad illam etenim vitam non ducit tortura, sed causa. Uno denique eodemque poenarum genere et innocentibus salus aeterna confertur, et poena delinquentibus irrogatur.
PL 17, 1033D「というのも、かの生へ導くのは拷問ではなく、理由だからである。実に、同じ一つの種類の刑罰によって、罪なき者には永遠の救いが授けられ、罪を犯した者には刑罰が課せられる」。
Caput IX
第IX章PL 17, 1033DCaeteri a Sebastiano una cum captivis conversi. 29. Igitur cum haec et his similia Marcus prosequeretur, coeperunt omnes qui aderant Deo gratias agere, atque universi flentes poenitudinem gerebant, quod charitati Dei praetulerant amorem carnis; et quia ab agone martyrii ausi fuissent animos revocare sanctorum.
PL 17, 1033Dほかの者たちも、捕らわれ人たちとともにセバスティアヌスによって回心する。29. こうしてマルクスがこれらのこと、またこれに類することを語り続けると、居合わせた者は皆、神に感謝し始め、皆が泣きながら悔いを抱いた。神への愛よりも肉の愛を優先したこと、また聖なる者たちの心を殉教の戦いから呼び戻そうとあえてしたことについてである。
Cumque omnes, qui ad decipiendos sanctos venerant, unanimiter crederent Christo, Nicostratus cum conjuge sua urgebat se dicens: Non cibum capiam, neque potum, nisi mysterium mihi christianae religionis fuerit traditum.
PL 17, 1034A聖なる者たちを欺くために来た者たちが皆、心を一つにしてキリストを信じると、ニコストラトゥスは妻とともに自らを急き立てて言った。「キリスト教の宗教の奥義が私に伝えられるまでは、食べ物も飲み物も取らない」。
Cui S. Sebastianus dixit: Muta dignitatem tuam, et esse magis incipe Christi primiscrinius, quam praefecti. Audi itaque consilium meum, et omnes quos carcer inclusit, quos vincula tenent, quos ergastula conficiunt, in unum redige.
PL 17, 1034A聖セバスティアヌスは彼に言った。「あなたの地位を変え、長官のではなく、むしろキリストの記録官長となることを始めるがよい。だから私の勧めを聞くがよい。牢に閉じ込められ、鎖につながれ、労役所で衰弱させられている者すべてを、一つに集めるがよい」。
Quod cum feceris, antistitem sacrosanctae legis adhibebo, ut cum omnibus qui credere voluerint mysterii suscipias sacramentum.
PL 17, 1034A「あなたがそうしたら、いと聖なる法の祭司〔antistes。次の章の司祭ポリュカルプスを指す〕を呼ぼう。信じようとする者すべてとともに、あなたが奥義の秘跡を受けるように」。
Si enim diabolus Christo sanctos suos auferre conatus est, et conatur; quanto magis nos pietatis argumento hos, quos diabolus injuste lucratus est curare debemus, et suo restituere Creatori?
PL 17, 1034A「というのも、悪魔がキリストからその聖なる者たちを奪おうとしたし、今も奪おうとするなら、まして我々は、敬虔の証しとして、悪魔が不当に手に入れたこの者たちを癒やし、その造り主に返さねばならないではないか」。
Et Nicostratus ad haec respondit, dicens: Quomodo iniquis et criminosis possunt sancta committi?
PL 17, 1034Bニコストラトゥスはこれに答えて言った。「不法な者、罪過のある者に、どうして聖なるものを託せようか」。
S. Sebastianus dixit: Salvator noster pro peccatoribus suam nobis exhibere dignatus est praesentiam et ostendit mysterium, per quod omnia peccata et crimina homini auferantur, et omnes virtutes Domini conferantur.
PL 17, 1034B聖セバスティアヌスは言った。「我々の救い主は、罪人たちのために、自らの臨在を我々に示すことをよしとし、奥義を示した。それによって人からあらゆる罪と罪過が取り去られ、主のあらゆる力が授けられる」。
Inter initia igitur conversionis tuae hoc munus primum si tu conferas Christo, praesto erit remunerationis ejus praemium super te, corona martyrii, habens secum virtutum omnium flores immarcescibiles, aeternae vitae gaudiis profuturos.
PL 17, 1034B「それゆえ、あなたの回心の初めにあたり、この贈り物をまずキリストに捧げるなら、その報いの褒美があなたの上に備えられるだろう。殉教の冠である。それは、永遠の生命の喜びに役立つ、しぼむことのないあらゆる徳の花を伴っている」。
Audiens haec Nicostratus primiscrinius, abiit ad Claudium Commentariensem, et jussit universas personas ad domum ejus adducere, dicens: Quoniam proxima sessione omnes discutiendi sunt, volo ut cum illis Christianis, qui apud me sunt, praesto sint, ne aliqua praefectoriae discussioni deesse possit persona.
PL 17, 1034Bこれを聞いて、記録官長ニコストラトゥスは、看守長〔commentariensis。囚人の記録と牢を司る官〕クラウディウスのもとへ行き、すべての人々をその家に連れて来るよう命じて言った。「次の開廷ですべての者が審理されねばならないので、私のもとにいるキリスト教徒たちとともに、彼らが用意されているようにしたい。長官の審理に、誰ひとり欠けることのないように」。
30. Igitur cum omnes ad domum primiscrinii perducti starent, catenarum nexibus vincti, hoc modo eos vir Dei Sebastianus alloquitur: Crimina diabolica si divinis virtutibus cedant, reatus vester a morte excluditur, et a gaudiis fugitivis revocatur.
PL 17, 1034C30. こうして皆が記録官長の家に連れて来られ、鎖の枷に縛られて立っていると、神の人セバスティアヌスは、このように彼らに語りかけた。「悪魔的な罪過が神の力に屈するなら、諸君の罪責は死から締め出され、つかの間の喜びから呼び戻される」。
Egerat enim per suos satellites hostis injustus, ut animos militum Christi ad virtutum culmen erectos everteret, et in ipso perfectionis fastigio positos, ad coenum conaretur mergere inferorum.
PL 17, 1034C「というのも、不正な敵は、自らの手下を通して、徳の頂へ引き上げられたキリストの兵士たちの心を覆そうと企て、完成の頂に置かれた彼らを、冥界の泥に沈めようとしていたのである」。
Hac de causa incaluit animus hostium dimicatione provocatus, ut vos, quos jam lucratus fuerat inimicus, de ejus captivitate tollentes, vestro vos Creatori reddamus.
PL 17, 1034C「このゆえに、敵どもの戦いに挑まれて〔我々の〕心は燃え上がった〔hostium(敵どもの)は dimicatione(戦い)に係ると取った〕。すでに敵が手に入れていた諸君を、その捕らわれから連れ出して、我々が諸君の造り主に返すためである」。
Diabolus enim nec dominus vester, nec creator, nec pater esse dignoscitur: Deus autem et Pater et Dominus et Conditor comprobatur.
PL 17, 1034D「というのも、悪魔は、諸君の主でも造り主でも父でもないと知られる。神こそが父であり、主であり、創り主であると証明される」。
Et si hunc derelinquentes ad illum abistis, qui in tantum vestri exstitit inimicus, ut vos ad poenas perpetuae mortis adduceret, et ad istum lethalem faceret exitum devenire; quanto magis ad eum redeundum est, qui unicum Filium suum passioni et morti tradidit, ut nos a passionibus aeternis, et a morte perpetua liberaret?
PL 17, 1034D「そして、もし諸君がこの者〔神〕を捨ててかの者〔悪魔〕のもとへ去ったのだとしても――その者は、諸君を永遠の死の刑罰へ導き、この死に至る終わりに至らせるほど、諸君の敵となったのである――まして、我々を永遠の苦しみ〔passio〕と永遠の死から解放するために、自らの独り子を受難と死に引き渡した者のもとへは、どれほど戻るべきか」。
Cum haec et his similia prosequeretur S. Sebastianus, prostraverunt se cum lacrymis universi, et flexis genibus coeperunt cordis gemitum reddere, et se peccasse et impie egisse poenitentia vocibus exclamare.
PL 17, 1035A聖セバスティアヌスがこれらのこと、またこれに類することを語り続けると、皆が涙とともにひれ伏し、ひざまずいて、心のうめきを返し始め、自分は罪を犯し、不敬虔に振る舞ったと、悔い改めの声で叫んだ。
Fundebant ergo amaras lacrymas, et se velle Christo credere, unanimis vocibus resonabant. Tunc B. Sebastianus jubet eos omnes a vinculis catenarum exsolvi.
PL 17, 1035Aこうして彼らは苦い涙を流し、キリストを信じたいと、声をそろえて叫び響かせた。そのとき福なるセバスティアヌスは、彼ら全員を鎖の枷から解くよう命じた。
Caput X
第X章PL 17, 1035AOmnes a Polycarpo ad baptismum praeparati. 31. Post haec S. Sebastianus abiit ad Polycarpum presbyterum, ubi erat causa persecutionis occultus, et narravit ei omnia quae gesta sunt.
PL 17, 1035A全員がポリュカルプスによって洗礼に備えさせられる。31. このあと聖セバスティアヌスは司祭ポリュカルプスのもとへ行った。そこに彼は迫害のために身を隠していた〔occultus の主語はポリュカルプスと取った〕。そして起こったことをすべて彼に語った。
Quibus auditis S. Polycarpus gratias egit Deo, et una cum eo venit ad domum Nicostrati primiscrinii, et videns turbas credentium, salutans eos cum omni gaudio dixit: Beati omnes vos, qui audistis vocem Domini nostri Jesu Christi dicentis: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam.
PL 17, 1035Aこれを聞いて聖ポリュカルプスは神に感謝を献げ、セバスティアヌスとともに記録官長ニコストラトゥスの家に来た。信じる者たちの群れを見て、大いなる喜びをもって彼らに挨拶して言った。「諸君は皆、福なる者である。我々の主イエス・キリストの声を聞いたのだから。その声はこう言っている。『私のもとに来よ、労する者、重荷を負う者は皆。私が汝らを休ませよう』」。
Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum, et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 28 seqq.) .
PL 17, 1035B「『私の軛を汝らの上に負え。そして私から学べ、私は柔和で、心のへりくだった者だから。そうすれば汝らは魂の安らぎを見いだす。私の軛は負いやすく、私の荷は軽いからである』(マタイ11:28以下)」。
Vos itaque fratres nostri, quos nondum baptismatis unda diluit, et consecrando Deo omnipotenti charissimos filios fecit, pro hoc quod a proposito sancto revocare conati estis beatissimos milites Christi, opus vobis erat poenitentia, ut per ipsam ad indulgentiam veniretis.
PL 17, 1035B「それゆえ、我々の兄弟である諸君、まだ洗礼の水が洗い清めず、全能の神への奉献によっていとも愛する子らとしてもいない諸君には、いとも福なるキリストの兵士たちを聖なる志から引き戻そうと試みたことのゆえに、悔い改めが必要であった。それによって赦しに至るためである」。
Nunc autem quia ad tantam gloriam accessistis, ut etiam ad passionem a qua dolenter alios revocare voluistis, ad ipsam desideretis gratanter velle currere et libenter amplecti, sciatis vos et ad indulgentiam pervenisse, et ad palmam attingere.
PL 17, 1035B「だが今や、諸君はこれほどの栄光に近づいた。かつて悲しみつつ他の者たちを引き戻そうとしたその受難そのものへ、喜んで走りたい、進んで抱きしめたいと望むほどである。それゆえ知るがよい、諸君は赦しにも達し、ヤシにも手を届かせつつあるのだと」。
Vetus hoc est artificium Christi. Nam ipsum quem vas electionis suae dignatus est et voluit magistrum gentibus dare, qui non solum fidelium animos a pietatis proposito revocabat, sed etiam nolentes a Christo discedere lapidibus obruebat; hunc nobis ipse Dominus apostolum condonavit, tribuitque nobis ex Saulo Paulum, ex apostata fecit apostolum, et dedit Ecclesiae suae ex persecutore doctorem.
PL 17, 1035C「これはキリストの古くからの巧みなわざである。すなわち、自らの選びの器であり、諸国民に教師として与えることをよしとし、また望んだその人は、信じる者たちの心を敬虔の志から引き戻していただけでなく、キリストから離れようとしない者たちを石で打ち殺しさえしていた。この人を主自らが使徒として我々に与え、我々のためにサウロからパウロを授け、背教者から使徒をつくり、迫害者から教師を自らの教会に与えたのである」。
Amator passionis factus est is, qui persecutionis auctor exstiterat: et qui in alienis afflictionibus prius gratulabatur, in suis postmodum persecutionibus laetabatur.
PL 17, 1035C「迫害の張本人であった者が、受難を愛する者となった。そして他人の苦難をかつては喜んでいた者が、のちには自らの迫害を喜んだのである」。
Ipse ergo qui tunc in apostolo suo virtutem istam exercuit, ipse et nunc de ipso inferorum conclavi, et ex ipsis draconum faucibus animarum vestrarum captivitatem eripuit, et vobis nunc a tenebris ad lucem remeantibus aeternae vitae januas patefecit.
PL 17, 1035D「それゆえ、そのとき自らの使徒においてこの力を行使した者その人が、今もまた、冥界そのものの奥の間から、竜どものまさにその喉元から、諸君の魂の捕らわれを奪い返し、闇から光へ帰ってくる諸君のために、永遠の生命の門を開いたのである」。
Quia ergo omnes daemones, qui sunt tenebrarum filii, contristantur, unde et omnes sancti angeli, qui sunt filii lucis, gratulantur; accedat unusquisque vestrum, et det nomen suum, ut hodierno die usque ad vesperam percurrente jejunio, festivum baptismatis sacramentum opportunum tempus inveniat.
PL 17, 1035D「それゆえ、闇の子らである悪霊どもがことごとく悲しんでおり、そのゆえにこそ光の子らである聖なる天使たちがことごとく喜んでいるのだから、諸君の一人一人が進み出て自分の名を届け出よ。今日、夕べに至るまで断食が続くなかで、洗礼という祝いの秘跡がふさわしい時を見いだすようにするためである」。
Justum est enim, ut lux a mortali mundo abscedens ad nostras mentes immortales accedat, ut qui in isto saeculo volutati in luto tenebrarum sumus, aqua sanctificationis abluti ac mundati, et sinceritate induti alacres pergamus ad Christum.
PL 17, 1035D「というのも、死すべき世から去りゆく光が、我々の不滅の精神に近づくのは正しいことである。この世にあって闇の泥にまみれてきた我々が、聖別の水で洗われ清められ、純真さをまとい、勇んでキリストのもとへ進むためである」。
Haec et his similia prosequente S. Polycarpo universi gavisi sunt, et unusquisque nomen suum festinabat priusquam interrogaretur offerre.
PL 17, 1036A聖ポリュカルプスがこれらのこと、またこれに類することを語り続けると、皆は喜んだ。そして一人一人が、尋ねられる前に急いで自分の名を差し出した。
Caput XI
第XI章PL 17, 1036ABaptizati catechumeni, unaque Claudius cum filiis. 32. Cumque haec agerentur, venit Claudius commentariensis ad primiscrinii Nicostrati domum, ubi ista agebantur; et dicit Nicostrato.
PL 17, 1036A洗礼志願者たちが洗礼を受け、クラウディウスも子らとともに受ける。32. これらのことが行われているとき、看守長クラウディウスが、これらのことが行われている記録官長ニコストラトゥスの家に来て、ニコストラトゥスに言う。
Vehementer praefectura commota est, quod personas reorum tuae domus custodiae tradi jussisti. Hac de causa suis te jussit praefectus aspectibus praesentari. Vide quasi debeas interrogatus dare responsum.
PL 17, 1036A「長官職は激しく動揺している。あなたが被告人たちを自分の家の監視に付すよう命じたからだ。このことのゆえに、長官はあなたを自分の前に出頭させるよう命じた。尋問されたら答えねばならぬ者として心得ておけ」。
Ingressus itaque ad praefectum Nicostratus cum interrogatus fuisset, cur eas personas, quas carceris claustra retinebant, suae voluerit domus mancipari custodiae, respondit: Amplitudinis vestrae jussu christianas intra domum meam custodiendas suscepi personas, quibus ut terrorem passionis incuterem, reorum illos feci sociari personis, ut jussioni vestrae et persuasioni nostrae si non consensu suo, saltem alieno experimento consentiant, et metuant ne similis eos poena concludat.
PL 17, 1036Bそこでニコストラトゥスは長官のもとに入り、牢の囲いに留められていた者たちを、なぜ自分の家の監視に委ねようとしたのかと尋問されて、答えた。「あなたの命令により、キリスト教徒の人々を、我が家のうちで監視するために引き受けた。彼らに受難の恐怖を植えつけようと、被告人たちの仲間に加えたのである。あなたの命令と我々の説得に、自らの同意によってでなくとも、せめて他人の経験によって従い、同じ刑罰が自分たちを閉じ込めはしないかと恐れるようにするためである」。
Libentissime igitur haec audiens praefectus dimisit eum dicens: Magno te censu a parentibus eorum remunerari faciam, cum per te illis fuerint incolumes filii restituti.
PL 17, 1036B長官はこれを大いに喜んで聞き、彼を放免して言った。「その子らが無事に、あなたによって両親に返されたときには、彼らの両親から大きな財産で、あなたに報いをさせよう」。
33. Revertens itaque ad domum suam Nicostratus primiscrinius cum Claudio commentariensi, coepit universa referre, et qualiter S. Sebastianus, cum sit amicus imperatorum, christianissimus sit, et in eruditione divina perfectus, et qualiter animas christianorum sua exhortatione revocasset, et quod satis idonea ratione docuisset istam vitam fugitivam et imaginariam esse, et sic dum teneri putatur, auferri.
PL 17, 1036C33. 記録官長ニコストラトゥスは看守長クラウディウスとともに自分の家に戻り、すべてを語りはじめた。聖セバスティアヌスが皇帝たちの友でありながら、この上なくキリスト教徒らしく、神の教えに通じた完全な人であること、またキリスト教徒たちの魂を、その励ましによって呼び戻したこと、そしてこの命は逃げゆくものにして影のようなものであり、人が握っていると思っているうちに奪い去られてしまうと、十分に適切な道理をもって教えたことを。
Narrabat etiam, quomodo veniens repente lux de coelo perlustrasset eum, et quomodo uxorem ejus, quae per sex annos muta fuerat, fecit loqui.
PL 17, 1036Cまた、天から突然光が来て彼を照らし出したこと、また、六年間口がきけなかったニコストラトゥスの妻を〔セバスティアヌスが〕話せるようにしたことをも、語った。
34. Cum haec narrasset Nicostratus Claudio, corruit ad pedes Nicostrati Claudius, dicens: Ex amissa conjuge duos filios habeo, ex quibus unus hydropis morbo fatigatur, alius diversis vulneribus opprimitur; rogo ut jubeas eos visitari.
PL 17, 1036C34. ニコストラトゥスがこれをクラウディウスに語り終えると、クラウディウスはニコストラトゥスの足もとにくずおれて言った。「妻を亡くして、私には二人の子がある。一人は水腫の病に苦しみ、もう一人は様々な傷に苛まれている。どうか彼らを見舞うよう命じてくれ」。
Non enim dubito quod ille, qui potuit facere ut post sex annos loqueretur uxor tua, faciat, si voluerit, ut ad filios meos sanitas redeat.
PL 17, 1036D「あなたの妻を六年ののちに話せるようにすることができたあの者は、望むなら、私の子らにも健やかさを戻させるに違いないと、私は疑わないからだ」。
Et haec dicens proripuit se ad domum suam, et fecit inter manus adduci duos filios suos, et introducens eos intra domum, ubi erant sancti Dei, projecit eos ante pedes eorum dicens: Nulla penitus dubietatis signa in corde meo remanserunt: sed ex toto corde credens quod Christus, quem colitis, ipse sit verus Deus, detuli huc vobis duo incrementa mea, credens quod possent per vos a mortis periculo liberari.
PL 17, 1036Dそう言うと彼は自分の家へ飛び出し、二人の子を手で抱えて連れて来させ、神の聖なる者たちのいる家のなかに彼らを連れ入れて、その足もとに投げ出して言った。「私の心には、疑いのしるしは全く残っていない。心を尽くして、諸君の崇めるキリストこそ真の神であると信じ、ここに私の二人の子〔直訳は「私の二つの増し」〕を、諸君によって死の危険から救い出されうると信じて、連れて来た」。
Dicunt ei omnes simul sancti Dei: Omnes quos hic hodie infirmitas aliqua tenet, mox ut christiani facti fuerint, sanabuntur. 35. Cumque clamaret Claudius credere se, et desiderare fieri Christianum, jussit S. Polycarpus ut darent singuli nomina sua.
PL 17, 1037A神の聖なる者たちは皆いっしょに彼に言う。「今日ここで何らかの病に捕らえられている者は、すべて、キリスト教徒となればただちに癒やされる」。35. クラウディウスが、自分は信じていると叫び、キリスト教徒になることを望むと言うと、聖ポリュカルプスは、各自が自分の名を届け出るよう命じた。
Primus itaque omnium dedit nomen suum Tranquillinus pater Marcelliani et Marci. Post hunc sex amici eorum, id est, Ariston, Crescentianus, Eutychianus, Urbanus, Vitalis et Justus; post hos Nicostratus primiscrinius, et Castorius frater ejus, et Claudius Commentariensis.
PL 17, 1037Aそこで、すべての者に先立って、マルケリアヌスとマルクスの父トランクィリヌスが名を届け出た。次に彼らの六人の友、すなわちアリストン、クレスケンティアヌス、エウテュキアヌス、ウルバヌス、ウィタリス、ユストゥス。続いて記録官長ニコストラトゥスとその兄弟カストリウス、そして看守長クラウディウス。
Post hos filii Claudii, Felicissimus et Felix. Post hos Marcia mater Marcelliani et Marci cum uxoribus eorum et filiis: simul autem et Symphorosa uxor Claudii, et Zoe uxor Nicostrati.
PL 17, 1037A次にクラウディウスの子ら、フェリキッシムスとフェリクス。次にマルケリアヌスとマルクスの母マルキアが、彼らの妻と子らとともに。同時にまた、クラウディウスの妻シュンフォロサと、ニコストラトゥスの妻ゾエ。
Post hos omnis familia quae erat in domo Nicostrati, animae triginta et tres promiscui sexus et aetatis, dehinc omnes qui vincti fuerant, ac de carceris squalore adducti, animae sedecim.
PL 17, 1037A次にニコストラトゥスの家にいたすべての家人、男女も年齢も入り混じった三十三人。それから、囚われていて牢の汚れのなかから連れて来られたすべての者、十六人。
36. Igitur omnes isti LXVIII, a S. Polycarpo presbytero baptizati, et a S. Sebastiano suscepti sunt; feminarum autem matres factae sunt Beatrix et Lucina.
PL 17, 1037B36. こうしてこれら総勢六十八人は、司祭聖ポリュカルプスによって洗礼を授けられ、聖セバスティアヌスによって〔洗礼の泉から〕受けられた。女たちにはベアトリクスとルキナが母〔代母〕となった。
Primum itaque Claudii filios, hydropicum unum et alterum vulneribus plenum, mox ubi in nomine sanctae Trinitatis intinxit; ita de fonte sani elevati sunt, ut nec signum in eis alicujus morbi praeteriti remansisset.
PL 17, 1037Bまず、水腫の者と傷だらけの者であるクラウディウスの二人の子を、聖なる三位一体の名によって浸すと、ただちに、彼らは泉〔fons。洗礼の泉〕から健やかな者として引き上げられた。以前の病のしるしさえ、その身に残らないほどであった。
Post hos autem infantulos Tranquillinus pater SS. Marcelliani et Marci, qui ita podagrico et chiragrico fuerat dolore constrictus, ut sicut supra dictum est, vix in manibus portaretur.
PL 17, 1037Bこの幼子らのあとで、聖マルケリアヌスと聖マルクスの父トランクィリヌスの番となった。彼は足と手の痛風の痛みに強く縛られていて、前に述べたとおり、人の手でやっと運ばれるほどであった。
Hunc dum exuerent indumentis, et ille intolerabili se diceret dolore torqueri, interrogat eum Polycarpus presbyter, dicens: Tranquilline, si ex toto corde credis unigenitum Filium Dei Dominum Jesum Christum tibi salutem posse conferre, et omnibus peccatis tuis indulgentiam condonare, proprio ore edicito.
PL 17, 1037B彼らが衣を脱がせているとき、彼自身は耐えがたい痛みに責めさいなまれていると言うので、司祭ポリュカルプスは彼に尋ねて言う。「トランクィリヌス、あなたが心を尽くして、神の独り子である子、主イエス・キリストが、あなたに救いを授け、あなたのすべての罪に赦しを与えうると信じるなら、自分の口で言い表せ」。
Tranquillinus respondit: Ego indulgentiam solam peccatis meis dari et desidero et credo. Caeterum, etsi post baptismatis hujus sanctificationem in doloribus fuero, non potero de fide Christi ulterius dubitare: probavi enim et ex toto corde credens, in mea mente consensi, quod Filius Dei sit Dominus Jesus Christus, qui potest et animabus et corporibus salutem tribuere, et a morte aeterna ad vitam perpetuam revocare.
PL 17, 1037Cトランクィリヌスは答えた。「私は、罪の赦しだけが与えられるよう望みもし、信じてもいる。それに、この洗礼の聖別のあとに私が痛みのうちにあろうとも、もはやキリストの信仰を疑うことはできない。私は確かめたし、心を尽くして信じ、私の精神で同意したのだ。主イエス・キリストは神の子であり、魂にも体にも救いを授け、永遠の死から永続する生命へと呼び戻すことができる、と」。
Haec cum dixisset voce magna, omnes sancti prae gaudio lacrymas effundebant, et rogabant Dominum ut fidei ejus fructus ostenderetur.
PL 17, 1037C大きな声でこう言い終えると、聖なる者たちは皆、喜びのあまり涙を流し、彼の信仰の実りが示されるよう主に願った。
Sanctus igitur Polycarpus confessor et presbyter mox ut eum chrismatis linivit unguento, interrogavit eum iterum, si crederet in Patrem et Filium et Spiritum sanctum; statim ut respondit.
PL 17, 1037Dこうして告白者にして司祭である聖ポリュカルプスは、聖油の香油を彼に塗るとすぐ、父と子と聖なる霊を信じるかと再び彼に問うた。彼が答えるやいなや――
Credo, resolutae sunt manus ejus quae erant nodosae, et genua simul et plantae pedum ejus ita sunt incolumes redditae, ut ac si puerulus renovatis pedibus suis in fontem descenderet clamans et dicens: Tu es Deus unus et verus, quem miser iste mundus ignorat.
PL 17, 1037D「信じる」――すると、節くれだっていた彼の手がほどけ、膝も足の裏も、すっかり無事な状態に戻された。それはまるで、足を新しくされた幼子のように泉に下り、叫んで言うほどであった。「汝は唯一にして真の神、この哀れな世が知らぬ神である」。
37. Hoc itaque ordine suo baptizato, universi, prout competebat, baptizati sunt, et per dies decem qui supererant dilationi, quam meruerant, in Dei laudibus perdurantes ducebant dies et noctes in hymnis et canticis, et quasi fideles milites parabant animos suos ad dimicandum pro Christi nomine in martyrio bellaturi, ita ut et in mulieribus et infantulis amor ferveret martyrii, et invicem se ad confessionem sancti nominis contra diabolicas acies praepararent.
PL 17, 1038A37. こうして彼が順に洗礼を受けると、残りの者たちも皆、定めどおりに洗礼を受けた。そして、自分たちが得た猶予のうち残っていた十日のあいだ、神への賛美に励みつつ、昼も夜も賛歌と歌のうちに過ごし、忠実な兵士のように、キリストの名のために戦う心を、殉教において闘う者として整えていた。女たちや幼子たちにさえ殉教への愛が燃え、互いに聖なる名の告白に向けて、悪魔の軍勢に対して備えさせあうほどであった。
Caput XII
第XII章PL 17, 1038AErrores Gentilium coram Chromatio Urbis praefecto confutati a Tranquillino. 38. Diebus igitur acceptae dilationis expletis, Agrestius Chromatius urbis Romae praefectus ad se Tranquillinum patrem Marcelliani et Marci venire jubet.
PL 17, 1038A異邦人たちの誤りが、首都長官クロマティウスの前でトランクィリヌスによって論駁される。38. こうして、与えられた猶予の日々が満ちると、ローマの町の首都長官アグレスティウス・クロマティウスは、マルケリアヌスとマルクスの父トランクィリヌスに、自分のもとへ来るよう命じる。
Quem cum de suorum perquireret arbitrio filiorum, Tranquillinus respondit: Ad referendas beneficiis vestris gratias nullus mihi oris sufficit sermo.
PL 17, 1038B長官が彼に、息子たちの意向について尋ねると、トランクィリヌスは答えた。「あなたの恩恵に感謝を返すのに、私の口のどんな言葉も足りない」。
Nisi enim currentes sententias vestri frena moderaminis tenuissent, et ego filios amisissem, et me patrem filii non haberent.
PL 17, 1038B「駆け出していた判決を、あなたの統治の手綱が抑えてくれなかったなら、私は息子たちを失い、息子たちは父である私を持たなかったであろうから」。
Congratulantur mihi omnes, quos tenet paternus affectus, et pungit charitatis stimulus; etiam vestra, credo, quod mihi congaudeat celsitudo, quando morituris vita collata, et anxiis laetitia reddita, sollicitis securitas restituta.
PL 17, 1038B「父の情愛に捕らえられ、愛の刺激に突かれている者は皆、私とともに喜ぶ。あなたの高い位もまた、私とともに喜んでくれると私は信じる。死にゆく者たちに生命が与えられ、不安な者たちに喜びが戻され、気遣う者たちに安心が取り戻されたのだから」。
39. Tunc praefectus aestimans filios ejus suas velle idolis inclinare cervices, ait: Venienti ergo die debita numinibus a filiis tuis thura reddantur: per quae et tu filiis perseveres incolumis, et tibi filii condonentur.
PL 17, 1038B39. そのとき長官は、彼の息子たちが偶像に首を垂れようとしていると思い、言った。「それでは、来たる日に、神々に負うべき香が、あなたの子らによって捧げられるように。それによって、あなたは子らとともに無事でいられ、あなたに子らが与えられるであろう」。
Audiens haec Tranquillinus dixit: Illustrissime virorum, examinis vestri libram si velitis erga me et filios meos aequa lance pensare, agnoscere poteritis hoc Christianum vocabulum magnae esse virtutis. Praefectus dixit: Insanis, Tranquilline.
PL 17, 1038Cこれを聞いてトランクィリヌスは言った。「いとも高名な人よ、あなたの吟味の秤を、私に対しても私の子らに対しても等しい皿で量ろうと望むなら、キリスト教徒というこの名が大きな力を持つことを認められるであろう」。長官は言った。「正気を失っている、トランクィリヌス」。
Tranquillinus respondit: Insaniam passus sum, et animae et corporis; sed statim ut credidi Christo, et animae meae recepi et corporis sanitatem.
PL 17, 1038Cトランクィリヌスは答えた。「私は狂気を患っていた、魂のも体のも。だがキリストを信じるやいなや、魂の健やかさも体の健やかさも取り戻した」。
40. Praefectus dixit: Ego, ut video, ad hoc inducias sceleratis filiis tuis dedisse cognoscor, ut non solum tu illos ab errore non tolleres, sed illi te suis erroribus irretirent.
PL 17, 1038C40. 長官は言った。「私は、見たところ、あなたの不届きな子らに猶予を与えたのは、あなたが彼らを誤りから引き離さないばかりか、彼らがその誤りであなたを絡め取るためだった、と私には見て取れる」。
Tranquillinus dixit: Per gloriam vestram, nomen ipsum erroris discutite, et videte quae opera erroris nomine nuncupentur. Praefectus dixit: Tu dic quae opera erroris nomen accipiant.
PL 17, 1038Cトランクィリヌスは言った。「あなたの栄誉にかけて、『誤り』という名そのものを吟味し、どのような行いが『誤り』の名で呼ばれるのかを見よ」。長官は言った。「あなたこそ、どのような行いが『誤り』の名を受けるのか言え」。
Tranquillinus dixit: Primus error est viam vitae relinquere, et per viam mortis gratanter incedere. Praefectus dixit: Et quae est via mortis?
PL 17, 1038Dトランクィリヌスは言った。「第一の誤りは、命の道を捨てて、死の道を喜んで進むことである」。長官は言った。「死の道とは何か」。
Tranquillinus dixit: Non tibi videtur via mortis esse, mortuis hominibus Deitatis nomen imponere, et figuras eorum per ligna et lapides adorare? 41. Praefectus dixit: Ergo non sunt dii quos colimus?
PL 17, 1038Dトランクィリヌスは言った。「汝には、死んだ人間たちに神性の名を付け、その像を木や石によって拝むことが、死の道に見えないのか」。41. 長官は言った。「では、我々が崇めている者たちは神々ではないのか」。
Tranquillinus dixit: Intantum non sunt dii ut legatur in codicibus publicis, et quam male sint nati, et quam iniquos et crudeles et sceleratos parentes habuerint; et quam inique et dolose et fraudulenter vixerint; et quam miserabiliter mortui sint.
PL 17, 1039Aトランクィリヌスは言った。「神々でないどころか、公の書物には、彼らがいかに悪しく生まれたか、いかに不正で残酷で悪辣な親を持ったか、いかに不正に、狡猾に、欺瞞に満ちて生きたか、いかに哀れに死んだかが読まれるほどである」。
Numquid antequam Saturnus Cretensibus imperaret, et filiorum suorum carnes comederet, Deus in coelis non erat, aut Creta insula habebat regem, et coeli Deum non habebant?
PL 17, 1039A「サトゥルヌスがクレタの人々を支配し、自分の子らの肉を食らうより前には、天に神はいなかったのか。それともクレタ島は王を持っていながら、天の神を持たなかったのか」。
Valde errat qui putat Jovem filium ejus, imperare fulminibus, homuncionem in quo malitia et libido regnabat. Quem non persecutus est, qui patri non pepercit? Aut quam sordem non exercuit, qui suam germanam accepit uxorem?
PL 17, 1039A「その子ユピテルが雷電を支配すると考える者は、大きく誤っている。悪意と情欲が支配していた、取るに足りぬ小男にすぎないのだ。父を容赦しなかった者が、誰を迫害せずにおいたであろうか。自分の姉妹を妻に迎えた者が、どんな汚れを行わずにおいたであろうか」。
In foro, in plateis, in domibus, atque in omni loco quotidie legimus, quia sordidissima Juno quod et soror et conjux fuerit gloriatur: et rapti Ganymedis honor turpissimus atque incestissimus ab ipsis, a quibus Jovis colitur, non negatur.
PL 17, 1039A「広場でも、大通りでも、家々でも、あらゆる場所で、我々は日々読んでいる。いとも汚らわしいユノが、自分は姉妹でも妻でもあったと誇っていると。また、さらわれたガニュメデスの栄誉という、いとも恥ずべく、いとも淫らなことが、ユピテルを崇めるまさにその人々によって否定されていない」。
Non ergo erras, vir sublimissime, qui tales colis, quales Romanae jubent leges pro sui facti qualitate damnari, et relicto Deo omnipotente qui in coelis regnat, lapidi dicis, Deus meus es tu: et ligno dicis: Adjuva me?
PL 17, 1039B「それゆえ、いとも高き人よ、汝は誤っているのではないか。ローマの法がその所業の性質に応じて断罪せよと命じるような者どもを崇め、天に君臨する全能の神を捨てて、石に『汝は私の神である』と言い、木に『私を助けよ』と言うのだから」。
42. Praefectus dixit: Ex quo coepistis blasphemare deos, et a cultura eorum recedere, ex eo diversis cladibus Romanus orbis opprimitur. Tranquillinus respondit: Non est verum.
PL 17, 1039B42. 長官は言った。「諸君が神々を冒瀆し、その崇拝から退きはじめて以来、ローマの世界は様々な災厄に圧迫されている」。トランクィリヌスは答えた。「真実ではない」。
Nam si recenseas decadas stylo Livii digestas, illic invenies Jovi thura ponentes, una die viginti tria millia Romani exercitus juvenes cecidisse.
PL 17, 1039B「リウィウスの筆で十巻ずつに編まれた書〔decades〕を調べてみよ。そこに、ユピテルに香を供えていたローマ軍の若者二万三千人が、一日で倒れたことが見いだされよう」。
Sed et illud non es immemor, quod Senonenses Galli etiam Capitolium occupaverunt et omnem Romanam manum suis ludibriis subjugarunt.
PL 17, 1039B「また、セノネス人のガリア人がカピトリウムまで占領し、ローマの全軍勢を嘲弄のうちに屈服させたことも、汝は忘れてはいまい」。
Diversas fames, et inenarrabiles pestes, diversas captivitates, diversas effusiones sanguinis Romanus orbis passus est, antequam unum colerent homines Deum. Nunc vero ex quo invisibilis et verus Deus coepit a credentibus coli, aucta pace exsultat Romanum imperium.
PL 17, 1039C「様々な飢饉、言い表しがたい疫病、様々な捕囚、様々な流血を、人々が唯一の神を崇めるより前に、ローマの世界は被った。だが今や、見えない真の神が信じる者たちによって崇められはじめて以来、平和は増し、ローマの支配は喜びに躍っている」。
Sed quod pejus est, Deus, qui hoc praestat, non cognoscitur; sed creaturae ejus ascribitur, quidquid a Creatore praestatur.
PL 17, 1039C「しかしさらに悪いことに、これを与える神は知られず、創造主から与えられるものは何であれ、その被造物に帰せられている」。
43. Praefectus dixit: Si ille colendus est, qui humanis commodis aliquid praestat, nullus nisi sol habebitur deus, qui aspectu suo terrae viscera vegetat, ut semina suscepta parturiat, et genuinae sobolis grana in culmo restituat, atque universis salutis nostrae utilitatibus, et lumen et restaurationem pariter tribuat et vigorem.
PL 17, 1039C43. 長官は言った。「人間の益になる何かを与える者が崇められるべきだとするなら、太陽のほかに神とされるものはなくなろう。太陽はその眼差しで大地の内を活かし、受けた種を産ませ、茎の上に本来の子孫の粒を戻し、我々の安寧に資するあらゆるものに、光と回復と活力をひとしく与えるのだから」。
Tranquillinus respondit: Et in hoc error est infinitus. Nam si hodie per servum suum quispiam clientibus suis tribuat quod rogatur, infinita stultitia est, si neglectus ille qui praestitit, servus per quem praestiterit honoretur.
PL 17, 1039Dトランクィリヌスは答えた。「ここにも限りない誤りがある。今日、ある人が自分の奴隷を通して、求められたものを被保護民たちに与えるとしよう。そのとき、与えた当人が顧みられず、それを通して与えた奴隷が敬われるなら、限りない愚かさである」。
Et ut aliquam hujus dicti comparationem exhibeam; numquid cum naves Romanis alimenta deferunt, navibus potiusquam regibus gratiae referuntur?
PL 17, 1039D「この言葉に何かたとえを示すなら、船がローマ人に食糧を運んでくるとき、王たちにでなく船に感謝が返されるであろうか」。
Si ergo non navigantibus, sed imperantibus, homines quod annonantur ascribunt, quanto magis soli Deo agendae sunt gratiae, cujus nutu et haec omnibus usibus nostris elementa deserviunt, et sol ipse quotidie terrae marique pariter et clauditur in fine diei, et in diei iterum renovatione aperitur?
PL 17, 1039D「人々が配給される食糧を、航海する者にでなく支配する者に帰すのであれば、ましてただ神にこそ感謝は捧げられるべきではないか。その意向によって、これらの元素も我々のあらゆる用に仕え、太陽自身も日ごとに陸にも海にもひとしく、日の終わりに閉ざされ、日が新たになるとき再び開かれるのだ」。
Caput XIII
第XIII章PL 17, 1040AVerbi incarnatio Gentili exposita. 44. Praefectus dixit: Si ergo unus et invisibilis est quem colitis, Christum, quem Judaei crucifixerunt, non colitis? Tranquillinus dixit: recte haec inquireres, si credere destinares.
PL 17, 1040A言葉の受肉が異邦人に説き明かされる。44. 長官は言った。「では、諸君が崇めているのが唯一にして見えないものであるなら、ユダヤ人たちが十字架につけたキリストは崇めないのか」。トランクィリヌスは言った。「汝が信じようと決めているなら、これを正しく問うであろうに」。
Incredulis enim omne quod nolunt vanum videtur. Semel enim in praeceps voluntas mortalium declinans, omne quod vituperat vituperari desiderat; et vult ut laudetur ab omnibus omne quod laudat.
PL 17, 1040A「信じない者には、望まないものはすべて空しく見える。死すべき者の意志は、いったん真っ逆さまに傾くと、自分が非難するものはすべて非難されることを望み、自分が称賛するものはすべての人に称賛されることを望むからだ」。
Sed sapiens pro merito suo cuicumque rei, aut vituperationem suam impendere nititur aut laudem. Praefectus dixit: Ego te de Christo vestro interrogo.
PL 17, 1040B「しかし賢者は、どんな事柄にも、それにふさわしく、自分の非難か称賛を向けようと努める」。長官は言った。「私はあなたに、諸君のキリストについて尋ねているのだ」。
Si enim a vobis hoc colitur quod istis oculis non videtur, Christum non colitis qui et visus est, et auditus, et interrogatus, et omnia quae humanae fragilitati competunt in ejus leguntur passione completa?
PL 17, 1040B「もし諸君によって崇められているのが、この目には見えないものであるなら、見られ、聞かれ、尋問され、人間の弱さにふさわしいすべてのことがその受難において成し遂げられたと読まれるキリストを、諸君は崇めないのか」。
Tranquillinus dixit: Audi similitudinem et intellige veritatem: Verbi gratia, si hodie annulum tuum habentem gemmam pretiosam videas in cloaca, aut in sterquilinio volutantem, et ad hunc eruendum mittas servos tuos; illi autem nec illum potuerint liberare, sed et seipsos in aliquo dum illum conantur eripere, polluerint; postea vero tu ipse, deponens has sericas quas indutus es vestes, induas te servilem tunicam et descendens in cloacam mittas manus tuas in stercoribus, et annulum aureum simul tuis manibus repraesentes et gemmam, prae gaudio omnes amicos tuos invitas ad epulas et laetaris super annulum et gemmam, quod sint de nimiis squaloribus liberata.
PL 17, 1040Bトランクィリヌスは言った。「たとえを聞いて、真理を悟れ。たとえば、今日、汝が、貴重な宝石の付いた自分の指輪が下水溝か肥溜めに転がっているのを見て、それを引き上げるために自分の奴隷たちを送るとする。ところが彼らは指輪を救い出せなかったばかりか、それを引き上げようとして、自分たちまで何かしら汚してしまった。のちに汝自身が、着ているその絹の衣を脱ぎ、奴隷の短衣をまとって下水溝に下り、糞のなかに手を入れ、金の指輪と宝石を同時に自分の手で取り戻したなら、喜びのあまり友人たちをみな宴に招き、指輪と宝石が甚だしい汚れから解き放たれたことを喜ぶであろう」。
Praefectus dixit: Hanc propositionem ad cujus similitudinem attulisti? Tranquillinus respondit: Ut ostenderem tibi unum invisibilem Deum nos colere. Praefectus dixit: Et quod est aurum? aut quae est gemma, quae in sterquilinio volutabatur?
PL 17, 1040C長官は言った。「この提示を、何のたとえとして持ち出したのか」。トランクィリヌスは答えた。「我々が唯一の見えない神を崇めていることを、汝に示すためである」。長官は言った。「では、金とは何か。肥溜めに転がっていた宝石とは何か」。
Tranquillinus respondit: Aurum, corpus humanum est, gemma vero anima est, quae in ipso corpore inclusa est. Corpus vero et anima unum hominem faciunt, quomodo aurum et gemma unum annulum facere comprobantur.
PL 17, 1040Cトランクィリヌスは答えた。「金とは人間の体であり、宝石とは、その体のうちに閉じ込められた魂である。体と魂が一人の人間をなすのは、金と宝石が一つの指輪をなすと示されるのと同様である」。
Sed quantumvis pretiosus tibi sit annulus, longe satis homo pretiosior est centuplum et charus Christo. Tu misisti servos tuos, ut annulum de sordibus eriperent, et nulla ratione eum eruere potuerunt.
PL 17, 1040D「だが、汝にとって指輪がどれほど貴重であろうと、人間ははるかに、百倍も貴重であり、キリストに愛されている。汝は自分の奴隷たちを送って指輪を汚れから救い出させようとしたが、彼らはどうしてもそれを引き上げることができなかった」。
Misit et prophetas suos Deus de coelo loquens ad eos, ut humanum genus a sordibus hujus mundi eriperet: et nulla ratione omnino hoc facere vel instantia potuerunt.
PL 17, 1040D「神もまた、天から彼らに語りかけつつ、自分の預言者たちを遣わし、人類をこの世の汚れから救い出そうとした。しかし彼らは、いかなる仕方によっても、いかなる熱心によっても、これを成し遂げられなかった」。
Tu deposuisti aureas vestes, et servili indumento indutus descendisti in cloacam, et manus tuas misisti in sordibus, ut annulum de sordibus liberares: Exuit et se majestas Divinitatis suae splendore, non tamen superna relinquens; et induit se servili nostri corporis indumento, et huc in cloacam hujus mundi coelo descendens, misit manus suas in sordibus passionum nostrarum; et passionem, quae meritis nostris debebatur, in semetipso suscipiens, gloriae nos suorum reddidit digitorum.
PL 17, 1040D「汝は金の衣を脱ぎ、奴隷の衣をまとって下水溝に下り、汚れのなかに手を入れて、指輪を汚れから解き放った。それと同じく、神性の威光も、自らの輝きを脱ぎ捨てた。それでも天上のものを捨てることはなく、我々の体という奴隷の衣をまとい、天から降ってここ、この世の下水溝に至り、我々の情念の汚れのなかに自分の手を入れた。そして、我々の値に見合って負わされるはずであった受難を自らのうちに引き受け、自分の指の栄光へと我々を戻したのである」。
Nam qui per incredulitatem volutabamur in squaloribus mundi, per fidem abluti a sordibus, divinis sumus manibus, ut ille tuus annulus, restituti.
PL 17, 1041A「不信仰によって世の汚れのなかに転がっていた我々は、信仰によって汚れから洗われ、汝のあの指輪のように、神の手へと戻されたのだ」。
Numquid servi tui, qui te negaverunt dominum suum, dum te in habitu servili respicerent, non potuerunt ut rebelles occidi?
PL 17, 1041A「汝を自分の主と認めなかった汝の奴隷たちは、奴隷の姿の汝を見たとき、反逆者として殺されることもありえたではないか」。
Ita et qui negant Christum Dominum suum pro hoc quod semetipsum a majestate exinanivit, et formam servi suscepit, nullatenus poterunt aeterni ignis poenas evadere.
PL 17, 1041A「同じように、キリストが威光から自らを空しくし、僕の姿を取ったことを理由に、彼を自分の主と認めない者たちは、永遠の火の刑罰を決して免れることができない」。
Ideo denique nobis qui in eum credimus, aeterni fontis unda subvenit, ut aeternus ignis ab aeterno fonte vincatur, et infidelitas a fidelitate superetur.
PL 17, 1041B「それゆえ実に、彼を信じる我々には、永遠の泉の水が助けに来る。永遠の火が永遠の泉に打ち負かされ、不信仰が信仰によって凌駕されるためである」。
45. Praefectus dixit: Ut video, non ut filios tuos ab hac intentione tolleres poposcisse probaris inducias, sed ut has aniles fabulas ad nostra tribunalia meditatus afferres. Tranquillinus dixit: Non meditantur discipuli Christi quid in conspectu judicum prosequantur.
PL 17, 1041B45. 長官は言った。「見たところ、あなたが猶予を求めたのは、子らをこの意図から引き離すためではなく、これらの老婆の作り話を、あらかじめ考え抜いて我々の法廷に持ち込むためだったと明らかになる」。トランクィリヌスは言った。「キリストの弟子たちは、裁く者たちの前で何を述べるかを、あらかじめ思案したりはしない」。
Sic enim praemonuit dicens: Quando potestatibus hujus mundi vos causa mei nominis tradent, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis divinitus in illa hora quid loquamini.
PL 17, 1041B「彼はこうあらかじめ戒めて言ったからである。『この世の権力者たちに、私の名のゆえに汝らを引き渡すとき、いかに、また何を語るかと思い煩うな。その時、何を語るべきかは、神から汝らに与えられるからである』」。
Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Dei, qui loquitur in vobis (Matth. X, 19) .
PL 17, 1041C「『語るのは汝らではなく、汝らのうちで語る神の霊だからである』(マタイ10:19)」。
Non ergo meditando ego, sed credendo inveni Creatorem meum, et qui eram podagrico et chiragrico dolore contractus et quassatus, statim ut Christo credidi, ac si parvulus omnium membrorum meorum recepi sanitatem.
PL 17, 1041C「それゆえ私は、思案によってではなく、信じることによって、自分の創造主を見いだした。足と手の痛風の痛みに縮こまり、打ち砕かれていた私は、キリストを信じるやいなや、幼子のように、私のすべての肢体の健やかさを取り戻した」。
Constat ergo apud animum meum, ipsum me creasse qui me renovare dignatus est, et sicut dedit restaurationem corpori, ita quoque animae post istam vitam dare promisit, si tamen non dubius nec timidus hominum terroribus frangar; sed in ejus nominis confessione perdurans fidem integram, quam me Deus fecit invenire, conservem.
PL 17, 1041C「それゆえ私の心には、私を新たにすることをよしとしたまさにその者が私を創造したことが、確かである。体に回復を与えたように、この命ののち魂にも与えると約束した。ただし、私が疑いを抱いたり臆したりして、人々の脅しに打ち砕かれることなく、その名の告白に耐え抜いて、神が私に見いださせた完全な信仰を守り通すならば、である」。
46. Praefectus dixit: Ignoras, Tranquilline, quanta invictissimorum principum erga Christianos ira desaeviat, et ideo quasi securus quod tibi videtur sine timore prosequeris. Tranquillinus dixit: Stultus timor est, quo plus timetur humana indignatio, quam divina.
PL 17, 1041C46. 長官は言った。「トランクィリヌス、あなたは、いとも不敗の皇帝たちの怒りがキリスト教徒に対していかに荒れ狂っているかを知らない。それゆえ、安全であるかのように、自分に思えることを恐れずに語り続けているのだ」。トランクィリヌスは言った。「人間の怒りを神の怒り以上に恐れるような恐れは、愚かである」。
Numquid si in medio canum latrantium venerimus, et vano furore nos coeperint suis morsibus attrectare, possunt nobis de animo tollere hoc quod nos homines sumus rationabiles, cum sint illi canes, et irrationabiles, et insani?
PL 17, 1041D「吠える犬どもの真ん中に我々が入り、犬どもが空しい怒りに駆られて牙で我々に触れはじめたとして、彼らは犬であり、理性を欠き、狂っているのに、我々が理性ある人間であるというそのことを、我々の心から取り去ることができるだろうか」。
Ita qui nobis recte credentibus irascuntur, saevire quidem possunt, et inferre iniqua supplicia; numquam tamen de corde nostro hoc auferre poterunt, quod Dominum Jesum Christum et creatorem esse credimus, et redemptorem nostrum ac restauratorem esse gaudemus. Tum praefectus jussit eum recipi a Commentariis, dicens: Proxima te audiam sessione.
PL 17, 1041D「同様に、正しく信じる我々に怒る者たちは、猛り狂い、不正な責め苦を加えることはできる。だが、主イエス・キリストを創造主と信じ、我々の贖い主にして回復者であると喜ぶ、そのことを我々の心から取り去ることは決してできない」。そのとき長官は、彼を看守長のもとに引き取らせるよう〔a Commentariis。看守の役所に収容させる意か〕命じて言った。「次の開廷であなたの言い分を聞こう」。
Caput XIV
第XIV章PL 17, 1042AChromatius Urbis praefectus catechizatur. 47. Post haec mittit et adduci eum ad se praecepit per noctem occulte, et offerens ei infinitum pondus auri dicebat: Ostende mihi medicamentum ex quo recuperasti salutem.
PL 17, 1042A首都長官クロマティウスが教えを受ける。47. このあと長官は人を遣わし、彼を夜のうちにひそかに自分のもとへ連れて来るよう命じ、限りない重さの金を差し出して言った。「あなたが健康を取り戻した薬を私に示せ」。
Cui Tranquillinus ait: Scias grandem iram et furorem Dei passuros esse, qui gratiam ejus vel venundandam existimant vel emendam. Unde si vis a podagrico dolore liberari, crede Christum Filium Dei, et liberaberis, et sicut hodie me vides, ita salvus eris.
PL 17, 1042Aトランクィリヌスは彼に言う。「知るがよい。神の恩寵を売り物にできる、あるいは買えると考える者たちは、神の大きな怒りと憤りを被ることになる。それゆえ、痛風の痛みから解放されたいなら、神の子キリストを信じよ。そうすればあなたは解放され、今日の私を見るとおりに、救われるであろう」。
Nempe vix manibus deferebar, et undecim annos per omnes juncturas nervorum in corpore meo dolorum nodis astrictus, vix ori meo panis alienis manibus tradebatur: illico ut Christum verum Deum esse credidi, salutis meae gaudia recepi, et sum incolumis, quia verum Deum salvatorem meum agnovi.
PL 17, 1042B「私は確かに、人の手でやっと運ばれ、十一年のあいだ、体のすべての筋の関節が痛みの結び目に縛られ、私の口にはパンも他人の手でやっと運ばれるほどであった。だが、キリストが真の神であると信じるやいなや、救いの喜びを受け、無事になった。真の神を私の救い主と知ったからである」。
48. Tunc praefectus dimisit eum dicens: Adduc ad me qui te Christianum fecit, ut si mihi promiserit sanitatem, possim et ego fieri Christianus.
PL 17, 1042B48. そのとき長官は彼を帰らせて言った。「あなたをキリスト教徒にした者を、私のもとに連れて来い。その者が私に健康を約束するなら、私もキリスト教徒になれるかもしれない」。
Statim autem Tranquillinus veniens ad S. Polycarpum presbyterum narravit ei omnia quae gesta vel dicta sunt; et ducens eum intra domum occulte, praefecti eum aspectibus praesentavit.
PL 17, 1042Bトランクィリヌスはすぐに司祭聖ポリュカルプスのもとへ行き、起こったこと、語られたことをすべて彼に語った。そして彼をひそかに家のなかへ連れ入れ、長官の前に引き合わせた。
Cui praefectus ait: Licet gravis animadversio principum Christianis infesta sit, tamen spe recuperandae salutis afferam vobis quidquid illud est usque ad dimidium bonorum patrimonii mei, si ab hac nodositate condylomatum mei fuerint membra corporis resoluta.
PL 17, 1042B長官は彼に言う。「皇帝たちの厳しい処罰がキリスト教徒に敵対しているとしても、健康を取り戻せるという望みのゆえに、私は諸君に、何であれ私の財産の半分に至るまで差し出そう。この関節のこぶの結び目から私の体の肢体が解かれるなら」。
Tunc S. Polycarpus subridens ait: Potens est Dominus Jesus Christus ut ignorantiae tuae januas aperiat, et ostendat tibi quod ipse sit corporis tui restaurator.
PL 17, 1042Cそのとき聖ポリュカルプスは微笑して言う。「主イエス・キリストは、あなたの無知の門を開き、自らがあなたの体の回復者であることをあなたに示すことができる」。
Nam pecuniam sive qui afferunt, sive qui oblatam accipiunt, non solum nullam dolentibus conferunt medicinam, sed etiam ipsi sibi insanabilem morbum assumunt. Dicit ei praefectus: Dic ergo mihi quid faciam, ut consequi valeam quod spero.
PL 17, 1042C「というのも、金銭を持って来る者も、差し出されたものを受け取る者も、苦しむ者たちにいかなる薬も与えないばかりか、自分自身に不治の病を招くからである」。長官は彼に言う。「では、私が望むものを得られるよう、何をすべきか言え」。
Dicit ei Polycarpus: Si credideris ex toto corde tuo, sicut credidit Tranquillinus, salvus eris. Dicit ei praefectus: Quo ordine credere debeam intimato? Tunc S. Polycarpus catechizavit eum, et indixit ei ut per triduum jejunaret.
PL 17, 1042Cポリュカルプスは彼に言う。「トランクィリヌスが信じたように、あなたが心を尽くして信じるなら、救われる」。長官は彼に言う。「いかなる順序で信じるべきか、告げてもらいたい」。そこで聖ポリュカルプスは彼に教えを授け、三日のあいだ断食するよう命じた。
Et convocans ad se S. Sebastianum tribus diebus et tribus noctibus jejunavit cum eo: et cum lacrymis pariter orabant, ut fidem nominis sui in salutem volentis credere Dominus declararet.
PL 17, 1042Dそして聖セバスティアヌスを自分のもとに呼び集め、三日三晩、彼とともに断食した。涙とともにともに祈った。信じようと望む者の救いのために、主が自らの名の信仰を明らかにするように、と。
Caput XV
第XV章PL 17, 1042DChromatii confracta Idola. 49. Igitur cum dies tertia, quae constituta fuerat, advenisset, ad domum sustinentis praefecti veniunt pariter properantes. Qui ingressi dixerunt: Pax fidei tuae.
PL 17, 1042Dクロマティウスの偶像が砕かれる。49. こうして、定められていた第三の日が来ると、彼らは連れだって急ぎ、待っていた長官の家に来る。入って彼らは言った。「あなたの信仰に平安があるように」。
At ille resalutavit eos officiosissime; et hortatur eos sedere juxta se, et dixit: Ex ore Tranquillini ratio egressa oculorum meorum assertione declaratur. Video enim hunc sanissimum quem podagrico et chiragrico videram dolore contractum.
PL 17, 1043A長官は彼らにきわめて丁重に挨拶を返し、自分のそばに座るよう勧めて言った。「トランクィリヌスの口から出た道理は、私の目の確証によって明らかである。足と手の痛風の痛みに縮こまっているのを見たこの男が、今は全く健やかなのが見えるからだ」。
A quo genus medicamenti unde fuisset salvatus inquirens, tale ab eo recepi responsum: Dum fidem meam in idolis ponerem, debilis et nimia sum infirmitate contractus: at ubi unum Deum in coelis didici ostensione Christianorum, abnegavi universa quae sine causa colueram, et tradidi fidem animi mei Christo.
PL 17, 1043A「どんな薬で救われたのかと彼に尋ねたところ、私はこのような答えを受けた。『私は偶像に信を置いていたあいだは、衰弱し、ひどい病に縮こまっていた。だがキリスト教徒たちの示しによって天の唯一の神を学んだとき、理由もなく崇めてきたものすべてを否み、心の信仰をキリストに委ねた』」。
Mox autem ut unum et verum Deum in coelis regnare confessus sum, statim omnis, quam per undecim annos amiseram, ad me reversa est sanitas, et omnis a me est protinus infirmitas separata.
PL 17, 1043A「『唯一の真の神が天に君臨することを告白するやいなや、十一年のあいだ失っていた健康のすべてが、ただちに私のもとに戻り、あらゆる病が私から離れ去った』」。
Haec audivi auribus, probavi oculis, corde credidi; superest ut quod fecistis Tranquillino et mihi faciatis, ut possim mei corporis recipere sanitatem.
PL 17, 1043B「私はこれを耳で聞き、目で確かめ、心で信じた。残るは、諸君がトランクィリヌスにしたことを私にもしてくれることだ。私が自分の体の健やかさを取り戻せるように」。
50. Polycarpus presbyter dixit: Si transeuntes dolores anima hominis non suffert, quid de illis doloribus actura est, quibus nullus umquam evenit finis, nulla datur omnino successio?
PL 17, 1043B50. 司祭ポリュカルプスは言った。「過ぎ去る痛みにすら人間の魂が耐えられないなら、終わりが決して来ず、いかなる交替も全く与えられないあの痛みに対しては、どうしようというのか」。
Nam isti dolores illorum dolorum imaginem portant, et quantum distat inter ignem vivum et picturam ejus, tantum distat inter dolores quos nunc patitur corpus, et illos quos anima passura est, si ignara Creatoris sui praesentis vitae impleverit munus.
PL 17, 1043B「この痛みは、あの痛みの像を帯びているにすぎない。生きた火とその絵のあいだに隔たりがあるのと同じだけ、体が今受けている痛みと、魂が、自らの創造主を知らぬまま現在の命の務めを果たし終えたなら受けることになる痛みのあいだには、隔たりがあるのだ」。
Age ergo nobiscum prius de doloribus illis, et esto de illa poena sollicitus, quae habet ignem semper ardentem, et vermem semper edentem.
PL 17, 1043B「だから、まずあの痛みについて我々とともに事を進め、絶えず燃える火と絶えず食らう虫を持つあの刑罰を案じる者となれ」。
51. Tunc Chromatius urbis Romae praefectus, cum unico filio suo Tiburtio, dedit nomen suum dicens: In hoc de fide mea certos vos esse convenit, in qua etiam filium meum Christianum fieri mecum exopto.
PL 17, 1043C51. そのときローマの町の首都長官クロマティウスは、一人子ティブルティウスとともに自分の名を届け出て言った。「このことについて、諸君が私の信仰を確信しているのがふさわしい。私はその信仰において、私の息子も私とともにキリスト教徒になることを願っている」。
S. Sebastianus dixit: Vide ne sola recuperatione tui corporis ductus te Christianum fieri speres, sed magis spe vitae aeternae facias mentem tuam puram ad videndam rationem veritatis.
PL 17, 1043C聖セバスティアヌスは言った。「あなたの体の回復だけに導かれて、キリスト教徒になることを望むことのないよう、よく心せよ。むしろ永遠の生命の望みによって、真理の道理を見るべく、あなたの精神を清くせよ」。
Nisi enim agnoveris qui sit Creator tuus, non poteris invenire salutem quam quaeris. Chromatius dixit: Ergo et rusticos et simplicissimos homines non videmus esse Christianos, ita ut inter mille viros vix invenias unum qui possit vel sermonum disciplinam adipisci.
PL 17, 1043C「あなたの創造主が誰かを知らなければ、あなたが求める救いを見いだすことはできないからだ」。クロマティウスは言った。「だが我々は、田舎の人々やごく素朴な人々もキリスト教徒であるのを見ているではないか。千人の男のうちに、言葉の学びさえ身につけうる者は、一人見いだせるかどうかなのだが」。
Numquid hi omnes ad istam inquisitionem attingere potuerunt dum fierent Christiani? S. Sebastianus ait: Hoc responsum tuum nostrae partis firmat assertionem.
PL 17, 1043C「この人々がみな、キリスト教徒になるとき、その探究に達しえたというのか」。聖セバスティアヌスは言う。「あなたのそのような答えは、我々の側の主張を裏づける」。
Nam ab origine mundi cum ruricolis et pastoribus ovium Deus habuit rationem, et juxta finem mundi veniens non elegit grammaticos et oratores, sed piscatores et simplices, et ipsis tradidit notitiam suam.
PL 17, 1043D「世の初めから神は農夫や羊飼いたちを顧み、世の終わりが近づいて来たときも、文法家や弁論家を選ばず、漁師たちと素朴な人々を選んで、彼らに自らの知を伝えたからである」。
52. Chromatius dixit: Cur ergo me dicis prius debere agnoscere quis sit creator meus, quem nisi agnoverim salutem invenire non possim? S. Sebastianus dixit: Quia multos deos, et multas deas coluisti.
PL 17, 1043D52. クロマティウスは言った。「ではなぜ、あなたは私が先に、私の創造主が誰かを知らねばならぬと言うのか。それを知らなければ、救いを見いだせないというのか」。聖セバスティアヌスは言った。「あなたが多くの男神と多くの女神を崇めてきたからだ」。
Nisi ergo hos a corde tuo excluseris, et imagines eorum confregeris, et cognoveris unum et verum Deum, vitam et salutem invenire non poteris. Chromatius dixit: Indica ergo mihi quis sit unus et verus Deus.
PL 17, 1043D「それゆえ、これらをあなたの心から締め出し、その像を打ち砕き、唯一の真の神を知らなければ、生命と救いを見いだすことはできない」。クロマティウスは言った。「ならば、唯一の真の神が誰か、私に示せ」。
S. Sebastianus respondit: Si servum tuum ad hauriendam aquam miseris, dum ad fontem venerit, aspicit prius ne sordes aliquae intus lateant in lagena, et non est ausus aquam in vas mittere, nisi mundatum a sordibus viderit; nos tibi quomodo poterimus tradere fontem veritatis, nisi prius te ab omnibus idolorum sordibus et squaloribus feceris alienum?
PL 17, 1044A聖セバスティアヌスは答えた。「あなたが奴隷を水汲みにやるとき、彼は泉に着くと、まず水差しの内側に汚れが潜んでいないかを見て、汚れから清められたのを見るまでは、器に水を注ぐことをあえてしない。まして我々が、あなたにどうして真理の泉を渡せようか。あなたがまず、偶像のあらゆる汚れと汚物から遠ざからなければ」。
Chromatius dixit: Et quo ordine alienus effici potero ab his? S. Sebastianus dixit: Da nobis potestatem ut omnia idola, quae in domo tua invenerimus, lapidea confringamus, lignea incendamus, aurea et argentea vel aerea conflemus, et pretia eorum egentibus dividamus.
PL 17, 1044Aクロマティウスは言った。「どのような順序で、私はこれらから遠ざかることができるのか」。聖セバスティアヌスは言った。「あなたの家で見つけた偶像をすべて、石のものは砕き、木のものは焼き、金・銀・青銅のものは溶かし、その値を貧しい者たちに分けることを、我々に許せ」。
Chromatius dixit: Et cum haec feceritis, mihi quid fructus accedet? S. Sebastianus dixit: Omnium nervorum tuorum, quorum nodositate constringeris, statim consequeris sanitatem; et quasi qui numquam dolueris, ita pedibus tuis currere incipies, et agnoscere quod inimicos tuae salutis deos dilexeris; tuum vero parentem hunc esse, qui te statim ut ejus notitiam atque culturam inveneris, restaurat et salvat.
PL 17, 1044Bクロマティウスは言った。「諸君がそれを行ったとして、私にどんな実りが加わるのか」。聖セバスティアヌスは言った。「あなたを縛るあなたのすべての筋の結び目は、ただちに癒やされる。あなたは一度も痛んだことのない者のように、自分の足で走りはじめ、また、あなたの救いの敵である神々を愛していたことを悟る。あなたの父はこの神であり、その知と崇拝を見いだすやいなや、あなたを回復し、救うのだと悟る」。
53. Chromatius dixit: Nolite vosmetipsos ad hanc injuriam deponere: sed servis meis praecipiam; et ipsi universa confringent.
PL 17, 1044B53. クロマティウスは言った。「諸君自身がこの不名誉に身を落とすことはない。私の奴隷たちに命じよう。彼らがすべて砕くであろう」。
S. Sebastianus dixit: Dubii et timidi et infideles si ea confregerint, inveniet diabolus per quamcumque negligentiam eorum occasionem laedendi eos, et statim ut laesi fuerint, dicent infideles, propterea eos laesos esse quia idola confregerunt.
PL 17, 1044B聖セバスティアヌスは言った。「疑い、臆する不信仰の者たちがそれらを砕けば、悪魔は彼らのどんな怠りにかこつけても、彼らを害する機会を見つけ、彼らが害されるやいなや、不信仰の者たちは、偶像を砕いたせいで彼らは害されたのだと言うであろう」。
Nisi enim loricam habens non eripitur ictibus sagittarum. Galea enim et scuto et hasta utitur docta manus in praelio, ut ex munimine armorum et impetu feriendi assumat audaciam, et terga non vertat.
PL 17, 1044C「胸甲を着けていなければ、矢の打撃から逃れられないからだ。戦いにおいて熟練した手は、兜と盾と槍を用い、武具の守りと打ちかかる勢いから大胆さを得て、背を向けないようにする」。
Similiter et milites Dei, qui scuto fidei muniuntur, et lorica tegminis Christi proteguntur, habentes galeam fidei et salutis, ipsis est tutum inire certamen.
PL 17, 1044C「同様に、信仰の盾で守られ、キリストの覆いという胸甲で護られ、信仰と救いの兜をかぶっている神の兵士たちにとっては、戦いに入ることは安全である」。
Pugnant enim acerrime et fortiter vincunt, quia contra invisibilem hostem die noctuque infatigabiliter praeliantur; et sunt tecti in omnibus membris, fide potius armati quam ferro. Chromatius dixit: Fiat volontas Dei et vestra.
PL 17, 1044C「彼らは最も激しく戦い、勇敢に勝つ。見えない敵に対して昼も夜も倦まず戦い、全身の肢体を覆われていて、鉄よりむしろ信仰で武装しているからである」。クロマティウスは言った。「神と諸君の意志が成るように〔底本は volontas。voluntas と読む〕」。
Tunc S. Polycarpus presbyter, et B. Sebastianus praecingentes se oraverunt; et post orationem amplius quam ducenta idolorum signa confringentes, coeperunt gratias agere Deo suo.
PL 17, 1044Cそのとき司祭聖ポリュカルプスと福なるセバスティアヌスは、身支度を整えて〔praecingentes se。帯を締めて〕祈った。祈りのあと、二百を超える偶像の像を砕いてから、自分たちの神に感謝を献げはじめた。
Caput XVI
第XVI章PL 17, 1044DInstvumentis astrologiae judiciariae confractis sanatur Chromatius. 54. Post haec accesserunt ad Chromatium dicentes ei: Confringentibus nobis idola tu debuisti sanitatem recipere, nisi forte aliqua tibi in animo signa infidelitatis derelinquuntur.
PL 17, 1044D占星術の道具が砕かれ、クロマティウスが癒やされる。54. このあと彼らはクロマティウスのもとへ来て、彼に言った。「我々が偶像を砕いたのだから、あなたは健康を取り戻すはずであった。あなたの心に、何か不信仰のしるしが残されているのでなければ」。
Hoc enim apud nos certum gerimus, quod aut est aliquid, quod nondum est fractum; aut si omnia fracta sunt, quid in animo geras nobis evidentius manifesta.
PL 17, 1044D「我々はこう確信している。まだ砕かれていない何かがある。あるいはすべてが砕かれているのなら、あなたが心に何を抱いているのかを、我々にいっそう明らかに示せ」。
Tunc ille: Habeo, inquit, cubiculum holovitreum, in quo omnis disciplina stellarum ac mathesis mechanica est arte constructa, in cujus fabrica pater meus Tarquinius amplius quam ducenta pondo auri dignoscitur expendisse.
PL 17, 1045Aそのとき彼は言った。「私は全面ガラスの部屋を持っている。そこには、星々の学のすべてと機械仕掛けの星の術が、技をもって築かれており、その建造に私の父タルクィニウスは二百ポンドを超える金を費やしたことが知られている」。
Cui S. Sebastianus dixit: Si hoc tu integrum habere volueris, te ipsum frangis. Chromatius dixit: Quid enim?
PL 17, 1045A聖セバスティアヌスは彼に言った。「あなたがこれを無傷のまま持とうとするなら、あなた自身を砕くことになる」。クロマティウスは言った。「どういうことか」。
Mathesis aut ephemeris aliquo sacrificiorum usu coluntur, cum tantum eis mensium et annorum cursus certo numero per horarum spatia distinguuntur? et lunaris globi plenitudo vel diminutio, digitorum motu, rationis magisterio, et calculi computatione praevidetur?
PL 17, 1045A「星の術や星暦は、何らかのいけにえの用をもって崇められているのか。それらによっては、ただ月々と年々の運行が、時刻の間隔のなかで一定の数によって区別され、月の球の満ち欠けが、指の動きと、理性の導きと、計算によって予見されるだけではないか」。
S. Polycarpus presbyter dixit: Illic signa Leonis et Capricornii et Sagittarii, et Scorpionis, et Tauri sunt, illic in Ariete luna, in Cancro hora; in Jove stella, in Mercurio tropica, in Venere Mars, et in omnibus istis monstruosis daemonibus ars Deo inimica cognoscitur.
PL 17, 1045A司祭ポリュカルプスは言った。「そこには、獅子座、山羊座、射手座、蠍座、牡牛座の印があり、牡羊座に月、蟹座に時があり、ユピテルに星、メルクリウスに回帰点、ウェヌスにマルスがあり〔ユピテル・メルクリウス・ウェヌスの句は占星術の星の配置を言う術語で、tropica(回帰点)を含め意味は定かでない〕、これらすべての怪物じみた悪霊のうちに、神に敵対する術が認められる」。
Ista Christiani ita recusant, ut non solum ipsi non habeant, non colant, non credant, non teneant; verum etiam nec animos illos habeant, qui hujuscemodi nugis suum occupant pectus?
PL 17, 1045B「キリスト教徒たちはこれらを、自分たちが持たず、崇めず、信ぜず、保たないだけでなく、この種の戯言で自らの胸をふさぐような心さえ持たないほどに退けているではないか」。
Omnia enim ista falsa deceptionisque ministra sunt: similitudo in eis veritatis est, non ipsa veritas. 55. Dicit ei Chromatius: Quid? quod nonnumquam futura praenuntiant?
PL 17, 1045B「これらはすべて偽りであり、欺瞞の手先だからである。そこにあるのは真理の似姿であって、真理そのものではない」。55. クロマティウスは彼に言う。「だが、時には未来を予告することはどうなのか」。
S. Sebastianus dixit: Ista omnia vanissima esse et falsissima, Christo revelante, cognovimus; quae tibi nunc manifestius aperiemus.
PL 17, 1045B聖セバスティアヌスは言った。「これらすべてが空しく、偽りきわまるものであることを、キリストの啓示によって我々は知った。そのことを今、あなたにいっそうはっきりと示そう」。
Praecipe hodie ad te mathesis venire doctorem, cui dicas, illo tempore te asperis casibus laborasse, et inquire per quas stellas hoc tibi evenerit mali; responsa ejus erunt procul dubio talia, quod tempus tuum a malitioso Marte susceptum est, aut Saturnus apocatasticus fuit, aut annus tuus ex diametro susceptus est, aut climacterica tibi in centro sunt nata, aut syndetus fuit cum malo, aut invisibilis, aut in schemate, aut immobilis circa te exstitit cursus in stellis.
PL 17, 1045B「今日、星の術の師があなたのもとへ来るよう命じ、その者に、あの時あなたが苛酷な災難に苦しんだと告げて、どの星によってこの災いがあなたに起こったのかを尋ねよ。その答えは疑いなく次のようなものになる。あなたの時は悪意あるマルスに捕らえられた、あるいはサトゥルヌスが回復の位置〔apocatasticus。ギリシア語に由来し「元に戻す」の意〕にあった、あるいはあなたの年は正反対の位置〔ex diametro〕に捕らえられた、あるいは厄年〔climacterica。ギリシア語に由来し、運命の転換となる危険な年の意〕があなたに中心において生まれた、あるいは悪い星との結合〔syndetus。ギリシア語で「結び合わされた」の意〕があった、あるいは不可視の位置にあった、あるいは配置〔schema。ギリシア語で「形」の意〕にあった、あるいは星々の運行があなたのまわりで動かなかった、と」。
Haec et his similia cum dixerit, rationis tibi verisimile assignare nititur aliquid et probare.
PL 17, 1045C「これらやこれに類することを言ってのけると、彼は理屈のうえでもっともらしい何かをあなたに当てがい、それを立証しようと努める」。
Age nunc, interroga alterum mathematicum, cui ipsas horas ipsumque tempus in bonis tibi exuberasse casibus dicas, illico videbis eum tibi rationabilia schemata infinita afferre, quibus approbet, quia in ipsis tibi temporibus evenire debuerint bona.
PL 17, 1046A「さあ今度は、もう一人の占星術師に尋ねよ。まさにその時刻、その時が、あなたに幸運な出来事が溢れていた時であったと告げてみよ。ただちに見るであろう。彼があなたに、理にかなって見える配置を際限なく持ち出し、まさにその時にあなたに善いことが起こるはずだったと立証するのを」。
Circulum etenim tenet ex omni parte collectum, in quo diversas et varias causas accipit, et quibus occasionem capiat dicendi quod voluerit. 56. Nam futura dum penitus praevidere non possunt, climactericas dicunt, id est naturae rei incerta profugia.
PL 17, 1046A「彼はあらゆる側から集められた円を手にしており、そこに様々な原因を受け取り、言いたいことを言うための機会を捕らえるからである。56. 実際、未来を完全には予見できないので、彼らは厄年〔climacterica〕と言う、すなわち、事柄の本性の不確かな逃げ道である」。
Nam diversis temporibus nati uno naufragio perierunt, et una hora diei vel noctis exorti, alter ad mendicitatem deponitur, ascendit alter ad regnum: et in uno praelio innumerabilis multitudo prosternitur, et uno die, imo uno puncto, in una domo, duae feminae, pudicissima altera, altera efficitur impudica: utriusque stellae si meritum contulerint, nec meretrix vituperanda est, nec casta laudanda.
PL 17, 1046A「異なる時に生まれた者たちが一つの難破で滅び、昼か夜の同じ一時に生じた二人のうち、一人は物乞いに落とされ、もう一人は王位に昇る。一つの戦いで数えきれない群衆が打ち倒され、同じ日、いや同じ一瞬に、同じ家で二人の女のうち、一人はいとも貞潔となり、もう一人は恥知らずとなる。もしそれぞれの星が両者の値〔meritum〕をもたらしたのだとすれば、娼婦は非難されるべきでなく、貞潔な女は称賛されるべきでない」。
Certe legum latores et principes sacra sua praevaricata puniunt, et ideo forum, ideo judex, ideo jura, ut justi laudentur recte, et injusti merito puniantur. Et hoc nolo ut otiosum existimes, quod te ipsum nondum salvatum attendis.
PL 17, 1046B「確かに、立法者や支配者は、自分たちの聖なる定めが背反されれば罰する。それゆえに法廷があり、裁判官があり、法がある。正しい者が正しく称賛され、不義の者がふさわしく罰せられるためである。あなたがまだ癒やされていない自分に気づいていることを、取るに足りないことと考えないでほしい」。
Nam si ex integro a te inimici generis humani caeremonias abjiceres, in temetipso quod verum est didicisses. 57. Audiens haec Chromatius dixit: Verus ille Deus est, qui vos tales probatur habere cultores.
PL 17, 1046B「人類の敵の儀式をあなたが完全に捨てていたなら、あなたは自分自身のうちに、何が真実かを学んでいたであろうに」。57. これを聞いてクロマティウスは言った。「諸君のような崇拝者たちを持つと認められるあの神こそ、真の神である」。
Nam omnis sermo vester ita rationibus affluit; ut et pecudum ad rationem veram mentes inclinet. Unde etiam hoc ipsum quod ad ornatum domus visus sum excepisse, ne impediat saluti meae ejus incolumitas, dissipetur.
PL 17, 1046B「諸君の言葉はすべて道理に満ちあふれ、家畜の精神さえ真の道理へ傾けるほどだからだ。それゆえ、私が家の飾りとして除いておいたと見えるこのものも、その無傷であることが私の救いの妨げとならぬよう、取り払われるべきだ」。
Credo enim, et haec fides mea est, quod his omnibus quae Christianitatis lex abominatur et prohibet, si a me ex integro separavero, et praesentem merear salutem consequi et futuram.
PL 17, 1046C「私は信じる。そしてこれが私の信仰である。キリスト教の法が忌み嫌い禁じるこれらすべてを私から完全に切り離すなら、現在の救いも将来の救いも得るにふさわしい者とされる、と」。
58. Audiens haec filius ejus Tiburtius dixit: Nulla patiar ratione hoc opus pretiosum et praecipuum et incomparabile dejici.
PL 17, 1046C58. これを聞いて、彼の子ティブルティウスは言った。「この貴重で卓越した、比類のない作品が取り壊されることを、私はいかなる理由でも許さない」。
Sed ne paternae saluti videar venire contrarius, deferantur duo clibani et accensi ante januam cubiculi praeparentur, ut dum destructum ab eis fuerit, et pater meus non receperit sanitatem, ambo in singulis clibanis ardentibus demergantur.
PL 17, 1046C「だが父の救いに逆らう者と見られぬよう、二つの炉を運び、火を点して部屋の戸の前に用意せよ。彼らによってそれが壊されても父が健康を取り戻さなかった場合には、二人〔ポリュカルプスとセバスティアヌス〕をそれぞれ燃える炉に沈めるためである」。
Audiens haec pater ejus, prohibebat fieri. Sancti vero non solum non metuebant promissum exitium, verum etiam constanter praeparari clibanos hortabantur.
PL 17, 1047Aこれを聞いて、彼の父は、そうするのを止めた。だが聖なる者たちは、約束された滅びを恐れないばかりか、揺るがずに炉を用意するよう促した。
59. Tunc accesserunt ad universa idola crystallina et holovitrea, et omne opus illud mechanicum: et subito, dum sanctorum manibus frangerentur, apparuit ante oculos Chromatii juvenis, cujus facies flammeo radiabat aspectu et dixit ei: Misit me Dominus meus Jesus Christus, cui credidisti, ut omnium membrorum tuorum recipias sanitatem.
PL 17, 1047A59. そのとき彼らは、水晶とガラスでできたすべての偶像と、その機械仕掛けの作品全体に近づいた。聖なる者たちの手でそれらが砕かれていると、突然、クロマティウスの目の前に一人の若者が現れた。その顔は炎のような姿で輝いていた。若者は彼に言った。「私の主イエス・キリストが、私を遣わした。あなたが信じた主である。あなたの肢体すべての健やかさを取り戻すように」。
Ad hanc vocem sanissimus redditus coepit currere post juvenem, ut pedes ejus oscularetur. At ille dixit ei: Vide ne contingas me, quia nondum baptismatis sanctificatio te a squaloribus abluit idolorum.
PL 17, 1047Aこの声を聞くと、彼は全く健やかな者にされ、若者の足に口づけしようと、そのあとを走りはじめた。しかし若者は彼に言った。「私に触れぬよう心せよ。洗礼の聖別が、まだあなたを偶像の汚れから洗い清めていないからだ」。
Videns haec Tiburtius filius ejus, advolvitur ad pedes S. Polycarpi. Ipse autem Chromatius praefectus astringebat plantas S. Sebastiani, et ambo una voce clamabant: Verus Deus est Christus, verus et omnipotens unigenitus Filius Dei, quem praedicatis boni ministri ejus.
PL 17, 1047Bこれを見て、その子ティブルティウスは、聖ポリュカルプスの足もとにひれ伏す。長官クロマティウス自身は、聖セバスティアヌスの足の裏にすがりついた。二人は一つの声で叫んだ。「キリストは真の神である。真の、全能の、神の独り子である子である。その善き奉仕者たる諸君が宣べ伝えているその者である」。
Caput XVII
第XVII章PL 17, 1047BChromatii et Tiburtii baptismus. 60. Tunc B. Sebastianus dixit Chromatio: Sicut ipse nosti, principatum primae cohortis ago, sed utrum sit militia hominis, nescire olim decrevi, nec vellem.
PL 17, 1047Bクロマティウスとティブルティウスの洗礼。60. そのとき福なるセバスティアヌスはクロマティウスに言った。「あなた自身が知っているとおり、私は第一大隊の長を務めている。だが、それが人の兵役であるのかどうかは、とうに知らぬと決めたし、知りたいとも思わない」。
Ad hoc tantum sub chlamyde latere volui, ut nutantium animos instruerem, et dubitantes constantes efficerem, ne passionum doloribus cederent, quos fides fecerat bellatores.
PL 17, 1047B「私が外套の下に隠れていようとしたのは、ただ、揺らぐ者たちの心を教え、ためらう者たちを堅固にして、信仰が戦士にした人々が受難の苦痛に屈しないようにするためだけであった」。
Tu autem amplissimae potestatis apicem gerens, non potes temetipsum nec a spectaculis tollere, neque judicandis negotiis absentare.
PL 17, 1047C「ところがあなたは最高の権力の頂を担っていて、自分を見世物から遠ざけることも、裁判の務めから離れることもできない」。
Simulans igitur aegritudinem, tibi ipsi postula successorem, ut possis liber ab occupationibus mundi, futurae vitae rudimenta suscipere, ut secunda nativitate iterum natus aeternis efficiaris parentibus proles.
PL 17, 1047C「だから病を装い、後任を自分で願い出よ。そうすればこの世の務めから自由になって、来るべき生命の初歩を受けることができ、第二の誕生によって再び生まれ、永遠の両親の子となるであろう」。
Eodem itaque die mittit ad amicos suos in palatio positos, per quos testimonialia scripta suscipiens, tirocinium divinae militiae antequam baptizaretur accepit.
PL 17, 1047Cそこで彼は同じ日に、宮殿にいる友人たちに使いを送り、彼らを通して証明の書状を受け取ると、洗礼を受ける前に神の兵役の新兵訓練を受けた。
61. Quid memorem, quam plenissimae fidei fuerit, quamque acris ingenii contra infidelium asserta constiterit? Sequens lectio manifestat. Nam in initio qualiter sit sacrosancti fontis unda perfusus, mentis ejus fides evidenter enituit.
PL 17, 1047C61. その信仰がどれほど満ち満ちていたか、不信の者たちの主張に対してどれほど鋭い知性で立ち向かったかを、私が語る必要があろうか。続く読みの箇所がそれを明らかにする。というのは、まず聖なる泉〔fons。洗礼の泉〕の水を注がれたそのときに、彼の心の信仰がはっきりと輝いたからである。
Interrogatus si crederet, dixit: Credo. Iterum interrogatus, utrum abrenuntiaret omnibus idolis, respondit: Abrenuntio.
PL 17, 1047D信じるかと問われて、彼は言った。「信じる」。さらに、すべての偶像を捨てるかと問われて、答えた。「捨てる」。
Prosecuta est interrogatio sacerdotis, utrum renuntiaret omnibus peccatis; at ille ait: Ista prius debuisti inquirere antequam has aulas regis coelorum intrarem.
PL 17, 1047D祭司〔sacerdos〕の問いは続き、すべての罪を捨てるかと問うた。すると彼は言った。「そのことは、私が天の王のこの広間に入る前に、まず尋ねるべきだった」。
Nunc autem reinduam me non baptizatus, ut omnibus prius, quibus sum iratus, indulgeam; omnibus debitoribus meis chirographa restituam; si cui aliquid violenter abstuli, integrum reddi praecipiam: duae mihi post uxoris obitum concubinae sunt, et istis dotem et maritis tradam, ab omni nexu servili, ingenuo, privato, vel publico actuum meorum exsolvam: et ita demum promittam renuntiaturum me omnibus peccatis diabolicis et voluptatibus mundi.
PL 17, 1048A「だが今は、洗礼を受けぬまま再び衣を着よう〔reinduam me。洗礼のために脱いだ衣を再び着る、の意に取った〕。それは、まず、私が怒りを抱いたすべての者を赦し、すべての債務者に借用証書を返し、誰かから力ずくで何かを奪ったなら全額を返すよう命じるためである。妻の死後、私には二人の妾がいる。彼女たちには持参金と夫を与え、私の行いにかかわる、奴隷の、自由人の、私的な、あるいは公的な、あらゆる拘束を解こう〔exsolvam の目的語は書かれていない〕。そうしてようやく、悪魔の罪とこの世の快楽をすべて捨てると約束しよう」。
Dicit ei Polycarpus presbyter: Beatiorem te coelestis unda perfundet, cum ea quae arbitrio tuo dicis te esse facturum, tota festinatione compleveris: nam et quadragesimae tempus ideo baptizandis injungitur, ut tot diebus ipsi discant renuntiaturos se esse omnibus artibus inimici et mundi commerciis, si qui verissime effici volunt Christiani.
PL 17, 1048A司祭ポリュカルプスは彼に言った。「あなたが自分の裁量で行うと言うことを、全力を尽くして成し遂げたとき、天の水はいっそう幸いなあなたに注がれるだろう。実に、四旬節の期間が洗礼を受ける者に課されるのも、まことにキリスト教徒になりたいと望む者が、これほどの日数のあいだに、敵のあらゆる術策とこの世の取引を捨てることを自ら学ぶためである」。
62. Tunc Tiburtius juvenis sapientissimus dixit: Pater, si tibi pro renuntiandis negotiis tempus flagitas, ego qui adhuc suscepturus eram negotia fori, soli susceptionis voluntati renuntio: et qui futurus eram advocatus ad agendas causas mortalium, suscipiam Christianitatem, ad agendas actiones angelicas, cum unus esse coepero ex eorum numero, qui aeternam vitam accipiunt, et efficiuntur causidici sanctitatis.
PL 17, 1048B62. そのとき、いとも賢い青年ティブルティウスは言った。「父よ、あなたが務めを捨てるために時間を求めるのなら、これから法廷の務めを引き受けるはずであった私は、引き受けようとする意志そのものを捨てる。人間の訴訟を扱う弁護人になるはずであった私は、キリスト教徒であることを引き受けよう。永遠の生命を受ける人々の数に連なる一人となり、聖性の弁護人となって、天使の訴訟を扱うためである」。
Tunc amplexatus est eum B. Sebastianus: quem cum baptizasset S. Polycarpus, ipse pater susceptionis ejus est factus.
PL 17, 1048Bそこで福なるセバスティアヌスは彼を抱きしめた。聖ポリュカルプスが彼に洗礼を授けたとき、セバスティアヌス自身が彼を〔泉から〕受ける父〔代父〕となった。
63. Igitur dum pauci admodum transacti fuissent dies, omnibus rite abrenuntiatis a Chromatio mundi negotiis, suscepit Chromatius sacri baptismatis novitatem; et cum eodem ex familia ejus promiscui sexus mille quadringentae animae, quos omnes prius manumissionis gratia a servitutis nodo exsolvit, et donis optimis instruxit, dicens hoc: Illi qui Deum incipiunt habere patrem, servi hominis non debent esse.
PL 17, 1048B63. さて、わずかな日数が過ぎたとき、この世の務めをクロマティウスがすべて正しく捨て終えると、クロマティウスは聖なる洗礼の新しさを受けた。同時に、彼の家の男女の別なく千四百人も〔洗礼を受けた〕。彼はその全員を、あらかじめ解放のために奴隷の縄目から解き、最良の贈り物を備えて、こう言った。「神を父として持ち始める者は、人の奴隷であってはならない」。
Caput XVIII
第XVIII章PL 17, 1048CChromatius, praefectura Urbis abdicata, persecutionis tempore Christianos alit. 64. Erat autem papa urbis Romae nomine Caius, vir magnae prudentiae, magnaeque virtutis, imperantibus Carino, Diocletiano et Maximiano.
PL 17, 1048Cクロマティウスは首都長官の職を退き、迫害の時期にキリスト教徒たちを養う。64. そのころ、ローマの町の教皇はカイウスという名の、大いなる思慮と大いなる徳の人であった。カリヌス、ディオクレティアヌス、マクシミアヌスが皇帝として治めていた。
Sed Diocletianus in Urbe erat cum Maximiano: Carinus autem erat cum omni exercitu in partibus Galliarum positus: et ejus intuitu lenta persecutio Diocletiani circa Christianos esse coeperat; quia Carinus habebat aliquos amicos, quos hujus tituli professio decorabat.
PL 17, 1048Cさて、ディオクレティアヌスはマクシミアヌスとともに都にいたが、カリヌスは全軍とともにガリアの地方に置かれていた。彼を顧慮して、ディオクレティアヌスのキリスト教徒に対する迫害は緩やかになり始めていた。カリヌスには、この名の告白を飾りとする友人が何人かいたからである。
65. Igitur occiso Carino in civitate Maguntiaco Maximiano et Aquilino consulibus, facta est persecutio talis, ut nullus emeret vel venundaret aliquid nisi qui statunculis positis in eo loco, ubi emendi gratia ventum fuisset, thuris exhibuisset incensum.
PL 17, 1048D65. ところが、マクシミアヌスとアクィリヌスが執政官であった年にマグンティアクムの町でカリヌスが殺されると、迫害は次のようなものになった。買い物に来たその場所に立てられた小さな像に乳香の香を献げた者でなければ、誰も何も買うことも売ることもできなくなったのである。
Circa insulas, circa vicos, circa nymphea quoque erant positi compulsores, qui neque emendi copiam darent, aut hauriendi aquam ipsam facultatem tribuerent, nisi qui idolis delibassent.
PL 17, 1049A集合住宅〔insulae〕の周り、街区の周り、水汲み場〔nymphea。泉水の設備〕の周りにも、強制する者たちが置かれた。偶像に献酒した者でなければ、買う機会も与えず、水を汲む許しさえ与えなかった。
66. Tunc S. Caii episcopi consilio habito, Chromatius illustris vir omnes Christianos in domo sua suscepit, et universos ita fovebat, ut nullus omnino sacrificandi necessitati succumberet.
PL 17, 1049A66. そのとき、聖なる司教カイウスの助言を受けて、高名な人クロマティウスはすべてのキリスト教徒を自分の家に迎え入れ、全員をこのように庇護したので、誰一人としていけにえを献げる強制に屈することはなかった。
Verum quia tanta vis persecutionis exstiterat, ut opinio ipsa Christianitatis ejus celari non posset, meruit ex sacro rescripto Chromatius ut medendi gratia in Campano littore moraretur, in quo erat lati cespitis dominus, tribuitque copiam omni Christiano ire volenti cum eodem ad persecutoris rabiem declinandam.
PL 17, 1049Aしかし、迫害の勢いがあまりに大きくなり、彼がキリスト教徒であるという評判そのものを隠せなくなったので、クロマティウスは聖なる勅書によって、療養のためカンパニアの海岸に滞在する許しを得た。彼はそこで広い土地の持ち主であった。そして、迫害者の狂暴を避けるため、彼とともに行きたいキリスト教徒すべてにその機会を与えた。
Tunc orta est contentio inter S. Polycarpum, et B. Sebastianum; quis horum duorum in Urbe remaneret, et quis iret cum Chromatio, qui tantum populum susceperat Christianum.
PL 17, 1049Bそのとき、聖ポリュカルプスと福なるセバスティアヌスのあいだに争いが起こった。この二人のうち誰が都に残り、誰がこれほど多くのキリスト教徒の民を受け入れたクロマティウスとともに行くかをめぐってである。
Quibus altercantibus venerabilis papa Caius dixit: Dum ambo passionis coronam quaeritis, acquisitum Domino populum desolatis.
PL 17, 1049B二人が言い争っていると、尊ぶべき教皇カイウスは言った。「二人とも受難の冠を求めるなら、主のために獲得された民を見捨てることになる」。
Unde mihi videtur, ut tu, frater Polycarpe, quia et sacerdotii rectum tramitem tenes, et scientia Dei repletus es, pergas simul ad confortandas credentium mentes et animos dubios aedificandos.
PL 17, 1049B「だから私には、兄弟ポリュカルプスよ、あなたが祭司職〔sacerdotium〕の正しい道を保ち、神の知識に満ちているのだから、信じる者たちの精神を強め、ためらう心を築き上げるために、ともに行くのがよいと思われる」。
At ille his auditis quievit et blandum papae imperium aequanimiter tulit. Venit itaque dies Dominica, in qua Caius episcopus agens quae Dei sunt intra domum Chromatii, hac omnes alloquitur voce: Dominus noster Jesus Christus praescius fragilitatis humanae duos in se credentibus constituit gradus, confessionis scilicet et martyrii, ut hi qui martyrii pondus se posse perferre desperant, confessionis gratiam teneant, et dantes latus bellantibus, Christi militum, qui pro ejus sunt nomine pugnaturi, sollicitudinem gerant.
PL 17, 1049Bそれを聞いて彼は静まり、教皇の穏やかな命令を平静に受け入れた。やがて主の日が来た。その日、司教カイウスはクロマティウスの家の中で神にかかわる務めを行い、皆にこの言葉で語りかけた。「我々の主イエス・キリストは、人の弱さをあらかじめ知って、自分を信じる者たちに二つの段階を定めた。すなわち、告白と殉教である。それは、殉教の重みに耐えられないと絶望する者が告白の恩寵を保ち、戦う者たちの脇を固めて、キリストの名のために戦おうとするキリストの兵士たちへの気遣いを持つためである」。
Pergant itaque qui volunt una cum filiis nostris Chromatio et Tiburtio, et mecum in hac urbe qui voluerint maneant.
PL 17, 1049C「だから、望む者は、我々の子らクロマティウスとティブルティウスとともに行くがよい。そして、望む者は、この町で私とともに残るがよい」。
Non enim nos terrarum spatia divident, quos Christi charitas nectit, nec absentiam vestram sentiunt oculi nostri, quia de interioris hominis vos intuemur aspectu.
PL 17, 1050A「というのも、キリストの愛が結びつけている我々を、土地の隔たりが分けることはなく、我々の目は諸君の不在を感じないからである。我々は内なる人の眼差しで諸君を見ているのだ」。
67. Haec et his similia dicente papa Caio, exclamavit Tiburtius, vir clarissimus dicens: Obsecro te, pater et episcoporum episcope, ne me patiaris terga persequentibus dare.
PL 17, 1050A67. 教皇カイウスがこうしたことや、これに似たことを語っていると、いとも高貴な人ティブルティウスが叫んだ。「願う。父よ、司教たちの司教よ、私が迫害者たちに背を向けるのを許さないでほしい」。
Mihi enim valde jucundum est et optabile, si possem millies pro vero Deo occidi, tantum ut illius vitae dignitatem inveniam, quam nullus mihi successor eripiat, cui nulla tempora finem imponant.
PL 17, 1050A「私にとっては、真の神のために千度殺されることができるなら、それは大いに喜ばしく、望ましい。ただ、あの生命の尊厳を見いだすためである。その生命は、後に来る誰も私から奪うことができず、いかなる時もその終わりを定めることがない」。
Tunc S. Caius, congaudens fidei ejus lacrymas effundebat, orans ut omnes qui remanserant certamine victores existerent, triumphum martyrii capientes.
PL 17, 1050Aそのとき聖カイウスは、彼の信仰をともに喜んで涙を流し、残った者すべてが戦いの勝者となり、殉教の凱旋を勝ち取るようにと祈った。
Caput XIX
第XIX章PL 17, 1050ASS. Sebastiani, Tiburtii, et aliorum praeclara facta in Urbe. 68. Remanserant autem cum venerabili Caio papa hi, Marcellianus et Marcus, simul quoque et pater eorum vir clarissimus Tranquillinus, item B. Sebastianus, et pulcherrimus juvenis, sed et mente pulchrior, S. Tiburtius, et Nicostratus ex primiscrinio cum fratre suo Castorio, et cum conjuge sua, Zoe nomine; item Claudius cum Victorino fratre suo et cum filio suo Symphoriano qui fuerat a morbo hydropis liberatus.
PL 17, 1050A聖セバスティアヌス、ティブルティウスほかの人々の、都での輝かしい行い。68. さて、尊ぶべき教皇カイウスのもとには、次の者たちが残っていた。マルケリアヌスとマルクス、ならびにその父でいとも高貴な人トランクィリヌス、同じく福なるセバスティアヌス、いとも美しい青年で、心はいっそう美しい聖ティブルティウス、記録官長であったニコストラトゥスが、兄弟カストリウスと、ゾエという名の妻とともに、同じくクラウディウスが、兄弟ウィクトリヌスと、水腫の病から癒やされた息子シュンフォリアヌスとともにである。
Hi tantum, universis cum Chromatio proficiscentibus, cum Caio episcopo remanserunt: Marcum et Marcellianum diaconii honore sanctificavit, Tranquillinum vero patrem eorum, fecit presbyterum.
PL 17, 1050B全員がクロマティウスとともに出発するなか、これらの者だけが司教カイウスとともに残った。彼はマルクスとマルケリアヌスを助祭の栄誉で聖別し、その父トランクィリヌスを司祭とした。
S. Sebastianum autem, qui ad multorum profectum sub specie militiae latebat, defensorem Ecclesiae instituit, caeteros vero subdiaconos fecit.
PL 17, 1050C聖セバスティアヌスは、多くの者の益のために兵役の装いの下に隠れていたので、教会の弁護人に任じ、残りの者たちを副助祭とした。
69. Sed quia tutus nullus inveniri poterat locus ad latebram confovendam, morabantur omnes apud Castulum quemdam Christianum zetarium palatii: qui Castulus ibidem in palatio, in superiori loco et valde altissimo commanebat.
PL 17, 1050C69. しかし、隠れ家を保つための安全な場所はどこにも見つからなかったので、皆は、カストゥルスというあるキリスト教徒、宮殿の食卓係〔zetarius。宮殿の食堂(zeta)を司る者〕のもとに滞在した。このカストゥルスは、宮殿の中の上の、非常に高い場所に住んでいた。
Ideo autem haec apta mansio probabatur, quia et ipse Castulus cum suis omnibus christianissimus erat; et lex data de sacrificiis cum ubique sui fervore desaeviret, in illis qui palatio adhaerebant, quia nec suspicio de eis esse poterat, celabatur.
PL 17, 1050Cこの住まいが適していると認められたのは、カストゥルス自身がその家の者すべてとともにこのうえなくキリスト教徒らしかったからであり、また、いけにえについて定められた法がいたるところでその激しさのままに荒れ狂っていても、宮殿に付き従う者たちについては疑いをかけられるはずもなく、隠されていたからである。
Erant ergo, ut diximus, omnes hi morantes cum sancto papa Caio apud Castulum zetarium, in ipsis superioribus palatii, et die noctuque gemitibus ac fletibus, et jejuniis atque orationibus occupati, exorabant Dominum, ut digni haberentur tolerantia confessionis ejus, in numero sanctorum martyrum sociari.
PL 17, 1051Aこうして、先に述べたように、これらの者は皆、聖なる教皇カイウスとともに、食卓係カストゥルスのもと、宮殿のまさに上の階に滞在し、昼も夜も嘆きと涙、断食と祈りに専念して、主に願った。自分たちが、主の告白を耐え忍ぶにふさわしい者とされ、聖なる殉教者たちの数に連ねられるように、と。
70. Ascendebant autem ad eos occulte religiosi viri et religiosae feminae, et a Sanctis diversas sibi sanitatum gratias impetrabant. Corroboratos namque verae fidei firmitate et solidato fundamento virtutum, sanitatum gratia prosequebatur.
PL 17, 1051A70. 敬虔な男女が人目を忍んで彼らのもとへ上ってきて、聖なる人々から、さまざまな癒やしの恩寵を自分のために得ていた。まことの信仰の堅さで強められ、徳の土台を固められた者たちには、癒やしの恩寵が伴ったからである。
Nam et caecorum oculi illuminabantur eorum precibus, et sanabantur infirmi, et ex obsessis corporibus daemones pellebantur.
PL 17, 1051Aというのも、盲人の目は彼らの祈りによって開かれ、病人は癒やされ、取りつかれた体からは悪霊が追い出されたのである。
71. Interea dum haec aguntur, transiens B. Tiburtius occurrit homini qui de alto lapsus, et caput et omnia membra quassaverat, ita ut de sola sepultura ejus agerent hi, quorum filius esse dignoscebatur.
PL 17, 1051B71. そうしているあいだに、福なるティブルティウスは通りかかって、高所から落ちて頭も全身の肢体も砕いた男に出会った。その有様は、その子であると見分けられた人々が、もはや彼の埋葬のことだけを話し合っているほどであった。
Tunc dicit eis flentibus: Permittite me praecantare ei, forsitan recuperabit sanitatem. Cumque omnes dedissent spatium, accessit juxta eum, et dicens supra vulnera ejus lente orationem Dominicam et symbolum, ita solidata sunt ossa ejus, et caput et omnia viscera, ut quasi nihil ei evenisset, ita factus sit incolumis.
PL 17, 1051Bそこで、泣いている彼らに言った。「彼のために祈りを唱えるのを私に許してほしい。もしかすると健康を取り戻すかもしれない」。皆が場所を空けると、彼は傍らに近づき、傷の上でゆっくりと主の祈りと信条を唱えた。すると、骨も、頭も、すべての内臓も固まって、まるで何も起こらなかったかのように、彼は無傷になった。
72. Haec itaque cum fecisset coepit ire. Tenebant autem illum parentes ejus dicentes: Veni et habe eum servum et omnia bona nostra tibi tradimus cum eo, quia ipsum unicum, quem habebamus, nobis jam mortuum reddidisti vivum.
PL 17, 1051B72. こうしたことを行うと、彼は立ち去り始めた。だが、その両親は彼を引き止めて言った。「来て、この子を奴隷として持つがよい。我々の財産もすべて、この子とともにあなたに引き渡す。すでに我々にとって死んだ者であった、我々のただ一人の子を、あなたは生きた者として返してくれたのだから」。
Dicit eis: Si ea quae vobis dixero feceritis, magni pendam mercedem sanitatis hujus. Dicunt ei parentes ejus: Nosmetipsos si servos habere digneris, contraire non possumus: quin immo et optamus, si ipse judicaveris dignum.
PL 17, 1051C彼は彼らに言う。「私が諸君に言うことを行うなら、この癒やしに対する報いを私は大きなものと見なそう」。両親は彼に言う。「我々自身をあなたが奴隷として持つことをよしとするなら、逆らうことはできない。むしろ、あなた自身がふさわしいと判断するなら、そう望みさえする」。
Tunc apprehendens manus eorum, segregavit eos a turbis, et indicavit eis virtutem nominis Christi.
PL 17, 1051Cそこで彼は彼らの手を取り、群衆から引き離して、キリストの名の力を示した。
Et videns animum eorum fixum fortiter in timore Domini, perduxit eos ad papam Caium et dixit: Venerabilis papa ac divinae legis antistes, ecce quos per me hodie lucratus est Christus, in quibus fides mea velut arbuscula novella, primum prorupit in fructum.
PL 17, 1051Cそして、彼らの心が主への畏れにしっかり据えられているのを見ると、彼らを教皇カイウスのもとに導いて言った。「尊ぶべき教皇、神の法を司る者よ、見よ、今日、私を通してキリストが得たこの者たちを。この者たちにおいて、私の信仰は若い小さな木のように、はじめて実を結んだ」。
Tunc S. Caius episcopus baptizavit eos, hoc est, juvenem cum parentibus suis, Deo gratias referentes.
PL 17, 1051Dそこで聖司教カイウスは彼らに洗礼を授けた。すなわち、若者を両親とともに。彼らは神に感謝をささげた。
Caput XX
第XX章PL 17, 1051DSS. Zoes. Tranquillini et aliorum coedes. 73. Verum quia multum est si velimus ea prosequi quae et quanta per eos fecerit Christus, qualiter unusquisque ad palmam martyrii venerit tantummodo explicemus.
PL 17, 1051D聖なるゾエ、トランクィリヌスほかの人々の殺害。73. しかし、彼らを通してキリストが行ったことの数々を語り尽くそうとすれば多すぎるので、各人がどのように殉教のヤシ〔勝利の印〕に至ったかだけを説明しよう。
Beatissima Zoe in Apostolorum natale dum ad Confessionem Petri apostoli oraret, ab insidiantibus paganis arctatur, duciturque ad patronum regionis Naumachiae, et compellitur Martis statunculo, quod illic stabat, thuris guttas incendere.
PL 17, 1052Aいとも福なるゾエは、使徒たちの祝日〔natale。殉教の記念日〕に、使徒ペトロの告白所〔Confessio。殉教者の墓所の上の礼拝所〕で祈っていたとき、待ち伏せていた異教徒たちに捕らえられ、ナウマキアの地区の守護者〔patronus regionis〕のもとへ連行され、そこに立っていたマルスの小像に乳香の粒を焚くよう強いられた。
Tum illa respondit: Mulierem Marti sacrificare compellitis, ut ostendatis Martem vestrum mulieribus delectari. Sed ille impudicissimae Veneri potuit pudorem eripere, mihi vero tropaeum fidei in fronte portanti non poterit praevalere.
PL 17, 1052Aそのとき彼女は答えた。「諸君は女にマルスへいけにえを献げさせようとしている。諸君のマルスが女たちを喜ぶことを示すためなのか。だが、あの者は恥知らずきわまるウェヌスから恥を奪うことはできても、額に信仰の勝利の印を帯びている私に打ち勝つことはできない」。
Non enim ego meis contra eum viribus luctor; sed in Domini mei Jesu Christi virtute confidens, et vos et illum pariter ridendo contemno.
PL 17, 1052A「私は自分の力であの者と戦っているのではない。私の主イエス・キリストの力に信頼して、諸君もあの者も等しく笑って侮るのだ」。
Tunc patronus regionis misit eam in custodiam obscurissimam, et per quinque dies fecit eam nec lumen videre, nec cibum nec potum accipere.
PL 17, 1052Aそこで地区の守護者は、彼女をまっ暗な牢に入れ、五日のあいだ、光を見ることも、食べ物も飲み物も受け取ることもできないようにした。
Solum vox ejus qui eam illic incluserat audiebatur dicentis: Ibi morieris fame, et siti, et caecitate, nisi te libaturam repromiseris diis.
PL 17, 1052B彼女をそこに閉じ込めた者の声だけが聞こえた。彼はこう言っていた。「あなたは飢えと渇きと盲目のうちにそこで死ぬ。神々に献酒すると約束し直さないかぎり」。
74. Sed cum pertransissent sex dies suggesserunt de ea praefecto saevienti: qui jussit eam a collo et capillis in arborem excelsam suspendi et subter fumum ex sterquilinio adhiberi. Statim autem ut suspensa est, in confessione Domini emisit spiritum.
PL 17, 1052B74. しかし六日が過ぎると、人々は荒れ狂う長官に彼女のことを報告した。長官は、彼女を首と髪で高い木に吊るし、その下で肥やしの山からの煙を当てるよう命じた。ところが、吊るされるやいなや、彼女は主の告白のうちに息を引き取った。
Illi autem auferentes corpus ejus saxo ligaverunt et Tiberis alveo immerserunt, dicentes: Ne Christiani corpus ejus tollant, et faciant sibi illam deam.
PL 17, 1052B彼らは彼女の遺体を取り去って石に縛りつけ、ティベリス川の川床に沈めて言った。「キリスト教徒が彼女の体を持ち去って、彼女を自分たちの女神に仕立てないようにだ」。
75. Igitur celebrato martyrio ejus, venit in somnis B. Sebastiano, et narravit ei qualiter martyrium Domini suscepisset. Quod cum narrasset S. Sebastianus, proripuit se S. Tranquillinus, dicens: Feminae ad coronam praecedunt, ut quid vivimus?
PL 17, 1052B75. こうして彼女の殉教が果たされると、彼女は夢で福なるセバスティアヌスのもとに来て、主のための殉教をどのように受けたかを語った。聖セバスティアヌスがそれを語り終えると、聖トランクィリヌスは飛び出して言った。「女たちが冠へ向かって先に進んでいる。我々は何のために生きているのか」。
Ipse quoque descendens Apostolorum natalitii octavo die, ad B. Pauli Confessionem accessit: nihilominus et ipse perpessus insidias tentus est, et a populo lapidatus mortuus est, et corpus ejus Tiberino gurgiti mancipatum est.
PL 17, 1052C彼自身も、使徒たちの祝日から八日目に降りて行き、福なるパウロの告白所に近づいた。やはり彼自身も待ち伏せに遭って捕らえられ、民衆に石で打たれて死に、その体はティベリスの渦に委ねられた。
76. Item Nicostratus et Claudius una cum Castorio et Victorino et Symphoriano, dum corpora Sanctorum per ora Tiberina requirerent, a persecutoribus tenti sunt, et ad Urbis praefectum perducti.
PL 17, 1052C76. 同じく、ニコストラトゥスとクラウディウスは、カストリウス、ウィクトリヌス、シュンフォリアヌスとともに、聖なる人々の遺体をティベリス川の河口あたりで探していたとき、迫害者たちに捕らえられ、首都長官のもとへ連行された。
Erat judex Fabianus, qui eos hortabatur ad sacrificandum, et per decem dies minis eos et blanditiis agens in nullo penitus potuit commovere. Tunc fecit de iis suggestionem imperatoribus, qui jusserunt eos usque tertio torqueri.
PL 17, 1052C裁判官はファビアヌスであった。彼は彼らにいけにえを献げるよう勧め、十日のあいだ、脅しと甘言で彼らに迫ったが、まったく動かすことができなかった。そこで、彼らのことを皇帝たちに上申し、皇帝たちは彼らを三度まで拷問にかけるよう命じた。
Cumque nulla ratione tormentis compulsi cederent, jussit eos in medio mari praecipites dari. Immensis igitur arctati ponderibus, pelagi fluctibus dati sunt, et in loco mundo inter aquas coronam martyrii celebrarunt.
PL 17, 1052D拷問に強いられても、彼らがどうしても屈しないので、彼は彼らを海の真ん中へ投げ落とすよう命じた。こうして彼らは莫大な重りに縛られて海の波に与えられ、水のあいだの清い場所で殉教の冠を祝った。
Insidiabantur itaque infideles fidelibus, et iniquo furore vexati christianum non poterant nec nomen audire.
PL 17, 1052Dこうして不信の者たちは信者たちを待ち伏せし、不当な怒りにさいなまれて、キリスト教徒という名を聞くことさえできなかった。
Caput XXI
第XXI章PL 17, 1052DS. Tiburtii martyrium. 77. Interea dum S. Caio episcopo quidam se simulata fide sociasset, dicens se esse Christianum; porro hic apostata exstiterat et erat fraudulentus in omni sermone, et callidus in omni commisso.
PL 17, 1052D聖ティブルティウスの殉教。77. そのあいだに、ある者が、偽りの信仰によって聖司教カイウスの仲間に加わり、自分はキリスト教徒だと言っていた。だが実のところ、この者は背教者であり、あらゆる言葉において欺き、あらゆる企てにおいて狡猾であった。
Quid multa? dum a B. Tiburtio viro scholasticissimo et nobili et sancto frequenter argueretur, quod capillos super apicem frontis tonsoris arte componeret, et quod assidue pasceretur et ludendo pranderet; et quod licentius feminarum se aspectibus daret, et quod a jejuniis se et orationibus tolleret, quod somno deditus non interesset pervigil in hymnis Dei ducentibus noctes; dum pro his, ut diximus, a B. Tiburtio acrius argueretur, simulat se aequanimiter monentem accipere: et egit arte quatenus orantem S. Tiburtium comprehenderent infideles.
PL 17, 1053A多くを言う必要があろうか。学識のきわめて豊かな、高貴で聖なる福なるティブルティウスは、この者が理髪師の技で額の上に髪を整えていること、絶えず食べ、遊びながら昼食をとっていること、女たちの視線にあまりに気ままに身をさらしていること、断食と祈りから身を引いていること、眠りにふけって、神への賛歌で夜を過ごす徹夜に加わらないことを、しばしば責めていた。先に述べたように、これらのことで福なるティブルティウスから厳しく責められるうちに、彼は穏やかに忠告を受けているふりをした。そして、祈っている聖ティブルティウスを不信の者たちが捕らえるよう、策略を巡らした。
In qua comprehensione seipsum teneri fecit, et simul ad secretarium perduci judicis saevientis. At ubi introducti sunt, Fabianus praefectus dixit ad eum, qui se arte tradiderat: Quis diceris? At ille respondit: Torquatus. Fabianus dixit: Quid profiteris?
PL 17, 1053Bその捕縛の際に、彼は自分も捕らえられるようにし、二人ともども、荒れ狂う裁判官の審問所〔secretarium〕へ連行された。二人が入れられると、長官ファビアヌスは、策略で自らを引き渡した者に言った。「あなたは何という名か」。彼は答えた。「トルクァトゥス」。ファビアヌスは言った。「何を公言しているのか」。
Torquatus dixit: Christianus sum. Fabianus dixit: Ignoras quod jusserunt invictissimi principes, ut qui sacrificare diis noluerint diversis suppliciis macerentur?
PL 17, 1053Bトルクァトゥスは言った。「私はキリスト教徒だ」。ファビアヌスは言った。「いとも無敵の君主たちが、神々にいけにえを献げようとしない者は、さまざまな刑罰でさいなむよう命じたことを、あなたは知らないのか」。
Torquatus dixit: Hic magister meus est, et ipse me semper docuit: quod hunc videro facere, necesse est ut faciam. 78. Fabianus conversus ad S. Tiburtium dixit: Audisti quid Torquatus asserat? quid ad ista respondes?
PL 17, 1053Bトルクァトゥスは言った。「この人が私の師であり、いつも私に教えてくれた。この人がするのを見たことは、私もせざるをえない」。78. ファビアヌスは聖ティブルティウスのほうを向いて言った。「トルクァトゥスの主張を聞いたか。これに何と答えるか」。
S. Tiburtius dixit: Torquatus diu est quod se Christianum esse mentitur; virtus enim nominis ipsius sancti graviter fert et moleste, suum nomen non a suis amatoribus usurpari.
PL 17, 1053B聖ティブルティウスは言った。「トルクァトゥスは、とうの昔からキリスト教徒であると偽っている。というのも、あの聖なる名の力は、自分の名が、自分を愛する者たちではない者に勝手に用いられることを、重く、煩わしく思っているのだ」。
Revera enim, vir illustrissime, hoc Christianum vocabulum, divinae virtutis est, sectatorum videlicet Christi, qui vere philosophati sunt, qui vere Christiani dicti sunt, qui ad obterendas libidines fortiter dimicarunt.
PL 17, 1053C「まことに、いとも高名な人よ、このキリスト教徒という呼び名は神の力に属するもの、すなわち、まことに哲学した者、まことにキリスト教徒と呼ばれた者、欲望を踏みにじるために勇ましく戦った者である、キリストに従う者たちのものだ」。
Credisne, vir illustrissime, hunc esse Christianum, qui in lenocinio sui moliendo capitis fimbrias committit, qui tonsorem diligit, qui scapulas molliter gestit, qui fluxum gressum improbo nisu distendit, qui viros negligenter agit, feminas diligentius intuetur.
PL 17, 1053C「汝は、いとも高名な人よ、これをキリスト教徒と信じるのか。己を色めかせるために頭の房を整え、理髪師を愛し、肩をなよなよと揺らし、気だるい足取りをはしたない力みで引き延ばし、男たちには無頓着に振る舞い、女たちはいっそう熱心に見つめる者を」。
Numquam tales Christus habere dignatus est servos. Verum quoniam me hic se imitaturum asseruit, hic in tuo conspectu probabis eum esse mentitum. Hic enim qualis semper fuerit nunc evidenter ostendet.
PL 17, 1053C「キリストは、このような者たちを僕として持つことを、決してよしとしなかった。だが、この者がここで私を真似ると主張したのだから、汝はここで自分の目の前で、この者が偽ったことを確かめることになる。この者が常にどのような者であったかを、いまこの者自身が明らかに示すであろう」。
79. Fabianus dixit: Consultius facies, si saluti tuae consulas, et principum decreta non contemnas. S. Tiburtius dixit: Ego saluti meae melius non consulo, quam ut deos deasque contemnas, unum Dominum Jesum Christum Deum meum esse confitear.
PL 17, 1053D79. ファビアヌスは言った。「あなたの安全を図り、君主たちの布告を軽んじないなら、いっそう賢明な行いとなる」。聖ティブルティウスは言った。「私は、神々と女神たちを軽んじ〔底本は contemnas(汝が軽んじる)。続く confitear と並ぶので contemnam と読む〕、唯一の主イエス・キリストを私の神と告白すること以上に、自分の安全をよく図ることはない」。
Torquatus dixit: Non solum ipse Christianus crudelis est, verum etiam multos persuadet, et decipit, ac docet omnes deos daemones esse; ipse autem cum sociis suis, cum quibus magicas artes exercet die noctuque incantationibus occupatur.
PL 17, 1053Dトルクァトゥスは言った。「この者は自分が残酷なキリスト教徒であるばかりか、多くの者を説き伏せ、欺き、すべての神々は悪霊だと教えている。しかも、仲間たちとともに魔術を行い、昼も夜も呪文に没頭している」。
S. Tiburtius dixit: Falsus testis non erit impunitus. Et ait judici: Iste, quem vides, illustrissime vir, malitiae suae curis exaestuans ad nihil aliud Christianis est junctus, nisi ut cogitaret quomodo se nobis quasi Christianum ostenderet; quomodo aliis se fidelissimum mentiretur.
PL 17, 1054A聖ティブルティウスは言った。「偽りの証人は罰を免れない」。そして裁判官に言った。「汝が見ているこの者は、いとも高名な人よ、己の悪意の思いに煮えたぎり、ただ、どうすれば我々にキリスト教徒であるかのように見せかけられるか、どうすれば他の者たちに自分がいとも忠実だと偽れるかを考えるためだけに、キリスト教徒たちに加わったのだ」。
Reprehendebam tamen in eo Cyclopeam edacitatem, et mersum vino pudorem, et sepultam divini nominis sanctitatem.
PL 17, 1054A「それでも私は、この者の中に、キュクロプスのような大食と、ぶどう酒に沈んだ恥と、葬られた神の名の聖性を、とがめていた」。
Ebrius patiebatur sitim, et esuriem vomens: nec ut Christianus, sed ut Antonianus quoddam ille conviva manducabat, bibebat, vomebat, et nunc Christianos arguit, Christianos accusat, in nos mitem judicem incitat, gladium nolenti judici porrigit, et ut daemoniis cervices nostras inclinemus hortatur.
PL 17, 1054A「酔っては渇きに悩み、吐いては飢えに悩んでいた。キリスト教徒としてではなく、アントニウス派〔Antonianus。放蕩者の類と取った〕のような宴会の客として、食らい、飲み、吐いていた〔quoddam の係りは定かでない〕。そして今、キリスト教徒たちを責め、キリスト教徒たちを訴え、温和な裁判官を我々に差し向けて煽り、望まない裁判官に剣を差し出し、我々が悪霊どもに首を垂れるよう促している」。
Videmus votum tuum, videmus cruenta consilia; et scelerata arte verborum venena tui pectoris intuemur.
PL 17, 1054B「汝の願いを我々は見ている。血なまぐさい謀を見ている。邪悪な言葉の技の下にある、汝の胸の毒を見抜いている」。
Accingere nunc crudelissime: utere carnificis officio: vendica tibi et ipsius judicis vocem; applica aculeos, suspende Christianos, damna, percute, incende, universa tormenta adhibe, bene nos accepisti.
PL 17, 1054B「いま身を固めよ、きわめて残酷な者よ。死刑執行人の務めを果たせ。裁判官自身の声も自分のものにせよ。刺し具を当て、キリスト教徒たちを吊るし、罰し、打ち、焼き、あらゆる拷問を用いよ。汝は我々をよく迎え入れた」。
Si exsilium minaris, hoc philosophantibus totus est mundus; si supplicium, evadimus mundi carcerem; si ignes, majora horum in cupiditatibus vincimus. Decerne quidquid libet, omnis nobis vilis est poena ubi pura comes est conscientia.
PL 17, 1054B「追放で脅すなら、哲学する者にとってこの世界全体がそれである。刑罰なら、我々はこの世の牢獄から逃れる。火なら、これよりも大きな火を、我々は欲望において打ち負かしている。何であれ望むことを決めよ。清い良心が伴うところ、いかなる刑罰も我々には取るに足りない」。
80. Fabianus praefectus dixit: Restitue te generi tuo, et hoc esto quod te natura dictavit. Nobilis enim natus ad tantam devolutus es faecem, ut velis et supplicium simul et infamiam subire et mortem.
PL 17, 1054B80. 長官ファビアヌスは言った。「己の生まれに立ち戻れ。自然があなたに定めたとおりの者であれ。高貴に生まれながら、これほどの汚泥に落ち込み、刑罰も汚名も死もともに受けようとするのか」。
S. Tiburtius dixit: O prudentissimum virorum, et Romanis judicem constitutum! quia meretricem Venerem, et incestum Jovem, et Mercurium fallacem, et Saturnum filiorum occisorem colere nolo, infamiam generositatis incurro: et quia unum et verum Deum, qui in coelis regnat, adoro et veneror, suppliciis me macerandum esse minaris.
PL 17, 1054C聖ティブルティウスは言った。「おお、男たちのうちで最も思慮深い者よ、ローマ人の裁判官に定められた者よ。遊女ウェヌスと、近親相姦のユピテルと、欺くメルクリウスと、子らを殺すサトゥルヌスを崇めようとしないために、私は高貴な生まれへの汚名を負うというのか。そして、天で王として治めるただ一人のまことの神を、私が礼拝し尊ぶために、汝は私が刑罰でさいなまれるべきだと脅すのか」。
Non annuimus tuae persuasioni: non negamus; Christum Filium Dei ad hoc de coelo descendisse ad terras, ut a terris homo ad coelum posset ascendere; ideo istas omnes vanas effigies, quas colitis sine causa, proculcans pedibus meis, Deo me omnipotenti subjeci.
PL 17, 1054C「我々は汝の説得に同意しない。我々は、神の子キリストが、人が地から天へ上れるようにと、このために天から地へ降ったことを否定しない〔底本は non negamus のあとで句を切るが、続く不定法の句にかけて読んだ。ミーニュの脚注 n は別の読みとして non abnuimus, non renitimur, non negamus を挙げる〕。それゆえ、諸君がいわれなく崇めるこれらすべての空しい像を足で踏みつけ、私は全能の神に服した」。
81. Tunc Fabianus jussit ante pedes ejus carbones ardentes effundi; et ait ad eum: Elige tibi unum e duobus, aut thura in istis carbonibus adjice, aut pedibus super eos nudis incede.
PL 17, 1054D81. そこでファビアヌスは、彼の足の前に燃える炭を撒くよう命じ、彼に言った。「二つのうち一つを選べ。この炭の上に乳香を投げ入れるか、その上を裸足で歩くかだ」。
Tunc B. Tiburtius faciens signum crucis, constanter nuda super eos ingressus est planta, et coepit praefecto dicere: Depone infidelitatem et disce quia hic solus est Deus, quem confitemur creaturis omnibus dominari.
PL 17, 1054Dそこで福なるティブルティウスは十字架の印をして、ためらわずに裸の足の裏でその上に踏み入り、長官に言い始めた。「不信を捨て、これこそが唯一の神であることを学べ。我々は、この神がすべての被造物を支配していると告白する」。
Mitte tu, si potes, in nomine Jovis dei tui manus in calidam aquam; et si potest Jovis tuus, faciat te non sentire fervorem ardoris. Nam mihi in nomine Domini mei Jesu Christi videtur, quod super roseos flores gradior, quia creatura Creatoris sui famulatur imperio.
PL 17, 1055A「汝にできるなら、汝の神ユピテルの名によって、手を熱湯に入れてみよ。もし汝のユピテルにできるなら、汝が火の熱さを感じないようにさせてみよ。私には、私の主イエス・キリストの名によって、バラの花の上を歩いているように思える。被造物は、その造り主の命令に仕えているからだ」。
82. Fabianus dixit: Quis ignorat magicam vos docuisse Christum vestrum? S. Tiburtius dixit: Obmutesce, infelix, et noli auribus meis hanc injuriam facere, ut audiam te rabido ore latrantem, mellifluum nomen ejus sanctum nominare.
PL 17, 1055A82. ファビアヌスは言った。「諸君のキリストが諸君に魔術を教えたことを、誰が知らないというのか」。聖ティブルティウスは言った。「黙れ、哀れな者よ。汝が狂った口で吠えながら、あの聖なる、蜜のように甘い名を口にするのを私に聞かせて、私の耳を辱めるな」。
Tunc iratus Fabianus dictavit sententiam dicens: Blasphemator deorum, et reus atrocium injuriarum, gladio animadvertatur. Ductus est autem via Lavicana tertio milliario ab Urbe, et effundens orationem ad Dominum uno ictu gladii verberatus abscessit.
PL 17, 1055Aそこで怒ったファビアヌスは、判決を言い渡して言った。「神々を冒瀆する者、重大な侮辱の罪人は、剣で処刑せよ」。彼はラビカナ街道を、都から三マイルの地点まで連れて行かれ、主に祈りを注ぎ出し、一撃の剣に打たれて世を去った。
Et in eodem loco a parente quodam Christiano sepultus est: in quo loco multa beneficia semper praestitit Christus ad laudem nominis sui usque in praesentem diem.
PL 17, 1055Bそして同じ場所に、あるキリスト教徒の親族によって葬られた。その場所で、キリストは今日に至るまで、自らの名の賛美のために、多くの恩恵をいつも施している。
Caput XXII
第XXII章PL 17, 1055BSS. Castuli, Marcelliani, Marci, caedes. 83. Post haec autem Torquatus egit ut Castulus zetarius palatii, hospes Sanctorum, comprehenderetur: qui cum fuisset arctatus, et hic tertio appensus, tertio auditus, in confessione Domini perseverans, missus est in foveam et dimissa est super eum massa arenaria, et ipse cum palma martyrii migravit ad Dominum.
PL 17, 1055B聖カストゥルス、マルケリアヌス、マルクスの殺害。83. その後、トルクァトゥスは、聖なる人々をもてなした宮殿の食卓係カストゥルスが捕らえられるように仕向けた。彼は責め立てられ、三度吊るされ、三度審問されても、主の告白に堅くとどまったので、穴に入れられ、その上に砂の塊が落とされ、殉教のヤシを携えて主のもとへ去った。
84. Tenentur post haec Marcellianus et Marcus; et ambo ligati ad stipitem clavos in pedibus acutos acceperunt; quibus dicebat insanissimus Fabianus: Tamdiu fixis stabitis plantis, quousque diis debitum redhibeatis officium.
PL 17, 1055B84. この後、マルケリアヌスとマルクスが捕らえられる。二人とも杭に縛られ、足に鋭い釘を打ち込まれた。いとも狂暴なファビアヌスは二人に言った。「神々に負うべき務めを返すまで、諸君は足を貫かれたままそこに立っていることになる」。
Tunc ambo fratres in uno ligno confixi psallebant dicentes: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Dicit eis Fabianus: Infelices et miseri, deponite amentiam vestram, et liberate vosmetipsos a cruciatibus imminentibus super vos.
PL 17, 1055Cそのとき、二人の兄弟は一本の木に釘づけにされたまま、詩篇を歌って言った。「見よ、兄弟たちが一つになって住むのは、なんと善く、なんと楽しいことか」。ファビアヌスは二人に言う。「哀れで惨めな者たちよ、諸君の狂気を捨て、諸君の上に迫っている苦しみから自らを解き放て」。
Cui respondentes ambo dixerunt: Numquam tam bene epulati sumus: modo coepimus esse fixi in amore Christi. Utinam nos sic esse sicut sumus tamdiu permittas, quamdiu hujus tegimur corporis indumento.
PL 17, 1055C二人は彼に答えて言った。「我々はこれほどよく宴を楽しんだことがない。いま、キリストの愛に釘づけられ始めたのだ。願わくは、この体の衣に覆われているかぎり、我々が今あるままであることを、汝が許してほしい」。
Cumque transisset una dies et una nox, et illi in psalmis et hymnis perseverarent, jussit eos ambos ubi stabant lanceis per latera verberari: et ita per martyrii gloriam ad siderea regna migraverunt.
PL 17, 1055C一日と一夜が過ぎても、二人が詩篇と賛歌のうちに堅くとどまっていたので、彼は二人とも立っているその場所で、脇腹を槍で突くよう命じた。こうして二人は殉教の栄光を通して、星の王国へ去った。
Item sepulti sunt et ipsi in via Appia, milliario secundo ab Urbe, in loco qui vocatur Ad Arenas, quia cryptae arenarum illic erant, ex quibus Urbis moenia struebantur.
PL 17, 1055D同じく二人も、都から二マイルの地点のアッピア街道、アド・アレナス〔「砂の採掘場のそばに」の意〕と呼ばれる場所に葬られた。そこには砂の採掘場の地下室があり、そこから都の城壁が築かれたからである。
Caput XXIII
第XXIII章PL 17, 1055DS. Sebastiani gloriosum certamen. 85. His ita gestis B. Sebastianus ab insidiantibus conventus est: et quia, ut diximus, videbatur sub chlamyde latere, cum miles esset dignissimus Christi, suggessit de eo praefectus Diocletiano imperatori.
PL 17, 1055D聖セバスティアヌスの栄光に満ちた戦い。85. こうしたことが行われたのち、福なるセバスティアヌスは、待ち伏せていた者たちに見つかった。先に述べたように、彼は外套の下に隠れているように見えたが、実際にはいとも相応しいキリストの兵士であったので、長官は皇帝ディオクレティアヌスに彼のことを上申した。
Quem Diocletianus ad se convocans, ait: Ego te inter primos palatii mei semper habui. Et tu contra salutem meam in injuriam deorum hactenus latuisti.
PL 17, 1056Aディオクレティアヌスは彼を自分のもとに呼び寄せて言った。「私はあなたを常に宮殿の第一の者たちの中に置いてきた。それなのに、あなたは私の安泰に背き、神々への侮辱のうちに、これまで隠れていた」。
S. Sebastianus dixit: Pro salute tua semper Christum colui, et pro statu Romani orbis illum, qui in coelis est, semper adoravi, considerans a lapidibus auxilium petere insani capitis esse et vani.
PL 17, 1056A聖セバスティアヌスは言った。「汝の安泰のために、私は常にキリストを崇めてきた。ローマの世界の安定のために、天にいるその神を常に礼拝してきた。石に助けを求めることは、狂った頭の、空しいことだと考えていたからだ」。
Tunc iratus Diocletianus jussit eum duci in medium campum, et ligari quasi signum ad sagittam, et jussit ut sagittarii eum figerent.
PL 17, 1056Aそこで怒ったディオクレティアヌスは、彼を野の真ん中に連れて行き、矢の的のように縛りつけ、射手たちに射抜かせるよう命じた。
Tunc posuerunt eum milites in medio campo et hinc inde eum ita sagittis repleverunt, ut quasi hericius ita esset hirsutus ictibus sagittarum. 86. Aestimantes autem illum esse mortuum abierunt.
PL 17, 1056Bそこで兵士たちは彼を野の真ん中に立たせ、あちらこちらから矢で満たしたので、彼は矢の打撃でまるでハリネズミのように毛むくじゃらになった。86. 彼らは彼が死んだものと考えて立ち去った。
Tunc relicta martyris Castuli zetarii, nomine Irene, abiit nocte, ut corpus ejus tolleret et sepeliret.
PL 17, 1056Bそのとき、殉教者である食卓係カストゥルスの残された妻で、イレネという名の者が、夜に出かけた。彼の体を取り去って葬るためである。
Et inveniens eum viventem adduxit ad domum suam in scala excelsa ubi manebat ad palatium, et ibi intra paucos dies salutem integerrimam recuperavit in omnibus membris. 87. Cumque omnes Christiani ad eum convenirent, hortabantur eum abscedere.
PL 17, 1056Bそして彼が生きているのを見つけると、宮殿のそばに住んでいた、高い階段の上〔in scala excelsa。上階の住まいとも読める〕の自分の家に連れて行き、そこで数日のうちに、すべての肢体にわたって完全な健康を取り戻した。87. すべてのキリスト教徒が彼のもとに集まると、彼らは彼に立ち去るよう勧めた。
Ille autem oratione facta descendit, et stans super gradus Heliogabali, venientibus imperatoribus dixit: Iniquis subreptionibus animos imperii vestri templorum pontifices obsident, suggerentes de Christianis falsa commenta, dicentes eos Reipubl. esse adversarios; quorum orationibus ipsa Respublica melioratur, et crescit; qui pro imperio vestro et pro salute Romani exercitus orare non cessant.
PL 17, 1056Bしかし彼は祈りをささげたのち降りて行き、ヘリオガバルスの階段の上に立って、やって来た皇帝たちに言った。「不当なごまかしによって、神殿の神祇官たちが諸君の支配の心を取り囲み、キリスト教徒たちについて偽りのでっち上げを上申し、彼らは国家の敵だと言っている。だが、その祈りによって国家そのものはよくなり、成長しているのだ。彼らは諸君の支配とローマ軍の安泰のために祈ることをやめない」。
Cum haec et talia diceret, Diocletianus ait: Tune es Sebastianus, quem nos dudum sagittis jusseramus interfici?
PL 17, 1056C彼がこのようなことを語ると、ディオクレティアヌスは言った。「あなたがあのセバスティアヌスか。我々がさきに矢で殺すよう命じたはずの」。
S. Sebastianus dixit: Ad hoc me Dominus meus Jesus Christus resuscitare dignatus est, ut conveniam et contester vos coram omni populo, injusto judicio persecutionem vestram in Christi famulos ebullisse.
PL 17, 1056C聖セバスティアヌスは言った。「このために、私の主イエス・キリストは私を生き返らせることをよしとしたのだ。諸君に会い、全民の前で証言するためである。キリストの僕たちに対する諸君の迫害が、不正な裁判によってあふれ出したことを」。
88. Tunc jussit eum in hippodromo palatii duci, et tam diu fustigari, quamdiu spiritum exhalaret. Tunc tulerunt corpus ejus nocte, et in cloacam Maximam miserunt dicentes: ne forte Christiani eum sibi martyrem faciant.
PL 17, 1056C88. そこで彼は、彼を宮殿の競技場に連れて行かせ、息が絶えるまで棒で打つよう命じた。それから、彼らは夜に彼の遺体を運び出し、大下水溝に投げ入れて言った。「キリスト教徒たちが彼を自分たちの殉教者にしないように」。
Tunc B. Sebastianus apparuit in somnis S. Lucinae cuidam matronae religiosissimae dicens: In cloaca illa, quae est juxta circum, invenies corpus meum pendens in gompho.
PL 17, 1056Dそこで福なるセバスティアヌスは、ルキナというある、いとも敬虔な婦人の夢に現れて言った。「大競技場のそばにあるあの下水溝で、あなたは鉤に吊るされた私の体を見つける」。
Hoc tu dum levaveris perduces ad catacumbas et sepelies in initio cryptae juxta vestigia Apostolorum.
PL 17, 1056D「それを持ち上げたら、カタコンベへ運び、地下の墓所の入り口、使徒たちの跡のそばに葬るのだ」。
89. Tunc B. Lucina ipsa per se cum servis suis medio noctis abiit, et levans eum posuit in pavone suo, et perduxit ad locum, ubi ipse imperaverat, et cum omni diligentia sepelivit. Ipsa autem sancta Lucina per XXX dies a loco sancto ipso non discessit.
PL 17, 1057A89. そこで福なるルキナは、自ら、奴隷たちとともに真夜中に出かけ、彼を持ち上げて自分のパウォ〔pavo。車の一種らしい。ミーニュの脚注 b は papilione、pagone の異読を挙げ、スリウスは pilento(覆いのある車)と読み、Monachus もそう読むべきだと論じる、と記す〕に載せ、彼自身が命じた場所へ運び、細心の注意を払って葬った。聖なるルキナは、三十日のあいだ、その聖なる場所から離れなかった。
90. Post aliquantos autem annos pax Ecclesiae est reddita: quae statim ut Ecclesia gloriam pacis accepit, domum suam fecit ecclesiam.
PL 17, 1057A90. それから数年ののち、教会に平和が戻された。教会が平和の栄光を受けるやいなや、彼女〔quae の先行詞は定かでない。ルキナと取った〕は自分の家を教会にした。
Cui omnes suas opes ad Christianorum requiem relinquens, fecit ipsam Ecclesiam haeredem in Christo, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto aequalis vivit et regnat in unitate virtutis in saecula saeculorum. Amen.
PL 17, 1058A彼女は、この教会に自分の財産すべてをキリスト教徒たちの安息のために残し、教会自身をキリストにおける相続人とした。このキリストは、父なる神および聖なる霊と等しく、力の一体性のうちに生き、治めている、世々にわたって。アーメン。