Fragmentum ex Expositione fidei (ex Theodoreto desumptum) 1.1
Confitemur Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, ante omnia saecula sine principio ex Patre genitum secundum divinitatem: in novissimis vero diebus ex sancta virgine Maria eumdem incarnatum esse, perfectumque hominem ex anima rationali et corpore assumpsisse, consubstantialem Patri secundum divinitatem, et consubstantialem nobis secundum humanitatem.
PL 16, 848A我々は、我々の主イエス・キリスト、神の独り子が、神性に従って、すべての世に先立ち、始まりなく父から生まれたと告白する。また、終わりの日々に、同じ者が聖なるおとめマリアから受肉し、理性ある魂と体から成る完全な人間を受け取ったこと、神性に従っては父と同一実体であり、人性に従っては我々と同一実体であることを告白する。
Fragmentum ex Expositione fidei (ex Theodoreto desumptum) 1.2
Duarum enim perfectarum naturarum unio facta est ineffabiliter. Ideo unum Christum, unum Filium Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei confitemur, scientes quod Patri suo secundum divinitatem coaeternus existens, secundum quam omnium etiam est conditor, dignatus est, post sanctae Virginis assensum, quando dixit Angelo: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. I, 38) , ineffabiliter sibi ex ea templum aedificare, et hoc sibi ab ipsa conceptione unire, non coaeternum ex sua substantia coelitus delatum corpus, sed ex substantiae nostrae massa, hoc est, ex Virgine id assumens, et sibi ipsi uniens.
PL 16, 848A実に、二つの完全な本性の結合が、言い表せない仕方で生じたのである。それゆえ我々は、一つのキリスト、一つの子、我々の主イエス・キリスト、神の子を告白する。我々は知っている。彼は神性に従って父と共に永遠であり、その神性に従って万物の造り主でもあるが、聖なるおとめの同意ののち、天使に「見よ、主の仕え女。汝の言葉のとおり、私になるように」(ルカ1:38)と言った時、言い表せない仕方で、彼女から自らのために神殿を建て、これを懐胎そのものの時から自らに結び合わせることを良しとしたのだと。それは、自らの実体から天から運ばれた、共に永遠の体ではなく、我々の実体の塊から、すなわちおとめからこれを受け取り、自らに結び合わせたのである。
Fragmentum ex Expositione fidei (ex Theodoreto desumptum) 1.3
Non in carnem mutatus Deus Verbum, neque ut spectrum apparens, sed sine mutatione et alteratione suam conservans substantiam, assumptas naturae nostrae primitias sibi uniit.
PL 16, 848B神である言葉は、肉に変えられたのでも、幻影のように現れたのでもなく、変わることも変化もなく自らの実体を保ちつつ、受け取った我々の本性の初穂を自らに結び合わせた。
Fragmentum ex Expositione fidei (ex Theodoreto desumptum) 1.4
Non principium sumens Deus Verbum ex Virgine, sed Patri suo coaeternus existens, naturae nostrae primitias per immensam bonitatem sibi unire dignatus est, non commixtus, sed in utraque substantia unus et idem apparens, sicut scriptum est: Solvite templum hoc, e in tribus diebus excitabo illud (Joan. II, 19) .
PL 16, 848B神である言葉は、おとめから始まりを取ったのではなく、父と共に永遠であって、限りない善性によって、我々の本性の初穂を自らに結び合わせることを良しとした。混ぜ合わされたのではなく、二つの実体のいずれにおいても、一つの同じ者として現れたのである。こう書かれているとおりである。「この神殿を壊してみよ。三日のうちに私はそれを起こす」〔底本は hoc,e in と刷り、et の t が落ちている。et in tribus と読む〕(ヨハネ2:19)。
Fragmentum ex Expositione fidei (ex Theodoreto desumptum) 1.5
Solvitur enim Christus Deus secundum meam substantiam, quam assumpsit: et solutum templum idem excitat secundum divinam substantiam, secundum quam et omnium est conditor.
PL 16, 848C実に、キリストなる神は、自らが受け取った私の実体に従って壊される。そして、壊された神殿を、同じ者が、神の実体に従って起こすのである。その実体に従って、彼は万物の造り主でもある。
Fragmentum ex Expositione fidei (ex Theodoreto desumptum) 1.6
Numquam post unionem, quam sibi ex ipsa conceptione unire dignatus est, vel a suo templo recedens, vel propter ineffabilem benignitatem valens recedere. Sed idem est patibilis et impatibilis; patibilis secundum humanitatem, impatibilis secundum divinitatem.
PL 16, 848C結合ののち——懐胎そのものの時から自らに結び合わせることを良しとしたその結合ののち——彼は決して自らの神殿から離れることがなく、言い表せない慈愛のゆえに、離れうる者でもない。むしろ、同じ者が苦しみを受けうる者であり、苦しみを受けない者である。人性に従っては苦しみを受けうる者、神性に従っては苦しみを受けない者である。
Fragmentum ex Expositione fidei (ex Theodoreto desumptum) 1.7
Videte enim, videte me, quia ego sum, et non mutor (Malach. III, 6) . Resuscitato igitur templo suo Deus Verbum, et in ipso naturae nostrae resurrectione ac renovatione perfecta, hanc discipulis suis ostendens dicebat: Palpate me, et videte, quod spiritus carnem et ossa non habet, sicut videtis me, non esse, sed habere (Luc. XXIV, 39) ; ut habentem et id quod habetur considerans, non mixtionem, non conversionem, nec alterationem, sed unionem factam intelligas.
PL 16, 848C「見よ、私を見よ。私はあるのであり、変わることがない」(マラキ3:6)〔引照はミーニュの刷るまま。マラキ3:6 に当たるのは「変わることがない」の句で、「見よ、私を見よ。私は……」の句は申命記32:39 に近い〕。さて、神である言葉は、自らの神殿が起こされ、その中で我々の本性の復活と刷新が完成したので、これを弟子たちに示して言った。「私に触れて、見よ。霊は肉と骨を持たないが、汝らが私を見るとおり、私は〔肉と骨〕であるのではなく、それを持っているのだ」(ルカ24:39)。それは、あなたが、持つ者と持たれるものとを考え合わせて、混合でも転化でも変化でもなく、結合が生じたのだと悟るためである。
Fragmentum ex Expositione fidei (ex Theodoreto desumptum) 1.8
Ideo et fixuras clavorum et lanceae ictum demonstravit, et coram discipulis comedit; ut omni ratione naturae nostrae resurrectionem in se renovatam persuaderet.
PL 16, 848Dそれゆえ、釘の跡と槍の一撃を示し、弟子たちの前で食べた。我々の本性の復活が自らにおいて刷新されたことを、あらゆる道理で説き示すためである。
Fragmentum ex Expositione fidei (ex Theodoreto desumptum) 1.9
Et cum secundum beatam divinitatis substantiam mutationis et alterationis expers, impatibilis, immortalis, nulla re indigens esset, passiones omnes templo suo inferri permisit, et hoc propria potentia excitavit, et per templum suum perfectam naturae nostrae renovationem effecit.
PL 16, 850A彼は、神性の祝福された実体に従っては、変わることも変化も無く、苦しみを受けず、不死で、何ものをも必要としない者であったのに、あらゆる苦しみが自らの神殿にもたらされることを許し、また自らの力でこれを起こし、自らの神殿を通して、我々の本性の完全な刷新をなしとげた。
Fragmentum ex Expositione fidei (ex Theodoreto desumptum) 1.10
Eos vero qui dicunt nudum hominem esse Christum, vel passioni obnoxium Deum Verbum, aut in carnem conversum, vel consubstantiatum corpus habuisse, vel de coelo id detulisse, aut phantasma esse: vel qui mortalem dicunt Deum Verbum opus habuisse, ut a Patre suscitaretur, vel inanimatum corpus sumpsisse, vel sine mente hominem, vel duas Christi naturas per commixtionem confusas unam naturam factas esse: et qui non confitentur in Domino nostro Jesu Christo duas esse naturas inconfusas, unam autem personam, quatenus unus est Christus, unus Filius, eos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.
PL 16, 850Aだが、次のように言う者たちを、公同の使徒的な教会はアナテマとする。キリストは単なる人間であると言う者。あるいは、神である言葉が苦しみに服する者であった、または肉に変えられた、または同一実体にされた体〔ギリシア語は「実体をともにした」〕を持った、またはその体を天から運んできた、あるいは幻であると言う者。あるいは、神である言葉が死すべき者であって、父によって起こされる必要があったと言う者。または魂の無い体を取った、または精神の無い人間を取ったと言う者。またはキリストの二つの本性が混ぜ合わされて混同され、一つの本性になったと言う者。さらに、我々の主イエス・キリストにおいて、二つの本性は混ざり合わず、ペルソナは一つであり、したがってキリストは一つ、子は一つであると告白しない者、これらである。