偽ヘゲシップス4世紀後半

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque › 全文

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 全文

Pseudo-Hegesippus · PL 15, 1961D–2206A

Prologus, Prooemium

序 冒頭PL 15, 1961D
1

Quatuor libros Regnorum quos Scriptura complexa est sacra, et jam ipse stylo brevi prosecutus usque ad captivitatem Judaeorum murique excidium et Babylonis triumphos, historiae in morem composui, Machabaeorum quoque res gestas propheticus sermo paucis absolvit: reliquorum, usque ad incendium templi et manubias Titi Caesaris, relator egregius historico stylo Josephus, utinam tam religioni et veritati attentus, quam rerum indagini et sermonum sobrietati.

PL 15, 1961D

聖書が収める列王記の四書を、私はすでに簡潔な筆で、ユダヤ人の捕囚と城壁の破壊、バビロニア人の凱旋にいたるまで追い、史書の体裁にまとめた。マカバイ家の事績も、預言の言葉が手短に語り終えている。残りの事柄については、神殿の炎上とティトゥス・カエサルの戦利品にいたるまで、史家の筆をもって優れた語り手となったのがヨセフスである。彼が、事柄の探究と言葉の節度に注いだのと同じほど、宗教と真理にも心を配っていてくれたならば、と思う。

2

Consortem se enim perfidiae Judaeorum in ipso etiam sermone exhibuit, quem de eorum supplicio manifestavit; et quorum arma deseruit, eorum tamen sacrilegia non dereliquit. Deploravit flebiliter aerumnam, sed ipsius causam aerumnae non agnovit.

PL 15, 1963A

彼は、彼らの処罰を明らかにしたその語りの中でさえ、ユダヤ人の背信の仲間であることを示した。彼らの武器は捨てたが、それでも彼らの冒瀆までは捨てなかった。災厄を涙ながらに嘆いたが、その災厄の原因は認めなかった。

3

Unde nobis curae fuit, non ingenii ope fretis, sed fidei intentione in historiam Judaeorum ultra Scripturae seriem sacrae paulisper introrsum pergere, ut tamquam in spinis rosam quaerentes, inter saeva impiorum facinora quae digno impietatis pretio soluta sunt, eruamus aliqua vel de reverentia sacrae legis, vel de sanctae religionis constitutionisque miraculo; quae magis, licet haeredibus, vel in adversis ostentui fuerint, vel honore in prosperis.

PL 15, 1963A

そこで我々は、才能の助けに頼らず、信仰の志をもって、聖書の連なりを越えてユダヤ人の歴史の中へしばらく分け入ることに心を砕いた。棘の中に薔薇を探す者のように、不敬虔な者たちの残虐な所業――それは不敬虔にふさわしい代価をもって償われた――のただ中から、聖なる律法への畏敬、あるいは聖なる宗教とその制度の奇跡に関わるものをいくらか取り出そうとしたのである。これらは、たとえ〔その〕継承者たちにとってであれ、むしろ逆境にあっては人目に示されるものとなり、順境にあっては名誉となったであろう〔この文の係りは定かでない。「継承者たちにとってであっても」と譲歩に取った〕。

4

Simul (quod est indicium domesticae improbitatis) liqueat universis, quod ipsi sibi propriae cladis auctores fuere. Primum, quod alia curantes, Romanos in se converterint, et ad cognitionem regni sui invitaverint, quibus ignorari satius fuit.

PL 15, 1963B

同時に――これは身内の不逞の証しであるが――彼ら自身が己の災厄の張本人であったことが、すべての人に明らかになるようにするためである。第一に、彼らは他のことにかまけて、ローマ人を自分たちへ向かわせ、自分たちの王国を知るよう招いたのである。知られずにいたほうが彼らにはよかったのに。

5

Rogaverunt amicitiam, fidem non servaturi. Pacem violaverunt virtute impares. Postremo bellum intulerunt, quibus spes omnis in moenibus, non in viribus erat, cum sit maxime omnium miserabile claudi obsidione: quae etiam si bene procedit, saepius augere quam minuere pericula solet.

PL 15, 1963B

彼らは友好を求めたが、信義を守るつもりはなかった。武勇において劣りながら、平和を破った。しまいには戦争を仕掛けたが、彼らの望みはすべて城壁にあって、力にはなかった。包囲されて閉じ込められることは何にもまして惨めなことであり、それがうまく運んだとしても、危険を減らすよりもむしろ増すのが常だからである。

6

At ne quis vacuum fide et superfluum putet nos suscepisse negotium; ideo per principes ductum Hebraeorum genus omne consideremus, ut liquido clareat utrum a femoribus Judae, nusquam generationis ejus successio claudicaverit: an vero offenderit in principum serie, sed manserit in eo, cui reposita manebant omnia: ipse erat spes gentium (Gen., XLIX, 10) Hinc ergo sumam exordium.

PL 15, 1963B

だが、我々が引き受けた仕事を、信頼に値せず無用のものと思う者がないように、首領たちを通して導かれたヘブライ人の民全体を考察しよう。ユダの腿〔の血筋〕以来、その系譜の継承がどこでも途切れなかったのか、それとも首領たちの列において躓いたが、万物が取っておかれていた彼のうちにとどまったのかが、はっきりと明らかになるように。「彼こそ諸国民の望みであった」(創世記49:10)。そこで、ここから書き起こそう。

Liber I, Caput I

第1巻 第I章PL 15, 1963C
1

Bello Parthico, quod inter Machabaeos duces gentemque Medorum diuturnum ac frequens variaque victoria fuit, incentivum principium dedit sacrilegii dolor, quia rex Antiochus cui nomen Illustris, Antiochi regis filius, ubi Aegyptum quoque suo imperio adjunxit, in superbiam elatus, quod ei incerta bellorum prosperavissent, ritus Hebraeorum negligi, ministeria quoque eorum profanari jusserat: idque postulantibus plerisque Judaeorum, statuere ausus.

PL 15, 1963C

マカバイ家の指揮官たちとメディア人の民との間で長く、頻繁で、勝敗も定まらなかったパルティア戦争〔パルティア戦争と言いながら、述べられているのはマカバイ家とメディア人との戦いである。底本のまま訳した〕の、きっかけとなる発端を与えたのは、冒瀆に対する憤りであった。すなわち、「輝かしい者」という名のアンティオコス王、王アンティオコスの子は、エジプトをも自分の支配に加えると、戦いの不確かな運が彼に幸いしたことから思い上がり、ヘブライ人の儀礼は軽んじられ、彼らの祭儀も汚されるよう命じた。しかもそれを、ユダヤ人の多くが求めたので、敢えて定めたのである。

2

Quod factum Matathias sacerdos perpeti nequivit: nec solum ipse temperavit a sacrilegio regalique edicto non obtemperavit, verum etiam immolantem simulacris hostias de popularibus suis nactus, gladio transverberavit.

PL 15, 1963D

祭司マタティアはこの事態に耐えられなかった。彼自身が冒瀆を慎み、王の勅令に従わなかっただけでなく、同胞のうち偶像に犠牲を献げている者に出会うと、剣で刺し貫いた。

3

Et congregata manu, atque Asidaeis in societatem adscitis, ipse cum filiis suis temerantes usum patrium et justitias legis, alios necavit, plerosque expulit, bellique sabbato adoriendi auctor fuit, ne simili arte ipsi quoque deciperentur sicut jam plerique eorum dum sabbato bellum suscipere detrectant, irruentibus in sese hostibus multi occubuere.

PL 15, 1963D

そして人を集め、ハシディームを仲間に迎え入れて、自分と息子たちは、父祖の慣習と律法の正義を汚す者たちを、ある者は殺し、多くの者は追放した。また安息日に戦いを仕掛けることの発案者となった。彼らも同じ手口で欺かれることのないようにである。すでに彼らのうち多くが、安息日に戦いを引き受けることを拒むうちに、敵が襲いかかって来て、多くが倒れていたからである。

4

Potentiam prosperi actus dederunt, et perseverandi in viro usque ad extremum vitae studium defensionis et pietatis vigor.

PL 15, 1964A

順調な働きが彼に力を与え、またこの人には、命の終わりまで持ちこたえるための、防衛への熱意と敬虔の活力があった。

5

Sed cum sibi supremum diem adesse intelligeret, vocatis civibus atque assistentibus liberis hortatus est, ut tuerentur patriam, templique religionem: ducemque his Judam Machabaeum curae atque sollicitudinis suae successorem reliquit.

PL 15, 1964A

だが最後の日が間近だと悟ると、市民を呼び、そばに立つ子らとともに、祖国と神殿の敬虔を守るよう励まし、自分の配慮と憂いの後継者として、ユダ・マカバイを彼らの指揮官に残した。

6

Qui bello strenuus, consilio bonus, ac prae caeteris fide promptus, quam frequenter innumeras hostium copias parva manu fuderit, prosequi, non est praesentis negotii. Quod tamen brevi colligere datur.

PL 15, 1964A

戦いに勇猛で、助言に優れ、他の誰にもまして信仰に迅速であったこの人が、いかにしばしば、わずかな手勢で敵の無数の軍勢を打ち散らしたかを詳しく述べることは、いまの務めではない。しかし、簡潔にまとめることはできる。

7

Saepe prosperis usus successibus, excitavit in se magnam hostium multitudinem: qua circumfusus undique dum cedere pudori existimabat, refugientibus sociis in praelium ruit.

PL 15, 1964A

しばしば順調な成功を収めたが、彼は自分に対して敵の大軍を呼び起こした。四方から取り囲まれ、退くことを恥と考えたので、味方が逃げ散るなかを戦いへ突進した。

8

Caesisque quos adversus ierat, a latere circumventus, sed tamen ultus propriam mortem, occiditur. Huic successit Jonathas, non minus virtutis similitudine par, quam naturae germanitate.

PL 15, 1964B

向かって行った敵を討ち倒したが、側面から囲まれ、それでも自分の死の報復を果たして、殺された。彼の後を継いだのはヨナタンで、兄弟という血縁に劣らず、武勇の似通いにおいても彼に等しかった。

9

Qui post multa in bellicis rebus opera, in rebus sacris officia quae circa templi purificationem spectata ac probata sunt, praetenta per dolum amicitiae fide intra urbem hostium clausus, nec longo post intervallo necatus est.

PL 15, 1964B

彼は戦いの事柄における多くの働きの後、また聖なる事柄における、神殿の清めをめぐって認められ試された務めの後、策略によって友好の信義が装われ、敵の町の中に閉じ込められて、まもなく殺された。

10

Joannes etiam senior natu frater, et Eleazar junior caeteris pro religione mortem non recusarunt. Post hos rei summam Simon recepit, ad quam non rudis, sed jam probatus fraternae societatis triumphis appropinquavit.

PL 15, 1964B

年長の兄弟ヨハネも、他の者より年少のエレアザルも、宗教のために死を拒まなかった。この者たちの後、シモンが最高の権能を受け継いだ。彼は不慣れな者としてではなく、兄弟たちとの共同の勝利によってすでに試された者として、それに近づいたのである。

11

Utinam et ipse tam perspicax ad fraudes cavendas, quam manu validus bellandique artibus satis spectatus.

PL 15, 1964B

彼自身も、手の力が強く戦いの術で十分に認められていたのと同じほど、欺きを警戒するのに明敏であってくれたならば。

12

Etenim cum virtutis ope Romanorum ducibus regibusque gentium amicitiam foederavisset, Ptolemaei dolo, generi sui, rogatus ad convivium, inter mensas et pocula cum duobus filiis qui aderant, circumventus atque exutus armis impie neci traditur.

PL 15, 1964C

というのは、彼は武勇の力によってローマの将軍たちと諸国民の王たちとの友好を結んだが、自分の婿プトレマイオスの策略で宴に招かれ、食卓と杯のあいだで、居合わせた二人の息子とともに、取り囲まれ、武器を剥ぎ取られて、不敬にも殺されたからである。

13

Sane praevenit insidias Joannes ortus ex Simone, cui nomen Hyrcanus, et properavit ad vicinae urbis moenia, ubi a populo propter egregia patris merita, odio quoque hostilis sceleris, expectabatur. Vix denique urbem ingressus est, et jam Ptolemaeus aderat.

PL 15, 1964C

シモンから生まれたヨハネ、ヒルカノスという名の者は、たしかにその策略に先んじ、近くの町の城壁へ急いだ。そこでは民が、父の優れた功績のゆえに、また敵の悪事への憎しみのゆえに、彼を待っていた。実に、彼がやっと町に入ったとき、すでにプトレマイオスは着いていた。

14

Sed cum per aliam portam ingredi vellet, repulsus, multitudini cedendum existimavit. Assumpsit illico Jonathas paterni sacerdotii munus, et ad cultum rerum divinarum profectus, statim pietatis obsequia curamque servandae necessitudinis exsequebatur, matrem cupiens fratresque periculo auferre.

PL 15, 1964C

だが〔プトレマイオスは〕別の門から入ろうとして撃退され、群衆には譲らねばならないと考えた。ヨナタン〔底本はここからシモンの子を「ヨナタン」と呼ぶ。前節のヨハネ(ヒルカノス)と同一人物と見られるが、刷られたとおり訳す〕はただちに父の大祭司職の務めを引き受け、神への礼拝のため進み出て、直ちに、敬愛の務めと、絆を守る配慮を果たし、母と兄弟たちを危険から救い出そうと望んだ。

15

Congressuque superior factus justae passionis affectu superabatur, quo minus castro potiretur in quo clausi detinebantur.

PL 15, 1964D

彼は交戦では優位に立ちながら、正当な情念の情に打ち負かされ、囚われの者たちが閉じ込められていた砦を手に入れることができなかった。

16

Nam Ptolemaeus ubi se urgeri videbat, matrem ejus atque germanos in muris locabat praecipitandos illico, nisi Jonathas bello quod inferebat, desisteret.

PL 15, 1964D

というのは、プトレマイオスは、自分が追いつめられるのを見ると、ヨナタンが仕掛けている戦いをやめないなら、ただちに突き落とすために、彼の母と兄弟たちを城壁の上に立たせたからである。

17

Vincebatur juvenis pietatis metu qui vincebat fortitudinis assumptionem, et iracundiam excitatam in hostem revocabat suorum misericordia. Mater tamen parata ad tormenta tendebat manus, obsecrans non salutis auxilium, sed ultionis solatium.

PL 15, 1964D

若者は敬愛への恐れに打ち負かされた。その恐れは、勇気を奮い起こすことに勝っていたのである。敵に向かって燃え上がった怒りは、身内への慈しみ〔misericordia は「慈しみ」、miseratio は「憐れみ」と訳し分ける〕が呼び戻した。母は責め苦を受ける用意をして手を伸ばし、救いの助けではなく、復讐の慰めを懇願した。

18

Verebatur enim ne filius plus matri metueret, quam paternae vindictae impenderet: sibi mortem illam loco immortalitatis futuram, qua maritus vindicaretur, et gener impius pro scelere immani poenam exsolveret.

PL 15, 1965A

彼女は、息子が父の報復に注ぐ以上に母のことを案じるのではないかと恐れたのである。夫が報復され、不敬な婿が非道な悪事への刑罰を払うことになるその死は、自分にとって不死の代わりとなるだろう、と。

19

Sed juvenis plus intra se ipsum, quam in hostem praeliabatur. Nam quoties patrem cogitabat, accendebatur. Rursum cum matre verberari atque ad necem aptari videret, moliebatur: revocabat impetum, referebat gradum, quia retrahebat passio.

PL 15, 1965A

だが若者は、敵に対してよりも、自分自身の内で戦っていた。父を思うたびに燃え立ち、反対に、母が打たれ死に備えさせられているのを見ると、いったん事を企てるが、勢いを呼び戻し、足を引いた。情念が引き戻したからである。

20

Inter obsidionis moras feriatus ex lege, supervenit annus qui erat septimus. Cessit pietas religioni, soluta obsidio est: sed eo magis Ptolemaei excitata immanitas, ut quorum objectu poenam evaserat, eos jugulari juberet.

PL 15, 1965A

包囲が長引くあいだに、律法により休みとされる第7の年が来た。敬愛は宗教に譲り、包囲は解かれた。だがそれゆえにいっそう、プトレマイオスの残虐さがかき立てられ、彼は、自分がその者たちを盾にして刑罰を免れていたその人々を、喉を切って殺すよう命じた。

21

Qui continuo se ultioni exemit, ad Zenonem cui nomen Cotilae Philadelphiae regem confugiens, ut ejus ope sese tueretur.

PL 15, 1965A

彼はただちに報復を免れ、コティラと呼ばれるゼノン、フィラデルフィアの王のもとへ逃れ、その助けによって身を守ろうとした。

22

Nec Antiochus quievit, qui Simoni patri Jonathae ludibrio suos fuisse exercitus indignabatur: cupiensque adhuc assurgentes Jonathae primitias exstinguere, cum magna veniens manu Hierosolymam, Hyrcanum obsedit.

PL 15, 1965B

アンティオコスも静まらなかった。彼は、ヨナタンの父シモンに自分の軍が嘲弄されたことに憤っていた。そして、まだ立ち上がりつつあるヨナタンの初穂を消し去ろうと望み、大軍を率いてエルサレムに来て、ヒルカノスを包囲した。

23

Repulit Hyrcanus auro, quem ferro nequibat, reseratoque (ut Joseph auctor est) David sepulcro, tria millia auri talenta eruit. Ex quibus trecenta annumeravit Antiocho, ut obsidionem relinqueret, ut pretio emptus abiret.

PL 15, 1965B

ヒルカノスは、剣では退けられなかった者を、金で退けた。ダビデの墓を開き(ヨセフスが伝えるとおり〔底本は Joseph。史家ヨセフスのことと取った〕)、金3,000タラントを取り出した。そのうち300をアンティオコスに数えて渡し、包囲を解かせ、代価で買収されて去らせた。

24

Atque ut facti invidiam levaret, fertur ea pecunia Hyrcanus instituisse primus xenodochia, quibus adventum susciperet pauperum peregrinorum.

PL 15, 1965B

そしてその行ないへの反感を軽くするために、ヒルカノスは、その金で最初に旅人の宿〔xenodochia〕を設け、貧しい旅人の到来を受け入れたと伝えられる。

25

Aucupatus etiam Antiochi necessitatem, qua Medis bellum inferebat, ultus dispendium est; plurimasque urbes Syriae sibi adjunxit.

PL 15, 1965B

さらに、アンティオコスがメディア人に戦いを仕掛けていた窮迫を狙って、損失の報復を果たした。そしてシリアの多くの町を自分に併せた。

26

Samariam quoque ubi postea Sebastia condita est, circumdedit munitionibus, cujus expugnationem Aristobulo et Antigono filiis suis mandavit. Quorum obsidio lenta usque ad diram famem et tetra alimenta humanorum cadaverum clausos coegit.

PL 15, 1965C

また、のちにセバステが建てられたサマリアを防備で囲み、その攻略を息子のアリストブロスとアンティゴノスに委ねた。彼らの包囲は長引き、閉じ込められた者たちを、凄まじい飢えと、人間の屍という忌まわしい食物にまで追い込んだ。

27

Qua impulsi necessitate, opem ab Antiocho (cui nomen Aspondius) petendam arbitrati, ferentem adjumenta aerumnae societati implicavere. Victus enim a fratribus praelio, fuga sese eripuit nece.

PL 15, 1965C

この窮迫に駆られ、彼らはアンティオコス(アスポンディオスという名の)に助けを求めるべきだと考え、援助をもたらす彼を、災厄の同盟に巻き込んだ。彼は兄弟〔アリストブロスとアンティゴノス〕に戦いで敗れ、逃走によって殺されるのを免れた。

28

Samaritani autem repetita obsidione, captaque et eversa urbe, servitio dati. Quo rerum secundarum processu excitati Aristobulus atque Antigonus impetum non refrigerabant, sed adjungere sibi finitimos bello coactos haudquaquam dissimulandum arbitrabantur; donec invidia oborta, bellum immane exarsit, conspirantibus locorum incolis, et coacta valida manu.

PL 15, 1965C

サマリア人は、包囲が繰り返され、町が占領され覆されて、隷属に引き渡された。この順調な成り行きに奮い立ったアリストブロスとアンティゴノスは、勢いを冷まさず、戦いで追い込まれた隣人たちを自分たちに併せることを、少しも見過ごすべきではないと考えた。やがて反感が起こり、土地の住民が心を合わせ、強力な兵が集められて、恐るべき戦争が燃え上がった。

29

Quae tamen victa profundam in reliquum tranquillitatem Joanni exhibuit, et sibi otium. Hyrcanus trigesimo et primo anno longae quietis gratia functus, diem clausit extremum quinque liberis superstitibus, quod a plerisque beatitudini datur: moderator egregius, et pulchre sobrius, qui nihil umquam vel fortuitus eventibus dereliquerit, in quo actus ejus obfuscaretur: uxori summae rei commisit negotia, ipsam consultius ratus rebus publicis moderaturam, filios praescientia quadam animi tenens non diuturnos fore: nec eum fefellit opinio.

PL 15, 1965D

しかしこの戦争は、鎮圧されると、残りの期間、ヨハネに深い平穏を、自分にも安らぎをもたらした。ヒルカノスは31年目、長い平穏を享けて最後の日を終え、5人の子を遺した。これは多くの人々が幸いに数えることである。彼は優れた統治者で、見事に節度があり、偶然の出来事においてさえ、自分の行ないが曇るようなことを何も残さなかった。彼は最高の務めを妻に委ねた。彼女のほうが国事をうまく治めると考えたのであり、心に予感して、息子たちが長続きしないであろうと見ていたが、彼の見込みは外れなかった。

30

Siquidem Aristobulus, cui inter fratres aetas provectior, mens promptior, principatum sacerdotii ad regni potentiam vertit, et diadema primus imponere sibi usurpavit: post quadringentos septuaginta quinque annos, triumque curricula mensium, ex quo de Babylone remeans Israel servitio exutus, in suam terram sese recepit.

PL 15, 1965D

というのは、兄弟のうち年かさで、精神がより機敏だったアリストブロスは、大祭司職の首位を王の権力へ転じ、最初に王冠を自分に着けることを横取りした。それは、イスラエルがバビロンから帰り、隷属を脱して自分の地に戻ってから、475年と3か月が過ぎた後であった。

31

Superbe itaque nec partem ponere caeteris contentus fratribus solum Antigonum honoris specie quem videbatur diligere, mulcebat.

PL 15, 1966A

こうして彼は傲慢にも、他の兄弟たちに分け前を設けようともせず、愛しているように見えたアンティゴノスだけを、名誉の見かけでなだめていた。

32

Matrem (quia potestatis exsortem, et judicio viri fraudatam se expostulaverat) alligavit vinculis, et usque eo processit immanitatis parricidali spiritu ferox, ut et ipsam et fratres suos simili modo vinctos arcta custodia detineret, quo prope usque ad mortem suprema fame compellerentur, ni maturius Aristobulus scelesti parricidii merita solvisset: ac primum in ipsum Antigonum ferus animus exasperatur, et de amore in odia convertitur, ut eum ante omnes necaret quem solum sibi consortem imperii pollicebatur: adeo apud improbos affectus vilis, ut cito pravis suggestionibus extorqueatur.

PL 15, 1966A

母を(彼女が、権力に与れず、夫の判断に欺かれたと抗議したので)縛めで縛り、近親殺しの気性に猛り、残虐さの極みにまで進んで、彼女自身と自分の兄弟たちを同じように縛って厳重な監禁のうちに留め置き、もしアリストブロスが早々に、悪辣な近親殺しにふさわしい報いを払っていなかったなら、死に近いほどの極度の飢えに追いやられたであろう。そして最初に、まさにアンティゴノスに対して、その荒々しい心が苛立ち、愛から憎しみへと転じ、自分の支配の唯一の仲間になると約束していたその者を、誰よりも先に殺した。悪しき者たちの間では、情愛はかくも安く、悪い入れ知恵によってたやすくもぎ取られるのである。

Liber I, Caput II

第1巻 第II章PL 15, 1966B
1

Dignum igitur ut crudelitatis ejus seriem non praetereamus, quo judicium Joannis etiam post mortem probetur, qui summam publicae rei seniori committendam filio haudquaquam existimavit, quem tanto declinaturum furore a pietatis lege et norma justitiae praevidebat.

PL 15, 1966B

それゆえ、彼の残酷の経緯を見過ごさないのは相応しいことである。それによって、ヨハネの判断が、その死後にもなお裏づけられるからである。ヨハネは、国家の統治を年長の子に委ねるべきだとはまったく考えなかった。その子が、これほどの激情によって、敬虔の掟と正義の規範から逸れてゆくであろうと予見していたからである。

2

Haud scio, morum ne ejus contuitu, an insita gratia sacerdotum principibus, ut his aliqua quae futura erant, etiam minus dignis infunderentur.

PL 15, 1966B

それが彼の人柄を見てのことだったのか、それとも大祭司たちに生来備わる恩寵のゆえに、来るべき事柄のいくらかが、あまりふさわしくない者たちにさえ注ぎ込まれたのか、私は知らない。

3

Facinus miserabile fuisse, qui fratribus inviderent amorem naturae: inde mali prima oborta est labes: invidiae commenta consecuta hujusmodi sunt.

PL 15, 1966B

兄弟に対して、自然の愛を妬む者たちがいたとは、悲惨な所業であった。そこから悪の最初の汚れが生じ、妬みのでっち上げが次のようなかたちで続いた。

Liber I, Caput III

第1巻 第III章PL 15, 1966C
1

Composuerant primo alia, quibus fidem Aristobulus non detulit, et obtrectationem mollivit charitatis gratia, invidiae tribuens delationis amaritudinem. Ideo falsa veris admiscuere, ut ex his quae ad speciem veri assumpserant, renitentem circumvenirent.

PL 15, 1966C

彼らはまず別のことをでっち上げたが、アリストブロスはそれを信じなかった。そして彼は愛のゆえに非難を和らげ、告発の苦さを妬みのせいにした。それゆえ彼らは偽りを真実に混ぜた。真実らしく見せるために取り上げたものによって、抵抗する者を欺くためである。

Liber I, Caput IV

第1巻 第IV章PL 15, 1966C
1

Scenopegia Judaeorum interim in terris ex lege celebrabatur, dies videlicet festus et plenus reverentiae, quo sacrificium solemne deferebatur.

PL 15, 1966C

その間、地上では〔in terris の意は落ち着かない。字のとおり訳した〕ユダヤ人の仮庵祭が律法に従って祝われていた。すなわち、祝日であり畏敬に満ちた日で、この日に例祭の犠牲が献げられた。

2

Eo die clarus militiae gestis Antigonus domum revertitur, et accidit ut fratrem adveniens inaequalem offenderet; illico ad templum, ecquid enim praeferret religioni? ut erat succinctus ornatu bellico, et circumfusus comitatu pari tendit: multus ibi pro fratris salute Domini recator, et inde ad fratrem sedulus properat. Hinc calumnia componitur ex acerbo felle, et acerbiore paratur exitu.

PL 15, 1966C

その日、戦の功で名高いアンティゴノスが家に帰った。そして到着してみると、たまたま兄の具合が優れない〔inaequalem の意は定かでない。「具合の優れない」と取った〕のに行き当たった。彼はただちに神殿へ向かった――宗教に何を優先させたというのか。――戦の装いを身にまとったまま、同じ装いの従者たちに取り巻かれて進んだ。そこで兄の無事のために主への祈りを多く捧げ〔刷りは p の字が欠けて Domini recator と見える。precator(祈る者)と読み、「祈った」と解した〕、そこから熱心に兄のもとへ急いだ。こうして、苦い胆汁から中傷が組み立てられ、さらに苦い結末が用意された。

Liber I, Caput V

第1巻 第V章PL 15, 1966D
1

Continuo enim regem adeunt improbissimi homines, invidiam excitant, quod pompam armatorum celebratiorem, quam privatis mos est, direxit, ostentui vulgo futuram, ne quis conatibus ejus obviare auderet.

PL 15, 1966D

ただちに極悪の者どもが王のもとへ行き、妬みをかき立てた。〔アンティゴノスが〕私人の習いよりも盛大な、武装した者たちの行列を仕立てたのは、民衆への見せつけとするためであり、誰も彼の企てに逆らおうとしないようにするためだ、というのである。

2

Tanto apparatu non aliud nisi necem regis, et usurpandi imperii potentiam affectatam. Haud difficile aeger animus invalido fessus corpore impulsus est, ut credibile duceret, quod pro vero asserebatur: maxime cum dies sacratus religioni, mendacii suspicionem excluderet, pompa excitaret invidiam, infirmitas metum adderet, armatorumque cohors fidem patrandi sceleris impleret.

PL 15, 1967A

これほどの仕度は、王の殺害と、支配を奪う力への野心のほかの何ものでもない、と彼らは言った。病んだ心は、弱った体に疲れて、真実として主張されることを本当らしいと思うよう、たやすく押しやられた。ことに、宗教のために聖別された日が偽りの疑いを退け、行列が妬みをかき立て、病弱が恐れを加え、武装した者たちの一隊が、悪事の遂行の確かさを満たしたからである。

3

Itaque prius quam sibi probaretur tentamentum aliquod flagitii parricidalis, stipatores suos cum armis jubet in hypogeo locari obscuro, qui advenientem Antigonum dolo necarent, nec exspectarent imperium regis, sed ipsi exstinguerent.

PL 15, 1967A

そこで王は、近親殺しの悪事の企てが何か自分に証明されるより前に、護衛の者たちを武器を持たせたまま暗い地下道に配置するよう命じた。到着したアンティゴノスを策略で殺させ、王の命令を待たず、自分たちで抹殺するようにである。

4

Sane mandato per nuntios praemisso, ut inermis veniret, eis indicii qualitatem nupta Aristobulo in adversum mutavit, ut per illos conjuratos sibi insinuari faceret, Antigono fratrem ejus delectatum esse armorum decore, quibus proxime accinctus affuerat, sed prae aegritudine intentius non considerasse: nunc petere omnem illum ornatum bellicum quem sibi composuit, ad fratrem deferat: gratum hoc regi futurum, si armatus adesset.

PL 15, 1967A

もとより、武器を持たずに来るようにという命令が使者たちによって先に送られていたが、アリストブロスの妻は、彼らに対してその知らせの内容を正反対に変え、その共謀者たちを通してアンティゴノスにこう伝えさせた。兄は、あなたがつい先ごろ身にまとって来た武具の見事さを喜んだが、病のためによく見ることができなかった。いま、あなたが自分のために調えたあの戦の装いをすべて兄のもとへ持って来てほしいと求めている。武装して来れば、王は喜ぶであろう、と。

5

Antigonus dolum non praevidit: dicto paruit eo studiosius, quo magis placere regi pariter et fratri desiderabat: decumbebat Aristobulus in castro, cui nomen primo Baris, postea Antonia fuit, videlicet ab Antonio triumviro donatione et appellatione cum urbis dignitate.

PL 15, 1967B

アンティゴノスは策略を予見しなかった。王と兄との双方に気に入られたいと願うほど、いっそう熱心に言葉に従った。アリストブロスは、はじめバリスと言い、のちアントニアと呼ばれた砦に臥せっていた。すなわち、三頭政治家の一人アントニウスによる贈与と命名によって、都にふさわしい威容を与えられた砦である。

6

Eo postquam Antigonus appropinquavit, atque accessit ad illum obscurum transitum, conspicientes armatum venisse regii stipatores, adorsi repente juvenem, praecepto satisfaciunt, atque imprudentem opprimunt.

PL 15, 1967B

アンティゴノスがそこに近づき、あの暗い通路に達すると、王の護衛たちは、彼が武装して来たのを見て、突然この若者に襲いかかり、命令を果たして、不意を突かれた彼を打ち倒した。

7

Is locus Stratonis turris appellabatur, quo deceptum vocabulo Judam qui erat Essenus genere, opinio est frequens: quem sive probitate vitae suae, sive mystica observatione, saepe quae futura erant annuntiasse, historia vetus prodidit.

PL 15, 1967C

その場所はストラトンの塔と呼ばれていた。この名に欺かれたのが、生まれはエッセネ派のユダであったという説が広く行われている。この人は、その生き方の誠実さによってか、奥義にかかわる務めによってか、来るべき事柄をしばしば告げたと、古い歴史が伝えている。

Liber I, Caput VI

第1巻 第VI章PL 15, 1967C
1

Is, ut accepimus, cum vidisset Antigonum praetereuntem, ut fratrem reviseret, dicit ad eos qui numero discipulorum ejus annectebantur: Papae! nunc mihi bonum est mori, quando mihi mortua veritas est: vivit Antigonus, quem necesse est hodie interfici, locus autem ejus neci decretus Stratonis turris, qui sexcentis hinc stadiis abest: hora jam diei quarta est.

PL 15, 1967C

我々が伝え聞くところでは、この人は、アンティゴノスが兄を見舞いに通り過ぎるのを見ると、自分の弟子の数に連なる者たちに言った。「おお。いまや私には死ぬほうがよい。私にとって真理は死んだのだから。アンティゴノスは生きている。彼は今日殺されねばならぬのに、彼の死のために定められた場所はストラトンの塔で、ここから600スタディオンも離れている。昼の第4時はすでに来ている。」

2

Tempore itaque excluditur praedestinatae mortis fides. Haec ubi dixit, intentius ipse secum conferre coepit, quomodo eum fefellisset opinio.

PL 15, 1967C

こうして、予定された死が確かであるという見込みは、時間によって締め出された。これを言い終えると、彼は、どうして自分の見込みが外れたのかを、いっそう熱心に自分の中で思い巡らしはじめた。

3

Nec multo post indicium defertur interfectum esse Antigonum in hypogeo ad Stratonis turrim, qui locus simili vocabulo aeque ut ille qui erat in maritimis Caesareae, nuncupari solebat.

PL 15, 1967D

まもなく、アンティゴノスがストラトンの塔の地下道で殺されたという知らせがもたらされた。この場所は、海辺のカイサリアにあった例の場所と同様に、同じ名で呼ばれるのが常であった。

4

Quo facinore patrato, Aristobulus secum ipse reputans, quid sceleris admiserit, in morbum ipse incidit. Erat in oculis parricidium, perturbatio in animo, nec alibi ullum intervallum dissimulationi dabat.

PL 15, 1967D

この所業が成し遂げられると、アリストブロスは、自分がどれほどの悪事を犯したかを胸の内で思い返し、みずから病に陥った。近親殺しは目の前にあり、心には動揺があって、ほかのどこにも、素知らぬふりをする隙は少しも与えられなかった。

5

Defigebatur in imis visceribus dolor: invidia in miserationem versa est, quo innocentem peremisset contra jus germanitatis: tanti sceleris immanitas mentem exulcerabat: non somnus oculis, non quies animo dabatur.

PL 15, 1967D

苦痛は腹の奥底に突き刺さった。妬みは憐れみに変わった。兄弟の権利に背いて、罪のない者を殺したからである。かくも大きな悪事の無惨さが精神を苛んだ。目には眠りが、心には安らぎが与えられなかった。

6

Serpebat caeco vulnus dolore, coquebantur aegra praecordia, ac durae sollicitudines sauciabant invalidos artus, et crebro gemitu pulsabant alta nimis suspiria.

PL 15, 1968A

傷は目に見えぬ痛みとなって這いまわり、病んだ胸の内は煮えたぎり、厳しい憂いが弱った四肢を傷つけ、しきりな呻きとともに、ひどく深い嘆息が打ち寄せた。

Liber I, Caput VII

第1巻 第VII章PL 15, 1968A
1

Itaque immoderata moestitudine eo prorupit morbi vis, ut evulsis visceribus, sanguinem vomitu oris rejiceret: quem puer aulicus, regiis usibus praebens ministerium, foras extulit, atque imprudens facti, quod casu potius quam industria gerebatur, ad eum locum pervenit, in quo Antigonus fuerat exstinctus; illic supra rorantes adhuc fraterni sanguinis maculas, percussoris sanguinem effudit.

PL 15, 1968A

こうして、度を越した悲嘆のために病の勢いが激しくなり、はらわたが引き裂かれて、口から吐いて血を出すまでになった。王の用に仕える宮廷の少年がそれを運び出したが、事の次第を知らず(それは故意よりもむしろ偶然のことであった)、アンティゴノスが殺された場所にたどり着き、そこで、兄弟の血のまだ湿っている染みの上に、殺した者の血をこぼした。

2

Clamor subito factus et gemitus intuentium, eo quod profunda quadam dispositione Domini libatus perempti scelestissimi parricidae sanguis videretur. Sono excitus causam quaesivit: cum sileretur, elicuit studio quaerendi et metu indignationis.

PL 15, 1968B

たちまち叫びと、見ていた者たちの呻きが起こった。主の何か深い配剤によって、命を奪われた〔者の血の上に〕、極悪の近親殺しの者の血が奠酒のように注がれたと見えたからである〔perempti の係りは定かでない。「殺された〔アンティゴノスの血〕の上に」と取った〕。彼は物音に目を覚まされて理由を尋ねた。人々が黙っているので、尋ねる熱意と、〔王の〕憤りに対する〔人々の〕恐れとによって、聞き出した。

3

Cujus accepto indicio, suffusos oculos lacrymis, et quantum erat in eo virtutis, ingemiscens: Haud, inquit, rependitur meritis meis congrua vicissitudo: neque enim Dei oculum tam impii machinator sceleris praeterire poteram.

PL 15, 1968B

その知らせを受けると、目に涙を湛え、残された力の限り呻いて、言った。「私の功罪にふさわしい報いは、まだ払われていない。これほど不敬虔な悪事の企て手である私が、神の目を逃れられるはずがなかったのだから。」

4

Matura flagitii ultio subest, et jam digno convenior parricidii mei pretio. Vale corpus: quousque animam fratri matrique condemnatam detines?

PL 15, 1968B

「悪事への報復は熟して間近に迫っており、私はいまや、私の近親殺しにふさわしい代価を求められている。さらば、体よ。兄弟と母に対して断罪された魂を、いつまで引き留めておくのか。」

5

Quid per partes eis libo meum sanguinem? in me omnis (si qua est pietas) contorqueat manus spiculum, ac me omnes filii germanique ultores pietatis gladio transfigant.

PL 15, 1968B

「なぜ私は、彼らのために自分の血を少しずつ注ぐのか。もし少しでも敬愛があるのなら、すべての手が私に投げ槍を投げつけよ。すべての子らと兄弟たちが、敬愛を守る復讐者として、剣で私を刺し貫くがよい。」

6

Mactetur hostia parricidalis, atque immoletur violatae necessitudini: totum simul caro noxia sanguinem evomat. Non viscerum meorum cruciatibus et lenta tabe daemonium exsaturetur, quod me in tam nefarios ausus saevi facinoris impegit.

PL 15, 1968C

「近親殺しの犠牲獣は屠られよ。踏みにじられた絆への犠牲として献げられよ。罪ある肉は、血をことごとく一度に吐き出せ。私を、これほど不道徳な暴虐の所業の企てへと突き落とした悪霊は、私のはらわたの苦痛とゆるやかな衰弱によって飽かされてはならぬ。」

7

His dictis, finem imperii ac vitae dedit. Vix anno functus potestate regia, propter quam parricidium non effugerat.

PL 15, 1968C

これらを言い終えて、彼は支配と命に終わりをもたらした。王の権力を一年も保たなかった。その権力のために、近親殺しを避けなかったのだが。

Liber I, Caput VIII

第1巻 第VIII章PL 15, 1968C
1

Solvit illico mulier, atque exuit vinculis fratres defuncti: regem constituit Alexandrum, cui et procera aetas, et moderatio suffragari aestimabatur. Qui ut regnum adeptus est, fratrem quem adverterat regni competitorem, statim interemit.

PL 15, 1968C

その妻はただちに、亡き人の兄弟たちを解き放ち、鎖から解いた。彼女は王としてアレクサンドロスを立てた。年長であることと穏健さが彼に有利に働くと見られたのである。彼は王位を手に入れると、王位の競争相手と見定めた兄弟を、ただちに殺した。

2

Reliquum, qui supererat ex fratribus, vitae ac saluti potius quam regno intentum, reservavit, vacuum negotiorum: continuoque (ut se habet inquietudo morum) bello pacem mutavit.

PL 15, 1968C

兄弟のうち残っていた者は、王位よりも命と安全に心を向けており、政務にかかわらなかったので、生かしておいた。そしてただちに(気性の落ち着かなさのつねとして)平和を戦争に取り替えた。

3

Congressuque habito adversus Lathyrum Ptolemaeum, plurimos quidem hostium interfecit, sed ad Lathyrum victoria defluxit. Cui tamen victoriae fructum ademit Cleopatra mater coacta in Aegyptum concedere, ut mortem sibi imminentem evaderet.

PL 15, 1968D

プトレマイオス・ラテュロスに対して会戦を行ない、敵の大半を殺しはしたが、勝利はラテュロスのほうへ流れ去った。しかしその勝利の実りは、母クレオパトラが奪い取った。〔ラテュロスは〕自分に迫る死を逃れるため、エジプトへ退かざるを得なかったのである〔底本は coacta(女性形)で、主語が定まらない。ラテュロスが退いたと取った〕。

4

Ejus absentiam aucupatus Alexander, dum regni ejus partes invadere cupit, etiam Theodorum in se convertit, quoniam potissima quaeque de ejus possessionibus sibi associaverat.

PL 15, 1968D

アレクサンドロスはその不在を狙い、彼の王国の一部を侵そうとするうちに、テオドロスをも自分に敵対させた。〔アレクサンドロスが〕その所有地のうち最も重要なものを、自分の手に併せていたからである。

5

Improviso itaque impetu Theodorus regias opes occupavit, decem millia quoque Judaeorum praelio fudit, sed super plagam non fractus Alexander plura adhuc de hostium partibus suo imperio adjunxit, captarumque urbium populos servitio subegit.

PL 15, 1969A

そこでテオドロスは不意の襲撃で王の財力を奪い、ユダヤ人1万をも戦いで打ち散らした。しかしアレクサンドロスは、その打撃にもくじけず、敵の領地のうちなおいっそう多くを自分の支配に加え、攻略した都市の民を隷属させた。

6

Hos bellandi successus domestica seditio interpolavit, et orta de conviviis usque ad bellum contentio processit.

PL 15, 1969A

これらの戦いの成功に、内輪の内乱が割り込み、宴会から起こった争いが戦争にまで進んだ。

7

Familiari peste hujusmodi Judaeorum viris, ut de epulari ludo sese in arma excitent, ac nisi peregrina auxilia regi praesto fuissent, seditio praevaluerat.

PL 15, 1969A

このような身内の疫病に、ユダヤ人の男たちは〔かかりやすく〕、宴の遊びから武器を取って立ち上がるほどであった〔底本は動詞を欠く。「かかりやすく」を補った〕。もし外国の援軍が王のもとに間に合っていなかったなら、内乱が勝っていたであろう。

8

Sed adventitia manu, aegre licet, compressa est tamen, octo millibus ferme Hebraeorum interemptis; inde in Arabiam iter direxit, ac nonnullae ejus urbes subactae: tributa quoque Moabitis et Galaaditis jure victoriae ascripta.

PL 15, 1969A

だが、外から来た兵力によって、辛うじてではあれ、それは鎮圧され、ヘブライ人およそ8,000が殺された。そこから彼はアラビアへ進路を向け、その町のいくつかが征服された。モアブ人とギレアド人にも、勝利の権利により貢納が課された。

9

Unde regressus in Amathunta, Theodoro tantis ejus successibus stupefacto, vacuum defensoribus castellum inveniens, sine mora expugnavit. Non usquequaque tamen otiosus Obedias rex Arabum fuit, nec inulta diu regni sui passus dispendia.

PL 15, 1969B

そこから引き返してアマトゥスへ向かうと、テオドロスが彼のこれほどの成功に呆然としていたので、守る者のない砦を見いだし、ためらわず攻略した。だがアラブ人の王オボダスも、まったく手をこまねいていたわけではなく、自分の王国の損失を長く報復せぬままにしておかなかった。

10

Nam insidiis opportune locatis omnem excercitum ejus delevit, conclusum vallis, profundo et multo camelorum agmine attritum.

PL 15, 1969B

というのは、伏兵を好機にかなった所に配置して、彼の全軍を滅ぼしたからである。軍は谷の深みに閉じ込められ、ラクダの大群に踏み砕かれた。

11

Evasit tamen Alexander, et fugiens de praelio, Hierosolymitanae urbis receptacula petit, invisus suis quoniam recruduerant odia aerumnae ejus occasione, quia tantae potentiae metu premebantur.

PL 15, 1969B

だがアレクサンドロスは逃れ、戦場から逃げて、エルサレムの町の避難所を目指した。彼は自分の民に憎まれていた。その災難を機に憎しみがぶり返したのである。彼らはこれほどの権勢への恐れに押さえつけられていたからだ。

12

Nec silentio tegebatur animorum discordia, aut verbis tantummodo exercebatur, praelio non uno, sed plurimis decertatum.

PL 15, 1969B

心の不和は沈黙に覆われることもなく、言葉だけで行なわれることもなく、一度ではなく幾度もの戦いで争われた。

13

Quibus exstincta fere quinquaginta Judaeorum millia quos Alexander interemit, suis, quam hostibus perniciosior, et majore victor detrimento, quoniam regni sui vires vincendo attriverat.

PL 15, 1969B

これらの戦いでおよそ5万のユダヤ人が滅ぼされた。彼らをアレクサンドロスが殺したのである。彼は敵よりも自分の民にとって害が大きく、勝者でありながらいっそう大きな損失を被った。勝つことによって、自分の王国の力をすり減らしていたからである。

14

Unde ne ipse quidem jam suis victoriis delectabatur, aversusque a praelio, arte tractabat sibi subditos, ut jam non armis premeret, sed verbis urgeret, ac solis sermonibus offensionum genera dissolveret.

PL 15, 1969C

それゆえ彼自身ももはや自分の勝利を喜ばず、戦いに背を向けて、策を弄して自分に服した者たちを扱った。もはや武器で圧するのではなく、言葉で迫り、言葉だけで諸々の憤懣を解きほぐそうとしたのである。

15

Nihil proficiebat ad colligendam sibi gratiam, quoniam fictis facinora praeponderabant, atque ipsa repentina conversio ad poenitentiam morumque inaequalitas saeva passim suspecta habebatur.

PL 15, 1969C

彼は自分への好意を集めることに何の成果も上げなかった。偽りよりも悪事のほうが重かったからであり、悔い改めへの突然の転向そのものも、気性の残忍な不安定さも、至るところで疑いの目で見られていたからである。

Liber I, Caput X

第1巻 第X章PL 15, 1969C
1

Denique cum simulata ejus placiditate se circumveniri arbitrarentur, Demetrium regem sibi auxilio futurum adversus Alexandrum in bellum excitaverunt. Pugna in manibus, nec comperendinata, quamvis uni adversum duos exercitus numero inferiore certandum foret.

PL 15, 1969C

〔底本は章の番号 IX を欠き、VIII から X へ飛ぶ(刷りでも 1969C で VIII の章の本文に X の見出しが続く)。本文の欠落は無い〕実に、彼らは、彼の見せかけの穏やかさによって自分たちが欺かれていると考え、アレクサンドロスに対する戦いで自分たちの助けとなるはずの王デメトリオスを立ち上がらせた。戦いは目前に迫り、先延ばしされなかった。もっとも、一人〔アレクサンドロス〕は、数において劣る一つの軍で、二つの軍と戦わねばならなかったのだが。

2

Mille enim comitatus equitibus, et sex millibus peditum, quos mercede sibi associaverat, decem millia quoque Judaeorum sibi conspirantium in bellum accersens juxta urbem Sichimam occurrit hostibus, quibus tria millia equitum erant, et peditum quadraginta millia.

PL 15, 1969D

というのは、彼は1,000の騎兵と、報酬で味方につけた6,000の歩兵を伴い、さらに自分と心を合わせたユダヤ人1万を戦いのために呼び寄せて、シケムの町の近くで敵と出会ったからである。敵には騎兵3,000と歩兵4万がいた。

3

Tentatoque utrimque agmine, ubi neque Demetrius pecunia conductos desciscere a fide vidit, neque Alexander de Judaeis aliquos quibus se Demetrius adjunxerat, deposuisse erga se odia cognovit, armis decernendum existimaverunt.

PL 15, 1969D

双方が相手の隊列を探り合ったが、デメトリオスは、〔アレクサンドロスの〕金で雇われた者たちが信義から離反しないのを見、アレクサンドロスも、デメトリオスが味方についたユダヤ人のうちの誰かが自分への憎しみを捨てたとは知らなかったので、武力で決着をつけねばならぬと考えた。

4

Superior bello Demetrius factus, plurimo tamen suorum sanguine. Namque ab his qui e diverso mercede conducti venerant, egregie bellatum, ut ita usque ad mortem virtute ac fide decertaverint.

PL 15, 1970A

戦いではデメトリオスが優勢となったが、味方の血を大量に流した。反対側で報酬を得て雇われて来た者たちが、見事に戦い、死に至るまで武勇と信義をもって戦い抜いたからである。

5

Destitutum itaque sese Alexander videns, caesis suorum catervis in montes concessit. Sed praeter utriusque spem ad alterum eorum species victoriae pervenit, fructus alteri partus: quia et Demetrius nudatus est discessu Hebraeorum, qui eumdem ad societatem rogaverant, et Alexandro ex ipsis sex millia sese adjunxerant, more quodam humani ingenii astipulantibus ad misericordiam rebus adversis.

PL 15, 1970A

そこでアレクサンドロスは、自分が見捨てられたと見て、味方の隊が討たれたので、山中へ退いた。だが双方の予想に反して、一方には勝利の外見が訪れ、他方には実りが生まれた。デメトリオスは、彼を同盟に招いたヘブライ人たちが去ったために見捨てられ、一方アレクサンドロスには、その者たちのうち6,000が合流したのである。逆境が、人の気質の習いに従って、慈しみを後押しするからである。

6

Cessit itaque Demetrius ei, quem bello vicerat: videns illum affluentibus paulatim Hebraeis jam pugnae idoneum, seseque cum paucis relictum. Cujus victoria libertate assuetis damnationis metum movebat.

PL 15, 1970A

そこでデメトリオスは、戦いで打ち破った相手に譲って退いた。ヘブライ人が少しずつ流れ込んで、彼〔アレクサンドロス〕がすでに戦いに堪える者となり、自分は少数の者とともに取り残されたのを見たからである。彼〔アレクサンドロス〕の勝利は、自由に慣れた者たちに、断罪への恐れを呼び起こした。

7

Redit Alexandro saevitia cum securitate, regnumque in suos, et usus belli reformatur. Quaerenti ab his quidnam faciens, animos sibi plebis conciliaret, responsum est: si moreretur.

PL 15, 1970B

アレクサンドロスには安全とともに残酷さが戻り、自分の民に対する王権と、戦の実践が立て直された。何をすれば民衆の心を自分に取り戻せるかを彼らに尋ねたところ、答えは「死ぬことだ」というものであった。

8

Vix enim fore cum mortuo, tam gravia perpessi, ut in gratiam reverterentur, ut odia adversus defunctum deponerent. Quibus excitatus, rebellandique assuetudine, multis necatis reliquos coegit in urbem, cui nomen Besemelel.

PL 15, 1970B

これほど重いことを耐えた者たちが、死んだ後であってさえ、和解に立ち返り、亡き者への憎しみを捨てるとは、ほとんど期待できないからだ、というのである。これに駆り立てられ、また戦いを繰り返す習いもあって、彼は多くの者を殺し、残りの者をベセメレル〔底本は Besemelel。町の名で、綴りが崩れているらしく、音写した〕という名の町へ追い込んだ。

9

Cujus expugnatio acerbiorem solito pestem invexit, tam saevo crudelitatis processu, ut ex eo numero octingentos in media civitate crucifigeret. Quorum in conspectu conjuges eorum filiosque jugulari praecepit.

PL 15, 1970B

その攻略はいつもよりも苛烈な災いをもたらした。残虐さの進みは非常に酷く、その人々のうち800人を町の中央で十字架にかけたほどである。彼らの目の前で、その妻と子らの喉を切るよう命じた。

Liber I, Caput XI

第1巻 第XI章PL 15, 1970B
1

Haec spectabat accumbens in medio concubinarum laetus inter escas et pocula, sed magis sanguine quam vino inebriatus: hoc solo facto amplius populum quam bello deterruit: ita ut proxima nocte Judaeorum octo millia ultra Judaeam discederent, quibus fugae finis mors Alexandri foret: tantique horror mali quietem regno attulit.

PL 15, 1970B

彼はこれらを、妾たちのただ中に横たわり、食べ物と杯の間で上機嫌で眺めていたが、ぶどう酒よりもむしろ血に酔っていた。この所業一つだけで、戦争よりも民をいっそう震え上がらせた。翌夜のうちに、ユダヤ人8,000がユダヤの外へ去り、その逃亡はアレクサンドロスの死によってようやく終わることになった。これほどの悪の恐怖が、王国に静けさをもたらした。

2

Sed ubi a domesticis feriatum praeliis exorta est ei causa inquietudinis, Antiochi adversum Arabes expeditio, quam sibi terribilem et periculo futuram arbitrabatur.

PL 15, 1970C

だが、内輪の戦いから解かれて休息していると、彼には不安の種が生じた。アンティオコスのアラブ人に対する遠征で、彼はそれを自分にとって恐るべきもので、危険となるだろうと考えた。

3

Hic est Antiochus, qui etiam Dionysius appellatur, Demetrii frater a Seleuco ultimus, cui transitum negare cupiens Alexander, inter urbem Antipatridem et Joppes littora foveis ingentibus ductis, muroque altissimo, turribus quoque e ligno impositis, elusit operam magno suorum labore, nullo hostis impedimento.

PL 15, 1970C

これは、ディオニュシオスとも呼ばれるアンティオコスで、セレウコスから数えて最後の、デメトリオスの弟である。アレクサンドロスは彼の通行を拒もうとして、アンティパトリスの町とヤッファの海岸との間に巨大な濠を掘り、きわめて高い城壁を築き、木造の塔も載せたが、味方の大きな労苦を払いながら、敵の妨げもないまま、その労を空しくした。

4

Siquidem negotio facili repletae foveae, turresque exustae, ipse quoque Alexander fuga sibi consuluit, eo tutior, quia nequaquam tanti existimatus, ut eum victor principis loco persequi deberet.

PL 15, 1970D

というのは、濠はたやすい作業で埋められ、塔は焼かれて、アレクサンドロス自身も逃げて身の安全を図ったのである。彼は、勝者が主たる敵として追撃せねばならぬほどの者とは少しも見なされなかったため、かえっていっそう安全であった。

5

Nam secundis partibus reservatum, ut itineris obstructi injuriam acceptam ulcisceretur. Rectum autem in Arabas iter direxit, quorum rex in loca praelio opportuna sese contulerat.

PL 15, 1970D

というのは、アレクサンドロスは後回しにされ、塞がれた道の被った不当を〔アンティオコスが〕あとで報復することになっていたのである。アンティオコスは、まっすぐアラブ人のもとへ進路を向けたが、その王は戦いに好都合な場所へ移っていた。

6

Deinde subito converso equitatu, maxima vi ac multitudine effusas, ac sine ordine ruentes hostium turmas invasere. Certatum acriter, quoad Antiochus restitit (renitebatur enim) quamvis exercitus ejus quasi more pecorum obtruncaretur.

PL 15, 1970D

それから〔アラブ人の〕騎兵が突然向きを変え、きわめて強力かつ大勢で、散り散りになり秩序なく突進してくる敵の騎兵の小隊に襲いかかった。アンティオコスが踏みとどまっている間は(彼は抵抗していたのである)、たとえその軍が家畜のように切り倒されても、激しく戦われた。

7

Ubi vero et ipse cecidit (nam prae caeteris sese offerre solebat periculis), adversi omnes, quorum maxima pars incerto fugae dispersa exstinguitur, reliquis in vicum cui Annana nomen, coactis, atque alimentorum inopia consumptis, vix paucissimi ex his tantae cladi superfuere.

PL 15, 1971A

だが彼自身も倒れると(彼は他の誰よりも進んで危険に身をさらすのが常だったからである)、〔アンティオコス側の〕者は皆、その大半が行方定めぬ逃走のうちに散り散りになって滅ぼされ、残りの者はアンナナという名の村に追い込まれて、食糧の欠乏に衰え果て、これほどの惨禍を生き延びたのはそのうちのごくわずかであった。

Liber I, Caput XII

第1巻 第XII章PL 15, 1971A
1

Hoc successu Aretas etiam a Damascenis ad regnandum expetitus, ut Coeles, Syriaeque imperiritaret, quo Ptolemaeum excluderent, quem maxime infestis odiis persequebantur, nec Judaeam immunem reliquit incursionis, de qua victor, licet superato Alexandro, secundum utriusque tamen partis conventum discessit, ac revertitur in sua.

PL 15, 1971A

この成功により、アレタスはダマスコの人々からも王として求められ、コイレ・シリアを支配することになった〔底本は Coeles, Syriaeque imperiritaret と刷る。コイレ・シリア一つを言うと取り、imperiritaret は imperitaret と読む〕。プトレマイオスを締め出すためであり、彼らは最も敵意に満ちた憎しみでその者を追っていた。アレタスはユダヤをも侵入から免れさせず、アレクサンドロスを打ち破ったとはいえ、双方の合意に従って、勝者としてそこから去り、自分の領地へ戻った。

2

Alexander autem Pellam evertit, et Gerassem petiit iterum de Theodori possessionibus aliquas sibi adjungere parans, eamque sibi bello vindicavit.

PL 15, 1971B

アレクサンドロスは一方、ペラを覆し、再びテオドロスの所有地のいくらかを自分に併せようと企てて、ゲラサを目指し、これを戦いで自分のものとした。

3

Inde in Syriam progressus, Gaulanem et Seleuciam et Gamalam evertit ultus superioris belli contumeliam, ipsas quoque Antiochi munitiones diruit.

PL 15, 1971B

そこからシリアへ進み、先の戦いで受けた侮辱を晴らして、ガウラナとセレウキアとガマラを覆し、アンティオコスの要塞そのものをも破壊した。

4

Quibus ex locis iter in Judaeam convertit, ac praeter spem cum gaudio totius gentis suscipitur pro mirabili successu rerum gestarum: ubi parta bellandi quies exordium tribuit aegritudinis, atque aliquantulum quartanis febrium vicibus affectus, levato paulisper incommodo, dum negotia repetit militaria, nec modum servat, animo validior quam corpore, comminuit omnem suae vigorem salutis viresque absumpsit, atque ita mortuus est.

PL 15, 1971B

これらの地から、彼はユダヤへ進路を変え、思いがけず、全民の喜びをもって迎えられた。成し遂げた事績の驚くべき成功のゆえである。そこで、戦いの休息を得ると、病の発端が訪れ、しばらくは四日熱の発作の回帰に冒された。苦痛がしばらく和らぐと、軍務に戻ったが、節度を守らず、体よりも心のほうが強かったために、健康の活力をことごとく砕き、力を使い果たして、そのように死んだ。

5

Viginti itaque et sex annis vario rerum eventu adversum innumeros bellorum tumultus regnum tenuit, et duobus liberis superstitibus, decessit, quos impares regni existimans gubernaculo, summam rem uxoris propriae delegavit sollicitudini, quoniam eam acceptiorem populo cognovit; atque ob hoc apud universos invenisse gratiam, quod etiam ipsa ab immanitate viri semper alienam se faciendam existimaverit, ut non solum refugeret flagitiorum consortia, sed etiam resistendo ejus iniquitatibus, totius in se plebis benevolentiam converteret.

PL 15, 1971C

こうして彼は26年のあいだ、成り行きは区々でありながら、数えきれぬ戦乱に抗して王位を保ち、二人の子を遺して世を去った。彼は、この二人は王国の舵取りに力が足りないと考え、最高の権限を自分の妻の配慮に委ねた。彼女のほうが民に受けがよいと知っていたからである。彼女がそのためにすべての人々のもとで好意を得たというのは、彼女自身もまた、つねに夫の残酷とは無縁であろうと心がけ、悪行の仲間を避けただけでなく、夫の不法に逆らうことによって、全民衆の好意を自分に向けさせたからである。

6

Nec improvida viri sententia fuit: nam regnandi jus mulier inoffense exercuit, sine ullo feminei sexus impedimento, acquisivit moderandi gratiam sacrae legis observatione.

PL 15, 1971C

夫の判断は先見を欠いたものではなかった。女は支配の権を滞りなく行使し、女性という性による妨げもなく、聖なる律法を守ることによって、統治における好評を獲得した。

7

Nam dum attentior circa templum cura exerceretur, et dimissa ministeria fraudis succrevit imperii vigor, nec tamen affectu infracta materno regni cupido.

PL 15, 1971C

神殿をめぐる配慮がいっそう注意深く行なわれ、欺きの務めが退けられるうちに、支配の力は増した。それでもなお、王位への欲は、母としての情によって折られることがなかった〔この文の係りは定かでない。母の情も母自身の支配の欲を折らなかったと取った〕。

8

Siquidem ex duobus liberis electus unus ad spem regnandi non potestatem, Hyrcanus vocabulo natu senior, ingenio remissior, Aristobulum vero acriorem animo expertem potestatis, emolliebat privati humilitate.

PL 15, 1971D

というのは、二人の子のうち、権力ではなく王位への望みのために選ばれた一人は、ヒルカノスという名で年長、気質は穏やかであった。一方アリストブロスは、心がより鋭いが権力に与れぬ者であり、〔母が〕私人の身分の低さによってその鋭さを和らげていた〔emolliebat の主語は定かでない。母と取った〕。

9

Assuerunt se Pharisaei mulieri, genus hominum secundum legis doctrinam exercitatum, secundum qualitatem affectus callidum, avidum negotiorum, pecuniae appetens, qui captantes elatam mulierculam, secundum scientiam juris divini extollendo suam fecere, ut pleraque etiam regni negotia ipsis committeret; adhiberent quos vellent: quos vellent excluderent, atque aulico exuerent ministerio.

PL 15, 1971D

ファリサイ派は女に取り入ることに慣れた。この人々は、律法の教えにおいては鍛えられ、気質の性質においては抜け目なく、務めを貪り、金を求める者たちであった。彼らは、思い上がった取るに足らぬ女を捕らえ、神の法の知識を高く掲げて自分たちの側のものとし、王国の務めの大半さえ彼らに委ねさせた。彼らは望む者を用い、望む者を締め出し、宮廷の務めから剥ぎ取った。

10

Quid plura? ita se insinuavere, ut commodorum omnium fructus ad eos pervenirent: sumptus et molestiae mulierem solam afficiebant. Nec mediocris mulieri spiritus, ut maxima quaeque auderet, atque supra feminei sexus conditionem praelia disponeret.

PL 15, 1972A

これ以上何を言おう。彼らは取り入り、すべての利益の実りが彼らのもとに届くようにした。費用と厄介事は、女ひとりに降りかかった。この女の気概は並々ならず、最も大きな事柄をも敢行し、女性という性の分を超えて戦いを采配した。

11

Siquidem et praestantissimam de suis manum paravit, et peregrini exercitus copias coegit ingentes, ut non solum domi tuta ad omnem regnandi securitatem foret, verum etiam exteris potentibus esset formidabilis.

PL 15, 1972A

というのも彼女は、自国の者のうちからきわめて優れた一隊を整え、外国の軍の大兵力を集め、国内で王位の安泰のすべてのために安全であるだけでなく、外国の有力者たちにとっても恐るべき者となったのである。

12

Ea tamen reliquis praestabat omnibus, sed Pharisaeis quasi inferior obtemperabat. Erat Diogenes in regno ejus, qui de potentissimis.

PL 15, 1972A

彼女は他のすべての者に優っていたが、ファリサイ派には、劣る者のように従っていた。彼女の王国にディオゲネスという者がいたが、最も有力な者の一人であった。

13

Alexandri amicis familiaritati ejus inhaeserat: eum adorsi obtruncavere, memorantes ipsius consilio octingentos illos in medio urbis ab Alexandro cruci suffixos; in caeteros quoque facinoris auctores quosque, ut pergeret ultio, mandatum.

PL 15, 1972A

彼はアレクサンドロスの親しい友人たちに連なり、その近しさに結びついていた。〔ファリサイ派は〕彼に襲いかかって殺し、あの800人が町の中央でアレクサンドロスによって十字架に付けられたのは彼自身の進言によると言い立てた。さらに、その悪事の張本人であった他の者たちにも報復を続けるよう、命令が出された。

14

Necabantur itaque, quos Pharisaei praecipiebant, non quos societas sceleris involverat. Quo metu perterriti plerique quibus hujusmodi pericula intendebantur, et maxime praestantiores opibus aut dignitatibus, ab Aristobulo intercessionem imploravere, ut matrem ab exsecutione praecepti severioris, ad meliora inflecteret.

PL 15, 1972B

こうして殺されたのは、ファリサイ派が指示した者たちで、悪事の仲間に巻き込まれていた者たちではなかった。この恐れに震え上がった者の多く、とくに財産や身分で抜きんでていた者たちは、このような危険が向けられていたので、アリストブロスにとりなしを嘆願し、母を、より厳しい命令の執行から、より良い方へと向けさせようとした。

15

Ille sibi gratiam parare cupiens, non detrectavit. Mulier, aegre licet, oranti tamen filio concessit, ut contuitu honorum quos gesserant, qui in hujusmodi invidiam arcessebantur, supremae necis sententia mitigaretur, atque eos tantum quos obnoxios suspectaret, et patrandi flagitii incentores fuisse urbe egredi juberet. Qui accepta vitae securitate per agros dilapsi sunt.

PL 15, 1972B

彼は好意を得たいと望んで、断らなかった。女は、しぶしぶながらも、願う息子に譲った。このような憎悪へ呼び出された者たちが務めた官職への敬意から、極刑の判決は和らげられ、ただ、咎があると疑われ、悪事の遂行の扇動者であったとされる者たちにのみ、町を出るよう命じた。命の保証を受けた彼らは、田舎へ散っていった。

Liber I, Caput XIII

第1巻 第XIII章PL 15, 1972C
1

Eodem tempore causa accidit, ut Damascum juventus dirigeretur, quoniam Ptolemaeus frequentibus incursionibus incolas memoratae urbis terrebat; cujus negotii necessitas occupavit de exercitu Alexandriae validam manum.

PL 15, 1972C

同じころ、若者たちがダマスコへ送られる事態が起こった。プトレマイオスがたびたびの侵入で、前述の町の住民を脅かしていたからである。この務めの必要が、アレクサンドラ〔底本は Alexandriae。Alexandrae の誤りと見た〕の軍から強力な一隊を割いた。

2

Cleopatram quoque Tigranes qui Armeniis imperitabat, in urbe cui nomen Ptolemais, obsidione clauserat, quem muneribus Alexandra mulcebat, ut a se averteretur.

PL 15, 1972C

アルメニア人を支配していたティグラネスは、クレオパトラをもプトレマイスという名の町で包囲して閉じ込めていた。アレクサンドラは贈り物で彼をなだめ、自分から遠ざけようとしていた。

3

Quem Lucullus facta irruptione in terras Armeniorum infectis rebus redire coegit, consultius ducentem sua tutari, quam aliena adjungere. Tantis itaque negotiis intenta Alexandra, in morbum incidit.

PL 15, 1972C

ルクルスがアルメニア人の地へ侵入し、彼に、事を成さぬまま引き返させた。彼〔ティグラネス〕は、他人のものを加えるよりも自分のものを守るほうが賢明だと考えたのである。これほどの務めに心を砕いていたアレクサンドラは、病に陥った。

4

Quam occasionem rapuit Aristobulus ad suas artes; et congregata manu, conspirantibus secum quos fervor naturae praerupta quaeque audendum cupienti adjunxerat, thesauros occupat, eorumque copiis invitavit ad militiam voluntarios ac pretio componit, ut in omnia quae vellet fidem praestarent, atque infulas regis induit.

PL 15, 1972D

アリストブロスはこの機会をつかんで、自分の策略に用いた。人を集め、気性の激しさのゆえに、どんな険しいことでも敢えて為そうとする彼に結びついた者たちと謀り合って、宝物庫を占拠し、その財を用いて志願者を軍務に招き、報酬で取りまとめた。彼の望むすべてのことについて忠実であらしめるためである。そして王の頭飾りを身につけた。

5

Turbatus animo Hyrcanus, matrem lacrymis conveniebat. At illa spirans ferocia, filios et uxorem Aristobuli in castrum reclusit, cui nomen primo Baris, postea Antonia appellatum, de quo supra memoravimus. Coepta Alexandrae celeri ejus obitu destituuntur.

PL 15, 1972D

ヒルカノスは心を乱し、涙ながらに母を訪ねた。だが彼女は猛々しさを吐きつつ、アリストブロスの子らと妻を、はじめバリス、のちアントニアと呼ばれた砦に閉じ込めた。この砦のことは先に述べた。アレクサンドラの企ては、その急な死によって潰えた。

6

In haereditatem omnem Hyrcanus successit, qui vivente adhuc matre dignitatem induerat sacerdotii.

PL 15, 1973A

ヒルカノスがすべての相続を継いだ。彼は母がまだ生きているうちに、大祭司職の位に就いていた。

7

Aristobulus virtute et sapientia praestabat: res usque ad contentionem atque congressionem deducta: ubi consertum, plerique relicto Hyrcano, illum alterum bello meliorem secuti.

PL 15, 1973A

アリストブロスは武勇と知恵に優れていた。事は争いと衝突にまで至り、交戦となると、多くの者がヒルカノスを見捨て、戦いにより優れた別の者に従った。

8

Hyrcanus comitantibus secum qui bello reliqui fuerant, confugit in Antoniam, repertisque filiis et uxore Aristobuli, per obsides salutem invenit, quia ne quid asperum in suos fieret, Aristobulus pacto consuluit.

PL 15, 1973A

ヒルカノスは、戦いで残った者たちを連れて、アントニアへ逃げ込み、アリストブロスの子らと妻を見つけて、人質によって身の安全を得た。アリストブロスが、自分の者たちに何も過酷なことが起こらないよう、協定によって配慮したからである。

9

Conventum fratrum hujusmodi fuit ut regno Hyrcanus cederet, atque ad Aristobuli jus omne imperii transiret, nec tamen Hyrcanum inhonorum relinqueret, sed regni exsortem honore alio fungi sineret, quem ipse impertivisset.

PL 15, 1973A

兄弟の合意は次のようなものであった。ヒルカノスは王位を譲り、支配の権利がすべてアリストブロスに移ること、とはいえアリストブロスはヒルカノスを名誉なき者として放っておかず、王位に与らぬ者に、自ら授ける別の名誉を果たすことを許すこと。

10

Transactio hujusmodi etiam religione templi sacrata, assensionem utriusque tenuit voluntariam: inde cum gratia discessum est, ac se invicem salutantes, Aristobulus in aulam regiam sese recepit, Hyrcanus aequanimiter in domum Aristobuli concessit.

PL 15, 1973B

このような取り決めは、神殿の敬虔によっても聖別されて、双方の自発的な同意を得た。そこから、好意をもって別れ、たがいに挨拶を交わして、アリストブロスは王宮へ引き取り、ヒルカノスは心穏やかにアリストブロスの家へ移った。

Liber I, Caput XIV

第1巻 第XIV章PL 15, 1973B
1

Sed fuere, quos metus ac rerum mutatio incesserat, qui se studuisse adversus Aristobulum recordarentur, et prae caeteris Antipater: is erat Idumaeus genere, moribus apud suos clarus, non tenuis pecuniae, et ideo praevalidae potentiae, arte mira factus ad contemnendam pecuniam propter conciliandam gratiam.

PL 15, 1973B

ところが、恐れと情勢の変化に襲われた者たちがいた。彼らはアリストブロスに逆らって事を図ったことを思い起こしていたのであり、とりわけアンティパトロスがそうであった。彼はイドゥマヤ人の出で、同胞の間で名が高く、財は乏しくなく、それゆえ権勢も強大であったが、人の好意を得るために財を軽んじるという驚くべき術を身につけていた。

2

Qui Hyrcanum consiliis suis perterritum, quod nullam salutis suae spem tutam haberet, qui imperio decessisset nisi transfugio sibi consuleret, ubi ad suas artes inclinavit, insinuat Aretae regi, fovendum auxilio virum qui circumventus foret ut regno cederet; decorum hoc fore regi, si arbiter fieret imperii restituendi; multoque pulchrius, si circumscripto, cui primitiva regni competerent, dolo sublata reformari juberet: illum versutum et callidum, et ideo suspectum vicinis: hunc mitem et quietum, qui pro summo beneficio acciperet, quidquid sibi ab externo tribueretur, cui frater etiam regnandi jus ademisset.

PL 15, 1973B

彼は、ヒルカノスが自分の策謀におびえ、王位を退いた身として、逃亡によって身を守るのでなければ、安全な望みを何も持てずにいるのを見て、自分の術策に傾かせると、王アレタスに吹き込んだ。すなわち、王位を譲るよう欺かれた人物は援助をもって庇護すべきであり、王にとって、王位を回復させる裁定者となるのは名誉であろう。まして、王国の第一の権利が属する者が欺かれ、奪われたものを、詭計を退けて元に戻すよう命じるなら、いっそう美しいであろう。あの者〔アリストブロス〕は狡猾で抜け目なく、それゆえ隣国に疑われているが、この者〔ヒルカノス〕は温和で穏やかであり、外の者から授けられるものは何であれ最大の恩恵として受けるであろう。この者から、兄弟が王たる権利さえ奪ったのだ、と。

3

Praeparatam itaque Aretae regis gratiam Hyrcano annuntians, fugiendi spem detulit, et viam demonstravit, ut secum peteret Petram in finibus Arabiae sitam, quo in loco regem adirent: qui precibus Antipatri donisque inflexus, plurimam bellatorum manum Hyrcano adjunxit, ut regno restitueretur.

PL 15, 1973C

こうして、アレタス王の好意はすでにヒルカノスのために整っていると告げ、アンティパトロスは逃亡の望みを示し、道を教えた。すなわち、自分とともにアラビアの境にあるペトラへ赴き、その場所で王のもとへ行くのである。王はアンティパトロスの願いと贈り物に動かされ、ヒルカノスが王位に復するよう、きわめて多数の戦士の一隊を彼に付けた。

4

Erant fere peditum equitumque quinquaginta millia, a quibus prima pulsus congressione, Aristobulus Hierosolymam confugit, ibique intutus adversus tantam hostium multitudinem; quae clausum expugnavisset, nisi Scaurus ductor Romani exercitus alterius belli occasione quod adversus Tigranem gerebatur, solvisset obsidionem, missus a Pompeio, cui recepti Mithridatis ultio gravis, bellique in socerum transferendi propositum exarsit; qua causa Syriam infestari per Scaurum praeceperat, cum ipse Tigranem atque Armeniam urgeret.

PL 15, 1973D

歩兵と騎兵はおよそ5万であった。その初めの交戦で撃退されたアリストブロスはエルサレムに逃れたが、そこでも、これほど多数の敵に対しては守りが危うかった。閉じこもった彼を敵は攻め落としたであろう。だが、ローマ軍の将スカウルスが、ティグラネスに対して進められていた別の戦いの機会に攻囲を解いたのである。スカウルスはポンペイウスに遣わされていた。ポンペイウスは、ミトリダテスを受け入れたことへの重い報復の念と、戦いを舅〔socerum。ティグラネスはミトリダテスの婿にあたり、ここで誰を指すかは定かでない。ミトリダテスを迎え入れたティグラネスに戦いを移すことを言うらしい〕に移す企てに燃え、自らはティグラネスとアルメニアを攻める一方、そのためにスカウルスによってシリアを荒らさせるよう命じていたのである。

5

Scauro itaque advenienti Damascum quam Metellus et Lollius funditus everterant, occurrere fratrum legati, sibi quique Romanae opis auxilium implorantes; et quamvis inferioribus esset viribus Aristobulus, praeponderavit tamen pecuniae oblatione.

PL 15, 1974A

そこでスカウルスがダマスコに到着すると――ダマスコはメテルスとロリウスが根こそぎ破壊した町であった――兄弟それぞれの使節が出迎え、各々自分のためにローマの援助を求めた。アリストブロスは力では劣っていたが、金を差し出すことで優位に立った。

6

Venditur summa praelialis certaminis talentis trecentis, et justitia postulati pretio pensatur.

PL 15, 1974A

戦いの帰趨は300タラントで売られ、請願の正義は代価で量られた。

7

Qua pecunia sibi annumerata, denuntiat Scaurus Hyrcano regique Arabiae discedere ab obsidione, aut si permanerent, scirent sibi adversum Pompeium et Romanos bello certandum. Eo terrore obsidio soluta: Aretas Philadelphiam petit, Scaurus Damascum revertitur.

PL 15, 1974A

この金が自分に支払われると、スカウルスはヒルカノスとアラビアの王に、攻囲から退くよう通告した。留まるなら、ポンペイウスとローマ人を相手に戦わねばならぬと知れ、というのである。この脅しで攻囲は解かれ、アレタスはフィラデルフィアへ向かい、スカウルスはダマスコに戻った。

8

Aristobulus autem vixdum idoneus propulsando periculo manum colligit, hostem insequitur, et ad Paparionem (id vocabulum loco) sex millia hostium, simul et fratrem Antipatri fallionem praelio fudit; Hyrcani atque Antipatri spes lapsa est, quibus fiducia omnis in Arabiae viribus erat.

PL 15, 1974A

ところがアリストブロスは、危機を払うにはまだ十分でなかったが、兵を集めて敵を追い、パパリオン(その場所の名はそう言った)で、敵の6千人と、同じくアンティパトロスの兄弟ファリオン〔底本は小文字で fallionem と刷る。人名と取った〕を戦いで打ち破った。ヒルカノスとアンティパトロスの望みは潰えた。彼らの頼みはすべてアラビアの力にあったからである。

Liber I, Caput XV

第1巻 第XV章PL 15, 1974B
1

Sed ubi magnus Pompeius adire Syriam coepit, et Damascum advenit, a Romanis quorum auxiliis infracti, de manibus victoriam amisere, opem postulant, Pompeiumque adeunt, tamquam justi arbitrum, et minime avarum pecuniae.

PL 15, 1974B

しかし大ポンペイウスがシリアに入り始め、ダマスコに到着すると、ローマ人の援軍に打ち砕かれて勝利を手から失った者たちが、まさにそのローマ人に助けを求め〔a Romanis は opem postulant に係ると取った〕、ポンペイウスのもとへ赴いた。彼を正しき裁定者、金にまったく貪欲でない人と見たのである。

2

Allegationibus itaque non muneribus (ut ante) niti coepere: quoniam integer animus adversus corruptelam pecuniae, laqueis avaritiae non capiebatur, et gratuito odisse poterat fraterno insidiatum honori: et ideo his eum adorsi querelis, quibus et Aristobulo fieret invidia, quod indignus aliena invaserit, et Hyrcano conciliaretur, cui vel merito vitae, vel aetatis suffragio regnandi jus competeret, astipulante praesertim matris auctoritate, quae et judicium eligendi habuit et jus conferendi.

PL 15, 1974B

そこで彼らは、以前のように贈り物ではなく、申し立てに頼り始めた。ポンペイウスの心は金の腐敗に対して清廉で、貪欲の罠にかからず、兄弟の名誉をねらった者を、賄賂なしに憎むことができたからである。それゆえ彼らは、アリストブロスには、他人のものを侵した不相応な者として反感が向けられ、ヒルカノスには、生き方の功績あるいは年長の支持によって王たる権利が属するとして好意が寄せられるような訴えをもって彼に近づいた。とりわけ母の権威がそれを裏書きした。母は選ぶ判断を持ち、授ける権利をも持っていたのである。

3

Nec Aristobulus diu abfuit, quamvis nihil in magno pectore, quod suis artibus conduceret, intueretur: praesumebat tamen de Scauri redemptione, seseque ejus jactabat societate.

PL 15, 1974C

アリストブロスも長く姿を見せずにはいなかった。大いなる〔ポンペイウスの〕胸の内に、自分の術策に役立つものを何も認めなかったが、スカウルスを買収したことを頼みにし、その結びつきを誇ったのである。

4

Venit itaque regio ornatu praeditus, et prope majore quam solebat stipatus ambitu, ut qui de justitia dissideret, acquiescendi praejudicium excluderet, spem obediendi negaret: sed diutius tolerare Romani consulis sublimitatem nequivit, cui mos erat regni exorti regibus imperitare.

PL 15, 1974C

そこで彼は王の装いを帯び、いつもよりほとんど大きい随行に取り巻かれて来た。正義について心もとない者として、服従の予断を封じ、従う望みを否む態度である。しかし彼は、ローマの執政官の高みを長く耐えることができなかった。この執政官は、興りつつある王国の王たちに命令するのを習いとしていた〔regni exorti regibus の係りは定かでない。この語順のとおり取った〕。

5

Itaque ubi ad urbem ventum est, cui nomen Diopolis, alio concessit, Romanae dignitatis supercilium dedignatus regni tumore.

PL 15, 1974C

そこでディオポリスという名の町に着くと、彼は別の方へ去った。ローマの威厳の傲岸を、王国の驕りから侮ったのである。

6

Qua secessione Aristobuli, est non mediocris datus offensioni locus, usque adeo commoto consule, ut statim arma Romanorum in Judaeam converterentur; conjunctis Syriae etiam plerisque auxiliaribus: quem ubi comperit Aristobulus ad urbem Scythopolim atque inde Coreas appropinquare, unde erat Judaeae exordium possessionis, confugit in Alexandrium castrum munitum admodum, et in monte altissimo situm.

PL 15, 1974D

アリストブロスのこの離脱は少なからぬ立腹の機会を与え、執政官は激しく動かされて、ただちにローマ軍の兵器をユダヤに向けた。シリアの補助軍の大半も合流した。アリストブロスは、ポンペイウスがスキュトポリスの町へ、そこからコレアイへ近づいていると知ると――そこはユダヤの領有の始まりであった――アレクサンドレイオンの砦に逃げ込んだ。それは非常に堅固で、きわめて高い山の上にあった。

7

Quo cognito, jubet eum Pompeius descendere: at ille tamquam herili praecepto obedire indecorum existimans, periculum potius subeundum, quam obtemperandum imperio animi immodicus arbitrabatur.

PL 15, 1974D

これを知るとポンペイウスは彼に下りるよう命じた。しかし彼は、主人の命令に従うことを不名誉と考え、心の奢りから、命令に従うよりもむしろ危険を冒すべきだと思っていた。

8

Sed referta populis Romana castra desuper spectans, simul a suis monitus, non lacessendos, quorum in nomen ac potestatem totus prope orbis terrarum concesserat, descendit, pluribusque usus quibus regnum sibi jure delatum astruere contenderat, vel generis debitum necessitudine, vel exercitus judicio, qui secutus sit validiorem, deseruerit ignavum: vel eventu praelii, vel pacti conventione ad munitionem revertitur.

PL 15, 1975A

だが、人でいっぱいのローマ軍の陣営を上から見下ろし、同時に、名と権力のもとにほぼ全世界が帰した者たちを挑発すべきでないと部下に諭されて、彼は下りた。そして、王国は法によって自分に帰したのだと裏づけようとして、多くのことを用いた。血縁の負い目、あるいは、強い方に従って臆病者を見捨てた軍の判断、あるいは戦いの結果、あるいは協約の取り決めである〔この句の構文は崩れている。ほぼ語順のとおり取った〕。やがて彼は砦に戻った。

9

Rursus cum Hyrcanus consulem adiisset, vocatus ad judicium Aristobulus, se se repraesentavit. Sed cum adhuc comperendinari cognitionem videret, in castellum regressus est.

PL 15, 1975A

ヒルカノスがふたたび執政官のもとへ来たとき、アリストブロスは審理に召されて出頭した。しかし審理がなお延期されるのを見て、砦に戻った。

10

Medius enim inter spem et timorem putabat, quod imperiis ejus obediendo ad sui gratiam Pompeium inflecteret. Sed ne vi adigeretur iterum imperio cedere, in Alexandriam sese recipiebat.

PL 15, 1975A

彼は希望と恐れの間にあり、その命令に従うことでポンペイウスを自分への好意に傾けられると考えていたのである。だが、力ずくで再び支配を譲らされることのないよう、アレクサンドレイオン〔底本は Alexandriam。要塞アレクサンドレイオンのことと解した〕に退いた。

11

Nec praeteriit Magnum regis versutia: jubet eum discedere munitionibus: idque facturum, datis in singulos custodes munitionum litteris, sese astringeret.

PL 15, 1975B

王の狡さは大ポンペイウスの目を逃れなかった。彼はアリストブロスに砦から退くよう命じた。そして、各砦の守備兵にそれぞれ書状を出して、それを実行すると誓約するよう命じた。

12

Jussis quidem paruit, quae non audebat refellere: protinus tamen Hierosolymitanis moenibus sese abdidit, et bellum adversum Romanos parare coepit. Pompeius quoque fugientem insequi, urgere clausum, neque parandis belli usibus tempus ullum dare.

PL 15, 1975B

アリストブロスは、拒む勇気のなかった命令には従った。だがたちまちエルサレムの城壁の内に身を隠し、ローマ人に対する戦いの準備を始めた。ポンペイウスも逃げる者を追い、閉じこもった者に迫り、戦いの備えを整える暇を少しも与えなかった。

13

Direxit Magni intentionem de Mithridate nuntius, quod morte bellum finiisset. Urbs Hierico in finitimis suis Pompeium tenebat, cum rei memoratae indicia venirent: locus prope urbem, in quo balsamum gignitur, virgultisque innascitur, quae lapidibus incidunt pueri agricolarum, perque eas incisiones distillat humor lacrymis pulchre rorantibus.

PL 15, 1975B

ミトリダテスについての知らせが大ポンペイウスの注意をそらした。彼が死によって戦いを終えた、というのである。エリコの町が近隣でポンペイウスを留めていたとき、この出来事の確かな知らせが届いた。町の近くにバルサムの生える場所があり、そこでは灌木に育ち、農夫の子らが石でそれに傷をつけると、その傷から汁が滴り、涙のように美しく露を結ぶ。

14

Inde vir militiae vetus compositis ordinibus, ad vesperum castra movit, et primo diluculo Hierosolymitanis moenibus astitit, atque improvisus armatas acies infundit.

PL 15, 1975C

それから、軍務に老練なこの人は、隊列を整え、夕方に陣を払い、夜明けとともにエルサレムの城壁の前に立ち、不意に武装した軍勢を流し込んだ。

Liber I, Caput XVI

第1巻 第XVI章PL 15, 1975C
1

Obstupefactus Aristobulus dispositionis specie, virorum robore, militum alacritate, sponte occurrit, veniam precatur, pecuniam, urbem, seque offerens.

PL 15, 1975C

アリストブロスは、布陣の様、男たちの屈強さ、兵士たちの意気に呆然とし、自ら出て、赦しを請い、金と町と自分自身を差し出した。

2

Verbisque in mollibus suppliciter inflexis mitigaverat indignationem Consulis: sed irrita precatione, quia effectus deerat promissionis, non solum negatis pecuniis, sed etiam urbe excluso Gabinio qui oblatam petitum venerat, bellum incubuit.

PL 15, 1975C

やわらかな言葉でへりくだって嘆願し、執政官の怒りを和らげたが、約束の実行が伴わなかったので、願いは空しくなった。金が拒まれたばかりか、差し出された町を受け取りに来たガビニウスが町から締め出されたため、戦いが臨んだのである。

3

Namque Magnus adhibitis custodibus Aristobulo, urbis moenia speculari coepit, atque explorare diligentius, quibus in locis tentaret irruptionem.

PL 15, 1975D

そこで大ポンペイウスはアリストブロスに見張りを付け、町の城壁を探り始め、どの場所で突入を試みるべきかを、いっそう入念に調べた。

4

Sed cum et valida murorum circumspectaret, quod expugnari nequirent, et templum in urbe haud inferioribus circumdatum munitionibus, et ut geminum esset ingressus periculum et a defensoribus templi, et ab his qui murorum propugnacula tuerentur, haesit animo dubius, sententiaeque incertus per aliquantulum temporis, cum subito intra urbem orta seditio volentibus Hyrcani sociis urbe recipere Pompeium, renitentibus Aristobuli propugnatoribus; illi portas aperire Magno, isti obserare, bellumque inferre, ne regem eriperent.

PL 15, 1975D

しかし、城壁が堅固で攻め落とせないことを見て取り、また町の中の神殿が劣らぬ防備で囲まれていることを見て、さらに、神殿の守備者からも城壁の堡塁を守る者からも突入の危険が二重になるので、しばらくの間、心に迷い、考えが定まらなかった。そのとき突然、町の内で内乱が起こった。ヒルカノスの味方はポンペイウスを町に迎え入れようとし、アリストブロスの守備兵は逆らった。前者は大ポンペイウスのために門を開こうとし、後者はそれを閉ざし、王を奪われまいと戦いを仕掛けた。

5

Sed pluribus quos terror potentiae Romanae auxerat, cessere inferiores, atque in templum sese recepere, soluto ponte qui transitu pervio urbem ac templum medius conjunxerat.

PL 15, 1976A

だが、ローマの権勢への恐れで数を増した多数派に、劣勢の者たちは譲り、神殿に退いた。町と神殿とを間にあって通行できるようつないでいた橋を取り払って。

6

Receptus itaque in urbem est exercitus Romanus, et suis manibus Judaei aperuere portas, non multo post urbis ac templi expugnatoribus futuris.

PL 15, 1976A

こうしてローマ軍は町に迎え入れられ、ユダヤ人は自分たちの手で門を開いた。彼らは間もなく、町と神殿を攻め落とす者たちを迎えたのである。

7

Completumque est illud Davidicum: Deus venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum (Psal. LXXVII, 1) . Sponte itaque tradidere regalia sua, cessere aulicis.

PL 15, 1976A

ダビデのあの言葉が成就した。「神よ、諸国民が汝の嗣業に入り、汝の聖なる神殿を汚した」(詩篇77:1)。そこで彼らは自ら進んで王宮を引き渡し、宮廷の建物から退いた。

8

Pisoni claro inter suos viro et militiae stipendiis exercitato, id negotii commissum est, ut manu valida aulam regiam caeteraque urbis tuenda existimaret: quod ab eo sollicite curatum, quasi ad ea defendenda potius, quam occupanda Romanorum exercitum ductaverit.

PL 15, 1976A

ピソという、同胞のうちで名高く軍務に鍛えられた人物に、強力な軍勢をもって王宮と町のそのほかの所の守りを図る務めが託された。彼はそれを入念に果たした。まるでローマ軍を、それらを占領するためというより守るために導き入れたかのようであった。

9

Ad templi autem irruptionem, quoniam pertinaciter resistebatur, Judaeos Magnus paravit socios videlicet Hyrcani, ut si fieri posset, aliena Romani mysteria non profanarent: simul ut suis manibus Judaei fossas replerent, impio ministerio et turpi obsequio servierunt manus eorum in cophino, mentes in sacrilegio (Psal. LXXX, 7) : sed nihil proficiebat congestio, cum reniterentur e muris Aristobuli fautores, et desuper afferrent impedimentum: irritaque Pompeio fuissent exordia, nisi incurrentibus sacris religionis diebus, quibus ab omni vacare opere Judaeos vetus observatio foret, imminere suos aggerendis terrarum tumulis imperavisset: sola enim conserendae manus usurpatione in consuetudinem versa, etiam sabbato, si tamen inferatur praelium, et salute extremum petatur periculum, decernendum sibi ferro Judaei existimant: reliqua certamina religioni ducunt.

PL 15, 1976B

神殿への突入については、頑強に抵抗されたので、大ポンペイウスはユダヤ人、すなわちヒルカノスの味方を手勢に加えた。できればローマ人が他国の奥義を冒瀆しないためであり、同時に、ユダヤ人が自分の手で壕を埋めるためであった。彼らは不敬な務めと恥ずべき従順に仕え、「その手は籠に仕え」、心は冒瀆のうちにあった(詩篇80:7)。しかし、アリストブロスの支持者が城壁から抵抗し、上から妨げを加えたので、土を積み上げても成果はなかった。そしてポンペイウスにとって、この始まりは空しくなったであろう。もし宗教の聖なる日が巡り来て、その日にはユダヤ人があらゆる作業から離れるのが古来の守りであるときに、自軍の者らに土の塚を盛る作業を迫るよう命じなかったならば。ユダヤ人は、手を交える行為だけは習慣に変えたものとして、安息日にも、戦いが仕掛けられ、最後の危険が救いのために求められるなら、剣で決すべきだと考える。それ以外の戦いは宗教上避けるべきこととする。

10

Jam vallum excreverat, jam machinae admotae, repugnabant regii murorum altitudine ferociores, nec intermixti praeliis propiore Magni accessu inclinabantur.

PL 15, 1976C

すでに防柵は高く伸び、すでに攻城機は近づけられていた。王の側の者は城壁の高さに勢いづいて抵抗し、戦いに混じり合った者たちも、大ポンペイウスの接近がいっそう近づいても屈しなかった。

11

Stupebat Pompeius acres virorum animos, muri decorem ac magnitudinem, et nusquam remissa officia sacerdotum in medio belli furore: tamquam profunda pax esset nihil deerat sacrificiorum solemnitati, imbellatorum inter jacula mortesque caesorum fundebatur sanguis hostiarum.

PL 15, 1976C

ポンペイウスは、男たちの激しい心、城壁の美しさと大きさ、そして戦いの猛り狂う只中でも決してゆるむことのない祭司たちの務めに驚嘆した。深い平和の中にあるかのように、供犠の儀式には何も欠けず、戦わぬ者たち〔imbellatorum は語形が定かでない。戦わぬ者と取った〕の投げ槍と、殺された者たちの死のただ中に、いけにえの血が注がれた。

12

Victima altaribus imponebatur, ante aram positi feriebantur. Tertius jam mensis anceps adhuc certamen tenebat.

PL 15, 1976C

いけにえは祭壇に置かれ、祭壇の前に据えられた者たちは打たれた〔ante aram positi は、供えの獣とも、祭壇の前の祭司とも取れる。人と取った〕。すでに第三の月が、なお勝敗の定まらぬ戦いを引き延ばしていた。

13

Primus Silla ortus Cornelio, Faustus et duo centuriones, quorum uni nomen Furio, alteri erat Fabius, dejecta terra murorum, templum irrupere, singulis sequentibus sese catervis, et circumdantes undique templi interiora, quoscumque repererant, gladiis transverberabant, caedebantur fugientes, repugnantes alii obtruncabantur.

PL 15, 1976D

最初に、スッラの血を引くコルネリウス・ファウストゥス〔底本は Silla ortus Cornelio, Faustus。語順が崩れているらしく、このように解した〕と、二人の百人隊長が――そのうち一人の名はフリウス、もう一人はファビウスであった――城壁の土を取り崩して神殿に突入した。それぞれ自分の隊の者たちを従え、神殿の内部を四方から取り囲み、見つけた者を誰彼なく剣で刺し貫き、逃げる者は斬り倒され、ほかの者は抵抗して切り殺された。

14

Nullus parcendi modus, nec tamen ea saevitia bellantium, obsequia vatum impedita. Nudatis gladiis imminebat hostis: illi tamen sine ulla perturbatione soliti vicem muneris exsequebantur. Nullum intermissum est officii genus.

PL 15, 1976D

容赦の限りはなく、しかも戦う者たちの猛りが、祭司たち〔底本は vatum「預言者たち」。ミーニュの脚注(ガッランディ)は、文脈から vatum を sacerdotum(祭司たち)の意とする。これに拠る〕の奉仕を妨げることはなかった。抜き身の剣をもって敵は迫っていた。それでも彼らは、少しも取り乱さず、日ごとの務めの順を果たしていた。いかなる務めも中断されなかった。

15

Quidquid ad purificationis solemnitatem, quidquid ad cultus sacri observantiam spectare poterat, impletum est. Tanta erat cura ministerii: atque utinam pro veritate devotionis et fidei fuisset!

PL 15, 1977A

清めの儀式に、また聖なる礼拝の遵守に関わりうるものはことごとく、果たされた。務めへの配慮はそれほどであった。ああ、それが敬虔と信仰の真実に基づくものであったなら。

16

Majora quoque a suis orta pericula, quam sibi ab Haebraeis invicem inferebantur, atque intus pugna vehementior, et a seditiosis propius et anceps periculum: a fronte externus hostis, a tergo lateribusque domesticus.

PL 15, 1977A

しかも、ヘブライ人が互いに加え合ったものより大きな危険が、自分たちの側から生じた〔quam sibi ab Haebraeis invicem inferebantur の係りは定かでない。このように取った〕。内では戦いはさらに激しく、反乱者たちからは、より近く、かつ不確かな危険があった。前には外の敵、背と脇腹には身内の敵である。

Liber I, Caput XVII

第1巻 第XVII章PL 15, 1977A
1

Itaque conclusi undique, alii se praecipitabant, alii patriae incendiis exurebantur. Sacerdotes tamen usque ad ultimum in suo munere perseverabant, hortantes se invicem, ne in posterioribus ponerent officium religionis quam salutis praesidium: recte secum agi, si pietati impenderent, quod deberetur necessitati, pulcherrimumque, si in patriae sinu sepeliri liceret.

PL 15, 1977A

こうして四方を閉じ込められ、ある者は身を投げ、ある者は祖国の火に焼かれた。それでも祭司たちは最後まで自分の務めにとどまり、互いに励まし合った。宗教の務めを、身の安全の守りより後に置いてはならない。必要に負うべきものを敬虔のために注ぐなら、それは自分たちに正しく計らわれたことであり、祖国の懐に葬られうるなら、それはこの上なく美しい、と。

2

Quid autem juvaret evadere, et superstitem vivere religioni? praeclarum potius opus muneri commori pio. Quod si quis periculi metu, deserat, sacrilegium est: si quis impleat, sacrificium et piae passionis victoria.

PL 15, 1977B

逃れ出て、宗教が絶えた後まで生き残ることに何の益があろうか。むしろ、務めとともに死ぬことこそ輝かしい業である。もし誰かが危険への恐れからそれを捨てるなら、それは冒瀆であり、誰かがそれを果たすなら、それは供犠であり、敬虔な受難の勝利である。

3

Infulati itaque sacerdotes inter suas hostias immolabantur, et amicti sacerdotalibus stolis inter cadavera caesorum humi jacebant. Fusa illic Judaeorum duodecim millia, Romanorum pauci exstincti, plures vulnerati sunt.

PL 15, 1977B

こうして、頭帯をつけた祭司たちは、自分たちのいけにえの間で屠られ、祭司の衣をまとったまま、殺された者の屍の間で地に横たわった。そこで倒されたユダヤ人は1万2千人、ローマ人は死者が少なく、負傷者がより多かった。

4

Nihil tamen gravius in illa miseria ingemuerunt Judaei, quam quod illa abscondita ante sanctificationum mysteria, retecta gentibus ac manifestata sunt.

PL 15, 1977B

しかしユダヤ人は、その惨状の中で、聖別の奥義が、以前は隠されていたのに、諸国民に暴かれ明らかにされたことほど、重く嘆いたものはなかった。

5

Denique Pompeius curarum istiusmodi declinans superflua dum triumpho potius ambusta ambiret, sequentibus sese suorum plurimis vidit tabernaculum, secundum quod soli principi sacerdotum solemni accessu patebat, atque intus inspexit lucernam, et mensam, et thymiamata, et tabulas Testamenti, superque eas Cherubim, et multitudinem aromatum dispersam, et sacrae pecuniae talenta duo millia: in quibus cum plurimum auri esset, integer tamen ab omni cupiditate, vel ipsa, vel si qua sacrorum vasorum inventa sunt, intacta servari praecepit: et sequenti post excidium die Theocorus jussit mundari templi interiora, ac celebrari assueta sacrificia.

PL 15, 1977B

実に、ポンペイウスは、この種の余計な配慮を避け、焼け跡よりむしろ凱旋式を求めていた〔ambusta ambiret の読みは定かでない。このように取った〕が、多くの部下を従えて、聖なる幕屋――その内側は、大祭司だけに、定めの儀礼による進み入りで開かれていた〔secundum quod の読みは定かでない〕――を見て、中に燭台と、机と、香と、契約の板、その上のケルビム、散らされた多量の香料、神聖な金2,000タラントを認めた。そこにはきわめて多くの金があったが、いかなる貪欲にも染まらぬ彼は、それらも、もし聖なる器が見つかればそれも、手を付けずに保つよう命じた。そして陥落の翌日、神殿守〔底本は Theocorus。ミーニュの脚注は Neocorus(神殿の管理人)かとする。これに拠る〕に命じて、神殿の内部を清め、いつもの供犠を行わせた。

6

Hyrcano quoque principatum sacerdotii dedit prompta ejus opera usus in obsidionis necessitate: nam etsi infidus suis, Romanis tamen fidelis, ut sua patria expugnaretur. Sed puto neminem dici fidelem posse, qui suis fuerit invidus.

PL 15, 1977C

ヒルカノスにも、包囲の必要の中で彼の即座の働きを用いたので、大祭司職の首位を与えた。彼は同胞には不実であったが、ローマ人には忠実で、自分の祖国が攻め落とされるようにしたからである。だが私は、同胞に妬みを抱いた者を忠実だと言える者はいないと思う。

7

Non perfunctorie itaque in ipso praelio juvit hostes suorum, vel quod extramurani populi multitudinem annitentem Aristobulo retraxit ab ejus societate: ad omnia tamen quibus vel praeveniendi Aristobuli, ducendique ejus auctoritate, vel conficiendo celeriter bello Pompeius egregius imperator fuit.

PL 15, 1977D

そこで彼は戦いそのものの中で、同胞の敵をおざなりでなく助けた。城壁の外の民の多数がアリストブロスに力を尽くしていたのを、彼との結びつきから引き離したことなどである。さらに、アリストブロスを先んじて抑えることにも、その権威によって導くことにも、戦いを速やかに終えることにも、ポンペイウスが傑出した将軍であったあらゆる点で〔助けた〕〔ad omnia tamen quibus… に動詞が無い。「助けた」を補った〕。

8

Praeclarum hoc addidit, ut in victoria modum teneret: denique benignitate sibi magis quam terrore, quos vicerat associavit, auctores tantummodo belli securi percussit. Tributum quoque victis imposuit, statuit ducem, Judaeae fines determinavit.

PL 15, 1978A

彼はこの輝かしい一事を付け加えた。勝利において節度を保ったことである。実に彼は、恐れよりも寛大さによって、征服した者たちを自分に結びつけ、戦いの首謀者だけを斧で処刑した。敗れた者に貢を課し、指揮官を立て、ユダヤの境を定めた。

9

Suis ergo finibus circumscripta Judaea est: reformavit etiam Gadaram quam Judaei everterant, rogatus a Demetrio qui patriae suae hujusmodi gratiam a patrono poposcerat: et in hac causa et in plurimis apud Magnum supra libertorum modum usque ad invidiam excellens; Aristobulum autem cum filiis et socero ejus captivos statuit secum Romam deducere: sed unus ex sobole regia in itinere elapsus custodibus, domum revertitur: ei nomen Alexander, aetas fratre provectior et sorores duae.

PL 15, 1978A

こうしてユダヤは自分の境の内に区切られた。ポンペイウスはまた、ユダヤ人が破壊していたガダラを再建した。庇護者に祖国のためにそのような計らいを求めたデメトリオスに頼まれたからである。この件でも、他の多くの件でも、デメトリオスは大ポンペイウスのもとで、解放奴隷の分を超え、妬みを招くほどに抜きん出ていた。アリストブロスは、その子らと舅とともに捕虜として、ローマへ連れて行くことにした。だが王家の子の一人は、道中で見張りを逃れて家に帰った。名はアレクサンドロスで、年は弟より上であった。ほかに姉妹が二人いた〔et sorores duae は文の中での係りが定かでない。捕らえられた子らの数え上げと取った〕。

10

Antigonus autem aevo junior cum feminei sexus germanitate ad urbem deducitur, Pompeiusque Ciliciam, deinde Romam petiit.

PL 15, 1978A

アンティゴノスは年が下で、女の同胞とともに都へ連れて行かれ、ポンペイウスはキリキアへ、そしてローマへ向かった。

Liber I, Caput XVIII

第1巻 第XVIII章PL 15, 1978B
1

At in Syria Scaurus qui ducis officio praeerat receptis urbibus, quas Judaei invaserant in mediterraneis, Scythopoli, Ippone, Pella, Samaria, Jamnia, Mirisa, Azoto, Arethusa: maritimis quoque, Gaza, Joppe, Dora et ea quae Stratonis turris olim vocabatur, postea autem Caesarea nuncupata sub imperio Herodis, qui et ornatum addidit et nomen mutavit, adversum Arabas bellum moliebatur, Judaeam inter Euphratem et Aegyptum: Syriam quoque suis reformatam finibus, judicio coercens praedandique cupidine; quod potius reor, quam proferendi imperii gratia: summam regni Arabiae Petram invadere volens, difficultate quidem locorum impeditus, irrumpere nequivit; plura tamen vel propinqua urbi vel longe posita devastavit, quibus in locis exercitum ejus morantem fames incesserat; ac pene incidisset facinus miserabile, nisi per Antipatrum laborantibus Romanis Hyrcanus alimoniam ministrasset; idemque de consilio Scauri Aretam monuisset solvere bellum pecunia.

PL 15, 1978B

さて、シリアでは、将軍の任にあったスカウルスが、ユダヤ人が奪っていた内陸の町々、スキュトポリス、ヒッポス、ペラ、サマリア、ヤムニア、マリサ、アゾトス、アレトゥサ、また海岸の町々、ガザ、ヤッファ、ドラ、そして昔はストラトンの塔と呼ばれ、のちヘロデの支配下でカイサリアと名づけられた町――ヘロデはそこに飾りを加え、名を改めた――を取り戻し、アラブ人に対する戦いを企てていた。ユダヤはユーフラテスとエジプトの間にあり、シリアもまた自分の境に立て直されたので、〔スカウルスは〕判断と略奪の欲に駆られて抑えにかかった〔judicio coercens praedandique cupidine の係りは定かでない。このように取った〕――私はそれを、支配を広げるためというよりむしろ略奪の欲のためと考える。アラビア王国の中心ペトラに侵入しようとしたが、土地の困難に妨げられて突入できなかった。それでも、町に近い所、遠い所の多くを荒らした。そうした場所で留まっていた彼の軍を飢えが襲い、あやうく悲惨な事態が起こるところであったが、アンティパトロスを通じて、苦しむローマ人にヒルカノスが食糧を供し、同じ人がスカウルスの勧めでアレタスに、金で戦いを解くよう進言した。

2

Denique trecentis talentis Arabs hoste se exuit, Scaurum redemit: hoc regressionis ejus pretium fuit: quae res Hyrcano fidem cum Romanis firmavit, societatem et profunda pace securitatem fovebat; quod in locis hostilibus exercitui Romano, opera ejus ex indigentia gravi, frumenti satietas facta, auxiliumque praesto fuit.

PL 15, 1978C

実に、アラブ人は300タラントで敵を払いのけ、スカウルスを買収した。これが彼の撤退の代価であった。この事はヒルカノスのローマ人への信義を固め、結びつきを強め、深い平和のうちに安全を育んだ。敵の地にいるローマ軍に、彼の働きによって、重い欠乏から穀物の充足がもたらされ、助けが用意されたからである。

Liber I, Caput XIX

第1巻 第XIX章PL 15, 1978C
1

Sed ubi Alexander e vinculis Magni elapsus, primum occulte, et per aliquantum tempus manum sibi idoneam congregans, deinde palam percursare coepit Judaeam: exagitari Hyrcanus, et rebus suis diffidere: Romanos cura urgere, ne bellum glisceret: quin etiam murum praeparare Hierosolymis constituerat quem Magnus destruxerat; ac prope aggressus fuerat opus, nisi Gabinius qui Scauro successit, curatis strenue caeteris quibus terrorem sui nominis sparserat, occurendum Alexandri tentamentis aestimavisset.

PL 15, 1978C

しかしアレクサンドロスが大ポンペイウスの鎖から逃れ、最初は密かに、しばらくの間自分に見合う兵を集め、のち公然とユダヤを駆け巡り始めると、ヒルカノスは追い立てられて自分の立場を疑い、戦いが燃え広がらないよう、憂慮してローマ人に迫った。ヒルカノスはさらに、大ポンペイウスが破壊したエルサレムの城壁を再建しようと決めていた。そして、その事業にほとんど取りかかるところであったが、スカウルスの後を継いだガビニウスが、自分の名の恐れを撒き散らしたほかの件を精力的に片づけた上で、アレクサンドロスの企てに対処すべきだと判断した〔nisi 以下の係りは定かでない。語順のとおり取った〕。

2

Nec Alexander refugiendum arbitratus, sed decernere praelio ausus cum decem millibus peditum, mille et quingentis equitibus etiam castella reparavit, Alexandrium, Hyrcanium, Macheruntam receptaculo sibi (si res poposcisset) futura, vel hostibus impedimento, quoniam et Arabia non satis fida Romanis proxima erat.

PL 15, 1979A

アレクサンドロスも退くべきだとは考えず、歩兵1万、騎兵1,500をもって戦いで決しようとあえてし、砦をも修復した。アレクサンドレイオン、ヒルカニオン、マカイロスである。必要が求めるなら自分の拠り所となり、敵には妨げとなるであろう。ローマに十分忠実でないアラビアが近かったからでもある。

3

Gabinius, quo citius occurreret, M. Antonium cum parte exercitus praemisit, ut iter hostium impediretur, donec ipse cum toto agmine adventaret.

PL 15, 1979A

ガビニウスは、より速く迎え撃つため、マルクス・アントニウスを軍の一部とともに先に遣わし、自分が全軍を率いて到着するまで、敵の進路を妨げさせた。

4

Antipater cum electis adveniens, et Malichus et Pitholaus diversis Judaeorum subnixi catervis, cum Antonio vires junxere, quos ubi confertos Alexander vidit (nam jam et Gabinius aderat) flexit consilium, ut retrorsum cederet.

PL 15, 1979A

アンティパトロスは選り抜きの兵とともに到着し、またマルコスとピトラオスも、ユダヤ人の別々の群れに支えられて、アントニウスと戦力を合わせた。アレクサンドロスは、彼らが集結しているのを見て――すでにガビニウスも来ていたので――後ろへ退く策に転じた。

5

Sed cum jam non longe essent ab Hierosolymis, coactus manum conserere, victus aufugit, necatis ferme tribus millibus suorum, caeteris captis aut dilapsis; vix Alexandro pauci superfuere, potius ad fugae societatem, quam ad rebellandi audaciam.

PL 15, 1979B

しかし、エルサレムからもう遠くない所で、やむなく手を交えて敗れ、逃げ去った。部下のおよそ3千が殺され、残りは捕らえられるか散った。アレクサンドロスのもとには、ごくわずかしか残らなかった。それも反乱の大胆さのためというより、逃走の道連れとしてである。

6

Denique pacem a Gabinio petens, etiam castella, ne quid suspectum haberent, Romanis tradidit. Eo bello egregie Antonii virtus emicuit, quamvis praeclarum ubique documentum suae dederit fortitudinis.

PL 15, 1979B

実に彼はガビニウスに和を求め、疑いを持たれぬようにと、砦までもローマ人に引き渡した。この戦いでアントニウスの武勇が際立って輝いた。もっとも、彼はどこでも自分の勇気の輝かしい証しを示していたのだが。

7

Gabinius in quinque conventus Judaeam divisit, ut potestatem minueret, ex qua oriebatur potior rerum insolentia.

PL 15, 1979B

ガビニウスはユダヤを五つの会議区に分けた。それによって、より大きな事の横暴が生じていた権力を削ぐためである。

8

Hyrcano pro mansuetudine ingenii ejus sacerdotii honor mansit: totius autem regionis ejus conventus non uni, sed in commune Hierosolymitanis a Gabinio cura impertita: itemque caeteri conventus simili modo attributi, per Gadaram et Amathuntem et Hierico, Sefforitanosque, urbes scilicet potiores divisi quo et singulorum potentiae nihil relinqueretur, et functio regionum non vacillaret, quae publicam exspectaret sollicitudinem.

PL 15, 1979B

ヒルカノスには、その性格の穏やかさゆえ、大祭司職の栄誉が残った。しかしその地方全体の会議区の世話は、一人ではなく、エルサレムの者たちに共同でガビニウスから委ねられた。ほかの会議区も同様に割り当てられ、ガダラ、アマトゥス、エリコ、セフォリスの人々によって、すなわち有力な町々によって分けられた。それによって、個々の者の権力は何も残らず、公の配慮を待つ地方の職務が揺らぐこともなかった。

9

Quod et a Romanis ad revelandum rebellionis metum, et Judaeis ad deponendam invidiam cum gratia susceptum: quoniam non sub rege, sed sub optimatibus degeret Hebraeorum genus, ad reipublicae Romanae similitudinem; in qua non unus imperitaret, sed per vices optimi quique quibus sortito magistratus cesserat, administrabant: regni quidem exsortes, sed regum arbitri, consultum provide adversum inquietudinem gentis aestimabatur.

PL 15, 1979C

これはローマ人には反乱の恐れを取り除くために、ユダヤ人には妬みを捨てるために、好意をもって受け入れられた。ヘブライ人の民は王の下ではなく、有力者たちの下で暮らすことになるからで、ローマの共和政に似ていた。そこでは一人が支配するのではなく、順番に、くじで官職が当たった最良の者たちがそれぞれ治めていた。王位にあずからぬが王たちの裁定者であるその仕組みは、民の不安に対する先見ある備えと見なされた。

Liber I, Caput XX

第1巻 第XX章PL 15, 1979D
1

Sed Aristobuli fuga reditusque in Judaeam plerisque plurimum turbarum excitaverat, refluentibus ad eum quos veteris amicitiae gratia sollicitaverat aut res ultimae, quibus remedium ex discordia publica quaerebatur: ima summis miscere cupientibus, atque aliae spes lapsae forent.

PL 15, 1979D

しかしアリストブロスの逃亡とユダヤへの帰還は、多くの者に大きな混乱を引き起こした。昔の友情の好意によって動かされた者たち、あるいは公の不和から救いを求める窮境の者たちが、彼のもとへ押し寄せたからである。彼らは、ほかの望みが絶えたので、上と下をかき混ぜることを望んだ。

2

Regressus igitur Aristobulus munitiones aedificare, Alexandriam reparare coeperat: quo comperto, Gabinius Sisinnio et Antonio, Servilioque cum parte exercitus directis, coeptum opus impedivit: desertis enim munitionibus Aristobulus se bello paravit, et quia majore numero quam usu agmen trahebat, deoneravit armis populi multitudinem, et sola octo millia armatorum coegit, adjuncto quoque Pitholao, qui voluntarius ex Hierosolymis cum viris mille advenerat: deinde orto praelio (imminebant Romani ejus cervicibus), aliquamdiu quidem strenue pugnatum, tamen praevaluit virtus Romana, caesa Judaeorum quinque millia.

PL 15, 1979D

帰還したアリストブロスは砦を築き、アレクサンドレイオン〔底本は Alexandriam〕を修復し始めていた。これを知ったガビニウスは、シシンニウスとアントニウスとセルウィリウスを軍の一部とともに差し向け、始められた工事を妨げた。アリストブロスは砦を捨て、戦いに備えた。そして、数こそ多いが慣れていない軍を引いていたので、民の群れから武具を取り上げ、武装した者8千人だけをまとめた。そこへ、エルサレムから千人を率いて自ら進んで来たピトラオスも加わった。やがて戦いが始まり(ローマ人は彼の首に迫っていた)、しばらくは激しく戦われたが、ローマの武勇が勝り、ユダヤ人5千が斬られた。

3

Aristobulus cum mille viris irrupit aciem, et in castelli Macheruntis munimenta sese recepit: duo millia alio dilapsa, adorsi tamen castellani Romani, per biduum ferme dilati: quoniam de ultimo periculo Aristobulus totis viribus decernebat.

PL 15, 1980A

アリストブロスは千人とともに戦列を突き破り、砦マカイロスの防備に逃げ込んだ。2千は別の方へ散った。それでもローマ軍は砦の者たちを攻めたが、ほぼ二日の間延びた。アリストブロスが最後の危機をかけて、全力で決しようとしたからである。

4

Sed nequaquam diutius sustinere potuit: captus cum filio Antigono, quem pariter fugiens de vinculis secum abduxerat, ad Gabinium missi, et ab eo Romam directi sunt.

PL 15, 1980A

だが彼はもはやこれ以上持ちこたえられなかった。逃げる際に同じく鎖から連れ出していた息子アンティゴノスとともに捕らえられ、ガビニウスのもとへ送られ、彼によってローマへ遣わされた。

5

Senatus Aristobulo in custodiam detruso, filios ejus ad Bithyniam dimisit, quod Gabinium ferunt epistolis insinuasse: id Aristobuli conjugi promissum, remunerandae sedulitatis ejus gratia, ob traditas sibi munitiones.

PL 15, 1980A

元老院はアリストブロスを牢に投じたが、その子らはビテュニアに送り返した。これはガビニウスが書簡で示唆したと言われる。それは、砦を引き渡したことへの彼女の熱意に報いるため、アリストブロスの妻に約束されたことであった。

Liber I, Caput XXI

第1巻 第XXI章PL 15, 1980B
1

His ita in Judaea gestis, Gabinius audendum aliquid ratus, in Parthos expeditionem paravit: sed suspecta partium Ptolemaei regis revocaverunt profectum.

PL 15, 1980B

ユダヤでこのように事が運ぶと、ガビニウスは何か大胆なことをなすべきだと考え、パルティア人への遠征を準備した。しかし、プトレマイオス王の側の疑わしい動きが、出発した彼を呼び戻した。

2

Nam ab Euphrate in Aegyptum Gabinius iter convertit, usus necessariis ad omnia ministeriis Antipatri et Hyrcani (sed Hyrcani per Antipatrum), qui pecunia, frumento, armis, auxiliis quoque exercitum juvaret, ac maxime congressiones circa Pelusium, nisi gnaris locorum et totius belli generis Judaeis omnia procurantibus, Gabinium facile deterruissent.

PL 15, 1980B

ガビニウスはユーフラテスからエジプトへ進路を転じ、あらゆる点でアンティパトロスとヒルカノスの務めを必要に用いた(ただしヒルカノスの務めはアンティパトロスを通じてであった)。二人は金、穀物、武具、そして援軍をもっても軍を助けた。とりわけペルシオンのあたりでの交戦は、土地と戦のあらゆる種類を熟知するユダヤ人がすべてを取り計らっていなかったなら、ガビニウスを容易に思いとどまらせたであろう。

3

Sed rursus morante exercitu, Alexander Aristobuli filius in Syriam sese alteram, velut in vacuam provinciam immergere moliebatur, nisi rumoribus excitus Gabinius reditum maturavisset, praemissoque Antipatro, revocasset plurimos Judaeorum ab Alexandri societate: quorum multitudine fretus, parabat omnes quos in regione offenderat, Romanos exsilio dare: denique dilapsis licet Judaeorum plerisque per Antipatri conventionem, audaciam tamen non deposuerat, praeliumque adorsus in tringinta millibus virorum, verum circa Itabirium montem, fusis decem millibus, aufugit; reliquorum dispersione bellum confectum.

PL 15, 1980B

ところが、ふたたび軍が留まっていると、アリストブロスの子アレクサンドロスが、空になった属州に入り込むかのように、もう一つのシリア〔Syriam alteram の読みは定かでない。このように取った〕に身を沈めようと企てた。もしガビニウスが噂に促されて帰還を急がず、アンティパトロスを先に遣わして、ユダヤ人の多くをアレクサンドロスとの結びつきから呼び戻さなかったなら、そうなっていたであろう。アレクサンドロスはその多数を頼みとして、その地方で出くわしたローマ人をすべて追放しようと準備していた。実に、ユダヤ人の多くがアンティパトロスの取り決めによって散ったが、それでも彼は大胆さを捨てず、3万〔底本は tringinta。triginta の誤植と見た〕の兵で戦いを仕掛けた。だがイタビリオン山のあたりで1万が打ち破られ、逃げた。残りが散ったことで戦いは終わった。

4

Gabinius compositis ad arbitrium Antipatri reipublicae Hierosolymitanae negotiis, inde profectus, Nabathaeos praelio subegit: Mithridatemque et Tigranem fugientes de Perside occulte dimisit: palam tamen militibus intimavit, fuga lapsos.

PL 15, 1980C

ガビニウスは、エルサレムの国事をアンティパトロスの判断に従って整えると、そこから出立し、ナバテア人を戦いで屈服させた。また、ペルシスから逃れてきたミトリダテスとティグラネスを密かに解き放った。それでも公には、彼らは逃げ去ったのだと兵士たちに告げた。

5

Successit Gabinio Crassus, et profecturus ad Parthicum bellum, omne quod erat Hierosolymis aurum in templo, abstulit: et praeterea duo millia talenta detrahi jussit, quae Pompeius intacta reliquerat: nec longum laetatus: ubi transmisit Euphratem, exercitum amisit, et ipse exstinctus est.

PL 15, 1980D

ガビニウスの後にクラッススが継ぎ、パルティア戦に出立するにあたり、エルサレムの神殿にあったあらゆる金を持ち去った。さらに、ポンペイウスが手を付けずに残していた2,000タラントも取り去るよう命じた。しかし長く喜ぶことはなかった。ユーフラテスを渡ると、軍を失い、自らも殺された。

6

Eo successu Parthi laetiores, transeundum in Syriam crediderunt, quos strenue insidiis excepit Cassius, et commissae sibi provinciae finibus repulit, non sine gravi detrimento hostium: cum effuse venientes, quod neminem sibi obsistere ausurum arbitrarentur, locis praeventos angustioribus occupavisset.

PL 15, 1980D

この成功にパルティア人はいっそう喜び、シリアへ渡るべきだと信じた。カッシウスは伏兵をもって彼らを精力的に迎え撃ち、自分に委ねられた属州の境から押し返した。敵に少なからぬ損害を与えずにはいなかった。敵は、誰も自分に逆らおうとはしまいと考えて、ばらばらに押し寄せたので、カッシウスは彼らを狭い場所で先回りして捕らえたのである。

7

Denique, fusis suorum pluribus, bellum deseruere. Cassius repulso hoste securus provinciae in Judaeam irruit, et Tarichaeis deletis, triginta millia Judaeorum in servitutem vendidit. Pitholaum quoque suspectum doli, quo partes Aristobuli fulciret, jugulari jussit. Neque expers consilii ejus Antipater fuit, ut aemulum potentiae quam maxime excluderet.

PL 15, 1980D

実に、味方の多くが敗れたので、彼らは戦いを捨てた。カッシウスは敵を撃退して属州に憂いがなくなると、ユダヤに突入し、タリカイアイを破壊して、ユダヤ人3万を奴隷に売った。またピトラオスが、アリストブロスの側を支えようとする欺きを抱いていると疑って、喉を切るよう命じた。この計画にはアンティパトロスも無縁ではなかった。権勢の競争相手をできるだけ排除するためであった。

Liber I, Caput XXII

第1巻 第XXII章PL 15, 1981A
1

Is Antipater cognovit uxorem cui nomen Cypris, splendidissimo inter Arabiae feminas loco ortam, atque ex ea suscepit liberos quatuor sexus virilis et unam feminam.

PL 15, 1981A

このアンティパトロスは、キュプロスという名の妻をめとった。アラビアの女たちの中でも最も輝かしい家柄の出で、彼女から男子4人と女子1人をもうけた。

2

Viris hujusmodi vocabula: primus Phaselus, sequens Herodes vocatus, tertius Josippus, quartus Pheroras, et Salome filia.

PL 15, 1981A

男子の名は、第一がファサエロス、次がヘロデと呼ばれ、第三がヨセフ〔史家ヨセフスとは別人〕、第四がフェロラス、そして娘サロメである。

3

Eaque causa vir egregie factus ad emerendam muneribus atque amicitia societatem potentium, gratiam prae caeteris sibi regis Arabum conciliaverat, quia de locis Arabiae uxoris acceptae praetendebat necessitudinem.

PL 15, 1981A

この縁によって、彼は有力者たちの結びつきを贈り物と友情で得るために優れた人物となり、アラビアの王の好意を誰よりも自分に取りつけていた。娶った妻の出がアラビアの地であることから、縁故を示せたからである。

4

Denique adversus Aristobulum decernere praelio parans, filios suos praedicto Arabum regi quasi mutuae charitatis pignora direxit. Quos ille quasi depositum inviolabile susceptos, eo cultu quo liberos domi habuit, et postea repetitos patri reddidit.

PL 15, 1981B

実に、アリストブロスに対し戦いで決しようと備えたとき、彼は自分の子らを、互いの愛の質として、先に述べたアラブの王のもとへ送った。王は、彼らを侵されえない預かり物のように受け入れ、家で自分の子らを遇するのと同じ待遇をし、のちに求められて父に返した。

5

Sed cum Aristobulus bello superatus, in vinculis haberetur; Alexander filius ejus cum secundum conventiones pacis, quibus eum Cassius ad Euphratem rediturus devinxerat, praelio vacaret; cum confinia Persidis haud ullo suspecta Parthorum transitu infestarentur, et blandae tranquillitatis species in Orientis partibus humanas levaret sollicitudines; Caesar transalpinis regionibus Galliarum, Italiae sese infundens, Pompeium Senatumque ultra Ionium mare expulit.

PL 15, 1981B

しかしアリストブロスが戦いに敗れて鎖につながれていたとき、その子アレクサンドロスは、カッシウスがユーフラテスに戻ろうとして彼を縛った和平の協約に従って、戦いを控えていた。ペルシスの境が、疑わしいパルティア人の通過に少しも荒らされず、東方の地で穏やかな静けさの様が人の不安を和らげていたとき、カエサルがアルプスの向こうのガリアの地方からイタリアに流れ込み、ポンペイウスと元老院をイオニア海の向こうへ追い出した。

6

Italia exclusus, Aemathiam Magnus petit, eoque diversis ex locis Romana jussit agmina sequi, quod ibi bellum pararet.

PL 15, 1981C

イタリアから締め出された大ポンペイウスはエマティア〔マケドニア〕に向かい、そこへ、各地からローマの軍勢が従うよう命じた。そこで戦いを準備していたからである。

7

Quibus intentus gerendis Aristobulus quem Romae vinctum reliquerat, eum Caesar qui inter urbem Romam atque Pompeium medius erat, quoniam de Flaminia in Appiam compendiariis tramitibus Magnum sequebatur, ut vel ipsum exciperet, vel interciperet ejus exercitum, vinculis levatum, tributis etiam militaribus numeris in Syriam direxit, ut Judaeam sibi adjungeret, Pompeiumque a tergo urgeret.

PL 15, 1981C

これらの遂行に心を注いでいたカエサルは、ポンペイウスがローマに鎖でつないだまま残していたアリストブロスを――カエサルは町ローマとポンペイウスの間の中ほどにいて、フラミニア街道からアッピア街道へ近道の小道で大ポンペイウスを追っていた。ポンペイウス自身を迎え撃つか、その軍を遮るためである――鎖を解き、軍の兵数も与えて、シリアへ送った。ユダヤを自分に加え、ポンペイウスを背後から攻めるためである。

8

Sed in exordio tentamentorum, ubi ad locum pervenit, veneno interemptus, imperfectum negotium reliquit.

PL 15, 1981C

しかし、企ての初めに、目的の地に着くと、アリストブロスは毒で殺され、仕事は未完のまま残された。

9

Opinio mortis ejus Pompeii fautoribus ascribebatur: ita lusae sunt dispositiones Caesaris, et destitutae Aristobuli cupiditates, nova quadam mutationum varietate; ut tutior fuerit exsul inter hostes et in vinculis captivus, quam inter suos civis, dominus in cubiculo, rex in convivio.

PL 15, 1981C

その死の噂は、ポンペイウスの支持者のせいにされた。こうしてカエサルの配置は欺かれ、アリストブロスの望みは、転変のある新たな多様さによって見捨てられた。亡命者が敵の間で、鎖につながれた捕虜でいる方が、同胞の間で市民でいるより、寝室で主人でいるより、宴席で王でいるより、安全であったというほどに。

10

Quo comperto, Pompeius, quod Aristobulus in Judaea recidiva sibi bella reparare tentaverat, etiam filium ejus Alexandrum jugulari jussit, suspectum nimis ob partes Caesarianas.

PL 15, 1981D

これを知ると、ポンペイウスは、アリストブロスがユダヤで再び戦いを起こそうと試みたゆえに、その子アレクサンドロスをも、カエサル派への加担をあまりにも疑って、喉を切るよう命じた。

11

Scipio Cnei mandatis obediens pro tribunali statuit reum, ut species judicii praetenderetur, accusatoribus quoque adhibitis, atque in eum, qui Romanam rempublicam armis inquietasset, sententia prolata uti pro juris potius auctoritate quam pro exsecutione praecepti, more quo duces hostium convicti rebellionis, securi percussus existimaretur.

PL 15, 1981D

スキピオはグナエウス〔ポンペイウス〕の命令に従い、彼を法廷の席に被告として立たせた。裁きの外見を装い、告発者も付け、ローマの共和政を武器で乱した者に対して判決が下された。それは命令の執行によるものというより、法の権威によるものと見なされるように、敵の指揮官が反乱の罪を宣告されたときの習いに従って、斧で打たれた。

Liber I, Caput XXIII

第1巻 第XXIII章PL 15, 1982A
1

Cognita utriusque nece, Ptolemaeus qui susceperat Aristobuli germanos et uxorem Alexandri, Philippionem filium suum in urbem Ascalonem direxit, memoratos fratres accersiturum: ille adveniens suscepit Antigonum atque ejus sorores, ut ad patrem deduceret: usu et consuetudine amoris igniculus obrepsit adolescenti, ignoscendo profecto, si scirent tyranni ignoscere; atque alteram de sororibus accepit sibi in conjugii societatem.

PL 15, 1982A

両者の死を知ると、アリストブロスの兄弟たち〔底本は germanos。アリストブロスの子らのことか〕とアレクサンドロスの妻を受け入れていたプトレマイオスは、息子フィリピオンをアシュケロンの町へ遣わし、先に述べた兄弟たちを呼び寄せさせた。彼は到着してアンティゴノスとその姉妹たちを受け取り、父のもとへ連れて行こうとした。ともに過ごし馴れるうちに、愛の小さな火がこの青年に忍び寄った。もし僭主たちが許すことを知っていたなら、確かに許されるべきことであった。そして姉妹の一人を妻として迎えた。

2

Non tulit hoc Ptolemaeus pater, sed occiso filio, nurum propalam sibi junxit: morum egregius censor, qui inexoratam in filio damnaret conjunctionem ut ipse se parricidio et incesto contaminaret.

PL 15, 1982A

父プトレマイオスはこれに耐えず、息子を殺し、嫁を公然と自分に結びつけた。風俗の見事な検察官であって、息子の許されざる結びつきを咎めておきながら、自分は近親殺しと近親相姦で身を汚したのである。

3

Pompeio interfecto, qui dum arma Caesaris fugit, spadoni Aegyptio caput suum amputandum praebuit, conversa res: praebuit tamen ea patientia caput, qua tantorum populorum aliquoties victorem decebat, ut in illa victi sorte exsulisque conditione conspiciens rerum humanarum ludibrium et varietatem, gladio cervicem offert, ab eo cui regnum dederat, pro gratia mortem recepturus.

PL 15, 1982B

ポンペイウスは殺された。カエサルの武器を逃れる中で、エジプトの宦官にその首を斬らせるべく差し出したのである。事態は一変した。だが彼は、あまたの民を幾度も征した者にふさわしい忍耐をもって、首を差し出した。その敗者の運命と亡命者の身の上にあって、人事のもてあそびと変転を見つめ、自分が王位を与えた者から、恩のお返しとして死を受けようとして、剣に首筋を差し出したのである。

4

Post cujus necem mutatio facta, plerisque ex familiaribus Magni amicitiam Caesaris expetentibus, praecipueque Antipatro incredibilem in modum praedito, ad omnes, quorum affectaret amicitiam.

PL 15, 1982B

彼の死ののち、情勢は変わり、大ポンペイウスの側近の多くがカエサルの友情を求め、とりわけアンティパトロスは、友情を求めるあらゆる人々に対して信じがたいほどに備えがあった〔praeditus の目的語は書かれていない。次節の「富は必要」から、富を備えていたことと取った〕。

5

Omnibus enim necessariae opes, et maxime in praeliorum apparatibus, ubi ex inimicis atque adversariis saepenumero chariores efficiuntur. Etenim quia Ptolemaeus Aegypti rex fidem laeserat, ab ipso Caesare bellis gravissimis premebatur.

PL 15, 1982C

すべての人に富は必要であり、とりわけ戦いの備えにおいて必要で、そこでは敵や反対者からも、しばしばいっそう親しい者が生まれるからである。なぜなら、エジプト王プトレマイオスが信義を損なったので、カエサル自身から重い戦いに圧迫されていたのである。

Liber I, Caput XXIV

第1巻 第XXIV章PL 15, 1982C
1

Pergamenus Mithridates cum omni manu quam secum deduxerat, Pelusiacis repulsus obstaculis, in urbe Ascalone resederat. Desperatoque transitu, et conatu irrito, nec jam se committere bello audebat, locis iniquioribus et impar viribus.

PL 15, 1982C

ペルガモンのミトリダテスは、自ら率いてきた全軍とともに、ペルシオンの障害に阻まれて、アシュケロンの町に留まっていた。渡る望みを失い、企ては空しくなり、地の利は悪く力も及ばぬので、もはや戦いに身を委ねようとしなかった。

2

Cui Antipater Arabas primum in auxilium adscivit, deinde tria millia Judaeorum valida manu et munita armis secum perduxit. Commovit etiam Syriae potentes in adjumentum ipsius, et Ptolemaeum qui habitabat in Libano, et Jamblichum, et Ptolemaeum alterum.

PL 15, 1982C

彼にアンティパトロスは、まずアラブ人を援軍として加え、次いでユダヤ人3千を、強力な軍勢として武具を備えて自ら連れて来た。さらにシリアの有力者たちを彼の援助のために動かした。レバノンに住むプトレマイオス、ヤンブリコス、そしてもう一人のプトレマイオスである。

3

Quorum freti societate, etiam alii populi ad bellum accensi sunt. Quibus adjunctis viribus fretus Mithridates, Pelusium accessit, et cum transitu prohiberetur, obsidionem adortus est.

PL 15, 1982D

その結びつきを頼みに、ほかの民も戦いに燃え立った。これらの力が加わったことを頼みとして、ミトリダテスはペルシオンに近づき、通過を阻まれたので、包囲に取りかかった。

4

Quo loci Antipater praeclarum militiae documentum dedit: siquidem resistentibus oppidanis, cum summa vi belli utrimque decerneretur, primus cum suis dirupta murorum parte in qua ipse praeliabatur, urbem irrupit, eamque cepit.

PL 15, 1982D

その所でアンティパトロスは軍務の輝かしい証しを示した。町の者が抵抗し、双方で最大の力で戦いが決せられていたとき、彼が戦っていた城壁の一部を崩して、まず自分の部下とともに町に突入し、それを奪ったのである。

5

Nec tamen hic finis laboris adjumentique; sed etiam, cum introrsum exercitus pergeret, et circa eam quae appellatur Oniae regio, Judaei-Aegyptii vellent resistere quo intercluderent iter, rursus Antipater, non solum removit praelium, sed etiam ad exercitum juvandum, quae necessaria forent usui humanitatis, ab ipsis qui arma contra paraverant, ministrari effecit.

PL 15, 1982D

しかしこれは労苦と助力の終わりではなかった。軍が内陸へ進み、オニアスと呼ばれる地方のあたりで、エジプトのユダヤ人が進路を断とうと抵抗しようとしたとき、またアンティパトロスは、戦いを退けただけでなく、軍を助けるために、人の暮らしの用に要るものが、武器を取って立ち向かおうとしていた者たち自身から供されるようにした。

6

Unde Memphitae quoque animos a praelio revocaverunt, et se Mithridatis societati volentes dedidere.

PL 15, 1983A

そこからメンフィスの人々もまた戦う心を翻し、自ら進んでミトリダテスの結びつきに身を委ねた。

7

Qui praetergressus suspectiora, cum reliquis Aegyptiis conserendum ratus, liberioribus quidem locis, sed validioribus viris, regionis ipsius cujus incolatus Judaeorum exercitus appellabatur, strenue decertavit; adeo ut praerupto sese periculo daret, ac pene exstinctus foret, nisi Antipater videns totum in quo Mithridates erat, dextrum cornu a cohorte urgeri, ex alia quoque parte includi flumine, nec ullum effugium viris, irruisset a cornu sinistro super eos qui Mithridatem cedentem persequebantur; quos eo usque insectatus est, donec omnis hostium populus exstingueretur.

PL 15, 1983A

ミトリダテスは、より疑わしい所を通り過ぎ、残りのエジプト人と交戦すべきだと考え、より開けた所ではあったが、より強い兵のいる地方――その居住地は「ユダヤ人の軍」と呼ばれていた――で、精力的に決戦した。そのため険しい危険に身を投じ、ほとんど滅びるところであったが、アンティパトロスが、ミトリダテスのいた右翼全体が歩兵隊に攻められ、別の側は川に閉ざされ、兵に逃げ道が無いのを見て、左翼から、ミトリダテスの退くのを追っていた者たちに襲いかかった。そして敵の民がすべて滅ぼされるまで彼らを追い詰めた。

8

Eo praelio octoginta solos Antipater viros de suis amisit, super octingentos Mithridates, ita ut ipse praeter spem evaserit: atque haec uno momento clades secuta.

PL 15, 1983B

この戦いでアンティパトロスは自分の兵をわずか80人失い、ミトリダテスは800人以上を失った。それでミトリダテス自身が思いがけず逃れ出たほどである。この敗北は一瞬のうちに続いて起こった。

9

Antipater multis vulneribus corpore exceptis, egregium virtutis suae testimonium apud Caesarem invenit: Mithridate praesertim non solum suae absolutionis interprete, sed etiam fortitudinis praedicatore: quibus rebus egregie Caesar delectatus, in honorem Antipatrum, ut oportebat, inter amicos recepit.

PL 15, 1983B

アンティパトロスは多くの傷を身に受け、カエサルのもとで自分の武勇の見事な証しを得た。とりわけミトリダテスが、自分が救われたことの語り手であるだけでなく、その勇気の称賛者でもあったからである。これらのことにカエサルは大いに喜び、栄誉のためにアンティパトロスを、ふさわしく友人たちの内に受け入れた。

10

Deinde, ubi ea quae Aegypto forent constituenda disposuit, atque in Syriam processit, Romanae eum reipublicae honoribus affecit: talentum quoque contulit, caeteraque ut probato sibi viro gratiae suae pignora impertivit. Hyrcano etiam summum sacerdotium de sententia Antipatri volens firmavit.

PL 15, 1983B

それから、エジプトで定めるべきことを整え、シリアに進むと、ローマの共和国の栄誉を彼に授けた。また1タラントをも与え、そのほか、自分に認められた人物への好意の質を与えた。さらにヒルカノスにも、アンティパトロスの意見に従い、自ら進んで大祭司職を確かなものとした。

Liber I, Caput XXV

第1巻 第XXV章PL 15, 1983C
1

Antigonus quoque in Syria Caesari occurrit, et quem vel patris deflere aerumnam convenerat, veneno per amicos Pompeii interfecti, vel supplicium germani quem Scipio summa crudelitate, tanquam reum securi percusserat, invidiae magis quam doloris partes exsequebatur, ut Hyrcanum et Antipatrum incubare alienis, quae sibi et fratribus suis per scelus erepta forent, questu gravissimo coacerbaret extorrem se factum habitationis paternae: terram in qua sit natus, negari sibi: tamen suas injurias tolerabiliores videri; multo acerbiores illas quibus tota gens populi Judaeorum ab Hyrcano et Antipatro afficeretur.

PL 15, 1983C

アンティゴノスもシリアでカエサルのもとに来た。彼は、ポンペイウスの友人たちによって毒殺された父の災いを嘆くために、あるいは、スキピオがこの上ない残酷さで被告として斧で処刑した兄弟の刑罰を嘆くために来るべきところであったが、悲しみよりむしろ妬みの役を果たした。すなわち、ヒルカノスとアンティパトロスが、自分と兄弟たちから罪によって奪われたものの上に居座っているのだと、きわめて重い訴えで煽り立てた。自分は父の住まいから追い出された者となり、生まれた土地を拒まれている。それでも、自分自身の受けた不正はまだ耐えやすく見える。ユダヤ人の民全体がヒルカノスとアンティパトロスから受けている不正ははるかに苦い、と。

2

Eosque de bene gestis in Aegypto rebus vindicare gratiam, cum illud Mithridatis juvandi munus, non ex insita in Caesarem benevolentia, sedulitas ulla detulerit, sed ex Pompeianae conscientia societatis formido extorserit, ut esset offensionis obtentus.

PL 15, 1983D

そして彼らはエジプトでの功績を楯に感謝を求めているが、ミトリダテスを助ける務めは、カエサルへの生来の好意から何らかの熱意が生じたのではなく、ポンペイウス派との結びつきの意識から恐れが絞り出したものであって、それは不興を避ける口実であった、と。

3

Adversus ea Antipater, non verborum referens vicem, sed rerum assertionem, scidit vestem: et nudus vestimentorum, plenus vulnerum, diloricato amictu, offerens oculis circumstantium spectatae indicia virtutis: En, inquit, malevolentiae meae in Caesarem testimonia: defendant reum, quae tamquam animi lumina micant.

PL 15, 1983D

これに対しアンティパトロスは、言葉の応酬でなく事実の証しとして、衣を裂いた。衣を脱ぎ、傷に満ち、胴着を開いて、居並ぶ人々の目に、試された武勇の証しを示して言った。「見よ、カエサルに対する私の悪意の証しを。心の光のように輝くこれらが、被告を弁護するであろう。」

4

Has ego cicatrices tibi, Caesar, voluntatis internae obsides tribuo. Haec ego fidei meae depono pignora, et inscriptos cordi apices gero. Si civibus non creditur, hostes interrogentur, pro quo vulnera illa susceperim.

PL 15, 1984A

「カエサルよ、私はこれらの傷痕を、内なる意志の人質としてあなたに捧げる。これらを、私の信義の質として置き、心に刻まれた印として身に帯びている。もし市民が信じられぬなら、敵に尋ねよ。私が誰のためにそれらの傷を受けたのかを。」

5

Quid in me aliud, nisi fidem quam tibi deferrem, persequebantur? At objectat mihi Pompeii gratiam: fateor, Caesar, me non hominum, sed nomini Romano amicum fuisse, idque studuisse egregie, ut vestrae reipublicae mea officia impenderentur.

PL 15, 1984A

「彼らは私において、あなたに差し出そうとした信義のほかに、何を追っていたというのか。だが彼は私にポンペイウスへの好意を突きつける。カエサルよ、認める。私は人々の友ではなく、ローマの名の友であった。そして、私の務めが諸君の共和国に注がれるよう、見事に努めたのである。」

6

Militavi itaque non uni, sed omnibus: fuerit mihi charus Pompeius, sed ante mihi ille coepit amicus esse, quam Caesari esset inimicus. Tuus ille gener erat, et tu socer illius.

PL 15, 1984A

「それゆえ私は一人にではなく、すべての者に仕えた。ポンペイウスは私にとって親しい者であったかもしれない。だが彼は、カエサルの敵となる前から、私の友となり始めていた。彼はあなたの婿であり、あなたは彼の舅であった。」

7

Cum esset in partibus Judaeae, juvi, ut imperatorem Romanum; non tamen ea pro illo quae pro te, excepi vulnera. Tibi impendi vades mortis, et ictus telorum excepi hostilium. Quid mirum autem, si captivus vulnerum decus nescit? et fugitivus quid sit fides, ignorat?

PL 15, 1984A

「ユダヤの地方にいたとき、私はローマの将軍である彼を助けた。しかし、彼のために受けた傷は、あなたのために受けたものほどではない。あなたのために私は死の保証を捧げ、敵の矢の打撃を受けた。捕虜が傷の誉れを知らぬとして何の不思議があろう。逃亡者が信義とは何かを知らぬとして。」

8

Quid autem perpetuus hostis objiciat mihi, nisi vestram amicitiam? Mirum sane videtur, quod accusatum quemquam Romanos adeat Antigonus, quos bello soleat incessere, atque apud eos exutum se imperio queratur, cujus usum ac negotium, non ad sui potentiam, nec ad insigne domesticum, sed ad lacessenda arma Romana, et ulciscenda patris germanique exitia desideraverit.

PL 15, 1984B

「永遠の敵が、諸君の友情のほかに、私に何を非難するというのか。アンティゴノスが、戦いで常に襲いかかっているローマ人のもとへ、人を告発しに来るとは、まことに不思議に見える。しかも彼らのもとで、支配を奪われたと嘆く。その支配の用と務めを、自分の権勢のためでも家の栄誉のためでもなく、ローマの軍を挑発し、父と兄弟の死の仇を討つために望んだのである。」

9

Ingratus salutis tribunal Romanum non timeat, sed etiam audeat ultro incessere, cum sciat istic rebellionis suae consortem poenas luisse.

PL 15, 1984B

「救われたことに恩知らずな彼は、ローマの法廷を恐れず、さらに自ら進んで襲いかかろうとさえする。ここで自分の反乱の仲間が刑罰を受けたのを知っているのに。」

10

Ubi Antipater finem dicendi fecit, Caesar pronuntiat dignum magis sacerdotio Hyrcanum videri: Antipatro autem detulit potestatis electionem.

PL 15, 1984B

アンティパトロスが語り終えると、カエサルは、ヒルカノスの方が大祭司職にふさわしいと見えると宣した。アンティパトロスには、権限の選択を委ねた。

11

Tum ille eumdem arbitrum honoris et moderatorem expetens, atque in eo qui honorem daret, ponens mensuram honoris, astute satis et verecunde decus tulit et incrementum potentiae.

PL 15, 1984C

そのとき彼は、同じ人を栄誉の裁定者かつ調整者として求め、栄誉を与える者のうちに栄誉の尺度を置いて、十分に巧みに、慎み深く、栄誉と権勢の増大を受けた。

12

Totius enim Judaeae procurator factus est Antipater: sane poposcit, ut muros Judaeae qui bello diruti fuerant, aedificaret. Tantumque negotium datae fidei securus, et postulavit et impetravit.

PL 15, 1984C

実に、アンティパトロスは全ユダヤの総督となった。確かに彼は、戦いで壊されたユダヤの城壁を建て直すことを求めた。与えられた信義に安んじて、これほどの大事を、願い、かつ得たのである。

13

Eaque, ut moris erat Romanis imperatoribus, arbitrio Caesaris in Capitolio scripta sunt, quae insignia honoris Antipatro conferenda Caesar aestimavisset, ut suae justitiae, et meritorum viri, posteritatis quoque cognitioni indicia exstarent.

PL 15, 1984C

そしてローマの将軍たちの習いのとおり、カエサルがアンティパトロスに授けるべきと判断した栄誉の印が、カエサルの決定でカピトリウムに記された。それはカエサルの正義と、この人物の功績の証しが、後の世の知るところともなるためであった。

14

Prosecutus autem Caesarem Antipater ex Syria, in Judaeam flexit iter. Et primo, quem Pompeius destruxerat murum, in veterem statum reformavit.

PL 15, 1984C

アンティパトロスは、シリアからカエサルを見送ったのち、ユダヤへ道を転じた。そしてまず、ポンペイウスが破壊した城壁を旧の姿に建て直した。

15

Deinde tumultus repressit, conveniens singulos affectu parentis, nunc mollioribus monitis, nunc minis; ut quae pacis essent potius quam belli, sequenda arbitrarentur, neve exasperarent animum regis.

PL 15, 1984D

次いで騒乱を鎮めた。一人一人に親の情で近づき、あるときは穏やかな諭しで、あるときは脅しで、戦いより平和に属することに従うべきだと考えさせ、王の心を逆撫ですることのないようにさせた。

16

Qui si inoffensus maneret, civem praestaret: si commoveretur, tyrannum exhiberet; et si mitis esset natura Hyrcanus, caverent tamen ne eum contumelia exacerbarent: sibi quoque studium esse, ut in medium consuleret, pro sollicitudine pia non pro potestate.

PL 15, 1984D

王が傷つけられずにいるなら、市民としてふるまうであろうが、動かされるなら、僭主を見せるであろう。ヒルカノスは本性が穏やかではあっても、侮辱によって彼を激させぬよう警戒せよ。自分にも、権力のためではなく、敬虔な配慮から、共通の益のために計らおうという熱意がある、と。

17

Sed si navare aliqua tentarent, vindicandi animum sibi non defuturum, Romanorumque amicitiam potius, quam dominationem experirentur. Cui enim dubium foret ex amicis in arma erupturos, si eum cui regnum ipsi firmaverant, cognovissent regno exutum?

PL 15, 1984D

だが、何かを企てようとするなら、自分には罰する心が欠けないであろうし、ローマ人の支配よりもむしろ友情を体験することになろう〔Romanorumque amicitiam potius, quam dominationem experirentur の趣旨は定かでない。このように取った〕。なぜなら、自分たちが王位を固めてやった者が王位を奪われたと知れば、友が武器を取って立つであろうことを、誰が疑おうか、と。

18

Simul quia lenitudine ingenii tardiorem Hyrcanum noverat ad exsequendas publicorum munerum necessitates, filiis suis dividendam tuendae regionis curam putavit, quod ille impar tantae moli imperioque esset.

PL 15, 1985A

同時に、性格の穏やかさのためにヒルカノスが公の務めの必要を果たすのに鈍いと知っていたので、地方を守る世話を自分の子らに分けるべきだと考えた。ヒルカノスはこれほどの重荷と支配には力が及ばなかったからである。

19

Phaselum itaque seniorem ex liberis praesulem Hierosolymis et ducem militiae constituit. Herodem quoque minorem natu atque admodum adolescentem pari honore Galilaeae praefecit.

PL 15, 1985A

そこで子らのうち年長のファサエロスを、エルサレムの長官かつ軍の指揮官に立てた。年少でまだ青年であったヘロデにも、同じ栄誉でガリラヤを治めさせた。

20

Qui ubi potestatem adeptus est, natura acrior ad obeunda negotia, statim ingenio suo materiam invenit.

PL 15, 1985A

彼は権限を得ると、本性として事を果たすのに鋭く、ただちに自分の才にふさわしい題材を見いだした。

Liber I, Caput XXVI

第1巻 第XXVI章PL 15, 1985B
1

Laborabat enim Syria Ezechiae latronis incursionibus. Quibus ille praedatoriae manui princeps totam infestabat provinciam, atque omnibus locis infensus erat.

PL 15, 1985B

シリアは盗賊ヒゼキヤの襲撃に苦しめられていた。彼はその略奪の一団の首領として、属州全体を荒らし回り、至る所で敵意をむき出しにしていた。

2

Quem correptum jugulari jussit, multosque praedonum interemit: quod ei magnam virtutis gloriam peperit, ut haberet apud Syros gratiam. Unde in urbibus ac vicis canentium vocibus celebrabatur, quasi pacem et quietem publicam multa post tempora reformavisset.

PL 15, 1985B

ヘロデは彼を捕らえて喉を切って殺させ、多くの略奪者をも殺した。これは彼に武勇の大きな名声をもたらし、シリア人の間で好意を得ることになった。それゆえ町々や村々で、歌う者たちの声に讃えられ、長い年月ののちに公の平和と静けさを回復した者のように扱われた。

3

Excitabat hic sermo secundo plebis rumore aemulationem piam laudis fraternae, ut Phaselus juniorem natu, quem adaequaret mentis benignitate, allectis in primorum locum benevolentia praestantioribus, qui severa temperarent gratia.

PL 15, 1985B

この評判は、民の好意的な噂に押されて、兄弟への称賛に対する敬虔な競争心を呼び起こした。そこでファサエロスは、年下の弟〔ヘロデ〕に心の寛さによって並ぼうとし、好意においてより優れた者たちを第一の者たちの列に迎え入れ、彼らが厳しさを好意によって和らげるようにした〔底本はここで動詞を欠き、文が崩れているらしい。「ファサエロスは…に並ぼうとし」と補って解した〕。

4

Unde et maximus honor Antipatro, quasi parenti publico, deferebatur: ipse tamen nihil de benevolentia ac fide mutavit, qua observare Hyrcanum solitus erat. Sed difficile est in prosperis invidia carere.

PL 15, 1985B

それゆえ、アンティパトロスにも、いわば公の父として、最大の栄誉が捧げられた。しかし彼自身は、ヒルカノスに仕えるのを常としてきた好意と忠実を少しも変えなかった。だが、栄えているときに妬みを免れるのは難しい。

5

Denique primum tacitus Hyrcanus ad juvenum laudes vellicabatur; vehementius tamen eum, quae praeclare gesta in Herodis operibus ferebantur, exasperabant, quem ultra leges Judaeorum et privati modum progressum videbat, ut omnem sibi cum fratre ac patre vindicaret potentiam, regemque exuerent omni honore, cui nihil praeter nomen resedisset, quod vacuum potestatis inanem speciem praeferret.

PL 15, 1985C

実に、ヒルカノスは初め黙したまま、若者たちへの称賛に心を刺された。だが、ヘロデの働きの中で見事に成し遂げられたと語られる事々は、いっそう激しく彼を苛立たせた。ヘロデがユダヤ人の律法と一私人の分を越えて進み、兄弟と父とともにあらゆる権力を自分のものとし、王〔ヒルカノス〕からあらゆる栄誉を剝ぎ取り、王には名のほか何も残らず、その名も権力を欠いて空虚な外観を示すだけにしてしまった、と彼は見ていたからである。

6

Denique inconsulto eo plurimos neci datos sine mandatis regalibus interfectos, quos lex patrum perire non sineret; unde oportere Herodem in causam vocari plerique aiebant, ut rationem daret, qua gratia violaverit legem, quae inauditos vetaret exitio dari: debere assurgere Hyrcanum, vel hinc experiri, utrum regem an privatum sese Herodes gerat.

PL 15, 1985C

実に、彼に諮らず、王の命令もなしに、きわめて多くの者が死に渡され、殺されたが、父祖の律法は彼らが滅びることを許さないはずだ、というのである。そこで、ヘロデを訴訟に召喚すべきだ、と多くの者が言った。審問を経ない者を死へ渡すことを禁じる律法を、いかなる理由で犯したのか、釈明させるためである。ヒルカノスは立ち上がらねばならない。この点からも、ヘロデが王として振る舞っているのか私人として振る舞っているのかを試すべきだ、と。

7

Qui vocatus in judicium nisi adesset, manifestum fore, quo tanta ejus insolentia aspiravisset.

PL 15, 1985D

召喚されて法廷に出頭しなければ、彼のこれほどの傲慢が何を目指していたかが明らかになるだろう、と。

8

His atque hujusmodi regiorum satellitum sermonibus Hyrcanus per invidiam paulatim accendebatur, qui propriorem ignaviae pudorem increpitabant, quod regalium negotiorum jure decesserit, transfusa in Antipatrum et filios ejus potestate, quos dominos constituerit licentia sibi regnandi imminuta.

PL 15, 1985D

王の側近たちのこうした言葉やこれに類する言葉によって、ヒルカノスは妬みから少しずつ燃え立たされた。彼らは、彼の怯懦の恥をいっそう身に迫るものとして責め立てた〔propriorem の係りは定かでない。「いっそう身に迫る」と取った〕。すなわち、彼は王の務めの権利を手放し、権力をアンティパトロスとその子らに移して、彼らを主人に立て、自らが王として振る舞う自由を削った、というのである。

9

Quibus excitus, statuit Herodem judicio suo non defore purgaturum, quae adversum leges usurpata objectarentur.

PL 15, 1985D

これに奮い立ち、彼は、ヘロデを自らの法廷に欠かさず出頭させ、律法に背いて勝手に行ったと非難される事柄について釈明させることに決めた。

10

Herodes tametsi in judicium se vocatum indignaretur, tamen vel patris monitis, vel consilio placidiore adventabat, praeoccupatis Galilaeae munitionibus: sed tamen neque invidioso agmine, ut bellum minari videretur, nec iterum in tuto praesidio, ut salutem proderet: fultus quoque Sexti Caesaris erat aspirante sibi gratia; qui metuens ne quid juveni insidiarum irrogaretur, praescripserat Hyrcano mandatis severioribus, ut a judicii gravioris periculo temperandum putaret.

PL 15, 1985D

ヘロデは、自分が法廷に召喚されたことに憤ったが、それでも父の諭しにより、あるいはいっそう穏やかな判断により、やって来た。ガリラヤの要塞はあらかじめ押さえてあった。しかしそれでも、戦争をちらつかせると見えるような人目に障る軍勢を連れたのでもなく、またその一方で、身の安全を損なうほど護衛を欠いたのでもなかった〔nec iterum in tuto praesidio, ut salutem proderet の係りは定かでない。十分な護衛を伴わずに身を危うくするほどではなかった、と取った〕。また、セクストゥス・カエサルの好意が自分に味方して、彼を支えてもいた。このセクストゥスは、若者に何か謀が仕掛けられはしまいかと恐れ、ヒルカノスにいっそう厳しい命令を書き送り、より重い裁きの危険は避けるべきだと考えさせていた。

11

Unde magis absolutionem judicii Sexto detulit quam voluntati; quamvis Hyrcanus, etsi insimulantibus cesserat, ut eum in causam vocaret, volens tum absolverit, quoniam servare hero quam persequi malebat.

PL 15, 1986A

それゆえ彼〔ヘロデ〕は、裁きからの放免を、ヒルカノスの意志によるよりもセクストゥスのおかげとした。ただしヒルカノスは、訴える者たちに譲って彼を訴訟に召喚したとはいえ、そのときには進んで放免したのであった。彼〔ヘロデ〕を追及するより救うことを望んだからである〔底本は servare hero。hero の語形が崩れているらしく、ヘロデ(Herodem)を指すと取った〕。

12

Sed ille juvenili calore injuriam dolens, absolutionis ingratus, perrexit ad Sextum proposito studio, ut si iterum vocaretur, non obediret, deditque obtrectantibus insimulandi locum: quamvis Hyrcanus non assurgeret ad ultionem, cum videret superiorem: recordatione tamen injuriae (quae tractando alitur) excitus Herodes, congregato exercitu pergebat Hierosolymam, ut solveret omnem Hyrcani potestatem, ac pene effecerat, nisi a fratre infractus et patre, impetus ejus consenuisset, rogantibus, ut insurrexisse satis putaret, et minitatione vindictae modum poneret; abstineret tamen ab imperatoris exitio, sub quo non mediocrem assecutus foret gratiam, ut tantam potestatem adipiscerentur: laesum quidem videri, quod in judicium vocatus sit; sed rursus affectum gratia, quod absolutus: durum nimis, si injuriam prosequatur, et pro salute ingratus sit: dubium deinde ancipitemque bellorum eventum: gravem quoque invidiae sarcinam, cum imperatori suo arma inferat, et ei qui paterno affectu eum foverit, saepius juverit, numquam laeserit, nisi cum malis consiliariis usus, umbram ei excitaverit iniquitatis, qua se lusum arbitraretur.

PL 15, 1986A

しかし彼は、若い血気で侮辱に憤り、放免に感謝もせず、企図した熱意のままセクストゥスのもとへ赴いた。再び召喚されたなら従わないためである。こうして中傷する者たちに、訴える機会を与えた。ヒルカノスは、相手が優勢と見て、報復に立ち上がらなかったが、侮辱の記憶(それは思い返すことで養われる)に奮い立ったヘロデは、軍を集めてエルサレムへ進み、ヒルカノスのあらゆる権力を取り除こうとした。そしてほとんど成し遂げるところであったが、兄弟と父に挫かれて、その勢いは衰えた。二人は頼んだ。立ち上がっただけで十分と思え、報復の脅しに節度を置け。ただし統率者〔ヒルカノス〕の殺害からは身を引け。その下で彼らは少なからぬ恩顧を受け、これほどの権力を得ることができたのだから。召喚されて法廷に立たされたことは、たしかに傷つけられたと見える。しかし他方、放免されたことで恩を受けてもいる。侮辱を追い続け、自らの安全に対して恩知らずであるならば、あまりに酷である。さらに、戦いの結果は不確かで定まらない。また、自分の統率者に武器を向けるならば、妬みの重荷は重い。その人は父親のような情で彼を育み、しばしば助け、決して傷つけたことはなかった。ただ悪い助言者を用いたときに、彼に不法の影を呼び起こし、自分が弄ばれたと思わせたことがあるだけである、と。

Liber I, Caput XXVII

第1巻 第XXVII章PL 15, 1986C
1

His et talibus fregere juvenilem impetum, bellumque intestinum a Judaea remotum, sed Romanorum interventione transfusum atque in eos versum.

PL 15, 1986C

こうした言葉やこれに類する言葉が、若者の勢いを挫いた。内戦はユダヤから遠ざけられたが、ローマ人の介入によって移され、彼らに向けられた。

2

Siquidem a Caecilio Basso Sextus Caesar dolo interemptus est: et postea Julius Caesar triennio et septem mensibus potestate functus perpetua, quia privati habitum supergressus fuerat, in senatu graves poenas dedit, Cassio Brutoque auctoribus.

PL 15, 1986C

実際、セクストゥス・カエサルはカエキリウス・バッススに謀られて殺された。そののちユリウス・カエサルは、三年と七か月、終身の権力を執ったが、私人の分を越えていたために、カッシウスとブルトゥスが首謀して、元老院で重い刑罰を受けた。

3

Unde congregatis urbibus, cum ultum iri filius Julius adoptivus patris exitium, adjuncto sibi Antonio destinavisset, quia maximam belli partem, missis auxiliis, Herodes juvisse aestimaretur, totius Syriae eidem regendae commissa est sollicitudo. Quae res Antipatro causa lethalis exitii fuit.

PL 15, 1986C

そこで諸都市が結集し、養子のユリウス〔・カエサル〕が父の死の報復を遂げようと、アントニウスを自らに加えて決意したとき、ヘロデが援軍を送って戦争の最大の部分を助けたと見なされたので、シリア全土の統治の任がヘロデに委ねられた。この事は、アンティパトロスにとって致命的な破滅の原因となった。

Liber I, Caput XXVIII

第1巻 第XXVIII章PL 15, 1986D
1

Timens enim Malachus Antipatri potentiam quae virtute Herodis cumulabatur, corrupto uno de regalibus ministris, Antipatro venenum paravit.

PL 15, 1986D

マルコスは、ヘロデの武勇によって高まるアンティパトロスの勢力を恐れ、王の側近の一人を買収して、アンティパトロスに毒を用意した。

2

Quo potato, post convivium statim moritur Antipater, impigro in caeteris ingenio, et maxime quaerendo stabiliendoque Hyrcani imperio vir strenuus.

PL 15, 1986D

これを飲むと、アンティパトロスは宴ののちすぐに死んだ。彼はほかのことでも機敏な才の人で、とくにヒルカノスの支配を求め固めることにおいて精力的な男であった。

3

Tulit graviter Herodes obitum patris, commotoque exercitu, ultorem pollicebatur; sed fraterno consilio revocatus, ne bello intestino Judaea inter Herodem et Malachum vexaretur, parato ad repugnandum et maxime dissimulante Malacho, quod necis Antipatri conscius foret; in aliud genus ultionis facile traductus est, ut satisfactione accepta quod nulla fraude Malachi Antipater obiisset, Hyrcanum ac Malachum Herodes ad coenam vocaret, et de sententia Cassii, qui etiam suis id negotii mandaverat ad obeundam ultionem directis: parati centuriones praepositique Romani exercitus, venientibus Hyrcano simul ac Malacho occurrere in littore, atque evaginatis gladiis utrumque eorum circumstetere.

PL 15, 1986D

ヘロデは父の死を重く受け止め、軍を動かして、報復すると約束した。しかし兄弟の勧めで思いとどまった。ヘロデとマルコスの間の内戦でユダヤが苦しめられないようにとのことで、マルコスは戦う備えをしており、とりわけ、自分がアンティパトロスの死を知っていたことを隠していたからである。ヘロデは別の種類の報復へたやすく導かれた。すなわち、アンティパトロスはマルコスの何の欺きによっても死んだのではないという弁明を受け入れた体で、ヘロデはヒルカノスとマルコスを食事に招いた。また〔これは〕カッシウスの意向によるものであった。カッシウスは、報復を果たすために遣わした自分の部下にも、この務めを託していた。百人隊長たちとローマ軍の指揮官たちが備えており、ヒルカノスとマルコスが同時に来ると、浜辺で出迎え、抜いた剣で二人を取り囲んだ。

4

Solum tamen Malachum multis vulneribus confossum ac laniatum supremo exitio trucidaverunt. Consternatus eo terrore Hyrcanus, sensum amisit, atque omni solutus vigore mentis et corporis corruit.

PL 15, 1987A

しかし、マルコスだけを多くの傷で刺し貫き、切り刻み、最期の死へと屠った。その恐怖に打ちひしがれたヒルカノスは、感覚を失い、精神と体のあらゆる力が抜けて倒れ込んだ。

5

Paulisper tamen ubi sese recepit, interrogato Herode, quis praecepisset Malachum occidi, ubi cognovit ex praepositis, Cassii Romani imperatoris jussu necatum, illico respondit: Cassius ergo et mihi, et patriae meae saluti fuit, qui utriusque insidiatorem peremit.

PL 15, 1987B

しばらくして我に返ると、誰がマルコスを殺すよう命じたのかとヘロデに尋ねた。ローマの将軍カッシウスの命令によって殺されたと指揮官たちから知ると、すぐに答えた。「ならばカッシウスは、私にとっても私の祖国にとっても救いとなった。両者に謀を巡らす者を滅ぼしたのだから。」

6

Sed hoc sive prae metu dixerit, sive ita senserit Hyrcanus, haud liquido patet, neque nostro definiri potest judicio.

PL 15, 1987B

しかしこれを、恐れのあまり言ったのか、本当にそう思ったのか、ヒルカノスについてははっきりしない。我々の判断で決めうることでもない。

7

Insurrexerat Elichus, qui fraterna necessitudine Malachi mortem cuperet ulcisci: sed quia Herodem lacessere non audebat, fratrem ipsius Phaselum lacessendum arbitrabatur. Quo cognito, Herodes movere se cupiens, retentus est corporis infirmitate.

PL 15, 1987B

ヘリクスが立ち上がった。彼は兄弟の縁からマルコスの死の報復を望んでいたが、ヘロデに手を出す勇気がなく、その兄弟ファサエロスを攻撃すべきだと考えた。これを知って、ヘロデは動こうとしたが、体の病に引き留められた。

8

Elichus interea munitiones quasdam et praecipue Massadam impositis praesidiis occupaverat. Sed ubi Herodi refusus salutis vigor est, recepta omnia, ipsumque Elichum munitione Massadae Herodes obsecrantem dimisit.

PL 15, 1987B

その間にヘリクスは、いくつかの要塞、とりわけマサダに守備隊を置いて占拠していた。だがヘロデに健やかさが戻ると、すべてが取り戻され、マサダの要塞にいたヘリクス自身も、懇願したので、ヘロデは放免した。

9

Interpellaverat ejus potentiam Antigonus Aristobuli, adminiculante sibi Ptolemaeo socero, quos Herodes praelio fudit, et ejecto Antigono, Hierosolymam victor revertitur. Magna gratia etiam recentis triumphi, et praecipue novae conjunctionis.

PL 15, 1987C

アリストブロスの〔子〕アンティゴノスが、その義父プトレマイオスの助けを得て、ヘロデの勢いに立ちはだかった。ヘロデは二人を戦いで敗走させ、アンティゴノスを追放して、勝者としてエルサレムに戻った。近ごろの凱旋と、とりわけ新しい縁組のゆえに、〔彼は〕大きな好意〔を得た〕。

10

Nam primo Dosis ei conjux adhaeserat, ex qua Antipatrum suscepit filium; postea Mariamnem Alexandro Aristobuli filio genitam, secundis sibi nuptiis copulaverat, Hyrcano proximam, atque ob ea regali praeditam nobilitate.

PL 15, 1987C

というのも、最初はドシスという妻が彼に連れ添い、彼女から息子アンティパトロスをもうけたが、のちには、アリストブロスの子アレクサンドロスから生まれたマリアムネを二度目の結婚で娶ったからである。彼女はヒルカノスに最も近く、そのゆえに王家の高貴さを備えていた。

11

Nec tamen invidiam evasit, quod regnum praereptum ire Hyrcano affectaverat. Nam ubi bello Macedonico Caesar atque Antonius Cassium Brutumque oppressere, victoresque alter in Italiam regredi maturavit, alter in Syriam properandum credidit; legationibus plurimis affluentibus convenere ad Antonium Judaeorum quique potiores, atque in Bithyniam processere, accusantes Herodem fratremque ejus Phaselum, eo quod ipsi violenter invasere rerum omnium potestatem, nomen solum Hyrcano ad speciem honoris dereliquissent.

PL 15, 1987C

それでも彼は妬みを免れなかった。ヒルカノスから王位を奪い取ろうと狙っていたからである。マケドニアの戦いでカエサルとアントニウスがカッシウスとブルトゥスを打ち破り、勝者の一方はイタリアへ戻ろうと急ぎ、他方はシリアへ急ぐべきと考えたとき、数多くの使節団が押し寄せ、ユダヤ人の有力者たちはみなアントニウスのもとへ集まり、ビテュニアまで出向いて、ヘロデとその兄弟ファサエロスを訴えた。彼らが暴力であらゆる権力を奪い、ヒルカノスには名誉の見せかけに名だけを残したというのである。

12

Sed praesentia Herodis praevaluit et gratia, qui non mediocri pecunia, sed et muneribus opimis Antonii animum sibi devinxerat. Unde ne sermone quidem ullo perstrictus ab Antonio, evacuavit invidiam adversum se directae legationis.

PL 15, 1987D

しかしヘロデの出席と恩顧が勝った。彼は少なからぬ金銭のみならず、豪奢な贈物でアントニウスの心を自分に結びつけていたのである。それでヘロデは、アントニウスから一言も咎められることなく、自分に向けられた使節団の反感を空しくした。

13

Iterum centum fere viri Judaeorum Antiochiam ad usque, non minore spiritu accusatum profecti, apud Daphnem offendere Antonium, jam totum Cleopatrae amoribus deditum, atque ejus libidini deservientem, ibique arguere coeperunt intolerabilem fratrum potestatem.

PL 15, 1987D

ユダヤ人の百人ほどの男たちがふたたび、劣らぬ気概で、アンティオキアまで訴えに赴き、ダフネでアントニウスに会った。彼はすでに全くクレオパトラの愛に身を委ね、その情欲に仕えていた。そこで彼らは、兄弟の耐えがたい権力を訴えはじめた。

14

Messala contra refellebat assistentem Hyrcano et insolentiam gentis redarguebat, quae factione paucorum excitata suos detrectaret, alienos quaereret, Hyrcanique injuriam praetexeret; cum Hyrcanus, quod civibus esset accommodum, praeoptavisset.

PL 15, 1988A

メッサラは、ヒルカノスの側に立ち、これに反駁した。そして、少数者の党派に煽られて自国の者を侮り、外国の者を求め、ヒルカノスへの不当を口実にするこの民の無礼を論駁した。ヒルカノスは、市民にとって好都合なものを選んだだけなのである。

15

Cognitis itaque allegationibus partium, interrogavit Hyrcanum Antonius, quos aptiores esse arbitraretur.

PL 15, 1988A

こうして双方の申し立てを聞くと、アントニウスはヒルカノスに、どちらがよりふさわしいと思うかを尋ねた。

16

Cujus affectu secundum Herodem ac fratrem ejus conveniente, cum voluntati suae responsa congruerent, delectatus admodum, quod erat fratribus paternae hospitalitatis copulatus necessitudine, quando eum cum Gabinio advenientem in Judaeam gratissime satis Antipater hospitio recepit, multisque percoluit officiis; Herodem et Phaselum tetrarchas ordinavit, totiusque Judaeae procurationem agere praecepit.

PL 15, 1988A

その好みがヘロデとその兄弟に合致し、答えが自分の望みに適ったので、アントニウスは大いに喜んだ。彼は、ガビニウスとともにユダヤへ来たとき、アンティパトロスにきわめて厚く客として迎えられ、多くの奉仕で厚遇されたので、父祖以来の客誼の絆で兄弟と結ばれていたのである。そしてヘロデとファサエロスを四分領主に任じ、ユダヤ全土の統治を執るよう命じた。

17

Hinc quoque multiplicatus est numerus conquerentium: nam etsi alios legatorum custodia receperat, alios affecerat contumelia; illi tamen postea legati ad Antonium in urbe Tyro degentem, facta Hierosolymis seditione pergere praecepit, voluntati civium non defuerunt.

PL 15, 1988B

これによって、訴える者の数もまた増した。というのも、〔彼は〕使節の一部を監禁し、一部を侮辱していたにもかかわらず、その使節たちは、のちにエルサレムで内乱が起こると、ティルスに滞在するアントニウスのもとへ赴くよう〔彼が〕命じ、市民の望みに背かなかったからである〔この文は主語の係りが崩れているらしい。上のように取った〕。

18

Et quamvis graviter esset in reclamantes vindicatum, rursus tamen perstrepere ausi sunt: missus ab Antonio Tyriorum praeses, qui corriperet insolentiae reos, cum tam ipse quam etiam Herodes atque Hyrcanus quaererent, ne ibi gravissima supplicia, patriaeque perturbationes et causas bellorum gigneret.

PL 15, 1988B

そして反対する者たちに重い罰が下されていたにもかかわらず、彼らはふたたびあえて騒ぎ立てた。アントニウスによって、無礼の咎ある者を取り締まるためにティルス人の総督が遣わされた。その者自身も、ヘロデもヒルカノスも、そこで最も重い刑罰や祖国の混乱、戦争の原因が生じないようにと努めていたのである。

19

Ubi nihil profectum, sed irrationabili contentione misceri omnia coepere, direxit Antonius armatos: a quibus alii caesi, alii graviter saucii; ab Hyrcano tamen ut sepulturae mortui, aut medicinae, qui potuerant evadere, gratiam adepti, geminae humanitatis occasionem dedere, qua ejus in cives benevolentia manifestaretur.

PL 15, 1988C

何も成果がなく、道理に合わぬ争いですべてが乱れはじめると、アントニウスは武装した兵を差し向けた。彼らによって、ある者は殺され、ある者は重傷を負った。しかしヒルカノスから、死者には埋葬を、逃れえた者には治療を施す好意を得て、二重の人情の機会が与えられ、それによって市民に対する彼の好意が明らかになった。

20

Caeteri quoque qui effugerant, ita urbem exagitando exasperaverant Antonium, ut etiam in eos quos vinctos tenebat, suprema supplicia mandarit.

PL 15, 1988C

逃れた他の者たちも、町を騒がせてアントニウスをひどく苛立たせたので、彼は捕らえていた者たちにまで極刑を命じた。

Liber I, Caput XXIX

第1巻 第XXIX章PL 15, 1988C
1

Cesserat acerbitati insolentia, sed decursu fere biennii effuderat se Syriae Parthorum exercitus, Pacoro regis filio et Barzafarmane Persarum satrapa, barbarum agmen ductantibus.

PL 15, 1988C

無礼は苛烈な処置の前に収まっていたが、およそ二年が過ぎると、パルティア人の軍がシリアに溢れ出た。王の子パコロスとペルシア人の太守バルザファルネスが、蛮族の軍勢を率いていた。

2

Quibus stimulator accessit Lysanias Ptolemaei filius, defuncto patre, cui cognomentum Menneo fuit: exutus jam potestate per memoratum satrapam, sollicitavit Pacorum promissis mille argenti talentis, et quingentis mulieribus, ut Antigono regnum daret, Hyrcani solveret sacerdotium.

PL 15, 1988D

彼らのもとへ、扇動者としてプトレマイオスの子リュサニアスが加わった。父はすでに亡く、父にはメンナイオスという渾名があった。彼は前述の太守によってすでに権力を奪われていたが、パコロスに、銀千タラントと五百人の女を約束して働きかけ、アンティゴノスに王位を与え、ヒルカノスの大祭司職を解くよう求めた。

3

Pacorus ministro regio partem equitatus dedit (quoniam ipse rebellionibus intra Syriam detinebatur), ut in Judaeam transiret, atque Antigono rem gereret et studium ejus juvaret: sed hoc quoque parum processerat, nisi confligentibus adversum se Judaeis, Herode ac Phaselo, et contra Antigono, ducibus de sententia Antigoni propositum foret, ut Pacorum conciliatorem pacis reciperent.

PL 15, 1988D

パコロスは王の家臣に騎兵の一部を与え(自らはシリアの内部の反乱に手を取られていたからである)、ユダヤへ渡ってアンティゴノスのために事を運び、その熱意を助けさせた。しかしこれもほとんど進まなかっただろう。ユダヤ人の指揮官ヘロデとファサエロス、またこれに対してアンティゴノスが互いに争っていたとき、アンティゴノスの意見によって、パコロスを和平の調停者として迎えるという案が出されなかったならば。

4

Quod Phaselus ingenii facilitate, obnitente Herode, probatum in tempore, mox sibi perniciosum expertus, cognovit natura barbaros esse infideles: nam missus ad Barzafarmanem, quasi pacis exsecutorem et cum Hyrcano profectus occurrit satrapae, astute satis velanti insidias specie benignitatis.

PL 15, 1989A

ファサエロスは、気性の人のよさから、ヘロデが反対するのも聞かずに、その時はこれを認めた。だがまもなく、それが自分に破滅をもたらすと思い知り、蛮族が生まれながらに信義を欠くことを知った。というのも、彼は和平の遂行者としてバルザファルネスのもとへ遣わされ、ヒルカノスとともに出発して太守に会ったが、太守は親切の見せかけで巧みに謀を覆い隠していたからである。

5

Denique profecturis munera dabat, et quemadmodum circumvenirentur dispositionibus suis constituebat. Prosequebantur eos custodiae magis causa, quam socii periculorum. Deferebantur nuntii, quod mille talentis Parthus redemptus foret ad exitium memoratorum.

PL 15, 1989A

実に、出発しようとする二人に贈物を与え、どのように二人を欺くかを自分の計画で定めていた。人々は、二人を危険の仲間としてというより、見張りのために同行した。知らせが伝えられた。パルティア人は、前述の二人の破滅のために千タラントで買収された、というのである。

6

Ofellius quoque fugam suadebat, quod a Saramalla Syrorum dirissimo factionem eis paratam cognoverat.

PL 15, 1989A

オフェリウスも逃亡を勧めた。シリア人のうちで最も恐ろしいサラマッラから、彼らに仕掛けられた陰謀を知っていたからである〔底本は dirissimo「最も恐ろしい」。ditissimo「最も富んだ」の誤りかもしれない〕。

7

Sed nec sic quidem adductus est Phaselus, relicto Hyrcano, sibi consulere; verum adorsus est satrapam gravioribus contumeliis, quod pretio fidem proderet, plurisque pecuniam quam aequitatem duceret; amplius pro salute sese daret, quam Antigonus pro regno annumeraret.

PL 15, 1989A

しかしファサエロスは、それでもヒルカノスを見捨てて自分の身を図るよう説き伏せられなかった。むしろ太守をいっそう厳しい侮辱で責めた。金で信義を売り、公正より金銭を重んじるというのである。そして、自分は命のために、アンティゴノスが王位のために数え上げるより多くを差し出すだろう、と言った。

8

Sed Persa fidem quam prodiderat, perjurio conciliare sibi nixus et suspicionem omnem depellere, haud multo post dolum patravit.

PL 15, 1989B

しかしペルシア人は、自分が裏切った信義を偽誓によって自分のために取り繕い、疑いをすべて払いのけようと努め、まもなく欺きを成し遂げた。

9

Nam eo profecto ad Pacorum, quibus id negotii dederant, Phaselum et Hyrcanum corripiunt exsecrationibus, quando aliud jam facere nequibant, ultum iri cupientes barbarorum perjuria et perfidiam proditionis.

PL 15, 1989B

というのも、太守がパコロスのもとへ出発すると、その任を与えられていた者たちが、ファサエロスとヒルカノスを捕らえた。二人は、ほかにもはや何もできなかったので、蛮族の偽誓と裏切りの背信が報いを受けることを願って、呪いの言葉を浴びせた〔corripiunt exsecrationibus の係りが崩れているらしく、二人が呪いの言葉を発したと取った〕。

10

Nec minus Nini minister missus in Judaeam dolis praetenderat, ut caperet Herodem: sed illum jamdudum suspectantem insidias barbarorum gravis ad cavendum cura exercebat, seque intra munitiones tenebat.

PL 15, 1989B

酌人〔底本は Nini minister(ニヌスの従者)。ミーニュの脚注は vini(vini minister=酌人)の異読を挙げ、ニヌスの名はヨセフスに見えないとする。これに拠る〕もまた、ヘロデを捕らえようと策を弄しつつユダヤへ遣わされていた。しかしヘロデは、蛮族の謀を以前から疑っており、用心への強い気づかいに駆られて、要塞の内にとどまっていた。

11

Nec simulatis a Pacoro mandatis quibus de Phaselo ejusque insolentia fratrem conveniret, muros egredi et alloquiis hostium sese committendum putavit.

PL 15, 1989C

パコロスが装った、ファサエロスとその無礼について兄弟〔ヘロデ〕と話し合うようにという命令にも、彼は城壁の外へ出て、敵の話し合いに身を委ねるべきだとは考えなかった。

12

Cognitoque fratrem et Hyrcanum teneri, nocte in Idumaeam suos praemisit, atque ipse cum servulis insequentes barbaros fudit.

PL 15, 1989C

兄弟とヒルカノスが捕らえられたと知ると、夜のうちに自分の者たちをイドゥマヤへ先に送り、自らはわずかな僕とともに、追ってくる蛮族を敗走させた。

13

Multisque caesis, in Massadam sese properato gradu contulit: graviores tamen Parthis expertus Judaeos qui fugienti incubuerant, et suos quidem intra munitiones composuit, ultus sese de insequentibus.

PL 15, 1989C

多くを討ち取ってのち、急ぎ足でマサダへ向かった。しかし、逃げる彼に襲いかかったユダヤ人は、パルティア人よりも手強いことを知った。それでも自分の者たちを要塞の内に落ち着かせ、追撃した者たちに報復を果たした。

14

Ipse autem relictis praesidiis quae matri et fratribus junioribus praesidio forent, in Arabiam Petraeam contendit.

PL 15, 1989C

彼自身は、母と年少の兄弟たちの守りとなる守備隊を残して、ペトラのアラビアへ急いだ。

15

Infudere se Persae Hierosolymis, irruentes in fugientium domos: versa omnia in rapinas, bellum, tumultus: eorum injuria processit, ut regnum Antigono traderetur; Phaselus quoque et Hyrcanus in potestatem ejus ad subeunda quae libitum foret, consignarentur.

PL 15, 1989C

ペルシア人はエルサレムに流れ込み、逃げた者たちの家々に押し入った。すべてが略奪、戦、騒擾に変わった。彼らの横暴は進み、ついに王位はアンティゴノスに渡され、ファサエロスとヒルカノスも、彼が望むことを受けるべく、その権力に引き渡された。

16

Ille autem tenere sese diutius nequivit, sed continuo in Hyrcanum facto impetu, aures ejus dentibus suis abscidit, ne quando ulla rerum conversione recursus ei pateret ad sacerdotium: summum enim sacerdotem immutilatum esse oportet, nec licere per legem liquet, ut mutilato corpore quisquam summo fungatur munere sacerdotii.

PL 15, 1989D

しかし彼はそれ以上自分を抑えられず、ただちにヒルカノスに襲いかかって、自分の歯で彼の両耳を噛み切った。何かの情勢の転換でヒルカノスに大祭司職へ戻る道が開かれることがないようにである。大祭司は欠損のない者でなければならず、体に欠けのある者が大祭司の務めを執ることを、律法が許さないことは明らかだからである。

17

Phaselus adscitae sibi mortis celeritate contumeliam praevertit, illiso capite saxis quae forte occurrerant, dedignatus servari ad ludibria, vel jussu alieno mori qui posset vinctis licet manibus et ferro negato exitum vitae invenire.

PL 15, 1989D

ファサエロスは、自ら選んだ死の速さで侮辱に先んじた。たまたま行き当たった石に頭を打ちつけたのである。嘲弄のために生かされることや、他人の命令で死ぬことを潔しとしなかった。手は縛られ、剣は与えられなくとも、命の出口を見つけることができたのである。

18

Fuit tamen etiam alius de eo sermo hujusmodi, quod saucio Antigonus medicum adhibuerit, quo venena vulneri tanquam medicamentum infunderentur. Quilibet exitus horum, principium habuit spiritus ferocioris.

PL 15, 1990A

ただし、彼については別の話もあった。傷ついた彼にアンティゴノスが医者をつかわし、毒を薬として傷に注がせた、というのである。これらのいずれの最期であれ、その始まりはより激しい気性にあった。

19

Addidisse allegatur in ultimis suis, cum jam exhalaret spiritum, cognito quod Herodes viveret, et fuga paratas insidias evaserit, cum gratia sese obire: quia superstitem relinqueret qui sibi ultionem inferret.

PL 15, 1990A

死にゆくとき、息を引き取りながら、ヘロデが生きており、逃亡によって仕掛けられた謀を免れたと知って、満足して死ぬ、と付け加えたと伝えられる。自分のために報復を果たす者が生き残るからである。

20

Herodes autem properavit in Arabiam, sperans se accepturum pecuniam, qua sola barbaricam inclinari posse crederet avaritiam, ut fratris redimeret captivitatem: ac si vel Arabem paternae immemorem dilectionis, vel referendis muneribus tenaciorem offenderet, aes mutuum posceret pretium redemptionis, pro quo oppigneraret redimendum filium, quem ad hos usus septennem puerum secum deduxerat.

PL 15, 1990A

ヘロデはアラビアへ急いだ。蛮族の貪欲を曲げうるのは金だけだと信じて、金を受け取れるものと期待し、それで兄弟の捕囚を贖おうとしたのである。もしアラブ人が父の友愛を忘れていたり、贈物を返すことにいっそうけちであるのを見出したなら、贖いの代価として金を借りようと求めるつもりであった。その担保として、のちに請け戻すはずの息子を入れるためで、この用のために七歳の少年であったその子を連れてきていた。

21

Sed praeventum est piae studium germanitatis morte Phaseli, et in vacuum Herodes tam sedulo fraterni studia muneris exsequebatur.

PL 15, 1990B

しかし兄弟への敬虔な熱意は、ファサエロスの死によって先を越され、ヘロデは兄弟のための務めへの熱意を、これほど熱心に果たそうとしたのに、むなしくなった。

22

Prius tamen quam de morte fratris cognosceret, Bocchum Arabiae regem alienum reperit, quem amicum credebat: nam is fidem cum tempore mutavit, et jam appropinquantem Arabiae finibus Herodem vetuit intrare: composito quod sibi Parthorum nuntiis insinuatum foret, ne profugum suum in regnum Arabiae recipiendum putaret, bellique gravissimi causam sibi gigneret.

PL 15, 1990B

しかし兄弟の死を知る前に、彼は、友と信じていたアラビアの王ボックスが、よそよそしいと知った。この者は時とともに信義を変え、すでにアラビアの境に近づいていたヘロデに入るのを禁じた。パルティア人の使者たちから自分に示唆されたことを口実として整え、彼らの逃亡者をアラビアの王国に受け入れてはならないと考え、自分のために最も重い戦争の原因を生じさせまいとしたのである。

23

Quibus offensus Herodes, continuo retulit, quae justae commotionis dolor prompserat, atque inde in Aegyptum convertit. Mox tamen Bocchum poenituit violatae gratiae, missisque per quos revocaretur Herodes, praevertit.

PL 15, 1990B

これに気を悪くしたヘロデは、ただちに、正当な憤りの痛みが言わしめたことを答え、そこからエジプトへ向きを変えた。まもなくボックスは、損なった好意を悔い、ヘロデを呼び戻す者たちを遣わしたが、ヘロデはすでに先へ進んでいた。

24

Cui ingresso regiones quas Rhinocorii inhabitabant, et de fratris interitu, et de Hyrcani captivitate qui sub vinculis in Parthienem deductus est, veris insidiis manifestatum, tantumque moeroris assumptum, quantum depositum sollicitudinum, ut pro bello fugam pararet.

PL 15, 1990C

リノコルラの人々の住む地方に入ったとき、彼には、兄弟の死についても、縛られてパルティアへ連れ去られたヒルカノスの捕囚についても、真実の謀として明らかになった。そして、気づかいを下ろしたのと同じだけの悲嘆を負い、戦いの代わりに逃亡の備えをした〔この文は構文が崩れているらしく、上のように取った〕。

25

Denique Alexandriam summo studio contendit, atque ibi cum honore a Cleopatra susceptus, quod tanti nominis virum ducem militiae suis expetendum partibus arbitraretur.

PL 15, 1990C

実に、彼は大いなる熱意でアレクサンドリアへ急ぎ、そこでクレオパトラに栄誉をもって迎えられた。これほどの名の男を、軍の指揮官として自分の側に求めるべきだと考えたからである。

26

Unde posthabitis reginae petitionibus, Romam navigavit, minores procellas hiemis ratus perturbationesque Italiae compertas, quam quos in Cleopatrae mobilitate graviores omnibus naufragiis fluctus perhorrescebat: denique inexspectatis ventorum flatibus profectus, circa Pamphiliam periculum incidit, sed evasit tamen; et mutato navigio, Brundusium prius, atque inde Romam pervenit.

PL 15, 1990C

それゆえ女王の頼みを後回しにして、ローマへ船出した。冬の嵐も、知られていたイタリアの騒擾も、クレオパトラの移り気に潜む、あらゆる難破にまさって重いと恐れた荒波よりは小さいと考えたからである。実に、予期せぬ風の吹き込みで出帆し、パンフィリアのあたりで危険に陥ったが、それでも逃れ、船を替えて、まずブルンディシウムへ、そこからローマへ着いた。

27

Ibi paternae amicitiae praerogativa adiit Antonium, deploratisque suis et domesticarum aerumnis necessitudinum, quibus in obsidione positis Romam precatum venerat.

PL 15, 1990D

そこで彼は、父の友誼の特権によってアントニウスに会い、自分の者たちと、家の者たちの苦難を嘆いた。その者たちは包囲されており、その助けを請うためにローマへ来たのである。

28

Antonium flexit, assumpta ex tanta rerum conversione misericordia, quia rex dudum potentissimus, et qui Romanae reipublicae saepius tulerat opem, repente ut naufragus, et rerum omnium egens, auxiliique inops suis in periculo positis suppliciter imploraret auxilium, sedem mutaverit: in quo etsi Antonius hospitalitatis gratia quae sibi cum patre ejus Antipatro fuerat, propense inclinaretur maximeque quod Idumaea tetrarchon faciens regno praedestinatum reliquerat.

PL 15, 1990D

アントニウスは動かされ、これほどの情勢の転換から慈しみを抱いた。かつて最も強大な王であり、ローマの国家をしばしば助けた者が、にわかに難破者のように、あらゆるものを欠き、危難にある自分の者たちのために援けもなく、居を変えて、嘆願しつつ助けを求めたからである。この点で、アントニウスは、自分とその父アンティパトロスとの間にあった客誼の好意により、また何よりも、イドゥマヤを四分領主に任じ、王位に定められた者として残していたことにより、進んで心が傾いていたとはいえ〔文は主節を欠いたまま終わっている〕。

Liber I, Caput XXX

第1巻 第XXX章PL 15, 1991A
1

Caesar tamen benevolentia naturali diffusior, et toleratam in Aegypto Antipatri militiam omnibus patris sui Caesaris praeliis, et hospitalem conjunctionem tamquam renovatis gratiae pignoribus chariora habebat: suspectabat tamen versutum ingenium regis, non aequo et bono, sed negotiorum suorum utilitatibus prave intentum.

PL 15, 1991A

しかしカエサルは、生まれつきの好意から寛大で、アンティパトロスがエジプトで父カエサルのあらゆる戦いに耐えた従軍と、客誼の結びつきを、あたかも恩顧の保証が新たにされたかのように、いっそう大切にしていた。ただし、王の狡猾な気質を疑っていた。それは公正と善にではなく、自分の事の利益にゆがんで向けられていたからである。

2

Senatus adeundi data copia, apud quem Messala et Atratino astruentibus paterna bene gesta, ipsius quoque Herodis officia erga Romanam rempublicam patrum auctoritate decretum est, utile Romano imperio regnum Herodis videri: quod astipulante Antonio, bello adversus Parthos gerendo adjungi Romanis memorati regis societatem conduceret.

PL 15, 1991A

元老院に出る機会が与えられた。その前でメッサラとアトラティヌスが、父の功績とヘロデ自身のローマ国家への奉仕を力説し、元老院の権威により、ヘロデの王位はローマの支配に有益と見なされる、と決議された。アントニウスもこれに賛同し、パルティア人に対する戦いを遂行するうえで、この王との同盟がローマ人に加わるのは利益になるからである。

3

Dimisso senatu, Caesar atque Antonius et Herodes pariter egressi curia, prosequentibus magistratuum officiis deducuntur. Primoque die, quo regnum Herodi senatusconsulto delatum foret, Antonius adornat convivium, regemque invitat.

PL 15, 1991B

元老院が解散すると、カエサルとアントニウスとヘロデは、ともに議場を出て、政務官たちの付き添いに送られて進んだ。そして、元老院決議によって王位がヘロデに与えられたその初日に、アントニウスは宴を設け、王を招いた。

4

Eodem fere tempore Josippus frater Herodis aquae inopia fugam in nocte composuerat: sed tanta subito vis pluviarum terram infudit, ut omnes repleret ductus aquarum.

PL 15, 1991B

ほぼ同じころ、ヘロデの兄弟ヨセフは、水の欠乏のために夜に逃亡の手はずを整えていた。しかしたちまち雨の勢いが地に注ぎ、水路をすべて満たした。

5

Itaque revocato transfugio quod ad gentem Arabum parabat, obsidentis Antigoni copias partim insidiis, partim congressione atque aperto praelio fudit, sed et ipse plerumque adverso exitu sese in castrum recepit.

PL 15, 1991B

そこでアラブ人の民のもとへ向けていた逃亡を取りやめ、包囲するアンティゴノスの軍勢を、あるときは伏兵で、あるときは衝突で、あるときは公然の戦いで敗走させた。しかし自らもしばしば不利な結果に終わって、砦に退いた。

6

Et jam Herodes ex Italia in urbem Syriae Ptolemaidem improvisus aderat; propereque egressus navigio, cum ingenti manu civium et peregrinorum Antigonum petebat, occurrentibus sibi Ventidio et Silone ducibus Romanae militiae, quos Antonius deducendo Herodi adesse praeceperat.

PL 15, 1991C

そしてすでにヘロデは、イタリアからシリアの町プトレマイスに不意に着いていた。急ぎ船で出て、市民と寄留者の大軍を伴い、アンティゴノスに向かった。ローマの軍の将軍ウェンティディウスとシロが彼を迎えた。アントニウスがヘロデを護送するために同行せよと命じていた者たちである。

7

Eos Gellius in hos usus directos ab Antonio licet abhorrens studio, quod utrumque eorum Antigonus pretio averterat, specie tamen de proximo convenire suaserat: si quidem in proximis urbibus, ob reprimendi belli Parthici tumultus, Ventidius immorabatur; Silon autem intra Judaeam positus, apertam cum Antigono societatem pecunia conficiebat: nec tamen Herodes auxilio egebat, cui praeter paucos Galilaeorum, universi adhaeserant: et quia propositum erat, ut de Massada, suos quamprimum eriperet obsidioni, Joppen in medio positam pugnando cepit adversariorum manu refertam, ne ad ulteriora progressus, hostem a tergo relinqueret: et quamvis iter ejus Antigonus impedire cuperet, tamen facili negotio Massadam recepit, suosque exemit periculo.

PL 15, 1991C

ゲッリウスは、アントニウスによってこの用のために遣わされたその二人が熱意に乏しいことを知りつつ(アンティゴノスが二人とも金で心を逸らしていたからである)、それでも見せかけの上では近くで落ち合うよう〔ヘロデに〕勧めていた〔この文は主語・目的語の係りが崩れているらしい。ゲッリウスがヘロデにそう勧めたと取った〕。というのは、近隣の町々ではパルティア戦の騒擾を抑えるためにウェンティディウスが足止めされ、シロはユダヤの内に陣取って、アンティゴノスとの公然たる同盟を金で取りまとめていたからである。それでもヘロデは助けを必要としなかった。ガリラヤ人のわずかな者のほかは、すべての者が彼に付いていたからである。そして、マサダから自分の者たちをできるだけ早く包囲から救い出すという方針だったので、途中にあって敵の兵に満ちたヤッファを戦って取った。さらに先へ進んで敵を背後に残さないためである。アンティゴノスが彼の行く手をふさごうと望んだにもかかわらず、たやすい労でマサダを回復し、自分の者たちを危難から救い出した。

8

Deinde profectus Hierosolymam cum omnia fecisset, ne pugnandi haberet necessitatem, asserens se pro civibus adversus rebellionem, non adversum suos praelium recepisse: lacessitus ab Antigoni fautoribus, sagittis et levioribus spiculis de muro sibi obstrepentes fugere coegit.

PL 15, 1991D

それからエルサレムへ出発し、戦いの必要を持たぬようあらゆる手を尽くした。彼は、自分は市民のために反乱に対して戦いを引き受けたのであって、自分の同胞に対してではない、と主張した。アンティゴノスの支持者たちに挑発されると、城壁から騒ぎ立てる者たちを、矢と軽い槍で逃げさせた。

9

Nec ulla fuisset victoriae mora, ni dux Romani agminis Silon subornasset milites, qui de inopia querelam expromerent, vastataque omnia circa muros, difficultatemque utensilium, et angustias alimentorum praetenderent: et jam tempus adesset quo ad hiberna eos concedere oporteret, rupturos imperium minarentur, ni sibi acquietum foret.

PL 15, 1992A

勝利は少しも遅れなかっただろう、ローマ軍の将軍シロが兵士たちをそそのかして、欠乏の訴えを申し立てさせなかったならば。彼らは、城壁のまわりがすべて荒らされたこと、必需品の乏しさ、食糧の窮迫を口実にし、また越冬の陣営へ退かねばならぬ時がすでに来ているとして、自分たちが聞き入れられなければ命令を破ると脅した。

10

Jamque seditio convaluerat, nisi Herodes centurionibus pariter ac militibus Romanis medium se offerens oravisset, ne desererent eum, quem Caesar et Antonius, senatus quoque tuendum sibi commiserant, quum praesertim nihil defuturum usibus polliceretur.

PL 15, 1992A

そして兵の反乱はすでに強まっていた、ヘロデが百人隊長たちとローマ兵士たちの間に身を置いて、懇願しなかったならば。カエサルとアントニウス、また元老院が自分を守るよう託した者を見捨てないでくれ、必要なものは何も欠かさせぬと約束するのだから、と。

11

Et completa oratione in regionem egressus, subito rerum omnium abundantiam exercitui suppeditari fecit, ut nulla Siloni superesset causatio: et inde erectis universorum animis, cum duobus millibus peditum et quingentis equitibus Idumaeam recepit.

PL 15, 1992A

弁を終えると、彼は地方へ出て、たちまち軍にあらゆるものが豊かに供給されるようにしたので、シロには弁解の余地が残らなかった。そこからは、全員の心が奮い立ち、二千の歩兵と五百の騎兵とともにイドゥマヤを取った。

12

Quieto jam Romanarum agmine, atque in hibernis locato, dux facti Josippus leviori electus negotio, ne quid adversus Antigonum majore periculo usurpandum arbitraretur: ipse autem suos ex Massada translatos, cum in Samaria provisis quae munimento et usui fore crederet, constitisset: glaciali hieme et repletis nive locis omnibus, praeveniens adventus sui nuntio Sephorim prisco vocitatam nomine quam Diocaesaream postea nuncupaverunt, sine ullo ingressus praelio reficiendis quos hiemales pruinae atque asperiora gelu itinera fatigaverant, opportunam existimavit: erat enim illic et alimentorum multa copia.

PL 15, 1992B

ローマ軍が静まり、越冬の陣営に置かれると、指揮官に任じられたヨセフは、より軽い任務に選ばれた。それは、アンティゴノスに対していっそう大きな危険を伴って何かを企てるべきではないと考えさせるためであった。ヘロデ自身は、マサダから移した自分の者たちとともに、サマリアでは城壁と必需のために必要と信じるものを整えて留まっていたが、凍てつく冬で、あらゆる所が雪に覆われている中、自分の到来の知らせに先んじて、古い名で呼ばれたセフォリス(のちにディオカイサレアと呼んだ町)に、戦いなしに入った。冬の霜と、氷に荒れた道のりに疲れた者たちを休めるのに好都合と考えたのである。そこには食糧も豊富にあった。

13

Ubi refectis cibo et stativa interpositione militibus, adversum latrones praelium adoriundum putavit, qui totam percurrentes regionem, non minore quam bellica incursione locorum incolas attrivere.

PL 15, 1992B

そこで、食事で回復し、駐屯の休止をおいた兵士たちとともに、盗賊に対する戦いを始めるべきだと考えた。盗賊は全地方を駆け巡り、戦争に劣らぬ襲撃で土地の住民を打ちのめしていた。

14

Itaque primo partem quamdam equitum et peditum in vicum Arbelam praemisit, et ipse cum reliqua manu post quadraginta dies adfuit. Nec tamen exercitus specie territi latrones; sed cum armis occurrendum rati, praeferebant disciplinam bellicam et latronum audaciam.

PL 15, 1992C

そこでまず騎兵と歩兵の一部をアルベラの村へ先に送り、自らは残りの軍勢とともに四十日後に到着した。しかし盗賊たちは、軍の様子に恐れなかった。武器をもって迎え撃つべきだと考え、戦いの規律と盗賊の大胆さを示した。

15

Conflictu habito, cessit cornu Herodis sinistrum; sed cito reparavit Herodes, et adhibitis adjumentis, suos statuit, insequentes perculit, atque infregit impetus eorum.

PL 15, 1992C

会戦が始まると、ヘロデの左翼が退いた。しかしヘロデはすぐに立て直し、援軍を加えて自分の者たちを整え、追ってくる者たちを打ち倒し、その勢いを砕いた。

16

Qui cominus pugnantem Herodem pati nequivere, declinantesque usque ad Jordanem secutus neci tradidit.

PL 15, 1992C

盗賊たちは、近くで戦うヘロデに耐えられず、退いて、ヨルダン川まで追われ、ヘロデは彼らを死に渡した。

17

Reliqui omnes supra fluvium dispersi, ut omni incursionum metu Galilaea absolveretur; residentibus tantummodo, qui se latebris recondentes, ac velut infodientes speluncis, victoriam morabantur.

PL 15, 1992C

残りの者は皆、川の向こうに散り、ガリラヤはあらゆる襲撃の恐れから解かれた。ただ残ったのは、隠れ場に身を隠し、あたかも洞窟に潜るようにして、勝利を遅らせる者たちだけであった。

18

Erant autem in praerupto montium, concavis saxorum lateribus, inhorrentes specus, inter scrupeas rupes, invio undique et impossibili, nisi locorum incolis, accessu.

PL 15, 1992D

山々の切り立った所、岩の脇腹のうつろな所に、身の毛のよだつ洞窟があり、ごつごつした岩のあいだにあって、近づく道はどこからも通れず、土地の住民でなければ不可能であった。

19

Qui transversariis semitis et angustis callibus, quibus solis adiri solerent, periculi usu, ut adversus periculum deprehendendi tutiores forent.

PL 15, 1992D

彼らは、それのみが近づく道となる横道や狭い小径によって、危険の経験から、捕らえられる危険に対していっそう安全であった〔Qui … periculi usu 以下は動詞を欠き、構文が崩れているらしい。上のように補って解した〕。

20

Caeci intus antrorum recessus, quorum in fronte petra, usque ad profundas congregationes aquarum, velut quodam continenti jugo prominens, spem adeundi excluderet, lubrico undique situ, de supercilio montium cadentibus aquis, et amnium cursu fragoso, ut praecipitium fluentorum ruina, et saxum imminens charraris plus terroris daret.

PL 15, 1992D

洞窟の奥は暗い退き場で、その正面には岩が、深い水のたまりに至るまで、あたかも一続きの稜線のように突き出て、近づく望みを断っていた。地は至る所滑りやすく、山の額から水が落ち、川の流れは轟き、そのため急流の崩れ落ちる断崖や、せり出す岩が、谷間にいっそうの恐ろしさを与えた〔底本は charraris。語形が崩れており、「谷間」の意の語の変形かと見て、そう解した〕。

21

Deinde aliquamdiu rex in incerto haesit, non reperiens quemadmodum naturam vinceret. Postea vero hujusmodi commento usus, ut in modum arcarum machinato munimine, validissimos quosque includeret: in ipsa spelaeorum ora armatos, retinaculis quibusdam deposuit, qui facile inermes cedere, et cum omnibus necessitudinibus et generatione interficere coeperunt: at si qui resistere auderent, eos injecto igni exurere.

PL 15, 1993A

それから王は、しばらくのあいだ決めかね、自然にどう打ち勝つかを見いだせなかった。のちにこのような工夫を用いた。箱の形に仕組んだ囲いに最も屈強な者たちを入れ、何かの綱で、洞窟そのものの口に武装した者たちを下ろした。彼らは武器を持たぬ者たちをたやすく斬り〔底本は cedere「退く」。caedere「斬る」と読む〕、親族と子孫もろとも殺しはじめた。逆らおうとする者があれば、火を投げ入れて焼き尽くした。

22

Nullus pietati locus. Quin etiam volens Herodes plerosque eripere neci, atque ad se confugiendi fiduciam dare, avertit magis: ita ut nullus voluntarius Herodi adjungeretur; et si qui adigebantur, mortem praeferrent captivitati.

PL 15, 1993A

情けの入る余地はなかった。それどころか、ヘロデは多くの者を死から救い出し、自分のもとへ逃れてくる信頼を与えようと望んだが、かえって遠ざけてしまった。そのため誰一人自ら進んでヘロデに加わらず、強いられた者があっても、捕らわれるより死を選んだ。

23

Denique unus de senioribus cui septem filii uxorque adessent, quorum saluti consulere posset, omnes eos tali occidit modo: Singulos quosque progredi jubens, ipse in ingressu stetit, et procedentem de filiis interficiebat.

PL 15, 1993B

実に、年長者の一人に七人の息子と妻がおり、その安全を図ることもできたのに、彼は彼ら全員を次のように殺した。一人ひとりに進み出るよう命じ、自らは入口に立ち、出てくる息子を殺したのである。

24

Despiciens Herodes tam triste facinus ac miserabile, paterna perstrictus necessitudine, arcebat manu, et verbis rogabat, ut parceret liberis, impunitatem pollicens: at ille haudquaquam ullis inflexus vocibus, atque insuper regi conviciatus, supra filios etiam uxorem peremit praecipitatis ex alto cadaveribus filiorum, ad ultimum semetipsum in profundum praecipitem dedit.

PL 15, 1993B

ヘロデはこの悲惨で痛ましい所業を見下ろし、父としての情に打たれて、手で制し、言葉で子らを助けるよう請い、罰せぬと約束した。しかし老人は、いかなる言葉にも少しも動かされず、そのうえ王を罵り、息子たちの遺体を高みから投げ落として、息子たちのうえに妻まで殺し、最後には自分自身も深みへ身を投げた。

25

Perterritus his Antigonus, quod tum facile Herodes latronum multitudinem, locorumque superavisset difficultatem, ipsius quidem praesentiam declinavit: sed convertit se ad Ptolemaeum, quem Herodes parti exercitus praefecerat, et vir ad furta belli peridoneus, per eos quibus mos erat turbare Galilaeam, improviso impetu Ptolemaeum jugulari coegit: Josippum quoque fratrem Herodis, germano in aliis occupato partibus, impigre repugnantem cum militibus Romanis qui in adjumentum ejus temere collecti advenerant, delevit.

PL 15, 1993B

これに怯えたアンティゴノスは、ヘロデが盗賊の大群も地形の難所もたやすく打ち破ったので、ヘロデ自身の前を避けた。そしてヘロデが軍の一部を預けていたプトレマイオスに向かった。アンティゴノスは戦の奇襲にきわめて巧みな男で、ガリラヤを乱すのを常とする者たちを使って、不意の襲撃によりプトレマイオスを殺させた。またヘロデの兄弟ヨセフも、兄弟ヘロデが他の方面にかかりきりであった間に、助けとしてやみくもに集められてきたローマの兵士たちとともに力強く抵抗していたのを、滅ぼした。

26

Nec tanto contentus triumpho, addidit etiam victoriae gravem in defunctum contumeliam, ut abscisso capite relinqueretur: pro quo Pherora frater perempti quinquaginta talenta obtulit, nec impetravit.

PL 15, 1993C

これほどの勝利に満足せず、彼は勝利に、死者への重い侮辱をも加えた。首を切り取られたまま放置されたのである。その〔遺体〕のために、殺された者の兄弟フェロラスは五十タラントを差し出したが、聞き入れられなかった。

27

Qua victoria rursus in Antigonum plurimorum intra Galilaeam studia conversa renovataque belli negotia. Antiochiam Herodes contenderat, illic amoeno satis loco quem Daphnen vocitant, requiescebat.

PL 15, 1993C

この勝利によって、ガリラヤの内の多くの者の熱意がふたたびアンティゴノスに向けられ、戦いの務めが新たにされた。ヘロデはアンティオキアへ急いでおり、そこでダフネと呼ばれる、きわめて心地よい所で休んでいた。

28

Ubi accepto germani necis nuntio, paulisper ingemiscens passioni moerorem distulit, vindictam paravit. Non tulit Antigonus furentem dolore, sed intra munitiones sese recondit.

PL 15, 1993D

そこで兄弟の死の知らせを受けると、その災いにしばし嘆息したのち、悲しみを後に回して、報復を準備した。アンティゴノスは悲しみに猛るヘロデに耐えられず、要塞の内に身を隠した。

29

Irrupit Herodes, ut persequeretur tanti facinoris auctores, et facile occurrentia avertit agmina. Erat multorum nex plurima, obstructae viae jacentium cadaveribus, ut itinera ipsa peremptorum funeribus replerentur.

PL 15, 1993D

ヘロデは、これほどの所業の張本人たちを追うべく突入し、迎える軍勢をたやすく追い散らした。多数の者が殺された。道は倒れた者の屍でふさがれ、道そのものが死者の遺体で満ちるほどであった。

30

Peractum esset praelium, omnibus fuga versis, si Herodes Hierosolymam protinus dirigendum iter aestimavisset. Abjecerat Antigonus hastas, ultimum supplicium pertimescens.

PL 15, 1993D

もしヘロデがエルサレムへ直ちに進むべきだと考えたなら、全員が逃げ去って、戦いは終わっていただろう。アンティゴノスは、最後の刑罰をひどく恐れ、槍を投げ捨てていた。

31

Confusi omnes metu, adeo ut cum asperitate hiemis revocatus a persequendo esset Herodes, et armis depositis, balneum esset ingressus uno comitatus servulo, occurrerunt ei tres viri districtis mucronibus: deinde plures, qui fugissent de praelio, latibula quaerentes.

PL 15, 1993D

全員が恐れで混乱した。そのため、ヘロデが冬の厳しさのために追撃から呼び戻され、武器を置いて、一人の僕だけを伴って浴場に入ったとき、抜いた剣を持つ三人の男が彼に出くわした。ついで〔出くわしたのは〕、戦いから逃れて隠れ場を探す、より多くの者であった。

32

Hi, viso rege, turbati metu pertransire, atque ad exitum balnei festinaverunt, ut possent evadere, qui potuerant necem regis patrare bellumque absolvere.

PL 15, 1994A

彼らは王を見て、恐れに取り乱し、通り過ぎて浴場の出口へ急いだ。王の殺害を成し遂げ、戦いを終わらせることができたはずなのに、逃れようとしたのである。

33

Denique nemo fuit, qui fugientes corriperet: unde conjiciens Herodes, quanta hostibus formido inesset, incubuit praelio, et Pappum ipsum ducem adversi agminis interfecit, atque ejus abscindi caput jussit, quod ab eo frater Josippus regius interemptus foret.

PL 15, 1994A

実に、逃げる者を捕らえる者は誰もいなかった。そこでヘロデは、敵にどれほどの恐れがあるかを察し、戦いに襲いかかって、敵軍の指揮官パッポスその人を殺し、その首を切り取るよう命じた。王の兄弟ヨセフが彼に殺されたからである。

Liber I, Caput XXXI

第1巻 第XXXI章PL 15, 1994A
1

Antigonus interea fugam quam paraverat, distulit: quem morantem Herodes circumfuso exercitu obsedit; incubuitque ea parte quae erat ante templum, qua parte etiam Pompeius murum irruperat.

PL 15, 1994A

その間アンティゴノスは、準備していた逃亡を延ばした。ためらう彼を、ヘロデは軍を周りに展開して包囲した。そして神殿の前にあたる部分に押し寄せた。その部分は、ポンペイウスも城壁を破ったところである。

2

Tanta autem jam victoriae regi praesumptio, ut etiam obsidione coepta ad accipiendam uxorem Alexandri filiam deflecteret, hymenaeis classicum mutans, et nuptias bello intermiscens; atque ex occasione praelii conjunctionis opportunitatem adeptus, a festis ad bellum revertitur.

PL 15, 1994B

王にはすでに勝利への見込みが大きく、包囲が始まっていながら、アレクサンドロスの娘を妻として迎えるために立ち寄るほどであった。軍の喇叭を婚礼の歌に替え、戦いに婚礼を混ぜ込み、戦いの機会から縁組の好機を得て、祝宴から戦いへ戻った。

3

Occurrit et Sosius missus ab Antonio in adjumentum regium: ita conjunctis viribus, cum usu belli et disciplina militari Romani praestarent, et regi studio placendi inniterentur, vix quinto mense facta irruptio, Herodianis murum ascendere ausis.

PL 15, 1994B

ソシウスもまた、アントニウスにより王の援軍として遣わされて合流した。こうして力が合わさると、ローマ人が戦の経験と軍律で優り、王の気に入ろうとする熱意に支えられていたので、ようやく五か月目に突入がなされ、ヘロデの軍勢が城壁に登ることを敢えてした。

4

Irruentibus autem Romanorum centurionibus oppidum, innumeratae factae caedes, vastata circa templum omnia. Alii fugientes ad templum, alii congregati intra domos obtruncabantur: nulla miseratio senectutis, nulla infantiae aut muliebris infirmitatis.

PL 15, 1994B

ローマの百人隊長たちが町に突入すると、数えきれぬ殺戮が起こり、神殿の周囲はすべて荒らされた。ある者は神殿へ逃げる途中で、ある者は家々の中に集まっているところで斬り殺された。老年への憐れみも、幼子や女の弱さへの憐れみもなかった。

5

Obtulit se Antigonus, et immemor loci, dejecit se ad pedes Sosii. At ille quem tanta rerum conversio admonere debuit misericordiae, conviciatus jacentem Antigonum vocavit, nec tamen quasi mulieri pepercit, sed vinctum in carcerem detrusit.

PL 15, 1994C

アンティゴノスは自ら出て、場所もわきまえず、ソシウスの足もとに身を投げた。しかしソシウスは、これほどの情勢の転換が慈しみを思い起こさせるはずであったのに、倒れたアンティゴノスを罵って呼びつけ、それでも女に対するようには容赦せず、縛って牢に押し込めた〔底本は Antigonum。「女に対するように」とあるので、嘲って女の名で呼んだことを言うらしいが、底本の語形(男性形)では定かでない〕。

6

Fluctuare Herodes, quomodo Romanorum manibus eriperet patriam, quomodo templum a gentilibus incoinquinatum reservaret. Festinabant enim Romani spectare mysteria interiora, profanare sancta sanctorum.

PL 15, 1994C

ヘロデは思い惑った。祖国をどうローマ人の手から救い出すか、神殿を異邦人に汚されぬまま保つかを。ローマ人は、奥の奥義を見ようと、至聖所を冒そうと急いでいたからである。

7

Rex vero nunc prece, nunc minis removere singulos, fuga deteriorem arbitratur victoriam, si quid sacramentorum divulgaretur. Instare ad praedam Romani, Herodes resistere, ne vacuam sibi urbem relinquerent, regnumque sibi superesse deserti.

PL 15, 1994C

王は、あるときは願いで、あるときは脅しで、一人ひとりを遠ざけ、聖なる秘義が何か漏らされるなら、敗走より悪い勝利だと考えた。ローマ人は略奪に迫り、ヘロデは、自分に空の町を残さぬよう、見捨てられた荒れ地の王国だけが自分に残らぬよう抗った。

8

Sosius contra captae urbis praedam militibus deberi asserebat. Sed rex de proprio spopondit militi se pecuniam daturum: atque ita reliquum patriae quod remanserat, pecunia redemit: ut promissum impleret, humanissime milites suscepit, rationabiliter duces, ipsum quoque regia liberalitate Sosium remuneratus est: nemo ingratus recessit.

PL 15, 1994D

ソシウスは逆に、占領した町の略奪品は兵士たちに帰すべきものだと主張した。しかし王は、自分の財から兵士に金を与えると約し、こうして祖国に残っていたものを金で贖った。約束を果たすため、兵士たちをこのうえなく手厚くもてなし、将軍たちを理にかなって遇し、ソシウス自身にも王者の気前のよさで報いた。誰一人、不満を抱いて去る者はなかった。

9

Sosius coronam Deo obtulit, et profectus secum abduxit Antigonum ad Antonium, quem ille quasi degeneris animi virum, securi percussit.

PL 15, 1994D

ソシウスは神に冠を献げ、出発して、アンティゴノスを連れてアントニウスのもとへ去った。アントニウスは、彼を心の卑しい男として斧で打ち殺した。

Liber I, Caput XXXII

第1巻 第XXXII章PL 15, 1994D
1

Herodes autem plurima etiam suis largitus, plurima Antonio amicisque ejus dona dedit; nec tamen redimere ab Antonio potuit securitatem sui.

PL 15, 1994D

ヘロデは、自分の者たちにもきわめて多くを与え、アントニウスとその友にも多くの贈物を与えた。しかしそれでも、アントニウスから自分の安全を買い取ることはできなかった。

2

Jam enim Antonius Cleopatrae amori defeneratus inserviebat: atque addictus, ejus libidini famulabatur, sed vincere non poterat femineas aviditates, et maxime exercitatae mulieris in caedibus propinquorum, quibus exstinctis, possessionem eorum quasi spolium suis junxerat: eadem avaritia simul et crudelitate, si quos de Syria locupletiores fama acceperat, interficiebat: atque addicto jam ad suas libidines Antonio, regnum quoque Judaeae et Arabiae exstinctis utrique genti imperitantibus, avaritiae suae adjungi posse arbitrabatur.

PL 15, 1995A

というのも、アントニウスはすでにクレオパトラの愛に借りを負うように仕え、囚われの身となって、その情欲に奉仕していたからである。しかし女の貪欲に打ち勝つことはできなかった。とりわけ、近親の殺戮に慣れた女の貪欲にである。彼女は近親を滅ぼすと、その所領を戦利品のように自分の所有に加えていた。同じ貪欲と残酷さで、シリアのより富んだ者があると噂に聞けば、殺した。そしてすでに自分の情欲に縛られたアントニウスのもと、ユダヤとアラビアの王位も、両民族を支配する者たちを滅ぼしたうえで、自分の貪欲に加えうると考えていた。

3

Sed quamvis libidine ebrius, somno gravis, in hac tamen parte resipuit Antonius, ut tales viros et potentissimos reges, pro imperio petulantissimae mulieris exstinguere detrectaret.

PL 15, 1995A

しかしアントニウスは、情欲に酔い、眠りに沈んでいたとはいえ、この点では正気に返り、これほどの男たち、きわめて強大な王たちを、きわめて厚かましい女の命令で滅ぼすことを拒んだ。

4

Tamen ne immunes dimitteret, amicos eorum perculit; possessionis maximam partem ademit, eamque praecipue quae balsamum gigneret: urbesque omnes intra Eleutherum amnem sitas, Tyrio tamen et Sidone exceptis, Cleopatrae cupiditati adjudicavit.

PL 15, 1995B

それでもなお、彼らを無傷では帰さぬよう、その友を打ち、所領の最大の部分を奪った。とくにバルサムを産する所領をである。そして、エレウテロス川の内にあるすべての町を、ティルスとシドンを除いて、クレオパトラの欲に与えた。

5

Quae tali mercede a viro delinita, usque ad Euphratem prosecuta proficiscentem in Parthos Antonium, per Judaeam revertit, ubi donis muneribusque maximis conciliare sibi reginae animum Herodes non praetermisit.

PL 15, 1995B

彼女はこのような報酬で男に宥められ、パルティアへ向かって出発するアントニウスをユーフラテスまで見送り、ユダヤを通って戻った。そこでヘロデは、女王の心を贈物と最大の貢ぎ物で自分につなぐことを怠らなかった。

6

Cui secundae res superbiam augebant, ut muliebris impotentia supra modum sese extolleret. Siquidem non multo post ei Parthorum rex Artabazes, Tigranis potentissimi regis filius dono est datus.

PL 15, 1995B

好運は彼女の傲慢を募らせ、女の無節制は度を越えて高ぶった。実際、まもなく彼女には、パルティア人の王アルタバゼスが贈り物として与えられた。強大な王ティグラネスの子である。

7

Quem Antonius captivum tenens, cui omni praeda et spoliis Persicis triumpho debitum, quasi vile mancipium mulieri addixit: ut quo illustrior fuerat victoria, eo turpior esset largitio, quae regem tanto ludibrio dehonestaret.

PL 15, 1995B

アントニウスは彼を捕虜として留めていた。あらゆる戦利品とペルシアの獲物とともに、凱旋式にささげるべき者であったのに、卑しい奴隷のように女に与えた。勝利が輝かしいほど、王をこれほどの嘲弄で辱める贈与はいっそう恥ずべきであった。

8

Nec tamen diutius potitus secundis, qui uti illis nesciebat, insolentia muliebri Augustum in se excitavit. Itaque bellum Actiacum magnis utrinque parabatur motibus.

PL 15, 1995C

しかし彼は幸運をそれ以上長く手にしなかった。幸運を使うすべを知らず、女の無礼によってアウグストゥスを自分に向けて奮い立たせたからである。こうしてアクティウムの戦いが、双方の大きな動きで準備された。

9

Promptissime rex cum Antonio gestiebat bellum subire, quia et Judaea ab hostili tumultu vacabat, et Hyrcaniam a sorore Antigoni diu retentam receperat. Sed in hoc quoque Herodes beatissimus, cui invisum est periculis alienis sese miscere.

PL 15, 1995C

王〔ヘロデ〕は、アントニウスとともに戦いに臨もうと最もはやっていた。ユダヤは敵の騒擾から解かれ、ヒルカニアも、アンティゴノスの姉妹に長く保持されていたのを取り戻していたからである。しかしこの点でもヘロデは最も幸運であった。他人の危難に関わることを嫌っていたからである。

10

Volens itaque Cleopatra alienare animum ejus a regibus atque avertere, suadet viro, ut bellum adversus Arabas gereret Herodes: quo si superior esset, Arabia reginae cederet: si inferior, dominatus Cleopatrae in Judaeam extenderetur. Uter vicisset, alterum solveret.

PL 15, 1995C

そこでクレオパトラは、彼の心を王たちから遠ざけ、背けさせようとして、夫に、ヘロデがアラブ人に対して戦いを行うよう勧めた。もしヘロデが勝てばアラビアは女王に譲られ、劣れば、クレオパトラの支配がユダヤに及ぶ。どちらが勝っても、他方を滅ぼすことになるのである。

11

Quod consilium non ex dispositione, sed ex usu in Herodem inclinavit: qui simul, ut praelium adorsus est, validior equitatu avertit hostem; in exitu multitudine hostium superatur, et numero circumvenitur.

PL 15, 1995D

この計は、取り決めによってではなく、成り行きによってヘロデに降りかかった。彼は戦いを始めるや、騎兵で優り、敵を撃退した。しかし終わりには、敵の数の多さに圧倒され、数で包囲された。

12

Congregatis in Canatha viribus adversariorum, adversum quos densare aciem volens, elatis suorum animis successu priorum, eaque causa in hostem irrumpentibus destituitur, et maxime fraude Athenionis, quem Cleopatra ducem adjunxerat, non ut adjuvaret Herodem, sed ut in ipsa desereret necessitate.

PL 15, 1995D

アラブ人の軍勢がカナタに集まっており、これに向かって戦列を密にしようと望んだが、味方の心は先の成功に高ぶり、そのため敵に突入したので、〔ヘロデは〕見捨てられた。とりわけ、クレオパトラが指揮官として付けたアテニオンの欺きによってである。アテニオンはヘロデを助けるためではなく、まさに窮地において見捨てるためにそこにいたのである。

13

Denique destitutum exercitum ejus in locis saxosis atque inviis adorsi Arabes, gravi caede sternunt funduntque, et fugatos usque ad refugia secuti exitio dedere: adfuit Herodes serius quidem quam necessitas expostulabat; sed tamen ultus aerumnam, posterioribus praeliis ita Arabas afflixit, ut unam illam victoriam suam saepius deplorarent.

PL 15, 1996A

実に、見捨てられた彼の軍を、アラブ人は岩の多い通れぬ地で襲い、重い殺戮で打ち倒し、敗走させ、逃げ場にまで追って死に渡した。ヘロデは、必要が求めるよりは遅れたが、到着し、苦難の報復をした。のちの戦いでアラブ人をひどく打ちのめしたので、彼らはあの一度の勝利をしばしば嘆いた。

14

Accidit etiam motu terrae gravis animorum defectio, quo pecorum plurimum, hominum quoque triginta fere millia consumpta sunt. Militaris tamen omnis manus, eo quod sub dio habitabat, incolumis perseveravit.

PL 15, 1996A

また地震によって、心の大きな消沈が生じた。それにより、家畜がきわめて多く、人間もおよそ三万が滅びた。ただし軍勢はみな、野外に宿っていたので無事であった。

15

Hinc quoque erecti animi hostium, ut arbitrarentur quod desertam Judaeam facilius invaderent, et perculsos talibus prodigiis affligerent.

PL 15, 1996A

このことからも敵の心は奮い立ち、荒れたユダヤをいっそうたやすく襲い、このような凶兆に打ちのめされた者たちを苦しめられると考えた。

16

Unde eos Herodes ad defensionem sui erigendos putavit, et maxime quia legatos quos in Arabiam miserat, necatos dolo compertum habebat. Hoc ergo trepidantes sermone adorsus est.

PL 15, 1996A

そこでヘロデは、味方を自らの防衛のために奮い立たせるべきだと考えた。とりわけ、アラビアに遣わした使節が欺かれて殺されたことを知っていたからである。そこで、恐れおののく彼らに、次の言葉で語りかけた。

17

Cum tot secundis nostrorum praeliis, fractae res hostium usque ad ipsorum fuerint confessionem, qui vesano dolore perciti, quasi victi legatos nostros peremerunt; mirum mihi videtur, quod metus vos irrationabilis in tantum perculerit, ut fortuita elementorum notis jam virtutum successibus praeferatis: nulla congressio fuit, qua non statim Arabes cesserint, atque in fugam conversi, cedendum existimaverint: et ut se habent furta belli, fraude atque insidiis remedia captaverint; non ut ipsi vincerent, sed ut nostram differrent victoriam.

PL 15, 1996B

「我々の幾多の戦いの勝利によって、敵の力は挫かれ、敵自身の自白に至った。彼らは狂気の苦痛に駆られ、敗れた者のように我々の使節を殺したのである。私には不思議に思える。理に合わぬ恐れが諸君をこれほど打ちのめし、自然の偶発の兆しを、すでに得た武勇の成功よりも重んじるとは。会戦はいずれも、アラブ人がただちに退かぬものはなく、敗走に転じて退くべきだと考えぬものもなかった。戦の巧智がそうであるように、彼らは欺きと謀によって救済を求めたが、それは自分が勝つためではなく、我々の勝利を遅らせるためであった。」

18

Pro quibus cum confidere oporteret, exagitatio successit quasi formidabilis belli, quia terra tremuit, cum soli innocui fuerint quia praelia gererent.

PL 15, 1996B

「これらの事に自信を持つべきであったのに、恐るべき戦であるかのような動揺が続いた。地が震えたからである。戦いを行っていたために無害であったのは、我々だけであったのに。」

19

Aut si considerare velimus quibus offecerit, Arabes potius aestimabimus, quos in bellum reduxit, ne se fugiendo subtraherent fortioribus. Video enim illos non armis aut viribus fretos, sed pecoris nostri dispendio in aciem remeasse.

PL 15, 1996C

「あるいは、それが誰を害したかを考えようとするなら、むしろアラブ人だと我々は判断するであろう。それは彼らを戦いに連れ戻し、強い者から逃げて身を隠さぬようにしたからである。私は見ている、彼らが武器や力に頼ってではなく、我々の家畜の損失に頼って戦列へ戻ったことを。」

20

Fragilis autem spes, quae non ex propriae virtutis fiducia, sed ex aliena pendet miseria: cum in terris nihil tam mutabile, quam vel secundae res vel adversae. Exiguis enim momentis status rerum humanarum novantur.

PL 15, 1996C

「しかし、自らの武勇への信頼からでなく、他人の悲惨に依存する希望は、はかない。地上には、好運も不運も、これほど移ろいやすいものはないのだから。実に、人間の事の状態は、ごくわずかな時の動きで改まる。」

21

Nec prosperitas diuturna, nec aerumna est pertinax. Itaque nec miserum esse nec contra, perpetuum est; sed alternae frequenter, et in iisdem variae vices rerum. Denique ex nobis exemplum capessere licet.

PL 15, 1996C

「繁栄は長く続かず、苦難も執拗ではない。したがって、惨めであることも、その反対であることも、永続するものではなく、交互に、しばしば同じ者たちの間で、事の巡りは変わる。実に、我々自身から実例を取ることができる。」

22

Conflictu superiore potiores fuimus, sed in processu praelii sors mutata, ut vinceremur ab his quos viceramus. Ergo et nobis sperare suppetit, quod vincantur a nobis qui nos vicerant. Incauta enim semper nimia praesumptio, et sui negligens.

PL 15, 1996C

「さきの戦いで我々は優ったが、戦いの進むうちに運は変わり、我々が打ち負かした者たちに負かされた。ならば我々にも、我々を打ち負かした者たちが我々に打ち負かされると望む余地がある。過度の思い上がりは常に不注意で、自己を顧みないからである。」

23

Timor autem prospicere futuris admonet, et diligentiam docet. In prosperis audacia obrepit, et inconsulta temeritas nescit consilium ducis exspectare. Denique contra sententiam meam progredientibus, vobis Athenionis nequitia nocendi locum reperit.

PL 15, 1996D

「しかし恐れは、将来を見通すことを促し、周到さを教える。繁栄のうちには、大胆が忍び寄り、無思慮な軽率は指揮官の判断を待つことを知らない。実に、諸君が私の意見に反して進んだとき、アテニオンの悪意が害をなす余地を見いだした。」

24

Nunc mihi trepidatio vestra vadatur praerogativam victoriam. Erigite igitur animos, et veterem Judaeorum magnanimitatem attollite. Nec vos insensibilium commotiones perterreant, nec terrarum motus alterius aerumnae judices arbitramini.

PL 15, 1996D

「いまや、諸君の恐れこそが、私に勝利の先触れを保証する。ゆえに心を奮い立たせ、ユダヤ人の古来の高邁さを高く掲げよ。感覚なきものの動揺に恐れてはならない。また、地の震えを、さらに別の苦難が来ることの告げ手と思ってはならない〔judices は「告げ知らせるもの・しるし」の意と取った〕。」

25

Habent suam noxam passiones elementorum: nec aliud timeatis, quam quod in ipsis offensibus est. Non enim signa periculorum sunt in terrae motu atque animantium lue, sed ipsa pericula. Nihil est quod timeamus, quasi gravia perpessuri qui pertulimus gravissima.

PL 15, 1997A

「自然の変動には、それ固有の害がある。その害そのもののほかは恐れるな。地震や家畜の疫病に現れるのは、危険の徴ではなく、危険そのものである。最も重い苦難を耐え抜いた我々が、重いものを耐えねばならぬかのように恐れる理由は何もない。」

26

Propitius jam potest esse, qui vindicavit: et mitior, quam si non vindicasset. Quid servatur post terrae motum ac pestilentiam, nisi misericordia? Quia solvimus duplicia peccata. Et tamen nos, quod bello utile sit, integrum habemus.

PL 15, 1997A

「罰を下した〔神〕は、いまや宥和的でありうる。罰さなかった場合よりも穏やかでありうる。地震と疫病ののち、残されるのは慈しみのほかに何があろうか。我々は二重の罪を償ったからである。それでもなお我々は、戦に役立つものを、無傷で持っている。」

27

Pestilentia enim extra bellum positos abstulit: nostra autem victoria id hostibus ademit, quod bello idoneum legerant. Deinde nobis pecus mortuum, illis consilium, qui legatos quos misimus, contra jus fasque jugulandos putaverunt.

PL 15, 1997A

「疫病は、戦のほかに置かれた者を奪った。しかし我々の勝利は、戦に適するとして敵が選んだものを彼らから奪った。さらに、我々には家畜が死に、彼らには思慮が〔死んだ〕。彼らは、我々の遣わした使節を、法と神の掟に反して殺すべしと考えたのである。」

28

Praevaricati sunt legem omnium hominum, ipsorum etiam barbarorum: quoniam apud ipsos quoque qui nesciunt humanitatem, inviolabiles legati habentur: dum vindicta coelestis reformidatur, et tanti sceleris ultor Deus timetur.

PL 15, 1997B

「彼らは、あらゆる人の法、蛮族自身の法にさえ背反した。人間らしさを知らぬ者たちの間でさえ、使節は不可侵とされる。天の報復が恐れられ、これほどの罪の報復者である神が畏れられるからである。」

29

Hoc ergo admiserunt adversarii nostri, quod nec humanae nec divinae leges inultum relinquunt. Egrediamur ergo, non pro finibus aut spoliis, sed pro divina injuria praeliaturi. Incitet nos ad bellum, non conjugii aut prolis charitas, sed praesumpta protectio Dei.

PL 15, 1997B

「ゆえに我々の敵は、人の法も神の法も報いずには置かぬことを犯したのである。ならば、境や戦利品のためでなく、神に対する侵害のために戦おうとして、出陣しよう。我々を戦いへ駆り立てるのは、妻や子への愛ではなく、神の守りへの確信であれ。」

30

Non arbitria nostra, sed divini juris praecepta exsequimur sacra, ut pro his vindictam reposcamus, quos inviolabiles esse oportere religio jubet.

PL 15, 1997B

「我々は自分たちの裁量でなく、神の法の聖なる掟を果たすのであり、宗教が不可侵であるべしと命じる者たちのために報復を求めるのである。」

31

Inter arma hostilia legatio sola pacis sequestra est: exuit hostem qui legatione fungitur, quorum nunc sanguis clamat ad Deum et vindictam reposcit. Festinemus igitur ad praelium, dum ultorem habemus Deum caesorum vindicem.

PL 15, 1997B

「敵の武器のただ中で、使節だけが平和の仲立ちである。使節の務めを果たす者は、敵であることを脱ぐ。その血は今、神に向かって叫び、報復を求めている。ゆえに戦いへ急ごう。殺された者たちの報復者である神を、復讐者として持っているうちに。」

32

Illi pro nobis melius praeliantur, et circumfusi angelorum legionibus, in acie praetendunt. Talibus hortatus milites, in hostem ruit, omnem occasionem belli requirens.

PL 15, 1997C

「彼ら〔illi は殺された使節たちを指すらしい〕は我々のためにいっそう善く戦い、天使の軍団に囲まれて、戦列の前面に出ている。」こうして兵士たちを励ますと、彼は敵に突進し、戦いのあらゆる機会を求めた。

33

Erant Arabes praestantiores numero, sed animis infirmiores; unde congressione habita, ceciderunt fere eorum quinque millia. Reliqui sese in munitionem recipientes, aquae inopia fatigabantur, ut legatione missa pacem pretio deposcerent.

PL 15, 1997C

アラブ人は数ではまさっていたが、心では弱かった。そのため会戦が行われると、彼らのおよそ五千が倒れた。残りの者は要塞に退き、水の欠乏に苦しみ、使節を遣わして金で和平を請うた。

34

Sed cum se protrahi viderent, et sitis amplius aquis deficientibus accenderetur, egredientes plerique sese offerebant hostibus, voluntario ferro quam siti praeoptantes perire. Quos vinctos servabat Herodes, ne quid esset insidiarum.

PL 15, 1997C

しかし、引き延ばされていると見て、水が尽きるにつれて渇きがいっそう燃え上がったので、多くの者は出てきて敵に身を差し出し、渇きよりも、自ら選ぶ剣で死ぬことを望んだ。ヘロデは彼らを縛って保持した。何か謀がないようにである。

35

Itaque quinque diebus quatuor ferme millia recepta sunt: aliis ad bellum prodeuntibus, iterum ad septem millia virorum caesa.

PL 15, 1997D

こうして五日のうちに、およそ四千が受け入れられた。他の者が戦いに出たので、またおよそ七千の男が倒れた。

36

Qua plaga humiliati Arabes a rege, quanto virtute inferiores, tanto consilio praestantiores: quem adversarium habebant, quasi defensorem, et auxiliatorem sibi ipsum expetiverunt.

PL 15, 1997D

この打撃で王に打ちのめされたアラブ人は、武勇で劣るぶんだけ思慮に優り、敵としていた者を、いわば守り手・援助者として、自ら求めた。

Liber I, Caput XXXIII

第1巻 第XXXIII章PL 15, 1997D
1

Sed major victorem sollicitudo perculit, ut qui sibi alios subjecerat, non jam de finibus, sed de toto regno periculum imminens perhorresceret, victo Antonio quem fida sibi amicitia copularat.

PL 15, 1997D

勝者〔ヘロデ〕には、いっそう大きな不安が襲った。他の者たちを自らに服させた者が、もはや国境のことではなく、王国全体に迫る危険に身を震わせたのである。誠実な友情で自らと結ばれていたアントニウスが敗れたからである。

2

Denique Augustus Caesar Actiaci triumphator certaminis, necdum superatum Antonium arbitrabatur, cum Herodes superesset victoriae. Anxius itaque rex, cum Rhodum accessisse Caesarem vero indicio comperisset, navigavit ad eum, ne fama terrenum iter ejus praeverteret.

PL 15, 1997D

実に、アクティウムの戦いの勝者カエサル・アウグストゥスは、ヘロデが勝利の障りとして残っているあいだは、アントニウスをまだ打ち負かしたとは考えていなかった。そこで王は不安になり、カエサルがロドスに着いたことを確かな知らせで知ると、陸路の噂が彼より先に着かぬよう、船で彼のもとへ向かった。

3

Adveniensque deposito diademate, sese obtulit privato habitu, sed mente regia. Denique nihil veritati subtrahens, constantiam tenuit, auctoritatem reservavit.

PL 15, 1998A

到着すると、王冠を外し、私人の装いで、しかし王の心をもって身を現した。実に、真実から何一つ差し引かず、毅然とした態度を保ち、権威を保った。

4

Ego, inquit, Auguste, fateor me fidelem fuisse Antonio socium, utpote qui ab eo regnum acceperim, cui me debitorem adhuc non abnuo: idque armis probassem, si Cleopatra non invidisset, et Arabes non impedissent.

PL 15, 1998A

「アウグストゥスよ」と彼は言った。「私は告白する。私はアントニウスに忠実な同盟者であった。彼から王国を受けた身であり、今なお彼に恩義ある者であることを否まない。クレオパトラが妬まず、アラブ人が妨げなければ、武力でもそれを証したであろう。」

5

Ea necessitate arma adversum te non tuli: non quasi amici desertor, aut praelii pavidus, sed quasi domi rebus gerendis occupatus. Ingratum me tamen sibi non sensit Antonius, quod et adjumenta exercitus et frumenti innumerabiles copias absens miserim.

PL 15, 1998A

「そのような必要に迫られて、私はあなたに向けて武器を取らなかった。友を見捨てた者としてでも、戦いに怯えた者としてでもなく、国内の事を処することに忙殺されていた者としてである。それでもアントニウスは、私が自分に恩知らずだとは感じなかった。不在ながら、軍の援助と数えきれぬほどの穀物の備えを送ったからである。」

6

Sed et tu, Caesar, me non ingratum beneficiis ejus judicavisses, si Actiaco bello interfuissem. Vide quam nihil subtraham. Plus metuo apud te ingratus in hostem tuum, quam in te hostis videri.

PL 15, 1998B

「カエサルよ、あなたもまた、もし私がアクティウムの戦いに加わっていたなら、彼から受けた恩に対して私を恩知らずとは判じなかったであろう。見よ、私がいかに何一つ隠さぬかを。私は、あなたの前で、あなたの敵に対して恩知らずと見られることを、あなたに対して敵と見られることよりも恐れる。」

7

Judicium mihi tuum gravius quam bellum est, apud quem non virtutum merita, sed vitia periclitantur. Unde et ego malo apud te de fide, quam de perfidia causas dicere. Vide, Caesar, quam integrum Antonium non deseruerim, victum non refugi.

PL 15, 1998B

「あなたの裁きは、私にとって戦いより重い。あなたの前で問われるのは、徳の功績ではなく悪徳だからである。だから私は、あなたの前では背信ではなく信義について弁明するほうを選ぶ。見よ、カエサルよ、私はアントニウスが無傷であったときに見捨てず、敗れたときにも避けなかった。」

8

Vicisti, Caesar, Antonium legionibus tuis maximis, vicisti consiliis tuis, vicisti imperii Romani viribus, quod dereliquit et quod negavit: et vere victus est virtutibus tuis, sed magis moribus suis.

PL 15, 1998B

「カエサルよ、あなたはアントニウスに勝った。あなたの最大の軍団で勝ち、あなたの計略で勝ち、ローマ帝国の力で勝った。それは彼が見捨て、否んだものである。まことに彼は、あなたの武勇に敗れたが、それ以上に自らの品行に敗れたのである。」

9

Vicit eum Cleopatra uxor, vicit eum Aegyptius amor, vicit eum Conopoea luxuries. Victus est, quia maluit cum Cleopatra vinci, quam sine ea vincere: vicit eum mulier infestior suis quam adversariis.

PL 15, 1998B

「彼に勝ったのは、妻クレオパトラ、エジプトの愛、コノポエアの放埒であった〔底本は Conopoea luxuries。語義が定まらず、エジプトの地名に由来する語と取った〕。彼は、クレオパトラとともに敗れることを、彼女なしで勝つことより選んだゆえに敗れた。彼に勝ったのは、敵よりも身内にとって危険な女であった。」

10

Suaseram mortem mulieris, si vellet sibi consulere: promiseram auxilia, quibus repararem afflictum: promiseram vires, quibus fugacem tuerer, me ipsum belli consortem obtuleram: sed mentem ejus obstrinxerant Cleopatrae cupiditates: victus est, quia audire me noluit: victus sum et ego cum Antonio, minore tamen flagitio: quia illum Cleopatra vicit, me Antonius.

PL 15, 1998C

「私は、彼が自らのためを思うなら、あの女を死なせるよう勧めていた。傷ついた彼を立て直せる援軍を約束し、逃げる彼を守れる兵力を約束し、私自身が戦いの道連れとなることを申し出ていた。しかし彼の精神は、クレオパトラの欲望に縛られていた。私の言を聞こうとしなかったがゆえに、彼は敗れた。私もまた、アントニウスとともに敗れた。ただし、その恥はより小さい。彼にはクレオパトラが勝ち、私にはアントニウスが勝ったのだから。」

11

Ille barbaram, ego amicum non dereliqui. Cum illo posui diadema, sed ad te venire timens amici fidelis gratia, sequestravi regni insignia, sed non abjeci virtutis conscientiam: ut voles judica.

PL 15, 1998C

「彼は蛮族の女を、私は友を、見捨てなかった。私は彼とともに王冠を置いた。あなたのもとへ来ることを恐れ、忠実な友としての好意から〔amici fidelis gratia の係りは定かでない。「恐れ」にかけず「退けた」にかけて取った〕、王位の標章は脇へ退けたが、徳の自覚は投げ捨てなかった。望むとおりに裁くがよい。」

12

Ego tamen quavis sorte judicii tui referam mecum, quod cujusmodi fuerim amicus aestimabitur.

PL 15, 1998C

「だが私は、あなたの裁きがいかなる運命となろうとも、私がどのような友であったかが評価されるということを、持ち帰るであろう。」

Liber I, Caput XXXIV

第1巻 第XXXIV章PL 15, 1998D
1

Respondit ad ea Caesar: Salve, inquit, et nunc magis regno tuo utere, quia non invidemus virtutibus, sed delectamur. Dignus enim es pluribus imperare, qui sic tueris amicitiam: et ut in adversis positum non abneges, et amicum tibi confiteri non erubescas.

PL 15, 1998D

カエサルは、それに答えた。「ようこそ。今こそいっそう、あなたの王国を治めるがよい。我々は徳を妬まず、むしろ喜ぶからである。友情をこのように守るあなたは、より多くの民を治めるにふさわしい。逆境にある者〔アントニウス〕を否まず、友と認めることを恥じないのだから。」

2

Sed adorere felicioribus adhaerere et conservare fidem in prosperis: jam in adversis, satis probasti. Vicerit te Antonius, sed non ego victum putabam, quem amicitia parem fecit victoribus.

PL 15, 1998D

「だが、より幸運な者に付き従い、繁栄のなかでも信義を守ることを試みるがよい。逆境においては、すでに十分に証した。アントニウスがあなたに勝ったとしてもよい。だが私は、友情によって勝者に等しくなった者を、敗れた者とは考えなかった。」

3

Propterea expeteris a nobis, quia nullus te belli eventus mutavit: quandoquidem non tu Antonium deseruisti, sed te Antonius, qui Cleopatrae magis quam tibi credidit. Insipientia illius te nobis acquisivit: quia perniciosissimam sibi elegit, fidelem repudiavit.

PL 15, 1998D

「それゆえ我々はあなたを求める。いかなる戦いの帰趨も、あなたを変えなかったからである。あなたがアントニウスを見捨てたのではなく、アントニウスがあなたを〔見捨てた〕のだ。彼はあなたよりもクレオパトラを信じた。彼の愚かさが、あなたを我々のものとした。彼は自らに最も有害な者を選び、忠実な者を退けたのである。」

4

Nec mirum, si Cleopatrae Antonius victus adhaereat, a qua victor captus est. Quid miraris, si te desistere fecit Cleopatra Antonium, cum a me dissociaverit atque ex consorte imperii hostem fecerit? Ergo et quia tu nobiscum repudiatus es, et ideo nobiscum regna.

PL 15, 1999A

「敗れたアントニウスがクレオパトラにすがりつくのも、不思議ではない。勝者であったときに彼女に捕らわれたのだから。クレオパトラがあなたにアントニウスを見限らせたことを〔te desistere fecit ... Antonium は文字どおりに取った〕、なぜ驚くのか。彼女は、彼を私からさえ引き離し、帝国の同僚を敵にしたのだ。それゆえ、あなたも我々と同じく彼に退けられたのだから、それゆえに我々とともに王であれ。」

5

Nec hoc quidem beneficio vacat, quod dum nos bellis occupamur civilibus, tu indomitam Arabum gentem subjecisti, quia Judaeorum hostes pro nostris ducimus. Nobis enim arma inferunt, qui vos lacessunt.

PL 15, 1999A

「これも功なしとはしない。我々が内乱に忙殺されているあいだに、あなたは御しがたいアラブ人の民を服させた。ユダヤ人の敵を我々の敵と見なすからである。諸君を悩ます者は、我々に武器を向けているのだ。」

6

Nobis ergo militasti, cum tibi vinceres: et ideo te remunerabimus, ut regnum tuum confirmetur nostro munere. Interim nihil imminuisse non parva gratia est: adoriemur in reliquum, ut non requiras Antonium.

PL 15, 1999A

「すなわち、あなたは我々のために戦ったのであり、自らのために勝ったのである。それゆえ我々はあなたに報い、あなたの王国が我々の賜物によって固められるようにする。さしあたり〔あなたの王国を〕何も減らさなかったことは、小さからぬ好意である。今後については努めよう、あなたがアントニウスを求めることのないように。」

7

Neque enim dignum est, ut quem bello vicimus, non vincamus benevolentia. Cum haec dixisset Caesar imposuit diadema capiti ejus, sedulitatem adjungens muneri.

PL 15, 1999B

「我々が戦いで打ち負かした者を、厚意で打ち負かさぬのは、ふさわしくないからである。」カエサルはこう言うと、王冠をヘロデの頭に載せ、賜物に懇ろな心遣いを添えた。

8

Qua dignatione Caesaris invitatus Alexander, ex amicis Antonii virum cui Caesar maxime indignaretur, volens abducere offensioni, multa deplorabat prece: sed indignatio nimia nullum veniae locum reliquit.

PL 15, 1999B

カエサルのこの厚遇に励まされて、アレクサンドロスは、アントニウスの友の中でカエサルが最も憤っていた男を〔ex amicis Antonii virum の係りは定かでない。アレクサンドロスが執り成した相手と取った〕、怒りから引き離そうとして、多くの嘆願を重ねた。だが憤りがあまりに大きく、赦しの余地は少しも残らなかった。

9

Proficiscentibus inde in Aegyptum, prosecutus Caesaris iter suppeditatis omnibus, quae vel ipsi vel exercitui usui forent, maxima sui gratia imperatoris sibi studia conciliavit Herodes: praecipue quia in locis aridioribus usque Pelusium, regali provisione aquarum affluentia subministrata: quibus officiis tantum sui amorem infundit omnibus, ut plus videretur meruisse quam accepisse.

PL 15, 1999B

彼らがそこからエジプトへ出立すると、ヘロデはカエサルの行軍に付き従い、カエサル自身にも軍にも役立つものをすべて調達して、将軍の大きな好意を自らに得た。とりわけ、乾いた土地ではペルシオンに至るまで、王にふさわしい配慮で水を豊かに供給したためである。この奉仕によって、皆に自らへの大きな愛を注ぎ、受けたよりも多くの功があると思われるほどであった。

10

Minor quoque regni potestas, quam humanitatis largitas aestimaretur. Unde Caesar ex sententia rebus intra Aegyptum gestis, Antonio et Cleopatra defunctis, non solum quae adempta erant Herodi reddidit; verum etiam praeter illa quae Cleopatra averterat, Gadarum, Joppen, Samariam quoque ei concessit.

PL 15, 1999C

王国の権力は、その人情の寛大さより小さいとさえ評された。そこでカエサルは、エジプトでの事が思いどおりに運び、アントニウスとクレオパトラが死ぬと、ヘロデから奪われていたものを返したのみならず、クレオパトラが取り上げていたもののほかに、ガダラ、ヤッファ、さらにサマリアをも彼に与えた。

11

Maritimas quoque urbes, Gazam, Arithedanam, Joppen, turrim Stratonis simul donavit: quadringentos quoque stipatores ex Gallia quibus septa incedebat Cleopatra, ad custodiam corporis regi concessit, multaque alia.

PL 15, 1999C

さらに、海沿いの町ガザ、アリテダナ、ヤッファ、ストラトンの塔をも同時に与えた〔底本は Arithedanam。地名の綴りが崩れているらしい〕。クレオパトラがその周りを固めて進んだ、ガリアの護衛兵四百人も、王の身辺の警護のために与え、ほかにも多くを与えた。

12

Sed his omnibus rex pluris habebat, quia a Caesare super omnes, infra Agrippam tamen, diligebatur; ab Agrippa, infra Caesarem.

PL 15, 1999C

だが王は、これらすべてよりも、カエサルには万人にまさって、ただしアグリッパの下で愛され、アグリッパには、カエサルの下で愛されたことを重んじた。

Liber I, Caput XXXV

第1巻 第XXXV章PL 15, 1999D
1

Quintodecimo itaque sui regni anno, ut beatitudini suae responderet et gratiae, tanto rerum secundarum successu levatus, ad pietatem intendit: et ut se gratum coelestibus in se supra modum fluentibus beneficiis demonstraret, templum ornavit: omnemque illum circa templum loci ambitum circumvallavit muro, geminatisque spatiis inclusit immenso aedificandi sumptu et exquisito decore.

PL 15, 1999D

こうして治世の第15年に、自らの幸いと恩寵に応えようと、これほどの順境の成功に心を高められて、彼は敬虔に心を向けた。天が自らにあふれるばかりに注いだ賜物に感謝を示そうとして、神殿を飾り、神殿の周りのあの場所全体の囲いを城壁で巡らし、空間を倍にして取り込んだ。その費用は建築に莫大で、美しさは精緻をきわめた。

2

Indicio erant magnae circa sacrarium porticus, quas exstruxit ex fundamentis: nec minor tuendi quam ornandi intentio. Siquidem castrum Aquiloni subjacens communivit, quod appellavit Antonii gratiam, nullo inferius superiorum palatiorum.

PL 15, 1999D

聖所の周りの大きな柱廊が、その証拠であった。彼はそれを基礎から建てたのである。守りを固める意図も、飾る意図に劣らなかった。実に、北に接する砦を堅固にし、それを、アントニウスに敬意を表して「アントニウスの砦」と名づけた〔底本は appellavit Antonii gratiam。ミーニュの脚注は Antonii castrum、あるいは Antonium(Antoninum)castrum Antonii gratia と読むべきかとする。これに拠る〕。上方のどの宮殿にも劣らぬ砦であった。

3

Addidit etiam in ipsa arce regiae domus gemina habitacula, maximi ambitus et mirabilis pulchritudinis, quorum gratiae nihil conferendum arbitreris.

PL 15, 2000A

さらに城塞そのものの中に、王宮の対になった住居を加えた。きわめて広く、驚くべき美しさで、その優美さに並ぶものは何もないと、あなたは思うであろう。

4

Unum eorum Caesarium, alterum Agrippium nuncupabatur, ut in suis aedibus tantorum amicorum diuturna memoria celebraretur. Urbem quoque Sebasten non solum rex aedificavit, sed etiam replevit inhabitantibus.

PL 15, 2000A

一方は「カエサリウム」、他方は「アグリッピウム」と呼ばれた。自らの宮殿に、かくも偉大な友たちの記憶が長く称えられるようにするためである。また王は、都市セバステを建てたのみならず、住民で満たした。

5

Ac ne singula persequar, haud ullum facile praeteriit locum vetustarum urbium, quem non renovaret labentem, aut additis quae deesse videbantur, aedificiis ornaret.

PL 15, 2000A

個々を述べ尽くすまいが、古い町のどの場所も、傾いたものは再建し、足りないと見えた建物を加えて飾らずに通り過ぎることは、ほとんど一つもなかった。

6

Liberalitates quoque suas usque ad quinquennalia diffundens certamina: unde illud hominum genus effusis divitiis locupletavit.

PL 15, 2000A

また、自らの気前よさを、五年ごとの競技にまで広げた。そのため、あの類いの人々を、惜しみなく費やした富で富ませた。

7

Templum etiam Caesari de marmore albo condidit ad fontes Jordanis, adeo immemor factus religionis, ut homini templum sacraret, usumque gentium in Judaeam induceret.

PL 15, 2000B

さらにヨルダンの源に、カエサルのために白大理石の神殿を建てた。敬虔をすっかり忘れて、人間に神殿を捧げ、諸国民の習いをユダヤに持ち込んだのである。

8

Loco nomen Panium est: ubi mons altitudinis excelsae vertice summo in sublime porrigitur, cujus in latere umbrosum aperitur antrum, per quod graveolentis praecipitii profundum saevam exhalat mephitim.

PL 15, 2000B

その場所の名はパニウムである。そこでは、高い山が頂を高く天に突き出し、その脇腹に影深い洞穴が口を開け、その洞穴を通して、悪臭を放つ断崖の深みが凶悪な毒気を吐き出している。

9

Intus aquarum congregatio, et sine ullo motu multa vis inerat, ut aestimatio profundae altitudinis non comprehenderetur.

PL 15, 2000B

内には水が集まり、少しも動かぬまま水量はおびただしく、深さの見当もつかないほどであった。

10

Foris autem circa ipsius antri radices fontes scaturiunt: unde ortum illic Jordanis plerique aestimavere: nobis tamen, quid veritas habeat, in posterioribus aperiendum videtur.

PL 15, 2000B

外では、その洞穴そのものの麓に泉が湧き出る。多くの者は、そこをヨルダンの源と考えたが、我々は、真実がどうであるかを、後の箇所で明らかにせねばと思う。

11

Erat in maritimis civitas, quae Stratonis turris appellabatur, jam fessa bellis frequentibus, et vetustate ipsa inclinata in ruinam: opportunitate tamen et gratia loci praeeminens, quam renovavit lapide albo, et variis ornavit aedificiis, atque in ea magnanimitatis suae virtutem et elegantiam operis expressit.

PL 15, 2000B

海沿いに、「ストラトンの塔」と呼ばれる町があった。すでに度重なる戦いで疲れ、古さのゆえに傾いて崩れかけていたが、場所の便と魅力では抜きん出ていた。彼はこれを白い石で建て直し、さまざまな建物で飾り、そこに、自らの度量の徳と工事の優雅さを表した。

12

Inter duas enim maritimas urbes, Doram atque Joppen sita in medio: utraque ex parte perstringitur importuoso littore, ut omnes quicumque ex Aegypto Phoenicen praetermeare desiderant, in salo fluctuent, quia frequenter illic mare ventis excitatur, et maxime Lybico spiramine, cujus etiam moderatiore flatu fluctus attollitur: denique illisus praecurrentibus saxis, et fracto repercussus impetu, efferum mare cadendo exasperat.

PL 15, 2000C

というのも、その町は海沿いの二つの町、ドラとヤッファの中ほどに位置し、両側を港に適さぬ海岸に挟まれているため、エジプトからフェニキアを通り過ぎようと望む者は皆、沖で波に揺られるからである。そこでは海がしばしば風で荒れ、とくにリビアの風によってそうなり、その穏やかな息吹でさえ波は高まる。実に、波は前に突き出た岩に打ちつけられ、砕けた勢いで押し返されて、落ちかかりながら海を荒れ狂わせる。

13

Itaque rex nullum impensis statuens modum, magnanimitate vicit naturam, portumque majorem Pyreo constituit; atque in eo penetrata rupium vastitate, stationes tutas composuit.

PL 15, 2000C

そこで王は、費用に限りを定めず、度量によって自然に打ち勝ち、ピレウスの港より大きな港を造った。その中には、岩の広大さを貫いて切り開き、安全な停泊所を設けた。

14

Mensus quoque spatium quod magnitudini portus conveniret, saxa ingentia in mare jecit, quibus inesset plerisque altitudo pedum quinquaginta, aliis etiam excelsior.

PL 15, 2000D

港の大きさにふさわしい広さを測って、巨大な石を海に投じた。その大半は高さ50ペスあり、それより高いものもあった。

15

Distinxit ipsum maximis turribus portum, quarum unam Drusion vocavit, ut Drusi nomen, qui de Caesaris majoribus fuit, insignibus sui operis intexeret. Gradus etiam breviores locis interposuit frequentioribus, per quos sine gravi labore navigia subducerentur.

PL 15, 2000D

港そのものを大きな塔で区切り、そのひとつを「ドルシオン」と名づけた。カエサルの祖先の一人であったドルススの名を、自らの工事の標に織り込むためである。また、短い階段を間隔を密にして設け、それによって船が大きな労苦なく引き上げられるようにした。

16

Tribus etiam colossis ingentibus totam portus illius gratiam venustavit. Iterum templum Caesaris editiori fundavit loco, et templi medio colossum constituit Augusti nomine, velut simulacrum ipsius, quod non minoris magnitudinis foret simulacro Olympii Jovis aut Junonis Argivae.

PL 15, 2001A

三つの巨大な像で、その港全体の魅力を飾り立てた。さらに、より高い場所にカエサルの神殿を建て、神殿の中央に、アウグストゥスの名で巨像を据えた。それは彼自身の像のごときもので、オリュンピアのユピテルやアルゴスのユノの像に劣らぬ大きさであった。

17

Nescias pulchritudinem in tantis difficultatibus, an validitatem operis; ac munimentum in tanto decore praestare amplius putes, quandoquidem insolubile maneat opus, et mari et vetustati. Accessit itaque in eo opere multiplex gratia.

PL 15, 2001A

かくも大きな困難の中で、美しさと工事の堅固さのどちらを称えるべきか、あなたは分からぬであろう。またこの美観の中で、守りの堅固さがさらにまさると思うかもしれない。工事は、海にも古さにも壊れぬまま残るからである。こうして、この工事には幾重もの益が加わった。

18

Nam et urbs maxima accrevit provinciae, et portus navigantibus, et honor Caesari, cujus ex nomine Caesarea in hoc tempore vocatur.

PL 15, 2001A

というのも、属州には非常に大きな町が増え、船乗りには港が、カエサルには栄誉が加わったからである。その名にちなんで、この時代には「カイサリア」と呼ばれている。

Liber I, Caput XXXVI

第1巻 第XXXVI章PL 15, 2001B
1

Hanc regis potentiam prosperis affluentem successibus unius mulieris expetita societas inclinavit; moestisque infregit doloribus, ex quo adversum jus fasque conjugium dignitate potius generis quam charitate, usu quodam regio metiendum existimavit.

PL 15, 2001B

成功にあふれるこの王の権勢を、一人の女との、求められた結びつきが傾かせ、悲しい苦痛で打ち砕いた。彼が、法と神の定めに反するその婚姻を、愛よりもむしろ家柄の高さによって、ある王者の慣行に従って測るべきものと見なしたときからである。

2

Habebat autem in consortium, Dosidem nomine, Hierosolymitanam feminam privato sibi ante sociatam, quae gratior eo esse debuerat, quo fuerat felix marito, cum qua regale fuerat adeptus fastigium.

PL 15, 2001B

彼にはドシスという名の、エルサレムの女がいて、彼がまだ私人であったときから結ばれていた。彼女は、夫に幸いをもたらした者であっただけに、いっそう彼に喜ばれるはずであった。彼女とともに王位の頂を得たのだから。

3

Verum immemor gratiae projicit Dosidem, sociat Mariamnem Aristobuli neptem, Alexandri filiam.

PL 15, 2001B

だが彼は恩を忘れてドシスを捨て、アリストブロスの孫娘で、アレクサンドロスの娘であるマリアムネを妻とした。

4

Itaque dum sequitur nobilitatem, in perturbationem incidit, qua sibi domus propria non conveniret, cui diversarum provinciarum multiplex obtemperaret populus: ac ne oculi novae nuptae odio novercali domi posito, eo quem Dosis generaverat, offenderentur, ejectus non solum paternis aedibus, sed tota quoque urbe Antipater (id enim juveni nomen) infaustis nuptiis locum fecit, quas pater unici filii exsilio concelebravit, vixque festorum dierum solemnitatibus arcessebatur.

PL 15, 2001B

こうして、家柄を追ううちに混乱に陥り、そのために自らの家は彼にとって調和を欠いた。彼には、さまざまな属州の大勢の民が従っていたというのに。そして、新妻の目が、家に居ついた継母の憎しみのゆえに、ドシスの産んだ子によって傷つけられぬよう、父の家のみならず町全体から追い出されたアンティパトロス(これがその若者の名であった)は、不吉な結婚に場所を譲った。父はその結婚を、ひとり子の追放をもって祝い、子は祝祭の日の儀式にさえ、ほとんど呼ばれなかった。

5

Videns mulier morigerari sibi maritum, etiam pietatis convicio in superbiam conversa, addita est etiam causa, qua jure ejus animus inflammaretur: quia Hyrcanum avum suum, viri sui insidiis noverat exstinctum, falso suspectum propter regni cupiditatem: ipse est, de quo supra memoravimus, quem Barzafarmanes qui Persis imperitabat, cum occupasset Syriam, captivum abduxerat, atque in Parthia primo retentum, postea Judaeis postulantibus qui supra Euphratem inhabitabant, miseratus sortem inclinatam permiserat: atque utinam ut concessus fuerat deprecantibus, ita etiam credidisset monentibus, ne mora ingenii humani propinquorum cum potentia sollicitaret, ut ad Herodem transitum faceret, eam illi periculo futuram, quod nullos magis regni cupido servandi, quam proximos exagitaret, atque a propinquis caveret.

PL 15, 2001C

妻は、夫が自分に従順なのを見て、夫の孝心〔の欠如〕をなじるほどに、傲慢に転じた〔pietatis convicio の意は定かでない。祖父への情を欠くと夫をなじったと取った〕。さらに、彼女の心が正当に燃え立つ理由も加わった。祖父ヒルカノスが、夫の策謀で殺されたことを知っていたからである。ヒルカノスは、王位を欲していると、いわれなく疑われたのであった。これは、先に述べた人物で、ペルシアを治めていたバルザファルネスがシリアを占領したとき、捕虜として連れ去り、初めはパルティアに留め置いたが、のちにユーフラテスの向こうに住むユダヤ人たちが願うと、その傾いた運命を憐れんで〔帰国を〕許した者である。願う者たちに許されたのと同じく、忠告する者たちをも信じていたならばよかったものを。〔彼らは忠告した。〕人の心のためらいが、親族の権力をもって誘い、ヘロデのもとへ渡らせてはならない、それは彼にとって危険となる、王位への欲が最も人を駆り立てるのは近親者であり、〔彼らは〕親族を警戒すべきだ、と〔底本は ne mora ingenii humani propinquorum cum potentia sollicitaret ... atque a propinquis caveret。文が崩れているらしく、忠告の内容と解した〕。

6

Verum ille taedio peregrinationis et suorum desiderio transivit Euphratem, in Judaeam revertitur.

PL 15, 2001D

だが彼は、異郷の暮らしの倦怠と身内への思慕から、ユーフラテスを渡り、ユダヤに帰った。

7

Quod altius in pectus Herodis, quam quisquam ratus erat, descendit, non quo ille regnum affectaverit, sed quia viro regii generis, et diu exercitati privilegio potestatis incertum, an ab eo abstinere se posset, aestimabatur.

PL 15, 2001D

このことは、誰が思ったよりも深くヘロデの胸に沈んだ。彼が王位を望んだからではなく、王家の生まれで、長く権力の特権に慣れた人は、それを控えられるかどうか定かでないと思われたからである。

8

Laqueus igitur mortis Hyrcano, conjugium neptis fuit, cujus gratia properavit ad Herodem: nescius, tutius ne apud hostem captivos degere, quam apud regem propinquos.

PL 15, 2002A

かくて、ヒルカノスにとって、孫娘との婚姻が死の罠となった。その縁のためにヘロデのもとへ急いだのだが、捕虜として敵のもとで暮らすほうが、親族として王のもとで暮らすより安全だということを、知らなかったのである。

9

Nulla itaque vel levi regnandi suspicione, hoc solo interemptus est, quod ei competere regnum videbatur. Diligebat interea Mariamnem impenso amore, nec offensam volebat; cumulaverat mulier gratiam numerosiori partu.

PL 15, 2002A

こうして、王位を狙うどんな軽い疑いもなかったのに、王位が彼にふさわしく見えたというだけの理由で殺された。そのあいだ、ヘロデはマリアムネを深い愛で愛し、彼女を怒らせたくなかった。女は、数多い出産によって、夫の好意を積み上げていた。

10

Nam quinque ei generaverat filios, sed ex tribus maribus junior Romae obierat, dum litteris imbuitur liberalibus. Reliqui duo ultra privatorum modum regio cultu celebrabantur.

PL 15, 2002A

彼女は彼に五人の子を産んだが、男子三人のうち末の子は、自由学芸を学んでいたとき、ローマで世を去った。残る二人は、私人の限度を超えて、王者の待遇で重んじられた。

11

Suffragio erat juvenibus matris nobilitas, et suus ortus in regno, quod imperante jam patre geniti forent, sed amor maxime Mariamnes, quo rex magis magisque quotidie accendebatur: ut cum ipsi nulla vicissitudo amoris a conjuge rependeretur, caveret tamen, ne in aliquo mulieris animum moestificaret.

PL 15, 2002A

この若者たちを助けたのは、母の高貴な生まれと、自らの王国での出生、すなわち父がすでに治めているときに生まれたことであったが、何よりもマリアムネへの愛であった。王はその愛にいよいよ日々燃え立ち、妻から自分への愛の返しは何一つないのに、何事においても彼女の心を悲しませぬよう気をつけていた。

12

Aequa lance odium mulieris et amor viri adversum se certabant. Justius tamen Mariamnem amantem se virum oderat, quam Herodes Mariamnem amabat non amantem.

PL 15, 2002B

女の憎しみと男の愛は、等しい秤で互いに争った。だが、マリアムネが自分を愛する夫を憎むほうが、ヘロデが自分を愛さぬマリアムネを愛するより、正当であった。

13

Suppetebat mulieri odium de flagitio, fiducia de amore: quia altero dolore nepotis adversabatur, altero per obsequium amantis extollebatur.

PL 15, 2002B

女には、恥辱による憎しみと、愛による拠り所があった。一方では孫娘としての痛みによって夫に逆らい、他方では愛する者の追従によって思い上がったからである。

14

Et ideo ne a convicio quidem objiciendorum criminum temperavit, quod avum sibi Hyrcanum et fratrem Jonatham per scelus eripuisset, cum alter prosocer, alter affinis: ille propter senectutis infirmitatem servari debuerit, hic saltem propter aetatem adolescentulam: facimus indignum, cui septem et decem annorum adolescenti summum commiserat sacerdotium, huic continuo honorem contulit, et mortem intulit; nulla alia causa, ut accepimus, nisi quod sacerdotali amictu indutus, ubi accessit primum ad altaria sacrato et celebri die, subito populus illacrymavit: quod suspectum adeo Herodi fuit, ut prae gaudio crederet populum illacrymasse, atque adeo erga Ephebum prodidisse affectum suum, lacrymas illas voti indices, studium populi sui periculosum, qui intimis visceribus significaverit, quod studium erga cultum adolescentis haberet, et nobilem illum regium nepotem impotentis mulieris filium fratrem reginae protervioris quae regem virum dedignaretur, prorupturum ad imperandum, nisi maturius sublatus e medio foret, cui forma, cui decoris gratia suppeteret, ut jure praeferendus omnibus aestimaretur.

PL 15, 2002B

それゆえ彼女は、罪状をぶつける非難さえ控えなかった。罪を犯して祖父ヒルカノスと兄弟ヨナタンを自分から奪った、一方は〔夫の〕妻の祖父、他方は姻戚であり、前者は老いの衰えのゆえに、後者は少なくとも若年のゆえに、守られるべきであったのに、と。それは許しがたい所業である〔底本は facimus indignum。facinus indignum の誤りと見て、「所業」と読んだ〕。17歳の若者に大祭司職を委ねたその者に、すぐ栄誉を授け、そして死をもたらしたのである。聞くところでは、他の理由は何もなく、ただ、祭司の衣をまとって、聖別された祝いの日に初めて祭壇に進み出たとき、民が突然涙を流したからである。それがヘロデにはあまりに疑わしく、民は喜びのあまり涙を流したのだと、そしてまさにそのことで、若者に対する自らの思いを露わにしたのだと、彼は信じた。あの涙は願いの印であり、民の危険な熱意であって、〔民は〕心の奥底から、若者の風姿への熱意を示したのだ、と。しかも、あの高貴な王家の孫、抑えのきかぬ女の子であり、夫である王を軽んじる、いっそう不遜な王妃の兄弟は、早々に取り除かれなければ、支配に乗り出すであろう、と。彼には姿があり、美しさの魅力が備わっていて、当然すべての者にまさると評価されるほどであったからである。

15

Proposuit itaque adolescentem occidere: exagitabat eum mater adolescentis, quae et ad investigandum acrior, et ad ulciscendum vehementior, nihil occultum, nihilque inultum patiebatur, eoque revocare sese ac reprimere deliberabat.

PL 15, 2002D

そこで彼は、その若者を殺すと決めた。だが若者の母が彼の心を騒がせた。母は探り出すのにも鋭く、報復にも激しく、何一つ隠されたままに、何一つ報いられぬままにしておかなかった。そのために、彼は自らを引き戻し、抑えようかとも考えた。

16

Rursus exagitabat eum cumulatior in dies erga adolescentem amor universorum et regni periculum. Unde praerupto furore excitatus, statuit quovis modo sibi consulere.

PL 15, 2002D

他方、日ごとに積もるあの若者への万人の愛と、王国の危険が、彼を駆り立てた。そこで、激しい憤激に駆られて、いかなる手段でも自らを守ると決めた。

Liber I, Caput XXXVII

第1巻 第XXXVII章PL 15, 2003A
1

Mittitur adolescens nocturnis temporibus ad urbem Hierico, atque ibi solitus delectari studio natandi; a plurimis quasi in ludum coeuntibus dum sine modo mergitur, in piscina necatur.

PL 15, 2003A

若者は夜の時間にエリコの町へ送られ、そこで泳ぐことを好んでいたが、多くの者が遊びのように集まってきて、際限なく沈められるうちに、池で殺された。

2

Id tacitum soror non tulit, sed affectu germanitatis per convicium prodidit, atque objectavit marito, jussu ejus sibi fratrem ereptum.

PL 15, 2003A

その姉妹〔マリアムネ〕は、これを黙って耐えられず、兄弟への情から非難して露わにし、自分の兄弟は彼の命令で奪われたのだと、夫に突きつけた。

3

Destitutam se omnibus, funestam sibi domum conjugis, qui primo sibi avum ademerit, postea germanum interemerit, miseram se exitio suis fuisse: imprecari dira viro, socrui et regis sorori; commune omnium flagitium: ultorem Deum poscere, ne tantum facinus impunitum relinqueretur.

PL 15, 2003A

自分は皆に見捨てられた、夫の家は自分にとって死をもたらす家である、夫はまず自分から祖父を奪い、のちに兄弟を殺し、自分は身内にとって破滅のもとであった、と。そして夫に、姑に、王の姉妹に、恐ろしい呪いを浴びせ、それはすべての者に共通の恥辱だと言い、神に復讐者となるよう求めた。これほどの悪業が、罰せられぬままに残されぬように、と。

4

Ferebat ista Herodes quasi amore captus et nutibus deditus: sed furebat ira muliebris, et ferre non poterat maledicta exsecrantis et indignantis arrogantiam maxime, quia victus vernaculo ejus Herodes insurgere adversus neglectam nequibat, et ideo quo magis excitari quasi amans posset, scena adulterii contexitur, atque in mulierem istiusmodi crimen componitur, quod imaginem suam Antonio in Aegyptum destinavisset.

PL 15, 2003A

ヘロデは、愛に捕らわれ、彼女の頷きに身を委ねた者のように、これを耐えた。だが女たち〔姑と王の姉妹〕の怒りは猛り、呪い、憤る彼女の悪口と傲慢に耐えられなかった。とりわけ、ヘロデが彼女の生来のもの〔魅力〕に屈していて、顧みられぬ妻に対して立ち上がることができなかったからである〔底本は victus vernaculo ejus。語義が定まらず、このように取った〕。そこで、愛する者として彼がいっそう掻き立てられうるように、姦通の場面が仕組まれ、彼女にこのような罪状が作り上げられた。自分の肖像をエジプトのアントニウスに送った、というのである。

5

Quantae istud intemperantiae fuisset, ut absenti et prompto in libidines viro, tum praeterea potenti qui potestate pro jure uteretur, formam venalem offerret ut pulchritudine illiceretur, novae auctionis commercio se mulierem potuisse, vi ne amoris an odio mariti, cujus periculum pro mercede adulterii postulavisset?

PL 15, 2003B

もしそうなら、それはいかばかりの放埒であったろうか。不在で、欲情に走りやすい男、そのうえ権力を法のごとく用いる有力者に、売り物の姿を差し出し、美貌で誘うとは。新しい競売のような取引で、女が〔身を任せることが〕できたのは、愛の力によるのか、夫への憎しみによるのか。その夫の危険を、姦通の報酬として求めたのだというのか〔底本は se mulierem potuisse で文が整わない。大意で訳した〕。

6

Hoc itaque commento mulierum, apud Herodem Mariamne quo magis amabatur, eo gravius appetebatur, nec tamen insimulatio ipsa, quamvis indignantium feminarum, aliena veri penitus fuit: matrem enim Alexandram furentem, quod alius filio suo Aristobulo in sacerdotio praeferebatur (hoc enim nomine Jonatham filium suum quod avum sibi regem fuisse in memoriam reduceret, appellari malebat) ab Antonio per Musurgam quemdam litterarum sequestrum petiisse filio suo sacerdotium, fides vero propior erat.

PL 15, 2003B

かくてこの女たちの作り事のために、ヘロデのもとでマリアムネは、愛されるほどいっそう重く攻められた。とはいえ、その告発そのものは、憤った女たちのものであったにせよ、真実とまったく無縁というわけではなかった。母アレクサンドラが、別の者が自分の息子アリストブロスより大祭司職で優先されたことに怒り(彼女は、息子ヨナタンがこの名で呼ばれることを望んだ。祖父が王であったことを思い出させるためである)、ムスルガという書簡の仲介者を通じて、アントニウスに、息子のために大祭司職を求めた、ということのほうが、より真実に近かった。

7

Deinde adveniente in Judaeam Gellio Antonii amico, cognitum adolescentem miraculo fuisse propter excellentissimi decoris gratiam.

PL 15, 2003C

また、アントニウスの友ゲッリウスがユダヤに来たとき、その若者は、並はずれた美しさの魅力のゆえに、驚嘆の的となったという。

8

Non minus etiam Mariamnem, cujus quo dignitas clarior, eo fama illustrior, et forte compertam more quodam ingenii humani, quo viri quoque eo se interioribus amicis cariores cupiant declarare, si praesentibus quoque necessitudinibus suis in se hospitalitatis societatem indulgeant: ibi quoque Alexandrae datam cum Sosio colloquendi copiam licet liberiori viduae, alia quoque cognoscendi hospitis deesse copia non potuerit, cum praesertim hujusmodi et causas et personas requireret.

PL 15, 2003C

マリアムネもまた同じであった。その気品が高いほど、評判もいっそう輝いていた。彼女は、人の心のあるならわしによって、おそらく見いだされたのであろう。そのならわしとは、男たちもまた、身近な友に対して、自分の親族が居合わせるところでも、自分への客の親しみを許されるなら、いっそう深く親しい者として自らを示したがる、というものである。そこでもアレクサンドラは、ソシウスと語り合う機会を与えられた。彼女は、いくらか自由な寡婦であったとはいえ、客についてほかのことを知る機会が欠けるはずもなかった。とりわけ、このような事柄が、原因と人物を探る性質のものであったからである〔底本は et forte compertam ... 以下の文が崩れているらしく、大意を取った〕。

9

Deinde collato utrimque consilio id se dedisse sententiae, ut utriusque imagines Antonio dirigerentur.

PL 15, 2003D

その後、双方で相談を重ね、両者の肖像をアントニウスに送るという意見に落ち着いたという。

10

Perstrictum illum splendore imaginum, et Sosii praecipue testimonio (qui nihil tale se umquam vidisse in terris asseveraret, et gratiam illis non hominum, sed divinam inesse lenocinantem: ut excitaret viri minime sobrias cupiditates) scripsisse Herodi, ut Aristobulum ad se sine mora mitteret: de Mariamne quod sibi conjuncta foret, praetermisisse.

PL 15, 2003D

彼〔アントニウス〕は、肖像の輝きに心を打たれ、とりわけソシウスの証言に動かされた。ソシウスは、地上にこのようなものは見たことがないと断言し、彼らには人間のものでなく神的な魅力が宿っていて、誘惑し、男の節度を欠く欲望を掻き立てると言ったのである。アントニウスは、ヘロデに、アリストブロスを遅滞なく自分のもとへ送るよう書き送った。マリアムネについては、ヘロデに結ばれた妻であるので、触れなかったという〔sibi はアントニウスとも取れるが、次節の sociatam viro mulierem から、ヘロデを指すと取った〕。

11

Non quo cooperire libidines suas, vel in his quae nuptae essent apud maritos soleret, cui sine periculo usus foret, flagitium sine pudore; sed quo Cleopatrae caveret indignationem, quae utriusque quidem sexus rivali offenderetur, sed amplius si sociatam viro mulierem deprehendisset; quia se decore super omnes excellere mulieres arbitrabatur.

PL 15, 2004A

それは、自らの欲望を覆い隠すためではなかった(嫁いだ女たちについても、夫のもとで〔それを行うのが〕常であって、彼には、危険なく用いることができ、恥なく不品行をなしえたからである)。そうではなく、クレオパトラの憤りを警戒したからである。彼女は男女どちらの恋敵にも腹を立てるが、夫と結ばれた女を見つけたなら、いっそうそうなる。自分が美しさですべての女にまさると思っていたからである〔底本の in his quae nuptae essent apud maritos soleret, cui sine periculo usus foret の係りは定かでない。大意で取った〕。

12

Perlectis itaque litteris, Herodem excusavisse, quod sine seditione populi et perturbatione totius gentis avellere a suis nobilem non posset adolescentem, atque ut satisfaceret Alexandrae, spopondisse Aristobulo sacerdotium: sed cum moras fieri promissis vidisset, et arte se ludi putaret; Alexandram paravisse navigium, ac ipso apparatu fugae cognito per Sabionem consilio revocatam esse cum filio.

PL 15, 2004A

そこで手紙を読み終えたヘロデは、民の内乱と国民全体の動揺なしには、高貴な若者を身内から引き離せないと弁明し、またアレクサンドラを満足させるため、アリストブロスに大祭司職を約束した。だが約束が遅れるのを見て、策略で弄ばれていると考え、アレクサンドラは船を用意した。その逃亡の支度が知られると、サビオの計らいで息子とともに呼び戻された、という。

13

His motum Herodem dissimulasse ad tempus injuriam, et accelerasse Aristobulo sacerdotii collationem, ut honoris specie paratae necis invidiam velaret: qua peracta, ut diximus, quasi fulmine ictus, exagitatus est, simul et affectati adulterii afficto a suis crimine, quod sciret Antonium promptum ad libidines, et invelatas, ex eo quod plurimum poterat inflammantem in omne genus amatorium cupiditates.

PL 15, 2004B

これに動かされたヘロデは、しばらくは侮辱を隠し、アリストブロスへの大祭司職の授与を早めた。栄誉の外見で、用意した殺害への反感を覆うためである。これが成し遂げられると、既述のとおり、彼は雷に打たれたかのように苛まれた。同時に、身内の者から姦通の企てという偽りの罪状が捏造されたからでもあり、またアントニウスが欲情に走りやすく、〔恥を〕覆わず、最大の力を持つがゆえに、あらゆる種類の色欲を燃え立たせていると知っていたからでもある〔底本の qua peracta ... exagitatus est ... 以下は文脈が崩れており、大意で取った〕。

14

Cleopatrae quoque inexpiabilem rivalitatis praecipue dolorem atque immanitatem, quae plurimos virorum, quos seniores circa uxorum reprimendam intemperantiam compererat, interemisset, imminere sibi periculum non solum amittendae conjugis, sed etiam subeundae mortis perhorrescebat.

PL 15, 2004B

また彼は、クレオパトラの、償いえぬ恋敵への怒りと凶暴さも、恐れた。彼女は、妻たちの放埒を抑えることに手ぬるい〔底本は seniores。segniores(手ぬるい)の誤りと見て取った〕と知った男たちを、多く殺していた。そのため、妻を失うだけでなく、死をも被る危険が自分に迫っていると、彼は戦慄した。

15

Proposuit itaque ipse contendere in Aegyptum, ut Antonium vel Cleopatram quam maxime metuebat, deflecteret. Evocatum alii ferunt M. Antonii litteris eo tetendisse, ut necati adolescentis causas praestaret.

PL 15, 2004B

そこで彼は、自ら、最も恐れているアントニウスあるいはクレオパトラを宥めるべく、エジプトへ急ぐことに決めた。ほかの者たちは、彼がマルクス・アントニウスの書簡で召喚されて、殺された若者の事情を釈明するために赴いたと伝える。

16

Profecturus tamen affini suo Josippo cui Salome germana regis in conjugium convenerat, secreto aperit, suspectam sibi necem propter conjugalis formae appetentiam, quam missa sui decoris specie prodidisse mulier argueretur; idque quasi affini negotii committere, ut si ipse ab Antonio exstinctus foret, Mariamnem necaret, ne merces flagitii superesset.

PL 15, 2004C

だが出発に際して、彼は姻戚のヨセフ(王の姉妹サロメが、妻として結ばれていた)に、密かに打ち明けた。自分の殺害が疑われるのは、妻の美貌をアントニウスが欲したためであり、その美しい姿を送って、それを露わにしたと妻は咎められている。そして彼は、それを姻戚への用件のように委ねた。もし自分がアントニウスに殺されたなら、マリアムネを殺せ、不品行の報酬が残らぬように、と。

17

Josippus haudquaquam, ut arbitror, studio proditionis, sed quo mulieris erga virum sopiret querelas, quibus se afflictam diceret ardere odiis viri, mandatum exprimit, atque ad affectum amantis interpretatur quod ne mortuus quidem pateretur Herodes sejungi se ab uxoris societate.

PL 15, 2004C

ヨセフは、私の思うに、決して裏切りの熱意からではなく、妻が夫に対して抱く嘆き(夫の憎しみに苛まれて燃えていると、妻は言っていた)を鎮めようとして、委ねられた命令を引き出して漏らし、これを愛する者の情の表れと解した。ヘロデは、死んでもなお、妻との結びつきから引き離されることに耐えなかったのだ、と。

18

Sed mulier longe aliter quam Josippus aestimaverat, ad argumentum traxit implicatae adhuc in se crudelitatis, cujus exercendae post mortem quoque suam exsecutionem affini proprio mandavisset; infestum illum sibi injuria, qui suspiciones suas non argumento aliquo veritatis examinaret, sed praeruptae mortis exitio urgeret; nullum odiis finem fore, quae ultra ipsum vitae ac salutis defectum extenderentur.

PL 15, 2004D

だが女は、ヨセフが思ったのとはまったく違って、これを、自分になおも絡みついている残酷さの証拠と見なした。その残酷さの実行を、自分の死後にも、自分の姻戚に命じたのだ、と。彼は自分に対して不当で敵意ある者である、自らの疑いを真実の何らかの証拠で吟味せず、突然の死の破滅で押しつけてくる、憎しみには終わりがなく、彼自身の命と無事が尽きた先にまで及ぶであろう、と。

19

Sed Josippus domestici mali immemor, dum alienam conjugem ultro reconciliare expetit, suae conjugis adversum se inflammavit suspiciones: quae et colloquia viri proprii cum Mariamne, morasque in aula regia haud perfunctorie ferendas arbitrabatur.

PL 15, 2004D

だがヨセフは、家の中の災いを忘れ、他人の妻を自ら進んで和解させようとするうちに、自分の妻の、自分に対する疑いを燃え立たせた。彼女は、自分の夫がマリアムネと交わした会話や、王宮での長居を、軽く見過ごせるものとは考えなかったのである。

20

Denique ubi frater revertitur, insimulationes non distulit, injuriam addens suam regalibus contumeliis, quod sibi quoque Mariamne ademisset maritum: sed Herodes praestrictus licet, tamen haudquaquam gravius primo commotus est, nec infensum se uxori praebuit, cum etiam vi amoris infractus, quodam die mulieri jurare coepit, quod tanto eam diligeret affectu, ut numquam alterius mulieris flagraverit cupiditate: ita omnes ex animo abjecerit, ut uxori fidem servaret.

PL 15, 2005A

実に、兄〔ヘロデ〕が帰ると、彼女は中傷を遅らせず、自らの侮辱を、王家への罵りに加え、マリアムネが自分からも夫を奪ったと言った。だがヘロデは、動揺したとはいえ、最初はさほど激しく動かされず、妻に敵意も示さなかった。むしろ愛の力に挫かれ、ある日、妻に誓い始めた。あなたをこれほど深く愛しており、他の女への欲に燃えたことは一度もなく、すべてを心から投げ捨てて、妻に信義を守ってきた、と。

21

At illa: Satis, inquit, amorem erga me tuum mandatis quae Josippo dederas, declarasti praecipiens ut me occideret. Quomodo potest amare, qui occidere potest?

PL 15, 2005A

だが彼女は言った。「あなたは、ヨセフに与えた命令によって、私への愛を十分に示した。私を殺せと命じたのだから。殺すことのできる者が、どうして愛することができようか。」

22

Amens illico rex ubi audivit secretum suum proditum, cogitare coepit numquam proditurum fuisse Josippum, nisi captus amore mulieris mercedem proditionis stupro quaesisset, manifestatum quod diu latebat, in aperto crimen indubia corruptione: non frustra excitatam sororem, quae domesticam injuriam prae ceteris deprehendisset.

PL 15, 2005A

王は、自分の秘密が漏らされたと聞くや、たちまち逆上し、考え始めた。ヨセフが決して漏らすはずはなかった、女への愛に捕らわれ、漏洩の報酬を淫行に求めたのでなければ、と。長く隠れていた罪が、疑いようのない堕落によって露わになった。姉妹〔サロメ〕は、家の中の不正を誰よりも見抜いたのであって、いたずらに掻き立てられたのではなかった、と。

23

Itaque indignatione nimia furens animique impos exsilivit de lectulo, fugiens corruptelae turpis contagia, nec furentem capiebat aula: audivit soror vociferantem, continuoque rapiens tempus ad argumentum insimulandi et occasionem nocendi, confirmavit indignantis suspiciones: impulsus itaque dolore injuriae insimulatione germanae, jubet occidi utrumque; nec multo post secuta est factorum poenitentia: et ubi ira cecidit, amor successit, et passio resuscitata est, tantusque incanduit fervor cupiditatis, ut defunctam non crederet, atque in excessu mentis positus, quasi viventem alloqueretur.

PL 15, 2005B

こうして彼は、あまりの憤りに狂い、我を失って寝台から飛び起き、卑しい堕落の汚れから逃れようとした。宮廷は、猛り狂う彼を収めきれなかった。姉妹は彼の叫びを聞くと、すぐさま、告発の論拠と害する機会を捉えて、憤る彼の疑いを固めた。そこで、不当な仕打ちへの痛みに駆られ、姉妹の告発に押されて、彼は二人を殺すよう命じた。まもなく所業への悔いが続いた。怒りが静まると愛が代わり、情念がよみがえって、欲望の熱があまりに燃え上がったため、彼は彼女が死んだとは信じず、精神の錯乱の中で、生きている者に話しかけるかのようであった。

24

Et sicut ad eam quae viveret pueros dirigebat, rogans, ut depositis simultatibus, ad sese veniret, et redderet se conjugali gratiae.

PL 15, 2005C

そして、生きている者に対するように、従者たちを遣わして、仲違いを捨てて自分のもとへ来て、夫婦の情愛に身を返すよう願わせた。

25

Vix denique multo edoctus intervallo temporis obiisse credidit, quam pro amore tamquam immortalis feminam decoris mori non potuisse arbitrabatur. Tantus erat affectus erga defunctam.

PL 15, 2005C

実に、ずいぶん時が経ってから教えられて、ようやく彼女が死んだと信じた。彼は愛のあまり、この美しい女は不死であるかのように、死ねるはずがないと思っていたのである。死んだ者へのその情は、それほど大きかった。

26

Denique efferus, postea atque in multorum necem praesentium odio fertur exasperatus, nec solum morbo animi laborasse, sed etiam gravi corporis aegritudine, quam ex pestilentia quoque aeris contractam aiebant. Nam tractus coeli corruptior plurimis pestem creavit.

PL 15, 2005C

実に、のちに彼は荒れ狂い、居合わせた多くの者の殺害へと、憎しみに苛立って駆り立てられたという。心の病に苦しんだだけでなく、重い体の病にも苦しみ、それは大気の疫病からも受けたものだと言われた。天の気配がいっそう悪くなり、多くの者に疫病を生じたからである。

27

Unde consultis medicinae peritis, silvarum secretis sese abdit, et refuso paulatim vigore, venatibus salubritatem corporis pariter ac mentis salubritatem recepit.

PL 15, 2005C

そこで、医術に通じた者たちに相談し、森の人気のない所に身を隠し、力が少しずつ戻ると、狩りによって、体の健康と精神の健康を同時に取り戻した。

Liber I, Caput XXXVIII

第1巻 第XXXVIII章PL 15, 2005D
1

Hoc quoque addebat miraculis suis quibus defunctae suspiciebat gratiam, luisse se injusti poenas flagitii, et elementorum aegritudine expiatum interitum tanti decoris; excidio mundi, populorum lue unius mortem, sorte tamen impari vindicatam, cum fructus terra abnueret, fames augeret pestilentiam.

PL 15, 2005D

彼〔ヘロデ〕は、亡き妻の寵を慕って語ってきた自分の驚くべき話〔miraculis suis の意は定かでない。「驚くべき話」と取った〕に、さらにこう付け加えた。自分は不正な非行の刑罰を受けたのであり、これほどの美の滅びは諸元素の病によって償われたのであって、世界の破滅と諸民の疫病によって、一人の死は、とはいえ釣り合わぬ運命によって、報いを受けたのだ、と。大地が実りを拒み、飢饉が疫病を募らせたからである。

2

Hunc Mariamne exitum tulit, sobrie viro pudica, sed insolens formae conscientia. Cui magnanimitas superfluebat, sedulitas deerat, ut blanditias dedignaretur mariti, secura quod nihil ab eo qui supra modum diligeret, exitii perpeti posset: nec solum ad praesens ultionem reperit, sed etiam in reliquum haereditaria odia transmisit.

PL 15, 2006A

マリアムネはこのような最期を遂げた。夫に対しては節度をもって貞潔であったが、自らの美の自覚に奢っていた。気位は有り余り、気遣いを欠いていたため、夫の甘言を軽んじ、度を越して愛してくれる者から破滅を被ることなどありえないと安心していた。彼女は当座の復讐を果たしたばかりか、後々にまで、世襲の憎しみを伝えたのである。

3

Cui successere filii materni doloris exsecutores pio erga matrem quidem affectu, sed erga patrem impio: cum utrique parentum pari munere jus naturae solvendum foret.

PL 15, 2006A

その後を継いだのは息子たちで、母の悲しみの執行者となった。母に対しては孝心深かったが、父に対しては不敬であった。両親のどちらにも、等しい務めとして、自然の権利は果たされねばならなかったはずである。

4

Nec inexercitatos dolor reperit: nam diu Romae eruditi Latinis juxta et Graecis litteris, astutiam non mediocrem assumpserant, et absentes compererant necem matris, plerisque in odium patris impulsoribus asperabantur.

PL 15, 2006A

悲しみが見いだしたのは、鍛えられていない者たちではなかった。彼らは長くローマでラテンの文学とともにギリシアの文学をも学び、並々ならぬ狡知を身につけていた。しかも遠く離れている間に母の殺害を知り、多くの唆す者たちによって父への憎しみに駆り立てられ、いよいよ荒んでいたのである。

5

Regressis quoque ne conspectus quidem paterni reverentia sedulitatem infuderat; crescebat cum aetate malitia.

PL 15, 2006A

帰ってきても、父の姿を目にしたところで、敬意から気遣いが生まれることはなかった。歳とともに悪意は増した。

6

Accessit etiam ex conjugii societate praesumptio, quod alteri Salome filia neptis Herodis, alteri Archelao genita qui Cappadociae regnum tenebat, in jus copulae nuptialis convenerant, et nobilitas conjunctionis odiorum dederat auctoritatem.

PL 15, 2006B

さらに、婚姻の結びつきから思い上がりが生じた。一人にはサロメ〔底本は Salome。サロメの娘と解した〕の娘で、ヘロデの姪にあたる女が、もう一人にはカッパドキアの王国を治めるアルケラオスの娘が、婚姻の縁によって結ばれ、その縁組の高貴さが憎しみに権威を与えたのである。

7

Offendebatur igitur Herodes, vel tacito filiorum ingenio excitatiore, quam paterna pietas pati posset, quae etiam vultu frequenter laeditur.

PL 15, 2006B

それゆえヘロデは不快を覚えた。息子たちが黙っていても、その気質が、父の情が耐えうる以上に激しかったからである。父の情は、顔つきにさえしばしば傷つけられるものである。

8

Addebantur et stimuli ab his qui ab insidiis filiorum cavendum, quasi solliciti crebro denuntiabant, asserentes, quod ultrices materni exitii armarent manus.

PL 15, 2006B

さらに、息子たちの陰謀に警戒せねばならぬと、さも気遣わしげにたびたび告げる者たちから、刺激が加えられた。彼らは、息子たちが母の死の仇を討とうと手を武装していると断言した。

9

Quibus perterritus Herodes Antipatrum Dosidis filium praeferre fratribus, atque ad sui gratiam uberiore effectu coepit lacessere.

PL 15, 2006B

これに怯えたヘロデは、ドシスの子アンティパトロスを兄弟たちより重んじ、自分の寵を得るよう、よりいっそう実りある仕方で彼を促し始めた〔lacessere の目的語は省かれ、ad sui gratiam uberiore effectu の係りも定かでない。アンティパトロスに寵を得るよう促したと取った〕。

10

Ardere majoribus odiis aula regia, et certamine fratrum concuti: dum illi indignantur, quod privatae mulieris filius sibi in regno ortis praeferebatur: ille versutus adulandi, quo se inferiorem materno latere cernebat, eo studiosius commendare sese patri, appetere germanos compositis insimulationibus non quiescebat, donec ipse per se ac per alios quos sibi adjunxerat, excluderet ipsos ab affectu paterno.

PL 15, 2006C

王宮はいっそう大きな憎しみに燃え、兄弟の争いに揺さぶられた。息子たち〔マリアムネの子ら〕は、一介の女の子が、王位に生まれた自分たちより重んじられることに憤り、一方アンティパトロスは、追従に狡猾で、母方では劣ると見ていたからこそ、それだけ熱心に父に取り入り、作り事の告発で兄弟たちを攻撃して止まなかった。ついには、自分自身により、また自分が味方につけた他の者たちによって、彼らを父の情から締め出したのである。

11

Denique regnandi his spem omnem ademit, ita ut publice condito testamento, solus imperii successor designaretur, missusque ad Caesarem Romam praeter insigne diadematis omni ornatu cultuque regio fulciebatur.

PL 15, 2006C

実に、彼は、彼らから王位の望みをすべて奪った。遺言が公に作成されて、彼ひとりが支配権の後継者と指名され、カエサルのもとへローマに送られたときには、王冠の記章を除き、あらゆる王の装いと飾りに支えられていた。

12

Inde in Judaeam regressus, aucta erga se Caesaris plurimorumque illustrium virorum gratia, exigui prope temporis intervallo tantum praevaluit, ut etiam matrem conjugio patris adderet: geminisque armis, adulandi arte et simulandi versutia, ita germanos urgere apud patrem coepit, ut patri filius necem pararet.

PL 15, 2006C

そこからユダヤに戻ると、カエサルと多くの名士たちの寵が彼に増し、わずかな時の間にこれほど優勢となって、自分の母をも父の婚姻に加えるに至った。追従の術と偽りの狡知という二つの武器によって、父のもとで兄弟たちをこれほど責め立て始め、息子が父に死を企てるかのようにまで仕立てたのである〔ut patri filius necem pararet は語のとおりには「息子が父に死を企てるほどに」。兄弟への告発の中身と取った〕。

13

Denique furens animi Romam petit attracto secum Alexandro, quem reum magici adversum se criminis ante Caesarem statuit.

PL 15, 2006D

実に、ヘロデは、怒り狂って、アレクサンドロスを連れてローマへ向かい、彼を自分に対する魔術の罪の被告として、カエサルの前に立たせた。

14

Ille data sibi copia deplorandae calamitatis, aerumnarumque omnium, cum videret sibi suppetere tanti judicis auctoritatem, qui nec ab Herode traduci per gratiam posset, nec ab Antipatro circumveniri, nihil praetereundum ratus, flagitia patris quadam perstrinxit modestia, ut nec urgere tamquam accusator videretur, nec occulta esse sineret, cum plurimum causam juvaret, si se ob necis maternae dolorem paternis peti odiis demonstravisset.

PL 15, 2006D

アレクサンドロスは、悲運とあらゆる苦難を嘆く機会を与えられ、これほどの裁き手の権威が自分に味方していること、その人がヘロデに恩顧で引き込まれることも、アンティパトロスに欺かれることもありえないことを見て取り、何も見過ごすまいと考えた。そして父の非行にある控えめさをもって触れるにとどめ、告発者のように責め立てているとも見られず、かといって隠れたままにもさせないようにした。母の死の悲しみのゆえに父の憎しみに狙われていることを示せば、それが何よりも訴えに益すると見たからである。

15

In talibus enim judiciis nihil magis liberos gravat, quam naturae pietas et pietatis auctoritas: quae si aliquanto traducuntur flagitio, praejudicium minuitur, praerogativa excluditur.

PL 15, 2007A

実に、こうした裁判において、子らをこれほど不利にするものはない。自然の情と、その情の権威にほかならない。これらがいくらかでも非行によって貶められれば、先入の判断は弱まり、優先の権は排除される。

16

Ubi vero ad objecta patris ventum, validis refellens assertionibus, alienum sceleris primo fratrem demonstravit, qui suorum esset consors periculorum, quem innoxium in crimen vocari ingemiscebat.

PL 15, 2007A

さて、父の訴えに及ぶと、強い主張で反駁し、まず兄弟〔アリストブロス〕が罪と無縁であること、自分たちの危険を分かち合う者であって、無実なのに罪に呼ばれるのを嘆いていることを示した。

17

Adstipulabatur purae conscientiae agendi jus et dicendi peritia, nihil sibi ac fratri relictum honoris, sublata omnia per scelus germani, patrisque facilitatem.

PL 15, 2007A

澄んだ良心が訴える権利と弁論の技量が、これに加勢した。自分にも兄弟にも、何の名誉も残されていない、兄弟〔アンティパトロス〕の罪と父の安易さによって、すべてが奪われたのだ、と。

18

Amarissime deplorabat necem sibi irrogari, quam pater eo usque expetit, ut crimen adjiciat, flagitium adjungat. Quibus dictis coegit in lacrymas universos, atque eo sortem deduxit judicii, ut Caesari accusatio non probaretur, pater reconciliationem amplecteretur.

PL 15, 2007B

彼は、自分に死が負わされていることを、この上なく苦々しく嘆いた。父はその死を、罪まで加え、非行まで結びつけるほどに求めているのだ、と。これらの言葉で皆を涙へと駆り立て、裁きの成り行きを、カエサルには告発が認められず、父は和解を受け入れるところへと導いた。

19

Id gratum admodum et praecellentissimum Romano principi, non solum regi inclyto regnum donasse, sed etiam liberos reddidisse.

PL 15, 2007B

これは、ローマの元首にとってまことにありがたく、このうえなく優れたことであった。名高い王に王国を与えただけでなく、子らをも返したからである。

20

Itaque justo definitum examine, ut sic paterni juris reverentia inviolata maneret, et tuta filiorum innocentia; patri, ut decebat, obtemperarent liberi. Ipse inoffensum naturae affectum cohiberet filiis; cui vellet tamen, regnum relinqueret.

PL 15, 2007B

こうして、公正な審理によって決定された。父の権利への敬意が侵されぬまま保たれ、子らの無罪も守られるように、子らは父に、当然のこととして従うこと。父自身は、子らへの自然の情を傷つけぬまま保つこと。ただし、望む者に王国を遺してよい、と。

21

Redit ex urbe Roma cum patre Alexander, judicio magis, quam suspicione absolutus. Vacare enim mentem Herodis ab odio filiorum Antipater non patiebatur: ipse enim erat odiorum materia: premebat tamen studium suum contuitu reconciliationis, ne appetitae germanitatis scenam proderet, insidias manifestaret.

PL 15, 2007B

アレクサンドロスは、疑いを晴らされたというより判決の上で放免されて、父とともにローマの町から戻った。というのも、アンティパトロスは、ヘロデの精神が息子たちへの憎しみから離れることを許さなかった。憎しみの種は彼自身だったからである。それでも、和解を見込んで熱意を抑えた。兄弟たちを狙った芝居を露わにし、陰謀を明るみに出してはならなかったからである。

22

Ubi ventum est in Ciliciam, et navigantes in Eleusiam applicaverunt, suscepit eos Archelaus opimo convivio, gratias agens Alexandri generi sui causa, quod exemptum periculo reconciliatione etiam dignum aestimasset.

PL 15, 2007C

キリキアに着き、船でエレウサ〔底本は Eleusiam。ミーニュの脚注は、ヨセフスのラテン語訳者ルフィヌスが Eleusam とするのを挙げる。これに拠る〕に寄港すると、アルケラオスは豊かな宴で彼らを迎え、婿アレクサンドロスのために感謝を述べた。ヘロデが彼を危険から救い、和解にもふさわしいと見なしたからである。

23

Ipse etiam litteris per suos directis, amicos rogaverat, ut genero defensionis adjumento forent, et discedenti obtulit XXX talenta hospitalitatis munere, ac Zephyrium adusque regem perduxit. Regressus domum rex continuo populum advocat, apud quem hoc modo disseruit.

PL 15, 2007C

アルケラオスはまた、自分の者たちに書簡を持たせて遣わし、友人たちに、婿の弁護の助けとなるよう頼んでおり、去り際には、もてなしの贈り物として30タラントを差し出し、王をゼピュリオンまで送り届けた。王は家に戻るとすぐに民を召集し、その前でこのように語った。

Liber I, Caput XXXIX

第1巻 第XXXIX章PL 15, 2007D
1

Modo causa mihi, Hebraei cives, et utilis et fructuosa fuit Romam petendi, profecto ut de filiis meis Caesar judicaret: ne solus ego qui irascebar, cognoscerem, perrexi ad Caesarem: ut qui regnum reddiderat, de successore meo pronuntiaret.

PL 15, 2007D

「ヘブライ人の市民たちよ、さきごろ私がローマへ赴いたのは、有益で実り多い理由があってのことだった。まことに、息子たちのことをカエサルに裁いてもらうためである。怒っていた私ひとりが判断することのないよう、カエサルのもとへ赴いた。王国を返してくれた方が、私の後継者について判決を下すようにと。」

2

Adjecit beneficiis suis, ut quod difficile erat, prope amissos filios patri repraesentaret; fratribus quod supra regnum est, concordiam redderet.

PL 15, 2007D

「カエサルは自らの恩恵にさらに付け加えた。難しいことであるのに、ほとんど失われていた息子たちを父に取り戻し、兄弟たちに、王国にも勝る和合を返したのである。」

3

Redeo igitur ditior quam profectus sum: didici esse melior pater, quia didicerunt filii mei esse meliores liberi, Caesaris beneficio. Statuit enim, ut ex meo arbitrio penderet filiorum successio, ne praerogativa successionis superbiam gigneret.

PL 15, 2007D

「それゆえ私は、出発したときよりも豊かになって帰ってきた。私はよりよい父であることを学び、私の息子たちもまた、カエサルの恩恵により、よりよい子であることを学んだからである。カエサルは、息子たちの継承を私の裁量にかからせるよう定めた。継承の優先権が驕りを生まぬようにである。」

4

Ipse mihi successorem darem, quem elegissem: eum scilicet qui meruisset: eum, qui patrem amplius honoravisset. Imitabor Caesarem; ipse enim absolvendo juniores filios meos, seniori filio pares fecit.

PL 15, 2008A

「私は自らに後継者を、私が選んだ者を与えるであろう。すなわち、それにふさわしい者を、父をより多く敬った者を。私はカエサルにならう。カエサル自身、年下の私の息子たちを赦すことで、年長の息子と同等にしたのだから。」

5

Itaque simul tres liberos hodie reges constituo: illi aetas, istis nobilitas astipulatur: nec numerus moveat: magnitudo regni et pluribus abundat.

PL 15, 2008A

「そこで私は今日、三人の子を同時に王に立てる。一人には年齢が、他の二人には高貴な血筋が味方している。数に驚くには及ばぬ。王国の大きさは、より多くの者にも余りある。」

6

Arbiter primo sententiae meae Deus: deinde etiam vos accedite: quos Caesar conjunxit, constituit pater, vos honore congruo prosequimini, ut neque immoderatus neque infimus honor sit: aliud inflat, aliud exasperat.

PL 15, 2008A

「私の判断の判定者は、まず神である。次いで諸君も加われ。カエサルが結び合わせ、父が立てた者たちを、諸君はふさわしい栄誉をもって遇せよ。栄誉は過度であってもならず、低すぎてもならない。一方は人を驕らせ、他方は人を苛立たせるからである。」

7

Quod cuique portionis suae meritis suppetit, impartiatur. Non enim tantum quis delectat eum quem supra mensuram honorat, quantum laedit eum cui debitum negat. Et plerumque uterque eorum offenditur, ubi praelationis adulatio est. Sum certe omnibus pater.

PL 15, 2008A

「各人には、その分け前の功績に見合うものが与えられるように。実に、人は、度を越えて栄誉を与える相手を喜ばせるよりも、当然のものを拒む相手をいっそう深く傷つける。たいていの場合、重んじられることが追従に過ぎぬとき、両方の者が不快を覚える。私は確かに皆の父である。」

8

Honor filiorum haud dubie patris gloria est. Si tamen supra modum quis liberos meos excolat, reus est mihi etiam pro liberis meis, quibus auctor prolapsionis est: Nimius enim cultus audaciae sumptus est. Numquid invideo liberis meis?

PL 15, 2008B

「息子たちの栄誉は、疑いなく父の栄光である。しかし、もし誰かが私の子らを度を越して持ち上げるなら、その者は、私の子らにとっても転落の張本人であるから、私に対して咎がある。過ぎた尊崇は、大胆さの糧である。私が自分の子らを妬むであろうか。」

9

Absit: sed malo eos minus cum gratia posse, quam plurimum cum seditione. Quod enim superbiae vel rapinae est, cito labitur: quod gratiae, diu tenetur.

PL 15, 2008B

「断じてそうではない。ただ、子らが寵によって持つ力が小さくとも、内乱によって持つ力が最大であるよりはよいと思うのだ。驕りや略奪に属するものは、すみやかに滑り落ち、寵に属するものは、長く保たれるからである。」

10

Unde curae erit mihi, ut sponsores concordiae adjungam liberis meis parentes amicosque, quorum hortatu mutuae dilectionis affectum induant.

PL 15, 2008B

「そこで私は、私の子らに和合の保証人として、親族と友人を付けるよう配慮しよう。その勧めによって、子らが互いの愛の情を身につけるように。」

11

Nam cum omnis sermo malus facile mentem audientis inficiat, tum maxime assidua colloquia, et diuturnus usus pestem animis infundere solent, quo contagio quodammodo in mores cohabitantium cito transeat: etsi tranquillitas morum sit, tamen ut stagnum mite licet, ventis exagitantibus assurgere in aestus valet: ita bona natura improbis monitoribus fluctuat.

PL 15, 2008B

「実に、あらゆる悪しき言葉は聞く者の精神を容易に汚すが、とりわけ絶え間ない語らいと長い交わりは、毒を心に注ぎ込むのが常で、その感染はいわば、同居する者たちの習いへ速やかに移る。気質が穏やかであっても、静かな池が、風にかき乱されれば波立つことがあるように、よい本性も、邪な忠告者によって揺れ動く。」

12

Arbitror itaque quod in me unusquisque spem sui potissimam debet recondere; non enim quod accedit liberis meis, mihi deperit. Plus unusquisque tribunorum vel militum revereri debet patrem imperatorum.

PL 15, 2008C

「それゆえ私は思う、誰もが自分の最大の望みを私のうちに蓄えるべきだ。私の子らに降りかかることは、私から失われることではないのだから。千人隊長たちも兵士たちも、各人が、将軍たちの父をいっそう敬うべきである〔imperatores は王に立てられた息子たちを指すらしい〕。」

13

Ego, ego sum, qui mercedem universis rependam, pro his etiam quae filiis meis detuleritis. Si recta advertero studia factis remunerabor; malevolentia pretium referet suum, ut apud eum quoque quem putaverit adulandum, fructu excidat.

PL 15, 2008C

「私だ、この私こそが、皆に報いを返す者である。諸君が私の息子たちに捧げたものについてもである。正しい熱意を認めれば、私は行いをもって報いよう。悪意はそれにふさわしい代価を受け取り、追従すべしと思い定めた相手からも、実りを失うであろう。」

14

Vos autem boni filii, considerate primum naturae religionem, cujus gratia et bestias ligat, quae etiam feras cogit in amorem necessitudinis: manet inter indomitas pecudes mutuus amor, et periculis propriis redimunt suos belluae.

PL 15, 2008D

「諸君、善き子らよ、まず自然の敬虔を考えよ。そのゆえに獣さえも結ばれ、猛々しい野獣をも親密な絆の愛へ向かわせる。飼い慣らされぬ家畜の間にも相互の愛は保たれ、猛獣すら、自らの危険を冒して仲間を贖う。」

15

Reveremini etiam Caesarem, qui vos ex inimicis amicos fecerit. Tertio me ipsum, qui rogare malo, cum possim jubere: manete fratres, nolite exurere quod generati estis.

PL 15, 2008D

「カエサルをも敬え。カエサルは諸君を、敵から友としたのである。第三に、命じることもできるのに、願うことを好むこの私を敬え。兄弟のままであれ。生まれ出たその絆を焼き尽くすな。」

16

Do vobis vestem et cultum imperialem: sed pretiosius est, quod suadeo, vestri amoris intemetum signaculum. Si pietas maneat, regnum delectat: si desit gratia, vile imperium est et plerumque noxium.

PL 15, 2008D

「私は諸君に、帝王の衣と装いを与える。だが私が勧めることのほうが、いっそう貴い。諸君の愛の、汚れなき〔底本は intemetum。intemeratum と読む〕印である。情が保たれるなら、王位は喜びとなる。寵が欠けるなら、支配は卑しく、しばしば有害でさえある。」

17

Ergo dum vos experiar, habebitis interim non regnum, sed regni honorem. Si patrem dilexeritis, jus sequetur: mei tamen amorem in vobis probate: omnibus quibus delectare regnum solet, ut principes potiemini.

PL 15, 2009A

「それゆえ、諸君を試すあいだ、当面、諸君が持つのは王国ではなく、王国の栄誉である。諸君が父を愛するなら、権利はあとに続く。だが私への愛を、諸君のうちで証せよ。王位が人を喜ばせるいっさいのものを、諸君は首領として手にするであろう。」

18

Onera imperii et moles negotiorum me solum, et si nolim, manebunt. Et ideo vobis prodest mea velle: quia ego quae vestra sunt, et volo et mea arbitror. His dictis osculatus est filios, ut eos uno osculo charitatis invicem sibi necteret. Quo facto conventum dimisit.

PL 15, 2009A

「支配の重荷と事務の重さは、私ひとりに、望まなくとも残るであろう。だから私が望むことは、諸君の利益になる。私は、諸君のものを望み、また私のものと思っているからである。」こう言って息子たちに口づけし、愛の一つの口づけで互いを結びつけようとした。こうして彼は集会を解散させた。

Liber I, Caput XL

第1巻 第XL章PL 15, 2009A
1

Discessere plerique laeti, quibus placebat concordia germanitatis: sed cum fratribus revertit dissensio eoque gravior, quod dignitas potior, cui amplius invideretur, et nocendi suppeteret major potestas.

PL 15, 2009A

集会を去った者の多くは喜んでいた。兄弟の和合を好ましく思った者たちである。だが兄弟たちとともに不和が戻り、しかもそれはいっそう重かった。地位が高まったため、妬みはいっそう募り、害を加える力もより大きく備わったからである。

2

Dolebant filii Mariamnes aequatum sibi privatae filium mulieris qui regni nesciret prosapiam. Contra Antipater distinctam sibi a fratribus regni spem dedignabatur; et invidebat germanis, quibus posteriora pro primis vix reservarentur.

PL 15, 2009B

マリアムネの息子たちは、王位の血筋を知らぬ一介の女の子が自分たちと同列にされたことを嘆いた。これに対しアンティパトロスは、兄弟たちとは別に自分に定められた王位の望みを不満とし〔distinctam sibi a fratribus regni spem の意は定かでない。語のとおりに訳した〕、首位の代わりに後の席がかろうじて取っておかれる兄弟たちを妬んだ。

3

Sed hic sese tegebat et velabat, odio praetendens gratiam, illis consilium omne in sermone obvium, etiam non quaerentibus.

PL 15, 2009B

だがアンティパトロスは身を隠して覆い、憎しみに好意を装った。息子たちはあらゆる考えを、尋ねられもしないのに、言葉に出して人目にさらした。

4

Promptior lingua et secretorum prodiga, quidquid locuti forent apud Alexandrum, continuo apud Antipatrum erat: multa etiam quae non dixerant, simulabantur. Pleraque internuntius cum incremento adjiciebat.

PL 15, 2009B

彼らの舌は軽く、秘密を惜しまなかったので、アレクサンドロスのもとで語られたことは何であれ、ただちにアンティパトロスのもとにあった。語られなかった多くのことまで、作り上げられた。使者はさらにその大半に尾ひれを付け加えた。

5

Architectus omnium quibus appeterentur fratres, Antipater erat, cujus vita nihil aliud erat, nisi quoddam versutiarum conciliabulum, scena improbitatis, argumentum scelerum, flagitiorum ministerium.

PL 15, 2009B

兄弟たちを狙うあらゆる仕掛けの建築家はアンティパトロスであった。その生は、狡知の寄り合いの場、邪悪の舞台、罪の筋書き、非行の手先にほかならなかった。

6

Subjiciebat judices, subornabat testes, simulabat defensionem, quasi in theatro personam fratris circumferens, ut leviora excuteret objecta, gravioribus cederet, quo magis patrem falleret, et vehementius in fratres moveret; maximeque acerbabat arte invidiam paternae necis paratae, ut regnum eriperetur, quia regibus metus periculi suspectior: sed ne sine repulsore minus verisimilia regi viderentur, ipse primo tentabat refellere, deinde constringi se manifestis rerum indiciis volebat videri, ut perorata utrinque causa, quasi nihil judicio defuisset amplius, pater tamquam in convictos filios excitaretur: nulla enim res majorem fidem assertis dabat, quam quod Antipater fratrum defensor aestimabatur.

PL 15, 2009C

彼は裁き人を買収し、証人をそそのかし、弁護を装い、芝居さながらに兄弟の役を背負い歩いた。軽い訴えは突き崩し、重い訴えには屈して見せ、そうして父をいっそう欺き、兄弟たちに向けていっそう激しく動かそうとしたのである。とりわけ、王位を奪うために父の殺害が企てられているという嫌疑を、技巧によって募らせた。王には、危険への恐れが疑いをいっそう強めるからである。だが、反駁する者がなければ王にはあまり真実らしく見えまいと考え、まず自ら論駁を試み、次いで、明白な事実の証拠に自分が押さえ込まれているように見せようとした。そうして、双方から弁論が尽くされ、もはや審理に欠けるものは何もないかのようになったとき、父が、有罪とされた息子たちに対して奮い立つようにである。実に、アンティパトロスが兄弟たちの弁護人と思われていたこと以上に、主張に信用を与えるものはなかった。

7

Hac fraude plurimorum captabat gratiam, ipsius quoque patris in se mentem inclinabat. Quidquid quotidie fratribus minuebatur, de affectu paterno in ipsum transfundebatur.

PL 15, 2009D

この欺きによって多くの者の好意を得、父その人の精神をも自分に傾けた。日ごとに兄弟たちから減るものは、父の情から彼のもとへ注ぎ込まれた。

8

Abducebat amicos regios, parentesque et praecipue fratrem regis germanum Pheroram, et Salomen ejus sororem alienos a nepotibus fecerat, ut non modo eos non defenderent, sed etiam appeterent atque odissent.

PL 15, 2009D

彼は王の友人や親族を、とりわけ王の実の兄弟フェロラスと、その妹サロメを、甥たちから疎遠にし、彼らを守らぬばかりか、攻撃し、憎ませるまでにしていた。

9

Accedebat odiorum materia uxor Alexandri Glaphyra, quae muliebriter satis praesentium insolens extollere sese occeperat fastu superbo: eo quod omnibus praeemineret prosapiae claritudine.

PL 15, 2009D

憎しみの種に加わったのは、アレクサンドロスの妻グラフュラであった。この女は、女らしく、目の前の事柄に無頓着なまま、誇り高い高慢をもって自らを持ち上げ始めた。家柄の輝かしさにおいて万人にまさると思ったからである。

10

Itaque quasi dominam se omnibus qui in aula erant regia, praeferebat, patrem avumque regem sibi, et praecipue Darium Hydaspen materni generis apicem solita jactare contumeliisque ignobilitatis afficere Salomen regis sororem, vel Dosidem conjugem: quod illis dolori, sibi odio foret.

PL 15, 2010A

そこで、宮廷にいる者すべての主人であるかのように振る舞い、父と祖父が王であることを、とりわけ母方の血筋の頂点であるダレイオス・ヒュダスペスを、つねに誇り、王の妹サロメに、また王の妻ドシスに、出自の卑しさの侮辱を浴びせた。それは彼女らには苦痛となり、自分には憎しみとなった。

11

Caeteras quoque feminas similiter exasperare, quae regi propter decorem magis quam propter nobilitatem generis copulabantur.

PL 15, 2010A

ほかの女たちをも同じように苛立たせた。彼女らは、家柄の高貴さよりも美貌のゆえに、王と結ばれたのである。

12

Plurimis enim Herodes praeter regium morem, etiam Judaeorum usu quasi quadam erroris licentia delectabatur, qui figuras majorum vitiis suis obtentui ducunt.

PL 15, 2010A

実に、ヘロデは多くの女たちに、王の習わしを越えて、またユダヤ人の慣習に従って、いわば迷いの放縦によって悦びを見いだしていた。ユダヤ人は祖先の姿を、自分の悪徳の隠れ蓑とするのである。

13

Gravabatur ergo Alexander uxoris insolentia: Aristobulus quoque iisdem quibus Glaphyra sermonibus uxorem incessebat: dejecti illam status, nec conferendam regiae proli: imparem Glaphyrae sibique esse opprobrio, quod frater regalis generis conjugio potiretur, ipse privatae uxoris contubernio degenerasset, demens, qui conturbaret convicio proprias necessitates.

PL 15, 2010A

そこでアレクサンドロスは妻の尊大さに悩んだ。アリストブロスもまた、グラフュラが用いたのと同じ言葉で妻を責め立てた。彼女は身分の落ちた者で、王の血統に並べるべきでなく、グラフュラには釣り合わず、自分にとって恥辱だ、と。兄は王の血筋の婚姻を得たのに、自分は私人の妻との同居へ品位を落としたからである。彼は愚か者で、罵りによって自分の身内の絆をかき乱していた。

14

Quibus perstricta contumeliis uxor Aristobuli, ad matrem cum lacrymis omnia perferebat. Salome autem comperta per filiam regi Herodi annuntiabat: at ille monere filios quam perdere commodius ratus, vocatos partim imperatorie terruit, partim affectu paterno hortatus est, ut fratrem amarent, neve ut hostes dissiderent, veniam tribuens superioribus, denuntians correctionem futuris.

PL 15, 2010B

これらの侮辱に傷つけられたアリストブロスの妻は、涙ながらに、すべてを母のもとへ持っていった。サロメは娘を通じて知ったことを、王ヘロデに告げた。ヘロデは、息子たちを滅ぼすより戒めるほうが好都合と考え、呼び寄せて、一部は将軍のように脅し、一部は父の情をもって諭した。兄弟を愛し、敵のように仲違いしてはならぬと。過去には赦しを与え、将来には矯正を告げたのである。

15

At illi compositis sese insimulationibus peti pluribus deplorantes, orare simul et polliceri operibus ipsis, in reliquum propriae fidem defensioni daturos: tantummodo factum pater exspectaret, ne temere auditis crederet: non enim defuturos delatores improbos, quamdiu auditor credulus suppeditaret.

PL 15, 2010B

だが息子たちは、作り事の告発によって多くの者に狙われていると嘆き、同時に願い、かつ約束した。今後は、行いそのものによって自らの弁明の証を立てるであろう、ただ父は結果を待ち、軽々しく聞いたことを信じないでほしい、信じやすい聞き手がいる限り、邪な告げ口屋は絶えぬからである、と。

16

His et talibus emollito patre, quamvis eo tempore imminentem depulerint metum, moestitiam tamen coacervarunt, quod urgeri sese a Pherora et Salome videbant: quorum alter patruus, altera soror patris, quibus defensioni esse debuerant, insidiabantur: accedebat enim formido gravis, quod plurimum poterant apud patrem.

PL 15, 2010C

こうした言葉で父は和らいだ。息子たちはそのとき迫っていた恐れを払いのけはしたものの、悲しみは積み重ねた。フェロラスとサロメに迫られていると見たからである。一人は叔父、一人は父の妹で、息子たちの弁護となるべき者たちが、陰謀を企てていた。重い恐れがそこに加わった。二人が父のもとで最も大きな力を持っていたからである。

17

Nam accepto diademate, prope universam regni potentiam cum fratre suo Herodes participaverat, nec mediocres utrique contulerat opes, et maxime Pherorae.

PL 15, 2010C

実に、ヘロデは王冠を受けたとき、自分の兄弟に王国の権力のほぼ全体を分け与え、二人に並々でない富を与えていた。とりわけフェロラスにである。

18

Denique his annua talenta centum recondebat, praeter eam regionem, quae ultra Euphratem sita, redituum copias multiplicabat.

PL 15, 2010C

実に、ヘロデは彼のために毎年100タラントを蓄えさせたが、これは、ユーフラテスの向こうにあって収入の豊かさを増していた地方を除いてのことである。

19

Tetrarches quoque petitu Herodis a Caesare fuerat constitutus, donatus etiam regalis conjugis necessitudine, quia sororem regiae conjugis in connubii sui sortem adsciverat.

PL 15, 2010D

フェロラスはまた、ヘロデの願いによってカエサルから四分領主に立てられていた。さらに王の妻との縁戚の絆をも与えられた。王の妻の姉妹を自分の婚姻の運命に迎えていたからである。

20

Post cujus obitum desponsata sibi seniore regis filia in gratiam successerat generi, nisi amore captus ancillulae, regalis puellae copulam declinavisset. Qua exasperatus Herodes contumelia, ei filium tradidit, qui postea Parthico bello occidit.

PL 15, 2010D

その〔妻の〕死後、王の年長の娘が彼に婚約されたので、彼は婿の寵に与るはずであったのに、女奴隷の小娘に恋し、王家の乙女との結婚を避けてしまった。これに侮辱を覚えたヘロデは、娘をある者に与えた〔底本は ei filium tradidit(彼に息子を与えた)。ミーニュの脚注は、ヨセフスに照らして filiam(娘を)と読む。これに拠る〕。その者は、のちにパルティア戦争で死んだ。

21

Insimulatum tamen apud se Pheroram, quod venenis appetivisset fratris salutem. Qua suspicione ne vivente quidem caruerat uxore: plurimorum primo, et ad postremum amicorum ejus quaestione exercita, vacuum ejus cujus arguebatur facinoris inventum volens absolvit: dans etiam fugae veniam, quod rapta quam diligebat ancilla, depositionis initae, ut ad Parthos confugeret, similiarium suorum confessionibus modum detegebat.

PL 15, 2011A

〔ヘロデのもとで〕フェロラスは、毒物で兄の命を狙ったと告発された〔底本の文は動詞を欠く。「告発された」と補った〕。この嫌疑を、彼は妻の生きている間も免れなかった。ヘロデは、まず多くの者を、最後には彼の友人たちを審問にかけたが、告発された凶行には関わりがないと分かったので、進んで彼を赦免した。逃亡さえも赦した。彼は愛していた女奴隷を連れ去り、パルティア人のもとへ逃れようと決意していたが、その企て〔底本は depositionis initae。ミーニュの脚注は dispositionis(取り決め、計画)と読む。これに拠り、逃亡の企ての意と取った〕の次第を、側近たち〔底本は similiarium。familiarium と読む〕の自白が明かしていたからである。

22

Respiraverat aliquantulum Alexander, dum Pheroras accusatus incessitur, et ipse incessit Salomen, quod spopondisset nuptias suas Obodae Sylaeo, qui erat regis Arabiae procurator, Herodi inimicissimus.

PL 15, 2011A

フェロラスが告発され責められている間、アレクサンドロスは少し息をついた。彼自身はサロメを責めた。サロメが自分の婚姻をシュライオスに約束したというのである。シュライオスはアラビア王オボダスの総督で、ヘロデの最大の敵であった〔底本は Obodae Sylaeo, qui erat regis Arabiae procurator。ミーニュの脚注は、ヨセフスから Sylaeo, qui erat Obodae regis Arabiae procurator と復元する。これに拠る〕。

23

Sed remisso utrimque crimine tempestas domus in Alexandrum incubuit, atque ipsum gravi periculo involvit: furebat enim saeva pestis, et procella totius aulae Antipater.

PL 15, 2011A

だが、双方の告発が取り下げられると、家の嵐がアレクサンドロスにのしかかり、彼を重い危険に巻き込んだ。荒れ狂う凶悪な疫病、宮廷全体の暴風は、アンティパトロスだったからである。

24

Omnibusque modis et conventu etiam propinquorum ingravans fratrem, ita ut turbato mentis sobriae statu, instare sibi Alexandrum cum gladio pater magnis vocibus protestaretur.

PL 15, 2011B

アンティパトロスはあらゆる手立てを尽くし、親族の集まりをも用いて兄弟を不利に追い込んだ。その結果、冷静であった精神の状態が乱れた父は、アレクサンドロスが剣を持って自分に迫っていると、大声で訴えたのである。

25

Venerat in medium scena hujusmodi, quod eunuchos tres, quorum unus pocula regi ministrare solitus foret, alius fercula coenae inferre, tertius torum observare regium, nec umquam discedere, cum se Herodes lectulo composuisset, donis uberioribus illexisset Alexander ad sui gratiam et turpis flagitii societatem.

PL 15, 2011B

この種の芝居が公になった。三人の宦官がいて、一人は王に杯を差し出す習いであり、一人は晩餐の料理を運び入れ、三人目は、ヘロデが寝床に身を横たえるとき、王の寝台を見守って決して離れぬ役であった。この三人を、アレクサンドロスが、豊かな贈り物で、自分の寵と恥ずべき非行の仲間へと誘ったのである。

26

Quo prodito, suppliciis adacti spadones, obscenae ludibria libidinis manifestarunt, promissa etiam amatoria tegere nequeuntes, quibus sermonibus sollicitati hujus modi forent, et qua stupri mercede retexuerunt, ut involutum dedecore parricidium crederetur, inesse sibi juventae gratiam, formae decorem, robur aetatis, contra invalidum Herodem, et jam senecta gravem, qui capillum inficeret ne aetatem proderet, a quo cum vellet regnandi jus in se transfonderet, praemiaque polliceri ingentia: et ideo eos in juvene spem suam constituere oportere, non in decrepito sene cui ipsa natura finem acceleraret.

PL 15, 2011B

これが露見すると、宦官たちは拷問に追い込まれ、猥らな情欲の嘲弄を明るみに出した。色めいた約束さえ隠しおおせず、どのような言葉でそそのかされ、いかなる淫行の報酬を示されたかを、あらためて語った。それは、恥辱に絡め取られた近親殺しが信じられるに至るほどのものであった。すなわち、自分〔アレクサンドロス〕には若さの魅力、容姿の美、盛りの力が備わっており、これに対し、ヘロデは弱く、すでに老いに重く、年齢を悟らせまいと髪を染めている。その彼から、自分が望むままに王位の権利を自分に移させる。莫大な報酬をも約束する。だから彼らは、自然が終わりを早めようとしている老いぼれではなく、若者に自分たちの望みを置くべきだ、と〔彼は語った〕というのである。

27

Quae graviter quidem Herodem movebant: sed illud prae caeteris, quod conspirare ei militarem manum ducesque exercitus, et centuriones spadonum indicio compertum haberet: denique ita exagitatus est, ut nullum saevitiae genus praetermittendum putaret, nulli crederet, omnes suspectos haberet.

PL 15, 2011C

これらのことは確かにヘロデを深く動かしたが、何にもまして、軍の手勢と、軍の指揮官たち、百人隊長たちが彼〔アレクサンドロス〕に与して共謀していることを、宦官たちの証言によって知ったことが彼を動かした。実に、彼はひどく動揺し、いかなる残虐も見逃すべきでないと考え、誰をも信じず、すべての者を疑うようになった。

28

Velociores erant poenae quam interrogationes flagitiorum, et judicium praeveniebat eorum exitus. Rapiebantur passim ad supplicium, quos aliqua incessebat suspicio.

PL 15, 2011C

刑罰は罪の審問よりも速く、判決は、その者たちの末路に先を越された。いささかでも疑いの及ぶ者は、あちこちで刑場へ引かれていった。

29

Fervebant calumniae; multi volentes regi placere, deferebant reos: sed illico etiam ipsi qui alios detulerant, deferebantur, et cum reis suis ducebantur ad locum poenae. Ita efferaverat Herodes in universos, ubi si aliquis eorum superesset, suspectus foret.

PL 15, 2011D

讒言が沸き立った。王に気に入られようと、多くの者が被告を訴えたが、たちまち、他人を訴えた者自身が訴えられ、自分の被告人たちとともに、刑罰の場へ引かれた。ヘロデはすべての者にこれほど猛り狂い、彼らのうち誰かが生き残るなら、疑いの種となるほどであった。

30

Aliter rex non putans se esse securum, nisi deficeret genus humanum. Insimulatis irreconciliabilis, amicis incredulus, familiaribus superbus, immitis reis, pavidus ad omnia, ut crebro sedes mutaret, noctes sine somno duceret.

PL 15, 2011D

王は、人類が絶えぬかぎり、自分は安全でないと考えていた。告発された者には宥めがたく、友には不信、親しい者には傲慢、被告には非情であり、あらゆることに怯え、そのため住まいをしばしば変え、眠らぬ夜を過ごした。

31

Qui omnibus exasperatus repente Alexandrum alligatum vinculis sepsit custodiis, et amicos ejus in quaestiones vocavit. Qui negabant, inter supplicia moriebantur.

PL 15, 2012A

あらゆることに苛立った彼は、突然、アレクサンドロスを鎖で縛り、牢に閉じ込め、その友人たちを審問に召し出した。否認する者は、拷問のうちに死んだ。

32

Rursus tacentes, quia nihil quod esset suspicionibus consentaneum confitebantur, usque ad mortem supremam exulcerati.

PL 15, 2012A

また、黙っている者たちは、疑いに合致することを何も白状しなかったため、最期の死に至るまで責め苛まれた。

33

Tamen aliqui vi tormentorum et poenarum victi acerbitate, propositum adolescentibus asserebant, ut venationi intentum occiderent patrem, et ad urbem Romam sine mora pergerent ut effugii poena eluderetur.

PL 15, 2012A

それでも幾人かは、拷問の力と刑罰の苛烈さに屈して、若者たちの計画を主張した。狩りに熱中する父を殺し、遅滞なくローマの町へ向かい、そこへ逃れて刑罰をかわそうとしていた、と。

34

Quod etsi nullo argumento fulciebatur, tamen ad solatium studii ferocis derivabat pater, volens vinculorum filii causas justas habere.

PL 15, 2012A

これは何の証拠にも支えられていなかったが、父は、荒々しい熱情の慰めとして、これを自分のほうへ引き寄せた。息子を縛る正当な理由を持ちたかったからである。

35

Considerans itaque Alexander obseratas aures patris ad omnem sui defensionem, nec ullo modo rem posse deduci, ut de innocentia sua praesumeret, qui tantis calumniarum molibus appeteretur; simili arte nequissimis delatoribus occurrendum putavit, ut fraudulentos et calumniae machinatores dolis circumveniret, atque in calumniam reos vocaret, quorum se calumniis urgeri credidit.

PL 15, 2012A

そこでアレクサンドロスは、父の耳が自分のあらゆる弁明に閉ざされており、これほどの讒言の山に狙われている以上、自分の無罪が信じられるところまで事を運ぶことは、どうしてもできないと考えた。そして、同じ手口で、きわめて悪質な告発者たちに立ち向かうべきだと思った。詐欺師と讒言の仕組み手たちを策略で欺き、自分が讒言に責められていると信じた当の者たちを、讒言の罪で訴えるためである。

36

Scripsit igitur quatuor libellos, quibus commentum sceleris quo paternam salutem appetierit, confiteretur, atque insidiarum hujusmodi conscios plerosque eorum a quibus ipse appeteretur, exposuit: atque iisdem inscripsit libris, praecipue Pheroram et Salomen: quod ea quoque intempesta nocte rupto adolescentis in quo habitaret, cubiculo, illexerit invitum, et reluctancti extorserit ut incestum patraret.

PL 15, 2012B

そこでアレクサンドロスは四冊の小冊子を書き、それらの中で、父の命を狙った罪の企てを自白し、またこの種の陰謀の共犯者として、自分を狙っている者たちの多くを名指しした。同じ書の中で、とりわけフェロラスとサロメの名を記した。サロメもまた、真夜中に、若者〔アレクサンドロス〕が住んでいた寝室の戸を破り、意に反する彼を誘い、抗う彼から、近親相姦を犯すよう〔底本は reluctancti。reluctanti と読む〕強引に迫ったからだというのである。

37

Transmisit ad regem libellos, velut indices flagitiorum suorum, quibus potentissimos quosque involverat regis comites atque amicos. In tempore illo Archelaus in Judaeam properato advenit: ut si quid posset, genero ac filiae opis auxiliique ferret.

PL 15, 2012C

彼はその小冊子を王に送った。自分の非行を明かす告発状として、これにより最も有力な王の側近や友人たちをことごとく巻き込んだのである。そのときアルケラオスが、急いでユダヤに到着した。できることなら、婿と娘に助けと支えをもたらそうとしたのである。

38

Sed praevidens apud infestissimum patrem obstructos sibi aditus, legitimae defensionis arte commotionem ejus repressit.

PL 15, 2012C

だが、最も敵意に満ちた父のもとで、自分に道が塞がれていると見て取ると、正当な弁護の技巧によって、父の激情を抑えた。

39

Nam simul ut aulam ingressus regiam est, magna voce cum jam audiretur et videretur ab Herode, velut furens animi vociferari coepit: Vivit ne adhuc ille veneficus gener meus, et carpit hanc lucem? Ubi quaeso est?

PL 15, 2012C

実に、王宮に入るやいなや、すでにヘロデに聞かれ、見られているときに、気も狂ったように大声で叫び始めた。「あの毒殺者、私の婿は、まだ生きているのか。この光を享けているのか。どこにいるのか、教えてくれ。」

40

Ubi parricidale illud reperiam caput, ut manibus excerpam meis? Parricidio perire debet, qui parricidium voluit implere. Quid facturus est socero, qui non pepercit patri? Quis demonstrabit eum?

PL 15, 2012C

「あの近親殺しの頭を、どこで見つけて、この手でもぎ取ってやろうか。近親殺しを果たそうとした者は、近親殺しの刑で死なねばならぬ。父を容赦しなかった者が、舅に何をするというのか。誰があれを示してくれるのか。」

41

Eviscerabo primo scelestum, adjiciam filiam bono sponso: etsi sceleris non fuit conscia, non est tamen aliena contagii quae parricidae conjugio potiebatur.

PL 15, 2012D

「まず悪党の腸を抉り出し、善き婿のもとへ娘を添えてやろう。罪を知らなかったにせよ、近親殺しの婚姻にあずかっていた女は、その汚れと無縁ではない。」

42

Non agnosco filiam meam, quae artes non deprehendit mariti, quae se non talem exhibuit socero nurum, ut subjectum filium patri redderet.

PL 15, 2012D

「私は我が娘を認めない。夫の手口を見抜かず、舅に対してかかる嫁として身を示さず、父に背いた息子を、従う者として父に返さなかった娘を。」

43

Ego illam non ad sceleris ministerium junxi, sed ad consortium matrimonii; ut cohaeredem gratiae praestarem, non criminis adjutricem. Te miror, Herodes, si adhuc vivit Alexander ille insidiator patris.

PL 15, 2012D

「私は彼女を、罪の手助けのために結びつけたのではない、婚姻の共同のために結びつけたのだ。寵愛の共同相続人とするためであって、罪の共犯者とするためではない。ヘロデよ、私はあなたに驚く。父への陰謀者アレクサンドロスが、まだ生きているとは。」

44

Putabam justas illum jam poenas dedisse, quem deferri non oportebat. Quid enim diutius servaretur confessor, aut parricida talis? Sed fortasse hoc quoque divinae fuerit providentiae, ut amborum parentum judicio condemnaretur, qui in te laesit utriusque pietatem.

PL 15, 2013A

「あの者は、とうに正当な刑罰を受けたものと思っていた。引き延ばされるべきでなかった者を〔底本は deferri(告発される)。differri(引き延ばされる)と読む〕。罪を告白した、これほどの近親殺しを、どうしてこれ以上生かしておくのか。だが、これもまた神の摂理であったかもしれぬ。あなたに対して、双方の親の情を傷つけた者が、両方の親の裁きによって断罪されるように、と。」

45

Non me negabo ultorem, qui me ultionis exactae praedicatorem parabam; sed ne filiam excipio, quam infaustis nuptiis ipse despondi, te sponsorem secutus: non enim ego illam mariti moribus, sed fidei tuae tradidi.

PL 15, 2013A

「私は、自分が復讐者であることを否定しない。報復が果たされたと宣べ伝える者となるつもりであったのだから。だが、娘を除外はしない。不幸な婚礼で私自身が嫁がせた娘である。あなたを保証人として従ったのだ。私は彼女を、夫の人柄にではなく、あなたの信義に委ねたのだから。」

46

Reddat causas, quod vadem suum dissimulavit, maritum suum dilexit. De utroque nunc vobis judicium est: si firmus exsecutor tanti doloris es, accingere pater, sequestra pietatem: non optandum quidem officium patribus, sed non dissimulandum.

PL 15, 2013A

「彼女は説明せよ、自分の保証人をないがしろにして、夫を愛した理由を。二人のことについて、今、諸君に裁きがある。あなたがこれほどの悲しみの確かな執行者であるなら、父よ、身を固めよ、情を脇へ置け。父たちが望むべき務めではないが、さりとて見過ごしてはならぬ務めである。」

47

Si te pietas mollit, inflectit natura, mutemus vices, ut ego in tuo filio, tu in meo pignore ministerii mutui simus exsecutores.

PL 15, 2013B

「もし情があなたを和らげ、自然があなたの心を曲げるなら、役を替えよう。私があなたの息子に、あなたが私の愛しい娘に対して、互いの務めの執行者となろう。」

48

Hujusmodi orationem circumfremens traduxit Herodem, atque a furore animi paulatim intentionem ejus emollivit, ut quasi compatienti atque unanimo sese crederet, et daret ei libellos legendos, quos Alexander composuerat.

PL 15, 2013B

アルケラオスは、このような弁を、わめきながら述べ立ててヘロデを引き込み、怒りの狂気から、その意図を少しずつ和らげた。ヘロデは、あたかも彼が同情し、同じ心であるかのように彼を信じ、アレクサンドロスが書いた小冊子を、読ませるために渡した。

49

At ille singula quaeque advertens, ubi intellexit magis dolore congesta, quam fide suffulta, profundo consilio minuere paulatim invidiam tentamenti parricidalis, atque objectorum causas in eos qui descripti fuerant, et maxime in Pheroram coepit transfundere.

PL 15, 2013B

だがアルケラオスは、一つ一つに目を留め、それが悲しみによって積み重ねられたもので、信実に支えられたものではないと悟ると、深い思慮をもって、近親殺しの企てへの嫌悪を少しずつ減じ、告発の原因を、名が記された者たち、とりわけフェロラスへ移し始めた。

50

Itaque ubi advertit regem a sua sententia non abhorrere: Considerandum, inquit, ne forte adolescens magis tantorum improborum insidiis appetitus apud te sit, quam tu ab adolescente.

PL 15, 2013B

そこで、ヘロデが自分の意見に背かないと見ると、こう言った。「考えねばならぬ。あなたが若者に狙われたというより、むしろ若者のほうが、これほどの悪党どもの陰謀によって、あなたのもとで狙われたのではないか。」

51

Quid enim causae erat, ut tuam appeteret vitam, cui regni honorem concesseras, regnandi jus reservabas et spem successionis? Quid enim appeteret, quod habebat? aut quemadmodum tantis muneribus ingratus foret?

PL 15, 2013C

「実に、彼があなたの命を狙う、どんな理由があったか。あなたは彼に王位の栄誉を譲り、王位の権利と継承の望みを取っておいたのに。すでに持っているものを、何を求めようというのか。あるいは、これほどの賜物に、どうして恩知らずでいられようか。」

52

Quidve aliud ageret in tua nece, nisi ut suum affectaret periculum? quod te vivo metuere non posset, defuncto timeret, ab his utique a quibus etiam sub patre positus, propriae salutis excidium perhorresceret.

PL 15, 2013C

「あなたの死によって、自分の危険を求めるほかに、彼は何をなそうというのか。あなたが生きている間は恐れえなかったことを、あなたの死後には恐れるであろう。父のもとに置かれていてさえ、自分の安全の破滅を恐れていた、まさにその者たちからである。」

53

Patet ista aetas fallaciae, facile decipitur, et fraudulentorum insidiis circumvenitur, vix resistit dolis aetas senilis: plerumque tamen et senum prudentia circumscribentium versutis insidiis irretitur.

PL 15, 2013C

「この年頃は欺きにさらされ、たやすく騙され、詐欺師たちの陰謀に絡め取られる。老年とて策略にはほとんど抗えない。しかも、老人の思慮でさえ、欺く者たちの狡い罠にからめ取られることが多い。」

54

Ergo si maturior usus saepe labefactatus est; quid mirum, si aetas immaturior adesse non potuit sibi, cum insidiantium catervis perurgeretur?

PL 15, 2013C

「それゆえ、老練がしばしば揺らいだのなら、未熟な年頃が、陰謀者の群れに強く迫られて、自分を守れなかったとして、何の不思議があろうか。」

55

Illos igitur perturbatores regiae domus esse, illos incitatores adolescentium, seminatores discordiarum, qui in desperationem salutis deduxerint adolescentem, ut stomacho magis indulserit, et ultioni potius quam absolutioni intenderit, aliquid etiam impartierit commotioni.

PL 15, 2013D

それゆえ〔彼は、こう述べた〕、王家を乱す者たち、若者たちを煽る者たち、不和の種を蒔く者たちは、まさに彼らである、と。彼らが若者を身の安全への望みを失わせ、そのため若者は怒りに身を任せ、赦免よりむしろ報復を志し、いくらか激情にも与したのだ、と〔述べた〕。

56

Quibus paulatim inflecti Herodes coeperat, et mollire indignationem circa Alexandrum. At vero in Pheroram commoveri vehementius, quod illis quatuor libellis ipse omnium flagitiorum minister, et totius scenae architector exponebatur.

PL 15, 2013D

これらの言葉によって、ヘロデは少しずつ心を曲げ始め、アレクサンドロスへの憤りを和らげた。だが、フェロラスに対しては、いっそう激しく動かされた。あの四冊の小冊子で、フェロラスこそがあらゆる非行の下僕、芝居全体の建築家として示されていたからである。

57

Qui videns regem Archelao mentem inclinavisse suam, atque in eum prae caeteris praeponderare gratiam interioris amicitiae, ad ipsum se contulit, obsecrans ut animum sibi regis conciliatum redderet.

PL 15, 2014A

フェロラスは、王がアルケラオスに精神を傾け、ほかの誰よりも、内なる友情の寵がアルケラオスに勝っているのを見て、彼のもとへ赴き、王の心を自分に取りなしてくれるよう懇願した。

58

Verum ille innexum plurimis scelerum vinculis, quibus evidenter regi parasse insidias convinceretur, atque appetisse adolescentem, nullam habere veniae spem aiebat, nisi deposita inficiandi versutia, quae objecta sibi fuerant, confiteri germano sui amanti, atque ab eodem poscere sibi indulgentiam non dubitavisset: hujusmodi sese actioni, quibus posset studiis, non defuturum.

PL 15, 2014A

だがアルケラオスは、フェロラスが、王に明らかに陰謀を仕掛け、若者を狙ったと立証されるほどの、多くの罪の鎖に絡め取られている以上、赦しの望みは無いと言った。ただし、否認の狡知を捨て、自分に向けられた事柄を、自分を愛する兄に告白し、同じ兄に自分への寛容を請うことをためらわぬならば別だ、と。そのような働きかけには、できるかぎりの熱意をもって、自分は力を貸すであろうとも述べた。

59

Mutata itaque veste, suffusis lacrymis, specie miserabili fratris inhaerens vestigiis, orare veniam, improbitatem fateri, omnia de quibus argueretur, non abnuere, sed recognoscere dementiam sibi causam fuisse tantae prolapsionis, quo nimius in eo furor amore sibi dilectae mulieris exaestuasset.

PL 15, 2014A

そこでフェロラスは衣を替え、涙に濡れ、哀れな姿で兄の足跡にすがり、赦しを乞い、邪悪を認めた。責められたことのすべてを否まず、むしろ、これほどの転落の原因は自分の狂気にあったと認めた。愛した女への愛のあまり、彼の内で激情が燃え上がったからである。

60

Statuo itaque Pherora suorum flagitiorum accersitore pariter ac teste, tamquam pro mercede compositi, quod in usus suos caderet argumenti: Herodem Archelaus deprecabatur, ut naturae contemplatione molliret iram, fratrique ignosceret, supra vindictam constituens jus naturae.

PL 15, 2014B

こうして、フェロラスが自らの非行の召喚者であると同時に証人としても立てられたので〔底本は Statuo。Statuto と読む〕、アルケラオスは、まるで、自分の利のために落ちた議論が仕組まれたことへの報酬であるかのように〔tamquam pro mercede compositi, quod in usus suos caderet argumenti の係りは定かでない。大意で取った〕、ヘロデに、自然への顧慮をもって怒りを和らげ、兄弟を赦すよう懇願し、自然の権利を復讐の上に置いた。

61

Nec mirum, si in maximis regnis, tamquam in magnis corporibus saepe aliqua membra ferveant, quae non incidenda, sed mollioribus sint curanda medicamentis.

PL 15, 2014B

彼は言った。これほど大きな王国においては、大きな体において肢のあるものがしばしば熱を持つように、そうしたことがあっても不思議ではない。そうした肢は切り取るべきでなく、より穏やかな薬で癒すべきなのだ、と。

62

Sibi quoque multo graviores compositas a germano insidias, sed remisisse se necessitudini quod debebatur dolori; ut quo magis poenam levaret ingrati, eo amplius causam gravaret.

PL 15, 2014B

自分にも、兄弟ははるかに重い陰謀を仕組んだが、悲しみに負うべきものを、縁故に免じて差し控えたのだ。恩知らずの刑罰を軽くすればするほど、その訴えの重さをさらに増すためである、と。

63

Cum haec atque hujusmodi alia subtexeret, mitigavit quidem Herodem, ut germano remitteret, sed ipse tamquam inexorabilis genero manebat.

PL 15, 2014C

こうしたことや、これに類する言葉を重ねて、アルケラオスは確かにヘロデを和らげ、兄弟〔フェロラス〕を赦させた。だが、自分自身は、婿に対して宥めがたい者のままでいた。

64

Denique minitabatur, quod divelleret ab eo filiam, tantisque fremebat indignationis suae motibus, ut ipse Herodes satis expiatum filii adversum se facinus arbitraretur, ultoremque suarum injuriarum rogaret, atque ipse pro reo suo apud socerum interveniret, quo de integro renovaret nuptias.

PL 15, 2014C

実に、娘を彼から引き離すと脅し、憤りの激しい動きをこれほど燃え立たせたので、ヘロデ自身が、息子の自分に対する凶行は十分に償われたと考え、自分の受けた侮辱の復讐者に願い、自ら、被告となった婿のために舅へ取りなして、婚姻を新たに結び直すに至った。

65

Perseverabat Archelaus, cui vellet Herodes alii nurum suam jungeret, praeter Alexandrum: cujus etiam causa uxor traduceretur, atque ea arte multo amplius impellebat Herodem, ut ille sibi filium redditum putaret, si conjugium ejus non solveretur: Quod ille uxorem impense diligeret, ex qua etiam filios suscepisset, dulces avo, gratos parentibus; hoc munus restituti sibi filii fore, quia non mediocri ex parte bona uxor viri sui reprimeret errores, aut compensaret officiis invidiam flagitiorum.

PL 15, 2014C

アルケラオスは言い張った。ヘロデは、アレクサンドロスを除いて、望む誰にでも自分の嫁を嫁がせてよい、その男のために妻は引き離されることになるのだ、と。この手口で、ヘロデをいっそう強く動かし、彼女の婚姻が解消されなければ、息子が返されたと思わせた。〔というのは〕彼が妻を深く愛し、彼女との間に子らをもうけ、その子らは祖父には愛らしく、親には喜ばしい。これこそ、取り戻された息子の贈り物となろう。よき妻は、夫の過ちを相当に抑え、あるいは務めによって、非行の嫌悪を償うからである。〔底本は Quod 以下の係りが定かでない。理由を述べる文と取った〕

66

Quae si ab eo divelleretur, nullum remedium viro futurum, quin praeceps in omne rueret nefas. Molliores enim fieri solere scelerum praesumptiones, quae domesticis affectibus revocarentur.

PL 15, 2014D

もし彼女が彼から引き離されるなら、夫には、真っ逆さまにあらゆる悪へ落ちるのを防ぐ手立ては無くなるだろう。罪の企ては、家族の情に呼び戻されるとき、和らぐのが常だからである、と〔彼は言った〕。

67

Vix tandem Archelaus inflexus, reconciliatur ipsi genero, atque eidem reconciliat patrem. Hoc consilio eripuit nerum neci, ut pro mercede acciperet ejus absolutionem, dum condemnare se potius simulat, quam intervenire.

PL 15, 2014D

ようやくアルケラオスは折れて、婿本人と和解し、同じ婿のために父とも和解させた。この策によって、婿〔底本は nerum。generum と読む〕を死から救い、その代償として彼の赦免を得た。取りなすというよりも、むしろ断罪するふりをしながらである。

68

Pro quo si intercedendum putasset, haud dubie nihil impetrasset. Addidit oportere eum Romam pergere purgatum ab his, quae pater in eo suspectaverat, quoniam omnia ipse scripsisset Caesari.

PL 15, 2014D

もし彼のために取りなすべきだと考えていたなら、疑いなく何も得られなかったであろう。アルケラオスは、アレクサンドロスがローマへ赴き、父が彼に抱いた疑いについて身の潔白を証すべきだと付け加えた。父自身がすべてをカエサルに書き送っていたからである〔ipse はヘロデと取った〕。

69

Quod aeque compositum reor, ut hoc genere Alexander cum se purgasset, Caesari commendaretur, atque Antipatri paratae fratribus insidiae patescerent.

PL 15, 2015A

私の思うに、これも同じく仕組まれたことである。アレクサンドロスがこの方法で身の潔白を証して、カエサルに推薦されるように、またアンティパトロスが兄弟たちに仕掛けた陰謀が明るみに出るようにである。

Liber I, Caput XLI

第1巻 第XLI章PL 15, 2015A
1

Hoc consilio soluta factio et conversio facta in laetitiam, instauratur convivium in indicium initae reconciliationis, cujus auctores Archelaus septuaginta talenta, et sedile aureum gemmis insignitum: electi quoque eunuchi regali conferuntur magnificentia, et concubina (cui Panichis nomen erat) dono datur, atque accipitur.

PL 15, 2015A

この決議によって党派は解消し、〔人々の〕心は喜びに転じ、和解が成ったしるしとして宴が催された。その立役者アルケラオスには、70タラントと、宝石をちりばめた黄金の椅子が〔贈られた〕〔底本は cujus auctores Archelaus で文が整わない。ミーニュの脚注は古写本の読み cujus auctori Archelao(その立役者アルケラオスに)を挙げる。これに拠る〕。また選ばれた宦官たちが王の豪奢のうちに献上され、妾(その名はパニキスといった)が贈り物として与えられ、受け取られた。

2

Similiter et propinqui monitu regis, clarissimis donis Archelaum munerabantur, nec quisquam familiarium ejus exsors muneris fuit: quibus omnibus Herodes pro uniuscujusque meritis plurima impartiebat.

PL 15, 2015B

同じく近親の者たちも王の勧めに従い、きわめて立派な贈り物をアルケラオスに贈った。その家の者で贈り物にあずからなかった者は一人もいなかった。ヘロデはこれらすべての者に、それぞれの功に応じて多くのものを分け与えた。

3

Prosecutus est etiam cum potentibus suis usque ad urbem Syriae splendidissimam, Antiochiam nomine, in regnum suum regredientem.

PL 15, 2015B

〔ヘロデは〕自分の王国へ戻ろうとするアルケラオスを、有力な家臣たちとともに、シリアのきわめて華やかな町、アンティオキアという名の町まで送って行った。

4

Evaserat Alexander, nisi se immersisset in Judaeam vir Archelai artibus longe exercitatior, Lacon genere, Eurycles nomine, nimie cupidus opum, earumque pro negotio contemptor, ubi majora potiundi spes refulgebat.

PL 15, 2015B

アレクサンドロスは逃れおおせていたであろう。ただ、アルケラオスの策略よりはるかに手慣れた男がユダヤに踏み込んできたのである。ラコニア人の出で〔Lacon。ラコニア(ラケダイモン)の人。同じ人物を Spartiates、Spartes とも言い、そちらは「ラケダイモン人」と訳す〕、名をエウリュクレスといい、富をあまりに貪りながら、それを大きく手に入れる望みが輝くとなれば、その同じ富を事のためには軽んじる者であった。

5

Denique non contentus Laconicis facultatibus, in effusiones regias animum intenderat, venandique artifex Herodem antiquis opimis adorsus muneribus, remunerationi amplissimae locum paravit; longeque uberiora quam obtulerat, adeptus, tamen non satiabatur, nisi cruentis atque impiis factionibus gratiam sibi regis emercaretur.

PL 15, 2015B

実に、彼はラコニアの財産に満足せず、王のような浪費に心を向けていた。獲物を狩る術に長けたこの男は、古風で豊かな贈り物をもってヘロデに近づき、きわめて大きな報酬の余地を整えた。そして、差し出したよりはるかに豊かなものを得ても、なお満足せず、血に塗れた不敬な党派の策動によって王の好意を買い取ろうとした。

6

Itaque more quodam usuque Graecis familiari regem adulando, praedicandisque omnibus ejus, non solum quae laudis aliena, sed etiam involuta vitiis forent, in intimam ejus amicitiam brevi pervenit, ut inter primos secretorum arbitros eligeretur: adstipulante etiam patriae praerogativa, quod Spartiatas Judaei cognato sibi genere copulatos, pro fratribus habent.

PL 15, 2015C

そこで、ギリシア人にありふれた習慣と慣行にならって王に媚び、王の事柄をすべて、称賛に値しないものまで、また悪徳に覆われたものまで褒め立て、たちまち王のごく親密な友情にまで達し、秘密にあずかる第一の者たちの一人に選ばれるに至った。故国の特権も彼に力を添えた。ユダヤ人はラケダイモン人を、血のつながる縁者として兄弟のように見なしているからである。

7

Is ubi regiae domus vitia cognovit, suspectum animum patris, fratrumque inter se odia, novis artibus carum se omnibus simulans, quasi fidus singulis habebatur; sed pro ingenio regis aut munerum merito sua studia formabat, ut adjunctior esset Antipatro; Alexandrum dolis atque insidiis circumveniret, familiari specie utrumque exasperans: illum praerogativa aetatis regno debitum, istum materni generis praeditum nobilitate, jure superiorem: neque cum vilissimae corruptelae pignore aequale illi consortium.

PL 15, 2015C

彼は、王の家の悪徳と、父の疑い深い心と、兄弟どうしの憎しみを知ると、新たな策を弄して、自分は誰からも愛されていると装い、一人ひとりに忠実な者と見なされていた。しかし、王の気質や贈り物の功に応じて自分の熱意を使い分け、アンティパトロスにいっそう近づく一方、アレクサンドロスを謀りと罠で取り囲んだ。親しげな様子で両者を苛立たせた。一方〔アンティパトロス〕には、年長の特権によって王位は当然彼のものだと言い、他方〔アレクサンドロス〕には、母方の血筋の高貴さを備えて権利において勝っており、いやしい堕落の質草〔のような者〕と対等に並ぶいわれはないと言ったのである〔illum は年長のアンティパトロス、istum はマリアムネの子アレクサンドロスと取った〕。

8

Quibus captus Alexander, utpote adolescentior, qui delectaretur his quae dicerentur sibi, non perpenderet illa, quae rursus de se apud Antipatrum componerentur, effudit sese mercenario Antipatri et proditori suo, aperuitque mentem lubrico ingenio affectuque incauto, patrem sibi auctorem malorum conquerens, qui matrem sibi eripuerit, regnum decoloraverit, quod sibi ab avo, veterisque prosapiae infulis debitum cupiat avertere; fraudari legitimos jure successionis, praeferri spurium stupri mercede; sed non diu quietura judicia Dei, ut qui uxorem innocentem necaverat, non etiam ipse propere parato per conjugem imperio defraudaretur.

PL 15, 2015D

アレクサンドロスは、まだ年若く、自分に語られることを喜び、その一方でアンティパトロスのもとで自分についてでっち上げられることを考え量らなかったので、これらに心を奪われ、アンティパトロスの雇い人であり自分を売る者に身を投げ出し、滑りやすい気性と不用意な感情のままに心を打ち明けた。父を、自分にとって災いの張本人だと訴え、母を自分から奪い、王位の色を褪せさせた者だと言い、王位は祖父と古い家柄の標〔しるし〕によって自分に当然帰すべきものなのに、これをそらそうとしている、嫡出の者が継承の権利を奪われ、私生児が不義の代価としてもてはやされている、しかし神の裁きは長く静まってはいまい、無辜の妻を殺した者自身が、妻によって急いで整えられた支配から、ついには自らも奪われることになろう、と。

9

Quae sine mora Lacon ad Antipatrum deferebat, circumvento etiam Aristobulo, ut ejusdem querimoniae laqueis innecteretur, et pretio coacervata regi insinuabat, dicens; silentio se premere nequivisse tam immane facinus, et pro hospitii munere gratiam se lucis repraesentare, quam creptum ire filii pergerent, quos nisi ipse simulatione consilii fidelioris revocavisset, jam dudum Alexandri gladio interfectum patrem, regnumque indignis haeredibus vacuefactum.

PL 15, 2016A

ラコニア人はこれをただちにアンティパトロスに伝え、アリストブロスをも、同じ嘆きの網に絡め取るように欺いて、これらを代価をもって積み上げて王に吹き込み、こう言った。これほどの凶悪な悪事を黙して胸にしまっておくことはできなかった、歓待の贈り物に報いて、命の光〔という恩〕を返している、その光を息子たちは奪い取ろうとしている〔底本は creptum。ereptum と読む〕、もし自分が、より誠実な助言を装って彼らを引き戻さなかったなら、父はとうにアレクサンドロスの剣に殺され、王位はふさわしくない相続人たちのために空けられていたであろう、と。

10

Neque Alexandro religioni esse parricidalem atrocitatem, qui maximi sceleris loco duceret, quod adhuc avi matrisque necem inultam haberet. Conveniri se ac perurgeri peremptorum querelis, ut tam atrox flagitium ulcisceretur.

PL 15, 2016B

アレクサンドロスにとって、近親殺しの残虐は忌むべきことではない。彼は、祖父と母の殺害がまだ報われないままであることを、最大の悪事と見なしているからである。彼は、殺された者たちの訴えに迫られ、この残虐きわまる恥ずべき行いに報復せよと求められていると言っている、と。

11

Deberi sibi inferias interfectorum exigi, successionemque eorum non oportere contaminari, ut ab eo qui majores eorum occiderat regnum adipisceretur; renovaturum se judicia Caesaris, non simili ut ante, reverentia, sed ut Caesar ipse cognosceret omnia secreta regis, quaesitas sanguine opes, provinciam labefactatam; reperturum se ab inferis avum, matrisque acerbissimam necem demonstraturum, ut successor alienus in regnum regium subrogaretur.

PL 15, 2016B

殺された者たちのために供え物をすることが、自分に求められるべきである、彼らの後継が汚されてはならない、すなわち彼らの祖先を殺した者から王位を受けるようなことがあってはならない。自分はカエサルの裁きをふたたび呼び起こすであろう、以前のような敬意を払ってではなく、カエサル自身が王のすべての秘密、血によって求められた財、荒らされた属州を知るように〔するのだ〕。また冥界から祖父を見いだし、母のこのうえなく苛酷な殺害が、他人の後継者を王の王位に代わりに立てるためであったことを明らかにするであろう、と。〔eorum の指す者が定かでない。殺された者たちの後継と取った〕

12

Excitaverat regem Eurycles; Antipater tamen parvi aestimans unius suggestionem, alios quoque accusatores fratribus subornabat, qui dicerent cum ducibus quondam equestris exercitus Jocundo et Tyranno sermonem initum, compositas regi insidias dolore decessionis; in cervicibus periculum, nisi mature caveret.

PL 15, 2016C

エウリュクレスは王をかき立てた。しかしアンティパトロスは、一人の讒言では足りないと見て、兄弟たちに向けて、ほかにも告発者を買収して仕立てた。彼らは言った。かつて騎兵軍の指揮官であったヨクンドゥスとテュランヌスとのあいだに話が交わされ、〔軍を〕去ったことへの憤りから王に陰謀が仕組まれている、危険は首筋にある、早く用心しなければならない、と。

13

Denique non distulit Herodes, illicoque raptos severe interrogat; sed nihil illi, de quibus arguebantur, confessi reperiuntur.

PL 15, 2016C

実にヘロデはためらわず、ただちに彼らを引き立てて厳しく尋問した。しかし、告発された内容について、彼らが何一つ白状していないことが分かった。

14

Et quia impune tam gravia simulabantur apud eum, qui criminum se vindicem profiteretur et negligentem calumniarum; non deerant, qui hujusmodi insidias machinarentur, quas acceptiores fore patri crederent.

PL 15, 2016C

そして、これほど重大なことが、罪の復讐者であり讒言には無頓着であると自ら公言する者のもとで、罰を受けずに仕立てられていたので、このような陰謀を企てる者には事欠かなかった。彼らはそれを、父に受け入れられやすいと信じたのである。

15

Nam et epistola prolata est, quasi ad castelli praepositum ab Alexandro et Aristobulo data, ut occiso rege, confugiendi sibi potestatem faceret, donec armis adversum se insectantes munirent, caeterisque subsidiis defensionem pararent.

PL 15, 2016C

また、一通の書簡が差し出された。アレクサンドロスとアリストブロスから砦の長官に宛てて出されたものとされ、王を殺した後、自分たちに逃げ込む余地を与えよ、追ってくる者に対して武器で守りを固め、ほかの手立てでも防衛を備えるまで、と書かれていた。

16

Excruciatur castelli praepositus, et nihil fatetur. Nihilominus tamen haud ullis affectati sceleris indiciis exstantibus, quasi rei Alexander et Aristobolus dantur custodiae. Eurycles quinquaginta donatus talentis auctor salutis ac vitae habetur.

PL 15, 2016D

砦の長官は拷問にかけられたが、何も認めなかった。それにもかかわらず、企てられた悪事を示す証拠は何も現れないまま、アレクサンドロスとアリストブロスは、被告として監禁に付された。エウリュクレスは五十タラントを贈られ、〔王の〕救いと命の恩人と見なされた。

17

Dignum est, nec eum silere, qui Euryclis tempore in Judaeam transmissus erat fidissimus amicorum Alexandri, quem rex quasi conscium tentamentorum illius interrogandum putavit: utrum ne congruerent, quae Spartiates de adolescentibus nuntiavisset.

PL 15, 2017A

エウリュクレスの来ていたころにユダヤへ遣わされていた、アレクサンドロスの友人のうちもっとも忠実な者についても、黙ってはならない。王は、彼をアレクサンドロスの企ての共犯者と見て、尋問すべきだと考えた。ラケダイモン人が青年たちについて告げたことは、〔彼の証言と〕一致するのか、と。

18

Verum ille nihil se de illis quidquam ejusmodi cognovisse, sacramento interposito fidem fecit: sed adolescentibus nihil profuit. A se quaestionem depulit, ne minueret delationis invidiam, et evacuaret Euryclis fraudulentiam, si severius interrogatus negaret.

PL 15, 2017A

しかしその者は、自分はそのようなことを何も知らなかったと、誓いを立てて信じさせた。だが青年たちには何の益にもならなかった。〔王は〕彼への尋問を退けた。〔主語は定かでない。ヘロデが彼を尋問から退けたと取った〕厳しく尋問されて彼が否認すれば、密告がかき立てた憎しみが薄れ、エウリュクレスの欺きが無効になるからである。

19

Quasi indignus igitur cui crederetur, ab Herode excluditur. Bonus enim pater accusari filios libenter audiebat, non sinebat defendi: delectabatur, cum appeterentur; offendebatur, si purgarentur.

PL 15, 2017A

こうして、信じるに値しない者として、彼はヘロデから退けられた。善良な父は、息子たちが訴えられるのを喜んで聞き、弁明されることは許さなかった。彼らが攻撃されると喜び、潔白が示されると不機嫌になった。

20

Denique Spartes ditatus regalibus praemiis, ubi tamen Achaiam attigit, calumniarum pretium luit.

PL 15, 2017A

実に、ラケダイモン人は王からの報酬で富んだが、アカイアに達するやいなや、讒言の代価を払わされた。

21

Salome cum purgare sese nequiret, quod Sylaeo Arabi pepegisset nuptias, ubi generi secretum prodidit, monentis ut consuleret sibi quo fratris commotionem evaderet, eo quod spe futurae conjunctionis consilia regis Arabis annuntiare suspecta accerseretur, delicti gratiam meruit, et omnem saevitiae regalis in adolescentes procellam intorsit, quo ultimo atque inevitabili naufragio demersi poenas dederunt.

PL 15, 2017B

サロメは、アラブ人シュライオスと婚姻の約束を結んでいたことについて自らを弁明できなかった。〔彼女は〕婿に秘密を漏らし、婿は、兄の動揺を逃れるよう身の処し方を考えよと勧めた。〔彼女は〕将来の結びつきを期待してアラブの王の企てを告げ知らせたとの疑いで呼び出されていたので、罪への赦しを得、王の残虐の嵐をことごとく青年たちに向け直した。彼らはこの最後の避けがたい難破に沈められ、刑罰を受けた。〔generi の指す人物と、各句の係りが定かでない。婿を助言者、サロメを呼び出された者と取った〕

22

Vinciuntur itaque, et quod ipsis erat durius vinculis, a se fratres separantur; missisque Volumnio militiae magistro, atque Olympio ex amicis regiis viro arguuntur apud Caesarem: at ille offensus licet, quia filiorum supplicia pater posceret, negandum tamen patri non arbitratus potestatem, in liberos suos dedit licentiam, sed consilium adjunxit: asserens melius consulturum, si proximorum regis eorumque qui praeessent provinciis, concilium congregaretur, et judicio communi procederet interrogatio: utrum ne aliquae patri insidiae paratae a filiis forent; et si convincerentur intentati parricidii, ferirentur; sin vero fugae aut levioris culpae arguerentur, esset vindicta moderatior.

PL 15, 2017B

こうして彼らは縛られ、彼ら自身にとって鎖よりもつらいことに、兄弟どうしが引き離された。軍の長官ウォルムニウスと、王の友人のうちの一人オリュンピオスが遣わされ、彼らはカエサルのもとで告発された。カエサルは、父が子らの処刑を求めたことに腹を立ててはいたが、父に権限を拒むべきではないと考え、子らに対する自由裁量を与えた。ただし助言を添えた。王の近親と、属州を治める者たちの会議を招集し、共通の判断によって尋問を進めるほうが、よく考慮したことになる、と。父に陰謀が子らによって企てられたのかどうか。もし企てた近親殺しが証明されれば打たれるべきであり、しかし逃亡や軽い咎で責められるのであれば、復讐はもっと穏当であってよい、と述べた。

23

Hac permissa sibi Herodes parricidii potestate, sed judicii conditione etiam moderationis admonitus, ad urbem illico Berithon properat, quam judicio celebrando Caesar praescripserat.

PL 15, 2017C

ヘロデは、近親殺しの権限は許されたものの、裁きの条件によって節度をも諭され、ただちにベリュトスの町に急いだ。カエサルが裁きを執り行うべき場所として定めていた町である。

24

Conveniunt praesules provinciarum secundum scripta ad se data a principe Romano Caesare. Saturninus legatique considunt, inter quos et procurator Volumnius: deinde cognati amicique regis, Salome etiam et Pheroras, et Syriae primores.

PL 15, 2017C

属州の総督たちが、ローマの元首カエサルから自分たちに宛てて与えられた書状に従って集まった。サトゥルニヌスと総督たちが着席し、その中に総督ウォルムニウスもいた。続いて王の親族と友人たち、さらにサロメとフェロラス、そしてシリアの有力者たちである。

25

Archelaus solus excipitur ex Cappadocia, suspectae in generum arcessitus gratiae, cum accusatores adolescentium insidiatoresque judicium repraesentarent. Sed quae judicii species, ubi rei adesse sibi non permittebantur, et absentes accusabantur?

PL 15, 2017D

アルケラオスだけは、カッパドキアから〔の招集から〕除かれた。娘婿への好意が疑わしいとして咎められたのである〔arcessitus は属格を取って「…の廉で訴えられた」の意と取った〕。それでいて、青年たちの告発者と陰謀者たちが裁きの座を占めていた。だが、被告が自分で出廷することを許されず、不在のまま告発されるとき、それはいったい何という裁きの体裁であったか。

26

Advertebat enim Herodes, quoniam si tantummodo viderentur, prona hominum conditione ad misericordiam illico absolverentur: maxime ubi naturalis esset gratiae praerogativa. Deinde si ulla copia defensionis Alexandro permitteretur, quo objecta facile dissolveret.

PL 15, 2017D

ヘロデは気づいていたのである。もし彼らが姿を見せさえすれば、人間の性が慈しみに傾くので、ただちに赦されるであろうと。とりわけ自然の情の優位がある場合にはそうである。さらに、アレクサンドロスにもし何らかの弁明の機会が許されれば、彼は向けられた非難を容易に解いてしまうであろう、と。

27

Itaque relegatis illis in vicum Sidoniorum, quasi in praesentes accusatio dirigebatur. Objiciebantur a patre insidiae sibi paratae; nulla probatio deferebatur, nulla indicia tentamentorum; haerebat accusator, quem nullus redarguebat.

PL 15, 2018A

そこで、彼らはシドン人の村に隔離され、あたかも居合わせている者に向けるかのように告発が行われた。父によって、自分に仕組まれた陰謀が申し立てられた。何の証明も持ち出されず、企てを示す証拠もなかった。誰も論駁しないので、告発者は〔その申し立てに〕食い下がっていた。

28

Destitutos undique congregabat invidiam contumeliarum, injuriarum genera, quae graviora morte ab his qui considerant aestimarentur. Sed nemo discutiebat, nemo examinare audebat, quod a patre arguebatur, a rege imperabatur.

PL 15, 2018A

あらゆる面で見捨てられた者たちに対して、〔父は〕侮辱への憎悪を寄せ集め、様々な種類の不当な仕打ちを積み重ねた。それらは、居並ぶ者たちには死よりも重いと思われるほどであった。しかし誰も吟味せず、父によって告発され、王によって命じられたことを、誰もあえて精査しなかった。

29

Praejudicabat pietatis species, terrebat jus potestatis, interrogabat sententias securus victoriae, nescius quod in ejusmodi judicio aerumnosior esset qui vinceret, quam illi qui tam acerbe addicerentur. Saturninus condemnat adolescentes, quia aliud non licebat.

PL 15, 2018A

親の情愛という外見が先に判決を下し、権力の権利が恐れさせ、勝利を確信している者が意見を求めた。このような裁きでは、勝つ者のほうが、これほど苛酷に宣告される者たちよりも苦難が大きいことを知らずに。サトゥルニヌスは青年たちを有罪とした。ほかの道は許されなかったからである。

30

Sed moderatur sententiam, cavendum asserens, ne peremptis duobus ex tribus fratribus, tertio fratri ascriberetur mors duorum. Timide quidem; sed causam locutus est, quod ille esset fratribus auctor periculi. Secuti sunt eum pauci ex pluribus.

PL 15, 2018B

しかし彼は判決を和らげた。三人の兄弟のうち二人が殺されれば、二人の死が三人目の兄弟に帰せられることになるから、用心せねばならないと主張したのである。おずおずとではあったが、その理由を述べた。あの者〔三人目〕が兄弟たちにとって危険の張本人だというのである。彼に従った者は、多くのうちのわずかであった。

31

Volumnius autem funesta immurmurat, et post eum omnes volente rege, tali auctore pensantes mortis sententiam, diverso quidem affectu, sed pari sorte expromunt, quibus hoc aut adulatio extorserat aut odium infuderat, ut aut regis affectaretur gratia, aut parricidae crudelitas graviore poena afficeretur, qui in victoria sua tam amarum de se triumphum reportavisset.

PL 15, 2018B

だがウォルムニウスは不吉な言葉をつぶやき、その後に全員が、王の意に従って、このような張本人を前にして死の判決を比べ量り、感情こそ異なれ、同じ運命をもって宣告した。ある者には追従がこれを無理に引き出し、ある者には憎しみが注ぎ込んだのである。すなわち、王の好意を得ようとし、あるいは、自分の勝利でこれほど苦い凱旋を自分にもたらした近親殺しの残酷さが、より重い刑罰を受けるようにと。

32

Nemo tamen quasi factum horruit, et quasi commotus pronuntiavit. Scenae enim species erat, non judicii disciplina condemnare absentes, condemnare sine teste, sine indice, solo naturae privilegio, quod ad salutem magis quam ad periculum derivari soleret.

PL 15, 2018B

しかし、誰一人として、事柄に身震いするようにも、心を動かされたようにも、宣告しなかった。不在の者を、証人もなく、証拠もなく、ただ自然の特権だけで罪に定めることは、裁きの規律ではなく芝居の見せ場であった。その特権は、危険よりもむしろ救いのために向けられるのが常であるのに。

33

Stupebat omnis Syria atque omnis Judaea, et attonitis mentibus tantae tragoediae finis exspectabatur. Quamvis etiam nota esset Herodis crudelitas, nemo tamen credere poterat, quod usque ad parricidium perseveraret.

PL 15, 2018C

シリア全土とユダヤ全土が呆然とし、これほどの悲劇の結末が、唖然とした心で待たれた。ヘロデの残酷さは知られていたにもかかわらず、近親殺しにまで至るとは、誰も信じることができなかった。

34

At in illo effera vis animi nec mari, nec terra cohibebatur. Itaque tamquam usu triumphantium, ut per diversa filios traheret, Tyrum urbem inclytam petit, inde in Caesaream transmittit, navigio spectaculum miserum parricidii circumferens, donec color ullus acerbissimae necis filiis inveniretur.

PL 15, 2018C

しかし彼にあっては、荒々しい心の力は海によっても陸によっても抑えられなかった。そこで、凱旋する者の習いのように、子らをあちこちに引き回すために、名高い町ティルスへ向かい、そこからカイサリアへ渡った。船で近親殺しの哀れな見せ物を持ち回り、子らの苛烈きわまる殺害に何らかの口実が見つかるまで続けたのである。

35

Movebatur omnis exercitus, sed metu indignationem premebat. Erat in exercitu regio veteris militiae vir Tyro nomine, filium habens conjunctum Alexandro, indulgentissimus pater, atque ob ea pignori carus, quoniam popularis quaedam pietatis est gratia, et maxime in suos illex dilectionis.

PL 15, 2018C

軍はみな心を動かされたが、恐れのために憤りを押し殺していた。王の軍に、古参の兵であるテュロンという男がいた。アレクサンドロスと親しい息子を持ち、きわめて子に甘い父であり、そのために息子からも慕われていた。親の情愛には人々に好まれる一種の魅力があり、とりわけ身内に対しては愛を誘うものだからである。

36

Circa adolescentes quoque filios regis studio propensior, quod ab his suus filius diligeretur.

PL 15, 2018D

彼は、王の若い子らに対しても、自分の息子が彼らに愛されていたので、いっそう好意を傾けていた。

37

Qui supra modum concepta indignatione, turbatus animi vociferari coepit: opprimi justitiam, veritatem excludi, aboleri religionem, confundi jura necessitudinum, naturae gratiam, superfluere iniquitates.

PL 15, 2019A

彼は、度を越えた憤りを抱き、心を乱して叫び始めた。正義は抑えつけられ、真理は閉め出され、敬虔は廃れ、血縁の権利は混乱し、自然の情は踏みにじられ、不法があふれている、と。

38

Ad postremum in os ipsius regis progrediens, ingerebat miserum esse illum, qui adversum filios suos credendum improbissimis arbitraretur: Pheroram et Salomen consilii arbitros regis.

PL 15, 2019A

ついに王その人の面前に進み出て、〔彼は〕突きつけた。自分の子らに対して、最も邪悪な者たちを信じるべきだと考える者は、哀れなものだ。フェロラスとサロメを王の助言の裁定者としているのだから、と。

39

Quam fidem ab his referri posse, qui se condemnatos capitis a rege frequentissime recognoscebant, aut quid eos aliud agere, nisi consulere vindictae ut destitutus idoneis successoribus ad unum inclinaret caeteris infirmiorem?

PL 15, 2019A

王からたびたび死罪を言い渡されたことを自ら知っている者たちから、どんな信義が返ってくるというのか。また、彼らは復讐を図るほか何をしているというのか。ふさわしい後継者を失った王が、ほかの者たちより劣るただ一人に傾くようにと〔ad unum…infirmiorem の係りは定かでない。ほかの兄弟たちより劣る一人(アンティパトロス)に、と取った〕。

40

Qui facile subduceretur, quod ipse regius exercitus odio persecuturus esset eum, cui mors soluta esset fratrum duorum. Neminem esse quem non innoxiae aetatis tangeret misericordia. Plerosque autem ducum indignationem suam non jam premere, sed divulgare.

PL 15, 2019A

その者は容易に取り除かれよう。王の軍そのものが、二人の兄弟の死によって道を開かれた者を、憎しみをもって追うであろうから。罪なき年の者に慈しみを覚えぬ者は一人もいない。また指揮官の多くは、もはや憤りを抑えずに、公然と口にしている、と。

41

Quorum vocabula locutus, finem dicendi fecit. Quibus illico cum Tyrone correptis, Tryphon ex ministris aulae regiae, cui tondendi ars atque usus suppeditaret, subito quadam animi vanitate indicium sui facit compositum a Tyrone asserens, sibique persuasum, ut cum ex more barbam Herodi raderet, novaculam gutturi ejus imprimeret, quo perageret necem: idque ei maximo emolumento fore, quod de muneribus Alexandri polliceretur.

PL 15, 2019B

彼らの名を挙げて、話を終えた。直ちにテュロンとともに彼らは捕らえられた。すると、王の宮廷の従者の一人で、髪を刈る技と習慣を身につけたトリュフォンが、突然、ある心の浅はかさから、自分のことを訴え出た。テュロンが仕組んだことで、自分は説き伏せられたのだ、いつものようにヘロデの髭を剃るときに、剃刀を喉に押しつけて殺害を遂げよ、それはアレクサンドロスの贈り物から約束されたとおり大きな利得になる、と主張したのである。

42

Statuitur Tyro cum filio; exercetur deinde simul quaestio. Negantibus illis, isto nihil amplius deferente, cum deesset manifesta rerum fides, nullum suppeteret argumentum, nullum indicium documentorum, Tyro jubetur vehementioribus tormentis excruciari.

PL 15, 2019B

テュロンは息子とともに据えられ、続いて一緒に尋問が行われた。彼らが否認し、〔トリュフォン〕がそれ以上何も告げず、事の明白な確証が欠け、論拠も、証拠立ても何一つ得られなかったので、テュロンをより激しい拷問で責めるよう命じられた。

43

Tune miseratus filius supplicia patris, spondet aperturum se omnia, si patris salus sibi condonaretur, atque a rege promissa venia suggerit, quod impulsus ab Alexandro, pater necem regi parasset.

PL 15, 2019C

そのとき息子は父の苦しみを憐れみ、父の無事が自分に赦されるなら、すべてを明かすと約束し、王から赦免を約されると、父はアレクサンドロスに駆り立てられて王の殺害を準備していたと〔彼は〕申し立てた。

44

Idque plerique ad tempus compositum rati, ut tali pignoris indicio Tyroni consuleretur: alii pro vero edictum loquebantur. Sed Herodes dubia pro certis adjudicavit, tamquam metuens, ne parricidii sibi facultas periret.

PL 15, 2019C

多くの者は、これは当座のためにでっち上げたもので、わが子という質草のこうした証言によってテュロンの身を守ろうとしたのだと考えた。ほかの者は、告げられたことを真実として語った。しかしヘロデは、疑わしいことを確かなものと断じた。近親殺しの機会が自分から失われることを恐れるかのようであった。

45

Convocato itaque populo, et congregatis ducibus, de insidiis deprehensis motu gravissimo promit querelam, atque in mortem eorum plebem excitat: ibique Tyro cum filio pariter atque tonsore, saxis ac fustibus interficiuntur.

PL 15, 2019C

そこで民を召集し、指揮官たちを集め、露見した陰謀について、きわめて激しい動揺をもって訴えを述べ、彼らの死へと民衆を駆り立てた。そしてその場で、テュロンは息子と、また床屋とともに、石と棍棒で殺された。

Liber I, Caput XLII

第1巻 第XLII章PL 15, 2019D
1

Alexander quoque et Aristobulus missi ad urbem Sebasten quae non longe aberat ab urbe Caesarea, strangulantur imperio patris.

PL 15, 2019D

アレクサンドロスとアリストブロスは、カイサリアの町からさほど遠くないセバステの町に送られ、父の命令によって絞殺された。

2

Hunc finem habuere filii Mariamnes, quorum interitu non longum laetatus, successionem sibi remotis illis Antipater haud dubie blandiebatur: sed in eum totius gentis mox non leve odium exarsit, quia apud omnes patebat ejus factione fratres occubuisse.

PL 15, 2019D

マリアムネの子らはこのような最期を迎えた。彼らが除かれて、その死を長くは喜ばないうちに、アンティパトロスは、継承が自分のものになると疑いなく期待していた。しかし、全民族の少なからぬ憎しみがたちまち彼に向かって燃え上がった。彼の策謀によって兄弟たちが死んだことが、すべての人に明らかであったからである。

3

Successit etiam non mediocris timor consideranti, quam multiplex in dies adolesceret interfectorum prosapia, cum Alexander ex Glaphyra genitos sibi Tigranem et Alexandrum filios dereliquisset, Aristobulo ex Beronice Salomes filia, Herodes et Agrippa atque Aristobulus superstites manerent: Herodias quoque et Mariamne, filiae, quas sexus non impediret, et regni cupido exagitaret.

PL 15, 2019D

さらに、殺された者たちの血統が日ごとにどれほど多様に育っていくかを考えると、少なからぬ恐れが彼に生じた。アレクサンドロスはグラフュラとのあいだに生まれた子、ティグラネスとアレクサンドロスを残し、アリストブロスにはサロメの娘ベレニケとのあいだの子、ヘロデとアグリッパとアリストブロスが生き残っていた。さらに娘のヘロディアとマリアムネもいた。性別は彼女たちを妨げず、王位への欲が彼女たちを駆り立てたであろう。

4

Queis rebus perterritus Antipater, in fraude ac versutia spem constituere, et donis et muneribus singulos sibi magis magisque oppignerare, etiam amicos et domesticos Caesaris illicere ad sui gratiam pretio tentabat.

PL 15, 2020A

これらのことに怯えたアンティパトロスは、欺きと狡猾に望みを託し、贈り物と進物によって一人ひとりをますます自分に縛りつけ、カエサルの友人や家の者たちまで、金で誘って自分の好意に引き込もうとしていた。

5

Sed contra illi etiam, quae domi erant, in adversum sedebant. Nam rex paulatim processu temporis erga nepotes suos Alexandro et Aristobulo genitos molliebatur, et facti poenitentiam praetendebat, cum eorum quorum parentes occiderat, misereretur.

PL 15, 2020A

しかし、これに反して、家の中にあることまでが彼に不利に働いていた。王は、時が進むにつれて、アレクサンドロスとアリストブロスから生まれた孫たちに対して、しだいに心を和らげ、自分のしたことへの悔いを口にした。自分がその親を殺した者たちを憐れんだからである。

6

Denique congregatis amicis et proximis suis, quadam die lacrymis suffusus ora, dixit ad eos: Video mihi aetatem procedere, et sine lacrymis aspicere non possum parvulos hos infelicium germina patrum, quibus ego sum auctor doloris, ne pejore eos derelinquam conditione, quam parentes abstuli: sed illos mihi quaedam eripuit aerumna; hos mihi magis magisque commendat natura et misericordia: altera, quia nepotes; altera, quia destituti parentibus sunt.

PL 15, 2020A

実に、ある日、友人たちと近親の者たちを集め、涙で顔を濡らして、彼らに言った。「私は、自分が年老いていくのを見る。この幼い者たち、不幸な父たちの子孫を、涙なしには見ることができない。彼らの悲しみの張本人は私であり、私は、父親たちを奪ったときよりもなお悪い境遇に彼らを置き去りにするのではないか。だが、あの者たちは、ある不運が私から奪い去った。この者たちは、自然の情と慈しみが、ますます私に引き寄せる。一方は孫であるから、もう一方は親を失っているからである。」

7

Erraverunt in patrem filii, quid fecerunt avo nepotes? Satis infelix pater fui; avus esse debeo sollicitior. Tentabo post me consulere nepotibus, utinam et in filiis mihi consuluissem: verum in illos communis hostis atque inimici obrepserit fraudulentia.

PL 15, 2020B

「息子たちは父に対して過ちを犯した。だが孫たちは祖父に何をしたというのか。私は父としては十分に不幸であった。祖父としては、もっと気を配らねばならない。私の死後、孫たちのために図ろう。息子たちのためにもそうしておけばよかったのだが。しかしあの者たちには、共通の敵と仇の欺きが忍び寄ったのだ。」

8

Cavendum est quoque, ne hos illorum involvant pericula, atque uno vulnere simul filios amiserim, et nepotes perdiderim.

PL 15, 2020B

「この者たちを、あの者たちの災いが巻き込まないよう用心しなければならない。ひとつの傷で、息子たちを同時に失い、孫たちまで滅ぼすことになってはならない。」

9

Provideamus his defensores, quibus ademimus: desponsabo itaque seniori ex filiis Alexandri tuam, mi Pherora, filiam, et te ei constituam patrem: tuo autem, Antipater, filio Aristobuli filiam, ut hoc modo fias pupillae pater.

PL 15, 2020B

「我々が奪った者たちのために、この者たちに守り手を備えよう。そこで、わがフェロラスよ、あなたの娘を、アレクサンドロスの子らのうち年長の者に婚約させ、あなたを彼の父に立てよう。またアンティパトロスよ、あなたの息子には、アリストブロスの娘を。こうして、あなたがこの孤児の娘の父となるように。」

10

Germanam quoque ejus accipiet Herodes meus, ex Mariamne Hyrcani susceptus, filiam: haec, inquit, est mea sententia, ut invicem sibi coeunte copula jungantur posteritatis meae successiones; quo nemo suspectus alteri sit, et ipse tranquillioribus oculis videam nepotes meos, quam vidi eorum parentes.

PL 15, 2020C

「またその〔少女の〕姉妹をも、ヒルカノスの〔娘〕マリアムネから生まれた私の子ヘロデが迎えるであろう。」「これが私の考えだ」と〔王は〕言った。「結びつきの絆によって、私の子孫の継承が互いに結び合わされ、誰も他の者にとって疑わしい者とならないように。そして私自身も、彼らの親たちを見たときよりも、穏やかな目で孫たちを見られるように。」

11

Quibus dictis, junxit memoratorum dexteras, et osculatus singulos, illacrymavit. Quod Antipater, laetantibus aliis, ita graviter accepit, ut statim dolorem suum etiam vultu proderet, haud mediocri constrictus sollicitudine, quod Alexandri filiis Archelai regis et Pherorae qui tetrarchiam tenebat, suffragia suppetere cerneret, caeteris validiora.

PL 15, 2020C

こう語って、彼らの右手を結び合わせ、一人ひとりに口づけして、涙を流した。他の者たちが喜ぶなかで、アンティパトロスはこれをひどく重く受け止め、ただちに顔にまで苦悩をあらわにした。アレクサンドロスの子らには、アルケラオス王と、四分領を治めるフェロラスの支持が備わっており、それがほかのどれよりも強いと見えたので、少なからぬ不安に囚われたのである。

12

Advertebat odia sui crescere, nepotibus autem adstipulari misericordiam. Nec poterat Aristobuli filiam recipere domo, ne sceleris indicium diuturnis ejus aspectibus offenderetur.

PL 15, 2020D

彼は、自分への憎しみが増していくこと、孫たちには慈しみが味方していることを悟っていた。また、アリストブロスの娘を家に迎え入れることもできなかった。日々その姿を目にして、自分の罪の証拠に心を害されることになるからである。

13

Adire non audebat patrem, ne ad omnes mobilem suspiciones exagitaret, si complacitarum foedera nuptiarum solvenda existimaret.

PL 15, 2020D

父に願い出ることもあえてしなかった。取り決めた婚姻の約束を解くべきだと考えているように見えれば、移ろいやすい〔父の〕あらゆる疑念をかき立ててしまうからである。

14

Subtiliter tamen praesupmsit orare, ut consuleret ei pater, ne adversus duorum potentium opes regis et tetrarchae nudo regni nomine invalidus exponeretur.

PL 15, 2020D

それでも巧みに、あえて願い出た〔底本は praesupmsit。praesumpsit と読む〕。王と四分領主という二人の有力者の力に対して、王位という名ばかりのものを持たされて無力のまま放り出されることのないよう、父が自分に配慮してくれるように、と。

15

Foveret certe honorem, quem confoederandum filio judicaret, ne species regni ad eum, potestas ad illos perveniret.

PL 15, 2020D

息子と結びつけるべきだと判断した栄誉を、少なくとも大切にしてほしい。王位の外見は彼に、権力は彼らに渡ることのないように、と。

16

Neque vero solos Alexandri atque Aristobuli filios suspectos habebat, sed omnes obstare sibi arbitrabatur: quicumque ex diversis Herodis conjugibus competere vel taciti videbantur regni successionem, quorum frequens numerus erat.

PL 15, 2020D

彼は、アレクサンドロスとアリストブロスの子らだけを疑っていたのではなく、すべての者が自分の邪魔になると考えていた。ヘロデのさまざまな妻から生まれた者のうち、沈黙のうちにでも王位の継承を争うと見える者は誰でもそうであり、その数は多かった。

17

Novem etenim mulieres regali conjugio potiebantur: ex his duae tantum sine liberis erant; caeteris soboles suppetebant.

PL 15, 2021A

実に九人の女が王の妻の地位を得ていた。そのうち二人だけが子を持たず、ほかの者たちには子孫がいた。

18

Antipater Dosidem attollebat parentem, Herodes Mariamnem, Antipas et Archelaus Matehatis erant filii Samaritanae, et filia Olympias, quae Josippo jure connubii sociabatur. Cleopatra quoque Hierosolymitana Herodem et Philippum genuerat Herodi: Pallas Phaselum.

PL 15, 2021A

アンティパトロスは、母ドシスを誇りとしていた。ヘロデはマリアムネの子である。アンティパスとアルケラオスは、サマリア人の女マテハテ〔底本は Matehatis。名の綴りが崩れているらしく、音写した〕の子であり、娘のオリュンピアスは、婚姻の権利によってヨセフと結ばれていた。エルサレムの女クレオパトラは、ヘロデとフィリポをヘロデに産んだ。パラスはファサエロスを産んだ。

19

Erant quoque etiam aliae regi filiae, Roxane et Salome; quarum uni Phaedra erat mater, Helphis alteri. Supererant etiam Alexandri et Aristobuli germanae sorores, quas Mariamne ex Herode susceperat; sicut supra memoravimus.

PL 15, 2021A

さらに王には、ほかにも娘たちがいた。ロクサネとサロメである。一方の母はパイドラ、もう一方の母はヘルピスであった。またアレクサンドロスとアリストブロスの同母の姉妹たちも残っていた。マリアムネがヘロデとのあいだにもうけた娘たちで、前に我々が述べたとおりである。

20

Multiplicem itaque generationem Herodis metuens Antipater, aegre licet atque in primis tentamentis multum rege commoto, quod destitutis paterno auxilio nepotibus invideret dispositas copularum societates: ad postremum tantum effecit, ut sibi Aristobuli filia, atque ex ipso genitus Pherorae parentis sui filiae conjungeretur: tantum adulatione praevaluit, ut pactas nuptias solveret.

PL 15, 2021B

そこでアンティパトロスは、ヘロデの多様な子孫を恐れ、最初の働きかけのうちは、王を大いに動揺させ、父の助けを失った孫たちに対して、取り決められた婚姻の結びつきを妬むのかと責められるなど苦労したが、ついにはただこれだけを成し遂げた。自分にはアリストブロスの娘が、また自分から生まれた子には、血縁のフェロラスの娘が結ばれるようにしたのである〔parentis sui は「自分の血縁の」と取った。フェロラスはアンティパトロスの叔父〕。追従によって、取り決められた婚姻を解消させるほどに優位に立ったのである。

21

Contra autem Salome, cum vellet Sylaeo nubere, ne suffragio quidem Lybiae quae uxor erat Caesaris, potuit de fratre impetrare: sed invita Alexandro cuidam ex amicis regis in nuptias convenit.

PL 15, 2021B

これに対してサロメは、シュライオスに嫁ぎたいと望んだが、カエサルの妻であるリウィア〔底本は Lybiae。ミーニュの脚注は Liviae と読む〕の口添えをもってしても、兄からそれを得ることができなかった。彼女は不本意ながら、王の友人の一人であるアレクサンドロスという者との婚姻に同意した。

22

Subversis itaque dispositionibus regis, Antipater quasi is qui ut voluerat sibi consuluisset, exsultabat animo, et superabat omnes versutia. Odium tamen nullo modo comprimere poterat, sed accendebat, quoniam affectabat terrore sibi munimentum parare.

PL 15, 2021B

こうして王の取り決めを覆したので、アンティパトロスは、望んだとおりに自分のために図った者のように、心で躍り上がり、あらゆる者を狡猾さで凌いでいた。それでも憎しみをどうしても抑えることはできず、かえってそれを燃え立たせた。恐怖によって自分の防壁を築こうとしていたからである。

23

Conjunxerat autem sibi cooperarium factionum suarum Pheroram patris germanum, quem Herodes non multo post recusantem, ab uxore propria divellit; cui ob injurias quas ea mulier Dosidi conjugi ejus intulerat, infestior habebatur, domoque expulit.

PL 15, 2021C

彼は、自分の党派の協力者として、父の兄弟フェロラスを味方につけていた。ヘロデはその後まもなく、フェロラスが拒んだにもかかわらず、彼を自分の妻から引き離した。この女が、ヘロデの妻ドシスに加えた侮辱のために、ヘロデはその女にいっそう敵意を抱いていたが、〔彼を〕家からも追い出した。〔domoque expulit の目的語が定かでない。フェロラスと取った〕

24

Pheroras autem amplexatus injuriam, in partes suas concessit, quibus ut tetrarcha praesidebat: ea sane mentis intentione, ut ad Herodem viventem numquam reverteretur.

PL 15, 2021C

しかしフェロラスはこの侮辱を抱え込み、自分が四分領主として統べる領地へ引き下がった。その心構えは、生きているヘロデのもとには決して戻らないというものであった。

25

Denique nec tunc quidem, cum eum aegritudine gravi affectum comperisset, et frequenter orantem, ut ad sese veniret, quod ei quaedam quasi moriturus committenda arbitraretur, visitandum existimaverit.

PL 15, 2021C

実に、〔ヘロデが〕重い病にかかったと知り、自分のもとへ来てくれと頻繁に頼み、死に臨む者として何かを託さねばならぬと考えているときでさえ、フェロラスは見舞うべきだとは考えなかった。

26

Qua perculsus licet injuria, rex ubi praeter spem incommodum depulit, tamen fraterno affectu venit ad eum, ubi aegrum comperit, et sedulo compatiebatur, et defunctum Hierosolymam transtulit, et magno fletu celebrique pompa funus curavit.

PL 15, 2021D

王は、この侮辱に打たれはしたが、思いがけず自分の病を退けると、それでも兄弟の愛情をもって彼のもとを訪れた。彼が病んでいると知ると、懸命に付き添い、亡くなると、エルサレムに運び、大きな嘆きと盛大な行列をもって葬儀を営んだ。

27

Nec tamen his indiciis sedulae charitatis conceptam exclusit opinionem, quod eum frater veneno appetisset: Ita erat etiam in suos crudelis; nec difficilis fides rerum, quod potuerit fratrem occidere, qui filios interemisset.

PL 15, 2021D

それでも、こうした行き届いた愛のしるしによって、すでに抱いていた疑念を締め出すことはなかった。弟が毒で自分を狙ったのではないかという疑いである。それほどまでに、彼は身内に対しても残酷であった。息子たちを殺した者が弟を殺しえたということは、信じるに難くない。

Liber I, Caput XLIII

第1巻 第XLIII章PL 15, 2022A
1

Hunc itaque unus de interfectoribus Alexandri et Aristobuli improbitatis suae finem invenit, a quo exordium sumens, in Antipatrum poena transivit sceleris auctorem.

PL 15, 2022A

こうして、アレクサンドロスとアリストブロスを殺した者の一人〔フェロラス〕は、自らの不正のこのような終わりを迎えた。彼から始まって、刑罰は、罪の張本人アンティパトロスに移っていった。

2

Namque libertorum querelis qui patronum suum veneno interfectum assererent, stimulatus Herodes, dum sollicitius quaerit, cognito quia ab uxore de succis Arabiae accepisset Pheroras poculum quod amatorium putaretur, idque venenum fuisse, quod Sylaei studio traditum, et illico in pestem conversum, in plurimorum quaestionem tetendit.

PL 15, 2022A

実に、解放奴隷たちが、自分たちの主人が毒で殺されたと申し立てて訴えたので、ヘロデは駆り立てられ、いっそう熱心に調べるうち、フェロラスが妻から、アラビアの汁を材料にした、媚薬と思われていた杯を受け取ったこと、それは毒であって、シュライオスの熱意で渡され、たちまち死をもたらすものに変じたことを知り、探索を多数の者の尋問にまで広げた。

3

Unde quaedam inter tormenta de ancillulis exclamavit, ut Deus omnipotens in matrem Antipatri omnia supplicia transferret, universorum arbitram flagitiorum; per ipsam occultos conventus Antipatri ac Pherorae diu noctuque exercitas potationes usque ad temulentiam, ut a convivio regis recipientibus sese, totis noctibus biberetur.

PL 15, 2022A

そこで、拷問のさなかに、女奴隷の一人が叫んだ。全能の神が、あらゆる悪行の立会人であったアンティパトロスの母の上に、すべての刑罰を移すように、と。彼女によって、アンティパトロスとフェロラスの秘密の集まりが、昼も夜も続けられ、泥酔するまで酒盛りが行われた。王の宴から退出して来た後、夜通し飲まれていたのである。

4

Quod non otiosum nec conjurationis vacuum tentamentorum, remotis praesertim servulis et ministris jure suspectabatur, magnumque vinculum connexionis et conspirationis indicium tam diuturnae morae, quae regibus suspectior in solitudinis secreto et noctis silentio.

PL 15, 2022B

これは、とりわけ下僕や従者が遠ざけられていたので、無為ではなく、陰謀の企てと無縁でもないと、当然疑われた。また、これほど長く居座ることは、結びつきの強い絆であり、共謀の証拠であって、とくに王たちにとって疑わしいことであった。人目のない所で、夜の静けさの中に行われたからである。〔この文の係りが定かでない。「疑われた」を主動詞に取った〕

5

Ibi compositum, ut Antipater Romam peteret, Pheroras in Petram pergeret: quod frequenter inter se conferre soliti prodebantur, eo quod post Alexandrum et Aristobulum, in ipsorum necem sese Herodes conversurus foret; miseros se qui putassent, quod Herodes in illis parricidales cogitationes odisset, qui regni haeredes persequebatur; sublatos esse non potestatis aemulos, sed consortes miseriarum, in se periculum omnium et odia transisse, ne mulierum quidem parciturum sexui, qui dilectae sibi Mariamnae, atque ex ea genitae non pepercisset.

PL 15, 2022B

そこで取り決められたのは、アンティパトロスがローマに向かい、フェロラスがペトラに赴くということであった。〔二人は〕これを、しばしば互いに語り合うのが常であったと密告された。すなわち、アレクサンドロスとアリストブロスの後には、ヘロデは自分たちの殺害に向かうであろう。ヘロデがあの者たちの中の近親殺しの企てを憎んだのだと思っていた自分たちは惨めだ。実は彼は王位の継承者そのものを迫害していたのだ。除かれたのは、権力の競争相手ではなく、不幸の仲間だったのだ。あらゆる危険と憎しみが自分たちに移った。愛していた妻マリアムネと、その妻から生まれた者たちさえ容赦しなかった者は、女という性さえ容赦しはしないだろう、と。

6

Nullum sibi aliud remedium, nisi ut longius aliquo secederent: quo tantae bestiae furori vel fuga eximerentur.

PL 15, 2022C

自分たちには、どこか遠くへ退くほか、ほかに救いはない。そうすれば、これほどの獣の猛り狂いから、少なくとも逃亡によって免れうる、と。

7

Adjiciebantur crebrae apud matrem Antipatri conquestiones deplorantis, ardere se invidia regalis successionis, cum saevitia regni super ipsum praecipue incubuerit: ut jam sustinere non queat, ultimis deditus obsequiis, et postremis urgeri periculis.

PL 15, 2022C

さらに、アンティパトロスが母のもとで重ねた嘆きも加わった。彼は嘆いて言ったのである。自分は王位の継承への妬みに燃えている、王国の残虐は、とりわけ自分の上にのしかかっているのに。もはや耐えることができない、最も卑しい奉仕に身を委ね、最後の危険にまで追い立てられているのだから、と。〔conquestiones deplorantis の主語は、アンティパトロスと取った〕

8

Nec solum regnandi jus sibi perisse, sed vivendi quoque curricula convoluta temporum. Aetatem sibi maturiorem, incanuisse jam verticem; contra autem juvenescere patrem, frustra sperari ejus haereditatem, qui fortasse etiam superstes haeredi tamdiu reservaretur.

PL 15, 2022C

自分が失ったのは王として統べる権利だけではなく、生きる時の巡りまでが巻き取られてしまった。自分の齢はもう熟し、頭はすでに白くなった。ところが父は若返っていく。その〔父の〕相続を望んでも空しい。父は、あるいは相続人より長く生き延び、それほど長く生き残されるかもしれないのだから、と。

9

Quod autem emolumentum successionis sibi futurum longaevo haeredi, cui tam multiplex Alexandri atque Aristobuli soboles, velut quaedam hydra renatis quae amputata fuerant, capitibus regerminaret?

PL 15, 2022D

しかも、長寿の相続人となった自分に、継承からどんな益があるというのか。アレクサンドロスとアリストブロスの子孫は、これほどに多く、あのヒュドラのように、切り落とされた首が再び生えるごとく芽吹いてくるのに、と。

10

Ex testamento patris etiam jam jus commune ereptum, ut data spe regnandi, cujus ad tempus vicarius foret, non aliquem ex suis filiis in suum imperium sustinere: sed Herodi Mariamnes filio necesse haberet regnum refundere.

PL 15, 2022D

父の遺言によって、共通の権利さえすでに奪われている。王位への望みを与えられたが、それも当座の代理にすぎず、自分の子らの誰も自分の支配のあとに就けることができない。マリアムネの子ヘロデに、王位を返さねばならないのだ、と。

11

Itaque non ad fructum sibi regni spem datam, sed ad periculum, ut esset decessori suspectus, successori gravis.

PL 15, 2023A

だから自分に与えられた望みは、王位の実りのためではなく、危険のためにある。去りゆく者には疑わしく、後に来る者には重荷であるように、と。

12

Postremo ipsum regem longa senectute vividum et intentum caedibus suorum, sui esse testamenti exsecutorem: ut nemo superesset qui posset succedere, ferri odio gravi in filios, nec in fratrem minore, qui sibi dederat centum talenta, nec cum patruo suo sermonem haberet.

PL 15, 2023A

最後に、王その人は、長い老年にあってなお生気に満ち、身内の殺害に熱心で、自分の遺言の執行者なのだ。後を継げる者が一人も残らないように。〔王は〕子らに激しい憎しみを向けており、弟に対してもそれに劣らぬ憎しみを向けている。〔王は〕自分に百タラントを与えたが、それは叔父と言葉を交わさせないためであった、と〔本文が崩れているらしく、qui と sibi の指す者が定かでない。王がアンティパトロスに百タラントを与えて叔父フェロラスとの語らいを禁じた、と取った(第17節に、百タラントのことは王がアンティパトロスにだけ話したとある)。ミーニュの脚注は dederat を dederit と読む〕。

13

Et respondente Pherora: In quo enim eum laesimus? Num etiam ipse successor sum? retulisse Antipatrum, nonnullas habere eum causas offensionis.

PL 15, 2023A

フェロラスが「いったい我々は、あの人に何の害を与えたというのか。私自身までが後継者だというのか」と答えたのに対し、アンティパトロスは、あの人には怒りを覚える理由がいくつもあると言い返したという。

14

Utinam amissis omnibus, liceret offensioni se ipsum componere: feram esse bestiam, quae ne mortibus quidem satiaretur, nec posset perpeti ullam inter propinquos charitatem manere!

PL 15, 2023A

すべてを失ってでも、その怒りと折り合えるものならば。あれは猛獣だ。死によってさえ満たされず、近親のあいだにいかなる愛も残ることに耐えられない、と。

15

Atque utinam amissis omnibus liceret, ut nudi eum tantummodo viventes evaderemus, sed impossibile. Ideoque sibi occulta ad tempus colloquia.

PL 15, 2023A

せめてすべてを失ってでも、裸になって、ただ生きたままあの者から逃れられるならば。だが、それは不可能である。だからこそ、二人には当座の隠れた談合がある、と。

16

Necessarium autem fore tempus, quo uterentur virili mentis vigore, et consilii vivacitate, dexterae quoque vindicis ministerio.

PL 15, 2023B

しかし、男らしい精神の力と、思慮の機敏さと、さらに復讐する右手の働きを用いるべき時が、必ず来るであろう、と。

17

Haec a mancipiis in supplicio positis respondebantur, et mancipio credebat Herodes, maxime quia de centum talentis soli Antipatro dixerat, nec ullus sermonis ejus adfuerat interpres.

PL 15, 2023B

これらは、拷問にかけられた奴隷たちによって答えられ、ヘロデは奴隷〔の言〕を信じた。とくに、百タラントのことは、アンティパトロスにしか話しておらず、その言葉の伝え手も誰一人居合わせなかったからである。

18

Succensus itaque indignatione, rapit ad supplicium plerosque et innoxios, ne quis de obnoxiis relinqueretur. Accersitur ad supplicia Antipater Samaritanus, eo quod esset Antipatri procurator, et diversis excruciatur modis.

PL 15, 2023B

そこで、憤りに燃え、多くの者を、罪のない者までも、罪に問われうる者を一人も残さぬよう、拷問に引き立てた。サマリア人のアンティパトロスは、アンティパトロスの管理人〔procurator。総督ではなく家の管理人と取った〕であったので、拷問に召し出され、さまざまな方法で責められた。

19

Prodit quaestio, missum ex Aegypto venenum per Antiphili quemdam conturbernalem, idque ab illo datum Theudioni amico Antipatri, per ipsum Pherorae redditum, cui regis filius Antipater exsecutionem commiserat, ut dum ipse in urbe Roma degeret, pater ejus Herodes exstingueretur.

PL 15, 2023B

尋問によって明らかになった。エジプトから毒が送られたこと、それはアンティピロスのある同居人〔底本は conturbernalem。contubernalem と読む〕を介し、彼からアンティパトロスの友テウディオンに渡され、その彼によってフェロラスに引き渡されたこと。王の子アンティパトロスは、自分がローマの町に滞在している間に、父ヘロデが亡き者にされるよう、その実行をフェロラスに委ねていたのである。

20

Quo tempore nulla de absente paratae necis suspicio foret: sed Pheroras cum in tempore venenum acceptum uxori propriae commendavisset, recurrit altera in uxorem Pherorae veneni invidia: jubet illico rex Pherorae uxorem venenum deferre.

PL 15, 2023C

その時であれば、不在の者に殺害が企てられたという疑いは生じなかったであろう。しかしフェロラスは、時宜を得て受け取った毒を自分の妻に託していたので、毒をめぐるもう一つの嫌疑がフェロラスの妻に戻ってきた。王はただちに、フェロラスの妻に毒を持ってくるよう命じた。

21

Egreditur mulier quasi perlatura quod petebatur, et sese de fastigio praecipitat aedificiorum, quo gemini pondus criminis evitaret, atque obitu praeveniret indicium rei et quaestionis acerbitatem.

PL 15, 2023C

女は、求められたものを持ってくるかのように出て行き、建物の高みから身を投げた。二重の罪の重みを避け、死によって、事の露見と尋問の苛烈さを先んじようとしたのである。

22

Sed quia maturabatur Antipatro feralis ultio parricidii, non supra verticem capitis ruit, quo casu facile exstingueretur, sed in aliam partem corporis decidit, ut mors protelaretur: consopita erat tamen atque attonita mulier, quia ex alto deciderat loco.

PL 15, 2023C

しかし、アンティパトロスに近親殺しの死をもたらす報いが急がれていたので、頭の頂から落ちて、その落ち方では容易に死ぬ、ということにはならず、体の別の部分に落ちたので、死は引き延ばされた。それでも女は、高い所から落ちたために、意識が薄れ、茫然としていた。

23

Jubet eam paulisper recreari Herodes donec ad se rediret; spondet veniam, si simpliciter aperiret gestorum ordinem: non de nihilo esse, quod sese praecipitaverit, sed magni criminis consciam, compendium supplicii quaesisse; impunita sibi omnia flagitia confitenti fore: at inficianti acervanda supplicia, ipsam quoque sepulturam negandam.

PL 15, 2023D

ヘロデは、彼女が正気に返るまで、しばらく介抱するよう命じた。そして、もし事の次第を率直に述べるなら赦すと約束した。身を投げたのはわけのないことではない、重大な罪を知る者として、刑罰を縮めようとしたのだ。告白するならば、すべての恥ずべき行いは罰せられずにおかれる。だが否認するなら、刑罰は積み上げられ、埋葬さえ拒まれるであろう、と。

24

At illa ubi se resumpsit paululum: Et cui, inquit, adhuc ego secretorum servabo silentia, Pherora, mortuo? Illi enim debui fidem tacendi, pro quo supplicia non recusarem, si necessaria forent.

PL 15, 2024A

だが彼女は、少し気を取り直すと言った。「フェロラスが死んだというのに、私はいったい誰のために、なおも秘密の沈黙を守るというのか。私が黙っている信義を負っていたのは、彼に対してであって、必要とあれば、彼のためには刑罰も拒まなかったであろう。」

25

Sed ille nunc liber a cruciatibus, et si veniabilis erroris correctio est, liber a culpa. Quid igitur involvere veritatem mendaciis cogitem, ut Antipatro morem geram? Parcam ergo illi, non parcam mihi?

PL 15, 2024A

「だが彼は今や、苦痛から解き放たれ、赦される過ちの改めがあるのなら、咎からも解き放たれている。ではなぜ、アンティパトロスの意に沿うために、偽りで真実を覆おうなどと思うだろうか。あの人を容赦して、自分を容赦しないというのか。」

26

Egregiam ergo mercedem debemus viro, qui nos omnes sceleribus suis in haec supplicia deduxit.

PL 15, 2024A

「我々は、あの人に立派な報酬を負っていることになる。自分の悪事によって、我々全員をこれらの刑罰に陥れたあの人に。」

27

Audi rex, Deo praesule, qui solus mihi veritatis arbiter est: proposui enim nihil fallere: audi inquam, sed prius repete, quemadmodum assederis lacrymans germano periclitanti, ut impleveris omnia circa Pheroram munia pia germanitatis: quibus ille inflexus, ubi discessisti, continuo me ad sese vocavit, et ait: Non exiguum ego mulier a fratris affectu et studio deerravi, qui sic oderam amantem mei, et volebam occidere tam impatientem doloris in periculis meis: ferre ille non potest fortuitum, quod ego urgebam indebitum: circumventus sum fateor Antipatri dolis, sed cogitationis ejus ego pretium fero: tu quod habes ab eo venenum relictum, mihi cito perfer, et sub meis oculis effunde, ut vel ad interos non feram animum parricidalem: poenituisse correctionis sit, quod criminosum est praeparavisse: Cito, inquam, mulier, ut vel mortem praeveniam, quoniam culpam nequivi.

PL 15, 2024A

「王よ、聞いてほしい。神を主宰として。私にとって、真実の唯一の裁き手は神である。私は何一つ偽らないと決めている。聞いてほしい、だがその前に思い出してほしい。あなたが、危うくなった兄弟の傍らに涙を流して座り、兄弟としての愛の務めをフェロラスに果たし尽くしたことを。それに心を動かされて、あなたが去るとすぐに、彼は私を呼び寄せて言った。『妻よ、私は兄弟への愛情と熱意からひどく外れてしまった。私を愛する者をこれほど憎み、私の危難の際にはあれほど苦しみに耐えかねていた者を、殺そうとしていた。あの人は、私に降りかかった偶然の災いにさえ耐えられないのに、私はいわれのない災いを彼に迫っていたのだ。私はアンティパトロスの欺きに陥ったと認める。だが、その企てへの報いは私が受ける。あなたの手元に、彼から預かった毒が残っているなら、すぐに私のところへ持ってきて、私の目の前で捨てよ。冥界〔底本は interos。inferos と読む〕へ行ってまで、近親殺しの心を携えていかないように。罪深いことを企てたことを悔いるのが、改めとなるように。〔poenituisse correctionis sit の読みが定かでない〕急げ、妻よ。咎のほうは先んじられなかったのだから、せめて死を先んじよう。』」

28

Tum ego detuli venenum, et in conspectu ejus exinanivi, parum tamen ex eo reservavi mihi, quae te metuerem, ut esset remedium si proderetur paratum ad hos usus venenum.

PL 15, 2024B

「そこで私は毒を持ってゆき、彼の目の前で空けた。しかし、あなたを恐れて、そのうちの少しを自分のために取っておいた。この用途のために用意された毒が露見したときの、助けとなるようにである。」

29

His dictis pyxidem cum eo quod resederat veneni, protulit: subjicitur quaestioni mater Antiphili et fratres ipsius.

PL 15, 2024C

こう言って、彼女は、残っていた毒の入った小箱を差し出した。アンティピロスの母とその兄弟たちが尋問にかけられた。

30

Confitentur ex Aegypto Antiphilum detulisse pyxidem plenam veneno, quod ille accepisset a fratre qui Alexandriae commoraretur sub medicinae professore.

PL 15, 2024C

彼らは、アンティピロスがエジプトから毒の満ちた小箱を持ってきたこと、それは、アレクサンドリアで医術の教師のもとに留まっていた兄弟から受け取ったものであることを白状した。

31

Deprehenditur etiam Mariamnes filia pontificis insidiarum conscia, quae pararentur marito, idque fratribus ejus inter supplicia confitentibus manifestatur.

PL 15, 2024C

また、大祭司の娘マリアムネが、夫に対して仕組まれていた陰謀を知っていたことも露見した。彼女の兄弟たちが拷問のさなかにそれを白状して、明らかになったのである。

32

Unde Herodes junior maternae audaciae pretium luit, quem in regni successionem Antipatro substitutum idem quem subrogaverat pater, de testamento delendum putavit.

PL 15, 2024C

そこで、若いヘロデは母の大胆さの報いを受けた。アンティパトロスの代わりに王位の継承者に立てられていたこの者を、父は、自ら立てたその者を、遺言から抹消すべきだと考えたのである。

33

Et hic quidem non mediocris error Herodis senioris, ut ulterius flagitio deprehenso, alter mulctaretur.

PL 15, 2024C

これは、年長のヘロデの、少なからぬ誤りであった。他の者の〔底本は ulterius。alterius と読む〕恥ずべき行いが露見したのに、もう一人が罰せられたのだから。

34

Sed etiam Herodis junioris non injusta mulctatio: nam divinitus praecautum videtur, ut licet nondum facti sui merito, tamen ob pretium futurae improbitatis regno abdicaretur.

PL 15, 2024D

しかし、若いヘロデが罰せられたことは、不当ではない。まだ自分の行いに値するからではないが、将来の悪行の代価のゆえに、王位から退けられたのだと、神意によって予め防がれたものと見える。

35

Nam quis eum regem perpeti potuisset, qui tetrarcha tam insolens fuit, ut tolerari nequiret?

PL 15, 2024D

実に、四分領主として耐えられないほど傲慢であった者が、王となって、誰がそれに耐ええたであろうか。

36

Adjicitur etiam aliud veneficii genus, quod Bathillus Antipatri libertus Pherorae et ejus uxori detulit, compositum ex succis serpentum, et veneno aspidum, ut si primum non convaluisset ad mortem Herodis, secundo uterentur.

PL 15, 2024D

さらに別の毒の種類が加わった。アンティパトロスの解放奴隷バティルスが、フェロラスとその妻に持ってきたもので、蛇の汁と毒蛇アスプの毒から作られていた。最初のものがヘロデの死に効かなかったなら、二番目を使うためである。

Liber I, Caput XLIV

第1巻 第XLIV章PL 15, 2025A
1

Reperiuntur etiam litterae adversus Archelaum et Philippum fratres compositae: hi regis erant filii, qui Romae instituebantur, quos Antipater ea vel maxime causa appetebat, quod videbat non mediocri praeditos sapientia, super quos rex patrium animum reclinabat.

PL 15, 2025A

さらに、兄弟アルケラオスとフィリポに対して仕組まれた書簡が見つかった。この二人は王の子で、ローマで教育を受けており、アンティパトロスが彼らをことさらに狙ったのは、彼らが少なからぬ知恵を備えていると見たからである。王は彼らに父としての心を寄せていた。

2

Denique evocaverat eos litteris, ut maturius domum regrederentur. Obstare itaque eos suis utilitatibus Antipater arbitrabatur, atque incumbere suis artibus, ut spe adolescentium simulata, omnia factionis suae studia obumbrarentur.

PL 15, 2025A

実に、王は書簡で彼らを呼び寄せ、早く家に戻るよう促していた。そこでアンティパトロスは、彼らが自分の利益の妨げになり、自分の策略を圧迫すると考えた。青年たちに寄せられる期待が見せかけにせよ高まれば、自分の党派の企てがことごとく影に隠れてしまうからである。〔spe adolescentium simulata の読みが定かでない。期待が見せかけにせよ高まれば、と取った〕

3

Componit itaque epistolas nomine virorum potentium, quos Romae positos in suam amicitiam illexerat: aliis quoque pretio extortum, ut scriberent, quod adolescentes infestis patrem odiis urgerent, et nimio questu mortem Alexandri et Aristobuli deplorarent.

PL 15, 2025A

そこで、ローマに滞在する有力者たちの名で書簡を作った。彼らを自分の友情に誘い込んでいたのである。ほかの者たちからは、金で書かせた。青年たちが敵意に満ちた憎しみで父を責め立て、アレクサンドロスとアリストブロスの死をあまりにも嘆いている、と。

4

Et cum hujusmodi epistolas clandestinis artibus per aulicos sceleris sui ministros, patri ingereret, eadem versutia, qua supra simulabat fratrum intercessorem, ut praetento pietatis patrocinio, impietatis subtexeret parricidium.

PL 15, 2025B

このような書簡を、ひそかな手段で、自分の悪事の僕である宮廷の者たちを通じて、父に差し出しつつ、前にも兄弟たちの取りなし役を装ったのと同じ狡猾さで、孝心という口実の庇護のもとに、不敬の近親殺しを織り込んだ。

5

Quibus omnibus in medium deductis cum quaestionibus, patris vita, epistolis, mors fratrum appetita evidentissime panderetur: consilium diffinitur, de auctore supplicium sumendum, qui posteriora prodidisset calumnia, quod germanos suos non quasi parricidas, sed quasi legitimae successionis aemulos persequeretur: non quo patrem defenderet, sed ne consortem regni haberet.

PL 15, 2025B

これらすべてが公の場に持ち出され、尋問によって父の命が、書簡によって兄弟たちの死が狙われていたことが、きわめて明白に示されると、決定が下された。張本人に刑罰を科すべきである。彼は後の企てによって〔先の〕讒言を自ら露わにしたのだから〔qui posteriora prodidisset calumnia の係りは定かでない。後の企てが先の兄弟たちへの讒言を露わにした、と取った〕。すなわち、自分の兄弟たちを、近親殺しとしてではなく、正統な継承を争う者として迫害したのであり、それは父を守るためではなく、王位の共治者を持たないためであった、と。

6

Interea cum septem mensium curricula inter documenta flagitiorum, et reditum Antipatri concluderentur, nulla innotuere Antipatro indicia rerum gestarum, tanta circa eum universorum odia fervebant.

PL 15, 2025C

そのあいだに、七か月の歳月が、悪行の証拠〔の判明〕とアンティパトロスの帰還のあいだに挟まれて過ぎたが、彼にはこれまでの経過を示すしるしが何も伝わらなかった。それほど、彼に対するすべての人の憎しみが燃え立っていたのである。

7

Incertus igitur omnium, scribit ex urbe Roma continuo se adfore, summoque se honore dimissum a Caesare: quibus litteris lectis, rescribit Herodes maturato eum contendere oportere, securum affectus paterni, cui non solum nihil imminutum per absentiam foret, verum etiam tanta accederet gratia, ut ejus contuitu matris offensa minueretur.

PL 15, 2025C

そこで、すべてについて不確かなまま、彼はローマの町から、すぐに戻ると書き送り、カエサルから最高の栄誉をもって送り出されたと伝えた。この書簡を読むと、ヘロデは返書で、急いで来るべきだと書いた。父の愛情は、不在によって少しも減っていないばかりか、いっそう加わっており、その愛をかえりみて母への怒りさえ和らぐほどだから、安心せよ、と。

8

Nam iterum domo eam deprehensam in artes filii consentire, consortio exutam regiae liberalitatis compendiis eliminaverat, cui se remissurum indignationem scriptorum specie manifestaret, metuens ne comperta matris expulsione, suspiciones suas Antipater ad cavendum exsuscitaret.

PL 15, 2025C

実際、〔ヘロデは〕再び家で、彼女が息子の策略に同調していたことを見つけ、仲間から外して、王の寛大さがもたらす利益を奪って追放していた。そして、書簡の体裁のうえでは、彼女に対する憤りを緩めるつもりであると示した。母の追放が知られれば、アンティパトロスが自分の疑いを警戒に変えて呼び覚ますことを恐れたからである。

9

Adveniens itaque, Tarenti primum de Pherorae obitu cognovit, ibique luctum magnum exercuit, quod a quibusdam pietatis affectui datum, eo quod patrui mortem impatienter doleret.

PL 15, 2025D

こうして帰途につき、タレントゥムで初めて、フェロラスの死を知った。そこで大きな悲しみを表した。それを、ある人々は肉親の情に帰した。叔父の死を耐えがたく悲しんだからである。

10

Ille autem ministrum ausi parricidalis sibi sublatum ingemiscebat, nec solum non processisse sceleris apparatum, verum etiam venenum se dedisse terrori erat, ne quomodo ad cognitionem Regis perveniret, et ille scenam criminis publicaret.

PL 15, 2025D

しかし彼は、自分の近親殺しの企ての担い手を取り去られたことを嘆いていた。企ての準備が進まなかったばかりでなく、自分が毒を渡したことが恐れの種だったのである。何かの形で王の知るところとなり、王が罪の舞台を公にするのではないかと。

11

Transit itaque in portum Caesareae haudquaquam vacuus gravioris curae ac sollicitudinis, cum ei etiam mater non mediocre praejudicium condemnatae sobolis daret.

PL 15, 2026A

こうして彼はカイサリアの港に渡った。いっそう重い憂いと不安から決して自由ではなかった。母までが、有罪とされた子についての、少なからぬ予断を彼に与えていたからである。

12

Sed urgentibus amicis, qui patriae cupiditate postponenda omnia quae Antipatro conducerent, arbitrarentur: denique exspectato ejus ingenio, quo vel aversum patrem a sui gratia facile consiliis suis flectere solitus erat, hortantibus ut sese patri et praedestinato sibi regno ocius repraesentaret, quod nemo auderet eo praesente contra niti: sed occasio absentiae ejus sola arserit, ut averti posse ab eo regis animus aestimaretur.

PL 15, 2026A

しかし友人たちが急き立てた。彼らは、アンティパトロスのためになることは何でも、祖国への欲を後回しにして行うべきだと考えていた。そして、彼の才覚を試し知っていたので――その才覚によって、自分への好意から背いた父をも、策略をもって容易に翻させるのが常だったのである――、彼らは、一刻も早く父の前に、また自分にあらかじめ定められた王位の前に姿を現すよう勧めた。彼が居合わせるあいだは誰もあえて逆らわなかったが、ただ彼の不在という機会だけが〔敵たちに〕微笑んだので、王の心が彼から離れうると見なされたのだ、と。〔ミーニュの脚注は denique exspectato を deinde experto(そして…を試し知って)、arserit を arriserit(微笑んだ)と読む。これに拠る。patriae cupiditate の係りは定かでない〕

13

Et ideo praeveniendum mature, ne demorando magis aut desiderantem offenderet, aut suspectum exacerbaret, cum diffidentiam sui proderet. Credidit itaque magis volentia quam necessaria suadentibus.

PL 15, 2026A

だからこそ、早く先手を打たねばならない。ぐずぐずして、待ち焦がれる者を怒らせたり、疑っている者をいっそう苛立たせたりして、自分への不信を露わにしてはならない。そこで彼は、必要なことより、望ましいことを勧める者たちの言葉を信じた。

14

Verum ubi portum ingressus est, neque quemquam sibi obvium circumspectavit, et quasi pestem aliquam sensit suam praesentiam declinari, in summa locorum frequentia maximam solitudinem, cum occurrere nemo auderet: metuentibus aliis, aliis adversantibus, etenim id temporis et odia quo minus se tegerent, auctoritatem acceperant, reputare secum scelera sua coepit, et conscientiae stimulis exagitari, nullum fugae locum neque evadendi subsidium sibi relictum: circumventum se velut quibusdam retibus et captum teneri: fiduciam omnem assumpsit ex impudentia, ut dissimulatis omnibus improvisum se patri offerret, in amplexum rueret, pietatis officia praetenderet.

PL 15, 2026B

しかし港に入ると、誰一人自分を迎えに出る者を見ず、あたかも疫病のように自分が来ることが避けられていると感じた。きわめて人の多い場所に、最大の孤独があった。誰もあえて近づこうとしなかったのである。ある者は恐れ、ある者は敵対していた。実にこの時には、憎しみが、それをもはや隠さずにすむ権威を得ていた。彼は自分の悪事を心の中で思い返し始め、良心の刺し貫きに駆り立てられた。逃げる場所も、免れる助けも、自分には残されていない。何か網のようなものに囲まれて、捕らえられているのだ。そこで彼は、すべての頼みを厚顔無恥から取り上げた。何もかも覆い隠して、父の前に不意に身を差し出し、抱擁に駆け寄り、孝心の務めを装おうとしたのである。

15

Verum ille extensis manibus ingerentem sese repellens et reclinans caput ne parricidae osculo contingeretur, exclamavit et hoc esse amentiae parricidalis, ut amplexum petas, cui invisum te recognoscis, ut horrore tui afficias patrem, et contactu noxii corporis vivendi suavitatem extorqueas.

PL 15, 2026C

しかし父は、手を伸ばして、身を寄せてくる彼を押しのけ、近親殺しの口づけに触れられまいと頭をのけぞらせて、叫んだ。「これもまた、近親殺しの狂気のなせるわざだ。あなたは、自分が憎まれていると知っている相手に抱擁を求め、父をあなたへの戦慄で満たし、罪ある体の接触によって、生きる甘美さをもぎ取ろうとする。」

16

Ne igitur contigeris, ne attaminaveris, quem scelere petisti. Purga certe prius si potes, deprehensa dilue: judicium non refugiam, nec audientiam tibi negari patiar, nec mihi ipse assumam cognitionem, nec argumentandi tibi occasionem relinquam.

PL 15, 2026C

「だから触れるな、汚すな。あなたが罪をもって狙った者に。まず、できるなら身を清めよ。露見したことを洗い流せ。私は裁きを避けないし、あなたに弁明の機会が拒まれるのを許さない。私自身が審理を引き受けることもしないし、あなたに論ずる機会を残すこともしない。」

17

Opportune adest Varus, apud quem defensionem tui praepara. Nec differendi locus: crastina die, quamvis dolis et fraudibus praeditus, habes purgandi tui copiam.

PL 15, 2026C

「折よくウァルスがここにいる。彼のもとで、あなたの弁明を準備せよ。延ばす余地はない。明日、あなたは、策略と欺きに長けてはいるが、自分を潔白にする機会を得るのだ。」

18

At ille obstupefactus tantae commotionis pavore, nil est ausus referre, nec potuit: sed egressus foras fluctuabat animo, quod nihil omnino ex his quae gesta erant et prodita apud patrem compererat. Advenientes autem ad eum postea mater et uxor aperuerunt omnia.

PL 15, 2026D

しかし彼は、これほどの激しい動揺の恐れに呆然とし、何も言い返すことをあえてせず、またできもしなかった。外に出ると、心は揺れ動いた。行われたこと、父のもとに告げられたことについて、まったく何も知らなかったからである。その後、母と妻が彼のもとに来て、すべてを明らかにした。

19

Quibus cognitis, sese colligere praeparare animo coepit, quibus modis criminationi occurreret, confessionem extenuaret.

PL 15, 2026D

これを知ると、彼は気を取り直し、どのように告発に立ち向かい、白状を薄めるかを、心に備え始めた。

20

Sequenti die congregantur omnes regis propinqui et amici Antipatri: intersunt examini universi: qui diversa de Antipatro prodiderant induci praecipiuntur.

PL 15, 2027A

翌日、王の近親者たちと、アンティパトロスの友人たちが皆集められた。全員が審理に列席した。アンティパトロスについて、さまざまなことを告げていた者たちが、引き出されるよう命じられた。〔regis propinqui et amici Antipatri の係りが定かでない。王の近親者とアンティパトロスの友人たちと取った〕

21

Leguntur etiam epistolae matris Antipatri, in quibus illa ad filium scripserat, ut cognosceret proditam patri suorum scenam flagitiorum: nequaquam eum debere adesse, nisi a Caesare aliqua manus accerseretur, cujus se praesidio circumvallaret, neque se judicio committeret, qui tantorum confessionibus appetebatur, sed armis muniret.

PL 15, 2027A

また、アンティパトロスの母の書簡も読み上げられた。その中で彼女は息子に宛てて、彼の悪事の舞台が父に暴露されたことを知らせていた。カエサルのもとから何らかの一隊が呼び寄せられ、その守りで自分を取り囲むのでなければ、決して来るべきではない。これほど多くの者の自白によって狙われている身で、裁きに身を委ねてはならず、武器で固めよ、と。

22

His ad superiora additis, ingressus Antipater, et sese ad vestigia dejiciens patris obsecrat, ne se praedamnatum haberet; confidere se, si deferatur audientia, vacuum criminis fore, si pater vellet: jubet pater silere, atque eum istiusmodi sermone praevenit: Quod nulli justo veniabilis nequitia Antipatri possit videri satis certum est, sed eo magis gravari me apud te, Vare, arbitror.

PL 15, 2027A

これらが先のものに加えられると、アンティパトロスは入って来て、父の足もとに身を投げ出し、自分を先に断罪された者と見なさないでほしいと乞い求めた。もし弁明が認められるなら、父が望むかぎり、自分が罪のない者となると信じている、と。父は黙れと命じ、このような言葉で彼を制した。「アンティパトロスの悪が、いかなる義しい者にとっても赦しうるものと見えようはずがないことは、十分に確かである。だが、ウァルスよ、それゆえ私があなたのもとでいっそう重荷を負うことになると思う。」

23

Vereor enim, ne etiam me oderis, qui parricidas generavi filios, quibus non posset etiam parcere pater: licet hoc quoque miserandus magis sim ita, quod et tales amavi. Sed de illis taceo quos ipse exasperavi, et justas adversus hunc allegationes eorum respui.

PL 15, 2027B

「私は恐れる。私が近親殺しの子らを生み、父として彼らを容赦することさえできなかったことで、あなたが私をも憎むのではないかと。もっとも、私はそのような者たちを愛したのだから、その点ではかえって哀れまれるべきでもあるが。だが、私自身が苛立たせた者たちについては語らない。彼らがこの者に向けた正当な訴えを、私は退けたのだ。」

24

Nullas enim hi adversum me habuerunt causas doloris, nisi quod his Antipater praeferebatur, et consortii regalis praerogativam acceperat, qui natus regno non erat: putabam tamen quod majorem natu minoribus ad tutelam adsciscerem.

PL 15, 2027B

「実際、彼らには、私に対して悲しみの理由は何もなかった。ただ、アンティパトロスが彼らより優遇され、王位の共治の特権を受けたことだけである。この者は、王位のために生まれた者ではなかったのに。だが私は、年長の者を年少の者たちの後見に加えるのだと思っていた。」

25

Sed hostem induxi qui invideret nobilioribus, excitaret puerulos, infirmos circumveniret, incautos proderet. Lapsos non nego, sed eos excusari potius, quam urgeri oportuit. Antipater hic mihi et illos abstulit, hic mihi et illos fieri insidiatores compulit.

PL 15, 2027B

「しかし私は、より高貴な者たちを妬み、幼い者たちを煽り、弱い者たちを欺き、不用心な者たちを売り渡す敵を、引き入れてしまった。彼らが過ちを犯したことは否定しない。だが、責め立てるよりも、むしろ弁護すべきであった。このアンティパトロスが、私から彼らを奪い、このアンティパトロスが、彼らを陰謀者にならざるをえなくしたのだ。」

26

Dolui, fateor, quod ii quibus regni spem dederam, quibus successionem reservaveram, adversum me improba machinarentur: sed nunc non patrem, sed Antipatrum oderant. Perierunt itaque ad dolorem patri, Antipatro ad fructum. Quaeris, Vare, quis eos occiderit?

PL 15, 2027C

「認めるが、私は悲しんだ。王位の望みを与えた者たち、継承を取っておいた者たちが、私に対して邪悪なことを企てたことを。だが、今となっては、彼らが憎んでいたのは父ではなく、アンティパトロスであった。こうして彼らが滅んだことは、父には悲しみとなり、アンティパトロスには実りとなった。ウァルスよ、あなたは、誰が彼らを殺したのかと問うのか。」

27

Cognosce cui mors eorum profecerit. Vacua est domus novercae filio, patuit aula uni ad succedendum, quae multos successores habebat. Nec expletus est morte fratrum cruentus animus et mens impia. Postquam non habuit fratres quos odisset, patrem persequebatur.

PL 15, 2027C

「彼らの死が誰の得になったかを知れ。継母の子にとって、家は空いた。多くの後継者がいた宮廷が、継ぐべきただ一人のために開かれた。兄弟たちの死によっても、その血に飢えた心と不敬の精神は満たされなかった。憎むべき兄弟がいなくなると、父を追った。」

28

Reputo mecum, qui huic munimentum haereditatis paravi: visus sum et ipse diu vivere decessionem fastidienti: docui quid vellet, cui successionis competitores ademeram: morantem non passus est: nec exspectavit regnum, nisi ut parricidio adipisceretur.

PL 15, 2027C

「私は考える。この者のために相続の防塞を整えてやったのは私だ。〔私の〕死を待ちきれない彼には、私自身も長く生きすぎると見えたのだ。私は教えてしまった。継承の競争相手を奪われた者が何を望むかを。待たされることに彼は耐えず、王位を待つことさえしなかった。ただ、近親殺しによって手に入れるために。」

29

Reddidit mihi vicem, quia projectum collegeram, et praetuleram nobilioribus. Cui enim tantum ex illis, quantum huic contuli?

PL 15, 2027D

「彼は私に報いを返した。私が、見捨てられた者を拾い集め、より高貴な者たちよりも上に立てたからである。実際、あの者たちのうちの誰に、私がこの者に与えたほどのものを与えたであろうか。」

30

Cui ipse vivens potestate cesseram, testamento aperto haeredem designaveram, quod solet esse periculosum regibus, ut aliquis se successurum noverit.

PL 15, 2027D

「私は生きているうちに、この者に権力を譲り、遺言を公にして相続人に指名した。それは王にとってしばしば危険なことである。誰かが、自分が継ぐのだと知ることは。」

31

Quinquaginta in fructibus talenta concessi, trecenta Romam proficiscenti dedi: commendavi Caesari quasi solum filium: nihil mihi reservavi, quod deberem parricidam timere: sed hoc eum magis ad parricidium armavit, quod se meis beneficiis superiorem videret.

PL 15, 2027D

「収益として五十タラントを許し、ローマに旅立つときには三百を与えた。カエサルには、ただ一人の子であるかのように推薦した。近親殺しを恐れねばならぬようなものは、何も私に残さなかった。だがそれが、彼をいっそう近親殺しへと武装させた。私の恩恵によって自分が優位に立ったと見たからである。」

32

Quid tantum sceleris commiserunt fratres ejus, quos ad mortem coegit? Aut quae istiusmodi adversum illos indicia detecta, qualia istius deprehenduntur? Sed interrumpere atque obstrepere audet parricida et dolis tentat veritatem involvere?

PL 15, 2028A

「彼によって死へ追い込まれた彼の兄弟たちは、どれほどの悪事を犯したというのか。あるいは、この者について露見しているようなどんな証拠が、彼らに対して見つかったというのか。だが近親殺しが、あえて口をはさみ、がなり立て、欺きで真実を覆い隠そうと試みるのか。」

33

Caveas, Vare, admoneo, caveas simulatas ejus lacrymas, et gemitus arte compositos, nec ullo expressos dolore.

PL 15, 2028A

「ウァルスよ、用心するよう私は忠告する。彼の偽りの涙と、技で拵えた嘆きに用心せよ。どんな苦痛からも絞り出されたものではない。」

34

Hic est qui mihi pietatis affectum abstulit, cum a ficto metu cavendum admoneret Alexandrum, cum illo mentes plurimorum convenire, asserens non temere committendam universis praesentiam meam.

PL 15, 2028A

「私から、子への親の情を奪ったのは、この者である。偽りの恐れから、アレクサンドロスに用心せよと私に忠告し、多くの者の心が彼と一致していると言い、私が皆の前に軽々しく姿を見せるべきではないと主張したのだ。」

35

Simulabat se circumspectare omnia, usque ad lectum deducere, discutere atque examinare singulos.

PL 15, 2028B

「彼は、あらゆることに目を配るふりをし、寝床まで私を送り届け、一人ひとりを調べ、吟味するふりをした。」

36

Hic erat somni dispensator et minister securitatis, in quo ego solatium constituebam, atque ejus officiis levabam de interfectis dolorem: arbitrabar quod et illos mihi redderet, moerorem auferret, pietatem obtenderet.

PL 15, 2028B

「この者は私の眠りの差配人であり、安心の従者であった。私は彼に慰めを置き、彼の務めによって、殺された者たちへの悲しみを軽くしていた。彼があの者たちを私に返し、嘆きを取り去り、孝心を差し出してくれるものと思っていたのである。」

37

Hic erat protector meus, cui credebam corporis senilis custodiam. Quomodo vivam nescio, quomodo tantum insidiatorem evaserim, quibus me circumvenerat delinimentis, quibus fraudibus vinctum tenebat, ut soli huic me crederem, quem solum caveri oportuit.

PL 15, 2028B

「これこそ私の守護者であった。老いた体の見張りを私は彼に任せていたのだ。どうして私が生きているのか、これほどの策謀者からどうして逃れたのか、私にはわからない。どれほどの甘言で彼は私を取り込み、どれほどの欺きで私を縛っていたことか。私は、ただ一人用心すべきであった者に、ただ一人身を委ねていたのだ。」

38

Incredibile mihi est quod evasi, nec vivere mihi videor, sed somnium puto. Quis enim crederet, aut illum tam ingratum futurum, cui in me potestatem omnem commiseram, aut me posse evadere, si Antipater nollet? Tutiorem tamen gratia me factum putabam.

PL 15, 2028B

「私が助かったことは信じがたく、自分が生きているとも思えず、夢を見ているのだと思う。誰が信じたであろうか、私が全権を委ねた者がこれほど恩知らずになろうとも、アンティパトロスが望まなければ私が逃れえないであろうことも。それでも私は、彼の好意によって以前より安全になったと思っていた。」

39

Sed quae (malum!) infelicitas, me, aut adversum me eos faciat insurgere, quos plus dilexerim? Deploro aerumnam domus meae, Vare, defleo solitudinem, ingemisco vim tanti doloris.

PL 15, 2028C

「だが、いかなる不幸が(ああ、何たること)、私が〔彼らに逆らって〕、あるいは、私が誰よりも愛した者たちが私に逆らって、立ち上がるようにさせるのか〔底本は me, aut adversum me eos。前半が崩れているらしく、「私が彼らに逆らって、あるいは彼らが私に逆らって」と解した〕。ウァルスよ、私は我が家の苦難を嘆き、孤独を泣き、これほどの苦痛の激しさに呻く。」

40

Sed tamen tanta est acerbitas sceleris parricidalis, ut neminem mihi patiar evadere, quicumque sitierit sanguinem meum, etiamsi in omnes filios meos affectati parricidii indicia promantur.

PL 15, 2028C

「だが、近親殺しの悪逆はあまりに苛烈であるから、私の血に渇いた者は誰一人逃がすまいと私は思う。たとえ私の息子たち全員に近親殺しを企てた証拠が挙げられようとも。」

41

Cum haec diceret, indignatione pariter ac dolore intercepta vox est loquentis. Continuo Antipater elevans caput, velut ictus enim et saucius vulnere jacebat ante pedes patris, nec assurgere audebat, exclamans, ait: Tu, quidem pater, ut iratus accusas, sed mihi nulla major defensio, quam testimonium accusationis tuae, quia semper fui custos tuae salutis.

PL 15, 2028C

ヘロデがこう語ると、憤りと苦痛に遮られて、語る者の声は途切れた。すぐさまアンティパトロスは頭を上げた。彼は、打たれて傷を負った者のように父の足もとに倒れ、立ち上がることもできずにいたのである。そして叫んで言った。「父よ、あなたは怒って私を告発するが、私にとって、あなたの告発の証言にまさる弁明はない。私はつねにあなたの安全の守り手であったのだから。」

42

Defensionem igitur pro me voto accusantis adhibuisti. Quomodo enim parricida ego, quem ipse tuum protectorem fateris?

PL 15, 2028D

「それゆえあなたは、告発しようとして、かえって私のための弁明を持ち出したのだ。私が近親殺しの者であるはずがない。あなた自身が、私をあなたの守護者と認めているのだから。」

43

Aut quomodo circumspectus atque astutus, quem commentatorem arguis parricidii? cum extremae insipientiae sit cogitasse, quod et apud homines exsecrabile sit, et apud Deum inultum esse non possit.

PL 15, 2028D

「あるいは、用心深く狡猾な者が、どうして近親殺しの企て手だと責められるのか。人々の間で忌まわしく、神の前で罰せられずにはいないことを思いめぐらすなど、この上ない愚かさだというのに。」

44

Vel fratrum exemplo doceri potui, nullum tanti sceleris effugium fore, quod scelus istiusmodi nec latebram inveniat nec poenam evadat, quandoquidem et illi pro tanta in te malevolentia poenas dederunt: at illos invidia quaedam (ut dicis) impulerit ad parricidium, quod me sibi praeferri videbant, quibus materni generis nobilitas animos dabat, ut regnum quasi ex materna successione sibi debitum vindicarent, et quibus a te ereptum reposcerent.

PL 15, 2028D

「兄弟たちの例からも、これほどの悪事に逃れ道はなく、この種の悪事は隠れ場所も見いだせず刑罰も免れないことを、私は学ぶことができた。彼らもあなたへのあれほどの悪意のゆえに刑罰を受けたのだから。もっとも、〔あなたの言うとおり〕ある種の妬みが彼らを近親殺しへと駆り立てたのだとしよう。彼らは私が自分たちより上に置かれるのを見ており、母方の血筋の高貴さが彼らに気概を与え、王位は母方の継承によって自分たちに負われたものだと主張し、あなたに奪われたものを取り戻そうと求めた〔quibus の係りは定かでない。「あなたに奪われたものを取り戻そうとして」と取った〕のだから。」

45

Quid tale ego, qui nescivi regnum nisi de te sperare, tuum judicium quaerere, tibi soli placere? Quid autem erat, quod me adversum tuam salutem audere aliquid impelleret?

PL 15, 2029A

「私にそのようなことがあろうか。私は、あなたから望む以外に王位を知らず、あなたの判断を求め、あなた一人に気に入られようとしただけだ。それに、あなたの安全に逆らって何かを敢えてするよう私を駆り立てるものが、何かあったというのか。」

46

An regni cupido? sed regnabam: an odii suspicio? sed diligebar: an injuriae dolor? sed praeferebar. Si illos sola formido praelationis meae armaverit ad parricidium, ego absolvar: quia nesciunt praelati parricidium cogitare, sed odisse.

PL 15, 2029A

「王位への欲か。だが私は王位にあった。憎しみの疑いか。だが私は愛されていた。侮辱への怒りか。だが私は優先されていた。もし私が優先されることへの恐れだけが彼らを近親殺しへと武装させたのなら、私は無罪とされよう。優先された者たちは、近親殺しを思うことを知らず、ただ憎むことを知る〔odisse は「憎む」と取った。「憎まれる」の意とも読める〕だけだからだ。」

47

Nisi forte aliquis ex te me metus compulit. Verum ego, ut mihi vox tua testis est, nihil sciebam nisi pro te timere. Quid enim mihi timerem, qui minister eram tuae securitatis, et dispensator quietis?

PL 15, 2029A

「あるいは、あなたに対する何らかの恐れが私を駆り立てたのか。だが、あなたの声が私に証してくれるとおり、私はあなたのために恐れることのほか何も知らなかった。あなたの安全の仕え手であり、安らぎの管理者であった私が、何を恐れるというのか。」

48

An vero inopia pecuniae et egestas coegit, quae solet indigentibus suadere latrocinium? Sed dederas, quod non solum in praesens, sed etiam in omne tempus abundaret, et divitem Romam miseras, ut regum reges pronuntiarent imperii apud se principatum esse, non divitiarum.

PL 15, 2029B

「あるいは、金の欠乏と窮乏が私を駆り立てたのか。窮した者を盗みへと誘うのが常であるものが。だが、あなたは、今のためだけでなく、いつまでも有り余るだけのものを与え、私を豊かな者としてローマへ送り出したのであって、王たちの王らが、自分たちのもとにあるのは支配の首位であり、富の首位ではないと宣言するほどだった。」

49

Denique Fabatum illum Romanae rei moderatorem, et intimum Caesaris tibi cepi, et a Sylaeo ingenti impulsus pecunia, ut te impugnaret, ita commutavi, ut fieret tuus defensor, et sollicitatoris sui proditor. Per quem pater alii insidiatores tuae salutis detecti sunt?

PL 15, 2029B

「実に私は、ローマの国事を統べる者、カエサルの腹心であるあのファバトゥスを、あなたのために取り込んだ。彼はシュライオスから莫大な金に動かされて、あなたを攻撃しようとしていたが、私は彼を変えて、あなたの擁護者に、また自分を唆した者の裏切り者にしたのだ。父よ、あなたの安全を狙う他の策謀者たちは、誰によって暴かれたのか。」

50

Quomodo ergo parricida ego, qui custodem tui corporis Corinthum latentem deprehendi? insidiantem removi? ad confessiones negantes deduxi? Potui parricidium non cogitare, et parricidii fructum habere, si tacuissem.

PL 15, 2029B

「それなのに、どうして私が近親殺しの者なのか。あなたの体の見張りでありながら、ひそかに〔企てを〕隠していたコリントスを見つけ出し、策謀する者を除き、否認する者たちを自白へ導いたこの私が。私は、黙っていさえすれば、近親殺しを思わずに、しかも近親殺しの果実を得ることができたのだ。」

51

Sed mihi si bestiarum immanitas, si atrocium ferarum inesset furor, tamen tantis beneficiis tuis mansuescere potui, ut nullam opem nisi in tuae salutis subsidio constituerem, ut pro omnibus tibi vel solam charitatem referrem, te meo corpore protegerem, te intimis, si fieri posset, visceribus includerem: praetuleras nobilioribus filiis materna stirpe minus nobilem, matrem quoque regni exsulem in regnum vocaveras, nec jam successorem me imperii, sed quasi consortem habebas.

PL 15, 2029C

「だが、もし私に獣の残忍さ、凶暴な野獣の猛り狂いが宿っていたとしても、あなたのこれほどの恩顧によって、私は柔らぐことができたはずだ。あなたの安全を助けること以外に頼む助けを何も定めず、すべてのものの代わりにただ愛だけをあなたに返し、私の体であなたを守り、できるならあなたを私の内臓の奥深くに包みたいと思うほどに。あなたは、母方の血筋で劣る私を、より高貴な息子たちよりも優先し、王国から追われた私の母をも王国へ呼び戻し、私をもはや支配の後継者としてではなく、いわば共同統治者として扱っていたのだから。」

52

O miser ego, cui tantum liberalitas tua bonorum effuderat, ut invidia succederet! O stultissimus ego, qui te, pater, reliqui! si datus est invidiae locus, et potestas insidiantibus.

PL 15, 2029C

「ああ、哀れな私よ。あなたの気前よさが私に善きものをこれほど注いだ結果、妬みが続いたとは。ああ、愚かの極みの私よ、父よ、あなたを置いて去った者とは。妬みに場が与えられ、策謀する者たちに力が与えられたというのに。」

53

Namque dum ego pro tua salute diu demoror, meam prodidi: et tamen nihil habeo, quod mihi ascribam.

PL 15, 2029D

「私があなたの安全のために長く留まっているうちに、私は自分の安全を売り渡してしまった。それでも私には、自分の責めに帰すべきことは何もない。」

54

Tu me, pater, abire jussisti, tibi ego peregrinabar, pater, ne tuam senectutem Sylaeus circumveniret, ne te viventem regno exueret, nec apud Caesarem tuam salutem appeteret.

PL 15, 2029D

「父よ、あなたは私に出発を命じた。私があなたのために異国にいたのは、父よ、シュライオスがあなたの老いを欺かず、生きているあなたから王位を奪わず、カエサルのもとであなたの安全を狙わないようにするためであった。」

55

Testis est mihi Roma pietatis, Caesar quoque praesul orbis terrarum, et censor universorum atque arbiter mei pectoris, qui me amantem patris appellare solitus erat. Testificare Caesar, quid ego de patre apud te loquebar, apud quem solum nocere potuissem.

PL 15, 2029D

「ローマは私の孝心の証人である。また、地上を統べるカエサルも、万人を裁く者として、私の胸の判定者として、私を父を愛する者と呼ぶのを常としていた。カエサルよ、証言せよ。私があなたのもとで父について何を語っていたかを。私が〔父を〕害しえたのは、ただあなたのもとにおいてだけであったのに。」

56

Testificare, inquam, mihi, qui de aliis pronuntiaveras. Nec dissimulandum parricidium, sed inquirendum putasti. O si mihi aspiraret praesentia tua! sed absens es, et longe positus, et ego sine te a patre dijudicor.

PL 15, 2030A

「証言せよ、と私は言う、他の者たちについて判決を下したあなたが、私のために。あなたは、近親殺しを見過ごすべきでなく、調べるべきだと考えたのだ。ああ、あなたの臨在が私に息を吹き込んでくれたなら。だが、あなたは不在で、遠くにおり、私はあなたなしに父から裁かれている。」

57

Ades tamen, et in litteris tuis praesens es: tua scripta offero, quae solent parricidae timere. Tuam epistolam porto, quam solent promere, qui cupiunt parricidium non latere. Suscipe, pater, litteras Caesaris, ipse te instruat, qui dudum vindicavit.

PL 15, 2030A

「それでも、あなたはここにいる。あなたの書簡の中に臨んでいる。私はあなたの書き物を差し出す、近親殺しの者が恐れるのを常とするものを。私はあなたの書簡を携えている、近親殺しが隠されないことを望む者が提示するのを常とするものを。父よ、カエサルの書簡を受け取れ。先ごろ報復を行ったその人自身が、あなたに教えるだろう。」

58

Suscipe Caesaris scripta, argumentis omnibus validiora. Quibus usus es dudum ad ultionem, utere nunc ad salutem.

PL 15, 2030A

「カエサルの書き物を受け取れ、あらゆる論証にまさって力のあるものを。先にあなたが報復のために用いたものを、いまは救いのために用いよ。」

59

Hos ergo apices defero innocentiae meae testes: illa dextera numquam te fefellit; illa dextera Caesaris diadema tibi imposuit, non ademit: illa manus Caesaris regnum tibi, quod abjeceras, repraesentavit.

PL 15, 2030A

「私はこれらの文書を、私の無実の証人として差し出す。あの右手は決してあなたを欺かなかった。あの右手がカエサルの冠をあなたに授け、奪わなかった。あの手が、あなたが投げ捨てた王位をあなたに返したのだ。」

60

Potuit me prius Caesar odisse, si fratrem similem deprehendisset: sed cognovit et pronuntiavit interpretem, qui nisi Romae fuissem, Sylaeus vicerat. Illi ego hodie adjudicor, illi poenas miser pendo. Memento, pater, quia non voluntarius navigavi.

PL 15, 2030B

「もし兄弟が同じような者だと見抜いていたなら、カエサルはもっと早く私を憎みえたであろう。だがカエサルは〔私を〕見抜き、代弁者と宣した。私がローマにいなかったなら、シュライオスが勝っていたのだ。その者に私は今日引き渡され、その者に私は哀れにも刑罰を支払っている。父よ、思い出せ、私が自ら望んで船出したのではないことを。」

61

Videbam mihi jam parari foveas insidiatorum: malui tamen me potius, pater, quam te periclitari. Nec tamen exhorresco salutis periculum, sed apud te, pater, doleo, me quasi tuum hostem periclitari. Periclitor tamen, si apud te et Caesaris testimonia periclitantur.

PL 15, 2030B

「私は、策謀者たちの落とし穴がすでに私のために設けられているのを見ていた。それでも私は、父よ、あなたでなく私が危険にさらされるほうを選んだ。それでも私は命の危険を恐れはしない。ただ、父よ、あなたのもとで、私があなたの敵であるかのように危険にさらされていることが悲しいのだ。それでも私は危険にさらされている、あなたのもとでカエサルの証言までもが危険にさらされるのなら。」

62

His ergo utor indiciis meae defensionis: Caesarem non appello, quasi audiendus, sed imploro, quasi absolvendus. Quod si judicium exercendum existimas, ecce, mi pater, ad te veni post Caesarem, ad te festinavi a Caesare. Utinam quidem nusquam a te abiissem.

PL 15, 2030B

「それゆえ私は、これらの証拠を私の弁明のために用いる。私は、審理を受けるべき者としてカエサルに上訴するのではなく、無罪とされるべき者として彼に懇願するのだ。もしあなたが裁判を開くべきだと考えるなら、見よ、わが父よ、私はカエサルのもとからあなたのもとへ来た、カエサルのもとから急いであなたのもとへ駆けつけた。あなたのもとを決して離れなかったならよかったのに。」

63

Sed tu me, pater, nesciens periculis objecisti jubens pergere. Praesto sum, pater, nec perfunctorie de levioribus testibus requirendam pro salute tua veritatem aestimo. Non praejudicent, qui possunt timere tormenta, nec qui possunt contemnere.

PL 15, 2030C

「だが父よ、あなたは何も知らずに私を危険の中へ投げ込み、進めと命じた。私は今ここにいる、父よ。あなたの安全のために探られるべき真実を、軽い証人たちによって通り一遍に確かめるべきだとは思わない。拷問を恐れうる者も、拷問を軽んじうる者も、予断を与えてはならない。」

64

Omnis homo mendax, dixit Scriptura (Psal. CXV, 11) . Ego defero incorruptibilia elementorum testimonia. Venio ad te per maria et per terras nusquam aliquid passus. Parricida debui non evadere, si reus essem.

PL 15, 2030C

「聖書は言った。『人はみな偽り者である』(詩篇115:11)。私は、元素たちの朽ちることのない証言を差し出す。私は海を越え陸を越えてあなたのもとへ来たが、どこでも何も被らなかった。もし私が咎ある者であったなら、近親殺しの私は逃れられなかったはずだ。」

65

Absolvat me, pater, apud te coelum quod non fulminavit, mare quod non demersit, terra quae non absorbuit: per haec ad te tutus venio, pater: quae non solent evadere, etiam qui non sunt patrum genitalium parricidae.

PL 15, 2030C

「天が雷で打たなかったこと、海が沈めなかったこと、地が呑み込まなかったこと、これらがあなたのもとで私を無罪としてほしい。父よ、私はこれらの中を通って無事にあなたのもとへ来た。これらは、血を分けた父の近親殺しではない者でさえ、逃れえないのが常であるものだ。」

66

Datham et Abirom hiatus voravit terrae, nec tamen genitalem appetierant patrem. Absalon fugientem arboris suae ramis terra suspendit, ne ad patrem perveniret, ad quem si pervenisset, evaserat. Ego ad te veni, et adhuc periclitor.

PL 15, 2030C

「ダタンとアビラムを大地の裂け目が呑み込んだが、彼らは生みの父を襲ったのではなかった。アブサロムが逃げるとき、大地は彼を自分の木の枝に吊るして、父のもとへ行かせなかった。父のもとへ着いていたなら、彼は助かっていたであろうに。私はあなたのもとへ来た。それなのに、まだ危険にさらされている。」

67

David parricidam suum, quia servare non potuit, vindicavit: ego de inimicis et calumniatoribus vindicari non expeto, ut eos ad tormenta vocem: lucrentur illi poenam calumniae.

PL 15, 2030D

「ダビデは、自分に近親殺しを企てた者〔アブサロム〕を救うことができなかったので、その者の報復をした〔vindicavit は「罰した」とも読めるが、救えなかった子の死に報いた、と取った〕。私は、敵や誣告者たちに報復がなされることを求めない。彼らを拷問にかけよとは言わない。彼らは誣告の刑罰を免れるがよい〔lucrentur poenam は「刑罰を免れる」の意に取った〕。」

68

Unum rogo, pater, ne alienis credas tormentis: de memetipso adversum me require supplicia.

PL 15, 2030D

「ただ一つ頼む、父よ、他人が受ける拷問を信じてはならない。私自身について、私に対する責め苦を求めよ。」

69

Suspende reum tuum, in viscera mea pergat interrogatio veritatis, in corpus meum atque in interiora penetralia descendant fidiculae quaestionum, profluat sanguis, qui solet parricidium clamare, ferantur ignes in artus noxios.

PL 15, 2030D

「あなたの被告を吊るせ。真実の尋問が私の内臓にまで進むがよい。私の体に、また奥深い内奥に、尋問の責め具が下りるがよい。近親殺しを叫ぶのを常とする血が流れ出るがよい。罪ある四肢に火が運ばれるがよい。」

70

Quid dubitas, pater? si parcis, innocentem pronuntias: si a cruciatu temperas, absolvis crimine. Non est parricida, qui simplici morte dignus putatur.

PL 15, 2031A

「何をためらうのか、父よ。もしあなたが容赦するなら、私が無実だと宣することになる。拷問を控えるなら、罪から私を無罪とすることになる。単純な死にふさわしいとされる者は、近親殺しの者ではない。」

71

Aut si ut filio parcis, et ex te genitis membris compateris; non sunt membra tua, quae sunt ministeria crudelitatis.

PL 15, 2031A

「あるいは、息子だからと容赦し、あなたから生まれた肢体に憐れみを覚えるのなら、残酷さの手先となる肢体は、あなたの肢体ではない。」

72

Haec ubi locutus est, magno fletu et gemitu lamentabili finem dicendi fecit, ululatuque maximo Varum et omnes ad miserationem inflexit: solus Herodes nullis movebatur lacrymis, atque ipse a fletu temperavit intractabilis ad veniam, quaestioni imminens, vindictam expetens.

PL 15, 2031A

こう語り終えると、彼は大きな涙と嘆きの声をもって弁を止め、非常な号泣によってウァルスとすべての者を憐れみへと傾けた。ヘロデただ一人は、どんな涙にも動かされず、自身も涙を抑え、赦しには取りつく島もなく、拷問による尋問に迫り、報復を求めた。

Liber I, Caput XLV

第1巻 第XLV章PL 15, 2031B
1

Successit orationi Antipatri Nicolaus regis mandato, qui astute ejus responderet versutiis et inflexos a miseratione abduceret, referendo in Antipatrum fraternae invidiam necis, allegando quod si quos moveret misericordia, illorum misereri deceret, qui ejus perempti fraudibus, ultionem requirerent.

PL 15, 2031B

アンティパトロスの弁論に続いて、王の命によりニコラオスが登壇した。彼はアンティパトロスの狡知に巧みに応じ、憐れみに傾いた人々を引き離そうとして、兄弟たちの殺害の憎しみをアンティパトロスに帰し、もし慈しみに動かされる者がいるなら、憐れむにふさわしいのは、彼の欺きによって殺され、報復を求めている者たちのほうだと主張した。

2

Si unum absolverent, omnis domus regia in periculum deduceretur, germani, affines, parentes, ipse rex, cujus saluti non pepercisset.

PL 15, 2031B

もし一人を赦すなら、王家全体が危険にさらされる。兄弟も、姻戚も、親族も、そして王その人も、その安全を彼は容赦しなかったのだから、というのである。

3

Itaque conversus ad oratorum versutias, velut (narratione miserationis) epilogo quodam excitabat ab inferis peremptorum animas, qui miserabili questu replerent subsellia, insontes se oppetisse, subornatis gravibus testibus, compositis epistolis, fraudulentis sermonibus circumventum patrem, credidisse filio, quem non putaret de fratribus posse mentiri.

PL 15, 2031B

こうして彼は弁士の技巧に向かい、(憐れみの叙述)〔底本が丸括弧で刷る語句。ミーニュの脚注は、括弧の中の語は余分であるとする。続く epilogo(結びの言葉)の言い換えらしい〕による一種の結びの言葉で、殺された者たちの魂を冥界から呼び起こすかのようにした。その魂は、悲痛な訴えで傍聴席を満たし、自分たちは無実のまま死に遭ったこと、重みある証人が買収され、書簡が偽造され、欺瞞の言葉で父が丸め込まれたこと、父が、兄弟について偽りを言うはずがないと思っていた息子を信じたことを訴えるのであった。

4

Offert nunc supplicia sua qui fratrum tormentis non credidisset, quos onustos vinculis obligaverit, ne cognitioni interessent, in absentes latam sententiam, cum longe positi essent necatos, ne eorum pater misereretur.

PL 15, 2031C

いま、兄弟たちの拷問を信じなかった彼が、自分の受ける刑を差し出しているのである。彼は兄弟たちを鎖で縛りつけて審理に居合わせないようにし、不在の者に下された判決のまま、遠くにいる者たちを殺させ、その父が憐れみを覚えることのないようにしたのだ。

5

Nullum itaque reliquum futurum si iste evaderet, doctus venena parricidalia suorum visceribus infundere, mutare mentes hominum, qui etiam Pheroram semper amantissimum fratris, Herodis in necem ejus parricidio funesto exsuscitaverit.

PL 15, 2031C

それゆえ、もしこの者が逃れたなら、誰一人残らないであろう。彼は、近親殺しの毒を身内の内臓に注ぎ込み、人々の心を変えることを心得た者であり、兄弟をつねに最も愛していたフェロラスをも、ヘロデを殺すための忌まわしい近親殺しへと駆り立てたのである。

6

Ad haec, cum plurima alia excitandae commotionis gratia Nicolaus addidisset, ubi sermonem absolvit, interrogatus a Varo est Antipater, si respondere vellet. Nihil aliud retulit, nisi (Deus mihi testis est) quia nihil laesi.

PL 15, 2031C

このほかにも、ニコラオスは人々の心を揺さぶるために多くのことを付け加え、弁論を終えると、ウァルスはアンティパトロスに答える気があるかと尋ねた。彼は、(神が私の証人である)私は何も害していない、とだけ答えた。

7

Tum Varus venenum proferri, atque id dari jussit uni de his, qui jam rei mortis adjudicati essent. Quo epotato, statim mortuus est. De quo relatum ad Caesarem est, et in vincula Antipater imperio patris inducitur: nec tamen ab insidiis vacuus erat.

PL 15, 2031C

そこでウァルスは毒を持ってこさせ、すでに死刑を宣告されていた者の一人にそれを飲ませるよう命じた。それを飲むと、その者はたちまち死んだ。これについてはカエサルに報告がなされ、アンティパトロスは父の命により鎖につながれた。しかし彼は、なお策謀を絶っていなかった。

8

Nam tum maxime Salomes periculum dolis tentabat directis epistolis, quas Salomes nomine Antipater composuerat, plenis in regem contumeliarum atque ad Acmen ancillam Juliae quae uxor Caesaris erat, per Antiphili servulum perferri jusserat, quas Acmes sibi redditas regi transmitteret: ac pene in mulieris perniciem fraus convaluerat, ni reperta esset epistola Acmes ad Antipatrum, quae dolum prodidit, scripta in hunc modum: Sicut voluisti, patri tuo scripsi, et epistolas illas direxi: nec dubito regem in periculum sororis insurrecturum.

PL 15, 2031D

というのも、そのとき彼は、サロメを危険に陥れようと策略をめぐらし、サロメの名でアンティパトロス自身が書いた、王への侮辱に満ちた書簡を送らせていたからである。その書簡は、カエサルの妻ユリアの侍女アクメのもとへ、アンティピロスの下僕によって届けさせ、アクメはそれを受け取ったら王に送るよう定められていた。この欺瞞は、危うくこの女の破滅に至るところまで力を得たが、アクメからアンティパトロスにあてた書簡が見つかり、策略を暴いた。それはこう書かれていた。「あなたが望んだとおり、あなたの父に書き送り、あの書簡を差し向けた。王が妹を危険に陥れようと立ち上がることを私は疑わない。」

9

Tu vicem restitue optato effectu potitus. His litteris deprehensis, rex in suspicionem deductus, quod etiam Alexander pari arte compositis a fratre esset appetitus epistolis, et nimia commotione exasperatus, aegritudinem gravem contraxit.

PL 15, 2032A

「あなたは、望んだ成果を手に入れたのだから、その返礼をせよ。」この書簡が押さえられると、王は、アレクサンドロスもまた兄弟から同様の技巧で作られた書簡によって攻撃されたのではないかと疑いを抱き、激しい動揺に苛まれて重い病を得た。

10

Quo se videns urgeri periculo, Antipam unum ex filiis haeredem imperii scripsit, praelatum Archelao et Philippo senioribus liberis, quoniam ipsos quoque Antipater dolis atque fallaciis suspectos patri fecerat.

PL 15, 2032A

この危険に迫られていると見た彼は、息子の一人アンティパスを支配の継承者と記した。年長の子であるアルケラオスとフィリポより優先したのは、アンティパトロスが策略と欺きによって、彼ら二人をも父に疑わしい者としたからである。

11

Caesari legavit mille talenta, donis muneribusque additis. In uxorem et filios, libertos atque amicos quinquaginta contulit: nec Salomen sororem munerum suorum expertem reliquit.

PL 15, 2032B

カエサルには千タラントを遺贈し、贈り物や進物も添えた。妻と息子たち、解放奴隷と友人たちには五十〔底本に単位の語は無い〕を与え、妹サロメにも、自分の贈与にあずからせないままにはしなかった。

12

Procedebat in deterius aegritudo atque accessu temporis exasperabatur, quam imbecilla senectus suis incommoditatibus acerbabat quotidie.

PL 15, 2032B

病は悪化し、時とともに苛烈になった。衰えた老いが、日ごとにその不調をいっそう辛くしたのである。

13

Siquidem non minus septuagenario gravatum annis corpus, crebro quoque moerore animi afflictum gerebat, tot parricidiis convulneratus, quae aut deprehendisse in filiis extremae miseriae erat, aut intulisse.

PL 15, 2032B

実に彼は、七十歳を下らない年月に重くなった体を、たびたびの心の悲しみにも苦しめられながら抱えていた。彼は数々の近親殺しに全身を傷つけられており、それを息子たちの中に見いだしたことも、自ら招いたことも、この上ない不幸であった。

14

Immedicabilis tamen aegritudinis fervor, quod superstes Antipater metuebatur. Contemptus quoque in dies vilior, quod imagines Caesaris atque animalium similitudines contra legem templo appositae detrahebantur, auctoribus maxime Juda atque Matthia juventutis doctoribus, qui cognitis et conspirantibus sibi venisse tempus aiebant, quo violatae legis injuria vindicaretur: Dare poenas sacrilegum, qui putaret fas esse quidquid potestati liceret: nec religione inclinatum, sed elatum superbia in penetralibus templi faciendi quod vellet, libidinem pro jure exercuisset.

PL 15, 2032B

それでも病の熱が癒やしがたかったのは、アンティパトロスが生き残っていることが恐れられていたからであった。さらに彼は日ごとに軽んじられていった。律法に反して神殿に据えられていたカエサルの像と動物の形象が引き降ろされたからで、とりわけ青年の教師であるユダとマティアが首謀者であった。彼らは、事を知って共謀する者たちに、律法を犯した不正が報復される時が来たと言っていた。冒瀆の者が刑罰を受けるのだ。権力の許すことは何でも許されると考え、敬虔に傾いたのではなく、驕りに舞い上がって、神殿の奥所で望むままに事を行い、欲望を権利として行使したのだから、と。

15

Et quamvis divina ultio mortem ei acceleraret: tamen pulchrum videri, si etiam templi sacrati libertatem suam, in defendendis paterni ritus observationibus approbarent: nec periculi metu quemquam revocari oportere, cum etiam mori pro lege patria insigne immortalitatis sit: primique adorsi auream aquilam supra fastigium portae affixam detrahere comprehensi, atque ad regem perducti: cum interrogarentur, cui obedire cupientes, tantum facinus adorsi forent, responderunt legi paternae.

PL 15, 2032C

神の報復が彼の死を早めているとはいえ、なお、父祖の儀礼を守るために、聖別された神殿の自由をも守ってみせるなら、それは美しいことと思われる。危険への恐れで誰も引き止められてはならない。父祖の律法のために死ぬことは、不死の栄誉でもあるのだから、と。そして彼らは、門の屋根の上に据えられた金のワシを引き降ろそうとして最初に手を着け、捕らえられて王のもとへ連れて行かれた。彼らは、誰に従おうとしてこれほどの大事に手を着けたのかと問われると、父祖の律法に、と答えた。

16

Iterum quaerenti, quo freti laetiores adessent, cum ad mortis vocarentur periculum, responderunt: Pietatis et devotionis praemiis, quorum remuneratio pro ritu patrio mortem expetentibus persolveretur.

PL 15, 2032D

王が重ねて、死の危険に呼び出されているのに、何を頼みにして、これほど喜んでここにいるのかと尋ねると、彼らは答えた。敬虔と献身の報いである。父祖の儀礼のために死を求める者には、その報いが果たされるのだ、と。

17

Nec diutius ferre potuit responsionis constantiam, sed indignatione super aegritudinem facta, ut infirmitatem vinceret, in conventum populi processit, ibique tamquam sacrilegii reos ad plebem deferens accusare coepit, quod majora de factis talibus suspectarentur.

PL 15, 2032D

王は、この答えの揺るぎなさをこれ以上耐えることができず、病の上に憤りが加わったので、衰弱に打ち勝って民の集まりに出て行った。そこで彼らを冒瀆の罪人として民に引き渡し、告発し始めた。そのような行いについては、さらに重大なことが疑われたからである。

18

Quae etiam si non probarentur, tamen cuncti sibi quisque metuentes, auctorum qui comprehensi forent, luenda supplicia deprecabantur.

PL 15, 2033A

それらが証明されなくとも、人々はみな、めいめい我が身を案じ、捕らえられた首謀者たちにこそ刑を償わせるよう願った。

19

Nec pergendum in caeteros, ne quaestio plures atque alienos et innoxios perturbaret: rogatus itaque in praesentes sententiam tulit, ut vivi exurerentur: unde incommoditas aucta, et gravioris aegritudinis vis, diversis totum corpus ejus passionibus depascebatur.

PL 15, 2033A

ほかの者たちにまで追及を進めてはならない。尋問が、より多くの、無関係な、罪のない者たちまで騒がせてはならない、というのである。そこで彼は、請われて、その場にいる者たちについて、生きたまま焼くという判決を下した。それによって不調はいっそう増し、重くなった病の力が、さまざまな苦しみとなって彼の全身を蝕んだ。

20

Febris erat vehemens, prurigo intolerabilis, continui ac sine ulla intermissione interiorum dolores viscerum, collo medius vexabatur, hydrope gravabantur vestigia, abscondita corporis scatebant vermibus, sparsim totius corporis, anhelitus gravis et suspiria perniciosa: res indicio erat, quod injusti parricidii et sacrilegae damnationis poena reposceretur.

PL 15, 2033A

熱は激しく、かゆみは耐えがたく、内臓の痛みは絶え間なく、少しも途切れず、腹の中ほどが苛まれ〔底本は collo medius。本文が崩れているらしく、colo(結腸)の誤りと見て、「腹の中ほど」と解した〕、足は水腫で重く、体の隠れた部分には蛆が湧き、全身のあちこちにもいた。息は重く、ため息は命取りであった。これは、不正な近親殺しと、冒瀆的な断罪の刑罰が報いとして求められている、という徴であった。

21

Non cedebat tamen animo, et vivendi cupiditate passionibus reluctabatur. Petit trans Jordanem calores aquae calidae, sed nihil profuerunt. Asphaltites lacus, plerisque medicabilis, sine ullo profectu aegrum tenebat.

PL 15, 2033B

それでも彼は心を屈せず、生きたいという欲望から、苦痛に逆らった。ヨルダン川の向こうの温泉の熱を求めたが、何の役にも立たなかった。アスファルティティス湖は、多くの者にとって薬効があるのだが、病人を何の甲斐もなく引き止めていた。

22

Ubi dum oleo plurimo foveretur, laxato resolutus corpore, morientium specie oculos invertit, et vox defecerat, nec sensus manebat: sed exercitatus strepitu conclamantium resumpsit, et ad sua regredi cupiens, ubi ad regionem loci qui appellabatur Hiericho, advenit, atro felle exagitatus, et ipsi quodammodo morti minitans immane facinus excogitavit, quo velut inferiae sibi populi mitterentur.

PL 15, 2033B

そこで、たっぷりの油で体を温められている間に、体が緩んで力が抜け、死に瀕した者のように目を反らせ、声は絶え、意識も保たれなかった。しかし、泣き叫ぶ者たちの騒ぎに揺り動かされて息を吹き返し、自分の領地へ戻ろうとして、エリコと呼ばれる土地の地方に着くと、黒い胆汁に苛まれ、死そのものをもいわば脅かしつつ、恐ろしい悪事を思いついた。それによって、葬送の供物のように、民が彼のもとへ送られるのである。

23

Namque ex omni Judaea congregari jamdudum praecipiens quosque nobiliores, ut ex singulis vicis in unum convenirent: ubi imperio obtemperatum est, claudi eos intra hippodromum jussit, et accersita Salome atque ejus Alexa viro, legatum sanguinis mandavit, asserens laetitiae populis gentis Judaeae suam mortem futuram; et ideo commentum se, quo praeclarissime suum epitaphium celebraretur, deposcere a suis, ut cum ultimum exhalasset spiritum, eos statim omnes qui clausi tenebantur, necari juberent: ita neminem futurum in universa Judaea atque in omni domo, cui mors ejus esset illacrymabilis, cum universis domesticis luctus haereditatem dereliquisset; qui dum suorum deplorant necem, justa regi viderentur persolvere, atque ita publicorum laetitia votum domesticis doloribus impediretur.

PL 15, 2033C

すなわち彼は、ずっと前から、ユダヤ全土から、とりわけ貴族の者たちを、村ごとに一か所へ集めるよう命じていた。命令が果たされると、彼らを競馬場の中に閉じ込めるよう命じ、サロメとその夫アレクサスを呼び寄せて、血の遺言を命じた。すなわち、自分の死はユダヤの民に喜びとなるであろう。それゆえ、自分の墓碑銘が最も華々しく讃えられるための工夫を、身内の者に求める。自分が最後の息を吐いたとき、閉じ込められているすべての者を、すぐに殺させよ。そうすれば、ユダヤ全土のどの家にも、彼の死を嘆かない者は一人もいなくなるであろう。すべての家の者に、喪の相続を残したのだから。彼らが身内の死を悼むとき、王のために正しい務めを果たしているように見え、こうして、公の喜びの願いは、家々の悲しみによって妨げられるであろう、と。

24

Ac ne forte scelesta imperia mandata exsecutio destitueret, quinquagenas drachmas jussit militibus dari, ut tali sceleris imposita mercede, ferale ministerium milites non recusarent: compensaturi exsecutionis horrorem remunerationis emolumento.

PL 15, 2033D

さらに、この邪悪な命令の執行が、誰かに放棄されることのないよう、兵士たちに五十ドラクマずつ与えるよう命じた。悪事に報酬を課せば、兵士たちはこの凶事の務めを拒まないであろう。執行の恐ろしさを、報酬の利得で埋め合わせようというのである。

25

Cedebat prope jam tantae incommoditatis gratia suppliciis, sed exspectabat funesta responsa legationis, quae retulit de Acme supplicium sumptum ad Herodis querelam: Antipatrum quoque convictum parricidii morti adjudicatum, tamen repulso patria et regno, pater fugae potestatem tribuere, si vellet, Caesar juberet, sententiam sceleri ferens, consilium pietati relinquens.

PL 15, 2033D

これほどの不調のために、彼はもはやほとんど苦痛に屈しかけていたが、使節の凶報を待っていた。使節は、アクメがヘロデの訴えにより処刑されたこと、また、アンティパトロスも近親殺しで有罪とされて死刑を宣告されたが、なお、祖国と王位から退けられた者に、もし望むなら父が逃亡の自由を与えてよいと、カエサルが命じたことを伝えた。カエサルは、悪事に判決を下し、〔その執行の〕決断は父の慈愛に委ねたのである〔底本の文は崩れているらしく、tamen repulso patria et regno ... Caesar juberet を「祖国と王位から退けられた者に、父が望むなら逃亡の自由を与えてよいとカエサルが命じた」と解した〕。

26

Solverat natura parricidii necessitatem: nam recreatus paulisper, permissa sibi puniendi, ut vellet potestate, dum de genere necis tractat, distentus doloribus propere diem mortis pervenire desideraverat.

PL 15, 2034A

自然が、近親殺しの必要を解いていた〔係りは定かでない〕。すなわち彼は、少しばかり回復して、思いのままに罰する権限を与えられたのに、死の方法を思案するうちに、苦痛に引き裂かれて、死の日が早く来ることを望んでいたのである。

27

Poposcit itaque malum, pariterque gladium, ut eo pomum solitus incidere refectionis aliquid assumeret, et paulisper sese attollens cubitoque adnixus, levavit dexteram, cupiens sese ferire, sed occurrit Achiabus, et impedivit ictum, luctuque tota concrepuit domus, ut obiisse Herodes foris aestimaretur.

PL 15, 2034A

そこで彼はリンゴを求め、同時に剣を求めた。いつもそれで果物を切り、何か食べて気力を養っていたからである。そして、少し身を起こし、肘で身を支えて右手を上げ、自らを刺そうとしたが、アキアブスが駆けつけて一撃を妨げた。すると家じゅうが嘆きの声で鳴り響き、ヘロデが死んだと外では思われた。

28

Exsultavit Antipater ad sonum planctus, et a custodibus adhibitis postulavit, ut vinculis resolveretur: sed praepositus ei muneri non solum abnuit quod rogabatur, sed etiam regi annuntiavit.

PL 15, 2034A

アンティパトロスは嘆きの声を聞いて歓喜し、呼び寄せた番人たちに、鎖を解くよう求めた。しかし、その任に当たっていた長は、求められたことを拒んだだけでなく、王にも知らせた。

29

Exclamans ille insultari adhuc sibi viventi, percussores direxit, qui Antipatrum interficerent, caesumque sepelire jussit in Hyrcania, atque iterum mutavit testamentum, regemque Archelaum instituit seniorem ex fratribus: Antipae tetrarchiam reliquit.

PL 15, 2034B

ヘロデは、生きている自分がなお侮辱されていると叫び、アンティパトロスを殺す刺客を差し向け、殺された彼をヒルカニアで葬るよう命じた。そして再び遺言を改め、兄弟たちのうち年長のアルケラオスを王に立て、アンティパスには四分領を残した。

30

Quinque itaque diebus Antipatro superstes defecit: triginta et septem annis ex quo a Romanis imperitare jussus est, regno potitus: ex quo autem Antigonum sustulit regni aemulum, annos triginta quatuor imperio exegit: utinam tam domestico usu, quam publicis laetus successibus.

PL 15, 2034B

こうして彼は、アンティパトロスの死から五日の後に世を去った。ローマ人から支配を命じられて以来、王位にあること三十七年、王位を争う者アンティゴノスを除いて以来、支配を三十四年にわたり行った。家の内でも、公の成功におけるのと同じように幸せであったならよかったのに。

31

Namque ita foris secundae ei res aspiraverunt, ut privatus in regnum adscisceretur, eoque per multa usus annorum curricula, quod difficile salvo potestatis usu decederet, relinquens liberis imperii successionem, quam ipse a suis non acceperat.

PL 15, 2034B

というのも、外ではこれほど順風が彼に吹き、一私人から王位に迎えられ、長い年月にわたってそれを用い、権力の行使を保ったまま世を去ることは難しいのに〔それを得て〕、自分が身内から受けたのではない支配の継承を、子らに残したからである〔eoque ... quod の係りは定かでない。以上のように解した〕。

32

Sed intra domum infelicissimus, quam acerbo suorum sanguine et luctu replevit; nec tamen exsecutionem invenit ultimae crudelitatis, hoc uno Salome oblitterante criminum suorum ludibria superiora, quod eos quos percuti rex jusserat omnes dimisit, dicens regem praecepti feralis postea poenituisse: revocatisque mandatis superioribus, praecepisse, ut ad sua omnes dimitterentur.

PL 15, 2034C

だが家の内では、この上なく不幸であり、身内の苦い血と悲嘆で家を満たした。それでも彼は、最後の残虐の執行を見いだせなかった。サロメがただ一つのことで、自分の数々の罪の嘲りを帳消しにしたからである。すなわち、王が打ち殺せと命じた者たちをみな解き放ち、王はのちに凶悪な命令を悔い、先の命令を取り消して、全員を家に帰すよう命じたのだ、と言ったのである。

Liber I, Caput XLVI

第1巻 第XLVI章PL 15, 2034C
1

Dein postea facta in amphitheatro militum et reliqui populi congregatione, de obitu regis judicium factum: processit Ptolemaeus, qui regis amicitiae inter fidelissimos quosque usque in extremum adhaeserat, et annulum deferens quem defuncti digito detraxit, collaudat regem, et populum admonet tranquillitatis, aperitque ei epistolam, qua precatus fidelissimos sibi milites hortabatur, ut successori suo benevolentiam exhiberent et gratiam.

PL 15, 2034C

その後、円形闘技場に兵士たちと残りの民が集められ、王の死について告知がなされた〔底本は judicium。「告知」の意に取った〕。プトレマイオスが進み出た。彼は王の友人として、最も忠実な者たちの中でも最後まで王に付き従っていた者で、死者の指から外した指輪を携えて、王を讃え、民に平静を勧め、彼らに書簡を開いて示した。その書簡で王は、最も忠実な兵士たちに懇願して、自分の後継者に好意と恩顧を示すよう勧めていた。

2

Et apertis etiam tabulis testamentum recitatur: Philippus Thraconitidis regionis et finitimorum locorum haeres nuncupatus: tetrarches, Antipas; rex, Archelaus, ita tamen ut ad Caesarem deferri annulum suum, atque ei arbitrium et firmamentum omnium dispositionum suarum reservarent.

PL 15, 2034D

そして開かれた書板から遺言が読み上げられた。フィリポはトラコニティス地方とその近隣の地の相続人と宣せられ、アンティパスは四分領主、アルケラオスは王とされた。ただし、彼らは自分の指輪をカエサルのもとへ送り届け、自分のすべての取り決めの裁定と確認をカエサルに留保するものとされた。

3

Ac tum demum ratum esset testamentum suum, si Caesar probasset: reliqua secundum priora sua testamenta custodiri praecipit. Continuo acclamatio facta militum Archelao plaudentium: circumvallabatur illico stipatorum ambitu; promittunt benevolentiam, spondent fidem.

PL 15, 2035A

そして、カエサルが承認したときに初めて自分の遺言が有効となるものとし、その他のことは先の遺言に従って守るよう命じた。すぐに、アルケラオスに拍手を送る兵士たちの歓呼が起こった。彼はたちまち護衛の輪に囲まれた。彼らは好意を約し、忠誠を誓った。

4

Post haec competenter atque magnifice funus curatum, omni ambitu regalium divitiarum praemisso ad pompae funebris celebritatem: lectus erat auro totus et gemmis insignitus, stratum refulgens murice, corpus adopertum purpurea diploide, quam internectebat fibula lapidibus pretiosis coruscans, diadema adhaerebat vertici, supraque corona aurea, sceptrum in dextera, ut viventem putares.

PL 15, 2035A

その後、葬儀はふさわしく壮麗に執り行われた。王家の富のありったけが、葬列の盛大さのために先立って供された。寝台は全体が金と宝石で飾られ、敷物は紫に輝き、遺体は紫のディプロイス〔二重の外衣〕で覆われ、それを宝石で燦然ときらめく留め金が留めていた。頭頂には王冠が付き、その上に金の冠があり、右手には笏があって、生きている人と見まごうほどであった。

5

Praeibat agmen Thracicum; Germanique et Galli stipatores regii militarem servabant ordinem, pari modo succincti armis, ac si in bellum prodirent, sed ora moestitia plena, et dolentibus similes prosequebantur.

PL 15, 2035A

トラキア人の部隊が先頭に立ち、ゲルマン人とガリア人の王の護衛たちが軍の隊列を守り、戦いに出るときと同じように武装を整えていたが、顔は悲しみに満ち、嘆く者のようにして従っていた。

6

Reliqua manus prosequebatur ornatu solito, et cultu assueto comitantibus pariter ducibus et centurionibus.

PL 15, 2036A

残りの人々は、いつもの装いと慣れた身なりで従い、指揮官たちと百人隊長たちも共に付き添った。

7

Quingenti etiam servorum et libertorum regiae domus aspergebant aromata, ut suavi odore tota fragraret via; lectum filii regis, et propinquorum vis maxima circumfundebat.

PL 15, 2036A

王家の奴隷と解放奴隷の五百人が香料を撒き、道じゅうが甘い香りに満ちるようにした。寝台の周りを、王の子らと親族の大勢が取り囲んでいた。

8

Sepultus est in Herodio (ut ipse mandavit) quod aberat ducentis stadiis ab eo loco, in quo finem vitae invenit: magno obsequio per tantum spatii deductus universorum, sed non omnium pari affectu: metus enim officium, non votum extorserat; dolor intra se saltem liberam habebat sententiam. Hunc finem habuit Herodes.

PL 15, 2036A

彼は、(彼自身が命じたとおり)ヘロディオンに葬られた。そこは、彼が生を終えた場所から二百スタディオン離れていた。これほどの道のりを、すべての人々が大いなる奉仕をもって送ったが、みなが同じ心からではなかった。恐れが務めを強いたのであって、願いからではなかった。悲しみは、少なくとも各自の内において、自由な判断を保っていた。これがヘロデの最期であった。

Liber II, Caput I

第2巻 第I章PL 15, 2035B
1

Sepulto Herode, libera, ut in defunctos solent, judicia populi depromebantur: gravem fuisse illum et intolerabilem, injusta imperia in cives exercuisse, tyrannum non regem suorum, parricidam domesticum, expilatorem publicum, nemini quidquam dereliquisse, tributis exhausta omnia, locupletatos alienigenas, Judaeos exinanitos, quia templo hostem induxerit, sacrata omnia sacrilegio contaminarit: beatos illos qui defecissent, cum tormenta viventibus non deessent: plura malorum Judaeam post depulsam captivitatem in paucis annis sub Herodis imperio pertulisse, quam in ipsa captivitate sub hoste barbaro sustinuerit: cum sibi Babyloniorum reges imperitarent; sub illis tolerabiliora exsilia, quam sub Herode domesticum domicilium: ab illis ad sua remissos, ab hoc fugatos: immitiorem Dario, Artaxerxe superbiorem, Medis rapaciorem.

PL 15, 2035B

ヘロデが葬られると、死者に対していつもそうであるように、民の遠慮のない評判が語り出された。彼は重苦しく耐えがたい者であり、市民に不正な命令を下し、自分の民の王ではなく僭主であり、家の内の近親殺しの者、公の掠奪者であった。何ひとつ誰にも残さず、貢租によってすべてが枯渇し、異国人は富み、ユダヤ人は空にされた。神殿に敵を引き入れ、聖なるものをことごとく冒瀆によって汚したからである。世を去った者たちこそ幸いであって、生きている者には責め苦が欠けなかった。ユダヤは、捕囚が取り除かれた後のわずかな年月のうちに、ヘロデの支配のもとで、捕囚そのもの、蛮族の敵の下で耐えたよりも多くの災いを被った。当時はバビロニアの王たちが彼らを支配していたが、その下では、ヘロデの下の故郷の住まいよりも、流謫のほうが耐えやすかった。彼らからは故郷へ送り返されたのに、この者からは追い立てられた。ダレイオスよりも情け容赦なく、アルタクセルクセスよりも高慢で、メディア人よりも貪欲であった、と。

2

Sperasse finem malorum, ut sibi exire liceret exsilio, si diem clauderet: sed accessisse ad servitutis miseriam Archelaum spontaneum successorem, qui et Herodem referret, et nova adderet: miserum hoc in regnis esse, quod dominus eligeretur: miserius quod invitis imponeretur.

PL 15, 2035C

人々は災いの終わりを望み、彼が世を去れば流謫から出ることが許されるかと思ったが、奴隷の惨めさに、勝手な後継者アルケラオスが加わった。彼はヘロデを再現し、さらに新しいことを付け加えるであろう。王国において、主人が選ばれるということ自体が惨めであり、嫌がる者たちに押しつけられるのはさらに惨めである、と。

3

Solatium servitutis videri, si ipsi sibi dominum eligant, eo quod fiat benignior, si deferatur imperium: superbior, si usurpetur. Longe itaque Archelaum Herode intolerabiliorem futurum, cum iste assumpserit regnum, ille acceperit.

PL 15, 2035C

奴隷の身の慰めは、自分たち自身で主人を選ぶことができる場合にあると見える。支配が委ねられるならば主人はより寛大になり、奪い取られるならばより高慢になるからである。したがって、アルケラオスはヘロデよりはるかに耐えがたくなるであろう。ヘロデは王位を受けたが、この者は奪い取ったのだから、と。

4

Ea non solum crebro in Judaea conferebantur, verum etiam Romae: assistente Archelao, perorantibus accusatoribus, in os objecta apud Caesarem Senatumque, ubi de regno Archelai confirmando abrogandoque diu decertatum.

PL 15, 2035D

これらのことは、ユダヤでしばしば語られただけでなく、ローマでも語られた。アルケラオスが居合わせる前で、告発者たちが弁論を行い、カエサルと元老院の前で面と向かって突きつけられ、アルケラオスの王位を確認すべきか廃すべきかについて長く争われた。

5

Denique cum in templo Apollinis, quod Caesar condiderat multisque ornatibus venustarat, locus esset cognitioni datus, Salomes filius Antipater, illa quae supra diximus, et multa alia dicendi validus prosequebatur: mirari se, quod Archelaus quasi petendum a Caesare regnum praetenderet, cum usurpatione temeraria jam dudum intra Judaeam inconsulto Caesare regem exercuisset.

PL 15, 2035D

実に、カエサルが建て、数々の装飾で美しくしたアポロの神殿で審理の場が設けられたとき、サロメの子アンティパトロスが、先に述べたことと、そのほか多くのことを雄弁に述べ続けた。アルケラオスがカエサルから王位を求めるべきものであるかのように装うのは不思議である。軽率な簒奪によって、カエサルに諮ることなく、すでにずっと前からユダヤの内で王として振る舞っていたのだから、と。

6

Quid enim sella aurea, allatumque diadema, nisi regni forent insignia? Quo spiritu praesumpserit sedere super thronum regium: de sublimi solio salutare plebem circumfusam, stipantibus armis militaribus, more quodam et usu imperatorum promi diadema, quod Caesaris judicio reservari oportuerat, non solum pro potestate Romani imperii, sed etiam pro jure testamenti?

PL 15, 2036B

金の椅子と持ち込まれた冠は、王位の標章でなくて何であろうか。いかなる気概で彼は王座に着くことを敢えてしたのか。高い玉座から周りに集まった民に挨拶し、軍の武器に取り巻かれて、将軍たちの慣わしと習いにしたがって冠を取り出した。それはカエサルの判断に留保されるべきものであったのに。ローマの支配の権力によるだけでなく、遺言の権利によってもそうであるべきだったのに。

7

Herodem enim nec praeripere potuisse Caesari vel Senatui, quod ipse vel a Senatu accepisset, et superiore testamento expressisse satis propriae judicium voluntatis, quo Antipam succedere sibi in regnum sensu integro ac perpenso consilio declaraverit, et postremo omnia Caesaris judicio reservasse: quamvis soluto jam corpore, anxius supremo periculo, nec ullius jam sensus aut consilii capax, dictaverit non quod arbitrabatur, sed quod ingerebatur.

PL 15, 2036C

というのも、ヘロデは、自分が元老院から受けたものを、カエサルや元老院から先取りすることはできなかったはずである。先の遺言において、自分の意思の判断を十分に表明し、そこで、健全な意識と熟慮のうえでアンティパス〔ミーニュの脚注は、別の写本が Antipatrum と読むとする〕が自分の王位を継ぐと宣し、最後にはすべてをカエサルの判断に留保した。もっとも、体はすでに衰え、最後の危険に怯え、もはやいかなる意識も分別も持ちえず、自分の思うところではなく、押しつけられたところを口述したのではあるが、と。

8

Praeceptorem igitur imperii de seipso pronuntiasse, quod non mereretur tuo, Caesar, judicio in regnum substitui. Nam si meritorum suorum conscius foret, petere potius quam usurpare maturavisset.

PL 15, 2036C

それゆえ、支配を先取りした者〔praeceptorem imperii。praecipere(先に取る)から、王位を先に奪ったアルケラオスを言うと取った〕は、カエサルよ、あなたの判断によって王位に据えられるにふさわしくないと、自分自身について宣したのである。もし自分の功績を自覚していたなら、奪うよりもむしろ願い出ることを急いだはずだからである〔ミーニュの脚注(バロー)は usurpare(奪う)に異読 eripere(奪い取る)を挙げる〕。

9

Non petendo autem, sed usurpando, quae in petitione consisterent etiam in pecuniariis negotiis (nedum divitiarum.

PL 15, 2036D

だが、願い出ることでなく奪うことによって、願い出において成り立つはずのことが、金銭の事柄においてさえ(まして富においてはなおさら)

10

Denique Fabatum illum Romanae rei moderatorem et intimum Caesaris tibi cepi, et a Sylaeo ingenti ambitus pecunia, ut impugnarent) praejudicare solere, ut praeposteri litigatores cadant causa: hic vero non pecuniarum quaestum in crimen vocari, sed imperii Romani violatum jus, reverentiam despectam, spretam potestatem, indignum aestimantem Romanae curiae senatum, qui soleret regnum dare atque eripere, et cum Caesare vetustam conferendi imperii servare praerogativam.

PL 15, 2036D

(実に、ローマの国事の統率者でカエサルの腹心であるあのファバトゥスを、私はあなたのために取り込み、またシュライオスから、莫大な買収の金によって、攻撃するようにと〔仕向けられていた〕)〔底本は前の節の nedum divitiarum.(まして富においては)からこの節の ut impugnarent(攻撃するようにと)までを丸括弧で刷る。この語句は文脈に合わず、ミーニュの脚注(バロー)は「括弧に囲まれて見えるものは写本に無い」(Quae vero parenthesi mox interclusa vides, non habentur in ms.)と記す。他所から紛れ込んだものらしい〕、予断を与えるのが常であり、順序を誤った訴訟人は訴えに敗れる。だがここで罪に問われているのは、金銭の利得ではなく、ローマの支配の侵された権利、軽んじられた敬意、侮られた権力である。彼は、王位を与えもし奪いもするのを常とし、カエサルとともに支配を授ける古来の特権を守っているローマの議場の元老院を、取るに足りないものと見なしたのだ。

11

Quid facturum esse, cum legitime regnare coepisset, qui ante regnum insolentissimus necasset plurimos, qui opem fessis rebus et tributorum allevamentum poposcerant: remedium postulantibus bellum irrogatum, interfecta novem millia Judaeorum in ipsa venerabili apud suos Paschae celebritate, pro pecudibus homines immolatos, sacratorum qui ad templi festa convenerant, sanguinem fusum, spectaculum miserabile: si quis caesorum stragem recenseat, Babylonicos revertisse arbitraretur? quanto crudelius a cive commissa, quae in hoste barbaro plena immanis saevitiae atque impietatis aestimarentur?

PL 15, 2037A

正当に王位に就いたなら、彼は何をするであろうか。王位に就く前に、すでに最も傲慢にも、疲弊した事態への助けと貢租の軽減を求めた多くの者を殺した。救済を求める者たちに戦いを仕向け、民が敬う過越祭の祝いのさなかに、ユダヤ人九千人を殺し、家畜のかわりに人間を犠牲に捧げ、神殿の祭りに集まった聖なる者たちの血を流した。哀れな光景であった。もし誰かが殺された者たちの屍の山を数え上げるなら、バビロニア人が戻ってきたと思うであろう。蛮族の敵のもとでなら、凶暴な残忍さと不敬に満ちたものと見なされるであろうことが、同じ市民によって行われたのだから、どれほど残酷なことか。

12

Hanc sportulam civibus datam, hoc sacrificium Archelaum regni sui primordia commendavisse.

PL 15, 2037B

この施しを市民に与え、この供犠をもって、アルケラオスは自分の王位の始まりを世に推薦したのだ、と。

13

Deberi misereri Caesarem senatumque reliquiarum Judaeae, quae quondam liberis fulta populis servitutem optaret, si modo tolerabilem liceret perpeti sub rege justo, longe illum abesse a jure imperitandi.

PL 15, 2037B

カエサルと元老院は、ユダヤの残された者たちを憐れむべきである。彼らはかつて、自由な民に支えられていたが、正しい王のもとで耐えうる奴隷の身であるなら、それを望むであろう。この者は、支配する権利からはるかに遠い、と。

14

Siquidem apud Judaeos nulli regnum competere, nisi ei qui esset ex generatione Judae, sicut lex diceret. At vero istum Idumaeum genere, quem nulla prosapiae regalis origo contingeret, irrepsisse in honorem indebitum.

PL 15, 2037B

というのも、ユダヤ人のもとでは、律法の言うとおり、ユダの血筋から出た者でなければ、誰にも王位は属さない。だがこの者は、生まれはイドゥマヤ人であり、王家の血筋の起こりに少しも触れない者でありながら、ふさわしくない栄誉の座に這い上がったのだ。

15

Siquidem cum Antipater sibi atque Archelao fuerit avus, praestans divitiis, caeterisque artibus potens, et maxime Romanorum amicitia, Caesarique seniori bello probatus, cum posset sibi regnum adsciscere, numquam tamen affectaverit; quin etiam defendere aliis maluerit quam sibi parare, meritoque illum habitum ut parentem optimum, qui Judaeam in libertatem vindicaverit vulneribus suis, nec in servitutem deduxerit.

PL 15, 2037B

実際、アンティパトロスは、自分にとってもアルケラオスにとっても祖父であり、富に優れ、他の技にも力があり、とりわけローマ人の友誼を得て、年長のカエサルに戦で認められていた。彼は王位を自分のものとすることもできたのに、決してそれを求めなかった。むしろ、他の者たちを守ることを、自分のために備えることよりも望み、ユダヤを自分の傷によって自由へと取り戻し、奴隷の身へと引き渡さなかったので、当然、最良の父のように見なされたのである。

16

Herodem Antonii testimonio qui paternus sibi hospes fuisset, in regnum aspiravisse: ex illo Judaeorum res imminutas, egisse ut hostem, non ut rectorem.

PL 15, 2037C

ヘロデは、父祖からの客友であったアントニウスの証言によって、王位を望んだ。その時からユダヤ人の事態は衰え、彼は統治者としてでなく、敵のように振る舞った。

17

Cum igitur ipse etiam adulter regni fuerit, quomodo potuisse ab eo legitimum regem creari? non deprecari tamen, quominus sub regno sint, sed poscere sub Romano agere, cujus sibi gratiam jam inde a Machabaeis partam tantum per usurpationem regni postea degeneraverunt, ut multo inferiores sint his, adversum quos Romanam petierunt societatem.

PL 15, 2037C

それなら、彼自身が王位の簒奪者であったのに、どうして彼から正統の王が生み出されえたであろうか。それでも、彼らは王の下にあることを拒むのではなく、ローマの下で暮らすことを求める。ローマの恩顧は、すでにマカバイ家の時代から彼らが得ていたものである。ところが彼らは、のちに王位の簒奪によってこれほど堕落し、ローマとの同盟を求めた当の相手よりも、はるかに劣る者となってしまった〔cujus ... degeneraverunt の係りは、ローマの恩顧を得ていたユダヤ人と取った〕。

18

Denique orare sese, ut eadem conditione Judaea qua Syria praesidiale judicium a vobis adipiscatur, quo devotionis nostrae detur experimentum, utrum qui seditiosi ac rebelles vocamur, possimus moderatis judicibus obtemperare.

PL 15, 2037D

実に彼らは、シリアと同じ条件で、ユダヤも諸君〔カエサルと元老院〕から総督による裁きを得られるよう願った。それによって、我々の忠誠の試しが与えられ、反乱者・反逆者と呼ばれる我々が、穏健な裁判官に従いうるかどうかが示されるであろう、と。

19

Adversus ea Nicolaus pro Archelao respondens, inquietissimam nationem insolentiae suae asseruit poenas dedisse: ne hinc potissimum Archelaus invidia inexcusabilis criminis accerseretur, si per seditionem pacem turbarent, atque a Romanorum societate animis atque armis discederent: de testamenti autem praelatione quis dubitaret, cum et posterius praeferri soleat superioribus, et hoc multo validius caeteris videri debeat, in quo Caesari confirmandi regalis judicii servata sit praerogativa, quo cumulata potius quam imminuta Romani nominis reverentia sit, si et a vobis, Caesar, non praeripiatur regibus, quod privatis licet, ut eorum valeant testamenta, et quem potissimum sibi cupiant succedere, ultimo scribant stylo, atque ab illis iterum ea vobis honorificentia reservetur, ut confirmatio judicii a vobis petatur, et is succedat quem pater elegerit, vos probaveritis.

PL 15, 2037D

これに対してアルケラオスのために答えたニコラオスは、この上なく落ち着きのない民が自らの横暴の刑罰を受けたのだと主張した。彼らが内乱によって平和を乱し、心も武器もローマとの同盟から離れるようなことがあれば、まさにそのことでアルケラオスが弁解できない罪の憎しみを招くことになるので、それを防いだのだ、と。遺言の優先については、誰が疑うであろうか。後のものが先のものに優先されるのが常であり、またこの遺言は、王の判断を確認する特権がカエサルに留保されているので、他のものよりはるかに有効と見なされるべきだからである。それによって、ローマの名への敬意は損なわれるどころかむしろ積み上げられる。カエサルよ、私人に許されていること、すなわち遺言が効力を持ち、誰に最も継がせたいかを最後の筆で書くことを、諸君が王たちから奪わず、また王たちの側からはあらためて、判断の確認が諸君に求められ、父が選び諸君が認めた者が継ぐという名誉が諸君に留保されるなら、そうなのである。

20

Quando igitur magis sapuit Herodes, cum tibi Caesar, servaverit praerogativam, an quando praeteriit? Ubi Antipas substituitur, Caesar praeteritur. Ubi Archelaus subrogatur, Caesar adsciscitur: sine firmamento nulla res stabilis.

PL 15, 2038A

「では、ヘロデがより賢明であったのは、カエサルよ、あなたに特権を残したときか、それともそれを無視したときか。アンティパスが後継に立てられたときには、カエサルは無視される。アルケラオスが代わりに立てられたときには、カエサルが加えられる。確認なくして、いかなるものも定まらない。」

21

Divino itaque judicio ubi justitia deerat, vel simulationi, vel voluntati firmamentum defuit. Ubi autem aequitas examini suppetebat, robur quaesitum, ut judicium confirmaretur.

PL 15, 2038B

「それゆえ、神の裁定においては、正義が欠けているところでは、偽装にも恣意にも、確証が欠けていた。だが、公平が審理に備わっているところでは、裁定が確認されるよう、力が求められたのである。」

22

Considera igitur, utrum fecerit injuriam qui te elegit, aut si rescindi debeat, quod te arbitro sanciendum reliquit rerum omnium domino: cui jure etiam reges cedunt potestate.

PL 15, 2038B

「それゆえ考えよ。あなたを選んだ者が不正をなしたのか、あるいは、あなたの裁定で確定されるよう、万物の主であるあなたに託されたものが、覆されるべきなのかを。王たちも権力においては、当然あなたに道を譲る。」

23

Qui enim scivit, quem eligeret ad confirmandum, scivit utique quem eligeret ad imperandum, nec in successore falli potuit, qui non est falsus in confirmatore.

PL 15, 2038B

「確認させる者として誰を選ぶべきかを知っていた者は、支配させる者として誰を選ぶべきかをも当然に知っていたのであり、確認者において誤らなかった者が、後継者において誤りえたはずがない。」

24

Nam qui arbitrum constituit te, cognovit itaque talem successorem sibi constituendum, qui tibi quem constitueres non displiceret.

PL 15, 2038B

「あなたを裁定者に立てた者は、だからこそ、あなたが立てることになるその者として、あなたの気に入らぬことのない後継者を自分のために立てるべきだと知っていたのである。」

25

Auditis partibus Caesar sententiam distulit: deinde collato cum Senatu consilio Archelaum genti praeposuit, ut fungeretur rectoris munere, non regni honore. Spopondit tamen et regnum daturum, si se ita gereret, ut probaretur.

PL 15, 2038C

双方の言い分を聞いたのち、カエサルは判決を延ばした。それから元老院と協議して、アルケラオスを民の上に立て、王の栄誉ではなく、統治者の務めを果たさせることにした。ただし、承認されるにふさわしく振る舞うなら、王位をも与えると約束した。

26

Jam enim tentamenta dissensionis Israelitici populi nuntiabantur. Tetrarchas duos constituit Herodis filios, Philippum et Antipam, qui cum Archelao de regno certaverat: Herodis sorori cui nomen Salome, delegatum servavit, etiam alia ipse adjunxit.

PL 15, 2038C

というのも、イスラエルの民の不和の試みがすでに告げられていたからである。彼は、ヘロデの息子フィリポと、アルケラオスと王位を争ったアンティパスを、二人の四分領主に立てた。サロメという名のヘロデの妹には、委ねられたものを保たせ、さらに自らもほかのものを加えた。

27

Duabus quoque filiabus Herodis mille talenta quae sibi relicta erant, dispertienda arbitratus: addidit etiam alia sexcenta millia, et ea Pherorae liberis sociari censuit.

PL 15, 2038C

また、ヘロデの二人の娘には、自分に遺された千タラントを分けるべきだと考え、さらに別の六十万〔底本に単位の語は無い〕を加え、それをフェロラスの子らにも分け与えるよう定めた。

Liber II, Caput II

第2巻 第II章PL 15, 2038D
1

Interea quidam ex juvenibus simulans se Alexandrum, et propter misericordiam ab his quibus necandi munus ab Herode patre mandatum foret, subrogatis aliis in locum suum, cum fratre suo Aristobulo dimissum, Miletum petiit, et inde Romam, quo difficilius apud incognitos cognosceretur.

PL 15, 2038D

さてその間に、若者の一人が、自分はアレクサンドロスだと偽った。父ヘロデから殺す任務を命じられていた者たちが、慈しみから、自分たちの代わりに別の者を差し出し、弟のアリストブロスとともに自分を放免したのだと称して、ミレトスへ、そこからローマへ向かった。見知らぬ人々の間のほうが、素性を見破られにくいからである。

2

Ubi facile Judaeos ad rerum novitatem promptissimos excitaverat: nisi comperto eo, Caesar ad se eum perduci ocius per Celadum quemdam, qui Alexandrum plene noverat, praecepisset. Celadus ubi juvenem vidit, similitudine deceptus haesitavit.

PL 15, 2038D

そこで彼は、新しい事態を何よりも望むユダヤ人たちを、たやすく煽り立てるところであった。もしカエサルがそれを知って、アレクサンドロスをよく知っていたケラドスという者に命じ、彼をただちに自分のもとへ連れて来させなかったならば。ケラドスは若者を見ると、その似ていることに惑わされて、ためらった。

3

Sed reliqua perspiciens indicia non convenire, quaesivit ubi esset Aristobulus: at ille in Cypro insula degere asseruit, caventem insidias, eo quod conjuncti inter se fratres facilius exstinguerentur.

PL 15, 2038D

しかし、ほかの特徴が合わないのを見て取り、アリストブロスはどこにいるのかと尋ねた。若者は、キュプロス島で暮らしていると答え、兄弟が一緒にいるとかえって容易に殺されるので、陰謀を避けているのだと言った。

4

Deinde ad Caesarem deductus, aperuit illico impunitate promissa, fretum se specie similitudinis, quod esset Alexander simulasse, ut innumerabilia munera ibi quasi regis filius a Judaeis consequeretur.

PL 15, 2039A

その後、カエサルの前に引き出されると、罪を問わぬと約束されたので、ただちに明かした。似た姿を頼みにして、自分がアレクサンドロスであると偽ったのは、王の子としてユダヤ人から数えきれないほどの贈り物を手に入れるためであった、と。

5

Caesar dolum risit, sed et ipsum immunem dimitti jubet, et eos qui ultra privatum modum quasi regis filio detulerant; satis mulctatos esse pronuntiavit, quod superfluis sumptibus infinita dispendia toleravissent.

PL 15, 2039A

カエサルはその企みを笑い、彼自身を罰せずに放免するよう命じた。また、王の子に対するかのように、私人の分を超えて彼に贈り物をした者たちについては、余計な出費によって際限のない損失を被ったのだから、すでに十分に罰を受けたと宣した。

6

Archelaus autem profectus in Judaeam propter obscenitatem morum et insolentiam accusatus apud Caesarem, cognita inter partes causa, Viennam relegatur, opesque ejus thesauris Caesaris associatae: hoc merito pretium luit, qui nec a fratris sui germani conjuge suas compresserat cupiditates.

PL 15, 2039A

一方アルケラオスは、ユダヤへ赴いたが、風俗の猥褻さと傲慢さのゆえにカエサルのもとで訴えられ、双方の言い分を聞いたのち、ウィエンナへ追放され、その財産はカエサルの宝庫に併合された。実の兄弟の妻に対してさえ欲情を抑えなかった者として、当然の報いを払ったのである。

7

Nam ubi Alexander obiit, patris imperio neci traditus, Glaphyra uxor ejus Archelao rege Cappadocum genita, quemadmodum supra memoravimus, Libyes regi Tibae secundis est copulata nuptiis.

PL 15, 2039B

すなわち、アレクサンドロスが父の命令で殺されて死ぬと、その妻グラフュラは、先に述べたようにカッパドキア人の王アルケラオスの娘であったが、リビアの王ユバ〔底本は Tibae。ミーニュの脚注は古写本の読み Tobae を挙げ、ヨセフスに照らしてユバ(Juba)のこととする。これに拠る〕と再婚した。

8

Quo defuncto, revertitur ad patrem: illic eam contemplatus Archelaus, quod fratrem mariti, filiorum patruum, haud quaquam pie refugiendum arbitraretur, ita deperire coepit, ut uxorem dejiceret Mariamnem, et Glaphyram in locum illius substitueret.

PL 15, 2039B

彼が死ぬと、グラフュラは父のもとへ戻った。そこでアルケラオスは彼女を見つめ、夫の兄弟であり子らの叔父である者を忌避するのは決して敬虔なことではないと考えて〔quod 以下の主語はアルケラオスと取った。グラフュラの考えとも読める〕、すっかり恋い焦がれ、妻マリアムネを追い出して、その地位にグラフュラを据えた。

9

Non multo post ubi mulier in Judaeam rediit, vidit in somniis Alexandrum, et complecti desideravit. At ille indignanti similis, a complexu refugus, visus est dicere: Haec est, Glaphyra, promissi fides?

PL 15, 2039B

それから間もなく、この女がユダヤに帰ると、夢の中でアレクサンドロスを見て、抱きしめたいと願った。だが彼は、憤る者のように、抱擁を避けながら、こう言うと見えた。「これが、グラフュラよ、約束の信義か。」

10

Ita amores erga te servasti meos, quorum memorem te esse oportuit? Sed esto, adolescentula secundas nuptias non refugeras, etiam ne tertias, etiam ne fratrem mariti appetere debueras?

PL 15, 2039C

「あなたは私への愛を、覚えているべきであったその愛を、そのように守ったのか。まあよい。若い娘であったから二度目の婚姻は避けなかったとしても、三度目の婚姻までも、しかも夫の兄弟を求めるべきであったのか。」

11

Ita te mea delectavit injuria ut in meam domum tertio nupta conjugi remeare non erubesceres? Sed mihi curae, ne diutius maneat contumelia mea, contagioque tua: nec longum laetabitur fraterni incestus matrimonii.

PL 15, 2039C

「私が受けた不当な仕打ちがそれほど嬉しかったのか、三度目の妻として私の家に戻るのを恥じないとは。だが私は、私への辱めとあなたの汚れがこれ以上長く続かぬよう、気を配る。兄弟との忌まわしい婚姻を、長く喜ぶことはあるまい〔laetabitur は三人称で、主語は示されない〕。」

12

Exsurrexit mulier, et familiaribus narravit somnium, atque ipsa biduo post defuncta, fidem fecit, quod hujusmodi conjugia, nec vivorum legibus punita sunt, nec mortuorum voluntatibus.

PL 15, 2039C

女は起き上がり、身内の者たちに夢を語り、自らも二日後に死んで、このような婚姻は生者の法によっても死者の意志によっても罰せられずには済まない、ということを確証した〔底本は punita sunt(罰せられない)。ミーニュの脚注は impunita と読む。これに拠る〕。

Liber II, Caput III

第2巻 第III章PL 15, 2039C
1

Ipse quoque Archelaus vidit in somniis spicas novem, plenas et magnas a bobus vorari. Cui quaerenti, respondit interpres: Novem spicis novem annos signari, quibus potestate usus sit maxima et amplissima.

PL 15, 2039C

アルケラオス自身もまた、夢の中で、実の詰まった大きな穂九本が牛に食われるのを見た。彼が尋ねると、解き明かす者は答えた。九本の穂は九年を表し、その間、彼は最大にして最も広い権力を用いたのだ、と。

2

Nono itaque anno imperii sui mutationem eidem fore, eo quod boves qui arva aratro soleant intervertere, mutationem signent laboriosam, quae devoret atque absorbeat merita superiora.

PL 15, 2039D

それゆえ、その支配の九年目に、彼に変化が訪れるであろう。畑を鋤で掘り返すのを常とする牛は、先の功績を食い尽くし呑み込む、骨の折れる変化を表すからである、と。

3

His itaque cognitis, quinto die venit a Caesare, qui eum ad judicium Romam deduceret. In quo condemnatus et actus in exsilium, etiam morte implevit somnium suum.

PL 15, 2039D

これを知ってから五日目に、彼を裁判のためにローマへ連行する者が、カエサルのもとから来た。その裁判で有罪とされ、追放に処されて、彼は死によっても自分の夢を成就させた。

4

Principatus gentis qui ad Archelaum pertinebat, conversus est in nomen provinciae; quo nomine Romani, cum in jus suum vincendo redigerent procul positas regiones, provincias appellaverunt.

PL 15, 2040A

アルケラオスに属していた民の統治権は、属州という名に改められた。ローマ人は、遠く離れた地域を征服して自らの支配の下に帰したとき、その名で属州と呼んだのである。

5

Manserunt tamen tetrarchae, ut erant Philippus et Herodes mutato vocabulo, quia Antipas prius nuncupabatur. Nam Salome moriens, loca quae tenuerat, et potestatem suae gentis Libyae uxori Caesaris dereliquerat.

PL 15, 2040A

それでも四分領主たちは残った。フィリポと、名を改めたヘロデである。〔このヘロデは〕以前はアンティパスと呼ばれていたからである。サロメは死に際して、自分が領していた地と自らの民に対する支配権を、カエサルの妻リウィア〔底本は Libyae。ミーニュの脚注はティベリウスの母リウィアのこととする。以下同じ〕に遺した。

6

Is status erat Judaeae, quando Caesar defunctus est: relinquens Tiberium privignum suum Libyae uxoris filium ex superiore genitum conjuge successorem Romani imperii: cujus in honorem Tiberiadem Herodes condidit.

PL 15, 2040A

ユダヤの状況はこのようであった、カエサルが死んだときには。カエサルは、妻リウィアの子で、先の夫との間に生まれた継子ティベリウスを、ローマの帝位の後継者として残した。その栄誉をたたえて、ヘロデはティベリアスを建設した。

7

Philippus quoque Libyam urbem matris ejus vocabulo nuncupandam putavit. Et quia propositum nobis est aperire causas, quibus populus Judaeorum a Romano imperio desciverit, sibique exitium acceleraverit, Pilatum provinciae praesidem initium ruinae dedisse res indicat: quandoquidem Caesaris imagines Hierosolymitanis aedibus inferri primus omnium non dubitaverit.

PL 15, 2040A

フィリポもまた、町を、ティベリウスの母の名にちなんでリウィアと呼ぶべきだと考えた。さて、ユダヤ人の民がローマの支配から離反し、自らの滅亡を早めた原因を明らかにすることが我々の課題であるから、その滅びの端緒を与えたのは属州の総督ピラトであったと、事実が示している。実に彼は、カエサルの像をエルサレムの建物に持ち込むことを、誰よりも先にためらわなかったのである。

8

Quo motus populus cum resisteret, atque ille recipiendas imagines censeret, plurimos in mortem coegit.

PL 15, 2040B

これに心を動かされた民が抵抗したが、ピラトは像は受け入れるべきだと判じ、非常に多くの者を死に追いやった。

9

Dum haec in Judaea geruntur, Agrippa Aristobuli filius Romam advenit, cupiens adversus Herodem tetrarcham apud Tiberium judicio contendere: sed despectus a Tiberio cum Romae degeret, plurimos sibi adscivit ad amicitiam: et maxime Germanici filium Caium, quem sive paterni nominis gratia amabilem populo, seu regii generis propinquitate proximum imperio ratus, an quodam praesagio studiosius excolebat, quam vel aetatis, vel honoris ejus ratio patiebatur; ita ut quodam die manus elevans deprecaretur, ut maturius Tiberio mortuo, Caium videret imperatorem.

PL 15, 2040B

これらのことがユダヤで行われている間に、アリストブロスの子アグリッパがローマに来て、四分領主ヘロデを相手にティベリウスのもとで訴訟によって争おうとした。しかしティベリウスに軽んじられたので、ローマに滞在する間に、きわめて多くの者を友として迎えた。とくにゲルマニクスの子ガイウスである。ガイウスを、父の名のゆえに民に愛される者と、あるいは王家の血筋に近いゆえに帝位に最も近い者と見たのか、あるいは何かの予感からか、アグリッパは、その年齢や地位が許す以上に熱心に彼に仕えていた。あるとき手を挙げて、ティベリウスがはやく死に、ガイウスが皇帝となるのを見られるようにと祈るほどであった。

10

Quo prodito per Eutychum libertum suum, Agrippa jussu Tiberii in vincula ducitur, et gravibus modis excruciatur, non ante dimissus, quam Tiberius diem clauderet.

PL 15, 2040C

このことが解放奴隷エウテュコスによって密告されると、アグリッパはティベリウスの命令で鎖につながれ、ひどい仕方で責め苛まれ、ティベリウスが最期の日を迎えるまで釈放されなかった。

11

Cujus tempora foeda ludibriis caprarumque secessus, ignavia intolerabilis: nullum tamen efficacis virum operis in necem ejus excitaverunt, recentis, ut arbitror, Romani imperii reverentia, sive terrore saevissimae crudelitatis, quia plerumque asperitas quo gravior, eo tutior est.

PL 15, 2040C

ティベリウスの治世は、嘲弄と、山羊たちのもとへの引きこもり〔カプレア島への隠棲を指す〕とによって醜く、〔その〕怠惰は耐えがたかった。それでも、効果ある行いをなしうる男は一人として、彼の殺害に奮い立たなかった。それは、私の思うに、新しいローマの支配への畏敬のゆえか、あるいは彼の最も苛烈な残酷さへの恐怖のゆえであった。厳しさは、重いほど、たいていかえって安全だからである。

Liber II, Caput IV

第2巻 第IV章PL 15, 2040D
1

Eo imperitante, famosum ludibrium Paulinae spectatissimi generis feminae Romae percelebratum est.

PL 15, 2040D

ティベリウスの治世に、きわめて名高い家柄の女パウリナをめぐる、有名な嘲弄の事件が、ローマで広く知れ渡った。

2

Quae cum egregiam castitatis famam apud omnes haberet, esset etiam praestantissimi decoris et eminentis gratiae, tentata Mundi equestris militiae ducis interpellationibus, nec inflexa, vitio nimiae superstitionis patuit errori: Mundus namque subornatis Isidis sacerdotibus, qui velut Anubis ad eam mandato perferrent, quod eam ad templum invitaret, delectatum se ejus sedulitate et pudicitia: noctem posceret, habere se, quod eidem secreto vellet committere.

PL 15, 2040D

彼女は貞潔という見事な評判をすべての人のもとで得ており、並はずれた美しさと際立った魅力をも備えていた。騎士身分の軍の指揮官ムンドゥスの求愛にあっても心を動かされなかったが、過度の迷信という欠陥のゆえに、欺きに身をさらした。すなわちムンドゥスは、イシスの祭司たちを買収した。祭司たちは、あたかもアヌビスの言葉であるかのように、彼女に次の伝言を携えて行った。アヌビスは彼女を神殿に招いている、彼女の熱心さと貞潔を喜んだのである、アヌビスは一夜を求めており、彼女にひそかに託したいことがある、と。

3

Quod illa accipiens laeta ad maritum detulit, deum suis adesse votis, ab eo suam posci praesentiam, negare se non posse obedientiam.

PL 15, 2041A

彼女はこれを喜んで受け取り、夫に告げた。神が自分たちの願いに寄り添っており、その神が自分の臨席を求めている。従うのを拒むことはできない、と。

4

Itaque et ex sua et ex mariti sententia pergit ad templum Isidis, noctem exigit, remotisque procul arbitris, quasi sacri cognitionem mysterii perceptura, sese stratis composuit suis, aestimans, quod ad eam deus suus in somniis veniret, et per visionem sese ei demonstraret.

PL 15, 2041A

こうして、自分の意向と夫の意向に従って、イシスの神殿へ行き、夜を過ごし、立会人を遠くへ退けて、聖なる秘儀の知を授かろうとするかのように、自分の寝床に身を横たえた。自分の神が夢の中で自分のもとへ来て、幻のうちに自らを示すと思ったのである。

5

Verum ubi aliquid noctis processit, quo facilius mulier plena somnii deciperetur, Mundus assumpto vultu Anubis habituque advenit, vestimenta allevat, in oscula ruit.

PL 15, 2041A

しかし、夜が少し更けたころ、夢に満ちた女がいっそう容易に欺かれるように、ムンドゥスはアヌビスの顔と装いをまとって来て、衣を持ち上げ、口づけに襲いかかった。

6

Expergefactae mulieri Anubem se esse dicit, vultum Anubis praetendit: illa deum credidit, beatam se esse asserit, quod eam dignatus sit visitare deus suus. Amplexum petenti non negat: refert tamen, utrum deus possit homini misceri.

PL 15, 2041A

目覚めた女に、自分はアヌビスだと言い、アヌビスの顔を見せつけた。彼女は神だと信じ、自分の神が自分を訪れるに値すると見たのだから、自分は幸いだと言う。抱擁を求められても拒まない。ただ、神が人間と交わりうるのかどうかを問う。

7

Ille promit exempla, quod et Jovem summum deorum Alcmena susceperit, et Leda ejusdem concubitu potita, et plurimae aliae quae ediderint deos partu, de se quoque ex illa deum esse generandum persuadet: mulieri concubitu miscetur, redit ad maritum laetior dicens, quod mixta deo sit mulier, et ejus promisso deum esset generatura.

PL 15, 2041B

彼は例を挙げる。神々の最高のユピテルをアルクメネが迎え入れたこと、レダも同じ神との同衾を得たこと、神々を産んだ他のきわめて多くの女たちがいること。自分についても、彼女から神が生まれるはずだと説き伏せる。女は同衾して交わり、いっそう喜んで夫のもとへ帰り、自分は神と交わった、その約束によって神を産むであろうと言う。

8

Fit ingens in stupro mulieris et mariti gaudium. Postea occurrit Mundus, et ait mulieri: Beata Paulina concubinatu dei: magnus deus Anubis, cujus tu accepisti mysteria.

PL 15, 2041B

女の不貞をめぐって、女と夫に大きな喜びが生じた。のちにムンドゥスは女に出会って言った。「パウリナは神との同衾によって幸いである。偉大な神アヌビス、あなたはその秘儀を授かったのだ。」

9

Sed disce te sicut diis, ita et hominibus non negare, quibus dii tribuunt, quod tu negaveras, quia nec formas suas dare nobis, nec nomina dedignantur. Ecce ad sacra sua deus Anubis vocavit et Mundum, ut tibi jungeret.

PL 15, 2041B

「だが、神々に対してと同じく人間に対しても、拒まぬことを学べ。神々は、あなたが拒んでいたものを人間に与えるのだ。神々は、自らの姿をも名をも、我々に与えることを軽んじないからである。見よ、神アヌビスは自らの祭儀にムンドゥスをも呼び、あなたに結びつけた。」

10

Quid tibi profuit duritia tua, nisi ut te viginti millium quae obtuleram, defraudares compendio? Imitare deos indulgentiores, qui nobis sine pretio tribuunt, quod ab te magno pretio impetrari nequitum est.

PL 15, 2041C

「あなたの頑なさは何の益になったか。私が差し出した二万の得を、あなたがみすみす失う以外に。より寛大な神々に倣え。神々は、あなたからは大きな代価を払っても得られなかったものを、代価なしに我々に与える。」

11

Quod si te humana offendunt vocabula, Anubem me vocari placuit, et nominis hujus gratia affectum juvit. Hoc perstricta sermone mulier, illusam se intellexit, et dolens injuriam pudicitiae confessa est fraudem marito.

PL 15, 2041C

「もし人間の呼び名があなたの気に障るなら、私がアヌビスと呼ばれることを望んだのであり、この名の力添えで思いが遂げられたのだ。」この言葉に打たれた女は、自分が嘲弄されたことを悟り、貞潔を傷つけられたことを嘆いて、夫に欺きを打ち明けた。

12

Ille nihil habens quod uxori indignaretur, cui ipse cubandi in templo potestatem permiserat, et conscius conjugalis castimoniae, principi querelam detulit.

PL 15, 2041C

夫は、妻に対して憤るべきものを何も見いださなかった。神殿で寝る許しを自ら妻に与えており、妻の夫婦としての貞潔を知っていたからである。そこで元首に訴えを持ち込んだ。

13

Qui motus potentis viri contumelia, atque atrocis flagitii commento, sacerdotes e templo rapit, quaestioni subjicit, confessos necat, simulacrum Isidis Tiberi demergit, Mundo fugiendi potestas concessa, eo quod vi amoris et formae superatus gratia, levioribus commissorum suorum pretiis muletatus aestimaretur.

PL 15, 2041C

元首は、有力な男の受けた辱めと、残忍な悪行の企みに心を動かされ、祭司たちを神殿から引き立てて尋問にかけ、自白した者を殺し、イシスの像をティベリス川に沈めた。ムンドゥスには逃れる自由が与えられた。愛の力と美貌の魅力に打ち負かされたのだから、犯した事に対する代価は軽く科せられたと見なされたのである。

Liber II, Caput V

第2巻 第V章PL 15, 2041D
1

Quod igitur ludibrium imperitante Tiberio acciderit, non putavi praetereundum, ut ex eo deformitas colligatur imperatoris.

PL 15, 2041D

さて、ティベリウスの治世に起こったこの嘲弄の事件は、見過ごすべきでないと思った。そこから皇帝の醜さが見て取れるからである。

2

Sicut enim boni principis vita, probitatis quaedam praescriptio, et per universos vivendi forma est: ita imperatoris colluvio, lex flagitiorum est.

PL 15, 2041D

というのも、善き元首の生が、廉直さの一種の手本であり、万人にとっての生き方の型であるように、皇帝の汚濁は、悪行の法となるからである。

3

Ab eo missus Pilatus est in Judaeam vir improbus; atque in exiguo ponens mendacium, circumvenit Samaritanos, ut montem cui nomen Gadir, peterent: erat enim illis sacratus, eo quod vellet eorum mysteria cognoscere.

PL 15, 2042A

彼によってユダヤに遣わされたピラトは邪悪な男であり、嘘をつくことを取るに足らぬこととして、サマリア人を欺き、ガディル〔底本は Gadir。ゲリジム山のことか〕という名の山へ向かわせた。そこは彼らにとって聖別された山であった。ピラトは彼らの秘儀を知りたいからだと称したのである。

4

Et ascendens, populum praevenit equitatu, pedestrique exercitu stravit, affictoque crimine, quod a Romanis discedere, et conciliabulum sibi quaerere praeparassent.

PL 15, 2042A

そして山に登ると、騎兵で民を先回りし、歩兵の軍で打ち倒し、彼らはローマ人から離れ、自分たちのために集会の場を求めようと企てていたという罪状をでっち上げた。

5

Quid enim non auderet, qui etiam Christum Dominum ad salutem humani generis advenientem, multis et divinis operibus profundentem in homines misericordiae suae gratiam, nihilque aliud docentem, nisi quod primum Deo, deinde imperatoribus faceret populos obedientes, cruci suffixerit?

PL 15, 2042A

実際、人類の救いのために到来し、多くの神的な業によって自らの慈しみの恩寵を人々に注ぎ、民をまず神に、次いで皇帝たちに従順にさせること以外には何も教えなかった主キリストをさえ十字架に釘づけにした者が、いったい何をあえてしないだろうか。

6

Demensque, qui minister esset sacrilegi furoris, ut interficeret auctorem salutis. Ex illo itaque Judaeorum res proditae, ex illo exitium genti, temploque maturatum excidium.

PL 15, 2042A

しかも彼は正気を失い、冒瀆の狂気の手先となって、救いの創始者を殺した。それゆえ、あの時からユダヤ人の事柄は売り渡され、あの時から民には滅亡が、神殿には破壊が早められた。

7

Nam si Herodes qui Joannem neci tradidit, perfidiae et crudelitatis suae pretium luit, dejectus regno atque exsilio datus: quanto magis praecipitibus furiis actum intelligi datur eum, qui Christum occiderit?

PL 15, 2042B

というのも、ヨハネを死に渡したヘロデが、その背信と残酷さの代価を払い、王位を追われて追放に処されたのなら、キリストを殺した者が真っ逆さまの狂乱に駆られていたと理解されるのは、どれほどいっそうのことか。

8

Quae causa autem fuerit mortis Joannis, breviter expediam. Philippum et Herodem qui prius Antipas dictus est germanos fuisse supra ostendimus. Uxorem Philippi Herodiadem, quam Herodes illicito ac nefando sibi sociavit jure matrimonii.

PL 15, 2042B

ヨハネの死の原因が何であったかは、手短に述べよう。フィリポと、以前アンティパスと呼ばれたヘロデが実の兄弟であったことは、先に示した。そのフィリポの妻ヘロディアを、ヘロデは、許されず忌まわしい婚姻の法によって、自分のものとしたのである。

9

Non tulit hoc Joannes, et ait illi: Non tibi licet uxorem habere fratris tui (Matth. VI, 18) . Tum ille commotus, in carcerem detrusit Joannem. Nec multo post necavit virum justum, et constantem divinae Legis exsecutorem.

PL 15, 2042B

ヨハネはこれに耐えず、彼に言った。「汝には、汝の兄弟の妻を持つことは許されない」(マタイ6:18)〔ミーニュの刷る引照のまま写した。この言葉はマルコ6:18のもので(マタイでは14:4)、ミーニュの引照は書名を誤っているらしい〕。するとヘロデは怒り、ヨハネを牢獄に押し込んだ。そして間もなく、この義人、神の法の不屈の執行者を殺した。

10

Non solum enim quasi praedicator Evangelii, fraterni cubilis incestum reprehendebat, verum etiam quasi Legis exsecutor, praevaricatorem Legis condemnavit, qui fratris uxorem viventis eripuerat, praesertim habentem semen de germano ipsius.

PL 15, 2042C

というのも、ヨハネは、福音の宣教者として兄弟の寝床の不浄を咎めたばかりでなく、律法の執行者としても、律法の背反者を断罪したからである。その者は、兄弟が生きているのにその妻を奪い、しかも、まさにその兄弟との間に子をなしている女を奪ったのであった。

11

Hinc excitata Judaeorum fere omnium in Herodem odia et poena accelerata: cujus auctor Herodias videns Agrippam plurimum praevaluisse apud Caesarem, compulit eum Romam pergere, quo sibi imperatoris gratiam conciliaret, objectans desidiae contumeliam, quod fugitans labores, dum moratur domi, indignos sibi pateretur anteferri.

PL 15, 2042C

ここから、ほとんどすべてのユダヤ人のヘロデに対する憎しみが燃え上がり、刑罰が早められた。その張本人はヘロディアであった。彼女は、アグリッパがカエサルのもとで大いに力を得ているのを見て、ヘロデにローマへ行くよう強い、そこで皇帝の好意を自分のために取りつけさせようとした。そして怠惰だという侮辱を投げつけ、苦労を避けて家に留まっている間に、取るに足りない者たちが自分より先に立てられるのを許しているではないか、と言った。

12

Nam cum Agrippa ex privato rex factus sit; quanto magis ipsi jamdudum tetrarchae, quo regnum conferat, Caesarem non dubitaturum?

PL 15, 2042C

アグリッパは私人から王となったのだから、すでに久しく四分領主であるヘロデ自身に王国を授けることを、カエサルがためらうはずがない、と〔quo regnum conferat の係りは定かでない。「王国を授けるのを」と取った〕。

13

Itaque mulieris opprobria nequaquam sustinens, Romam profectus, dum Caii amicitiam petit, ab Agrippa accusatus, etiam tetrarchiam amisit, quam a Julio Augusto acceperat; et fugitans in Hispaniam una cum uxore Herodiade moerore animi consumptus est.

PL 15, 2042C

こうしてヘロデは、女の非難にまったく耐えられず、ローマへ出発したが、ガイウスの友誼を求めている間に、アグリッパに訴えられ、ユリウス・アウグストゥスから受けていた四分領をも失い、ヒスパニアへ逃れて、妻ヘロディアとともに、心の憂いに衰え果てた。

14

Mortuo quoque Tiberio, Caius successit, qui dominum se et deum videri atque appellari volens, causas dedit Judaeis gravissimae seditionis, ac nisi properato fine imperium clausisset, Judaeorum genti finem fecerat maturiorem.

PL 15, 2042D

ティベリウスが死ぬと、ガイウスが継いだ。彼は、自分が主にして神と見られ、そう呼ばれることを望んで、ユダヤ人にきわめて重大な内乱の原因を与えた。もし早々に生涯を終えて帝位を閉じていなかったならば、ユダヤ人の民に、より早く終わりをもたらしていたであろう。

15

Non solum enim ab illicitis non revocabat suos, verum etiam missis in Judaeam, ultima supplicia minitabatur, nisi omnia adversum jus et fas religionis armis patrarent.

PL 15, 2042D

というのも、彼は、自分の配下の者たちを禁じられた行いから呼び戻さなかったばかりか、ユダヤへ遣わした者たちに、宗教の法と掟に反することをことごとく武力で成し遂げないなら、極刑に処すと脅したからである。

16

Plurimum enim potuit imperio Agrippa: sed dum vellet muro ambire maximo Hierosolymam, ut Romanis fieret inexpugnabilis (praevidebat enim imminentem ruinam), morte praeventus, opus imperfectum reliquit.

PL 15, 2043A

実際、アグリッパは帝権のもとで大いに力があった。しかし、エルサレムを非常に大きな城壁で囲み、ローマ人に対して攻略不能にしようとしているうちに(迫り来る滅びを予見していたからである)、死に先を越され、その工事を未完のまま残した。

17

Nec minorem potentiam exercuit imperitante Claudio: quia ipsius quoque primitiis interfuit, cum Caio perempto, ipse a militibus assumptus, in imperium resistente sibi Senatu, regni taedio Agrippam legatum direxit: quo interprete promissa moderatoris imperii fines, diffinita gratia, pax convenit: in locum Agrippae patris Agrippa filius ejus a Claudio Caesare rex subrogatus est.

PL 15, 2043A

彼はクラウディウスの治世にも劣らぬ力をふるった。クラウディウスの即位の初めにも関わったからである。ガイウスが殺されると、クラウディウス自身は兵士たちに擁立されて帝位に就いたが、元老院が彼に抵抗したので、支配をめぐる倦み疲れから〔regni taedio の意味は定かでない。元老院が王の支配を嫌ったことを言うとも取れる〕、アグリッパを使節として遣わした。その仲介によって、支配を司る者の約束と支配の境界とが、好意によって定められ〔この箇所の係りは定かでない。このように取った〕、和が整った。父アグリッパに代わって、その子アグリッパが、カエサル・クラウディウスによって王に任じられた。

Liber II, Caput VI

第2巻 第VI章PL 15, 2043A
1

Ipse quoque Claudius exactis tribus et decem annis cum deficeret, Neronem Romano imperio principem dedit: captatus uxoris Agrippinae persuasionibus, quae tantum fraudibus valuit, ut filium imperatoris Britannicum designatum successorem ipso jure naturae, principatus exsortem redderet.

PL 15, 2043A

クラウディウス自身も、十三年が過ぎて衰えたとき、ネロを元首としてローマの支配に与えた。妻アグリッピナの説得に取り込まれたのである。彼女は欺きにかけてあまりに力があり、皇帝の子ブリタンニクスが、自然の法そのものによって後継者に指名されていたのに、元首の地位に与れない者にしてしまった。

2

Cujus artis mox poenituit eam: quia dum ex se genito consuluit principi, suum negavit, ignara, quod elatus imperio, nec matrem agnosceret, atque in exitium ejus beneficii mercedem inverteret: idem tamen Octaviam Claudii filiam conjugii loco tenebat: praepostero ordine gener filio praelatus: quia mala reipublicae praeponderabant, cui debebatur parricida, sacrilegus, incestus: ut in eo crimina, non ulla bonae artis merita regnarent.

PL 15, 2043B

彼女はその策をまもなく悔いた。自分が産んだ子のために元首の座を取り計らう間に、〔クラウディウス〕自身の子を無きものとしたからである〔suum negavit の係りは定かでない。クラウディウスの子ブリタンニクスを退けたと取った〕。彼女は、帝権に思い上がった子が、母をさえ認めず、恩に報いるのに彼女の滅びをもってするであろうことを知らなかった。それでもネロは、クラウディウスの娘オクタウィアを妻の座に置いていた。順序が逆さまで、娘婿が息子に優先されたのである。国家の悪が重くまさっていたからであり、その国家には、近親殺しで、冒瀆者で、近親相姦の者こそ当然であった〔cui debebatur の読みは定かでない。国家の悪の報いとしてこのような者が与えられた、と取った〕。かくて彼のうちでは、罪が支配し、善き技の功績は何ひとつ支配しなかった。

3

Tali imperatore seu morum ejus intuitu atque ignaviae contemptu, sive quia Judaeis ob gravia sacrilegia, averso praesidio Dei summi ultimum excidium praeparabatur, erupit in seditiones graves, latrocinia, dissensiones, eorum insolentia, quos per viginti annos Eleazarus princeps latronum gravissime depopulatus: aliquando tamen captus a Felice qui Judaeae praeerat, et Romam directus, graves poenas dedit.

PL 15, 2043B

このような皇帝のもとで、その風俗を見てか、怠惰を侮ってか、あるいはユダヤ人が重い冒瀆のゆえに、至高の神の守りが背けられて、最後の滅亡が準備されていたからか、重大な内乱、盗賊行為、不和が、彼らの傲慢として噴き出した。その者たち〔eorum, quos の指す者は定かでない。荒らされた民と取った〕を、盗賊の首領エレアザルが二十年にわたってきわめて苛酷に荒らしたのである。だがついに、ユダヤを治めていたフェリクスに捕えられ、ローマへ送られて、重い刑罰を受けた。

4

Nec sic quidem gravi caesorum numero infractus est populus Judaeam inhabitantium; sed in ipsis Hierosolymis aliud latronum pullulavit genus, qui vocabantur sicarii, non jam secretis abditi, nec tenebris nocturnis insidiantes, sine aliquo praesidio commeantibus, sed luce diei atque in medio urbis et turbae stipamine percutiebant quoscumque propius accesserant: breves manu gladios gerentes, conferto populo permixti, ubi adhaerentem fixerant, cadebat imprudens caeco vulnere, ut querelam mors praeveniret: funus in promptu, sed percussor latebat: et si quis commotus fuisset alieno vulnere, propior suo factus erat caesorum portio.

PL 15, 2043C

それでもなお、ユダヤに住む民は、殺された者の多さによって挫かれはしなかった。むしろ、エルサレムそのものに、別種の盗賊が芽生えた。シカリオイ〔短剣を隠し持った刺客の党〕と呼ばれる者たちで、もはや隠れ処に潜まず、夜の闇にも待ち伏せせず、何の護衛もなく行き交う者に対して、昼の光の中、町の真ん中、群衆の押し合いの中で、近づいた者を誰でも打った。短い剣を手に持ち、密集した民に混じって、取りついた者を刺すと、その者は気づかぬまま見えぬ傷で倒れ、嘆きの声より先に死が来た。死体は目の前にあるのに、刺した者は隠れていた。また、他人の傷に心を動かされた者がいれば、その者は自分の傷により近づいており、殺される者の一員となっていた。

5

Ita vel periculi metu, vel dissimulatione facinoris, sicarius non deprehendebatur: tanta erat insidiantium velocitas, et celandi ars. Occiditur sacerdos Jonathas: addebantur multi quotidie, graviorque metus viventium, quam aerumna interfectorum.

PL 15, 2043D

こうして、危険への恐れからか、犯行を見て見ぬふりしたからか、シカリオイは捕えられなかった。待ち伏せる者たちの素早さと、身を隠す技はそれほどであった。祭司ヨナタンが殺された。毎日多くの者が加えられ、生きている者たちの恐れは、殺された者たちの苦難よりも重かった。

6

Quasi ad pugnam, sic quotidie unusquisque progrediebatur: graviore tamen conditione, quia hostis praevidetur, sicarius delitescebat, mors in oculis, in animis timor. Nemo se regressurum credebat, nec amicis fides deferebatur, dum sicarius metueretur.

PL 15, 2043D

誰もが毎日、戦いに出るかのようにして外へ出た。だが、境遇はより厳しかった。敵ならば予見できるが、シカリオイは潜み、死は目の前にあり、心には恐怖があったからである。誰も自分が戻って来るとは思わず、友人にも信頼は寄せられなかった。シカリオイが恐れられていたからである。

7

Quo plerique perterriti insontes quidem a flagitio latrocinandi, vel sicariorum contubernio, etsi manu innoxii, consilio tamen infirmiores desertum petiere.

PL 15, 2044A

これにひどくおびえた多くの者は、盗賊行為の罪にもシカリオイとの共住にも関わりのない者であったが、手では潔白であっても、決意においてはより弱かったので、荒野へ向かった。

8

Sed dum sibi consulunt, terrorem fecerunt discessiones; ex quo belli adversus Romanos suspicio primo, deinde invidia exarsit: quo metu provinciae rector misso equitatu et pedestri agmine, maximam multitudinis stragem edidit.

PL 15, 2044A

しかし、彼らが身の安全を図るうちに、その離散は恐怖を生んだ。そこから、ローマ人に対する戦いの疑いが、まず燃え上がり、ついで敵意が燃え上がった。この恐れのゆえに、属州の統治者は騎兵と歩兵の隊を送り、群衆に最大の殺戮をもたらした。

Liber II, Caput VII

第2巻 第VII章PL 15, 2044A
1

Aegyptius quoque pseudopropheta adveniens, et magicis imbutus artibus dum jactat se prophetico spiritu coelestia annuntiare oracula, triginta fere millia Judaeorum associavit sibi, eosque ad montem Oliveti congregans, frequenti irruptione penetrabat Hierosolymam; ita ut etiam Romanas incursaret custodias, quae ne quid a populo moveretur, Hierosolymas praetendebant.

PL 15, 2044A

エジプト人の偽預言者もまた来た。魔術の技を身に着けており、預言の霊によって天の託宣を告げていると誇り、ユダヤ人約三万人を自分に結びつけ、彼らをオリーブ山に集めて、たびたびの突入でエルサレムに入り込んだ。ローマの守備隊をも襲うほどであり、その守備隊は、民から何事も起こされぬよう、エルサレムに向けて配されていたのである。

2

Ubi etiam haec compressa est insolentia, quasi in aegro corpore alia pars gravius inflammabatur. Plurimi enim palam discedendum a Romanis, libertatem servitio praeferendam vociferabantur, progressisque in agros quibus alimonia deerat, vi expetebatur.

PL 15, 2044B

この傲慢も鎮圧されると、病んだ体のように、別の部分がいっそう激しく燃え上がった。実に非常に多くの者が、ローマ人から公然と離れるべきだ、自由は隷属にまさると叫んだ。食糧に事欠く者たちが野に進み出ると、力ずくで〔それが〕求められた〔vi expetebatur の主語は示されない。食糧が力ずくで求められた、と取った〕。

Liber II, Caput VIII

第2巻 第VIII章PL 15, 2044B
1

Postremo in urbe Caesarea gravis inter Judaeos et gentiles seditio incessit, vindicantibus sibi Judaeis urbis totius quasi ab Herode Judaeo conditae possessionem, renitentibus gentilibus, quod conditor quidem Judaeus fuerit, sed Caesaris eam nomine declaraverit.

PL 15, 2044B

ついにカイサリアの町で、ユダヤ人と異邦人の間に重大な内乱が起こった。ユダヤ人は、この町全体はユダヤ人ヘロデによって建てられたのだとして、自分たちの所有を主張し、異邦人は、建設者はたしかにユダヤ人であったが、カエサルの名でこの町を宣したのだと言って抵抗した。

2

Denique et templum intra eam struxerit, et statuas apposuerit, eoque videri gentilibus usibus magis eam mancipatam.

PL 15, 2044C

実に彼は、町の中に神殿を建て、像を据えもしたのであり、それゆえ、この町は異邦人の用により多く委ねられていると見える、と。

3

Harum contentionum seditio in manus vertitur: quia neque primi Judaeorum suos seditioni deditos comprimere poterant, et gentiles opprobrio ducebant, si Judaeis sibi cedendum arbitrarentur: itaque excitaverunt Felicem, ut dum utriusque partis gestit comprimere multitudinem non acquiescentem, praesertim armis, quando aliter nequibat, consuleretur.

PL 15, 2044C

これらの争いから、内乱は手による争いに転じた。ユダヤ人の主だった者たちは、内乱に身を委ねた自分たちの者を抑えることができず、異邦人は、ユダヤ人に譲らねばならないと思われるなら、それを恥辱と見なしたからである。そこで彼らはフェリクスを促した。こうして彼が、双方の、おとなしくならぬ群衆を鎮めようと意気込むうちに、とくに、他に手立てがなかったので武力によって、事態が取り計らわれるようにしたのである。

4

Cui successit Festus, qui latronibus plurimis comprehensis, haud exiguos ultimo exitio dedit.

PL 15, 2044C

彼の後にフェストゥスが継ぎ、非常に多くの盗賊を捕えて、少なからぬ者を極刑に処した。

5

Albinus quoque eadem a Romanis potestate sibi credita, nullum nequitiae genus praetermisit, rapinarum improbus praedo, ut qui non dedisset pecuniam, in vincula raperetur, quamvis innoxius: qui dedisset, etiam reus absolveretur: avaritia gignebat superbiam, ut pauperioribus se tyrannum praeberet, mancipium ditioribus: idem tamen etsi praetergressus nequitiam superiorum; ita a successore Floro, quasi deses ac lentus in flagitiis, longo sed proximo intervallo praeteritus ac derelictus, ut comparatione deterioris integer aestimaretur.

PL 15, 2044C

アルビヌスもまた、同じ権限をローマ人から委ねられたが、あらゆる種類の悪事をやり残さなかった。略奪にかけては邪悪な略奪者で、金を出さなかった者は、潔白であっても鎖につながれ、金を出した者は、罪ある者でさえ放免された。貪欲は傲慢を生み、より貧しい者には自らを僭主として示し、より富んだ者には奴隷として示した。それでもこの者は、先の者たちの悪事を越えたとはいえ、後継者フロルスによって、悪行にかけては怠惰でのろい者であるかのように、〔すぐ後に続きながら〕大きな隔たりをもって〔longo sed proximo intervallo。時は間近だが、悪では大きく引き離された、の意と取った〕追い越され、置き去りにされ、より悪い者との比較によって潔白と見なされるほどであった。

6

Et qui primo questi fuerunt ut afflicti, postea Festum quasi bonum judicem desiderabant. Hic enim singulos exuerat, Florus urbes diripiebat, inquinatissimus in obscenitatibus; in saevitia crudelissimus, armis omnia conturbans, et praelia de praeliis serens, qui nec obsecratus ignosceret, nec exsaturatus parceret: in conspectu Berenices, quae soror Agrippae regis, ad templum religionis causa venerat, acerbissima caede in populum desaeviebat: nec obsecranti deferendum arbitratus, cum inservientem religioni nudis pedibus adstantem cerneret, et orantem fastidio haberet: unde ad Agrippam regem et ipsa scripsit, et populus Judaeorum direxit precatum auxilia libertati.

PL 15, 2044D

最初は苦しめられた者として不満を述べた者たちが、のちにはフェストゥス〔底本は Festum。文脈からはアルビヌスのことと思われる〕を善い裁判官のように慕った。この者は個々の人々から剥ぎ取っていたにすぎないが、フロルスは町々を略奪し、猥褻においてはこのうえなく汚れ、残忍においては最も残酷で、武器によってすべてを混乱させ、戦いから戦いを播き、懇願されても容赦せず、飽き足りても〔血を〕惜しまなかった。アグリッパ王の妹ベレニケが、敬虔の務めのために神殿に来ていたその目の前で、民に対して最も苛烈な殺戮をもって荒れ狂った。ベレニケが敬虔に仕えて裸足で立っているのを見ても、また祈るのを軽んじて、嘆願する彼女にも譲るべきでないと考えたのである。このため、彼女自身もアグリッパ王に書き送り、ユダヤ人の民も、自由のための助けを乞う者たちを遣わした。

7

Cui egredienti ex Aegypto occurrerunt plerique ultra sexaginta stadia Hierosolymitanae urbis obviam progredientes et circumducto per urbem, cum fidem querelarum probaret, insistere coeperunt, ut legatos ad Neronem mitterent.

PL 15, 2045A

エジプトから戻って来た彼〔アグリッパ〕を、非常に多くの者が、エルサレムの町から六十スタディオンを越えて出迎えに進み出た。町中を案内されて回り、彼が訴えの確かさを認めると、彼らは、ネロのもとへ使節を送るべきだと強く求め始めた。

8

Verum ille dolorem, ut civium, et ipse miseratus, tentamenta tamen belli adversum Romanos alta prudentia cernens moveri, ne et sibi invidia, populoque ultimum gigneretur periculum, coacto in unum populo, in loco qui templo proximus et ponte divisus, Xystus appellabatur, hujusmodi orationem habuit.

PL 15, 2045A

しかし彼は、同胞の悲しみとして、自らもその苦痛を憐れんだが、ローマ人に対する戦いの企てが動かされているのを、深い思慮をもって見て取り、自分にも憎悪が、民にも最後の危険が生じることのないように、民を一か所に集めた。そして、神殿に最も近く、橋で隔てられた、クシストスと呼ばれる場所で、次のような演説を行った。

Liber II, Caput IX

第2巻 第IX章PL 15, 2045B
1

Etsi plerisque improvidus consulendi moderandique impatiens, dolor gravibus aliquos faciat inaestuare querimoniis: tamen ubi consilium sumitur, sequestratur affectus doloris.

PL 15, 2045B

「たとえ苦痛が、多くの者にとって先を見ず、助言も抑制も受け付けず、ある者たちを激しい不満の声で煮えたぎらせるとしても、助言が取り入れられるときには、苦痛の感情は脇に置かれる。」

2

Nam si promptos ad ulciscendas injurias et ad inferendum Romano bellum imperio, universos ex hoc populo comperissem, ac non melioris partis et tranquillioris sententiae, quod pacis est praeoptare et quod quietis praeferre, nec ad vos venire ausus forem, nec consilium dare.

PL 15, 2045B

「もし私が、この民の全員が、不当な仕打ちへの復讐と、ローマの支配に戦いを仕掛けることに逸っていると知ったなら、平和を選び、静けさを重んじる、より善い、より穏やかな考えの者たちがいないと知ったなら、私は諸君のもとへ来ることも、助言を与えることもあえてしなかったであろう。」

3

Superfluum est enim suadere quid fieri oporteat, cum audientium assensus in deteriora sit.

PL 15, 2045C

「聞く者たちの同意がより悪いほうへ傾いているときには、何をなすべきかを説くのは余計だからである。」

4

Sed quia aliis inexpertus bellicorum usus malorum, aliis perfunctoria spes libertatis praedulcis ad expetendum, sed plerumque gravis ad adipiscendum: multis enim dum libertas petitur, servitus accumulatur, et frequenter totum eripitur, quibus vel nomen libertatis remanserat; alios quibus praesentia utilitate sui displicent, rerum novitas invitat, ac si turbentur negotia, lucrum putatur: ideo vobiscum consilium conferendum putavi, ne aut prudentiorum sobrietas praeripiatur insolentiorum audacia: aut qui recte sapere nesciunt, nostro saltem admoniti sermone cognoscant, acquiescendum esse consultioribus.

PL 15, 2045C

「しかし、ある者には戦いの害を経験した覚えがなく、ある者には、求めるにはこのうえなく甘美だが、手に入れるにはたいてい重い、うわべだけの自由への希望がある。多くの者にとっては、自由が求められるうちに隷属が積み重なり、自由という名だけは残っていた者たちから、しばしばすべてが奪われるのである。また別の者たちは、自分の利のために現状を不満とし、変革に誘われ、事態が乱されるなら得になると思っている。それゆえ私は、諸君と助言を交わすべきだと考えた。思慮深い者たちの節度が、より傲慢な者たちの大胆さに先を越されることのないように、また、正しく判断することを知らぬ者たちが、せめて我々の言葉に諭されて、より思慮ある者たちに従うべきことを知るように。」

5

Silentium igitur deferendum censeo, ut et nos quae conducere vobis arbitramur aperiamus, et vestrum nemo perturbetur, si aliqua praeter suam voluntatem audiat.

PL 15, 2045C

「それゆえ私は、静粛が守られるべきだと考える。我々が、諸君にとって益になると思うことを明らかにし、諸君の誰もが、自分の望みに反することを聞いても動揺しないようにするためである。」

6

Nemo enim poterit aestimare, quale sit quod dicitur, nisi audierit prius, cujus ipse futurus arbiter sit: probet ne an respuat, frustra conturbatur, ne audiat: licet enim et post consolationem unicuique sentire, quod sentit: et si discessio placet etiam post sobrios monitus, servare inconsultae voluntatis sententiam.

PL 15, 2045D

「実に、語られることがどのようなものかを、誰も、まず聞いてからでなければ見積もることはできない。自らがその審判者となるはずなのに、是認するにせよ退けるにせよ、聞くまいとして騒ぐのは無益である。勧めを聞いたのちにも〔底本は consolationem(慰め)。consultationem(協議)の意に取った〕、各人は自分の思うところを思うことが許されるのであり、節度ある勧告ののちにも離反が気に入るなら、思慮なき意志の考えを守り通すことが許される。」

7

Sed dicet aliquis. Cur frustra audiri velint, si non acquiescant qui audiunt? Quia si nolint acquiescere cum audierint, portio mihi concionis, non omnis populus periclitabitur: si autem audire nolint, etiam cum pars audiri conturbat universo populo eripiatur audiendi profectus.

PL 15, 2045D

「だが、誰かが言うだろう。『聞く者たちが従わないのなら、なぜ無益に聞かれることを望むのか』と。聞いたのちにも従おうとしないなら、私にとって、危険にさらされるのは集会の一部であって、民全体ではないからである。しかし、聞こうとしないなら、一部が聞かれるときにも騒ぎ立てて〔妨げるので〕、民全体から聞くことの益が奪われる〔cum pars audiri conturbat の係りは定かでない。このように取った〕。」

8

Itaque apud eos mihi orietur sermo, qui audire voluerint, si vel ex parte aliqua mihi silentium deferatur: intercipietur enim sermo omnis et quasi totus desidet, si concionalis fragoris, et inquieti strepitus examinetur impedimento.

PL 15, 2046A

「それゆえ、私の言葉は、聞こうとする者たちのもとでこそ生まれるであろう。ただし、私に少しでも静けさが与えられるならば。集会の騒音と落ち着かぬ喧噪という妨げにさらされるなら、言葉はすべて途切れ、ほとんど全体が沈み込んでしまうからである。」

9

Duo sunt itaque, quibus primo respondendum arbitror: quae in maximo sunt querelarum pondere: quod plerique vociferantur de injuriis praesidum: et quod plerique periisse sibi libertatem gemunt. Quarum propositionum separanda mihi complexio videtur.

PL 15, 2046A

「それゆえ、まず答えるべきと私が考える点が二つある。いずれも不満の最も重い点である。多くの者が総督たちの不当な仕打ちを叫び立てていること、また多くの者が、自由が失われたと嘆いていることである。この二つの主張は、私には、その結びつきを切り離すべきだと思われる。」

10

Si enim praesides improbi, quid opus est libertatem attollere? ne videamini non eorum merito, sed servitutis fastidio accusare praesides, quasi dominationis ministros. Aut si intolerabilis servitus, superflua ergo de praesidibus querimonia.

PL 15, 2046A

「実に、総督たちが邪悪なのなら、なぜ自由を持ち上げる必要があるのか。諸君が、総督たちの功罪によってではなく、隷属への嫌悪から、総督たちを、支配の手先であるかのように告発していると見られないためである。あるいは、隷属が耐えがたいのなら、総督たちについての不平は余計である。」

11

Nam etsi in illis moderatior sit, nihilominus tamen turpis servitus est. Consideremus ergo, ne in utroque eorum non perfunctoria bellorum materia sit: quid enim ineptius, quam de injuriis queri, et bellum subtexere, ac periculis mutare contumelias?

PL 15, 2046B

「たとえ彼らのもとで隷属がより穏やかであっても、それでも隷属は恥ずべきものである。それゆえ、そのどちらにも、戦いの根拠がうわべだけのものにすぎないのではないか、考えてみよう〔ne ... non の意味は定かでない。このように取った〕。実際、不当な仕打ちを嘆きながら戦いを織り込み、危険によって侮辱を取り替えるほど、愚かなことがあろうか。」

12

Dum judicem refugias, hostem inducas: cum judex iniquus plerumque juris interpres sit, hostis autem etiam justus semper sit appetitor salutis.

PL 15, 2046B

「裁判官を避けようとして、敵を招き入れる。不正な裁判官でもたいていは法の解釈者であるのに対し、敵は、たとえ正しくても、つねに〔人の〕命を狙う者だからである。」

13

Temperari ergo, non exasperari judicem decet; hostem caveri, ne alterum acerbes, alterum arcessas: cum et ille delinimento mitior fiat, et iste declinari debeat, ne possit nocere. Cavendum igitur de judicibus, ne major querela quam injuria sit.

PL 15, 2046B

「それゆえ、裁判官はなだめられるべきで、怒らせるべきではない。敵は警戒されるべきであり、一方を苛立たせ、他方を呼び寄せてはならない。前者はなだめられて穏やかになりうるが、後者は害をなしえないよう避けねばならないからである。したがって、裁判官については、不平が不当な仕打ちより大きくならぬよう、気をつけねばならない。」

14

Gravior quoque objectionum invidia, quam commissorum pretia. Saepe etenim qui primo verecundius deliquerint, accusati insolentiores sunt, et qui occulte ante furati sunt, postea palam latrocinantur.

PL 15, 2046C

「さらに、非難の憎悪は、犯した事の代価よりも重い。実際、最初は控えめに罪を犯した者が、告発されるとかえって傲慢になり、以前は隠れて盗んでいた者が、のちには公然と盗賊として振る舞う、ということがしばしばある。」

15

Nihil itaque tam exasperat fervorem vulneris, quam ferendi impatientia. Denique impensius in ipsis agrestibus feris arctissima vincula, si se excitent, imprimuntur: si quiescant, relaxantur: gravis quoque febrium vis tolerando minuitur, inquietudine augetur.

PL 15, 2046C

「それゆえ、傷の熱を、耐えることへの無辛抱ほど募らせるものはない。実に、野生の獣にさえ、暴れれば最も固い縛めがいっそう強く課され、静まれば緩められる。熱病の激しい力も、耐えることによって減じ、落ち着きのなさによって増す。」

16

Quod si norint sibi consulere agrestia, ut naturae obliviscantur, quo dolorem allevent: quanto magis in hominibus frequens id docuit usus, quod eorum qui laesi sunt toleranda, laedentibus fuerit verecunda, ut sine accusatore correxerint, quod accusati non emendassent.

PL 15, 2046C

「もし野の生き物が、苦痛を軽くするために自分の本性を忘れるほどに、わが身を図ることを知っているのなら、人間においてはなおさら、次のことを、たび重なる経験が教えてきた。傷つけられた者たちの忍耐は、傷つけた者たちにとって恥じ入らせるものとなり、彼らは、告発されても改めなかったことを、告発者なしに改めたのである、と。」

17

Sed esto, fuerit intolerabilis Romanorum judicum insolentia; quid igitur tolerabilius, universos, an unum perpeti? Quae autem justitia, cum unus laeserit, bellum inferre omnibus? Numquid omnes Romani injuriae auctores?

PL 15, 2046D

「だが、仮にローマの裁判官たちの傲慢が耐えがたかったとしよう。では、全員に耐えるのと一人に耐えるのと、どちらがより耐えやすいか。また、一人が傷つけたからといって、全員に戦いを仕掛けるのは、どのような正義か。まさかローマ人の全員が、不当な仕打ちの張本人だというのか。」

18

Numquid ipse Caesar? aut studiose electus est improbus, qui ad vos mitteretur: sed neque speculari possunt transmarina, oculosque ad orientem et occidentem intendere, ut illic videant, quae hic geruntur: neque audire facile quod etsi sollicitudo exigat, longinquitas negat probationum difficultatem.

PL 15, 2046D

「まさかカエサル自身がそうだというのか。あるいは、諸君のもとへ遣わされるために、邪悪な者がわざわざ選ばれたというのか。だが、彼らは海の向こうを見張ることはできず、東にも西にも目を向けて、そこで行われていることをここから見ることもできず、〔訴えを〕たやすく聞くこともできない。たとえ配慮がそれを求めても、距離の遠さと、証拠を挙げることの難しさがそれを許さないのである〔この文は構文が崩れており、意味を補って訳した〕。」

19

Unius igitur culpa dissidium pariet orbis Romani, cum etiam sine querelis vestris propera correctio sit, nulla accusationis invidia, itineris nullo labore. Annuis enim vicibus Romani magistratus mutantur.

PL 15, 2046D

「それなのに、一人の咎が、ローマ世界との離反を生むのか。諸君が嘆かなくとも速やかな是正があり、告発の憎悪もなく、旅の労苦もないというのに。ローマの官職者は毎年交替するのだから。」

20

Quo fit, ut nec insolens diu maneat, et moderatior cito succedat. Nihil igitur oberit quievisse, cum remedium deferatur etiam quiescentibus. Causas belli autem intexere perniciosum; quia dura belli adversum omnes conditio, adversum Romanos ultima.

PL 15, 2047A

「そのため、傲慢な者は長くとどまらず、より穏やかな者がすぐに後を継ぐ。それゆえ、静かにしていたとて害にはならない。救済は、静かにしている者たちにさえ与えられるのだから。一方、戦いの原因を織り込むのは破滅的である。戦いの条件は万人に対して苛酷であり、ローマ人に対しては最悪だからである。」

21

Quos si fugere velis, cum superare nequeas, orbis terrarum tibi derelinquendus est. Sed libertatis cupiditatem praetenditis? Sera ista deliberatio; prius certandum fuit, ne amitteretis libertatem quam ut amissam reposceretis.

PL 15, 2047A

「彼らから逃れようとしても、打ち勝つことができないのなら、あなたは全世界を捨てねばならない。それとも、諸君は自由への欲求を口実にするのか。その熟慮は遅すぎる。自由を失わぬように先に戦うべきであったのであり、失った自由を取り戻すよう求めるべきではなかった。」

22

Durus servitutis usus, et ideo a principio non fuit subeunda, aut suscepta aequanimiter ferenda. Tunc decuit restitisse, cum ad servitium vocaremini.

PL 15, 2047A

「隷属の習いは苛酷である。だから、初めから受け入れるべきではなかったか、受け入れたのなら、穏やかに耐えるべきである。隷属へ呼ばれたとき、抵抗するのがふさわしかった。」

23

Illa justior pugna: qui autem semel se dederit in servitutem, etsi postea subtrahere se velit, non ille tamquam amator libertatis asseritur, sed tamquam servus contumax adjudicatur.

PL 15, 2047B

「あの戦いのほうが正しかった。だが、いったん隷属に身を委ねた者は、のちに身を引こうと望んでも、自由を愛する者として自由を宣せられるのではなく、反抗的な奴隷として〔主人に〕引き渡される。」

24

Ubi erat ista libertatis defensio, cum Pompeius vestris ingrueret regionibus: urbem dominus intraret, ubi erant arma pro libertate? Cur deposita sunt a patribus nostris?

PL 15, 2047B

「ポンペイウスが諸君の国々に襲いかかり、主人として町に入ったとき、この自由の擁護はどこにあったのか。自由のための武器はどこにあったのか。なぜ我々の父祖たちはそれを置いたのか。」

25

Et certe illi fortiores nobis fuere, vigebant animis, abundabant subsidiis, cupiebant repugnare: sed exiguam Romani exercitus non sustinuere portionem: victi sunt, sed reservati agnoverunt jugum servitutis, ne tolerarent poenam captivitatis.

PL 15, 2047B

「しかも彼らは確かに我々より強く、心は意気盛んで、援軍に富み、抗おうと望んでいた。だが、ローマ軍のほんのわずかな部分にも持ちこたえなかった。敗れたが、生き残って、捕囚の刑罰を受けぬように、隷属の軛を承認したのである。」

26

Quid recusatis haeredes, quod debetis jure successionis? Astringunt vos negotia patrum: quomodo obedientiam refugitis, tanto inferiores obedientibus? aut quid vobis reliqui erit, qui in vos Caesarem et omnem virtutem Romanam movetis?

PL 15, 2047B

「相続人たちよ、なぜ、相続の法によって負うべきものを拒むのか。父祖たちの取り決めは諸君を縛っている。従う者たちよりはるかに劣る諸君が、なぜ従順を避けるのか。あるいは、カエサルとローマの武勇のすべてを自分たちに向けて動かす諸君に、何が残るというのか。」

27

Quomodo potestis sustinere eos, qui de omnibus triumpharunt, atque ab omnibus sibi militantibus nunc adjuvantur?

PL 15, 2047C

「あらゆる者に対して凱旋式を挙げ、いまはあらゆる従軍する者たちに助けられているローマ人に、どうして諸君は持ちこたえられるのか。」

28

Et Athenienses quidem pro libertate totius Graeciae incendio patriam tradiderunt, exsilio mutantes domos, ne sibi Xerxes dominaretur, quem in terris navigantem, in fluctibus gradientem, cum eum nec maria caperent, nec terra sustineret, quod Europae totius spatia transitus ejus itineris includeret, angustioribus terrarum finibus, quam exercitus commeatu: ita persecuti sunt fugientem, ut vix una nave fugitans, auxiliique indigens, se subtraheret captivitati: verum ipsi illi viri qui totam fregerunt Asiam, propter exiguam Salaminam et imperitantem fluctibus Xerxem subigentem maria, in eo ipso quod sibi subjectum putabat, elemento, gloriosissime debellatum fugarunt: nunc Romanis serviunt, et principes totius Graeciae Italorum imperiis obtemperant: atque illae Athenae, quae leges aliis dabant, nunc alienis legibus famulantur.

PL 15, 2047C

「アテナイ人たちも、全ギリシアの自由のために、火に祖国を渡し、家々を追放と取り替えた。クセルクセスが自分たちを支配しないようにするためである。彼は陸を航行し、波の上を歩むかのようで、海も彼を容れきれず、陸も支えきれなかった。ヨーロッパ全土の広がりがその進軍の通過をかろうじて容れるほどで、土地の境は、軍勢の通過には狭すぎたからである。アテナイ人たちは、逃げる彼を追撃して、彼がかろうじて一隻の舟で逃れ、助けを必要としつつ、捕囚から身を引き離すほどにした。しかも、アジア全土を打ち砕いたまさにその人々が、小さなサラミスのために、波を支配し海を従わせるクセルクセスを、彼が自分に従うと思っていたまさにその元素の中で、この上なく栄光ある仕方で打ち破って敗走させたのである。いま、彼らはローマ人に仕え、全ギリシアの首長たちがイタリア人の支配に従い、ほかの者たちに法を与えていたあのアテナイも、いまは他人の法に仕えている。」

29

Lacedaemonii quoque post Thermopylas et Leonidae defuncti triumphos, post Agesilaum servatorem Asiae, nunc amant dominos suos.

PL 15, 2047D

「ラケダイモン人もまた、テルモピュライと、死せるレオニダスの凱旋ののち、アジアの救い主アゲシラオスののち、いまは自分たちの主人たちを愛している。」

30

Macedonia quoque atque Africa, quae per suos validissimos duces totius orbis imperium in sua jura et possessiones transfuderant, translatam a se potentiam non indignantur, tantaque rerum mutatione contentae, optant propitios dominos, quos ad servitutem petebant.

PL 15, 2048A

「マケドニアとアフリカも、自らの最も強力な将軍たち〔dux。ローマ以外の最高指揮官も「将軍」と訳す〕によって、全世界の支配を自分たちの法と所有に移しかえたが、自分たちから移された権力に憤らず、これほどの事態の変転にも満足して、かつて隷属させようと求めていた者たちが、好意ある主人であるようにと願っている。」

31

Nec Philippi divitiis Macedones, nec Alexandri excitantur triumphis, quos duces omnium prudentissimos, non immerito invictos arbitrabantur, quia alter se contra Graeciam tenuit, alter fugiens arma Romana, usque ad regna Caspia et extrema subactae Persidis atque Indorum secreta victor pervenit: magni nomen obtinuit, quia maximos omnium non lacessivit.

PL 15, 2048A

「マケドニア人は、フィリッポスの富にも、アレクサンドロスの凱旋にも奮い立たない。彼らはこの二人を、あらゆる将軍のうち最も思慮深い者、不敗の者と見なしているが、それも故なしとしない。一方はギリシアに対して自らを保ち、他方はローマの武器を避けて、カスピの諸王国と、征服されたペルシアの果て、インド人の奥地にまで勝者として達し、「大王」の名を得たのは、あらゆる者のうち最も強大な者に挑まなかったからである。」

32

Quem licet immatura mors triumpho Romanorum subtraxerit, servit tamen et ipse in posteris suis, quibus orientis spolia, non ad fulcrum dominationis quaesita, sed ad pretium servitutis, ut nobilitas famulantium ad victoris opes perveniret. Magna virtus Alexandro.

PL 15, 2048A

「その人〔アレクサンドロス〕を、早すぎる死がローマ人の凱旋から奪ったとはいえ、彼もまた自分の子孫のうちで仕えている。その子孫のために、東方の戦利品は、支配を支える柱としてではなく、隷従の代価として求められ、仕える者たちの高貴さが勝者の富に帰するようにされた〔本文が崩れているらしく、字義どおりに取った〕。アレクサンドロスには大いなる武勇があった。」

33

Quid tamen mirum? Ille usque ad oceanum victoriam extendit, Romani ultra oceanum. Testis est Britannia extra orbem posita, sed Romanorum virtute in orbem redacta. Quos aetas superior ignorat, didicit Romanorum victoria.

PL 15, 2048B

「だが、何が不思議か。彼は大洋にまで勝利を広げたが、ローマ人は大洋を越えた。世界の外に置かれながら、ローマ人の武勇によって世界の内に組み入れられたブリタンニアが、その証人である。前の世代が知らなかった者たちを、ローマ人の勝利は知るに至った。」

34

Serviunt et ipsi, qui, quid esset servitus, ignorabant: soli sibi nati, et semper sibi liberi quia a superiorum potentia, interfuso oceano secreti metuere non poterant, quos nesciebant. Plus itaque fuit transisse ad Britannos, quam triumphasse de Britannis.

PL 15, 2048B

「彼らもまた仕えている。隷従とは何かを知らなかった者たちである。ただ自分たちのために生まれ、つねに自分たちだけで自由であり、大洋に隔てられて、自分たちの知らぬ上位の者たちの力を恐れることができなかったのだ。それゆえ、ブリトン人のもとへ渡ったことは、ブリトン人に勝って凱旋したことよりも大きな事であった。」

35

Quid enim facerent, elementis jam Romanorum imperio subjectis? Docuit illos oceanus servitutis patientiam, postquam transfretantibus et ipsi Romanorum navigiis, insuetam sibi servitutem agnoverant.

PL 15, 2048B

「実際、諸元素がすでにローマ人の支配に服している以上、彼らに何ができたであろう。大洋は彼らに隷従に耐えることを教えた。ローマ人の船が自分たちのもとへも海を渡ってきたとき、彼らは、慣れぬ隷従を悟ったのである。」

36

Nam de Annibale quid retexam, qui tot regionum victor Romanis et ipse militavit triumphis, quibus Alpes aperuit, viam stravit, urbes subegit, quae victoribus acquirerentur?

PL 15, 2048C

「ハンニバルについて、今さら何を語り直そうか。多くの地方の勝者であった彼も、ローマ人の凱旋のために戦った。彼はそのためにアルプスを開き、道を敷き、勝者に獲得されるはずの町々を屈服させたのだから。」

37

Et qui frequenter superiorem, spem tamen victoriae victis numquam interclusit, semel victus reparare se nequivit.

PL 15, 2048C

「しばしば優位に立ち、敗れた者たちに勝利の望みを決して断たなかった彼も、一度敗れると、立ち直ることができなかった。」

38

Cessit sponte victoribus, quos victor non sustinebat; abjectisque armis victricibus, ad Prusiam sese contulit regem: ex duce mercenarius, ex triumphatore fugitivus.

PL 15, 2048C

「彼は、勝者であったときには耐えられなかった勝者〔ローマ人〕に、みずから屈し、勝利をもたらした武器を投げ捨てて、プルシアス王のもとへ身を寄せた。将軍から傭兵へ、凱旋者から逃亡者へと。」

39

Veniamus ad Galliarum incolas, populos natura feroces, et naturalibus muris ferociores, quos non caementa parietum, sed juga Alpium ab ortu solis tuentur, ab occasu oceanus includit, a meridie praerupta Pyrenaei, a septentrione Rheni fluenta, immanesque Germani insuperabiles, et inaccessibiles reddidisse se claustrorum beneficiis aestimabantur: Romanis tamen supra nubes viantibus, et ultra columnas Herculis imperium propagantibus, nihil invium fuit: tanta felicitate hostis, et qui latebat repertus, et qui resistebat, victus est: quorum improviso adventu consedisse montes Germania credidit, Rhenum exaruisse, qui magnitudine corporum et contemptu mortis caeteris validiores, qui retinaculum ante suum Rhenum putabant, nunc salutis defensionem.

PL 15, 2048C

「ガリアの住民に目を転じよう。生来荒々しい民で、天然の城壁によっていっそう荒々しい。彼らを守るのは壁の石積みではなく、日の出の側ではアルプスの山稜であり、日の入りの側では大洋が囲み、南ではピレネーの断崖、北ではライン川の流れが囲む。強大なゲルマン人も、こうした防壁の恩恵によって、自らを打ち破りがたく近づきがたいものにしたと思われていた。だが、ローマ人は雲の上を行き、ヘラクレスの柱の彼方にまで支配を広げたので、通れぬ所は何一つなかった。それほどの幸運により、敵は、隠れていた者は見つけ出され、抵抗した者は打ち負かされた。彼ら〔ローマ人〕の思いがけぬ到来に、ゲルマニアは山々が崩れ落ち、ライン川が干上がったと思い込んだ。体の大きさと死を恐れぬ心でほかの者たちより強いこの者たちは、かつてはライン川を自分たちの拠り所と考えていたが、今はそれを身の安全の守りと考えている。」

40

Itaque jam non copiis Germanorum replentur, sed Romanorum liburnis, quae pererrantes tot usque ad mare bicornis amnis fluenta quondam liberas gentes servitio premunt, ut quae sibi ante totius orbis imperium praesumpserant, nunc servitutis propriae mercedem exsolvant.

PL 15, 2049A

「それゆえ今や〔その流れ〕は、ゲルマン人の軍勢ではなく、ローマ人のリブルニア船で満たされている。その船は、二つの角をもつ川〔ライン川のことか〕が海に至るまでの多くの流れを巡り、かつては自由であった諸国民を隷従で圧する。かつては全世界の支配を自分たちのものと見込んでいた者どもが、今や自らの隷従の代価を支払っているのである。」

41

Quid Illyriis erutum venis terrarum suarum aurum profuit, quibus non abundavit ad liberatis praemium? Quanto pretiosius Romanorum ferrum, cui servit aurum Pannoniorum?

PL 15, 2049A

「イリュリア人にとって、自分たちの土地の鉱脈から掘り出した金は何の役に立ったか。それは自由の代価〔底本は liberatis。libertatis と読む〕に足るほど豊かではなかったのだ。ローマ人の鉄はいかに貴いことか。その鉄にパンノニア人の金が仕えているのだから。」

42

Dat itaque Pannonias auri tributum, et opes suas ad Romanum aerarium volens transfert, ut sit tutior in servitute.

PL 15, 2049A

「こうしてパンノニア〔底本は Pannonias。Pannonia と読む〕は金の貢納を捧げ、自分の富を進んでローマの国庫に移す。隷従のうちにあって、より安全であるために。」

43

Nec incolam suum auro turbida Pactoli unda extulit in superbiam: servit libenter, quibus servire imperia videt: nec miratur Indus gemmam suam, aut Seres lanam suam. Ad usum dominorum exercentur illa, non pretio mercium, sed functionum munia.

PL 15, 2049B

「パクトロス川の濁った流れも、その金によって、住民を傲慢へと高めはしなかった。彼らは、諸々の支配が仕えているのを見る相手〔ローマ人〕に、進んで仕えている。インド人は自分の宝石に驚かず、セレス人は自分の羊毛〔絹のことか〕に驚かない。それらは主人たちの用のために産されるのであって、商品の価格のためではなく、務めの義務のためである。」

44

Persarum superba audimus imperia: sed eorum quoque obsides vidimus, et eum ipsi imperent pluribus nationibus, tamen offerunt liberos suos, et nobilitatem suam.

PL 15, 2049B

「ペルシア人の傲慢な支配のことは耳にする。だが我々は、彼らの人質をも見た。彼ら自身は〔底本は eum。cum と読む〕多くの諸民族を支配しながら、それでも自分の子らと、自分の貴族たちを差し出している。」

45

Servire Romanis gaudent pro fide pacis, simul ut serviendo discant suis imperare: offerunt vestes, monilia, elephantos quoque Romanis, unum tributum reges imponere.

PL 15, 2049B

「彼らはローマ人に仕えることを、平和の信義のために喜び、また仕えることによって自分の民を治めることを学ぶためにも喜ぶ。衣や首飾り、さらには象までもローマ人に差し出し、〔その〕諸王が課すのは、ただ一つの貢租である〔本文が崩れているらしく、字義どおりに取った〕。」

46

Attexamus Aegyptum abundantem opibus suis, nec indigentem pluviae coelestis, quae sibi ipsa imbres generat, et pluviarum ubertates creat.

PL 15, 2049B

「富に満ちあふれ、天の雨を必要とせず、みずから雨を生み、豊かな雨をつくり出すエジプトをも、これに加えよう。」

47

Denique cum sit ferventior omnibus regionibus, sola non queritur de siccitate, et quod nulli alii loco suppetit, alit irriguo suas messes. Navigatur in arenis, navigatur per sata, ubi pluvia nescitur.

PL 15, 2049C

「実に、どの地方よりも暑いのに、ただ一国、干ばつを嘆かない。ほかのどの土地にもないことだが、潤された畑で自分の穀物を養う。砂地を舟で行き、種をまかれた畑を舟で行く。雨の知られていない所で。」

48

Cujus tamen nova gratia et naturalis fecunditas Romanis militat, ut quatuor mensibus dominos alat.

PL 15, 2049C

「その新たな賜物と生来の豊かさは、ローマ人のために戦い、四か月のあいだ主人たちを養う。」

49

Quid ipsam urbem loquar cognomine regis fortissimi, quae septa fluminis muro, nescit obsidionem? quod universorum amnium maximus, diffuso per spatia terrarum alveo, et obsidionis submoveat impedimenta, et in vehendis quae necessaria sunt ad usum rerum ministret?

PL 15, 2049C

「最も勇敢な王の名を負うその町そのもの、川の壁に囲まれて包囲を知らぬ町を、どう語ろうか。あらゆる川の中で最大のその川は、広い地に流れを広げて、包囲の妨げを遠ざけ、用に必要なものを運ぶことにも役立つのである。」

50

Quae magis poterat ad rebellandum quam Aegyptus excitari, quae decies septingenta et quinquaginta millia hominum, praeter Alexandriae incolas populos Romanis fascibus numerat ascriptos?

PL 15, 2049C

「反乱へ駆り立てられうる国として、エジプト以上のものがあろうか。エジプトは、アレクサンドリアの住民を除いて、ローマの束桿に登録された民を、七百五十万人と数えるのだ。」

51

Et cum habeat tantam multitudinem, mavult tamen Romani imperii tributis se exercere, quam suis militare stipendiis.

PL 15, 2049D

「それほどの民を擁しながら、自らの俸給で兵役に就くよりも、ローマ帝国の貢租のために働くことを選ぶ。」

52

Non transiliam Cyrenenses Lacedaemoniorum genus, qui quondam cum Carthaginiensibus de finibus atque imperio certarunt, finem certaminis mortem offerentes.

PL 15, 2049D

「キュレネ人も見過ごすまい。彼らはラケダイモン人の血筋で、かつてカルタゴ人と国境と支配をめぐって争い、争いの終わりとして死を差し出した。」

53

Qua oblatione victi, sed ulti tamen injuriam fratribus Philineis victoriam concessere: nec Syrtes praeteribo terribiles, etiam solo auditu, quod omnia ad se trahant, et appropinquantia vadoso mari haereant, tertiam partem orbis totius ab Atlantico mari et columnis Herculis usque ad mare Rubrum, atque Aethiopas definiri rerum periti asseruere.

PL 15, 2049D

「この申し出によって敗れはしたが、不正への報復を果たして、ピライノス兄弟に勝利を譲った。また、聞くだけでも恐ろしいシュルティスも見過ごすまい。あらゆるものを引き寄せ、近づく者を浅い海で座礁させるからである。さらに、世界全体の三分の一は、大西洋とヘラクレスの柱から紅海とエチオピア人の地までに限られると、事情に通じた者たちは主張した。」

54

Quis tot gentium populos numero recenseat, quibus fulta Carthago Scipionis dextram non tulit, maluitque Romam duabus anni partibus adversum se pascere, quam aliorum opibus nixa adversum Romanos rebellare?

PL 15, 2050A

「これほど多くの民の数を、誰が数え上げられようか。カルタゴはそれらに支えられながら、スキピオの右手に耐えられず、他人の富に頼ってローマ人に反旗を翻すよりも、一年の二つの期間にわたって、自分に敵対するローマを養うことを選んだ。」

55

Creta quoque centum urbibus nobilis, uberrima praeferens regna, circumfusa undique mari et fluctibus tamquam moenibus solita hostem repellere, unum consularem veretur, et plurimi populi sex fascium virgulis metu inclinantur.

PL 15, 2050A

「クレタも、百の都市で名高く、最も豊かな国々を擁し、四方を海と波に、あたかも城壁のように囲まれて敵を退けるのを常としたのに、一人の執政官格の者を畏れ、多くの民が、六つの束桿の小枝を恐れて身をかがめる。」

56

Asia, Pontus, Eniochi, Scythae Nomades, Taurici Scythae, Maeotiaque regna, Bosphoranique omnes Romano imperio subjiciuntur, et illud ante innavigabile pelagus, quadraginta naves ad pacem exercent.

PL 15, 2050B

「アジア、ポントス、エニオコイ人、遊牧のスキュタイ人、タウリのスキュタイ人、マイオティスの諸王国、ボスポロスのすべての者は、ローマの支配に服している。かつては船で渡れなかったあの海を、四十隻の船が平和のうちに保っている。」

57

Nam de Armenia quid dicam, quae non solum limitis sui servat quietem, verum etiam portarum intenta custodiae diligenter explorat, ne pacem turbaturus aliquis irrepat.

PL 15, 2050B

「アルメニアについては何を言おうか。その国は、自国の国境の静けさを保つのみならず、門の守りに専念して、平和を乱そうとする者が忍び込まぬよう、念入りに探っている。」

58

Omnes ergo Romanis servire gestiunt: vos soli dedignamini his esse subjecti, quibus subjiciuntur universi? Quibus freti armis? quo superbi milite? ubi est stolus navium vestrarum, qui obsideat freta, percurrat maria Romanorum?

PL 15, 2050B

「こうして、すべての者がローマ人に仕えることを熱望している。諸君だけが、万人が服している相手に服することを恥とするのか。どの武器に頼り、どの兵に誇るのか。海峡を押さえ、ローマ人の海を駆け巡るはずの、諸君の船の艦隊はどこにあるのか。」

59

In ipsorum enim nomen elementa etiam transierunt, in quos etiam transivit orbis terrarum, qui Romano imperio clauditur et definitur: denique a plerisque orbis Romanus appellatur.

PL 15, 2050B

「実に諸元素さえ彼らの名のもとに移り、人の住む世界全体も彼らのもとに移った。世界はローマの支配に囲まれ、限られている。実に、多くの者によって、世界は『ローマの世界』と呼ばれている。」

60

Nam si verum quaeramus, ut supra diximus, terra ipsa infra Romanum imperium est, supra quam progressa Romana virtus ultra oceanum, alterum sibi orbem quaesivit, et in Britannia sibi remota a confinio terrarum novam invenit possessionem.

PL 15, 2050C

「さらに、真実を求めるなら、先に述べたとおり、大地そのものがローマの支配の下にあり、ローマの武勇はその大地を越えて進み、大洋の彼方に自らのために第二の世界を求め、地の境から遠く離れたブリタンニアに、新たな領土を見いだした。」

61

Denique quibus jus non solum civitatis Romanae, sed etiam ipsius prope humanae conversationis negatur, illo diriguntur, ut illic habitent, quasi mundi exsules.

PL 15, 2050C

「実に、ローマ市民の権利のみならず、人間の交わりそのものさえ、ほとんど拒まれている者たちは、そこへ送られ、世界の追放者のようにそこに住まわされる。」

62

Cessit oceanus finibus suis, novit Romanus interiora ejus petere secreta: cum ipsis vobis erit bellum, adversum quos nec natura suum jus possidet.

PL 15, 2050C

「大洋はその境を譲り、ローマ人は、その奥の秘められた所を目指すすべを知った。諸君は、まさにその者たちと戦うことになるのだ。彼らに対しては、自然さえ自らの権利を保てない。」

63

Euphrates ille inaccessibilis ante, nisi suis incolis, ex utraque jam ripa Romanus est, et sub imperio Romano totum significat esse orientem. Ister in septentrionalibus partibus inter saevas et innumeras profluens gentes, obsides suscipit, hostes coercet.

PL 15, 2050C

「あのユーフラテスは、かつては住民以外に近づけなかったが、今や両岸ともローマのものとなり、東方全体がローマの支配の下にあることを示している。イステルは、北の地方で、荒々しく数知れぬ諸国民の間を流れ、人質を受け取り、敵を抑える。」

64

Meridiana plaga quousque habitabilis esse potest, arat Romanis, atque ipsis messem suam colligit in occasu quodam ultima terrarum Gaditana ora, novos suscipit hospites, qui Romano imperio tributa sua deferant.

PL 15, 2050D

「南の地帯は、人の住める限りのところまで、ローマ人のために耕し、ローマ人のために自らの収穫を集める。西の、いわば地の果てにあたるガデスの岸は、新たな客人を迎え入れ、その客人たちはローマの支配に自分たちの貢租を運ぶ。」

65

Habet et ipsa quo dirigat merces suas: ubi ante solum naufragium putabat, ibi nunc mutuatur commercium. Cum igitur Romanorum omnia sint, unde vobis adversum Romanos praesidia quaeretis? Ex qua vobis inhabitabili parte socios postulabitis?

PL 15, 2050D

「その地にも、商品を送る先がある。かつては難破しかないと思っていたところで、今は交易を営んでいる。こうしてすべてがローマ人のものである以上、諸君は、ローマ人に対抗する守りを、どこから探すのか。どの住めぬ地方から、同盟者を求めるのか。」

66

Quicumque enim in orbe terrarum sunt, Romani omnes sunt. An ultra Euphratem ad Adiabenos dirigetis legationem? sed nec ipsis vacat sua relinquere, nec Parthus sinit petitam sibi pacem interpellari, ne ipse in finitimis reus sit rebellionis.

PL 15, 2051A

「実に、世界にいる者は皆、ローマ人である。それともユーフラテスの彼方、アディアベネ人のもとへ使節を送るのか。だが、彼らにも自分の国を捨てる暇はなく、パルティア人も、自ら求めた平和が妨げられることを許さない。隣国のうちで自分が反逆の罪に問われぬためである。」

67

Ne illud bellum simile putetis, ac si adversum Arabas et Aegyptios vobis gerenda praelia sint; alia Romana arma, aliae opes ex toto quaesitae orbe: nec Hierosolymitana vobis blandiantur praesidia murorum; validiorem Romani murum oceani ruperunt: sed de religionis auxilio praesumitis, cum orbem jam Romanum Jesu discipuli repleverint?

PL 15, 2051A

「この戦いが、アラブ人やエジプト人に対して戦わねばならぬ戦いと同じようなものだと、思ってはならない。ローマの武器は別であり、その富は全世界から集められている。エルサレムの城壁の守りに気を許すな。ローマ人は、それよりはるかに堅固な壁、大洋を破ったのだ。それとも諸君は、宗教の助けを当てにするのか。イエスの弟子たちが、すでにローマの世界を満たしているというのに。」

68

Aut sine nutu Dei putamus illam crescere religionem, urbemque Romam supra omnes religiones proferre imperium suum. Haec nostra nos jam dudum religio deseruit, quia nos deseruimus fidem, et frequenter interdicta mandatis coelestibus repetivimus.

PL 15, 2051B

「それとも我々は、神の意志なしに、あの宗教が伸び、ローマの町が、あらゆる宗教の上に自らの支配を押し広げていると考えるのか。我々のこの宗教は、とうの昔に我々を見捨てた。我々が信仰を捨て、天の命令によって禁じられたことを、何度も繰り返したからだ。」

69

Unde in nos venit Aegyptius? quemadmodum captivi facti sumus Assyriorum? Nonne Scriptura dixit haec eventura?

PL 15, 2051B

「なぜエジプト人は我々に攻め寄せたのか。どのようにして我々はアッシリア人の捕虜となったのか。聖書がこれらの起こることを語ったではないか。」

70

Nonne scriptum est profananda omnia templi sacramenta? quae jam saepius profanata vim suam atque omnem divinorum mysteriorum gratiam non repraesentant: Contaminatum est templum humano sanguine, repleta sunt pulvinaria cadaveribus, perfusae arae Romano cruore, pugnatum est sabbato: praevaricatio facta est, dum templum non sua observatione et feriarum solemnitate, sed cruento defenditur praelio.

PL 15, 2051B

「神殿の秘義はすべて汚されるべきだと記されているではないか。それらはすでに何度も汚されて、その力も、神的な奥義のあらゆる恩寵ももはや示さない。神殿は人の血で汚れ、聖なる座は死体で満ち、祭壇はローマ人の血にまみれ、安息日に戦われた。背反が行われたのだ。神殿が、自らの遵守と祝日の祭儀によってではなく、血なまぐさい戦いによって守られているのだから。」

71

Et hoc utique iterum fiet. Ergo quomodo possumus tamquam adversum hostes et religioni adversarios divinum auxilium mereri, cum ipsi praevaricationem inferamus nostrae religioni?

PL 15, 2051C

「そしてこれは必ずやまた起こる。それなら、我々自身が自分の宗教に背反をもたらしているのに、どうして敵や宗教の敵に対するかのように、神の助けを受けるに値しえようか。」

72

Quod igitur remedium, cum et humanae opes non suffragentur, nec divina opituletur gratia? Alterum horum aliquos invitare solet ad bellum; vobis utrumque deest.

PL 15, 2051C

「それなら、どんな救いがあろうか。人の力も助けにならず、神の恩寵も助けないのに。この二つのうち一方が、人を戦いへ誘うのが常だが、諸君にはその両方が欠けている。」

73

Quid ergo superest, nisi manifestum excidium? quod non declinatis dum cavere licet, nihil aliud nisi vos ipsi vestram patriam concremabitis, templumque exuretis, conjuges quoque et liberos dabitis neci, quibus auctores eritis supremae amissionis: cum malorum omnium incrementum inconsolabile sit, nostrae culpae ascribi quae sustinemus.

PL 15, 2051C

「ならば、明らかな滅亡のほかに何が残るか。警戒できるうちにそれを避けないなら、諸君自身が、自分の祖国を焼き、神殿を焼き払い、妻子をも死に渡して、彼らにとって最後の喪失の張本人となるほかないだろう。あらゆる災いの増大は慰めがたいものだが、それは我々が耐えていることが、我々の咎に帰せられるということだ。」

74

Accedit huc quod aliarum urbium bella, suorum incolarum excidiis determinantur: vestra rebellio totius erit excidium religionis, quae toto diffusa orbe, populos ubique disseminabit, et in omnibus urbibus nostri portio est.

PL 15, 2051D

「さらに、ほかの町々の戦争は、その住民が滅びることで終わるが、諸君の反乱は、宗教全体の滅亡となる。宗教は全世界に広がって、至る所に民を散らし、あらゆる町に我々の仲間の一部がいるのだから。」

75

Vestro igitur praelio Judaei omnes implicabuntur, nec erit ulla regio nostri expers cruoris. Aut si tales sunt Romani, ut Judaeos non persequantur, nec bello lacessiti: quam injustum est bellum his inferri, quorum humanitatem speratis.

PL 15, 2051D

「それゆえ、諸君の戦いにユダヤ人は皆巻き込まれ、我々の血を知らぬ地方は一つもなくなる。またローマ人が、戦いを挑まれてさえユダヤ人を迫害しないような者たちであるなら、その人道を当てにしている相手に戦いを仕掛けることは、何と不正なことか。」

76

Bonum est, charissimi, bonum est, dum adhuc in portu navis est, praevidere tempestatem futuram, nec imminentibus quemquam sese objectare periculis, ne cum in altum processeris, jam naufragium non possis cavere.

PL 15, 2052A

「愛する者たちよ、船がまだ港にあるうちに、来たるべき嵐を前もって見て取るのは善いことだ。差し迫った危険に誰も身をさらさぬのも善いことだ。沖に出てしまってからでは、もはや難破を避けることはできないのだから。」

77

Et plerumque quidem repentina exsurgit procella, et bellum excipitur, etiamsi non inferatur: sed interest lacessere hostem an excipere?

PL 15, 2052A

「そして多くの場合、突然に嵐が起こり、戦いは、こちらから仕掛けなくとも、受けて立つことになる。だが、敵に戦いを挑むのと、受けて立つのとでは、違いがある。」

78

Magis parcit non lacessitus, et necessitas excusat insolentiam: ubi vero in praeruptum quisquam sese immergit periculum, oneratur etiam opprobrio. Non is hostis est, quem fuga possitis vitare. Quocumque ibitis, sequetur periculum: immo ubique hostem reperietis.

PL 15, 2052A

「挑発されなかった〔敵〕のほうが、より容赦する。必然は不遜をも許す。だが、険しい危険に自ら身を投じる者は、さらに非難を負わされる。諸君が逃げて避けられるような敵ではない。どこへ行こうと、危険はついて来る。いや、至る所で敵に出会うだろう。」

79

Omnes enim amici Romanorum sunt; et quicumque praeter Romanorum amicitiam est, hostis universorum est.

PL 15, 2052A

「すべての者はローマ人の友であり、ローマ人の友誼の外にある者は、万人の敵である。」

80

Subeat vos patriae amor: si non pignorum vestrorum, non conjugum vos contemplatio revocat, revocet templi contuitus sacratissimi; parcite saltem religioni: parcite sacratissimis sacerdotibus, quibus jam non parcunt Romani, neque ipsi templo, quos pepercisse poenitet: quoniam jam dudum volunt omnes gentes nostram exstinguere religionem, cui Pompeius tamen cum exstinguere posset, pepercit.

PL 15, 2052A

「祖国への愛が諸君の心に湧くように。もし子らへの思いが、妻たちへの思いが諸君を引き戻さないなら、この上なく神聖な神殿を見て思いとどまれ。せめて宗教を容赦せよ。この上なく聖なる祭司たちを容赦せよ。彼らをローマ人はもはや容赦せず、神殿そのものをも容赦しない。ローマ人は容赦したことを悔いているのだ。すべての諸国民が、とうの昔から我々の宗教を消し去りたがっており、ポンペイウスはそれを消し去ることもできたのに、容赦したのである。」

81

Ego nihil praetermisi, omnia monui, quae ad vestram spectant salutem: hoc vobis suadeo, quod mihi eligo: vos considerate, quid vobis et mihi utile sit: opto vobis et mihi pacem esse cum populo Romano: si recusatis, ipsi meam vobis eripitis societatem: aut communis erit gratia, aut sine me periculum.

PL 15, 2052B

「私は何も言い残さなかった。諸君の救いにかかわることは、すべて諭した。私が自分のために選ぶことを、諸君にも勧める。諸君は、諸君にとっても私にとっても何が益となるかを考えよ。諸君と私に、ローマの民との平和があることを願う。もし拒むなら、諸君自身が私との結びつきを奪い去るのだ。好意を共に受けるか、さもなくば私抜きで危険を負うかである。」

82

Haec dicens, illacrymavit, Berenice quoque soror ejus: nam et ipsa erat in Xysti superioribus, et multum eos Agrippa suis lacrymis inflexerat, ita ut dicerent Judaei: Non Romanis bellamus; sed Floro qui bello digna commisit, bellum inferendum arbitramur.

PL 15, 2052B

こう言って、アグリッパは涙を流し、彼の姉妹ベレニケもまた涙を流した。彼女もクシストスの高い所にいたのである。アグリッパはその涙で彼らを大いに動かし、ユダヤ人たちは言うほどになった。「我々はローマ人と戦っているのではない。戦いに値することをしでかしたフロルスに、戦いを仕掛けるべきだと考えているのだ。」

83

Respondit Agrippa: sed hoc est Romanum bellum inferre: facta vestra Romanorum injuriam petunt.

PL 15, 2052C

アグリッパは答えた。「だが、それこそローマ人に戦いを仕掛けることだ。諸君の行いは、ローマ人への侮辱をめざしている。」

84

Non Floro, sed Romanis: non Floro, sed Caesari tributum negatur: non Flori, sed Romanorum miles in castro est, quod appellatur Antonia, a quo dirutis divisisque porticibus templum separastis, ut custodia sequestraretur.

PL 15, 2052C

「貢租を拒まれているのは、フロルスではなくローマ人であり、フロルスではなくカエサルである。アントニアと呼ばれる砦にいる兵士は、フロルスの兵ではなく、ローマ人の兵であり、諸君はその砦から延びる柱廊を打ち壊し、切り離して神殿を隔て、守備隊を遠ざけたのだ。」

85

Restituite statutum superiorum: tributum quod Caesari debetur, Caesari solvatur; ne Florus hoc referat, non se a vobis, sed Caesaris imperium repudiatum.

PL 15, 2052C

「先人の定めを回復せよ。カエサルに負う貢租は、カエサルに払え。フロルスが、自分ではなくカエサルの支配が諸君に拒まれたと報告することのないように。」

86

Acquieverat populus his dictis, ita ut cum Agrippa in templum ascenderent, porticus ut fuerant inciperent aedificare, tributum cogerent.

PL 15, 2052C

民はこの言葉に同意したので、アグリッパとともに神殿に上り、柱廊を元どおりに建て始め、貢租を取り立てるほどであった。

87

Denique brevi missis in hujusmodi muniis industriis exsecutoribus, congregata sunt talenta quadraginta, quae deerant tributariae solutioni.

PL 15, 2052D

実に、間もなく、そのような仕事に勤勉な執行者たちが送られると、貢租の支払いに不足していた40タラントが集まった。

88

Compressus fuerat omnis belli tumultus: sed adjungere his Agrippa volens, ut Floro obtemperarent, donec ei a Caesare successor veniret, ita plebem exasperavit, ut ne ab ejus quidem contumelia temperaretur, sed extrusum urbe nonnullis jactis lapidibus, incertum an percusserint.

PL 15, 2052D

戦いの騒ぎはすべて鎮まっていた。ところがアグリッパは、カエサルから後任が来るまでフロルスに従うように、とも付け加えようとして、民をひどく怒らせたので、民は王に対する侮辱さえ控えず、彼を町から追い出し、いくつかの石を投げつけた。当たったかどうかは定かでない。

89

Qua motus injuria rex, auctores eorum comprehensos ad Florum direxit. Ipse autem in regnum suum concessit.

PL 15, 2053A

この仕打ちに心を動かされた王は、その首謀者たちを捕らえて、フロルスのもとへ送った。自身は自分の王国へ去った。

Liber II, Caput X

第2巻 第X章PL 15, 2053A
1

Eo discedente concitatores belli compositis insidiis, Massada castellum occupaverunt, necatisque Romanorum custodibus suos constituere.

PL 15, 2053A

彼が去ると、戦いの扇動者たちは謀をめぐらしてマサダの砦を占拠し、ローマ人の守備兵を殺して、自分たちの者を据えた。

2

Eleazarus quoque principis sacerdotum filius praeruptae vir audaciae suasit, ne cujus alienigenae donum vel sacrificium reciperetur: quae turba belli adversum Romanos fuit, universosque in tumultum excitavit.

PL 15, 2053A

また、大祭司の子エレアザルは、向こう見ずなまでに大胆な男で、異国人の贈り物も犠牲も受け入れてはならないと説いた。これがローマ人に対する戦いの騒乱の発端となり、すべての者を騒擾へと駆り立てた。

3

Videntes itaque potissimi quique, quod ea res praesumptae causa foret dissensionis, agebant cum populo, non solum Caesari bellum irrogari, sed violari etiam instituta religionis, templique imminui reverentiam: argui et condemnari patrum traditiones, qui ex muneribus alienigenarum templum ornaverint, cui multo amplius accesserit divitiarum ex collatione gentium, donisque diversarum et innumerabilium nationum: oblitterari sancta majorum, sacros ritus novari.

PL 15, 2053A

そこで、有力者たちは皆、この事が向こう見ずに企てられた不和の原因となるのを見て取り、民に説いた。カエサルに戦いが仕掛けられるのみならず、宗教の制度が損なわれ、神殿への畏敬が減ぜられることになる。異国人の贈り物で神殿を飾った父祖たちの伝承が非難され、断罪される。その神殿には、諸国民の寄進と、さまざまな数えきれない諸民族の贈り物により、はるかに多くの富が加わったのである。先祖の聖なる事柄が消し去られ、聖なる儀式が改められる、と。

4

Quid futurum de his quae ante collata sunt, si simili modo conferri in posterum dona gentium prohibeantur? Aut si solis Romanis sit interdictum quod omnibus liceat, quod incentivum belli futurum?

PL 15, 2053B

これまでに寄せられたものはどうなるのか。同じように、今後諸国民の贈り物を納めることが禁じられるなら。あるいは、万人に許されていることが、ローマ人にだけ禁じられるなら、それは戦いのどれほどの火種となるか。

5

Postremum, impium, si apud Judaeos tantum nec sacrificare, nec inferre munera alienis permitteretur.

PL 15, 2053B

最後に、不敬なことであろう。ユダヤ人のもとでだけ、異国の者が犠牲を献げることも、供物を持ち込むことも許されないとすれば。

6

Considerare eos oportere, quia Caesaris pax solveretur; quem hujusmodi motum offensione, haud dubie facturum, ut eriperet Judaeis omnem usum sacrificiorum; ut nec pro se sacrificarent, qui sacrificium Caesaris refutavissent, praeveniendum mature.

PL 15, 2053B

彼らは考えねばならない。カエサルの平和が解かれることになる。カエサルはこのような動きに腹を立てて、間違いなく、ユダヤ人から犠牲の務めのすべてを取り上げるだろう。カエサルの犠牲を拒んだ者が、自分たちのために犠牲を献げることもできなくなるのだから、早めに先手を打たねばならぬ、と。

7

Nam talia consulta si ad Florum, atque inde haud dubie ad Caesarem pervenirent, Judaeorum genti pestem factura: simul haec astruere sacerdotum testimoniis desiderantes, interrogabant, si umquam a majoribus esset sacrificiis gentilium renuntiatum: id quominus liqueret, obstrepebant ad seditionem parati: nec ministri quidem altaris audebant sese tantae discordantium inserere contentioni: unum remedium superesse visum est, ut Florus atque Agrippa rex cum militari manu adessent, ut saltem metu desisterent, qui consilio nequaquam revocarentur.

PL 15, 2053C

もしこのような決議がフロルスに、さらに間違いなくカエサルにまで届けば、ユダヤ人の民に破滅をもたらすことになる。同時に、これを祭司たちの証言で裏づけることを求めて、彼らは、かつて先祖が異邦人の犠牲を断ったことがあるかどうかを尋ねた。それが明らかにならぬようにと、内乱に備えた者たちが叫び立てて妨げた。祭壇の奉仕者たちさえ、これほどの対立の争いに割って入る勇気がなかった。残る手立ては一つと思われた。すなわち、フロルスと王アグリッパが軍勢を率いて来ることである。せめて恐れによって、説得ではまったく引き戻せない者たちが思いとどまるように。

8

Sed Florus, qui augeri vellet seditionem, ne ullus Judaeis esset veniae locus ( qui nisi involuti bello forent, urgendi rapinas ejus, et graviora commissa facultas omnis exstingueretur), passus est crescere belli furorem, nihilque legatis responsi reddidit.

PL 15, 2053C

しかしフロルスは、内乱が大きくなることを望んで、ユダヤ人に赦しの余地が少しも残らないように(もしユダヤ人が戦いに巻き込まれなければ、彼の略奪と、より重い所業を責め立てる機会はすべて消えてしまうからである)、戦いの狂乱が募るのを許し、使節たちには何の返答もしなかった。

9

Agrippa vero quam maxime ambiebat Scyli et Antipae Custobarique propinquorum suorum legationem, in commune bonum, ut et Judaeos Romanis servaret, et Judaeis religionem, patriae templum, urbem civibus, sibique imperii decus, regni tranquillitatem, misit tria millia equitum Dario et Philippo turmarum ducibus, ut auxilio freti, bonarum consultores partium promptius adniterentur.

PL 15, 2053D

一方アグリッパは、親族のスキュロス〔底本は Scyli。綴りの崩れた名らしく、刷られた形から音写した〕、アンティパス、クストバロスの使節団をことのほか重んじ〔ミーニュの脚注(ガッランディ)は、語が欠けているらしいとして Agrippa vero qui quam maxime ambiebat … misit と読む。これに拠り、ambiebat を、使節団を熱心に迎え入れたの意と取った〕、共通の善のために、ユダヤ人をローマ人のために、宗教をユダヤ人のために、神殿を祖国のために、町を市民のために保ち、また自分のためには支配の栄誉と王国の平穏を保とうとして、騎兵三千を、騎兵の小隊の長ダレイオスとフィリポに率いさせて送った。善き側に立つ助言者たちが、この助けに支えられて、いっそう勇んで努めるようにである。

10

Hinc fiducia bonis orta, improbis indignatio, bellum adolevit. Cum hos causa justior, quae nihil tamen armorum conflictus juvaret; illos furor et multitudinis numerus accenderet, divisae acies praeliatorum.

PL 15, 2054A

これにより、善き者たちには信頼が生まれ、悪しき者たちには憤りが生まれて、戦いは激しくなった。一方の者たちをより正当な理由が駆り立てたが、それは武器の衝突にはまったく役に立たなかった。他方の者たちを狂乱と群衆の数が駆り立て、戦士たちの戦列は二つに分かれた。

11

Principes sacerdotum et vulgi portio quae pacem optabant, cum regiis equitibus partem civitatis superiorem occupavere: illi alii in inferioribus siti, templum et propinqua loca sacris sibi vindicabant.

PL 15, 2054A

大祭司たちと、平和を望む民衆の一部は、王の騎兵とともに町の上の部分を占めた。他方、下の部分にいた者たちは、神殿と、聖所に近い場所を自分たちのものとした。

12

Primo lapidibus et saxis et jactu telorum utrimque bellum lacessunt, decernunt sagittis. Postea ut sese forte obtulit praeliandi necessitas, consertae manus: peritia usuque regii praestabant, volentes arcere accessu belli excitatores, ne templum intaminarent: contra Eleazaro cum suis, etiam superiorem urbem quae vocabatur Sion, invadere studium erat: septem diebus sine intermissione aliqua bellatum est.

PL 15, 2054A

最初は、石と岩を投げ、飛び道具を放って、双方から戦いを仕掛け、矢で決着をつけようとした。のち、たまたま戦う必要が生じたとき、白兵戦となった。王の側が熟練と経験で優り、神殿を汚さぬよう、戦いの扇動者たちを近づけまいとした。これに対し、エレアザルとその仲間は、シオンと呼ばれる上の町をも攻め取ろうと努めた。七日のあいだ、少しも途切れることなく戦われた。

13

Octavus solemnitatis dies, quo ligna omnes altaribus solebant imponere, ne quando ignis deficeret, quem oportebat inexstinguibilem perseverare, furorem addidit, ut omnes a templo ministri excluderentur.

PL 15, 2054B

祝祭の八日目は、この日に皆が祭壇に薪を載せるのが習わしで、それは、絶やしてはならない火が決して消えぬようにするためであったが、この日が狂乱を加え、奉仕者たちはみな神殿から締め出された。

14

Audacius solito sicariis sese proripientibus cessere regii, nec in superioribus partibus consistere ausi: incensae aedes Agrippe et Berenices, direptum omne instrumentum regium: ignis circumferebatur, ut chirographa debitorum, quae recondita in tabulariis erant publicis exurerentur.

PL 15, 2054B

シカリオイがいつもより大胆に突出すると、王の側は退き、上の部分にとどまる勇気もなかった。アグリッパとベレニケの邸宅が焼かれ、王の調度はすべて略奪された。火は、公文書庫にしまわれていた債務証書を焼き尽くすために、持ち回られた。

15

Quo feneratoribus suis inopes insolentius insurgerent, omni nexu sese absolutos arbitrati, incendebant urbem manibus suis, exurebantur nervi civitatis, expugnatum est castrum cui nomen Antonia, caesi omnes custodes reperti, incensum postea.

PL 15, 2054B

貧しい者たちが、高利貸しに対していっそう横柄に逆らうためであった。彼らはあらゆる拘束から解かれたと考え、自分たちの手で町に火を放ち、町の腱は焼かれ、アントニアという名の砦は攻め落とされ、見つかった守備兵は皆殺しにされ、のち砦は焼かれた。

16

Massadam quoque proripiens sese Manaimus, Judae Galilaei filius, acer et peritus sophista, et turbandis rebus exercitatus, armorum invasit officinas, et induit armis inermes.

PL 15, 2054C

マサダへも突進したメナヘム〔底本は Manaimus〕は、ガリラヤ人ユダの子で、鋭く、巧みな詭弁家であり、騒乱を起こすことに熟練していて、武器の工房を襲い、武器を持たぬ者たちに武器を着せた。

17

Regressusque in Hierosolymam, stipatoribus tamquam regio more comitantibus, immane quantum insoleverat, ut supergrediens usum privatum, nec ab illicitis quidem quae liberi populi ferre non possent, temperandum arbitraretur: insurgentibus in eum pluribus, qui fultum regali indumento, tyrannum et dominum incubuisse libertati civium increpitarent, graves poenas dedit, ut afflictus prius cruciatibus immoreretur, nec tamen dissidium remotum.

PL 15, 2054C

そしてエルサレムに戻ると、側近たちが王のようにつき従う中で、途方もなく高ぶり、私人の立場を踏み越えて、自由な民が耐えられぬ許されぬことからさえ身を慎むべきだとは考えなかった。多くの者が彼に立ち向かい、王の衣に支えられて、僭主また主人として市民の自由にのしかかったと非難すると、彼は重い刑罰を受け、まず責め苦に苦しめられて死んだ。だが、それでも不和は去らなかった。

18

Nam multo gravior motus insurrexit. Denique Metilius cum Romanis militibus oravit, ut discedere liceret: dataque fide et interpositis sacramentis, ubi juxta pactum arma deposuere, cum sine metu abirent, ab Eleazaro et sociis factionis multi obtruncantur: non resistendum adversus vim, nec precandum rati, sed tantummodo violatam fidem et perjurium perfidorum vociferantes.

PL 15, 2054D

はるかに激しい騒動が起こったからである。実に、メティリウスはローマの兵士たちとともに、立ち去ることを許されるよう願い出た。信義が与えられ、誓約が交わされて、約束に従い武器を置き、恐れなく去ろうとしたとき、エレアザルとその党派の仲間によって、多くの者が斬り殺された。兵士たちは、暴力に抵抗すべきでも、懇願すべきでもないと考え、ただ破られた信義と、背信の者どもの偽誓を叫ぶだけであった。

19

Omnes itaque interfecti: Metilius ipse praefectus militum rogando et obsecrando, simul pollicens usque ad circumcisionem quoque se Judaeum futurum, solus reservatur.

PL 15, 2054D

こうして全員が殺された。ただ兵の長官メティリウス自身だけは、頼み、懇願し、さらには割礼を受けてまでユダヤ人になると約束して、助け残された。

Liber II, Caput XI

第2巻 第XI章PL 15, 2055A
1

Ardebat omnis Judaea: Syria quoque provincia omnis in bellum excitata. Denique Caesarienses quoscumque habebant Judaeos interfecerunt: quo dolore excitati, plurimas Syriae urbes Judaei adorsi debellaverunt: nusquam jus, nusquam religio: nobilior erat, qui plura diripuerat, quasi praemia congerens fortitudinis.

PL 15, 2055A

ユダヤ全土が燃え上がり、シリア属州もすべて戦いへ駆り立てられた。実に、カイサリア人は、自分たちのもとにいたユダヤ人を一人残らず殺した。その苦しみに駆り立てられて、ユダヤ人たちはシリアの多くの町を襲い、攻め滅ぼした。どこにも法はなく、どこにも敬虔はなかった。より多くを略奪した者のほうが、より高く評価され、あたかも勇気の褒賞を積み上げているかのようであった。

2

Erat spectaculum miserabile, cum inhumata corpora passim jacerent in urbibus; pueris commixti senes, mulieres quoque nec propter verecundiam spectantium munimentis quibus pudenda tegerentur, relictis: omnia foeda et plena specie miserabili, quae cum tetrum horrorem excederent gravis ac nefariae crudelitatis, graviora tamen adhuc sibi invicem minitabantur.

PL 15, 2055A

町々のあちこちに、葬られぬ体が横たわり、少年たちに老人が交じり、女たちさえ、見る者の恥じらいを思ってすら、恥部を覆う衣を残されず、見るも哀れな光景であった。すべてが醜く、哀れな姿に満ちていた。それらは、重くおぞましい残虐の凄惨な恐ろしさを超えていたのに、彼らはなお、互いにもっと酷いことを脅し合った。

3

Erat immane latrocinium inter Judaeos ac Syros, cum spes nulla salutis esset, nisi ut invicem se praevenirent. Quae enim civitas, quae non Judaeos simul et Syros permixtos haberet?

PL 15, 2055B

ユダヤ人とシリア人の間には、凶暴な略奪が行われ、互いに先手を打つほかに、助かる望みはなかった。ユダヤ人とシリア人を、混じり合わせて抱えていない町が、どこにあっただろうか。

4

Dies in sanguine, noctes in formidine transigebantur: nec odiis, nec avaritiae modus ullus.

PL 15, 2055B

昼は血のうちに、夜は恐れのうちに過ごされ、憎しみにも貪欲にも、限りがなかった。

5

Nam praeter sectarum et cultus diversitatem, quae in malum publicum eruperat, ut e diverso se perditos vellent; avaritia habendi et rapiendi cupido ita animum invaserat, ut nulli, quem praedae studio deputassent neci, parcendum aestimarent.

PL 15, 2055B

実際、党派と祭儀の違いが公けの災いとなって噴き出し、互いに相手の破滅を望むほどであったうえに、持ちたい、奪いたいという貪欲が人の心を捉え、略奪への熱意から殺すことに決めた者は、誰も容赦すべきではないと考えるに至った。

6

Quid de minore numero caesorum loquar? Nam praeter Antiochenos, et Sidonios et Apamenos, difficile quisquam populus, inhabitantes secum Judaeos non persecutus est.

PL 15, 2055B

殺された者の少ない町について、何を言おうか。アンティオキア人、シドン人、アパメイア人を除いて、自分たちのもとに住むユダヤ人を迫害しなかった民は、ほとんどいない。

7

Cerassem autem et volentes egredi, usque ad fines proprios prosecuti sunt, ut sine ulla fraude abirent.

PL 15, 2055C

ゲラサ人〔底本は Cerassem。ミーニュの脚注は Gerasseni と読む〕については、出て行こうとする者たちを、彼らは自分たちの国境まで送り届け、何の欺きもなく去れるようにした。

8

Alexandriae vero orta inter gentiles et Judaeos contentione, dum Hebraei vindictam reposcerent, ac raptis fascibus congregatum in amphitheatro populum gentilium minitarentur exurere, alia curantem Alexandrum Tiberium praefectum loci in se convertere, ac primo quidem concordiam publicam reformare pacificis tentabat sermonibus.

PL 15, 2055C

一方アレクサンドリアでは、異邦人とユダヤ人の間に争いが起こり、ヘブライ人たちが復讐を求め、薪の束をひっつかんで、円形闘技場に集まった異邦人の民を焼き払うと脅したとき、ほかのことに気を配っていた土地の長官ティベリウス・アレクサンドロスを、彼らは自分たちのほうへ振り向かせた。彼は最初、穏やかな言葉で、公の和合を立て直そうと試みた。

9

Ubi vero irrideri ab his quae sedulo moneret, advertit, nec ullo alio modo tolli posse tantam seditionem, invadendi eos militibus potestatem dedit; qui circumfusos adorsi, maximam per totam urbem stragem fecere: cum alios resistentes, fugientes alios, alios in domibus suis latitantes necarent, neque ulla subjaceret, vel parvulorum misericordia, vel reverentia senum, vel mulierum verecundia.

PL 15, 2055C

だが、自分が熱心に諭すことを彼らに嘲笑されるのを見て取り、これほどの内乱は他のいかなる方法でも取り除けないと悟ると、兵士たちに彼らを襲う権限を与えた。兵士たちは、取り囲んだ彼らを襲い、町じゅうに最大の殺戮を行った。抵抗する者を殺し、逃げる者を殺し、自分の家に隠れる者を殺し、幼子への慈しみも、老人への敬いも、女たちへの恥じらいも、何一つ働かなかった。

10

Caesa itaque Judaeorum quinquaginta fere millia: natabant plateae sanguine, repleta erant omnia cadaveribus, crepitabant flammae saevo per urbem incendio, quae Judaeorum domibus invectae (Matth. XIV, 4) , vicina simul depascebant.

PL 15, 2055D

こうして、ユダヤ人はほぼ5万人が殺された。大通りは血に浸り、すべてが死体で満ち、町じゅうに荒々しい火災で炎がぱちぱちと音を立てた。炎はユダヤ人の家々に持ち込まれ(マタイ14:4)〔この引照は文脈に合わない。ミーニュが本文に刷ったまま写す〕、近隣をも同時に焼き尽くした。

11

Inflexus tamen Alexander, tandem milites abstinere, et receptui canere jubet: vulgi tamen ira semel progressa in potestatem necandi, nequaquam mitigabatur.

PL 15, 2055D

しかし、心を動かされたアレクサンドロスは、ついに兵士たちに手を引くよう命じ、退却の合図を吹かせた。だが、いったん殺す権限へ進んだ民衆の怒りは、少しも和らがなかった。

Liber II, Caput XII

第2巻 第XII章PL 15, 2056A
1

Luebant enim scelerum suorum supplicia, qui postquam Dominum Jesum crucifixerunt divinorum arbitrum, postea etiam discipulos ejus persequebantur.

PL 15, 2056A

彼らは、自らの悪行の報いを償っていたのである。彼らは、神的な事柄の裁定者である主イエスを十字架につけたのち、その弟子たちをも迫害していた。

2

Plerique tamen Judaeorum, et Gentilium plurimi crediderunt in eum, cum praeceptis moralibus operibusque ultra humanam potestatem profluentibus invitarentur: quibus ne mors quidem ejus vel fidei, vel gratiae finem imposuit, immo etiam cumulavit devotionem.

PL 15, 2056A

それでも、ユダヤ人の多くと、異邦人の非常に多くの者が、彼を信じた。道徳の教えと、人間の力を超えて湧き出る業に招かれたからである。彼らにとって、その死さえ、信仰にも好意にも終わりをもたらさず、むしろ献身を積み増した。

3

Intulerunt itaque parricidales manus, atque auctorem vitae interficiendum ad Pilatum deduxere: reluctantem coeperunt perurgere judicem: in quo tamen non excusabatur Pilatus, sed Judaeorum amentia coacervabatur; quia nec ille adjudicare debuit, quem reum minime deprehenderat; nec isti sacrilegium parricidio geminare, ut ab his, qui ad redimendos et sanandos eos sese obtulerat, obtruncaretur: de quo ipsi Judaei quoque testantur, dicente Josepho historiarum scriptore, quod fuerit illo in tempore vir sapiens, si tamen oportet, inquit, virum dici, mirabilium patratorem operum: qui apparuerit discipulis suis post triduum mortis suae vivens iterum, secundum prophetarum scripta: qui et haec et alia innumerabilia de eo plena miraculis prophetaverunt: ex quo coepit congregatio Christianorum: et in omne hominum penetravit genus; nec ulla natio Romani orbis remansit, quae cultus ejus expers relinqueretur.

PL 15, 2056A

こうして彼らは近親殺しの手を下し、生命の創始者を、殺すためにピラトのもとへ引いて行った。渋る裁判官に、彼らは強く迫り始めた。だがこの点で、ピラトが免責されたわけではなく、ユダヤ人の狂気が積み上げられたのである。ピラトは、被告と見る理由を全く見いだせなかった者を、有罪と判決すべきではなかった。ユダヤ人も、冒瀆を近親殺しに重ねるべきではなかった。自分たちを贖い、癒やすために身を差し出した者が、自分たちの手で斬り殺されるように仕向けたのだから。このことについては、ユダヤ人自身も証言している。史家ヨセフスが言うには、その時代に一人の賢い人がいた。「もし人と呼ぶべきならば」と彼は言う。驚くべき業を成し遂げる者であった。その人は、自分の死の三日後に、預言者たちの書に従って、再び生きて弟子たちに現れた。預言者たちは、これらのことも、奇跡に満ちた無数の他のことも、彼について預言した。その時からキリスト教徒の集まりが始まり、あらゆる種類の人々に浸透した。ローマの世界のどの民族も、彼への礼拝を欠いたまま取り残されることはなかった、と。

4

Si nobis non credunt Judaei, vel suis credant: hoc dixit Josephus, quem ipsi maximum putant: et tamen ita in eo ipso quod verum locutus est, ita mente devius fuit, ut nec sermonibus suis crederet, sed locutus est propter historiae suae fidem, quia fallere nefas putabat: non credidit propter duritiam cordis et perfidiae intentionem: non tamen veritati praejudicabat, quod non credidit, sed plus addidit testimonio, quod nec incredulus et invitus negavit.

PL 15, 2056B

我々を信じないなら、ユダヤ人はせめて自分たちの者を信じるがよい。これを言ったのはヨセフスであり、彼らは彼を最大の人物と考えている。それなのに、彼は、まさに真実を語ったそのことにおいてさえ、精神が道を外れていたので、自分の言葉をも信じなかった。ただ、自らの史書の信用のために語ったのである。偽ることを不敬と考えたからだ。彼が信じなかったのは、心の頑なさと、背信への志向のゆえである。だが、彼が信じなかったことは真理を損なわず、むしろ、不信の者でありながら、いやいやながらにも否定しなかったことが、証言にいっそうの重みを加えた。

5

In quo Christi Jesu claruit potentia aeterna, quod eum etiam principes synagogae quem ad mortem comprehenderant, Deum fatebantur.

PL 15, 2056C

そこにキリスト・イエスの永遠の力が輝いた。会堂の指導者たちさえ、死に至らしめようと捕らえた彼を、神と告白したのである。

6

Et vere quasi Deus sine exceptione personarum, aut ulla mortis formidine locutus, excidium quoque templi futurum annuntiavit: sed non eos templi injuria commovit, sed quia in flagitiis ab eo et sacrilegiis corripiebantur, hinc ira exarsit, ut interficerent eum quem nulla habuissent tempora.

PL 15, 2056C

まことに、彼は神として、人を分け隔てせず、また死への恐れもなしに語り、神殿の滅亡もやがて来ると告げた。だが、彼らを動かしたのは神殿への侮辱ではなく、自分たちが彼から、恥ずべき行いと冒瀆を咎められたことであり、そこから怒りが燃え上がって、どの時代も持ったことのない者を殺すに至った〔nulla habuissent tempora は、いつの時代にも比類のない者の意と取った〕。

7

Nam cum alii precando meruerint facere, quae fecerunt; hic in potestate habebat, ut omnia quae fieri vellet, imperaret. Occisus erat ante mortem Jesu, Baptista Joannes vir sanctus, qui nunquam in saeculis salutis veritatem posuerat.

PL 15, 2056C

ほかの者たちは、祈ることによって、行ったことを行うに値した。だが彼は、望むことはすべて命ずる権能を持っていた。イエスの死の前に、洗礼者ヨハネ、聖なる人が殺されていた。彼は、真理を身の安全の次に置いたことの一度もない者であった〔底本は in saeculis。ミーニュの脚注は in secundis と読む。これに拠る〕。

8

Denique ad omnia quae plena justitiae docebat, quibus ad cultum Dei invitabat Judaeos, etiam baptismum propter purificationem animae et corporis instituerat.

PL 15, 2056D

実に、彼が教えた、正義に満ちたすべてのこと、それによってユダヤ人を神への礼拝へ招いたことに加えて、魂と体の清めのために洗礼をも制定していた。

9

Cujus causa necis, libertas, quod perpeti nequivit ab Herode fraterni violata connubii jura, germanoque abductam conjugem.

PL 15, 2056D

その死の原因は、彼の率直さであった。ヘロデによって兄弟の婚姻の権利が冒され、兄弟から妻が奪われたことに、彼は耐えられなかったのである。

10

Nam cum idem Herodes Romam pergeret, hospitii causa fratris ingressus domum cui erat uxor Herodias, Aristobuli filia, regis Agrippae soror, ausus est eam naturae immemor sollicitare, ut relicto fratre, sibi nuberet: cum de urbe Roma revertisset ex consensu mulieris inita incesti pactio est.

PL 15, 2057A

というのも、このヘロデはローマへ向かう途中、宿を借りるために兄弟の家に入った。その兄弟には妻ヘロディアがおり、彼女はアリストブロスの娘で、アグリッパ王の姉妹であった。ヘロデは、自然〔の絆〕を忘れて、あえて彼女を誘い、兄弟を捨てて自分に嫁ぐようにと迫った。ローマの町から戻ると、女の同意のもとに、道ならぬ婚姻の約束が結ばれた。

11

Cujus indicium rei, pervenit ad Aretae regis filiam, in conjugio adhuc Herodis manentem. Ea rivalem indignata redeunti marito insinuavit, ut ad Macherunta oppidum dirigeretur: quod erat in confinio Petraei regis et Herodis: ille qui nihil suspicaretur, simul quia omnem jam circa eamdem imminuerat affectum, quo facilius Herodiadi pactionis fidem praestaret, si ablegaret conjugem, acquievit ejus suggestioni.

PL 15, 2057A

この事の知らせは、まだヘロデの妻のままであったアレタス王の娘に届いた。彼女は恋敵に憤り、戻った夫に、マカイロスという町へ送り出されることを持ちかけた。そこは、ペトラの王とヘロデとの境にあった。彼は何も疑わず、また彼女に対する愛情をすでにすっかり減らしていたので、妻を遠ざければ、ヘロディアにいっそう容易に約束の信義を果たせると考えて、彼女の勧めに従った。

12

At illa, ubi patrio regno appropinquavit, cognita patri Aretae prodidit, qui per insidias omnem exercitum Herodis bello lacessitum delevit, proditione facta per eos qui ex Philippi tetrarchae populo, Herodi sese associaverant.

PL 15, 2057A

しかし彼女は、故国の王国に近づくと、知ったことを父アレタスに明かした。父はヘロデの全軍に戦いを仕掛け、伏兵によってこれを滅ぼした。その裏切りは、四分領主フィリポの民のうち、ヘロデに加わっていた者たちによって行われた。

13

Unde Herodes Caesari querelam detulit: sed vindictam imperatam a Caesare indignatio Dei sustulit.

PL 15, 2057B

そこでヘロデはカエサルに訴えを持ち込んだが、カエサルが命じた報復は、神の憤りが取り去った。

14

Nam in ipso apparatu belli, Caesaris mors nuntiata, idque a Judaeis aestimatum comperimus et creditum (auctore Josepho adversum se idoneo) quod non fraude hominum, sed Dei commotione Herodes exercitum amiserit et juste quidem propter vindictam Joannis Baptistae viri justi qui dixerat ei: Non licet tibi fratris uxorem habere (Marc. VI, 18) .

PL 15, 2057B

実際、戦いの準備のまさに最中に、カエサルの死が告げられた。我々は、ユダヤ人がこう考え、また信じたことを知っている(ユダヤ人自身に不利な事柄について、ヨセフスは信頼に足る典拠である)。ヘロデが軍を失ったのは、人の欺きによるのではなく、神の働きによるのであり、しかも正しくも、義人である洗礼者ヨハネの報復のためである、と。ヨハネは彼に言っていた。「汝が兄弟の妻を持つことは許されない」(マルコ6:18)。

15

Sed ita haec conteximus, quasi vel in suis Judaei legitima custodierint, apud quos interierat summi jus sacerdotii, aut avaritia interceptum, aut potiorum insolentia, qui licere quod vellent, jus putabant.

PL 15, 2057B

だが我々がこれをこう織り込むのは、あたかも、ユダヤ人が自分たちの間で、法にかなったことを守っていたかのようである。彼らのもとでは、大祭司職の権利はすでに失われており、それは貪欲によって奪われたか、あるいは、望むことは許されると考えて権利とした有力者たちの横暴によって、奪われたのである。

16

Namque a principio Aaron summus sacerdos fuit, qui ad filios suos ex voluntate Dei unctione legitima transmisit sacerdotii praerogativam, a quibus per ordinem successionis constituti sunt, principatum sacerdotii gerentes.

PL 15, 2057C

実際、初めからアロンが大祭司であり、彼は神の意志により、合法の塗油によって、祭司職の特権を自分の子らに伝え、その子らから、継承の順序に従って、祭司職の首位を担う者たちが立てられた。

17

Unde patrio more convaluit neminem fieri principem sacerdotum, nisi qui esset ex sanguine Aaron: cui primo jus istiusmodi delatum est sacerdotii. Alterius autem generis viro, nec regi quidem, liceret succedere.

PL 15, 2057C

そこから、父祖の習わしとして、アロンの血筋の者でなければ、大祭司になってはならないということが固まった。この祭司職の権利は、まずアロンに授けられたのである。他の血筋の者は、たとえ王であっても、継ぐことは許されなかった。

18

Denique Ozias, quia usurpavit sacerdotii munus, perfusus lepra, a temploque ejectus, reliquam aetatem sine imperio exegit: et certe rex optimus fuit, sed usurpare ei non licuit officium religionis.

PL 15, 2057C

実に、ウジヤは、祭司職の務めを奪い取ったので、重い皮膚病に冒され、神殿から追い出されて、余生を支配の座なしに過ごした。しかも彼はまことに最善の王であったが、宗教の務めを奪うことは許されなかったのである。

Liber II, Caput XIII

第2巻 第XIII章PL 15, 2057D
1

Fuerunt itaque ex quo egressi sunt ex Aegypto patres, usque ad aedificationem templi quod Salomon condidit, principes sacerdotum XIII qui fiunt anni ducenti et duodecim, quoniam primo qui erat princeps sacerdotum usque ad mortem perseverabat, nec quisquam in locum viventium substituebatur.

PL 15, 2057D

父祖がエジプトから出て以来、ソロモンが建てた神殿の建立に至るまで、大祭司は13人あり、その年数は212年に及ぶ。初代の大祭司は死ぬまでその職にとどまり、存命の者の後任が立てられることもなかったからである。

2

Postea etiam a viventibus subrogabantur. Ergo isti tredecim per successionem adepti sunt sacerdotium; quibus temporibus et aristocratia fuit et monarchia, Judicum et Regum potestas.

PL 15, 2057D

のちには存命のうちに後継者が立てられるようにもなった。こうしてこの13人は継承によって大祭司職を得たのであり、その時代には貴族政も君主政もあった。すなわち士師と王の権力である。

3

Rursus a Salomone usque ad tempora captivitatis, quando in Syriam populus demigravit, urbe capta temploque exusto, fuerunt sacerdotum principes XVIII per annos quadringentos et sexaginta et menses sex, et dies decem; LXX autem annis post in captivitate fuit populus.

PL 15, 2057D

次に、ソロモンから捕囚の時代まで、すなわち町が陥ち神殿が焼かれて民がシリアへ移った時までに、大祭司は18人あり、460年6か月10日の間であった。そののち民は70年間捕囚の身にあった。

4

Postea Cyrus cum dimitteret populum patrum de regione Assyriorum, et templi aedificandi potestatem daret, etiam sacerdotum principem Josedech qui simul abductus erat, redire permisit, ut ritus veteris solemnitatis per assueti sacerdotis scientiam reformaretur.

PL 15, 2058A

のちにキュロスは、父祖の民をアッシリア人の地から解き放ち、神殿を建てる権限を与えたとき、ともに連れ去られていた大祭司ヨツァダクにも帰還を許した。慣れ親しんだ祭司の知識によって、古来の祭儀の定めが復興されるようにするためである。

5

Ipse igitur et posteri ejus quindecim numero viri, a reditu populi usque ad Antiochum Eupatorem officio functi sunt per ordinem successionis, et principatum sacerdotii repraesentarunt annis CCCCXIV.

PL 15, 2058A

こうして彼自身と、その子孫の15人は、民の帰還からアンティオコス・エウパトルの時に至るまで、継承の順に務めを果たし、大祭司の首位を414年間保った。

6

Primus Antiochus quem supra memoravimus, et dux ejus Lysias, occiso Onia sacerdotum principe, in locum ejus substituerunt Alchimum in sacerdotium. Qui licet fuerit de Aaron genere, non tamen fuit de ipsa domo.

PL 15, 2058A

正当な継承を最初に破ったのは、先に述べたアンティオコスと、その将軍リュシアスであった〔Primus をこのように取った〕。彼らは大祭司オニアスを殺し、その後任としてアルキモスを大祭司職に就けた。彼はアロンの血筋の者ではあったが、その家そのものの出ではなかった。

7

Unde Ananias frater Oniae pergens in Aegyptum, petiit a Ptolemaeo Philometore, et Cleopatra conjuge Philometoris, qui ritus observationis ad Hierosolymitanae solemnitatis similitudinem, in Alexandrinae urbis cultibus inseruerat, ut illic princeps sacerdotum subrogaretur, eo quod Alchimus legitimam non haberet sacerdotii successionem; atque idem tamen exacto triennio defunctus, nec successorem habere meruit, qui abrogaverat legitimae successionis solemnitatem.

PL 15, 2058B

それゆえオニアスの兄弟アナニアはエジプトに赴き、プトレマイオス・ピロメトル――彼はエルサレムの祭礼にならった儀礼の遵守をアレクサンドリアの町の祭儀に取り入れていた――と、その妻クレオパトラに、その地で大祭司が任じられるよう求めた。アルキモスには大祭司職の正当な継承がなかったからである。しかしそのアルキモスも三年が過ぎて没し、正当な継承の定めを廃していた彼は、後継者を得るにも値しなかった。

8

Fuit itaque septem annis civitas sine principe sacerdotii. Usque ad hoc tempus regressio patrum de terris Assyriorum democratiam tenuit, eo quod per regum iniquitates in captivitatem sese esse deductum Judaeorum populus recognosceret.

PL 15, 2058B

こうして七年間、町には大祭司がいなかった。この時まで、アッシリア人の地からの父祖の帰還は民主政を保った。ユダヤ人の民が、王たちの不法によって自分たちが捕囚に連れ去られたことを認めていたからである。

9

Asamonaei postea nacti potestatem populo praesidendi, Jonatham sacerdotum principem constituere, qui per septem annos functus suscepto munere, per insidias Triphonis finem vitae invenit, in cujus locum Simon frater germanus tamquam jure haereditario, per electionem tamen successit, quem generi insidiis inter epulas exstinctum accepimus; a quo ad filium ejus Hyrcanum, quem fuga periculo exemerat, praerogativa sacerdotii demigravit.

PL 15, 2058C

のちにハスモン家が民を治める権力を得て、ヨナタンを大祭司に立てた。彼は受けた務めを七年間果たしたが、トリュフォンの策略によって命を終えた。その後任には、実の兄弟シモンが、世襲の権利によるかのように、しかし選挙によって就いた。このシモンは婿の策略により宴の席で殺されたと我々は聞いている。彼から、逃亡によって危難を免れたその子ヒルカノスへ、大祭司職の特権が移った。

10

Hyrcano autem Aristobulus, qui etiam regnum memorato adjunxit muneri, ut utriusque esset particeps, et Aristobulo Alexander substitutus est: Penes Alexandrum et regnum et sacerdotium, usque ad diem vitae ejus mansit supremum, per septem scilicet et viginti annos, sed plerumque dubio statu: nam et anceps inter ipsum et Demetrium victoria fuit, et odium immane a civibus.

PL 15, 2058C

ヒルカノスの次にアリストブロスが立った。彼は先に述べた務めに王位をも加え、両方にあずかる者となった。アリストブロスの後にはアレクサンドロスが立った。アレクサンドロスの手に、王位も大祭司職も、その命の最後の日まで、すなわち27年間とどまったが、おおむね不安定な状態であった。というのは、彼とデメトリオスとの間の勝敗は定まらず、市民からは凄まじい憎しみを受けたからである。

11

Idem moriens Alexander, qui periculosam filiis suis cerneret odiorum suorum haereditatem, Alexandram conjugem suam exercitam usu imperii, et communium assuetudine consiliorum, gratiorem tamen populo quod et adversum viri saevitiam periclitantibus frequenter praesidio fuerit, et conjugi temperamento, regali praeesse voluit gubernaculo: arbitram simul statuens, cuinam potissimum filiorum summum sacerdotium committeretur.

PL 15, 2058D

同じアレクサンドロスは、死にあたって、自分に向けられた憎しみを相続することが息子たちにとって危険であると見て、妻アレクサンドラに王者の舵取りをさせようとした。彼女は支配の実務に習熟し、共通の協議に慣れ、しかも民には好まれていた。夫の残忍さに対して危うい立場に立つ者をしばしば庇い、夫をも宥めたからである。同時に彼は、息子たちのうちの誰に大祭司職を最もふさわしく委ねるかを決める裁定者にも彼女を定めた。

12

Illa Hyrcanum patri substituit in sacerdotium, vel propter majoris aetatis praerogativam, vel quod leniore quam frater ingenio, nullas super regni negotiis matri videretur molestias excitaturus. Aristobulo nihil publicorum commisit officiorum.

PL 15, 2058D

彼女はヒルカノスを父の後任として大祭司職に就けた。年長という特権のためか、あるいは兄弟より気質が穏やかで、王国の政務について母に何の面倒も起こしそうになかったためか、である。アリストブロスには公の務めを何も任せなかった。

13

Sed ille etiam vivente matre, aegritudinis tamen ejus occasione in remotis et munitioribus locis regem agebat: quo offensa mater, et Hyrcani querelis anxia, vim morbi aluit, nec ultra novem annos imperii progressa, omnium haeredem Hyrcanum reliquit: non quod servaturum praesumeret, sed ne indignum juvaret, aut usurpatoris insolentiam judicio prosperiore accenderet: verum Alexandrae mors etiam Hyrcano sacerdotium regnumque ademit.

PL 15, 2059A

しかしアリストブロスは、母の存命中にも、その病を機に、遠く守りの堅い地で王として振る舞っていた。母はこれに気分を害し、ヒルカノスの訴えにも心を痛めて、病の勢いを募らせ、支配を九年以上に延ばすことなく、ヒルカノスをすべての相続人として遺した。それは、彼が守り通すだろうと見込んだからではなく、不相応な者に肩入れすまいとし、あるいは簒奪者の横暴をより有利な判断によって燃え立たせまいとしたからである。しかしアレクサンドラの死は、ヒルカノスから大祭司職と王位をも奪った。

14

Nam bello victus, ad munitiora sese contulit, retentisque conjuge et filiis Aristobuli quos in castro invenerat, amplexatus est mutare conditionem, ut ad Aristobulum potestas omnis transiret, et sacerdotium: ipse privatus in domum Aristobuli concederet.

PL 15, 2059A

戦いに敗れた彼は、より堅固な地に身を移し、砦で見つけたアリストブロスの妻と子らを捕らえていたが、境遇を取り換えることを受け入れた。すべての権力と大祭司職がアリストブロスに移り、自分は私人としてアリストブロスの家に退くというものである。

15

Nec tamen diu contentus fuit aulam regiam privatis mutasse aedibus. Nam excitatus ab Antipatro, primo in Arabiam contendit, velut contestatus pacti iniquitatem.

PL 15, 2059B

しかし、王宮を私邸と取り換えたことに、彼は長く満足していなかった。アンティパトロスにそそのかされて、まずアラビアへ急ぎ、約定の不法を訴えるかのようにした。

16

Deinde ubi infirmum sibi adversum Romanos quos in sui societatem per Scaurum Aristobulus illexerat, Arabi Regis auxilium advertit, Pompeio venienti querimoniam detulit, qui eludentem Aristobulum, anno jam tertio imperitantem bello perculit, auctoritate cepit, atque ante victoriam custodiae dedit; superatoque ejus populo et capta urbe, captivum ipsum cum filiis Romam dirigi praecipiens, Hyrcano sacerdotii dignitatem refudit, atque eum praesidem civibus, absque diademate tamen regnique infulis, statuit.

PL 15, 2059B

それから、アリストブロスがスカウルスを通じて自分の味方に引き込んでいたローマ人に対しては、アラビアの王の援助が自分にとって弱いと気づくと、やって来たポンペイウスに苦情を申し立てた。ポンペイウスは、はぐらかすアリストブロスを、すでに三年目の統治のさなかに戦で打ち、権威によって捕らえ、勝利の前に監禁した。その民を征し町を占領すると、アリストブロス自身を子らとともにローマへ送るよう命じ、ヒルカノスに大祭司の位を返し、冠と王権の標章は与えずに、市民の上に立つ者として据えた。

17

Largus quidem honoris, sed consultor quietis, ne fraternae insolentiae spiritu pax turbaretur.

PL 15, 2059C

栄誉には寛大であったが、平穏のことは顧慮し、兄弟の横暴な気風によって平和が乱されないようにしたのである。

18

Ita Aristobulus captus licet, Hyrcanum tamen regno exuit; qui quatuor et viginti annos postea majore usu quam nomine in potestate exegit: nec tamen is finis vitae Hyrcano, qui potestatis fuit.

PL 15, 2059C

こうしてアリストブロスは捕らえられたとはいえ、ヒルカノスから王位を奪った。ヒルカノスはその後24年間、名よりも実質において、権力のうちに過ごした。しかし、ヒルカノスにとって、権力の終わりが生涯の終わりとはならなかった。

19

Nam reliquum tempus dedecori cessit, ut supra memoravimus: si quidem superatus praelio, Parthis Euphratem transgredientibus, captus, et Antigono et Aristobuli filio in potestatem datus, truncatisque auribus, nec sic quidem aerumnae miserabilis implevit acerbitatem.

PL 15, 2059C

残りの時は恥辱に帰した。先に述べたとおりである。というのも、戦いに敗れ、パルティア人がユーフラテスを渡るとき捕らえられて、アリストブロスの子アンティゴノスの手に渡され、耳を切り落とされたが、それでもなお、その惨めな苦難の酷さは尽きなかった。

20

Nam post illam in Parthiam quoque abductus exsul, debilis, senex, ludibrium de se barbaris praebuit; et cognito postea, quod Herodes imperitaret, cujus conjugio Mariamne neptis sua potiebatur, in Judaeam revertitur.

PL 15, 2059C

実際、その後パルティアにまで追放者として連れ去られ、体を損なわれた老いの身となり、異民族に嘲笑の的を自ら供した。のち、ヘロデが支配していること、その妻の座に孫娘マリアムネが就いていることを知り、ユダヤに帰った。

21

Ubi primo summa honoris specie susceptus, quod insidiarum velamen obtenderetur, haud multo post afflicto crimine quod potestatem vellet repetere, interemptus est.

PL 15, 2059D

そこで初めは最高の栄誉の体裁で迎えられたが、それは策略の覆いをかぶせたものであり、まもなく、権力を取り戻そうとしたという罪状を負わされて殺された。

22

Nactus igitur Herodes regnum, quod a Romanis pro oppugnatae vel proditae patriae mercede acceperat, in locum Antigoni qui triennio et tribus mensibus tenuerat imperium, substituit successores in sacerdotium, non Asamonaei generis quos clarioris fuisse prosapiae accepimus, sed ignobiles quosque, quos aut libido aut casus dedisset: tamen fatigatis Alexandrae precibus socrus, vel insimulationibus territus, Jonathan conjugis suae fratrem septem decemque annos agentem sacerdotem creavit, quem mox ipse exitio dedit, suspectum imperii, quod circa eum ingentem populi totius gratiam in dies videret adolescere.

PL 15, 2059D

こうしてヘロデは、祖国を攻め、あるいは裏切った報酬としてローマ人から受けた王位を手にし、三年三か月支配したアンティゴノスの後に、大祭司職の後継者を立てた。ハスモン家の出の者ではない――彼らがより名高い家系であったと我々は聞いている――が、無名の者ばかりで、欲望か偶然が与えた者たちであった。しかし、姑アレクサンドラの願いに疲れ、あるいは告発に怯えて、妻の兄弟ヨナタンを、17歳で大祭司に任じた。だがまもなく自ら彼を死に渡した。この者が、支配をめぐって疑わしい者となったのは、彼のまわりに民全体の大きな好意が日増しに育つのを見たからである。

23

Posthabito itaque Ananelo, quem jam ex ignobilibus ante Jonatham in sacerdotium subrogaverat, reliquos per ordinem hujusmodi elegit, de quibus nihil suspectum haberet. Nam quod in affine perpeti non potuerat, quemadmodum non caveret in alienis similia?

PL 15, 2060A

こうしてヘロデは、ヨナタンの前に無名の者のうちから大祭司職に就けていたアナネロスを後回しにし、残りの者を、疑わしいところが何もない者のなかから順に選んだ。姻戚においては耐えられなかったことを、他人においても同じことを警戒しないでいられようか。

24

In hujusmodi ordinationibus Archelaus secutus paternae speciem consuetudinis, angustioris animi tenuit sententiam: more quodam insito mortalibus, ut apud eos minus suspecta sit ignavia hebetiorum, quam gratia bonorum; cum infirmus animus insolentior sit in rebus secundis, prudentior autem noverit vicem referre beneficiis.

PL 15, 2060A

このような任命において、アルケラオスは父の習慣の外観に倣い、狭い心の見解を取った。それは人間に生来そなわった一種の習いで、鈍い者の怠惰は善き者の人望よりも疑われにくい、というものである。弱い心は順境にあっていっそう横柄になり、より思慮深い者は恩に報いることを知っているからである。

25

Igitur a regno Herodis, usque ad Romanum imperium, quod Archelao dejecto, Judaeam reliquis provinciis associaverat, atque inde usque ad templi excidium et triumphum Titi fuerunt sacerdotum principes viginti et octo, per annos centum et septuaginta.

PL 15, 2060B

こうしてヘロデの王位から、アルケラオスを退けてユダヤをほかの属州に結び付けたローマの支配に至るまで、さらにそこから神殿の滅亡とティトゥスの凱旋式に至るまで、大祭司は28人で、170年にわたった。

26

Sane apud plerosque eorum dignitatis sola functio, penes paucos etiam jus potestatis fuit.

PL 15, 2060B

実際、その多くにとって位は務めにすぎず、権力の権利を持った者は少数であった。

27

Liquet igitur in sacerdotium principibus non perseverasse legitimi generis successionem: quia non omnes ex Aaron neque filiis ejus, qui in ejus subrogati locum, formam praescriptae successionis caeteris dereliquere.

PL 15, 2060B

したがって、大祭司職における正当な血統の継承が、大祭司たちのうちで続かなかったことは明らかである。後任に立てられた者がすべてアロンやその子らの出であったわけではなく、前任者の後に立てられた者は、定められた継承の型をほかの者に残さなかったからである。

28

Itaque cum avaritia aut perfidia suorum corrupta essent majorum instituta, violata jura religionis, convulsa aequitatis praesidia; non immerito eos divina deseruit opitulatio, eoque tamquam in vacuum populum omni injuriarum genere processum, ut seditionibus domesticis in seipsos manus verterent: latrociniis gravibus afflictarentur, et teterrimos sortirentur judices, ut improbis nequiores succederent: denique Albinus deterrimus habebatur superiorum; sed Floro successore, is inter bonos relatus, qui facem belli extulit, praeliumque inter Judaeos et Romanos accendit; quae causa supremo templi et urbis excidio fuit.

PL 15, 2060B

こうして、貪欲や自らの者の背信によって先祖の定めが腐敗し、宗教の法が侵され、公正の防壁が覆されたとき、神の助けが彼らを見捨てたのは当然であり、そのため、あたかも守る者のない民に対するかのように、あらゆる種類の害悪が加えられるに至った。ついに彼らは内乱によって自分たちに手を向け、重い盗賊行為に苦しめられ、このうえなく忌まわしい裁き手を引き当て、悪しき者たちの後により悪しき者が続くまでになった。実に、アルビヌスは先の者たちのうちで最悪とみなされていたが、後任にフロルスが立つと、このアルビヌスが善い者のうちに数えられた。戦いの火を掲げ、ユダヤ人とローマ人の間に戦いを燃え上がらせたのはこのフロルスであり、これが神殿と町の最終的な滅亡の原因となった。

Liber II, Caput XIV

第2巻 第XIV章PL 15, 2060C
1

Namque Cestius, ubi ardere Judaeos comperit belli furore, qui summam militiae regendam in partibus Syriae a Romanis susceperat, duodecimo anno imperii Neronis movit arma, ut militum Romanorum quibus erat custodia commissa coercendae insolentiae et pacis tuendae, necem ulcisceretur.

PL 15, 2060C

さてケスティウスは、ユダヤ人が戦いの激情に燃えていると知ると――彼はシリア地方の軍事の最高指揮をローマから委ねられていた――ネロの治世の第12年に兵を動かした。横暴を抑え平和を守る任を託されていたローマの兵士たちの殺害に、報復するためである。

2

Congregatisque etiam sociorum auxiliis, Judaeam ingressus, urbem cui nomen Zabulon, dilapsis metu incolis, plenam divitiarum quas ad superiora montium confugientes domini secum auferre nequiverant, diripi ab exercitu passus.

PL 15, 2060D

同盟軍の援軍をも集めてユダヤに入り、ゼブルンという名の町――住民は恐れて散り、主人たちは山の高みへ逃れて持ち出せなかった富に満ちていた――を、軍に略奪させた。

3

Admiratus quoque publicorum operum pulchritudinem, incendi jussit: et quasi hoc parum ad vindictam foret, Joppen praemisso exercitu, ne quis fuga sese exitio subduceret, terra marique irrumpentibus qui destinati fuerant, occupavit, necatisque octo millibus virorum, et quadringentis ferme amplius, ubi praeda rapinae cessit, exusta civitas est.

PL 15, 2060D

また公共の建造物の美しさに感嘆しながらも、焼き払うよう命じた。そしてこれでは報復に足りないと言わんばかりに、軍を先に送ってヤッファを占領した。逃げて破滅を免れる者のないよう、定められた者たちが陸と海から突入したのである。男たちは8,400人ほどが殺され、略奪の獲物が尽きると、町は焼かれた。

4

Vicina quoque Caesareae depopulatus, diripuit inventa, vicos incendit. Cujus fregit impetum Sephoris, egredientibus cunctis obviam Cestio, civium favore et gratia delinitus, immunem cladis urbem reliquit.

PL 15, 2061A

カイサリアの近隣も荒らし、見つけたものを略奪し、村々を焼いた。その勢いを挫いたのはセフォリスである。全市民がケスティウスを迎えに出て、市民の好意と愛顧にほだされた彼は、この町を災禍から免れさせた。

5

Fervebat in his locis congregatio latronum, sed adveniente exercitu, in montes concesserant. Qui conferentem signa Gallum praepositum duodecimi ordinis adorsi fortiter exagitaverunt, ut ducentos ferme Romanorum occiderent.

PL 15, 2061A

この辺りには盗賊の群れが沸き立っていたが、軍の到来とともに山へ退いていた。彼らは、旗を進めるガルス――第12軍団の指揮官――に勇敢に襲いかかって痛めつけ、ローマ人を200人ほど殺した。

6

Verum ubi superiora locorum occupavere, neque peditem cominus potuerunt latrones pati, et fugientes ab equitibus facile circumventi necantur. Caesi itaque supra duo millia, pauci fugati, qui in arduis montium potuerunt latere.

PL 15, 2061A

しかしローマ人が高い所を占めると、盗賊たちは歩兵に接近戦では耐えられず、逃げるところを騎兵に容易に取り囲まれて殺された。こうして2,000人余りが斬られ、険しい山中に隠れえた少数が逃げた。

7

Et omni a latrocinio regione purgata, Gallus in Caesaream revertitur. Cestius cum omni manu Antipatridem perrexit, quibus non mediocrem Judaei coacervarunt multitudinem.

PL 15, 2061B

地方がすべて盗賊から一掃されると、ガルスはカイサリアへ戻った。ケスティウスは全軍とともにアンティパトリスへ進んだが、ユダヤ人はそこにかなりの大軍を集めていた。

8

Sed prius quam consererent manum, per diversa dilapsi, regionem et vicos direptioni et igni dereliquerunt.

PL 15, 2061B

しかし交戦する前に、彼らは四方へ散り、地方と村々を略奪と火のなすがままに残した。

9

Lidda quoque vacua incolarum reperta, et incensa Gabaon quae ab Hierosolymis quinquaginta stadiis aberat, ubi Romanum exercitum accepit in conspectu posita, armavit Judaeos.

PL 15, 2061B

リダも住民のいないのが見つかり、焼かれた。エルサレムから50スタディオン離れたギブオンは、ローマ軍を目の前に迎えて、ユダヤ人を武装させた。

10

Qui posthabita sabbati celebritate (quod veteri cultu et solemni observatione initiabant) tanto impetu in Romanos prosiluere, ut omnem exercitum averterent, nisi equites subvenissent peditibus laborantibus.

PL 15, 2061B

彼らは安息日の祭りを顧みず(これを彼らは古来の礼拝と荘重な遵守によって始めていたのだが)、ローマ人に猛然と飛びかかり、苦戦する歩兵を騎兵が助けなければ、全軍を敗走させるほどであった。

11

Caesi Romanorum quingenti et quindecim viri, sed omnes graviter periclitati: de Judaeis autem duo et viginti bello amissi.

PL 15, 2061B

ローマ人は515人が斬られ、しかも全員が重い危険にさらされた。ユダヤ人は戦いで22人を失った。

12

Quo loco emicuit virtus Monobazi et Cedei; qui cognito, quod a Judaeis in Romanas acies insurgeretur, a fronte aggressi, repulere plerosque, et coegerunt in urbem redire.

PL 15, 2061C

この所でモノバゾスとケデオスの武勇が際立った。彼らは、ユダヤ人がローマの戦列に攻めかかっていると知り、正面から攻めて多くを押し返し、町へ戻らせた。

Liber II, Caput XV

第2巻 第XV章PL 15, 2061C
1

Simon quoque ascendentes Romanos propinquae urbis impedimentis exuit. Unde et Cestius in regione sese triduo tenuit. Qua mora circumfusi hostes, et in superioribus siti, ingressus speculabatur universos, ne quis impune irrumperet.

PL 15, 2061C

シモンもまた、近くの町から上ってくるローマ人から荷物を奪い取った。そのためケスティウスはその地方に三日間とどまった。この遅れの間に、周りに群がり高い所に陣取った敵は、あらゆる入り口を見張り、誰も無事に突入できないようにしていた。

2

Quod considerans, non sine multa clade utriusque partis tentari nequire, misit suos rex Agrippa Lorcyum et Phoebam, qui dicerent populo, veniabile, quidquid ab eis esset adversum Romanos flagitii commissum, si modo in reliquum positis armis, sibi consulerent: aestimans, quod vel universis suadendum crederet ut praelio renuntiarent, vel partem caeteris avellendam.

PL 15, 2061C

アグリッパ王は、これを考えて、〔強行は〕双方に大きな損害なしには試みえないと見て、自分の者ロルキュウスとフォエブスを遣わし、ユダヤ人がローマ人に対して犯したいかなる悪行も、今後武器を置いて自らの身のことを考えるなら赦されうると民に告げさせた。全員を説いて戦いを諦めさせるべきか、せめて一部をほかの者から引き離すべきかと思ってのことである。

3

At contra seditiosi, metu ne eorum alterum procederet, legatos adorsi Phoebam interfecere: Lorcyus autem excepto vulnere, vix evadere potuit.

PL 15, 2061D

しかし反乱者たちは、その二つの見込みのどちらかが実現するのを恐れて、使節に襲いかかりフォエブスを殺した。ロルキュウスは傷を負ったが、辛うじて逃れえた。

4

Videns Cestius hujusmodi in urbe contentiones, quibus alii in legatos insurgerent, alii Romanos urbe suscipiendos suaderent, irrumpere conatus, usque Hierosolymam resistentes repulit: et ipse ad tertium stadium memoratae urbis cum exercitu appropinquavit, atque illic exegit triduum.

PL 15, 2061D

ケスティウスは、町の中のこうした争い――ある者は使節に襲いかかり、ある者はローマ人を町に迎え入れるよう説いていた――を見て、突入を試み、抵抗する者をエルサレムまで押し返した。そして自らも、その町から3スタディオンのところまで軍とともに近づき、そこで三日を過ごした。

5

Quarto die impetu facto, ingressus Bethesdam illico incendit, et Cenopolim. Qui conscendens ad superiora urbis, refugientibus in interiora seditiosis, si irrumpendum in urbem putasset, haud dubie omne bellum esset solutum.

PL 15, 2062A

四日目に攻撃をかけてベテスダに入り〔底本の綴りのまま。町の一区画の名か〕、ただちにこれとケノポリス〔これも底本の綴りのまま。「新しい町」の意の区画の名か〕を焼いた。彼が町の上の方へ登ると、反乱者たちは奥へ逃げ込んだ。もし町へ突入すべきだと考えていたなら、疑いなく戦争はすべて終わっていたであろう。

6

Denique plerosque Ananus Jonathae filius collocaverat, ut invitarent Romanos vocibus suis, quasi portas reseraturi.

PL 15, 2062A

実に、ヨナタンの子アナノスは多くの者を配置しており、声をかけてローマ人を招き入れさせ、あたかも門を開こうとしているかのように見せていた。

7

Sed dum Cestius vel revocatur a Prisco, vel plerisque centurionibus qui corrupti a Floro, bellum adolescere cupiebant, vel parum credit, Ananus cum suis muro dejicitur.

PL 15, 2062A

しかしケスティウスは、プリスクスに呼び戻されたのか、あるいはフロルスに買収されて戦争の拡大を望んだ百人隊長の多くのせいか、あるいは信じきれなかったのか、いずれにせよためらううちに、アナノスは仲間とともに城壁から突き落とされた。

8

Quibus ad sua refugientibus, locum eorum seditiosi occupavere: Romanique quinque diebus tentantes diversos aditus, cum impossibilem sibi cernerent irruptionem, electis validioribus quibusque et sagittariis, a septemtrionali latere templum petebant: Judaei quoque non feriabantur praeliantes fortiter, et repulsis crebro hostibus elatiores.

PL 15, 2062A

彼らが自分たちの所へ逃げ戻ると、反乱者たちはその場所を占めた。ローマ人は五日間、さまざまな入り口を試みたが、突入は不可能と見て取ると、いっそう強い者と弓兵を選び抜き、北側から神殿を攻めた。ユダヤ人も戦いを休まず勇敢に戦い、敵がしばしば押し返されるにつれて意気が高まった。

9

Ad postremum tamen multitudine sagittarum vulnerati alii, alii percussi et territi, cessere: Romanis murum suffodere, et portam incendere templi adorsis.

PL 15, 2062B

しかしついに、多くの矢に傷つけられる者、打たれて恐れる者があり、退いた。ローマ人は壁を掘り崩し、神殿の門を焼きにかかった。

10

Magna seditiosos formido incesserat, et quaedam mentium consternatio: denique plurimi quasi continuo periturae urbis excidio se subtrahebant fuga; nec consistere ausi, dederant populo confidentiam, ut discedentibus eis quorum circumvallatus fuerat multitudine, tamquam jam liber, et quadam exutus improborum obsidione circa portas sese infunderet; quibus apertis Cestium reciperet, quasi non oppugnatum urbem, sed defensum venisset: sed ipsum quoque Cestium subito quidem invasit stupor, ut nec desperationem improborum, nec studium plebis intueretur.

PL 15, 2062B

反乱者たちに大きな恐れが襲い、精神の一種の動転が起こった。実に多くの者は、町が今にも滅びるかのように、逃げて身を引いた。踏みとどまる勇気もなく、彼らは民に自信を与えた。彼らが去れば、その数に取り囲まれていた民は、すでに自由になり、悪人たちの包囲から脱したかのように、門のあたりに流れ込み、門を開いてケスティウスを迎え、町を攻めに来たのではなく守りに来た者のように受け入れるだろう、と。しかしケスティウス自身にも突然茫然が襲い、悪人たちの絶望も民の熱意も見えなくなった。

11

Qui si paulisper coeptis incubuisset, bellum depulerat, urbem ceperat. Sed adversa (quantum intelligi datur) Judaeis voluntas Dei, imminentem belli exitum comperendinavit, donec complures ac pene universos Judaicae gentis ruina involveret.

PL 15, 2062C

彼がもう少し企てに身を入れていたなら、戦争を遠ざけ、町を取っていたであろう。しかし(理解しうる限り)ユダヤ人に敵対する神の意志が、迫っていた戦争の結末を引き延ばし、ユダヤ民族の大半、ほとんど全員を破滅に巻き込むまで待たせたのである。

12

Exspectabatur (ut reor) ut omne nefas scelerum enormitasque cresceret, et impietatis incremento supremorum adaequaret mensuram flagitiorum. Quid fuit illud, quod cum perurgere debuerat Cestius, subito exercitum revocavit, solvitque obsidionem?

PL 15, 2062C

待たれていたのは(私の思うに)、あらゆる悪行の不法と非道が増し、不敬虔の増大によって最後の恥ずべき行いの量りに達することであった。あのとき、ケスティウスがさらに押すべきであったのに、突然軍を呼び戻して包囲を解いたのは、何であったのか。

13

Quia repentina contra exspectatum commutatione rerum, fracti animi bonorum, et erecti latronum sumpsere fiduciam; atque a fuga ad insequendum regressi, invadunt posteriora agminis, multosque illic confuse ruentes equitum et peditum obtruncavere.

PL 15, 2062C

思いがけず事態が突然変わったので、善い者たちの心は挫け、盗賊たちは奮い立って自信を得た。逃げるのをやめて追撃に転じ、隊列の後方に襲いかかり、そこで入り乱れて突き進む騎兵と歩兵を多数斬り殺した。

14

Et jam inclinaverat dies: unde metuens Cestius noctis propinquitatem et tenebrarum caliginem, quibus amplius fiderent gnari locorum, quo incertos regionis undique urgerent, vallum ante urbem constituit, sequentique die cum hostem relinqueret, in sese armavit, ut discessionis ejus causam metum arbitrarentur.

PL 15, 2062D

すでに日が傾いていた。ケスティウスは、夜が近づき闇が降りると、地理を知る者がいっそう自信を持ち、地方を知らない者を四方から攻め立てるだろうと恐れ、町の前に防柵を築いた。翌日、敵を後に残して去ると、かえって敵を自分に向けて武装させることになった。敵は、彼の退去の原因を恐れと考えたのである。

15

Circumfusi itaque latrones a lateribus, a tergo, postremos caedere; incedentem jaculis exercitum infestare, in confertos missa telorum vis haud facile frustrari.

PL 15, 2062D

こうして盗賊たちは両脇と背後から取り囲み、最後尾を斬り、進む軍に投げ槍で襲いかかった。密集した所に放たれる武器の勢いは、容易には外れなかった。

16

Si quis referire audebat, patere vulneri; si quis convertere sese ad infestantem, a suis relinqui, ab hoste claudi. Munitior enim semper est, qui sequitur, quam qui praecedit: quia hic pectus tegit, ille hosti terga sua detegit.

PL 15, 2063A

斬り返そうとする者は傷を受けるに任せ、攻撃者のほうへ身を向ける者は、味方に見捨てられ敵に閉じ込められた。実際、追う者は、先に行く者よりつねに守りが固い。前者は胸を守り、後者は敵に自分の背を晒すからである〔hic と ille の指す先が逆に置かれているが、意味によって訳した〕。

17

Vehementer igitur Romani urgebantur, tamquam obsessi qui obsessum venerant: nec jam sustinere, aut perpeti poterant, armorum pondere ipsi graves, hostibus velocioribus, quos neque consequi facile erat, et metus summus, ne acies interrumperetur: iniqua ergo certaminis conditione nocere hosti nequibant, cum ipsi graviter afficerentur.

PL 15, 2063A

こうしてローマ人は激しく追い詰められた。包囲しに来た者が包囲された者のようになり、もはや持ちこたえることも耐えることもできなかった。武具の重さに自らが苦しみ、敵はより足が速く、追いつくのも容易でなかった。そのうえ戦列が断ち切られることへの極度の恐れがあった。戦いの条件が不利で、敵を害することができず、自らは重く打たれた。

18

Haerebat Cestius consilii incertus, cum per totum iter suos conteri videret: etiam plerisque afflictis militiae primoribus, substitit biduo, quasi fessos reparaturus.

PL 15, 2063A

ケスティウスは方策に迷って立ち往生した。道中ずっと味方が打ちのめされるのを見ていたからである。軍の主だった者の多くが傷ついたので、疲れた者を回復させようとするかのように、二日間とどまった。

19

Sed cum magis, ac magis augeri numerum hostium cerneret, et omnia in circuitu referta adversariis, sibique officere quod moraretur, eo quod plures congregarentur; tertio die compendium quaerens transitus facilioris, impedimenta agminis admoveri praecepit: caesa jumenta, pleraque vehicula comminuta, aliaque hujusmodi quae oneri magis quam usui in periculis erant, consumpta aut praecipitata, ut obsidionum instrumenta aut genera telorum, quibus rebus amplius conterrebantur, ne adversum se hostem suis subsidiis armarent.

PL 15, 2063A

しかし敵の数がますます増え、あたり一面が敵で満ちているのを見、自分がとどまることが、いっそう多くの者が集まるがゆえに自分に不利になっていると見て取り、三日目に、より容易な通過の近道を求めて、隊列の荷物を取りまとめるよう命じた。荷役の家畜は殺され、多くの車両は壊され、その他、危険の中で用よりも負担となるものは、廃棄され、あるいは谷へ投げ落とされた。攻城の道具や各種の飛び道具――これらのためにいっそう脅かされていたので――を、敵が自軍の備えで自分に対して武装することのないようにするためである。

20

Quod ubi animadvertere Judaei, fugam potius a Romanis quam bellum parari, occupavere itineris angustiora, diffusioribus locis minus instare, prohibere a fronte, a lateribus coarctare, urgere a tergo, cogere in praecipitium, in quod undique conclusi aut lapsi dejiciebantur: plerique obtexere coelum jaculis, operire agmen sagittis, numquam remisso officio, sed sola adversariorum pernicie.

PL 15, 2063B

これに気づいたユダヤ人は、ローマ人が戦いではなく逃走を準備していると見て、道の狭い所を占め、開けた所では押し迫ることを控え、前方を阻み、側面から締め付け、背後から迫り、断崖へ追い込んだ。四方から閉じ込められた者や足を滑らせた者が、そこへ落とされた。多くの者が投げ槍で空を覆い、矢で隊列を覆い、務めを決して緩めず、ただ敵の滅びだけを目指した。

21

Jam nec ipsi pedites subsistere poterant; equitibus vero majus periculum, qui per praerupta saxorum ac lubrica labentibus equis devolvebantur, nec ordinem servare poterant angusto impediti tramite.

PL 15, 2063C

今や歩兵ですら足を止められなかった。騎兵にはさらに大きな危険があり、岩の険しく滑りやすい所で馬が足を取られて転げ落ち、狭い道に妨げられて隊列を保つこともできなかった。

22

Ex altera parte rupes, ex altera praecipitia et fugae locum et defensionis negabant. Judaei contra spe victoriae amplius accendebantur, imminebant fessis, instabant haerentibus, insultabant desperantibus, et prope omnes Romani exercitus delessent copias, nisi nox subvenisset: cujus tenebris bellum impeditum, quam Romani in proximo loco (cui Bethoron nomen) egerunt: ita ut Judaei circumfusi undique specularentur locorum exitus, ne Romani dilaberentur.

PL 15, 2063C

一方の側は岩壁、もう一方は断崖で、逃げる場所も防ぐ場所も与えなかった。これに対しユダヤ人は勝利の望みにいっそう燃え立ち、疲れた者に迫り、動けぬ者に押し寄せ、絶望した者を嘲り、夜が助けなければローマ軍の兵力をほとんど全滅させるところであった。その闇によって戦いは妨げられ、ローマ人は近くの場所――ベト・ホロンという名――で夜を過ごしたが、ユダヤ人は四方から取り囲んで、ローマ人が逃げ散らないよう場所の出口を見張った。

23

Cestius aperto itinere diffidens, dolo fugam tentavit. Quadraginta itaque elegit viros, quibus evadendi desperatio contemptum mortis infuderat: eos constituit in munitionibus praecepto, ut tota nocte cum strepitu maximo officia praetendentium vallo circumsonarent, ne Judaeis proficiscentis exercitus apparatus, aliquibus solitis indiciis manifestaretur: quibus sese ipsi quicumque turbantur, prodere solent: silentio autem egrederentur universi, nihil suspectantibus Judaeis; qui solemnes custodiarum strepitus audirent, ex quibus omnes in loco manere Romanos arbitrarentur: hac fraude eduxit exercitum Cestius: et jam confecerat stadia triginta, usus paucorum in rebus dubiis fide, qui perituri gratias praestare sociis pericula sua, quam perdere malebant.

PL 15, 2063C

ケスティウスは、公然と進むことには頼れず、策略で逃走を図った。そこで40人を選んだ。逃れる望みを失ったことで、彼らは死を恐れぬ心を満たしていた。彼らを堡塁に配置し、一晩中、防柵の前で任務についているかのように、大きな喧噪をたてて周りに声を響かせよと命じた。出立する軍の準備が、混乱した者が自らを露わにしてしまうときの常の兆しによって、ユダヤ人に知られないようにするためである。一方、全軍は沈黙のうちに出発し、ユダヤ人には何も疑われないはずであった。ユダヤ人は慣例の歩哨の喧噪を耳にして、ローマ人は皆その場にとどまっていると考えるであろう。この欺きによってケスティウスは軍を連れ出し、すでに30スタディオンを進んでいた。危うい事態のなかで少数の者の誠実を用いたのである。彼らは死ぬ身でありながら、自分たちの危険を仲間への恩として与えることを、それを失わせることよりも選んだ。

24

Et quidem nox dolum texerat, sed dies prodidit. Nam ubi luce diffusa res apertae sunt, et omnis locus in quo habitaverant Romani, vacuus apparuit; impetu facto Judaei in eos primum quorum simulatis officiis decepti fuerant, irruunt, levique negotio deletis quadraginta viris, exercitum sequuntur, qui et nocte plurimum spatii confecerant, et per diem properantius iter urgebant, ne noctis jam periculis involverentur.

PL 15, 2064A

夜は策略を隠したが、昼がそれを暴いた。光が広がって事態が明らかになり、ローマ人の宿営したあらゆる場所が空だと分かると、ユダヤ人は攻撃に出て、まず、見せかけの務めに欺かれていたその者たちに襲いかかり、40人を難なく滅ぼしてから軍を追った。軍は夜のうちにも多くの道のりを進み、昼にはいっそう急いで道を進んだ。再び夜の危険に巻き込まれないためである。

25

Plena erat via impedimentorum, quae fugientes Romani derelinquebant, ne injusto quisquam sub fasce remoraretur: passim jacebant vasa, utensilia, vel etiam bello necessaria, arcubalistae, arietes, caeteraque instrumenta in excisionem urbis adducta, quae sequentes Judaei praeteribant, ne essent morae: revertentes colligebant, ut his adversum eos uterentur, quorum socii dimisissent.

PL 15, 2064A

道には、逃げるローマ人が捨てた荷物が満ちていた。誰も不都合な荷の下で遅れないようにするためである。器、用具、戦いに必要なものまで、弩砲、破城槌、町の破壊のために持ってきたその他の器具があちこちに転がっていたが、追うユダヤ人は遅れないように、それらを通り過ぎた。帰りに拾い集め、これらを手放した者たちの仲間に対して、これらを用いるためである。

26

Secuti enim usque ad urbem Antipatridem, postea quam praetergressum omnem offendere exercitum Romanum, et comprehendendi spes lapsa; retorquent vestigium, captantesque spolia caesorum, cum triumpho et hymnis Hierosolymam regrediuntur.

PL 15, 2064B

アンティパトリスの町まで追ったが、ローマ軍全体が通り過ぎてしまったと知り、捕らえる望みが潰えると、足跡をたどって引き返し、斃れた者から戦利品を集めて、凱歌と賛歌とともにエルサレムへ戻った。

27

Quibus tantum laetitiae cesserat, ut paucis suorum amissis, quinque millia peditum de exercitu Romano et trecenti equites exstinguerentur. Quod gestum est XII anno Imperii Neronis, ut supra memoravimus.

PL 15, 2064B

彼らにはこれほどの喜びが生じた。自分たちの者を少ししか失わずに、ローマ軍の歩兵5,000と騎兵300が殺されたのである。これはネロの治世の第12年に起こったことで、先に述べたとおりである。

Liber II, Caput XVI

第2巻 第XVI章PL 15, 2064C
1

Sed non omnium Judaeorum illa exsultatio erat. Nam fuere, qui se post illam non pugnam Cestii, sed aerumnam quasi de supremo periculo navigii mergentis eripere gestirent, atque enatare de civitatis naufragio, ac prae caeteris Custobarus et Saulus frater cum Philippo principe militiae regis Agrippae: hi fugientes ad Cestium sese contulere, petentes ut ad Neronem in Achaiam dirigerentur.

PL 15, 2064C

しかしあのような歓喜はすべてのユダヤ人のものではなかった。ケスティウスの戦いではなく苦難のあと、あたかも沈みゆく船の最後の危険から身を救い出したい、町の難破から泳ぎ出たいと願う者たちがいたからである。とりわけクストバロスと、その兄弟サウル、そしてアグリッパ王の軍の長フィリポがそうであった。彼らは逃れてケスティウスのもとへ行き、アカイアにいるネロのもとへ送られるよう求めた。

2

Quod Cestius volens accepit, nec postulata abnuit, ut per ipsos Caesar edoceretur, causam belli Florum fuisse; sibi vim maxime necessitatis bello incubuisse, ut inopinata conspirantium multitudine exercitus circumveniretur: quem magis consilio ducis ereptum periculo, quam implicatum linqueret.

PL 15, 2064C

ケスティウスは喜んでこれを受け入れ、願いを退けなかった。彼らを通してカエサルに、戦争の原因がフロルスにあったこと、戦いにおいて自分には極度の必要の力がのしかかり、軍は思いがけず結集した大群に取り囲まれたこと、軍は将軍の判断によって危機から救い出されたのであって、巻き込まれたまま見捨てられたのではないことが、知らされるようにするためである。

3

Tentasse Cestium excitata in Florum odia sedare, sed nequivisse. Itaque incidisse bellum, non intulisse.

PL 15, 2064C

ケスティウスはフロルスに対して燃え上がった憎しみを鎮めようとしたが、できなかった。こうして彼は戦いに陥ったのであって、戦いを仕掛けたのではない、と。

4

Haec enim mandata erant, ut commotione omni Caesaris in Florum excitata, minui circa se speraret Caesaris offensionem, quam male gestae rei conscientia pertimescebat.

PL 15, 2064D

これが託された命であった。カエサルの怒りをことごとくフロルスに向けさせれば、まずくやった事の意識から恐れていた、自分に対するカエサルの不興が薄らぐだろうと期待したのである。

5

Ita autem plerique perterriti sunt Romani clade exercitus, ut Damasceni metuentes suspectae societatis contagia, propter habitationis consortium interficerent Judaeos in gymnasio congregatos qui secum urbem incolebant: quod illi vel suspicione vel dolo jam dudum procuraverant, ut a gentilibus coetibus segregarentur, ne quid per noctem novarent, vel ut exsilio soli paterent.

PL 15, 2064D

多くの者がローマ軍の敗北にひどく怯え、ダマスコの人々は疑わしい同盟の感染を恐れて、同じ土地に住む関係から、体育場に集められた、ともに町に住むユダヤ人を殺した。ダマスコの人々は、疑いからか策略からか、夜のうちにユダヤ人が何か事を起こさないように、あるいは追放に際して彼らだけが被害を受けるように、彼らを異邦人の集会から隔てておくことを、すでにとうから取りはからっていた。

6

Summo sane mysterio silentii, ut ne ad uxores quidem suas conatus istiusmodi tractus mearet. Quoniam ipsae quoque ex parte maxima Judaeorum cultibus admiscebantur.

PL 15, 2065A

沈黙の極めて厳重な秘密のうちに行われたので、このような企ての成り行きは、彼らの妻たちにすら漏れなかった。妻たち自身も、ほとんどはユダヤ人の礼拝に加わっていたからである。

Liber II, Caput XVII

第2巻 第XVII章PL 15, 2065A
1

Angusto itaque in loco omnes adorsi, peremerunt Judaeorum decem millia. Quod facile fuit, ut praeventi ab armatis inermes perirent. Et quidem ejus immanitatis exemplum recens, Scythopoli etiam in majus processerat, quo incitatos Damascenos reor.

PL 15, 2065A

こうして狭い所で全員に襲いかかり、ユダヤ人1万人を殺した。武装した者に先手を取られ、武器を持たぬ者が滅びるのは容易であった。この残虐の先例は新しく、スキュトポリスではさらに大きくなっており、ダマスコの人々はそれに駆り立てられたのだと私は思う。

2

Nam cum Judaei finitima quaeque popularentur, venerunt Scythopolim, atque illic inhabitantes Judaeos tentare adorsi, adversarios experti sunt, quos sibi fidos arbitrabantur, quoniam more ingenii humani, praeponderatur apud eos salutis cura, necessitudini: secundis igitur constituentes tribule collegium, praeferunt inhabitantium societatem, tribulibus cladem minantur.

PL 15, 2065A

ユダヤ人が近隣の地をことごとく荒らすうち、スキュトポリスにやって来て、そこに住むユダヤ人を試みにかかったとき、味方だと思っていた者が敵であることを見いだした。人間の心の習いとして、彼らのもとでは身の安全への配慮が血縁の絆より重んじられたからである。そこで、同族の結びつきを二の次に置き、住民との同盟を優先し、同族には破滅を告げた。

3

Quod suspectum gentilibus, quia promptioribus studiis odiorum in suos exsecutio praetendebatur: ne simulationis specie dolus adornaretur, atque urbem incautioribus accolis noctu adorirentur, prostratisque omnibus gentibus, apud Judaeos sibi gratiam reconciliarent: ac per hoc si vellent fidem suam etiam circa gentiles probare, cum omni generatione sua urbe excederent, vicinumque peterent nemus.

PL 15, 2065B

これは異邦人には疑わしかった。同族への仕打ちが、あまりに熱心な憎しみをもって示されたからである。偽りの外見のもとで策略が仕組まれ、油断した住民を夜に襲い、すべての異邦人を打ち倒してユダヤ人に取り入ろうとしているのではないか、と。〔こうして異邦人は要求した。〕だから、異邦人に対しても自分たちの誠実を証したいのなら、一族ことごとく連れて町から出て、近くの森へ向かえ、と。

4

Quo facto, per biduum quieverunt Scythopolitae, ut portio Judaeorum suspicionem deponeret, indueret securitatem.

PL 15, 2065B

これが行われると、スキュトポリス人は二日間静かにしていた。ユダヤ人の一団が疑いを捨て、安心するようにである。

5

Tertia nocte cum jam praesumpta fides gentilibus removisset sollicitudinem, incautis et dormientibus vis illata, decemque et tribus millibus hominum necatis: quaecumque etiam habuerunt, direpta sunt.

PL 15, 2065B

三日目の夜、すでに前もって得られた信頼が〔ユダヤ人の〕不安を取り除いていたとき〔gentilibus の係りが定かでない。不安を除かれたのはユダヤ人の側と取った〕、油断して眠る者たちに暴力が加えられ、1万3千人が殺され、彼らの持っていたものはことごとく略奪された。

Liber II, Caput XVIII

第2巻 第XVIII章PL 15, 2065C
1

Expositionem exigit Simonis acerba passio, visu et auditu miseranda, sed novitate rei memorabilis. Is erat in populo Judaeorum, Saule haud ignobili genitus patre, animi audacia praeditus, et corporis fortitudine.

PL 15, 2065C

シモンの苦い苦難は、記述を要する。見聞きして痛ましいが、その新奇さにおいて記憶に値する。彼はユダヤ人の民のうちの者で、名もなくはないサウルを父として生まれ、心の大胆さと体の強さを備えていた。

2

Quarum utramque in exitium tribulium suorum exercuit, qui plurimos ex populo adventitio Judaeorum crebro incursu peremit: ac si forte conspirati adessent, solus sustentaret aciem, et conglobatus solitus avertere, totius erat nodus ac mora belli: et plerumque desperatis rebus conversio.

PL 15, 2065C

そのどちらをも彼は同族の者たちの破滅のために用いた。外から来たユダヤ人の民の者たちを、しばしば襲撃してきわめて多く殺し、もし彼らがたまたま結束して現れても、ただ一人で戦列を支え、固まって〔一団となって〕敵を敗走させるのが常で、戦い全体の要であり足止めであった。そして多くは、絶望的な事態を逆転させる者であった。

3

Exhibuerant jam civibus adversum suos Scythopolitani incolatus militiam: sed non diutius cognato debita sanguini defuit vindicta.

PL 15, 2065D

スキュトポリスに住むユダヤ人は、すでに市民のために、同胞に敵対する軍務を提供していた。しかし、同族の血に対する当然の報復が、それ以上長く欠けたままではいなかった。

4

Namque ubi fracta fides, et Scythopolitae circumventi, qui ex composito se ad nemus contulerant, instare bello atque ingruere coeperunt. Etiam filios ac parentes Simonis deleta multitudine caeterorum, eminus licet missilibus ac telis petebant.

PL 15, 2066A

というのは、信義が破られ、約定に従って森に身を移していたスキュトポリスの者たち〔ユダヤ人を指すと取った〕が策にかかったとき、〔異邦人は〕戦いを迫り、襲いかかり始めた。シモンの子らと親をも、ほかの者の大勢が滅ぼされたのち、離れた所からではあったが、飛び道具と投げ槍で狙った。

5

Videns Simon innumerabilem multitudinem facili negotio superiorem, ut diutius tolerari nequiret, gladium extraxit, atque in hostem conversus clamabat dicens: Digna Scythopolitae factis recipio meis, qui cognatorum necem, quam vobis impenderem benevolentia testificatus sum, et fratrum sanguinem vobis obsidem dedi gratiae, quibus justius perfidia tribueretur.

PL 15, 2066A

シモンは、数えきれぬ大軍が苦もなく優勢であり、これ以上持ちこたえられないと見て、剣を抜き、敵のほうへ向き直って叫んだ。「スキュトポリス人よ、私は自分の行いにふさわしいものを受ける。私は、諸君に尽くした好意の証として同族の殺害を捧げ、兄弟の血を好意の人質として諸君に与えた。背信の名は、むしろ諸君にこそ帰されるべきであるのに。」

6

Nunc dum alienigenis fidem defero, in domesticos amisi: prodidi etiam liberos, parentesque, quos a vobis tamen necari oportebat, si mercedem sceleris aestimaretis.

PL 15, 2066A

「今や、異国の者に信義を捧げるあいだに、私は身内に対して信義を失った。子らと親をも裏切ってしまった。しかし諸君が罪の報いを量るなら、彼らは諸君の手で殺されねばならなかったのだ。」

7

Moriar igitur, si iratus omnibus, nulli amicus, qui circumvenerim meos et propriis manibus ultionem de me prius expetam: peremi socios religionis, et fidei consortes: recognosco sceleris mei debita.

PL 15, 2066B

「それゆえ私は死のう。すべての者に怒りを抱き、誰の友でもなく〔底本は si「もし」。文脈に合わず、このように取った〕、自分の者を欺いた者として、そしてわが手で、まず自分から報復を取り立てる者として。私は宗教の仲間、信仰を同じくする者たちを殺した。わが罪の負債を認める。」

8

Solvam tanto dignum sacrilegio parricidium, ut ea sit et pro flagitio poena, et ad virtutem gloria: ne quis se jactet alius meo vulnere, in me ipsum postea convertetur dextra mea: ut videatur furoris esse quod morior, non imbecillitatis: ne quis insultet cadenti, sit vindex parricidii clementia, parricidium sacrilegii.

PL 15, 2066B

「この冒瀆にふさわしい近親殺しの償いを、私は払おう。それが、恥ずべき行いに対する刑罰となり、また武勇への栄光ともなるように。ほかの誰も私の傷を誇ることのないように、のちにわが右手は私自身に向けられるだろう。私の死が、弱さではなく激情のゆえと見えるように。倒れた者を誰も嘲ることのないように。寛容が近親殺しの報い手となり、近親殺しが冒瀆の報い手となるように。」

9

Haec locutus, convertit obtutum in liberos parentesque; et indignantibus oculis, cum jam misericordia mixta irae succederet, abreptum e medio patrem gladio transverberat: post eum mater attrahitur, ne esset qui pro nepotibus interveniret.

PL 15, 2066B

こう語って、彼は視線を子らと親に向け、怒りの目で、すでに慈しみが怒りに混じって襲うとき、父を皆の中から引きずり出して剣で刺し貫いた。続いて母が引き寄せられた。孫たちのためにとりなす者がいないようにするためである。

10

Offert se per ordinem volens uxor, ne tanto dejecta conjuge superviveret. Occurrunt filii, ne degeneres tanto patre in ipsa morte judicarentur. Festinabat ipse ictu celeri hostem praevenire. Omni itaque perempta familia, stetit in medio funerum suorum.

PL 15, 2066C

妻は順に自ら進み出た。これほどの夫が倒れたあとに生き残らないためである。子らが駆け寄った。死においてさえ、これほどの父に劣る者とみなされないためである。シモン自身は、素早い一撃で敵に先んじようと急いだ。こうして一族をすべて殺し終えると、彼は自分の者たちの屍の中に立った。

11

Et tanquam triumphans domesticis passionibus, quod neminem suorum alieno gladio vidit perire, elevavit dexteram, ut omnes viderent, ac formidabilem cunctis subjiciens sibi mortem, proprio victor sese transfixit mucrone.

PL 15, 2066C

そして、家の者たちの死に凱旋するかのように、自分の者の誰一人が他人の剣で死ぬのを見なかったことを誇り、右手を高く掲げ、皆に見えるようにした。そして自らに、皆にとって恐ろしい死を課し、勝者として自らの剣先で自分を貫いた。

12

Memorabilis juvenis ob egregiam fortitudinem corporis, et animi magnitudinem: sed quia fidem alienigenis potius quam suis detulit, tali dignus exitu fuit.

PL 15, 2066C

体の並外れた強さと心の大きさのゆえに、記憶に値する若者であった。しかし異国の者に信義を、自分の者より優先して捧げたので、このような最期にふさわしかった。

Liber III, Caput I

第3巻 第I章PL 15, 2065D
1

[2065] Ea postquam Neroni nuntiata sunt in Achaiae partibus sito, qui tragicorum carminum meditatione contenderat, ut de pluribus scenicam coronam referret: nescias, quo magis turpis, utrum quod in scenam imperator prodiret, an quod scenam suis flagitiis impleret, qui turparet Orestem canendo, et parricidio repraesentaret, gravis eum invasit metus.

PL 15, 2065D

これらがアカイアの地方にいたネロに告げられたとき、重い恐れが彼を襲った。彼は悲劇の歌の稽古に励み、多くの者のうちから舞台の冠を勝ち取ろうとしていた。皇帝が舞台に登場することと、自らの恥ずべき行いで舞台を満たすこと、オレステスを歌って汚し、近親殺しをもって演じてみせることと、いずれがより恥ずべきか、決めがたい。

2

Non illa ludorum similia, sed bellorum suprema pertimescentem, ut aliquando a theatralium voluptatum obscenitate, et parricidalis amentiae furore resipisceret, atque ad curas reipublicae conversus, intra se fremeret et desaeviret, quod incuria ducis potius, quam virtute adversariorum tantam cladem respublica Romana acceperit.

PL 15, 2066D

彼が恐れたのは、あのような競技に似たものではなく、戦いの最悪の事態であった。やがて劇場の快楽の猥褻と近親殺しの狂気の激情から正気に返り、国事に心を向けて、内心でうなり、憤った。これほどの災禍をローマ国家が受けたのは、敵の武勇によってではなく、むしろ将軍の怠慢によるからである。

3

Tentabat quidem simulare audaciam, sed redarguebat timor, et quasi speciem magnanimitatis praetexere, ut supra aerumnam negotiorum mentem haberet. Sed distringebatur animi sollicitudine, quem demendae ignominiae belloque conficiendo legeret ducem.

PL 15, 2067A

彼は大胆を装おうとしたが、恐れがそれを暴いた。度量の大きさの外見をまとい、苦難の事態を超える精神を持っているように見せようとしたが、心の不安に引き裂かれていた。誰を、恥の払拭と戦いの終結のために選ぶべき将軍とするか、である。

4

Urgebant Judaeam ultimae labis futura excidia, ut Nero regalem personam indueret, et providi consultoris voce, salubrem exprimeret sententiam.

PL 15, 2067A

ユダヤの最後の破滅としての滅亡が迫り、ネロに王者の風格をまとわせ、先見ある助言者の声で、有益な意見を引き出させた。

5

Vespasianum solum esse cui summa militiae orientis in partibus jure committeretur, virum ab adolescentia militiae triumphalis inveteratum stipendiis, qui impacatas Gallias Germanorum tumultu, et ferocia genuinae temeritatis in bellum relapsas, pace diuturna composuerat.

PL 15, 2067A

それは、東方の地方における軍の最高指揮を正当に委ねうるのはウェスパシアヌスただ一人だという意見であった。若い時から凱旋に値する戦役を重ねて老練となった人で、ゲルマン人の騒乱で平定を失い、生来の無謀の気性から戦いへ逆戻りしたガリアを、長い平和によって収めた者である。

6

Britanniam quoque inter undas adhuc latentem Romano imperio armis acquisiverat: cujus triumphatae opibus Roma ditior, Claudius consultior, Nero fortior aestimabatur. Itaque quarum gentium bella non viderant, subjugatarum tropaea celebraverant.

PL 15, 2067B

ブリタンニアをも、まだ波間に隠れていたのを、武力でローマの支配に獲得した。その征服の富によってローマはいっそう豊かになり、クラウディウスはいっそう賢明に、ネロはいっそう強く見られた。こうして、戦いを見たこともない諸国民の、征服された者たちの戦勝記念碑を、彼らは祝ったのである。

7

Sub hoc duce (iterum dico) Nero terribilis erat, Nero metuendus, potens foris, tutus domi: aequatis inter se Vespasiani fide ac fortitudine.

PL 15, 2067B

この将軍のもとで(もう一度言う)、ネロは恐るべき者、畏れられるべき者、国外では強く、国内では安泰であった。ウェスパシアヌスの信義と勇気が釣り合っていたからである。

8

Quantus iste vir, cujus armis vitia Neronis apud exteras gentes abscondebantur, ut ludibrium rerum humanarum, et ejuratae impuritatis opprobrium, triumphis quoque illustraretur!

PL 15, 2067B

この人は何と偉大であることか。その武力によって、ネロの悪徳は異国の諸国民のもとで隠され、人事の嘲笑の的、放棄したと誓った不潔の恥辱が、凱旋式によってさえ輝かしくされたのだ。

9

Cum praeliandum itaque in ultimis Romani orbis esset confiniis, Vespasianus ex omnibus eligebatur. Cum bellum depositum foret, Vespasianus prae caeteris sociabatur, ne vel publicus superesset hostis, vel domesticus obreperet insidiator.

PL 15, 2067C

こうしてローマ世界の最果ての境で戦わねばならないとき、ウェスパシアヌスがすべての者のうちから選ばれた。戦争が終わったときには、ほかの誰にもまして味方に引き入れられたのは、公の敵が残らないように、あるいは家の内の策謀者が忍び寄らないようにするためである。

10

Dignus qui stipendiis militis regnum praeveniret. Docebat fidem, praeferebat virtutem. Invitus misit hunc Nero, qui sibi auferebat praesidium: sed arctabatur futuris scelerum suorum poenis, ut se tanto dissociatum comitatu ducis, inermem relinqueret.

PL 15, 2067C

兵としての戦役によって、王位に先んじて至るにふさわしい人であった。信義を教え、武勇を示した。ネロは、自分から守りを奪うこの者を、いやいや送り出した。しかし、自らの悪行のやがて来る刑罰に迫られ、これほどの将軍の随行から切り離されて、無防備のまま残された。

11

Numquam profecto Galba aspirandi ad imperium studia usurpasset, nisi Vespasianum absentem comperisset.

PL 15, 2067C

ガルバは、ウェスパシアヌスが不在であると知らなければ、決して帝位を望む熱意を起こさなかったであろう。

12

Sed procuravit hoc Deus, ut in Syriam dirigeretur vir, qui et Judaeorum insolentiam supremo gentis excidio captivitatisque dedecore labefactaret, et Neronem auxilio destitueret: licet nullius virtus statutis afferre possit coelestibus impedimentum.

PL 15, 2067C

しかし神が計らって、シリアへ向けて、ユダヤ人の横暴を、民族の最終的な滅亡と捕囚の恥辱によって挫き、またネロから助けを取り去る人物が送られたのである。もっとも、いかなる者の武勇も、天の定めに障害をもたらしうるものではない。

13

Demens tamen Nero cum Judaeorum bello afflictam Romani exercitus validam manum cognovisset, adversus Christianos insurrexit, ut ei debitus finis appropinquaret.

PL 15, 2067D

しかし狂気のネロは、ユダヤ人との戦いで苦しんだローマ軍の強力な一団のことを知ると、キリスト教徒に対して立ち上がった。彼に定められた終わりが近づくようにである。

Liber III, Caput II

第3巻 第II章PL 15, 2068A
1

Erant tunc temporis Romae Petrus et Paulus, doctores Christianorum, sublimes operibus, clari magisterio, qui virtute suorum operum Neronem adversum fecerant, captum Magi Simonis delinimentis, qui sibi animum ejus conciliaverat.

PL 15, 2068A

そのころローマには、キリスト教徒の教師ペトロとパウロがいた。働きにおいて崇高、教えにおいて名高く、その働きの力によって、シモン・マグスの甘言に捕らえられていたネロを、自分たちに敵対させた。シモンは彼の心を自分に取り込んでいたのである。

2

Cui adjumentum victoriae, subjectiones gentium, vitae longaevitatem, salutis custodiam feralibus artibus pollicebatur, atque ille credebat, qui vim rerum nesciret examinare.

PL 15, 2068A

シモンはネロに、勝利の援助、諸国民の服従、寿命の長さ、身の安全の守りを、死をもたらす術によって約束し、ネロは、物事の力を見極めるすべを知らぬ者として、これを信じた。

3

Denique summum apud eum tenebat amicitiae locum: quandoquidem etiam praesulem suae salutis vitaeque custodem arbitrabatur.

PL 15, 2068A

実に、シモンはネロのもとで友情の最高の座を占めていた。ネロは彼を、自分の安全の守護者、命の番人とさえ思っていたからである。

4

Sed ubi Petrus ejus vanitates et flagitia detexit, et species illum rerum mentiri, non solidum aliquid aut verum efficere demonstravit; ludibrio habitus, et digno est consumptus moerore.

PL 15, 2068A

しかしペトロが彼の虚妄と悪行を暴き、彼が事物の外見を偽っているにすぎず、確かなもの、真なるものを何も成していないと示すと、シモンは嘲りの的とされ、それにふさわしい悲嘆に身をすり減らした。

5

Et quamvis in aliis terrarum partibus Petri esset expertus potentiam: tamen praeveniens Romam, ausus est jactare, quod mortuos resuscitaret. Defunctus erat id temporis Romae adolescens nobilis, propinquus Caesaris, cum universorum dolore.

PL 15, 2068B

ほかの地方でペトロの力を経験していたにもかかわらず、シモンは先回りしてローマに来て、あえて死者を甦らせると豪語した。ちょうどそのころローマで、カエサルの親族である高貴な若者が死んでおり、皆の悲しみであった。

6

Admonuere plerique experiendum, utrum posset resuscitari. Celeberrimus in his operibus habebatur Petrus: sed apud gentiles nulla facti hujusmodi deferebatur fides. Dolor exegit remedium: perrectum est ad Petrum.

PL 15, 2068B

多くの者が、甦らせられるかどうか試すべきだと勧めた。この種の業ではペトロが最も名高いとされていたが、異邦人のあいだではこの種の事柄は信じられなかった。悲しみは救いを求めた。ペトロのもとへ人が行った。

7

Fuere, qui etiam Simonem accersendum putarent: uterque adfuerunt. Ait Petrus: Simoni qui se de sua jactaret potentia, priores sese partes dare: ut si posset, mortuum resuscitaret.

PL 15, 2068B

シモンをも呼ぶべきだと考える者がいて、二人とも来た。ペトロは、自分の力を誇るシモンに、先の役を譲ると言った。もしできるなら、死者を甦らせるように、と。

8

Si ille non resuscitaret, se non defuturum ut Chriptus opem ferret defuncto, quo posset resurgere.

PL 15, 2068B

もし彼が甦らせないなら、自分は、キリスト〔底本は Chriptus。Christus と読む〕が死者に助けをもたらし、死者が起き上がれるようにすることを欠かさない、と。

9

Simon, qui putaret apud urbem gentilium plurimum suas valituras artes, conditionem proposuit: ut si ipse resuscitasset mortuum, Petrus occideretur, qui MAGNAM POTENTIAM (sic enim appellabatur) lacessendo injurias irrogavisset; sin vero praevaluisset Petrus in Simonem, pari genere vindicaretur.

PL 15, 2068B

シモンは、自分の術は異邦人の町でこそ最も力を発揮すると考えて、条件を示した。自分が死者を甦らせたなら、ペトロは殺されるように。「大いなる力」(彼はそう呼ばれていた)を挑発して不正を加えたのだから。しかしペトロがシモンに勝ったなら、同じやり方で報復されるように、と。

10

Acquievit Petrus; adorsus est Simon, accessit ad lectulum defuncti: incantare atque immurmurare dira carmina ut coepit, visus est caput agitare, qui mortuus erat. Clamor ingens gentilium, quod jam viveret, quod loqueretur cum Simone.

PL 15, 2068C

ペトロは承諾した。シモンが取りかかり、死者の寝台に近づき、恐ろしい呪文を唱え、つぶやき始めると、死んでいた者が頭を動かしたように見えた。異邦人の大きな叫びが上がった。すでに生きている、シモンと話している、と。

11

Ira et indignatio in Petrum, quod ausus esset conferre sese tantae potestati. Sanctus Apostolus poposcit silentium, et dixit: Si vivit defunctus, loquatur: si resuscitatus est, surgat, ambulet, fabuletur: phantasma illud esse, non veritatem, quod videatur caput movisse.

PL 15, 2068C

ペトロに対する怒りと憤激が起こった。これほどの権能に自分を並べようとしたからである。聖なる使徒は沈黙を求めて、言った。「死者が生きているなら、語らせよ。甦ったのなら、起き上がり、歩き、語らせよ。頭を動かしたように見えたのは幻影であり、真実ではない。」

12

Denique separetur, inquit, Simon a lectulo: et tunc ne id quidem ostentui futurum. Abducitur Simon a lectulo: manet sine specie motus alicujus, qui mortuus erat.

PL 15, 2068D

「実に、シモンを寝台から引き離せ」と彼は言った。「そのときには、これすら見せ物にはなるまい。」シモンが寝台から引き離される。死んでいた者は、いかなる動きの見かけもなくそのままである。

13

Astitit Petrus longius, et intra se paulisper orationi intentus, cum magna voce ait: Adolescens, surge: sanet te Dominus Jesus. Et statim surrexit adolescens, et locutus est, et ambulavit, et cibum sumpsit, et dedit eum Petrus matri suae.

PL 15, 2068D

ペトロは少し離れて立ち、しばらく心の中で祈りに専念し、そして大声で言った。「若者よ、起きよ。主イエスがあなたを癒やすように。」すると直ちに若者は起き上がり、語り、歩き、食事を取った。ペトロは彼を母に渡した。

14

Qui cum rogaretur, ut ab eo non discederet, ait: Non derelinquetur ab eo qui eum fecit resurgere, cujus nos servi sumus. Secura esto mater de filio, non verearis, habet custodem suum.

PL 15, 2069A

彼が離れないでほしいと乞われたとき、言った。「彼は、彼を甦らせた者――我々はその僕である――に見捨てられることはない。母よ、息子のことは安心せよ。恐れるな。彼には自分の守り手がある。」

15

Et cum populus in Simonem insurgeret, ut lapidaretur, ait Petrus: Satis est ad poenam ejus, quod cognoscit suas artes nihil valere: vivat, et Christi regnum crescere videat vel invitus. Torquebatur Magus Apostoli gloria.

PL 15, 2069A

民がシモンに対して、石で打つべく立ち上がったとき、ペトロは言った。「自分の術が何の力もないと知ることだけで、彼の刑罰には十分である。彼を生かしておけ。そして、キリストの王国が栄えるのを、いやいやながらでも見させよ。」魔術師は使徒の栄光に責め苛まれた。

16

Collegit sese, atque omnem excitans carminum suorum potentiam, congregat populum, offensumque se dicit a Galilaeis: relicturum se urbem, quam tueri soleret. Diem statuit: pollicetur volatum, quo supernis sedibus inveheretur: cui, quando vellet, coelum pateret.

PL 15, 2069A

彼は気を取り直し、自分の呪文の力をことごとく奮い起こして、民を集め、自分はガリラヤ人に侮辱されたと言う。この町を去る、この町を守ってきたのだが、と。日を定め、飛行を約束した。それによって天上の座へ運ばれる。望むときに天が彼に開かれるのだ、と。

17

Conscendit statuto die montem Capitolinum, ac se de rupe dejiciens, volare coepit. Mirari populus et venerari: plerique dicentes Dei esse potentiam, non hominis, qui cum corpore volitaret, nihil tale fecisse Christum.

PL 15, 2069B

定めた日に、彼はカピトリウムの丘に登り、岩から身を投げて飛び始めた。民は驚嘆して崇めた。多くは言った。これは神の力であり人の力ではない。体を持ったまま飛ぶようなことは、キリストもしなかった、と。

18

Tunc Petrus in medio stans, ait: Jesu Domine, ostende ei vanas artes suas esse, ne hac specie populus iste qui crediturus est, decipiatur. Decidat, Domine; sic tamen, ut nihil se potuisse vivens recognoscat.

PL 15, 2069B

そのとき、ペトロは中央に立って言った。「主イエスよ、彼の術が空しいことを彼に示せ。この外見によって、これから信じる者となるこの民が欺かれないように。主よ、彼を落とせ。ただし、生きながら自分には何もできなかったと認めるように。」

19

Et statim in voce Petri, implicatis remigiis alarum quas sumpserat, corruit, nec exanimatus est; sed fracto debilitatoque crure, Aritiam concessit, atque ibi mortuus est.

PL 15, 2069B

ただちにペトロの声に応じて、彼が身につけていた翼の櫂は絡まり、墜落したが、息は絶えなかった。しかし脚が折れて不自由になり、アリキア〔底本は Aritiam。ローマ近郊の地名 Aricia と解した〕へ退き、そこで死んだ。

20

Quo comperto: deceptum se Nero et destitutum: dolens tanti casum amici, sublatumque sibi virum utilem et necessarium reipublicae indignatus, quaerere coepit causas quibus Petrum occideret. Et jam tempus aderat, quo sancti vocarentur Apostoli Petrus et Paulus.

PL 15, 2069B

これを知ると、ネロは自分が欺かれ、見捨てられたと感じた。これほどの友の災難を嘆き、国家にとって有用で必要な人物を奪われたと憤り、ペトロを殺す口実を探し始めた。そして、聖なる使徒ペトロとパウロが召される時がすでに来ていた。

21

Denique dato, ut comprehenderentur praecepto, rogabatur Petrus ut sese alio conferret. Resistebat ille dicens, nequaquam se facturum, ut tamquam metu mortis territus cederet: bonum esse pro Christo pati, qui pro omnibus se morti obtulisset: non mortem illam, sed immortalitatem futuram: tamquam indignum, ut ipse fugeret passionem sui corporis, qui multos doctrina sua compulerit se hostias pro Christo offerre: deberi sibi secundum Domini vocem, ut et ipse in passione sua Christo gloriam atque honorem daret.

PL 15, 2069C

実に、捕らえよとの命令が出されたとき、ペトロはよそへ移るよう求められた。彼は拒んで言った。死を恐れて怯えたかのように退くようなことは、決してしない。すべての者のために自らを死に差し出した者のために苦しむのは善いことだ。あれは死ではなく、来たるべき不死である。多くの者を自分の教えによって、キリストのために犠牲として自らを献げるよう促してきた自分が、自分の体の苦難から逃げるのは、ふさわしくない。主の言葉に従い、自分も自分の苦難において、キリストに栄光と誉れを与えることが、自分に負わされている、と。

22

Haec et alia Petrus obtexere: sed plebs lacrymis querens, ne se relinqueret, et fluctuantem inter procellas gentilium destitueret: victus fletibus Petrus, cessit: promisit se urbem egressurum.

PL 15, 2070A

ペトロはこれらのことと、ほかのことを述べ立てた。しかし民は、自分たちを見捨てないでほしい、異邦人の嵐の中で揺れる自分たちを置き去りにしないでほしいと涙ながらに訴え、ペトロは涙に負けて折れ、町を出ると約束した。

23

Proxima nocte salutatis fratribus, et celebrata oratione proficisci solus coepit. Ubi ventum est ad portam, videt sibi Christum occurrere, et adorans eum, dixit: Domine, quo vadis? Dicit ei Christus: Iterum venio crucifigi.

PL 15, 2070A

翌夜、兄弟たちに別れを告げ、祈りを捧げて、一人で出発した。門にたどり着くと、キリストが自分のほうへ来るのが見え、彼を拝して言った。「主よ、どこへ行くのか。」キリストは彼に言う。「再び十字架につけられるために、私は来る。」

24

Intellexit Petrus de sua dictum passione, quod in ea Christus passurus videretur, qui patitur in singulis: non utique corporis dolore, sed quadam misericordiae compassione, aut gloriae celebritate.

PL 15, 2070B

ペトロは、それが自分の苦難について語られたのだと悟った。キリストは、個々の者のうちで苦しむ者として、その苦難において苦しもうとしているように見えたのだ。むろん体の痛みによってではなく、慈しみによる共苦、あるいは栄光の称揚によって。

25

Et conversus, in urbem redit; captusque a persecutoribus, cruci adjudicatus, poposcit ut inversis vestigiis cruci affigeretur, quod indignus esset, qui simili modo crucifigeretur, ut passus est Dei Filius.

PL 15, 2070B

彼は向き直って町へ戻り、迫害者に捕らえられ、十字架刑を宣告されると、逆さまにして十字架につけられるよう願った。神の子が受けたのと同じやり方で十字架につけられるにはふさわしくないからである。

26

Quo impetrato, vel quia ita debebatur, ut Christus praedixerat, vel quia persecutor non invitus indulget poenarum incrementa; et ipse et Paulus, alter cruce, alter gladio necati sunt.

PL 15, 2070B

これが聞き入れられ、そう定められていたからか――キリストが前もって告げたとおり――、あるいは迫害者が刑罰の加重をいやいやでなく許すからか、ペトロもパウロも、一人は十字架で、一人は剣で殺された。

Liber III, Caput III

第3巻 第III章PL 15, 2070B
1

Sed ut ad propositum redeamus: turbatus gravi nuntio Nero, rebus in Judaea minus prospere gestis, Vespasianum expertum belli virum, omni militiae quae in Syria erat, praefecit.

PL 15, 2070B

ところで本題に戻ろう。ネロは重大な知らせに動揺し、ユダヤでの事が思うように運ばなかったため、戦の経験ある人ウェスパシアヌスを、シリアにあるすべての軍務の長に任じた。

2

Ille propere, neque differendi tempus dabatur, misso Alexandriam filio Tito, ut inde militum qui praetendebant partem aliquam duceret, ipse transmisso Hellespontiaco freto pedes in Syriam contendit.

PL 15, 2070C

彼は急いで――ぐずぐずしている暇は与えられなかった――息子のティトゥスをアレクサンドリアへ遣わし、そこから前線に配されている兵の一部を率いて来させ、自らはヘレスポントスの海峡を渡って、徒歩でシリアへ急いだ。

3

Interea Judaei rebus elati secundis, principes militiae bello legunt. Distribuunt loca, quibus quisque praeesset, quae munia singuli, quos ordines, quid muneris exsequerentur: Josephum Cutione genitum, et Ananum principem sacerdotum, Hierosolymitanae urbis negotiis, et praecipue instaurandis muris praeficiunt.

PL 15, 2070C

そのあいだにユダヤ人は、事の順調に気を高ぶらせ、軍の長を戦のために選んだ。各人が統べる地域、それぞれの任務、それぞれの部隊、果たすべき務めを割り振り、クティオの子ヨセフスと大祭司アナノスを、エルサレムの町の事務、とりわけ城壁の修復の長に任じた。

4

Ardebat Eleazarus Simonis aliquid sibi publicorum committi munerum. Et licet omnem praedam, quam de Romano exercitu ceperant, sub potestatem suam redegisset, ditem praesertim atque opimam avaritia Cestii, atque immodicis rapinis coacervatam: tamen parandae magis sibi potentiae intentum, quam communi usui pronum arbitrati, declinandum aestimavere.

PL 15, 2071A

エレアザルは、シモンの子で、何か公の務めが己に委ねられることを熱望していた。彼はローマ軍から得た戦利品をすべて己の支配下に置いていたが、それはとりわけ豊かで肥えたもので、ケスティウスの貪欲と度を越した略奪によって積み上げられたものであった。それでも人々は、彼が公共の用に向かうよりも自らの権力を整えることに専心していると見て、避けるべきだと判断した。

5

Sed paulatim ambiendo singulos, dando et largiendo effecit, ut rerum omnium summa ejus arbitrio committeretur. Idumaeam quoque Jesus unus de sacerdotibus et Eleazarus sacerdotis filius militiae praepositi, tuendam receperunt.

PL 15, 2071A

しかし彼は少しずつ一人ひとりに取り入り、与え、気前よくふるまって、ついに万事の最高の決定が己の裁量に委ねられるようにした。またイドゥマヤは、祭司の一人イエスと、祭司の子エレアザルが軍の長として、守る任を引き受けた。

6

Principi tamen totius Idumaeae Nigro de summis rebus praerogativam omnem reservantes, Josepho Simonis Hiericho obvenit, Manasse Petraea regio commissa, trans Euphratem sita; cui ab eo indi nomen, quod Euphrates ad eam partem pergentibus transmittitur.

PL 15, 2071B

ただし全イドゥマヤの首領ニゲルには、最高の事柄についてのいっさいの優先権を残した。シモンの子ヨセフスにはエリコが割り当てられ、マナセにはペレア〔底本は Petraea。ミーニュの脚注は古写本の読み Peraea を挙げる。これに拠る〕地方が委ねられた。これはユーフラテスの向こうにある〔底本のまま。ヨルダン川の意かと思われる〕地方で、この名がつけられたのは、その方面へ行く者にはユーフラテスを渡らねばならないからだという。

7

Joannes Essaeus, alius quoque Joannes Ananiae filius, caeterique adversis attributi partibus, quas sua tuerentur sollicitudine.

PL 15, 2071B

エッセネ派のヨハネ、また別のヨハネ、すなわちアナニアの子ヨハネ、そのほかの者たちは、向かい側の地域に割り当てられ、それぞれの配慮によってそこを守ることとなった。

8

Itaque singuli commissa sibi munia non deserere, instruere muros, manum legere bellatoriam: ex quibus Josephus in Galilaeam descendens, munire castella, instaurare propugnacula, validissimos quosque et bello promptissimos adsciscere sibi impigre curabat: prohibere latrocinia, praetendere quotidie in castris, militem Romanae militiae more exercitare, dividere, ordines distribuere, centuriones plurimos praeficere, quo facilius disciplina ab omnibus exigeretur: ne quisquam lateret, quicumque propria munia dereliquisset.

PL 15, 2071B

こうして各人は、委ねられた任務を捨てず、城壁を整え、戦う兵を選び集めた。そのうちヨセフスはガリラヤに下り、砦を固め、防塁を修復し、最も強く戦に最も意気盛んな者たちを残らず自分の側に引き入れることに、倦まず努めた。盗賊行為を禁じ、毎日陣営で〔兵を〕整列させ、兵をローマ軍のやり方で訓練し、分け、隊列を割り振り、百人隊長を多数任じて、すべての者から規律をいっそう容易に取り立てられるようにした。己の任務を放棄した者は誰であれ、隠れおおせることのないようにするためである。

9

Instituebat etiam, ut agnoscerent institutiones tubarum et repressiones, sequerentur ordinem, aciem dirigerent, clypeos intexerent, ut murali vice, si forte magna hostium vis ingrueret, sese adversum incursantes defensarent, subvenire laborantibus, fessis compati, pericula aliorum in se transfundere: nec solum belli artes ad instar Romanae docere militiae, sed etiam ante bellum, qui amplius bellantes juvarent denuntiare, ut miles cibum sibi et arma portaret, vallo et fossa sese muniret, castrisque ponendis praeveniret hostem, obtemperaret praeceptis, furto ac rapinis abstinere assuesceret, lucrum proprium putaret, si nihil dispendii ruralibus cultoribus irrogaretur.

PL 15, 2071C

また彼は、喇叭の合図の定めと制止の合図を心得させ、隊列に従わせ、戦列を整え、盾を組み合わせて、もし敵の大軍が襲いかかっても城壁のように襲撃者から身を守り、苦しむ者を助け、疲れた者を気遣い、他の者の危険を我が身に引き受けるよう教え込んだ。ローマ軍にならった戦の技を教えるだけでなく、戦いの前にも、戦う者をいっそう助けるべきことを、こう告げた。兵は食糧と武器を自ら携え、防柵と壕で身を固め、陣営の設営では敵に先んじ、命令に従い、盗みと略奪を慎む習慣をつけよ。農民に損害が及ばないなら、それを自分の利得と考えよ、と。

10

Quid enim distet ab hostibus, si ipse hostili modo auferat? nisi quod gravius est, sua quam aliena incessere, et socios, quam adversarios spoliare.

PL 15, 2071D

実に、自らも敵と同じやり方で奪うなら、敵と何が違おうか。違うとすれば、他人のものより自分のものを襲い、敵よりも味方を略奪するほうが罪が重い、という点だけである。

11

Plurimum valere in bello bonam conscientiam, eo quod amplius de divino auxilio praesumeret, qui se nulli affinem crimini recognosceret. Sed his rebus citius sibi apud improbos expertus est nocuisse invidiam, quam apud bonos profuisse gratiam.

PL 15, 2071D

また彼は言った。戦いにおいて最も力があるのは良心であり、いかなる罪にも関わりがないと自覚する者ほど、神の助けを大いに頼みにできる、と。だが彼は、こうした事柄が、善い人々のあいだで益をもたらした好意よりも早く、邪な者たちのあいだでは妬みという害を自分に及ぼすのを、身をもって知った。

12

Nam cum ad sexaginta millia peditum, paucissimos equitum congregavisset: eos vero qui bella mercede tractarent ad quatuor millia viros, sexcentos quoque electos custodes sui corporis, tanta a Judaeis pertulit ut plus ante bellum a suis, quam in ipso bello a Romanis pericula perhorresceret.

PL 15, 2071D

というのも、彼が歩兵およそ6万、騎兵はごく少数、報酬を得て戦う者およそ4,000人、さらに自らの体を護る精鋭600人を集めたとき、ユダヤ人たちから実に多くの仕打ちを耐えねばならず、戦いの最中にローマ人から被る危険よりも、戦いの前に味方から被る危険のほうを恐れるほどであったからである。

13

Omitto quid seditionis excitatum: quia latrocinio erepta reddere his qui amiserant, suspectabatur: ac maxime Agrippae et Berenicae, quibus redhibenda juste forent, ne regem facerent infestiorem.

PL 15, 2072A

内乱がどれほど引き起こされたかは措く。盗賊の略奪で奪われたものを、失った者に返すことが、疑いを招いたのである。とりわけアグリッパとベレニケには、正当に返還されるべきものであったが、それは王をいっそう敵意ある者にしないためだ、と疑われた。

14

Et tamen ille, quo populi molliret impetum, ad constructionem potius murorum, quam ad dominorum indemnitatem servatam pecuniam: omniaque, ille aiebat, quae erepta Ptolemaeo forent, qui regium aurum, vestes, caeteraque munera portavisset, aestimare debere Taricheatas: apud eos enim res gerebatur, utrum id instaurationi suorum murorum servandum putarent, an diripiendum latronibus depromeretur.

PL 15, 2072A

それでも彼は、民の激しい勢いを和らげようとして、〔こう言った〕。蓄えた金は、持ち主に損害を補償するためよりも、むしろ城壁の建設のためのものである、と。さらに彼の言うには、プトレマイオス――王の金、衣、そのほかの贈り物を運んでいた者――から奪われたものはすべて、タリカイアイの人々が判断すべきである。事は彼らの手にあるのだから、それを自分たちの城壁の修復のために取っておくべきと考えるか、それとも盗賊に奪い取られるよう差し出すべきと考えるか、と。

15

Indignum certe videri, ut eo poenam exciperet, quia melius consuluisset. Itaque conversus illis in sui gratiam invidiam simul et periculum evasit.

PL 15, 2072B

よく計らったがゆえに刑罰を受けるのは、確かに不当と見えよう、と。こうして彼は、彼らを自分への好意へと向け変え、妬みと危険を同時に免れた。

16

Iterum cum gratiam regis Agrippae Tiberias societatemque deposceret, proripiens se Josephus de memorata urbe, Taricheatarum clausit portas, ne quis nuntius ad urbem Tiberiadem pergeret, et deesse Josepho auxilia militaria significaret.

PL 15, 2072B

またティベリアスがアグリッパ王の好意と同盟を求めたとき、ヨセフスは前述の町〔タリカイアイを指すと取った〕から飛び出し、タリカイアイの城門を閉ざした。使者が誰もティベリアスの町へ行って、ヨセフスに軍の援軍が欠けていると知らせることのないようにするためである。

17

Ipse autem congregavit de lacu navigia piscatoria quae in tempore potuit investigare, et Tiberiadem remigiis petiit.

PL 15, 2072B

彼自身は、湖から漁船を集めた。その時に探し出せた限りのものである。そして漕ぎ手の力でティベリアスを目指した。

18

Sed ubi ad eum locum venit, in quo conspicua quidem in urbe positis foret species navigiorum, deprehendi tamen nequiret utrum essent vacua praeliatorum: jussit ea dispergi per totum spatium lacus, ut major numerus aestimaretur: ne quisquam vacua potius, quam referta bellatoribus aestimaret.

PL 15, 2072B

だが、町にいる者たちには舟の姿がはっきり見えても、舟が戦う者を欠いているか否かは見分けられない場所に来ると、彼は舟を湖の全域に散らすよう命じた。数がいっそう多いと思わせ、舟が戦士で満ちているのではなく、むしろ空だと誰にも思われないようにするためである。

19

Quo territi, quod adversus tantam multitudinem infirmos sese arbitrarentur, projecerunt arma, portisque reseratis, effuderunt se supplices Josepho, qui veluti dux agminis militaris propius accesserat.

PL 15, 2072C

これに恐れをなし、自分たちはこれほどの大勢に対して弱いと考えて、彼らは武器を投げ捨て、城門を開け放ち、哀願しつつヨセフスのもとへ出て来た。ヨセフスは軍勢の指揮官さながらに、すぐ近くまで進み出ていた。

20

Quaesitum, qua tandem vesania discessionem animis induissent, quibus auctoribus impulsi sese adversariis tradituri forent; et simul occurrentes sibi jubebat gubernatoribus ut Taricheas deducerent, atque illic trecentos ferme curiales, plerosque in vincula de plebe rapit.

PL 15, 2072C

彼は、いったいどんな狂気から離反を心に抱いたのか、誰に唆されて敵に身を渡そうとしたのか、と問いただした。そして同時に、迎えに出て来た者たちを、舵取りに命じてタリカイアイへ連行させ、そこで、およそ300人の参事会員と、平民からも大勢を、鎖につなぐために捕らえた。

21

Clytum quoque ejus facinoris accersitum principem, manibus amputatis poenas luere jubet; atque illo rogante, ut una saltem sibi manus relinqueretur, praecepit Josephus, ut ipse sibi quam vellet, demeret. Tum ille arripiens dextra gladium, laevam abscidit.

PL 15, 2072C

またクリュトスを、この企ての首謀者として召喚し、手を切り落とされて償うよう命じた。彼が、せめて片手は残してほしいと願うと、ヨセフスは、好きなほうを自分で切り落とせと命じた。すると彼は右手に剣を取り、左手を切り落とした。

22

Ita recepta Tiberias est. Sed etiam Sephoris tentata discessione, Josephi tamen vivacitate inter Judaeorum urbes socias attinebatur. Tranquillioribus enim consiliis sua defendere, quam aliena incursare malebat.

PL 15, 2072D

こうしてティベリアスは取り戻された。またセフォリスにも離反の企てがあったが、ヨセフスの機敏さによって、ユダヤ人の同盟都市のうちにとどめられていた。彼は、他人のものに襲いかかるより、穏やかな方策で自分のものを守ることを選んだのである。

Liber III, Caput IV

第3巻 第IV章PL 15, 2072D
1

At vero Petates Niger, et Babylonius Syllas, et Joannes Essaeus omne quod erat in Judaea pubis validae congregantes, Ascalonem petunt, amplam quidem et muris subnixam validis urbem, sed opis subsidiique indigam, quae septingentis viginti stadiis ab Hierosolymitana urbe discernebatur, et odiis ingentibus.

PL 15, 2072D

さて、ペラヤのニゲル〔底本は Petates Niger〕、バビロニアのシラス、エッセネ派のヨハネは、ユダヤにいた強壮な若者をことごとく集め、アシュケロンへ向かった。これは大きく堅固な城壁に支えられた町だが、援助と守りを欠き、エルサレムの町から720スタディオンの距離によって、また大きな憎しみによっても隔てられていた。

2

Propterea Judaei inimicam sibi urbem diruere cupientes, collecta manu involavere. Praeerat urbi Antonius minore numero Romani exercitus, quam quo resisti posse Judaeis aestimaretur.

PL 15, 2073A

そのためユダヤ人は、敵である町を打ち壊そうと望み、手勢を集めて襲いかかった。町を預かっていたのはアントニウスで、率いるローマ軍はユダヤ人に抵抗できると思われるには足りない数であった。

3

Sed vir acrioris ingenii, et ex aequo prudens bellator, diffusos et numero magis quam virtute fidentes eductis equitibus, transire ad urbem sinit: deinde in cursu progressos, fatigat sequentes, confertos dissipat, turbatos fugat, totoque campo insectatur palantes; alii versa vice urgentur ad muros, interclusa fugae copia, alii diversa petunt, sed circumventi ab equitibus obtruncantur.

PL 15, 2073A

しかし彼は鋭い才気の人で、思慮ある戦士でもあり、散開して武勇よりも数を恃む彼らを、騎兵を繰り出したうえで、町の方へ渡って来るにまかせた。そして彼らが突き進む途中で、追う者を疲れさせ、密集した者を散らし、乱れた者を敗走させ、野じゅうをさまよう者を追い立てた。ある者は逆に城壁へ追い詰められて逃げ道をふさがれ、ある者は別の方角へ向かったが、騎兵に囲まれて斬り殺された。

4

Multi supra se ruunt, et se invicem impetu suo sternunt; itaque usque ad vesperum caesi, amisere ex suis decem millia virorum, Joanne et Sylla ducibus pariter exstinctis.

PL 15, 2073A

多くの者は互いの上に倒れ込み、自らの勢いで互いを打ち倒した。こうして夕方まで斬られ続け、彼らは1万人を失い、指揮官のヨハネとシラスも共に命を落とした。

5

Pauci autem Romanorum eo vulnerati praelio: nec tamen repressa est Judaeorum temeritas, sed incanduit: nam dolor audaciam accendit, et labes ulciscendi cupidinem.

PL 15, 2073B

ローマ人でこの戦いに傷ついた者はわずかであった。それでもユダヤ人の無謀はくじけず、かえって燃え上がった。苦痛は大胆さを燃え立たせ、損害は復讐の欲を燃え立たせるからである。

6

Armantur itaque majore longe furore, nec dum sauciorum sanatis vulneribus, et congregatis pluribus quam vice priore, irruunt: sed eos dispositis insidiis exceptos, prius quam in manus venirent, clausit circumfuso equitatu Antonius, et circumventos praecepit sterni: caesa iterum novem millia, reliqui fugati.

PL 15, 2073B

そこで彼らは前よりはるかに激しい怒りで武装し、傷ついた者の傷もまだ癒えぬまま、前回より多くの者を集めて襲いかかった。だが彼らは伏兵を置いて迎え撃たれ、白兵戦に入る前に、アントニウスが騎兵を周囲に回して閉じ込め、包囲された者たちを打ち倒すよう命じた。再び9,000人が斬られ、残りは敗走した。

7

Niger ipse elapsus in munimentum se contulit. Turris erat septa undique valido saxo, quam Romani, quia excidere non poteraut, appositis ignibus circumdedere.

PL 15, 2073B

ニゲル自身は逃れて砦に身を移した。そこは四方を堅固な石で囲まれた塔で、ローマ人は、これを打ち壊せなかったので〔底本は poteraut。poterant と読む〕、火をかけて取り囲んだ。

8

Ea incensa in spelaeum quodam de turre transgressus, hostem latuit, ignem evasit: Romanisque securis, quod ipse simul incendio consumptus foret, post tertium diem quaerentibus suis corpus ejus ad sepulturam, vivens et vigens redditur. Atque ita cum magno gaudio Judaeis servatus, ab hoste repraesentatur.

PL 15, 2073B

塔が燃えると、彼は塔から洞穴〔底本は spelaeum quodam。quoddam と読む〕へ移り、敵の目から身を隠し、火を逃れた。ローマ人は、彼も火に一緒に焼き尽くされたものと思って安心していたが、三日後、味方の者たちが葬るために彼の遺体を探していると、彼は生きて壮健な姿で戻された。こうして彼は、ユダヤ人にとって大きな喜びとともに救われ、敵のもとから姿を現した。

Liber III, Caput V

第3巻 第V章PL 15, 2073C
1

Vespasianus interea superato Hellesponto, Bithyniam Ciliciamque transmittens, ubi Syriam attigit, legiones caeterasque militares copias quas in ea reperit, Antiochiam deduxit.

PL 15, 2073C

そのあいだにウェスパシアヌスは、ヘレスポントスを越え、ビテュニアとキリキアを通り、シリアに達すると、そこで見出した軍団とその他の軍勢をアンティオキアへ引き入れた。

2

Urbs ea Syriae sine retractatione prima: ideoque metropolis habetur: condita ab his qui Alexandro Magno bellanti adhaesere, conditoris sui nuncupata vocabulo.

PL 15, 2073C

この町は異論なくシリアの第一の町であり、それゆえ首都と見なされている。アレクサンドロス大王が戦っていたとき、これに従った者たちが建て、建てた者の名で呼ばれた。

3

Situs urbis porrectus in immensam longitudinem: in alto angustior, quia praerupto montis a laeva arctatur, ut extendi ulterius metandae urbis spatia nequiverint.

PL 15, 2073C

町の立地は果てしない長さに伸びているが、奥行きは狭い。左側を山の断崖に迫られて、町を区画する土地をそれ以上広げられなかったからである。

4

Necessitas locum signavit, quia per occulta et devia irrumpentibus Parthis, mons celsior latibulum daret, ex quo se inopinato adventu et promptiore impetu in imparatam Syriam effunderent: nisi civitas monti velut claustrum objaceret, exitusque obstrueret advenientibus: ut si quis barbarorum ascenderet, statim e medio urbis sinu prospectaretur.

PL 15, 2073D

必要が場所を定めたのである。というのも、パルティア人が人目につかぬ脇道から攻め入るとき、高い山が隠れ場を与え、そこから不意の到来と迅速な突撃をもって、備えのないシリアに雪崩れ込むことができたからである。もし町が山に対して閂のように横たわり、到来する者の出口をふさいでいなければ、そうなっていたであろう。いまは蛮族の誰かが山に登れば、ただちに町の懐の真ん中から見て取れる。

5

Denique cum ludi scenici in ea celebrarentur urbe, ferunt quemdam auctorem mimorum elevatis oculis in montem, Persas vidisse advenientes, et dixisse continuo: Aut somnium video, aut magnum periculum: Ecce Persae.

PL 15, 2073D

実に、その町で舞台の見世物が催されていたとき、ある道化芝居の座長が目を山に上げ、ペルシア人が攻め寄せてくるのを見て、すぐにこう言ったと伝えられる。「私は夢を見ているのか、さもなくば大きな危険が迫っているのだ。見よ、ペルシア人だ。」

6

Ita mons ubi praeeminet, ut nec theatri altitudo ad prospiciendum montem impedimento sit. Fluvius eam medius intersecat, qui a solis ortu oriens, non longe ab urbe in mare conditur: quem de originis suae tractu Orientem veteres appellavere, ut vulgo putetur locis nomen dedisse, cum inde acceperit.

PL 15, 2073D

こうして山は、劇場の高さも山を望む妨げにならないほどに、町の上にそびえている。川が町の真ん中を切って流れ、日の出の方から昇って、町からほど遠くない所で海に注ぐ。昔の人々は、その源の方角にちなんでこの川を「東」〔Oriens〕と呼んだ。そのため世間では川がこの地に名を与えたと思われているが、実はこの地から〔名を〕受けたのである。

7

Cujus fluentis ipso impetu frigidioribus, et zephyris assiduo per ea locorum spirantibus, tota civitas momentis prope omnibus refrigeratur, ut Orientis in partibus Orientem abscondat.

PL 15, 2074A

その流れは勢いのゆえにいっそう冷たく、またその地方にはゼピュロスの風が絶え間なく吹くので、町全体がほとんどいつも涼しく保たれ、東方の地にありながら東を覆い隠すほどである〔東方特有の暑さを覆い隠す、の意か〕。

8

Intus dulces aquae; foris finitimum nemus intextum cupressis crebris, fontes aquis uberes, Daphnem vocant, quod numquam deponat viriditatem: frequens et laetior populus, ut pleraque Orientis, facetiorque prope omnibus, sed propitior lasciviae.

PL 15, 2074A

町の中には甘い水があり、外には隣接する森があって、密に茂るイトスギが織り込まれ、水に富む泉もある。人々はこれをダフネと呼ぶ。決して緑を失わないからである。住民は多く陽気で、東方の多くの地と同じく、ほとんどの人より機知に富むが、放縦に傾きやすい。

9

Urbs tertio loco ante ex omnibus quae in orbe Romano sunt civitatibus aestimata, nunc quarto postquam Constantinopolis excrevit civitas Byzantiorum, Persarum quondam caput, nunc repulsorum: prima enim Roma, secunda Alexandria, tertia Antiochia, quarta Constantinopolis.

PL 15, 2074A

この町は、ローマ世界にあるすべての町のうち、以前は第三位と見なされたが、いまはコンスタンティノポリスが大きくなってからは第四位である。コンスタンティノポリスはビュザンティオン人の町で、かつてはペルシア人の首都、いまは撃退された者たちの〔首都〕である〔底本の語句は読みが定まらず、このように取った〕。すなわち、第一はローマ、第二はアレクサンドリア、第三はアンティオキア、第四はコンスタンティノポリスである。

10

De situ urbis satis dictum puto. Neque enim in describendis ejus aedificiis immorandum videtur, cujus a tergo cum orientem dixerim, satis liquet a laeva ad meridiem jacere, a fronte Europam occurrere, in dextra septentrionales gentes degere, Caspiaque regna haberi, quae ante promptissima ad incursandam Syriam erant.

PL 15, 2074B

町の立地については十分に述べたと思う。その建物を描くのに長居すべきとも思えない。その背後に東があると私は述べたので、左は南に横たわり、正面にはヨーロッパが臨み、右には北方の諸国民が住み、カスピのいくつかの王国があることは明らかである。それらは以前、シリアを襲うのに最も手近であった。

11

Sed postquam Alexander Magnus Caspiam portam Tauri montis praerupto imposuit, atque omne interioribus gentibus interclusit iter, memoratam urbem quietam reddidit, nisi forte motus Persicos suspectantem.

PL 15, 2074B

しかしアレクサンドロス大王がタウルス山の断崖にカスピ門を据え、内陸の諸国民のためにあらゆる道を閉ざしてから、先に述べた町を平穏にした。ただしペルシアの動きを警戒する場合は別である。

12

In ea urbe Agrippa rex cum omni virtute sua exspectabat Vespasianum advenientem, nec diutius eo morante, comitatui adhaesit: conjuncto itinere Ptolemaidem petere coeperunt.

PL 15, 2074B

この町でアグリッパ王は、持てる力のすべてを率いてウェスパシアヌスの到来を待っていた。そして、彼がそれ以上そこに留まらなかったので、随行団に加わった。道を共にして、彼らはプトレマイスを目指し始めた。

13

Ad eam urbem occurrere inhabitantes Sephorim, pacem cum Cesentio Gallo jam dudum initam, firmari a Vespasiano petentes.

PL 15, 2074C

この町にセフォリスの住民が出迎え、とうにケスティウス・ガルス〔底本は Cesentio Gallo。ケスティウス・ガルスのこと〕と結んだ和平を、ウェスパシアヌスが確かなものとしてくれるよう求めた。

14

Quorum laudata prudentia, quod saluti propriae consuluerint non lacessendo Romanos, atque accepta fide, et in amicitiam recepit eos, et additis peditum equestribusque auxiliis, fovit securitate, ne forte destitutionis commoti dolore, insurgerent in eos belli excitatores: cum velut claustrum quoddam Judaeae, Sephoritanis sese Romano imperio offerentibus resolveretur, ut in eam pervium iter hosti pateret, quae ad custodiam totius gentis opportuno quodam in hostem objectu occurreret.

PL 15, 2074C

彼は、彼らがローマ人を挑発せず己の安全を図った思慮を称え、信義を受け入れ、友好にも迎え入れ、歩兵と騎兵の援軍を加えて、安全を与えて庇護した。見捨てられた痛みに駆られて戦いを起こした者たちが彼らに襲いかかるのを防ぐためである。セフォリスの人々がローマの支配に身を委ねたことで、ユダヤの閂のようなものが解かれ、敵に通れる道が開かれる形になったが、〔その町は〕全民族の守りのために、敵に対する好位置の防壁としてそこに立っていたのである〔quae の係りは定かでない。セフォリスと取った〕。

15

Erat enim praeter opinionem loci munitioris urbs Galilaeae maxima: quae res admonuit, ut cum duae sint Galilaeae, una superior, altera inferior, connexae et conjunctae sibi, alteram ab altera distinguamus. Sed prius de utraque dicendum.

PL 15, 2074C

その町は、思いのほか堅固な地にある、ガリラヤ最大の町であった。この事情から、ガリラヤは上と下の二つあって互いに結び合わさっているので、我々は一方を他方から区別しておこうと考えた。だがまず、その両方について述べねばならない。

Liber III, Caput VI

第3巻 第VI章PL 15, 2074D
1

Utrique Galilaeae Syria et Phoenice adhaerent, disterminantque eam a solis occasu Ptolemais territorii sui finibus, et mons Carmelus, qui erat ante Galilaeis, nunc vero Tyriorum finibus associatus, cui connectitur Gabaa civitas quae quondam Judaeis causa gravis exitii fuit: ab oriente eam Hyppenae et Gadara suis finibus resecant.

PL 15, 2074D

両ガリラヤにはシリアとフェニキアが接している。西からはプトレマイスが自らの領域の境で、またカルメル山が、これを隔てている。カルメル山はもとはガリラヤ人のものであったが、いまはティルス人の領域に併合されており、これにギブアの町が連なる。この町はかつてユダヤ人に重大な滅びのもととなった。東からは、ヒュッペナイ〔底本は Hyppenae。ヒッポスの町のことか〕とガダラが、それぞれの境でこれを切り取っている。

2

Eadem autem et Gaulanitidi regioni et regno Agrippae confinia praescripta veteri aevo fuere: a meridiano latere Scythopolis et Samaria suis utraque excipiuntur regionibus, nec ultra fluenta Jordanis patiuntur extendi.

PL 15, 2074D

同じガリラヤは、昔からガウラニティス地方とアグリッパの王国にも境を接するものとして画されていた。南の側では、スキュトポリスとサマリアがそれぞれ自らの地方をもって〔ガリラヤを〕受け止め、ヨルダンの流れを越えて広がることを許さない。

3

Septentrionalia ejus a dextro latere Tyrus claudit, omnisque regio Tyriorum, cujus objectu Galilaeae spatia definiuntur.

PL 15, 2075A

その北は、右の側でティルスが閉ざし、またティルス人の全地方が閉ざしている。この地方が横たわることで、ガリラヤの広がりは限られる。

4

Ipsae autem inter sese hoc distinguuntur modo, ut quae inferior Galilaea dicitur, ab urbe Tiberiade usque ad urbem cui nomen Zabulon, supra maritima Ptolemaidis extenta longitudine diffundatur; latitudo autem ejus a vico Zaloth qui est in campo maximo, usque ad Bersabem haud dubie deducitur.

PL 15, 2075A

両者は互いに次のように区別される。下ガリラヤと呼ばれるものは、ティベリアスの町からゼブルンという名の町までで、プトレマイスの海沿いの上方に延びた長さをもって広がる。その幅は、大平原にある村ザロトから、疑いなくベルサベまで続く。

5

Unde etiam superiori Galilaeae aperitur exordium, quoad vici Bathatae fines attingat. Ipso autem vico etiam Tyriae terrae fines determinantur: longitudinis quoque ejus initium vicus est Thalla, finis est Rothala Jordani finitimus.

PL 15, 2075A

またここから上ガリラヤの始まりも開け、バタタ村の境に達する。この村自体によってもティルスの地の境が画される。その長さの始まりはタラ村、終わりはヨルダンに接するロタラである。

6

Hinc intelligi datur, quantum se porrigant spatia Galilaeae superioris, cujus initium Jordanis est vel ejus confinia. Hac igitur suae magnitudinis aestimatione utraque Galilaea distinguitur.

PL 15, 2075A

ここから、上ガリラヤの広がりがどれほどに及ぶかが分かる。その始まりはヨルダンあるいはその近辺である。こうしてその大きさの見積もりによって、両ガリラヤは区別される。

7

Terra autem pinguis, herbosa, diverso culturae genere nitens, distincta arboribus, ut quemvis alliciat ad sui gratiam, et fugitantem labores ad studia culturae invitet atque excitet.

PL 15, 2075B

土地は肥え、草が茂り、さまざまな種類の耕作で輝き、樹木で区切られて、誰をもその魅力で引きつけ、労苦を避ける者をも耕作の営みへと招き、駆り立てる。

8

Denique nulla illic vel exigua terrae portio vacat: frequentatur plerisque inhabitantibus: crebrae urbes, vici frequentes, multitudo hominum innumerabilis, ut exiguus vicus in suo tractu habeat viginti millia inhabitantium.

PL 15, 2075B

実に、そこではどんなにわずかな土地も空いていない。住民の多くが住み、町は数多く、村は密集し、人の数は数えきれず、小さな村でさえ、その一帯に2万人の住民を抱えている。

9

Circumfusis quoque nationibus alienigenis utraque Galilaea circumdatur, et ideo genus hominum bellicosum, a prima aetate exercitum praeliaribus tentamentis, abundans numero, audacia promptum, atque ad omnes belli artes paratum.

PL 15, 2075B

またどちらのガリラヤも、異国の諸民族に取り囲まれている。そのため人々は好戦的で、幼いころから戦いの試練で鍛えられ、数に富み、大胆で敏捷、あらゆる戦の技に備えている。

10

Praestat tamen magnitudine Petraea regio, quae unde vocabulum acceperit, supra diximus. Major haec; sed utilior Galilaea, quia tota exercetur, nec ulla pars ejus fructibus infecunda est: sed universa terra ejus opima et ferax.

PL 15, 2075B

とはいえ広さではペレア〔底本は Petraea。名の由来を先に述べたとあるのでペレアと解した〕地方がまさる。その名がどこから来たかは先に述べた。こちらは大きいが、ガリラヤのほうが役に立つ。全土が耕され、その地のどの部分も実りに乏しくないからである。むしろその土地のすべてが肥沃で豊かである。

11

Petraea autem diffusior, sed ex majore parte deserta ac rigida, quae mansuescere arando nesciat, nec asperiores facilis succos domare.

PL 15, 2075C

これに対しペレアは広く広がるが、大部分は荒れ地で硬く、耕しても穏やかにならず、荒い汁気をたやすく和らげることもできない。

12

Sed rursus portio ejus mollis ad cultum, fertilis ad usum, grata ad aspectum, mitis ad exercitium, insitivis utilis pomis, omnia ferens, ut campos ejus distinctae in fronte praetexant arbores, in medio venustent: et plerumque a nimio sole vel frigore defendant sata: maximeque olea vestitus ager, aut vitibus intextus, aut palmis insignitus.

PL 15, 2075C

だがまたその一部は耕しやすく柔らかで、用に実り、見て快く、手入れに穏やかで、接ぎ木した果実に適し、あらゆるものを産む。そのため、その野の前面には間隔をあけて木々が並び、真ん中では美しく彩り、しばしば強すぎる日射しや寒さから作物を守る。とりわけオリーブをまとった畑、あるいはブドウが織り込まれた畑、あるいはナツメヤシで際立つ畑がそうである。

13

Inenarrabile quanto decori sit, cum vento impulsi palmarum ordines concrepant, et suaviores solito funduntur dactylorum odores.

PL 15, 2075C

風に打たれたナツメヤシの列が鳴り響き、いつもより甘いナツメヤシの実の香りが広がるとき、どれほどの美しさとなるかは、言葉に尽くせない。

14

Nec mirum si omnis illic gratia viriditatis est, ubi amoenis fluviorum meatibus, ex superiore decurrentium jugo montium, superfusus ager rigatur, et niveis fontibus scatens possideatur cum invidia, desideretur cum gratia.

PL 15, 2075D

そこにあらゆる緑の魅力があるのも不思議ではない。山々の頂から流れ下る川の快い水路によって、あふれるほどに潤され、雪のように白い泉が湧き出るその畑は、妬みを受けつつ所有され、好意をもって望まれるからである。

15

Longitudo ejus a Macherunte usque ad Pellam, id est, a latere meridiano usque in septentrionem. Latitudo autem a Philadelphia usque ad flumen Jordanem, hoc est ab ortu solis usque Arabiae protexitur.

PL 15, 2075D

その長さはマカイロスからペラまで、すなわち南の側から北に及ぶ。幅はフィラデルフィアからヨルダン川まで、すなわち日の出の方からアラビアにまで延びている。

16

In occasum autem urbe ad Jordanem flumine extendi manifestatur: Samaritana quoque regio inter Judaeam atque Galilaeam media jacet, incipiens a vico cui nomen Elas, deficiens in terra Acrabathenorum natura consimili, nec ullo modo differens a Judaea.

PL 15, 2075D

西は、町〔底本は urbe〕からヨルダン川まで延びていることが明らかである〔本文が崩れているらしく、そのまま訳した。ミーニュの脚注(ガッランディ)は flumine を flumen と読むべきかと問いつつ、本文を改めない〕。またサマリア地方はユダヤとガリラヤのあいだの真ん中に横たわり、エラスという名の村から始まって、アクラバタの人々の地で終わる。性質はほぼ同じで、ユダヤと何ら異ならない。

17

Utraque enim montosa atque campestris est, pro locorum diversitate; neque tota campis diffunditur, neque in locis omnibus montium rupibus scinditur; sed utriusque qualitatis habet gratiam, ad exercitium culturae solubilis terra et mollior, eoque frumentis utilis, et prope circa fertilitatem soli nulli secunda, maturitate certe fructuum prior omnibus.

PL 15, 2076A

というのも、どちらも土地の違いに応じて山がちでもあり平野でもある。全体が野に広がっているのでもなく、至る所が山の岩で裂けているのでもない。両方の性質の魅力を備え、耕作に向いてほぐれやすく柔らかな土で、ゆえに穀物に有用であり、土地の肥沃さではほとんどどの土地にも劣らず、実りの熟すことでは確かにあらゆる土地に先んじる。

18

Nam cum adhuc alibi seruntur frumenta, isthic metuntur. Species quoque atque ipsa frumenti natura, haud usquam praestantior habetur.

PL 15, 2076A

よそではまだ穀物が蒔かれているときに、そこでは刈り取られている。穀物の見た目も、その性質そのものも、どこにもこれ以上に優れたものは見られない。

19

Aqua dulcis, decora ad speciem, suavis ad potum, ut secundum elementorum gratiam aestimaverint Judaei eam promissam patribus terram fluentem lac et mel, cum spoponderit illis resurrectionis praerogativam.

PL 15, 2076A

水は甘く、姿は美しく、飲めば心地よい。そのためユダヤ人は、諸元素の好ましさに従って、父祖たちに約束された乳と蜜の流れる地とはこれのことだと解した。〔神は〕彼らに復活の特権を約束していたのに。

20

Et utrumque quidem divina pietas contulerat, si fidem servassent: sed infidelibus animis utrumque ereptum: hic jugo captivitatis, illic vinculo peccati. Nemorosa regio, et ideo dives pecoris, et abundans lactis. Denique nusquam sic lacte distenta pecus ubera gerit.

PL 15, 2076B

そして神の慈愛は、もし信仰を守っていたなら、その両方を授けていた。だが不信の心のゆえに、両方が奪われた。こちらは捕囚の軛によって、あちらは罪の絆によって。そこは森の多い地方で、それゆえ家畜に富み、乳が豊かである。実に、これほど乳で乳房を張らせた家畜は、どこにもいない。

21

Poma silvestria vel insitiva super omnium regionum copias. Referta autem utraque vel Judaea vel Samaria hominum multitudine, ut mihi videantur hinc illud interpretati Judaei quod scriptum est, quia nulla erit in his locis sterilis et infecunda, cum hoc lex de meritorum fecunditate praescripserit, et virtutum fertilitate.

PL 15, 2076B

野生の果実も接ぎ木の果実も、あらゆる地方の産物にまさる。しかしユダヤもサマリアも、どちらも人の数に満ちあふれている。ゆえに、ユダヤ人が、書かれていること、すなわち「この地に不妊で実らぬ者は一人もいない」を、ここから解釈したのだと私には思われる。律法は、これを功績の豊かさと徳の実りについて定めていたのに。

22

Principium Samariae de Arabiae finibus a vico cui nomen Jordani, finis ad aquilonem vico Borceo; latitudo autem Judaeae a fluvio Jordane usque Joppen. Incipit enim a fontibus Jordanis, et a monte Libano, et usque ad Tiberiadis lacum dilatatur.

PL 15, 2076B

サマリアの始まりはアラビアの境にあり、ヨルダニという名の村から、北の終わりはボルケオス村である。ユダヤの幅は、ヨルダン川からヤッファまでである。〔その地は〕ヨルダンの源とレバノン山から始まり〔主語は明示されない〕、ティベリアス湖まで広がる。

23

A vico quoque Artha initium longitudinis ejus, quae usque ad vicum extenditur Juliadem, in quo Judaeorum pariter et Tyriorum communis habitatio.

PL 15, 2076C

またその長さの始まりはアルタ村で、ユリアス村まで延びている。そこにはユダヤ人とティルス人が共に住んでいる。

24

In medio autem Judaeae civitas Hierosolyma, quasi umbilicus regionis totius, ut prudentibus placuit, nuncupatur: abundans regio mediterraneis copiis, nec fraudata maritimis, quia praetendit usque ad Ptolemaidem, et totum illud mare praetexit littoribus suis.

PL 15, 2076C

ユダヤの真ん中にはエルサレムの町があり、賢者たちの好むところに従って、地方全体の臍のようなものと呼ばれる。この地方は内陸の産物に富み、海の産物にも欠けない。プトレマイスまで広がり、あの海全体をその海岸で縁取っているからである。

25

Multae urbes, sed inter omnes Hierosolyma eminet: ita ut quasi caput in corpore non obumbret sua membra, sed regat, atque eis tuitioni sit et pulchritudini.

PL 15, 2076C

町は多いが、そのうちでエルサレムが際立つ。それは、体にある頭が自らの肢体を覆い隠さず、むしろ治め、それらにとって守りであり美しさであるのと同じである。

26

De Judaea itaque et finitimis regionibus, opportuno licet compendio, ea quae significanda fuerant, non praetermisimus.

PL 15, 2076C

こうしてユダヤとその周辺の地方について、時宜を得た要約ではあるが、述べるべきことを我々は省かなかった。

Liber III, Caput VII

第3巻 第VII章PL 15, 2076D
1

Sephoritani quoque et tributa et subsidia militaria, regiones finitimas incursabant, auctoritatem latrocinandi liberam, sibi belli specie vindicantes, quod imperio Romano a Judaeis inferebatur.

PL 15, 2076D

セフォリスの人々にあてがわれた軍の援兵も、近隣の地方を襲った〔底本は Sephoritani quoque et tributa et subsidia militaria で、動詞を欠き係りが定かでない。ミーニュの脚注(バロー)は古写本の読み Sephoritanis contributa subsidia militaria regionis finitimae incursabant を挙げる。これに拠って訳した〕。ユダヤ人がローマ帝国に対して仕掛けた戦争を口実に、盗み奪う自由な権限を己のものと主張したのである。

2

Unde Josephus acceptae acerbitatis injuriam ulcisci gestiens, irruere in urbem Sephorim, sociato sibi Plurimorum numero contendit, ut eos aut revocaret in societatem Judaeae, aut resistentes supremo (si posset) excidio labefactaret.

PL 15, 2076D

そこでヨセフスは、受けた苛烈な害の報復を望み、多数の者を味方につけてセフォリスの町に突入しようと急いだ。彼らをユダヤの同盟に呼び戻すか、抵抗するなら(できれば)完全な滅亡で打ち倒すつもりであった。

3

Sed utriusque conatus effectu excidit: quia nec dissuadere potuit Romanae conjunctionis electionem, nec urbem evertere, quam ipse talibus munimentis firmaverat, ut a Romanis quoque longe praestantioribus expugnari nequiret.

PL 15, 2077A

だが両方の企ては成果を失った。ローマとの結びつきの選択を思いとどまらせることもできず、また町を覆すこともできなかったのである。その町は、ほかならぬ彼自身がこれほどの防備で固めたため、はるかに優れたローマ人にさえ攻略できないほどであった。

4

Cecinit itaque classicum, tentata irruptione sine ullo profectu, atque in totam regionem bellum excitavit.

PL 15, 2077A

そこで彼は進軍の喇叭を吹かせ、何の成果もなく突入を試みたあげく、全地方に戦いを引き起こした。

5

Vastabant omnia, die noctuque exurentes aedificia, diripientes patrimonia, perimentes quoscumque bello habiles comprehendissent, infirmos servituti subjicientes.

PL 15, 2077A

彼らはすべてを荒らした。昼も夜も建物を焼き、財産を奪い、戦いに堪える者は捕らえ次第殺し、弱い者を隷属させた。

6

Repleta erat Galilaea omnis incendio, sanguine, latrocinio, nullius immunis miseriae, et deformi rerum omnium specie, cum si quid igni aut neci superfuisset, captivitati reservaretur. Cujus mali illa quae paulo ante acerbiora aestimata sunt, praeferebantur.

PL 15, 2077A

ガリラヤ全土は火と血と略奪に満ち、いかなる惨禍も免れず、あらゆるものが醜い姿となった。火や殺戮を逃れたものがあれば、捕囚のために取っておかれた。この災いに比べれば、少し前にもっと苛烈と思われたことのほうが、むしろ望ましいとされるほどであった。

Liber III, Caput VIII

第3巻 第VIII章PL 15, 2077B
1

Haec praelusio quaedam belli facta, ante quam Titus veniret: qui simul atque ex Achaia Alexandriam transmisit, perductis militibus secundum mandatum patris, ad urbem occurrit Ptolemaidem, ibique connexis ordinibus quinto et decimo, addito etiam quintodecimo, qui erant praecellentissimi, congregatoque vel Romano, vel sociorum exercitu, atrox et memorabile bellum coeperunt.

PL 15, 2077B

これはいわば戦いの前哨のようなものであり、ティトゥスが来る前に行われた。ティトゥスは、アカイアからアレクサンドリアに渡るとすぐ、父の命令どおり兵を連れて、プトレマイスの町に〔父を〕迎えた。そこで、第5軍団と第10軍団を合わせ、さらに第15軍団も加えた。これらは最も精鋭であった。ローマ軍と同盟軍を集め、彼らは凄惨で記憶に残る戦いを始めた。

2

Nam ubi primis initiis placido duci prospere gestis, secunda in adversum cessere, profectus infensior Vespasianus cum filio de Ptolemaidis finibus, in Galilaeam sese immersit: Cognitoque quod pacem abnuerent, quibus obtulerat condemnandae dissensionis copiam, si sibi consulendum putarent, Gadaram funditus evertit, vacuam bellatoribus offendens, quod omnes validiores, diffidentes infirmioribus munimentis, ad munitiora sese contulerant.

PL 15, 2077B

というのも、最初の出だしは将軍プラキドゥス〔底本は placido と小文字で刷る。人名と取った〕にとって順調に運んだが、続く戦況は逆に傾いたので、ウェスパシアヌスはいっそう敵意をつのらせ、息子とともにプトレマイスの領域を発って、ガリラヤに分け入った。彼らが平和を拒んだと知ると――彼は彼らに、もし自分のことを考えるべきと思うなら、内紛を断罪する機会を与えていたのである――ガダラを徹底的に滅ぼした。そこは戦士のいない町であった。力ある者は皆、貧弱な防備を信じず、より堅固な所へ身を移していたからである。

3

Repertis itaque non pepercit, sed omnes necari jussit, nulla aetatis contemplatione, nulla infirmitatis misericordia, quod non tam jure belli, quam Cestianae pugnae dolore, et effusis in Judaeos odiis exsequebatur.

PL 15, 2077C

それで、見つけた者は容赦せず、皆を殺すよう命じた。年齢への顧慮も、弱さへの慈しみもなかった。これは戦いの法によるというより、ケスティウスの戦いの痛みと、ユダヤ人に向けて注がれた憎しみから行ったのである。

4

Denique non solum urbem, sed etiam vicos et municipia exuri praecepit. Nec injusta erat commotio: quia post tantam insolentiam emendandi erroris facultatem dederat, nec obtemperatum.

PL 15, 2077C

実に、彼は町だけでなく、村や自治市までも焼くよう命じた。その憤激は不当ではなかった。あれほどの傲慢のあとで、過ちを改める機会を与えたのに、聞き入れられなかったからである。

5

Transierat ex ea urbe Josephus in Tiberiadem, prius quam Romanus exercitus appropinquaret: sed plus formidinis ex fuga, quam fiduciae ex praesentia: hoc ipso enim territi sunt, quod bello adversus Romanos gerendo imparem se Josephus arbitrabatur.

PL 15, 2077C

ヨセフスは、ローマ軍が近づく前に、その町からティベリアスへ移っていた。しかし、居合わせることから生まれる信頼よりも、逃亡から生まれる恐れのほうが大きかった。彼らはまさにこのことに恐れをなした。ヨセフスが、自分はローマ人との戦いを進めるに堪えないと考えているように見えたからである。

6

Neque vero aliunde praesumpsit, nisi forte Judaei studia belli deponerent. Ea erat illi prior sententia: si bellum eligerent, malle se subeundo periculo fidem civibus, quam declinando praestare proditorem.

PL 15, 2077D

だが彼は他のことを当てにしたのではなく、ただユダヤ人が戦意を捨てるのを期待したのであった。これが彼の最初の考えであった。もし彼らが戦いを選ぶなら、危険を避けて裏切り者となるより、危険を引き受けて同胞に信義を示すほうを選ぶ、と。

7

Nihil enim magis cavere, quam ne commissum ipsum sibi honorem militiae turparet. Itaque scripsit ad urbem Hierosolymam bellum incubuisse, propereque rescriberent pacem an praelium mallent: consulendum mature.

PL 15, 2077D

というのも、己に託された軍務の名誉を汚すことを何よりも避けたのである。そこで彼はエルサレムの町に書き送った。戦いが迫っているので、急いで返書し、平和と戦闘のどちらを望むかを知らせよ。早急に熟慮せねばならない、と。

8

Haec strictim significavit, nihil propense in alteram partem, ne aut bellator meticulosus, aut pertinax rebellio judicaretur.

PL 15, 2078A

これを彼は簡潔に知らせ、どちらの側にも傾く気配は見せなかった。臆病な戦士とも、頑固な反抗者とも判断されないようにするためである。

Liber III, Caput IX

第3巻 第IX章PL 15, 2078A
1

Rursus de urbe Tiberiade Jotapatam petit, sive quod munitior caeteris esset, et propterea in eamdem plurimi se contulissent bello promptiores: sive quod eo Vespasianus plerosque ex suis direxerat qui munirent iter, quod per montes difficile saxosumque, asperum peditibus, equitibus autem invium atque insuperabile foret.

PL 15, 2078A

彼は再びティベリアスの町からヨタパタへ向かった。そこが他よりも堅固で、それゆえ戦いに意気盛んな者の多くがそこに集まっていたからか、あるいは、ウェスパシアヌスが配下の多くをそこへ遣わし、道を整えさせていたからである。その道は山を越え、険しく岩だらけで、歩兵には荒く、騎兵には通れず越えがたいものであった。

2

Denique diebus quatuor, ne angustiae officerent, reserata sunt viarum strata: compositum iter, quo facilius omnis exercitus transmitteretur. Quinto die transivit eo Josephus, dejectosque Judaeorum animos erexit.

PL 15, 2078A

実に四日間にわたり、狭さが妨げとならぬよう、道の舗装が開かれ、軍全体が容易に通れるよう道が整えられた。五日目にヨセフスはそこを通り、挫けたユダヤ人の心を奮い立たせた。

3

Vespasiano quoque ubi factum indicium eo Josephum commeasse, incentivum celerandi itineris accessit, quod conficiendi belli compendium putaret, si dux et populus bello promptior interciperetur.

PL 15, 2078A

ウェスパシアヌスにも、ヨセフスがそこへ入ったという知らせがあると、行軍を急ぐ拍車がかかった。指揮官と、戦いに最も意気盛んな民を捕らえれば、戦いを終える近道になると考えたからである。

4

Advenit itaque cum exercitu: et primo die curandis cibo militibus, ne ex itinere fatigatos cura belli incesseret, tempus dedit. Sequenti die duplici acie vallavit urbem, et tertio equestri ordine.

PL 15, 2078B

こうして彼は軍とともに到着し、初日は兵に食事を取らせるため、行軍で疲れた者を戦いの心配が襲うことのないよう、時間を与えた。翌日は二重の戦列で町を囲み、さらに三重目として騎兵の列で囲んだ。

5

Quod videntes Judaei inclusos se, et obsessos undique, nec ullum refugii locum, ipsa desperatione audaciam sumpsere. Nulla enim res promptiorem bello militem reddit, quam necessitas praeliandi, et praeruptum periculum.

PL 15, 2078B

これを見たユダヤ人は、自分たちが閉じ込められ、四方から包囲され、逃げ場もないと知って、まさにその絶望から大胆さを得た。戦う必要と、切り立った危険ほど、兵を戦いに意気盛んにするものはないからである。

6

Urgebat Vespasianus jaculis, urgebat sagittis, missilibus quoque plurimi Judaeorum ultra muros progressi, destinata feriendi arte vulnerabantur: manebant tamen impavidi.

PL 15, 2078B

ウェスパシアヌスは投げ槍で攻め、矢で攻めた。また飛び道具によっても、城壁の外へ進み出たユダヤ人の多くが、狙いを定めた射撃の技で傷つけられた。それでも恐れずに踏みとどまった。

7

Tentabat omnia virtus Romana; et maxime ubi infirmiora adverterat murorum subsidia, illic majore incumbebat manu: Pudor hos, illos armabat spes ultima, ferro sibi aperire viam salutis desiderantes.

PL 15, 2078C

ローマの武勇はあらゆる手を尽くした。とくに城壁の守りの弱い所を見つけると、そこにいっそう大勢で攻めかかった。恥がローマ人を、最後の望みがユダヤ人を武装させた。ユダヤ人は剣で救いの道を開こうと望んでいたのである。

8

Gravia tolerabant Judaei, nec minora referebant tentamenta audaciae. Peritia a Romanis cum virtute, furor a Judaeis cum temeritate certabat. Fessis itaque tota die illis pro salute, istis pro triumpho dimicantibus, nox praelium solvit.

PL 15, 2078C

ユダヤ人は重い苦難に耐え、大胆な企てに劣らぬ試みで応じた。ローマ人の側では熟練が武勇とともに、ユダヤ人の側では猛り狂いが無謀とともに競い合った。こうして一日じゅう、疲れ果てた者たちが、一方は救いのために、他方は凱旋のために戦ううちに、夜が戦いを解いた。

9

Sequenti quoque die et tertio quartoque consimiliter, et quinto praeliatum acriter: sed ut solet fieri in talibus praeliis, plura vulnera quam neces inferebantur, licet saepe et excursus a Judaeis et a Romanis tentarentur eruptiones: quos in iram accendebat pudor, eo quod victores Annibalis et Antiochi omniumque gentium, Judaicis praeliis immorabantur.

PL 15, 2078C

翌日も、三日目も四日目も同様で、五日目も激しく戦われた。しかし、こうした戦いにありがちなように、殺されるより傷つけられるほうが多かった。ユダヤ人からはしばしば出撃が、ローマ人からは突入が試みられた。ローマ人を怒りに燃え立たせたのは恥であった。ハンニバルとアンティオコス、あらゆる諸国民の勝者が、ユダヤ人の戦いに手間取っていたからである。

10

Tanta erat Romanae virtutis constantia, ut non cito vincere pars victi aestimaretur: sed adversus naturam magis erant illis, quam in hostem certamina.

PL 15, 2078D

ローマの武勇の不屈さは非常なもので、素早く勝てないことが、敗北の一端と見なされるほどであった。だが彼らの戦いは、敵に対するよりも、むしろ自然に対するものであった。

11

Nam civitas praeruptis undique prope erat interclusa rupibus, non vallo et fossa, ut aliae urbes, sed profundis erat circumvallata praecipitiis, quae nec visus hominum comprehenderet, nec usus investigaret, et horror sollicitius intuentem magis magisque involveret: tantum ab aquilone in montis defectu unus ad urbem accessus, arduo tamen ascensu patebat.

PL 15, 2078D

実に、町は四方をほとんど切り立った岩に閉ざされており、他の町のように防柵と壕でなく、深い断崖に取り巻かれていた。それは人の目も測りきれず、人の経験も探りきれず、恐怖が、気にかけて見る者をますます包み込むのであった。ただ北からだけ、山が尽きる所に、町への道がひとつあり、険しい上りではあったが開かれていた。

12

Quem Josephus muro interclusit, propugnatoribus sepsit, ut inter murum inferiorem et urbem superiorem periculosa eruptio fieret obsidentibus, et intuenti esset inaestimabilis cognitio superiorum.

PL 15, 2079A

ヨセフスはその道を城壁で閉ざし、守備兵で囲んだ。そのため、下の城壁と上の町のあいだで、包囲する者の突破は危険なものとなり、見上げる者には、上方のことは見積もりえぬものとなった。

13

Civitas enim ipsa in montis supercilio sita, in circuitu finitimorum montium velut quodam naturali vallo circumdabatur septo genitali abscondita, ut nemo prius illic urbem esse intelligat, quam in urbem ipsam fuerit ingressus.

PL 15, 2079A

町そのものは山の頂に位置し、周囲を、近隣の山々が自然の防柵のように取り巻いていた。生まれながらの囲いに隠されているので、町の中に入ってからでなければ、誰もそこに町があると気づかないほどであった。

Liber III, Caput X

第3巻 第X章PL 15, 2079A
1

Vespasianus cum vincere naturam nequiret, eam sibi ipse in adjumentum accersivit, ut obsidione diuturna per inopiam cibi et potus cogeret obsessos ad deditionem: sed frumenti copia, multo ante congesta, propulsabat periculum famis.

PL 15, 2079A

ウェスパシアヌスは、自然に打ち勝つことができなかったので、その自然そのものを己の助けとして呼び寄せた。長い包囲によって食物と飲み物を欠乏させ、包囲された者たちを降伏へ追い込もうとしたのである。しかし、ずっと前から蓄えられていた穀物の豊かさが、飢えの危険をはねのけていた。

2

Aquae erat difficultas maxima, quia neque ullus in urbe fons, et solemnis siccitas raris per ea locorum imbribus bibendi subsidium attenuaverat. Ductus omnes aquarum obstruxerat, ne in urbem mearent. Augebat inopia aviditatem, repugnabat natura.

PL 15, 2079A

水の不足は甚だしかった。町には泉が一つもなく、例年の旱魃のうえ、その地方には雨がまれで、飲み水の蓄えを減らしていたからである。〔ウェスパシアヌスは〕水の導管をすべてふさいで、水が町に流れ込まないようにしていた。欠乏が渇きを募らせ、自然が逆らった。

3

Commentum Josephus detulit, ut infusae vestes muro suspenderentur, quo paulatim rotantibus aquis, crederetur illis non deesse ad potum, quod abundaret ad lavacrum vestimentorum.

PL 15, 2079B

ヨセフスは一計を持ち出した。水に浸した衣を城壁に掛けさせたのである。水が少しずつ滴り落ちる〔底本は rotantibus。rorantibus と読む〕のを見れば、彼らには飲むべき水が欠けておらず、衣を洗うにも余るほどあると思われるはずであった。

Liber III, Caput XI

第3巻 第XI章PL 15, 2079B
1

Dejectus eo Vespasianus, rursus ad expugnandam urbem accenditur, atque omnem exercitum circa congregat: machinis murum quatit, pulsat aries.

PL 15, 2079B

この策に当てを外されたウェスパシアヌスは、再び町を攻め落とそうと奮い立ち、全軍を周囲に集めた。器械で城壁を揺さぶり、破城槌が打ちつけた。

2

Nomen hoc species dedit, eo quod validae ac nodosae arboris caput ferro vestitur, et quod ut frons arietis praetenditur, quae obductis laminis turgescit, et prominet: e medio ejus quasi cornu procedit ferri solidioris.

PL 15, 2079B

破城槌〔aries。「雄羊」の意〕という名は、その外見が与えたものである。節くれだった強い木の先端が鉄で覆われ、雄羊の額のように前に突き出されており、被せた板で膨れて突き出ているからで、その中央から、いっそう堅い鉄が角のように出ている。

3

Magnitudo arboris in modum mali navalis, quam non ventorum procella, non velorum sinus flectant. Ea suspensa funibus ad superiora atque robusta arborum nexis, multorum manu valide in murum impellebatur.

PL 15, 2079C

木の大きさは船の帆柱ほどで、風の嵐も帆のふくらみも、これを曲げることはできないほどである。これは、上方の頑丈な木々を組んだものに綱で吊るされ、大勢の手で城壁へ力強く突き出された。

4

Deinde retrorsum ducta, atque in staterae modum sustentata retinaculis, majore impetu destinabatur, ut crebris ictibus fatigatum muri latus cederet, cavatumque vi rupturis fenestram daret, qua Romanis hostibus via in interiora urbis pateret.

PL 15, 2079C

それから後ろへ引かれ、秤の竿のように留め綱で支えられて、いっそう大きな勢いで打ち出され、度重なる打撃に疲れた城壁の面が崩れ、力で穿たれて破れ目の窓を与え、そこからローマの敵に町の内部への道が開けるようにした。

5

Primo igitur ictu murus concussus est, contremuitque omnis. Clamor illico universorum, quasi expugnata urbe trepidantium, ne repercussus murus fatisceret.

PL 15, 2079C

最初の一撃で城壁は揺さぶられ、すべてが震えた。直ちに皆が、町が攻め落とされたかのように恐れて叫び声を上げた。打ち返された城壁が裂けはしないかと恐れたのである。

6

Sed Josephus saccos paleis repletos, in eum dimitti locum praecepit, in quem aries a Romanis intorquebatur, ut laxo saccorum sinu lusa plaga omnis arietis emolliretur. Illisa enim solidis solida nocent, solutioribus evacuantur.

PL 15, 2079D

しかしヨセフスは、藁を詰めた袋を、ローマ軍が破城槌を打ちつける場所に下ろすよう命じ、袋のゆるいふところで打撃がかわされ、破城槌の衝撃がすべて和らぐようにした。堅いものにぶつかれば堅いものは害を与え、柔らかいものには力を抜かれるからである。

7

Denique facilius solidiora mollioribus cedunt, quam molliora solidioribus. Nam et aquae alluvione scopuli solvuntur, nec ruina rupis ullum est damnum aquarum; et jactis in freta molibus, aqua suos usus reservat; sed petra inter undas reservare suos nescit.

PL 15, 2079D

実に、堅いものは柔らかいものに屈しやすく、柔らかいものが堅いものに屈するのはそれより難しい。水の奔流によって岩礁は砕かれるが、岩の崩落は水に何の害も与えず、海に突堤が投じられても、水は自らの用を保つ。しかし岩は、波の間にあっては自らの用を保つことを知らない。

8

Arenam quoque marmoris ruina non frangit, et marmor arenae ruina comminuitur. Retulerunt tamen etiam Romani, quo commenta refellerent Judaeorum, contra falces ligantes, quibus demissos inciderent saccos, quod vacuatis paleis evitare arietis ictum nequirent.

PL 15, 2079D

砂もまた、大理石の崩落によっては砕けず、大理石は砂の崩落によって粉々になる。とはいえローマ人もまた、ユダヤ人の工夫を打ち破ろうと、下ろされた袋を切り落とすための鎌を〔棹に〕結びつけて対抗した。藁が抜けて空になれば、破城槌の打撃をかわすことができなくなるからである。

9

Reparato itaque impulsu machinae, cum se Judaei urgeri viderent, unus ex his Eleazarus, ingentis magnitudinis saxum elevans, de muro super arietem elisit tanta vi, ut comminueret caput machinamenti.

PL 15, 2080A

こうして機械の突きが立て直され、ユダヤ人が追い詰められるのを見たとき、彼らの一人エレアザルが、巨大な石を持ち上げ、城壁から破城槌の上へ、機械の頭を砕くほどの力で叩きつけた。

10

Exsiliens quoque in medium hostium, rapuit illud, atque in murum ferebat intrepidus in conspectu adversariorum, et patens vulneri. Denique jaculis quinque figitur, sed nequaquam conversus ad vulnera, quomodo ipse saxi ruina hostem involveret, intendebat.

PL 15, 2080A

さらに敵の真ん中へ跳び出し、それ〔破城槌の頭〕を奪い取って、敵の眼前で、傷に身をさらしながら、恐れることなく城壁へ運んだ。実に、投げ槍五本に貫かれたが、傷には少しも顔を向けず、いかに自分自身が石の崩落で敵を巻き込むかだけを考えていた。

11

Ascendit itaque murum, et victor doloris stetit conspicuus tantae praesumptionis, ac super arietem se saxumque dejecit, et cum eo corruit.

PL 15, 2080A

こうして城壁に登り、痛みに打ち勝った者として、これほどの大胆さの目立つ姿で立ち、破城槌の上へ、石とともに身を投げ、それとともに倒れ伏した。

12

Victus quidem morte, sed victor machinamenti, cum in se solus discesserit patriae; in machinamenti autem comminutione, totam urbem ab excidio servaverit. Netyras quoque et Philippus in medium se jecere agmen, ut averterent, quos petierant.

PL 15, 2080B

死には敗れたが機械には勝った者であり、自らは一人で祖国から去ったものの、機械を砕くことで町全体を滅びから救ったのである。ネテュラスとフィリポも、自分たちが攻めかかった者たちを追い散らそうと、軍勢の真ん中へ身を躍らせた〔quos petierant を averterent の目的語と取った〕。

13

Josephus autem ignibus actis, ut machinamenta omnia exureret, brevi consumpsit plurima, sed consumpta reparabantur.

PL 15, 2080B

ヨセフスは火を放って機械をすべて焼き尽くそうとし、短時間でその大半を焼いたが、焼かれたものは再び作り直された。

Liber III, Caput XII

第3巻 第XII章PL 15, 2080B
1

Instabat Vespasianus, urgebat ita, ut in talo feriretur jaculo sagittae. Turbati sunt Romani, cum sanguinem ducis fluere cernerent. Exagitatus filius, cucurrit ad patrem.

PL 15, 2080B

ウェスパシアヌスは迫り、激しく攻め立て、ついに踵に投げ矢の矢を受けて傷つけられた。ローマ人たちは、将軍の血が流れるのを見て動揺した。取り乱した息子が、父のもとへ走った。

2

Sed ille supra vim vulneris virtutem gerens animi, prohibet trepidare filium, magisque in praelium accendit milites, ut injuriam ducis ulciscerentur. Ipse signifer revocabat exercitum, et ad muros cogebat.

PL 15, 2080B

しかし彼は、傷の痛みを超える心の武勇を示して、息子が慌てるのを制し、いっそう兵士たちを戦いに奮い立たせ、将軍が受けた侮辱を晴らさせようとした。自ら旗手となって軍を呼び戻し、城壁へ追い立てた。

3

Ipse in bellum caeteros adhortabatur, alii sagittis, alii telis, alii balistis hostem urgebant.

PL 15, 2080C

彼自らほかの者たちを戦いへ励まし、ある者は矢で、ある者は投げ槍で、ある者は投石機で敵を攻め立てた。

4

Tanta autem erat hujus tormenti vis, quo saxa in hostem jaciebantur, ut percussus unus ex sociis Joseph qui prope adstaret, comminuto capite rueret, et occipitium ejus usque ad tertium stadium excuteretur: mulier quoque alvo gravis percussa uterum, supra dimidium stadii de intima sede secreti genitalis, excuteret infantem.

PL 15, 2080C

この器械が敵へ石を投げる力はあまりに大きく、そばに立っていたヨセフス〔底本は Joseph〕の仲間の一人が打たれ、頭を砕かれて倒れ、その後頭部が三スタディオンの先まで飛ばされた。また身重の女が腹を打たれ、陰部の奥の座から、半スタディオンを超えて胎児を弾き出した。

5

Ad postremum cum victor jam muro Romanus miles succederet, et in ipso aditu utrimque valida manu decertaretur: sicut erant conserti, oleo ferventi Josephus perfundi Romanos jubet, quod facile a vertice ad ima defluebat vestigia.

PL 15, 2080C

ついに、ローマ兵が勝者としてすでに城壁に取りつき、まさにその入口で両側から強力な手勢で戦われていたとき、ヨセフスは、組み合ったままのローマ人たちに煮えたぎる油を浴びせるよう命じた。それは頭から足先までたやすく流れ下った。

6

Nec minor incendio flammae candentis, olei fervor omnes artus depascebatur. Succedebant tamen alii, plerisque etiam sudor profluus olei vim refrigerabat.

PL 15, 2080D

白熱した炎の火事にも劣らず、油の熱は四肢のすべてをむさぼった。それでも他の者たちが次々に続き、多くの者には、流れる汗が油の勢いを冷ましもした。

7

Et quamvis hujusmodi olei natura sit, ut cito calescat, et serius conceptum deponat calorem; tamen victoriae studio abscondebant injuriam.

PL 15, 2080D

また、この種の油の性質は、すぐに熱くなり、受けた熱を捨てるのは遅いのだが、それでも彼らは勝利への熱意から、その傷を隠した。

8

Ardebant animis, ut nullum corporis sentirent incendium, nec tanti aestimabant poenae ferventis dolorem, quanti dispendium gloriae, si tamquam exsortes triumphorum desisterent bello, qui duces fuerant periculorum. Vel sanguine itaque suo restinguere incendium olei certabant.

PL 15, 2080D

彼らは心が燃え、体の火傷を少しも感じないほどで、煮えたぎる刑罰の苦痛を、栄光を失う損失ほどには重んじなかった。危険の先頭に立っていた者たちが、凱旋の分け前にあずからぬ者のように戦いをやめるなら、その損失は大きいからである。こうして彼らは、自らの血で油の火を消そうとさえ競った。

Liber III, Caput XIII

第3巻 第XIII章PL 15, 2081A
1

Hac mora obsidionis, etiam Japhae urbis quae vicina erat, populus insoleverat, quod diu decernebatur. Unde motus Vespasianus, Trajanum qui praeerat ordini quinto decimo, ductoris officio, direxit cum mille equitibus, et duobus millibus virorum militiae pedestris.

PL 15, 2081A

この包囲の遅れのうちに、近くにあったヤファの町の民も、決着が長くつかないのを見て驕り高ぶった。そこでウェスパシアヌスは心を動かされ、第十五軍団を率いていたトラヤヌスを、指揮官の任として、騎兵千と歩兵二千とともに差し向けた。

2

Qui sine retractatione profectus, vir acer et bellandi artibus praeditus, convenientem studiis suis eventum belli reperit.

PL 15, 2081A

彼は躊躇なく出発し、気性が激しく戦いの技に秀でた男であって、自らの志にかなった戦の成り行きを見いだした。

3

Nam cum esset civitas, et natura loci septa, et gemino muro circumvallata, non contentus tegere se populus ejus munitionibus, occurrendum Romanis putavit: sed paulisper resistere ausi, intra murum exteriorem recipere sese volentes hostem pariter recepere.

PL 15, 2081A

というのも、その町は、地勢によって守られ、二重の城壁に囲まれていたのに、その民は防備の陰に身を隠すだけでは満足せず、ローマ人に打って出るべきだと考えたからである。だが、わずかのあいだ抵抗しようとしただけで、外側の城壁の内へ退こうとして、敵をも一緒に迎え入れてしまった。

4

Nam cum ipsis festinantibus etiam Romani subintraverunt: confugientibus quoque ad murum interiorem, clausae portae, ne rursus Romani pariter irrumperent.

PL 15, 2081B

彼らが急ぐうちに、ローマ人も一緒になだれ込んだからである。内側の城壁へ逃れようとする者たちの前では、ローマ人が同時に突入しないように、門が閉ざされた。

5

Ita averso a se Dei auxilio, Judaei praeliabantur, quo ante vincere solebant; sed offenderant scelestis flagitiis, et ideo ab his poena debita reposcebatur, ut donarentur eorum supplicia nationibus.

PL 15, 2081B

こうしてユダヤ人は、かつてはそれによって勝つのを常としていた神の助けが自分たちから離れたまま戦った。彼らは罪深い恥ずべき行いによって〔神の〕怒りを招いていたので、当然の刑罰が彼らに求め返され、彼らへの刑罰が諸民族に与えられることになったのである。

6

Denique plures prope suis inter se bellis, quam ab hostibus, obterebantur. Exemplo est Japhae populus, qui Romanis portas aperuit, et sibi clausit.

PL 15, 2081B

実に、多くの者が、敵によってよりも、ほとんど互いの内輪の戦いによって踏みにじられた。その例がヤファの民で、ローマ人には門を開き、自分たちには閉ざした。

7

Nam ut primum murum Romani irrumperent, ipsi patefecerunt: ut secundum murum Judaei non penetrarent, Judaei clauserunt. Receptus itaque hostis est, socius exclusus. Receptus ille, ne percussor deesset: exclusus iste, ne penitus evaderet.

PL 15, 2081B

第一の城壁にローマ人が突入できるように、彼ら自身がそれを開け放ち、第二の城壁にユダヤ人が入り込めぬように、ユダヤ人が〔門を〕閉ざしたのである。こうして敵は迎え入れられ、仲間は締め出された。敵が迎え入れられたのは、殺す者に事欠かぬため。仲間が締め出されたのは、完全に逃れおおせぬため。

8

Intra duos itaque muros caedebantur Judaei, manu cominus, de muro eminus. Plerique enim Romanae militiae viri constricti angustiis, murum ascendebant, atque inde in subjectos tela jaculabantur.

PL 15, 2081C

こうして二つの城壁のあいだで、ユダヤ人は、近くでは手で、遠くでは城壁から殺された。ローマ軍の兵士の多くが、狭さに押し込まれたまま城壁に登り、そこから下にいる者たちへ投げ槍を投げたからである。

9

Itaque Galilaei suis, quam hostibus infestiores, rogabant, ut in interioris muri vestibulo reciperentur, sed resistebant sui. Dimicabatur in portae limine, Judaeis inter se pugnantibus: isti irruentem cuneum gladiis excipiebant: illi resistentes moriebantur.

PL 15, 2081C

そこでガリラヤ人たちは、敵よりも味方に対して敵意に満ちて、内側の城壁の前庭に受け入れてくれと願ったが、味方は拒んだ。門の敷居で戦われ、ユダヤ人どうしが戦った。一方は突入してくる楔形の隊列を剣で迎え、他方は抵抗して死んだ。

10

Saeva imprecantes sibi invicem, et minora se meritis suis perpeti supremis vocibus attestabantur. Itaque exstincta sunt duo millia virorum omnium praeliatorum.

PL 15, 2081C

互いに残酷な呪いの言葉を浴びせ、受ける苦しみは自分たちの功罪より軽いと、最期の声で証言した。こうして、戦った者すべてのうち2,000人が殺された。

11

Ratusque Trajanus vel nullum jam sibi repugnaturum, vel facilem urbis expugnationem, veteris vir disciplinae summam victoriam Vespasiano reservavit, misitque ad eum, postulans ut filium suum dirigeret Titum, qui finem praelio daret.

PL 15, 2081C

トラヤヌスは、もはや誰も自分に刃向かわぬか、町の攻略はたやすいと考え、古い規律の人として、最後の勝利をウェスパシアヌスのために取っておき、使いを送って、息子ティトゥスを遣わして戦いに決着をつけさせてくれと求めた。

12

Quo adventante, facta irruptio, caesique multi mortales, nec sine labore ac periculo victoria cessit Romanis.

PL 15, 2081D

ティトゥスが到着すると突入が行われ、多くの人間が斬られ、勝利はローマ人に、苦労と危険なしにはもたらされなかった。

13

Quibus ingressis murum interiorem, objecerant se, quicumque erant bello idonei et in angustiis positi; anceps bellum victoribus effecere, pugnantibus desuper virili ac muliebri sexu, ac saepe etiam in suos saxa atque omnia quae forte repererant telorum genera jaculantibus.

PL 15, 2081D

ローマ人が内側の城壁に入ったとき、戦に適した者はみな、狭所に立って立ちはだかり、勝者たちにとって戦いを不確かなものにした。男も女も上から戦い、しばしば自分たちの仲間に向けてすら、石や、たまたま見つけたあらゆる種類の武器を投げつけた。

14

Denique sex horis in ipso fine quasi ab exordio pugnatum. Ad postremum caesis, qui constiterant pugnaturi, tum in caeteros sine ordine, sine modo, sine misericordia; senes cum adolescentibus jugulabantur; mulieres cum parvulis reservatae, non ad veniam, sed ad servitutem: masculi omnes interfecti, nisi quos pueritia, aut infantia defendit; in praedam ducta sunt duo millia, centum et triginta mancipia, domini cum servulis aequa jam sorte conditionis, quos captivitas pares fecerat.

PL 15, 2082A

実に、六時間、終わりのまさにそのときにも、始めのように戦われた。最後に、立って戦おうとしていた者たちが斬られると、次いで残りの者に対して、秩序もなく、節度もなく、慈しみもなく〔事が行われた〕。老人も若者も喉を切られ、女たちは幼子とともに、赦しのためではなく奴隷とするために生かされた。男はすべて殺された。幼さか乳飲み子であることが守った者を除いて。2,130人の奴隷が戦利品として引かれ、主人たちは下僕たちと、捕囚が等しくした同じ身分の定めとなった。

Liber III, Caput XIV

第3巻 第XIV章PL 15, 2082A
1

Nec Samaritae immunes miseriarum fuere. Nam cum secundum consuetudinem suam ascendissent montem Garizim, qui erat illis consecratus, ubi adorare solebant: unde et in Evangelio dicit Samaritana: Patres nostri adoraverunt in hoc monte.

PL 15, 2082A

サマリア人も苦難を免れなかった。というのも、彼らが慣わしにしたがって、自分たちに奉献されたゲリジム山に登り、そこで礼拝するのを常としていたとき〔cum 節は主文を欠いたまま途切れる〕、それゆえ福音書でもサマリアの女は言う。「我々の父祖たちはこの山で礼拝した。」

2

Et responsum est ei: Veniet hora, quando neque in hoc monte, neque Hierosolymis adorabitis patrem (I Joan. IV, 20 et 21) .

PL 15, 2082B

彼女には、こう答えがあった。「時が来る。その時、汝らはこの山でもエルサレムでも、父を礼拝することはない」(一ヨハネ4:20-21)〔底本の引照は「一ヨハネ」と刷る。引かれた語はヨハネによる福音書4章のものに当たる〕。

3

Debebatur enim, ut cessaret superstitio, et vera religio succederet: evacuaretur umbra, veniret veritas: ut jam non in monte, sicut Samaritani, non in Hierosolymis ter in anno, sicut Judaei: sed in spiritu in omni loco elevans puras manus homo omnis adoraret Deum, et in nomine Jesu genu flecteret.

PL 15, 2082B

というのも、迷信が止み、真の宗教が取って代わることが定められていたからである。影は空しくされ、真理が来る。もはや、サマリア人のように山で、ユダヤ人のように年に三度エルサレムで〔礼拝する〕のではなく、霊において、あらゆる場所で、清い手を上げて、すべての人が神を礼拝し、イエスの名において膝をかがめるために。

4

Cum igitur, ut supra diximus, in monte collecti, secundum suos ritus manerent, belli autem minas praetenderet ipsa congregationis species, vel sensus eorum, qui nec malis finitimis resipiscebat; multo autem amplius prosperioribus Romanorum successibus per invidiam commoverentur, ac prope tumultum res essent; consultius aestimatum est, eos praeveniri, ne in majorem pestem erumperent.

PL 15, 2082B

こうして、先に述べたように、彼らは山に集まり、自分たちの儀礼にしたがってとどまっていたが、集会の姿そのものが戦の脅しをあらわにしており、また、近隣の災いにも目覚めない彼らの考えがそうであり、さらにローマ人の相次ぐ成功に妬みから心を掻き立てられて、事態はほとんど騒乱に近かったので、彼らがいっそう大きな災いに発展しないよう、先手を打つのが得策だと判断された。

5

Vocatoque praefecto ordinis quinti cum tribus millibus utriusque militiae viris, eo eum Vespasianus direxit.

PL 15, 2082C

そこでウェスパシアヌスは、第五軍団の長官を呼び、歩兵と騎兵合わせて3,000人の兵士とともに、彼をそこへ差し向けた。

6

At ille ascendere montem primo exordio periculosum ratus (erat enim simul juncta terrori multitudo populi, et praeruptum naturae) circumdedit exercitu montis confinia: et toto die deferri fecit custodiam, ne quis aquatum descenderet.

PL 15, 2082C

しかし彼は、最初から山に登るのは危険だと考え(群衆の数が恐怖と結びつき、地形も険しかったからである)、軍で山のふもとの周辺を囲み、一日中見張りを配して、誰も水を汲みに下りないようにした。

7

Cum igitur tantam hominum multitudinem vexaret sitis, quae magis ac magis aestu exardescebat, et plerique servituti se vel etiam neci mallent offerre, ne vel fame vel siti perirent; Cerealis (hoc enim nomen praefecto) ex descendentibus universos esse defatigatos aestimans, cinxit montem, ac more militari pollicens salutem si arma deponerent, recusantesque jussit feriri. Itaque exstincta sunt illic millia undecim et sexcenti viri.

PL 15, 2082C

こうして、これほど多くの人々を渇きが苦しめ、それがますます暑さで激しくなり、多くの者が、飢えか渇きで死ぬよりはと、奴隷となることや、死にさえ身を差し出すほうを選ぶ中、ケレアリス(長官の名はこれである)は、下りてくる者たちの様子から、皆が疲れ果てていると見て、山を取り囲み、軍の習いにしたがって、武器を置けば命を救うと約束し、拒む者は打ち殺すよう命じた。こうしてそこで11,600人が殺された。

Liber III, Caput XV

第3巻 第XV章PL 15, 2082D
1

Jotapatae quoque quadragesimo et octavo die facta irruptione primo diluculo, cum adhuc multo superioris diei fessi labore requiescerent, primus omnium Titus cum Sabino ingressus, caeteris viam praebuit.

PL 15, 2082D

ヨタパタでも、四十八日目に、夜明けの最初に突入が行われ、前日の大きな労苦に疲れて、まだ休んでいたとき、すべての者に先んじてティトゥスがサビヌスとともに入り、ほかの者たちに道を開いた。

2

Comprehensisque superioribus locis, in angustiis platearum passim, et ignari adhuc factae irruptionis feriebantur. Alii in suis stratis, alii expergefacti, alii vigilantes, sed inedia ac somno soluti poenas dabant. Adhuc tamen totam urbem vis latebat malorum.

PL 15, 2082D

上の場所を占拠すると、狭い通りのあちこちで、突入が行われたことをまだ知らない者たちが討たれた。ある者は寝床で、ある者は目を覚まして、ある者は起きていたが、飢えと眠りに力を失って、刑罰を受けた。それでも災いの猛威は、町全体にまだ隠れていた。

3

Sed ubi exercitus ingressus militari infremuit ululatu, ad solum fere subeundae mortis affectum insurrexerunt.

PL 15, 2083A

だが軍が入り、軍の雄叫びを上げて鬨を作ると、彼らは、ほとんど死に臨む気持ちだけをもって立ち上がった。

4

Et si qui superiora petere tentaverant, repulsi caedebantur; et quibus ulciscendi vis suppetere poterat, ipsa coarctatio vindictam ademerat; et si qui resistere parabant irruentibus supra se aliis, bello abscondebantur.

PL 15, 2083A

上の場所を目指そうとした者たちは、押し返されて斬られ、仕返しをする力が残っていた者たちからは、狭さそのものが復讐を奪い、他の者たちが自分たちの上へ突入してくる中で抵抗しようと備えた者たちは、戦いの中に埋もれて見えなくなった。

5

Alii multo fessi certamine, demissis manibus sese offerebant vulneri, ut vel morte tam feralibus malorum suorum spectaculis eriperentur.

PL 15, 2083A

長い戦いで疲れ果てた者たちは、手を下げて自ら傷に身を差し出した。せめて死によって、自分たちの災いのこれほど凄惨な光景から救い出されるようにと。

6

Hac deceptus securitate pereuntium centurio Antonius, rogatus a quodam, qui in spelaea confugerat, ut ei dexteram daret, obsidem veniae et salutis sequestram: porrexit illico, doli negligens, et vae miser! nimium securus triumphi: sed ille incautum spiculo ferit, et statim transfigit, ne impleta esset incruenta Romanis victoria.

PL 15, 2083A

百人隊長アントニウスは、滅びゆく者たちのこの無抵抗ぶりに欺かれて油断した。洞窟に逃れた一人の男が、赦しの人質、救いの保証として右手を差し出してくれと求めたので、彼は策略に気づかず——ああ、哀れな者よ——勝利をあまりに確信して、すぐに差し出した。ところが男は、無防備な彼を小さな槍で突き、たちまち貫いた。ローマ人にとっての勝利が、血を流さずに果たされることがないように。

7

Illo ipso die interfecti omnes, quicumque inventi. Sequentibus autem diebus etiam de hypogeis et caeteris defossis specubus producebantur, vel ibidem exstinguebantur, exceptis parvulis ac mulieribus.

PL 15, 2083B

その日のうちに、見つかった者はすべて殺された。次の日々には、地下室やそのほかの掘られた洞窟からも引き出されるか、その場で殺された。幼子と女は除かれた。

8

Caesa, per omnes dies, quadraginta millia, quae numero comprehensa sunt; in captivitatem deducti mille et ducenti; eversa et igni exusta est civitas, et castella ejus omnia, anno imperii Neronis XIII.

PL 15, 2083B

日々を通じて殺された者は、数えられたところで40,000人、捕囚として連れて行かれた者は1,200人、町とその砦はすべて覆され、火で焼かれた。ネロの治世第13年のことである。

9

Josephus interea inter favillas urbis in quodam lacu delitescebat, haud inscius quod quasi dux adversi agminis studiosius requireretur. Egressus die secundo, ubi septa advertit omnia, revertitur in lacum.

PL 15, 2083B

ヨセフスはその間、町の灰の中の、ある貯水槽に身を潜めていた。敵軍の指揮官として、いっそう熱心に探されるだろうことを知らないでもなかったのである。二日目に出て、すべてが囲まれているのを見ると、貯水槽に戻った。

10

Tertio die mulier quaedam reperta, cognitas sibi Josephi latebras, quaerentibus demonstravit (sed in lacu quadraginta viri, qui eo confugerant, sese tegebant).

PL 15, 2083C

三日目に、ある女が見つかり、ヨセフスの隠れ場所を知っていたので、探す者たちに示した(しかし貯水槽には、そこに逃げ込んでいた40人の男が身を隠していた)。

11

Qui ubi advertebant Josephum, primo per Paulinum et Gallicanum a Vespasiano ad spem salutis vocari, postea per Nicanorem, qui Josepho veteris amicitiae gratia copulabatur, et ideo missus, ut dexteram daret, promptius officium mandati muneris exsequebatur: circumfusi Josephum talibus adoriebantur sermonibus:

PL 15, 2083C

彼ら〔四十人〕は、ヨセフスが、最初はパウリヌスとガリカヌスを通してウェスパシアヌスから救いの望みへと呼ばれ、のちには、ヨセフスと古い友情のゆえに結ばれ、そのために右手を差し出すべく遣わされたニカノルが、委ねられた任務をいっそう速やかに果たしていると気づくと〔この文は係りが乱れている。Qui を四十人、exsequebatur の主語をニカノルと取った〕、ヨセフスを取り囲み、次のような言葉で迫った。

Liber III, Caput XVI

第3巻 第XVI章PL 15, 2083C
1

Nunc major Judaei nominis tentatur ruina, nunc favilla tetrior, quae sepeliat et abscondat splendidissimae disciplinam prosapiae, atque omne decus subruat, quando Josephus ad triumphum captivus reservari jubetur.

PL 15, 2083C

「いまや、ユダヤの名にとって、いっそう大きな滅びが企てられている。いまや、灰よりもおぞましいものが、最も輝かしい家柄の規範を葬って隠し、あらゆる栄誉を覆そうとしている。ヨセフスが、捕虜として凱旋式のために取っておかれるよう命じられているのだから。」

2

Quid sibi volunt tam sedula subito invitamenta hostium? Quid dona salutis spontanea? Rogantibus vitam aliis non pepercerunt. Josephus accersitur, Josephus rogatur ut vivat.

PL 15, 2083D

「敵が突然これほど熱心に誘いかけるのは、何を意味するのか。自ら進んで差し出される、救いの贈り物とは何か。命を乞うた他の者たちは容赦されなかった。ヨセフスは呼び寄せられ、ヨセフスは生きるよう願われる。」

3

Metuunt videlicet, ne pompam amittant triumphi, ne desit, quem spectet Roma captivum, quem catenatum Vespasianus ante currum suum dirigat. Ad haec igitur ludibria vis reservari? Et unde triumphabunt, si dux eorum defuerit de quibus triumphatur?

PL 15, 2083D

「つまり彼らは、凱旋式の行列を失うことを、ローマが眺める捕虜が足りなくなることを、ウェスパシアヌスが自分の戦車の前に鎖につないで進ませる者が足りなくなることを恐れているのだ。あなたはこのような嘲弄のために取っておかれることを望むのか。そして、凱旋される相手である者たちの指揮官が欠けたなら、彼らは何によって凱旋式を行うのか。」

4

Aut qui triumphus, si amicitia datur victis? Ne credas, Josephe: vita tibi promittitur, sed parantur graviora morte. Vicerunt te Romana arma, non capiat fraudulentia. Atrociora sunt dona eorum, quam vulnera.

PL 15, 2083D

「また、敗れた者に友情が与えられるのなら、それはどんな凱旋式か。信じるな、ヨセフスよ。命があなたに約束されているが、死より重いものが用意されている。ローマの武器があなたに勝った。欺きに捕らえさせるな。彼らの贈り物は、傷より酷い。」

5

Illa enim captivitatem minantur, haec libertatem reservant. Inflecteris, Josephe, et animi quadam fractus mollitia, vis esse patriae superstes? Ubi est doctrina Moysis, qui se de libro coelesti deleri petebat, ne plebi Domini superviveret?

PL 15, 2084A

「贈り物は捕囚で脅かし、傷は自由を保たせるのだから。ヨセフスよ、あなたは屈するのか。心がある種の柔弱さに挫けて、祖国より生き長らえようと望むのか。主の民より生き残ることのないよう、天の書から自らが消されることを求めたモーセの教えはどこにあるのか。」

6

Ubi est Aaron, qui inter vivos ac mortuos medius stetit, ne mors viventem populum saevo contagio depasceret?

PL 15, 2084A

「生者と死者の間に立ち、死が生きている民を残酷な疫病でむさぼらぬようにしたアロンは、どこにいるのか。」

7

Ubi est regis Saulis et Jonathae devotus patriae animus, et mors illa pro civibus suscepta, et fortiter glorioseque expetita? filius patrem exemplo invitavit, pater filium mortis proposito non dereliquit.

PL 15, 2084A

「サウル王とヨナタンの、祖国に捧げた心は、そして、市民のために引き受けられ、雄々しく栄えあるものとして求められたあの死は、どこにあるのか。息子は父を手本によって招き、父は息子を、死の決意において見捨てなかった。」

8

Qui cum posset vivere, maluit se interfici, quam ab hoste triumphari. Hortabatur armigerum suum dicens: Percute me, ne veniant incircumcisi isti, et percutiant me, et illudant me (I Reg. XXXI, 4) : quia armiger timuit, ipse se gladio transverberavit.

PL 15, 2084A

「彼は生きることもできたのに、敵に凱旋されるより、殺されることを選んだ。武具持ちを励まして言った。『私を打て。あの割礼のない者どもが来て私を打ち、私を嘲弄することのないように』(サムエル記上31:4)。武具持ちが恐れたので、自ら剣で身を貫いたのである。」

9

Dignus quem David spiritu prophetico vindicaret: quia se degener Amalecita de ejus morte falso jactaverat, et gloriam viri qui se ipsum hosti exemerat, imminuendam putavit, ut a se interfectum mentiretur.

PL 15, 2084B

「彼は、ダビデが預言の霊をもって仇を討つにふさわしい人だった。堕落したアマレク人が、彼の死について偽って自慢し、自らを敵から救い出した人の栄光を減じようと考えて、自分が殺したのだと偽ったからである。」

10

Dignus etiam, quem tantus laudaret propheta dicens: Saul et Jonathas speciosi et charissimi inseparabiles in vita sua, et in morte non sunt separati: super aquilas leviores, super leones potentiores (II Reg. I, 23) .

PL 15, 2084B

「また、あれほどの預言者が賛えて言うにふさわしい人でもあった。『サウルとヨナタンは、麗しく、いとしく、生きているあいだ離れ得ぬ者たちで、死においても離されなかった。ワシより軽く、獅子より力強かった』(サムエル記下1:23)。」

11

Ipse quoque David cum populum percuti ab angelo videret, in se voluit coelestem derivari vindictam, ne pereunte populo reservaretur. Postremo ubi lex divina cujus interpres semper fuisti, quae pro hac brevi vita perpetuam justis promisit immortalitatem?

PL 15, 2084B

「ダビデ自身も、民が天使に打たれるのを見たとき、天の報復を自らに引き寄せようとした。民が滅びる中で自分が取っておかれることのないように。最後に、あなたがつねにその解釈者であった神の法はどこにあるのか。この短い命に代えて、義人たちに永続する不死を約束したあの律法は。」

12

Ubi Deus Hebraeorum, qui docet justos mortis contemptum habere? Refugere etiam debere terrenum habitaculum, anhelare ad superna, ad regionem paradisi, ubi Deus ipse pias animas conservavit.

PL 15, 2084C

「義人たちに死を軽んじるよう教えるヘブライ人の神はどこにいるのか。地上の住まいを避けるべきこと、天上のものを、楽園の地を、神自らが敬虔な魂を保ってきた場所を慕い求めるべきことを教える神は。」

13

Nunc demum cupis, Josephe, vivere, quando non oportet, immo nec licet: immo, quod majus est, non decet: et carpere desideras lumen illud (ausim dicere) servitutis, quod in aliena potestate est, ut id quando voluerit Romanus eripiat: quando velit, carceris tenebris obducat; ut optes hinc fugere, nec liceat mori: et quo pudore ad eos ibis, quibus persuasisti pro patria mori? quam excusationem habebis, quod tam diu resederis?

PL 15, 2084C

「いまになってようやく、ヨセフスよ、あなたは生きたがる。そうすべきでないときに。いや、許されもせず、いや、それ以上に、ふさわしくもないときに。そして、(敢えて言えば)奴隷の光を摘み取りたがる。その光は他人の権力のもとにあり、ローマ人は、望むときにはそれを奪い去り、望むときには牢獄の闇で覆うことができる。こうしてあなたは、ここから逃れたいと願っても、死ぬことが許されなくなるのだ。そして、あなたは祖国のために死ぬよう説き伏せた者たちのところへ、どんな恥を抱えて行くのか。これほど長く居座っていたことに、どんな弁解をするのか。」

14

Exspectant quid agas: dicent profecto: Quid moratur Josephus, qui praevenire debuit? cur tam sero sequitur? cur discipulos suos quibus pro libertate moriendum suasit, imitari recusat?

PL 15, 2084C

「彼らは、あなたが何をするかを待っている。きっとこう言うだろう。『ヨセフスは何をぐずぐずしているのか。先んじるべき者が。なぜこれほど遅れて従うのか。なぜ、自由のために死ぬよう説いた弟子たちに倣うことを拒むのか』と。」

15

Perferemus certe nos, quod servire elegeris assertor legis et libertatis, quod mancipium te Romanis addixeris, quod captivitatem libertati praeposueris. Sed esto, velis vivere, quomodo hoc impetrabis ab his, adversum quos toties praeliatus es?

PL 15, 2084D

「あなたが律法と自由の擁護者でありながら奴隷になることを選んだこと、ローマ人に自らを奴隷として売り渡したこと、捕囚を自由より上に置いたことを、我々は確かに耐え忍ぶだろう。だが、よかろう、あなたが生きたいと望むとして、これほど何度も戦った相手から、どうやってそれを得るのか。」

16

Quomodo te intuebuntur? quibus oculis? quibus animis? Quomodo iratis dominis, etsiliceat, vivere voles? Aut quis proditorem patriae non credet fuisse, cui mercedem solutam proditionis videbit? Utrum mavis elige: horum alterum sit necesse est.

PL 15, 2084D

「彼らはあなたをどのように見るだろうか。どんな目で、どんな心で。怒れる主人たちのもとで、たとえ許されるとしても〔底本は etsiliceat と一語に刷る。et si liceat と読む〕、どうして生きようとするのか。また、裏切りの報酬が支払われたのを見る者は、あなたが祖国の裏切り者でなかったと、誰が信じようか。どちらがよいか選べ。この二つの一方は必ず起こる。」

17

Vita tua aut praemium proditionis erit, aut servitutis supplicium. His dictis intentarunt gladios, addentes: Si acquiescis mori, quasi amici ministerium praebemus: si recusas, quasi proditi ultionem exigimus.

PL 15, 2085A

「あなたの命は、裏切りの報酬となるか、奴隷の身の刑罰となるか、そのどちらかだ。」この言葉の後、彼らは剣を突きつけ、こう付け加えた。「もしあなたが死ぬことを承知するなら、我々は友の務めを果たしてやる。拒むなら、裏切られた者として報復を求める。」

Liber III, Caput XVII

第3巻 第XVII章PL 15, 2085A
1

Ad haec Josephus refert: Et quis velit esse tantae mortis superstes? Quis eligat fieri haeres doloris? Quis animam suam nolit ex ipso corpore mortis, si liceat, absolvi? sed non licet solvere, nisi ei qui ligaverit. Naturae vinculo conjuncta est anima corpori.

PL 15, 2085A

ヨセフスはこれに答えた。「これほどの死の後に生き残ることを、誰が望むだろうか。誰が痛みの相続人となることを選ぶだろうか。誰が、もし許されるなら、自らの魂が死のその体そのものから解き放たれることを望まないだろうか。だが、縛った者でなければ、解くことは許されない。魂は、自然の絆によって体に結ばれている。」

2

Quis auctor naturae nisi omnipotens Deus? Quis hoc animae et corporis nostri Deo placitum contubernium interrumpere ac dissociare audeat?

PL 15, 2085A

「自然の創造者が全能の神でなくて誰であろうか。神が良しとした、我々の魂と体のこの共同の暮らしを、誰が断ち切り、引き裂こうとするだろうか。」

3

Si quis imposita manibus suis praecepto herili vincula, sine arbitrio domini sui detrahat, nonne is gravi pulsasse injuria suum dominum condemnabitur?

PL 15, 2085A

「もし誰かが、主人の命令で自らの手に課された鎖を、主人の決定なしに外すなら、その者は、主人を重い侮辱で打ったと断罪されないだろうか。」

4

Dei possessio sumus, Deo servitium debemus; quasi servi exspectemus imperia, quasi vincti reservemus vincula, quasi fideles bonum depositum custodiamus. Non recusemus vitae istius munus quod dedit nobis, non refugiamus donum coeleste.

PL 15, 2085B

「我々は神の所有物であり、神に仕える務めを負っている。僕のように命令を待ち、囚人のように鎖を取っておき、忠実な者のように良き預かり物を守ろう。神が我々に与えた、この命の贈り物を拒むまい。天の賜物から逃れまい。」

5

Si hominis data rejicias, contumeliosus es: quanto magis servare debemus, quod a Deo nostro accepimus? Ab ipso itaque accepimus, quod sumus: ipsius quoque debet esse, ut quamdiu velit, simus.

PL 15, 2085B

「人から与えられたものを退ければ、無礼である。まして、我々の神から受け取ったものを、どれほど大切に守るべきであろうか。我々は神から、我々が在るところのものを受けた。我々が、神の望む限り存在することもまた、神のものであるべきだ。」

6

Utrumque enim ingrati est, et citius discedere quam velit, et diutius vivere quam voluerit ipse qui vitam donavit. Numquid ante festinavit exire Abraham? numquid, ante ascendit Abarim Moses, quam diceretur ei: Ascende in montem Abarim (Deut. XXXII, 49) ?

PL 15, 2085B

「実に、命を与えた当人が望むより早く去ることも、望むより長く生きることも、どちらも恩知らずのすることだ。アブラハムが先走って出て行っただろうか。モーセは、『アバリムの山に登れ』と告げられる前に、アバリムに登っただろうか(申命記32:49)。」

7

Sed dictum est, Ascende: et ascendit, et mortuus est: quasi bonus servulus, exspectavit Domini praeceptum.

PL 15, 2085C

「だが『登れ』と言われ、彼は登って死んだ。よい僕のように、主の命令を待ったのである。」

8

Ipse Job qui dixit: Pereat dies illa in qua natus sum (Job III, 3) : tamen in vulneribus et doloribus positus, vitae hujus vincula non disrumpebat, sed ut liberaretur rogabat, dicens: Ut quid datum est in amaritudine lumen, vita autem in doloribus animae (Ibid., 20) ?

PL 15, 2085C

「『私が生まれた日は滅びよ』(ヨブ記3:3)と言ったヨブ自身も、傷と苦しみの中に置かれながら、この命の鎖を断ち切らず、解き放たれるよう願って、言った。『なぜ、苦渋の中にある者に光が与えられ、魂の痛みの中にある者に命が与えられたのか』(ヨブ記3:20)。」

9

Laudabat itaque mortem, cum diceret: Mors vero requies (Job XVII, 16) : tamen non praeripiebat, sed postulabat, ut scriptum est: Concutior omnibus membris: et quia sum impius, quare non sum mortuus? Cur de ventre matris non in sepulcrum decidi?

PL 15, 2085C

「こうして彼は、『死こそ憩い』(ヨブ記17:16)と言って死を賛美しながらも、それを先取りせず、請い求めた。それは次のように書かれているとおりだ。『私は全身の四肢が揺さぶられる。私は不敬虔なのに、なぜ死ななかったのか。なぜ母の胎から墓へ落ちなかったのか。』」

10

Aut numquid breve tempus vitae meae? Dimitte me requiescere paululum (Job X, 18-20) . Alius quoque sanctus dicit: Educ de custodia animam meam (Psal. CXLI, 8) .

PL 15, 2085C

「『私の命の時は短いのではないか。私をしばらく休ませよ』(ヨブ記10:18-20)。また、別の聖なる者は言う。『私の魂を牢獄から導き出せ』(詩篇141:8)。」

11

Petit evadere: petit ex hoc corpore quasi de quodam liberari carcere: nullus tamen sanctorum necem sibi ipse usurpat, nullus praeripit. Si lucrum est mori, furtum est usurpare ante exspectatum: Si bonum est vivere, sacrilegium est repudiare ante quam reposcatur.

PL 15, 2085D

「彼は逃れることを求め、この体から、ある牢獄から解かれるように解放されることを求める。それでも、聖なる者たちの誰も、自ら死を奪い取らず、先取りしない。死ぬことが利得であるなら、期待されるべき時の前にそれを奪うのは盗みである。生きることが善であるなら、返還を求められる前に退けるのは冒瀆である。」

12

Sed gloriosum putatis in bello mori? Nec ego abnuo bonum esse pro patria, bonum pro civibus in bello mori.

PL 15, 2085D

「だが諸君は、戦いで死ぬことを栄光ある事と考えるのか。私も、祖国のために、市民のために戦いで死ぬことが善だと否定はしない。」

13

Sed belli lege offero jugulum, si hostis petat: si mucronem demergant Romani, quibus de nobis Deus victoriam dedit, quibus propter peccata nostra nos adjudicavit. Nec mihi blandior, quod parcendum spondeant. Utinam fallant!

PL 15, 2085D

「ただし私は、戦いの法にしたがって、敵が求めるなら喉を差し出す。ローマ人が剣先を突き立てるなら——神が我々に対する勝利を与え、我々の罪のゆえに我々を引き渡した相手であるローマ人が。彼らが助けると約束するからといって、私は自分に甘い期待を抱かない。偽ってくれればよいのだが。」

14

Vel hoc lucrum feram, quod me sic timuerunt ut fallerent; vel hanc ultionem referam, quia frangunt fidem. Malo illorum latrocinio perire quam meo. Latrocinium meum est, si mihi ipse intulero manum: si hostes, beneficium.

PL 15, 2086A

「私は、彼らが偽るほどに私を恐れたという、この利得を得よう。あるいは、彼らが信義を破るという、この報復を果たそう。私は、自分の盗賊行為によってよりも、彼らの盗賊行為によって死ぬことを選ぶ。私が自らに手を下すなら、それが私の盗賊行為である。敵がするなら、それは恩である。」

15

Ergo illud cum beneficium dare possent interimendo, servandum putaverunt quod in potestate habebant: ut captum occiderent, latrocinati sunt. Sed pollicemini mihi manus vestrae ministerium: re vera percussor nobis defuit, ut nostro scelere pereamus.

PL 15, 2086A

「それゆえ彼らは、殺すことで恩を施せたのに、手中にあるものは助けておくべきだと考え、捕らえたうえで殺すために、盗賊行為を働いたのだ。だが諸君は、私に諸君の手の務めを約束するという。実のところ、我々には打つ者が欠けていて、そのために我々自身の罪によって滅びることになる、というわけだ。」

16

Nolo meo, nolo vestro scelere perire, quod plus est quam meo, nolo mutuo. Hoc est enim unumquemque nostrum sibi manus inferre, vicariae necis mercedem solvere: ut jam non solum pro suo quisque, sed etiam pro alterius sanguine scelus debeat.

PL 15, 2086A

「私は、私の罪で滅びたくない。諸君の罪で滅びたくない。それは私のものよりも大きな罪だからだ。互いの罪で滅びたくない。我々の一人一人が自らに手を下すことは、代わりの死の報酬を支払うことである。そうなれば、各人は自分の血についてだけでなく、他人の血についてまで罪責を負うことになる。」

17

Verum regis Saul exemplum promitur, ejus certe qui adversus voluntatem divinam rex postulatus est, et offensam meruit Dei. Unde etiam cum viveret, successorem accepit. Egregium exemplum viri, cui defuit Dei gratia, et tamen voluit mori, quia jam non poterat vivere.

PL 15, 2086B

「しかし、サウル王の例が持ち出される。神の意志に逆らって王に求められ、神の怒りを招いたその人の例である。それゆえ彼は、まだ生きている間に後継者を受けた。神の恩寵を欠きながら、それでももはや生きていられぬがゆえに死ぬことを望んだ人の、見事な例というわけだ。」

18

Voluit tamen et ipse ut eum socius occideret: sed et ille scelus putavit, recusavit ministerium. Non igitur usus consilio, sed destitutus ministerio fecit, ut ipse gladium in se converteret. Si timens fecit, ne sibi illuderetur, quid laudas quod timoris est?

PL 15, 2086B

「だが彼自身も、仲間に殺してもらおうと望んだ。しかしその者はそれを罪と考え、務めを拒んだ。だから彼は、思慮によってではなく、手を貸す者を失って、自ら剣を自分に向けたのだ。もし彼が嘲弄されるのを恐れてそうしたのなら、恐れに属することを、あなたはなぜ賛えるのか。」

19

Si non timuit, cur primo aliud elegit? Ego nec illudentes Romanos timeo, nec mentientes. Saul tantum se solus peremit; non Jonathas, non quisquam alius in nostris Scripturis. Quid mirum, si potuit se perimere, qui potuit etiam filium occidere?

PL 15, 2086B

「恐れなかったのなら、なぜ最初に別の道を選んだのか。私は、嘲弄するローマ人も、偽るローマ人も恐れない。サウルだけが自ら一人で自分を滅ぼした。ヨナタンも、我々の聖典のほかの誰も、そうしてはいない。息子さえ殺せたのなら、自らを滅ぼせたとして何の不思議があろうか。」

20

Aaron inter vivos ac mortuos stetit: et hoc virtutis est, non temeritatis: non enim mortem sibi intulit, sed mortem non timuit: qui eam corpore suo repulit, et serpenti in omni obstaculo fuit.

PL 15, 2086C

「アロンは生者と死者の間に立った。これは徳によることで、無謀によることではない。彼は自らに死をもたらしたのではなく、死を恐れなかったのだ。彼は自分の体で死を押し返し、這い広がる〔死〕に対して、あらゆる仕方で妨げとなった〔serpenti は「蛇に」とも読めるが、前の eam(死)を受けて「這い広がるものに」と取った〕。」

21

Non ego quidem Aaron, sed tamen non degener ab eo, offero manus; feriant ut volunt. Si possum eorum manus timere, dignus sum qui manibus peream meis. Si pereunt illi adversario, cur ego non peream mihi?

PL 15, 2086C

「私はアロンではないが、それでも彼から堕落してはおらず、手を差し出す。彼らの望むままに打たせよ。もし私が彼らの手を恐れられるのなら、私は自分の手で死ぬにふさわしい。彼らが敵の手に滅びるのなら、なぜ私は自分で滅びないのか〔illi adversario の指すところは定かでない。「あの者たちが敵に討たれて滅びるのなら」と取った〕。」

22

Si quaeritis cur parcere velint; et in hoste virtutem mirantur. Tanta est enim virtutis gratia, ut frequenter etiam hostem delectet.

PL 15, 2086C

「なぜ彼らが助けようとするのかと諸君が問うなら、彼らは敵の中にも武勇を讃えているのだ。武勇の魅力はそれほど大きく、しばしば敵をも喜ばせるからである。」

23

Nostis etiam ipsi, quanta intulerim exitia Romanis, quomodo victores omnium gentium, Jotapatae ignobilis urbis diuturna obsidione, ab Hierosolymitanae urbis excidio averterim. Brevi damno totius belli aleam lusi. Didicerunt caeteri meo periculo pacem optare.

PL 15, 2086C

「諸君自身もよく知っているはずだ。私がローマ人にどれほどの破滅をもたらしたか。あらゆる諸国民の勝者であるローマ人を、名もない町ヨタパタの長い包囲によって、エルサレムの町の滅亡から遠ざけたのだ。短い損失で、全戦争の賽を振った。ほかの者たちは、私の危難によって、平和を望むことを学んだ。」

24

Fortassis ad hoc reservamur, ut non deterreantur caeteri, sed provocentur. Sed suave asseritis mori pro libertate. Quis negat et illud? tamen dulce vivere pro libertate. Nam qui amicitiam offert, libertatem promittit.

PL 15, 2086D

「おそらく我々は、ほかの者たちが怖じ気づくのではなく、奮い立つように、そのために取っておかれるのだろう。だが諸君は、自由のために死ぬのは甘美だと言う。誰がそれを否定するだろうか。だが、自由のために生きるのも甘美である。友情を差し出す者は、自由を約束しているのだから。」

25

Quod si servitutem inferat, tunc erit certe opportunior moriendi voluntas, si oportuerit mori: Nunc autem vitam offerunt; nolunt occidere. Timidus autem est, et qui non vult mori quando oportet; et qui vult, quando non oportet.

PL 15, 2086D

「もし彼らが奴隷の身をもたらすなら、そのとき、死のうとする意志はたしかにいっそう時宜にかなうだろう、もし死なねばならないのなら。だが今、彼らは命を差し出し、殺そうとしない。死ぬべきときに死にたがらない者も、死ぬべきでないときに死にたがる者も、臆病である。」

26

Quis enim ignorat feminae timiditatis esse, et muliebris fortitudinis, ne moriare, mori velle? Denique pavidae mulieres, ubi aliquod imminere sibi periculum cognoverint, solent se praecipitio dare.

PL 15, 2087A

「実に、死なぬために死にたがるのが、女の臆病であり女の勇気であることを、知らぬ者があろうか。臆病な女たちは、自分に何か危険が迫ると知れば、身を投げ落とすのを常とする。」

27

Angusti enim animi molem formidinis, et metum mortis sustinere nequeunt. Vir autem patiens, qui praesentia non timet et futura cogitat, nescit trepidare, ubi non est timor.

PL 15, 2087A

「心の狭い者は、恐れの重みにも死の恐怖にも耐えられないからだ。だが忍耐する男は、現在を恐れず、将来を思い、恐れのないところで震えることを知らない。」

28

Denique scriptum est, quia animae effeminatorum esurient (Prov. XVIII, 8) , quae cibum utique virtutis non habentes esuriunt: ideoque ad mortem ante tempus festinant.

PL 15, 2087A

「実に、『柔弱な者たちの魂は飢える』(箴言18:8)と書かれているが、その魂は、徳の糧をまったく持たないために飢え、それゆえ時が来る前に死へ急ぐのだ。」

29

Neque enim repletus cibo gratiae spiritalis, sibi ipsi manus irrogat, cum scriptum sit: Quia os imprudentis mortem invocat. Et iterum dicit Scriptura: Et qui non curat seipsum in operibus suis, frater est ejus qui se ipsum exterminat (Ibid., 9) .

PL 15, 2087A

「霊的な恩寵の糧に満たされた者は、自らに手を下しはしない。『愚か者の口は死を呼び求める』と書かれているからだ。また聖典は再び言う。『自分の仕事において自らをいたわらぬ者は、自らを滅ぼす者の兄弟である』(箴言18:9)。」

30

Condemnatur ergo qui se ipsum percusserit. Quid enim tam contra legem naturae? Quid etiam tam contra naturam omnium animantium? quibuslibet feris licet atque agrestibus, insitum est se amare. Naturae enim lex valida est velle vivere, nec sibi mortem adsciscere.

PL 15, 2087B

「こうして、自らを打つ者は断罪される。自然の法にこれほど反することがあろうか。あらゆる生き物の自然にこれほど反することがあろうか。どんな獣にも、野の獣にも、自らを愛することが生まれつき備わっている。生きたいと望み、自らに死を招かないことが、自然の法の力強い定めである。」

31

Denique ferro in se armari omnia genera animantium, nec si velint, possunt. Informem lethi laqueum homines invenerunt, ferae nesciunt. Sed morsus ferarum arma sunt, dentes eorum gladii.

PL 15, 2087B

「実に、あらゆる種類の生き物は、望んでも、自らに対して鉄で武装することはできない。死のおぞましい輪縄を発明したのは人間であり、獣は知らない。だが獣の咬みつきは武器であり、その歯は剣である。」

32

Quando tamen quisquam audivit, quod sibi aliqua fera proprio morsu membrum ademerit? adversum alios faucium suarum armis utuntur, adversum se osculis. Nobis quoque quid tam dulce quam vita? Quid tam inimicum quam mors?

PL 15, 2087B

「それでも、どんな獣かが自らの咬みつきで自分の手足を奪ったと、誰が聞いたことがあるだろうか。彼らは顎の武器を他者に向けて用い、自分に対しては口づけで向かう。我々にとっても、命ほど甘いものがあろうか。死ほど敵なるものがあろうか。」

33

Denique qui vitam protexerit, patronus est: qui mortem appetere tentaverit, insidiator est.

PL 15, 2087C

「実に、命を守る者は保護者であり、死を求めようと企てる者は待ち伏せする者である。」

34

Quod ergo in aliis exsecramur, si nos appetamus ipsi nobis volumus inferre: et quod ab aliis pro poena exigimus, hoc ipsi nobis irrogamus pro gratia: et gubernatorem si commissam sibi navem saxo illidat, persequimur: nos commissum nobis nostri corporis gubernaculum ferro exstinguimus, et voluntario naufragio addicimus?

PL 15, 2087C

「それゆえ、他の者たちが我々を襲うなら忌み嫌うことを〔底本は appetamus。appetant(彼らが襲う)と読むと文意が通るので、そう解した〕、我々は自ら自分に加えようと望むのか。他の者たちに刑罰として要求するものを、我々は自らに好意として加えるのか。また、舵取りが任された船を岩に叩きつけるなら我々は追及するのに、我々は、委ねられた我々の体の舵を鉄で消し、自ら選んだ難破に引き渡すのか。」

35

Sed objicitis mihi mortem maturam, cum in potestatem hostium fuero deductus. Quid ergo lucrifaciam si quod ab hoste metuo, hoc ipse mihi inferam: cum possit accidere, ut quod suadetis mihi facere, non faciat inimicus?

PL 15, 2087C

「だが諸君は、私が敵の手に引き渡されれば、すぐにも死が来ると言い立てる。では私は、敵から恐れるものを自ら自分に加えて、何を得るのか。諸君が私に勧めることを、敵がしないということも起こりうるのに。」

36

Hujusmodi istud est, ac si videns gubernator tempestatem futuram, tempestatis gratia declinandae navem fluctibus immergat.

PL 15, 2087C

「それは、舵取りが来るべき嵐を見て、嵐をかわすために船を波に沈めるようなものだ。」

37

An quia graviora supplicia exacturus est adversarius, ideo praeveniendum putatis? vel quia strenuum arbitramini, ut in nos ipsi ferro utamur? sed id imbecillitatis suffugium est, non virtutis tropaeum, captare lucrum suppliciorum.

PL 15, 2087D

「それとも諸君は、敵がいっそう重い刑罰を科すだろうから、先手を打つべきだと考えるのか。あるいは、我々が自ら鉄を我々に用いることを、勇ましいことと見なすのか。だがそれは、弱さの逃げ場であって、武勇の戦勝記念碑ではない。刑罰の利得をつかもうとするのは。」

38

In hoc igitur inhaeremus, quod nec insignia habeat fortitudinis, nec profectum utilitatis. Quid autem attexam violati depositi religionem?

PL 15, 2087D

「したがって、我々はこの点にとどまる。すなわち、それは勇気の栄誉も、益となる進展も持たないということだ。さらに、破られた預かり物に対する敬虔を、どう言い添えようか。」

39

Deus omnipotens thesaurum nobis optimum dedit, atque inclusum in hoc vase fictili et consignatum, commisit nobis custodiendum, quoad ipsi placeat reposcere. Nonne in utroque crimen est, vel rejicere depositum, non reposcente qui dederit: vel reposcente negare?

PL 15, 2087D

「全能の神は、我々に最良の宝を与え、この土の器に封じ込め、証印を押して、神がそれを返すよう求めることを良しとするまで、我々に守るよう委ねた。どちらの場合も罪ではないか——与えた者が求めていないのに預かり物を投げ捨てるのも、求めているのに否むのも。」

40

Si hominis depositum violare, poena infamiae est: quanto magis violare depositum Dei! Depositum Dei in anima est in hoc corpore, anima quae mortis istius capax non fit.

PL 15, 2088A

「人の預かり物を破れば、汚名という刑罰がある。まして神の預かり物を破るのは、どれほどであろうか。神の預かり物は、この体の中にある魂であり、その魂は、この死を受け入れる者とはならない。」

41

Non enim ullo mortis vinculo astringitur atque alligatur, sed videtur mortem opperiri, cum solvitur corpore, atque de commisso sibi contubernio sejungitur.

PL 15, 2088A

「魂は、死のいかなる鎖にも縛られ、つながれることはなく、体から解かれ、委ねられた共同の暮らしから切り離されるときに、死を待つように見えるのである。」

42

Cur igitur ante repetitum depositum mortem irrogamus, et animam quasi inutilem nobis remittimus, atque e domo nostra excludimus, et corpus sine decore et gratia sui in terram resolvimus? cur exeundi hinc praeceptum non exspectamus?

PL 15, 2088A

「ではなぜ、預かり物が返還を求められる前に、我々は自らに死を加え、魂を、我々に無用なものであるかのように送り返し、我々の家から締め出し、体を飾りも魅力もなく土に解体してしまうのか。なぜ、ここから出よという命令を待たないのか。」

43

Miles tesseram exspectat, servus imperium. Si quis horum sine praecepto exierit: alter desertor, alter fugitivus est. Qui hominem fugit, pene est obnoxius, quamvis improbum fugerit dominum: nos optimum omnium fugientes possumus non astringi impietatis flagitio?

PL 15, 2088A

「兵士は合言葉を待ち、奴隷は命令を待つ。このどちらも命令なしに出て行くなら、前者は脱走兵、後者は逃亡した奴隷である。人から逃げる者は、たとえ不当な主人から逃げたとしても、刑罰を負うことになる〔底本は pene。poenae と読んだ〕。万物のうちで最も善い者から逃げる我々が、不敬の恥ずべき行いに縛られずにいられようか。」

44

Num etiam istud praeterit nostram opinionem quod, apposuit Deus Angelum in circuitu timentium eum (Psal. XXXIII, 8) ? Est ergo qui prohibeat, nisi praeceptum acceperit? si nullum praeceptum, nullum viaticum. Et quomodo perveniemus sine viatico?

PL 15, 2088B

「また次のことも、我々の考えを通り過ぎてしまったのか。『神は、神を畏れる者たちの周囲に天使を置いた』(詩篇33:8)。では、命令を受けていなければ、妨げる者はいるだろうか。命令がなければ、旅の糧もない。旅の糧なしに、我々はどうして行き着けようか。」

45

Quis nos recipiet in illum purum et secretum locum? Quis nos admittet ad illa sanctarum animarum consortia? Adam latebat, quia praeceptum Dei praevaricatus est: exclusus est de paradiso, quia non servavit mandatum. Dicitur ei: Adam, ubi es (Gen. III, 9) ?

PL 15, 2088B

「誰が、あの清く隠れた場所へ我々を受け入れるだろうか。誰が、聖なる魂たちのあの交わりへ我々を入れるだろうか。アダムは隠れていた。神の命令に背いたからである。楽園から追い出された。戒めを守らなかったからである。彼にこう問う声がある。『アダムよ、汝はどこにいるのか』(創世記3:9)。」

46

Quasi ei qui fugerit, quasi ei cujus apud Deum non est praesentia. Nonne et mihi dicitur, Ubi es? qui praeter praeceptum venisti, quem ego naturalibus vinculis non relaxavi?

PL 15, 2088C

「逃げた者に向けるかのように、神の前に居場所を持たない者に向けるかのように。私にも次のように告げられるのではないか。『汝はどこにいるのか。命令に背いて来た者、私が自然の絆から解き放たなかった者よ』と。」

47

Tollite eum in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium et dolor (Matth. XXII, 13) . Haec non solum moribus hominum, sed etiam legibus interdicta accepimus: namque alii insepultos projici jubent eos, qui se in ferrum dejecerunt.

PL 15, 2088C

「『この者を外の闇へ連れ去れ。そこには泣くことと歯ぎしりと苦痛がある』(マタイ22:13)。我々は、これが人の習いによるだけでなく、法によっても禁じられていると承知している。実際、剣に身を投げた者たちを、埋葬せずに投げ捨てよと命じる者もいる。」

48

Dignum est enim, ut qui patris imperium non exspectaverunt, priventur quasi quodam matris gremio, terrae sepulcro. Alii dexteram manum abscindunt defunctis, ut separetur a membris sui corporis, quod adversus corpus suum vesano militavit furore.

PL 15, 2088C

「父の命令を待たなかった者たちが、母の胸ともいうべき土の墓を奪われるのは、相応しいからである。ほかの者たちは、死者の右手を切り落とす。自分の体に対して狂った怒りをもって戦った手が、体の肢体から切り離されるように。」

49

Sed hunc exitum sacrilegi ferunt, aut proditores vel percussores parentum, qui verum patrem non agnoverunt, nec sese cognoscunt. Ideo aut penitus sepeliri prohibentur, aut non toti sepeliuntur.

PL 15, 2088C

「だがこの末路を負うのは、冒瀆を犯す者たち、裏切り者、あるいは親を殺した者たち、まことの父を認めず自らをも知らない者たちである。それゆえ、まったく埋葬を禁じられるか、全身を埋葬されないのだ。」

50

Animas quoque eorum non paradisus recipit, sed inferorum tenebrae, saevaque supplicia. Haec mihi reputanti, quamquam omnia erepta sint, sola tamen terrori ac formidini sunt: nec mihi ipsi inferam, quae nec hostis poterit inferre: et illa paradisi eripiam, quae Romanus adhuc non potuit eripere.

PL 15, 2088D

「彼らの魂を楽園は受け入れず、冥界の闇と、苛烈な刑罰が受け入れる。私はこれを思案すると、すべてが奪われていても、これだけは恐れと戦慄である。私は、敵でさえ加えられないものを自らに加えまい。ローマ人がまだ奪えなかった、楽園のそれらを、私が奪いはしまい。」

51

Certe accelerare potuit, non poterit auferre, quae sola impatienter desidero. Non enim vitae hujus ulla me cupiditas tenet, in qua nec apud cives, nec apud hostes cepi quod delectaret. Isti mihi pacem negarunt, illi patriam eripuerunt.

PL 15, 2088D

「ローマ人は〔私の死を〕早めることはできたが、私がただ一つ、じりじりと願うものを、取り去ることはできないだろう。実に、この命への欲望は私をまったく捉えていない。この命の中で、私は市民の間でも敵の間でも、喜ばせるものを得なかった。一方は私に平和を拒み、他方は祖国を奪った。」

52

Inter tot mala quid potest suavitatis in hac vita superesse? Tu modo, omnipotens Pater, qui naturae auctor atque arbiter es, honestum largire exitum, tu rumpe naturale hoc vinculum: redde animam meam secretis suis.

PL 15, 2089A

「これほどの災いの中で、この命にどんな甘美さが残りえようか。さあ、全能の父よ、汝は自然の創造者にして裁定者である。立派な最期を与えよ。汝は、この自然の鎖を断て。私の魂を、その隠れ家に返せ。」

53

Exstinctus sit populus, ereptum jus, libertas infracta: non praevaricabor tamen legem tuam, ut moriar injussus. Exspecto ut jubeas, exspecto ut volentem liberes. Multos habes tui imperii exsecutores: a te exspecto imperium, ab exsecutore ministerium.

PL 15, 2089A

「民は滅ぼされ、権利は奪われ、自由は砕かれてもよい。それでも私は、汝の律法に背反して、命令を受けずに死ぬことはしない。私は汝が命じるのを待つ。私が望むとき汝が解き放つのを待つ。汝は汝の命令を執行する者を多く持つ。私は汝から命令を、執行者から奉仕を待つ。」

54

Bonum est mori: sed moriar, ut Hebraeus, non ut latro, non ut carnifex, non ut hostis. Victus sim licet bello, manebo tamen, quod natus sum, ut Abrahae patris haereditatem non deseram. Non transibo in numerum hostium, ut ipse meus percussor sim.

PL 15, 2089A

「死ぬことは善い。だが私は、ヘブライ人として死ぬのであり、盗賊のように、死刑執行人のように、敵のようには死なない。たとえ戦いに敗れようとも、私が生まれたところのものにとどまり、父アブラハムの相続を捨てない。私は敵の数に移って、自分自身の殺し手となることはしない。」

55

Offerre me hosti percutiendum sine pietatis possum dispendio: manus meas mihi in hostem convertere sine scelere non possum. An vero metus est, ne non liceat nobis secundum legem vivere? Revera nunc magna libertas est, quibus nunc licet secundum legem mori.

PL 15, 2089B

「私は敬虔を損なうことなく、敵に打たれるよう身を差し出せる。だが私の手を、自分に対して敵として向けることは、罪なしにはできない。それとも、我々に律法にしたがって生きることが許されなくなるのを恐れるのか。実のところ、いま律法にしたがって死ぬことが許されている者たちにとって、いまこそ大いなる自由がある。」

Liber III, Caput XVIII

第3巻 第XVIII章PL 15, 2089B
1

Haec Josephus allegabat, quo evacuaret voluntariae mortis affectionem. Sed illi, qui semel sese morti devoverant, quia verbis resistere non poterant, gladiis quasi ferituri illico, virum circumstetere nisi acquiescendum putaret.

PL 15, 2089B

これらのことをヨセフスは述べ立てて、自ら死を選ぶという心の傾きを無にしようとした。しかし、いったん死に身を捧げた者たちは、言葉では抗えなかったので、今にも剣で打ち倒そうとするかのように、その人を取り囲んだ。彼が従うべきだと考えるのでなければ、というのである。

2

At ille circumdatus, alium ducis revocabat auctoritate et virtutis constantia, alium severo obtutu conveniebat. Hujus revocabat dexteram, illius inflectebat iram, mulcebat consilii salubritate. Diversis modis unicuique irrationabilem extorquebat furorem.

PL 15, 2089B

だが彼は取り囲まれながら、ある者は指揮官の権威と武勇の不動によって引き戻し、ある者は厳しい眼差しで説き伏せた。この者の右手を引き止め、あの者の怒りをそらし、思慮ある助言の確かさで和らげた。さまざまな仕方で、一人一人から理に合わぬ狂憤をもぎ取った。

3

Etenim quamvis ultima sors victi dignitatem extorserat, non penitus tamen aboleverat reverentiam. Paulatim itaque doponebantur manus, recondebantur gladii, tamen intentio perseverabat.

PL 15, 2089C

というのも、最後の運命が敗者の威厳をもぎ取っていたにせよ、敬意をすっかり消し去ってはいなかったのである。そこで少しずつ手は下ろされ〔底本は doponebantur。deponebantur と読む〕、剣は収められたが、それでも意図は持続していた。

4

Cum videret unum a pluribus se obsessum teneri, sive casu quodam, sive consilio commentatus est, ut minueret numerum repugnantium. Committamus, inquit, sorti moriendi ordinem, ut se nemo subtrahat, cum sors conveniat universos.

PL 15, 2089C

彼は、自分がただ一人で多数の者に取り囲まれ押さえられているのを見て、偶然によるのか、思案の末か、抗う者の数を減らそうと思いついた。彼は言った。「死ぬ順序を籤に委ねよう。誰も身を引かぬように。籤はすべての者に当てはまるのだから。」

5

Istiusmodi conditio sit sortis, ut is qui sorte exierit, ab eo qui sequitur, interimatur. Itaque fore ut sors unumquemque, non propria voluntas morti adjudicet.

PL 15, 2089C

「籤の定めは次のとおりとする。籤で出た者は、次に続く者に殺される。こうして、各人を死に定めるのは籤であって、本人の意志ではないことになる。」

6

Stet igitur unusquisque sub sorte judice, et exsors sceleris et liber captivitatis, ut non alieno arbitrio acceleret, aut declinet suo, mortem futuram. Nemo recusare poterit eventum, quem vel casus intulerit, vel voluntas Dei signaverit.

PL 15, 2089D

「それゆえ、各人は裁き手たる籤の下に立つのである。罪の分け前にあずからず、捕囚からも自由な者として、他人の意のままに来たるべき死を早めることも、自分の意で避けることもないように。偶然が持ち来たったにせよ、神の意志が印したにせよ、その成り行きを拒める者は誰もいないであろう。」

7

Fidem fecit oblatio, et universorum assensus sorti acquievit. Quisque sorte est designatus, paratam sequenti necem praebuit. Itaque accidit, ut interemptis reliquis, Josephus cum altero superesset neci.

PL 15, 2089D

提案は信を得て、全員の同意は籤に従った。籤で指名された者は、次の者に、用意された殺害を差し出した。こうして、他の者が殺されたのち、ヨセフスがもう一人とともに、殺戮を生き延びて残ることになった。

8

Manebat necessario, ut aut sorte condemnaretur, aut certe, si exitio superesset, sanguine socii contaminandus foret. Suadet ut sorti renuntiaret. Sic domesticum evasit praelium, et per Nicanorem ad Vespasianum deducitur.

PL 15, 2089D

そうなれば、籤によって死を宣告されるか、あるいは、もし破滅を生き延びたなら、仲間の血で汚されることになるのは、避けられなかった。〔ヨセフスは相手に〕籤を放棄するよう説く。こうして内輪の戦いを免れ、ニカノルを介してウェスパシアヌスのもとへ連れて行かれる。

9

Fit concursus ad ejus advenientis spectaculum, Romanis fere omnibus confluentibus; alii videre dejectum desiderabant, quem paulo ante in amplissimo honore positum, summae rei praeesse intuebantur: alii certabant capto illudere, alii vices rerum humanarum tam varias atque flexibiles mirabantur.

PL 15, 2090A

彼が到着するのを見ようと群衆が集まり、ローマ人のほぼ全員が押し寄せた。ある者は、少し前まで最高の栄誉に置かれ、最高の事柄を司っていると見えた者が、落ちぶれたのを見たがった。ある者は捕らえられた者を嘲ろうと競い、ある者は人間のことの移ろいがかくも変わりやすく曲がりやすいのに驚嘆した。

10

Plerique consultius ingemiscebant, qui in alienis casibus sibi posse eadem accidere reputabant.

PL 15, 2090A

多くの者は、他人の災難のうちに、同じことが自分にも起こりうると思いめぐらして、より賢明に嘆息した。

11

Titus prae caeteris movebatur, ingenita animi mansuetudine: illum dudum bellatorem superbum subito potestati addictum hostium alieni motus sortem opperiri vitae naufragium, exsulem spei, incertum salutis.

PL 15, 2090A

ティトゥスは他の誰よりも心を動かされた。生来の心の温和さのゆえである。かつて誇り高い戦士であった者が、突如敵の権力に引き渡され、他人の心の動きに左右される運命を待ち、生命の難破に遭い、希望を失った流浪の身で、救われるかどうかも定かでないのを〔見たからである〕。

12

Tantum valere momenta in praeliis, ut brevi casu dispares sui reddant, cum aut potentes dejiciuntur, aut afflicti levantur.

PL 15, 2090B

戦いにおける瞬間の力はこれほど大きく、短い間の偶然が人をそれまでの自分とは異なる者に変える。権力者が引き倒され、打ちひしがれた者が引き上げられるときに〔と彼は思った〕。

13

Itaque pars melior, eorum scilicet qui honore potiebantur, mitiora consilia dabant: maxima tamen portio salutis apud patrem Josepho Titus fuit. Vespasianus eum asservari praecepit, ne forte elaberetur.

PL 15, 2090B

こうして、より良い部分、すなわち高い地位にあった者たちは、より穏やかな助言を与えた。しかしヨセフスの救いのために父のもとで最も力があったのは、ティトゥスであった。ウェスパシアヌスは、万一逃げ出さぬよう、彼を見張っておくよう命じた。

Liber III, Caput XIX

第3巻 第XIX章PL 15, 2090B
1

Inde paucis post diebus Ptolomaidem repetit, atque inde Caesaream contendit, urbem Judaeae maximam, sed magis gentilibus refertam inhabitantibus: unde cum plausu et laetitia suscepere exercitum Romanum, non solum Romanae societatis exoptata sibi gratia, sed insito quoque odio plebis Judaeae: cujus principem Josephum oportere puniri maximis clamoribus vociferabantur.

PL 15, 2090B

それから数日後、プトレマイスに引き返し、そこからカイサリアへ急いだ。ユダヤ最大の都市だが、むしろ異邦人の住民が多く住んでいた。そこで人々は喝采と喜びをもってローマ軍を迎えた。ローマとの同盟の好意を望んでいたからだけでなく、ユダヤの民衆への生来の憎しみからでもあった。そして、その民の首領ヨセフスを罰すべきだと、最大の叫びをあげて叫び立てた。

2

Quam Vespasianus, ut vulgi iram sine judicio conceptam, silentio dissolvit. Et quia ad hiemandum, et tempus opportunum, et civitas erat, duos ordines in Caesarea constituit, decimum quoque et quintum ordinem in urbe Scythopoli, ne Caesarea totius onere exercitus attereretur.

PL 15, 2090C

ウェスパシアヌスは、これを、判断もなく抱かれた群衆の怒りとして、黙って受け流した。そして冬営にふさわしい時期でも町でもあったので、カイサリアに二個軍団〔底本は ordo。ここでは軍団の意に取った。以下同じ〕を置き、また第10軍団と第5軍団をスキュトポリスの町に置いた。カイサリアが全軍の負担で押しつぶされないようにである。

3

Ideoque urbs memorata Dianae Scythicae consecrata, tamquam a Scythis condita, et appellata civitas Scytharum, ut Massilia Graecorum: situs loci declarat ingenitam duritiam conditoris, patientia magis camporum, quam conducibilia habitationis usui delegisse.

PL 15, 2090C

それゆえ〔Ideoque が前の文とどうつながるかは定かでない〕、先に述べた町はスキュティアのディアナに奉献され、スキュティア人によって建てられたかのように「スキュティア人の都市」と呼ばれた。マッシリアがギリシア人の都市と呼ばれるように。その地の位置は、建設者の生来の頑なさを示している。居住の用に適うものよりも、むしろ野の厳しさに耐えることを選んだのである。

4

Namque aperto et aspero hiemis, et ferventi tempore aestatis plus laboris habent, quam delectationis: quoniam et hieme plus frigori patent, et gravior in his locis aestatis flagrantia est, in quibus solem totum recipiunt sine ulla arvi virentis amoenitate.

PL 15, 2090C

というのも、冬には開けて荒々しく、夏の盛りには焼けつくようで、〔住む者には〕楽しみより苦労のほうが多い。冬は寒さにさらされ、夏の炎熱はこうした場所で一層きびしい。太陽をまるごと受けながら、緑の畑の心地よさは少しもないのである。

5

Itaque campestris et maritima regio memoratae urbis, etiam aestu maris amplius vaporabatur.

PL 15, 2090D

こうして、先に述べた町の平野と海辺の地方は、海の熱気によってもいっそう蒸された。

Liber III, Caput XX

第3巻 第XX章PL 15, 2090D
1

Nec tamen a negotiis bellicis Vespasianus vacuus erat. Cognito etenim diversis ex locis ad urbem Joppen sese contulisse plurimos, eamque sibi opportunam ad excursus piraticos, reparatis aedificiis quae a Cestio destructa fuerant, instauravisse: quoniam vastata regione, subsidium alimoniae mari quaerebatur, diligenter exploravit omnia.

PL 15, 2090D

しかしウェスパシアヌスは、戦の仕事から手が空いていたわけではなかった。さまざまな場所から非常に多くの者がヤッファの町に身を寄せ、ケスティウスに破壊されていた建物を修復して、海賊の出撃に好都合なこの町を再建したと知ったからである。地方が荒らされていたので、食糧の補給を海に求めていたのだ。彼はすべてを入念に探らせた。

2

At illi statuentes hujusmodi navigia quae usui praedonum accommoda forent, speculati commeantium transitus, universa prope Phoenicis atque Aegypti commercia populabantur; adeo ut crebrae praedationis terroribus, omne illud mare clauderent, atque indubii periculi metu navigandi usus interciperetur.

PL 15, 2091A

彼らは、略奪者の用に適うこの種の船を造ることに決め、往来する者の通り道を見張って、フェニキアとエジプトの交易のほとんどすべてを荒らし回った。頻繁な略奪の恐怖によってあの海全体を閉ざし、疑いない危険への恐れから、航海の利用が絶たれるほどであった。

3

Quo comperto pedestris militiae manum et equitum plerosque pergere jubet, et nocte Joppen ingredi. Quod facile factu fuit, cum custodia nulla civitati praetenderetur: quoniam eversa urbis fama, nullas excitatura Romani curas ducis aestimabatur.

PL 15, 2091A

これを知ると、歩兵の一隊と騎兵の大部分を進ませ、夜にヤッファへ入るよう命じる。これは容易であった。町には守りが全く立てられておらず、町が覆されたという評判があったので、ローマの将軍の関心を引くことはないと思われていたからである。

4

Praesentes tamen erant: sed non ausi resistere atque ingressum negare Romanis advenientibus, navigiis ascensis, ultra jactum progressi sagittae, in mari pernoctaverunt.

PL 15, 2091A

彼らは居合わせてはいた。しかし、抵抗して到来するローマ人に入るのを拒む勇気はなく、船に乗り込み、矢の届く距離を越えて進み、海で夜を明かした。

5

Res postulare videtur, situm littoris ejus quo praetexitur Joppe, breviter exponere; ut quemadmodum sine ullo praelio praedictae urbi secunda clades fuerit, liquido manifestetur.

PL 15, 2091A

ヤッファが臨む海岸の位置を簡潔に述べる必要があるように思われる。先の町が、いかなる戦闘もなしに二度目の災厄に遭った次第が明らかになるためである。

6

In portu est natura civitas, cujus ab ora maris littus asperum directumque, sed cornibus utrimque leviter inflexum: in quibus profundae rupes saxaque ingentia, quae mari prominent, et cum de imo maris surgant, in mare excurrunt tamen: unde etiam Andromedam illic fuisse cum ceto objectaretur, formae locorum atque ipsae rerum species prodere videntur, non mediocrem vetustis fabulis fidem accommodantes.

PL 15, 2091B

町は生まれつき港を持たない〔底本は In portu est natura civitas。ミーニュの脚注(バロー)は Importuosa est と読む。これに拠って訳した。次節の、港の中のほうが沖より危険だという叙述にも合う〕。海の縁から見ると、浜は荒く真っすぐだが、両側で角のようにゆるやかに曲がっている。そこには深い岩と巨大な石があり、海に突き出し、海の底から立ち上がりながら海へ張り出している。それゆえ、アンドロメダが海獣に差し出されたときにいたのがここであったことを、場所の形と事物の姿そのものが示しているように見え、古い物語に少なからぬ信を与えている。

7

Caedentibus itaque littus adversis Boreae flatibus, immane quantum unde attolluntur: quae scopulis illisae fragorem ingentem excitant, atque in fluctus relapsae inquietum illum maris sinum reddunt, ut plus periculi in portu quam in deserto sit.

PL 15, 2091B

こうして、向かい吹く北風が浜を打つと、そこから波が途方もなく盛り上がる。それは岩に打ちつけて大きな轟きを起こし、また波となって引き返して、あの海の湾を落ち着かなくし、人気のない沖〔in deserto を、港でない開けた海の意に取った〕よりも港の中のほうが危険が大きいほどである。

8

In eo igitur fluctuantibus scaphis, quas ex Joppe urbe productas supra diximus, ad matutinum flatus vehemens ingruit, quem Melamborium per ea locorum navigantes vocant, statimque inter se undis impellentibus scaphas miscuit atque involvit.

PL 15, 2091C

さて、先に述べたとおり、ヤッファの町から出された小舟がそこで波に揺られていると、朝方に激しい風が吹きつけた。その辺りを航行する者がメランボリウム〔「黒い北風」の意のギリシア語に由来する名〕と呼ぶ風である。それはたちまち、波が舟どうしを押し合わせるなか、舟を混ぜ合わせ巻き込んだ。

9

Alias ruptis anchoralibus egit in petram: aliis cum in adversum mare violenter subrigerentur, saxosi littoris periculum, vel a Romanis qui se circumfuderant littori, nautis fugientibus, clades occurrit, undaque praecelsa more supereminens oppressos demersit.

PL 15, 2091C

錨綱が切れて岩に打ち当てられた舟もあれば、逆向きの海に激しく持ち上げられた舟もあり、岩だらけの浜の危険に、あるいは浜を取り囲んだローマ人からも——水夫は逃げようとしたが——破滅が襲った。そして高く聳える波が、のしかかるように、押し潰された者たちを沈めた。

10

Nec confugiendi ullus erat locus, nec manendi spes, cum ventus de mari expelleret, Romani urbe excluderent. Gravis erat navigiorum sonus, cum inter se colliderentur: intolerabilis hominum gemitus, cum frangerentur.

PL 15, 2091C

逃げ込む場所はなく、留まる望みもなかった。風は海から追い立て、ローマ人は町から締め出したからである。船の立てる音は重く、互いにぶつかり合うときのそれであり、人々の呻きは耐えがたく、船が砕けるときのそれであった。

11

Qui ubi vacillantibus alveis videbant mare irrumpere, alii se praecipitabant natandi peritia: alii dum in appropinquantes exsiliunt scaphas, in mare lapsi, concursu alveorum proterebantur.

PL 15, 2091C

彼らは、揺れる船体に海が突入してくるのを見るや、ある者は泳ぎの心得をたのんで身を投げ、ある者は近づく小舟へ跳び移ろうとして海に滑り落ち、船体がぶつかり合う中で踏みにじられた。

12

Plerique cum ipsis in profundo sidebant myoparonibus, quos enatandi fiducia destituerat, minore tamen cruciatu, quibus ars deerat, vel spes ulla tentamentorum mors transfigebat.

PL 15, 2091D

多くの者は、泳いで逃れる自信に見捨てられて、小舟もろとも深みに沈んだ。だが、泳ぐ技も、何かを試みる望みも無かった者たちは、死に貫かれても苦しみはより小さかった〔quibus ars deerat 以下の構文は定かでない。「技も望みも無い者たちを、死はより小さな苦しみで貫いた」と取った〕。

13

Caeterum natare adorsos, convulsa navium fragmenta crebris quatiebant ictibus, lateribusque illisa miseros artus foede mulctabant, aut scopulis impulsos inter ipsa amplectendi littoris vota, mors sequebatur, qualecumque tamen habentes solatium in terris periisse.

PL 15, 2091D

しかも、泳ぎ出た者たちを、引きちぎられた船の破片が頻繁に打って揺さぶり、横腹に打ちつけられて哀れな手足を無残に傷つけた。あるいは岩に押しつけられた者には、岸にすがりつこうとする願いのさなかに死が続いた。それでも、陸の上で死んだという、多少の慰めはあった。

14

Miseranda itaque facies erat, cum excusso infelicium cerebro cautes aspergerentur, sanguine maderent littora. Cerneres infectum cruoribus mare, repleta omnia cadaveribus.

PL 15, 2092A

こうして、哀れな光景であった。不運な者たちの脳が飛び散って岩が染まり、浜は血に濡れた。海は血に染まり、あらゆるものが死体で満ちているのが見られたであろう。

15

Et si qui forte evaserant, appropinquantes littori interficiebantur: aestimantibus Romanis quod non ex locorum asperitate usuque ventorum in illis locis desaeviret procella, sed divina indignatione praeter solitum conspirantibus ventis mare involveretur, ne Judaei evaderent: et ideo metuentibus eis parcere, quibus Deus non pepercisset.

PL 15, 2092A

もしたまたま逃れた者があっても、岸に近づくところで殺された。ローマ人は、あの場所で嵐が荒れ狂うのは地の険しさと風の習いのためではなく、神の憤りによって、常にない風が一致して海を巻き込んでいるのであり、ユダヤ人を逃がさぬためだと考えたからである。それゆえ、神が容赦しなかった者たちを容赦することを恐れた。

16

Fuere qui se ferro interficerent, tolerabilius rati ferro, quam naufragio perire: alii qui contis protrudere volentes, navigia perforarent: nonnulli, qui lapsos in mare, si forte orarent ut a navigantibus elevarentur, remis repellerent aut telo ferirent.

PL 15, 2092A

自ら剣で身を殺す者がいた。難破で死ぬより剣のほうが耐えやすいと考えたのである。棹で突き離そうとして船に穴をあける者もいた。また、海に落ちた者が、船に乗っている者に引き上げてくれと頼んでも、櫂で押し返し、あるいは投げ槍で打つ者もいた。

17

Quod ideo non praetermisi, quo clareat ab ipsis sibi Judaeorum populis, quam ab hoste periculum majus fuisse, qui seipsos interimebant: quasi exigua essent ad eorum exitum, infesta simul omnia, coelum, hostis, mare, rupes.

PL 15, 2092B

これを私が省かなかったのは、ユダヤの民にとって、敵からよりも彼ら自身から危険のほうが大きかったことを明らかにするためである。彼らは自らを殺した。彼らの破滅には、天、敵、海、岩と、あらゆるものが同時に敵意を向けていて、それでも足りないかのようであった。

18

Quatuor itaque millia quingentaque defunctorum numerata corpora quae despuerat mare; sine bello capta urbs, et excisa a fundamentis. Sic in brevi tempore, secundo Joppen Romana manus diruit.

PL 15, 2092B

こうして、海が吐き出した死者の体は4,500と数えられた。戦いなしに町は占領され、土台から切り倒された。このように短い間に、ローマの軍勢は二度目にヤッファを破壊した。

19

Quod jure Vespasianus praecipiendum putavit, ne iterum illic piratica conderentur habitacula.

PL 15, 2092B

これは当然命じておくべきだとウェスパシアヌスは考えた。再びそこに海賊の住処が築かれないようにするためである。

20

Unde et equitatum eo loci, illinc cum peditibus paucioribus licet proficiscens, reliquit, ut pedites in loco manerent, ne quid auderet praedonum manus assueta latrociniis: equites autem percursarent finitima regionis vicosque et oppida, quo penitus omnia (ne conspirarent in aliquos ausus) diruerentur.

PL 15, 2092B

そこで彼は、自らはそこから出発したが、その地に騎兵を、少数の歩兵とともに残した〔cum peditibus paucioribus は reliquit にかかると取った〕。歩兵はその場に留まり、略奪に慣れた略奪者の一団が何も企てないようにし、騎兵は近隣の地方の村や町を駆け巡って、すべてを根こそぎ破壊するようにとである(何者かに結託した企てが起こらぬように)。

Liber III, Caput XXI

第3巻 第XXI章PL 15, 2092C
1

Dum haec in Joppe geruntur, quamvis procul Hierosolymitani degerent, nec sic quidem a consortio cladis feriabantur.

PL 15, 2092C

これらがヤッファで行われている間、エルサレムの人々は遠く離れて暮らしていたが、それでも災厄を分かち合うことから免れてはいなかった。

2

Auditis enim, quae gesta a Romanis fuerant in Judaea; et maxime, quia Josephum interfectum compererant, primo, quia de locis ad eos index nullus advenerat, non credebant: deinde ducem tantum non temere in manus hostium incidisse arbitrabantur.

PL 15, 2092C

ユダヤでローマ人が行ったことを聞き、とりわけヨセフスが殺されたと知って、初めは、現地から彼らのもとへ知らせる者が一人も来なかったので信じなかった。次に、あれほどの指揮官が軽々しく敵の手に落ちたはずはないと考えた。

3

Et revera nullus nuntius tantae cladis superfuerat, et hoc ipsum supremi excidii fama, quia nullus index supererat, astruebat periisse omnia, nihilque resedisse vel ad indicium rerum gestarum.

PL 15, 2092C

そして実際、これほどの災厄の知らせを伝える者は一人も生き残っておらず、知らせる者が残っていないというそのこと自体が、最後の滅びの噂を裏づけ、すべては滅び、起きたことの知らせとなるものさえ残らなかったと思わせた。

4

Manebat opinio quovis major relatu, quod ipsa incertos dum tenent silentia, credebantur omnia quae timebantur; tantumque aberat, quo verius aliquid nuntiaretur, ut etiam quae gesta non fuerant, adjicerentur.

PL 15, 2092D

評判はどんな報告よりも大きくなっていた。沈黙が人々を不確かなまま捉えている間、恐れられたことはすべて信じられたからである。そして、何かがより真実に伝えられるどころか、起こらなかったことまでが付け加えられた。

5

Nam Josephum quoque interfectum fama asseverabat, idque dolori maximo fuit universis. Sed ubi eum apud Romanos degere compertum, tanto odio prosequebantur, ut cujus primo mortem dolebant, ejusdem vitam vel ignaviae vel proditionis indicem detestarentur.

PL 15, 2092D

実際、ヨセフスも殺されたと噂は言い張り、これは全員にとって最大の悲しみであった。だが彼がローマ人のもとで生きていると知れると、これほどの憎しみで彼を追った。最初にその死を嘆いていたその者の生を、怯懦か裏切りの証として呪ったのである。

6

Hinc major in Romanos commotio, ut se de Josepho ulciscerentur. Et quo magis eorum res inclinabatur, eo amplius in bellum accendebantur. Ubi finis esse debuerat, inde exordium malorum capessebatur.

PL 15, 2092D

これよりローマ人への激発は強まり、ヨセフスの件の仇を討とうとした。そして彼らの情勢が傾けば傾くほど、いっそう戦いに燃え立った。終わりであるべきところから、災いの始まりが取り上げられた。

7

Nam sapientibus adversi exitus rerum, ad cavendum magis documento sunt, ne rursus eadem accidant quae jam male cesserunt: imprudentibus autem incentivum miseriarum.

PL 15, 2093A

賢い者にとって、事の悪い結末は、すでに悪く終わったことが再び起こらぬよう用心するための教えとなる。だが思慮のない者にとっては、悲惨をあおるものである。

8

Debuerat ergo Hierosolymitanis causa sobrietatis esse sociorum periculum: sed quia noluerunt intelligere ut bene agerent, in exitium vertit (Psal. XXXV, 4) .

PL 15, 2093A

それゆえエルサレムの人々には、仲間の危険が節度の機縁となるべきであった。しかし彼らは「善く行うために悟ろうとしなかった」ので、〔仲間の危険は〕破滅に転じた(詩篇35:4)。

Liber III, Caput XXII

第3巻 第XXII章PL 15, 2093A
1

Vespasianus tamen, ut et ipsa mora in melius consuleret sibi, et a labore exercitus paulisper requiesceret, roganti cessit Agrippae, ut in urbe regni ejus Caesaraea Philippi viginti fere interponeret dies, simul ut aegra partium ejus a commotionis et discordiae furore resipiscerent, qui se interventu regis suscipi posse, si converterentur, agnoscere deberent, cum tam sedula officiorum foedera inter regem et Romanos intervenirent.

PL 15, 2093A

しかしウェスパシアヌスは、その遅れそのものによって自分のためによりよく計らい、また軍の労苦から少しの間休めるように、アグリッパの願いに譲り、その王国の町カイサリア・フィリピに、およそ二十日を置いた。同時に、彼の王国の病める地方が、動揺と不和の狂憤から正気に戻るようにするためでもあった。彼らは、もし改めるなら王の仲介で受け入れられうると知るべきであった。王とローマ人の間には、これほど念入りな務めの盟約が結ばれていたからである。

2

Denique Tiberias proxima Caesareae remedium non abnuit, sanitatem invenit. Nam et ipsa gravi morbo dissidentis inter se plebis exaestuabat. Unde Vespasianus tres ordines validiores acciri, et Scythopolim petere, directo in negotium filio decernit.

PL 15, 2093B

実にティベリアスは、カイサリアに近く、癒しを拒まず、健康を見いだした。というのも、そこ自身も、互いに分裂した民衆の重い病に煮えたぎっていたからである。そこでウェスパシアヌスは、より強い三個軍団を呼び寄せ、スキュトポリスへ向かわせ、息子をまっすぐその任務に派遣することを決めた。

3

Ea erat decem urbium maxima, vicina Tiberiadis. Inde appropinquare muris Valerianum cum quinquaginta equitibus jubet, qui pacifica suaderet, et ad fidem societatis clausos vocaret, ut congregati exercitus terror, aversos percelleret, nuntius pacis volentes invitaret.

PL 15, 2093B

それは十の都市のうち最大で、ティベリアスの近くにあった。そこから彼は、ウァレリアヌスを五十騎とともに城壁に近づくよう命じる。和平を説き、閉じこもる者たちを同盟の信義に招くためである。集結した軍の恐れが背く者を打ち、平和の知らせが望む者を誘うように。

4

Valerianus prope muros equo desiliit: eadem fecere etiam ii, qui simul propius accesserant.

PL 15, 2093B

ウァレリアヌスは城壁の近くで馬から降りた。同時に近づいていた者たちも同じようにした。

5

Quos pro numero spernendos arbitrati, Jesus praedatoriae manus princeps, cum suis qui pariter incessere ausi, repentina eruptione deturbant loco, caedentesque simul quos deduxerant equos involavere: dementes qui non adverterent, consultius Valerianum cessisse insolentiae, quam spolia de his qui pacem offerebant, usurpavisse.

PL 15, 2093C

彼らを、数が少ないので侮ってよいと考え、略奪団の首領イエスは、同じく攻撃することを敢えてした自分の手の者とともに、突然の出撃で彼らをその場から追い立て、〔彼らを〕打ちながら、同時に彼らが引いてきた馬を奪い取った〔involavere を「奪い取った」の意に取った〕。愚かにも彼らは、ウァレリアヌスが彼らの無礼に退いたことのほうが、和平を差し出す者たちから戦利品を奪った自分たちよりも賢明であったことに気づかなかったのである。

6

Denique seniores offensi facinoris acerbitate, urbem relinquentes, ad Vespasianum precatum venere, ne paucorum insolentia universae plebi ascriberetur. Vespasianus illico ad urbem Trajanum direxit, ut exploraret, si populus insidiatorum temeritatem adversaretur.

PL 15, 2093C

実に、長老たちは行いの苛烈さに憤り、町を去ってウェスパシアヌスのもとへ嘆願に来た。少数の者の無礼が民全体に帰せられぬようにと。ウェスパシアヌスはただちにトラヤヌスを町に遣わし、民が待ち伏せした者たちの無謀に反対しているかどうかを探らせた。

7

At ille convenientia populi studia, seniorum precibus annuntians, fidem legationi accumulavit. Ita petentibus venia data: maxime quia sollicitum regem pro totius urbis statu Vespasianus intuebatur. Cujus fide interposita, nihil tale ausuros postea, delicti gratiam volens cessit.

PL 15, 2093C

彼は、民の一致した熱意を長老たちの願いに合わせて告げ、使節の言葉の信を高めた。こうして願う者たちに赦しが与えられた。とくに、王が町全体の状態のために心を砕いているのをウェスパシアヌスが見ていたからである。王の保証が入り、今後そのような企てはしないとされたので、〔ウェスパシアヌスは〕喜んで罪の赦しに譲った。

Liber III, Caput XXIII

第3巻 第XXIII章PL 15, 2093D
1

Inde Taricheas sollicito atque instructo agmine petit, eo quod plurimum ad ipsam urbem propter munitionem loci confluxerat multitudinis: et quia muro eam vallaverat Josephus, nisi qua pedestribus invia Generasi lacus fluctibus alluebatur, ideo navigiis congregatis, anceps bellum fremebat.

PL 15, 2093D

それから、警戒し隊列を整えて、タリカイアイへ向かう。この町には、場所の堅固さゆえにとりわけ多数の群衆が集まっていたからである。ヨセフスが城壁で囲んでいたが、徒歩では通れないゲネサレ湖の波に洗われるところだけは別であった。そこで船が集められ、陸と水の両面の戦いの構えが唸っていた。

2

Si terrenum inclinaret adversum se praelium, ad naves confugerent; si navali certamine cederent, urbem reviserent, murisque sese ambientibus defensarent. Consimilia utrobique praesidia, vel in urbe Tiberiade, vel Taricheis.

PL 15, 2093D

もし陸の戦いが自分たちに不利に傾けば、船に逃れ、もし海戦で退けば、町に戻り、周りを囲む城壁で身を守ろうというのである。ティベリアスにもタリカイアイにも、どちらにも同様の守りがあった。

3

Sed Taricheis perniciora ingenia: muris validior Tiberiadis. Sed et Taricheorum furor promptior, ut si necesse esset, miscerent omnia: navalia terrenis certamina, terrena classicis.

PL 15, 2094A

だがタリカイアイの者たちの気質は、より危険だった。城壁はティベリアスのほうが堅固であった。しかしタリカイアイの者たちの狂憤もより迅速で、必要ならすべてを混ぜ合わせようとした。海戦を陸の戦いに、陸の戦いを艦隊に。

4

Denique circumvallati, adversa acie, cum majora auderent viribus, nec adversus dispositionis Romanae moderamina, veterani quoque exercitus virtutem quidquam temeritas promoveret; priusquam aliquid exitii subirent, versi in fugam, ad naves convolavere.

PL 15, 2094A

実に、取り囲まれ、敵の陣と向かい合い、力以上のことを敢えてしたが、ローマの配置の統制にも、古参の軍の武勇にも、無謀は何も動かせなかったので、何か破滅を被るより前に、敗走に転じ、船に飛び乗った。

5

Quibus confertis, tamquam densata acie praeliabatur, ac si in terris manu res gereretur. In campo etiam multitudo innumerabilis hostem praestolabatur. Eo cognito filium cum delectis equitibus Vespasianus direxit.

PL 15, 2094A

船に詰め込まれると、陸で手で事を行うかのように、密集した陣のように戦った。野にもまた、数えきれぬ群衆が敵を待ち受けていた。これを知り、ウェスパシアヌスは息子を精鋭の騎兵とともに遣わした。

6

Qui ubi se ingentibus circumfusum copiis vidit, ad patrem quidem retulit majorem esse hostium multitudinem, quam opinio comprehenderat: sed convocatis quos secum deduxerat, bellandi incentivum hujusmodi alloquio infudit.

PL 15, 2094B

彼は、おびただしい軍勢に取り囲まれたのを見て、父に、敵の数は予想が及んでいたよりも多いと報告したが、連れてきた者たちを呼び集めて、戦いへの奮起をこのような演説で注ぎ込んだ。

Liber III, Caput XXIV

第3巻 第XXIV章PL 15, 2094B
1

Viri, inquit, Romani, meminisse enim vestri vos nominis et generis praeliaturos decet, quorum manus nemo effugit qui in orbe Romano est. Unde enim hoc nomen universis terris nisi vincendo dedistis?

PL 15, 2094B

ティトゥスは言った。「ローマの男たちよ、戦いに臨む諸君には、自らの名と血統を思い起こすのがふさわしい。ローマの世界にいる者で、諸君の手を逃れた者は一人もいない。諸君が全地にこの名を与えたのは、勝つことによってでなくて何であろうか。」

2

Meminisse etiam loci oportet, in quo nunc sitis, et adversum quos Romanum bellum geratis. In extrema enim parte orbis terrarum consistimus. Tanta ergo terrarum spatia transeuntes, nihil alienum vidistis.

PL 15, 2094B

「また、今諸君のいる場所と、誰を相手にローマの戦いを行っているのかをも思い起こさねばならない。我々は世界の果ての地に立っているのだから。かくも広い土地を越えて来て、諸君は何一つ異郷のものとは見なかった。」

3

Quid enim vobis alienum, quorum in possessione orbis terrarum est? Quidquid ubique est, jus vestrum est: quidquid incolatus universorum tenet, possessio vestra est.

PL 15, 2094C

「諸君にとって、何が異郷であろうか。世界は諸君の所有のうちにある。どこにあろうとも、すべては諸君の権利であり、万人の住まうものは諸君の所有である。」

4

Currebat is bene, qui statuit vestros orbe toto currentes triumphos, quos non Hasdrubal Poenus, non Pyrrhus Aeacides, non Brennus Capitolinis vestibulis incumbens, non Persarum catervae, non Aegyptiae phalanges statuere potuerunt.

PL 15, 2094C

「諸君はよく走っていた〔底本は Currebat is bene, qui statuit。ミーニュの脚注(ガッランディ)は Currebatis bene: quis statuit…? と読み、続きを Quos non statuit Hasdrubal … hos statuit rebellis Judaea と区切るべきだとする。これに拠って訳した〕。全世界を駆け巡っていた諸君の凱旋を、誰が止めたのか。カルタゴ人ハスドルバルも、アイアコスの末裔ピュロスも、カピトリウムの入口にのしかかったブレンヌスも、ペルシア人の群れも、エジプトの密集軍も、それを止めることはできなかったのに。」

5

Hos statuit rebellis Judaea, ineruditam praeferens bellandi temeritatem, rixae quam pugnae aptior. Neque enim est quod vereor, sed plenum verecundiae arbitror, quod vos vincendo defatigamini.

PL 15, 2094C

「それを止めたのは、反乱するユダヤである〔statuo を「止める」の意に取った〕。戦いの無学な無謀を見せつけ、戦いより喧嘩に向いた者たちだ。私が何かを恐れているのではない。むしろ、諸君が勝つことに疲れ果てているのは、恥ずかしさに満ちたことだと私は思う。」

6

Illi autem quoties vincuntur, audaciam sumpsere: lassati vos, rebus secundis, cum illi adversis duriores sint. Attollite igitur animos, Romani viri, et adversus catervas hostium, freti patria virtute, exsurgite.

PL 15, 2094C

「彼らは、敗れるたびに大胆さを得た。諸君は順境のうちに疲れてしまった。彼らは逆境のなかでいっそう頑強なのに。ゆえに心を奮い立たせよ、ローマの男たちよ。父祖伝来の武勇に頼み、敵の群れに対して立ち上がれ。」

7

Neque vos numerus moveat plebis Judaeae, cum illos tot vestrae virtu is insignia non deterreant, quae longe numero validiora sunt.

PL 15, 2094D

「ユダヤの民の数に動かされるな。諸君の武勇〔底本は virtu is と切って刷る。virtutis と読む〕の数多くの標章——それは数よりもはるかに強い——でさえ、彼らを怯ませていないのだから。」

8

Neque enim ulla in Hebraeis vel rei militaris scientia, vel praeliandi peritia, vel moderandi gratia, nullus disciplinae usus, nulla tolerandi patientia. Solum in praelium deferunt mortis contemptum: sed nemo umquam moriendo vicit hostem, sed perimendo.

PL 15, 2094D

「ヘブライ人には、軍事の知識も、戦いの心得も、統率の巧みさも、規律の習いも、耐える忍耐もない。彼らが戦いに持ち込むのは死への軽蔑だけだが、死ぬことによって敵に勝った者は誰もいない。殺すことによってである。」

9

Illi nesciunt arma nisi in bello, nos in pace armis exercemur, ut in bello casus belli dubios non sentiamus. Insuetis enim eventus dubii: veteranis solemnis triumphus. Quid enim aliud agimus quotidie, nisi ut nobis vana numquam praelia sint?

PL 15, 2094D

「彼らは戦いのほかには武器を知らない。我々は平和のうちにも武器で鍛練し、戦いで戦いの不確かな成り行きを感じないようにしている。不慣れな者には成り行きは不確かだが、古参兵には凱旋は常のことである。我々が毎日していることは、我々にとって戦いが決して空しいものにならないようにすること以外の何であろうか。」

10

Unusquisque domi quasi in praelio exercetur, ut in praelio meditatio quaedam certaminis sit. Denique non erraverit quisquam asserens, quod meditationes nostrae, bella sine sanguine sint, bella nostra meditationes sint.

PL 15, 2095A

「各人は家にいながら戦いのように鍛えられ、戦いのとき、戦いの予行のようになる。実に、我々の演習は血のない戦いであり、我々の戦いは演習であると言っても、誰も誤らないであろう。」

11

Progredimur in bellum muniti, undique tegitur galea caput, lorica pectus, totumque clypeo corpus: ubi feriat hostis Romanum militem, reperire non potest, quem ferro septum circumspicit. Aliis talia arma oneri sunt, nobis integumento, quia usu levantur.

PL 15, 2095A

「我々は武装して戦いに進む。頭は兜で、胸は胴鎧で、体全体は盾で、四方から覆われている。敵がローマの兵士を打つべき所を、鉄で囲まれた彼を見回しても見つけられない。他の者にはそうした武具は重荷だが、我々には身を覆うものである。慣れによって軽くなるからだ。」

12

Adversum inermes igitur ac nudos praelium nobis est. An vero metuimus, ne numero circumveniamur? Primum liber in praeliis equitatus est, cedendo atque insequendo bellum proludit. Et quamvis maximas acies circumcursat, et quibus libitum fuerit spatiis excedit.

PL 15, 2095A

「ゆえに我々の戦いは、武器を持たぬ裸の者に対するものだ。それとも我々は、数で取り囲まれることを恐れるのか。第一に、戦いでは騎兵が自由で、退き、追いかけることで戦を前もって演じる。そして、どれほど大きな陣をも駆け巡り、望む間隔にまで離れうる。」

13

Deinde in ipso pedestri certamine, non tam numerus plurium conficit pugnam, quam virtus paucorum. Multitudo disciplinae insolens, ipsa sibi est impedimento in prosperis ad victoriam, in adversis ad fugam.

PL 15, 2095B

「次に、歩兵の戦いそのものにおいて、戦いを決するのは、多数の数よりも少数の武勇である。規律に不慣れな群衆は、順調なときは勝利の、逆境では逃走の、それ自身の妨げとなる。」

14

Virtus vero patiens et secundis valescit, nec usque ad finem labitur in adversis. Accedit illud, quod assuetudo victoriarum, incentivum nobis sit praeliandi. Nam etsi illi pro patria, pro liberis dimicant; non ideo promptiores eos esse quam nos oportet.

PL 15, 2095B

「だが忍耐ある武勇は、順境でも強まり、逆境でも最後まで崩れない。さらに、勝利の習慣が我々には戦意を奮い立たせるものとなる。彼らが祖国のため、子らのために戦うとしても、だからといって彼らが我々より果敢であるべきではない。」

15

Neque enim minus est, immo haud scio an etiam amplius nobis quam pro nostris decernere. Pro nobis praeliamur, et cum praeliamur pro gloria, ne minores simus eo quod sumus. Quis ergo dubitet, plus esse pro gloria decernere, quam pro salute?

PL 15, 2095B

「実際、我々にとって〔自分自身のために〕決することは、自分の家族のために決することに劣らない〔次の文の「我々は自分たちのために戦う」に合わせて補った〕。いや、むしろそれ以上かもしれぬと私は思う。我々は自分たちのために戦い、栄光のために戦うとき、今ある自分より劣る者とならぬために戦う。ゆえに誰が疑おうか。栄光のために争うことは、命のために争うことより大きいと。」

16

Nobis autem bellum hoc pro existimationis est periculo, ne jus partum intercidat. Periclitamur etiam, victores gentium et principes orbis terrarum, Judaeis pares videri, quos ex aequo nobis in adversarium constituimus, si non aliter nisi pari numero congrediamur.

PL 15, 2095B

「だが我々にとってこの戦いは、評判の危険を賭けたものであり、獲得した権利が失われぬためである。我々は、諸国民の勝者、世界の首領でありながら、ユダヤ人と同等に見える危険を冒している。彼らを我々は対等な敵に仕立てることになる、もし同数でなければ交戦しないのなら。」

17

Majores nostri magnas hostium copias parva manu frequenter fuderunt. Et quid nobis conferunt quotidiana exercitia? quid diuturnus labor, si pares ad praelium venimus?

PL 15, 2095C

「我々の祖先は、少数の手勢で敵の大軍を何度も打ち破った。毎日の演習は我々に何をもたらすのか。長い労苦は何のためか、もし対等の条件で戦いに臨むのなら。」

18

Nuntiavimus quidem de numero patri, quia non licebat aliud: sed advertat, nos non de periculo metuisse, sed reverentiam belli arbitro reservavisse.

PL 15, 2095C

「確かに我々は兵の数について父に知らせた。他に許されなかったからだ。だが父は悟ってほしい。我々は危険を恐れたのではなく、戦いの裁定者に敬意を留保したのだと。」

19

Licet praelibare bellum, tenere hostem, rapere victoriam, dum adjumenta veniunt: ne non tam superatos adversarios communi robore, quam protectos nos virtute sua jactent, qui venerint. Quo igitur ore in conspectum patris veniemus, si bellum incipere timuerimus?

PL 15, 2095C

「援軍が来る間に、戦いを先に味わい、敵を押さえ、勝利をつかむことは許される。来る者たちが、敵が打ち破られたのは共通の力によるものというより、我々が彼らの武勇に守られたのだと誇らぬように。もし我々が戦いを始めるのを恐れたなら、どの面下げて父の目の前に出られようか。」

20

Quo pudore degener filius subibo oculos tanti viri, qui nesciat militem suum nisi victorem videre?

PL 15, 2095D

「いかなる恥を抱えて、堕落した子として、これほどの人物の目の前に出るのか。彼は、自分の兵が勝者以外の姿であるのを見ることを知らぬ。」

21

Quomodo ejus me militem probabo et filium, cum ille semper triumphator, ego etiam meo, quod gravius est, victus judicio, qui hosti Judaeo cesserim? quid vobis fiet condemnato duce, quem vobis pater securus commiserit?

PL 15, 2095D

「どうやって彼の兵士、また息子であることを証し立てようか。彼は常に凱旋将軍であるのに、私は、さらに重いことに、自分自身の判断でも敗者となる。敵のユダヤ人に譲歩したのだから。父が安んじて諸君に委ねたその将軍が断罪されたら、諸君はどうなるのか。」

22

Sed malo de virtute ducis vos, quam de ignavia causas dicere. Proruamus igitur in adversarios, properemus, proteramus hostem. Primus in periculum excurram, vos sequimini, ut depositum patris custodiatis, et commissum patris reservetis.

PL 15, 2095D

「だが私は、怯懦についてではなく、将軍の武勇について、諸君が弁明するほうを選ぶ。ゆえに敵に突進しよう、急ごう、敵を踏みにじろう。私が先頭に立って危険へ走る。諸君は続け。父の預けたものを守り、父の委ねたものを保つために。」

23

Ego autem non periculi socios exigo, sed consortes victoriae. Vos tamen cavete, ne oblatam vobis palmam triumphi, aliis reservasse videamini, vobis eripuisse.

PL 15, 2096A

「私は危険の仲間を求めるのではなく、勝利を分かち合う者を求める。だが諸君は気をつけよ。差し出された凱旋のナツメヤシの枝を、他の者のために取っておき、自分たちから奪い去ったと見られぬように。」

24

Certe si secus cesserit, malo me filium pater in vulneribus meis recognoscat, si in militibus suis non recognoverit. Ponamus tamen offendi patrem praelii aggressione. Quid igitur tolerabilius, praeripuisse victoriam, an deseruisse?

PL 15, 2096A

「確かに、もし事が裏目に出れば、父が兵士たちのうちに私を見分けなかったとしても、私の傷のうちに息子と見分けてもらうほうがよい。だが仮に、戦いを仕掛けたことで父が気分を害するとしよう。どちらがより耐えうるか、勝利を先取りしたことか、見捨てたことか。」

25

In praeripiendo properatio fortitudinis est, in deserendo culpa ignaviae. Condemnet certe victores pater, reatum hujusmodi non reformido: malo reus esse triumphante republica, quam laesa innoxius.

PL 15, 2096A

「先取りには勇気の急ぎがあり、見捨てることには怯懦の咎がある。父は勝者を断罪するがよい。私はこのような罪責を恐れない。国家が傷つけられて無実であるより、国家が凱旋しつつ罪人であるほうがよい。」

26

Utinam Manlii Torquati filium, vel in solo mihi liceat imitari periculo; quem securi pater jussit feriri, quod contra imperium patris exercitum in hostem produxerat.

PL 15, 2096A

「せめて、マンリウス・トルクァトゥスの子を、危険においてだけでも私が真似することが許されればよいのだが。父が斧で打つよう命じた——父の命令に反して軍を敵へ進めたからである。」

27

Stabat hostibus caesis adolescens, amictus adoreis triumphalibus, sub carnifice mortis securus, quoniam beatissimum putabat in victoria mori. Quid enim illustrius, quam vitam triumpho claudere, nec ad incerta rerum servari post certam victoriam?

PL 15, 2096B

「敵を斬り伏せた若者は、凱旋の栄誉の冠をまとい、死刑執行人のもとで死に動じず立っていた。勝利のうちに死ぬことを最も幸いと考えたからである。凱旋で生涯を閉じ、確かな勝利の後にも事の不確かさのために取っておかれないことより輝かしいことが何かあろうか。」

28

O expetendum prudentibus crimen victoriae! Utinam et nobis hoc objiciatur, quod vicerimus. Certe illo exemplo solus ego periclitabor, vos triumphabitis. Et tamen non prohibuit nos pater pugnare, sed jussit, quos ad pugnam direxit.

PL 15, 2096B

「おお、思慮ある者が求めるべき、勝利の罪よ。我々にも、勝ったということが咎められればよいのに。確かにその例にならえば、危険に遭うのは私一人で、諸君は凱旋するだろう。それに、父は我々が戦うのを禁じたのではなく、戦いに向けて遣わした者たちに、命じたのだ。」

29

Unde magis indignaturum arbitror, cessisse nos Judaeis, cum possemus vincere, quam pugnavisse.

PL 15, 2096B

「だから私は、父はむしろ、勝てたのにユダヤ人に譲ったことのほうに憤り、戦ったことには憤らないと思う。」

Liber III, Caput XXV

第3巻 第XXV章PL 15, 2096C
1

Haec dicens, primus equum in hostem egit, et clamore magno secuti caeteri: toto campo extendebantur, quo etiam plures aestimabantur. Trajanus quoque cum trecentis equitibus missus a Vespasiano, jam progrediente Tito supervenit.

PL 15, 2096C

こう言って、先頭に立って馬を敵へ駆り、ほかの者は大きな叫びとともに続いた。彼らは野の全体に広がり、そのためにいっそう多く見積もられた。ウェスパシアヌスから送られたトラヤヌスも、三百の騎兵とともに、すでにティトゥスが進軍しているところへ加わった。

2

Nec diutius resistere potuerunt Judaei, cum virorum contis et fremitu equorum perturbarentur. Conversi itaque in diversa alii, plerique urbem petebant.

PL 15, 2096C

もはやユダヤ人は長くは持ちこたえられなかった。男たちの槍と馬のいななきに混乱させられたからである。そこである者は別々の方へ向きを変え、多くは町を目指した。

3

Emicat Titus, et alios a tergo fugientes opprimit, alios caedit, palantes universos praeverso itinere a muris repellit, et obvius recurrentibus fugam intercludit.

PL 15, 2096C

ティトゥスは躍り出る。後ろから逃げる者のある者を押さえつけ、ある者を斬り倒し、散り散りの者すべてを、先回りして道を塞いで城壁から押し返し、戻って走る者の前に立ちはだかって逃げ道を断つ。

4

Rursus tamen tum alii sternuntur, elapsi alii quibus urbs refugio erat: sed illis quoque acrius praelium. Nam qui de locis finitimis affluxerant, a principio pacem praeferebant, sed populus superveniens invictis bellandi studia extorserat.

PL 15, 2096C

それでも、ここで再びある者は打ち倒され、ある者は逃れた。彼らには町が避難所だったが、そこでも戦いはいっそう激しかった。近隣の地から流れ込んだ者たちは初めは平和を望んだが、あとから来た民が、まだ敗れていない者たちに戦う熱意を無理に出させていたからである〔invictis は invitis(望まない者たち)とも読める。そう読めば「望まない者たちに無理に戦わせた」となる〕。

5

Inde intra urbem dissensio et tumultus gravis: quo strepitu excitus, se convertit ad milites Titus: Hoc, inquit, est tempus, sanctissimi commilitones, quod expetebam. Inter se hostes intra urbem tumultum serunt, foris caeduntur, intus digladiantur.

PL 15, 2096D

これより町の内に不和と大騒ぎが起こった。その騒ぎに駆り立てられて、ティトゥスは兵士たちのほうへ向き直って言った。「尊き戦友たちよ、これこそ私が待ち望んでいた時だ。敵は町の内で互いに騒乱を蒔き、外では斬られ、内では斬り合っている。」

6

Festinemus itaque, dum adhuc dissident, ne forte periculi metu in gratiam redeant. Itaque ascendit equum quo desilierat, muris proximus; et conversus ad lacum, per fluctus aquarum urbem petebat; primusque in urbem irruit, et postea caeteri.

PL 15, 2096D

「ゆえに急ごう。彼らがまだ分裂しているうちに。危険への恐れから、和解してしまわぬように。」そこで彼は、先ほど降りた馬に再び乗り、城壁のすぐ近くで、湖のほうへ向きを変え、水の波を通って町を目指した。そして最初に町へ躍り込み、ほかの者はその後に続いた。

7

Statimque omnes qui interius erant, dispersi in fugam, alii prosternebantur, alii ascendentes navigia, in lacum demergebantur, caesi intus multi mortales.

PL 15, 2097A

たちまち内にいた者はすべて、散り散りに逃げ、ある者は打ち倒され、ある者は船に乗り込んで湖に沈められた。内で多くの人間が斬られた。

8

Sane qui de agris erant, offerebant sese Romanis alienos culpae asserentes, quibus pio moderamine Titus parcendum putabat, solos urgens rebellionis auctores. Misit itaque ad patrem equitem, qui nuntiaret eventum victoriae.

PL 15, 2097A

しかし、野から来た者たちは、咎とは無縁だと主張してローマ人に身を差し出した。ティトゥスは、反乱の首謀者だけを追及し、慈悲深い節度をもって彼らを赦すべきだと考えた。そこで父のもとに騎兵を遣わし、勝利の次第を知らせさせた。

9

Quo delectatus Vespasianus, et maxime filii triumpho, qui maximam portionem totius belli confecerat quod adversus Judaeam gerebatur, eo contendit, et jussit observari urbem diligentius, ne quis elaberetur, eo quod universi poenae deberentur.

PL 15, 2097A

ウェスパシアヌスはこれを喜び、とくに、ユダヤに対して行われているこの戦争全体の最大の部分を成し遂げた息子の凱旋を喜んで、そこへ急ぎ、町を一層念入りに見張らせ、誰も逃げ出さぬようにと命じた。全員が刑罰に値するからである。

10

Alio tamen die propter eos qui in scaphas sese contulerant, rates fieri jussit: quae sine mora factae; quoniam et silvae finitimae, et operarii plerique accelerandi muneris facultatem dedere.

PL 15, 2097A

しかし別の日、小舟に身を寄せた者たちのために、筏を作らせた。筏はたちどころに出来た。近くに森があり、また多くの職人がこの任務を急ぐ便宜を与えたからである。

Liber III, Caput XXVI

第3巻 第XXVI章PL 15, 2097B
1

Namque lacus ipsius, velut quodam maris ambitu sinus amplissimus, in longitudinem centum quadraginta extenditur stadia, latitudine quadraginta diffunditur, crispantibus aquis auram de seipso sibi excitans.

PL 15, 2097B

その湖は、海の周りを巡るかのような広大な入り江で、長さは140スタディオンに及び、幅は40スタディオンに広がり、波立つ水は自らのうちから自らのために風を起こしている。

2

Unde et Genesar dicitur Graeco vocabulo, quasi generans sibi auram: aqua dulcis, et ad potandum habilis: siquidem nec palustris uliginis crassum aliquid aut turbidum recipit, quia arenoso undique littore circumvenitur, et temperatior est fluviali aut fontis rigore.

PL 15, 2097B

このためゲネサレと、ギリシア語の名で呼ばれる。自分のために風を生み出すもの、というほどの意である。水は甘く、飲むのに適している。沼地の泥の濃いものも濁ったものも受け入れない。周りをくまなく砂の浜が囲んでいるからである。川や泉の冷たさよりも穏やかである。

3

Frigidior tamen placidae paludis aequore, eo ipso quod non in stagni morem sternitur aqua, sed per diffusiora spatia lacus frequentius auris spirantibus agitatur: unde et purior haustus ejus, ac mollior est ad usum bibendi; et si quis naturali gratiae studium adjungere velit, ut aestivis suspensam, ad auras noctibus more incolarum potui patet, haudquaquam a nivis ritu distare arbitretur.

PL 15, 2097B

それでも静かな沼の面よりは冷たい。水が池のように広がらず、湖の広がった場を、吹く風にしばしば揺さぶられるからである。それゆえその汲み水はいっそう澄み、飲むのにいっそう柔らかい。もし誰かが自然の美点に工夫を添えようとして、土地の者の習いのように、夏の夜に〔水を〕吊るして風にさらし、飲めるようにするなら〔底本の ut aestivis suspensam, ad auras noctibus … potui patet は文が整わない。aestivis を noctibus にかけてこう解した〕、雪とさして変わらないと考えるだろう。

4

Genera quoque piscium gustu et specie, quam in alio praestantiora. Res exigere videtur, ut Jordanis ortum quem alibi promisimus, aperiamus: nam superioris aevi dubio, utrum de lacu Genesar, flumen cui nomen Jordanis, exoriretur, Philippus tetrarches Trachonitidis regionis falsam opinionem redarguit, erroremque absolvit, mittens paleas in Phialam, quas in Pannio fluvius ebullivit.

PL 15, 2097C

魚の種類も、味と姿において他の所のよりすぐれている。別の所で約束したヨルダンの源を明らかにするのが必要に思われる。以前の時代には、ヨルダンという名の川がゲネサレ湖から出るのかどうか疑われていたが、トラコニティスの地方の四分領主フィリポが、フィアラにもみ殻を投げ入れ、それをパニウムで川が湧き出させたことによって、誤った見解を論駁し誤りを解いた。

5

Unde liquet non exordium esse Jordanis in Pannio, sed fluentum. Non enim ibi fons ejus est, ut ab eo, usu caeterorum fluminum coeperit: sed de Phiala in Tracho eodem subterraneis derivatus meatibus, ibi iterum quasi fons scaturit, atque emergens proditur.

PL 15, 2097C

これにより、パニウムにあるのはヨルダンの始まりではなく、その流れ〔の途中〕であることが明らかである。そこに源があるのではない。他の川の習いのように、そこから始まったのでなく、同じトラコ〔底本は Tracho。トラコニティスのことと解した〕にあるフィアラから地下の水道を通って導かれ、そこで再び泉のように湧き出て、現れ出て〔その姿を〕示すのである。

6

Est autem Phiala in Trachonitide terra, centum viginti interjacentibus stadiis, usque ad urbem Caesaream.

PL 15, 2097D

フィアラはトラコニティスの地にあり、カイサリアの町までの間に120スタディオンを隔てる。

7

Phialae autem nomen spes dedit, quasi rotae qualitatem exprimens, quod ita jugiter plena est aquarum, ut neque superfluant, nec rursus aliqua derivari minutione intelligantur.

PL 15, 2097D

フィアラの名は、その姿〔底本は spes。ミーニュの脚注(バロー)は species と読む〕が与えた。車輪のような性質を表すかのように、常に水で満ちていて、あふれることもなく、また何か減って流れ出る様子も見られない。

8

Inferius itaque mensura quadam labitur aqua, et ubi Pannium est, rursus ebullit, ut paleis resurgentibus manifestatum est. Ita ibi Jordanis resurrexisse proditus est, ubi nasci a superioribus temporis viris aestimabatur.

PL 15, 2097D

こうして、水は下のほうで一定の割合で流れ下り、パニウムのあるところで再び湧き出る。もみ殻が再び浮かび上がって明らかになったとおりである。こうしてヨルダンは、昔の人々が生まれると考えていたその場所で再び現れた、と明らかになった。

9

Nec tamen a principio eadem Pannii, nisi sola naturalis gratia: sed regalis Agrippae munificentia ornatus loco uberior splendidiorque aditus, quo spelaeum decore admirabili, per quod sese attollit Jordanis, exstructum venustatumque accepimus.

PL 15, 2098A

だが、パニウムには初め、自然の魅力のほか何もなく、王アグリッパの寛大さで場所が飾られ、入口はより豊かで輝かしくなった。ヨルダンが湧き上がる洞窟は、驚くべき美しさで築かれ飾られたと我々は聞いている。

10

Unde non latenti jam neque abdito per cavos terrae meatus, sed visibili per terras atque aperto flumine incipiens, superfundere se Semechonitidem lacum, paludesque ejus intersecat.

PL 15, 2098A

それより川は、もはや隠れも秘されもせず、地の空洞の水道を通るのでなく、地上を目に見えて開けた流れとして始まり、セメコニティス湖に自らを注ぎ、その沼地を切って進む。

11

Inde quoque cursus suos dirigens, centum viginti stadia sine ulla interfusione progreditur usque ad urbem, cui Julias nomen: postea lacum istum qui Genesar dicitur, medio transit fluento: quibus ex locis plurima circumvagatus deserta, Asphaltite suscipitur lacu, atque in eum conditur.

PL 15, 2098A

そこからも流れを進め、120スタディオンを、何の中断もなく、ユリアスという名の町まで進む。その後、ゲネサレと呼ばれるこの湖を流れの真中で渡る。これらの場所から、多くの荒野をめぐり、アスファルティティス湖に受け入れられ、その中に隠れる。

12

Itaque duos lacus victor egressus, in tertio haeret. Praetendit autem regio Genesar, ejusdem nominis lacum, de quo et ipsa vocabulum assumpsit, mirabili naturae gratia et specie pulchritudinis.

PL 15, 2098A

こうして二つの湖を勝者として出て、三つ目に留まる。ゲネサレの地方は、同じ名の湖——その湖から自らも名を取った——の前に広がり、驚くべき自然の魅力と美しい姿をもっている。

13

Nam et spontaneos fructus soli ubertas ministrat, et nemorum ferax in universa genera sponte se subrigit: arborum pomiferarum et culturae solertia imitata naturam, in quos voluit usus, opimae fecunditatis deflexit gratiam; ut nihil sit illic quod natura negaverit, nihil quod cultura praeterierit: ita aptus omnibus, nec ullis umquam alienus fructibus.

PL 15, 2098B

というのも、土地の豊かさは自生の実を供し、森に富む地は自ずからあらゆる種類を生やす。果樹の巧みな耕作が自然を真似て、望む用途に向けて豊かな実りの魅力を曲げ向けた。そこには、自然が拒んだものは何もなく、耕作が見落としたものも何もない。あらゆるものに適し、どんな実りにも決して縁遠くない。

14

Cujus tanta temperies, ut omnium nascentium conveniat diversitati. Illic et quae frigore aluntur, sese multipliciter effundunt, et quae aestu foventur.

PL 15, 2098B

その気候はきわめて穏やかで、生えるものすべての多様に合う。そこでは寒さで育つものも、暑さで養われるものも、多様に繁茂する。

15

Illic aestiva hibernis mixta simul aspicias, arctoas nuces, et dactylos nisi locis ferventioribus generari nescios.

PL 15, 2098B

そこでは夏のものと冬のものが混ざって一度に見られる。北国のクルミも、より暑い地でなければ生じるのを知らないナツメヤシも。

16

Quid ficus aut auleas loquar, quas coeli mollior alit tractus? nec tamen aequantur illis superioribus: illi enim principales Palaestinae, et quidem domestici fructus, eoque uberiores: hi suppares, et licet longo intervallo, sed tamen proximis, dicas naturae et temporum jucundam contentionem.

PL 15, 2098C

イチジクやオリーブ〔底本は auleas。oleas と読む〕を何と言おうか、より穏やかな天の領域が養うそれらを。それらは、さきに挙げたものと同じ高さには並ばない。さきのものはパレスチナの第一の、しかも土地に固有の実りであり、それだけ豊かである。後者はほぼ同格で〔illi と hi の指すものは定かでない。illi を前節のクルミとナツメヤシ、hi をイチジクとオリーブと取った〕、はるかな隔たりはあるにせよ、それでもすぐ次に位する〔底本は proximis。ミーニュの脚注は proximi と読むべきらしいとする。これに拠って訳した〕。自然と季節の楽しい競い合いと言えよう。

17

Illa quasi mater fecunda omnia creat: horum temperies quasi bona nutrix, molli fetu universa educat.

PL 15, 2098C

自然は多産の母のようにすべてを生み、季節の穏やかさは良い乳母のように、柔らかな産物ですべてを育てる〔illa を前節の「自然」、horum を「季節」と取った〕。

18

Itaque non solum affatim generantur pomorum diversitates, sed etiam conservantur; ut aliqua genera maxima parte anni non deficiant: reliqua omnia tota anni aetate usque ad finem supersint.

PL 15, 2098C

こうして果実の種類は十分に生み出されるだけでなく、保存もされる。ある種のものは年の大半にわたって絶えず、残りはすべて、年の全期間、終わりまで残る。

19

Nam et uvae et ficus quae sunt in insitivis, regalis cujusdam gratiae, decem mensibus sine ullo defectu redundant, et reliqui fructus ramorum, quos vel violentia rura sponte propria praecaverint, vel ingeneraverint industria humana, ministerium suum, nisi novis succedentibus, usu quodam administrantium deserere non norunt.

PL 15, 2098C

というのも、接ぎ木のブドウとイチジクは、王者にふさわしい魅力を備えて、十か月間、途切れなく溢れ、そのほかの枝の実も、力強い野が自ら先んじて生んだものにせよ、人の勤勉が生んだものにせよ、新しい実が続くのでなければ、世話する者の習いに従って自らの務めを捨てることを知らない。

20

Ad hanc naturae fertilitatem et aeris temperiem, accedit et fontis gratia, qui memoratam regionem genitali quadam irrigat infusione, Capernaum nomen ei, quam Nili fluminis venam, haud superfluo quidam aestimaverunt: non solum quia irriguis arva opima, verum etiam quia hujusmodi creat piscem, ut coracinum putes, qui in Alexandrino lacu ex Nili infusione reperitur.

PL 15, 2098D

この自然の豊饒さと空気の穏やかさに加えて、泉の働きがある。それは先述の地方を、生み出す力のある灌水で潤す。その名はカファルナウム、ある者たちはこれを、根拠なしにではなく、ナイル川の水脈と見なした。灌漑される畑が肥えているからだけでなく、アレクサンドリアの湖にナイルの流入により見いだされるコラキノス〔魚の名〕と見まがうような魚を産するからでもある。

21

Locus quoque de nomine lacus dictus. Praetenditur in longitudine triginta stadiis, in latitudine viginti. Quoniam de natura loci diximus, ad consummationem praelii regrediamur.

PL 15, 2098D

その場所もまた、湖の名にちなんで呼ばれる。長さは30スタディオン、幅は20スタディオンに延びる。場所の自然については述べたので、戦いの結末に戻ることにしよう。

22

Praeparatis itaque ratibus, secundum praeceptum suum, manum militarem imposuit Vespasianus, qui insectaretur eos qui navigiorum effugio pestem evaserant. Quid igitur facerent, non reperiebant.

PL 15, 2099A

こうして、筏が整えられると、自分の命令どおり、ウェスパシアヌスは兵の一隊を乗せ、船で逃れて災厄を免れた者を追撃させた。では彼らはどうすればよいか、見いだせなかった。

23

Nullus in terris salutis locus; circumfusa hoste omnia: nulla in aquis fugiendi potestas: ut pote lacu clauso, et undique Romanis circumdato. Nulla etiam in exiguis myoparonibus resistendi fiducia.

PL 15, 2099A

陸には救いの場所がなく、すべてが敵に取り囲まれ、水には逃れる力もない。湖は閉ざされ、四方をローマ人が囲んでいた。小さな軽快船で抵抗する自信もまったくない。

24

Quid enim pauci adversus plurimos facerent, ratibus appropinquantibus? Tardior quidem harum appulsus, et efficacior excursus navigiorum, sed sine ullo sui vulnere soli clypeorum, repercussis spiculis, crepitus audiebantur.

PL 15, 2099A

少数の者が、筏が近づくなか、多数に何をなしえようか。筏の接近はいかにも遅いが、船の突進のほうが効き目がある。だが、自らは傷つくことなく、盾に当たって跳ね返された投げ槍の、盾の打ち鳴らす音だけが聞こえた。

25

Appropinquare non audebant Judaei; nec impune quisquam scapha propius accesserat, cum de proximo facile vel telorum figeretur ictibus, vel ratibus demergeretur.

PL 15, 2099A

ユダヤ人は近づこうとしなかった。小舟で近づく者は、近くからたやすく投げ槍の打撃に貫かれるか、筏に沈められるかで、罰を受けずには済まなかった。

26

Et si quis enatare vel emergere tentavisset, sagittae jaculo insertus miserabilem in fluctibus vitam deponebat. Nec diutius resistere potuerunt, cum diverso genere minuerentur.

PL 15, 2099B

また泳ぎ出ようとし、浮かび上がろうとした者は、矢の一投に貫かれて、波のなかで哀れな命を落とした。かくも異なる仕方で減らされたので、もはや長くは持ちこたえられなかった。

27

Namque paulatim concurrentibus plurimis ratibus, ad littora cogebant Romani maximum numerum navigiorum.

PL 15, 2099B

というのも、多くの筏が次第に集まり、ローマ人は最大数の船を岸へ追い詰めたからである。

28

Illi vero coarctati aut in terram resiliebant, ibique a Romanis interficiebantur, aut caedebantur ab iis qui de ratibus urgebant, aut concursu ratium proterebantur, aut ipsi se in lacum dejiciebant, cum in scaphas eorum hostis insiliret.

PL 15, 2099B

彼らは追いつめられ、陸へ跳ね返り、そこでローマ人に殺されるか、筏から迫る者に打たれるか、筏の衝突で踏み砕かれるか、あるいは敵が彼らの小舟に跳び込むと自ら湖に身を投じた。

29

Cerneres mixtas sanguine aquas, plenum cadaveribus lacum. Nulli enim parcebatur, quicumque occurrerat. Gravis odor, teterrimus fetor locorum. Sex millia Judaeorum (cum superioribus tamen) et septingenti eo interempti praelio.

PL 15, 2099B

水が血に混じり、湖が死体で満ちているのが見られた。出会った者は誰も容赦されなかった。臭いは重く、場所の悪臭はおぞましかった。この戦いで、ユダヤ人6,700人が(もっとも以前の者を含めて)殺された。

30

Victor Vespasianus Taricheas revertitur: illic regionis populum ab urbano discernere parabat; ut qui non fuerant auctores seditionis reservarentur.

PL 15, 2100A

勝利したウェスパシアヌスはタリカイアイへ戻る。そこで地方の民を都市の民から選り分けようとした。内乱の首謀者でなかった者が助けられるようにするためである。

31

Sed plurimorum consilio, qui tantam superesse multitudinem, quae posset recidiva praelia resuscitare, paci adversam, et inutilem locis arbitrarentur (ubi enim consisterent, patria excussi? quibus se alimoniis sustentarent, exsortes omnium, nisi rapto viverent?) sententiam flexit, et sperata venia mortis praecepit, ut egrederentur ea porta quae esset e regione Tiberiadis, atque ad eam urbem contenderent.

PL 15, 2100A

しかし、多数の者の助言——それほど多くの群衆が残っていて、再び戦いを起こしうる、平和に反し、土地にとって無益だと考える者たち(国を追われてどこに留まるのか、すべてを奪われてどんな糧で身を養うのか、略奪によって生きるのでなければ)——によって、彼は考えを曲げ、死を赦されるとの望みを持たせて〔sperata venia mortis を、死罪の赦しを期待させての意に取った〕、ティベリアスの方向にある門から出て、その町へ向かうよう命じた。

32

Facile crediderunt, quod exoptabant. Coeperunt egredi, sed praeoccupato itinere, commeantia Judaeorum omnia clausere agmina, atque in urbis stadium introduxere.

PL 15, 2100A

彼らは望むことをたやすく信じた。出て行き始めたが、道を先に押さえられていて、往来するユダヤ人の隊列はすべて閉じ込められ、町の競技場に押し込まれた。

33

Ingressus itaque Vespasianus, spectata aetate vel robore omnium, quos sibi statui praeceperat, elegit sex millia juvenum validiorum, quos Neroni in Isthmon direxit, senes autem et invalidos mille ducentos jussit necari reliquorum triginta millia, quadringentos vendidit; universos autem quicumque de partibus regni Agrippae reperti sunt, regi donavit, quos aeque rex accepto pretio, in servitutis obsequia transmisit.

PL 15, 2100B

ウェスパシアヌスは入城すると、全員の年齢と体力を見定め、自分のために用意するよう命じておいた者のうち、より強い若者6,000人を選び、ネロのもとへイストモスに送った。老人と弱い者1,200人は殺すよう命じ、残りの30,400人を売った。アグリッパの王国の地方から見つかった者はすべて、王に与え、王も同様に代金を受け取って、奴隷の務めへと送り出した。

34

Praeterea populus alius Trachonitidis regionis et Gaulanitidis, Joppeni et Gadaritae, tamquam belli excitatores et perturbatores concordiae, deserentes propria, incursantes aliena, qui sumptis armis pacem violassent, justas et debitas pro flagitiorum meritis poenas dedere.

PL 15, 2100B

さらに、トラコニティスとガウラニティスの地方の別の民、ヤッファの者とガダラの者は、戦の扇動者、和合の攪乱者として、自分の土地を捨て、他人の土地に襲い込み、武器を取って平和を破ったので、その悪行の報いにふさわしい正当な刑罰を受けた。

Liber IV, Caput I

第4巻 第I章PL 15, 2099C
1

Exstinctis Taricheis maxima ex parte, Romani Galilaeis urbibus et finibus potiebantur, nisi quod Gaulanitidis regionis urbs Gamala contumacis populi alebat spiritus, locis nixa asperioribus: namque ea in monte est sita, dextra laevaque praeruptis circumcisa rupibus, ad summum arctatur, a fronte abscinditur profundo hiatu, in posteriora aliquantum diffunditur.

PL 15, 2099C

タリカイアイが大部分滅ぼされると、ローマ人はガリラヤの町々と領土を手中にしていたが、ただガウラニティス地方の町ガマラだけは、頑なな民の気概を養っていた。険しい地に拠っていたからである。すなわちこの町は山の上にあり、右も左も切り立った岩に断たれ、頂に向かって狭まり、前面は深い裂け目で切り離され、後ろへはいくらか広がっている。

2

Ab ea quoque parte angustoque difficilique accessu, ut caudae simile iter judices, ad urbem meantibus: a summo vertice collum in immensum extendens, ut arcem tamquam caput praeferat, atque in sublimem erigat altitudinem: exilis a principio, et tamquam sinuato clivosis anfractibus solo, atque in profundum demerso: dein quasi montem quemdam cervicis medio attollens; caetera praerupta atque invia.

PL 15, 2099C

その側にもまた、町へ向かう者にとって、接近の道は狭く難しく、あなたはそれを尾に似た道と見なすだろう〔文の組み立てが崩れているらしく、町が主語だと解した〕。町は頂から首を果てしなく伸ばし、城塞をいわば頭のように前へ突き出して、高みへそびえ立たせている。初めは細く、いわば地面が坂の多い曲がりで湾曲して深みへ沈んだようであり、次いで首の中ほどに、山のようなものをもたげる。残りは切り立って通れない。

3

Unde plerique a superioribus Camalam vocitatam putant, quod formam cameli praeferat, sed corrupto incolarum usu Gamalae nomen urbi inhaesisse.

PL 15, 2099D

それゆえ多くの者は、この町はラクダの形を呈するので昔の人々によってカマラと呼ばれていたが、住民の言い慣わしが崩れてガマラという名が町に付いたのだと考えている。

4

Jam si contexta aedificia spectes, suspensam urbem arbitrere, et maxime septentrionalem ejus partem pendere existimes, reflexa paulisper meridiana.

PL 15, 2099D

さらに、連なる建物を眺めるなら、あなたは町が宙に懸かっていると思うだろうし、とりわけその北の部分が垂れ下がっていると考えるだろう。南の部分は少し反り返っている。

5

Addiderat quoque huic urbi munitiones Josephus, quibus freti, et confluentis eo multitudinis numero, regis Agrippae per septem menses obsidionem luserant. Nam et ipsa et Sotanis et Seleucia regni ejus portiones erant.

PL 15, 2100C

ヨセフスもこの町に防備を加えていた。人々はそれと、そこへ集まった群衆の数とを頼みにして、七か月にわたり王アグリッパの攻囲をあしらっていた。というのも、この町も、ソタニスも、セレウキアも、彼の王国の一部であったからである。

6

Seleucia juxta amoenissimum illud et celebre per Syriam Daphnes nemus, cyparissis arboribus intextum, scatens fontibus, quibus praetermeanti fluvio loci quem minorem Jordanem vocant, nutrimenta quaedam lacteis uberibus infundit.

PL 15, 2100C

セレウキアは、シリアに名高い、あのうるわしいダフネの森のそばにある。森はイトスギの木々が編み込まれ、泉が湧き出している。その泉は、小ヨルダン川と呼ばれるその土地を流れ過ぎる川に、乳をたたえた乳房のように、養いを注ぎ込む。

7

Et tamen civitas, et Sotanis superior, Gaulanitidis portio inferior Gamalis. Unde et studiis dissonantibus illae societatem Romanam elegerant. Hac rebellabat adeo pertinaciter, ut cum rex propior muris eos alloqui vellet, fundae jaculo sauciaretur.

PL 15, 2100D

しかしそれでも、〔セレウキアは〕町であり、ソタニスはガウラニティスの上の部分にあり、下の部分はガマラに属する〔この文は係りが定かでない。civitas はセレウキアを指し、ソタニスをガウラニティスの上の部分、ガマラを下の部分と取った〕。それゆえ、志を異にして、前の二つはローマとの同盟を選んでいた。ガマラはこれに頑強に背き、王が城壁に近づいて彼らに語りかけようとすると、投石器の石で傷つけられるほどであった。

8

Cujus injuria Romani accensi, vehementius incumbere obsidioni coeperunt: conflictumque promptissime a parte utraque, quoniam a Judaeis quoque, qui regem proprium violavissent utilia suadentem, sine ulla venia se futuros, existimantibus, si vincerent, totis viribus decernebatur.

PL 15, 2100D

この傷を負わされたことに怒ったローマ人は、いっそう激しく攻囲に取りかかった。戦いは両方の側から最も果敢に、全力で決せられた。ユダヤ人の側でも、有益なことを勧めた自分たちの王を傷つけたのだから、もし〔ローマ人が〕勝てば、容赦は少しもないだろうと考えていたからである。

9

Agrippa itaque saxo dextrum percussus cubitum, bello excessit, Romani urbem irrupere. Cessit enim hostis missilibus, murus arietibus.

PL 15, 2101A

こうしてアグリッパは石で右の肘を打たれて戦いから退き、ローマ人が町に突入した。敵は飛び道具に屈し、城壁は破城槌に屈したのである。

10

Nam et illi qui machinas impediebant, nequaquam diutius resistere potuerunt: et murus trino ariete convulsus, pervium obsidentibus in obsessos iter praebuit. Sed ea res festinationis impatientia non mediocrem victoribus cladem invexit.

PL 15, 2101A

実に、機械の働きを妨げていた者たちも、もはやそれ以上抵抗することはできず、城壁も三本の破城槌に揺るがされて、攻める者に、囲まれた者のもとへ通じる道を開いた。しかしこの事は、はやる気の我慢のなさのゆえに、勝者に少なからぬ損害をもたらした。

11

Namque ubi sese infudere domiciliis dum perscrutantur vel praeceptum ire spolia contendunt, cedentia domorum angusta ponderi, nutantibus fundamentis ruinam traxere: et proxima quaeque proximis illisa excidio erant.

PL 15, 2101A

というのも、彼らが家々に流れ込み、探し回ったり、戦利品を先取りしようと急いだりするうちに、家々の狭い部分は重みに耐えかねて崩れ、土台が揺らいで崩壊を引き起こし、隣り合うものがことごとく隣に打ちつけられて滅んだからである。

12

Multi Romanorum illis involuti casibus, in victoria pestem incidere. Plerique praejacentes se lapsis aedibus occupabantur, alii lacero corpore, vix semineces servabantur.

PL 15, 2101A

多くのローマ人がこれらの災難に巻き込まれ、勝利のさなかに破滅に陥った。多くの者は先に倒れ込み、崩れた家屋に押し潰された。ほかの者は体を引き裂かれ、半死のまま辛うじて助け出された。

13

Plerosque pulvis necabat, caedebantur angustiis arctati, desuper quoque mulieres et invalidi senes, et qui de junioribus refugerant, saxa in subditos dejiciebant, vel quaecumque genera telorum occurrerant.

PL 15, 2101B

多くの者を塵が窒息させ、狭いところに押し込められて打ち殺された。さらに上からは、女たちや力のない老人たち、若者のうち逃げ込んでいた者たちが、下にいる者たちに石を投げ落とし、手に触れたあらゆる種類の飛び道具を投げつけた。

14

Caligo infuderat omnia, prospectum eripuerat, mentem confuderat, ignorantia quoque exitum non reperiebat. Vix itaque subtrahentes se periculis urbis excessere.

PL 15, 2101B

闇がすべてを覆い、視界を奪い、精神を乱し、何も分からないために出口も見いだせなかった。こうして彼らは、町の危難から身を引いて、辛うじて外へ出た。

15

Vespasianus interea, dum urget hostem, in interiora urbis concesserat, mediusque inter agmina circumfusa hostium, bellum accendebat. Neque enim hosti terga dare tantum conveniebat virum, neque tutum putabat.

PL 15, 2101B

ウェスパシアヌスはその間、敵を追い立てるうちに町の奥へ進み入り、周りを取り巻く敵の群れのただ中で戦いを燃え上がらせていた。敵に背を向けることは、これほどの男にふさわしくなく、また安全とも考えなかったからである。

16

In Syriam direxerat filium suum Titum: excitavit notae virtutis constantiam, et sese in arma colligens, consertis clypeis, cum paucis quos praesentes habebat, imperterritus stetit, quasi in quos sese excuteret considerans: cujus impetum formidantes Judaei, minore vi insistere coeperunt, et metuentes sibi quisque, laxavere aciem.

PL 15, 2101B

彼は子ティトゥスをシリアへ送っていた。そのうえで、名高い武勇の不動の心を奮い起こし、武器のうちに身を固め、盾を連ねて、その場にいた少数の者とともに、恐れることなく立った。敵のうち誰に向かって躍りかかろうかと見定めているかのようであった。ユダヤ人はその勢いを恐れ、力を弱めて迫り始め、それぞれ我が身を案じて、陣形を緩めた。

17

Ita Vespasianus hosti adversus, paulatim gradum retulit, praeliantibus sibi magis similis quam cedentibus. Illic cum decem primis excidit Brutius, multis ante bellis probatus, et apud Judaeos notae vir experientiae et validae fortitudinis.

PL 15, 2101C

こうしてウェスパシアヌスは敵と向き合ったまま、少しずつ歩を退いた。退く者というより、むしろ戦う者に似ていた〔sibi の係りは定かでない。「彼らしく」の意を添えるものとも取れる〕。そこで十人の先頭の者とともにブルティウスが倒れた。多くの先立つ戦いで実証され、ユダヤ人のもとでも経験と強い勇気で知られた男であった。

18

Centurio quoque cum decem aliis Syris rem egregiam fecit ac memorabilem. Nam in ipso tumultu cum Romanos urgeri cerneret, in abdita cujusdam domus sese contulit, atque ibi inter coenandum, cum Judaei colloquerentur quae Romanis machinati forent, nocte intempesta omnes eos interfecit, et cum militibus Romano sese exercitui repraesentavit.

PL 15, 2101C

百人隊長も、ほかのシリア人十人とともに、見事で記憶に値する働きをした。というのも、まさにその騒ぎのさなか、ローマ人が押されているのを見ると、ある家の奥まった所へ身を移し、そこで食事のあいだ、ユダヤ人がローマ人に対して企てたことを語り合っているところを、真夜中にことごとく殺し、兵士たちとともにローマ軍に再び姿を現したのである。

Liber IV, Caput II

第4巻 第II章PL 15, 2101D
1

Vespasianus autem ubi moestum exercitum animadvertit, plurimorum amissione, et maxime deserti ducis pudore, quod eum solum intra urbem hostium reliquissent, cum summa eos gratia consolabatur, dicens: Si mei sors periculi verecundiae vobis est, nec ego sic ad bellum processeram, ut declinarem pericula, sed superarem: sin vero, quia et de nostris plerique interfecti, nequaquam mirandum: quando enim victoria ulla sine sanguine est?

PL 15, 2101D

ウェスパシアヌスは、多くの者を失ったこと、とりわけ将軍をただ一人敵の町の内に置き去りにしたという恥のために、軍が沈んでいるのを見て取ると、このうえない好意をもって彼らを慰め、言った。「私の危難の巡り合わせが諸君にとって恥であるのなら、私も危難を避けるためにではなく、それに打ち勝つために戦いに出たのだ。だが、我々の側でも多くの者が殺されたからだというのなら、少しも驚くことではない。血を流さずに得られる勝利など、いつあろうか。」

2

Habent praelia suos eventus. Etsi spectata virtus praeeminere soleat in bello, solet tamen aliquid licere casibus. Sed prudentis est in adversis lapsum corrigere, in prosperis moderationem tenere.

PL 15, 2101D

「戦いにはそれぞれの成り行きがある。実証された武勇が戦いで抜きん出るのが常であるにしても、偶然に何ほどかが許されるのもまた常である。だが思慮ある者の務めは、逆境にあっては失態を正し、順境にあっては節度を保つことである。」

3

Contra autem rudis cujusdam atque ineruditi ingenii, secundos semper successus praesumere, quasi non adversum viros certamen sit: infirmi autem, lapsu aliquo summae rei diffidere, cum exiguis momentis subito inclinentur omnia quae in bello geruntur.

PL 15, 2102A

「これに対し、粗野で教養なき資質の者のすることは、常に順調な成功を当てにし、あたかも相手が男たちではないかのように戦うことであり、弱い者のすることは、何か一つの失態で大局に自信を失うことである。戦いで行われるすべてのことは、わずかな契機で急に傾くのだから。」

4

Itaque ille praestantissimus, qui inter adversa sobriis colluctatur casibus, et supplantat superiorem, seque reparare, et corrigere proprias quaerit prolapsiones. At vero incuriosior suis saepe motibus cadit, et dum irruit incautus, impetu suo fusus procumbit.

PL 15, 2102A

「それゆえ、あの最も優れた者は、逆境のただ中で、節度をもって災いと格闘し、優位に立つ者の足をすくい、自らを立て直し、自分の失態を正そうとする。だが、より不注意な者は、自分の動きでしばしば倒れ、無警戒に突進するうちに、自らの勢いで投げ出されて倒れ伏す。」

5

Quod si hoc saepe accidit, ubi nuda virtus; quanto magis in bello, ubi diversi generis conserta decernunt agmina, nec unum consilium, nec consors sententia est?

PL 15, 2102A

「裸の武勇のみが物を言う場でもこれがしばしば起こるのなら、様々な種類の軍勢が入り交じって決戦し、方針も一つでなく、意見も一致しない戦いでは、なおさらではないか。」

6

Locus adversus, difficiles asperitates, iniqua in angusto decernendi conditio plurimis adversum paucos: cum et ipsa multitudo sibi oneri sit, et pauci in pluribus minus frustrentur.

PL 15, 2102B

「不利な場所、困難な険しさ、狭い所で戦いを決するという、多数が少数に対して負う不公平な条件がある。多数はそれ自体が自分の重荷となり、少数はむしろ多数の中にあって挫かれることが少ないからである。」

7

Sed haec ad momentum saepe obrepunt, quae non ex virtute veniunt, sed casu accidunt. Unde nihil est angere quod vos debeat, commilitones: quia non per infirmitatem aliquam manus vestrae, neque per fortitudinem Judaeorum versae res, sed difficultas locorum nobis ad victoriam impedimento fuit, illis ad differendum morae.

PL 15, 2102B

「だがこうしたことは、武勇から来るのではなく偶然に起こるのであり、しばしば一瞬のうちに忍び寄る。だから、戦友たちよ、諸君を悩ませるべきことは何もない。事態が転じたのは、諸君の手の何らかの弱さのゆえでも、ユダヤ人の勇気のゆえでもなく、地形の困難が我々には勝利の妨げとなり、彼らには引き延ばしの猶予となったからだ。」

8

Neque quidquam est, quod argui possit, nisi inconsultus impetus atque increditus. Etenim dum ad superiora urbis illos secuti fuistis, atque irruistis in domos eorum, ipsi vos periculis implicavistis. Quorum successistis hospitia, suscepistis pericula.

PL 15, 2102B

「責められうることがあるとすれば、思慮に欠け、信じがたいほど無謀な突進だけだ。実際、諸君は町の高みへ彼らを追い、彼らの家々に突入して、自ら危難に身を絡めたのだ。彼らの住処を継いだとき、諸君は危難をも引き受けたのだ。」

9

Tenebatis urbem, quis vos coegit introrsus pergere? Descendere ad vos hostis debuit, non vos intemperantes ad victoriam, immemores vitae ac salutis contendere.

PL 15, 2102C

「諸君は町を押さえていた。誰が諸君を奥へ進ませたのか。敵のほうこそ諸君のもとへ下って来るべきであったのに、諸君は節制を欠いて勝利へ急ぎ、命と無事を忘れた。」

10

Reparate ergo animos, et de virtutibus vestris non solum ad consolationem, sed etiam, quod est amplius, vindictam praesumite: me certe habebitis praevium pugnae.

PL 15, 2102C

「ならば心を立て直せ。そして諸君の武勇から、慰めのみならず、それ以上のもの、すなわち復讐を期待せよ。私が戦いの先頭に立つのを、諸君は必ず目にするだろう。」

11

Estote parati armis, animis: pericula vos fortiores fecerint, non timidiores: facile est injuriam solvere, si virtus se recognoscat.

PL 15, 2102C

「武器をもって、心をもって備えよ。危難は諸君をいっそう強くするのであって、臆病にはしない。武勇が自らを認め直すなら、受けた侮辱を雪ぐのはたやすい。」

Liber IV, Caput III

第4巻 第III章PL 15, 2102C
1

His dictis accendit militum fortitudinem, quibus reparantibus vallum, plerique per praerupta subtraxere se obsidioni. Nam jam et alimoniae inopia incessebat, et infracta muri cessura machinis arbitrabantur.

PL 15, 2102C

この言葉で彼は兵士たちの勇気を燃え上がらせた。兵士たちが防柵を修復している間に、ユダヤ人の多くは険しい崖をつたって攻囲から身を引いた。すでに食糧の不足も迫っており、壊された城壁の部分は機械に屈するだろうと考えたからである。

2

Unus deinde fons intra urbem, et ipse muris proximus erat, quae res eos in summo timore posuit, ut frequentissimi dilaberentur. Qui vero permanendum putarunt, pertinaciter praeliabantur. Interea Romani turrem altissimam suffodientes, vi maxima subruerunt.

PL 15, 2102D

それから、町の内の泉はただ一つで、それも城壁にきわめて近かった。このことが彼らを大きな恐れに陥れ、非常に多くの者が散り散りに逃れた。だが留まるべきだと考えた者は、頑強に戦った。その間にローマ人は最も高い塔の下を掘り、全力で崩した。

3

Quo casu concussa civitas, perturbati omnes totius urbis paventes ruinas. Unde et Chares aeger corpore, tanti terrore sonitus exanimatus, mortem implevit.

PL 15, 2102D

この出来事に町は揺さぶられ、町じゅうの者がみな、崩壊を恐れて動転した。そこでカレスは、体を病んでいたが、あまりの轟音の恐ろしさに息絶え、死を遂げた。

4

Romani tamen, patefacta urbe, ingressu abstinuere, donec Titus ingressus est, qui dolore paterni periculi excitus, cum paucis in urbem irruit, et maximam Judaeis cladem invexit.

PL 15, 2102D

しかしローマ人は、町が開かれたにもかかわらず、ティトゥスが入るまで突入を控えた。ティトゥスは父の危難への痛みに奮い立ち、少数の者とともに町に突入して、ユダヤ人に最大の損害をもたらした。

5

Tantum qui in superioribus erant, saxa volventes accessu prohibebant Romanos: spicula torquebant, sagittas jaculabantur. A Judaeis impulsa facile in pronum saxa devolvebantur, missilia perveniebant, descendebant sagittae non sine eorum periculo quos offenderant.

PL 15, 2103A

ただ、高みにいた者たちは、石を転がしてローマ人の接近を阻み、槍を投げ、矢を射かけた。ユダヤ人に押された石は容易に下り坂を転げ落ち、飛び道具は届き、矢は降り注いで、当たった者たちにとって危険なものであった。

6

Romanis adversum editiora montis jactus inefficax, conatus irritus, atque ipsis periculosus; cum subito orta venti procella, Judaeorum retorquebat sagittas, repellebat spicula.

PL 15, 2103A

ローマ人にとっては、山の高みに向けて投げても効果がなく、試みは無駄で、むしろ自分たちに危険であった。そのうえ突然、風の嵐が起こり、ユダヤ人の矢を向きを変えて押し返し、槍を撥ね返した。

7

Quae vero Romanus exercitus jaculabatur, in hostem referebat: ita elementorum ipsorum repagulis et ventorum turbinibus oppressi, supremo excidio captae urbis universi, quicumque illic reperti sunt, interiere.

PL 15, 2103A

ローマ軍が投げたものは、敵のほうへ運ばれた。こうして諸元素そのものの閂と風の旋風に押さえつけられ、占領された町の最後の滅びに、そこに見いだされた者は誰も皆、死んだ。

8

Quatuor tantum millia a Romanis interfecta: quinque millia praecipitio periisse accepimus: nulli aetati venia data.

PL 15, 2103B

ローマ人に殺されたのはわずか4,000人、断崖から落ちて死んだのは5,000人だったと我々は聞いている。いかなる年齢の者にも容赦は与えられなかった。

Liber IV, Caput IV

第4巻 第IV章PL 15, 2103B
1

Giscala adhuc sola de partibus Galilaeae in se hostem non converterat, quoniam incolarum ejus quietiora ingenia, ut pote plebs agrestis, contenta suis fructibus, nihil belli conferebant; sed multorum coalitu qui latrocinio vitam exercerent suam, etiam mitiorum studia pravis moribus corrumpebantur.

PL 15, 2103B

ギスカラは、ガリラヤの地方のうちでなお唯一、敵を自らに向けさせずにいた。その住民の気質はより穏やかで、田舎の民として自分たちの収穫に満足し、戦に何も寄与しなかったからである。しかし、盗みで生計を立てる多くの者が合流したために、より穏やかな者たちの志までも、悪い習わしによって損なわれた。

2

Erat praeterea vir levis Joannes nomine indigena, populi lues, dolis nulli versutorum secundus, improbitate parem nesciens, cui numquam defuerat nocendi affectus, aliquamdiu tamen fuerat inopia exercendae iniquitatis impedimentum.

PL 15, 2103B

そのうえ、土地の者でヨハネという名の軽薄な男がいた。民の疫病であり、策略では狡猾な者の誰にも劣らず、悪辣さでは並ぶ者を知らず、害をなそうとする気持ちを欠いたことは一度もなかったが、しばらくは不法を行う手段の乏しさが妨げとなっていた。

3

Quid tamen definiam, haud liquido scio, utrum eum indigentia texerit, an represserit: doli callidus, fallendi artifex, doctus mendaciis, fidem quaerere et crudelitatem compositis adsciscere, qui fallaciam virtutem putaret et elegantiae duceret, et charissimos circumvenire: promptus ad conspirandum, vehemens ad audendum, acer ad efficiendum, conturbator in otio, desertor in periculo, assuetus latrociniis, bello insolens, qui cum persequi nequiret, sereret tamen parandae causas dominationis.

PL 15, 2103B

だが、私はこれをどう定めるべきか、はっきりとは分からない。窮乏が彼を覆い隠していたのか、それとも抑えていたのか。策略に長け、欺きの名手で、偽りに熟達し、作り事によって信用を求め、残酷さを身につけ、欺きを徳と見なし、最も親しい者たちを陥れることすら洗練と考えた。謀議には敏く、敢行には激しく、遂行には鋭く、平穏のうちでは騒乱を起こす者、危難のうちでは脱走者、盗みに慣れ、戦には不慣れで、事を成し遂げることはできなくとも、支配を手に入れるための口実をなお蒔き続けた。

4

Huic igitur animus inquietus, prompta audacia, quam processus alebant opesque ad consociandam perditorum manum.

PL 15, 2103C

この男には、落ち着かない心と、すぐに現れる大胆さがあった。それを、事の進展と資力が養い、身を持ち崩した者たちの一団を結ぶまでに至らせた。

5

Unde cum ejus factione, memoratae urbis populum excitari ad bellum Vespasianus comperisset, ne totum exercitum defatigaret, filium Titum cum mille equitibus direxit, quibus comitatus ad urbem appropinquavit.

PL 15, 2103C

そこで、先に述べた町の民が彼の一派によって戦へ駆り立てられていることをウェスパシアヌスが知ると、全軍を疲れさせまいとして、子ティトゥスを千の騎兵とともに送った。ティトゥスはそれに伴われて町に近づいた。

6

Sed ubi muros populo vidit refertos, mirari se ait, quod eorum exemplum sequerentur ad rebellandum, quorum excidio resipiscere debuissent. Esto tamen, ut primo tentamenta habuerint aliquid praesumptionis, quid universorum exitia spei ferrent?

PL 15, 2103D

しかし城壁が民で満ちているのを見ると、彼は驚いたと言った。その滅びを見て自分たちこそ正気に返るべきであった者たちの例に倣って、反乱を起こすとは、と。「仮に、最初の企てに何らかの思い上がりがあったとしても、全員の滅亡が何の望みをもたらすというのか。」

7

Veniabilis certe fuerit in principio spes libertatis: inexorabilis tamen est in ultimis et desperatis rebus perseverantia. Nam qui non exemplo humanitatis, non sedulo verborum monitu flectuntur; adversum eos, non verba, sed arma necessaria sunt.

PL 15, 2103D

「自由への望みは、初めのうちなら確かに許されえたかもしれない。だが、最後の絶望的な事態に至ってまで固執することは、容赦できない。人道の例にも、熱心な言葉の諭しにも心を曲げない者に対しては、言葉ではなく武器が必要である。」

8

Muris fiditis quasi adversum Romanarum virtutes illos protexerint. Quid aliud possunt clausi praeferre, circumsepti praetendere, nisi quod in captivitate audaces sint?

PL 15, 2103D

「諸君は城壁を頼みにしている。あたかもそれが、ローマ軍の武勇に対して、〔先に滅びた〕彼らを守ったとでも言うかのように。閉じ込められ、囲まれた者に、捕らわれの身にあってなお大胆だということ以外に、何を誇示できようか。」

9

Nemini erat loquendi potestas: occupaverat enim omnem murorum ambitum praedatoria manus: cavebat Joannes, ne quis colloquio familiari Romanos invitaret.

PL 15, 2104A

誰にも語る機会はなかった。略奪をなす一団が城壁の周囲全体を占めており、ヨハネは、誰かが親しい対話でローマ人を招き寄せることのないよう警戒していたからである。

10

Itaque ipse praeripuit sermonis relationem, dicens: libenter se tractatum suscipere de rebus communibus, nec experiendi usum declinare, si forte ipsi utilia suadeat, aut his quae referuntur acquiescendum sit: sed prohiberi se lege patria, cum supersit hebdomadae sacrae dies, tractare de pacis conditionibus.

PL 15, 2104A

そこで彼自身が、談判の申し出を先に取って、こう言った。共同の事柄についての談合は喜んで引き受けるし、試みることも避けない。もし相手が有益なことを勧めるなら、あるいは告げられることに従うべきなら、そうしよう。だが、週の聖なる日がまだ続いているので〔安息日のことと取った〕、父祖の律法によって、和平の条件を協議することは禁じられている、と。

11

Siquidem ut movere arma interdictum, ita etiam illicitum consulere de pace feriatis diebus. Etenim de negotio verbis saltem decernere, et illis sacrilegium qui cogerentur, nec illis inultum qui cogerent.

PL 15, 2104A

なぜなら、武器を動かすことが禁じられているように、祝日に和平を協議することもまた許されないからである。実際、事を言葉だけででも決することは、強いられる者にとっては冒瀆であり、強いる者にとっても罰を受けずには済まない、と。

12

Veniam se unius diei poscere, dilationem tam exiguam nequaquam impedimento futuram. Neque enim circumfuso hoste, effugium clausis liberum: offerri sibi arbitrium pacis, tam aequali optione formidinem obesse: urgeri se interim non oportere ad pacis consulta, quibus religioni esset contra legem patriam non praevaricari: convenire autem tam liberali pacis oblationi, ut qui praeter spem sponte offerat pacem, ne quis periclitetur, evasuris etiam leges suas reservet.

PL 15, 2104A

自分は一日の猶予を請う。これほどわずかな延期は決して障りにならないはずだ。敵に取り囲まれていては、閉じ込められた者に逃げ道は自由でない。和平の裁量が自分に差し出されているが、これほど対等な選択においても、恐れが妨げとなる〔tam aequali optione formidinem obesse の組み立ては定かでない。obesse は abesse(無い)の誤りかもしれず、そう読めば「これほど対等な選択には恐れは無い」となる。底本のまま取った〕。その間、和平の協議へ自分を急き立てるべきではない。彼らにとっては、父祖の律法に背反しないことが敬虔の務めなのだから。そして、望みに反して自ら和平を差し出す者は、誰も危険に晒されないように、逃れる者にも自分たちの律法を保たせるのが、これほど寛大な和平の申し出にふさわしい、と。

13

Haec sine dolo Titus allegata arbitratus, receptui cecinit, et revocavit a muris quos secum deduxerat. Ita Joannes fugiendi adeptus copiam, nocte intempesta cum plerisque abscessit: sequebantur etiam mulieres proficiscentem.

PL 15, 2104B

ティトゥスはこれが偽りなく述べられたものと考え、退却の合図を吹かせ、自分が城壁へ引き連れていた者たちを呼び戻した。こうしてヨハネは逃げる余地を得て、真夜中に多くの者とともに立ち去った。出発する彼に女たちまでも従った。

14

Sed quo ulterius progrediebantur viri, eo plures mulieres vel parvuli relinquebantur, desertaeque a suis spectabant pavidae viam feminae. Et cum jam viros proprios e conspectu amitterent, hostem adesse arbitrabantur, ad omnem trementes sonum.

PL 15, 2104B

しかし男たちがさらに先へ進むほど、女たちや幼子は多く取り残され、身内に見捨てられた女たちは、怯えて道を眺めていた。そして自分たちの男たちがもう視界から消えると、敵が来たと思い、あらゆる物音に震えた。

15

Si quis concurreret, misere convertebantur, sese peti, sibi catenas injici trepidantes, quasi jam praesentes essent qui timebantur.

PL 15, 2104C

誰かが駆けて来ると、彼女らは哀れにも振り返り、自分たちが狙われている、鎖をかけられると慄いた。恐れていた者たちがもう目の前にいるかのようであった。

16

Titus ita juxta conventum jam sole infuso, ad urbem cum exercitu contendit: aperiuntur portae: egreditur populus cum exsultatione, et Romanos cum laetitia suscipit et alacritate: abesse gaudens pestilentem virum, fugisse per noctem, sibi liberam facultatem datam: orare se veniam, ne fraudi sibi esset ejus fuga, quem tenere sine suo exitio non possent.

PL 15, 2104C

ティトゥスは約束どおり、日がすでに差し込んだころ、軍とともに町へ急いだ。門が開かれ、民は歓喜して出て来て、喜びと熱意をもってローマ人を迎えた。疫病のような男がいなくなり、夜のうちに逃げ去り、自分たちに自由な機会が与えられたことを喜び、彼らは赦しを願った。自分たちが滅びなしには引き留められなかった男の逃亡が、自分たちの不利益とならないように、と。

17

Ille dilatione vindictae consolatus, consummati negotii celeritate, ad comprehendendum Joannem e vestigio plurimos misit, si forte eum consequerentur.

PL 15, 2104C

ティトゥスは、復讐が延ばされたことを、事が速やかに片づいたことで慰められ、ヨハネを捕らえるために、すぐさま多くの者を、もしや追いつけるかと送り出した。

18

Ipse urbem ingressus, minis magis quam supplicio affecisse contentus pacis perturbatores, remisit omnibus, ne quis vel odio, vel domesticis excitatus negotiis, innoxios in invidiam deduceret, et gravissimi criminis pulsaret atrocitate: cum multo tolerabilius sit id, quod incertum est, formidini participis conscientiae derelinquere, quam condemnare innoxium.

PL 15, 2104C

彼自身は町に入り、和平を乱した者たちを、刑罰よりも脅しで処すれば足りるとして、全員を赦免した。誰かが憎しみや私事に駆られて、罪なき者を非難にさらし、最も重い罪の凶悪さで責め立てることのないようにするためである。共犯の意識をもつ者の恐れに不確かなことを委ねるほうが、罪なき者を断罪するよりも、はるかに耐えやすいからである。

19

Saepe enim reum corrigit metus: poena autem innocentis sine ullo remedio correctionis est.

PL 15, 2104D

実に、恐れはしばしば罪ある者を矯正するが、罪なき者への刑罰には、矯正という救いがまったく無いからである。

20

Joannes itaque non est repertus ab his quos direxerat Titus: sed reperti qui sequebantur eum, parvuli vel mulieres, ad duo millia fere interfecti, tria millia autem infirmae aetatis et sexus, ubi satietas necandi facta, captivitati adjudicati sunt.

PL 15, 2104D

こうしてヨハネは、ティトゥスが送った者たちには見つからなかった。しかし彼に従っていた者たち、幼子や女たちは見つかり、およそ2,000人が殺された。3,000人は、弱い年齢と性の者であったが、殺すことに飽きたのちに、捕囚と定められた。

21

Custodiam militarem civitati impertivit. Itaque Galilaea omnis in potestatem Romanam deducta.

PL 15, 2105A

彼は町に軍の守備を置いた。こうしてガリラヤ全土はローマの支配のもとに下った。

22

Nam et Thabirius mons, cujus altitudo triginta stadiorum, vertex autem ipse campestris viginti et tribus stadiis jacet, penuria aquae ab aliis desertus, ab aliis orata venia Romanis traditus: licet virtute quoque et industria Placidi cui id negotii a Vespasiano commissum fuerat, omnis convenarum turba, dum cedentem sequitur, et arte revocantem gradum perurgeret, campi medio circumfusa, refugium amiserit, pestem invenerit.

PL 15, 2105A

というのも、タボル山〔底本は Thabirius mons。タボル山と取った〕も──その高さは30スタディオン、平らな頂そのものは23スタディオンにわたって広がる──水の不足のためにある者たちには捨てられ、ほかの者たちには赦しを乞うてローマ人に引き渡された。もっとも、この任務をウェスパシアヌスから委ねられたプラキドゥスの武勇と働きによっても、寄り集まっていた群衆はすべて、退く者を追ううちに、また彼が計略で歩みを引き戻して激しく押し返したために、野の真ん中で取り囲まれ、逃げ場を失い、滅びに出会った〔この文の主語の移りは定かでない。大意を取った〕。

Liber IV, Caput V

第4巻 第V章PL 15, 2105A
1

Hactenus circumvagari licuerit, dum templi sancti a majoribus conditi, et sacrae legis contagia refugientes, circa alias urbes stylum occupamus: sed tempus est jam, ut quae Hierosolymis gesta sunt, adoriamur, non ingenio freti, sed ne patriae legi veterique cultui, nostri doloris videamur negasse ministerium: fuerit in illis licet umbra, non veritas, sed tamen umbra designat veritatis vestigia.

PL 15, 2105A

ここまでは、先祖が築いた聖なる神殿と聖なる律法に触れることを避けつつ、ほかの町々のまわりに筆を費やしているあいだは、さまよい歩くことも許されただろう。だが今や、エルサレムで行われたことに取りかかるべき時である。自らの才に頼んでではなく、父祖の律法と古い礼拝に対して、我々の悲しみの務めを拒んだと見られないためである。それらにあったのは影であって真理ではなかったにせよ、影もまた真理の跡を示すのである。

2

Habet enim picturae lineamenta umbra, fulgorem non habet, nec ad summam perfecta est manum, sed diligenter intuentibus futura exprimit: et ideo minus delectat figura, plus illicit gratia.

PL 15, 2105B

実に、影には絵の輪郭はあるが輝きはなく、最後の仕上げの手が加わって完成しているわけでもない。だが注意深く見る者には、来たるべきものを表している。それゆえ象りが楽しませることは少なく、恩寵がより多く惹きつけるのである。

3

Unde placuit rerum arbitro abolere vetera, nova condere; ut veritatem sequerentur, qui per angustias infidelitatis imagines non sequebantur.

PL 15, 2105B

そこで万物の裁定者は、古いものを廃し、新しいものを築くことをよしとした。不信仰の狭さのゆえに影像に従っていなかった者たちが、真理に従うようにするためである。

Liber IV, Caput VI

第4巻 第VI章PL 15, 2105B
1

Fugiens, ut supra diximus, de Galilaeae partibus Joannes ad Hierosolymitanam urbem se contulit; et quasi quaedam pestis infecit animos plurium, qui ex diversis regionibus principes flagitiorum eo quasi in sentinam confluxerunt.

PL 15, 2105B

先に述べたように、ガリラヤの地方から逃れたギスカラのヨハネは、エルサレムの町に身を移した。そして、何か疫病のように、多くの者の心を侵した。各地から、悪行の首領たちが、いわば汚水だめのようにそこへ流れ込んだのである。

2

Hoc enim illi urbi majoris causa excidii fuit, quia quod sceleribus suis deferebant perditi, ut eo convenirent plerique, ubi vel tutiores se fore crederent, vel insolentiores ad flagitia coacervanda, fidei deferre aestimabantur.

PL 15, 2105C

これはその町にとって、より大きな滅びの原因であった。というのも、堕落した者たちが自らの悪事のために差し出していたこと、すなわち多くの者が、より安全でいられる、あるいは悪行を積み重ねるのにいっそう傍若無人でいられると信じた所へ集まって来たことが、信義のために差し出しているものと見なされたからである〔文の組み立てが込み入っているが、quod sceleribus suis deferebant を fidei deferre に対置したものと取った。fides は神殿と律法への忠誠を言うらしい〕。

3

Recipiebantur itaque passim, quasi pio templi amore defensum venirent. Haec prima labes malorum.

PL 15, 2105C

こうして彼らは、あたかも神殿への敬虔な愛から守りに来た者であるかのように、誰でも彼でも受け入れられた。これが悪の最初の汚れであった。

4

Hinc oppressa est paucorum mansuetudo per plurimorum insolentiam: hinc itum in caedes, cum minus parceret alienus: hinc conspiratum, ut legis solemnia negligerentur, sacerdotia a bonis ad improbos derivarentur, quod hominibus non solum a pio cultu, sed ab ipsa legis cognitione peregrinis, quod sanctum esset, ignorabatur.

PL 15, 2105C

ここから、少数の者の穏やかさは、多数の者の傲慢によって押しつぶされた。ここから殺戮に及んだ。よそ者は容赦が少なかったからである。ここから、律法の厳かな祭儀が顧みられず、祭司職が善人から悪人へ移されるようにと共謀された。敬虔な礼拝のみならず、律法の知識そのものにも疎い者たちにとって、何が聖であるかは知られていなかったからである。

5

Vincti sunt primo regali genere viri qui resistebant, quo caeteri metu cederent: deinde necati; et ut flagitium velaretur, quos sine judicio peremerant, missis in carcerem sicariis, eosque afficto crimine proditionis interemptos, ementiebantur.

PL 15, 2105D

まず、抵抗していた王の血筋の男たちが縛られた。ほかの者が恐れて屈するようにするためである。次いで殺された。そして悪行を覆い隠すために、裁きなしに殺した者たちについて、シカリオイを牢に送り込み、彼らは偽りの反逆の罪名で殺されたのだと偽った。

6

Pertracti itaque universi metu, quod homines potentes atque innoxii Antipas, Lebias et Phoras tam facile oppressi forent, quod nec jam audebant resistere.

PL 15, 2105D

こうして皆が恐れに引きずられた。力ある罪なき人々、アンティパス、レビアス、ポラス〔底本の綴りのまま音写した〕が、あまりにたやすく打ち倒されたからである。もはや誰も抵抗しようとはしなかった。

7

Hinc eo processum, ut ignobiles atque indignos substituerent sacerdotum principes: ut quibus nulla emerendi honoris gratia suffragabatur, ii contra meritum suum adepti sacerdotia, ad omne nefas conferentium arbitrio subjicerentur: sed cum obviarent sacerdotales viri, et maxime Ananus caeteris senior, ne per gratiam donaretur summi nominis praerogativa, sortito creari principem sacerdotem expetunt, in quo nihil gratiae, sed divino judicio committi sortis eventus aestimaretur.

PL 15, 2105D

そこから、身分卑しく値しない者たちを大祭司に立てるまでに至った。名誉を得るに足る後ろ盾のない者たちが、その功に反して祭司職を得て、任命する者たちの意のままに、あらゆる不正へ従わされるようにするためである。だが祭司の身分の男たち、とりわけ他の者より年長のアナノスが、好意によって最高の称号の特権が授けられることのないようにと反対したので、彼らはくじで大祭司を立てることを要求した。くじの結果には好意は何もなく、神の裁きに委ねられたものと見なされるようにするためである。

8

Et revera praetendebant veterem consuetudinem, qua substituendos in sacerdotii principatum mos erat ad sortem vocari: evidenter autem solutionem legis operabantur.

PL 15, 2106A

実際、彼らは古い慣習を口実に立てた。それによれば、大祭司の座に立てられるべき者はくじに召されるのが習いであった。だが明らかに、彼らは律法の廃棄を行っていたのである。

9

Cum enim lex sacerdotalis successionis viros ad sortem legeret, illi ad speciem de sacerdotalibus tribubus unum, Enachum nomine, praesentem statuunt, et ad sortem agi praecipiunt.

PL 15, 2106A

というのも、律法は祭司の継承に属する男たちをくじのために選ぶものであるのに、彼らは見せかけのために、祭司の部族のうちからエナコスという名の一人をその場に立て、くじを行うよう命じたのである。

10

Tunc Phanis quidam sorte exiit, filius Samuelis, incanus vir, cui non modo per principes sacerdotum ducta successio nulla suppeditaret, sed ne ulla quidem scientia muneris sacerdotalis, eo quod ruri vacaret: et ideo, quod esset princeps sacerdotum, incognitum habebat.

PL 15, 2106A

そのときファニスという者がくじで当たった。サムエルの子で、白髪の男であり、大祭司の系譜による継承を何ら持たないばかりか、祭司の務めについての知識もまったく持たなかった。田舎で暮らしていたからである。それゆえ、大祭司とは何であるかも知らなかった。

11

Denique attracto ex agris, et reluctanti quasi in scena alia persona imponitur, induitur quoque sacrarum veteri more amictum vestium. Docetur in tempore, quid eum facere oporteret.

PL 15, 2106B

実に、畑から引き連れて来られ、嫌がるのに、舞台の上でのように別の役を負わされ、古来の習わしに従って聖なる装束も着せられた。その場で、何をすべきかを教えられた。

12

Ita sortis eventu exposita est nequitia seditiosorum, ut ad imperitum agrestem tanti sacerdotii functio deduceretur. Sed illis ludibrio erat circumscriptio veteris solemnitatis, sacerdotibus dolori: qui irrideri legem a perditis flentes ingemiscebant.

PL 15, 2106B

こうして、くじの結果によって、反乱者たちの邪悪さがあらわにされた。これほど大いなる祭司職の務めが、無知な田舎者に下されたのである。だが彼らにとって、古い祭儀をごまかしたことは嘲りの種であり、祭司たちには苦しみであった。祭司たちは、律法が堕落した者たちに嘲られるのを、泣いて嘆いた。

13

Ipsi tamen freti pietatis auctoritate et bonorum indignatione congregant sese, et super perturbatores irruunt.

PL 15, 2106B

それでも彼らは、敬虔の権威と善人たちの憤りを頼みにして集結し、攪乱者たちに襲いかかった。

14

At illi cum et causae et numero dissiderent, ad templum quasi in arcem confugientes, velut castrum quoddam sibi constituerunt, ad repellendam irruentis populi multitudinem.

PL 15, 2106B

しかし相手は、大義の点でも数の点でも劣っていたので、神殿へ、あたかも城塞へのように逃れ、襲いかかる民の群衆を撃退するために、いわば砦を築いた。

15

Ac primo ante fores templi atque in ipso vestibulo siti, adversum populum praeliabantur: si quis vulneratus fuerat, interiora templi petebat, illic sanguinem suum fundens interno limini, et cruenta pavimentis sauciosiora detergens ulcera fibraeque patentis vulneris, vestibus his, quas non liceret illis contingere, fovebantur.

PL 15, 2106C

まず彼らは神殿の門の前、まさにその前庭に陣取って、民と戦った。傷ついた者は神殿の奥へ向かい、そこで内側の敷居に自分の血を注ぎ、血まみれの床の上で、ひどく傷ついた潰瘍を拭った。口を開けた傷の裂け目は、彼らが触れてはならない衣で手当てされた〔この箇所は文の組み立てが崩れているらしく、大意を取った〕。

16

Bellum erat intra urbem, bellum inter cives, bellum ante templum: ne hoc quidem reveriti latrones, cum a populo instantius perurgerentur, intra ipsum templum sese receperunt, et clausere illico fores.

PL 15, 2106C

戦いは町の内にあり、市民の間にあり、神殿の前にあった。盗賊たちは、民にいっそう激しく追い詰められると、これにすら畏れを抱かず、神殿そのものの中へ退き、ただちに門を閉ざした。

17

Quo objectu revocatus est Ananus; ne videretur bellum templo inferre, et sacratas religione majorum perrumpere fores templi, reflexit impetum plebis, et sex millia virorum in porticibus constituit, qui muniti armis praetenderent, sollicitam adhibentes custodiam.

PL 15, 2106C

この妨げに、アナノスは引き戻された。神殿に戦いをもたらすと見られ、先祖の宗教によって聖別された神殿の門を打ち破ると見られることのないよう、民の勢いを転じさせ、6,000人の男を柱廊に配置した。彼らは武装して前に立ちはだかり、入念な見張りを置いた。

18

Paulatim tamen mollivit animum, ut paci consuleretur, eo studio maxime, ne templum sanguis civium contaminaret: suaderet quoque mittendam legationem, pacis sequestram, ut bellum intestinum deponeretur.

PL 15, 2106D

だが彼は少しずつ心を和らげ、和平が図られるよう、とりわけ神殿を市民の血が汚すことのないよう努めた。また、和平の仲介となる使節を送るよう勧め、内戦が収められるようにした。

19

Adsciscitur Joannes ad exsequendam legationem, suspectae fidei vir, et affectandae potentiae succensus cupiditate: sacramentum petitur: non abnuit ne damnum perjurii pateretur, si negasset. Simulabat se plebi favere, ut circumscriberet. Quid plura?

PL 15, 2106D

使節を務めるために、ヨハネが加えられた。信義の疑わしい男で、権力を狙う欲に燃えていた。誓約が求められた。彼は拒まなかった。拒めば偽誓の疑いを被ることになるからである〔底本は damnum perjurii。拒めば偽誓の疑いを被ると解した〕。彼は民に好意を寄せるふりをして、欺こうとした。何をさらに述べようか。

20

Pergit, de pace pauca praemittit, plura subtexit ad belli incentivum: dicens nomine pacis bellum involutum, latere insidias, Ananum Romanis urbem tradere, quo solemnitas veterum dissolveretur, legis abrogarentur praecepta, componens e diverso omnia; atque invidiam in principem sacerdotum referens eorum, quae ipse meditaretur.

PL 15, 2107A

彼は赴き、和平についてはわずかな言葉を前置きし、戦いの火付けとなる言葉をより多く織り込んだ。和平の名のもとに戦いが包み隠されている、罠が潜んでいる、アナノスはローマ人に町を引き渡そうとしている、それによって古い祭儀が解体され、律法の定めが廃されるのだ、と言い、すべてを逆さに仕立て、自分が企てていることへの憎悪を、大祭司に転嫁した。

21

Callide etiam, quos sciebat illorum qui conclusi erant, esse praesules et factionis principes, incitabat, parere mortis formidine asserens, quod ipsis specialiter Ananus exitium composuisset: venisse se, ut fraudem manifestaret.

PL 15, 2107A

さらに巧みに、閉じこもっている者たちのうち、首領や党派の長であると知っていた者たちを煽り、死の恐れから〔彼らは〕従っているのだと断言し〔parere の主語は定かでない。閉じこもる者たちと取った〕、アナノスは彼らのために特に滅びを仕組んだのだと言った。自分は欺瞞を明らかにするために来たのだ、と。

22

Mature subsidia quaerenda, prius quam ab eis poena reposceretur. Quid plura? pacis medius bellum accendit.

PL 15, 2107A

早急に援軍を求めねばならない、彼らから刑罰が要求される前に、と。これ以上何を述べよう。和平の仲立ちでありながら、戦いに火をつけたのだ。

23

Eliguntur qui Idumaeos ad praelium rogent: genus mobile, inquietum, insolens, promptum ad discordias, rerum immutationibus laetum, periculi improvidum, praeceps ad praelium.

PL 15, 2107A

イドゥマヤ人を戦いへ招くための者たちが選ばれた。この民は、移り気で、落ち着きがなく、傲慢で、不和に走りやすく、世の変転を喜び、危険に無頓着で、戦いへ急ぐ。

24

Itaque sine mora flexi veniunt, congregantur viginti millia virorum, ut pote nullis intenta terrarum cultibus, sed parata latrociniis. Nec latere potuit Ananum adventus Idumaeorum.

PL 15, 2107B

こうして彼らは、ためらうことなく説き伏せられて来た。20,000人の男が集められた。土地の耕作には何も心を向けず、盗みに備えた者たちだったからである。イドゥマヤ人の到来は、アナノスに隠れおおせることはできなかった。

25

Denique portam claudi jubet, ne cum tumultu ingrederentur: sed si fieri posset veritatem cognoscerent, bello renuntiarent.

PL 15, 2107B

実に、彼は、騒ぎとともに入って来ないよう、門を閉ざすよう命じた。だが、できることなら彼らが真実を知り、戦を放棄するようにと。

Liber IV, Caput VII

第4巻 第VII章PL 15, 2107B
1

Ascendentes itaque principes sacerdotum murum, Idumaeos de turri alloquebantur: maximo esse miraculo sibi, quod tam cito irretiti mendaciis, causas quas nondum cognoverant, armis prosequerentur: cum oportuerit eos prius disceptatores esse negotiorum, quam bellorum praeliatores: et prae caeteris merita cognoscere, quam arma sumere: et arma adversum viros sui generis, sui cultus, suae solemnitatis nullis amplius irrogatum injuriae quam Idumaeis, qui ad societatem flagitiorum tam gravium concitarentur.

PL 15, 2107B

大祭司たちは城壁に登り、塔の上からイドゥマヤ人に語りかけた。諸君がこれほど早く偽りに絡め取られ、いまだ知りもしない事情を武器で追い求めていることは、自分たちにとって大きな驚きである、と彼らは言った。本来は、戦いを交える者である前にまず事の調停者であるべきであり、武器を取る前にそれぞれの功罪を知るべきであった。ところが、同族、同じ礼拝、同じ祭礼の者たちに武器を向けるとは。かくも重い悪事の仲間へ駆り立てられたイドゥマヤ人ほど、不当を押しつけられた者はない〔irrogatum の係りは定かでない。「不当を課された者は、イドゥマヤ人ほどにはない」と取った〕。

2

Quid enim aliud ab his, nisi parricidium adversum cives, sacrilegium adversus templum deposceretur? non solere diversa inter se studia, diversosque mores convenire. Similitudo enim morum facit voluntatum societatem, et cognata studia sibi nectit.

PL 15, 2107C

実際、この者たちに、同市民への近親殺しと神殿への冒瀆のほか、何が求められるというのか、と彼らは言った。異なる志向、異なる習いは、互いに一致しないのが常である。習いが似ていてこそ志の連帯が生まれ、同類の志向は互いに結びつくのだ、と。

3

Nequissimos homines qui latrocinio sumptum exercerent suum, arrogasse sibi ut Idumaeos sibi socios accerserent: tantum abhorrentes ab eorum proposito, a quibus rogarentur, ut illi patriae suae bellum intulerint; vos vero obsecraverint, quasi alienam urbem defensum venire.

PL 15, 2107C

また、強盗で暮らしの費えをまかなっている最悪の者たちが、図々しくもイドゥマヤ人を仲間に招き寄せたと彼らは言った。招かれた諸君の志とはこれほどかけ離れた者たちであり、彼ら自身は祖国に戦いを仕掛けておきながら、諸君には、他国の町を守りに来るかのように懇請したのだ、と。

4

Nihil vobis commune innoxiis cum praedonibus: nihil commune sobriis cum se inebriantibus: utinamque vini esset illa ebrietas, et non furoris.

PL 15, 2107D

「諸君には、無辜の身で盗賊どもと分かち合うものは何もない。酔わぬ者が、酔いしれる者と分かち合うものも何もない。その酔いが、ぶどう酒の酔いであって、狂気の酔いでなければよいのだが。」

5

Qui ubi se flagitiis ingurgitarunt, dissipando proprias successiones, diripiunt aliena; et male parta nequius dissipant, deterius effundunt. Nullus rapiendi finis, quia nullus abliguriendi modus.

PL 15, 2107D

「彼らは悪事に身を浸し、自らの相続財産を散らし尽くすと、他人のものを奪い、不正に得たものをなお悪辣に散らし、いっそう悪く浪費する。略奪には限りがない。飽食に節度がないからである。」

6

Ubi se vino infuderint et impleverint ebrietate, publicorum eructant crapulam negotiorum, ut nostro rursus sanguine inebrientur, et sacrae illudant religioni, quae vobis semper venerationi atque reverentiae adfuit.

PL 15, 2107D

「彼らはぶどう酒に身を注ぎ込み、酔いを満たすと、公の事柄の二日酔いを吐き出し、再び我々の血に酔おうとして、諸君がつねに崇敬と畏敬をもって遇してきた聖なる宗教を嘲弄する。」

7

Fugite igitur coetus parricidales, et ausus sacrilegos destituite, deserite latronum conciliabula. Vocati estis ad consortium sceleris, venitis ad remedium patriae.

PL 15, 2108A

「ゆえに、近親殺しの徒党から逃れよ、冒瀆の企てを捨てよ、盗賊どもの集会を見捨てよ。諸君は悪事の仲間に加わるよう招かれたが、来たのは祖国を癒やすためである。」

8

Videmus ornatissimum populum, quem venire decuit publico rogatum consilio, ut urbi Judaeorum praestantissimae (quae totius gentis metropolis habeatur) adversum hostes auxilio foret.

PL 15, 2108A

「我々の見るところ、諸君は実に立派な民であり、公の評議によって請われて来るのがふさわしかった。ユダヤ人の最も優れた町(全民の母都とされる町)が、敵に対して助けを得るために。」

9

Sed etsi nos defuimus petitioni, dum pacem speravimus, et fatigare vos propere voluimus, qui excitatoribus belli pacem offerebamus: tamen vos quasi divino arbitrio veneritis, consulite in medium, et exhibete partis utriusque arbitros.

PL 15, 2108A

「だが、我々は和平を望んでいたあいだ、請願を怠った。戦いをあおった者たちに和平を申し出ていた我々は、諸君をあまりに早まって煩わせることを望まなかった〔底本は propere voluimus。ミーニュの脚注(バロー)は praepropere noluimus と読む。これに拠って訳した〕。それでも、諸君は神の裁定によるかのように来たのだから、皆のためを図り、自らを双方の調停者として示せ。」

10

Quaerite unde coeperunt exordia tumultus, qui cecinerint quietae urbi classicum, qui effuderint praestantissimorum civium sanguinem, quibus auctoribus poena exacta de indemnatis sit: qui nobis ante Romanos exitio fuerint, adversum illos bellum parabamus, et hos jam hostes patiebamur: quorum igitur cum Romanis suspecta gratia? eorum qui Romanos vindicant, an eorum qui Romanos repellunt?

PL 15, 2108A

「問え、騒乱の発端はどこから始まったのか。平穏な町に戦いの角笛を吹き鳴らしたのは誰か。最も優れた市民たちの血を流したのは誰か。誰の発案で、有罪とされぬ者たちに刑罰が執行されたのか。ローマ人より先に我々に破滅をもたらしたのは誰か。我々はローマ人に対して戦いを備えていたのに、すでにこの者たちを敵として耐えていたのだ。ではローマ人との結託が疑わしいのは誰か。ローマ人の側に立つ者か、それともローマ人を退ける者か。」

11

Graviora haec certe nobis, quam Romanorum praelia: ab illis enim pro libertate morimur, ab istis quasi pro scelere jugulamur. Simulantur innoxii criminum proditionis, et post mortem calumnia componitur: cum cognitio poenam praevenire soleat, non poena cognitionem.

PL 15, 2108B

「これらは、ローマ人との戦いよりも、確かに我々には重い。あちらでは自由のために死ぬが、こちらでは罪人のように喉を切られるのだ。無辜の者が裏切りの罪を負う者に仕立てられ、死後に中傷が組み立てられる。審理が刑罰に先立つのが常であって、刑罰が審理に先立つのではないのに。」

12

Quid enim prodest defuncto absolvi, cum judicio jam nihil debeat? Suscepimus tamen etiam sortem hujusmodi, ut post necem de innocentia quaeratur: et libenter apud vos quoque causam agimus nostrae defunctorumque integritatis, qui statis armati pro adversariis: ita nulla argumenta calumniantibus suppetunt, ut apud vos quoque graviorem causam habeant, qui tam cito credidistis: bonus enim judex circumseptum se esse mendaciis dolet, et eo est fallenti infestior, quam appetitior, quod temere se impulsum, ut falsis crederet, ulciscendum arbitratur.

PL 15, 2108B

「死んだ者が無罪とされて、何の益があろう。もはや裁きに負うものは何もないのだから。それでも我々は、殺された後に潔白が問われるという境遇をも引き受けた。武器を取って敵側に立つ諸君の前でも、我々と亡き者たちの潔白のために、喜んで訴えよう。中傷する者には論拠が一つも無いので、あまりに早く信じた諸君の前でさえ、彼らはいっそう不利な立場に立つことになる。善き裁判官は、偽りに取り囲まれたことを嘆き、欺く者に対して、好意を寄せるよりむしろ敵意を抱く〔appetitior は見慣れない語形。appetentior(好意を寄せる)の意と取った〕。軽率に駆り立てられて偽りを信じたことを、報復すべきことと考えるからだ。」

13

Igitur nobis integrum examen servate, et colligite veritatem, non ex contexione verborum, sed ex serie negotiorum.

PL 15, 2108C

「ゆえに、我々のために、吟味を損なわずに残しておけ。真理は、言葉の組み合わせからではなく、事の連なりから集めよ。」

14

Primo omnium, cur Romanis proderemus patriam, quos potuimus et non lacessere, et forte oportuit fieri, ut non excitaremus universarum victores gentium: sed hoc non est jam praesentium partium deliberare.

PL 15, 2108C

「何よりまず、我々が祖国をローマ人に売り渡す理由が何であろうか。我々は彼らを挑発せずにいることもできたし、おそらく、あらゆる諸国民の征服者を刺激しないでいるべきでもあった。だが、それはもはや今の立場で熟慮すべきことではない。」

15

Superioris fuit temporis eligere, quid sequeremur: nunc oportet pro libertate occumbere: praestat enim pro patria mori.

PL 15, 2108C

「何を追うかを選ぶのは、過ぎた時のことであった。今は自由のために倒れるべきである。祖国のために死ぬことこそ優れている。」

16

Commodius fuit ante bellum pacem morti praeferre: sed quia bellum in cervicibus, multi jam fratribus capti, alii necati, aliis dolor ex mortuis, gemitus ex revinctis: eligenda magis libera mors, quam vita captivitatis.

PL 15, 2108D

「戦いの前に、平和を死よりも先に選ぶ方が好ましかった。だが戦いはすでに首に迫り、多くはすでに同胞に捕らえられ、ほかの者は殺され、ある者には死者への悲しみが、ある者には縛られた者へのうめきがある以上、囚われの生よりも自由な死をこそ選ぶべきである。」

17

Suppetit tamen morituris, falsi criminis abolere infamiam proditionis. Apud vos, Idumaei, causam agimus: prodantur conscii, deducantur in medium nuntiorum interpretes.

PL 15, 2108D

「しかし、死にゆく我々には、偽りの罪、裏切りという汚名を拭い去ることが残されている。イドゥマヤ人たちよ、我々は諸君の前で訴える。共謀者を引き渡せ、使いを取り次いだ者たちを衆の前に引き出せ。」

18

Si tenent, vindices prodant: si non tenent qui accusant, et vanis insimulant suspicionibus quas ipsi sibi composuerint, non debent arguere, quod non possunt probare.

PL 15, 2108D

「彼らが確かな証拠を握っているなら、報復者らはそれを示せ。もし告発する者が何も握らず、自ら組み立てた根拠なき疑いで嫌疑をかけるのなら、証明できないことを責めてはならない。」

19

Sed quia accusare non audent, dissipare per vulgus desiderant: et ideo ad bellum prosiliunt, ne in judicium vocentur. In bello enim contentus furor est, in pace veritatis examinatio.

PL 15, 2108D

「だが彼らは告発する勇気がなく、民のあいだに言い触らすことだけを望む。それゆえ戦いへ飛び出し、裁判に召されまいとする。戦いでは激情があれば足りるが、平和では真理が吟味されるからだ。」

20

Adsumus: en primis suppliciis nos spontanei offerimus, si tamen aliquis accusator prodeat; aut si in populum invidia torquetur, quaerite diligentius quid consilii fuerit in coetu publico.

PL 15, 2109A

「我々はここにいる。見よ、最初の刑に、我々は進んで身を差し出す。もっとも、告発者が誰か現れるならばだ。あるいは、憎悪が民に向けられているのなら、公の集会でいかなる謀りごとがあったのかを、いっそう注意深く尋ねよ。」

21

Nonne ut bello instructa pararentur agmina, aut pro libertate unusquisque patriam juvaret? Adversus ipsos certe latrones quid deliberatum fuerat, nisi ut pax conveniret?

PL 15, 2109A

「戦いに備えて隊列が整えられるように、あるいは各人が自由のために祖国を助けるように、ではなかったか。盗賊どもその者らに対して何が協議されたかといえば、平和が成るようにということ以外の何であったか。」

22

Exasperaverat publicam indignationem dolor singulorum, innocentium sanguis, mulierum gemitus, paternorum statutorum praevaricatio: increpuit gemitus universorum, quia unusquisque sibi similia pertimescebat.

PL 15, 2109A

「公の憤りをかき立てたのは、一人一人の苦痛、無辜の者の血、女たちのうめき、父祖の定めへの背反であった。万人のうめきが高まった。誰もが自分にも同じことが降りかかるのを恐れたからである。」

23

Ad indignissimos sacerdotia deferebantur, peti coeperunt vocibus; illi lapidibus plebem caedere, telis necare; exarsit publicus dolor: illi in templo latronum receptacula constituerunt.

PL 15, 2109A

「最もふさわしくない者たちに祭司職が与えられていた。人々は声を上げて彼らを責め始めた。彼らは民を石で打ち、飛び道具で殺した。公の苦痛は燃え上がった。彼らは神殿に盗賊の隠れ家を設けた。」

24

Itaque pacis locus reverendus etiam gentibus, et domicilium sanctitatis factum est praedonum conciliabulum; et quo ex omnibus terrarum partibus confluebatur ad cultum festae celebritatis, ibi nunc stabula quaedam ferarum sunt, humano cruore madentia: licet nobis haec quaerere, vel armatis sine lege belli.

PL 15, 2109B

「こうして、諸国民にさえ崇められる平和の場は、略奪者どもの集会所となり、聖性の住まいがそうなった。かつて地のあらゆる方から祝祭の礼拝のために人々が集まったその場所が、いまは野獣の巣窟のようになり、人の血にまみれている。我々はこれらを問うてよいのだ、たとえ武器を執っていても、戦いの法によらずに。」

25

Tamen fuit plerumque inter arma judicium, et justitia deposuit belli instrumenta, compescuit turbas aequitatis sententia. Potestis haec arma ad defensionem urbis convertere, quae sumpsistis ad eversionem.

PL 15, 2109B

「それでも、武器のあいだにあっても、しばしば裁きがあり、正義が戦いの道具を置き、衡平の判断が騒乱を鎮めた。諸君は、破壊のために取ったこれらの武器を、町の防衛へ向け直すことができる。」

26

Licet etiam introire sine armis, audire et percontari omnia: si quod remissum adversus hostem reperitis, proditionem putate. Quod si neque vindices vos, neque arbitros exhibere vultis, quid miramini, si portae armatis non aperiuntur?

PL 15, 2109B

「武器を持たずに入ることもできる。すべてを聞き、問いただすがよい。敵に対して手ぬるいところを見いだしたなら、それを裏切りとみなせ。だがもし、自らを報復者とも調停者とも示そうとしないのなら、武装した者に門が開かれないことを、なぜ訝るのか。」

27

Non istae adversum cognatos, sed adversus arma clausae sunt. Bellum deponite, et portae patebunt.

PL 15, 2109C

「この門は、同族に対してではなく、武器に対して閉ざされている。戦いを捨てよ。そうすれば門は開かれる。」

Liber IV, Caput VIII

第4巻 第VIII章PL 15, 2109C
1

Haec ubi sacerdotes locuti sunt, et maxime Jesus caeteris senior, post Ananum tamen qui secundo loco fungebatur, indignantibus Idumaeis, quod non continuo urbe recepti forent: Simon unus de ducibus Idumaeorum: Minime, inquit, mirum, si cives saeviunt, et clausos tenent qui nationi sociae portas clausere, et non patiuntur consortes et participes suos ingredi: nobis de muro loquuntur, et quasi adversarios muris repellunt quos amicos habebant.

PL 15, 2109C

祭司たち、とりわけ他の者より年長のイエス(ただしアナノスに次いで第二の位にあった者)がこう語り終えたとき、イドゥマヤ人は、すぐに町に迎え入れられなかったことに憤っていた。イドゥマヤ人の指揮官の一人シモンが言った。「市民たちが荒れ狂い、盟友の民に門を閉ざした者たちが、閉じ込められた者を押さえつけ、仲間であり一味である者の入城を許さないのは、少しも怪しむに足りない。我々には城壁の上から語り、味方としていた者たちを、あたかも敵であるかのように城壁から追い返す。」

2

Quis dubitet quod parent suscipere Romanos et forte coronare portas, quando illi ingredientur? quae major injuria?

PL 15, 2109D

「彼らがローマ人を迎え入れる備えをし、ローマ人が入るときには、おそらく門に冠を掛けさえするだろうことを、誰が疑うだろうか。これ以上の侮辱があろうか。」

3

Patere nempe omnibus hominibus ista civitas solet causa cultus et observantiae: nobis solis intercluditur, quasi hostibus, soli abdicamur, soli repellimur. Simulant se nostrum petere judicium, quos ne limine quidem dignos urbis putarunt.

PL 15, 2109D

「この町は、礼拝と敬意のために、すべての人に開かれているのが常である。我々にだけ閉ざされ、敵のように、我々だけが拒まれ、我々だけが退けられる。我々を町の敷居にさえ値せぬ者と見なしていた者たちが、我々の裁定を仰ぐふりをする。」

4

Lateant quae adversum illos gesserunt: nostrae injuriae testes et judices sumus. Advertimus quid clausi patiantur, quando nos arma jubemur deponere: et credibile esse potest, quod eorum exspectetur sententia, quorum suspecta est fides?

PL 15, 2109D

「彼らがあの者たちに対して行ったことは伏せておけ。我々は我々の被った不当の証人であり、裁き手である。閉じ込められた者らが何を被っているか、我々は見て取っている。我々が武器を置くよう命じられているときに、その信義が疑わしい者たちの判断を待つなどということが、信じられようか。」

5

Festinemus itaque eripere clausos, quibus templum carcer est factum, ne serventur usque ad adventum exercitus Romani, et captivi tradantur Vespasiano. Auferamus a templo obsidionem, custodes teterrimos removeamus, qui neminem vel ad purgandam alvum egredi sinunt.

PL 15, 2110A

「ゆえに急ごう。神殿を牢獄とされた閉じ込められた者らを救い出そう。ローマ軍の到来まで留め置かれ、捕虜としてウェスパシアヌスに引き渡されることのないように。神殿から包囲を取り除こう。最も忌まわしい見張りどもを排除しよう。彼らは誰一人、用を足しに出ることさえ許さない。」

6

Si quis introferre cibum clausis desiderat, prohibetur: si quis exire, ad mortem rapitur: crimen factum est cultus religionis.

PL 15, 2110A

「閉じ込められた者らに食物を持ち込もうとする者は禁じられ、出ようとする者は死へ引きずられる。敬虔な礼拝が罪とされたのだ。」

Liber IV, Caput IX

第4巻 第IX章PL 15, 2110A
1

Haec audiens cessit Joannes, considerans adversa Dei voluntate frustra sese obniti: quandoquidem domi forisque hostilia streperent agmina, et gemina ex parte civitas oppugnaretur. Fremebant Idumaei quod excluderentur.

PL 15, 2110A

これを聞いてイエス〔底本は Joannes。ミーニュの脚注(バロー)は、古写本が前章およびヨセフス(第4巻第7章)と同じく Jesus と読むとする。これに拠って訳した〕は引き下がった。神の意志に逆らって、むなしく抗っているのだと考えたのである。内にも外にも敵の軍勢がわめき、町は二方から攻められていた。イドゥマヤ人は、閉め出されることに怒り猛った。

2

Machinabantur in templo siti, quomodo jungerentur Idumeis: hos angebat metus, ne Idumaei ante effectum abirent: illis extorquebat pudor propositum regrediendi.

PL 15, 2110B

神殿に閉じ込められた者たちは、どのようにしてイドゥマヤ人と合流するかを画策した。彼らは、イドゥマヤ人が成果を挙げぬうちに去りはしないかという恐れに苛まれていたが、イドゥマヤ人のほうは、恥が引き返す考えをもぎ取っていた。

3

Et jam pene obrepserat diffidentia, cum subito nocte oritur procella intolerabilis, tempestas atra, fremunt venti, coelum inhorrescit, vis imbrium multa infunditur, terribiles coruscationes, tonitrua immania, terrarum mugitus, ut solvi mundus aestimaretur.

PL 15, 2110B

そして失望がすでにほとんど忍び込んでいたとき、突如、夜に耐えがたい嵐が起こった。黒い暴風、風はうなり、空は身震いし、豪雨が降り注ぎ、恐ろしい稲光、凄まじい雷鳴、大地の轟きに、世界が崩れ去るかと思われた。

4

Quis crederet plus nocuisse istud intra urbem positis, quam extra urbem degentibus? cum utique hi tectis muniti forent, illi objecti ad imbres: sed amplius terruit injuriae metus, quam ipsa injuria.

PL 15, 2110B

これが、町の内にいる者に、町の外で過ごす者よりもいっそう害をなしたと、誰が信じようか。前者は屋根に守られ、後者は雨にさらされていたのに。だが、被害そのものより、被害への恐れのほうが、いっそう人を脅かした。

5

Denique illi qui nulla habebant refugia tectorum, clypeis sese tegebant manentes in officio, nec dilabentes: isti circa domos suas quisque dispersi, locum dederunt, ut ab his qui intra templum erant, portae aperirentur. Anceps tamen et diversa populi sententia.

PL 15, 2110B

実に、屋根という避け所を持たぬ者たちは、盾で身を覆い、持ち場にとどまって散ることがなかった。一方、町の内の者たちは、それぞれ自分の家のまわりに散らばり、神殿の中の者たちが門を開く余地を与えた。しかし民の考えは割れ、定まらなかった。

6

Alii Deum summum indignantem Idumaeis, tempestates movisse arbitrabantur, quod adversum participes suos armati venerant: Ananus et profundiora seniorum ingenia, conjectabant Idumaeos injuria sui amplius excitari in sociorum perniciem.

PL 15, 2110C

ある者は、至高の神がイドゥマヤ人に憤り、彼らが同族に武器を向けて来たために嵐を起こしたのだと考えた。アナノスと、年長者たちのうち思慮の深い者たちは、イドゥマヤ人が受けた不当によっていっそう駆り立てられ、仲間の滅びに向かうだろうと推量した。

7

Denique sollicitior caeteris noctibus, Ananus illa nocte non fatigatione corporis, sed animi magis desperatione solutus, cessit rebus adversum se fluctuantibus, et militantibus in excidium suum mundi procellis: nec revisendas putavit custodias, quasi daret auctoritatem dilabendi, quo cuique esset sententia.

PL 15, 2110C

実に、ほかの夜より気を配っていたアナノスは、その夜、体の疲れではなく、心の絶望によってくずおれ、自分に逆らって揺れ動く事態と、自分の滅びのために戦う世界の嵐に屈した。そして見張りを見回る必要はないと考えた。それは、各人の思うところへ離れてよいという許しを与えるかのようであった。

8

Quam occasionem nacti qui in templum refugerant, surgentes secuerunt vectes portarum. Cooperatus est illis fragor coeli, ut serarum sonus non audiretur, et tumultus egredientium. Deinde venientes ad murum, portam quae vicina erat Idumaeorum coetibus, reseravere.

PL 15, 2110C

この機会をとらえて、神殿に逃げ込んでいた者たちは立ち上がり、門のかんぬきを断ち切った。天の轟きが彼らに力を貸し、閂の音も、出て行く者たちの騒ぎも聞こえなかった。それから城壁に来て、イドゥマヤ人の群勢の近くにある門を開いた。

9

Ultimus ille dies universo populo fuisset, si non ad templum prius quam urbis signum dirigendum putassent.

PL 15, 2110D

もし彼らが、町に軍旗を向ける前にまず神殿へ向けるべきだと考えなかったなら、その日は民全体にとって最後の日となっていたであろう。

10

Sed quia metuentes sibi, qui intra templum clausi tenebantur, ne cognito ingressu Idumaeorum, in ipsos circumfusae plebis impetus fieret, ut vindictam morituri exposceret, rogaverunt, ut ipsi primitus cladi eximerentur: tunc postea liberatis ipsis, et conjunctis viribus, in populum effunderentur.

PL 15, 2110D

だが、神殿の中に閉じ込められて留め置かれていた者たちは、自分たちの身を恐れた。イドゥマヤ人の入城が知られれば、周りに群がる民が、死を覚悟して報復を求め、自分たちに襲いかかるのではないかと恐れ、まず自分たちを災厄から救い出してほしい、そののち解放された自分たちと力を合わせて民に襲いかかるように、と頼んだのである。

11

Deflexere ad eos qui legatos miserant oratum auxilia saluti, simul ut insperatae merces irruptionis, auctoribus ejus hoc munere potissimum rependerent.

PL 15, 2111A

〔イドゥマヤ人は〕救いのための助けを請うべく使者を送った者たちのほうへ向きを変えた。同時に、予期せぬ侵入の報酬を、その張本人たちにこそ、この贈り物としてまず返すためでもあった。

12

Quod ubi processit ex sententia, simul omnes a templo quasi quodam castro effusi, extenta acie quoscumque repererant dormientes alios, perterritos alios, totis caedebant viis.

PL 15, 2111A

事が思いどおりに運ぶや、彼らは一斉に、砦のような神殿から躍り出て、隊列を広げ、眠っている者も、怯えている者も、出会う者をことごとく、道という道で斬り殺した。

13

Nihil proderant preces, nihil lacrymae, nil insignia honoris, nullorum meritorum gratia, omnes passim jugulabantur.

PL 15, 2111A

嘆願も、涙も、名誉のしるしも、いかなる功績の恩義も、何の役にも立たなかった。誰もが、手当たり次第に喉を切られた。

14

Denique videntes bestialem in persequentibus immanitatem, quod nulli parceretur, ipsi sese illaquebant miserabiliore (ut mihi videtur) exitu, quam si ab hoste perimerentur: quia voluntaria mors immanitati ascribitur, informis laquei nodus etiam probro datur.

PL 15, 2111A

実に、追う者の獣のような残忍さを見て、誰も容赦されないと知り、彼らは自ら首をくくった。それは(私の見るところ)敵に殺されるよりも惨めな最期である。自ら選んだ死は残忍さのせいにされ、見苦しい縄の結び目は、さらに恥辱とされるからである。

15

Sed quis consilio locus, ubi tantus erat metus suppliciorum, cum metueret unusquisque non mortem, sed cruciatus ante mortem, quibus mors remedio foret? Redundabat undique sanguis, et maxime circa templum: quia ibi congregati erant, qui clausos custodiebant.

PL 15, 2111B

だが、あれほどの責め苦への恐怖があるところで、思慮の入る余地があったろうか。誰もが恐れたのは死ではなく、死の前の拷問であり、死はその救いとなるものであった。血があらゆる方に溢れ、とくに神殿のまわりに溢れた。閉じ込められた者を見張っていた者たちが、そこに集められていたからである。

16

Reperta itaque illo die caesorum octo millia quingenti viri. Inde conversi ad urbem, sicut gregem quemdam pecorum, ita homines, quoscumque obvios habuere, interimebant.

PL 15, 2111B

こうしてその日、殺された者は8,500人を数えた。そこから向きを変えて町に入ると、彼らは、出会った者を誰彼なく、あたかも家畜の群れのように殺した。

17

Erat miserabile spectaculum, intra urbem omnibus ante reverendam, bellum geri, perniciem injustam pauperibus ac debilibus inferri.

PL 15, 2111B

かつては誰からも敬われていた町の中で戦いが行われ、貧しい者や弱い者に不当な破滅が加えられるのは、痛ましい光景であった。

18

Sane juvenes ac validiores in carcerem retrudebantur, quos factioni idoneos arbitrabantur; sed magna virtute plerique omnia supplicia malebant subire, quam ut perditis sociarentur. Nec modus erat ullus, nec pudor: ita furebat rabies immanitatis.

PL 15, 2111B

若者と屈強な者たちは、党派にふさわしいと見なされて牢に押し込められたが、大半は大いなる勇気をもって、あらゆる刑罰を受けるほうを選び、堕落した者たちの仲間になることを拒んだ。〔迫害する側には〕限度も恥もなかった。残忍の狂気はそれほど荒れ狂った。

19

Post ubi defuere visi processu temporis, causas sibi simulare coeperunt perimendorum, quo ad judicia reos ducerent, non ut requireretur justitia, sed ut crudelitas excitaretur.

PL 15, 2111C

その後、時がたつうちに、目にとまる者がいなくなると〔底本は visi。「目にとまる者たち」と取ったが、viri(男たち)の誤りとも読める〕、彼らは殺すべき者のための口実を自らこしらえ始め、被告を裁判へ連れて行った。それは正義が求められるためではなく、残忍が掻き立てられるためであった。

Liber IV, Caput X

第4巻 第X章PL 15, 2111C
1

Erat in civitate Zacharias, qui odisset improbos, nec se misceret flagitiosis, dives opum, quarum illi abundantiam, vel ad dissolvendam factionem suam efficacem opinabantur, vel ad praedam sibi uberem: hunc proditionis crimine accersendum putarunt.

PL 15, 2111C

町にゼカリヤという者がいた。邪悪な者を憎み、悪事にまみれた者と交わらず、富に恵まれていた。彼らは、その富の豊かさが、自分たちの党派を解体させるのに力があるか、あるいは自分たちにとって豊かな略奪品になると考え、この者を裏切りの罪で呼び出すべきだと判断した。

2

At ille ab hujusmodi integer conscientia, adesse sibi coepit cum libertate, ut non solum dilueret objecta, verum etiam reos ipsos maximorum astrueret flagitiorum: apud septuaginta viros dicebatur negotium.

PL 15, 2111C

だが彼は、そのような罪に関して良心が潔白であったので、率直な言葉をもって自分の弁護に立ち、告発された点を洗い流したばかりか、告発した者たち自身を、最大の悪事の者として論証しようとした。その件は七十人の前で審理された。

3

Absolvunt omnes, quia nihil, quod affine esset sceleri, proferebatur. Verum illi irruentes, et ipsum praecipitant in profundum, et perturbant judices, non solum cum injuria, sed etiam cum periculo: ut eorum exemplo caeteri in reliquum caverent, constantiam in judicando adversa eorum voluntate assumere.

PL 15, 2111D

全員が無罪とした。罪に連なることは何も示されなかったからである。だが彼ら〔党派の者〕は襲いかかり、その者自身を深みへ突き落とし、裁判官たちをも、害を加えるだけでなく命の危険まで与えて混乱させた。ほかの者たちが、彼らの例に学んで、今後、彼らの意志に反して判決の確固たる態度をとることのないようにするためである。

4

Rursus tamen ne quis absolveretur, ipsi irarum suarum exsecutores, quos libitum erat, sine judicio necabant.

PL 15, 2111D

しかもなお、誰一人無罪とされることのないように、怒りの執行者である彼ら自身が、気に入った者を裁判なしに殺した。

5

Caesus Gorgon, vir gratus et amabilis: Niger Pereites, qui inter propugnatores Judaeae ad tuendam rei summam fuerat electus bellator vir, ut etiam vulnerum cicatricibus virtutis insignia praeferret, rapitur ad mortem: et cum se extra urbem duci videret, non jam pro vita, sed pro sepultura coepit rogare.

PL 15, 2111D

ゴルゴンが殺された。愛想のよい、好感の持てる男であった。ペラヤのニゲル〔底本は Niger Pereites〕は、ユダヤの守り手のうちから全体の守りのために選ばれた戦士であり、傷跡にさえ武勇のしるしを帯びていたが、死へ連れ去られた。町の外へ連れ出されるのを見ると、もはや命のためではなく、埋葬のために乞い始めた。

6

Ac ne hujus quidem tam miserabilis petitionis responsum accepit conveniens misericordiae. Fingebantur calumniae: si quis se redimebat, innocens erat: qui non offerebat pecuniam, tamquam reus feriebatur.

PL 15, 2112A

だが、この惨めきわまる願いにさえ、慈しみにかなう返答は得られなかった。中傷が捏造された。身代金を払って自らを買い戻す者は潔白とされ、金を差し出さない者は罪人として打たれた。

Liber IV, Caput XI

第4巻 第XI章PL 15, 2112A
1

Dum haec Hierosolymis aguntur, Vespasianus interea partes alias gentis Judaeae debellabat.

PL 15, 2112A

エルサレムでこうしたことが行われているあいだ、ウェスパシアヌスはその間に、ユダヤ民族の他の地方を平定していた。

2

Pervenit ad eum, quae seditio esset Hierosolymis, quas domesticis praeliis neces sibi ipsi irrogavissent, quae supplicia civium exacta a civibus: hortari plerique, ut eo pergeret, ne quid triumpho Romano et suae gloriae decerperetur.

PL 15, 2112A

彼のもとに、エルサレムでどのような内乱が起こり、どのような内輪の戦いで互いに殺し合い、市民が市民からどのような刑罰を受けているかが伝わった。多くの者が、ローマの凱旋式と彼自身の栄光から何かが削られぬよう、そちらへ向かうようにと勧めた。

3

At ille moderatus et providus vir, qui non id quod ex usu vulgi accommodum existimaret, sed quod altiore consilio rei summae conducere arbitraretur, referre illa suadentibus coepit: Non semper praeliis juvari rempublicam, sed plerumque etiam armis depositis laudem parari, et debitum patriae solvi.

PL 15, 2112B

だが彼は、節度があり先を見る人であり、俗衆に都合のよいと考えることではなく、より深い思慮から全体の利益になると判断することを重んじ、勧める者たちにこう答え始めた。「国家は常に戦いによって益されるとは限らず、しばしば武器を置いてこそ称賛が得られ、祖国への負債が返されるのだ。」

4

Quid interest, quomodo vincatur hostis, nostrone an suo ferro? nisi quod suo sine Romana invidia prosternitur.

PL 15, 2112B

「敵が我々の剣によって倒されるか、彼ら自身の剣によって倒されるか、何の違いがあろう。違いは、彼ら自身の剣によるなら、ローマへの憎しみなしに打ち倒されるということだけだ。」

5

Non enim possunt de nobis queri, cum se ipsi consauciaverint: simul quam justa nobis bella moverint, significant, quando nec ipsi sibi parcunt: vindictam hanc de coelo videri, ut furore insaniant qui Romanos lacessiverint.

PL 15, 2112B

「彼らは自ら互いを傷つけたのだから、我々に不平を言うことはできない。同時に、彼らは互いを容赦しないのだから、我々に仕掛けた戦いがいかに正当であったかをも示している。この報復は天から来たものと見える。ローマ人を挑発した者らが、狂気によって狂うのだ。」

6

Sed si quis derogari aliquid gloriae nostrae asserit, cognoscat praeponderare saepe remedium cum silentio, quam praelium cum periculo. Denique noster Maximus cunctando magis fregit Annibalem, quam praeliando.

PL 15, 2112B

「しかし、我々の栄光から何かが削られると言う者があれば、知るがよい。静観を伴う対処が、危険を伴う戦いにまさることもしばしばあるのだ。実に、我々のマクシムスは、戦うよりも、時を稼ぐことによってハンニバルを砕いた。」

7

Etsi Scipiones subegerunt Africam, tamen communis bellorum cum multis victoria: Maximo soli datum, quod cunctando restituerit rempublicam. Plus itaque est servasse Romanum imperium quam propagasse. Aequemus tamen merita virtutum.

PL 15, 2112C

「スキピオたちはアフリカを征服したが、それは多くの者と共有する戦勝である。マクシムスにだけは、時を稼ぐことで国家を立て直したことが帰せられた。ゆえにローマの支配を保ったことは、広げたことにまさる。それでも、それぞれの徳の功績は等しく見よう。」

8

Non minora utique in ipso bello sapientiae commenta sunt, quam insignia fortitudinis. Pereant ergo suis armis: nihil laudis diminuit, et plurimum victoriae nostrae adjungitur. Nesciunt suos servare, quibus nos parcimus.

PL 15, 2112C

「戦いそのものにおいても、知恵の工夫は、勇気のしるしに劣らない。ゆえに、彼らは自らの武器で滅びるがよい。それは我々の称賛を少しも減じず、むしろ我々の勝利にいっそう加わる。我々が容赦してやっている者たちは、自分の仲間を救うすべを知らないのだ。」

9

Quid, quod si imminere coeperimus, fortasse inter se resipiscant, atque in gratiam redeant? quod non vereor, sed adversus vestram sententiam profero: aut si permaneat seditio, videantur ipsi sese expugnasse, nihil Romanum egisse exercitum, manus nostras otiosas fuisse, victoriam non virtute nostra, sed hostili internecione inter se paratam.

PL 15, 2112C

「それどころか、もし我々が攻め寄せ始めたなら、彼らは互いに正気に返り、和解するかもしれない。私はそれを恐れはしないが、諸君の意見に反して述べておく。あるいは内乱が続くなら、彼ら自身が自らを攻め落としたのであり、ローマ軍は何もせず、我々の手は遊んでいた、勝利は我々の武勇によってではなく、敵同士の殺し合いによって彼らの間に整えられたのだと、見られるであろう。」

10

Itaque hoc prudentius consilium, ut absentibus nobis saeviant in exitium sui, ne quis putet eos nostris magis quam suis exercitos factionibus. Tunc melius appropinquabimus, ubi victor superfuerit, qui nostro accedat triumpho.

PL 15, 2112D

「ゆえに、我々が不在のうちに彼らが互いの滅亡に向かって荒れ狂うほうが、より賢明な方策である。彼らが自分たちの党派によってよりも、我々によって痛めつけられたと、誰にも思われないためだ。我々の凱旋式に花を添える勝者が生き残ったとき、そのとき我々はより良く近づこう。」

11

Certe veniant ad nos, qui fugiunt suos; inveniant apud nos salutem sibi, quos suorum pestis exagitaverit.

PL 15, 2112D

「それまでは、自分たちの者から逃げる者は我々のもとに来るがよい。身内の疫病に追い立てられた者は、我々のもとで自らの救いを見いだすがよい。」

Liber IV, Caput XII

第4巻 第XII章PL 15, 2113A
1

Nec fefellit opinio Vespasianum: nam qui poterant pretio se redimere, ut dimitterentur, ad Romanos confugiebant. Repleta erant dilabantium strata viarum omnia, omnes semitae: relaxabantur divites, pauperes interficiebantur, quibus pecunia deerat ad redemptionem.

PL 15, 2113A

ウェスパシアヌスの見込みは外れなかった。身代金で自らを買い戻して放免されることのできた者は、ローマ人のもとへ逃れたからである。道という道は、逃げる者で埋まり、小道という小道も満ちた。富める者は解き放たれ、貧しい者は、身代金の金が足りなかったために殺された。

2

Multi etiam extra urbem insidias et latrocinia pertimescebant, et maxime inopes quibus comitatus deerat. Pari itaque foris et domi proposito sibi periculo, utrobique pernicioso, plerisque tamen patrii spe sepulcri, mors apud suos tolerabilior aestimabatur.

PL 15, 2113A

町の外で待ち伏せや強盗を恐れた者も多く、とくに道連れのない貧しい者がそうであった。こうして、外にも内にも等しく身の危険が定められ、そのどちらも破滅的であったが、父祖の墓への望みから、大半は、身内のもとでの死のほうが耐えやすいと思った。

Liber IV, Caput XIII

第4巻 第XIII章PL 15, 2113B
1

Ubi strage maxima populorum, metus in omnes sparsus, subditos factioni fecit universos. Non contentus communem cum principibus factionis exercere Joannes potentiam, tyrannidem affectare coepit et parem indignabatur.

PL 15, 2113B

民の大虐殺によって、恐怖があらゆる者に広がり、全員を党派の下に服させた。ヨハネは、党派の首領たちと権力を分かち合うことに満足せず、僭主の支配を目指し始め、同格の者に憤った。

2

Destruere itaque aliorum statuta: nihil nisi quod libitum foret, ratum habere: paulatimque sibi adsciscere stipatores: artifex dolo, quos vellet, et fraude circumvenire, obligare pecunia, terrere potentia, quibus artibus plurimos sibi associaverat.

PL 15, 2113B

そこで彼は、他の者たちの定めを壊し、自分の気に入ること以外は認めず、少しずつ取り巻きを自分に引き入れた。策略に長け、望む者を欺きで陥れ、財で縛り、権勢で脅した。これらの手管で多くの者を自分の仲間にしていた。

3

Rursus non deerant, qui vel periculoso studio servitium detrectarent, cum praesertim dominationi assueti, tolerare servitutem nequirent.

PL 15, 2113B

一方、危険を冒す熱意から隷従を拒む者も少なくなかった。とりわけ、支配に慣れた者は、隷従に耐えることができなかった。

4

Decernebant itaque in una urbe tria genera exitialium calamitatum: tyrannides, bellum, seditio: quarum unaquaeque non unam, sed plurimas urbes deleret. Ex tribus tamen levius bellum erat; et justus hostis tyranno aut factione tolerabilior videbatur.

PL 15, 2113B

こうして一つの町の中で、滅びをもたらす三種の災厄、すなわち僭主の支配、戦い、内乱が争っていた。そのどれ一つも、一つならず多くの町を滅ぼしかねない。だが三者のうちでは戦いが比較的軽く、正当な敵のほうが、僭主や党派より耐えやすいと思われた。

5

Accessit his quartum genus sicariorum, qui occupatam tyrannicis motibus aut seditionis tumultibus urbem videntes, vicina omnia populabantur, et asportabant omnia.

PL 15, 2113C

これらに第四の種として、シカリオイが加わった。彼らは、町が僭主的な動乱や内乱の騒ぎに占められているのを見て、近隣のすべてを荒らし、すべてを運び去った。

6

Mulieres et parvulos qui laborem itineris, vel sexus vel aetatis infirmitate perpeti non poterant, neci dabant.

PL 15, 2113C

旅の労苦を、性や年齢の弱さのために耐えられない女や幼子は、殺された。

7

Septingenti itaque numero perempti: convectatum in castella frumentum: irruebant agris, urbibus, templis, praedas agebant: necandorum occasio non praetermittebatur: agminis specie latrocinium excitabant, plures quam usus habebat latrocinandi.

PL 15, 2113C

こうして殺された者は700人を数え、穀物は砦に運び集められた。彼らは畑にも町にも神殿にも襲いかかって略奪品を駆り立て、殺す機会を逃さなかった。軍勢の姿で盗賊行為を行い、盗賊の仕事に必要な数よりも多くの者が集まった。

8

Latrocinii saevitia bellum acerbabant, sine venia deditionis aut susceptionis indulgentia.

PL 15, 2113C

盗賊行為の凶暴さによって戦いを苛烈にし、降伏の容赦も、受け入れの寛大もなかった。

Liber IV, Caput XIV

第4巻 第XIV章PL 15, 2113D
1

Rogatur itaque Vespasianus, ut ad remedium veniat, a quo excidium metuebatur. Contendit Gadaram, ubi opulenti plurimi, qui patrimonii sui causa, magis magisque latronum insidias et incursus pertimescebant; et ideo ad Vespasianum occulte miserant, ut ad se appropinquaret, quo civitas a latronibus erueretur.

PL 15, 2113D

こうしてウェスパシアヌスは、滅亡をもたらすと恐れられていたその人に、救いに来てほしいと請われた。彼はガダラへ急いだ。そこには、財産のゆえに盗賊の待ち伏せと襲撃をますます恐れる富者が多く、そのため、町が盗賊から救い出されるよう、ひそかにウェスパシアヌスのもとへ使いを送って、自分たちに近づいてくれるよう求めていたのである。

2

Adfuit exercitus Romanus, quem videntes Gadarenses, confugiendi votum habebant; sed qua via inexitiabile id sibi afforet, non reperiebant, ne in discedentes insurgeret factio, atque universos deleret.

PL 15, 2113D

ローマ軍が到着した。それを見たガダラの人々は逃れたいと願ったが、どの道から逃れれば無事に済むかが見つからなかった。去る者に党派が襲いかかり、全員を滅ぼしはしまいかと恐れたのである。

3

Non praeteriit tamen legatione Gadarensium invitatum Vespasianum, ejus legationis conscium, ut pote urbis primorem, nomine Dolesum, quem capientes interemerunt; atque ulti injuriam, egressique urbem, in abdita et munitiora sese contulerunt; Gadara Romanis tradita: cum ingenti plausu susceptus est Vespasianus.

PL 15, 2114A

だが、ウェスパシアヌスがガダラ人の使節団に招かれたことは、党派の者に知れずにはいなかった。そこで、その使節団の共謀者であった、町の首位の者ドレソスという人物を、彼らは捕らえて殺し、不当の報復を遂げると、町を出て、隠れたより堅固な場所へ身を移した。ガダラはローマ人に引き渡され、ウェスパシアヌスは大きな喝采をもって迎えられた。

4

Is continuo ad persequendos qui refugerant, Placidum direxit: ipse revertitur in Caesaream.

PL 15, 2114A

彼はただちに、逃げた者を追うためプラキドゥスを送り、自らはカイサリアへ戻った。

Liber IV, Caput XV

第4巻 第XV章PL 15, 2114A
1

Placidus praemissis quingentis equitibus, fugientes insecutus, coegit eos in vicum qui proximus erat, concedere: in quo electorum pube juvenum reperta, audaciam sumpsere, ut insurgerent in Romanos. Quae res illis cladi fuit.

PL 15, 2114A

プラキドゥスは騎兵500を先に遣わして、逃げる者を追い、最寄りの村へ退かざるを得なくさせた。その村で選り抜きの若者たちを見いだした彼らは、ローマ人に立ち向かう大胆さを奮い起こした。これが彼らには破滅となった。

2

Nam circumfusis equitibus, a vico exclusi, sine ullo caedebantur impedimento. Et dum alii conferti sese reciperent, ante limina portarum trucidabantur. Caesorum cadaveribus aggregata moles adaequaverat murorum altitudinem.

PL 15, 2114A

騎兵に取り囲まれ、村から締め出されて、何の妨げもなく斬り倒された。ほかの者が密集して退こうとするあいだにも、門の敷居の前で殺された。斬られた者の屍が積み上げられて山となり、城壁の高さに並んだ。

3

Romani alios sagittis figebant, alios sauciabant diversis missilibus: ad postremum castellum expugnavere, ibique omnes, nisi quibus elabendi facultas fuit, interfecti.

PL 15, 2114B

ローマ人は、ある者を矢で射貫き、ある者をさまざまな投げ道具で傷つけた。最後には砦を攻め落とし、そこでは、逃れる機会のあった者を除き、全員が殺された。

4

Alii fugientes, ingentem famam Romanae virtutis suis sermonibus exaggerabant, majora sibi quam hominum visa corpora, nullam resistendi cuiquam adversum invictos fiduciam.

PL 15, 2114B

ほかの逃げ延びた者は、ローマ人の武勇の大きな評判を自分たちの話で誇張し、その体は人間のものよりも大きく見えたこと、無敵の者に立ち向かう確信はもはや誰にも無いことを語った。

5

Unde perterriti omnes, fugere illico; nec solum vicina et finitima, sed etiam Hierico urbs, quae propter incolae multitudinis agmina spem caeterorum fovebat, relinquebatur.

PL 15, 2114B

これに皆震え上がり、ただちに逃げた。近隣や周辺の地だけでなく、住民の大群のためにほかの者たちの望みを支えていたエリコの町までが見捨てられた。

6

Placidus, rebus ex sententia fluentibus, eos quoque per equites insectatus, alios confertos, alios palantes sternit usque ad flumen Jordanem: maximum quoque numerum ad ripam fluminis reperit impeditum transitu, quod tunc forte praedictus amnis imbribus auctus, aut resolutis nivibus intumuerat.

PL 15, 2114B

プラキドゥスは、事が思いどおりに運んだので、彼らをも騎兵で追撃し、密集した者も散り散りの者も、ヨルダン川まで薙ぎ倒した。さらに、川岸でおびただしい数が渡れずに阻まれているのを見つけた。その川は、たまたまそのとき、雨で増水し、あるいは雪解けで膨れていたからである。

7

At illi ubi Romanos adesse viderunt, parant sese, et ad fluminis oram stipant. Necessitas intercluso fugae subsidio, remedium in manus vertit, et impetu facto, multi supra pauciores equites arietantur: illi arte nota et veteri militiae more interequitantes dissecare hostium cuneum, dissolvere globos, fessos urgere, cedentes sequi coepere: hinc alii ferro hostium, alii suo, quod conferti in unum atque in se relisi incurrerant, interficiebantur.

PL 15, 2114C

だが彼らは、ローマ人が来たのを見ると、身構え、川縁に密集した。逃げ道を断たれた必然が、救いを手の力に変え、突撃によって、多数が、少数の騎兵の上に押し寄せた。騎兵は、熟知した技と古来の軍の習いで、あいだを駆け抜け、敵の楔形を切り裂き、塊を解き、疲れた者に迫り、退く者を追い始めた。こうしてある者は敵の剣で、ある者は自らの剣で、一つに密集して互いに跳ね返され、突っ込んだために、殺された。

8

Alii in flumen ruebant, qui ipsa sui ruina, et alius alio impliciti demergebantur. Plerique etiam aestimantes, quod possent praetergredi, sese fluvio dabant. Quos paululum progressos sorbebat gurgitum vis aut fluminum ictus abripiebat.

PL 15, 2114C

ある者は川へ突進し、自らの崩落と、互いに絡み合うことで沈んだ。多くは、渡れると思って川に身を投じた。少し進んだところで、渦の力に呑まれ、あるいは流れの衝撃に運び去られた。

9

Et si qui natandi usu super aquas processerant, aut fluentis subterlabentibus se suspenderant, aut arborum ramis impediti, qui fluvio deducebantur, aut ipsis caudicibus oppressi, animam ponebant in flumine.

PL 15, 2114D

泳ぎの心得があって水面に出た者も、下を滑り流れる水に身を預けて浮かび、あるいは流れに運ばれる木々の枝に絡め取られ、あるいは幹そのものに押し潰されて、川の中で息を引き取った。

10

Saepe etiam nandi indoctus, ubi natantem apprehendisset, tenebat, ut ipse pariter evaderet, et astrictum brachiis defatigabat, donec uterque mersus, alteri exitio foret.

PL 15, 2114D

しばしば、泳ぎを知らぬ者が、泳ぐ者を捕まえると、自分も一緒に助かろうとして離さず、腕に締めつけて疲れさせ、ついには二人とも沈み、相手の破滅となった。

11

At si qui forte secundo amne decurrens evasurus aestimaretur, irruebatur sagittis, ac subito resupinus, cessantibus brachiorum remigiis, interibat.

PL 15, 2114D

また、たまたま流れに乗って下り、助かると思われた者があれば、矢が浴びせられ、たちまち仰向けになり、腕の櫂が止まって死んだ。

12

Fuere etiam, qui natare nescii, dum expertem doloris mortem requirunt, edito riparum toro, in fluvium se excuterent voluntarii.

PL 15, 2115A

泳ぎを知らぬ者の中には、苦痛のない死を求めて、岸の盛り上がった所から自ら川へ身を投げた者もあった。

13

Alii arenoso ingressi littore, merso vestigio deprimebantur: plerique etiam saxorum teretium lubrico aut vadosis offensi locis, instabili fluctuantes gradu, fluentis sequentibus obruebantur.

PL 15, 2115A

ある者は砂の岸に踏み入ると、足が沈んで引き込まれた。多くは、丸い石の滑りやすさや浅瀬につまずき、足元定まらず揺れるうちに、後から来る流れに呑まれた。

14

Caesa ferro tredecim millia: innumerabilis autem multitudo fluvio consumpta, praeda ingens de ovium gregibus, et camelorum atque asinorum et boum parta; quae licet strages hominum maxima fuerit, tum vero major aestimabatur, quia non solum regio omnis repleta erat cadaveribus humanis (cum dispersi ac palantes quibuscumque in locis comprehensi fuerant, interimerentur), verum etiam ut Jordanis ipse defunctorum corporibus obstructus, cursus proprios dirigere non posset.

PL 15, 2115A

剣で斬られた者は1万3,000人。川で亡んだ者は数えきれず、羊の群れ、ラクダ、ロバ、牛から莫大な略奪品が得られた。この大殺戮は、なるほど最大のものであったが、そのとき実際以上に大きく思われた。地方全体が人の屍で満ちただけでなく(散り散りにさまよう者が、見つかった場所ごとに殺されたため)、ヨルダン川そのものが死者の体で塞がれて、自らの流れを進めることができなかったからである。

15

Asphaltites quoque lacus cruore et visceribus defunctorum mutaret naturae suae speciem, in quem omnia, quaecumque Jordanis attraxerat, invehebantur.

PL 15, 2115B

さらに、アスファルティティス湖までもが、ヨルダンが引き寄せたものはすべてそこへ運び込まれたので、死者の血と臓腑によって、その本来の姿を変えるほどであった。

16

Denique nonaginta duo millia et ducenti illa die Judaeorum periisse aestimati, a quingentis tantummodo equitibus, et tribus millibus exercitus pedestris.

PL 15, 2115B

実に、その日に亡んだユダヤ人は9万2,200人と見積もられ、それは騎兵わずか500と、歩兵の軍3,000によるものであった。

17

Progressus quoque ad ulteriora Placidus, Abilam et Juliadem et Betesmon, et omnes vicos loci ipsius usque ad Asphaltitem lacum Romano imperio restituit. Scaphis quoque imposuit milites, a quibus universi qui in lacum memoratum confugerant, exstinguerentur.

PL 15, 2115B

さらに先へ進んだプラキドゥスは、アビラ、ユリアス、ベテスモン、およびその地のすべての村を、アスファルティティス湖に至るまで、ローマの支配に取り戻した。また舟に兵士を乗せ、前記の湖へ逃れた者を皆殺しにさせた。

Liber IV, Caput XVI

第4巻 第XVI章PL 15, 2115C
1

Itaque et haec omnia usque ad Macheruntem recepta: Vespasianus tamen tempus praelii opperiebatur, quo metropolim totius Judaeae exercitu Romano adoriretur: inter quae, occupato rebus sibi creditis, motus novi ex Gallicanis partibus insinuantur, quod a Nerone potentes quidam Romanae militiae viri descivissent.

PL 15, 2115C

こうしてこれらすべてがマカイロスに至るまで回復された。だがウェスパシアヌスは、全ユダヤの母都をローマ軍で攻める戦いの時を待っていた。そのあいだに、託された任務に忙殺されている彼のもとへ、ガリア方面から新たな動きが伝わった。ローマ軍の有力な者が数人、ネロから離反したというのである。

2

Quo comperto, cupiens intestina bella ac summae rei totiusque Romani imperii periculum, confecto in oriente bellorum tumultu, levare: ut rerum secundarum nuntiis, motus omnes Italiae vel comprimeret, vel praeveniret; ubi primum saeva hiems temperata veris principio, cum majore parte exercitus de Caesarea iter movit.

PL 15, 2115C

これを知ると、彼は、東方の戦争の騒乱が片づいたのち、内戦と、国家の全体およびローマ帝国全体の危機を軽くしたいと望み、吉報によってイタリアのあらゆる動きを抑えるか先んずるかするために、厳しい冬が春の初めに和らぐや、軍の大半を率いてカイサリアから進発した。

3

Excepit eum Antipatris nomine civitas appellata. Inde procedens, exurebat vicos, necabat eos quos reperiebat alienos: ac maxime Idumaeis vicina, quaecumque offenderat, depopulabatur; quod inquietum genus hominum potius bellis quam otio vel quieti amicum foret.

PL 15, 2115C

アンティパトリスという名で呼ばれる町が彼を迎えた。そこから進んで、村々を焼き、出会った異国の者を殺し、とくにイドゥマヤ人に近いところでは、触れたものをことごとく荒らした。この落ち着きのない民は、平和や安らぎよりも戦いを好むからである。

4

Duos quoque Idumaeae vicos Ligarum et Capartorem, eorumque incolas comprehendens maxima strage labefactavit.

PL 15, 2115D

またイドゥマヤの二つの村、リガルとカパルトル〔底本は Ligarum et Capartorem。綴りが崩れているらしく、音写した。ミーニュの脚注(バロー)は、ヨセフス(第5巻第4章とする)では Begabri, Caphartophram、古写本では Ligarim et Coparcorem とする〕と、その住民を捕らえ、大虐殺によって打ち砕いた。

5

Siquidem supra decem millia virorum peremit, mille captivos abduxit, reliquum vulgus expulit, ut ibi constitueret manum suorum: quia montana locorum regionis ejus latrociniis infestabantur.

PL 15, 2115D

実に彼は、1万人を超える男を殺し、千人を捕虜として連れ去り、残りの民衆を追い払って、そこに自分の手勢を置いた。その地方の山地が盗賊行為に脅かされていたからである。

6

Ipse cum exercitu Amathunta repetit, quae de aquis calidis vocabulum sumpsit, quod aquarum vapor Syro sermone Amathus appellari fertur. Thermae ergo Graece dicitur, eo quod calidum fontem habeat intra muros.

PL 15, 2115D

彼自身は軍を率いてアマトゥスへ引き返した。その名は温水に由来する。シリア語で、水の湯気がアマトゥスと呼ばれると伝えられるからである。それゆえ〔この町は〕ギリシア語でテルマイと言われる。城壁の内側に熱い泉があるからである。

7

Deinde per Samariam juxta Neapolim in Hiericho contendit, ubi occurrit ei Trajanus multam manum agens, ex his qui ultra Jordanem siti Peraeae regionis populi, in ditionem Romanam victi reverterant.

PL 15, 2116A

それからサマリアを通り、ネアポリスのそばを過ぎてエリコへ向かった。そこでトラヤヌスが、大勢の人々を率いて彼を迎えた。それは、ヨルダンの向こうに住むペレア地方の民のうち、征服されてローマの支配下に戻っていた者たちであった。

8

Nuntio itaque advenientis Romani exercitus plerique ex urbe Hiericho, quod eam intutam viderent, in montana Hierosolymitanae regionis sese contulerant. Residentium turba omnis consumitur.

PL 15, 2116A

こうしてローマ軍が来るという知らせに、エリコの町の多くの者は、そこが守りがたいと見て、エルサレム地方の山地へ移っていた。残った群衆はみな滅ぼされた。

9

Neque enim difficile fuit urbem properato capi, quae nec naturali fulta esset munimine, et a suis esset dilabentibus deserta ac destituta. Urbs condita in campo, cui supereminet mons diffusior et nudus gignentium.

PL 15, 2116A

実際、急に町を取るのは難しくなかった。自然の防備に支えられず、民が散り去って見捨てられていたからである。町は平野に築かれ、その上に、広がりのある、草木のない山がそびえている。

10

Namque secundum septentrionalem plagam, usque ad Scythopolis urbis terram extenditur, ex parte meridiana usque ad regionem Sodomitanam et Asphaltitis fines diffusus habetur.

PL 15, 2116B

その山は北側にスキュトポリス市の地まで延び、南側はソドムの地方とアスファルティティスの境まで広がっていると見られている。

11

Aegrum autem et jejunum solum, et ideo desertum ab incolis, quod sine ullo usu esset cultoribus naturali sterilitate.

PL 15, 2116B

土は痩せて乾き、それゆえ、生来の不毛のゆえに耕す者に何の益もなく、住民に見捨てられている。

12

Adversus huic mons supra Jordanem, cujus exordium a Juliade et plaga septentrionali assurgit: ipse autem praetendit in meridianum usque ad Sobaros, Arabiae Petraeae conterminos, ubi etiam mons est, usu veterum ferreus nuncupatus.

PL 15, 2116B

これに向かい合って、ヨルダンの上に山があり、その起こりはユリアスと北の地方から立ち上がる。この山は南へ、ペトラのアラビアに接するソバロスまで伸びており、そこには、古人の習いで「鉄の」と呼ばれる山もある。

13

Inter hos duos montes campus jacet, quem propter magnitudinem, quod in multa spatia dirigatur (veteri usu) incolae Magnum appellaverunt, cujus longitudo triginta et ducentorum stadiorum, latitudo centum viginti.

PL 15, 2116B

この二つの山のあいだに平野が広がる。住民はそれを、その大きさのため、多くの地へ延びているので、(古来の用法で)「大平原」と呼んだ。長さは230スタディオン、幅は120スタディオンである。

14

Exordium a vico Gennabar, finis usque ad Asphaltitem lacum. Jordanis eum medium intersecat campum non solum inoffensa, sed etiam adjuncta gratia viridantibus ripis fluminis alluvione, et succedentibus Asphaltite et Tiberiade unius fontis, et utroque diversae qualitatis lacu.

PL 15, 2116C

起点はゲンナバルの村、終点はアスファルティティス湖に至る。ヨルダンはこの平野を真ん中で貫き、緑なす岸辺は、流れの氾濫によって損なわれぬばかりか、いっそう潤いを増す。続いてアスファルティティス湖とティベリアス湖が現れ、二つの湖は一つの泉から出ながら、それぞれ性質が異なる〔alluvione 以下の係りは定かでない。このように取った〕。

15

Namque alterius aquae sapor salsus, et sterilis usus; Tiberiadis autem dulcis atque genitalis.

PL 15, 2116C

実際、一方の水は味が塩辛く、用に立たず不毛であるが、ティベリアスの水は甘く、命を生む。

16

Sane in diebus aestatis immodicus per spatia campi exaestuat vapor, unde coalescente vitio nimiae siccitatis, atque humo arida corruptior aer, miserandas accolis conficit aegritudines. Arida sunt enim omnia praeter oras fluminis.

PL 15, 2116C

夏の日には、過度の熱気が平野の広がりにわたって沸き上がり、そこから乾燥しすぎの悪が募り、乾いた土のためにいっそう腐った空気が、住民に痛ましい病をもたらす。川の岸辺を除いて、すべてが干からびているのである。

17

Denique in remotioribus aegrescit et fructus arborum; siquidem et copia uberior, et fructus palmarum opimior est, qui supra ripas Jordanis fluminis gignitur, alius longe exilior.

PL 15, 2116C

実に、遠く離れた所では、木の実さえ弱る。ヨルダン川の岸辺に生えるナツメヤシは、実りも豊かで実も肥えているが、ほかに生えるものはずっと貧弱だからである。

Liber IV, Caput XVII

第4巻 第XVII章PL 15, 2116D
1

Est etiam juxta Hiericho urbem fons abundans, atque idem uberior ad potum, pinguior ad irrigandum, quem Jesus Nave natione Hebraeus, manu validus, primum genti eripuit Chananaeorum.

PL 15, 2116D

エリコの町のそばに、豊かな泉もある。飲むにはいっそう豊かで、灌漑するにはいっそう肥沃なこの泉を、ヘブライ人の出で、腕に優れたヌンの子ヨシュアが、初めてカナン人の民から奪い取った。

2

Is in principio corruptior habitus ac sterilis ad generandum, potantibus et usui parum salubris.

PL 15, 2116D

この泉は初めのうち、水が悪く、子を生むには不毛で、飲む者にも使うにもあまり健やかでないとされていた。

3

Unde rogatus ab incolis Elisaeus propheta, idemque Eliae discipulus, et tanto successor nequaquam indignus magistro, ut hospitalitatis suae mercedem relinqueret, quos visitaverat, locis, et corruptelam aquarum levaret, remedium dedit sicut Regnorum vetus Scriptura edocet, praecipiens vas fictile cum sale deferri sibi, quod accipiens, dejecit in fontem sal, et dixit: Sanavi aquas istas, et non erit in his moriens, neque sterilis ab eis: et sanatae sunt aquae, secundum verbum, inquit, Elisaei prophetae (IV Reg. II, 21 et 22) .

PL 15, 2116D

そこで住民に請われて、預言者エリシャ——エリヤの弟子であり、これほどの師の後継者として決して劣らぬ者——が、自らの歓待の報いとして、訪れた土地に〔益を〕残し、水の汚れを除くようにと、列王記の古い書が教えるとおり、救いの手立てを与えた。彼は土の器に塩を入れて自分のもとへ持って来るように命じ、それを受け取ると、塩を泉に投げ入れて言った。「私はこれらの水を癒やした。この水の中に死ぬものは生ぜず、この水から不毛が生ずることもない。」「水は、預言者エリシャの言葉のとおり、癒やされた」と〔その書は〕言う(列王記四2:21–22)。

4

Ex illa itaque benedicti salis infusione temperatae aquae, reserataque ora fontis, sanctificati sunt aquarum meatus, ut dulciores potus venarum scaturigo effunderet, et omnis illa dulcesceret aquarum amaritudo; uberiores fructus terra daret.

PL 15, 2117A

こうして、祝福された塩が注がれたことで水は和らぎ、泉の口は開かれ、水の流れは聖められて、泉の湧き出しはいっそう甘い飲み水を流し出し、水の苦みはすべて甘くなった。土地はいっそう豊かな実りを与えるようになった。

5

Generandae quoque sobolis optima successio, largam posteritatis copiam subministraret, nec deficeret genitalis aqua: cum divina gratia pro justorum fidelibus studiis tanti prophetae benedictionibus aspiravisset.

PL 15, 2117A

子を生むことについても、最善の継承が子孫の豊かな数をもたらし、生殖の水も尽きないようにされた。神の恩寵が、正しい者たちの信仰深い熱意のゆえに、かくも偉大な預言者の祝福に息を吹き込んだからである。

6

Convertit itaque naturam aquarum ad preces prophetae coelestis oraculi resultatio, continuoque sterilitatem depulit, fecunditatem infudit.

PL 15, 2117B

こうして天の託宣の応えは、預言者の祈りに応じて水の本性を転じ、ただちに不毛を追い払い、多産を注ぎ込んだ。

7

Coepere illic crebrescere generationes hominum, fructus terrarum, succusque aquarum, ante jejunus et amarus internecare solitus sata, tristiaque bibentium ora torquere, fertilitatem solo, potantibus suavitatem infundere, ut si breviter culta contingat plus prosit, quam ubi diutius irrigaverit.

PL 15, 2117B

そこでは、人々の世代も、土地の産物も、水の汁も、盛んに増え始めた。水の汁は先には乏しく苦くて、作物を枯らし、飲む者の悲しげな口を苦しめるのが常であったのに、今は土に豊穣を、飲む者に甘さを注いだ。そのため、耕された地にわずかな間触れただけでも、より長く灌漑した所より益になるほどである。

8

Est enim nova gratia, ut profectus redundantior sit, ubi usus minor: et ubi amplius quisquam usus fuerit, ibi minor fructus sit: eoque plus caeteris fontibus rigat, quia vel exiguum ejus abundat ad ubertatem.

PL 15, 2117B

実に不思議な賜物がある。使うことが少ない所ほど、益はいっそう溢れ、いくらか多く使う者のもとでは、実りは少なくなる。それゆえ他の泉よりも多く潤すのである。その少量でさえ豊穣に足りるからである。

9

Denique campus eum circumjacet septuaginta stadiorum in longitudinem, viginti in latitudinem patens. In eo mirabilem hortorum gratiam cernas, varia palmarum genera, tantamque dactylorum dulcedinem, ut mella defluere putes haud caeteris inferiora.

PL 15, 2117B

実に、泉の周りには長さ70スタディオン、幅20スタディオンに広がる平野がある。そこであなたは庭園の見事な美しさ、さまざまな種類のナツメヤシ、またナツメヤシの実の甘さを目にするであろう。蜜が滴り落ちていると思うほどで、他に決して劣らない。

10

Sunt etiam illic praestantissimi apum fetus: nec mirum, ubi tam diversis inhalantes floribus, paradisi suaves fundunt odores. Illic opobalsamum gignitur.

PL 15, 2117C

そこにはまた、きわめて優れたミツバチの群れがいる。それも不思議ではない。かくも多様な花に息を吹きかけ、楽園のような芳香を放つのであるから。そこではバルサムの樹液が生ずる。

11

Quod ideo cum adjectione significamus, quia agricolae cortice tenus virgulas incidunt, eas in quibus balsama gignantur, ut per illas cavernas paulatim distillans humor se colligat. Caverna autem Graeco nomine ὀπὴ dicitur.

PL 15, 2117C

我々がこれを言い添えて述べるのは、農夫たちが樹皮の深さまで細い枝に切り込みを入れ——バルサムが生ずるのはその枝においてである——その穴を通して、滴る汁が少しずつ集まるようにするからである。なお、穴はギリシア語でオペーと言う〔ギリシア語〕。

12

Illic cypreum, illic mirabolanum nasci ferunt, et alia istiusmodi, quae in aliis locis haudquaquam reperiuntur. Aqua ut caetera fontium, illic tamen praestantior, aestate frigida, hieme tepens. Aer mollior, ut summa hieme lineis incolae exuviis utantur indumentorum.

PL 15, 2117C

そこにはキュプレウムが、そこにはミラボラヌムが生ずるという〔いずれも香料となる植物か。不詳〕。ほかにもこの類のものがあり、それらは他の土地では決して見つからない。水は他の泉の水と同じであるが、それでもそこではいっそう優れ、夏は冷たく、冬は温かい。空気はいっそう穏やかで、真冬にも住民は亜麻の布の衣を着る。

Liber IV, Caput XVIII

第4巻 第XVIII章PL 15, 2117D
1

Nunc Asphaltitis lacus qualitatem spectemus. Melius est enim in locorum veterum descriptionibus, vel caeterorum elementorum miraculo, quam in Judaeorum seditionibus stylum occupare.

PL 15, 2117D

さて、アスファルティティス湖の性質を見よう。古い土地の描写や、他の諸元素の奇跡に筆を費やすほうが、ユダヤ人の内乱に筆を費やすよりも良いからである。

2

Siquidem ista flagitia mentem exasperant; illa demulcent animum, dum recensentur, et ad veteris historiae revocant cognitionem.

PL 15, 2117D

というのも、後者の悪行は精神を荒立て、前者は、数え上げられるあいだ心を和らげ、古い歴史の知識へと呼び戻すからである。

3

Nobis autem quibus incultius ingenium est, cordi est patrum ex Aegypto regredientium, usque in terram repromissionis repetere vestigia, ut si cui forte nostra in manus veniant, non nostra legat, sed patrum relegat.

PL 15, 2117D

だが我々は、才の拙い者であるから、エジプトから戻る父祖たちの足跡を、約束の地に至るまで辿り直すことを心に掛けている。もし誰かの手に我々のものがたまたま渡ることがあれば、その人が我々のものを読むのではなく、父祖たちのものを読み返すためである。

4

Dulce est enim inter majorum versari habitacula, et veterum dicta factaque recensere memoria, atque eorum inhaerere gratiae.

PL 15, 2118A

実に、先人たちの住まいの間に身を置き、昔の人々の言葉と行いを思い起こして数え上げ、その好意に寄り添うのは楽しいことである。

5

Sed jam sive naturam, sive qualitatem aquarum exprimamus, ne noster quoque in eo lacu projiciatur stylus, ex quo omnia quaecumque mergenda putaveris, viventia tamen resilire opinio est: et quamvis vehementer, allisa, statim excuti.

PL 15, 2118A

さて、水の本性を述べようと、性質を述べようと、我々の筆までもその湖に投げ込まれることのないようにしよう。その湖からは、あなたが沈めるべきだと思うものは何であっても、生きているものならば跳ね返ると信じられており、どれほど激しく打ちつけても、すぐに弾き出されるという。

6

Aqua ipsa amara et sterilis, nihil recipiens generum viventium. Denique neque pisces, neque assuetas aquis et laetas mergendi usu patitur aves.

PL 15, 2118A

水そのものは苦く不毛で、生き物の種をいっさい受け入れない。実に、魚も、水に慣れて潜る習いを喜ぶ鳥も、受けつけない。

7

Lucernam accensam ferunt aquis supernatare, sine ulla conversatione exstincto demergi lumine: et quamvis demersum arte, quod vivat, difficile in profundo haerere.

PL 15, 2118A

火をともしたランプは水の上に浮かぶといわれ、火が消えると、少しもとどまることなく沈むという。たとえ技巧で沈められても、生きているもの〔火のともったもの〕は深みにとどまりがたいという。

8

Denique Vespasianum ferunt praecepisse natandi ignaros revinctis manibus in profundum dejici, eosque omnes illico supernatasse, quasi spiritu quodam venti levatos, et ad superiora vi magna repulsos resiliisse.

PL 15, 2118B

実に、ウェスパシアヌスは、泳げない者たちを手を縛って深みに投げ込むよう命じたといわれる。彼らはみな、ただちに浮かび上がった。あたかも風の息に持ち上げられたかのように、大きな力で押し戻されて跳ね上がったのである。

9

Multa fabulosa de hoc lacu plerique aestimaverunt, quae nobis inexpertis veritate rei, promere numquam consilium fuit.

PL 15, 2118B

この湖については、多くの人が作り話をいろいろと考えたが、我々は事実を経験していないので、それを持ち出す意図はまったくなかった。

10

Mutare etiam ter in die colorem aquae, et ad radios solis varie refulgere non placuit pro vero locare, cum sit ipsius aquae lacus obscurior caeteris aquis, et quasi adustae praeferens similitudinem.

PL 15, 2118B

水の色が一日に三度変わり、日の光によってさまざまに輝くというのも、真実として置くことは好ましくなかった。湖の水そのものが他の水より暗く、焼けたもののような様相を呈しているからである。

11

Certe si ad radium solis et ipsa resplendeat, nihil novum, et quasi pro miraculo promendum: cum hoc commune sit aquis omnibus.

PL 15, 2118B

確かに、日の光に水自身が輝くとしても、それは新しいことではなく、奇跡のように持ち出すべきものでもない。これはすべての水に共通のことだからである。

12

Vagari super aquas bituminis glebas certum est atro liquore, quas scaphis appropinquantes colligunt, quibus id muneris est: haerere sibi fertur bitumen, ut ferro haudquaquam, vel alia praeacuta metalli specie recidatur.

PL 15, 2118B

黒い液とともに瀝青の塊が水の上をさまようことは確かである。その務めの者たちが小舟で近づいてこれを集める。瀝青は互いに付着すると伝えられ、鉄でも、他の鋭い金属の類でも、切り離すことはまったくできない。

13

Sanguini sane cedit mulierum, quo menstrua solventes levari feruntur. Cujus attactu vel urina (ut allegant, quibus experiendi usus fuit) interrumpi proditur: utilis autem ad compagem navium fertur, et corporibus hominum salubris admixta medicamentis.

PL 15, 2118C

ただし、女の血には屈するという。それによって、月のものを流す女たちが軽くなると伝えられる〔「軽くなる」の主語は定かでない。女たちと取った〕。それは、その血に触れること、あるいは(経験した者たちが主張するところでは)尿によって断たれると言い伝えられる。また船の継ぎ目に有用であり、薬に混ぜれば人の体に健やかであるという。

14

Longitudo lacus ejus usque ad Zoaras Arabiae dirigitur stadiis quingentis octoginta: latitudo stadiis centum quinquaginta, usque ad vicina Sodomorum, qui quondam uberrimam regionem inhabitabant: abundantem fructibus, distinctam quoque urbibus splendidissimis.

PL 15, 2118C

この湖の長さは、アラビアのゾアラまで580スタディオン、幅は150スタディオンで、ソドムの人々の近くにまで及ぶ。彼らはかつて、きわめて豊かな地方に住んでいた。そこは実りが豊かで、きわめて壮麗な町々によって区切られていた。

15

Nunc autem ea locorum deserta, atque exusta sunt incendio. Nam cum omnia illis Deus suo contulisset munere, arva frugum feracia, et vineis caeterisque fructuosis arboribus rus consitum; ingrati, nec prae oculis habentes potentiam Dei summi, quasi non omnia cerneret, omnia prospectaret flagitia, nihilque esset quod illum latere aut praeterire posset: ita intemperantiae suae probris miscere universa ac polluere coepere, quibus divinam traxere offensam, et pro scelerum pretio de coelo descendit ignis, qui regionem illam exureret.

PL 15, 2118C

しかし今やそれらの土地は荒れ果て、火で焼き尽くされている。神は彼らに自らの賜物としてすべてを授けていた。穀物の実る畑、ブドウとほかの実のなる木々を植えた田園である。ところが彼らは恩知らずで、至高の神の力を眼前に置かなかった。あたかも神がすべてを見ず、あらゆる悪行を見通さず、神に隠れ、神が見過ごせるものなど何もないかのように。そうして彼らは、自らの不節制の恥ずべき行いによって万物を混ぜ、汚し始め、それによって神の怒りを招いた。悪行の代価として、天から火が降り、その地を焼き尽くした。

16

Quinque itaque urbes incensae, quarum umbra quaedam et species in favillis videtur. Arsere terrae, ardent aquae, in quibus coelestis ignis reliquiae recognoscuntur, atque adhuc manent.

PL 15, 2118D

こうして五つの町が焼かれ、その影のようなもの、姿のようなものが灰の中に見える。大地は焼け、水は燃える。そこに天の火の名残が認められ、今もなお残っている。

17

Spectes illis ad speciem poma viridantia, formatos uvarum racemos, ut edendi generent spectantibus cupiditatem: si carpas, fatiscunt ac resolvuntur in cinerem, fumumque excitant, quasi adhuc ardeant.

PL 15, 2119A

あなたはそこで、見たところ緑のままの果実や、形の整ったブドウの房を見るであろう。見る者に食べたい思いを起こさせるほどである。だが摘もうとすれば、それは崩れて灰となり、あたかもなお燃えているかのように煙を立てる。

18

Haec propter supplicia impiorum de Sodomitano territorio comperta, silentio obducere non oportuit. His enim decursis, remunerationem piis fore dubitari non potest.

PL 15, 2119A

ソドムの地について知られた、不敬虔な者たちへのこれらの刑罰を、沈黙で覆い隠すべきではなかった。これらが実際に起こった以上、敬虔な者たちに報いがあることは疑いえないからである。

Liber IV, Caput XIX

第4巻 第XIX章PL 15, 2119A
1

Vespasianus itaque proxima quaeque Hierosolymitanae urbis castella vel urbium munimenta, distributo exercitus Romani vel sociorum subsidio replebat, ut adversa sibi omnia cognoscerent, quae ante conspiratura secum ad bellum contra Romanos gerendum arbitrabantur.

PL 15, 2119A

そこでウェスパシアヌスは、エルサレムの町に最も近い砦や、諸都市の防備を、ローマ軍や同盟軍の援軍を配分して固めた。敵が、すべてが自分たちに敵対していると悟るようにするためである。彼らはそれまで、それらは自分たちと共謀してローマ人との戦いを進めるものと考えていたのである。

2

Nihilominus Lucio Annio Geresam destinato, insidiis urbem cepit: mille etiam juvenes interfecit, quibus praeventis exempta est fuga. Captivi abducti plurimi, atque universa eorum patrimonia a militibus invasa.

PL 15, 2119B

それでも、ルキウス・アンニウスをゲラサに差し向け、彼は策略によって町を奪った。若者を千人殺したが、彼らは先を越されて逃げる道を奪われた者たちである。捕虜として連れ去られた者は大勢で、彼らの財産はことごとく兵士たちに奪われた。

3

Praecepto ducis possessiones quae repertae fuerant, exurebantur, rapinae exercebantur licentia. Vastabant Romani montana atque campestria, quibus Hierosolymitana civitas circumfusa bello undique ardebat.

PL 15, 2119B

将軍の命令で、見つかった財産は焼かれ、略奪は放任されて行われた。ローマ人は山地も平野も荒らし、エルサレムの町はそれらに取り囲まれて、四方から戦火に燃えた。

4

Nec feriati erant Hierosolymitani a suorum sensu periculorum, quibus omnes interclusi erant exitus, ne quis fuga periculo eximeretur. Intus malum intestinum, foris clausa omnia, neque manendi voluntas, neque fugiendi erat copia. Et si qui a Romanis veniam transfugio speraverant, a suis egredi prohibebantur.

PL 15, 2119B

エルサレムの人々は、自分たちの危難を感じ取ることから解放されてはいなかった。あらゆる出口が塞がれ、誰も逃げて危険を免れることができなかった。内には内輪の災いがあり、外はすべてが閉ざされ、留まる意志も、逃げる余地もなかった。ローマ人のもとに逃れて赦しを望んだ者がいても、身内によって出ることを禁じられた。

Liber IV, Caput XX

第4巻 第XX章PL 15, 2119C
1

Regressus erat Vespasianus in urbem Caesaream, ut inde collectis omnibus viribus adoriretur Hierosolymitanae urbis obsidionem. Nuntiusque advenit caesum Neronem tertio decimo exacto imperii sui anno, cum jam de anno sequenti octavum diem degeret.

PL 15, 2119C

ウェスパシアヌスはカイサリアの町に戻っていた。そこから全軍を集めて、エルサレムの町の攻囲に取りかかるためである。そこへ知らせが届いた。ネロが、治世の第十三年を終え、すでに翌年の八日目を過ごしていたときに殺されたというのである。

2

Dignus ea poena, qui non solum fidem sacrilegio, pietatem parricidio, pudicitiam incesto violaverat, sed ipsam quoque potestatem Romani imperii, cujus vel officia vel negotia improbissimis libertorum commiserat.

PL 15, 2119C

彼はその刑罰にふさわしかった。信義を冒瀆によって、敬虔を近親殺しによって、貞潔を近親相姦によって踏みにじったばかりか、ローマ帝国の権力そのものを、その職務も務めも、きわめて不埒な解放奴隷たちに委ねたからである。

3

Cum enim ipse nulli fidem servaret, omnes suspectos habebat: et ideo nequissimis Nymphidio, et Gemellino praecipue credendum putavit, quos vilis conditio obnoxios fecerat. Sed et ipsi exemplum crudelitatis ejus aliquando exhorruere.

PL 15, 2119C

実に、彼自身は誰にも信義を守らず、皆を疑っていた。それゆえ、最も邪悪なニュンフィディウスとゲメッリヌスをとりわけ信頼すべきだと考えた。卑しい身分が彼らを自分に従属させていたからである。だが、この二人もまた、彼の残酷さの実例に、やがて震え上がった。

4

Et quia charissimos sibi quosque interemerat, cavendum in se rati, praevenire voluerunt quod metuebant. Itaque facta cum caeteris conspiratione, parricidam deserunt. Cui enim parciturus aestimabatur, qui matri non pepercisset?

PL 15, 2119D

彼が最も親しい者たちを次々と殺していたので、彼らは自分たちの身を守らねばならぬと考え、恐れていたことを先んじてやろうとした。そこで他の者たちと陰謀を結び、近親殺しの者を見捨てた。母をさえ容赦しなかった者が、誰を容赦すると思われたであろうか。

5

Desertus ergo ab omnibus suis, fugit ex urbe cum quatuor libertis suis. Et cum se urgeri imminentibus conjuratis atque agmine adverso videret, in suburbanum rus clanculo concessit: discissus et dilaceratus sentibus, dum formidat a quoquam videri, ne proderetur: deinde cum se circumseptum intelligeret, ne graves poenae exigerentur, maganum quoddam sibi de ligno paravit, et manibus composuit suis, quo se necaret.

PL 15, 2119D

こうしてすべての味方に見捨てられた彼は、四人の解放奴隷とともに都から逃れた。陰謀者たちが迫り、敵の隊列が向かってくるのを見ると、郊外の田舎にひそかに退いた。誰かに見られて密告されるのを恐れつつ、茨に引き裂かれ、ずたずたになりながら。そして取り囲まれたと悟ると、重い刑罰が科せられぬように、木でマガヌムのようなものを自分で作り、自分の手で組み立てて、それで自らを殺そうとした〔底本は maganum。何の道具か定かでない〕。

6

Et ad libertos conversus: Qualis, inquit, artifex moritur? Itaque acerbissimus parricida dignum meritis suis vitae exitum tulit, ut qui matrem ac suos occiderat, nec sibi parceret.

PL 15, 2120A

そして解放奴隷たちのほうを向いて言った。「何という芸術家が死ぬことか。」こうして、最も苛烈な近親殺しの者は、自らの所業にふさわしい生の終わりを受けた。母とその身内を殺した者は、自分をも容赦しなかったのである。

7

Vere bonus necis suae artifex, qui commentus est, ut sic periret, ne vel mors suo scelere vacaret.

PL 15, 2120A

まことに、自らの死の名工であった。こうして滅ぶことを考え出し、死さえも彼の罪から免れぬようにしたのである。

Liber IV, Caput XXI

第4巻 第XXI章PL 15, 2120A
1

Fama itaque interfecti Neronis praevenerat more ingenii humani: cui satis est, ubi cupita acceperit, caetera non requirere, sed statim dissipare, atque inexploratum in vulgus mittere quod delectaverit. Nec multo post tamen Galbam Romano imperio praeesse innotuit.

PL 15, 2120A

こうして、ネロが殺されたという噂は、人の心の習いのとおり先に広まっていた。人の心は、望むものを得れば、それ以上のことは調べず、ただちにそれを言い散らし、喜ばしいことを確かめもせずに民衆へ流すだけで足りるとする。だが間もなく、ガルバがローマ帝国を統べていることが知れた。

2

Unde sententia novi principis de bello Judaeorum sciscitari, Vespasiano consilium fuit, misitque Titum filium et regem Agrippam.

PL 15, 2120B

そこでウェスパシアヌスは、ユダヤ人との戦いについて新しい元首の意向を問うことにし、子のティトゥスとアグリッパ王を遣わした。

3

Titus de Achaia revertitur, comperto, quod etiam Galba septimo mense ac die assumptae potestatis exutus insignibus, poenas luisset in medio urbis sinu, id est, Romano foro, et Otho potiretur rebus secundis ac successu imperiali.

PL 15, 2120B

ティトゥスはアカイアから引き返した。ガルバもまた、権力を握って七か月と〔七〕日目に標章を剥がれ、都の懐、すなわちローマの広場の真ん中で刑罰を受け、オトが順境と帝位の成功を手にしていることを知ったからである。

4

Agrippa Romam contendit, ut apud novum principem locaret gratiam. Tito pluris visa est paternae pietatis reverentia, quam principalis potestatis, quod inconsulto patre si praetenderet, ne ipsi quidem placiturum putaret.

PL 15, 2120B

アグリッパは、新しい元首のもとで好意を得ようとして、ローマへ急いだ。ティトゥスには、元首の権力に対する畏敬よりも、父への孝心に対する畏敬のほうが重く思われた。父に諮らぬまま先へ進めば、それは元首自身にさえ気に入られまいと考えたからである〔praetenderet は「先へ進む」と取った。ipsi の係りは定かでない。元首と取った〕。

5

Certe exitus docuit: opportune eum rediisse ad patrem, rebus novis, et incertum quo vergerent.

PL 15, 2120B

事の成り行きがそれを確かに教えた。新しい事態の中、どちらへ傾くか定かでない情勢にあって、彼が父のもとに折よく戻っていたということを。

6

Denique etiam Vespasianus anxius de totius imperii Romani ac patriae statu, bellum suspendit, atque imperium tenuit suum, posthabitis quae in Judaea gerebantur, prae totius summae cura et pia erga patriam sollicitudine.

PL 15, 2120C

実に、ウェスパシアヌスもまた、ローマ帝国全体と祖国の状態を案じ、戦いを中断して、自らの指揮権を保った。ユダヤで行われていたことは後回しにし、全体の大事への配慮と、祖国への敬虔な憂慮を優先したのである。

Liber IV, Caput XXII

第4巻 第XXII章PL 15, 2120C
1

Sed Judaea non feriabatur, quae gravius bellum inter suos, quam adversum externos gerebat.

PL 15, 2120C

だがユダヤは休んではいなかった。ユダヤは、外の者に対してよりも、身内の間でいっそう重い戦いを行っていたのである。

2

Nam cum Joannis factio esset intolerabilis, insurrexit praeterea Simon, inferior quidem morum improbitate, sed forma corporis magis fretus ad omne audendum nefas, et latrociniis assuefactus ad usum et tentamentum flagitiorum.

PL 15, 2120C

というのも、ヨハネの党派が耐えがたいものであったうえに、さらにシモンが立ち上がったからである。品行の悪さではヨハネに劣ったが、体格を頼みにして、あらゆる不法をあえて行おうとし、盗賊稼業に慣れて、悪行の実地と試みに通じていた。

3

Civis erat Gerasenus, robustus juvenis, quem princeps sacerdotum Ananus perculerat propter nequitiae commenta, pulsumque eo quem inhabitabat loco, in alias regiones concedere coegit.

PL 15, 2120C

彼はゲラサの市民で、屈強な若者であった。大祭司アナノスはその悪だくみのゆえに彼を打ちのめし、住んでいた場所から追い出して、他の地方へ去らせた。

4

At ille, cui nullus inter quietos et modestos locus, contulit sese ad consortia latronum, ipsis quoque in principio suspectus, ne eos factione circumveniret; facile postea morum se infudit societate.

PL 15, 2120D

しかし、静かで慎み深い者たちの間に居場所のなかった彼は、盗賊たちの仲間に身を寄せた。彼らにも、初めのうちは、党派の力で自分たちを欺くのではないかと疑われた。だがやがて、気質を同じくする仲間の中に、たやすく溶け込んだ。

5

Populabatur cum his ea quae essent finitima munitionibus, quod illi ulteriora petere non praesumebant; sed quasi in foveis latitantes, insidiabantur praetermeantibus, sine ullo excursu, quasi domestico latrocinio contenti.

PL 15, 2120D

彼は彼らとともに、砦に近い場所を荒らした。彼らはそれより遠くへ出ようとしなかったからである。むしろ穴に隠れる者のように、通りかかる者を待ち伏せ、遠出はせず、いわば家内の盗賊稼ぎで満足していた。

6

Id Simon animi immodicus tolerare diu nequivit, brevique sibi multorum quaesivit manum, pollicens servis libertatem, liberis praemia, perditis remunerationem.

PL 15, 2121A

シモンは心が度を越していたので、これに長く耐えられず、たちまち多くの者の手勢を自分のために求め、奴隷には自由を、自由人には褒賞を、堕落した者には報酬を約束した。

7

Ita confluentibus plurimis ad depraedandi licentiam, expugnare munitiones, occupare urbium populos ausus, terribilis omnibus erat; receptaculum sibi in vico, cui nomen Ajacis murus, paravit.

PL 15, 2121A

こうして略奪の放縦を求めて多くの者が集まり、彼は砦を攻め、町々の民を占領することをあえてして、すべての者に恐れられた。アイアスの壁という名の村に、自らの拠点を設けた。

8

Jamque viginti millibus armatorum stipatus incedebat, cum subito metuentes Hierosolymitani quotidianos ejus processus, et adversum se futuros rati, si diutius adolevissent, succidendos putarunt, repentinoque excursu armati Simonem adoriuntur.

PL 15, 2121A

やがて彼は二万の武装した者に囲まれて進むようになった。するとエルサレムの人々は、彼が日ごとに進出するのを恐れ、これが長引けば自分たちに向けられると考え、刈り取るべきだと判断して、突然の出撃で武装し、シモンを襲った。

9

Nec ille incautus atque imparatus insidiis patuit, sed excepit advenientes, et plerosque fudit, alios coegit in urbem sese recipere bello fugatos.

PL 15, 2121A

だが彼は、不用意でも備えなしでもなく、罠にかかることはなかった。攻め寄せる者を迎え撃ち、その多くを打ち散らし、他の者は戦いに敗れて町に退かせた。

Liber IV, Caput XXIII

第4巻 第XXIII章PL 15, 2121B
1

Idumaeis quoque congressus aequalis recessit, et quasi victus, quia non vicerat angebatur. Rursus cum congrediendum foret, commodius arbitratus dolo experiri, reperit spontaneum fraudis ministrum.

PL 15, 2121B

イドゥマヤ人とも、戦いは互角のまま終わり、彼は負けたかのように、勝たなかったことに苛立った。再び交戦せねばならなくなると、欺きで試みるほうが好都合と考え、みずから進んで欺きの手先となる者を見いだした。

2

Nam ubi intellectum est, quid iste affectaret, Jacobus, unus ex principibus Idumaeorum, vafer et callidus ad hujusmodi negotia, venit ad Simonem clanculo, et obtulit patriae suae proditionem.

PL 15, 2121B

というのも、彼が何を狙っているかが知れると、イドゥマヤ人の首領の一人ヤコブ——この種の事には狡猾で抜け目のない男——が、ひそかにシモンのもとへ来て、自分の祖国を裏切ることを申し出たからである。

3

Ut fidem daret, quod universos Idumaeos circumveniret, postulataque mercede futurae societatis quo potissimus et apud eum fidissimus foret, pollicetur universorum proditionem: convivio foederata gratia promissisque ingentibus Simonis firmata inter utrumque est pactio.

PL 15, 2121B

彼は、全イドゥマヤ人を欺くと約束してその保証とし、また将来の同盟の報酬を求めて、シモンのもとで最も有力に、最も信頼される者となるために、全員を裏切ることを約束する。宴によって結ばれた好誼と、シモンの莫大な約束とによって、両者の間の協定は固められた。

4

Ubi ad suos revertitur Jacobus, jactare primo paucioribus coepit, exploratum processisse vires adversariorum, vidisse validam manum, expertos belli viros, multitudinem maximam, et bello insuperabilem: inferre paulatim sermonem istiusmodi principibus: postremo infundere per numeros ipsum Simonem admodum strenuum, qui regio more exercitum instituisset, ordines servaret, numeros distributos haberet, ductores idoneos praefecisset: consulere sibi Idumaeos oportere, ut talem virum amicum potius quam hostem experirentur.

PL 15, 2121B

ヤコブは自分の仲間のもとへ戻ると、まず少数の者に吹聴し始めた。自分は探りに出かけて敵の戦力を見てきた、強力な軍勢を見た、戦に熟練した男たち、きわめて大勢の数で、戦いでは打ち破れない、と。この種の話をしだいに首領たちに持ち込み、ついには、部隊ごとに吹き込んだ。シモン自身がまことに精力的な男で、王のように軍を組織し、隊列を守らせ、部隊を割り振り、適任の指揮者を置いている。イドゥマヤ人は身のために図り、そのような人物を、敵としてよりむしろ味方として知るべきだ、と。

5

Certe in congressu superiorem viderent, cederent sine periculo, caverent praelium. Ubi plurimorum inclinata in sententiam suam studia cognovit, edocto Simone ut in aciem prodiret, securus futurae dispersionis Idumaeorum: ille non distulit: hic velut antesignanus cum suis, et quasi ad praeliandum promptior: ubi ferentariis tentatum praelium vidit, priusquam in manus veniretur, converso equo fugae dedit se: idem sui fecere.

PL 15, 2121C

少なくとも、交戦で相手が優勢と見えたなら、危険なく譲り、戦いを避けるべきだと。大多数の熱意が自分の意見に傾いたと知ると、彼はシモンに、戦列に進み出るよう教え、のちにイドゥマヤ人が散り散りになることに安心していた。シモンはためらわなかった。ヤコブは先頭の旗手のように手勢を率い、戦うのにいっそう意気込んでいるかのようであった。だが軽装兵によって戦端が開かれたのを見ると、白兵戦になる前に馬を返して逃げた。彼の手勢も同じことをした。

6

Ita convertit, dispersitque acies universas, et victoriam Simoni sine certamine belli tradidit.

PL 15, 2121D

こうして彼は全軍を転じさせ、散らし、戦いなしに勝利をシモンに渡した。

7

Simon vero potitus tantae gentis triumpho, insolentior in caeteros factus, Chebron vetustam urbem, celebrem populis, opum divitem, ante exspectatum cepit, multamque in ea praedam reperit, dirupit fructus uberrimos.

PL 15, 2121D

シモンは、これほどの民に対する勝利を得て、他の者に対していっそう傲慢になり、古い町ヘブロン——民が多く、富に富む町——を、思いのほか早く奪い、そこで多くの戦利品を見つけ、豊かな実りを荒らし尽くした。

8

Fertur enim antiquissima, non solum Palaestinae urbium civitas, sed etiam omnium quae sunt in Aegypto a vetustis condita: ut etiam Memphim, quae antiquissima habetur, posteriorem plerique existiment.

PL 15, 2121D

この町は最も古いと言われ、パレスチナの町々のうちでばかりか、エジプトにあるすべての町よりも古くに築かれたという。最古とされるメンフィスさえ、これより後だと考える者が多い。

9

Fuere etiam, qui habitasse in ea patrem Abraham dixerunt, postea quam de Mesopotamia Syriae profectus, Aegyptum petiit filiosque ejus illic sepulcrum habere pulcherrimo exstructum marmore et opere elegantissimo, septimo a civitate stadio.

PL 15, 2122A

そこに父祖アブラハムが住んでいたと言う者たちもいた。シリアのメソポタミアから出て、エジプトを目指した後のことである。またその子らがそこに、最も美しい大理石と、きわめて優雅な細工で築かれた墓を、町から七スタディオンの所に持っていると〔言う〕。

10

Terebinthus illic magna arbor a constitutione mundi fuisse asseveratur. Nunc tamen, utrum adhuc maneat, incertum nobis est.

PL 15, 2122A

そこには、世界の創建以来あったという、テレビンノキの大木があると断言されている。だが今もなお残っているかどうかは、我々には定かでない。

11

Inde progrediens, vastabat territoria, expugnabat urbes, congregabat populos, quadraginta millibus armatorum stipatus, exinanibat omnia quocumque vel quasi amicus et socius accesserat. Quis enim locus tantorum suppeteret alimentis?

PL 15, 2122A

そこから進んで、領土を荒らし、町々を攻め、民を集め、四万の武装した者に囲まれながら、友として同盟者として近づいた所でも、あらゆるものを空にした。これほどの者たちの食糧を賄える土地が、どこにあっただろうか。

12

Solo pedum vestigio in modum pavimenti proterebantur universa, in quibus tantus constiterat numerus praeliatorum. Nec solum quicumque erat fructus auferebatur, quasi quibusdam exesus locustis, sed etiam in posterum protrita humus fructus negabat.

PL 15, 2122A

これほどの数の戦士が駐屯した所は、すべて足跡だけで舗装のように踏みならされた。収穫物はことごとく奪われ、イナゴに食い尽くされたかのようであったばかりか、さらに踏み固められた地は、のちのちまで実りを拒んだ。

13

Terrebat Joannem, quod Simonis augebatur potentia, et totius factionis socii quatiebantur. Volebant perditum, sed bello non audebant lacessere.

PL 15, 2122B

ヨハネは、シモンの勢力が増すことを恐れ、党派全体の仲間たちも動揺した。彼らはシモンを滅ぼしたかったが、戦いで挑む勇気はなかった。

14

Iterum insidias parant, et obsidentes itinera, uxorem ejus cum omni comitatu muliebri, et paucis virorum prosecutoribus rapiunt: jactabant se, quasi omnem confecissent victoriam, ac velut ipsum Simonem captum tenerent, supplicaturum sibi arbitrabantur.

PL 15, 2122B

再び罠を仕掛け、道を塞いで、彼の妻を、女たちの随行すべてとともに、供の男たちを少しだけ連れた状態で攫った。彼らは、全勝利を成し遂げたかのように誇り、あたかもシモンその人を捕らえているかのように、彼が自分たちに懇願するだろうと思った。

15

At ille durus, immitis, qui nullius affectu commoveretur, nihil sanctum carumve haberet, inflammatur quasi accepta injuria potius quam erepta gratia; multoque saevior graviorque gravibus excruciabat, quos reperiebat, tormentis.

PL 15, 2122B

しかし彼は、非情で無慈悲、誰の情にも動かされず、聖いものも大切なものも持たぬ者であったので、愛する者を奪われたというより侮辱を受けたかのように怒りに燃え、いっそう残酷に、いっそう苛烈に、見つけた者たちを重い拷問で苦しめた。

16

Plerisque manus incidebat, quos ad hostem truncato corpore remittebat ut ejus annuntiarent crudelitatem, insinuarent minari, quod muros subverteret, urbem excideret, nisi sibi ocius uxor propria restitueretur.

PL 15, 2122C

多くの者の手を切り落とし、体を損なったまま敵のもとへ送り返して、その残酷さを告げさせ、脅しを伝えさせた。すなわち、自分の妻がすみやかに返されなければ、城壁を覆し、町を滅ぼす、と。

17

Similiter manus et viscera truncaturum omnibus, qui intra urbem degerent, nisi mature consuluissent. Ita perterrefacti, uxorem ejus ad eum dirigunt: quo mitigatus furor ejus, aliquantum requiescendi copiam clausis dedit, ut non urgeret obsidionem civilem.

PL 15, 2122C

同様に、町の中に住むすべての者の手と内臓を切り取る、早く考えを改めなければ、と。そこで彼らは震え上がり、彼の妻を彼のもとへ送り返した。それによって彼の怒りは和らぎ、閉じ込められた者たちにしばらく休む余裕を与え、市民への攻囲を迫ることはしなかった。

Liber IV, Caput XXIV

第4巻 第XXIV章PL 15, 2122C
1

Nec solum Galba interfecto, sed etiam Othone exstincto, Vitellii ducibus congredientibus, quem Gallicanus exercitus creaverat imperatorem.

PL 15, 2122C

〔知らせによれば〕ガルバが殺されたのみならず、オトも滅ぼされた。ガリアの軍が皇帝に擁立したウィテリウスの将軍たちと交戦してのことである〔底本の文は述語を欠く。前章までの知らせの続きと取り、「〔知らせによれば〕」と補った〕。

2

Et primo quidem certamine superior Otho visus est: repetito post diem praelio, cum comperisset Otho Valenti et Caecinnae Vitellii comitibus victoriam cessisse, plurimos quoque suorum interfectos, Brixiae positus, voluntaria nece eripuit se ludibrio, duobus diebus et tribus tantum mensibus rerum potitus. Victor itaque Vitellius, cum eo qui utrimque superfuerat exercitu, Romam contendit.

PL 15, 2122D

最初の戦いではオトが優勢と見えたが、一日おいて再び戦われた。オトは、ウィテリウスの側近ウァレンスとカエキナに勝利が帰したこと、味方の多くも殺されたことを知ると、ブリクシアに留まっていたが、自ら死を選んで嘲りを免れた。権力を握っていたのは、三か月と二日だけであった。こうして勝者ウィテリウスは、双方から生き残った軍とともに、ローマへ急いだ。

Liber IV, Caput XXV

第4巻 第XXV章PL 15, 2122D
1

Vespasianus tunc temporis profectus ex urbe Caesarea, vastabat Judaeam, montana omnia finitima et munitiones debellabat. Interficiebat resistentes: precantibus impertiebat veniam salutis: fugabat adversarios, constituebat suos.

PL 15, 2122D

そのころウェスパシアヌスは、カイサリアの町を発ってユダヤを荒らし、近隣の山地をすべて、また砦を討ち平らげた。抵抗する者は殺し、嘆願する者には助命の赦しを与え、敵を追い散らし、自軍を配置した。

2

Cerealis quoque dux Romani exercitus cum equitatu percurrebat omnia, exstinguebat alios, alios subjiciebat: captivorum cogebat agmina: omnia circa Hierosolymam exurebantur, ne ullum Judaeis esset perfugium. Sic interclusi ante obsidionem universi Judaeis exitus.

PL 15, 2123A

ローマ軍の将軍ケレアリスもまた、騎兵とともにあらゆる所を駆け巡り、ある者を滅ぼし、ある者を服従させ、捕虜の群れを駆り集めた。エルサレムの周りはすべて焼かれ、ユダヤ人にどんな逃げ場もないようにされた。こうして攻囲に先立って、ユダヤ人のあらゆる出口が断たれた。

3

At illi non solum non consulebant sibi, sed etiam domestico inter se decernebant certamine.

PL 15, 2123A

だが彼らは、自分たちのために図らなかったばかりか、身内の争いで互いに決着をつけようとしていた。

4

Joannes interior tyrannus; Simon extramuranus hostis: qui recepta uxore, paulisper excurrens, Idumaeam depopulatus, validior redit, et Hierosolymitanae muros urbis armis circumsonabat.

PL 15, 2123A

ヨハネは内側の僭主、シモンは城壁の外の敵であった。シモンは妻を取り戻すと、しばらく出撃してイドゥマヤを荒らし、いっそう強くなって戻り、エルサレムの町の城壁を武器の響きで取り巻いた。

5

Joannes intus positus, suos ad bellum vitiis exercebat, data criminum auctoritate. Fervebant studia rapinarum, probrorum cupiditates, luxuriae effusiones, unguentorum odores, et calamistris crispabant capillos, stibio oculos depingebant, muliebrem amictum induebant.

PL 15, 2123A

ヨハネは内に陣取り、部下を悪徳によって戦いに慣れさせ、罪を犯す権限を与えた。略奪の熱意、恥ずべき欲望、放蕩の乱費、香油の匂いが沸き立った。彼らは鏝で髪を縮らせ、アンチモンで目を彩り、女の衣を身に着けた。

6

Nec solum ornatus feminarum, sed etiam muliebris mollitia affectabatur, et illicitarum libidinum passiones, viri muliebria exercere, effeminare vocem, et fluxu corporis sexum dissolvere, pascere comam, vultum dealbare, pumicare genas, vellicare barbulam, et in hac dissolutione saevitiam crudelitatis exercere intolerabilem.

PL 15, 2123B

女の飾りのみならず、女の柔弱さまでも求め、許されぬ情欲の情念に耽った。男が女のことを行い、声を女のようにし、体のしなりによって性の別を解消し、髪を伸ばし、顔を白くし、頬を軽石で磨き、ひげを毟り、この放縦のただ中で、耐えがたい残酷の猛威をふるった。

7

Denique fracto gressu incedebant, et subito momentanei bellatores reconditos sub conchyliatis chlamydibus gladios occultantes, cum repente nudassent, quaecumque repererant, diloricabant.

PL 15, 2123B

実に彼らは、砕けた足取りで進み、にわか仕立ての戦士となって、貝紫に染めた外套の下に、隠した剣を秘めていた。そして突然それを抜くと、出会った者は誰であれ切り裂いた。

8

Qui Simonem evaserat, a Joanne interficiebatur, si se intra urbem recepisset: qui Joannem fugerat, captus a Simone ante muros immolabatur. Erat dissensio gravis.

PL 15, 2123C

シモンを逃れた者は、町に退けばヨハネに殺され、ヨハネから逃れた者は、シモンに捕らえられて城壁の前で屠られた。深刻な対立であった。

9

Idumaei quaerebant tyrannidem Joannis exstinguere: invidebant ejus potentiae; et oderant ejus crudelitatem.

PL 15, 2123C

イドゥマヤ人はヨハネの僭主の支配を滅ぼそうとした。その権勢を妬み、その残酷さを憎んだのである。

10

Congrediuntur adversum satellites tyrannidis, avertunt eos, insectantur eos usque ad aulam regiam, quam condiderat genere proxima regis Adiabeni: irruunt exclusis propugnatoribus, templumque occupant, diripientes spolia tyrannidis, quoniam illic Joannes opum suarum condiderat receptaculum.

PL 15, 2123C

彼らは僭主の従者たちに向かって交戦し、これを追い返し、アディアベネの王に最も近い血縁の女が建てた王宮まで追い詰めた。守る者たちが締め出されると、彼らは突入し、神殿を占拠して、僭主の戦利品を奪い去った。そこにヨハネが自らの富の蔵を置いていたからである。

11

Gravis incesserat metus, ne per noctem Idumaei de templo urbem ingressi, ferro plebem interimerent, incendio urbem delerent. Quo metu territi, de consilii sententia, dum unum tyrannum ferre nequeunt, alterum introduxere. Et Joannes fraude irrepserat in tyrannidem.

PL 15, 2123C

重大な恐れが生じた。イドゥマヤ人が夜のうちに神殿から町へ入り、剣で民を殺し、火で町を滅ぼすのではないかと。その恐れにおびえ、協議の決定により、一人の僭主に耐えられないまま、もう一人を引き入れた。ヨハネはすでに欺きによって僭主の座に忍び込んでいたのである。

12

Hic Simon rogatus, quasi remedium salutis daret, dominatum invexit civibus, urbi tyrannum. Missus est Matthias princeps sacerdotum, ut ejus ingressum obsecraret.

PL 15, 2123D

ここでシモンは、あたかも救いの薬を与えるかのように請われて、市民に支配を持ち込み、町に僭主を持ち込んだ。大祭司マティアが、彼の入城を懇請するために遣わされた。

13

At ille superbe satis dominari abnuit, et quasi gravaretur, concessit ambitus, ut se in urbem cum omni sua virtute infunderet. Aperuere portas manibus suis, ut perniciosiorem introducerent, cum infirmiorem exsecrarentur.

PL 15, 2123D

しかし彼は傲慢にも、支配することをひとたび断り、気が進まないかのように、ようやくその請願を認めて、自らの全軍の武勇とともに町へ流れ込んだ。彼らは自分たちの手で門を開いた。より弱い者を呪いながら、より害の大きい者を引き入れるために。

14

Itaque Simon ex sententia ingressus, aeque se hostem exhibebat universis: ut et illos qui vocaverant, et illos adversum quos ejus auxilium postulatum fuerat, communi omnes odio persequeretur. Urgebat Joannes fraudibus suis, fluctuabat civitas. Certamen erat inter Joannem et Simonem, quis amplius suis noceret.

PL 15, 2124A

こうしてシモンは、同意のもとに入ると、同じく自らを全員の敵として示した。招いた者たちも、その助けを求めた当の敵たちも、共通の憎しみでことごとく追いつめたのである。ヨハネは自らの欺きで迫り、町は揺れ動いた。ヨハネとシモンの間には、どちらがより多く身内に害をなすかという争いがあった。

Liber IV, Caput XXVI

第4巻 第XXVI章PL 15, 2124A
1

Sub ea tempestate convaluit rumor civilium bellorum in exercitu Romano, de Galbae et Othonis nece manifestatus et imperio Vitellii, qui nequior superioribus, quasi faex resedisset.

PL 15, 2124A

そのころ、ローマ軍の中で内乱の噂が強まった。ガルバとオトの死が明らかになり、また、前の者たちよりも邪悪な、澱が溜まったかのようなウィテリウスの支配が知れたからである。

2

Conferre secum veteris militiae viri coepere, et indigne ferre, tantum usurpare Praetorianas Romae legiones, ut cum jam bellorum desuevissent experiri pericula, nomina ignorarent gentium quae bellum moverent, ipsae tamen statuerunt belli imperatorem: et in sua manu rerum Romanarum legendum arbitrum constituerunt.

PL 15, 2124A

古参の軍人たちは互いに語り合い、憤慨し始めた。ローマにいる近衛軍団が、これほどの権能を僭取している。もはや戦いの危険を経験することに慣れを失い、戦を起こす諸国民の名さえ知らぬくせに、それでも自分たちで戦の総帥を立て、ローマの国事の選ぶべき裁定者を自分たちの手中に定めたというのである。

3

Deinde hujusmodi exemplo in Gallia positos milites aspiravisse, ut Vitellio imperium darent, inconsulto senatu et populo Romano; se interea quasi mercenarios haberi, qui aliena arbitria sequerentur: primos ad periculum, ad honorem ultimos, tanto tempore bellum gerere, triumphis quotidie crescentibus ab inferioribus dominos accipere; et ne eos quidem utiles, sed vel ignavissimos quosque, vel ventri deditos et turpitudini: pergendum obviam et removendam injuriam: esse sibi virum strenuum Vespasianum, quem legi decuerit ab omnibus imperatorem; aevi maturum ad consulendum, validiorem junioribus ad praeliandum: properandum maturius, ne prius ab aliis eligeretur: et his cum quibus in militia consenuerit, triumphando esset despectui.

PL 15, 2124B

さらに、この種の例に倣って、ガリアに駐留する兵士たちが、元老院とローマの民に諮らずに、ウィテリウスに帝位を与えようと企てた。その間、自分たちは雇い兵のように扱われ、他人の裁定に従わされている。危険には先頭に立ち、栄誉には最後に回され、これほど長く戦ってきたのに、凱旋式が日々増えていく中で、下の者たちから主人を受け取っている。しかもその者たちは役に立つ者ですらなく、きわめて臆病な者や、腹と恥辱に身を委ねた者ばかりである。出て行って、この不正を除かねばならない。自分たちには、勇敢な人物ウェスパシアヌスがいて、この人こそ皆から皇帝に選ばれるのがふさわしい。思慮するには年齢が円熟しており、若者よりも戦うには強い。急いで先んじねばならない。他の者たちに先に〔皇帝が〕選ばれ、その者が凱旋して、彼がともに軍務の中で老いた者たちから侮られることのないように〔この句の係りは定かでなく、ne に続く節と取った〕。

4

Quando opportunius tempus, quo digna merces laboribus ejus rependeretur? Vitellianum voraginem, privatorum dedecus (non dicam imperatorem) non diutius hoc toleraturum senatum, non populum Romanum, ut opprobrium vinolentorum diutius in culmine maneat imperii cujus res Romana ad sumptum non suppetat.

PL 15, 2124C

「いつ、これ以上の好機があろうか、彼の労苦にふさわしい報いが返される時が。ウィテリウスという底なしの淵〔vorago は大食漢を罵る語〕、私人の恥(皇帝とは言うまい)を、元老院はもはや耐えはせず、ローマの民も耐えまい。ローマの国力ではその費えを賄いきれぬ酔いどれどもの恥が、帝国の頂にこれ以上とどまることを〔cujus は語順では imperii に続くが、文意から酔いどれを受けると取った〕〔許しはしない〕。」

5

Quis enim ferat tyrannum regnare, cum habeat in exercitu dignum Romani imperii gubernatorem?

PL 15, 2124C

「誰が、僭主の統治に耐えようか。軍の中には、ローマ帝国を治めるにふさわしい舵取りがいるというのに。」

6

Quae vero gentes luxui se subjiciant et vitiis dedant, cum belli incentivum sit ignavia imperatoris; et contra firmitudo pacis, in hostem virtus, sobrietas in reipublicae moderatore?

PL 15, 2124C

「それに、いかなる諸国民が奢侈に身を委ね、悪徳に身を投じようか。戦の火種は皇帝の臆病であり、これに対し、平和の堅固さは、敵に向かう武勇と、国家を治める者の節度であるのに。」

7

Quis non suspiciat in Vespasiano adhuc privato regni decus et Romani imperii auctoritatem, cui tot militares numeri praesto sunt, et omnis Romani exercitus validior manus? Quid exspectamus?

PL 15, 2124C

「いまなお私人であるウェスパシアヌスに、王者の気品とローマ帝国の権威を仰ぎ見ぬ者があろうか。彼には、数多くの軍の部隊が控え、ローマ軍全体のいっそう強い力が付いている。我々は何を待っているのか。」

8

An ut nostris fultus virtutibus, aliis debeat quod imperator est, et nos aliis cedamus quod in jure nostrae potestatis est? Certe si honorare nolumus, non derogemus.

PL 15, 2124D

「それとも、我々の武勇に支えられた者が、自分が皇帝であることを他の者たちに負い、我々も自らの権能の内にあるものを他の者たちに譲る、というのか。たとえ敬いたくないとしても、貶めはすまい。」

9

Nec faciamus hanc injuriam, ut nostro judicio repudietur quasi indignus imperio, quo dignus habetur Vitellius.

PL 15, 2124D

「また、ウィテリウスが値すると見なされている帝位に、〔ウェスパシアヌスが〕我々の判断によって、値せぬ者であるかのように退けられる、そのような不正を行うまい。」

10

Postremo cum in Italia sint frater ejus et filius Domitianus, verendum profecto est, ne qui suis ornamento esse jamdudum debuit, sit periculo: aut si illi, ut arbitramur, tyrannum urgere coeperint, huic fraudi sit, quod et frater et filius rebellaverint, et incipiamus reum spectare, quem videre noluimus imperatorem.

PL 15, 2124D

「最後に、イタリアには彼の兄と、子ドミティアヌスがいるのだから、まことに恐れねばならない。かねてより身内の誉れであるべきだった者が、危険となるのではないか。あるいは、彼らが我々の考えるとおり僭主を攻め始めた場合、兄と子が反旗を翻したことが彼の咎となり、我々が皇帝として見ようとしなかった者を、被告として見始めることになるのではないか。」

11

His secum milites vociferantes, adoriuntur Vespasianum, rogant ut Romani imperii suscipiat gubernaculum. Ille autem abnuere ac se indignum dicere: esse jam constitutum imperatorem, refugiendum civile bellum. Illi instare promptius, ille resistere perseverantius.

PL 15, 2125A

兵士たちは、互いにこのように叫びながら、ウェスパシアヌスに迫り、ローマ帝国の舵を取るよう求めた。だが彼は拒み、自分にはふさわしくないと言った。すでに皇帝は立てられている、内乱は避けねばならない、と。彼らはいっそう熱心に迫り、彼はいっそう頑なに抵抗した。

12

Postremo reluctantem armati circumsistunt gladiis mortem minantes, qui adverterent sibi crimen manere, et grave periculum si refugisset: ita cessit potius imprimentibus, quam recepit voluntarius, quod ambire alii solent.

PL 15, 2125A

ついに、拒む彼を、武装した者たちが取り囲み、剣で死をもって脅した。彼が拒めば、自分たちに罪状が残り、重大な危険があると気づいていたからである。こうして彼は、他の者たちがふつう求めるものを、自ら進んで受けたのではなく、迫られて譲ったのであった。

13

Urgebant milites, suadebant duces: curam prius quam honorem induit, festinavit in Aegyptum, sciebat enim maximas vires illic esse Romanae reipublicae, unde alimonia ministraretur: subsidium sibi quaerendum, si vinceret: aut refragium Vitellio, si trahendum diutius bellum putaret.

PL 15, 2125B

兵士たちは迫り、将軍たちは説いた。彼は栄誉を身にまとうより先に、配慮を身にまとい、エジプトへ急いだ。ローマ国家の最大の力がそこにあり、そこから糧食が供されることを知っていたからである。勝つならば、自分のために助けを求めねばならず、戦いを長引かせるべきだと見るならば、ウィテリウスへの妨げを求めねばならなかった。

14

Esse etiam illic duos ordines militarium virorum, quos sibi adjungere properavit, ut urbs maxima, et plurimis naturae munimentis circumdata, in suo potius jure, quam in alieno maneret, ad utrumque belli eventum satis utilis.

PL 15, 2125B

またそこには、軍人の二個軍団もあり、彼はそれらを自分に加えようと急いだ。きわめて大きく、多くの自然の防備に囲まれた都市が、他人の権利よりもむしろ自らの権利のもとにとどまり、戦いのどちらの結果に対しても十分に役立つようにするためである。

15

Ideoque de locorum situ, ac potissimum de ipsa urbe metropolitana, vel paucis dicendum rati.

PL 15, 2125B

それゆえ、その土地の位置について、またとくにその首都そのものについて、短くでも述べねばならぬと〔我々は〕考えた。

Liber IV, Caput XXVII

第4巻 第XXVII章PL 15, 2125B
1

Urbem Alexandriam condidit Alexander, cui ob virtutem inditum magni ducis cognomentum. Ea inter Aegyptum et mare quasi claustrum interjacet, civitas importuosa, ut fere pleraeque Aegypti, et ab externo difficilis accessu, cum sit in remotioribus Asiae partibus jacens.

PL 15, 2125B

アレクサンドリアの町は、アレクサンドロスが建てた。その武勇のゆえに、「大将軍」という添え名が彼に付けられた。この町は、エジプトと海の間に、いわば閂のように横たわる。エジプトの多くの町と同じく港に恵まれず、外からは近づきがたい。アジアのいっそう遠い地域に位置しているからである。

2

In Europa, quia ipsa Aegypti aridis Libyae conterminat; meridiana autem ejus superiora, quae disterminant ab Aethiopibus Sienem, et innavigabiles Nili fluminis cataractas.

PL 15, 2125C

ヨーロッパに〔属するとも言われる〕のは、エジプトそのもの〔底本は Aegypti。ミーニュの脚注(バロー)は Aegyptus と読む。これに拠って訳した〕がリビアの乾いた土地と境を接しているからである〔本文が崩れているらしく、In Europa の係りは定かでない。文脈から補って解した〕。その南の上手は、エチオピア人から〔これを〕隔てるシエネと、ナイル川の航行できぬ急流とに〔接する〕。

3

Ab oriente refunditur mare Rubrum, Clitro tenus, qui locus extremis ultimus terris, pervium ad Indos aperit iter navigaturis.

PL 15, 2125C

東には紅海が広がり、クリトロまで及ぶ〔底本は Clitro。綴りが崩れた地名らしい〕。この場所は大地の果ての果てで、航海しようとする者にインドへ通じる道を開く。

4

Septa igitur ex una parte ferventibus incendiis solis, Indico inde atque hinc Aegyptio mari uno tantum muro septentrionali innititur terrae, quod ducit in Syriam.

PL 15, 2125C

こうして、一方は太陽の灼熱の火に囲まれ、そこから一方にはインドの海、他方にはエジプトの海があって、ただ北の一つの壁によってのみ、シリアへ通じる陸地に支えられている。

5

Caetera interclusa undique, et naturae subsidio vallata: dividuum tamen septentrionalis plagae eidem munimentum, et gemino quodam limite patens, quo vel peregrinae ad eam per maria Aegyptum devehuntur copiae, vel liberior ad terras usus diffunditur.

PL 15, 2125C

その余は、四方から断たれ、自然の助けで防柵をめぐらされている。だが北の方角には、〔二つに〕分かれた防備がこれにあり〔dividuum … munimentum の意味は定かでない。二つに分かれた防備と取った〕、二つの境を通って開けていて、そこを通って外国の物資が海を渡ってエジプトへ運ばれ、あるいは陸への自由な往来が広がっている。

6

Terra jacet in infinitum modum. Nam inter Sienem et Pelusium longitudo universa stadiorum duum millium, si fides assertis adest; et ab Plinthine usque Pelusium, stadiorum item trium millium sexcentorum: inassueta imbribus regio, nec tamen pluviarum indiga, cui Nili irrigua spontaneos imbres ministrant.

PL 15, 2125D

この地は際限なく広がっている。シエネとペルシオンの間の全長は二千スタディオン、主張が信じられるならばであるが、またプリンテからペルシオンまでも、同じく三千六百スタディオンである。雨に慣れぬ地であるが、雨に事欠くわけでもなく、ナイルの灌漑が、おのずからの雨をもたらしている。

7

Utrimque ei Nilus est, coeli ubertas, terrae fecunditas: arva temperat, solum opimat, nautis et agricolis juxta usui: hi navigant, illi serunt: isti circumvehuntur per sua rura navigiis, illi excolunt aratro serentes, viantes sine carpento.

PL 15, 2125D

ナイルはこの地にとって両様のものである。天の豊かさであり、地の実りである。ナイルは畑を和らげ、土を肥やし、船乗りにも農夫にも等しく益となる。前者は航海し、後者は種を蒔く。前者は自分たちの田畑の間を舟で巡り、後者は鋤で耕して蒔き、車なしで道を行く。

8

Distinctam cernas fluentis et quasi quibusdam excelsam moenibus navigiorum, totis domicilia terris vagantur, quae Nilo circumfluunt.

PL 15, 2126A

あなたは、流れによって区切られ、いわば船の城壁のようなものによって高くされた地を目にするであろう〔文が崩れているらしく、字義どおり訳した〕。船の住まいが全土をさまよい、それらはナイルに洗われている。

9

Est enim navigabilis usque ad urbem (ut appellant) Elephantinorum: ulterius navem procedere cataractae quas diximus, non sinunt: non defectu gurgitis, sed totius fluminis praecipitiis, et ob quamdam aquarum ruinam.

PL 15, 2126A

実にナイルは、人々が呼ぶところの、エレファンティネ人の町まで航行できる。それより先へは、先に述べた急流が船を進ませない。流れの深みが尽きるからではなく、川全体が落ち込み、水が崩れ落ちるようになるからである。

10

Portus urbis, ut plerique maritimorum locorum aditus, difficilis accessu, et longe difficilior caeteris, quasi ad formam corporis humani in capite ipso et in statione capacior, in faucibus angustior, qua meatum maris et navium suscipit, quibus quaedam spirandi subsidia portui subministrantur: ubi quis angustias atque ora portus evaserit, tanquam reliqua corporis forma: ita diffusio maris longe lateque distenditur.

PL 15, 2126A

この町の港は、海辺の土地の多くの入り口と同じく近づくのが難しく、ほかの港よりもはるかに難しい。人の体の形に似て、頭のところ、すなわち停泊地では広く、喉のところでは狭い。そこで海の流れと船を受け入れ、港にはそれによっていわば息をする助けが与えられる。その狭い所と港の口を抜けると、体のその余の形のように、海の広がりが遠く広くまで延びている。

11

In dextra vero portus insula est brevis, et in ea turris maxima, quam Pharum in commune Graeci ac Latini ex ipsius rei usu appellaverunt, eo quod longe videatur a navigantibus, ut prius quam in portum appropinquent, nocturno maxime tempore, terram finitimam sibi esse flammarum incendio cognoscant: ne decepti tenebris, in scopulos incidant, aut vestibuli limitem non queant comprehendere.

PL 15, 2126B

港の右手には小さな島があり、その上に巨大な塔がある。ギリシア人もラテン人も、その用途から、これをともにパロスと呼んだ。航海する者が遠くからそれを見て、港に近づく前に、とくに夜に、近くの陸地が炎の火によって知られるからである。闇に惑わされて暗礁に落ちたり、入り口の境を捉えられなくなったりしないようにである。

12

Sunt itaque illic ministri, per quos subjectis facibus caeterisque lignorum struibus, adoletur ignis quasi terrae praenuntius, et index faucium portuensium, demonstrans ingrediendi angustias, undarum sinus, vestibuli anfractus, ne perstringat tenuis carina cautes, et in ipso ingressu offendat inter opertos fluctibus scopulos.

PL 15, 2126B

そこで、そこには係の者たちがいて、彼らが松明やほかの薪の山を下に置いて火を焚く。この火は陸の先触れのようであり、港の喉元の目印として、入る所の狭さ、波の湾入、入り口の曲がりを示す。細い船の竜骨が岩をかすめ、波に隠れた暗礁の間で、入り口そのものにおいて衝突しないようにするためである。

13

Itaque directum cursum paulatim inflecti oportet, ne caesis illisa saxis ibi incurrat navis periculum, ubi speratur effugium periculorum.

PL 15, 2126C

そこで、まっすぐな針路を少しずつ曲げなければならない。そうしなければ、砕けた岩に打ちつけられ、危険を逃れられると期待された場所で、船が危険に陥ることになる。

14

Angustior enim aditus in portum quia a dextera parte latere arctatur, a laeva rupibus, quibus obstructum est sinistrum latus portus.

PL 15, 2126C

港への入り口は、いっそう狭い。右側は脇から狭められ、左は岩によって狭められ、港の左の側面はそれらにふさがれているからである。

15

Circa insulam quoque instructae ingentis magnitudinis moles dejiciuntur, ne assiduo assurgentis impetu maris, cadant fundamenta insulae, atque vi nimia solvantur.

PL 15, 2126C

島のまわりにも、巨大な規模に築かれた防波堤が投げ入れられている。絶えず立ち上がる海の勢いによって、島の基礎が崩れ、激しい力で解体されることのないようにするためである。

16

Unde fit, ut illidentibus sese in partem insulae fluctibus, et currentibus in adversum inter scrupeas rupes, molesque constructas, canalis ille medius semper sit inquietus, atque exasperato transitu periculosus fiat navigiis incessus: amplitudo portus stadiorum XXX, statio tuta, placiditas maxima quamvis tempestate: quia memorati oris angustiis atque objectu insulae repellit a se undas maris, et fit intus tutissimus portus compensatione quadam ingressus periculosi: quia per easdem portuensis oris angustias totius portus defenditur sinus, et summovetur a tempestatibus, placidatur a frigoribus per quos ingressus exasperantur.

PL 15, 2126C

そのため、波が島の一部に打ちつけ、ごつごつした岩と築かれた防波堤の間を逆向きに流れるので、その中間の水路は常に落ち着かず、荒れた通路のために、船の航行は危険なものとなる。港の広さは30スタディオン、停泊地は安全で、嵐のときでもきわめて穏やかである。前述の口の狭さと、島が前に立ちはだかることによって、海の波を自分から退け、内側はきわめて安全な港となる。入り口の危険の代わりにである。同じ港の口の狭さによって港全体の湾が守られ、嵐から遠ざけられ、入り口を荒らす波の轟きから和らげられるからである〔底本は frigoribus(寒気)。ミーニュの脚注(バロー)は fragoribus と読む。これに拠って訳した〕。

17

Nec immerito vel tutamen, vel magnitudo portus hujusmodi est, cum in eum quae ad usum totius orbis proficiant, convectari necessarium sit.

PL 15, 2126D

この港の防御も、大きさも、このようであるのは当然である。そこには全世界の用に益するものが運び込まれねばならないからである。

18

Nam et populi innumerabiles eorumdem locorum, ad usum sui expetunt totius orbis commercia, et frugum regio ferax, caeterorumque terrae munerum vel negotiorum abundans, totum frumento alit atque instruit necessariis mercibus orbem terrarum.

PL 15, 2127A

実に、その土地の無数の民は、自らの用のために全世界の通商を求め、穀物に富む地方は、他の大地の賜物や商いの産物にも豊かで、全世界を穀物で養い、必要な商品を備えさせている。

Liber IV, Caput XXVIII

第4巻 第XXVIII章PL 15, 2127A
1

Compositis itaque erga se rebus in Alexandria Vespasianus, et studiis omnium qui rem militarem gerebant, circa suum imperium conspirantibus, securus absentiae, reditum in Syriam maturat: convento mandatis tamen Tiberio Alexandro qui tunc Aegypto praesidebat, ut ejus exercitus qui tum in superioribus partibus erat, gratiam sibi consociaret, ipse quoque necessitatem imperii Romani, quibus posset adjuvaret viribus.

PL 15, 2127A

こうしてアレクサンドリアで自分に関わる事態が整い、軍務に携わるすべての者の熱意も彼の支配をめぐって一致したので、ウェスパシアヌスは留守にしても憂いなく、シリアへの帰還を急いだ。ただし、当時エジプトの長官であったティベリウス・アレクサンドロスには、当時上方の地域にいたその軍の好意を自分のために結ばせ、自らもローマ帝国の急務のために、できる限りの力で助けるよう、命令を与えて会見した。

2

Quae sibi imposita forent, Tiberius per epistolam provincialibus et militibus insinuavit, idque ab omnibus cum laetitia susceptum, fides promissa, effusus favor. Vespasianum Caesarea suscipit: inde Beritos, legationibus urbium cum summo gaudio confluentibus.

PL 15, 2127B

自分に課せられた事柄を、ティベリウスは書簡で属州の民と兵士たちに伝えた。それはすべての者に喜びをもって受け入れられ、忠誠が誓われ、好意があふれた。ウェスパシアヌスをカイサリアが迎え、そこからベリュトスが迎えた。諸都市の使節が大きな喜びとともに集まってきたのである。

3

Illic etiam Josephus solvi praeceptus vinculis jussu imperatoris, adjuvit Titus ut frangerentur potius, quam solverentur catenae. Quod si frangerentur, ita esset quasi non fuisset ligatus.

PL 15, 2127B

そこでヨセフスも、皇帝の命により鎖を解かれるよう命じられたが、ティトゥスは、鎖が解かれるよりは断ち切られるよう取り計らった。断ち切られるなら、あたかも縛られたことがなかったようになるからである。

4

Placuit patri securim deferri, jussit frangi catenas, ut adverterent Judaei sibi quoque veniam non negandam, si converterentur et pacem rogarent: simul quia non alieno eum arbitrio jam reservabat, cum ad se rerum omnium delata arbitria forent.

PL 15, 2127B

父は斧が持ち出されるのを良しとし、鎖を断ち切るよう命じた。ユダヤ人が、自分たちも立ち帰って和平を求めるなら赦しを拒まれることはないと悟るようにするためであり、同時に、すべての事柄の裁量が自分に委ねられていた以上、もはや他人の裁量に任せて彼を留めておくのではなかったからでもある。

Liber IV, Caput XXIX

第4巻 第XXIX章PL 15, 2127C
1

Ventum Antiochiam: ibi tractatu habito, unde oporteret ad Italiam transmittere: quia tuta in Aegypto vel Alexandria omnia consideraverat. Consultum celeritati.

PL 15, 2127C

アンティオキアに着いた。そこで、どこからイタリアへ渡るべきかを協議した。エジプトやアレクサンドリアのことは万事安全だと見きわめていたからである。〔そこで〕速さを旨とすることにした。

2

Dimittit itaque Mutianum cum parte multa equitum et exercitus pedestris, ut praeveniret in Italiam adventum imperatoris. Is prolixae navigationis revocatus formidine, per Cappadociam et Phrygiam iter direxit.

PL 15, 2127C

そこでムキアヌスを、騎兵と歩兵の大きな部隊とともに派遣し、皇帝の到来に先んじてイタリアに入らせた。彼は長い航海への恐れに引き止められ、カッパドキアとフリギアを通る道を取った。

3

Antonium quoque praecepit praefectum tertio ordini militari qui erat in Mysia, in imperatam se Italiam effundere, prius quam Vitelliani sese moverent.

PL 15, 2127C

また、ミュシアにいた第三の軍団〔底本は tertio ordini militari。第三軍団を指すと解した〕の長官アントニウスに、ウィテリウス方が動き出す前に、命じられたとおりイタリアへなだれ込むよう命じた。

4

Nam Vitellius quasi crapulatus et somno demersus, convivii rem geri existimans, non imperii, in tantis positus negotiis dormiebat.

PL 15, 2127C

ウィテリウスはといえば、二日酔いのようになり眠りに沈み、行われているのは宴の事であって帝国の事ではないと思い、これほどの事態のさなかにあって眠りこけていた。

5

Denique vix tandem excitatus nuntio advenientis Antonii, dirigit Cecinnam cum exercitus parte, et periculi sui summam alieno arbitrio committit fretus Cecinnae viribus, quod Othonis manum fuderat.

PL 15, 2127D

実に、アントニウス到来の知らせにようやく起こされると、カエキナを軍の一部とともに差し向け、自らの危急の全てを他人の裁量にゆだねた。カエキナがオトの軍勢を打ち破った力を頼みにしたのである。

6

Ille circa urbem Cremonensium Antonio occurrit advenienti: explorat omnia, cognoscit praevalidam manum e diversis affore, strenuam bellis, exercitatam triumphis: se contra nec viribus aequis, nec numero pares posse decernere adversum validiores: convocatis centurionibus suadet bello desistere, quod essent numero inferiores, et gloria imperatoris praeponderaret: satis in bello valere famam ducis rem summam gerentis: Vespasianum in Gallicanis partibus, et Britanniarum victoriis emicuisse: Vespasianum orientalibus succinctum adoreis, magno uti sui nominis praejudicio: Vitellium autem nihil aliud nisi vino solutum, et inter convivia pridiana semper ructantem epulas, nihil aliud exspectare, nisi ut cum hostis adveniret, ebrius pereat sine sensu doloris.

PL 15, 2127D

彼はクレモナ人の町の近くで、進軍してきたアントニウスと出会った。すべてを探り、各地から集まった極めて強力な軍勢が来ていること、それが戦に鍛えられ、凱旋に慣れていることを知った。自分たちは力も数も対等でなく、より強い敵に対して決戦を挑むことはできない、と。百人隊長たちを召集して、戦いを思いとどまるよう説いた。数で劣っており、皇帝の栄光の方が重いからである。戦においては、事の全体を担う将軍の名声がそれだけで十分に力となる。ウェスパシアヌスはガリアの地方とブリタンニアの勝利で際立ち、東方の栄誉を帯びて、自らの名がもたらす大きな先入観を味方にしている。他方ウィテリウスは、ぶどう酒でただ弛みきり、前日の宴のたびに饗宴の飽食をげっぷし続けている者にほかならず、敵が来たときには、痛みを感じることもなく酔ったまま滅びること以外に、何も待ち受けてはいない、と。

7

Ex illo augeri militum animos tanti gloria imperatoris: ex isto dejici per opprobria ejus, et turpitudines: consulendum, ne prioris belli famam omitteret: licet vicerint Othonem Vitellio parem, adversus eum nunc esse negotium, qui totum orbem triumphis suis cinxerit; praeveniendam gratia necessitatem, ut civem potius Vespasianum eligant, quam hostem experiantur.

PL 15, 2128A

あの者によって兵士たちの心は、これほどの皇帝の栄光によって高められ、こちらの者によって、その恥辱と醜行のゆえにくじかれる。前の戦いの名声を失わぬよう考えるべきだ。オトに匹敵するウィテリウスには勝ったとしても、今度の相手は、全世界を自らの凱旋で取り巻いた者である。だから好意をもって必然に先んじ、ウェスパシアヌスを敵として試すよりは、市民として選ぶべきだ、と。

8

Miserum esse bello civili vincere, quanto miserius. vinci, ut videaris hostis tuorum! Victori patria manet, victo perit: aut si manet, ad sceleris invidiam manebit, ut videamur civibus intulisse bellum pro tyranno. Qui enim vincitur non jam civis, sed tyrannus est.

PL 15, 2128A

「内乱で勝つことは惨めである。同胞の敵と見られるために負けることは、いかにそれより惨めなことか。勝者には祖国が残り、敗者には祖国が滅びる。たとえ残るとしても、それは罪の悪評とともに残るのであって、我々は僭主のために同胞に戦いを仕掛けたと見えるだろう。実に、敗れる者は、もはや市民ではなく僭主だからである。」

9

Quid conserimus noxias manus? Semel satis sit sceleri vicisse, ut pudeat cui vicerimus. Putavimus vel imperium sobrium fore, vel rerum molibus exspergefactum, somno perpetuo renuntiare. Quid exspectamus diutius?

PL 15, 2128B

「なぜ我々は害をなす手を組み合わせるのか。一度勝って罪を犯したのでもう十分であろう。誰のために勝ったのかを恥じるほどに。我々は、帝国は節度あるものになるか、あるいは事の重みに目覚めて永遠の眠りに別れを告げるかするだろうと考えた。これ以上、何を待っているのか。」

10

Pericula nostra ingrata sunt omnibus commilitonibus: omnibus populis judicia nostra reprehensa et condemnata propter electi flagitia. Qualis sit considerate, qui etiam victor repudiatus est. Consultandum certe prius de belli eventu, et sic praeliandum.

PL 15, 2128B

「我々の危険は、戦友たちみなにとって不快であり、我々の判断は、選ばれた者の恥ずべき行いのゆえに、すべての民によって非難され、断罪されている。勝者となってさえ退けられた男が、どのような者であるか考えよ。少なくとも、まず戦いの成り行きを熟慮し、そのうえで戦うべきである。」

11

Si pericula praevenerint, frustra consules; ubi consilium placuerit, recte incipies. Quod solliciti ducis esset: explorata sibi omnia, patuisse Vespasiani exercitum esse validiorem, fidem suam pro Vitellio jamdudum probatam, quando praesumpsit de belli eventu, victoriam secutam quando diffidit: in promptu esse, quid sit futurum.

PL 15, 2128B

「危険が先に迫れば、助言してもむなしい。方策が気に入ってこそ、正しく始められる。」これが心を砕く将軍のなすべきことであった。自分はすべてを探り終えており、ウェスパシアヌスの軍の方が強いことは明らかで、ウィテリウスに対する自分の信義は、戦いの成り行きを見込んでいたときにとうに証されており、〔自分が〕疑ったときには勝利が続いた〔意味の取りにくい箇所。底本の語順どおりに訳した〕と彼は言った。何が起ころうとしているかは目の前にある、と。

12

Neque vero mortem suam sibi esse formidini, sed exercitus Romani periculum: et quod plus dolet viris, partae jam dispendium laudis, ut videantur victi, qui solent vincere.

PL 15, 2128C

自分の死が恐ろしいのではなく、ローマの軍の危機が恐ろしいのだと〔彼は言った〕。さらに男たちにとって痛ましいのは、すでに得た誉れの損失、すなわち常に勝つ者が負けた者と見えることである。

13

Sibi certe cavendum, ne judicetur: et illud non fortitudinis, sed eventus fuisse, quod vicerit bello superiore, et istud ignaviae, quod victus postea sit.

PL 15, 2128C

少なくとも自分は、人に断じられぬよう用心せねばならない。前の戦いで勝ったのは勇気のゆえでなく成り行きのゆえであり、後に敗れたのは臆病のゆえである、と。

Liber IV, Caput XXX

第4巻 第XXX章PL 15, 2128C
1

His atque hujusmodi sermonibus abduxit in sententiam suam milites, ut secum ad Antonium pergerent voluntarii, atque ei se traderent: sed ut se habet vulgi maxime militaris mobilitas, compuncti sunt plerique per noctem in cubilibus suis, deserti ut Vitellii poenitentia: ne si superior fieret, nullus sibi veniae locus superesset, qui imperatorem proprium dereliquissent.

PL 15, 2128C

このような言葉で、兵士たちを自分の考えへと引き込み、彼らは自ら進んでアントニウスのもとへ赴き、彼に降伏することにした。しかし、民衆、とりわけ兵士の群れの気まぐれがそうであるように、大半の者は夜のうちに寝床で心を刺され、ウィテリウスを見捨てた〔底本は deserti ut Vitellii poenitentia。語形が崩れているらしく、このように解した〕ことを悔いた。自分たちの皇帝を捨てた以上、もしウィテリウスが優位に立つなら、赦しの余地は残らないのではないかと恐れたのである。

2

Et surgentes primo cum obviis quibusque, deinde cum omnibus conferre coeperunt, quomodo erratum emendarent; evaginatisque gladiis, insiluerunt super Cecinnam volentes ultum ire injuriam suae prolapsionis; sed intervenientibus centurionibus et chiliarchis, a nece quidem ejus temperandum rati, victum tamen Vitellio dirigere parabant.

PL 15, 2128D

そして起きると、まず出会う者ごとに、次いで全員と、どのように過ちを正すかを論じ始めた。剣を抜いてカエキナに躍りかかり、自分たちが陥った過ちへの報復をしようとした。しかし百人隊長たちと千人隊長たちが割って入ったので、彼を殺すことは控えるべきだと考えつつも、縛って〔底本は victum。ミーニュの脚注(バロー)は vinctum と読む〕ウィテリウスのもとへ送る準備をした。

3

Quo cognito, Antonius movit eos quos secum deduxerat, et armis super defectores irruit: at illi viso agmine partis adversae, paraverunt se ad praelium: sed paulisper ausi resistere, ubi se convertere ut Cremonam confugerent, cum equitibus Antonius occurrit, atque omnes praevenit aditus: ne confugientes reciperentur, clausosque ante urbem interfecit.

PL 15, 2129A

これを知ると、アントニウスは連れてきていた者たちを動かし、武器をもって離反者に襲いかかった。彼らは敵の隊列を見て戦いの備えをしたが、しばらく抵抗を試みただけで、クレモナへ逃げ込もうと向きを変えたとき、アントニウスが騎兵とともに立ちはだかり、すべての入り口を先に押さえた。逃げ込む者が受け入れられないようにして、町の前で閉じ込められた彼らを殺した。

4

Caesa illic multitudo maxima, reliquos in ipsam urbem persecutus peremit. Direpta omnia, plurimi incolae praedae causa necati, dum sua vindicant. Exstincta triginta millia et ducenti viri, qui aderant de exercitu Vitellii.

PL 15, 2129A

そこで非常に多くの者が討たれ、残りは町そのものまで追撃して殺した。すべてが略奪され、多くの住民が、自分の物を守ろうとして、略奪のために殺された。ウィテリウスの軍からそこにいた者のうち、3万200人が命を落とした。

5

Primusque (id enim Antonio cognomentum erat) quatuor millia quingentos de Mysiacis militibus amisit: quoniam desperatione salutis ulcisci se volentes Vitelliani, ubi circumventos se videre, haud incruentam et ipsis Antonianis victoriam cessere.

PL 15, 2129A

プリムス(これがアントニウスの添え名だったからである)は、ミュシアの兵士4,500人を失った。生き延びる望みを失ったウィテリウス方が、包囲されたと見て報復を望んだので、アントニウスの兵にとってさえ、血を流さぬ勝利とはならなかったのである。

6

Solutus vinculis Cecinna, dirigitur ad Vespasianum ab Antonio; ibique non solum salutis securitate; sed etiam praemiorum solutione consolatus est maculam proditionis.

PL 15, 2129B

縛めを解かれたカエキナは、アントニウスによってウェスパシアヌスのもとへ送られた。そこで、身の安全が保証されたばかりでなく、褒賞の授与によっても、裏切りの汚点を慰められた。

Liber IV, Caput XXXI

第4巻 第XXXI章PL 15, 2129B
1

Cujus victoriae nuntio elatus Sabinus, volens et ipse commendationem sibi apud imperatorem parare, si praeveniret advenientem Antonium Vitellii vel exitio, vel expulsione: aut si resisteret Vitellius, superveniret Antonius, qui jam jamque affuturus audiebatur, congregat sibi militarem manum ex his ordinibus qui Romae positi curabant munia vigiliarum, occupat nocte et Capitolium: plurimi ad eum nobilium per diem confluxere, inter quos etiam Domitianus Vespasiani germano editus, qui metuens, ne in se quasi in Vespasiani nepotem, Vitelliana ultio derivaretur; inter duos positus Vitellios, propiorem adoritur, minus sollicitus de remotiore (plus enim propiora terrent pericula).

PL 15, 2129B

この勝利の知らせに意気揚がったサビヌスは、自分も皇帝のもとで推薦を得ようとして、近づくアントニウスに先んじて、ウィテリウスを滅ぼすか追放するかしようとした。あるいは、ウィテリウスが抵抗するなら、今にも到着すると聞こえていたアントニウスが後から来るだろうと考えた。そこで、ローマに置かれて夜警の務めを担っていた部隊から兵の一団を集め、夜のうちにカピトリウムをも占拠した。昼のうちに貴族の非常に多くが彼のもとに集まり、その中には、ウェスパシアヌスの兄弟から生まれたドミティアヌスもいた〔底本はここでドミティアヌスをウェスパシアヌスの兄弟の子(甥)とし、第4巻第26章で「子」とするのと合わない。刷られたとおり訳す〕。彼は、ウェスパシアヌスの甥であるがゆえに、自分にウィテリウス方の復讐が向けられるのを恐れていた。彼は二人のウィテリウスの間に置かれて、近い方を襲い〔「二人のウィテリウス」が誰を指すかは定かでない〕、遠い方についてはさほど案じなかった(危険は近いほど人を脅かすからである)。

2

Indignatusque immittit Germanos in Capitolium, qui praeferoces immanitate gentis, simul numero validiores, circumvenerunt rebellatricem Sabini catervam: interfecti prope omnes.

PL 15, 2129C

憤った〔ウィテリウス〕は、ゲルマン人をカピトリウムに突入させた。彼らは民族の残忍さゆえに猛り狂い、同時に数でも勝っていたので、サビヌスの反抗する一団を取り囲み、ほとんど全員が殺された。

3

Domitianus tamen cum plerisque nobilium, dum Germani ad superiora Capitolii nituntur, et a Sabino ejusque sociis loci pelluntur, suffragio fugiendi locum reperit, aut forte, quia et ipse malo publico reservabatur tyrannus futurus: Sabinum Vitellius excruciatum necat, diripiuntur omnia munera oblata Capitolio, templumque incenditur.

PL 15, 2129C

それでもドミティアヌスは、貴族の大半とともに、ゲルマン人がカピトリウムの高所へ攻め上り、サビヌスとその仲間たちによってその場から押し返されているあいだに〔pelluntur の主語は定かでない。ゲルマン人が押し返されていると取った〕、逃げるという助けによって逃れる場所を見いだした。あるいはおそらく、彼自身も公けの災いのために、のちの僭主として取っておかれていたからであろう。サビヌスをウィテリウスは苦しめ抜いて殺し、カピトリウムに奉納されたすべての供え物は掠奪され、神殿は焼かれた。

Liber IV, Caput XXXII

第4巻 第XXXII章PL 15, 2129D
1

Post diem Antonius adest: e diverso occurritur, trino circa ubis moenia congressu habito: fusi caesique omnes Vitelliani: interea Vitellius epulabatur, ne amitteret moriturus prandium, et redundantioribus (ut in extremis solet) mensae sibi ultimae dapibus refertiebatur.

PL 15, 2129D

翌日、アントニウスが到着した。反対側から迎え撃たれ、町〔底本は ubis。urbis と読む〕の城壁のあたりで三度の交戦があった。ウィテリウス方はみな敗れ、討たれた。その間ウィテリウスは宴を張っていた。死ぬ前に昼食を逃すまいというのである。(窮地にあってはよくあることだが)自分の最後の食卓の、あふれんばかりの料理で腹を満たしていた。

2

Obruebat se vini poculis frequentioribus, ut sensum amitteret futuri vel opprobrii, vel periculi: rapitur e convivio, trahitur per multitudinem, insultatur morituro, inferuntur injuriae, quas ebrius non sentiebat.

PL 15, 2129D

彼はますます頻繁にぶどう酒の杯に身を沈め、来たるべき恥辱も危険も感じなくなろうとした。宴から引きずり出され、群衆の中を引き回され、死に行く者に罵声が浴びせられ、侮辱が加えられたが、酔っていた彼はそれを感じなかった。

3

In media perimitur urbe, vina simul et sanguinem fundens, eructans crapulam; qui si diutius vixisset, luxuriae sumptibus et pretio mensarum Romani imperii opes abligurisset. Denique octo mensibus et quinque diebus imperitavit. Et jam Roma edacitate ejus defecerat. Numerata sunt alia caesorum supra quingenta millia.

PL 15, 2130A

町の真ん中で殺され、ぶどう酒と血をともに流し、酔いの名残を吐き出した。もし彼がさらに長く生きていたなら、放蕩の浪費と食卓の値によって、ローマ帝国の富を舐め尽くしたであろう。実に彼は8か月と5日のあいだ支配した。そしてすでにローマは、その大食によって力尽きていた。殺された者は、さらに50万を超えて数えられた。

Liber IV, Caput XXXIII

第4巻 第XXXIII章PL 15, 2130A
1

Sequenti autem die Mutianus et Antonius cum exercitu pariter ingressi, vix finem necandi furentibus militibus imposuere, eo quod praesumptores constituendi imperii Vitellianos persequebantur, et explorabant privatorum domos, tanta perciti indignatione, ut cum de populo aliquos metu latentes investigassent, prius quasi Vitellianos ferirent, quam cognitio veritatem manifestaret, ut saepius vincentium furor interrogationem praeveniret.

PL 15, 2130A

翌日、ムキアヌスとアントニウスが軍とともに共に入城し、荒れ狂う兵士たちに殺戮を止めさせたが、それもやっとであった。兵士たちが、勝手に帝位を立てた者としてウィテリウス方を追い、私人の家々を探索していたからである。彼らは激しい憤りに駆られていたので、民衆の中から恐れて隠れている者を見つけ出すと、真実が明らかになる前に、ウィテリウス方であるかのように打ち、勝者の怒りがしばしば尋問に先んじるほどであった。

2

Et quia absens erat Vespasianus, quasi ad interregni vicem Domitianum publicis Mutianus praefecit negotiis, ne quid ejus deesset rebus secundis. Nondum tamen Domitiano se penitus infuderat libido flagitiorum: rudis adhuc vitiis, et tiro criminibus ut potestatibus.

PL 15, 2130B

ウェスパシアヌスが不在であったので、ムキアヌスは、いわば空位期の代役として、ドミティアヌスを公の務めの長に据えた。順調な情勢に何も欠けることのないようにするためである。しかしドミティアヌスのうちには、まだ恥ずべき行いへの情欲が完全にしみ渡ってはいなかった。悪徳にはまだ不慣れで、権力に対してと同様、罪にも新兵であった。

3

Vespasianus hieme retentus, atque intercluso ventis mari, cum filio Alexandriam rediit: illic victoriae nuntio plebisque Romanae comperto in se favore, profectionem maturandam constituit, ne quid absente se novaretur: nec tamen incuratum Judaeae bellum reliquit, quod filio, quasi consorti suorum operum ac successori committendum putavit: ut neque Romanis ipse deesset, neque Judaeis Vespasianus, quem filius repraesentaret.

PL 15, 2130B

ウェスパシアヌスは冬に引き止められ、海が風で閉ざされたので、息子とともにアレクサンドリアに戻った。そこで勝利の知らせとローマの民衆が自分に寄せる好意を知って、出発を急ぐことに決めた。自分の留守のあいだに何かが新しくされることのないようにである。それでもユダヤの戦争を放置したのではなく、これを、自分の事業の分かち手であり後継者である者として、息子に委ねるべきだと考えた。自分はローマ人のもとにあり、ユダヤ人のもとにも、息子が体現するウェスパシアヌスがいるようにするためである。

4

Exsecutor igitur paterni electus triumphi, cum electa manu dirigitur Titus, pedes egreditur, Nicopolim petit. Abest ea civitas ab Alexandria viginti quatuor stadiis: inde militibus classi navium majorum impositis, Nilo decurrit usque ad urbem Thoni.

PL 15, 2130C

こうして、父の凱旋の遂行者に選ばれたティトゥスは、選りすぐりの一隊とともに送り出され、徒歩で出て、ニコポリスを目指す。この町はアレクサンドリアから24スタディオン離れている。そこから兵士たちを大型船の艦隊に乗せ、ナイル川を下ってトニスの町〔底本は Thoni。ミーニュの脚注は、ヨセフスに従って Thmuin と書くべきだとする〕まで至った。

5

Unde progressus habitavit in civitate cui nomen Thamna. Secunda mansio viantibus civitas Heraclea, tertia Pelusium: duobus diebus stativorum gratia Pelusii transactis, per desertum agens iter, pervenit usque ad Casii Jovis templum: succedit ei Ostracine mansio aqua locus indigens; tamen diligentia incolae sibi subsidium paraverant, ut instituerent ductus aquarum.

PL 15, 2130C

そこから進んで、タムナ〔底本は Thamna。ミーニュの脚注は、古写本が Tanis と読み、ヨセフスと一致するとする〕という名の町に宿った。旅人にとって第二の宿営地はヘラクレアの町、第三はペルシオンである。ペルシオンでは駐屯のため二日を過ごし、荒れ野を通って進み、カシオスのユピテルの神殿に至った。そのあとに続く宿営地はオストラキネで、水に乏しい場所であったが、住民は勤勉によって水路を設けることで、自ら助けを備えていた。

6

Exceperunt Rhinocoluri exercitum progredientem, non sine grata refectione. Occurrit urbs Raphaea, quae civitas Syriae principium est, ex Aegypto commeantibus. Ventum est Gazam, ea erat quinta civitas advenientibus.

PL 15, 2130D

リノコルラでは、進軍してくる軍は、喜ばしい休息をもって迎えられた。次にラファエアの町が現れた。これはエジプトから往来する者にとって、シリアの始まりとなる町である。ガザに至った。それは来る者にとって五番目の町であった。

7

Inde in Ascalonem, deinde Jamniam ex qua transitum in Joppen, perventum in Caesaream: ubi necesse erat paulisper morari, congregare quoque militum manum, quae adhuc in hibernis agebat, et jam hiemis asperitas deficiebat.

PL 15, 2130D

そこからアシュケロンへ、次いでヤムニアへ、そこからヤッファへ渡り、カイサリアに至った。そこでしばらく留まる必要があり、また、なお冬営にあった兵士の一団を集める必要もあった。しかも冬の厳しさはすでに衰えつつあった。

Liber V, Caput I

第5巻 第I章PL 15, 2131A
1

Anno primo delati imperii Vespasiano, bellis asperis Judaea et seditionibus domesticis lacerabatur, nec per hiemem inducias malorum egerat, quando solent bellorum saeva requiescere: quin etiam tertius ei tyrannus Eleazarus accesserat, quasi emendaturus vitia superiorum; qui conjurantibus secum Juda, et Zenonis Simone, et Ezechia non ignobili juvene, quos plurimi alii comitabantur, et occupatis templi interioribus et circuitu omni, supra fores in vestibuli ipsius fronte, arma constituere.

PL 15, 2131A

ウェスパシアヌスに帝位が授けられた最初の年、ユダヤは苛烈な戦いと内輪の内乱に引き裂かれていた。戦いの猛威が静まるのが常である冬のあいだにも、災いの休止はなかった。それどころか、前の者たちの悪を正そうとするかのように、第三の僭主エレアザルがこれに加わっていた。彼は、ユダ、ゼノンの子シモン〔底本は Zenonis Simone。係りが定かでない〕、そして身分の低くない青年ヒゼキヤが彼と共謀し、さらに非常に多くの者がそれに従っていたので、神殿の内側と周囲のすべてを占拠し、玄関そのものの正面の扉の上に武器を据えた。

2

Joannes tamen conspirantium numero praestabat et factionis multitudine, sed loco inferior: quamvis nequaquam feriaretur, sed repugnaret superioribus, gravabatur tamen, quod supra verticem haberet hostes.

PL 15, 2131A

しかしヨハネは、共謀者の数でも党派の人数でも勝っていたが、場所では劣っていた。彼は決して手を休めず、上の者たちに対して戦っていたが、頭上に敵を抱えていることに苦しんでいた。

3

Simon vero quem sibi tyrannum populus introduxerat, superiora urbis tenebat: inferiora quoque populo ipsius replebantur. Trino praelio laborabat intra se civitas: nulla intermissio, nulla requies, nullae induciae: momentis omnibus dimicabatur.

PL 15, 2131A

シモンはといえば、民が自分たちの僭主として引き入れた者で、町の上の部分を占めていた。下の部分もまた彼の民で満ちていた。町は内で三重の戦いに苦しんでいた。中断も、休息も、休戦もなく、あらゆる瞬間に戦われた。

4

Multi ruebant, innumeri jugulabantur, manabat sanguis, foedabat universa, ipsa replebat templi limina, passim ruebant cadavera: sagittis alii, alii missilibus feriebantur.

PL 15, 2131B

多くの者が倒れ、数知れぬ者が喉を斬られ、血は流れ出てすべてを汚し、神殿の敷居そのものをも満たし、至る所で屍が崩れ落ちた。ある者は矢に、ある者は投げ槍に打たれた。

5

Inter tres medius erat Joannes, inferior Eleazaro, superior Simone: quo superabatur ab Eleazaro, eo ipso superabat Simonem: medius enim inter utrumque eum locum tenebat, ut quo plus gravaretur ab altero, et ipse plus noceret alteri, instructior tamen caeteris subsidiis machinarum, et genere telorum bellum aequabat; ita tamen, ut praeter eos qui bellum moverent, plerique etiam sacerdotum interficerentur, atque inter ipsas quas mactaverant hostias, immolarentur: quamvis enim frequens super universos rueret telorum seges, et ubique ferverent praelia; tamen sacerdotes sacrificandi ministerium solemniter obibant: nec feriabantur commisso sibi munere, et quo in interioribus erant templi, eo gravius perimebantur: quia tormento acti vehementiores ictus habebant.

PL 15, 2131B

三者のうち、ヨハネは中間にいて、エレアザルより下、シモンより上であった。エレアザルに優位を取られるその点で、まさにシモンに優位を取っていた。彼は両者の間でその位置を占めていたので、一方からより重く圧迫されるほど、自分もまた他方をより多く害するのであった。しかも他の者より、投射の機械などの備えが整っており、矢弾の種類の点で戦いを互角にしていた。だが、そのようにして、戦いを起こした者たちのほかに、祭司の多くもまた殺され、自分たちが屠った犠牲の獣のただ中で、自らが犠牲に献げられるという有様であった。矢の群れが全員の上に絶えず降り、あちこちで戦いが沸き立っていたにもかかわらず、祭司たちは犠牲を献げる務めを厳かに果たし、託された職務を休むことがなかった。神殿の奥にいる者ほど、いっそう重く殺された。投射機で放たれた矢弾は、より激しい衝撃を持っていたからである。

6

Plerique etiam qui de ultimo orbe precatum venerant, sperantes remedia salutis, quo magis templo inhaeserant, eo majoribus periculis involvebantur.

PL 15, 2131C

地の果てから祈るために来ていた者の多くも、救いの癒しを望んで神殿に寄りすがるほど、いっそう大きな危険に巻き込まれた。

7

Cerneres externos cum civibus, sacerdotes simul et profanos jacere, graves cum turpibus, luxuriosos cum abstinentibus, confusoque omnium promiscue sanguine, et quasi profluvio decurrente, interiores ipsos stagnare secessus templi: in circuitu omnia cruore tumescere, ut plerique, dum invicem propugnatores partium petunt, lubrico offensi, quassati furore, in sanguine demergerentur: nec sic tamen periculis territi abstinebant a praelio tyrannorum satellites: et quo majus periculum, eo amplius desaeviebat tempestas furoris.

PL 15, 2131C

あなたは見たであろう。よそ者が市民とともに、祭司が俗人とともに、品位ある者が卑しい者とともに、放縦な者が節制する者とともに倒れ伏しているのを。すべての者の血が区別なく混ざり合い、あたかも急流が流れ下るように、神殿の奥まった内側そのものが血の淀みとなり、周囲のすべてが血で膨れ上がっていた。そのため、党派の闘士たちは互いを求めて争ううちに、多くは滑って転び、怒りに揺さぶられ、血の中に沈められた。それでも僭主たちの手先どもは危険に怯えて戦いをやめることはなく、危険が大きいほど、いっそう激しく怒りの嵐が荒れ狂った。

8

Si iis gravius incubuerat exitium, alii quasi ad victoriam vehementius invitabantur, ut turbatos deferrent.

PL 15, 2131D

彼らに破滅がいっそう重くのしかかると、ほかの者たちは、いわば勝利へとさらに激しく誘われ、混乱した者たちを〔討ち〕倒そうとした〔意味の取りにくい文。deferrent は〔討ち〕倒すの意に取った〕。

9

Et Eleazaro quidem vel Simoni cedendi potestas erat, ut quasi quibusdam vel horarum se repararent induciis: Joannes vero semper in procinctu, momentis omnibus in certamine: si superiores quieverant, urgebant inferiores ex parte Simonis: si hos perturbaverant, Eleazarus infestabat: nec ipse tamen illos quietos esse patiebatur: ubi alios depulerat, in alios prosiliebat, pervigil in certamine, et ipsa impiger crudelitate: ubi parcebant telis, ignes jaculabantur, qui comprehensis tectorum fastigiis depascebantur domos, quae refertae frugibus caeterisque subsidiis alimentorum, ad belli tolerantiam prolixioris, pariter exurebantur: majorique pabula incendio dabantur, ruebant ambusta materiarum, devolvebantur sublimium aedificiorum culmina.

PL 15, 2131D

エレアザルとシモンには、退く余地があり、いわば数時間の休戦によってでも身を立て直せた。しかしヨハネは常に戦闘の備えにあり、あらゆる瞬間に戦いの中にいた。上の者たちが静まれば、シモン方から下の者たちが攻め立て、これを混乱させれば、エレアザルが脅かした。彼自身もまた、彼らを静かにさせておかなかった。ある者を追い払うと、別の者に跳びかかり、戦いには寝ずに励み、残酷さにも倦むことがなかった。矢を惜しむときには火を投げ、火は屋根の棟を捉えて家々を食い尽くし、それらの家は、より長引く戦いに耐えるための穀物その他の食糧の蓄えで満ちていたが、ともに焼き尽くされた。いっそう大きな火事に燃料が与えられ、焼けた梁が崩れ落ち、高い建物の屋根が転げ落ちた。

10

Ita sanguine, incendio, ruina, fame, totius urbis nervi succidebantur. Nullus locus periculo vacabat, nullum consilio tempus reperiebatur, nulla spes conversionis, nulla fugiendi copia erat.

PL 15, 2132A

こうして血により、火災により、倒壊により、飢えにより、町全体の筋腱は断たれていった。危険のない場所はなく、思案のための時間は見いだされず、立ち帰る望みはなく、逃れる手立てもなかった。

11

Moesta omnia, plena horroris, plena immanitatis, ubique luctus, ubique pavor, ubique clamor mulierum, ejulatus senum, morientium gemitus, viventium desperatio, ut miserabiles eos diceres, qui remanserant; beatos qui obierant.

PL 15, 2132B

すべてが沈み込み、恐怖に満ち、残忍に満ちていた。至る所に嘆き、至る所に戦慄、至る所に女たちの叫び、老人たちの嘆きの声、死にゆく者たちの呻き、生きる者たちの絶望があり、あなたは、生き残った者たちを哀れな者、世を去った者たちを幸いな者と呼んだであろう。

Liber V, Caput II

第5巻 第II章PL 15, 2132B
1

Quomodo decepta, civitas, populis tuis, quibus quondam videbaris beata? Quomodo expugnata es tuis armis, atque in te conversae manus tuae sunt, quae solebas sine armis vincere, et sine ullo praelio hostem ferire, cum pro te angeli dimicarent, et militarent tibi fluctus maris, terrae hiatus, coeli fragores?

PL 15, 2132B

町よ、かつて幸いな者と見えていた汝が、汝の民にどのようにして欺かれたのか。汝はどのようにして自らの武器で攻め落とされ、汝の手は汝自身に向けられたのか。汝は武器なしに勝ち、いかなる戦いもなしに敵を打つのが常であった。汝のために天使たちが戦い、海の波、大地の裂け目、天の轟きが汝のために兵役を務めたのに。

2

Exsurge nunc, Moses, et vide gentem tuam et haereditatem populi tibi crediti perire manibus suis.

PL 15, 2132B

モーセよ、今こそ立ち上がり、汝の民と、汝に託された民の嗣業が、自らの手によって滅びるのを見よ。

3

Aspice populum illum Dei, cui pervium gradienti mare patebat, cui esurienti escas coelum subministrabat, sine mari clausum, sine Pharaone obsessum, sine terrarum sterilitate jejunum.

PL 15, 2132C

神のあの民を見よ。歩むとき海が道を開き、飢えたとき天が食物を供したのに、今は海なくして閉ざされ、ファラオなくして包囲され、地の不毛なくして飢えている。

4

Exsurge, Aaron, qui aliquando, cum propter offensam Dei omnipotentis mors plurimos populi depasceretur, stetisti inter viventes ac mortuos, et mors stetit, atque objectu corporis tui haesit lues, nec transire potuit ad contagionem viventium.

PL 15, 2132C

立ち上がれ、アロンよ。かつて、全能の神への背きのゆえに死が民の多くを食らっていたとき、汝は生ける者と死んだ者の間に立ち、死は止まり、汝の体が立ちはだかったために疫病は留まり、生ける者に感染するところまで進むことができなかった。

5

Suscitare et tu, Jesu Nave, qui muros inexpugnabiles Hiericho sacerdotibus tuba canentibus complanasti; et vide populum cui exteros subjecisti, nunc eumdem subjectum opprimi.

PL 15, 2132C

汝もまた目を覚ませ、ヌンの子ヨシュアよ。祭司たちがラッパを吹くなか、難攻不落のエリコの城壁を平らにした汝よ。汝が異国の者たちを服従させた民が、今や同じ民が服従させられ、圧迫されているのを見よ。

6

Suscitare David, exasperantem spiritum citharae suavitate solitus excludere; et vide, quemadmodum dominetur furor, atque omnem suavitatem psalmorum tuorum ex perditorum sensibus obsoluerit, et unusquisque de principibus populum universum ad mortem offerat, ut libertatem extorqueat, pro quo te ipsum morti offerebas.

PL 15, 2132C

目を覚ませ、ダビデよ。荒れる霊を竪琴の優しさで締め出すのが常であった汝よ。見よ、狂乱がいかに支配し、汝の詩篇のあらゆる優しさが滅びた者たちの感覚から消え去り、首領の一人ひとりが、自由を奪い取るために、民全体を死にさらしているのを。かつて汝自身がそのために死に身をさらした民をである。

7

Suscitare, Elisaee, qui hostem introduxisti in Samariam, et amicum fecisti: per te in castris Syriae quadrigarum increpuit fragor et vox equitum et vox virtutis: fugit hostis, evasit obsidionem Judaeus. Ubi nunc ista merita, ubi nunc istae operationes sanctorum?

PL 15, 2132D

目を覚ませ、エリシャよ。汝は敵をサマリアに引き入れ、友とした。汝によってシリアの陣営で戦車の轟きと騎兵の声と大軍の声が鳴り響き、敵は逃げ、ユダヤ人は包囲を逃れた。今、そのような功績はどこにあるのか。聖なる者たちのそのような働きは今どこにあるのか。

8

Nec mirum, si amiserunt prophetarum opera, qui negaverunt prophetarum arbitrum: ideoque in te Judaea arma vertuntur tua, et orationes tuae nihil tibi prosunt, quia fides tua nihil operatur: ideo adversum te factus est populus tuus, quia in te conversa est perfidia tua.

PL 15, 2132D

預言者たちの働きを失ったのも不思議ではない。預言者たちの審き手を否んだのだから。だからユダヤよ、汝に向かって汝自身の武器が向けられ、汝の祈りは何の益ももたらさない。汝の信仰は何も働かないからである。ゆえに汝の民は汝に敵対した。汝の背信が汝に向かったからである。

9

Quod remedium quaeritur, ubi auctor remedii non reconciliatur? Quid putabas futurum, cum tuis manibus Salvatorem tuum crucifigeres; cum tuis manibus vitam tuam exstingueres; cum tuis vocibus advocatum tuum exterminares; tuis intestationibus auxiliatorem tuum interficeres?

PL 15, 2133A

癒しを与える者が和解されないのに、どんな癒しが求められるのか。汝は、自分の手で汝の救い主を十字架につけ、自分の手で汝の生命を消し去り、自分の声で汝の弁護者を追放し、自分の叫び〔底本は intestationibus。語形が崩れているらしく、obtestatio(懇願・叫び)と解した〕で汝の助け手を殺したとき、何が起こると考えていたのか。

10

Nisi ut in te quoque tuas injiceres manus. Habes quod petisti: eripuisti tibi praesulem pacis, petisti necari vitae arbitrum, concedi tibi Barabbam, qui propter seditionem factam in civitate et homicidium, missus fuerat in carcerem (Luc. XXIII, 19, 25) .

PL 15, 2133A

それは、汝が自らにも手をかけるということでしかない。汝は求めたものを得ている。汝は平和の長を奪い取り、生命の審き手が殺されることを求め、都で起こした内乱と殺人のゆえに牢に投げ込まれていたバラバが自分に赦されることを求めた(ルカ23:19, 25)。

11

Ideo salus abs te recessit, pax abiit, quies destitit, data est tibi seditio, datum excidium: agnosce tibi hodie Barabbam vivere, Jesum mortuum. Ideo in te regnat seditio, pax sepulta est, ut crudelius a tuis pereas, quam si ab alienis perires.

PL 15, 2133A

それゆえ救いは汝から去り、平和は去り、安らぎは絶え、汝には内乱が与えられ、滅亡が与えられた。今日バラバが生き、イエスが死んだことを悟れ。それゆえ汝のうちには内乱が支配し、平和は葬られた。汝が、他国の者に滅ぼされるよりも、いっそう残酷に自分の民によって滅びるためである。

12

Quid tantum tibi, miserabilis civitas, Romanus suis armis, quantum populus tuus malorum invexit? Ut cum Romanis impugnares, tui fecerunt: pacem volebant Romani, tu bellum indixisti. Quid causae erat, ut fortiores lacesseres?

PL 15, 2133B

哀れな町よ、ローマ人が自らの武器で汝にもたらした災いは、汝の民がもたらした災いに及ぶだろうか。汝がローマ人と戦うようになったのは、汝の民がそうさせたのだ〔ut cum Romanis impugnares の係りが定かでない。このように解した〕。ローマ人は平和を望んでいたのに、汝は戦いを宣した。より強い者を挑発する理由が何であったのか。

13

Durum sane, quod contra legem sacram templum gentilis intravit: sed jam non eras Dei templum, non eras Dei civitas, nec esse poteras, qui eras mortuorum sepulcrum, et praesertim tuorum quos ipsa occideras, non quos ab hoste amiseras.

PL 15, 2133B

確かに、聖なる律法に反して異邦人が神殿に入ったのは耐えがたい。しかし汝はもはや神の神殿ではなく、神の町ではなかった。そうでありえもしなかった。汝は死者たちの墓であり、とりわけ、敵に失った者たちではなく、汝自身が殺した汝の民の墓だったからである。

14

Quomodo enim vitae esse domicilium poteras, quae eras mortis habitaculum, diversorium scelerum, latronum spelaeum?

PL 15, 2133B

命の住まいでありえたはずがなかろう。汝は死の住処、悪行の宿、盗賊の洞穴であったのに。

15

Jacuerunt in te Ananus et Jesus insepulti sacerdotum principes: et illi dudum sacerdotalibus amicti stolis, qui venerationi etiam exteris fuerant, deformi jacuerunt cadavere, escae volatilium, devoratio canum, membra laceri tota dispersa urbe, ut deplorare veteris sanctitatis species videretur, tantam sacri nominis contumeliam, et speciosi quondam muneris deformitatem: sed ipsa tibi hujus indignitatis exordium fecisti, quae in medio sinu tuo occidebas prophetas, quae lapidabas sanctos Domini.

PL 15, 2133C

汝のうちに、大祭司たちであるアナノスとイエスが、葬られぬまま横たわった。そして、かつて祭司の衣をまとい、異邦人にさえ崇敬されていたあの者たちが、醜い屍となって横たわり、鳥の餌、犬の食い物となり、四肢は裂かれて町じゅうに散らされた。昔の聖性の面影が、聖なる名へのこれほどの辱めと、かつて華やかであった職の醜さを嘆いているかに見えるほどであった。しかし、この恥辱の始まりを自ら汝に作ったのは汝自身である。汝は汝のふところの真ん中で預言者たちを殺し、主の聖なる者たちを石で打ったのだから。

16

Ante templum jacuit Zacharias exanimis; jacuit inhumatus: hic ergo sanguis illum lavat. Quae causa autem mortis Anano, nisi quod increpavit populum tuum, quod non insurgeret pro templi defensione, quia expostulabat libertatem proditam, virtutem desertam, calcatas veterum sacrorum reliquias, commaculata altaria: relinquendum asserebat populum usu simulacrorum insensibilium et statuarum de marmore, nihil jam sentientem.

PL 15, 2133C

神殿の前にゼカリヤは息絶えて横たわり、葬られぬまま横たわった。それゆえ、ここではこの血が彼を洗っている〔意味の取りにくい句。葬りの湯灌の代わりに自らの血が彼を洗う、の意に取った〕。アナノスの死の原因は何か。汝の民を叱責し、神殿を守るために立ち上がろうとしなかったからにほかならない。彼は、裏切られた自由、見捨てられた武勇、踏みにじられた古い聖なるものの遺物、汚された祭壇を責めたてたのである。民は、感覚のない偶像や大理石の像と同じく、もはや何も感じないのだから、見捨てるべきだと主張した〔usu simulacrorum の係りは定かでない。像と同じ様に、と取った〕。

17

Multa enim animalia referre solent vel vindictae vicissitudinem, sentire injuriam, incitari aculeo, declinare verbera: qui ergo nec excitatur, nec declinare novit quod noceat, similis est non sentientibus.

PL 15, 2133D

多くの動物は、報復の仕返しをし、侮辱を感じ、突き棒に刺激され、鞭を避けるのが常だからである。それゆえ、刺激されもせず、害をなすものを避けることも知らない者は、感覚を持たない者に似ている。

18

Et re vera ubi est libertas illa tua, cujus studio quondam non Aegyptiis, non Palaestinis, non Assyriis, postea non Medis cedendum aestimavisti?

PL 15, 2133D

まことに、あの汝の自由はどこにあるのか。その自由への熱意ゆえに、かつては汝はエジプト人にも、ペリシテ人にも、アッシリア人にも、のちにはメディア人にも、屈してはならないと考えたのに。

19

Ubi est illa Machabaeorum fides, quae quondam in paucis fudit Babylonios, Persas fugavit, Demetrium perculit: ad postremum in parvulis et mulieribus Antiochi arma, gladios incendiaque superavit, et pro observatione patriae legis mori maluit, quam regis imperiis obtemperare?

PL 15, 2134A

あのマカバイ家の信仰はどこにあるのか。かつて少数の者でバビロニア人を撃ち破り、ペルシア人を敗走させ、デメトリオスを打ち倒し、最後には幼子たちと女たちにあってアンティオコスの武器と剣と火を打ち負かし、祖国の律法を守るために、王の命令に従うよりも死ぬことを選んだ信仰は。

20

Ubi est illa devotio patrum pulcherrima passionum omnium, qua se non pro liberis, non pro conjugibus magis, quam pro templo Dei morti offerebant?

PL 15, 2134A

あの、あらゆる情念のうちで最も美しい、父祖たちの献身はどこにあるのか。それによって彼らは、子供たちのためにも、妻たちのためにも、神の神殿のためほどには、死に身を差し出さなかったのに。

21

Ante et virga Aaron sacerdotalis floruit, recisa de silvestri radice: nunc et fides aret, et sepulta est pietas, et abiit omnis virtutis aemulatio. Nec mirum, si populus a Deo recessit, et improbum contradictionis spiritum sequitur, in seipsum divisus est.

PL 15, 2134A

かつてはアロンの祭司の杖も、野生の根から切られて花を咲かせた。今や信仰は干からび、敬虔は葬られ、徳へのあらゆる競い合いが去った。民が神から離れ、反抗という邪悪な霊に従い、自らのうちで分裂したのも不思議ではない。

22

Quomodo enim pacem suam tenere poterat, qui pacem Dei repudiavit? Pax Dei Christus est, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14) .

PL 15, 2134A

自分の平和を保つことなど、神の平和を退けた者にどうしてできようか。神の平和とはキリストであり、「双方を一つにした」者である(エフェソ2:14)。

23

Merito ergo ex uno populo plures adversus se facti sunt, quia noluerunt sequi divisi consociantem Jesum, sed secuti sunt conjuncti dividentem furoris spiritum.

PL 15, 2134B

だから当然、一つの民から、自らに敵対する多くの者が生じたのである。分かたれていたとき、結び合わせるイエスに従おうとせず、結ばれてのちには、分裂させる怒りの霊に従ったからである。

24

Solvebas igitur Hierusalem mercedem perfidiae tuae, cum ipsa tuis manibus destrueres munimina tua, cum tuis mucronibus foderes viscera tua: ita ut hostis misereretur, et tu occideres: ut ille parceret, et tu saevires.

PL 15, 2134B

それゆえエルサレムよ、汝は自らの背信の報いを払っていたのである。汝自身が自らの手で汝の砦を壊し、自らの剣先で汝の腹を刺し貫いていた。敵が憐れんでいるのに汝が殺し、敵が容赦するのに汝が荒れ狂うほどに。

25

Videbas enim, quod Deus adversum te pugnaret, et Romanorum partibus fungeretur, ut ipsa tibi inferres voluntariam proditionem.

PL 15, 2134B

汝は見ていたのだ。神が汝に敵対して戦い、ローマ人の側の役目を果たしていること、それは汝が自ら進んで自分への裏切りを招くためであると。

26

Et ideo spectatores malebant esse Romani, quam percussores, ne ferventibus tuis inter se visceribus, manum admovere contagionis magis quam fortitudinis aestimarentur.

PL 15, 2134B

それゆえローマ人は、手を下す者であるより傍観者であることを望んだ。汝の内臓〔身内〕が互いに煮えたぎっているのに、手を出せば、勇気ゆえというより、汚染に加わったゆえと見なされるおそれがあったからである。

27

Ad haec nefandae caedis supplicia accedebat impiae immanitas crudelitatis, ut sepulturam omnibus qui vel in templo necati fuerant vel circa urbis plateas, negarent: nec humare cuiquam vacabat, dum bello inter se occuparentur, feriendique magis quam humandi cura universos tenebat.

PL 15, 2134B

これに加えて、忌まわしい殺戮の責め苦には、不敬な残忍さの野蛮が加わった。神殿で殺された者にも、町の通りのあたりで殺された者にも、すべて埋葬を拒んだのである。誰にも埋葬の余裕はなかった。互いの戦いに追われ、人々は埋葬する配慮よりも打つ配慮に捕らわれていたからである。

28

Ita quodam furore occiderant pietatis officia, crudescebant impietatis ministeria, nihilque magis in tantis calamitatibus perierat, quam misericordia, quae sola solet allevare miserias, solari aerumnas.

PL 15, 2134C

こうして一種の狂乱のうちに、敬虔の務めは死に絶え、不敬の働きは猛り立った。これほどの災厄の中で、慈しみほど失われたものはなかった。慈しみだけが、悲惨を和らげ、苦難を慰めるのが常であるのに。

29

Nam et hi qui amiserant suos, non audebant humare propter formidinem, cum gravis terror ingrueret a diversae factionis principibus: et hi qui necaverant alienos, cavebant ne quis illos praeriperet ad sepulturam.

PL 15, 2134C

身内を失った者たちは、恐怖のゆえに埋葬することをあえてしなかった。敵対する党派の首領たちから重い脅威が迫っていたからである。また他人を殺した者たちは、誰かが彼らの屍を埋葬のために先に奪い去らぬよう、警戒していた。

30

Itaque necesse erat omnes timere, ne quod alteri donare vellent, id sibi sumerent: vel quod pejus est, quem paraverant aliis usum sepulcri, eum ipsi non impetrarent.

PL 15, 2134C

それゆえ、誰もが恐れざるをえなかった。他人に与えようとしたものを、自分が受けることになるのではないか、さらに悪いことには、他人のために備えた墓の用を、自分自身は得られないのではないかと。

31

In templo igitur ipso pro unguentis bene olentibus, pro thymiamatis bene spirantibus, pro diversorum florum odoribus, gravis erat insepultorum cadaverum fetor, quos pluvia dissolverat, quos flamma combusserat, quos sol calefecerat; omnes artus caesorum civium diro odore fetebant: hinc resolutorum putredo viscerum, inde exustorum nidor, sensus omnes atque ora complebant viventium, ut ipsi non multo post graviore morbo consumerentur, ac se superstites ingemiscerent, quo duriore poena perirent: eoque servatos, ut viderent cum patria simul, solvi etiam leges naturae, negari jus viventibus, pacem civibus, sepulturam defunctis, humana pariter atque divina maculari ac pollui, permixta omnia, criminosam esse misericordiam, religionis loco haberi crudelitatem.

PL 15, 2134D

そのため神殿そのものの中では、芳しい香油の代わりに、よい香りの薫香の代わりに、さまざまな花の香りの代わりに、埋葬されぬ屍の重い悪臭が満ちていた。雨に溶かされ、炎に焼かれ、日に熱された屍である。殺された市民のあらゆる四肢が恐ろしい臭いを放った。一方では解け崩れた内臓の腐敗、他方では焼け焦げた臭いが、生きる者たちのあらゆる感覚と口を満たし、そのため彼ら自身もほどなく、より重い病に蝕まれ、生き残った自分たちがいっそう苛酷な刑罰で滅びることを嘆いた。そして、そのために生かされたのだと嘆いた。祖国とともに自然の法までもが解体され、生きる者には権利が否まれ、市民には平和が、死者には埋葬が否まれ、人の事も神の事もともに汚され穢され、すべてが混ぜ合わされ、慈しみが罪とされ、残忍が敬虔の位置に置かれるのを見るためだ、と。

32

Castrum in templo, bellum in limine, fumus in altaribus: ea se spectare oculis, quae prophetis denuntiantibus non credidissent futura.

PL 15, 2135A

神殿に砦、敷居に戦い、祭壇に煙。〔彼らは〕預言者たちが告げたときには来るべきこととして信じなかった事を、自分の目で見ていると〔嘆いた〕。

33

Nonne de ipsis dixerat David: Polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt morticina servorum tuorum escam volatilibus coeli: effuderunt sanguinem eorum velut aquam in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret (Psal. LXXVIII, 1, 3) ?

PL 15, 2135A

ダビデはまさに彼らについて言っていたではないか。「汝の聖なる神殿を彼らは汚し、汝の僕たちの屍を天の鳥の餌とした。彼らはその血をエルサレムの周りで水のように注ぎ出し、葬る者はいなかった」(詩篇78:1, 3)。

34

Simul enim tunc et gentes venerunt in haereditatem Dei quae auferrent omnia, et templum pollutum est suorum funeribus, et insepulta jacuerunt cadavera interfectorum ad escam avium bestiarumque voracitatem: effusus sanguis, ut stagnaret in templo, deesset qui sepeliret: quia a viventibus in mortuos, a mortuis in eos qui adhuc viverent, furor transferebatur.

PL 15, 2135A

実際そのとき、すべてを奪い去る諸国民が、神の嗣業へと同時に入り込み、神殿は身内の葬りで汚され、殺された者たちの屍は葬られぬまま、鳥の餌、獣の貪りとして横たわった。血は流れ、神殿に淀むほどであり、葬る者もいなかった。生きている者から死者へ、死者からなお生きている者へと、怒りが移されたからである。

35

Volebat aliquis defunctum humare? ipse exstinguebatur: et qui defunctum occiderat, in sepultorem transferebat iracundiam; ut illi sepulturam negaret, hunc exstinguebat: rursus qui sepultorem occiderat, majorem crudelitatem circa defunctum exercebat, ut jam nihil debentem odio, non sentientem supplicia, spoliaret supremo naturae debito.

PL 15, 2135B

誰かが死者を葬ろうとすると、その者は殺された。死者を殺した者は、その怒りを葬る者に移し、死者に埋葬を否むために、葬る者を殺した。さらに、葬る者を殺した者は、死者に対していっそう大きな残酷を働き、もはや憎しみへの負い目もなく、責め苦も感じない者から、自然の最後の負い目〔埋葬〕さえ奪った。

36

Quid illis aliud accidere poterat, qui divina non recipiebant oracula? Irridebant prophetarum annuntiationes, fas omne calcabant: non credebant futura, quae ut fierent, ipsi acceleraverunt.

PL 15, 2135B

神の託宣を受け入れなかった者たちに、ほかの何が起こりえたであろうか。彼らは預言者たちの告知をあざ笑い、あらゆる聖なる掟を踏みにじった。来るべき事を信じなかったが、それを成就させるために、自ら急いだのである。

37

Erat enim sermo vetus et frequens, tunc perituram urbem Hierosolymam, et sancta ejus exurenda, cum seditio belli legem incesseret, et domesticae manus templum Dei contaminarent: sed ne hoc quidem intellexerunt.

PL 15, 2135C

古くから頻繁に言われていた言葉があった。内乱が戦いの掟を侵し、身内の手が神の神殿を汚すとき、エルサレムの町は滅び、その聖なるものは焼かれるであろう、と。しかし彼らはこれすら悟らなかった。

38

Quoties enim excisa domus Dei, quoties seditio, quoties obsidio, quoties bellum? et numquam illa urbs periit, nisi quando verum templum Dei domesticis manibus crucifixerunt. Et quod illud templum?

PL 15, 2135C

神の家が幾度切り倒され、内乱が幾度あり、包囲が幾度あり、戦いが幾度あったことか。しかしあの町は、神のまことの神殿を身内の手で十字架につけたときのほか、決して滅びなかった。ではその神殿とは何か。

39

Audiant: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19) . Quid enim aliud nisi sacrilegium fuit, cum impias manus extenderent in auctorem salutis, cum lapidarent, cum verberarent, cum corriperent, cum occiderent?

PL 15, 2135C

彼らは聞くがよい。「この神殿を壊せ。そうすれば私は三日でそれを起こす」(ヨハネ2:19)。実に、不敬な手を救いの創始者に伸ばし、石で打ち、鞭打ち、捕らえ、殺したとき、それは冒瀆以外の何であったか。

40

Tunc vere sancta eorum absumpsit ignis divinus: nam et exusta a Babyloniis, reparata postea: destructa a Pompeio, reformata iterum: sed penitus exusta, ubi Jesus venit, et Spiritus divini calore soluta evanuerunt.

PL 15, 2135C

そのときこそ、まことに彼らの聖なるものを神の火が焼き尽くしたのである。実に、それはバビロニア人に焼かれてのち再建され、ポンペイウスに破壊されてのち再び造り直された。しかし、イエスが来たとき、完全に焼き尽くされ、神の霊の熱によって溶け去り、消えた。

41

Oportuit uberiore quadam deploratione praeire nos funus quoddam paternae solemnitatis, et velut exsequias quasdam prosequi, ac solvere juxta majorum instituta: sed veniamus ad exordium obsidionis Hierusalem.

PL 15, 2135D

より豊かな嘆きによって、父祖の祭礼の葬送ともいうべきものを我々が先導し、いわば葬礼を営み、先人たちの定めにしたがって終えるべきであった。しかしエルサレム包囲の始まりに移ろう。

Liber V, Caput III

第5巻 第III章PL 15, 2135D
1

Reverterat in Judaeam Titus, et paucis diebus interpositis, ut replerentur ordines militarium numerorum de quibus lecta manus missa fuerat in Italiam, bellum adolebat festinans comitari patrem, ne in pericula solum dimitteret, adversus Vitelliana arma conflicturum.

PL 15, 2135D

ティトゥスはユダヤに戻っていた。選り抜きの一隊をイタリアへ送り出した部隊の隊列を補充させるために数日をはさんでから、父が一人でウィテリウス方の武器と戦おうとして危険に送り出されることのないよう、父に同行しようと急ぎつつ、戦いを推し進めた。

2

Movit itaque iter magno decore exercitus: solitudo ubique, et parato agmine suspectans insidias, quia virtute se superiorem videbat.

PL 15, 2136A

こうして彼は、軍の大いなる威容をもって行軍を開始した。至る所が人気のない地で、隊列を整え、待ち伏せを警戒しながら進んだ。自らが武勇で勝ると見ていたからである。

3

Venit per Samariae loca, suscepit eum Gosna, quae ad Romanos jamdudum concesserat: ventum in Aulanam, unde aberat Hierosolyma stadiis XXX nihil amplius.

PL 15, 2136A

サマリアの地を通って来ると、すでに早くからローマ人に降っていたゴスナ〔底本は Gosna。ミーニュの脚注(バロー)は、ヨセフスでは Gophna とする〕が彼を迎え入れた。アウラナに着いた。そこからエルサレムまでは30スタディオン、それ以上ではなかった。

4

Inde assumptis equitibus numero sexcentis perrexit equitatum ante urbem: exploratum quoque loci situm, munimentorum qualitatem, murorum altitudinem, studia plebis, quae ferebatur latronum armis premi, et factionum stipamine circumveniri: ut invita acquiesceret obsidioni, quominus voluntatem erga Romanos proderet, si libertas daretur.

PL 15, 2136A

そこで騎兵六百を連れて、町の前へ騎行した。また、場所の位置、防備の性質、城壁の高さ、民衆の心情を探るためでもあった。民衆は盗賊の武器に圧迫され、党派の群れに取り囲まれていると言われていた。そのため民衆は不本意ながら包囲に甘んじ、自由が与えられさえすれば示したはずの、ローマ人への意志を明かせずにいるのだと〔ut invita acquiesceret … quominus … proderet の構文が崩れているらしく、このように解した〕。

5

Speciose igitur cum paucis equitabat in aggere publico, qui ad muros urbis dirigebatur, nec quisquam est visus progredi.

PL 15, 2136A

こうして彼は少数の者と立派に、町の城壁へ通じる公道の土塁の上を騎行したが、誰一人として前に進み出る者は見られなかった。

6

Verum ubi ad obeundum murorum circuitum flexit equum in latus, cum caetera turba ducem sequeretur, erupere subito plerique de loco qui appellabatur contra Helenae sepulcrum, et exsilientes occupaverunt iter, ut includerent majorem equitum partem quae Titum sequebatur: ipse cum paucis praeterierat consulto insidiantium, ut destitutus a caeteris facilius opprimeretur: quia neque ad suos regredi facile erat, propter instantem hostium multitudinem; neque progredi ulterius fossa aut vallum sinebant, caeteraque locorum impedimenta, quibus anceps periculum inferebatur.

PL 15, 2136B

しかし、城壁の周囲を巡るために馬を脇へ向け、残りの群れが将軍に従っていたとき、「ヘレナの墓の向かい」と呼ばれる場所から、多数の者が突然打って出て、跳び出して道を塞ぎ、ティトゥスに従っていた騎兵の大半を閉じ込めた。彼自身は少数の者とともにすでに通り過ぎていたが、それは待ち伏せする者たちの思惑どおりで、他の者から切り離されたところを、より容易に討つためであった。迫りくる敵の大群のゆえに、味方のもとへ戻ることは容易でなく、溝や防柵、そのほか地形の障害のために、先へ進むこともできなかったからで、いずれの道にも危険が迫っていた。

Liber V, Caput IV

第5巻 第IV章PL 15, 2136C
1

Videns itaque Titus in virtute sua positum sibi remedium salutis, nec aliter nisi ferro iter aperiendum: jam enim alii reflexis equis discesserant, dum et ipsi imperatoris filium secuturum sperarent, convertit equum hortatusque clamore caeteros ut sequerentur, supra hostem irruit: impossibile hoc videretur, quomodo potuit evadere, nisi notum esset, in bello plurimum audaciam posse, quae vel sola sibi murus est: deinde quia aliis pone sequentibus, vile vulgus sibi magis in periculo consulendum putabat, quam hostem persequendum: at si qui manum extenderat, ut equum teneret, feriebatur.

PL 15, 2136C

ティトゥスは、自分の救いの手立てが自らの武勇にかかっていること、剣によるほか道は開けないことを見て取った。すでに他の者たちは馬を返して去っており、彼らは、皇帝の子が自分たちのあとに従ってくるものと望んでいたのである。〔ティトゥスは〕馬を返し、叫びで他の者に従うよう励まして、敵の上に突入した。これは不可能に見えるであろう、どうして彼は逃れえたのか、戦いにおいては、それだけで自らの城壁となる大胆さが最も大きな力を持つと知られていなければ。さらに、他の者が背後に続いたので、卑しい群衆は、危険の中で、敵を追うよりも自分の身を守るべきだと考えた。それでも誰かが馬を捕らえようと手を伸ばせば、打たれた。

2

Denique duo tantum ex Titi sociis interfecti: cum reliquis imperatoris filius ad suos revertit.

PL 15, 2136C

実に、ティトゥスの仲間のうち殺されたのはわずか二人で、皇帝の子は残りの者とともに味方のもとへ戻った。

3

Neque sane dubitandum videtur, quod intecto capite, nudus caetera: utpote qui in excursu processerat, non ad bellum paratus, nec galeam nec loricam induerat, eo nihil exceperit vulneris, cum maxime in ipsum tela jacerentur, quod ad excidium urbis illius vir tantus reservaretur.

PL 15, 2136C

疑う余地はまったくないと思われる。頭は覆われず、その他の点でも裸同然で、出撃の途中で進み出た者として、戦いの備えもなく、兜も胸甲も着けていなかったのに、とくに彼に向かって矢が投げられていたにもかかわらず、傷をまったく受けなかったのは、これほどの人物があの町の滅亡のために取っておかれていたからである。

4

Est, est profecto cor regis in manu Dei (Prov. XXI, 1) . Itaque ne cresceret audacia Judaeis eventu fraudis et doli, profectus ad urbem cum exercitu, post noctem redit; et de specula quadam unde civitas prospectaretur et templi magnitudo amplissima, demonstrat suis, cum qua urbe sibi bellum foret; impigros et cautiores esse oportere: quod innumerabilis sibi populus expugnandus foret, et fraudi paratus.

PL 15, 2136D

「まことに、確かに、王の心は神の手の内にある」(箴言21:1)。そこで、欺きと策略の成功によってユダヤ人に大胆さが増すことのないよう、〔ティトゥスは〕軍とともに町へ進んだのち、夜のあとに戻り、町と神殿の極めて大きな威容が見渡せる見晴らしの場から、自分がどのような町と戦うことになるのかを部下に示した。機敏で、いっそう慎重でなければならない、と。自分が攻め落とすべきは数知れぬ民であり、しかも彼らは欺きに備えているからである。

5

Ordinat qui muris ordines appropinquarent: quos adhuc fessos nocturno itinere cognoverat, quasi succenturiatos eminus locat. Paulatim proceditur.

PL 15, 2136D

彼は、城壁に近づく隊列を定め、夜の行軍でなお疲れていると知っていた者たちを、いわば予備として遠くに配置した。少しずつ前進した。

6

Ubi ventum ad montem Oliveti, vallis sub ipso media inter eum atque urbem interjacebat, cui nomen Cedron: ubi constitutum exercitum de muris aspicientes (nam sex stadiis aberat) seditionis ad tempus studia deposuere, et externis hostibus advenientibus, domestico foedere sequestrata civilium bellorum certamina.

PL 15, 2137A

オリーブ山に着くと、その真下に、山と町の間に谷が横たわっていて、その名をケドロンといった。城壁から、そこに布陣した軍を見た者たち(城壁から六スタディオンしか離れていなかった)は、しばらくのあいだ内乱への熱意を捨て、外の敵が迫ると、内の盟約によって、市民間の戦いの争いは脇に置かれた。

7

Plerumque enim etiam acerba odia metus comprimit. Denique cohortati sese invicem factionum viri, ut in unum conspirantibus studiis patriam defensarent, ne eorum discordia incruentam Romanis victoriam daret, freti numero hostem subito adoriendum putarunt, et improvisa eruptione primos turbavere.

PL 15, 2137A

恐れは、苛烈な憎しみさえ抑え込むことが多いからである。実に、党派の者たちは、心を一つにして祖国を守ろうと互いに励まし、自分たちの不和がローマ人に血を流さぬ勝利を与えることのないようにと、数を頼んで敵を急襲すべきだと考え、不意の出撃で先頭の者たちを混乱させた。

8

Sed ubi se Romani ipso usu veteri, et diversorum generum praeliis exercitati, confirmavere animis ordine suo nexi, caedere incursantes coeperunt, scutis repellere, proturbare jactu telorum, haudquaquam tamen sine communi exitio.

PL 15, 2137A

しかしローマ人は、長年の経験と、さまざまな種類の戦いで鍛えられており、隊列に結ばれて心を奮い立たせると、突撃してくる者たちを斬り倒し、盾で押し返し、投げ槍の連射で追い散らし始めた。だが、双方に損害のないものでは決してなかった。

9

Et prope jam incubuerant Judaei, et nutabat acies romana, nisi cognitis rebus advenisset Titus et occurrens adversariis, confirmans suos reparasset praelium, et erexisset animos militum, increpans Romanas acies, confusae multitudini, non sine maximae ignaviae probro victoriam cedere.

PL 15, 2137B

ユダヤ人はすでにほとんど圧し掛かっており、ローマの戦列は揺らいでいた。もしティトゥスが事態を知って駆けつけ、敵に立ち向かい、味方を励まして戦いを立て直し、兵士たちの心を奮い立たせなかったなら。彼はローマの戦列を叱責し、混乱した群衆に勝利を譲るのは、最大の臆病という恥なしには済まぬと言った。

10

Repulsisque Judaeis, qui etiam valle divisos insectabantur, ad suos se victor recepit; securusque suffragii, quod loci superioris adversum inferiores, si tentarent congredi, subsidia dabat, ad aliam partem se Romanus exercitus convertit.

PL 15, 2137B

谷に隔てられた者たちにまで追いすがっていたユダヤ人を撃退すると、勝者〔ティトゥス〕は味方のもとへ引き上げた。上方の地の利が、下方の者たちが交戦を試みても援けとなるので、安心して、ローマ軍は別の方向へ向きを変えた。

11

Discedente Caesare infundunt se de muris Judaei, et ingenti agmine super hostem irruunt: ita ut innumerae concursu multitudinis, milites fugerent, ac sese ad montium conferrent superiora: nudato latere, etiam caeteri qui praelium mallent, fugere.

PL 15, 2137B

カエサルが去ると、ユダヤ人は城壁から流れ出し、大軍で敵の上に襲いかかった。そのため、無数の群衆の殺到に、兵士たちは逃げ、山の高みへ逃れた。側面が露わになり、戦いを望んでいた他の者たちまでも逃げた。

12

Interea Caesar in medio populi situs, orantibus plerisque ne se periculis daret, atque exercitu disperso summam periculi solus subiret, cum dominus esset orbis terrarum (non enim ut ante, vice militis pugnaret, sed imperatoris, in cujus periculo pernicies esset universorum) non acquievit; sed militiae decus praeponens saluti, apud quem gloriosa mors vitae opprobrio praeponderaret, adversum pectus hostibus refert, territisque quos adversum ierat, in alios sese retorquet.

PL 15, 2137C

そのあいだ、カエサルは人々の真ん中にいて、多くの者が、身を危険にさらさぬよう、軍が散り散りになる中で危険の全体を一人で引き受けぬよう、彼は世界の主であるのだからと懇願した(これは、以前のように兵士の務めで戦うのではなく、その危険にすべての者の滅びがかかる将軍の務めで戦うからである)。しかし彼は聞き入れなかった。かえって、軍務の誉れを身の安全に優先させ、栄ある死が生の恥辱にまさると考える者として、胸を敵に向け直し、向かっていった相手が恐れおののくと、別の者たちへ身を転じた。

13

Sola enim spe sui et nimis notae atque alacris fortitudinis gloria perturbabat hostem. Cedebant itaque quos accesserat, sed ex aliis partibus Judaei magis magisque infundebantur: ac pene concluserant Titum, nisi quia plerique militum videntes in medio belli versari Caesarem, conclamaverunt caeteris significantes, imperatoris filium periculis non relinquendum.

PL 15, 2137C

ただ自らへの期待と、あまりにも名高い、敏捷な勇気の栄光だけで、敵を混乱させたからである。そこで、彼が近づいた者たちは退いたが、ほかの方面からユダヤ人はますます流れ込み、ほとんどティトゥスを閉じ込めるところであった。しかし、兵士の多くが、カエサルが戦いのただ中にいるのを見て、ほかの者に向かって叫びたて、皇帝の子を危険の中に置き去りにしてはならないと合図した。

14

Sic universos revocavit pudor atque armavit metus, ne deserti Caesaris ignominia inurerentur. Conversique in Judaeos, nisu omni ac virtute inconditam multitudinem in vallem urgebant, nec difficile fuit ascendentes relabi.

PL 15, 2137D

こうして全員を恥が呼び戻し、恐れが武装させた。見捨てられたカエサルの不名誉の烙印を押されることのないようにである。ユダヤ人に向き直り、全力と武勇をもって、統制のない群衆を谷に追い落とし、登ってくる者が滑り落ちるのは難しくなかった。

15

Sic Titus fugientem numerum militarem bis revocavit a fuga, periculoque pariter exuit et opprobrio, virtute pari usus, et ad postremum pudore. Qui dum ignaviam declinat, virtutem invexit: primum ne Caesar relinqueretur; post etiam, ut hostis repelleretur.

PL 15, 2137D

こうしてティトゥスは、逃げる兵士たちの数を二度、逃走から呼び戻し、危険からも恥辱からも等しく救い出した。同等の武勇を用い、最後には恥によってそうしたのである。彼らは臆病を避けるうちに、武勇をもたらした。第一に、カエサルを見捨てぬために。のちには、敵を撃退するためにでもあった。

Liber V, Caput V

第5巻 第V章PL 15, 2138A
1

Post haec ubi forense praelium paulisper quievit, internum successit. Namque paschalis interventu celebritatis, subornatis plerisque Joannes, qui quasi observationis gratia templum adirent, et tamquam sociis data ingrediendi copia, dolum patravit.

PL 15, 2138A

その後、外の戦いがしばらく静まると、内輪の戦いが続いた。過越祭の祝いが訪れたのに乗じて、ギスカラのヨハネは多くの者を仕立てた。彼らは祭の務めを果たすために神殿へ行くかのように装い、あたかも仲間にも入る許しが与えられたかのようにして、策略をやり遂げた。

2

Ingressi enim specie civili, sed interius armati, rejectis exuviis gladios attollunt loricato pectore, et praeliari accincti munimine. Quo terrore perculsi, qui intra templum inermes celebrati vacabant, exsilierunt, templumque vacuum dereliquerunt.

PL 15, 2138A

彼らは市民の姿で入ったが、内には武装していた。衣を脱ぎ捨てると、胸甲をつけた胸の前に剣を掲げ、守りの武具を帯びて戦いに備えた。この恐怖に打たれ、神殿の内で武器も持たず祝祭に専念していた〔底本は celebrati。語形が崩れているらしく、「祝祭を営んで」と解した〕者たちは、飛び出して、神殿を空にして去った。

3

Eos illis secutis, et quos potuerunt comprehendere, jugulantibus, alios ultra templi circuitum persequentibus, irrumpendi Joanni sociisque ejus occasio data.

PL 15, 2138B

彼らが逃げる者たちを追い、捕らえられる限りの者を殺し、他の者を神殿の囲いの外まで追っていくうちに、ヨハネとその仲間に押し入る機会が与えられた。

4

Caesi illic multi mortales; ita ut etiam qui non restiterant, affictis causis aliquibus jugularentur: nec tranquillitas quietis proderat, nec silentium tacitis, nec cedentibus patientia.

PL 15, 2138B

そこで多くの人間が殺された。抵抗しなかった者さえ、何かの口実をこしらえられて殺された。静かにしていても落ち着きは益せず、黙っていても沈黙は益せず、譲っても忍耐は益しなかった。

5

Comprehensisque interioribus templi, etiam Simonem inquietabat Joannes in secundarium locum, Eleazaro caeterisque principibus factionis tertiae sibi subrogatis.

PL 15, 2138B

神殿の内側を押さえると、ヨハネはシモンをも脅かして第二の地位に退け、エレアザルと第三の党派の他の首領たちを自分の側に組み入れた。

Liber V, Caput VI

第5巻 第VI章PL 15, 2138B
1

Tertio quoque Titus progreditur in hostem, atque exercitum producit. Adveniensque offendit stipatam Judaeorum ante urbem multitudinem, specie volentium se Romanis tradere, sed quasi reformidantium.

PL 15, 2138B

三度目にもティトゥスは敵に向かって進み、軍を率い出した。着くと、町の前にユダヤ人の大勢が詰めかけているのに出くわした。彼らは、ローマ人に身を引き渡したいが、怖気づいているかのような様子を見せていた。

2

Suspicatus dolum, et maxime, quoniam proxime conspiratos inter se et pertinaces viderat: non arbitratus credibile subito mutatos, admonuit milites fraudem cavendam, nec temere nisi secundum praeceptum suum, conferto agmine muris appropinquandum: ne a tergo illi qui urbem egressi fuerant, circumfunderentur.

PL 15, 2138C

彼は策略を疑った。とりわけ、彼らがつい先ごろまで互いに結託し、頑なであるのを見ていたからである。突然心が変わったとは信じがたいと考え、兵たちに、欺きを警戒するよう、また自分の命令によらずには軽はずみに近づかず、密集した隊列で城壁に近づくよう戒めた。町から出てきた者たちに背後から取り囲まれないためである。

3

Subito de civitate increpuit sonus, et quaedam seditio dementer resultavit: aliorum egressionem voluntariam simulantium, aliorum etiam resistentium, quod illi aperiri sibi portas poscerent, hi clausas servari juberent: alii bellum, alii pacem optarent.

PL 15, 2138C

突然、町から物音が響き、一種の内乱が狂ったように跳ね返った。ある者たちは自ら進んで出ていくふりをし、ある者たちはそれに逆らった。前者は自分たちに門を開けよと求め、後者は閉じたままにせよと命じたからである。ある者は戦いを、ある者は平和を望んだ。

4

Militum vulgus ad subveniendum his qui subveniri sibi de muris postulavissent, proripit sese: egrediuntur plerique praeruptim, sine ordine, sine ullo modo tamquam occursuri advenientibus atque auxilium laturi, ut propiore remedio pluribus erumpendi confidentia tribueretur, vel resistentibus metus, aut inter reluctantes erumpendi sibi copia.

PL 15, 2138C

兵士の群れは、城壁から助けを求めたと見える者たちを助けようと駆け出した。多くの者が、隊列もなく、節度もなく、突進して出た。近づく者を迎え、助けを与えようとするかのようであり、より近い救いによって、多くの者に打って出る自信が与えられ、あるいは抵抗する者に恐れが、あるいは逆らう者のただなかで打って出る機会が与えられるようにと。

5

Quibus a se tergo circumfundere coeperunt qui foris stabant, urgere circumventos: illi quasi ad murum confugere, nihil suspectantes ab his, qui pacem praetenderent. Inde quoque saxa, et tela injici, et subito ficta pax in praelium versa est.

PL 15, 2138D

彼らを、外に立っていた者たちが背後から〔底本は a se tergo。a tergo と読む〕取り囲み始め、囲まれた者たちを圧迫した。〔ローマ兵たちは〕城壁へ逃げ込むかのように走ったが、平和を装う者たちからは何の疑いも抱いていなかった。そこからもまた石や槍が投げ込まれ、偽りの平和は突然、戦いに変わった。

6

Unde conciti in hostes recurrunt, qui etsi circumvenire tentaverant progressus militum Romanorum; tamen metuebant et ipsi, ne ab omni exercitu circumvenirentur.

PL 15, 2138D

そこで彼らは奮い立って敵に向かい返した。敵のほうは、進み出たローマ兵を取り囲もうとしていたが、自分たちもまた全軍に取り囲まれることを恐れていた。

7

Itaque dum universos cavent, hos plurimis licet vulneribus impressis, et ipsi majore ex parte saucii, prope de manibus amisere, quos jam captos putabant.

PL 15, 2139A

こうして全軍を警戒するうち、彼らは、多くの傷を負わせはしたものの、自分たちも大半が傷つき、すでに捕らえたと思っていた者たちを、あやうく手から取り逃がした。

8

Secuti tamen usque ad Helenae sepulcrum, sicut moris est insultantibus clypeis concrepabant, illudentes Romanis quod eos jam secundo insidiis circumvenissent.

PL 15, 2139A

それでも彼らはヘレナの墓まで追い、習いのとおり盾を打ち鳴らして嘲り、ローマ人を、すでに二度目も策略で取り囲んだのだと愚弄した。

Liber V, Caput VII

第5巻 第VII章PL 15, 2139A
1

Caesar commotior regredientes misceri caeteris vetat, et concionem advocat, dicens: Magna cum sit virtus Romana, praestans universarum gentium populis; maxime tamen ea praecedit dispositionis ordine et praeceptorum obedientia: ea est enim disciplinae militaris custodia.

PL 15, 2139A

カエサルはいっそう怒りに駆られ、退いてきた者たちが他の者と交わることを禁じ、集会を召集して言った。「ローマの武勇は偉大であり、あらゆる諸国民の民にまさる。だが、それが最もまさっているのは、配置の秩序と命令への服従においてである。それこそ軍規の守りだからである。」

2

Nec mirum si Judaei dolos intexant, fraudes struant: qui se judicent impares fortitudine. Sed ut inferiorum est niti insidiis, sic fortiorum cavere ne virtuti illudat dolus.

PL 15, 2139A

「ユダヤ人が策略を織り込み、欺きを仕組むのも不思議ではない。彼らは自分が勇気で劣ると判断しているからである。だが、劣る者が奸計に頼るのが常であるように、強い者には、策略が武勇を愚弄しないよう警戒するのが務めである。」

3

Mirari itaque se, quod illi in desperatione sibi congruant: Romanis non conveniat in meliorum processu: eoque fieri, ut illis effectus fraudis in vado sit, nobis virtutis conatus in ambiguo.

PL 15, 2139B

「それゆえ私は驚いている。彼らは絶望のうちに心を一つにしているのに、ローマ人は、事がより良く進んでいるなかで和合していないとは〔meliorum processu は「優る者たちの前進」とも読める。事態の好転と取った〕。そのため、彼らには欺きの成果が手の内にあり、我々には武勇の企てが不確かなのである。」

4

Quod si validior esset fortitudo hostium quam fraus, superari minus flagitiosum. A paribus enim aut fortioribus vinci opprobrio vacat.

PL 15, 2139B

「もし敵の勇気が欺きより強いのなら、打ち負かされるのも恥ずべきことは少なかろう。対等な者や強い者に負けることには、不名誉がないからである。」

5

Cum vero nihil in nobis offendat, nisi sola pugnandi immoderatio, et propria quaedam manuum intemperantia, quid nequius potest esse, quam praesente Caesare disciplinam repudiari militiae?

PL 15, 2139B

「だが我々には、ひとえに戦いにおける節度のなさと、手の特有の放縦のほかに咎めるべきものは何もないのだから、カエサルの面前で軍の規律が退けられることほど悪いことがあろうか。」

6

Multum arbitror ipsas ingemiscere militiae leges, tantae dissolutionis flagitio: multum imperatorem, cum haec compererit, qui semper audiri se a milite suo, quam timeri ab hoste maluit. Obedientia enim militis effectum properat; metus hostium differt victoriam.

PL 15, 2139B

「私の思うに、軍の法そのものが、これほどの放埓の恥に深く嘆いている。皇帝もまた、これを知れば深く嘆くであろう。皇帝は、敵に恐れられるより、自分の兵に常に聞き従われることを望んだ。兵の服従は成果を急がせ、敵への恐れは勝利を遅らせるからである。」

7

Quid judicaturum de filio patrem putatis, cujus tam vile imperium sit apud exercitum? Pronuntiatur enim de duce, cujus praeceptum dissolvitur: nec dubium quod saepius vindicatum sit in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverint, quam in eos qui secundum imperium progressi, virtuti cesserint.

PL 15, 2139C

「父は、その命令が軍のなかでこれほど軽んじられている息子について、どう判断すると諸君は思うか。命令が破られる将軍については、そのように断じられるものである。命令に背いて敵と戦った者に対して、命令に従って進みながら武勇に屈した者に対してよりも、しばしば処罰が下されてきたことは疑いない。」

8

Nam legibus egredienti ordinem praescripta mors est. Quid igitur futurum, ubi non unus, sed passim exercitus relinquit ordinem suum, et statutum ducis negligit?

PL 15, 2139C

「法によって、隊列から出た者には死が定められている。まして、一人ではなく、軍があちこちで自らの隊列を捨て、将軍の定めを軽んじるなら、どうなるか。」

9

Cognoscite vos milites esse Romani imperii, plebis, senatus, apud quos sine praecepti auctoritate et vicisse crimen est. Hujusmodi oratione perterruit non solum praepositos militum, sed etiam universum exercitum.

PL 15, 2139C

「知れ、諸君はローマの支配の、平民の、元老院の兵士なのだ。彼らのもとでは、命令の権威なしに勝ったことさえ罪である。」このような演説で、彼は兵の上官たちのみならず、全軍をも震え上がらせた。

10

Nam cum ipsos principes ordinum acrius peteret, videbatur omnes vindicaturus. Circumfusi itaque omnes rogabant, ut paucorum culpa qui primi destiterant, universis concederetur. Etsi non fuit properus ad delicti gratiam Caesar, fuit tamen exorabilis ad indulgentiam.

PL 15, 2139D

彼は隊列の長たちそのものをいっそう厳しく責めたので、全員を罰するつもりと見えた。そこで皆が彼を取り囲み、真っ先に持ち場を離れた少数の者の咎が、全員に免ぜられるよう乞うた。カエサルは罪の赦免に急ではなかったが、寛大な処置には説き伏せられうる人であった。

11

Concessit cum summo pondere dicens: donare se omnibus, satisque in universos vindicatum invectionis auctoritate, eo quod animadversio in singulos usque ad factum procedere debeat, in multitudinem verbo tenus, illam usque ad poenam, istam usque ad correptionem. Saepe enim bonis exercitibus praeliares lapsus futurae virtutis causas dedidisse.

PL 15, 2139D

彼は極めて重々しく承諾して言った。すべての者に赦しを与える。叱責の権威によって、全員に対してすでに十分に罰した。個々の者への懲戒は行為にまで及ぶべきだが、多数への懲戒は言葉にとどまるべきであり、前者は刑罰にまで、後者は譴責にまで至る。というのも、よい軍にとって戦いでの過ちが、将来の武勇の因となったことはしばしばあったからである〔底本は dedidisse。dedisse と読む〕、と。

Liber V, Caput VIII

第5巻 第VIII章PL 15, 2140A
1

Post haec Titus in hostem iram convertit, et considerans inter tot praecipitia, tot praerupta periculosam obsidionem: cum repentinis irruptionibus praeventi, non haberent milites, quo referrent gradum, unde se in hostem proriperent, ubi machinas constituerent; jubet repleri ante urbem praecipitia: quae cum fierent, nec sic quidem Judaei exsortes erant praesentium periculorum.

PL 15, 2140A

その後ティトゥスは怒りを敵に向け、これほど多くの断崖と険しい地のただなかの包囲が危険であると考えた。不意の突撃に先を越されて、兵士には、退く足を向ける所も、敵に打って出る拠点も、機械を据える場所もなかったからである。そこで町の前の断崖を埋めるよう命じた。それが行われても、ユダヤ人はそれでもなお、目の前の危険と無縁ではなかった。

2

Afflictabantur domestico praelio, cum Romani in replendis praecipitiis occuparentur. Nec exigua manus partis utriusque decem millia cum Simone erant, et quinquaginta eorum duces: Idumaei quoque ad quinque millia.

PL 15, 2140A

ローマ軍が断崖を埋めるのに忙殺されている間、彼らは内輪の戦いに苦しめられた。どちらの側の手勢も小さくなかった。シモンのもとには1万人と、その指揮官50人がおり、イドゥマヤ人もおよそ5,000人いた。

3

Simonis partibus astipulabantur, quibus praeerat Jacobus et Simon junior. Joannes autem interioribus templi (ea fraude qua supra diximus) occupatis, sex millibus armatorum stipatus, bellum accendebat.

PL 15, 2140B

彼らはシモンの党派に与し、ヤコブと若いシモンが彼らを率いていた。一方ヨハネは、神殿の内側を(先に述べた策略によって)占めて、6,000人の武装した者に囲まれ、戦いを燃え上がらせていた。

4

Adjuncta sunt ei etiam duo millia, cum aliis quadringentis viris postea quam coire coepere, studiis concinentibus ad urbis defensionem, Eleazaro et Simone Arim, quibus et ante utebantur, rectoribus.

PL 15, 2140B

彼のもとには、さらに2,000人と、ほかに400人が加わった。エレアザルとシモン・アリム〔底本は Simone Arim。人名の綴りが崩れているらしく、音写した〕——彼らは以前から用いていた指導者たちである——の指揮のもと、町の防衛のために気持ちを合わせて集まり始めてからのことである。

5

Quibus certantibus inter se, praeda erat in medio populus eorum qui vicerant, et quasi praemium certaminis, huc atque illuc pro evento vario transferebatur.

PL 15, 2140B

彼らが互いに争う間、民衆は、勝った者たちの獲物として間に置かれ、争いの賞品のように、戦況の移るにつれてあちらこちらへ移された。

6

Paulisper inter se convenerant more induciarum, et ad primum Romanorum impetum expergefacti, in veterem morbum febris internae aegris visceribus recidebant: ubi remissior erat exteriorum morborum accessio.

PL 15, 2140B

彼らは、ローマ人の最初の攻撃に目を覚まされて、しばらくのあいだ休戦のように互いに和していたが、外からの病の襲来が弱まると、病んだ内臓の内熱という古い病へ再び陥るのであった。

7

Foris erat plerumque bellum, intus seditio, eo jam gravior, quia et ipsa seditio bello alebatur, et bellum alebat. Duo de potentia certabant: populus inter utrumque, non de servitute anxius erat, sed ne ad dominum deteriorem perveniret.

PL 15, 2140C

外には戦がたいていあり、内には内乱があった。内乱はいっそう重かった。内乱そのものが戦に養われ、また戦を養っていたからである。二人が権力を争い、その間にある民は、隷従を案じるのではなく、いっそう悪い主人のもとに行き着くことを案じていた。

Liber V, Caput IX

第5巻 第IX章PL 15, 2140C
1

Urbem Hierosolymam Chananaeorum quidam potens condidit, qui patrio sermone vocaretur Rex justus, quam primo Solymam nuncupavit: postea templum addidit, unde Hierosolyma dicta civitas est. Ea a principio suos incolas habuit de gente Chananaeorum.

PL 15, 2140C

エルサレムの町は、カナン人のある有力者が建てた。その者は故国の言葉で「義なる王」と呼ばれ、初めはこの町をソリュマと名づけた。のちに神殿を加え、そこから町はエルサレムと呼ばれた。この町は初めから、カナン人の民から住民を得ていた。

2

David primus vir Hebraeus Chananaeos expulit, constituit suos, qui in ea domum sibi regiam fecit. Voluit et templum Deo condere; sed prohibitus oraculo, Salomonem haeredem reliquit, qui templum quod ipse voluerat, aedificaret.

PL 15, 2140C

ヘブライ人としては、ダビデが最初にカナン人を追い出し、自分の者たちを住まわせ、そこに自らの王宮を造った。彼は神殿を神のために建てることも望んだが、神託に禁じられ、ソロモンを後継ぎとして残した。ソロモンが、彼自身の望んだ神殿を建てることになった。

3

Salomon itaque templum fundavit: reliqui quoque reges ad ornatum urbis addidere plurima. Invidia ex magnificentia orta: inter omnia tamen opera templum praecellebat amplissimo opere, et fulgenti marmore: in quo erat deambulatorium, peripetasma pretiosum et maximum, cocco et hyacintho byssoque intextum et purpura.

PL 15, 2140D

こうしてソロモンは神殿の基を据えた。ほかの王たちも、町を飾るために多くを加えた。その壮麗さから妬みが生じた。それでも、あらゆる工事の中で神殿は、この上なく大きな工事と輝く大理石によって抜きん出ていた。そこには回廊があり、高価で非常に大きな垂れ幕があった。それは緋色、青、亜麻、紫で織り込まれていた。

4

Non otiosa materia tantae diversitatis, sed cujus species materiam rerum latentium significaret: eo quod ejus esset templum, qui coelo et aeri, terrae et mari, quasi creator elementorum dominaretur, atque omnia solus regeret et gubernaret.

PL 15, 2140D

これほど多様な素材は無意味ではなく、その外観が、隠れた事柄の素材を示すものであった。それは、これが、天と空気、地と海を、元素の創造者として支配し、ただ一人ですべてを統べ治める者の神殿だったからである。

5

Cocco enim igneum coelorum figuratur, hyacintho aer, bysso terra, quod in ea nascitur: purpura mare, quae conchyliis maritimis inficitur, ut duo ex colore, duo ex generatione colligas.

PL 15, 2141A

緋色は天の火の性質を象り、青は空気を、亜麻は地を——それは地に生えるからである——、紫は海を象る。紫は海の貝で染められる。こうして、二つは色から、二つは生まれから推し量れるのである。

6

Denique princeps sacerdotum haec quatuor indumento suo exprimere consueverat, quando maxima celebritas erat festorum dierum, quasi totum mundum indueret, pro populo supplicaturus, in ejus figuram qui venturus erat princeps sacerdotum Jesus, qui tolleret peccatum mundi.

PL 15, 2141A

実に、大祭司は、この四つを自らの衣に表すのを常としていた。祝祭の日々の最も盛大な式典のとき、あたかも全世界をまとうかのようにして、民のために嘆願しようとしたのである。それは、来たるべき大祭司イエス、世の罪を取り除く者の象りであった。

7

Femora princeps sacerdotum linteo interius operimento tegebat, eo quod prae caeteris in sacerdote fides mentis quaeritur, et corporis castimonia quae succingere debeat carnis intemperantiam.

PL 15, 2141A

大祭司は腿を、内側の覆いである亜麻布で包んでいた。それは、祭司には他の誰にもまして精神の信仰が求められ、また体の貞潔が、肉の放縦を締めるべきだからである。

8

Duo erant tabernacula sacra, unum interius, alterum exterius: in hoc semper introibant sacerdotes: in illud interius quod secundum appellabatur, semel introibat tantummodo princeps sacerdotum, non sine sanguine, quem offerret pro se et pro populi delicto.

PL 15, 2141B

聖なる幕屋は二つあった。一つは内側、もう一つは外側である。外側の幕屋には祭司たちが常に入った。第二と呼ばれた内側の幕屋には、大祭司だけが一度だけ入り、血なしには入らなかった。その血を、自分のため、また民の罪のために献げたのである。

9

Hoc significante Spiritu sancto, venturum Jesum, qui vere solus intraret interiora divinorum penetralia sacramentorum, et arcana substantiae coelestis qui nosset omnia.

PL 15, 2141B

聖なる霊はこれによって、イエスが来ることを示していた。彼こそ、ただ一人、まことに神の秘義の奥所と、天の実体の秘密のうちに入り、すべてを知る者だというのである。

10

Solus quoque Patri sanguine suo totum mundum reconciliaret, ut et coelestium et terrestrium misereretur. Denique postea quam venit, pacificavit omnia per sanguinem crucis suae, quae vel in coelo vel in terra sunt (Coloss. I, 20) .

PL 15, 2141B

また彼ただ一人が、自らの血によって全世界を父と和解させ、天のものにも地のものにも憐れみをかけるのだと。実に、来てからは、「その十字架の血によって、天にあるものも地にあるものも、すべてを平和にした」(コロサイ1:20)。

11

Intus thymiamaterium, intus mensa, intus lucerna: Thymiamaterium, quod ita ad Deum Patrem, sicut incensum dirigatur maximi sacerdotis oratio (Psal. CXL, 2) : mensa, quod in ea passio Christi sit, et mysteria sacramentorum, unde et David dicit: Parasti in conspectu meo mensam (Psal. XXII, 5) ; cujus velut duodecim panes, duodecim apostoli sint testes passionis ejus ac resurrectionis ejus.

PL 15, 2141B

内には香壇があり、内には机があり、内には燭台がある。香壇とは、大祭司の祈りが、香のように父なる神へと向けられるということである(詩篇140:2)。机とは、そこにキリストの受難と、秘跡の奥義があるということで、だからダビデも言う。「汝は私の前に机を備えた」(詩篇22:5)。その机の十二のパンのように、十二人の使徒が、彼の受難と復活の証人なのである。

12

Lucerna quae supra candelabrum ponitur, ante sub modio erat, id est, sub legis mensura; nunc est sub gratiae plenitudine, heptamycho frequens lumen effundens, eo quod Spiritus sanctus septem maximarum gratiarum virtutibus Dei templum illuminaret.

PL 15, 2141C

燭台の上に置かれる灯は、以前は升の下にあった。すなわち、律法の尺度の下にあった。いまは恩寵の充満の下にあり、七つの灯口で豊かな光を注いでいる。それは、聖なる霊が、七つの最大の恩寵の力によって、神の神殿を照らしたからである。

13

Trinitatis igitur cognitio in interioribus erat templi, quae dicebantur Sancta sanctorum, ubi reposita quondam virga Aaron floruit, quod sacerdotalis gratia in Christo amplius esset operatura post mortem, qua mundum redemit.

PL 15, 2141C

それゆえ三位一体の認識は神殿の奥にあり、そこは至聖所と呼ばれた。そこに納められていたアロンの杖がかつて花を咲かせたのは、祭司の恩寵が、世を贖った死ののち、キリストにおいていっそう働くことを示すためであった。

14

Ante templum erant quatuordecim gradus, per quos Ezechiae regis tempore umbra ascenderat, significans ei vitae finem futurum.

PL 15, 2141D

神殿の前には十四の段があり、その上を、ヒゼキヤ王の時代に影が上った。それは、彼に命の終わりが来ることを示すものであった。

15

Sed oraculo monitus, oravit et meruit mortis dilationem hoc indicio, quod iisdem gradibus sol refunderetur, qui significaret tot numero annorum commeatum ei vitae refusum.

PL 15, 2141D

しかし彼は神託に諭されて祈り、死の猶予を受けるに値した。その印は、同じ段を太陽が引き戻されたことで、それは、それだけの数の年の命の猶予が彼に返されたことを示すものであった。

Liber V, Caput X

第5巻 第X章PL 15, 2141D
1

Cum igitur munita esset undique civitas plurimorum regum operibus; et maxime Herodis, qui castrum cui nomen Antoniae ad summi operis magnificentiam communivit, et amplissimo ornavit decore, circumibat Caesar requirens, qua ex parte se posset facilius urbi infundere, inspectoque per totum circuitum muri ambitu, aestimavit in finitimo tumuli quo sepultus jacebat princeps sacerdotum Joannes, adoriendam obsidionem.

PL 15, 2141D

こうして町は、多くの王たちの工事によって四方を固められていた。とりわけヘロデは、アントニアという名の砦を、工事の壮麗を尽くして固め、この上ない美で飾った。カエサルは、どの側から町に流れ込むのがより容易かを探して回り、城壁の周囲をすべてにわたって調べたのち、大祭司ヨハネが葬られて眠る塚の近くから、包囲を始めるべきだと考えた。

2

Cui diligentius exploranti, adhaerens unus ex amicis Nicanor studiosius intendens muneri, sagitta percussus cadit.

PL 15, 2142A

彼がいっそう念入りに調べていると、友の一人ニカノルが、寄り添って、その務めに熱心に注意を向けるあまり、矢に射られて倒れた。

3

Propius quippe accesserat, dum putat aliquem profectum fore pacis futurae, si sibi conferendi sermonis daretur copia, qui potens ac validus ad tentandos audientium animos aestimabatur.

PL 15, 2142A

実のところ彼は、近づきすぎていた。語り合う機会が与えられれば、来たるべき平和に何かの前進があろうと考えたのである。彼は聞く者の心を動かすのに、力があり有能だと見なされていた。

4

Commotus Caesar, quod ei qui salutaria commoneret, improviso vulnere mortem irrogavissent, in praelium cogit agmina, bellumque accenditur jactu telorum diverso, missilibusque maxime: admoventur arietes, queis feriuntur valida murorum.

PL 15, 2142A

カエサルは、益になることを勧めた者が不意の傷で死に至らされたことに心を動かされ、軍勢を戦いへと駆り立てた。戦いは、さまざまな投擲の飛び交うなか、とりわけ投射武器で燃え上がった。破城槌が運び寄せられ、それで城壁の堅固な部分が打たれる。

5

Quo perturbati omnes qui ante de dominationis inter se studio certabant, in concordiam coeunt, dataque impunitate superiorum, unum corpus fecere, et conspirati cogente periculo, urbem tuentur.

PL 15, 2142B

これに動揺して、それまで支配を求めて互いに争っていた者たちはみな、和合に集い、先の事柄を罰しないと取り決め、一つの体となり、危機に迫られて心を一つにして町を守った。

6

Progressi quoque tumulos, ignem super machinas jaculabantur, ut destruerent aggeres, exurerent vineas, arietes incenderent: ac pene omnia machinarum genera exusserant, nisi electi plerique militum et sociorum, maxime ex partibus Alexandrinae urbis, strenue repugnavissent.

PL 15, 2142B

彼らは塚の外へ進み出ると、機械の上へ火を投げた。土塁を壊し、防御小屋を焼き、破城槌に火をつけようとしたのである。もしローマ軍と同盟軍の精鋭の多く、とりわけアレクサンドリアの町の部隊が奮戦して撃退しなかったなら、機械の類のほとんどすべてを焼き尽くしていたところであった。

7

Quibus tamen valide resistentibus, addidit Caesar adjumentum equitum potentiorum. Ipse quoque acriter pugnans sternit duodecim adversi agminis propugnatores. Ita vis multitudinis reliquae exitium declinans in urbem revertit, et ab incendio Romana opera defensa.

PL 15, 2142B

彼らがなお激しく抵抗していたので、カエサルはより強力な騎兵の援軍を加えた。自らも激しく戦い、敵の隊列の守り手十二人を打ち倒した。こうして残りの大勢の力は、滅びを避けて町へ引き返し、ローマ軍の工事は火から守られた。

8

Cecidit eo praelio Joannes ductor Idumaeorum: dum ante muros, cognito sibi Romano militi sermonem conserit, ictus terga sagittae vulnere, continuo labitur.

PL 15, 2142C

この戦いで、イドゥマヤ人の指揮官ヨハネが倒れた。城壁の前で、知り合いのローマ兵と言葉を交わしていたとき、背に矢の傷を受け、たちまち崩れ落ちたのである。

9

Arabum ferunt peritissimum de jaculatoribus ejus obitus auctorem: gravique moerore affectos Idumaeos, quod virum et manu promptum amiserant, et bonum consilio.

PL 15, 2142C

彼の死をもたらしたのは、投射兵のうちで最も熟練したアラブ人だと言われる。イドゥマヤ人は深い悲しみに包まれた。手に敏く、助言にも優れた人を失ったからである。

Liber V, Caput XI

第5巻 第XI章PL 15, 2142C
1

Sequenti nocte accidit ut tres turres quas Titus attolli jusserat supra aggerem, quo Judaeos vel ex aequo vel ex superiore spiculis figeret: subito nulla vi hostium ruerent.

PL 15, 2142C

翌夜、ティトゥスが土塁の上に築かせた三つの塔——ユダヤ人を同じ高さから、あるいは上から投げ槍で射抜くためのもの——が、敵の力によらず、突然崩れ落ちた。

2

Quo sonitu Romanorum exercitus omnis turbatur, ea opinione quod ab hoste destructos aggeres, succisas turres arbitrarentur, quae ruentes ingentem late stragem dedissent.

PL 15, 2142C

その轟きにローマ軍はみな動揺した。敵に土塁を崩され、塔の根を断たれたと思い込み、その崩れ落ちが広く大きな死傷をもたらしたと考えたのである。

3

Ac pene admissum erat facinus miserabile ut victores incertis per noctem hostibus fuga cederent, nisi quod tenebrae ruinaque ipsa, excito pulvere prospectum adimerent, ut quo fugerent incertum haberent.

PL 15, 2142D

勝者が、夜のさなか、敵の所在も定かでないままに逃げ退くという哀れな所業が、危うく犯されるところであった。ただ、闇と崩落そのものが、巻き上げた塵によって視界を奪ったので、どこへ逃げればよいか分からなかったのである。

4

Quaerebat unusquisque de proximo quid accidisset, nec cognoscere veri poterat fidem, quia similiter ab omnibus ejusmodi casus ignorabatur, donec Caesar rebus compertis, insinuare praeciperet id quod acciderat, casus repentini, non ullius hostilis fuisse irruptionis.

PL 15, 2142D

各人は隣の者に何が起こったかを尋ねたが、真相を知りえなかった。皆が同様に、この種の災難を知らなかったからである。ついにカエサルは事情を知り、起こったことは突発の事故であって、いかなる敵の侵入でもなかったと周知させるよう命じた。

5

Sic sedatus pavor, expugnandae urbis subsidium omne in viribus locatum. Nam cum altissima murorum essent, et pleraque ferro aut aere operta, atque ipsa altitudine hostes a jaculis defenderentur, Romani admovere arietum machinas, quorum ictu frequenti muri valida laxabantur: inniti levioribus spiculis coepere et sagittis, ut propugnantes averterent, impedimenta prohibentium detorquerent.

PL 15, 2143A

こうして恐慌は収まり、町を攻め落とすための頼みはすべて力に置かれた。城壁は極めて高く、その多くが鉄や青銅で覆われ、その高さそのものによって敵が投げ槍から守られていたので、ローマ軍は破城槌の機械を押し寄せた。その頻繁な打撃で、城壁の堅固な部分は緩んでいった。彼らはまた、より軽い槍と矢に頼り始めた。守る者たちを後退させ、妨げる者たちの邪魔をそらすためである。

6

Sic paulatim quatientibus murus cedebat: unde majorem ipsum arietem, excisorem urbium Judaei appellaverunt. Soluta itaque murorum parte, dereliquere Judaei muri ipsius propugnacula, securi, quod duos alios muros interiores haberent, et concessere ad murum secundum.

PL 15, 2143A

こうして打ち揺さぶられて、城壁は少しずつ崩れた。そのためユダヤ人は、いちばん大きな破城槌を「町々を切り崩すもの」と呼んだ。城壁の一部が崩れると、ユダヤ人はその城壁の防塁を捨て、内側にまだ二つの城壁があるので安心して、第二の城壁へ退いた。

7

Illis fugientibus, Romani ingredientes per cava muri, portas aperuere: sic intromissus omnis exercitus, pene diruit murum exteriorem, ne bellantibus esset impedimento: aut si res adversae forent, claustrum refugientibus.

PL 15, 2143A

彼らが逃げると、ローマ軍は城壁の穴から入り、門を開けた。こうして全軍が引き入れられ、外の城壁をほとんど取り壊した。戦う者の妨げにならないように、また形勢が不利になったときに、退く者の閉じ込めの場とならないようにである。

Liber V, Caput XII

第5巻 第XII章PL 15, 2143B
1

Diviserunt sibi loca Joannes et Simon conjurati circa murum secundum. Joannes cum suis in castro cui nomen Antonia, praeliabatur: ei propinqua erat porticus templi, quae vergebat ad partem septentrionis.

PL 15, 2143B

ヨハネとシモンは、誓い合って、第二の城壁のあたりに持ち場を分けた。ヨハネは手勢とともにアントニアという名の砦で戦った。その近くに神殿の列柱廊があり、北の側に面していた。

2

Nam et ipse locus (in quo castrum postea Antonio vocabulo conditum) inter duas jacens porticus septentrionalis, hoc est, Brios nuncupabatur; Simon vero ad Joannis sepulcrum vicem tuendae urbis susceperat: his pro salute, Romanis pro victoria certamen erat.

PL 15, 2143B

実際、その場所そのもの(そこには後に、アントニウスの名を付した砦が築かれた)は、北の二つの列柱廊のあいだにあって、ブリオス〔底本は Brios。他に確かめられない名で、音写した〕と呼ばれていた。一方シモンは、ヨハネの墓のあたりで町を守る役を引き受けていた。彼らには救いのため、ローマ人には勝利のための戦いがあった。

3

Quibus etsi virtus potentior ad congrediendum, locus tamen inferior ad obsidionem: cum eos de muro gravaret praelium, temeritas Judaeis insolentior, fortitudo Romanis acrior erat: imminebant partibus duces; eoque major oriebatur contentio, dum quisque suis ductoribus pericula sua gestit probare.

PL 15, 2143B

ローマ人には、交戦するための武勇こそ勝っていたが、包囲に当たっての地の利は劣っていた。城壁の上から戦いが彼らを苦しめたので、ユダヤ人の無謀はいっそう増長し、ローマ人の勇気はいっそう鋭くなった。指揮官たちは各々の部隊に迫り、そのため争いはいよいよ激しくなった。各人が、自分の指揮官に自分の危難を示そうと逸ったからである。

4

Simon suos urgebat terrore et formidine: Romanos Titus pudore sui quam maxime conveniebat, quod morte gravius arbitrantur, non exhibere pericula sua Caesari, cum ipse toties pro exercitu periculis offerre se non dubitavisset.

PL 15, 2143C

シモンは自分の兵を、恐怖と畏れで駆り立てた。ティトゥスはローマ兵に、自らを恥じる心に訴えることを何よりの手とした。彼らは、自分の危難をカエサルに示さないことを死よりも重いと考えるからであり、彼自身が軍のために幾度も危険に身をさらすのを辞さなかったからである。

5

Armabat eos vincendi consuetudo, et cedendi ignorantia: praecipueque praesens uniuscujusque virtutis arbiter Titus, a quo non remuneratio fortitudinis exspectabatur, sed supra omnia, fructus amplissimi erat praemii, illo spectante quidquam strenue gessisse, quod ei non displiceret.

PL 15, 2143C

彼らを武装させたのは、勝つ習慣と、退くことを知らない心であり、とりわけ、居合わせて一人ひとりの武勇を見定めるティトゥスであった。彼からは勇気への報酬は期待されず、何にもまして、彼が見ている前で、彼の意に染まぬことのない働きを力強く為したということが、この上ない褒賞の実りとなったのである。

6

Eo incentivo Longinus equestris militiae vir excitus, adversas pro muris videns Judaeorum catervas, tamquam indignatus quod Romanos bello lacesserent, et ex aequo prodire auderent, desiluit equo, atque in medios se injecit hostes.

PL 15, 2143C

この励ましに奮い立った騎兵のロンギヌスは、城壁の前に対峙するユダヤ人の群れを見て、ローマ人を戦いで挑発し、対等に打って出るとは、と憤るかのように、馬から飛び降り、敵のただなかに身を投げ入れた。

7

Et unum more ipso parantem occurrere, telo percussit, simulque ejus vocem et animam rapit. Alteri ereptum de corpore prostrato telum infigit, et ad suos victor sese recepit.

PL 15, 2143D

そして、まさにその勢い〔more ipso の読みは定かでない。「その勢いで」と取った〕で迎え撃とうとする一人を槍で突き、その声と命とを同時に奪った。もう一人には、倒れた体から奪い取った槍を突き立て、勝者として味方のもとへ戻った。

8

De praeeminentibus loquimur: caeterum multi imitatores utraque ex parte, sed diverso genere: Judaeis desperatio audaciam dabat, Romanis gloriae cupiditas virtutem addebat. Par tamen imparibus animis mortis contemptus: Judaeis solatium putabatur, cum hoste commori.

PL 15, 2143D

我々が語っているのは、傑出した者たちのことである。そのほかにも、両陣営に多くの追随者がいたが、その質は異なった。ユダヤ人には絶望が大胆さを与え、ローマ人には栄誉への欲が武勇を添えた。だが心は異なるのに、死を軽んじる点は等しかった。ユダヤ人には、敵とともに死ぬことが慰めと思われたのである。

9

Titus festinabat conficere bellum, sed sine suorum dispendio, qui etiam ipsos hostes servare si posset, quam perdere malebat.

PL 15, 2144A

ティトゥスは戦を終わらせようと急いだが、味方の損耗を出さずにであった。彼は、できることなら敵さえも、滅ぼすよりは救うことを望んだ。

10

Nec aliud monebat militem, nisi consulto bellandum: eam solam esse veram virtutem, cui sit comes providentia: nam sine consilio fortitudinem temeritatem videri, nec usquam magis cavendum quam in victoria. Perire enim cum inferiore superiorem, victi triumphus est.

PL 15, 2144A

彼は兵に、熟慮して戦わねばならないということのほか、何も勧めなかった。真の武勇とは、先見を伴うものだけである。分別なき勇気は無謀に見え、勝利のさなかほど警戒すべきところはない。劣った者とともに優れた者が滅びることは、敗者の凱旋だからである。

11

Consulendum itaque ne videatur eventus fuisse, quod vicerit; ignaviae, quod consortium periculi non evaserit. Jubet itaque arietem admoveri ad medium muri septentrionalis.

PL 15, 2144A

それゆえ、勝ったことが成り行きのたまものと見え、また危険の共有を免れなかったことが臆病のせいと見える〔ignaviae の係りは定かでない。「臆病のせいと見える」と取った〕ことのないよう、よくよく計らわねばならない。そこで彼は、北の城壁の中央に破城槌を運ぶよう命じた。

Liber V, Caput XIII

第5巻 第XIII章PL 15, 2144B
1

Erat ibi Castor callidus et ad fraudem paratus, qui fugatis caeteris per jacula sagittariorum, cum aliis novae fraudis sociis praetendebat.

PL 15, 2144B

そこにはカストルという、狡猾で欺きに慣れた男がいた。弓兵の矢で他の者たちが追い払われたとき、彼は、新たな計略の仲間たちとともに、見せかけを前面に立てた〔praetendebat は目的語を欠く。「見せかけを装った」と取った〕。

2

Is ubi appulsu arietis turrim everti, murum labere ac facile ruiturum, si tormenti ictus repeteretur, animadvertit, manus tendens rogabat Caesarem voce miserabili, ut periturae urbi jam parceret, nec supremo excidio labefactandam putaret.

PL 15, 2144B

彼は、破城槌の突きで塔が覆され、城壁が揺らぎ〔底本は labere。labare と読む〕、機械の打撃が繰り返されればたやすく崩れるだろうと見て取ると、手を差し伸べ、憐れな声でカエサルに乞うた。滅びゆく町をもう容赦してほしい、最後の破壊で揺るがすべきだとは考えないでほしい、と。

3

Caesar aestimavit quod sedulo veniam deprecaretur: manus daturus ut deditio praecederet, jubet tormentorum ictus cessare, jaculatores temperare a praelio. Castori dat loquendi copiam.

PL 15, 2144B

カエサルは、彼が真剣に赦しを乞うているのだと考えた。降伏が先に立つよう、手を差し伸べて、機械の打撃をやめ、投射兵に戦いを控えるよう命じた。カストルに語る機会を与えた。

4

Ille descensum simulare, dein quasi suadere suis: alii velle, alii reniti, subitoque velut indignantes qui cogerentur, supra loricam se percutientes cecidere. Miraculum ingens, cum fraus lateret, sic tempus duxere.

PL 15, 2144B

彼は降りるふりをし、それから、味方に勧めるふりをした。ある者は望み、ある者は逆らい、突然、強いられることに憤るかのように、胸甲の上から自らを打って倒れた。欺きが隠れているあいだ、それは大きな驚異のように見え、こうして彼らは時を引き延ばした。

5

Inter quae unus e militibus Romanis jaculo sagittae narem Castoris percussit. Ille deplorare et conqueri apud Caesarem, poscere ut juberet aliquem sibi dextram dare, ita se perfugio usurum.

PL 15, 2144B

そのうちにローマ兵の一人が、矢でカストルの鼻を射た。彼は嘆き、カエサルに訴え、誰か右手を差し出してくれるよう命じてほしいと求めた。そうすれば自分は保護に身を委ねよう、というのである。

6

Caesar Josepho mandat negotium: verum ille qui caveret Judaeorum insidias, nihil sincerum in eo intelligere se respondit. Aeneas tamen propius murum successit, et ut advenientem susciperet, occurrit.

PL 15, 2144C

カエサルはこの務めをヨセフスに命じた。だがヨセフスは、ユダヤ人の策略を警戒していたので、彼のうちに誠実なものを何も認めないと答えた。しかしアエネアス〔本文には先立つ紹介がなく、素性は定かでない〕は城壁のそばまで進み出て、近づいて来る者を迎えるべく走り寄った。

7

Cui Castor vociferans, ut sinum aperiret, aurum exciperet, saxum dimisit. Ille oculis vigilantibus lapidem praevidit, celerique corporis saltu lapsum evadit: alium tamen prope astantem saxi involvit immanis ruina.

PL 15, 2144C

カストルは彼に向かって、懐を広げて金を受け取れと叫びながら、岩を放った。彼は目を見張っていて石を前もって見抜き、素早く身を跳ねて落下をかわした。しかし、近くに立っていた別の者を、巨大な岩の崩落が巻き込んだ。

8

Hoc Caesar intuens acrius incubuit ad murorum dejectionem, praecipiens majore vi tormentorum impelli. Contra ad exurendas machinas ignes jaciebantur.

PL 15, 2144C

これを見たカエサルは、城壁の破壊にいっそう力を注ぎ、より強い力で機械を押し出すよう命じた。これに対して敵は、機械を焼くために火を投げた。

9

Sed ubi murus solutus est, Castor cum suis quasi in ignem se dejecit, dolo praetexens animi magnitudinem in contemptu mortis, cum dolo turpi vitae effugia captaret.

PL 15, 2144C

だが城壁が崩れたとき、カストルは手下とともに、いわば火の中へ身を投じた。欺きによって、死を恐れぬ心の大きさを装いつつ、実は卑しい欺きによって命の逃げ道を探っていたのである。

Liber V, Caput XIV

第5巻 第XIV章PL 15, 2144D
1

Unus jam murus, hoc est tertius supererat, subversis duobus; adhuc tamen Caesar reservabat patientiam, qui adverterat jam sibi perire, quidquid perisset.

PL 15, 2144D

二つの城壁が覆され、第三の城壁、すなわち一つの城壁がなお残っていた。それでもカエサルは忍耐を保った。滅びるものはすべて、すでに自分の損失となると悟っていたからである。

2

Dum parcit, et provocat ad deditionem non exspectato agmine, cum paucis irruens supra murum secundum, congregata manu Judaei in angustiis plurimos sauciaverunt: plerique etiam utrinque mortui.

PL 15, 2144D

彼が容赦し、降伏を促しながら、軍勢を待たずに少数の者と第二の城壁の上へ突入したとき、ユダヤ人は手勢を集め、狭い所で大勢に傷を負わせた。両方の側で多くの者が死にもした。

3

Tunc Caesar eminus sagittis figebat resistentes: inter confertos jacula nusquam eludebantur, nullus ictus sine vulnere. Sic removere sese Judaei coepere: et Titus suos recepit. Et fames jam urbem graviter incesserat.

PL 15, 2145A

そこでカエサルは、遠くから抵抗する者を矢で射た。密集した者たちの中では投げ槍は決して外れず、どの一撃も傷を負わせぬことがなかった。こうしてユダヤ人は退き始め、ティトゥスは味方を収容した。そして飢えが、すでに町を重く襲っていた。

4

Judaei tamen pro victoribus, quia se intra secundum murum receperant, quasi expulsis Romanis gloriabantur: sed neque lapsa reparare, nec lapsura defensare poterant. Restiterunt tamen aliquantulum. Pugnatum triduo ad murum secundum.

PL 15, 2145A

それでもユダヤ人は、第二の城壁の内に退いたので、ローマ軍を追い払ったかのように、勝者のごとく誇った。しかし崩れたものを直すことも、崩れようとしているものを守ることもできなかった。それでもしばらくは持ちこたえた。第二の城壁で三日間戦われた。

5

Quarto die virtutem Romanam non sustinentes, refugere intra tertium murum. Caesar ab irruptione interim temperari jubet, subverti tamen praecepit secundum murum.

PL 15, 2145A

四日目、ローマ軍の武勇に耐えきれず、第三の城壁の内へ逃げ戻った。カエサルは、当面、突入を控えるよう命じたが、第二の城壁は覆すよう命じた。

6

Et quia superaret maxima belli portio, statuit ut miles sibi conveheret alimenta, ne victores inopia urgeret, afficeret indigentia. Quatuor diebus sibi miles frumenta convexit: simulque idoneum visum est tempus quod Judaei, si sibi consulerent, converterentur.

PL 15, 2145A

戦いの最大の部分がなお残っていたので〔superaret を「なお残る」と取った〕、彼は、兵が自分で糧食を運び集めるよう定めた。勝者が欠乏に迫られ、不足に苦しめられないためである。四日のあいだ兵は穀物を運び込んだ。同時に、ユダヤ人が自分たちのことを考えるなら、立ち返るのにふさわしい時だと見えた。

7

Et populus quidem malebat, sed principes seditionis reputantes quae in plebem gravibus flagitiis perpetraverunt; dum nullum veniae locum sperarent, perire cum omnibus levius arbitrabantur, quam si soli auctores perirent.

PL 15, 2145B

民は降伏を望んでいたが、内乱の首領たちは、自分たちが民に対して犯した重い悪行を思い、赦しの余地を望めないので、自分たちだけが滅びるよりは、皆とともに滅びるほうがまだ軽いと考えた。

8

Quinto itaque die, quia nihil a Judaeis pacificum deferebatur, gemino agmine Caesar moenia aggreditur: et duos aggeres attolli imperat, unum contra Antoniam, alterum contra murum qui erat contra Joannis sepulcrum.

PL 15, 2145B

そこで五日目、ユダヤ人から平和の申し出が何もなかったので、カエサルは二手に分けた軍勢で城壁を攻めた。二つの土塁を築かせた。一つはアントニアに向けて、もう一つはヨハネの墓の向かいにある城壁に向けてである。

9

Eo enim superioris urbis excidia petebat: illo autem altero, si castrum expugnavisset, etiam templo facile potiretur. Quod nisi in suam potestatem deduceret, etiam urbem tenere non poterat sine periculo. Diviserat Titus exercitum in duos ordines.

PL 15, 2145B

一方では上の町の破壊を目指し、もう一方では、砦を落とせば神殿をも容易に手に入れられるからであった。そこを自分の力の下に置かなければ、町を保つのも危険なしにはできなかった。ティトゥスは軍を二つの隊列に分けていた。

10

E diverso quoque distribuerant sibi Joannes et Simon officia defensionis. Antoniam defensabat Joannes, Simon cum armatis suis et populo Idumaeorum ad sepulcrum Joannis speculabatur; atque omnes obsidentium conatus de superiori loco, quibus poterat generibus eludebat.

PL 15, 2145C

これに対してヨハネとシモンも、防御の任務を分担した。ヨハネはアントニアを守り、シモンは武装した手勢とイドゥマヤ人の民とともに、ヨハネの墓のほうを見張った。そして包囲する者たちのあらゆる企てを、高みから、できるかぎりの手立てで挫いた。

11

Et jam exercitatiores erant, malis edocti occurrere machinis obsidionis; pluraque genera sibi tormentorum et ipsi adsciverant, quibus Romanorum opera destruerent, coepta impedirent.

PL 15, 2145C

彼らはすでにより熟練しており、災いに教えられて、包囲の機械に立ち向かうすべを身につけていた。自らも多くの種類の投射機を手に入れ、それでローマ軍の工事を壊し、着手したものを妨げようとした。

12

Quorum Caesar advertens praecipitem pertinaciam, admiscere operibus sermonem voluit, ne forte desperatione veniae pervicacius obniterentur, ac spe promissorum possent desistere.

PL 15, 2145C

カエサルは、彼らの向こう見ずな頑迷さに気づき、工事に言葉を交えようと望んだ。赦しへの絶望から、いっそう頑固に抵抗することのないように、また約束への望みによって思いとどまりうるようにである。

13

Suadere itaque coepit, ne se captae urbis excidiis involverent, permitterentque eam suae potestati, quae armis jam teneretur, et circumvallata obsidione premeretur ad excidium supremum, cedentibus se veniam daturum: si modo vel sibi vel patriae consulerent, ne tota civitas dirueretur.

PL 15, 2145C

そこで彼は説き始めた。すでに奪われた町の破滅に、自分たちまで巻き込まれることのないようにせよ。町は武力ですでに押さえられ、包囲の輪に締めつけられて最後の滅びへ向かっているのだから、それを彼の支配に委ねよ。譲る者には赦しを与えよう。ただし、自分たちと祖国のことを考え、町全体が壊されることのないようにするならば、と。

14

Mandat quoque Josepho, ut ipse patrio sermone cives alloqueretur, ut forte contribules suos vel ipse inflecteret, ut furori proprio renuntiarent.

PL 15, 2145D

また、ヨセフスに命じて、彼自身が故国の言葉で市民に呼びかけさせた。同族の者たちを、あるいは彼ならば説き伏せ、自分たちの狂気を捨てさせられるかもしれないと思ってである。

15

Qui licet effusa Judaeorum in se odia novisset, tamen quantum a jactu sagittae longius poterat, remotus a muris, ita vero ut posset audiri profutura civibus noto sibi alloquio prosequebatur.

PL 15, 2145D

彼は、ユダヤ人の自分への憎悪が溢れていることを知っていたが、それでも、矢の届く距離よりできるだけ遠く城壁から離れ、しかも聞こえる程度の所に立って、市民のためになることを、自分に慣れた語り口で語り続けた。

Liber V, Caput XV

第5巻 第XV章PL 15, 2146A
1

Fuerat, Hebraei, humani ingenii contendere pertinaciter ante quam res ad supremum veniret, dum putatis vos loco et notae regionis subsidiis fore superiores: licet convenerit Romanos, bello insuperabiles, armis non provocari, a quibus saepe victi sunt, qui vos vicerant: sed tamen habet hunc lapsum improvida mens hominum in rebus secundis, simul quia plerumque belli dubius eventus: et ideo se unusquisque forti committit virtute inferior.

PL 15, 2146A

「ヘブライ人たちよ、事態が極みに達する前に頑強に争うのは、人の気質であった。諸君は、土地と、なじんだ地方の助けによって自分たちが優位に立つと思っていたのだから。もっとも、戦いに不敗のローマ人を武力で挑発すべきではなかった。諸君を打ち負かした者たちでさえ、彼らにはしばしば敗れているのである。しかし、順境にあるとき、先を見ない人間の精神はこのような過ちに陥るものであり、また戦の結末はおおむね不確かである。それゆえ、誰もが、武勇で劣りながら、強い者と戦いを交えるのである。」

2

Postremo de muris superatis, non putatis etiam usque ad templi progrediendum eversionem. Parcite aris, parcite altaribus, parcite domicilio quondam coelesti. Jam enim vos et Deus ipse deseruit, quia vos pietatis cultum deseruistis.

PL 15, 2146A

「結局、城壁が破られた以上、神殿の破壊にまで事が進むことになるとは、諸君は思わないのか。祭壇を損なうな、聖壇を損なうな、かつて天の住まいであった所を損なうな。すでに神自身が諸君を見捨てた。諸君が敬虔の礼拝を見捨てたからである。」

3

In medio templi bellum pertulimus, circumfusi ignes templum oberrant: sed non quales solebant, circumsistunt armati.

PL 15, 2146B

「神殿の真ん中で、我々は戦を耐え忍んだ。火が周りに注ぎ、神殿のあたりをさまよう。だが、かつてのようなものではない。武装した者たちが取り囲んでいる。」

4

Adhuc tamen puras a sacrilegio manus habentes, volunt Romani parcere, nec sacros contaminare postes, nec veteres abolere ritus, si vos sinatis: quid exspectatur ulterius? duo muri eversi, tertius superest, et ipse infirmior lapsis duobus.

PL 15, 2146B

「それでもなお、冒瀆に汚れぬ手を保ちつつ、ローマ人は、諸君が許すなら、容赦しようとし、聖なる門柱を汚さず、古い祭儀を廃さぬことを望んでいる。これ以上何を待つのか。二つの城壁は覆され、第三が残っているが、それさえ、崩れた二つより弱い。」

5

An praesidium speratur divinum, atque auxilium de penetralibus? Sed qui nos defendebat, ad hostem migravit: quoniam quem nos colebamus, Romani venerantur, nos offendimus.

PL 15, 2146B

「それとも、神の守りと、奥所からの助けが望まれているのか。だが、我々を守っていた神は、敵のもとへ移った。我々が崇めていた神を、ローマ人は敬い、我々は怒らせているからである。」

6

Quis autem ignorat cum illis esse Deum, qui sibi omnia subjecerunt, nisi quae nimio aestu aut gelu invia sunt?

PL 15, 2146B

「すべてを自分たちに服させた者たち——ただし、暑さや寒さの過ぎるために通れぬ地を除く——とともに神がいることを、誰が知らないだろうか。」

7

Et ideo extra Romanum imperium, qui eadem extra usum humanum diversis populis Deum per vices dedisse potentiam: primo Aegyptiis, post Judaeis, Assyriis quoque et Persis auxiliatorem fuisse nullus negat: postea conversum ad Romanos, cum his perseverare: denique cessisse illis universa regna, omnem terram in possessionem datam.

PL 15, 2146B

「それゆえ、ローマの支配の外にあるのは、人の用に供されない同じ地〔qui eadem… の係りが崩れている。「支配の外にあるのは、人の用に供されぬ地だけだ」と取った。ミーニュの脚注(バロー)は quia adversis populis Deus per vices potentiam dedit という読みを挙げる〕である。神は力を、もろもろの民に代わるがわる与えた。最初にエジプト人に、のちにユダヤ人に、またアッシリア人とペルシア人にも、助け手となったことを、誰も否まない。その後、神はローマ人に向きを変え、彼らのもとにとどまっている。実に、あらゆる王国が彼らに屈し、全地が所有として与えられた。」

8

Quid vobis cum victoribus universae terrae, quibus secreta oceani, et extrema Indiae parent? Quid attexam Britannias, interfuso mari a toto orbe divisas, et a Romanis in orbem terrarum redactas?

PL 15, 2146C

「全地の勝者たちと、諸君に何の関わりがあるか。彼らには、大洋の奥所とインドの果てまでが従っている。海を隔てて全世界から分かたれ、ローマ人によって世界の版図に組み入れられたブリタンニアを、なお付け加える必要があろうか。」

9

Tremit hos Scotia, quae terris nihil debet: tremit Saxonia inaccessa paludibus, et inviis septa regionibus.

PL 15, 2146C

「陸地に何も負うところのないスコティアも彼らに震える。沼によって近づきがたく、通れぬ地方に囲まれたサクソニアも震える。」

10

Quae licet belli curam videatur augere, et ipsa frequenter captiva Romanis accessit triumphis: validissimum genus hominum perhibetur, praestans caeteris: piraticis tamen myoparonibus non viribus nititur, fugae potius quam bello parata.

PL 15, 2146C

「この地は戦の憂いを増すかに見えるが、自らもしばしば捕虜となって、ローマ人の凱旋に加わった。最も強い人々と言われ、他に抜きん出ているが、頼みとするのは力ではなく海賊の小型船であり、戦よりも逃走に備えている。」

11

Sed refertis, mori praestare, quam libertatem amittere. Quando vobis ista Judaei successit sententia? aut quando apud Hebraeos utilis fuit servitus, libertati inutili non praelata? Jacob ipse patriarcha in Aegyptum deduxit Hebraeos ne perirent fame.

PL 15, 2146D

「だが諸君は、自由を失うより死ぬほうがよいと反論する。ユダヤ人たちよ、いつから諸君はそのような考えを受け継いだのか。あるいは、ヘブライ人のもとで、有益な隷従が、無益な自由よりも選ばれなかったことが、いつあったか。族長ヤコブ自身が、ヘブライ人が飢えで滅びぬよう、エジプトへ連れて下ったのである。」

12

Descenderunt patriarchae, simul duodecim filii ejus, praeclara illa generis nostri exordia. Ibi Judas ille nobilis Judaeorum prosapia, qui nomen populo dedit.

PL 15, 2146D

「族長たちは下った。彼の十二人の子らも共に。我々の民の、あの輝かしい始まりである。そこには、ユダヤ人の血統の貴いユダがいて、民に名を与えた。」

13

Ibi Joseph curru sublimis et equis, subjicere se in potestatem maluit, ut aleret suos, quam ad originis propriae libertatem redire. Ibi Benjamin pia fraude germani retentus, consensit dolo: quia non erat crimen servire potentioribus.

PL 15, 2146D

「そこでヨセフは、車と馬の上に高く上げられながら、自分の一族を養うために服従することを選び、自らの出自の自由に戻ることを選ばなかった。そこでベニヤミンは、兄弟の敬虔な欺きによって留められ、その企みに同意した。強い者に仕えるのは罪ではなかったからである。」

14

Ibi haereditas eorum, cum vocaretur a Mose, tamen haerere desiderabat. Sic patribus vestris etiam dura servitus non displicebat, ut periculis anteferretur. Servistis ergo Aegyptiis, atque utinam semel!

PL 15, 2147A

「そこに彼らの子孫がいた。モーセに呼ばれたときも、なおそこに留まることを望んだ。こうして諸君の父祖には、厳しい隷従さえ、危難よりも好ましいとして、厭わしくなかった。ゆえに諸君はエジプト人に仕えた。一度きりであったなら!」

15

Sed non solum tunc servistis, quando coelestis escae pluviis alimoniam servitutis extremae praeferebatis: sed etiam postea victi atque captivi descendistis in Aegyptum, cum Assyrios refugeretis.

PL 15, 2147A

「だが、諸君が仕えたのはそのときだけではない。天の食べ物の雨よりも、この上ない隷従の糧を尊んだときだけでなく、のちにも、敗れ捕らわれて、エジプトに下った。アッシリア人から逃れようとしてである。」

16

Servistis etiam Assyriis per multa annorum curricula, et dulcis illa servitus erat. Servistis Macedonibus, Persis, Seleucensibus, Palaestinis: solos Romanos vobis graves putatis, quibus et illi serviunt, quibus vos serviebatis?

PL 15, 2147A

「諸君は長い年月、アッシリア人にも仕え、その隷従は甘美であった。マケドニア人、ペルシア人、セレウコス朝の人々、ペリシテ人にも仕えた。ただローマ人だけが諸君に重いと思うのか。かつて諸君が仕えていた者たちでさえ、ローマ人に仕えているのに。」

17

Utrum igitur odium his debetis an gratiam, qui vos dominis vestris pares fecerunt? Ultionem vestri hanc, non contumeliam puto; quia vos de his vindicaverunt, quibus subjecti eratis. Servitio premitur Assyrius, qui Asiae toti imperitabat.

PL 15, 2147B

「それゆえ諸君は、自分たちを自分たちの主人と対等にした者たちに、憎しみを負うのか、それとも感謝を負うのか。これは諸君のための報復であって、侮辱ではないと私は思う。諸君がかつて服していた者たちに対して、諸君のために仇を討ったのだから。アジア全土を治めていたアッシリア人が、隷従に押さえつけられている。」

18

Arat Aegyptius Romanis, ferit de suo quod ille metat. Macedonia quae usque ad Indos devicta Perside imperium diffuderat, agnoscit dominos quos ignorabat, et frustra se regibus suis Aeacidarum nomen imposuisse reminiscitur.

PL 15, 2147B

「エジプト人はローマ人のために耕し、ローマ人が刈り取るものを、自分の持ち分から打ち出す〔ferit de suo quod ille metat の意味は定かでない。この句をこう解した〕。ペルシアを打ち破ってインドにまで支配を広げたマケドニアは、かつて知らなかった主人たちを認め、自分の王たちにアイアコスの末裔という名を付けたのも空しかったと思い出す。」

19

Certe non alias cessisse, nisi ad Romanorum triumphum, quibus et ipse Pyrrhus Achilleae sobolis, et prosapiam et vocabulum praeferrens, victus armis, ita se promerendae pacis studio subjecit, ut veniam rogaret.

PL 15, 2147B

「〔マケドニアは〕確かに、ローマ人の凱旋に対してでなければ、他の者に屈したことはない。アキレウスの血統の、その血筋と名を誇っていたピュロスその人も、ローマ人の武力に敗れ、和を得ようとする熱意のあまり、赦しを乞うほどに服した。」

20

Nam de Palaestinis quid loquar, quos unius praesidis potestas coercet? Ingrati, numquid non vestra nobilitas est cum Persis servire? hoc est enim servire vobiscum reges, regnumque maximum habere socium subjectionis.

PL 15, 2147B

「ペリシテ人については何を語ろうか。彼らは一人の総督の権力に抑えられているというのに。恩知らずども、ペルシア人とともに仕えることは、諸君の名誉ではないのか。すなわち、王たちが諸君とともに仕え、最大の王国が隷従の仲間であるということだからである。」

21

Sed quaero, quando fueritis liberi, qui nunc servitutem recusatis? Quando ergo liberi fuistis? vel cum aliis dominaremini, qui sub rege eratis? Habebatis regem Deum, repudiastis regnum ipsius, sub quo solo eratis liberi, voluistis servire hominibus.

PL 15, 2147C

「だが問う。今、隷従を拒んでいる諸君は、いつ自由であったのか。ではいつ自由であったのか。王の下にあった諸君が、他の者たちを支配していたときか。諸君は神を王としていた。だが、彼の王国を退けた。ただその下でのみ諸君は自由であったのに、人間に仕えることを望んだ。」

22

Cur patrum revellitis testamenta? haereditas et in patres contumax. Elegistis regem cui nomen Saul.

PL 15, 2147C

「なぜ諸君は父祖たちの契約を破るのか。その子孫は、父祖に対してさえ頑なであった。諸君はサウルという名の王を選んだ。」

23

Occiso illo, Palaestinus vobis populus imperitavit: successit post tempora David in totius populi regnum, mitior quidem domino, sed dominus tamen, prius quam requiesceret David, genti tamen et ipse regem imposuit.

PL 15, 2147C

「彼が殺されると、ペリシテの民が諸君を支配した。のちにダビデが全民の王国を継いだ。主人としては穏やかであったが、それでも主人であった。ダビデもまた、休息する前に、民に王を立てた。」

24

A Salomone rursus scissum in duo regnum, et divisa per longam seriem dominationis haereditas. Ut transiliam captivitates, Cyrus plerosque terris suis Judaeos et sacris suis reddidit.

PL 15, 2147C

「ソロモンののち、王国は再び二つに裂かれ、支配の長い連なりのうちに、嗣業は分けられた。捕囚の数々は飛ばすとして、キュロスは多くのユダヤ人を、その土地とその祭儀に返した。」

25

Sed patres vestri cum Persarum praeliis gravibus attererentur, quamvis nobiles Machabaeorum triumphis, elegerunt sibi Romanam societatem. Tenet scriptura divina multarum pacta legationum. Facti estis Romanorum amici, qui Persarum servi fuistis.

PL 15, 2147D

「だが諸君の父祖は、ペルシア人との激しい戦いに疲れ果て、マカバイ家の凱旋で名高かったにもかかわらず、ローマとの同盟を選んだ。神の書は、多くの使節の協定を伝えている。諸君は、ペルシア人の奴隷であったのに、ローマ人の友となった。」

26

Sed rursus maluistis regem habere, quam sacerdotum principem, cui populus obtemperaret, cum saevitia vestrorum regum esset intolerabilis: defuncto Herode, pulso Archelao, sub Caesare esse Romano postulavistis.

PL 15, 2148A

「だが諸君は再び、民が従う大祭司よりも、王を持つことを選んだ。ところが諸君の王たちの残忍は耐えがたかった。ヘロデが死に、アルケラオスが追われると、諸君はローマのカエサルの下に入ることを求めた。」

27

Tradidistis vos Caesari cui servistis omnes ad mutandum in melius servitium. In communi enim conditione universorum servire, quaedam libertas est: quoniam dignitate dominantium honestantur obsequia servorum: quamquam Romani servitutem non exigant auctores libertatis, quia non solum immitem regem necarunt, sed etiam superbum non passi sunt; et ideo augustum apud eos nomen est imperii, quod augeat suos, non quod alienos opprimat.

PL 15, 2148A

「諸君は、隷従をよりよいものに変えようとして、皆が仕えるカエサルに自らを引き渡した。万人に共通の境遇のうちで仕えることは、ある種の自由である。支配する者の威厳によって、奴隷たちの奉仕も名誉あるものとなるからである。もっとも、ローマ人は自由の創始者であって、隷従を強いはしない。非道な王を殺したばかりか、傲慢な王をも容れなかったからである。それゆえ彼らのもとで、支配の名は尊厳あるもの〔augustum は augere(増す)に通じる〕であり、それは自らの者を増し加えるものであって、他国の者を抑えつけるものではない。」

28

Sed esto, sit utile vobis, non obedire imperio Romano; videamus si liberum, si non exitiale. Urgent vos Romanae acies, urgent patriae ruinae, urget templi excidium; non quod utile sit, sed quod possibile, perpendite.

PL 15, 2148A

「だが、よかろう。ローマの支配に従わぬことが、諸君に益だとしよう。ならばそれが自由であるか、破滅的でないかを見よう。ローマの軍列が諸君に迫り、祖国の崩壊が迫り、神殿の滅亡が迫っている。何が有益かでなく、何が可能かを、よく量れ。」

29

Non enim votorum species, sed possibilitatis ratio pensanda. Lex nempe naturae eadem omnibus hominibus, volatilibus, feris, bestiis infusa, ut unusquisque cedat potentiori: taurus, leoni: cervus, urso: leopardo, caprea: aquilae, accipiter: accipitri, columba: ipsi tauro, juvenci inferiores: arieti, ovium greges: hirco, caper: ne diversi generis esse videatur aliqua distantia, vos potentioribus, Romani tamen neminem expellunt, vos expulistis; immo illi agunt, ne quis etiam victus de terris suis exeat: Antiocho partem regni servaverunt.

PL 15, 2148B

「望みの姿ではなく、可能性の理を量らねばならないからである。自然の法則は、すべての人間、飛ぶもの、野獣、獣に等しく注がれ、各々がより強い者に譲るようにしている。雄牛はライオンに、シカはクマに、ノロジカはヒョウに、タカはワシに、ハトはタカに、若い雄牛は雄牛そのものに、羊の群れは雄羊に、去勢山羊は雄山羊に譲る。種の違いによる隔たりがあるように見えないよう、諸君は、より強い者に譲れ。しかしローマ人は誰も追い出さない。追い出したのは諸君である。むしろ彼らは、敗れた者でさえ自分の土地から出ていかぬよう計らい、アンティオコスには王国の一部を残した。」

30

Et nunc Caesar quid aliud laborat nisi ut terra vestra non deseratur, regio vestra non evacuetur, civitas non evertatur, templum non concremetur? Non omnibus victoria datur. Paucis praeesse natura dedit, pluribus obtemperare.

PL 15, 2148B

「今、カエサルは、諸君の土地が見捨てられず、諸君の地方が空にされず、町が覆されず、神殿が焼かれぬようにする以外に、何に労しているか。勝利はすべての者に与えられるのではない。自然は、少数の者に上に立つことを、多数の者に従うことを与えた。」

31

Tauri armentis eminent, arietes gregibus. Penes paucos eminentia, penes plurimos mansuetudo. Et vos induite mansuetudinem, suscipite subjectionem, quam etiam ferae induunt. Haec cum diceret Josephus, conviciabantur de muro. Maledicebant utilia suadenti.

PL 15, 2148C

「雄牛は牛の群れの上に抜きん出て、雄羊は羊の群れの上に抜きん出る。抜きん出ることは少数に、温順さは大多数に属する。諸君も温順さをまとえ、服従を受け入れよ。野の獣でさえこれをまとうのだ。」ヨセフスがこう言うあいだ、城壁から罵声が浴びせられた。彼らは、益になることを勧める者を呪った。

32

Plerique etiam jaculabantur sagittas, si possent eum morte affligere. At ille, qui oratione non flectebat indomitos, scripturarum quoque testimoniis conveniendos arbitrabatur, maxime quia dicebant Deum templi sui praesidio non defuturum.

PL 15, 2148C

多くの者は、できることなら彼を死で苦しめようと、矢を射かけさえした。だが彼は、言葉では頑なな者たちを動かせないので、聖書の証言によっても説き伏せるべきだと考えた。ことに、彼らが、神は自らの神殿の守りを欠くことはないと言っていたからである。

Liber V, Caput XVI

第5巻 第XVI章PL 15, 2148D
1

Temerarii, nunccine demum vobis divinum auxilium affuturum speratis, quando permiscuistis omnia bello, altaria violastis, diruistis totius urbis munimenta? Temerarii, inquam, et vestrorum immemores auxiliorum, scuta et gladios parastis, et hoc adversum Romanos.

PL 15, 2148D

「無謀な者たちよ、諸君は今になってなお、神の助けが諸君のもとに来ることを望むのか。戦いで万事をかき乱し、祭壇を汚し、全市の防備を打ち壊しておきながら。無謀な者たちよ、重ねて言う、諸君は自分たちが受けてきた助けを忘れ、盾と剣を備えた。しかもそれはローマ人に向けてである。」

2

Non talibus armis vincere solebatis. Quando enim in hasta et gladio fuit Hebraeorum victoria? Recordamini unde orti, et a quibus sitis profecti, quomodo patres vestri hostes suos vicerint. Temerarii, quem vobis adjutorem eripuistis, dum aliena subsidia deposcitis?

PL 15, 2148D

「かつて諸君が勝つときに用いた武器は、このようなものではなかった。そもそもヘブライ人の勝利が、槍と剣にあったことがあるか。思い起こせ、諸君がどこから生まれ、誰の子孫であるか、諸君の父祖がどのようにして敵に勝ったかを。無謀な者たちよ、他人の援軍を求めながら、諸君はどのような助け手を自分たちから奪い去ったのか。」

3

Non in multitudine populi, sed in timore Dei pater Abraham penetravit Aegyptum; et cum abductae conjugis captivam videret pudicitiam, bello tamen abstinuit, assumpsit piae orationis arma, defensorem adhibuit, qui dormiente eo vinceret, et expugnato hoste intaminatam sibi conjugem repraesentaret.

PL 15, 2149A

「父アブラハムがエジプトに入り込んだのは、民の数によってではなく、神への畏れによってであった。連れ去られた妻の貞潔が囚われているのを見ても、彼は戦いを控え、敬虔な祈りの武器を取り、守り手を立てた。その守り手は、彼が眠っている間に勝ち、敵を打ち破って、汚れなき妻を彼に返したのである。」

4

Redit Sara sine armis, referens viro triumphalem victoriam. Dormiebat Abraham, et torquebatur Pharao. Metuebat Sara, et Pharao crimen negabat. Ejiciebat alienam, et damnato crimine honorabat castimoniam, quam spoliare desideraverat.

PL 15, 2149A

「サラは武器なくして帰り、夫に凱旋の勝利をもたらした。アブラハムは眠り、ファラオは責め苛まれた。サラは恐れ、ファラオは罪を否んだ。ファラオは他人の妻を送り出し、その罪を自ら断罪して、奪おうと望んでいた貞潔を尊んだ。」

5

Additur aurum et argentum ad Sarae pudorem, ut condemnaret voluntatem facinoris expertem. Rogabat patrem Abraham, ut pro sua ad Dominum familia deprecaretur. Erat enim infecunda domus ejus.

PL 15, 2149A

「サラの慎みのために金銀が添えられた。それは、悪事の実を伴わなかった意図を断罪するためであった。〔ファラオは〕父アブラハムに、自分の家の者たちのために主に祈ってくれるよう頼んだ。彼の家は子を産まなかったからである。」

6

Remeat Sara ditior salvo pudore: revertit Abraham sanctior, qui conjugalis pudicitiae remunerationem sterilitatis remedio compensavisset. Quid de filio ejus Isaac loquar?

PL 15, 2149B

「サラは慎みを保ったままいっそう富んで帰り、アブラハムはいっそう聖なる者となって戻った。夫婦の貞潔への報いを、〔ファラオの家の〕不妊を癒すことで埋め合わせたからである。その子イサクについて、私は何を語ろうか。」

7

Is quoque patrio fretus munimine, adversus finitimi potentis insolentiam, non armatas produxit acies: et certe habebat CCCXVIII vernaculorum validam manum, quae reges quinque bello superaverat, spoliis exuerat, captivum Lot Abrahae patruo restituerat.

PL 15, 2149B

「彼もまた父の守りを頼みとし、隣人の有力者の傲慢に対して、武装した軍勢を進めなかった。しかも彼には、家で生まれた者318人から成る強力な一団があった。それは五人の王を戦いで破り、その分捕り品を剥ぎ取り、捕らえられたロトを叔父アブラハムに返した者たちである。」

8

Non gladium vagina exuit, sed solam adversum invidentes patientiam induit, simplicitatem retulit: venerunt rogantes, qui exterminandum denuntiaverant: poposcerunt amicitiam, qui finitimum non ferebant.

PL 15, 2149B

「彼は剣を鞘から抜かず、妬む者たちに対してただ忍耐をまとい、素朴さを示した。彼を滅ぼすべきだと告げていた者たちが、頼みに来た。隣人として耐えられないとしていた者たちが、友好を求めた。」

9

Contremisco tanta patrum recensere mirabilia: Jacob sanctus, Esau fratre parricidium minitante patriam reliquit, parentes deseruit, solius secum orationis ferens viaticum; meritoque in peregrinis locis cum fratris metueret insidias, et hominum comitatu atque auxilio egeret, invenit Angelorum consilium: perductus (ut ait) ad castra Dei, colluctatus est Domino: et sicut dicit Scriptura: Praevaluit Deo, qui imparem se hominibus arbitrabatur (Gen. XXXII, 28) .

PL 15, 2149C

「父祖たちの驚くべき業をたどるのは、身が震える。聖なるヤコブは、兄エサウが近親殺しをもって脅したとき、故郷を去り、両親を後にし、携えたのは祈りだけという旅糧であった。そして、異郷にあって兄の策略を恐れ、人の連れも助けも欠いたとき、当然のことながら天使たちの助言を見いだした。(彼が言うように)神の陣営へと導かれ、主と格闘した。そして聖書の言うとおり、『神に勝った』。彼は人間に対して自分は力が及ばないと考えていた者である(創世記32:28)。」

10

Quid aliud Moses adversum regem Aegyptiorum exercitumque et dracones ejus, nisi solam virgam levavit? O potens virga, quae coelum tenebris obduxerit, terram imbribus inundaverit, siccaverit maris fluctus!

PL 15, 2149C

「モーセはエジプト人の王と、その軍勢と、その蛇どもに対して、杖のほかに何を掲げたか。ああ、力ある杖よ。天を闇で覆い、地を雨で溢れさせ、海の波を乾かしたその杖よ。」

11

Cinxerant Hebraeos Aegyptii, orabat Moses et non dimicabat: divisum est mare, et populus intravit, sequebatur Pharao. Moses inter fluctus positus orabat: demersus est cum suis Pharao, cantabat Moses (Exod. XV, 4) .

PL 15, 2149C

「エジプト人がヘブライ人を取り囲んだとき、モーセは祈り、戦わなかった。海は分かれ、民は入り、ファラオが追った。モーセは波の間にあって祈り、ファラオは家臣とともに沈められ、モーセは歌った(出エジプト記15:4)。」

12

Quis haec et talia considerans non admiretur, et non intelligat in oratione nobis meliora esse arma quam in virtute? Illa enim sibi divinum auxilium adhibet, haec corporis.

PL 15, 2149D

「これらのこと、またこのようなことを考えて、誰が感嘆せず、我々にとっては祈りのほうに、武勇よりも優れた武器があると悟らずにいられようか。前者は神の助けを自らに引き寄せ、後者は体の〔助けを引き寄せる〕。」

13

Didicit haec arma quae non carnalia sunt, sed fortia Deo Mosis discipulus atque idem successor Jesus Nave, qui imitator et suppar magistri, Jordanis aquas convertit retrorsum: idemque cum inexpugnabiles Hiericho urbis muros videret, sacerdotes turba canere jussit, jubilare populum: quo facto repente cecidere muri atque exusta civitas est, et omnes necati sunt, nisi quos Rahabbonae meretricis fides a memoratae urbis excidio defendit.

PL 15, 2149D

「肉のものではなく、神にとって強い、これらの武器を、モーセの弟子であり、同じく後継者でもあるヌンの子ヨシュアは学んだ。彼は師の模倣者であり、師に並ぶ者として、ヨルダンの水を後ろへ向け変えた。また、攻め落とせないエリコの町の城壁を見ると、祭司たちにラッパ〔底本は turba。tuba と読む〕を吹かせ、民に歓呼させた。するとたちまち城壁は崩れ、町は焼き尽くされ、善良な遊女ラハブ〔底本は Rahabbonae と一語に刷る。Rahab bonae と読む〕の信義が、先に述べた町の滅びから守った者たちを除いて、すべての者が殺された。」

14

Gedeon quoque trecentos viros ad bellum elegit, eosdemque non arma praeferre, sed mysteria praecepit: in manu laeva hydrias aqua plenas tenere, in dextera faces: qua specie perculsi hostes fugere illico, atque ad Hebraeos victoria pervenit.

PL 15, 2150A

「ギデオンもまた、三百人を戦いのために選び、その者たちに、武器を前に出させず、奥義を命じた。左手には水で満ちた壺を、右手には松明を持てと。その様に打たれて敵はたちまち逃げ、勝利はヘブライ人にもたらされた。」

15

Intermissa erat sacrae cura religionis Heli sacerdotis negligentia, divina imperia deserebantur: irrogatum ab Allophylis praelium, victi Hebraei, capta etiam arca Dei est, et sine armis reddita illis: quo indicio claruit, quod et sine religione arma non vincant, et religionem sine armis vincere.

PL 15, 2150A

「祭司エリの怠慢によって、聖なる宗教への配慮は途絶え、神の命令は捨てられていた。異族人〔ペリシテ人〕が戦いを仕掛け、ヘブライ人は敗れ、神の箱さえ奪われたが、それは武器なしに彼らに返された。この徴によって明らかになったのは、宗教なくして武器は勝たず、武器なくして宗教は勝つということである。」

16

Ezechias rex, infuso Assyriorum populo genti Judaeae, cum voce Rabsacis imperio Sennacherib regis, quae in Deum jacerentur convicia, quae populo, quam suprema exitia denuntiarentur, satis comperisset: insinuantibus, non verba verbis, nec arma armis referenda credidit: sed exsurgens, cilicio se ut scuto induit: pro galea cinere caput texit: pro jaculis orationem intorsit.

PL 15, 2150B

「ヒゼキヤ王は、アッシリア人の群れがユダヤ人の民に押し寄せ、センナケリブ王の命令でラブシャケの声が、神にどのような罵りを投げつけ、民にどれほど極限の滅びを告げているかを、十分に聞き知っていた。〔人々が〕それを伝えたが〔insinuantibus の係りは定かでない。人々が告げたと取った〕、彼は、言葉には言葉を、武器には武器を返すべきだとは考えなかった。そうではなく、立ち上がって、荒布を盾のようにまとい、兜の代わりに灰で頭を覆い、投げ槍の代わりに祈りを投げた。」

17

Ascendit oratio, descendit Angelus, caesa per noctem Assyriorum CLXXXV millia cadavera numeravimus; percussorem non vidimus.

PL 15, 2150B

「祈りは昇り、天使は降った。夜のうちに討たれたアッシリア人の屍は、我々が数えたところ18万5千であった。打った者を我々は見なかった。」

18

Praeterieram de quinque regibus, quos inconsulto Domino bellum adorsos, per desertum meantes, aquae inopia vehementer afflictare coeperat, ipsosque et equos eorum sitis vexare. Necessitas praetermissum officium reparari coegit.

PL 15, 2150B

「五人の王について言い落としていた。主に諮らずに戦いを始め、荒れ野を進んでいたところ、水の欠乏が彼らを激しく苦しめ始め、彼らをも馬をも渇きが悩ませた。必要に迫られて、彼らは怠っていた務めを取り戻した。」

19

Erat enim rex Israel negligens circa Dei cultum: admonitus tamen ab aliis, ut Domini prophetam requireret: cognovit Elisaeum, ab iisdem in quibus degerent locis, non longe abesse: misere oratum auxilium orationis, et remedia necessitati.

PL 15, 2150C

「イスラエルの王は神への礼拝に怠慢であったからである。それでも他の者たちから、主の預言者を求めよと勧められ、エリシャが、自分たちの滞在している場所から遠くない所にいると知ると、人々は、祈りの助けと窮状の救いとを請うために〔人を〕遣わした。」

20

Licet offensus erat regi Israel, quia perfidus non credebat, promisit tamen et ubertatem aquarum, et victoriae celeritatem. Manare coepit aqua per desertum, et sponte se sine ullis imbribus infundere terris fluenta.

PL 15, 2150C

「エリシャはイスラエルの王に気を悪くしていた、王が背信の者で、信じなかったからである。それでも、水の豊かさと勝利の速やかさを約束した。水が荒れ野に湧き出し始め、雨もないのに、流れが自ずと地に注ぎ込んだ。」

21

Surgentes adversarii, quos securos victoriae somnus uberior laxata presserat sollicitudine, subito videre sole fuso rutilare aquas: fuerunt qui inter regum populos bellatum putarent, quorum sanguine terra maderet.

PL 15, 2150C

「勝利を確信して心配を解き、深い眠りに沈んでいた敵は、起き上がると、突然、陽の光が広がって水が赤く輝くのを見た。王たちの軍勢の間で戦いがあったのだと考えた者たちがいた。その血で地が濡れているのだと。」

22

Itaque in praedam festinantes passim sine ordine, sine modo currere, alius alium praevenire, sic praecipites in medium progressi hostium vallati, interfectique ingentem suis stragem dedere: ita hortatus propheta a patribus nostris sitim pariter et metum depulit, idemque adversus famem auxilium tulit.

PL 15, 2150C

「そこで彼らは略奪へと急ぎ、あちらこちらを秩序もなく節度もなく走り、互いに先を争い、こうして向こう見ずに敵の陣の真ん中へ進み出て、包囲され、殺され、自軍に大きな殺戮をもたらした。このように、我々の父祖に促された預言者は、渇きと恐れを同時に払い、また飢えに対しても助けをもたらした。」

23

Nam cum obsideretur Samaria, atque in ea clausus maneret rex Israel, gravis eos urgebat fames, ut ne a nefandis quidem alimentis abstineretur: conventus propheta tantae miseriae deformitate, simulque regis nuntio qui putaret prophetae dissimulatione famem adolevisse, respondit: Sequenti die, et ubertatem frumenti, et utilitatem videbis (IV Reg. VII, 1) .

PL 15, 2150D

「というのは、サマリアが包囲され、そこにイスラエルの王が閉じこもっていたとき、重い飢えが彼らを責め、忌まわしい食物さえ断たれないほどであった。預言者は、これほどの悲惨の醜さに訪ねられ、また、預言者が見て見ぬふりをしたから飢えが増したと考えた王の使者にも会い、こう答えた。『明くる日、汝は小麦の豊かさと益とを見るであろう』(列王記四7:1)。」

24

Non credenti nuntio, dixit: ipsum quidem, quia non crederet non visurum, promissorum tamen fidem non defuturam: subitoque per noctem in castris Syriae hinnitus equorum, curruum fragor, quadrigarum currentium fremitus, armorum sonitus auditu metum incussere victoribus, quod in auxilium Hebraeis multae ac validae gentes commeavissent, ac sese imminenti, ut arbitrabantur, periculo fuga eximere properaverunt.

PL 15, 2151A

「使者が信じなかったので、預言者は言った。使者自身は、信じなかったゆえに〔それを〕見ないが、約束の確かさは欠けることがないと。すると夜のうちに突然、シリアの陣営で、馬のいななき、戦車の轟き、四頭立ての馬車の疾駆するどよめき、武具の響きが、耳にした勝者たちに恐れを起こさせた。ヘブライ人の救援に、多くの強い諸国民が駆けつけたと思い、迫っていると考えた危険から、逃げて身を逃れようと急いだのである。」

25

Nox consilium maturavit, terrorem auxit. Fugientibus itaque Assyriis, omnes quas invaserant copiae, in castris die sequenti repertae.

PL 15, 2151A

「夜は決意を早め、恐れを増した。こうしてアッシリア人が逃げると、彼らが奪っていた物資はすべて、翌日、陣営で見つかった。」

26

Abundantia utilitatem creavit, utilitas fidem implevit: mors incredulo ipsi quidem fructum eripuit, publicum tamen remedium non impedivit.

PL 15, 2151A

「豊かさが益を生み、益が約束の確かさを満たした。死は、不信の当人からは果実を奪ったが、公共の救いは妨げなかった。」

27

Liquet igitur plurimos patrum duces, cum minime praeliarentur, victoriam adeptos: alios quoque bello superiores fuisse; quibus consulentibus, bellandi jus oraculo permissum foret.

PL 15, 2151A

「されば明らかである、父祖の指導者の多くは、まったく戦わずに勝利を得た。ほかの者たちも戦いで優位に立ったが、彼らが諮ったとき、戦う権利が託宣によって許されていたのである。」

28

Denique victus Amalech; sed cum Moses manus elevaret: vicit Jesus Nave, cum solem statueret: vicit et Gedeon, cum in aqua dimicaturos probasset: Samson etiam, cum adhuc intaminatum crinem servaret: vicit et Samuel, sed cum adjutorem lapidem figere proposuisset.

PL 15, 2151B

「実に、アマレクは敗れた。ただし、モーセが手を上げていたときである。ヌンの子ヨシュアは、太陽を止めたときに勝った。ギデオンも、水のほとりで戦う者たちを試したときに勝った。サムソンも、まだ汚れのない髪を保っていたときに〔勝った〕。サムエルも勝ったが、それは、助けの石を立てようと決めたときである。」

29

Triumphavit David, cum Bethsabeam (hoc est, filiam sabbati) suo conjugio propheticis ministeriis copulavisset: vicit etiam bello civili, quod refugiebat illatum: non inferebat (nil enim bello civili foedius) solus qui potuit inferre: vicit et Asaph praelio, sed postea quam desperantibus suis, quod numero essent inferiores dixit, nihil interesse, pauci an plures sint, cum Deus paucos timentes se pluribus faciat validiores (I Reg. XIV, 6) .

PL 15, 2151B

「ダビデは、預言者の務めによってバト・シェバ(すなわち『安息日の娘』)を自らの妻に結びつけたとき、凱旋した。また内乱にも勝った。彼はそれを仕掛けられることを避けていた。仕掛けることのできた唯一の者でありながら、自ら仕掛けはしなかった(内乱ほど醜いものはないからである)。ヨナタン〔底本は Asaph。ミーニュの脚注(ガッランディ)は、文脈から Jonathas と読むべきらしいとする。引照のサムエル記上14:6でこう言うのもヨナタンである。これに拠って訳した〕もまた戦いに勝ったが、それは、自軍の者たちが、数で劣ると言って望みを失ったとき、少数か多数かは何の違いもない、神は自らを畏れる少数の者を、より多くの者よりも強くするのだから、と彼が言った後のことである(サムエル記上14:6)。」

30

Bonus profecto fide, si usque ad finem perseverasset. Vicit et mulier armis quae fidem Deo reservavit. At vero Saul victus est, quia Dei praeceptum non custodivit.

PL 15, 2151C

「その者は、最後まで堅く保ったなら、信仰において確かに善い者であった〔誰を指すか定かでない〕。神への信義を守った女も、武器をもって勝った。これに対してサウルは敗れた。神の命令を守らなかったからである。」

31

Vulneratus Josias, quia contra imperium in hostem processit: sanctus caeterum, et ideo raptus, ne captivitatem nostris debitam peccatis videret.

PL 15, 2151C

「ヨシヤは傷を負った。命令に背いて敵に向かって進んだからである。とはいえ聖なる者であり、それゆえ、我々の罪に負わされた捕囚を見ずに済むよう、取り去られた。」

32

Clamavit Nachao: Non sum ad te missus, ferens ejus fidei testimonium; sed involvit eum, sicut ante Amasiam, consortium degeneris societatis.

PL 15, 2151C

「ネコは、彼の信仰の証しをもたらしつつ、叫んだ。『私は汝に向かって遣わされたのではない』と。しかし、先にアマジヤを巻き込んだのと同じく、堕落した者たちとの交わりが彼を巻き込んだ。」

33

Denique et ab homine Dei monitus erat, ut illos quos ad belli societatem centum argenti talentis conduxerat, dimitteret, si vellet vincere.

PL 15, 2151C

「実に、〔アマジヤは〕神の人からも忠告されていた。戦いの同盟のために銀100タラントで雇った者たちを、勝ちたいなら帰らせよと。」

34

Cui dubitanti, quod tantum pretii amissurus foret, respondit propheta quod haberet Dominus plura, unde etiam argentum eidem restitueret: quo fretum conductis renuntiasse auxiliis, vicisse cum paucioribus; ne ipsum quidem Deo tantae victoriae mercedem solvisse: sed illico ipsis simulacris quae victor coeperat, detulisse sacrificia, quasi eorum beneficio vicerit, quae in praedam captivitatis redegerat.

PL 15, 2151C

「それほどの代価を失うことになると言ってためらった彼に、預言者は、主にはそれより多くのものがあり、そこから銀をも彼に返すであろう、と答えた。これを頼みとして、彼は雇った援軍を断り、より少ない兵で勝った。しかし彼自身は、これほどの勝利の報いを神に支払わなかった。かえってただちに、勝者として得ていた偶像そのものに供犠を捧げた。あたかも、捕虜として略奪品にしたそれらのおかげで勝ったかのように。」

35

Sedechias ipse incumbentibus jam patriae ruinis, per Hieremiam conventus prophetam, cum hostili obsidione premeretur, ut urbem egredi non metueret, victorem futurum, si coelestibus imperiis obtemperaret: aut captivum si defendendum putasset, infidelitate semetipsum et suos decepit.

PL 15, 2151D

「ゼデキヤ自身は、祖国の滅びがすでに迫り、敵の包囲に圧せられていたとき、預言者エレミヤによって、町を出ることを恐れるなと諭され、天の命令に従うなら勝者となるが、守り抜くべきだと考えるなら捕虜となる、とも告げられていたのに、不信によって、自らと自分の者たちを欺いた。」

36

Abductus erat ab Assyriis populus Judaeorum in Babyloniam: reliqui ad Aegyptios transferre se, qui resederant, deliberabant. Mandavit Dominus per Hieremiam prophetam et caeteros, ut unius gentis essent imperio contenti, ne geminata captivitas aerumnam augeret.

PL 15, 2152A

「ユダヤ人の民はアッシリア人によってバビロニアへ連れ去られていた。残っていた者たちは、エジプト人のもとへ移ろうと思案していた。主は預言者エレミヤらを通して、一つの国の支配で満足せよ、捕囚が重なって苦難を増すことのないように、と命じた。」

37

Verum illi posthabentes oracula Dei, facti sunt duarum captivi gentium, qui unius gentis jugo exire impatienter desideraverant. Itaque in Aegypto exsules perseveraverunt.

PL 15, 2152A

「しかし彼らは神の託宣を軽んじ、二つの国の捕虜となった。一つの国の軛から出ることをじれったく望んだ者たちである。こうして彼らはエジプトで亡命者のままであった。」

38

At vero illi qui in Assyrios ducti sunt, expleto tempore captivitatis, quod pro peccatis populi Dominus constituerat, postea Cyro imperante, remeandi facultatem adepti, reverterunt cum gratia.

PL 15, 2152A

「これに対して、アッシリア人のもとに連れて行かれた者たちは、民の罪のゆえに主が定めた捕囚の期間が満ちたのち、キュロスが支配するようになって帰還の機会を得、恩寵のうちに帰った。」

39

Renovatum Dei templum est, regum opibus Cyri et Darii caeterorumque Persarum muneribus: ipsi itaque qui everterant, reparandi sumptum dederunt, restituerunt etiam jus sacerdotum, cultumque juverunt religionis.

PL 15, 2152A

「神の神殿は、キュロスとダレイオスの王としての資力と、ほかのペルシア人たちの献金によって新たにされた。かつて〔神殿を〕覆した者たち自らが、再建の費用を出し、祭司の権利をも回復し、宗教の礼拝を助けたのである。」

40

At vero nostri dum sacerdotium inter se competunt, et apud Parthos ambiunt, conferri sibi memoratum honorem, de religione mercaturam fecerunt. Quid de Babyloniis querimur? Nostros experti sumus deteriores.

PL 15, 2152B

「ところが我々の側の者たちは、祭司職を互いに争い、パルティア人のもとで運動して、先に述べた名誉が自分に授けられるようにし、宗教を商売の種にした。バビロニア人について、何を嘆くのか。我々は、我々の者のほうがいっそう悪いことを経験した。」

41

Illi nobis reddiderunt omne jus religionis, illi sacerdotum creationem restituerunt, et nostri eam Persis refudere. Illi sacerdotales infulas permiserunt nostrae potestati, nostri eas Babyloniis vectigales fecerunt.

PL 15, 2152B

「あの者たちは我々に宗教の一切の権利を返し、祭司の任命を回復してくれた。ところが我々の者は、それをペルシア人に譲り渡した。あの者たちは祭司の頭帯を我々の権限に委ねたが、我々の者は、それをバビロニア人への貢納の対象にした。」

42

Quid adjiciam cruentatum sacrarium sanguine, madere sacra limina, semiruta adhuc stare templi fastigia? Minor est circa nos ira Dei, quam nostra contentio: illa nos captivos fecit, ista sacrilegos: illa disseminavit Judaeos, haec sustulit.

PL 15, 2152B

「聖所が血で汚れ、聖なる敷居が濡れ、神殿の破風が半ば崩れたままなお立っていることを、これ以上何に加えて言おうか。我々に対する神の怒りは、我々自身の争いよりも小さい。前者は我々を捕囚とし、後者は我々を冒瀆者とした。前者はユダヤ人を散らし、後者は滅ぼした。」

43

Conferte, si videtur, quid intersit inter captivitatem nostram et seditionem nostram. Captivitas nostra gentibus infudit nostrae religionis consortium: seditio nostra etiam Judaeis ademit religionis gratiam.

PL 15, 2152C

「もしよければ比べてみよ、我々の捕囚と我々の内乱とのあいだに、どんな違いがあるかを。我々の捕囚は、諸国民に、我々の宗教との交わりを注いだ。我々の内乱は、ユダヤ人からさえ、宗教の恩寵を奪った。」

44

Quis autem Romanos in Judaeam introduxit, nisi Hyrcani et Aristobuli contentio? Quis Sosium, nisi Herodes? Quis Antonium, nisi Sosius? Quis Caesarem imploravit sibi regem, nisi vos? Quis alius praeter vos Antipatrum regno expulit, et libertatem in Antipatro?

PL 15, 2152C

「ところで、ローマ人をユダヤに引き入れたのは、ヒルカノスとアリストブロスの争いでなければ誰か。ソシウスを〔引き入れたの〕は、ヘロデでなければ誰か。アントニウスを〔引き入れたの〕は、ソシウスでなければ誰か。カエサルに、自分たちの王を求めて嘆願したのは、諸君でなければ誰か。諸君のほかに誰が、アンティパトロスを王権から追い、アンティパトロスにおいて自由をも追ったのか。」

45

Et tamen non reprehendo, neque abnuo Florum in vos sceleste consuluisse. Sed querela Romanis deferenda fuit, non arma inferenda.

PL 15, 2152C

「それでも私は、フロルスが諸君に対して悪辣なことを謀ったことを、打ち消しもしなければ否みもしない。しかし、嘆きはローマ人に持ち込むべきであって、武器を向けるべきではなかった。」

46

Sprevistis Neronem, sed Vespasianus successerat: qui benignus natura, benignior tamen etiam studio esse potuit, quia in Judaea imperium assumpserat: aut si non movebat pietas, virtus certe ejus vos debuit adigere, ut vobis consuleretis.

PL 15, 2152C

「諸君はネロを軽んじたが、ウェスパシアヌスが後を継いでいた。彼は生来寛大であったが、ユダヤで帝位に就いたがゆえに、進んでいっそう寛大になることもできた。そして、もし慈愛が彼を動かさなかったとしても、彼の武勇だけは、諸君が自分たちのことを考えるよう、諸君を促すべきであった。」

47

Sed quomodo vobis non parceret, qui pepercit Joseph? Cui enim infestior, quam mihi esse debuit? Quis majora adversum Romanos munimenta exstruxit? Quis studiosius pro patria decernendum putavit?

PL 15, 2152D

「だが、ヨセフス〔底本は Joseph。話者自身を指す〕を赦した彼が、どうして諸君を赦さずにいられようか。実に、私ほど彼にとって憎むべき者があったろうか。ローマ人に対して、私ほど大きな防備を築いた者があろうか。私ほど熱心に、祖国のために戦うべきだと考えた者があろうか。」

48

Postquam vobis bellando complacita conditio est, bellorum quidem initia non probabam, sed suscepta non deserebam: testantur hoc Jotapatae urbis, quae bellantem adhuc texerunt, favillae, me bello non destitisse, nisi post ejus civitatis ruinas: delituisse, quoad potui in illo eversae urbis sepulcro, pertulisse famem, ne Romanis me traderem: quaesisse veniendi ad vos effugia: sed deprehensum, non sponte egressum, maluisse perire cum meis, sed pepercisse Caesarem: optasse vobiscum potius periclitari, non quod probarem consilium, sed quod eligerem periculi vobiscum consortium.

PL 15, 2152D

「諸君が戦うという取り決めを気に入ってから、私は戦いの始まりを是認してはいなかったが、始められたものを見捨てはしなかった。ヨタパタの町の灰が、このことを証言している。戦っている間はなお私をかくまっていたその灰が。すなわち、私は、あの町の滅びののちでなければ戦いをやめなかったこと、覆されたその町の墓所に、できる限りひそみ、ローマ人に身を渡すまいと飢えを耐え、諸君のもとへ行く逃げ道を探したこと、しかし捕らえられ、自ら出たのではなく、仲間とともに死ぬほうを望んだが、カエサルが〔私を〕赦したこと、諸君とともに危険に身をさらすほうをむしろ望んだこと、それは諸君の計画を是認したからではなく、諸君との危険の共有を選んだからであること、である。」

49

Gratias tamen Deo, quod tanti sceleris non incidi societatem, ne seditionum incentor existimarer: aut quia his misceri nequibam, parricidium quod manu declinare poteram, vel mortem implerem.

PL 15, 2153A

「それでも私は、これほどの悪事の仲間に陥らなかったことを、神に感謝する。内乱の扇動者と思われないために。あるいは、彼らと交われなかったので、手で避けることのできた近親殺しか、あるいは死かを果たすために〔aut 以下は本文が崩れているらしく、主節との係りが定かでない。「彼らと交われなかったので、手で避けられた近親殺しなり死なりを遂げようとした」と解した〕。」

50

Certe ne sanctissimam matrem pro me dilacerari cernerem, meorumque dispergi viscera; quae miseranda quidem, sed tamen tolerabilius est ea pati, quam fecisse. Quid igitur adhuc exspectatis? An signa majorum? Non ea nobis merita, non ea circa Dei cultum officia.

PL 15, 2153A

「少なくとも、いと聖なる母が私のために引き裂かれ、身内の者たちの内臓が撒き散らされるのを、見ずに済むように。それは憐れむべきことではあるが、それでも、行うよりは受けるほうがまだ耐えやすい。では、諸君は何をなお待っているのか。先人たちの徴か。我々には、そのような功績も、神の礼拝に関するそのような務めもない。」

51

Non ea Romanorum, quae Assyriorum infidelitas, qui accepto pretio discessionis fidem fregere: nec recedendum, sed acrius ingruendum putarunt. Quin etiam ut ex accidentibus colligamus divinae motum sententiae, Deum Judaeis adversari certum est.

PL 15, 2153B

「ローマ人には、アッシリア人のあの不信義のようなものはない〔Non ea Romanorum の係りは定かでない。ローマ人の不信義はアッシリア人のそれのようではないと取った〕。アッシリア人は、立ち去る代価を受け取って信義を破り、退くべきではなく、いっそう激しく攻め寄せるべきだと考えた。のみならず、起こっていることから神の判断の動きを推し量るなら、神がユダヤ人に敵していることは確かである。」

52

Denique Syloa quae ante bellum sicca fuerat, et omnes extra urbem fontium, venae quae diu fluere cessarunt, ut aqua nostro deesset usui, nisi pretio quaesita: nunc in usus redeunt suos, et Tito se advenienti refundunt.

PL 15, 2153B

「実に、戦いの前には涸れていたシロアと、町の外の泉のすべての水脈は、長く流れるのをやめ、水は、代価を払って求めなければ、我々の用に足りないほどであったが、今はその用に戻り、到来したティトゥスに水を注ぎ返している。」

53

Scaturiunt uberes venae, atque ita aquarum redundantium omnia replentur, ut non solum exercitui large ad potum exuberent, sed etiam equis, bellatoribus ac jumentis, pecoribusque universis, hortorum quoque irriguis non desit aquarum abundantia: ut tamquam adnitentibus elementis victoriae Romanae largiores credas fundi meatus.

PL 15, 2153B

「豊かな水脈が湧き出し、あふれる水があらゆるものを満たして、軍勢が飲むのに十分すぎるほどであるのみならず、馬にも、戦う者にも、荷役の獣にも、家畜のすべてにも、庭園の灌漑にさえ、水の豊かさが事欠かない。あなたは、あたかも万物の元素がローマの勝利に力を貸しているかのように、泉の流れがいっそう豊かになったと思うであろう。」

54

Recognoscimus prodigia superiora, quae etiam tunc nostrae urbis praevenerunt captivitatem: cessavit aqua Judaeis, refudit se hostibus, ne siti obsidio impediretur. Nec mirum est, si recessit a Judaeis divina gratia, quos tanta flagitia circumvallarunt.

PL 15, 2153C

「我々は、かつて我々の町の捕囚に先立った、先の前兆を思い起こす。水はユダヤ人から去り、敵に注ぎ返した。渇きによって攻囲が妨げられないようにである。これほど多くの恥ずべき行いに囲まれたユダヤ人から、神の恩寵が去ったとしても、不思議ではない。」

55

An vero bonus vir plenum horroris non refugit diversorium? et domum suam deserit, si quid in ea commissum sceleris agnoverit? declinat indignae habitationis consortia, exsecratur conversantium iniquitates: et dubitamus de summo et immaculato Deo, quod abhorreat tantorum contagia flagitiorum: et funestorum scelerum aversetur atrocitatem, nec demoretur in parricidarum conciliabulis, qui Dathan et Abirom, quia Mosem et Aaron praeripiendo sacerdotii munere lacessiverant, separari ab innoxiis praecepit, ne pios aut macula contaminaret de consortio noxiorum, aut poena involveret?

PL 15, 2153C

「まことに、善良な人は、恐ろしさに満ちた宿を避けずにいようか。自分の家に何か悪事が犯されたと知れば、それを捨てないだろうか。ふさわしくない住まいとの交わりを避け、同居する者たちの不法を忌み嫌う。それなのに我々は、至高にして汚れなき神が、これほどの恥ずべき行いの汚染を忌むこと、凶々しい悪事の残虐を遠ざけること、近親殺しの徒の集会にとどまらないことを、疑うのか。かつて神は、ダタンとアビラムが、モーセとアロンの祭司職の務めを先に奪おうとして挑んだとき、彼らを無辜の者から引き離すよう命じた。敬虔な者が、罪ある者との交わりから汚れに染まったり、刑罰に巻き込まれたりしないようにである。」

56

Sed quid ego diutius sermonibus immoror, cum plena horroris et gemitus omnia circumfundantur, templique excidium properetur? qui istud oculi spectare, qui sensus perpeti, quis tolerare potest animus?

PL 15, 2153D

「だが、恐ろしさと嘆きに満ちたものがあたりを取り巻き、神殿の滅びが急がれているのに、私はなぜこれ以上言葉にとどまるのか。どんな目がこれを見つめ、どんな感覚が耐え、どんな心が堪えられようか。」

57

O saxis duriores, ferro rigidiores, qui in tantis rerum humanarum prodigiis adhuc inter vos tamquam ad virtutis aemulationem de scelere certatis; et quod est gravius, vos ipsi patriam destruitis, atque ejus augetis ruinam!

PL 15, 2154A

「ああ、岩よりも硬く、鉄よりも頑なな者たちよ。人の世にこれほどの凶事がある中で、なお諸君は、互いのあいだで、徳を競うかのように悪事を競い合い、さらに重いことに、諸君自身が祖国を破壊し、その廃墟を大きくしている。」

58

Convertimini aliquando, aliquando resipiscite, judicate, et videte pulchritudinem patriae quam prodidistis: quae urbs, quod templum, quae sanctorum domicilia, sacrorumque penetralia, quae prophetarum opera vestris manibus eviscerantur?

PL 15, 2154A

「いつかは向き直れ、いつかは我に返れ、よく見極め、諸君が裏切った祖国の美しさを見よ。いかなる町が、いかなる神殿が、聖なる者たちのいかなる住まいが、聖なる品々のいかなる奥所が、預言者たちのいかなる業が、諸君の手で、腑を抜かれていることか。」

59

In haec quisquam flammas ducit, et spargit ignes et incendia ministrat, nec ullo affectu movetur? rupium, si sentiret, rigor resolveretur.

PL 15, 2154A

「これらに向かって炎を導き、火を撒き、火災に手を貸す者が、いささかの感情にも動かされないのか。岩の硬さも、感じ取れるならば解けるであろうに。」

60

Certe et insensibilia plerumque in maximis rerum acerbibitatibus sensus speciem metiuntur, ut scopuli tremant, et madentes sanguine guttae fluant: vos autem immobiles perseveratis, ut quid melius post haec supersit, quid dignius quod reservetis.

PL 15, 2154B

「確かに、感覚のないものも、たいていはきわめて酷い〔底本は acerbibitatibus。acerbitatibus と読む〕出来事のとき、感覚を持つかのような様子を装う〔底本は metiuntur。ミーニュの脚注(バロー)は mentiuntur と読む〕。岩は震え、血に濡れた滴が流れる。ところが諸君は動かぬままでいる、これらののち、何かよりよいものが残るかのように、何か取っておくに値するものがあるかのように。」

61

Postremo si ista non movent, quia apud pios praestantiora sunt, vestrarum saltem miseremini necessitudinum: ponite ante oculos filiorum vestrorum neces, aut ferro aut fame: et his acerbiorem, uxorum et filiarum servitutem, quibus tuta libertas erit, pacto deditionis, aut captiva servitutis urbis eversione.

PL 15, 2154B

「最後に、これらが諸君を動かさないなら──これらは敬虔な者にとってこそより重いものだからである──せめて諸君の身内の窮状を憐れめ。諸君の息子たちの死を、剣によるにせよ飢えによるにせよ、目の前に置け。さらにそれよりも苦い、妻や娘たちの隷属を思え。降伏の協定によるなら彼女たちの自由は守られるが、町の覆滅によるなら、捕らわれの奴隷となる。」

62

Consulite dum licet, ne graviora post mortem relinquatis, quam ante mortem fecistis. Nec ego liber ab hujusmodi periculo sum. Novi et ipse, quia cum vestris simul periclitatur sanctissima mihi mater, et cara uxor, haud ignobile genus, et quondam domus clara.

PL 15, 2154B

「できるうちに考えよ、死の前に諸君が行ったことよりも重いことを、死後に残さぬように。私とて、こうした危険から自由ではない。私自身も知っている、諸君とともに、私のいと聖なる母も、愛しい妻も、卑しからぬ家柄も、かつての名家も、危険にさらされていることを。」

63

Ac fortasse propter meos haec me suadere arbitramini: occidite eos, et accipite insuper mercedem meum sanguinem: libenter hanc solvam mercedem vestrae salutis, si post me sapere potestis.

PL 15, 2154C

「おそらく諸君は、私が身内のためにこれを勧めていると思うだろう。ならば彼らを殺せ。そのうえ、報酬として私の血を受け取れ。諸君が私の後に賢くなれるのなら、諸君の救いへの報酬として、私は喜んでこの報酬を払おう。」

Liber V, Caput XVII

第5巻 第XVII章PL 15, 2154C
1

Ea Josephus cum lacrymis vociferatus, plerosque de populo inflexit: ut ad Romanos confugerent, venditis quae possidebant. Quos Titus quo quisque cupiebat, direxit: ut etiam caeteri provocarentur Romanis se sine metu tradere.

PL 15, 2154C

ヨセフスは涙とともにこれを叫び、民の多くを動かした。彼らは、持っていたものを売って、ローマ人のもとへ逃れた。ティトゥスは、めいめいの望むところへ彼らを送り出した。他の者たちも、恐れずにローマ人に身を委ねるよう促されるようにである。

2

Confluebant itaque reperta egrediendi copia, securi salutis, si ad Romanos convenirent: nec solliciti de servitute quibus libertas reservaretur.

PL 15, 2154C

こうして、出てゆく機会が見いだされると、ローマ人のもとに集まりさえすれば救いは安全だと考え、自由が保たれることになる彼らは隷属を気にかけることもなく、人々は集まってきた。

3

Hi vero qui sequebantur Joannem ac Simonem arbitros et incentores seditionis, magis scelerum poenas, quam adversa belli reformidabant: ideoque intuta sibi refugia opinabantur.

PL 15, 2154C

しかし、内乱を取り仕切り煽り立てたヨハネとシモンに従う者たちは、戦いの不運よりも、むしろ自らの悪事の刑罰を恐れた。それゆえ、逃げ場も自分たちには安全でないと考えた。

4

Nec solum ipsi non audebant egredi, sed etiam insidias praetendebant, ne cui liceret e populo urbem exire. Majorque cura erat egressionem suorum, quam Romanorum ingressus cavere. Tenebantur itaque inviti; et si quis deprehensus foret, graves poenas dabat.

PL 15, 2154D

彼ら自身が出ようとしなかっただけでなく、民の誰にも町を出ることを許さぬよう、罠まで張った。そして、ローマ人の侵入を警戒するよりも、自分たちの者が出てゆくのを警戒することに気を配った。こうして人々は意に反して留められ、もし捕まった者があれば、重い刑罰を受けた。

5

Suspicio tenuis, gravissimae causa mortis. Non argumentis veritas, sed suppliciis quaerebatur. Si qui pecuniosi erant, afficto crimine seditionis rapiebantur ad necem: si qui inopes, quia non habebant quo se redimerent, morti patebant.

PL 15, 2154D

わずかな疑いが、このうえなく重い死の理由であった。真実は証拠によってではなく、拷問によって求められた。富める者がいれば、内乱の罪をでっち上げられて殺しに引き立てられ、貧しい者がいれば、身を贖うものを持たないために、死にさらされた。

Liber V, Caput XVIII

第5巻 第XVIII章PL 15, 2155A
1

Et jam gravis fames saevire, atque amplius seditio grassari coeperat furore ac vesania: frumentum non reperiebatur, nullus panis in publico usu. Sicubi esse compertum fuerat, illico domus expugnabatur.

PL 15, 2155A

すでに重い飢えが猛威を振るい、内乱はいっそう狂気と錯乱をもって荒れ始めていた。穀物は見つからず、公には一片のパンも用いられなかった。どこかにあると分かると、ただちにその家が攻め落とされた。

2

Jugulabatur aedium dominus, ut frumenti conditor, quod occultavisset. Rursus non repertis frugibus, quasi diligentius absconditae forent, tormenta exercebantur. Optabant plerique mortis compendium, cum eos aut fames afficeret, aut crudelitas excruciaret.

PL 15, 2155A

家の主は、穀物を隠した貯蔵者として喉を切られた。穀物が見つからなければ、いっそう念入りに隠したのだろうとして、拷問が行われた。多くの者は、飢えに苦しめられるか残虐に責め苛まれるかするので、死という近道を望んだ。

3

Denique qui seniores erant occidere dedignabantur, invidentes beneficium mortis, quibus jam vehementior carnifex fames, miserabili macie visceribus exesis nuda ossa tenuitate texerat. Spirabant semineces solo adhuc spiritu, atque aegra trahebant cadavera.

PL 15, 2155B

実に、年長の者たちを、彼らは殺すに値しないとした。死という恵みを惜しんだのである。年長の者たちには、すでにいっそう苛烈な死刑執行人である飢えが、惨めな痩せ衰えで内臓を食い尽くし、露わな骨を薄さで覆っていた。半死の者たちは息だけでなお息をつき、病んだ屍を引きずっていた。

4

Sicubi purgamenta olerum vel casu lapsa, vel quasi arida projecta adspexerant, reliqua invalidi corpore, ore lambebant jacentia humi. Aut sicubi internata parietibus visa fuerat herba, rapientes succo infelici miseram solabantur famem.

PL 15, 2155B

どこかに野菜のくずが、偶然落ちたか、枯れたものとして捨てられたのを見つけると、体の弱った者たちは、地面に落ちているその残りを口でなめた。あるいは、壁の間に生えた草を見つけると、それを引き抜いて、不幸な汁で惨めな飢えを慰めた。

5

Qui ditiores erant, mensuram tritici toto censu emebant. Quid enim servarent non profuturum? Qui pauperiores, vel hordei: ita ut nemo vendentem vel ementem videret. Hoc enim omni gravius scelere puniebatur.

PL 15, 2155B

富める者は、全財産で一枡の小麦を買った。役に立たないものを取っておいて何になろうか。貧しい者は、大麦でも買った。そうして、売る者も買う者も誰にも見られないようにした。それは、他のどんな罪よりも重く罰せられたからである。

6

Neque vero coquendi panis usus exspectabatur, ne mors praeveniret, aut mora proditorem arcesseret. In occultis abditi, incoctum mandebant triticum, quibus ulla vel exigua frumenti copia erat.

PL 15, 2155B

パンを焼く習いを待つこともなかった。その前に死が先んじるか、遅れが密告者を呼び寄せるかもしれないからである。隠れた場所にこもり、わずかでも穀物の蓄えのある者は、焼かない小麦をかじった。

7

Nulla mensa, nullum sedile, nulla lux: ne quis interveniret, atque improvisos deprehenderet. Si sonus ullus, abscondebantur cibi: suspectae solitudines, frequentiae parricidales: inter suos triste certamen.

PL 15, 2155C

食卓もなく、座もなく、明かりもなかった。誰かが踏み込んで、不意を衝いて捕らえることのないように。物音が少しでもあれば、食べ物は隠された。人けのない所は疑われ、人の群れは近親殺しの徒であった。身内の間に、悲しい争いがあった。

8

Omnem enim affectum excludit fames, et maxime verecundiam; esurientibus enim pudor dispendium vitae, et detrimentum salutis est. Si quis vir cui mulier esset aut filii aut nepotes, aliquid escae haberet, vix fatebatur: similiter et mulieres.

PL 15, 2155C

飢えはあらゆる情を締め出し、とりわけ恥じらいを締め出す。飢える者には、恥は命の損失、救いの損害だからである。もし男が、妻や子や孫のいる身で、何か食べ物を持っていても、ほとんど打ち明けなかった。女たちも同様であった。

9

At cui mitior animus, ubi apposuisset alimoniam, de manibus ejus extorquebatur. Miserabilis erat cibus, esca lacrymabilis: rapiebant parentibus filii, parentes filiis, et de ipsis faucibus proferebatur. Plerisque aliorum vomitus esca fuit.

PL 15, 2155C

だが、より心の優しい者は、食べ物を並べると、その手からもぎ取られた。惨めな食、涙の餌であった。子は親から、親は子から奪い、喉そのものの中からも引き出された。他の多くの者にとっては、吐瀉物が食べ物であった。

10

Nec marcentia sumere ullus horor: aut verecundia, adimere suis vitae ultimae stillicidia. Et haec tam infelicis species calamitatis metus erat, ne deprehenderetur.

PL 15, 2155D

しなびたものを取ることに、誰も恐れ〔底本は horor。horror と読む〕を覚えず、身内から命の最後の滴を取り上げることに、恥じらいも覚えなかった。これほど不幸な災いの姿は、見つかるのではないかという恐れであった。

11

Clausis itaque foribus exercebatur, ne quis superveniret, qui de ore alieno cibum quaereret, et canum more vomitus alienos lingua sua lamberet. Sed ne hoc quidem impune: nam ubicumque fores obseratae, suspecta fraus alimenti absconditi.

PL 15, 2155D

そこで戸を閉ざしてこれが行われた。他人の口から食物を求め、犬のように他人の吐いたものを自分の舌でなめる者が、押し入らないようにである。しかしこれも無事ではすまなかった。戸が閉ざされているところはどこでも、食物が隠されているという疑いが向けられたからである。

12

Prosiliebant ministri seditionum, clausa expugnabant, intolerabilia et novae crudelitatis exigebant supplicia. Nec ab ipsis quidem pudendis corporis abstinebatur. Per ipsa quoque poena transibat, quod in his gravior sensus poenarum sit.

PL 15, 2155D

内乱の手先どもが飛び込み、閉ざされた所を攻め落とし、耐えがたい、新しい残虐の責め苦を要求した。身体の恥部さえも容赦されなかった。刑罰はそこをも通った。そこにおいて刑罰の感覚はいっそう重いからである。

13

Multi cum jam percussores irrumpentes viderent, paratos rapiebant cibos; ne vel ipsi defraudarentur supremo viatico, vel certe futuram mortem ulciscerentur: et quo gravior videbatur crudelitas, non esuriebant ipsi, qui rapiebant cibos esurientibus.

PL 15, 2156A

多くの者は、殺し屋が押し入るのを見ると、用意の食べ物をひっつかんだ。それは、自分が最後の糧を奪われないため、あるいは少なくとも来たるべき死に報いるためであった。そしてこれがいっそう残酷に見えたのは、飢えた者たちから食物を奪った彼ら自身は、飢えていなかったことである。

14

Rapinis enim sibi aliorum opes coacervarant, et alienis conditis pascebantur: cum ipsi qui congesserant, esurirent, jejunioque contabescerent.

PL 15, 2156A

略奪によって彼らは他人の財を積み上げ、他人が蓄えたもので養われていたが、それは、蓄えた当の者たちが飢え、絶食でやせ細っているときであった。

15

Si qua materno affectu percita, miserans vagitus infantiae, succum ciborum ore proprio vellet infundere, pii operis poenas luebat, suspensoque ad cervicem, vel haerente ad mamillas pignore simul transfigebantur.

PL 15, 2156A

もし母の情に動かされた女が、幼な子の泣き声を憐れみ、食物の汁を自分の口から注ごうとすれば、その敬虔な行いの刑罰を受けた。首に吊り下がり、あるいは乳房にすがっている我が子もろとも、同時に突き刺された。

16

Plerique etiam beneficium putantes mori, egrediebantur urbem, ut herbas vellerent, vel radices depascerentur, aut cortices arborum detraherent, si quid in his viriditas ad cibi solamina subministraret, quos invenientes Romani necabant.

PL 15, 2156B

多くの者は、死ぬことを恵みと考え、町を出て、草を摘み、あるいは根を食い、あるいは木の皮をはいだ。そこに青みが食物の慰めになるものを与えてくれはしないかと。そうした者を見つけると、ローマ人は殺した。

17

At qui hostem evaserat, in ipso portae ruebat limine, fame tabidus et ore invalidus, quem jam et ipsa mandendi officia destituissent.

PL 15, 2156B

敵を逃れた者は、門の敷居の上で倒れた。飢えで衰え、口が弱り、もはや噛む務めさえ果たせなくなっていたのである。

18

Regressos quoque excipiebat feralior manus, quae de gremiis miserorum summo quaesita periculo, per acerbissimum extorqueret nefas, nec partem reservaret pro mercede saltem periculi. Moriebantur itaque majore suorum quam hostium impressione.

PL 15, 2156B

戻った者たちをも、いっそう凶暴な手が待ち受けた。それは、最大の危険を冒して求めた、惨めな者たちの懐の物を、このうえなく苛烈な悪事によってもぎ取り、危険の報酬としてさえ、分け前を残さなかった。こうして彼らは、敵よりも自分たちの者たちの圧迫によって、いっそう多く死んだ。

19

Ea enim quae etiam hostis indulserat, civis eripiebat: nec rapuisse tamen istius modi cibum proderat, quippe non multo post virenti corpore turgescentibus mediis, intimorum dolore viscerum quatiebantur: aut alvo soluti deficiebant exhaustis viribus, ut voti poeniteret, quod ad tempus solatio erat, post supplicio: dein lacertis viridibus, caeterisque serpentum generibus coctis exuviis, pestem addebant.

PL 15, 2156B

敵でさえ許していたものを、市民が奪ったのである。それでも、このような食物を奪っても益はなかった。まもなく、青みを帯びた体で、腹の中ほどが膨れ、奥の内臓の痛みに揺さぶられた。あるいは腹を下して力を使い果たし、衰えて、願いを悔いた。一時の慰めであったものが、のちには責め苦となったのである。さらに、緑のトカゲや、ほかの種類の蛇の抜け殻を煮たものが、害毒を加えた。

20

Nam equorum cadavera si forte reperissent, inter se trahentes, praelio gravi decernebant: nec ab hoste quidem, quae coacervarentur exitia feriabantur.

PL 15, 2156C

馬の死体がたまたま見つかれば、互いに引き合って、激しい戦いで争った。積み上げられる破滅は、敵からさえ休むことがなかった。

21

Nam cum se de urbe plurimi, cum filiis ac mulieribus egredientes in eam partem, quae praeruptorum profundo praecipitiorum sinuaverat contulissent, Romani veluti captiva ducerent mancipia, minoris praesertim aetatis velut validiorem ferirent, ne quis forte bellantibus obrepere auderet.

PL 15, 2156C

実に、多くの者が子や女たちを連れて町から出て、切り立つ断崖の深みが湾曲して成す、あの一帯に集まったところ、ローマ人は彼らを捕虜の奴隷のように連行し、とりわけ年少の者を、いっそう強い者であるかのように打ち殺した。戦っている者たちのところへ、誰かがこっそり近づこうとしないようにである。

22

Speculabantur, ut si quis cibi quaerendi diligentia, dum rimatur radices agrestium, ad ulteriora spatia prodiret, interciperetur.

PL 15, 2156D

彼らは見張った。野の根を探っているうちに、食物を求める熱心さのあまりもっと遠くへ出てゆく者があれば、捕らえるためである。

23

Nec tamen circumfuso licet hoste, cohibere se poterant, quibus fames audaciam dabat: cum parvos liberos macie consumi, et aperta fame ora frustra extendi, ferre non posset affectus parentum, quos socios sibi adsciverant ad periculum, ne pro se quasi fugae suae obsides, a seditionis auctoribus occiderentur.

PL 15, 2156D

それでも、敵に取り囲まれていても、飢えが大胆さを与える者たちは、自らを抑えることができなかった。幼い子らが痩せ衰え、飢えで開いた口を空しく差し出すのを、親の情は耐えることができなかったのである。その子らを、親は危険の仲間として連れた。自分たちの身代わりに、逃亡の人質のようにして、内乱の首謀者たちに殺されないためである。

24

Cogebat fames egredi, quibus beneficium erat ferro perire jejunii comparatione. Contra Romani, quia contemptores mortis eos arbitrabantur, urgebant genera suppliciorum, verberantes prius, affligentes quoque patibulo crucis, quemcumque offenderant, quo vel caeterorum temeritas cruciatuum specie a lacessendi insolentia revocaretur.

PL 15, 2156D

飢えは、飢えと比べれば剣で死ぬことが恵みであった者たちを、出てゆかせた。これに対してローマ人は、彼らを死を恐れぬ者と見なして、責め苦の種類を重ねた。まず鞭打ち、さらに出くわした者は誰でも十字架にかけた。ほかの者たちの無謀が、責め苦の光景によって、挑む傲慢から引き戻されるようにである。

25

Miseranda itaque passio Tito videbatur, tantarum acerbitas calamitatum. Capiebantur innumeri, quingenti ferme ad diem cruciabantur, camposque ante urbem miserabilis pompae ordine praetexebant, ut de muris aspicerentur.

PL 15, 2157A

かくてティトゥスには、これほどの災厄の苛烈さが、憐れむべき苦しみと思われた。数え切れぬ者が捕らえられ、一日に五百人ほどが責め苛まれ、町の前の野を惨めな行列の隊列で覆った。城壁から見えるようにである。

26

Miserabantur Romani, non movebantur Judaei: compatiebantur hostes, socii non flectebantur: facilius apud adversarios pietas, quam apud socios reperiebatur.

PL 15, 2157A

ローマ人は憐れんだが、ユダヤ人は動じなかった。敵は同情したが、仲間は心を曲げなかった。敵のもとのほうが、仲間のもとよりたやすく、情けが見いだされた。

27

Tamen accendebantur plerique indignatione, quod in tantis malis deteriores fiebant, diversis modis afflictos cerneres: variasque poenarum species, formas suppliciorum tam innumerabili multitudine, ut jam locus patibulis deesset, patibula corporibus.

PL 15, 2157A

それでも、〔ローマ人の〕多くは、ユダヤ人がこれほどの災いのなかでかえって悪くなっていくことに憤りを燃やした〔主語は定かでない。ローマ兵と取った〕。あなたは、さまざまな仕方で苦しめられた者たち、刑罰の多様な種類、責め苦の形を、数え切れぬ大群で目にしたであろう。ついには十字架の柱に場所が尽き、体に十字架が尽きるほどであった。

28

Furebat intus Simon, fremebat Joannes, insidiabantur singulis per ministros suos: si quis fugere tentaret, tractus per humum discerpebatur. Eorum quoque qui abierant proximi cruciabantur, aut cruci affixa plerorumque cadavera suis qui elapsi fuerant, ostentabantur.

PL 15, 2157B

内ではシモンが荒れ狂い、ヨハネが怒号し、手先を使って一人ひとりを見張った。逃げようとする者があれば、地面を引きずられて引き裂かれた。立ち去った者たちの近親も責め苛まれ、あるいは多くの者の屍が十字架に釘づけられて、逃れ出た身内に見せつけられた。

29

E diverso etiam ipsi murum quadam patibulorum segete praetexuerant, quasi de adversariis triumphantes, si quos de suis ad Romanos velle confugere deprehendissent, ut caeteros transgrediendi metus incesseret.

PL 15, 2157B

他方、彼ら自身も、城壁を十字架の刑具の一種の収穫で覆った。あたかも敵に凱旋するかのように。味方の者がローマ人のもとへ逃げ込もうとしていると見つけた場合には、他の者を、渡ろうとする恐れが襲うようにである。

30

Nullus locus immunis acerbitatis, foris captivitas, intus fames, formido utrobique; minus tamen timebantur arma, quam tormenta, leviusque erat confici tumultu potius hostico, quam parricidio.

PL 15, 2157B

どこにも苛酷さを免れた場所はなかった。外には捕囚、内には飢え、至る所に恐怖。それでも武器は責め苦ほどには恐れられず、近親殺しによるより、敵の騒乱によって滅ぼされるほうがまだ軽かった。

31

Nec intermittebat tamen Caesar invitare factionum principes ad spem deditionis. Namque structis aggeribus denuntiabat, non longe abfuturum operis effectum: imminere urbi excidia; consulerent sibi, ut et salutem lucrarentur, et templum incendiis eriperetur.

PL 15, 2157C

それでもカエサルは、党派の首領たちに降伏の望みを持たせるよう勧めることをやめなかった。土塁が築かれたので、工事の完成が遠くないこと、町に滅びが迫っていること、救いを得、神殿を火から救うために、自らのことを考えるようにと告げた。

32

Id quo facilius crederent, amputatis plerique Judaeorum manibus dirigebantur, ne voluntario transfugio transisse ad Romanos aestimarentur, et quasi perfidis non deferrent fidem, vel eos ipsi necarent.

PL 15, 2157C

それをいっそうたやすく信じさせるために、ユダヤ人の多くは手を切り落とされて送り返された。それは、進んで寝返ってローマ人のもとへ行ったと思われて、裏切り者として信を置かれなかったり、首領たち自身に殺されたりすることのないようにである。

33

At vero illi pro admonitione sedula gravia retorquebant convicia: funestiorem sibi humanitatem Caesaris, quam crudelitatem videri; quod altera libertatem eriperet, altera vitam auferret: malle se liberos mori quam servos vivere: devovisse animam suam in templo.

PL 15, 2157C

しかし彼らは、熱心な忠告への返礼として、ひどい罵りを投げ返した。カエサルの人道は、残虐よりも自分たちにとって致命的に思われる。一方は自由を奪い、他方は命を奪うからである。自分たちは奴隷として生きるより自由人として死ぬほうを選ぶ。自分たちは魂を神殿のために誓い捧げたのだ、と。

34

Immortalitatem futuram, si cum templo exusti, aris ac focis patriis immorerentur. Nihil egisse Titum, eripuisse parva, dedisse plura: pro templo sibi paradisum succedere, illosque se qui pro templo Dei pugnaverint, transferendos: tantum, ne oculis suis triumphos Romanos viderent, et captiva jugo colla subjicerent.

PL 15, 2157D

神殿とともに焼かれ、祖国の祭壇と炉辺のもとで死ぬなら、不死が待つ。ティトゥスは何も成し遂げていない、小さなものを奪い、より大きなものを与えたのだ。神殿の代わりに楽園が彼らに継がれ、神の神殿のために戦った者である自分たちは移されるのだ。ただ、ローマの凱旋式を自分の目で見ず、捕らわれの首を軛にかけることさえなければよい、と。

35

Consecrari parvulos suos, non interfici, quorum parentes coelestium propugnatores fuerint sacramentorum. Quo commotior, Titus, eos saltem eriperet qui inviti attinebantur, admoveri jussit machinas.

PL 15, 2157D

自分たちの幼子らは捧げられるのであって、殺されるのではない、その親たちは天の秘義の擁護者だったのだから、と。これにいっそう心動かされて、ティトゥスは、せめて意に反して引き留められている者たちを救おうと、攻城の機械を前進させるよう命じた。

Liber V, Caput XIX

第5巻 第XIX章PL 15, 2158A
1

Erat in exercitu Antiochi Comageni filius, qui venerat ad belli societatem, impiger sane juvenis et manu promptus, sed consilio parum providus, qui moderationem Romani exercitus lentiorem ratus, nec considerans muneris difficultatem, insinuavit Caesari, mirari se, quod cunctarentur Romani murum succidere.

PL 15, 2158A

軍の中に、コンマゲネのアンティオコスの子がいた。戦いの同盟のために来た者で、たしかに精力的で腕の立つ若者であったが、思慮の先見には乏しく、ローマ軍の慎重さを緩慢と見なし、務めの難しさも顧みず、カエサルに、ローマ人が城壁を切り崩すのをためらっているのが不思議だと吹き込んだ。

2

Risit Titus, et ait: Commune est opus. Eo sermone juvenis sese proripuit cum his, quos armatos Macedonicum in morem promptiores habebat ad bellandum: namque et aliis subnixus advenerat.

PL 15, 2158A

ティトゥスは笑って言った。「この仕事は皆のものだ。」この言葉を受けて若者は飛び出した。マケドニア風に武装させ、戦いに逸る者たちを率いていた。ほかの者たちにも支えられて来ていたのである。

3

Cohors tamen quae appellabatur Macedonum, et viribus corporis, et proceritate ipsa praestare aestimabatur. Quibus appropinquantibus bellum adolevit.

PL 15, 2158A

ただ、マケドニア人と呼ばれる歩兵隊は、体力においても背丈においても、ひときわ優れていると見なされていた。彼らが近づくと、戦いは燃え上がった。

4

Contra de muro promptius decernentibus, quos extrema urgebant pericula, et successus praesentis certaminis animabat: cum inferiores a superioribus frequentius transfigerentur, ad superiores non omnia pervenirent spicula; filius tamen regis juventa alacris, armis munitior, comitatu succinctior, alios eludebat ictus, repellebat alios, quos etiam ut caveret suggerentibus sociis, instruebatur: et ideo integer a vulneribus perseveravit: sed de Macedonum cohorte plerique (quoniam pudori putabant, etiam naturae aut munimentis cedere) pertinacius praeliantes, vulnerantur.

PL 15, 2158B

これに対して城壁の上からは、極度の危険に迫られ、目下の戦いの成功に励まされた者たちが、いっそう果敢に決戦を挑んだ。下にいる者は上の者にたびたび射抜かれ、上の者には矢がすべて届くわけではなかった。それでも王の子は、若さゆえに敏捷で、武具に守られ、従者に固められていたので、ある打撃はかわし、ある打撃は退けた。仲間たちがそれらの打撃に用心せよと進言するので、そのことでも教えられていた。それゆえ傷を受けずに持ちこたえた。だがマケドニア人の歩兵隊のうち多くの者は(地の利や防備にさえ屈するのを恥と思ったので)、いっそう頑固に戦って傷を負った。

5

Itaque conatu irrito cessere superioribus: docti etiam viris Macedonibus si vellent vincere, et alacritatem Alexandri ad praeliandum esse necessariam, et vincendi eventum.

PL 15, 2158B

こうして彼らは企てが空しく終わり、上の者たちに屈した。マケドニアの男たちも、勝とうと思うならば、戦うにはアレクサンドロス〔マケドニアの王〕の血気が必要であり、また勝利の運が必要だということを教えられたのである。

6

Namque ille cum obsideret urbem morantibus caeteris, et circa solemnes machinas immorante exercitu, appositis impiger scalis murum ascendit: fugatisque praesentibus qui de muro repugnabant, solus se in urbem dejecit.

PL 15, 2158C

というのも、かのアレクサンドロスは町を包囲したとき、ほかの者たちがぐずぐずし、軍が通例の機械のまわりに留まっている間に、梯子を掛けて敏捷に城壁をよじ登り、城壁の上から抵抗していた居合わせた者たちを追い払うと、ただ一人で町の中へ身を投げた。

7

Nec erat temporis, ut ipse sibi sine comite portas aperiret, cum urgerent pericula: sed immodicus animus ac victoriae avidus, in hostem prosiluit. Cessere agmina, sed quantos poterat solus prosternere!

PL 15, 2158C

危険が迫っていたので、供も連れずに自分で門を開く暇はなかった。だが度を越えた心をもち、勝利に貪欲であったので、敵に躍りかかった。隊列は退いた。しかし、ただ一人でどれほど多くを打ち倒せたことか。

8

Deinde per diversas urbis plateas circumfundebantur hostes: si in unam partem Alexander incumberet, aliis post se circumvallandi copiam daret. Retorquebat itaque victor ingressum suum, ne a populo circumdaretur.

PL 15, 2158C

やがて敵は町のあちこちの大通りに散って取り巻いた。もしアレクサンドロスが一方に力を傾ければ、ほかの者たちに背後から囲む機会を与えることになる。そこで勝者は入って来た道を引き返した、民に取り囲まれぬためである。

9

At illi conferti inter se urgere coeperunt, inhorrescere super eum telorum vis maxima, resultabat galea tinnitu, clypeus fragore saxorum. Ac ni metuentes duci irrupissent Macedones, victor innumerabilium gentium intra urbem exiguam fuerat oppressus.

PL 15, 2158C

しかし彼らは互いに密集して押し寄せ始め、彼の上に飛び道具の大群がざわめき立ち、兜は打たれて鳴り響き、盾は石の轟きに鳴った。もし将軍を案じるマケドニア人たちが突入しなかったなら、数えきれぬ諸国民に勝った者が、狭い町の中で圧殺されていたであろう。

10

Fuit igitur alacritatis, quod murum insilivit, hostem dejecit, in urbem solus triumphali saltu sese proripuit, impetu suo fugavit populos: fuit-tamen etiam eventus qui maxime duci, necessarius est, quod tantis ingruentibus populis, tot sagittarum jaculis, tot ruentibus spiculis, nullus fuit lethali vulneri locus.

PL 15, 2158D

それゆえ、城壁に躍り上がり、敵を叩き落とし、凱旋のごとき跳躍で町の中へただ一人突入し、その勢いで諸民を敗走させたのは、血気のなせるわざであった。しかしまた、将軍に最も必要な運もあった。それは、これほど多くの民が襲いかかり、これほど多くの矢が放たれ、これほど多くの槍が降り注ぐなかで、致命傷の入る余地がなかったことである。

11

Periculum itaque virtus attulerat, mortem quoque alacritas invexerat, si eventus bellantem deseruisset. Ingressi sunt Macedones prorupta porta; sic temeritas victoriam invenit, et eventus periculum in gloriam vertit.

PL 15, 2159A

こうして武勇が危険をもたらし、血気が死さえも招き入れていたであろう、もし運が戦う者を見放していたなら。マケドニア人たちは門を打ち破って入った。このように無謀が勝利を見いだし、運が危険を栄光に変えたのである。

12

Noster quoque David cum pugnaret adversum gigantes, invectus in hostem a tergo percussorem habebat; sed librantem ictus suos comes regis Abisai praevenit. Verum Alexandrum eventus servavit, prophetam gratia.

PL 15, 2159A

我々のダビデも、巨人たちと戦ったとき、敵に突きかかって背後に討ち手を負っていた。だがその討ち手が打撃を振りかざしているところを、王の側近アビシャイが先んじて防いだ。されば、アレクサンドロスを救ったのは運であり、預言者〔ダビデ〕を〔救ったのは〕恩寵であった。

Liber V, Caput XX

第5巻 第XX章PL 15, 2159A
1

Cedente itaque Antiochi regis Comageni filio, et cognoscente non quod formidinis, sed cautionis esset Romani exercitus perpensa moderatio, ut aggeribus et vineis, arietibus quoque et caeteris machinamentis murum adorirentur, exstruebantur aggeres per numeros opere diviso: praecipui quatuor insurrexerant, ex quibus unus e regione munitionis (cui nomen Antonia) per mediam ductus erat piscinam, quam Struthiam vocabant.

PL 15, 2159A

こうしてコンマゲネ王アンティオコスの子が退き、ローマ軍の慎重な熟慮が、臆病からではなく用心から出たものだと悟ったので、土塁と防御小屋、また破城槌とその他の機械で城壁を攻めることになり、部隊ごとに作業を分けて土塁が築かれた。主な四つが立ち上がり、そのうち一つは砦(その名はアントニア)の側から、ストルティアと呼ばれる池の真ん中を通して築かれていた。

2

Hunc aggerem quintus numerus triginta cubitorum in altitudinem fecerat, juxta Joannis sepulcrum.

PL 15, 2159B

この土塁を、第五の部隊が、ヨハネの墓のそばで、高さ30キュビトにまで仕上げていた。

3

Quibus e diverso Joannes princeps seditionum cuniculum suffodit; et Romanorum opera suspendit: ignorantibus his, qui latenti cuniculo Judaei machinati forent, quia fulturis tabularum materia aeque subjecta, superiora cuniculorum suspenderant, fraus omnis latebat.

PL 15, 2159B

これに対して、内乱の首領ヨハネが向かい側から坑道を掘り、ローマ人の工事を宙に浮かせた。ユダヤ人が隠れた坑道で何を企てたかを彼らは知らず、板の支柱の材が同じように下に置かれて坑道の上部を支えていたので、策略はすべて隠れていたのである。

4

Itaque ubi opportunitas visa, ignem apposuere, qui adultus sulphure et pice, quibus illita erat materies quae fulturam cuniculo dabat, ligna omnia facile consumpsit incendium, subjectorum ruina secuta est.

PL 15, 2159B

そこで好機と見ると、火を点けた。坑道の支えとなる材木に硫黄と松脂が塗ってあったので火は勢いを増し、その火事はすべての木をたやすく焼き尽くし、下に置かれていたものの崩落が続いた。

5

Itaque Romanorum opera subito lapsa, sonitum ingentem dedere. Pulvere itaque et fumo repleta omnia, plurimum tenebrarum obduxerant, majoremque terrorem induxerat latens causa.

PL 15, 2159C

こうしてローマ人の工事は突然崩れ落ち、巨大な音を立てた。埃と煙がすべてを満たして濃い闇を引き、隠れた原因がいっそう大きな恐怖をもたらした。

6

Deinde ubi consumptis alimentis caeteris quibus primo opertus erat, liber postea ignis erupit, dolum prodidit, et Romanis ad praesens quidem formido periculi diminuta, sed evacuati laboris grave successit taedium; simul quod insultabant Judaei, non mediocris angebat pudor: et in reliquum parandae expugnationis spes refrixit.

PL 15, 2159C

そののち、最初に火を覆っていたほかの材が燃え尽きると、火は自由になって噴き出し、策略を露わにした。ローマ人にとって、さしあたり危険への恐れは薄らいだが、労苦が空しく失われたことへの重い嫌気が続いた。同時にユダヤ人が嘲るので、並々ならぬ恥が彼らを苛んだ。そして攻略の備えをこれから整える望みは冷えてしまった。

7

At in parte alia biduo post, cum jam murus ariete quateretur, Teptheus de Galilaea, Magassalus, et Jabenus, et Agyras direptis facibus in machinamenta muralia prosiluerunt. Nihil his viris audacius, nihil terribilius eo bello ex urbe in hostem processit.

PL 15, 2159C

しかし別の側で、二日後、すでに城壁が破城槌で揺さぶられていたとき、ガリラヤのテプテウス、マガッサルス、ヤベヌス、アギュラスが松明を奪い取って、城壁攻めの機械に躍りかかった〔以上の名は底本の綴りのまま音写した〕。この男たちより大胆な者はなく、あの戦いで町から敵に向かって出た者のうち、これほど恐ろしい者はなかった。

8

In medium namque hostium proruentes non trepidaverunt, non retractaverunt, sed tanquam familiarium suorum consortiis immorati, non ante remeandum putarunt, cum undique in eos pila, sagittae, spicula jacerentur, quam subjectis ignibus adolerent obsidialium instrumenta machinarum.

PL 15, 2159D

敵の真ん中に突進して恐れず、ためらわず、まるで親しい者たちの仲間の中に留まるかのようであった。四方から彼らに投げ槍、矢、飛び道具が浴びせられても、攻囲の機械の道具に下から火を点けて燃やすまでは、引き返すべきでないと考えたのである。

9

Concursus ingens Romani exercitus, ut incendium restingueretur: Judaeorum quoque clamor et studium quo subtexerent impedimenta, Romanis ne subveniretur. Illi arietes properabant flammis subducere: isti adhuc spargebant incendia.

PL 15, 2159D

ローマ軍は火を消そうと大挙して集まった。ユダヤ人も叫び声をあげ、ローマ人が救援に駆けつけられぬよう妨げを〔重ねる〕ことに力を尽くした。一方は破城槌を炎から引き離そうと急ぎ、他方はなお火を撒き散らしていた。

10

Unde comprehensis omnibus quae uri poterant, Romanos flammae circumvallaverant, nisi mature consuluissent. Instabant enim acriter Judaei, atque hoc ipso quod in ea parte conatus irritos non habuerant, successus audaciam alebat.

PL 15, 2160A

こうして、焼けうるものすべてに火が回り、もしローマ人が早く手を打たなかったなら、炎は彼らを取り囲んでいたであろう。ユダヤ人は激しく迫っていたからで、その方面で企てが空しくならなかったまさにそのことが、成功が大胆さを育てたのである。

11

Denique non contenti jam munimentis muralibus, ultra progrediebantur, atque ipsas Romanorum incessebant custodias, et ad castellum in quo praetendebant Romani ultro eversum, perrexerant.

PL 15, 2160A

実に、もはや城壁の防備に満足せず、さらに先へ進み、ローマ人の見張りそのものに襲いかかり、ローマ人が前面に陣取っていた砦まで押し寄せて、これを自ら進んで倒しさえした。

12

Et nisi Romani nominis gloria et militiae vetus disciplina, quae munia hujusmodi deserere gravioris poenae arceret formidine, furentibus repugnavisset, expugnatores urbium ipsi propriis cesserant munitionibus.

PL 15, 2160A

もしローマの名の栄光と、この種の務めを捨てることをいっそう重い刑罰への恐れで禁じた軍務の古い規律とが、荒れ狂う者たちに立ちはだからなかったなら、町の攻略者たちが自分の防備から退いていたであろう。

13

Versa itaque species belli, et usus obsidionis: catapultis, et velocioris generis jaculis sese defensabant Romani, ut Judaeos repellerent, quo ipsis ante genere resistebatur.

PL 15, 2160A

こうして戦いの様相と攻囲の用い方が逆転した。ローマ人は投石機と、より速い種類の飛び道具で身を守り、ユダヤ人を押し返した。以前にはその種のもので自分たちが抵抗されていたのである。

14

Inter quae Titus advenit, clamore excitus, et accersitus ad remedium; Romanis continuo vires additae praesente Caesare, et pudor aluit audaciam: Clamante Tito grave Romani nominis opprobrium, si versa vice suos amitterent, quibus jam hostium muri qui diruerentur, defecerant: diffidentes Judaeos munitionibus, sola niti temeritate: starent tantummodo Romani, victoriam non defuturam.

PL 15, 2160B

そのさなかにティトゥスが、叫び声に呼び起こされ、助けのために呼び寄せられて到着した。カエサルが居合わせたので、ローマ人にはたちまち力が加わり、恥が大胆さを育てた。ティトゥスは叫んだ。ローマの名にとって重大な恥辱である、もし立場が逆転して、もはや打ち倒すべき敵の城壁を欠くに至った者たちが、自分のもの〔自陣の砦〕を失うなら〔quibus jam hostium muri qui diruerentur, defecerant の意は定かでない。攻城の工事を失って崩すべき城壁に手が届かなくなった者たちが、逆に自陣を失う、と取った〕。ユダヤ人は防備に頼れず、無謀だけを頼りにしている。ローマ人はただ踏みとどまれ、勝利は欠けることがない、と。

15

Itaque hortando pariter ac praeliando Titus statuit suos, avertit Judaeos, qui non solum animis ad mortem parati, sed ipso nisu corporis ingruebant, ut Romanos gradu moverent.

PL 15, 2160B

こうしてティトゥスは、励ますと同時に戦うことで、味方を立ち直らせ、ユダヤ人を撃退した。彼らは心が死に備えているだけでなく、体の勢いそのものでも、ローマ人を持ち場から押しのけようと襲いかかっていた。

16

Nec mediocre fuit periculum Caesaris inter confusa omnia, cum ab hoste socius non discerneretur: inter quae Titus in medio versabatur: audax juventa, et gloriae cupiditate ad praeliandum acrior, quo celerius victoria consummaretur, in secundis triumphi ponens curam salutis.

PL 15, 2160B

すべてが混乱し、敵と味方の区別もつかぬなかで、カエサルの危険も並々ではなかった。そのさなかにティトゥスは真ん中にいた。若さゆえに大胆で、栄光への欲のために戦いにいっそう激しく、勝利をより早く成し遂げるために、身の安全への配慮を凱旋の次に置いていた。

Liber V, Caput XXI

第5巻 第XXI章PL 15, 2160C
1

Depulsis tamen hostibus anceps consilium: alii reformandos aggeres, reparanda machinamenta muralia opinabantur: alii absistendum obsidionis periculis suggerebant: deesse reparandi materiam: commune cum multis periculum: muro claudendam urbem consultius arbitrabantur, ut conficeret fames, defectis subsidiis alimentorum.

PL 15, 2160C

しかし敵が押し返されると、方策は定まらなかった。ある者は土塁を作り直し、城壁攻めの機械を整え直すべきだと考え、ある者は攻囲の危険から手を引くよう進言した。作り直す材がない、危険は多くの者に共通している、と。むしろ城壁で町を閉ざすほうが賢明だと見なした。食糧の備えが尽き、飢えが事を決するようにである。

2

Praeponderavit hujusmodi sententia, ut clauderentur, ne liberos excursus haberent, quo amplius et desperatione fugiendi, et indigentia cibi conficerentur. Divisis itaque per numerum portionibus, propere murus surrexit, quo per circuitum omnem inclusa est civitas.

PL 15, 2160C

この種の意見が重きをなした。町を閉ざして、自由に打って出させず、逃げる望みを失わせ、食物の欠乏でいっそう消耗させようというのである。そこで部隊ごとに持ち場を分け、城壁はたちまち立ち上がり、それで町は周り全体を閉じ込められた。

3

Distribuit officia suis Caesar, ut noctibus quoque custodiendi vices non omitterent. Prima vigilia ipse obeundi singulos custodiarum ordines munia curabat: secundam vigiliam Alexandro deputavit: denique per ordinem tribunis (prout cujusque erat solertia comperta) vices mandatae.

PL 15, 2160D

カエサルは部下に任務を割り当て、夜にも見張りの番を欠かさぬようにした。第一の夜警では、自らが各見張りの隊列を巡り、務めを監督した。第二の夜警はアレクサンドロスに割り当てた。実に、順に千人隊長たちにも(各人の手際が確かめられたところに応じて)番が任された。

4

Castellis erat murus per intervalla intextus, in his manus militum praetendebat: vigiles ex aequo sibi somnos et tempora vigiliarum sortiebantur.

PL 15, 2160D

城壁には間を置いて砦が組み込まれ、その中に兵士の一隊が控えていた。見張りたちは眠りと夜警の時を、等しく分け合ってくじで定めた。

5

Circumibant momentis omnibus murum, per spatia quisque praescripta suo muneri, de castello in castellum: per ordinem, et munerum vices nox frequentabatur. Praecisa undique spes Judaeorum, clausisque se infunderat fames, atque in ipsas populi medullas descenderat.

PL 15, 2160D

彼らは絶えず城壁を巡り、それぞれ自分の務めに定められた区間を、砦から砦へと歩いた。こうして順番と務めの交替で夜は賑わった。ユダヤ人の望みは四方で断たれ、閉じ込められた者たちに飢えが注ぎ込まれ、民の骨の髄にまで降りていた。

6

Personabant omnia gemitibus deplorantium miserabilis mortis supplicia. Repleta erant universa cum semine cadaverum: et si paululum exspectares, intra momentum deficiebant, quos viventes repereras.

PL 15, 2161A

あらゆるところが、惨めな死の責め苦を嘆く者たちの呻きに満ちていた。すべてが屍の種〔cum semine cadaverum の semine(種)の意は定かでない。屍が種のように一面にまき散らされた様を言うと取った〕で満たされ、少し待てば、生きたまま見つけた者も、瞬く間に息絶えた。

7

Ipsi quoque qui adhuc spirabant, macie confecti imaginem mortis gerebant. Exhausti fame et tabe luridi, nec oculos quidem faciles attollere; quia nullum vigorem naturalis motus, consumpta jejunio substantia dabat. Figura sola hominis remanserat, usus interciderat.

PL 15, 2161A

まだ息をしている者たちも、痩せ衰えて死の姿を帯びていた。飢えに尽き、病で青黒く、目を上げることさえたやすくできなかった。飢えに蝕まれた身が、自然な動きの力をまったく与えなかったからである。人の姿だけが残り、用は失われていた。

8

Simulacra cerneres, officia desiderares. Arida cutis siccis haerebat ossibus. Si levis motus viventem proderet, fetor redarguebat: exiles artus et color ita niger, ut umbram putares.

PL 15, 2161A

あなたは影像を見ても、その働きは見いだせなかったであろう。乾いた皮が干からびた骨にへばりついていた。軽い動きで生きていることがわかるとしても、悪臭がそれを覆した。手足は細く、色はあまりに黒くて、影かと思うほどであった。

9

Nec humandi miseris officia suppeditabant, exhaustis primo omnibus et continuo morituris. Et si cui vires aliquas recentior cibus dabat, congestio cadaverum spem ademerat, impossibilitatem incusserat.

PL 15, 2161B

憐れな者たちを葬る務めを果たす余力もなかった。初めに皆が消耗し、続けて死にゆく者ばかりだったからである。もし新しい食物が少しでも力を与えた者がいても、屍の山が望みを奪い、不可能であると思い知らせた。

10

Plerique etiam condendis suorum funeribus immoriebantur, et inexpleta supremi muneris officia, suo quoque obitu derelinquebant.

PL 15, 2161B

多くの者は、身内の葬いを営むうちに死に、最後の務めを果たしきれぬまま、自分の死によってもそれを後に残した。

11

Ruebant super defunctos, quos susceperant muniendos, ut ipse quoque oneri accederet, cui levando advenerat, indigens ejus ministerio quod alii deferebat.

PL 15, 2161B

彼らは、葬ろうと引き受けた死者たちの上に倒れ伏し、軽くしようとして来たその荷に自分も加わった。他人に果たしていたその奉仕が、自分にこそ必要だったのである。

12

Nec erat ullus dolori locus in communi omnium calamitate, nisi quod auctores tantae miseriae superviverent, nec tempus querelae liberis quidem jam vocibus, si loqui possent.

PL 15, 2161B

万人に共通の災いの中で、悲しみに場はなかった。これほどの惨めさをもたらした者たちが生き残っていること以外には。もはや自由な声も出なかったから、話せたとしても、嘆く時はなかった。

13

Quid enim sibi jam morientes timerent, sed tamen mutis jam sensibus aspicientes templum, quasi inde ultio tam diri exitus deposceretur? Aruerant supremorum numerum lacrymae, quia omnem affectum vis mali clauserat.

PL 15, 2161C

実に、死にゆく者たちは、もはや自分のために何を恐れたであろうか。ただ、声もない感覚で神殿を見つめていた、あたかもそこから、これほどの恐ろしい最期への報復が求められるかのように。涙は最期の者たちの数を数えるうちに涸れた。悪の力があらゆる感情を閉ざしたからである。

14

Obriguerat animus, omnis sensus haerebat, plus quam lacrymanda tolerantibus: deerat jam terra tumulis, defossis omnibus intra urbem locis, quae potuerunt dare usum sepulcri.

PL 15, 2161C

心はこわばり、あらゆる感覚は固まっていた。耐える者たちにとって、涙を流すことさえ及ばぬほどであった。墓が築ける土地ももはやなく、町の内で墓として用い得た場所はすべて掘り尽くされていた。

15

Tentabant aliqui inter duos muros, novum ostium, veteremque urbis procedere nocturno silentio: periculosa licet, pia tamen furta persuaserant.

PL 15, 2161C

ある者たちは、二つの城壁の間、町の新しい入口と古い入口の方へ、夜の静けさに紛れて出ようと試みた。危険ではあるが、それでも敬虔な窃みだと、彼らは確信していた。

16

Itaque pro uno plures insepulti jacebant, et eo quod uni deferre gestierant pro bonorum munere defraudabantur: sed etiam ubi hostis deerat, fames operabatur.

PL 15, 2161C

こうして一人の代わりに何人もが葬られずに横たわり、一人に施そうと逸ったその務め〔埋葬〕を、善き者への報いとして受けるどころか、自らは奪われた。敵がいない所でも、飢えが働いた。

17

Sepultor plerumque praeveniebat sepeliendum, et tumulo eo quem alii paraverat, includebatur subito exanimis: et lapsus cum defodit, velut quodam studio operis sui, jus vindicabat.

PL 15, 2161C

葬る者のほうが、葬られるべき者より先に倒れることもしばしばで、他人が用意した墓穴に、にわかに息絶えて閉じ込められた。掘っているうちに倒れた者は、自分の仕事への一種の熱意からのように、その墓への権利を主張した。

18

Et ubi terra deerat, tabulata innectebantur, ut defunctorum cadavera loculis includerentur.

PL 15, 2161D

土地がなくなると、板張りが組まれ、死者の屍が棺に納められた。

19

Plerique eos sibi ipsi parabant manibus suis, ne deficeret hujusmodi ministerium; atque in his sese saepe sponte condebant, suspecti ne mors praeveniret, et sepultor deesset.

PL 15, 2161D

多くの者は、この種の奉仕が欠けることのないよう、それを自分の手で自分のために用意した。そしてその中に、しばしば自ら身を横たえた。死が先に来て葬る者がいなくなることを疑ったからである。

20

Silebant omnia metu, inedia vocem ademerat, civitas plena mortis, et nullus ejulatus in exsequiis totius urbis: et cum sensus quidem doloris interierat, injuria non desistebat. Non deerant etiam in tantis malis, deteriores omnibus, violatores etiam sepultorum.

PL 15, 2161D

すべては恐れから沈黙し、飢えが声を奪っていた。町は死に満ち、全市の葬いに哭き声一つなかった。痛みの感覚は消え失せたが、害は止まなかった。これほどの悪のただ中にも、ほかの誰よりも悪い者、墓を荒らす者さえ、いなくはなかった。

21

Quid dicam non horruisse cum illuderent mortuis, et gladiorum suorum aciem in defunctorum cadaveribus praetentarent?

PL 15, 2162A

死者を嘲り、剣の刃を死者の屍で試した者たちが、恐れもしなかったとは、何と言おうか。

22

Nonnulli etiam viventium adhuc urgendis corporibus experirentur, si tela sibi acuta forent: et hic tamen usus plerisque rogantibus denegabatur, ut miseros ad graviora supplicia fames depasceretur.

PL 15, 2162A

ある者たちは、なお生きている者たちの体を突いて、自分の剣が鋭いかどうかを試しさえした。しかしこの用立て〔剣で突いて死なせること〕も、多くの者が頼んだのに拒まれ、憐れな者たちをいっそう重い責め苦に向けて飢えが食い尽くすようにされた。

23

Nequaquam tamen ultio morituris deerat: nam quod vivi non potuerant, vindicabant se mortui, ultorem sui foetorem creantes, quo se de latronibus ulciscerentur.

PL 15, 2162A

それでも死にゆく者たちに報復が欠けていたわけではない。生きている間にできなかったことを、死者となって果たした。自分たちの悪臭を報復者としてつくり出し、それで盗賊たちに復讐したのである。

24

Qui graviter saevientes quaerentesque remedium, speciem quamdam pietatis induerant, etiam ipsi qui latrocinabantur, ut eos de publico aerario sepeliri juberent. Sed ubi nequitum occurrere, de muro defunctorum reliquias in profunda praecipitia dejiciebant.

PL 15, 2162A

盗賊たちは、ひどく荒れ狂いながら救いを探し、盗賊を働く彼ら自身でさえ、ある種の敬虔の体裁をまとい、彼らを公の金庫の費用で葬るよう命じた。だが手が回らなくなると、死者の残骸を城壁から深い断崖へ投げ落とした。

25

Itaque aspiciens Titus praeruptos specus plenos cadaverum, saniem de laceratis visceribus innatantem, alte ingemuit; et manus ad coelum elevans, testabatur haudquaquam illud sibi ascribendum, qui voluisset veniam dare, si deditio procederet: exspectasse se ut pacem rogarent: paratum se ut incolumes servaret, si bellum deposuissent: jubet itaque aggeres rursus jacere, etiam non propinquantibus silvis, quia succisa erant omnia suburbana nemora silvarum.

PL 15, 2162B

そこでティトゥスは、屍で満ちた険しい洞を見、裂かれた内臓から流れ出て浮かぶ膿を見て、深く呻いた。そして手を天に挙げ、これは決して自分のせいにされるべきではないと証言した。降伏が進むなら、赦しを与えようとしていたのである。和平を求めてくるのを待っていた。戦いを捨てれば、無事に生かす用意があった。そこで、近くに森がなかったにもかかわらず、土塁を再び築くよう命じた。町の周辺の森の木立はすべて切り倒されていたからである。

26

Vehebant materiam milites, spe victoriae solantes laborem. Nec tamen frangebantur animis principes seditionum. Furebat Simon, nec tantorum mortibus exsaturatus cedebat; et quia inimici deesse coeperant, in socios convertebatur.

PL 15, 2162B

兵士たちは材木を運び、勝利の望みで労苦を慰めた。しかし内乱の首領たちは心が挫けなかった。シモンは荒れ狂い、これほど多くの人々の死にも飽くことなく譲らず、敵が足りなくなり始めたので、仲間に矛先を向けた。

Liber V, Caput XXII

第5巻 第XXII章PL 15, 2162C
1

Denique nec Matthiam quidem, quo auctore in urbem receptus est excruciatum necavit, nullius apud se convictum flagitii, sed insimulatum proditionis, et suspectum consilii, quod in usum plebis sedulo et sine ulla fraude, tamquam familiari crediderat insinuandum.

PL 15, 2162C

実に、マティアでさえ、その手引きで町に迎え入れられたのに、〔シモンは〕責め苦にかけて殺した。自分のもとで何の破廉恥も有罪とされたわけではなく、ただ裏切りの嫌疑をかけられ、その助言が疑われただけであった。マティアはその助言を、民の益のために、いささかの偽りもなく、親しい者に対するように熱心に打ち明けたのである。

2

Id alte impressum aliquamdiu tenuit, nec jam se ut amico credidit, sed aluit indignationem, indicio dissimulato. Ergo insimulatum apud se, quod cum Romanis studio congrueret et conveniret, rapi cum filiis jubet.

PL 15, 2162C

シモンはこのことを心に深く刻み、しばらく抱いていた。もはや相手を友として信ぜず、憤りを育てながら、その兆しは隠していた。そこで、ローマ人と志が合い、気が通じていると自分のもとで告発された者を、子らとともに連行せよと命じた。

3

Accersitur, nec defensionis ulla copia datur: ante examen adjudicatur supplicio, nec ejus soboles excipitur, sed poenae adjungitur.

PL 15, 2162C

彼は呼び出され、弁明の機会はいささかも与えられなかった。審理より先に処刑を言い渡され、その子孫も除かれず、刑罰に加えられた。

4

Orabat non vitae usuram, sed mortis celeritatem, naturae ordinem; ut prior occideretur, ne filiorum neces spectaret, nec superstes esset funeribus liberorum suorum, ipse continuo funus futurus: non impetravit, quod ipsa pietas exigebat, etiamsi non rogaret.

PL 15, 2162D

彼が乞うたのは、命の享受ではなく、死の速さであり、自然の順序であった。子らの死を見ないで済むよう、先に殺されること、自分の子らの葬いを生き延びる者とならず、自らがすぐに葬いの対象となることである。親としての情愛そのものが求めることを、乞わなくてもかなえられるはずであったのに、得られなかった。

5

Hoc rogabat sibi reddi pro munere, quod ei urbem aperuisset: reus quidem patriae, sed conciliator Simonis. Debuerit ille hanc poenam civibus, debebat tamen ei Simon gratiam. Quo crudelior, qui nec amico pepercit, nec patrono receptionis suae poenam relaxavit.

PL 15, 2162D

彼はこれを、自分に町を開いてやった返礼として返してくれと乞うた。祖国に対しては罪人であったが、シモンにとっては仲介者であった。彼は市民に対してこの刑罰を負っていたであろうが、シモンは彼に感謝を負っていた。それゆえいっそう残酷なのは、友をも容赦せず、自分を迎え入れた庇護者の刑罰をも軽くしなかった者である。

6

Ducitur ad supplicium pater cum tribus liberis: nam quartus fuga se exemerat. Statuitur in conspectu romani exercitus insultationis specie, ut supplicium ejus viderent, ad quos egredi desiderasset. Liberent te itaque si possunt amici tui.

PL 15, 2163A

父は三人の子とともに処刑場へ引かれた。四人目は逃亡して身を免れていたからである。侮辱の体で、ローマ軍の目の前に立たされた。彼が出て行きたがっていた相手に、自分の処刑を見せるためである。「ならば、あなたの友が救えるのなら、救ってもらうがよい。」〔シモンの言葉と取った〕

7

Deducuntur et filii, nec suprema liberis oscula dare, nec ultimo complexu filios suscipere permissus: non fraudatus tamen vocis paternae libertate, miserabili filios alloquio prosequebatur.

PL 15, 2163A

子らも引き出された。父は、子らに最後の口づけを与えることも、最後の抱擁で子らを受けとめることも許されなかった。だが父の声の自由は奪われなかったので、憐れな語りかけで子らを見送った。

8

Ego, filii, vobis hostem induxi, ego carnifices adhibui, quando Simonem ingredi in urbem rogavi. Ille dies nobis mortis hujus, ille parricidalis causa spectaculi. Merui, fateor, nec culpam excuso: dum unum reprimere gestio, accersivi deteriorem.

PL 15, 2163A

「子らよ、私が諸君〔vos。本サイトは複数の呼びかけを「諸君」で統一する。ここでは父が息子たちに呼びかける〕のもとに敵を引き入れた。私が刑吏を連れ込んだ。シモンに町へ入ってくれと願ったときにである。あの日が、我々にとってこの死の日であり、近親殺しの見世物の原因であった。私にはそれがふさわしい。認める、咎を弁明はしない。一人を抑えようと逸るあまり、いっそう悪い者を呼び寄せたのだ。」

9

Ad auxilium Simon petitus, et ad parricidium patriae conversus: sedula consilia in crimen deduxit. Rei fuimus patriae, qui defensorem quaesivimus. Et recte quidem solvimus poenam imprudentiae, non tamen perfidiae.

PL 15, 2163A

「シモンは助けを求められたのに、祖国への近親殺しへと転じた。熱心な計らいを、彼は罪へと変えた。我々は祖国に対して罪人であった、守り手を求めたのだから。我々が無思慮の刑罰を支払うのは正しい。だが背信の刑罰ではない。」

10

Absolvit nos Simon ipse, dum perimit: qui pronuntiat non sibi a me donatum, sed patriae contuitu petitum, ut contra Joannis saevitiam auxilio futurus, quam primum adesset, et Idumaeos induceret. Putabamus, duobus inter se conferentibus, liberam plebem futuram.

PL 15, 2163B

「シモン自身が、殺すことで我々を赦免している。彼は、それが私から自分への贈り物ではなく、祖国を思って求められたことだと宣言しているのだから〔non sibi a me donatum の主語は示されない。シモンを町に招き入れたことを言うと取った〕。すなわち、ヨハネの凶暴さに対して助けとなるため、できるだけ早く来て、イドゥマヤ人をも引き入れてほしい、と求められたのだと。二人が互いにぶつかり合えば、民は自由になるだろうと、我々は思っていたのだ。」

11

Quis mihi crederet, non tibi id meo studio detulisse, sed de malis, hoc tolerabilius aestimavisse, nisi tu occideres? Sed quid ego sic loquor, quasi crimen excusem? Nihil sane mea sententia gravius facere potui, quam quod te in cervicibus nostris locavi.

PL 15, 2163B

「誰が私を信じようか。私が自分の熱意で、あなたにそれを差し出したのではなく、悪のうちでこれのほうが耐えやすいと見たのだとは、あなたが殺しさえしなければ。だが私は、罪を弁明するかのように、なぜこう語るのか。たしかに私の考えでこれ以上ひどいことはできなかった。あなたを我々の首の上に据えたことである。」

12

Sed in eo patriae reus, non tibi fuerim. Debuerim ego civibus mortem, sed tu mihi gratiam. Debuerim patriae poenam proditionis, quod te induxerim. Tibi quando proditor esse coepi? Si fugiendum putassem, consulueram mihi, non violaveram patriae necessitudinem.

PL 15, 2163B

「だが、その点で私は祖国に対する罪人であって、あなたに対してではない。私は市民に死を負っていようが、あなたは私に感謝を負うべきである。私は祖国に裏切りの刑罰を負っていよう、あなたを引き入れたのだから。だがあなたに対して、いつから私は裏切り者になったのか。逃げるべきだと考えたなら、私は自分のために計らったのであって、祖国との絆を破ったのではない。」

13

Quis enim hostem non defugit, et hostem internum? At te civem putavimus, sed hostem invenimus. Ad auxilium petitus, quid rependisti? Quid ante pollicitus? et quo postea conversus?

PL 15, 2163C

「そもそも、誰が敵を避けないであろうか、それも内なる敵を。我々はあなたを市民だと思ったが、敵だと知った。助けを求められて、あなたは何を報いたのか。先に何を約束したのか。そしてのちにどこへ向きを変えたのか。」

14

Ingressus eras, ut hostem expelleres, non ut hostem exerceres: ut ferocem ipsius impetum reprimeres, non ut ad bellum provocares: ut prohiberes civium neces, non ut ipse adjungeres: ut latrocinium repelleres, non ut ipse latrocinareris, sed ut subvenires innocenti populo.

PL 15, 2163C

「あなたが入ったのは、敵を追い払うためで、敵を駆り立てるためではなかった。その凶暴な勢いを抑えるためで、戦いを挑発するためではなかった。市民の殺害を防ぐためで、自分がそれに加わるためではなかった。盗賊行為を退けるためで、自分が盗賊を働くためではなく、罪なき民を助けるためであった。」

15

Cur in ipsum tua arma vertisti? Ante latrocinio appetebantur, tu bellum intulisti. Ante pauciores ad mortem rapiebantur, tu stragem populorum fecisti. Quis proditor patriae, quis Romana arma plus juvit, nisi qui exstinxit patriae propugnatores?

PL 15, 2163C

「なぜあなたの武器を民そのものに向けたのか。以前は盗賊の仕業で襲われていたが、あなたは戦いを持ち込んだ。以前は比較的少数が死へ引かれていたが、あなたは諸民の虐殺をもたらした。祖国の裏切り者として、ローマの武器をいっそう助けた者があろうか、祖国の守り手を消した者のほかに。」

16

Nisi qui eripuit tantorum civium defensionem? Nisi qui ab hoste in socios detorsit mucronem?

PL 15, 2163D

「これほど多くの市民の防御を奪った者のほかに。敵から仲間へ切先をねじ向けた者のほかに。」

17

Hostis extra muros pacem offerebat, tu intra muros praeliabare: ille obsidionem volebat solvere, tu expugnationem approperabas: ille prohibebat incendia nostrae urbis, tu flammas in ipsa templi jaciebas fastigia: ille nostrorum contuitu sacramentorum inducias dabat, tu per ipsos sacrorum dies altaria Dei supremo urbis excidio, sacerdotum quoque sanguine restinguebas: ille muros, tu templum obsederas.

PL 15, 2163D

「敵は城壁の外で和平を申し出たのに、あなたは城壁の内で戦った。敵は攻囲を解こうとしたのに、あなたは攻略を急いだ。敵は我々の町の火災を禁じたのに、あなたは炎を神殿の頂そのものに投げた。敵は我々の祭儀に配慮して休戦を与えたのに、あなたは聖なる日々のさなかに、町の最後の滅びによって、神の祭壇を、祭司たちの血でも消した。敵は城壁を包囲していたが、あなたは神殿を包囲していた。」

18

Coacerbabo crimina mea. Ego patriae manus intuli, ego tuum furorem armavi, ego haec universa deliramento quodam senectutis initia impressi. Agnosco dementis aetatis imprudentiam. Confessione levemus pudorem, quoniam negando peccatum exuere non possumus.

PL 15, 2164A

「私の罪状をいっそう重くしよう〔底本は Coacerbabo。coacervabo(積み上げる)の誤りとも見えるが、ミーニュの脚注(ガッランディ)は、著者がしばしば用いる acerbo(重くする、つらくする)から作られた語として、この読みを弁護する(第2巻第9章の acerbes、第4巻第13章の acerbabant を引く)。これに拠って訳した〕。私が祖国に手をかけた。私があなたの怒りを武装させた。私が老いの一種の錯乱によって、これらすべての発端を刻んだ。心得違いの年の無思慮を認める。告白によって恥を軽くしよう。否認によって罪を脱ぎ捨てることはできないのだから。」

19

Duo prae caeteris excidium patriae acceleravimus: ego errore consilii, tu proposito parricidii. Pendo igitur, patria, tibi deditas poenas: et hoc ipso Simoni gratias ago, quod cineribus tuis superstes non ero. Atque utinam non liberis essem superstes!

PL 15, 2164A

「我々二人が、ほかの誰にもまして祖国の滅びを早めた。私は助言の誤りによって、あなたは近親殺しの意図によってである。ゆえに祖国よ、汝に対して負った刑罰を私は支払う。そして汝の灰を生き延びずに済むことを、まさにそのことでシモンに感謝する。ああ、子らを生き延びることさえなければ。」

20

Sed ad sceleris tui, Simon, acerbitatem, filiorum necis spectator assisto. Merui, fateor. quia Joannem pictum videre non potui, et te armatum elegi. O praecipitem senectutem! imaginem timuimus, tyrannum expetivimus.

PL 15, 2164B

「だがシモンよ、あなたの悪行の苛烈さゆえに、私は子らの死の見物人として立ち会っている。私にはそれがふさわしい、認める。ヨハネの描かれた姿を見ることができず、武装したあなたを選んだのだから。ああ、性急な老いよ。影像を恐れ、僭主を求めたのだ。」

21

Ego fidejussor tuus, ego deprecator tuus legationem pertuli. Ego te dominum rogavi, percussorem introduxi. Spectemus ergo quae fecimus: Joannis nos cera terruit, Simonis latrocinia delectaverunt.

PL 15, 2164B

「私はあなたの保証人、あなたのための取りなし人として使節の務めを担った。私はあなたを主人として願い、殺し手を引き入れた。ならば、我々のしたことを見よう。ヨハネの蠟像が我々を恐れさせ、シモンの盗賊行為が我々を喜ばせたのだ。」

22

Acceleretur itaque pompa funebris, veniat carnifex, filios ante ora patris, patremque obtruncet super filiorum cadavera. Hauriam miserabilis senex ictum carnificis, super colla pignorum vibrantis securim. Quo spectaculo nihil funestius, nisi ille qui jubet.

PL 15, 2164B

「ならば、葬送の行列を急がせよ。刑吏よ来い。子らを父の目の前で、父を子らの屍の上で斬れ。憐れな老人の私は、子らの首の上で斧を振るう刑吏の一撃を受けよう。この見世物にこれ以上凶々しいものはない、命じる者を除いては。」

23

Crudelis, sceleste, facio quod praecipis, facio, sed invitus. Habeo tamen consolationem tantae calamitatis. Patior quidquid miserrimum est dum tu jusseris: quidquid est immanissimum subeo libenter, te arbitro.

PL 15, 2164B

「残酷な者、悪人よ、あなたの命じることを私は行う。行うが、不本意にである。それでも、これほどの災いの中に慰めは持っている。最も惨めなことは何であれ、あなたが命じたことであるかぎり耐える。最も残忍なことは何であれ、あなたを判じ手として、喜んで受ける。」

24

Implesti mensuram scelerum saevissimorum: liceat saltem affari liberos, extremum pignoribus valedicere. Sit ultimus locus osculis, quae nobis etiam cum feris communia sunt. Non prohibeatur miserabilis amplexus naturae, quem etiam defunctis potest casus donare.

PL 15, 2164C

「あなたは最も凶暴な悪行の升を満たした。せめて子らに語りかけ、愛しい者たちに最後の別れを告げさせよ。最後の場は口づけに与えよ。口づけは、我々には野獣とも共通のものなのだから。自然の憐れな抱擁を妨げるな。それは、死者にさえ偶然が与えうるものである。」

25

Quod igitur ad poenam praecepisti, proficiat ad pietatem mihi. Cadam super funera mea, et insepulta adhuc velut quodam corporis mei cespite, tegam, ne discerpant volucres, aut ferae devorent.

PL 15, 2164C

「あなたが刑罰のために命じたことを、私には愛の務めとして役立てさせよ。私は我が子らの屍の上に倒れ、まだ葬られていない〔子らを〕、いわば私の体の芝土のようなもので覆い、鳥が引き裂かず、獣が食らわぬようにしよう。」

26

Lambam lingua patria sanguinem meorum pignorum, et meum diluam, ne lambant bestiae: et fortasse addet hoc pietas, et miseratio naturae ipsius, ut arctissimo amplexu moriens, liberos meos stringam: ne tu separare possis, cum velis.

PL 15, 2164C

「父の舌で、愛しい者たちの血を舐め、私の血も洗い流し、獣が舐めぬようにしよう。おそらく、愛と自然そのものの憐れみが、これに加えてくれるだろう。死にゆく私が、いと固い抱擁で我が子らを抱き締め、あなたが望んでも引き離せないようにしてくれるのを。」

27

Certe si separabis corpora, animas tamen non separabis. Sed satis jam lacrymarum viaticum sumpsimus: Praeite, filii, et secuturo patri viam parate. Si potuero consequi, comitabor simul, et erit illic impedimento senectus, quo viventes juvenes minus consequar.

PL 15, 2164D

「たとえあなたが体を引き離しても、魂は引き離せまい。だが涙の旅の糧はもう十分に取った。子らよ、先に行け、あとから行く父のために道を備えよ。追いつけたなら、ともに行こう。だがそこでは老いが妨げとなって、生きている若い諸君には、いっそう追いつきにくいであろう。」

28

Ad mansionem praecedite, ut fessum patrem suscipiatis diuturno hospitio. Volui quidem praecedere ipse, et rogavi, sed non impetravi; tamen quod innoxii estis, eo meliora vobis hospitia deferentur, quam si ipse accersitor Simonis praevenirem.

PL 15, 2165A

「住まいへ先に行け、疲れた父を、永い宿りに迎えるために。私自身が先に行こうと望み、願ったが、かなわなかった。だが諸君は無辜であるから、シモンを呼び寄せた私が先に行く場合よりも、いっそう良い宿りが諸君に授けられよう。」

29

Gravat me illa legatio, licet a civibus mandata, petente populo suspecta. Praecedite ergo, filii, mundiore supernum iter carpentes vestigio. Et Macchabaei matrem praevenerunt: sed illi ad praemium, vos ad supplicium.

PL 15, 2165A

「あの使節の務めは私を悩ます。市民から託されたものではあるが、民が求めたにもかかわらず、疑いを招いたからである。ゆえに子らよ、いっそう清い足取りで天上の道をたどって先に行け。マカバイ家の者たちも母に先立った。だが彼らは報いへ、諸君は処刑へ向かうのだ。」

30

Spectavit tamen pia mater morientes filios, et supra suorum se volutans sanguinem, vidit complectentes se invicem fratres naturae necessitudine; et suo laetabatur triumpho, quem de tyranno consequebatur.

PL 15, 2165A

「それでも敬虔な母は、死にゆく子らを見た。子らの血の上に身を伏せて、兄弟たちが自然の絆で互いに抱き合うのを見た。そして暴君に対して収めた自分の勝利を喜んだ。」

31

Diversa quidem patientium merita, sed eadem saevitia utriusque praecipientis. Invenit hoc Antiochus Persica immanitate; apud ipsos enim novorum sunt commenta suppliciorum.

PL 15, 2165B

「苦しむ者たちのふさわしさは異なるが、命じる者どちらの凶暴さも同じである。これをアンティオコスは、ペルシア的な残忍さで考え出した。実に、彼らのもとでは新しい責め苦の工夫が盛んなのだ。」

32

Tu exsecutus es: ille tamen servavit ultimam matrem ad persuasionem regiae voluntatis; tu servari jussisti patrem ad cruciatum paterni doloris. Consolamini vos, filii charissimi: patimur nos quod passi sunt martyres.

PL 15, 2165B

「あなたは実行した。だがあの者は、王の意志に従うよう説き伏せるために、母を最後まで生かした。あなたは、父の苦痛の責め苦のために、父を生かしておくよう命じた。互いに慰め合え、最愛の子らよ。我々は、殉教者たちが受けたことを受けているのだ。」

33

Simon statuit, quod persecutor barbarus invenit, tyrannus praecepit. Proficiscamur igitur volentes, et fugiamus conventus latronum.

PL 15, 2165B

「シモンが定めたのは、野蛮な迫害者が考え出し、暴君が命じたことである。ならば喜んで出発しよう。そして盗賊どもの集いを逃れよう。」

34

Sane cum in illam perpetuam domum discesserimus; si qui ad nos venerit qui requirant quid agit ille quondam Dei populus; quid illis respondebimus? Maxime si vobis, utpote junioribus, integer aevi Jonathas, mihi Saul, utpote peccatori occurrerit.

PL 15, 2165B

「さて、あの永遠の家へ去ったとき、もし誰かが我々のもとへ来て、かつて神の民であった者はどうしているかと尋ねるなら、我々は彼らに何と答えようか。とりわけ、若い諸君には、齢の盛りのヨナタンが、罪人である私にはサウルが、出会うならば。」

35

Quid (inquam) dicemus, nisi populum illum Juda novellum dilectum, quem mare fugit, cui sol stetit, cessit Jordanis: populum (inquam) illum, cui pervius fluctus fuit, aer fertilis, terra coelestis: quae non ut vestra haec terra, speciem corruptionis induerit, sed resurrectionis gratiam assumpserit: servire nunc Idumaeis, et subjectum esse Simoni latronum principi, nec servitutem ipsam habere securam, nec periculum cum libertate.

PL 15, 2165C

「我々は何と言うほかあろうか(と私は言う)。あの民、若きユダの愛された者、海が逃げ、太陽が止まり、ヨルダンが道を譲った民、(私は言う)あの民、波が通り道を開き、空気が豊かで、大地が天のようであった民。その大地は、諸君のこの地のように腐敗の姿を帯びたのではなく、復活の恩寵を受けたのだ。その民が、今やイドゥマヤ人に仕え、盗賊の首領シモンに服している、と。しかも隷属そのものに安全はなく、自由にも危険が伴う、と。」

36

Quid ad haec responsuros putamus, qui elegerunt bello perire, quam libertati patriae supervivere? Quid etiam Matathiam responsurum Macchabaeorum auctorem, qui voluit observando legem sabbato feriatus mori, quam praeliatus vivere?

PL 15, 2165C

「これに対して、何と答えると我々は思うか。祖国の自由を生き延びるより、戦いで滅ぶことを選んだ者たちは。マカバイ家の始祖マタティアは、何と答えるか。彼は、戦って生きるより、律法を守って安息日に休みつつ死ぬことを望んだのだ。」

37

Si audierit quomodo Simon, non solum sabbato caedes civium innumeras agitaverit, sed ipsos sacerdotes Domini, neomeniis et omnibus sanctis festae celebritatis diebus jugulare coegerit?

PL 15, 2165C

「もし彼が聞いたなら、どうであろうか。シモンが、安息日ばかりでなく、新月祭と、祝祭の務めのあらゆる聖なる日々にも、数えきれぬ市民の虐殺を行い、主の祭司たちそのものを屠るよう強いたと聞いたなら。」

38

Quantum ingemiscet Jechonias, cum audierit Simonem, qui seditionibus primo urbem everterit, caede civium violaverit templi vetustam religionem, conventum toties, ut sui deditione, urbem exueret incendio, malle perire omnia excidio, urbem, templum exuri, plebem totam interfici, ne occupatae inclinet dominationis fastigium!

PL 15, 2165D

「ヨヤキンはどれほど呻くだろうか、聞いたなら。内乱によってまず町を覆し、市民の殺害によって神殿の古い敬虔を冒瀆し、幾度も説得されて、自分が降伏することで町を火から免れさせるよう求められたシモンが、すべてが滅びに帰することを望み、町も神殿も焼かれ、民がすべて殺されることを望んだ、占領した支配の頂が傾かぬようにと。」

39

Quantum (inquam) dolebit Jechonias, licet tempore malorum urgentium minus felix imperio, melior tamen filio? Pater enim sibi minus felix esse quam patriae, licet miserabiliter, pie tamen maluit.

PL 15, 2165D

「ヨヤキンはどれほど悲しむだろうか(と私は言う)。迫る災いの時に、支配においては幸いに恵まれなかったが、子〔次節以下、子らと目を失った者として語られるので、ゼデキヤを指すらしい。作者はヨヤキンとゼデキヤを父と子として語る〕よりは優れていたのだから。実に父は、自分にとって幸いでないほうを、祖国にとって幸いでないよりも選んだ。悲惨ではあるが、敬虔にである。」

40

Itaque se cum sua prosapia, egressus urbem, Babyloniis obsidentibus in servitium dedit, ne eversam patriam, ne populum Dei captivum videret. Filius autem aerumna pari, sed affectu impari: dum sibi metuit, et se in exsilium et urbem in excidium deduxit.

PL 15, 2166A

「こうして彼は一族とともに町を出て、バビロニア人が攻囲するなかで、隷属に身を委ねた。祖国が覆され、神の民が捕らわれるのを見ずに済むようにである。しかし子のほうは、同じ苦難にありながら、心は同じでなかった。自分の身を恐れて、自らを追放に、町を滅びに導いたのである。」

41

Hic itaque infelix patriae, nec sibi felix, qui et liberos suos et oculos amisit: ille autem prudentior, qui captivitatem civium sua redemit captivitate.

PL 15, 2166A

「この者は、祖国にとって不幸で、自分にとっても幸いでなく、子らも目も失った。あの者はいっそう賢明で、市民の捕囚を自分の捕囚で購った。」

42

Denique id exitus docuit: iste in regno senior, ille junior in servitio defecit, quamvis ei postea thronum regium Babylonius rex juxta se constituerit, et consilii detulerit praerogativam, miserae calamitatis solatio.

PL 15, 2166A

「実に、結末がそれを教えた。この者は王位にあって年長で、あの者は年若くして隷属のうちに力尽きた〔iste を子、ille を父と取った。続く王座の話は父(ille)に当たる〕。もっとも、のちにバビロニアの王が、彼のために自分のそばに王座を据え、助言において上席の特権を与えたが、それは惨めな災いの慰めであった。」

43

Denique tolerabilior jam mea sors est, post liberorum necem mori, quam vivere: ut scias, quam crudelis sit, qui filios ante ora patris jugulet. Cujus etiam regalia munera deteriora sunt, quam pietatis vulnera.

PL 15, 2166A

「実に、子らの死ののちに死ぬことは、生きるよりも、いまや私の運命にとって耐えやすい。これによって、子らを父の目の前で屠る者がどれほど残酷かを、あなたは知るがよい。その者の王にふさわしい贈り物ですら、愛の傷よりも悪い。」

44

Aut enim tam impia inferre primo non debuit, aut tam honorata postea substituere, quasi quaevis dignitas redemi possit filiorum amissione, aut compensari caedes sobolis quovis usu honoris: nulla profecto, nulla dignitas tantum dolorem allevat.

PL 15, 2166B

「彼は、これほど不敬なことを初めから行うべきでなかったか、あるいはのちにこれほど名誉あることを代わりに与えるべきでなかったのだ。まるでどんな高位も子らを失うことで購えるかのように、あるいは子孫の殺害が、何らかの名誉の用いで償われうるかのように。そうではない。いかなる高位も、これほどの悲しみを和らげはしない。」

45

Nullus honor curat hoc vulnus, nisi sola mors, quae sensum adimat, recordationem auferat. Festina ergo, percussor: remorare tamen, dum liberos video, dum prius quam moriantur, aspicio: ne quis aetatis forsitan immaturitate turbatus, mortem timeat, cum saeviorem evadat tyrannum.

PL 15, 2166B

「いかなる名誉も、この傷を癒しはしない。感覚を奪い、記憶を取り去る死のほかには。ゆえに急げ、殺し手よ。だがなお待て、私が子らを見ている間、死ぬ前に見つめている間は。年の未熟さに取り乱して、死を恐れる者が出ぬようにである。もっと残酷な僭主を逃れるというのに。」

46

Beneficium est, filii, mori, ne patriae videamus captivitatem: tolerabiliora corporis quam mentis vulnera. Jam tolerabilius et vestras neces specto quas refugiebam, ne spectem neces in commune omnium, ne videam patriae bustum et totam urbem sepulcrum eorum.

PL 15, 2166B

「子らよ、死ぬことは恵みである、祖国の捕囚を見ないで済むのだから。体の傷は精神の傷より耐えやすい。私が避けていた諸君の死を、いまは以前より耐えやすく見つめている。万人に共通の死を見ず、祖国の墓、町全体がその者たちの墓所となるのを見ずに済むようにである。」

47

Beatior tamen, qui mortuus fuerit, quam qui reservatus. Summe Deus, ne inter innoxiorum greges sternatur Simon cum liberis suis; spectet captivus quem intulit: immo minime, minime, inquam; nam quem potest cogitare, potest ferre, nec tamen ea imprecor.

PL 15, 2166C

「それでも、死んだ者は、生き残された者より幸いである。いと高き神よ、無辜の者たちの群れの中でシモンが子らとともに打ち倒されることのないように〔この祈りの文意は定かでない。シモンが無辜の者に交じって死ぬことなく、生き残って捕虜となり、自分が招いた報いを見るように、と願い、すぐにそれを打ち消すと取った〕。捕虜となって、自分が引き入れた者を見るがよい。いや、断じて違う、断じて違うと私は言う。思い描ける者は耐えることもできるのだから。それでも、私はそうしたことを呪いはしない。」

48

Consideret quam grande nefas sit, quod non potest vel voto retorquere qui patitur; quam acerba ultio, quam saeva commissi sceleris immanitas, quod optat patriae captivus superstes, quia pejora sunt vitae ludibria, quam mortis supplicia. Sed jam finis verborum sit.

PL 15, 2166C

「苦しむ者が願いによってさえはね返せない悪が、どれほど大きな悪であるか、それがどれほど苛烈な報いであるか、犯された悪行の残忍さがどれほど凶暴であるかを、彼は思え。それは、祖国を生き延びて捕虜となった者が願うものなのだ〔quod optat patriae captivus superstes の係りは定かでない。前の報い(ultio)を受ける関係節と取った〕。生の嘲弄は、死の処刑より悪い。だがもう言葉は終わりにしよう。」

49

Festina, carnifex, dum cruentatum sanguine filiorum gladium geris; percute patrem, ut nullus refrigeret. Hoc solum morituro medicamentum est; hoc solo non sentitur ictus mucronis, dolor vulneris.

PL 15, 2166C

「急げ、刑吏よ、子らの血に染まった剣を持っている間に。父を撃て、剣が冷めぬうちに〔ut nullus refrigeret の意は定かでない。子らの血に温かい剣が冷めぬように、と取った〕。これだけが死にゆく者の薬である。これだけが、切先の一撃も、傷の痛みも、感じさせない。」

50

Percute sub conspectu Romani exercitus, sicut imperatum est, ut spectent vindicaturi. Misereatur hostis, quia socius non miseretur: judicent Romani, quia Simon occidit sine judicio: testes sunt ipsi, me non proditorem patriae, sed defensorem fuisse, qui pugnantem viderunt, non deserentem.

PL 15, 2166D

「ローマ軍の目の前で撃て、命じられたとおりに。復讐する者たちが見るがよい。仲間が憐れまぬので、敵が憐れむがよい。シモンが裁きなしに殺すので、ローマ人が裁くがよい。私が祖国の裏切り者でなく、守り手であったことの証人は、彼ら自身である。戦う私を見たのであって、見捨てる私を見たのではないのだから。」

51

Liberis ego meis, si potuissem, hostem avertissem, non hostem accersissem: atque utinam nec Simonem accersissem! Nec finis ullus adhibitus tantae crudelitati. Jacebant adhuc cum patre insepulti liberi: adjungitur et sacrilegium spectaculo parricidali.

PL 15, 2166D

「私が我が子らのためなら、できたとして、敵を退けたであろう、敵を呼び寄せはしなかったであろう。ああ、シモンさえ呼び寄せなかったなら。」これほどの残酷さに、いかなる終わりも設けられなかった。子らはなお、父とともに葬られずに横たわっていた。近親殺しの見世物に、さらに冒瀆が加えられた。

52

Caeditur Ananias sacerdos, claro genere ortus, licet nemo clarior sit splendore generis, quam munere religionis. Illo enim affectatur nobilitas, hoc non desideratur.

PL 15, 2167A

祭司アナニアが打たれた。名門の出であった。もっとも、家柄の輝きによってよりも、敬虔の務めによって名高い者はいない。前者によっては高貴さが求められ、後者においてはそれを望む必要がない。

53

Habeat sibi vetus prosapia diversorum fasces honorum, habent et sacerdotia suos fasces, qui elevantur non humeris, sed moribus: et attolluntur non virgarum proceritate, sed laborum perseverantia, fidei altitudine, pietatis fastigio.

PL 15, 2167A

古い家系は、さまざまな栄誉の束桿を自分のものにするがよい。祭司職にも固有の束桿がある。それは肩によってではなく、品行によって担われ、棒の長さによってではなく、労苦の忍耐、信仰の高さ、敬虔の頂によって掲げられる。

54

Percussus est etiam scriba Aristaeus clarae et ipse originis: et cum ipsis alii de plebe quindecim praeeminentes caeteris; licet injustam necem, non nobilitas faciat, sed innocentia.

PL 15, 2167A

律法学者アリスタイオスも打たれた。彼もまた名門の出であった。彼とともに、民のうちほかの者より抜きん出た十五人が殺された。その殺害が不正であるのは、高貴さによるのではなく、無辜によるのである。

55

Praeoccupantur etiam viri undecim, qui pariter conspiraverant, commoti scelerum ejus atrocitate; et sibi quisque metuens, quae in alios exerceri videbat, quod infidelis etiam amicis foret, et spes adempta, populante universos fame, Romanis jam jamque irrupturis: turbato Simone ad opem defensionis, bacchante ad officinam crudelitatis, facilique illecebra proditionis, quod Judas unus ex ipsis turrim tuendam susceperat.

PL 15, 2167A

さらに、ともに共謀していた十一人が先手を打たれた。彼らはシモンの悪行の残虐さに心を動かされ、しかも各自が、他人に加えられるのを見ていることを自分についても恐れ、また彼が友にさえ信義を欠くので、望みを奪われていた。飢えがすべての者を荒らし、ローマ人がいまにも突入しようとしていた。シモンは防御の助けに慌てふためき、残酷の仕事場へと荒れ狂って向かい、裏切りへの誘いも容易であった。彼らの一人ユダが、塔の守りを引き受けていたからである。

56

Is igitur cum Romanos vocaret, traditurum se pollicens turrim, fastidientibus aliis quod tam sero proditio procederet, aliis dubitantibus, quia frequenter promissa deditione dolum paraverat, praevenit Simon, et de universis conspirationis sociis poenam exegit: corpora quoque eorum de muro praecipitata.

PL 15, 2167B

彼はそこでローマ人を呼び、塔を引き渡すと約束した。しかしほかの者たちは裏切りがこれほど遅く行われることを嫌い、またある者たちは、彼がしばしば降伏を約しながら策略を企てたので疑った。そのうちにシモンが先んじて、共謀の仲間すべてに刑罰を科した。彼らの屍も城壁から投げ落とされた。

Liber V, Caput XXIII

第5巻 第XXIII章PL 15, 2167C
1

Clausus tenebatur Josephi pater, nec ullus ad eum accessus patebat. Eo studiosius Josephus ad deditionem invitabat Judaeos, et inconsultius murum successerat, ut liberaret patriam cum patre.

PL 15, 2167C

ヨセフスの父は閉じ込められており、父に近づく道はどこにも開かれていなかった。それゆえヨセフスはいっそう熱心にユダヤ人に降伏を勧め、父とともに祖国を解放しようとして、軽率にも城壁に近づいていた。

2

Quo loci saxo caput percussus concidit, ac pene jactatis desuper telis oppressus fuerat, ni praecepto Caesaris missi forent, qui eum protectum clypeis eriperent neci.

PL 15, 2167C

その場で彼は石に頭を打たれて倒れ、上から投げ下ろされる飛び道具に押しつぶされかけたが、カエサルの命令で兵が遣わされ、彼を盾で護って死から救い出した。

3

Comperto mater filii sui vulnere, et insultantium latronum consternata vocibus, mortis ejus formidinem simul et fidem induit: miserabiliter quoque deplorare occoepit: ad hos fructus fecunditatis se reservatam, ut nec officio viventis filii potiretur, nec sepeliret defunctum.

PL 15, 2167C

母は息子の傷を知り、嘲る盗賊どもの声に打ちのめされて、息子の死への恐れと、その死を信じる思いとを同時に身にまとった。そして悲痛に嘆き始めた。自分は子を産んだ実りがこれであるために取っておかれたのだ、生きている子への務めを果たすこともできず、死んだ子を葬ることもできないのだ、と。

4

Voti quidem sui fuisse, ut ipse potius matri sepulturam daret: inter ejus manus supremum exhalaret spiritum: ille frigidos artus deficientis foveret, ille ultimos ore anhelitus legeret, ille oculos morientis clauderet, ille spirantia adhuc ora componeret.

PL 15, 2167C

彼女の願いは、むしろ息子が母に葬りを与えることであった。息子の腕の中で母が最期の息を引き取り、息子が衰えゆく母の冷えた手足を温め、息子が最後の吐息を口で受け止め、息子が死にゆく母の目を閉じ、まだ息のある母の顔を整えることであった、と。

5

Sed quia voto exciderat, solatium fuisse, si vel ipsa interesse potuisset filii morientis supremis, miserabili quidem sorte, sed tolerabili tamen, ut quem superstitem optaverat, ejus vel funus teneret.

PL 15, 2167D

だが願いがかなわなかったからには、せめて死にゆく息子の最期に自分が居合わせることができれば慰めであっただろう。それは惨めな運命ではあるが、まだ耐えられる。生き残ってほしいと願った子の、せめて亡骸だけでも手にとどめておけるのだから、と。

6

Verumtamen vel de muro, inquit, spectare mihi mea funera liceat: et si contingere non licet, utinam quidem nemo arceret! Sed quem metuam tanto destituta filio? Quid pertimescam, cui beneficium est mori?

PL 15, 2167D

「せめて城壁からでも」と彼女は言った。「私の者たちの葬りを眺めることだけは許されよ。もし触れることが許されぬなら、せめて誰も遮らなければよいのに。だが、これほどの子を失った私が、誰を恐れよう。死ぬことが恵みである者が、何を恐れよう。」

7

Utinam in me tela sua omnes contorqueant, omnes gladio me transfigant! quod vivens non potui, mortua saltem filii mei corpus veste mea protegam.

PL 15, 2167D

「みな、私に向かって飛び道具を投げつけよ。みな、剣で私を貫け。生きていてはできなかったが、死んだ私なら、せめてわが子の体を私の衣で覆えよう。」

8

Abundat unius vestimentum ad sepulturam duorum: et fortasse quisquam hostium miserebitur, ut amictu filii matris oculos tegat, et oculos oculis, manus manibus, ori ora connectat. Proripiens itaque se ad muros, coelum ipsum miserabili questu replebat.

PL 15, 2168A

「一枚の衣で、二人の葬りには足りる。そして敵のうちの誰かが憐れんで、子の外套で母の目を覆い、目と目を、手と手を、口と口を重ねてくれるかもしれない。」こうして彼女は城壁へ飛び出し、悲痛な訴えで天そのものを満たした。

9

Insultabant sui, flebant Romani: apud socios crudelitas, apud hostes misericordia. Figite (inquit) me, si qua est pietas: ego genui quem persequendum putatis. Ego infelicia ubera dedi: me exstinguite, si de illo vindictam quaeritis.

PL 15, 2168A

身内の者たちは嘲り、ローマ人は泣いた。仲間のあいだには残酷があり、敵のあいだには慈しみがあった。「私を刺せ」と彼女は言った。「もし少しでも情があるなら。諸君が追い詰めてよいと思っている者を産んだのは、この私だ。不幸な乳房を与えたのは私だ。あの子に復讐を求めるのなら、私を殺せ。」

Liber V, Caput XXIV

第5巻 第XXIV章PL 15, 2168A
1

Dum illa deplorat, ecce ad vocem matris procesit Josephus et deflere coepit quod evaserit, cui dulce fuerat ante patriam mori, et pro patria, dum salutaria suadet, procumbere.

PL 15, 2168A

彼女がこう嘆いているところへ、母の声を聞いてヨセフスが進み出た。そして、自分が逃れ生き延びたことを嘆き始めた。彼にとっては、祖国より先に死ぬことが、また祖国のために、救いとなることを説きながら倒れ伏すことが、かつては甘美であったのだ。

2

Sed jam non pro parentum contendere salute, qui depositi aevo cum in carcere vitae finem supremum exigant, liberantur, si moriantur: sed pro ara, pro templo, pro semirutis adhuc urbis moenibus trepidare. Obtulisse se vulneri, ne patriam everti videret.

PL 15, 2168B

だが今はもはや、両親の救いのために戦うのではない。両親は年老いて身を横たえ、牢で生涯の最期を迎えようとしており、死ねばむしろ解き放たれる身である。そうではなく、祭壇のため、神殿のため、なお半ば崩れた町の城壁のために、気を揉んでいるのだ。傷に身をさらしたのは、祖国が覆されるのを見ずにすむためであった、と。

3

Qua excitati querela, plerique ad Romanos transeundum rati, qua potuerunt via, subtraxerunt sese insidiis latrocinantium, et custodia protendentium. Quibus quidem Titus misericordiam promissam servavit, sed alia gravior aerumna accidit.

PL 15, 2168B

この嘆きに心を動かされて、多くの者がローマ人のもとへ移るべきだと考え、通れる道を通って、盗賊を働く者たちの待ち伏せと、見張りを張る者たちの目から身をかわした。ティトゥスはこの者たちに約束した慈しみを守ったが、別のいっそう重い苦難が降りかかった。

4

Namque ubi data alimenti copia, coepit oneri esse cibus qui prius usui erat, desuetisque edendi officiis, ministerium feriabatur. Nulla vis dentium, ut cibum manderent, nulla arteriarum subsistentia, panem arrodere nullo poterant modo.

PL 15, 2168B

食べ物が十分に与えられると、かつては役に立っていた食物が重荷になり始めたのである。食べるという務めから久しく遠ざかっていたため、体の働きは休んでいた。歯には食べ物を噛み砕く力がなく、喉の管にも持ちこたえる力がなく、パンをかじることなど、とてもできなかった。

5

Si quid sane sorbuissent mollioris alimoniae, interclusis jam faucium meatibus strangulabantur. Obriguerant interiora viscerum, obstructi erant ductus ciborum. Aruerant jecoris venae, quae cibos attrahunt.

PL 15, 2168C

少しでも柔らかい食べ物を飲み込めば、喉の通り道がすでに塞がっていたので、息が詰まった。内臓の内側はこわばり、食物の通る管は詰まり、食物を引き寄せる肝臓の血管は干からびていた。

6

Perierat usus, aviditas cumulabatur, virtus defecerat, appetentia manebat. Ruebant supra cibos miseri, et invalidos morsus, more infantium meditabantur.

PL 15, 2168C

使う力は失われたが、食欲は積もり、力は尽きたが、欲求は残っていた。哀れな者たちは食べ物に襲いかかり、幼児のように、力のない咬みつきを試みていた。

7

Plerique visis alimentis, ipso gaudio deficiebant, atque inter exoptatos sibi cibos moriebantur: solati miseriam, quod votum impleverant. Sed erat pompa lacrymabilis, cum plures a cibo ad periculum surgerent, quam ad salutem, ut et victus noceret.

PL 15, 2168C

多くの者は食べ物を見たそのこと自体の喜びのために気を失い、待ち望んだ食べ物のただ中で死んでいった。願いを果たしたことが、惨めさの慰めであった。だが、涙を誘う光景であった。救いへ向かうよりも、食事から危険へと身を起こす者のほうが多く、糧そのものが害をなしたのである。

8

Inflabantur enim insolito cibo corpora potius, quam reficiebantur, et quasi quodam hydropisis morbo, distenta cute poenas dabant.

PL 15, 2168C

なぜなら、体は慣れぬ食物のために回復するよりもむしろ膨れ上がり、水腫の病のように皮膚が張って、その報いを受けたからである。

9

Et si quibus ulla adhuc virtus edendi, aviditas modum nescia, quod ferre non poterant, supra mensuram ingerebant, repentino cibo farti disrumpebantur. Quid enim grave non erat, quibus erat gravis et solus affectus, ut obesset vidisse, quod desideraverant?

PL 15, 2168D

また、まだ食べる力が少しでも残っていた者は、食欲が限りを知らず、耐えられないものを度を越して詰め込み、突然の食物に満たされて破裂した。感情さえも重荷であった彼らに、重くないものがあっただろうか。望んでいたものを見ただけで害になるほどだったのだ。

10

Incapaces enim affectuum per longam famem, oppressit etiam sensus naturae: et ipse gaudii motus gravavit. Nihil igitur mirum, si exhaustis periculo cibus est. Denique post biduanum jejunium, si quid avidius sumpseris, statim crudescit.

PL 15, 2168D

長い飢えのために情動を受けつける力を失っていたので、自然の感覚までもが圧しつぶされ、喜びの動きそのものが重荷となった。それゆえ、衰えきった者にとって食物が危険となるのは少しも不思議ではない。実に、二日の断食のあとで、あなたが少しでもがつがつと食べれば、たちまち消化不良を起こす。

11

Unde plerisque moris est, ut succum lactis infirmis visceribus infundant, eoque cum melle permixto temperent humorum exasperatam jejuniis intemperantiam, et defectionem corporis, velut infantiam quamdam molliore cibo nutriant.

PL 15, 2168D

このため多くの人々は、弱った内臓に乳の汁を注ぎ、それを蜂蜜と混ぜて、断食のために荒れた体液の乱れを和らげ、衰えた体を、いわば幼児のように柔らかい食べ物で養うのが常である。

12

Sic ergo nonnulli Judaeorum qui ad Romanos confugerant, poterant evadere, quadam arte pensantes moderamina cibi, donec desueta edendi caro, in suos rediret usus. Nec hoc tamen profuit miseris, sed causa majoris exitii fuit.

PL 15, 2169A

こうして、ローマ人のもとへ逃れたユダヤ人のうち幾人かは、ある技によって食事の量を加減し、食べることを忘れていた肉がもとの働きに戻るまで待つことで、生き延びることができた。だがそれも哀れな者たちの役には立たず、かえってより大きな破滅の原因となった。

13

Nam cum ex his plerique accepto cibo alvum purgarent, egesserant aliqui bimones aureos quos absorbuerant, cum adornarent fugam: ne deprensi, quia insidiatores omnia perscrutabantur, non solum dispendio, sed etiam periculo forent: scelus enim ducebatur, aurum quemquam praeter latrones habere.

PL 15, 2169A

というのは、彼らの多くが食物をとって腸を空にしたとき、逃亡の支度の際に呑み込んでいた金の「ビモネス」を排出した者が幾人かいたのである〔底本は bimones。二枚一組の金貨のことかと解したが、語義は定かでない〕。呑み込んだのは、見つかって損失だけでなく命の危険にまで及ばぬためであった。待ち伏せる者たちがすべてを調べており、盗賊以外の者が金を持つことは悪事とされていたからである。

14

Hoc itaque postea Judaei, specie miserabili inter inquinamenta alvi aurum legebant. Comperit id quidam Assyrius, et ab uno in omnes opinio manavit.

PL 15, 2169A

そこで、のちにユダヤ人たちは、哀れな姿で、腸の汚物のなかから金を拾い集めた。これをあるアッシリア人が見つけ、一人から全員へと噂が広まった。

15

Quod genus hominum praeceps ad avaritiam, et paratum ad versutiam, ut nihil tam atrox sit, quod refugiat, nihil tam turpe, quod erubescat studio pecuniae, A Syris in Arabas diffusa fama est, quibus et non minor avaritia, et feritas barbaricae propior immanitati, eo quod farti auro Judaei forent: diripiunt quoscumque offenderant advenientes, contra fas, contra leges deditionis, contra promissum Caesaris, quod occidi non licebat: incidunt adhuc viventes, cruentisque manibus eviscerant ventris secreta.

PL 15, 2169B

この種の人間は、貪欲へ走りやすく、狡猾さに長けており、金銭への熱意のためには、これほど凶悪で避けるものも、これほど恥ずべくて赤面するものも何もない。噂はシリア人からアラブ人へと広まった。アラブ人も貪欲は劣らず、残忍さは野蛮な獰猛さにいっそう近かった。噂とは、ユダヤ人が金を腹に詰め込んでいるというものであった。彼らは、やって来る者を、出会うかぎり奪い取った。神の定めに背き、降伏の法に背き、殺してはならないというカエサルの約束に背いてであった。まだ生きている者を切り開き、血に染まった手で腹の秘めたところを抉り出した。

16

Alvum scrutantur, et inter ejus manantia purgamenta aurum requirunt, non minus turpiter quam illi quos adigebat fames: insuper etiam saeva crudelitate. Multa acerba eo commissa praelio, nihil hoc uno acerbius.

PL 15, 2169B

腹を探り、そこからあふれ出る汚物のなかに金を探し求めた。飢えに駆られたユダヤ人たちに劣らず恥ずべき行いで、そのうえ残忍さまで加わっていた。この戦いのなかで多くの苛烈なことが行われたが、これほど苛烈なことはほかになかった。

17

Denique una nocte duo millia fere virorum discissa sunt tali flagitio, divisisque visceribus, quaestus suos Syria numerabat: Arabia negotiationis recensebat emolumenta, quae sine transfretati maris periculis novo crudelitatis commento in usum lucri verterant, et mercem putabant.

PL 15, 2169C

実に、一夜のうちに二千人ほどが、このような悪行によって切り裂かれた。内臓を割いたのち、シリアは己の儲けを数え、アラビアは商いの利益を勘定していた。海を渡る危険もなしに、残虐の新たな工夫によって、利得の用に変えたのであり、それを商品と思っていたのである。

18

Quod etiam nunc in hujusmodi hominum genere reperias, et nonnullis saepe Aegyptiorum, ut curandis funeribus negotientur, et officia humanitatis vendant mercaturae compendiis.

PL 15, 2169C

このことは、今もこの種の人間のなかに見いだされる。エジプト人の幾人かも、しばしば、葬いを世話することで商売をし、人情の務めを、商いの儲けのために売っている。

19

Misera fames auri; nihil sequendum putat, nisi quod ad praesens lucrosum: nihil honestum, quod pecuniae vacuum. Gravis jam dudum, gravis inolevit humanis affectibus quaerendi cupido, et mercatura facta est vita hominum: veno et empto vivitur.

PL 15, 2169C

金への飢えは哀れである。その場の儲けにならぬものは追い求めるに値せず、金にならぬものに立派なものはないと考えるのだ。人間の情動にとって、得ようとする欲は、とうの昔から重く、重く根づいてしまい、商いが人間の生となった。売り買いによって生きているのである。

20

Serpsit itaque vitium in innumeros; ut jam tolerabilior commutatio mercium sit, quam morum animorumque. Infecit Syrorum avaritia etiam Romanum exercitum.

PL 15, 2169D

こうして悪は数えきれぬ者へと這い広がった。いまや、品物の取引のほうが、習わしと心の取引よりまだ耐えられるほどである。シリア人の貪欲は、ローマ軍をも染めた。

21

Nihil enim facilius in alterum transit, quam amor pecuniae, et desiderium habendi: praesertim finitimas opes, quibus vicinus abundaverat. Nec est ulla passio, quae magis virtutem animi effeminet, quam cupiditas divitiarum.

PL 15, 2169D

金銭への愛と、持ちたいという欲ほど、たやすく他人に移るものはないからである。とりわけ、隣人が豊かに持っていた近隣の富についてはそうである。また、富への欲ほど、心の徳を軟弱にする情念はない。

22

Denique versutia laudi datur, paupertas probro habetur. Impedivit hoc vindictae severitatem, quia innumeri reperti tanto furori obnoxii: ideoque Titus qui vallare circumfuso exercitu Syros et Arabes proposuerat, contemplatione multitudinis revocavit sententiam: ut superioris delicti gratiam faceret, et ne postea committeretur, poenam denuntiaret, verborumque austeritate graviori suos argueret, quod auro succincti et argento, pretiosisque telis nitentes, nec arma sua erubescerent, ut tanto se dedecore dehonestarent.

PL 15, 2169D

実に、狡猾さは称賛を受け、貧しさは恥とされる。このことは報復の厳格さを妨げた。あまりに多くの者がその狂乱に陥っていると分かったからである。それゆえ、シリア人とアラブ人を軍で取り囲み、防柵で囲うと決めていたティトゥスも、その多数を見て決定を撤回した。以前の罪を赦免し、以後このことを犯さぬよう刑罰を告げ、また自軍の者たちを、いっそう厳しい言葉で責めた。金と銀を帯びに巻き、高価な武器で輝きながら、己の武具を恥じず、これほどの不名誉で身を汚したのは何事か、と。

23

At vero Syros et Arabes increpare, quod immemores Romani nominis, dictu quoque horrida excogitassent: venisse eos ad belli societatem, non ad exercitium flagitiorum.

PL 15, 2170A

さらに、シリア人とアラブ人を、ローマの名を忘れ、口にするのも恐ろしいことまで企てたとして叱責した。彼らが来たのは、戦いの仲間となるためであって、悪行を練るためではない、と。

24

In exercitu Romano non solum virtutem corporis, sed etiam mentis requiri: nec tantummodo fortitudinem in hostem, sed etiam disciplinae normam spectari: ne crudelis, ne impius, ne insolens miles sit: sed ne praedae potius quam victoriae intentus.

PL 15, 2170A

ローマ軍では、体の武勇だけでなく精神の武勇も求められ、敵に対する勇気だけでなく、規律の規範も見られる。兵士は、残酷であってはならず、不敬虔であってはならず、傲慢であってはならず、さらに、勝利よりむしろ略奪品に気を奪われてはならない、と。

25

Ea gravia videri militiae flagitia et vindicari atrociter. Inter arma quoque leges valere: fide melius bella geri, quae servetur etiam hostibus. Si ergo et armatis debetur, quanto magis precantibus!

PL 15, 2170A

これらは軍務における重い悪行と見なされ、厳しく罰せられる。武器のなかにも法は有効であり、戦いは、敵にさえ守られる信義によって行うほうがよい。武装した者にさえそれが負われているのなら、嘆願する者にはなおさらである、と。

26

Proinde caverent ab hujusmodi flagitiis, ne et victoriae exsortes, et salutis fierent. Neque se diutius passurum, ut eorum scelesta flagitia Romanis ascriberentur, qui plus oneri, quam usui forent.

PL 15, 2170B

それゆえ、このような悪行を避けよ、さもなければ、勝利の分け前にも、命の無事にも与れなくなるであろう。また、役に立つよりも重荷となる彼らの邪悪な行いが、ローマ人のせいにされるのを、これ以上は許さない、と。

27

Itaque repressit aliquantulum, non exsecuit avaritiam Syrorum, ut arbitrum fugerent, non ut praeceptum foverent.

PL 15, 2170B

こうして彼はシリア人の貪欲を少しばかり抑えたが、根絶はしなかった。彼らは目撃者を避けるようにはなったが、命令を重んじるようにはならなかった。

28

Denique explorato prius si forte Romani militis deesset praesentia, de miserorum visceribus exsecrabile lucrum proferebatur, nec tamen in omnibus sequebatur etiam praedae eventus, sed in paucis, quo crudelior feritas: quia non solum propter opes, sed etiam propter spem lucri plurimi exstinguebantur: cum latrones ipsi, et saeviores piratae latronibus, a latrocinio temperent, ubi praedam non senserant.

PL 15, 2170B

実に、ローマ兵の姿が偶然ないかどうかをまず探ってから、哀れな者たちの内臓から忌まわしい利得が引き出された。それでも、略奪の成果がすべての場合に続いたわけではなく、わずかな場合にだけであったので、残忍さはいっそう募った。富のためだけでなく、儲けの望みのためにも、非常に多くの者が殺されたからである。盗賊そのもの、また盗賊より凶暴な海賊でさえ、略奪品がないと知れば、略奪を控えるというのに。

29

Solius enim barbaricae immanitatis est, gratis nocere. Nam et ipsae ferae, ut interficiant, praedam sequuntur. Foris itaque poenae acerbae, intus immanior Joannes.

PL 15, 2170C

理由もなく害を加えるのは、野蛮な残忍さだけのすることである。獣でさえ、殺すのは獲物を追うためである。こうして、外には苛烈な刑罰があり、内にはいっそう残忍なギスカラのヨハネがいた。

Liber V, Caput XXV

第5巻 第XXV章PL 15, 2170C
1

Denique cum talia gererentur a Syris, etiamsi aliis qui revocarentur, indicio comperto, transfugere tamen alii non desinebant.

PL 15, 2170C

実に、シリア人がこのようなことを行っていたが、その企てが露見して引き戻された者があっても、それでも他の者たちは脱走をやめなかった。

2

Inter quos Manneus Lazari qui asserebat per unam portam sibi creditam centum quindecim millia mortuorum elata, additis adhuc octingentis octoginta funeribus, quod ipse tuendi vicem hujusmodi recepisset muneris: idque solo eorum numero collectum, qui ex mercede publica sepulti forent, praeter eos quos sepelierant sui.

PL 15, 2170C

そのなかに、ラザロの子マンネウスがいた。彼は、自分に任された一つの門から、115,000人の死者が運び出され、さらに880の葬りが加わったと述べた。自分がこの種の務めの見張りの番を受け持っていたからである。これは、公費で葬られた者の数だけを数えたもので、身内の者が葬った者は除かれていた。

3

Quae autem sepulcra, nisi ut de muro cadavera dejicerentur? Post ipsum plerique non ignobiles viri, confugientes ad Titum; sexcenta millia defunctorum fuisse, quae per portas elata numerata sint, commemorabant.

PL 15, 2170D

だが墓といっても、城壁から死体を投げ落とすことにほかならなかったのではないか。彼のあとで、身分の低くない者の多くがティトゥスのもとへ逃れ、門を通って運び出されて数えられた死者は60万人であったと述べた。

4

Eorum vero cadaverum quae propter infinitam pauperum multitudinem efferri nequiverint, atque in maximis domibus diversorumque operum spatiis constipata sint, numerum fuisse inaestimabilem. Et adhuc erat processus malorum, quae jam superiorum omnium finem vicerant.

PL 15, 2170D

しかし、貧しい者があまりにも多かったために運び出せず、大きな家々や、さまざまな作業場の空間に詰め込まれた死体の数は、見積もりようがなかったと言う。そして、すでに先のすべての災いの果てを超えた災いが、なお進んでいた。

5

Adhuc saeva obsidio, bellum grave: majoribus jam tamen Judaeorum animis, quam viribus. Super omnia vero fames tetrior, quae insidiaretur jumentis alvum purgantibus, et vetusta rimaretur boum stercora: ut quod visu erat horribile, hoc fieret esca esurientibus.

PL 15, 2170D

攻囲はなお苛烈で、戦いは重かった。しかしユダヤ人は、力よりもむしろ心がまだ勝っていた。何にも増して、飢えはいっそうおぞましく、荷を負う家畜が腸を空けるのを待ち伏せ、牛の古い糞まで漁った。目にするのもぞっとするものが、飢える者の食物となったのである。

6

Miserabilis congeries insepultorum corporum, et circuitu longo terra ipsa tecta cadaveribus, repleta ante muros omnia, terribilis species, horror gravis, odor pestilens; qui nec victores, nec victos discerneret: utrisque simul noxius, et majore Romanis impedimento, quibus necesse erat jacentes reliquias cruentato proterere vestigio: terra ipsius inculta, succisis omnibus quae ad usum militis et machinarum necessario conveherentur.

PL 15, 2171A

埋葬されぬ遺体の哀れな山があった。長い周囲にわたって大地そのものが死体に覆われ、城壁の前はすべて死体で満ち、恐ろしい光景、重い戦慄、疫病の悪臭であった。それは勝者と敗者を区別せず、双方にともに害をなし、ローマ人にはとくに妨げとなった。彼らは、横たわる残骸を、血に染まった足で踏みつけて進まねばならなかったのである。土地そのものも荒れ果て、兵と機械の用に必要なものとして運ばれるものはすべて、伐り尽くされていた。

7

Per tredecim ferme in circuitu urbis milliaria longe lateque vastata humus, et nudum gignentium solum.

PL 15, 2171A

町の周囲、約13ローマ・マイルにわたって、地は遠く広く荒らされ、何も生えぬ裸の土地となった。

8

Omne illud pomarium, in quo ante nemora viridantia, horti inhalantes floribus, diversa pomaria, suburbana praedia gratam sui speciem dabant, si quis postea vidit hospes, ingemuit: incola non recognovit, et ad genitalem regressus locum, cum praesens adesset, patriam quaerebat.

PL 15, 2171A

かつては緑の木立、花の香りを漂わす園、さまざまな果樹園、郊外の地所が、美しい眺めを与えていたその果樹園の一帯を、のちに見た客人は嘆息した。住民は見分けがつかず、生まれ故郷に帰ってきて、そこにいながら、祖国を探していた。

Liber V, Caput XXVI

第5巻 第XXVI章PL 15, 2171B
1

Reparatis itaque aggeribus et vineis, caeterisque machinis obsidionis, renovatus est belli furor; quasi ad extremam operis manum utrimque studiis conspiratum.

PL 15, 2171B

こうして土塁と防御小屋とその他の攻城の機械が修復されると、戦いの猛りが新たにされた。いわば仕事の最後の仕上げとして、双方が熱意を合わせたのである。

2

Totius enim periculo certaminis decernebatur; quia et Romanis solvenda obsidio foret, si aggeres et arietes incenderentur, quibus per inopiam silvarum reparationis subsidia non suppetebant: et Judaeis excidium patriae incumberet, si manu cederent, cum quassata murorum repetitis arietum ictibus resolverentur.

PL 15, 2171B

全体の戦いの命運が、その危険によって決せられようとしていたからである。ローマ人にとっては、もし土塁と破城槌が焼かれれば、攻囲を解かねばならなかった。森が乏しく、それらを修復する手立てがなかったからである。ユダヤ人にとっては、もし力で屈すれば、祖国の滅亡が迫った。破城槌が繰り返し打つたびに城壁は砕かれて崩れかけていたからである。

3

Processere itaque Judaei cum facibus adeo feroces; ut tamquam cessuro sibi Romano exercitu, incendia in machinas spargerent, obsidionem solverent. Sed exhaustae jam vires fame et res fractae, priores successus negarunt; substantia defecerat, audacia manebat.

PL 15, 2171B

こうしてユダヤ人は松明を手に進み出たが、その猛りはあまりに激しく、ローマ軍がいまにも退くかのように、機械に火を撒いて攻囲を解かせようとした。だが力は飢えですでに尽き、状況も壊れており、先の成功は与えられなかった。蓄えは尽き、大胆さだけが残っていた。

4

Contra, Romanis major pudor, si ab his qui extremum fame spiritum traherent, victoria de manibus diriperetur. Conserto itaque praelio, repulsi principes seditionis, ad murorum subsidia bello impares recurrerunt.

PL 15, 2171C

他方ローマ人にとっては、飢えで最期の息を引いている者たちに、勝利を手から奪い取られるなら、いっそう大きな恥であった。そこで戦いが交えられ、内乱の首領たちは押し返され、戦いでは敵わず、城壁の守りへと逃げ戻った。

5

Sed ubi dubia murorum caesura repetitis ictibus, Joannes haud incuriosus extremi subsidii, circumspexit: interiorem murum quasi in C litteram duxit.

PL 15, 2171C

だが、繰り返される打撃のもと城壁の断絶が危ぶまれるのを見て、ヨハネは、最後の備えに無頓着ではなく、周囲を見回し、内側の城壁をC字の形に引いた。

6

Postero itaque die convulsa parte murali, fragor labentis beneficii, et clamor Romani exercitus simul increpuit, quasi patrato excidio muri prolapsione.

PL 15, 2171C

翌日、城壁の一部が引き倒され、崩れ落ちる建造物〔底本は beneficii(恵み)。ミーニュの脚注(ガッランディ)は aedificii(建造物)かとする。これに拠って訳した〕の轟きと、ローマ軍の叫びが同時に響き渡った。城壁の崩落によって滅びが成し遂げられたかのようであった。

7

Sed ubi conclamatae urbis insultavit sonus, versa vice rerum, novi muri species, improvisa Romanorum gaudia restrinxit, judaeorum audacia successit, quia periculum differebatur.

PL 15, 2171C

しかし町が陥落したという呼ばわりの響きが襲ったとき、事態は逆転し、新しい城壁の姿が、ローマ人の思いがけぬ喜びを抑えた。ユダヤ人の大胆さがあとを継いだ。危険が先に延ばされたからである。

8

Tunc Caesar exercitum adhortari coepit, ut novum illum murum sine ulla cunctatione adoriendum putarent, quem constructio recens infirmum et facile solubilem proderet: auderent modo animis procedere, fragmenta muralia ascendendi facilitatem datura, ut praeliantes Romani, Judaeis de superiori loco decernentibus, adaequarentur.

PL 15, 2171D

そこでカエサルは軍を励まし始めた。あの新しい城壁は、作られたばかりで脆く、たやすく崩せることを示している。ためらわずに攻めるべきだと考えよ。ただ心を奮って進め。城壁の瓦礫が登りやすさを与えるだろう。そうすればローマ兵は戦いながら、上の場所から戦うユダヤ人と肩を並べるだろう、と。

9

Et quia cunctantes videbat rei difficultate, validissimos quosque juxta se congregans, in bellum accendebat tali oratione:

PL 15, 2171D

兵が事の困難にためらっているのを見ると、もっとも屈強な者たちを自分のそばに集め、次のような演説で戦いへと燃え立たせた。

Liber V, Caput XXVII

第5巻 第XXVII章PL 15, 2172A
1

Omnium rerum exitus plus negotii, quam principia habere, nulli incognitum est, fortissimi commilitones, quia consummatio suscepti muneris majorem quaerit laborem: siquidem toto libera mari currit navis, etsi non semper a puppe ventorum aspirent flamina, gubernator tamen obliquat velorum sinus, et sine refragio scinditur fretum.

PL 15, 2172A

「あらゆる事柄において、終わりは始まりより多くの労苦を要する、これは誰も知らぬことではない、いと勇敢なる戦友諸君よ。企てた務めを成し遂げるには、より大きな労苦が求められるからだ。実際、船は海の全域を自由に走り、風がつねに艫から吹くとは限らなくとも、舵取りは帆のふくらみを斜めに構え、波は妨げもなく切り裂かれる。」

2

Sed ubi ad portum venitur, opportuna aurarum temperies necessaria est, et angusto ingressus navium coercetur limite. Major itaque periculi cura, ubi spes propinqua; aedificantibus quoque plana exordia fundamentorum, sed ardua celsorum opera fastigiorum.

PL 15, 2172A

「だが港に着くとなると、ほどよい風の加減が必要であり、船の入り口は狭い限界に締めつけられる。それゆえ、望みが近づくところでは、危険への気遣いはいっそう大きい。建てる者にとっても、土台の始まりは平らだが、高い棟の仕事は険しい。」

3

Et plerumque in ipso operis claudendi fine, mercedis suae munere defraudatur miserandus faber, aut culminis lapsu obrutus, aut instabili deceptus vestigio, ut ad inferiora decidat.

PL 15, 2172A

「そしてしばしば、仕事を閉じるまさに終わりに、哀れな職人は報いの賜物を奪われる。屋根の崩れに埋もれるか、足場の不確かさに欺かれて、下へ落ちるからだ。」

4

De agricola quid dicam, cui procinctus laboriosior messis quam segetis, vindemiae quam putationis: et adultis fructibus graviora semper metuenda pericula?

PL 15, 2172B

「農夫についてはどうか。収穫の備えは種まきよりも骨が折れ、ブドウの収穫は剪定よりも骨が折れる。実った果実には、つねにいっそう重い危険を恐れねばならない。」

5

Nihil ergo novum, si adhuc nos in ipso portu consummandi cursus periculum manet: quia per angustiora viarum scandendum est ad Antoniam: quo dejectis inde adversariis, superiorem occupantes locum, ac supra verticem locati hostium, ipsos quodammodo anhelitus eorum intercludamus.

PL 15, 2172B

「それゆえ、我々が航路を成し遂げようとするまさにその港で、なお危険が待っているのは、少しも新しいことではない。より狭い道を通ってアントニアへ登らねばならぬのだ。そこから敵を叩き落とし、上の場所を占めて、敵の頭上に陣取れば、彼らの息そのものを、いわば塞いでしまえる。」

6

Sed difficile hoc nobis videtur, commilitones, quasi vero ad ludum, non ad bellum convenimus: in quo aut vincendum, aut moriendum sit viris.

PL 15, 2172B

「だが戦友たちよ、我々にはそれが難しく思えるのか。まるで遊戯のために集まったかのように。しかし我々が集まったのは戦いのためだ。戦いでは、男は勝つか、死ぬかのどちらかである。」

7

Tunc ergo debueratis excusare, quando ad praelium veniebatis, ut vindicaretis cladem Romani exercitus, et maculatae militiae probrum dilueretis. Si Neronis tempore ulciscendam injuriam Romani nominis aestimabatis, quid vos decet velle Vespasiano imperatore?

PL 15, 2172B

「それなら、辞退すべきだったのは、戦いに来たときだ。ローマ軍の敗北に報い、汚された軍務の恥をすすぐために来たのだから。ネロの世に、ローマの名に加えられた侮辱を晴らさねばと考えていたのなら、ウェスパシアヌスが皇帝である今、諸君は何を望むのがふさわしいのか。」

8

Lavemus superioris imperii notam, ne nostro adhaereat: quam Nero quidem remoturus per Vespasianum aestimabatur, Vespasianus per Titum in se transfuderit, nisi vicerimus: exsequenda nobis tantummodo supplementa victoriae pater reliquit: quo fusis in cassum tantis laboribus, dedecores inultique referemus gradum, victoriam derelinquentes? quasi non levius crimen sit de militia decedere, quam victoriam deserere: illud enim formidinis, hoc proditionis est.

PL 15, 2172C

「先の治世の汚名を洗い流そう。それが我々に付かぬように。ネロはそれをウェスパシアヌスによって取り除くと思われていたが、我々が勝たなければ、ウェスパシアヌスはティトゥスによってそれを自らに注ぎ移すことになる。父が我々に残したのは、勝利の仕上げを遂げることだけだ。これほどの労苦をむなしく注いだうえで、不名誉に、報復も果たさず、勝利を捨てて歩みを退くのか。軍務から去ることは、勝利を見捨てることよりも軽い罪ではないかのように。前者は臆病の咎であり、後者は裏切りである。」

9

Sed periculosum putatis in hostem descendere, et murum armis circumsonare: quasi vero muliebria de nobis, et non virilia opera ipsa natura expetat, quae nobis ideo vitalem infudit spiritum, ut eum pro gloria libenter refundamus.

PL 15, 2172C

「だが諸君は、敵のなかへ降りてゆき、城壁を武器の響きで取り巻くのは危険だと思っている。まるで自然そのものが、我々に女の仕事を求めていて、男の仕事を求めていないかのように。自然が我々に命の息を注いだのは、栄光のために進んでそれを注ぎ返すためなのに。」

10

Ad quae igitur, nisi ad maxima quaeque a duce suo bellator adhortandus est? Nam usitati operis adhortatio, non solum conventis, sed etiam convenientibus affert pudorem, ut exigas, quod sponte debetur: id enim de se militem praestare oportet.

PL 15, 2172D

「では、最大の事柄のためでなくて何のために、兵士は自らの将軍に励まされねばならないのか。ありふれた仕事への励ましは、励まされる者だけでなく、励ます者にも恥を与える。進んで負うべきものを、取り立てねばならなくなるからだ。そのことは兵士が自ら果たすべきである。」

11

Et tamen quid immoderatum a vobis exigo? Nonne praestat mori per virtutem, quam vivere ad ignominiam?

PL 15, 2172D

「それに、私が諸君に求めるのは、何が度を越しているのか。武勇によって死ぬほうが、恥辱のなかで生きるよりもよいではないか。」

12

In medias Romanorum acies frequenter Judaeus excurrit, ac sese hostilibus cuneis impavidus infundit, non ad spem victoriae, sed ad indicium fortitudinis, et ostentationem gloriae?

PL 15, 2173A

「ローマの戦列のただ中へ、ユダヤ人はしばしば走り出て、敵の楔形の陣へ恐れもなく身を注ぎ込むではないか。勝利を望んでではなく、勇気のしるしとして、栄光の誇示として。〔疑問の語を欠く。前文を受けて「ではないか」と取った〕」

13

Vos, quibus terra et mari nemo impune adhuc restitit, quibus non est novum vincere, et crimen non vicisse, cum tanta habeatis vincendi suffragia, nec semel quidem proripuisse in hostem gradum non pudet? sed armatos otium tenere, et procinctu positos, feriatis animis exspectare, ut fames pro nobis dimicet, atque inedia potius sua, quam nostris fusi gladiis, in opprobium nobis erubescendos vertant trumphos?

PL 15, 2173A

「陸でも海でも、いまだ誰も無事には抗えなかった諸君、勝つことが新しくなく、勝たなかったことが咎となる諸君、これほど勝利を得る後ろ盾を持ちながら、敵のほうへ一度も歩を進めなかったことを恥じないのか。武装したままで暇を決め込み、出陣の備えをして待ち、気を緩めて、飢えが我々に代わって戦うのを待ち、我々の剣ではなく彼ら自身の飢えによって打ち倒された敵が、我々の凱旋式〔底本は trumphos。triumphos と読む〕を恥ずべき侮辱〔底本は opprobium。opprobrium と読む〕に変えるのを待つとは。」

14

Non pudet, inquam, strenui commilitones, universarum victores gentium, nihil de armis sperare, nihil de viribus, sed de sola obsidione, et operiri quando hostis morbo consenescat, atque in suo moriatur lectulo?

PL 15, 2173A

「恥じないのか、と私は言う、勇ましき戦友たち、すべての諸国民の勝者よ。武器にも、力にも何の望みも置かず、ただ攻囲だけに頼り、敵が病で老い衰え、自分の寝床で死ぬのを待つとは。」

15

Et quae potest esse sine bello victoria? omnia sunt repleta cadaveribus, deformes exuviae jacent, exsangues reliquiae defunctorum, nisi quos ipsi inter se suis manibus trucidaverunt. Quid timemus eos, quos jam fames, ignis, latrocinium, seditio exstinxit?

PL 15, 2173B

「戦いなくして、どんな勝利があり得るのか。すべてが死体で満ち、醜い残骸が横たわり、血の気の失せた死者の遺骸がある。彼らが自らの手で互いに殺し合った者たちは別としてもである〔nisi quos … trucidaverunt の係りは定かでない。飢えで死んだ者の遺骸を言い、内輪の殺し合いの死者は別にして、と取った〕。飢え、火、盗賊の跳梁、内乱がすでに滅ぼした者たちを、我々は何ゆえ恐れるのか。」

16

Quid destituimus divina beneficia? Cujus enim nisi Dei nutu in sua collisi arma sunt? Destituti quoque subsidiis alimentorum, nec ullus domestici finis furoris.

PL 15, 2173B

「なぜ我々は、神の賜物を見捨てるのか。神の意向によるのでなければ、いったい誰の意向によって、彼らは自分たちの武器でぶつかり合ったのか。糧食の備えも尽き、内輪の狂乱にも終わりがない。」

17

Vereor ne jam et religionum videamur rebelles, qui et nostris, et suis religionibus infidos tam diu reservamus. Verum esto, sit atrox bellum et formidolosum. Quid enim vos belli demulceo facilitate? Sit victoria incerta, certum periculum.

PL 15, 2173B

「私は恐れる。我々が、宗教にも背く者と見えはしまいか。我々自身の宗教にも彼ら自身の宗教にも不実な者たちを、こんなに長く生かしておくのだから。いや、よい。戦いは苛烈で恐ろしいとしよう。私は何ゆえ、戦いの容易さで諸君をなだめようとするのか。勝利は不確かで、危険は確かだとしよう。」

18

Nonne apud eos mihi sermo est, qui humana prudentia noverint, in periculis promptiorem esse omnium animantium fortitudinem, quam in remissioribus contentionibus? Ferae ipsae cum se circumvallatas armis viderint majore in eos impetu ruunt, ut vi sibi aperiant iter.

PL 15, 2173B

「私が話しているのは、人間の思慮によって知っている者たちに対してではないか。あらゆる生き物の勇気は、緩やかな争いよりも、危険のなかでいっそう素早いのだと。野獣でさえ、武器に取り囲まれたと見れば、より大きな勢いでそれらへ突進し、力ずくで道を開こうとする。」

19

Et atrociora serpens latibulis excussus, infundit venena. Sunt etiam, quae natura innoxia, in periculis tamen suis ad nocendum fortiora sunt. Habent cervi sua arma, si quis se obvium ferat, et mortem cornibus repellunt. Habent et laesae apiculae suos morsus.

PL 15, 2173C

「蛇も、隠れ場から追い出されれば、いっそう凄まじく毒を注ぐ。生まれつき害のない生き物も、自分の危うさに際しては、害をなす力がいっそう強くなる。シカにはシカの武器があり、誰かが立ち向かえば、角で死を押し返す。傷つけられたミツバチにも、咬みつきがある。」

20

Quid autem de viris bellatoribus apud Romanos loquar? cum Leonides ille Lacedaemone genitus, praeliaturus adversus innumerabilem Persarum exercitum, dixerit: Prandeamus in terris, apud inferos coenaturi.

PL 15, 2173C

「ローマ人のもとの戦士について、何を語ろうか。ラケダイモンに生まれたあのレオニダスは、数えきれぬペルシア人の軍と戦おうとしたとき、こう言ったではないか。『地上で昼食をとろう、冥界で夕食をとる者として。』」

21

Tantum valuit apud Graecos hic sermo, ut non solum de trecentis illis Lacedaemoniis viris quibus ipse praeerat, se nemo subtraxerit, praeter unum tantum, quem superstitem postea nullus recepit: sed etiam de caeteris qui simul ad bellandum processerant, nisi quos Leonides tanto degeneres bello repudiavit.

PL 15, 2173C

「この言葉はギリシア人のあいだで大きな力を持った。彼が率いたあの三百人のラケダイモンの男たちのうち、ただ一人を除いて誰も身を引かなかった。その一人は、のちに生き残っても、誰にも受け入れられなかった。だがそれだけでなく、ともに戦いに出た他の者たちからも、誰も身を引かなかった。ただしレオニダスが、これほどの戦いにふさわしくないとして退けた者は別である。」

22

Quid de Romanorum integris legionibus loquar? quos Cato Romanae assertor facundiae, et veritatis sincerus interpres, asseruit cum exsultatione ad bellum processisse: sed quo se redituros arbitrarentur, universosque libenter procubuisse, ne mutarent sententiam.

PL 15, 2173D

「ローマの無傷の軍団について、何を語ろうか。ローマの弁舌の擁護者、真実の誠実な解き明かし手であるカトーは、彼らが喜び勇んで戦いに進み出たと断言した。ただし、どこかへ帰れるとは考えず〔底本は quo se redituros arbitrarentur。本文が崩れているらしく、「帰れるとは考えず」と解した〕、全員が進んで倒れ伏した。考えを変えないためである。」

23

Beati quorum nemo suis hostium victoriam fuga annuntiavit. De trecentis tamen Lacedaemoniis vir unus subterfugit: illi in angustiis praeliabantur, ne circumvenirentur.

PL 15, 2173D

「幸いなるかな、逃げて敵の勝利を味方に告げた者が一人もいなかった者たちは。三百人のラケダイモン人からは、確かに一人が逃げ去った。だが彼らは、包囲されぬよう隘路で戦っていたのだ。」

24

De Romanis legionibus nullus vitam elegit, sed omnes mortis haereditatem, quorum vos posteri estis: si contemptu periculorum, quasi gloriosa indoles, virtutis prosapiam non abnuatis.

PL 15, 2174A

「ローマの軍団からは、誰も命を選ばず、全員が死の遺産を選んだ。諸君はその子孫である。もし諸君が、栄えある気質として、危険を侮る心によって、武勇の血筋を否まぬならばだ。」

25

Quis enim fortium virorum esse se mortalem non noverit, omnibusque positum finem vivendi? Quanto igitur melius patriae impendere, quod naturae debeas, et necessitatem commutare gloria: nec anhelae senectutis suspiriis obnoxiam vitam dejicere, nec ferventis aegritudinis casus reformidare, cum depositis aevo quotidiana fastidia sint?

PL 15, 2174A

「勇敢な男のうち、誰が自分は死ぬ身であり、すべての者に生の終わりが定められていると知らぬだろうか。ならば、自然に負うているものを祖国のために費やし、必然を栄光に取り替えるほうが、どれほどよいか。息も絶え絶えの老いの嘆息に服した命を投げ出すことも、燃えるような病の災難を恐れることもなく、老いて身を横たえた者には毎日が倦怠であるというのだから。」

26

Illorum autem, qui languore marcescunt, deficientibus viribus pariter ac sensibus, ut multorum opinio habet, animae simul cum corpore sepulcro adjudicentur.

PL 15, 2174A

「ところで、病に衰えて萎れる者たちは、力も感覚も同時に尽き、多くの人の考えでは、魂も体と一緒に墓に帰せられる。」

27

At vero bellatorum et strenuissimorum virorum, qui se pro patria, pro liberis, pro religione morti devoverint animas de vinculis corporis hujus ferro absolutas nulli dubium, quin purum illud aethereum elementum stellarum lumine refulgens, in coelestibus suscipiat habitaculis, hospitio quodam supernae quietis: in terris quoque remanere, insigne aliquod est gratiae vel injuriae, ut et languore commaceratos oblivio abscondat: et adversum pectus in hostem ferentes, si mors convenerit, sequatur gloria.

PL 15, 2174A

「だが、祖国のため、子らのため、宗教のために死に身を捧げた、戦士たちと、もっとも勇敢な男たちの魂は、剣によってこの体の枷から解き放たれる。あの清らかな、星の光に輝く天のものが、天上の住まいに迎え入れ、天の安らぎのもてなしのように受け入れることは、誰にも疑いがない。また、地上にもまた、誉れか辱めかの何らかの印が残る。病にやつれた者は忘却が覆い隠し、胸を敵へ向ける者には、死が訪れたなら、栄光が続くのだ。」

28

Ad haec vos invito praemia, commilitones, ut in hostem pergamus, quem clausum tenemus: ascendamus in murum per ruinam muri validioris, quae nobis velut quemdam aggerem praestat, et aequatur muro inferiori.

PL 15, 2174B

「戦友たちよ、これらの報賞に、私は諸君を招く。敵に向かって進もう、我々が閉じ込めているその敵に。より堅固な城壁の崩れを通って城壁に登ろう。それは我々にいわば土塁のようなものを与え、低いほうの城壁と高さが等しくなっている。」

29

Quisquis virtutis vexillum praeferens, primus in murum ascenderit, vel secundus, vel tertius, vel pluribus comes; haudquaquam mihi non donatus opimo abibit munere: etsi nulla major remuneratio quam fortitudinis gloria, quae plerumque est tutior.

PL 15, 2174B

「武勇の旗印を掲げて、最初に城壁に登る者、あるいは二番目、三番目、あるいはさらに多くの者の仲間となる者は、豊かな賜物を受けずに去ることは決してない。もっとも、勇気の栄光にまさる報賞はなく、それはしばしばいっそう安全である。」

30

Nam ubi primum animis et viribus confidentissimus quis ascenderit, fugient qui resistebant aut ad inferiora se conferent, aut latibulis abscondent: ita quod maximo nunc periculo sit, si in inferioribus quaerimus; sine labore magno sequetur, ut dejectis hostibus bellum conficiatur.

PL 15, 2174C

「心も力も最も自信に満ちた者が最初に登れば、抵抗していた者たちは逃げて下へ移るか、隠れ場に身を潜めるだろう。今、我々が下で敵を探すなら最大の危険となるが、敵が叩き落とされれば、さしたる労苦もなく戦いは終わるだろう。」

Liber V, Caput XXVIII

第5巻 第XXVIII章PL 15, 2174C
1

Vix sermonem Titus clauserat, et Sabinus se obtulit ex Syriae viris, egregius bellator, et ante Caesarem consistens, ait: Obedire se imperiis, ascensioni paratum, si eventus sibi adesset, ut Caesari placeret: si destrueretur secundis, nihil praeter spem sibi accidere, qui judicio proprio delegisset pro Caesare mori.

PL 15, 2174C

ティトゥスが演説を終えるか終えぬうちに、シリアの者たちのなかからサビヌスが進み出た。優れた戦士であった。彼はカエサルの前に立って言った。自分は命令に従う。登る備えはできている。もし結果が自分に味方し、カエサルの意にかなうならそれでよい。もし幸運に見放されても〔底本は destrueretur。destitueretur の誤りか〕、期待に反することは何も自分には起こらない。自らの判断で、カエサルのために死ぬことを選んだのだから、と。

2

His dictis laevam extendens, clypeum supra caput extulit, et dextera vibrans gladium, immane quantum in arma insurrexerit: ut quivis eum non cognosceret, quem paulo ante exilis corporis specie despicabilem putaverat, subito cum videret pergere in adversum, et hostibus pariter et muris minantem sese extendere, quasi jam celsior in subjectos praeliaretur, et murum quateret manu.

PL 15, 2174D

こう言うと、左手を伸ばして盾を頭の上に掲げ、右手に剣を振りかざして、武具を構えて驚くほど大きく身を起こした。そのため、誰も彼だと気づかなかったであろう。少し前まで、痩せた体つきから取るに足らぬ男と思っていたその者が、突然、敵に向かって進み、敵と城壁を同時に威嚇して身を伸ばし、まるですでに高みから下にいる者と戦っているかのように、手で城壁を揺さぶるのを見たからである。

3

Sequebantur eum undecim viri studiosi ad imitandum, sed impares ad consequendum. Repugnabant de muro judaei spiculis, saxis, sagittis: et quod cujusque manus invenerat telum, in Sabinum dejiciebatur.

PL 15, 2175A

十一人の男が彼に従った。まねをする熱意はあったが、追いつく力はなかった。ユダヤ人は城壁から、槍、石、矢で抗い、一人一人の手が見つけた飛び道具が、サビヌスに向けて投げ下ろされた。

4

At ille interritus, cursu concito insiliit in fragmentorum aggerem, et in summo locatus, hostem avertit, dum proximus quisque formidat periculum.

PL 15, 2175A

それでも彼は恐れず、疾走の勢いで瓦礫の土塁に飛び乗り、その頂に立って、敵をひるませた。近くの者はみな危険を恐れたからである。

5

Sed dum se librat in murum attollens, et securus victoriae in hostem intendit, lapsus in faciem, cum maximo sonitu ruit. Quo revocati Judaei, coeperunt jacentem missilibus urgere.

PL 15, 2175A

ところが、身を傾けて城壁へ体を持ち上げ、勝利を確信して敵に向かっていたとき、顔から倒れ、轟音を立てて崩れ落ちた。これに引き戻されたユダヤ人は、倒れている彼に飛び道具を浴びせ始めた。

6

Ille genu nixus, et se protegens scuto quam diu potuit, a vulnere defendit, nec immunem reliquit, quem proximum reperit.

PL 15, 2175A

彼は膝をつき、できるかぎり盾で身を守って傷を防ぎ、いちばん近くにいた者を無傷のままにはしなかった。

7

Ad postremum tamen consertus vulneribus, spiritum prius quam bellum deposuit, nec dejectus gradu, nec muro excussus est, nisi mortuus: tribus quoque aliis necatis, octo semineces, licet a caeteris tamen exitio subtracti.

PL 15, 2175A

だが最後には、傷を幾重にも受け、戦いを捨てるより先に息を捨てた。足場から落とされたのでも、城壁から振り落とされたのでもなく、死んではじめて倒れたのである。他の三人も殺され、八人は半死半生となったが、仲間たちによって滅びから引き離された。

Liber V, Caput XXIX

第5巻 第XXIX章PL 15, 2175B
1

Nec tantum non terrori reliquis mors Sabini, sed incentivo fuit. Nam Romani viri qui praetenderant vigiliarum munia, compensare cupientes operis effectu, quod Sabini studio praeventi forent, viginti numero ineunt consilium magnum et memorabile: ut advocato quinti ordinis signifero, et duobus equestris militiae viris quos promptiores arbitrabantur, atque uno tubicine, quinta hora noctis silentio per aggeres sese fragmentorum muralium in superiora attollerent, caesisque custodibus, Antoniae murum occuparent.

PL 15, 2175B

サビヌスの死は、他の者たちの恐れとはならず、かえって奮起のもとになった。見張りの務めについていたローマの男たちは、サビヌスの熱意に先を越されたので、その働きの成果で埋め合わせたいと願い、20人で、大胆で記憶に値する計画を立てた。第五隊の旗手と、騎兵の者二人(いずれもより敏捷と思われた者)、そしてラッパ手一人を呼び集め、夜の第五時に、静かに、崩れた城壁の瓦礫の土塁を伝って上へ登り、番兵を斬り殺して、アントニアの城壁を占領しようというのであった。

2

Quo peracto, terribilior solito sonitus increpuit tubae, ut fessi labore Judaei et somno soluti, de improviso perturbarentur, quia omnia repleta hostibus crederent. Ante itaque fugere coeperunt, quam veri fides pateret.

PL 15, 2175C

これが成し遂げられると、ラッパの音がいつもより恐ろしく響き渡り、労苦に疲れ、眠りに弛んだユダヤ人は、不意を突かれて取り乱した。すべてが敵で満ちていると思ったからである。そこで、真相が確かめられるより前に、逃げ始めた。

3

Neque enim periculi sors tenebrosaeque noctis caligo patiebatur, ut quanti essent, cognosceretur. Et Caesar audito fragore tubae, armari exercitum jubet: ipse cum electis primus in murum ascendit, suis auxilio, hostibus impedimento.

PL 15, 2175C

危険の成り行きと、暗い夜の闇が、敵がどれほどの数であるかを知ることを許さなかったのである。カエサルはラッパの轟きを聞いて、軍に武装を命じた。自らも選り抜きの者たちを連れて、先頭に立って城壁に登り、味方には助け、敵には妨げとなった。

4

Illuxit dies, et jam Caesar conspicuus e muro suos adhortabatur: alii manibus suorum in murum elevabantur, alii per cuniculum, quem Joannes ad subvertendos Romanorum aggeres defoderat, in urbem se deferebant.

PL 15, 2175C

夜が明け、カエサルはすでに城壁の上に姿を現して、自らの兵を励ましていた。ある者は味方の手で城壁へ持ち上げられ、ある者は、ヨハネがローマ軍の土塁を掘り崩すために掘った地下道を通って町に入った。

5

Versa in perniciem perfidis subsidia sua, exclusi undique in templum se conferunt. Eo quoque volentes Romani irruere, cohibentur augustiis armisque repelluntur.

PL 15, 2175C

背信の者たちにとって、自らの助けは破滅に変わり、四方から締め出されて神殿へ逃げ込んだ。ローマ人もそこへ突入しようとしたが、狭さ〔底本は augustiis。angustiis と読む〕に阻まれ、武器に押し返された。

6

Fit in vestibulo grave praelium, nec jam spiculis aut sagittis, sed gladiis cominus geritur, manus ad vulnera, gladius super gladium, ictus super ictum, percussor caesorum sanguine perfundebatur, ut ipse potius percussus aestimaretur.

PL 15, 2175D

前庭で激しい戦いが起こった。もはや槍や矢ではなく、剣による接近戦であった。手は傷を負わせるために、剣の上に剣、打撃の上に打撃。打つ者は、斬られた者の血を浴びて、自らのほうが打たれたかのように見えた。

7

In ipso templo furor bellicus dominabatur. Natabant pavimenta sanguine: morientium gemitus, vincentium clamores sine ordine et modo personabant: Romanos perficiendi certaminis spes accenderat, Judaeis suprema patriae excidia ademerant mortis formidinem.

PL 15, 2175D

神殿そのものの中で、戦いの猛りが支配していた。床は血に浸っていた。死にゆく者のうめきと、勝つ者の叫びが、秩序も節度もなく響き渡った。ローマ人には、戦いを成し遂げられるという望みが火をつけ、ユダヤ人には、祖国の最後の滅亡が、死への恐れを奪っていた。

8

Hi sumptu gloriae virtutem alebant, illi desperatione salutis omne effindebant virtutis viaticum, nec reservabant.

PL 15, 2176A

一方は栄光の糧によって武勇を養い、他方は助かる望みを絶って、武勇の旅糧をすべて使い果たし、取っておかなかった〔底本は ff の次の字が欠けて刷られており effindebant とも見えるが、effundebant と読む〕。

Liber V, Caput XXX

第5巻 第XXX章PL 15, 2176A
1

Pulcherrimum quoque facinus adorsus est Julianus centurio, vir armis maximus, ex Bithynia profectus provincia, sed Romanis assuefactus disciplinis bellisque exercitus, et honoratae militiae clarus stipendiis.

PL 15, 2176A

百人隊長ユリアヌスもまた、きわめて立派な行いに取りかかった。武器にかけては並ぶ者のない男で、ビテュニア属州の出身であったが、ローマの規律に慣れ、戦いで鍛えられ、名誉ある軍務の年季で名高かった。

2

Qui cum prope Caesarem adstaret, ubi adversos vidit Romanos, quia Judaei numero praestabant, et adhuc Romani pauciores aderant, subito de Antonia se proripuit, et insequentes avertit: nec sunt ausi resistere, ipsa specie praecellentissimi viri, et superba quadam ultra humanam formam virtutis auctoritate, ita ut ipse Caesar miraretur.

PL 15, 2176A

彼はカエサルのそばに立っていたが、ローマ人が劣勢であるのを見た。ユダヤ人のほうが数で勝っており、ローマ人はまだ数が少なかったからである。そこで突然アントニアから飛び出し、追ってくる者たちを退けた。彼らは抗おうとしなかった。このきわめて優れた男の姿そのものと、人の姿を超えた、武勇の尊大な威厳のためであり、カエサル自身も感嘆するほどであった。

3

O varia atque incerta, velut quaedam bellorum alea! quae sicut jactu quodam, ita casu quodam potius quam virtute, plerumque inopinatis ludit eventibus, sufficiens novos exitus.

PL 15, 2176A

ああ、戦いの賽の目のように移ろい、定まらぬものよ。それは、いわば投げによって、すなわち武勇によるよりむしろ偶然によって、しばしば思いがけぬ結果をもてあそび、新たな結末をいくらでも差し出す。

4

Namque et hic jactus sunt, non tesserarum quidem, sed sagittarum, telorumque plurium, lapidum quoque, quibus saepe victor sternitur alieno vulnere.

PL 15, 2176B

ここでも投げられたのである。賽ではなく、矢と、多くの飛び道具と、石であった。それによって、勝者もしばしば他人の傷で打ち倒される。

5

Et dum aliena spolia rapit, ipse dispoliatur: velut hic Julianus, qui tergo imminebat hostium, dum alios perimit, et claustro coercet, ipsa alacritate incautior, confixum clavis calceamentum gerens, usu militarium virorum: non consideravit polito lapide solum stratum, quod cavendum foret; sed quasi in campo praeliaretur securus, labitur, et ingentem strage sua sonitum dedit.

PL 15, 2176B

そして他人の戦利品を奪っているうちに、自らが奪われる。このユリアヌスがそうだった。彼は敵の背に迫り、他の者を殺し、囲いの中に押し込めているうちに、その勢いのために不注意になり、軍人の習いで鋲を打った履物をはいていた。磨いた石で敷かれた床こそ用心すべきであったのに、それに思いを致さず、まるで野で戦っているかのように安心して、滑って倒れ、自らの倒れる大きな音を立てた。

6

Nec potuit assurgere lubrico solo fusus, genu tamen se sustinens, regressum hostem repellebat ut appropinquantes caederet, jaculantes quantum posset, caveret.

PL 15, 2176B

滑る床に倒れて起き上がれなかったが、それでも膝で身を支え、戻ってきた敵を押し返し、近づく者は斬り、投げる者はできるかぎりかわした。

7

Sed ipsa fatigatus atque oppressus multitudine, solus licet, quia nullus tanto se inserere periculo auderet, non despicabilis tamen, neque inultus, impigre occubuit. Haud equidem, ut arbitror, tali dignus exitu fuit, ut tanta virtus viri sic deciperetur.

PL 15, 2176C

だが、まさにその多勢に疲れ果て、押しつぶされて、独りであったが(これほどの危険に割って入ろうとする者が誰もいなかったので)、それでも侮られることなく、報復なしでもなく、勇ましく倒れた。私の思うに、彼は、これほどの男の武勇がこのように裏切られるような最期にふさわしい者ではなかった。

8

Sed plurimum in bello prudentia valet, quae cauta semper et perspicax incertorum providet casus. Solus se de Antonia proripuit, solus in hostilia agmina ruit, solus se armatis miscuit, solus in templum Judaeos redire compulit.

PL 15, 2176C

だが戦いでは思慮がもっとも力を持つ。それは、つねに慎重に、見通しよく、不確かな成り行きを見越すのである。彼は独りでアントニアから飛び出し、独りで敵の軍勢に突入し、独りで武装した者たちの中に交わり、独りでユダヤ人を神殿へ戻らせた。

9

Vereor ne istud obfuerit magis, quia de templo fuerunt exterminandi Deo infideles, ideo lapsus non invenit remedium. Spectabat Titus vincentem cum gaudio, periclitantem cum ingenti dolore: volebat subvenire, sed longe aberat.

PL 15, 2176C

私は恐れる。そのことがかえって害になったのではないかと。神に不信の者たちを神殿から追い出さねばならなかったので、それゆえ、彼の転倒は救いの道を見いださなかったのだ。ティトゥスは、勝つ彼を喜びとともに見守り、危うくなった彼を大きな痛みとともに見守った。助けに行こうとしたが、遠く離れていた。

10

Revocabatur a suis, quia in milite unius sors est, in imperatore universorum periculum: docebat exemplum, quid cavendum potius, quam sequendum Caesari foret.

PL 15, 2176D

味方に呼び戻された。兵士においては運命は一人のものにすぎないが、将軍においてはすべての者の危険だからである。この例は、カエサルにとって、従うよりむしろ避けるべきことを教えていた。

11

Denique sic consternati fuerunt socii, sic elati adversarii, ut et corpus Juliani in potestatem veniret hostium, quasi adhuc et defunctum timerent, si Romanis restitueretur. Caeteri Juliano caeso, facili negotio cessere.

PL 15, 2176D

実に、味方は意気消沈し、敵は意気揚がり、ユリアヌスの遺体さえ敵の手に渡るに至った。死んだ彼をもなお恐れ、ローマ人に返されることを恐れたかのようであった。残りの者たちは、ユリアヌスが斬られたあと、わけなく退いた。

12

Nondum enim ascenderant numerosi, et Judaeis occasio necis ejus virtutem auxerat: promptissimis eo praelio ad repellendos Romanos Alexa et Gitteo Joannis conjuratis, qui factionis ejus propugnatores forent: ex Simonis quoque parte Melchio et Jacobo Idumaeorum duce egregiis bellatoribus: Arsimone quoque et Juda tertiae factionis viris pariter adnitentibus, qui conjuncta manu pulsos Romanos intra Antoniam clausere.

PL 15, 2176D

まだ多くの者が登っていなかったうえ、ユダヤ人には彼の死の機会が武勇を増していたからである。この戦いでローマ人を押し返すのにもっとも果敢だったのは、ヨハネの誓約を結んだ者アレクサとギッテウスで、彼らはその党派の擁護者であった。シモンの側では、メルキオと、イドゥマヤ人の指揮官ヤコブで、いずれも優れた戦士であった。また、第三の党派〔どの党派を指すかは定かでない〕の者アルシモンとユダも同じく力を尽くし、彼らは力を合わせて、ローマ人を押し返し、アントニアの内に閉じ込めた。

Liber V, Caput XXXI

第5巻 第XXXI章PL 15, 2177A
1

Contra Titus non munimento sibi, sed impedimento angustias Antoniae ratus, jubet dirui munitionem ejus funditus, ut congressuris iter in hostem aperiretur.

PL 15, 2177A

これに対してティトゥスは、アントニアの狭さは自分たちの防備ではなく妨げであると考え、その防備を根こそぎ取り壊すよう命じた。交戦する者たちが敵へ向かう道が開かれるようにである。

2

Compertoque quod solemnitas Judaeis festorum dierum appropinquasset, praecepit interpretari Josephum Hebraeo sermone, quae ipse alloqueretur. Quae, malum! ratio Joanni suaderet, ut Romanos lacesseret.

PL 15, 2177A

またユダヤ人に祭日の厳かな時が近づいたと知ると、自らが語りかけることをヘブライの言葉でヨセフスに通訳させるよう命じた。いったい全体、どんな道理があってヨハネはローマ人を挑発するよう仕向けられたのか、というのである。

3

Si virtutis fiduciam gereret, eligeret alium pugnae locum: eo progrederetur, dummodo urbi parceret: templum non contaminaret, sacrificia festorum dierum non impediret: relinqueret quos idoneos sacrificiorum ministeriis aestimavisset; fortitudinis suae documentum ubi vellet praeter urbem et templum, ederet: congressioni milites Caesaris non defuturos: invitum se cogi ad totius urbis eversionem: cujus reliquias servare vellet, si pateretur Joannes: imminere templo faces, non quod templum Romani festinarent exurere, sed e templo educere belli incitatores.

PL 15, 2177B

武勇に自信があるのなら、別の戦いの場を選べ、そこへ進み出よ、ただし町は容赦せよ、神殿を汚すな、祭日の犠牲を妨げるな、犠牲の務めにふさわしいと見なした者たちは残せ、町と神殿のほかなら好きな所で自らの勇気の証を示せ、カエサルの兵士たちは交戦を拒みはしない、自分は望まぬまま町全体の破壊へ追いやられているのだ、ヨハネが許すなら、その残りを守りたいと思っている、神殿に火が迫っているのは、ローマ人が神殿を焼き払おうと急いでいるからではなく、神殿から戦争の扇動者を引き出すためである、と述べた。

4

Si victos se crederent, manus darent: at si victores futuros sperarent, non intra claustra se reciperent, sed in campis defenderent, quo templum labentibus jam incendiis eriperetur, vacaret purificationibus.

PL 15, 2177B

敗れたと信じるなら降伏せよ、しかし勝つことを望むなら、城壁の内に引きこもらず野で守れ、そうすれば神殿はすでに這い寄る火から救い出され、清めの儀に専念できる、というのであった。

5

Et interpretante Judaeis Josepho, cum silentio audita, tacitum vulgus probabat, sed metuebat sententiam suam pandere: quibus respondet Joannes, nullum praestabilius Deo esse sacrificium, quam pro aris, pro focis, pro templo ponere animam, viros Deo sacratos: et ideo si necesse sit, libenter procumbere pro libertate, tamen sperare se, quod excidium perpeti non possit civitas Dei.

PL 15, 2177C

ヨセフスがユダヤ人たちに通訳すると、彼らは沈黙のうちに聞き、民衆は黙して賛同したが、自分の考えを明かすことを恐れた。これにヨハネは答えて、神にとって、祭壇のため、炉のため、神殿のために命を捨てること、神に献げられた男たちがそうすることにまさる犠牲はない、だから必要とあれば自由のために喜んで倒れよう、それでも神の町が滅亡をこうむることはありえないと自分は望んでいる、と言った。

6

Titus ad haec: Merito igitur puram Deo servatis urbem et sanctum immaculatum, necando cives, interficiendo innoxios, perimendo sacerdotes? Talibus flagitiis non placantur divina, sed offenduntur. Abdicastis Deum vestrum sacrificiorum cultibus.

PL 15, 2177C

ティトゥスはこれに対して言った。「それでは諸君は、市民を殺し、罪なき者を屠り、祭司たちを滅ぼしておいて、神のために町を清く、聖所を汚れなく保っているというのか。このような恥ずべき行いによって神的なものはなだめられず、むしろ怒らされる。諸君は諸君の神から犠牲の祭儀を奪い去ったのだ。」

7

Si tibi aliquis negaret cibum, Joannes, quaereres eum: Deo vestro suae hostiae non immolantur, non redduntur sua munera, jugulantur homines, et adhuc putas Deum auxiliari? Revera sic gesta edocent, testificatur caesorum congeries, et cumuli vestrarum calamitatum.

PL 15, 2177C

「ヨハネよ、もしあなたに誰かが食物を拒んだなら、あなたはその食物を求めるであろう。諸君の神には、その犠牲が献げられず、その捧げ物が納められず、人間が屠られている。それでもなお、神が助けてくれると思うのか。実際、起こったことがそのように教えており、殺された者の山と、諸君の災厄の堆積が証言している。」

8

Quis haec videns, non ingemiscat? Nec reprehenderem, quod pugnares pro patria, si nollem parcere, si nollem patriam vestram aut templum reservare.

PL 15, 2177D

「これを見て、嘆かぬ者があろうか。もし私が容赦するつもりがなく、諸君の祖国も神殿も残すつもりがないのであれば、あなたが祖国のために戦うことを、私は咎めはしないであろう。」

9

Neque enim digna Carthago, aut metuendus Hebraeus Annibali, qui partem mediam orbis Romani subegerat: et tamen ipsa quoque reparata Carthago, quae usque ad excidium sui rebelles civium animos tulit.

PL 15, 2177D

「というのも、カルタゴが〔容赦に〕値したわけではなく、ヘブライ人が、ローマ世界の半ばを服属させたハンニバルほど恐るべき者であるわけでもない〔この一文は本文が崩れているらしい。digna の補いと、Annibali を「ハンニバルに比べて」と取る読みは推測である〕。それでも、そのカルタゴでさえ再建されたのである。自らの滅亡に至るまで市民の反逆の心を抱き続けた町であったのに。」

10

Fide mea, salva haec omnia tibi futura spondeo, veniam tibi salutis polliceor, non pro mercede sceleris, sed pro redemptione urbis, ut a te redimam periturorum culminum statum. Desinas moneo latrociniis tuis conturbare propositum pietatis Romanae.

PL 15, 2178A

「私の信義にかけて、これらすべてがあなたに無傷で残されると請け合い、あなたの助命を約束する。それは罪悪の報酬としてではなく、町の贖いとして、滅びゆく高楼の安泰をあなたから買い戻すためである。あなたの盗賊行為によって、ローマの敬虔の企てを乱すのをやめよと私は勧告する。」

11

Non formidabitur Hierosolyma, ut diruatur: quando potior viribus reservata est Antiochia. Certe Jechonias vester et Persis credidit, et urbem egressus, commisit se cum suis proximis barbarico furori, ne propter se civitas everteretur.

PL 15, 2178A

「エルサレムは、破壊されるほどには恐れられはしない。力で勝るアンティオキアが残されているのだから〔この一文は文意が定かでない。文字どおりに取った〕。確かに、諸君のヨヤキンはペルシア人をも信頼し、町から出て、自分に近い者たちとともに異民族の猛威に身を委ねた。自分のために町が覆されることのないようにである。」

12

Celebratur a vobis ejus memoria, sicuti vestri asserunt: id est Josephus assertor ejus, celebritatisque testis, qua honoratis virum, qui pro patria se captivitati obtulit. Servavit eum et barbarus Persa, et ego tibi spondeo impunitatem.

PL 15, 2178A

「彼の記憶は諸君のもとで讃えられている、諸君の者たちが主張するとおりに。すなわちヨセフスがその主張者であり、その讃えの証人であって、諸君はその讃えによって、祖国のために捕囚に身を差し出した人を顕彰しているのである〔この一文は係りが定かでない〕。彼を異民族のペルシア人も救ったのであり、私もあなたに刑の免除を請け合う。」

13

Certe et Josephus arma Romanis adversa intulit: crede promisso, cujus et exemplum praemisimus. Vadem tibi sponsionis nostrae Josephum damus: immo jam dedimus, quem reservavimus.

PL 15, 2178A

「確かにヨセフスもまたローマ人に刃向かう武器を取った。その約束を信じよ。その実例を我々はすでに先に示した。我々の約束の保証人として、ヨセフスをあなたに与える。いや、すでに与えたのだ、我々が〔殺さず〕取っておいた人を。」

14

Loquatur vobis sermone patrio, obliget se ritu quo soletis: non pudet me vadem quaerere, fidejussorem dare, ne eversorem exhibeam, qui volo parcere.

PL 15, 2178B

「彼が諸君に父祖の言葉で語り、諸君が常とする儀礼で自らを誓約に縛るがよい。容赦を望む私が、自らを破壊者として示すことのないように、私は保証人を求め、保証人を立てることを恥としない。」

15

Flere ad haec Josephus, rogare Joannem, deplorare patriae statum, obsecrare sermone flebili, appellare ut civem, sed caeteris pertinaciorem: testare Dei omnipotentis gratiam, salvum fore cum suis; tantummodo desisteret excitare militem Romanum ad urbis eversionem.

PL 15, 2178B

これに対してヨセフスは泣き、ヨハネに懇願し、祖国の状態を嘆き悲しみ、涙ながらの言葉で哀願し、市民として、ただしほかの誰よりも頑なな市民として呼びかけた。全能の神の恩寵にかけて、ヨハネが自分の者たちとともに救われるだろうと誓い、ただローマの兵士を町の破壊へ駆り立てることだけはやめるよう求めた。

16

Quem ubi flectere nequivit: Non mirum, inquit, Joannes, si perseveras usque ad excidium patriae, cum jam reliquerint eam praesidia divina.

PL 15, 2178B

彼を翻意させることができないと見て、ヨセフスは言った。「ヨハネよ、あなたが祖国の滅亡に至るまで頑として譲らないのは不思議ではない。すでに神の守りがこの国を去ったのだから。」

17

Sed mirum quod perituram non credis, cum legeris propheticos libros, quibus excidia patriae nobis annuntiata sunt, et reparata culmina, rursus a Romano diruenda exercitu. Quid enim aliud clamat Daniel?

PL 15, 2178B

「だが不思議なのは、あなたが、この国は滅びると信じないことである。あなたは預言者の書を読んだであろうに。そこには、祖国の滅亡が我々に告げられ、再建された高楼がまたローマの軍によって取り壊されることが告げられている。ダニエルはほかに何を叫んでいるだろうか。」

18

Non enim quod jam factum erat, sed quod post futurum, prophetabat: quae est abominatio desolationis, quam vociferatus est venientibus Romanis fore, nisi ista quae nunc imminet? quod est illud oraculum, quod a nobis saepe commemoratum est, a summo denuntiatum Deo: tunc scilicet perituram urbem funditus, cum civium manibus contribulis suus fuerit exstinctus, nisi quod nunc impleri videmus? et fortasse, quia jam defendi templum non placet, interdicto maculatum sanguine, purgari incendio placet.

PL 15, 2178C

「彼が預言したのは、すでに起こったことではなく、のちに来ることであった。ローマ人が来るときにあると彼が叫んだ、荒廃をもたらす憎むべきものとは、今まさに迫っているこれ以外の何であろうか。我々がしばしば語り伝えてきた、いと高き神から告げられた託宣、すなわち、市民の手によって同族の者が殺されたとき、町は根こそぎ滅びるという託宣は、今我々が成就するのを見ていることのほかに何であろうか。そして、もはや神殿を守ることが神の意にかなわないために、禁じられた血で汚された神殿が、火によって清められることが神の意にかなうのであろう。」

Liber V, Caput XXXII

第5巻 第XXXII章PL 15, 2178D
1

Complevit sermonem Josephus, sed nullis Joannes movetur fletibus, nec promissis flectitur. Urgebat Deus jamdudum perfidas mentes, ex quo impio se parricidio commacularunt. CHRISTUM JESUM cruci suffigentes.

PL 15, 2178D

ヨセフスは語り終えたが、ヨハネはいかなる涙にも動かされず、約束にも心を曲げなかった。神は、彼らがキリスト・イエスを十字架に釘付けにして不敬虔な近親殺しで自らを汚して以来、すでに久しく、背信の精神を追い詰めていたのである。

2

Hic est ille cujus mors Judaeorum excidium est: Natus ex Maria: qui ad suos venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11) . Quando enim suos non occiderunt Judaei? Nonne filium Saul sui occiderunt?

PL 15, 2178D

これこそ、その死がユダヤ人の滅亡となった者、マリアから生まれた者であり、「自らの者のもとに来たが、自らの者は彼を受け入れなかった」(ヨハネ1:11)。実際、ユダヤ人はいつ自分の者たちを殺さなかっただろうか。サウルの子を、彼らの者たちが殺したではないか〔サウルの子が誰を指すかは定かでない。同族の者に殺されたイシュ・ボシェトのことか〕。

3

Naboth propheta a suis utique lapidatus est: Judaea fuit Jezabel, quae jussit Judaeis, senioresque praeceptum exsecuti sunt. Judaeus Achab, qui causa mortis ejus factus est.

PL 15, 2178D

預言者ナボトは、確かに自分の者たちに石で打たれた。イゼベルはユダヤの女であって、ユダヤ人に命じ、長老たちがその命令を実行した。アハブはユダヤ人であり、彼の死の原因となった者である。

4

Quanti alii a civibus cives perempti et tamen diu integra civitas mansit, etsi diruta a Babyloniis post annos innumerabiles, sed reparata postea!

PL 15, 2179A

ほかにもどれほど多くの市民が市民によって殺されたことか。それでも町は長く無傷のまま残り、数えきれぬ年月ののちバビロニア人によって破壊されはしたが、のちに再建された。

5

Hoc est supremum excidium, post quod irreparabile templum, quia averterunt sceleribus suis praesulem templi, reparationis arbitrum.

PL 15, 2179A

これが最後の滅亡であり、これののち神殿は再建できない。彼らが自らの悪行によって、神殿の守護者、再建の裁定者を遠ざけたからである。

Liber V, Caput XXXIII

第5巻 第XXXIII章PL 15, 2179A
1

Tali affatu Caesaris et repetita oratione, inflexa est aliquorum sententia, qui se subtrahere potuerunt, ut ad Romanos convenirent.

PL 15, 2179A

カエサルのこのような語りかけと、繰り返された説得によって、何人かの考えが傾き、抜け出すことのできた者たちは、ローマ人のもとへ集まった。

2

Caeteros revocavit periculi metus, qui a latronibus intendebatur (et forte quaedam inclinatio mentium erat, ne plures eriperentur futurae eversioni): quos Caesar confugientes ad se, quia erant inter eos et viri sacerdotales cum filiis, et alii splendidioris familiae viri, suscepit bona gratia, pollicens securitatem salutis, jus possessionum suarum; atque ad urbem cui nomen Gosna, direxit: ne quid offensionis oriretur ritu dispari et cultus diversitate.

PL 15, 2179A

ほかの者たちは、盗賊たちから向けられる危険への恐れによって引き戻された(そして、より多くの者が来たるべき破壊から救われぬようにという、心の傾きもたまたまあったのであろう)。彼のもとへ逃れてきた者たちを、カエサルは、その中に祭司の家柄の者たちが子らとともにおり、さらに名門の家の者たちもいたので、好意をもって迎え入れ、身の安全と、それぞれの所有地の権利を約束した。そしてゴスナという名の町へ向かわせた。儀礼の違いと祭祀の相違から、何かの摩擦が生じないようにである。

3

Quod ab his, qui in urbe positi repugnabant (seu quia hujusmodi suspicio incesserat, sive ullus composuerat dolo, ne plures dilaberentur) in argumentum est derivatum necis, ut exstincti objicerentur.

PL 15, 2179B

町の中に陣取って抵抗していた者たちは、これを(そのような疑いが生じたためか、あるいは、より多くの者が抜け落ちぬよう、誰か〔底本は ullus。誰か(aliquis)の意に取った〕が策略で仕組んだためか)彼らが殺されたことの証拠に仕立て、彼らは殺されたのだと言い立てた。

4

Eo comperto, revocatos Titus jussit cum Josepho propius muros obire, ut a suis agnoscerentur.

PL 15, 2179B

これを知ると、ティトゥスは、呼び戻された者たちに、ヨセフスとともに城壁の近くへ行き、同胞に見分けられるよう命じた。

5

Illi cum lacrymis gemituque magno, non sua deflere, sed patriae templique excidia: rogare cives, ut sequerentur Caesaris fidem, eriperent templum parato incendio, nihil sibi adversus legem praeceptum, nihil de libertate imminutum.

PL 15, 2179B

彼らは涙と大きな嘆きとともに、自分たちのことではなく、祖国と神殿の滅亡を嘆いた。そして市民に、カエサルの信義に従い、火の用意された神殿を救い出すよう求めた。律法に反することは何も命じられておらず、自由が少しも損なわれることもない、と。

6

Acquiescerent et ipsi experirentur Romanorum clementiam, quorum insuperabilem virtutem experti sunt.

PL 15, 2179B

聞き入れて、すでにその打ち破りがたい武勇を身をもって知ったローマ人の、慈悲をも自ら経験せよ、と〔求めた〕。

Liber V, Caput XXXIV

第5巻 第XXXIV章PL 15, 2179C
1

Cum talia miserabiliter deplorarent, proturbantur a suis, bellumque accenditur: insiliunt Judaei, atque in ipsa irrumpunt temeritate penetralia. Omnes recessus, omnia secreta occupant, quae inaccessa viris erant sacrorum exsortibus.

PL 15, 2179C

彼らがこのようなことを哀れに嘆いていると、同胞に押しのけられ、戦いが燃え上がった。ユダヤ人が飛びかかり、まさにその無謀さのままに奥所へ突入した。祭儀にあずからない男たちには近づけなかったあらゆる奥まった所、あらゆる秘所を占拠した。

2

Romani quoque se praelio parant: temerantur interdicta patrum belli necessitate, majore tamen Romanorum, quam suorum reverentia.

PL 15, 2179C

ローマ人もまた戦いに備えた。戦いの必要から父祖の禁令が犯されたが、それでも畏敬は、自分たちの者よりローマ人のほうが大きかった。

3

Gentiles enim cum formidine templum spectabant, Judaei cum furore ac temeritate adibant; et madidas manus humano gerentes sanguine, ipsa attractabant altaria.

PL 15, 2179C

というのも、異邦人は恐れをもって神殿を眺めていたが、ユダヤ人は猛り狂い、無謀にもそこへ近づき、人の血に濡れた手で、祭壇そのものに触れていたからである。

4

Titus tamen adhuc in proposito manens, alloquebatur Joannem, et invitum se deduci ad excidium urbis et templi contestabatur, dicens ad eum: Quid sibi volunt, Joannes, impressi illi ante fores templi apices elementorum?

PL 15, 2179C

それでもティトゥスはなお当初の意図にとどまってヨハネに語りかけ、自分は意に反して町と神殿の滅亡へ引きずられているのだと証言して、彼にこう言った。「ヨハネよ、神殿の戸口の前に刻まれた、あの文字の刻み目は何を意味するのか。」

5

Nonne significant neminem, nisi sacratum debere templo appropinquare? Quid illa septa pro templo? Nonne, ut conspectus arceant universorum liberos, solisque mysticis pateat secretorum cognitio: atque his sit liber aspectus, quibus est legitimus ingressus?

PL 15, 2179D

「それは、聖別された者のほかは誰も神殿に近づいてはならぬということを示しているのではないか。神殿の前のあの柵は何のためか。万人の自由な視線を遮り、奥義にあずかる者だけに秘事の知識が開かれ、正当な入場を許された者にだけ自由に仰ぎ見ることができるようにするためではないか。」

6

Prospectus excluditis peregrinorum, et accessus cogitis. Scribitis, ut nullus ingrediatur advena, nullus peregrinus introeat; et peregrinum sanguinem intra templum funditis, advenarumque simul et civium cruore vestra altaria commaculatis.

PL 15, 2179D

「諸君は異国人の眺めを締め出し、近づくことを押しとどめている〔accessus cogitis は「近づくことを押し縮める」の意に取った〕。いかなる寄留者も入ってはならず、いかなる異国人も立ち入ってはならぬと記しながら、神殿の内で異国人の血を流し、寄留者と市民の血で、諸君の祭壇を同時に汚している。」

7

Testificor ego non impressionis nostrae esse, sed vestrae praevaricationis, quod violatis quae vestra sunt.

PL 15, 2180A

「私は証言する。これは我々の侵入ではなく、諸君の背反によるものだ。諸君は自分たちのものを冒しているのだから。」

8

Ego alienus non exigo, immo obtestor, si velitis discedere, incolume templum futurum: neminem Romanorum hostiles irrogaturum manus, nihil de vestris temerandum esse sacrificiis.

PL 15, 2180A

「部外者である私は要求しない。むしろ誓って言うが、諸君が退くことを望むなら、神殿は無傷のままであろう。ローマ人の誰も敵意の手をかけず、諸君の犠牲のどれ一つ汚されることはない。」

9

Servabo templum vobis et proselytis; cultus enim sacrorum diversus, sed operis communis usus: Quod cultus fuit, a vobis recessit: quod operis est, victoribus remansit.

PL 15, 2180A

「私は神殿を諸君と改宗者たちのために守ろう。祭祀の儀は異なるが、建造物の用は共通である。祭祀であったものは諸君から去り、建造物であるものは勝者に残った。」

Liber V, Caput XXXV

第5巻 第XXXV章PL 15, 2180A
1

Ubi ne his quidem per Josephum insinuatis revocari Caesar advertit (factionis enim principes putabant diffidentiae potius, quam pietatis esse tam frequentem desistendi conventionem), ad praelium necessitate invitus revertit, jubet adesse Romanos.

PL 15, 2180A

ヨセフスを通じてこれらを伝えても、彼らが思いとどまらないとカエサルは見て取った(党派の首領たちは、これほど度重なる中止の申し入れは、敬虔よりもむしろ自信のなさのしるしだと思っていたのである)。そこで、やむなく戦いに戻り、ローマ人に集合を命じた。

2

Sed quia tantae multitudini angustia impedimento erat, triginta electis viris, singula deputat bellatorum millia. Non enim totum exercitum reciperent tam densa aedificiorum obstacula.

PL 15, 2180B

しかし、これほどの大軍には狭さが妨げであったので、選んだ30人に、それぞれ兵士1,000人を割り当てた。これほど密集した建物の障害は、全軍を受け入れはしなかったからである。

3

Ipse quoque simul descendere volens, revocabatur a suis, ne in angusto nocturnis etiam plerumque temporibus, quibus necesse erat insidiantium fraudi occurrere, periculi aliquid in se excitaret: cum amplius proficeret, si spectator belli adesset, quae unusquisque promptius sibi, decernendum arbitraretur, sub oculis Caesaris praeliaturo.

PL 15, 2180B

彼自身も一緒に下りて行こうとしたが、狭い場所で、しかも夜にもたいてい、待ち伏せの策略に対処せねばならぬのだから、わが身に何か危険を招かぬようにと、部下に引き止められた。戦いの観戦者としてそこにいるほうが、より益が大きいというのであった。カエサルの目の前で戦うことになれば、各人は、自分が決すべきこととしてより進んで考えるものがあるからである〔文が整わず、このように解した〕。

4

Omnia enim quae circa templum gererentur, velut in theatro quodam, ex loco Antoniae desuper visebantur.

PL 15, 2180B

神殿のまわりで行われることはすべて、あたかも劇場のように、アントニアの場所から上方に見渡せたのである。

5

Inflexus ad eam sententiam Caesar, Cereali mandat negotium, ut praetendentibus circa templum Judaeis, hora noctis nona superveniret, caeterosque hortatur studiose ingruere certamine; se quoque dimicantium meritis non defuturum, cum desuper aut ignaviae cujusque testis, aut virtutis arbiter pugnam examinaret.

PL 15, 2180C

カエサルはこの意見に傾き、ケレアリスに、神殿のまわりに陣取るユダヤ人に夜の第九時に襲いかかる任務を託し、ほかの者たちには熱心に戦いへ突き進むよう励ました。自分も戦う者たちの功績を見逃しはしない、上から、各人の臆病の証人となり、また武勇の裁定者となって、戦いを検分するのだから、と。

6

Cerealis praescripto tempore impigre adest, sed custodes vigilantes reperit: praelium conseritur. Siquidem et intra templum siti non dormiebant, et congredientibus qui excubias obibant, facile se caeteri ad bellum pararant.

PL 15, 2180C

ケレアリスは定められた時に勇んで現れたが、見張りが目を覚ましているのを見出した。戦いが交えられた。神殿の内にいた者たちも眠っておらず、見張りに就いていた者たちが交戦する間に、ほかの者たちはたやすく戦いの備えを整えたからである。

7

Conferto agmine, instabat Romanus: Judaei, dum claustris atque angustiis nituntur, ne circumvenirentur, percursabant diversa: ut frequentius sibi a suis esset periculum, dum in tenebris non cognoscerentur, et plerumque transfigerentur a sociis, dum hostes putantur.

PL 15, 2180C

ローマ人は密集した隊列で迫った。ユダヤ人は、閉ざされた狭い所に頼って包囲されまいとし、あちこちへ走り回った。その結果、闇の中で互いに見分けられず、しばしば味方に刺し貫かれて、味方から受ける危険のほうが多くなった。敵だと思われたからである。

8

Quis enim nocte discerneret, socio an hosti occurreret? cum interrogare serum esset, cavere utile, consultum praevenire: et tolerabilior culpae exitus, errare in alieno vulnere, quam proprium eligere periculum, ubi hostis timetur.

PL 15, 2180D

夜に誰が、出会ったのが味方なのか敵なのか見分けられただろうか。問いただすのは遅すぎ、用心することが益あり、先んじることが賢明だったのである。しかも咎の帰結としては、誤って他人を傷つけるほうが、敵が恐れられる所で自ら危険を選ぶよりは、耐えやすかった。

9

Ancipiti itaque per noctem periculo laborabant Judaei, vel quod inferret hostis, vel in quo socius erraret. Nec minore per diem Romanus vehementior aderat, quem totius spectator certaminis Titus vel tacitus urgebat.

PL 15, 2180D

こうしてユダヤ人は、夜のあいだ、敵のもたらす危険と、味方が過つ危険との、二重の危険に苦しんだ。昼もまた、劣らぬ危険のうちに、ローマ人はより激しく迫った。戦いのすべての観戦者であるティトゥスは、黙していても彼らを駆り立てたのである。

10

In horam quintam pugnatum est acriter: Judaeis quoque strenue rebellantibus, ut neutra pars loco cederet.

PL 15, 2180D

第五時まで激しく戦われた。ユダヤ人もまた力強く抗い、どちらの側も持ち場を譲らなかった。

Liber V, Caput XXXVI

第5巻 第XXXVI章PL 15, 2181A
1

Dum haec inter se praelia gerunt, septem dierum spatia depositis omnibus usque ad fundamenta terrae, quae castro cui Antoniae nomen, Herodes immuniverat, latior facta est via quae ad templum ducebat: ut non solum percursandi militibus esset facultas, sed etiam in munimentis constituendis et coacervandis aggeribus, quantum esset necessarium locorum, pateret, quo pulsarentur etiam templi fastigiorum summa: per quae Romanis intentius immorantibus, cum intolerabilius fame urgerentur Judaei, coeperunt insidiari Romanorum jumentis: si quis bellatorum equum pabulo laxaverat, aut mulum levando oneri necessarium, rapto avertebant, nec solum cibus eis dispendio Romanorum, sed etiam flagitio, petebatur.

PL 15, 2181A

こうした戦いを互いに交えている間に、7日のあいだに、アントニアという名の砦のためにヘロデが固めていたものが、地の基礎に至るまですべて取り払われ、神殿へ通じる道はより広くなった。兵士が走り回る余地ができたばかりでなく、防塁を築き土塁を積み上げるのに必要なだけの場所も開けた。これによって神殿の屋根の頂までもが攻め立てられるようになった。ローマ人がそれにいっそう熱心にとどまっていると、ユダヤ人は耐えがたい飢えに迫られて、ローマ人の荷役の獣を狙い始めた。兵士の誰かが馬を草に放していたり、荷を軽くするのに要る騾馬を放していたりすると、奪って連れ去った。こうして食糧は、ローマ人の損害によってだけでなく、恥辱によっても求められたのである。

2

Cujus incuriae probrum in exordio statim, praescripto necis supplicio, Caesar removit; fraudem tamen, pervicaciam non compescuit.

PL 15, 2181B

この怠慢の汚名を、カエサルは当初ただちに、死の刑罰を定めて取り除いたが、策略と頑強さは抑えられなかった。

3

Exclusi enim ab hujusmodi rapinae necessario esurientibus alimento, herbarum subsidia captantes, destruendum murum quem circa pomarium Titus duxerat, cogitaverunt, ut vagandi et exquirendi radices arborum, pabulorumque liberior fieret excursus, quos ad cujusdam carceris vicem circuitus muri clauserat, nec erat jam, quo famem levarent.

PL 15, 2181B

というのも、必要に迫られて飢える者たちは、こうした略奪から締め出されると、草の助けを求め、ティトゥスが果樹園のまわりに築いた壁を壊そうと考えたのである。木の根や飼料を探してさまよう出撃がより自由になるようにであった。壁の囲いが彼らを牢獄のように閉じ込めており、もう飢えをやわらげるものもなかった。

4

Obrepunt itaque et excursu repentino ad montem Oliveti ingruunt praetendentibus: nec illi commisso defuere muneri, et tubae classico de caeteris castrorum aut turrium munimentis alios accerserunt ad praelii societatem.

PL 15, 2181B

そこで彼らは忍び寄り、突然の出撃でオリーブ山に陣取っていた者たちに襲いかかった。彼らも託された務めを欠かさず、ラッパの合図で、陣営や塔のほかの守りから、別の者たちを呼び寄せて戦いに加わらせた。

5

Conseritur pugna acrior in principio: dum pudor hos, illos fames urget saevo imperio ac necessario; sed confluentibus Romanis repelluntur Judaei, atque ad urbis suae muros reflectuntur.

PL 15, 2181C

戦いは初めのうちはいっそう激しく交えられた。一方は恥に、他方は飢えに、過酷で避けがたい命令によって駆り立てられていたからである。しかしローマ人が集まって来ると、ユダヤ人は押し返され、自分たちの町の城壁へ退けられた。

6

Tunc unus e turma equitum, Pedanius nomine, concito equo, dextram extendit, et se paululum inclinans, unum de Judaeis fugientem suspendit, captivum Caesari ferens, gloriosaeque victor rapinae, velut lepusculum aquila, aut accipiter fulicam ante pedes Caesaris viventem dejecit. Quo delectatus admodum Titus, laudatum eum et honoratum dimisit.

PL 15, 2181C

そのとき、騎兵の小隊の一人で、ペダニウスという名の者が、馬を駆り立てて右手を伸ばし、少し身をかがめて、逃げるユダヤ人の一人をつかみ上げ、捕虜としてカエサルのもとへ運んだ。栄えある獲物の勝者として、子ウサギをワシが、あるいはオオバンをタカがそうするように、生きたままカエサルの足もとに投げ下ろした。ティトゥスはこれをいたく喜び、彼を讃え、栄誉を与えて去らせた。

Liber V, Caput XXXVII

第5巻 第XXXVII章PL 15, 2181C
1

Jam circumfusae templi ardebant porticus: ubique luctus, ubique mors: foris bellum, intus supra bellum et incendium. Nec frangebantur animis Judaei: putabant vindictae perire, quidquid sine fraude gererent vel insolentia.

PL 15, 2181C

すでに神殿を取り巻く回廊が燃えていた。いたるところに嘆きがあり、いたるところに死があった。外には戦争、内には戦争に加えて火災があった。それでもユダヤ人は心を挫かれず、策略も傲慢も伴わずに行うことは何であれ、報復のためには無駄になると考えていた〔vindictae perire の意は取りにくい。「報復にとって失われる」と取った〕。

2

Quando aliter jam nequibant, provocabant Romanos ad excidii celeritatem. Jonathes quidam exiguus corpore, despectu dignior, juxta Joannis sepulcrum lacessebat Romanos, ut secum qui vellet, manu decerneret.

PL 15, 2181D

ほかにもはや手段がなくなると、彼らはローマ人を挑発し、滅亡を早めさせようとした。ヨナタンという、体の小さな、いっそう侮るに値する男が、ヨハネの墓のそばでローマ人を挑発し、望む者は自分と一騎打ちで決着をつけよ、と求めた。

3

Aliis despicientibus pusillitatem hominis, aliis fastidientibus cum eo decertare, quem continuo captivum habituri forent, aliis considerantibus periculoso certamine rem geri cum viris, qui in extremis salutis non aliqua fortitudine, sed sola temeritate vindictam quaererent: nihilque laudis futurum, si vinceretur excidio finitimus: et plurimum dedecoris, si quis lapsu aliquo communem victoriam turparet.

PL 15, 2181D

ある者はこの男の小ささを軽んじ、ある者は、すぐに捕虜にするはずの相手と争うのを嫌い、ある者は、危急にあって、何かの勇気ではなくただ無謀さだけで報復を求める男たちとの戦いは危険なものだと考えた。滅亡間近の者に勝ったところで栄誉は何も生じず、誰かが何かの失敗で共通の勝利を汚せば、はなはだしい不名誉となるというのである。

4

Jactabat se insolentissimus, et metum objiciebat victoribus: convicia ferens, quod non suis viribus, sed alienis auxiliis Romani inniterentur; nec Judaeos bello hostium, sed domesticis afflictos seditionibus.

PL 15, 2182A

この男はきわめて傲慢に誇り、勝者たちを臆病だとなじった。ローマ人は自分たちの力ではなく、他人の助けに頼っているのだ、ユダヤ人は敵の戦いによってではなく、内輪の内乱によって打ちのめされているのだ、と悪口を言った。

5

Erat in numero militum Romanorum Pudens nomine, qui praestrictus inanibus contumeliis, dum inconsulte pudori consulit, salutem neglexit, atque ipsa indignatione incautior, vulneri patuit, fususque in terram, incussit sociis verecundiam: insultationis quoque caussam Jonathae simul et mortis reliquit.

PL 15, 2182A

ローマ人の兵士の中に、プデンスという者がいた。空虚な侮辱に気を昂ぶらせ、思慮なく恥に配慮するあまり、自分の身の安全を顧みなかった。憤りのためにかえって不用心になり、傷を受けて地に倒れ、仲間に恥じらいを植えつけた。そしてヨナタンには、嘲弄の因と、同時にヨナタン自身の死の因をも残した。

6

Namque is successu laetus certaminis, et pompam attollens triumphi, dum tripudiat atque exsultat, concussoque clypeo simul et gladio proludit, excitavit in sua vulnera centurionem Priscum, qui superba et tumida jactantem non tulit, atque incautum victoria penetravit ictu sagittae.

PL 15, 2182A

というのも、ヨナタンは戦いの首尾に喜び、凱旋式さながらの誇示を掲げ、跳ね踊り、勝ち誇って、盾と剣を打ち鳴らして腕試しをしたあげく、百人隊長プリスクスを、自らの傷を負う方へと挑発したからである。プリスクスは、この傲慢で高ぶった振る舞いに耐えず、勝利ゆえに不用心になっていた男を、矢の一撃で射抜いた。

7

Quo stratus Jonathes, docuit in praelio neminem irrationabiliter insultare oportere: ubi victoris et victi conditio incerta, donec bellum claudatur.

PL 15, 2182B

これに倒れたヨナタンは、戦いにおいて、誰も道理に反して嘲ってはならないと教えた。勝者と敗者の境遇は、戦いが終わるまで定かでないからである。

Liber V, Caput XXXVIII

第5巻 第XXXVIII章PL 15, 2182B
1

At in urbe interiore, cum hostem intra muros cernerent altissimis eminentem aggeribus, universisque imminentem moenibus, tanquam vulnus in corpore, ita periculum introrsum pergere reformidarent, intercidunt porticum septentrionalem ex ea parte qua adhaerebat Antoniae, ne per ipsam hostis in templi superiora ascenderet, vel in inferioribus sitos superior urgeret: et proxima quaeque demetunt, ne populantibus incendiis templo finitima, etiam templum ipsum ignis depasceretur, atque intercisa igni exurunt: ita quod ab hoste metuebant, priores coeperunt.

PL 15, 2182B

しかし町の内側では、敵が城壁の内に、きわめて高い土塁の上にそびえ、あらゆる城壁の上にのしかかっているのを見て、体の傷のように、危険が内へと進むことを恐れ、アントニアに接していた側の北の回廊を切り落とした。敵がそれを伝って神殿の上の部分へ登ったり、上から下の部分にいる者たちを攻めたりしないようにである。また、近くにあるものをことごとく刈り取った。荒れ狂う火災が、神殿に隣接するものから、神殿そのものまでをも焼き尽くさないようにするためで、切り離したものを火で焼いた。こうして、敵から恐れていたことを、彼らのほうが先に始めたのである。

2

Salomonis quoque porticum ad fraudem pararunt, ut culminum interiora replerent pice ac bitumine, quae infra fornicem summi laterent fastigii, simulatoque quod eam vellent defendere, et frequentes hostes incesserent, sollicitant Romanos atque in sese excitant.

PL 15, 2182C

彼らはまた、ソロモンの回廊を策略のために仕立て、高い屋根の内側を、頂のアーチ天井の下に隠れるように、ピッチとアスファルトで満たした。そして、あたかもそれを守ろうとするかのように装い、敵が多数攻め寄せるように、ローマ人を誘い、自分たちへと駆り立てた。

3

Illi admotis scalis, summa porticus petunt: Judaei loco paulatim cedere, quod plures Romani ascenderant.

PL 15, 2182C

ローマ人は梯子を立てかけ、回廊の頂を目指した。ユダヤ人は、より多くのローマ人が登ったので、少しずつ場所を譲った。

4

Hi certatim irrepere, tamen prudentiores suspecti doli cavere: sed vulgus intentum victoriae, praefestinare, ubi res fraude carere visa, plurimis quasi inter retia locatis, admovetur ignis fornicibus interioribus, atque additis pice et bitumine atque caeteris incendii nutrimentis, in totam diffunditur porticum.

PL 15, 2182C

ローマ人は競って忍び入ったが、それでも思慮深い者たちは、疑わしい策略を警戒した。しかし、勝利に気を取られた群衆は、策略がないように見えたので先を急いだ。大勢がいわば網の中に置かれたとき、内側のアーチ天井に火が近づけられ、ピッチとアスファルトとほかの火の養いが加えられて、回廊全体に燃え広がった。

5

Circum vallabant flammae victores Romanos, ut nec resistendi facultas suppeteret, nec fugiendi copia: quid facerent non reperiebant. Spectabat Titus suos periclitantes, indignans quidem quod injussi ascenderant, sed miserans quod victores perirent.

PL 15, 2182D

炎は勝者であるローマ人を取り囲み、抵抗する余地も、逃げる術も与えなかった。彼らはどうすべきかわからなかった。ティトゥスは、危険に陥った部下たちを見て、命じられもせず登ったことに憤りながらも、勝者が滅びるのを憐れんだ。

6

Plerique se praecipitio dabant: sed ubi incendium evaserant, fractis cruribus, collisi corpore moriebantur: miserius erat, si debiles superviverent. Volebat subvenire Caesar, nec poterat: hortabatur tamen proximos, clamabat ut auxilio suis essent.

PL 15, 2182D

多くの者は断崖から身を投げた。だが火災を逃れても、脚を折り、体を打ち砕かれて死んだ。不具となって生き延びるなら、いっそう惨めであった。カエサルは助けたかったが、できなかった。それでも近くの者たちを励まし、仲間の助けとなるよう叫んだ。

7

Has voces, hunc dolorem Caesaris, pro supremo illi habebant solatio. Hoc erat morituris viaticum, hoc se velut sublimi solantes sepulcro ad mortem festinabant, quod in visceribus Caesaris reconderentur: nec vita eorum periret, quorum viveret gloria qui morerentur pro Caesare, relinquentes sui haereditatem triumphum.

PL 15, 2183A

この声、カエサルのこの苦痛を、彼らは最後の慰めとした。これが死にゆく者たちの旅の糧であった。自分はカエサルの胸の奥に納められるのだと、いわば高い墓に慰められながら、死へ急いだ。カエサルのために死ぬ者たちは、その栄光が生きているのだから、その命は滅びない。彼らは自分たちの遺産として、凱旋式を残すのである。

8

Itaque alii circumveniebantur ignibus, alii praeveniebantur; nec longe hostis, qui flammas fugientem feriret.

PL 15, 2183A

こうして、ある者は炎に取り巻かれ、ある者は炎に先回りされた。炎を逃れる者を打つ敵も、遠くにはいなかった。

Liber V, Caput XXXIX

第5巻 第XXXIX章PL 15, 2183A
1

Longinus tamen egregiae virtutis vir, cum provocaretur a Judaeis, ut sese his committeret promissa salutis securitate, maluit se solum transfigere gladio, quam maculare probro Romanae indolis fortitudinem.

PL 15, 2183A

だが、卓越した武勇の人ロンギヌスは、助命の保証を約束されて身を委ねるようユダヤ人に挑発されたとき、ローマ人の気質の勇気を恥辱で汚すよりは、ただ一人で剣で自らを貫くことを選んだ。

2

Artorius autem satis astute voce magna clamavit Lucium, dicens: Haeres mihi eris, si me decidentem exceperis. At ille miserandus occurrit ruenti, atque in se morituri necem transfudit.

PL 15, 2183B

一方アルトリウスは、まことに巧みに、大声でルキウスを呼んで言った。「落ちて行く私を受け止めてくれたなら、あなたは私の相続人となるであろう。」すると哀れなその男は、落ちてくる者に駆け寄り、死にゆく者の死を自分の身に移した。

3

Vere bellicum testamentum, non atramento scriptum, sed sanguine; nec in charta, sed in mucrone. Quod haeredem promisit, magnum plane ingenium, ut inveniret voluntarium mortis vicarium.

PL 15, 2183B

まことに戦いの遺言であった。インクで書かれたのではなく血で書かれ、紙にではなく刃の先に記された。相続人を約束したのは、実に大した機知であり、死の進んでの身代わりを見つけたのである。

4

Incensa est itaque porticus usque ad turrim, quam Joannes cum bellum adversus Simonem gereret, exaedificaverat super portas regiae domus, quam Ezechias sibi rex ad habitandum condidit: reliquam ejus partem ipsi diruerant Judaei.

PL 15, 2183B

こうして回廊は、塔まで焼かれた。この塔は、ヨハネがシモンに対して戦いを行っていたとき、王宮の門の上に建て増したもので、その王宮は王ヒゼキヤが自らの住まいとして築いたものであった。その残りの部分は、ユダヤ人自身が取り壊していた。

5

Sequenti quoque die a Romanis exusta est omnis porticus septentrionalis, usque ad porticum orientalem. Nam cum suis ipsi manus injicerent aedificiis, docuerunt Romanos illis non parcere.

PL 15, 2183B

翌日にも、北の回廊はすべて、東の回廊に至るまでローマ人によって焼き払われた。ユダヤ人自身が自分たちの建物に手をかけたことで、ローマ人にそれを容赦しないと教えたのである。

6

Nuda erat jam templi facies, et saeva hominum fames: insidiabantur sibi invicem, quis cui raperet cibum. Ubi alimenti suspicio, ibi bellum inter domesticos.

PL 15, 2183C

神殿の正面はすでに裸になり、人々の飢えは猛烈であった。互いに、誰が誰から食物を奪うかを狙い合った。食物の疑いのある所には、身内のあいだに戦いがあった。

7

Pugnabatur pro cibo, necabantur charissimi, discutiebantur defuncti, ne quis intra amictus eorum cibus lateret.

PL 15, 2183C

食物のために戦われ、最愛の者たちが殺され、死者は、衣の内に食物が隠れていないかと調べられた。

8

Simulate aliqui mortui aestimabantur, ne viventes aliquid habere alimenti suspectarentur: sed ne viventes quidem, aut vitae fungi munere, aut mortem simulare poterant.

PL 15, 2183C

見せかけて死者と見なされるようにする者もいた。生きている者が食糧を持っていると疑われないためである。しかし生きている者でさえ、生の務めを果たすことも、死を装うこともできなかった。

9

Verum aperto ore sicut rabidi canes, aurarum captantes spiramina, huc atque illuc circumferebantur inopia duce. Saepe etiam quasi ebrii in eadem domicilia regrediebantur, ut iterum quae vacua reliquerant, perscrutarentur.

PL 15, 2183C

ただ口を開けたまま、狂犬のように、風の息吹を捕らえようとして、貧しさを導き手に、あちらこちらへ連れ回された。しばしば酔った者のように同じ住まいに戻り、さきに空にしてきたところをもう一度探るのであった。

10

Et cum alia famis solatia non reperirent, detrahebant coria scutis, ut cibo essent sibi, quae praesidia non essent. Mandebant calceamentum: nec pudor erat solutum pedibus suscipere ore, et lingua lambere.

PL 15, 2183C

ほかに飢えの慰めを見つけられぬので、盾から革を剥がし、防具ではなくなったそれを、自分の食物とした。履物を噛んだ。足から外したものを口に入れ、舌で舐めることも恥ではなかった。

11

Vetustae quoque paleae quae olim projectae fuerant, non mediocri studio requirebantur: et si quis repererat, grandi pretio mutuabat.

PL 15, 2183D

古い藁も、かつて捨てられていたものが、並々ならぬ熱意で求められた。誰かが見つけると、高い代価で交換された。

Liber V, Caput XL

第5巻 第XL章PL 15, 2183D
1

Quid adoriar dicere factum Mariae, quod cujusvis barbari atque impii mens perhorrescat? Ea erat de locupletioribus feminis regionis Pereae quae trans Jordanem jacet.

PL 15, 2183D

マリアのしたことを、何から語り始めればよいのか。それは、どんな蛮人の、どんな不敬虔な者の心をも戦慄させるであろう。彼女は、ヨルダン川の向こうにあるペレア地方の、裕福な女たちの一人であった。

2

Belli horrore oborto, cum caeteris se in Hierosolymitanam urbem contulerat, quod esset tutior: eo quoque suas devexerat opes, quas principes factionum certatim invasere. Alimentorum etiam si quid pretio quaesiverat, de manibus eruebatur.

PL 15, 2184A

戦いの恐怖が起こると、ほかの者たちとともにエルサレムの町へ移っていた。そこのほうが安全だったからである。財産もそこへ運び込んだが、党派の首領たちが競ってそれを奪った。食糧も、代価を払って手に入れたものがあれば、手からもぎ取られた。

3

Exagitabatur a perfidis, dira imprecabatur, volebat mori, sed percussorem non inveniebat. Malebant insultare diutius, affligere gravius, quam cito perdere. Putabant quamdiu viveret, praedam fore.

PL 15, 2184A

彼女は背信の者どもに追い立てられ、恐ろしい呪いの言葉を吐き、死にたいと願ったが、手を下す者は見つからなかった。彼らは、すぐに滅ぼすよりも、長く辱め、いっそう苦しめることを望んだ。生きているかぎり、獲物になると考えたのである。

4

Defecerant jam omnia, et deliciis assueta, asperiora palearum vel coriorum dura non emolliebat. Saeva fames intimis se infudit medullis, exasperavit humores, mentem exagitavit. Habebat mulier infantulum quem genuerat.

PL 15, 2184A

すべてが尽きており、贅沢に慣れた彼女は、藁や革のいっそう粗く硬いものを、和らげて〔口にできるように〕することができなかった。猛烈な飢えは奥深い髄にまで染みわたり、体液を荒らし、精神を駆り立てた。この女には、自分が産んだ幼い子がいた。

5

Vagitu ejus excita, cum se et parvulum commacerari videret, tantis victa immanitatibus atque impar tam atroci calamitati, affectum amisit: et pietatis genitalis usu obliterato, dolorem absorbuit, furorem assumpsit.

PL 15, 2184A

その泣き声に目覚めて、自分と幼子とがともに衰え果てるのを見ると、これほどの残虐に打ち負かされ、これほど酷い災厄にかなわず、情愛を失った。産む者の敬虔の働きが忘れ去られ、悲しみを飲み込み、狂気を身にまとったのである。

6

Conversa itaque ad parvulum jam matrem oblita, et furens animi sic ait: Quid tibi faciam, parvule, quid faciam tibi? Saeva te circumstant omnia, bellum, fames, incendia, latrones, ruinae; cui te moritura credam, aut cui te tantillum relinquam?

PL 15, 2184B

そこで彼女は、もはや母であることを忘れて幼子の方へ向き直り、心も荒れ狂って、こう言った。「幼子よ、あなたに何をしてやればよいのか。何をしてやればよいのか。あなたを取り巻くのは、どれも残酷なものばかりだ。戦争、飢え、火災、盗賊、廃墟。死にゆく私は、誰にあなたを託せばよいのか。こんなに小さなあなたを、誰に残せばよいのか。」

7

Speraveram, quod si adolevisses, me pasceres matrem, aut sepelires defunctam. Certe si praevenires obitu, quod ego te pretioso tumulo meis manibus includerem. Quid agam misera? vivendi tibi ac mihi nullum subsidium video.

PL 15, 2184B

「あなたが成長したら、母である私を養い、死んだ私を葬ってくれるだろうと、私は望んでいた。あるいはせめて、もしあなたが私より先に死んだなら、私が自分の手であなたを貴い墓に納めてやれるだろう、と。哀れな私はどうすればよいのか。あなたにも私にも、生きるための助けが何一つ見えない。」

8

Omnia erepta nobis, cui te reservabo? aut certe quo condam sepulcro ne canibus alitibusve vel feris praeda sis? Omnia, inquam, erepta nobis. Potes tamen, dulcis meus, et sic matrem pascere: idoneae ad cibum manus tuae.

PL 15, 2184B

「すべてを私たちは奪われた。誰のためにあなたを取っておけばよいのか。それとも、犬や鳥や獣の餌食にならぬよう、どんな墓にあなたを納めればよいのか。すべてを、と私は言う、私たちは奪われた。けれども私の愛しい子よ、こうして母を養うこともできる。あなたの手は、食べるのにちょうどよい。」

9

O mihi suavia viscera tua, artus jucundi, prius quam vos penitus consumat fames, reddite matri, quod accepistis: redi, fili, in illud naturale secretum, in quo domicilio sumpsisti spiritum: in eo tibi tumulus defuncto paretur.

PL 15, 2184C

「ああ、私にとって甘美なあなたの内臓よ、楽しい四肢よ、飢えが完全に尽くしてしまわぬうちに、受けたものを母に返せ。わが子よ、あの自然の奥所へ帰れ、その住まいで、あなたは息を受けたのだから。そこで、死んだあなたの墓が用意される。」

10

Ipsa complectar quem genui, ipsa exosculabor: et quod impatientia amoris habet, habeat vis necessitatis, ut ipsa devorem meos artus, non simulatis, sed impressis morsibus.

PL 15, 2184C

「私が産んだ子を、私自身が抱きしめ、私自身が口づけしよう。愛の我慢できなさが持っているものを、必然の力が持つがよい。私自身が私の四肢をむさぼり食うために、ふりをした噛みつきではなく、食い込む噛みつきでもって。」

11

Ergo esto cibus mihi, furor latronibus, et vitae fabula, quae sola deest calamitatibus nostris. Quid faceres, fili, si et tu filium haberes? fecimus quod pietatis fuit, faciamus quod fames suadet.

PL 15, 2184C

「だから、私の食物となれ。盗賊どもには怒りとなれ。そして、私たちの災厄に欠けているただ一つのものである、世の語り草となれ。わが子よ、あなたにも子があったなら、どうしただろうか。私たちは敬虔であるべきことをした。今度は飢えが勧めることをしよう。」

12

Tua tamen causa melior, et quaedam pietatis species; quia tolerabilius est, quod matri dederis cibum visceribus tuis, quam quod te mater, aut occidere potest aut devorare.

PL 15, 2184C

「それでもあなたの事情のほうがましで、ある種の敬虔の姿でもある。あなたが母に、自分の内臓を食物として与えることのほうが、母があなたを殺すことも、むさぼることもできるのよりも、耐えやすいからだ。」

13

Haec dicens, averso vultu gladium demersit, et in frusta filium secans igni imposuit, partem comedit, partem operuit, ne quis superveniret: sed nidor incensi pervenit ad principes seditionis; continuoque odorem secuti, introierunt mulieris hospitium, minantes necem, quod ausa esset jejunantibus ipsis edere atque exsortes eos facere cibi, quem reperisset.

PL 15, 2184D

こう言って、顔をそむけて剣を突き立て、わが子を切り刻んで火にかけ、一部を食べ、一部を覆い隠した。誰かが来ることのないようにである。だが、焼かれたものの匂いが内乱の首領たちのもとへ届いた。そして、ただちにその匂いを追って女の住まいに入り、死をもって脅した。自分たちが飢えている間に、あえて食べ、見つけた食物の分け前を自分たちから奪ったというのである。

14

At illa, partem inquit, vestram vobis servavi: non fui avara nec inhumana: nolite indignari, habetis quod et vos edatis, de meis vobis visceribus cibum paravi.

PL 15, 2184D

しかし女は言った。「諸君の分は、諸君のために取っておいた。私は欲深くも、非情でもなかった。腹を立てるな。諸君にも食べるものがある。私は自分の内臓から、諸君のために食物を用意したのだ。」

15

Considete ocius: mensam apponam: mirari habetis, et ministerium meum indicate, quod talem nullius inveneritis mulieris affectum, quae vos nec dulcis filii fraudaret gratia.

PL 15, 2185A

「さあ、早く席に着け。食卓を並べよう。諸君は驚くはずだ。そして私の奉仕を言い広めよ。愛しい子の楽しみさえ諸君から奪わぬ女の、これほどの情愛は、どんな女にも見いだせなかった、と。」

16

Haec dicens, simul redoperuit ambusta membra, et epulanda obtulit cum adhortatione hujusmodi sermonis: Hoc est prandium meum, haec vestra portio: videte diligentius, ne vos fraudaverim.

PL 15, 2185A

こう言うと、同時に焼かれた肢を再び覆い、食べられるよう差し出して、次のような勧めの言葉を添えた。「これが私の昼食、これが諸君の分だ。よく見よ、私が諸君を欺いていないかどうかを。」

17

Ecce pueri manus una, ecce pes ejus unus, ecce dimidium reliqui corporis: et ne alienum putetis, filius est meus; ne alterius opus arbitremini: ego feci, ego diligenter divisi mihi quod manducarem, vobis quod reservarem.

PL 15, 2185A

「見よ、子の片手が一つ、その足が一つ、残りの体の半分がここにある。他人の子だと思うな。私の子だ。他人の仕業だと考えるな。私がやった。自分が食べる分と、諸君のために取っておく分とを、私が丁寧に分けたのだ。」

18

Numquam mihi fuisti dulcior, fili: tibi debeo, quod adhuc vivo. Tua suavitas animam tenuit meam, et produxit matri miserae diem mortis. Subvenisti in fame: tu munus supremum senectae, percussorum repressor.

PL 15, 2185A

「わが子よ、あなたが私にこれほど甘美であったことはない。私が今なお生きているのは、あなたのおかげだ。あなたの甘美さが私の魂を引き留め、哀れな母に死の日を引き延ばした。あなたは飢えのとき、助けてくれた。老いの最後の贈り物、殺す者たちの押しとどめ手よ。」

19

Venerunt necaturi, convivae facti sunt: habebunt ipsi quod tibi debeant, cum epulas meas sumpserint. Sed quid refertis gradum, quid horrescitis animo, cur non epulamini quod mater feci? Possunt et vos delectare, quae matrem exsaturarunt.

PL 15, 2185B

「殺しに来た者が、食卓の客になった。彼らは私の饗応を受けたのだから、あなたに負うものを自ら持つことになろう。だが諸君、なぜ足を引くのか、なぜ心でおののくのか、なぜ母が作ったものを食べないのか。母を満腹させたものは、諸君をも楽しませることができよう。」

20

Non esurio jam, postquam me filius meus pavit: abunde exsatiata sum, famem nescio: Gustate et videte, quia suavis filius meus. Nolite fieri molliores matre, infirmiores muliere.

PL 15, 2185B

「私はもう飢えていない。わが子が私を養ったのだから。私は十分に満ち足りた。飢えを知らない。『味わい、見よ、私の子は甘美である』〔詩篇の「味わい、見よ、主は甘美である」をもじった言葉〕。母より柔弱になるな、女より弱くなるな。」

21

At si vos in meo vulnere misericordes estis, et non suscipitis hostiam meam, atque aversamini holocaustum meum; ego consummabo sacrificium meum, manducabo quod reliquum est.

PL 15, 2185B

「しかし諸君が、私の傷に慈しみ深くあって、私の犠牲を受け入れず、私の焼き尽くす献げ物を避けるのなら、私が自分の犠牲をなし遂げよう。残りを私が食べる。」

22

Videte ne vobis opprobrio sit quod fortior vobis mulier reperta sit, quae absumeret epulas virorum. Ego quidem tales paravi epulas, sed vos sic epulari matrem fecistis: me tenebat passio, sed vicit necessitas.

PL 15, 2185B

「見よ、男たちの食事をたいらげる女が、諸君よりも強いと見いだされることが、諸君の恥辱とならぬように。確かに私はこのような食事を用意したが、諸君がこのようにして母に食事をさせたのだ。私を情念が捉えたが、必然が打ち勝った。」

Liber V, Caput XLI

第5巻 第XLI章PL 15, 2185C
1

Replevit continuo totam urbem tanti sceleris nefas, et utriusque tamquam ante oculos positum, parricidalis convivii ministerium perhorrescebat.

PL 15, 2185C

これほどの悪行の冒瀆は、たちまち町全体に満ちた。人々は、双方のことを目の前に置かれたかのように〔utriusque の係りが定かでなく、母と子の双方と取った〕、近親殺しの饗宴の奉仕におののいた。

2

Coeperunt et ipsi incentores seditionis examinare post haec, quos raperent cibos, ne similes escas invenirent, et velut imprudentes sumerent. Coeperunt universi timere, ne diu viverent, et mori vellent. Pervenit etiam ad Romanos hujus facti immanitas.

PL 15, 2185C

内乱の扇動者たちさえ、このことののち、どんな食物を奪うかを吟味し始めた。似たような食物を見つけて、知らずに口にすることのないようにである。皆が、長く生きることを恐れ、死を望み始めた。この行いの残虐さはローマ人のもとにも届いた。

3

Nam plerique hoc horrore perterriti, ad hostem fugerunt. Quo comperto Caesar, exsecratus infelicis terrae contagium, manus ad coelum elevans talia protestabatur: Ad bellum quidem venimus, sed non cum hominibus dimicamus; adversus omnem rabiem belluarum ac ferarum, quid sensibilium loquor? adversus omnem rupium immanitatem decernimus.

PL 15, 2185C

実際、多くの者はこの戦慄に怯えて、敵のもとへ逃げた。これを知ったカエサルは、不幸な地の汚染を呪い、両手を天に差し上げて、次のように宣言した。「我々は確かに戦いに来た。だが人間と戦っているのではない。あらゆる獣と野獣の狂暴に対して——いや、感覚あるものについて何を言うのか。あらゆる岩の残忍に対して、我々は戦いを決しているのだ。」

4

Diligunt ferae fetus suos, quos etiam in fame nutriunt; et quae alienis corporibus pascuntur, a consimilium ferarum abstinent cadaveribus. Hoc ultra omnem acerbitatem est, ut membra quae genitu mater, voraret.

PL 15, 2185D

「野獣はわが子を愛し、飢えのときにもこれを養う。他の体を餌とする獣でさえ、同類の野獣の死骸には手をつけない。自分が産んだ肢体をむさぼり食うというのは、あらゆる酷さを超えている〔底本は genitu。genuit と読む〕。」

5

Mundus ego ab hoc contagio: tibi me absolvo, quaecumque in coelo potestas es. Scis, scis profecto, quia intimo affectu pacem frequenter obtuli, et quod non pudet dicere, victor rogavi: quia parcere etiam ipsis tantorum flagitiorum prodigiorumque auctoribus volui, parcere populo, urbem servare: sed quid facerem repugnantibus, sed quid facerem adversus suos furentibus?

PL 15, 2185D

「私はこの汚染から清い。天にいる力ある者がたとえ誰であろうと、汝に対して私は無罪を主張する。汝は知っている、確かに知っている、私が心の底から幾度も平和を申し出たことを。そして、言うのを恥じないが、勝者でありながら乞うた。これほどの恥ずべき行いと凶事の張本人たちをも容赦し、民を容赦し、町を守ろうと私は望んだ。だが、抗う者たちに、私に何ができただろうか。同胞に対して荒れ狂う者たちに、私に何ができただろうか。」

6

Positis plerumque armis, quia illi a suorum caedibus non desinebant, in bellum reverti, ut liberarem obsessos, non perderem: ipsi nos de muris hortati saepe sunt dimicare, ne gravius a suis perirent. Quales sunt cives, quibus hostis remedio est?

PL 15, 2186A

「武器を置いたことも、しばしばあった。だが彼らは同胞の殺戮をやめなかったので、包囲された者たちを滅ぼすのではなく救い出すために、私は戦いに戻った。彼ら自身が城壁の上から、同胞の手でいっそうひどく滅びることのないよう、我々に戦うことをたびたび勧めたのだ。敵が救いとなる市民とは、いったいどのような市民であろうか。」

7

Audieram equidem intolerabilem hujus esse populi ferocitatem, qui incredibilibus se opinionibus in omnem excitat insolentiam.

PL 15, 2186A

「確かに私は聞いていた。この民の獰猛さは耐えがたく、信じがたい思い込みによってあらゆる傲慢へと自らを奮い立たせるのだと。」

8

De coelo se genus ducere, ibi primum induisse corporis formam, coeli se fuisse incolas, descendisse ad cultus terrarum, de terris ad coelum redire, transisse per maria sicco pede, fugisse ante se fluctus maris, conversa Jordanis fluenta in suum fontem recurrisse; stetisse solem, ut hi hostes suos vincerent, ne nox impediret: raptos in coelum igneis curribus suos, praeliatas pro se coeli potestates, et absentibus his universas hostium fusas copias, dormientibus partam victoriam.

PL 15, 2186A

「自分たちの血筋は天から引かれ、そこで初めて体の姿をまとい、天の住人であって、地を耕すために降り、地から天へ帰るのだと言う。海を乾いた足で渡り、海の波は自分たちの前から逃れ、ヨルダンの流れは向きを変えてその源へ走り戻ったと言う。太陽は、彼らが敵に勝てるよう、夜が妨げないよう、立ち止まった。自分たちの者は火の戦車で天に引き上げられ、天の力ある者たちが彼らのために戦い、彼らがいないあいだに敵の全軍は打ち散らされ、眠っているあいだに勝利が得られたと言う。」

9

Haec compereram, sed putabam quod divina circa se jactarent beneficia, non usquequaque audaciam extenderent, ut se nec a Romanis vinci posse arbitrarentur.

PL 15, 2186B

「これらを私は聞き知っていたが、彼らは自分たちをめぐる神の賜物を誇っているのであって、ローマ人にさえ打ち負かされるはずがないと考えるほどまでに、厚かましさを広げてはいないだろうと思っていた。」

10

Agnosco itaque cum his nobis esse praelium, qui se insuperabiles credant, cum se jactitent diluvii superstites, haeredes fluminum, terrarum hospites, viatores aequoreos, ascensores aethereos; quibus unda murus est, aer via, coelum habitatio, cedunt flammae, nec vincula tenent.

PL 15, 2186B

「だから私は認める。我々の戦いの相手は、自分たちを打ち破れぬ者と信じる者たちである。彼らは自らを、洪水の生き残り、河川の相続人、地の客人、海の旅人、天空に昇る者と誇る。彼らには波は城壁であり、空気は道、天は住まいであり、炎は退き、縛めも彼らを捕らえない。」

11

Sitientibus petra solvitur, ac sese fundit in potus. Esurientibus coelum aperitur, cibus mittitur, carne volatilium castra implentur, et panem angelorum manducat homo. Stringuntur liquentia, amara dulcescunt, sol statuit, tenebrae illuminant.

PL 15, 2186C

「渇く者のためには岩が開き、飲み物となって流れ出る。飢える者のためには天が開かれ、食物が送られ、陣営は飛ぶものの肉で満たされ、人は天使たちのパンを食べる。流れるものは固められ、苦いものは甘くなり、太陽は止まり、闇は照らす。」

12

Postremo quid amplius potest esse, quando his audacia deesse potest? Qui, ut aiunt, mortui vivunt, et sepulti resuscitantur. Adversus divina quoque conspirasse hos homines opinio frequens, et poena indicio est.

PL 15, 2186C

「結局のところ、彼らから厚かましさが欠けるなどということが、どうしてあり得よう。彼らは、言うとおりに、死んでも生き、葬られても蘇る。この者たちが神的なものに対しても共謀したというのは、広く行き渡った意見であり、刑罰が証拠である。」

13

Ardent hodie quoque terrae propter incolarum impietatem: plerosque etiam ex istis hiatus soli absorbuit.

PL 15, 2186C

「今日でも、住民の不敬のために土地は燃えている。そのうえ、彼らの多くを大地の裂け目が呑み込んだ。」

14

Quamdiu igitur in his locis morabimur? ubi et terrarum ruina est, vidimus et mare mortuum, vidimus etiam mortua terrarum nascentia, humum aridam, virentium fructuum umbras inanes, foris gratiam, intus favillam.

PL 15, 2186C

「それなら我々は、いつまでこの地にとどまるのか。ここは大地の崩れの場である。我々は死んだ海を見た。大地の産物の死んだものも見た。乾いた土、緑の果実の空しい影、外には麗しさ、内には灰を。」

15

Quis dubitare potest, quin apud inferos versemur, apud quos etiam elementa moriuntur? Ipsa quin etiam, quae post mortem vivere solet, apud quos naturae pietas mortua et superstes defunctis religio. Quis enim parentes non etiam mortuos diligat?

PL 15, 2186D

「我々が冥界にいることを、誰が疑えようか。そこでは元素さえ死ぬのだ。死後も生き続けるのが常であるものでさえ、彼らのもとでは自然の敬虔は死に、死者に対して生き残るはずの宗教〔死者を敬う務め〕もまた死んでいる〔本文が崩れているらしく、このように解した。ミーニュの脚注(バロー)は apud quos を apud hos(この者たちのもとでは)と読む〕。いったい、死んだ親をも愛さぬ者があろうか。」

16

Quis enim amissos filios non amet, et loco pignorum teneat? Manet affectus, etsi pignus obierit, perseverat nomen naturae, gratia non intercidit.

PL 15, 2186D

「失った子を愛さず、愛児として心にとどめぬ者があろうか。愛児が亡くなっても情愛は残り、自然の名は存続し、親愛は消えない。」

17

Apud hos vero nec viventem mater recognoscit filium, nec appellantem audit, nec vagientis miseretur: et propter unius horae exsecrabilem cibum, parricidales injecit pignori manus.

PL 15, 2186D

「だがこの者たちのもとでは、母は生きている子を認めず、呼ぶ声を聞かず、泣く子を憐れまず、わずか一時間の呪うべき食物のために、愛児に近親殺しの手をかけた。」

18

Sed quid quasi novum arguo, cum a parricidio fraterno generis sui numerent exordia? cum ipsius Abrahae quem appellant patrem et disciplinae auctorem ac sui principem cultus, in eo maxime fidem praedicent, quod nec filio parcendum putaverit, eumque sicut hostiam aris admoverit, atque holocaustum offerre non dubitaverit.

PL 15, 2187A

「だが、私は何を新しいことのように咎めているのか。彼らは、兄弟に対する近親殺しから、自らの民の始まりを数えているのだ。彼らが父と呼び、教えの創始者であり、自らの祭祀の首長と呼ぶ、そのアブラハム自身について、彼らは、息子をも容赦してはならぬと考え、祭壇に犠牲のように近づけ、焼き尽くす献げ物をささげることをためらわなかったことにこそ、とりわけ信仰があると宣べている。」

19

Non condemno devotionem, sed quaero pietatem. Alium quoque e suis vovisse aiunt victorem, ut quidquid sibi primum occurrisset domum revertenti, immolaret Deo suo: et cum rediret, occurrisse filiam, atque illum injecisse filiae manus.

PL 15, 2187A

「私は献身を断罪するのではなく、敬虔を求めているのだ。彼らはまた、自分たちの者の別の一人が、勝利者となって、家に帰る自分に最初に出会ったものを何であれ、自分の神に犠牲として献げると誓ったと言う。そして帰ってきたとき、出会ったのは娘であり、その者は娘に手をかけたと言う。」

20

Multaque alia hujusmodi exempla. Qualis ista gens, quae religioni tribuat hominis necem, et sacrificium putet esse parricidium? Quis Deus possit hoc exigere, aut qualis sacerdos qui hoc possit deferre?

PL 15, 2187A

「このような例はほかにも多くある。人の殺害を宗教に帰し、近親殺しを犠牲と思うとは、いったいどのような民であろうか。どのような神がこれを要求できようか。どのような祭司がこれを献げることができようか。」

21

Denique veterem illum quasi prudentiorem non fecisse aiunt, sed voluisse; istum quasi consultiorem perseverasse. Habeant suos ritus duriatum homines, apud quos disciplina est filios occidere. Infelix civitas, in qua talis officina, tale mysterium est.

PL 15, 2187B

「実に、あの古い人は、いわば思慮深くて、実行しなかったのだと彼らは言う。望んだだけだと。この者は、いわば熟慮のうえで、やり通したのだと。息子を殺すことが教えである人々は、頑なな者たちであるにせよ〔底本は duriatum。ミーニュの脚注(バロー)は duri tamen homines(それでも頑なな人々)と読む。これに拠って訳した〕、自分たちの儀礼を持つがよい。このような工房、このような奥義のある町は、不幸である。」

22

Operiant eam ruinae suae, atque abscondant invidi ipsi contagionem, ne sol videat, ne stellarum globus spectet, ne maculentur aurarum spiramina: purgatorius quoque ille exuret ignis.

PL 15, 2187B

「その町を、町自らの廃墟が覆い、妬む者たち自身がその汚染を隠すがよい。太陽がそれを見ないように、星の群れが眺めぬように、風の息吹が汚されぬように。清めの火もまた、これを焼き尽くすであろう。」

23

Thyesteas dapes fabulam putamus; flagitium videmus, veritatem cernimus atrociorem tragoediis. Ibi enim firmior sexus et partus alienus: hic mulier, cui partus proprius fuerit cibus. Ibi aliena fraus, hic propria voluntas.

PL 15, 2187B

「テュエステスの饗宴を我々は作り話と思っていた。だが今、我々は恥ずべき行いを見、悲劇よりも残酷な真実を目にしている。かしこでは、より強い性の者が食べ、子は他人のものであった。ここでは、女であり、その女の食物となったのは自分の子である。かしこでは他人の策略であり、ここでは自らの意志である。」

24

Ille doluit, haec insultavit: digna talibus viris esca, qui pertinaciter bellando mulieres suas ad tale perduxerunt convivium. Equidem eos tantis malorum afflictos acerbitatibus jam furere arbitror, amentesque factos, qui haec non sentiant.

PL 15, 2187C

「かの者は苦しんだが、この女は嘲った。頑強に戦って自分の女たちをこのような饗宴にまで至らせた男たちに、ふさわしい食物である。私はもっとも、彼らがこれほどの災いの苦しみに打ちのめされて、もう狂っており、これらを感じなくなるほど正気を失っていると思う。」

25

Quare maturius bellum conficiamus, quia emendari non queunt: ingruamus instantius, ut fugiamus regionum istarum morientes aquas, terra ruentes.

PL 15, 2187C

「だから戦いを早く終わらせよう。彼らは正されることができないのだから。いっそう強く攻め込み、この地方の死にゆく水、大地が崩れる所から逃れよう。」

Liber V, Caput XLII

第5巻 第XLII章PL 15, 2187C
1

His dictis admoveri templo arietes jubet, sed nihil validi ictus proficiebant. Plerique tamen territi de ipsis seditionum principibus confugere ad Caesarem, quos Titus tamquam necessitate compulsos, non quasi promissum secutos dubitavit suscipere, sed fides temperavit iracundiam.

PL 15, 2187C

こう言い終えると、〔ティトゥスは〕神殿に破城槌を寄せるよう命じたが、打撃は少しも効かなかった。それでも、内乱の首領たちそのもののうちの多くの者が恐れて、カエサルのもとへ逃れた。ティトゥスは、彼らが約束に従ったのではなく必要に迫られてのことだと見て、受け入れることをためらったが、信義が怒りを和らげた。

2

Non eo loci tamen habuit quo perfugas superiores, intentiusque suos urgere coepit; ut universi hostium discederent perculsi metu.

PL 15, 2187D

しかし、先の投降者たちと同じ処遇にはせず、自軍をいっそう厳しく督励し始めた。敵のすべてが恐れに打たれて退くようにするためである。

3

Sed ubi parietes inoffensos ab ictu arietum mole sua viderunt permanere, aluerunt audaciam: ingenio tamen Caesar praeveniens, januas argento opertas succendi jussit, quibus igne admoto argentum defluere, deinde paulatim etiam lignum ardere: sic in porticum interiorem aditus patescere.

PL 15, 2187D

しかし、壁がその重みのゆえに破城槌の打撃を受けても損なわれずに立っているのを見ると、〔敵は〕大胆さを募らせた。そこでカエサルは工夫によって先手を打ち、銀で覆われた扉に火をつけるよう命じた。火を近づけると銀は流れ落ち、ついで木も次第に燃え、こうして内側の回廊への道が開けた。

4

Sed miseratus Caesar, ne finitimis interioris vestibuli porticibus comprehensis, templum exureretur, ad consilium vocavit duces exercitus, dicens: non cum insensibilibus sibi certamen esse, nec bellum cum aedificiis, quae victoribus proficerent, si inexusta reservarentur: duces tamen asserebant, valetudinem parietum et munitionem templi, Judaeis in reliquum quoque incentivo futuram, quibus esset grata insolentia; radices rebellionis eruendas funditus, ne iterum temeritas recrudesceret.

PL 15, 2188A

しかしカエサルは憐れんだ。内側の前庭に隣接する回廊に火が移って神殿が焼け尽きることのないようにと、軍の将軍たちを会議に召集し、こう語った。自分にとって戦うべき相手は感覚のないものではなく、戦争も建物とのものではない、建物は、焼かれずに残されるなら勝者の利益になるのだ、と。しかし将軍たちは主張した。壁の堅固さと神殿の防備は、傲慢を喜ぶユダヤ人にとって今後も励みとなるだろう、反乱の根は根こそぎ抜かねばならない、無謀さが再び燃え上がることのないように、と。

5

Distulit tamen Caesar consilii tractatum in posterum diem. Verum Judaei se infundendos putarunt: sed Romani consertis clypeis, quamvis pauciores, primum impetum sustinuere. Nutabat tamen acies concursu innumerabilis multitudinis.

PL 15, 2188A

それでもカエサルは、審議の決着を翌日に延ばした。ところがユダヤ人は、自分たちが打って出るべきだと考えた。だがローマ軍は、盾を連ね、数は少なかったものの、最初の突撃を受け止めた。それでも、数えきれない群衆の突進に陣列は揺らいだ。

6

Unde Caesar cum equitibus propere adfuit, proterens facile quos reperisset, atque hostile agmen reflexit, eo fretus, quia jam pateret vestibulorum portio. Majore suorum manu sequenti die disposuit in hostem irrumpere, templum succendere.

PL 15, 2188B

そこでカエサルは騎兵とともに急ぎ駆けつけ、出会った者たちを易々と踏みにじり、敵の隊列を押し返した。前庭の一部がすでに開けていることを頼みにしたのである。翌日、より多くの自軍をもって敵の中に突入し、神殿に火を放つことに定めた。

7

Quod factum eripuisset urbem incendio; nisi laeva mens populi flammas in se hostium provocasset. Jubet enim Caesar restingui ignium globos, ne irrupturis impedimento forent.

PL 15, 2188B

この企てなら町を火災から救っていただろう。もし民の愚かな精神が、敵の炎を自らの上に呼び寄せなかったならば。カエサルは、突入する者たちの妨げにならぬよう、火の玉を消すよう命じたのである。

8

Quod videntes Judaei, dum insidiantur volentibus incendia templi restinguere, caesis aliquibus, hostem accenderunt: unus de Romanis semiustam nactus materiem, quae de fastigio deciderat, adulto igne portae admovit quae aurea nuncupatur, quod auro vestitas habebat fores.

PL 15, 2188B

これを見たユダヤ人は、神殿の火を消そうとする者たちを待ち伏せして何人かを殺し、敵を激昂させた。ローマ人の一人が、屋根の破風から落ちた半焼けの材木を拾い、火を燃え上がらせて、金の門と呼ばれる門に近づけた。その扉が金で覆われていたからである。

9

Liquefactus illico flammis auri rigor lignum nudavit, quod velut intecto latere patuit incendio. Exustis itaque valvis, in interiora se templi penetralia inseruit ignis. Jamque portae ejus vestibula lucebant.

PL 15, 2188C

金の硬い被いは炎ですぐに溶けて木をむき出しにし、その木は、側面の覆いを失ったかのように、火にさらされた。こうして扉が焼け尽きると、火は神殿の奥の間へ入り込んだ。すでにその入口の前庭は光り輝いていた。

10

Turbati omnes qui se templi munimine defensabant, trepidare illico; et quaedam jam inclinatio mentium erat, illum diem esse templo excidialem, quia in ipso die quondam Babyloniis ingruentibus fuerat incensum, quia erat decimus dies Joma mensis, quem jam dudum inter funestos annumerabant.

PL 15, 2188C

神殿の防備を頼みに身を守っていた者は皆、動転して、たちまち震えおののいた。そして、その日こそ神殿にとって滅びの日だという、ある種の心の傾きがすでにあった。その同じ日に、かつてバビロニア人の襲来のときに神殿が焼かれたからであり、その日はロオス月〔底本は Joma。ミーニュの脚注(バロー)は古写本が Loina と読むとし、スイダスを引いてマケドニア暦のロオス月を言うとする。続く脚注(ガッランディ)は、ロオス月はマケドニア暦では七月、シリアのマケドニア暦では八月にあたるとする。これに拠って訳した〕の十日で、彼らがとうの昔から不吉な日の数に入れていたものだったからである。

11

In superiora quoque se aurarum spiramine ignis attollens, victoribus laetitiam, victis tanta labe dolorem dignum infudit.

PL 15, 2188C

炎は風の息吹に乗って上方へも立ち上り、勝者には喜びを、敗者にはこれほどの破滅にふさわしい悲しみを注ぎ込んだ。

12

Clamor quoque universorum exortus, nec multo post nuntius hostilis excidium Caesari manifestum reddidit: qui se proripiens quanta poterat voce, restingui ignes jubebat.

PL 15, 2188D

全員の叫びが起こり、まもなく敵の使者が神殿の滅びをカエサルに知らせた。彼は飛び出して、出せる限りの大声で火を消せと命じた。

13

Sed neque per tumultum audiendi facultas erat, neque parcendi voluntas, cum Romani milites vindictae studio ferverent, notaque pietas Caesaris inobedientiae metum suis demeret, nulli fraudi suis futurum, cum etiam hostibus ignosceretur.

PL 15, 2188D

しかし騒ぎのために聞き届ける余地はなく、容赦する意志もなかった。ローマ兵は復讐の熱意に燃えており、周知のカエサルの敬虔が、兵に不服従への恐れを取り除いていたからである。敵にさえ赦しが与えられるのだから、自軍の者が咎められることは誰についてもあるまい、と。

14

Nutu tamen et manu Titus revocabat, quos poterat, mandabat aliquibus ut inhiberent impetus militum. Sed ira duce adolebat incendium, hostem urgebant desperatione salutis, jam sui prodigum et totum se expendentem periculis.

PL 15, 2189A

それでもティトゥスは、合図と手で、呼び戻せる者を呼び戻し、何人かに兵の突撃を抑えるよう命じた。だが怒りを指揮者として火は勢いを増し、兵は敵を追い詰めた。敵は救いの望みを絶たれ、すでに自らを惜しまず、全身を危険に投じていた。

15

Vulgus maxime ignobile feriebatur, ubicumque occurrerat, quia nullis munitum armis, nec repellendo vulneri, nec retorquendo idoneum erat.

PL 15, 2189A

とりわけ無名の群衆が、出会うところどこでも打たれた。何の武器にも守られておらず、傷を払うことも、打ち返すこともできなかったからである。

Liber V, Caput XLIII

第5巻 第XLIII章PL 15, 2189A
1

Fatigatus itaque clamoribus Caesar, gradum retulit, cum flamma adhuc conclavia templi depascebatur. Quibus deustis, in ipsam aedem se furens intulit.

PL 15, 2189A

こうして叫び声に疲れたカエサルは退いた。炎はなおも神殿の部屋々々を焼き尽くしていた。それらが焼けると、〔炎は〕猛り狂って本殿そのものに入り込んだ〔「入り込んだ」の主語はカエサルとも取れるが、炎と解した〕。

2

Qua specie plerique exanimati: alii se in ipsos misere ignes, quorum oculi ferre non poterant, ut superstites templo reservarentur. Rursus concurrit Titus cupiens cujusmodi aedes esset circumspectare.

PL 15, 2189B

この光景に多くの者は息も絶えた。ほかの者たちは、神殿より後まで生き残る身として取っておかれることに目が耐えられず、惨めにも炎そのものの中へ身を投じた〔ut superstites templo reservarentur は ferre non poterant に係り、「神殿より生き延びる者として残されることに耐えられなかった」の意と取った〕。ティトゥスは再び駆けつけ、本殿がどのようなものか見極めようとした。

3

Cujus gratia motus, praecellentiorem omnium templorum fuisse operibus fatebatur. Mirabatur saxorum magnitudinem, metalli nitorem, venustatem operis, gratiam pulchritudinis.

PL 15, 2189B

その魅力に心動かされて、あらゆる神殿の中でも造りにおいて最も優れていたと認めた。石の大きさ、金属の輝き、造りの美しさ、見事な麗しさに感嘆した。

4

Nec immerito tantam fuisse loci celebritatem pronuntiabat, ut eo ex locis omnibus conveniretur, quia tantum non nisi summi Dei crederetur esse domicilium.

PL 15, 2189B

その場所の名声がこれほど大きかったのも当然であり、人々があらゆる土地からそこへ集まったのは、そこが至高の神の住まいにほかならないと信じられていたからだ、と彼は言った。

5

Adjungebat honos fidem religionis, quo etiam barbarorum gentes templum illud venerabantur: et inferebant munera praedones religionis, quae tamen tunc diripiebant sui, et disperdebant latrones, irruentes in omnia quae deposita viduarum fuerant vel pupillorum, tamquam de victoribus vindicaretur, si quid ex praeda Romanis minueretur.

PL 15, 2189B

その栄誉は宗教への信を添え、そのため蛮族の諸国民さえその神殿を崇めていた。略奪者でさえ宗教の供え物を運び入れていたのである〔praedones religionis の係りは定かでない。religionis を munera に係けて「宗教の供え物」と取った〕。ところがそのとき、それを身内の者たちが奪い、盗賊どもが散らした。彼らは寡婦や孤児の預け物であったものすべてに押し入った。まるで、略奪品からローマ人の取り分が何か減れば、勝者に仕返しをしたことになるかのように。

6

Templum quoque ardere conspicientes, ipsi incendebant caetera, ne quod excidio templi superstes esset aedificium: religioni deputantes, si omnia cum templo perirent. Nec adhuc tamen Judaei perfidiam deponebant: quae causa majoris excidii fuit.

PL 15, 2189C

また神殿が燃えるのを見て、彼ら自身がほかの建物にも火を放った。神殿の滅びの後に残る建物が一つもないように。すべてが神殿とともに滅びるなら、それは宗教にかなうことだと考えたのである。それでもなおユダヤ人は背信を捨てなかった。それがいっそう大きな滅びの原因となった。

7

Nam cum animi multorum inflecterentur, ut se, facto agmine, Romanis traderent, pseudopropheta quidam jactare coepit in excessu mentis suae, templo divina praesidia non defutura, vocare populum ad se velut quodam oraculo, adhuc se in templo suo manere illico repulsurum hostium cuneos, flammarum incendia.

PL 15, 2189C

実に、多くの者の心が傾いて、隊を組んでローマ人に降ろうとしたとき、ある偽預言者が、我を忘れた状態で言いふらし始めた。神の護りは神殿から失われることがない、と。彼は民を、あたかも神託によるかのように自分のもとへ呼び寄せ、〔神が〕まだ自分の神殿にとどまっているのだから、ただちに敵の楔形の隊列も、炎の火も撃退するだろう、と言った。

8

Sic miseri dum infeliciter falsis circumventionibus credunt, dedecores atque inulti sicut pecora trucidabantur. Qui si voluissent credere, evidentia imminentis signa excidii habebant: quibus veluti claris vocibus admonebantur, finem sibi affore.

PL 15, 2189C

こうして惨めな者たちは、不幸にも偽りの欺きを信じて、恥辱のうちに、報復もされず、家畜のように屠られた。もし彼らが信じようとしたなら、迫り来る滅びの明白な徴を持っていた。それらによって、あたかも明瞭な声で、終わりが自分たちに近づいていると警告されていたのである。

Liber V, Caput XLIV

第5巻 第XLIV章PL 15, 2189D
1

Nam per annum ferme supra templum ipsum cometes, passim ignis et gladii quamdam praeferens similitudinem, denuntiabat quoque ferro et igni gentis et regni urbisque ipsius vastitatem futuram. Quid enim similitudo gladii nisi bellum?

PL 15, 2189D

実に、およそ一年のあいだ、神殿のまさに上に彗星が現れ、あちこちで火と剣のある種の似姿を示して、民と王国と町そのものが剣と火によって荒らされることになると告げた。剣の似姿は戦争でなくて何であろうか。

2

Quid ignis, nisi incendium denuntiaret? Visus est autem, prius quam populus a Romanis sese dissociaret: ipsis autem Paschae diebus, Xanthici mensis octavo die, et per singulas noctes hora circiter nona, templum et ara ejus ita lumine refulgebat, quasi dies esset, per dimidium ferme horae quotidie manens: quod vulgus interpretabatur, cumulandae gentis indicium videri, eoque impulsi sunt, tamquam tempus afforet libertatis recipiendae.

PL 15, 2189D

火は、焼き払いを告げるのでなくて何であろうか。これが現れたのは、民がローマ人から離反する前のことである。そして過越祭のまさにその日々、クサンティコス月の八日には、毎夜、夜の第九時ごろ、神殿とその祭壇が、まるで昼であるかのような光で輝き、毎日おおよそ半時間のあいだ続いた。民衆はこれを、民族が栄えを積み増される徴と解し〔cumulandae の意は定かでない。栄えが積み増される意と取った〕、そのため、自由を取り戻す時が来たかのように突き動かされた。

3

Prudentiores contra opinabantur, quod id genus stellae bellum soleat denuntiare. Nec quisquam arbitretur aliena nos a cultu nostro, et disciplina locutos.

PL 15, 2190A

より思慮深い者たちはこれに反して、この種の星は戦争を告げるのが常だと考えた。また、我々が自分たちの礼拝と教えにそぐわぬことを語ったと、誰も思ってはならない。

4

Primum, quia non quid nobis videatur, astruimus; sed quid acciderit, quaeve opiniones tunc temporis fuerunt, quid prudentes senserint, quid imprudentes.

PL 15, 2190A

第一に、我々は自分にどう見えるかを論じているのではなく、何が起こったか、その当時どのような見解があったか、思慮ある者たちは何を感じ、思慮なき者たちは何を感じたかを述べているのだから。

5

Neque cum de secta Judaeorum aliquid dictum est, ita scriptum videatur a nobis, quasi in veritate cultus eorum, non quasi in umbra et figura praemisso contexeremus, ut sequerentur perfectiora.

PL 15, 2190A

また、ユダヤ人の宗派について何かが述べられるとき、彼らの礼拝を、より完全なものが続くように先立って示された影と象りとしてではなく、真理そのものにおいて語っているかのように、我々が書いたと見えてはならない。

6

Nam de signis stellarum etiam in Evangelio docemur, quia erunt signa in sole, et luna, et stellis (Luc. XXI, 25) .

PL 15, 2190B

星々の徴については福音書でも教えられているからである。「太陽と月と星々に徴があるであろう」(ルカ21:25)。

7

Vitulae quoque partu asseruerunt, cum immolanda astaret altaribus, in medio templi agnum editum, in ipsis sacrorum (quae supra memoravimus) celebritatibus.

PL 15, 2190B

また、若い雌牛が、屠られるべく祭壇のそばに立っていたとき、子羊を産み、それが神殿の中央で起こったと、彼らは断言した。それは、(我々が先に述べた)祭儀の盛大な祭りのさなかのことであった。

8

Orientalem quoque portam interiorem solido aere gravem, quae soleret ad vesperam viginti virorum multo claudi labore, obseratam vectibus ferreis, per aliquot noctes sponte reseratam, et vix postea a custodibus clausam.

PL 15, 2190B

また、神殿の東の内側の門は、堅い青銅でできて重く、夕方には男二十人が苦労して閉めるのが常で、鉄のかんぬきで固く閉ざされていたが、幾夜かのあいだ自ら開き、その後ようやく番人によって閉じられた、と〔彼らは断言した〕。

9

Id quoque arbitrabantur plerique futurorum signum bonorum, quibus ingressuris porta aperiretur.

PL 15, 2190B

これを、多くの者は、よき将来の徴と考えた。入ろうとする者たちに門が開かれたのだと。

10

Consultiores autem aiebant, custodiam templi resolutam videri, ut quaecumque intus forent, ab hostibus diriperentur: exiret cultus, introiret vastitas, evacuaretur celebritas, sacrificium destrueretur.

PL 15, 2190B

しかしより思慮深い者たちは、神殿の守りが解かれたと見えるのだ、内にあるものは何であれ敵に奪われるように、と言った。礼拝は出て行き、荒廃が入り、祭りの盛大さは空にされ、犠牲は破壊される、と。

11

Quod etiam ante quam crucifixissent Christum Jesum liquido significatum lectio docet. Post multos quoque dies, figura quaedam apparuit inaestimabilis magnitudinis, quam plurimi circumspexere, sicut libri Judaeorum manifestarunt: et ante solis occasum subito visi in nubibus currus et acies armatae, quibus totius Judaeae regionisque ejus urbes incursarentur.

PL 15, 2190C

このことは、彼らがキリスト・イエスを十字架につける前にさえ明らかに示されていたと、書かれたものを読めばわかる〔lectio が何を指すかは定かでない。聖書の朗読とも取れる〕。さらに多くの日ののち、評価しがたい大きさのある姿が現れ、きわめて多くの者がこれを見届けた。ユダヤ人の書物が明らかにしたとおりである。そして日没前に、突然、雲の中に戦車と武装した隊列が見え、それらによってユダヤ全土とその地方の町々が襲われることになっていた。

12

In ipsa autem Pentecostes solemnitate, ingredientes sacerdotes in templi interiora nocturno tempore, ut sacrificia assueta celebrarent, primo motum quemdam sensisse se prodiderunt, et sonum editum; postea etiam audisse repentina voce clamatum: Transeamus hinc.

PL 15, 2190C

また五旬祭の祭りのさなか、祭司たちが夜に、いつもの犠牲を行うために神殿の奥へ入ったところ、まず何かの動きを感じ、音が起こったと告げた。のちには、突然の声が叫ぶのを聞いたとも述べた。「ここから移ろう。」

13

Jesus quoque Ananiae filius, ruricola vir, ante annos quatuor quam bellum Judaeorum populus adoriretur, in summa pace urbis et abundantia, cum scenopegia sacrificiis solemnibus celebrarentur, templum ascendens, coepit clamare: Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quatuor ventis, vox super Hierosolymam et super templum, vox super sponsos et sponsas, vox super omnem populum: hoc noctibus et diebus vociferabatur.

PL 15, 2190D

また、アナニアの子イエスは、田舎の男で、民がユダヤの戦争を始める四年前、町が最大の平和と豊かさのうちにあり、仮庵祭が盛大な犠牲をもって祝われていたとき、神殿に上って叫び始めた。「東からの声、西からの声、四方の風からの声。エルサレムと神殿の上への声、花婿と花嫁の上への声、すべての民の上への声。」彼は夜も昼もこう叫び続けた。

14

Quo moti primores loci, corripuerunt eum, terribile vocis ejus indicium perhorrescentes, et plurimis eum suppliciis affecere, quo saltem afflictus dolore, desineret terribilia et plena prodigiis denuntiare.

PL 15, 2190D

これに動かされた土地の有力者たちは、彼の声の恐ろしい兆しにおののいて彼を捕らえ、きわめて多くの責め苦を加えた。せめて苦痛に打ちひしがれて、恐ろしい、凶兆に満ちた告知をやめるように、と。

15

At ille nec metu ullo, nec verberibus aut gravioribus interminationibus territus, usum aut vocem mutavit, eadem denuntiationis perseverantia et contextione sermonum, nulla obsecrationis interpolatione in iisdem manebat, injuriae negligens, affectu immobilis.

PL 15, 2191A

しかし彼は、いかなる恐れにも、鞭にも、いっそう重い脅しにも怯えず、振る舞いも声も変えなかった。同じ告知の粘り強さと言葉の連なりのまま、懇願の挿入もなく、同じことの中にとどまり、侮辱を気にかけず、心を動かさなかった。

16

Quod nequaquam perfunctorium rati, sed in excessu mentis, ut erat, exprimi, detulerunt ad loci judicem, qui tunc temporis a Romanis per id locorum, publica agitabat negotia.

PL 15, 2191A

彼らは、これを決して軽いものとは思わず、むしろ現にそうであったとおり、我を忘れた状態から絞り出されたものと見て、当時その地方でローマ人のために公務を取り仕切っていた土地の裁判官のもとへ連れて行った。

17

Is rimandae veritatis gratia, saevissimis eum poenis exulceravit: quo magis perseveraret, eo vehementius corripi flagellis hominem jubens, ut si qua secretiora futuri tumultus comperisset indicia, manifestaret.

PL 15, 2191A

この者は真実を探り出すために、きわめて残酷な刑罰で彼の体を傷つけた。彼が執拗であればあるほど、いっそう激しく鞭打つよう命じ、未来の騒乱についてより秘められた徴を知り得たなら、それを明らかにさせようとした。

18

At ille neque flevit, neque rogavit, sed ad singula verbera non suum, sed patriae excidium flebiliter plorabat, dicens: Vae Hierosolymis.

PL 15, 2191A

しかし彼は泣きもせず、乞いもせず、一打ごとに、自分のではなく祖国の滅びを嘆いて哀れに泣き、こう言った。「エルサレムに災いあれ。」

19

Neque, interrogatus quis esset, vel unde, vel cur eadem diceret, responsum reddidit: sed tantummodo lamentationem illam patriae, questu miserabili prosequebatur.

PL 15, 2191B

何者か、どこから来たか、なぜ同じことを言うのかと尋ねられても、答えは返さず、ただ祖国へのあの嘆きを、哀れな訴えで続けるばかりであった。

20

Defessus itaque Albinus (hoc enim nomen viro) dimisit eum, tamquam dementi furore, quid diceret, non sentientem.

PL 15, 2191B

そこで疲れ果てたアルビヌスは(これがこの男の名だった)、彼を放免した。狂気の発作で、自分の言うことが何かもわからないのだと見たのである。

21

At ille neque sermonem ullum cum quoquam habebat, nec aliud loqui per reliquum tempus auditus est, sed hoc tamquam lugubre atque funereum canticum canens, diebus ac noctibus jugiter resultabat: Vae Hierosolymis.

PL 15, 2191B

しかし彼は誰ともいかなる言葉も交わさず、残りの期間ほかのことを話すのも聞かれなかった。ただ、この悲痛で葬いの歌のような歌を歌いながら、昼も夜も絶えず声を響かせていた。「エルサレムに災いあれ。」

22

Neque verberanti conviciabatur, neque cibum impartienti gratias agebat. Una erat ad omnes, eademque plena funebris ululatus responsio, et maxime sacrificiorum celebritatibus. Per septem itaque annos et quinque menses eadem verborum series, idem vocis sonus mansit.

PL 15, 2191B

打つ者を罵ることもなく、食物を分け与える者に礼を言うこともなかった。すべての人への答えはただ一つ、同じ、葬いの嘆きに満ちたもので、とりわけ犠牲の祭りのときにそうだった。こうして七年と五か月のあいだ、同じ言葉の連なり、同じ声の響きが続いた。

23

Itaque indefessus tanto tempore, ubi obsidio coepit, eadem illa vociferari destitit, quasi cessare oporteret denuntiari, cum adessent, quae fuerant denuntiata.

PL 15, 2191C

それほど長いあいだ疲れを知らなかった彼は、包囲が始まると、あの同じ叫びをやめた。告げられたことがすでに現に起こったからには、告知はやむべきだというかのように。

24

Sed ubi flamma coepit pariter urbem et templum involvere, circumiens murum, clamare iterum coepit: Vae civitati, populo et templo. Et ad postremum addidit: Vae etiam mihi: et fundibulo ictus, in eadem voce emisit spiritum.

PL 15, 2191C

しかし炎が町と神殿をともに包み始めたとき、城壁を巡りながら、再び叫び始めた。「町に、民に、神殿に災いあれ。」そして最後に付け加えた。「私にも災いあれ。」そして投石器の石に打たれ、その同じ声のうちに息を引き取った。

25

Urbem quoque ipsam cum templo, vetustis litteris scriptum erat tunc perituram, cum tetragonum templum factum fuisset. Itaque sive obliti, sive obstupefacti ingruentium malorum necessitate, ubi occupata est Antonia, tetragonum circuitum templi fecerunt.

PL 15, 2191C

また町そのものも神殿とともに、古い文書に書かれていたとおり、神殿が四角になったときに滅びることになっていた。そこで、忘れたのか、迫り来る災いの必然に茫然としたのか、アントニア〔の塔〕が占領されたとき、神殿の周囲を四角にしてしまった。

26

Inter quae illud praecellentissimum, quod in litteris aeque vetustis quas sacras vocabant, manebat impressum, quod secundum illud tempus, futurus esset vir, qui de regione eorum imperium assumeret in orbem terrarum.

PL 15, 2191D

その中でもとりわけ顕著なのは、同じく古い、彼らが聖なるものと呼ぶ文書に刻まれて残っていたことである。その時を過ぎて、彼らの地方から出て、世界の支配権を握る人が現れる、というのである。

27

Quae res eos in tanto furore posuit, ut sibi non solum libertatem, sed etiam regnum pollicerentur.

PL 15, 2191D

この事柄は、彼らをこれほどの狂乱に置き、自由のみならず王国さえ自らに約束させるほどであった。

28

Id alii ad Vespasianum referendum putarunt; prudentiores ad Dominum Jesum, qui eorum in terris secundum carnem genitus ex Maria, regnum suum per universa terrarum spatia diffudit. Tantis itaque rebus advenientibus, non potuerunt capere, quod divinitus decernebatur.

PL 15, 2191D

これをある者はウェスパシアヌスに当てるべきだと考えたが、より思慮深い者たちは主イエスに当てた。イエスは彼らの中に、地上で、肉によってマリアから生まれ、自らの王国を地上のあらゆる広がりに及ぼした。かくも大きな出来事が迫っていたのに、彼らは神によって定められていたことを理解できなかった。

Liber V, Caput XLV

第5巻 第XLV章PL 15, 2192A
1

Fugientibus itaque auctoribus seditionum cum templum exureretur, Romani posuerunt signa intra circuitum templi ipsius, et contra portam orientalem sacrificaverunt, imperatorem Titum summis praedicantes vocibus.

PL 15, 2192A

こうして内乱の首謀者たちが逃げ去り、神殿が焼き尽くされていたとき、ローマ人は神殿の囲いの内に軍旗を立て、東の門に向かって犠牲を捧げ、将軍ティトゥスを最大の声で称えた。

2

Interea puer quidam eo loci, ubi etiam sacerdotes erant, quos et inopia aquae et aestus finitimi incendii commacerabat siti, rogavit unum de custodibus Romanis dexteram sibi dare, potum offerre.

PL 15, 2192A

その間、ある少年が、祭司たちもいた場所で——彼らは水の欠乏と隣の火の熱に、渇きのためにやつれていたのだが——ローマ人の番兵の一人に、右手を差し出して〔身の安全の誓いとして〕飲み物を与えてくれるよう頼んだ。

3

Porrexit illico, aetatem pariter miseratus ac necessitatem: bibit puerulus: et quia sedulo innoxiae creditum fuerat aetati, rapuit aquae vas, et cursu sese proripuit, ut etiam sacerdotibus bibendi copiam ministraret.

PL 15, 2192A

兵はすぐに差し出した。少年の年齢と窮状の両方を憐れんだのである。少年は飲んだ。そして、無邪気な年頃にはためらいなく信が置かれていたので、水の器をひったくり、走って逃げ出し、祭司たちにも飲む分を与えようとした。

4

Voluit sequi miles, sed non potuit comprehendere. Ille periculo suo sacerdotum sitim levavit. Bona fraus, quae neminem laederet, subveniret necessitati.

PL 15, 2192B

兵は追おうとしたが、捕らえることができなかった。少年は自分の危険を冒して祭司たちの渇きを癒やした。誰も傷つけず、窮状を助けるような、善い欺きである。

5

Denique miles ipse miratus est magis affectum pueri, quam dolum detestatus, quod in illa aetate excidio totius urbis et communi periculo, quid deberetur reverentiae sacerdotibus, quod potuit ministerium, non inexpressum reliquit.

PL 15, 2192B

実に、兵自身も、欺きを憎むより、むしろ少年の心情に感嘆した。あの年頃で、全市の滅亡と共通の危険のさなかに、祭司への敬意に何が負われているかを〔思い〕、なし得る奉仕を、果たさずに残さなかったからである〔構文は崩れ気味で、non inexpressum reliquit は「表さずに残さなかった」の意と取った〕。

6

Nec multo post sacerdotes confecti fame et siti, vitam rogarunt. Quos Titus jussit occidi, degeneris animi esse respondens, ut templo et muneri cuperent supervivere.

PL 15, 2192B

それからまもなく、祭司たちは飢えと渇きに衰え果て、命乞いをした。ティトゥスは彼らを殺すよう命じ、神殿と職務が滅びた後まで生き延びようと望むのは卑しい心のすることだと答えた。

Liber V, Caput XLVI

第5巻 第XLVI章PL 15, 2192B
1

Joanni autem et Simoni et caeteris principibus seditionum rogantibus, ut paulisper cessare jacula telorum et strepitum juberet; dicendique sibi potestatem daret, ab indulgentia non ahhorreret: facto silentio ita respondit: Serum, nequissimi, tempus ad misericordiam, cum jam quid reservetur, nihil relictum sit.

PL 15, 2192B

ヨハネとシモンとその他の内乱の首領たちが、しばし槍や矢の飛来と喧噪を止めるよう命じ、自分たちに語る機会を与え、赦しを嫌わないように〔底本は ahhorreret。abhorreret と読む〕と求めたので、静まった後、〔ティトゥスは〕こう答えた。「遅すぎる、最も邪悪な者どもよ、慈しみの時は。もはや取っておくべきものが何も残っていないのだから。」

2

Offerebam vobis, et despexistis, et diffidentiam putastis, non indulgentiam. At ego innoxia aedificia vestro scelere perire ingemiscebam, vulgus ignobile cogi ad mortem dolebam: parcere volebam, vos non sinebatis: suspendebam praelia, vos irruebatis: pacem offerebam, vos non recepistis: alloquebar frequenter, crebro conveniebam.

PL 15, 2192C

「私は諸君に〔赦しを〕差し出したが、諸君は蔑んだ。寛大さではなく、気後れだと考えた。だが私は、罪のない建物が諸君の悪行のゆえに滅びるのを嘆き、無名の群衆が死へ追い込まれるのを悼んでいた。容赦したかったが、諸君は許さなかった。戦闘を止めたが、諸君は襲いかかった。平和を差し出したが、諸君は受け入れなかった。しばしば語りかけ、たびたび会いにも行った。」

3

Non pudet dicere, insolentiores vos feci rogando. Quid putabatis? quod Romanae acies vobis cederent, et multitudine circumveniretis victorem omnium terrarum exercitum?

PL 15, 2192C

「言うのを恥じはしない。私が願ったことで、諸君をいっそう傲慢にしたのだ。何を思っていたのか。ローマの軍隊が諸君に屈し、あらゆる土地の勝者である軍を、数で取り囲めるとでも?」

4

Quota portio orbis pugnavit, quia universum nec regio vestra sustinere poterat, nec sinebat necessitas? Melior enim cura nobis tuendi orbis, quam propagandi. Quocumque eamus nihil est novum, nihil est alienum, quibus omnis terra possessio est.

PL 15, 2192D

「世界のどれほどの部分が戦ったというのか。全体が戦うことは、諸君の地方が受け入れられるはずもなく、必要も求めなかったのだから。我々には、世界を広げることより、守ることへの配慮のほうがまさっている。どこへ行こうとも、新しいものも、異郷のものもない。我々にとってはあらゆる土地が所有地なのだから。」

5

Latrocinium hoc quasi naevum in corpore diu dissimulandum putavimus, aliquando crudelitati auferendum credidimus, ne fulgorem imperii Romani vestra inobedientia et quaedam interpolaret caligo. Sensistis Romanam virtutem non bellando, sed moriendo.

PL 15, 2192D

「この盗賊行為を、体の上の染みのようなものとして、長らく大目に見るべきだと考え、ときには厳しさをもって取り除くべきだと考えた。諸君の不服従と、ある種の暗い影が、ローマ帝国の輝きに割り込むことのないように。諸君がローマの武勇を知ったのは、戦ってではなく、死にゆくことによってである。」

6

Neque enim in campo vestra vidimus agmina, sed in muro, cum vobis nec claustra prodessent ad tutamentum salutis. Quis enim murus resisteret, quibus oceanus non restitit?

PL 15, 2193A

「実際我々は、諸君の隊列を野で見たのではなく、城壁の上で見た。そこでは囲いも安全を守る助けにならなかった。いかなる城壁が、大洋さえ抗い得なかった者たちに抗えようか。」

7

Aut quae civitas nostrae obsidioni inexpugnabilis foret septa praesidio murorum, cum Britannias quoque Romana arma penetraverint, muro frementis circumvallatas elementi? Substratus est nobis ille praeruptus aquae mons.

PL 15, 2193A

「あるいは、城壁の守りに囲まれたどんな都市が、我々の攻囲に落とされずにいられようか。ローマの武器はブリタンニアにさえ、荒れ狂う元素〔海〕の城壁に取り囲まれたその地にさえ入り込んだというのに。あの切り立った水の山は、我々の足もとに敷き伏せられた。」

8

Patres vestros, ut Judaicae fabulae ferunt, Rubri maris unda, muri specie transeuntes, circumvallavit: Romana fortitudo murum Oceani perfregit. Non invideo vobis aliena beneficia.

PL 15, 2193A

「諸君の父祖を、ユダヤの物語が伝えるところでは、紅海の波が、城壁のかたちで通り過ぎる彼らを囲んだという。ローマの勇気は大洋の城壁を打ち破った。私は、他者から与えられた恩典を諸君に妬みはしない。」

9

Viderit vos mare et fugerit, ut clausi ab hoste fugeritis, quia perrumpere hostem non poteratis, nec sustinere. Nobis fuga Oceani damno fuisset, si fugisset. Gessimus ante bellum cum fluctibus; insanum mare ante superavimus, quam ad hostem perveniremus.

PL 15, 2193A

「海が諸君を見て退いたとしておこう。そうして諸君は、敵に囲まれて逃れたのだ。敵を突破することも持ちこたえることもできなかったからである。我々にとっては、大洋が逃げていたなら、その逃走は損失であっただろう。我々は戦の前に波と戦った。荒れ狂う海を、敵に達する前に打ち負かした。」

10

Excepit nos Britannia, victores elementorum. Quibus illi fidebant, nos subegimus, ut ad triumphi cumulum ipse Oceanus accederet. Sed forte virtute corporis praesumebatis.

PL 15, 2193B

「元素〔海〕に勝った我々を、ブリタンニアが迎えた。彼らが頼みとしたものを我々は屈服させ、凱旋の頂点に大洋そのものが加わるようにした。だが諸君は、ことによると体の武勇を頼んだのか。」

11

Numquid vos Germanis fortiores, quos septos Alpium muro, fortitudo Romana in servitutem deduxit? Nec illa similia Tauri montis acclivis collibus, aut Canopeis agminibus Aegyptiorum, cum quibus vobis bellandi usus est.

PL 15, 2193B

「諸君はゲルマン人より強いというのか。アルプスの城壁に囲まれていた彼らを、ローマの勇気は隷属へ導いた。それらは、タウルス山の険しい丘や、諸君が戦い慣れたエジプト人のカノポスの軍勢に似たものではない〔「それら」の指すものは定かでない。ゲルマン人の守りと取った〕。」

12

Supra nubes ascendimus, et de nube descendentes populos vicimus: aerium cunctis aperuimus iter. Iter aequoreum vobis non invidemus, dummodo illud triumphantium fuerit, hoc fugientium.

PL 15, 2193B

「我々は雲の上にまで登り、雲から降って諸民族を征した。あらゆる者に空の道を開いた。海の道は、諸君に惜しみはしない。ただし、前者が凱旋する者の道、後者が逃げる者の道であるかぎりは。」

13

Romanae itaque virtuti consederunt montes, amnes exaruerunt, amisso cursu quem natura direxerat, et inflexo quo victores jubebant.

PL 15, 2193B

「こうしてローマの武勇のために山々は沈み、川は涸れた。自然が定めた流れを失い、勝者が命ずる方へ曲げられて。」

14

Conversus sit Jordanis vester, ut dicitis, atque in fontem reverterit, ut vobis iter panderet: non eo Cloelia Romana virgo eguit, quae ruptis vinculis hostem evasit, et fluvio decurrens Romanis se intulit castris.

PL 15, 2193C

「諸君のヨルダン川が、諸君の言うように向きを変え、源へ戻って、諸君に道を開いたとしよう。ローマの乙女クロエリアには、それは要らなかった。彼女は縛めを断ち切って敵から逃れ、川を渡ってローマの陣営に身を投じた。」

15

Nec incendia vestra miramur, de quibus Hebraeos pueros evasisse, maximos edere cantus soletis. Mucius noster nullo cogente manum admovit ignibus, nec removit, donec victor incendii, miraculum hostibus suis infunderet fortitudinis, quae flammas non senserit.

PL 15, 2193C

「また我々は、諸君の火に驚きはしない。諸君は、そこからヘブライの少年たちが逃れ出たと、大いなる歌をうたうのが常だ。我々のムキウスは、誰に強いられもせず手を火に差し出し、火に勝つまでそれを退けず、敵に、炎を感じなかった勇気の驚異を注ぎ込んだ。」

16

Denique pacem rogarunt, qui triumphum sperabant. An vero coelestia illa vos extulere pabula, et esca pluviarum adversus virtutem Romanam? Sed considerare decuit altricem ipsam orbis terrarum Africam esse subjectam Romanae fortitudini.

PL 15, 2193C

「実に、凱旋を望んでいた者たちが平和を乞うた。それとも、あの天からの食物、雨のごとき糧が、ローマの武勇に逆らって諸君を高めたのか。だが、世界の乳母たるアフリカそのものがローマの勇気に服していることを、考えるべきであった。」

17

Nobis servit, quae omnes alit: in nostra potestate est fames omnium, et victus universorum. Quod natura omnibus dedit, virtus Romana jus suum fecit. Ipsum Annibalem perculit, in exsiliumque coegit, quem non capiebat orbis terrarum. Angustior civibus Africa fuit.

PL 15, 2193D

「万人を養うアフリカは我々に仕えている。万人の飢えも、万人の糧も、我々の手中にある。自然がすべての人に与えたものを、ローマの武勇は自らの権利とした。世界が収めきれなかったハンニバルをも打ち倒し、亡命に追いやった。アフリカは市民には狭すぎた。」

18

Non idoneae ad demorandum visae Hispaniae; arcta vianti Gallia, indigna Italia amicitiae foedere et societatis consortio.

PL 15, 2193D

「ヒスパニアは留まるにふさわしくないと見え、ガリアは旅人には狭く、イタリアは友好の盟約と同盟の交わりにふさわしくないと見えた〔ハンニバルにとって〕。」

19

Jactetis liceat, quod flumina militaverint vobis, et coelestes potestates pugnaverint: nos Annibalem inequitantem fluminibus vicimus atque intonantem undis. Ipsius tempestatibus quatiebatur mundus. Et ille muros nostros armis pulsabat.

PL 15, 2193D

「諸君は、川が諸君のために戦い、天の力が戦ったと誇りたければ誇るがよい。我々は、川に馬を乗り入れ、波に雷のごとく轟くハンニバルを打ち破った。その嵐に世界は揺れていた。そして彼は我々の城壁を武器で打っていた。」

20

Neque vero necessarium fuit, ut hostes nostri, sicut Assyrii vestri dormientes exstinguerentur, sed praeliantes. Non enim in somnis victoria quaeritur, sed in praelio: non virtutis adorea est, ubi fortuita gratia.

PL 15, 2194A

「また、我々の敵が、諸君のアッシリア人のように眠ったまま滅ぼされる必要はなかった。戦いながらで足りた。勝利は眠りの中で求められるものではなく、戦いの中で求められるのだから。偶然の好意があるところに、武勇の栄誉はない。」

21

Hostes nostri non aquarum rutilo decepti renitentium ad solis exortum, in manus nostras inconsultius inciderunt, dum fusi sanguinis specie nos exstinctos putaverunt: sed scientes et ad bellum parati, campos terrarum corporibus suis texere, ac proprio sanguine repleverunt.

PL 15, 2194A

「我々の敵は、日の出に向かって照り返す水の赤さに欺かれ、軽率にも我々の手に落ちたのではない。流された血の見かけによって我々が死んだと思い込んだのでもない。彼らは知りつつ、戦いに備えて、大地の野を自らの死体で覆い、自らの血で満たしたのである。」

22

Quae vos fortitudo in tanta posuit insolentia? Non videbatis eos servire nobis, qui vobis imperitarunt?

PL 15, 2194A

「どんな勇気が、諸君をこれほどの傲慢に置いたのか。諸君を支配した者たちが、我々に仕えているのを見なかったのか。」

23

Aegyptus quae vos affligere solebat, nobis annuum pendit tributum, et viam praebet usque ad Indicos tractus, extra orbem terrarum egredi atque alterum orbem quaerere, maris secreta, solis oceanique ultima, et alterius orbis incolas nostro imperio adjungere.

PL 15, 2194A

「諸君を苦しめるのを常としたエジプトは、我々に年ごとの貢ぎを納め、インドの地まで道を開き、世界の外へ出て別の世界を探し求めること、海の秘境、太陽と大洋の果て、また別の世界の住民を我々の支配に加えることを許している。」

24

Quid Antiochi regnum, qui vos gravibus suppliciis affecit? Jus quoque ipsum ereptum religionis: nos ipsi vobis refudimus, gloriosius arbitrantes imperare regibus, quam regnum tollere.

PL 15, 2194B

「アンティオコスの王国はどうか。彼は諸君を重い責め苦で苦しめた。宗教の権利そのものも奪われていた。それを我々が諸君に返したのだ。王位を奪うより、王たちに命ずるほうが栄えあると考えて。」

25

Ipsa sedes dominorum vestrorum Antiochia, nonne studiose suos repudiavit, et nos dominos elegit? Vos ipsi nonne ad nos confugistis, ut illos dominos fugeritis? Non ipsi vos suscepimus, et adversum illos defendimus?

PL 15, 2194B

「諸君の主人たちの座であるアンティオキアそのものが、熱心に自分の主人たちを拒み、我々を主人に選んだのではないか。諸君自身が、彼らから逃れるために我々のもとへ逃げ込んだのではないか。我々が諸君を受け入れ、彼らに対して守ったのではないか。」

26

Servimus vobis, ut vestris legibus viveretis: dedimus potestatem vestris inservire cultibus. Sacra vestra scire noluimus, sed honoravimus. Postea rebellandum putastis. Pompeius templum coepit, sed non diruit: urbem occupavit, sed integra omnia reservavit donaria.

PL 15, 2194B

「我々は諸君のために尽くし、諸君が自分たちの律法に従って生きられるようにした。諸君の祭儀に従う権限を与えた。諸君の聖なるものを知ろうとは思わなかったが、敬った。その後、諸君は反乱すべきだと考えた。ポンペイウスは神殿を占拠したが、破壊しなかった。町を占領したが、奉納物をすべて無傷のまま取っておいた。」

27

Pro quibus, o gratia socii! hanc vicem nobis rependistis, ut tertio rebellaretis? Fuerit Nero despiciendus, sed non in uno Romana virtus expendebatur: sed habebat militem Vespasianum, qui jam ad pacem revocaverat Gallias: tam fortis in praelio, ut per illum et Nero vinceret, per illum Nero esset hostibus formidabilis: tam fidelis domino principi, ut solus imperium non quaereret, quod solus merebatur.

PL 15, 2194C

「これらの代償に、ああ、同盟者の感謝よ、諸君は我々にこのような返礼をして、三度目の反乱を起こしたのか。ネロは軽んじられるべき者だったとしよう。しかしローマの武勇は一人に懸かっていたのではない。ウェスパシアヌスという兵があり、彼はすでにガリアを平和に呼び戻していた。戦いにおいてはあまりに強く、彼によってネロも勝利し、彼によってネロは敵に恐れられた。主君たる元首にあまりに忠実で、ただ一人、帝位を求めなかった。ただ一人、それにふさわしかったのに。」

28

Sed Cestius laeserat: querelam deferri decuit, non arma irrogari. Missus pater Vespasianus, qui improvisus potuit in imparatos se effundere: Galilaeam circumibat, longinqua exurebat, ut vos deponeretis insolentiam, veniam postularetis.

PL 15, 2194C

「しかしケスティウスが害を加えていた。苦情を申し立てるべきで、武器を向けるべきではなかった。父ウェスパシアヌスが遣わされ、不意に備えのない者たちへ襲いかかることもできたのに、ガリラヤを巡り、遠方を焼き払って、諸君が傲慢を捨て、赦しを請うようにした。」

29

Ostendit virtutem, et cum universos clausos teneret, Aegyptum petiit, ut inducias resipiscendi daret. Insolentiores vos nostra absentia fecit, quia nos occupatos putastis. Sed numquam ita occupati sumus, ut absentes simus orbi terrarum.

PL 15, 2194D

「彼は武勇を示し、全員を閉じ込めていながら、反省の猶予を与えるためにエジプトへ向かった。我々の不在が諸君をいっそう傲慢にした。我々が忙しいと思ったからである。だが我々は、世界から不在になるほど忙しかったことは一度もない。」

30

Nam et absentes adsumus, et longe positis propius assistimus. Namque ut anima in corpore omnia membra vivificat sua, sic Romana providentia omnibus imperii sui partibus adest, et totum orbem Romanum, tamquam praesens gubernat.

PL 15, 2194D

「実に、我々は不在でも居合わせ、遠く隔たった者のもとにはいっそう近く寄り添う。魂が体の中で自らの四肢すべてを生かすように、ローマの摂理は自らの帝国のあらゆる部分に居合わせ、ローマ世界全体を、あたかも臨在するかのように治める。」

31

Nam si singulis animis illa vis divina regendi corporis virtutem dedit; quanto magis Romano vigori, quo quasi unum totius imperii nostri corpus animatur, tuendi ejus vitalem quamdam substantiam subministravit! Suspensum itaque bellum vos reparastis.

PL 15, 2194D

「もしあの神的な力が、個々の魂に体を治める力を与えたのなら、ましてローマの活力、すなわち我々の全帝国というただ一つの体がそれによって生かされている活力には、その体の生命にかかわるある種の実体を守る力を、どれほど多く授けたことか。こうして諸君は、中断されていた戦争を再び起こした。」

32

Profecturus itaque pater ad urbem Romam, a tyrannis recipiendam, me a sua divisit societate, ne vobis suae pietatis exsecutor deesset. Veni ad bellum specie terrentis, affectu rogantis. Quoties a moenibus vestris vocavi exercitum!

PL 15, 2195A

「ところで父は、僭主たちからローマの町を取り戻すために出発しようとして、私を自分の同伴から分け、諸君に父の敬虔の遂行者が欠けることのないようにした。私は戦に来たが、外見は脅す者、心は懇願する者であった。何度、諸君の城壁から軍を呼び戻したことか。」

33

Quoties postea a penetralibus templi retraxi! Quoties restinxi incendia! Quoties monui! Sed numquam audistis. Nunc me demum rogatis, quasi jam quidquam supersit, quale jam consumptum est, et tamen a caede, incendio, direptione exemi militem.

PL 15, 2195A

「何度、その後、神殿の奥から引き戻したことか。何度、火を消したことか。何度、警告したことか。だが諸君は一度も聞かなかった。いま、ついに私に頼むのか。もはや何かが残っているかのように。残ったものは、すでに焼き尽くされたようなものだというのに。それでも私は、殺戮と放火と略奪から兵を引き離した。」

34

Quid desideratis? quid adhuc statis armati quasi daturi leges, non accepturi? Si deditionem petitis, deponite arma, jam non metuenda victoribus, sed superba victis, et plena insolentiae: ut armati rogetis; quasi de fide nostra dubitandum vobis sit, aut adhuc virtutem lacessitis, bellum minantes?

PL 15, 2195A

「何を望むのか。なぜまだ武装して立っているのか。法を与える側であって、受ける側ではないかのように。降伏を求めるなら武器を捨てよ。それはもはや勝者に恐れられるものではなく、敗者には驕りであり、傲慢に満ちている。武装したまま乞うというのか。まるで、我々の信義を諸君が疑わねばならないかのように。それとも、なお我々の武勇を挑発し、戦いで脅しているのか。」

35

Populus exstinctus est, templum ardet, urbem tenemus. Quid reliqui speratis, nisi ut vita vobis donetur? Proinde ponite arma quasi victi; vivere vobis donabo, etsi non mereamini, quia noluistis quae vestra sunt vobis conservare.

PL 15, 2195B

「民は滅ぼされ、神殿は燃え、町は我々の手にある。命を贈られること以外に、まだ何を望むというのか。それゆえ、敗者として武器を置け。私は諸君に生きることを与えよう。諸君にその資格はない。自分のものを自分のために守ろうとしなかったのだから。」

36

Tunc illi petere coeperunt, ut sibi obstrictis sacramento, ne umquam se Romanis traderent, egrediendi per murum potestatem daret, quo cum suis familiis in desertum pergerent, urbem Romanis cedentes. Eo commotior Titus: etiamne, inquit, conditiones nobis imperatis?

PL 15, 2195B

そのとき彼らは、自分たちはローマ人に決して降らないと誓約で縛られているので、城壁を通って出てゆく許可を与えてほしい、そこから家族とともに荒野へ行き、町をローマ人に譲ろう、と願い始めた。ティトゥスはこれにいっそう激した。「何と」と彼は言った。「我々に条件まで命ずるのか。」

37

Quin potius defensate patriam, adestote templo, omni virtute insurgite, servate sacramentum mortis, quando vitae repudiastis. Et simul jubet insurgere Romanos in necem hostium.

PL 15, 2195B

「むしろ祖国を守れ、神殿のそばに立て、あらゆる武勇をもって立ち上がれ、死の誓約を守れ。生の〔誓約〕は諸君が捨てたのだから。」そして同時に、ローマ兵に敵を殺すよう突撃を命じた。

38

Plurimi coepere graviore victorum indignatione labefactari: tradiderunt se tamen Zarae regis filii, et fratres ejus, et plurimi cum ipsis de plebe.

PL 15, 2195C

きわめて多くの者が、勝者のより激しい憤りに打たれて崩れ始めた。それでも、ザラ王の子らとその兄弟たち、そして彼らとともに民衆のうちのきわめて多くが、自ら降った。

39

Nec Titus, quamvis excitatus ad iracundiam, propositum suum solvit contuitu regalis fastigii, sed recepit confugientes: solius tantum pietatis (quod maximum est) lucrum fecit.

PL 15, 2195C

ティトゥスも、怒りに駆り立てられてはいたが、王家の高い身分を見て、自らの〔寛容の〕方針を捨てず、逃げ込む者たちを受け入れた。ただ敬虔という益だけを得た(これは最大のものである)。

40

Nam praedam omnem domus regiae seditionis auctores diripuere, ut nihil ex ea ad Romanos perveniret.

PL 15, 2195C

実際、王家の財貨はすべて、内乱の首謀者たちが奪い去り、そこからローマ人の手には何も渡らなかった。

Liber V, Caput XLVII

第5巻 第XLVII章PL 15, 2195C
1

Simul autem ut facto impetu, in aulam irruere, duos de Romanis militibus invadentes, unum pedestris militiae virum trucidaverunt: eques vero poposcit se ad Simonem duci, allegans se habere, quae memorato insinuaret principi seditionum.

PL 15, 2195C

攻撃を仕掛けるや否や、彼らは宮殿に突入し、ローマ兵二人を襲って、そのうち歩兵の一人を殺害した。騎兵の方は、自分をシモンのもとへ連れて行くよう求め、先に挙げた内乱の首領に告げるべきことがあると申し立てた。

2

Sed perductus ad eum, cum vana quaedam attexeret, perimi jussus: dum percussor moratur, clausis jam fasciola oculis, sese proripuit ad Romanos.

PL 15, 2195D

しかし彼のもとへ連れて行かれると、取るに足りぬことをあれこれ並べ立てたので、処刑を命じられた。処刑人がぐずぐずしているあいだに、目はすでに小さな布で覆われていたが、彼は身を躍らせてローマ軍のもとへ逃れた。

3

Qui cominus praeliantes suscepere fugientem, perductumque ad sese Titus quasi indignum videri morte, qui ab hoste vivus potuerit capi, exutum armis jussit dimitti: reservans ei quod per hostis ignaviam non amiserat, et auferens militiae sacramentum, quod captus prodidit, fugitivus dehonestavit.

PL 15, 2195D

ローマ兵は接近戦を戦っていたが、逃れて来た彼を迎え入れた。ティトゥスは、連れて来られた彼について、敵に生け捕りにされ得たような者は死に値せぬと見えるとして、武具を剥いで放免するよう命じた。敵の臆病のゆえに失わずに済んだ命は彼のために残しておき、捕らえられて裏切った兵役の誓約、逃亡者として辱めた誓約は取り上げたのである。

4

Id illi majori supplicio fuit: apud viros enim graviora militiae probra, quam mortis vulnera sunt. Repulsi tamen illico Judaei, ad superiora urbis se contulere, relicta templi et urbis defensione.

PL 15, 2196A

このことは彼にとってより重い罰となった。男たちにとって、軍務の恥辱は、死の傷よりも重いからである。ところでユダヤ人は即座に撃退され、神殿と町の防衛を放棄して、町の上の方へ退いた。

5

Strages magna in eos qui resederunt exercebatur, seminecibus autem cadaveribus repletae viae. Jussit Caesar etiam ad superiora admoveri machinas: quod videntes Idumaei, elegerunt viros quos ad Titum mitterent, qui deditionem rogarent.

PL 15, 2196A

居残った者たちに対して大規模な殺戮が行われ、道は半ば死んだ屍で満ちた。カエサルは、上の方へも攻城機を進めるよう命じた。これを見たイドゥマヤ人は、降伏を願い出させるために何人かを選び、ティトゥスのもとへ遣わした。

6

Eo cognito, Simon praevenit, et electos quidem petendae deditionis viros intercepit. Sed Idumaei non multo post, quamvis destituti adjumento principum, cum sustinere diutius vim nequirent tradiderunt se exercitui Romano.

PL 15, 2196A

これを知ったシモンは先手を打ち、降伏を求めるために選ばれた者たちを途中で捕らえた。しかしイドゥマヤ人は、間もなく、首領たちの助けを失ってはいたが、これ以上は力に耐えられなかったので、ローマ軍に降伏した。

7

Ita primum fames, et ad postremum desperatio resistendi, deditionem patravit. Nec Romani, multa caede jam fessi, abnuebant vitae indulgentiam; et studio captiva mancipia vendendi, promptiores erant ad reservandam salutem.

PL 15, 2196A

こうして、まず飢えが、最後には抵抗する望みを失ったことが、降伏をもたらした。ローマ人も、すでに多くの殺戮に疲れていたので、命の寛恕を拒まなかった。しかも捕虜の奴隷を売る意欲から、命を残すことにいっそう積極的であった。

8

Plurimi venales, sed pauci emptores: quia Romani habere in servitutem Judaeos dedignabantur: nec Judaei supererant qui redimerent suos, cum se evasisse unusquisque vel inopem gratularetur. Passim itaque se tradebant remoto metu, quoniam latrones aberant, Romani ignoscebant.

PL 15, 2196B

売りに出される者は大勢いたが、買い手は少なかった。ローマ人はユダヤ人を奴隷として持つことを潔しとせず、また同胞を買い戻せるだけのユダヤ人も残っていなかったからである。誰もが、無一文であっても生き延びたことを喜んでいた。こうして恐れが除かれたので、人々はあちこちで降伏した。盗賊は去り、ローマ人は赦していたからである。

Liber V, Caput XLVIII

第5巻 第XLVIII章PL 15, 2196B
1

Denique et Jesus unus ex sacerdotibus, Thebuti filius se dedidit, et vasa sacerdotalium ministeriorum, lucernas duas, mensas, crateras, phialas et omnia vasa aurea, sed et peripetasmata, et indumenta principum sacerdotii, cum lapidibus, accepta fide salutis, volens tradidit.

PL 15, 2196B

実に、祭司の一人、テブティの子イエスも降伏し、助命の約束を受けて、祭司の務めの器、すなわち二つの燈火台、机、大杯、鉢、金の器のすべて、さらに垂れ幕と、大祭司たちの衣を、宝石とともに、自ら進んで引き渡した。

2

Comprehensus etiam Phinees custos gazophylacii demonstravit sacerdotum purpuram multam, et coccum, et alia complura quae ad usum reservabantur.

PL 15, 2196C

宝物庫の番人ピネハスも捕らえられて、祭司たちの紫布を多く、緋の染料、そのほか用途のために取ってあった多くの物を示した。

3

Cum quibus cinnamomum, et casiam, et aromata plurima, et thymiamata, vasa quoque sacramentorum multa: etiam ipse tradidit et vestem sacratam, sed coactus metu, unde et veniabile apud suos flagitium fuit: tamen, etsi voluntas defuit, deesse virtus non debuit.

PL 15, 2196C

それらとともに、シナモン、カシア、あまたの香料、薫香、さらに祭儀の器も多くあった。彼自身も聖別された衣を引き渡したが、恐れに強いられてのことで、そのため同胞のあいだでは赦されうる恥ずべき行いであった。とはいえ、意志が欠けていたにせよ、徳が欠けてはならなかったのである。

4

Licet plerumque severius judicemus, quam praecavere possimus, si ipsi in tali versemur necessitate, refugere tamen debemus furti ministerium, et judicium proditionis.

PL 15, 2196C

たとえ我々が、自分たち自身がそのような窮迫に陥った場合に用心できる以上に、厳しく裁くことが多いとしても、それでも窃盗の手伝いと、裏切り者という断罪は避けねばならない。

Liber V, Caput XLIX

第5巻 第XLIX章PL 15, 2196D
1

Jamque insurrexerant aggeres, sed et ferire coeperant arietes murum superiorem septima die mensis, quem Gorpiensem nuncupant: ventum ad supremum.

PL 15, 2196D

すでに土塁は立ち上がり、破城槌も、ゴルピアイオスと呼ばれる月の七日に、上の城壁を打ち始めていた。事は頂点に達した。

2

Conturbati et perterriti ipsi quoque lactionum principes, qui in extremis insultabant periculis, genibus singulorum advolvebantur, opem orantes.

PL 15, 2196D

危難の極みにあってなお驕っていた党派の首領たち〔底本は lactionum。factionum と読む〕さえも、動転し恐れおののいて、一人一人の膝にすがり、助けを乞うた。

3

Cernere erat, quam miserabilis illa mutatio foret ex illo terribili ac superbo fastigio in hanc humilem et plebeiam dejectionem, in lacrymas, fletus, pavorem.

PL 15, 2196D

あの恐るべき高慢な高みから、この卑しい庶民の凋落、涙と嘆きと恐怖へと落ちた変転が、いかに惨めなものであったかを、見ることができた。

4

Necdum cesserat murus urbis superioris, jam illi percursabant singulos, nihil superesse praesidii ingemiscentes, hostem ingressum arbitrabantur.

PL 15, 2196D

上の町の城壁はまだ崩れていなかったが、すでに彼らは一人一人のもとを駆け回り、もはや守りは何も残っていないと嘆き、敵が入ったと思い込んでいた。

5

Plerique tamquam jam de superioribus pugnantes, Romanos videre sibi videbantur: quod metuebant animo, oculis praefigurabant, et mentis pavor fiebat imago visus.

PL 15, 2197A

大半の者は、すでに高所から戦っているかのように、ローマ人を目にしている気がした。心に恐れていたものを目の前に思い描き、精神の恐怖が視覚の像となったのである。

6

Denique pro certo jam hostem cervicibus suis incumbere credentes, quibus adhuc tres turres, Mariamne et Phaselus et Equestris supererant, caeteris validiores: deseruerunt superiora, confugientes ad hypogea vel retrusos specus.

PL 15, 2197A

実に、敵がすでに確かに首筋に迫っていると信じて、彼らは、なお他より堅固な三つの塔、マリアムネとファサエロスと「騎士」の塔が残っていたのに、高所を捨てて、地下室や奥まった洞窟へ逃げ込んだ。

7

Joannes tamen non multo post fame tabidus et confectus jejunio, tradidit se Caesari, qui reservatus ad triumphum, sed perpetuis vinculis innodatus, usque ad mortem, magis trahens spiritum vitae, quam ullam voluptatem vivendi expertus, securim evasit.

PL 15, 2197A

しかしギスカラのヨハネは、間もなく、飢えにやつれ断食に衰えて、カエサルに降った。彼は凱旋式のために取っておかれたが、終身の鎖につながれ、死に至るまで、生きる喜びを味わうよりむしろ命の息を引きずって過ごし、斧を免れた。

8

Simon autem latuit etiam intra exustae urbis ruinas, in hypogeis se cum paucis recondens fidelioribus. Jam Caesar discesserat cremata urbe aestimans etiam Simonem aut igni exustum, aut ruina oppressum, aut a quocumque homine interemptum.

PL 15, 2197A

一方シモンは、焼け落ちた町の廃墟の中にさえ身を潜め、わずかな、より忠実な者たちとともに地下室にこもった。町が焼かれたのち、カエサルはすでに去っており、シモンも火に焼かれたか、崩壊に押しつぶされたか、誰かに殺されたと考えていた。

9

Verum ille quamdiu cibus suppeditavit, in defossis specubus defodiebat introrsum: sed ubi et cibus defecit, et nullus evadendi exitus patuit, subito ad superiora erepsit, indutus veste candida et purpureo desuper vestimento, ut terrorem quemdam incuteret aspicientibus.

PL 15, 2197B

しかし彼は、食物が足りるあいだは、掘られた洞窟の奥へ奥へと掘り進んでいたが、食物も尽き、脱出の道がまったく開けなくなると、突然、白い衣とその上に紫の外套をまとって、高所へ這い出した。見る者に一種の恐怖を与えるためである。

10

Qui primo stupentibus militibus Romanis mandat, ut ad ducem suum deducerent. Erat in eo loco Rufus Terentius, quem Titus loco praefectum militiae dereliquerat. Quo adveniente interrogatus, quis esset, primo alia; post, Simonem confessus est.

PL 15, 2197B

驚くローマ兵に、彼はまず、自分たちの将軍のもとへ連れて行くよう命じた。その場には、ティトゥスが軍の長官として残していたルフス・テレンティウスがいた。この者が来て、何者かと問われると、彼は最初は別のことを答え、のちにシモンであると白状した。

11

Inde transmissus ad Caesarem, et ipse ad triumphum reservatus. Sed quia crudelia exercuerat in cives, nec se Caesari tradiderat, post triumphi pompam neci adjudicatus. Octava die Gorpiaei mensis concremata est civitas.

PL 15, 2197B

そこからカエサルのもとへ送られ、彼もまた凱旋式のために取っておかれた。しかし市民に残虐を働き、カエサルに自ら降らなかったので、凱旋式の行列ののち、死刑を宣告された。ゴルピアイオス月の八日に、町は焼き尽くされた。

12

Caesa per omne tempus obsidionis innumera millia, decies centena millia (CX myriades, ut plerique asserunt), Judaeorum tamen omnium, sed non omnium ejusdem regionis et loci, quia eo undique convenerunt tempore paschalis festivitatis.

PL 15, 2197C

包囲の全期間に殺された者は数えきれぬ数千、すなわち百万人であった(多くの者が主張するところでは、「CX ミュリアス」すなわち1万を単位に110、110万人)。〔数は刷られたとおりに訳した。百万と110万で食い違う〕いずれもユダヤ人ではあったが、すべてが同じ地方や土地の者であったわけではない。過越祭の時に、四方からそこへ集まっていたからである。

13

Captivi abducti ad nonaginta septem millia, latrones prope omnes perempti statim: qui validiores erant, per triumphum ducti, postea bestiis objecti caeterisque suppliciis dati, per singulas ferme urbes qua iter agebat Titus, ut per universos rebellionum supplicio metum spargeret.

PL 15, 2197C

捕虜として連れ去られた者は9万7千人に及び、盗賊はほぼすべて、ただちに殺された。より屈強な者は凱旋式で引かれ、のちに獣に投げ与えられ、そのほかの刑罰に付された。ティトゥスが道を進んだほぼ個々の町でそうされたのであり、すべての者に、反乱への刑罰によって恐れを広めるためであった。

Liber V, Caput L

第5巻 第L章PL 15, 2197D
1

Per idem tempus Alani, gens fera et diu ignota nostris, quod interiorum locorum difficultate et claustro portae ferreae quam magnus Alexander praerupto Taurim ontis imposuit jugo, cum caeteris feris et indomitis introrsum gentibus cohibebantur.

PL 15, 2197D

同じころ、アラン人、すなわち我々の民には長いあいだ知られなかった獰猛な民が、〔動き出した〕〔底本の文は主動詞を欠き、quod 節で終わる。「動き出した」と補った〕。彼らは、内陸の地の険しさと、大アレクサンドロスがタウルス山脈〔底本は Taurim ontis。Tauri montis と読む〕の切り立った尾根に据えた鉄の門の閉鎖とによって、ほかの獰猛で御しがたい諸国民とともに、奥地に閉じ込められていたのである。

2

Incolebant Scythicum Tanaim finitimaque ejus et Maeotidis paludes, velut quodam clausi carcere memorati ingenio regis, ut suas terras exercerent, alienas non incursarent.

PL 15, 2197D

彼らはスキュティアのタナイス川とその近辺、マイオティスの沼沢地に住んでいた。いわば先に挙げた王の知恵によって牢に閉じ込められたかのように、自らの土地を耕し、他人の土地へ襲来しないようにされていた。

3

Sed sive ob sterilitatem locorum, quod avari votis agricolae sperata culturae non responderet fecunditas, sive praedandi cupiditate regem Hyrcanorum qui locis praeerat, sollicitarunt, pretione an defensione incertum, ut reserata porta, eruptionis sibi copiam daret: quo impetrato, infudere se genti Medorum; et impetratis brevi velocibus equis et aliis pariter ad dexteram nexis; in quos per vices cum foret libitum desilirent, totam prope regionem percursavere: ut primo perturbarent omnia majorisque multitudinis speciem darent, adversus quam nullus fugae locus vacaret: deinde circumventis omnibus, quantam vellent, strage edita, praedam abducerent.

PL 15, 2197D

しかし、土地が不毛で、強欲な農夫の望みに対して期待した耕作の実りが応えなかったためか、あるいは略奪の欲のためか、彼らはその地を治めていたヒュルカニア人の王を——金銭によってか、庇護によってか〔底本は pretione。pretio と読む。また defensione(庇護)について、ミーニュの脚注(バロー)は古い刊本が dissensione inter se gentium(民どうしの不和によって)と読むとする〕は定かでないが——促して、門を開き、自分たちに出撃の機会を与えさせた。これを得ると、メディア人の民に流れ込み、たちまち速い馬を手に入れて、別の馬を右手に並べてつなぎ、気の向くままに交互にそれへ飛び移りながら、ほとんど全地方を駆け巡った。目的は、まず何もかもを混乱させ、実際より大きな群勢の外見を与えて、これに対しては逃げ場がまったく空いていないようにすること、次に、すべての者を取り囲んで、望むだけの殺戮を行い、略奪品を連れ去ることであった。

4

Erat enim regio populo frequens et pecoris abundans; quae nullo resistente facile patuit direptioni.

PL 15, 2198A

この地方は人口が稠密で家畜に富み、抵抗する者もないので、容易に略奪に身をさらした。

5

Siquidem ipse Pacorus Medorum rex in abstrusa loca se contulit, saluti potius quam regno consulens; ita ut uxor ejus ac liberi ac concubinae captae ab Alanis, centum talentis postea redimerentur.

PL 15, 2198A

実に、メディア人の王パコロス自身は、王国よりもむしろ身の安全を図って、奥まった地へ退いた。そのため、その妻と子らと側女たちはアラン人に捕らえられ、のちに100タラントで買い戻された。

6

Nec Tyridates Armeniae rex immunis fuit periculi, sed alieno malo cautior, pestem praevidit: et viriliter quidem voluit occurrere, ut a finibus suis hostem averteret.

PL 15, 2198A

アルメニアの王ティリダテスも危難を免れなかったが、他人の災いによってより用心深くなり、災厄を予見した。そして雄々しくも、敵を自国の境から遠ざけるべく、迎え撃とうとした。

7

Dum praeliatur tamen laqueo insertus, in potestatem hostium vivus concesserat, ni praeacuto gladio nodum informem velociter intercidisset.

PL 15, 2198B

しかし戦いのさなか、輪縄にかかって、生きたまま敵の手に落ちるところであったが、鋭く研いだ剣で、形をなさぬその結び目を素早く断ち切った。

8

Nam insolentia quadam propriae fortitudinis et in caeteros despectu superbo, simul ut familiarem sibi eminus decernendi consuetudinem, refugiendique facultatem fraude tali praetexerent; laqueos jacere atque hostem innectere, ars Alanis bellandique mos est.

PL 15, 2198B

というのは、自らの勇猛さへのある種の驕りと、他の者たちへの高慢な蔑みから、また同時に、遠くから勝負をつける自分たちの慣れた戦い方と、退却の余地を、こうした策略によって装うために、輪縄を投げて敵を絡め取ることが、アラン人の技であり戦の習いだからである。

Liber V, Caput LI

第5巻 第LI章PL 15, 2198B
1

Fugit itaque Tyridates, cui evasisse satis fuit: regnum autem suum depopulandum reliquit. Nam quasi accepta injuria quod congredi ausus foret, vehementius Armeniam, quam Mediae regnum devastaverunt. Opimi itaque utriusque regni spoliis, ad propria recursum fecere.

PL 15, 2198B

かくしてティリダテスは逃れた。彼には逃げ延びれば十分であった。自らの王国は荒らされるに任せた。アラン人は、あえて交戦しようとしたことを侮辱を受けたかのようにとらえて、メディアの王国よりも激しくアルメニアを荒らした。こうして両王国の豊かな戦利品を携えて、自国へ引き返した。

2

Quorum comperta incursione, Titus Antiochiam contendit: sensim tamen, ut triumphatorem decebat, causamque dissimulans, per singulas urbes pompam celebrat victoriae.

PL 15, 2198C

彼らの侵入を知って、ティトゥスはアンティオキアへ急いだ。ただし凱旋者にふさわしく、ゆっくりと、理由を隠しながら、町ごとに勝利の行列を催した。

3

Perimebantur in arena Judaei, quacumque pergebant, ac dilacerati a bestiis, pendebant merita rebellionis.

PL 15, 2198C

ユダヤ人は闘技場で殺され、行く先々で獣に引き裂かれて、反乱の報いを受けた。

4

Antiochiae quoque eos vetustis odiis gentilis populus insectabatur: eo quod reges Persarum quae de Hierosolymitana urbe donaria jure victoriae vindicaverant, synagogis contulerant: Antiochenis de suo quoque alia largiti.

PL 15, 2198C

アンティオキアでも、異邦の民が古くからの憎しみで彼らを追い回した。ペルシア人の王たちが、エルサレムの町から勝者の権利によって奪っていた奉納物を会堂に寄進し、アンティオキア人にも自分の財から別の物を与えていたからである。

5

Itaque congestae opes invidiam facile movere. Nam ut illa nunc omittamus quae adversum Machabaeos gesserint sacerdotii competitores, et quantae cladi civium fuerit ambitio, sicut supra memoravimus; Antiochus postea non ignobili genere ortus, sed moribus perditus, afficto crimine quod Judaei urbem Antiochiam incendio exurere conspiravissent, patrem proprium qui esset de Judaeorum primoribus et plerosque alios insimulatos gentilis impetu multitudinis, ad mortem coegit.

PL 15, 2198C

かくして積まれた財は、容易に妬みを呼んだ。実際、祭司職の競争者たちがマカバイ家に対して行ったこと、またその野心が市民にいかに大きな災いをもたらしたかは、我々が先に記したとおりであって、今は措くとして、のちにアンティオコスは、卑しからぬ生まれながら品行の堕落した者で、ユダヤ人がアンティオキアの町を火で焼こうと共謀したという罪をでっち上げ、ユダヤ人の有力者の一人であった自分の父と、同じく告発されたそのほか多くの者を、異邦人の群衆の勢いによって、死に追いやった。

6

Nec eo parricidio multorumque caede exsaturatus quievit, sed postea quoque nactus facultatem, quod fortuito incendio acciderat, ejusdem urbis porticus, et tetragonam plateam maximamque partem aedificiorum cremari, fraude praedictae conjurationis, iterum Judaeos urgere coepit atque incessere, ac propere universorum stragem fecisset, nisi advenienti Tito reservata cognitio foret, metu ne Caesar usurpato plurimorum supplicio commoveretur. Ea res Judaeis saluti fuit.

PL 15, 2198D

しかも彼は、この近親殺しと多数の殺戮に飽き足りて静まるどころか、のちにも機会を得て——偶然の火災で、同じ町の柱廊と四角い広場と建物の大半が焼けたのを機に——先の共謀という偽りをもって、再びユダヤ人を責めたて攻め立て始め、ただちに全員の殺戮を行っていたであろうが、到着したティトゥスにその審理が留保されたので果たせなかった。カエサルが、多数の者が勝手に刑に処されることに憤るのを恐れたのである。このことはユダヤ人にとって救いとなった。

Liber V, Caput LII

第5巻 第LII章PL 15, 2199A
1

Massadae quoque plurimi se Judaeorum freti loci munimine congregavere, cujus expugnandi negotium Titus indignum arbitratus quod imperatorem teneret, Syllae mandavit, cui summam in iisdem locis militiae Romanae, cavendique ne quid iterum rebellionis oriretur, commiserat.

PL 15, 2199A

マサダにも、ユダヤ人の多くが、その地の堅固さを恃んで集結した。ティトゥスは、その攻略の務めを、将軍の身にある自分にはふさわしからぬと考えて、スッラに委ねた。同じ地域のローマ軍の統率と、再び反乱が起こらぬよう警戒することを、彼に託していたのである。

2

Ipse Alexandriam contendit, et inde navigio Romam transmisit. Sylla gnaviter insistens injuncto sibi muneri, Massadae murum ariete dissolvit. Illi interiorem ligno composuere, eo quod ad hujusmodi ictus machinamentorum muralis materies facile non cederet.

PL 15, 2199A

自身はアレクサンドリアへ急ぎ、そこから船でローマへ渡った。スッラは与えられた務めに精励して、マサダの城壁を破城槌で崩した。守る者たちは内側にもう一つ〔の壁〕を木で組み上げた。この種の機械の打撃に対して、壁の材料は容易には屈しないからである。

3

Sed Romani, mutato bellandi genere, ignem jecere, qui et facile ligno inhaesit, et sine ulla adolevit mora. Magnus itaque adultus incendio flammae ferebatur fragor, qui primum boreae spiramine a munitionis partibus repellebatur, et Romanorum magis vineas exurebat.

PL 15, 2199B

しかしローマ人は、戦い方を改め、火を投げ込んだ。火は木にたやすく取りつき、遅滞なく燃え上がった。こうして火災に育った炎の轟きは大きく、初めは北風の息に城塞の側から押し戻されて、むしろローマ人の防御小屋を焼いていた。

4

Deinde, exorto noti spiramine, in castellum sese retorsit, ita ut conflagraret omnis ille ligneus muralis objectus materiae consumptae.

PL 15, 2199B

やがて南風の息が起こると、炎は城塞の方へ向きを変え、焼け尽きた材料でできた、あの木造の壁の障壁がことごとく燃え尽きた。

5

Romani, quoniam nox intervenerat, securi victoriae in castra sese receperant, ut sequenti die nudatos jam atque omni exutos praesidio debellarent. Sed ne quis elaberetur, intextis castellum custodiis circumvallaverunt.

PL 15, 2199B

ローマ人は、夜が来たので、勝利を確信して陣営に引き上げた。翌日、すでに裸にされ、あらゆる守りを剥ぎ取られた者たちを討ち破るためである。しかし誰も逃れ出ぬよう、城塞の周囲に見張りを織りなして、これを囲んだ。

Liber V, Caput LIII

第5巻 第LIII章PL 15, 2199C
1

Desperatis itaque rebus Eleazarus, auctor turbarum, videns nil praesidii superesse, exorsus est sermonem, quem nos quasi epilogum quemdam claudendo operi deplorabilem, more rhetorico non praetermisimus.

PL 15, 2199C

こうして事態が絶望的になると、騒乱の首謀者エレアザルは、もはや守りが何も残っていないのを見て、演説を始めた。我々は、作品を閉じるにあたっての、いわば嘆きの結びとして、修辞の習いに従って、これを省かなかった。

2

Quid agimus, Abrahamitae, virigenus regale, sacerdotalis gratiae virtute insuperabiles? non enim ex eventu victoriae quae frequenter incerta est, sed ex propositi constantia virtus spectatur.

PL 15, 2199C

「どうするのか、アブラハムの子らよ。男たちよ、王の血筋よ〔底本は virigenus regale。viri, genus regale と読む〕、祭司の恩寵の徳によって無敵の者たちよ。徳は、しばしば不確かな勝利の結果からではなく、志の不動から見極められるのである。」

3

Unde conjicere liquet, quia hostem subjicere sortis est, non mutare mentem virtutis esse. Jure igitur insuperabiles vos dixerim, si nullus adhuc vos mortis vicerit metus.

PL 15, 2199C

「ここから明らかに推し量れるのは、敵を屈服させるのは運命の事であり、精神を変えぬことが徳の事だということである。ゆえに、諸君がなお死の恐れに一度も負けていないのであれば、私は諸君を当然無敵と呼ぼう。」

4

Sed non ita vos pater instituit Abraham: qui in filio unico docuit, non mortem ejus, sed immortalitatem futuram, si pro religione immolaretur. Quid Josiam praedicem, quo nemo fuit melior interpres religionis, contemptor mortis, assertor libertatis?

PL 15, 2199C

「しかし、諸君の父アブラハムは、そのように諸君を教えたのではない。彼は独り子において、宗教のために犠牲として献げられるなら、それは子の死ではなく将来の不死であると教えた。ヨシヤについて何を語ろう。彼ほど宗教のすぐれた解釈者、死の軽蔑者、自由の擁護者であった者はいなかった。」

5

Namque is in illo suggestu regali locatus cui liceret differre mortem; tamen quia videbat propter peccata gravia captivitatem plebis Israel futuram, bello se alieno miscuit, vitam refugit.

PL 15, 2199D

「彼は王の高座にあって、死を先延ばしにすることもできたのに、イスラエルの民が重い罪のゆえに捕囚となることを見たので、他国の戦争に自ら身を投じ、命を避けた。」

6

Clamabat Nechao: Non adversus te missus sum, sed adversus regem Israel (II Paralipom. XXXV, 21, 23) : ille tamen non prius recessit, quam lethalem sagittae ictum subiret. Quo fusus vulnere, indicio nobis est, utrum in bello meritum, an casus praeponderet.

PL 15, 2199D

「ネコは叫んでいた。『私が遣わされたのは汝に対してではなく、イスラエルの王に対してである』(歴代誌下35:21, 23)。それでも彼は、致命の矢の一撃を受けるまで退かなかった。その傷に倒れたことは、戦いでは功績が重きをなすのか、偶然が重きをなすのかを、我々に示す証拠である。」

7

Victus est Josias priorum instaurator sacrorum; vicit Nechao omnium sceleratissimus: sed ille victus, nunc cum angelis est, hic victor in suppliciis. Quis enim nescit, non in hac vita repositam esse mercedem hominibus, sed post hujus absolutionem certaminis?

PL 15, 2199D

「ヨシヤは敗れた。彼は先の祭祀の再興者であった。ネコは勝った。彼はあらゆる者のうち最も極悪の者である。だが、敗れた彼は今や天使たちとともにあり、勝った者は刑罰のうちにある。誰が知らぬだろうか、人への報いは、この生に蓄えられているのではなく、この戦いが終わったのちに蓄えられていることを。」

8

Hic enim currimus, ut illic ad palmam perveniamus: hic certamen, ibi praemium est. Non ergo ulla hic longaevae aetatis gratia est. Denique Abel cito occiditur, Cain supervixit: ita mors innocentiae fuit, et vita aerumnae.

PL 15, 2200A

「我々がここで走るのは、かしこで勝利のナツメヤシにたどり着くためである。ここは戦い、かしこは褒賞である。ゆえに、ここでは長寿に何の取り柄もない。実に、アベルはすぐに殺され、カインは生き延びた。こうして死は無垢のものとなり、生は苦難のものとなった。」

9

Ex illo in eamdem sortem successimus, ut vivere miserrimum fieret, mori beatum. Quid est enim vita, nisi carcer animae quod intra hoc ergastulum clauditur, et carnali adhaeret consortio?

PL 15, 2200A

「あの時から我々は同じ運命を受け継ぎ、生きることは最も惨めで、死ぬことは幸いとなった。生とは何か。魂の牢獄にほかならない。魂はこの獄舎のうちに閉じ込められ、肉との交わりにすがりついているのだから。」

10

Cujus infirmitatibus quatitur, labore affligitur, ira conteritur, accenditur cupiditatibus, vexatur furore, nec se facile attollere potest, humi nexa, concreta pulvere, stricta vinculo, nervis irretita.

PL 15, 2200A

「〔魂は〕その〔肉の〕弱さに揺さぶられ、労苦に苦しめられ、怒りに砕かれ、欲望に燃やされ、狂乱に悩まされ、しかも容易に身を起こすこともできず、地に縛られ、塵に固められ、鎖に締めつけられ、腱にからめとられている。」

11

Non mediocris tamen potestas, ut corpus vivificet, atque infundat insensibili materiae sensus vigorem; et hoc invisibiliter singulis anima sua conferat, totumque hominem regat, atque ultra mortalem provehat fragilitatem, ut cognitionem capiat coelestium secretorum, ut mentem intendat futuris.

PL 15, 2200B

「しかしその力は小さくない。体に命を与え、感覚をもたぬ素材に感覚の活力を注ぎ込むのである。見えぬ仕方で、おのおのにその魂がこれを授け、人間全体を治め、死すべき脆さを越えて押し上げ、天の秘密の認識を得させ、精神を未来へ向けさせる。」

12

Itaque ad imaginem similitudinemque sui Principis non videtur, cum sit in corpore sita, sed nec corporalibus oculis cernitur: nec ingressus ejus, aut exitus ejus ullo aspectu deprehenditur: instar quoddam divini muneris repraesentans.

PL 15, 2200B

「それゆえ魂は、自らの君主の像と似姿にかたどられているので、体のうちに置かれていながら、見られない。肉の目には見えず、その入りも出も、いかなる視覚にもとらえられない。神の賜物の一種の似姿を示しているのである。」

13

Cum ingreditur, vitam infundit: cum excedit corpore, mortem operatur. Ubi anima, ibi vita: ubi ea defuerit, ibi mors est.

PL 15, 2200B

「入るときには命を注ぎ、体から去るときには死をもたらす。魂のあるところに生があり、それが欠けたところに死がある。」

14

Quidquid inviserit, exsuscitat: quidquid reliquerit, statim solvitur et continuo marcescit: infusione animae, mortuus resurgit; discessione, vivus exanimatur. Quis ergo dubitet, quod ei inesse videatur immortalitatis operatio, cui virtus sit mortem avertere?

PL 15, 2200B

「何であれ訪れたものを目覚めさせ、何であれ捨てたものは直ちに解体し、たちまち萎える。魂が注がれることで死者は甦り、去ることで生者は息を絶たれる。されば、死を遠ざける力をもつものに、不死の働きが備わっていると見えることを、誰が疑うだろうか。」

15

Ea tamen sibi oneri est, quamvis aliis ad usum redundet. Et quod corpori donat, sibi detrahit: gravatur enim et quasi in terram inclinatur cum isto mortali corpore.

PL 15, 2200C

「それでも魂は自らには重荷である。他の者の用には余るほどであっても。そして体に与えるものを、自らからは奪う。この死すべき体とともにあって、重くなり、いわば地へと傾くのである。」

16

Itaque vita corporis, mors est animae: et rursus corporis mors, animae libertas videtur: dum enim sumus in isto corpore, servit anima nostra, ac misera quidem servitute, qua de paradiso exsulat, et a suo Principe peregrinatur.

PL 15, 2200C

「ゆえに体の生は魂の死であり、また逆に、体の死は魂の自由と見える。我々がこの体にあるあいだ、我々の魂は仕えており、しかも惨めな隷属のうちにある。それによって楽園から追放され、自らの君主から離れて異郷にさすらうのである。」

17

Ubi autem fuerit istius carnis absoluta vinculis, in illum purum et splendidum superioremque revolat locum, atque adest Domino Deo suo, sanctorumque habitaculis fruitur et beatorum gaudet consortiis: quod nullam jam habeat cum mortuo societatem, et contubernium cadaveribus dereliquerit, aspiret ei coelestis gratia, nec ulla eam curarum humanarum sollicitet exagitatio.

PL 15, 2200C

「しかし魂は、この肉の鎖から解かれるや、あの清く輝く、より高い場所へ飛び帰り、主なる神のもとにあり、聖徒たちの住まいを享受し、幸いな者たちとの交わりを喜ぶ。死者とはもはや何の交わりもなく、屍との同居を捨てたからである。天の恩寵が魂に息を吹きかけ、人間の気遣いの揺さぶりが魂を煩わすこともない。」

18

Indicio nobis est quies, quantam anima per obitum corporis resumat gratiam: sopito enim corpore, et quasi mortuis ejus cupiditatibus atque universis motibus, cum sanctis saepius conversamur: recipimus quos amisimus: ut nobis et absentes adsint, et mortui vivant, et omnis quiescat dolor.

PL 15, 2200D

「その証拠は安らぎである。魂が体の死によって、いかなる恩寵を取り戻すか。体が眠りにつけば、その欲望も動きもことごとくいわば死んだようになり、我々はしばしば聖徒たちと語らう。失った者たちを取り戻し、不在の者も我々のもとにあり、死者も生き、あらゆる苦痛が静まるのである。」

19

Appropinquemus et confabulemur Deo, cognoscamus futura. Affectis requies, servis libertas sit. Quod igitur dormientes somniamus, hoc defuncti adipiscimur: et quod in somno imago, hoc in morte veritatis passio est, et libertatis gratia.

PL 15, 2200D

「〔眠りのうちに〕我々は神に近づいて語り合い、未来を知る〔appropinquemus 以下の接続法は勧めとも取れるが、前節の眠りの経験の続きと取った〕。苦しむ者には安息が、奴隷には自由がある。ゆえに、我々が眠りながら夢に見るもの、それを我々は死んで手に入れる。眠りにおいて像であるものは、死においては真理の経験であり、自由の恩寵である。」

20

Unde nonnullis gentibus mos est, ut ortus hominum fletibus, occasus gaudiis prosequantur: quod illos ad aerumnam generatos doleant, hos ad beatitudinem rediisse gratulentur: illorum animas ad servitutem venisse ingemiscant, istorum ad libertatem remissas gaudeant.

PL 15, 2201A

「それゆえ、ある諸国民のあいだには、人の誕生を涙で、死を喜びで見送る習わしがある。前者は苦難のために生まれたと悲しみ、後者は幸いへ帰ったと祝う。前者の魂は隷属に至ったと嘆き、後者の魂は自由へ放たれたと喜ぶのである。」

21

Indorum quoque sapientes feruntur, cum moriendi affectum induerint, protestari quod discedere velint, neque ullum obstrepere.

PL 15, 2201A

「インド人の賢者たちも、死を迎える心構えを身につけたときには、自分は去ろうと思うと宣言し、誰もそれに異を唱えないと伝えられている。」

22

Deinde ubi apparatus mortis processit, insilire laetos ardentem pyram, et astantibus valedicere: dolere mulieres, quasi subsidio destitutas, vel liberos parvulos quod derelinquantur; benedicere alios, nec invidere, quod ad meliores habitatores, ad splendidiora loca purioraque festinent consortia.

PL 15, 2201A

「そして死の支度が進むと、彼らは喜び勇んで燃える薪の山に飛び込み、居合わせた者に別れを告げるという。女たちは、支えを失ったかのように、あるいは幼い子らが残されることを嘆き、他の者は祝福し、妬まないという。より良き住人のもとへ、より輝かしい場所、より清い交わりへ、彼らが急ぐからである。」

23

Quid igitur de vobis aliud possum, cum etiam barbaris gentibus libertatem sequendi mors sit?

PL 15, 2201B

「ならば、蛮族の諸国民にさえ、死が自由を追い求める手立てであるのに、諸君について私に何を言えようか。」

24

Jam dudum itaque vos optime mihi cognitos, et institutis patriis respondere paratos, quod neque Romanis neque cuiquam genti, nisi soli Deo serviendum putetis, qui solus justus et verus omnium Dominus sit.

PL 15, 2201B

「諸君が、父祖の定めに応じる備えのできた者であることは、とうの昔から私によく分かっている。ローマ人にも、いかなる民にも仕えず、ただ神のみに仕えるべきだと諸君は考えている。神のみが、正しく、あらゆるものの真の主だからである。」

25

Dies advenit, qui probare operibus voluntatem exigat; nec dehonestare veteris indolis claritudinem; ut in libertate geniti, dominationi vos hominum subjiciatis: praesertim cum licuerit vobis ante servire vel sine periculo, nunc autem necesse sit dura supplicia suscipere cum servitute: si Romanorum imperio servituros nos offeramus, quos primi omnium bello lacessivimus et ultimi adhuc armis tenemus, imperatori non dedimus manus pacem offerenti, Syllae dabimus acerbitatem minanti?

PL 15, 2201B

「その日が来た。意志を行いによって証明せよと求め、古来の気質の輝きを辱めるなと求める日が〔来た〕。自由のうちに生まれた者として、諸君が人間の支配に身を屈することのないように〔ut 以下の係りは定かでない。かく取った〕。かつては危険なしに仕えることさえできたのに、今は隷属とともに過酷な刑罰をも受けねばならないのであれば、なおさらである。我々は、仕える者としてローマ人の支配に身を差し出すというのか。我々は、誰よりも先に戦でこれに挑み、今なお最後まで武器をもって抗しているのに。平和を差し出した将軍には手を差し出さなかった我々が、苛烈を以て脅すスッラには手を差し出すというのか。」

26

O miseri, ad quam spem istius vitae nos reservavimus? Esto, hostis ignoscat: quid proderit, cum offensa Dei clara sit? ignes ab hoste in nos versi, mutata ventorum flamina, flammae retortae, ut nostra subsidia deurerentur. Quis poterit adversante Deo vivere?

PL 15, 2201C

「ああ惨めな者たちよ、我々はこの生のどんな望みのために身を保ってきたのか。よしんば敵が赦すとしよう。神を怒らせたことが明らかである以上、それが何の益になろう。敵から我々に向けられた火は、風の流れが変わって炎が逆戻りし、我々の防御の〔木壁〕を焼き尽くしたではないか。神が逆らうとき、誰が生きられようか。」

27

Nullus veniae locus, sed manifestum imperium mortis voluntariae. Quid enim nox intervenit, nisi ut nos hostis non praeveniret, aut deusto murali subsidio, continuo irrumperet: sed ut nobis exercendae mutuae necis tempus reservaretur, liceretque cum liberis nostris, et necessitudinibus mori; ne videremus anhelos senes anusque a Romanis pertrahi, charissimas conjuges ad victoris libidinem rapi?

PL 15, 2201C

「赦しの余地はなく、自ら死ぬことの命令が明白である。夜が来たのは何のためか。敵が我々に先んじぬように、あるいは壁の防御が焼け落ちるとすぐに突入せぬように、というためではなく〔nisi ut … sed ut … の構文は整っていない。「…ためではなく…ためである」と取った〕、我々のために互いに殺し合う時が残され、我々が子や身内とともに死ぬことを許されるためではないか。息を荒げる老人や老女がローマ人に引きずられ、愛する妻たちが勝者の欲情のために連れ去られるのを、見ずにすむように。」

28

Commoriamur patriae, ne simus superstites tanti dedecoris opprobrio. Quo igitur fugiemus a facie Dei, aut quo ibimus infenso nobis coeli Domino?

PL 15, 2201D

「祖国とともに死のうではないか。かくも大きな恥辱の汚名のうちに生き残らぬために。では我々は神の面前をどこへ逃れるのか。我々に敵意を抱く天の主のもとを、どこへ行くのか。」

29

Si cadant super nos montes et concavis specubus abscondant, quomodo tamen poterimus declinare indignationem tantae potestatis? Quo enim progrediemur, ubi non sit Deus, cum ubique ipse sit?

PL 15, 2201D

「山々が我々の上に倒れ、うつろな洞窟が我々を隠すとしても、これほどの権能の憤りを、どうして避けられよう。いったい我々はどこへ進めば、神のいない所に至れるのか。神は至る所にいるのだ。」

30

An mediocria exempla sunt, quibus doceamur, quod jam dudum genti nostrae pro peccatis nostris infestus sit, qui ante praesidebat? Quis hoc dubitet, cum videat, quod in nos conversae manus nostrae sint: pluresque seditio domestica, quam bellum exstinxerit?

PL 15, 2201D

「我々の民に対し、我々の罪のゆえに、かつて〔民を〕治めていた神が、とうの昔から敵意を向けていることを教える例は、取るに足りぬものだろうか。我々の手が我々自身に向けられ、戦争より内輪の内乱のほうが多くの者を滅ぼしたことを見て、誰がこれを疑うだろうか。」

31

Non donabo Romanis quod vicerint, nec ipsi sibi hoc vindicant, qui sciunt quod omnes fere nostris potius armis, quam alienis perierimus. Quae enim Romana arma viderunt Caesaream inhabitantes Judaei?

PL 15, 2202A

「私はローマ人に、勝ったという名誉を与えはしない。彼ら自身もそれを主張しない。我々のほとんどすべてが、他人の武器によるよりむしろ我々自身の武器によって滅んだことを、彼らは知っているからである。カイサリアに住んでいたユダヤ人は、いったいどんなローマの武器を見たというのか。」

32

Quorum feriato die sabbati, inter solemnes nostrorum sacrorum cultus, multitudo gentilium Caesariensium repentino quodam impetu, et misso desuper furore succensa, viginti millia delevit, omnes fugavit, ut totam urbem exinaniret.

PL 15, 2202A

「その者たちは、安息日の休みの日に、我々の聖なる祭儀の荘厳な営みのさなかに、カイサリアの異邦人の群衆の突然の襲撃を受け、天から送られた狂気に煽られた彼らに、2万人を滅ぼされ、残る者全員が追い払われて、町全体が空になった。」

33

Nonne Syriam totam quidem implevit dementia, ut Judaei atque gentiles in iisdem urbibus siti, et incolatus gratia sibi prius nexi, postea inter se armis colliderentur, quo Romanis vadum futurae victoriae constitueretur?

PL 15, 2202A

「全シリアを狂気が満たしたではないか。同じ町に住み、同居のよしみで先に結ばれていたユダヤ人と異邦人が、のちには互いに武器で衝突し、それによってローマ人のために将来の勝利への足がかりが築かれた。」

34

Nam quid de Scythopoli loquar, quo Judaei primo contenderant, ut gentilem populum praevenirent, ne quid adversus nostros, exemplo caeterarum urbium, machinarentur?

PL 15, 2202B

「スキュトポリスについて、何を語ろうか。ユダヤ人はまず、異邦の民に先んじようとそこへ急いだ。他の町の例にならって、異邦人が我々の同胞に対し何かを企てることのないようにである。」

35

Itaque quos par fuit, conjunctis adversum alienigenas viribus, bello decernere; haec e contrario adversum se Judaei decreverunt, ut pars eorum adversus cognatos et proximos suos praeliaretur.

PL 15, 2202B

「ところが、同胞は力を合わせて異国人と戦うべきであったのに、ユダヤ人はそれとは逆に、互いに向けて戦うことを決し、その一部が同族や隣人に対して戦うこととなった。」

36

Deinde ipsi pro pretio laboris et impensi sanguinis, a gentilibus perimerentur, quod prohibuerunt ipsi fieri gentilibus. Damasceni nulla exsistente causa, octo millia Judaeorum straverunt. Ascalonitae duo millia quingentos.

PL 15, 2202B

「そののち、彼ら自身が、労苦と流した血の報いとして、異邦人に殺された。自分たちが異邦人に起こさせまいとしたことをである。ダマスコ人は何の理由もないのに、ユダヤ人8千人を倒した。アシュケロン人は2千5百人を。」

37

In urbe quoque cui Ptolemais nomen, caesa duo millia. Alexandriae vero vetus erat odium inter Judaeos et gentium populos, ex quo Alexander Magnus usus est studio Judaeorum ad Aegyptios subjiciendos: unde condita urbe ex aequo Judaeis et Aegyptiis attributa privilegia et habitationes diversae, ne eorum cultus permisceretur: qui purificationes suas sine ulla volebant contagione servare.

PL 15, 2202B

「プトレマイスという名の町でも、2千人が殺された。アレクサンドリアには、ユダヤ人と諸国民の民とのあいだに古い憎しみがあった。大アレクサンドロスがエジプト人を屈服させるのにユダヤ人の熱意を用いて以来である。そこで町が建てられると、ユダヤ人とエジプト人に等しく特権が与えられ、住まいも別々にされた。両者の習俗が混じり合わぬようにである。ユダヤ人は自分たちの清めの儀を、いささかの汚れもなく保とうとしていたのだ。」

38

Hinc frequenter inter eos conflictus fuere, exorta jurgia, judicium petitum. Nihil tamen ex tanti regis temeratum liquet fuisse beneficiis, sed postea a gentilibus exorto tumultu, cum Judaeorum necati aliqui, alii ad poenam detinerentur, injuria motum Judaeorum populum, adversum auctores injuriae insurrexisse; et cum pertinacius se de civibus ultum iri vellent, inductum exercitum Romanum, qui sexaginta Judaeorum millia intra urbem fuderit.

PL 15, 2202C

「それゆえ両者のあいだにはしばしば衝突があり、争いが起こり、裁きが求められた。しかし、そのような大王の恩恵のうち何ひとつ損なわれなかったことは明らかである。ただ、のちに異邦人によって騒動が起こされ、ユダヤ人の一部が殺され、他の者が刑罰のために拘束されると、侮辱に動かされたユダヤ人の民が、侮辱を起こした者たちに対して立ち上がったのであり、市民に対しより執拗に報復しようとしたので、ローマ軍が引き入れられ、市内でユダヤ人6万人を斬り伏せたのである。」

39

Verum quid in levioribus moror, cum excidium totius orbis, in unius civitatis ruina deplorandum nobis sit?

PL 15, 2202C

「だが、些細なことにいつまでとどまっているのか。我々は、全世界の滅亡を、一つの町の崩壊において嘆かねばならないのに。」

40

Ubi est maxima civitas Hierusalem? ubi decora Sion, ubi templum mirabile, ubi secundum illud tabernaculum, sanctitatis sacrarium, quo semel in anno solus princeps sacerdotum solebat intrare, non sine sanguine, quem pro se offerret et pro populi delicto?

PL 15, 2202D

「大いなる町エルサレムはどこにあるのか。麗しいシオンはどこに、驚嘆すべき神殿はどこに、あの第二の幕屋、聖性の聖所、大祭司ひとりが年に一度だけ入るのを常とした場所はどこにあるのか。そこへは、自分のため、また民の罪のために献げる血なしには入らなかった。」

41

Profanatum est a gentibus, habitant in reliquiis urbis qui eam destruxerunt. Ubi, inquam, es, civitas referta populis, venerabilis regibus, acceptabilis Deo, gratiae sedes?

PL 15, 2202D

「〔神殿は〕諸国民によって汚され、町を破壊した者たちが、町の残骸に住んでいる。どこにいるのか、と私は言う、汝、民で満ちた町、王たちに敬われ、神に受け入れられた、恩寵の座よ。」

42

Pavimenta tua de marmore, parietes tui fulgentes marmore, culmina tua pretioso splendebant marmore, portae tuae micantes auro, aliae argento renitentes.

PL 15, 2202D

「汝の床は大理石、汝の壁は大理石で輝き、汝の屋根は貴い大理石で光り、汝の門はあるものは金でまたたき、あるものは銀で照り返していた。」

43

Omnes interfecti, et qui te jugiter inhabitabant, et qui ad te ex totius orbis terrarum partibus conveniebant: ut non dubium sit, totum in te mundum periisse.

PL 15, 2203A

「皆が殺された。汝に常に住んでいた者も、全世界の各地から汝のもとに集まっていた者も。よって、全世界が汝のうちに滅びたことは疑いない。」

44

Nudata omnia, a culminibus cremata, a fundamentis diruta: facta est habitatio tua deserta, nec est qui in tabernaculis tuis inhabitet; et adhuc quemquam vivere libet, et non vixisse poenitet?

PL 15, 2203A

「すべてが裸にされ、屋根から焼かれ、基礎から崩された。汝の住まいは荒れ果て、汝の幕屋に住む者はいない。それでもなお、生きていたいと願う者がおり、生きてきたことを悔やまないのか。」

45

Duri oculi qui haec videre possunt; immites animi qui velle possunt, ut quid tantis supersit doloribus: non quod defecerint clades, sed quod jam nulla requies. Quo enim circumferamus oculos, aut quid cernere delectet?

PL 15, 2203A

「これを見ていられる目は冷酷であり、これほどの苦しみのあとに何かが生き残ることを望みうる心は無情である〔ut quid tantis supersit doloribus は「何のために…生き残るのか」とも読める。ut を望みの内容、quid を「何か」と取った〕。災厄が尽きたからではなく、もはや安らぎがないからだ。実に、どこへ目を巡らせ、何を見て心が慰められよう。」

46

Urbs tota sepulcrum mortuorum est, solae spectantibus occurrunt favillae; viae vacuae viventium, repletae cadaveribus. Miseri seniores cinerulenta canitie, et scisso amictu supra reliquias mortuorum sedent nuda tegentes ossa, quo defendant a volatilibus ac bestiis.

PL 15, 2203A

「町全体が死者の墓である。見る者に出会うのはただ灰燼ばかり、道は生ける者の姿なく、屍で満ちている。惨めな年寄りたちは、灰まみれの白髪で、裂けた衣のまま死者の遺骸の上に座り、裸の骨を覆って、鳥獣から守っている。」

47

Mulieres paucae incolumes, quas miles impius ad turpitudinem, non ad vitam servaverit. Quis haec videns, et de comperendinatione vivendi cogitans, audeat ad coelum levare oculos?

PL 15, 2203B

「無事な女は少なく、不敬な兵士は彼女らを生かすためではなく、辱めのために保ったのである。これを見ながら、なお生を引き延ばすことを考える者が、あえて天に目を上げられようか。」

48

Quis sic immemor patriae, hostis suorum, pietatis alienus, expers dulcedinis, cujus tam semiviri sit mollis spiritus? quis ita meticulosus, quem non pudeat his reservatum?

PL 15, 2203B

「誰がこれほど祖国を忘れ、同胞の敵となり、敬虔と無縁で、情愛を欠き、その気力がこれほど男らしさを欠いて柔弱だというのか。誰がこれほど臆病で、これらのために生き残らされたことを恥じないのか。」

49

Utinam quidem olim defuncti essemus, aut si vita superesset, oculorum lumen periisset, prius quam sanctam urbem dirutam hostium manibus intueremur, templumque hoc a majoribus nostris sacratum Deo, tam impie flammis cremari, aut sacerdotes in templo conspiceremus jacere interfectos!

PL 15, 2203B

「ああ、我々がとうの昔に死んでいたなら。あるいは、命が残るとしても、目の光が失われていたなら。聖なる町が敵の手で崩されるのを見る前に、我々の先祖が神に聖別したこの神殿がこうも不敬に炎で焼かれるのを、あるいは祭司たちが神殿で殺されて横たわるのを目にする前に。」

50

Emendemus ergo, quod his superviximus malis, ut videamur non vitae studio distulisse mortem, sed virtutis intentione. Circumvallavit hostis omne munimentum, nil superest nisi aut nos, aut conjuges nostrae.

PL 15, 2203C

「ならば、これらの災いのあとまで生き延びたことを償おう。我々が命を惜しんで死を延ばしたのではなく、徳を志してそうしたと見えるように。敵はすべての砦を取り巻いた。残るのは、我々自身と我々の妻たちのほかに何もない。」

51

Jam sibi filios nostros in auctione constituunt; certantque inter se, qui cujus abducat uxorem: utrum pro dignitatum meritis personarumve ordinibus distribuendae sint, an sortibus subire cogendae miserabiles.

PL 15, 2203C

「すでに敵は我々の子らを競売に付し、誰が誰の妻を連れ去るかを互いに争っている。地位の功や人の序列に応じて分配されるのか、あるいは哀れな女たちが籤に従わされるのか。」

52

Nobis quoque parantur prodigia poenarum, tormenta exquisitissima, non solum ardentes flammae aut diversae neces victricis ictu securis: duro quidem post vincula, post carcerem, post jugum supplicio, sed tolerabiliore viris, si ludibrio vacet; sed etiam avulsi artus viventibus, et praecipue truncatae manus.

PL 15, 2203C

「我々にも恐ろしい刑罰が用意されている。極めて入念な責め苦、燃える炎ばかりではなく、勝者の斧の一撃による種々の死——鎖ののち、牢獄ののち、くびきののちの過酷な刑罰であって、侮辱の的にさえならなければ男には耐えやすいであろうが——、さらに生きたまま引き裂かれる四肢、とりわけ断たれる手である。」

53

Nec immerito, quia defuerunt suo muneri, cum possent sibi subvenire. Subeundi quoque morsus ferarum ad victorum spectaculum, quod diversis jam celebratur arenis urbium: vel exemplo nobis debet esse pudendum, vel visu miserabile, ut reservemur aut bestiis, aut fratribus praeliaturi.

PL 15, 2203D

「それも当然である。〔手は〕自らを助けられたのに、その務めを果たさなかったからだ。さらに、勝者の見世物のために獣の牙に身をさらさねばならない。それは今や諸々の町の闘技場で催されており、我々にとって、手本とするには恥ずべく、見るには惨めなものであり、我々は獣と、あるいは兄弟と戦うために取っておかれるのだ。」

54

Quid ergo moramur? jam non est liberum nobis, quod metuimus, evadere. Si liberos interficere nolumus per misericordiam, aut nosmetipsos per virtutem; necesse erit ut per germanos aut propinquos nostros interficiamur per flagitium: hoc suadet affectus, illud victores exigunt.

PL 15, 2203D

「ではなぜためらうのか。我々の恐れていることを逃れる自由は、もはや我々にはない。もし我々が、慈しみから子らを殺すことも、徳から自分自身を殺すこともしたくないなら、恥ずべきことに、我々の兄弟や親族の手によって殺されることになる。前者は情愛が勧め、後者は勝者が要求する。」

55

Si nolumus exsequi ministerium pietatis, cogemur subire pompae parricidalis ludibrium. Adoriamur ergo, quod prosit liberis conjugibusque nostris: si infirmiores sumus, auferamus eos cruciatibus futuris; si fortiores sumus, vincamus compassiones parentum, affectus necessitudinum: et in hoc vincamus hostem, cum praedam tollimus.

PL 15, 2204A

「もし敬虔の務めを果たすことを望まぬなら、近親殺しの行列という嘲弄を受けることを強いられるだろう。ならば、我々の子らと妻たちの益となることに取りかかろう。我々が弱いなら、将来の責め苦から彼らを取り去ろう。強いなら、親としての憐憫、身内の情愛に打ち勝とう。そしてこのことにおいて、我々が獲物を奪い去るとき、敵に打ち勝とう。」

56

Hoc virtus exigit, hoc suadet pudor. Non timere mortem, virtus est. Etenim ad mortem omnes nascimur, et ad mortem generamus liberos; quorum mors naturae assignatur, captivitas probro datur. Ergo quos non potuimus periculo eripere, eripiamus ludibrio.

PL 15, 2204A

「これを徳が求め、これを恥が勧める。死を恐れぬこと、それが徳である。実に我々は皆、死へと生まれ、死へと子を産む。その死は自然に割り当てられ、捕囚は恥辱に与えられる。ゆえに、危険から救い出せなかった者たちを、嘲りから救い出そう。」

57

Miseremini igitur, patres, liberorum, mariti, conjugum, omnes parvulorum misereamur; quod est praecipuum nostri, dum est miserandi potestas: ut de nostro misereamur, ne ad dedecus videamur et nati et reservati.

PL 15, 2204A

「ゆえに憐れめ、父たちよ、子らを。夫たちよ、妻たちを。我々は皆、幼い者たちを憐れもう。憐れむ力のあるうちに、それこそが我々の最も大切なことである。我々自身のものについて憐れもう。我々が恥辱のために生まれ、生き残らされたと見えぬように。」

58

Quis enim possit perpeti patres ante ora filiorum, filios in conspectu parentum interfici? Trahi canitie fessos senes, vel ad necem, vel quod pejus est, ad servitutem, mulieres sparsis crinibus duci sub conspectu conjugum, et violenter ad opprobrium trahi?

PL 15, 2204B

「いったい、父たちが子らの目の前で、子らが親の見ている前で殺されることに、誰が耐えられようか。白髪の疲れた老人たちが、死へ、あるいはより悪いことに奴隷へと引きずられ、女たちが髪を乱して夫の目の前で連れ去られ、力ずくで辱めへ引かれていくことに。」

59

Audire vocem parvuli vagientis vocantis patrem, ut auxilio sit petenti, cum jam frustra audias revinctas manus, et captivae cervicis jugo subditos? Ergo dum adhuc liberae manus sunt, dum ferrum stringimus, aggrediamur opus, quod victor hostis miretur.

PL 15, 2204B

「泣き叫ぶ幼子が父を呼び、助けを求めるその声を聞くことに〔誰が耐えられようか〕。自らは両手を縛られ、捕囚の首のくびきの下に置かれて、もはやむなしく聞くほかないというときに〔底本は revinctas manus … subditos。ミーニュの脚注(バロー)は revinctus … subditus と読み、父を主語に取る。これに拠って訳した〕。ならば、手がまだ自由なあいだに、剣を抜いているあいだに、勝者である敵さえ驚嘆するような業に取りかかろう。」

60

Mulieres nostrae supremum conjugalis munus dilectionis, quasi dotale recipiant patrimonium. Has illis claves refundimus novo sanguinis testimonio, ut sint nostrae haeredes libertatis.

PL 15, 2204B

「我々の妻たちは、夫婦の愛の最後の務めを、持参金の財産のように受け取るがよい。我々はこれらの鍵〔底本は claves。文脈に合わず、本文の崩れがあるらしい。自由の鍵の意か〕を、新たな血の遺言〔底本は testimonio(証し)。ミーニュの脚注(バロー)は testamento と読む。これに拠って訳した〕によって彼女たちに返す。彼女たちが我々の自由の相続人となるように。」

61

Hoc ipsae hortantur, certe merentur, quae volunt: cogendae, quae refugiunt: nec parvuli ferrum pavebunt, quod per aetatem nesciunt, quod suscipere a parentibus piis debent, ut vere fiant liberi. Nobis quoque quid erit praestantius?

PL 15, 2204C

「これを、望む者は自ら勧め、確かにそれにふさわしい。逃れようとする者は、強いられねばならない。幼子たちも剣を恐れはしない。年齢のゆえに知らないからである。真に自由となるために、敬虔な親から剣を受けねばならないのだ。我々自身にとって、これにまさるものが何があろうか。」

62

Si exuramus prius castellum, frumenta tamen reservemus, ne putent nos fame potius coactos, quam studio virtutis invitatos, mutuae necis arripuisse ministerium.

PL 15, 2204C

「まず砦を焼くとしても、穀物は残しておこう。我々が飢えに強いられてではなく、徳を求める熱意に促されて、互いに殺し合う務めに取りかかったと、彼らに思わせぬために。」

63

Donemus illis escas refertas sanguine; et si eas flammae exusserint, nidor ipse frugum incensarum indicio erit periisse obsidentibus, quod obsessis abundaverit. Posthaec unusquisque offerat se vulneri, et moriturus patriam tegat, supremoque amplexu obeat.

PL 15, 2204C

「血に満ちた食物を彼らに与えよう。もし炎がそれを焼き尽くしても、焼かれた穀物の匂いそのものが、包囲された者に豊富にあったものが、包囲する者には失われたことの証となるであろう。これののち、各人は傷に身を差し出し、死にゆく者として祖国を覆い、最後の抱擁をもって世を去れ。」

64

Fiat nobis patria libertatis sepulcrum, quae fuit dignitatis domicilium: hic tumulus funera nostra decet, ut septo virtutis tegamur.

PL 15, 2204C

「我々にとって、祖国は尊厳の住まいであったが、自由の墓となれ。この塚こそ我々の葬いにふさわしい。徳の囲いに我々が覆われるように。」

65

Tali accensi oratione, caeteri gladios strictos tenebant, oscula dabant conjugibus, amplexu suscipiebant liberos, illacrymantes et simul festinantes, ut hostis praeveniretur.

PL 15, 2204D

このような演説に燃え立った他の者たちは、抜き身の剣を握り、妻に口づけし、子らを抱き上げ、涙を流しながら、同時に、敵に先んじられぬよう急いだ。

66

Haec vobis, inquiunt, amoris pignora, damus supremae praemia necessitatis, et compresso viriliter affectu, passionem excluserunt, eaedem implebant: impavidae mulieres se offerebant vulneri pro conservatione pudicitiae, mentemque suorum ipsae induerant virorum.

PL 15, 2204D

「愛の形見たちよ、これを諸君に、最後の窮迫の報いとして与える」と彼らは言い〔amoris pignora は呼びかけと取った。haec に係けて「愛の質として」とも読める〕、雄々しく情愛を抑えて、情念を締め出した。同じことを女たちが成し遂げた。恐れを知らぬ女たちは、貞潔を守るために傷に身を差し出し、自ら夫たちの精神をまとっていた。

67

Caesis itaque necessitudinibus, pignoribus quoque, delegere strenuos qui supplementa caedis exsequerentur.

PL 15, 2204D

こうして身内も、愛する子らも殺すと、彼らは殺戮の補いを果たす強健な者たちを選び出した。

68

Ita fusi omnes nongenti sexaginta cum parvulis ac mulieribus: una mulier sola superfuit, quae filios quinque in aquaeductu abscondit, dum caeteri supremis intendunt necessitatibus: ea Romanis diluculo advenientibus, ad vocem excita, index negotii fuit. Opes autem eorum, appositus ab ipsis prius ignis consumpsit.

PL 15, 2205A

こうして皆が倒れた。幼子と女を合わせて960人である。ただ一人の女だけが生き残り、他の者が最後の窮迫に没頭しているあいだに、五人の子を水路に隠した。彼女は、夜明けにローマ人が到着したとき、声に起こされて、事の次第を告げる者となった。彼らの財貨は、彼ら自身があらかじめ付けた火が焼き尽くした。