作者不詳不詳

Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis › 全文

Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 全文

Anonymous · PL 15, 2205B–2218D

Caput I

第I章PL 15, 2205B
1

Anno XLII post passionem Domini, imperii vero Vespasiani primo, bellis asperis Judaea et seditionibus domesticis lacerabatur. Ipsa quoque eorum civitas Hierusalem intestino praelio laborabat.

PL 15, 2205B

主の受難から42年目、ウェスパシアヌスの治世の最初の年に、ユダヤは苛烈な戦いと内輪の内乱に引き裂かれていた。彼らの町エルサレムそのものもまた、内なる戦いに苦しんでいた。

2

Nulla intermissio, nulla requies, nullae induciae, momentis omnibus dimicabatur. Multi ruebant, innumeri jugulabantur. Sanguis foedabat universa, ipsaque replebat templi limina: passim ruebant cadavera: sagittis alii, alii missilibus feriebantur.

PL 15, 2205B

中断も、休息も、休戦もなく、あらゆる瞬間に戦われた。多くの者が倒れ、数知れぬ者が喉を斬られた。血はすべてを汚し、神殿の敷居そのものをも満たした。至る所で屍が崩れ落ち、ある者は矢に、ある者は投げ槍に打たれた。

3

Nullus locus periculo vacabat, nulla spes conversionis, nulla fugiendi copia erat: moesta omnia et plena horroris, et plena immanitatis: ubique luctus, pavor ubique: clamor mulierum, ejulatus senum, morientium gemitus, viventium desperatio: ut miserabiles eos diceres qui remanserant, beatos qui obibant.

PL 15, 2205B

危険のない場所はなく、立ち帰る望みはなく、逃れる手立てもなかった。すべてが沈み込み、恐怖に満ち、残忍に満ちていた。至る所に嘆きがあり、至る所に戦慄があった。女たちの叫び、老人たちの嘆きの声、死にゆく者たちの呻き、生きる者たちの絶望があり、あなたは、生き残った者たちを哀れな者、世を去ってゆく者たちを幸いな者と呼んだであろう。

4

Quomodo decepta es populis tuis, quibus quondam videbaris beata? Quomodo expugnata es tuis armis, atque in te conversae sunt manus tuae, quae solebas sine armis vincere, et sine ullo praelio hostem ferire, cum pro te Angeli dimicarent, et militarent tibi fluctus maris, terrae hiatus, coeli fragores?

PL 15, 2205C

かつて幸いな者と見えていた汝が、汝の民にどのようにして欺かれたのか。汝はどのようにして自らの武器で攻め落とされ、汝の手は汝自身に向けられたのか。汝は武器なしに勝ち、いかなる戦いもなしに敵を打つのが常であった。汝のために天使たちが戦い、海の波、大地の裂け目、天の轟きが汝のために兵役を務めたのに。

Caput II

第II章PL 15, 2205C
1

Exsurge nunc, Moses, et vide gentem tuam et haereditatem populi tibi crediti, perire manibus suis: aspice populum illum Dei, cui gradienti pervium mare patebat, cui esurienti escas coelum subministrabat, sine mari clausum, sine Pharaone obsessum, sine terrarum sterilitate jejunum.

PL 15, 2205C

モーセよ、今こそ立ち上がり、汝の民と、汝に託された民の嗣業が、自らの手によって滅びるのを見よ。神のあの民を見よ。歩むとき海が道を開き、飢えたとき天が食物を供したのに、今は海なくして閉ざされ、ファラオなくして包囲され、地の不毛なくして飢えている。

2

Exsurge, Aaron, qui aliquando propter offensam Dei, cum mors plurimos depasceretur populi, stetisti inter viventes ac mortuos, et mors stetit, atque objectu corporis tui haesit lues, nec transire potuit ad contagionem viventium.

PL 15, 2205C

立ち上がれ、アロンよ。かつて、神への背きのゆえに死が民の多くを食らっていたとき、汝は生ける者と死んだ者の間に立ち、死は止まり、汝の体が立ちはだかったために疫病は留まり、生ける者に感染するところまで進むことができなかった。

3

Suscitare et tu, Jesu Nave, qui muros inexpugnabiles Hiericho, tubis canentibus complanasti; et vide populum cui exteros subjecisti, nunc eumdem subjectum opprimi.

PL 15, 2205D

汝もまた目を覚ませ、ヌンの子ヨシュアよ。ラッパが鳴り響くなか、難攻不落のエリコの城壁を平らにした汝よ。汝が異国の者たちを服従させた民が、今や同じ民が服従させられ、圧迫されているのを見よ。

4

Suscitare, David, exasperantem spiritum citharae suavitate solitus excludere, et vide quemadmodum dominabatur furor, atque omnem suavitatem psalmorum tuorum ex perditorum sensibus abluerit, et unusquisque de principibus populum universum ad mortem afferat, ut libertatem extorqueat, pro quo te ipsum morti offerebas.

PL 15, 2205D

目を覚ませ、ダビデよ。荒れる霊を竪琴の優しさで締め出すのが常であった汝よ。見よ、狂乱がいかに支配しているか〔底本は dominabatur。時制が合わず、dominetur と読んだ〕、汝の詩篇のあらゆる優しさを、滅びた者たちの感覚からいかに洗い流してしまったか〔ミーニュの脚注は perditorum … abluerit に異読 expeditorum … aboleverit を挙げる〕、首領たちの一人ひとりが、自由を奪い取るために、民全体を死へと差し出しているのを。かつて汝自身がそのために死に身をさらした民をである。

5

Suscitare, Elisaee, qui hostem introduxisti in Samariam, et amicum fecisti. Per te in castris Syriae quadrigarum increpuit fragor, et vox equitum et virtutis: fugit hostis, evasit obsidionem Judaeus. Ubi nunc ista merita, et ubi nunc istae operationes sanctorum?

PL 15, 2206B

目を覚ませ、エリシャよ。汝は敵をサマリアに引き入れ、友とした。汝によってシリアの陣営で戦車の轟きが鳴り響き、騎兵と大軍の声がした。敵は逃げ、ユダヤ人は包囲を逃れた。今、そのような功績はどこにあるのか。聖なる者たちのそのような働きは今どこにあるのか。

6

Nec mirum, si miserunt prophetarum opera, qui negaverunt prophetarum arbitrum. Ideo in te, Judaea, arma convertuntur, orationes tuae nihil tibi prosunt, quia fides tua nihil operatur: ideo adversum te factus est populus tuus, quia in te conversa est perfidia tua.

PL 15, 2206B

預言者たちの働きを失ったのも〔底本は miserunt。ミーニュの脚注(ガッランディ)は amiserunt かとする。これに拠る〕不思議ではない。預言者たちの審き手を否んだのだから。だからユダヤよ、汝に向かって武器が向けられ、汝の祈りは何の益ももたらさない。汝の信仰は何も働かないからである。ゆえに汝の民は汝に敵対した。汝の背信が汝に向かったからである。

7

Quod remedium quaeritur, ubi auctor remedii non conciliatur? Quid putabas futurum, cum tuis manibus vitam tuam exstingueres, cum tuis vocibus advocatum tuum exterminares, nisi ut in te quoque injiceres manus? Habes, quod petisti.

PL 15, 2206B

癒しを与える者が味方に得られないのに、どんな癒しが求められるのか。汝は、自分の手で汝の生命を消し去り、自分の声で汝の弁護者を追放したとき、何が起こると考えていたのか。汝自身にも手をかけるということでしかないではないか。汝は求めたものを得ている。

8

Eripuisti tibi Praesulem pacis, petisti necari vitae tuae arbitrum, concedi tibi Barabbam; qui propter seditionem factam in civitate et homicidium missus fuerat in carcerem (Luc. XXIII, 19) : ideo salus abs te recessit, pax abiit, quies destitit: data est tibi seditio, datum excidium: agnosce tibi hodie Barabbam vivere, et Jesum mortuum.

PL 15, 2206C

汝は平和の長を奪い取り、汝の生命の審き手が殺されることを求め、バラバが汝に赦されることを求めた。バラバは、都で起こした内乱と殺人のゆえに牢に投げ込まれていた者である(ルカ23:19)。それゆえ救いは汝から去り、平和は去り、安らぎは絶え、汝には内乱が与えられ、滅亡が与えられた。今日バラバが生き、イエスが死んだことを悟れ。

9

Ideo in te regnat seditio, pax sepulta est, ut crudelius a tuis pereas, et prius quam ab alienis perires.

PL 15, 2206C

それゆえ汝のうちには内乱が支配し、平和は葬られた。汝が、他国の者に滅ぼされるより前に、いっそう残酷に自分の民によって滅びるためである。

Caput III

第III章PL 15, 2206C
1

Quid tantum, miserabilis civitas, Romanus suis armis, quantum populus tuus malorum invexit? Ut cum Romanis pugnares, tui fecerunt: pacem volebant Romani, tu bellum indixisti. Quid causae erat, ut fortiores lacesseres?

PL 15, 2206C

哀れな町よ、ローマ人が自らの武器でもたらした災いは、汝の民がもたらした災いに及ぶだろうか。汝がローマ人と戦うようになったのは、汝の民がそうさせたのだ。ローマ人は平和を望んでいたのに、汝は戦いを宣した。より強い者を挑発する理由が何であったのか。

2

Durum sane, quod contra legem sacram templum gentilis intravit: sed jam non erat Dei templum. Non eras Dei civitas, nec esse poteras, quae eras mortuorum sepulcrum: praesertim tuorum, quos ipsa occideras, non quos ab hoste amiseras.

PL 15, 2206D

確かに、聖なる律法に反して異邦人が神殿に入ったのは耐えがたい。しかしそれはもはや神の神殿ではなかった。汝は神の町ではなく、そうでありえもしなかった。汝は死者たちの墓であり、とりわけ、敵に失った者たちではなく、汝自身が殺した汝の民の墓だったからである。

3

Quomodo enim poteras vitae esse domicilium, quae eras mortis habitaculum, diversorium scelerum, latronum spelaeum?

PL 15, 2206D

汝は命の住まいでありえたはずがなかろう。死の住処、悪行の宿、盗賊の洞穴であったのに。

4

Jacuerunt in te Ananus et Joannes insepulti sacerdotum principes; et illi dudum sacerdotalibus induti stolis, qui venerationi etiam exteris fuerant, deformes jacuerunt.

PL 15, 2206D

汝のうちに、大祭司たちであるアナノスとヨハネ〔底本は Joannes。ミーニュの脚注(バロー)は、前の箇所では Ananus et Jesus と読むとする。アナノスとともに殺された大祭司はイエスであるが、刷られたとおり訳す〕が、葬られぬまま横たわった。そして、かつて祭司の衣をまとい、異邦人にさえ崇敬されていたあの者たちが、醜い姿で横たわった。

5

Cadavera eorum esca volatilium, et devoratio canum facta sunt, membris lacerati, et tota dispersi urbe, ut deplorare veteris sanctitatis species videretur tantam sacri nominis contumeliam, et speciosi quondam muneris deformitatem.

PL 15, 2207A

彼らの屍は鳥の餌、犬の食い物となり、四肢を引き裂かれ、町じゅうに散らされた。昔の聖性の面影が、聖なる名へのこれほどの辱めと、かつて華やかであった職の醜さを嘆いているかに見えるほどであった。

6

Sed ipsa tibi hujus indignitatis exordium fecisti, quae in medio sinu tuo occidebas prophetas, quae lapidabas sanctos Domini. Ante templum Zacharias jacuit exanimis, jacuit inhumatus: ergo sanguis tuus illum lavat.

PL 15, 2207A

しかし、この恥辱の始まりを自ら作ったのは汝自身である。汝は汝のふところの真ん中で預言者たちを殺し、主の聖なる者たちを石で打ったのだから。神殿の前にゼカリヤは息絶えて横たわり、葬られぬまま横たわった。それゆえ、汝の血が彼を洗っている〔意味の取りにくい句。葬られなかったゼカリヤを、湯灌の代わりに今流される汝の血が洗う、の意に取った〕。

7

Quae causa autem mortis fuit Anano, nisi quod increpuit populum tuum, quia non resurgeret pro templi defensione, quia expostulabat libertatem perditam, virtutem desertam, calcatas veterum sacrorum reliquias, commaculata altaria: relinquendum asserebat populum, usu simulacrorum insensibilium et statuarum more nihil jam sentientem commaculatum?

PL 15, 2207A

アナノスの死の原因は何であったか。汝の民を叱責したことにほかならないではないか。民が神殿を守るために立ち上がろうとしなかったからであり、彼が、失われた自由、見捨てられた武勇、踏みにじられた古い聖なるものの遺物、汚された祭壇を責めたてたからである。彼は、感覚のない偶像を用いることで汚され、像のようにもはや何も感じなくなった民は、見捨てるべきだと主張したのである〔usu simulacrorum insensibilium の係りは定かでない。commaculatum に係ると取った〕。

8

Muta enim animalia referre solent, vel vicissitudinem vindictae, sentire injuriam, incitari aculeo, declinare verbera. Qui ergo nec excitatur, nec declinare novit quod noceat, similis est non sentientibus.

PL 15, 2207B

ものを言わぬ動物は、報復の仕返しをし、侮辱を感じ、突き棒に刺激され、鞭を避けるのが常だからである。それゆえ、刺激されもせず、害をなすものを避けることも知らない者は、感覚を持たない者に似ている。

Caput IV

第IV章PL 15, 2207B
1

Et revera ubi libertas tua, cujus studio quondam non Aegyptiis, non Palaestinis, non Assyriis, postea non Medis cedendum existimavisti? ubi est illa Machabaeorum fides, quae quondam in paucis fudit Babylonios, Persas fugavit, Demetrium perculit; ad postremum in parvulis ac mulieribus Antiochi arma, gladios incendiaque superavit: et pro observatione patriae mori maluit, quam regiis imperiis obtemperare?

PL 15, 2207B

まことに、あの汝の自由はどこにあるのか。その自由への熱意ゆえに、かつては汝はエジプト人にも、ペリシテ人にも、アッシリア人にも、のちにはメディア人にも、屈してはならないと考えたのに。あのマカバイ家の信仰はどこにあるのか。かつて少数の者でバビロニア人を撃ち破り、ペルシア人を敗走させ、デメトリオスを打ち倒し、最後には幼子たちと女たちにあってアンティオコスの武器と剣と火を打ち負かし、祖国を守るために、王の命令に従うよりも死ぬことを選んだ信仰は。

2

Ubi est illa devotio patrum, pulcherrima passionum omnium, qua se non pro liberis, non pro conjugibus magis, quam pro templo Dei morti offerebant?

PL 15, 2207C

あの、あらゆる情念のうちで最も美しい、父祖たちの献身はどこにあるのか。それによって彼らは、子供たちのためにも、妻たちのためにも、神の神殿のためほどには、死に身を差し出さなかったのに。

3

Antea et virga sacerdotalis floruit, recisa de silvestri radice: nunc et fides aret, et sepulta est pietas, et abiit omnis virtutis aemulatio. Nec mirum, si populus qui a Deo recessit, et improbum contradictionis spiritum sequitur, in se ipsum divisus est.

PL 15, 2207C

かつては祭司の杖も、野生の根から切られて花を咲かせた。今や信仰は干からび、敬虔は葬られ、徳へのあらゆる競い合いが去った。神から離れ、反抗という邪悪な霊に従う民が、自らのうちで分裂したのも不思議ではない。

4

Quomodo enim pacem suam tenere poterat, qui pacem Dei repudiavit? Pax Dei Christus est, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14) .

PL 15, 2207C

自分の平和を保つことなど、神の平和を退けた者にどうしてできようか。神の平和とはキリストであり、「双方を一つにした」者である(エフェソ2:14)。

5

Merito ergo ex uno populo plures adversum se facti sunt, quia noluerunt sequi divisa sociantem Jesum, sed secuti sunt conjuncta dividentem furoris spiritum.

PL 15, 2207C

だから当然、一つの民から、自らに敵対する多くの者が生じたのである。分かたれたものを結び合わせるイエスに従おうとせず、結ばれたものを分裂させる怒りの霊に従ったからである。

Caput V

第V章PL 15, 2207D
1

Solvebas igitur, Hierusalem, mercedem perfidiae tuae, cum ipsa tuis manibus destrueres munimenta tua, cum tuis mucronibus foderes viscera tua, ita ut hostis misereretur, ut ille parceret, et tu saevires.

PL 15, 2207D

それゆえエルサレムよ、汝は自らの背信の報いを払っていたのである。汝自身が自らの手で汝の砦を壊し、自らの剣先で汝の腹を刺し貫いていた。敵が憐れみ、容赦するのに、汝が荒れ狂うほどに。

2

Videbas enim, quod Deus adversum te pugnaret, et Romanorum fungeretur partibus, ut ipsa tibi inferres voluntariam perditionem: ideo spectatores malebant esse Romani, quam percussores, ne furentibus tuis inter se visceribus, manum admovere contagionis magis, quam fortitudinis aestimarentur.

PL 15, 2207D

汝は見ていたのだ。神が汝に敵対して戦い、ローマ人の側の役目を果たしていること、それは汝が自ら進んで自分に滅びを招くためであると。それゆえローマ人は、手を下す者であるより傍観者であることを望んだ。汝の内臓〔身内〕が互いに荒れ狂っているのに、手を出せば、勇気ゆえというより、汚染に加わったゆえと見なされるおそれがあったからである。

3

Ad haec nefandae necis supplicia accedebat impia immanitas crudelitatis, ut sepulturam omnibus qui vel in templo necati fuerant vel circa urbis plateas, negarent: nec humare cuiquam vacabat, dum bellis inter se occuparentur, feriendique magis quam humandi cura universos tenebat.

PL 15, 2207D

これに加えて、忌まわしい殺戮の責め苦には、不敬な残忍さの野蛮が加わった。神殿で殺された者にも、町の通りのあたりで殺された者にも、すべて埋葬を拒んだのである。誰にも埋葬の余裕はなかった。互いの戦いに追われ、人々は埋葬する配慮よりも打つ配慮に捕らわれていたからである。

4

Ita quodam furore occiderant pietatis officia, crudescebant impietatis ministeria; nihilque magis in tantis calamitatibus perierat, quam misericordia, quae sola solet allevare miserias, solari aerumnas.

PL 15, 2208A

こうして一種の狂乱のうちに、敬虔の務めは死に絶え、不敬の働きは猛り立った。これほどの災厄の中で、慈しみほど失われたものはなかった。慈しみだけが、悲惨を和らげ、苦難を慰めるのが常であるのに。

5

Namque et hi qui amiserant suos, non audebant humare propter formidinem, cum gravis terror ingrueret a diversae factionis principibus: et hi qui necaverant, alienos cavebant, ne quis illos praeriperet ad sepulturam.

PL 15, 2208A

身内を失った者たちは、恐怖のゆえに埋葬することをあえてしなかった。敵対する党派の首領たちから重い脅威が迫っていたからである。また殺した者たちは、他人を警戒した。誰かが彼らを〔屍を〕先に奪い去って埋葬してしまわぬようにである。

6

Itaque necesse erat omnes timere, ne quod alteri donare vellent, id sibi sumerent: vel quod pejus est, quem paraverant usum sepulcri, eum ipsi non impetrarent.

PL 15, 2208A

それゆえ、誰もが恐れざるをえなかった。他人に与えようとしたものを、自分が受けることになるのではないか、さらに悪いことには、備えていた墓の用を、自分自身は得られないのではないかと。

Caput VI

第VI章PL 15, 2208B
1

In templo igitur ipsi pro unguentis bene olentibus, pro thymiamateriis bene spirantibus, pro diversorum florum odoribus, gravis erat insepultorum cadaverum fetor, quae pluvia dissolverat, quae flamma ambusserat, quae sol calefecerat.

PL 15, 2208B

そのため神殿〔底本は ipsi。ipso と読む〕の中では、芳しい香油の代わりに、香り立つ香壇の代わりに、さまざまな花の香りの代わりに、埋葬されぬ屍の重い悪臭が満ちていた。雨に溶かされ、炎に焼かれ、日に熱された屍である。

2

Omnes artus caesorum civium diro odore fetebant. Hinc resolutorum putredo viscerum, inde exustorum nidor sensus omnes atque ora complebant viventium, ut ipsi non multo post graviore morbo consumerentur, ac se superstites ingemiscerent, quod duriore poena perirent, eoque servatos, ut viderent cum patria simul solvi etiam leges naturae, negari jus viventibus, pacem civibus, sepulturam defunctis, humana pariter atque divina maculari ac pollui, permixta omnia.

PL 15, 2208B

殺された市民のあらゆる四肢が恐ろしい臭いを放った。一方では解け崩れた内臓の腐敗、他方では焼け焦げた臭いが、生きる者たちのあらゆる感覚と口を満たし、そのため彼ら自身もほどなく、より重い病に蝕まれ、生き残った自分たちがいっそう苛酷な刑罰で滅びることを嘆いた。彼らが生かされたのは、祖国とともに自然の法までもが解体され、生きる者には権利が、市民には平和が、死者には埋葬が否まれ、人の事も神の事もともに汚され穢され、すべてが入り乱れるのを見るためだったと〔嘆いた〕。

3

Criminosam esse misericordiam, religionis loco haberi crudelitatem, castrum in templo, bellum in limine, funus in altaribus: ea spectare oculis, quae prophetis denuntiantibus non credidissent futura.

PL 15, 2208C

さらに、慈しみが罪とされ、残忍が敬虔の位置に置かれ、神殿に砦、敷居に戦い、祭壇に葬送があるのを〔見るためだったと〕。彼らは、預言者たちが告げたときには来るべきこととして信じなかった事を、自分の目で見ているのだと〔嘆いた〕。

4

Nam de his dixerat David: Polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus coeli: effuderunt sanguinem eorum sicut aquam in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret (Psal. LXXVIII, 1-3) .

PL 15, 2208C

ダビデはまさにこの者たちについて言っていた。「汝の聖なる神殿を彼らは汚し、汝の僕たちの死骸〔底本は mortalia(死すべきもの)。morticina(死骸)の意に取った〕を天の鳥の餌として置いた。彼らはその血を水のようにエルサレムの周りに注ぎ出し、葬る者はいなかった」(詩篇78:1–3)。

5

Simul enim tunc, et gentes venerunt in haereditatem Dei quae auferret omnia, et templum pollutum est suorum funeribus, et insepulta jacuerunt cadavera interfectorum ad escam avium bestiarumque voracitatem, effusus sanguis ut stagnaret in templo, deesset qui sepeliret: quia viventium in mortuos, a mortuis in eos qui adhuc viverent, furor transferebatur.

PL 15, 2208C

実際そのとき、すべてを奪い去る諸国民が〔底本は quae auferret。auferrent と読む〕神の嗣業へと同時に入り込み、神殿は身内の葬りで汚され、殺された者たちの屍は葬られぬまま、鳥の餌、獣の貪りとして横たわった。血は流されて神殿に淀むほどになり、葬る者もいなかった。生きている者たちから〔底本は viventium。a viventibus と解した〕死者へ、死者からなお生きている者へと、怒りが移されたからである。

6

Volebat aliquis defunctum humare, ipse exstinguebatur. Et qui defunctum occiderat, in sepultorem transferebat iracundiam, ut illi sepulturam negaret: hunc exstinguebat rursus qui sepultorem occiderat, majorem crudelitatem circa defunctum exercebat, ut jam nihil debentem odio, non sentientem supplicia, spoliaret supremo naturae debito.

PL 15, 2208D

誰かが死者を葬ろうとすると、その者は殺された。死者を殺した者は、その怒りを葬る者に移し、死者に埋葬を否むために、この者を殺した。さらに、葬る者を殺した者は〔底本は negaret: hunc exstinguebat rursus qui sepultorem occiderat, と句読を打つが、hunc exstinguebat までを前の文に付け、rursus 以下を次の文として、「…この者を殺した。さらに、葬る者を殺した者は…」と区切って解した〕、死者に対していっそう大きな残酷を働き、もはや憎しみへの負い目もなく、責め苦も感じない者から、自然の最後の負い目〔埋葬〕さえ奪った。

Caput VII

第VII章PL 15, 2208D
1

Quid illis accidere aliud poterat, qui divina non recipiebant oracula? Irridebant prophetarum annuntiationes, fas omne calcabant, futuraque ut fierent, ipsi acceleraverunt.

PL 15, 2208D

神の託宣を受け入れなかった者たちに、ほかの何が起こりえたであろうか。彼らは預言者たちの告知をあざ笑い、あらゆる聖なる掟を踏みにじり、来るべき事が成就するように、自ら急がせたのである。

2

Erat enim sermo vetus et frequens, tunc perituram Hierusalem et sancta ejus exurenda, cum seditio belli legem incesseret, et domesticae manus templum Dei contaminarent.

PL 15, 2209A

古くから頻繁に言われていた言葉があった。内乱が戦いの掟を侵し、身内の手が神の神殿を汚すとき、エルサレムは滅び、その聖なるものは焼かれるであろう、と。

3

Nec hoc quidem intellexerunt: Quoties enim excisa domus Dei! quoties seditio! quoties bellum! et numquam illa urbs periit, nisi cum Dominum vere Templum Dei domesticis manibus crucifixerunt.

PL 15, 2209A

しかし彼らはこれすら悟らなかった。実に、神の家が幾度切り倒されたことか。内乱が幾度あったことか。戦いが幾度あったことか。しかしあの町は、主、まことの神の神殿を身内の手で十字架につけたときのほか、決して滅びなかった。

4

Propter quod et illud audiunt: Solvite templum hoc, et in tribus diebus resuscitabo illud (Joan. II, 19) . Quid enim aliud nisi sacrilegium fuit, cum impias manus extenderent in auctorem salutis, cum lapidarent eum, cum verberarent, cum corriperent, cum occiderent?

PL 15, 2209A

そのゆえに、彼らはこうも聞く。「この神殿を壊せ。そうすれば私は三日のうちにそれを起こす」(ヨハネ2:19)。実に、不敬な手を救いの創始者に伸ばし、石で打ち、鞭打ち、捕らえ、殺したとき、それは冒瀆以外の何であったか。

5

Tunc vere sancta eorum absumpsit ignis divinus. Nam exusta a Babyloniis, reparata est. Postea destructa a Pompeio, reformata iterum. Sed penitus exusta ubi Jesus venit, et spiritus divini soluta evanuerunt.

PL 15, 2209A

そのときこそ、まことに彼らの聖なるものを神の火が焼き尽くした。実に、バビロニア人に焼かれたが、再建された。のちにポンペイウスに破壊されたが、再び造り直された。しかし、イエスが来たとき、完全に焼き尽くされ、神の霊の〔力〕により〔底本は spiritus divini だけで、係りが定かでない。このように取った〕解け去り、消えた。

6

Oportuit uberiore quadam deploratione praeire nos funus quoddam paternae solemnitatis, et velut quasdam exsequias prosequi, ac solvere juxta majorum instituta.

PL 15, 2209B

我々は、いっそう豊かな嘆きによって、父祖の祭礼の葬送ともいうべきものを先導し、いわば葬礼を営み、先人たちの定めにしたがって終えるべきであった。

Caput VIII

第VIII章PL 15, 2209B
1

Sed veniamus ad summam eversionis Hierusalem, et ad dejectionem Judaeorum. Merito siquidem dejiciendi et viles habendi fuerant, qui universis pretiis chariorem Jesum, triginta denariorum pretio a discipulo comparaverant: non ut eum haberent tamquam Dominum, sed ut de terra viventium tollerent velut iniquum.

PL 15, 2209B

しかし、エルサレムの転覆の総体と、ユダヤ人の失墜に話を進めよう。実に、あらゆる価よりも尊いイエスを、弟子から三十デナリオンの値で買い取った者たちは、打ち倒され、取るに足らぬ者とされて当然であった。彼を主として持つためではなく、不法な者のように生ける者たちの地から取り去るためであった。

2

Quare jure de haereditate sua, viliores paleis, in omnem terram ventilati sunt a gentibus, quas formidaverant ne sibi locum et gentem tollerent.

PL 15, 2209B

それゆえ当然、彼らは自らの嗣業から、籾殻よりも取るに足らぬ者として、諸国民によって全地に吹き散らされた。彼らが、自分たちの場所と民を奪われはしまいかと恐れていた諸国民によってである。

3

Et qui triginta denariis Jesum comparaverant ad perdendum, juste postea triginta capita suorum viderunt vendi uno denario ad illudendum.

PL 15, 2209C

そして、三十デナリオンでイエスを滅ぼすために買い取った者たちは、のちに、自分たちの者三十人が嘲弄のためにわずか一デナリオンで売られるのを、正当にも見たのである。

4

Quia igitur pene omnes Judaei in necem Domini nostri Jesu Christi unanimiter consenserunt, imminente vindicta pene omnes a totis regionibus ad Azymorum diem festum congregati bello subito circumfusi sunt: ut primo quidem illis pestifera lues ex loci angustia nasceretur, deinde citius fames.

PL 15, 2209C

こうして、ほとんどすべてのユダヤ人が我々の主イエス・キリストを殺すことに心を一つにして同意したので、報復が迫っていた折に、ほとんどすべての者が全地方から除酵祭の祝日に集まっており、突然の戦いに取り囲まれた。その結果、まず場所の狭さから彼らに疫病が生じ、ついで、いっそう早く飢えが生じた。

5

Quod autem caperet multitudinem hominum tantam civitas, certum erat ex his qui sub Cestio fuerant.

PL 15, 2209C

しかし、町がこれほど多数の人間を収容しうることは、ケスティウスのもとにいた者たちのことから確かであった。

6

Enumeratis enim tunc viris civitatis a Floro, Neroni significare cupiente contemnenti nationem, a pontificibus petierat, ut si quo modo possent multitudinem numerarent.

PL 15, 2209C

実に、町の男たちは、そのとき、民族を軽んじていたネロに知らせようと望むフロルスによって数え上げられたのである〔底本の句は崩れているらしく、enumeratis ... a Floro を「フロルスによって数え上げられた」と解した〕。〔フロルスは〕大祭司たちに、何らかの方法で可能ならば群衆を数えるようにと求めていた〔petierat の主語は書かれていない。フロルスと取った〕。

7

Illi autem cum dies festus adesset qui Pascha vocatur, quando a nona quidem hora usque ad undecimam hostias caedunt, per singula autem quasi contubernia, non pauciorum quam decem hominum fiunt, solum enim epulari non licet, multi enim vicini conveniunt: hostiarum quidem ducenta, et quinquaginta sex millia et quingentas numeraverunt.

PL 15, 2209C

大祭司たちは、過越祭と呼ばれる祝日が来たとき――この祭では第九の時から第十一の時まで犠牲の獣を屠り、一つ一つの、いわば組ごとに、十人を下らぬ人々が〔集まって〕なる。独りで食事することは許されず、多くの近隣の者が集まるからである――、犠牲の獣を256,500頭と数えた。

8

Fiunt autem, ut denos epulatores per singulas imputemus, vicies centena, aut septingenta millia, sancti omnes et puri.

PL 15, 2209D

一頭ごとに十人の会食者と数えるなら、270万となる〔底本は vicies centena, aut septingenta millia(200万、あるいは70万)と刷る。ミーニュの脚注(ガッランディ)は、本文が欠けているらしいとして、vel et septingenta(および70万)、または sexcenta aut septingenta と読むことを提案する。et と読んで270万と取った〕。いずれも聖なる者、清い者である。

9

Nec enim leprosis aut vitiliginosis, aut semine fluentibus quos gynaecicos vocant: nec mulieribus menstruo cruore pollutis, neque aliis inquinatis participare sacrificia permittebantur sed nec alienigenis quidem, nisi qui religionis causa venissent.

PL 15, 2209D

実に、重い皮膚病の者にも、白斑の者にも、精の漏れ出る、女のような者〔ギリシア語〕と呼ばれる者たちにも、また月経の血で汚れた女たちにも、そのほかの汚れた者たちにも、犠牲にあずかることは許されなかった。異国の者にも許されず、敬虔のゆえに来た者だけが許された。

Caput IX

第IX章PL 15, 2210A
1

Magna vero haec multitudo ab extraneis congregabatur. Tunc tamen veluti in carcerem tota gens fato conclusa est, et farta hominibus civitas, bello obsidebatur.

PL 15, 2210A

この大群衆は、実に、外から集められていた。しかしそのとき、民全体が、あたかも牢に閉じ込められるように運命によって閉じ込められ、人で詰め込まれた町が戦いに包囲された。

2

Itaque omnem superat humanam, et divinitus emissam pestem numerus peremptorum, quos partim palam occiderunt, partim ceperunt Romani. Rimantes enim cloacas et sepulcra eruentes, quos offendissent, occidebant.

PL 15, 2210A

こうして、殺された者の数は、あらゆる人間の災いをも、神によって送られた疫病をも超えている。そのうち一部はローマ人が公然と殺し、一部は捕らえた。実に彼らは下水溝を探り、墓を掘り返して、行き当たった者を殺した。

3

Inventi sunt autem ibi plus quam duo millia, quorum alii manu sua, plures autem mutuis se vulneribus interfecerunt, cum fames alios corripuisset.

PL 15, 2210A

そこでは二千人を超える者が見つかった。そのうち、自分の手で自らを殺した者もいたが、さらに多くは互いの傷によって殺し合った。飢えがほかの者を襲っていたからである。

4

Luebant enim scelerum suorum supplicia, qui postquam Jesum crucifixerunt divinorum arbitrum, postea etiam discipulos ejus persequebantur: plerique tamen Judaeorum, gentilium plurimi crediderunt in eum, cum praeceptis moralibus operibusque ultra humanam possibilitatem profluentibus invitarentur, quibus nec mors quidem ejus vel fidei, vel gratiae finem imposuit: immo etiam cumulavit devotionem.

PL 15, 2210B

彼らは、自らの悪行の報いを償っていたのである。彼らは、神的な事柄の裁定者イエスを十字架につけたのち、その弟子たちをも迫害していた。それでも、ユダヤ人の多くと、異邦人の非常に多くの者が、彼を信じた。道徳の教えと、人間にできる限度を超えて湧き出る業に招かれたからである。彼らにとって、その死さえ、信仰にも好意にも終わりをもたらさず、むしろ献身を積み増した。

5

Intulerunt quoque parricidales manus, atque auctorem vitae interficiendum ad Pilatum deduxere: reluctantemque coeperunt perurgere judicem: in quo tamen non excusatur Pilatus, sed Judaeorum amentia coacerbatur: quia nec ille adjudicare debuit, quem reum minime deprehenderat, nec isti sacrilegium parricidio geminare, ut ab his, qui ad redimendos et sanandos eos sese obtulerat damnaretur.

PL 15, 2210B

また彼らは近親殺しの手を下し、生命の創始者を、殺すためにピラトのもとへ引いて行った。渋る裁判官に、彼らは強く迫り始めた。しかしこの点で、ピラトが免責されるわけではなく、ユダヤ人の狂気が積み上げられるのである〔底本は coacerbatur。coacervatur と読む。coacerbare(苦くする)の形とも読める〕。ピラトは、被告と見る理由を全く見いだせなかった者を、有罪と判決すべきではなかったし、ユダヤ人も、冒瀆を近親殺しに重ねるべきではなかった。自分たちを贖い、癒やすために身を差し出した者が、彼らによって断罪されるようにしたのだから。

6

Quamvis enim idem Pilatus manus laverit, dicens: Mundus ego sum a sanguine justi hujus, vos videritis (Matth. XXVII, 24) : nequaquam tamen minus existit reus, qui gloriam Dominicae agnoscens resurrectionis, praedicare invitus studuit, sed credere perfidus contempsit, sicut testatur ejusdem epistola, Caesari in hunc modum directa.

PL 15, 2210C

このピラトは手を洗い、こう言った。「私はこの義人の血に関して潔白である。汝らが見るがよい」(マタイ27:24)。しかし、それでも彼が咎ある者であることに変わりはない。彼は主の復活の栄光を認めながら、いやいやながら宣べ伝えようと努めたが、背信の者として信じることを軽んじたのである。その次第は、カエサルにこのように宛てた彼自身の書簡が証している。

Caput X

第X章PL 15, 2210C
1

Pontius Pilatus Claudio salutem. Nuper accidit, et quod ipse probavi, Judaeos per invidiam se suosque posteros crudeli condemnatione punisse.

PL 15, 2210C

ポンティオ・ピラトからクラウディウスへ、挨拶を送る。最近、ユダヤ人が妬みのゆえに、自分たちとその子孫を残酷な断罪によって罰した、ということが起こった。それは私自身も確かめたことである。

2

Denique cum promissum haberent patres eorum, quod illis Deus eorum mitteret de coelo Sanctum suum qui eorum Rex merito diceretur, et hunc se promiserit per Virginem missurum ad terras: istum itaque me praeside in Judaeam Deus Hebraeorum cum misisset, et vidissent eum caecos illuminasse, leprosos mundasse, paralyticos curasse, daemones ab hominibus fugasse, mortuos etiam suscitasse, imperasse ventis, ambulasse siccis pedibus super undas maris, et multa alia fecisse, cum omnis populus Judaeorum eum Filium Dei esse diceret, invidiam contra eum passi sunt principes Judaeorum, et tenuerunt eum, mihique tradiderunt, et alia pro aliis mihi de eo mentientes dixerunt, asserentes istum magum esse, et contra legem eorum agere.

PL 15, 2210C

実に、彼らの父祖たちには、彼らの神が天から自らの聖なる者を彼らに遣わし、その者が当然ながら彼らの王と呼ばれるであろうという約束があり、神は、この者をおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕を通して地に遣わすと約束していた。そこで、私が総督であった間に、ヘブライ人の神がこの者をユダヤに遣わしたとき、人々は、彼が盲人を見えるようにし、重い皮膚病の者を清め、中風の者を癒やし、悪霊を人々から追い払い、死者さえ甦らせ、風に命じ、乾いた足で海の波の上を歩き、ほかにも多くのことを行ったのを見た。ユダヤ人の民のすべてが彼を神の子と呼んでいたのに、ユダヤ人の指導者たちは彼に妬みを抱き、彼を捕らえて私に引き渡し、あれこれと偽って彼について私に語り、この者は魔術師であり、彼らの律法に背いて行動していると主張した。

3

Ego autem credidi ita esse, et flagellatum tradidi illum arbitrio eorum. Illi autem crucifixerunt eum, et sepulto custodes adhibuerunt.

PL 15, 2211A

私はそのとおりだと信じ、彼を鞭打って彼らの裁量に引き渡した。彼らは彼を十字架につけ、葬られると、見張りを置いた。

4

Ille autem militibus meis custodientibus, die tertio resurrexit: in tantum autem exarsit nequitia Judaeorum, ut darent pecuniam custodibus, et dicerent: Dicite quia discipuli ejus corpus ipsius rapuerunt (Matth. XXVIII, 13) .

PL 15, 2211A

だが彼は、私の兵士たちが見張っていたにもかかわらず、三日目によみがえった。ユダヤ人の邪悪は燃え上がり、見張りの者たちに金を与え、こう言うほどであった。「彼の弟子たちが彼の体を奪ったと言え」(マタイ28:13)。

5

Sed cum accepissent pecuniam, quod factum fuerat, tacere non potuerunt. Nam et illum surrexisse testati sunt se vidisse, et se a Judaeis pecuniam accepisse.

PL 15, 2211A

しかし彼らは金を受け取りながら、起こったことについて黙っていることができなかった。実に、彼がよみがえったのを自分たちは見たと証言し、また、ユダヤ人から金を受け取ったと証言した。

Caput XI

第XI章PL 15, 2211A
1

Haec ideo ingressi, ne quis aliter mentiatur, et aestimet credendum mendaciis Judaeorum. De quo ipsi perfidi testantur, dicente Josepho historiarum scriptore, quod fuerit illo tempore vir sapiens (si tamen oportet, inquit, virum dici), mirabilium creatorem operum, qui apparuit discipulis suis, post triduum mortis suae vivens secundum prophetarum scripta: qui et haec et alia innumerabilia de eo plena miraculis prophetaverunt: ex quo coepit congregatio Christianorum, et in omne hominum penetravit genus: nec ulla natio Romani orbis remansit, quae cultus ejus expers relinqueretur.

PL 15, 2211A

我々がこれらに踏み込んだのは、誰かが別様に偽って、ユダヤ人たちの偽りを信ずべきものと考えることのないようにするためである。彼について、背信の者たち自身が証言している。史家ヨセフスが言うには、その時代に一人の賢い人がいた(「もし人と呼ぶべきならば」と彼は言う)。驚くべき業の創り手であり、自分の死の三日後に、預言者たちの書に従って、生きて弟子たちに現れた。預言者たちは、これらのことも、奇跡に満ちた無数の他のことも、彼について預言した。その時からキリスト教徒の集まりが始まり、あらゆる種類の人々に浸透した。ローマの世界のどの民族も、彼への礼拝を欠いたまま取り残されることはなかった、と。

2

Si nobis non credunt Judaei, vel suis credant: hoc dixit Josephus, quem ipsi et maximum putant.

PL 15, 2211B

我々を信じないなら、ユダヤ人はせめて自分たちの者を信じるがよい。これを言ったのはヨセフスであり、彼らは彼を最大の人物とさえ考えている。

3

Et tamen in eo quod verum locutus est propter historiae fidem, quia fallere nefas putabat, et non credidit propter duritiam cordis et perfidiae intentionem: non tamen veritati praejudicat, quia non credidit, sed plus addidit testimonio, quia nec incredulus, et invitus negavit.

PL 15, 2211B

それでも、彼は、自らの史書の信用のために真実を語った。偽ることは不敬だと考えたからである。そして彼が信じなかったのは、心の頑なさと、背信への志向のゆえである。しかし、彼が信じなかったことは真理を損なわず、むしろ、不信の者でありながら、いやいやながらにも否定しなかったことが、証言にいっそうの重みを加えた。

4

In quo Christi Jesu claruit aeterna potentia, quod eum etiam principes synagogae quem ad mortem comprehenderant, Deum fatebantur.

PL 15, 2211C

そこにキリスト・イエスの永遠の力が輝いた。会堂の指導者たちさえ、死に至らしめようと捕らえた彼を、神と告白したのである。

5

Et vere quasi Deus sine exceptione personarum aut ulla mortis formidine locutus, excidium quoque templi futurum annuntiavit, sed non eos templi injuria commovit.

PL 15, 2211C

まことに彼は神として、人を分け隔てせず、また死への恐れもなく語り、神殿の滅亡もやがて来ると告げたが、神殿への侮辱が彼らを動かしたのではなかった。

6

Sed quia ab eo in flagitiis, et sacrilegiis corripiebantur, hinc ira exarsit, ut interficerent eum, quem nulla habuissent tempora. Nam cum alii praedicando meruerint facere, quae fecerunt: hic in potestate habebat, ut omnia quae fieri vellet, impetraret.

PL 15, 2211C

そうではなく、自分たちが彼から、恥ずべき行いと冒瀆を咎められたので、そこから怒りが燃え上がって、どの時代も持ったことのない者を殺すに至った〔nulla habuissent tempora は、いつの時代にも比類のない者の意と取った〕。ほかの者たちは、宣べ伝えることによって、行ったことを行うに値した。だが彼は、望むことがすべて成し遂げられるようにする権能を持っていた。

Caput XII

第XII章PL 15, 2211C
1

Octavo igitur die Septembris mensis concremata est civitas: caesa per omne tempus numero decies centena millia, cx myriades, ut plerique asserunt: Judaeorum tamen omnium, sed non omnium ejusdem regionis aut loci, quia eo undique convenerant tempore paschalis solemnitatis: captivi abducti nonaginta septem millia.

PL 15, 2211C

それゆえ九月の八日に町は焼き尽くされた。〔包囲の〕全期間にわたって殺された者は、数にして百万人であった(多くの者が主張するところでは、「CX ミュリアス」すなわち1万を単位に110、110万人)。いずれもユダヤ人ではあったが、すべてが同じ地方や土地の者であったわけではない。過越祭の時に、四方からそこへ集まっていたからである。捕虜として連行された者は9万7千人であった。

2

Denique tanta captivorum prae multitudine utilitas fuit, ut triginta a Romanis uno numismate sub corona venderentur.

PL 15, 2211D

実に、捕虜があまりに多かったため、その〔価値は〕小さく〔底本は utilitas(有用)。vilitas(安値)と読むほうが文意に合うか〕、ローマ人によって、三十人が一枚の貨幣で、冠の下に〔捕虜を競売に付す慣用の言い方〕売られたほどである。

3

Peracta igitur obsidione, jussit Caesar Titus funditus evertere civitatem ac templum, ut adimpleretur verbum Domini Jesu praedicantis: Amen dico vobis, non derelinquetur lapis super lapidem, quin destruatur (Matth. XXIV, 2) : talis quidem finis Hierosolymorum obsidionis fuit, Eamdem vero urbem Hierosolymam Chananaeorum quidam potens condidit, qui patrio sermone vocaretur Rex Justus, quam primo Solymam nuncupavit, postea templum addidit: unde Hierosolyma dicta civitas est.

PL 15, 2211D

こうして包囲が終わると、カエサルのティトゥスは、町と神殿を根こそぎ覆すよう命じた。主イエスが告げた言葉が成就するためである。イエスは告げていた。「アーメン、私は汝らに言う。石の上に石が残されず、壊されないことはない」(マタイ24:2)。これが、エルサレム包囲の終わりであった。さて、このエルサレムの町は、カナン人のある有力者が建てた。その者は故国の言葉で「義なる王」と呼ばれ、初めはこの町をソリュマと名づけた。のちに神殿を加え、そこから町はエルサレムと呼ばれた。

4

A principio suos incolas habuit de gente Chananaeorum. David primus vir Hebraeus Chananaeos expulit, constituit suos, qui in ea sibi domum regiam fecit.

PL 15, 2212A

初めから、カナン人の民から自らの住民を得ていた。ヘブライ人としては、ダビデが最初にカナン人を追い出し、自分の者たちを住まわせた。彼はそこに自らの王宮を造った。

5

Voluit et templum Deo condere, sed prohibitus oraculo, Salomonem haeredem reliquit; qui templum quod ipse voverat, aedificaret. Salomon itaque templum fundavit. Reliqui quoque reges ad ornatum urbis addidere plurima; invidia ex magnificentia orta est.

PL 15, 2212A

彼は神殿を神のために建てることも望んだが、神託に禁じられ、ソロモンを後継ぎとして残した。ソロモンは、彼自身が誓願した神殿を建てることになった。こうしてソロモンが神殿の基を据えた。ほかの王たちも、町の飾りのために多くを加えた。壮麗さから妬みが生じた。

Caput XIII

第XIII章PL 15, 2212B
1

Inter omnia tamen opera templum praecellebat amplissimo opere et fulgenti marmore, peripetasma pretiosum et maximum, cocco et hyacintho byssoque intextum, ex purpura non otiosa materia tantae diversitatis, sed cujus species rerum latentium mysterium signaret: eo quod ejus esset templum, qui coelo et aeri, terrae et mari, quasi creator elementorum dominaretur, atque omnia solus regeret et gubernaret.

PL 15, 2212B

しかし、あらゆる工事の中でも神殿は、この上なく大きな工事と輝く大理石によって抜きん出ていた。そこには高価でこの上なく大きな垂れ幕があり、緋色と青と亜麻を織り込み、紫をも用いていた。これほど多様な素材は無意味なものではなく、その外観が、隠れた事柄の奥義を示すものであった。それは、これが、天と空気、地と海を、いわば元素の創造者として支配し、ただ一人ですべてを統べ治める者の神殿だったからである。

2

Cocco enim igneum coelum figuratur, hyacintho aer, bysso terra, mare purpura, quae conchyliis maritimis inficitur: ut duo ex colore, duo ex generatione colligas.

PL 15, 2212B

実に、緋色によって火の天が、青によって空気が、亜麻によって地が、紫によって海が象られる。紫は海の貝で染められる。こうして、あなたは、二つは色から、二つは生まれから推し量ることができる。

3

Denique princeps sacerdotum haec quatuor indumento suo exprimere consueverat, quando maxima celebritas erat festorum dierum; quasi totum mundum indueret, pro populo supplicaturos, in ejus figura qui venturus erat princeps sacerdotum Jesus, ut tolleret peccatum mundi.

PL 15, 2212B

実に、大祭司は、祝祭の日々の最も盛大な式典のとき、この四つを自らの衣に表すのを常としていた。あたかも全世界をまとうかのようにして、民のために嘆願しようとしたのである〔刷りの文字はかすれているが supplicaturus と読む(影印で u と読める)〕。それは、世の罪を取り除くために来たるべき大祭司イエスの象りであった。

4

Femora princeps sacerdotum lineo interius operimento tegebat, eo quod prae caeteris in sacerdote fides mentis quaeritur et corporis castimonia, quae succingere debeat carnis intemperantiam.

PL 15, 2212C

大祭司は腿を、内側の亜麻布の覆いで包んでいた。それは、祭司には他の誰にもまして精神の信仰が求められ、また体の貞潔が、肉の放縦を締めるべきだからである。

5

Duo erant tabernacula sacra, unum interius, aliud exterius: in hoc semper introibant sacerdotes: in illud interius quod sanctum appellabatur, semel introibat princeps sacerdotum, non sine sanguine quem offerret pro se et pro populi ignorantia atque delicto.

PL 15, 2212C

聖なる幕屋は二つあり、一つは内側、一つは外側であった。外側の幕屋には祭司たちが常に入った。聖所と呼ばれたあの内側の幕屋には、大祭司が一度だけ入り、血なしには入らなかった。その血を、自分のため、また民の無知と罪のために献げたのである。

6

Hoc significante Spiritu sancto venturum Jesum, qui vere solus intraret in interiora divinorum penetralia sacramentorum, et arcana substantiae coelestis qui nosset omnia solus; Patrem quoque sanguine suo toti mundo reconciliaret, ut et coelestium et terrestrium misereretur.

PL 15, 2212C

聖なる霊はこれによって、イエスが来ることを示していた。このイエスは、ただ一人まことに、神の秘義の奥所と、天の実体の秘密とに入る者であり、ただ一人すべてを知る者であり、また、自らの血によって父を全世界と和解させ、天のものにも地のものにも憐れみをかける者である。

7

Denique postea quam venit, pacificavit omnia per sanguinem crucis suae, quae in coelo vel in terra sunt (Coloss. I, 20) .

PL 15, 2212D

実に、来たのちには、「その十字架の血によって、天にあるものも地にあるものも、すべてを平和にした」(コロサイ1:20)。

Caput XIV

第XIV章PL 15, 2212D
1

Intus thymiamaterium, intus mensa, intus lucerna. Thymiamaterium, quod ita ad Deum Patrem, sicut incensum, dirigatur maxime sacerdotalis oratio (Psal. CXL, 2) . Mensa, quod in ea passio Christi sit, et mysteria sacramentorum.

PL 15, 2212D

内には香壇があり、内には机があり、内には燭台がある。香壇とは、祭司の祈りが〔底本は maxime sacerdotalis。maximi sacerdotis(大祭司の)とも読める〕、香のように父なる神へと向けられるということである(詩篇140:2)。机とは、そこにキリストの受難と、秘跡の奥義があるということである。

2

Unde David dicit: Parasti in conspectu meo mensam (Psal. XXII, 5) , cujus veluti duodecim panes, duodecim Apostoli testes sunt passionis ejus ac resurrectionis.

PL 15, 2212D

だからダビデは言う。「汝は私の前に机を備えた」(詩篇22:5)。その机の、いわば十二のパンのように、十二人の使徒が、彼の受難と復活の証人なのである。

3

Lucerna, quae sub candelabrum ponitur, ante sub modio erat, id est, legis mensura: nunc est in gratiae plenitudine, heptamycho frequens lumen effundens, eo quod Spiritus sanctus septem maximarum gratiarum virtutibus Dei templum illuminet.

PL 15, 2213A

燭台の下に置かれる〔底本は sub candelabrum(燭台の下に)。super candelabrum(燭台の上に)と読むべきところか。sub は続く sub modio に引かれたものとも読める〕灯は、以前は升の下にあった。すなわち、律法の尺度のもとにあった。いまは恩寵の充満のうちにあり、七つの灯口で豊かな光を注いでいる。それは、聖なる霊が、七つの最大の恩寵の力によって、神の神殿を照らすからである。

4

Trinitatis igitur cognitio in interioribus erat templi, quae dicebantur Sancta Sanctorum, ubi reposita quondam virga Aaron floruit: quod gratia sacerdotalis in Christo amplius esset operatura post mortem, qua mundum redemit.

PL 15, 2213A

それゆえ三位一体の認識は神殿の奥にあり、そこは至聖所と呼ばれた。そこに納められていたアロンの杖がかつて花を咲かせたのは、祭司の恩寵が、世を贖った死ののち、キリストにおいていっそう働くことになるからである。

5

Judaei ergo si voluissent credere, evidentia imminentis excidii signa habebant, quibus velut claris vocibus admonebantur finem sibi affore.

PL 15, 2213A

それゆえユダヤ人たちは、もし信じようとしたなら、迫り来る滅亡の明らかな徴を持っていた。それらによって、いわば明瞭な声で、終わりが自分たちに迫っていると警告されていたのである。

6

Nam per annum ferme supra templum ipsum cometes arsit gladii quadam pendentis similitudine, denuntians quoque ferro et igni, gentis et regni urbisque ipsius vastitatem futuram. Quid enim similitudo gladii nisi bellum, quid ignis nisi incendium denuntiaret?

PL 15, 2213A

実に、およそ一年のあいだ、神殿のまさに上に彗星が燃え、垂れ下がる剣のような姿をして、民と王国と町そのものの荒廃が、剣と火によって来ることをも告げていた。剣の似姿は戦争でなくて何を、火は焼き払いでなくて何を告げるであろうか。

7

Visus autem est prius quam populus a Romanis sese dissociaret. Ipsis vero Paschae diebus undecimi mensis octavo die, per singulas noctes hora circiter nona templum et ara ejus ita lumine refulgebat, quasi dies esset per mediam fere horam quotidie manens: quod vulgus interpretabatur cumulandae gentis indicium videri: eoque impulsi sunt tamquam tempus afforet libertatis recipiendae. Prudentiores contra opinabantur, quod hoc genus stellae bellum soleat denuntiare.

PL 15, 2213B

これが現れたのは、民がローマ人から離反する前のことである。そして過越祭のまさにその日々、第十一の月の八日には、毎夜、夜の第九時ごろ、神殿とその祭壇が、まるで昼であるかのような光で輝き、毎日おおよそ半時間のあいだ続いた。民衆はこれを、民族が栄えを積み増される徴と見えると解し〔cumulandae の意は定かでない。栄えが積み増される意と取った〕、そのため、自由を取り戻す時が来たかのように突き動かされた。より思慮深い者たちはこれに反して、この種の星は戦争を告げるのが常だと考えた。

Caput XV

第XV章PL 15, 2213B
1

Ne quisquam arbitraretur nos aliena a cultu nostro et disciplina locutos, primum non quid nobis videatur astruimus, sed quid acciderit, quaeve opiniones tunc temporis fuerint, quid prudentes senserint, quid imprudentes, neque cum de secta Judaeorum quid dictum est, ita scriptum videatur a nobis quasi in veritate cultus eorum, non quasi in umbra et figura praemissum contexuerimus, ut sequeremur perfectiora.

PL 15, 2213B

我々が自分たちの礼拝と教えにそぐわぬことを語ったと、誰も思ってはならない。第一に、我々は自分にどう見えるかを論じているのではなく、何が起こったか、その当時どのような見解があったか、思慮ある者たちは何を感じ、思慮なき者たちは何を感じたかを述べているのである。また、ユダヤ人の宗派について何かが述べられたときも、我々が〔それを〕、より完全なものに従うために影と象りとして先に示されたものとしてではなく、彼らの礼拝の真理そのものとして織り込んだかのように書いたと見えてはならない〔ut sequeremur perfectiora の係りは定かでない。影と象りとして示す目的と取った〕。

2

Nam de signis stellarum etiam in Evangelio docemur, quia erunt signa in sole, et luna, et in stellis (Luc. XXI, 25) .

PL 15, 2213C

実に、星々の徴については福音書でも教えられている。「太陽と月と星々に徴があるであろう」(ルカ21:25)。

3

Vitulae quoque asseruerunt partu, cum immolanda astaret altaribus in medio templi agnam editam in ipsis sacrorum quae supra memoravimus, celebritatibus.

PL 15, 2213C

また、若い雌牛が、屠られるべく祭壇のそばに立っていたとき、神殿の中央で雌の子羊を産んだと、彼らは断言した。それは、我々が先に述べた祭儀の盛大な祭りのさなかのことであった。

4

Orientalem quoque portam interiorem solido aere gravem quae soleret ad vesperam viginti virorum claudi labore, obseratis vectibus ferreis, per aliquot noctes sponte reseratam, et vix postea a custodibus clausam.

PL 15, 2213C

また〔彼らは断言した〕、東の内側の門は、堅い青銅でできて重く、夕方には男二十人の労苦でようやく閉められるのが常で、鉄のかんぬきで固く閉ざされていたが、幾夜かのあいだ自ら開き、その後ようやく番人によって閉じられた、と。

5

Id quoque arbitrabantur plerique futurorum signum bonorum, quibus ingressuris porta aperiretur: consultiores autem aiebant custodiam templi resolutam videri, ut quaecumque intus forent ab hostibus diriperentur, exiret cultus interior et vastitate evacuaretur, celebritas sacrificiorum destrueretur, quod etiam et ante quam crucifigerent Christum Jesum, liquido significatum lectio docet.

PL 15, 2213D

これを、多くの者はよき将来の徴と考えた。入ろうとする者たちに門が開かれたのだと。しかしより思慮深い者たちは、神殿の守りが解かれたと見えるのだ、内にあるものは何であれ敵に奪われるように、と言った。内なる礼拝は出て行き、〔神殿は〕荒廃によって空になり〔evacuaretur の主語は定かでない。神殿と取った〕、犠牲の祭りの盛大さは破壊される、と。このことは、彼らがキリスト・イエスを十字架につける前にさえ、明らかに示されていたと、書かれたものを読めばわかる〔lectio が何を指すかは定かでない。聖書の朗読とも取れる〕。

6

Post multos quoque dies figura quaedam apparuit inaestimabilis magnitudinis, quam plurimi circumspexere (sicut libri Judaeorum manifestarunt), et ante solis occasum subito visi in nubibus currus et acies armatae: quibus totius Judaeae regionisque ejus urbes incursarentur: ipsa autem Pentecostes solemnitate ingredientes sacerdotes in templi interiora, nocturno tempore ut sacrificia assueta celebrarent, et motum primo quemdam sensisse se prodiderunt, et sonitum editum; postea etiam audisse repentina voce clamatum: Transeamus hinc.

PL 15, 2213D

さらに多くの日ののち、評価しがたい大きさのある姿が現れ、きわめて多くの者がこれを見届けた(ユダヤ人の書物が明らかにしたとおりである)。そして日没前に、突然、雲の中に戦車と武装した隊列が見え、それらによってユダヤ全土とその地方の町々が襲われることになっていた。また五旬祭のまさにその祭りのとき、祭司たちが夜に、いつもの犠牲を行うために神殿の奥へ入ったところ、まず何かの動きを感じ、音が起こったと告げた。のちには、突然の声が叫ぶのを聞いたとも告げた。「ここから移ろう。」

Caput XVI

第XVI章PL 15, 2214A
1

Jesus quoque Ananiae filius ruricola vir, ante quatuor annos quam bellum Judaeorum populus adoriretur, in summa pace urbis et abundantia cum scenopegia sacrificiis solemnibus celebrarentur, templum ascendens coepit clamare: Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quatuor ventis, vox super Hierosolymam, super templum, vox super sponsos et sponsas, vox super omnem populum.

PL 15, 2214A

また、アナニアの子イエスは、田舎の男で、民がユダヤの戦争を始める四年前、町が最大の平和と豊かさのうちにあり、仮庵祭が盛大な犠牲をもって祝われていたとき、神殿に上って叫び始めた。「東からの声、西からの声、四方の風からの声。エルサレムと神殿の上への声、花婿と花嫁の上への声、すべての民の上への声。」

2

Hoc noctibus atque diebus vociferabatur. Commoti primores loci corripuerunt eum, terribile vocis ejus indicium perhorrentes, et plurimis eum suppliciis affecere, quo saltem afflictus dolore, desineret terribilia et plena prodigiis denuntiare.

PL 15, 2214B

彼は夜も昼もこう叫び続けた。これに動かされた土地の有力者たちは、彼の声の恐ろしい兆しにおののいて彼を捕らえ、きわめて多くの責め苦を加えた。せめて苦痛に打ちひしがれて、恐ろしい、凶兆に満ちた告知をやめるように、と。

3

At ille nec metu ullo nec verberibus aut gravioribus interminationibus territus, usum aut vocem mutavit, sed in eadem denuntiationis perseverantia, in eodem contextu sermonum, sine ulla obsecrationis interpolatione manebat, injuriae negligens, affectu immobilis.

PL 15, 2214B

しかし彼は、いかなる恐れにも、鞭にも、いっそう重い脅しにも怯えず、振る舞いも声も変えず、同じ告知の粘り強さと、同じ言葉の連なりのうちに、懇願の挿入もなくとどまり、侮辱を気にかけず、心を動かさなかった。

4

Quod nequaquam perfunctorium rati, sed in excessu mentis, ut erat, exprimi, detulerunt ad loci judicem, qui tunc temporis a Romanis per id loci publica agitabat negotia. Is rimandae veritatis gratia, saevissimis eum poenis exulceravit.

PL 15, 2214B

彼らは、これを決して軽いものとは思わず、むしろ現にそうであったとおり、我を忘れた状態から絞り出されたものと見て、当時その地方でローマ人のために公務を取り仕切っていた土地の裁判官のもとへ連れて行った。この者は真実を探り出すために、きわめて残酷な刑罰で彼の体を傷つけた。

5

Quo magis perseveraret, eo vehementius corripi flagellis hominem jubet, ut si qua secretiora futuri tumultus indicia comperisset, manifestaret.

PL 15, 2214B

彼が執拗であればあるほど、その男をいっそう激しく鞭で打つよう命じた。未来の騒乱についてより秘められた徴を知り得たなら、それを明らかにさせようとしたのである。

6

At ille neque flevit, neque rogavit, sed ad singula verbera, non suum, sed patriae excidium flebiliter deplorabat, dicens: Vae Hierosolymis.

PL 15, 2214C

しかし彼は泣きもせず、乞いもせず、一打ごとに、自分のではなく祖国の滅びを嘆いて哀れに泣き、こう言った。「エルサレムに災いあれ。」

7

Neque interrogatus quis esset, vel unde, vel cur eadem diceret, responsum reddidit: sed tantummodo lamentationem illam patriae, questu miserabili prosequebatur.

PL 15, 2214C

何者か、どこから来たか、なぜ同じことを言うのかと尋ねられても、答えは返さず、ただ祖国へのあの嘆きを、哀れな訴えで続けるばかりであった。

8

Defessus itaque Albinus (hoc enim nomen viro) dimisit eum tamquam dementi furore, quid diceret non sentientem.

PL 15, 2214C

そこで疲れ果てたアルビヌスは(これがこの男の名だった)、彼を放免した。狂気の発作で、自分の言うことが何かもわからないのだと見たのである。

9

At ille neque sermonem ullum cum quoquam habebat, neque aliud loqui per reliquum tempus auditus est; sed hoc tamquam lugubre atque funereum canticum canens, diebus ac noctibus jugiter resultabat, Vae Hierosolymis: neque verberanti conviciabatur, neque cibum impertienti gratias agebat: una erat ad omnes eademque plena funebris ululatus responsio, et maxime sacrificiorum celebritatibus.

PL 15, 2214C

しかし彼は誰ともいかなる言葉も交わさず、残りの期間ほかのことを話すのも聞かれなかった。ただ、この悲痛で葬いの歌のような歌を歌いながら、昼も夜も絶えず声を響かせていた。「エルサレムに災いあれ。」打つ者を罵ることもなく、食物を分け与える者に礼を言うこともなかった。すべての人への答えはただ一つ、同じ、葬いの嘆きに満ちたもので、とりわけ犠牲の祭りのときにそうだった。

10

Per septem itaque annos et quinque menses eadem verborum series, idem vocis sonus. Mansit itaque indefessus tanto tempore: ubi obsidio coepit, eadem ille vociferari destitit, quasi cessari oporteret denuntiationem cum adessent, quae fuerant denuntiata.

PL 15, 2214D

こうして七年と五か月のあいだ、同じ言葉の連なり、同じ声の響きが続いた。それほど長いあいだ、彼は疲れを知らずにとどまった。包囲が始まると、彼はあの同じ叫びをやめた。告げられたことがすでに現に起こったからには、告知はやむべきだというかのように。

11

Sed ubi coepit flamma urbem pariter et templum involvere, circumiens murum clamare coepit iterum: Vae civitati et populo et templo. Et ad postremum addidit, Vae etiam mihi; et fundibali ictu in eadem voce emisit spiritum.

PL 15, 2214D

しかし炎が町と神殿をともに包み始めたとき、彼は城壁を巡りながら、再び叫び始めた。「町に、民に、神殿に災いあれ。」そして最後に付け加えた。「私にも災いあれ。」そして投石器の一撃を受け、その同じ声のうちに息を引き取った。

Caput XVII

第XVII章PL 15, 2215A
1

Urbem etiam cum templo, vetustis etiam litteris scriptum erat, tunc perituram, cum tetragonum templum factum fuisset. Itaque sive obliti, sive obstupefacti ingruentium malorum necessitate, ubi occupata est Antonia, tetragonum in circuitu templi fecerunt.

PL 15, 2215A

町も神殿とともに、古い文書にも書かれていたとおり、神殿が四角になったときに滅びることになっていた。そこで、忘れたのか、迫り来る災いの必然に茫然としたのか、アントニアが占領されたとき、神殿の周囲に四角形を作ってしまった。

2

Inter quae illud praecellentissimum, quod in litteris aeque vetustis (quas sacras vocabant) manebat impressum, quod secundum illud tempus, futurus esset vir qui de regione eorum imperium assumeret in orbem terrarum.

PL 15, 2215A

その中でもとりわけ顕著なのは、同じく古い(彼らが聖なるものと呼ぶ)文書に刻まれて残っていたことである。その時を過ぎて、彼らの地方から出て、世界の支配権を握る人が現れる、というのである。

3

Quae res eos in tanto furore posuit, ut sibi non solum libertatem, sed etiam regnum pollicerentur. Id alii ad Vespasianum referendum putarunt, prudentiores ad Dominum Jesum, qui secundum carnem genitus ex Maria regnum suum per universum mundum diffudit.

PL 15, 2215A

この事柄は、彼らをこれほどの狂乱に置き、自由のみならず王国さえ自らに約束させるほどであった。これをある者はウェスパシアヌスに当てるべきだと考えたが、より思慮深い者たちは主イエスに当てた。イエスは肉によってマリアから生まれ、自らの王国を全世界に及ぼした。

4

Tantis itaque rebus manentibus, non potuerunt cavere quod divinitus decernebatur. Manifestam enim Dei in se cognoscentes iram, ad consolationis alicujus remedium pertingere renuerunt: tanta sceleris obnubilatio mentium oculos obduxerat.

PL 15, 2215B

かくも大きな事柄が現にありながら、彼らは神によって定められていたことを避けることができなかった。実に、神の怒りが自分たちに向けられているのが明らかだと知りながら、何らかの慰めという救いに至ることを拒んだ。それほどに、悪行の闇が精神の目を覆っていたのである。

Caput XVIII

第XVIII章PL 15, 2215B
1

Desperatis siquidem et eorum rebus, auctor turbarum Eleazarus, inter caetera diffidentiae verba, abjectionis suae a Deo sic conquestus est: O miseri, ad quam spem istius vitae nos reservamus?

PL 15, 2215B

実際、彼らの事態も絶望的になると、騒乱の首謀者エレアザルは、そのほか不信の言葉を述べるなかで、神に見捨てられたことをこう嘆いた。「ああ惨めな者たちよ、我々はこの生のどんな望みのために身を保っているのか。」

2

Esto, hostis ignoscat, quid proderit cum Dei offensa clara? ignes ab hoste in nos versi, mutata ventorum flamina, flammae retortae, ut nostra subsidia demerentur. Quis poterit adversante Deo vivere? Nullus veniae locus, sed manifestum voluntariae mortis imperium.

PL 15, 2215B

「よしんば敵が赦すとしよう。神を怒らせたことが明らかである以上、それが何の益になろう。敵から我々に向けられた火は、風の流れが変わって炎が逆戻りし、我々の防御を焼き尽くした〔底本は demerentur。deurerentur(焼き尽くされる)と読む〕。神が逆らうとき、誰が生きられようか。赦しの余地はなく、自ら死ぬことの命令が明白である。」

3

Quid enim nox intervenit, nisi ut nos hostis non praeveniret, nec deusto murali praesidio continuo irrumperet; sed ut nobis exercendae mutuae necis tempus reservaretur, liceretque cum liberis nostris et necessitudinibus mori, ne videremus anhelos senes anusque a Romanis pertrahi, charissimas conjuges ad victoris libidinem rapi?

PL 15, 2215C

「実に、夜が来たのは何のためか。敵が我々に先んじぬように、あるいは壁の防御が焼け落ちるとすぐに突入せぬように、というためではなく〔nisi ut … sed ut … の構文は整っていない。「…ためではなく…ためである」と取った〕、我々のために互いに殺し合う時が残され、我々が子や身内とともに死ぬことを許されるためではないか。息を荒げる老人や老女がローマ人に引きずられ、愛する妻たちが勝者の欲情のために連れ去られるのを、見ずにすむように。」

4

Commoriamur patriae, ne simus superstites tanti dedecoris opprobrio. Quo igitur fugiemus a facie Dei, aut quo ibimus infenso nobis coeli Domino?

PL 15, 2215C

「祖国とともに死のうではないか。かくも大きな恥辱の汚名のうちに生き残らぬために。では我々は神の面前をどこへ逃れるのか。我々に敵意を抱く天の主のもとを、どこへ行くのか。」

5

Si cadant super nos montes et concavis specubus abscondant, quomodo tamen poterimus declinare indignationem tantae potestatis? quo enim progrediemur, ut non sit Deus, cum ipse ubique sit?

PL 15, 2215C

「山々が我々の上に倒れ、うつろな洞窟が我々を隠すとしても、これほどの権能の憤りを、どうして避けられよう。いったい我々はどこへ進めば、神のいない所に至れるのか。神は至る所にいるのだ。」

6

An mediocria exempla sunt, quibus doceamur, quod jam dudum genti nostrae pro peccatis nostris infestus sit, qui ante praesidebat? Quis hoc dubitet, cum videat, quod in nos manus nostrae conversae sint, pluresque seditio domestica, quam bellum exstinxerit?

PL 15, 2215C

「我々の民に対し、我々の罪のゆえに、かつて〔民を〕治めていた神が、とうの昔から敵意を向けていることを教える例は、取るに足りぬものだろうか。我々の手が我々自身に向けられ、戦争より内輪の内乱のほうが多くの者を滅ぼしたことを見て、誰がこれを疑うだろうか。」

Caput XIX

第XIX章PL 15, 2215D
1

Non donabo Romanis quod vicerint, nec ipsi sibi hoc vindicant, qui sciunt, quod omnes fere nostris potius armis, quam alienis perierimus: quique Romanorum arma viderunt Caesaream inhabitantes Judaei, quorum feriato die sabbati inter solemnes nostrorum sacrorum cultus multitudo gentilium Caesariensium, repentino quodam impetu et misso desuper furore succensa viginti millia delevit, omnes fugavit, ut totam urbem exinaniret.

PL 15, 2215D

「私はローマ人に、勝ったという名誉を与えはしない。彼ら自身もそれを主張しない。我々のほとんどすべてが、他人の武器によるよりむしろ我々自身の武器によって滅んだことを、彼らは知っているからである。カイサリアに住んでいたユダヤ人は、いったいどんなローマの武器を見たというのか〔底本は quique Romanorum arma viderunt。本文が崩れているらしく、反語と解した〕。安息日の休みの日に、我々の聖なる祭儀の荘厳な営みのさなかに、カイサリアの異邦人の群衆が、突然の襲撃に出て、天から送られた狂気に煽られ、彼らのうち2万人を滅ぼし、全員を追い払って、町全体を空にしたのである。」

2

Nonne Syriam totam quidem implevit dementia, ut Judaei atque gentiles in iisdem urbibus siti, et incolatus gratia sibi prius nexi, postea inter se armis colliderent, quo Romanis vadum futurae victoriae constitueretur?

PL 15, 2216A

「全シリアを狂気が満たしたではないか。同じ町々に住み、同居のよしみによって先には互いに結ばれていたユダヤ人と異邦人が、のちには武器で互いに衝突し、それによってローマ人のために将来の勝利への足がかりが築かれたのである。」

3

Nam quid de Scythopoli loquar? quo Judaei primo contenderant, ut gentilem populum praevenirent, ne quid adversus nostros exemplo caeterarum urbium machinaretur?

PL 15, 2216A

「スキュトポリスについて、私は何を語ろうか。ユダヤ人はまず、異邦の民に先んじようとそこへ急いだ。他の町の例にならって、異邦人が我々の同胞に対し何かを企てることのないようにである。」

4

Itaque quos par fuit conjunctos adversum alienigenas viribus bello decernere, haec e contrario adversum se Judaei decertaverunt; ut pars eorum adversus cognatos et proximos suos praeliaretur.

PL 15, 2216A

「ところが、力を合わせて異国人に対し戦いで決着をつけるべきであった彼らユダヤ人は、これとは逆に、互いに対して戦い抜き、その一部は同族や隣人に対して戦うこととなった。」

5

Deinde ipsi pro pretio laboris, et impensi sanguinis a gentilibus perimerentur, quod prohibuerunt ipsi fieri in gentibus. Damasceni, nulla existente causa, octo millia Judaeorum straverunt. Ascalonitae duo millia quingentos.

PL 15, 2216B

「そののち、彼ら自身が、労苦と流した血の報いとして異邦人に殺された。自分たちが諸国民のあいだで起こさせまいとしたことをである。ダマスコ人は何の理由もないのに、ユダヤ人8千人を倒した。アシュケロン人は2千5百人を〔倒した〕。」

6

In urbe quoque cui Ptolemais nomen, caesi duo millia. Alexandriae vero vetus erat odium inter Judaeos et gentium populos, ex quo magnus Alexander usus est studio Judaeorum ad Aegyptios subjiciendos: unde condita urbe ex aequo Judaeis et Aegyptiis attributa privilegia et habitationes diversae, ne eorum cultus permisceretur qui purificationes suas sine ulla volebant contagione servare.

PL 15, 2216B

「プトレマイスという名の町でも、2千人が殺された。アレクサンドリアには、ユダヤ人と諸国民の民とのあいだに古い憎しみがあった。大アレクサンドロスがエジプト人を屈服させるのにユダヤ人の熱意を用いて以来である。そこで町が建てられると、ユダヤ人とエジプト人に等しく特権が与えられ、住まいも別々にされた。自分たちの清めの儀をいささかの汚れもなく保とうとした者たちの習俗が、混じり合わぬようにである。」

7

Hinc frequentes inter eos conflictus fuere, exorta jurgia, judicium petitum. Nihil tamen ex tanti regis temeratum liquet fuisse beneficiis, sed postea a gentilibus exorto tumultu, cum Judaeorum necati aliqui, alii ad poenam detinentur: injuria motum Judaeorum populum adversum auctores injuriae insurrexisse: et cum pertinacius se de civibus ultum iri vellent, inductum exercitum Romanum qui sexaginta Judaeorum millia intra urbem fuderit.

PL 15, 2216B

「それゆえ両者のあいだにはしばしば衝突があり、争いが起こり、裁きが求められた。しかし、そのような大王の恩恵のうち何ひとつ損なわれなかったことは明らかである。ただ、のちに異邦人によって騒動が起こされ、ユダヤ人の一部が殺され、他の者が刑罰のために拘束されると、侮辱に動かされたユダヤ人の民が、侮辱を起こした者たちに対して立ち上がったのであり、市民に対しより執拗に報復しようとしたので、ローマ軍が引き入れられ、市内でユダヤ人6万人を斬り伏せたのである。」

Caput XX

第XX章PL 15, 2216C
1

Verum quid in levioribus moror, cum excidium totius orbis in unius civitatis ruina nobis deplorandum sit?

PL 15, 2216C

「だが、些細なことにいつまでとどまっているのか。我々は、全世界の滅亡を、一つの町の崩壊において嘆かねばならないのに。」

2

Ubi est maxima civitas Hierusalem? ubi decora Sion? ubi templum mirabile? ubi secundum illud tabernaculum sanctitatis sacrarium, quo semel in anno solus princeps sacerdotum solebat intrare non sine sanguine, quem pro se offerret et populi delicto?

PL 15, 2216C

「大いなる町エルサレムはどこにあるのか。麗しいシオンはどこに、驚嘆すべき神殿はどこに、あの第二の幕屋、聖性の聖所、大祭司ひとりが年に一度だけ入るのを常とした場所はどこにあるのか。そこへは、自分のため、また民の罪のために献げる血なしには入らなかった。」

3

Profanatum gentibus: habitant in reliquiis urbis qui eam destruxerunt. Ubi, inquam, es, civitas referta populis, venerabilis regibus, acceptabilis Deo, gratiae sedes? pavimenta tua de marmore, parietes tui fulgentes marmore, culmina tua pretioso splendebant marmore; portae tuae micantes auro, aliae argento renitentes.

PL 15, 2216D

「〔神殿は〕諸国民によって汚された〔底本は profanatum gentibus。est を補い、gentibus を行為者と取る〕。町を破壊した者たちが、町の残骸に住んでいる。どこにいるのか、と私は言う、汝、民で満ちた町、王たちに敬われ、神に受け入れられた、恩寵の座よ。汝の床は大理石、汝の壁は大理石で輝き、汝の屋根は貴い大理石で光り、汝の門はあるものは金でまたたき、あるものは銀で照り返していた。」

4

Omnes interfecti, et qui te jugiter inhabitabant, et qui ad te ex totius orbis terrarum partibus conveniebant, ut non dubium sit totum in te mundum periisse.

PL 15, 2216D

「皆が殺された。汝に常に住んでいた者も、全世界の各地から汝のもとに集まっていた者も。よって、全世界が汝のうちに滅びたことは疑いない。」

5

Nudata omnia, a culminibus cremata, a fundamentis diruta: facta est habitatio tua deserta; nec est qui in tabernaculis tuis inhabitet, et adhuc quemquam vivere libet, et non vixisse poenitet?

PL 15, 2216D

「すべてが裸にされ、屋根から焼かれ、基礎から崩された。汝の住まいは荒れ果て、汝の幕屋に住む者はいない。それでもなお、生きていたいと願う者がおり、生きてきたことを悔やまないのか。」

6

Duri oculi, qui haec videre possunt: immites animi, qui velle possunt ut tantis supersint doloribus, non quod defecerit clades, sed quod jam nulla requies.

PL 15, 2217A

「これを見ていられる目は冷酷であり、これほどの苦しみのあとになお生き残ることを望みうる心は無情である。災厄が尽きたからではなく、もはや安らぎがないからだ。」

7

Quo enim circumferamus oculos, aut quid decernere delectet? urbs tota sepulcrum mortuorum est: solem spectantibus occurrunt favillae; viae vacuae viventium, repletae cadaveribus.

PL 15, 2217A

「いったいどこへ目を巡らせ、何を見て〔底本は decernere。cernere の意に取る〕心が楽しめようか。町全体が死者の墓である。太陽を仰ぐ者に出会うのは灰燼ばかり、道は生ける者の姿なく、屍で満ちている。」

8

Miseri seniores cinerulenta canitie, et scisso amictu supra reliquias mortuorum sedent, nuda tegentes ossa, quo defendant a volatilibus ac bestiis. Mulieres paucae incolumes, quas miles impius ad turpitudinem, non ad vitam servaverit.

PL 15, 2217A

「惨めな年寄りたちは、灰まみれの白髪で、裂けた衣のまま死者の遺骸の上に座り、裸の骨を覆って、鳥獣から守っている。無事な女は少なく、不敬な兵士は彼女らを、生かすためではなく、辱めのために保ったのである。」

9

Quis haec videns et de comperendinatione vivendi cogitans, audeat ad coelum levare oculos? Quis sic immemor patriae, hostis suorum, pietatis alienus, expers dulcedinis, cujus tam semiviri sit mollis spiritus? Quis ita meticulosus, quem non pudeat his reservatum?

PL 15, 2217A

「これを見ながら、なお生を引き延ばすことを考える者が、あえて天に目を上げられようか。誰がこれほど祖国を忘れ、同胞の敵となり、敬虔と無縁で、情愛を欠き、その気力がこれほど男らしさを欠いて柔弱だというのか。誰がこれほど臆病で、これらのために生き残らされたことを恥じないのか。」

10

Utinam quidem olim defecti essemus, aut si vita superesset, oculorum lumen periisset prius quam sanctam urbem dirutam hostium manibus intueremur, templumque hoc a majoribus nostris sacratum Deo, tam impie flammis cremari, aut sacerdotes in templo conspiceremus jacere interfectos!

PL 15, 2217B

「ああ、我々がとうの昔に尽き果てていたなら〔底本は defecti。defuncti(死んだ)の意とも読める〕。あるいは、命が残るとしても、目の光が失われていたなら。聖なる町が敵の手で崩されるのを見る前に、我々の先祖が神に聖別したこの神殿がこうも不敬に炎で焼かれるのを、あるいは祭司たちが神殿で殺されて横たわるのを目にする前に。」

Caput XXI

第XXI章PL 15, 2217B
1

Emendemus ergo, quod his superviximus malis, ut videamur non vitae studio distulisse mortem, sed virtutis intentione. Circumvallavit hostis omne munimentum.

PL 15, 2217B

「ならば、これらの災いのあとまで生き延びたことを償おう。我々が命を惜しんで死を延ばしたのではなく、徳を志してそうしたと見えるように。敵はすべての砦を取り巻いた。」

2

Nil superest, nisi aut nos, aut conjuges nostrae: jam sibi filios nostros in auctione constituunt, certantque inter se, quis cujus abducat uxorem, utrum pro dignitatum meritis personarumve ordinibus distribuendae sint, aut sortibus subire cogendi miserabiles; nobis quoque parantur prodigia poenarum, tormenta exquisitissima: non solum ardentes flammae, aut diversae neces victricis ictu securis: duro quidem post vincula, post carcerem, post jugum supplicio, sed tolerabiliore viris, si ludibrio vacet; sed etiam avulsi artus viventibus, et praecipue truncatae manus.

PL 15, 2217B

「残るのは、我々自身か、我々の妻たちのほかに何もない。敵はすでに我々の子らを競売に付し、誰が誰の妻を連れ去るかを互いに争っている。地位の功や人の序列に応じて分配されるのか、あるいは哀れな女たちが籤に従わされるのか〔底本は cogendi(男性形)。cogendae(女性形)と読む。ミーニュの脚注(ガッランディ)は、sortibus について、バローが前の箇所(第5巻第53章の終わり近く)で sortitus と復元したことを記す〕。我々にも恐ろしい刑罰が用意されている。きわめて入念な責め苦であり、燃える炎ばかりでなく、勝者の斧の一撃による種々の死もある。それは鎖ののち、牢獄ののち、くびきののちの過酷な刑罰であって、嘲弄を免れるなら男には耐えやすいであろうが、さらに生きたまま引き裂かれる四肢、とりわけ断たれる手もある。」

3

Nec immerito, quia defuerunt suo muneri, cum possent sibi subvenire. Subeundi quoque morsus ferarum ad victorum spectaculum, quod diversis jam celebratur arenis urbium: vel exemplo nobis debet esse pudendum, vel visu mirabile, ut reservemur, aut bestiis, aut fratribus praeliaturi.

PL 15, 2217C

「それも当然である。〔手は〕自らを助けられたのに、その務めを果たさなかったからだ。さらに、勝者の見世物のために獣の牙に身をさらさねばならない。それは今や諸々の町の闘技場で催されており、我々にとって、手本とするには恥ずべく、見るには驚くべきもの〔底本は mirabile。miserabile(惨めな)の誤りとも読める〕であって、我々は獣と、あるいは兄弟と戦うために取っておかれるのだ。」

Caput XXII

第XXII章PL 15, 2217D
1

Et id genus alia multa Eleazarus in medium proferebat diffidentiae et desperationis plena.

PL 15, 2217D

このように、エレアザルは、不信と絶望に満ちたこれに類することを、なお多く皆の前に持ち出した。

2

Ex quibus omnibus, et ipsis rerum eventibus cum Judaei sibi manifeste iratum Deum cognovissent; non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis; et obscuratum est insipiens cor eorum (Rom. I, 21) ; et eum qui ad oves tantum domus Israel perditas venerat (Math. XV, 24), oderunt, odientes crucifixerunt, et gloriam resurrectionis evacuare moliti sunt.

PL 15, 2217D

これらすべてから、また出来事そのものからも、ユダヤ人たちは神が自分たちに明らかに怒っていることを知った。それなのに、「神として崇めず、感謝もせず、かえってその思いにおいてむなしくなり、その愚かな心は暗くなった」(ローマ1:21)。そして、イスラエルの家の失われた羊のもとにのみ来た者(マタイ15:24)を憎み、憎んで十字架につけ、復活の栄光を空しくしようと企てた。

3

Nam si non cognovissent, rei adeo nequaquam exstitissent. Unde ipse de eis Dominus: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum (Joan. XV, 22-24) .

PL 15, 2218A

実に、もし彼らが知らなかったなら、これほどの罪責を負う者には決してならなかったであろう。それゆえ主自身が彼らについて言う。「私が来て彼らに語らなかったなら、彼らに罪はなかったであろう。しかし今や、彼らは見て、私をも私の父をも憎んだ」(ヨハネ15:22–24)。

4

Cognoverunt siquidem ex Patre quomodo et daemones dicentes: Scimus quod sis Filius Dei (Marc. I, 24; Luc. IV, 33) : videntes mirabilia, audientes mirabiliora; sed non cognoverunt rei veritatem: quia duri corde detrectaverunt credere.

PL 15, 2218A

実際、彼らは部分的には〔彼を〕知ったのである〔底本は ex Patre(父によって)。ミーニュの脚注(バロー)は ex parte と読むかとする。これに拠る〕。悪霊たちが「我々は知っている、汝が神の子であることを」(マルコ1:24; ルカ4:33)と言って知っていたのと同じようにである。彼らは驚くべきことを見、さらに驚くべきことを聞いた。しかし事の真実を知らなかった。心が頑なで、信じることを拒んだからである。

5

Si enim credentes vere cognovissent, numquam Dominum gloriae, ut ait Paulus, crucifixissent (I Cor. II, 8) . Hinc Propheta: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui: Israel autem me non cognovit (Isa. I, 3) .

PL 15, 2218A

もし彼らが信じて真に知っていたなら、決して栄光の主を十字架につけなかったであろう、とパウロが言うとおりである(一コリント2:8)。それゆえ預言者は言う。「牛は自分の持ち主を知り、驢馬は自分の主人の飼い葉桶を知っている。だがイスラエルは私を知らなかった」(イザヤ1:3)。

6

Quid per bovem, nisi praedicator sanctus quisque intelligitur, in semine verbi Dei illaborans? Quid per asinum, nisi brutus gentium populus designatur? qui audiens pastoris cujuslibet praedicationem, mox ad praesepe Domini cucurrit, ut pabulo verbi Dei adhaereret.

PL 15, 2218A

牛によって、神の言葉の種を蒔くことに労する聖なる説教者の誰もが理解されるのでなくて、何であろうか。驢馬によって、諸国民の鈍い民が示されるのでなくて、何であろうか。この民は、いかなる牧者の説教であれそれを聞くと、ただちに主の飼い葉桶へ走り、神の言葉の飼い葉にすがった。

Caput XXIII

第XXIII章PL 15, 2218B
1

Bene autem post quadraginta et duos visitationis suae annos Israel a terra promissionis exterminatur, quia post quadraginta egressionis ab Aegypto annos, in eam introductus perhibetur; in quibus duas decalogi lapideas secundo suscepit tabulas, per quas perfiguratur biennium, ad adversionis numerum destinatum; in quibus etiam maxime notanda est aenei serpentis exaltatio, cujus respectu quisque moribundus vitae restituebatur.

PL 15, 2218B

ふさわしくも、イスラエルは、自らが訪れを受けてから四十二年ののち、約束の地から追放される。エジプトからの脱出ののち四十年を経て、その地に導き入れられたと伝えられるからである。この四十年のあいだに、イスラエルは十戒の石の板二枚を二度目に受けたが、それによって、向き直り〔adversionis の意は定かでない。底本のまま訳した。次の文の hoc eversionis tempus から、eversionis(滅亡)の誤りとも読める〕の数に割り当てられた二年が、あらかじめ象られている。またこの四十年のあいだに、とりわけ注目すべきは青銅の蛇が掲げられたことであり、それを仰ぎ見ることで、死に瀕した者は誰でも命を取り戻した。

2

Sicut enim illo temporis spatio et manna pasti sunt, et per mediatorem Mosen legem tabulis descriptam lapideis acceperunt, et qui in articulo mortis serpentem non respexerunt exaltatum, perierunt: sic intra hoc eversionis tempus verum manna (unde dictum fuerat (Joan. VI, 51) : Ego sum panis vivus, qui de coelo, etc.) haurire salubriter renuentes, verumque mediatorem Christum Jesum, de quo praecinebatur: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris; tamquam me ipsum audietis, quem si quis non audierit, exterminabitur de populo suo (Deut. XVIII, 15-18) : ejusque legalia in se ipso vera petra descripta sequi dissimulantes, exaltatum in cruce, et a mortuis surrexisse, sub articulo miserrimae eversionis credere respuentes, a terra promissionis exterminati, perierunt: ut populus ille qui sedebat in tenebris et habitabat in regione umbrae mortis (Esa. IX, 2) , lucem aeternam videns resurrectionis, in eam cum plenitudine sua introeat; et sic reliquiae Israel salvae fiant (Rom. IX, 2) , quatenus ex duobus parietibus, una conseratur in resurrectione Ecclesia super illum lapidem angularem qui faciet utraque unum (Ephes. II, 14) , Dominum nostrum Christum Jesum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

PL 15, 2218C

実に、あの期間に、彼らはマナを与えられ、仲保者モーセを通して石の板に記された律法を受け、死に瀕して掲げられた蛇を仰ぎ見なかった者は滅んだ。それと同じく、この滅亡の期間のうちに、真のマナ――それについては「私は、天から〔降ってきた〕生きたパンである、云々」(ヨハネ6:51)と言われていた――を健やかに汲み取ることを拒み、真の仲保者キリスト・イエス――彼についてはあらかじめこう歌われていた。「汝らの神なる主は、汝らの兄弟たちの中から、汝らのために預言者を起こす。汝らは私自身に聞くように彼に聞くであろう。彼に聞かない者は、自らの民の中から断たれる」(申命記18:15–18)――に、また、まことの岩である彼自身に記された彼の律法の定めに、従うことを無視し、十字架に掲げられた彼が死者の中から甦ったと信じることを、惨めきわまる滅亡の瀬戸際でさえ退けた者たちは、約束の地から追放されて滅んだ。それは、あの「闇の中に座り、死の陰の地に住んでいた」(イザヤ9:2)民が、復活の永遠の光を見て、その充満とともにその光の中に入り、こうしてイスラエルの残りの者が救われるためであり(ローマ9:2)〔ミーニュの引照のまま。引かれた句はローマ9:27 にあたる〕、また、二つの壁から一つの教会が、復活において、双方を一つにする(エフェソ2:14)あの隅の石の上に、すなわち我々の主キリスト・イエスの上に、組み合わされるためである。彼は世々にわたって生き、治める。アーメン。