ミラノのパウリヌスfl. c. 422

Vita Sancti Ambrosii › 全文

Vita Sancti Ambrosii 全文

Paulinus of Milan · PL 14, 27A–46C

Caput I

第I章PL 14, 27A
1

[0027] Hortaris, venerabilis pater Augustine, ut sicut beati viri Athanasius episcopus et Hieronymus presbyter stylo prosecuti sunt vitas sanctorum Pauli et Antonii in eremo positorum, sicut etiam Martini venerabilis episcopi Turonensis Ecclesiae Severus servus Dei luculento sermone contexuit; sic etiam ego beatissimi Ambrosii episcopi Mediolanensis Ecclesiae meo prosequar stylo.

PL 14, 27A

尊い父アウグスティヌスよ、あなたは求めている。至福の人々である司教アタナシオスと司祭ヒエロニュムスが、荒れ野に住んだ聖なるパウルスとアントニオスの生涯を筆で綴り、またトゥールの教会の尊い司教マルティヌスの生涯を、神のしもべセウェルスが輝かしい文章で織り上げたように、私もまた、ミラノの教会の至福の司教アンブロシウスの生涯を、自分の筆で綴るようにと。

2

Sed ego ut meritis tantorum virorum, qui muri Ecclesiarum sunt, et eloquentiae fontes; ita etiam sermone me imparem novi.

PL 14, 27A

だが私は、教会の城壁であり雄弁の泉であるこれほどの人々の功績に及ばないのと同じく、文章においても及ばぬことを知っている。

3

Tamen quia absurdum esse opinor, quod praecipis, declinare, ea quae a probatissimis viris, qui illi ante me astiterunt, et maxime ab sorore ipsius venerabili Marcellina didici, vel quae ipse vidi, cum illi astarem, vel quae ab iis cognovi, qui illum in diversis provinciis post obitum ipsius se vidisse narrarunt, vel quae ad illum scripta sunt, cum adhuc obiisse nesciretur: adjutus orationibus tuis, et meritis tanti viri, licet inculto sermone, breviter strictimque describam; ut lectoris animum etsi sermo offenderit, brevitas tamen ad legendum provocet: nec verborum fucis veritatem obducam, ne dum scriptor elegantiae pompam requirit, lector tantarum virtutum amittat scientiam, quem non magis phaleras, pompasque verborum, quam virtutem rerum, gratiamque Spiritus sancti spectare conveniat.

PL 14, 27A

それでも、あなたが命じることを断るのは不条理だと思うので、次のことを記そう。すなわち、私より前に彼の傍らに仕えた最も信頼すべき人々、とりわけ彼の姉である尊いマルケリナから学んだこと、あるいは、私が彼の傍らに仕えていたときに自ら見たこと、あるいは、彼の死後にさまざまな地方で彼を見たと語った人々から知ったこと、あるいは、まだ死んだことが知られていなかったころに彼へ宛てて書かれたこと、これらである。あなたの祈りと、これほどの人の功績に助けられて、粗野な文章ではあるが、簡潔に要点だけを書き記そう。文章が読者の心を損なうことがあっても、短さが読むように誘うであろう。言葉の飾りで真理を覆うことはしない。書き手が優雅さの見せびらかしを求めるうちに、読者がこれほどの力ある業についての知識を失ってはならないからである。読者は、言葉の飾りや見せびらかしよりも、事柄の力と聖なる霊の恩寵に目を注ぐのがふさわしい。

4

Siquidem noverimus viatores gratiorem habere aquam brevi vena stillantem, forte cum sitiunt, quam profluentis fontis rivos, quorum copiam sitis tempore reperire non possunt.

PL 14, 27B

実際、我々は知っている。旅人にとっては、喉が渇いているときに細い水脈からしたたる水のほうが、渇いたときには見つけられない豊かな流れの泉の川よりも、ありがたいものである。

5

Et hordeaceus panis dulcis solet esse etiam his qui centenis vicibus ferculorum quotidiani convivii copias ructare consuerunt. Sed et hortorum amoena mirantibus herbae agrestes placere consueverunt.

PL 14, 27B

また、毎日の宴で百度も皿を重ねた豊かな料理にげっぷを出すほど慣れている者たちにとっても、大麦のパンは甘く感じられるのがつねである。さらに、庭園の美しさに感嘆する者たちにも、野の草が気に入るのがつねである。

Caput II

第II章PL 14, 27C
1

Quamobrem obsecro vos omnes, in quorum manibus liber iste versabitur, ut credatis vera esse, quae scripsimus: nec putet me quisquam studio amoris aliquid quod fide careat, posuisse; quando quidem melius sit penitus nihil dicere, quam aliquid falsi proferre, cum sciamus nos omnium sermonum nostrorum reddituros esse rationem (Matth., XII, 16) .

PL 14, 27C

それゆえ、この書物が手に取られるすべての諸君に願う。我々が書いたことが真実であると信じてほしい。また、愛情にかられて信憑性を欠く何かを私が書き入れたなどと、だれも考えないでほしい。なぜなら、偽りを述べるくらいなら、まったく何も言わないほうがよいからである。我々は、自分たちのすべての言葉について申し開きをすることになると知っているからである(マタイ12:16〔ミーニュの引照は刷られたまま。この句は通例マタイ12:36に当たる〕)。

2

Nec dubitem et si non ab omnibus omnia, tamen a diversis diversa sciri, et ea cognita nonnullis esse, quae etiam minus ipse aut audire aut videre potui. Unde a die nativitatis ejus narrandi initium sumam, ut gratia viri ab incunabulis quae fuerit, agnoscatur.

PL 14, 27C

すべての人がすべてのことを知っているわけではないにせよ、さまざまな人がさまざまなことを知っており、私が聞くことも見ることもできなかったことを知っている人々もいるであろうことを、私は疑わない。それゆえ、彼の生まれた日から語り始めよう。揺り籠のころからこの人に与えられた恩寵がどのようなものであったかが、知られるようにするためである。

Caput III

第III章PL 14, 28A
1

Igitur posito in administratione praefecturae Galliarum patre ejus Ambrosio, natus est Ambrosius.

PL 14, 28A

さて、父アンブロシウスがガリアの道長官職を務めていたとき、アンブロシウスが生まれた。

2

Qui infans in area praetorii in cuna positus, cum dormiret aperto ore, subito examen apum adveniens, faciem ejus atque ora complevit; ita ut ingrediendi in os, egrediendique vices frequentarent.

PL 14, 28A

この幼子が長官公邸の中庭で揺り籠に寝かされ、口を開けて眠っていると、にわかに蜜蜂の群れがやって来て、その顔と口をおおった。蜂は幾度も口に入っては出ていった。

3

Quae pater, qui propter cum matre vel filia deambulabat, ne abigerentur ab ancilla, quae curam nutriendi infantis susceperat, prohibens (sollicita enim erat ne infanti nocerent) exspectabat patrio affectu, quo fine illud miraculum clauderetur.

PL 14, 28A

父は、幼子の母と、自分の娘〔幼子の姉マルケリナであろう〕とともにすぐそばを歩いていたが、幼子の世話を引き受けていた女奴隷が蜂を追い払おうとするのを止め(幼子に害が及ぶのを案じていたのである)、父親の情愛をもって、この奇跡がどのように終わるかを待っていた。

4

At illae post aliquamdiu evolantes, in tantam aeris altitudinem sublevatae sunt, ut humanis oculis minime viderentur. Quo facto territus pater ait: Si vixerit infantulus iste, aliquid magni erit.

PL 14, 28A

やがて蜂は飛び去り、人間の目にはほとんど見えないほどの空の高みへ上っていった。これを見て驚いた父は言った。「この幼子が生きながらえるなら、何か偉大な者になるであろう。」

5

Operabatur enim jam tunc Dominus in servuli sui infantia, ut impleretur quod dictum est: Favi mellis sermones boni (Prov., XVI, 24) ; illud enim examen apum scriptorum ipsius nobis generabat favos, qui coelestia dona annuntiarent, et mentes hominum de terrenis ad coelum erigerent.

PL 14, 28B

主は自分のしもべの幼年のうちに、すでにそのとき働いていたのである。「良い言葉は蜜の巣である」と記されていることが成就するためであった(箴言16:24)。あの蜜蜂の群れは、彼の書いたものの蜜の巣を我々に生み出していたのであり、それは天の賜物を告げ知らせ、人々の心を地上のものから天へと引き上げるものであった。

Caput IV

第IV章PL 14, 28B
1

Postea vero cum adolevisset, et esset in urbe Roma constitutus cum matre vidua et sorore, quae virginitatem jam fuerat professa, comite alia virgine, cujus virginis soror Candida, et ipsa ejusdem professionis, quae nunc Carthagine degit jam anus; cum videret sacerdotibus a domestica, sorore, vel matre manus osculari, ipse ludens offerebat dexteram, dicens et sibi id ab ea fieri oportere, siquidem episcopum se futurum esse memorabat; loquebatur enim in illo Spiritus Domini, qui illum ad sacerdotium nutriebat: illa vero ut adolescentem et nescientem quid diceret, respuebat.

PL 14, 28B

のちに彼が成長して、寡婦となった母と、すでに童貞の誓いを立てていた姉とともに、ローマの都に住んでいたときのことである。もう一人の童貞が連れ添っており、この童貞の姉妹カンディダは、同じ誓いを立てた者で、いまカルタゴに老婦人として暮らしている。彼は、司教たちが家の女や姉や母に手に口づけされるのを見ると〔a domestica, sorore, vel matre の句読は乱れているらしい。domestica を家の女(連れの童貞か)と取ったが、「家の姉」の意とも読める〕、ふざけて自分の右手を差し出し、自分も姉からそうされるのが当然だと言った。自分は司教になるのだと語っていたからである。彼の内では主の霊が語っており、その霊が彼を司教職へと育てていたのである。だが姉は、彼が若者で自分の言っていることが分かっていないものとして、これを退けた。

Caput V

第V章PL 14, 28C
1

Sed postquam edoctus liberalibus disciplinis, ex Urbe egressus est, professusque in auditorio praefecturae praetorii, ita splendide causas peroravit; ut eligeretur a viro illustri Probo, tunc praefecto praetorii, ad consilium tribuendum.

PL 14, 28C

その後、自由学芸の教育を受けてローマの都を出ると、道長官庁の法廷で弁論を行い、その弁護ぶりがあまりに見事であったので、貴顕の士である当時の道長官プロブスに、助言を与える者として選ばれた。

2

Post haec consularitatis suscepit insignia, ut regeret Liguriam, Aemiliamque provincias, venitque Mediolanum.

PL 14, 28C

その後、総督の標章を受けて、リグリアとアエミリアの両州を治めることになり、ミラノに来た。

Caput VI

第VI章PL 14, 28C
1

Per idem tempus, mortuo Auxentio Arianae perfidiae episcopo (qui Dionysio beatae memoriae confessore ad exsilium destinato, incubabat Ecclesiam) cum populus ad seditionem surgeret in petendo episcopo, essetque illi cura sedandae seditionis, ne populus civitatis in periculum sui verteretur, perrexit ad Ecclesiam: ibique cum alloqueretur plebem, subito vox fertur infantis in populo sonuisse Ambrosium episcopum.

PL 14, 28C

そのころ、アレイオス派の背信の司教アウクセンティウス――彼は、至福の記憶の告白者ディオニュシウスが追放に処されたのち、教会にのしかかっていた――が死に、民が司教を求めて騒乱へと立ち上がった。彼には騒乱を鎮める務めがあり、市民が自らを危うくすることのないようにと、教会へ赴いた。そこで民衆に語りかけていると、突然、民衆の中に幼子の声が「司教にアンブロシウスを」と響いたと伝えられている。

2

Ad cujus vocis sonum totius populi ora conversa sunt, acclamantis Ambrosium episcopum; ita qui antea turbulentissime dissidebant, quia et Ariani sibi et Catholici sibi episcopum cupiebant, superatis alterutris, ordinari, repente in hunc unum mirabili et incredibili concordia consenserunt.

PL 14, 29A

その声が響くと、すべての民衆の顔がそちらに向き、「司教にアンブロシウスを」と叫んだ。こうして、それまでアレイオス派は自分たちのために、公同の者たちは自分たちのために、相手方を押さえて司教が叙階されることを望んで、きわめて騒然と対立していたのに、突然この一人に、驚くべき信じがたい一致をもって同意したのである。

Caput VII

第VII章PL 14, 29A
1

Quo ille cognito, egressus Ecclesiam, tribunal sibi parari fecit; quippe mox futurus episcopus, altiora conscendit: tunc contra consuetudinem suam tormenta jussit personis adhiberi. Quod cum faceret, populus nihilominus acclamabat: Peccatum tuum super nos.

PL 14, 29A

これを知った彼は、教会を出て、自分のために法廷を設けさせた。まもなく司教となる者として、より高いところに上ったのである。そして、いつもの習わしに反して、人々に拷問を科すよう命じた。彼がそうしても、民衆はなおも叫んでいた。「あなたの罪は我々の上にあれ。」

2

Sed non similiter is populus tunc clamavit, sicut populus Judaeorum; illi enim vocibus suis sanguinem Dominicum effuderunt, dicentes: Sanguis hujus super nos (Matth., XXVII, 25) : isti vero catechumenum scientes, fideli voce remissionem illi peccatorum omnium per baptismatis gratiam promittebant.

PL 14, 29B

だがこのときの民衆の叫びは、ユダヤ人の民のそれとは違っていた。彼らは「この者の血は我々の上にあれ」と言って、その声で主の血を流したのである(マタイ27:25)。これに対し、この人々は彼が洗礼志願者であると知っており、信仰の声をもって、洗礼の恩寵によってすべての罪の赦しが彼に与えられると約束していたのである。

3

Tunc ille turbatus revertens domum, philosophiam profiteri voluit, futurus sed verus philosophus Christi, qui contemptis saecularibus pompis, piscatorum secuturus esset vestigia, qui Christo populos congregarunt non fucis verborum, sed simplici sermone, et verae fidei ratione, missi sine pera, sine virga, etiam ipsos philosophos converterunt.

PL 14, 29B

そこで彼は動揺して家に戻り、哲学を公言しようとした。だが彼は、のちにキリストの真の哲学者となるはずの者であり、世俗の見せびらかしを軽んじて漁師たちの足跡に従う者となるはずであった。この漁師たちは、言葉の飾りによってではなく、素朴な言葉と真の信仰の道理によってキリストのために民を集め、袋も杖も持たずに遣わされて、哲学者たちさえ回心させたのである。

4

Quod ubi ne faceret, revocatus est; publicas mulieres publice ad se ingredi fecit, ad hoc tantum, ut visis his, populi intentio revocaretur. At vero populus magis magisque clamabat: Peccatum tuum super nos.

PL 14, 29C

これを思いとどまらせようとして、彼は呼び戻された。彼は公然と公娼たちを自分のもとに入れさせた。ただ、これを見て民の関心がそれることを狙ってのことであった。だが民はますます叫んだ。「あなたの罪は我々の上にあれ。」

Caput VIII

第VIII章PL 14, 29C
1

At ille cum videret nihil intentionem suam posse proficere, fugam paravit: egressusque noctis medio civitatem, cum Ticinum se pergere putaret, mane ad portam civitatis Mediolanensis, quae Romana dicitur, invenitur; Deus enim qui Ecclesiae suae catholicae murum parabat adversus inimicos suos, et turrem erigebat David contra faciem Damasci, hoc est, contra perfidiam haereticorum, fugam illius impedivit.

PL 14, 29C

しかし彼は、自分の意図がまったく功を奏さないと見て、逃亡の支度をした。夜の半ばに町を出て、ティキヌムに向かっているつもりでいたが、朝になって、ローマ門と呼ばれるミラノ市の門のところで見つかった。神は、自らの公同の教会のために敵に対する城壁を備え、ダマスコの顔に対してダビデの塔、すなわち異端者たちの背信に対する塔を立てていたので、彼の逃亡を妨げたのである。

2

Qui inventus, cum custodiretur a populo, missa relatio est ad clementissimum imperatorem tunc Valentinianum, qui summo gaudio accepit quod judex a se directus ad sacerdotium peteretur.

PL 14, 29C

見つかった彼が民に見張られているあいだに、報告が、きわめて慈悲深い皇帝であった当時のウァレンティニアヌスに送られた。皇帝は、自分が派遣した裁判官が司教職に〔就くよう〕求められていることを、この上ない喜びをもって受け取った。

3

Laetabatur etiam Probus praefectus, quod verbum ejus impleretur in Ambrosio; dixerat enim proficiscenti, cum mandata ab eodem darentur, ut moris est: Vade, age non ut judex, sed ut episcopus.

PL 14, 29D

道長官プロブスもまた、アンブロシウスにおいて自分の言葉が成就したことを喜んでいた。出立するとき、習わしのとおりこの長官から訓令が授けられた際に、彼はこう言っていたからである。「行け、裁判官としてではなく、司教として行動せよ。」

Caput IX

第IX章PL 14, 30A
1

Pendente itaque relatione, iterum fugam paravit, atque in possessione cujusdam Leontii clarissimi viri aliquamdiu delituit.

PL 14, 30A

こうして報告の返事を待つあいだに、彼は再び逃亡を企て、貴顕の士レオンティウスなる者の所領にしばらく身を隠した。

2

Sed ubi relationi responsum est, ab eodem Leontio proditur; praeceptum enim erat vicario ut insisteret rebus perficiendis: qui injuncta sibi cum vellet implere, proposito edicto, convenit omnes, ut si vellent sibi consulere, rebusque suis, proderent virum.

PL 14, 30A

だが報告への返答が来ると、同じレオンティウスによって差し出された。代理官に、事を成し遂げるよう強く命じられていたからである。代理官は課せられた任務を果たそうとして、布告を出し、皆を集めて、自分たちと自分たちの財産のことを考えるなら、この人を差し出すようにと迫った。

3

Proditus itaque et adductus Mediolanum, cum intelligeret circa se Dei voluntatem, nec se diutius posse resistere, postulavit non se nisi a catholico episcopo baptizari; sollicite enim cavebat perfidiam Arianorum.

PL 14, 30A

こうして差し出されてミラノに連れ戻されると、彼は自分をめぐる神の意志を悟り、もはやこれ以上抗えないと知って、公同の司教からでなければ洗礼を受けないと求めた。アレイオス派の背信を、注意深く避けていたのである。

4

Baptizatus itaque fertur omnia ecclesiastica officia implesse, atque octava die episcopus ordinatus est summa cum gratia et laetitia cunctorum.

PL 14, 30A

洗礼を受けると、彼はすべての教会の務めを果たしたと伝えられ、八日目に、すべての人のこの上ない好意と喜びのうちに司教に叙階された。

5

Igitur post annos aliquot ordinationis suae ad urbem Romam, hoc est, ad proprium solum perrexit, ibique sanctam puellam, de qua supra memoravimus, cui manum offerre solitus erat, in domo propria cum germana, sicut reliquerat, invenit, jam matre defuncta.

PL 14, 30B

それから叙階の数年後、彼はローマの都、すなわち故郷の地に赴いた。そこで、先に述べた聖なる乙女、彼が手を差し出すのを常としていたあの乙女が、母はすでに亡くなっていたが、かつて別れたままに、自分の家で姉妹とともにいるのを見いだした。

6

Atque cum illa dexteram illius oscularetur, subridens ait illi: Ecce ut dicebam tibi, sacerdotis manum oscularis.

PL 14, 30B

彼女が彼の右手に口づけすると、彼は微笑んで言った。「見よ、私があなたに言っていたとおり、あなたは司教の手に口づけしている。」

Caput X

第X章PL 14, 30B
1

Per idem tempus cum trans Tiberim apud quamdam clarissimam invitatus, sacrificium in domo offerret, quaedam balneatrix quae paralytica in lecto jacebat, cum cognovisset ibidem esse Domini Sacerdotem, in sellula se ad eamdem domum, ad quam ille invitatus venerat, portari fecit, atque orantis et imponentis manus vestimenta attigit.

PL 14, 30B

同じころ、彼がテヴェレ川の向こうのある貴顕の婦人に招かれ、その家で供え物を献げていたとき、床に伏して麻痺していたある浴場の女が、主の司教がそこにいると知って、彼が招かれて来たその家に、小さな輿で自分を運ばせ、祈りつつ手を置いている彼の衣に触れた。

2

Quae cum exoscularetur, statim sanitate recepta, ambulare coepit; ut impleretur illud Dominicum dictum ad apostolos: Etiam majora his facietis, credentes in nomine meo (Joan., XIV, 12) .

PL 14, 30C

彼女が衣に口づけすると、たちまち健康を取り戻して歩き始めた。使徒たちに向けた主の言葉が成就するためであった。「汝らは我が名を信じて、これらよりも大きなことをも行うであろう」(ヨハネ14:12)。

3

Quod tamen signum sanitatis ut mirabile fuit, ita etiam nec occultum; nam ego hoc in eadem regione post annos plurimos, sanctis viris referentibus, positus in Urbe cognovi.

PL 14, 30C

この癒しのしるしは、不思議であったのと同じく、隠れたものでもなかった。実際、私は何年も後に、ローマの都にいて、同じ地方でこのことを聖なる人々が語るのを聞いて知ったのである。

Caput XI

第XI章PL 14, 30C
1

Sirmium vero cum ad ordinandum episcopum Anemium perrexisset, ibique Justinae tunc temporis reginae potentia et multitudine coadunata de Ecclesia pelleretur; ut non ab ipso, sed ab haereticis arianus episcopus in eadem ecclesia ordinaretur: essetque constitutus in tribunali, nihil curans eorum, quae a muliere excitabantur; una de virginibus Arianorum impudentior caeteris, tribunal conscendens, apprehenso vestimento Sacerdotis, cum illum attrahere vellet ad partem mulierum, ut ab ipsis caesus de ecclesia pelleretur; ait ei, ut ipse solitus erat referre: Etsi ego indignus tanto sacerdotio sum, tamen te non convenit vel professionem tuam in qualemcumque sacerdotem manus injicere; unde deberes vereri Dei judicium, ne tibi aliquid mali eveniret.

PL 14, 30C

さて、彼がアネミウスを司教に叙階するためシルミウムに赴いたとき、当時の皇后ユスティナの権勢により、人々が集められて、彼は教会から追い出されようとしていた。それは、自分によってではなく異端者たちによって、アレイオス派の司教が同じ教会で叙階されるためであった。彼は法壇に立ち、この女が引き起こしていることを意に介さなかった。すると、アレイオス派の乙女たちの一人が、ほかの者よりも厚かましく、法壇に上って司教の衣をつかみ、彼を女たちの側へ引きずろうとした。女たちに打たれて教会から追い出させるためである。そのとき彼は、自分でいつも語っていたとおり、彼女にこう言った。「私はこれほどの司教職にふさわしくない者だが、それでも、あなたの身分と誓願からして、たとえどのような司教にであれ手をかけるのはふさわしくない。それゆえ、あなたは神の裁きを恐れ、何かの災いがあなたに降りかかることのないようにすべきである。」

2

Quod dictum exitus confirmavit; nam alio die mortuam ad sepulcrum usque deduxit, gratiam pro contumelia rependens. Et hoc factum non levem adversariis incussit metum, pacemque magnam Ecclesiae catholicae in ordinando episcopo tribuit.

PL 14, 31A

この言葉を結果が裏づけた。翌日、彼は死んだ彼女を墓まで見送り、侮辱に対して好意をもって報いたのである。この出来事は、敵対者たちに少なからぬ恐れを植えつけ、司教の叙階にあたって公同の教会に大きな平和をもたらした。

Caput XII

第XII章PL 14, 31A
1

Ordinato itaque catholico sacerdote, Mediolanum revertitur, ibique supradictae Justinae mulieris innumeras insidias sustinuit, quae muneribus atque honoribus adversus sanctum virum oblatis, populum excitabat.

PL 14, 31A

こうして公同の司教が叙階されると、彼はミラノに戻った。そこで、先に述べた女ユスティナの数かぎりない策略を耐え忍んだ。彼女は、聖なる人に敵対して贈り物と栄誉を差し出し、民を扇動していたのである。

2

Sed infirmorum animi talibus promissis decipiebantur; promittebat enim tribunatus, et diversas alias dignitates iis, qui illum de ecclesia raptum, ad exsilium perduxissent.

PL 14, 31A

だが、弱い者たちの心はこのような約束に欺かれた。彼女は、彼を教会から連れ去って追放へ送る者たちに、軍団将校の位やそのほかさまざまな官職を約束していたからである。

3

Quod cum multi conarentur, sed Deo praesule, perficere non valerent, unus infelicior caeteris, nomine Euthymius, in tantum furorem excitatus est, ut juxta ecclesiam sibi domum pararet, atque in eadem carrum constitueret, quo facilius raptum, superpositum carpento ad exsilium perduceret.

PL 14, 31B

多くの者がこれを企てたが、神が先に立っていたので、成し遂げることができなかった。その中で、ほかの者よりも不幸な一人、名をエウテュミウスという者は、ひどい狂気に駆られて、教会のそばに家を用意し、その家に車を据えた。彼を連れ去って車に載せ、いっそう容易に追放へ運ぶためである。

4

Sed iniquitas ejus in verticem ipsius descendit (Psal. VII, 17) ; post annum etenim eodem die quo illum rapere se arbitrabatur, in eodem carpento impositus, de eadem domo ipse ad exsilium destinatus est, reputans sibi justo judicio Dei id in se esse conversum; ut in eo carpento dirigeretur ad exsilium, quod ipse paraverat Sacerdoti. Cui non minimum solatii Sacerdos praebuit, dando sumptus, vel alia quae erant necessaria.

PL 14, 31B

だが彼の不義は、彼自身の頭上に降りかかった(詩篇7:17)。一年後、彼が司教を連れ去ろうと考えていたその同じ日に、彼自身が同じ車に載せられ、同じ家から追放へと送られたのである。彼は、神の正しい裁きによってこれが自分に振り向けられたのだと思った。司教のために自分が用意した車で、追放へ送られることになったからである。司教は彼に少なからぬ慰めを与え、旅費やそのほか必要なものを施した。

Caput XIII

第XIII章PL 14, 31C
1

Sed haec confessio hominis nec mulieris furorem, nec vaesanorum Arianorum dementiam repressit; majore etenim accensi amentia, basilicam Portianam invadere nitebantur: exercitus etiam armatus ad custodiendas fores ecclesiae est directus, ut nemo auderet catholicam ecclesiam ingredi.

PL 14, 31C

だがこの男のこの告白によっても、女の怒りも、錯乱したアレイオス派の狂気も抑えられなかった。むしろ、いっそう激しい狂気に燃え立ち、ポルティウス聖堂に押し入ろうとした。武装した軍隊までが、だれも公同の教会に入ろうとしないように、教会の扉を守るために差し向けられた。

2

Sed Dominus qui de adversariis suis Ecclesiae suae triumphos donare consuevit, ad Ecclesiae suae munimentum militum corda convertit; ut aversis scutis ecclesiae fores servarent, nec egredi dimitterent, sed ingredi ecclesiam plebem catholicam minime prohiberent.

PL 14, 31C

だが主は、自らの敵に対して自らの教会に勝利を与えることを常としており、自らの教会の守りとして兵士たちの心を転じさせた。兵士たちは盾を背けて教会の扉を守り、外へ出ることは許さなかったが、公同の民が教会に入ることは決して妨げなかった。

3

Sed nec hoc satis erat missis militibus, nisi etiam pro catholica fide cum plebe pariter acclamarent. Hoc in tempore primum antiphonae, hymni, ac vigiliae in ecclesia Mediolanensi celebrari coeperunt.

PL 14, 31C

しかも、派遣された兵士たちが、公同の信仰のために民とともに声を上げて叫ぶのでなければ、これでも十分ではなかった。この時に初めて、ミラノの教会で交唱、讃歌、徹夜の祈りが行われるようになった。

4

Cujus celebritatis devotio usque in hodiernum diem non solum in eadem ecclesia, verum per omnes pene Occidentis provincias manet.

PL 14, 31D

この祭儀への献身は今日まで続いており、同じ教会だけでなく、西方のほぼすべての州にも及んでいる。

Caput XIV

第XIV章PL 14, 31D
1

Per idem tempus sancti martyres Protasius et Gervasius se Sacerdoti revelaverunt. Erant enim in basilica positi, in qua sunt hodie corpora Naboris et Felicis martyrum: sed sancti martyres Nabor et Felix celeberrime frequentabantur, Protasii vero et Gervasii martyrum ut nomina, ita etiam sepulcra incognita erant, in tantum ut supra ipsorum sepulcra ambularent omnes, qui vellent ad cancellos pervenire, quibus sanctorum Naboris et Felicis martyrum ab injuria sepulcra defendebantur.

PL 14, 31D

同じころ、聖なる殉教者プロタシウスとゲルウァシウスが、司教に自らを現した。彼らは、今日、殉教者ナボルとフェリクスの遺骸がある聖堂に葬られていた。だが聖なる殉教者ナボルとフェリクスは多くの人々に詣でられていた一方、殉教者プロタシウスとゲルウァシウスは、その名と同じく墓も知られておらず、聖なるナボルとフェリクスの墓を損傷から守る格子のところへ行こうとする者はみな、彼らの墓の上を歩いていたほどである。

2

Sed ubi sanctorum martyrum corpora sunt levata, et in lecticis posita, multorum ibi satanae aegritudines perdocentur.

PL 14, 32A

だが聖なる殉教者たちの遺骸が持ち上げられ、担架に載せられると、サタンによる多くの者の病が、そこで明らかにされた〔底本は perdocentur(すっかり教えられる)。本文に問題があるらしい。憑かれた者たちの正体が露わにされた意と解した。「追い払われた」意とも取れる〕。

3

Caecus etiam Severus nomine, qui nunc usque in eadem basilica quae dicitur Ambrosiana, in quam Martyrum corpora sunt translata, religiose servit; ubi vestem martyrum attigit, statim lumen recepit.

PL 14, 32A

また、セウェルスという名の盲人は、殉教者たちの遺骸が移された、アンブロシウス聖堂と呼ばれる同じ聖堂に、今に至るまで敬虔に仕えているが、殉教者たちの衣に触れると、ただちに視力を取り戻した。

4

Obsessa etiam corpora a spiritibus immundis curata, summa cum gratia domum repetebant. Sed iis beneficiis martyrum in quantum crescebat fides Ecclesiae catholicae, in tantum Arianorum perfidia minuebatur.

PL 14, 32A

汚れた霊に憑かれていた者たちも癒され、大いなる感謝のうちに家へ帰っていった。殉教者たちのこれらの恩恵によって、公同の教会の信仰が増し加わるにつれて、アレイオス派の背信は衰えていった。

Caput XV

第XV章PL 14, 32B
1

Denique ex hoc tempore sedari coepit persecutio, quae Justinae furore accendebatur; ut Sacerdos de Ecclesia pelleretur.

PL 14, 32B

こうしてこのときから、ユスティナの狂気に燃え立たされて司教を教会から追い出そうとしていた迫害が、収まり始めた。

2

Tamen intra palatium multitudo Arianorum cum Justina constituta deridebat tantam Dei gratiam, quam Ecclesiae catholicae Dominus Jesus meritis martyrum suorum conferre dignatus est: venerabilemque virum Ambrosium narrabat pecunia comparasse homines, qui se vexari ab immundis spiritibus mentirentur; atque ita ab illo, sicut et a martyribus se torqueri dicerent.

PL 14, 32B

それでも、宮廷の内では、ユスティナとともにいたアレイオス派の群れが、主イエスが殉教者たちの功績によって公同の教会に授けることを良しとしたこれほどの神の恩寵を嘲っていた。そして、尊い人アンブロシウスが金で人々を買収し、汚れた霊に苦しめられていると偽らせている、彼らは彼から、また殉教者たちから、責めさいなまれているのだと言わせている、と語っていた。

3

Sed hoc Judaico ore loquebantur Ariani, suppares scilicet eorum; illi enim de Domino dicebant, quoniam in Beelzebuth principe daemoniorum ejicit daemonia (Luc., XI, 15) : isti de martyribus, vel de Domini Sacerdote loquebantur, quod non Dei gratia, quae per ipsos operabatur, immundi spiritus pellerentur; sed accepta pecunia se torqueri mentirentur.

PL 14, 32B

だがアレイオス派は、これをユダヤ人の口で語っていた。彼らの同類だからである。ユダヤ人は主について、「悪霊どもの頭ベエルゼブルによって悪霊を追い出す」と言っていた(ルカ11:15)。これらの者たちは殉教者たちについて、また主の司教について、汚れた霊が追い出されるのは、彼らを通して働く神の恩寵によるのではなく、金を受け取って責めさいなまれていると偽っているのだ、と語っていたのである。

4

Clamabant enim daemones: Scimus vos martyres; et Ariani dicebant: Nescimus esse martyres. Jam hoc et in Evangelio legimus, ubi dixerunt daemones ad Dominum Jesum: Scimus te, quia sis Dei Filius (Marc., I, 24) ; et Judaei dicebant: Hic autem unde sit, nescimus (Joan., IX, 29) .

PL 14, 32C

悪霊たちは叫んでいた。「我々は汝らが殉教者だと知っている。」するとアレイオス派は言った。「殉教者だとは知らない。」これは福音書にも読まれることである。そこでは悪霊たちが主イエスに言った。「我々は汝を知っている。汝は神の子である」(マルコ1:24)。そしてユダヤ人たちは言っていた。「この者がどこから来たのか、我々は知らない」(ヨハネ9:29)。

5

Sed non hic testimonium accipitur daemonum, sed confessio; unde miseriores Ariani vel Judaei, ut quod confitentur daemones, illi negent.

PL 14, 32C

だが、ここで受け入れられているのは悪霊たちの証言ではなく、告白である。だから、悪霊たちが告白することをアレイオス派やユダヤ人が否認する分だけ、彼らのほうがいっそう惨めである。

Caput XVI

第XVI章PL 14, 32C
1

Deus tamen qui gratiam Ecclesiae suae augere consuevit, non passus est diu insultari a perfidis sanctis suis.

PL 14, 32C

しかし神は、自らの教会への恩寵を増し加えることを常としており、自分の聖なる者たちが背信の者たちに長く侮辱されるのを許さなかった。

2

Unus itaque ex ipsa multitudine subito arreptus a spiritu immundo, clamare coepit ita torqueri eos, ut ipse torquebatur, qui negarent martyres, vel qui non crederent in Trinitatis unitatem, quam docet Ambrosius.

PL 14, 32C

その群れの中の一人が、突然汚れた霊に捕らえられ、殉教者たちを否認する者、またアンブロシウスの教える三位一体の一致を信じない者は、自分が責めさいなまれているのと同じように責めさいなまれていると、叫び始めた。

3

At illi hac voce confusi, qui converti debuerant, et dignam tali confessione agere poenitentiam, in piscinam demersum hominem necaverunt, perfidiae homicidium adjungentes; deduxit enim illos ad hunc finem digna necessitas.

PL 14, 32D

だが彼らは、この声に当惑しながら、回心して、このような告白にふさわしい悔い改めを行うべきであったのに、その男を池に沈めて殺し、背信に殺人を加えた。ふさわしい必然が、彼らをこの終わりへ導いたのである。

4

Sanctus vero Ambrosius episcopus majoris humilitatis vir factus, donatam sibi a Domino gratiam reservabat, crescebatque quotidie fide et amore coram Deo et hominibus.

PL 14, 32D

聖なる司教アンブロシウスは、いっそう大きな謙遜の人となり、主から自分に授けられた恩寵を守り、神と人々の前で日ごとに信仰と愛において成長していった。

Caput XVII

第XVII章PL 14, 32D
1

Per idem tempus erat quidam vir de haeresi Arianorum, acerrimus nimium disputator, et durus atque inconvertibilis ad fidem catholicam.

PL 14, 32D

同じころ、アレイオス派の異端に属するある人がいた。きわめて鋭い論客で、頑なで、公同の信仰に回心することのない者であった。

2

Is constitutus in Ecclesia, tractante Episcopo, vidit (ut ipse postmodum loquebatur) Angelum ad aures Episcopi tractantis loquentem; ut verba angeli populo Episcopus renuntiare videretur. Quo viso conversus, fidem quam expugnabat, coepit ipse defendere.

PL 14, 33A

この者が教会に出席していたとき、司教が説教をしていると、彼は(のちに自分で語っていたとおり)一人の天使が、説教する司教の耳元で語りかけているのを見た。そのため、司教は天使の言葉を民に伝えているように見えた。これを見て回心した彼は、それまで攻撃していた信仰を、自ら擁護し始めた。

Caput XVIII

第XVIII章PL 14, 33A
1

Fuerunt etiam duo cubicularii tunc temporis Gratiani imperatoris de haeresi Arianorum, qui tractanti Episcopo quaestionem proponerent, ad quam audiendam altero die ad basilicam Portianam se adfuturos promiserant; erat enim quaestio de incarnatione Domini.

PL 14, 33A

また、当時の皇帝グラティアヌスの二人の侍従がいた。アレイオス派の異端に属する者で、説教する司教に問いを提示した。その問いを聞くために、翌日ポルティウス聖堂に来ると約束していた。問いは主の受肉についてであった。

2

Sed alio die miserandi homines superbiae tumore completi, nec memores promissorum, contemnentes Deum in Sacerdote ipsius, nec plebis exspectantis considerantes injuriam, immemores etiam dictorum Dominicorum, quoniam qui scandalizaverit unum ex minimis istis, oportet ut mola asinaria collo ejus alligetur, et demergatur in profundum maris (Matth., XVIII, 6) , ascendentes in rhedam, quasi gratia gestandi, civitatem egressi sunt, exspectante Sacerdote et plebe in Ecclesia constituta.

PL 14, 33A

しかし翌日、この憐れむべき者たちは、高慢の腫れに満たされ、約束を忘れ、司教において神を侮り、待っている民への無礼も顧みず、また主の言葉も忘れていた。「これらの小さな者の一人をつまずかせる者は、ろばの挽く石臼を首に結びつけられ、海の深みに沈められるほうがよい」(マタイ18:6)。彼らは馬車に乗り、運ばれる楽しみのためといった体で、町を出ていった。司教と、教会に集まった民は待っていた。

3

Sed hujus contumaciae quis finis fuerit, horresco referens; subito enim praecipitati de rheda, animas emiserunt, atque corpora illorum sepulturae sunt tradita.

PL 14, 33B

この頑なさの結末がどうなったか、語るのも身の毛がよだつ。突然、馬車から投げ出され、彼らは息を引き取り、その遺体は埋葬に付されたのである。

4

Sanctus vero Ambrosius cum ignoraret quid factum esset, nec diutius posset plebem tenere, ascendens pro tribunali, de eadem quaestione quae fuerat proposita, sermonem adorsus est, dicens: Debitum, fratres, cupio solvendum, sed hesternos meos non invenio creditores, et reliqua quae scripta sunt in libro, qui de Incarnatione Domini intitulatur (Tom. II, pag. 703) .

PL 14, 33B

聖なるアンブロシウスは、何が起こったのか知らず、民をそれ以上引き止めておくこともできなかったので、法壇に上り、提示されていた同じ問いについて語り始めて、こう言った。「兄弟たちよ、私は負債を返したいと思うが、昨日の私の債権者たちは見当たらない」。そのほか、『主の受肉について』と題された書に記されているとおりである(第2巻703頁)。

Caput XIX

第XIX章PL 14, 33C
1

Occiso itaque Gratiano imperatore, recipiendi corporis ejus causa secundam ad Maximum suscepit legationem.

PL 14, 33C

こうして皇帝グラティアヌスが殺されると、彼はその遺体を受け取るため、マクシムスのもとへ第二の使節として赴いた。

2

Apud quem quam constanter egerit, qui voluerit cognoscere, ipsius legationis epistolam ad Valentinianum juniorem datam cum legerit (Epist. 24) , approbabit; nobis enim alienum a promissione visum est illam inserere, ne adjunctae epistolae prolixitas fastidium legenti afferret.

PL 14, 33C

彼がマクシムスのもとでいかに毅然と事を運んだかは、知りたい者が、この使節について若きウァレンティニアヌスに宛てて書かれた書簡を読めば、確かめられるであろう(書簡24)。我々としては、約束にそぐわないと思われたので、この書簡を挿入しなかった。書簡を添えると長くなり、読む者に嫌気を催させるからである。

3

Ipsum vero Maximum a communionis consortio segregavit, admonens ut effusi sanguinis domini sui, et quod est gravius, innocentis, ageret poenitentiam, si sibi apud Deum vellet esse consultum.

PL 14, 33C

マクシムス自身に対しては、彼を交わりの結びつきから切り離した。自分の主君の流された血、しかもそれが無実の者の血であることはいっそう重いが、これについて悔い改めを行うよう諭したのである。神のもとで自分のために配慮されたいと望むなら、そうせよと。

4

Sed ille cum poenitentiam declinat superbo spiritu, non solum futuram, sed etiam praesentem salutem amisit, regnumque quod male arripuerat, femineo quodam modo, timore deposuit, ut procuratorem se reipublicae, non imperatorem fuisse confiteretur.

PL 14, 33C

だが彼は、高慢な霊で悔い改めを避けたので、未来の救いだけでなく現在の救いまで失った。不正に奪った王国も、女のように恐れて手放し、自分は皇帝ではなく、国家の管理人であったにすぎないと告白するに至った。

Caput XX

第XX章PL 14, 33D
1

Mortua vero Justina, quidam haruspex Innocentius nomine, non tamen opere, cum in causa maleficiorum a judice torqueretur aliud quam interrogabatur fateri coepit; clamabat enim ab angelo majora tormenta sibi adbiberi eo qui custodiret Ambrosium; quoniam temporibus Justinae ad excitanda odia populorum in Episcopum cacumen tecti ecclesiae conscendens, medio noctis sacrificaverit.

PL 14, 33D

ユスティナが死ぬと、インノケンティウス――名だけで行いは伴わない――という占い師が、妖術の件で裁判官に拷問を受け、問われたこととは別のことを白状し始めた。彼は、アンブロシウスを守る天使によって、さらに大きな責め苦が自分に加えられている〔底本は adbiberi。adhiberi と読む〕と叫んでいたのである。ユスティナの時代に、民衆が司教に憎しみを抱くよう仕向けるため、教会の屋根の頂に登り、真夜中に供犠を行ったからだという。

2

Sed quanto instantius et sollicitius opera maligna exercebat, tanto magis amor populi circa fidem catholicam et Domini Sacerdotem convalescebat.

PL 14, 34A

だが、彼が悪しき業を熱心に、また注意深く行えば行うほど、民の愛は公同の信仰と主の司教の周りでいっそう強まっていった。

3

Misisse se etiam et daemones, qui illum internecarent, fatebatur: sed daemones renuntiasse se non solum ad ipsum appropinquare minime posse, verum etiam nec ad fores domus, in qua manebat Episcopus; quia ignis insuperabilis omne illud aedificium communiret, ut etiam longe positi urerentur: atque ita cessasse artes suas, quibus adversus Domini Sacerdotem se aliquid posse arbitrabatur.

PL 14, 34A

彼はまた、司教を殺させるために悪霊たちを送ったことも白状した。だが悪霊たちは、司教に近づくことなどまったくできず、司教の住む家の戸口にさえ近づけないと報告したという。克服しえない火がその建物全体を取り巻いて守っており、遠くにいる者までもが焼かれるほどだからである。こうして、主の司教に対して自分が何かをなしうると考えていた彼の術は、効き目を失ったのである。

4

Alius etiam gladium ferens ad cubiculum usque pervenit, ut interficeret Sacerdotem: sed cum elevasset manum, districto gladio, dextera exerta in aera obrigente remansit.

PL 14, 34A

もう一人の者は、剣を携えて寝室まで来て、司教を殺そうとした。だが手を振り上げ、剣を抜き放ったまま、伸ばした右手は空中で硬直して動かなくなった。

5

Tunc se missum a Justina postquam confessus est, brachium quod inique cum extenderetur, obriguerat, sanatum est confessione.

PL 14, 34B

その者がユスティナに遣わされたことを白状すると、不正に伸ばされたときに硬直していた腕は、その告白によって癒えた。

Caput XXI

第XXI章PL 14, 34B
1

Per idem tempus cum vir illustris Probus puerum suum notarium, qui spiritu immundo graviter vexabatur, direxisset ad Episcopum, egressum ex Urbe dimisit diabolus, timens ad virum sanctum perduci.

PL 14, 34B

同じころ、貴顕の士プロブスが、汚れた霊にひどく苦しめられていた自分の書記の少年を司教のもとへ送ったところ、悪魔は、聖なる人のもとへ連れて行かれるのを恐れて、少年が都を出るとすぐに彼を去らせた。

2

Atque ita puer quamdiu Mediolani apud Episcopum fuit, nulla in illo diaboli dominatio apparuit: sed ubi egressus Mediolano est, et prope Urbem pervenit, idem spiritus qui illum antea habuerat, vexare eum coepit.

PL 14, 34B

こうして少年は、ミラノで司教のもとにいたあいだは、悪魔の支配がその身にまったく現れなかった。だがミラノを出て、都の近くまで来ると、以前に彼を捕らえていた同じ霊が、再び彼を苦しめ始めた。

3

Qui cum interrogaretur ab exorcistis, cur quamdiu Mediolani fuisset, non in illo apparuisset; confessus est diabolus timuisse se Ambrosium, et ideo recessisse ad tempus, atque exspectasse in illo loco, ubi ab illo recesserat, donec reverteretur: quo revertente, vas quod deseruerat, repetisset.

PL 14, 34B

祓魔師たちから、なぜミラノにいたあいだは彼に現れなかったのかと問われると、悪魔は、自分はアンブロシウスを恐れていたので、しばらく退いていたのであり、彼から離れたその場所で、彼が戻るのを待っていたのだと白状した。彼が戻ってくると、捨てていた器をまた取り戻したのだという。

Caput XXII

第XXII章PL 14, 34C
1

Exstineto Maximo, posito Theodosio imperatore Mediolani, Ambrosio vero episcopo constituto Aquileiae, in partibus Orientis in quodam castello a christianis viris synagoga Judaeorum et lucus Valentinianorum incendio concremata sunt, propterea quod Judaei vel Valentiniani insultarent monachis christianis; Valentinianorum enim haeresis triginta deos colit.

PL 14, 34C

マクシムスが滅び〔底本は Exstineto。Exstincto と読む〕、テオドシウスが皇帝としてミラノにあり、司教アンブロシウスがアクイレイアにいたとき、東方のある砦で、キリスト教徒の人々によって、ユダヤ人の会堂とウァレンティノス派の聖なる森が火で焼かれた。ユダヤ人やウァレンティノス派が、キリスト教徒の修道士たちを嘲っていたからである。ウァレンティノス派の異端は三十の神々を崇めている。

2

Sed de hujusmodi facto comes Orientis ad imperatorem relationem direxit: qua accepta, imperator praeceperat ut synagoga ab episcopo loci reaedificaretur, in monachos vero vindicaretur.

PL 14, 34C

この事件について、東方のコメスが皇帝に報告を送った。皇帝はこれを受け取ると、会堂は当地の司教によって再建され、修道士たちには処罰が下されるようにと命じた。

3

Sed hujus praecepti tenor cum ad aures pervenisset venerabilis viri Ambrosii episcopi, direxit ad imperatorem epistolam (Epist. 40) , quia ipse in tempore excurrere non poterat, qua illum convenit, ut id quod ab eodem statutum fuerat, revocaretur, servarique sibi debere ab eo audientiam; quia si dignus non esset, qui ab illo audiretur, dignus etiam non esset, qui pro illo a Domino audiretur, vel cui suas preces, aut cui sua vota committeret: paratum etiam se esse pro tali negotio mortem subire, ne dissimulatione sui praevaricatorem faceret imperatorem, qui tam injusta contra Ecclesiam praecepisset.

PL 14, 34C

この命令の趣旨が尊い司教アンブロシウスの耳に届くと、彼は自分で急いで駆けつけることができなかったので、皇帝に書簡を送った(書簡40)。その書簡で、皇帝が定めたことを撤回するよう訴え、皇帝が自分に聴聞の機会を残しておくべきであると求めた。もし自分が皇帝に聴いてもらうにふさわしくないなら、皇帝のために主に聴き入れられるにもふさわしくなく、皇帝が自分に祈りや願いを託すにもふさわしくないからである。そして、このような件のためなら死をも受ける覚悟であり、自分が黙って見過ごすことで、教会に対してこれほど不正なことを命じた皇帝を、背約者にしてはならないと述べた。

Caput XXIII

第XXIII章PL 14, 34D
1

Postea vero quam Mediolanum reversus est, posito imperatore in Ecclesia, de eadem causa tractavit in populo.

PL 14, 34D

その後、彼がミラノに戻り、皇帝が教会にいるとき、同じ件について民の前で説教した。

2

In quo tractatu introduxit Domini personam loquentis imperatori: Ego te ex ultimo imperatorem feci, ego tibi exercitum inimici tui tradidi, ego tibi copias quas ille adversum te exercitui suo praeparaverat, dedi, ego inimicum tuum in potestatem tuam redegi, ego de semine tuo supra solium regni constitui, ego te triumphare sine labore feci: et tu de me inimicis meis donas triumphos!

PL 14, 35A

その説教で彼は、主を、皇帝に語りかける者として登場させた。「私は汝を、最も低い身分から皇帝にした。私は汝に汝の敵の軍勢を渡した。敵が汝に対して自分の軍に備えさせていた兵力を、私は汝に与えた。私は汝の敵を汝の権力のもとに置いた。私は汝の子孫を王国の玉座の上に据えた。私は汝に苦労なく凱旋させた。それなのに汝は、私に対する勝利を、私の敵に与えるのか。」

3

Cui descendenti de exhedra imperator ait: Contra nos proposuisti hodie, Episcope. At ille respondit non se contra ipsum, sed pro ipso fuisse locutum.

PL 14, 35A

司教が高座から降りると、皇帝は言った。「司教よ、あなたは今日、我々に敵対して語った。」だが彼は、皇帝に敵対してではなく、皇帝のために語ったのだと答えた。

4

Tunc imperator: Re vera, inquit, dure praeceperam contra episcopum de synagoga reparanda: in monachos vero vindicandum esse. Ita et a comitibus qui in tempore aderant, dicebatur.

PL 14, 35A

すると皇帝は言った。「実のところ、会堂は再建すべきこと、修道士たちは処罰すべきことを、私は司教に対して厳しく命じていた。」当時その場にいたコメスたちも、そう言っていた。

5

Quibus Episcopus: Ego quidem cum imperatore nunc ago, vobiscum vero mihi aliter agendum est. Atque ita obtinuit ut illa quae statuta fuerant, revocarentur: nec prius ad altare accedere voluit, nisi fide sua imperator illum agere debere testaretur.

PL 14, 35B

司教は彼らに言った。「私はいま皇帝と話しているのであって、諸君とは別の仕方で話さねばならない。」こうして彼は、定められていたことが撤回されるのを得た。そして、皇帝が自分の約束にかけて、彼が〔祭儀を〕執り行ってよいと証しするまで、祭壇に近づこうとしなかった。

6

Cui Episcopus: Ergo ago fide tua. Respondit imperator: Age fide mea. Qua sponsione iterata, jam securus peregit Sacerdos divina mysteria.

PL 14, 35B

司教は皇帝に言った。「ではあなたの約束にかけて行う。」皇帝は答えた。「私の約束にかけて行え。」この保証を重ねて得てから、司教は安んじて神聖な奥義を執り行った。

7

Haec autem scripta sunt in epistola, quam ad germanam suam fecit (Epist. 41) : in qua tractatum inseruit, quem eodem die habuit de baculo nuceo, qui a propheta Hieremia visus esse describitur.

PL 14, 35B

以上のことは、彼が姉に宛てた書簡に記されている(書簡41)。その書簡に彼は、同じ日に行った説教、すなわち預言者エレミヤが見たと記されているくるみの杖についての説教を挿入した。

Caput XXIV

第XXIV章PL 14, 35B
1

Per idem tempus causa Thessalonicensis civitatis non minima successit tribulatio Sacerdoti, cum civitatem pene deletam comperisset; promiserat enim illi imperator se veniam daturum civibus supradictae civitatis: sed agentibus comitibus occulte cum imperatore, ignorante Sacerdote, usque in horam tertiam gladio civitas est donata, atque plurimi interempti innocentes.

PL 14, 35B

同じころ、テッサロニケの町の件で、司教に少なからぬ苦難が生じた。町がほとんど滅ぼされたと知ったのである。皇帝は彼に、上述の町の市民たちに赦しを与えると約束していた。ところが、コメスたちが皇帝のもとで、司教の知らぬまに密かに働きかけたため、第三時まで町は剣に引き渡され、きわめて多くの無実の者が殺された。

2

Quod factum ubi cognovit Sacerdos, copiam imperatori ingrediendi Ecclesiam denegavit: nec prius dignum judicavit coetu ecclesiae, vel sacramentorum communione, quam publicam ageret poenitentiam.

PL 14, 35C

司教はこの出来事を知ると、皇帝が教会に入ることを拒んだ。公の悔い改めを行うまで、教会の集会にも秘跡の交わりにもふさわしいとは判断しなかった。

3

Cui imperator contra asserebat David adulterium simul et homicidium perpetrasse. Sed responsum illico est: Qui secutus es errantem, sequere corrigentem.

PL 14, 35C

皇帝はこれに対して、ダビデも姦淫と殺人を同時に犯したと主張した。だが、すぐに答えが返された。「過ちを犯す者に従ったのなら、正す者に従え。」

4

Quod ubi audivit clementissimus imperator, ita suscepit animo, ut publicam poenitentiam non abhorreret: cujus correctionis profectus secundam illi paravit victoriam.

PL 14, 35C

きわめて慈悲深い皇帝はこれを聞くと、公の悔い改めを嫌わないほどに心で受け止めた。この矯正の進歩が、彼に第二の勝利を備えたのである。

Caput XXV

第XXV章PL 14, 35D
1

Per idem tempus duo potentissimi et sapientissimi viri Persarum ad famam Sacerdotis venere Mediolanum, deferentes secum plurimas quaestiones, ut ex his probarent sapientiam viri: cum quo ab hora diei prima usque in horam tertiam noctis per interpretem disputaverunt, admirantesque discesserunt ab eo.

PL 14, 35D

同じころ、ペルシア人のきわめて有力で賢い二人の人が、司教の名声を聞いてミラノにやって来た。彼らは、その人の知恵を試すため、たくさんの問いを携えていた。彼らは昼の第一時から夜の第三時まで、通訳を介して彼と議論し、感嘆して彼のもとを去った。

2

Et ut se probarent non ob aliam causam venisse, nisi ut certo certius nossent virum, quem fama compererant; alia die valefacientes imperatori, profecti sunt ad urbem Romam, illic volentes cognoscere potentiam illustris viri Probi, qua cognita, ad propria remearunt.

PL 14, 35D

そして、名声で知ったその人をいっそう確かに知るためでなければ来たのではないことを示すかのように、翌日には皇帝に別れを告げて、ローマの都へ向かった。そこで貴顕の士プロブスの権勢を知ろうとしたのである。それを知ると、自分たちの国へ帰っていった。

Caput XXVI

第XXVI章PL 14, 36A
1

Sed egresso Theodosio de Italia et Constantinopoli constituto, Valentiniano Augusto intra Gallias posito, directa legatio est sub nomine senatus a Symmacho tunc praefecto Urbis de repetenda ara Victoriae et sumptibus caeremoniarum.

PL 14, 36A

テオドシウスがイタリアを出てコンスタンティノポリスにあり、アウグストゥスのウァレンティニアヌスがガリアの内にいたとき、当時の都長官シュンマクスによって、元老院の名で、勝利の女神の祭壇と祭儀の費用を取り戻すための使節が派遣された。

2

Sed ubi comperit Sacerdos, misso libello ad imperatorem (Epist. 17 et 18) , postulavit ut ad se relationis exemplaria dirigerentur, quibus ipse pro partibus suis responsurus esset.

PL 14, 36A

司教はそれを知ると、皇帝に文書を送り(書簡17および18)、自分の側から答えるために、その報告書の写しが自分に送られるよう求めた。

3

Qua relatione accepta, praeclarissimum libellum conscripsit, ut contra nihil umquam auderet Symmachus vir eloquentissimus respondere: sed postquam augustae memoriae Valentinianus in Viennensi civitate (quae est Galliarum civitas) vitam finivit; Eugenius suscepit imperium, qui ubi imperare coepit, non multo post, petentibus Flaviano tunc praefecto et Arbogaste comite, aram Victoriae et sumptus caeremoniarum, quod Valentinianus augustae memoriae adhuc in junioribus annis constitutus, petentibus denegaverat, oblitus fidei suae concessit.

PL 14, 36A

その報告書を受け取ると、彼はきわめてすぐれた文書を書き上げた。そのため、雄弁なシュンマクスも、これに対してはけっして何も答えようとはしなかった。ところが、尊厳ある記憶のウァレンティニアヌスがウィエンナの町(ガリアの町である)で生涯を終えると、エウゲニウスが帝位を継いだ。彼は統治を始めてまもなく、当時の長官フラウィアヌスとコメスのアルボガステスが求めたので、勝利の女神の祭壇と祭儀の費用を、尊厳ある記憶のウァレンティニアヌスがまだ若年のころ、求められても拒んでいたものであったのに、自らの信仰を忘れて認めた。

Caput XXVII

第XXVII章PL 14, 36B
1

Hoc ubi cognovit Sacerdos, derelicta civitate Mediolanensi, ad quam ille festinato veniebat, ad Bononiensem civitatem emigravit, atque inde Faventiam usque perrexit.

PL 14, 36B

司教はこれを知ると、エウゲニウスが急いで向かっていたミラノの町を離れ、ボローニャの町へ移り、そこからファウェンティアまで進んだ。

2

Ubi cum aliquantis degeret diebus, invitatus a Florentinis, ad Tusciam usque descendit, declinans magis sacrilegi viri aspectum, non formidans imperantis injuriam; nam et epistolam ad eumdem dedit (Epist. 57) , in qua convenit conscientiam illius, de qua pauca de multis ponenda duxi.

PL 14, 36B

そこにしばらく滞在していたとき、フィレンツェの人々に招かれて、トスカナまで下った。瀆聖の人の顔を避けたのであって、支配者の害を恐れたのではない。実際、彼はこの者に書簡も送った(書簡57)。その書簡で、彼の良心に訴えたが、そのうち多くの中からわずかを、ここに記すべきだと私は考えた。

3

Et si imperatoria potestas magna sit, tamen considera, Imperator, quantus sit Deus, Corda hominum videt, conscientiam interiorem interrogat, novit omnia antequam fiant, novit interna pectoris tui. Ipsi falli vos non patimini, et Deum vultis celare?

PL 14, 36C

「皇帝の権力は大きいとはいえ、皇帝よ、神がいかに偉大であるかを考えよ。神は人の心を見、内なる良心を問いただし、すべてのことを、それが起こる前に知り、あなたの胸の内にあるものを知っている。諸君自身は欺かれることを許さないのに、神を欺こうとするのか。」

4

Non cecidit in animum tuum quidquam? Si illi agebant tam perseveranter, nonne tuum fuit, Imperator, pro Dei summi et veri et vivi veneratione perseverantius obsistere, et negare quod erat in injuriam sacrae legis (Num. 7) ?

PL 14, 36C

「あなたの心に何も浮かばなかったのか。もしあの者たちがこれほど執拗に働きかけたのなら、皇帝よ、いと高き、真の、生ける神への崇敬のために、いっそう執拗に抵抗し、聖なる律法への侮辱となることを退けるのが、あなたのつとめではなかったか(番号7〔Num. は番号の略と解した〕)。」

5

Et iterum: Quoniam igitur meis vocibus et apud Deum et apud omnes homines teneor: aliud mihi non licere intellexi, aliud non oportere, nisi ut consulerem mihi, quia non potui tibi.

PL 14, 36C

また別のところでも言う。「私は自分の言葉によって、神のもとでもすべての人々のもとでも拘束されている。したがって、ほかのことは私に許されず、またふさわしくもないと悟った。ただ、あなたのために配慮できなかったのだから、自分自身のために配慮するほかはない、と。」

Caput XXVIII

第XXVIII章PL 14, 36C
1

In supradicta itaque civitate Florentinorum, cum in domo clarissimi quondam viri Decentis, et quod est amplius, christiani, maneret, filius ipsius, Pansophius nomine, admodum parvulus, cum spiritu immundo laboraret, frequenti oratione et impositione manus Sacerdotis ipsius est sanatus: sed post aliquantos dies subita infirmitate correptus infantulus exhalavit spiritum.

PL 14, 36C

さて、上述のフィレンツェの町で、故人となった貴顕の士デケンス――さらに言えば、キリスト教徒――の家に滞在していたとき、その息子でパンソピウスという名のごく幼い子が、汚れた霊に悩まされていたが、司教がしばしば祈り、手を置くことで癒された。だが数日後、この幼子は突然の病に襲われて息を引き取った。

2

Cujus mater valde religiosa, et plena fide ac timore Dei, ablato illo de superiore parte domus, ad inferiora descendit, ac in lecto Sacerdotis, ipso absente, composuit.

PL 14, 36D

その母は深く敬虔で、信仰と神への畏れに満ちていた。子を家の上階から運び下ろし、下の階にある司教の寝台に、本人が不在のうちに寝かせた。

3

Quem cum revertens Sacerdos in lectulo invenisset, erat enim illo in tempore extra domum positus, miseratus matrem et fidem ipsius contemplatus, Elisaeo similis supra corpus infantis se ipse composuit, atque orando meruit ut vivum redderet matri, quem mortuum invenerat: ad quem etiam infantulum libellum conscripsit, ut quod per aetatis infantiam scire non poterat, legendo cognosceret.

PL 14, 36D

当時家の外にいた司教は、戻ってきて、その寝台に子がいるのを見つけた。母をあわれみ、その信仰に思いを寄せて、エリシャのように自ら幼子の体の上に身を重ね、祈ることによって、死んだ状態で見つけた子を、生きた者として母に返すことを得た。彼はこの幼子に宛てて小冊子も書き、幼いために当時は理解できなかったことを、読むことによって知るようにした。

4

Verumtamen factum scriptis suis non commemoravit: sed quo affectu declinaverit commemorare, non est nostrum judicare.

PL 14, 37A

それでも、彼はこの出来事を自分の著作には記さなかった。どのような思いで記すのを避けたのかは、我々の判断すべきことではない。

Caput XXIX

第XXIX章PL 14, 37A
1

In eadem etiam civitate basilicam constituit, in qua deposuit reliquias martyrum Vitalis et Agricolae, quorum corpora in Bononiensi civitate levaverat (Exhort. Virg. pag. 227) ; posita enim erant corpora Martyrum inter corpora Judaeorum: nec erat cognitum populo christiano, nisi se sancti martyres sacerdoti ipsius Ecclesiae revelassent.

PL 14, 37A

また同じ町に、彼は聖堂を建て、そこにウィタリスとアグリコラの殉教者の遺物を納めた。その遺骸はボローニャの町で掘り起こしたものである(『処女への勧告』227頁)。殉教者たちの遺骸はユダヤ人たちの遺骸のあいだに置かれており、聖なる殉教者たちが、その教会の司教に自らを現さなければ、キリスト教徒の民には知られなかったであろう。

2

Quae cum deponerentur sub altari, quod est in eadem basilica constitutum, magna illic totius plebis sanctae laetitia atque exsultatio fuit, poena daemonum confitentium martyrum merita.

PL 14, 37A

それらが、同じ聖堂に設けられた祭壇の下に納められたとき、そこで聖なる民のすべてに大きな喜びと歓喜が起こった。悪霊たちは、殉教者の功績を告白することを罰として強いられたのである。

Caput XXX

第XXX章PL 14, 37B
1

Per idem tempus Arbogastes comes adversum gentem suam, hoc est, Francorum, bellum paravit, atque pugnando non parvam multitudinem manu fudit, cum residuis vero pacem firmavit.

PL 14, 37B

同じころ、コメスのアルボガステスは自分の民、すなわちフランク人に対して戦いを構え、戦って少なからぬ数の者を手で打ち倒し、残った者たちとは和を結んだ。

2

Sed cum in convivio a regibus gentis suae interrogaretur, utrum sciret Ambrosium; et respondisset nosse se virum, et diligi ab eo, atque frequenter cum illo convivari solitum, audivit: Ideo vincis, Comes, quia ab illo viro diligeris, qui dicit soli: Sta, et stat.

PL 14, 37B

ところが宴で、自分の民の王たちから、アンブロシウスを知っているかと尋ねられ、彼は、その人を知っており、その人に愛されており、しばしばその人と食事を共にしていたと答えた。すると、こう聞かされた。「コメスよ、あなたが勝つのは、太陽に『止まれ』と言えば止まるあの人に愛されているからだ。」

3

Quod ego ideo posui, ut cujus famae fuerit vir sanctus etiam apud barbaras gentes, legentes agnoscant. Nam et nos, referente juvene quodam Arbogastis admodum religioso, cognovimus, qui tunc interfuit; erat enim in tempore, quo haec loquebantur, vini minister.

PL 14, 37B

私がこれを記したのは、聖なる人の名声が蛮族の民のあいだでもどれほどのものであったかを、読む者が知るためである。我々自身も、そのとき居合わせた、アルボガステスのきわめて敬虔な一人の若者が語るのを聞いて知った。彼は、こうしたことが語られていたとき、酒をつぐ者であったのである。

Caput XXXI

第XXXI章PL 14, 37C
1

Profectus itaque Sacerdos de Tusciae partibus Mediolanum revertitur, jam inde egresso Eugenio contra Theodosium; ibi christiani imperatoris praestolabatur adventum, securus de Dei potentia quod non traderet credentem in se hominibus injustis, nec relinqueret virgam peccatorum super sortem justorum, ne extenderent justi ad iniquitates manus suas (Psal. CXXIV, 3) .

PL 14, 37C

こうして司教はトスカナの地方からミラノに戻った。エウゲニウスはすでにそこを出てテオドシウスに向かっていた。司教はそこで、キリスト教徒の皇帝の到来を待った。神の力について確信していたからである。神は、自分を信じる者を不正な人々に引き渡さず、罪人たちの杖を正しい者たちの割り当ての上にとどめて、正しい者たちが不義に手を伸ばすことのないようにするはずだ、と(詩篇124:3)。

2

Promiserat enim Arbogastes tunc comes, et Flavianus praefectus Mediolano egredientes, cum victores reversi essent, stabulum se esse facturos in basilica ecclesiae Mediolanensis atque clericos sub armis probaturos: sed miserandi homines cum daemonibus suis male creduli sunt, et aperiunt os suum in blasphemiam apud Deum, spem sibi victoriae ademerunt.

PL 14, 37C

そのときのコメスのアルボガステスと長官フラウィアヌスは、ミラノを出発するにあたり、勝利者として戻ったときには、ミラノの教会の聖堂を馬小屋にし、聖職者たちを武装のもとで試す〔兵として徴用する〕つもりだと言明していた。だが憐れむべき者たちは、自分たちの悪霊どもを誤って信じ、神に対する冒瀆へと口を開いて、自分たちから勝利の望みを取り去ったのである。

3

Causa autem commotionis haec fuit, quia munera imperatoris qui se sacrilegio miscuerat, ab Ecclesia respuebatur, nec orandi illi cum Ecclesia societas tribuebatur.

PL 14, 37D

この騒動の原因は、瀆聖に関わった皇帝の贈り物が教会に拒まれ、教会とともに祈る交わりが彼に与えられなかったことにあった。

4

Sed Dominus qui Ecclesiam suam tueri consuevit, de coelo jaculatus est judicium, atque omnem victoriam ad religiosum imperatorem transtulit Theodosium.

PL 14, 37D

しかし主は、自らの教会を守ることを常としており、天から裁きを投げ下ろして、あらゆる勝利を敬虔な皇帝テオドシウスのもとへ移した。

5

Exstincto itaque Eugenio satellitibusque ejus, cum scripta acciperet imperatoris, non illi alia cura major fuit quam ut pro iis interveniret, quos reatus invenerat.

PL 14, 37D

こうしてエウゲニウスとその従者たちが滅ぼされると、司教は皇帝の書簡を受け取ったが、罪責に捕らえられた者たちのために執り成すことより大きな関心は、彼にはなかった。

6

Obsecratus est primo scriptis imperatorem misso diacono (Epist. 61 et 62) : post ea vero quam directus est Johannes tunc tribunus et notarius, qui nunc praefectus est, ad tuitionem eorum qui ad Ecclesiam confugerant, etiam ipse Aquileiam perrexit precaturus pro eis, quibus facile venia impetrata est; quia ipse christianus imperator provolutus pedibus Sacerdotis testabatur meritis et orationibus ejus se esse servatum.

PL 14, 38A

彼はまず、助祭を派遣して書簡で皇帝に懇願した(書簡61、62)。その後、教会に逃れた者たちを保護するため、当時軍団将校で書記であり、いまは長官であるヨハネスが派遣されたあと、自らもアクイレイアに赴き、彼らのために願った。その赦しはたやすく得られた。キリスト教徒の皇帝自身が、司教の足もとにひれ伏して、自分は彼の功績と祈りによって救われたと証言していたからである。

Caput XXXII

第XXXII章PL 14, 38A
1

Revertens itaque de Urbe Aquileiensi, uno die praecessit imperatorem: nec diu clementissimae memoriae Theodosius imperator susceptis filiis in Ecclesia et traditis Sacerdoti, in hac luce fuit: post cujus obitum fere triennium supervixit.

PL 14, 38A

アクイレイアの都から戻ると、彼は皇帝より一日先に〔着いた〕。慈悲深い記憶に値する皇帝テオドシウスは、教会で息子たちを迎えて司教に託してから、長くはこの世にいなかった。その死後、司教はなおおよそ三年生き延びた。

2

Quo in tempore sancti Nazarii martyris corpus, quod erat in horto positum extra civitatem, levatum ad basilicam Apostolorum, quae est in Romana, transtulit.

PL 14, 38B

そのころ、町の外の庭に置かれていた聖なる殉教者ナザリウスの遺骸を持ち上げ、ローマ〔門〕にある使徒聖堂に移した〔底本は quae est in Romana。ミーニュの脚注は、これを写本の読みとし(刊本は quae est Romana)、ミラノの町のローマ門付近の地区を指すとする〕。

3

Vidimus autem in sepulcro, quo jacebat corpus martyris (qui quando sit passus, usque in hodiernum scire non possumus) sanguinem martyris ita recentem, quasi eodem die fuisset effusus.

PL 14, 38B

我々は、殉教者が横たわっていた墓の中に、殉教者の血を見た。それは、まるで同じ日に流されたかのように新しかった(彼がいつ受難したのかは、今日に至るまで知ることができない)。

4

Caput etiam ipsius, quod ab impiis fuerat abscissum, ita integrum atque incorruptum cum capillis capitis atque barba, ut nobis videretur eodem tempore quo levabatur, lotum atque compositum in sepulcro.

PL 14, 38B

不信心な者たちに切り落とされた彼の頭も、頭髪と髭とともに、損なわれず朽ちておらず、持ち上げられたその時に洗われて墓に安置されたかのように、我々には見えた。

5

Et quid mirum, quandoquidem Dominus in Evangelio ante promisit, quod capillus de capite eorum non peribit (Luc. XXI, 18)? Etiam odore tanto repleti sumus, ut omnium aromatum vinceret suavitatem.

PL 14, 38B

何の不思議があろうか。主は福音書の中で、あらかじめ約束している。「彼らの頭の髪の毛は一本も失われない」と(ルカ21:18)。我々は、あらゆる香料の甘美さを凌ぐほどの香りに満たされた。

Caput XXXIII

第XXXIII章PL 14, 38C
1

Quo levato corpore martyris, et in lectica composito, statim ad sanctum Celsum martyrem, qui in eodem horto positus est, cum sancto Sacerdote ad orationem perreximus.

PL 14, 38C

この殉教者の遺骸を持ち上げ、担架に安置すると、すぐに我々は聖なる司教とともに、同じ庭に葬られている聖なる殉教者ケルススのもとへ、祈りに行った。

2

Numquam tamen illum antea orasse in eodem loco compertum habemus: sed hoc erat signum revelati corporis martyris, si sanctus Sacerdos ad locum, ad quem numquam antea fuerat, oratum isset.

PL 14, 38C

だが我々の確かに知るところでは、彼はそれ以前にその場所で祈ったことが一度もなかった。むしろ、聖なる司教がそれまで一度も行ったことのない場所へ祈りに行ったなら、それが殉教者の遺骸が啓示されたしるしだったのである。

3

Cognovimus tamen a custodibus loci ipsius, quod a parentibus suis illis traditum sit, non discedere de loco illo per omnem generationem et progeniem suorum; eo quod thesauri magni in eodem loco positi essent.

PL 14, 38C

それでも、その場所の守り手たちから、我々は次のことを知った。彼らの親から伝えられたことには、その場所の宝は大きいゆえに、彼らとその子孫の世代すべてを通じて、その場所を離れてはならない、とのことであった。

4

Et vere magni thesauri, quos non aerugo, neque tinea exterminat, neque fures effodiunt et furantur (Matth., VI, 19) ; quia custos eorum Christus est, et locus eorum aula coelestis, quibus Vivere Christus fuit, et mori lucrum (Philip. I, 21) .

PL 14, 38C

まことに大きな宝である。さびも虫食いも滅ぼさず、盗人が掘り出して盗むこともない(マタイ6:19)。その宝の守り手はキリストであり、その場所は天の広間である。彼らにとって「生きることはキリスト、死ぬことは利益」であった(フィリピ1:21)。

5

Translato itaque corpore Martyris ad basilicam Apostolorum ubi pridem sanctorum Apostolorum reliquiae summa omnium devotione depositae fuerant, cum tractaret Episcopus, quidam de populo repletus spiritu immundo, clamare coepit se torqueri ab Ambrosio.

PL 14, 38D

こうして殉教者の遺骸が、かつて聖なる使徒たちの遺物が皆のこの上ない献身をもって納められた使徒聖堂に移されると、司教が説教していたとき、民の中の汚れた霊に満たされたある者が、自分はアンブロシウスに責めさいなまれていると叫び始めた。

6

At ille conversus ad eum ait: Obmutesce, diabole; quia non te torquet Ambrosius, sed fides sanctorum et invidia tua; quoniam illuc vides ascendere homines, unde tu dejectus es; nam Ambrosius nescit inflari.

PL 14, 38D

司教は彼のほうを向いて言った。「黙れ、悪魔よ。汝を責めさいなんでいるのはアンブロシウスではなく、聖なる者たちの信仰と汝自身の妬みである。汝が突き落とされたところへ人々が上っていくのを、汝は見ているからだ。アンブロシウスは思い上がることを知らない。」

7

Quo dicto, ille qui clamabat, obmutuit, postratusque in terram est, nec amplius vocem qua obstrepere posset, emisit.

PL 14, 39A

この言葉で、叫んでいた者は黙り、地に倒れ伏して、もはや騒ぎ立てる声を出さなかった。

Caput XXXIV

第XXXIV章PL 14, 39A
1

Per idem tempus cum consulatus sui tempore imperator Honorius in urbe Mediolanensium, Lybicarum ferarum exhiberet munus, populo illuc concurrente, data copia est missis militibus tunc ab Stilicone comite hortatu Eusebii praefecti, ut Cresconius quidam de ecclesia raperetur; quem confugientem ad altare Domini sanctus Episcopus cum clericis, qui in tempore aderant, defendendum circumdedit.

PL 14, 39A

同じころ、皇帝ホノリウスが自らの執政官の年にミラノの町でリビアの獣の見世物を催し、民がそこへ集まっていた。そのとき、コメスのスティリコがエウセビウス長官の勧めで派遣した兵士たちに、クレスコニウスという者を教会から連れ去る機会が与えられた。彼は主の祭壇に逃れていたので、聖なる司教は、そのとき居合わせた聖職者たちとともに、彼を守るため周りを取り囲んだ。

2

Sed multitudo militum, quae duces suos habebat de perfidia Arianorum, praevaluit adversum paucos; atque, ablato Cresconio, exsultantes ad amphitheatrum reverterunt, Ecclesiae luctum non modicum reliquentes; nam Sacerdos prostratus ante altare Domini factum diu flevit.

PL 14, 39B

しかし、アレイオス派の背信の者たちを指導者に持つ兵士の群れは、少数の者に対して勝った。クレスコニウスは連れ去られ、兵士たちは歓喜して円形闘技場へ戻っていき、教会に少なからぬ悲しみを残した。司教は主の祭壇の前にひれ伏して、この出来事を長く泣いた。

3

Sed in tempore cum revertissent, et renuntiassent iis, a quibus fuerant destinati milites, dimissi leopardi saltu celeri ad eumdem locum, in quo sederant qui de Ecclesia triumphabant, ascendentes graviter laniatos reliquerunt.

PL 14, 39B

しかし、彼らが戻って、兵士を派遣した者たちに報告したとき、放たれた豹たちが素早い跳躍で、教会に勝ち誇っていた者たちが座っていたその場所に駆け上がり、彼らをひどく引き裂いたまま去った。

4

Quod ubi vidit tunc Stilico comes, poenitentia motus est, ita ut per multos dies satisfaceret Sacerdoti, et illaesum quidem illum qui ablatus fuerat, dimisit: sed quia gravissimorum criminum erat reus, et aliter emendari non poterat, ad exsilium destinavit, non multo post indulgentia prosequente.

PL 14, 39B

これを見たコメスのスティリコは悔い改めに動かされ、何日にもわたって司教に償いをし、連れ去られていた者を無傷のまま釈放した。ただ、その者はきわめて重い罪の咎人であって、ほかの仕方では矯正できなかったので、追放に処した。その後まもなく恩赦が続いた。

Caput XXXV

第XXXV章PL 14, 39C
1

Per idem tempus cum ad palatium pergeret, eumque pro loco officii nostri sequeremur, Theodulo tunc notario, qui postea summa cum gratia Mutinensem rexit ecclesiam, cum casu quidam pede esset lapsus, atque prostratus jaceret in terra, ridenti factum conversus Sacerdos ait: Et tu qui stas, vide ne cadas (I Cor., X, 12) . Quo dicto, statim is qui alienum lapsum riserat, suum doluit.

PL 14, 39C

同じころ、彼が宮廷に向かっていて、我々が自分たちの職務の持ち場に従って彼に付き従っていたときのことである。たまたまある者が足を滑らせ、地面に倒れて伏していると、当時書記で、のちにこの上ない好意のうちにモデナの教会を治めたテオドゥルスがそれを笑った。司教は彼のほうを向いて言った。「立っている汝も、倒れないように気をつけよ」(一コリント10:12)。この言葉で、他人の転倒を笑った者は、たちまち自分の転倒を悲しむことになった。

Caput XXXVI

第XXXVI章PL 14, 39C
1

Per idem tempus Frigitil quaedam regina Marcomannorum, cum a quodam Christiano viro, qui ad illam forte de Italiae partibus advenerat, referente sibi audiret famam viri, Christo credidit, cujus illum servulum recognoverat, missisque Mediolanum muneribus ad Ecclesiam per legatos postulavit, ut scriptis ipsius qualiter credere deberet, informaretur.

PL 14, 39C

同じころ、マルコマンニ族の女王フリギティルは、たまたまイタリアの地方から彼女のもとに来たあるキリスト教徒の男から、その人の名声を聞くと、その人がしもべであることを知ったキリストを信じた。そして、ミラノの教会に使節を通して贈り物を送り、どのように信じるべきかを、彼の書いたものによって教えてほしいと願った。

2

Ad quam ille epistolam fecit praeclaram in modum catechismi, in qua etiam admonuit ut suaderet viro Romanis pacem servare: qua accepta epistola, mulier suasit viro, ut cum populo suo se Romanis traderet.

PL 14, 39D

彼は彼女に宛てて、教理問答の形式による見事な書簡を作った。その書簡の中で、夫にローマ人と平和を保つよう説得することも勧めた。書簡を受け取ると、女は夫に、民とともにローマ人に服するよう説得した。

3

Quae cum venisset Mediolanum, plurimum doluit quod sanctum Sacerdotem, ad quem festinarat, minime reperisset; jam enim de hac luce migraverat.

PL 14, 39D

彼女はミラノに来たとき、急いで会いに来た聖なる司教に会えなかったことを深く悲しんだ。彼はすでにこの世を去っていたのである。

Caput XXXVII

第XXXVII章PL 14, 40A
1

Temporibus vero Gratiani, ut retro redeam, cum ad praetorium Macedonii tunc magistri officiorum pro quodam intercedendum perrexisset, atque ex praecepto supradicti viri fores invenisset clausas, nec copiam ingrediendi adeptus esset, ait: Et tu quidem venies ad ecclesiam nec clausis januis invenies, qua ingrediaris.

PL 14, 40A

グラティアヌスの時代に――話をさかのぼると――、彼が当時の宮廷長官マケドニウスの官邸へ、ある人のために執り成しに行ったとき、この長官の命令で扉が閉ざされており、入る機会を得られなかったので、彼は言った。「汝もまた教会に来るであろう。そして扉が閉ざされていないのに、入る所を見いだせないであろう。」

2

Quod factum est; mortuo enim Gratiano, confugiens Macedonius ad ecclesiam, patentibus januis, aditum reperire non poterat.

PL 14, 40A

このことは実現した。グラティアヌスが死ぬと、マケドニウスは教会に逃れたが、扉が開いていたにもかかわらず、入口を見いだすことができなかったのである。

Caput XXXVIII

第XXXVIII章PL 14, 40A
1

Vir autem ipse venerabilis Episcopus multae abstinentiae, et vigiliarum multarum et laborum, quotidiano jejunio macerans corpus, cui prandendi numquam consuetudo fuit, nisi die sabbati, et Dominico, vel cum natalitia celeberrimorum martyrum essent.

PL 14, 40A

この尊い司教自身は、禁欲と、数多くの徹夜の祈りと労苦の人であり、日々の断食で体を衰えさせていた。昼食をとる習慣は、土曜日と主日、また有名な殉教者たちの祝日のとき以外には、一度もなかった。

2

Orandi etiam assiduitas magna die ac nocte: nec operam declinabat scribendi propria manu libros, nisi cum aliqua infirmitate corpus ejus attineretur. Erat etiam in illo sollicitudo omnium Ecclesiarum, interveniendi etiam magna assiduitas et constantia.

PL 14, 40A

祈りの熱心さも、昼夜を通じて大きかった。体が病で引き止められているときを除いて、自分の手で書物を書く働きを避けなかった。あらゆる教会への配慮が彼にはあり、執り成しに赴く熱心さと粘り強さも大きかった。

3

In rebus etiam divinis implendis fortissimus, in tantum ut quod solitus erat circa baptizandos solus implere, quinque postea episcopi tempore quo decessit, vix implerent.

PL 14, 40B

神聖な務めを果たすことにも非常に強く、洗礼を受ける者たちのために彼が一人で果たしていたことを、彼が亡くなったときに、のちには五人の司教がやっと果たすほどであった。

4

Sollicitus etiam nimium pro pauperibus et captivis; nam in tempore quo episcopus ordinatus est, aurum omne atque argentum quod habere poterat, Ecclesiae vel pauperibus contulit.

PL 14, 40B

貧しい者と捕らわれた者への配慮も大きかった。司教に叙階されたときには、持ちうるかぎりの金銀をすべて教会と貧しい者たちに与えた。

5

Praedia etiam quae habebat, reservato usufructuario germanae suae, donavit Ecclesiae, nihil sibi quod hic suum diceret, derelinquens; ut nudus atque expeditus miles Christum dominum sequeretur: Qui cum dives esset, propter nos pauper factus est, ut nos ejus inopia ditaremur (II Cor., VIII, 9) .

PL 14, 40B

所有していた農地も、姉のために用益権を留保して、教会に寄進し、ここで自分のものと呼べるものを何も残さなかった。裸で身軽な兵士として、主キリストに従うためである。「彼は富んでいたのに、我々のために貧しくなった。我々が彼の貧しさによって豊かにされるためである」(二コリント8:9)。

Caput XXXIX

第XXXIX章PL 14, 40C
1

Erat etiam gaudens cum gaudentibus, et flens cum flentibus (Rom., XII, 15) ; siquidem quotiescumque illi aliquis ob percipiendam poenitentiam lapsus suos confessus esset, ita flebat, ut et illum flere compelleret; videbatur enim sibi cum jacente jacere.

PL 14, 40C

彼はまた、喜ぶ者とともに喜び、泣く者とともに泣いた(ローマ12:15)。実際、悔い改めを受けるために自らの過ちを彼に告白する者があるたびに、彼はあまりに泣いたので、相手をも泣かせずにはおかなかった。倒れている者とともに自分も倒れているように思えたのである。

2

Causas autem criminum quae illi confitebatur, nulli nisi Domino soli, apud quem intercedebat, loquebatur; bonum relinquens exemplum posteris sacerdotibus, ut intercessores apud Deum magis sint, quam accusatores apud homines.

PL 14, 40C

彼に告白された罪の事情は、執り成しをしていた主のほかには、だれにも語らなかった。後代の司教たちに、人々の前で告発する者であるより、むしろ神のもとで執り成す者であるように、という良い模範を残したのである。

3

Nam et secundum Apostolum (II Cor., II, 8) , circa hujusmodi hominem confirmanda charitas est; quia ipse sui accusator est, nec exspectat accusatorem, sed praevenit; ut confitendo suum allevet ipse delictum; ne habeat quod adversarius criminetur.

PL 14, 40C

使徒に従っても(二コリント2:8)、このような人については、愛を確かめるべきである。その人は自らの告発者であり、告発者を待たず、先んじて告発するからである。告白することで自分の罪を軽くし、敵対者が責める材料を持たないようにするのである。

4

Ideoque Scriptura dicit: Justus in principio sermonis accusator est sui (Prov., XVIII, 17) .

PL 14, 40D

それゆえ聖書は言う。「正しい者は、語り始めに自分を告発する者である」(箴言18:17)。

5

Vocem enim eripit adversario, et quasi dentes quosdam paratos ad praedam criminationis infestae peccatorum suorum confessione confringit, dans honorem Deo, cui nuda sunt omnia (Hebr., IV, 13) , et qui vult vitam magis peccatoris quam mortem (Ezech. XVIII, 32) .

PL 14, 40D

実際、その人は敵対者から声を奪い、また、敵意のある告発という獲物に備えた歯のようなものを、自分の罪の告白によって打ち砕く。そして、すべてがあらわにされている神、罪人の死よりも命を望む神に(ヘブライ4:13、エゼキエル18:32)、栄誉を帰するのである。

6

Nam et ipsi poenitenti non sufficit sola confessio, nisi subsequatur emendatio facti; ut poenitens non faciat poenitenda, humiliet etiam animam suam sicut David sanctus, qui postquam audivit a propheta: Dimissum est peccatum tuum (II Reg. XII, 14) ; humilior factus est in emendatione peccati, ita ut cinerem sicut panem manducaret et potum suum cum fletu misceret (Psal., CI, 10) .

PL 14, 41A

悔い改める者自身にとっても、告白だけでは足りず、行いの矯正が続かなければならない。悔い改める者は悔いるべきことを行わず、聖なるダビデのように自分の魂を低くしなければならない。ダビデは預言者から「あなたの罪は赦された」と聞いたのち(サムエル記下12:14〔ミーニュの引照は刷られたまま〕)、罪の矯正においてさらにへりくだり、灰をパンのように食べ、飲み物を涙に混ぜるに至ったのである(詩篇101:10)。

Caput XL

第XL章PL 14, 41A
1

Flebat etiam amarissime quotiescumque forte nuntiatum illi fuerat de cujuscumque sancti obitu sacerdotis, in tantum ut nos illum consolari niteremur, ignorantes pium affectum viri, nec qua ratione ita fleret intelligentes.

PL 14, 41A

彼はまた、たまたまどこかの聖なる司教の死が告げられるたびに、きわめて苦く泣いた。我々が彼を慰めようと努めるほどであった。この人の敬虔な情を知らず、なぜそのように泣くのか理解していなかったのである。

2

Quibus ille hujusmodi responsum reddebat: Non se flere, quia recesserat, qui fuerat mortuus nuntiatus: sed quia praecesserat, vel quia difficile esset invenire virum, qui summo sacerdotio dignus haberetur.

PL 14, 41A

それに対して彼は次のように答えていた。自分が泣くのは、死んだと告げられた人が去ったからではなく、先に行ったからであり、また、最高の司教職にふさわしいと見なされる人を見いだすのは難しいからだ、と。

3

Ipse autem de sua morte ante praedixit quod usque ad pascha nobiscum futurus esset: quod quidem meruit Dominum obsecrando, quo maturius hinc liberaretur.

PL 14, 41B

彼は自分の死についても、復活祭まで我々とともにいるだろうとあらかじめ語っていた。それは実際、主に懇願して、より早くここから解き放たれるよう得たことであった。

Caput XLI

第XLI章PL 14, 41B
1

Ingemiscebat enim vehementer cum videret radicem omnium malorum avaritiam pullulare, quae neque copia neque inopia minui potest, magis magisque increscere in hominibus, et maxime in iis qui in potestatibus erant constituti; ita ut interveniendi illi apud illos gravissimus labor esset, quia omnia pretio distrahebantur.

PL 14, 41B

というのも、彼は、あらゆる悪の根である貪欲が芽吹き、豊かさによっても乏しさによっても減ることがなく、人々のあいだ、とりわけ権力の座にある者たちのあいだでいよいよ募っているのを見て、激しく嘆いていたからである。そのため、彼らのもとで〔ほかの人々のために〕執り成しをすることはこの上なく骨の折れる務めであった。すべてが金で売り渡されていたからである。

2

Quae res primo omne malum invexit Italiae, et exinde omnia verguntur in pejus. Et quid dicam, si in hujusmodi personis ita rabiem suam exercet, qui solent aut filiorum aut propinquorum causas praetendere: Ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. CXL, 4) ; quandoquidem plerosque ceperit etiam coelibes sacerdotes vel levitas, quibus portio Deus est, ut etiam ipsi illam appetant (Deut. XVIII, 2) ?

PL 14, 41B

この事態が最初にイタリアにあらゆる悪を持ち込み、それ以来すべては悪い方へ傾いている。そして、息子や親族の事情を口実にするのがつねであるそのような人々のうちにまで、貪欲がこれほどの猛威を振るっているとすれば、何を言うべきか。「罪における言い訳を弁解するために」(詩篇140:4)。神を受け分とするはずの、妻を持たない司教や助祭たちまでも、多くの者が捕らえて、彼ら自身もそれを求めるようにさせたのだから(申命記18:2)。

3

Et vae nobis miseris! quia nec fine mundi provocamur, ut tam gravi jugo servitutis liberari velimus, quod demergit ad profundum inferni; ut faciamus nobis amicos de iniquo mammona, qui nos recipiant in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9) .

PL 14, 41C

ああ、哀れな我々に災いあれ。世の終わりによってさえ促されず、地獄の深みへ沈める隷従という重いくびきから解き放たれたいと望まず、「不正な富で自分たちのために友をつくり、彼らが我々を永遠の幕屋に迎え入れるように」しようともしないのだから(ルカ16:9)。

4

Attamen beatus ille qui quandoque conversus, diruptis vinculis, atque projecto jugo hujusmodi dominationis, tenebit, et allidet parvulos ejus ad petram (Psal. CXXXVI, 9) , hoc est, omnes intentiones ejus allidet ad Christum, qui secundum Apostolum petra est, quae omnes ad se allisos interimit, ipsa inviolabilis manens, nec reum faciens eum, qui ad se alliserit nequissimi uteri deteriores partus, sed innocentem; ita ut securus possit dicere: Portio mea Dominus (Psal. CXVIII, 57) .

PL 14, 41C

しかし、いつか立ち返り、鎖を断ち切り、このような支配のくびきを投げ捨てた者は幸いである。「その者はつかみ、その幼子らを岩に打ちつけるであろう」(詩篇136:9)。すなわち、その支配のあらゆる企てをキリストに打ちつけるであろう。使徒によれば、キリストは岩であり、この岩は自分に打ちつけられたすべてを砕きながら、自らは傷つかぬままであり、極悪の胎から出たいっそう悪い子らを自分に打ちつけた者を、罪あるものとはせず、無垢なものとする。それゆえ彼は安んじて言うことができる。「主は私の受け分」(詩篇118:57)。

5

Quia cui nihil in saeculo est, illi vere portio est Christus: Et qui contempserit parva, multa percipiet, insuper et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29) .

PL 14, 41D

世に何も持たない者にとって、キリストはまことに受け分だからである。「小さなものを軽んじた者は、多くを受け、さらに永遠の生命を所有するであろう」(マタイ19:29)。

Caput XLII

第XLII章PL 14, 41D
1

Ante paucos vero dies quam lectulo detineretur, cum quadragesimum tertium psalmum dictaret, me et excipiente et vidente, subito in modum scuti brevis ignis caput ejus cooperuit, atque paulatim per os ipsius tamquam in domum habitator ingressus est: post quod facta est facies ejus velut nix, et postea reversus est vultus ejus ad speciem suam.

PL 14, 41D

病床に就く数日前のことである。彼が第四十三詩編を口述し、私が筆記しつつ見ていたとき、突然、小さな楯のような火が彼の頭を覆い、少しずつ、家に入る住人のように彼の口の中へ入っていった。その後、彼の顔は雪のようになり、やがて顔つきは元の姿に戻った。

2

Quod cum fieret, stupore perculsus obrigui, nec potui scribere quae ab illo dicebantur, nisi posteaquam visio ipsa transivit; dicebat enim in eo tempore testimonium Scripturae divinae, quod ego optime retinebam.

PL 14, 42A

これが起こったとき、私は驚きに打たれて身がこわばり、幻そのものが過ぎ去った後でなければ、彼の口述する言葉を書き取ることができなかった。その間、彼は聖なる書の証言を語っていたのだが、私はそれをよく覚えていた。

3

Nam scribendi vel dictandi ipso die finem fecit; siquidem ipsum psalmum explere non potuit.

PL 14, 42A

その日をもって、彼は書くことも口述することも終えた。その詩編そのものを終えることができなかったのである。

4

Ego vero id quod visum a me fuerat, honorabili viro Casto diacono, sub cujus cura degebam, statim retuli: at ille repletus gratia Dei, Spiritus sancti adventum me in illo vidisse edocuit lectione Actuum apostolorum.

PL 14, 42A

私は、自分が見たことを、私がその世話のもとで暮らしていた尊敬すべき助祭カストゥスにすぐに話した。彼は神の恩寵に満たされて、私が彼の内に見たのは聖なる霊の到来であったと、使徒言行録の朗読に基づいて教えた。

Caput XLIII

第XLIII章PL 14, 42B
1

Superioribus autem diebus cum Stiliconis tunc comitis servus, qui daemonio laboraverat, in Ambrosiana basilica jam sanus maneret, commendatus a domino suo; ferebatur enim quod libenter ab eodem haberetur: faceretque falsas epistolas tribunatus, in tantum ut tenerentur homines, qui ad ministrandum pergebant: sed ubi ad personam servi sui pervenit comes Stilico, noluit in eum vindicare.

PL 14, 42B

それより前の日々のことである。当時コメスであったスティリコの奴隷で、悪霊に苦しめられていた者が、すでに癒えてアンブロシウスの聖堂にとどまっていた。主人から司教に託されていたのである。この男は主人から気に入られていたと伝えられていた。ところが彼は軍団将校の偽の書簡を作り、奉仕に赴く人々が捕らえられるほどであった。しかしコメス・スティリコは、事が自分の奴隷その人に及んだとき、彼に報復しようとはしなかった。

2

Homines etiam qui decepti fuerant, interventu Sacerdotis dimisit, de ipso vero servo Sacerdoti questus est. Quem vir sanctus cum de basilica Ambrosiana egrederetur, requiri fecit, atque ad se perduci.

PL 14, 42B

欺かれていた人々は司教の執り成しによって釈放したが、その奴隷については司教に不満を訴えた。聖なる人は、アンブロシウスの聖堂から出るとき、その男を捜させ、自分のもとへ連れて来させた。

3

Quem cum interrogasset, et deprehendisset auctorem tanti flagitii, ait: Oportet illum tradi satanae in interitum carnis, ne talia aliquis in posterum audeat admittere (I Cor. V, 5) .

PL 14, 42B

彼を尋問して、これほどの悪事の張本人だと見極めると、こう言った。「彼は肉の滅びのためにサタンに引き渡されねばならない。今後だれもこのようなことをあえて行わぬためである」(一コリント5:5)。

4

Quem eodem momento cum adhuc sermo esset in ore Sacerdotis, spiritus immundus arreptum discerpere coepit: quo viso, non minimo timore repleti sumus et admiratione.

PL 14, 42C

その瞬間、言葉がなお司教の口にあるうちに、汚れた霊が男を捕らえ、引き裂き始めた。これを見て、我々は少なからぬ恐れと驚きに満たされた。

5

Multos etiam diebus illis, imponente illo manus, et imperante ab spiritibus immundis vidimus esse purgatos.

PL 14, 42C

その日々、彼が手を置き、命じると、多くの者が汚れた霊から清められるのも、我々は見た。

Caput XLIV

第XLIV章PL 14, 42C
1

Per idem tempus Nicentius quidam ex tribuno et notario, qui ita pedum dolore tenebatur, ut raro in publico videretur; cum ad altare accessisset, ut sacramenta perciperet, calcatusque casu a Sacerdote exclamasset, audivit: Vade, et amodo salvus eris.

PL 14, 42C

同じころ、ニケンティウスという、もと軍団将校で書記であった者がいた。足の痛みのためにめったに人前に姿を見せないほどであった。祭壇に進み出て秘跡を受けようとしたとき、たまたま司教に足を踏まれて叫び声を上げると、こう聞いた。「行きなさい。今から後、あなたは癒やされる」。

2

Nec se amplius doluisse pedes, tempore quo sanctus Sacerdos de hac luce migravit, lacrymis testabatur.

PL 14, 42C

聖なる司教がこの世の光を去ったころ、彼は、それ以来もはや足が痛むことはなかったと、涙ながらに証言していた。

Caput XLV

第XLV章PL 14, 42C
1

Sed post dies hos, ordinato sacerdote Ecclesiae Ticinensi, incidit in infirmitatem, qua cum plurimis diebus detineretur in lectulo, comes Stilico dixisse fertur quod, tanto viro recedente de corpore, interitus immineret Italiae.

PL 14, 42C

しかしこの日々の後、ティキヌムの教会に司教が叙階されると、彼は病に陥った。多くの日数を床に就いたまま過ごしていたとき、コメス・スティリコは、これほどの人物が肉体を去れば、イタリアに滅びが迫るであろうと語ったと伝えられている。

2

Unde convocatis ad se nobilibus viris illius civitatis, quos diligi a sancto Sacerdote cognoverat, partim interminatus est illis, partim blando sermone persuasit, ut pergerent ad sanctum Sacerdotem, suaderentque illi, ut sibi vivendi peteret a Domino commeatum.

PL 14, 42D

そこで彼は、聖なる司教が愛していると知っていた、その都市の貴顕の人々を呼び集め、一部は脅し、一部は優しい言葉で説き伏せて、聖なる司教のもとへ行かせ、生きながらえる猶予を主に願うよう彼に勧めさせた。

3

Quod ille ubi ab illis audivit, respondit: Non ita inter vos vixi, ut pudeat me vivere: nec timeo mori; quia Dominum bonum habemus.

PL 14, 42D

彼はそれを彼らから聞くと、答えた。「私は、生きることを恥じるような生き方を、諸君のあいだでしてはこなかった。死ぬことも恐れない。我々は善き主を持っているからである」。

Caput XLVI

第XLVI章PL 14, 43A
1

Per idem tempus cum in extrema parte porticus in qua jacebat in uno positi Castus, Polemius, Venerius et Felix tunc diaconi secum tractarent voce ita pressa, ut vix se invicem audirent, quis post obitum illius episcopus ordinandus esse, atque cum de nomine sancti loquerentur Simpliciani, tamquam interesset tractatui, cum longe positus ab ipsis jaceret, approbans exclamavit tertio: Senex, sed bonus.

PL 14, 43A

同じころ、彼が横たわっていた柱廊の端のほうで、当時助祭であったカストゥス、ポレミウス、ウェネリウス、フェリクスが一か所に集まり、互いにやっと聞こえるほど声を潜めて、彼の死後にだれが司教に叙階されるべきかを論じ合っていた。聖なるシンプリキアヌスの名が話に出ると、彼は、自分は彼らから遠く離れて横たわっていたのに、協議に加わっているかのように、賛同して三度叫んだ。「老いてはいるが、善い人だ」。

2

Erat enim Simplicianus aevi maturus. Qua voce audita, expavescentes fugerunt; defuncto tamen eo, non alius illi successit in sacerdotium, nisi is quem ille bonum senem trina voce signaverat.

PL 14, 43A

というのも、シンプリキアヌスは老齢であったからである。この声を聞いて、彼らは恐れおののいて逃げ去った。しかし彼が世を去ると、彼が三度の声で「善い老人」と示した人でなければ、だれも司教の座を継がなかった。

3

Cui Simpliciano Venerius, quem supra memoravimus, successor fuit: Felix vero nunc usque Bononiensem regit Ecclesiam: Castus autem et Polemius nutriti ab Ambrosio bonae arboris boni fructus, in Ecclesia Mediolanensi diaconii funguntur officio.

PL 14, 43A

このシンプリキアヌスの後継者は、先に述べたウェネリウスであった。フェリクスは今に至るまでボローニャの教会を治めている。カストゥスとポレミウスは、アンブロシウスに養われた、善い木の善い実であり、ミラノの教会で助祭の務めを果たしている。

Caput XLVII

第XLVII章PL 14, 43B
1

In eodem tamen loco in quo jacebat (sicut referente sancto Bassiano episcopo Laudensis Ecclesiae, qui ab eodem audierat, didicimus) cum oraret una cum supradicto sacerdote, viderat Dominum Jesum advenisse ad se, et arridentem sibi: nec multos post dies nobis ablatus est.

PL 14, 43B

彼が横たわっていたまさにその場所で、――ラウスの教会の司教である聖なるバッシアヌスが、彼自身から聞いたこととして語るところによって我々は知ったのだが――前に述べた司教とともに祈っていたとき、主イエスが自分のもとに来て、自分にほほえみかけるのを見たという。それから多くの日を経ずに、彼は我々から取り去られた。

2

Sed eodem tempore quo migravit ad Dominum, ab hora circiter undecima diei usque ad illam horam, in qua emisit spiritum, expansis manibus in modum crucis oravit: nos vero labia illius moveri videbamus, vocem autem non audiebamus.

PL 14, 43B

しかし、主のもとへ去ったその時、第十一時ごろから霊を引き渡したその時まで、彼は十字の形に手を広げて祈っていた。我々は彼の唇が動くのを見ていたが、声は聞こえなかった。

3

Honoratus etiam sacerdos Ecclesiae Vercellis cum in superioribus domus se ad quiescendum composuisset, tertio vocem vocantis se audivit, dicentisque sibi: Surge, festina, quia modo est recessurus.

PL 14, 43C

ウェルケッラエの教会の司教ホノラトゥスも、上階の部屋で休もうと身を横たえていたところ、自分を呼ぶ声を三度聞いた。声は彼に言った。「起きよ、急げ。あの人はまもなく去ろうとしている」。

4

Qui descendens, obtulit sancto Domini corpus: quo accepto ubi glutivit, emisit spiritum, bonum viaticum secum ferens; ut in virtute escae anima refectior, angelorum nunc consortio, quorum vita vixit in terris, et Eliae societate laetetur; quia ut Elias numquam regibus vel ullis potestatibus, ita nec iste pro Dei timore loqui veritus est.

PL 14, 43C

彼は下りて来て、主の聖なる体を彼に差し出した。それを受けて飲み込むと、彼は霊を引き渡した。善き旅の糧を携えて行ったのである。その食物の力によって魂はいっそう養われ、今は天使たちの交わりと、エリヤの仲間とを喜んでいる。彼は地上で天使たちの生き方で生き、また、エリヤが王たちにも、いかなる権力者たちにも決して臆さなかったように、この人も神への畏れのゆえに語ることを恐れなかったからである。

Caput XLVIII

第XLVIII章PL 14, 43C
1

Atque inde ad Ecclesiam majorem antelucana hora qua defunctus est, corpus ipsius portatum est; ibique eadem fuit nocte, qua vigilavimus in pascha: quem plurimi infantes baptizati cum a fonte venirent, viderunt, ita ut aliqui sedentem in cathedra in tribunali dicerent, alii vero ambulantem suis parentibus digito ostenderent: sed illi videntes videre non poterant, quia mundatos oculos non habebant: plurimi autem stellam supra corpus ejus se vidisse narrabant.

PL 14, 43C

そしてそこから、彼が世を去った夜明け前の時刻に、その遺体は大聖堂へ運ばれた。遺体は、我々が復活祭の徹夜を行った、まさにその夜をそこで過ごした。洗礼を受けたばかりの多くの幼子たちが洗礼盤から上がって来たとき、彼を見た。ある者たちは、彼が法壇の座に着いていると言い、またある者たちは、彼が歩いているのを指で両親に示した。しかし両親たちは、見ても見ることができなかった。清められた目を持たなかったからである。また多くの者が、彼の遺体の上に星を見たと語っていた。

2

Sed lucescente die Dominico, cum corpus ipsius, peractis sacramentis divinis, de Ecclesia levaretur, portandum ad basilicam Ambrosianam, in qua positus est, ita ibi daemonum turba clamabat se ab illo torqueri, ut ejulatus eorum ferri non possent.

PL 14, 43D

しかし主日の夜が明けるころ、神的な秘跡が執り行われたのち、彼の遺体が教会から持ち上げられ、彼が葬られることになるアンブロシウスの聖堂へ運ばれようとしたとき、そこで悪霊の群れが、自分たちは彼に責めさいなまれていると叫び、その泣き叫ぶ声は耐えがたいほどであった。

3

Quae gratia Sacerdotis non solum in illo loco, verum etiam in plurimis provinciis usque in hodiernum manet: jactabant etiam turbae virorum ac mulierum oraria, vel semicinctia sua, ut corpus Sancti aliquatenus ab ipsis contingeretur.

PL 14, 44A

司教のこの恩寵は、その場所のみならず、今日に至るまで多くの属州に残っている。また男女の群衆は、聖なる人の遺体にせめて触れてもらおうと、自分の領巾や前掛けを投げ入れた。

4

Erat enim exsequiarum turba innumerabilis totius dignitatis, totiusque sexus, omniumque pene aetatum non solum christianorum, sed etiam Judaeorum et paganorum; majore tamen gratia ordo praecedebat eorum qui fuerant baptizati.

PL 14, 44A

葬列の群衆は数え切れず、あらゆる身分、あらゆる性、ほとんどあらゆる年齢の者がいた。キリスト教徒だけでなく、ユダヤ人も異教徒もいた。しかし、洗礼を受けた者たちの列が、より大きな恩寵をもって先頭に立っていた。

Caput XLIX

第XLIX章PL 14, 44A
1

Eadem vero qua obiit die (sicut textus epistolae loquitur, quae a successore ejus venerabili viro Simpliciano suscepta est de partibus Orientis ad ipsum tamquam adhuc nobiscum viventem directa, quae nunc usque Mediolani habetur in monasterio) quibusdam sanctis viris apparuit, orans cum illis, et imponens illis manus; habet enim diem epistola quae directa est, qua lecta, invenimus illum diem esse, quo ille defunctus est.

PL 14, 44A

彼が世を去ったまさにその日に、――東方から、なお我々とともに生きているものとして彼に宛てて送られ、彼の後継者である尊い人シンプリキアヌスが受け取った書簡の本文が語るとおり、その書簡は今もミラノの修道院に保存されている――ある聖なる人々に彼が現れ、彼らとともに祈り、彼らの上に手を置いた。送られた書簡には日付があり、それを読んで、その日が彼の世を去った日であることを我々は確かめた。

Caput L

第L章PL 14, 44B
1

Intra Tusciam etiam in civitate Florentina, ubi nunc vir sanctus Zenobius episcopus est, quia promiserat petentibus illis eos se saepius visitaturum, frequenter ad altare quod est in basilica Ambrosiana, quae ibidem ab ipso constituta est, visum orare, ipso sancto viro sacerdote Zenobio referente, didicimus.

PL 14, 44B

トスカナの内、フィレンツェの都市でも――そこには今、聖なる人ゼノビウスが司教としている――彼は、そこの人々が頼んだので、たびたび彼らを訪れると約束していた。そこに彼が建てたアンブロシウスの聖堂にある祭壇で、彼が祈っているのがたびたび見られたことを、聖なる人である司教ゼノビウス自身が語ることによって、我々は知った。

2

In eadem etiam domo, in qua declinans Eugenium mansit, tempore quo Radagaisus supradictam civitatem obsidebat, cum jam de se penitus desperassent viri civitatis ipsius, per visum cuidam apparuit, et promisit alio die salutem illis adfuturam.

PL 14, 44B

また、エウゲニウスを避けて彼が滞在した同じ家で、ラダガイススが前に述べた都市を包囲していた時、その都市の人々がすでに自分たちの救いについて全く望みを失っていたとき、彼はある人に幻のうちに現れ、翌日には彼らに救いが来ると約束した。

3

Quo referente, civium animi sunt erecti; nam altero die, adveniente Stilicone tunc comite cum exercitu, facta est de hostibus victoria. Haec Pansophia religiosa femina, matre pueri Pansophii referente, cognovimus.

PL 14, 44C

その人が語ったことで、市民たちの気持ちは奮い立った。事実、翌日、当時コメスであったスティリコが軍勢とともに到着し、敵に対する勝利が得られた。このことは、信心深い女性パンソピアが、少年パンソピウスの母として語ったことによって、我々は知った。

Caput LI

第LI章PL 14, 44C
1

Mascezeli etiam desperanti de salute sua, vel exercitus quem ductabat contra Gildonem, baculum tenens manu in visu noctis apparuit, atque cum pro volveretur ad pedes sancti viri Mascezel, percutiens terram senex baculo quo regebatur, tertio (hac enim illi specie apparuerat) ait: Hic, hic, hic, signans locum; deditque intellectum viro, quem visitatione dignum fuerat arbitratus, ut agnosceret se in ipso loco in quo sanctum Domini viderat Sacerdotem, die tertia victoriam adepturum: atque ita securus bellum inchoavit et consummavit.

PL 14, 44C

マスケゼルにも、自分の救いと、ギルドに向けて率いていた軍勢の救いについて望みを失っていたとき、夜の幻のうちに、彼〔アンブロシウス〕が手に杖を持って現れた。マスケゼルが〔底本は行末で pro と volveretur をハイフンなしに分けて刷る。provolveretur と読む〕聖なる人の足もとにひれ伏していると、老人は――この姿で彼に現れたのであった――自分が身を支えていた杖で地を三度打ち、場所を示して言った。「ここだ、ここだ、ここだ」。そして、訪れるに値すると見なしたこの人に、悟りを与えた。主の聖なる司教を見たそのまさにその場所で、三日目に勝利を得るであろうと知らせたのである。こうして彼は安んじて戦いを始め、戦いを終えた。

2

Nos tamen ea Mediolani positi ipso Mascezele referente, cognovimus; nam et in hac provincia, in qua nunc positi haec scribimus, plurimis hoc ipsum retulit sacerdotibus, quibus etiam referentibus, securlus haec nobis cognita huic libro adjungere arbitrati sumus.

PL 14, 44D

しかし我々はこれらのことを、ミラノにいたとき、マスケゼル自身が語ることによって知った。実際、いま我々がこれを書いているこの属州でも、彼は同じことを多くの司教に語った。その司教たちも語っているので、我々は、これらを〔底本は securlus。securius と読む〕いっそう確かなものとして、この書に加えるべきだと考えた。

Caput LII

第LII章PL 14, 44D
1

Sisinnii etiam et Alexandri martyrum, qui nostris temporibus, hoc est, post obitum sancti Ambrosii in Anauniae partibus, persequentibus gentilibus viris martyrii coronam adepti sunt, cum reliquias Mediolani summa cum devotione susciperemus, adveniente quodam caeco et referente cognovimus, qui eodem die tacto loculo, in quo sanctorum reliquiae portabantur, lumen recepit, quod per visum noctis vidisset navem appropinquantem littori, in qua erat multitudo albatorum virorum; quibus descendentibus ad terram, cum unum de turba precaretur, ut sciret qui essent ii viri, audierit, Ambrosium ejusque consortes.

PL 14, 44D

殉教者シシンニウスとアレクサンデルについても――彼らは我々の時代、すなわち聖アンブロシウスの死後に、アナウニア地方で異教徒の人々に迫害されて殉教の冠を得た――その遺骨をミラノで我々が最大の敬意をもって迎えていたとき、ある盲人が来て語ったことによって我々は知った。この人は、同じ日に、聖人たちの遺骨が運ばれていた櫃に触れて視力を取り戻した。彼は夜の幻で、船が岸に近づき、その中に白衣の人々が大勢いるのを見たという。彼らが陸に降りるとき、群れの一人に、この人々はだれかを知りたいと頼むと、アンブロシウスとその仲間たちだと聞いたという。

2

Quo audito nomine, cum deprecaretur ut lumen reciperet, audivit ab eo: Perge Mediolanum, et occurre fratribus meis, qui illo venturi sunt, designans diem, et recipies lumen.

PL 14, 45A

その名を聞いて、視力を取り戻させてくださいと願うと、彼から聞いた。「ミラノへ行け。そこへ来ることになっている私の兄弟たちを迎えよ」。彼はその日を示して、言った。「そうすれば視力を受けるだろう」。

3

Erat enim vir, ut ipse asserebat, de littore Dalmatino, nec se ante venisse in civitatem asserebat priusquam recto itinere reliquiis sanctorum occurrisset, nondum videns: sed tacto loculo, videre coepisse.

PL 14, 45A

この男は、本人の言うところでは、ダルマティアの海岸の出身であった。そして、まっすぐな道を通って聖人たちの遺骨を迎えるまでは都市に入らなかった、そのときまだ見えていなかったが、櫃に触れると、見え始めたと語った。

Caput LIII

第LIII章PL 14, 45B
1

His itaque decursis, non arbitror grave videri, si paululum promissi nostri metas excesserimus, ut Domini dictum quod per eos sanctorum prophetarum locutus est, completum esse doceamus: Sedentem adversus fratrem suum et detrahentem occulte, persequebar (Ps. C, 5) ; et alibi: Noli diligere detrahere, ne eradicemini (Prov. XX, 13) ; ut quicumque forte hujusmodi captus est consuetudine, cum legerit qualiter in iis qui sancto viro detrahere ausi sunt, fuerit vindicatum, ipse etiam in aliis emendetur.

PL 14, 45B

以上のことを述べ終えたので、約束した範囲をいささか越えたとしても、重いこととは思われないであろう。それは、聖なる預言者たちを通して語られた主の言葉が成就したことを示すためである。「隠れて兄弟に逆らい、そしる者を、私は追い詰めた」(詩篇100:5)。また別の箇所に、「そしることを好むな。引き抜かれぬために」(箴言20:13)とある。そうすれば、たまたまそのような習慣にとらえられている者は、聖なる人をあえてそしった者たちに報復がなされたことを読んで、他の者たちの例によって自分も改められるであろう。

Caput LIV

第LIV章PL 14, 45B
1

Igitur Donatus quidam natione Afer, presbyter tamen Ecclesiae Mediolanensis, cum in convivio positus, in quo erant nonnulli militares viri reliogiosi, detraheret memoriae Sacerdotis, adspernantibus illis et deserentibus linguam nequam, subito vulnere percussus gravi, de eodem loco in quo jacebat, alienis manibus sublatus, in lectulum positus est, atque inde ad sepulcrum usque perductus.

PL 14, 45B

さて、アフリカの出身で、ミラノの教会の司祭であったドナトゥスという者が、数人の信心深い〔底本は reliogiosi。religiosi と読む。ミーニュの脚注は、刊本は nonnulli religiosi viri、写本は nonnulli militares とする〕軍人のいた宴席で、司教の記憶をそしった。彼らは邪悪な舌を退け、見捨てた。すると彼は突然、重い打撃を受け、横たわっていたまさにその場所から、他人の手によって運び上げられ、寝台に載せられ、そこから墓まで運ばれた。

2

In urbe etiam Carthaginensi, cum apud Fortunatum diaconum fratrem venerabilis viri Aurelii episcopi, ad convivium convenissem una cum Vincentio Colossitano episcopo, Murano etiam episcopo Bolitano, sed et aliis episcopis et diaconibus; tunc Murano episcopo detrahenti Sancto viro retuli exitum presbyteri superius memorati: quod ille de alio dictum, de se oraculum maturo sui exitu comprobavit.

PL 14, 46A

またカルタゴの都市でも、尊い人アウレリウス司教の兄弟である助祭フォルトゥナトゥスのもとで、私はコロッシタの司教ウィンケンティウス、ボリタの司教ムラヌス、さらにほかの司教たちや助祭たちとともに、宴席に集まった。そのとき、聖なる人をそしっていた司教ムラヌスに、先に述べた司祭の最期を私は語った。すると彼は、他人について語られたことを、自分の早すぎる最期によって、自分についての神託であったと証した。

3

Nam de eodem loco in quo jacebat, cum subito vulnere ingenti esset percussus, alienis manibus ad lectum usque portatus est, atque inde ad domum in iqua hospitabatur deductus, diem clausit extremum. Is finis virorum illi detrahentium fuit, quem videntes qui tunc aderant, admirati sunt.

PL 14, 46A

というのも、彼〔ムラヌス〕は、横たわっていたまさにその場所で、突然、大きな打撃を受け、他人の手によって寝台まで運ばれ、そこから、自分が客となっていた家〔底本は in iqua。in qua と読む〕に連れ戻され、最期の日を閉じたからである。これが、彼をそしった人々の最期であった。それを居合わせた者たちは見て、驚嘆した。

Caput LV

第LV章PL 14, 46B
1

Unde hortor et obsecro omnem hominem, qui hunc librum legerit, ut imitetur vitam sancti viri, laudet Dei gratiam, et declinet detrahentium linguas; si vult magis consortium habere cum Ambrosio in resurrectione vitae, quam cum detrahentibus illis subire supplicium, quod nullus sapiens non declinat.

PL 14, 46B

それゆえ、この書を読むすべての人に、私は勧め、願う。聖なる人の生き方にならい、神の恩寵をたたえ、そしる者たちの舌を避けよ。もし、そしる者たちとともにあの刑罰――賢い者ならだれもが避ける刑罰――を受けるよりも、むしろ生命の復活においてアンブロシウスとの交わりを持ちたいと望むなら。

Caput LVI

第LVI章PL 14, 46B
1

Tuam etiam precor beatitudinem, pater Augustine, ut pro me humillimo peccatore Paulino cum omnibus sanctis qui tecum invocant nomen Domini nostri Jesu Christi in veritate, orare digneris; ut quia in adipiscenda gratia cum tanto viro non sum dignus habere consortium, adeptus meorum veniam peccatorum, sit mihi praemium fugisse supplicium.

PL 14, 46B

父アウグスティヌスよ、あなたの至福〔司教への敬称〕にも私は願う。最も卑しい罪人パウリヌスのために、あなたとともに真理のうちに我々の主イエス・キリストの名を呼び求めるすべての聖なる人々とともに、祈ってくださるよう。これほどの人と並んで恩寵を得る交わりを持つに私はふさわしくないのだから、私の罪の赦しを得て、刑罰を免れたことが私にとっての報いとなるように。