Caput I
第I章PL 14, 46D[0045] Cum Valentinianus post Joviani mortem sceptrum imperii suscepisset, fratrem suum Valentem ex Pannonia accersens, summae potestatis consortem fecit: et sceptro Asiae atque etiam Aegypti in eum transcripto, Europam sibi retinuit, et Romam petens, universos Occidentis populos ad veram adduxit Dei cognitionem a pietatis praedicatione ante omnia regnum auspicatus.
PL 14, 46Dウァレンティニアヌスは、ヨウィアヌスの死後に帝国の笏を受けると、弟ウァレンスをパンノニアから呼び寄せ、最高権力の分かち合う者とした。アジアの笏、さらにエジプトの笏をも彼に移して、自らはヨーロッパを保持し、ローマを目指して、西方のすべての民を神のまことの認識へと導いた。敬神の宣べ伝えをもって、何よりも先に統治を始めたのである。
Caput II
第II章PL 14, 47AEtenim Auxentio, qui Arii schisma fuerat amplexus, et Ecclesiam Mediolanensem commissam habens, in multis synodis abdicatus est, vita defuncto, imperator Valentinianus cum episcopos ad se vocasset, apud eos usus est his sermonibus: Aperte nostis, quemadmodum homines decet innutritos divinis verbis, qualem esse hunc conveniat, qui ad honorem episcopatus promoveatur; et qua ratione subditos non verbo tantum, verum et vita regere debeat, et exemplar omnis virtutis seipsum proponere, ac demum doctrinae suae testem habere vitae institutionem.
PL 14, 47Aアウクセンティウスは、アレイオスの分派を受け入れ、ミラノの教会を委ねられていたが、多くの会議で罷免された。彼が世を去ると、皇帝ウァレンティニアヌスは司教たちを自分のもとに呼び、彼らの前でこのように語った。「諸君は、神の言葉に養われた人々にふさわしく、はっきりと知っている。司教職の栄誉に進められる者は、どのような人でなければならないか。また、いかなる仕方で、言葉だけでなく生き方によっても、自らに委ねられた者たちを治めねばならないか。あらゆる徳の模範として自らを示し、ついには自分の教えの証人として、自分の生活の律を持たねばならない」。
Talem igitur et nunc in episcopali throno collocate, ut nos a quibus imperium gubernatur, sincere inclinemus ei capita nostra, et factas ab eo reprehensiones tamquam medicam curationem excipiamus; cum enim simus homines, etiam offendamus omnino necesse est.
PL 14, 47B「それゆえ、今もそのような者を司教座に据えよ。帝国を治める我々が、心から彼に頭を垂れ、彼のなす叱責を、癒やしの治療として受けるためである。我々は人間であるから、必ず過ちを犯すに違いないのだ」。
Caput III
第III章PL 14, 47BReligiosum imperatorem Valentinianum ita locutum rogabat conventus, ut ipse suffragium ferret, quippe qui sapientia et pietate ornatus esset.
PL 14, 47B敬虔な皇帝ウァレンティニアヌスがこう語ると、会議は、知恵と敬神とで飾られた皇帝自身が票を投じるよう求めた。
Ille vero: Vires meas, inquit, longe superat talis conatus: at vos qui divina gratia decorati, et hoc eodem splendore donati estis, magis congrue feretis suffragium. Isti igitur hinc exeuntes apud se deliberaverunt.
PL 14, 47Bしかし彼は言った。「そのような企ては私の力をはるかに超える。むしろ、神の恩寵で飾られ、この同じ輝きを授けられた諸君こそ、ふさわしく票を投じるであろう」。そこで彼らはここから出て、自分たちのあいだで協議した。
Cives porro illius urbis seditionem inter se commovebant, hi quidem illum, illi autem hunc praeponi contendentes.
PL 14, 47Cところが、その都市の市民たちは、互いのあいだで騒乱を起こし、ある者はこの人を、別の者はあの人を立てるべきだと争った。
Qui enim Auxentii lue erant infecti, secum sentientibus suffragabantur: illi ex adverso, qui saniori a parte stabant, expetebant fidei consortem habere antistitem.
PL 14, 47Cアウクセンティウスの疫病に感染していた者たちは、自分たちと同じ考えの者に票を投じた。これに対し、健全なほうの側に立つ者たちは、信仰を同じくする司教を持つことを望んだ。
Itaque divinus Ambrosius in Romanorum clarus senatu, post alia multa honorum fastigia, per id temporis praefecturam Italiae a piis imperatoribus Constantino et Constante obtinuerat.
PL 14, 47Cさて、神のごときアンブロシウスは、ローマ人の元老院で名を知られ、ほかの多くの高位を経たのち、そのころ、敬虔な皇帝コンスタンティヌスとコンスタンスから、イタリアの長官職を得ていた〔本文のまま。アンブロシウスの総督赴任はウァレンティニアヌス1世の治世である〕。
Is erat sane vir vita purus, et virtutis amator, probatus autem et verbis et opere; sapientia vero quae hauritur e sacris litteris, enutritus, tametsi necdum initiatus esset.
PL 14, 47C彼は、いまだ入信の儀を受けてはいなかったが、生き方が清く、徳を愛し、言葉においても行いにおいても認められた人であり、聖なる文書から汲まれる知恵に養われていた。
Quin etiam eloquentia graecanica et poetica facultate exercitatus erat, aequus pariter et sanus rerum arbiter, nec non omnis actionis pravae quaesitor accuratus.
PL 14, 47Cそれだけでなく、ギリシア風の弁論と詩作の技にも鍛えられ、公平で健全な事の判定者であり、あらゆる邪悪な行いを入念に探り出す者でもあった。
Caput IV
第IV章PL 14, 47DIdem certior factus harum turbarum, et ne quid novi accideret veritus, multa cum celeritate Ecclesiam petiit, ambarumque partium motus sopivit.
PL 14, 47D彼はこの騒ぎを知らされ、何か新しい事が起こるのを恐れて、大急ぎで教会へ向かい、両派の動揺を鎮めた。
Illi vero, deposita contentione, communem emiserunt vocem, ipsummet beatum Ambrosium ordinari sibi pastorem simul poscentes.
PL 14, 47Dすると彼らは、争いをやめて、一つの声を上げ、そろって、幸いなアンブロシウスその人が自分たちの牧者として叙階されるよう求めた。
Quae imperator cum cognovisset, statim edixit laudabilem eumdem virum et initiari, et consecrari; noverat enim illius mentem magis rectam esse qualibet libra, ejusque suffragium omni regula accuratius.
PL 14, 47D皇帝はこれを聞くと、ただちに、称えるべきこの人が入信の儀を受け、聖別されるよう命じた。彼の心は、どんな秤よりも真っすぐであり、彼の票はあらゆる基準よりも正確であると知っていたからである。
Suspicatus autem est non etiam sine Dei calculo id contigisse, rem conjiciens ex eorum consensione, qui sententiis ante dissidebant.
PL 14, 47Dさらに皇帝は、これが神の判断なくして起こったのではないとも推測した。以前は意見が分かれていた人々の一致から、そのことを推し量ったのである。
Caput V
第V章PL 14, 50APostquam vero sacratissimi baptismi donum Ambrosius adeptus fuit, et gratiam accepit episcopalem, Salvatori atque Domino hujusmodi hymnum optimus imperator, his enim rebus aderat praesens, dicitur obtulisse: Gratia tibi, Domine omnipotens et Salvator noster, quod huic eidem viro ego quidem corpora commisi, tu vero animas; et judicium meum ostendisti justum fuisse.
PL 14, 50Aアンブロシウスが至聖なる洗礼の賜物を受け、司教の恩寵を受けたのち、最善の皇帝は――この出来事の場に居合わせていた――救い主にして主に、このような賛歌を捧げたと伝えられる。「汝に感謝する、全能の主、我々の救い主よ。私は、この同じ人に肉体を託したが、汝は魂を託した。そして汝は、私の判断が正しかったことを示した」。
Caput VI
第VI章PL 14, 50AElapsis porro paucis diebus, cum majori usus libertate idem hic divus Ambrosius imperatorem alloqueretur, eum arguebat, ut puta ob negotia quaedam a praefectis ejus haud recte facta; imperator, Equidem, ait, hanc tuam libertatem pridem noveram, et sciens prudensque non modo non sum refragatus, sed etiam calculum meum una contuli tuae ordinationi. Medicare igitur, sicuti divina lex praecipit, vulnera animarum nostrarum.
PL 14, 50Aそれから数日が過ぎ、この同じ神聖なアンブロシウスが、いっそう大きな率直さをもって皇帝に語りかけ、何かの事柄について、皇帝の長官たちが正しく行わなかったことを責めた。皇帝は言った。「あなたのこの率直さを、私はずっと前から知っていた。そして、知りつつ分別をもって、逆らわなかったばかりか、あなたの任命に私自身の票をも投じたのだ。さあ、神の法が命じるとおり、我々の魂の傷を癒やせ」。
Caput VII
第VII章PL 14, 50BHaec itaque cum Valentinianus magnus et pius imperator Mediolani dixisset atque fecisset, et pulchre quidem constituisset imperium, rectae vero fidei professione refulsisset; sexto decimo imperii anno vita decedit: successores autem relinquit filios suos Gratianum junioremque Valentinianum, Valente fratre in Orientis regionibus rerum potiente, eo scilicet qui Arianis in perfidia sese conjunxit.
PL 14, 50B大にして敬虔な皇帝ウァレンティニアヌスは、ミラノでこのように語り、行い、帝国をみごとに整え、正しい信仰の告白によって輝いたのち、治世の第十六年に世を去った。そして後継者として、息子のグラティアヌスと、年下のウァレンティニアヌスを残した。東方の地では弟ウァレンスが支配しており、彼はアレイオス派と不信仰で結びついた者であった。
Hic quidem cum Gothis pugna congressus atque devictus, in paleariam casam confugiens, igne ibidem interiit: in Gratianum autem Valentiniani quidem filium, Valentis vero ex fratre nepotem recidit universa Romanae ditionis potentia; primum enim a patre non modo sceptrum Europae, verum etiam totius Occidentis relictum cepit: deinde vero, cum sine liberis Valens e medio sublatus esset, Asiam quoque, et quidquid in Africa reliqui erat, is obtinuit.
PL 14, 50Bこのウァレンスはゴート人と戦いを交えて敗れ、藁を貯える小屋に逃げ込み、そこで火に焼かれて死んだ。ウァレンティニアヌスの子であり、ウァレンスにとっては兄弟の子にあたるグラティアヌスに、ローマの支配の力のすべてが帰した。まず父から、ヨーロッパの笏のみならず、西方全体の笏が残されて、彼が受けた。そののち、ウァレンスが子のないまま取り除かれると、アジアも、またアフリカに残っていたものも、彼が手に入れた。
Quoniam autem patris exemplo colebat pietatem, episcopos omnes, quos Valens in gratiam Arianae haeresis patria ejectos extorres fecerat, ab exsilio ipse revocavit.
PL 14, 50C彼は父の例にならって敬神を重んじたので、ウァレンスがアレイオス派の異端に迎合して故国から追放し流浪させていた司教たちをすべて、自ら流刑から呼び戻した。
Idem etiam cum a barbaris, dum Valens imperaret, bello victoribus devastatam esse Thraciam comperisset, relicta Italia, in Pannoniam venit.
PL 14, 50Cウァレンスが統治していたあいだに、蛮族が戦いに勝ってトラキアを荒らしたと知ると、彼はイタリアを後にして、パンノニアへ来た。
Caput VIII
第VIII章PL 14, 50CSub idem tempus Theodosius quoque, cum ob majorum nobilitatem, tum ob propriam generositatem celeberrimus erat: et aequalium suorum invidentia pulsus, in Hispaniis agebat, ubi et natus fuerat et educatus.
PL 14, 50Cそのころ、テオドシウスもまた、祖先の高貴さによっても、自らの生まれのよさによっても、きわめて名が知られていた。同輩たちの妬みに追われて、彼は生まれ育ったヒスパニアで暮らしていた。
Ignorans igitur imperator Gratianus quid facto opus esset; inflati enim ex victoria barbari propemodum invicti erant et habebantur: militarem Theodosii peritiam malorum fore depulsionem arbitratus est.
PL 14, 50D皇帝グラティアヌスは、何をなすべきかを知らなかった。蛮族は勝利に思い上がり、ほとんど無敵となって、そう見なされてもいたからである。彼は、テオドシウスの軍事の熟練こそ災いを退けるものとなろうと考えた。
Et confestim ex Iberia, quae Hispania etiam nominatur, hominem accersens, ac bello praeficiens, cum exercitu collecto misit. Hic autem invictis armis, orthodoxa nimirum fide circummunitus, magna cum fiducia adversus hostilem aciem procedit.
PL 14, 50Dそこでただちに、ヒスパニアとも呼ばれるイベリアからこの人物を呼び寄せ、戦いの指揮を委ねて、集めた軍勢とともに派遣した。彼は、屈することのない武器、すなわち正統の信仰で周りを固め、大きな確信をもって敵の戦列に向かって進んだ。
Et Thraciam ingressus, is quidem per vim praelio vicit: barbari vero ne vel primum sustinentes impetum, statim omnes simul terga dederunt; et multa eorum non solum a Romanis caedes facta est, verum etiam jam a se ipsis: quanto enim majores erant horum copiae, tanto magis sibi potius quam hostibus damnum inferebant.
PL 14, 50Dトラキアに入ると、彼は力をもって戦いに勝った。蛮族は最初の突撃にさえ耐えられず、たちまち全員がいっせいに背を向けた。彼らの多くが、ローマ人によってだけでなく、すでに自分たち自身によっても殺された。彼らの軍勢が大きかったほど、敵よりもむしろ自分たちに害を与えたのである。
Caput IX
第IX章PL 14, 51AHis itaque prope omnibus ita deletis, pauci admodum, qui potuerunt se occultare, Danubium trajiciunt Laetus igitur Gratianus quod belli summam credidisset Theodosio, imperatorem eum statim declarat, et ei ditionis, qui Valens ante potiebatur, sceptrum committit.
PL 14, 51Aこうして彼らのほとんどすべてが滅ぼされ、身を隠すことのできたごくわずかな者たちが、ダヌビウス河を渡った。そこでグラティアヌスは、戦いの全体をテオドシウスに託したことを喜んで、ただちに彼を皇帝と宣し、かつてウァレンスが支配していた領域の笏を彼に委ねた。
Et ipse quidem ad Italiae administrationem transivit, illum autem ad concessum dimittit imperium.
PL 14, 51A自らはイタリアの統治のほうへ移り、彼をば、割り当てた帝国へと送り出した。
Regalem igitur Theodosius capescens dignitatem, concordiae Ecclesiarum, quam maxime poterat, curam gerebat, et episcopos propriae ditionis, ut convenirent Constantinopolim, exhortatus est; haec enim sola referta fuerat ariana peste, cum illae partes quae ad occasum erant positae, ab isto morbo liberae essent.
PL 14, 51Aテオドシウスは、王としての位〔皇帝のこと。ギリシア語 basileus の訳〕を受けると、諸教会の一致のために、できるかぎり心を砕いた。そして自らの領域の司教たちに、コンスタンティノポリスに集まるよう勧めた。この〔東方の〕領域だけが、アレイオス派の疫病で満ちていたからである。西方に位置する地域は、この病から免れていた。
Nam Constantino atque Constante Constantini Magni filiis paternam fidem intemeratam conservantibus, et rursus Valentiniano pietatem domesticam neutiquam prodente, Orientalis portio variis locis hanc luem admisit, quae cum Alexandriae prius coepisset, in ulteriores plagas progrediebatur.
PL 14, 51Bというのも、コンスタンティヌス大帝の子であるコンスタンティヌスとコンスタンスが父の信仰を損なわずに守り、またウァレンティニアヌスが家に伝わる敬神を決して裏切らなかったとき、東方の部分は、さまざまな場所でこの疫病を受け入れたからである。それはまずアレクサンドリアで始まり、さらに遠くの地域へ進んでいった。
Caput X
第X章PL 14, 51BHaec quidem Gratiano adhuc superstite agebantur. Postea vero cum ipse indolem suam in rebus bellicis jam ostenderet, ac civitates cum modestia atque justitia regeret, per insidias vita excessit, filios quidem qui regno succederent, nullos relinquens, fratrem vero admodum juvenem, et patri cognominem, successorem imperii faciens.
PL 14, 51Bこれらのことは、グラティアヌスがなお生きているあいだに行われた。その後、彼は戦いの事柄ですでに自らの資質を示し、諸都市を節度と正義をもって治めていたが、謀りごとによって命を落とした。王位を継ぐ息子は一人も残さず、まだごく若い、父と同名の弟を帝国の後継者とした。
Tum vero quidam Maximus, spreta Valentiniani pueritia, Occidentalis imperii thronum usurpavit.
PL 14, 51Bそのとき、マクシムスという者が、ウァレンティニアヌスの若さを軽んじて、西方の帝国の座を奪い取った。
Caput XI
第XI章PL 14, 51CPer id etiam temporis Justina, magni quidem Valentiniani conjux, mater autem junioris, quae doctrinae Arianae semen dudum exceperat, illud filio manifestavit.
PL 14, 51Cそのころ、大ウァレンティニアヌスの妻で、年下のウァレンティニアヌスの母であるユスティナが、かねてアレイオス派の教えの種を受けていたが、それを息子に明かした。
Zelum enim mariti sui erga fidem orthodoxam perspectum habens, quoad ille in vivis fuit, latere conata est: cum vero mentem filii teneram esse atque mobilem non ignoraret, fraudem suam in medium proferre non dubitavit.
PL 14, 51C彼女は、夫が正統の信仰に対して抱いていた熱意をよく見知っていたので、夫が生きているあいだは隠そうとした。しかし息子の心が柔らかく、移ろいやすいことを知らなかったわけではないので、自分の欺きを公に出すことをためらわなかった。
Hic vero suggestiones matris utiles putans; et propter aetatem escam illecebrosam naturae intuitus, derepente incidit in laqueum.
PL 14, 51C息子は、母の勧めを有益なものと考えた。年齢のゆえに、本性にとって誘惑的な餌を目にして、たちまち罠に落ちたのである。
Quapropter magnus Ambrosius, qui omnem quidem arianam fallaciam ex Italia jam pridem expulerat, cum acciperet puerum quoque Valentinianum in ipsam incidere, juvenis animam ab ea liberare, quantum in ipso erat, satagebat.
PL 14, 51Cそのため、大アンブロシウスは、あらゆるアレイオス派の偽りをすでに前からイタリアから追い出していたが、少年ウァレンティニアヌスまでもがそれに陥ろうとしていると知ると、できるかぎり、若者の魂をそれから解き放とうと力を尽くした。
Hic autem virum illum suspectum habebat quasi adversarium, et adversus eum perinde ac professum hostem paratus erat.
PL 14, 51Dしかし少年は、この人を、敵対者のように疑いの目で見ており、公然の敵に対するかのように、彼に対して身構えていた。
Caput XII
第XII章PL 14, 51DHic porro in memoriam ei revocabat paternam pietatem, et ut quam acceperat haereditatem, integram conservaret, obtestabatur: docebat autem quodnam dogmatum discrimen esset, et quemadmodum haec quidem omnia Christi doctrinae, apostolorumque praedicationi apte congruerent, illa e contrario spiritualem oppugnarent legislationem.
PL 14, 51Dそこで彼は、父の敬神を少年に思い出させ、受け継いだ遺産を損なわずに守るよう懇願した。また、教えの違いがどのようなものかを教え、一方のものはすべてキリストの教えと使徒たちの宣べ伝えにみごとに適っているが、他方のものはこれに反して、霊的な律法に逆らうものだと説いた。
At vero puer, utpote qui puer esset, et a matre decepta blanditiis illectus; et verbis armabatur, et militibus armatis Ecclesiae ambitus circumcingebat.
PL 14, 51Dしかし少年は、少年であるがゆえに、また欺かれていた母の甘言に誘われて、言葉で武装し、武装した兵で教会の周囲を取り囲んだ。
Caput XIII
第XIII章PL 14, 54APostea vero quam maximum illum praeliatorem, divinum Ambrosium eorum quae ab illo fiebant, nihil deterruit (is enim ista tamquam puerorum terriculamenta existimabat), ille impendio moleste ferens, ipsum extra templorum limina exire jussit.
PL 14, 54Aしかし、この偉大な戦士である神のごときアンブロシウスを、彼のなすことのどれも怯ませなかったので――彼はそれらを子供だましの脅しと見なしていたのである――彼〔皇帝〕はひどく不快に思い、聖堂の敷居の外へ出るよう彼に命じた。
Hic autem, Sponte mea, inquit, illud facere, atque ovium caulas lupis prodere, etiamsi sanguis profundendus sit, minime feram.
PL 14, 54Aこれに対しアンブロシウスは言った。「私は自分から進んでそれをするつもりはない。羊の囲いを狼に引き渡すことは、たとえ血を流さねばならないとしても、決して堪えない。」
Verum si tuae voluntatis est intus me interfici, gladium, inquit, vel securim mihi admove; hujusmodi necem ego amplectar quam libentissime. Et ista quidem divus Ambrosius.
PL 14, 54A「だが、もしあなたの意志が、私をここで殺すことにあるのなら、剣でも斧でも持って来い。そのような死を、私はこの上なく喜んで抱こう」。神のごときアンブロシウスは、このように語った。
Caput XIV
第XIV章PL 14, 54Aexacto autem spatio temporis non exiguo, certior factus est Maximus eorum conatuum, quos contra clarissimum veritatis praeconem attentarant.
PL 14, 54Aかなりの時が過ぎたのち、マクシムスは、真理のこの最も著名な告知者に対して彼らが企てた試みを知らされた。
Mittit igitur Valentiniano, qui eum a bello adversus pietatem ipsam suscepto discedere moneret, hortareturque paternam ne abjiceret religionem.
PL 14, 54Bそこで彼はウァレンティニアヌスのもとへ使いを送り、敬神そのものに対して起こした戦いから退くよう警告させ、父祖の宗教を捨てぬよう勧めさせた。
Nisi autem morem gereret, gravissimum eidem bellum minitabatur, et re quidem ipsa collecto exercitu, Mediolanum versus promovit; hanc enim sedem Valentinianus elegerat ad habitandum.
PL 14, 54Bもし従わなければ、彼に対してきわめて重い戦争をもって脅した。実際、軍勢を集めてミラノのほうへ進軍した。ウァレンティニアヌスがここを住まいに選んでいたからである。
Hic vero irruptionem ejus cum accepisset, in Illyriam fuga se contulit, hac ipsa experientia compertum habens, quantum materna consilia ipsi prodessent.
PL 14, 54Bウァレンティニアヌスは彼の侵入を知ると、イリュリクムへ逃れた。この経験によって、母の助言が自分にどれほど役立つかを確かに知ったのである。
Caput XV
第XV章PL 14, 54BAt imperator Theodosius ubi rescivit et quae Maximus adversus juniorem Valentinianum moliebatur, et rursus quaenam ad eum idem scripsisset, litteris significat juveni fugienti non esse quod quis admiraretur, si regi timor, tyranno robur conjunctus esset: Nam pietati, inquit, rex bellum intulit, tyrannus vero auxiliatus est; et ille quidem ipsam deserens, nudus aufugit: hic e contrario illa armatus, victoriam refert ex denudato: pietati enim ipsius legistator adjutor fuit.
PL 14, 54B皇帝テオドシウスは、マクシムスが年下のウァレンティニアヌスに対してたくらんでいることと、さらにマクシムスが彼に何を書き送ったかを知ると、逃れてきた若者に、手紙で次のように知らせた。王〔皇帝のこと。ギリシア語 basileus の訳〕に恐れが、僭主に力が結びついたとしても、驚くべきことは何もない。「敬神に対して王は戦いをしかけ、僭主はこれを助けた。前者は敬神そのものを捨てて、裸で逃げた。後者はこれに反して敬神で武装し、裸にされた者から勝利を持ち帰る。敬神には、立法者〔底本は legistator。legislator と読む〕その人が助け手となったからである」。
Caput XVI
第XVI章PL 14, 54CHaec igitur per epistolam, cum longo tractu esset dissitus, nuntiavit: postquam vero in auxilium venit, et illum, proprio quidem relicto imperio, in suo praesentem vidit; primum quidem medicinam adhibuit ejus animae, et impietatis, qua laborabat, morbum expellens, in pietatem patriam ipsum reduxit.
PL 14, 54Cこのことを、彼は遠く隔たっていたので書簡で知らせた。しかし助けに来て、自らの帝国を離れて彼が自分の領内にいるのを見ると、まず彼の魂に治療を施し、彼が患っていた不敬神の病を追い払って、父祖の敬神へと連れ戻した。
Deinde illum confidere jubens, et contra tyrannum inferens signa, illi quidem sine sanguine reddit imperium, tyrannum autem supplicio afficit. Enim vero violare se credidit inita pacta cum Gratiano, nisi ab illis, qui hunc principem trucidaverant, poenas repeteret.
PL 14, 54C次いで、彼に確信を持つよう命じ、僭主に向かって軍旗を進めて、前者には血を流さずに帝国を返し、僭主は刑罰に処した。というのも彼は、この君主を殺した者たちから罰を取り立てなければ、グラティアヌスと結んだ約束を破ることになると考えたからである。
Atque idem imperator fidelissimus, etiam adversus gentilium errores omnem contulit diligentiam, legesque pro nulgavit, quibus idolorum templa destrui praecipiebat.
PL 14, 54Dこの最も忠実な皇帝は、異教徒たちの誤りに対しても全力を注ぎ、偶像の神殿を破壊するよう命じる法を公布した〔底本は m の活字が欠けて pro nulgavit と見える。promulgavit と読む〕。
Caput XVII
第XVII章PL 14, 54DEtenim Constantinus Magnus, omni laude ac praedicatione quam dignissimus, pietate ornavit imperium: ac totum orbem etiam tunc insanientem videns, daemonibus quidem sacrificare omnino prohibuit, eorum autem fana stare permisit, ab eis arceri quemlibet jubens.
PL 14, 54Dというのも、コンスタンティヌス大帝は、あらゆる称賛と顕彰にまことにふさわしい人であり、敬神をもって帝国を飾った。全世界がなお狂乱しているのを見て、悪霊に犠牲を捧げることはいっさい禁じたが、その社が建っていることは許し、だれであれ立ち入りを阻まれるよう命じた。
Et quidem hujus filii paternis institere vestigiis: Julianus vero renovavit impietatem, nec non erroris jam exsoleti vehementiorem flammam accendit. At Jovianus adeptus imperium, rursus idolorum cultum proscripsit.
PL 14, 54Dその子らは父の足跡を踏んだ。しかしユリアヌスは不敬神を復活させ、すでに廃れた誤りのいっそう激しい炎を燃え上がらせた。ヨウィアヌスは帝国を得ると、ふたたび偶像崇拝を禁じた。
Et magnus quoque Valentinianus iisdem plane legibus usus, Europam rexit. Quod vero ad Valentem, cunctis quidem aliis adorare permisit, quomodo vellent; et quae adorabant, palam colere: in hos autem solos, a quibus dogmata apostolica propugnabantur, bellum gerere non intermisit.
PL 14, 55A大ウァレンティニアヌスも、まったく同じ法を用いてヨーロッパを治めた。ウァレンスについては、ほかのすべての者には、望むとおりに礼拝し、礼拝するものを公然と崇めることを許した。そして、使徒の教えを擁護する者たちだけに対して、戦いをやめなかった。
Omni ergo tempore quo is regnavit, ignis altari superpositus accendebatur, et libationes atque hostias idolis offerebant, et in plateis convivia publica celebrabant, et qui peragebant Bacchi orgia, cum caprinis pellibus currebant, canes secum trahentes, et insanientes, et debacchantes, et committentes alia hujusmodi, quae nequitiam magistri sui palam facerent.
PL 14, 55Aこうして彼が統治したあいだはずっと、祭壇の上に置かれた火が燃やされ、偶像に献酒と犠牲が捧げられ、広場では公の饗宴が催された。バッコスの秘儀を行う者たちは、山羊の皮をまとって走り、犬を引き連れ、狂い、酔いしれ、その師の邪悪さを明らかにする、そのたぐいのことをほかにも行った。
Caput XVIII
第XVIII章PL 14, 55AFidelissimus autem imperator Theodosius isthaec omnia e medio ita sustulit, ac si ab initio non exstitissent: in quorum vicem Christianis instituit alia plura.
PL 14, 55A最も忠実な皇帝テオドシウスは、これらすべてを、初めから存在しなかったかのように除き去った。その代わりに、キリスト教徒のために、ほかの多くのものを定めた。
Sed enim ejus qui a primis retro temporibus hostis hominum est, omnia retia non nisi aegre effugiuntur; saepius enim aliquis cum luxuriae morbum evaserit, avaritiae laqueo forsan capitur: si autem illa fuerit major aliunde rursus livoris vorago subnascitur: et licet hanc denuo transilierit, plagas iracundiae offendet praeparatas: et sexcentas alias hominibus tendiculas instruit malignus ille, qui in hominum venatur perniciem.
PL 14, 55Bしかし、はるか昔から人間の敵である者の網は、どれひとつとして、苦もなく逃れられはしない。ある人が放縦という病を免れても、貪欲の罠にかかることがしばしばある。それにもまさる者となれば、別の方向から、妬みの淵がふたたび湧き起こる。これをまた飛び越えても、用意された怒りの罠にぶつかる。人間の破滅を狩るあの悪しき者は、人々のために、ほかにも六百もの罠を仕掛ける。
Sane quidem corporeos motus machinis adversus animam ab eo fabricatis habet cooperantes: mens autem illa quae vigilans fuerit, sola superat, propensione in res divinas machinationum illius malitiam reprimens.
PL 14, 55B確かに彼は、魂に対して自分が作り出した仕掛けに、肉体の動きを協力させている。しかし目覚めている精神だけは、神の事柄への傾きによって、彼の仕掛けの悪意を抑え、これに打ち勝つ。
Quapropter cum humanae naturae particeps esset imperator ille admirabilis, perturbationum illius expers non semper fuit. Verum excessus nescio quis irae legitimae conjunctus, crudele quiddam parturiit, atque injustum; de quo videlicet statim dicetur.
PL 14, 55Bそれゆえ、あの驚くべき皇帝も、人間の本性にあずかる者であったから、その情念〔illius は人間の本性を指すと取った。悪しき者を指すとも読める〕からいつも免れていたわけではない。むしろ、正当な怒りに行き過ぎが結びついて、何か残酷で不正なものを生み出した。それについては、すぐに語られるであろう。
Neque enim tantum reprehensionem habet admirabilis imperatoris, sed etiam praedicationem memoria admodum dignam: maxime vero generosi illius Ambrosii libertatem huc succedentem, ac multum illum, quo utebatur in rebus ad pietatem pertinentibus, animi fervorem. Quidquid illud sit, tamen declarabit oratio.
PL 14, 55Cというのも、驚くべき皇帝には、非難だけでなく、記憶にまことにふさわしい称賛もあるからである。とりわけ、ここに続く、あの高貴なアンブロシウスの率直さと、敬神に関わる事柄で彼が示した大きな心の熱意がそうである。いずれにせよ、物語が明らかにするであろう。
Caput XIX
第XIX章PL 14, 55CThessalonica civitas magna est, ac populis frequens, attributa quidem Macedonibus, Thessaliae autem, atque Achaiae caput, quemadmodum et aliarum multarum, quotquot subjiciuntur Illyriae praefecto.
PL 14, 55Cテッサロニケは大きな都市で、人口が多く、マケドニア人に属し、テッサリアとアカイアの、またイリュリクムの長官の下に置かれるほかの多くの都市の、首都である。
Seditione igitur illic exorta, quidam magistratuum lapidati sunt, et per vias tracti, vitamque turpissimo exitu finierunt.
PL 14, 55Dそこで騒乱が起こり、官吏の幾人かが石で打たれ、道を引きずられ、最も恥ずべき最期で命を終えた。
Rex igitur eorum quae acciderant, nuntiis excandescens, ea non moderate tulit: sed omnem stomachum contra omnes effundens, et injustos exerens gladios, insontes cum nocentibus interfecit, nimirum septem millia, ut memoratur; cum nullum prorsus ab eo judicium praemissum esset.
PL 14, 55D王〔皇帝〕は、起こったことの知らせに憤り、穏やかには受け止めなかった。すべての者に対してあらゆる怒りを注ぎ、不正な剣を抜いて、罪なき者を罪ある者とともに殺した。七千人であったと伝えられる。彼によって、裁きはまったく先立って行われなかった。
Caput XX
第XX章PL 14, 55DCalamitatem hanc adeo lugendam ubi rescivit magnus Ambrosius, venienti Mediolanum imperatori, et in templum Dei ex more ingredi cupienti, eminus obviam progrediens, ne portas quidem templi intrare permisit: Nescis, inquiens, imperator, uti videtur, nefariae caedis, quae peracta est, magnitudinem: neque post ipsum iracundiae tuae finem, ratione cognovisti quale facinus ausus fueris?
PL 14, 55D大アンブロシウスは、この嘆くべき災厄を知ると、ミラノに来て、慣例どおり神の聖堂に入ろうとする皇帝に、遠くから迎えに出て行き、聖堂の門に入ることさえ許さなかった。「皇帝よ、あなたは、行われたその忌まわしい殺戮の大きさを知らないように見える。怒りが終わった後でさえ、自分がどれほどの行為をあえてしたか、理性によって知っていないのか」。
Enim vero te fortasse non sinit imperialis potentia crimen cognoscere, sed rationi objecta auctoritas lumen adimit.
PL 14, 58A「あるいは、帝国の権力があなたに罪を知ることを許さないのか。理性に立ちはだかる権威が、光を奪っているのだ」。
Verumtamen natura necesse est habeat ipsa se perspectam, et simul tum quod inest illi mortalis ac fluxi, tum progenitricem illam glebam, unde facti sumus, et in quam dissolvimur: non vero purpurae flore fascinata, operti corporis ignorare debet infirmitatem.
PL 14, 58A「だが、本性そのものは、自らをよく見抜いていなければならない。そこにある死すべきもの、流れ去るものを、また我々がそこから造られ、そこへ解体されていく母なる土くれを。紫衣の花に魅せられて、覆われた体の弱さを知らずにいてはならない」。
Subditis qui eadem tecum natura constant, imperas, o Rex, imo etiam conservis tuis; unus enim Dominus et rex omnium est, omnium videlicet creator.
PL 14, 58A「王よ、あなたは、あなたと同じ本性からなる臣民に命じている。いや、あなたの同じ僕である者たちに命じている。万物の主であり王であるのは一人、すなわちすべてを造った者だからである」。
Quibus ergo oculis communis domini templum adspicies, quibusve pedibus sanctum hoc pavimentum premes? quomodo autem manus extendes, calenti adhuc sanguine stillantes, aut quomodo talibus manibus excipies sacrosanctum Domini corpus, et ori etiam pretiosum sanguinem admovebis; cum per irae impotentiam tantum sanguinis contra jus omne ac fas effuderis?
PL 14, 58A「それならば、どのような目で共通の主の聖堂を見るのか。どのような足でこの聖なる床を踏むのか。どうして、まだ温かい血のしたたる手を伸ばすのか。どうしてそのような手で主の至聖の体を受け、口に貴い血を近づけるのか。怒りを制しえなかったために、あらゆる法と神の定めに反して、これほどの血を流したというのに」。
Abscede igitur, et ne aggrediaris priorem culpam secunda cumulare; et excipe illud vinculum quod coelitus judicio suo Deus universorum dominus confirmat. Erit autem illud tibi medicinale, ac sanitatis conciliator; nisi forte insanabile vulnus perpeti elegeris.
PL 14, 58B「だから、退け。先の過ちに第二の過ちを重ねようとするな。万物の主である神が天から自らの裁きによって確かにするあの縛りを受けよ。それはあなたにとって、治療となり、健康を取り戻すものとなろう。もっとも、癒えない傷に耐えることをあなたが選ぶのなら、別である」。
Caput XXI
第XXI章PL 14, 58BImperator parens his sermonibus (nam cum a puero in legibus divinis esset educatus, quae ad sacerdotes pertinerent, quaeve ad reges, perspicue noverat), gemitus ac lacrymas simul profundens, in palatium se recepit.
PL 14, 58B皇帝はこれらの言葉に従った。幼いころから神の法のうちに育てられていたので、司教に属することは何か、王に属することは何かを、はっきり知っていたからである。呻きと涙を同時に流しながら、宮廷に引き下がった。
Octavo autem mense ab hinc elapso, venit quidem Salvatoris nostri natale festum, Theodosius vero in regia sedens amarissime flebat.
PL 14, 58Bそれから八か月が過ぎ、我々の救い主の降誕祭が来たが、テオドシウスは王宮に座って、きわめて苦く泣いていた。
Id Rufinus quidam tunc temporis magister palatii cum pervidisset, ad eum accedens, homo videlicet domino utilis ac familiaris, causam rogabat. Tum vero ille acerbe gemens, et calidioribus manans fletibus: Tu quidem, inquit, ludis, Rufine; mea enim mala non sentis.
PL 14, 58Cこれを、そのとき宮廷長官であったルフィヌスという者が見抜いた。彼は主君にとって有用で親しい人物であったので、彼のもとに進み出て、理由を尋ねた。すると皇帝は、厳しく呻き、いっそう熱い涙を流しながら言った。「ルフィヌスよ、あなたは戯れている。私の不幸が、あなたにはわからないのだ」。
Ego autem gemo atque deploro meam ipsius calamitatem, dum mecum reputo divinum templum famulis etiam atque mendicis apertum esse, ingressumque illuc tutum ac liberum patere illis, ut proprium dominum ipsi conveniant: mihi autem hoc interdicitur, et praeterea coelum etiam interclusum est.
PL 14, 58C「私は、自分自身の災厄を嘆き悲しんでいる。神の聖堂が、奴隷にも乞食にも開かれていて、そこへ入ることが安全に自由に彼らに許され、自分たちの主に会うことができるのを思うと。ところが私にはそれが禁じられ、そればかりか、天までもが閉ざされているのだ」。
Memini quippe Dominicae vocis, qua promulgatur: Quidquid ligaveritis super terram, erit ligatum et in coelis.
PL 14, 58C「私は主の言葉を思い出す。そこにはこう告げられている。『汝らが地上でつなぐものは何であれ、天でもつながれるであろう』」。
Caput XXII
第XXII章PL 14, 58DRufinus vero medicinam regi ministrare volens, ac tempestivum beneficium illi praebere: Curram, inquit, si tibi placet, et episcopo id persuadebo multis precibus, ut te a vinculis istis absolvat.
PL 14, 58Dルフィヌスは、王に治療を施し、時宜にかなった恩恵を与えようとして言った。「あなたがよければ、私が走って行き、多くの願いをもって司教を説き伏せ、あなたをその縛りから解かせましょう」。
Sed non ille persuadebitur, ait imperator; quam enim justum Ambrosii judicium sit, compertum habeo. Nec porro ille umquam committet, ut imperialis potentiae respectu divinam legem transgrediatur.
PL 14, 58D皇帝は言った。「だが彼は説き伏せられないだろう。アンブロシウスの判断がどれほど正しいか、私は知っている。それに彼は、帝国の権力に遠慮して神の法を踏み越えることなど、決してしないだろう」。
At postea quam adhibitis pluribus aliis rationibus, Rufinus promittebat a magno Ambrosio rem se haud dubie impetraturum, jussit imperator quam citissime illum abire.
PL 14, 58Dしかしルフィヌスがさらに多くの理由を並べ、大アンブロシウスから必ず目的を得てみせると約束したので、皇帝は、できるだけ早く行くよう命じた。
Ipse autem spe inescatus, post non multum temporis secutus est, ut qui Rufini promissionibus fidem haberet.
PL 14, 58D皇帝自身は希望に釣られ、ルフィヌスの約束を信じて、それほど時を置かずに後を追った。
Confestim vero allocutus Rufinum Divus Ambrosius: Canum, inquit, impudentiam, Rufine, imitaris; et neque erubescis, neque pertimescis, cum tanta rabie adversus imaginem Dei saevieris?
PL 14, 58D神聖なアンブロシウスはただちにルフィヌスに言った。「ルフィヌスよ、あなたは犬の恥知らずを真似ている。神の像に向かってこれほどの狂暴さで荒れ狂ったのに、恥じもせず、恐れもしないのか」。
Ubi vero reposuit Rufinus, et imperatorem brevi spatio interjecto venturum dixit, incensus divino zelo divinus Ambrosius: Ego, inquit, o Rufine, praedico me prohibiturum, ne vel ipsum templi vestibulum calcet: sin autem is regiam potestatem in tyrannidem vertat, me necem excepturum cum voluptate.
PL 14, 59Aルフィヌスが答えて、皇帝がまもなく来ると言ったとき、神への熱意に燃えて、神のごときアンブロシウスは言った。「ルフィヌスよ、私は言っておく。彼が聖堂の入口の間を踏むことさえ、私は禁じる。もし彼が王の権力を僭主の暴政に変えるなら、私は喜んで死を受けよう」。
Caput XXIII
第XXIII章PL 14, 59AHis auditis, Rufinus et Ambrosii mentem imperatori per quemdam illico nuntiavit, et ut maneret in palatio, exhortatus est. Imperator vero, qui ad medium forum jam pervenerat, cum haec audivit: Ego pergam, inquit, et insaniae meae poenas exsolvam.
PL 14, 59Aこれを聞くと、ルフィヌスは、アンブロシウスの意向をある者を通してすぐに皇帝に知らせ、宮廷にとどまるよう勧めた。しかし皇帝は、すでに広場の中ほどまで来ていたが、これを聞くと言った。「私は行く。そして自分の狂気の罰を払おう」。
Postquam vero in sacrum septum jam ventum fuit, in Dei quidem aedes non erat ingressus, verum in salutatoria domo consederat, suis se vinculis solvi flagitans.
PL 14, 59A聖なる囲いのところまで来ると、彼は神の家にはまだ入らず、挨拶の間に腰を下ろして、自分の縛りから解かれることを求めた。
Caput XXIV
第XXIV章PL 14, 59BIlle vero tyrannicum vocabat ejus adventum, ac Theodosium contra Deum furere, nec non ipsius leges calcare pronuntiabat.
PL 14, 59Bしかしアンブロシウスは、皇帝の来訪を僭主のふるまいと呼び、テオドシウスは神に逆らって荒れ狂い、神の法を踏みにじっていると宣告した。
Imperator autem in contritione cordis ac spiritu humilitatis: Non audacia efferor, inquit, adversus leges, nec sacrum limen contra jus et fas terere aggredior: sed obsecro te, ut me vinculorum nexu liberes, et clementiâ communis Domini ob oculos tibi positâ, mihi non praecludas illam januam, quam Dominus ipse cunctis aperuit poenitentibus.
PL 14, 59B皇帝は、砕かれた心と謙遜の霊をもって言った。「私は、増長して律法に逆らうのでもなく、あらゆる法と神の定めに背いて聖なる敷居を踏もうとするのでもない。ただ、あなたに願う。縛りの絆から私を解き放ってほしい。共通の主の慈しみをあなたの目の前に置き、主自身があらゆる悔い改める者に開いたあの門を、私に閉ざさないでほしい」。
Qualem ergo, Episcopus ait, poenitentem ostendisti post tantum scelus? quibusve medicamentis vulnera ista ad sanandum difficillima coire fecisti? Ad haec imperator in contrito spiritu rursus retulit: Tuum est omnino et praecipere, et commiscere medicamina.
PL 14, 59B司教は言った。「これほどの罪の後に、あなたはどのような悔い改めを示したのか。どのような薬によって、癒やすことのきわめて難しいあれらの傷を、ふさがるようにしたのか」。これに対して皇帝は、砕かれた霊のまま、ふたたび答えた。「命じることも、薬を調合することも、すべてあなたのなすことだ」。
Tum vero divus Ambrosius: Quandoquidem, inquit, irae propriae permittis judicium; et non ratio, sed animi aestus sententiam fert: legem hujusmodi velim sancias, quae decretum quodvis irae impetu, otiosum reddat ac superfluum: capitis vero sententiae vel exsilii triginta dies scriptae maneant, rationis judicium opperientes.
PL 14, 59Cするとアンブロシウスは言った。「あなたが自分の怒りに裁きを任せ、理性ではなく心の激情が判決を下すのであるから、こういう法を制定してほしい。怒りの衝動で下されたいかなる決定も、効力を失い、無用となるような法である。死刑または追放の判決は、三十日のあいだ書かれたままとどめ、理性の判断を待たせよ。」
Exactis autem triginta diebus, qui exararunt decreta illa, eadem exhibeant: et iracundia tamdiu requieta, secum ipsa ratio judicans, priorem expendat cognitionem, examinetque justane illa sit, an secus habeat.
PL 14, 59C「三十日が過ぎたら、その決定を書いた者たちが、同じものを提出せよ。そうすれば、そのあいだ怒りが静まって、理性が自ら判断し、先の判断を吟味して、それが正しいか、そうでないかを調べるであろう。」
Siquidem porro iniquam inveniat, discerpat scripta, et sententiam irritam reddat: sin autem aequa fuerit, ita maneat; nec triginta dierum numerus labefactabit recte judicata.
PL 14, 59C「もし不正であると分かれば、書面を破り、判決を無効とせよ。もし公正であるなら、そのままにせよ。三十日という日数が、正しく下された裁きを損なうことはないのだから」。
Caput XXV
第XXV章PL 14, 59DAdmonitionem hanc imperator ultro admittens, et secum optime agi sibi persuadens, continuo jussit legem praescribi. quam et litteris propriae manus ratam ac firmam esse voluit.
PL 14, 59D皇帝は、この忠告を自ら進んで受け入れ、自分は最善の扱いを受けていると確信して、ただちに法を書き記すよう命じた。そして自分の手の書面によって、それを承認し、確かなものとすることを望んだ。
His ita factis, divus Ambrosius imperatoris vinculum solvit: imperator autem sumptâ in templum intrandi fiduciâ, non stans, neque in genua procumbens, Dominum precabatur: sed in solum nudum dejectus ac prostratus, Davidicam illam emisit vocem: Adhaesit, inquiens, pavimento anima mea: Vivifica me secundum verbum tuum (Ps. CXVIII, 25) .
PL 14, 59Dこうして、神聖なアンブロシウスは皇帝の縛りを解いた。皇帝は聖堂に入る確信を得ると、立ってでもなく、ひざまずいてでもなく、主に祈った。むき出しの地面に身を投げて伏し、あのダビデの言葉を発した。「わが魂は床に張りついた。汝の言葉にしたがって、私を生かせ」(詩篇118:25)。
Et crines manibus vellens, et faciem contundens, et profusis lacrymis irrigans pavimentum, veniam consequi properabat.
PL 14, 59D髪を手でむしり、顔を打ち、あふれる涙で床を濡らして、赦しを得ようと急いだ。
Postquam autem ad offerenda sacrae mensae munera vocavit tempus, cum fletibus non minus copiosis surgens, gradus altaris scandit: oblatione vero porrecta, intra cancellos, ut illi moris erat, mansit.
PL 14, 59D聖なる食卓へ供え物を捧げる時が来ると、やはり涙を惜しまず立ち上がって、祭壇の階段を上った。供え物を差し出すと、いつものとおり、格子の内側にとどまった。
Sed nullo modo, ut haec dissimularet, abs se impetravit sacer Ambrosius: at locorum discrimen illum edocuit. Et primum quidem, num quid postularet, interrogabat.
PL 14, 62Aしかし、神聖なアンブロシウスは、これを見過ごすことを、どうしても自分に許さなかった。場所の区別を彼に教えた。まず、何か求めることがあるのかと尋ねた。
Imperatore autem respondente, participationem divinorum mysteriorum sese praestolari, ministrum adhibens archidiaconum clare professus est: Interiora, ô Imperator, nisi unis sacerdotibus non sunt adeunda.
PL 14, 62A皇帝が、神聖な奥義にあずかることを待っていると答えると、アンブロシウスは助祭長を使者に立て、はっきりと宣言した。「皇帝よ、内側の場所には、司教たちだけのほかは、だれも入ってはならない。」
Egredere igitur, et eamdem cum aliis laicis stationem serva; purpura enim reges, nequaquam vero sacerdotes facit.
PL 14, 62A「だから出て、ほかの平信徒たちと同じ持ち場を守れ。紫の衣は王をつくるが、司教をつくることは決してない」。
Caput XXVI
第XXVI章PL 14, 62AHanc autem compellationem similiter boni consulens fidelissimus Theodosius, contra exposuit non temeritate intra cancellos se remansisse, verum quia Constantinopoli hoc didicerat. Tantae virtutis et imperator et episcopus luce fulgebant!
PL 14, 62Aこのように呼びかけられても、最も忠実なテオドシウスは、同じように善意に受け取り、むしろ、無謀さから格子の内側にとどまったのではなく、コンスタンティノポリスでそう教わっていたからだと説明した。皇帝も司教も、それほどの徳の光で輝いていたのである。
Equidem enim utrumque suspicio, hunc videlicet generosam ob libertatem, illum vero propter facilem obedientiam: et hujus quidem zelum ferventem, illius vero fidem sinceram.
PL 14, 62B私は、実際、どちらにも感嘆する。この人にはその高貴な率直さのゆえに、あの人にはその素直な従順のゆえに。この人の燃える熱意と、あの人の誠実な信仰に。
Quin haec etiam, quae imperator sub admirando illo Ambrosio edidicerat Mediolani, reversus Constantinopolim ipsa observavit, neque illorum omisit quidquam.
PL 14, 62Bさらに、皇帝がミラノで、あの驚くべきアンブロシウスのもとで学んだことを、コンスタンティノポリスに戻ってもまた守り、そのどれも怠らなかった。
Caput XXVII
第XXVII章PL 14, 62BEtenim quodam die festo eum denuo vocante in Dei templum, ubi sacrae mensae dona obtulit, statim regressus est. Ecclesiae autem praeside, is vero erat tunc Nectarius, interrogante: Quare tu intus non remansisti!
PL 14, 62Bある祝日に、ふたたび神の聖堂へ呼ばれ、聖なる食卓に供え物を捧げると、すぐに戻って来た。教会の指導者――当時それはネクタリウスであった――が尋ねた。「なぜあなたは内側にとどまらなかったのか」。
Imperator moleste ferens: Quid inter imperatorem, inquit, et episcopum sit discriminis, vix tandem didici; quoniam veritatis magistrum difficulter inveni, Ambrosium scilicet, qui solus digne vocatur episcopus. Usque adeo correptio prodest, quae ab homine virtute claro proficiscitur.
PL 14, 62C皇帝は不快に思って言った。「皇帝と司教のあいだの違いを、私はやっと学んだ。真理の教師を見いだすのは難しかったが、それがアンブロシウスだ。彼だけが、司教の名にふさわしい」。徳に輝く人から来る叱責は、これほどに益となる。
Caput XXVIII
第XXVIII章PL 14, 62CAlia quoque imperatori fuit utilitatis cansa. enim vero ipsius conjux adsidue illum admonebat divinae legis, in qua se ipsam diligenter et accurate exercuerat.
PL 14, 62C皇帝には、益となるもの〔底本は cansa。causa と読む〕がほかにもあった。実際、彼の妻は、神の法を絶えず彼に思い起こさせていた。彼女はその律法に、熱心に、正確に、自らを鍛えていたのである。
Nec enim illam imperii potestas extollebat, sed in ea magis accendebat Dei amorem; magnitudo enim beneficii erga ejusdem auctorem majus amoris incentivum excitabat.
PL 14, 62C帝国の権力は彼女を高ぶらせることなく、むしろそのうちで神への愛を燃え立たせた。受けた恩恵の大きさが、その与え主への愛のより大きな刺激を呼び起こしたのである。
Quare statim ab initio eorum qui corporea caecitate aut membrorum omnium debilitate afflicti erant, omnimodam gerebat curam, non domesticorum aut satellitum operâ utens, at ipsa operi manus adhibens; et in ipsorum tuguria ingredi non dedignata, unicuique necessaria suppeditabat.
PL 14, 62Cそのため、彼女は初めから、肉体の目の見えない者や、手足がすべて弱っている者たちに、あらゆる世話を行った。家の者や従者の手を使うことなく、自ら手を働かせ、彼らの粗末な小屋に入ることも厭わず、一人一人に必要なものを与えた。
Ipsa etiam Ecclesiarum circumeundo invisens hospitia, ministrabat aegrotis, eisque obsequium et curam adhibebat, ollas nimirum fervefaciens, jusculum praegustans, patinam afferens, porrigens panem, pocula proluens, et alia exercens omnia, quae famulorum, atque ancillarum opera judicantur.
PL 14, 62Dまた教会の宿泊所を巡って訪れ、病人に仕え、彼らに奉仕と世話を施した。鍋を温め、汁の味を先に見、皿を運び、パンを差し出し、杯をすすぎ、召使いや女中の仕事と見なされるほかのすべてを行った。
Solebat autem assidue conjugem his compellare: Te semper, ô marite, animo reputare convenit, et quid olim fueris, et quem in gradum nunc perveneris; ista enim tecum indesinenter si recogites, in benefactorem tuum ingratus numquam evades: sed imperium, quod accepisti, administrabis aequis legibus; qua etiam ratione debitum largitori ejus exsolves obsequium.
PL 14, 62D彼女はいつも夫にこう語りかけていた。「夫よ、あなたはつねに、心の中で考えねばなりません。かつて何者であったか、いまどの地位に至ったかを。それをやまず思い起こすなら、あなたの恩人に対して恩知らずになることは決してなく、受けた帝国を公正な法をもって治め、その与え主に対し、負っている奉仕を果たすでしょう」。
Caput XXIX
第XXIX章PL 14, 63ACum semper illa ejusmodi uteretur verbis, quae virtutis seminibus pulchram in conjuge irrigationem et incrementum praebere possent, prius ipsa quam vir fato functa est.
PL 14, 63A彼女は、夫の中に徳の種を美しく潤し、育てることのできるような言葉をつねに用いていたが、夫より先に世を去った。
Contigit autem post aliquod tempus ab ejus morte tale quid fieri, unde palam innotesceret, quonam imperator erga eam animo, quantave charitate esset affectus.
PL 14, 63A彼女の死から時を経て、皇帝が彼女に対してどのような心、どれほどの愛を抱いていたかを、はっきり知らせるようなことが起こった。
Cogente siquidem bellorum frequentia, imperator rei pecuniariae inopiam tolerans, tributa indixit civitatibus.
PL 14, 63A戦争が重なって、皇帝は金銭の欠乏に苦しみ、諸都市に租税を課した。
Urbs igitur Antiochia cum alias urbes tributis illis subditas conspiceret: pecunias vero per vim exigi, ac nulla admissa excusatione; commune hoc vectigal nequaquam ferens, sed turbarum occasionem hinc arripiens, qualia vulgus facere solet, patravit: et nobilissimae Placillae, hoc enim erat imperatrici nomen, aeream statuam solo adflixit, ipsam etiam per plures civitatis vicos pertrahens.
PL 14, 63Aアンティオキアの都市は、ほかの諸都市もその租税に服しているのを見、また金銭が力ずくで、いかなる言い訳も認められずに取り立てられるのを見て、この共通の税を決して耐えようとせず、これを騒動の機会として捉え、群衆のなすようなことをやってのけた。そして、最も気高いプラキラ――皇后の名はこれであった――の青銅像を地面に打ち倒し、さらにそれを引きずって、都市の多くの通りを回ったのである。
Caput XXX
第XXX章PL 14, 63BImperator, hac re ad se delata, tantum molestiae, quantum decebat, hinc percipiens, eam civitatem propriis legibus ablatis multat, vicinamque urbem Laodiceam, quae propter littus maris sita est, illi praeficit, hac potissimum via ipsi aegre se facere persuasum habens; namque Antiochiam à longo tempore aemulabatur Laodicea.
PL 14, 63B皇帝は、この件が自分に報告されると、しかるべき限りの怒りをそこから受け、その都市から固有の法を取り上げて罰し、海辺に位置する近隣の都市ラオディケイアをこれの上に立てた。この仕方で自分が彼らに苦痛を与えているのだと、とりわけ確信していたからである。ラオディケイアは久しくアンティオキアを妬んでいたのである。
Insuper autem illam se incensurum ac deleturum minitabatur, nec non in pagum eamdem se conversurum: proceres vero nonnul is in ipso facinoris actu correptis, antequam tragoediam resciret Princeps, mortem irrogarunt.
PL 14, 63Bそのうえ、その都市を焼き払って滅ぼし、さらには村に変えてしまうと脅した。また有力者たちは、所業のまさにその最中に数名〔底本は l の活字が欠けて nonnul is と見える。nonnullis と読む〕を捕らえ、皇帝がこの悲劇を知る前に、死を科した。
Et haec quidem cuncta comminabatur Theodosius, non tamen illico exsequebatur, prohibente hoc nimirum lege, quam hortatu suo magnus Ambrosius ferendam curaverat.
PL 14, 63Cテオドシウスはこれらすべてを脅したが、すぐには実行しなかった。大アンブロシウスがその勧めによって制定させた法が、明らかにこれを妨げたからである。
Sed posteaquam qui minas illas ferre jussi sunt, venerunt in urbem Antiochiam (dux autem erat tunc Hellenichus, et Caesarius praefectus praetorianis, magister vero a Romanis dicitur, qui adeptus est hanc dignitatem), universi quidem in metu versabantur minarum exitum reformidantes.
PL 14, 63Cさて、あの脅しを実行するよう命じられた者たちがアンティオキアの都市に着くと(そのとき将軍はヘレニコスであり、またカイサリオスは近衛長官で、その官職を得た者はローマ人のもとで「マギステル」と呼ばれる)、人々はみな脅しの結末を恐れて怯えていた。
Virtutis autem illi athletae, qui ad radices montium habitabant, quorum ingens erat tunc multitudo, iis quos percellebat comminatio, compatiebantur, et circumquaque cursantes, de iis viris qui supplicio fuerant affecti, quantum licebat, alios solabantur.
PL 14, 63Cしかし、山の麓に住み、そのころ非常に多数いた、徳の闘士たちは、脅しに打ちのめされた人々を気の毒に思い、あちこちを駆け巡って、刑罰を受けた人々のことで、できる限り他の者たちを慰めた。
Caput XXXI
第XXXI章PL 14, 63DUnus autem ex illis erat vir sanctus, exornatus omni virtute, et qui die nocteque puras orationes omnium salvatori offerebat.
PL 14, 63Dさて、その者たちの一人は聖なる人であり、あらゆる徳で飾られ、昼も夜も、すべての者の救い主に清い祈りをささげていた。
Hic nec imperatoris iram metuens, nec eorum qui missi erant, potestatem animo reputans, cum in mediam urbem venisset, et amiculo alterum legatorum apprehendisset, jussit utrumque ex equis descendere.
PL 14, 63Dこの人は、皇帝の怒りを恐れず、遣わされた者たちの権力も心にかけず、都の真ん中にやって来ると、使節の一人の外套をつかんで、二人とも馬から降りるよう命じた。
Hi vero parvum seniculum, eumque vili panno vestitum conspicati, primo quidem indignabantur. At cum postea quidam ex iis qui sequebantur, virtutem viri manifestassent, continuo desilierunt ex equis, et illius genua complexi, veniam petierunt.
PL 14, 63D二人は、小柄な老人で粗末な布をまとっているのを見て、初めは憤った。だがその後、随行していた者のうちのある者たちがこの人の徳を明らかにすると、すぐに馬から飛び降り、その膝を抱いて赦しを請うた。
Vir autem sanctus, ac divina plenus sapientia, tali apud eos usus est oratione: Dicite, o cara capita, imperatori: Non imperator solum, verum etiam homo exsistis: ne igitur solum imperium, sed ipsam quoque naturam consideres; cum enim homo sis, ejusdem naturae consortibus imperas.
PL 14, 63D聖なる人、神の知恵に満ちた人は、彼らに向かってこのような言葉を用いた。「愛しき方々よ、皇帝にこう伝えよ。『あなたは皇帝であるだけでなく、人でもある。だから支配だけでなく、本性そのものをも思いみよ。あなたは人であるから、同じ本性を分かち持つ者たちを治めているのだ。』」
Humana porro natura ad imaginem ac similitudinem divinam omnino efficta est; quocirca noli tam crudeliter atque immaniter imaginem Dei jugulandam praecipere; sic enim ad iram concitas artificem, dum in ejus effigiem animadvertis.
PL 14, 66A「『人間の本性は、神の像と似姿にかたどって、まったくのところ造られたのである。それゆえ、神の像を屠れと、これほど残酷に、これほど野蛮に命じてはならない。そうすれば、その姿に刑罰を加えることで、工匠〔神〕を怒りに駆り立てることになるからである。』」
Perpende igitur quemadmodum tu ipse propter figuram aeream graviter commotus ista designas. Quanto autem imago spirans, et viva et rationalis potior est, quam inanima, perspicuum est omnibus, qui quidem mente, ac sensu sint praediti.
PL 14, 66A「『考えてみよ。あなた自身は、青銅の像のゆえにひどく心を乱して、こうしたことを決めているではないか。ところが、息をして、生きており、理性をもつ像が、命のない像よりどれほど優れているかは、心と感覚を備えたすべての者に明らかである。』」
Praeterea et hoc secum reputet, nobis utique expeditum esse pro statua ista plures aereas alias conflare: illi e contrario prorsus impossibile, eorum, qui necati sunt, vel unum crinem procudere.
PL 14, 66A「『さらに、皇帝もこのことを思いめぐらすがよい。我々にとっては、この像の代わりに、ほかの青銅の像をいくつも鋳造することは容易である。だが、皇帝にとっては、殺された者たちの髪の毛一本でさえ作り出すことは、まったく不可能である。』」
Caput XXXII
第XXXII章PL 14, 66BHis auditis, admirabiles illi viri quae dicta fuerant, significant imperatori et iracundiae flammam exstinguunt; ita ut minarum istarum loco quam primum sui scriberet excusationem, et irae suae causam exponeret: Non decebat enim, inquiebat, me delinquente, uxorem meam praedicatione omni longe dignissimam tantum contumeliae post mortem sustinere: sed eos qui animo suo obtemperarunt, contra me oportebat iracundiam armare suam.
PL 14, 66Bこれを聞くと、あの驚くべき人々は、語られたことを皇帝に伝え、怒りの炎を消した。そのため皇帝は、あの脅しの代わりに、ただちに自分の弁明を書き、怒りの理由を述べた。「私が罪を犯しているときに、あらゆる称賛にはるかに値する私の妻が、死後にこれほどの侮辱を受けるのは、ふさわしくなかったのだ」と彼は言った。「むしろ、自分の心のままにふるまった者たちは、その怒りを私に向けて武装させるべきであった。」
His praeterea subjunxit illud, angi se animi atque dolere quod cognovisset a praefectis morte affectos quosdam fuisse.
PL 14, 66Bさらに彼はこう付け加えた。長官たちによって何人かが殺されたことを知って、心が痛み、悲しんでいる、と。
Hoc itaque modo imperator Christi amicus, talibusque praeceptis ab admirabili Ambrosio fuerat institutus, tantamque gratiam ac spiritualem utilitatem ab eo perceperat.
PL 14, 66Bこのようにして、キリストの友である皇帝は、驚くべきアンブロシウスによってこのような教えを授けられ、これほどの恩寵と霊的な益を彼から受けていたのである。
Caput XXXIII
第XXXIII章PL 14, 66CDivinus autem hic Ambrosius in Ecclesia, quemadmodum dictum est, orthodoxis dogmatis fulgens, aemulatorque veritatis factus et propugnator, cum super fundamentum apostolorum ac prophetarum aedificasset, nec non rectae doctrinae ac disciplinae verba exposuisset, fugata qualibet haeresi ab Ario atque Apollinario recens invecta, et Ecclesia sua in omnibus optime constituta, in profundam progressus senectutem, ac dierum plenus, in pace requievit.
PL 14, 66Cさて、この神のごときアンブロシウスは、すでに述べたとおり、教会において正統の教えで輝き、真理の熱心な愛好者となり擁護者となり、使徒たちと預言者たちの土台の上に建て、正しい教えと規律の言葉を説き明かし、アレイオスとアポリナリオスによって新たに持ち込まれたあらゆる異端を追い払い、自分の教会をすべての点で最善に整えて、深い老年に至り、日々に満ちて、平安のうちに眠りについた。
Tumulatus est in Ecclesia Mediolanensi, veram memoriam sui relinquens, propriam utique vitam et recte facta: quorum ut nos quoque, evadamus imitatores, eademque cum illo praemia atque coronas obtineamus, ipse dignetur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui honor est atque potestas in saecula saeculorum, amen.
PL 14, 66Cミラノの教会に葬られ、自分についての真実の記憶を、すなわち自らの生涯と正しい行いを残した。我々もその模倣者となり、彼とともに同じ報いと冠を得られるように、彼自身が計らってくれるように。我々の主イエス・キリストの恩寵と慈しみによる。主に栄誉と権能が世々限りなくある、アーメン。