作者不詳不詳

Sermones dominicales › 全文

Sermones dominicales 全文

Anonymous · PL 13, 641D–652C

Sermo I, Caput I

第I説教 第I章PL 13, 641D
1

Ad cursum spiritalis stadii hodierna lectione provocati, qualiter currendum et a quibus abstinendum sit, fratres dilectissimi, mente persollicita considerare debemus.

PL 13, 641D

愛する兄弟たちよ、霊的な競技場の走路へと今日の朗読に招かれた我々は、いかに走るべきか、また何を慎むべきかを、心を尽くして考えねばならない。

2

Stadium namque juxta litteram quarta pars dicitur milliarii, quod primum Hercules uno anhelitu cucurrisse fertur, in cujus fine ponebatur antiquitus palus, superposita corona de floribus texta: ibique propter hanc capiendam expedita juvenum cohors currere solebat, ut aliquis horum primus si posset velocius currens, bravium, quod nos coronam vocamus, raperet: ac per hoc regis et intuentium laudem, deinde multa donorum munera specialiter haberet.

PL 13, 641D

競技場(スタディウム)は文字どおりには一ミリアリウムの四分の一と言われ〔ミーニュの数のまま。通常は八分の一〕、ヘラクレスが最初に一息で走り抜けたと伝えられる距離である。その端には昔、杭が立てられ、その上に花で編んだ冠が載せられていた。この冠を取ろうとして、身軽な若者の一団がそこで走るのが常であった。彼らのうちのだれかが、できるなら他の者より速く走って先頭に立ち、賞(我々が冠と呼ぶもの)を奪い取り、それによって王と観衆の称賛を、さらには数多くの賜物を特別に得るためである。

3

Multi enim ad hoc communi animo tendebant, sed ab uno cuncti superati erant; qui quod erat cursu velocior, rerum collectione caeteris videbatur dignior; et quanto gaudebat victor regiis muneribus ditatus, tanto victi dolebant, non solum donis privati, sed etiam tarditatis suae verecundia dehonestati.

PL 13, 641D

多くの者がこの目的のため一つの思いで励んでいたが、一人にすべての者が打ち負かされた。その者は走るのが速かったので、賞品を集めるにも他の者よりふさわしいと見えた。勝者が王の賜物に富まされて喜ぶほど、敗者は嘆いた。賜物を奪われたばかりか、自らの遅さを恥じて面目を失ったからである。

4

Abstinebant quidem se a cibis, qui cursui nocent, sed non aequaliter; quia illius abstinentia fuerat major, qui in cursu erat caeteris velocior.

PL 13, 641D

彼らは走るのに害のある食物を慎んでいたが、同じ程度にではなかった。というのも、走りで他の者より速かった者の節制が、より大きかったからである。

5

Non miremini, fratres, quod ex paganica superstitione pro tuendis animabus apostolus imitabile dedit exemplum, ut putet aliquis vestrum in nullo gentilium cultus esse sequendos, a quibus christiana religio Christo cogente nos fecit extraneos.

PL 13, 641D

兄弟たちよ、驚くな。使徒が魂を守るために、異教の迷信から、まねるべき手本を引いたのを。諸君のうちのだれかが、異邦人の礼拝をどれ一つとしてまねるべきでないと考えるかもしれない。キリスト教の信仰は、キリストに迫られて、我々を彼らから遠ざけたのだから。

6

Primum deinde cognoscat charitas vestra, quoniam ex eorum ritu quaedam sibi sancta usurpavit ecclesia, quae non carnaliter, sed spiritualiter sunt sequenda; ex quibus istud est exemplum, quod hodierna lectio nobis protulit utillimum.

PL 13, 642C

そこで諸君の愛にまず知っておいてほしい。教会は彼らの儀礼から、ある種の聖なるものを自らのものとしたのであり、それは肉的にではなく霊的にまねるべきものである。その例が、今日の朗読が我々に示した、きわめて有益な〔底本は utillimum。utilissimum と読む〕この例である。

7

Stadii siquidem finis, qui illis ad currendum metitus erat, praesentis vitae terminum significat, qui ad cursum salvationis nostrae nobis datus est, dicente et monente Domino: Curre, miser, curre; festina, dum tempus habes, ne incidas in mortem.

PL 13, 642C

彼らが走るために測り定められていた競技場の終点は、現在の生の終わりを指す。それは我々の救いの走路のために我々に与えられたものであって、主が言い、また戒めている。「走れ、惨めな者よ、走れ。時のあるうちに急げ。死に陥らぬように」。

8

Currebant etenim illi pro temporali et corruptibili bravio capiendo, ut a rege mortali terrena munera caperent; curramus nos melius pro spiritali et incorruptibili bravio post carnis finem capiendo, ut a Rege regum, qui aeternus et immortalis est, aeterna et indeficientia munera capiamus; audientes exoptabilem vocem illius dicentis: Venite qui laboratis, etc. Illi quidem abstinebant se a pinguibus cibis, ut expeditiores in cursu redderentur; abstineamus et nos melius non tantum a cibis, quantum a vitiis, ut ad currendum veloces existamus.

PL 13, 642D

彼らは一時の朽ちる賞を得るために走り、死すべき王から地上の賜物を受けようとした。我々はもっとよく、肉の終わりののちに得られる霊的で朽ちない賞を得るために走ろう。永遠にして不死の王の王から、永遠で尽きることのない賜物を受けるためである。望ましいその声が「労する者たちよ、来たれ」などと言うのを聞きながら。彼らは走りが身軽になるよう、脂ののった食物を慎んだ。我々はなおよく、食物よりも悪徳から慎もう。走るのに速い者となるために。

9

Quod autem ex magna juvenum frequentia unus bravium capiebat, caeteris incassum currentibus; quantum ad nos pertinet, fratres charissimi, valde timendum est; scilicet ne ab uno omnes superemur, qui pro corona currere disposuimus.

PL 13, 642D

多数の若者のうち賞を得るのは一人であり、他の者は空しく走った。愛する兄弟たちよ、これは我々に関わるかぎり大いに恐れるべきことである。冠を目指して走ろうと定めた我々が、一人の者にみな打ち負かされることを恐れねばならない。

10

Unde monet Apostolus: Sic currite, ut comprehendatis. Et quomodo illam comprehendere poterimus, quoniam currere nolumus; et si aliquando currere inchoamus, heu! crassitudine vitiorum fatigati, turpiter in cursu deficimus!

PL 13, 643A

それゆえ使徒は戒める。「そのように走れ、捕らえるために」。しかし、走ろうとしないのに、どうしてそれを捕らえることができようか。また、時に走り始めても、ああ、悪徳の肥満に疲れ、走りのさなかで恥ずかしく力尽きてしまうのである。

11

Nam cum omnis ecclesia in clericali et laicali sit ordine divisa, nemo eorum est, qui pro corona gloriae currat; sed quidam insaturata cupiditate persolliciti, quidam ineffrenata voluptate polluti, quidam elatione saecularis pompae tumidi, non solum currere nolunt, sed etiam ipsos oculos ad capiendam coronam aperire nesciunt.

PL 13, 643A

教会全体は聖職者と平信徒の身分に分かれているが、栄光の冠を目指して走る者は、そのうちにだれもいない。ある者は飽くことのない貪欲に心を奪われ、ある者は抑えのきかない快楽に汚れ、ある者は世俗の見せびらかしの高ぶりに膨れ、走ろうとしないばかりか、冠を取ろうとして目を開くことさえ知らない。

12

Unde Psalmista: Omnes declinaverunt simul inutiles facti. Et Propheta: Sicut populus, sic sacerdos.

PL 13, 643A

それゆえ詩編作者は言う。「みな離れ去り、ともに無益な者となった」。また預言者は言う。「民のごとく、祭司もまたそうである」。

13

Adeo enim caecati, et in quodam oblivionis puteo detrusi sumus, ut nihil de futuro cogitantes, praeter hanc vitam, in qua voluptates nostras exsequimur, aliam non putemus.

PL 13, 643A

我々はそれほどまでに盲いて、忘却の穴に突き落とされ、未来について何も考えず、快楽を追っているこの生のほかに別の生があるとは思わないのである。

14

Et ut amplius dicam, insanientes, dum cupidos animos voluptuosis desideriis pascunt et in sibi subjectis more luporum saeviunt, aliam gloriam sonumque habere velle dicunt.

PL 13, 643B

さらに言えば、狂った者たちは、貪る心を快楽の欲望で養い、自分に従う者たちには狼のように荒れ狂いながら、別の栄光と評判を得たいと言う〔sonum(響き)は「評判」と取った〕。

15

Hi enim tales, naturam hominis perdunt, et naturam quadrupedum sortiuntur, qui irrationabiliter et inverecunde ventri et libidini semper insistunt.

PL 13, 643B

こうした者たちは人の本性を失い、四足獣の本性を受け継ぐ。理性もなく恥もなく、いつも腹と情欲に執着しているからである。

16

Hominem namque ita conditor rerum terrenis praeposuit creaturis, ut bene utens temporalibus, post mortem frueretur aeternis. Quid ex hoc agendum est, fratres charissimi? Omnes enim sumus perditi, nisi cito fuerimus divina misericordia sublevati.

PL 13, 643B

万物の造り主は、人間を地上の被造物の上に置いた。時のものをよく用い、死ののちに永遠のものを享受するためである。愛する兄弟たちよ、これを受けて何をなすべきか。我々はみな、神の慈しみによって速やかに引き上げられないかぎり、滅びた者である。

17

Ipsa namque ad currendum nos provocat dicens: ambulate ne tenebrae vos comprehendant. Qua vocante, si cursum iterum voluerimus repetere, non uni tantum, sed plurimis fas erit coronam contingere.

PL 13, 643B

この慈しみ自身が、走るよう我々を促して言う。「歩め、闇が汝らを捕らえぬように」。その呼びかけのもとで、もう一度走り直そうと願うなら、一人だけでなく多くの者が冠に触れることが許されよう。

18

Et sicut non semper in omni cursu vincebat, sed qui modo victus erat, modo renovatis viribus victor existebat; ita nos, si hucusque victi fuimus, amodo victores esse curemus.

PL 13, 643C

あらゆる走りで常に勝ったわけではなく、さきに負けた者が力を新たにして勝者となることもあった。そのように我々も、今まで負けてきたのなら、これからは勝者となるよう努めよう。

19

Via enim currendi nobis ante oculos posita est, in qua quanto fuimus tardiores, tanto possumus esse, si volumus, velociores.

PL 13, 643C

走る道は我々の目の前に置かれている。その道で我々がこれまで遅かったほど、望むなら、いっそう速くなることができる。

Sermo I, Caput II

第I説教 第II章PL 13, 643C
1

Quomodo enim torpentes et pigri a cursu cessare possumus, qui non solum apostolum ad coronam, sed etiam ipsum Salvatorem nostrum ad denarium capiendum monitorem habemus?

PL 13, 643C

怠けて鈍い我々が、どうして走りをやめることができようか。我々は、冠のためには使徒を、デナリウスを得るためには救い主自身をも、励ます者として持っているのだから。

2

Ipse namque summus paterfamilias, qui plantavit vineam, id est sanctam ecclesiam, nobis qui sero, id est in fine mundi, in vineam laboraturi intravimus, coelestis remunerationis denarium se daturum promittit: assimilans nos primis colonis, qui a mane usque ad vesperam portavere pondus diei et aestus.

PL 13, 643C

ぶどう園、すなわち聖なる教会を植えた最高の家の主は、遅く、すなわち世の終わりにぶどう園に働くために入った我々に、天の報いのデナリウスを与えると約束している。最初の農夫たち、朝から夕方まで日の重荷と暑さを負った者たちに、我々をなぞらえて。

3

Audistis siquidem illum proposita vera et congruenti similitudine evangelii, mane, hora tertia, sexta, nona et undecima, ad vineae suae culturam operarios invitantem, et aequalem denarium cunctis finito opere reddentem.

PL 13, 643D

諸君は福音書の、真実でふさわしい譬えを聞いた。朝、第三時、第六時、第九時、第十一時に、主が労働者たちをぶどう園の耕作に招き、仕事を終えたとき、すべての者に等しいデナリウスを払う譬えである。

4

Et si horarum, quas audistis, significationes cupitis; discite, quia mane fuit ab Adam usque ad Noe; hora tertia a Noe usque ad Abraham; sexta vero ab Abraham usque ad Moysen; nona siquidem a Moyse usque ad Domini et Salvatoris nostri adventum; undecima fuit, ab adventu Domini usque ad finem mundi; in qua nos ultimi operarii in vineam intravimus.

PL 13, 643D

聞いた時刻の意味を知りたいなら、学べ。朝はアダムからノアまで、第三時はノアからアブラハムまで、第六時はアブラハムからモーセまで、第九時はモーセから我々の主であり救い主の到来まで、第十一時は主の到来から世の終わりまでである。この第十一時に、最後の労働者である我々がぶどう園に入った。

5

Sed quia desides et tardi in opere sumus, certi de denario esse non possumus. Studeamus igitur velocius operari, ut de denario possimus esse securi: et quia hodie a summo patrefamilias vocamur, vocationem ejus non despicientes, in vineam laboraturi intrare studeamus.

PL 13, 644A

だが我々は仕事に怠けて遅いので、デナリウスについて確かでいることができない。それゆえ、デナリウスについて確信できるよう、いっそう速く働くことに努めよう。今日、最高の家の主から呼ばれているのだから、その召しを軽んぜず、ぶどう園に入って働くよう努めよう。

6

Ipse namque praesens jejunium ad hoc instituit, ut peccata innumera, quae carnis delectatione caeteris anni diebus commissimus, in hoc tempore per poenitentiam et carnis mortificationem tergere studeamus.

PL 13, 644A

この主自身が、現在の断食をこのために定めた。年のほかの日々に肉の快楽によって犯した数知れぬ罪を、この時期に悔い改めと肉を死なせることによって拭い去るよう努めるためである。

Sermo I, Caput III

第I説教 第III章PL 13, 644A
1

Insuper etiam dies ista, quae veluti janua jejuniorum existit, et canticum laetitiae, id est alleluia, nobis subtrahit, per omnem continuationem sui officii vocem poenitentis plangentis exprimit: docens nos ab immoderata laetitia debere cessare, et in fletu et lacrymis poenitentiae manere.

PL 13, 644A

さらに、断食の門ともいうべきこの日は、我々から喜びの歌、すなわちハレルヤを取り去り、聖務の全体を通じて、嘆き悲しむ悔い改める者の声を表す。過度の喜びをやめ、泣くことと悔い改めの涙のうちにとどまるべきことを教えているのである。

2

Hac igitur nocte, saepius repetito nomine, ipsum alleluia affati sumus; quodammodo illud quasi hospitem retinere cupientes, dicendo illi: Mane apud nos hodie, et caetera.

PL 13, 644B

そこで、この夜、我々はハレルヤの名を何度も繰り返して呼びかけた。いわばこれを客のようにとどめたいと願い、「今日、我々のもとにとどまれ」などと言ったのである。

3

Cui etiam ultimum vale fecimus dicentes: Angelus bonus comitetur tecum, ut iterum cum gaudio revertaris ad nos, ut sciamus non antea nos perfecte gavisuros, quousque corpore et sanguine Redemptoris nostri renovati ipsum canticum gaudendo recipiamus.

PL 13, 644B

さらに最後の別れの言葉もかけた。「善き天使が汝とともに行きますように。再び喜びをもって我々のもとに帰れるように」と。我々は、贖い主の体と血によって新たにされ、喜びつつその歌を再び受けるまでは、完全には喜べないことを知るためである。

4

Antiphona siquidem missae, quae vulgo introitus dicitur, cum poenitentibus plangit dicens: Circumdederunt me dolores mortis et in tribulatione mea. Collecta siquidem cum responso afflictionem poenitentiae sonant.

PL 13, 644B

ミサの交唱、俗に入祭唱と呼ばれるものも、悔い改める者たちとともに嘆いて言う。「死の苦痛が私を取り巻いた、また私の苦難のうちに」。集祷文と応唱も、悔い改めの苦悩を響かせる。

5

Ille denique cantus, quem pro alleluia commutavimus (qui tractus ideo dicitur quod longos cantus habeat) poenitentes profundo gemitu ad Deum clamare docet.

PL 13, 644C

さらに、ハレルヤの代わりに我々が置いたあの歌は(長い歌を持つので詠唱(トラクトゥス)と呼ばれる)、悔い改める者たちが深い呻きをもって神に叫ぶことを教える。

6

Et sic caetera verba officii ordinatim digesta, non laetitiam gaudentium, sed luctum et moerorem videntur exprimere peccatorum.

PL 13, 644C

このように、順序よく整えられた聖務のほかの言葉も、喜ぶ者たちの喜びではなく、罪人たちの悲嘆と悲しみを表すと見える。

Sermo I, Caput IV

第I説教 第IV章PL 13, 644C
1

De nomine nempe diei, quae septuagesima vocatur, si quaeritis, sciatis quia non a numero dierum, ut aestimant, qui ab ea usque ad paschalem festivitatem tot dies putant, sed a numeri perfectione nomen accepit, a qua idem numerus initium sumpsit.

PL 13, 644C

この日が七旬節と呼ばれる名について尋ねるなら、知っておくがよい。この名は、それから復活祭までの日数がそれだけあると数える者たちが考えるように日数から来たのではなく、数の完全さから名を受けたのであり、この日から同じ数が始まるのである〔a qua の係りは定かでない。この日(dies)を受けると取った。「完全さ」を受けるとも読める〕。

2

Constat autem idem numerus ex denario septies ducto: quorum septenarium ad septem Spiritus sancti dona, denarius vero pertinet ad decem legis praecepta: quae ita invicem junguntur, ut neque dona Spiritus sancti sine legis praecepto; neque praecepta legis sine sancti Spiritus dono custodiri ab aliquo possint: et qui alterum servaverit, alterum sine dubio habebit.

PL 13, 644C

この数は十を七倍したものから成る。そのうち七は聖なる霊の七つの賜物に、十は律法の十の戒めに関わる。両者は互いに結ばれており、聖なる霊の賜物なしに律法の戒めを、律法の戒めなしに聖なる霊の賜物を、だれも守ることができない。一方を守る者は、疑いなくもう一方も持つことになる。

3

Qui numerus recte poenitentibus congruit, ut gratiam Spiritus sancti, quam peccando perdidere, decem legis praecepta maxime in hoc tempore custodiendo, recuperare valeant.

PL 13, 644D

この数は悔い改める者にふさわしい。罪を犯して失った聖なる霊の恩寵を、この時期に、とりわけ律法の十の戒めを守ることによって、取り戻せるようにである。

4

Aliter secundum quosdam ad litteram septuagesima dicitur, eo quod israeliticus populus in Babylonia tot annis fuerit captivatus, a qua longo post tempore rediens, eodem numero in commemoratione ejusdem liberationis jejunium Deo consecraverit.

PL 13, 644D

別の説では、ある人々によれば文字どおりの意味で七旬節と呼ばれるのは、イスラエルの民がバビロニアでそれだけの年数捕らわれの身であり、長い時ののちそこから帰って、その解放を記念して同じ数の日を断食として神に献げたからである。

5

Sed quia et secundum historiam et secundum allegoriam poenitentibus congruit, studeamus nos hoc in tempore peccata nostra deflere, ut animae nostrae post hanc vitam, quae septem diebus volvitur, a Babylonia, id est infernali captivitate, liberatae et donis sancti Spiritus ditatae, et coronam immarcescibilem pro cursu, et denarium pro diurno labore vineae, a Rege regum possint gaudentes recipere. Amen.

PL 13, 644D

しかし、歴史の意味でも寓意の意味でも悔い改める者にふさわしいのだから、この時期に我々の罪を嘆くよう努めよう。七日で巡るこの生ののち、我々の魂がバビロニア、すなわち陰府の捕囚から解放され、聖なる霊の賜物に富まされて、走りに対しては色あせない冠を、一日のぶどう園の労苦に対してはデナリウスを、王の王から喜びつつ受けることができるように。アーメン。

Sermo II, Caput I

第II説教 第I章PL 13, 645A
1

Studete, charissimi, qui vestras animas a peccato mundare cupitis, ne ab hac via jejuniorum et emendationis, quam tenendam sumpsistis, aliquo turpitudinis diverticulo recedatis.

PL 13, 645A

愛する者たちよ、魂を罪から清めたいと願う諸君は、断食と矯正のこの道、守るべきものとして引き受けたこの道から、何か恥ずべき脇道へそれて離れることのないよう努めよ。

2

Est enim quibusdam vestrum ex deceptionibus antiqui hostis in hac die quaedam injecta consuetudo, non tantum sequenda quantum despicienda; quod pro solo carnis cibo, qui nobis hodie non tollitur, putatis vos omnem corporis delectationem et quaeque turpia posse licenter operari, hac inventa in vobis occasione, ut quia licitum est vobis carnibus vesci, licitum sit etiam carnis voluptatibus uti.

PL 13, 645A

諸君のうちのある者には、古き敵の欺きによって、この日にある習慣が吹き込まれている。それは従うべきものというより、むしろ軽んじるべきものである。今日我々から取り去られていない肉の食物のことだけを理由に、肉体のあらゆる快楽とあらゆる恥ずべき行いを、思うままにしてよいと諸君は考えている。肉を食べることが許されているのだから、肉の快楽を用いることも許されるのだという口実を、自分たちのうちに見いだしたのである。

3

Haec enim opera non Christianorum sunt, sed paganorum. Pagani enim, qui et gentiles vocantur, deorum suorum, id est Jovis, Saturni, Minervae et Veneris festivitatem colentes, post immensam cibi et potus voracitatem turpesque comessationes, ad theatrum, quod et lupanar vocatur, foras civitatem conveniebant: ibique primum jocis diversi generis, ad ultimum cum meretricibus, quae in cavernis ejusdem theatri latebant, luxuriando corpora fatigabant.

PL 13, 645B

これらの行いはキリスト教徒のものではなく、異教徒のものである。異教徒(異邦人とも呼ばれる)は、自分たちの神々、すなわちユピテル、サトゥルヌス、ミネルウァ、ウェヌスの祭りを祝い、飲み食いの限りない貪欲と恥ずべき宴のあと、町の外の劇場(淫売宿とも呼ばれる)に集まった。そこでまず種々の戯れに興じ、最後には、その劇場の穴ぐらに潜んでいた娼婦たちと放蕩にふけって、体を疲れさせたのである。

4

Ad hanc igitur turpitudinis immunditiam, ut Orosius Paulus narrat, idem diabolus, quem colebant, illos provocabat; ut cui solvebant sacrificium de victimis animalium, solverent etiam sacrificium de viribus propriorum corporum.

PL 13, 645B

オロシウス・パウルスが語るとおり、彼らが崇めていた同じ悪魔が、この汚辱の不潔へと彼らを誘った。彼らが犠牲獣の生贄を捧げる相手に、自らの肉体の力の生贄をも捧げさせるためである。

5

Diabolus enim pollutus et immundus est, pollutum et immundum sacrificium sibi requirit: unde pelliceus, id est pellis gratia interpretatur, quia multum luxuria delectatur, quae pellis pulchritudine excitatur.

PL 13, 645C

悪魔は汚れて不潔であるから、汚れて不潔な生贄を自らに求める。それゆえ pelliceus、すなわち「皮のために」と解される。皮の美しさに掻き立てられる放縦を、悪魔は大いに喜ぶからである〔pelliceus が何を指すかは定かでない。悪魔の呼び名の語源解釈と取った〕。

6

Sed quantum distat inter servitutem Dei et diaboli, tantum inter vitam illorum qui a Christo Christiani dicuntur, et illorum qui diabolo subditi in omnibus famulantur.

PL 13, 645C

神に仕えることと悪魔に仕えることの隔たりが大きいのと同じだけ、キリストによってキリスト教徒と呼ばれる者たちの生と、悪魔に服してあらゆる点で仕える者たちの生は隔たっている。

7

Propter hoc cessandum est, fratres, ab hac et ab omni mala consuetudine praesenti die, quoniam haec dies non solum caput est jejuniorum, sed etiam saeculorum.

PL 13, 645C

このゆえに、兄弟たちよ、この日にはこの悪い習慣も、すべての悪い習慣も、やめねばならない。この日は断食の頭であるばかりでなく、世々の頭〔主日が日の順序の第一であること(第9節)から、世々の始まりの意に取った〕でもあるからだ。

8

Est itaque magno cultu et religione veneranda, et non libidinosis voluptatibus polluenda, quia nomine et mysterio prae caeteris videtur esse sacrata.

PL 13, 645C

したがって、この日は大いなる崇敬と信仰をもって尊ばれるべきであり、放縦な快楽で汚されてはならない。名においても奥義においても、他の日にまさって聖別されていると見えるからである。

9

Vocatur autem a Domino dies dominica, quod eam in ordine dierum primam posuit, et quod superata morte, quam pro nobis indignis suscepit, victoque inimico, de cujus nos potestate rapuit, in ea potenter a mortuis resurrexit, et in honore suae resurrectionis nobis illam colendam constituit.

PL 13, 645D

この日は主にちなんで主日と呼ばれる。日の順序の第一にこれを置いたからであり、また、我々のような値しない者のために引き受けた死に打ち勝ち、その力から我々を奪い取った敵を打ち破って、この日に力強く死者のうちから復活し、その復活を記念して、我々にこの日を敬うよう定めたからである。

10

Quomodo igitur cupimus a morte animae resurgere, si diem resurrectionis dominicae nolumus honorare? Et qua ratione putamus mentes nostras per jejunia purgare, si per portam jejuniorum polluti volumus intrare?

PL 13, 645D

それなのに、主の復活の日を敬おうとしないで、どうして魂の死から甦りたいと願えようか。また、断食の門を汚れたまま通ろうとするのに、どんな道理で、断食によって我々の心を清めていると考えるのか。

Sermo II, Caput II

第II説教 第II章PL 13, 646A
1

Fortasse mihi talia castiganti et mea peccata cum aliorum iniquitatibus reprehendenti respondebit aliquis effrenatus, plus voluptatibus corporis quam legibus Dei obediens: Tu, qui naturalem masculi et feminae conjunctionem et amoris vinculum a principio constitutum disjungendum praedicas, omni modo impossibilia et inutilia rogas, ut aliquo jejunio ita a muliere, quae mea caro est, tamquam a cibis, abstineam.

PL 13, 646A

私がこのように戒め、私自身の罪を他の者たちの不正とともに咎めているのを聞いて、おそらく、体の快楽に従うことが神の律法に従うことより多い、自制のない者がこう答えるであろう。「汝は、初めから定められた男女の自然な結びつきと愛のきずなを断ち切れと説いている。汝は、あらゆる点でできもしない無益なことを求めている。ある断食のために、私の肉である妻から、食物から慎むのと同じように慎めというのか」と。

2

Cui ego, quamvis peccator, facili dictu respondebo: Quia Deus bona saeculi non dedit ut abutamur, sed ut juste utamur. Conjugium etenim, sicut et caeterae divitiae mundi, dum juste tenetur, bonum est; dum injuste, vertitur in peccatum.

PL 13, 646A

私は罪人ではあるが、この者に容易に言える答えをもって答えよう。神は世の善いものを、我々が乱用するためではなく、正しく用いるために与えたのである。結婚も、世のほかの富と同じく、正しく保たれるあいだは善であり、不正に保たれるときは罪に変わる。

3

Unde Gregorius: quicquid ad usum vitae accipimus, ad usum vitiorum reflectimus. Nec ego praedico tam sacratae societatis separationem, sed ad breve tempus XXXVI dierum indico abstinentiam. Nam quid prodest abstinere a carnibus, et carnalia opera non deponere?

PL 13, 646A

それゆえグレゴリウスは言う。「我々は命の用のために受けたものを、すべて悪徳の用へと曲げてしまう」。私はこの聖なる結びつきを切り離せと説くのではなく、三十六日という短い期間のあいだ、節制を命じるのである。肉を食べないで、肉的な行いをやめないのなら、何の益があろうか。

4

Qui enim toto anno in his et aliis deliciis positus vixisti, saltem in hoc parvo spatio pro Deo cessare debes.

PL 13, 646B

汝は一年じゅう、こうした快楽やほかの快楽に身を置いて生きてきたのだから、せめてこの短い期間、神のために控えねばならない。

5

Cur enim vir a virtute corporis vocaris, si hanc virtutem in animo non habueris, ut pro Deo, qui tibi cuncta dedit, et a quo quotidie majora petis, decima parte anni jejunare non possis?

PL 13, 646B

汝は体の力ゆえに「男(vir)」と呼ばれる〔vir(男)と virtus(力)の語呂合わせ〕。その力を心にも持たないなら、なぜ男と呼ばれるのか。汝にすべてを与え、汝が日々いっそう大きなものを求めている神のために、一年の十分の一の期間さえ断食できないというのなら。

Sermo II, Caput III

第II説教 第III章PL 13, 646B
1

Nam quisquis subtiliter intuetur, non amplius quam XXXVI dies, qui sunt decimae anni, in eadem abstinentia reperiuntur. Cum enim annus integer CCCLXVI diebus constet, si subtrahuntur CCCXXX, totidem quot dixi dies, jejunio consecrant.

PL 13, 646B

よく見る者はだれでも、この節制の期間が三十六日、すなわち一年の十分の一にほかならないことを見いだす。一年全体は三百六十六日から成る〔刷られた数のまま。通常は三百六十五日〕。そこから三百三十を引けば〔三十六が残る〕、私が言った日数と同じ日数を、彼らは断食に聖別する〔文が崩れているらしい。「三百三十を引けば三十六が残る。同数の日を断食に聖別する」と解した〕。

2

Horum ergo sex dierum, qui etiam cum suis noctibus CL horis constant, decima pars XV horae sunt.

PL 13, 646C

したがって、夜も含めれば百五十時間から成るこれらの六日〔刷られた数のまま。六日は百四十四時間になる〕の十分の一は、十五時間である。

3

Sed quia ex ipsis integram diem cum sequenti nocte colligere non valemus, quam praefato numero addentes jejunio mancipemus, usus ecclesiasticus statuit, ut quod in illa non redditur, in dominicis diebus ejusdem temporis, a carne et a carnalibus voluptatibus jejunando, adimpleatur.

PL 13, 646C

しかし、これら〔十五時間〕のうちから、続く夜と合わせて一日全体を集めて、先の数に加え、断食に委ねることはできない。そこで教会の慣行は、その日に果たされない分を、同じ期間の主日において、肉と肉的な快楽から断食することによって補うよう定めた。

4

In his etenim, quia in ipso Dei nomine sacrati sunt, refrigerium cibi impenditur et licentia peccandi subtrahitur. Datur nobis, quod vitam affert et melius est; subtrahitur nobis, quod mortem affert et pejus est.

PL 13, 646C

これらの日には、神の名そのものによって聖別されているので、食物の慰めが与えられ、罪を犯す自由は取り去られる。命をもたらし、よりよいものが我々に与えられ、死をもたらし、より悪いものが我々から取り去られるのである。

5

Quod si hos vitiis et carnali inquinamento non polluerimus, profecto ex his plenas integri anni decimas restauramus.

PL 13, 646C

もしこれらの日を悪徳と肉的な汚れで汚さなければ、確かにこれによって、一年全体の十分の一を十分に取り戻すことになる。

6

Sed quoniam nobis sacro fonte regeneratis, et non jam figurativi, sed veri agni carnes degustantibus, dictum ab ipso Domino, nisi abundaverit justitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum; statuit christiana religio, ut non solum hos triginta sex propter anni decimas, sed etiam cum his, quatuor qui a capite jejunii inchoant, propter tanti mysterii perfectionem, XL dies in jejunium mutaret.

PL 13, 646C

だが、我々は聖なる泉によって新たに生まれ、もはや型としての羊ではなく、真の羊の肉を味わう者であるから、主自身が我々に「汝らの正義が律法学者たちとファリサイ派の人々の正義にまさるのでなければ、汝らは天の国に入れない」と言っている。そこでキリスト教の信仰は、この三十六日を一年の十分の一のために断食とするばかりでなく、これに、断食の頭〔四旬節の断食の初日を言う〕から始まる四日を加えて、かくも大きな奥義の完全のために、四十日を断食とすることを定めた。

7

Hoc etenim quadragesimale jejunium magnam auctoritatem habet et a Lege et a Prophetis et ab Evangelio. Nam legislator Moyses, ut legem acciperet, XL diebus jejunavit.

PL 13, 646D

この四旬節の断食は、律法からも預言者からも福音書からも、大きな権威を得ている。律法の授与者モーセは、律法を受けるために四十日断食した。

8

Similiter Helias maximus Prophetarum, qui curru igneo rapi meruit in coelum, cum persequebatur a Jezabel, angelico primum cibo pastus, postea totidem ab omni esca abstinuit.

PL 13, 647A

同じように、預言者たちのうち最も偉大なエリヤは、火の戦車で天に引き上げられるにふさわしいとされた者であるが、イゼベルに追われたとき、まず天使の食物で養われ、のちに同じ日数だけ〔四十日〕、あらゆる食物を断った。

Sermo III, Caput I

第III説教 第I章PL 13, 647A
1

Decedente jam Quadragesimae tempore, et appropinquantibus sacratissimae Resurrectionis gaudiis, mentio Dominicae passionis nobis, dilectissimi fratres, annuatim occurrit, quae universalem Ecclesiam hodie lacrymoso relatu percellit.

PL 13, 647A

四旬節の時が過ぎゆき、いと聖なる復活の喜びが近づくとき、愛する兄弟たちよ、主の受難の記憶が毎年我々のもとに来る。それは今日、涙を誘う語りによって、普遍の教会を打つのである。

2

Et quamvis plurimi dies supersint ab hac usque ad illam, quae auctorem suum crucifixum specialiter videre meruit; tamen a sanctis patribus per hos dies, qui sequuntur, recitanda nobis eadem passio committitur, maxime a beato Gregorio, qui in omnibus ecclesiasticis officiis, diurnis scilicet et nocturnalibus, hinc usque ad Paschale festum, verba et luctum passionis inducit: insinuans nos pro illo debere flere, sine quo nullam laetitiam perfecte possumus habere.

PL 13, 647A

この日からその日まで、すなわち自らを造った者が十字架につけられるのを特別に見る資格を得た日まで、なお多くの日が残っているが、それでも聖なる教父たちは、続くこの日々のあいだ、この同じ受難を我々に朗読すべきものとして委ねた。とりわけ福者グレゴリウスは、昼と夜のすべての教会の聖務において、ここから復活祭に至るまで、受難の言葉と悲しみを持ち込んでいる。それがなければ完全な喜びをいささかも持てないキリストのために、我々は泣かねばならないと教えているのである。

3

Quicumque ergo Redemptoris nostri membra fore confidimus, dolorem et injuriam tanti capitis sentiamus. Unde propheta: Omne caput languidum, et omne cor moerens; a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas.

PL 13, 647B

したがって、贖い主の肢体であると信じる我々はみな、かくも偉大な頭の痛みと辱めを感じよう。それゆえ預言者は言う。「頭はみな病み、心はみな悲しむ。足の裏から頭の頂まで、そこに健全なところはない」。

4

Et Apostolus: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. Quia vero altius et honorabilius membrum, Christum videlicet, qui caput et vertex noster est, passum fuisse cognoscimus, nos membra inferiora cum eo patiamur: maxime cum non pro qualibet sui commissi culpa, sed pro redemptione nostra pati voluerit, ut nos ab antiqua diaboli servitute redimeret, et patriae coelestis, a qua captivi excludebamur, perpetuos incolas faceret.

PL 13, 647B

また使徒は言う。「一つの肢体が苦しめば、すべての肢体がともに苦しむ」。より高くより尊い肢体、すなわち我々の頭であり頂であるキリストが苦しんだと知っているのだから、より低い肢体である我々もともに苦しもう。ことに、キリストは何かおのれが犯した罪のためではなく、我々の贖いのために苦しもうとしたのである。我々を悪魔の古い隷属から贖い、そこから捕らわれて締め出されていた天の故郷に、永遠の住人としてくれるために。

5

Ipse namque ineffabiliter misericors, non auro seu cujuslibet genere metalli, vel pulchrae varietatis palliis, nec etiam caeterorum animalium victimis, sed proprio corpore in ara crucis Deo Patri immolato, et pretiosissimo sanguine fuso, peccata nostra atque antiquas iniquitates nostras purgare voluit.

PL 13, 647C

言い表しえぬほど慈しみ深いキリストは、金や、どんな種類の金属や、美しい色とりどりの衣や、さらにはほかの獣の犠牲獣によってではなく、自らの体を十字架の祭壇で神なる父に捧げ、いとも貴い血を流すことによって、我々の罪と古い不正を清めようとした。

6

Unde propheta: Vere languores ipse tulit, infirmitates nostras ipse portavit. Et ipse mediator noster ad Patrem dixit: Holocaustum et pro peccato non postulasti: tunc dixi, ecce venio. Et est sensus: Oh!

PL 13, 647C

それゆえ預言者は言う。「まことに彼は我々の病を負い、我々の弱さを担った」。また我々の仲介者自身が父に言った。「汝は全焼の生贄と罪のための生贄を求めなかった。そこで私は言った、見よ、私は来る」。その意味はこうである。ああ〔「ああ」は次節の「神なる父よ」につづく〕。

7

Deus Pater, quia pro humani generis redemptione non vidi te holocaustum animalium captare, statim dixi, ecce venio ut immoler pro populi mei salute.

PL 13, 647C

神なる父よ、人類の贖いのために、汝が獣の全焼の生贄を取るのを私は見なかったので、直ちに言った。見よ、私は来る、私の民の救いのために捧げられるために、と。

8

Ecce, fratres charissimi, Christum pro nobis immolatum audivimus: unde admodum gaudere et tristari possumus: gaudere, quia felix culpa quae talem ac tantum habuit Redemptorem: tristari quia nullum videmus tantae passionis imitatorem.

PL 13, 647D

愛する兄弟たちよ、キリストが我々のために捧げられたと我々は聞いた。それゆえ、大いに喜び、また悲しむことができる。喜ぶのは、「幸いなる過ち」がこれほどの贖い主を得たからであり、悲しむのは、かくも大きな受難をまねる者を一人も見ないからである。

9

Ipse namque corporaliter mortuus, non solum de corporis nostri morte, si necesse est, sed de vitae emendatione et spiritus humiliatione sacrificium requirit.

PL 13, 647D

キリストは体において死んだが、必要なら我々の体の死という生贄だけでなく、命の矯正と霊のへりくだりという生贄を求める。

10

Scilicet ut spiritus noster ex tam magna et ineffabili sui conditoris humilitate admirans contremescat, et carnis illecebras superans, cum ipso passo quamdam compassionem habeat. Unde est: Sacrificium Deo spiritus contribulatus.

PL 13, 647D

すなわち、我々の霊が、自らを造った者のかくも大きく言い表しえぬへりくだりに驚いて震え、肉の誘惑に打ち勝ち、苦しんだ者とともにある種の共苦を持つようにである。それゆえ言われている。「神への生贄は、砕かれた霊である」。

11

Et licet impossibile sit corpoream fragilitatem nostram sequi illius immensam deitatem, bene tamen eum pro modulo humanitatis sequimur, si vitia corporis per jejunium et orationes atque vigilias mactamus: si mundi et nitidi coram ejus oculis manere gaudemus. Unde propheta: Lavamini, mundi estote, et reliqua.

PL 13, 648A

我々の体の弱さがキリストの無限の神性に従うことは不可能であるが、それでも人間の分に応じてキリストに従うことはできる。断食と祈りと徹夜によって体の悪徳を屠り、その目の前に清く輝いてとどまることを喜ぶなら、である。それゆえ預言者は言う。「身を洗え、清くなれ」など。

Sermo III, Caput II

第III説教 第II章PL 13, 648A
1

Sed quomodo imminente rabie persecutoris, vitam pro eo posituri sumus, qui pro ejus amore, saltem pauco tempore a vitiis et a quibuslibet cibis jejunare non possumus? In quo igitur passionem illius imitamur, qui a nullis spurcitiis corpora prohibemus?

PL 13, 648A

しかし、迫害者の猛り狂いが迫っているとき、キリストのために命を捨てるはずの我々が、その愛のために、せめて短い間、悪徳とあらゆる食物から断食することができないのに、どうしてそれができようか。体をどんな汚れからも遠ざけない我々は、いったい何においてキリストの受難をまねているのか。

2

Insuper etenim, quod pejus est, praeceptis illius fortiter repugnantes, quasi inimico contrarii sumus.

PL 13, 648A

そのうえ、さらに悪いことに、キリストの戒めに強く逆らって、まるで敵に対するように反抗している。

3

Nam clamante eo in Veteri Testamento: Non occides, non furtum facies, et caetera legis praecepta; veluti iram illius contra nos provocantes, insani et amentes et moechamur, et occidimus, et furtum facimus: insuper omnia vitia, quo amplius nobis prohibita sunt, eo magis sequi et amare curamus.

PL 13, 648A

旧約において、キリストが「殺してはならない。盗んではならない」と、その他の律法の戒めを叫んでいるのに、我々は、その怒りを自分たちに向けて挑むかのように、狂い、正気を失って、姦淫し、殺し、盗む。そのうえ、どの悪徳も、我々に禁じられるほど、いっそう追い求めて愛そうとする。

4

Similiter minante eo in novo Evangelii Testamento: omnis, qui dixerit fratri suo racha, et qui dixerit fatue, reus erit gehennae ignis; nos e contra zelo invidiae tacti, omnia improperiorum convicia fratribus nostris superbe et contumaciter ingerimus.

PL 13, 648B

同じく新約の福音書において、キリストが脅して言っている。「兄弟に『ラカ』と言う者、『愚か者』と言う者は、ゲヘナの火に値する」。我々は逆に、妬みの熱に打たれて、あらゆる侮辱の罵りを、高ぶり頑なに兄弟たちに浴びせる。

5

Unde a talibus et ab his similibus mentem cohibere debemus, si redemptionis illius participes esse speramus.

PL 13, 648B

それゆえ、その贖いにあずかる者となることを望むなら、こうしたことや似たことから心を引き離さねばならない。

6

Ipse est enim verus sacerdos et pontifex futurorum bonorum, qui Deo Patri suo non sanguinem hircorum et taurorum, sed semetipsum, agnum videlicet immaculatum, obtulit mundans conscientiam nostram ab operibus mortuis, id est a peccatis: ac per hoc semel introivit in sancta, ut appareat nunc vultui Dei Patris pro nobis.

PL 13, 648B

この者こそ、来たるべき善きものの真の祭司にして大祭司であり、山羊や雄牛の血ではなく、自分自身、すなわち汚れなき羊を神なる父に捧げて、我々の良心を死んだ業、すなわち罪から清めた。それによって一度だけ聖所に入り、いま我々のために神なる父の顔の前に現れている。

7

Alii namque sacerdotes mactatis animalium carnibus juxta morem veteris legis, singulis annis semel introibant in sancta: iste sacerdos in aeternum, qui non venit legem solvere, sed adimplere, non singulis, sed ultimo vitae suae anno, mactato se ipso in ara crucis, semel introivit in sancta, id est in coelum, ut famulis se per fidem sequentibus, arcana Patris reseret, quae post finem ipsis possidenda conferat.

PL 13, 648C

ほかの祭司たちは、古い律法の習わしに従って獣の肉を屠り、毎年一度聖所に入った。この祭司は永遠に祭司であり、律法を廃するために来たのではなく、成就するために来て、毎年ではなく、生涯の最後の年に、自らを十字架の祭壇で屠って、一度だけ聖所、すなわち天に入った。信仰によって従う僕たちに父の秘められたことを開き示し、終わりののち彼らが所有すべきものを授けるためである。

8

Alii sacerdotes expleto sacrificii tempore, ad templum sequenti anno reversuri, ad propria reverti curabant: ille peracto passionis et resurrectionis suae mysterio, ad propria coeli palatia reversus est, non sequenti anno, sed in fine saeculi venturus, ut bonorum et malorum merita recto examine discutiat, et bonis praemia, malis supplicia reddat.

PL 13, 648C

ほかの祭司たちは、生贄の時が終わると、翌年また神殿に帰るために、自分の家に帰ることを心がけた。彼は、受難と復活の奥義を成し遂げたのち、天の自分の宮殿に帰った。翌年ではなく、世の終わりに来るのである。善人と悪人の功績を正しい審査によって吟味し、善人には報いを、悪人には罰を返すために。

9

Quid in illa die acturi sumus, fratres, in qua non solum de operibus malis, sed insuper etiam de otiosis locutionibus rationem reddituri sumus?

PL 13, 648D

兄弟たちよ、その日、我々は何をするだろうか。その日には、悪い行いについてだけでなく、さらに無益な言葉についても、我々は釈明をしなければならないのに。

10

Et si omnes linguae culpas, quae a nobis pro nihilo ducuntur, senserimus; quid de caeteris membris timendum est, manibus scilicet et pedibus aliisque, quae sine dubio multa illicita fecisse cognoscimus?

PL 13, 648D

もし我々が、取るに足らないものと見なしている舌のすべての過ちを感じ取るなら、ほかの肢体、すなわち手や足やそのほかについて、何を恐れねばならないか。それらがどれほど多くの不法を行ったか、我々は疑いなく知っているのに。

11

Nam si ex omnibus culpis, quae fecimus, poenas solverimus, aeternaliter damnati et perditi sumus.

PL 13, 648D

もし我々が犯したすべての罪について罰を果たすなら、我々は永遠に罪に定められ、滅びた者である。

12

Ergo unusquisque nostrum quanto animam suam diligit, tanto peccata praeterita per poenitentiam deleat, et caveat ne ipsa reiteret, et quod semel per gratiam Dei extinxit, amplius ne accendat.

PL 13, 649A

それゆえ、我々のひとりひとりは、自らの魂を愛するほど、過去の罪を悔い改めによって消し去り、それを繰り返さぬよう気をつけ、神の恩寵によって一度消したものを、もう燃え立たせることのないようにせよ。

13

Qui enim peccatum quod jam ingemuit reiterat, Deum sibi ad iram provocat, ut eum vocatus non audiat.

PL 13, 649A

すでに嘆いた罪を繰り返す者は、神を自分に対する怒りへと挑発し、呼んでも神が聞き入れないようにしてしまう。

14

Unde per Salomonem dicit: Vocavi, et renuistis, despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis: ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit.

PL 13, 649A

それゆえ、ソロモンを通して神は言う。「私は呼んだが、汝らは拒んだ。汝らは私のあらゆる勧告を軽んじ、私の叱責を顧みなかった。私もまた、汝らの滅びのとき笑い、汝らの恐れていたものが来るとき嘲ろう」。

15

Quam formidanda vox, fratres dilectissimi, qua Redemptor noster de nostro interitu se risurum minatur! Quamobrem aures nostrae mentis praeceptis illius assidue pandamus, ut eum in judicio non terribilem, sed blandum videamus.

PL 13, 649A

愛する兄弟たちよ、我々の贖い主が、我々の滅びを笑おうと脅しているこの声は、何と恐るべきことか。それゆえ、我々の心の耳を絶えずその戒めに開こう。裁きのとき、彼を恐ろしい者としてではなく、優しい者として見るために。

16

Et quomodo illum terribilem et iratum contra nos sufferre poterimus, qui in praesenti vita coruscationem aut tonitruum illius vix prae pavore tolerare possumus?

PL 13, 649A

現在の生で、キリストの稲妻や雷鳴さえ、恐れのあまりほとんど耐えられない我々が、恐ろしく、我々に怒っているその者を、どうして耐えられようか。

17

Et si motu creaturae unius ad tempus terremur, qua fortitudine Creatorem cum igne ad judicandum venientem, et non solum terras, sed etiam coelos concutientem, exspectare poterimus?

PL 13, 649B

一つの被造物の動きによって、しばしのあいだ我々が震えおののくのなら、火とともに裁きに来て、地だけでなく天をも揺り動かす創造主を、どんな強さで待ち受けられようか。

18

Nam ut Psalmista dicit: Ignis in conspectu ejus ardebit. et in circuitu ejus tempestas valida. Et ipse judex per prophetam dicit: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed etiam coelum.

PL 13, 649B

詩編作者は言う。「その前には火が燃え、周囲には激しい嵐がある」。裁き主自身も預言者を通して言う。「もう一度だけ、私は地のみならず天をも揺り動かす」。

19

Pertimescite, fratres, adventum illius judicis, in cujus determinato judicio non erit spatium redemptionis.

PL 13, 649B

兄弟たちよ、あの裁き主の到来を恐れよ。その定められた裁きには、贖いの余地はないのだから。

20

A pravis moribus et a mala consuetudine turpis vitae cessate, et compati cum Redemptore vestro studete, ut et cum illo de tumulis vitiorum possitis resurgere, et ad coelestia regna post judicium feliciter ascendere. Amen.

PL 13, 649B

悪しき習わしと、恥ずべき生の悪い習慣をやめよ。そして諸君の贖い主とともに苦しむよう努めよ。彼とともに悪徳の墓から甦り、裁きののち、天の国へ幸いに昇ることができるように。アーメン。

Sermo IV, Caput I

第IV説教 第I章PL 13, 649C
1

Delectatione praesentis diei, fratres charissimi, laetati mysteria quibus fulget debetis agnoscere solliciti, ut laetitiae gaudia quae celebramus exterius, unde oriuntur, docta mens discutiat interius.

PL 13, 649C

愛する兄弟たちよ、今日の楽しみに喜んでいる諸君は、この日が輝いている奥義を、注意深く知らねばならない。我々が外に向けて祝っている喜びの楽しみがどこから生じるのかを、教えられた心が内において吟味するためである。

2

Sed ne superfluitas verborum animis vestris gignat taedium; maxime cum hujus diei officium in longissimis protrabatur cantibus et gratissimis de Deo nostro jubilationibus; de ejusdem nomine, quod diversis vocabulis distinguitur, pauca vobis primum praelibare studebo.

PL 13, 649C

しかし、言葉の過多が諸君の心に倦怠を生じさせないように、とりわけこの日の聖務が、いとも長い歌と、我々の神への心地よい喜びの歌によって引き延ばされるのであるから、まずこの日の名について、いくつもの呼び名で区別されているこの名について、少しだけ諸君に味わわせるよう努めよう。

3

Dicitur enim dies Palmarum, sive Florum, atque Ramorum, nec non et Hosanna, Pascha petitum etiam seu competentium, et capita lavantium. Quae licet vulgari more ita nominentur, omnia tamen certam et convenientem retinent significationem.

PL 13, 649C

この日は、枝の日、あるいは花の日、小枝の日、またホサンナの日、請われた過越祭、あるいは志願者たち(competentes)の過越祭、頭を洗う者たちの日とも呼ばれる。これらは俗な言い方でそう名づけられるとはいえ、いずれも確かでふさわしい意味を保っている。

4

Dies igitur Palmarum ideo vocatur, quia in eo Dominus noster asello sedens, pro salute generis humani passurus, Hierosolymam perrexit; cui occurrit plurima turba gaudentis populi cum ramis palmarum et diversarum arborum clamando: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini.

PL 13, 649D

この日が枝の日と呼ばれるのは、我々の主が、人類の救いのために苦しもうとして、子ろばに乗ってエルサレムへ進んだからである。喜ぶ民の大群が、棕櫚の枝やさまざまな木の枝を持って彼を迎え、叫んだ。「ホサンナ、主の名によって来る者に祝福あれ」。

5

Dies etiam Florum idcirco dicitur, eo quod sancta mater Ecclesia, in commemoratione tanti gaudii, hac die prae caeteris annua revolutione flores benedictos et consecratos cantando portare voluerit, ut Redemptori suo gaudens occurrere possit.

PL 13, 649D

また花の日と言われるのは、聖なる母なる教会が、かくも大きな喜びを記念して、毎年巡るこの日に、他の日にまさって、祝福され聖別された花を歌いつつ運ぶことを望んだからである。喜びつつ自らの贖い主を迎えることができるようにである。

6

Nec non etiam dies Ramorum dicitur, quia ob eamdem causam non solum palmae, sed etiam virentes rami ab Ecclesiae filiis hodie portantur.

PL 13, 650A

さらに小枝の日とも言われるのは、同じ理由で、今日、棕櫚だけでなく緑の枝も、教会の子らによって運ばれるからである。

7

Hosanna siquidem ideo vocatur, quia plebs Hebraeorum Dominum praecedentium et sequentium, Hosanna, quod Latine interpretatur Salvifica, eidem Domino cantare videbatur.

PL 13, 650A

ホサンナと呼ばれるのは、主の前を行く者たちと後に従う者たちとのヘブライ人の民が、その主に向かってホサンナ、ラテン語で言えば「救いをもたらせ」と歌っていたと見えるからである。

8

Pascha petitum sive competentium dicitur, quia hoc die symbolum, id est fidei sanctae credulitas competentibus neophytis tradebatur, ut qui ad Dei gratiam percipiendam in Paschali solemnitate festinabant, fidem quam confiteri deberent agnoscerent.

PL 13, 650A

請われた過越祭、あるいは志願者たちの過越祭と言われるのは、この日に信条(シンボルム)、すなわち聖なる信仰の信奉が、志願者である新信者たちに授けられたからである。過越祭の祝いで神の恩寵を受けようと急ぐ者たちが、告白すべき信仰を知るためであった。

9

Competentes enim dicuntur, quasi simul petentes, id est gratiam Dei petentes. Capita lavantium hunc diem appellat vulgus, quia eo die mos erat lavandi capita infantium, qui ungendi erant sancto sabbato, ne forte Quadragesimae observatione sordidati accederent ad unctionem.

PL 13, 650A

志願者(competentes)とは、いわば「ともに請う者たち」、すなわち神の恩寵を請う者たちの意である。この日を俗に、頭を洗う者たちの日と呼ぶのは、この日に、聖土曜日に塗油される幼児たちの頭を洗う習慣があったからである。四旬節の遵守で汚れて塗油に臨むことのないようにするためであった。

10

Haec autem hebdomada ideo major dicitur, vel quia major sobrietas in ea servatur, vel quia majus quam in caeteris hebdomadibus officium in ea celebratur.

PL 13, 650B

またこの週が大週間と呼ばれるのは、この週により大きな節制が守られるからであるか、あるいは、ほかの週よりも大きな聖務がこの週に行われるからである。

Sermo IV, Caput II

第IV説教 第II章PL 13, 650B
1

Haec de nominibus hujusce diei breviter dicta sufficiant: quorum quaedam ut ad litteram intellecta sunt, ita permanent; quaedam aliud allegorice significant. In omni enim Scriptura veteris et novi Testamenti, palma semper victoriam significavit.

PL 13, 650B

この日の名について簡潔に述べたことで足りるとしよう。そのうちある名は文字どおりに解されるとおりにとどまるが、ある名は寓意的に別のことを意味する。旧約と新約のすべての聖典において、棕櫚は常に勝利を意味した。

2

Per ramos igitur palmarum illa victoria designatur, qua Dominus noster per mortem suam, mortem nostram destruxit, et per tropaeum crucis principem mortis diabolum superavit.

PL 13, 650B

したがって棕櫚の枝によって、あの勝利が示される。我々の主がその死によって我々の死を滅ぼし、十字架の戦勝記念碑によって死の頭である悪魔に打ち勝った、あの勝利である。

3

Per flores odor virtutis exprimitur, quo captae fideles animae regem suum ad Hierusalem, id est ad sanctam Ecclesiam tendentem comitantur; ut cum eo Pascha, id est transitum celebrantes, cum eo ad coelestia resurgere mereantur.

PL 13, 650B

花によっては徳の香りが表される。その香りに魅せられた信者たちの魂は、エルサレム、すなわち聖なる教会へと進む自分たちの王に付き従い、ともに過越、すなわち通過を祝って、ともに天へと甦るにふさわしいとされるのである。

4

Per arborum ramos dicta significantur veterum prophetarum, quos ille collectos in via sternit qui simplicia corda fratrum et minus erudita exemplis instruit, ne in via veritatis oberrent.

PL 13, 650C

木々の枝によっては、古い預言者たちの言葉が表される。これを集めて道に敷くのは、兄弟たちの素朴で教育の足りない心を、真理の道で迷わぬよう手本によって教える者である。

5

Illud autem hosanna totiens a plebe repetitum et ingeminatum, unitatem fidei nostrae qua vivere debemus significat; quia licet sit in plebe fidelium tam ordinis quam sexus et aetatis diversitas, uno tamen ore et una confessionis laude Salvatorem nostrum clamare debemus dicendo: Hosanna, id est salvifica sive salvum fac: est enim Hebraeum verbum, quod Latine expressum sonat, salvifica, sive salvum fac populum tuum, sive totum mundum.

PL 13, 650C

あのホサンナが民によって何度も繰り返され、重ねて叫ばれるのは、我々が生きるべき信仰の一致を意味する。信者の民には身分にも性にも年齢にも違いがあるが、それでも一つの口、一つの告白の賛美をもって、我々の救い主に叫ばねばならない。「ホサンナ」、すなわち「救いをもたらせ」あるいは「救え」と。これはヘブライ語の言葉で、ラテン語で表せば「救いをもたらせ」、あるいは「汝の民を救え」、あるいは「全世界を救え」と響く。

Sermo IV, Caput III

第IV説教 第III章PL 13, 650D
1

Quia vero huic diei talia nomina ex convenientibus mysteriorum significationibus aptantur, quolibet breviloquio demonstrandum, charissimi, vobis est, quibus operibus nostri Salvatoris illustratur.

PL 13, 650D

この日にこのような名が、奥義のふさわしい意味から当てられているのであるから、愛する者たちよ、諸君に、どんなに簡潔な言い方ででも、これが我々の救い主のどのような業によって明らかにされるのかを、示さねばならない。

2

Etenim sicut sanctus evangelista refert, ante sex dies veteris paschae, qui ab hesterna die computantur, venit Jesus Bethaniam in domo Simonis leprosi, ubi Lazarum suscitaverat, et fecerunt ei coenam ibi: quo etiam Maria accipiens libram unguenti, unxit pedes Domini, et capillis suis tersit: pro qua re indignante Juda proditore, Jesus in laude mulieris respondit: Opus bonum operata est in me, et caetera quae in passione de hujusmodi causa prosequuntur.

PL 13, 650D

聖なる福音書記者が伝えるとおり、古い過越祭の六日前(昨日から数えられる)、イエスはベタニアの、重い皮膚病のシモンの家に来た。そこはラザロをよみがえらせた所であり、人々はそこで彼のために夕食を用意した。そこでマリアは一リブラの香油を取り、主の足に塗り、自分の髪で拭った。そのことで裏切り者ユダが憤ったので、イエスは女を称えて答えた。「彼女は私に善い業をした」。そのほか、受難の記事でこの件について続けて語られることがある。

3

Quam boni operis consuetudinem sequens vir sanctus Gregorius hac ipsa die, hesterna videlicet, se totum dandis eleemosynis pedibusque pauperum lavandis occupabat, ut quod devotissima mulier capiti fecit, id est Christo, iste membris ejus, id est pauperibus faceret.

PL 13, 651A

この善い業の習慣にならって、聖なる人グレゴリウスは、まさにこの日、すなわち昨日、すべてを施しを与えることと貧しい者たちの足を洗うことに費やした。きわめて敬虔な女が頭、すなわちキリストにしたことを、彼はその肢体、すなわち貧しい者たちにするためである。

4

Unde dies eadem absque officio proprio manens, ita praetitulatur in Sacramentario: sabbato vacat a statione publica, quando dominus papa eleemosynam dat.

PL 13, 651A

それゆえ、この同じ日は固有の聖務を持たずにとどまり、秘跡書(サクラメンタリウム)に次のように表題が付けられている。「土曜日は公の巡礼礼拝(スタティオ)を欠く。教皇が施しを与えるときである」。

5

De quo facto, si florem allegoricum carpere vultis, scitote quia unguentum significat justitiam, ideoque libra fuisse perhibetur.

PL 13, 651A

この出来事から寓意の花を摘みたいなら、知れ。香油は正義を意味する。それゆえ一リブラであったと伝えられている〔libra は重さの単位であるとともに天秤の意もあり、正義と結びつけている〕。

6

Qui enim justitiam perfecte servat, pedes Domini sine dubio lavat: et qui bene vivendo misericordiam diligit, pedes illius unguento perungit. Et qui abundanter pauperibus tribuit, capillis suis pedes Domini tergit.

PL 13, 651A

正義を完全に守る者は、疑いなく主の足を洗う。よく生きて慈しみを愛する者は、その足に香油を塗る。貧しい者たちに豊かに分け与える者は、自らの髪で主の足を拭う。

7

Domus ergo repleta ex odore unguenti, id est omnis mundus, et fama tam devotissimae mulieris, et virtute fidelium illam in talibus imitantium.

PL 13, 651B

そして家は香油の香りで満たされた。すなわち全世界が、かくも敬虔な女の評判と、そのような行いでこれにならう信者たちの徳によって〔満たされた〕。

8

Nam quod ante sex dies Paschae passurus Dei Filius Bethaniam adiit, significat quod hominem, quem sexta feria conditum, serpentina fraude perdiderat, per Bethaniam, id est per domum obedientiae transiens, eadem sexta feria proprio sanguine redimere properabat.

PL 13, 651B

過越祭の六日前、受難しようとする神の子がベタニアに入ったことは、次のことを意味する。第六日〔金曜日〕に造られ、蛇の欺きによって失われた人を、神の子は、ベタニア、すなわち従順の家を通って、同じ第六日に自らの血によって贖おうと急いだのである。

9

A qua praedicta civitate Bethania crastina die exiens, quinto videlicet die ante Pascha, quod est hodie, misit duos discipulos suos Hierusalem dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et invenietis asinam et pullum: solvite et adducite mihi.

PL 13, 651B

その町ベタニアから翌日出て、すなわち過越祭の五日前、つまり今日、彼は二人の弟子をエルサレムへ遣わして言った。「向かいの村に行け。そうすれば、ろばとその子を見つける。解いて、私のもとに連れて来い」。

10

Qui solventes adduxerunt ad Jesum, et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.

PL 13, 651B

彼らは解いてイエスのもとに連れて来て、その上に自分たちの衣を置き、イエスをその上に座らせた。

11

Cum audisset turba, quae venerat ad diem festum, quod Jesus pergeret ad Hierusalem, acceperunt ramos palmarum, veneruntque ei obviam, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini.

PL 13, 651C

祭りのために来ていた群衆は、イエスがエルサレムに向かうと聞いて、棕櫚の枝を取り、彼を迎えに出て、叫んだ。「ホサンナ、主の名によって来る者に祝福あれ」。

Sermo IV, Caput IV

第IV説教 第IV章PL 13, 651C
1

Sed quia haec facta Domini verbis evangelistae commemorata ad litteram satis patent, quoniam ita fuere ut sonant; mysticus sensus nobis pro brevitate pandendus est, qui cunctis nisi sapientibus occultatur.

PL 13, 651C

しかし、福音書記者の言葉で語られた主のこれらの行いは、文字どおりにはすでに十分明らかであり、語られたとおりに起こったのであるから、我々は簡潔に神秘的な意味を開き示さねばならない。この意味は、賢い者たちを除いて、すべての人に隠されている。

2

Duo namque discipuli duos ordines praedicatorum, unum in circumcisione, alterum in gentibus, significant, vel Petrum et Philippum, quos misit Christus ad Hierusalem, id est sanctam Ecclesiam; quorum alter, id est Philippus, Samariam quasi asinam; alter, id est Petrus, Cornelium ex gentibus quasi pullum ad fidem Christi perduxit.

PL 13, 651C

すなわち、二人の弟子は、宣べ伝える者たちの二つの階層、一つは割礼の者たちのうちの者、いま一つは異邦人のうちの者を表す。あるいはペトロとフィリポを表す。キリストは彼らをエルサレム、すなわち聖なる教会に遣わした。その一方、すなわちフィリポは、サマリアを、いわば雌ろばとして、他方、すなわちペトロは、異邦人のうちのコルネリウスを、いわば子ろばとして、キリストへの信仰へ導いた。

3

Item per duo animalia duo populi, Judaicus scilicet et Gentilis figurantur; quae in adventu discipulorum ligata erant, quia uterque populus vinculis peccatorum suorum constrictus erat. Vestimenta Apostolorum vel doctrinae sunt virtutum, vel opera justitiae.

PL 13, 652A

同じく、二匹の動物によって二つの民、すなわちユダヤの民と異邦の民が表される。弟子たちが来たとき、これらはつながれていた。どちらの民も、自らの罪のきずなに縛られていたからである。使徒たちの衣は、徳の教えであるか、さもなくば正義の行いである。

4

Unde psalmista: Sacerdotes tui induantur justitiam. Turba autem plurima, quae vestimenta sua in via stravit, innumerabilem multitudinem martyrum significat, qui se proprio exuentes indumento, simplicioribus viam faciunt, qua ad visionem pacis pervenire valeant.

PL 13, 652A

それゆえ詩編作者は言う、「汝の祭司たちは正義を身にまとえ」。また、道に自分たちの衣を敷いた非常に大勢の群衆は、数えきれない殉教者の群れを表す。彼らは自らの衣を脱ぎ捨てて、より素朴な者たちのために道を備え、その道によって平和の幻〔「平和の幻」はエルサレムの名の意味とされたもので、天のエルサレムを指す〕に達することができるようにする。

5

Per asellum enim, in quo sedebat, simplicia gentilitatis corda figurantur; quae velut indomita nullis disciplinae retinaculis ligata manebat; ad simulacra muta, prout ducebatur, incedens: quam Dominus praesidendo et regendo perducebat ad visionem pacis aeternae.

PL 13, 652B

というのは、彼が座っていたろばの子によって、異邦の素朴な心が表されるからである。異邦の民は、いわば馴らされないまま、教えの手綱には少しもつながれずにいて、連れて行かれるままに、ものを言わぬ偶像のほうへ歩んでいた。主は、この民の上に座し、これを治めて、永遠の平和の幻へと導いた。

6

Denique non absque magni causa sacramenti factum esse creditur, quod Dominus hac die specialiter Hierosolymam tendens ministeria jumentorum sibi adhibuerit; palmarum quoque et ramorum seu florum varia ornamenta circa se portari, regemque et Dominum se appellari voluerit: quae omnia saepe Hierusalem veniens antea fieri recusabat.

PL 13, 652B

さらに、主がこの日、とりわけエルサレムを目ざして、役畜の働きを用い、また棕櫚や枝、あるいは花の様々な飾りが自分の周りに運ばれ、自分が王また主と呼ばれることを望んだのは、大いなる秘義の理由なしに行われたのではないと信じられている。これらすべてを、主は以前、しばしばエルサレムに来たときには、行われることを拒んでいたのである。

7

Ideo namque cum tanta gloria est ingressus, ut quia tempus passionis suae jam instare sciebat, Judaeorum animos excitari cogeret contra se, ut per mortem corporis sui, mortem animarum nostrarum destrueret.

PL 13, 652B

主がこれほどの栄光をもって入城したのは、自らの受難の時がすでに迫っていると知っていたので、ユダヤ人たちの心が自分に向かって掻き立てられるよう仕向け、自らの体の死によって、我々の魂の死を滅ぼすためだったからである。

8

Ergo, ter beatissimi, qui passionem illius recolimus, etsi pro illo omnes mori non possumus, et pacificatis Ecclesiae calumniatoribus, bellum cum eis non habemus, vitia tamen membrorum nostrorum mortificare curemus, ut post luctum passionis, gaudia resurrectionis capientes, cum eo de vitiis ad virtutum celsitudinem resurgere queamus. Amen.

PL 13, 652C

それゆえ、三重に祝福された者たちよ、主の受難を思い起こす我々は、すべての者が主のために死ぬことはできないとしても、また、教会を中傷する者たちが宥められて、彼らとの戦いを交えていないとしても、我々の肢体の悪徳を殺すよう努めよう。そうして、受難の悲しみのあとに復活の喜びを受け、主とともに悪徳から徳の高みへとよみがえることができるようにしよう。アーメン。