Caput I
第I章PL 13, 1089CAperire desidero qualiter in baptismo nascamur, et qualiter innovemur. Verbis sane ipsius loquar, fratres, ne forte me ob nitorem sententiarum, stylo exsultasse credatis; et ut rem mysticam intelligere possitis: atque utinam inculcare possim, gloriam non requiro; Dei enim solius gloria est.
PL 13, 1089C私は、我々が洗礼においていかにして生まれ、いかにして新たにされるかを明らかにしたい。兄弟たちよ、私は確かに彼自身の言葉で語ろう〔ipsius は神を指し、聖書の言葉の意と取った〕。文の輝きのゆえに私が文体を誇ったなどと諸君が思わぬように、また諸君が奥義にかかわる事柄を理解できるように、である。そして、願わくは、〔これを諸君に〕深く刻みつけることができればよいが、私は栄光を求めない。栄光は神のみのものだからである。
Vestri me tantum cura sollicitat, et horum maxime competentium, si quo modo possim intelligere tantae felicitatis examen. Aperiam igitur quid fuerit ante gentilitas, quid fides praestet, quid baptismus indulgeat.
PL 13, 1089D私をいま思い煩わせているのは、ただ諸君への気遣いであり、とりわけここにいる受洗志願者たち〔competentes〕への気遣いである。かくも大いなる幸いの吟味を、何とかして〔諸君に〕理解させられるようにと〔底本は intelligere。「理解させる」の意に解した〕。そこで私は明らかにしよう、以前の異邦の状態がどのようなものであったか、信仰が何を与え、洗礼が何を恵み与えるかを。
Quod si ita, ut ego sentio, vestra corda penetraverit, judicabitis, fratres, nullam nobis adhuc praedicationem amplius praestitisse. Accipite ergo, dulcissimi, homo ante baptismum in qua morte sit positus.
PL 13, 1089Dもしこれが、私が思うとおりに諸君の心に染み入ったなら、兄弟たちよ、諸君はこう判断するであろう。これまで我々に、これ以上のものを与えた説教は一つもなかったと。では受け取れ、最愛の者たちよ、洗礼を受ける前の人間が、どのような死に置かれていたかを。
Scitis certe illud antiquum, quod Adam terrenae origini praestitutus sit: quae utique damnatio, legem illi aeternae mortis imposuit; et omnibus ab eo posteris quos lex una retinebat, haec mors in genus omne dominata est, ab Adam usque ad Moysen (Rom. V, 14) .
PL 13, 1089D諸君はたしかに、あの古い出来事を知っている。アダムは土という起源のもとに定められた。この断罪は、彼に永遠の死の法を課した。そして彼から出たすべての子孫は、ひとつの法に縛られていたので、この死はあらゆる種族を支配した。「アダムからモーセまで」(ローマ5:14)。
Per Moysen vero, unus tantum populus electus est, semen scilicet Abrahae, si mandata justitiae servare potuisset.
PL 13, 1090Cしかしモーセによっては、ただ一つの民、すなわちアブラハムの種だけが選ばれた。正義の戒めを守ることができるならば、というのである。
Interea nos omnes sub peccato tenebamur, ut fructus essemus mortis: siliquarum escis et pecorum custodiae destinati, id est, operibus immundis, per malos angelos; quibus dominantibus, nec facere licuit nec scire justitiam: parere enim talibus dominis, res ipsa cogebat. Ab his potestatibus et ab hac morte qualiter liberati simus, attendite.
PL 13, 1090Cそのあいだ、我々はみな罪のもとに押さえつけられ、死の実となっていた。イナゴ豆の餌と家畜の番に、すなわち汚れた業に、悪しき天使たちによって定められていたのである。彼らが支配していたので、正義を行うことも、知ることも許されなかった。そうした主人たちに従うことを、事態そのものが強いたからである。これらの権力と、この死から、我々がいかにして解き放たれたかに、注意せよ。
Caput II
第II章PL 13, 1090DAdam postquam peccavit, ut retuli, dicente tunc Domino, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19) ; addictus est morti. Haec addictio in genus omne defluxit.
PL 13, 1090Dアダムは、私が語ったように、罪を犯したのち、そのとき主が「汝は土であり、土に帰る」(創世記3:19)と言ったので、死に引き渡された。この引き渡しは、あらゆる種族に流れ込んだ。
Omnes enim peccaverunt, ipsa jam urgente natura, sicut Apostolus dicit: Quia per unum hominem peccatum introivit, et per delictum mors, et sic in omnes homines devenit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12) .
PL 13, 1090Dすべての人が罪を犯したのである。すでに本性そのものが迫っていたからだ。使徒の言うとおりである。「一人の人によって罪が入り、罪によって死が入り、こうして死はすべての人に及んだ。その人において、すべての人が罪を犯した」(ローマ5:12)。
Dominatum est ergo peccatum, cujus vinculis quasi captivi trahebamur ad mortem; mortem scilicet sempiternam.
PL 13, 1091Aこうして罪が支配した。我々は、その鎖につながれた捕虜のように、死へと、すなわち永遠の死へと引かれていた。
Hoc vero peccatum ante Legis tempora nec intelligebatur, sicut Apostolus dicit: Donec enim Lex poneretur, peccatum in mundo non habebatur, hoc est non videbatur; ad Legis adventum revixit (Rom. V, 13) .
PL 13, 1091Aしかるにこの罪は、律法の時以前には、理解されてもいなかった。使徒の言うとおりである。「律法が置かれるまでは、罪は世にあるとはされなかった」、すなわち見えなかった。「律法の到来とともに、罪は生き返った」(ローマ5:13)。
Apertum est enim ut videretur: verum frustra, quia id prope nemo servabat. Dicebat enim Lex: Non maechaberis, non occides, non concupisces; tamen concupiscentia cum vitiis omnibus permanebat: ita peccatum istud ante Legem occulto gladio interfecit hominem, Lege districto.
PL 13, 1091A見えるようにと、罪は明らかにされた。だが無駄であった。ほとんどだれもそれを守らなかったからである。律法は言った、「姦淫してはならない、殺してはならない、むさぼってはならない」。それでも、むさぼりは、あらゆる悪徳とともに居座っていた。こうして、この罪は、律法以前には隠れた剣で人を殺し、律法によって〔その剣は〕抜き放たれたのである。
Quae igitur spes homini? Sine Lege ideo periit, quia peccatum videre non potuit; et in Lege, ideo quia in id ipsum quod videbat, incurrit. Quis eum ab interitu potuit liberare? Audite Apostolum: Miserrimus ergo homo! Quis me liberabit a corpore mortis hujus? Gratia, inquit, per Dominum nostrum Jesum Christum (Rom. VII, 24, 25) .
PL 13, 1091Aでは、人間にどんな望みがあるか。律法なしに滅びたのは、罪を見ることができなかったからであり、律法のもとで滅びたのは、見えていたまさにそのものに、突き当たったからである。だれが彼を滅びから解き放てただろうか。使徒に聞け。「何と惨めな人間であろう。この死の体から、だれが私を解き放つのか。恩寵である」と彼は言う、「我々の主イエス・キリストによる恩寵が」(ローマ7:24, 25)。
Caput III
第III章PL 13, 1091BQuid est gratia? peccati remissio, id est, donum. Gratia enim donum est. Ergo Christus adveniens hominemque suscipiens, ipsum illum hominem de potestate peccati purum et innocentem Deo primus exhibuit.
PL 13, 1091B恩寵とは何か。罪の赦しであり、すなわち賜物である。恩寵とは賜物だからである。そこでキリストは、来て、人を引き受け、その人間そのものを、罪の権力のもとから、清く無垢な者として、はじめて神の前に差し出した。
Dicit Esaias: Ecce virgo, inquit, in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel. Butyrum et mel manducabit, prius quam sciat aut proferre malum, aut eligere bonum (Isa. XIV, 15) .
PL 13, 1091Bイザヤは言う。「見よ、おとめは胎内に宿り、男の子を産む。その名を汝らはインマヌエルと呼ぶ。彼はバターと蜜を食べる。悪を言い出すか、善を選ぶかを知る前に」(イザヤ14:15)〔ミーニュの引照のまま。引かれた語はイザヤ書7:14-15に当たる〕。
Et de ipso iterum: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (Isa. XLIII, 9) .
PL 13, 1091Bまた彼について再び言う。「彼は罪を犯さず、その口に偽りは見いだされなかった」(イザヤ43:9)〔ミーニュの引照のまま。引かれた語はイザヤ書53:9に当たる〕。
Sub hoc innocentiae patrocinio, ut primum defensionem nominis aggressus est Christus in ipsa carne peccati, continuo ille peccati inobedientiae parens qui primos homines aliquando deceperat, festinare incepit, aestuare, trepidare.
PL 13, 1091Cこの無垢の庇護のもとに、キリストが、罪の肉そのものの中で、〔人の〕名の弁護にはじめて着手したとたん、かつて最初の人間たちを欺いたあの、不従順の罪の親は、慌て、いきりたち、おののきはじめた。
Vincendus enim erat soluta lege peccati, qua sola hominem vel obtinuerat, vel poterat obtinere.
PL 13, 1091Cというのも、彼は、罪の法が解かれたなら、打ち負かされるほかなかったからである。この法だけによって、彼は人間を手に入れていたし、手に入れることができたのである。
Armatur ergo in aciem spiritualem adversus immaculatum; ac primum, eo artificio quo in paradiso Adam vicerat, specie dignitatis aggreditur; et velut sollicitus de potestate coelesti: Si filius Dei es, inquit, dic ut lapides isti fiant panes (Matth. IV, 3) : ut dum erubescit, aut non vult dissimulare se Filium Dei, tentantis jussa compleret.
PL 13, 1091Cそこで彼は、汚れなき者に対して霊の戦列に武装して向かう。まず、楽園でアダムに勝ったあの策略をもって、威厳の見かけで襲いかかる。そして、天の権力を案じているかのように言う。「汝が神の子なら、これらの石がパンになるよう命じよ」(マタイ4:3)。恥じたり、神の子であることを隠すまいとしたりして、誘惑する者の命じたことを果たさせようというのである。
Ecce adhuc non tacet, suggerens ut si se misisset ex alto, acciperetur manibus Angelorum, quibus mandasset Pater ut humeris eum ferrent, ne forte offenderet ad lapidem pedem suum, dum probare vult Dominus se esse de quo Pater istud mandasset facere quod tentator urget.
PL 13, 1091C見よ、なお黙らず、こうそそのかす。もし高みから身を投げれば、天使たちの手に受け止められるだろう、父はその天使たちに、足が石に打ちつけられぬよう、肩に載せて運べと命じたのだから、と。主が、父がそのことを命じた相手が自分であると証明しようとして、誘惑する者の迫ることを行うようにというのである。
Elisus novissime coluber, quasi jam cederet, ipsa illa quae primo homini eripuerat, mundi regna promittit; ut dum vicisse se credit hominis Advocatum, recepto (quod defendebat) imperio, inclinaret ad dictam ab impio dignitatem, ac sic aliquando peccaret.
PL 13, 1091Dついに蛇は打ち砕かれ、いまや退くかのように、最初の人間から奪い取ったまさにそのもの、この世の王国を約束する。人の弁護者に勝ったと思い込んでいるあいだに、(その弁護者が守っていた)支配権を〔弁護者が〕取り戻し、不敬の者が差し出す威厳に傾いて、こうしていつか罪を犯すようにというのである〔recepto … imperio の係りは定かでない。弁護者が支配権を取り戻す意に取った〕。
Verum in his omnibus superatur inimicus, et coelesti virtute dissolvitur, sicut Vates ad Dominum, ut resolvas, inquit, inimicum et vindicatorem, quoniam videbo coelos opus digitorum tuorum (Psal. VIII, 3, 4) .
PL 13, 1091Dしかしこれらすべてにおいて敵は打ち負かされ、天の力によって解かれる。預言者が主に向かって言うとおりである。「汝が、敵と復讐者を解き散らすために。私は天を、汝の指の業を見るからである」(詩篇8:3, 4)。
Caput IV
第IV章PL 13, 1092ADebuerat cedere diabolus; necdum tamen desinit. Scribas et Pharisaeos et omnem illam impiorum catervam, notis subornat insidiis, furoribus agitat.
PL 13, 1092A悪魔は退くべきであった。だがなお、やめない。律法学者たちとファリサイ派の人々、そしてあの不敬の者たちの群れ全体を、おなじみの罠でそそのかし、怒りで駆り立てる。
Igitur illi post varias artes et corda mendacia, quibus Dominum more serpentis obsequentia decipere cogitarunt; postquam nihil proficiebant, novissime eum aperto latrocinio et crudelissimo genere passionis agressi sunt: ut vel indignitate rerum, vel dolore poenarum aliquid injustum aut faceret aut diceret, atque ita perderet hominem quem gerebat, et relinqueretur anima ejus apud inferos; quibus una lex fuit ut peccatorem tenerent: Aculeus enim mortis, peccatum (I Cor. XV, 56) .
PL 13, 1092Aこうして彼らは、さまざまな策略と偽りの心〔底本は corda mendacia(偽りの心)。「偽りの言葉」の意とも読める〕によって、蛇のようにへつらいをもって主を欺こうと企てたが、何の効果もなかったので、ついには、あからさまな強盗のような仕打ちと、このうえなく残酷な受難の仕方で襲いかかった。事の屈辱か、刑罰の苦痛かによって、何か不正なことを行うか言うかさせ、そうして彼が身にまとっていた人間を滅ぼし、その魂が冥府に取り残されるようにするためである。冥府にとっては、罪人を捕らえておくことだけが唯一の法であった。「死のとげは罪である」(一コリント15:56)。
Perstitit ergo Christus, et peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. II, 22) , ut diximus; nec tum quidem cum ad victimam duceretur. Hoc fuit vincere, sine peccato condemnari.
PL 13, 1092Aしかしキリストは耐え抜き、「罪を犯さず、その口に偽りは見いだされなかった」(一ペトロ2:22)。すでに述べたとおりである。いけにえとして引かれてゆくときでさえ、そうであった。罪なくして罪に定められること、これが勝つことであった。
Diabolus enim in peccatores acceperat potestatem, quam sibi ille super immaculatum vindicavit; ac sic ipse superatus est, id decernens super Justum quod illi per legem quam acceperat non licebat.
PL 13, 1092B悪魔は、罪人たちに対して権力を受けていた。それを彼は、汚れなき者に対しても自分のものとして主張した。こうして彼自身が打ち負かされた。義なる者に対して、彼が受けていた法によっては許されていないことを定めたからである。
Unde prophetes ad Dominum; Ut justificeris, inquit, in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L, 6) .
PL 13, 1092Bゆえに預言者は主に向かって言う。「汝が汝の言葉において義とされ、裁かれるときに勝つために」(詩篇50:6)。
Atque ita, sicut Apostolus dicit, transductis potestatibus Christus condemnavit peccatum in carne affigens illud cruci, et chirographum mortis absolvens (Coloss. II, 14, 15) .
PL 13, 1092Bこうして、使徒の言うように、諸権力が引き回されて、キリストは罪を肉において断罪し、これを十字架に釘づけ、死の証書を解消した(コロサイ2:14, 15)。
Inde est quod non dereliquit Deus animam ejus apud inferos, neque dedit Sanctum suum videre interitum (Psal. XV, 10). Inde quod calcatis mortis aculeis, die tertia resultavit in carne, reconcilians illam Deo et restituens aeternitati, victo erasoque peccato.
PL 13, 1092Bここから、神が彼の魂を冥府に見捨てず、その聖なる者に滅びを見させなかったということが出てくる(詩篇15:10)。ここから、死のとげを踏みつけて、三日目に肉において躍り上がった〔よみがえった〕。その肉を神と和解させ、永遠へと戻し、罪を打ち負かして拭い去ったのである。
Caput V
第V章PL 13, 1092CSed si solus ille vicit, quid caeteris contulit? Breviter audite. Peccatum Adae, in genus omne transierat: Per unum enim hominem, sicut Apostolus dicit: delictum introivit; et per delictum, mors: sic et in omnes homines devenit (Rom. V, 12) .
PL 13, 1092Cだが、彼だけが勝ったのなら、他の人々に何をもたらしたのか。手短に聞け。アダムの罪は、全種族に及んでいた。使徒の言うとおり、「一人の人によって過ちが入り、過ちによって死が入り、こうして死はすべての人に及んだ」(ローマ5:12)。
Ergo et justitia Christi necesse est ut in genus transeat: ac sicut ille per peccatum stirpem suam perdidit; ita Christus per justitiam genus suum omne vivificet.
PL 13, 1092Cそれゆえ、キリストの正義もまた、種族に及ぶことが必要である。彼が罪によっておのが血筋を滅ぼしたように、キリストも正義によっておのが全種族を生かさねばならない。
Hoc urget Apostolus dicens: Ut sicut per inobaudientiam unius peccatores constituti sunt multi; sic per dicto audientiam unius, justi constituantur multi: ac sicut regnavit delictum in mortem, similiter et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam (Ibid., 19, 21) .
PL 13, 1092C使徒はこれを迫って言う。「一人の人の不従順によって多くの者が罪人とされたように、一人の人の従順によって多くの者が義とされるため。そして、過ちが死へと支配したように、同じく恩寵も正義によって永遠の生命へと支配するため」(ローマ5:19, 21)。
Caput VI
第VI章PL 13, 1092DDicet mihi aliquis: Sed peccatum Adae merito transivit in posteros, quia ex ipso geniti erant: et numquid nos a Christo geniti sumus, ut propter ipsum salvi esse possimus? Carnalia cogitare nolite: jam videbitis qualiter Christo parente generemur.
PL 13, 1092Dある人は私に言うだろう。「だがアダムの罪が子孫に及んだのは当然だ。彼から生まれたのだから。我々はキリストから生まれたのか。彼のゆえに救われうるほどに」。肉のことを思い描いてはならない。いかにして我々がキリストを親として生まれるのか、いまに諸君は見るであろう。
Novissimis temporibus animam utique cum carne accepit Christus ex Maria: hanc venit salvam facere, hanc apud inferos non reliquit, hanc spiritui suo conjunxit et suam fecit.
PL 13, 1092D終わりの時に、キリストはマリアから、肉とともに魂をも受けた。この魂を救うために来て、この魂を冥府に見捨てず、この魂を自分の霊に結び、自分のものとした。
Et hae sunt nuptiae Domini, uni carni conjunctae, ut secundum illud magnum sacramentum fierent duo in carne una, Christus et Ecclesia (Ephes. V, 32) .
PL 13, 1092Dそしてこれが主の婚姻である。一つの肉に結ばれ、あの大いなる秘義のとおり、二人が一つの肉となるためである、キリストと教会が(エフェソ5:32)。
Ex his nuptiis Christiana plebs nascitur, veniente desuper Spiritu Domini; nostrarumque animarum substantiae, superfuso et admixto protinus semente coelesti, visceribus matris inolescimus, alvoque ejus effusi vivificamur in Christo.
PL 13, 1093Aこの婚姻からキリスト教徒の民が生まれる。主の霊が上から来るからである。我々の魂の実体に、天の種が注がれ、ただちに混ぜ合わされて、我々は母の胎内で育ち、その腹から注ぎ出されて、キリストにおいて生かされる。
Unde Apostolus: Primus Adam, in animam viventem: novissimus Adam, in spiritum vivificantem (I Cor. XV, 47) . Sic generat Christus in Ecclesia per suos sacerdotes, ut idem Apostolus: Christo autem ego vos genui (I Cor. IV, 15) .
PL 13, 1093Aそれゆえ使徒は言う。「最初のアダムは生きた魂となり、最後のアダムは生かす霊となった」(一コリント15:47)。このようにキリストは、教会において、自分の司教たちを通して生む。同じ使徒が言うとおりである。「私は、キリストにおいて汝らを生んだ」(一コリント4:15)。
Atque ita Christi semen, id est Dei spiritus novum hominem alvo matris agitatum, et partu fontis exceptum, manibus sacerdotis effundit, fide tamen pronuba.
PL 13, 1093Aこうして、キリストの種、すなわち神の霊は、母の腹の中で動かされ、泉の産みの働きに受け止められた新しい人間を、司教の手によって注ぎ出す。ただし信仰が仲立ちをする。
Neque enim aut insertus in Ecclesiam videbitur qui non credidit; aut genitus a Christo, qui spiritum ipse non recepit. Credendum est igitur posse nos nasci. Sic enim ait Philippus: Si credis, potes (Act. VIII, 37) .
PL 13, 1093A信じなかった者は、教会に接ぎ木されたとは見られず、霊をみずから受けなかった者は、キリストから生まれたとは見られないからである。それゆえ我々は生まれうると信じなければならない。フィリポがこう言うとおりである。「もし信じるなら、できる」(使徒言行録8:37)。
Recipiendus est Christus ut generet, quia sic Joannes apostolus dicit: Quotquot eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12) . Haec autem compleri alias nequeunt, nisi lavacri et chrismatis et antistitis sacramento.
PL 13, 1093Bキリストが〔我々を〕生むためには、キリストが受け入れられねばならない。使徒ヨハネがこう言うからである。「彼を受け入れた者にはみな、彼は神の子となる権能を与えた」(ヨハネ1:12)。しかしこれらは、洗いと塗油と司教による秘跡によらなければ、成就しえない。
Lavacro enim peccata purgantur; chrismate sanctus Spiritus superfunditur; utraque vero ista, manu et ore antistitis impetramus: atque ita totus homo renascitur et innovatur in Christo; ut sicut resurrexit Christus a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4) ; id est, ut depositis vitae veteris erroribus, idolorum servitute, crudelitate, fornicatione, luxuria caeterisque vitiis carnis et sanguinis, novos per Spiritum mores sequamur in Christo, fidem, pudicitiam, innocentiam, castitatem.
PL 13, 1093B洗いによって罪は清められ、塗油によって聖なる霊が注がれる。そしてこの両方を、我々は司教の手と口によって得る。こうして全き人間が、キリストにおいて新たに生まれ、新たにされる。「キリストが死者のうちからよみがえったように、我々もまた新しい命に歩むため」(ローマ6:4)である。すなわち、古い生の迷い、偶像への隷属、残酷、淫行、奢侈、そのほか肉と血の悪徳を脱ぎ捨てて、霊によって新しい生き方に、キリストにおいて従うためである。信仰、貞潔、無垢、清純にである。
Ac: sicut portavimus imaginem terreni hominis, portemus et ejus qui de coelo est; quia primus homo de terra, terrenus; secundus a coelo, coelestis (I Cor. XV, 49, 47) . Quod agentes, dilectissimi, jam non moriemur amplius.
PL 13, 1093Cまた、「我々が土の人の像を帯びたように、天からの者の像をも帯びよう。最初の人は地から出て土のもの、第二の人は天から出て天のものだからである」(一コリント15:49, 47)。これを行えば、最愛の者たちよ、我々はもはや死ぬことはない。
Etiam si in hoc corpore resolvamur, vivemus in Christo, sicut ait ipse: Qui in me crediderit, licet moriatur, vivet (Joan. XI, 25) . Certi denique sumus, ipso teste Domino, et Abraham et Isaac et Jacob et omnes sanctos Dei vivere.
PL 13, 1093Cたとえこの体において解かれても、我々はキリストにおいて生きる。彼みずからが言うとおりである。「私を信じる者は、死んでも生きる」(ヨハネ11:25)。結局のところ、主みずからが証人であるのだから、我々は確信している、アブラハムも、イサクも、ヤコブも、神のすべての聖徒も生きていることを。
Denique de his ipsis ait Dominus: Omnes autem illi vivunt: Deus enim vivorum est, non mortuorum (Luc. XX, 38) . Et Apostolus de se dicit: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum: optarem dissolvi et cum Christo esse (Philipp. I, 21) .
PL 13, 1093Cまさにこの人々について、主は言う。「彼らはみな生きている。神は生きている者の神であって、死んだ者の神ではないからである」(ルカ20:38)。そして使徒は自分について言う。「私にとって、生きることはキリストであり、死ぬことは益である。私は解かれて、キリストとともにあることを望みたい」(フィリピ1:21)。
Adhuc: Nos autem dum in corpore hoc sumus, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7) .
PL 13, 1093Dさらに言う。「我々は、この体にあるあいだ、主から離れて旅をしている。我々は、見えるものによらず、信仰によって歩んでいるからである」(二コリント5:6, 7)。
Caput VII
第VII章PL 13, 1094AHoc est quod credimus, dilectissimi fratres. Caeterum: Si in hoc saeculo sperantes sumus; miserabiliores omnibus hominibus sumus (I Cor. XV, 19) . Vita mundi, et pecudibus, et feris, et alitibus, ut videtis ipsi, aut nobiscum est communis, aut longior.
PL 13, 1094Aこれが我々の信じていることである、最愛の兄弟たちよ。そうでなければ、「もし我々がこの世において望みをかけているのなら、我々はすべての人のうちで最も憐れな者である」(一コリント15:19)。この世の生は、家畜にも、獣にも、鳥にも、諸君自身が見るとおり、我々と共通であるか、さらに長い。
Et illud homini proprium, quod per Spiritum suum dedit Christus; id est vita perpetua; sed si jam non peccamus amplius. Quia sicut mors scelere acquiritur, virtute vitatur; ita vita sceleribus amittitur, virtute retinetur.
PL 13, 1094Aそして人間に固有のもの、キリストがその霊によって与えたもの、すなわち永続する生は、我々がもはや罪を犯さないならばである。死が悪事によって得られ、徳によって避けられるように、生も悪事によって失われ、徳によって保たれるからである。
Stipendia ergo peccati mors: donum Dei, vita aeterna per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VI, 23) .
PL 13, 1094A「罪の報酬は死であり、神の賜物は、我々の主イエス・キリストによる永遠の生命である」(ローマ6:23)。
Ante omnia vos retinete, parvuli: omnes aliquando gentes (sicut supra diximus) principibus tenebrarum et potestatibus traditas; nunc per Jesu Christi Domini nostri victoriam liberatas.
PL 13, 1094A何よりも、心に留めよ、幼子たちよ。かつてすべての異邦人は、(先に述べたとおり)闇の支配者たちと諸権力に引き渡されていたが、いまや我々の主イエス・キリストの勝利によって解き放たれたことを。
Ille est, ille qui redimit, donans nobis omnia peccata, sicut Apostolus dicit, et delens quod adversus nos erat chirographum inobauditionis; quia et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci; exuens se carnem, traduxit potestates libere triumphans eas in semetipso (Coloss. II, 13-15) .
PL 13, 1094B彼である、彼こそが贖う者である。「我々にすべての罪を赦し、我々に不利であった、不従順の証書を消し、それをも中央から取り除いて十字架に釘づけ、肉を脱ぎ捨てて、諸権力を引き回し、おのれにおいて堂々と勝ち誇った」と使徒の言うとおりである(コロサイ2:13-15)。
Solvit compeditos, et vincula nostra disrupit, sicut David dixerat: Dominus erigit elisos, Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos (Psal. CXLV, 7, 8) . Et iterum: Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 16, 17) .
PL 13, 1094B彼は縛られた者を解き、我々の鎖を断ち切った。ダビデが言っていたとおりである。「主は打ち砕かれた者を起こし、主は縛られた者を解き、主は盲人の目を開く」(詩篇145:7, 8)。また再び、「汝は私の鎖を断ち切った。汝に、私は賛美のいけにえを献げよう」(詩篇115:16, 17)。
Soluti itaque de vinculis, ubi per baptismi sacramentum ad signum Domini convenimus, diabolo et omnibus angelis ejus renuntiamus, quibus ante servivimus: ne jam illis ulterius serviamus, sanguine Christi et nomine liberati.
PL 13, 1094Bこうして鎖から解かれた我々は、洗礼の秘跡によって主の印のもとに集うとき、悪魔とそのすべての天使たちを棄てる。以前は彼らに仕えていた。もはや彼らにこれ以上仕えることのないように、キリストの血と名によって解き放たれたのである。
Quod si quis posthac oblitus sui et redemptionis ignarus, rursus (Coloss. II, 18) ad Angelorum servitutes et (Gal. IV, 9) infirma illa et egena mundi elementa transierit, antiquis illis compedibus et catenis, id est peccati vinculis alligabitur; et fient novissima ejus deteriora prioribus (Luc. XI, 26) : quia et diabolus eum quasi per fugam victum vehementius inligabit; et Christus pro eo jam pati non poterit, quia qui resurrexit a mortuis, jam non morietur amplius (Rom. VI, 9) .
PL 13, 1094Bしかし、もしだれかが、このあと自分自身を忘れ、贖いを知らぬ者となって、再び(コロサイ2:18)天使たちへの隷属へ、また(ガラテヤ4:9)あの弱く貧しいこの世の諸元素へと移るなら、あの古い足かせと鎖、すなわち罪の縛りにつながれる。「その最後は、最初よりも悪くなる」(ルカ11:26)。悪魔が、逃亡によって打ち負かされた者のように彼をいっそう激しく縛りつけ、キリストはもはや彼のために苦しむことができないからである。「死者のうちからよみがえった者は、もはや死なない」(ローマ6:9)からである。
Igitur, dilectissimi, semel abluimur, semel liberamur, semel in regnum immortale suscipimur: semel felices sunt, quorum remissa sunt facinora, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1) . Tenete fortiter quod accepistis, servate feliciter, amplius peccare nolite.
PL 13, 1094Cそれゆえ、最愛の者たちよ、我々は一度だけ洗われ、一度だけ解き放たれ、一度だけ不死の王国に迎え入れられる。「その凶行が赦され、その罪が覆われた者は幸いである」(詩篇31:1)。ただ一度である。受けたものをしっかり保て、幸いに守れ、これ以上罪を犯すな。
Puros vos ex eo et immaculatos in diem Domini reservate. Grandia et infinita sunt praemia fidelibus praestituta; quae nec oculus vidit, inquit, nec auris audivit, nec super cor hominis ingressa sunt (I Cor. II, 9) . Haec uti accipere possitis, justitiae laboribus et votis spiritalibus obtinete. Amen.
PL 13, 1094Cその時から、主の日まで、諸君は自分を清く、汚れなく保て。信じる者たちのために定められた報いは、大きく、限りがない。「目が見たこともなく、耳が聞いたこともなく、人の心に思い浮かんだこともない」ものである、と彼は言う(一コリント2:9)。これらを受けることができるように、正義の労苦と霊の願いによって手に入れよ。アーメン。