Caput I
第I章PL 13, 1081CEtsi aliquoties, tumultuose licet, de poenitentium curatione non tacui; memor tamen dominicae sollicitudinis, quae propter unius oviculae detrimentum cervicibus etiam suis et humeris non pepercit, integrato gregi referens peccatricem delicatam: conabor, ut potero, tantae virtutis exemplum etiam stylo condere, ac dominici laboris industriam, mediocritate (qua dignum est) servus imitabor.
PL 13, 1081C私は、騒がしい仕方でではあったが、これまでも幾度か、悔悛者の癒しについて黙ってはこなかった。それでもなお、主の心遣いを心にとどめている。主は一匹の小羊を失う痛手のゆえに、自らの首にも肩にも容赦せず、弱りやすい罪の羊を、欠けのなくなった群れのもとへ連れ帰った。私はできる限り、これほどの力の模範を筆によっても書き留めるよう努め、主の労苦の勤勉さを、しもべとして、凡庸さ(それがふさわしい)をもって倣おう。
Unum illud vereor, dilectissimi, ne solitae contrarietatis adversis, inculcando quae fiunt, admoneam magis peccata quam reprimam: meliusque fuerit, Attici Solonis exemplo, tacere de magnis sceleribus, quam cavere; eo usque progressis nostratium moribus, ut admonitos se existiment cum vetantur.
PL 13, 1081C愛する者たちよ、私はただ一つのことを恐れる。いつもの反発する者たちに対して、行われていることを繰り返し言い立てることで、罪を抑えるよりも、かえって思い出させてしまうのではないかと。アテナイのソロンの例にならって、大きな悪事については、警戒を促すよりも黙っていたほうがよいのかもしれない。我々の同郷人の習俗がそこまで進み、禁じられると、かえって勧められたと思うほどになっているのだから。
Hoc enim, puto, proxime Cervulus ille profecit, ut eo diligentior fieret, quo impressius notabatur. Et tota illa reprehensio dedecoris expressi ac saepe repetiti, non compressisse videatur, sed erudisse luxuriam. Me miserum! Quid ego facinoris admisi?
PL 13, 1081C思うに、先ごろあの『鹿』〔新年の祭りに鹿の仮装をして騒ぐ風習。パキアヌスはこれを戒める小著を書いた〕がもたらしたのは、強く非難されるほど、人々がいっそう熱心にそれを行うようになったということである。あの恥辱を詳しく描き、何度も繰り返した非難のすべては、放蕩を抑えたのではなく、かえって教え込んだように見える。ああ、私は惨めだ。何という凶行を私は犯したのか。
Puto, nescierant Cervulum facere, nisi illis reprehendendo monstrassem. Verum sit illud. Dei refugae aut extra Ecclesiam constituti, etiam exasperati sunt castigationis injuria; indignati scilicet, mores suos ab aliquo posse reprehendi.
PL 13, 1081D思うに、人々は、私が非難して示してやらなければ、「鹿」を演じることを知らなかったのである。だが、それは事実だとしよう。神から逃げた者や教会の外に置かれた者たちは、懲らしめという不当な扱いによって、さらに苛立ちもした。自分たちの習俗を誰かが非難しうるということに、憤ったのである。
Atque ut coenum solet tum maxime foetere cum moveas; et incendium tum magis ardere, si vertas; et rabies tum vehementius saevire, si provoces: ita illi objurgationis necessariae stimulos contrario calce fregerunt, non sine suo quidem malo et vulnere repugnantes.
PL 13, 1082C泥は掻き回すときにいちばん臭い。火は掻き返せばいっそう燃える。猛り狂う者は、挑発すればいっそう荒れ狂う。それと同じように、あの者たちも、必要な叱責の突き棒を、逆向きの蹴りで砕いた。もっとも、自分たち自身の害と傷なしにではなく、逆らったのである。
Caput II
第II章PL 13, 1082CVos tamen, dilectissimi, a Domino mementote positum: Argue sapientem, et amabit te: atque stultum, et odio te habebit (Prov. IX, 8) . Et iterum: Ego, quos diligo, redarguo et castigo (Apoc. III, 19) .
PL 13, 1082Cしかし愛する者たちよ、諸君は、主によってこう定められていることを思い出せ。「賢い者を叱れ、そうすれば彼はあなたを愛するであろう。愚かな者を〔叱れば〕、あなたを憎むであろう」(箴言9:8)。また「私は、自分の愛する者を、叱り、懲らしめる」(黙示録3:19)。
Atque ideo blandam hujus mei operis ac sollicitam diligentiam, et secundum Domini voluntatem a me ipso fratre vestro ac sacerdote susceptam, amorem potius credite quam rigorem, sequendo amabiliter, non pertinaciter repugnando.
PL 13, 1082Cそれゆえ、この私の働きの優しく気遣い深い熱心さを、すなわち主の意志に従って、諸君の兄弟であり司教である私自身が引き受けたそれを、厳しさというよりむしろ愛だと信じよ。愛をもってそれに従い、頑なに逆らうな。
Praeterea nullus existimet hunc ipsum de Poenitentiae institutione sermonem solis tantummodo poenitentibus ordinatum; ne propter hoc quisquis extra hunc gradum positus est, ea quaecumque dicentur, velut in alios destinata fastidiat, cum in hanc quasi fibulam totius Ecclesiae disciplina notetur, quando, et Catechumenis, ne in hoc transeant; et fidelibus, ne in hoc redeant, providendum sit; ipsis vero poenitentibus, ut celeriter ad hujus operis fructum perveniant, laborandum.
PL 13, 1082Cさらに、悔悛の制度についてのこの説教そのものが、悔悛者たちだけのために定められたものだと誰も思ってはならない。この列の外に置かれた者が、語られることのすべてを、他人向けのものだと軽んじることのないように。教会全体の規律は、いわばこの留め金のうえに記されているのであって、洗礼志願者はここへ移らないよう、信徒はここへ戻らないよう備えねばならず、悔悛者自身は、この営みの実りに早く至るよう努めねばならないからである。
Sermonum tamen meorum hic ordo servabitur. Primum ut de modo criminum edisseram, ne quis existimet omnibus omnino peccatis summum discrimen impositum.
PL 13, 1083A私の説教の順序は、しかし、次のように保たれる。第一に、重罪の程度について述べる。あらゆる罪に最大の危機が課されているのだと、誰も思わないようにするためである。
Tum de his fidelibus dicam qui remedium suum erubescentes male verecundi sint, et inquinato corpore ac polluta mente communicant: in conspectu hominum timidissimi; ante Dominum vero impudentissimi, profanis manibus et polluto ore contaminant, sanctis quoque et Angelis altare metuendum.
PL 13, 1083A次に、自らの癒しを恥じて、悪しき恥じらいをもち、身体を汚し心を汚したまま交わりにあずかる信徒たちについて語る。人の前ではきわめて臆病でありながら、主の前ではまことに恥知らずである。瀆聖の手と汚れた口で、聖徒たちや天使たちにさえ畏るべき祭壇を汚すのである。
Tertio, de his erit sermo, qui confessis bene apertisque criminibus remedia poenitentiae, actusque ipsos exomologesis administrandae, aut nesciunt aut recusant.
PL 13, 1083A第三に、重罪をよく告白し明らかにしておきながら、悔悛という薬と、エクソモロゲーシス〔罪の公の告白と悔悛の業〕を執り行うその業そのものを、知らないか拒む者たちについて語る。
Postremo illud apertissimum enitemur ostendere, quae poena sit aut non agentibus poenitentiam, aut etiam negligentibus, atque ideo in vulnere suo ac tumore morientibus: quae rursus sit corona, quod praemium, conscientiae maculas recta et ordinaria confessione purgantibus.
PL 13, 1083A最後に、きわめて明白なことを、示そうと努める。悔悛を行わない者、あるいは怠る者、それゆえ自らの傷と腫れ物のうちに死にゆく者に、どのような罰があるか。また逆に、正しく通常の告白によって良心の汚れを清める者に、どのような冠、どのような報いがあるかである。
Caput III
第III章PL 13, 1083BPrimum igitur, ut diximus, de modo peccantium retractemus, sedulo requirentes quae sint peccata, quae crimina: ne quis existimet, propter innumera delicta quorum fraudibus nullus immunis est, me omne hominum genus indiscreta poenitendi lege constringere.
PL 13, 1083Bそれゆえ、前に述べたとおり、まず罪を犯す者たちの度合いについて、改めて考えよう。何が罪であり、何が重罪であるかを入念に探る。無数の過ち——その欺きから免れた者は一人もいない——のゆえに、私があらゆる人間を区別のない悔悛の法で縛りつけようとしている、と誰も思わないようにするためである。
Apud Mosen et veteres, minimi quoque peccati, et quadrantis unius (ut ita dixerim) rei, in eodem infelicitatis aestuario volutati sunt.
PL 13, 1083Bモーセと古の人々のもとでは、最も小さな罪を犯した者も、また(こう言ってよければ)一クワドランス〔最小の銅貨〕ほどの事柄の罪を負った者も、同じ不幸の渦潮に巻き込まれた。
Et qui sabbata violaverant, et qui immunda contigerant, et qui escarum vetita praesumpserant, et qui murmurabant, et qui pariete corrupto, et qui veste maculata in templum summi Regis intraverant, et qui altaria his obnoxii manu contrectaverant aut veste contigerant, ut in coelum ascendere citius fuerit, aut emori satius quam haec universa servare.
PL 13, 1083B安息日を破った者、汚れたものに触れた者、食物の禁を犯した者、つぶやいた者、壁が損なわれたまま〔pariete corrupto の意味は定かでない。おそらくレビ記14章の、壁に患いの生じた家を指す〕、また衣を汚したまま最高の王の神殿に入った者、これらの罪を負ったまま祭壇に手で触れ、あるいは衣で触れた者たちも、〔同じ渦潮に巻き込まれた〕。これらすべてを守るくらいなら、天に昇るほうが早く、あるいは死ぬほうがましであるほどであった。
His igitur nos omnibus multisque praeterea carnalibus vitiis, ut citius ad destinata quisque perveniat, sanguis Domini liberavit, redemptos a servitute legis et libertate fidei emancipatos.
PL 13, 1083Cそれゆえ、これらすべてから、またさらに多くの肉の悪習から、各人がより早く定められたところへ至るように、主の血が我々を解放した。律法の奴隷状態から贖われ、信仰の自由によって解き放たれた者としてである。
Ideoque apostolus Paulus: Vos autem, inquit, in libertatem vocati estis (Gal. V, 13) . Haec illa libertas; quod non omnibus astringimur quibus veteres tenebantur; sed donata (ut ita dixerim) silva delictorum, et remediorum indulgentia destinata, in pauca conclusi sumus et necessaria; quae et servare facillimum esset credentibus, et cavere: ut meritissimo tartarum non recusaret qui tantae donationi ingratus, ne haec quidem pauca servasset. Quae sint autem ista videamus.
PL 13, 1083Cそれゆえ使徒パウロは言う。「汝らは自由へと召されたのである」(ガラテヤ5:13)。これがあの自由である。昔の人々を縛っていたすべてによって、我々は縛られない。むしろ(こう言ってよければ)過ちの森が赦され、癒しの寛恕が定められて、我々は少数の必要な事柄に限られているのである。それらは、信じる者にとって守ることも避けることもきわめて容易であろう。これほどの賜物に恩知らずで、この少数さえ守らなかった者は、当然のことながらタルタロスを拒めないであろう。では、それらが何であるかを見よう。
Caput IV
第IV章PL 13, 1083DPost Domini passionem Apostoli, tractatis omnibus atque discussis, epistolam tradiderunt, his qui ex gentibus crediderant, perferendam.
PL 13, 1083D主の受難ののち、使徒たちはすべてを論じ検討し尽くしたうえで、異邦人から信じた者たちに届けられるべき書簡を託した。
Cujus epistolae sententia haec fuit: Apostoli et presbyteri fratres, his qui sunt Antiochiae et Syriae, et Ciliciae fratribus qui sunt ex gentibus, salutem. Quoniam audivimus quosdam ex nobis exiisse, et conturbasse vos verbis (Act. XV, 24, 25) .
PL 13, 1083Dその書簡の文面はこうであった。「使徒たちと司祭たちである兄弟から、アンティオキア、シリア、キリキアにいる、異邦人出身の兄弟たちへ、挨拶を送る。我々のうちのある者たちが出て行き、言葉によって汝らを乱したと、我々は聞いたので」(使徒言行録15:24, 25)。
Item infra: Visum est enim sancto Spiritui et nobis, nullum amplius imponi vobis pondus praeter quam: Necesse est ut abstineatis vos ab idolothytis et sanguine, et fornicatione: a quibus observantes, bene agetis. Valete (Ibid., 28, 29) .
PL 13, 1083Dまた後でこうある。「聖なる霊と我々には、次の必要なこと以外に、いかなる重荷も汝らに負わせないのがよいと思われた。すなわち、偶像への供え物と血と淫行を避けることである。これらを守るなら、汝らは善く行うであろう。健やかに」(使徒言行録15:28, 29)。
Haec est novi Testamenti tota conclusio. Despectus in multis Spiritus sanctus, haec nobis capitalis periculi conditione legavit.
PL 13, 1083Dこれが新約の全き結論である。多くの点で軽んじられてきた聖なる霊は〔despectus in multis の意は定かでない。「多くの者に軽んじられた」とも、「多くの事柄を見過ごして」とも読める〕、死に至る危険という条件のもとで、これらを我々に遺した。
Reliqua peccata meliorum operum compensatione curantur: haec vero tria crimina, ut basilisci alicujus afflatus, ut veneni calix, ut lethalis arundo, metuenda sunt: non enim vitiare animam, sed intercipere noverunt.
PL 13, 1084Aほかの罪は、より善い業による埋め合わせで癒される。しかしこれら三つの重罪は、バシリスクの息、毒の杯、致命の矢のように、恐れねばならない。魂を損なうのではなく、奪い取ることを知っているからである。
Quare tenacitas humanitate redimetur; convicium satisfactione pensabitur; tristitia jucunditate; asperitas lenitate; gravitate levitas; honestate perversitas; et quaecumque contrariis emendata proficiunt. Quid vero faciet contemptor Dei? Quid aget sanguinarius?
PL 13, 1084Aそれゆえ、けちは人情によって贖われ、罵りは償いによって埋め合わされ、陰鬱は快活によって、荒々しさは柔和によって、軽薄は重厚によって、ねじけは誠実によって〔埋め合わされる〕。反対のものによって正されて益となるものはすべてそうである。だが、神を侮る者は何をするのか。血に飢えた者は何をするのか。
Quod remedium capiet fornicator? Numquid aut placare Dominum desertor ipsius poterit; aut conservare sanguinem suum, qui fudit alienum; aut redintegrare Dei templum, qui illud fornicando violavit? Ista sunt capitalia, fratres; ista mortalia.
PL 13, 1084A淫行する者はどのような薬を得るのか。主を捨てた者が、主を宥めることができようか。他人の血を流した者が、自分の血を保つことができようか。淫行によって神の神殿を冒した者が、それを元どおりにできようか。兄弟たちよ、これらが死に至る罪であり、これらが致命的な罪である。
Nunc audite Joannem, et confidite, si potestis: Si quis scit, inquit, fratrem suum peccare peccatum non usque ad mortem, petat pro eo, et dabit illi vitam Dominus, si quis deliquit peccatum non ad mortem. Est autem peccatum quod ad mortem ducit: non pro eo dico, ut depreceris (I Joan. V, 16) .
PL 13, 1084Bさあ、ヨハネに聞け。そして、できるものなら確信を持て。「もし誰かが、自分の兄弟が死に至らない罪を犯しているのを知るなら、その者のために願え。そうすれば、主は、死に至らない罪を犯した者に生命を与えるであろう。しかし、死に至らせる罪がある。それについては、汝が執り成すようにとは私は言わない」(一ヨハネ5:16)。
Caput V
第V章PL 13, 1084BSed si placet, etiam separatim audite de singulis. Mosen pro blasphematore populo deprecantem, sic appellat Deus: Si quis, inquit, deliquerit ante me, delebo illum de libro meo (Exod. XXXII, 33) .
PL 13, 1084Bだがよければ、一つ一つについて個別にも聞け。神は、瀆神の民のために執り成すモーセに、こう呼びかける。「もし誰かが私の前で罪を犯すなら、私はその者を私の書から消す」(出エジプト記32:33)。
Et de homicida, Dominus hoc judicat: Si quis, inquit, gladio occiderit, gladio morietur (Exod. XXI, 12) .
PL 13, 1084B殺人者については、主はこう裁く。「もし誰かが剣で殺すなら、剣で死ぬ」(出エジプト記21:12)。
Et de fornicatore Apostolus dicit: Ne violaveritis, inquit, templum Dei quod estis vos: Qui autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III, 17) .
PL 13, 1084B淫行する者については、使徒が言う。「神の神殿を冒すな。それは汝ら自身である。神の神殿を冒す者を、神は滅ぼすであろう」(一コリント3:17)。
Scripta sunt haec, dilecti fratres, et perpetuis caesa monumentis; scripta et incisa non dico ceris et charta et aere vel calamo, sed libro Dei vivi.
PL 13, 1084C愛する兄弟たちよ、これらは書かれ、永久の記念碑に刻まれている。蠟板や紙や青銅や葦ペンにではなく、生ける神の書に書かれ、刻まれているのである。
Coelum et terra transibunt, iota unum, inquit, aut apex non poterunt transire priusquam omnia compleantur (Matth. V, 18) : Quid ergo? moriendum est? Multi etiam animo in haec peccata ceciderunt. Multi sanguinis rei, multi idolis mancipati, multi adulteri.
PL 13, 1084C「天と地は過ぎ去る。一つのイオタも一画も、すべてが成就する前に過ぎ去ることはできない」(マタイ5:18)。ではどうなのか。死なねばならないのか。心の中でさえ、これらの罪に陥った者は多い。血の罪を負った者は多く、偶像に身を委ねた者は多く、姦淫した者は多い。
Addo etiam non solas manus in homicidio plecti, sed et omne consilium quod alterius animam impegit in mortem: nec eos tantum qui thura mensis adolevere profanis, sed omnem prorsus libidinem extra uxorium thorum et complexus licitos evagantem, reatu mortis astringi.
PL 13, 1084Cさらに言う。殺人において罰せられるのは手だけではなく、他人の魂を死へと突き落としたあらゆる企ても同じである。また、瀆聖の食卓に乳香を焚いた者だけでなく、妻の寝床と許された抱擁の外にさまよい出るあらゆる情欲もまた、死の責めに縛られる。
Haec quicumque post fidem fecerit, Dei faciem non videbit. Desperavere tantorum criminum rei. Quid vobis ego feci? Numquid non fuit in potestate ne fieret? Nullusne admonuit? Nemo praedixit? Tacuit Ecclesia? Nihil Evangelia dixerunt? Nihil Apostoli comminati sunt?
PL 13, 1084Cこれらを信仰ののちに行う者は、神の顔を見ないであろう。これほどの重罪の責めを負う者たちは、絶望した。私が諸君に何をしたというのか。それが起こらないようにすることは、諸君の力のうちにあったのではないか。誰も警告しなかったのか。誰も前もって告げなかったのか。教会は黙っていたのか。福音書は何も語らなかったのか。使徒たちは何も戒めなかったのか。
Nihil rogavit sacerdos? Quid quaeritis sera solatia? Tunc decuit, cum licebat. Dura ista vox est; sed qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et semitas pedum vestrorum conturbant. Facinoris viam monstrat innoxiis, qui nocentibus post scelera blanditur.
PL 13, 1084D司教は何も懇願しなかったのか。なぜ遅すぎる慰めを求めるのか。許されていたときにこそふさわしかったのだ。この言葉は厳しい。しかし、諸君を幸いだと言う者たちは、諸君を誤りへ送り込み、諸君の足の道筋を乱す。罪を犯したのちの有罪者にへつらう者は、無垢な者たちに凶行への道を示すのである。
Caput VI
第VI章PL 13, 1084DErgo (inquiet aliquis) perituri sumus? et ubi misericors Deus, qui mortem non invenit, nec laetatur in perditione vivorum? Moriemurne in peccatis nostris? Et quid facies tu sacerdos? Quibus emolumentis tot Ecclesiae detrimenta pensabis?
PL 13, 1084D「では」とある人は言うだろう、「我々は滅びるのか。死を考え出さず、生ける者の滅びを喜ばない憐れみ深い神はどこにいるのか。我々は自分の罪の中で死ぬのか。司教であるあなたは何をするのか。教会のこれほど多くの損失を、どんな利益で埋め合わせるのか」と。
Accipite remedium si desperare coepistis; si miseros vos agnoscitis, si timetis. Qui nimium confidit, indignus est. Super quem (inquit Dominus) respiciam, nisi supra humilem et quietum, et trementem verba mea (Isa. LXVI, 2) ?
PL 13, 1085Aもし諸君が絶望し始めたなら、薬を受けよ。自分が惨めだと認めるなら、恐れるなら。あまりに自信を持つ者はふさわしくない。「私が目を注ぐのは、へりくだり、静かで、私の言葉におののく者のほかに誰であろうか」と主は言う(イザヤ66:2)。
Vos ergo primum appello, fratres, qui criminibus admissis poenitentiam recusatis: vos, inquam, post impudentiam timidos, post peccata verecundos, qui peccare non erubescitis et erubescitis confiteri: qui cum mala conscientia, Dei sancta contingitis, et altare Domini non timetis: qui ad manus sacerdotis, qui in conspectu angelorum sub fiducia innocentiae acceditis: qui divinae patientiae insultatis; qui tacenti Deo, veluti nescienti, pollutam animam et profanum corpus ingeritis.
PL 13, 1085Aそれゆえ、まず諸君に呼びかける、兄弟たちよ。重罪を犯しておきながら悔悛を拒む者たちよ。恥知らずであったあとで臆病になり、罪を犯したあとで恥ずかしがる諸君、罪を犯すことは恥じず、告白することを恥じる者たちよ。悪い良心を抱いたまま神の聖なるものに触れ、主の祭壇を恐れない者たち。無垢だという確信のもとに司教の手もとへ、天使たちの面前へ進み出る者たち。神の忍耐を嘲る者たち。黙している神に、あたかも知らないかのように、汚れた魂と瀆聖の身体を押しつける者たちよ。
Audite, quid fecerit Dominus; tum deinde, quid dixerit. Cum populus Hebraeorum Hierosolymis Arcam Domini reportaret, et ex domo Aminadab Israelitis; Ozas qui non explorata conscientia, latus Arcae attigerat, occisus est; et tamen ille, non ut aliquid ex ea sumeret; sed ut declinantem ad lapsum vituli, contineret, accesserat (II Reg. VI) .
PL 13, 1085A主が何をしたか、次に何を言ったかを聞け。ヘブライ人の民が、主の箱をアビナダブの家からイスラエル人のもとへ、エルサレムに運び戻したとき、ウザは、良心を確かめることなく箱の側面に触れて、殺された。しかも彼は、そこから何かを取ろうとしたのではなく、子牛がつまずいて傾いた〔箱〕を支えようとして近づいたのである(サムエル記下6章)。
Tanta infuit cura divinae reverentiae, ut audaces manus, nec ob auxilium sustineret. Clamat idem Dominus et dicit: Omnis mundus manducabit carnem, et anima quaecumque contigerit de carne sacrificii salutaris, et immunditia super illa est; pereat anima illa de populo (Lev. VII, 12) .
PL 13, 1085B神への畏敬への配慮はそれほど強く、大胆な手を、助けのためであっても許さなかった。同じ主が叫んで言う。「清い者はみな肉を食べるであろう。救いの供犠の肉に触れる魂が、その上に汚れをもっているなら、その魂は民から滅びよ」(レビ記7:12)。
Antiquane ista sunt, et modo non fiunt? Quid ergo? desiit Deus nostra curare; an ultra conspectum mundi recessit, et neminem spectat e coelo? An patientia illius, ignorantia est? Absit, inquies.
PL 13, 1085Bこれらは古いことで、今は起こらないのか。では何か。神は我々のことを気にかけなくなったのか。それとも世の見える範囲の彼方に退いて、天から誰をも見ていないのか。それとも神の忍耐は、無知なのか。「断じてない」と汝は言うだろう。
Videt ergo quae facimus, sed utique exspectat et patitur, et poenitentiae tempus indulget, et Christo suo praestat ut differat, ne cito pereant quos redemit. Bene, tu peccator, intellige: spectaris a Domino, potes illum placare si velis.
PL 13, 1085Cそれゆえ神は我々のなすことを見ている。しかしもちろん待ち、耐え忍び、悔悛の時を許し、自らのキリストに、延ばすように計らう。贖った者が早々に滅びないためである。罪人よ、汝はよく悟れ。汝は主に見られている。望むなら、主を宥めることができる。
Caput VII
第VII章PL 13, 1085CSed antiquum sit istud quod ad mensam Dei accedere non licuit immundis: evolvite Apostolos, et novella cognoscite.
PL 13, 1085C汚れた者が神の食卓に近づくことが許されなかったというのは、古いことだとしよう。使徒たちの書を繰り広げて、新しいことを知れ。
In prima Corinthiorum, Paulus haec intulit: Quicumque, inquit, manducaverit, aut biberit calicem Domini indigne, reus erit Corporis et Sanguinis Domini (I Cor. XI, 27) .
PL 13, 1085Cコリントの信徒への第一の手紙で、パウロはこう述べた。「誰であれ、ふさわしくない仕方で主の杯を飲み食いする者は、主の体と血に対して罪責を負うであろう」(一コリント11:27)。
Item infra: Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non discernens corpus Domini: Propterea, inquit, inter vos, multi infirmi et aegri, et dormiunt multi.
PL 13, 1085Cまた後でこうある。「ふさわしくない仕方で飲み食いする者は、主の体を見分けずに、自分への裁きを飲み食いするのである。それゆえ、汝らのうちには弱い者や病む者が多く、眠る者も多い」。
Quod si nos ipsos judicaremus, non utique judicaremur; cum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur (Ibid., 29-32) . Intremuistis, an non? Reus erit, inquit, corporis et sanguinis Domini.
PL 13, 1085C「もし我々が自分自身を裁くなら、裁かれることはない。しかし裁かれるとき、我々は主に懲らしめられる。この世とともに断罪されないためである」(一コリント11:29-32)。諸君は震え上がったか、そうではないか。「主の体と血に対して罪責を負うであろう」と使徒は言う。
Humanae animae reus non posset absolvi; dominici corporis violator evadit? Qui manducat, inquit, et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. Evigila peccator; time in visceribus tuis praesens judicium, si quid tale fecisti.
PL 13, 1085D人間の魂に対する罪責を負う者〔殺人者〕は赦免されえないのに、主の体を冒す者は免れるのか。「ふさわしくない仕方で飲み食いする者は、自分への裁きを飲み食いする」と言う。目を覚ませ、罪人よ。もし何かそのようなことをしたなら、汝の内臓のうちに、現在の裁きを恐れよ。
Propterea, inquit, inter vos, multi infirmi et aegri, et dormiunt multi. Jam si quis futura non metuit, vel praesentem aegritudinem praesentemque obitum reformidet. Cum judicamur, inquit, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.
PL 13, 1085D「それゆえ、汝らのうちには弱い者や病む者が多く、眠る者も多い」。もし誰かが来るべきことを恐れないなら、せめて目の前の病と目の前の死を恐れよ。「我々は裁かれるとき、主に懲らしめられる。この世とともに断罪されないためである」と言う。
Laetare, peccator, si in hoc saeculo aut morte interciperis, aut languore consumeris, ne puniaris post saeculum. Intellige quantum sceleris admittat qui ad altare venit indignus; cui pro remedio computatur, cum aut morbis laborat, aut morte dissolvitur.
PL 13, 1085D喜べ、罪人よ。もしこの世で死に奪われ、あるいは衰弱によって消耗するなら、世ののちに罰せられないからである。ふさわしくない者として祭壇に来る者が、いかに大きな悪を犯しているかを悟れ。その者には、病に苦しむとき、あるいは死によって解体されるとき、それが薬として数えられる。
Caput VIII
第VIII章PL 13, 1086AQuod si vestra vobis, vilis est anima; parcite populo, parcite sacerdotibus. Clamat Apostolus: Exiguum fermentum, totam massam fermentat (I Cor. V, 6) . Quid facies tu propter quem omnis massa corrumpitur; propter quem laboratura est tota fraternitas?
PL 13, 1086Aもし諸君にとって自分自身の魂が安いものであるなら、民を惜しめ、司教たちを惜しめ。使徒は叫ぶ、「わずかなパン種が、練り粉全体を膨らませる」(一コリント5:6)。汝のゆえに練り粉全体が腐り、汝のゆえに兄弟団の全体が苦しむことになるのに、汝は何をするつもりか。
Vives tot animarum reus? Excusaberis cum tibi communionem suam imputaverint innocentes, cum te Ecclesia dixerit suae cladis auctorem? Ecce iterum Apostolus ad sacerdotem: Manus cito nulli imponas, nec communices peccatis alienis (I Tim. V, 22) .
PL 13, 1086Aかくも多くの魂の咎を負いながら生き延びるつもりか。罪なき者たちが汝に自分たちとの交わりの責めを負わせ、教会が汝をおのが破滅の元凶と呼ぶとき、汝は言い逃れができるか。見よ、使徒は再び司教に向かって言う、「だれにも急いで手を置いてはならない。他人の罪にあずかってはならない」(一テモテ5:22)。
Quid facies, tu qui decipis sacerdotem? Qui aut ignorantem fallis, aut non ad plenum scientem probandi difficultate confundis? Rogo ergo vos, fratres, etiam pro periculo meo, per illum Dominum quem occulta non fallunt, desinite vulneratam tegere conscientiam.
PL 13, 1086B司教を欺く汝は何をするつもりか。汝は、事情を知らぬ者を欺き、あるいは十分には知らない者を、証明の難しさで途方に暮れさせているのだ。それゆえ兄弟たちよ、私自身の危うさのためにも、諸君に頼む。隠れたことに欺かれることのない、かの主にかけて、傷ついた良心を覆い隠すことをやめよ。
Prudentes aegri medicos non verentur, ne in occultis quidem corporum partibus etiam secaturos, etiam perusturos. Meminimus quosdam, remota etiam et verecunda membrorum non erubescentes, in ferro et cauterio, et gravissima illa pulveris mordacitate durasse.
PL 13, 1086B賢い病人は医者を恐れない。体の隠れた部分であっても、切り、焼くことになるのを恐れないのである。我々は知っている、ある人々が、人目をはばかる、隠すべき肢体の部分についても恥じることなく、刃と焼きごてに、またあの粉薬の激しい刺すような痛みに、耐え抜いたことを。
Et quantum est illud quod homines praestiterunt? Peccator timebit? Peccator erubescet, perpetuam vitam praesenti pudore mercari? et offerenti manus Domino, vulnera male tecta subducet? Et habet aliquid quod in illo erubescat, qui Dominum laesit?
PL 13, 1086Bだが、人間が示したことなど、いかほどのものか。罪人は恐れるのか。罪人は恥じるのか。永遠の生命を今の恥によって買い取ることを。そして手を差し伸べる主に対して、まずく覆った傷を引っ込めるのか。主を傷つけた者に、その主の前で恥じることなど何かあるだろうか。
An sic illi melius est perire, ne tu pudore timidus sine pudore moriaris, non faciens pudori locum; plus de detrimento ejus acquiras cui pro te melius est perire? Quod si fratrum oculos erubescitis; consortes casuum vestrorum timere nolite.
PL 13, 1086Cそれとも、汝が恥を恐れて、恥なく死んでしまわぬよう、また恥に場所を与えぬまま、汝のために滅びるほうがよいとされた者〔キリスト〕の損失から、さらに多くを得ようとせぬよう、そのような者は滅びるほうがよいというのか〔本文の構文は崩れているらしく、このように解した〕。もし諸君が兄弟たちの目を恥じるのなら、自分たちの転落をともにする者たちを恐れてはならない。
Nullum corpus membrorum suorum vexatione laetatur; pariter dolet, et ad remedium collaborat. In uno et altero, Ecclesia est; in Ecclesia vero, Christus. Atque ideo qui fratribus peccata sua non tacet, Ecclesiae lacrymis adjutus Christi precibus absolvitur.
PL 13, 1086Cどんな体も、おのが肢体が苦しめられて喜びはしない。ともに痛み、癒やしのためにともに働く。一人にも、もう一人にも、教会はある。そして教会の中には、まことにキリストがいる。それゆえ、兄弟たちにおのれの罪を黙さない者は、教会の涙に助けられ、キリストの祈りによって赦される。
Caput IX
第IX章PL 13, 1086CNunc ad eos sermo sit, qui bene ac sapienter vulnera sua, poenitentiae nomine, confitentes; nec quid sit poenitentia, nec quae vulnerum medicina, noverunt; similesque sunt illis qui plagas quidem aperiunt ac tumores, medicisque etiam assidentibus confitentur; sed admoniti, quae imponenda sunt, negligunt; et quae bibenda, fastidiunt.
PL 13, 1086Cさて、言葉を向けよう。悔悛の名のもとに自分の傷をよく、また賢く告白していながら〔底本の confitentes は定動詞を欠く。noverunt を受ける形に解した〕、悔悛とは何か、傷の薬は何かを知らない者たちにである。彼らは、傷や腫れ物を確かに開いて見せ、医者が傍らに座っていても告白するが、課される処置は、それと言われると軽んじ、飲むべき薬は嫌がる者に似ている。
Quod tale est ac si dicat aliquis: Ecce ego aeger, ecce ego vulneratus sum, sed nolo curari stomachum. Hoc erat, sed videte quid stultius. Additur etiam morbus ad causam, et vulnus adjungitur, et contraria quaeque imponuntur, perniciosa potantur.
PL 13, 1086Dそれは、ある人がこう言うようなものである。「見よ、私は病人だ、見よ、私は傷を負っている。だが胃は治してもらいたくない」。これでもまだましであった。だが、何がいっそう愚かか見よ。病は原因の上にさらに加わり、傷に傷が継ぎ足され、ありとあらゆる逆効果のものが当てられ、有害なものが飲まれる。
Quo maxime malo fraternitas haec laborat, delictis veteribus nova insuper adjungendo peccata. Ergo gravius erupit in vitium, perniciosissima jam tabe cruciatur. Quid ergo faciam nunc sacerdos qui curare compellor? Serum est in ejusmodi.
PL 13, 1086Dこの兄弟団が最も苦しんでいる悪はこれである。古い過ちの上に、さらに新しい罪を継ぎ足しているのだ。それゆえ悪徳へといっそう激しく噴き出し、いまや最も有害な腐敗に責めさいなまれている。では、治療を迫られている司教の私は、いま何をすればよいのか。この種の場合には遅すぎる。
Verumtamen si quis est vestrum qui secari et exuri sustineat, adhuc possum. Ecce scalpellum propheticum: Convertimini, inquit, ad Dominum Deum vestrum, simulque jejunio, et fletu, et planctu, et scindite corda vestra (Joel. II, 12, 13) .
PL 13, 1086Dしかしながら、諸君のうちに、切られ、焼かれることに耐える者がいるなら、私はなお力になれる。見よ、預言者のメスを、「汝らの神である主に立ち帰れ、断食と、涙と、嘆きとをもって、汝らの心を引き裂け」と彼は言う(ヨエル2:12, 13)。
Nolite hanc secturam timere, dulcissimi. Sustinuit illam David, jacuit in cinere sordenti, sacco insuper horrente deformis.
PL 13, 1087Aこの切開を恐れるな、最愛の者たちよ。ダビデはこれに耐えた。汚れた灰の上に横たわり、そのうえ刺す粗布をまとって見る影もなかった。
Ille quondam gemmis assuetus et purpuris, texit in jejunio animam suam: cui maria, cui silvae, cui flumina serviebant, promissasque divitias terra parturiens; madidus lacrymis consumpsit oculos illos quibus gloriam Dei viderat, et infelicem se miserumque confessus est pater Mariae, Judaei etiam dominator imperii.
PL 13, 1087Aかつて宝石と紫衣に慣れていた彼は、断食のうちにおのが魂を覆った。海も、森も、川も、彼に仕え、大地は約束された富を産み出していた。だが涙にぬれて、神の栄光を見たあの目をすり減らし、マリアの父祖〔ダビデはマリアの先祖〕、ユダヤの支配権の主でありながら、おのれを不幸で哀れな者と告白した。
Rex ille Babylonius, exomologesim desertus operatur, et septenni squalore decoquitur. Leonum in illo jubas, impexa caesaries et barbarus horror exsuperat; et longe incurvis unguibus manus horrentes, aquilas mentiuntur cum fenum in morem bovis ederet pallentium ruminator herbarum.
PL 13, 1087Aかのバビロニアの王〔ネブカドネツァル〕は、見捨てられて、エクソモロゲーシスを行い、七年のあいだ汚れにまみれて煮つめられた。その身にあっては、ライオンのたてがみ、梳かれぬ髪、野蛮な毛むくじゃらが勝り、長く曲がった爪の荒れた手は鷲の爪を思わせ、牛のように干し草を食らい、青ざめた草を反芻する者となった。
Haec tamen illum Deo poena commendat, et in sua quondam regna restituit. Quem horrebant homines, Deus recipiebat, ipsa illa malae tractationis calamitate felicem. Ecce sectio, quam spopondi: qui potuerit tolerare, sanabitur.
PL 13, 1087Bそれでもこの罰が、彼を神に推奨し、かつての彼自身の王国へ復位させた。人々が恐れおののいた者を、神は迎え入れた。まさにそのひどい扱いの災いによって、彼は幸いな者となったのである。見よ、私が約束した切開である。耐えることができた者は、癒やされる。
Caput X
第X章PL 13, 1087BAdmovebo adhuc ignes de cauterio apostolico: videamus an ferre possitis. Judicavi, inquit, congregatis vobis et spiritu meo, in virtute Domini Jesu Christi, tradere ejusmodi hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in diem Domini (I Cor. V, 3-5) .
PL 13, 1087B使徒の焼きごてから、なお火を近づけよう。諸君に耐えられるか見よう。「私は、汝らが集まり、私の霊もそこにあって、主イエス・キリストの力のもとに、このような者を、肉の滅びのためにサタンに引き渡すことを裁いた。霊が主の日に救われるためである」(一コリント5:3-5)。
Quid dicitis, poenitentes? Ubi est vestrae carnis interitus? An quod in ipsa poenitentia lautiores semper inceditis, convivio farti, balneis expoliti, veste compositi?
PL 13, 1087B諸君は何と言うのか、悔悛者たちよ。諸君の肉の滅びはどこにあるのか。悔悛のさなかにあっても、いつもいっそう贅沢に歩き回り、宴で腹を満たし、浴場で磨き上げ、衣服を整えていることがそうだというのか。
Ecce aliquem video aliquando frugi, aliquando pauperculum, aliquando vili tunica sordulentum: nunc bene cultus et locuples, et decorus est, quasi imputet Deo quod illi servire non potuit, et morientem animam recreet voluptate membrorum.
PL 13, 1087C見よ、ある者を私は見る。ときには倹約家、ときには貧しい者、ときには安物の上着で汚れた姿であったのに、いまは身なりもよく、裕福で、見栄えもよい。まるで、神に仕えることができなかったことを神の責めにし、死にゆく魂を肢体の快楽で生き返らせようとでもするかのようである。
Bene quod mediocres sumus: caeterum et illa faceremus quod quosdam et quasdam non pudet lautiores, marmoribus tegi, auro opprimi, serico fluere, cocco rubescere.
PL 13, 1087C我々が中くらいの暮らしであるのはよいことだ。そうでなければ、我々も、より贅沢な男や女の一部が恥じもせずにすることを行うであろう。大理石に覆われ、金に押しつぶされ、絹をなびかせ、緋色に赤らむことである。
Si quid ferruginei pulveris in supercilio fulgeret, aut ficti nitoris in genas rutilet, aut coacti ruboris in labia desudet: ista forsitan non habetis.
PL 13, 1087Cもし眉に黒ずんだ粉が光り、頬に偽りの艶が赤く映え、唇にむりやり出した赤みがにじむとしても、それらは、おそらく諸君は持っていないだろう。
Non desunt tamen vobis hortulani maritimive secessus, et exquisitius vinum, et lautiora convivia, et defaecatio senectutis. Sic agite, sic credite, quando vivetis? Non sustineo jam, fratres.
PL 13, 1087Cそれでも諸君に欠けていないものがある。菜園や海辺の別荘、より選りすぐりの葡萄酒、より豪勢な宴、そして老いの澄まし〔葡萄酒を澄ませた古酒の意か〕。このように行い、このように信じて、諸君はいつ生きるのか。もう私は耐えられない、兄弟たちよ。
Danielus cum sodalibus suis sacco tectus et cinere, jejunio etiam exsanguis, haec loquitur: Peccavimus, facinus admisimus, impie gessimus, transgressi sumus praecepta et judicia tua (Dan. IX, 5) .
PL 13, 1087Dダニエルは仲間たちとともに粗布と灰に覆われ、断食で血の気も失せて、こう語る。「我々は罪を犯し、凶行をなし、不敬にふるまい、汝の命令と裁きを踏み越えた」(ダニエル9:5)。
De Azaria itidem scriptura divina; Stans, inquit, Azarias precatus est, et aperiens os suum exomologesim faciebat Deo simul cum sodalibus suis (Dan. III, 25) . David ipse: Lavabo, inquit, per singulas noctes lectum meum, lacrymis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7) .
PL 13, 1087Dアザリヤについても、神の書は同じことを語る。「アザリヤは立って祈り、口を開いて、仲間たちとともに神にエクソモロゲーシスをしていた」(ダニエル3:25)。ダビデ自身も言う、「私は夜ごとに寝床を洗い、涙で我が褥を潤そう」(詩篇6:7)。
Nos vero, quid tale, quid simile? Non dico illa quae congregamus ad cumulum, cauponando, mercando, rapiendo; foris lucra, intus libidines aucupando; nihil agendo simpliciter, nihil pauperibus largiendo, nihil fratribus remittendo.
PL 13, 1087Dところが我々には、そのようなこと、それに似たことが何かあるか。私は言わない、あのこと、すなわち、我々が居酒屋を営み、商い、奪い取って積み上げるもの、外では儲けを、内では欲望を狙い、素直なことは何一つ行わず、貧しい者に何も施さず、兄弟たちに何も赦さないことを。
Ne haec quidem quae videri etiam a sacerdote possunt, et episcopo teste laudari; ne haec quidem quotidiani servamus; flere in conspectu Ecclesiae, perditam vitam sordida veste lugere, jejunare, orare, provolvi: si quis ad balneum vocet, recusare delicias: si quis ad convivium roget, dicere: Ista felicibus, ego deliqui in Dominum, et periclitor in aeternum perire: quo mihi epulas, qui Dominum laesi?
PL 13, 1088A司教にも見られうる、司教を証人として賞賛されうる次のことさえ、我々は日々守ってはいない。教会の目の前で泣くこと、失われた生を汚れた衣で嘆くこと、断食すること、祈ること、ひれ伏すこと。だれかが浴場に呼ぶなら、その快楽を断ること。だれかが宴に招くなら、こう言うこと。「そのようなものは幸いな者たちのためだ。私は主に対して過ちを犯し、永遠に滅びる危うさのうちにある。主を傷つけた私に、宴が何になろう」。
Tenere praeterea pauperum manus, viduas obsecrare, presbyteris advolvi, exoratricem Ecclesiam deprecari, omnia prius tentare quam pereas.
PL 13, 1088Aさらに、貧しい者たちの手を取り、やもめたちに懇願し、司祭たちの足もとにひれ伏し、執り成しをする教会に願い求め、滅びる前にあらゆることを試みること。
Caput XI
第XI章PL 13, 1088AScio quosdam ex fratribus et sororibus vestris cilicio pectus involvere, cineri incubare, jejunia sera meditari; et non talia, fortasse, peccarunt. Quid de fratribus loquar?
PL 13, 1088A私は知っている、諸君の兄弟姉妹のうちのある者たちが、粗布で胸を包み、灰の上に伏し、遅ればせの断食に思いを凝らしていることを。しかも彼らは、おそらく、これほどの罪を犯したわけではない。兄弟たちのことを、私は何と言おうか。
Caprae ferae, ut dicunt, remedia sua noverunt: confixas quippe, audio, venenatis sagittis, saltus peragrare Dictaeos, quoad dictami caule detonso, salutarium virulento latice succorum, pulsa decutiant tela corporibus.
PL 13, 1088B野山羊は、人の言うところでは、自分の薬を知っている。毒矢に射られると、聞くところでは、ディクテ〔クレタ〕の森を駆け巡り、ついにディクタムヌス〔クレタ産の薬草〕の茎を刈り取って、その薬効ある毒々しい汁によって、体から矢を押し出して振り落とすという。
Nos ignita diaboli spicula nullo poenitentiae succo, nullo exomologesis gramine repellimus. Excaecatos hirundo pullos novit oculare de sua chelidonia: nos, lumina mentis amissa, nulla malae tractationis radice curabimus?
PL 13, 1088B我々は、悪魔の燃える矢を、悔悛の汁によっても、エクソモロゲーシスの草によっても退けない。ツバメは、目をつぶされた雛に、自分のクサノオウ〔ケリドニア〕で目を開けてやることを知っている。我々は、失われた心の光を、悪い扱いの根によって癒やすことはないのか。
Ecce nec capreis, nec hirundini homo similis, caecitati suae invidet et dolori. Considerate nunc, fratres, quid in fine promisimus: quis fructus, haec opera; vel contra, quis exitus consequatur.
PL 13, 1088B見よ、人間は野山羊にもツバメにも似ず、おのが盲目と痛みに〔癒やしを〕惜しんでいる〔invidet は与格をとって「拒む・惜しむ」の意に取った〕。さて兄弟たちよ、結びに我々が約束したことを考えよ。これらの業にはどんな実りがあるか。あるいは逆に、どんな結末が続くか。
Peccatoribus delicatis et poenitentiam non agentibus, spiritus Domini comminatur et dicit: Dilectum veritatis non receperunt ut salvi fierent: ac propterea mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed sibi placent in injustitiam (II Thess. II, 10, 11) .
PL 13, 1088B贅沢にふける罪人たち、悔悛を行わない者たちに、主の霊は威嚇して言う。「彼らは真理への愛を受け入れず、救われることがなかった。それゆえ神は彼らに、偽りを信じるように惑わす力を送る。真理を信じず、不義を喜んだ者がみな裁かれるためである」(二テサロニケ2:10, 11)。
Item Apocalypsis de meretrice sic loquitur: In quantum clarificavit se et delicias exercuit: tantum date ei tormentum et luctum (Apoc. XVIII, 7) . Et apostolus Paulus: An ignoras, quoniam bonitas Dei in poenitentiam te perducit?
PL 13, 1088C同じく黙示録は娼婦についてこう語る。「彼女がおのれを誇り、贅沢にふけった分だけ、彼女に苦しみと嘆きを与えよ」(黙示録18:7)。そして使徒パウロは言う。「あるいは、神の善が汝を悔い改めへと導くことを知らないのか。」
Tu autem secundum duritiam tuam thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 4, 5) .
PL 13, 1088C「汝は、自分のかたくなさに従って、怒りの日、神の正しい裁きの現れる日に、自分のために怒りを蓄えている」(ローマ2:4, 5)。
Timete igitur, dilectissimi, justa judicia: omittite errorem, damnate delicias: properat jam tempus extremum: tartarus et gehenna laxatos impiis sinus pandunt. Post animarum tempestiva supplicia, redivivis quoque perpetua corporibus poena servatur.
PL 13, 1088Cそれゆえ恐れよ、愛する者たちよ、正しい裁きを。迷いを捨てよ、贅沢を断罪せよ。終わりの時はすでに急いでいる。タルタルスとゲヘナは、不敬の者たちのために広げた懐を開いている。魂への時宜を得た刑罰のあと、よみがえった体にも、とこしえの刑罰が取ってある。
Nemo Tityi jecur credat, et Vulturem poetarum. Ipse sibi materiam recrescentium corporum reparat ignis aeternus. Attendite, si non creditis: aquarum impetus qui ignibus furit, supplicio nutriente reparabitur.
PL 13, 1088Dティテュオスの肝臓や、詩人たちの禿鷹を信じる者はいないようにせよ。永遠の火は、再び生える体の材料を、みずから補う。信じないのなら、よく見よ。火をもって荒れ狂う水の奔流は、刑罰に養われて、元に戻るであろう〔この文の意味は定かでない。語どおりに訳した〕。
Si de cruciatu exomologesis retracti, gehennam recordemini quam vobis exomologesis exstinguet. Vim ejus et de praesentibus aestimate; cujus fumariola quaedam, maximos montes subterraneis ignibus decoquunt.
PL 13, 1088Dエクソモロゲーシスの苦痛から身を引くなら〔底本は Si。文が整わず、このように解した〕、エクソモロゲーシスが諸君のために消してくれるゲヘナを思い出せ。その猛威を、目の前にあるものからも推し量れ。その煙穴のいくつかは、最も大きな山々を地下の火で煮えたぎらせている。
Aestuant indefessis flammarum globis Aethna Siculus, et Vesuvius Campanus: et quo nobis judicii perpetuitatem probent, dissiliunt, devorantur; nec ullis tamen saeculis finiuntur. Attendite in Evangelio divitem solius adhuc animae suppliciis laborantem.
PL 13, 1088Dシチリアのアエトナ山とカンパニアのウェスウィウス山は、尽きることのない火炎の塊で燃えたぎる。そして裁きのとこしえを我々に証するかのように、裂け、呑み込まれるが、いかなる世を経ても終わることがない。福音書の中の金持ちに目を留めよ、彼はなお魂だけの刑罰に苦しんでいる。
Qualis tandem illa redituris poena corporibus? quis in illa stridor dentium? quis fletus oculorum?
PL 13, 1089Aでは、体が戻るとき、その刑罰はどれほどのものか。そこでは歯ぎしりはどれほどか。目の涙はどれほどか。
Caput XII
第XII章PL 13, 1089AMementote, fratres, quia apud inferos exomologesis non est; nec poenitentia tunc tribui poterit, consumpto tempore poenitendi (Eccle. IX, 10; Eccli. XIV, 17) . Festinate, dum in vita estis, dum cum adversario iter facitis.
PL 13, 1089A覚えよ、兄弟たちよ、冥府にはエクソモロゲーシスはない。悔い改めるべき時が尽きたなら、そのときには悔悛も与えられえない(コヘレトの言葉9:10; 集会の書14:17)。急げ、命のあるあいだに、敵対者とともに道を行くあいだに。
Saeculares ecce ignes timemus, et carnificum ungulas expavescimus: comparate cum his aeternas torquentium manus, apicesque flammarum nulla aetate morientium.
PL 13, 1089A見よ、我々はこの世の火を恐れ、死刑執行人の鉤爪におびえる。これらを、永遠に責めさいなむ手と、いかなる時代にも消えることのない火炎の先端とに比べよ。
Rogo vos per Ecclesiae fidem, fratres: per sollicitudinem meam, per communes omnium animas obtestor et deprecor: ne pudeat in hoc opere; ne pigeat opportuna quam primum remedia salutis invadere, dejicere moeroribus animum, sacco corpus involvere, cinere perfundere, macerari jejunio, moerore conficere, multorum precibus adjuvari.
PL 13, 1089A私は諸君に頼む、教会の信仰にかけて、兄弟たちよ。私の気遣いにかけて、すべての者に共通の魂にかけて、私は誓い、懇願する。この業を恥じてはならない。救いの時宜にかなった薬を、できるだけ早く手に取ることをいとってはならない。心を悲しみのうちに低くし、体を粗布で包み、灰を浴び、断食で身をすり減らし、嘆きに尽き果て、多くの人の祈りに助けられることをである。
In quantum poenae vestrae non pepercistis, in tantum vobis Deus parcet. Est enim mitis et patiens, et multae miserationis, et qui sententiam flectat adversus malitias irrogatam (Joel. II, 13, sec. LXX) .
PL 13, 1089B諸君がおのが罰を惜しまなかった分だけ、神は諸君を惜しむであろう。神は柔和で、忍耐強く、あわれみ豊かで、悪事に対して下した宣告をも曲げる〔神〕だからである(ヨエル2:13、七十人訳による)。
Ecce promitto, polliceor, si ad Patrem vestrum vera satisfactione redeatis, nihil ulterius errando, nihil pristinis adjiciendo peccatis, dicendo etiam humile aliquid et flebile, Peccavimus in conspectu tuo Pater; jam non sumus digni nomine filiorum (Luc. XV, 22) : continuo de vobis et pecus illud recedet immundum, et siliquarum esca deformis.
PL 13, 1089B見よ、私は約束し、請け合う。もし諸君がまことの償いをもって諸君の父のもとに帰り、もはや迷わず、以前の罪に何も加えず、へりくだった、涙まじりの言葉を述べるなら、「父よ、我々は汝の前に罪を犯した。もはや子と呼ばれるに値しない」(ルカ15:22)〔ミーニュの引照のまま。引かれた語は15:21に当たる〕。ただちに、諸君からあの汚れた獣の群れも、イナゴ豆の見苦しい餌も離れ去る。
Continuo revertentes, et stola vestiti, et annulus honorabit, et paternus iterum complexus accipiet. Ecce ipse loquitur: Nolo mortem peccatoris, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23; XXIII, 11) .
PL 13, 1090Aただちに、帰ってくる者たちを、長衣が装い〔底本は stola vestiti。ミーニュの脚注は文脈からティリウスとともに stola vestiet と読むべきとし、それに従う〕、指輪が飾り、父の抱擁が再び迎える。見よ、神みずから語る。「私は罪人の死を望まない。むしろ、立ち帰って生きることを望む」(エゼキエル18:23; 23:11)〔ミーニュの引照のまま。後者の語は33:11に当たる〕。
Et iterum: Nonne, ait, qui ceciderit, resurget; et qui aversatus fuerit, convertetur (Jerem. VIII, 4) . Et Apostolus dicit: Potens est Deus statuere illum (Rom. XIV, 4) . Apocalypsis etiam septem Ecclesiis, nisi poenitentiam egerint, comminatur.
PL 13, 1090Aまた言う。「倒れた者は、起き上がらないのか。背いた者は、立ち帰らないのか」(エレミヤ8:4)。そして使徒は言う。「神は、彼を立たせることができる」(ローマ14:4)。黙示録も、七つの教会に、悔悛を行わなければと威嚇している。
Nec utique, non poenitentibus comminaretur, nisi ignosceret poenitentibus. Etiam ipse Deus dicit: Memento ecce unde cecideris, et age poenitentiam (Apoc. II, 5) . Et iterum: Cum conversus ingemueris, tunc salvaberis, et scies ubi fueris (Isa. XXX, 15, sec. LXX) .
PL 13, 1090A悔悛しない者たちに威嚇することは、悔悛する者たちを赦すのでなければありえない。神みずからも言う、「見よ、どこから落ちたかを思い起こし、悔悛を行え」(黙示録2:5)。また言う、「立ち帰って嘆くとき、そのとき汝は救われ、自分がどこにいたかを知る」(イザヤ30:15、七十人訳による)。
Nec quisquam adeo peccatricis animae vilitate desperet, ut se jam non necessarium Deo credat. Neminem nostrum perire vult Dominus: etiam modici et minimi requiruntur. Si non creditis, intuemini: ecce in evangelio drachma requiritur, et vicinis inventa monstratur.
PL 13, 1090B罪ある魂が取るに足りないからといって、自分はもはや神に必要でないと思い込み、絶望する者がいてはならない。主は、我々のうちのだれも滅びることを望まない。小さな者、最も小さな者さえ探される。信じないのなら、見よ。福音書では、ドラクマ銀貨が探され、見つかると隣人たちに示される。
Ovicula, suppositis reportanda cervicibus, non est onerosa pastori. Super unum peccatorem poenitentiam agentem in coelis Angeli gaudent, et chorus coelestis exsultat. Heus tu peccator, rogare ne desinas: vides ubi de tuo reditu gaudeatur. Amen.
PL 13, 1090B小さな羊は、肩に担がれて連れ戻されるとき、羊飼いの重荷にならない。悔悛を行う一人の罪人のために、天では天使たちが喜び、天の合唱隊が歓声を上げる。さあ、罪人よ、願い続けることをやめるな。汝の帰りがどこで喜ばれているか、見よ。アーメン。