Epistola I
第I書簡PL 13, 423DReverendissimo fratri et coepiscopo Aurelio Damasus. Scripta Sanctitatis tuae debita veneratione suscepimus, in quibus sitire venerationem ac prudentiam tuam Apostolica instituta (ut dignum erat) cognovimus.
PL 13, 423Dいと敬うべき兄弟にして同僚司教アウレリウスへ、ダマスス。あなたの聖性の書簡を、当然の敬意をもって受け取った。その中で、あなたの敬意と分別が使徒たちの定めを渇望していることを、我々は(当然のことだが)知った。
Qua de re quaedam ex his quae petisti, misimus: et quaedam adhuc, cum iterum miseris, mittere cupimus.
PL 13, 423Dそれゆえ、あなたが求めたもののうちいくつかを送った。さらに、あなたが再び送るときには、いくつかを送りたいと願っている。
Nullum tamen a beati Petri principis apostolorum fine, praedecessorum nostrorum praetermisimus, de quorum statutis aliquid tibi per Ammonium presbyterum et Felicem diaconum, sub certis signaculis non mitteremus.
PL 13, 423Dしかし、使徒たちの頭である福者ペトロの最期以来の我々の前任者のうち、その定めからあなたに何かを、司祭アンモニウスと助祭フェリクスを通し、確かな封印のもとで送らなかった者は、一人も飛ばしていない。
Quae te et custodire optamus, et aliis praedicanda ac publicanda mandamus, ut ab omnibus inviolate debita veneratione custodiantur, et inviolate serventur, atque ab omnibus futuris temporibus diligenter venerentur: quia violatores voluntarii canonum graviter a sanctis Patribus judicantur, et a Spiritu sancto (cujus instinctu ac dono dictati sunt) damnantur: quoniam blasphemare Spiritum sanctum non incongrue videntur, qui contra eosdem sanctos canones non necessitate compulsi, sed libenter (ut praefixum est) aliquid aut proterve agunt, aut loqui praesumunt, aut facere volentibus sponte consentiunt.
PL 13, 423Dこれらを、あなたが守ることを我々は望み、また他の者たちにも宣べ伝え公にするよう命じる。すべての者によって、当然の敬意をもって侵されずに守られ、侵されずに保たれ、すべての将来の時代にわたって念入りに敬われるようにするためである。なぜなら、教会法規を故意に侵す者は、聖なる教父たちによって厳しく裁かれ、また聖なる霊(その促しと賜物によって、これらは書き取られた)によって断罪されるからである。というのも、これらの聖なる教会法規に逆らい、必要に迫られてではなく、(前に述べたとおり)進んで何かを不遜に行い、あるいは語ろうとして憚らず、あるいは行おうとする者たちに自ら同意する者は、聖なる霊を瀆す者と見られて、あながち不当ではないからである。
Talis enim praesumptio manifeste unum genus est blasphemantium Spiritum sanctum: quoniam (ut jam praelibatum est) contra eum agit, cujus impulsu et gratia iidem sancti editi sunt canones.
PL 13, 424Bこのような不遜は、明らかに聖なる霊を瀆す者たちの一種である。なぜなら(すでに前に触れたとおり)、その聖なる霊の促しと恩寵によって、これらの聖なる教会法規が出されたのであり、それに逆らって行うからである。
Diabolica vero nequitia plerosque subtiliter fallere solet; et ita quorumdam imprudentiam per similitudinem pietatis saepissime illudit, ut pro salutaribus nocitura persuadeat.
PL 13, 424B悪魔の邪悪は、多くの者を巧みに欺くのが常である。そして、ある者たちの無分別を、敬虔に似せてきわめてしばしば弄び、救いとなるものの代わりに害となるものを説き勧める。
Idcirco norma sanctorum canonum qui sunt Spiritu Dei conditi, et totius mundi reverentia consecrati, fideliter a nobis est scienda et diligenter tractanda; ne quovis modo sanctorum Patrum statuta absque inevitabili necessitate, quod absit, transgrediamur: sed fidelissime per ea gradientes, cum eis qui eos instinctu condiderunt divino, mercedis gloriam et laboris cumulum, eorum meritis, auxiliante Domino, habere mereamur.
PL 13, 424Cそれゆえ、神の霊によって定められ、全世界の崇敬によって聖別された、聖なる教会法規の規範を、我々は忠実に知り、念入りに扱わなければならない。避けがたい必要のないかぎり、聖なる教父たちの定めを、いかなる仕方でも、あってはならないことだが、犯すことがないように。むしろ、これらによってまことに忠実に歩み、これらを神の促しによって定めた者たちとともに、主の助けにより、その功によって、報いの栄光と労苦の積み重ねを得るに値する者となるように。
His itaque rite deliberatis, et ad Ecclesiarum vestrarum notitiam deliberatione perlatis, parere vos eorumdem sanctorum canonum regulis summopere convenit, ne in aliquo eis obviare quorumdam ignavia faciat: sed vestra sapiens et sana doctrina, quae cupit vos per omnia placere Deo, illis cohaeredes et comparticipes coelestis regni, in sedibus fideles cooperatores ostendat. Data decimo sexto kalendas Junii, Gratiano et Cyricio VV. CC. Consulibus.
PL 13, 424Cそれゆえ、これらを正しく熟慮し、その熟慮を諸君の諸教会の知るところにまで届けたうえは、諸君はこれらの聖なる教会法規の規則に従うことが何よりもふさわしい。ある者たちの怠慢が、何かにおいてそれらに逆らう結果にならぬように。むしろ、諸君が万事において神に喜ばれることを望む諸君の賢明で健全な教えが、諸君を、天の国においてそれら〔の教父たち〕の共同相続人、共に与る者、座において忠実な協力者として示すように。発す。6月の朔日の16日前、グラティアヌスとキュリキウス、いと高貴な人士〔VV. CC. は viri clarissimi の略記〕が執政官の年に。
Epistola II, Prooemium
第II書簡 冒頭PL 13, 424DDamasus servus servorum Dei, atque per gratiam ejus episcopus sanctae catholicae Ecclesiae urbis Romae, Stephano archiepiscopo concilii Mauritataniae, et universis episcopis Africanae provinciae.
PL 13, 424Dダマスス、神の僕たちの僕、またその恩寵によりローマ市の聖なる公同の教会の司教、マウレタニア〔底本は Mauritataniae。同じ頁のミーニュの序は Mauritaniae と綴る。Mauritaniae と読む〕の会議の大司教ステファヌスと、アフリカ属州のすべての司教たちへ。
Lectis fraternitatis vestrae litteris, primo gratias ago, quod tantorum fratrum merui benedictione frui; deinde quod circa fratres sollicitos vos reperi, et cum eis crucem Domini deferre, qui ait: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me, et reliqua ad hunc modum pertinentia.
PL 13, 424D諸君の兄弟としての書簡を読み、まず感謝する。これほど多くの兄弟たちの祝福にあずかる功を得たからである。次に、諸君が兄弟たちを気遣い、彼らとともに主の十字架を担っているのを見いだしたからである。主は言う。「我に従って来ようと望む者は、自らを否み、自らの十字架を取り、我に従え」、そのほか、これに関わるところを。
Igitur, quoniam in praesenti opportune gestorum consultatione apostolicis vestra beatitudo visceribus commota, nos hortata est, tuitionem fratrum apostolica impendere auctoritate, et eorum injuriis subvenire, dum constet, eadem vos cum Apostolo compassibiliter dicere: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? satagentes, ne aliquis de his, qui vobis crediti sunt, a saevis bestiis laceretur aut capiatur: pro qua re oportet, juxta vestram prudentem commonitionem, magis autem secundum Domini divinam praeceptionem, nos, qui supra domum ejus, hoc est universalem Ecclesiam catholicam, episcopale suscepimus ministerium, sollicite vigilare; ne de sacris ejus muneribus, id est, apostolicis viris, apostolorumque successoribus, atque ministris, quisquam, nobis dormitantibus, valeat supprimi, atque injuste, nobisque inconsultis, damnari.
PL 13, 425Aさて、いま折よく事の経緯を相談するにあたり、諸君の福徳は使徒にふさわしい慈しみの情に動かされて、我々に、使徒の権威によって兄弟たちの保護を与え、彼らの被る不正を助けるよう勧めた。諸君が、使徒とともに、同情をこめて同じことを語っていることは明らかである。「だれかが弱っているなら、私も弱らないだろうか。だれかがつまずくなら、私は燃えないだろうか」。諸君は、諸君に託された者たちのうちのだれかが、猛々しい獣に引き裂かれ、あるいは捕らえられることのないよう、心を砕いている。この件については、諸君の賢明な勧告に従って、しかもそれ以上に、主の神的な命令に従って、その家、すなわち世界にわたる公同の教会の上に、司教の務めを引き受けた我々が、注意深く目を覚ましていなければならない。その聖なる賜物、すなわち使徒的な人々、使徒たちの後継者たち、また奉仕者たちのうちのだれかが、我々が居眠りしているあいだに、押し込められ、不当に、我々に諮られることもなく断罪されることのないように。
Epistola II, Caput I
第II書簡 第I章PL 13, 425BScitis, fratres charissimi, firmamentum a Deo fixum et immobile, atque titulum lucidissimum suorum sacerdotum, id est, omnium episcoporum, apostolicam sedem esse constitutam, et verticem Ecclesiarum.
PL 13, 425B諸君は知っている、いとしい兄弟たちよ、神によって据えられた不動の堅固な基礎として、またその司教たち、すなわちすべての司教たちの最も輝かしい称号として、使徒の座が立てられ、諸教会の頂であることを。
Tu es enim (sicut divinum pronuntiat Verbum veraciter) Petrus, et super firmamentum tuum Ecclesiae columnae, qui episcopi intelliguntur, confirmatae sunt: et tibi claves regni coelorum commisi, atque ligare et solvere potestatem quae in coelis sunt, et quae in terris, promulgavi.
PL 13, 425B汝は実にペトロである(神的な言葉が真実に宣言するとおり)。汝の基礎の上に、教会の柱、すなわち司教たちと解される者たちが固められた。そして汝に天の国の鍵を託し、天にあるもの、地にあるものを縛り、解く権能を布告した。
Tu profanorum hominum, et membrorum meorum, maximeque discipulorum meorum existis ut princeps et doctor orthodoxae et immaculatae fidei, cujus vice hodie gratia Dei, legatione pro Christo fungimur, et omnes hujus sanctae sedis praesules ejus vicem gesserunt, gerunt, et gerent.
PL 13, 425C汝は、瀆聖の者たちの、また我が肢体の、とりわけ我が弟子たちの〔底本は profanorum hominum et membrorum meorum。本文が崩れているらしく、このように直訳した〕、正統で汚れなき信仰の頭であり教師として立っている。今日、神の恩寵によって我々はその代理としてキリストのための使節の務めを果たしており、この聖なる座の司教たちはみな、彼の代理を務めてきたし、務めているし、務めるであろう。
Ideo omnia, quae innotuistis, non licere mandarem, nisi vos tam pleniter instructos esse scirem, quod cuncta, super quibus consulitis, illicita esse non dubitetis.
PL 13, 425Cそれゆえ、諸君が知らせたすべてのことは許されないと、私は命じるところであろう。もし諸君が、問い合わせているすべてのことが不法であることを疑わないほど十分に教えられていると、私が知っていなかったならば。
Epistola II, Caput II
第II書簡 第II章PL 13, 425CDiscutere namque episcopos, et summas ecclesiasticorum negotiorum causas metropolitano, una cum omnibus suis comprovincialibus, ita ut nemo ex iis desit, et omnes in singulorum concordent negotiis, licet: sed definire eorum, atque ecclesiasticarum summas querelas causarum, vel damnare episcopos, absque hujus sanctae sedis auctoritate, minime licet; quam omnes appellare, si necesse fuerit, et ejus fulciri auxilio oportet.
PL 13, 425C首都大司教には、同じ属州の同僚たち全員とともに、司教たちを審査し、教会の事柄の重大な訴訟を審理することが許される。ただし、彼らのうちだれも欠けず、全員が個々の件について一致するようにである。しかし、それらを決定し、教会の訴訟の重大な訴えを裁定し、あるいは司教たちを断罪することは、この聖なる座の権威なしには決して許されない。もし必要が生じれば、すべての者がこの座に上訴し、その助けに支えられなければならない。
Nam (ut nostis) synodum sine ejus auctoritate fieri, non est catholicum: nec episcopus, nisi in legitima synodo, et suo tempore apostolica vocatione congregata, definite damnari potest: neque ulla umquam concilia rata leguntur, quae non sunt fulta apostolica auctoritate.
PL 13, 425Dなぜなら、諸君の知るとおり、その権威なしに教会会議が行われることは、公同のことではなく、司教は、正当な教会会議で、しかも使徒の召集によってしかるべき時に集められたものでないかぎり、確定的に断罪されえない。また、使徒の権威に支えられていない諸会議は、いかなるものも有効と読まれたことがない。
Epistola II, Caput III
第II書簡 第III章PL 13, 426AAccusatores autem episcoporum, et testes, super quibus rogitastis, absque ulla infamia, aut suspicione, vel manifesta macula, et verae fidei pleniter instructi esse debent, et tales, quales ad sacerdotium eligere jubet divina auctoritas: quoniam sacerdotes (ut antiqua tradit auctoritas) criminari non possunt, nec in eos testificari, qui ad eumdem non debent, nec possunt provehi honorem.
PL 13, 426Aさて、司教たちの告発者と証人は、諸君が尋ねた点について、いかなる悪評も、疑いも、明白な汚点もなく、真の信仰に十分に教えられた者でなければならず、神的な権威が司教職に選ぶよう命じるような者でなければならない。古い権威が伝えるとおり、司教を罪に問うことも、彼らに不利な証言をすることも、同じ栄誉にまで昇進されてはならず、また昇進されえない者には、できないからである。
Epistola II, Caput IV
第II書簡 第IV章PL 13, 426AVocatio enim ad synodum (juxta decreta Patrum) canonica ejus, qui impetitur, tam sua praesentia, quam, et scriptis atque apocrisariis, per spatium fieri debet congruum atque canonicum: quia nisi canonice vocatus fuerit suo tempore, et canonica ordinatione, licet venerit ad conventum, quacumque necessitate, nisi sponte voluerit, nullatenus suis respondebit insidiatoribus quoniam nec saeculi leges hoc permittunt fieri, quanto magis divinae.
PL 13, 426A告発された者の教会会議への召喚は、(教父たちの定めに従って)教会法に則ったものとして、本人に直接、また書面と代理人によって、ふさわしい、教会法にかなう期間をおいて行われなければならない。なぜなら、しかるべき時に、教会法に則った手続きによって召喚されないかぎり、たとえ何らかの必要によって集会に来たとしても、自ら望まないかぎり、彼は自分を陥れる者たちにまったく答えないであろう。世の法すらこれが行われることを許さないのだから、神の法はなおさらである。
Epistola II, Caput V
第II書簡 第V章PL 13, 426BDe ejectis vero atque suis rebus exspoliatis, nihil vobis verius significare queo, quam sancti Patres definierunt, et nostri praedecessores apostolica auctoritate roboraverunt.
PL 13, 426B追放され、自分の財産を奪われた者たちについては、聖なる教父たちが定め、我々の前任者が使徒の権威によって強めたことより真実なことを、諸君に伝えることはできない。
Ita enim haec se habent: episcopos ejectos atque suis rebus exspoliatos, Ecclesias proprias primo recipere, et sua eis omnia legaliter reddi, sancti canones decreverunt: et postea si quis eos accusare voluerit, aequo periculo facere sanciverunt, judices esse decernentes episcoporum, episcopos recte sapientes et juste volentes, ad tempus diuque illis, resumptis viribus, et suis potestative fruentibus rebus; amicisque et Dei servis sapientibus consulentibus viris, in Ecclesia convenientes, ubi testes essent singulorum, qui oppressi esse videntur.
PL 13, 426B事はこうである。追放され、財産を奪われた司教たちは、まず自分の教会を取り戻し、自分のものはすべて法に則って返されると、聖なる教会法規は定めた。そしてその後、もしだれかが彼らを告発しようと望むなら、等しい危険を負って行うよう定め、司教たちの裁判官は、正しく賢く、正しく望む司教たちであると決めている。〔その間〕しばらくのあいだ、また長期にわたって、彼らは力を取り戻し、自分の財産を自由に享受し、賢明な人々である友人たちや神の僕たちが助言し、教会に集まって、そこには圧迫されたと見える一人ひとりの証人がいるようにする。
Et reliqua, ad hunc ordinem pertinentia: quae prolixitatem vitantes, hic non inseruimus, quia haec sufficere credimus. Si quis autem his non est contentus, legat ea, et satiabitur.
PL 13, 426Cそのほか、この筋道に関わることは、冗長を避けてここには挿入しなかった。これで十分と信じるからである。もしだれかがこれらに満足しないなら、その者はそれらを読むがよい。そうすれば満たされるだろう。
Scimus enim homines inermes non posse cum armatis rite pugnare: sic nec illi, qui ejecti vel suis bonis sunt exspoliati, cum illis, qui in suo stant gradu, et suis fruuntur amicis atque bonis, litigare rite possunt.
PL 13, 426C我々は知っている、武器を持たない者は、武装した者と正しく戦うことができないのを。同じく、追放され、あるいは財産を奪われた者たちも、自分の地位に立ち、自分の友と財産を享受している者たちと、正しく争うことはできない。
Nec saeculi quoque leges haec saecularibus fieri permittunt: sed prius ejectos vel oppressos, aut exspoliatos cum suis omnibus restitui jubent, et postea suo tempore, sicut lex eorum continet, ad placita venire praecipiunt nec ulla carceris custodia appellantem arceri permittunt. Docent enim ex parte (sicut nostis) terrena, quae sunt coelestia.
PL 13, 426C世の法もまた、世の人々にこれが行われることを許さない。むしろ、追放され、あるいは圧迫され、あるいは奪われた者たちを、すべてを返してまず復帰させるよう命じ、そののちにしかるべき時に、その法が定めるとおり、法廷に出ることを命じ、上訴する者が牢獄の拘束で妨げられることをいささかも許さない。つまり、地上のものは、(諸君の知るとおり)部分的に、天上のものを教えているのである。
Epistola II, Caput VI
第II書簡 第VI章PL 13, 426DAccusatores vero et accusationes, quas saeculi leges non adsciscunt, nullatenus sunt in horum admittendae causis, quia omne quod irreprehensibile est, catholica defendit Ecclesia. Et hoc a majoribus definitum esse propter pravorum hominum insidias, non dubitatur.
PL 13, 426D世の法が受け入れない告発者と告発は、これら〔司教たち〕の訴訟においては決して認められてはならない。非難の余地のないものはすべて、公同の教会が守るからである。邪悪な人々の策謀のゆえに、これが先人たちによって定められたことは疑われない。
Decet enim Domini sacerdotes fratrum causas pie tractare, et venerabiliter intendere, atque eorum judicia super sacrificia ordinare; nec proterve aut tyrannica dominatione, ut de quibusdam refertur, sed charitative pro Deo et fraterno amore cuncta peragere: et quod sibi quis fieri, secundum dominicam vocem, non vult, alii inferre non praesumat: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
PL 13, 426D主の司教たちは、兄弟たちの訴訟を敬虔に取り扱い、うやうやしく注意を払い、彼らの裁きを捧げ物に先立って〔super sacrificia の意は定かでない。「捧げ物にまさって」とも読める〕定めるのがふさわしい。不遜に、あるいは、ある者たちについて伝えられるように僭主のような支配によってではなく、神のために、また兄弟愛によって、愛をもってすべてを行うのがふさわしい。また、主の言葉に従い、自分がされたくないことを、だれも他人に加えようとしてはならない。「汝らが量る秤で、汝らにも量り返される」。
Ea vero, quae Apostolorum praedicatione et Patrum instructione percepimus, semper tenere debemus; ne aliqua nova cudere, aut ad noxam fratrum intendere videamur: sed alterutrorum onera portemus, ut juxta Apostolum, legem Domini adimplere valeamus.
PL 13, 427A使徒たちの宣教と教父たちの教えによって我々が受けたものを、我々はつねに保たねばならない。何か新しいものを作り出し、あるいは兄弟たちの害を図っていると見られることのないように。むしろ互いの重荷を担おう、使徒に従って、主の律法を成就することができるように。
Epistola II, Caput VII
第II書簡 第VII章PL 13, 427ATempus enim congruum praevideri oportet quando uniuscujusque accusatae personae causa rectissime in medio producatur, quatenus gravitatem ejus consonantiamque contra Patrum decreta, vel synodorum confessionem, prodi minime cognoscatur.
PL 13, 427A告発された各人の訴えが、もっとも正しく公の場に出されるふさわしい時があらかじめ見定められねばならない。それによって、その重みと一致が、教父たちの定めや諸会議の告白に背いて暴かれることが決してないようにするためである〔quatenus 以下は文意が取りにくい。prodi を「暴かれる」と取った〕。
Quam ordinabiliter omnes intendant, ut ad eam in omnibus rationabiliter respondeant, et juste se velle manifeste ostendant. Nullus autem introducatur personaliter: sed accusatores et accusati aequa audiantur ratione, juxta quod gestorum ordo exigit.
PL 13, 427Bすべての者がそれを秩序正しく心がけ、あらゆる点でそれに道理にかなって答え、自分が正しくあろうと望んでいることを明らかに示すように。だれも個人の事情で引き入れられてはならず、告発者と被告発者は等しい道理で聞かれよ、事の次第の秩序が求めるとおりに。
Accusatores vero et judices non iidem sint, sed per se accusatores, per se judices, per se testes, per se accusati, unusquisque in suo ordinabiliter ordine.
PL 13, 427B告発者と裁判官は同じ者であってはならない。告発者は告発者として、裁判官は裁判官として、証人は証人として、被告発者は被告発者として、それぞれ自らの位置に、秩序正しく置かれよ。
Nam inscriptio primo semper fiat, ut talionem calumniator recipiat; quia ante inscriptionem nemo debet judicari vel damnari, cum et saeculi leges haec eadem retineant.
PL 13, 427Bまず必ず告発状が作られよ、誣告者が同害の刑を受けるように。告発状より前には、だれも裁かれ、あるいは断罪されてはならない。世の法もまさにこれを保っているのだから。
De quibus omnibus vera semper fiat aequitas, quatenus accusationis et judicii ac testimonii mercedem per veritatem gestorum consequi valeant.
PL 13, 427Bこれらすべてについて、つねにまことの公正が行われよ。告発と裁判と証言の報いを、事実の真実によって得ることができるように。
Scriptum est enim: Abominabitur Dominus labia mendacia, et testem fallacem proferentem mendacia, et seminantem inter fratres scandala atque litigia, ipso monente atque dicente: Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum.
PL 13, 427Cこう書かれている。「主は偽りの唇を忌み、偽りを述べる欺く証人、兄弟たちのあいだにつまずきと争いをまく者を忌む」。主自身が戒めて言う。「汝は隣人を誣告してはならず、力で彼を圧してはならない。」
Non facies quod iniquum est nec injuste judicabis. Non considerabis personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. Et tibi quod non vis fieri, alteri ne facias: et reliqua.
PL 13, 427C「汝は不正なことをしてはならず、不正に裁いてはならない。貧しい者の顔を考慮してはならず、権力ある者の顔を尊んではならない。汝の隣人を正しく裁け。また、汝自身に行われることを望まないことを、他の者に行ってはならない」、云々。
Et maxime praeceptum habentes Apostolicum attendere nobis ipsis et gregi, in quo nos Spiritus sanctus posuit episcopos, regere Dei Ecclesiam, quam acquisivit per sanguinem suum proprium, convenit.
PL 13, 427Cとりわけ、使徒の命令、すなわち自分自身と、聖なる霊が我々を司教として立てた群れとに気を配り、神が自らの血によって獲得した神の教会を治めよという命令を受けている我々には、ふさわしい。
Et iterum: Attendere lupos, attendere malos operarios, qui perversa faciunt et adversa loquuntur, ut detrahere semper discipulis Domini, et infamare queant: quos corrigere, vos et omnes Domini sacerdotes summo studio oportet: quia pejus malum non est, quam ut cives civibus invideant, et sacerdotes vel clerici, sacerdotibus vel pontificibus insidientur, testante etiam veritatis voce: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei; et qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.
PL 13, 427Cまた再び、「狼に注意せよ、悪い働き手に注意せよ、彼らは邪悪なことを行い、逆らうことを語って、主の弟子たちをいつも中傷し、悪評を立てようとする」。諸君も、主のすべての司教たちも、最大の熱心をもって彼らを正さなければならない。市民が市民を妬み、祭司たちや聖職者たちが、祭司たちや司教たち〔ここの sacerdos は episcopus・pontifex と並べて区別されており、司教に限らない聖職者の意と取って「祭司」とした〕を陥れること以上に悪い悪はない。真理の声もまた証言する。「汝らに触れる者は、我が目の瞳に触れる。これらの小さな者の一人をつまずかせる者は、石臼を首に懸けられて海の深みに沈められるほうがよい」。
Et item: Beatus qui non fuerit scandalizatus in me. Ille procul dubio scandalizatus est in Deum, qui ejus scandalizat episcopum vel sacerdotem. Et multa talia, quae hic non inferuntur, ne nimis prolixa efficiatur epistola.
PL 13, 428Aまた同じく、「我につまずかない者は幸いである」。疑いなく、神につまずいているのは、神の司教あるいは祭司〔ここの sacerdos は episcopus と並べて区別されており、司教に限らない聖職者の意と取って「祭司」とした〕をつまずかせる者である。このようなことは多くあるが、書簡があまりに長くならないよう、ここには挿入しない。
Monentes quoque instruere debetis memoratos vicinos vestros, ut a talibus se subtrahant, et quae illicite contra praefixos fratres egerunt, cito corrigant.
PL 13, 428A諸君はまた、前述の諸君の隣人たちを戒め、教え、このような者たちから身を引き、先に挙げた兄弟たちに対して不法に行ったことを速やかに正すようにさせなければならない。
Et quos nobis inconsultis laeserunt, plena satisfactione sanent, et cito sibi eos reconcilient, si noluerint apostolicae sedis suscipere censuram.
PL 13, 428Aまた、我々に諮らずに傷つけた者たちを、十分な償いによって癒やし、速やかに彼らと和解するようにさせよ。使徒の座の懲戒を受けることを望まないならば。
Nam si quid fortasse in eos aut contra eos emerserat, nostrum fuerat exspectandum examen, ut nostra (uti semper huic fuit sedi concessum privilegium) condemnarentur auctoritate, aut fulcirentur auxilio.
PL 13, 428Aなぜなら、もし彼らに対して、あるいは彼らをめぐって何かが生じていたなら、我々の審査を待つべきであった。我々の権威によって(この座にはつねに特権が認められてきたとおり)断罪されるか、あるいは我々の助けによって支えられるためにである。
Neque enim suo pro libitu nostra debuerant jura pervadere, absque apostolicae sedis dispositione mandante.
PL 13, 428B使徒の座の命じる処置なしに、自分の気ままで我々の権利を侵してはならなかったからである。
A talibus deinceps omnes se abstineant sacerdotes, qui noluerint ab Apostolicae Petrae (super quam Christus, ut praedictum est, universalem construxit Ecclesiam, cui episcoporum summa judicia atque majores causae, sicut paulo superius memoratum est, reservatae sunt atque solidatae) censura ac sacerdotali honore secludi.
PL 13, 428B今後、使徒の岩(その上にキリストは、前に述べたとおり、世界にわたる教会を築いた。司教たちの最高の裁判と重大な訴訟は、少し前に述べたとおり、これに留保され、確定されている)の懲戒によって、司教の栄誉から閉め出されることを望まない司教たちは、みなこのような者たちから身を引くように。
Epistola II, Caput VIII
第II書簡 第VIII章PL 13, 428BInduciae enim accusatis in criminalibus episcopis sex mensium, vel eo amplius si necesse fuerit, concedendae sunt: quoniam et laicis hoc permissum nullus saecularibus imbutum disciplinis ignorat: quanto magis sacerdotibus, qui superiores esse eis non dubitantur.
PL 13, 428B刑事上の罪で告発された司教たちには、六か月の猶予期間を、必要ならそれ以上をも認めねばならない。平信徒にさえこれが許されていることは、世俗の学問を修めた者ならだれも知らぬ者がないからである。ましてや、平信徒より上にあることに疑いのない司教たちには、なおさらである。
Habetur quoque in decretis sanctorum Patrum sancitum, non fore canonicum quemquam sacerdotum judicare vel damnare, antequam accusatores, canonice examinatos, praesentes habeat, locumque defendendi accipiat, id est, inducias ecclesiasticas ad abluenda crimina et scelera.
PL 13, 428Bまた、聖なる教父たちの教令にも定められていることとして、司教のだれであれ、教会法に則って審査された告発者たちを同席させ、弁明の機会、すなわち罪と悪行を洗い清めるための教会の猶予期間を得る前に、裁いたり断罪したりすることは、教会法に適わない。
Epistola II, Caput IX
第II書簡 第IX章PL 13, 428CNe cextra propriam fiat provinciam primo discussionis accusatio, sine apostolica praeceptione, cui in omnibus causis debet reverentia custodiri, quoniam et antiqua docet hoc Patrum regula, in quae et imperialia pariter statuta concinunt.
PL 13, 428C第一審の告発が、使徒の座の指示なしに、自らの属州の外〔底本は cextra。ミーニュの脚注が挙げる出典の見出しも Nec extra propriam とする。extra と読む〕でなされることがあってはならない〔冒頭の Ne 節は先行する文に掛かるらしいが、独立した禁止として訳した〕。あらゆる案件においてこの座への敬意が守られねばならず、古い教父たちの規範もこれを教えており、そこには皇帝の法令も等しく唱和しているからである〔in quae は単数の regula に合わない形だが、規範を指すと取った〕。
Criminum, inquiunt, discussio ibi agenda est, ubi crimen admissum est. Nam alibi criminum reus prohibetur audiri.
PL 13, 428C罪の審理は、罪が犯された場所でなされねばならない、と彼らは言う。ほかの場所では、罪を問われた者は聴かれることを禁じられているからである。
Et alibi in canonibus praecipitur: Quaecumque negotia suis locis, ubi orta sunt, finienda sunt: et reliqua talia et his similia: salva tamen in omnibus apostolica auctoritate, ut nihil in his definiatur, priusquam ei placere cognoscatur, qua omnes suffultos esse oportet.
PL 13, 428Cまた別の箇所で、教会法規にこう命じられている。「あらゆる案件は、それが起こった場所で終結させねばならない」。そのほか、これに類するものがあるが、いずれにおいても使徒の座の権威は損なわれない。この権威の意にかなうと知られる前に、これらについて何も決定されないようにするためである。すべての者がこの権威に支えられていなければならない。
Et si quid eis grave intolerandumque acciderit, ejus semper exspectanda censura. Neque enim proterve, aut stimulo suae cogitationis impulsus, et (ut saepe actum cognovimus) detrahere aut accusare praesumat quemquam sacerdotum: quia injuria eorum ad Christum pertinet, cujus vice-legatione pro populo, Christi sanguine redempto, funguntur.
PL 13, 428Dまた、彼らに何か重く耐えがたいことが起こったなら、この座の裁定を常に待たねばならない。不遜にも、あるいは自らの思いに駆り立てられて、また(我々がしばしば行われたと知っているとおり)、司教のだれかを中傷したり告発したりすることを、だれも敢えてしてはならない。彼らへの侮辱はキリストに及ぶからである。彼らは、キリストの血によって贖われた民のために、キリストの代理使節として職務を果たしている。
Causa enim eorum, quia Dei causae sunt, ejus esse judicio scimus reservandas, qui valet corpus occidere, et animam mittere in gehennam. Qui dicit: Mihi vindictam, et ego retribuam. Apud quem conscientia nuda est, cui non absconduntur occulta.
PL 13, 428D彼らの訴えは、神の訴えであるから、神の裁きに委ねられるべきだと、我々は知っている。神は、体を殺し、魂をゲヘナに投げ込むことができる。神は言う。「復讐はわたしのもの、わたしが報いる」。神のもとでは良心はあらわであり、隠れたことも神には隠されない。
Instruendi etiam omnes sunt, quoniam per nos illi Christus intonuit, non esse ovium lupi insidias praevidere, sed pastoris.
PL 13, 429Aまた、すべての者に教え込まねばならない。キリストは我々を通して彼らに雷のごとく語ったのであって、羊に対する狼の待ち伏せを見抜くのは、羊ではなく牧者の務めだということである。
Monet ergo beatus apostolus Paulus, ne de his temere leviterque praesumatur judicium, de quibus nemo potest verius vel melius judicare, quam Deus: Tu autem, inquit, quare judicas fratrem tuum? aut cur spernis eum? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi.
PL 13, 429Aそれゆえ、福者である使徒パウロは戒める。神にまさって真に、よりよく裁くことのできる者などだれもいない事柄について、軽率に、軽々しく裁きを下してはならない。「しかし汝は、なぜ汝の兄弟を裁くのか。あるいはなぜ彼を侮るのか。我々は皆、キリストの裁きの座の前に立つのだ」。
Scriptum est enim: vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Domino. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
PL 13, 429Aこう書かれているからである。「わたしは生きている、と主は言う。わたしの前にすべての膝はかがみ、すべての舌は主に告白するであろう」。したがって、我々の一人一人が、自分自身について神に釈明するのである。
In hoc ergo non sibi quisquam temerarios ausus usurpet, ut praeter quod ad concordiam pertinet, aliud agat, unde unitas Ecclesiae dissipetur.
PL 13, 429Bそれゆえこの点で、だれも自分のために無謀な企てを僭称して、和合に資すること以外のことをなし、そのために教会の一致が散らされるようなことがあってはならない。
Non ergo leviter quisquam assentiat in detractione vel judicatione vel damnatione fratrum, maximeque sacerdotum, qui proximiores sunt Deo, et qui proprio ore corpus Christi conficiunt: Quia ob hoc venit ira Dei in filios dissidentiae, qui Christum persequuntur in suis membris.
PL 13, 429Bしたがって、兄弟たちを中傷し、裁き、断罪することに、とりわけ、神にいっそう近く、自らの口でキリストの体を成し遂げる司教たちについて、だれも軽々しく同調してはならない。このゆえに、神の怒りは、不従順の子らの上に、すなわち自らの肢体においてキリストを迫害する者たちの上に臨むからである。
Nolite, fratres, nolite effici participes eorum, nec communicetis peccatis talium, aut infructuosis verbis illorum. Magis autem redarguite talium coetus, qui extendere moliuntur, quasi arcum, in fratres linguas suas.
PL 13, 429B兄弟たちよ、彼らの仲間になってはならない。このような者たちの罪にも、その実りのない言葉にも、あずかってはならない。むしろ、弓のように、兄弟たちに向けて自らの舌を張ろうとするこのような者たちの集いを、咎めよ。
Defendite ergo fratres, et omnes monete, ut armentur contra fratrum persecutores. Confidimus autem de vobis meliora et viciniora saluti: quia neque mors, quia neque vita, neque angeli, neque principatus, neque Virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia, magistro gentes docente, poterit nos separare a charitate Domini nostri Jesu Christi, quae maxime in sacerdotibus et reliquis perficitur membris ejus.
PL 13, 429Bそれゆえ、兄弟たちを守れ。またすべての者に、兄弟たちの迫害者に対して武装するよう戒めよ。我々は諸君について、より良い、救いにより近いことを確信している。死も、命も、天使も、支配も、諸力も、今あるものも、来たるべきものも、強さも、高さも、深さも、ほかのいかなる被造物も、異邦人の師が教えるとおり、我々の主イエス・キリストの愛から我々を引き離すことはできないからである。その愛は、司教たちにおいて、またその他のキリストの肢体において、とりわけ全うされる。
Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Ecce enim judex ante januam assistit, coronas hilariter promittens his, qui pro eo fratribus auxilium ferunt, et oppressis succurrunt atque in charitate collaborant.
PL 13, 429Cそれゆえ、諸君の確信を捨ててはならない。それには大きな報いがある。見よ、裁き主は門の前に立ち、彼のために兄弟たちに助けをもたらし、虐げられた者を救い、愛のうちに共に働く者たちに、冠を喜んで約束している。
Quod si subtraxerit se quis, non placebit Deo, sed cadit, quia non sublevavit cadentem, sed emarcuit. Non autem simus subtractionis in oppressionem, sed adminiculi in acquisitionem, et supplementum fratrum.
PL 13, 429Cもし、だれかが身を引くなら、神に喜ばれず、倒れる。倒れている者を起こさず、気力を失ったからである。我々は、身を引いて〔兄弟を〕虐げに委ねる者ではなく、兄弟たちの獲得と補いのために支えとなる者であろうではないか。
Propter quod assumite armaturam Dei, ut possitis resistere omnibus taliter praesumentibus: et induite vos loricam justitiae, calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis; in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere.
PL 13, 429Dそのゆえに、神の武具を取れ。このようにして敢えて事を行うすべての者に、抵抗できるためである。義の胸当てを着け、足には平和の福音を告げる備えを履き、すべてに加えて信仰の盾を取れ。それによって、邪悪な者の火の矢をことごとく消すことができる。
Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est Verbum Dei, per omnem orationem, et obsecrationem radicati et fundati, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, dividentes corpus Ecclesiae bonum et integrum in tortuosas novitates.
PL 13, 429Dまた救いの兜を取り、霊の剣、すなわち神の言葉を取れ。あらゆる祈りと願いのうちに、根を張り、基を据えられて、諸君が皆同じことを言い、諸君のうちに分派がなく、善く完全な教会の体を、曲がった新奇な説へと分かつことのないようにせよ。
Monet ergo apostolus, non amplius nos invicem temere judicare. Temere enim judicat, si quis episcopum absque sedis apostolicae auctoritate condemnat: cum ei (ut paulo superius praelibatum est) hoc specialiter privilegium reservatum sit.
PL 13, 430Aそれゆえ使徒は、もはや互いに軽々しく裁き合うなと戒める。司教を使徒の座の権威なしに断罪する者は、軽々しく裁いているのである。この特権は(少し前にあらかじめ述べたとおり)この座に特別に留保されているからである。
Sed hoc judicate magis, inquit, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Patenter enim his et aliis innumerabilibus decretorum testimoniis, omnibus manifestum est, non debere episcopum damnari, licet ejus perscrutetur opinio, donec judicium de eo nostrae apostolicae auctoritatis, hoc est, principis apostolorum Petri, cognoscatur; utpote quoniam solus et prae omnibus creditus est, atque percipere meruit a Rege regum Christo Deo claves regni coelorum, ad aperiendum fidelibus et benevolis hominibus in eumdem Dominum nostrum, et claudendum infidelibus et malevolis, atque suis sacerdotibus, et sanctae Ecclesiae, suo pretioso sanguine redemptae, impugnatoribus sive nocentibus.
PL 13, 430A「むしろ、こう裁け」と彼は言う。「兄弟に躓きや妨げを置くことのないように」。これらの、またそのほかの数えきれない教令の証言によって、あらわに、すべての者に明らかである。司教は、その評判が調べられることがあっても、彼についての我々の使徒的権威、すなわち使徒たちの長ペトロの裁きが知られるまでは、断罪されてはならない。それは、ペトロだけが、またほかのすべての者にまさって、王の王であるキリストなる神から天の国の鍵を託され、受けるにふさわしいとされたからである。その鍵は、我々の同じ主を信じる忠実で善意の人々に開くため、また、不忠実で悪意ある者たち、そしてキリストの司教たちと、キリストが自らの尊い血によって贖った聖なる教会とを攻撃する者、あるいは害する者たちに閉ざすためである〔suis sacerdotibus は impugnatoribus に掛かると取った〕。
Quod utique et nos facere postulavit. Non quod novi aliquid nunc imperatur: sed illud quod per desidiam aliquorum aut scienter aut negligenter transgreditur, deinceps observetur ab omnibus: ut illa semper, quae apostolica et Patrum traditione constituta sunt, sub metu irrefragabili auctoritate teneantur.
PL 13, 430B彼はこのことを、我々もなすようにと求めた。いま何か新しいことが命じられているのではない。だれかの怠慢によって、知りながら、あるいは怠って犯されていることが、今後はすべての者によって守られるようにということである。使徒と教父たちの伝承によって定められたことが、揺るがぬ権威のもとで、畏れをもって常に保たれるようにということである。
Scriptum namque est in secunda ad Thessalonicenses Epistola, et ad Timotheum, apostolo monente: State, et tenete traditiones vestras, quas didicistis, seu per verbum, seu per epistolam: Item alibi per prophetam: Exspectavi quoque, sicut beatus Isaia intonuit, ut facerent judicium: fecerunt autem iniquitatem, et non justitiam, sed clamorem, omnes pios conturbantes.
PL 13, 430Bテサロニケ人への第二の手紙と、またテモテへの手紙に、使徒が戒めて、こう書かれているからである。「堅く立て。口伝えによってであれ、書簡によってであれ、汝らが学んだ伝承を守れ」。同様に別の箇所では、預言者を通して、福者イザヤが雷のごとく語ったとおり、こうある。「わたしは待ち望んだ。彼らが裁きを行うことを。しかし彼らは不正を行い、義ではなく叫びを〔もたらし〕、すべての敬虔な者を乱している」。
Et hoc scire debeant, quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt: licet divitias bonitatis Dei, et sustentationis, et patientiae contemnant, ignorantes quoniam benignitas Dei ad poenitentiam eos adducit, secundum duritiem autem eorum et cor impoenitens, thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus.
PL 13, 430Cまた、彼らはこのことを知らねばならない。神の裁きは、このようなことを行う者に対して、真理に従ってなされる。彼らは神の善意と忍耐と寛容の富を侮り、神の慈愛が自分たちを悔い改めへと導くことを知らずにいる。しかし、その頑なさと悔いない心のゆえに、彼らは、怒りの日、すなわち神の義なる裁きの現れる日に、自分自身のために怒りを積み上げている。神は、各人にその行いに従って報いるのである。
Et alibi scriptum est: Ego sum Dominus Deus vester: non facietis iniquitatem in judicio. Non accipies personam hominis, neque mireris vultum potentis. Ab omni iniquo verbo recedes. Innocentem et justum non oppugnabis, neque interficies.
PL 13, 430Cまた別の箇所に書かれている。「わたしは汝らの主なる神である。汝らは裁きにおいて不正を行ってはならない。人の顔を立ててはならず、有力者の面を畏れてはならない。あらゆる不正な言葉から離れよ。無垢で正しい者を攻めてはならず、殺してもならない」。
Ille procul dubio facit iniquitatem in judicio, qui ea sibi vindicat, quae ei vindicare non licet. Ideo, quae huic sanctae sedi concessa sunt, nullus usurpare sine ejus consultu praesumat, qui non vult honore ecclesiastico indignus, ut contemptor, judicari.
PL 13, 430D自分に主張する資格のないことを自分に主張する者は、疑いなく裁きにおいて不正を行う。それゆえ、この聖なる座に認められたことを、この座の同意なしに、だれも敢えて横取りしてはならない。教会の栄誉にふさわしくない侮る者として裁かれることを望まぬ者は、そうしてはならない。
Itaque oportet negligentes propulsare, sed ita, ut nocentes non roborentur: et bonos improbis aut insidiatoribus fratrum resistere, ne torpore desidiae oppressi, taciturnitatis teneantur obnoxii.
PL 13, 430Dしたがって、怠慢な者たちは退けねばならないが、悪を行う者が力を得ないようにしなければならない。善良な者たちは、悪人や兄弟たちを陥れる者に抵抗せねばならない。怠惰の鈍さに押さえつけられて、沈黙の責めを負うことのないようにするためである。
Itaque qui potest obviare, et perturbare perversos, et non facit, nihil aliud est, quam favere eorum impietati. Nec enim caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare.
PL 13, 430Dそれゆえ、立ちはだかり、邪な者たちをかき乱すことができるのに、それをしない者は、彼らの不敬に与することにほかならない。明らかな悪行に立ち向かうことをやめる者は、隠れた共謀の疑いを免れない。
Sitis autem perfecti et integri in eodem sensu, et in eadem scientia firmati: ut per eam vias vestras dirigentes in eumdem inflexibiliter, omnibus occurratis oppressis, quia vobis creditur Dominus, ad quem lapidem accedentes vivum, ab hominibus quidem reprobatum propter talium impietatem, a Deo autem electum et honorificatum, super quem vos, tamquam lapides vivi, aedificamini in Dominum spiritualem, in sacerdotium sanctum, offerentes spirituales hostias ipsi in odorem suavitatis.
PL 13, 431A諸君は、同じ思いにおいて完全で欠けるところなく、同じ知において堅くされてあれ。それによって諸君が自らの道を同じところへ曲げずにまっすぐ向け、虐げられたすべての者のもとへ駆けつけるためである。諸君には主が託されているからである。諸君は生ける石である主に近づく。この石は、そうした者たちの不敬のゆえに、人々には捨てられたが、神には選ばれ、尊ばれた。その上に、諸君も生ける石のように、霊の家〔底本は Dominum spiritualem。domum spiritualem の誤りらしく、霊の家と読む〕として、聖なる祭司職として、築かれる。香ばしい香りとして、霊の犠牲を主に捧げるためである。
Gratum enim admodum est sacrificium Domino oppressis omnibus subvenire: quanto magis illis de quibus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit, et caetera. Libat quidem Domino prospera, qui ab afflictis et oppressis pellit adversa.
PL 13, 431A虐げられたすべての者を助けることは、主にとってまことに喜ばしい犠牲である。ましてや、主がこう言った者たちについては、なおさらである。「汝らに聞く者は、わたしに聞き、汝らを退ける者は、わたしを退ける」。以下同様である。苦しむ者、虐げられた者から逆境を追い払う者は、まさしく主に吉きものを注ぎ供えるのである。
Sed et nunc, fratres, commendamus vos Deo et verbo gratiae ejus, qui potest perficere et dare haereditatem in omnibus sanctificatis.
PL 13, 431Bさて今、兄弟たちよ、我々は諸君を、神と、その恩寵の言葉とに委ねる。神は、聖とされたすべての者のうちで、成し遂げ、嗣業を与えることができる。
Ipse autem Deus pacis et consolationis det vobis idipsum sapere in alterutrum, et in ipso semper et in omnibus, ut unanimes uno ore et uno corde honorificetis eum in concordiam et auxilium fratrum, qui potens est confirmare omnes, et consolari secundum Evangelium ejus, et juxta revelationem mysterii temporibus aeterni taciti, patefacti autem per Scripturas sanctas et Patrum orthodoxorum doctrinas, secundum praeceptum aeterni Dei, ad obediendum fidei, in omnibus cognitis nobis, soli sapienti Deo, Domino nostro Jesu Christo, cum quo Patri et Spiritui sancto gloria, honor, et imperium et potestas in saecula saeculorum.
PL 13, 431B平和と慰めの神自身が、諸君に、互いの間で、また神のうちで常に、すべてにおいて、同じ思いを持つことを与えるように〔この文は係りが崩れているらしく、全体を祈願として解した〕。そうして諸君が心を一つに、口を一つにして、兄弟たちの和合と助けのうちに神に栄光を帰するように。神は、すべての者を堅くし、慰めることができる。その福音に従い、また永遠の昔から黙されていたが、聖なる聖書と正統な教父たちの教えを通して現された奥義の啓示に従い、永遠の神の命令に従って、信仰への従順のためにである。我々にはすべてにおいて知られているとおり、ただ一人知恵ある神、我々の主イエス・キリストに、キリストと共に父と聖なる霊に、栄光と誉れ、権威と力が、世々限りなくあるように。
Amen. Dominus vos custodiat, dilectissimi fratres, incolumes semper. Data octavo kalendas Novembris, Flaviano et Stilicone viris clarissimis consulibus.
PL 13, 431Cアーメン。最愛の兄弟たちよ、主が諸君を常に無事に守るように。いと名高き人フラウィアヌスとスティリコが執政官の年、十一月一日の八日前〔十月二十五日〕付。
Epistola III
第III書簡PL 13, 431CDominis venerabilibus fratribus, Prospero Numidiae primae sedis episcopo, Leoni, Reparato, Alexandro, Benedicto, Rufo, et omnibus caeteris, ubique in recta, sancta, et apostolica fide consistentibus, orthodoxis episcopis, Damasus episcopus.
PL 13, 431C尊敬すべき主なる兄弟たち、ヌミディアの首座の司教プロスペル、レオ、レパラトゥス、アレクサンデル、ベネディクトゥス、ルフス、そして、いずこにあっても正しく聖なる使徒的信仰に立つ正統の司教たち皆へ、司教ダマスス。
Licet, fratres charissimi, vobis sunt nota patrum decreta, mirari tamen non possumus vestram solertiam circa instituta majorum, ut cuncta quae possunt aliquam recipere dubitationem, ad nos, quasi ad caput, ut semper fuit consuetudo, deferre non desinatis: ut inde capiatis responsa, unde accepistis institutionem et normam recte vivendi.
PL 13, 431D最愛の兄弟たちよ、諸君には教父たちの教令は知られているとはいえ、先達の定めについての諸君の慎重さには、感嘆せざるをえない。疑いを容れうるあらゆる事柄を、常にそうであった慣わしのとおり、頭であるかのような我々のもとへ、持ち込むことをやめないからである。正しく生きるための教えと規範を受けた源から、答えをも受けるためである。
Unde et vos non immemores canonum esse recordamur, qui et id ipsum fieri praecipiunt. Non ut vobis scientiae ecclesiasticae regulae aliquid desit, sed ut auctoritate sedis apostolicae fulti, in nullo ab ejus devietis regulis.
PL 13, 431Dそれゆえ、諸君が、まさにこのことがなされるよう命じる教会法規を忘れていないことを、我々は思い起こす。それは、諸君に教会の学知の規則が何か欠けているからではなく、使徒の座の権威に支えられて、その規則から少しも外れることのないようにするためである。
Igitur de chorepiscopis, de quibus nos consulere voluistis, quale sit eorum ministerium, aut quid eis agere liceat, aut quam auctoritatem habeant, vel si liceat eos fieri, an non, quia audivimus eos jam esse prohibitos; aut quid de his, qui jam ordinati reperiuntur, agendum sit, nil vobis certius respondere nobis videtur, quam olim a praedecessoribus nostris decretum reperimus; ut eis ad veniam nihil prorsus aliud reservetur quam privatio sacri ministerii, quod illicite assumpserunt; quia prohibiti tam ab hac sacra sede, quam a totius orbis fuerant episcopis.
PL 13, 432Aさて、諸君が我々に諮ろうとした地方司教たちについて、すなわち彼らの務めはどのようなものか、彼らに何をなすことが許されるか、いかなる権威を持つか、また、すでに禁じられたと我々は聞いているが、彼らが立てられることは許されるのか否か、あるいは、すでに叙階されている者たちについてはどうすべきかという点については、我々の先達がはるか昔に定めたところを我々が見いだしたもの以上に確かな答えは、諸君に対してあるとは思われない。すなわち、彼らが不法に引き受けた聖なる務めを奪われること、その赦しとしては、まったくそれ以外のものは残されない、ということである。彼らは、この聖なる座によっても、全世界の司教たちによっても、禁じられていたからである。
Nimis ergo eorum institutio improba, nimis est prava: quia ut hi de summo sacerdotii ministerio aliquid praesumant, omni auctoritate caret, et sacris canonibus invenitur esse contrarium, atque ad totius Ecclesiae perturbationem superba et superflua tendit elatio: et vacuum est et inane, quidquid in praedicto sacerdotii summi egerunt ministerio.
PL 13, 432Aそれゆえ、彼らの任命は、まことに不正であり、まことに邪である。司教職の最高の務めについて彼らが何かを敢えて行うことは、いかなる権威も欠き、聖なる教会法規に反していると認められ、傲慢で無用な思い上がりとして、全教会の混乱に向かう。前記の司教職の最高の務めにおいて彼らが行ったことは、何であれ、空しく、無である。
Quod ipsi iidem sint, qui et presbyteri sufficienter invenitur: quia ad formam et exemplum septuaginta inveniuntur prius instituti.
PL 13, 432B彼らが司祭と同じ者であることは、十分に認められる。彼らは、七十人にならい、その模範に従って、まず立てられたと認められるからである。
Sed quia (Deo gratias) modo necessarii, sicut in primitiva Ecclesia, propter studium, quod erga pauperes exigebant, non sunt: et quia illicita praesumebant; et quod agebant, actum non erat; et propterea multi in securitatem lapsi, ecclesiastico frustrabantur et fraudabantur ministerio: et ideo tam ab hac S. sede, ut superius memoravimus, quam et ab omnibus totius orbis episcopis, a pontificalibus sunt remoti officiis.
PL 13, 432Bしかし、(神に感謝すべきことに)今は、原始教会におけるように、貧しい者たちのために彼らが払っていた配慮のゆえに必要とされることはもはやなく、また、彼らは不法なことを敢えて行い、行ったことは行われたことにならなかった。そのため、多くの者が安心し切って堕ち、教会の務めを欠き、損なわれた。それゆえ、前に述べたとおり、この聖なる座によっても、全世界のあらゆる司教たちによっても、彼らは司教の職務から退けられたのである。
Nam (ut nobis relatum est) quidam episcoporum, propter suam quietem, eis plebes suas committere non formidabant: et ut illicita atque prohibita agant, iidem ea quae solis pontificibus debentur, sibi usurpant; et ipsi in sua quiete torpent, et curam sibi a Deo commissam negligunt, cum Dominus dicat: Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis, et vocat eas nominatim, et cognoscit suas, et suae cognoscunt eum.
PL 13, 432Cというのも、(我々に報告されたところでは)司教たちの中には、自分の安逸のために、自らの民を彼らに委ねることをためらわない者がいる。そして、不法で禁じられたことを行うために、地方司教たちは、司教にのみ帰すべきことを自分のものとして横取りしている。司教たち自身は自らの安逸のうちに鈍り、神から委ねられた務めをおろそかにしている。主は言うのに。「善い羊飼いは、羊のために自らの命を捨てる。羊を名を呼んで呼び、自分の羊を知り、自分の羊は彼を知っている」。
Et idem: Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis. De mercenario autem quid dicat, bene nostis, quia videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit, et lupus rapit, et dispergit oves, et reliqua.
PL 13, 432Cまた同じ主は言う。「父がわたしを知っているように、わたしも父を知っている。わたしは羊のために自らの命を捨てる」。雇い人については、彼が何と言うか、諸君はよく知っている。狼が来るのを見て、羊を放り出して逃げ、狼は羊を奪い、散らすのである。以下同様である。
Pro talibus vero negligitur cura Ecclesiae, et ejus status perturbatur. Et ideo sunt prohibiti; in tantum ut si aliqui ex his reperti fuerint, a proprio decidant gradu.
PL 13, 432Dこのような者たちのために、教会の務めはおろそかにされ、その状態は乱される。それゆえ、彼らは禁じられたのである。もし彼らのうちのだれかが見いだされるなら、自らの位階から落とされるほどにである。
Illi namque episcopi, qui talia sibi praesumunt, videntur mihi esse meretricibus similes, quae statim ut pariunt, infantes suos aliis nutricibus tradunt educandos, ut suam citius libidinem explere valeant.
PL 13, 432D自分でこのようなことを敢えて行う司教たちは、私には、娼婦に似ていると思われる。娼婦は、子を産むとただちに、自分の情欲を早く満たせるように、わが子を他の乳母に委ねて育てさせる。
Sic et isti infantes suos, id est, populos sibi commissos, aliis educandos tradunt, ut suas libidines expleant, id est ut pro suo libitu saecularibus curis inhient, et quod unicuique visum fuerit, liberius agant.
PL 13, 433Aこのように、この司教たちも、自分の子、すなわち自分に委ねられた民を、他の者に委ねて育てさせ、自分の情欲を満たす。すなわち、自分の気ままに世俗の務めを貪り、各人が良しと見たことを、より自由に行うのである。
Pro talibus enim animae negliguntur, oves pereunt, morbi crescunt, haereses et schismata prodeunt, Ecclesiae destruuntur, sacerdotes vitiantur, et reliqua mala proveniunt.
PL 13, 433Aこのような者たちのために、魂はおろそかにされ、羊は滅び、病は増し、異端と分派が現れ、諸教会は破壊され、司教たちは損なわれ、その他の悪がもたらされる。
Non taliter Dominus docuit, nec Apostoli instituerunt: sed ipsi qui curam suscipiunt, ipsi peragant, et ipsi proprios manipulos Domino repraesentent.
PL 13, 433A主はこのように教えず、使徒たちもこのように定めなかった。務めを引き受けた者自身が、それを成し遂げ、自らの束を自ら主に差し出すべきである。
Nam ipse ovem perditam diligenter quaesivit, ipse invenit, ipse propriis humeris reportavit, nosque idipsum facere perdocuit.
PL 13, 433A主自ら、失われた羊を熱心に捜し、自ら見つけ、自らの肩に担いで連れ帰り、我々にも同じことをするよう、しっかり教えたのである。
Si ipse pro ovibus tantam curam habuit, ipse docuit, ipse curavit, ipse sanavit, ipse propriis humeris reportavit, atque in tantum dilexit, ut etiam animam suam (multas sustinens injurias, multa opprobria, multasque passiones) pro nobis traderet: quid nos miseri et desides dicturi sumus, qui etiam pro ovibus nobis commissis curam impendere negligimus, et aliis eas educandas tradimus?
PL 13, 433Aもし主自らが、羊のためにこれほどの配慮をし、自ら教え、自ら世話をし、自ら癒やし、自らの肩に担いで連れ帰り、また(多くの侮辱を、多くの嘲りを、多くの苦しみを耐え忍んで)我々のために自らの命さえ捨てるほどに愛したのなら、我々惨めで怠惰な者は何と言うのか。我々は、自分に委ねられた羊のために配慮を注ぐことさえおろそかにし、他の者に育てさせているのである。
Corrigantur haec, fratres, necesse: quia qui plus laborat, majorem mercedem accipiet. Nam non amplius quam duos ordines inter discipulos Domini esse cognovimus, id est, duodecim Apostolorum, et septuaginta Discipulorum: unde iste tertius processerit, funditus ignoramus.
PL 13, 433B兄弟たちよ、これは正されねばならない。より多く働く者が、より大きな報酬を受けるからである。主の弟子たちの間には、十二人の使徒と七十人の弟子という、二つの位階しかなかったと我々は知っている。この第三の位階がどこから出てきたのか、我々はまったく知らない。
Et quod ratione caret, exstirpare necesse est. Quod enim episcopi non sint, qui minus quam a tribus sunt ordinati episcopis, omnibus patet: quoniam (ut bene nostis) prohibitum a sacris est Patribus, ut qui ab uno vel a duobus sunt ordinati episcopis, nec nominentur episcopi.
PL 13, 433B理にかなわないものは、根こそぎにせねばならない。三人未満の司教によって叙階された者が司教でないことは、すべての者に明らかである。諸君がよく知るとおり、一人または二人の司教によって叙階された者は、司教とすら呼ばれてはならないと、聖なる教父たちによって禁じられているからである。
Si nomen non habent, qualiter officium habebunt? Quidquid enim inter episcopos, aut de rebus ad eos solummodo pertinentibus egerint, necesse est (ut superius jam praelibatum est) ut irritum fiat: quia quod non habent, dare nequaquam possunt: praesertim cum nullum ex septuaginta Discipulis, quorum speciem isti antequam prohiberentur (ut superius memoratum est) in Ecclesia gerebant, nil de hoc, quod Apostolis eorumque successoribus specialiter debebatur, legitur assumpsisse.
PL 13, 433C彼らに名がないのなら、どうして職務があろうか。司教たちの間で、あるいは司教にのみ属する事柄について彼らが行ったことは、何であれ、(前にすでに述べたとおり)無効になるほかはない。持っていないものは、決して与えることができないからである。ましてや、彼らがその姿を(前に述べたとおり、禁じられる前は)教会で担っていた七十人の弟子たちのうち、使徒たちとその後継者たちに特別に帰すべきものについて、何かを引き受けたと読まれる者は一人もいないのである。
Nec in lege Domini, quae Mosi ab ipso Domino legitur dictata, de his, quae summis sacerdotibus, id est, Mosi et Aaron erant specialiter concessa, filii Aaron quidquam praesumebant.
PL 13, 433C主の律法、すなわち主自らがモーセに語り書き取らせたと読まれる律法においても、大祭司、すなわちモーセとアロンに特別に認められた事柄について、アロンの子らは何一つ敢えて行わなかった。
Nulli enim dubium est, quod Moses et Aaron soli, praecipiente Domino, in Tabernaculo Dei erigebant altare, soli ungebant, soli sacerdotes sacra unctione instituebant, et alia, quae ad summum sacerdotium pertinebant, de quibus sufficienter in divinis legitur Litteris, agebant: quoniam summi Domini sacerdotes erant, sicut de iis scriptum est: Moses et Aaron in sacerdotibus ejus.
PL 13, 433Cモーセとアロンだけが、主の命令により、神の幕屋に祭壇を築き、ただ二人で塗油し、ただ二人で聖なる塗油によって祭司たちを任じ、そして大祭司職に属するその他のこと、すなわち神の文書に十分に読まれることを行ったのは、疑う余地がないからである。彼らは、至高の主の大祭司だったからである。彼らについてはこう書かれている。「モーセとアロンは、主の祭司たちのうちにいる」。
Sic et modo, quia umbra legis transiit, et lux Evangelii in nos, Dei gratia, manifeste coruscat, de his quae in summis sacerdotibus, id est, episcopis sunt, quorum figuram Moses et Aaron tenuerunt, illi qui septuaginta Discipulorum formam gestant, in quorum videlicet typo filii Aaron erant, nihil praesumere debent, sicut nec illi quidquam de summi sacerdotii ministerio attingebant.
PL 13, 433D同じく今も、律法の影は過ぎ去り、福音の光は神の恩寵によって我々のうちにあらわに輝いているので、大祭司、すなわち司教たちにあるもの、その型をモーセとアロンが担ったものについて、七十人の弟子の型を担う者たちは、何一つ敢えて行ってはならない。アロンの子らはまさにこの七十人の弟子たちの予型であったが、そのアロンの子らも大祭司の務めには何一つ手を触れなかったのと同じである。
Nam quod chorepiscopi antequam praefato prohiberentur tenore, ad formam septuaginta instituti erant, canon sufficienter manifestat, ubi ait: Chorepiscopi quoque ad exemplum et formam Septuaginta videntur esse: et reliqua.
PL 13, 434A地方司教たちが、前述の定めによって禁じられる前は、七十人にならって立てられていたことは、教会法規が十分に明らかにしている。そこにこう言う。「地方司教たちも、七十人の模範と型にならっているとみられる」。以下同様である。
Nec illud praetereundum nobis videtur, quod alibi in canonibus expressum est: Qui in vicis et possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus impositionem episcoporum perceperint, et ut episcopi consecrati fuerint, et caetera.
PL 13, 434Aまた、ほかの箇所で教会法規に述べられていることも、我々は見過ごしてはならないと思う。「村落や所領で地方司教と呼ばれる者たちは、たとえ司教たちの按手を受け、司教として聖別されたとしても」。以下同様である。
Nec ab re dictum perpendo, quamquam manus impositionem episcoporum perceperint; cum episcoporum nomen pluralem in se contineat numerum, et apud grammaticos pluralis sit genitivus: videtur enim mihi, quod tunc, non ab uno, sed a pluribus ordinabantur; quia nullatenus diceret, episcoporum, si ab uno fieret talium ordinatio, cum episcoporum, pluraliter dictum sit, cum autem dixit chorepiscopum, profecto villanum voluit intelligi episcopum, et si villanus, quid agit in civitate cum in una civitate duo omnino prohibeantur esse episcopi?
PL 13, 434B「たとえ司教たちの按手を受けたとしても」と言われていることは、理由なく言われたのではないと私は考える。「司教たちの」という語は複数を含み、文法家たちのもとでは複数属格だからである。私には、そのころ彼らが一人の司教からではなく、複数の司教によって叙階されていたと思われる。このような叙階が一人によってなされるのなら、「司教たちの」とは決して言わなかったはずだが、「司教たちの」と複数で言われているのである。そして「地方司教」と言った以上、まさしく農村の司教を意味させようとしたのである。もし農村の司教なら、一つの都市に二人の司教がいることは完全に禁じられているのに、都市で何をしているのか。
Et si in villa et in eo loco ubi antea episcopi non fuerunt, cum et in modica civitate, vel in villa, aut castello episcopus fieri prohibeatur, et in omnibus omnino locis, ubi antea episcopi non fuerunt, ne vilescat auctoritas et nomen episcopi, fuerint constituti, quid, rogo, erunt?
PL 13, 434Bまた、もし農村にいて、それまで司教のいなかった場所に置かれたのなら、小さな都市や農村、あるいは城砦に司教が置かれることは禁じられており、司教の権威と名が軽んじられないよう、それまで司教のいなかったあらゆる場所において禁じられている以上、彼らはいったい何なのか、尋ねたい。
Ecce nec locus cum ordinatione concordat, nec ordinatio cum loco: quoniam si episcoporum manus impositionem perceperunt, et ut episcopi sunt consecrati, ubi sunt consecrati? Ad villam, quia χώρα, villa est apud Graecos.
PL 13, 434C見よ、場所は叙階と一致せず、叙階も場所と一致しない。もし彼らが司教たちの按手を受け、司教として聖別されたのなら、どこで聖別されたのか。農村においてである。ギリシア人のもとでは、コーラ〔ギリシア語〕は農村を意味するからである。
Et qualiter ad villam, si nec in castello aut in modica civitate licet fieri, rogo ut promatis: et si promere non potestis, quis (scio) per rationem aut plenam auctoritatem minime potestis, digitum ori imponite, et eos omni auctoritate carere non dubitate, scilicet quia tria obstant, quibus eorum cassatur actio vel institutio.
PL 13, 434Cしかし、城砦や小さな都市にさえ置かれることが許されないのに、どうして農村に置かれうるのか。諸君に示すよう求める。もし示せないなら、――理によっても十分な権威によっても、まったく示せないことを私は知っている〔底本は quis。quia と読んだ〕――指を口に当てよ。そして、彼らがあらゆる権威を欠いていることを疑うな。彼らの活動と任命を無効にする三つの障りがあるからである。
Unum, quod ab uno episcopo ordinari solent, in quo eorum ordinatio a canonibus discordat, qui per manus episcoporum eos institui jubent.
PL 13, 434C第一に、彼らは一人の司教によって叙階されるのが常であり、その点で彼らの叙階は、司教たちの手によって彼らを立てるよう命じる教会法規と食い違う。
Aliud, si a pluribus episcopis sunt ordinati, et aut in villa, aut in castello, seu in modica civitate, aut omnino non in eo loco praefixi, quo juste episcopi fieri debent, aut dudum non fuerunt, ubi vilescat auctoritas et nomen episcopi, aut si in civitate cum altero episcopo: cum (ut praedictum est) in una civitate duo non debeant consistere episcopi.
PL 13, 434D第二に、複数の司教によって叙階されたとしても、農村、城砦、あるいは小さな都市に置かれ、あるいは、司教が正当に置かれるべき場所にまったく置かれず、あるいは、司教の権威と名が軽んじられるような、昔から司教のいなかった場所に置かれ、あるいは、都市に別の司教とともに置かれた場合である。前に述べたとおり、一つの都市に二人の司教が並び立ってはならないからである。
Tertium, si absolute fuerint instituti, sicut de quibusdam audivimus, quae omnia episcopali omnino carent auctoritate: et illud adhuc restat, quod eorum ordo non habet in divinis litteris auctoritatem: quia (ut praefixum est) ordines sunt duo tantum primi in Ecclesia, id est, Apostolorum et septuaginta Discipulorum.
PL 13, 434D第三に、一部の者について我々が聞いたように、無条件に〔absolute は、特定の教会や任地に付けずに叙階することを言うらしい〕立てられた場合である。これらはすべて、司教の権威をまったく欠いている。さらにこの点が残る。彼らの位階は、神の文書に権威を持たない。前に述べたとおり、教会の最初の位階は二つ、すなわち使徒たちと七十人の弟子たちしかないからである。
Sane si nec episcopi sunt, quia pro praefatis causis episcopi esse non possunt: nec presbyteros se nominari volunt, quia amplius esse ambiunt; atque plus quam septuaginta Discipuli fecissent (ad quorum formam, ut paulo superius praelibavimus, hi, antequam prohiberentur, a quibusdam stultis et sua quaerentibus, et non quae Christi Jesu, instituebantur), praesumere tentant, et illicita atque prohibita agere praesumunt; nec hoc dici se volunt, quod sunt; rogo ut manifeste prodatis, quid sint: quoniam aut aliquid sunt, aut nihil.
PL 13, 435Aもし彼らが、前述の理由により、司教ではありえないから司教でなく、さらに、より上でありたいと望むから司祭と呼ばれることも望まず、七十人の弟子たちがなしたであろう以上のことを敢えてしようと試み(少し前に述べたとおり、彼らは禁じられる前には、愚かな者たち、自分のことを求めてキリスト・イエスのことを求めない者たちによって、七十人にならって立てられていた)、不法で禁じられたことを敢えて行い、しかも自分がそうである者と呼ばれることも望まないのなら、彼らが何であるかを、はっきりと明かすよう諸君に求める。彼らは、何かであるか、無であるかのどちらかだからである。
Nam manifeste patet, quoniam episcopi non sunt. Et si episcopi non sunt, et presbyteri esse despiciunt, quid erunt? Aut aliquid prorsus erunt, aut nihil: quia nihil potest esse, nisi habeat unde sit.
PL 13, 435A彼らが司教でないことは、明らかである。もし司教でなく、司祭であることをも蔑むのなら、彼らは何であろうか。まったく何かであるか、無であるかのどちらかである。存在する拠り所がなければ、何ものも存在しえないからである。
Et si non habet unde sit, aut unde originem ducat; nec auctoritatem habet, nec stare rite poterit, quia inane est, et ut destruatur et cadat necesse est, quoniam nihil est, et in nihilum reputabitur.
PL 13, 435Bもし存在する拠り所、あるいは由来を引き出す源がないのなら、彼らは権威もなく、正しく立つこともできない。空しいからであり、破壊されて倒れるほかないからである。無であり、無とみなされるからである。
Si vero nihil ex his sunt, quae superius memoravimus: tunc necesse est, ut nihil sint ex his quae sacerdotibus debentur.
PL 13, 435Bもし彼らが、前に述べたもののいずれでもないのなら、司教に帰すべきもののいずれでもないほかはない。
Et ideo nec in sacerdotali catalogo habeantur, nisi tantum (ut primo commeravimus) ut pro misericordia illis, qui humiliter hoc ferre voluerint, nec amplius ambierint, et per scriptum propria manu subter corroboratum, idipsum confirmaverint, hoc solummodo concedatur, ut inter sacerdotes locum habeant, et ministerio presbyterorum contenti sint, atque mensae Domini tantummodo participes existant.
PL 13, 435Bそれゆえ、彼らは祭司〔sacerdos。ここでは司教に限らず司祭を含む広い意と取った〕の名簿に数えられてはならない。ただし、(最初に述べたとおり〔底本は commeravimus。commemoravimus と読んだ〕)憐れみから、これを謙遜に受け入れようとし、それ以上を求めず、自筆で下に署名した文書によって同じことを確約する者にのみ、これだけが認められる。すなわち、祭司たちの間に席を持ち、司祭の務めに満足し、ただ主の食卓にあずかる者としてあることである。
Amplius autem qui ambire voluerint, nec hoc retineant, ut sacerdotes sint, sed omni ecclesiastico funditus priventur honore.
PL 13, 435Cそれ以上を求めようとする者は、祭司であることさえ保たず、教会のあらゆる栄誉を根こそぎ奪われるべきである。
Quod vero eis non liceat sacerdotes consecrare, nec diaconos aut subdiaconos, nec virgines, nec altare erigere, nec ungere aut sacrare, nec ecclesias dedicare, nec chrisma conficere, nec chrismate baptizatorum frontes signare, nec publice quidem in missa quemquam in poenitentem reconciliare, nec formatas epistolas mittere, nec populum benedicere, nec ante episcopum in baptisterio aut in sacrario introire, nec praesente episcopo infantem tingere aut signare, nec poenitentem sine praeceptione episcopi sui reconciliare; nec eo praesente, nisi illo jubente, sacramentum corporis et sanguinis Christi conficere, nec eo coram posito populum docere aut salutare, nec plebem exhortari; quae omnia solis pontificibus deberi, tam ex superioribus, quam ex aliis Patrum constitutis, aut sacris canonibus, edocti estis.
PL 13, 435C彼らには、司祭〔sacerdos は司祭の意と取った〕を聖別すること、助祭や副助祭、童貞女を聖別すること、祭壇を築くこと、塗油し聖別すること、教会を献堂すること、聖香油を作ること、聖香油で洗礼を受けた者たちの額に印を付けること、ミサにおいて公に悔悛者を和解させること〔in poenitentem は語形が不審だが、悔悛者を和解させる意と取った〕、証明書簡を送ること、民を祝福すること、司教より前に洗礼室や聖具室に入ること、司教がいる前で幼児に洗礼を授け、あるいは印を付けること、自らの司教の命令なしに悔悛者を和解させることは許されない。また、司教がいるときは、その命令がない限り、キリストの体と血の秘跡を成し遂げること、司教が居合わせる前で民に教え、あるいは挨拶し、会衆を励ますことも許されない。これらのすべてが司教のみに帰せられることを、諸君は、前述の、またほかの教父たちの定めや、聖なる教会法規から教えられている。
Et si necesse est quibusdam minus scientibus, doceri pleniter et instrui possunt, ut per hoc et discretio graduum, et dignitatis fastigium summorum pontificum demonstretur.
PL 13, 435Dもし、いくらか知識の足りない者たちにとって必要であるなら、彼らは十分に教えられ、教え込まれることができる。それによって、位階の区別と、最高位の司教たちの尊厳の高みが示されるためである。
Similiter et de presbyteris haec habeantur, ut sine jussu proprii episcopi nil agant: quia quod rarum est, hoc et pulchrius esse videtur. Et si nomen vilescit pontificum, omnis status perturbatur Ecclesiae.
PL 13, 436A司祭たちについても同様にこうあるべきである。自らの司教の命令なしには何も行わないこと。稀なものは、いっそう美しいと思われるからである。司教の名が軽んじられるなら、教会のあらゆる秩序が乱される。
Triplex itaque in hac parte reatus est, quod et prohibita agunt, et quod sacrum ministerium talis consortii vilitate polluitur, et episcoporum (quantum ad illicitae usurpationis temeritatem pertinet) jura solvuntur.
PL 13, 436Aそれゆえ、この件には三重の責めがある。彼らが禁じられたことを行うこと、このような仲間の卑しさによって聖なる務めが汚されること、そして(不法な横取りの無謀さに関する限り)司教たちの権利が解かれることである。
Quod autem solis Apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere Spiritum sanctum, liber Actuum Apostolorum docet: praesertim cum nullus ex septuaginta Discipulis, quorum isti in Ecclesia speciem gerunt, legatur donum S. Spiritus per manus impositionem (ut praedictum est) tradidisse.
PL 13, 436A聖なる霊を授けることが、使徒たちとその後継者たちにのみ固有の務めであることは、使徒行伝が教えている。まして、教会においてその型を担う七十人の弟子たちのうち、按手によって聖なる霊の賜物を授けたと読まれる者は、(前に述べたとおり)一人もいないのである。
Haec ergo, quia omni carent ratione, nullus deinceps usurpet aut consentiat sacerdotum, qui noluerit a nostro sacerdotali collegio separari.
PL 13, 436Bしたがって、これらは、いかなる理にも欠けているのだから、今後、我々の司教団から切り離されることを望まない司教は、だれもこれを横取りし、あるいは同意してはならない。
Nec quod a nobis extinguitur, et a praedecessoribus nostris ac reliquis, ut dictum est, totius orbis episcopis jam extinctum est, apud aliquos tenebrosis seminetur radicibus: sed quae male pullulasse noscuntur, radicitus evellantur, ne messem dominicam ulla corrumpant zizania.
PL 13, 436B我々によって断たれ、また我々の先達とほかの全世界の司教たちによって、すでに述べたとおり断たれたものが、暗い根を張って、ある者たちのもとで再び播かれることがあってはならない。悪く芽生えたと知られたものは根こそぎにせよ。主の収穫を、どんな毒麦も損なうことのないようにである。
Ita enim fructum uberem Domini sacerdotes praestabunt, si ea, quae natam segetem enecare consueverunt, radicitus amputentur.
PL 13, 436B主の司教たちが豊かな実りをもたらすのは、生えた麦を枯らすのが常のものを、根こそぎ刈り取るときだからである。
Cesset ergo, cesset tot vicibus prohibita et damnata praesumptio: nec imitentur summi sacerdotes mulieres meretrices, quae infantes suos praefata voluptate aliis ad nutriendum tribuunt: sed ipsi nutriant, ipsi Domino suo fructum cum usura reddant, fructuososque manipulos ei cum gloria repraesentent.
PL 13, 436Bそれゆえ、何度も禁じられ断罪された僭越な行いは、やめよ、やめよ。司教たちは、前述の快楽のためにわが子を他の者に養わせる娼婦たちをまねてはならない。自ら養え、自ら主に利子を付けて実りを返し、実り豊かな束を、栄光とともにその前に差し出せ。
Nam si Dominus leprosos, inter caeteras ovium suarum curas, tetigit et mundavit, cur nos eadem agere dedignamur?
PL 13, 436C主が、羊への他の配慮のただ中で、重い皮膚病の者たちに触れて清めたのなら、我々がそれと同じことをすることを嫌うのはなぜか。
Aut cur nos ipsi, qui pastorale officium suscepimus, aliis alendas tradimus? maxime cum Dominus Petro praeceptori nostro dixerit: Si diligis me, pasce oves meas: et multa alia, et his similia.
PL 13, 436Cあるいは、牧者の務めを引き受けた我々自身が、他の者に養わせるのはなぜか。主は、我々の師ペトロに言ったのである。「わたしを愛するなら、わたしの羊を飼え」。そのほか多くの、これに類する言葉がある。
Nam benedictio, quam praedicti chorepiscopi ante suam prohibitionem, per manus impositionem dabant, magis nobis videtur vulnus inferre, quam salutem.
PL 13, 436Cというのは、前述の地方司教たちが、禁じられる前に按手によって与えていた祝福は、我々には、救いよりも傷を負わせるものと思われるからである。
Et illi qui pontificatus apicem non habebant, quomodo ea, quae non habebant, dare poterant? quoniam nihil in dante erat, quod ille posset accipere. Aut quis hominum, licet et more humano loquamur, dare potest quod non habet?
PL 13, 436Cまた、司教職の頂点を持たなかった彼らが、自分の持たないものを、どうして与えることができたのか。与える者のうちに、相手が受け取りうるものが何もなかったからである。たとえ我々が人間の流儀で語るとしても、人間のうち、持たないものを与えられる者がだれかいようか。
Praesertim cum pontifices non erant, ea quae solis pontificibus debentur, dare non poterant. Et propterea magis vulnerabant capita, quae per manus impositionem tangebant; cum ea, quae eis collata non erant, per aliquam benedictionem darent.
PL 13, 436Dとりわけ、司教でなかった彼らは、司教にのみ帰すべきものを与えることはできなかった。それゆえ彼らは、按手によって触れた頭に、いっそう傷を負わせた。自分に授けられていないものを、何らかの祝福によって与えていたからである。
Et ideo, quidquid ex supradictis ministeriis pontificalibus praesumebant, irritum erat, et nihil tactis proficiebat: sed magis, juxta prophetam, maledictionem pro benedictione (si ratum est dicere) conferebant.
PL 13, 436Dそれゆえ、前述の司教の務めのうち、彼らが敢えて行ったものは何であれ、無効であり、触れられた者には何の益もなかった。むしろ預言者に従えば、(こう言うのが妥当なら)祝福の代わりに呪いを与えていた。
Quapropter per illam illicitam manus impositionem, ut paulo superius praelibavimus, vulneratum caput illi qui videbantur aliquid accepisse, habebant.
PL 13, 437Aこのために、少し前に述べたとおり、あの不法な按手によって、何かを受けたと思われた者たちは、傷ついた頭を持っていた。
Et ubi vulnus infixum est, necesse est medicinam adhibere, qua infixa sanetur macula: id est, reiterari necessum est quod legitime actum aut collatum minime approbatur, si perfectum esse debebit.
PL 13, 437A傷が深く刺さっているところでは、薬を当てて、刺さった汚れを癒やさねばならない。すなわち、正当に行われ授けられたと全く認められないことは、完全であるべきなら、繰り返される必要がある。
Nam quomodo honorem possit retinere, qui ab illo acceperit, qui potestatem dare legitime non habuit, invenire non possum: cum ille, qui honorem pontificalem non habuit, pontificalia non potest jura tribuere: nec hoc sibi poterant vindicare, cujus capaces per hoc quod illis obstiterat, non fuerunt.
PL 13, 437A自分に正当に授ける権限を持たなかった者から受けた者が、どうして栄誉を保てるのか、私には見いだせない。司教の栄誉を持たなかった者は、司教の権利を授けることができない。彼らは、自分を妨げていたものゆえに、それを受ける資格がなかったのだから、それを自分のものと主張することもできなかったのである〔最後の節は係りが定かでない。「彼らが主張できなかった」と取った〕。
Hujus ergo discussionis curam nobis specialiter vindicantes, ita misericordiam irrogamus, ut si qua forsitan de his commissa sunt, corrigantur, ne talia liceat ultra committi, et ne qua excusatio de ignoratione nascatur: quia ut nobis gratulationem facit Ecclesiarum status, salubri dispositione attributus vel adornatus; ita non levi nos moerore contristat, quoties aliqua contra instituta canonum vel ecclesiasticam disciplinam praesumpta aut commissa cognoscimus.
PL 13, 437Aこの審理の務めを我々自身のものとして主張するので、我々はこのように憐れみを施す。もしこれらについて何かが犯されていたなら正され、今後このようなことが犯されることが許されず、無知による言い逃れも生じないようにするためである。教会の状態が、健全な配置によって整えられ飾られているときは、我々に喜びをもたらす。それと同じく、教会法規の定めや教会の規律に反して何かが敢えて行われ、あるいは犯されたと知るたびに、我々は少なからぬ悲しみに沈む。
Quae si non qua debemus vigilantia resecemus, illi, qui nos speculatores esse voluit, nos excusare non possumus; si ejus Ecclesiam, quae nobis generaliter commissa est, in quantum praevalemus, puram a tam illicitis superstitionibus non custodiamus: quia non aliter unus grex et unus pastor sumus, nisi, quemadmodum Apostolus docet, Idipsum dicamus omnes: Simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem sapientia.
PL 13, 437Bこれらを、我々が当然払うべき警戒をもって切り取らないなら、我々が見張り人であることを望んだ神に対して、我々は言い訳できない。神の教会、すなわち我々に全般的に委ねられた教会を、我々の力の及ぶ限り、このような不法な迷信から清く守らないなら、そうである。使徒が教えるように、「我々は皆、同じことを言おう。同じ思いと同じ知恵において完全であろう」というのでなければ、我々は一つの群れ、一人の牧者ではないからである。
Nec aliter veri discipuli Domini erimus, nisi radicem amaritudinis sursum germinantem (sicut hoc, ut asseritis, modo facit), ne nocere valeat, aut episcopale ministerium vilescere faciat per eorum negligentiam, id est omnium sacerdotum, qui evellere mala, et meliora plantare sunt ab eo praepositi, unusquisque pro viribus exstirpare festinet: et ipse qui pro suis ovibus est aeterno judici rationem redditurus, eas fovere et educare decertet.
PL 13, 437Cまたそうでなければ、我々は主の真の弟子にならない。すなわち、上に向かって芽吹く苦味の根を(諸君が言うように、今それがそうしているが)、害をなせず、また彼らの怠慢によって、すなわち、悪を抜きより良いものを植えるために主から立てられたすべての司教たちの怠慢によって、司教の務めが軽んじられることのないよう、一人一人が力に応じて根絶しようと急ぎ、自分の羊のために永遠の裁き主に釈明するはずの者として、自ら羊を温め育てようと努めるのでなければ、そうならない。
Si Domini desideramus esse discipuli, ipsius imitemur vestigia, ut de nobis dicatur: Ego sum Pastor bonus, et cognosco oves meas, et voco eas nominatim, et cognoscunt me meae; et reliqua.
PL 13, 437C主の弟子であることを望むなら、その足跡にならおう。そうすれば、我々についてこう言われる。「わたしは善い羊飼いである。わたしは自分の羊を知り、名を呼んで呼ぶ。わたしの羊はわたしを知っている」。以下同様である。
Et iterum monente Dominicae vocis imperio, quo beatissimus apostolus Petrus trina repetitione mysticae sanctificationis imbuitur, is Christi oves, qui Christum amat, diligenter et cum magna cura pascat: quoniam ipsius sanctae sedis, cui per abundantiam divinae gratiae praesumus, amore et reverentia coarctamur; ut tantae superstitionis, quae nullius (ut saepe dictum est) fulcitur auctoritate, periculum, quantum possumus, declinemus; ne beati magistri nostri Petri et summi apostoli dilectio, qua se amatorem Dei esse testatus est, vana inveniatur in nobis: quoniam omnis negligenter pascens toties sibi commendatum Dominicum gregem, convincitur summum non amare Pastorem, nec ejus se velle discipulum fieri, cujus exempla negligit imitari.
PL 13, 437Cまた主の言葉の命令がもう一度戒める。この命令によって、いと祝福された使徒ペトロは、三度の繰り返しにより神秘的な聖化に浸された。キリストを愛する者は、キリストの羊を、熱心に、大いなる配慮をもって飼え。我々は、神の恩寵の豊かさによって上に立つ、この聖なる座そのものへの愛と畏敬に迫られているからである。それは、(しばしば言われたとおり)いかなる権威にも支えられぬこれほどの迷信の危険を、できる限り避けるためである。我々の福者なる師、最高の使徒ペトロの愛、すなわち彼が神を愛する者であることを証した愛が、我々において空しいと見いだされることのないようにするためである。かくもたびたび自分に委ねられた主の群れをおろそかに飼う者は、すべて、最高の牧者を愛しておらず、その模範にならうことを怠る以上、その弟子になろうとも望んでいないと断じられるからである。
Nam gratia prorsus major acquiritur, si de commissis ovibus lucrum offerat Domino sollicitudo pastoris.
PL 13, 438A牧者の配慮が、委ねられた羊から得た利益を主に捧げるなら、まことにいっそう大きな恩寵が得られるからである。
Nam et beatum Jacob, qui pro uxoribus diu servierat, dixisse meminimus: Viginti annis fui tecum: oves tuae et caprae steriles non fuerunt: arietes gregis tui non comedi, nec captum a bestia ostendi tibi.
PL 13, 438A我々は、福者ヤコブが、妻たちのために長く仕えたのち、こう言ったことも覚えている。「わたしは二十年あなたのもとにいました。あなたの羊と山羊は不妊ではありませんでした。あなたの群れの雄羊をわたしは食べませんでした。獣に襲われたものをあなたに見せたこともありません」。
Ego damnum omne reddebam: et quidquid furto perierat, a me exigebas: die nocteque aestu urebar et gelu: fugiebat somnus ab oculis meis. Si ergo sic laborat et vigilat qui pascit oves Laban, quanto labore, quantisque vigiliis debet intendere, qui pascit oves Dei.
PL 13, 438A「わたしはすべての損失を償いました。盗まれて失われたものは何であれ、あなたはわたしに要求しました。昼は暑さに、夜は寒さに焼かれ、眠りはわたしの目から逃げ去りました」。それゆえ、ラバンの羊を飼う者でさえこれほど働き、見張るのなら、神の羊を飼う者は、どれほどの労苦と、どれほどの不寝番をもって心を注がねばならないことか。
Sed in his omnibus ipse nos instruat, qui pro suis dedit ovibus animam; et adjuvet nos, ut de his qui nobis commissi sunt, fructum multiplicem ac mensuram superfluentem ad aeterna gaudia reportare concedat.
PL 13, 438Bしかし、これらすべてにおいて、自分の羊のために命を与えたキリスト自身が、我々を教えるように。そして我々を助け、我々に委ねられた者たちから、多様な実りと溢れるほどの量を、永遠の喜びへ持ち帰ることを許すように。
Tantusque vos beati Petri Apostolorum principis amor incendat, ut in ovili ipsius, cui omnes creaturae sunt traditae, omnes taliter errantes et illicita atque prohibita praesumentes, sanctis vestris studiis summo redintegrare cum desiderio festinetis: qualiter animae pretioso Christi sanguine redemptae, eorum non pereant deceptione.
PL 13, 438B使徒たちの長、福者ペトロへの愛が、諸君をこれほど燃え立たせ、すべての被造物が委ねられたその群れの囲いの中で、このように迷い、不法で禁じられたことを敢えて行うすべての者を、諸君が聖なる熱意によって、最高の願いをもって急いで連れ戻すほどであるように。キリストの尊い血によって贖われた魂が、彼らの欺きによって滅びることのないようにである。
Restat etiam, quod per ostium hi nequaquam subintrarunt, quia non habebant ostium per quod ingrederentur: quia (ut dictum est) si nec episcopi sunt, et plusquam presbyteri esse ambiunt: per quod ostium intrabunt, cum hi tantum duo ordines in Ecclesia leguntur, nec amplius ad pastorale officium aliquod patet ostium, per quod pastor intret?
PL 13, 438Bさらにこの点が残る。彼らは、戸口を通って忍び入ったのではない。入るべき戸口を持たなかったからである。すでに述べたとおり、もし彼らが司教でなく、司祭以上であろうとするのなら、どの戸口から入るのか。教会には、この二つの位階しか読まれず、牧者が入る戸口は、牧者の務めに対して、それ以上どこにも開かれていないのである。
Audite, fratres, non me, sed ipsam dicentem Veritatem: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, hic fur est et latro, et reliqua.
PL 13, 438C兄弟たちよ、私ではなく、真理自身が言うのを聞け。「羊の囲いに戸口から入らず、ほかのところから登る者は、盗人であり強盗である」。以下同様である。
Cum etiam egregius praedicator dicat: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est: cum praedicta duo fundamenta in Ecclesia tantum inveniantur posita, quidquid amplius positum in his inveniatur, stare nullatenus poterit.
PL 13, 438Cまた、傑出した宣教者も言う。「すでに据えられたもののほかに、だれもほかの土台を据えることはできない」。教会には、前述の二つの土台しか据えられていないと認められるのだから、その上にそれ以上のものが置かれていると見いだされても、決して立ちえない。
Et ideo, cum omnibus suis fundamentis, et actionibus, atque radicibus ut evellatur necesse est, ita ut amplius pullulare nec germinare valeat.
PL 13, 438Cそれゆえ、そのすべての土台と行いと根とともに、これは根こそぎにされねばならず、もはや芽吹くことも芽を出すこともできないようにせねばならない。
Non ergo generet, et non faciat vobis, fratres, toties repetita locutio fastidium: quia summa necessitas est saepius prohiberi, quod toties, ut a vobis cognovimus, illicite usurpatur: et quoniam veritas saepius exagitata, magis splendescit in lucem: et quod toties repetendo admonetur, minus usurpatur.
PL 13, 438C兄弟たちよ、何度も繰り返される言葉が、諸君に嫌気を生じさせることのないように。何度も不法に横取りされていると、諸君から聞いたことが、より頻繁に禁じられることは、きわめて必要だからである。真理は、しばしば揺さぶられるほど、いっそう光に輝き、何度も繰り返して戒められることは、それだけ横取りされなくなるからである。
Super his enim multa jam ab antecessoribus nostris dicta sunt: a quibus ipsi, sicut nunc a nobis, ita olim ab eis damnati et prohibiti sunt.
PL 13, 438Dこれらについては、すでに我々の先達によって多くが語られており、彼らは今我々によって断罪され禁じられているように、昔、先達によっても断罪され禁じられたのである。
Ideo saepius repetentes, omnes monemus, ut vitent hujusmodi, et a talibus se abstineant, qui noluerint una cum eis a Sacerdotali ministerio, ut rebelles, fieri alieni.
PL 13, 438Dそれゆえ我々は、しばしば繰り返して、すべての者に戒める。このような者たちを避け、彼らと共に反逆者として司教の務めから疎外されることを望まない者は、このような者たちから身を遠ざけよ。
Quod ita demum probare poterimus, si tales extirpare, et non eis favere decertaveritis: et ita in postmodum de tali re querela cessabit, quia contumeliae studio fit, quidquid interdictum toties usurpatur.
PL 13, 439Aこれを我々が最終的に証明できるのは、諸君がこのような者たちを根絶しようと努め、彼らに好意を示さないときである。そうすればのちには、この件についての苦情はやむであろう。何度も禁じられたことが横取りされるのは、侮辱の熱意によってなされるからである。
Omnia haec decretalia, et cunctorum praedecessorum nostrorum constituta, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vobis et omnibus episcopis, ac cunctis generaliter sacerdotibus custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari: quoniam occurreret veritas, si falsitas displiceret.
PL 13, 439Aこれらすべての教令、そして我々のすべての先達の定め、すなわち教会の位階と教会法規の規律について公布されたものは、諸君とすべての司教たち、そして全般的にあらゆる司教たち〔sacerdos。episcopi と並べるので、司祭を含む聖職者全般を指すとも読める〕によって守られねばならないと、我々は命じる。もしだれかがそれに背くなら、今後は赦しが拒まれることを知れ。偽りが嫌われるなら、真理が迎えられるからである。
Et merito nos, qui summa Ecclesiae tenere debemus gubernacula, causa respicit, si silentio faveamus errori. Datum kalendis Junii, Libio et Theodosio viris clarissimis consulibus.
PL 13, 439A我々は教会の最高の舵を握るべき者であるから、もし我々が沈黙によって誤りに与するなら、当然、その責めは我々に及ぶ。六月一日付、いと名高き人リビウスとテオドシウスが執政官の年〔執政官名は刷られたとおり〕。
Epistola IV
第IV書簡PL 13, 439BUniversis episcopis per Italiae provincias constitutis, Damasus episcopus, in Domino salutem.
PL 13, 439Bイタリアの諸属州に置かれたすべての司教たちへ、司教ダマスス、主にあって挨拶を送る。
Optaveram, dilectissimi, pro nostri charitate collegii, omnes Domini sacerdotes (sicut in primitiva fuit Ecclesia) unum esse cor et animam unam, atque in una devotione persistere, nec quemquam sacerdotum, gratia aut formidine saecularium depravari, aut a via veritatis quoquo modo abscedere.
PL 13, 439B最愛の者たちよ、我々の団体への愛のゆえに、私は願っていた。主の司教たちがみな、(原始教会にそうであったように)一つの心、一つの魂となり、一つの献身のうちにとどまり、司教のだれ一人として、世俗の者たちの好意や恐れによって堕落することも、真理の道から少しでも離れることもないように、と。
Sed quia multa quae corrigi possunt, proveniunt, et superat culpa delinquentium misericordia Dei: atque ideo suspenditur ultio, ut possit locum habere correctio.
PL 13, 439Cしかし、正されうる多くのことが起こっており、罪を犯す者たちの咎を神の憐れみが上回る〔culpa と misericordia の係りは定かでない。神の憐れみが咎を上回ると取った〕。それゆえ報復は猶予され、矯正の余地が生じうるのである。
Relatum est enim ad sedem apostolicam, vos accusationes fratrum per scripta suscipere absque legitimo accusatore.
PL 13, 439C使徒の座に報告されたことには、諸君は、正規の告発者なしに、兄弟たちへの告発を書面で受理しているという。
Quod deinceps in omni orbe terrarum fieri apostolica auctoritate prohibemus, et quod nuper factum est, absque nulla retardatione corrigi rogamus: nec umquam prius per scripta, eorum qui accusantur, causam discutere liceat, quam per querulantium institutiones vocati canonice ad synodum veniant, et praesens per praesentem agnoscat veraciter et intelligat, quae ei objiciuntur.
PL 13, 439Cこれを我々は、今後、全世界において、使徒の権威によって禁じ、最近なされたことは、遅滞なく正すよう求める。告発される者たちの件を、まず書面によって審理することは、決して許されない。訴える者たちの申立てによって、教会法に則って召喚された者が教会会議に来て、出席した者が出席した者を通じて、自らに対して突きつけられていることを、真に知り、理解するときに限る。
Quod bene et per sapientiam Salomonis dicitur: Antequam scruteris, ne reprehendas: intellige prius, et tunc increpa. Antequam audieris, ne respondeas.
PL 13, 439Cこのことは、ソロモンの知恵によっても、よく言われている。「調べる前に、非難してはならない。まず理解し、それから叱責せよ。聞く前に、答えてはならない」。
Et licet apertissima sit contrariorum reprehensio: verumtamen oportet his, qui dati sunt ad eorum examinationem, ordinem servari ab his, qui secundum Deum perscrutari deputati sunt, quatenus ita cum operatione cooperante inveniamus et confessorem Deum, qui dicit: Ubi duo sunt vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
PL 13, 439D反対者たちに対する非難が、たとえきわめて明白であっても、彼らの審査のために引き渡された者たちに対して、神に従って調べるよう任じられた者たちは、手続きを守らねばならない〔本文が崩れているらしく、こう解した〕。そうしてこそ、働きが協働することによって、我々は告白を受ける神〔confessorem Deum の意は定かでない。告白を受ける神と取った〕をも見いだす。神は言う。「二人または三人がわたしの名において集まるところ、わたしはその中にいる」。
Nam et Dominus noster Jesus Christus Judam furem esse sciebat: sed quoniam non est praesentialiter accusatus, ideo non est ejectus. Nec vos ullo modo agere oportet, quod ille noluit facere.
PL 13, 440A我々の主イエス・キリストも、ユダが盗人であることを知っていた。しかし、その場で告発されなかったので、追い出されなかった。諸君も、彼が行おうとしなかったことを、決して行ってはならない。
Leges enim saeculi accusatores praesentes exigunt, et non per scripta absentes. Unde canonica patrum constituta non semel, sed saepissime clamant, nec accusationes nec testimonia ullum per scripta posse proferre: nec de aliis negotiis quicumque testimonium dicant, nisi de his quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur.
PL 13, 440A世の法は、出席した告発者を求め、書面による不在の者を求めない。それゆえ、教父たちの教会法規は、一度ならず、しばしば叫んでいる。書面によって告発も証言も出すことはできない。ほかの案件においても、だれであれ、自分の面前で行われたと知られていること以外は、証言してはならない、と。
Similiter et qui alium accusare elegerit, praesens, per se, et non per alium accuset, inscriptione videlicet praemissa. Neque ullus umquam judicetur, antequam legitimos accusatores praesentes habeat, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
PL 13, 440A同様に、他人を告発しようと選んだ者は、出席して、自ら、他人を介さずに告発せよ。もとより、あらかじめ告発状を出したうえでである。また、だれも、正規の告発者たちを面前に持ち、罪を洗い清めるための弁明の機会を自ら得る前に、裁かれてはならない。
Curandum namque est, ne ira quemquam subripiat, faciatque citius omne, quod non licet. Omnipotens Deus haec vos et cuncta divina mandata et apostolica praecepta custodientes, in cunctis actibus vestris coelestis brachii extensione protegat, atque ad coelestis remunerationem patriae cum multiplici animarum fructu perducat. Amen. Data tertio idus aprilis, Siricio et Ardabure viris clarissimis consulibus .
PL 13, 440B怒りがだれかを捉え、許されぬことを、いっそう速やかに行わせることのないよう、気をつけねばならない。全能の神が、これらと、すべての神の命令と使徒の教えを守る諸君を、諸君のあらゆる行いにおいて、天の腕を伸べて守り、魂の多様な実りとともに、天の故郷の報いへと導くように。アーメン。四月十一日〔四月十三日の三日前〕付、いと名高き人シリキウスとアルダブルが執政官の年。
Epistola V
第V書簡PL 13, 440CDamasus episcopus fratri et compresbytero Hieronymo in Domino salutem. Dum multa corpora librorum in meo arbitrio allata fuissent, contigit, ut in librum Psalmorum in meo animo festinus cognoscerem detineri, et memoriam capacitatis meae imbuere.
PL 13, 440C司教ダマスス、兄弟にして同僚の司祭ヒエロニュムスへ、主にあって挨拶を送る。多くの書物の巻が私の裁量のもとに運ばれていたとき、私は、急いで詩篇の書に心を引き留められ、自分の力量の記憶を潤そうとしていることに気づいた〔この文は本文が崩れているらしく、意を推して訳した〕。
Cogitavi, frater amantissime et in Christo semper sacerdos, ut secundum Septuaginta interpretes et presbyteros, id est, Matthiam et Ptolomaeum, Muchium, Sacreum, Hydronium, Pamphylum, Zoastiten, Didymum, Sanium, Epiphanium, Ciatrem, Simonem, et caeteros, in quantum nostra recurrit conscientia, de Septuaginta invenire vestigia.
PL 13, 440C愛する兄弟よ、キリストにあって常に司祭〔sacerdos は司祭の意と取った〕であるあなたよ、私は考えた。七十人訳者、すなわち長老たち〔presbyteros は七十人訳の訳者とされるユダヤの長老たちを指すと取った〕、マティアス、プトロマエウス、ムキウス、サクレウス、ヒュドロニウス、パンフィルス、ゾアスティテス、ディデュムス、サニウス、エピファニウス、キアテル、シモン、そのほかの者たち〔人名の綴りは崩れているらしく、底本のまま音写した〕に従って、我々の記憶の及ぶ限り、七十人訳の足跡をたどろうと。
Peto etiam tuam charitatem, ut sicut a rectore tuo Alexandro episcopo nostro didicisti, Graecorum psallentiam ad nos dirigere tua fraternitas delectetur: qui tantae apud nos simplicitatis indago est, ut tantum in die Dominica Apostoli epistola una recitetur, et Evangelii capitulum unum dicatur: et nec psallentium mos tenetur, nec hymni decus in ore nostro cognoscitur.
PL 13, 440Cまた、あなたの愛にお願いする。あなたの司教である我々のアレクサンデルから学んだとおり、ギリシア人の詩篇の歌い方を、あなたが兄弟として喜んで我々に送ってほしい。我々のもとの探求〔indago は不審な語だが、このように取った〕は実に素朴で、主日にはただ使徒の書簡が一つ朗読され、福音書の一章が語られるだけである。詩篇を歌う習慣も保たれず、賛歌の美しさも我々の口には知られていない。
Peto ergo per fratrem et compresbyterum nostrum Bonifacium, ut lubeat Fraternitas tua rei hujus nobis aperire vestigia. Missa V kalendas Novembris, per Bonifacium presbyterum Hierosolymam.
PL 13, 440Dそれゆえ、我々の兄弟にして同僚の司祭ボニファティウスを通じて、あなたの兄弟愛が、この件の手がかりを我々に明かすことを喜んでくれるよう、お願いする。十月二十八日〔十一月一日の五日前〕、司祭ボニファティウスを通じて、エルサレムへ送る。
Epistola VI
第VI書簡PL 13, 441AGaudet Ecclesia tuo fonte jam satiata, et amplius sitit curiositas temporum sacerdotalium, ut quod dignum est, cognoscatur, quod indignum respuatur. Verum gesta pontificum, quae potuimus reperire nostrae sedis studio, ad tuam charitatem gaudentes direximus.
PL 13, 441A教会は、あなたの泉にすでに満たされて喜ぶ。そして、司教たちの時代についての探求心はなお渇き、ふさわしいことは知られ、ふさわしくないことは退けられるようにと願っている。我々は、我々の座の努力によって見いだしえた司教たちの事績を、喜んで、あなたの愛のもとへ送った。
Ora pro nobis ad sanctam resurrectionem frater, et compresbyter. Vale in Christo Deo et Domino nostro. Data X kal. Junii, et accepta VI kal. Octobris missa de Roma Hierosolymam.
PL 13, 442A聖なる復活〔の聖堂のことか〕において、我々のために祈れ、兄弟にして同僚の司祭よ。我々の神にして主なるキリストにあって、元気で。五月二十三日〔六月一日の十日前〕付、九月二十六日〔十月一日の六日前〕受領、ローマからエルサレムへ送られた。
In nomine Domini incipit series pontificum Romanorum, qui in sede beati Petri apostoli ab ipso usque ad hoc tempus sederunt. Beatus Petrus princeps Apostolorum, natione Galilaeus, de vico Bethsarda, filius Jobii, frater Andreae, etc.
PL 13, 442A主の名によって、ローマの司教たち、すなわち福者なる使徒ペトロの座に、彼自身から今に至るまで着いた者たちの系列が始まる。福者ペトロ、使徒たちの長、出身はガリラヤ人、ベトサルダ〔ベトサイダのこと〕の村の出、ヨビウス〔底本は Jobii。ヨナの誤りらしい〕の子、アンデレの兄弟、以下略〔etc.〕。