Caput I
第I章PL 13, 639B. . . . non edocti humanae sapientiae verbis, sed docti spiritu. Redde ergo, haeretice, quod docuit spiritus; redde ut fides non sit in sapientia hominum, et haeresis non erit.
PL 13, 639B……人の知恵の言葉によってではなく、霊によって教えられた者として。ならば異端者よ、霊が教えたことを返せ。信仰が人間の知恵のうちにあるのでないように返せ。そうすれば異端はなくなる。
Et ne diutius immoremur, veniamus ad ea, quae nobis tamquam murum ferreum opponere consuerunt dicentes: ingenitus et genitus idem est, necne? ut per id quod dissimilis sonus in nomine est, non videatur Patris et Filii et Spiritus sancti eadem esse substantia.
PL 13, 639Dそして、これ以上とどまるのはやめて、彼らが我々に対して鉄の壁のように立てるのを常とする議論に進もう。彼らはこう言う。「生まれざる者と生まれた者は同じか、そうでないか」と。名の響きが違うということによって、父と子と聖なる霊の実体は同じではないと見せかけようとするのである。
Secundum quam formam et ego interrogo: si differentia est geniti nomen ab ingenito, ne eadem videatur substantia: ergo quodcumque ingenitum dicitur, ejusdem erit substantiae, si geniti ab ingenito discrepat nomen.
PL 13, 640Bその同じ型に従って、私もまた問う。生まれた者という名が生まれざる者という名と違うことで、実体が同じに見えないというのなら、生まれざる者と呼ばれるものはすべて同じ実体のものとなる。もし生まれた者の名が生まれざる者の名と食い違うのなら、である。
Dicitur ergo ingenitus Pater atque infectus: dicitur et Filius genitus atque infectus. Si igitur in eo quod ingenitus et genitus, sibi differunt; ergo in eo quod infectus et infectus dicuntur, ejusdem erunt substantiae.
PL 13, 640Bさて、父は生まれざる者と呼ばれ、また造られざる者とも呼ばれる。子もまた生まれた者と呼ばれ、また造られざる者とも呼ばれる。そこで、生まれざる者と生まれた者という点で両者が異なるのなら、造られざる者と造られざる者と呼ばれるという点では、同じ実体のものとなる。
Spiritus etiam sanctus, de quo scribitur, quod neque Pater sit, neque Filius, neque quod factus; quid erit dicendum? ingenitus erit: sed si ingenitus, ejusdem erit substantiae, cujus et mundus est, vel ea quae ex nihilo sunt.
PL 13, 640B聖なる霊についても、父でも子でもなく、造られたものでもない〔neque quod factus は sit が省かれた形と取った〕と書かれているが、何と言うべきであろうか。生まれざる者となろう。だが生まれざる者であるなら、世界や、無から出たものどもと同じ実体のものとなる。
Sed mundus etsi factus est, ingenitus est: non enim Filius est, quia factus est; erit ergo quod et Pater est, qui est ingenitus: quo genere si et Spiritus sanctus factus est, erit et ipse ut mundus ingenitus.
PL 13, 640Bだが世界は、造られたものであっても、生まれざる者である。世界は子ではない。造られたものだからである。それゆえ世界は、生まれざる者である父と同じものとなろう。この類いで言えば、もし聖なる霊が造られたのだとしても、聖なる霊自身も世界のように生まれざる者となろう。
Sed diximus Filium infectum, non enim factus est: ergo quidquid factum non fuerit ejusdem erit substantiae. Pater factus non est; Spiritus sanctus factus non est; Filius factus non est: ergo ejusdem erit substantiae Spiritus sanctus, vel Filius, cujus et pater est.
PL 13, 640Cしかし我々は、子は造られざる者であると言った。造られたのではないからである。ゆえに、造られなかったものはみな同じ実体のものとなろう。父は造られていない。聖なる霊は造られていない。子は造られていない。ゆえに聖なる霊も子も、父と同じ実体のものとなろう。
Ingenitus Pater, ingenitus et Spiritus sanctus, ingenitus et mundus (non enim nati sunt) ejusdem erunt substantiae, cujus et Pater est: sed mundus factus est, Pater autem non est factus, sed neque Filius neque Spiritus sanctus; ergo solus mundus non erit ejusdem substantiae, cujus Pater, vel Filius, vel Spiritus sanctus.
PL 13, 640C父は生まれざる者、聖なる霊も生まれざる者、世界もまた生まれざる者(これらは生まれたのではないからである)であるなら、みな父と同じ実体のものとなろう。だが世界は造られたものであり、父は造られておらず、子も聖なる霊も造られていない。ゆえに世界だけが、父・子・聖なる霊と同じ実体ではないことになろう。
Quid ergo in nominibus et hominum sapientia convenientibus immoramur, et non in his quae Scriptura signavit dicendo, Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse credendum?
PL 13, 640Cではなぜ我々は、人間の知恵に適う名にとどまり〔et の係りは定かでない。convenientibus を nominibus に掛けて「人間の知恵に適う名」と取った〕、聖典が示したこと、すなわち父と子と聖なる霊を信じるべきであると言っていることにとどまらないのか。
Quod si nominibus fides adhibenda est, ut quicquid vel ingenitum sonat vel infectum, necesse est ut quicquid fuerit ingenitum vel infectum, ejusdem sit substantiae: et hac ratione quicquid illud fuerit, quod immortale dicatur, vel incorruptum, vel incorporeum, vel infectum, ut ejusdem videatur esse substantiae.
PL 13, 640Dもし名に信を置くべきであるなら、生まれざるとか造られざるとか響くものは何であれ〔ut quicquid … sonat は文が途中で切れている。後の necesse est 以下に続けて解した〕、生まれざる者・造られざる者であったものは何であれ、同じ実体のものでなければならない。この理屈によれば、不死と言われ、不朽と言われ、非物体的と言われ、造られざると言われるものは何であれ、同じ実体のものと見えることになる。
Mundus factus est, vel ea quae in mundo sunt: numquid quae facta sunt, ejusdem erunt substantiae, id est coelum, terra, aer, aqua?
PL 13, 640D世界は造られたものであり、世界にあるものも造られたものである。造られたものは、すなわち天、地、空気、水は、同じ実体のものとなるのか。
Si igitur quae facta sunt, non sunt ejusdem substantiae, quia nata non sunt; ergo ingenitus et genitus, qui facti non sunt, ejusdem erunt substantiae, quia aliud sit natum et aliud factum: ea enim quae fiunt voluntate facientis, substantiae diversitate consistunt: ea vero quae nascuntur, etiam ex factis ejusdem naturae semper obtinent veritatem.
PL 13, 641Aそこで、造られたものが同じ実体ではないのは、生まれたものではないからであるなら、造られたのではない生まれざる者と生まれた者とは、同じ実体のものとなろう。生まれたものと造られたものとは別だからである〔前半の論理は後続の文との係りが取りにくく、文字どおりに訳した〕。造る者の意志によって生じるものは、実体の相違のうちに成り立つ。これに対し、生まれるものは、造られたものから生まれる場合でさえ、つねに同じ本性の真実を保つ。
Respice arborum, seminum, pecudum, ferarum, volucrum, hominumque naturas; respice et earum opera, aut hominum habitacula, aut cubilia ferarum, aut nidos avium, aut apium cellas, aut promptuaria formicarum, aut antra aranearum, vel omnium generum secreta, atque in his, quae dixi, earum opera considera.
PL 13, 641A木々、種子、家畜、獣、鳥、人間の本性をよく見よ。またそれらの業をも見よ。人間の住まい、獣の寝ぐら、鳥の巣、蜜蜂の巣房、蟻の貯蔵庫、蜘蛛の洞穴、あらゆる種類の隠れ家を。そして私が挙げたもののうちに、それらの業を考えよ。
Numquid similis substantiae sunt? quorum quae vel generant, vel generantur, ita procul opera omnium sunt a natura generantium. Sola nativitas substantiae se generantis indicium est.
PL 13, 641Aこれらは似た実体のものか。それらのうち生むものも生まれるものも、そのすべての業は、生むものの本性からかくも遠い〔quorum 以下の構文は崩れている。ミーニュの脚注は opera を写本の読みとし、similis を写本は similia とする。文意を取って訳した〕。ただ誕生のみが、それを生むものの実体を示す徴である〔se generantis の se は生まれるものを指すと取った〕。
Factae sunt etiam Dominationes, Virtutes, Potestates, Throni, Principatus: numquid quia factae sunt, et genitae dicuntur?
PL 13, 641B主権、力、権威、座天使、支配もまた造られた。造られたからといって、生まれたとも言われるのか。
Sed si genitae non dicuntur, quia factae sunt, erunt utique ingenitae: si ingenitae sunt, ejusdem erunt substantiae, cujus et Pater est qui est ingenitus?
PL 13, 641Bだが、造られたゆえに生まれたとは言われないなら、それらは確かに生まれざるものとなろう。生まれざるものであるなら、生まれざる者である父と同じ実体のものとなるのか。
Dicuntur ergo Throni, Potestates, Principatus, Dominationes, Virtutes: numquid ejusdem erunt substantiae, licet nominum videatur esse diversitas? quia nominum diversitas honoris significatio est, et non earum substantiae.
PL 13, 641Bそこで、座天使、権威、支配、主権、力と言われる。これらは同じ実体のものとなるのか、名の相違があるように見えるとしても。名の相違は栄誉の表示であって、それらの実体の表示ではないからである。
Nam quod dicuntur Virtutes, Dominationes, Sedes, Potestates, honorum expressio est, non substantiae demonstratio, quae vel quales intelligi debeant.
PL 13, 642A力、主権、座、権威と言われるのは、栄誉の表現であって、それらが何であり、どのようなものと解されるべきかという、実体の提示ではない。
Et utique haec omnia et incorporea et incorrupta et immortalia et ingenita dicuntur; non enim filii sunt, quia unicus Filius est, qui sinum Patris exposuit. Denique de angelis quid ait Apostolus?
PL 13, 642Aそしてこれらすべては、非物体的であり、不朽であり、不死であり、生まれざるものと言われる。子ではないからである。子はただ一人であり、父の懐を説き明かした者だからである。さて、天使たちについて使徒は何と言っているか。
Cui enim angelorum aliquando dixit, Dominus filius meus es tu (Hebr., I, 5) ? Negando ergo filios, negavit in eis nativitatem, non negavit creationem.
PL 13, 642A「いったい天使たちのうちのだれに、主はかつて『あなたはわが子である』と言ったか」〔底本は Dominus filius meus es tu。Dominus を「主は」と主語に取った〕(ヘブライ1:5)。使徒は、天使たちが子であることを否定することで、彼らにおける誕生を否定したのであり、創造を否定したのではない。
Sic Apostolus ait: Sive Dominationes, sive Principatus, sive Virtutes, sive Potestates, omnia per ipsum facta sunt (Coloss., I, 16) . Facta autem dixit omnia, non tamen nata.
PL 13, 642A使徒はこう言っている。「主権であれ、支配であれ、力であれ、権威であれ、万物は彼によって造られた」(コロサイ1:16)。万物は造られたと言ったのであり、生まれたとは言っていない。
Numquid ergo ex eo quod dicuntur vel incorporea vel incorrupta vel immortalia, substantiae eorum confessio est, quae vel quales sint, et non magis negatio passionum? Nam cum dicimus incorporeum aliquid, negamus corpus, non vero substantiam confitemur.
PL 13, 642Aでは、それらが非物体的、不朽、不死と言われることは、それらが何であり、どのようなものであるかという、それらの実体の告白なのか。むしろ受苦の否定ではないのか。何かを非物体的と言うとき、我々は物体を否定しているのであって、実体を告白しているのではない。
Vel cum dicimus incorruptum atque immortale, non quid sit, sed quid non patiatur edicimus: non enim patitur vel mortem, vel corruptionem quod immortale dicitur vel incorruptum; unde ne quis nominibus tot, tantisque, tam multis, aut ejusdem dicat omnia esse substantiae, aut iterum compo . . . . . .
PL 13, 642Bまた、不朽であり不死であると言うときも、それが何であるかではなく、何を受けないかを述べているのである。不死あるいは不朽と言われるものは、死も朽ちることも受けないからである。それゆえ、これほど多く、これほど大きな、かくも数々の名によって、だれかが、すべては同じ実体のものであると言うことも、あるいはまた、組み立て〔compo……で切れる。componere(組み立てる)などの語か〕……