作者不詳(アレイオス派)4世紀後半

Fragmenta sermonum Arianorum › 全文

Fragmenta sermonum Arianorum 全文

Anonymous Arian · PL 13, 593D–630C

Fragmentum I

第I断片PL 13, 593D
1

Nuper me, charissime frater, de calumniatoribus admonendum censuisti adversus fidem nostram, quae est vera, dicentibus, quomodo vos unum Deum dicitis esse, et iterum, filium habere Christum adseritis?

PL 13, 593D

先ごろ、最愛の兄弟よ、あなたは、私が中傷者たちについて知らされるべきだと判断した〔Nuper me … censuisti はミーニュ版で斜体に組まれる。ミーニュの脚注によれば、写本はここが三行ほど空白で、刊行者がその分量に合わせて推測で埋めたものである〕。彼らは、真の信仰である我々の信仰に逆らって言う。「諸君はどうして唯一の神がいると言いながら、また、神がキリストを子として持つと主張するのか」。

2

Necesse, si filium habet Deus, et uxorem habet, aut certe femininus est, et aliunde concepit et genuit filium. Ecce vos dicitis jam plures deos; quomodo nos insultatis, quod deos dicimus esse? Haec nobis opponere sacrilegos, a vobis didicimus.

PL 13, 594D

「神に子がいるなら、必ず妻もいることになる。さもなければ、少なくとも神は女性的であり、ほかのところから身ごもって子を生んだことになる。見よ、諸君はすでに複数の神々を語っている。それなのにどうして我々が神々がいると言うのを嘲るのか」。瀆神の者たちがこれらのことを我々に突きつけていることを、我々は諸君から知らされた。

3

Quapropter necessarium arbitravimus et illorum occurrere errori, et tuam instruere sanctitatem de spe nostra, quam gerimus.

PL 13, 595A

それゆえ、彼らの誤りに立ち向かい、また、我々が抱く希望についてあなたの聖性に教えることが必要だと我々は考えた。

4

Nec enim potuimus amplius contradicere, desiderante sanctitate tua verae fidei conscriptam accipere instructionem: non tamen ex nobis, sed secundum divinarum scripturarum traditionem, per gratiam Dei omnipotentis, auxiliante domino nostro Jesu Christo, subministratione spiritus sancti, qui dividet gratias sine haesitatione credentibus Deo per Christum.

PL 13, 595A

あなたの聖性が真の信仰についての書かれた教えを受けることを望んでいるので、我々はこれ以上断ることができなかった。ただし、それは我々自身から出たものではなく、聖なる書の伝承に従い、全能の神の恩寵により、我々の主イエス・キリストの助けにより、聖なる霊の供与によって行う。この霊は、キリストを通して神を信じる者たちに、ためらいなく諸々の恩寵を分かつ。

5

Praesumpsimus itaque orationibus tuis confidentes, bonum esse quoque desiderium Sanctitatis tuae probantes; cui, adnuente Domino, satisfacere festinavimus, charissime frater: quoniam saepius suggerente atque frequentius importuno, jam amplius dissimulare non potuimus: non sublimitate sermonis, vel compositae orationis verbo confidentes, quorum omnino studium non habuimus; sed ad misericordiam Domini confugientes, ad cujus gloriam loqui proposuimus, credentes ei qui dixit: Dilata os tuum, et ego adimplebo eum.

PL 13, 595A

それで我々は、あなたの祈りに信頼し、またあなたの聖性の望みが善いものであると認めて、思い切って〔これを〕引き受けた。主の許しのもとに、その望みに応えるべく我々は急いだ、最愛の兄弟よ。あなたがしばしば促し、さらに頻繁にせがむので、もはやこれ以上見過ごすことができなかったからである。我々は言葉の高尚さや整えられた弁舌の言葉を頼みとするのではない。そうしたものへの関心は我々には全くなかった。そうではなく、主の憐れみに逃れ、その栄光のために語ろうと決めたのである。我々は、こう言った者を信じている。「汝の口を広げよ、さらば我はそれを満たす」。

6

Et iterum dicente propheta: Dominus davit verbum evangelizantibus virtute multa. Et iterum: Non vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri. Loqui itaque et nos sacrilegorum permovit insultatio: tuae quoque charitatis compulit importunitas.

PL 13, 595B

また、預言者がこう言う。「主は福音を告げる者たちに、多くの力をもって言葉を与えるであろう〔底本は davit。ミーニュの脚注はこれを写本の綴りとする。b と v の混同と見て dabit と読む〕」。また、「語るのは汝らではなく、汝らの父の霊である」。それゆえ、我々が語るのは、瀆神の者たちの嘲りに動かされたからであり、また、あなたの愛のしつこい求めに迫られたからでもある。

7

Qui autem dedit os ad loquendum, potens est et nobis orationibus tuis subministrare verbum, ut gratia ipsius confoti oportune ad communem loquamur utilitatem, et gloriam ejusdem factoris naturae nostrae.

PL 13, 595B

しかし、語るための口を与えた者は、あなたの祈りによって我々にも言葉を供することができる。それは、その恩寵に育まれ、我々が時宜にかなって、共通の益と、我々の本性の造り主〔である神〕の栄光とのために語るためである。

8

Nam sanctae ac divinae Scripturae profundos atque infinitos habentes in se thesauros, lucentes non requirunt; dicente Domino: Scrutamini Scripturas, quoniam in ipsis vitam aeternam putatis habere. Et hae sunt quae testimonium perhibent de me.

PL 13, 596A

というのは、聖にして神的な聖典は、それ自体のうちに深く尽きることのない宝を持っており、輝いているので、〔さらに〕求めることを要しない〔lucentes non requirunt の係りは定かでない。聖典は自ら輝くので別の光を求めない、と取った〕。主が言うとおりである。「聖典を調べよ。汝らはそのうちに永遠の生命があると思っているからである。そして、これこそ我について証言を与えるものである」。

9

Et non vultis venire ad me, ut vitam aeternam habeatis? Et iterum: Qui credit in me, sicut dixit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.

PL 13, 596A

「それなのに汝らは、永遠の生命を得るために我のもとに来ようとしない」。また、「我を信じる者は、聖典が言うとおり、その腹から生ける水の川が流れ出る」。

10

Ait autem et hoc Dominus noster Jesus Christus: Ego sum lux hujus mundi: qui sequitur me, in tenebris non manet, sed habebit lumen vitae. Hunc sancti prophetae solem justitiae pronuntiaverunt. Hic est itaque sol justitiae Christus Filius Dei.

PL 13, 596A

また、我々の主イエス・キリストはこう言った。「我はこの世界の光である。我に従う者は闇のうちにとどまらず、命の光を持つ」。聖なる預言者たちは、彼を義の太陽と宣した。それゆえ、神の子キリストこそ義の太陽である。

11

Hic est lumen verum, quod illuminat omnem hominem, veniens in hunc mundum; quod tenebrae non comprehenderunt.

PL 13, 596A

彼こそ、この世界に来て、すべての人を照らす真の光であり、闇はそれを把握しなかった。

12

Hic in mundis cordibus lucet, limpido autem videtur oculo animi in unigeniti singulare atque incorruptibile propria natura, qui omnibus cupientibus evidentissime ostendit unius veri Dei scientiam dicens ad Judaeos: Quomodo potestis credere, gloriam ab invicem accipientes? et gloriam ab uno Deo non quaeritis.

PL 13, 596B

彼は清い心のうちに輝き、魂の澄んだ目には、独り子の固有の本性における唯一にして不朽なもの〔として〕見られる〔in unigeniti singulare atque incorruptibile propria natura は格が揃わず、このように解した。ミーニュの脚注は incorruptibile を写本のとおりとする〕。彼は、望むすべての者に、唯一の真の神についての知を最も明らかに示した。ユダヤ人たちにこう言っている。「互いに栄光を受け合いながら、どうして汝らは信じることができようか。唯一の神からの栄光を求めないではないか」。

13

Et iterum ad patrem ait: Venit hora; honorifica filium tuum, ut et filius honorificet te; sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det illis vitam aeternam.

PL 13, 596B

また、父に向かってこう言う。「時が来た。汝の子に栄光を与えよ。子もまた汝に栄光を帰すためである。汝が彼にすべての肉に対する権力を与えたように、汝が彼に与えたすべての者に、彼が永遠の生命を与えるためである」。

14

Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.

PL 13, 596B

「永遠の生命とは、汝ただ一人を真の神として、また、汝が遣わしたイエス・キリストを知ることである」。

15

Cognoscere itaque necessarium est eos, qui volunt esse christiani, unum verum Deum, qui est sine initio ingenitus solus; et unigenitum filium ejus in sua propria ac singulare genita natura verum Deum obedientem atque subditum voluntate atque natura ingenito Deo patrique suo.

PL 13, 596B

それゆえ、キリスト教徒であろうとする者たちは、次のことを知る必要がある。始めなく、ただ一人生まれざる唯一の真の神がおり、その独り子である子は、自らの固有にして独自の生まれた本性において真の神であって、意志においても本性においても、生まれざる神、すなわち自らの父に従い、服している。

16

Quia igitur diximus secundum Scripturarum traditionem unum verum Deum, sicuti et est secundum veram rationem unus Deus verus, unus rex, unus dominus, unus creator et opifex universitatis.

PL 13, 597A

さて、我々は聖典の伝承に従って唯一の真の神と述べたのであるから、それは、真の道理に従っても、真の神は唯一であり、唯一の王、唯一の主、万有の唯一の創造者にして造り主であるとおりである。

17

Quia solus igitur sine initio eminentem possidens potestatem, solus non eget aliquid, solus non est sub lege alterius, neque exspectat mandatum; solus non habens superiorem, si se nec aequalem nullius fecit; qui est totus non natus Deus, totum natum filium fecit; per quem omnia creavit, sicut scriptum est: Omnia per illum facta sunt, et sine illo factum est nihil: creator creatorem, Deus Deum totius creaturae subjacentem et obtemperantem in omnibus mandatis suis.

PL 13, 597A

ただ一人、始めなくして〔文頭の Quia(…ので)は受ける述語を欠く。独立した文として訳した〕卓越した権力を持ち、ただ一人何も欠かず、ただ一人他者の法の下になく、命令を待つこともなく、ただ一人上に立つ者を持たない。もし彼が自らを誰かに等しい者としなかったのであれば〔si 以下は文脈上、「彼は自らを誰かに等しい者とはしなかった」の意と取った〕、全体として生まれざる神である彼は、全体として生まれた子を造った。この子を通してすべてを創造した。書かれているとおりである。「すべては彼を通して造られ、彼なしには何も造られなかった」。創造者が創造者を、神が神を〔造ったのである〕。その子は、全被造物の神であり、自らのすべての命令において従い、服している。

18

Hunc non proficientem in posterum, sed statim perfectum, sicut diximus: qualem potuit totam virtutem et totam sapientiam in substitutione filii consignans, sicuti scriptum est, quem Pater consignavit Deus.

PL 13, 597A

我々が述べたとおり、この子は後に進歩する者ではなく、直ちに完全な者である。神は、子の成立において、力のすべてと知恵のすべてを、可能なかぎりの仕方で〔qualem potuit の係りは定かでない。「可能なかぎりの」と取った〕彼に証印として押した。書かれているとおり、「父なる神が証印を押した者」である。

19

Inde etiam imaginem Dei invisibilis hunc Apostolus praedicat, invisibilem suam virtutem sive sapientiam ostendentem Deum in substantia Filii.

PL 13, 597B

それゆえ使徒は、彼を見えざる神の像と宣べ伝える。神は、子の実体において、自らの見えざる力ないし知恵を示しているのである。

20

Ergo quantum potuit Deus virtute et sapientia ostendit in Filio: unde Apostolus Dei virtutem et Dei sapientiam docet esse filium: non illam igitur, quae in invisibile Deo est, sine initio virtutem sive sapientiam; sed sedentem in dextris Dei, ut esset a Patre accipientem, Filium dilectionis Dei, quem diligit Deus.

PL 13, 597B

それゆえ、神は力と知恵をできるかぎり子において示した。だから使徒は、神の力、神の知恵とは子であると教える。したがって、それは、見えざる神〔底本は invisibile Deo。invisibili Deo と読む〕のうちにある、始めなき力ないし知恵のことではなく、神の右に座し、父から受けるべく存在する者、神の愛の子、神が愛する者のことである。

21

Nihil illum fraudavit, cui omnia tradidit, sicuti Evangelium praedicat: Pater diligit Filium, et omnia tradidit in manu ejus. Filius etiam omnia suscipiens a Patre, super omnes, ante omnia, cum omnibus patrem adorat.

PL 13, 598A

彼は、すべてを引き渡した相手から何も奪わなかった。福音が宣べ伝えるとおりである。「父は子を愛し、すべてを彼の手に渡した」。子もまた、父からすべてを受けて、すべての者の上に、すべてに先立って、すべての者とともに父を拝する。

22

Hunc igitur suscipimus per Scripturas Deum esse totius creaturae: natum subditum Deo non nato: dominum totius creaturae natum, ministrum vero Domini non nati: regem totius creaturae natum sub potestate regis non nati; lumen verum natum, subjacens lumini non nato inaccessibili: sapientiam natam obtemperantem in omnibus solo sapienti non nato: creatorem natum sub creatore non nato: pastorem bonum totius creaturae, natum agnum Dei non nati: vitam natam vivificantem totam creaturam volente Patre, subjacentem solo vivo sine initio Deo, sicuti dicit Filius: Sicuti Pater habet vitam; in semetipso habet et non accepit; ita et Filio dedit vitam habere in semetipsum incomparabilem in sua impropria nata substantia; sicuti Pater in sua non nata substantia, incomparabilis esse dignoscitur.

PL 13, 598A

それゆえ我々は、聖典を通して、彼が全被造物の神であると受け入れる。ただし、生まれた者として、生まれざる神に従う者である。全被造物の生まれた主であるが、生まれざる主の仕え手である。全被造物の生まれた王であるが、生まれざる王の権力の下にある。生まれた真の光であるが、近づきえない生まれざる光に服する。生まれた知恵であるが、生まれざるただ一人の知者にすべてにおいて従う。生まれた創造者であるが、生まれざる創造者の下にある。全被造物の善き牧者であるが、生まれざる神の生まれた子羊である。父の意志によって全被造物に命を与える生まれた命であるが、始めなきただ一人の生ける神に服している。子が言うとおりである。「父が命を自らのうちに持ち、受けたものでないように、そのように子にも、自らのうちに命を持つことを与えた」。それは比類なき命であるが、自らの固有ならざる〔impropria。1.0.15 では propria(固有の)と言っており食い違うが、字のまま訳した〕生まれた実体においてのものである。父が自らの生まれざる実体において比類なきものと認められるのと同じである。

23

Unum ergo et unum confitemur Deum, non duos Deos: non enim dicimus duos non natos, aut duos patres . . . . .

PL 13, 598B

それゆえ我々は、一と一の神〔unum et unum の意は定かでない。字のまま訳した〕を告白するが、二柱の神を告白するのではない。我々は、二つの生まれざる者とも、二人の父とも言わないからである……

Fragmentum II

第II断片PL 13, 599A
1

. . . beneficia Christi adjuvantem orationem credentium, et interpellantem pro hisdem gemitibus inenarrabilibus, et adducentem sanctos ad Filium, perducendos per Filium ad Patrem.

PL 13, 599A

……キリストの恩恵〔語頭の bene はミーニュ版で斜体に組まれ、刊行者の補いである。これを受ける語は節の頭の欠損の中にあるらしい〕、信じる者たちの祈りを助け、彼らのために言葉にならぬ呻きをもって執り成し、聖徒たちを子のもとへ導き、子を通して父のもとへ至らせる〔霊〕。

2

Sicuti dicit sanctus apostolus Paulus: Nullus potest dicere Dominum Jesum, nisi in spiritu sancto. Et filius designat: Nullus potest venire ad Patrem, nisi per me. Necesse est ergo nos hanc trinitatem confiteri.

PL 13, 599A

聖なる使徒パウロが言うとおりである。「聖なる霊によらなければ、誰も『イエスは主である』と言うことができない」。また、子は示している。「我を通さなければ、誰も父のもとに来ることができない」。それゆえ、我々はこの三位一体を告白する必要がある。

3

Spiritus sanctus Filium magnificat, sicut Filius dicit: Ille me honorificavit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Et Filius Patrem honorificat, sicuti dicit: Ego te honorificavi super terram; manifestavi nomen tuum hominibus quos mihi dedisti.

PL 13, 599A

聖なる霊は子を讃える。子が言うとおりである。「彼は我に栄光を帰した。我のものから受けて、汝らに告げるからである」。また、子は父に栄光を帰す。こう言っているとおりである。「我は地の上で汝に栄光を帰した。汝が我に与えた人々に、汝の名を現した」。

4

Hic ergo Spiritus manet in universis sanctis, sicuti dixit Filius: Ego rogabo Patrem meum, et alium advocatum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, spiritum veritatis, quem mundus accipere non potest; quoniam non videt eum, neque novit illum: vos autem agnoscitis eum, quia apud vos manet, et in vobis est.

PL 13, 599A

それゆえ、この霊はすべての聖徒のうちにとどまる。子が言ったとおりである。「我は我が父に願おう。父は、汝らとともに永遠にいるように、もう一人の弁護者、すなわち真理の霊を汝らに与える。世界はこの霊を受け入れることができない。世界は彼を見ず、また知らないからである。しかし汝らは彼を知っている。彼は汝らのもとにとどまり、汝らのうちにいるからである」。

5

Manet ergo, sicuti diximus in universis sanctis non divisus, sed integer: nec enim dividi potest illa natura: qui enim compositus non est ex membris, nec dividi potest, sed integer in omnibus perseverat.

PL 13, 599B

それゆえ、先に述べたとおり、霊はすべての聖徒のうちに、分けられることなく、まるごととどまる。かの本性は分けられえないからである。肢体から組み立てられていないものは、分けられることもできず、すべてのうちにまるごと存続する。

6

Nam Spiritum sanctum Deum non dicimus, quia nec Scriptura dicit; sed subditum Deo filio, et mandatis illius filii in omnibus obtemperantem, sicuti Filius Patri.

PL 13, 599B

というのは、我々は聖なる霊を神とは言わない。聖典もそう言わないからである。そうではなく、神である子に従い、子の命令にすべてにおいて服する者と言う。子が父に服するのと同じである。

7

Et quemadmodum Pater totam virtutem et totam sapientiam et bonitatem in substitutionem Filii consignavit, ita et Filius totam virtutem et totam sapientiam in Spiritu sancto, Patre jubente, monstravit.

PL 13, 599B

そして、父が力のすべて、知恵のすべて、善のすべてを子の成立において証印として押したように、子もまた、父が命じるままに、力のすべてと知恵のすべてを聖なる霊において示した。

8

In illo itaque Spiritu sancto arcangeli et angeli, et omnes virtutes spiritales, et omnes sancti adorant Filium, et per Filium Patrem.

PL 13, 600A

それゆえ、その聖なる霊において、大天使たちと天使たち、すべての霊的な諸力、すべての聖徒が、子を拝し、子を通して父を拝する。

9

Ita enim et Filius post resurrectionem mysterium tradens salubre Trinitatis discipulis suis dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra.

PL 13, 600A

子もまた、復活ののち、三位一体の救いの奥義を弟子たちに授けて、こう言うのである。「天においても地においても、すべての権力が我に与えられた」。

10

Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: docentes eos servare omnia quae mandavi vobis: et ecce ego vobiscum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.

PL 13, 600A

「行って、すべての国民を教えよ。父と子と聖なる霊の名において彼らに洗礼を授け、我が汝らに命じたすべてを守るよう彼らに教えよ。見よ、我は世の終わりまで、すべての日々、汝らとともにいる」。

Fragmentum III

第III断片PL 13, 600A
1

. . . . Pater singularis, simplex Spiritus, solus bonus, solus habens immortalitatem et lumen habitat inaccessibile; ita et filius in sua unigenita natura, quam a Patre accepit, singularis est.

PL 13, 600A

……父は唯一であり、単純な霊であり、ただ一人善であり、ただ一人不死性を持ち、近づきえない光のうちに住む。同じように、子もまた、父から受けた自らの独り子の本性において唯一である。

2

Omnia quae post illum et per ipsum providentia Dei facta sunt, incomparabile eminentia melior est; ita ut nihil eorum quae per ipsum facta sunt comparari possit ad eum; quia Deus est omnium, vivificans omnia voluntate Patris.

PL 13, 600B

彼の後に、彼を通して神の摂理によって造られたすべてのものよりも、彼は比類なき卓越において優れている〔Omnia … melior est の構文が崩れているらしく、このように解した。ミーニュの脚注は incomparabile を写本のとおりとする〕。そのため、彼を通して造られたもののうち何ものも、彼と比べられうるものはない。彼はすべてのものの神であり、父の意志によってすべてに命を与えるからである。

3

Hic ad patrem suum non comparatur, a quo ut sit vita omnium consecutus est: neque ad illum, sicut diximus, aliud quidquam comparari posset, quae ut essent et ut vivant, per ipsum voluntate Dei consecuta sunt: quorum prior est Spiritus sanctus paraclitus, providentia Dei per Christum factus melior et major caeteris omnibus, in tertio loco post Patrem et post Filium in sanctis Scripturis pronuntiatur.

PL 13, 600B

彼は自らの父とは比べられない。父から、彼はすべてのものの命となることを得たのである。また、先に述べたとおり、彼を通して神の意志によって存在し生きるようになったものは、何ものも彼と比べられえない。そのうち第一のものは、聖なる霊、パラクレートスであり、キリストを通して神の摂理により造られ、ほかのすべてのものより優れ、より大きく、父の後、子の後の第三の位置にあると、聖なる聖典のうちで宣べられている。

4

Hic Spiritus in tertio loco singularis atque solus in sua singularitate dinoscitur. Tales neque ad Christum Filium Dei factorem naturae suae comparari posset: neque ad (illum) de caeteris, qui per illum providentia Dei ut essent acciperunt, comparatur aliquid: singularis est enim sanctificans virtus.

PL 13, 601A

この霊は第三の位置にあって、唯一であり、その唯一性においてただ一人であると認められる。このような者は、自らの本性の造り主である神の子キリストとは比べられえない。また、彼を通して、神の摂理によって存在するようになったほかのものの中でも、〔彼に〕比べられるものは何もない〔底本は neque ad (illum) de caeteris。丸括弧はミーニュによる補い。また冒頭の Tales について、ミーニュの脚注は写本が talis の代わりにこう書くとする〕。聖化する力は唯一のものだからである。

5

Hic Spiritus non est Deus nec Dominus, quoniam nec creator: nec enim eorum quae non erant, ut essent, aliquid fecit, nec facere potest; quoniam non est Deus, sed minister Christi Filii Dei sui: in hoc ministrans, ut ea quae per Christum voluntate Dei facta sunt rationabilia sanctificet, et illuminet, et doceat, et mandata Christi retinere commoneat, et omnibus credentibus gratiam dividat: adjuvat infirmitatem orationis nostrae, et pro nobis postulat gemitibus inenarrabilibus, et nutu Christi remittit peccata poenitentibus, et adducit ad veram et certam scientiam Christi.

PL 13, 601A

この霊は神でも主でもない。創造者でもないからである。存在していなかったものを存在させる何事もなさなかったし、なすこともできない。神ではなく、自らの神である子キリストの仕え手だからである。その務めは、キリストを通して神の意志によって造られた理性ある者たちを聖化し、照らし、教え、キリストの命令を守るよう思い起こさせ、信じるすべての者に恩寵を分かつことである。彼は我々の祈りの弱さを助け、我々のために言葉にならぬ呻きをもって願い、キリストの意向により、悔い改める者たちの罪を赦し、キリストについての真実で確かな知へと導く。

6

Hic a se non loquitur, sed quaecumque audierit, loquetur, et docet, et futura annuntiat credentibus. Hic Christum dominum et Deum suum profitetur esse dicens: Dixit Dominus Domino meo: sede ad dextram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

PL 13, 601B

彼は自分から語るのではなく、聞いたことを何であれ語り、教え、信じる者たちに来たるべきことを告げる。彼は、キリストを自らの主、自らの神であると告白して、こう言う。「主は我が主に言った。我が右に座せ、我が汝の敵を汝の足台とするまで」。

7

Et iterum ad Christum Deum suum dicit idem Spiritus: Sedis tua Deus in saeculum saeculi; virga aequitatis virga regni tui; dilexisti justitiam . . .

PL 13, 602A

また、同じ霊は自らの神キリストにこう言う。「神よ、汝の座〔底本は Sedis。ミーニュの脚注は写本のとおりとする。sedes と読む〕は世々限りなく。汝の国の杖は公正の杖である。汝は義を愛した……」〔欠損〕。

Fragmentum IV

第IV断片PL 13, 602A
1

. . . . ut cognoscat mundus quod diligo patrem; et quomodo mandatum mihi dedit Pater, sic facio.

PL 13, 602A

……「我は父を愛していることを、世界が知るためである。そして、父が我に命じたとおりに、我は行う」。

2

Illud itaque quod saepius dictum est, ego in Patre et Pater in me, non unam substantiam, sed duo significat, Patris ingenitam et Filii unigenitam, et ideo intelligitur Filius in sinu Patris quod sentitur in charitate atque in potestate illius qui omnia tenet: ipse autem est infinitus: hic et illum circumtenet.

PL 13, 602A

それゆえ、しばしば言われる「我は父のうちにおり、父は我のうちにいる」という言葉は、一つの実体ではなく、二つの実体、すなわち父の生まれざる実体と子の独り子としての実体を意味している。そのため、子は父のふところにいると理解され、それは、すべてを保つ者の愛と権力において感じ取られる。父自身は限りなく、この子をも包み持つ〔hic et illum circumtenet の hic は父、illum は子と取った。4.0.4 で父を「包み持つ者」、子を「包み持たれる者」と言う〕。

3

Ille vero omnium, quae post illum et per ipsum facta sunt, a Patre accipiens potestatem, circumtenet universa.

PL 13, 602B

子は、彼の後に、彼を通して造られたすべてのものについて、父から権力を受けて、万有を包み持つ。

4

Non est igitur unus et ipse Pater et Filius: qui circumtenet, et qui circumtenetur; ingenitus, et unigenitus; genitor, et qui genitus est; qui mandat, et qui mandatum accipit et obtemperat; qui dat, et qui datum suscipit; qui jubet et qui jussionem obtemperat; qui mittit, et qui mittitur; qui visus est, et quem nemo vidit hominum nec videre potest; qui impassibilis est, et qui pro nobis passus est; qui resurrexit a mortuis, et qui eum resuscitavit Pater; qui ascendit super coelos Filius, et qui numquam descendit Pater; qui sedet in dextera Dei, et qui jussit eum in dextera sua sedere Pater; Filius qui negavit se scire diem illam, et Pater qui in sua posuit potestate; qui judicaturus est Filius, et qui neminem judicat Pater, sed omne judicium dedit Filio.

PL 13, 602B

それゆえ、父と子は一にして同一ではない。包み持つ者と包み持たれる者、生まれざる者と独り子、生んだ者と生まれた者、命じる者と命令を受けて従う者、与える者と与えられたものを受ける者、指示する者と指示に従う者、遣わす者と遣わされる者、見られた者と、人間の誰も見たことがなく、見ることもできない者、苦しみを受けえない者と我々のために苦しみを受けた者、死者の中から甦った者と、彼を甦らせた父、諸々の天の上に昇った子と、決して降りなかった父、神の右に座す者と、彼を自らの右に座すよう命じた父、その日を知らないと言った子と、それを自らの権力のうちに置いた父、裁こうとしている子と、誰も裁かず、すべての裁きを子に与えた父、である。

5

Noli ergo errare; non est unus et ipse Pater et Filius, neque duo aequales secundum alii erroris assertionem, sed unus et unus Pater.

PL 13, 603A

それゆえ誤ってはならない。父と子は一にして同一ではなく、また、他の者たちの誤りの主張に従って、二つの等しい者でもなく〔底本は alii erroris。ミーニュの脚注は alii を写本のとおりとする。aliorum erroris と読む〕、一と一の父である〔底本は sed unus et unus Pater。ミーニュの脚注は写本のとおりとし、第I断片の末尾(unum et unum … Deum)と同じ言い方とする。意は定かでなく、字のまま訳した〕。

6

Est enim ingenitus solus et sine initio, et non sunt duo sine initio dii, aut duo aequales, aut duo patres, aut duo fratres, aut duo filii; sed unus ingenitus Deus, omnipotens Deus, qui solus est et dicitur verus, et solus bonus, et solus habens immortalitatem, et lumen habitans inaccessibile.

PL 13, 603A

というのは、生まれざる者はただ一人であり、始めがない。始めなき神が二つあるのでも、等しい者が二つあるのでも、父が二人、兄弟が二人、子が二人いるのでもない。生まれざる神は一人、全能の神であり、ただ一人真の神と言われ、またそうであり、ただ一人善であり、ただ一人不死性を持ち、近づきえない光のうちに住む。

7

Solus igitur in sua singularitate tales est, et alter non est tales sine initio Deus, et omnitenens, et solus auctor omnium.

PL 13, 604A

それゆえ彼は、その唯一性においてこのような者であり、このような者、すなわち始めなき神、万有を保つ者、万物のただ一人の創始者は、ほかにいない〔tales の係りが不明瞭で、このように取った〕。

8

Deus etiam est et Filius Dei unigenitus natura, voluntate Dei et Patris sui verus invertibilis, sed unigenitus creatus et factus et genitus ab ingenito Deo, Deus omnium quae post illum et per Jesum facta sunt providentia Dei et patris ejus.

PL 13, 604A

神の子もまた神であり、本性において独り子であり、神である自らの父の意志によって真に不変であるが、生まれざる神によって造られ、作られ、生まれた独り子であり、彼の後に、イエスを通して神とその父の摂理によって造られたすべてのものの神である。

9

Pater autem et Filio Deus est, cujus et auctor est, et omnium; et ideo solus verus Deus, quia Dei Deus est, et tenet Filium in sua potestate, et omnia subjecit sub pedibus ejus secundum Apostolum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen.

PL 13, 604A

父は子にとっても神であり、子の創始者であり、万物の〔創始者〕でもある。それゆえ、ただ一人真の神である。神の神だからである。父は子を自らの権力のうちに保ち、使徒に従って、すべてを彼の足の下に服させ、すべての名に勝る名を彼に与えた。

10

Et ideo Pater unus Deus, qui neque potestatem, neque ut esset ab alio accepit, sed est quod erat sine initio ingenitus, omnitenens Deus.

PL 13, 604A

それゆえ、父は唯一の神であり、権力をも、存在することをも他から受けず、始めなく生まれざる、かつてあったとおりの者であり、万有を保つ神である。

11

Hunc igitur sanctae Scripturae pronuntiant unum Deum et Dominum, et unum bonum, et solum habentem immortalitatem , et lumen habitantem inaccessibile.

PL 13, 604B

それゆえ、聖なる聖典は、彼を唯一の神にして主、唯一の善、ただ一人不死性を持ち、近づきえない光のうちに住む者と宣べる。

12

Non quia Filius non sit Deus nec Dominus, sed quia Pater et Filio Deus est, et omnium; Filius autem Deus est unigenitus et Dominus omnium quae per ipsum facta sunt, et bonus, et benignus, immortalis etiam et immutabilis natura.

PL 13, 605A

それは、子が神でも主でもないからではなく、父が子にとっても神であり、万物の神でもあるからである。子は、独り子としての神であり、彼を通して造られたすべてのものの主であり、善にして慈愛深く、本性において不死かつ不変でもある。

13

Sed haec omnia a Patre consecutus est, et in omnibus obediens invenitur Deo Patrique suo. Non itaque dicuntur Pater et Filius unus Deus, sed Pater solus dicitur unus Deus, qui et Filio Deus est, sicut dictum est, et omnibus: Filius autem Patri non est Deus, sed omni creaturae Dominus et Deus est Filius: Patrem autem adorat, et petet et colet, et gratias agit, et debitor est, quia propter ipsum et vivere se declarat, et omnem accepisse potestatem ab eo gloriatur in coelo et in terra, secundum evangelicam traditionem, ubi refertur Jesus ad samaritanam mulierem dicens: Nos adoramus quod scimus, vos autem adoratis quod nescitis.

PL 13, 605A

しかし、これらすべてを彼は父から得たのであり、すべてにおいて、神であり自らの父である者に従順であることが見いだされる。それゆえ、父と子が唯一の神と言われるのではなく、父だけが唯一の神と言われ、その父は、言われたとおり、子にとっても、またすべての者にとっても神である。子は父にとって神ではなく、あらゆる被造物にとっての主であり神である。彼は父を拝し、願い、敬い、感謝し、負い目を認める。父のゆえに自らが生きていることを宣言し、天においても地においても、すべての権力を父から受けたことを誇る。これは福音の伝承に従うもので、そこでイエスはサマリアの女に向かってこう言ったと伝えられている。「我々は知っているものを拝むが、汝らは知らないものを拝んでいる」。

14

Et orantem Christum Patrem suum frequenter ostendit evangelica traditio; et gratias agentem Patri suo, et dicentem manifestat: Gratias tibi ago, Pater, quoniam exaudisti me, et ego scio quia semper me exaudis.

PL 13, 605B

また、福音の伝承は、キリストがしばしば自らの父に祈ったことを示し、自らの父に感謝し、こう言ったことを明らかにしている。「父よ、汝が我の願いを聞いたことを感謝する。我は、汝がいつも我の願いを聞くことを知っている」。

15

Ergo semper adorat, quia semper sibi exaudientem Patrem profitetur. Adverte itaque evangelicum sensum, quoniam gratias aget manifeste Jesus propter eos qui adstabant; sicut ipse declarat dicens ad Patrem suum: Etenim ego scio quia semper me exaudis; sed propter eos qui adstant dico, ut sentiant quia tu me misisti.

PL 13, 605B

それゆえ彼は常に拝している。常に父が自分の願いを聞くと告白しているからである。そこで福音の意味に注意せよ。イエスは、そばに立っていた人々のゆえに、はっきりと感謝するのである。自ら父にこう言って明らかにしている。「我は、汝がいつも我の願いを聞くことを知っている。しかし、そばに立つ人々のゆえに言う。汝が我を遣わしたことを、彼らが悟るためである」。

16

Attende itaque studio, et vide salubrem traditionem quod Christus cognosci vult quod est, non dicatur quod non est: qui enim dicit Christum quod non est, praevaricat notitiam ejus qui est.

PL 13, 605B

それゆえ熱心に注意し、救いの伝承を見よ。キリストは、彼があるとおりに知られることを望んでおり、彼がそうでないものとして語られることを望んでいない。キリストを彼がそうでないものと語る者は、あるがままの彼〔キリスト〕についての認識に背くのである〔ejus qui est は「あるところの彼」の意と取った〕。

17

Noli itaque errare: non enim illi qui unum et ipsum pronuntiant Patrem Jesu Christo majorem, cognoscunt Patrem ipsius, secundum Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi sententiam dicentis: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quoniam Pater meus major me est.

PL 13, 605C

それゆえ誤ってはならない。父と子を一にして同一と宣べる者たちは、イエス・キリストより大きい父、すなわち彼の父を知らない〔Patrem Jesu Christo majorem の係りは定かでない。unum et ipsum pronuntiant から切り離し、cognoscunt の目的語と取った〕。我々の主にして救い主イエス・キリストの言葉に従えばそうである。「汝らが我を愛しているなら、我が父のもとに行くことを喜ぶはずである。我が父は我より大きいからである」。

18

Cum hac igitur scientia Patris et Filii et Spiritus sancti hanc, quae in praesente psalmo promittitur, habitationem in tabernaculo Domini et in monte sancto ejus requiem oportet nos studio requirere: quoniam quae sine macula anima est, illam quae in excelsis ducit potest ambulare viam, de quo superius tradidimus, et limpido et simplice oculo et illud potest iter celebrare, et ea quae praeparata sunt semper intuere bona, secundum quod dictum est: Ubi est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.

PL 13, 606A

それゆえ、父と子と聖なる霊についてのこの知とともに、いまの詩篇で約束されている、主の幕屋に住むこと、その聖なる山での安らぎを、我々は熱心に求めなければならない。汚れのない魂は、高きに導くあの道を歩むことができる。それについては先に伝えたとおりである。澄んだ単純な目をもって、その道をたどることもでき〔illud iter の係りはやや定かでない。先の「高きに導く道」を指すと取った〕、備えられた善きものを常に見つめる〔底本は intuere。ミーニュの脚注は写本のとおりとする。intueri と読む〕こともできる。言われているとおりである。「汝の宝のあるところに、汝の心もある」。

19

Videt etiam semper largitorem bonorum Deum, sicut dictum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Hoc est itaque quod dictum est, qui ingreditur sine macula et operatur justitiam.

PL 13, 606A

また、善きものを与える神を常に見る。言われているとおりである。「心の清い者は幸いである。彼らは神を見る」。それゆえ、「汚れなく入り、義を行う者」と言われたのは、このことである。

20

Instruxit quales debet esse qui ad eorum, quae in coelis praeparata sunt, bonorum possessionem festinet: deinde velut grados tradet mandata, quoniam qui in altum ascendunt, per grados ascendere videntur; et primum super proximiorem ascendens gradum, in sequentem accedet: deinde tertiarium et quartum, quousque ad destinatum perveniat, quod sine labore facere non potest.

PL 13, 606A

〔詩篇は〕天に備えられた善きものを所有しようと急ぐ者が、どのような者であるべきかを教えた。次いで、段のように、命令を伝える。高いところに登る者は段を登っていくと見えるからである。まず最も近い段に上り、次の段に進む。次いで第三、第四の段へ、定められたところに至るまで進む。これは労苦なしには行えない。

21

Itaque qui in excelsis habitationem apprehendere desiderant, labores pietatis atque sudores cum omne studio instare debent, ut ad destinatum pervenire possint.

PL 13, 606B

それゆえ、高いところに住まいを得ようと望む者は、定められたところに至りうるよう、敬虔の労苦と汗を、あらゆる熱意をもって続けねばならない。

22

Post immaculata igitur scientia pietatis facta anima in operibus bonis adornare atque instruere eam debent qui eum, qui in excelsis ducit, celebrare cupiunt iter; secundum quod dictum est: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est.

PL 13, 606B

それゆえ、敬虔の知によって魂が汚れなきものとされたのちには〔底本は Post immaculata … facta anima。ミーニュの脚注はこの箇所が写本でこのとおりであるとする。格が崩れているらしく、immaculata facta anima を「魂が汚れなきものとされて」と解した〕、高きに導く道をたどることを望む者たちは、魂を善き業で飾り、整えなければならない。言われているとおりである。「汝らの光を人々の前で輝かせよ。彼らが汝らの善き業を見て、天におる汝らの父に栄光を帰すためである」。

23

Secundum hanc sequentiam respondens Dominus, exponet et qui desiderat in excelsis habitare, qualis debeat esse, vel quid operare, dicens: Qui ingreditur sine macula et operatur justitiam, loquens veritatem in corde suo.

PL 13, 606C

この順序に従って、主は答えて、高いところに住もうと望む者がどのような者であるべきか、何をなすべきかを説き明かす。「汚れなく入り、義を行い、心のうちに真実を語る者」と言う。

24

Adhuc et in hoc sequenter docet per ordinem ut primum in se et in corde suo confirmet veritatem, et quasi radicem mittens comprobaret, ut justus secundum Apostolicam doctrinam inveniatur dicentem sic: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

PL 13, 606C

さらにここでも、順序を追って教える。まず自分のうち、自分の心のうちに真実を確かにし、いわば根を下ろして確かめることである。そうすれば、使徒の教えに従って、こう言う者として義人と認められる〔inveniatur dicentem は語形が崩れているらしく、このように解した〕。「心で信じて義とされ、口で告白して救いに至る」。

25

Et ideo ait: Loquens veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua. Nec enim oportet eum, qui coelestia desiderat bona, dolum loqui; neque quaecumque sibi libet narrare, sed veritatem scrutinatam atque probatam in corde per labia emittere ad salutem et sibi et audientibus.

PL 13, 607A

それゆえ、「心のうちに真実を語り、舌で欺きをなさなかった者」と言っている。天の善きものを望む者は、欺きを語ってはならず、また、好きなことを何でも語ってはならない。心のうちで調べ、確かめた真実を、自分にも聞く者にも救いとなるよう、唇を通して発するべきだからである。

26

Hoc enim et apostolus docens ait: Nullum verbum malum de ore vestro procedat, sed si quid bonum sit ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus.

PL 13, 607A

使徒もまた、このことを教えて言う。「汝らの口から悪い言葉を出してはならない。信仰の建て上げに役立つ善いことがあれば、それを語り、聞く者に恩寵を与えよ」。

27

Provenit enim, ex quibus negligenter sine sollicitudine qui loquitur, nocere animam proximi: et ideo servare atque mensurare debet sermones suos qui vult in coelis habitare; sicut dictum est in centesimo et undecimo psalmo: Jucundus homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in judicio.

PL 13, 607A

というのは、不注意に、配慮なく語る者から、隣人の魂を傷つけることが生じるからである。それゆえ、天に住もうと望む者は、自らの言葉を守り、量らねばならない。第百十一篇で言われているとおりである。「憐れみ、貸す人は幸いである。彼は自らの言葉を、裁きにかなうように整える」。

28

Et Dominus Jesus docens in Evangelium ait: Ex verbo tuo manifestum quia justo sine dolo et hypocrisi justificaveris; et ex verbo tuo manifestum, quod doloso et pravo damnaveris. Hac de causa servare et mensurare sermones nostros docemur, ut nos doceamus proximum.

PL 13, 607B

また、主イエスも福音のうちで教えて言う。「汝の言葉によって、汝は欺きも偽善もない義人であることが明らかになり、義とされる。また、汝の言葉によって、汝は欺き深く邪な者であることが明らかになり、断罪される」。このために我々は、自らの言葉を守り量るよう教えられている。我々が隣人に教えるためである。

29

In tabernaculum Domini cupientes ingredi non faciemus nec in verbo nec in ficto proximo malum, secundum quod dictum est, et non fecit proximo suo malum.

PL 13, 607B

主の幕屋に入ることを望む我々は、言葉においても、偽りによっても、隣人に悪をなしてはならない。言われているとおりである。「その隣人に悪をなさなかった」。

30

Oportet autem illum, qui illam beatam vitam consequi desiderat, eos quos circum se habet instructos in disciplina Dominica habere, ne ab aliquo super eos improperium accipiat.

PL 13, 607B

あの幸いな生を得ようと望む者は、自分の周りにいる者たちを、主の規律のうちに教え整えておかなければならない。彼らのことで誰かから非難を受けないためである。

31

Consueverunt enim homines, quando aliquos vident ineruditos et indisciplinosos esse, improperare eis qui circa se vel sub se eos habent.

PL 13, 607C

人々は、教養のない、規律を欠く者たちを見ると、その者たちを周りに、あるいは下に置く人々を非難するのが常だからである。

32

Est enim secundum veritatem improperium eis, qui instruere debent, si lascivi vel indisciplinosi, qui sub manu eorum sunt, inveniuntur; eo quod minus constringantur ad disciplinam, sicuti dictum est, improperium Patri Filius non eruditus. Docet itaque hoc verbum cupientes . . . . . . . .

PL 13, 607C

実際、教えるべき人々にとっては、その手の下にいる者が放縦で規律を欠くことが見いだされるなら、それは真実に即して恥辱である。規律へと十分に縛られなかったからである。言われているとおり、教えを受けない子は父の恥辱である。それゆえ、この言葉は、望む者たちに教える……

Fragmentum V

第V断片PL 13, 607C
1

lege. . . . rum deitatis non viderunt sed. . . . carnalibus oculis viderunt et in. . . et ipse. . . ima hoc verbo asserente: Qui vidit me, vidit et eum qui me misit Patrem, secundum ill . . igitur erra. . . . . si quis vidit Filium in corpore humano, talem aestimat et patrem corporalem; quod est horribilis impietas.

PL 13, 607C

……〔底本は lege. . . . rum。語の途中で切れており、読み取れない〕神性の……を彼らは見なかったが、……肉の目で見た。……そして彼自身……この言葉が断言している。「我を見た者は、我を遣わした父をも見た」。……に従えば……それゆえ誤り……もし誰かが、人の身体における子を見て、そのような者として、父をも肉体を持つ者と考えるなら、それは恐ろしい不敬である〔欠損が多く、読み取れる箇所だけを訳した〕。

2

Nam secundum verum sensum si voluerint suscipere hoc, qui vidit Filium missum a Patre et operantem Patris mandata, hic vidit Patrem, hoc est cognovit. . . sunt lumen . . . . non. . . . . .

PL 13, 608A

というのは、真の意味に従って、もし彼らがこれを受け入れようとするなら、父から遣わされた子が父の命令を行うのを見た者は、父を見たのであり、すなわち……を知ったのである。……光……ない……〔欠損〕。

3

Nam si quis Filium Dei, hoc est Jesum, in sua propria singulare natura et dignitate quam a Patre genitus accepit, ac n. . . . .

PL 13, 608A

というのは、もし誰かが神の子、すなわちイエスを、生まれて父から受けた自らの固有にして独自の本性と尊厳において……ない……〔欠損〕。

4

Judaeis . . . . adseren-. . . . nominibus nominatum Patrem et Filium, ex his quae superius dicta sunt, hic vero in lumine Dei. . . . saepius dictis Judaeis secundum. . . . . prophetam. . . .

PL 13, 608A

ユダヤ人たちに……主張する……〔欠損〕諸々の名で呼ばれた父と子を、先に述べたことからして、この者は神の光のうちに……しばしば言われたユダヤ人たちに従って……預言者……〔欠損〕。

5

Ecce ponam in Sion lapidem effusionis et petram scandali, et qui credit in eum non confundetur. Et iterum: Qui cadit super lapidem hunc, confrangitur; super quem autem ceciderit, conquassabit eum.

PL 13, 608A

「見よ、我はシオンに、つまずきの石〔底本は effusionis(注ぎ出し)。offensionis と読む〕、妨げの岩を置く。これを信じる者は恥を受けない」。また、「この石の上に落ちる者は砕かれ、この石が落ちかかる者を、石は打ち砕く」。

6

Et iterum: Ecce hic positus est ad ruinam et resurrectionem multorum. Manifestum est igitur, quia ad resurrectionem credentium qui non confundentur: ad ruinam autem eorum qui non credent, qui scandalizantur ex ipsius doctrina cum Judaeis, non recte tractantes, ipsi comminutabuntur.

PL 13, 608B

また、「見よ、この者は多くの人々の倒れと立ち上がりのために置かれている」。それゆえ明らかである。恥を受けない信じる者たちの立ち上がりのためであり、また、信じない者たち、すなわち彼の教えにつまずき、ユダヤ人たちとともに、正しく扱わない者たちの倒れのためである。彼らは粉々にされる。

7

Dominum Jesum igitur Christum Filium Dei qui viderunt, dupliciter viderunt; carnalibus oculis corpus viderunt humanum, oculo autem animi per opera Deum cognoverunt, Dei Filium.

PL 13, 608B

それゆえ、主イエス・キリスト、神の子を見た者たちは、二通りに見た。肉の目で人間の身体を見、魂の目で業を通して神を、神の子を知ったのである。

8

Cum igitur dicit: Qui me vidit, vidit et eum qui me misit Patrem, quod est tale; quod qui vidit opera Filii et per opera dealitatis cognovit virtutem, ipse vidit, hoc est cognovit qui me misit et mandavit mihi haec opera magis, aut qui operatur per me.

PL 13, 608B

それゆえ、「我を見た者は、我を遣わした父をも見た」と言うとき、その意味は次のとおりである。子の業を見て、その業を通して神性〔底本は dealitatis。deitatis と読む〕の力を知った者は、自ら見た、すなわち、我を遣わし、これらの業を我に命じた者、あるいはむしろ、我を通して働く者を知ったのである〔magis, aut qui operatur per me の係りは定かでない。このように取った〕。

9

Qui ergo viderunt [fiunt] videntes, cognoverunt et viderunt inluminati a Filio et instructi eum, qui illum misit, Patrem; secundum ipsius Filii assertionem dicentis. . . . .

PL 13, 608C

それゆえ、見た者たちは〔底本は viderunt [fiunt] videntes。角括弧の語は底本の補いで、文が崩れているらしい〕、子に照らされ、子を遣わした父を、教えられて知り、見た。子自身の断言に従えば、こう言っている……

Fragmentum VI

第VI断片PL 13, 608C
1

. . . . . . vel votum faciendi habuerint, promoveri a Deo non possunt. Sed alias fere quinquaginta quaestiones vanissimas et inutilissimas sibi adauxerunt; quae non eos ad regnum Dei et Christi ejus perducunt, sed in ima gehennae demergunt.

PL 13, 608C

……あるいは行おうとする願いを持ったとしても、神によって前進させられることはできない。しかし彼らは、ほかにおよそ五十もの、きわめて空しく無益な問題を自分たちに増し加えた。それらは彼らを神とそのキリストの国へ導くのではなく、ゲヘナの底に沈める。

2

Sed nos unde egressi sumus, illuc redeamus. Causa nobis maxime est adversus eos qui se dicunt orthodoxos, qui ecclesias nostras invaserunt, et more tyrannico obtinent, dicentes aequalem esse Filium per omnia et in omnibus Deo Patri, et Spiritum sanctum aequalem esse per omnia et in omnibus Deo Patri et Deo Filio: et haec ipsa assertio eorum una est de fere tringinta sectis eorum.

PL 13, 608C

しかし我々は、出てきたところへ戻ろう。我々の主たる論点は、自らを正統と称する者たちに対するものである。彼らは我々の教会を侵し、僭主的なやり方で占有しており、子はすべてにおいて、すべての点で、神なる父に等しいと言い、また聖なる霊もすべてにおいて、すべての点で、神なる父と神なる子に等しいと言う。この主張そのものは、彼らのおよそ三十の教説〔底本は sectis。ミーニュの脚注は、ここでの secta は dogma(教説)の意とする〕の一つである〔底本は tringinta。triginta と読む〕。

3

Et quia non se Filius aequalem Patri dixit, sed consentientem se Patri confirmavit, ipse filius nobis adaperuit dicens: Qui Filium non honorificat, non honorificat Patrem qui misit illum.

PL 13, 609A

子は自らを父に等しいとは言わず、自らが父と一致していると確言した。子自身がこう言って我々に開いている。「子に栄光を帰さない者は、彼を遣わした父にも栄光を帰さない」。

4

Sicut enim Pater habet vitam in semetipsum, ita dedit Filio vitam habere in semetipso: et potestatem dedit illi judicium faciendi: ac si dixisset, Deus non genitus genitor meus, qui est et fuit Deus sine initio, vivus, potens, bonus, sapiens, perfectus, sempiternus, qui est sine initio et sine fine, me ante omnia voluit esse vivum, potentem, bonum, sapientem, perfectum, sempiternum (Sempiternum autem sic dicimus Filium, quia cum initium habeat Filius, finem tamen non habiturum, sed mansurum in sempiternum, et caeteris omnibus bonis sempiternitatem daturum).

PL 13, 609A

「父が自らのうちに命を持つように、子にも自らのうちに命を持つことを与えた。そして、彼に裁きを行う権力を与えた」。それは、あたかもこう言ったかのようである。「生まれざる神、我を生んだ者は、始めなくして今も昔も神であり、生き、力あり、善であり、知恵あり、完全で、とこしえであり、始めなく終わりもない。その者は、我がすべてに先立って、生き、力あり、善であり、知恵あり、完全で、とこしえであることを望んだ」。(我々が子を「とこしえの」と言うのは、子に始めはあるが、終わりはなく、永遠にとどまり、ほかのすべての善きものにもとこしえであることを授けるからである。)

5

Et talem possibilitatem tribuit in me, in quo voluit me esse, ut possem omnes voluntates et dispositiones et imperia ejus implere: et sic complevi et compleo semper: nam volente et jubente Patre ego innumerabilis spiritus vivos, virtutes et dominationes sempiternas creavi: sed et ipsum Spiritum sanctum qui est ante omnia et major omnibus creationibus, et caetera coelestia et terrestria visibilia et invisibilia tempora et saecula, volente Patre et jubente, ego creavi: et nulla fuit discrepantia inter Patrem jubentem et me perficientem: sed quemadmodum Pater voluit, difinivit, jussit mihi; sic et ego volens et potens sine ullo impedimento et discrepantia omnia perfeci: sed et caetera omnia quae postmodum facta sunt, sive diluvium, sive incendium Sodomae et Gomorrhae, et caetera omnia quae semper fiunt et reguntur, jubente Patre, quia filius hominis est.

PL 13, 609B

「そして父は、我があるようにと望んだその状態において、我に次のような可能性を与えた。すなわち、父のあらゆる意志と配剤と命令を成就することができるようにである。我はそのように成就し、常に成就している。父が望み、命じて、我は数えきれない生ける霊たち、とこしえの力ある者たち、支配者たちを創造した。また、すべてに先立ち、すべての被造物よりも大いなる聖なる霊そのものをも、またそのほかの天のもの、地のもの、見えるもの、見えないもの、時と世々を、父が望み命じて、我は創造した。命じる父と、成し遂げる我との間に、不一致は少しもなかった。父が望み、定め〔底本は difinivit。ミーニュの脚注は写本のとおりとする。definivit と読む〕、我に命じたとおりに、我もまた望み、かつ力をもって、何の妨げも不一致もなく、すべてを成し遂げた。のちに生じたそのほかのすべても同じである。洪水も、ソドムとゴモラの火災も、常に起こり、治められているそのほかのすべてのことも、父が命じて〔行われる〕。彼は人の子だからである」。

6

Nolite mirari hoc, quia veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii Dei: et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem judicii.

PL 13, 610A

「これを驚くな。墓の中にいるすべての者が神の子の声を聞く時が来る。善を行った者たちは、裁きの復活へと出てくる〔本文のまま。善を行った者と裁きの復活が結びついており、句の一部が落ちているらしい〕」。

7

Ac si dixisset, Nolite increduli esse, quia videtis me carnem esse, et putatis me hominem tantummodo esse: videbitis enim vos omnes, qui putatis me hominem tantummodo esse, non solum Deum vivum esse, sed etiam omnes mortuos vivificantem: et in gloriam aeternam ingredientes justos bonos et fideles, malos autem et impios, fures et latrones, et eos qui diffiderunt veritati, crediderunt autem iniquitati, qui doctrinam meam abjecerunt, et suam statuerunt, jusso Patris mei per me ab angelis meis mittentur, in metallum ignis aeterni.

PL 13, 610A

それは、あたかもこう言ったかのようである。「信じない者であってはならない。汝らは、我が肉であるのを見て、我をただの人間と思っている。だが、我をただの人間と思っている汝ら皆は、我が生ける神であるばかりか、すべての死者に命を与える者であることを見るであろう。そして、義にして善く忠実な者たちは永遠の栄光へと入るが、悪しく不敬な者たち、盗人、強盗、真理を疑って不義を信じた者たち、我が教えを退けて自分たちの教えを立てた者たちは、我が父の命によって、我を通して我が天使たちから、永遠の火の鉱山〔metallum。刑罰としての鉱山送りを言う語〕へと送られる」。

8

Luce clarius nobis patefecit Dominus noster et Deus Jesus Christus Filius Dei Patris omnipotentis illud quod dixerat superius: Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi ante viderit Patrem facientem: quaecumque enim Pater facit, haec eadem facit Filius.

PL 13, 610B

我々の主にして神、全能の父なる神の子イエス・キリストは、先に語ったことを、光よりも明らかに我々に示した。「アーメン、アーメン、我は汝らに言う。子は、父がなすのをあらかじめ見たのでなければ、自分からは何もなしえない。父がなすことは何であれ、子も同じようになすからである」。

9

Similiter nihil Filius sibi praesumere, sed omnia imperata patris facere. Iterum dicamus pauca adversus Macedonianos, qui dicunt Filium similem per omnia et in omnibus Patri, et nullam esse differentiam inter Patrem et Filium: et adversus eos qui se dicunt orthodoxos esse, qui Filium aequalem Deo Patri per omnia et in omnibus mortifere defendunt: quia de Patre et Filio convenit illis, et de Spiritu sancto dissentiunt; quia isti et Spiritum sanctum per omnia et in omnibus coaequant Patri et Filio; Macedoniani autem Spiritum sanctum jussu Patris per Filium creatum defendunt, et nuntium et ministrum Patris eum esse praedicant, sicut et nos. ( Explicit tractatus ut paginae vacuum spatium demonstrat. )

PL 13, 610B

同様に、子は自分のために何も専断せず、父の命じたことをすべて行う〔底本は praesumere。praesumit と読む〕。もう一度、マケドニオス派に対して少し述べよう。彼らは、子はすべてにおいて、すべての点で父に似ており、父と子の間にいかなる違いもないと言う。また、自らを正統と称する者たちに対しても〔述べよう〕。彼らは、子はすべてにおいて、すべての点で神なる父に等しいと、死を招く仕方で擁護する。彼らは父と子については一致するが、聖なる霊については意見が分かれる。彼らは聖なる霊をも、すべてにおいて、すべての点で父と子に等しいとするが、マケドニオス派は、聖なる霊は父の命により子を通して造られたと擁護し、また、我々と同じく、父の使者にして仕え手であると宣べているからである。(この論考はここで終わる。頁の空白が示すとおりである)〔刊行者の注記〕

Fragmentum VII

第VII断片PL 13, 611A
1

. . . . . manupositionibus suis praeponunt Patrem Filio, dum dicunt: Deus maxime, mundi conditor et effector, Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi.

PL 13, 611A

……彼ら〔反対者たち〕は、自らの按手において、父を子の上に置いている。こう言うときである。「至高の神、世界の創建者にして造り主、我々の主イエス・キリストの神にして父よ」。

2

Item, Deus clarioribus clarior, celsis celsior, potentium virtus praepotentior, Deus in praecipuis, in summis summus, in singulis singularis.

PL 13, 611A

また、「より輝く者たちよりも輝き、高き者たちよりも高く、力ある者たちの力にして、なお力に勝る神、卓越した者のうちで卓越し、最高の者のうちで最高、個々のもののうちで唯一なる神よ」。

3

Item nullo modo praeponunt in scriptis suis Patrem Filio; insuper et damnant, qui praeponunt Patrem: et tam ipsi praeponunt Patrem Filio in symbolo, dum dicunt: credis in Deum Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae? credis et in Jesu Christo Filio ejus?

PL 13, 611B

また、彼らは自らの著作では、父を子の上に置くことを決してしない。そればかりか、父を〔子の上に〕置く者たちを断罪する。それでも彼ら自身が、信条において父を子の上に置いている。こう言うときである。「汝は、天地の創造者、全能の神なる父を信じるか。また、その子イエス・キリストをも信じるか」。

4

Item nullo modo praeponunt Filio Patrem in scriptis suis: insuper damnant omnes, qui praeponunt Patrem Filio: et tamen ipsi in benedictionibus suis praeponunt Patrem Filio, dum dicunt: Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui te regeneravit ex aqua, ipse te linet Spiritu sancto, et caetera.

PL 13, 611B

また、彼らは自らの著作では、父を子の上に置くことを決してしない。父を子の上に置く者をすべて断罪する。それでも彼ら自身が、自らの祝福の祈りにおいて、父を子の上に置いている。こう言うときである。「我々の主イエス・キリストの神にして父、汝を水から新たに生んだ者が、汝を聖なる霊で塗る」、云々。

5

Nullo modo praeponunt Patrem Filio in scriptis suis; insuper omnes, qui praeponunt Patrem Filio, condemnant; et tamen ipsi praeponunt Patrem Filio in oblationibus suis dicentes: Dignum et justum est nos tibi hic et ubique gratias agere, Domine sancte omnipotens Deus: neque est alius, per quem ad te aditum habere, precem facere, sacrificationem tibi offerre possimus, nisi per quem tu nobis misisti, et caetera.

PL 13, 611B

彼らは自らの著作では、父を子の上に置くことを決してしない。父を子の上に置く者をすべて罪に定める。それでも彼ら自身が、自らの奉献の祈りにおいて、父を子の上に置いている。こう言うときである。「聖なる主、全能の神よ、我々が汝に、ここでもどこでも感謝を捧げることは、ふさわしく正しい。汝が我々に遣わした者を通してでなければ、我々が汝に近づき、祈り、供犠を捧げることのできる別の者はいない」、云々。

6

Item: Dignum et justum est, aequum et justum est, nos tibi super omnia gratias agere, Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, qui incomparabili tuae bonitatis honestate lucem in tenebris fulgere dignatus es, mittens nobis Jesum Christum suspitatorem animarum nostrarum, qui nostrae salutis causa humiliando se ad mortem usque subjecit, ut nos ei quam Adam amiserat immortalitati restitutos, efficeret sibi haeredes et filios: cujus benignitati agere gratias, tuae tantae magnanimitati quibusque laudibus nec sufficere possumus, petentes de tua magna et flexibili pietate accepto ferre sacrificium istud, quod tibi offerimus stantes ante conspectum tuae divinae pietatis, per Jesum Christum Dominum et Deum nostrum, per quem petimus et rogamus. Nullo modo praeponunt.

PL 13, 612A

また、「聖なる主、全能の父、永遠の神よ、我々が何にもまして汝に感謝を捧げることは、ふさわしく正しく、適い正しい。汝は、汝の善の比類なき気高さによって、闇のうちに光が輝くことを良しとし、我々に、我々の魂の救い主〔底本は suspitatorem。ミーニュの脚注は写本のとおりとする。sospitatorem(救う者)の綴りと見る〕イエス・キリストを遣わした。彼は我々の救いのために、へりくだり、死に至るまで服した。それは、アダムが失った不死性を我々に回復させ、我々を彼の相続人、子とするためである。その慈愛に感謝を捧げることも、汝のかくも大いなる度量に、どのような賛美をもってしても、我々は足りることができない。我々は、汝の大いなる、動かされうる〔flexibili。祈りに動かされうる、の意と取った〕慈しみに、我々が汝の神的な慈しみの前に立って汝に捧げるこの供犠を受け入れるよう願う。我々の主にして神イエス・キリストを通して、我々は願い、求める」。彼らは〔父を子の上に〕置くことを決してしない〔praeponunt の語尾はミーニュ版で斜体に組まれ、刊行者の補いである。目的語は補った〕。

Fragmentum VIII

第VIII断片PL 13, 612B
1

. . . Patrem et Filium, hoc est inter lumen natum et inter lumen non natum. Nos vero Christiani, quibus impositum est falsum nomen Arianos, sic credimus et honorificamus, ut supra scriptum est: quia Deus Pater omnipotens ipsum Filium ante omnia voluit esse, et est et permanet: et quia Deus Pater omnia et nos creavit per Filium, quia pater jussit Filio, et statim Filius fecit: regimur a Patre per Filium, quia pater jussit Filio, et Filius regit nos.

PL 13, 612B

……父と子の間、すなわち、生まれた光と生まれざる光の間〔の違い〕……。我々キリスト教徒は、アレイオス派という偽りの名を負わされているが〔底本は Arianos。ミーニュの脚注は Ariani または Arianis とする。Ariani と読む〕、上に書かれたとおりに信じ、栄光を帰す。全能の神なる父は、その子自身をすべてに先立って存在するよう望み、子は存在し、とどまっている。また、神なる父が、子を通してすべてを、そして我々を創造した。父が子に命じ、子がただちに行ったからである。我々は父によって、子を通して治められている。父が子に命じ、子が我々を治めるからである。

2

Pater dedit legem Moysi per Filium, prophetas instruxit per Filium, quia Pater jussit Filio, et legem dedit et prophetas instruxit: redemit nos Pater, et remisit nobis peccata per Filium, quia Filius jussu Patris et redemit nos et remisit nobis peccata: dedit nobis Pater Spiritum sanctum per Filium, quia Pater jussit Filio, et statim Filius dedit nobis Spiritum sanctum: exaudivit nos Pater et miseretur per Filium, quia genua et cervicem flectimus Patri per Filium: suscitavit Pater templum Filii sui per Filium, quia Pater jussit Filio ut susciperet corpus, deponeret, iterum reciperet tertia die et rediret ad Patrem.

PL 13, 612B

父は子を通してモーセに律法を与え、子を通して預言者たちを教えた。父が子に命じ、子が律法を与え、預言者たちを教えたからである。父は我々を贖い、子を通して我々の罪を赦した。子が父の命によって我々を贖い、罪を赦したからである。父は子を通して我々に聖なる霊を与えた。父が子に命じ、子がただちに我々に聖なる霊を与えたからである。父は子を通して我々の願いを聞き、憐れむ。我々が子を通して父に膝をかがめ、首をたれるからである。父は子を通して自らの子の神殿を甦らせた。父が子に命じ、子が身体を受け、それを脱ぎ、三日目に再び受け、父のもとへ帰るようにしたからである。

3

Suscitaturus est Pater omnes mortuos per Filium, quia Pater jussurus est Filio ut suscitet omnes mortuos: judicaturus est Pater omnes vivos et mortuos per Filium, hoc est bonos et malos, justos et injustos, quia Pater jussurus est Filio ut suscitet omnes mortuos, et judicet vivos et mortuos, hoc est bonos et malos, justos et injustos: daturus est Deus Pater justis vitam aeternam, injustis poenam perpetuam per Filium, quia Filius jussu Patris dabit vitam aeternam justis, poenam perpetuam injustis.

PL 13, 613A

父は子を通してすべての死者を甦らせようとしている。父がすべての死者を甦らせるよう子に命じようとしているからである。父は子を通してすべての生者と死者、すなわち善人と悪人、義人と不義の者を裁こうとしている。父がすべての死者を甦らせ、生者と死者、すなわち善人と悪人、義人と不義の者を裁くよう子に命じようとしているからである。神なる父は子を通して、義人には永遠の生命を、不義の者には永続する罰を与えようとしている。子が父の命によって、義人に永遠の生命を、不義の者に永続する罰を与えるからである。

4

Et ideo nos Ecclesia Dei sancta et Christi ejus omnes primitias Patri damus, sequentias vero Filio; sicut etiam Paulus apostolus haec omnia breviter definivit dicens: Etsi sunt dii aut domini sive in coelo sive in terra, nobis unus est Deus pater, ex quo omnia, et nos ex ipso: et Dominus Jesus, per quem omnia, et nos per ipsum.

PL 13, 613A

それゆえ我々、神とそのキリストの聖なる教会は、すべての初穂を父に捧げ、それに続くものを子に捧げる。使徒パウロもこれらすべてを簡潔に定めて、こう言っている。「たとえ天にも地にも、神々や主と呼ばれるものがあるとしても、我々には、唯一の神、父がおり、万物は彼から出て、我々も彼から出ている。また、主イエスがおり、万物は彼を通して存在し、我々も彼を通して存在する」。

5

Nam de his, qui se dicunt orthodoxos esse, qui Filium per omnia et in omnibus coaequant Deo patri, et Spiritum sanctum per . . . . . . .

PL 13, 613B

というのは、自らを正統と称する者たちについて言えば、彼らは子をすべてにおいて、すべての点で神なる父に等しいとし、また聖なる霊を……

Fragmentum IX

第IX断片PL 13, 613B
1

. . . ria nos infamant. Sed Macedoniani post haec omnia corrigunt se, et dicunt: Filium similem per omnia et in omnibus Deo Patri esse dicimus: his, autem qui dicunt esse differentiam inter lumen natum et inter lumen non natum, non communicamus, quia nullam differentiam esse inter Deum natum et inter Deum non natum dicimus: aequalis honore, aequales virtute Soziphanes princeps eorum scripsit.

PL 13, 613B

……〔底本は . . . ria。語の途中で切れており、読み取れない〕彼らは我々を中傷する。しかしマケドニオス派は、これらすべてのあと、自らを正してこう言う。「我々は、子はすべてにおいて、すべての点で神なる父に似ていると言う。しかし、生まれた光と生まれざる光の間に違いがあると言う者たちとは交わらない。生まれた神と生まれざる神の間にいかなる違いもないと我々は言うからである」。栄誉において等しく、力において等しいと、彼らの首領ソジパネス〔底本は Soziphanes。ミーニュの脚注は、マケドニオス派の首領ソジパネスの書いたものは何も残らず、その名も他に伝わらないとする〕が書いた。

2

Ob hoc etiam coguntur a nobis, ut ostendant nobis si scripta sunt de Patre ea quae scripta sunt de Filio: dicant et ostendant de Scripturis si Pater a Filio ante saecula natus sit, et omnia jusso Filii Pater fecerit, omnia et regat: aut si Deus Pater omnipotens minister nuntius et sacerdos sit Filii sui: aut si jussu Filii Pater corpus ex virgine accepit deposuit, et recepit: aut si Deus Pater rogavit Filium, et accepit Spiritum sanctum, et dedit, donavit, misit Spiritum sanctum Apostolis: aut si jubente Filio suscitaturus est Pater omnes mortuos, et judicaturus est vivos et mortuos, hoc est bonos et malos, justos et injustos.

PL 13, 613C

このゆえにも、彼らは我々から迫られている。子について書かれていることが父について書かれているかどうかを、我々に示すように、と。聖典から述べ、示すがよい。父が子によって世々に先立って生まれたのか。父が子の命によってすべてをなし、すべてを治めているのか。あるいは、全能の神なる父が自らの子の仕え手、使者、祭司なのか。あるいは、父が子の命によって、おとめから身体を受け、脱ぎ、再び受けたのか。あるいは、神なる父が子に願い、聖なる霊を受け、使徒たちに聖なる霊を与え、賜り、遣わしたのか。あるいは、子が命じて、父がすべての死者を甦らせ、生者と死者、すなわち善人と悪人、義人と不義の者を裁こうとしているのか。

3

Scriptum est in Evangelio: Sic enim dilexit Deus hunc mundum, ut Filium suum unicum mitteret, ut det animam suam pro saeculi vita; ut omnis qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

PL 13, 614A

福音書に書かれている。「神はこの世界をこのように愛した。その独り子を遣わし、世の命のために自らの魂を与えさせ、彼を信じる者がみな滅びず、永遠の生命を得るためである」。

4

Nec enim misit Deus Filium suum in hunc mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per eum. Item in Evangelio: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manus ejus.

PL 13, 614A

「神は、世界を裁くために自らの子をこの世界に遣わしたのではなく、世界が彼によって救われるために〔遣わしたの〕である」。また福音書に、「父は子を愛し、すべてを彼の手に与えた」。

5

Item in Evangelio: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipsum, et potestatem dedit ei judicium faciendi.

PL 13, 614A

また福音書に、「父が自らのうちに命を持つように、子にも自らのうちに命を持つことを与え、裁きを行う権力を彼に与えた」。

6

Item in Evangelio: Quia discendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui me misit, Patris: Haec est autem voluntas ejus, ut omne quod dedit mihi Pater, non perdam nihil ex eo, sed resuscitem novissima die.

PL 13, 614B

また福音書に、「我は天から降った〔底本は discendi。ミーニュの脚注は写本が de を di と書くとする。descendi と読む〕。我が意志を行うためではなく、我を遣わした父の意志を行うためである。これが彼の意志である。父が我に与えたすべてのうち、何も失わず、終わりの日に甦らせることである」。

7

Item in Evangelio: Haec est enim voluntas Patris mei, qui me misit, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam: et resuscitabo ego eum . . . . . . .

PL 13, 614B

また福音書に、「我を遣わした我が父の意志とは、子を見て彼を信じる者がみな永遠の生命を得ることである。我はその者を甦らせる……」〔欠損〕。

Fragmentum X

第X断片PL 13, 614B
1

. . . . . . . Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum. Item Paulus apostolus: Ad ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum per mulierem. Et alia millia talia Scriptura divina nobis tradidit.

PL 13, 614B

……「神は自らの子を、罪の肉の似姿において遣わし、罪について罪を断罪した」。また使徒パウロは、「しかし時の満ちるに及んで〔底本は Ad ubi。ミーニュの脚注は写本が at の代わりにこう書くとする。At ubi と読む〕、神は自らの子を女を通して造られた者として遣わした」と言う。このようなことを、さらに幾千も、神的な聖典は我々に伝えている。

2

Ostendant nobis ergo Macedoniani, dicunt Filium per omnia et in omnibus aequalem esse Deo Patri, et hi etiam qui se dicunt esse orthodoxos, qui non solum Filium coaequant Patri, sed etiam Spiritum sanctum per omnia et in omnibus coaequant Patri et Filio, si alicubi scriptum est: Sic enim dilexit Deus hunc mundum, ut Patrem suum mitteret, ut det animam suam pro saeculi vita ut omnis, qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam: non enim misit Filius Patrem suum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per eum.

PL 13, 614C

それゆえマケドニオス派は我々に示すがよい。彼らは、子はすべてにおいて、すべての点で神なる父に等しいと言う。また、自らを正統と称する者たちも、子を父に等しいとするだけでなく、聖なる霊をもすべてにおいて、すべての点で父と子に等しいとするが、彼らも示すがよい。どこかにこう書かれているかどうかを。「神はこの世界をこのように愛した。その父を遣わし、世の命のために自らの魂を与えさせ、彼を信じる者がみな滅びず、永遠の生命を得るためである。子が自らの父を遣わしたのは、世界を裁くためではなく、世界が彼によって救われるためである」と。

3

Ostendant nobis scriptum esse: Confiteor tibi, Fili, domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Ita, Fili, quia sic placuit bona voluntas tua ante te.

PL 13, 615A

我々に示すがよい、こう書かれていることを。「子よ、天地の主よ、我は汝に告白する。汝は、これらを知恵ある者、賢い者には隠し、幼子たちに現した。そうだ、子よ、汝の善き意志が汝の前にそう望んだからである」。

4

Legant si nobis scriptum est: Filius diligit Patrem, et omnia dedit in manus ejus. Probent nobis, scriptum est: Sicut enim Filius habet vitam in semetipsum, sic dedit Patri suo habere vitam in semetipsum: et potestatem dedit ei judicium faciendi.

PL 13, 615A

我々に、こう書かれているか、読むがよい。「子は父を愛し、すべてを彼の手に与えた」。我々に立証するがよい、こう書かれていると。「子が自らのうちに命を持つように、自らの父にも自らのうちに命を持つことを与え、裁きを行う権力を彼に与えた」。

5

Aut si poterint ostendere scriptum, Quia discendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit filii mei: haec est enim voluntas ejus, ut omne quod dedit mihi filius, non perdam nihil ex eo, sed resuscitem eum in novissima die.

PL 13, 615A

あるいは、こう書かれているのを示すことができるなら〔示すがよい〕。「我は天から降った〔底本は discendi。ミーニュの脚注は写本のとおりとする(写本は de を di と書く)。descendi と読む〕。我が意志を行うためではなく、我を遣わした我が子の意志を行うためである。彼の意志とは、子が我に与えたすべてのうち、何も失わず、終わりの日にそれを甦らせることである」。

6

Item legant nobis: Omnis qui audit Filium et didicit, venit ad me; non quia Filium vidit quisquam, nisi qui est ex ipso, hic vidit Filium. Ostendant nobis, scriptum est: Mea doctrina non est mea, sed ejus, qui me misit, Filii mei.

PL 13, 615B

また、我々にこう読むがよい。「子から聞いて学んだ者はみな、我のもとに来る。子を見た者は誰もいない。ただ、彼から出た者だけが子を見た」。我々に示すがよい、こう書かれていると。「我が教えは我のものではなく、我を遣わした我が子のものである」。

7

Aut probent nobis scriptum esse: Propterea Filius meus diligit me, quia pono animam meam, et iterum sumam illam. Nemo tollit illam a me, sed ego ponam eam a memetipso: potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo sumendi eam; hoc enim praeceptum a filio . . .

PL 13, 615B

あるいは、こう書かれていると、我々に立証するがよい。「それゆえ、我が子は我を愛する。我が魂を捨て、再びそれを取るからである。誰も我からそれを取り去るのではなく、我が自ら捨てる。我はそれを捨てる権力を持ち、再び取る権力を持つ。この命令は子から……」〔欠損〕。

Fragmentum XI

第XI断片PL 13, 615B
1

. . . . . . . . . Item in psalmo: Beati qui habitant in domum tuam! in saecula saeculoram laudabunt te. Item in Evangelio: Ut omnis qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

PL 13, 615B

……また詩篇に、「汝の家に住む者は幸いである。世々限りなく、彼らは汝を賛美する」〔底本は saeculoram。saeculorum と読む〕。また福音書に、「彼を信じる者がみな滅びず、永遠の生命を得るためである」。

2

Sic enim dilexit Deus hunc mundum, ut Filium suum unicum mitteret; ut omnis qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

PL 13, 615C

「神はこの世界をこのように愛した。その独り子を遣わし、彼を信じる者がみな滅びず、永遠の生命を得るためである」。

3

Item in Evangelio: Qui unico credit Filio, habet vitam aeternam: qui non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manebit super eum.

PL 13, 615C

また福音書に、「独り子を信じる者は永遠の生命を得る。子を信じない者は命を見ず、神の怒りがその上にとどまる」。

4

Item in Evangelio: Respondit Jesus et dixit ei: Omnis qui bibet de aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit de aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeterno; sed erit et fons aquae salientis in vitam aeternam.

PL 13, 615C

また福音書に、「イエスは答えて彼に言った。『この水を飲む者はみな、また渇く。しかし、我が与える水を飲む者は、永遠に渇かない。その水は、永遠の生命へと湧き出る泉となる』」。

5

Item in Evangelio: Qui metet, mercedem accipit; et qui congeret, fructum in vitam aeternam.

PL 13, 615C

また福音書に、「刈る者は報いを受け、永遠の生命へ向けて実を集める者も〔報いを受ける〕」。

6

Item in Evangelio: Amen, amen dico vobis, quoniam qui verbum meum audit, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam; et judicium non veniet, sed transiet de morte in vitam.

PL 13, 615C

また福音書に、「アーメン、アーメン、我は汝らに言う。我が言葉を聞き、我を遣わした者を信じる者は、永遠の生命を得る。彼は裁きに至らず、死から命へ移る」。

7

Item in Evangelio: Dicit ergo Jesus, Amen, amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de coelo; sed Pater meus dat vobis panem de coelo illum verum. Ille est enim panis qui discendit de coelo, et vitam dat huic mundo.

PL 13, 615D

また福音書に、「イエスは言った。『アーメン、アーメン、我は汝らに言う。モーセが汝らに天からのパンを与えたのではない。我が父が、汝らにあの真の天からのパンを与える。天から降って〔底本は discendit。ミーニュの脚注は写本のとおりとする(写本は de を di と書く)。descendit と読む〕この世界に命を与えるのが、そのパンだからである』」。

8

Dixerunt ergo ad eum; Domine, da nobis hunc panem. Et dixit eis Jesus: ego sum panis vitae; qui venit ad me, non esuriet; et qui credit in me, non sitiet umquam.

PL 13, 616A

そこで彼らは彼に言った。「主よ、このパンを我々に与えよ」。イエスは彼らに言った。「我は命のパンである。我のもとに来る者は飢えず、我を信じる者は決して渇かない」。

9

Item in evangelio: Haec est autem voluntas Patris mei qui me misit, ut omnis qui vidit filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissima die. Item in Evangelio: Amen, amen dico vobis, qui credit in me habet vitam aeternam.

PL 13, 616A

また福音書に、「我を遣わした我が父の意志とは、子を見て彼を信じる者がみな永遠の生命を得ることである。我はその者を終わりの日に甦らせる」。また福音書に、「アーメン、アーメン、我は汝らに言う。我を信じる者は永遠の生命を得る」。

10

Item in Evangelio: Ego sum panis vivus, qui discendi de coelo, ut si quis manducaverit ex hoc pane, vivat in aeternum. Item in Evangelio: Qui manducat hunc panem, vivit in aeternum.

PL 13, 616A

また福音書に、「我は生けるパンである。天から降った〔底本は discendi。ミーニュの脚注は写本が de を di と書くとする。descendi と読む〕。誰でもこのパンを食べるなら、永遠に生きる」。また福音書に、「このパンを食べる者は永遠に生きる」。

11

Item in Evangelio: Qui manducat meam carnem et bibet meum sanguinem, habet vitam aeternam. Item in Evangelio: Qui sunt ex omnibus meis . . .

PL 13, 616B

また福音書に、「我が肉を食べ、我が血を飲む者は永遠の生命を得る」。また福音書に、「我のすべての者のうちにいる者たちは……」〔欠損〕。

Fragmentum XII

第XII断片PL 13, 616B
1

. . . . . Tollite portas principes vestri; et elevamini portae aeternales, et introivit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? dominus fortis et potens, dominus potens in praelio.

PL 13, 616B

……「汝らの首長たちよ、門を上げよ。永遠の門よ、上がれ。栄光の王が入った。この栄光の王とは誰か。強く力ある主、戦いに力ある主である」。

2

Tollite portas principes vestri, et elevamini portae aeternales, et introivit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? dominus virtutum, ipse est rex gloriae.

PL 13, 616B

「汝らの首長たちよ、門を上げよ。永遠の門よ、上がれ。栄光の王が入った。この栄光の王とは誰か。諸力の主、彼こそ栄光の王である」。

3

Item Paulus apostolus: imitatores mei estote, fratres, et conspicite eos qui ita ambulant: quos saepe dicebam vobis, et nunc etiam flens dico, inimicos crucis Christi: quorum finis erit interitus; quorum Deus venter, et gloria in confusionem ipsorum: qui terrena sapiunt: nostra vero conversatio in coelis est; unde et salutarem exspectamus dominum nostrum Jesum Christum, qui transfiguravit corpus humilitatis nostrae conformatum corpori gloriae suae, secundum operationem, ita ut possit illi subjicere omnia.

PL 13, 616B

また使徒パウロは言う。「兄弟たちよ、我にならう者となり、このように歩む者たちに目を注げ。彼らについては、しばしば汝らに言ってきたし、いま涙を流しても言う。彼らはキリストの十字架の敵である。その終わりは滅びであり、その神は腹であり、その栄光は恥である。彼らは地のことを思う。しかし我々の生活は天にある。そこから我々は、救い主である我々の主イエス・キリストを待ち望む。彼は、我々の卑しい体を、自らの栄光の体と同じかたちに変えた。それは、すべてを彼に服させうる働きによる」。

4

Item in Evangelio: Cum venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc congregabuntur omnes gentes ante eum; et segregavit eos, quemadmodum pastor segregat oves ab hedis; et statuet eos ad dexteram suam, haedos autem ad sinistram.

PL 13, 616C

また福音書に、「人の子が自らの威厳をもって来るとき、すべての天使も彼とともに来る。そのとき、すべての国民が彼の前に集められる。そして彼は彼らを分けた。羊飼いが羊を山羊から分けるようにである。そして羊を自らの右に、山羊を左に置く」。

5

Tunc dicit rex eis qui ad dexteram sunt, venite benedicti Patris mei; percipite regnum paratum vobis ab origine mundi.

PL 13, 616C

「そのとき、王は右にいる者たちに言う。我が父に祝福された者たちよ、来て、世界の初めから汝らのために備えられた国を受けよ」。

6

Esurivi enim, et cibastis me; sitivi, et potum dedistis mihi; nudus fui, et cooperuistis me; infirmus fui, et visitastis me; in carcere fui, et venistis ad me.

PL 13, 616C

「我が飢えたとき、汝らは我に食べさせた。渇いたとき、飲ませた。裸であったとき、着せた。病んだとき、見舞った。牢にいたとき、我のもとに来た」。

7

Tunc respondebunt dicentis: Domine, quando te vidimus esurientem, et cibavimus? vel sitientem, et potum dedimus? aut quando te vidimus hospitem, et collegimus te? aut nudum, et cooperuimus te? aut quando te vidimus infirmum, et visitavimus te? aut in carcere, et venimus ad te?

PL 13, 616C

「そのとき彼らは答えて〔底本は dicentis。ミーニュの脚注は写本が dicentes の代わりにこう書くとする〕言う。主よ、いつ我々は、汝が飢えているのを見て食べさせ、渇いているのを見て飲ませたか。いつ、旅人であるのを見て迎え入れ、裸であるのを見て着せたか。いつ、汝が病んでいるのを見て見舞い、牢にいるのを見て汝のもとに来たか」。

8

Quibus respondit rex dicit: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus minimis, mihi fecistis. Tunc dicit his qui ad sinistram sunt: Recedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus.

PL 13, 617A

「王は彼らに答えて言う。アーメン、我は汝らに言う。汝らがこれらの最も小さい兄弟の一人にしたかぎり、我にしたのである。そのとき、左にいる者たちに言う。呪われた者たちよ、我から離れ、我が父が悪魔とその使いたちのために備えた永遠の火に入れ」。

9

Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; hospes eram, et non recepistis; nudus fui, et non vestistis me; infirmus fui, et non me visitastis; in carcere fui, et non venistis ad me. Tunc respondebunt . . . . .

PL 13, 617A

「我が飢えたとき、汝らは我に食べさせなかった。渇いたとき、飲ませなかった。旅人であったとき、迎え入れなかった。裸であったとき、着せなかった。病んだとき、見舞わなかった。牢にいたとき、我のもとに来なかった」。そのとき彼らは答える……

Fragmentum XIII

第XIII断片PL 13, 617B
1

. . . . . admodum qui in principio Evangelii Verbum Deus esse praedicatur apud Deum. Propter haec quae superius antedicta sunt, et quando piis pium sensum propter eum tradidit, tunc procedens modicum, dicit: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam tamquam unici a Patre, plenum gloriae et veritatis.

PL 13, 617B

……〔admodum。語の頭が欠けており、quemadmodum(〜のように)の末尾らしい〕福音書の初めに、言葉は神のもとにある神であると宣べられている者〔のように〕。これまでに述べたことのゆえに、また敬虔な者たちに彼のゆえに敬虔な思いを伝えたとき、そののち少し進んで〔ヨハネは〕言う、「そして言葉は肉となり、我々の内に住んだ。我々はその栄光を見た、父から来た独り子の栄光のようなものを、栄光と真理に満ちたものを〔底本は gloriae。gratiae(恵み)ではなく、刷られたとおり「栄光」と訳した〕」。

2

Ipsum igitur Verbum Deum, ut non aestimes hunc innatum Filium unigenitum Dei, certissime et manifestissime ostendit Spiritus sanctus per beatissimum Joannem, simul et modum humanitatis manifestissime adnuntians, obstruit os eorum qui dicunt eum animam cum corpore assumpsisse.

PL 13, 617B

それゆえ、この言葉そのものが神であることを、神の独り子であるこの子を汝が生まれざる者と見なさぬよう、聖なる霊は至福のヨハネを通してきわめて確かに、きわめてはっきりと示している。同時に人性のあり方もきわめてはっきりと告げ知らせ、彼が魂を伴う体を取ったと言う者たちの口をふさいでいる。

3

Ait: « Et Verbum caro factum est, et habitavit in novis: » hoc est carnem induit, non quia immutavit ipse Verbum Deus in naturam carnis, sed carnem suscepit et habitavit in nobis, hoc est in carne nostra, et in ipsa passus est impassibilis Verbum Deus; et corruptelam sustinuit incorruptibilis Deus, ut nos ad incorruptibilitatem commutet.

PL 13, 617B

〔ヨハネは〕言う、「そして言葉は肉となり、我々の内に住んだ〔底本は in novis。ミーニュの脚注は写本のとおりとする。in nobis と読む〕」。すなわち肉をまとったのである。言葉なる神が肉の本性へと変わったからではなく、肉を受け取って我々の内に、すなわち我々の肉の内に住んだのである。そしてその肉において、苦しみを受けえぬ言葉なる神が苦しみを受け、朽ちることのない神が朽ちることを耐え忍んだ。我々を不朽性へと移すためである。

4

Non autem dealitas ipsius Verbi mortua, aut corruptionem sustinuit; sed separatio paulisper a corpore dealitatis, corruptio ejus corporis cognoscitur. Verbum autem Deus nihil passus est, nisi injuriam tantummodo propter nos.

PL 13, 617C

しかし、言葉そのものの神性〔底本は dealitas。deitas と読む。以下同じ〕が死んだのでも、朽ちることを耐えたのでもない。神性が体からしばらく離れたことが、その体の朽ちと認められるのである。言葉なる神は、我々のゆえの侮辱のほかには何も受けなかった。

5

Si enim morientibus nobis nostrae animae non moriantur, sed recessio animi a corpore corruptela hominis nostri fit, multo magis dealitas unigeniti Dei non moritur; sed quando voluit, nutu Patris ultro mortuus est; hoc est a corpore recessit, et separatio ejus mors ejus dicitur .

PL 13, 618A

というのも、我々が死ぬとき我々の魂は死なず、魂が体から去ることが我々の人間の朽ちとなるのであれば、神の独り子の神性は、ましてや死なないからである。むしろ、望んだとき、父の意向によって自ら進んで死んだ。すなわち体から離れたのであり、その離脱が彼の死と呼ばれる。

6

Post tertiam autem diem resumpsit iterum paterna voluntate corpus; et resuscitavit eum ad incorruptionem; et ascendit cum eo super coelos; et habet eum gloriosum templum sanctum vivum; et in ipso corpore, in quo salvavit genus humanum, in ipso in dextera virtutis Dei adoratur ab omnibus.

PL 13, 618A

三日ののち、父の意志によって再び体を取り戻した。そしてこれ〔eum。男性形だが、体を指すと取った〕を朽ちぬものへと甦らせ、これとともに諸天の上に昇った。彼はこれを、栄光ある聖なる生ける神殿として有している。そして人類を救ったその同じ体において、その体において、神の力の右に、すべての者から礼拝されている。

7

Eorum igitur certam notitiam disce a beatissimo et primo martyre dealitatis Christi Stephano dicente: Video, inquit, coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram virtutis Dei. Filium hominis corpus quod . . . . .

PL 13, 618B

それゆえ、これらについての確かな知識を、キリストの神性〔底本は dealitas〕の最初の殉教者、至福のステファノから学べ。彼は言う、「私は見る、天が開かれ、人の子が神の力の右に立っているのを」。人の子とは、体であって……〔欠損〕

Fragmentum XIV

第XIV断片PL 13, 618B
1

. . . . . ministerii ad aedificationem corporis Christi, videntibus discipulis ascendit. Ascendit autem cum corpore ad suum Patrem, ubi erat antea; et munus acceptabile obtulit Patri nostrum corpus; et recipiens ad dexteram sedem suam; venturus inde iterum cum gloria et virtute judicare vivos et mortuos, et reddere unicuique secundum opera ejus.

PL 13, 618B

……〔欠損〕奉仕〔語頭の minis はミーニュ版で斜体に組まれる〕の……、キリストの体の建設のために、弟子たちが見ているうちに昇った。彼は体とともに自分の父のもと、かつていた所へ昇り、我々の体を、受け入れられる供え物として父にささげた。そして自分の座を右に受け取った。そこから再び栄光と力をもって、生者と死者を裁き、各人にその業に応じて報いるために来る。

2

Misit nutu Patris Spiritum sanctum discipulis suis, sicuti promisit dicens: Si ascendo ad Patrem, mitto vobis Spiritum veritatis.

PL 13, 618B

父の意向によって、聖なる霊を自分の弟子たちに遣わした。約束して言ったとおりである、「我がもし父のもとへ昇るなら、我は汝らに真理の霊を遣わす」。

3

Set hunc Spiritum oportet nos necessarie confiteri, qui sumus veritatis defensores, tertium post Patrem et Filium natura et ordine, et eumdem in natura et dignitatem possidentem.

PL 13, 618C

しかし、真理の擁護者である我々は、この霊を告白せねばならない。本性と順序において父と子に次ぐ第三の者として、また同じ位を、本性と品位において保つ者として〔eumdem の係りは定かでない。第三の位を保つ者と取った〕。

4

Hic est primum et majus Patris per Filium opus, creatum per Filium, natura sanctum, sanctificantem possidens virtutem, ut sanctificet simpliciter credentes in Patrem per Filium Dominum et Deum nostrum Jesum Christum: et ut doceat et commoneat et illuminet animas eorum, et dividat gratias, et ad scientiam veritatis omnes ducat et adducat ad Filium.

PL 13, 618C

これは、父が子を通してなした最初の、かつ、より大いなる業であり、子を通して造られた者、本性において聖なる者であり、聖化する力を有する。それは、父を、我々の主であり神であるイエス・キリストを通して素直に信じる者たちを聖化するためであり、彼らの魂を教え、思い起こさせ、照らすためであり、恩寵を分け与え、真理の知識へと皆を導き、子のもとへ連れて行くためである。

5

Hic Spiritus sanctus non Deus neque Dominus, non creator neque factor, non colendus neque adorandus, per divinas annuntiatus agnoscitur Scripturas; sed Spiritus sanctus, qui quae facta sint, per Filium sanctificat, et illuminat, et consolatur, et interpellat gemitibus inenarrabilibus pro nobis; et adjuvat infirmitatem orationis nostrae, et adducit ad Filium Dei perducendos ad Patrem.

PL 13, 619A

この聖なる霊は、神でも主でもなく、創造者でも造り主でもなく、礼拝されるべきでも拝まれるべきでもない者として、神的な聖典を通して告げられ、知られている。むしろそれは、造られたものを子を通して聖化し、照らし、慰め、言い表しえぬ呻きをもって我々のために執り成し、我々の祈りの弱さを助け、父へ導かれるべき者たちを神の子のもとへ連れて行く聖なる霊である。

6

In isto Spiritu et angeli adorant Filium, et arcangeli et omnes invisibilium et coelestium naturae in isto adorant Filium, et per Filium, Patrem: et in ipso Spiritu sanctificatae omnes rationabiles creaturae accedent ad Filium Dei, et per ipsum glorificant Patrem: et ipse Spiritus sanctus ante omnia et pro omnibus et super omnia et cum omnibus Filium adorat ipse solus sine mediatore, per quem factus est ante omnia: sicuti et Filius ante omnia et pro omnibus, et cum omnibus, et super omnia Patrem adorat, et gratias agit sine mediatore, solus condigne, qui genuit illum ante omnia. Et sicuti Filius a semet ipso facit nihil, sed . . . . . .

PL 13, 619A

この霊において、天使たちも大天使たちも子を礼拝し、見えざるものと天のものすべての本性が、この霊において子を礼拝し、子を通して父を礼拝する。そしてこの霊そのものにおいて聖化された、理性あるすべての被造物は、神の子に近づき、彼を通して父に栄光を帰する。また聖なる霊そのものは、万物に先立ち、万物のために、万物の上に、万物とともに、仲介者なしにただ独りで子を礼拝する。万物に先立って、その子を通して造られたからである。同様に子も、万物に先立ち、万物のために、万物とともに、万物の上に、仲介者なしにただ独りふさわしく父を礼拝し、感謝する。父は万物に先立って彼を生んだからである。そして、子が自分自身からは何もなさず、むしろ……〔欠損〕

Fragmentum XV

第XV断片PL 13, 619B
1

. . . . . et regantur, non vivet in aeternum, sed potius damnabitur in metallum ignis aeterni.

PL 13, 619B

……〔欠損〕また統べられるように〔欠損のため文の前半が欠け、複数の regantur と単数の vivet がつながらない〕、永遠に生きることはなく、むしろ永遠の火の鉱山〔metallum。鉱山労役の刑になぞらえた言い方〕へと断罪される。

2

Hoc etiam tenore credimus solum Deum Patrem omnipotentem omnia creasse et regere universa: legem tradidit, Spiritum sanctum dedit et dat semper sanctis, prophetas instruxit: templum, quod Filius sumpsit de Maria Virgine et in cruce dimisit, Pater suscitavit: mundum sibi reconciliavit, peccata dimisit et dimittit quotidie, omnes mortuos resuscitaturus, et omnes vivos et mortuos judicaturus, bonis et fidelibus requiem et gloriam aeternam daturus, malos et perfidos in gehennam missurus: primum quia ipsum Filium sciens, potens, volens ante omnia creavit, fundavit, genuit, fecit, secundum quod ipse Deus Pater omnipotens voluit, definivit, jussit Filio, ut per ipsum omnia creata, facta, fundata, nata, substiterunt et reguntur jussu Patris: per Filium legem tradidit: Filius Spiritum sanctum dedit et dat semper sanctis: prophetas instruxit: templum suum, quod sumpsit ex Maria Virgine et in cruce dimisit, ipse Filius suscitavit: mundum Patri suo et sibi reconciliavit: peccata dimisit et dimittit quotidie, omnes mortuos suscitaturus et judicaturus omnes vivos et mortuos: bonis et fidelibus requiem et gloriam aeternam daturus: malos et perfidos in gehennam missurus.

PL 13, 619B

この趣旨においても我々は信じる。唯一の神、全能の父が万物を創造し、全体を統べている。律法を授け、聖なる霊を聖徒たちに与え、また絶えず与えており、預言者たちを教え導いた。子がおとめマリアから取り、十字架の上で捨てた神殿を、父が甦らせた。世を自らと和解させ、罪を赦し、日々赦している。すべての死者を甦らせ、生者も死者もすべてを裁き、善にして忠実な者たちには安息と永遠の栄光を与え、悪にして不忠実な者たちをゲヘナへ送ろうとしている。その第一は〔primum に対応する「第二」は本文に見えない〕、まさに子を、知り、能い、欲して、万物に先立って創造し、基礎づけ、生み、造ったことである。全能の神なる父自身が欲し、定め、子に命じたとおりであり、それによって万物は、彼を通して創造され、造られ、基礎づけられ、生まれ、存続し、父の命により統べられている。子を通して律法を授けた。子が聖なる霊を聖徒たちに与え、また絶えず与えている。預言者たちを教え導いた。自らの神殿、すなわちおとめマリアから取り、十字架の上で捨てたものを、子自身が甦らせた。世を自分の父に、また自分に和解させた。罪を赦し、日々赦している。すべての死者を甦らせ、生者も死者もすべてを裁き、善にして忠実な者たちには安息と永遠の栄光を与え、悪にして不忠実な者たちをゲヘナへ送ろうとしている。

3

Unum autem imperium et unam potestatem sic dicimus esse, quia secundum Patris imperium Filius omnia perficit: sed et Spiritui sancto, angelis et hominibus ea imperat Filius facere secundum quod Pater vult et jubet Filio, ut Filius imperet caeteris omnibus.

PL 13, 620B

我々が、支配は一つ、権力は一つと言うのは、父の命令に従って子が万物を成し遂げるからである。そればかりか、父が欲し子に命じるとおりに、子が聖なる霊、天使たち、人々にそれを行うよう命じる。子がほかのすべてに命じるためである。

4

Eos autem, qui dicunt, quotiens Scriptura divina Jesum Christum commemorat, hominem tantummodo significat, corpus et animam non Deum, et ex eo esse Jesum Christum ex eo quod de Maria natus est, antea non fuisse, sicut Photinus et antecessores ejus asseruerunt, a communione nostra alienos habemus: Unum autem Deum et Patrem omnium sic dicimus et credimus, ut istum Spiritum sanctum, quem tertio loco a Patre post Filium in symbolo et in baptismo tradimus; non esse Deum creatorem dicimus, quia nihil ab illo et per illum creatum est; quia omnia a Patre per Filium creata sunt; neque ipsum regere . . . . .

PL 13, 620B

しかし、次のように言う者たちを、我々は我々の交わりから遠いものと見なす。すなわち、神的な聖典がイエス・キリストに言及するときはいつも、ただ人、すなわち体と魂を意味するのであって神を意味せず、イエス・キリストはマリアから生まれたことによって存在するのであり、それ以前には存在しなかった、とフォティノスとその先達たちが主張したように言う者たちである。だが、唯一の神にしてすべての者の父を、我々は次のように言い、信じる。すなわち、この聖なる霊、我々が信条においても洗礼においても、父から数えて子の後の第三の位置に置いて伝えるこの霊を、創造者である神ではないと我々は言う。彼によって、また彼を通して創造されたものは何もなく、万物は父によって子を通して創造されたからである。また、彼自身は統べ……〔欠損〕

Fragmentum XVI

第XVI断片PL 13, 621A
1

. . . . . provisor omnium, judex et dispensator, Deus quia omnia creavit et construxit: qui fecit omnia ex nihilo.

PL 13, 621A

……〔欠損〕万物を見通して備える者、裁き主にして配剤者、万物を創造し構築したゆえに神であり、無から万物を造った者。

2

Iterum idem ipse Athanasius antiquorum profert memoriam ac Dionysi episcopi, ut ostendat ante esse Patrem, quam Filius generaretur, dicens: Ita Pater quidem, Pater et non Filius; non quia factus est, sed quia est; non ex aliquo, sed in se permanens: Filius autem et non Pater, non quia erat, sed quia factus est; non de se, sed ex eo, qui eum fecit, Filii dignitatem sortitus est.

PL 13, 621A

再び、同じアタナシオスが、昔の者たちの記録、またディオニュシオス司教の記録を持ち出して言う。子が生まれる前に父が存在することを示すためである。「かくして、父は父であって子ではない。造られたからではなく、在るからである。何かから出たのではなく、自らのうちにとどまっている。子は子であって父ではない。在ったからではなく、造られたからである。自分からではなく、彼を造った者から、子の品位を割り当てられた」。

3

Deinde ipse Athanasius: « Non enim se erigit Filius contra Patrem, neque putat paria esse cum Deo: cedit autem Patri suo, et fatetur; docens omnes quia Pater major: major autem non vastitate neque magnitudine , quae quidem corporum propria sunt, sed perpetuitate et inenarrabili ejus paterna ac generandi virtute: ut quia ipse quidem sempiternus est, et in se plenitudinem habens, et a nullo vitam habens. » Similiter etiam Bithenus episcopus et cognitus ad Papam: « Ergo Filium genitum dicimus: Filius autem ingenitus numquam fieri potest.

PL 13, 621A

続いて、同じアタナシオスはこう言う、「子は父に対して自らを高めず、神と等しいと思ってもいない。むしろ自分の父に譲り、これを認めている。父がより大いなる者であると皆に教えるのである。より大いなる者とは、体に固有の広がりや大きさによるのではなく、永続性と、父としての、また生む、言い表しえぬ力による。〔ut quia 以下は係りが定かでない〕すなわち、彼自身は永遠であり、自らのうちに充満を有し、誰からも生命を受けていないからである」。同様に、ビテヌス〔底本は Bithenus。ミーニュの脚注はこの司教を知らないとし、サルディカ会議の署名に見えるアレイオス派の司教 Bitinicus と比べる〕司教、また教皇に知られた者〔底本は cognitus ad Papam。ミーニュの脚注は cognitus を写本のとおりとし、Papam はサルディカ会議の書簡の宛先である教皇ユリウスかとする。本文が崩れているらしく、こう解した〕もこう言う、「それゆえ、我々は子を生まれた者と言う。子が生まれざる者となることは、決してありえない」。

4

Solum autem Patrem scientes ingenitum de sanctis Scripturis: veneramur autem Filium, quia apud nos certum est hanc ejus gloriam ad Patrem ascendere. » Et post pauca idem: « Cum ergo majorem se Pater ostendat certum esse quia non solum operationem creaturae, sed quia ingenitus est. » Similiter idem ipse in alia epistola: « De Patre autem et Filii diceris sicut scis superna baculum est ambulare. » Ergo vere primum deprecamur Dominum, ut veniam mihi tribuat propter necessitatem; et ita de his incipiam, non de plurimis quaestionibus, neque per circuitum, sed per compendium.

PL 13, 621B

「聖書から、父のみが生まれざる者であると知っているが、子を我々は敬う。彼のこの栄光が父へ上ることが、我々の間で確かだからである」。そして少しあとで同じ者が言う、「それゆえ、父が自らをより大いなる者として示すとき、〔それは〕確かである、被造物を理由とするだけでなく、生まれざる者であるからだと〔本文が崩れている。ミーニュの脚注は operationem を ob rationem と正すべきかと問う。これに従って解した〕」。同様に同じ者が別の書簡で言う、「しかし父と子については、汝は言われる、汝の知るとおり、上なる杖は歩むことである〔本文が崩れており、意味が定まらない。底本の diceris を字面のまま訳した。ミーニュの脚注もこの箇所を解き難いとし、baculum を tabernaculum(幕屋)と読むかと問う〕」。それゆえ、まことに我々はまず主に願う、必要のゆえに私に赦しを与えるように〔「我々」から「私」への移りは底本のまま〕。こうして、これらのことから始めよう。多くの問題についてでもなく、回りくどくでもなく、要点を示して。

Fragmentum XVII

第XVII断片PL 13, 622A
1

« . . . . . significatione ignis, in se ignem habens, et in igni ignis manens. Nam cum sit in eo splendor lumine naturae, calor virtus urendi, mobilitas aestuandi, totum tamen ignis est, et haec universa una natura est. » Item Hilari: « Omnium ergo suorum quis Pater esto. » Item Hilari: « Quaero utrum alterius generis Deus sit, qui in forma Dei Deus maneat, et secundum consignatas consignantesque species in signaculis cernimus cum impresso plumbo ferrum et gemma cerae specie vel concavae in se imago signata. » Item Hilari: « Quaero itaque nunc, utrum divisio ac separatio sit, cum ignis ex igne est; numquid absciditur natura? aut non sequitur natura, ne sit cum accenso lumine ex lumine? » Utile existimavimus haec pro Patre exerere comparationis exempla: nec mentiri de professione sua existimaretur, cum divinae professionis intelligentiam et aliqua naturalia creaturarum exempla praestarent: « Sed quia simpliciorum fidem furor haereticus turbaret, ut id de Deo credi non oporteret, quod difficile, nisi per corpoream comparationem, possit intelligi; idcirco secundum illud Domini dictum, Quod de carne nascitur, caro est; quod autem de Spiritu, spiritus est; quia Deus spiritus est, et de Deo natus est. » Vanissimus Hilarius circumvenit mentes innocentium; et quod Dominus de baptizatis et de his qui spiritualiter nascuntur dixerat, ille de nativitate Filii Dei asseruit scriptum esse.

PL 13, 622A

「……〔欠損〕火の意味において、自らのうちに火を有し、火の中に火としてとどまる。実際、彼のうちに本性の光〔底本は lumine naturae〕としての輝きがあり、焼く力としての熱があり、沸き立つ動きがあるが、それでも全体が火であり、これらすべては一つの本性である」。同じくヒラリウス、「それゆえ、自らのすべての者たちの、誰か〔底本は quis。ミーニュの脚注は写本のとおりとする〕父であれ」〔本文が崩れているらしく、字面のまま訳した〕。同じくヒラリウス、「私は問う、神の形のうちに神としてとどまる者が、別の類の神であるのかどうかを。そして、印を押された形と印を押す形に従って、印章において、押された鉛とともに鉄を、また蝋の形をした宝石、あるいはくぼんだものそれ自体に刻印された像を、我々は見分ける」〔本文が崩れているらしく、字面に沿って訳した〕。同じくヒラリウス、「それゆえ今、私は問う、火が火から出るとき、分割や分離があるのか。本性が切り離されるのか。それとも、灯された光から光が出るときのようにならぬよう、本性は随伴しないのか」。父のためにこれらの比較の例を示すことが有益だと、我々は考えた〔Utile existimavimus 以下、次の引用までの話者が書き手かヒラリウスかは定かでない。書き手の地の文と取った〕。彼が自らの告白について偽っていると思われないためであり、神的な告白の理解と、被造物のいくつかの自然の例とを供したのである。「しかし、異端の狂気が素朴な者たちの信仰を乱すであろうから、体による比較によらなければ理解しがたいことを、神について信じてはならないことになる。それゆえ、主の言葉に従い、『肉から生まれたものは肉であり、霊から〔生まれたもの〕は霊である』、神は霊であり、神から生まれたからである」。空疎きわまるヒラリウスは、無垢な者たちの心を欺いた。主が洗礼を受けた者たち、また霊的に生まれる者たちについて言ったことを、彼は神の子の誕生について書かれていると主張した。

2

Sed ipsa lectio necat Hilarium, dicente Scriptura divina: « Noli mirari, quia dixi tibi, Oportet vos nasci denuo. » Videant ergo et intelligant.

PL 13, 623A

しかし、この朗読そのものがヒラリウスを葬る。神的な聖典が言うからである、「驚くな、我が汝に言ったことを、すなわち、汝らは新たに生まれねばならない、と」。それゆえ彼らは見て、悟るがよい。

Fragmentum XVIII

第XVIII断片PL 13, 623B
1

Confitemur, credimus, tenemus, Deum Patrem omnipotentem sine initio esse innascibilem, impartibilem, invertibilem, et immutabilem esse, summum, altissimum, incomparabilem et omnium Deum; et quod sciens, potens, volens, ante omnia saecula et tempora, et ante omnia omnino Filium sibi creavit, fundavit, genuit, fecit: et manet ipse Filius impartibilis, immutabilis, cum Deo Patre in sempiternis saeculis sine fine.

PL 13, 623B

我々は告白し、信じ、固く守る。全能の父なる神は、初めなく、生まれることなく、分割されえず、転じえず、変わりえず、最高にして、いと高く、比べるもののない、万物の神であること。また、知り、能い、欲して、万世と万時に先立ち、また何よりも先に、子を自分のために創造し、基礎づけ、生み、造ったこと。そして子自身は、分割されえず、変わりえない者として、神なる父とともに、終わりなく永遠の世々にわたってとどまること。

2

Et quia volente et definiente, jubente Deo Patre omnipotente, per Filium unigenitum Deum Spiritum sanctum, caetera omnia coelestia et terrestria, visibilia et invisibilia, creata, facta, nata, fundata, constituta, fincta, condita, substiterunt.

PL 13, 623B

また、全能の神なる父が欲し、定め、命じて、独り子なる神である子を通して、聖なる霊が、またそのほかの天のものも地のものも、見えるものも見えざるものも、すべてが、創造され、造られ、生まれ、基礎づけられ、制定され、形づくられ、築かれて、存続していること。

3

Et quod filius in principio, et ante quam descenderet in Maria virgine semper obediens fuit Deo et Patri suo.

PL 13, 624A

また、子は初めから、おとめマリアのうちに降る前にも、つねに自分の神であり父に従順であったこと。

4

Et quia disponente et definiente Deo Patre omnipotente, per Filium omnes prophetae dixerunt aspirati, quod ipse Filius venturus esset mittendus a Deo Patre illuminator et Salvator generis humanis: et quod ex Virgine esset sumpturum templum, id est carnem, ut Filius Dei omnipotentis propter carnis assumptionem Filius hominis et homo pronuntiandus esset, id est Filius David, quia ex semine ejus carnem accepit.

PL 13, 624A

また、全能の神なる父が配し定めて、子を通し、すべての預言者が霊感を受けて語ったこと。すなわち、この子自身が、人類を照らす者、救い主として、神なる父から遣わされて来ることになっていたこと。また、おとめから神殿、すなわち肉を取ることになっていたこと。それは、全能の神の子が、肉を取ったゆえに、人の子また人と呼ばれることになるためであり、すなわちダビデの子と呼ばれる。ダビデの子孫から肉を受けたからである。

5

Et quia mittente Deo Patre Filius in hoc mundo venit, ut per suam doctrinam et passionem et mortem crucis, et tertia die resurrectionem, et ascensionem in coelis cum carne illuc, unde sine carne descenderat: ut per bonum baptismi omne genus hominum in se integra fide credentium salvaret, quos etiam Ecclesia cognominavit.

PL 13, 624A

また、神なる父が遣わして、子がこの世に来たこと。それは、自らの教えと受難と十字架の死、三日目の復活、また、肉なしに降ったその所へ肉とともに天に昇ることによって〔文が整わず、欠けた語があるらしい〕、洗礼の善を通し、彼を欠けのない信仰で信じる人類のすべてを救うためである。教会はこれらの者をその名で呼んだ〔cognominavit の目的語は定かでない〕。

6

Et hoc docuisse Dominum et Deum nostrum Jesum Christum in terris, secundum quod illi Deus Pater jussit in coelis.

PL 13, 624B

また、我々の主であり神であるイエス・キリストが、神なる父が天で彼に命じたとおりに、地上でこれを教えたこと。

7

Et summum sacerdotem esse Filium Deo Patri, et mediatorem esse inter Deum Patrem omnipotentem et omnem creaturam: et ipsum esse, per quem reconciliati sumus Deo Patri.

PL 13, 624B

また、子は神なる父にとって大祭司であり、全能の神なる父とすべての被造物との間の仲介者であること。そして我々が神なる父と和解させられたのは、この者を通してであること。

8

Credimus etiam quod Filius postulat a Patre suo: petit etiam et rogat pro omnibus sanctis et poenitentibus: et quod gratias egit agit Filius Deo et Patri suo: et quod omnium orationes sive gratiarum actiones Deo et Patri per Filium offeruntur: et quod jubente Deo Patre, Filius ejus ad dexteram suam sedeat, et interpellat Patrem suum pro nobis: et omnia omnino Deum Patrem Filio subjecisse credimus.

PL 13, 625A

我々はまた信じる。子は自分の父に求め、またすべての聖徒たちと悔い改める者たちのために願い求めていること。子は自分の神であり父に感謝した、そして感謝していること。すべての者の祈りも感謝の行いも、子を通して神なる父にささげられること。神なる父が命じて、その子は自分の右に座し、父に我々のために執り成していること。そして、神なる父が万物を子に服させたと、我々は信じる。

9

Et si omnia Deus Pater Filio subjecit, et Spiritum sanctum subjecit. Si autem Spiritus sanctus Filio non est subjectus, non omnia Deus Pater omnipotens Filio suo subjecit.

PL 13, 625A

もし神なる父が万物を子に服させたのなら、聖なる霊をも服させたのである。もし聖なる霊が子に服していないなら、全能の神なる父は、万物を自分の子に服させたのではない。

10

Sed et illud quod scriptum est: Pater Filio subjecit; diligit Filium, et omnia dedit in manus ejus; et omnia mihi tradita sunt a Patre meo; sic credimus esse: in quo Pater genuit Filium, dixit ei, scito te creaturum omnia, recturum, et omnibus dominaturum, ut ego voluero, definivero, jussero tibi.

PL 13, 625A

また、書かれているこのこと、「父は子に服させた」、「父は子を愛し、すべてを彼の手に与えた」、「すべては我が父から我に渡された」を、我々はこう信じる。父が子を生んだとき、彼に言った、「知れ、汝は万物を創造し、統べ、すべてに君臨するであろう。我が欲し、定め、汝に命じるとおりに」。

11

Sed et Filius libentissime hoc ipsud quod a se neque est neque aliquid facit, sed Dei opificium in sua natura claritatis sine dubio ostendit, ministerium suum cum caeteris creatis exhibens, Dei providentia hominibus deserviens, velut gigans exsultans, currens viam ab Oriente usque ad Occidentem, naturae suae claritatis omnibus portans lumen; ut respiciens ad eum omnis homo rationabilem habens intellectum, gratias agat Deo, qui praeparavit hujus claritatem ad lucem vitae humanae.

PL 13, 625B

さらに子は〔ミーニュの脚注は a se neque … facit を、子は自分からは何も行えないという福音書の言葉に結びつける。以下、子が太陽の像で語られる〕、まさにこのこと、すなわち自分からは存在せず、何も行わず、むしろ神の造ったものであることを、自らの輝きという本性において、疑いなく喜んで示す。ほかの被造物とともに自分の務めを示し、神の摂理によって人々に仕え、喜び躍る巨人のように、東から西まで道を走り、自らの輝きという本性の光をすべての者に運ぶ。それは、理性ある理解を有するすべての人が、これを見上げて、この輝きを人の生命の光のために備えた神に感謝するためである。

12

Etenim cum hominem aliquem videris praeparantem lumen nocte sera, numquid illo lumini gratias agis secundum rationem justitiae? Non, sed ei qui praeparavit lumen.

PL 13, 625B

実際、汝が、夜更けに灯りを用意している人を見たとき、正義の道理に従って、その灯りに感謝するだろうか。否。その灯りを用意した者に〔感謝する〕。

13

Secundum hanc itaque justitiae rationem, vel naturalem utens intellectum, solum opificem hujus et largitorem magnificare debes; et ei, qui tibi condonavit hujus luminis visum, gratias agere debebis; ut et tu quemadmodum sol exhibet tibi deservitionis ministerium, secundum Dei providentiam, quorum debitor es, gratiarum actiones largitori tuo reddas, qui solem propter tuum constituens beneficium posuit in coelo, ita ut luceat super terra.

PL 13, 625C

それゆえ、この正義の道理に従い、あるいは自然な理解を用いて、汝はこの光の唯一の造り主、与え主をあがめねばならず、また汝にこの光を見ることを恵んだ者に、感謝せねばならない。太陽が神の摂理に従って、汝に奉仕の務めを示しているように、汝もまた、汝が負うている感謝を、汝に与える者に返すためである。その者は、汝の益のために太陽を定めて、地を照らすよう天に置いたのである。

14

Ita est itaque quod dictum est: Sole, posuit tabernaculum suum; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exultavit ut gigas ad currendam viam: a summo coelo egressio ejus; et occursus ejus usque ad summum ejus; et non est qui se abscondat a calore ejus.

PL 13, 626A

それゆえ、こう言われたとおりである、「太陽のうちに、彼は自分の幕屋を置いた。彼自身は花婿のように自分の部屋から出て、巨人のように道を走ることを喜んだ。天の頂から彼の出で立ちがあり、その出会いは彼の頂にまで及ぶ。その熱から身を隠せる者はいない」。

15

Tu itaque si permanens in erroris tui ignorantia, negas unius Dei esse opificium, hanc quae videtur creaturam, et secundum insipientiae tuae impietatem plurium deorum, qui non sunt, esse affirmas opus; evidentissime ipsa creatura, aspectu naturae suae, erroris arguit insipientiam; cum invicem ordinem custodiens, et temporum propria observans, et se invicem succedens, et tamquam ex unanimitate, secundum unius Dei providentiam, usum ministerii sui hominibus exhibens.

PL 13, 626A

それゆえ汝が、汝の誤りの無知にとどまり、この見える被造物が唯一の神の造ったものであることを否定し、汝の愚かさの不敬に従って、存在しない複数の神々の業だと断言するなら、被造物自身が、その本性の姿によって、汝の誤りの愚かさをきわめて明白に論駁する。互いに秩序を守り、時の固有のものを保ち、互いに引き継ぎ、いわば心を一つにして、唯一の神の摂理に従い、人々に自らの務めの用を示しているからである。

16

Manifestum est itaque quia qui creavit coelum, ipse creavit et luminaria in coelo; ipse quoque et terram creavit, et universa quae sunt super terram. Hujus autem indicium evidentissimum hoc est, quod ea quae . . . . .

PL 13, 626B

それゆえ明らかである、天を創造した者が、天にある光るものをも創造し、地をも、地の上にあるすべてのものをも創造したことは。その最も明白な証拠は、次のことである。すなわち、……〔欠損〕

Fragmentum XIX

第XIX断片PL 13, 626B
1

« . . . Nativitas ejus ante aeterna tempora est. Si aliquid in rebus est, quod antevenit aeternitatem, erit aliquid profecto quod sensum aeternitatis excedat.

PL 13, 626B

「……〔欠損〕彼の誕生は、永遠の時に先立つ。もし諸事物のうちに、永遠に先んじるものがあるなら、永遠の感覚を超える何かが確かにあることになる。」

2

Tua enim res est, et unigenitus tuus est: non portio, non protensio, non secundum efficientiarum opinionem nomen aliquod inane; sed Filius, Filius ex te Deo Patre, Deus verus, et a te in naturae tuae unitate genitus; post te ita confitendus, ut tecum: quia aeternae originis suae auctor aeternus es.

PL 13, 626B

「実に、彼は汝のものであり、汝の独り子である。部分でもなく、延長でもなく、働きに関する見解に従った何かうつろな名でもない。むしろ子であり、父なる神である汝から出た子、真の神、汝の本性の一性において汝から生まれた者である。汝のあとに、しかも汝とともに告白されねばならない。汝は彼の永遠の起源の、永遠の創始者だからである」。

3

Nam dum ex te est, secundus a te est, dum vero tuus est, non es separandus ab eo: quia nec sine tuo confitendus es aliquando; ne aut imperfectus sine generatione, aut superfluus post generationem arguaris » .

PL 13, 626C

「実際、彼は汝から出ているかぎり汝に次ぐ者であるが、汝のものであるかぎり、汝は彼から切り離されてはならない。汝は、自らのものなしに告白されることが決してあってはならないからである。出生なくして不完全な者、あるいは出生ののちに余計な者と、汝が論難されないためである」。

4

Item Phoebadi aquitane socio Hilari. « Qui ergo probaverit sine verbo, sine ratione, sine sapientia, sine virtute, sine spiritu, aliquando Patrem fuisse, his probavit Filium cum Patre et in Patre ante omne principium non fuisse.

PL 13, 626C

同じく、ヒラリウスの同志、アクィタニアのフォエバディウスの言葉。「それゆえ、父がかつて、言葉なく、理性なく、知恵なく、力なく、霊なくして存在したと証明する者は、これらによって、子が父とともに、父のうちに、すべての始まりに先立っては存在しなかったと証明したことになる。」

5

Et tamen nescio, si his virtutibus carens, possit Deus dici. Non modo enim Deus, qui in sua sempiternitate perfectus est, sed ne creatura quidem illa secundum genus suum inconsummata constavit.

PL 13, 627A

「しかも、これらの力を欠く者が神と呼ばれうるのか、私は知らない。自らの永遠性において完全である神のみならず、あの被造物でさえ、その類において未完成のまま成り立ったのではないからである」。

6

Non potest quid esse, si non sit; non autem erit, si illi defuerit quod esse debebit. Totum igitur defuit Patri, si aliquid defuit. Totum defuit autem, si Filius suus, hoc est virtutum suarum plenitudo, initium non caret.

PL 13, 627A

「何かが存在しないなら、存在しえない。また、存在するはずのものが欠けているなら、存在しないことになる。それゆえ、もし何かが欠けたなら、父には全体が欠けたことになる。そして全体が欠けたことになるのは、その子、すなわち自らの力の充満が、始まりを欠いていない〔始まりを持つ〕としたらである。」

7

Et necesse est hanc opinionem in alterutram blasphemiae partem profane sacrilega definitione transire.

PL 13, 627A

「そして、この見解は、不敬で瀆神的な決めつけによって、冒瀆のどちらか一方の側へ移らざるをえない。」

8

Aut enim Pater credendus est cum Filio suo initium fuisse sortitum, quia sine Filio suo, hoc est sine virtutibus fuisse non potuit; etenim huic illorum initio nescio quis tertius Deus: aut si solus Pater sine initio dicitur, utique ad Filii generationem imperfectus fuisse dicendus est.

PL 13, 627A

「すなわち、父は自らの子とともに始まりを割り当てられたと信じられねばならないか——子なしには、すなわち力なしには存在しえなかったからである。そして、彼らのこの始まりには、誰とも知れぬ第三の神が作り手となろう〔底本は etenim。ミーニュの脚注は、刊本が etenim の代わりに et erit auctor とするという。これに従って訳した〕——あるいは、父のみが始まりなしと言われるなら、子の出生までは確かに不完全であったと言わねばならない。」

9

Imperfectus enim, si coeperit habere quod ante non habebat, et habere tamen debuit. Denique habere voluit semper, qui semper debuit esse perfectus; quia non accipit augmentum quidquid occupavit totum. » Item Ambrosius quemadmodum confirmavit suprascripta Hilari et Phoebadi. « Dicit aliquis, quomodo generatus est Filius? quasi sempiternus, quasi verbum, quasi sapientia, quasi splendor lucis aeternae: quia splendor operatur, ut nascitur.

PL 13, 627B

「もし以前に持っていなかったものを持ち始めたのであり、しかもそれを持つべきであったのなら、不完全だからである。結局、つねに完全であるべき者は、つねに持つことを欲した。全体を占めたものは、増しを受けないからである」。同じくアンブロシウスは、上記のヒラリウスとフォエバディウスの言葉を、こう確証した。「ある者は言う、子はどのように生まれたのか、と。永遠のもののように、言葉のように、知恵のように、永遠の光の輝きのように〔生まれた〕。輝きは、生じるそのとおりに働くからである」。

10

Apostoli istud exemplum est, non meum. Noli ergo credere quod iverit vel momentum aliquod quod fuerit sine sapientia Deus, aut sine splendore lux. » Item Ambrosius: « Accipe aliut quod clareat; Filium sempiternum Apostolus dixit, quod sempiterna ejus virtus sit atque divinitas. » Item Phoebadius: « Hic blasphemiae aestus, hic totus sacrilegus dolor, quod in Patre et Filio recipitur Deus unus. » Item Phoebadius: « Pater Deus et Filius Deus, Spiritus sanctus Deus, et haec omnia unus Deus. »

PL 13, 627B

「この例は使徒のものであって、私のものではない。それゆえ、神がある瞬間でも知恵なしにあった、あるいは光が輝きなしにあったと、信じてはならない〔quod iverit vel momentum aliquod は本文が崩れているらしく、こう解した〕」。同じくアンブロシウス、「いっそう明らかなもう一つを取れ〔底本は aliut。aliud と読む〕。使徒は子を永遠と言った。その力と神性が永遠だからである」。同じくフォエバディウス、「ここに冒瀆の熱があり、ここに瀆神の苦痛のすべてがある。父と子において唯一の神が受け入れられていることに」。同じくフォエバディウス、「父は神、子は神、聖なる霊は神、そしてこれらすべては唯一の神である」。

Fragmentum XX

第XX断片PL 13, 627C
1

. . . . . . . . tre et exterminabitur malum a vobis. Item in Deuteronomium: Describet sibi Deuteronomium istum in libro levitis et sacerdotibus, ut sit cum eo; et leget eum omnes dies vitae suae, ut discat metuere Dominum Deum suum, et observare omnia praecepta ejus, et justitias has facere, ut non exaltetur cor ejus a fratribus suis; sed non transgredietur a praeceptis dextra vel sinistra, ut sit longaevus in principatu suo ipse et Filius.

PL 13, 627C

「……〔欠損。語の末尾 tre だけが読める〕そして悪は汝らから根絶される」。同じく申命記に、「彼は自分のために、この申命記を、レビ人と祭司たちのもとから、書に書き写し、それが彼とともにあるようにする。そして生涯のすべての日にそれを読み、自分の主なる神を畏れること、そのすべての命令を守ること、これらの義を行うことを学ぶ。その心がその兄弟たちより高ぶらぬように。命令から右にも左にもそれず、彼自身もその子も、その支配において長く生きるように」。

2

Item in Deuteronomium: Et non solis vobis ego dispono Testamentum hoc et maledicta, sed et his qui comitantur vobiscum hodie in conspectu Domini Dei vestri, ut his qui non vobiscum hodie.

PL 13, 628A

同じく申命記に、「そして我が、この契約と呪いを定めるのは、汝らだけのためではなく、今日汝らとともに汝らの主なる神の前にいる者たちのためでもあり、今日汝らとともにいない者たちのためでもある」。

3

Item in Deuteronomium: Et dicent omnes gentes terrae, quare fecit Dominus sic terrae huic? quae est haec ira furoris ingens?

PL 13, 628A

同じく申命記に、「そして地のすべての異邦人は言う、『なぜ主はこの地にこのようにしたのか。この大いなる怒りの憤りは何か』と。」

4

Et dicent, propter quod dereliquerunt Testamentum Domini Dei patrum suorum, quod disposuit patribus ipsorum, cum eduxit illos de terra Aegypti. Et euntes servierunt diis alienis, et adoraverunt eos quos non noverant, et non permanserunt ad Dominum Deum suum.

PL 13, 628A

「そして彼らは言う、『彼らが、自分たちの父祖の主なる神の契約、すなわちエジプトの地から彼らを導き出したとき、彼らの父祖たちに定めた契約を捨てたからである。そして行って異なる神々に仕え、知らなかった者たちを拝み、自分の主なる神のもとにとどまらなかった』と。」

5

Et iratus furorem Dominus super terram illam, induxit super eam secundum omnia maledicta Testamenti, quae scripta sunt in hoc libro. Et abstulit eos Dominus a terra eorum in furore et ira et exacerbatione magna nimis: et projecit eos in terram aliam; et caetera.

PL 13, 628B

「そして主は、その地に憤りを燃やし、この書に書かれた契約のすべての呪いに従って、それをその上にもたらした。そして主は、憤りと怒りと非常に大きな苛立ちのうちに、彼らをその地から取り去り、別の地へ投げ出した」。云々。

6

Hoc jus divinum, has Scripturas sanctas defendit Constantinus senior dicens: « Licet me sublimissimum atque omnium dominum me sentiam, mortalem me esse cognosco, et quandoque hujus regni gloriam relicturum intelligo. » Quaerenda igitur fama aeterna, ac sublimia illa quae ab aeterno Domino et a sublimi Deo descendunt; quae divinae legis promittunt: quod sacra Filii Dei pollicentur; quae post hujus vitae decursum ab ipso Filio Dei sponsore exhibentur.

PL 13, 628B

この神の法、これらの聖なる聖典を、父のコンスタンティヌス〔Constantinus senior。子のコンスタンティウスと区別する語と取った〕は擁護して言う、「私は自分が最も高く、すべての者の主であると感じていても、死すべき者であると知っており、いつかこの王国の栄光を去ることになると悟っている」。それゆえ求めるべきは〔この文以下がなおコンスタンティヌスの言葉かどうかは定かでない〕、永遠の名声と、永遠の主、高き神から下るあの高きものであり、神の法が約束するもの、神の子の聖なるものが請け合うもの、この生が過ぎたのち、神の子自身が保証人となって示すものである。

7

Brevis igitur hujus temporis gloria deponatur, ut per fidem sine fide possideatur, quo ipse secundum sacram Dei legem post vinculi mortem daturam immortalitatem post brevissimam vitam sine fine polliceri; et caetera.

PL 13, 628C

それゆえ、この時の短い栄光は捨てられよ。信仰によって、信仰なしに所有されるように〔底本のまま。意味が定まらない〕、そこで彼自身が、神の聖なる律法に従い、鎖〔底本は vinculi〕の死ののち、ごく短い生ののちに終わりなき不死を与えようと約束する〔本文が崩れているらしく、字面に沿って訳した〕。云々。

8

Hoc jus divinum, has Scripturas sanctas defendit Constantius scribens ad sanc. . . . . . . . . .

PL 13, 628C

この神の法、これらの聖なる聖典を、コンスタンティウスは聖なる〔底本は sanc.〕……〔欠損〕に宛てて書き、擁護した。

Fragmentum XXI

第XXI断片PL 13, 629A
1

. . . . . . . . . . . . pro phetas Dei. Et cum audissent pseudoprophetas qui erant cum Ochusia filium Achab, qui fuerat doctor eorum Gamarias de monte Ephrem, et ipse fuit frater Sedeciae, suasit Ochodiam regem Gomorrae et occidit Michaeam.

PL 13, 629A

……〔欠損〕神の預言者たちを〔pro phetas と語が割れている〕。そして彼らが、アハブの子アハズヤ〔底本は Ochusia〕とともにいた偽預言者たち——彼らの教師はエフライムの山のガマリアス〔底本は Gamarias〕で、彼自身がゼデキヤの兄弟であった——の言うことを聞いたとき、〔彼は〕ゴモラの王〔底本は Gomorrae〕アハズヤ〔底本は Ochodiam〕を説き伏せ、ミカヤを殺した。

2

Et cognovit Bechira, et vidit locum Esaiae et prophetarum qui cum illo erant; ipse enim habitabat in Beclem; et abiit Hierosolymam, et conjuncti sunt et ipsi Asamar.

PL 13, 629A

そしてベキラ〔底本は Bechira〕は知り、イザヤと、彼とともにいた預言者たちの場所を見た。彼自身がベツレヘム〔底本は Beclem〕に住んでいたからである〔ipse が誰を指すかは定かでない〕。そしてエルサレムへ行き、彼ら自身もアサマル〔底本は Asamar。意味は定かでない〕と結び合わされた。

3

Et factum est cum venisset Salmanassar rex Assyriorum, et accepisset Samariam, et abduxisset nomen. . . . . . . . . . . . . . dixit . . . . . . . bus in carcerem, et perduxisset eos in montem Medor.. . . . . . . . . . . . . . ad flumen Gozan, Bechira fuit juvenior, et fugit et pervenit Hierosolymam in diebus Ezeciae regis Judae: non ambulabat in. . . . .. . . . .

PL 13, 629A

そして、アッシリア人の王シャルマネセルが来て、サマリアを取り、〔その〕名〔底本は nomen。文が崩れている〕を連れ去り……〔欠損〕……言った……〔欠損〕……を牢へ、そして彼らをメドル〔底本は Medor〕の山……〔欠損〕……ゴザン川へ導いたとき、ベキラは〔彼らより〕若かった〔底本は juvenior。比較級〕。そして逃げて、ユダの王ヒゼキヤの日々にエルサレムへ着いた。彼は……〔欠損〕に歩まなかった……〔欠損〕

4

Samariae patris sui, quoniam timebat Ezeciam. Et inventus est in tempore Ezeciae loquens verba injustitiae in Hierusalem, et s. . . . . . . . . .. . . . . . . a pueris. . . . . . . . . . . . in regione Beclem.

PL 13, 629B

サマリアにおける自分の父の〔道〕に〔歩まなかった〕。ヒゼキヤを恐れていたからである。そして、ヒゼキヤの時に、エルサレムで不義の言葉を語っているところを見出され、〔s……と語が切れる〕……〔欠損〕……少年たちによって……〔欠損〕……ベツレヘム〔底本は Beclem〕の地方で。

5

Et contempsit Bechira Esaiam et prophetas qui cum eo erant dicens, quoniam Esaias et prophetae, qui cum illo sunt, prophetabant in Hierusalem. .. . . a civitatis Judeae, quoniam deseruntur, et in filios Judeae et bon. . . . . . . . . quoniam captivi ducuntur.

PL 13, 629B

そしてベキラは、イザヤと、彼とともにいた預言者たちを侮り、言った。すなわち、イザヤと、彼とともにいる預言者たちは、エルサレムで預言していた、……〔欠損〕ユダヤの町々から……〔欠損〕、見捨てられるのだと。またユダヤの子らに……〔欠損〕……、捕らわれて連れて行かれるのだと。

6

Et inde, domine rex quoniam galea grec. . .. . . . per ferrum deduceris: ipsi prophetaverunt in Israhel et in Juda et in Hierusalem: et ipse Esaias dixit se plus quam Moysen prophetare.

PL 13, 629B

そしてそこから、「主なる王よ、兜が〔galea grec……〕……〔欠損〕……あなたは剣〔底本は ferrum(鉄)〕によって連れ去られる」と〔言った〕。彼らはイスラエルで、ユダで、エルサレムで預言した。そしてイザヤ自身は、自分はモーセ以上に預言していると言った。

7

Dixit enim Moyses quoniam homo non potest videre Deum; dixit autem Esaias vidi Deum, et ecce vivo. Tu, rex, intellige quoniam mendax est: et ecce Hierusalem Sodomam dixit, et principes ejus et Judeae et Hierusalem populum Gomorrae nominabit.

PL 13, 629B

モーセは、人は神を見ることができないと言った。しかしイザヤは言った、「私は神を見た。そして見よ、私は生きている」。王よ、あなたは悟れ、彼が嘘つきであることを。見よ、彼はエルサレムをソドムと言い、その君侯たち、すなわちユダヤとエルサレムの君侯たちを、ゴモラの民と呼ぶだろう。

8

Et cum in multis detraxit Esaiae et prophetis, et supersedit Beliac in corde Manasse, et corda principum Judae et Benjamin et spadonum et consiliariorum regis. Et placuerunt eis sermones Bechire, et mandavit rex, et apprehenderunt Esaiam.

PL 13, 629C

そして彼がイザヤと預言者たちを多くのことで中傷したとき、ベリアク〔底本は Beliac〕はマナセの心に、またユダとベニヤミンの君侯たち、宦官たち、王の顧問たちの心に居座った。そしてベキラの言葉が彼らの気に入り、王は命じ、彼らはイザヤを捕らえた。

9

Fuit enim Beliac bilem habens in Esaiam propter quod in se ostenderit Samael, et quoniam ipse nuntiavit adventum Dilectissimi de septimo coelo et Transfigurati; quem ejus et discensum et formam in qua transfiguraretur esse hominis, et persecutionem quam passurus est, et contumeliam quam. . . . . . . . . .

PL 13, 629C

ベリアクは、イザヤに対して怒りを抱いていた。イザヤが、自分のうちにサマエルを現したためである〔propter quod in se ostenderit Samael は係りが定かでない〕。またイザヤが、第七の天からの最愛の者、すなわち変容した者の到来を告げたためである。その者の降下と、彼が変容することになる姿が人のものであること〔quem ejus et discensum … は本文が崩れているらしく、こう解した〕、彼が受けることになる迫害と、屈辱を……〔欠損〕

Fragmentum XXII

第XXII断片PL 13, 630A
1

. . . . . . . . . . . . . . filios voci Micheae et reliquis prophetis, dicens in eo, in quo prophetiam meam audistis: vidi angelum gloriosum non secundum gloriam angelorum, quos ego semper videbam, sed claritatem magnam et sanctam habentem, quam ego claritatem exponere non possum.

PL 13, 630A

……〔欠損〕子らを、ミカヤの声と、残りの預言者たちに〔filios voci Micheae … の係りは定かでない〕。言って、「私の預言を汝らが聞いたそのときに〔dicens in eo, in quo … の係りは定かでない〕、私は栄光ある天使を見た。私がつねに見ていた天使たちの栄光に従うものではなく、大いなる聖なる輝きを持つ者であった。その輝きを、私は説明することができない」。

2

Et accessit et tenuit manum meam, et dixit: Et quis es tu, et quod tibi nomen est, et quo me tolles? accepi enim vires loquendi cum eo.

PL 13, 630A

そして彼は近づいて私の手を取り、言った〔底本は dixit。内容からすると、天使に問う私の言葉と思われる〕、「汝は誰か。汝の名は何か。私をどこへ連れて行くのか」と。私は彼と語る力を受けていたからである。

3

Et dixit mihi: Cum te imposuero et ostendero tibi visionem, propter quod ad te missus sum, tunc intelliges qui sim, nomen autem meum non dicam tibi, eo quod revertaris in carnem. Cum enim sustuleris te, tunc videbis. Propter hoc enim missus sum ut veniam.

PL 13, 630A

そして彼は私に言った、「私が汝を乗せ、汝に、そのために私が汝のもとへ遣わされた幻を見せるとき、汝は私が何者であるかを悟るだろう。しかし私の名は汝に言わない。汝が肉へ戻るからである。汝が自らを引き上げたとき、汝は見るだろう。私は、来るために遣わされたからである」。

4

Simpliciter mihi respondet et ait mihi: Et majus me videbis. Hilariter simpliciter loquitur tu. . . [et eminent] iorum ipsius majorum videbis. Propter hoc enim missus sum a septimo coelo, ut omnia tibi ostendam.

PL 13, 630B

彼は素直に私に答え、私に言う、「汝は私よりも大いなるものを見るだろう」。喜々として、素直に彼は語る、汝は……〔欠損〕[et eminent]〔刊行者の補い〕……彼自身のより大いなるものらを、汝は見るだろう、と。「このために、私は第七の天から遣わされた。汝にすべてを示すためである」。

5

Et sustulit me, et ascendi ego ipse in primum solidamentum, et ibi vidi Samael et fortitudinem ejus: et fuit in eo bellum grande, et angeli Satanae simul invidentes; sicut enim susus sic et in terra.

PL 13, 630B

そして彼は私を引き上げ、私自身が第一の天蓋〔底本は solidamentum〕に昇り、そこで私はサマエルとその力を見た。そこには大いなる戦いがあり、サタンの天使たちも、ともに妬んでいた。上にあるとおり〔底本は susus。ミーニュの脚注は、rursus を rusus と書くのと同じ古い綴りで、写本のとおりとする。sursum と読む〕、地にもそうだからである。

6

Et dixi angelo, qui fuit mecum: Quid est bellum hoc, et quae invidia haec? et dixit mihi: Sic est ex qua oculum factum est, usque nunc est, sic erit bellum quoad usque veniat quem visurus est, et emundabit eum.

PL 13, 630B

そして私は、私とともにいた天使に言った、「この戦いは何か、この妬みは何か」と。彼は私に言った、「この世〔底本は oculum。saeculum の誤りかと思われる〕が造られて以来、そうであり、今に至るまでそうである。戦いは、見ることになる者が来て、彼を清めるときまで〔quem visurus est, et emundabit eum の係りは定かでない。「〔汝が〕見ることになる者」が来てサマエルを清める(除く)と取った〕、そうであり続ける」。

7

Et postea posuit me super solidamentum; et fuit coelum, et vidi ibi sedem in medio, et ad dexteram ejus et ad sinistram angeli erant; angeli ad sinistram, qualis ad dextram: ad dextram enim claritatem magnam habuerunt: et laudabant omnes una voce: et sedes erat in medio, et a sinistra postea benedicebant.

PL 13, 630B

そのあと彼は私を天蓋の上に置いた。そこは天であり、私はそこに、中央に座を見た。その右と左に天使たちがいた。左の天使たちは、右にいる者たちのようであった〔qualis は quales の誤りか〕。右の者たちは大いなる輝きを持っていたからである。そして皆が一つの声で賛美した。座は中央にあり、左の者たちは、そののちに祝福した。

8

Fuit autem vox a sinistro, non sicut nec minus erat illis similis; et rogavi angelum qui me ducebat, et dixi ei: Cui mittunt angeli hymnos? et dixit mihi: Gloriae sedentis septimi coeli, qui est perpetui saeculi, et dilecto ejus a quo missus sum ad te.

PL 13, 630C

しかし声は左からあった。彼らに似ておらず、劣ってもいなかった〔non sicut nec minus erat illis similis は本文が崩れており、こう解した〕。私は、私を導いていた天使に尋ねて、彼に言った、「天使たちは誰に賛歌を送るのか」と。彼は私に言った、「第七の天に座す者の栄光に、すなわち永遠の世の者に、そして彼の愛する者に〔送る〕。その者のもとから〔a quo の先行詞は「座す者」とも取れる〕、私は汝のもとへ遣わされた」。

9

Et imposui me secundum coelum, et fuit altitudo coeli qualis a coelo usque ad terram et ad firmamentum: Et vidi ibi quomodo videram in primo coelo angelos dextros et sinistros et sedes medias. . . . . . . .

PL 13, 630C

そして私は第二の天に身を置いた。天の高さは、天から地まで、また天蓋までの高さのとおりであった。そして私はそこに、第一の天で見たように、右と左の天使たちと、中央の座を見た。……〔欠損〕