Caput I
第I章PL 13, 651DProfitemur nos credere indivisibilem et inseparabilem sanctam Trinitatem, hoc est Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum Deum, ita unum et trinum, et ita trinum et unum: Trinitatem in distinctis atque discretis personis: hoc est Patrem ex quo omnia.
PL 13, 651D我々は、分かたれず離されない聖なる三位一体、すなわち父と子と聖なる霊を、一なる神として、かくして一にして三、かくして三にして一なるものとして信じると告白する。三位一体は、区別され分けられたペルソナにおいてある。すなわち、すべてがそこから出る父を〔信じる〕。
Filium per quem omnia, Spiritum sanctum in quo omnia; unius tamen deitatis, unius essentiae, uniusque substantiae, in tribus quidem subsistentiis seu personis, ut Pater pater sit, Filius filius sit, Spiritus sanctus spiritus sanctus sit, in una natura unaque substantia, ut Deus unus et solus et summus credatur.
PL 13, 651Dすべてがそれによってある子を、すべてがそのうちにある聖なる霊を〔信じる〕。ただし、神性は一つ、本質は一つ、実体は一つであり、三つの自存すなわちペルソナにおいて、父が父であり、子が子であり、聖なる霊が聖なる霊であるが、本性は一つ、実体は一つであって、そのようにして神は唯一にして独りの、至高の神と信じられる。
Non tres naturas introducentes ut Arius blasphemat, qui tres deos praedicavit, excellentiorem, minorem, et inferiorem. Nos vero sanctam Trinitatem in unitate, et unitatem in sancta Trinitate confitemur.
PL 13, 651Dアレイオスが瀆して言うように、三つの本性を持ち込むのではない。彼は、より優れた神、より小さい神、より劣った神という三神を宣べ伝えた。しかし我々は、聖なる三位一体を一性において、また一性を聖なる三位一体において告白する。
Nam cum dicimus omnipotentem Patrem, appellatio hujus Paterni nominis ad Filii personam attenditur. Et cum dicimus aeternum Filium, ad aeterni Patris personam refertur. Et cum nominamus Spiritum sanctum, ab aeterni Patris persona eum credere demonstramus.
PL 13, 652Dというのは、我々が全能の父と言うとき、この父という名の呼称は子のペルソナに向けられる。また、永遠の子と言うとき、それは永遠の父のペルソナに関係づけられる。また、聖なる霊を名ざすとき、我々は、霊が永遠の父のペルソナから出ると信じていることを示す。
Cum autem dicimus Deum Patrem omnipotentem, non potest hujus nominis evacuari sacramentum: quia cum dicimus Patrem, Filium demonstramus: et cum dicimus Filium, Patrem declaramus: et cum dicimus aeternum Patrem, aeternum Filium demonstramus.
PL 13, 652Dところで、我々が全能の父なる神と言うとき、この名の秘義を空にすることはできない。父と言うとき、我々は子を示し、子と言うとき、父を明らかにし、永遠の父と言うとき、永遠の子を示しているからである。
Nam si non invenimus initium vocabuli hujus Paterni nominis, quando Pater sit dictus, consequenter ostenditur, quia nec initium Geniti reperiemus. Obsecramus ut detur nobis ratio, quando Pater hoc vocabulum, ut pater vocitaretur sortitus est.
PL 13, 653Aというのは、この父という名の呼び名の始まりが、すなわちいつ父と呼ばれたのかが見いだせないのなら、その帰結として、生まれた者の始まりも我々は見いださないであろうことが示される。我々は、父がいつ、父と呼ばれるというこの呼び名を得たのか、その説明が我々に与えられるよう求める。
Si in tempore, si extra tempus, dicat nobis aliquis quando primitus coeperit appellari: et si potuerit hoc approbari, nulla erit dubietas ex illo initio Paterni nominis Filium initium accepisse, quo Pater nominatus est.
PL 13, 653A時間のうちでか、時間の外でか、いつ最初に呼ばれ始めたのかを、誰かが我々に言うがよい。もしこれが証明できたなら、父と名づけられたその父という名の始まりから、子が始まりを受けたことに、疑いの余地はないであろう。
Et si defecerit, immo quia et defecit, nec poterit approbari nec dari initium Paterni nominis, quando pater esse coeperit, profiteatur ergo nobis sanctam Trinitatem coessentialem atque substantialem: nec Patrem ante Filium, nec Filium post Patrem, nec Spiritum sanctum inferiorem fuisse: quia dum initium Paterni nominis non invenitur, nescimus qua ratione Filio initium ascribatur, quia cum dicimus sempiternum Deum Patrem, sempiternum Dei Filium ostendimus.
PL 13, 653Aしかし、もし〔その者が〕言えないなら、いや、実際に言えなかったのであり、父という名の始まり、すなわち父であることがいつ始まったのかは証明することも示すこともできないのだから、それゆえ、聖なる三位一体が同一本質、同一実体〔底本は substantialem。coessentialem と並ぶので consubstantialem の意に取った〕であることを、我々に向かって告白するがよい。すなわち、父が子より先にあったのでも、子が父のあとにあったのでも、聖なる霊が劣っていたのでもないことを。父という名の始まりが見いだされない以上、いかなる理由で子に始まりが帰せられるのか、我々は知らない。永遠の神なる父と我々が言うとき、神の永遠の子を示しているのだからである。
Ideo sanctam Trinitatem in una natura unaque essentia atque substantia, in tribus subsistentiis sive personis profitemur.
PL 13, 654Aそれゆえ我々は、聖なる三位一体を、一つの本性、一つの本質と実体において、三つの自存すなわちペルソナにおいて告白する。
Credimus autem ipsum Dei Verbum, hoc est Filium Patris sine initio genitum, eumdem unum ex tribus subsistentiis de sancta Trinitate aeternum filium, per dispensationem factam pro nobis et nostra salute descendisse incarnatum Verbum Dei, et hominem factum.
PL 13, 654Aさらに我々は、神の言葉そのもの、すなわち始まりなく父から生まれた子、聖なる三位一体のうち三つの自存の一つである永遠の子が、我々のために、また我々の救いのために行われた経綸によって、受肉した神の言葉として降り、人となったと信じる。
Intra Virginis uterum veniens sibi nostrae naturae virtutem assumpsit ex sancta gloriosa Dei genitrice Maria Virgine, perfectus Deus et perfectus homo, in duabus naturis, divinitatis scilicet atque humanitatis: consubstantialis item ipse nobis secundum humanitatem: non in duos filios divisus, sed unus et idem Dei et hominis filius, in veritate duarum naturarum, in una subsistentia sive persona divinitatis et humanitatis unitione facta; ut ex duabus perfectis naturis non duo filii, sed unus, idem Dei et hominis filius permanens quod erat, coeperit esse quod non erat, dum sine initio aeterni Patris Filius, factus est hominis filius. Ideo et unus est Dominus.
PL 13, 654Aおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕の胎内に入って、聖なる栄光ある神の母、おとめマリアから、我々の本性の力〔底本は virtutem。「真実」veritatem の誤りとも読める〕を自らに受け取った。完全な神にして完全な人であり、二つの本性、すなわち神性と人性において、同じく人性によっては我々と同一実体である。二人の子に分けられるのではなく、神と人の唯一にして同じ子であり、二つの本性の真実において、神性と人性の一致が成った一つの自存すなわちペルソナにおいてある。それは、二つの完全な本性から、二人の子ではなく、神と人の唯一にして同じ子が、もとあったものにとどまりつつ、なかったものになり始めたということであり、始まりなき永遠の父の子が、人の子となったのである。それゆえ、主もまた一つである。