シリキウスd. 399

Epistolae et decreta › 全文

Epistolae et decreta 全文

Pope Siricius · PL 13, 1131B–1194C

Documentum I, Prooemium

第I項 冒頭PL 13, 1131B
1

SIRICIUS HIMERIO Tarraconensi episcopo.

PL 13, 1131B

シリキウスより、タラゴナの司教ヒメリウスへ。

Documentum I, Caput I

第I項 第I章PL 13, 1131B
1

Siricius ordinationem suam, ut oportuit, significat. Ejus cura et quod ei a Petro subsidium. Directa ad decessorem nostrum sanctae recordationis Damasum fraternitatis tuae relatio me jam in sede ipsius constitutum, quia sic Dominus ordinavit, invenit.

PL 13, 1131B

シリキウスは、しかるべく、自らの叙階を知らせる。その配慮と、ペトロから彼に与えられる助け——。我々の前任者、聖なる記憶のダマススに宛てて送られた、兄弟であるあなたの報告は、主がそう定めたゆえに、すでにその座に就いていた私のもとに届いた。

2

Quam cum in conventu fratrum sollicitius legeremus tanta invenimus, quae reprehensione et correctione sint digna, quanta optaremus laudanda cognoscere.

PL 13, 1131B

我々は兄弟たちの集まりの中でそれをいっそう入念に読んだが、称賛すべきことを知りたいと願うのと同じほど多く、叱責と矯正に値することを見いだした。

3

Et quia necesse nos erat, in ejus labores curasque succedere, cui per Dei gratiam successimus in honorem; facto, ut oportebat, primitus meae provectionis indicio, ad singula, prout Dominus aspirare dignatus est, consultationi tuae responsum competens non negamus: quia officii nostri consideratione, non est nobis dissimulare, non est tacere libertas quibus major cunctis Christianae religionis zelus incumbit.

PL 13, 1132C

我々は、神の恩寵によって、その名誉において後を継いだ人の労苦と配慮をも受け継がねばならなかった。そこで、しかるべく、まず私の昇任の知らせを済ませたうえで、主が息吹を与えることを良しとしたとおりに、一つ一つの点について、あなたの問いに対してふさわしい答えを拒まない。我々の務めを顧みれば、キリスト教という宗教への熱意が誰よりも重くのしかかっている我々には、見て見ぬふりをする自由も、黙する自由もないからである。

4

Portamus onera omnium qui gravantur: quin immo haec portat in nobis beatus apostolus Petrus, qui nos in omnibus, ut confidimus, administrationis suae protegit et tuetur haeredes.

PL 13, 1133A

我々は、重荷を負うすべての者の荷を担う。いや、むしろ、我々のうちにあってそれを担うのは、祝福された使徒ペトロである。彼は、我々が信じるように、すべてにおいて、自らの職務の後継者である我々を守り、庇護している。

Documentum I, Caput II

第I項 第II章PL 13, 1133A
1

CAP. I.--Liberii decreta. Haereticos in Ecclesiam recipiendi modus. Prima itaque paginae tuae fronte signasti, baptizatos ab impiis Arianis plurimos ad fidem catholicam festinare, et quosdam de fratribus nostris eosdem denuo baptizare velle: quod non licet, cum hoc fieri et Apostolus vetet (Ephes. IV, 5) , et canones contradicant, et post cassatum Ariminense concilium, missa ad provincias a venerandae memoriae praedecessore meo Liberio generalia decreta prohibeant, quos nos cum Novatianis aliisque haereticis, sicut est in synodo constitutum, per invocationem solam septiformis Spiritus, episcopalis manus impositione, Catholicorum conventui sociamus, quod etiam totus Oriens Occidensque custodit: a quo tramite vos quoque posthac minime convenit deviare, si non vultis a nostro collegio synodali sententia separari.

PL 13, 1133A

第1章——リベリウスの教令。異端者を教会に受け入れる方法——。あなたは書簡の冒頭でまず、不敬なアレイオス派によって洗礼を受けた多くの者が公同の信仰へ急いでいること、また我々の兄弟の一部が彼らに再び洗礼を授けようとしていることを記した。これは許されない。使徒もこれが行われることを禁じており(エフェソ4:5)、規定もこれに反しており、またリミニ会議が無効とされた後、我が前任者、崇敬すべき記憶のリベリウスが諸属州に送った一般教令もこれを禁じているからである。我々は、会議で定められているとおり、このような者たちを、ノウァティアヌス派やその他の異端者とともに、七重の霊の呼び求めのみによって、司教の按手をもって、公同の者たちの集いに結び合わせる。これは東も西も全体が守っていることである。今後は諸君もこの道筋から決してそれてはならない。もし諸君が、会議の決定によって我々の同僚団から切り離されたくないのであれば。

Documentum I, Caput III

第I項 第III章PL 13, 1134A
1

CAP. II.--Baptismi percipiendi tempora ac ritus. Quibusnam baptismus statim conferendus. Sequitur deinde baptizandorum, prout unicuique libitum fuerit, improbabilis et emendanda confusio, quae a nostris consacerdotibus, quod commoti dicimus (De Consecr. dist. 4, c. 11) , non ratione auctoritatis alicujus, sed sola temeritate praesumitur, ut passim ac libere Natalitiis Christi, seu Apparitionis, necnon et Apostolorum seu Martyrum festivitatibus innumerae, ut asseris, plebes baptismi mysterium consequantur; cum hoc sibi privilegium et apud nos, et apud omnes ecclesias, dominicum specialiter cum Pentecoste sua Pascha defendat; quibus solis per annum diebus, ad fidem confluentibus generalia baptismatis tradi convenit sacramenta, his dumtaxat electis, qui ante quadraginta vel eo amplius dies nomen dederint, et exorcismis, quotidianisque orationibus atque jejuniis fuerint expiati; quatenus Apostolica illa impleatur praeceptio (I Cor. V, 7) , ut expurgato fermento veteri, nova incipiat esse consparsio.

PL 13, 1134A

第2章——洗礼を受ける時期と儀式。どのような者に洗礼をただちに授けるべきか——。次に、洗礼を受ける者たちについての、各人の望むままという、非難すべき、改められるべき混乱が続く。これは我々の同僚の司教たちによって——憤りをもって我々は言うのだが(De Consecr. dist. 4, c. 11)——何らかの権威の理由によらず、ただ無謀によって行われている。すなわち、キリストの降誕祭、あるいは顕現祭〔公現祭のこと〕、また使徒や殉教者の祝日に、あなたが言うように無数の民が、あちこちで自由に洗礼の奥義を受けている。だが、この特権は、我々のもとでも、すべての教会でも、主の過越〔復活祭〕がそのペンテコステとともに、特別に自らのものとして守っている。一年のうちこれらの日だけ、信仰へ集まる者に洗礼の共通の秘跡を授けるのがふさわしく、しかも、四十日あるいはそれ以上前に名を登録し、祓魔と日々の祈りと断食によって清められた選ばれた者たちに限られる。それは、使徒のあの命令(一コリント5:7)が満たされるため、すなわち古いパン種が取り除かれて、新しいこね粉となり始めるためである。

2

Sicut sacram ergo paschalem reverentiam in nullo dicimus esse minuendam; ita infantibus qui necdum loqui poterunt per aetatem, vel his quibus in qualibet necessitate opus fuerit sacri unda baptismatis, omni volumus celeritate succurri; ne ad nostrarum perniciem tendat animarum, si negato desiderantibus fonte salutari, exiens unusquisque de saeculo et regnum perdat et vitam.

PL 13, 1135A

したがって、聖なる復活祭への崇敬はいささかも減じてはならないと我々が言うのと同じく、年齢のためにまだ話すことのできない幼児や、何らかの必要のゆえに聖なる洗礼の水を要する者たちには、あらゆる迅速さをもって助けが与えられることを我々は望む。救いの泉が望む者に拒まれ、世を去る者が国と生命とを失うならば、それは我々の魂の滅びに向かうからである。

3

Quicumque etiam discrimen naufragii, hostilitatis incursum, obsidionis ambiguum, vel cujuslibet corporalis aegritudinis desperationem inciderint, et sibi unico credulitatis auxilio poposcerint subveniri, eodem quo poscunt momento temporis, expetitae regenerationis praemia consequantur.

PL 13, 1135A

難破の危険、敵の襲撃、包囲の不確かさ、あるいは何であれ身体の病の絶望に陥り、信仰という唯一の助けによって救われることを求める者は、求めたまさにその瞬間に、望んだ再生の報いを得るべきである。

4

Hactenus erratum in hac parte sufficiat: nunc praefatam regulam omnes teneant sacerdotes, qui nolunt ab apostolicae petrae, super quam Christus universalem construxit Ecclesiam, soliditate divelli (Matth. XVI, 18) .

PL 13, 1135B

この点についての誤りは、これまでで十分とせよ。いまや、使徒の岩——その上にキリストは普遍の教会を建てた——の堅固さから引き離されたくない(マタイ16:18)すべての司教は、前述の規範を守るように。

Documentum I, Caput IV

第I項 第IV章PL 13, 1136A
1

CAP. III.--Apostatae a corpore Christi abscidendi, sed poenitentibus non neganda in fine vitae venia. Adjectum est etiam, quosdam Christianos ad apostasiam, quod dici nefas est, transeuntes, et idolorum cultu ac sacrificiorum contaminatione profanatos.

PL 13, 1136A

第3章——背教者はキリストの体から切り離されるべきであるが、悔悛する者には生涯の終わりに赦しを拒んではならない——。さらに、一部のキリスト教徒が、口にするのも不敬なことだが、背教へと移り、偶像の礼拝と犠牲の汚れによって瀆された、とも付け加えられた。

2

Quos a Christi corpore et sanguine, quo dudum redempti fuerant renascendo, jubemus abscidi.

PL 13, 1136A

我々は、彼らがかつて再生によって贖われるもととなったキリストの体と血から、彼らを切り離すよう命じる。

3

Et si resipiscentes forte aliquando fuerint ad lamenta conversi, his, quam diu vivunt, agenda poenitentia est, et in ultimo fine suo reconciliationis gratia tribuenda: quia, docente Domino, nolumus mortem peccatoris, tantum ut convertatur, et vivat (Ezech. XVIII, 23).

PL 13, 1136A

もし彼らが正気に返り、いつか嘆きに立ち返ることがあれば、彼らには、生きているかぎり悔悛を行わせ、その最期に和解の恩寵を与えねばならない。主が教えるように、我々は罪人の死を望まず、ただ彼が立ち返って生きることを望むからである(エゼキエル18:23)。

Documentum I, Caput V

第I項 第V章PL 13, 1136B
1

CAP. IV.--Nemini licet alterius sponsam uxorem ducere. De conjugali autem velatione requisisti, si desponsatam alii puellam, alter in matrimonium possit accipere (27, q. 2. c. 50) .

PL 13, 1136B

第4章——誰も他人の婚約者を妻にしてはならない——。婚姻のヴェールについて、あなたは、他の男に婚約している少女を、別の男が婚姻として迎えうるかと尋ねた(27, q. 2. c. 50)。

2

Hoc ne fiat, modis omnibus inhibemus: quia illa benedictio, quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cujusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur.

PL 13, 1136B

これが行われないよう、我々はあらゆる手段で禁じる。嫁ぐ女に司教が授けるあの祝福は、もし何らかの違反によって損なわれるならば、信徒のあいだでは、ある種の瀆聖に等しいからである。

Documentum I, Caput VI

第I項 第VI章PL 13, 1137A
1

CAP. V.--Poenitentium leges. De his vero non incongrue dilectio tua apostolicam sedem credidit consulendam (33, q. 2, c. 12; ivo p. 13, c. 17) , qui acta poenitentia, tamquam canes ac sues ad vomitus pristinos et volutabra redeuntes, et militiae cingulum, et ludicras voluptates, et nova conjugia, et inhibitos denuo appetivere concubitus, quorum professam incontinentiam generati post absolutionem filii prodiderunt.

PL 13, 1137A

第5章——悔悛者たちの規定——。また、これらの者について、あなたの愛が使徒の座に問い合わせるべきだと考えたのは、もっともなことである(33, q. 2, c. 12; ivo p. 13, c. 17)。彼らは悔悛を行ったのち、犬や豚が元の吐いたものや泥の転げ場に戻るように、軍務の帯、遊戯の快楽、新しい婚姻、そして禁じられた交わりを再び求めた者たちであり、赦免の後に生まれた子らが、彼らの公然たる不節制を明らかにした。

2

De quibus, quia jam suffugium non habent poenitendi, id duximus decernendum, ut sola intra ecclesiam fidelibus oratione jungantur, sacrae mysteriorum celebritati, quamvis non mereantur, intersint; a Dominicae autem mensae convivio segregentur; ut hac saltem districtione correpti, et ipsi in se sua errata castigent, et aliis exemplum tribuant, quatenus ab obscoenis cupiditatibus retrahantur.

PL 13, 1137A

彼らについては、もはや悔悛する逃げ場がないので、我々は次のように定めるべきだと考えた。すなわち、教会の内で祈りによってのみ信徒と結ばれ、聖なる奥義の祭儀には、それに値しないとはいえ、立ち会うこと。ただし主の食卓の宴からは隔てられる。少なくともこの厳しさによって咎められ、彼ら自身も自らの過ちを自分で罰し、他の者にも手本を示し、そうして卑猥な欲望から引き戻されるためである。

3

Quos tamen, quoniam carnali fragilitate ceciderunt, viatico munere, cum ad Dominum coeperint proficisci, per communionis gratiam volumus sublevari.

PL 13, 1137B

ただし彼らは、肉の弱さのゆえに倒れたのだから、主のもとへ旅立ち始めるときには、臨終の糧〔ウィアティクム〕という賜物によって、交わりの恩寵を通じて支えられることを我々は望む。

4

Quam formam et circa mulieres, quae se post poenitentiam talibus pollutionibus devinxerunt servandam esse censemus (Zacharias papa epist. 7, c. 36) .

PL 13, 1137B

この定めは、悔悛ののちにこうした汚れに身を縛った女たちについても守られるべきだと、我々は判断する(Zacharias papa epist. 7, c. 36)。

Documentum I, Caput VII

第I項 第VII章PL 13, 1137B
1

CAP. VI.--Qui plectendi monachi aut moniales castitatis propositum temerantes. Praeterea monachorum quosdam atque monacharum, abjecto proposito sanctitatis, in tantam protestaris demersos esse lasciviam, ut prius clanculo, velut sub monasteriorum praetextu, illicita ac sacrilega se contagione miscuerint: postea vero in abruptum conscientiae desperatione perducti, de illicitis complexibus libere filios procreaverint; quod et publicae leges, et ecclesiastica jura condemnant.

PL 13, 1137B

第6章——貞潔の志を汚す修道士や修道女は罰せられるべきである——。さらに、あなたは、修道士と修道女の一部が、聖なる志を捨て、これほどの放縦に沈んでいると証言している。すなわち、初めはひそかに、修道院を口実にするかのようにして、許されぬ瀆聖の接触に身を交え、のちには良心の絶望によって断崖へと導かれて、許されぬ抱擁から公然と子をもうけたというのである。これは公の法も教会の法も断罪している。

2

Ilas ergo impudicas detestabilesque personas a monasteriorum coetu ecclesiarumque conventibus eliminandas esse mandamus: quatenus retrusae in suis ergastulis, tantum facinus continua lamentatione deflentes, purificatorio possint poenitudinis igne decoquere, ut eis vel ad mortem saltem, solius misericordiae intuitu, per communionis gratiam possit indulgentia subvenire.

PL 13, 1137C

それゆえ我々は、あの恥知らずで忌まわしい者たち〔底本は Ilas。Illas と読む〕を、修道院の集団からも諸教会の集会からも追放するよう命じる。それは、彼らがそれぞれの獄舎に押し込まれ、これほどの凶行を絶え間ない嘆きで泣きつつ、悔悛の浄めの火で〔罪を〕焼き清めることができるように、そして、せめて死に際には、ただ慈しみだけを顧みて、交わりの恩寵によって赦しが彼らを助けうるようにするためである。

Documentum I, Caput VIII

第I項 第VIII章PL 13, 1138A
1

CAP. VII.-- Clericorum incontinentia. Veniamus nunc ad sacratissimos ordines clericorum, quos in venerandae religionis injuriam ita per vestras provincias calcatos atque confusos, charitate tua insinuante, reperimus, ut Jeremiae nobis voce dicendum sit: Quis dabit capiti meo aquam, aut oculis meis fontem lacrymarum? et flebo populum hunc die ac nocte (Jerem. IX, 1) .

PL 13, 1138A

第7章——聖職者の不節制——。さて、聖職者のいとも聖なる位階に進もう。我々は、あなたの愛が知らせたところによって、崇むべき宗教への侮辱として、諸君の諸属州でそれがかくも踏みにじられ乱されているのを見いだした。そこで我々はエレミヤの声で言わねばならない。「誰が私の頭に水を、私の目に涙の泉を与えるだろうか。そうすれば私は、この民を日夜泣こう」(エレミヤ9:1)。

2

Si ergo beatus Propheta ad lugenda populi peccata non sibi ait lacrymas posse sufficere; quanto nos possumus dolore percelli, cum eorum, qui in nostro sunt corpore, compellimur facinora deplorare! praecipue quibus secundum beatum Paulum, instantia quotidiana et sollicitudo omnium ecclesiarum indesinenter incumbit.

PL 13, 1138A

祝福された預言者が、民の罪を嘆くのに自分には涙が足りないと言うのなら、我々の体に属する者たちの凶行を嘆かざるをえないとき、我々はどれほどの痛みに打たれることか。とりわけ、祝福されたパウロによれば、日々の切迫とすべての教会への心遣いが絶え間なくのしかかる我々には。

3

Quis enim infirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29) ?

PL 13, 1138A

「誰かが弱っていて、私が弱らないことがあろうか。誰かがつまずいて、私が心を焼かれないことがあろうか」(二コリント11:29)。

4

Plurimos enim (Dist. 82, c. 3; Ivo p. 6, c. 50) sacerdotes Christi atque levitas, post longa consecrationis suae tempora, tam de conjugibus propriis, quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse, et crimen suum hac praescriptione defendere, quia in veteri Testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa.

PL 13, 1138B

我々は、キリストの司教や助祭〔levitae。レビ人の語で助祭を指す〕のきわめて多くの者が(Dist. 82, c. 3; Ivo p. 6, c. 50)、自らの聖別から長い時を経たのち、自分の妻からも、また恥ずべき交わりからも子孫をもうけたと知り、しかも自らの罪を、旧約において祭司や奉仕者に子をもうける権利が与えられていると読まれる、という抗弁で擁護していると知った。

Documentum I, Caput IX

第I項 第IX章PL 13, 1138B
1

Veteris Testamenti auctoritas frustra praetenditur. Dicat mihi nunc, quisquis ille est sectator libidinum, praeceptorque vitiorum: Si aestimat, quia in lege Moysi passim sacris ordinibus a Domino laxata sunt frena luxuriae, cur eos, quibus committebantur sancta sanctorum praemonet dicens: Sancti estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester (Levit. XX, 7) ? cur etiam procul a suis domibus, anno vicis suae, in templo habitare jussi sunt sacerdotes? hac videlicet ratione, ne vel cum uxoribus possent carnale exercere commercium, ut conscientiae integritate fulgentes, acceptabile Deo munus offerrent.

PL 13, 1138B

旧約の権威は空しく持ち出されている——。今、情欲に従う者、悪徳の教師である誰かが、私に言うがよい。もしモーセの律法において、主によって聖なる位階の者たちに、放縦の手綱があちこちで緩められたと考えるのなら、なぜ至聖なるものを託された者たちに、あらかじめ「聖なる者となれ。私が、汝らの神である主、聖なる者だからである」(レビ記20:7)と警告するのか。なぜ祭司たちは、自分の番の年に、自分の家から遠く離れて神殿に住むよう命じられたのか。それはまさに、妻たちとさえ肉の交わりを行うことのないようにするため、そして、良心の清さに輝いて、神に受け入れられる捧げ物を献げるためである。

2

Quibus expleto deservitionis suae tempore, uxorius usus solius successionis causa fuerat relaxatus; quia non ex alia, nisi ex tribu Levi, quisquam ad Dei ministerium fuerat praeceptus admitti.

PL 13, 1138C

彼らには、勤めの期間が終わったのちに、ただ継承のためにのみ、妻との交わりが許されていた。レビ族以外の者は誰も、神の奉仕に受け入れられるよう定められていなかったからである。

Documentum I, Caput X

第I項 第X章PL 13, 1138C
1

Sacerdotes et diaconi insolubili continentiae lege constringuntur. Unde et Dominus Jesus cum nos suo illustrasset adventu, in Evangelio protestatur, quia Legem venerit implere, non solvere.

PL 13, 1138C

司教と助祭は、解けない節制の法に縛られる——。それゆえ主イエスもまた、その到来によって我々を照らしたとき、福音書において、自分は律法を廃するためでなく成就するために来たのだと宣言している。

2

Et ideo Ecclesiae, cujus sponsus est, formam castitatis voluit splendore radiare (Matth. V, 27) , ut in die judicii, cum rursus advenerit, sine macula et ruga eam possit, sicut per Apostolum suum instituit, reperire (Ephes. V, 27) .

PL 13, 1139A

だからこそ、自らが花婿である教会に、貞潔の姿が輝きをもって照り映えることを望んだ(マタイ5:27)。審判の日に、再び来るとき、自らの使徒を通じて定めたとおり、しみもしわもない教会を見いだせるようにである(エフェソ5:27)。

3

Quarum sanctionum omnes sacerdotes atque levitae insolubili lege constringimur, ut a die ordinationis nostrae, sobrietati ac pudicitiae et corda nostra mancipemus et corpora, dummodo per omnia Deo nostro in his, quae quotidie offerimus, sacrificiis placeamus.

PL 13, 1139A

これらの定めに、我々すべての司教と助祭は、解けない法によって縛られている。我々の叙階の日から、節度と純潔に、我々の心も体も委ね、日々捧げる犠牲において、すべての点で我々の神に喜ばれるためである。

4

Qui autem in carne sunt, dicente electionis vase, Deo placere non possunt. Vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu, si tamen spiritus Dei habitat in vobis (Rom. VIII, 8, 9) . Et ubi poterit, nisi in corporibus, sicut legimus, sanctis, Dei spiritus habitare?

PL 13, 1139A

選びの器〔パウロのこと〕が言うように、「肉にある者は神に喜ばれることができない。だが汝らはもはや肉にではなく霊にある。神の霊が汝らのうちに宿っているならば」(ローマ8:8, 9)。そして、我々が読むとおり、神の霊は、聖なる体のほかにどこに宿りうるだろうか。

Documentum I, Caput XI

第I項 第XI章PL 13, 1140A
1

Lapsis ex ignorantia servatur honor, secus aliis. Et quia aliquanti (Dist. 82, c. 4; Ivo, p. 6, c. 50) , de quibus loquimur, ut tua sanctitas retulit, ignoratione lapsos esse se deflent: his hac conditione misericordiam dicimus non negandam, ut sine ullo honoris augmento, in hoc quo detecti sunt, quam diu vixerint, officio perseverent, si tamen posthac continentes se studuerint exhibere. li vero, qui illiciti privilegii excusatione nituntur, ut sibi asserant veteri hoc lege concessum; noverint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigne usi sunt, apostolicae sedis auctoritate dejectos, nec umquam posse veneranda attrectare mysteria; quibus se ipsi, dum obscoenis cupiditatibus inhiant, privaverunt.

PL 13, 1140A

無知から過った者には名誉が保たれ、他の者はそうではない——。そして、我々が語っている者たちのうち、あなたの聖性が報告したように、幾人かは(Dist. 82, c. 4; Ivo, p. 6, c. 50)無知のゆえに過ったと嘆いている。彼らには、次の条件のもとに憐れみを拒んではならないと我々は言う。すなわち、いかなる名誉の昇進もなしに、発覚した当の職務に、生きているかぎり留まること。ただし、今後、節制を保つよう努めるならばである。他方、許されない特権という口実に頼り、これは旧い律法によって自分たちに許されているのだと主張する者たち〔翻刻は li vero と組むが、ミーニュ版は Ii vero(=ii vero)と刷る。そのように読む〕は、使徒の座の権威によって、自分たちが不当に用いたあらゆる教会の位から退けられており、崇むべき奥義に触れることが決してできないと知るべきである。彼らは卑猥な欲望を求めるうちに、自らそれを失ったのである。

2

Et quia exempla praesentia cavere nos praemonent in futurum: quilibet episcopus, presbyter, atque diaconus, quod non optamus, deinceps fuerit talis inventus, jam nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat obseratum: quia ferro necesse est excidantur vulnera, quae fomentorum non senserint medicinam.

PL 13, 1140A

そして、現在の例が、将来を警戒するよう我々に予め促している。司教であれ司祭であれ助祭であれ、望まぬことだが、今後そのような者と見いだされた者は、我々を通じた赦しへの道はすべて、いますでに閉ざされていると知るべきである。湿布の薬を感じなかった傷は、刃で切り取られねばならないからである。

Documentum I, Caput XII

第I項 第XII章PL 13, 1141A
1

CAP. VIII.--Digamus sacerdos aut diaconus non ordinetur. Didicimus etiam, licenter ac libere inexploratae vitae homines, quibus etiam fuerint numerosa conjugia, ad praefatas dignitates, prout cuique libuerit, aspirare.

PL 13, 1141A

第8章——二度結婚した者を司教や助祭に叙階してはならない——。我々はまた、素行を調べられていない者たち、しかも多くの婚姻を重ねた者たちが、各人の好むままに、勝手気ままに、前述の位を望んでいると知った。

2

Quod non tantum illis qui ad haec immoderata ambitione perveniunt, quantum metropolitanis specialiter pontificibus imputamus, qui dum inhibitis ausibus connivent, Dei nostri, quantum in se est, praecepta contemnunt.

PL 13, 1141A

これを我々は、過度の野心によってそこに至る者たちよりも、とりわけ首都の司教たちの責めに帰する。彼らは禁じられた企てを見逃すことによって、自分にできるかぎり、我々の神の命令を侮っているのである。

3

Et ut taceamus quod altius suspicamur, ubi illud est, quod Deus noster data per Moysen lege constituit, dicens, Sacerdotes mei semel nubant (Levit. XXI, 13, 14) ? et alio loco: Sacerdos uxorem virginem accipiat, non viduam, non repudiatam, non meretricem (Ezech. XLIV, 22) ?

PL 13, 1141A

我々がさらに深く疑っていることは黙するとしても、我々の神がモーセを通して与えた律法で、「私の祭司たちは一度だけ結婚せよ」と言って定めたそのことは、どこへ行ったのか(レビ記21:13, 14)。また別の箇所では、「祭司は処女を妻に迎えよ。やもめも、離縁された女も、娼婦も迎えてはならない」と言っている(エゼキエル44:22)。

4

Quod secutus Apostolus ex persecutore praedicator, unius uxoris virum (I Tim. III, 2) tam sacerdotem quam diaconum fieri debere mandavit. Quae omnia ita a vestrarum regionum despiciuntur episcopis, quasi in contrarium magis fuerint constituta.

PL 13, 1141B

迫害者から宣教者となった使徒はこれに従い、「一人の妻の夫」(一テモテ3:2)が司教にも助祭にもなるべきだと命じた。これらすべてが、諸君の地方の司教たちによって、まるで反対に定められたかのように軽んじられている。

5

Et quia non est nobis de hujusmodi usurpationibus negligendum, ne nos indignantis Domini vox justa corripiat, qua dicit: Videbas furem, et currebas cum eo, et ponebas tuam cum adulteris portionem (Psalm. XLIX, 18) : quid ab universis posthac ecclesiis sequendum sit, quid vitandum, generali pronuntiatione decernimus.

PL 13, 1142A

この種の不当な横取りを、我々は見過ごしてはならない。憤る主の正しい声が我々を叱らないためである。その声はこう言う。「汝は盗人を見て、彼とともに走り、姦通者たちとともに汝の分け前を置いた」(詩篇49:18)。そこで、今後すべての教会が何に従い、何を避けるべきかを、一般的な宣告によって決定する。

Documentum I, Caput XIII

第I項 第XIII章PL 13, 1142A
1

CAP. IX.--Ordinandorum aetas. Quicumque itaque se Ecclesiae vovit obsequiis a sua infantia, ante pubertatis annos baptizari, et lectorum debet ministerio sociari (Dist. 77, c. 3; Ivo p. 6, c. 91 et 92) .

PL 13, 1142A

第9章——叙階される者の年齢——。したがって、幼少のころから教会の奉仕に身を献げた者は、思春期の年より前に洗礼を受け、読師の務めに加えられるべきである(Dist. 77, c. 3; Ivo p. 6, c. 91 et 92)。

2

Qui accessu adolescentiae usque ad tricesimum aetatis annum, si probabiliter vixerit, una tantum, et ea, quam virginem communi per sacerdotem benedictione perceperit, uxore contentus, acolythus et subdiaconus esse debebit; postque ad diaconii gradum, si se ipse primitus continentia praeeunte dignum probarit, accedat.

PL 13, 1142A

彼は青年期に入ってから三十歳に至るまで、立派に生きたならば、ただ一人の妻で、しかも司教による共通の祝福によって処女として迎えた妻で満足して、侍祭および副助祭となるべきである。その後、助祭の階に進むがよい。ただし、まず自ら、節制に先導されて、自分がそれに値することを証明したならばである。

3

Ubi si ultra quinque annos laudabiliter ministrarit, congrue presbyterium consequatur. Exinde, post decennium, episcopalem cathedram poterit adipisci, si tamen per haec tempora integritas vitae ac fidei ejus fuerit approbata.

PL 13, 1143A

そこで五年を超えて称賛に値する仕方で奉仕したならば、ふさわしく司祭職に就くがよい。その後、十年を経て、これらの期間を通じて彼の生と信仰の無傷が認められたならば、司教の座を得ることができる。

Documentum I, Caput XIV

第I項 第XIV章PL 13, 1143A
1

CAP. X.--Qui vero jam aetate grandaevus, melioris propositi conversione provocatus, ex laico ad sacram militiam pervenire festinat, desiderii sui fructum non aliter obtinebit, nisi eo quo baptizatur tempore, statim lectorum aut exorcistarum numero societur, si tamen eum unam habuisse vel habere, et hanc virginem accepisse, constet uxorem.

PL 13, 1143A

第10章——すでに年老いた者で、より善き志への転向に促され、平信徒から聖なる軍務に至ろうと急ぐ者は、洗礼を受けるまさにその時に、ただちに読師あるいは祓魔師の数に加えられるのでなければ、自らの望みの実りを得ることはない。ただし、その者が一人の妻を持っていた、あるいは持っており、しかもこの妻を処女として迎えたことが確かである場合に限る。

2

Qui dum initiatus fuerit, expleto biennio, per quinquennium aliud acolythus et subdiaconus fiat, et sic ad diaconium, si per haec tempora dignus judicatus fuerit, provehatur.

PL 13, 1143A

彼は入信したうえで、二年を満たしたのち、さらに五年間、侍祭および副助祭となり、こうして、これらの期間にふさわしいと判断されたならば、助祭へと昇進させられる。

3

Exinde jam accessu temporum, presbyterium vel episcopatum, si eum cleri ac plebis edecumarit electio, non immerito sortietur.

PL 13, 1143B

その後、時の経過とともに、聖職者団と民の選びが彼を選び出したならば、司祭職あるいは司教職をふさわしく得るであろう。

Documentum I, Caput XV

第I項 第XV章PL 13, 1143B
1

CAP. XI.--Quisquis sane clericus (Dist. 84, c. 5; Ivo p. 6, c. 55) aut viduam, aut certe secundam conjugem duxerit, omni ecclesiasticae dignitatis privilegio mox nudetur, laica tantum sibi communione concessa; quam ita demum poterit possidere, si nihil postea, propter quod hanc perdat, admittat.

PL 13, 1143B

第11章——聖職者は誰であれ(Dist. 84, c. 5; Ivo p. 6, c. 55)、やもめを、あるいは二人目の妻を迎えたならば、教会の位のあらゆる特権をただちに剥奪され、平信徒としての交わりだけが認められる。これも、のちにそれを失うようなことを何もしない場合にのみ、保ちうる。

Documentum I, Caput XVI

第I項 第XVI章PL 13, 1144A
1

CAP. XII.--Feminas vero (Dist. 81, c. 31; Ivo p. 6, c. 52 et 187) non alias esse patimur in domibus clericorum, nisi eas tantum, quas propter solas necessitudinum causas habitare cum iisdem synodus Nicaena permisit (Can. 3. Vide concil. Carthagin. III, c. 17) .

PL 13, 1144A

第12章——女たちが聖職者の家にいることを、我々は、ニカイア会議が、ただ近親の関係のゆえにのみ彼らとともに住むことを許した者たちのほかには認めない(Dist. 81, c. 31; Ivo p. 6, c. 52 et 187)(Can. 3. Vide concil. Carthagin. III, c. 17)。

Documentum I, Caput XVII

第I項 第XVII章PL 13, 1144A
1

CAP. XIII.--Monachos quoque (16, q. 1, c. 29; Ivo p. 6, c. 53) quos tamen morum gravitas et vitae ac fidei institutio sancta commendat, clericorum officiis aggregari et optamus et volumus; ita ut qui intra tricesimum aetatis annum sunt, in minoribus per gradus singulos, crescente tempore, promoveantur ordinibus: et sic ad diaconatus vel presbyterii insignia, maturae aetatis consecratione, perveniant.

PL 13, 1144A

第13章——修道士もまた(16, q. 1, c. 29; Ivo p. 6, c. 53)、ただし品行の重厚さと、生と信仰の聖なる修養が推薦する者を、聖職者の務めに加えることを、我々は望み、願う。三十歳に満たない者は、時が進むにつれて、下位の位階を一段ずつ昇進させられ、こうして成熟した年齢での聖別によって、助祭職あるいは司祭職の印に至るように。

2

Nec saltu ad episcopatus culmen ascendant, nisi in his eadem, quae singulis dignitatibus superius praefiximus, tempora fuerint custodita.

PL 13, 1144B

飛び越えて司教職の頂へ登ってはならない。それぞれの位について先に我々が定めたのと同じ期間が、これらの者においても守られたのでなければ。

Documentum I, Caput XVIII

第I項 第XVIII章PL 13, 1145A
1

CAP. XIV.--Clerico nulli conceditur poenitentiam agere. Illud quoque nos par fuit providere, ut sicut poenitentiam agere cuiquam non conceditur clericorum, ita et post poenitudinem ac reconciliationem nulli umquam laico liceat honorem clericatus adipisci: quia quamvis sint omnium peccatorum contagione mundati, nulla tamen debent gerendorum sacramentorum instrumenta suscipere, qui dudum fuerint vasa vitiorum.

PL 13, 1145A

第14章——聖職者の誰にも悔悛を行うことは認められない——。我々は次のこともまた配慮するのが当然であった。聖職者の誰にも悔悛を行うことが認められないように、悔悛と和解ののちには、いかなる平信徒にも聖職の名誉を得ることが決して許されてはならない。たとえすべての罪の汚れから清められていようと、かつて悪徳の器であった者は、執り行うべき秘跡の道具をいかなるものも受けてはならないからである。

Documentum I, Caput XIX

第I項 第XIX章PL 13, 1145A
1

CAP. XV.--Et quia his omnibus, quae in reprehensionem veniunt, sola excusatio ignorationis obtenditur, cui nos interim, solius pietatis intuitu, necesse est clementer ignoscere: quicumque poenitens (Dist. 50, c. 56) , quicumque bigamus, quicumque viduae maritus, ad sacram militiam indebite et incompetenter irrepsit, hac sibi conditione a nobis veniam intelligat relaxatam, ut in magno debeat computare beneficio, si adempta sibi omni spe provectionis, in hoc in quo invenietur ordine, perpetua stabilitate permaneat: scituri posthac omnium provinciarum summi antistites, quod si ultra ad sacros ordines quemquam de talibus crediderint assumendum, et de suo, et de eorum statu quos contra canones et interdicta nostra provexerint, congruam ab apostolica sede promendam esse sententiam.

PL 13, 1145A

第15章——また、非難を受けるこれらすべてについては、ただ無知という弁明だけが差し出され、これには我々は、当面、ただ慈愛だけを顧みて、寛大に赦さねばならない。悔悛者であれ(Dist. 50, c. 56)、重婚者であれ、やもめを妻とした者であれ、不当かつ不適格に聖なる軍務に忍び込んだ者は誰でも、次の条件で我々から赦しが緩められたと理解すべきである。すなわち、昇進へのあらゆる望みを奪われて、見いだされたその位階に永続的な安定をもって留まるならば、それを大きな恵みとみなさねばならない。今後、すべての属州の最高位の司教たちは、もしこのような者のうち誰かをさらに聖なる位階に取り立てるべきだと考えたならば、自らの身分についても、規定と我々の禁令に反して昇進させた者たちの身分についても、使徒の座からふさわしい判決が下されるであろうことを知るべきである。

Documentum I, Caput XX

第I項 第XX章PL 13, 1146A
1

Ut Himerius haec statuta ecclesiis aliis nota faciat. Explicuimus, ut arbitror, frater charissime, universa quae digesta sunt in querelam: et ad singulas causas, de quibus per filium nostrum Bassianum presbyterum ad Romanam Ecclesiam, utpote ad caput tui corporis, retulisti, sufficientia quantum opinor responsa reddidimus.

PL 13, 1146A

ヒメリウスはこれらの規定を他の教会に知らせるべきである——。親愛なる兄弟よ、我々は、私が思うところでは、訴えとして整理されたすべてを説明し、あなたが我々の子、司祭バッシアヌスを通じて、あなたの体の頭であるローマ教会に報告した個々の案件についても、私の見るところ十分な答えを与えた。

2

Nunc fraternitatis tuae animum ad servandos canones et tenenda decretalia constituta magis ac magis incitamus, ut haec quae ad tua rescripsimus consulta, in omnium coepiscoporum nostrorum perferri facias notionem, et non solum eorum qui in tua sunt dioecesi constituti: sed etiam ad universos Carthaginenses ac Baeticos, Lusitanos atque Gallicios, vel eos, qui vicinis tibi collimitant hinc inde provinciis, haec, quae a nobis sunt salubri ordinatione disposita, sub litterarum tuarum prosecutione mittantur.

PL 13, 1146A

今、我々は、兄弟であるあなたの心を、規定を守り、教令の定めを堅持するよう、いよいよ強く促す。あなたの問い合わせに答えて我々が書いたこれらのことを、我々の同僚司教すべての知るところとなるようにせよ。あなたの管区に置かれた者たちだけでなく、カルタギネンシス、バエティカ、ルシタニア、ガッラエキアの人々〔いずれもヒスパニアの属州名〕にも、また、あなたに隣接する諸属州にあって、あちこちで境を接する者たちにも、我々が健全な秩序によって定めたこれらのことを、あなたの書簡を添えて送るようにせよ。

3

Et quamquam statuta sedis apostolicae vel canonum venerabilia definita, nulli sacerdotum Domini ignorare sit liberum: utilius tamen, et pro antiquitate sacerdotii tui, dilectioni tuae esse admodum poterit gloriosum, si ea, quae ad te speciali nomine generaliter scripta sunt, per unanimitatis tuae sollicitudinem, in universorum fratrum nostrorum notitiam perferantur: quatenus et quae a nobis non inconsulte, sed provide sub nimia cantela et deliberatione sunt salubriter constituta, intemerata permaneant, et omnibus in posterum excusationibus aditus, qui jam nulli apud nos patere poterit, obstruatur. Data tertio Idus Februarias, Arcadio et Bautone consulibus.

PL 13, 1146B

使徒の座の規定も、規定の尊ぶべき定めも、主の司教の誰にとっても、知らずにいる自由はない。とはいえ、あなたの司教職の古さにふさわしく、あなたの愛にとって、あなた個人の名で、しかし一般に向けて書かれたこれらのことが、あなたの同心ある配慮によって、我々の兄弟すべての知るところとなるなら、いっそう有益で、きわめて栄誉あることとなろう。そうすれば、我々が軽率にではなく、深い用心と熟慮のもとに先を見て健全に定めたことは、損なわれずに保たれ、今後あらゆる弁明に対して、我々のもとではすでに誰にも開かれえない道が、塞がれるであろう。発せられたのは、フェブルアリウス(二月)のイドゥスの三日前、アルカディウスとバウトが執政官の年〔西暦385年〕。

Documentum II

第II項PL 13, 1147A
1

Et quia quotiens de religione agitur, episcopos convenit judicare; si quando inter duas ecclesias fuerit orta contentio, usque ad synodum vel ante metropolim causa ecclesiastica deducatur.

PL 13, 1147A

また、信仰の事柄が問題になるたびに司教たちが裁くのがふさわしいので、もし二つの教会のあいだに争いが起きたときは、教会の案件は、教会会議にまで、あるいは首都〔の司教〕の前にまで持ち込まれるべきである。

2

Nihil liceat ante principem ulla ratione suspendi: sed quod agitur inter episcopos, episcoporum sententia terminetur.

PL 13, 1147A

何事も、いかなる理由でも、皇帝の前で係争に付されてはならない。司教たちのあいだで行われることは、司教たちの判決によって終結させられるべきである〔suspendi は「宙づりにされる=持ち出されて係属する」と取った〕。

3

Si quando evenerit, ut in ecclesia inveniatur simplex successor episcopus, ita ut ea, quae ab anteriore episcopo conquisita sunt vel conlata, per teporem simplicitatis auferantur, et perdat ecclesia per simplicitatem pontificis, quod inquisierat per prudentiam decessoris; cum inter ecclesiam et ecclesiam hujusmodi fuerit orta contentio, quandoque prudentior successerit, suggerendi illi aditus non negetur: quia, juxta statuta canonum, ecclesia ecclesiae praejudicium nullo tempore facit; nec potest charitas dividi, quae et unita est, et toto orbe diffusa.

PL 13, 1147A

もしも、ある教会に単純な後継の司教が見いだされ、前任の司教によって獲得され、あるいは授けられたものが、単純さゆえの怠慢によって奪われ、教会が、前任者の賢明さによって求めたものを、司教の単純さによって失うということが起きたなら、そのような争いが教会と教会のあいだに生じたとき、のちにより賢明な者が後を継いだならば、その者に申し立てる道は拒まれてはならない。規定(カノン)の定めによれば、教会が他の教会に対して先取り〔不利益な先例〕をなすことは、いかなる時にもないからである。また、一つであり全世界に広がっている愛は、分けられることができない。

4

Si quando inter duas ecclesias fuerit orta contentio, usque ad synodum vel ante metropolim causa ecclesiastica dedicatur.

PL 13, 1147B

もし二つの教会のあいだに争いが起きたときは、教会の案件は、教会会議にまで、あるいは首都〔の司教〕の前にまで導かれる〔底本は dedicatur。2.0.1 の deducatur と読む〕。

5

Nulli liceat ante principem ulla ratione suspendi: sed quod agitur inter episcopos, episcoporum sententia terminetur [ Ut veneratio sacerdotibus debetur innoxiis, ita et poena moderata inquietis atque dejectis.

PL 13, 1147B

誰も、いかなる理由でも、皇帝の前で係争に付されてはならない。司教たちのあいだで行われることは、司教たちの判決によって終結させられるべきである。〔以下、次節の「証明されたなら」までは底本で角括弧に入っている。ミーニュの脚注は、括弧内の語はシルモンが『テオドシウス法典』の付録に公刊したアルカディウスの法に属し、その冒頭をなすとする〕罪のない司教たちに崇敬が負われているのと同じく、騒ぎを起こす者や罷免された者には、節度ある刑罰が〔負われる〕。

6

Quemadmodum enim Deo servientes et divini sacerdotii integritate lucentes non solum vitam suam proprium praestant ornamentum, sed etiam subjectae plebi atque obedienti exemplum; ita ii, quorum indigniora sunt sub integritatis professione peccata, si exclusi degradatique ab episcopis comprobentur], nullatenus ab aliis episcopis recipiantur.

PL 13, 1147B

神に仕え、神の司教職の無傷さによって輝く者たちは、自らの生を固有の飾りとして示すだけでなく、服従する民にも手本を示す。同じように、無傷を標榜しながらその罪がいっそう恥ずべき者たちは、もし司教たちによって除名され降格されたことが証明されたなら〔底本の角括弧はここで閉じる〕、他の司教たちによって決して受け入れられてはならない。

7

Si quando sic evenerit, ut in ecclesia inveniatur simplex successor episcopus: ita ut in ea, quae ab anteriore episcopo ecclesiae conquesita sunt vel conlata, per teporem simplicis auferantur, et perdat ecclesia per simplicitatem pontificis, quod acquisierat per prudentiam decessoris; cum inter ecclesiam et ecclesiam hujusmodi fuerit orta contentio, quandoque prudentior successerit, suggerendi illi aditus non negetur: quia, juxta statuta canonum, ecclesia ecclesiae praejudicium nullo tempore facit; nec potest charitas dividi, quae unita est, et toto orbe diffusa.

PL 13, 1147C

もしも、ある教会に単純な後継の司教が見いだされ、前任の司教によって教会のために獲得され〔底本は conquesita。conquisita と読む〕、あるいは授けられたものが、単純な者の怠慢によって奪われ〔底本は ita ut in ea, quae…。in は余分で、2.0.3 の ea, quae と同じに取った〕、教会が、前任者の賢明さによって獲得したものを、司教の単純さによって失うということが起きたなら、そのような争いが教会と教会のあいだに生じたとき、のちにより賢明な者が後を継いだならば、その者に申し立てる道は拒まれてはならない。規定(カノン)の定めによれば、教会が他の教会に対して先取り〔不利益な先例〕をなすことは、いかなる時にもないからである。また、一つであり全世界に広がっている愛は、分けられることができない。

8

Si per simplicem episcopum res ecclesiae amissae fuerint, successori ejus suggerendi aditus non negetur, et, juxta sententiam canonum, ecclesiae praejudicium nullo tempore fiat: quia una est in toto orbe diffusa.

PL 13, 1148A

もし単純な司教によって教会の財産が失われたならば、その後継者に申し立てる道は拒まれてはならず、また規定(カノン)の判決に従い、教会に対する先取りはいかなる時にも成り立たない。一つのものとして全世界に広がっている〔教会〕だからである。

Documentum III

第III項PL 13, 1148C
1

Dilectissimo fratri ANYSIO SIRICIUS. Etiam dudum, frater charissime, per Candidianum episcopum, qui nos praecessit ad Dominum, hujusmodi litteras dederamus, ut nulla licentia esset sine consensu tuo in Illyrico episcopos ordinare praesumere: quae utrum ad te pervenerint, scire non potui.

PL 13, 1148C

いとも愛する兄弟アニュシウスへ、シリキウスより。親愛なる兄弟よ、すでに先にも、我々に先立って主のもとへ逝った司教カンディディアヌスを通じて、あなたの同意なしにイリュリクムで司教を叙階しようとすることにはいかなる許可もない、という旨の書簡を、我々は与えていた。それがあなたのもとへ届いたかどうか、私は知ることができなかった。

2

Multa enim gesta sunt illic per contentionem ab episcopis in ordinationibus faciendis, quod tua melius charitas novit.

PL 13, 1149A

そこでは、叙階を行うにあたって、司教たちによって争いのうちに多くのことがなされたからである。あなたの愛のほうがよく知っている。

3

Et ideo sollicite agere te oportet, ne, ut factum est, certatim in una ecclesia dum ordinare praesumunt indignos, veluti tres episcopos fecisse videantur.

PL 13, 1149A

それゆえ、あなたは注意深く行動せねばならない。以前になされたように、一つの教会で競い合って不相応な者たちを叙階しようとして、三人の司教を立てたかのように見えることのないようにである。

4

Ad omnem enim hujusmodi audaciam comprimendam vigilare debet instantia tua, Spiritu in te sancto fervente: ut vel ipse, si potes, vel quos judicaveris episcopos idoneos cum litteris dirigas dato consensu, qui possit in ejus locum qui defunctus vel depositus fuerit, catholicum episcopum, et vita et moribus probatum, secundum Nicaenae synodi statuta, vel ecclesiae Romanae clericum de clero meritum ordinare.

PL 13, 1149A

この種のあらゆる大胆さを抑えるために、あなたの熱意は目覚めていなければならない。聖なる霊があなたのうちに燃えているのだから。あなた自身が、できるならば、あるいはあなたが適任と判断した司教たちを、同意を与えた書簡を添えて派遣し、死去あるいは罷免された者の後任として、公同の司教で、生き方と品行において試されている者を、ニカイア会議の規定に従って、あるいはローマ教会の聖職者団から功績のある聖職者を、叙階させるためである。

Documentum IV, Prooemium

第IV項 冒頭PL 13, 1149B
1

Dilectissimis fratribus et coepiscopis per Africam, SIRICIUS.

PL 13, 1149B

アフリカ全土の、いとも愛する兄弟であり同僚司教である諸君へ、シリキウスより。

Documentum IV, Caput I

第IV項 第I章PL 13, 1155C
1

Cum in unum plurimi fratres convenissemus ad sancti apostoli Petri reliquias, per quem et apostolatus et episcopatus in Christo coepit exordium, placuitque propter emergentes plurimas causas, quae in aliquantis non erant causae, sed crimina, de caetero sollicitudo esset unicuique in Ecclesia curam hujusmodi habere, sicut apostolus praedicat Paulus (Eph. V, 27) , talem Deo Ecclesiam exhibendam, non habentem maculam aut rugam, ne per alicujus morbidae ovis afflatum, conscientia nostra contaminata videretur.

PL 13, 1155C

我々多くの兄弟は、聖なる使徒ペトロの遺骨のもとに一つに集まった。彼を通して、キリストにおける使徒職も司教職も始まりを得た。そして、数多く生じる案件——そのうち幾つかは案件ではなく犯罪であった——のゆえに、次のことが定まった。今後は、使徒パウロが宣べるとおり(エフェソ5:27)、教会は、しみもしわもないそのような姿で神に差し出されるべきであるから、教会における各人がこの種の配慮を持つことに心を砕くように、と。それは、ある病んだ羊の息によって我々の良心が汚されたと見られることのないためである。

2

Qua de re, meliori consilio id sedit. Propter eos maxime, qui in praesenti, valetudine corporis aut fessae aetatis causa, adesse minime potuerunt, quo perpetua istiusmodi forma servetur, litteras tales dare placuit, non quae nova praecepta aliqua imperent, sed quibus ea, quae per ignaviam desidiamque aliquorum neglecta sunt, observari cupiamus, quae tamen apostolica et patrum constitutione sunt constituta, sicut scriptum est: State, et tenete traditiones nostras sive per verbum, sive per epistolam (II Thess. II, 14) .

PL 13, 1156A

このことについては、より善い判断によってそう決まった。とりわけ、いま、体の弱りや疲れた年齢のゆえに出席することがまったくできなかった者たちのために、この種の永続的な形が守られるよう、次のような書簡を与えることとした。それは何か新しい命令を課すものではなく、一部の者の怠惰と無為によって顧みられなくなったことが守られることを、我々が望むためのものである。そのことは、使徒と教父たちの定めによってすでに定められている。「立って、我々の伝承を、言葉によってであれ、書簡によってであれ、堅く守れ」と書かれているとおりである(二テサロニケ2:14)。

3

Illud certe vestram debet mentem, dilectissimi fratres, vehementius excutere, ut ab omni labe saeculi istius immunes ad Dei conspectum securique veniamus.

PL 13, 1156B

いとも愛する兄弟たちよ、確かに次のことが、諸君の心をいっそう激しく揺り動かすべきである。すなわち、この世のあらゆる汚れを免れ、恐れなく神の面前に至ることである。

4

Non enim erimus immunes, quia praesumus plebibus; cum scriptum sit, Cui multum creditum fuerit, plus ab eodem requiretur (Luc. XII, 43) .

PL 13, 1156B

我々は、民の上に立っているからといって免れるわけではない。「多くを託された者には、その者からより多くが求められる」と書かれているからである(ルカ12:43)。

5

Ergo quoniam non pro nobis tantum, sed pro populo credito cogimur praestare rationem, populum disciplina deifica humilem erudire debemus.

PL 13, 1156B

したがって、我々は自分自身のためだけでなく、託された民のためにも釈明を果たすよう迫られているのだから、神にかなう規律によって、謙虚な民を教え導かねばならない。

6

Exstiterunt enim nonnulli, qui statuta majorum non tenentes, castitatem Ecclesiae praesumptione sua violarunt, voluntatem populi sequentes, Deique judicium non timentes.

PL 13, 1156B

なぜなら、先人の規定を守らず、自らの僭越によって教会の貞潔を犯した者が幾人か現れたからである。彼らは民の意向に従い、神の裁きを恐れなかった。

Documentum IV, Caput II

第IV項 第II章PL 13, 1156B
1

Ergo ne pari more silentio connivere atque adhibere consensum talibus videamur, unde gehennae poenas possimus incurrere, dicente Domino, Furem videbas, et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX, 18) : haec sunt, quae deinceps intuitu divini judicii omnes catholicos episcopos expedit custodire.

PL 13, 1156B

それゆえ、我々が同じように沈黙によってそのような者たちを黙認し、同意を与えていると見られ、そのためにゲヘナの刑罰を招くことのないように——主が「汝は盗人を見て、彼とともに走り、姦通者たちとともに汝の分け前を置いた」と言っているとおり(詩篇49:18)——、以下は、今後、神の裁きを顧みて、すべての公同の司教が守るのが益となることである。

2

I. Primum, ut extra conscientiam sedis apostolicae, hoc est primatis, nemo audeat ordinare. Integrum enim judicium est, quod plurimorum sententia confirmatur. II.

PL 13, 1156C

I. 第一に、使徒の座、すなわち首位の司教の承知なしに、誰も叙階しようと企ててはならない。多くの者の判断によって確かめられた裁きこそが、完全な裁きだからである。II.

3

Ne unus episcopus episcopum ordinare praesumat propter arrogantiam, ne furtivum beneficium praestitum videatur. Hoc enim in synodo Nicaena (Can. 4) constitutum est et definitum. III.

PL 13, 1157A

一人の司教が、傲慢のゆえに司教を叙階しようと企てることのないように。それは、ひそかな恩恵が与えられたと見られないためである。これはニカイア会議で(Can. 4)定められ、決められている。III.

4

Item, si quis post remissionem peccatorum, cingulum militiae saecularis habuerit, ad clerum admitti non debet. IV. Ut mulierem, id est, viduam clericus non ducat uxorem. V. Ut is, qui laicus viduam duxerit, non admittatur ad clerum. VI.

PL 13, 1158A

同様に、もし誰かが罪の赦しののち、世俗の軍務の帯を帯びたならば、聖職者団に受け入れられてはならない。IV. 聖職者は、女、すなわちやもめを妻に迎えてはならない。V. 平信徒でやもめを妻に迎えた者は、聖職者団に受け入れられてはならない。VI.

5

Ut de aliena Ecclesia ordinare clericum nullus usurpet (Nicaen. concil. c. 7, Antioch. c. 22, Sardic. c. 18 et 19) . VII. Ut abjectum clericum alia Ecclesia non admittat (Nicaen. concil. c. 5, Antioch. c. 6, Sardic. c. 16) . VIII.

PL 13, 1159A

他の教会に属する聖職者を、誰も僭越に叙階してはならない(Nicaen. concil. c. 7, Antioch. c. 22, Sardic. c. 18 et 19)。VII. 罷免された聖職者を、他の教会が受け入れてはならない(Nicaen. concil. c. 5, Antioch. c. 6, Sardic. c. 16)。VIII.

6

Ut venientes a Novatianis vel Montensibus, per manus impositionem suscipiantur, praeter eos quos rebaptizant.

PL 13, 1159A

ノウァティアヌス派あるいはモンテンセス〔ドナトゥス派のローマでの呼び名〕から来る者は、按手によって受け入れられるべきである。ただし、彼らが再び洗礼を授けた者たちは除く。

Documentum IV, Caput III

第IV項 第III章PL 13, 1160A
1

Praeterea quod dignum et pudicum et honestum est suademus, ut sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non coeant (Aeneas Paris. lib. cont. Graec. c. 102) ; quia in ministerio, ministerii quotidianis necessitatibus, occupantur.

PL 13, 1160A

さらに、品位あり、慎みあり、また立派であることとして、我々は勧める。司教と助祭は、自らの妻と交わらないようにと(Aeneas Paris. lib. cont. Graec. c. 102)。彼らは務めの中で、務めの日々の必要によって、手がふさがっているからである。

2

Ad Corinthios namque sic Paulus scribit, dicens: Abstinete vos, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5) .

PL 13, 1160A

コリントの人々にパウロはこう書いて言う。「汝らは慎め、祈りに専念するために」(一コリント7:5)。

3

Si ergo laicis abstinentia imperatur, ut possint deprecantes audiri: quanto magis sacerdos utique omni momento paratus esse debet, munditiae puritate securus, ne aut sacrificium offerat, aut baptizare cogatur?

PL 13, 1160A

では、平信徒に、祈る者が聞き入れられうるよう節制が命じられるなら、まして司教は、どんなときにも備えができていなければならず、清さの純潔によって安んじていなければならないではないか。犠牲を捧げるにせよ、洗礼を授けざるをえなくなるにせよ、〔その時に備えを欠くことの〕ないようにである〔ミーニュの脚注は、この句の本来の意味は、司教がどんなときにも捧げ、洗礼を授ける備えができていなければならないということであり、洗礼を授けるよう求められえない時はないのだから、この言い方に不合理はないとする〕。

4

Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quid faciat? Excusabit? Quo pudore, qua mente usurpabit? Qua conscientia, quo merito hic exaudiri se credit, cum dictum sit: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum (Tit. I, 15) ?

PL 13, 1160A

もし彼が肉の欲望によって汚れているなら、どうするというのか。言い訳をするのか。いかなる恥をもって、いかなる心でその務めを行うのか。いかなる良心、いかなる功績によって、このような者が聞き入れられると信じるのか。「すべては清い者には清いが、汚れた者、信じない者には、何ひとつ清いものはない」と言われているのに(テトス1:15)。

5

Qua de re hortor, moneo, rogo, tollatur hoc opprobrium, quod potest jure etiam gentilitas accusare. Forte hoc creditur; quia scriptum est, Unius uxoris virum (I Tim. III, 2) . Non permanentem in concupiscentia generandi dixit, sed propter continentiam futuram.

PL 13, 1161A

このことについて、私は勧め、諭し、願う。異教徒たちでさえ正当に非難しうる、この恥辱が取り除かれるように。おそらく、次のように信じられているのだろう。「一人の妻の夫」と書かれているから(一テモテ3:2)、と。だが〔使徒は〕、〔そのような者が〕子をもうける欲望のうちに留まり続けることを言ったのではなく、来たるべき節制のゆえに言ったのである。

6

Neque enim integros non admisit, qui ait: Vellem autem omnes homines sic esse, sicuti et ego (I Cor. VII, 7) . Et apertius declarat dicens: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu (Rom. VIII, 8) .

PL 13, 1161A

「私は、すべての人が私のようであることを望む」と言った者が、純潔を保つ者たちを受け入れなかったわけではない(一コリント7:7)。さらに彼はいっそう明らかに宣言して言う。「肉にある者は神に喜ばれることができない。だが汝らはもはや肉にではなく霊にある」(ローマ8:8)。

Documentum IV, Caput IV

第IV項 第IV章PL 13, 1161B
1

Haec itaque, fratres, si plena vigilantia fuerint ab omnibus observata, cessabit ambitio, dissensio conquiescet, haereses et schismata non emergent, locum non accipiet diabolus saeviendi, manebit unanimitas, iniquitas superata calcabitur, charitas spiritali fervore flagrabit, pax praedicata labiis cum voluntate concordabit: pax utique Dei nostri, quam Salvator ipse jam proximus passioni servandam esse praecepit (Joan. XIV, 27) , et haereditario nobis jure reliquit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Philip. II, 2 et 3) : et dictum Apostoli (I Thess. II, 4) , ut unanimes, unum sentientes, permaneamus in Christo, nihil per contentionem nobis, neque per inanem gloriam vindicantes, nec hominibus, sed Deo nostro salvatori placeamus.

PL 13, 1161B

兄弟たちよ、これらのことが、すべての者によって十全な注意をもって守られるならば、野心はやみ、不和は静まり、異端と分派は現れず、悪魔は荒れ狂う場を得ず、一致は保たれ、不正は打ち負かされて踏みつけられ、愛は霊の熱をもって燃え、唇で宣べられた平和は意志と一致するであろう。それはまさに我々の神の平和であり、救い主自身が、受難が間近に迫ったときに、守るべきものとして命じ(ヨハネ14:27)、相続の権利によって我々に残したものである。「私の平和を汝らに与える。私の平和を汝らに残す」と言って(フィリピ2:2, 3)〔引照の番号は刷られたまま写した〕。また使徒の言葉(一テサロニケ2:4)は、我々が心を一つにし、一つのことを思ってキリストのうちに留まり、争いによっても空しい栄光によっても自分たちのために何も求めず、人々にではなく、我々の救い主である神に喜ばれるように、というものである。

2

His praeceptis omnibus si fideliter voluerimus obedire, (Philip. IV, 7) custodiet Dominus corpora nostra et animas nostras in diem, qua redditurus est unicuique secundum opera sua (Rom. II, 5) .

PL 13, 1162A

これらすべての命令に忠実に従おうとするならば(フィリピ4:7)、主は、一人一人にその業に従って報いる日まで、我々の体と魂を守るであろう(ローマ2:5)。

3

Si quis sane inflatus mente carnis suae, ab hac canonis ratione voluerit evagari, sciat se a nostra communione seclusum, et gehennae poenas habiturum.

PL 13, 1162A

もし誰かが、自分の肉の思いで高ぶり、この規定の道理からそれようとするならば、自らが我々の交わりから締め出され、ゲヘナの刑罰を受けることになると知るべきである。

Documentum IV, Caput V

第IV項 第V章PL 13, 1162A
1

Praeterea misericordia cum judicio esse debet. Talibus enim oportet labentibus manum porrigere, qui sic currentem non pertrahant in ruinam. Data Romae in concilio episcoporum 80 sub die 8 idus Januarias post consulatum Arcadii augusti et Bautonis v. c. cons.

PL 13, 1162A

さらに、慈しみは裁きとともにあるべきである。倒れかける者たちには手を差し伸べねばならない〔qui … non pertrahant の係りは定かでない。「そうすれば、倒れる者が、走っている者を破滅へ引きずり込むことがない」と取った〕。発せられたのは、ローマで、80人の司教の会議において、ヤヌアリウス(一月)のイドゥスの8日前、アウグストゥスであるアルカディウスと、いとも高貴な人バウトとの執政官職の後のことである〔v. c. cons. は vir clarissimus consul の略と解した〕。

Documentum V, Prooemium

第V項 冒頭PL 13, 1162A
1

Siricius papa orthodoxis per diversas provincias.

PL 13, 1162A

教皇シリキウスより、諸属州の正統信仰の者たちへ。

Documentum V, Caput I

第V項 第I章PL 13, 1162A
1

CAP. I.--Siricio ecclesiarum omnium cura. Cogitantibus nobis metum divini judicii, fratres charissimi, et post hanc vitam unumquemque prout gesserit recepturum, quid veniat in querelam tacere non licuit, sed nobis loqui necessitas imperavit, dicente propheta, Exalta ut tuba vocem tuam (Esa. LVIII, 1) .

PL 13, 1162A

第1章——シリキウスにはすべての教会への配慮がある——。親愛なる兄弟たちよ、我々が神の裁きへの畏れと、この生ののち各人がその行ったとおりに報いを受けるであろうことを思うとき、非難に値することが何であるかについて黙することは許されず、語ることを必要が我々に命じた。預言者が「ラッパのように汝の声を上げよ」と言っているとおりである(イザヤ58:1)。

2

Et cui omnium ecclesiarum cura est, si dissimulem, audiam Domino dicente: Rejicitis mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis (Marc. VII, 9) .

PL 13, 1162A

すべての教会への配慮を負う私が、もし見て見ぬふりをするなら、主がこう言うのを聞くことになろう。「汝らは、自分たちの伝承を立てるために、神の戒めを退けている」(マルコ7:9)。

3

Quid enim aliud est, rejicere mandatum Dei, quam privato judicio et humano consilio novis rebus constituendis liberius delectari?

PL 13, 1164B

神の戒めを退けるとは、私的な判断と人間の考えによって新しいことを制定して、気ままに喜ぶこと以外の何であろうか。

Documentum V, Caput II

第V項 第II章PL 13, 1164B
1

Majorum statuta non patitur violari. Magna cura adhibenda in clericorum ordinationibus. Perlatum itaque est ad conscientiam apostolicae sedis, contra ecclesiasticum canonem praesumi, et quae ita sunt a majoribus ordinata, ut ne vel levi susurro debeant violari, proprias quasdam novas observationes inducere, et praetermisso fundamento, supra arenam velle construere, dicente Domino: Non transferes terminos, quos constituerunt patres tui (Prov. XXII, 28) .

PL 13, 1164B

先人の規定が破られることを許さない。聖職者の叙階には大きな注意を払わねばならない——。さて、使徒の座の知るところとなった。教会の規定に反して企てが行われ、先人によって、わずかなささやきによってさえ破られてはならないほどに定められたことについて、自分たち独自の新しい慣行をいくつか持ち込み、土台を捨てて、砂の上に建てようとしているというのである。主が「汝の父たちが定めた境を動かしてはならない」と言っているのに(箴言22:28)。

2

Quod et Sanctus quoque Apostolus novi et veteris Testamenti praedicator monet, in quo locutus est Christus: State, inquit, et tenete traditiones vestras, quas didicistis sive per verbum, sive per epistolam (II Thess. II, 14) .

PL 13, 1164B

このことは、新約と旧約の宣べ伝える者であり、そのうちでキリストが語った、聖なる使徒もまた戒めている。「立って、汝らが学んだ汝らの伝承を、言葉によってであれ書簡によってであれ、堅く守れ」と彼は言う(二テサロニケ2:14)。

3

Qua de re videt vestra sinceritas, in sacris ministeriis aut in ordinationibus vestris quantum sacerdotum magna cura et diligens sollicitudo debeat observare.

PL 13, 1164C

これゆえ、諸君の誠実さは、聖なる奉仕あるいは諸君の叙階において、司教たちの大きな配慮と入念な心遣いがどれほど守られねばならないかを見ている。

4

Denique ad Timotheum loquitur: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis (I Tim. V, 22) .

PL 13, 1164C

さらに彼はテモテに語る。「誰にも性急に手を置いてはならない。他人の罪にあずかってはならない」(一テモテ5:22)。

5

Quod propterea memoratur, ut examine habito, et probitate morum et ecclesiastico labore sit commendatior, qui vocatur in medium ut summum sacerdotium possit accipere, probatus judicio, non favore; susceptus veritate, non gratia; apostolico ordine fultus, non praecipiti voluntate.

PL 13, 1164C

これが言及されるのは、吟味がなされたうえで、品行の誠実さと教会での労苦によって、より推奨される者が、最高の司教職を受けうるよう衆人の中へ呼び出されるためである。その者は、好意によってではなく判断によって試され、恩顧によってではなく真実によって受け入れられ、性急な意志によってではなく使徒の秩序に支えられている。

Documentum V, Caput III

第V項 第III章PL 13, 1164C
1

Ambitiosis non cedit Siricius. De quo, charissimi mihi, ante vestram sinceritatem hujusmodi litterae cucurrerunt multo fratrum et consacerdotum consensu, ut hac vestra subscriptione firmata ecclesiastici canonis dispositio quae apud Nicaeam tractata est, confirmata suo merito fundatissima permaneret: ut tales videlicet ad ecclesiasticum ordinem permitterentur accedere, quales apostolica auctoritas jubet, non quales dico, vel eos qui cingulo militiae saecularis astricti olim gloriati sunt.

PL 13, 1164C

シリキウスは野心ある者たちに譲らない——。このことについて、私にとって親愛なる者たちよ、諸君の誠実さの前に、この種の書簡が、多くの兄弟や同僚の司教の同意をもって送られた。それは、諸君のこの署名によって堅められ、ニカイアで取り扱われた教会の規定の定めが、確証され、それにふさわしくいとも堅固に保たれるためであった。すなわち、使徒の権威が命じるような者たちが教会の位階に進むことを許されるべきであって、私が言うような者たち〔non quales dico の文意は定かでない。「以下に私が述べるような者」と取った〕、あるいは世俗の軍務の帯に縛られて、かつてそれを誇った者たちであってはならない。

2

Qui postea quam pompa saeculari exsultaverunt, aut negotiis reipublicae optaverunt militare, aut curam mundi tractare, adhibita sibi quorumdam manu, et proximorum favore stipati, hi frequenter ingeruntur auribus meis, ut episcopi esse possint, qui per traditionem et Evangelicam disciplinam esse non possunt.

PL 13, 1165A

彼らは、世俗の見せびらかしに浮かれたのち、国家の務めに従事することを、あるいは世の配慮を扱うことを望み、ある者たちの手を借り、近しい者たちの好意に囲まれて、しばしば私の耳に押し込まれる。伝承と福音の規律によっては司教になれない者たちが、司教になれるようにと。

3

Quantis hoc aliquoties certatum est viribus? Sed nihil tale potuit elici, quae ratio non compellit. Etiam de longinquo veniant ordinandi, ut digni possint et plebis et nostro judicio comprobari.

PL 13, 1165A

この件は、時にどれほどの力で争われたことか。だが、道理が強いないようなことは、何ひとつ引き出せなかった。叙階されるべき者は遠方からでも来るがよい。民の判断によっても、我々の判断によっても、ふさわしいと認められうるように。

Documentum V, Caput IV

第V項 第IV章PL 13, 1165B
1

CAP. II.--Monachi vagi ab episcopis, ut sumptibus parcant, ordinantur. Quantum illicitum sit illud, aestimari non potest, ut transeuntes (sive simulent, sive sint monachi, quod se appellant), quorum nec vitam possumus scire nec baptismum, quorum fidem incognitam habemus nec probatam, nolint sumptibus adjuvare, sed statim aut diaconos facere, aut presbyteros ordinare festinent, aut, quod est gravius, episcopos constituere non formident.

PL 13, 1165B

第2章——放浪の修道士が、費用を惜しむ司教たちによって叙階される——。次のことがどれほど許されないか、見積もることもできない。通りがかりの者たち——彼らは自称するとおりの修道士を装っているのか、それとも本当にそうなのか——、その生き方も洗礼も我々は知ることができず、その信仰も知られず試されてもいないのに、費用で助けることを望まず、かわりにただちに助祭にし、あるいは司祭に叙階することを急ぎ、さらに重いことには、司教に立てることを恐れない、ということである。

2

Charius apud illos dari sumptum est transeunti, quam sacerdotium. Non retenti, inde in superbiam exaltantur, inde insuper ad perfidiam cito corruunt; quia fidem veram in ecclesiasticis toto orbe peregrini discere non asseruntur.

PL 13, 1165B

彼らのもとでは、通りがかりの者に費用を与えることのほうが、司教職を与えることよりも惜しまれる。引き留められなければ、そこから彼らは高慢に舞い上がり、そのうえそこから速やかに背信に堕ちる。教会のことでは全世界のよそ者である彼らは、真の信仰を学んだとは認められないからである〔in ecclesiasticis toto orbe の係りは定かでない。「教会の事柄では、全世界のどこでもよそ者」と取った〕。

Documentum V, Caput V

第V項 第V章PL 13, 1166A
1

CAP. III.--Ne legis loco ducatur quod semel ac secundo necessitas extorsit. Certe etiam illud non fuit praetermittendum, ut quod semel aut secundo necessitas haereticorum intulit contra apostolica praecepta velut lege licitum coepisse praesumi, neophytum (I Tim. III, 6) vel laicum, qui nullo ecclesiastico functus fuerit officio, inconsiderate vel presbyterum vel diaconum ordinare: quasi meliores Apostolis sint, quorum audeant mutare praeceptum.

PL 13, 1166A

第3章——一度二度、必要に迫られて強いられたことを、法のようにみなしてはならない——。確かに、次のこともまた見過ごしてはならなかった。異端者たちの必要が一度か二度、使徒の命令に反してもたらしたことを、あたかも法によって許されたことのように行い始めて、新参者(一テモテ3:6)や、いかなる教会の務めも果たしたことのない平信徒を、思慮なく司祭にも助祭にも叙階することである。あたかも自分たちが使徒たちよりも優れていて、その命令をあえて変えるかのようである。

2

Et qui non didicit, jam docere compellitur. Ita nullus reperitur idoneus clericorum? Nec inter diaconos, nec inter alios clericos invenitur, qui sacerdotio dignus habeatur; sed ad condemnationem Ecclesiae laicus postulatur? Quod ne fiat ultra, admoneo.

PL 13, 1166A

そして、学んだことのない者が、もう教えることを強いられる。では、聖職者の中に適任者は誰も見つからないのか。助祭の中にも、他の聖職者の中にも、司教職にふさわしいとされる者は見いだされず、教会の断罪のために、平信徒が求められるのか。これがこれ以上行われないよう、私は戒める。

3

Praedico, ut unam fidem habentes, unum etiam in traditione sentire debeamus, probantes nos unanimes atque concordes, pacifici in Christo et in observationibus apostolicis habere charitatem.

PL 13, 1166B

私は宣言する。唯一の信仰を持つ我々は、伝承においても一つのことを思うべきであり、心を一つにし、一致し、キリストにあって平和を保つ者として、また使徒の遵守事項において愛を保つ者として、自らを示すべきであると。

4

Medio itaque Patre, et unigenito Filio ejus, et Spiritu sancto, et unius divinitatis Trinitate, convenio, ut in his fides catholica et disciplina nostra permaneat.

PL 13, 1166B

それゆえ、父と、その独り子である子と、聖なる霊と、唯一の神性である三位一体を間に置いて〔medio の意は定かでない。証人に立てる意に取った〕、私は訴える。これらにおいて、公同の信仰と我々の規律が保たれるように、と。

5

Nec quisquam putet, tamquam ordinationes terrenas fieri, cum coeleste sit sacerdotium, ut fidelibus gloria maneat dignitatis ejusdem, et ante tribunal Christi ex hinc non habeat quod accuset.

PL 13, 1166B

叙階は地上のものとして行われるのだと、誰も考えてはならない。司教職は天のものなのだから。それは、信徒に同じ位の栄光が残り、キリストの法廷の前で、これから先に告発すべきことが何もないためである。

Documentum VI, Caput I

第VI項 第I章PL 13, 1166B
1

Joviniani quae doctrina diabolo auctore. --Optarem semper, fratres charissimi, dilectionis et pacis vestrae sinceritati gaudia nuntiare, ita ut vicissim discurrentibus litteris, sospitatis vestrae juvarentur indicio.

PL 13, 1166B

ヨウィニアヌスの教えは、悪魔を創始者としている——。親愛なる兄弟たちよ、私はつねに、諸君の愛と平和の誠実さに喜ばしい知らせを告げることを願っていた。書簡が互いに行き交い、諸君の無事の知らせによって我々が助けられるようにするためである。

2

At vero quia non patitur nos quiete ab incursione sua vacare hostis antiquus ab initio mendax, inimicus veritatis, aemulus hominis, quem ut deciperet, se ante decepit; pudicitiae adversarius, luxuriae magister, crudelitatibus pascitur; abstinentia puniendus, odit jejunia, ministris suis praedicantibus dum dicit esse superflua, spem non habens de futuris, Apostoli sententia repercussus, dicentis: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (I Cor. XV, 32) .

PL 13, 1168B

しかし、古き敵は、我々が平穏にその襲撃から解放されていることを許さない。彼は初めから偽る者であり、真理の敵、人の競争相手であり、人を欺くために、まず自らを欺いた。純潔の敵、放縦の師であり、残酷さを糧とする。節制によって罰せられるべき者として、断食を憎み、自分の手下たちに、それは余計なものだと言わせて宣べさせる。来るべきものへの望みを持たず、使徒の言葉に打ち返される。その使徒は言う。「食べ、飲もう。明日、我々は死ぬのだから」(一コリント15:32)。

Documentum VI, Caput II

第VI項 第II章PL 13, 1168B
1

Quam perniciosa dum latebat. --O infelix audacia! o desperatae mentis astutia! Jam incognitus sermo haereticorum intra Ecclesiam cancri more serpebat: ut occupans pectus, totum hominem praecipitaret in mortem.

PL 13, 1168B

それが潜んでいたあいだ、いかに有害であったか——。ああ、不幸な大胆さよ。ああ、絶望した心の狡猾さよ。すでに、知られざる異端者たちの言葉が、教会の内で癌のように這い広がっていた。胸を占領して、全人を死へ突き落とすほどにである。

2

Et nisi Dominus Sabaoth laqueum, quem paraverat, dirupisset, scena tanti mali et hypocrisis publicata multorum simplicium corda traxerat in ruinam: quia facile ad deteriorem partem mens humana transducitur, volens per spatiosa volitare, quam arctae viae iter cum labore transire.

PL 13, 1168B

もし万軍の主が、彼の仕掛けた罠を断ち切らなかったならば、これほどの悪の舞台と偽善とが公にされて、多くの素朴な者たちの心を破滅へ引きずっていたであろう。人の心は、狭い道の旅を労苦して渡るよりも、広い所を飛び回ることを望んで、たやすく悪いほうへ連れ去られるからである。

Documentum VI, Caput III

第VI項 第III章PL 13, 1168C
1

Qui detecta et damnata. Nuptiis intersunt sacerdotes. --Qua de re necessarium satis fuit, dilectissimi mihi, quae hic gesta sunt, ad vestram conscientiam cognoscenda mandare: ne ignorantia cujuspiam sacerdotis, pessimorum hominum Ecclesiam irrumpentium, sub religioso nomine, contagio violaret: sicut scriptum est Domino dicente: Multi venient ad vos in vestimentis ovium, intus autem sunt lupi rapaces; a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15 et 16) .

PL 13, 1168C

彼らの教えは暴かれ、断罪された〔小見出しは Qui。Quae(それは)の誤りか〕。婚姻に司教たちが立ち会う——。このことについて、私にとって最愛の者たちよ、ここで行われたことを、諸君の知るところとなるよう伝えることは、十分に必要であった。それは、教会に押し入る最悪の人々の、敬虔な名のもとでの伝染が、いずれかの司教の無知によって教会を損なうことのないためである。主が言って、こう書かれているとおりである。「多くの者が羊の衣を着て汝らのもとに来るが、内側は貪欲な狼である。汝らは彼らをその実によって見分ける」(マタイ7:15, 16)。

2

Hi sunt videlicet, qui subtiliter Christianos sese jactant: ut sub velamento pii nominis gradientes, domum orationis ingressi, sermonem serpentinae disputationis effundant; ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X, 3) , atque a veritate catholica avertendo, ad suae doctrinae rabiem diabolico more transducant, atque ovium simplicitatem defraudent.

PL 13, 1169A

彼らこそ、巧妙に自らをキリスト教徒と誇る者たちである。敬虔な名の覆いのもとに歩み、祈りの家に入って、蛇のごとき論議の言葉を注ぎ出す。「暗がりで心の正しい者たちを射る」ためであり(詩篇10:3)、公同の真理から遠ざけて、悪魔の流儀で自分たちの教えの狂気へ引き込み、羊たちの素朴さを騙し取るためである。

3

Et quidem multarum haeresum malignitatem ab apostolis nunc usque didicimus, et experti probavimus: sed numquam tales canes Ecclesiae mysterium latratibus fatigaverunt, quales nunc subito hostes fidei erumpentes, doctrina perfidiae pullulata, cujus sint discipuli, verborum fructibus prodiderunt.

PL 13, 1169A

我々は確かに、使徒たちの時から今に至るまで、多くの異端の悪意を学び、経験して確かめてきた。しかし、今、突然現れ出て、背信の教えが芽吹いたことによって、自分たちが誰の弟子であるかを言葉の実で明らかにした、信仰の敵たちのような犬どもが、教会の奥義を吠え声で悩ませたことは、かつてなかった。

4

Namque cum alii haeretici singula sibi genera quaestionum male intelligendo proposuerint convellere atque concerpere de divinis institutionibus; isti non habentes vestem nuptialem (Matth. XXII, 12) , sauciantes Catholicos, novi ac veteris Testamenti, ut dixi, continentiam pervertentes, et spiritu diabolico interpretantes, illecebroso atque ficto sermone aliquantos Christianos coeperunt jam vastare, atque suae dementiae sociare, intra se continentes nequitiae suae virus.

PL 13, 1170A

他の異端者たちは、誤解することによって、神の制度のうち個々の種類の問題を、それぞれ覆し、引き裂こうと企てた。これに対し、この者たちは、婚礼の衣を着ておらず(マタイ22:12)、公同の者たちを傷つけ、新約と旧約の節制を、先に述べたように曲げ、悪魔の霊で解釈して、誘惑的で偽りの言葉によって、すでに幾人かのキリスト教徒を荒らし、自分たちの狂気に結びつけ始めた。彼らは自らのうちに、その邪悪の毒を保っている。

5

Verum electi blasphemias suas conscriptione temeraria publice prodiderunt, et desperatae mentis furore conciti, passim in favorem gentilium publicarunt.

PL 13, 1170A

しかし、選ばれた者たち〔electi は、皮肉か、elati(高ぶった者たち)の誤りか、定かでない〕は、自らの瀆神を無謀な著作によって公然と明らかにし、絶望した心の狂気に駆り立てられて、異教徒たちの歓心を得ようと、至るところで公にした。

6

Sed a fidelissimis Christianis, viris genere optimis, religione praeclaris, ad meam humilitatem subito scriptura horrifica videtur esse delata: ut sacerdotali judicio detecta divinae legi contraria, spiritali sententia deleretur.

PL 13, 1170A

しかし、いとも忠実なキリスト教徒たち、生まれの最もよい、信仰に卓越した人々によって、私の卑小な身のもとへ、突然、恐ろしい文書が持ち込まれた。それは、司教の裁きによって、神の法に反するものとして暴かれ、霊的な判決によって消し去られるためであった。

7

Nos sane nuptiarum vota non aspernantes accipimus, quibus velamine intersumus: sed virgines, quas nuptiae creant, Deo devotas majore honorificentia muneramus. Facto igitur presbyterio, constitit doctrinae nostrae, id est Christianae legi, esse contrariam.

PL 13, 1171A

我々は確かに、婚姻の誓いを軽んじることなく受け入れ、〔花嫁の〕ヴェールをもってそれに立ち会う。しかし、婚姻が生み出す処女たち、神に献げられた者たちには、いっそう大きな栄誉をもって贈り物をする。そこで司祭団が開かれ、それ〔この文書〕が我々の教え、すなわちキリスト教の律法に反することが確定した。

Documentum VI, Caput IV

第VI項 第IV章PL 13, 1171A
1

Haeresis novae incentores damnantur. Unde Apostoli secuti praeceptum (Gal. I, 9) , quia aliter quam quod accepimus annuntiabant, omnium nostrum tam presbyterorum et diaconorum, quam etiam totius cleri, unam scitote fuisse sententiam, ut Jovinianus, Auxentius, Genialis, Germinator, Felix, Plotinus, Martianus, Januarius et Ingeniosus, qui incentores novae haeresis et blasphemiae inventi sunt, divina sententia et nostro judicio in perpetuum damnati extra Ecclesiam remanerent.

PL 13, 1171A

新しい異端の扇動者たちが断罪される——。それゆえ、使徒の命令に従い(ガラテヤ1:9)——彼らは、我々が受けたものと異なることを告げていたので——、諸君は、我々すべて、すなわち司祭や助祭、また聖職者団全体の、一つの判断があったと知るがよい。すなわち、新しい異端と瀆神の扇動者と見いだされたヨウィニアヌス、アウクセンティウス、ゲニアリス、ゲルミナトル、フェリクス、プロティヌス、マルティアヌス、ヤヌアリウス、インゲニオススは、神の判決と我々の裁きによって永久に断罪され、教会の外にとどまるべきである、と。

2

Quod custodituram sanctitatem vestram non ambigens, haec scripta direxi per fratres et compresbyteros meos Crescentem, Leopardum et Alexandrum, qui religiosum officium fidei possint spiritu adimplere ferventi.

PL 13, 1171B

諸君の聖性がこれを守るであろうことを疑わず、私はこの書を、我が兄弟であり同僚の司祭であるクレスケンス、レオパルドゥス、アレクサンデルを通じて送った。彼らは、燃える霊をもって、信仰の敬虔な務めを果たすことができる者たちである。

Documentum VII, Prooemium

第VII項 冒頭PL 13, 1172A
1

Dilectissimis fratribus ANYSIO et caeteris episcopis per Illyricum constitutis, SIRICIUS.

PL 13, 1172A

親愛なる兄弟アニュシウスと、イリュリクム全域に置かれたその他の司教たちへ、シリキウス。

Documentum VII, Caput I

第VII項 第I章PL 13, 1172A
1

Bonoso et ejus accusatoribus judices dati. --Accepi litteras vestras de Bonoso episcopo, quibus vel pro veritate, vel pro modestia, nostram sententiam sciscitari voluistis.

PL 13, 1172A

ボノススとその告発者たちに裁判官が与えられた。——司教ボノススについての諸君の書簡を受け取った。そこで諸君は、真理のためか、あるいは慎みのためか、我々の判断を尋ねようとした。

2

Sed cum hujusmodi fuerit concilii Capuensis judicium, ut finitimi Bonoso atque ejus accusatoribus judices tribuerentur, et praecipue Macedones, qui cum episcopo Thessalonicensi de ejus factis vel cognoscerent: advertimus quod nobis judicandi forma competere non posset.

PL 13, 1172A

しかし、カプア会議の裁きは、ボノススとその告発者たちに近隣の者たちが裁判官として与えられるべきこと、とりわけマケドニアの人々が、テッサロニケの司教とともにその所業を審理すべきことを定めたものであったから、裁く手続きは我々には属しえないと我々は認めた。

3

Nam si integra esset hodie synodus, recte de iis, quae comprehendit vestrorum scriptorum series, decerneremus. Vestrum est igitur, qui hoc recepistis judicium, sententiam ferre de omnibus, nec refugiendi vel elabendi vel accusatoribus vel accusato copiam dare. Vicem enim synodi recepistis, quos ad examinandum synodus elegit.

PL 13, 1177A

というのも、もし今日も会議が欠けずに開かれたままであったなら、諸君の書面の連なりが含む事柄について、我々は正しく決定を下すであろう。ゆえにこの裁きを受けた諸君にこそ、すべてについて判決を下す務めがあり、告発者にも被告にも、逃げ、またすり抜ける余地を与えてはならない。実に諸君は、会議が審理のために選んだ者として、会議の代理を引き受けたのである。

Documentum VII, Caput II

第VII項 第II章PL 13, 1177A
1

Bonosus interdictam sibi ecclesiam irrumpere cogitans, ab Ambrosio dissuadetur. --Denique cum Bonosus episcopus post judicium vestrum misisset ad fratrem nostrum Ambrosium, qui ejus sententiam consuleret, interdictam sibi ecclesiam irrumpere atque ingredi; responsum est ei, quod nihil temerandum foret, sed omnia modeste, patienter, ordine gerenda, neque contra sententiam vestram tentandum aliquid; ut quod videretur vobis justitiae convenire, statueretis, quibus hanc synodus dederat auctoritatem.

PL 13, 1177A

ボノススは、自分に禁じられた教会に押し入ろうと考えたが、アンブロシウスに思いとどまらされた。——さて、司教ボノススは諸君の裁きののち、我々の兄弟アンブロシウスのもとへ使いを送り、自分に禁じられた教会に押し入って入ることについて、その意見を求めた。彼には、何一つ軽率に侵してはならず、すべては慎み深く、忍耐をもって、秩序にしたがって行うべきであり、諸君の判決に逆らって何事も試みてはならない、と答えられた。会議がこの権威を授けた諸君が、正義にかなうと見える事柄を定めるように、というのである。

2

Ideo primum est, ut ii judicent, quibus judicandi facultas est data: vos enim totius, ut scripsimus, synodi vice decernitis; nos quasi ex synodi auctoritate judicare non convenit.

PL 13, 1177B

それゆえ第一に、裁く権能を与えられた者たちが裁くべきである。実に諸君は、我々が書いたとおり、会議全体の代理として決定を下している。我々が会議の権威によるかのように裁くのはふさわしくない。

Documentum VII, Caput III

第VII項 第III章PL 13, 1177B
1

Bonosi error de filiis Mariae. Judaeis favet. -- Sane non possumus negare de Mariae filiis jure reprehensum, meritoque vestram sanctitatem abhorruisse, quod ex eodem utero virginali, ex quo secundum carnem Christus natus est, alius partus effusus sit.

PL 13, 1177B

ボノススの、マリアの子らについての誤り。ユダヤ人に肩入れしている。——確かに、マリアの子らについて〔ボノススが〕正当に咎められたこと、また、肉によればキリストが生まれたのと同じおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕の胎から別の出産が流れ出たということを、諸君の聖性が当然のこととして忌み嫌ったことを、我々は否定できない。

2

Neque enim elegisset Dominus Jesus nasci per virginem, si eam judicasset tam incontinentem fore, ut illud genitale Dominici corporis, illam aulam Regis aeterni, concubitus humani semine coinquinaret.

PL 13, 1177B

というのも、主イエスは、もし彼女が、主の体の生みの場、永遠の王の広間を、人の交わりの種で汚すほど不節制であろうと判断していたなら、おとめを通して生まれることを選ばなかったであろうから。

3

Qui enim hoc astruit, nihil aliud nisi perfidiam Judaeorum astruit, qui dicunt eum non potuisse nasci ex virgine. Nam si hanc accipiant a sacerdotibus auctoritatem, ut videatur Maria partus fudisse plurimos, majore studio veritatem fidei expugnare contendent.

PL 13, 1177C

これを主張する者は、彼がおとめから生まれえなかったと言うユダヤ人たちの不信を主張するのでなくて何であろう。もし彼らが司教たちから、マリアが多くの子を産んだと見えるようにするこの権威を受け取るなら、彼らはいっそう熱心に信仰の真理を攻め落とそうと努めるであろう。

Documentum VII, Caput IV

第VII項 第IV章PL 13, 1177C
1

Refutatur. --Et ubi est illud quod scriptum est, dicente Domino ad matrem de Joanne Evangelista, Mulier, ecce filius tuus: et rursus ad Joannem de Maria, Ecce mater tua (Vide Ambros. de Instit. virg. c. 7, n. 46, in Joan. XIX, 26, 27) ?

PL 13, 1177C

反駁される。——では、主が母に福音書記者ヨハネのことを「女よ、見よ、あなたの子である」と言い、また逆にヨハネにマリアのことを「見よ、あなたの母である」と言ったと書かれているのは、どこへ行ったのか(アンブロシウス『処女の教育について』第7章46節、ヨハネ19:26-27を見よ)。

2

Quid sibi istud vult, quod cum in cruce Dominus positus peccatum mundi tolleret, pronuntiavit etiam de integritate materna? Aut quid aliud dicitur, nisi ut claudat sua ora perfidia, et obmutescat, ne matrem Domini aliquo audeat temerare convicio?

PL 13, 1177C

十字架に掛けられた主が世の罪を取り除いていたとき、母の無傷についても宣言したのは、何を意味するのか。あるいは、不信がその口を閉ざし、黙り込んで、主の母をいかなる非難によっても敢えて汚すことのないようにするためでなくて、ほかに何が語られているというのか。

3

Testis est ergo idem arbiter, idem materni pudoris assertor, quod desponsata fuerit viro tantummodo Joseph, nulla tamen conjugalis coitus consuetudine tori jura cognoverit (Matth. I, 18) .

PL 13, 1178A

ゆえに、同じ裁定者、母の貞潔の同じ証言者が、彼女がただヨセフという男に婚約していただけで、夫婦の交わりの習いによる床の権利を知ることはなかったことの証人である(マタイ1:18)。

4

Neque enim eam suscepturam ex Joseph filios a viri consortio separare voluisset. Sed si hoc parum est, addidit testimonium Evangelista, dicens quod suscepit eam discipulus in sua (Ibid., 30) . Numquid ergo divortium fecit? numquid a viro abduxit atque abstulit?

PL 13, 1178A

もしヨセフから子らを受けることになっていたなら、〔主は〕彼女を夫との結びつきから引き離そうとは望まなかったであろう。しかも、もしこれで足りないなら、福音書記者は「弟子は彼女を自分のもとに引き取った」と言って証言を加えた(ヨハネ19:27〔底本の引照は Ibid., 30 と刷り、直前の引照マタイ1:18 を受ける形になっているが、引かれた句はヨハネ19:27 である〕)。では〔弟子は〕離縁させたのか。〔彼女を〕夫のもとから連れ去り、奪い取ったのか。

5

Ergo qui hoc legit in Evangelio, quomodo quasi naufragus titubat et fluctuat? Hoc ergo testamentum filii est de matris integritate, haec Mariae locuples integri pudoris haereditas, hic totius finis consummationis. Denique hoc dixit, et emisit spiritum consummans omne mysterium bono fine pietatis.

PL 13, 1178A

では、これを福音書で読む者が、難破した者のようによろめき、揺れ動くのはなぜか。したがってこれは、母の無傷についての子の遺言であり、マリアの、損なわれない貞潔という豊かな遺産であり、すべての成就の終わりである。そして彼はこれを語り、霊を渡して、孝心の善き終わりによってすべての奥義を成し遂げたのである。

Documentum VII, Caput V

第VII項 第V章PL 13, 1178B
1

Ecclesiae regimen commissum. --Legimus etiam et omnia percurrimus vel de eo, quod fratri nostro et coepiscopo Basso in consortium regendae Ecclesiae datus est Senecio, vel de caeteris unde vestrae normam exspectamus sententiae.

PL 13, 1178B

教会の統治が委ねられた。——我々の兄弟にして同僚司教であるバッススに、教会を共に統治する者としてセネキオが与えられたことについても、また、諸君の判断の基準を我々が待っているその他の事柄についても、我々は読み、すべてに目を通した。

Documentum VIII, Caput I

第VIII項 第I章PL 13, 1178B
1

Veritatis scientiam quaerendam; precibus ad eam perveniri. Dominus inter caetera salutaria mandata, quibus discipulos suos apostolos ad spem vitae hortatur et commonet, sicut et nos evangelica verba docuerunt, hoc etiam mandat, ut solliciti ad veritatis scientiam pervenire laboremus.

PL 13, 1178B

真理の知を求めるべきこと。祈りによってそれに至る。——主は、弟子である使徒たちを命の望みへと励まし諭すさまざまの救いの戒めのなかで、福音書の言葉が我々にも教えたとおり、我々が熱心に真理の知に至るよう努めることをも命じている。

2

Et primo cognoscamus, incognita non inani profectu, sed labore et sollicitudine, et quae nota necdum sunt, precibus investiganda.

PL 13, 1181C

まず我々は弁えよう。知られていない事柄は、空しい歩みによってではなく、労苦と熱心によって探り求めるべきであり、まだ知られていない事柄は、祈りによって探り求めるべきであることを。

3

Notiora, quae vero difficilia sunt, instanter quaerenda praecepit: quae clausa sunt, fidei virtute pulsando, precibus petere sibi debere reserari. Sic enim scriptum est: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matt. VII, 7) .

PL 13, 1181C

より知られた事柄はともかく〔Notiora の係りは定かでない。「より知られた事柄は別として」と取った〕、困難な事柄は、執拗に求めるべきものとして〔主は〕命じた。閉ざされているものは、信仰の力で叩きながら、祈りによって自分たちに開かれるよう求めるべきである。実に、こう書かれている。「求めよ、そうすれば与えられる。探せ、そうすれば見いだす。叩け、そうすれば汝らに開かれる」(マタイ7:7)。

4

Nemo certe qui non petit accipit, et qui non quaerit invenit; et qui non pulsaverit, eidem poterit aperiri.

PL 13, 1181C

確かに、求めない者は受けず、探さない者は見いださず、叩かなかった者に開かれることはありえない。

5

Qua de re quoniam quod ex fide petitur, praestatur; et quod erat obscurum, manifestum in sensum dum investigatur acquiritur ( f. aperitur) ; et quod erat clausum nobis, frequentius pulsando, id est rogando, revelatur.

PL 13, 1181C

それゆえ、信仰によって求められることは与えられ、また、隠されていたことは、探求されるうちに、感覚にとって明らかなものとして得られ(おそらく「開かれ」)、また、我々に閉ざされていたことは、いっそう頻繁に叩くこと、すなわち願うことによって、明らかにされる。〔文は主節を欠くらしく、そのまま続けて訳した〕

6

Omnis enim qui petit, accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur (Ibid.) : unde eadem repetere mihi quidem non est molestum, vobis enim necessarium est.

PL 13, 1182A

「求める者はみな受け、探す者は見いだし、叩く者には開かれる」(マタイ7:8〔底本の引照は Ibid.(直前のマタイ7:7 を受ける)。句は7:8 に当たる〕)。それゆえ、同じことを繰り返すのは、私にとっては煩わしくはないが、諸君にとっては必要なのである。

Documentum VIII, Caput II

第VIII項 第II章PL 13, 1182A
1

Traditionum mutatione in haeresim incurri. Quaestionibus propositis redduntur traditiones.

PL 13, 1182A

伝承の変更によって異端に陥ること。提起された問いに対して伝承が返される。

2

Scimus, fratres charissimi, multos episcopos per diversas ecclesias ad famam pessimam nominis sui humana praesumptione patrum traditionem mutare properasse, atque per hanc causam in haeresis tenebras cecidisse, dum gloriam hominum delectantur potius, quam Dei praemia habere, perquirere.

PL 13, 1182A

親愛なる兄弟たちよ、我々は知っている。多くの司教が、さまざまの教会において、自分の名を最悪の評判へ至らせるまでに、人間的な僭越によって父祖たちの伝承を変えようと急ぎ、この理由によって異端の闇に落ちたのである。神の報いを得ることを探し求めるよりも、人間の栄光を喜んでいたからである。

3

Nunc igitur, quia non explorandi causa, sed fidei confirmandae gratia, sanctitudo vestra ex sedis apostolicae auctoritate sciscitari dignata est seu legis scientiam seu traditiones, volens a nobis manifestari liberius quaestionum propositarum expositionem, quam sincere quaeritis et desideranter: audite, quantum replebit divina dignatio, licet mediocri sermone, valido tamen sensu eloquar obtinenda, ad emendandas omnes quippe diversitates, quas ( f. quibus) discordare arrogantia sola praesumpsit, Scriptura divina dicente: Rejecistis mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis (Matth. V, 9) .

PL 13, 1182A

さて、諸君の聖性は、探りを入れるためではなく、信仰を固めるために、使徒の座の権威に基づいて、律法の知識であれ伝承であれ、尋ねてくれた。諸君が誠実に、熱心に求める、提起された問いの解説が、我々からいっそう率直に明らかにされることを望んでのことである。聞け。神の顧みが満たすかぎり、言葉は並であっても、確かな意味をもって、守るべきことを私は語ろう。それは、あらゆる相違を正すためである。その相違について(おそらく「それによって」)、ただ傲慢だけが不一致を敢えて生んだ。神の書は言う。「汝らは神の戒めを退けて、自分たちの伝承を立てる」(マルコ7:9〔底本の引照は Matth. V, 9 と刷るが、句はマルコ7:9 に当たる〕)。

4

Si ergo integra cupitis fide veras observationes agnoscere, dignamini quae dico libenter advertere. Primo in loco pudoris mihi et pudicitiae causa proponitur. Deinde congestae quam multae quaestiones edentur. Singulis itaque propositionibus suo ordine reddendae sunt traditiones.

PL 13, 1182B

それゆえ、損なわれぬ信仰をもって真の守るべき定めを知ろうと望むなら、私の言うことを喜んで心に留めてほしい。第一の箇所では、慎みと貞潔の件が私に提起されている。次に、積み重ねられた実に多くの問いが提示される。したがって、一つ一つの提起に対して、その順序で伝承を返さねばならない。

Documentum VIII, Caput III

第VIII項 第III章PL 13, 1182C
1

CAP. 1.--De virgine velata quae propositum mutarit, quid judicatum. Quaeritur de virginibus velatis et mutato proposito, quid exinde judicatum sit.

PL 13, 1182C

第1章——ヴェールを受けた処女が決意を変えた場合に、何が判断されたか。——ヴェールを受けた処女と、変えられた決意について、そこから何が判断されたかが問われる。

2

Si virgo velata jam Christo, quae integritatem publico testimonio professa, a sacerdote prece fusa benedictionis velamen accepit, sive incestum commiserit furtim, seu volens crimen protegere, adultero mariti nomen imposuit, tollens membra Christi, faciens membra meretricis (I Cor. V, 15) ; ut quae sponsa Christi fuerat, conjux hominis diceretur: in hujusmodi muliere quot sunt causae, tot reatus; integritatis propositum mutatum, velamen amissum, fides prima depravata, atque in irritum devocata.

PL 13, 1182C

すでにキリストのためにヴェールを受けた処女が、公の証言のもとに無傷であることを誓い、司教から、祝福の祈りが注がれてヴェールを受けたのち、ひそかに不貞を犯した場合、あるいは、罪を覆い隠そうとして姦夫に夫の名を与えた場合——それはキリストの肢体を取り去り、遊女の肢体とすることである(一コリント6:15〔底本の引照は I Cor. V, 15。句は一コリント6:15 に当たる〕)。キリストの花嫁であった者が、人の妻と呼ばれるに至ったのである——このような女においては、事由の数だけ罪責がある。無傷の決意は変えられ、ヴェールは失われ、最初の約束は損なわれ、無効に帰した。〔「si」で始まる条件節は、「in hujusmodi muliere」以下に至るまで主節が整わず、そのまま続けて訳した〕

3

Quali hic et quanta satisfactione opus est! quam magna poenitentia ejus quae interitum carnis incurrit! Non est parva culpa reliquisse Deum, et ivisse post hominem.

PL 13, 1183A

この者には、いかなる、どれほどの償いが必要であることか。肉の滅びに陥った女の悔悛は、いかに大きくなければならないことか。神を捨てて人の後に従ったことは、小さな罪ではない。

4

Unde annis quam plurimis deflendum ei est, quo dignae fructu poenitentiae facto possit aliquando ad veniam pervenire, si tamen poenitens poenitenda faciat.

PL 13, 1183A

それゆえ彼女は、きわめて多くの年にわたって嘆かねばならない。それは、悔悛にふさわしい実を結んだうえで、いつか赦しに至りうるためである。ただし、悔いる者が、悔いるべきことを行うならば、である。

Documentum VIII, Caput IV

第VIII項 第IV章PL 13, 1183A
1

Quid de puella nondum velata, quae a proposito item exciderit. Item puella quae nondum velata est, sed proposuerat sic manere, licet non sit in Christo velata, tamen quia proposuit, et in conjugio velata non est, furtivae nuptiae appellantur, ex eo quod matrimonii coelestis praeceptum non servaverit, amore properante ad libidinis caecitatem.

PL 13, 1183A

まだヴェールを受けていない少女が、同じく決意から外れた場合について。——同様に、まだヴェールを受けていないが、そのままでいようと決意していた少女は、キリストにおいてヴェールを受けてはいないけれども、決意した以上、また婚姻においてもヴェールを受けていないので、その結婚は「ひそかな結婚」と呼ばれる。愛が欲情の盲目へと急いだために、天の婚姻の戒めを守らなかったからである。

2

Et his poenitentiae agendae tempus constituendum est: quoniam seu rapta, seu volens, ad virum ire perverso ordine consensit, nec propinquorum, nec sacerdotum testimonio conrogato tales ad velamen solemnitatis ordinem casto pudore tenuerunt; sed contra veteris Testamenti praeceptum fecerunt.

PL 13, 1183B

この者たちにも、悔悛を行う期間を定めねばならない。奪われたのであれ、自ら望んだのであれ、秩序を曲げて男のもとへ行くことに同意し、親族の証言も司教たちの証言も求めないまま、このような者たちは、荘厳なヴェールの式の秩序を貞潔な慎みをもって守らなかった。それどころか、旧約の戒めに反して行った。

3

Quos lex lapidari praecepit (Deut. XXII, 24) , et nunc cessante illa vindicta, spiritaliter feriuntur: ut Ecclesiam tamquam mortui introire non possint.

PL 13, 1183B

律法はそのような者を石で打つよう命じたが(申命記22:24)、今やその刑罰は行われなくなったので、霊的に打たれる。死者のように、教会に入れないのである。

4

Habent tamen poenitentiae agendae locum, cito non habent veniam; quoniam si secundum legem proclamasset puella, et diu contestata se continuisset, utique fuisset immunis a culpa.

PL 13, 1183B

しかし、悔悛を行う余地はあるが、すぐには赦しを得られない。もし少女が律法にしたがって叫び声を上げ、長く抗議して身を保っていたなら、確かに罪責を免れたはずだからである。

5

Utrisque ergo expedit sub eadem temporis constitutione a communione suspendi, dignam agere poenitentiam, fletu, humilitate, jejunio, misericordia redimere crimen admissum.

PL 13, 1184A

それゆえ、双方にとって、同じ期間の定めのもとで交わりから外され、ふさわしい悔悛を行い、涙、謙遜、断食、慈しみによって、犯した罪を贖うことが益となる。

Documentum VIII, Caput V

第VIII項 第V章PL 13, 1184A
1

CAP. II.--Episcopos, presbyteros ac diaconos continentiae lege obstringi. Et jam quidem frequenter de talibus sermo noster per plures manavit ecclesias, maxime de sacerdotibus, quorum meritum exigit, ut bonorum operum suorum sint plebibus forma.

PL 13, 1184A

第2章——司教、司祭、助祭は節制の法に拘束されること。——すでに、このような者たちについての我々の言葉は、しばしば多くの教会に広まってきた。とりわけ司教たち〔司教と司祭を指すらしい〕についてである。その功績は、彼らが自らの善き業によって民の手本となることを要求する。

2

Sed quantum intelligo, cum Scriptura dicat: Loquere ad aures audientium, instruendo aures infundemus.

PL 13, 1184A

しかし、私の理解するかぎり、聖書が「聞く者たちの耳に語れ」と言っている以上、我々は、教えることによって耳に注ぎ込むのである。〔この文は係りが整わず、「教えることによって」と取った〕

3

Dum saepe eadem repetunt, quae neglectui habentur a singulis, vere hoc illud est quod dictum est ad adulterum sexum: Semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes (II Tim. III, 7) .

PL 13, 1184A

各人に軽んじられていることを〔教える者が〕しばしば繰り返すとき、まことにこれこそ、不貞の性〔ミーニュの脚注によれば、写本は adulterum sexum とし(シルモンは adulter sexus と刊行した)、ad は編者が補った。女たちを指すと解した〕に向けて言われた言葉である。「常に学びながら、決して真理の知に至らない」(二テモテ3:7)。

4

Quando enim non servatur quod admonetur utiliter, apostolica mandata quasi ignota contemnuntur: judicium tamen de his quae commiserunt non potest immutari. Id de sacerdotibus.

PL 13, 1184B

実に、有益に勧められたことが守られないとき、使徒の戒めは、知られていないもののように軽んじられる。しかし、彼らが犯したことについての裁きは、変えられえない。以上は司教たちについてである。

5

Primo in loco statutum est de episcopis, presbyteris, et diaconibus, quos sacrificiis divinis necesse est interesse, per quorum manus et gratia baptismatis traditur, et corpus Christi conficitur; quos non solum nos, sed et Scriptura divina compellit esse castissimos, et patres quoque jusserunt continentiam corporalem servare debere; qua de re non praetereamus, sed dicamus et causam.

PL 13, 1184B

第一の箇所で、司教、司祭、助祭について定められた。彼らは神の供犠に与らねばならず、その手を通して洗礼の恩寵が授けられ、キリストの体が成し遂げられる。彼らが最も貞潔であることを、我々のみならず神の書も迫り、父祖たちも、身体の節制を守らねばならないと命じた。この件を我々は素通りせず、その理由も述べよう。

6

Quo enim pudore viduae aut virgini ausus est episcopus vel presbyter integritatem vel continentiam praedicare, vel suadere castum cubile servare, si ipse saeculo magis institit filios generare, quam Deo?

PL 13, 1184B

どのような恥じらいをもって、司教や司祭は、やもめや処女に無傷や節制を説き、また貞潔な寝床を守るよう勧めることを敢えてしたのか。もし自らは、神のためよりも世のために子をもうけることに励んだのなら。

7

Adam, qui praeceptum non servavit, ejectus foras paradisum, caruit regno (Gen. III, 23) ; et praevaricatorem putas posse ad regna coelestia pervenire?

PL 13, 1185A

アダムは、戒めを守らなかったので、楽園の外へ追い出され、王国を失った(創世記3:23)。それなのに汝は、違反者が天の王国に至りうると思うのか。

8

Ob quam rem Paulus dicit: Vos jam non estis in carne, sed in spiritu (Rom. VIII, 9) ; et item: Et qui habent uxores, ita sint quasi non habeant (I Cor. VII, 29) ?

PL 13, 1185A

このゆえにパウロは言う。「汝らはもはや肉にあるのではなく、霊にある」(ローマ8:9)。また同じく、「妻を持つ者は、持たない者のようであれ」(一コリント7:29)。

9

An qui populum ( Supple sic) hortatur, et levitis et sacerdotibus blandiens, licentiam praeberet opus exhibere carnale, idem ipse dicens: Et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 14) ; et alibi: Vellem autem omnes sic esse sicut me ipsum (I Cor. VII, 7) ?

PL 13, 1185A

それとも、民を(「そのように」を補え)励ます者が、レビ人〔助祭のこと〕や司教たちにおもねって、肉の業を行う放縦を許すだろうか。同じその人が「肉の世話を、欲望のためにしてはならない」(ローマ13:14)と言い、また別の箇所では「私は、すべての人が私自身のようであることを望む」(一コリント7:7)と言っているのに。

10

Qui militat Christo, qui in sede residet magistri, qui militiae disciplinam non potest custodire?

PL 13, 1185A

キリストのために戦い、師の座に着く者が、戦いの規律を守ることができないというのか。

Documentum VIII, Caput VI

第VIII項 第VI章PL 13, 1185A
1

Idolorum cultores daemoniis litaturi, continentiam sibi imperabant. De his itaque tribus gradibus, quos legimus in Scripturis, a ministris Dei munditia praecepta est observari, quibus necessitas semper in promptu est.

PL 13, 1185A

偶像の崇拝者たちは、悪霊に供えようとするときに、自らに節制を課した。それゆえ、我々が聖書に読むこれら三つの位階〔司教・司祭・助祭〕について、神の奉仕者たちが清さを守ることが命じられている。彼らには、〔奉仕の〕必要が常に手近にあるからである。

2

Aut enim baptisma tradendum est, aut offerenda sunt sacrificia (Vide Siric. epist. 1, c. 7, et Innoc. ep. 6, n. 2) . Numquid immundus ausus erit contaminare quod sanctum est, quando quae sancta sunt, sanctis sancta sunt?

PL 13, 1185A

実に、洗礼を授けねばならないか、供犠を捧げねばならないかである(Vide Siric. epist. 1, c. 7, et Innoc. ep. 6, n. 2)。聖なるものが聖なる者たちにとって聖なるものである以上、不浄な者が、聖なるものを汚すことを敢えてするだろうか。

3

Denique illi, qui in templo sacrificia offerebant, ut mundi essent, toto anno in templo, solo observationis merito, permanebant, domus suas penitus nescientes.

PL 13, 1185A

実に、神殿で供犠を捧げた者たちは、清くあるために、一年中神殿にとどまり、ただ戒律の遵守という功によって、自分の家をまったく顧みなかった。

4

Certe idololatrae, ut impietates exerceant, et daemonibus immolent, imperant sibi continentiam muliebrem, et ab escis quoque se purgari volunt: et me interrogas, si sacerdos Dei veri, spiritalia oblaturus sacrificia, purgatus perpetuo debeat esse, an totus in carne carnis curam debeat facere?

PL 13, 1185A

確かに偶像崇拝者たちは、不敬を行い、悪霊に供えるために、自らに女との節制を課し、食物からも身を清めようとする。それなのに汝は私に、まことの神の司教が、霊的な供犠を捧げようとするにあたって、絶えず清められているべきか、それとも全身が肉にあって肉の世話をなすべきか、と尋ねるのか。

5

Si commixtio pollutio est, utique sacerdos stare debet ad officium coeleste praeparatus, qui pro alienis peccatis est postulaturus; ne ipse inveniatur indignus.

PL 13, 1186A

もし交わりが汚れであるなら、他人の罪のために願い求めることになる司教は、天の務めに備えて立っていなければならない。自らがふさわしくない者と見いだされることのないためである。

6

Nam si ad laicos dicitur: Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5) , et illi creaturae utique generatione deserviunt; sacerdotes tale possunt habere nomen, meritum habere non possunt.

PL 13, 1186A

というのも、平信徒に向けてさえ、「汝らは、祈りに専念するために、しばらくのあいだ身を慎め」と言われ(一コリント7:5)、しかも彼らは確かに出産によって被造物に仕えているのに、司教たちは、そのような名〔「司教」という名と取った〕を持つことはできても、功を持つことはできない。

7

Quod si ita est, et permanet praesumptio, oportet jam episcoporum vel presbyterorum aut diaconorum disci ne cum publicanorum vita sociari.

PL 13, 1186A

もしそうであり、僭越が続くなら、もはや司教、司祭、助祭の区別は、徴税人たちの生活と一つにされねばならないことになる。〔底本は disci ne。ミーニュの脚注は、写本にこうあり(しかも discine cum publicanorum を二度書く)、シルモンは「司教・司祭・助祭に、徴税人たちの生活と交わらぬよう言われねばならない」の意に改めて刊行したが、会議の意図からは discrimen cum publicanorum vita sociari と正すほうがよく、司教・司祭・助祭に不節制が許されるなら、彼らは徴税人と同じ生き方に数えられねばならないという意味になるとする。訳はこの脚注の読みに拠る〕

8

Quamobrem, mihi charissimi, hujusmodi hominibus coinquinatis et infidelibus, in quibus sanctitudo corporis per illuviem et incontinentiam videtur esse polluta, mysterium Dei credere non oportere, veneratione religionis ipsa suadente, moneo.

PL 13, 1186A

それゆえ、私の最愛の者たちよ、このような汚れた不忠実な者たち、すなわち体の聖性が汚濁と不節制によって汚されたと見える者たちに、神の奥義を委ねてはならないと、宗教への畏敬そのものが勧めるままに、私は諭す。

9

Hos enim et ratio justa secernit. Audiant certe: Quoniam caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptelam (I Cor. XV, 50) . Et audet presbyter aut diaconus animalium more subjacere contendere?

PL 13, 1186B

彼らを、正しい理も隔てる。彼らは確かに聞くがよい。「肉と血は神の国を所有せず、朽ちるものは朽ちないものを所有しない」(一コリント15:50)。それでもなお、司祭や助祭が、獣のように〔肉に〕服することを、あえて言い張るのか。

Documentum VIII, Caput VII

第VIII項 第VII章PL 13, 1186B
1

Eum qui fidelis militat saeculo, ab injustitia non esse immunem. Item de eo, qui militaverit jam fidelis militiae saeculari, notitia est quod utatur publica libertate.

PL 13, 1186B

世に仕えて戦う信徒は、不正を免れていないこと。——同様に、すでに信徒でありながら世の軍務に就いた者について、彼が公の自由を用いていることは知られている。

2

Quis enim potest illum custodire? quis negare vel spectaculis interfuisse, vel pecuniae utilitate impulsum a violentia et injustitia immunem esse non potuisse?

PL 13, 1186B

実に、誰がその者を見守りえようか。誰が、見世物に居合わせたことや、金銭の利益に駆られて暴力と不正を免れえなかったことを、否定できようか。

Documentum VIII, Caput VIII

第VIII項 第VIII章PL 13, 1186B
1

CAP. III.-- Qui baptizatus in fornicationem lapsus sit ad clerum non admittendum esse. Romana Ecclesia hoc specialiter custodit; ut si ( forte, et si) quis parvulus baptizatus integritatem corporis servaverit, admitti potest ad clerum: vel si quis major fuerit baptizatus, et manserit pudicus, unius uxoris vir, potest clericus fieri, si nullis aliis criminum vinculis alligetur.

PL 13, 1186B

第3章——洗礼を受けたのち淫行に陥った者は、聖職者団に受け入れられるべきでないこと。——ローマ教会は、とりわけこのことを守っている。すなわち、もし(おそらく「また、もし」)幼児のうちに洗礼を受けた者が体の無傷を守ったなら、聖職者団に受け入れられうる。また、成人してから洗礼を受けた者が、貞潔にとどまり、ただ一人の妻の夫であるなら、他のいかなる罪の鎖にも縛られていないかぎり、聖職者となりうる。

2

Caeterum qui corruperit carnalibus vitiis aquae sacramenta, post fornicationem etiamsi ducat uxorem, quomodo poterit ad dimittenda peccata ministerio assistere, qui prioris vitae repetierit caecitatem?

PL 13, 1187A

しかるに、肉の悪徳によって水の秘跡を損なった者が、淫行ののち妻を迎えるとしても、以前の生の盲目に戻った者が、どうして罪を赦すための務めに仕えることができようか。

3

Quomodo illud intelligitur: Neque fornicarii, neque idololatrae et caeteri tales, regnum Dei possidebunt (II Cor. VI, 9) , si nihil inter bonum et malum, inter justum et impium, inter luxuriosum et pudicum, inter observantem legem et publicanum intersit?

PL 13, 1187A

善と悪、義人と不敬な者、放蕩者と貞潔な者、律法を守る者と徴税人のあいだに何の違いもないとすれば、「淫行する者も偶像崇拝者もその他そのような者も、神の国を所有しない」(二コリント6:9〔引照は刷られたまま。引かれた句はコリント一6:9に当たる〕)という言葉は、どう理解されるのか。

4

Fient tales ministri vel sacerdotes, non Christi, sed potius antichristi. Et ubi est illud, quod sanctus apostolus Paulus, qui formam tulit episcopi, qualis esset ordinandus, ante praecepit dicens: Irreprehensibilem, sobrium et pudicum, etc. (I Tim. III, 2) .

PL 13, 1187B

そのような者たちが、キリストの奉仕者や司教ではなく、むしろ反キリストの奉仕者や司教となるであろう。では、司教の型を示して、どのような者が叙階されるべきかをあらかじめ命じた聖なる使徒パウロの、「非のうちどころなく、慎み深く、貞潔であり、云々」(一テモテ3:2)という言葉は、どこにあるのか。

5

Quomodo hic irreprehensibilis est, qui baptismi sacramentum non potuit custodire? O nova praesumptio! Huic sacerdotium creditum, cui poenitentia sola debetur, ut sordidata longa satisfactione veniae beneficia possit abluere.

PL 13, 1187B

洗礼の秘跡を守れなかった者が、どうしてここで非のうちどころのない者であろうか。ああ、新しい僭越よ。ただ悔悛だけが課せられるべき者に、司教職が委ねられるとは。悔悛は、彼が長い償いによって汚れたものを洗い落とし、赦しの恩恵を〔得〕うるためのものである〔sordidata … veniae beneficia possit abluere は係りが整わない。sordidata を abluere の目的語とし、veniae beneficia を償いによって得るものと取った〕。

Documentum VIII, Caput IX

第VIII項 第IX章PL 13, 1187B
1

Ut una fides et una traditio sit. Catholicorum episcoporum unam confessionem esse debere apostolica disciplina composuit ( forte commonuit). Si ergo una fides est, manere debet et una traditio.

PL 13, 1187B

信仰も伝承も一つであるべきこと。——公同の司教たちの告白は一つでなければならないと、使徒の規律は定めた(おそらく「諭した」)。それゆえ、信仰が一つであるなら、伝承も一つにとどまらねばならない。

2

Si una traditio est, una debet disciplina per omnes ecclesias custodiri. Diversis in regionibus quidem Ecclesiae sunt conditae: sed per omnem mundum unitate fidei catholicae una est appellata.

PL 13, 1188A

伝承が一つであるなら、一つの規律がすべての教会において守られねばならない。確かに諸教会はさまざまの地方に建てられたが、全世界にわたって、公同の信仰の一致によって、〔教会は〕一つと呼ばれた。

3

Nam et sic legimus: Una est columba mea, una est perfecta mea, una est genitrici suae (Cant. I, 8) . Non ergo nunc de baptismi ratione, sed de tradentium persona rescribo.

PL 13, 1188A

実に、我々はこうも読む。「私の鳩は一つ、私の完全な者は一つ、その母にとって一つである」(雅歌1:8〔引照は刷られたまま。句は雅歌6:8(ウルガタ)に当たる〕)。それゆえ私は今、洗礼の理についてではなく、授ける者たちの身分について返書する。

Documentum VIII, Caput X

第VIII項 第X章PL 13, 1188A
1

CAP. IV.--Extra Pascha presbyteris licet baptismum conferre. Diaconis non concessa eadem licentia.

PL 13, 1188A

第4章——復活祭の時以外にも、司祭は洗礼を授けてよい。助祭には同じ許可は与えられていない。

2

Paschae tempore presbyter et diaconus per paroecias dare remissionem peccatorum, et ministerium implere consueverunt, etiam praesente episcopo in fontem quoque ipsi descendunt; illi in officio sunt, sed illius nomini facti summa conceditur.

PL 13, 1188A

復活祭の時には、司祭と助祭が各教区で罪の赦しを授け、務めを果たすのが常であり、司教が居合わせるときにも、彼ら自身が洗礼の泉に降りる。彼らは務めを果たす者であるが、事の頂点は司教の名に帰せられる。

3

Reliquis vero temporibus, ubi aegritudinis necessitas consequi unumquemque compellit, specialiter presbytero licentia est per salutaris aquae gratiam dare indulgentiam peccatorum, quoniam et munus ipsi licet causa mundationis offerre, diaconis vero nulla licentia invenitur esse concessa: sed quod semel forte contigit usurpare, per necessitatem dicuntur excusari, nec postea in securitate commissuri.

PL 13, 1188B

しかし他の時期には、病の必要が各人に迫るとき、救いの水の恩寵によって罪の赦しを授けることは、とくに司祭に許されている。清めのために供え物を捧げることも、彼には許されているからである。助祭には、いかなる許可も与えられていないと見いだされる。ただ、たまたま一度それを行ってしまった場合は、必要によって弁明されると言われるが、その後は安んじて行ってはならない。

Documentum VIII, Caput XI

第VIII項 第XI章PL 13, 1188B
1

Olei exorcisati num iterari debeat inunctio. De oleo sane exorcisato capiendusne brevis numerus dierum, multus in hoc proficit sermo. Fide enim quis sua plena purgatur.

PL 13, 1188B

祓魔を受けた油による塗油は、繰り返されるべきか。祓魔を受けた油については、日数の短い数を取るべきか、〔と問われるが〕この点では多くの言葉が益する。人は、自らの満ちた信仰によって清められるからである。〔文意が取りにくい。そのまま訳した〕

2

Si enim chrisma infusum capiti gratiam suam toto ( pro toti) corpori impertit, nihilominus et tertio scrutinio scrutatus si oleo fuerit contactus, non saepe, sed semel, virtute sua Deus operatur in tempore.

PL 13, 1189A

もし頭に注がれた塗油が、その恩寵を全身に〔底本は toto と刷り、本文中の括弧で toti の意と注する〕分け与えるのなら、それでもなお、第三の試問〔洗礼志願者の審査〕で調べられた者が油に触れられたなら、神は、しばしばではなく一度だけ、その力によって時に応じて働く。

Documentum VIII, Caput XII

第VIII項 第XII章PL 13, 1189A
1

Sororem uxoris suae non licere ducere uxorem. De eo, qui sororem uxoris suae duxerit uxorem, in lege veteris Testamenti scriptum est, ad suscitandum semen defuncti fratris oportere ducere uxorem, ita tamen, si liberos ex eadem minime reliquisset (Deut. XXV, 5) .

PL 13, 1189A

妻の姉妹を妻に迎えることは許されないこと。——妻の姉妹を妻に迎えた者については、旧約の律法に、死んだ兄弟の子孫を起こすために妻を迎えねばならないが、ただし、兄弟が彼女との間に子らをまったく残さなかった場合に限ると書かれている(申命記25:5)。

2

Inde est enim quod Joannes Baptista contradixit Herodi, quoniam non licebat ei accipere uxorem, quia de fratre reliquerat filios (Matth. XIV, 4) .

PL 13, 1189A

洗礼者ヨハネがヘロデに異を唱えたのは、ここに由来する。兄弟が子らを残していたので、彼が〔その〕妻を取ることは許されなかったからである(マタイ14:4)。

3

Tamen propter virilem generationem Legis constitutio imperabat hoc fieri a viro: de feminis nusquam est lectum, sed forte praesumptum. Nam Lex dicit: Maledictus qui cum uxoris suae sorore dormierit (Levit. XVIII, 18) .

PL 13, 1189A

しかし男系の出産のために、律法の定めはこれが男によって行われるよう命じた。女については、そのように読まれたところはどこにもなく、おそらくそう見なされたにすぎない。実に律法は言う。「妻の姉妹と寝る者は呪われよ」(レビ記18:18)。

4

Numquid qui duas habuit uxores Jacob uno in tempore sorores causa mysterii, et concubinas, et omnes qui nati sunt, patriarchae sunt appellati, nunc jam Christianus habere non permittitur? Numquid qui uxores et concubinas habuerunt?

PL 13, 1189B

奥義のゆえに同時に姉妹である二人の妻と、さらに側女たちを持ったヤコブ、またそこから生まれたすべての者が、族長と呼ばれたのに、今やキリスト教徒は〔それを〕持つことを許されないのか。妻たちと側女たちを持った者たちは〔どうか〕。〔後の問いは省略があり、そのまま訳した〕

5

Sed nunc hoc non patitur fieri Testamentum, ubi amplius de integritate tractatur, et castitas Christo docente laudatur, cum dicit: Non omnes capiunt verbum Dei, sed quibus datur (Matth. XVII, 11) .

PL 13, 1189B

しかし今や、新約はこれが行われることを許さない。そこではいっそう無傷が論じられ、キリストが教えて貞潔が称えられる。彼は言う。「すべての人が神の言葉を受け入れるのではなく、与えられた者だけが受け入れる」(マタイ17:11〔引照は刷られたまま。句はマタイ19:11 に当たる〕)。

Documentum VIII, Caput XIII

第VIII項 第XIII章PL 13, 1190A
1

CAP. V.--Eos qui jus saeculi exercuerunt ad altaris ministerium admittendos non esse. Simoniaca labes et gratia popularis in electionibus cavendae.

PL 13, 1190A

第5章——世の法を行使した者は、祭壇の務めに受け入れられるべきでないこと。シモン主義の汚れと民衆への迎合は、選出において避けるべきこと。

2

Eos praeterea, qui saecularem adepti potestatem, jus saeculi exercuerunt, immunes a peccato esse non posse manifestum est.

PL 13, 1190A

さらに、世俗の権力を得て、世の法を行使した者たちが、罪を免れえないことは明らかである。

3

Dum enim et gladius exseritur, aut judicium confertur injustum, aut tormenta exercentur pro necessitate causarum, aut parandis exhibent voluptatibus curam, aut praeparatis intersunt, in his se, quibus renuntiaverunt, denuo sociantes, disciplinam observationis traditam mutaverunt.

PL 13, 1190A

剣が抜かれ、あるいは不正な裁きが下され、あるいは事件の必要に応じて拷問が行われ、あるいは快楽の準備に配慮を示し、あるいは備えられた快楽に居合わせるとき、彼らは、自分が捨てたはずのものにふたたび結びついて、伝えられた遵守の規律を変えてしまったのである。

4

Multum sibi praestant, si non episcopatum affectent; sed propter haec omnia agentes poenitentiam, certo tempore impleto, mereantur altaribus sociari.

PL 13, 1190A

彼らが司教職を望まないなら、自らに大いに益するところがある。むしろ、これらすべてのゆえに悔悛を行い、定められた期間を満たしたのちに、祭壇に結ばれるに値するようになるべきである。

5

Nicaenum concilium ( Leg. in Nicaeno concilio) , divino spiritu annuente, dum fidei confessio fuisset jure firmata, etiam apostolicas traditiones episcopi in unum congregati ad omnium notitiam pervenire voluerunt, definientes (can. 1) inter caetera, neque abscisum clericum fieri, quoniam abscisus et mollis non introibunt in sanctuarium Dei (Deut. XXIII, 1) .

PL 13, 1190B

ニカイア会議は(「ニカイア会議において」と読め)、神の霊が同意するなか、信仰告白が正しく確立されたとき、一つに集まった司教たちは、使徒の伝承もまたすべての人の知るところとなるよう望み、ほかの事柄とともに(can. 1)、去勢された者は聖職者となってはならないと定めた。「去勢された者と柔弱な者は、神の聖所に入らない」からである(申命記23:1)。

6

Deinde (Vide Nic. can. 2 et 9, necnon Siric. epist. V, n. 2 et 3) post baptismi gratiam, post indulgentiam peccatorum, cum quis saeculi militia fuerit gloriatus, vel illum qui purpura et fascibus fuerit delectatus, ad sacerdotium aliqua irruptione minime admitti jusserunt.

PL 13, 1190B

次に(Vide Nic. can. 2 et 9, necnon Siric. epist. V, n. 2 et 3)、洗礼の恩寵ののち、罪の赦しののち、世の軍務を誇った者、あるいは紫衣と束桿(ファスケス)を喜んだ者が、何らかの押し入りによって司教職に受け入れられることのないよう、彼らは命じた。

7

Meritis enim et observationibus legis ad istiusmodi dignitatis culmen accedunt, non Simonis pecunia, vel gratia quis poterit pervenire, aut favore populari. Non enim quid populus velit, sed quid evangelica disciplina, perquiritur.

PL 13, 1191A

実に、功績と律法の遵守によって、このような品位の頂に至るのであって、シモンの金銭によっても、好意によっても、民衆の人気によっても、誰も至ることはできない。求められるのは、民衆が何を望むかではなく、福音の規律が何を〔求めるか〕である。

8

Plebs tunc habet testimonium, quoties ad digni alicujus meritum, reprehendens auram favoris, impertit.

PL 13, 1191A

民が証言を持つのは、好意の風を咎めて、ふさわしいある者の功績に〔賛同を〕与えるときである。

Documentum VIII, Caput XIV

第VIII項 第XIV章PL 13, 1191A
1

Avunculi sui uxorem ducere non licere. Item de eo qui avunculi sui uxorem duxerit. Avunculi filiam ducere non licet: quoniam similis causa generando per gradus patris extranei separatur atque purgatur: retro autem redire fas non est.

PL 13, 1191A

母方のおじの妻を妻に迎えることは許されないこと。——同様に、母方のおじの妻を迎えた者について。母方のおじの娘を迎えることは許されない。生む上での同様の事情は、他家の父の系統の段階を経て分かたれ、清められるが、後ろへ戻ることは許されないからである。〔後半は意味が取りにくく、このように解した〕

2

Nam qui torum patris vel matris violare praesumpserit, non hoc conjugium, sed fornicatio nominatur.

PL 13, 1191B

実に、父または母の床を汚すことを敢えてした者の結びつきは、婚姻ではなく淫行と呼ばれる。

3

Quisque tamen contra canones apostolicos facere usurpaverit, privandus est sacerdotio, si pertinax fuerit: si vero correxerit, aboleatur quod praesumptum est, ut possit reconciliatus nostrum habere consortium.

PL 13, 1191B

しかし、使徒の規定に反して行うことを敢えてした者は、頑なであるなら、司教職を奪われねばならない。もし改めるなら、敢えて行ったことは取り消され、和解した者として我々との交わりを持てるようにせよ。

Documentum VIII, Caput XV

第VIII項 第XV章PL 13, 1192A
1

Ne laici ad episcopatum provehantur. De ordinationibus maxime observandum est, ut semper clerici fiant episcopi. Sic enim scriptum est: Et hi primo probentur, et sic ministrent (I Tim. III, 10) .

PL 13, 1192A

平信徒が司教職に昇進させられないこと。——叙階について最も守るべきは、司教が常に聖職者から立てられることである。実に、こう書かれている。「彼らもまず試され、そののちに奉仕せよ」(一テモテ3:10)。

2

Qui non probatur tempore praecedenti in minori officio ministrasse, quomodo praeponitur clero? Non est auditum, necdum tyronem militum imperium suscepisse. Is ergo debet fieri, quem aetas, tempus, meritum commendat, et vita.

PL 13, 1192A

先立つ期間に、より低い務めで奉仕したことが試されていない者が、どうして聖職者団の上に立てられるのか。新兵が軍の指揮権を受けたなどということは、いまだ聞かれたことがない。それゆえ、立てられるべきは、年齢、期間、功績、そして生活が推奨する者である。

3

Aut quare Apostolus neophytum prohibet (Ibid. 6) , et cito manus alicui imponi non permittit (I Tim. V, 22) ?

PL 13, 1192A

あるいは、使徒が新参者を禁じ(一テモテ3:6)、また、すぐに誰かに手を置くことを許さないのは、なぜか(一テモテ5:22)。

Documentum VIII, Caput XVI

第VIII項 第XVI章PL 13, 1192A
1

Ne migretur de ecclesia ad ecclesiam. --Item de his qui de ecclesia ad ecclesiam transeunt jussi sunt haberi, quasi relicta uxore ad alienam accesserint; quod impunitum esse non possit. Talem episcopum, invasorem pudoris alieni, episcopatu privari jusserunt.

PL 13, 1192A

教会から教会へ移ってはならないこと。——同様に、教会から教会へ移る者たちについては、妻を捨てて他人の妻のもとへ近づいた者のようにみなされるよう命じられた。これは罰せられずにはおけない。他人の貞潔を侵す者であるそのような司教は、司教職を奪われると、彼らは命じた。

Documentum VIII, Caput XVII

第VIII項 第XVII章PL 13, 1193A
1

CAP. VI.-- Ne clerici ab episcopo suo abjecti, ab aliis recipiantur aut promoveantur. --Item de clericis alienis ex synodo frequenter est pertractatum atque firmatum, et ratio justa constringit, clericos abjectos de ecclesia ab episcopo suo, nec laicam communionem accipere posse in aliena ecclesia, ( Supple quod) confirmatum manifestatumque est, quando etiam innocens, sine litteris episcopi sui, vel formata, in aliena ecclesia non potest ministrare (Vid. Siric. epist. 5, c. 5 et 6) .

PL 13, 1193A

第6章——自分の司教に追放された聖職者が、他の者に受け入れられ、昇進させられないこと。——同様に、他の教会の聖職者について、会議からしばしば論じられ、確認されており、正しい理も迫る。自分の司教によって教会から追放された聖職者は、他の教会で平信徒としての交わりをも受けることができない。(「quod」を補え)このことは確認され、明らかにされている。無実の者でさえ、自分の司教の書簡、すなわち証明書(フォルマタ)なしには、他の教会で奉仕できないのであるから(Vid. Siric. epist. 5, c. 5 et 6)。

2

Si quis autem in injuriam sacerdotis hoc facere praesumpserit, et condemnatum clericum suscipere vel promovere voluerit, sciat se communicasse peccatis alienis, et incurrisse sententiam Apostoli, qui ait, reos esse non solum qui faciunt contra legem, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32) .

PL 13, 1193A

もし誰かが、司教への侮辱として、これを行うことを敢えてし、有罪とされた聖職者を受け入れ、あるいは昇進させようとするなら、自分が他人の罪にあずかったこと、そして使徒の判決に陥ったことを知れ。使徒は、律法に反して行う者だけでなく、行う者たちに同意する者も罪ありと言う(ローマ1:32)。

3

Unde dimittendum est conscientiae illius, qui de suo clerico judicavit, sciens quod de judicio ejus Deus sit judicaturus in posterum. Audi Dominum dicentem, Quae enim vultis ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis (Matth. VII, 12) .

PL 13, 1193B

それゆえ、自らの聖職者について裁いた者の良心に委ねねばならない。神が後にその裁きについて裁くことを知りつつ、である。主の言葉を聞け。「人々が汝らにしてほしいと汝らが望むことは何であれ、汝らも彼らにそのようにせよ」(マタイ7:12)。

4

Quid in injuriam fratris et consacerdotis armaris? Cum enim reus non solum suscipitur clericus abjectus, sed etiam promovetur, injustus judicatur episcopus.

PL 13, 1193B

汝は、兄弟であり同僚の司教への侮辱のために、なぜ武装するのか。追放された聖職者が、有罪のまま受け入れられるだけでなく昇進させられるとき、〔その聖職者を追放した〕司教が不義と判断されることになるからである。

5

Hoc quisque facit, sciat se a Catholicorum societate seclusum, et communionem sedis apostolicae non habere jam posse.

PL 13, 1193B

これを行う者は誰であれ、自分が公同の者たちの交わりから閉め出され、もはや使徒の座との交わりを持ちえないことを知れ。

Documentum VIII, Caput XVIII

第VIII項 第XVIII章PL 13, 1193B
1

In alieno territorio ordinationes celebrare non licere. --Illud praeterea satis grave est, et contra episcopalem moderationem sedis apostolicae, suos fines excedere, ad alienam tendere regionem, festinare, ordinationes celebrare praeceptis metropolitanum episcopum non permittere in sua dioecesi una cum vicinis episcopis, sicut CCCXVIII episcopi confirmarunt, tres vel eo amplius sacerdotes episcopum ordinare debere, vel subrogare dignissimum (Vid. epist. I Siric. n. 14) .

PL 13, 1193B

他人の領域で叙階を行うことは許されないこと。——さらに、これもまた十分に重大であり、使徒の座の司教らしい節度に反することである。自分の境界を越え、他人の地域へ向かい、急ぎ、叙階を行い、規定により首都司教が自分の教区で近隣の司教たちとともに〔叙階する〕ことを許さないこと。三百十八人の司教が確認したように、三人あるいはそれ以上の司教が、司教を叙階し、あるいは最もふさわしい者を代わりに立てるべきである(Vid. epist. I Siric. n. 14)。〔「叙階する」は文脈から補った〕

2

Si quis certe fines alterius possessionis invaserit, reus violentiae judicatur. Quid curritur? quid festinatur, ut regula ecclesiastica conculcetur? Leges humanae tenentur: et divina praecepta contemnuntur.

PL 13, 1193C

確かに、他人の所有地の境界を侵した者は、暴力の罪ありと判断される。なぜ駆けつけるのか。なぜ急ぐのか、教会の規則を踏みにじるために。人間の法は守られ、神の戒めは軽んじられる。

3

Praesens gladius formidatur et temporalis poena: divina vero vindicta, quae habet flammas gehennae perpetuas, negligitur. Videritis quae praesumptio fecerit.

PL 13, 1194A

目の前の剣と一時の刑罰は恐れられるが、神の報復、すなわちゲヘナの永遠の炎をもつものは、顧みられない。僭越が何を行ったか、諸君は見るがよい。

4

Ex hoc si quis in aliena dioecesi ausus fuerit ordinationem facere praesumere, sciat se de statu suo posse periclitari, qui alienam ecclesiam invadere praesumpserit. Non est saeculare aliquid, non sunt mundanae promotiones.

PL 13, 1194A

このゆえに、もし誰かが他人の教区で叙階を行うことを敢えてするなら、他人の教会を侵すことを敢えてした者は、自らの地位が危うくなりうることを知れ。これは世俗の事柄ではなく、現世の昇進ではない。

5

Audiamus Apostolum dicentem: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis: te ipsum castum custodi (I Tim. V, 22) .

PL 13, 1194A

使徒の言葉を聞こう。「急いで誰にも手を置いてはならず、他人の罪にあずかってはならない。汝自身を貞潔に保て」(一テモテ5:22)。

6

Si legantur scripta, et timor divinus sit in nobis, omnia scandala poterunt separari, et unanimitas per omnes fratres placida plenaque caritate consistere.

PL 13, 1194A

もし書かれたものが読まれ、我々のうちに神への畏れがあるなら、あらゆる躓きは取り除かれ、すべての兄弟のあいだに、穏やかで満ちた愛のうちに、一致が成り立つであろう。

Documentum VIII, Caput XIX

第VIII項 第XIX章PL 13, 1194B
1

Ne laici ab episcopo suo excommunicati, ab alio in clerum provehantur. --Praeterea etiam laici dicuntur a communione cognita causa seclusi, et ab alio episcopo clerici facti: hoc jam super omne malum est.

PL 13, 1194B

自分の司教に破門された平信徒が、別の司教によって聖職者団に昇進させられないこと。——さらに、平信徒たちも、事情が調べられたうえで交わりから閉め出されたのち、別の司教によって聖職者にされていると言われる。これはもはやあらゆる悪の上を行く。

2

Unde aut conventi corrigant qui talia ausi sunt facere, ita ut removeantur quibus indigne ordo collatus est, aut ad nos nomina eorum deferantur, ut sciamus a quibus nos abstinere debeamus (Concil. Nicaen. c. 5) .

PL 13, 1194B

それゆえ、このようなことを敢えて行った者は、召喚されて正し、不当に叙階を授けられた者たちが退けられるようにするか、あるいはその者たちの名が我々のもとに報告されて、我々が誰との関わりを避けるべきかを知るようにせよ(Concil. Nicaen. c. 5)。

Documentum VIII, Caput XX

第VIII項 第XX章PL 13, 1194B
1

Sciat ergo vestra sinceritas, quod si haec omnia suo ordine ut certa sunt observentur, nec Deus offenditur, nec schismata generantur, nec haereses exsistunt: sed dicent Gentes, quoniam vere Deus in nobis est Christus Dominus noster qui vivit et regnat apud Patrem cum Spiritu sancto, in aeterna saecula saeculorum. Amen.

PL 13, 1194B

それゆえ、諸君の誠実は知るがよい。もしこれらすべてが、確かなものとして、それぞれの順序で守られるなら、神が怒らされることもなく、分派が生まれることもなく、異端が現れることもない。むしろ異邦の民は言うであろう。「まことに神は我々のうちにある」と。それは、我々の主キリストであり、彼は父のもとで聖なる霊とともに、永遠に、世々に生き、統べている。アーメン。