Epistola I, Prooemium
第I書簡 冒頭PL 13, 1051Dパキアヌスより兄弟シンプロニアヌスへ、挨拶を送る。
Epistola I, Caput I
第I書簡 第I章PL 13, 1051DSi non carnalis intentio, sed, ut ego arbitror, vocatio spiritualis est, domine, quod ex nobis fidem catholicae veritatis examinas: tu potissimum quae vel quam diversa sequereris indicare debueras, qui a rivulo procul in quantum apparet exorsus, fontem atque originem principalis Ecclesiae non tenebas: te, ut quae causa potissimum de unitate corporis nostri solvisset, aperires: nudari enim eas partes oportet quibus medicina deposcitur.
PL 13, 1051Dもし我々に公同の真理の信仰を問いただすのが、肉の企てではなく、私の考えるように霊の招きであるならば、あなた〔原文は domine(主よ)。書簡の丁寧な呼びかけ〕よ、あなたこそ、何に従っているのか、それがどれほど異なるのかを、まず示すべきであった。あなたは、見たところ小川からはるか離れて出発し、本源の教会の泉と起こりを保っていなかったのだから。またあなたは、何がとりわけあなたを我々の体の一致から解き放ったのかを明らかにすべきであった。薬が求められる部分は、あらわにされねばならないからである。
Nunc clauso, ut ita dixerim, litterarum sinu, quae membra nobis potissimum curanda sint non videmus. Tantae enim a capite christiano haereses exstiterunt, ut nominum ipsorum sit volumen immensum.
PL 13, 1053A今は、言わばあなたの書簡の懐が閉ざされていて、我々はどの肢体をまず治すべきか見えない。キリスト教の頭〔始め〕からこれほど多くの異端が起こったので、その名だけでも膨大な巻になるのである。
Nam ut Judaeorum haereticos praetermittam, Dositheum Samaritanum, Sadducaeos et Pharisaeos: quanti apostolorum temporibus emerserint, dinumerare perlongum est: Simon magus, et Menander, et Nicolaus, et caeteri quos fama recondit obscura.
PL 13, 1053Aユダヤ人の異端者、サマリア人ドシテオス、サドカイ派とファリサイ派は省くとしても、使徒たちの時代にどれほど多くが現れたかを数え上げるのは、あまりに長くなる。魔術師シモン、メナンドロス、ニコラオス、そして暗き風評が隠しているほかの者たちである。
Quid posterioribus temporibus Ebion, et Apelles, et Marcion, et Valentinus et Cerdon: nec longe post eos, Cataphryges et Novatiani, ut examina novella praeteream? Quis ergo mihi primum per litteras refutandus est?
PL 13, 1053Aその後の時代についてはどうか。エビオン、アペレス、マルキオン、ウァレンティヌス、ケルドン、そしてそれらからさほど遠くなく、カタフリュギア派とノウァティアヌス派がいる。新しい群れは省くとしてもである。では、書簡によってまず私が論駁すべきはだれか。
Ipsa, si voles, nomina omnium charta non capiet: nisi quod scriptis tuis, poenitentiam usquequaque damnantibus, secundum Phrygas te assensisse pronuntias: Verum his ipsis, domine charissime, tam multiplex et diversus est error, ut non hoc unum in illis quod contra poenitentiam sapiunt, sed quasi quaedam capita Lernaea caedenda sint.
PL 13, 1053Bあなたが望むなら、全員の名そのものも紙には収まらないであろう。ただし、あなたは自分の文書で、悔悛をあらゆる点で断罪する立場について、フリュギア人に与したと宣言している。しかし親愛なるあなたよ、この者たちにおいてすら、誤りはかくも多様で入り組んでいるので、彼らが悔悛に逆らって考えるこの一点だけでなく、いわばレルネの蛇の頭のようなものを切り落とさねばならない。
Epistola I, Caput II
第I書簡 第II章PL 13, 1053BEt primum hi plurimis nituntur auctoribus: nam puto, et Graecus Blastus ipsorum est: Theodotus quoque et Praxeas, vestros aliquando docuere: ipsi illi Phryges nobiliores qui se animatos mentiuntur a Leucio, se institutos a Proculo gloriantur: Montanum et Maximillam et Priscillam secuti, quam multiplices controversias excitarunt de Paschali die, de Paracleto, de apostolis, de prophetis: multaque alia, sicut et hoc de Catholico nomine, de venia poenitentiae.
PL 13, 1053Bまず、この者たちは多数の創始者に頼っている。思うに、ギリシア人ブラストゥスも彼らの一人である。テオドトスとプラクセアスも、かつて諸君の者たちを教えた。さらに、レウキウスに霊を吹き込まれたと偽り、プロクルスに教え込まれたと誇る、あの高名なフリュギア人たちは、モンタヌスとマクシミラとプリスキラに従って、過越の日について、パラクレートス(助け主)について、使徒たちについて、預言者たちについて、いかに多くの論争を引き起こしたことか。そのほかにも多くがあり、この公同の者という名についても、悔悛の赦しについてもそうである。
Quare si omnia ista discutere velimus, docili praesentia opus est: si haec sola quae scribis non satis instruerem, tamen quia quoquo modo admirantibus serviendum est, informandi tui gratia, summatim ad ea de quibus scribere dignatus es conloquimur.
PL 13, 1053Cそれゆえ、これらすべてを論じようとするなら、素直に学ぶ者が面前にいることが必要である。たとえあなたの書くこれだけについても十分に教えられないとしても、いずれにせよ、驚き怪しむ者には仕えねばならないのだから、あなたを教え導くために、あなたが書く労を取った事柄について、要点だけを語り合うことにする。
Si quid scire plenius de nostro voles, oportet ut de tuo profiteare simplicius; ne obscurius consulendo, non scire nos facias, utrum interroges an lacessas.
PL 13, 1053Cもし我々の側についてより十分に知りたいと望むなら、あなたの側についてもより率直に述べるのが筋である。不明瞭に問うて、あなたが尋ねているのか挑んでいるのか、我々にわからなくさせてはならない。
Interea quod ad praesentes pertinebit, ante omnia te rogatum volo, ne ob hoc ipsum auctoritatem mutueris errori; quod, sicut ais, per orbem totum nullus intus sit qui te revinceret, aut persuadere tibi posset contra quam crederes.
PL 13, 1053Cさしあたり、目下のことについては、何よりもまずあなたに願いたい。まさにこのことのゆえに、自分の誤りのために権威を借りることのないように。すなわち、あなたの言うには、全世界で〔教会の〕内に、あなたを論駁し、あなたの信じることに反してあなたを説得できる者は一人もいない、ということである。
Nam et si nos imperiti, peritissimus Dei Spiritus: et si nos infideles, fidelis Deus, qui negare se non potest (II Tim., II, 13) . Tum porro, quod obnitendo, sacerdotibus Dei diu contendere non licebat.
PL 13, 1053Dたとえ我々が未熟でも、神の霊はこのうえなく熟達している。「たとえ我々が不信であっても、神は忠実であり、自らを否むことができない」(二テモテ2:13)。さらに〔だれもあなたを論駁しなかったのは〕、抗って神の司教たちと長く争うことが許されなかったからである〔quod の係りは定かでない。前節の「だれもあなたを論駁できなかった」の理由を言うと取った〕。
Nos, inquit Apostolus, talem consuetudinem non habemus, nec Ecclesia Dei (I Cor., XI, 16) . Post unam correptionem (Tit., III, 10) , sicut scis ipse, contentiosus omittitur. Persuadere autem quis aliquid possit invito?
PL 13, 1053D「我々には」と使徒は言う、「そのような習慣はなく、神の教会にもない」(一コリント11:16)。一度の戒めののち(テトス3:10)、あなた自身も知るとおり、争いを好む者は捨て置かれる。しかも、望まぬ者にだれが何かを説得できようか。
Tua ergo, frater, non illorum culpa est, si tibi quod erat optimum, nemo persuasit. Nam et hodie in potestate tua est ut nostra etiam scripta contemnas, si ea mavis vincere quam probare.
PL 13, 1053Dそれゆえ兄弟よ、最善のことをだれもあなたに説得しなかったとしても、責めはあなたにあり、彼らにあるのではない。今日もなお、我々の文書をも退けることは、あなたの意のままである。それらを是認するよりも打ち負かすほうを望むのなら。
Caeterum et ipsi Domino et apostolis ejus plurimi restiterunt; nec persuaderi veritas cuiquam potuit, nisi ei propria religione consensit.
PL 13, 1054Aしかし主自身にも、その使徒たちにも、多くの者が逆らった。真理は、自分自身の信心がそれに同意したのでなければ、だれにも説得されえなかった。
Itaque, domine, et nos non ea fiducia scripsimus, qua repugnanti aliquid persuadere possimus; sed ea fide qua volenti bonae pacis aditum non negemus; quae si animo tuo et cordi est, de Catholico nomine nullum habet esse luctamen.
PL 13, 1054Aそれゆえ、あなたよ、我々も、逆らう者に何かを説得できるという確信をもって書いたのではない。望む者に善き平和への入り口を拒むまいという信義をもって書いたのである。その平和があなたの心と思いにとって大切であるなら、公同の者という名について争いのあるはずがない。
Si enim per Deum id populus noster adipiscitur; nec interrogandum est, praecedente auctoritate divina: si per hominem; quando usurpatum, detegendum. Tunc si bonum nomen est, non recipit odium: si malum, caret invidia.
PL 13, 1054Aもし我々の民がこれを神によって得ているのなら、神の権威が先立っているのだから、問いただすべきではない。もし人によって得ているのなら、いつ奪い取られたのかを暴くべきである。そのとき、もし善い名ならば憎しみを受けず、もし悪い名ならば妬みを免れる。
Epistola I, Caput III
第I書簡 第III章PL 13, 1054BNovatianos audio de Novato aut Novatiano vocari: sectam tamen in his, non nomen accuso: nec Montano aliquis aut Phrygibus nomen objecit. Sed sub apostolis, inquies, nemo Catholicus vocabatur. Esto, sic fuerit, vel illud indulge.
PL 13, 1054Bノウァティアヌス派は、ノウァトゥスあるいはノウァティアヌスから呼ばれていると聞く。しかし私が彼らにおいて非難するのは一派としてのあり方であって、名ではない。モンタヌスにもフリュギア人にも、名を咎めた者はいなかった。しかし使徒たちのもとでは、とあなたは言うだろう、だれも公同の者とは呼ばれなかった、と。よかろう、そうであったとしよう。せめて次のことは認めてほしい。
Cum post apostolos haereses exstitissent, diversisque nominibus columbam Dei atque reginam lacerare per partes et scindere niterentur: nonne cognomen suum plebs apostolica postulabat, quo incorrupti populi distingueret unitatem, ne intemeratam Dei virginem error aliquorum per membra laceraret?
PL 13, 1054B使徒たちののち、異端が現れ、さまざまな名によって神の鳩にして女王を、ばらばらに引き裂き分かとうと努めたとき、使徒的な民は、自らの姓を求めたのではないか。腐らぬ民の一致を見分けさせ、神の汚れなき処女を、いくつかの者の誤りが肢体ごとに引き裂くことのないようにするためである。
Nonne appellatione propria decuit caput principale signari? Ego forte ingressus populosam urbem hodie, cum Marcionitas, cum Apollinariacos, Cataphrygas, Novatianos et caeteros ejusmodi comperissem, qui se christianos vocarent: quo cognomine congregationem meae plebis agnoscerem, nisi Catholica diceretur?
PL 13, 1054B主たる頭が、固有の呼称で印されるのは当然ではないか。たとえば私が今日、人口の多い都市に入り、マルキオン派、アポリナリス派〔底本は Apollinariacos。アポリナリス派を指す語形〕、カタフリュギア派、ノウァティアヌス派、そのほかこの類の者がみな、自らをキリスト教徒と呼んでいるのを見出したとする。「公同の」と呼ばれるのでなければ、私の民の集まりを、どのような姓によって見分けようか。
Age, quis caeteris plebibus nomina tanta largitus est? Cur tot urbibus, tot nationibus sua quaeque descriptio est? Ipse ille qui catholicum nomen interrogat, causam sui nominis nesciet, si requiram unde mihi traditum est.
PL 13, 1054Cさあ、他の民に、これほどの名を惜しみなく与えたのはだれか。なぜ多くの都市、多くの国民に、それぞれ自らの呼称があるのか。公同の者という名を問いただすその人自身が、もし私が、その名はどこから私に伝えられたのかと尋ねるなら、自分の名の由来を知らないであろう。
Certe non est ab homine mutuatum, quod per saecula tanta non cecidit. Catholicum istud nec Marcionem, nec Apellem, nec Montanum sonat, nec haereticos sumit auctores.
PL 13, 1054C確かにそれは、人から借りたものではない。これほど多くの世紀を経ても廃れなかったのだから。この公同の者という語は、マルキオンの響きもアペレスの響きもモンタヌスの響きもなく、異端者を創始者として取ることもない。
Multos nos Spiritus sanctus edocuit, quem paracletum apostolis et magistrum Deus misit e coelis; multa ratio, sicut dicit Paulus, et honestas, et, ut ait, ipsa natura. Quid?
PL 13, 1054C多くのことを〔底本は Multos nos。Multa nos と読む〕、聖なる霊が我々に教え込んだ。神は、この霊をパラクレートスにして使徒たちの師として、天から遣わした。また多くのことを、パウロの言うように道理と品位が、そして彼の言うように自然そのものが〔教える〕。どうか。
Parva nobis de apostolicis viris, parva de primis sacerdotibus, parva de beatissimo Cypriano martyre atque doctore currit auctoritas? An volumus docere doctorem?
PL 13, 1054C使徒的な人々から、最初の司教たちから、もっとも祝福された殉教者にして教師であるキプリアヌスから我々に流れ来る権威は、小さいとでもいうのか。それとも我々は教師を教えようというのか。
An sapientiores illo sumus, et spiritu carnis inflamur adversus eum, quem aeterni Dei testem nobilis cruor et clarissimae passionis corona produxit? Quid tot earum partium sacerdotes, quos per totum orbem cum eodem Cypriano pax una solidavit?
PL 13, 1054Dそれとも我々は彼よりも賢いのか。永遠の神の証人として、高貴な血とこのうえなく輝かしい受難の冠が世に出した者に逆らって、肉の霊に燃え上がっているのか。あの地域の数多の司教たち、全世界にわたって同じキプリアヌスと共に、一つの平和が堅く結び合わせた者たちは、どうか。
Quid tot annosi episcopi, tot martyres, tot confessores? Age. Si illi usurpando nomini huic auctores idonei non fuerint, nos idonei erimus negando?
PL 13, 1054D年老いた数多の司教、数多の殉教者、数多の告白者はどうか。さあ、もし彼らがこの名を用いる創始者として適格でなかったのなら、我々が否むことによって適格となるというのか。
Et nostram potius auctoritatem patres sequentur, et emendanda sanctorum cedet antiquitas, et jam putrescentia vitiis tempora canones apostolicae antiquitatis eradent?
PL 13, 1054Dそして、父たちがむしろ我々の権威に従い、聖徒たちの古き世は、正されるべきものとして道を譲り、すでに悪徳で腐り始めた時代が、使徒的古代の規範を削り取るというのか。
Epistola I, Caput IV
第I書簡 第IV章PL 13, 1055ANec tamen aestues, frater: Christianus mihi nomen est, Catholicus vero cognomen. Illud me nuncupat; istud ostendit: hoc probor, inde significor.
PL 13, 1055Aしかし兄弟よ、いきり立つな。キリスト教徒は私の名であり、公同の者は私の姓である。前者は私を名指し、後者は私を示す。これによって私は認められ、そこから私は表される。
Et si reddenda postremo Catholici vocabuli ratio est, et exprimenda de graeca interpretatione Romana: Catholicus, ubi unum, vel, ut doctiores putant, obedientia omnium nuncupatur, mandatorum scilicet Dei.
PL 13, 1055Aそして最後に、公同の者という語の説明を与え、ギリシア語の解釈からローマの言葉に写し取らねばならないとすれば〔ラテン語 Catholicus。ギリシア語の katholikos に由来する〕、こうである。公同の者とは、『いたるところで一つ』〔底本は ubi unum。第1書簡第IV章4節の ubique unum に合わせて読む〕を言い、あるいは、より学のある者たちの考えるように、『すべてに対する従順』、すなわち神の命令すべてへの従順を言う。
Unde Apostolus: Si in omnibus obedientes estis (II Cor. II, 9) . Et iterum: Sicut enim per inobedientiam unius peccatores constituti sunt multi: sic per dicto audientiam unius, justi constituentur multi (Rom. V, 19) . Ergo qui Catholicus, idem justi obediens.
PL 13, 1055Aそれゆえ使徒は言う、「汝らがすべてにおいて従順であるなら」(二コリント2:9)。また再び、「一人の不従順によって多くの者が罪人とされたように、一人の聞き従いによって、多くの者が義とされるであろう」(ローマ5:19)。ゆえに、公同の者である者とは、同じく義なる者に従う者である。
Qui obediens, idem est Christianus: ita Catholicus, Christianus est. Quare ab haeretico nomine noster populus hac appellatione dividitur, cum Catholicus nuncupatur: sed et si Catholicus ubique unum est, sicut superiores putant, id ipsum David indicat dicens: Astitit regina in veste aurata et variegata (Psal. XLIV, 10) , hoc est, una in omnibus.
PL 13, 1055B従順な者は、同じくキリスト教徒である。かくして、公同の者はキリスト教徒である。したがって、我々の民は公同の者と呼ばれるとき、この呼称によって異端の名から分けられる。しかしまた、先に述べた者たちの考えるように、もし公同の者が『いたるところで一つ』であるなら、ダビデがまさにこれを示して言う、「女王は金の、色とりどりの衣をまとって立った」(詩篇44:10)。すなわち、すべてにおいて一つである。
Et in Cantico canticorum Sponsus haec loquitur: Una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa est genitrici suae (Cant., VI, 8) . Et iterum: Adducentur regi virgines post eam (Ps. XLIV, 15) .
PL 13, 1055Bまた雅歌において、花婿はこう語る、「わが鳩は一つ、わが完全な者は一つ、母にとって一つ、産んだ者に選ばれた者」(雅歌6:8)。そして再び、「彼女のあとから処女たちが王に導かれてくる」(詩篇44:15)。
Et adhuc: Adolescentulae, quarum non est numerus (Cant. VI, 7) . Ergo in omnibus una, et una super omnia.
PL 13, 1055Bさらに、「数えきれぬ乙女たち」(雅歌6:7)。ゆえに、すべてにおいて一つであり、すべてを超えて一つである。
Epistola I, Caput V
第I書簡 第V章PL 13, 1055BSi rationem nominis quaeris, apparet. De poenitentia vero, Deus praestet ut nullis fidelibus necessaria sit; nemo post sacri fontis auxilium, foveam mortis incurrat: nec tarda solamina ingerere sacerdotes aut docere cogantur, ne peccandi iter aperiant, dum peccanti remediis blandiuntur.
PL 13, 1055B名の理由を求めるなら、それは明らかである。悔悛については、願わくは神が、いかなる信徒にもそれが必要とならないようにしてくれるように。聖なる泉の助けののち、だれも死の穴に落ちることのないように。また司教たちが、遅れた慰めを施したり教えたりするよう強いられることのないように。罪を犯す者を薬でなだめるうちに、罪への道を開いてしまうことのないように。
Sed nos hanc indulgentiam Dei nostri miseris, non beatis, nec ante peccatum, sed peccata detegimus: nec sanis medicinam, sed male habentibus nuntiamus.
PL 13, 1055Cしかし我々は、我々の神のこの赦し(寛恕)を、幸いな者にではなく惨めな者に、罪の前にではなく罪ののちに〔底本は sed peccata。ミーニュの脚注は sed post peccata(罪ののちに)と読むべきとし、それに従う〕明かすのである。また健やかな者に薬を告げるのではなく、病む者に告げるのである。
Si nihil in baptizatos possunt nequitiae spirituales, nihil fraus illa serpentis quae primum subvertit hominem, quae posteris ejus tot titulos damnationis impressit; si recessit a mundo, si regnare jam coepimus, si nullum oculis, nullum manibus, nullum mentibus nostris crimen obrepit; abjiciatur hoc Dei donum, repellatur auxilium, nulla exomologesis, nulli gemitus audiantur; contemnat omne remedium superba justitia.
PL 13, 1055Cもし霊的な邪悪たちが洗礼を受けた者に何もできず、最初に人を転覆させ、その子孫にかくも多くの断罪の印を刻みつけたあの蛇の欺きも何もできないなら、もし蛇が世から退き、我々がすでに支配し始めており、目にも手にも心にも、いかなる重罪も忍び寄らないなら、神のこの賜物を投げ捨てよ。助けを退けよ。エクソモロゲーシス〔罪の公の告白と悔悛の業〕も、うめきも、一つとして聞き入れるな。傲慢な正義は、あらゆる薬を侮るがよい。
Quod si haec homini suo Dominus providit; si idem stantibus praemia, qui jacentibus remedia largitus est: desinite divinam accusare pietatem, aut tot coelestis clementiae titulos objectu rigoris eradere, aut gratuita Domini bona inobsecrabili asperitate prohibere.
PL 13, 1055Cしかしもし主が、これらを自らの人間に備えたのなら、もし同じ主が、立つ者には報償を、倒れた者には薬を与えたのなら、神の慈愛を非難するのをやめよ。厳格を盾に、天の寛容のかくも多くの証しを消し去るのをやめよ。主の無償の善を、懇願を聞き入れぬ苛烈さで禁ずるのをやめよ。
Non largimur ista de nostro. Convertimini ad me, dicit Dominus, simulque jejunio, et fletu, et planctu, scindite corda vestra (Joel. II, 12) .
PL 13, 1055D我々はこれらを自分のものから与えるのではない。「我に立ち帰れ」と主は言う、「断食と涙と嘆きとをもって、汝らの心を裂け」(ヨエル2:12)。
Et iterum: Relinquat impius vias suas, et vir facinorosus cogitationes suas, et convertatur ad Dominum, et misericordiam consequetur (Is. XLV, 7) .
PL 13, 1056Aまた再び、「不敬の者はその道を捨て、非道の者はその思いを捨て、主に立ち帰れ。そうすれば憐れみを得るであろう」(イザヤ45:7〔ミーニュの引照。この句はイザヤ書55:7にあたる〕)。
Itemque Propheta in hunc modum clamat: Quoniam Deus pius, et mitis et patiens est, et qui reflectat sententiam adversus malitias irrogatam (Joel. II, 13) . Habetne tam diutinum serpens venenum, et Christus non habet medicinam?
PL 13, 1056A同じく預言者は、次のように叫ぶ、「神は慈しみ深く、柔和で、忍耐強く、悪に対して下した判決を翻すからである」(ヨエル2:13)。蛇には長く続く毒があり、キリストには薬がないというのか。
Diabolus in mundo interficit, Christus hic non potest subvenire? Pigeat sane peccare, sed poenitere non pigeat. Pudeat periclitari, sed non pudeat liberari. Quis naufrago tabulam, ne evadat, eripiet? Quis sanandis vulneribus invidebit?
PL 13, 1056A悪魔は世で殺し、キリストはここで助けることができないのか。確かに、罪を犯すことは悔やむがよい。しかし悔い改めることを悔やんではならない。危うくなることは恥じよ。しかし救われることを恥じてはならない。難破した者から、逃れさせまいとして板を奪い取る者がいようか。癒やされるべき傷を妬む者がいようか。
An non David dicit: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis stratum meum rigabo (Ps. VI, 7) . Et iterum: Peccatum meum ego agnosco, et facinus meum non texi (Ps. XXXI, 5) .
PL 13, 1056Aダビデは言っていないか、「私は夜ごとに寝台を洗い、涙で床を潤す」(詩篇6:7)。また再び、「私は自分の罪を認め、自分の悪行を隠さなかった」(詩篇31:5)。
Et adhuc: Dixi: prosequar adversum me delictum meum Deo meo, et tu remisisti impietatem cordis (Ibid.) . Nonne ille post caedis et adulterii reatum, pro Bethsabee poenitenti, Propheta respondit: Dominus abstulit a te peccatum tuum (II Reg. XII, 13) .
PL 13, 1056Bさらに、「私は言った、『私は自らに逆らって、私の過ちを我が神に告げよう』と。すると汝は、心の不敬を赦した」(詩篇31:5)。殺人と姦淫の罪責ののち、バテシバのことで悔い改めたあの者に、預言者は答えなかったか、「主はあなたの罪を取り除いた」(サムエル記下12:13)。
Num Babylonium regem post tot idololatriae facinora damnatum, exomologesis non liberavit? Et quid est quod ait Dominus: Nonne qui ceciderit, resurget, et qui aversus fuerit, convertetur (Jer. VIII, 4) ? Quid illa tot similitudinum dominicarum argumenta respondent?
PL 13, 1056Bバビロンの王は、偶像崇拝のかくも多くの凶行ののち断罪されたのに、エクソモロゲーシスが彼を解放しなかったというのか。また、主の言う「倒れた者は起き上がらないか、背を向けた者は立ち帰らないか」(エレミヤ8:4)とは何か。主の譬えのあの数多の論拠は、何を答えるか。
Quod drachmam invenit mulier, et gratulatur inventam; quod pastor ovem reportat erraticam; quod filio revertenti, post prodacta omnia bona, et cum meretricibus et fornicariis nepotata, pater blandus occurrit, et invidum fratrem ostensa ratione castigat?
PL 13, 1056B女が銀貨を見つけ、見つけたものを喜ぶこと。羊飼いが、迷った羊を連れ戻すこと。息子が、財をすべて使い果たし、遊女や淫行の者たちと放蕩したのちに帰ってきたのを、父が優しく迎え、妬む兄を道理を示して戒めること。——これらは何を答えるか。
Filius, inquiens, meus hic mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 32) . Quid ille in via vulneratus, a Levita et sacerdote praeteritus? Nonne curatur?
PL 13, 1056C「この我が子は死んでいたが、生き返り、失われていたが、見つかった」と父は言う(ルカ15:32)。道で傷つき、レビ人と祭司に通り過ぎられたあの者はどうか。彼は癒やされたではないか。
Revolve quae Spiritus dicat ecclesiis (Apoc. II) : Ephesios desertae dilectionis accusat: stuprum Thyatirenis imputat; Sardos in opere cessantes, Pergamenos docentes diversa reprehendit; Laodicenorum divitias inurit; et tamen omnes ad poenitentiam satisfactione invitat.
PL 13, 1056C「霊が諸教会に語ること」(黙示録2)を読み返せ。エフェソの者たちには見捨てられた愛を責め、ティアティラの者たちには淫行を咎め、サルディスの者たちには働きの怠りを、ペルガモンの者たちには異なる教えを説くことを非難し、ラオディキアの者たちの富に烙印を押す。それでもなお、すべての者を、償いによって悔悛へと招いている。
Quid Apostolus ad Corinthios cum ita dicit: Ne cum venero, lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam ex his quae ante gesserunt in fornicatione et immunditiis suis (II Cor. XII, 21) . Quid, cum rursus ad Galatas?
PL 13, 1056C使徒がコリントの者たちにこう言うのは、何を意味するか。「私が来たときに、先に罪を犯した者たちの多くを、すなわち、先に行った淫行と不潔のことで悔悛を行わなかった者たちを、嘆くことのないように」(二コリント12:21)。さらにガラテヤの者たちに向けて〔こう言うのは〕何を意味するか。
Si quis praeventus fuerit in aliquo delicto (Gal. 6, 1) ; id est, quocumque, vos qui spiritales estis, instruite ejusmodi in spiritu mansuetudinis, cavens ne et tu tenteris. At numquid paterfamilias, in magna domo, argentea tantum et aurea vasa custodit?
PL 13, 1056D「もしだれかが何らかの過ちに先んじて捕えられたなら」(ガラテヤ6:1)――すなわち、どんな過ちであれ――「霊的な汝らは、そのような者を柔和の霊で教え導け、汝自身も誘惑されぬよう気をつけて」。それとも、大きな家の主人は、銀と金の器だけを保っているのか。
Nonne et fictilia et lignea, et composita quaedam et refecta dignatur? Nunc gaudeo, inquit Apostolus, quia contristati estis ad poenitentiam (II Cor. VII, 9) . Et iterum: Quia secundum Deum tristitia, poenitentiam, in salutem, stabilem operatur (Ibid. 10) .
PL 13, 1057A土の器や木の器、また継ぎ合わせたり修繕したりした器をも、受け入れるのではないか。「今、私は喜ぶ」と使徒は言う、「汝らが悔悛へと悲しんだからである」(二コリント7:9)。また再び、「神に従う悲しみは、救いに至る不動の悔悛を生む」(二コリント7:10)。
Epistola I, Caput VI
第I書簡 第VI章PL 13, 1057ASed poenitere non licuit. Nemo sine fructu imperat laborem: Dignus est enim mercenarius mercede sua (Matth. X, 10; Luc. X, 7) . Numquam Deus non poenitenti comminaretur, nisi ignosceret poenitenti. Solus hoc, inquies, Deus poterit.
PL 13, 1057Aしかし悔悛することは許されなかった〔とあなたは言うのか〕。だれも、実りなしに労苦を命じはしない。「働く者は、その報酬を受けるに値する」(マタイ10:10; ルカ10:7)。神は、悔悛する者を赦すのでなければ、悔悛しない者を脅しはしなかったであろう。「ただ神だけがこれをなしうる」とあなたは言うだろう。
Verum est: sed et quod per sacerdotes suos facit, ipsius potestas est. Nam quid est illud quod Apostolis dicit: Quae ligaveritis in terris, ligata erunt et in coelis: Et quaecumque solveritis in terris, soluta erunt et in coelis (Matth. XVI, 19; Joan. XX, 23) ?
PL 13, 1057Aその通りである。しかし神が自らの司教たちを通して行うことも、神自身の権能である。実際、神が使徒たちに言うあの言葉は何か、「汝らが地上で縛るものは、天でも縛られ、汝らが地上で解くものは、天でも解かれる」(マタイ16:19; ヨハネ20:23)。
Cur hoc si ligare hominibus ac solvere non licebat? An tantum hoc solis Apostolis licet? Ergo et baptizare solis licet, et Spiritum sanctum dare solis, et solis gentium peccata purgare: quia totum hoc, non aliis quam Apostolis imperatum est.
PL 13, 1057Bもし人間に縛り解くことが許されていなかったのなら、なぜこう言ったのか。それともこれは、使徒たちにだけ許されるのか。ならば洗礼を授けることも彼らにだけ許され、聖なる霊を与えることも彼らにだけ、諸国民の罪を清めることも彼らにだけ許されることになる。このすべては、使徒たち以外のだれにも命じられていないのだから。
Quod si uno in loco, et resolutio vinculorum et sacramenti potestas datur; aut totum ad nos ex apostolorum forma et potestate deductum est; aut nec illud ex decretis relaxatum est. Ego, inquit, fundamentum posui; alius autem superaedificat (I Cor. III, 10) .
PL 13, 1057Bしかしもし、一つの箇所で、縄目を解くことと秘跡の権能とが〔ともに〕与えられているのなら、全体が使徒たちの型と権能から我々に導かれたか、さもなくば、あれ〔秘跡の権能〕さえも定めによって〔我々に〕許されたのではない、かのいずれかである〔nec illud ex decretis relaxatum est の係りは定かでない。二つの権能はともに伝わったか、ともに伝わらなかったかであり、秘跡の権能だけを認めて解く権能を否むことはできない、という論と取った〕。「私は土台を据えた、ほかの者がその上に建てる」(一コリント3:10)。
Hoc ergo superaedificantes, quod Apostolorum doctrina fundavit. Denique et episcopi, Apostoli nominantur, sicut de Epaphrodito Paulus edisserit: Fratrem et commilitonem, inquit, meum; vestrum autem apostolum (Philip. II, 25) .
PL 13, 1057Bそれゆえ我々は、使徒たちの教えが土台を据えたものの上に建て増しているのである。実際、司教たちも使徒と呼ばれる。パウロがエパフロディトについて述べるとおりである、「私の兄弟にして戦友、しかし汝らの使徒」(フィリピ2:25)。
Si ergo et lavacri et chrismatis potestas, majorum et longe charismatum ad episcopos inde descendit; et ligandi quoque jus adfuit atque solvendi.
PL 13, 1057Cそれゆえ、洗いと塗油の権能、より大きな賜物の権能が〔底本は majorum et longe charismatum。語形がやや崩れているらしく、「より大きな、はるかに〔大きな〕賜物」と解した〕、そこから司教たちに伝わったのなら、縛り解く権利もまた共にあった。
Quod etsi nos ob nostra peccata temerarie vindicamus; Deus tamen illud, ut sanctis et Apostolorum cathedram tenentibus, non negabit; qui episcopis, etiam Unici sui nomen indulsit.
PL 13, 1057Cたとえ我々が自分の罪のゆえに、これを軽々しく主張しているのだとしても、神は、聖なる者たち、使徒たちの座を保つ者たちには、これを拒まないであろう。神は、司教たちにさえ、自らの独り子の名を与えたのだから。
Epistola I, Caput VII
第I書簡 第VII章PL 13, 1057CPlura scriberem, frater, ni et celeritate pueri revertentis urgerer, et vel praesenti tibi, vel de omni proposito confitenti, copiosiora servarem. Nemo episcopum hominis contemplatione despiciat.
PL 13, 1057C兄弟よ、もっと書くところであるが、戻ってくる従者の少年の急ぎに迫られているし、あなたが来て直接に、あるいは自分の意図のすべてについて率直に述べてくれるなら、より豊かなことを取っておきたいのである。だれも、人であることを見て司教を軽んじてはならない。
Recordemur, quod Petrus Apostolus Dominum nostrum Episcopum nominarit; Sed conversi, inquit, modo ad episcopum et pastorem animarum vestrarum (I Petr. II, 25) . Quid episcopo negabitur, in quo Dei nomen operatur?
PL 13, 1057C思い起こそう、使徒ペトロが、我々の主を司教と呼んだことを。「しかし汝らは今や、汝らの魂の司教にして牧者に立ち帰った」(一ペトロ2:25)。司教には何が拒まれようか、その中で神の名が働いているというのに。
Reddet quidem illi rationem, si quid perperam fecerit, vel si corrupte et impie judicarit. Nec praejudicatur Deo, quo minus mali aedificatoris opera rescindat: interea si pia illa administratio est, adjutor Dei operum perseverat.
PL 13, 1057D確かに彼は、神に釈明をするであろう、もし何か邪悪にふるまい、あるいは堕落し不敬に裁いたのなら。また、悪しき建て手の業を取り消すことについて、神の裁きが〔人に〕先取りされるわけでもない。さしあたり、その務めが敬虔であるなら、彼は神の業の協力者であり続ける。
Ecce Apostolus ad laicos scribit: Si cui quid donatis, et ego: Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi; ut non possideatur a satana; non enim versutias ejus ignoramus (II Cor. II, 10, 11) .
PL 13, 1057D見よ、使徒は平信徒に書く、「汝らがだれかに何かを赦すなら、私も赦す。私が赦したことも、もし何かを赦したのなら、汝らのために、キリストの位において〔赦したのである〕。サタンに所有されないためである。我々は彼の策略を知らないわけではないからだ」(二コリント2:10, 11)。
Si autem quod laici donant, Apostolus donasse se dicit; quod episcopus fecerit, qualiter respuetur?
PL 13, 1057Dしかし、平信徒が赦すことを、使徒が自分が赦したと言うのなら、司教が行ったことが、どうして退けられようか。
Ergo nec baptisma, nec criminum remissio, nec innovatio corporis, sanctae potestati ejus indulta est; quia nihil propria usurpatione mandatum est, totumque id ex apostolico jure defluxit.
PL 13, 1057Dゆえに、洗礼も、重罪の赦しも、体の新生も、彼の聖なる権能に〔彼自身のものとして〕許されたのではない。何一つ自分の僭取によって委ねられたものはなく、すべてが使徒的な権利から流れ下ったのである〔nec … indulta est の意は定かでない。これらの権能は司教個人に与えられたのではなく使徒の権利から来る、と言うものと取った〕。
Scio, frater, hanc ipsam poenitentiae veniam non passim omnibus dari, nec ante quam aut interpretatio divinae voluntatis, aut forsitan visitatio fuerit, relaxari.
PL 13, 1058A兄弟よ、私は知っている、この悔悛の赦しが、すべての者にところかまわず与えられるのではなく、神の意志の解き明かし、あるいはおそらくは〔神の〕訪れがあるまでは、緩められないことを。
Magno pondere magnoque libramine post multos gemitus effusionemque lacrymarum, post totius ecclesiae preces, ita veniam verae poenitentiae non negari, ut judicaturo Christo, nemo praejudicet. Si apertius, quid tu sentias, scripseris, frater; plenius instrueris.
PL 13, 1058A大いなる重みと秤をもって、数多のうめきと涙の流れののち、教会全体の祈りののち、真の悔悛の赦しが拒まれず、しかも、やがて裁くであろうキリストに対して、だれも先取りをしないように〔私は知っている〕。もしあなたが自分の考えをより明らかに書くなら、兄弟よ、より十分に教えられるであろう。
Epistola II, Prooemium
第II書簡 冒頭PL 13, 1058B司教パキアヌスより兄弟シンプロニアヌスへ、挨拶を送る。
Epistola II, Caput I
第II書簡 第I章PL 13, 1058BIn quaestione prolixa, quantum potero brevitatem sequar. Neque tibi, frater, sub interrogationis bonae specie, occulta verborum tela jaculanti atque objicienti, quae ipse machinare, aliquam vicem malitiae repensabo.
PL 13, 1058B長い問題であるが、できるかぎり簡潔を旨としよう。兄弟よ、あなたが善き問いの外見のもとで、自分で仕組んだ言葉の隠れた矢を私に投げつけ浴びせても、私は悪意の返報をしない。
Orare pro persequentibus jubemur, maledicentibusque benedicere (Matth. V, 44) . Fraus enim quasi vulpeculae, vis autem leonis est: utrumque ab homine alienissimum; sed fraus odio digna majore.
PL 13, 1058B我々は、迫害する者のために祈り、呪う者を祝福するよう命じられている(マタイ5:44)。欺きは言わば小狐のものであり、暴力は獅子のものである。どちらも人間にはまったく似つかわしくないが、欺きのほうがより大きな憎しみに値する。
Nam cum plus nocere credas, quasi ignarus interrogas; cum docere te putes, simulas erudiri. Rabbi, Dominum vocabant veteres Pharisaei, cum aenigmata legis opponerent; Magistrum appellabant, cum sibi omne magisterium vindicarent.
PL 13, 1058B害をなすことがより大きいと思うときは、何も知らぬかのように尋ね、教えているつもりのときは、教えられているふりをするからである。昔のファリサイ派の者たちは、律法の謎を突きつけるとき主を「ラビ」と呼び、あらゆる教える権能を自分のものとするとき「師」と呼んでいた。
Quidlibet agas, frater, totum ex me simpliciter recognosces. Malo imperitus, quam malitiosus intelligi: malo fatuus quam callidus judicari. Quare prius quam rationem fidei nostrae (de qua moveris) assignem, accipe pauca de litteris tuis quas tractatui praetulisti.
PL 13, 1058B何をしてこようと、兄弟よ、あなたはすべてを私から率直に知るであろう。私は悪意ある者よりも未熟な者と思われたい。狡猾な者よりも愚か者と判断されたい。それゆえ、あなたが動かされている我々の信仰の説明を示すより前に、あなたが論考よりも先に置いたあなたの書簡について、少し聞いてほしい。
Epistola II, Caput II
第II書簡 第II章PL 13, 1058CRefectum esse te dicis prioribus epistolis meis, et statim addis me cum amaritudine respondisse quae scripserim. Si amara reficiunt, quid dulcia operentur ignoro; nisi quia, ut in medicinae poculis, solet amarum magis quam dulce medicari.
PL 13, 1058Cあなたは、私の先の書簡で元気を取り戻したと言い、すぐに、私が苦々しさをもって答えたと付け加える。苦いものが元気を回復させるのなら、甘いものが何をなすのか、私は知らない。ただ、医術の杯でそうであるように、甘いものより苦いもののほうが、ふつうは癒やすのである。
Sed quaeso, litteras meas repetas, an aliquo felle respersae sint, quid superbum, quid insuave responderim. Plures me, ais, haereses nominasse, de quibus nemo quaesierit. Age, quid tua si haereticus non eras?
PL 13, 1058Cしかし頼むから、私の書簡を読み返して、何か苦汁がふりかけられていないか、どんな傲慢なこと、どんな不快なことを答えたかを確かめてほしい。私が多くの異端の名を挙げた、そのことはだれも尋ねていなかった、とあなたは言う。さあ、もしあなたが異端者でなかったのなら、あなたに何の関わりがあるのか。
Qui cum de fide nostra moveres quaestionem, et doceri velle te diceres, scripsi ignorantiae causas esse multiplices, quae vos potissimum haberet, ut aperires, ne retexendis pluribus aestuarem. De Catholico nomine multa respondi placide.
PL 13, 1058Cあなたは、我々の信仰について問題を持ち出し、教えられたいと言ったので、私は、無知にはさまざまな原因があるが、そのうち諸君をとくに捕えているものを、あなたが明らかにするように、そうすれば多くを蒸し返して私が苛立たずにすむ、と書いた。公同の者という名については、多くを穏やかに答えた。
Dixi enim, nihil alterius interesse quid alius vocaretur. Ac si vim nominis postulares, quodcumque illud esse mirificum, seu unum in omnibus, seu unum super omnia, seu quod ante non dixi, filius regis, id est populus Christianus.
PL 13, 1058D私は、他の者が何と呼ばれようと、それは他の者に関わりがない、と言ったのである。またもし、あなたがその名の力を問うなら、それが何であれ驚くべきものである、と。すなわち「すべてにおいて一つ」、あるいは「すべてを超えて一つ」、あるいは先に言わなかったが「王の子」、すなわちキリスト教徒の民である。
Adeo certe non inditum nobis quod per saecula tanta non caderet. Et sane gratulor quod licet alios anteposueris, etiam circa nos assentiare de nomine. Quid si negares? Natura clamaret. Aut si adhuc dubitas, taceamus.
PL 13, 1058Dかくして確かに、これほど多くの世紀を経ても廃れなかったものは、我々に後から付けられたものではない。また実に、あなたが他の者たちを先に置いたとはいえ、我々についてもその名の点で同意していることを、私は喜ぶ。もしあなたが否んだなら、どうか。自然が叫ぶであろう。あるいはなおも疑うなら、我々は黙ろう。
Ambo, quod vocabimur, hoc erimus teste nominis vetustate. Caeterum si pertinacius flagitaveris, vide ne tibi vir ille virtutis exclamet: Quid interrogas nomen meum? Et ipsum est mirabile (Judic. XIII, 18) .
PL 13, 1059Aどちらも、呼ばれるとおりのものになるであろう。名の古さが証人である。しかしもしあなたがなおも執拗に要求するなら、あの力ある人があなたに叫ぶことにならないか、よく見るがよい、「なぜ我が名を尋ねるのか。それも不思議なものである」(士師記13:18)。
Tunc addidisti sane, unde Catholici nomen hoc traherent, non esse reputandum; quia nec Valentinis si a Valentino, nec Phrygibus si a Phrygia, nec Novatianis si a Novatiano vocarentur, imputari solere.
PL 13, 1059Aそのときあなたは、実に、公同の者たちがこの名をどこから引いたかは、考えるには及ばない、と付け加えた。ウァレンティヌス派がウァレンティヌスから、フリュギア人がフリュギアから、ノウァティアヌス派がノウァティアヌスから呼ばれても、非難されるのが常ではないのだから、と。
Epistola II, Caput III
第II書簡 第III章PL 13, 1059AHic tu graviter commoveris, et quasi aculeo fixus erigeris; nam sic iratus exclamas: Numquid Cypriano sancto viro hoc obest, quod populus ejus apostaticum nomen habet, vel Capitolinum, vel Syndreum? Conviciaris; et ecce non moveor. Horumne aliquid appellati sumus?
PL 13, 1059Aここであなたは激しく動揺し、針で刺された者のように身を起こす。怒ってこう叫ぶのだから、「聖なる人キプリアヌスにとって、その民が背教者の名、あるいはカピトリウムの名、あるいはサンヘドリン(議会)の名〔底本は Syndreum。ミーニュの脚注(ティリウス)は、これをギリシア語の「シュネドリオン」(議会、サンヘドリン)と読むことを提案し、キプリアヌスを貶めるための罵りの名とする〕を持つことが、何の妨げとなるか」と。あなたは罵る。しかし見よ、私は動じない。我々はこれらのどれかで呼ばれたことがあろうか。
Interroga saeculum, frater, totosque ex ordine annos; an nobis nomen hoc haeserit, an Cypriani populus aliud quam Catholicus nominatus sit. Numquam nomen ullum ex his audivi. Jam vide, si vocari aliquis eo nomine potuit, quod sibi nescit impositum. Quid ergo?
PL 13, 1059A世に尋ねよ、兄弟よ、年々のすべてを順に尋ねよ。この名が我々に付いたことがあるか、キプリアヌスの民が公同の者以外の名で呼ばれたことがあるか。これらの名のどれも、私は聞いたことがない。さあ、見るがよい。自分に付けられたことを知らない名で、呼ばれることがありうるか。では何なのか。
Maledicta sunt ista, non nomina; et maledicta irascentium, maledicta petulantium. Quotvis et ego vos possum appellare nominibus, si liceat irasci. Cyprianum sanctum vocas, et populum ejus apostaticum?
PL 13, 1059Bこれらは呪いであって名ではない。怒る者の呪い、無礼な者の呪いである。望むなら私も、怒ることが許されるなら、諸君をいくつもの名で呼べよう。あなたはキプリアヌスを聖なる者と呼びながら、その民を背教者と呼ぶのか。
Quomodo? si initium sanctum, et farina; et si radix sancta, et rami (Rom. XI, 16) . Egone apostaticus, an Novatus? Novatus, inquam, patre prodito, Ecclesia derelicta, partu uxoris effuso?
PL 13, 1059Bどうしてそうなるのか。「初物が聖なるなら粉もそうであり、根が聖なるなら枝もそうである」(ローマ11:16)。私が背教者か、それともノウァトゥスか。ノウァトゥスこそ、と私は言う、父を見捨て、教会を捨て、妻の産むはずの子を流させた者ではないか〔キプリアヌスの書簡によれば、ノウァトゥスは父を飢えるにまかせて葬りもせず、身重の妻を蹴って流産させたという。それを指す〕。
Egone apostaticus, an Novatianus, quem absentem epistola episcopum finxit; quem consecrante nullo, linteata sedes accepit? Verum ista posterius: interim ipsi vos dicite quid vocemini. Negatisne Novatianos a Novatiano vocari?
PL 13, 1059B私が背教者か、それとも、不在のうちに書簡が司教に仕立て上げ、だれも聖別しないまま、亜麻布をかけた座〔linteata sedes の意は定かでない。聖別によらず据えられた座を言うと取った〕が迎え入れた、あのノウァティアヌスか。しかしこれは後で述べよう。さしあたり、諸君自身が何と呼ばれているかを言え。ノウァティアヌス派がノウァティアヌスから呼ばれることを、諸君は否むのか。
Quodlibet nomen imponas, semper istud haerebit. Scrutare totos (si videtur) annales, et crede tot saeculis: respondebis Christianum. Inquirente me genus sectae; Novatianum non inficiaberis.
PL 13, 1059Cあなたがどんな名を〔自分に〕付けようとも、これだけは常に付いて回る。望むなら年代記をすべて調べ、これほど多くの世紀を信じよ。あなたは「キリスト教徒」と答えるであろう。しかし私が一派の素性を尋ねるなら、あなたはノウァティアヌス派であることを否めないであろう。
Nec tamen ego Novatiani tui nomen accuso, quod toties requisitum circumloquentibus lineis, et operto quodam sinu claudis. Fatere simpliciter: nihil est sceleris in nomine. Quid te toties interrogatus abscondis? quid causam nominis erubescis?
PL 13, 1059Cだが私は、あなたのノウァティアヌスという名を非難しているのではない。あなたは何度尋ねられても、それを遠回しな行と覆い隠した懐の中に閉じ込めている。率直に認めよ、名のうちには何の罪もない。何度も問われて、なぜ隠れるのか。なぜ名の理由を恥じるのか。
Cum primum scripseras, Cataphrygem putabam. Tune secundis quidem litteris confiteris? Meo invides nomini, et tuum vitas? Vide qui sit pudoris in causa, quae refugit quod vocatur.
PL 13, 1059Cあなたが最初に書いたとき、私はあなたをカタフリュギア派と思っていた。それで二度目の書簡で、ようやく白状するのか。あなたは私の名を妬み、自分の名を避けるのか。自分の呼ばれる名から逃げる主張に、どれほどの恥があるか、見るがよい。
Epistola II, Caput IV
第II書簡 第IV章PL 13, 1059DQuae castigas et agis? Quasi ad rhetorem venerimus, aut ars sit tractanda, aut de versibus Virgilii, versus enarrarem? Cum plures haereticos nominassem, addidi: Et quos fama recondit obscura.
PL 13, 1059Dあなたは何を咎め、何をしているのか。我々が修辞学者のもとに来たかのように、あるいは技術を論じるかのように、あるいは私がウェルギリウスの詩句について、その詩句を注解しているかのように。私は多くの異端者の名を挙げたのち、こう付け加えた、「そして、暗き風評が隠している者ども」と〔ウェルギリウスの詩句と同じ言い回し〕。
Et unde tu hoc de Virgilii versu tractum putas, si Virgilium omnino non noveras? Atqui nego, non ex ordine versum posui. Dixi enim: Quos fama recondit obscura; ut loquentibus moris est, ex copia sermonis humani dicere aliquid quod ante dictum sit.
PL 13, 1059Dまた、ウェルギリウスをまったく知らなかったのなら、あなたはどこから、これがウェルギリウスの詩句から引かれたと思うのか。しかし私は否定する、私は詩句を元の順序どおりには置かなかった。実際、私は「暗き風評が隠している者ども」と言ったのである。話す者の習いとして、人間の言葉の豊かな蓄えから、以前に言われたことのある何かを言ったのだ。
Tu vero versum suo ordine sua compage repetisti. Adeo Virgilium plus amasti, ut ne fas fieri putares, si versum ejus infringeres? Et tamen ego a parvulo didiceram. Quid mirum si in ea incidi quae sciebam?
PL 13, 1060Aあなたは、詩句をその順序、その構成のまま繰り返した。かくもウェルギリウスを愛したのか、その詩句を崩せば不敬になると思うほどに。しかし私は幼少のころから学んでいた。知っていたものに行き当たったとして、何の不思議があろう。
In te, frater, tantus est labor, ut ea nunc demum legas quae lecta quondam ab aliis erubescebas?
PL 13, 1060A兄弟よ、あなたにはそれほどの労苦があるのか。かつて他の者に読まれていたのを恥じていたものを、今になってようやく読むとは。
Latinis institutum, Latine loquentem tam accusare debebis, quam Graece Graecum, quam Parthice Parthum, quam Punice Poenum: Medis, Aegyptiis, Hebraeis sua lingua est secundum copiam Domini, qui eam in centum viginti ora modulatus est.
PL 13, 1060Aラテン人に教育され、ラテン語で話す者を、あなたは非難することになる。ちょうど、ギリシア人をギリシア語で、パルティア人をパルティア語で、ポエニ人をポエニ語で話すと言って非難するようなものである。メディア人、エジプト人、ヘブライ人にもそれぞれの言葉があり、それは主の豊かさによる。主はそれを百二十の口に調えた。
Poeticum versum episcopus dixit. Quid Paulus Apostolus? Erubescit, cum Atheniensem illum versum et dixit et comprobat? Nam in Actis Apostolorum ita ponit; Quidam etiam secundum vos dixerunt: Hujus namque genus sumus: cum igitur genus simus Dei (Act. XVII, 28, 29) .
PL 13, 1060A司教が詩の句を言った、と。ではパウロ使徒はどうか。アテナイの詩句を語り、それを是認するとき、恥じるか。使徒言行録にこう記している。「汝らのうちのある者たちも言った、『我々は彼の族だからである』と。ゆえに、我々は神の族であるのだから」(使徒言行録17:28, 29)。
Et rursus ad Titum dixit: Dixit quidam ex illis proprius eorum propheta, Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri (Tit. I, 12, 13) . Et addit: Testimonium hoc verum est.
PL 13, 1060Bまた再びテトスに向けて彼は言った、「彼らのうちの、彼ら自身の預言者であるある者が言った、『クレタ人は常に偽り者、悪しき獣、怠惰な腹』と」(テトス1:12, 13)。さらに付け加える、「この証言は真実である」。
Sic peccamus exemplo: nec rhetores sumus, sed quamcumque vocem, copiam Dei credimus. Latium, Aegyptus, Athenae, Thraces, Arabes, Hispani Deum confitentur; omnes linguas Spiritus sanctus intelligit.
PL 13, 1060Bこのように我々は、先例にならって過つ。我々は修辞学者ではないが、いかなる声も神の豊かさと信じる。ラティウム、エジプト、アテナイ、トラキア人、アラビア人、ヒスパニア人は、神を告白する。聖なる霊はあらゆる言語を理解する。
Tu ipse cur ais, Litteras tuas vivaci cedro perlinam propter cariosos hostes musarum. Quarum, oro, musarum? An quae invenerint litteras et scripserint chartas quas tincae persequentur? Dic, oro, frater, musae litteras repererunt?
PL 13, 1060Bあなた自身は、なぜ言うのか、「私はあなたの書簡を、ムーサたちの敵である朽ちさせる虫どもに備えて、長持ちする杉の油で塗ろう」と。頼むが、いったいどのムーサたちのことか。文字を発明し、紙に書き記したのがムーサたちであって、その紙を虫が追いかけるというのか。言え、頼む、兄弟よ、文字を見いだしたのはムーサたちなのか。
Nonne per Dominum omnia, et a Deo omnia? Praeter illas centum et viginti linguas, fuit adhuc alia musarum? Hesiodus istud in Helicone mentitus est, sed Atheniensium studio, quibus, ut Apostolus ait, nihil vacabat nisi loqui (Act. XVII, 21) .
PL 13, 1060Cすべては主によって、すべては神からではないか。あの百二十の言語のほかに、さらに別のムーサたちの言語があったのか。ヘシオドスはヘリコン山でそう偽ったが、それはアテナイ人の熱意のゆえである。彼らは、使徒の言うように、語ること以外に暇がなかった(使徒言行録17:21)。
Nos teste Apostolo (I Cor. XIV, 10, 18) omnium vocum modos, omnium genera linguarum a Deo inspirata retinemus.
PL 13, 1060C我々は、使徒の証言(一コリント14:10, 18)に従い、あらゆる声の調べ、あらゆる種類の言語を、神から霊感されたものとして保つ。
Ignosco tamen, frater, si quid et tu de tuo auctore praesumis, et Novatiani philosophiam per quam ille in naufragium religionis incurrit, cum Hesiodi auctoritate conjungis.
PL 13, 1060Cしかし兄弟よ、あなたもまた自分の創始者から何かを受け取り、ノウァティアヌスの哲学――それによって彼は信心の難破に陥った――をヘシオドスの権威と結びつけているのなら、私は赦す。
Verumtamen Apostoli neminisse debueras, qui ait: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem (Coloss. II, 8) .
PL 13, 1060Cだが、あなたは使徒を思い起こすべきであった〔底本は neminisse。meminisse と読む〕。使徒は言う、「だれかが、哲学とむなしい惑わしによって、汝らを欺くことのないよう見よ」(コロサイ2:8)。
Epistola II, Caput V
第II書簡 第V章PL 13, 1060CJam quale illud est quod Catholicis imputandum putas, si quando vos reges aut imperia persecuta sunt? Ergo e contrario vobis debuit imputari quoties regum et persecutionem Catholici pertulerunt: atque nostros pagani principes, persecuti sunt.
PL 13, 1060Cさらに、王たちや権力が諸君を迫害したことを、公同の者たちに帰すべきだとあなたが考えるのは、いったいどういうことか。ならば逆に、公同の者たちが王たちの不敬と迫害を〔底本は regum et persecutionem。ミーニュの脚注(ティリウス)に従い impietatem(不敬)を補う〕耐えるたびに、それが諸君に帰されるべきだったことになる。そして異教の君主たちは、我々の者たちを迫害したのである。
Vos Christianorum odia pertulistis? Sed nostri magis questi sunt. Viderit qui hoc fecit, qua mente, quo spiritu; pacemne an discordia procurarit. Verum et si quidam eorum deliquerunt, inquit, numquid fidem Dei destruunt (Rom. III, 3) ?
PL 13, 1060D諸君はキリスト教徒への憎しみを耐えたのか。だが、むしろ我々の者のほうが訴えるべきであった〔底本は questi sunt(訴えた)。ミーニュの脚注(ティリウス)に従い queri debuerunt と読む〕。これをなした者が、どんな心、どんな霊で、平和のためにか不和のためにかそれを企てたのかは、その者が見るがよい。しかし「たとえ彼らのうちのある者が過ちを犯したとしても、彼らは神の信を無にするであろうか」と言われている(ローマ3:3)。
Nec tamen tu querelam putes fuisse nostrorum. Sed cum per nostram fidem Christiani principes esse coepissent; ipsi principes Catholicae, hoc est suae parti faventes proprio dolore commoti sunt; nisi forte Danieli imputabitur quod a Dario vindicatus est; aut Hesteri sanctissimae feminae, cum pro ea dux regis occiditur; aut tribus pueris, quod propter eos post experimenta flammarum, profanis et incredulis rex Babylonius comminatur.
PL 13, 1061Aしかも、あなたは、それが我々の者たちの訴えであったと思ってはならない。我々の信仰によってキリスト教徒の君主たちが現れ始めたとき、君主たち自身が、公同の教会、すなわち自分たちの側に好意を寄せ、自らの痛みに動かされたのである。ダニエルがダレイオスに擁護されたことが彼に帰される、というのでもない限り。あるいは、聖なる女エステルのために王の将が殺されたことが、あるいは三人の少年のために、火の試練ののち、バビロンの王が、瀆聖の者と不信の者に脅しをかけたことが〔彼らに帰される、というのでもない限り〕。
Nonne Simonem Petrus, judice astipulante, confundit? Non Helima, favente Sergio, Paulus excaecat? Vindicatus esset et Hierosolymis, si quid fidei ligatus habuisset. Nescis servire ipsas innocentibus potestates, et in bonum sanctis patribus ministrare?
PL 13, 1061Aペトロは、判事が賛同するなかで、シモンを恥じ入らせたではないか。パウロは、セルギウスが好意を寄せるなかで、エリマを盲目にしたではないか。縛られた者〔パウロ〕は、もし〔権力者たちから〕何がしかの信を得ていたなら、エルサレムでも擁護されていたであろう〔この文の主語と si quid fidei ligatus habuisset の係りは定かでない。ligatus をエルサレムで捕縛されたパウロと取った〕。あなたは、権力そのものが無垢な者に仕え、聖なる父たちのために善に仕えることを知らないのか。
Sicut Apostolus dicit: Principes non sunt timori bono operi, sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex ea per Dominum: Minister enim est tibi in bonum (Rom. XIII, 3, 4) . Et tamen ego de nullo questus sum, de nemine vindicatus.
PL 13, 1061B使徒の言うとおりである。「支配者は、善い行いには恐れとならず、悪い行いに対してそうである。権力を恐れずにいたいか。善をなせ。そうすれば主を通して、それから称賛を得るであろう。それは汝にとって善のための僕だからである」(ローマ13:3, 4)。しかも私は、だれについても訴えず、だれに対しても報復を得ようとしなかった。
Nec impedire mihi Novatianos puto, quorum parvitate si vellem atque defectu poteram gloriari. Ecce plebem tuam imperatori nullus accusat, et solus es. Oportet nos tamen omnes stare ante tribunal Dei (Rom. XIV, 10; II Cor. V, 19) . Quod unum scio, quererentur Novatiani, si causa eorum esset ullis grata principibus.
PL 13, 1061Bノウァティアヌス派が私を妨げているとも思わない。私が望めば、彼らの少なさと衰えを誇ることもできたのだが。見よ、あなたの民をだれも皇帝に訴えていない。しかもあなたは一人である。「しかし我々はみな、神の裁きの座の前に立たねばならない」(ローマ14:10; 二コリント5:19〔ミーニュの引照。後者はコリントの信徒への手紙二5:10にあたる〕)。私が唯一知っているのは、もし自分たちの主張がいずれかの君主に気に入られるものであったなら、ノウァティアヌス派は〔君主に〕訴え出ていたであろう、ということである。
Epistola II, Caput VI
第II書簡 第VI章PL 13, 1061BUtilius esset, ais, vincere quam placere. At qui vincendi ardore ducuntur, contentione proficiunt. Apostolus vero ait: Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, nec Ecclesia Dei (I Cor. IX, 16) .
PL 13, 1061B喜ばせるよりも勝つほうが有益であろう、とあなたは言う。しかし勝とうとする熱に導かれる者は、争いによって進む。使徒は言う、「もしだれかが争いを好むように見えるなら、我々にはそのような習慣はなく、神の教会にもない」(一コリント9:16〔ミーニュの引照。この句はコリントの信徒への手紙一11:16にあたる〕)。
Contra de studio placendi: Omnibus, inquit, per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile sit, sed quod multis, ut salventur (I Cor. X, 33) . Vos autem dum vestra non fratrum commoda cogitatis, vincendo mavultis elidere, quam placendo recreare.
PL 13, 1061Cこれに対して、喜ばせようとする熱意については、「私はすべての人を、すべてにおいて喜ばせている。自分に有益なことではなく、多くの者に有益なことを、彼らが救われるために求めて」(一コリント10:33)。ところが諸君は、兄弟たちの利益ではなく自分たちの利益を考え、喜ばせることで立て直すよりも、勝つことで打ち砕くことを選ぶ。
Malum bono vicisse, rationis est; caeterum in quacumque causa velle superare, praesumptionis insanae est. Non de Apostolico jure, sed de Graeco, apud quos scriptum putatur, omnem morem Lacedaemoniorum inflammatum esse cupiditate vincendi.
PL 13, 1061C悪に善で勝つことは、理にかなう。しかし、いかなる事柄でも勝とうと望むことは、狂った思い込みである。これは使徒的な法ではなく、ギリシア人たちの〔法〕である。彼らのもとでは、ラケダイモン人の風習はすべて、勝つことの欲に燃え立っていた、と書かれていると思われている。
Sus quoque ille lutulentus, et insana tigris, quid aliud velint nisi vincere quam placere? Vacare tibi scribis; et ideo te contentiosa delectant.
PL 13, 1061Cあの泥にまみれた豚も、あの狂った虎も、喜ばせるよりも勝つこと、それ以外の何を望むというのか。あなたは暇がある、と書いている。それゆえ、争いを好むことがあなたの喜びなのだ。
Mihi vero catholicis negotiis occupato, post triginta ferme dies litterae tuae traditae sunt, post alios quadraginta repetitae.
PL 13, 1061C私のほうは、公同の務めに携わっていたので、あなたの書簡は約三十日ののちにようやく私に届けられ、さらに四十日ののちに再び届けられた。
Epistola II, Caput VII
第II書簡 第VII章PL 13, 1061DIrasci me ais; absit. Stimulari ut apem, credo quae interdum aculeo mella defendit. Verum recole utrimque litteras; jam videbis spiculisne an floribus paginam conseramus. De similibus quidem Apostolus, quos oportet indentari (Tit. I, 11) . Sed attende.
PL 13, 1061D私が怒っている、とあなたは言うが、断じてそうではない。思うに、時に針で蜜を守る蜂のように、刺激されているのである。しかし双方の書簡を読み返せ。我々が頁に矢じりを撒いているのか花を撒いているのか、すぐに分かるであろう。使徒は、そのような者たちについて、「論駁されねばならない」と言う〔底本は indentari。ミーニュの脚注は redargui(論駁される)の意とし、テトス1:11 の古いラテン訳の語で、カリャリのルキフェルも用いるとする。字義は「歯を抜かれる」で、次節の「歯よりも口で」に掛けているとも読める〕(テトス1:11)。しかしよく聞け。
Nos tecum quasi columbae, ore potius quam dente, confligimus. Utinam verum esset quod doceri velle te dicis! jam ipse tibi manibus meis sancti Spiritus unguenta suggererem, Amas me? Non laesi, scio.
PL 13, 1062A我々は、あなたと、鳩のように、歯よりも口で争う。あなたが教えられたいと言うのが、真実であればよいのだが。そうならば私は、自分の手で、聖なる霊の香油をあなたに差し出すであろうに。あなたは私を愛しているのか。私は傷つけていない、それは知っている。
Sed tunc demum amares, si non diversa sentires, atque operi meo blandus accederes. Cypriani epistolas mihi placere miraris? Quidni beati martyris et catholici sacerdotis? Novatianum mihi ingeris?
PL 13, 1062Aしかし、あなたが愛するのは、考えを異にせず、私の業にへつらって近づくときだけであろう。キプリアヌスの書簡が私の気に入ることを、あなたは訝る。当然ではないか、祝福された殉教者にして公同の司教の書簡なのだから。ノウァティアヌスを私に押し付けるのか。
Philosophum saeculi fuisse audio; nec satis miror ab Ecclesia Dei vivi degenerasse. Cognosco, radicem legis antiquae, fontem veteris populi reliquisse, Cornelio invidentem, Novati insaniae commodatum, sine consecratione legitima episcopum factum, ideoque nec factum per epistolam eorum qui se Confessores esse simularent, qui matris unius membra divellerent.
PL 13, 1062A彼は世の哲学者であったと聞く。生ける神の教会から堕落したことも、さして不思議ではない。私は知っている、彼が古い律法の根、古い民の泉を捨て、コルネリウスを妬み、ノウァトゥスの狂気に身を委ね、正規の聖別なしに司教とされたことを。それゆえ、彼は〔まことには〕司教とされたのではなく、自らを告白者と装い、一つの母の肢体を引き裂こうとする者たちの書簡によって〔司教とされたにすぎない〕〔nec factum per epistolam の係りは定かでない。第2書簡第III章5節「不在のうちに書簡が司教に仕立て上げた」に合わせて解した〕。
Haec ego tibi, frater, confessione vestrorum, litteris approbabo. Ita tuus iste philosophus, sapientiam suam quaerens statuere, sicut Apostolus ait (Rom. X, 3) , sapientiae Dei non est subjectus; quoniam per sapientiam suam mundus non recognovit sapientiam Dei.
PL 13, 1062B兄弟よ、私はこれを、諸君の者たち自身の告白と書簡によって、あなたに証明しよう。このようにあなたのその哲学者は、自分の知恵を立てようと求めて、使徒の言うように(ローマ10:3)、神の知恵に服さなかった。世はその知恵によって、神の知恵を認めなかったからである。
Nam quod, ante passum Novatianum putas, et Cyprianum dixisse subjungis; Praecessit me adversarius meus; vide quam manifeste respondeam. Novatianus martyrium numquam tulit, nec ex verbis beatissimi Cypriani auditum istud aut lectum est.
PL 13, 1062Bあなたは、ノウァティアヌスが先に苦しみを受けたと考え、キプリアヌスが「わが敵対者が私に先立った」と言ったと付け加える。私がいかに明白に答えるか、見よ。ノウァティアヌスは殉教を受けたことがなく、そのことは、もっとも祝福されたキプリアヌスの言葉から聞かれも読まれもしない。
Habes ejus epistolas quibus Cornelium Urbis episcopum, cui tunc Novatianus inviderat, inimicis principibus resistentem, saepe confessum, saepe vexatum refert; plurimis Confessoribus, plurimis quoque Martyribus ducem factum, et cum plurimis gloriosissime coronatum vivente tunc Novatiano etiamque securo.
PL 13, 1062Bあなたは彼の書簡を持っている。その中で彼は、ローマの司教コルネリウス――当時ノウァティアヌスが妬んでいた者――が、敵対する君主たちに抵抗し、しばしば信仰を告白し、しばしば苦しめられ、多くの告白者と多くの殉教者の導き手となり、多くの者と共にこのうえなく栄光に満ちて冠を受けた、しかもそのときノウァティアヌスはなお生きていて、無事であった、と報じている。
Nam et ideo ab ecclesia Christi recesserat, ne illum labor confessionis urgeret. Qui primum stimulatus invidia, episcopatum Cornelii non ferebat; inde se Novato, paucorum epistolis derisus addixerat. Haec te omnia de Novatiano Cypriani litterae perdocebunt.
PL 13, 1062Cというのも、彼は、告白の労苦が自分に迫らぬようにと、キリストの教会から去ったのである。最初は妬みに刺されてコルネリウスの司教職を耐えられず、そこから、少数の者たちの書簡に嘲られて、ノウァトゥスに身を委ねた。キプリアヌスの書簡が、ノウァティアヌスについてこのすべてをあなたに十分に教えるであろう。
Porro etiam si passus est aliquid Novatianus, non tamen etiam occisus: etiam si occisus, non tamen coronatus. Quidni? Extra Ecclesiae pacem, extra concordiam, extra eam matrem cujus portio debet esse qui martyr est.
PL 13, 1062Cさらに、たとえノウァティアヌスが何か苦しみを受けたとしても、殺されたわけではない。たとえ殺されたとしても、冠を受けたわけではない。当然ではないか。教会の平和の外、一致の外、殉教者がその一部であるべきあの母の外にいるのだから。
Audi Apostolum: Et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam; charitatem autem non habeam, nihil sum.
PL 13, 1062C使徒に聞け、「たとえ私があらゆる信仰を持ち、山を移すほどであっても、愛を持たなければ、私は無に等しい」。
Et si in cibos pauperum divisero omnem substantiam meam, et si tradidero corpus meum ad comburendum, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 2, 3) .
PL 13, 1062C「また、たとえ私が財産をすべて貧しい者の食べ物に分け与え、たとえ私の体を焼かれるために渡しても、愛を持たなければ、私に益はない」(一コリント13:2, 3)。
Cyprianus autem in concordia omnium, in pace communi, in Confessorum grege passus est, et saepe confessus iteratis persecutionibus, et multa laceratione vexatus, et novissime salutari calice propinatus est. Hoc fuit coronari.
PL 13, 1062Dしかしキプリアヌスは、万人の一致のうちに、共通の平和のうちに、告白者たちの群れのうちに苦しみを受け、迫害が繰り返されるたびにしばしば信仰を告白し、多くの裂傷に苛まれ、最後に救いの杯を差し出された。これが冠を受けるということであった。
Quare sibi habeat Novatianus epistolas suas; sibi tumorem, sibi superbiam, qua dum in altum levatur, elisus est; dum nemini parcit, effusus. En qui salutis viam fratribus inexorabili religione praecludat! En qui se palam ferre, et aream Domini purgare confidat!
PL 13, 1063Aそれゆえ、ノウァティアヌスは自分の書簡を自分のものとしておくがよい。腫れ上がりも傲慢も自分のものに。それによって高く上げられるうちに打ち砕かれ、だれをも容赦しないうちに散らされたのだ。見よ、容赦なき信心で兄弟たちに救いの道を閉ざす者を。見よ、自分が箕を手にし、主の麦打ち場を清めると確信する者を〔palam は副詞「公然と」ではなく、pala(穀物をあおぎ分ける箕)の対格と取った。麦打ち場を清める者の像(マタイ3:12)に拠る〕。
Epistola II, Caput VIII
第II書簡 第VIII章PL 13, 1063AMiserere tui, Symproniane frater, nec te Novatianus sub hac fronte decipiat; et ideo justior putetur, quia reliquos sui comparatione despexit. Saepe fiduciam mentitur audacia; et desperatis quibusque peccatoribus, falsa bonae conscientiae imago blanditur.
PL 13, 1063A兄弟シンプロニアヌスよ、自分を憐れめ。ノウァティアヌスがこの顔つきで、あなたを欺くことのないように。他の者たちを自分と比べて軽んじたがゆえに、いっそう義しいと思われてしまうことのないように。大胆さは、しばしば確信を装う。そして、絶望した罪人たちの多くには、善き良心の偽りの像が甘く取り入る。
Contra vero omnis humilitas innocentia est, etiam illa debitrix, etiam illa peccatrix, etiam illa quae animam suam cum peccatore blanditur. Dele me, inquit Moyses (Exod. XXII, 32) , de libro quem scripsisti; ne peccatores perirent.
PL 13, 1063Aこれに対して、すべての謙遜は無垢である。負債ある謙遜も、罪ある謙遜も、罪人と共に自分の魂を甘やかす謙遜でさえも。モーセは言う、「汝が書いた書から我を消せ」(出エジプト記22:32〔ミーニュの引照。この句は出エジプト記32:32にあたる〕)。罪人たちが滅びないために。
Optaveram, inquit Apostolus, anathema esse ipse ego in Christo pro fratribus meis, cognatis secundum carnem (Rom. IX, 3) . Utique ambo pro peccatoribus deprecantur; et propter hoc, Deum nec Moyses nec Paulus offendit. Novatianus his melior?
PL 13, 1063B使徒は言う、「私自身が、兄弟たちのため、肉による私の親族のために、キリストにあって呪われた者となることを願っていた」(ローマ9:3)。当然ながら、二人とも罪人のために執り成しを乞うている。そのゆえに、モーセもパウロも神を怒らせなかった。ノウァティアヌスはこの二人より優れているのか。
Emendator Prophetarum? doctor Apostolorum? Jam cum Christo videtur ut idem Moyses? Jam ut Paulus in tertium coelum sublimis evehitur? Jam neglectis omnibus solus auditur? Haec ad litteras tuas respondisse suffecerit.
PL 13, 1063B預言者たちの訂正者なのか。使徒たちの教師なのか。もはやあのモーセと同じく、キリストと共に姿を見せるというのか。もはやパウロのように、第三の天にまで高く運び上げられるのか。もはや万人を顧みず、ただ一人だけが聞き入れられるのか。あなたの書簡に対しては、これだけ答えれば足りるであろう。
Sed quia de poenitentia non agenda, vel ante baptismum agenda latius disputasti; multisque capitulis exemplorum, tractatus ipsius paginam refersisti, respondebo ad singula ex abundanti: quae fides verior habeat, non tacebo.
PL 13, 1063Bしかし、悔悛を行うべきでないこと、あるいは洗礼の前に行うべきことについて、あなたはより広く論じ、多くの項目の例証で論考の頁を満たしたので、一つ一つに、余分な補いとして答えよう。より真実な信仰が何を保っているかを、私は黙っていない。
Tu, ut auditui nostro largiter imperare dignatus es, benignam rursus vicem praebeto tractatui. Praestabit fortasse Dominus, ut qui nos tibi patienter obtulimus, fructum aliquem de tua etiam patientia reportemus.
PL 13, 1063Cあなたは、我々の聞くことに惜しみなく命ずることをいとわなかったのだから、今度は論考に好意ある返礼を与えよ。主はおそらく、我々があなたに辛抱して身を差し出したのだから、あなたの辛抱からも何らかの実りを持ち帰らせるであろう。
Dominus te in aeternum custodire et protegere dignetur, et Christianum atque Catholicum vivere faciat, et concordare nobiscum. Amen.
PL 13, 1063C主があなたを永遠に守り、保護するように。また、あなたをキリスト教徒にして公同の者として生きさせ、我々と心を一つにさせるように。アーメン。
Epistola III, Prooemium
第III書簡 冒頭PL 13, 1063C司教パキアヌスより兄弟シンプロニアヌスへ、挨拶を送る。
Epistola III, Caput I
第III書簡 第I章PL 13, 1063CTractatus omnis Novatianorum quem ad me confertis undique propositionibus destinasti, Symproniane frater, hoc continet: Quod post baptismum poenitere non liceat; quod mortale peccatum Ecclesia donare non possit, immo quod ipsa pereat recipiendo peccantes.
PL 13, 1063C兄弟シンプロニアヌスよ、あなたが四方から詰め込んだ命題とともに、私に送りつけたノウァティアヌス派の論考は、すべて次のことを含んでいる。洗礼ののちに悔悛することは許されない。教会は死に至る罪を赦すことができない。それどころか、罪を犯す者を受け入れることで、教会自身が滅びる、と。
Praeclarus honos, singularis auctoritas, magna constantia; rejicere nocentes, attactus peccantium fugere, innocentiae suae male confidere. Quis hoc vindicat, frater, Moyses, an Paulus, an Christus?
PL 13, 1063D輝かしい名誉、比類のない権威、大いなる堅固さである。罪責ある者を退け、罪人との接触を避け、自分の無垢を誤って頼むとは。兄弟よ、これはだれが主張するのか。モーセか、パウロか、キリストか。
At Moyses deleri e libro pro blasphematoribus optat (Exod. XXXII, 32) : et Paulus anathema esse pro fratribus (Rom. IX, 3) ; et ipse Dominus pro injustis pati mavult. Nullus horum, inquies. Quis ergo? Novatianus hoc praecepit.
PL 13, 1063Dしかしモーセは、神を冒瀆する者たちのために、書から消されることを願い(出エジプト記32:32)、パウロは、兄弟たちのために、呪われた者となることを願い(ローマ9:3)、主自身も、不義の者たちのために苦しむことをむしろ選ぶ。「これらのだれでもない」とあなたは言うだろう。ではだれか。ノウァティアヌスがこれを命じたのだ。
Immaculatus aliquis et purus, qui Novatum non audierit. qui numquam Ecclesiam deseruerit, qui ab episcopis episcopus factus sit, qui jure ordinario consecratus, qui vacantem cathedram in Ecclesia consecutus? Quid ad te? inquies; Novatianus hoc docuit.
PL 13, 1063D彼は、汚れなく清い者で、ノウァトゥスに耳を貸さず、教会を捨てたことがなく、司教たちによって司教とされ、正規の法によって聖別され、教会で空位の座に就いた者だったのか〔この文には動詞も主語も無く、qui 以下の係りは定かでない。ノウァティアヌスを主語に補い、反語の問いと取った〕。「それがあなたに何の関わりがあるのか」とあなたは言うだろう。「ノウァティアヌスがこれを教えたのだ」と。
At vel quando, frater, quibusve temporibus? Statim post Domini passionem? post Decii principatum, id est, post trecentos prope annos dominicae passionis. Quid ergo tunc?
PL 13, 1064Aしかしいつか、兄弟よ、どの時代にか。主の受難の直後にか。デキウスの治世ののち、すなわち主の受難からほぼ三百年ののちにである。では、そのときはどうか。
Prophetas secutus est ut Cataphryges, an Philomenem aliquam, ut Apelles; an ipse tantum auctoritatis accepit? Linguis locutus est? Prophetavit? Suscitare mortuos potuit? Horum enim aliquid habere debuerat, ut evangelium novi juris induceret.
PL 13, 1064A彼は、カタフリュギア派のように預言者たちに従ったのか、アペレスのように、あるピルメネ〔底本は Philomenem。ミーニュの脚注(ティリウス)に従い Philumenam と読む〕に従ったのか。あるいは自分でそれほどの権威を受けたのか。異言を語ったか。預言したか。死者を起こすことができたか。これらのいずれかを彼は持っていなければならなかった、新しい法の福音を導入するのであれば。
Et si contra clamet Apostolus; Licet nos, aut angelus de coelo evangelizaverit praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit (Gal. I, 8) . Novatianus sic intellexit, inquies: sed Christus hoc docuit. Ergo a Christi usque Decii principatum nullus intelligens?
PL 13, 1064Aたとえ使徒が反対に叫ぶとしても。「たとえ我々であれ、天からの天使であれ、我々が汝らに福音として告げたもの以外を告げるなら、呪われよ」(ガラテヤ1:8)。「ノウァティアヌスはそう理解した」とあなたは言うだろう、「しかしキリストがこれを教えたのだ」と。では、キリストからデキウスの治世まで、理解した者は一人もいなかったのか。
Post Decium denique omnis episcopus impatiens; omnes alii dissoluti qui se miscere perditis mallent, qui perire cum miseris, qui alieno vulnere vulnerari? Novatiano vindice, justitia liberatur; auctore, corrigitur quidquid erravit.
PL 13, 1064B実に、デキウスののちには、すべての司教が忍耐を欠き、他のすべての者が堕落して、滅びた者たちと交わるほうを選び、惨めな者たちと共に滅び、他人の傷で傷つくことを選んだというのか。ノウァティアヌスを擁護者とすれば正義は解放され、創始者とすれば、すべての過ちが正される、と。
Epistola III, Caput II
第III書簡 第II章PL 13, 1064BAge, inquies, certemus exemplis et ratione pugnemus. At ego huc usque securus: ipsa Ecclesiae ferie, congregationis antiquae pace contentus: nulla discordiae studia didici, nulla certaminum argumenta quaesivi.
PL 13, 1064Bあなたは言うであろう、「さあ、実例によって争い、道理によって戦おう」と。だが私は、ここまでは安んじていた。教会そのものの系譜〔底本は ferie。意味が通らず、serie(連なり、系譜)と解した〕、古来の会衆の平和に満足し、不和への熱意を何ひとつ学ばず、争いの論拠を何ひとつ求めなかった。
Tu postquam a reliquo corpore segregatus es et a matre divisus; ut rationem facti tui redderes, totos librorum recessus assiduus scrutator inquiris: occulta quaeque sollicitas: quidquid exinde securum est, inquietas.
PL 13, 1064Bあなたは、他の体から切り離され、母から引き離されて以後、己の行いの申し開きをするために、書物の奥まった所をことごとく、倦まず探る者として調べ上げ、あらゆる隠れたものをかき立て、そこから得られた安らかなものは何であれ乱している。
Nostri nihil ultro disputavere majores: nuda est apud nos ipsa securitas: quid attuleris de tua parte munitum?
PL 13, 1064C我々の先人たちは、自ら進んで何ひとつ論じなかった。我々のもとでは、安泰そのものが飾りのない裸のものである。あなたは、自分の側から、何か守りの固いものを持ち出したのか。
Ego nescio quid Novatianus egerit, quid Novatus admiserit, quid Evaristus tumuerit, quid Nicostratus nuntiaverit: arma vestra dum despicio, non novi; vide si cum inermi veritate confligis. Exspectemus tamen quid objicias, quid loquaris.
PL 13, 1064Cノウァティアヌスが何をしたか、ノウァトゥスが何を犯したか、エウァリストゥスが何に思い上がったか、ニコストラトゥスが何を告げたか、私は知らない。諸君の武器を軽んじているから、知らないのである。あなたが武器なき真理と戦っているのかどうか、見るがよい。だが、あなたが何を突きつけ、何を語るのか、待つことにしよう。
Poteratne vel nuda veritas, innocentiave imperita subsistere? Proponis, et recte quidem, Ecclesiam esse populum ex aqua et Spiritu sancto renovatum, sine negatione nominis Christi, templum et domum Dei, columnam et stabilimentum veritatis (I Tim. III, 15) , virginem sanctam castissimis sensibus, sponsam Christi ex ossibus ejus et carne (Ephes. V. 30) , non habentem maculam neque rugam (Ibid., 27) , integra evangeliorum jura servantem.
PL 13, 1064C裸の真理、あるいは世慣れぬ無垢でさえも、持ちこたえることはできなかったというのか。あなたは、まことに正しくも、こう主張する。教会とは、水と聖なる霊によって新たにされ、キリストの名を否認することのない民、神の神殿また家、「真理の柱また土台」(一テモテ3:15)、この上なく清らかな思いをもつ聖なる乙女、「その骨と肉から出た」キリストの花嫁(エフェソ5:30)、「しみもしわもなく」(エフェソ5:27)、福音書の完全な権利を守る者である、と。
Quis hoc nostrum negat? Quin etiam addimus, Ecclesiam esse reginam in veste aurata et variegata (Psal. XLIV, 10) , fecundam vitem in lateribus domus Domini (Psal. CXXVII, 3) ; Matrem adolescentularum, quarum non est numerus (Cant. VI, 7) ; Unam speciosam columbam matris suae, atque perfectam (Ibid., 8) : Ipsam omnium matrem aedificatam in fundamentis Prophetarum et Apostolorum, et ipso angulari lapide Jesu Christo (Ephes. II, 20) : Domum magnam vasorum omnium diversitate locupletatam.
PL 13, 1064D我々のうち誰がこれを否定するだろうか。それどころか我々はさらに付け加える。教会は、「金の縫い取りのある色とりどりの衣をまとった女王」(詩篇44:10)、「主の家の傍らの実り豊かなぶどうの木」(詩篇127:3)、「数えきれぬ若き娘たちの母」(雅歌6:7)、「母のただ一羽の麗しい、完全な鳩」(雅歌6:8)、「預言者と使徒たちの土台の上に、隅の親石イエス・キリスト自身によって建てられた、すべての者の母そのもの」(エフェソ2:20)、あらゆる器の多様さに富む大きな家である、と。
Epistola III, Caput III
第III書簡 第III章PL 13, 1064DSed haec nostra posterius; interim tua illa videamus. Ecclesia est populus ex aqua et Spiritu sancto renatus. Age. Quis fontem Dei clausit? Quis Spiritum rapuit?
PL 13, 1064Dだが、これは我々の側のことであり、後で述べる。さしあたり、あなたの側のあの言い分を見よう。教会とは、水と聖なる霊によって新たに生まれた民である、と。よろしい。誰が神の泉を閉ざしたのか。誰が霊を奪い去ったのか。
Quin immo apud nos aqua viva est, ipsa quae salit a Christo: tu, a fonte perpetuo separatus, unde generaris?
PL 13, 1065Aそれどころか、我々のもとには生ける水があり、キリストから湧き出るまさにその水がある。あなたは、絶えることのない泉から切り離されて、どこから生まれるのか。
Spiritus quoque sanctus a principali matre non abiit: ad te unde pervenit? nisi forte discordantem secutus est, tot sacerdotibus derelictis non consecrata sede contentus, detritum lacum adulterini fontis adamavit.
PL 13, 1065A聖なる霊もまた、第一の母から去ってはいない。あなたのもとへは、どこから届いたのか。もしや、不和をもたらす者に従ったとでもいうのか。あまたの司教を見捨て、聖別されていない座に満足して、偽りの泉の、すり減った水溜めを愛したのか。
Vestrae plebi unde Spiritum; quam non consignat unctus sacerdos? Unde aquam, quae a matrice discessit? Unde innovationem, quae cunabula pronubae pacis amisit?
PL 13, 1065A諸君の民には、霊がどこから来るのか。塗油を受けた司教が証印を押すことのないその民に〔quam non consignat は、「証印を押さない(民)」と取った〕。水はどこからか。母胎から離れた者に。新生はどこからか。平和を取り結ぶ仲立ちの揺りかごを失った者に。
Ecclesia est populus sine negatione nominis Christi: nulli ne apud nos confessores, quos catenae, quos ignes, quos gladii probaverunt? Fuere, inquies, sed negatores recipiendo, perierunt.
PL 13, 1065A教会とは、キリストの名を否認することのない民である。では、我々のもとには、鎖や火や剣によって試された告白者が一人もいないというのか。あなたは言うであろう、「いた。だが、否認者を受け入れたことによって滅んだ」と。
Taceo ne, haec quidem collegio, quod libellum de negatoribus vel lapsis recipiendis Novatianus vester, cum adhuc in Ecclesia degeret, et scripsit et suasit et legit? Interim, cui persuadere poteris, quod lapsis receptis Ecclesia tota conciderit?
PL 13, 1065Bそれとも私は、諸君の一団〔collegio の係りは定かでない。「諸君の仲間内のこと」と取った〕に関わるこのことを、黙っておこうか。諸君のノウァティアヌスが、まだ教会の中に暮らしていたとき、否認者すなわち堕落者を受け入れることについての小冊子を、書き、勧め、そして朗読したことを。さしあたり、堕落者を受け入れたことで教会全体が倒れたなどと、あなたは誰を説き伏せることができるだろうか。
Quod admissis poenitentibus, admittentium populus negator effectus sit? Quod si et remissior plebs aliqua fuit, etiam caeterae quae non factum ejus probarint, sed consuetudinem et pacem secutae sint, Christianum ne nomen amiserunt?
PL 13, 1065B悔悛者を受け入れたことで、受け入れた側の民が否認者となったなどと。また、ある民がより寛大であったとしても、その行いを是認せず、慣習と平和に従っただけの他の諸教会までもが、キリスト教徒の名を失ったというのか。
Accipe Hieremiae vocem: In diebus illis non dicent, Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum stupuerunt: sed unusquisque in suo peccato morietur (Jerem. XXXI, 29, 30) .
PL 13, 1065Bエレミヤの言葉を受けよ。「その日々には、彼らは言わないであろう、父たちが酸いぶどうを食べたので、子らの歯が痺れた、と。かえって、各人は自分の罪のゆえに死ぬ」(エレミヤ31:29, 30)。
Nec apud Ezechielem tacet Dominus: Quomodo anima patris, ita et anima filii, meae sunt. Unusquisque in suo peccato morietur (Ezech. XVIII, 4) .
PL 13, 1065Bエゼキエルのもとでも、主は黙してはいない。「父の魂が私のものであるように、子の魂もまた私のものである。各人は自分の罪のゆえに死ぬ」(エゼキエル18:4)。
Item infra: Filius non accipiet facinus patris, neque pater accipiet facinus filii: Justitia justi super eum erit (Ibid., 20) .
PL 13, 1065Cさらに下って、「子は父の凶行を負わず、父は子の凶行を負わない。義人の正義はその人の上にある」(エゼキエル18:20)。
Ipse tu illud ponis exemplum: Et si fuerint tres hi in medio, Noe, Job et Daniel, non liberabunt filios neque filias: ipsi soli salvi erunt (Ezech. XIV, 16) . Ecce salvi sunt ipsi qui in medio peccantium constituti sunt, qui alios liberare non possunt.
PL 13, 1065Cあなた自身が、あの例を挙げている。「たとえこの三人、ノア、ヨブ、ダニエルがその中にいても、彼らは息子も娘も救い出さない。彼ら自身だけが救われる」(エゼキエル14:16)。見よ、罪を犯す者らの只中に置かれていた者たち自身は救われるが、他の者を救い出すことはできない。
Tu totum orbem paucorum vinculis alligas: tu totam Ecclesiam exiguae portionis infirmitate condemnas. Quid apud te sancti omnes, quos Novatus erudit, quos Evaristus elegit, quos Nicostratus docuit, quos Novatianus instituit?
PL 13, 1065Cあなたは全世界を少数の者の鎖で縛りつけ、教会全体を取るに足りない一部分の弱さによって断罪する。あなたのもとでは、ノウァトゥスが教え育て、エウァリストゥスが選び、ニコストラトゥスが教え、ノウァティアヌスが整えた者は、みな聖徒だというのか。
Tu spinas et tribulos refugisti: tu non habes in tua fruge zizania: tibi jam grana purgata sunt: ad te sine ventilabro purgator ille venturus est (Matth. III, 12) : tu solus ex omnibus paleas non habebis?
PL 13, 1065Cあなたは茨とあざみを避けた。あなたの穀物には毒麦がない。あなたには、すでに粒がきよめられている。箕を使うことなく、かの浄める者があなたのもとに来ようとしている(マタイ3:12)。万人のうちあなただけが、籾殻を持たないというのか。
Epistola III, Caput IV
第III書簡 第IV章PL 13, 1065DAge, dic reliqua: Ecclesia est corpus Christi. Corpus utique, non membrum: corpus multis in unum partibus membrisque collectum, sicut ait Apostolus: Nam et corpus non est unum membrum, sed multa (I Cor. XII, 14) .
PL 13, 1065Dさあ、残りを述べよ。教会はキリストの体である、と。たしかに体であって、肢ではない。多くの部分と肢が一つに集められた体である。使徒が言うとおりである。「体は一つの肢ではなく、多くの肢だからである」(一コリント12:14)。
Ergo Ecclesia plenum est corpus, et corpus et solidum, et toto jam orbe diffusum. Sicut civitas, inquam, cujus partes in unum; non ut vos estis Novatiani, quaedam insolens portiuncula tuberque collectum, et reliquo corpore separatum.
PL 13, 1065Dそれゆえ教会は満ちた体、堅固な体であり、すでに全世界に広がっている。いわば、その諸部分が一つとなった都市のようなものである。諸君ノウァティアヌス派のようなものではない。諸君は、何か不遜な小さな一片、寄せ集められた瘤〔tuber は「瘤」。collectum が portiuncula と tuber のどちらにかかるか定かでない〕であって、他の体から切り離されている。
Ecclesia est templum Dei: templum certe amplificum, domus magna, habens quidem vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, quaedam in honorem, multa vero magnifica in multiplices usus variorum operum destinata (II Tim. II, 20) .
PL 13, 1066A教会は神の神殿である。まことに広大な神殿、大きな家であり、金や銀の器もあるが、木や土の器もあり、あるものは尊い用に、多くは実に壮麗な、種々の仕事の多様な用途に定められている(二テモテ2:20)。
Ecclesia est virgo sancta, castissimis sensibus, sponsa Christi. Virgo; verum est: sed et mater. Sponsa; manifestum est: sed et uxor et conjux de viro suo sumpta: ideoque os de ossibus ejus, et caro de carne (Gen. II, 23) .
PL 13, 1066A教会は聖なる乙女、この上なく清らかな思いをもつ、キリストの花嫁である。乙女、それは真実である。だが、母でもある。花嫁、それは明らかである。だが、妻、その夫から取られた配偶者でもある。それゆえ、「骨からの骨、肉からの肉」なのである(創世記2:23)。
Nam de hac David dixit: Uxor tua sicut vitis fecunda in lateribus domus tuae: filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae (Psal. CXXVII, 3) .
PL 13, 1066A実に、この教会についてダビデは言った。「あなたの妻は、あなたの家の傍らの実り豊かなぶどうの木のよう、あなたの子らは、あなたの食卓の周りのオリーブの若木のよう」(詩篇127:3)。
Multus igitur huic virgini partus et proles innumera, qua totus orbis impletur, qua circumfluis semper alvearibus populosum fervet examen.
PL 13, 1066Aそれゆえ、この乙女には出産が多く、子孫は数知れない。それによって全世界は満たされ、それによって、絶えずあふれ流れる巣箱から、おびただしい蜂の群れが沸き立つ。
Magna in filios cura matris istius, et mollis affectus: honorantur boni, castigantur superbi, curantur aegroti: nullus perit, nemo despicitur: securi fetus sub indulgentia matris retinentur.
PL 13, 1066Bこの母の、子らへの心遣いは大きく、情愛は優しい。善き者は尊ばれ、驕る者は懲らしめられ、病む者は癒やされる。誰も滅びず、誰も蔑まれない。安らかな子らは、母の寛恕のもとに引き留められる。
Ecclesia est non habens maculam neque rugam (Ephes. V, 27) : hoc est, haereses non habens, non Valentinos, non Cataphrygas, non Novatianos. In his sunt enim quidam sinus maculosi atque rugosi, pretiosarum vestium ornatibus invidentes.
PL 13, 1066B教会は、しみもしわもないもの(エフェソ5:27)である。すなわち、異端を持たず、ウァレンティヌス派も、カタフリュギア派も、ノウァティアヌス派も持たない、ということである。そうした者たちのうちには、しみだらけ、しわだらけの衣のひだがあり、高価な衣の飾りをねたんでいるからである。
Caeterum, peccator et poenitens, non est Ecclesiae macula; quia quamdiu peccat, et non poenitet, extra Ecclesiam constitutus est. Ubi desinit peccare, jam sanus est. Haereticus vero vestem Domini, Ecclesiam Christi, scindit, intercipit, vitiat, irrugat.
PL 13, 1066Bしかし、罪を犯して悔悛する者は、教会のしみではない。罪を犯し、悔悛しない間は、教会の外に置かれているからである。罪を犯すのをやめたとき、すでに健やかである。これに対して異端者は、主の衣、キリストの教会を、引き裂き、奪い取り、損ない、しわだらけにする。
Cum enim schismata, inquit, et contentiones in vobis sint, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 3) ? Sed et, sermo eorum quasi cancer serpit (II Tim. II, 17) : haec est macula unitatis, haec ruga.
PL 13, 1066B「汝らのうちに分派と争いがあるのだから、汝らは肉の人であり、人間のままに歩んでいるのではないか」と使徒は言う(一コリント3:3)。さらに、「彼らの言葉は壊疽のように広がる」(二テモテ2:17)。これが一致のしみ、これがしわである。
Denique ubi super his Apostolus loquitur: de amore Christi et dilectione proponit. Sicut Christus, inquit, dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea (Ephes. V, 25) ; ut haereticos summoveret, quia diligere non noverunt. Caeterum, cur haec misero poenitenti? quia et amare optat et amari.
PL 13, 1066Cさらに、使徒がこれらについて語るとき、キリストの愛と慈しみから説き起こしている。「キリストが教会を愛し、教会のために自らを引き渡したように」(エフェソ5:25)と言うのは、愛することを知らない異端者たちを退けるためである。では、なぜこれが哀れな悔悛者に向けられるのか。彼もまた愛することを望み、愛されることを望むからである。
Epistola III, Caput V
第III書簡 第V章PL 13, 1066CEcclesia est, integra Evangeliorum jura custodiens. Integra utique quia tota, quia plena. Ubi praemium fidelibus datur, ubi miseris lacrymae non negantur, ubi curantur aegroti, ubi nihil sibi vindicat insolens sanitas et superba justitia, ubi sollicita in omnibus charitas perseverat, omnia credens, omnia sperans, omnia sustinens (I Cor. XIII, 7) Unde illud Apostoli: Quis infirmus est, et non ego infirmor.
PL 13, 1066C教会とは、福音書の完全な権利を守るものである。完全だというのは、全体であり、満ちているからである。そこでは、信徒に報いが与えられ、哀れな者の涙が拒まれず、病む者が癒やされ、驕れる健全さも高ぶった正義も何ひとつ自分のものとして主張せず、そこでは、あらゆることに心を配る愛が、すべてを信じ、すべてを望み、すべてを耐え(一コリント13:7)、揺るがない。ここから使徒のあの言葉が出る。「誰が弱っていて、私が弱らないことがあろうか。」
Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29) ? Ubi onera sua sustinet tota fraternitas communiter dolens, mutua pietate secura. Cuncti invicem sustinentes in dilectione, satis agentes servare unitatem Spiritus in conjunctione pacis (Ephes. IV, 3) .
PL 13, 1066D「誰がつまずいていて、私が燃えないことがあろうか」(二コリント11:29)。そこでは、全兄弟団が自らの重荷を担い、ともに痛み、相互の敬愛によって安らかである。すべての者が愛において互いに担い合い、平和の絆によって霊の一致を保つことに十分に努める(エフェソ4:3)。
Hoc erit Ecclesia, Symproniane frater; hoc erit populus ex aqua et Spiritu sancto renatus in Christo.
PL 13, 1066D兄弟シンプロニアヌスよ、これこそが教会であろう。これこそが、キリストにおいて、水と聖なる霊によって新たに生まれた民であろう。
Nescio, ais, an remitti peccatum ab episcopis possit, cum dixerit Dominus: Qui me negaverit coram hominibus, negabo eum coram Patre meo qui in coelis est (Matth. X, 33) .
PL 13, 1067Aあなたは言う、「司教たちが罪を赦すことができるのかどうか、私は知らない。主が、『人々の前で私を否む者を、私は天にある私の父の前で否む』と言ったのだから」と(マタイ10:33)。
Cur igitur Novatianus tuus, ne falso quidem adhuc episcopatu sacerdos, longe ante quam Cornelius Romae episcopus fieret, ante quam sacerdotio illius invideret, haec suasit? Habes Cypriani testimonium; Cypriani quem nec vos umquam infamare potuistis.
PL 13, 1067Aでは、なぜあなたのノウァティアヌスは、まだ偽りの司教職によってさえ司教ではなく、コルネリウスがローマの司教となるよりはるか前、その司教職をねたむより前に、これを勧めたのか。あなたはキプリアヌスの証言を持っている。諸君でさえ、決して汚すことのできなかったあのキプリアヌスの証言を。
Nam quodam in loco, ad Antonianum hoc modo scripsit: Additum est etiam Novatiano tunc scribente; et quod scripserat, sua voce recitante; et Moyse, tunc confessore nunc jam martyre subscribente; ut lapsis infirmis et in exitu constitutis pax daretur: quae litterae per totum mundum missae sunt, et in notitiam ecclesiis omnibus perlatae sunt.
PL 13, 1067A実際、ある箇所で、キプリアヌスはアントニアヌスにこう書き送っている。「さらに、ノウァティアヌスがそのとき書き、書いたものを自らの声で朗読し、当時は告白者で今や殉教者であるモーセスが署名して、病んで臨終にある堕落者たちに平和が与えられるよう、付け加えられた。この書簡は全世界に送られ、すべての教会の知るところとなった」〔「平和」は、悔悛者に与えられる教会の交わりへの復帰、すなわち和解を指す〕。
Quid ais, Symproniane frater? Novatianus haec scripsit, et ut obsequium merae voluntatis adjungeret, etiam scripta recitavit. Testis est ejus dextera, testis quae scripsit, manus: testis lingua, quae legit.
PL 13, 1067B兄弟シンプロニアヌスよ、あなたは何と言うのか。ノウァティアヌスがこれを書いた。しかも、全く自発的な同意を添えるために、書いたものを朗読までした。その右手が証人であり、書いた手が証人であり、読んだ舌が証人である。
Adhuc Cornelius, pro quo omnis haec vestra erupit invidia, episcopus non erat. Longe posterius cum plurimis coepiscopis, cum plurimis confessoribus, statimque martyribus, ut idem Cyprianus scribit, assensus est senum consilio, licere dare pacem.
PL 13, 1067B諸君のこの憎しみのことごとくがそのために噴き出したコルネリウスは、このときまだ司教ではなかった。はるか後になって、多数の同僚司教、多数の告白者、そしてほどなく殉教者となった者たちとともに、同じキプリアヌスが書くとおり、年長者たちの助言に同意して、平和を与えてよいとしたのである。
Si poenitentiae negandus est aditus, Novatianus in crimine est, qui haec scripsit, suasit et legit. Ubi tunc impatiens rigor? ubi ferox illa censura? Si nemo vobis Cornelium praetulisset, maneret illa scribentis auctoritas.
PL 13, 1067Bもし悔悛への道が閉ざされるべきなら、これを書き、勧め、朗読したノウァティアヌスは重罪を負っている。そのときの短気な厳格さはどこにあったのか。あの猛々しい譴責はどこにあったのか。もし誰も諸君よりコルネリウスを優先しなかったならば、書いた者のあの権威は変わらず保たれたであろう。
Nunc displicet tota sententia, nunc in nos tela jaciuntur, his ipsis subministrantibus quorum auctoritate convaluit causa telorum.
PL 13, 1067Bいま、その見解は丸ごと気に入らなくなり、いま我々に矢が放たれている。しかも、その矢を放つ論拠が力を得たのは、まさにその矢を供給している者たちの権威によってである。
Epistola III, Caput VI
第III書簡 第VI章PL 13, 1067CAt in hanc ipsam haeresim, Novatiani quando coeperunt? Audite, quaeso, et totum ordinem vestri erroris advertite.
PL 13, 1067Cだが、ノウァティアヌス派は、まさにこの異端にいつ入ったのか。諸君、聞いてほしい。そして諸君の誤りの全経過に注意せよ。
Cornelius jam Romae episcopus a sedecim episcopis factus, locum cathedrae vacantis acceperat, et in illa qua fuit praeditus castimonia virginali, crebras persecutiones irati principis sustinebat.
PL 13, 1067Cコルネリウスはすでに、十六人の司教によってローマの司教に立てられ、空位となっていた座の地位を受けており、授けられていた童貞のごとき貞潔のうちに、怒れる君主による度重なる迫害に耐えていた。
Tum forte quidam presbyter Novatus ex Africa, fraudatis in Carthaginiensi ecclesia viduis, spoliatis pupillis, pecunia ecclesiae denegata, projecto extra domum patre, et eodem fame mortuo nec sepulto, uxoris gravidae utero calce percusso partuque ejus effuso, Romam venit.
PL 13, 1067Cそのころ、たまたま、アフリカ出身のある司祭ノウァトゥスが、カルタゴの教会で寡婦たちから騙し取り、孤児たちから奪い、教会の金を渡すのを拒み、父親を家の外に放り出して、その父を飢えで死なせたうえ葬りもせず、身重の妻の腹を踵で蹴りつけて、その子を流産させたあと、ローマにやって来た。
Et cum apud Carthaginem, urgentibus in ecclesia fratribus, dies cognitionis ipsius immineret, et hic latitavit.
PL 13, 1067Cまた、カルタゴで、教会で兄弟たちが迫る中、その者の審問の日が迫ったとき、彼はローマでも身を隠した〔et hic は「ここでも」とも「この者も」とも取れる。ローマでも身を隠した、と解した〕。
Nec multo post, Novatianum istum episcopatu Cornelii anxium (nam sibi speraverat) cum aliquantis, ut in tali re solet, ex sua parte fautoribus nutantem impellit, dubitantem fovet; ut magnum aliquid speret, hortatur.
PL 13, 1067Dそれから間もなく、ノウァトゥスは、コルネリウスの司教職に気をもんでいるこのノウァティアヌスを(彼は自分がそれを望んでいたのである)、こうしたときの常として、自分の側の幾人かの支持者とともに揺れているのを、駆り立て、ためらう者を温め、何か大きなことを望むようにと励ます。
Invenit aliquos ex eorum numero qui tempestatem persecutionis illius evaserunt; apud quos hanc ipsam de lapsis receptis, Cornelio conflaret invidiam. Dat eorum epistolas ad Novatianum.
PL 13, 1067D彼は、あの迫害の嵐を逃れた者たちの中から何人かを見つけた。堕落者を受け入れたというこの件そのものをめぐって、その者たちのもとでコルネリウスへの憎しみをかき立てようとしたのである。彼はその者たちの書簡をノウァティアヌスに渡す。
Ille ex auctoritate epistolarum, sedente jam Romae episcopo, adversum fas sacerdotii singularis, alterius episcopi sibi nomen assumit: Cornelium lapsis communicasse arguit: se vindicat innocentem.
PL 13, 1068Aノウァティアヌスは、その書簡の権威に拠って、すでにローマに司教が座しているにもかかわらず、唯一の司教職という掟に背き、もう一人の司教という名を自らに取った。コルネリウスが堕落者と交わりをもったと告発し、自分は無実であると主張した。
Contra hunc mihi reddenda ratio est, contra hunc asserendus pudor, contra hunc vita purganda.
PL 13, 1068Aこの者に対して、私は申し開きをしなければならず、この者に対して廉恥を弁護しなければならず、この者に対して〔コルネリウスの〕生涯を潔白にしなければならない。
Epistola III, Caput VII
第III書簡 第VII章PL 13, 1068ASed et vos, inquies, episcopi talia cur probatis? Dicat hoc alius: tu Novatianum defende. Inexcusabilis videatur haec caeteris causa, tibi licet grata sit. Tibi innocens sit, quisquis est pro te nocens. Ne accusaveris alium eo crimine, quo tu non potes liberari.
PL 13, 1068Aあなたは言うであろう、「だが、司教である諸君も、なぜそのようなことを是認するのか」と。それは他の誰かが言えばよい。あなたはノウァティアヌスを弁護するがよい。この件が他の者にとっては弁解の余地のないものに見えようとも、あなたには好ましいものであってよい。あなたにとっては、あなたのために犯罪者となった者は、誰であれ無垢であるがよい。あなた自身が免れ得ない重罪によって、他の者を告発してはならない。
Age, jam totum pudorem nos episcopi debeamus, quia et apostolorum nomen accepimus, quia Christi appellatione signamur. Negantem, inquis, Dominus negat: tu, negantem nolo fatearis.
PL 13, 1068Aさあ、司教である我々は、すっかり恥じ入らねばならないとしよう。我々は使徒の名をも受け、キリストの呼称によって印づけられているのだから。あなたは言う、「主は否む者を否む。あなたは、否む者を認めないでほしい」と〔最後の句は論敵の言葉と解した〕。
Quis eum negantem confitetur? qui ad poenitentiam cogit, objurgat, crimen ostendit, vulnera aperit, supplicia aeterna commemorat, interitu carnis emendat? Hoc castigare est, non fateri. Ait nobis Dominus: Vos estis sal terrae (Matth. V, 13) .
PL 13, 1068B誰が、否む者を認めるというのか。悔悛へと迫り、叱責し、罪を示し、傷を開き、永遠の刑罰を思い起こさせ、肉の滅びによって矯正する者が、否む者を認めているのか。これは懲らしめることであって、認めることではない。主は我々に言った、「汝らは地の塩である」(マタイ5:13)と。
Recte ergo salimus ista dicendo, nec ad nihilum valebit quisquis audierit. Vides non proculcari a nobis sententiam Domini, sed probari; non abjici severitatem, sed voluntatem ejus aperiri.
PL 13, 1068Bそれゆえ、我々がこうして語ることによって塩をふっているのは正しく、聞く者は誰であれ、無用になることはない。見よ、主の言葉は我々によって踏みにじられているのではなく、是認されている。その厳格さが捨てられているのではなく、その意志が明らかにされているのである。
Sed poenitenti, inquies, peccata dimittis; cum tantum in baptismate tibi liceat relaxare peccatum. Non mihi plane, sed Deo soli, qui et in baptismate donat admissum, et poenitentium lacrymas non repellit.
PL 13, 1068Bあなたは言うであろう、「だが、あなたは悔悛者に罪を赦す。洗礼においてのみ罪を免じることが許されているのに」と。私にではもとよりなく、ただ神のみに許されている。神は、洗礼において、犯された罪を免じ、悔悛者の涙をも退けない。
Caeterum quod ego facio, id non meo jure, sed Domini: Dei sumus adjutores, inquit, Dei aedificatio est (I Cor. III, 9) .
PL 13, 1068Bところで、私が行っていることは、私の権利によるのではなく、主の権利によるのである。「我々は神の協力者であり、神の建物である」と使徒は言う(一コリント3:9)。
Et iterum: Ego plantavi, Apollo irrigavit, sed Deus incrementum dedit: Ergo neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat, Deus (Ibid. 6, 7) .
PL 13, 1068Cまた、「私は植え、アポロは水を注いだ。しかし成長させたのは神である。だから、植える者も水を注ぐ者も何ものでもなく、成長を与える神だけがそうである」(一コリント3:6, 7)。
Quare sive baptizamus, sive ad poenitentiam cogimus, seu veniam poenitentibus relaxamus; Christo id auctore tractamus. Tibi videndum est, an Christus hoc possit, an Christus hoc fecerit.
PL 13, 1068Cだから、我々が洗礼を授けるときも、悔悛へ迫るときも、悔悛者に赦しを与えるときも、我々はキリストの権威に拠ってこれを取り扱っているのである。キリストにこれができるのか、キリストがこれを行ったのか、見極めるべきはあなたである。
Epistola III, Caput VIII
第III書簡 第VIII章PL 13, 1068CSi poenitentibus remissio peccatorum dari potuit, ais, baptisma non fuit necessarium. Insulsissima comparatio! Baptismus enim, sacramentum est dominicae passionis: poenitentium venia, meritum confitentis.
PL 13, 1068Cあなたは言う、「もし悔悛者に罪の赦しが与えられ得たのなら、洗礼は必要でなかった」と。何と愚かな比較か。洗礼は主の受難の秘跡であり、悔悛者の赦しは告白する者の功績だからである。
Illud omnes adipisci possunt, quia gratiae Dei donum est; id est, gratuita donatio; labor vero iste, paucorum est qui post casum resurgunt, qui post vulnera convalescunt, qui lacrymosis vocibus adjuvantur, qui carnis interitu reviviscunt.
PL 13, 1068C前者は、すべての者が得ることができる。それは神の恩寵の賜物、すなわち無償の贈与だからである。だが、この労苦は、倒れた後に再び立ち上がる者、傷の後に回復する者、涙ながらの声に助けられる者、肉の滅びによって生き返る者という、少数の者のものである。
Frustra me posuisse asseris illud exemplum quod Deus dixerit; Malo poenitentiam peccatoris quam mortem (Ezech. XXXIII, 11) . Quid si adjecissem illud Esaiae: Cum conversus ingemueris, tunc salvaberis et scies ubi fueris (Isa. XXX, 15, sec. LXX) ?
PL 13, 1068D神が「私は罪人の死よりも悔悛を望む」(エゼキエル33:11)と言ったというこの例を、私が挙げたのは無駄だと、あなたは主張する。では、もしイザヤのこの言葉を加えたらどうか。「あなたが立ち返って嘆くとき、そのとき救われ、どこにいたかを知るであろう」(イザヤ30:15、七十人訳による)。
Quid si id Apocalypsis: Memento unde cecideris, et age poenitentiam, et fac priora opera (Apoc. II, 5) ? Haec, inquies, gentibus dicta sunt ante baptismum.
PL 13, 1068Dもし黙示録のこの言葉ならどうか。「どこから落ちたかを思い起こし、悔悛を行い、初めの行いをなせ」(黙示録2:5)。あなたは言うであろう、「これは洗礼の前の諸国民に向けて言われたことだ」と。
Audi Apostolum: Scimus autem, quoniam quaecumque lex dicit, iis qui in lege sunt, dicit et loquitur (Rom. III, 19) . Ergo eos qui sine lege vixerunt, poenitendi conditio non tenebit.
PL 13, 1069A使徒の言葉を聞け。「我々は知っている、律法が何を言おうと、それは律法の中にある者たちに向けて言い、語るのだということを」(ローマ3:19)。それゆえ、律法なしに生きてきた者を、悔悛の定めは縛らないことになる。
Qui et si poenituissent, libera id fide fecerant, non imposito per legem vinculo poenitendi. Ergo et vel Judaei, inquies, qui ante baptismum poenituerunt, post baptismum poenitere non possunt. Quis hoc te docuit, frater Symproniane?
PL 13, 1069Aその者たちは、たとえ悔悛したとしても、律法によって悔悛の縛りを課されたのではなく、自由な信仰によってそれを行ったのである。あなたは言うであろう、「それならば、洗礼の前に悔悛したユダヤ人でさえ、洗礼の後に悔悛することはできない」と。兄弟シンプロニアヌスよ、誰があなたにこれを教えたのか。
Quis suasit, ut qui ante poenituerit, postea poenitere non debeat? Sed posterius hoc videbimus.
PL 13, 1069A前に悔悛した者が、後で悔悛してはならないなどと、誰が説いたのか。だが、これは後で見よう。
Interim, si Judaeis post baptismum praeclusa est poenitentia, quia illam ante persolverint; concede vel gentes quae poenitentiae legem ante nescierint, posterius poenitere debere. Sed et de Judaeis, nolo, fallaris.
PL 13, 1069Aさしあたり、もしユダヤ人には、悔悛を前に果たしたがゆえに、洗礼の後で悔悛が閉ざされているとするなら、悔悛の律法を以前には知らなかった諸国民は、せめて後で悔悛すべきだということを認めよ。だが、ユダヤ人についても、あなたが欺かれることを私は望まない。
Illi enim propterea prius poenituerunt, quia vetus baptisma corruperant, et quasi post fidem fide prodita poenitebant.
PL 13, 1069B彼らが先に悔悛したのは、古い洗礼を損ねたからであり、信仰の後に信仰を裏切って、悔悛していたようなものだからである。
Audi Apostolum: Nolo enim ignorare vos, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt et in nube et in mari: et omnes eumdem cibum spiritalem ederunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt.
PL 13, 1069B使徒の言葉を聞け。「兄弟たちよ、汝らが知らずにいることを私は望まない。我々の父祖たちはみな雲の下におり、みな海を通り、みなモーセにおいて、雲において、また海において洗礼を受けた。みな同じ霊の食物を食べ、みな同じ霊の飲み物を飲んだ」。
Bibebant autem de spiritali petra sequente: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 1-4) . Hoc ergo baptisma violaverant, et ideo poenitebant.
PL 13, 1069B「彼らは、伴ってくる霊の岩から飲んだのである。その岩はキリストであった」(一コリント10:1-4)。それゆえ彼らはこの洗礼を損ね、そのゆえに悔悛したのである。
Epistola III, Caput IX
第III書簡 第IX章PL 13, 1069BVideamus deinde quid dicas: Si Deus saepius jubet hominem poenitere, inquis, saepius peccare permittit. Quid ais? Ergo qui saepius remedium criminis monstrat, crimen ostendit? Et medicus ille cum curat assidue vulnerari docet?
PL 13, 1069B次に、あなたが何を言うか見よう。あなたは言う、「もし神が人にしばしば悔悛するよう命じるなら、しばしば罪を犯すことを許している」と。何を言うのか。ではしばしば重罪の治療法を示す者は、重罪を示しているのか。また、あの医者は、絶えず手当てをすることによって、傷つけられることを教えているのか。
Deus nec peccare vult hominem semel, et tamen liberat a peccato. Nec utique cum liberat, peccatum docet; sicut nec qui ab incendio liberat, incendium monstrat; nec qui naufragum eripit scopulis, in saxa compellit.
PL 13, 1069C神は、人が一度でも罪を犯すことを望まないが、それでも罪から解き放つ。そして解き放つとき、罪を教えているのではない。火事から救い出す者が火事を示しているのではなく、難破した者を岩礁から引き上げる者が、岩へ追いやっているのではないのと同じである。
Aliud est de periculo liberari, aliud ad periculum cogi. Et fortasse paterer hoc credi, si poenitentia, deliciae putarentur; cujus labor tantus imponitur, cui carnis interitus imperatur, cui juges lacrymae, cui gemitus sempiterni.
PL 13, 1069C危険から解き放たれることと、危険へ追いやられることとは別である。もし悔悛が楽しみと思われているのなら、私はそう信じられることを許したかもしれない。だが悔悛には、それほどの労苦が課され、肉の滅びが命じられ、絶え間ない涙、尽きることのない呻きが課されている。
Volet ergo ille sanatus iterum se secari, rursus exuri? Volet peccare iterum, et iterum poenitere, cum scriptum sit: Noli adjicere peccatum, ne quid tibi deterius contingat (Joan. V, 14) ? Et adhuc: Assidue peccanti non misereor (Eccli. XII, 3) .
PL 13, 1069Cでは、癒やされた者が、再び切り開かれ、再び焼かれることを望むだろうか。再び罪を犯し、再び悔悛することを望むだろうか。「もう罪を犯すな。さもないと、もっと悪いことがあなたに起こる」(ヨハネ5:14)と書かれているのに。さらに、「絶えず罪を犯す者を、私は憐れまない」(集会の書12:3)とも書かれている。
Quod si, ut ais, ad peccatum cogitur, cui poenitentiae medicina monstratur; quid tandem ille facturus est, cui poenitentia ipsa praecluditur; cui desperato remedio, totum vulnus operitur; cui prorsus ex integro, vitae aditus denegatur?
PL 13, 1069Cだが、もし、あなたの言うとおり、悔悛の薬を示される者が罪へ追いやられるのなら、悔悛そのものを閉ざされた者は、結局どうなるのか。救いの手立てに絶望して、傷のすべてを覆い隠し、生命への道をまったく完全に拒まれた者は。
In baptismo, inquies, semel morimur, sicut ait Apostolus: An nescitis quoniam quicumque baptizati estis in Christo Jesu, in morte ejus baptizati estis?
PL 13, 1069Dあなたは言うであろう、「洗礼において我々は一度だけ死ぬ」と。使徒の言うとおりである。「キリスト・イエスにおいて洗礼を受けた汝らはみな、その死において洗礼を受けたことを知らないのか」。
Consepulti ergo estis ei per baptismum in mortem, ut sicut Christus resurrexit ex mortuis, sic et vos in novitate vitae ambuletis (Rom. VI, 3-4) . Quid mirum? Docebat Apostolus quod essemus novi; ut nemo peccaret: sequebatur tamen ut qui peccaverat, poeniteret.
PL 13, 1069D「したがって、汝らは洗礼によって、死へとキリストとともに葬られた。キリストが死者の中からよみがえったように、汝らもまた新しい命に歩むためである」(ローマ6:3-4)。何の不思議があろうか。使徒は、我々が新しくされたことを教えていた。誰も罪を犯さぬようにである。だが、罪を犯した者は悔悛する、ということが続いたのである。
Hic integer, ille curatus viveret: innocens coronam, poenitens veniam subiret: ille praemium, iste medicinam acciperet.
PL 13, 1069D一方は無傷のまま、他方は癒やされて生きることになる。無垢な者は冠を、悔悛者は赦しを受け、前者は褒賞を、後者は薬を受けるのである。
Denique idem Apostolus dicit: Nam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati nunc in sanguine ejus, salvi erimus per eum ab ira (Rom. V, 9-10) . Ab ira utique, quae peccantibus debebatur.
PL 13, 1070Aさらに、同じ使徒は言う。「我々がまだ罪人であったときに、キリストが我々のために死んだのなら、今その血によって義とされた我々は、なおさら、彼によって怒りから救われるであろう」(ローマ5:9-10)。怒りから、すなわち罪を犯す者に当然向けられるはずの怒りからである。
Quod si gentilem populum non passus est mori; multo magis redemptum non patietur exstingui. Nec abjiciet, quos magno redemit; nec enim levis illi est jactura famulorum. Non morietur quidem amplius qui resurgit, ut scriptum est (Rom. XIV, 4) .
PL 13, 1070Aもし異邦人の民が死ぬことを許さなかったのなら、贖われた者が滅ぼされることは、なおさら許さないであろう。多大な代価で贖った者を見捨てはしない。僕を失うことは、彼にとって軽くはないからである。「よみがえる者は、もはや死なない」と書かれているとおりである(ローマ14:4)〔ミーニュの引照は14:4。この文言はローマ6:9に近い〕。
Sed ipse est advocatus apud Patrem; sed ipse interpellat pro peccatis nostris, haud despicabilis miserorum patronus, parumve idoneus deprecator.
PL 13, 1070Aだが彼自身は、父のもとにおける弁護者である。彼自身が、我々の罪のゆえに執り成す。惨めな者たちの、決して軽んじられてはならない保護者、また、力不足でもない、執り成しを乞う者である。
Epistola III, Caput X
第III書簡 第X章PL 13, 1070BResponde, frater, an famulos Dei diabolus possit opprimere, an non possit Christus absolvere? Petri poenitentiam dicis ante Domini passionem fuisse? Hoc tibi nemo proposuit.
PL 13, 1070B答えよ、兄弟よ。悪魔は神の僕たちを圧し伏せることができるが、キリストは赦免することができないというのか。ペトロの悔悛は主の受難の前にあったと、あなたは言うのか。それを、あなたに突きつけた者はいない。
Et tamen Petrus jam baptizatus erat: huic enim dixerat Dominus: Qui lotus est semel, non necesse habet iterum lavari (Joan. XIII, 10) . Accepit tamen postea remedium Christi, sed ante poenituit; et ante sanctus est habitus, quam ad remedium perveniret.
PL 13, 1070Bしかもペトロはすでに洗礼を受けていた。主が彼にこう言っていたからである。「一度洗われた者は、再び洗われる必要がない」(ヨハネ13:10)。それでも彼は後に、キリストの治療を受けた。だが先に悔悛しており、治療に至るより前に、聖なる者と見なされていた。
Nec poenitentia ejus in memoriam scriberetur, ni profuisset aliquid poenitenti. Flevit, inquit, amarissime (Matth. XXVI, 75) . Non vis facere fidelem, quod Petrus fecit? non vis prodesse nobis, quod Petro profuit?
PL 13, 1070B悔悛した者に何か益がなかったなら、その悔悛が記憶のうちに書き記されることもなかったであろう。「彼は、いとも苦く泣いた」(マタイ26:75)。ペトロが行ったことを、信徒に行わせたくないのか。ペトロに益したことを、我々に益させたくないのか。
Age, Thomas meus nonne post Domini resurrectionem de resurrectione dubitavit? Nonne perfidiae reus notatur a Domino, cum illi clavorum notae, cum perfossae manus, cum lateris vulnus ostenditur, cum sic ad eum ait Dominus: Noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27) ?
PL 13, 1070Bさて、私のトマスは、主の復活の後に、復活を疑ったではないか。不信の罪ありと、主に咎められたではないか。釘の跡、貫かれた手、脇腹の傷が彼に示され、主がこう言ったときに。「信じない者であるな、信じる者であれ」(ヨハネ20:27)。
Quid ergo? erubuit poenitere? nonne humiliatus est? nonne Deum et Dominum suum illico confitetur? numquid non illum exomologesis ista commendat?
PL 13, 1070Cでは、どうなのか。彼は悔悛することを恥じたか。へりくだったではないか。すぐさま、自分の神、自分の主と告白したではないか。このエクソモロゲーシスが彼を推奨しているのではないか。
Epistola III, Caput XI
第III書簡 第XI章PL 13, 1070CJam quam argute caput illud absolvis, quod ego posui; datam episcopis potestatem, ut quae ligassent in terra, ligata essent et in coelis.
PL 13, 1070Cあなたは、私が挙げたあの項を、何と巧みに退けることか。すなわち、司教たちには、地上で縛ったものは天でも縛られるようにとの権能が与えられた、という項を。
Dicis, hoc non ad fideles, sed ad catechumenos pertinere; ut baptizandis adhuc scilicet populis, solvi liceret crimina, vel teneri.
PL 13, 1070Cあなたは言う、「これは信徒にではなく洗礼志願者に関わる」と。つまり、なお洗礼を受けようとしている民について、重罪を解くことも、つなぐことも許されている、というわけである。
Duorum denique Evangelistarum capitula conjungis, ut unum esse videantur; et adjicis, quod Matthaeus minus integre prosecutus sit, complesse Joannem: ut quia apud Matthaeum dixerat Dominus; Ite et docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) ; apud Joannem impleverit dicens: Si cujus dimiseritis peccata, dimittentur illi; cujus retinueritis, et tenebuntur (Joan. XX, 23) : ut hoc dimittere vel ligare ad gentes quae baptizandae erant, pertinuisse videatur, quia prior Evangelista de gentibus praelocutus sit; de solvendo autem et ligando posterior impleverit.
PL 13, 1070Cさらにあなたは、二人の福音書記者の箇所を結びつけ、一つのものに見えるようにする。そして、マタイは十分に最後まで述べず、ヨハネがそれを補ったと付け加える。すなわち、マタイのもとで主が「行って、すべての諸国民に教え、父と子と聖なる霊の名によって彼らに洗礼を授けよ」(マタイ28:19)と言ったので、ヨハネのもとでは、「汝らが誰かの罪を赦すなら、その人は赦される。誰かの罪を留めるなら、その人は留められる」(ヨハネ20:23)と言って補い完成した、と。それによって、この赦すこと、あるいは縛ることは、洗礼を受けるはずだった諸国民に関わっていたと見えるようにするのである。先の福音書記者は諸国民について先に語り、解くことと縛ることについては後の者が補った、というわけである。
Quid ais? Evangelistae duo dimidiatos invicem sensus, et semi integros retulerunt? Verba his invicem, ratiove defuerat; aut non in omnibus totum Spiritus sanctus implebat, propositos perferens sensus, et ad plenum dicta definiens?
PL 13, 1070D何を言うのか。二人の福音書記者が、互いに半分の意味、半ば不完全なことを伝えたというのか。彼らには互いに言葉が、あるいは道理が欠けていたのか。それとも、聖なる霊は、すべてにおいて全体を満たしてはいなかったのか。定められた意味を運び、語られたことを完全に確定していたのではなかったのか。
Hominis confirmatum testamentum nemo superordinat: Dei tabulam, tabula diversa mutabit? Quaenam in vobis haec vincendi cupido est, ut tale aliquid audeatis?
PL 13, 1071A人の確定した遺言を、誰も上書きしない。神の書板を、別の書板が改変するだろうか。諸君のうちの、勝ちたがるこの欲は何なのか。そのようなことを敢えてするとは。
Quid quod apud Matthaeum ipsum ante passionem suam dixerat Dominus: Quaecumque ligaveritis in terra, erunt ligata et in coelo et quaecumque solveritis in terra, erunt soluta et in coelo (Matth. XVI, 19) ?
PL 13, 1071Aまた、マタイのもとで、自らの受難の前に主が言っていたことはどうか。「汝らが地上で縛るものは何でも、天でも縛られ、汝らが地上で解くものは何でも、天でも解かれる」(マタイ16:19)〔ミーニュの引照は16:19。この二人称複数の文言はマタイ18:18に当たる〕。
Apud Matthaeum hoc praedixerat Dominus, et nullam ibi gentium fecerat mentionem: cur ergo illi capitulum Joannis adjungis, ubi suum posuit, et ita posuit ut a gentibus separaret? quod utique si ad gentes pertinere voluisset, potuit ipse conjungere quod ipse ponebat.
PL 13, 1071Aマタイのもとで主はこれをあらかじめ述べており、そこでは諸国民について何も言及していなかった。ではなぜあなたは、そこにヨハネの項をつなぐのか。主は自らの言葉を置き、それも諸国民から切り離すようにして置いたのである〔posuit の主語は主と解した〕。もし主が、これを諸国民に関わらせようと望んだのなら、自ら置いていたものを、自らつなぐことができたはずである。
Totum ergo quod quaeris, apud Matthaeum habes. Cur non universa legisti, qui episcopum doces? Primum praecepti istius caput repete.
PL 13, 1071Aそれゆえ、あなたが求めるものは、すべてマタイのもとにある。司教に教えようというあなたが、なぜ全部を読まなかったのか。この命令の最初の項に戻れ。
Ipso referente Matthaeo, paulo superius ad Petrum locutus est Dominus; ad unum, ideo ut unitatem fundaret ex uno; mox id ipsum in commune praecipiens, qualiter tamen ad Petrum incipit: Et ego tibi dico, inquit, quia tu es Petrus, et super istam petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae infernorum non convalescent adversus eam.
PL 13, 1071Bマタイ自身が伝えているところでは、少し前に主はペトロに語った。一人に対して語ったのは、一から一致を据えるためである。そののち、これと同じことを共通のこととして命じるのだが、それでもペトロに対しては、こう始まる。「私もあなたに言う、あなたはペトロであり、この岩の上に私は私の教会を建てる。そして冥界の門はこれに打ち勝たない」。
Et tibi dabo claves regni coelorum: et quaecumque ligaveris super terram, ligata erunt et in coelis; et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Ibid. 18, 19) .
PL 13, 1071B「そしてあなたに、天の国の鍵を与える。あなたが地の上で縛るものは何でも、天でも縛られ、地の上で解くものは何でも、天でも解かれる」(マタイ16:18, 19)。
Dic frater; de solis gentibus hoc locutus est: Super hanc petram aedificabo, inquit, Ecclesiam meam? Ecclesiam, non baptizatas gentes vocat? homo necdum renatus, corpus est Christi? Quid solvo gentibus, quod non est ligatum? Nam si non reputatum est, nec ligatum.
PL 13, 1071B兄弟よ、言え。主はこれを、諸国民についてだけ語ったのか。「この岩の上に私は私の教会を建てる」と言ったのだ。教会を、洗礼を受けていない諸国民と呼ぶのか。まだ新たに生まれていない人間が、キリストの体なのか。縛られていないものを、私は諸国民に対して何を解くというのか。〔罪として〕数えられていないなら、縛られてもいないのだから。
Quid alligo, quod nullo jure constringo? Gentilis homo, liber est Legi. Vide nunc e contrario, an in baptizatum utraque conveniant. Solvitur venia, quia peccato tenebatur; ligatur anathemate, quia solutus fuerat fide et per gratiam liberatus.
PL 13, 1071C縛る根拠もないものを、私は何を縛るのか。異邦人は律法から自由である。今度は逆に、洗礼を受けた者に、そのどちらもが当てはまるかどうかを見よ。赦しによって解かれるのは、罪に縛られていたからであり、アナテマによって縛られるのは、信仰によって解かれ、恩寵によって解放されていたからである。
Quod si ad gentes hanc solvendi licentiam vel ligandi spectasse concedam; multo magis ad baptizatos pertinuisse convincam. Nam si is solvi potuit vel ligari, qui non habuit vinculum; quanto magis ille quem fidei jura tenuerunt?
PL 13, 1071Cもしこの解く権能、縛る権能が諸国民に向けられていたと認めたとしても、洗礼を受けた者にはなおさら関わっていたことを、私は論証するであろう。縛りを持たなかった者が解かれ、あるいは縛られ得たのなら、信仰の権利に捉えられていた者は、どれほどそうであることか。
Epistola III, Caput XII
第III書簡 第XII章PL 13, 1071CAis posuisse Matthaeum: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum solus cum solo (Matth. XVIII, 15) ; ac statim subjunxisse Dominum: Quaecumque solveris in terra, soluta erunt et in coelis; ut ad fratris offensam pertinere videatur.
PL 13, 1071Cあなたは、マタイがこう置いたと言う。「もしあなたの兄弟があなたに対して罪を犯したなら、行って、二人だけで彼を戒めよ」(マタイ18:15)。そしてすぐ後に、主がこう付け加えたと。「あなたが地上で解くものは何でも、天でも解かれる」。それゆえこれは、兄弟の侮辱に関わるものと見える、というのである。
Age, non vides quod supra dicit: Si in te peccaverit frater tuus: heic vero addit: Amen dico vobis.
PL 13, 1071Dさあ、見えないのか。主は上では「もしあなたに対して兄弟が罪を犯したなら」と言い、ここではしかし「アーメン、汝らに言う」と付け加えている。
Quaecumque solveritis in terra, etc. Illud uni jussit, hoc pluribus relaxavit: illud ipse solvit in quem admittitur; hoc vero, Ecclesia: illud, sine sacerdote, sine fratribus; hoc ab omnibus impetratur. Quaecumque solveritis, inquit; omnino nihil excipit.
PL 13, 1071D「汝らが地上で解くものは何でも」云々。前者は一人に命じ、後者は多くの者に許した。前者は、罪を犯された当人自身が解く。後者を解くのは教会である。前者は司教なしに、兄弟たちなしに行われ、後者は皆の力で取りつけられる。「汝らが解くものは何でも」と彼は言う。まったく何も除外しない。
Quaecumque, inquit: vel magna, vel modica. Attende quod ad Petrum dicat inferius id quod peccatur in hominem, septuagies et septies relaxandum; ut ostendat, alias vel semel posse.
PL 13, 1071D「何でも」と彼は言う。大きなことでも、小さなことでも。さらに下でペトロに対して、人に対して犯された罪は七十七回〔septuagies et septies。マタイ18:22 の「七十回の七倍」とも解される〕まで免ずべきだと言っている点に注意せよ。これは、〔神に対して犯された罪の場合など〕他の場合には、少なくとも一度は可能であることを示すためである。
Tamen qui in Petrum peccat, Dominum laedit: sicut ad Samuel ipse significat: Non te nullius momenti fecerunt, sed me (I Reg. VIII, 7) . Conceditur ergo vel semel Ecclesiae, quod nobis ipsis totiens imperatur.
PL 13, 1071Dとはいえ、ペトロに対して罪を犯す者は、主を傷つけるのである。主自身がサムエルに、こう示すとおりである。「彼らはあなたを取るに足りない者としたのではなく、私をそうしたのだ」(サムエル記上8:7)。それゆえ、我々自身にはこれほど何度も命じられていることが、教会には、少なくとも一度は許されているのである。
Epistola III, Caput XIII
第III書簡 第XIII章PL 13, 1072ANunc ad erraticam ovem, drachmam illam, et adolescentiorem filium revertamur: quae ego exempla cum strictim scripto priore tetigissem, tu plena repetisti, edocens et ostendens drachmam et ovem et filium minorem ad publicanos et peccatores; hoc est, humilem populum, non ad Christianae plebis imaginem, nec ad formam fidelium pertinere.
PL 13, 1072Aさて、迷える羊、あのドラクマ、年下の息子に立ち戻ろう。私が先の書面で簡潔に触れたこれらの例を、あなたは詳しく繰り返し、ドラクマと羊と年下の息子は、徴税人と罪人、すなわち卑しい民に関わるのであって、キリスト教徒の民の似姿にも、信徒の型にも関わらないと、教え、示した。
Gratulor me doceri; intellectum vero non esse, moleste fero. Nam quid asseram? Ea quaecumque lex dicat, his qui sub lege sunt, dicere (Rom. III, 19) ; utique et hoc principaliter ad priores dictum esse consentio, sed in forma fidelium, sed in imagine futurorum, sicut Apostolus dicit: Haec autem in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos, fines saeculorum devenerunt. (I Cor. X, 11) .
PL 13, 1072A教えられたことを、私は喜ぶ。だが、理解されなかったことを、残念に思う。私は何を主張するのか。「律法が何を言おうと、律法の下にある者たちに向けて言う」(ローマ3:19)ということである。確かに、これが主として前の者たちに向けて言われたことは、私も認める。しかし、それは信徒の型において、来るべきものの似姿においてである。使徒が言うとおりである。「これらのことは、あの者たちには型として起こった。それは、世々の終わりが及んだ我々を戒めるために書かれたのである」(一コリント10:11)。
Et iterum: Quae omnia illis umbrae erant futurorum bonorum (Hebr. X, 1) . Certe ipse adnuis, ad publicanos et peccatores, hoc est, humilem populum, et ideo juniorem, illa dictata.
PL 13, 1072Bまた、「これらはすべて、彼らにとって来るべき善きことの影であった」(ヘブライ10:1)。あなた自身が、あれが徴税人と罪人、すなわち卑しい民、それゆえ年下の者に向けて語られたことを、確かに認めている。
Dic ergo: an populus Christianus ipse est junior? an in radicem cohaeserit? an illa membra compegerit? aedificatus, ut scriptum est, in fundamentis apostolorum et prophetarum, et ipso angulari lapide Christo Jesu (Ephes. II, 20) . An Judaeorum Deus tantum?
PL 13, 1072Bではあなたに問う。キリスト教徒の民こそが年下なのか。根に結びついたのか。あの肢々を組み合わせたのか。書かれているとおり、使徒たちと預言者たちの土台の上に、隅の親石キリスト・イエス自身によって建てられた民である(エフェソ2:20)。神は、ユダヤ人だけの神なのか。
Nonne et gentium? Immo et gentium. Siquidem unus Deus, qui justificat impium ex fide, et per fidem (Rom. III, 29, 30) .
PL 13, 1072B諸国民の神でもないのか。いや、諸国民の神でもある。まことに、神は唯一であり、信仰に基づき、また信仰を通して、不敬虔な者を義とするのである(ローマ3:29, 30)。
Certe ille humilis populus, quem Deus, drachmae, filio minori et oviculae conferebat, Ecclesia fuit: unde omnis turba credentium, unde populus Christianus.
PL 13, 1072B確かに、神がドラクマ、年下の息子、小さな羊になぞらえたあの卑しい民は、教会であった。そこからすべての信じる者の群れが、そこからキリスト教徒の民が出たのである。
Huic corpori nostra etiam membra conjuncta sunt, et totae credentium portiones, ut in bonam olivam ex oleastro gentium convenirent, sicut Apostolus dicit: Participes pinguedinis ejus effectae (Rom. XI, 17) ? atque ita unum omnes essemus in Christo, Judaeus et Graecus, servus et liber (Gal. III, 28) .
PL 13, 1072Cこの体に、我々の肢々、そして信じる者たちのすべての部分も結びつけられた。諸国民の野生のオリーブから良いオリーブの木へと集まるためであり、使徒が言うとおり、「その豊かさにあずかる者とされた」(ローマ11:17)のである。こうして我々はみな、キリストにおいて一つとなる。ユダヤ人もギリシア人も、奴隷も自由人も(ガラテヤ3:28)。
Si ergo cum illis humilibus unum corpus sumus, dicta sunt et ad nos quae veterum humiles audierunt: atque ita omni corpori nuntiatum est, quidquid de corporis parte praedicatum est.
PL 13, 1072Cそれゆえ、我々があの卑しい者たちとともに一つの体であるなら、昔の卑しい者たちが聞いたことは、我々にも語られている。こうして、体の一部について宣べられたことは何であれ、体全体に告げられたのである。
Epistola III, Caput XIV
第III書簡 第XIV章PL 13, 1072CDicam planius: ille posterior populus, ille pauper, ille mediocris, imago Ecclesiae fuit, anima humilis et modesta, anima liberata per Christum.
PL 13, 1072Cもっと平明に言おう。あの後の民、あの貧しい者、あの中庸の者は、教会の似姿であった。卑しく慎ましい魂、キリストによって解放された魂であった。
Hanc venit Dominus salvam facere, hanc apud inferos non reliquit: haec est ovis illa quae humeris reportatur: id est, nisu et vigore patientiae. Haec est drachma, quae quaeritur: et vicinis, inventa monstratur. Vides formam ejus similitudini poenitentium convenire?
PL 13, 1072D主は、これを救うために来た。これを冥界に捨て置かなかった。これこそ、肩に担われて連れ戻される羊である。すなわち、忍耐の努めと気力によってである。これこそ、探し求められるドラクマであり、見つけられて隣人たちに示される。その型が悔悛者の比喩に合うのが分かるか。
Vides misericordiam usque ad hoc tempus extendi? Vides quaecumque Ecclesiae nascenti dicta sunt, ad plenitudinem Ecclesiae pertinere?
PL 13, 1072D憐れみがこの時代にまで及んでいるのが分かるか。生まれつつある教会に語られたことは何であれ、教会の充満に関わるのが分かるか。
Inde ibi Dominus adjecit: Sic erit gaudium in coelo super unum peccatorem poenitentiam agentem, quam super nonaginta novem justos, quibus non fuit opus poenitentia (Luc. XV, 7) .
PL 13, 1072Dそれゆえ、そこで主は付け加えた。「同じように、悔悛を行う一人の罪人については、悔悛を要しなかった九十九人の義人についてよりも、天に喜びがあるであろう」(ルカ15:7)。
Nam si omnia illa ad commonendos nos scripta sunt; cui tandem populus ille peccator humilis comparabitur, nisi populo poenitenti?
PL 13, 1072Dもしそれらのすべてが我々を戒めるために書かれたのなら、あの卑しい罪人の民は、悔悛する民でなくて、いったい誰に比べられるのか。
Ac si figuris in ordinem recurrentibus, nonaginta novem sanae, omnis Ecclesia est; una vero erratica, delinquentium portiuncula est: ac drachma quae periit, miser ille peccator est: rediens post mala sua filius, redempto illi similis aestimatur.
PL 13, 1073Aそして、もし比喩が順に巡るとすれば、九十九の健やかな者は教会全体であり、一匹の迷える羊は、過ちを犯す者たちの小さな一部である。失われたドラクマは、あの哀れな罪人である。自らの悪の後に帰ってくる息子は、あの贖われた者に似ていると見なされる〔redempto illi の指すものは定かでない。贖われたドラクマ、すなわち見出された罪人と取った〕。
Jam recte a me positum vides, cum de poenitentium curatione tractarem, dixisse Dominum: Non est opus sanis medico, sed male habentibus (Matth. IX, 12) . Recte et illud: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5) .
PL 13, 1073A私が悔悛者の治療について論じたとき、主が「医者を必要とするのは健やかな者ではなく、病む者である」(マタイ9:12)と言ったと私が挙げたのは、もう正しかったと、あなたは見ている。また、「悲しむ者は幸いである、彼らは慰められるから」(マタイ5:5)もまた正しかった。
Quidquid de publicanis et peccatoribus dictum est, ad aegros omnes et omnes miseros pertinebit.
PL 13, 1073A徴税人と罪人について言われたことは、すべての病む者、すべての哀れな者に関わるであろう。
Epistola III, Caput XV
第III書簡 第XV章PL 13, 1073ADe solis, ais scriptum esse martyribus: Beati lugentes. Nemo ergo praeter illos, peccata sua plangit? Non David clamat: Lavabo per singulas noctes lectum meum (Psal. VI, 7) .
PL 13, 1073Aあなたは言う、「悲しむ者は幸いである」は、殉教者だけについて書かれている、と。では、彼ら以外の誰も、自分の罪を嘆かないのか。ダビデは叫んでいないのか。「私は夜ごとに、わが寝床を洗う」(詩篇6:7)。
Et iterum: Quoniam cinerem, sicut panem edi; et potum meum cum fletu miscebam (Psal. CI, 10) . Non Jacob dicit: Anni vitae meae durissimi (Psal. XLVII, 9) . Non Apostolus ad Timotheum: Desiderans te videre, memor lacrymarum tuarum (II Tim. I, 4) ?
PL 13, 1073Bまた、「私は灰をパンのように食べ、わが飲み物を涙と混ぜた」(詩篇101:10)。ヤコブは言っていないか。「わが生涯の年月はいとも厳しかった」(詩篇47:9)〔ミーニュの引照は詩編47:9。この言葉は創世記47:9に当たる〕。使徒はテモテに宛てて、「あなたの涙を思い出し、あなたに会いたいと願っている」(二テモテ1:4)と言っていないか。
Nec tamen hoc de martyre loquebatur. Quid nunc? Miseri poenitentes siccos habent oculos? Et qui peccasse se dolent, flere non norunt? Ipsi communicantes, ipsi fideles, lacrymas non habemus? Quempiam nostrum, gaudente mundo, gaudere delectat?
PL 13, 1073Bしかも、これは殉教者について語られたことではなかった。では、今はどうか。哀れな悔悛者たちは、乾いた目をしているのか。罪を犯したことを悲しむ者は、泣くことを知らないのか。我々自身、交わりに与る者、信徒であるのに、涙をもたないのか。世が喜ぶとき、我々のうち誰かが喜ぶことを楽しむだろうか。
Vos Novatiani, jam satiati estis, divites facti estis, sine nobis regnare coepistis (I Cor. IV, 8) . Non ergo quisque miserabilis est, ita incipit esse miserandus.
PL 13, 1073B諸君ノウァティアヌス派は、すでに満ち足り、富める者となり、我々なしに王として支配し始めている(一コリント4:8)。それゆえ、自らを哀れな者とは思わない者は、まさにそのことによって、憐れまれるべき者になり始めるのである〔non ... quisque miserabilis の読みは定かでない。このように解した〕。
Post haec proponis, et dicis scriptum esse per Dominum: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; Qui autem in Spiritum sanctum peccaverit, non dimittetur ei neque hic, neque in futuro (Matth. XII, 31, 32) .
PL 13, 1073Bこの後、あなたは論を立て、主によってこう書かれていると言う。「あらゆる罪と冒瀆は人々に赦される。だが、聖なる霊に対して罪を犯す者は、この世でも来たるべき世でも赦されない」(マタイ12:31, 32)。
Aut ego fallor, aut istud exemplum contra te valet. Nam si omne peccatum et blasphemia relaxabitur, vides veniam poenitentibus non negari. Ergo omne peccatum, ergo ipsa quoque blasphemia.
PL 13, 1073C私が誤っているのでなければ、この例はあなたに不利に働く。もしあらゆる罪と冒瀆が赦されるなら、悔悛者に赦しが拒まれないことが、あなたには分かるであろう。ならば、あらゆる罪が、したがって冒瀆までもが赦される。
Habes additum secundum Lucam: Et in filium hominis peccaverit remittetur ei (Luc. XII, 10) . Quid hoc amplius de misericordia Dei, de clementia judicantis? An non invidet oculus tuus, quia bonus est paterfamilias (Matth. XX, 15) ? Non licet illi facere, quod vult?
PL 13, 1073Cあなたは、ルカによる付加を持っている。「人の子に対して罪を犯す者も、赦される」(ルカ12:10)。神の憐れみ、裁く者の寛容について、これ以上の何があろうか。「家の主人が善良であるために、あなたの目はねたむのではないか」(マタイ20:15)。主人は、自分の望むことを行ってはならないのか。
Quin immo, tu quis es qui judicas servum? Domino suo stat, aut cadit: Potens est autem Deus statuere illum (Rom. XIV, 4) . Sed qui in Spiritu sancto blasphemaverit, ais, non remittetur ei (Matth. XII, 32) .
PL 13, 1073Cそれどころか、「僕を裁くあなたは誰か。僕は自分の主人の前で立ち、あるいは倒れる。神は彼を立たせる力がある」(ローマ14:4)。「だが、聖なる霊において冒瀆する者は赦されない」とあなたは言う(マタイ12:32)。
Soles, totas percurrere lectiones: cur hic non legisti, quid sit istud, In Spiritu? Habes supra scriptum, cum Dominus daemonia verbo fugaret, et virtutes multas speciali vigore compleret, dixisse Pharisaeos: Hic non expellit daemonia nisi in Beelzebub principe daemoniorum (Ibid., 24) : hoc est, in Spiritum sanctum deliquisse, in ea blasphemasse quae per sanctum Spiritum gerebantur.
PL 13, 1073Dあなたは、あらゆる朗読箇所を端から読み通すのが常である。なぜここでは、「霊において」とは何かを読まなかったのか。上に書かれていることを、あなたは持っている。主が言葉によって悪霊を追い払い、多くの力ある業を特別な力で成し遂げたとき、ファリサイ派の人々が言った。「この者は、悪霊どもの頭ベルゼブブによってでなければ、悪霊を追い出さない」(マタイ12:24)。これが、聖なる霊に対して罪を犯すこと、すなわち聖なる霊によって行われていたことを冒瀆したことである。
In caeteris quippe peccatis, aut errore labimur, aut metu frangimur, aut carnis infirmitate superamur.
PL 13, 1074Aほかの罪においては、我々は誤りによって滑り落ちるか、恐れによって打ち砕かれるか、肉の弱さによって打ち負かされるかである。
Haec caecitas est non videre quod videas, et sancti Spiritus opera diabolo deputare, eamque gloriam Domini qua diabolus ipse superatur, diaboli appellare virtutem. Hoc est ergo quod non dimittetur: reliqua bonis poenitentibus, frater Symproniane, donantur.
PL 13, 1074Aこれは、見ているものが見えない盲目であり、聖なる霊の業を悪魔のものとし、悪魔自身がそれによって打ち負かされる主の栄光を、悪魔の力と呼ぶことである。だから、赦されないのは、これである。兄弟シンプロニアヌスよ、残り〔の罪〕は、善き悔悛者たちには赦される。
Epistola III, Caput XVI
第III書簡 第XVI章PL 13, 1074APosthaec, de sarmentis et vite proponis sic: Ait Dominus apud Joannem: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricultor est. Omne sarmentum in me quod non affert fructum, tollet illud; et omne fructiferum, purgabit illud (Joan. XV, 1) .
PL 13, 1074Aこのあと、あなたは枝とぶどうの木について、こう論じる。主はヨハネのもとでこう言う、「私はまことのぶどうの木であり、私の父は農夫である。私の内にあって実を結ばない枝はみな、父が取り去り、実を結ぶ枝はみな、父が浄める」(ヨハネ15:1)。
Vides igitur in sarmentis fructum requiri, id est bona opera poenitentiae, sicut Joannes ait: Facite ergo fructum dignum poenitentiae (Matth. III, 8) .
PL 13, 1074Aそれゆえ、枝には実が求められている、すなわち悔悛の善き業が求められていることが、あなたには分かる。ヨハネが言うとおりである。「それゆえ、悔悛にふさわしい実を結べ」(マタイ3:8)。
Vides sarmenta purgari, quae sunt detrimenta carnis, damna laetitiae, damna patrimonii, vitae labores; qui actus proprie poenitentium sunt.
PL 13, 1074B枝が浄められることも、あなたには分かる。それは、肉の損耗、喜びの損失、財産の損失、生涯の労苦であり、これらは本来、悔悛者の行いである。
Vides etiam agriculturam Domini, qui ipsa etiam sarmenta non perdat, sed purget et colligat, aliqua plane in ignem, aliqua novellandis pastinandisque vineis.
PL 13, 1074Bさらに、主の農耕が、枝そのものをも滅ぼさず、浄めて集め、あるものは確かに火に、あるものは葡萄畑を新たにし、植え替えるために用いることも、あなたには分かる。
Eli sacerdos, ais, loquitur et dicit: Si vir in virum peccaverit, orabunt pro eo; si autem in Deum peccaverit quis orabit pro eo (I Reg. II, 25) ?
PL 13, 1074Bあなたは言う、「祭司エリは語って言う。『人が人に対して罪を犯したなら、人々がその者のために祈るであろう。だが神に対して罪を犯したなら、誰がその者のために祈るだろうか』」(サムエル記上2:25)と。
Joannes itidem: Si quis scit peccare fratrem suum peccatum non utique ad mortem, postulabit pro eo, et dabit illi vitam Deus. Est autem peccatum quod ad mortem ducit, non pro illo dico ut depreceris (I Joan. V, 16) .
PL 13, 1074Bヨハネも同じく言う。「兄弟が死に至らない罪を犯しているのを知る者がいれば、その者のために願い、神は彼に命を与えるであろう。だが、死に至る罪がある。それについて、あなたが懇願するようにとは、私は言わない」(一ヨハネ5:16)。
Vides hoc totum ad peccata manentia pertinere, non ad eos qui aliquando peccaverint, et coeperint poenitere, ante quam quisquam pro illis roget. Longum est, ut exempla replicemus. Attende universa peccata quibus Dominus comminatur: jam videbis esse praesentia.
PL 13, 1074Bこれがすべて、とどまり続ける罪に関わるものであり、かつて罪を犯し、誰かがその者たちのために願うより前に悔悛し始めた者に関わるものではないことが、あなたには分かる。実例を重ねるのは長くなる。主が威嚇するすべての罪に注意せよ。それらが現在のものであることを、すぐに目にするであろう。
Quod si non proderit justo in tempore iniquitatis suae praeterita justitia; non oberit impio in tempore justitiae suae iniquitas derelicta (Ezech. XVIII, 24) , cum scriptum sit: Relinquat impius vias suas, et vir facinorosus cogitationes suas; et convertatur ad Deum et misericordiam consequetur (Isa. LV, 7) .
PL 13, 1074Cもし、義人の過去の正義が、その不義の時に益とならないのなら、不敬虔な者の捨てた不義は、その者の正義の時に害とならない(エゼキエル18:24)。「不敬虔な者は自分の道を捨て、凶行に及ぶ者は自分の思いを捨てよ。そして神に立ち返れ。そうすれば憐れみを得る」(イザヤ55:7)と書かれているのだから。
Quod si Deus etiam peccata praeterita punivit, deque transactis et praetermissis poenam suppliciumque constituit; age, non habet in sua potestate mutare sententiam?
PL 13, 1074Cもし神が過去の罪をさえ罰し、過ぎ去り見過ごされた事柄についても、罰と刑罰を定めたのなら、さあ、神は、判決を改める権限を自らの手に持っていないというのか。
Non Rahab, non Nabuchodonosor regem, non Gabaonitas, non Ninivitas, non Segor a praedicto interitu liberavit?
PL 13, 1074C神は、ラハブを、王ネブカドネツァルを、ギブオンの人々を、ニネベの人々を、ツォアルを、あらかじめ告げられた滅びから解き放たなかったか。
Non per ipsum, Joel vates haec intulit: Convertimini ad Dominum Deum vestrum, simulque jejunio, et fletu, et planctu; quia misericors est, patiens, et longanimus, et multae miserationis, et poenitens in malitiis.
PL 13, 1074C預言者ヨエルは、神自身によって、こう告げたのではないか。「汝らの神、主に立ち返れ。断食と涙と嘆きとともに。主は憐れみ深く、忍耐強く、寛容で、深く憐れみ、悪事について思い直すからである」。
Et quis scit si reversus poenitebitur, et relinquet post se benedictionem (Joel. II, 12-14) ?
PL 13, 1074D「誰が知ろうか、主が立ち返って思い直し、後に祝福を残すかもしれぬことを」(ヨエル2:12-14)。
Quare sicubi constitutam peccantibus poenam probaveris, hoc tenebis, aut peccatis perseverantibus constitutam, aut libertatem Deo relictam mutandae, si poeniteas, ad meliora sententiae.
PL 13, 1074Dそれゆえ、罪を犯す者に定められた罰をどこかで認めたとしても、あなたは次のことを心得ておくがよい。それは、罪にとどまる者に定められたものか、あるいは、あなたが悔悛するなら判決をより良いものへ改める自由が、神に残されているかのいずれかである。
Epistola III, Caput XVII
第III書簡 第XVII章PL 13, 1075AAis adhuc, scriptum: Quod si manus tua vel pes tuus scandalizaverit te, abjice eum abs te (Matth. V, 29) .
PL 13, 1075Aあなたはなお、「もしあなたの手、あるいは足があなたをつまずかせるなら、それを自分から投げ捨てよ」と書かれている、と言う(マタイ5:29)。
Quid sit hoc, Moyses, Deuteronomio testificante, praedixit: Si autem precatus fuerit te frater tuus (hi sunt enim oculi et manus nostrae) aut filia tua, aut uxor tua quae est in sinu tuo, aut aequalis animae tuae, dicens: Eamus et serviamus diis quos non noveras (Deut. XIII, 6) .
PL 13, 1075Aこれが何のことかは、モーセが申命記で証しして前もって述べている。「もしあなたの兄弟が(これは我々の目であり手である)、あるいはあなたの娘、あなたの懐にいるあなたの妻、あなたの魂と等しい友が、あなたに懇願して、『行って、あなたの知らなかった神々に仕えよう』と言うならば」(申命記13:6)。
Deinde adjecit inferius: Deferes eum, et manus tua erit super ipsum ad occidendum eum. Vides ergo, non de poenitentibus dictum, sed de his qui non solum ipsi in facinore perseverant, verum etiam nos scandalizare non desinunt.
PL 13, 1075A続けて、後のところでこう加えた。「あなたはその者を告発せよ。その者を殺すために、あなたの手がその上にあるであろう」。これで分かるように、これは悔悛者について言われたのではなく、自らその凶行にとどまるだけでなく、我々をつまずかせることをもやめない者たちについて言われたのである。
Hi quamlibet chari sint, relinquendi: quamlibet utiles deserendi sunt. Proponis adhuc dixisse apostolum Paulum: Auferte malum ex vobis ipsis (I Cor. V, 13) : malum utique, perseverans: Caeterum, poenitentia malum non est, cum David dicat: Bonum est exomologesim facere Deo (Psal. CXI, 2) .
PL 13, 1075Aそうした者たちは、いかに親しくとも捨て去るべきであり、いかに役に立っても見限るべきである。あなたはさらに、使徒パウロが「悪を汝ら自身のうちから取り除け」と言ったことを持ち出す(一コリント5:13)。これはもちろん〔悪に〕とどまる者のことである。他方、悔悛は悪ではない。ダビデも「神にエクソモロゲーシスを行うことは善い」と言っているからである(詩篇111:2)〔エクソモロゲーシスは罪の公の告白と悔悛の業〕。
Nec tamen mecum est ille quem poenitet, nec parte sanctorum, nec pace conjungitur. Sed dicit Apostolus: Si quis frater nominatur, et sit aut fornicator, aut simulacris serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebrius, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere (I Cor. V, 11) .
PL 13, 1075Bとはいえ、悔悛している者が私とともにいるのでもなく、聖徒たちの分に与るのでもなく、平和によって結ばれているのでもない。しかし使徒は言う。「もし兄弟と呼ばれる者が、淫行する者、偶像に仕える者、貪欲な者、人を罵る者、酒に酔う者、奪う者であるならば、そうした者とは食事をともにすることすらするな」(一コリント5:11)。
Vides non sine causa esse positum, et sit, id est, qui necdum poeniteat, qui necdum improbus esse desierit. Et certe de avaris, et ebriosis, et maledicis, simul dictum est. Responde, frater, an nullus ejusmodi, vestra pace teneatur.
PL 13, 1075B「であるならば」〔原文は et sit〕の語が理由なく置かれたのではないことが分かる。すなわち、まだ悔いておらず、まだ邪悪であることをやめていない者のことである。そして確かに、貪欲な者、大酒飲み、人を罵る者について、同じ箇所で併せて言われている。兄弟よ、答えよ。そのような者が一人も諸君の平和のうちに保たれていないと言うのか。
Ergo inde est, et quod per Esaiam Deus clamat: Simul iniqui et peccatores peribunt (Isa. I, 28) ; non poenitentes, non misericordiae opera procurantes, quibus apud eumdem rursus Esaiam Deus dicit: Et si fuerint peccata vestra ut phaenicium, ut nivem dealbabo: et si ut coccum, ut lanam candidam ea efficiam (Ibid. 18) .
PL 13, 1075Bそれゆえ、神がイザヤを通して叫ぶのもこのためである。「不義なる者と罪人とは、ともに滅びる」(イザヤ1:28)。悔いない者、憐れみの業を行わない者のことである。そうした者たちに、神は再び同じイザヤを通して言う。「たとえ汝らの罪が緋のようであっても、雪のように白くしよう。もし深紅のようであっても、白い羊毛のようにしよう」(イザヤ1:18)。
Epistola III, Caput XVIII
第III書簡 第XVIII章PL 13, 1075CAttamen, ut ais, Apostolus condemnavit errantem. Nam ad Corinthios prima ita dicit: Ipse ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi eum qui tale facinus admisit: in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis omnibus in virtute Dei, tradere ejusmodi satanae, in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini (I Cor. V, 3-5) .
PL 13, 1075Cしかしあなたの言うには、使徒は過ちを犯した者を断罪した。コリントの信徒への手紙一でこう言っているからである。「私自身は、身体では離れているが霊では居合わせ、このような凶行を犯した者について、すでに裁いた。我々の主イエス・キリストの名によって、汝らすべてが神の力のうちに集められて、そのような者を、肉の滅びのためにサタンに引き渡すことを。主の日に霊が救われるためである」(一コリント5:3-5)。
Nota, frater, primum, quod non damnat eos cum quibus iste communicat: solus ipse qui tale facinus admiserat, satanae traditur, solus excluditur, salva pace sanctorum. Vos, omnes ecclesias pro uno peccatore damnatis?
PL 13, 1075C兄弟よ、まず注意せよ。使徒は、この者と交わりを持つ者たちを断罪していない。そのような凶行を犯した当人だけがサタンに引き渡され、当人だけが締め出されるのであって、聖徒たちの平和は損なわれない。諸君は、一人の罪人のゆえにすべての教会を断罪するのか。
Deinde vides, quod hic ipse peccator incestus, non morti traditur, sed satanae, ad emendandum, ad colaphizandum, ad poenitendum.
PL 13, 1075D次に見てほしい。この近親相姦の罪人自身は、死に引き渡されるのではなく、サタンに引き渡される。それは矯正のため、打ちすえられるため、悔悛するためである。
Denique ait, Ad interitum carnis, non tamen animae, non etiam spiritus: sed ad solius carnis interitum, tentationes scilicet, carnis angustias, detrimenta membrorum, sicut alibi de intemperantibus dicit: Tribulationem autem carnis patientur ejusmodi (I Cor. VII, 28).
PL 13, 1075Dさらに使徒は「肉の滅びのために」と言うのであって、魂の滅びでも、霊の滅びでもない。ただ肉の滅びのため、すなわち試練、肉の苦しみ、肢体の損傷のためである。別のところで、節制のない者たちについても「このような者たちは肉に苦難を受けるであろう」と言っている(一コリント7:28)。
Vis hoc scire? in secunda Corinthiorum, hunc ipsum impium idem Paulus absolvit. Nam de ipso ait: Sufficit illi qui ejusmodi est, objurgatio ea quae fit a pluribus; ut e contrario magis donetis et consolemini, ne forte majore tristitia absorbeatur, qui ejusmodi est: Propter quod obsecro vos, ut constituatis in eum charitatem (II Cor. II, 6-8) .
PL 13, 1076Aこれを知りたいか。コリントの信徒への手紙二で、同じパウロがこの不敬虔な者その人を赦免している。当人について、こう言うからである。「このような者には、多くの人々によってなされたその叱責で足りる。むしろ逆に、赦し、慰めるべきである。このような者が、あまりに深い悲しみに呑み込まれることのないように。それゆえ、汝らに願う、その者に対して愛を示せ」(二コリント2:6-8)。
Item infra: Si cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, propter vos in persona Christi, ut non possideatur a satana (Ibid. 10) . Vides Apostoli indulgentiam, proprias etiam sententias temperantem?
PL 13, 1076Aさらに後のところでこうある。「汝らが誰かに何かを赦したなら、私もまた赦す。私が赦したことも、汝らのゆえに、キリストの面前でしたのである。サタンに占有されないためである」(二コリント2:10)。使徒の寛恕が、彼自身の判決をさえ和らげているのが分かるか。
Vides mitissimam lenitatem longe a vestro supercilio separatam? longe a Novatiani fronte dissimilem, communi vero vitae ac saluti omnium consulentem?
PL 13, 1076Aこの上なく穏やかな柔和が、諸君の尊大さからはるかに隔たっているのが分かるか。ノウァティアヌスの硬い額とはまったく似ず、万人に共通の生命と救いに心を配っているのが分かるか。
Epistola III, Caput XIX
第III書簡 第XIX章PL 13, 1076AAt etiam in nos severus censor inveheris. Dicis, ex lege coelesti unum ex mandatis solvere non licere, nec communicare lupis agnos, et quod omnis consensus in crimine sit; et ideo qui picem tetigerit, inquinetur (Eccli. XIII, 1) ; nec sit ulla societas luci ad tenebras, aut templo Dei cum idolis, aut conventio Christi ad Belial (II Cor. VI, 14, 15) .
PL 13, 1076Aあなたはさらに、我々に対しても、厳しい監察官のごとく激しく攻撃する。あなたは言う、「天の律法によれば、戒めの一つでも破ることは許されず、子羊が狼と交わってはならず、罪に同意する者はみな同じ重罪のうちにある。それゆえ、ピッチに触れる者は汚れる(集会の書13:1)。光と闇とのあいだにいかなる交わりもなく、神の神殿と偶像とのあいだにも、キリストとベリアルとのあいだにも一致はない(二コリント6:14, 15)」と。
Ideoque David dicit: Furem videbas, et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX, 18) . Ais tandem, quia nos Domini mandata rescindimus.
PL 13, 1076B「それゆえダビデは言う、『汝は盗人を見て彼とともに走り、姦淫する者たちとともに汝の分を置いていた』(詩篇49:18)」。あなたはついに、我々が主の戒めを破棄している、と言う。
Nos, unum apicem Legis inflectimus; an potius Novatiani, qui tota Ecclesiae, tota concordiae jura violarunt, qui post tot pacis annos, tot foedera sanctitatis, novas sibi leges, nova instituta, novos ritus pepererunt, arcanum justitiae inexorabili fronte simulantes?
PL 13, 1076B我々が律法の一画をねじ曲げているというのか。それともむしろノウァティアヌス派こそが、教会のすべての権利、和合のすべての権利を侵し、かくも多くの平和の年月とかくも多くの聖性の盟約ののちに、自分たちのために新しい法、新しい制度、新しい儀式を生み出し、容赦のない顔つきで正義の秘密を装っているのではないか。
Nos in Ecclesiam lupos recepimus, qui haereticorum ora vitamus; an potius Novatiani, qui cum ipsi sint rapaces lupi, paulo miseriores oviculas reformidant?
PL 13, 1076B異端者の口を避けている我々が、教会に狼を迎え入れたというのか。それともむしろノウァティアヌス派こそが、自分たち自身が貪欲な狼でありながら、自分たちよりわずかに惨めな小羊たちを恐れているのではないか。
Nos consentimus malis, nos picem tangimus, nos tenebris cohaeremus, nos idolo et Belial jungimur; an illi qui Evaristum, qui Nicostratum receperunt, caeterosque ab Ecclesia recedentes, lingua, manu, moribus inquinatos?
PL 13, 1076C我々が悪人に同意し、我々がピッチに触れ、我々が闇に結びつき、我々が偶像とベリアルに連なっているというのか。それともむしろ、エウァリストゥスやニコストラトゥス、またそのほか、舌にも手にも行いにも汚れて教会から離れていく者たちを迎え入れた者たちこそがそうではないか。
Nos cum adulteris et furibus convenimus; an illi qui Novatum, vitae suae et capiti praetulerunt; post interceptam pecuniam pupillorum atque viduarum; miseri parentis et partus uxoris parricidam, non modo non poenitentem, verum etiam gloriantem?
PL 13, 1076C我々が姦淫する者や盗人と交わっているというのか。それともむしろ、ノウァトゥスを自分の生命と首よりも尊んだ者たちこそがそうではないか。そのノウァトゥスは、孤児と寡婦の金を横取りしたうえ、哀れな父と妻の胎の子とを殺めた者であり、悔悛しないどころか、むしろそれを誇っていたのである〔parricidam 以下は Novatum と同格に置かれた説明と解した。ノウァトゥスについては、孤児と寡婦の金を奪い、父を見殺しにし、妻を流産させたという非難がキプリアヌスの書簡に見える〕。
Verum Paulus Apostolus dixit: Manus cito nemini imponas (I Tim. V, 21) . Docet idem; vel tarde, vel post poenitentiam non negandas.
PL 13, 1076Cしかし使徒パウロは言った。「手を軽々しく誰にも置くな」(一テモテ5:21)。同じ使徒は、〔手を置くことは〕遅れても、あるいは悔悛ののちには、拒んではならないと教えている。
Epistola III, Caput XX
第III書簡 第XX章PL 13, 1076DSed perdita Hiericho, Achar filius Charmi propter furtum vestis occisus est. Age; vos, totos fures interficite pecuniarum nostrarum atque librorum; et in Novati ossa saevite.
PL 13, 1076Dしかしエリコが滅ぼされたとき、カルミの子アカンは衣を盗んだために殺された。さあ、諸君、我々の金銭や書物を盗むすべての盗人を殺せ。そしてノウァトゥスの骨に猛り狂え。
Jugum illud rursus accipite, quod neque nos, neque patres nostri portare potuerunt (Act. XV, 10) . Quid cessatis, Novatiani, oculum pro oculo, dentem pro dente (Deut. XIX, 21) deposcere, animam postulare, Circumcisionis et Sabbati redintegrare commercium?
PL 13, 1076Dかの軛をもう一度受けよ。「我々も我々の父祖も担うことができなかった」ものである(使徒言行録15:10)。ノウァティアヌス派よ、なぜ諸君は「目には目を、歯には歯を」(申命記19:21)と要求し、命を求め、割礼と安息日との交わりを元に戻すことをためらっているのか。
Necate fures, lapidate petulantes. Nolite in Evangelio legere quod pepercerit Dominus etiam adulterae confitenti (Joan. VIII, 11) , quam nemo damnarat: quod peccatricem quae lacrymis pedes ejus lavabat, absolverit: quod Rahab apud ipsam Hiericho urbem Phoenicum liberavit: quod Thamarem a sententia patriarchae absolverit: quod, Sodomis quoque pereuntibus, Loti filias non exstinxerit; liberaturus et generos, si futurum excidium credidissent.
PL 13, 1077A盗人を殺し、不遜な者を石で打て。福音書で、主が、誰も罪に定めなかった姦淫の女が告白したときにも容赦したこと(ヨハネ8:11)、涙で自分の足を洗った罪の女を赦したこと、ラハブをフェニキア人のまさにそのエリコの町で救ったこと、タマルを族長の判決から赦したこと、ソドムが滅びたときにもロトの娘たちを滅ぼさなかったこと、婿たちも、来たるべき滅亡を信じたならば救うつもりであったことを、読むな。
Age; non tenes dicere apud David Dominum: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. CXIX, 7) ? Salomonis quoque sententiam non tacere; frater fratrem adjuvans, exaltabitur (Prov. XVIII, 9) ? Quid Apostolus?
PL 13, 1077Aさあ、あなたは、主がダビデのもとで「平和を憎む者らとともにいて、私は平和を求める者であった」と言うのを(詩篇119:7)、心にとどめていないのか。ソロモンの言葉もまた黙ってはおらず、「兄弟を助ける兄弟は高められる」(箴言18:9)と言っていることを〔心にとどめていないのか〕。使徒はどうか。
Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto; vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, considerantes vosmetipsos ne tentemini. Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI, 1, 2) .
PL 13, 1077A「兄弟たちよ、たとい人が何かの過ちに先に捕らえられたとしても、霊の人である汝らは、そのような者を柔和な霊で教え導け。汝ら自身が誘惑されないよう、自らを顧みよ。互いに汝らの重荷を担え。そうして汝らはキリストの律法を満たすであろう」(ガラテヤ6:1, 2)。
Et illud quod ante jam retuli: Opto enim anathema esse in Christo pro fratribus meis cognatis secundum carnem (Rom. IX, 3) .
PL 13, 1077Bまた、すでに先に述べたことである。「私は、肉による親族である兄弟たちのために、キリストにあって呪われた者となることを願う」(ローマ9:3)。
Et iterum: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem (I Cor. IX, 22) : hoc est, cum vulneratis, gemitus; cum aegrotantibus, laborem; mortem cum moriente partiri, casum fratrum cum statu suo posse miscere, aliquid de sua sanitate decidere, et deficientibus adhibere medicinam.
PL 13, 1077Bさらにまた、「私はすべての人に対してすべてとなった。すべての人を得るためである」(一コリント9:22)。これはすなわち、傷ついた者とともに呻き、病む者とともに労苦し、死にゆく者と死を分かち合い、兄弟たちの転落を自分の立場に混ぜ合わせることができ、自分の健やかさの何かを削り、衰える者に薬を施すことである。
Epistola III, Caput XXI
第III書簡 第XXI章PL 13, 1077BQuid vobis prodest superba et aspera fronte durari, altis regere cervicibus, vultus torquere a miseris, auditus oculosque praecludere? Numquam (vos oro) cecidistis? Nulla in vestris mentibus macula est? Nulla in oculis (oro) festuca?
PL 13, 1077B諸君に何の益があるのか。高ぶった険しい顔つきをこわばらせ、高い首で人々を治め、惨めな者から顔をそむけ、耳と目を閉ざすことが。諸君は(頼むから言え)一度も倒れたことがないのか。諸君の心にいかなる汚れもないのか。諸君の目に(頼むから言え)いかなるちりもないのか。
Quis gloriabitur castum se habere cor, aut mundum se esse a peccatis (Prov. XX, 9, sec. LXX) ? Credo; vos justi, benevoli, temperantes, quibus membra omnia sana sunt, quibus omne corpus intactum, quibus medicus necessarius non est, nec medicina languorum.
PL 13, 1077C「誰が、自分の心は清いと、あるいは罪から潔白であると誇るだろうか」(箴言20:9、七十人訳による)。なるほど信じよう。諸君は義しく、善意があり、節度があり、手足はすべて健やかで、全身に傷がなく、医者も病の薬も必要ないのだ。
Intrate jam coelum; paradisi aditus, romphaea cedente, penetrate; tot nostrorum populis, Deum unicum confitentibus, dona vestra praecludite.
PL 13, 1077Cそれならばいま、天に入れ。剣(ロムファイア)が退くのに乗じて楽園の入口へ踏み込め。唯一の神を告白する我々の多くの民に、諸君の賜物を閉ざせ。
Quae si se longe aliter habent quam implacabilis immanitas rigor rerum, et immanitas vestra mentitur; jam intelligitis Novatiani, Deum posse misereri; jam miseris fratribus de praeterito confitentibus, vel seram patere medicinam; jam vulneratum illum a Levita et sacerdote praeteritum, per Christum posse curari: jam Ecclesiae preces humilibus non negandas; jam manus sacerdotum miserandis fratribus exhibendas.
PL 13, 1077Cもしこれらのことが、容赦のない苛酷さ、諸君の厳しさ、すなわち諸君の苛酷さが偽って言うところ〔底本は implacabilis immanitas rigor rerum, et immanitas vestra。ミーニュの脚注によれば、ラティニウスは rerum を削り、注者は vestrum(諸君の)と読む可能性を示す。続く immanitas はティリウスの補い。vestrum と読んで訳した〕とは、まったく異なる有様であるならば、ノウァティアヌス派よ、諸君はもう悟るはずである。神は憐れむことができ、過去の罪を告白する惨めな兄弟たちには、遅くなっても薬が開かれており、レビ人と祭司に素通りされたあの傷ついた人もキリストによって癒されうるのであり、教会の祈りはへりくだる者に拒まれてはならず、司教たちの手は憐れむべき兄弟たちに差し伸べられねばならない。
Nos autem intelligimus, ut exprobras, Ecclesiam Dei, columbam non felle amaram, non unguium laceratione violentam, parvulis quoque plumis exiguisque.
PL 13, 1077Dしかし我々は、あなたが皮肉に責めるとおり、神の教会を、胆汁によって苦くならず、爪で引き裂いて暴力を振るうこともなく、小さく細い羽をもつ鳩として理解している。
Scimus etiam puteum aquae vivae fontemque signatum, nulla haeretici gurgitis labe sordere, hortumque conclusum plenum oleribus magnis pariter et parvulis, vilibus atque pretiosis.
PL 13, 1077Dまた、生ける水の井戸、封じられた泉は、異端の淵のいかなる汚れにも汚されず、閉ざされた園は、大きな野菜も小さな野菜も、安物も高価なものも満ちていることを、我々は知っている。
Octo quoque animas ex arca, sed inter quas et Cham fuerit: et millia illa volucrum atque ferarum bina atque septena, munda pariter et immunda: fontes vero siccos, et nebulas turbinibus excitatas, haereticorum sterilitatem et insanarum vocum impetus arbitramur.
PL 13, 1078Aまた、箱舟から出た八つの魂は、そのうちにハムもいたものの、また二つずつ七つずつの無数の鳥と獣は、清いものも汚れたものも、〔教会の姿〕であると我々は考える。他方、涸れた泉と、つむじ風にあおられた霧を、異端者の不毛さと狂った声の激しさであると考える。
Nec promittimus libertatem, cum ipsi servi simus poenae; sed crimina nostra confessi, reliquos etiam ut fateantur hortamur, credantque in eum qui justificat impium ex fide (Rom. III, 26) , qui reflectit sententiam, adversus malitiam irrogatam (Joel. II, 13, sec. LXX) .
PL 13, 1078A我々は自由を約束しない。我々自身が罰の奴隷だからである。むしろ、我々の重罪を告白して、ほかの者にも告白するよう勧め、信仰によって不敬な者を義とする者(ローマ3:26)、下した災いの宣告を翻す者〔adversus malitiam irrogatam は「科された災いに対して」とも読める〕(ヨエル2:13、七十人訳による)を信じるよう勧めるのである。
Attendimus quoque a falsis prophetis et lupis rapacibus, cum cavemus a vobis (Matth. VII, 15) . Jannem vero et Mambrem sic restitisse Moysi, sicut vos catholicis, arbitramur.
PL 13, 1078A我々はまた、諸君を警戒するとき、偽預言者と貪欲な狼に気をつけている(マタイ7:15)。ヤンネとヤンブレがモーセに逆らったのは、諸君が公同の者たちに逆らうのと同じであると我々は考える。
Inde sic ponit Apostolus: Quia sicut Jannes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati: homines mente corrupti et a Deo reprobi; sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut illorum fuit (II Tim. III, 8, 9) .
PL 13, 1078Bそこで使徒はこう述べる。「ヤンネとヤンブレがモーセに逆らったように、この者たちも真理に逆らう。心の腐った者、神に退けられた者である。しかし彼らはこれ以上進まない。彼らの愚かさは、あの者たちのそれと同じく、すべての人に明らかになるからである」(二テモテ3:8, 9)。
Quod in vos dictum esse manifestum est, qui neque proficere amplius, neque insipientiam vestram celare potuistis.
PL 13, 1078Bこれが諸君について言われたことは明らかである。諸君はこれ以上進むことも、自らの愚かさを隠すこともできなかったのだから。
Epistola III, Caput XXII
第III書簡 第XXII章PL 13, 1078BQui baptizatur a mortuo, nihil proficit (Eccli. XXXIV, 30) ; utique qui haeretico fonte dilutus, sic et qui peccatoris oleo ungitur, id est, qui spiritu satiatur immundo. Ergo et filii sanguinum vos eritis. Non enim pacem fratrum, sed sanguinem concupiscitis.
PL 13, 1078B「死者によって洗礼を受ける者は、何の益も得ない」(集会の書34:30)。それはすなわち、異端の泉で洗われた者のことであり、同じく罪人の油を塗られる者、つまり汚れた霊で満たされる者のことである。それゆえ、諸君もまた「血の子ら」となるであろう。諸君が望むのは兄弟たちの平和ではなく、血だからである。
Fides falsa, est vestra credulitas. Adultera mulier, haeretica congregatio est: Catholica enim, ab initio, de viri sui thoro et thalamo non recessit, nec alienos amatores aut extraneos concupivit.
PL 13, 1078B諸君の軽信は偽りの信仰である。姦婦とは異端の集会のことである。公同の教会は初めから、その夫の寝床と寝室から離れず、他人の愛人や見知らぬ者を求めることもなかった。
Vos exsulem formam novo colore pinxistis; vos thorum vestrum a conjugio separastis antiquo; vos a matris unicubae corpore recessitis, novo placendi genere, novis corruptelarum illecebris expoliti.
PL 13, 1078C諸君は、流浪の姿を新しい色で彩った。諸君は、自分たちの寝床を古い婚姻から切り離した。諸君は、ただ一人の夫とのみ床を共にする母〔原語は unicuba。一人の夫に貞節を守る妻をいう〕の身体から離れ、新しい媚びの型、新しい堕落の誘惑で身を飾り立てた。
Nam quod Cyprianum beatissimum mihi pro contrario teste proponis, quia in Epistola quae de Lapsis est, Moysen et Danielem et Job orasse pro peccatoribus dicat, nec impetrasse, dicente Domino: Et si tres in medio eorum fuerint Noe, Job et Daniel, non liberabunt filios neque filias, sed ipsi soli salvi erunt (Ezech. XIV, 20) .
PL 13, 1078Cさて、あなたは最も祝福されたキプリアヌスを私に対する反対の証人として持ち出すが、それは、彼が『堕落者について』の書簡で、モーセ〔ミーニュの脚注は、エゼキエルの本文と『堕落者について』に照らして Moysen は Noe(ノア)と読むべきで、パキアヌスの記憶違いか写字生の誤りとする〕とダニエルとヨブが罪人たちのために祈ったが聞き入れられなかったと述べているからである。主が言うとおり、「たとえその中にノア、ヨブ、ダニエルの三人がいたとしても、彼らは息子たちも娘たちも救わず、彼ら自身だけが救われるであろう」(エゼキエル14:20)。〔底本ではここで文が主文を欠いたまま終わる〕
Utinam, utinam Cypriano teste nitaris, utinam tam salubribus sententiis acquiescas. Ille enim, cum lapsos ad poenitentiam cogeret qui poenitere nolebant, dicentes a confessoribus sive martyribus accepisse se pacem, docuit et ostendit, quod nec patriarchae illi pro non poenitentibus impetrarent.
PL 13, 1078Cどうか、どうか、あなたがキプリアヌスを証人として頼みとし、かくも健全な判断に従ってくれればよいのだが。彼は、悔悛しようとせず、告白者あるいは殉教者から平和〔和解〕を受けたと言い張る堕落した者たちを悔悛へと強いたとき、あの族長たちでさえ悔悛しない者たちのためには聞き入れられないことを教え、示したのである。
Etenim quis liberare possit invitum? quis pro superbis humiliari? quis pro non poenitentibus impetrare? Quod utique cum diceret, ad poenitentiae cogebat remedia.
PL 13, 1078D実際、その意志のない者を誰が解放できようか。高ぶる者のために誰がへりくだれようか。悔悛しない者のために誰が聞き入れられようか。彼はこう言いつつ、悔悛という薬へと促していたのである。
Nec contra se locutus est aliquid vir illius gravitatis et meriti, sed fundendas a peccatoribus preces docuit, et exomologesim diligendam.
PL 13, 1078Dあれほどの重みと功績をもつ人が、自分に反することを何か語ったのではない。罪人たちが祈りを注ぐべきこと、エクソモロゲーシスを愛すべきことを教えたのである。
Ipsa tamen Cypriani exempla te permovent, quibus et Moysen et caeteros sanctos non impetrasse commemorat, qui pro peccatoribus postulabant.
PL 13, 1079Aそれでもあなたは、キプリアヌスのまさにその例に動かされている。そこで彼は、罪人たちのために願ったモーセやほかの聖徒たちが聞き入れられなかったことを記している。
Epistola III, Caput XXIII
第III書簡 第XXIII章PL 13, 1079AAin? Non vides Moysen pro quibus non impetraverit? Reversus ad populum, quid audit in castris? Voces ebriorum et cantus idolothyti personabant. Adhuc perseverabat in nequitia populus, adhuc in ipso crimine permanebat, ac poenitere non noverat.
PL 13, 1079A何だと。あなたは、モーセがどのような者たちのために聞き入れられなかったのか、分からないのか。民のもとに戻ったとき、彼は陣営で何を聞いたか。酔った者たちの声と、偶像への供え物の歌が響いていた。民はなお邪悪にとどまり、なおその重罪のうちにあり、悔い改めることを知らなかった。
Attamen quis tibi nostrum dixit, quod Moyses non impetraverit? Dixerat quidem illi Deus; Deliquit ante me, delebo eum de libro (Exod. XXXII, 33) .
PL 13, 1079Aそれでも、モーセが聞き入れられなかったなどと、我々の誰があなたに言ったか。確かに神は彼にこう言っていた。「私の前に罪を犯した者を、私は書から消す」(出エジプト記32:33)。
Dixerat tamen auctoritate judicis et Domini potestate; sed vide quam cito reflexerit sententiam, adversus populi malitiam irrogatam. Ausculta.
PL 13, 1079Aしかし神がそう言ったのは、裁き手の権威と主の権能によってであった。だが見よ、民の悪意に向けて下した宣告を、いかに速く翻したかを。聞け。
Propheta statim, ibidem: Et precatus est, inquit, Moyses in conspectu Domini Dei sui; Quare, Domine, irasceris ita in populum tuum? et reliqua (Ibid. 21) . Item infra: Et propitius factus est Dominus de malignitate quam dixerat facere populo suo (Ibid. 14) .
PL 13, 1079B預言者はすぐ同じところでこう言う。「モーセは、彼の神である主の前で祈って言った。主よ、なぜ汝は汝の民にこのように怒るのか、云々」(出エジプト記32:21)。また後のところでこうある。「主は、その民に行うと言っていた災いについて、宥められた」(出エジプト記32:14)。
Vides lenitam esse iram Dei? Vides offensam esse placatam? Et pro populo non rogavit, nec quod fecerat poenitenti.
PL 13, 1079Bあなたは、神の怒りが和らいだのを見るか。不興が宥められたのを見るか。しかも〔モーセは〕民のために、民が自分のしたことを悔いている場合でなければ、願わなかった〔底本は nec quod fecerat poenitenti。ミーニュの脚注(ラティニウスの推定)に従い nisi quod fecerat poenitente と読む〕。
Epistola III, Caput XXIV
第III書簡 第XXIV章PL 13, 1079BSed Noe, inquis, et Daniel, et Job, filios et filias liberare non potuerunt. Et hoc tale est: si pro non rogantibus petant; si pro perseveranti in crimine deprecentur; si non singulos, si non paucos, sed millia multa defendant.
PL 13, 1079Bしかしあなたは言う、「ノアとダニエルとヨブは、息子たちも娘たちも救うことができなかった」と。これもまた、次のような場合のことである。願うことをしない者たちのために彼らが求め、重罪にとどまる者のために執り成し、一人ずつでも少数でもなく、数千の多くの人々を守ろうとする場合のことである。
Caeterum Noe domum suam a ruina publica liberavit; et Job recepit cuncta quae perdidit; et Daniel instantem illum sapientibus Babyloniae gladium oratione decussit. Lot certe pro salute oppidi, Paulus pro vectoribus navis orat.
PL 13, 1079Bそもそもノアは自分の家を公の滅びから救い、ヨブは失ったすべてを取り戻し、ダニエルはバビロンの賢者たちに迫っていた剣を祈りで払いのけた。ロトは確かに町の救いのために、パウロは船の乗客のために祈っている。
Sic absolvuntur a justis, qui poenitere noverunt. Postremo vel illud aspicio quod scriptum ait: Ipsi soli salvi erunt (Ezech. XIV, 20) . Qui illi? Ipsi utique qui pro peccatoribus deprecantur, impune pro talibus postulabunt.
PL 13, 1079Cこのように、悔い改めることを知っている者たちは、義人たちによって赦される。最後に、書かれている「彼ら自身だけが救われるであろう」(エゼキエル14:20)という句にも私は目を向ける。その「彼ら」とは誰か。罪人たちのために執り成すまさにその者たちである。彼らは、そのような者たちのために、とがめられることなく願うであろう。
Et cur Ecclesiam damnas? cur pro poenitentibus prohibes deprecari; si etiam pro his petere licet, quo quibus non licet impetrare?
PL 13, 1079Cではなぜあなたは教会を断罪するのか。なぜ悔悛者のために執り成すことを禁じるのか。聞き入れられることの許されない者たちのためにさえ、願うことは許されるというのに〔底本は quo quibus non licet impetrare。quo は本文が崩れているらしく、quibus 以下を his に係る関係文と解した〕。
Lege igitur diligentius Cyprianum meum: lege totam de Lapsis epistolam: lege aliam quam ad Antonianum dedit; ubi exemplis omnibus Novatianus urgetur: jam scies quid de poenitentium curatione pronuntiet.
PL 13, 1079Cそれゆえ、私のキプリアヌスをもっと注意深く読め。『堕落者について』の書簡全体を読め。アントニアヌスに宛てた別の書簡を読め。そこではあらゆる例によってノウァティアヌスが追い詰められている。そうすれば、悔悛者の癒しについて彼が何を宣言しているか、あなたはもう知るであろう。
Cyprianum loquor, vestra oppugnantem et catholica jura retinentem. Tertullianum post haeresim (nam multa inde sumpsistis) ipsum epistola sua, et ea ipsa quam catholicus edidit, audies confitentem, posse Ecclesiam peccata dimittere.
PL 13, 1079C私が語っているのはキプリアヌスのことである。彼は諸君の主張に戦いを挑み、公同の法を守った。テルトゥリアヌスについても、あなたは、異端に陥ったのちに(諸君はそこから多くを取ったのだから)、彼自身の書簡において、しかも公同の者として公にしたまさにその書簡において、教会は罪を赦すことができると告白しているのを聞くであろう。
Epistola III, Caput XXV
第III書簡 第XXV章PL 13, 1079DVides ergo Ecclesiam esse reginam in veste aurata et variegata (Psal. XLIV, 10) ; multorum utique corporum, multorumque populorum varietate compositam. Non est coloris unius ista pictura, nec in uno habitu emicat tanta diversitas.
PL 13, 1079Dこうして、教会が「金糸で縫われた、色とりどりの衣」をまとった后であることが分かる(詩篇44:10)。それはもちろん、多くの身体と多くの民の多様さから成っている。この絵は一つの色ではなく、これほどの多様さは一つの装いのうちに輝き出るのでもない。
Pars illa indumenti tegit, ista componit. Nonnulla pectori adhaeret, aliqua ultimo sinu trahitur, et inter vestigia ipsa sordescit. Quaedam, purpurae martyrum comparatur; aliqua, serico virginali; nonnulla, sinu plicante, subsuitur, aut acu inserente reparatur.
PL 13, 1079D衣のある部分は覆い、ある部分は整える。胸に付くものもあれば、裾の端で引きずられ、足跡のただ中で汚れるものもある。ある部分は殉教者の紫に、ある部分は童貞の絹にたとえられる。ある部分は襞を寄せて縫い付けられ、あるいは針を通して繕われる。
Alius enim sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7) ; et tamen una, in omnibus, regina componitur.
PL 13, 1080A「ある人はこのように、ある人はあのように」(一コリント7:7)。それでも、すべてのうちに一人の后が形づくられる。
Ergo eadem fecunda vitis et locuples, plures habens ramos, multo palmitum crine distentior; nihil ne ex istis hiberno frigore laboravit? nihil asperas grandines pertulit? nihil torridas incusavit aestates?
PL 13, 1080Aそれゆえ同じ教会は、実り豊かで富んだ葡萄の木であり、多くの枝をもち、若枝の多くの髪で膨らんでいる。その枝のどれ一つ、冬の寒さに苦しまなかったか。荒々しい雹に耐えなかったか。灼ける夏を責めなかったか。
Asperior est haec gemma palmitibus, ista fortior, illa sincerior; haec se diffundit in fructus, haec in solas exuberat frondes. Vitis tamen ubique formosa. Mater haec adolescentularum, quarum non est numerus (Cant. VI, 7) .
PL 13, 1080Aこの芽は若枝よりも荒々しく、あの芽はより強く、別の芽はより純粋である。ある芽は実となって広がり、ある芽は葉ばかりを茂らせる。それでも葡萄の木はどこにあっても美しい。これは乙女たちの母であり、その数は数えきれない(雅歌6:7)。
Calculare denique si potes catholicos greges, et duc in digitos nostrae plebis examina. Nec illa modo quae toto orbe diffusa sunt cunctis plena regionibus; sed haec, frater Symproniane, quae tecum in proximis finibus et vicina urbe consistunt.
PL 13, 1080Aさて、できるなら公同の群れを数えてみよ。我々の民の群れを指折り数えてみよ。全世界に広がり、あらゆる地方に満ちているあの群れだけではない。兄弟シンプロニアヌスよ、あなたとともに近隣の地域と隣の町にいるこれらの群れをも。
Contemplare, quot nostros unus aspicias, quot meorum populis solus occurras. Nonne ut stillicidia, fontibus magnis? nonne, ut ab oceano quaedam gutta, sorberis? Dic, dic an istae adolescentulae ex vestra plebe generentur, an tu solus has parias.
PL 13, 1080Bよく見よ。あなた一人が、我々の仲間をどれほど目にしていることか。私の民のうち、どれほどの人々にあなたは一人で出会うことか。大きな泉に対する滴のようではないか。大洋に対する一滴のように、飲み込まれるのではないか。言え、言え。これらの乙女たちは諸君の民から生まれるのか、それともあなた一人がこれらを産むのか。
Nostra est, inquam, ista regina electa matri suae atque perfecta (Ibid., 8) . Nihil quippe electum, nisi melius et majus ex alio; nihil perfectum potest esse, nisi plenum.
PL 13, 1080Bこの選ばれた后は、我々のものである、と私は言う。その母に選ばれた、完全な者である(雅歌6:8)。実際、他のものよりも善く大きいのでなければ、選ばれたとは言えず、満ちているのでなければ、完全でありえない。
Epistola III, Caput XXVI
第III書簡 第XXVI章PL 13, 1080BJam et illud attendite, an haec potissimum aedificata sit: In fundamentis prophetarum et apostolorum ex ipso angulari lapide Jesu Christo (Ephes. II, 20).
PL 13, 1080Bさらに次の点にも注意せよ。この教会こそ、とりわけ「預言者たちと使徒たちの土台の上に、隅の親石そのものであるイエス・キリストによって」建てられたものではないか(エフェソ2:20)。
Si ante te coepit, si ante te credidit, si a fundamentis prioribus non recessit, si non illa migravit, si non a reliquo corpore separata suos sibi magistros et propria instrumenta constituit, si quid insolitum argumentata est, si quid novi juris invenit, si corpori suo repudium pacis indixit: plane tunc a Christo recessisse videatur, tunc extra prophetas et apostolos constitisse.
PL 13, 1080Cもし教会があなたより先に始まり、あなたより先に信じ、先の土台から離れず、他所へ移らず、残りの身体から切り離されて自分のための師や独自の文書を立てることもなかったとして、それでもなお、何か異例のことを論じ立て、何か新しい法を考案し、自らの身体に平和の離縁を宣告したのであれば〔底本では条件の前半と後半の対応が定かでなく、このように解した〕、そのときこそ、教会はキリストから離れ、預言者たちと使徒たちの外に立ったと見えるであろう。
Haec igitur erit domus magna, locuples omnium diversitate vasorum, in qua purum refulget aurum, in qua ductile lucet argentum; verum, quae etiam lignea sicut scriptum est (II Tim. II, 20) , et fictilia vasa dignatur.
PL 13, 1080Cそれゆえこの教会は、あらゆる種類の器の多様さに富む大きな家であろう。そこでは純金が輝き、打ち延ばされた銀が光る。しかしこの家は、書かれているとおり(二テモテ2:20)、木の器や土の器をも受け入れる。
Magna enim domus multos movet usus, opera diversa sollicitat. Non solum quaerit argentum, nec aureo tantum delectatur ornatu. Subinde plus decet magna, contemptus; et inter nobiles ambitus, exigua quoque jocunda sunt.
PL 13, 1080C大きな家は多くの用途を動かし、さまざまな仕事を促すからである。銀だけを求めるのでも、金の飾りだけを喜ぶのでもない。ときには、大きな家にはむしろ、軽んじられるものがふさわしく、高貴な〔器〕の取り巻きのなかでは、小さなものも楽しい〔底本の Subinde 以下は句の係りが定かでない。このように取った〕。
Nullus artifex opera sua despicit, nec vilia sibi putat esse quae fecit. Et unde pro peccatoribus passum putas Christum, nisi quod perdere noluit quidquid ipse formavit?
PL 13, 1080Dどんな職人も、自分の作品を見下さず、自分が作ったものを取るに足らないと思うこともない。あなたは、キリストが罪人たちのために苦しんだのは、自らが形づくったものを何一つ失おうとしなかったからでなくて、何のゆえだと思うか。
Unde illum putas hodieque interpellare pro miseris, nisi quod modicum, eumque et despectissimum, non repellit; neminem, ex his quos acceperit, perditurus; ligneo licet ac fictili comparentur, atque ita in domo sua omnia vasa componit?
PL 13, 1080Dあなたは、彼が今日もなお惨めな者たちのために執り成しているのは、ほかのどんな理由によると思うか。それは、小さい者を、しかも最も軽んじられた者をさえ退けず、受け入れた者のうちの誰一人をも失うことがなく、たとい木の器や土の器にたとえられようとも、そのようにして自分の家にあらゆる器を整えているからではないか。
Epistola III, Caput XXVII
第III書簡 第XXVII章PL 13, 1080DTandem, frater Symproniane, non pigeat esse cum multis; tandem libeat reduvias Novatianorum, et praesegmina vestra contemnere; tandem catholicos greges et tam late patentes Ecclesiae populos intueri.
PL 13, 1080Dついに、兄弟シンプロニアヌスよ、多くの者とともにあることを厭うな。ついに、ノウァティアヌス派の爪のささくれや諸君の切りくずを、軽んじる気になれ。ついに、公同の群れと、かくも広く開かれた教会の民を見つめよ。
Ubi unus, inquies, ibi et ego; et ubi duo, ibi Ecclesia: ubi unus tamen concors; ubi duo, pacifici. Ubi unus, et Ecclesia; quanto magis ubi plures? Meliores, inquit, duo quam unus: et spartum triplex non rumpitur (Eccle. IV, 12) .
PL 13, 1081Aあなたは言うだろう、「一人のいるところに私もおり、二人のいるところに教会がある」と。しかし、一人であってもそれは和合している者であり、二人であれば平和を求める者たちである。一人のいるところにも教会があるなら、さらに多くの者のいるところでは、なおさらである。「二人は一人にまさる。三つ撚りの縄は切れない」と言われている(コヘレトの言葉4:12)。
Audi David: Psallam nomini tuo in ecclesia multa (Psal. XXXIV, 18) . Et iterum: In populo gravi laudabo te (Ibid.) . Et: Deus deorum locutus est, et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum (Psal. XLIX, 1) .
PL 13, 1081Aダビデに聞け。「私は多くの者の集会で、汝の名に歌おう」(詩篇34:18)。また、「重みのある民のうちで、汝をたたえよう」(詩篇34:18)。そして「神々の神は語り、日の出から日の入りまで地を呼んだ」(詩篇49:1)。
Quid semen Abrahae, secundum stellarum modos et numeros arenarum, vestra paupertate contentum? Benedicentur in te, inquit, omnes tribus terrae (Gen. XXII, 18) . Dic; Novatianus has impleat? Non tam parum, sanguine suo redemit Deus, nec tam pauper est Christus.
PL 13, 1081Aアブラハムの子孫は、星の数と砂の数に従うとされるのに、諸君の貧しさで満足するというのか。「汝のうちに、地のすべての部族が祝福される」と言われている(創世記22:18)。言え、ノウァティアヌスがこれらの部族を満たすのか。神は自らの血で、それほど少ない者を贖ったのではなく、キリストもそれほど貧しくはない。
Cognosce jam, frater, Ecclesiam Dei dilatantem tabernacula sua, et aulaeorum palos dextra sinistraque figentem: intellige, ab ortu solis usque ad occasum laudabile nomen Domini (Psal. CXII, 3) .
PL 13, 1081B兄弟よ、いまこそ知れ。神の教会は自らの天幕を広げ、幕の杭を右にも左にも打ち込んでいる。悟れ。日の出から日の入りまで、主の名はたたえられるべきものである(詩篇112:3)。
Vide, vide, quaeso, Novatianis in verba luctantibus, catholicas agi toto orbe divitias. Super omnibus quibus a te sum consultus, instruxi. Nullum, ex propositis caput sententiamve praeterii. Ad ipsos apices et verba respondi.
PL 13, 1082A見よ、見よ、頼むから。ノウァティアヌス派が言葉の上で争っているあいだにも、全世界で公同の富が営まれているのを。あなたに尋ねられたすべてのことについて、私は教え示した。提示された章も判断も、一つとして飛ばさなかった。その文字や言葉の一つ一つに至るまで答えた。
Si consulentis animo requisisti, amanter ostensum est: si lacessentis, haud segniter disputatum. Subjungam, cum vacuum erit, et aliam epistolam, in qua non vestra redarguam, sed nostra proponam: quam, si benigne et sine fastidio legeris, fortasse non laedet.
PL 13, 1082Aもしあなたが助言を求める心で尋ねたのなら、愛をもって示した。もし挑発する心でならば、怠りなく論じた。暇ができたら、もう一通の書簡も添えよう。そこでは諸君のことを論駁せず、我々のことを示す。あなたが好意をもって、嫌がらずに読むなら、おそらく害にはならないだろう。
Interim, in ista, peto ut singula quaeque percenseas. Omnia cito lecta praetereunt: si charismata meliora desideras, et bonae eruditionis animam geris, non facile tam vera contemnis.
PL 13, 1082Aさしあたり、この書簡について、一つ一つを丹念に吟味してほしいと願う。何事も急いで読めば過ぎ去ってしまう。もしあなたが「より善い賜物」を求め、善き教養をもつ魂を抱いているなら、これほど真実なことを、軽々しく退けはしないであろう。
Dominus te in aeternum custodire et protegere dignetur, et Christianum vivere faciat ad concordiam spiritualem. Amen.
PL 13, 1082B主が、あなたを永遠に守り、保護し、霊の和合へ向かってキリスト教徒として生きさせるように。アーメン。