諸家337–385

Epistolae et decreta › 全文

Epistolae et decreta 全文

Various · PL 13, 557D–594C

Documentum I

第I項PL 13, 557D
1

[0557] Constantius Victor Augustus Athanasio. Diu te jactari vexarique immanibus undarum procellis nostrae clamentiae humanitas non permisit: nudatum siquidem paternis sedibus bonisque tuis spoliatum, et in inviis feralibusque locis errabundum nostra indefatigabilis pietas non deseruit.

PL 13, 557D

勝利者コンスタンティウス・アウグストゥスが、アタナシオスへ。朕の寛仁〔底本は clamentiae。clementiae と読む〕の人情は、あなたが波の猛烈な嵐に長く翻弄され苦しめられるのを許さなかった。父祖の座を奪われ、財産を剥ぎ取られ、道なき荒れ果てた地をさまよっているあなたを、朕の倦むことなき敬虔は見捨てなかった。

2

Nam tametsi jampridem supersedi mentis meae propositum ad te scribere, eo quod te ultro adventurum exspectarem, et postulaturum malorum tuorum remedium, tamen, quia fortasse voluntatem propositi tui metus impedivit, ideo litteras munificentiae nostrae plenissimas ad tuam constantiam misimus, ut secure conspectui nostro quamprimum tuam praesentiam offeras, ut voti particeps, nostramque humanitatem expertus, tuis restituaris.

PL 13, 557D

じっさい、朕は以前から、あなたに手紙を書こうという朕の心の意図を差し控えていた。あなたが自ら進んで来て、あなたの災いの救済を求めるであろうと待っていたからである。だが、おそらく恐れがあなたの意図の意志を妨げたのであろう。それゆえ、朕の寛大さに満ちた書簡を、あなたの不動の心に宛てて送った。安んじて、できるかぎり早く、朕の前にあなたの姿を現し、願いにあずかる者として、また朕の人情を経験した者として、あなたの者たちのもとへ戻されるように。

3

Hac enim de causa dominum meum et fratrem Constantem victorem augustum pro te adhortationibus conveni, ut tibi veniendi facultatem daret, quo utriusque nostrum nutu patriae restituaris, et hoc pro pignore nostrae gratiae habeas.

PL 13, 559A

この理由で、朕は、朕の主にして兄弟である勝利者アウグストゥスのコンスタンスに、あなたのために勧告をもって働きかけた。あなたに来る許可を与えさせ、我々二人の意向によって故郷に戻され、これを我々の好意の保証とするためである。

Documentum II

第II項PL 13, 559A
1

[0559] Et si superioribus litteris significavimus, ut secure ad nostrum comitatum accederes, eo quod maxime cupiamus te ad tuos remittere, tamen etiam has litteras nunc ad tuam soliditatem misimus, quibus adhortamur, ut sine omni diffidentia aut metu publica vehicula ascendas, et properes ad nos, ut, quae concupiscis, assequare.

PL 13, 559A

先の書簡で、朕は、あなたが安んじて朕の宮廷に来るようにと告げた。あなたをあなたの者たちのもとへ戻したいと切に願うからである。だが、いまなおこの書簡をあなたの確固さに宛てて送り、これによって勧める。いかなる不信も恐れもなく、公用の車に乗り、朕のもとへ急ぎ、あなたが望むものを得るように。

Documentum III

第III項PL 13, 559B
1

[0559] Cum Edessae commoraremur, praesentibus tuis presbyteris, placuit ut misso ad te presbytero, festinares ad nostrum comitatum venire: ut ubi nostrum vidisses conspectum, statim Alexandriam transires.

PL 13, 559B

朕がエデッサに滞在していたとき、あなたの司祭たちが居合わせたので、司祭をあなたのもとに遣わし、あなたが朕の宮廷に急いで来るよう定めた。朕の顔を見たなら、すぐにアレクサンドリアへ渡れるようにである。

2

Sed quia plurimum temporis intercessit, ex quo litteris nostris acceptis non venisti, ideo te nunc denuo admonitum volumus, ut vel nunc saltem quam celerrime ad nos te conferas, quo tu ita patriae tuae restituaris, et nos tuis precibus frui possimus.

PL 13, 559B

だが、朕の書簡を受け取ってからあなたが来ないまま、非常に長い時が経ったので、いま改めてあなたに勧告することを望む。せめていまからでも、できるかぎり速やかに朕のもとへ身を向けよ。そうすればあなたは故郷に戻され、朕もあなたの祈りの恩恵にあずかることができる。

3

Ad pleniorem autem cognitionem Achitam diaconum ad te misimus, a quo discere licebit et mentis nostrae voluntatem, et te assequi posse quae votis optas.

PL 13, 560B

さらに十分な理解のため、助祭アキタスをあなたのもとに遣わした。彼から、朕の心の意向と、あなたが願うものを得られることとを、学ぶことができよう。

Documentum IV

第IV項PL 13, 560C
1

[0559] Victor Constantius, Maximus, Augustus, episcopis et presbyteris catholicae Ecclesiae, salutem.

PL 13, 560C

勝利者コンスタンティウス・マクシムス・アウグストゥスが、公同の教会の司教たちと司祭たちに、挨拶を送る。

2

Non est derelictus a Dei gratia reverendissimus Athanasius, tametsi ad breve tempus humanae probationi subjectus fuerit: justum enim debitumque jam ab omnia ferente et sustinente Providentia calculum retulit, eo quod et voluntate Optimi, et judicio nostro, patriam et ecclesiam, quam antea divino nutu possedit, recipiat: ad quem congruentia enim a nostra humanitate perferri oportet: adeo ut omnia, quae antea contra eos, qui cum eo communionem celebrarunt, decreta fuere, oblivioni tradi velim; omnisque deinceps suspicio contra aboleatur; et immunitas, quam olim habuere ipsius clerici, firma illis et rata (prout decet) conservetur.

PL 13, 560C

いとも尊敬すべきアタナシオスは、神の恩寵に見捨てられはしなかった。短い間、人間の試練に服したとはいえ。すべてを担い耐える摂理から、正当で当然の評決をすでに受け取ったのである。最善なる者〔Optimus。神を指すと取った〕の意志と朕の判断によって、かつて神の意向によって所有していた故郷と教会を、取り戻すからである。彼に対しては、ふさわしいものが朕の人情によって届けられねばならない。それゆえ、朕は、以前に、彼と交わりを持った者たちに対して定められたいっさいのことが、忘却に委ねられることを望む。以後、彼らに対するあらゆる疑いが廃されるように。また、彼の聖職者たちがかつて持っていた免除が、彼らのために堅く、有効に、相応しく保たれるように。

3

Quin et hoc quoque ejus gratia adjici, aequum arbitrati sumus, ut apud universos sacri ordinis viros promulgetur, cunctis qui Athanasio adhaesere datam esse securitatem, sive episcopi, sive clerici sint.

PL 13, 560C

さらに、彼のために次のことを加えるのが公正だと判断した。すなわち、聖なる階級の者すべてのあいだに、アタナシオスに付き従ったすべての者に、司教であれ聖職者であれ、安全が与えられたことが公布されるようにということである。

4

Abunde enim argumenti erit, unumquemque eorum probi animi esse, vel eo solo quod Athanasio consociati fuere.

PL 13, 560C

彼らの一人ひとりが善良な心の者であることは、アタナシオスと結びついていたというそれだけで、十分な論拠となるからである。

5

Quicumque enim meliori et judicio et factione hujus communionem elegerunt, hos omnes jussimus ad exemplar superioris Providentiae, et secundum nostram voluntatem, ut gratia ab optimo Deo tributa securiter perfruantur. Deus vos servet.

PL 13, 560C

じっさい、より善い判断と党派によって、この者との交わりを選んだ者はすべて、上なる摂理の模範に倣い、朕の意志に従い、最善の神から与えられた恩寵を安全に享受するように、朕は命じた。神が諸君を守るように。

Documentum V

第V項PL 13, 560C
1

[0561] Victor Constantius, Maximus, Augustus, populo Alexandriae catholicae ecclesiae, salutem.

PL 13, 560C

勝利者コンスタンティウス・マクシムス・アウグストゥスが、アレクサンドリアの公同の教会の民に、挨拶を送る。

2

Cum ante oculos habeamus vestram in omnibus disciplinam, et nequaquam inscii simus vos jam pridem episcopali providentia destitutos, decrevimus Athanasium episcopum, virum apud omnes rectitudine morumque probitate clarum, ad vos remittere.

PL 13, 561A

朕は、あらゆる点での諸君の規律を目の前にし、また諸君が久しく司教の配慮を欠いていることを決して知らぬわけではないので、司教アタナシオス、品行の正しさと清廉さによって万人のうちで名高い人物を、諸君のもとへ送り返すことに決めた。

3

Hunc igitur si libenter et decenter receperitis, eumque ad Deum fusis precibus opitulatorem adhibueritis, concordiam et vobis decoram et nobis gratissimam simul pacemque perpetuam et ecclesiae legem conservabitis.

PL 13, 561A

ゆえに、諸君がこの者を喜んでふさわしく迎え、神への祈りを注いで彼を助け手とするなら、諸君にふさわしく、また朕にもこのうえなく好ましい和合を、永続する平和と教会の法とともに、保つであろう。

4

Absurdum enim est discordiam aut seditionem inter vos agitari, et alienum hoc ipsum est a nostrorum temporum integritate.

PL 13, 561A

諸君のあいだで不和や騒乱が起こされるのは不条理であり、これは朕の時代の廉直さに相いれない。

5

Volumus igitur et hoc vitium prorsus a vobis abesse, et vos in vestris precibus perpetim illo (ut dixi), praeside et opitulatore apud Deum uti, et in eo studio solito more perseverari; ut tali proposito, vestro omnium ore celebrato, Gentiles, qui etiamnum idolorum erroribus inhaerent, ad sacrae religionis cognitionem promptissime decurrant.

PL 13, 561A

ゆえに朕は望む。この悪徳が諸君から完全に遠ざかり、諸君が祈りのなかでつねに、先に述べたように、神のもとでの守護者・助け手としてあの者を用い、その熱意のうちに、いつもの習いのとおり持続することを。そうして、このような志が諸君全員の口によって称えられるなら、いまなお偶像の誤りにしがみつく異教徒たちが、聖なる宗教の認識へ、きわめて速やかに駆けつけるであろう。

6

Rogat suscipi Athanasium. --Quapropter denuo vos admonemus, ut superioribus dictis acquiescentes, episcopum suffragio Optimi, et nostra voluntate, huc remissum, libenter suscipiatis, eumque ab animis sententiisque vestris indissolubilem putetis: id enim vos decet, et nostrae mansuetudini congruum est.

PL 13, 561B

アタナシオスを迎えるよう求める。――それゆえ、朕は改めて諸君に勧める。先に述べたことに従い、最善なる者〔神を指すと取った〕の賛同と朕の意志によってここへ送り返された司教を、喜んで迎え、彼を諸君の心と意見から切り離せない者と見なすように。それが諸君にふさわしく、朕の穏和にも適う。

7

Ad omnem siquidem conturbationis et seditionis materiam exstirpandam, qua cupidi malorum libenter utuntur, nostris apud vos judicibus per litteras injunximus, ut, quotquot seditiosos invenerint, poenis suppliciisque legum coerceant.

PL 13, 561B

じっさい、あらゆる騒乱と暴動の火種を根絶するために――悪を欲する者はそれを喜んで利用する――、朕は、諸君のもとにいる朕の裁判官たちに書簡で命じた。暴動を起こす者を見つけしだい、法の刑罰と処刑で抑えよと。

8

Omnia igitur ista prae oculis habentes, et nostram cum optimo Deo conjunctam sententiam, curamque vestram simul et concordiae, poenamque in immodestos constitutam, congrua decentiaque sacrae religionis legibus servantes, praedictum Athanasium cum omni reverentia et honore colite, vestrasque preces cum eo et pro nostra et pro cujusque vitae sanctitate Deo omnium parenti offerte.

PL 13, 561C

ゆえに、これらすべてを目の前に置き、朕の判断が最善なる神と結ばれていること、諸君の配慮と同時に和合のこと、無節制な者たちに定められた刑罰を心に留め、聖なる宗教の法にふさわしく適った事柄を守りつつ、先に述べたアタナシオスを、あらゆる敬意と栄誉をもって敬え。そして彼とともに、朕の生と各人の生の聖なることのために、万物の父なる神に諸君の祈りを捧げよ。

Documentum VI

第VI項PL 13, 561C
1

[0561] Victor Constantius Augustus Nestorio, et eadem forma Augustamnicae, Thebaidis, et Africae praefectis. Si quid unquam ad noxam contumeliamve eorum, qui Athanasio communicarunt, decretum invenitur, id omnino deleri volumus.

PL 13, 561C

勝利者コンスタンティウス・アウグストゥスが、ネストリウス、および同じ書式でアウグスタムニカ、テーバイス、アフリカの長官たちへ。アタナシオスと交わりを持った者たちへの害や侮辱のために定められたものが何か見つかるなら、朕はそれを完全に抹消することを望む。

2

Nam et officium quod antea habuerunt ejus clerici, iterum eosdem habere volumus. Hoc enim decretum observari jubemus, ut restituto Athanasio suae ecclesiae, communicatores illius idem habeant officium quod antea possederunt, quo et ipsi se gaudeant prorsus restitutos esse.

PL 13, 561D

じっさい、彼の聖職者たちが以前に持っていた職務を、再び彼らが持つことをも望む。朕はこの定めの遵守を命じる。アタナシオスがその教会に復されたなら、彼と交わる者たちが、以前に保持していた職務と同じものを持つように。そうして彼ら自身も、完全に復されたことを喜ぶように。

Documentum VII

第VII項PL 13, 561D
1

[0561] Victor Constantius Augustus Athanasio salutem. Votum meum fuisse ut omnia ex sententia fratri meo Constanti procederent, neque vel tuam conscientiam latet.

PL 13, 561D

勝利者コンスタンティウス・アウグストゥスが、アタナシオスに挨拶を送る。朕の願いは、朕の兄弟コンスタンスにとって万事が思いどおりに運ぶことであったが、これはあなたも知らぬことではない。

2

In quanto autem moerore fuerim, cum didicissem eum a quibusdam impiis sublatum esse, facile iterum tua prudentia divinaverit.

PL 13, 563A

彼が一部の不信心な者たちによって取り除かれたと知ったとき、朕がいかばかりの悲しみにあったかは、あなたの慎慮がまた容易に察するであろう。

3

Caeterum quia nonnulli sunt in hoc luctuoso tempore, qui te terrere satagunt, ideo has litteras tuae firmitudini porrigendas censuimus, quibus tibi auctor sum, ut, quemadmodum episcopum decet, ea quae ad sacram religionem pertinent, populos doceas, tuisque consuetis precibus vaces, neque vanum rumorem ferentibus credas, quicumque etiam fuerint.

PL 13, 563A

さて、この悲しみの時にあって、あなたを脅かそうと躍起になっている者が幾人かいるので、この書簡をあなたの堅固さに届けるのがよいと朕は判断した。これによって朕はあなたに勧める。司教にふさわしく、聖なる宗教に関わることを民に教え、あなたの常の祈りに専心し、空しい噂を運ぶ者を、それが誰であれ、信じてはならない。

4

In nostro autem animo fixum est, ut secundum nostram voluntatem perpetuo in sede tua episcopus maneas. Divina providentia te plurimis annis conservet, parens charissime.

PL 13, 563A

朕の心には、朕の意志に従い、あなたが永続的にあなたの座にとどまって司教であるということが固く据えられている。神の摂理が、あなたを多くの年にわたり保つように、愛する父よ。

Documentum VIII

第VIII項PL 13, 563A
1

Constantinus Caesar populo catholicae ecclesiae Alexandrinae salutem. Neque vestram sacram mentem latere arbitror, ideo Athanasium adorandae legis interpretem in Gallias missum esse, ne quo tempore sanguinolentorum hostium feritas sacro ejus capiti quam maxime immineret, implicitusque malorum collimitio, aliquid intolerandum, et cui remedium nullum esset, pateretur.

PL 13, 563A

カエサルのコンスタンティヌス〔2世〕が、アレクサンドリアの公同の教会の民に挨拶を送る。諸君の聖なる心にも明らかであろうと朕は思う。崇敬すべき法の解釈者アタナシオスがガリアに送られたのは、血に飢えた敵どもの残忍さが、いつかその聖なる頭上に最大限に迫り、悪の隣接〔collimitium は「境を接すること」の意。悪に取り囲まれることと取った〕に巻き込まれて、耐えがたく、救済の道もない何かを被ることのないようにするためであった。

2

Ad hanc igitur feritatem eludendam, tot faucibus inhiantium subtractus, ut sub me ageret jussus est.

PL 13, 563B

この残忍さをかわすため、口を開けて待ち構える無数の喉から引き離されて、彼は朕のもとで過ごすよう命じられた。

3

Atque ita in hac urbe commoratus est, ut omnibus rebus necessariis abundaret, tametsi ejus reverenda virtus, divina ope fretus, onera asperioris fortunae vilipenderet.

PL 13, 563B

こうして彼はこの都市に滞在し、必要なものすべてが豊かに与えられた。もっとも、その尊敬すべき徳は、神の助けに支えられて、より苛酷な運命の重荷を軽んじていたが。

4

Jam cum imprimis vestrae in Deum pietati, suisque sedibus hunc episcopum dominus noster et pater Constantinus restituere vellet, et humana sorte praeventus, antequam hoc votum impleret, requieverit; ego mihi convenire puto, ut, suscepta voluntate sacrae memoriae imperatoris, id ipsum adimpleam quod ille non potuit.

PL 13, 563B

さて、我々の主にして父コンスタンティヌスは、何よりもこの司教を、神に向かう諸君の敬虔のもとへ、また彼自身の座へ復そうとしていたが、人の定めに先立たれて、この願いを果たす前に安息した。朕は、聖なる記憶の皇帝の意志を引き継ぎ、彼にできなかったそのことを自ら果たすのが、自分にふさわしいと考える。

5

Cum igitur Athanasius ad vestrum conspectum penetraverit, tunc demum intelligetis quantae apud nos reverentiae fuerit.

PL 13, 563C

ゆえにアタナシオスが諸君の前に至ったとき、はじめて諸君は、彼が朕のもとでどれほどの敬意を受けていたかを悟るであろう。

6

Neque id mirum videri debet, si quid hujusmodi in ejus gratiam fecerim; ad hoc enim faciendum meam mentem et vestri desiderii imago, et species tanti viri instigavit. Divina providentia vos servet, dilecti fratres. Datum Treveris XV calendas Julias.

PL 13, 563C

彼のためにこのようなことを朕がしたとしても、驚くべきことではない。これを行うよう朕の心を駆り立てたのは、諸君の願いの面影と、かくも偉大な人物の風貌であった。神の摂理が諸君を守るように、愛する兄弟たちよ。七月の朔日の十五日前〔六月十七日〕、トレウェリ〔トリーア〕に発した。

Documentum IX

第IX項PL 13, 563D
1

Domino et fratri Athanasio episcopo Ursacius et Valens episcopi salutem. Nacti occasionem per fratrem et compresbyterum nostrum Museum istuc ad tuam dilectionem euntem, chare frater, ejus opera admodum te ex Aquileia salutatum voluimus, optamusque te salvum nostras epistolas perlegere: cujus rei fiduciam nobis daturus es, si tu quoque in scribendo vices observaris.

PL 13, 563D

司教ウルサキウスとウァレンスが、主にして兄弟である司教アタナシオスに、挨拶を送る。我々の兄弟にして同僚の司祭ムセウスが、あなたの愛のもとへ向かうので、愛する兄弟よ、その機会を得て、彼を通じてアクイレイアからあなたに挨拶を送ることを望んだ。無事なあなたが我々の書簡を最後まで読むことを願う。あなたもまた書簡で返礼を守るなら、そのことについて我々に確信を与えることになろう。

2

Scire enim te volumus, pacem tibi nobiscum esse, et communionem ecclesiasticam intercedere: cujus rei fidem esse volumus nostram istis litteris inscriptam salutationem. Divina providentia te conservet, dilecte frater.

PL 13, 563D

じっさい、あなたと我々のあいだに平和があり、教会の交わりが成り立っていることを、あなたに知ってもらいたい。そのことの証しとして、この書簡に記した我々の挨拶があることを望む。神の摂理があなたを守るように、愛する兄弟よ。

Documentum X

第X項PL 13, 564D
1

[0564] Constantius victor ac triumphator semper Augustus Eusebio episcopo. Metiri facile posse, rei magnitudine commonente, gravitatem tuam, omnibus ad meam diligentiam pertinentibus praeferre me coram religione superna, quod praecellit, et in meo animo praeeminere confido, tamen id prudentiae tuae, documentis etiam frequenter emissis, compertum, cum perspicias, id me agere noctibus ac diebus, quod ad venerabilem cultum proficere posse confido.

PL 13, 564D

勝利者にして凱旋者、永遠のアウグストゥスであるコンスタンティウスが、司教エウセビウスに。あなたの威厳は、事柄の重大さに促されて、朕が朕の配慮に属するあらゆることよりも天上の宗教を重んじ、それが勝って朕の心のなかで抜きん出ていることを、容易に推し量りうると朕は確信する。それでも、しばしば発した文書によってもあなたの慎慮に確かめられているとおり、あなたが見て取るとき、朕は昼夜、敬うべき礼拝に資しうると確信することを行っているのである〔この節は構文が崩れているらしく、このように解した〕。

2

Quid enim mihi gratius esse aut utilius, quam Deo animum devovisse: usque adeo, ut hujus modi studio facilitatem omnem sentiam esse obnoxiam?

PL 13, 565A

じっさい、朕にとって、心を神に捧げることより好ましく有益なことが何があろうか。この熱意に比べれば、いかなる安楽も従属すると朕が感じるほどに。

3

Itaque ecclesias venerabiles ex intimo mentis affectu semper intueor, earumque unitatem omnibus salutarem cupio recuperare ac firmiter obtinere: ob quam causam conventum sanctorum episcoporum in Mediolanensi placuit fieri civitate, eos vel maxime qui alibi gesta possint facile revelare, (revellere); in diversis quippe provinciis episcoporum sunt coacta concilia, sed quid per singulos concordi unanimitate decreverunt prudentissimi episcopi, in synodo Mediolanensi perspicue declaratum est.

PL 13, 565A

それゆえ朕は、尊ぶべき諸教会を心の奥底の情からつねに見つめ、すべての者に救いとなるその一致を、取り戻し堅く保つことを望む。この理由で、聖なる司教たちの集会をミラノの都市で開くことに定めた。ことに、他所でなされたことを容易に明らかにできる(別本では「引き剥がせる」)者たちを。じっさい、さまざまな属州で司教たちの教会会議が召集されたが、思慮深い司教たちが各人について和合した一致をもって何を決めたかは、ミラノの教会会議で明白に宣言された。

4

Denique venientes pauci de provinciis singulis voluntate communi unanimes protulerunt, et juxta venerationem legi debitam firmaverunt.

PL 13, 565A

ついに各属州から少数の者たちが来て、共通の意志をもって一致して〔意見を〕表明し、法に対して負うべき崇敬に従って確定した。

5

Quod ergo religioni (religiosis) fuerat consentaneum, eorumdem placito corroboratum est; ut ad sanctitatem tuam quatuor de consortio suo censuerint esse mittendos, pariter commonentes se id sequi gravitatem tuam, quod ad utilitatem Ecclesiae non abhorret.

PL 13, 565B

ゆえに、宗教(別本では「敬虔な者たち」)にかなっていたことは、彼らの決議によって強固にされた。そこで彼らは、自分たちの仲間から四人をあなたの聖性のもとへ遣わすべきだと決め、あなたの威厳も、教会の益に反しないことに従うよう、あわせて勧めている。

6

Nos certe qui esse Dei famulos gloriamur, hortamur pariter ac monemus, ut consensui fratrum tuorum adhaerere non differas. Confidimus quippe, cum hoc fuerit factum, unitate firmissima posse ecclesias gratulari. Deus te semper tueatur multos annos, frater charissime atque amantissime.

PL 13, 565B

まことに朕は、神の僕であることを誇る者として、あわせて勧め、また諭す。あなたの兄弟たちの合意に加わることをためらってはならない。じっさい、これがなされたなら、諸教会が最も堅固な一致を喜びうると朕は確信する。神があなたをつねに守るように、多くの年にわたり、いとしく最も愛する兄弟よ。

Documentum XI

第XI項PL 13, 565B
1

Victor Constantinus ( Constantius ) Maximus triumphator semper Augustus episcopis. Continent priora instituta, venerabiles, sanctimoniam legis rebus ecclesiasticis niti: satis superque perspeximus litteris ad nostram ( f. vestram) prudentiam datis, iisdem oportere operam dare: cum profecto et episcoporum id officio congruat, et salus omnium longe lateque populorum hoc fundamine roboretur.

PL 13, 565B

勝利者コンスタンティヌス(コンスタンティウス)〔底本は Constantinus。丸括弧でコンスタンティウスと正している〕・マクシムス、凱旋者、永遠のアウグストゥスが、司教たちへ。尊ぶべき者たちよ、先の定めは、法の聖性が教会の事柄に依拠することを含んでいる。朕は、朕の(おそらく「諸君の」)慎慮に宛てた書簡で、これらに力を尽くすべきことを、十分すぎるほど見て取った。それは司教たちの務めにまさに適い、遠く広く万民の救いが、この土台によって強められるからである。

2

Sed res admonuit instituta rursus exsistere ( al. insistere ) . Non enim aliquis definita geminari superfluum judicabit, cum (crebra) rebus consueverit admonitio augere cumulum diligentiae.

PL 13, 566A

しかし事態は、定められたことが再び現れる(別本では「迫る」)ように促した。じっさい、確定された事柄が重ねて言われることを、誰も余計と判じないであろう。(頻繁な)〔crebra はミーニュが丸括弧で補った語〕勧告は、事柄における配慮の積み重ねを増すのが常だからである。

3

His ita se habentibus, de fide atque unitate tractari debere cognoscat sinceritas vestra, et operam dari ut ecclesiasticis rebus ordo competens praebeatur.

PL 13, 566A

事情がこうである以上、諸君の誠実さは、信仰と一致について論ずべきであること、また教会の事柄にふさわしい秩序が整えられるよう力が注がれるべきことを知っているように。

4

Discurret namque cunctorum posteritas ubique populorum, et concordia fida servabitur, cum penitus amputatis nec hujusmodi quaestionibus cunctis sectando commoverit, res ista non debet ita intentionem animi (longius) propagare.

PL 13, 566A

じっさい、万民の後世の者たちは至る所に駆け巡り、忠実な和合が保たれるであろう、このような問いがすべて、根こそぎ切り捨てられ、追い求めることで揺り動かされることがないなら。この事柄は、このように心の志向を(さらに長く)引き延ばすべきではない〔この節は本文が崩れているらしく、このように解した。(longius) はミーニュが丸括弧で補った語〕。

5

Non enim de orientalibus episcopis in concilio vestro patitur ratio aliquid definiri. Proinde super his tantum quae ad vos pertinere cognoscit gravitas vestra, tractare debebitis, et completis celeriter universis, consentiente consensu, decem mittere ad comitatum meum, ut prudentiae vestrae prioribus litteris intimavimus.

PL 13, 566B

じっさい、東方の司教たちについては、諸君の会議で何かが決められることを、道理は許さない。ゆえに諸君は、諸君の威厳が自分たちに関わると知っているこれらの事柄についてのみ審議し、すべてを速やかに終えたなら、一致した合意をもって、十人を朕の宮廷に遣わさねばならない。先の書簡で諸君の慎慮に通知したとおりである。

6

Praedicti enim poterunt omnibus, quae eisdem orientalibus proposuerint, respondere, vel tractare de fide, ut exitu competenti omnis quaestio terminetur, et ambiguitas sopiatur.

PL 13, 566B

前述の者たちは、東方の者たちが提示するすべてに答え、あるいは信仰について論ずることができ、適切な結末によってあらゆる問いが終結し、曖昧さが鎮められるであろうから。

7

Quae cum ita sint, adversus orientales nihil statuere vos oportet, aut si aliquid volueritis contra eosdem praedictis absentibus definire, id quod fuerit usurpatum irrito evanescet effectu.

PL 13, 566B

事情がこうである以上、諸君は東方の者たちに対して何も定めてはならない。もし前述の者たちが不在のまま彼らに対して何かを定めようとするなら、不当に行われたその事柄は、無効のまま消え失せるであろう。

8

Non enim illa vires habere poterit definitio, cui nostra statuta testantur jam nunc robur et cupiam ( al. copiam) denegari.

PL 13, 566B

じっさい、朕の定めが、すでにいまその力と権能を否むと証している決定は、効力を持ちえない〔底本は cupiam。別本の copiam(権能)と読む〕。

9

Quae cum ita sint, moderatione religionis venerabilibus antistitibus consentanea debetis veneranda perficere, ut id quod religio postulat, explicetur, et quod audiri prohibet ratio, nullus usurpet. Divinitas vos servet per multos annos, parentes charissimi. Dat. VI kal. Junias, Eusebio et Hypatio coss.

PL 13, 566C

事情がこうである以上、諸君は、尊ぶべき監督者たちにふさわしい宗教の節度をもって、敬うべきことを成し遂げねばならない。宗教が要求することが果たされ、道理が聞くことを禁じることを、誰も僭取しないように。神性が諸君を守るように、多くの年にわたり、愛する父たちよ。エウセビウスとヒュパティウスが執政官の年の、六月の朔日の六日前〔五月二十七日〕に発した。

Documentum XII

第XII項PL 13, 566C
1

[0565] Dei jussui, tuoque pio edicto parentes quae olim dogmatibus tradita ita esse, ut tradita sunt, nostris suffragiis stabilienda judicavimus.

PL 13, 566C

神の命令と、陛下の敬虔な勅令に従い、かつて教えとして伝えられたことが、伝えられたとおりであるべきだと、我々は我々の賛同によって確立すべきものと判断した。

2

Nam Ariminum ex omnibus ad occidentem positis civitatibus in unum convenimus, ut fides catholicae Ecclesiae cognosceretur, et qui alterius opinionis essent, manifesti fierent.

PL 13, 566C

じっさい、我々は西方に置かれたすべての都市からアリミヌムに一堂に会した。公同の教会の信仰が知られ、別の見解をもつ者が明らかになるようにである。

3

Ibique post longam deliberationem optima visa est ea fides, quae hactenus usque a priscis temporibus perduravit, quam et prophetae, et evangelistae, et apostoli per Dominum nostrum Jesum Christum praedicarunt, qui est tui imperii custos, et tuae valetudinis defensor.

PL 13, 566C

そこで、長い審議ののち、太古から今日まで存続してきたその信仰が最善と見えた。預言者たち、福音書記者たち、使徒たちが、我々の主イエス・キリストを通して宣べ伝えた信仰であり、このキリストは陛下の帝国の守り手、陛下の健康の擁護者である。

4

Statutum est igitur, ut eam retinentes coleremus, et colentes usque ad finem conservaremus.

PL 13, 566C

ゆえに、それを保って敬い、敬って最後まで守り通すと定められた。

5

Indecens enim et nefarium, aliquid ex recte et juste decretis, et ex Nicaeae publice cum illustrissimo principe Constantino patre tuo per accuratam deliberationem constitutis immutare velle, in quibus tanta doctrina est et prudentia, ut ea ubique depraedicata ad omnium aures animosque pervenerit, quae sola hostis et interfectrix Arianae haereseos, et per quam non illa sola, sed reliquae haereses sublatae sunt: in qua certe et addere aliquid, temerarium est; et auferre, periculosum: quorum si alterutrum fiat, erit hostibus quidlibet agendi libera facultas.

PL 13, 566C

じっさい、正しく公正に定められたことのうち、またニカイアで、いとも輝かしい君主、陛下の父コンスタンティヌスとともに公に、綿密な審議によって定められたことのうち、何かを変えようと望むのは、不作法で不敬である。そこには非常に大いなる教えと慎慮があり、至る所で宣べ伝えられて万人の耳と心に届いたからである。これのみがアレイオス派の異端の敵にして殺し手であり、これによってその異端だけでなく、残りの異端も除かれた。これに何かを加えることは無謀であり、取り去ることは危険である。そのどちらがなされても、敵どもには何でもなしうる自由な余地が生じるであろう。

6

De damnatione Ursacii et Valentis. --Atque ea de causa Ursacius et Valens, jampridem socii et astipulatores Ariani dogmatis, a nostra communione, sententia data, segregati fuere: quam ut denuo recuperarent, de peccatis suis, in quibus se conscios agnoscebant, poenitentiam veniamque postularunt ut eorum syngraphae testantur: et ob id illis venia gratiaque delictorum facta est.

PL 13, 567A

ウルサキウスとウァレンスの断罪について。――こうした理由で、ウルサキウスとウァレンスは、久しくアレイオス派の教えの仲間であり支持者であったため、判決が下されて、我々の交わりから切り離された。彼らは、その交わりを再び取り戻すために、自らが自覚していた罪について悔い改めと赦しを求めた。彼らの誓約書〔syngraphae は自筆の証書の意〕が証するとおりである。それゆえ彼らには、過ちの赦しと好意が与えられた。

7

Haec autem per id temporis facta sunt, cum Mediolani synodus in consessum ibat, praesentibus ibidem Romanae Ecclesiae presbyteris: fuitque proinde nobis persuasissimum, iniquum esse, cum imperator Constans ab obitu suo dignus omni memoria hanc fidem omni cura et diligentia conscriptam promulgarit, tum demum ex quo ille baptizatus, ex hominibus in requiem sibi debitam translatus est, aliquid novi in ea fide moliri velle, et tot sanctos confessores et martyres hujus placiti scriptores auctoresque contemnere, qui pro veteri lege, rituque Ecclesiae, in ea sententia permansere: quorum fidem Deus per Dominum Jesum Christum in tempora tui imperii contulit: per quem ita late regnas, ut etiam nostro orbi imperes.

PL 13, 567A

これらは、ミラノで教会会議が開会に向かっていた頃になされ、そこにはローマの教会の司祭たちが居合わせていた。それゆえ我々は、次のことが不当であると固く確信した。皇帝コンスタンス――その死後もあらゆる記憶に値する――がこの信仰をあらゆる配慮と勤勉をもって文書に記して公布し、さらに洗礼を受けて、人々のうちから自らに定められた安息へ移されたのち、この信仰に何か新しいことを企てようとし、この決定の著者にして創始者であるあまたの聖なる告白者や殉教者を、軽んじようとすることは〔cum ... tum ... の構文が取りにくく、このように解した〕。彼らは古い法と教会の儀礼のために、その見解にとどまった者たちである。その信仰を、神は主イエス・キリストを通して、陛下の帝国の時代にもたらした。陛下はキリストを通して、我々の世界をも支配するほど広く統治している。

8

De inconstantia Ursacii et Valentis. --Verum denuo miseri isti deplorati animi, nefario ausu, impiae sententiae sese praecones ostendunt, et omnia veritatis decreta convellere nituntur.

PL 13, 567B

ウルサキウスとウァレンスの変節について。――しかし、これら哀れな、心の嘆かわしい者たちは、再び、不敬の大胆さをもって、不信心な見解の宣伝者として名乗りを上げ、真理のあらゆる定めを覆そうと努めている。

9

Eo enim tempore, quo pro tuo edicto synodus cogebatur, ipsi fraudis suae consilia denudarunt: conati enim sunt per vafriciem et tumultum, cum sociis istius factionis, Germinio, Auxentio, Caio, contentiones discordiasque seminantibus, novas res facere.

PL 13, 567C

じっさい、陛下の勅令によって教会会議が召集されたまさにそのとき、彼らは自らの欺瞞の企てをあらわにした。狡猾と騒擾によって、この党派の仲間であるゲルミニウス、アウクセンティウス、ガイウスが争いと不和をまき散らすなか、新しいことを起こそうと試みたのである。

10

Quorum doctrina una eademque omne genus blasphemiarum superat. Ubi autem viderent, non esse ibi homines ejusdem studii, neque illorum pravis sententiis astipularentur, in nostrum consilium se transtulerunt, ut viderentur aliud quippiam scribere: sed ipsi non ita diu postea animum suum ostenderunt.

PL 13, 567C

彼らの教えは、まったく同じであり、あらゆる種類の冒瀆を凌ぐ。だが、そこには同じ熱意の者がおらず、自分たちの歪んだ見解に賛同する者もいないと見るや、我々の決議の側に身を移し、別のことを書くかのように見せた。しかし彼ら自身は、その後ほどなくして自分の心を示した。

11

Ne igitur res ecclesiasticae in easdem molestias cadant, neve turbatio et tumultus denuo omnia involvat et confundat; constanter visum est, olim decreta pro legitimis inconcusse servanda, et istos a nostra communione submovendos esse.

PL 13, 567C

ゆえに、教会の事柄が同じ苦難に陥らず、混乱と騒擾が再びすべてを巻き込み混乱させないよう、断固として、かつて定められたことを合法のものとして揺るぎなく守り、彼らを我々の交わりから遠ざけるべきだと決した。

12

De legatione ad Constantium missa. --Atque ideo legatos nostros ad tuam aequitatem misimus, qui tibi sententiam synodi ex epistola ostenderent: idque legatis nostris ante omnia mandatum est, ut veritatem priscis et justis rerum allegationibus probarent, et tuae sanctitati ostenderent, quod non, quemadmodum Ursacius et Valens inquiunt, pax futura sit, si aliqua ex rebus justis subvertantur.

PL 13, 567D

コンスタンティウスのもとへ遣わされた使節について。――そこで我々は、陛下の公正のもとへ我々の使節を送り、書簡によって教会会議の決議を陛下に示させた。使節たちには何よりもまず、古く正当な事柄の申し立てによって真理を証明し、また、ウルサキウスとウァレンスが言うように、正当なものの何かが覆されるなら平和が来るのではないことを、陛下の聖性に示すよう命じられた。

13

Nam quomodo pacifice agere poterunt, qui pacem tollunt? sed potius inde contentionem turbationemque tum reliquis civitatibus, tum Romanae urbi oborituras esse.

PL 13, 567D

じっさい、平和を取り去る者たちが、どうして平和的にふるまいうるか。むしろそこから、残りの諸都市にも、ローマ市にも、争いと混乱が起こるであろう。

14

Quapropter supplicamus tuae humanitati, ut benignis auribus et sereno vultu nostros legatos intuearis, neque ad contumeliam mortuorum aliquid novi induci permittas, sed nos sinas in institutis decretisque majorum permanere, quos magno ingenio, prudentia, et Spiritu sancto omnia fecisse asseveravimus.

PL 13, 569A

それゆえ我々は陛下の人情に懇願する。好意ある耳と穏やかな顔で我々の使節を見、死者たちを辱めるために何か新しいことが持ち込まれるのを許さず、我々が先人たちの定めと決議にとどまることを許していただきたい。先人たちは、大いなる才知と慎慮と聖なる霊によって、すべてを成したと我々は断言してきた。

15

Certe res novae quas isti moliuntur, credentibus incredulitatem, incredulis credulitatem inducunt.

PL 13, 569A

まことに、彼らが企てる新奇なことは、信じる者には不信を、信じない者には信を、もたらす。

16

Episcopi petunt missionem. --Iterum te nostris supplicationibus convenimus, ut jubeas episcopos peregre commorantes, quos et gravitas aetatis et paupertas affligit, quam facillime in patriam deduci; ne ecclesiae, absentibus episcopis, desertae relinquantur.

PL 13, 569A

司教たちが帰郷の許可を求める。――我々は再び懇願をもって陛下に近づく。異国に滞在する司教たちのうち、年齢の重さと貧しさに悩む者たちを、できるかぎり容易に故郷へ連れ戻すよう命じてほしい。司教たちが不在のまま、諸教会が見捨てられたまま残されることのないようにである。

17

Id quoque nostris precibus addimus, quo nihil desit rerum priscarum, nihilque exuberet, sed omnia firma maneant, usque a temporibus beati patris tui in hodiernum diem observata; ne nos posthac vexari, et a nostris dioecesibus segregari permittas; sed ut episcopi cum suis populis pacem ad preces cultusque divinos et otium habeant, orantes pro tuo imperio, salute, et pace, quam tibi in perpetuum divinitas largiatur.

PL 13, 569A

我々はこのことも願いに加える。古来のもののうちに何も欠けず、何も余らず、陛下の祝福された父の時代から今日まで守られてきたすべてが、堅く保たれるように。今後、我々が煩わされ、我々の司教区から切り離されることを許さず、司教たちがそれぞれの民とともに、祈りと神への礼拝のための平和と静穏を持ち、陛下の帝国と安泰と平和のために祈るようにしてほしい。その平和を、神性が陛下に永遠に与えるように。

18

Nostri porro legati subscriptiones, salutationesque episcoporum afferunt, qui tuam sanctitatem de hac causa ex ipsis sacris litteris edocebunt.

PL 13, 569B

さらに我々の使節は、司教たちの署名と挨拶を携えている。彼らは、聖なる文書そのものによって、この件について陛下の聖性に教えるであろう。

Documentum XIII

第XIII項PL 13, 569B
1

[0569] Constantius victor et triumphator Augustus, omnibus episcopis, qui sunt Arimini coacti, salutem.

PL 13, 569B

勝利者にして凱旋者コンスタンティウス・アウグストゥスは、アリミヌムに召集されたすべての司教に挨拶を送る。

2

Quamquam vestrae sanctitati minime obscurum est, nos maximam curam divinae et venerandae religionis Christi semper habuisse: tamen viginti episcopos, quos vestra prudentia ad legationem vestram obeundam misistis, hoc tempore ad nostrum conspectum admittendi, otium non erat; nam expeditio, quam contra barbaros in praesentia suscipimus, nos districtos tenet: et par est (uti nostis) ut ei, qui sit sacrosanctae religionis negotia tractaturus, animus ab omni cura et perturbatione liber sit.

PL 13, 569C

朕が神聖にして崇むべきキリストの宗教にいつも最大の配慮を払ってきたことは、諸君の聖性にとって少しも不明ではあろうが、それでも、諸君の賢慮が諸君の使節の務めを果たさせようと遣わした二十人の司教を、この時に朕の御前へ迎え入れる暇は無かった。というのは、朕がいま蛮族に対して起こしている遠征が朕を拘束しているからであり、また、(諸君の知るとおり)至聖なる宗教の事柄を扱おうとする者は、心があらゆる心労と動揺から自由であるのが当然だからである。

3

Proinde episcopis mandavimus, ut Hadrianopoli nostrum reditum exspectent: uti, cum ea quae ad rempublicam pertinent, rite procurata fuerint; illa deinceps, quae sint nobis proposituri, diligenter audire expendereque possimus.

PL 13, 569C

そこで朕は司教たちに、ハドリアノポリスで朕の帰還を待つよう命じた。国家に関わる事柄がしかるべく処理されたなら、そののち、彼らが朕に提示しようとしている事柄を、念入りに聞き、検討することができるようにするためである。

4

Vestrae autem gravitati interea ne molestum sit eorum reversionem exspectare; ut cum redierint, nostraque retulerint ad vos responsa, illa quae sint ex usu Ecclesiae catholicae futura, possitis ad exitum perducere.

PL 13, 569D

諸君の重厚さにおいては、その間、彼らの戻りを待つことを煩わしく思わないでもらいたい。彼らが戻り、朕の回答を諸君に伝えたなら、公同の教会の益となる事柄を、諸君は成就へと導くことができよう。

Documentum XIV

第XIV項PL 13, 569D
1

[0569] Tuae clementiae litteras accepimus, imperator sanctissime, ex quibus didicimus, tibi, propter necessaria reipublicae negotia, eo tempore non satis suppetivisse otii legatos nostros in conspectum tuum admittendi, nobisque in mandatis dare, ut illorum reditum usque eo exspectemus, quoad tua prudentia intellexerit ea, quae sint a nobis convenienter majorum nostrorum institutis decisa decretaque.

PL 13, 569D

最も聖なる皇帝よ、陛下の寛仁の書簡を受け取った。それによって我々は次のことを知った。国家の必要な務めのゆえに、陛下にはその時、我々の使節を御前に迎え入れる暇が十分には無かったこと、また、我々に対して、我々が先祖の制度にかなって決定し定めた事柄を陛下の賢慮が理解するまで、彼らの帰還を待つようにと命じておられることである。

2

Caeterum jam per hasce litteras confitemur, tibique confirmamus, nos a nostro proposito et sententia nequaquam discessuros: legatis etiam nostris idem imperavimus.

PL 13, 571A

さて、我々はこの書簡をもって、自分たちの意図と見解から決して離れないことを、いまここで告白し、陛下に確約する。我々の使節にも同じことを命じた。

3

Quamobrem rogamus te, ut placido vultu litteras hasce, a nostra modestia ad te perscriptas, legendas cures: quin etiam ea, quae nostris legatis obeunda imposuimus, aequi bonique consulas.

PL 13, 571A

それゆえ我々は陛下に願う。我々の謙譲から陛下に宛てて書き送ったこの書簡を、穏やかな面持ちで読ませるようお計らいくださるよう。さらに、我々が使節に果たすべく課した事柄を、善意をもって受け止めてくださるよう。

4

Illud praeterea tua benignitas ista nobiscum intelligit, quam tristis et acerba res sit, tot ecclesias, in tuis istis beatissimis temporibus, episcopis suis destitutas esse: et propterea tuam clementiam iterum obtestamur, imperator augustissime, ut ante hiemis asperitatem (modo tuae pietati ita visum fuerit) nobis ad nostras Ecclesias revertendi facias potestatem, quo possimus Deo Patri omnipotenti, et Domino ac Salvatori nostro Christo Filio ejus unigenito, pro tuo regno consuetas preces cum populo fundere, sicut et ante semper fecimus, et adhuc facere non desistimus.

PL 13, 571A

そのうえ、陛下の慈愛は我々とともに次のことを理解しておられる。陛下のこの最も幸いな時代に、かくも多くの教会が自らの司教を欠いているのは、いかに悲しく苦い事態であるかを。それゆえ我々は、最も尊厳ある皇帝よ、陛下の寛仁に重ねて懇願する。冬の厳しさの前に(陛下の敬虔にそう思われるならば)、我々に自らの教会へ帰る権能を与えてくださるよう。そうすれば、我々は全能の神である父に、また我々の主にして救い主なるキリスト、その独り子に、陛下の治世のためのいつもの祈りを民とともに捧げることができる。これまでも常にそうしてきたし、今なおやめてはいない。

Documentum XV

第XV項PL 13, 571B
1

[0571] Dilectissimis fratribus per Illyricum fidem paternam retinentibus, episcopi Italiae, in Domino aeternam salutem.

PL 13, 571B

父祖の信仰を保つイリュリクム一帯の最も愛する兄弟たちへ。イタリアの司教たちから、主における永遠の挨拶を送る。

2

Divini muneris gratia est, ut secundum apostolum omnes unum sapere, omnes unum confiteri coeperimus: et quantum ad Italiam pertinet, cum fidei paternae, hoc est apud Nicaeam scriptae se reddidit, fraudem quam passa est apud Ariminum recognoscens, Illyricum etiam Deum clementi nutu respexisse gaudemus, et consortio infidelitatis, quo gravabatur, abjecto, ea quae sunt rectae sententiae probare coepisse, gratulamur.

PL 13, 571B

使徒に従って、我々がみな同じことを思い、みな同じことを告白し始めたのは、神の賜物の恵みによる。イタリアに関して言えば、〔イタリアが〕父祖の信仰、すなわちニカイアで書かれた信仰に立ち返り、アリミヌムで被った欺きを認めたとき、神が寛大な頷きをもってイリュリクムをも顧みたことを我々は喜び、〔イリュリクムが〕自らを圧していた不信仰との交わりを捨て、正しい見解に属する事柄を是認し始めたことを祝う。

3

Nostram igitur, dilectissimi fratres, unam eamdemque accipite firmam subscriptione sententiam. Nicaeni tractatus adversus Arium, Sabelliumque, cujus Photinus partiaria haereditate damnatur, decreta servamus.

PL 13, 571C

それゆえ、最も愛する兄弟たちよ、我々の見解を、一つにして同一のものとして、署名をもって確固たるものとして受け入れよ。我々は、アレイオスとサベリオスに対するニカイアの論考の決定を守る。サベリオスの遺産の分け前によってフォティノスは断罪されるのである〔partiaria haereditate は「分け前の相続によって」。フォティノスがサベリオスの異端の一部を受け継いだので、ともに断罪される、の意と解した〕。

4

Ariminensis concilii statuta quorumdam tergiversatione corrupta, consensu omnium provinciarum jure rescindimus; quorum etiam exemplaria transmittenda censuimus, ut nec in fide retinenda, nec in confutando Ariminensi concilio aliqua videretur condescensio.

PL 13, 571C

アリミヌム会議の決定は、一部の者たちの言い逃れによって損なわれたので、すべての属州の同意をもって、法に従って破棄する。我々は、その写しも送るべきだと判断した。信仰を保つにせよ、アリミヌム会議を論駁するにせよ、いかなる譲歩も見られることのないようにするためである。

5

Quicumque igitur nostrae unanimitatis optat habere consortium, quicumque individuam pacem nobiscum habere desiderat, quae sunt nostrae sententiae, comprobare festinet, et fidei nobis memoratae subscriptionem, et rescissionem Ariminensis concilii sine ambiguitate mittendo.

PL 13, 572B

それゆえ、我々の一致との交わりを得ることを望む者、我々とともに不可分の平和を得ることを願う者は、我々の見解に属する事柄を是認することを急ぐように。すなわち、我々が先に述べた信仰への署名と、アリミヌム会議の破棄とを、曖昧さなく送るべきである。

6

Id certe petimus, quod complurium harum provinciarum porrigimus ipsi consensum. Auctores autem haeresis Arianae vel Aetianae Valentem et Ursacium, caeterosque eorumdem consortes, non nunc esse quod manifestari apud Illyricum coeperunt, sed olim condemnasse, manifestum est.

PL 13, 572C

我々が求めるのは確かにこのことである。我々は、これらの属州の多数の同意をみずから差し出しているのである。アレイオス派あるいはアエティオス派の異端の首謀者であるウァレンスとウルサキウス、およびその同類のほかの者たちが、いまイリュリクムで露わになり始めたのではなく、とうの昔に〔我々が〕断罪していたことは明白である〔non nunc esse quod … sed olim condemnasse は構文が崩れている。「いまイリュリクムで露わになり始めたから〔断罪されるの〕ではなく、とうの昔に〔我々が〕断罪していた」の意と解した〕。

Documentum XVI

第XVI項PL 13, 572C
1

[0571] Domino religiosissimo fratri Germinio, Valens, Ursacius, Gaius et Paulus, salutem. Cum de spe et salute sollicitudo incumbit, magis laudandi esse debent qui solliciti sunt, quam reprehensionem aliquam sustinere.

PL 13, 572C

最も敬虔なる主、兄弟ゲルミニウスへ。ウァレンス、ウルサキウス、ガイウス、パウルスから挨拶を送る。希望と救いについて憂慮が迫るとき、憂慮する者は、何らかの非難を被るよりも、むしろ称賛されるべきである。

2

Salus autem ac spes principaliter in fide catholica consistit: et ideo quamvis conventione ad omnes nostros fratres et coepiscopos nostros Valente et Paulo admonita noluerit, ad id quod rumor latitat de te respondere, domine religiosissime, tamen quia litteris tuis testificatus es, te in eadem charitate perseverare, et paratum esse illibatam dilectionem habere erga nos ostendere; propterea in unum apud Singedimum congregati, iterum his commonefacimus sanctitatem tuam, ut omni occasione ambigui exclusa, digneris rursus rescribere nobis, si a fide catholica, quae Arimini a sancto concilio exposita confirmataque est, cui etiam universi Orientis episcopi consenserunt, sicut jam professus es te non recessurum, apertus quaeritur significes.

PL 13, 572C

救いと希望は、まず第一に公同の信仰に存している。それゆえ、〔我々の〕すべての兄弟、同僚司教たちに宛てて〔出された〕会合の通告において、ウァレンスとパウルスが促したにもかかわらず、あなたは、最も敬虔なる主よ、あなたについて噂が言いふらしていること〔底本は latitat(潜んでいる)。ミーニュの脚注は jactitat(言いふらす)とする。これに従う〕に答えようとしなかった〔底本は noluerit と三人称で、文の係りが崩れているらしい。「あなた」が答えなかったと解した。ミーニュの脚注は quamvis conventione 以下を quavis contentione a dominis nostris fratribus et coepiscopis Valente, et とする。これに従えば、我々の主である兄弟、同僚司教ウァレンスとパウルスからいかに強く促されても、の意となり、促したのがこの二人であることは変わらない〕が、それでもあなたは書簡で、同じ愛にとどまっていること、また我々に対して損なわれていない愛を持つ用意があることを証言したので、それゆえ我々はシンギドゥヌム〔底本は Singedimum。ミーニュの脚注は Singedunum とする〕に集まって一つとなり、あなたの聖性に重ねて次のことを促す。あらゆる曖昧さの機会を除き、アリミヌムで聖なる会議により提示され確認された公同の信仰――東方のすべての司教たちもこれに同意した――から、すでに離れないと表明したとおり、あなたが〔その信仰から〕離れていないかどうか、問われているこの点を、我々に重ねて書き返し、よりはっきりと示してほしい〔底本は apertus quaeritur。ミーニュの脚注は apertus を apertius(よりはっきりと)とする。これに従い、quaeritur を「問われている点」と解した〕。

3

Est autem hoc, sicut in ea cautum est: Similem dicimus Filium Patri secundum Scripturas, non secundum substantiam, aut per omnia, sed absolute.

PL 13, 572D

その信仰とは、そこに慎重に定められたとおり、こうである。「我々は、聖書に従って、子は父に似ていると言う。実体に従ってでも、あらゆる点においてでもなく、ただ端的に〔似ていると言う〕」。

4

Si enim haec expositio immutata fuerit, manifeste quondam Basilii perfida assertio, propter quam synodus facta est, qua etiam merito damnata est, reparabitur.

PL 13, 572D

というのも、もしこの表明が変更されるならば、かつてのバシレイオス〔アンキュラの司教。後出の 17.0.18 を見よ〕の不実な主張、そのために会議が開かれ、当然ながらそれによって断罪された主張が、明らかに復活することになるからである。

5

Dignare igitur hoc quod quaeritur, evidenter litteris tuis declarare: non dixisse, aut dicere, vel dicturum, similem esse per omnia Filium Patri, excepta innativitate, ne quod perlatores litterarum Jovianus diaconus et Martyrius subdiaconus verbo deprecationis suae, ante praedictos dominos meos fratres, et coepiscopos nostros Valentem et Paulum asserebant, magis credibile esse videatur, quia per omnia similem esse Filium Patri profitearis.

PL 13, 573A

それゆえ、問われているこの点を、あなたの書簡で明白に宣言してほしい。〔すなわち〕子は、生まれざることを除いて、あらゆる点で父に似ている、とあなたが言ったことも、言うことも、言おうとすることも無い、と。書簡の運び手である助祭ヨウィアヌスと副助祭マルテュリウスが、嘆願の言葉をもって、前述の我が主たち、我々の兄弟にして同僚司教であるウァレンスとパウルスの前で主張していたこと、すなわち、あなたが子はあらゆる点で父に似ていると表明しているということが、むしろ信用できるものと見えることのないようにするためである。

6

Si enim sic te, sicut optavimus, sentire scriptis tuis manifestaveris, querelam pro injuria a quibusdam clericis tuis Palladio et Gaio fratribus et coepiscopis nostris factam, licet nolueris, sicut prima conventione admonitus es, exquirere, ad aestimationem tuam pertinet, illis scilicet praestantibus pro sua temeritate rationem.

PL 13, 573A

というのも、もしあなたが我々の望んだとおりに考えていることを、あなたの文書で明らかにするなら、あなたの聖職者の一部によって、我々の兄弟にして同僚司教であるパラディウスとガイウスに対してなされた不正をめぐる訴え――最初の会合で促されたとき、あなたはこれを調べることを望まなかったが――については、あなたの判断に委ねられる。もちろん、彼らがその軽率さについて釈明を果たすことが前提である。

7

Haec per Secundianum presbyterum, Pullentium lectorem, et Candidianum exorcistam transmisimus charitati tuae, decimo quinto Calendas januarii, Gratiano nobilissimo P. et Dagalaifo consulibus, exemplum penes nos retinentes.

PL 13, 574A

以上を、司祭セクンディアヌス、朗読者プッレンティウス、祓魔師カンディディアヌスを通じて、あなたの愛に宛てて送った。十二月十八日、最も高貴なるグラティアヌス〔底本は P.。「少年」puer の略であろう〕とダガライフスが執政官であった年に〔発した〕。写しは我々のもとに保管している。

Documentum XVII

第XVII項PL 13, 574A
1

[0573] Dominis fratribus religiosissimis Rufiano, Palladio, Severino, Nichae, Heliodoro, Romulo, Muciano, et Stercorio, Germinius in Domino salutem.

PL 13, 574A

最も敬虔なる主、兄弟であるルフィアヌス、パラディウス、セウェリヌス、ニカ、ヘリオドルス、ロムルス、ムキアヌス、ステルコリウスへ。ゲルミニウスから、主において挨拶を送る。

2

Vitalis nunc militantis in officio sublimis praefecturae relatione comperimus, desiderare sanctitatem vestram significari vobis aperte, quid est quod de fide nostra Valenti, Ursacio, Gaio et Paulo displiceat.

PL 13, 574A

いま高官の長官府の職務に就いているウィタリスの報告によって、我々は次のことを知った。ウァレンス、ウルサキウス、ガイウス、パウルスが我々の信仰のどの点を不満としているのかを、諸君の聖性が、諸君に明らかに知らせてほしいと望んでいる、と。

3

Necessarium duxi his litteris patefaciendum sanctitati vestrae, et id quod in vobis ipsis ab initio esse confido, dicere, nos hoc quod a patribus traditum accepimus, et divinis scripturis, quod semel didicimus et quotidie docemus, Christum Dei Filium Dominum nostrum per omnia Patri similem, excepta innativitate, Deum de Deo, lumen de lumine, virtutem de virtute, integrum de integro, perfectum de perfecto, ante saecula et ante universa, quae intelligi vel dici possunt, genitum, cujus nativitatem nemo scit nisi solus Pater, ipso Filio asserente: Quia nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI) : per quem facta sunt omnia, sine quo factum est nihil (Joan. I) , secundum divinas voces ipsius Salvatoris nostri Filii dicentis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V) .

PL 13, 574A

私は、この書簡によって諸君の聖性に明らかにするのが必要だと考えた。そして、諸君自身のうちに初めからあると私が確信していることを、次のように述べる。すなわち我々は、父祖から伝えられたものとして、また神の文書から、一度学び、日々教えていることとして、こう受け入れている。神の子、我々の主キリストは、生まれざることを除いてあらゆる点で父に似ており、神からの神、光からの光、力からの力、欠けるところなきものからの欠けるところなきもの、完全なものからの完全なものであり、諸々の世の前に、また理解され語られうるすべてのものの前に生まれた。その誕生を知る者は、ただ父のほかには誰もいない。子自身がこう断言しているとおりである。「父のほかに子を知る者はなく、子と、子が示そうと望む者のほかに父を知る者もない」(マタイ11)。この子を通してすべては造られ、この子なしには何一つ造られなかった(ヨハネ1)。我々の救い主、その子自身の神的な言葉に従えば、こう言っている。「我が父は今に至るまで働いている。我も働く」(ヨハネ5)。

4

Et iterum: Quaecumque enim Pater facit, haec et similiter Filius facit (Ibidem). Et iterum: Ego et Pater unum sumus. Et iterum: Qui me vidit, vidit et Patrem.

PL 13, 574A

また、こうも言う。「父が行うことは何であれ、子もまた同様に行う」(ヨハネ5)。また、「我と父とは一つである」。また、「我を見た者は、父をも見たのである」。

5

Et iterum: Quo modo Pater vitam habet a semetipso, ita dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. XIV) . Et iterum: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius quod vult, vivificat. Et iterum: Creditis in Deum, et in me credite (Joan. V) .

PL 13, 574A

また、こうも言う。「父が自らのうちに命を持つように、子にも自らのうちに命を持つことを与えた」(ヨハネ14)〔底本の引照のまま。この句はヨハネ5:26〕。また、「父が死者を起こして生かすように、子もまた望む者を生かす」。また、「汝らは神を信じている。我をも信ぜよ」(ヨハネ5)〔底本の引照のまま。この句はヨハネ14:1〕。

6

Et iterum: Neque enim Pater judicat quemquam; sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem.

PL 13, 574A

また、こうも言う。「父は誰をも裁かず、すべての裁きを子に与えた。すべての者が、父を敬うように子を敬うためである」。

7

Et iterum cui Pater dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I) : nec dixit, ad imaginem tuam, vel ad imaginem meam, ne aliquam dissimilitudinem in Filii sui divinitate demonstraret, sed propterea conjunxit ad imaginem et similitudinem nostram, ut Filium suum sibi similem per omnia Deum manifestaret.

PL 13, 574A

また、〔子は〕父が「我々の像に、我々に似せて人を造ろう」(創世記1)と語りかけた相手である。父は「汝の像に」とも「我の像に」とも言わなかった。自らの子の神性に何らかの似ていなさを示すことのないようにするためである。そうではなく、だからこそ「我々の像に、我々に似せて」と結び合わせたのであって、それは自らの子が、あらゆる点で自らに似た神であることを明らかにするためであった。

8

Iterum Evangelista: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Joan. I) .

PL 13, 574A

さらに福音書記者はこう言う。「我々は彼の栄光を見た。父からの独り子の栄光とも言うべきもので、恩寵と真理に満ちていた」(ヨハネ1)。

9

Et Apostolus ad Corinthios: In quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non refulgerent illuminatione evangelii gloriae Christi, quae est imago Dei (II Cor. IV) .

PL 13, 574A

また、使徒はコリントの人々に宛ててこう言う。「彼らにあっては、この世の神が不信の者たちの心を盲目にし、神の像であるキリストの栄光の福音の輝きが照らし出すことのないようにした」(二コリント4)。

10

Et iterum idem Apostolus: Et transtulit nos in regno Filii charitatis, in quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae (I Thess. I) .

PL 13, 574B

また、同じ使徒はこう言う。「そして、我々をその愛の子の王国へと移した〔底本は Filii charitatis。ミーニュの脚注は charitatis のあとに suae を補う〕。この子において我々は贖いと罪の赦しを得ている。この子は見えざる神の像、すべての被造物に先立って生まれた者である」(一テサロニケ1)〔底本の引照のまま。この句はコロサイ1:13-15〕。

11

Et iterum idem Apostolus: Hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, se esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus (Philip. IV) .

PL 13, 574B

また、同じ使徒はこう言う。「汝らのうちに、キリスト・イエスのうちにもあった思いを抱け。彼は神の形のうちにありながら、神と等しくあることを奪い取るべきものとは考えず、かえって自らを空しくし、僕の形を取って、人間と同じさまになった」(フィリピ4)〔底本の引照のまま。この句はフィリピ2:5-7〕。

12

Quis non intelligat, quia quemadmodum secundum servi formam vera fuit caro nostra in Christo, ita et in Dei forma vera sit divinitas Patris in Filio?

PL 13, 574B

我々の肉が僕の形に従ってキリストにおいて真実であったように、神の形においても父の神性が子において真実であることを、誰が理解しないだろうか。

13

Et iterum: Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa hujus mundi, et non secundum Christum, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (II Coloss. II, 8) .

PL 13, 574B

また、こうも言う。「用心せよ。哲学と空しい欺きによって、人間の伝承に従い、この世の諸要素に従って、キリストに従わないやり方で、汝らを惑わす者がないように。キリストのうちには、神性の充満のすべてが体をもって宿っているからである」(コロサイ2:8)〔底本は II Coloss. II, 8 と刷る。コロサイ書は一つしかない〕。

14

Si ergo omnis plenitudo divinitatis inhabitat in Christo, jam non ex parte similis, et ex parte dissimilis, sicut nunc asserunt, qui propter contentionem suae libidinis retrorsum abeuntes, semetipsos a nobis avertunt.

PL 13, 574C

そうであれば、神性の充満のすべてがキリストのうちに宿っている以上、〔キリストは〕もはや、一部は似ており一部は似ていないのではない。いま彼らが主張しているのとは違うのである。彼らは自らの欲望への固執のために後ろへ退き、我々から自分自身を遠ざけている〔底本は文が完結せず、「…と言うことはできない」に当たる語を欠くらしい。上のように補って解した〕。

15

Nam quod putant se pro magno de divinis scripturis proferre, ut dicant, Christum facturam et creaturam: e contrario nos secundum scripturas dicimus, et viam, et januam, et lapidem offensionis, et petram scandali, et fundamentum, et brachium, et manum, et sapientiam, et verbum, et agnum, et ovem, et pastorem, et sacerdotem, et vitam, et diem, et alia.

PL 13, 574C

というのも、彼らが神の文書から大きな論拠として持ち出していると思い込んでいること、すなわちキリストは造られたもの、被造物だと言うことについて、我々はこれと反対に、聖書に従って、キリストを道、門、つまずきの石、妨げの岩、土台、腕、手、知恵、言葉、子羊、羊、羊飼い、祭司、命、日、そのほかとも言うのである。

16

Sed haec omnia sic intelligimus et dicimus, ut virtutes et operationes Filii Dei intelligamus, non ut divinam ejus ex Patre nativitatem hujuscemodi nominibus comparemus, quia ex nihilo omnia per Filium facta sunt, Filius autem non ex nihilo, sed ex Deo Patre est genitus.

PL 13, 574C

しかし我々はこれらすべてを、神の子の力と働きを理解するものとして理解し、語っているのであって、子の父からの神的な誕生を、この種の名と同列に置くのではない。すべては子を通して無から造られたが、子は無からではなく、神である父から生まれたからである。

17

Valentis vafricies notata. -- Miror autem praedictum Valentem aut oblitum esse, aut certe subdole dissimulare, quid in praeteritum gestum definitumque sit.

PL 13, 574D

ウァレンスの狡猾が指摘される。――前述のウァレンスは、過去に行われ決定されたことを、忘れたのか、さもなくば狡猾にとぼけているのか、私は不審に思う。

18

Nam sub bonae memoriae Constantio imperatore quando inter quosdam coeperat esse de fide dissensio, in conspectu ejusdem imperatoris praesentibus Georgio episcopo Alexandrinae ecclesiae, Pelusinorum, Basilio episcopo tunc Anquiritano, praesente etiam ipso Valente et Ursacio, et in ea pravitate, post habitam usque in noctem de fide disputationem, et ad certam regulam perductam, Marcum ab omnibus nobis ejectum fidem dictasse, in qua fide sic conscriptum est: Filium similem Patri per omnia, ut sanctae dicunt, et docent scripturae: cujus integrae professioni consensimus omnes, et manu nostra subscripsimus.

PL 13, 574D

というのも、良き記憶の皇帝コンスタンティウスのもとで、信仰について一部の者たちの間に不一致が生じ始めたとき、同じ皇帝の御前で、アレクサンドリア教会の司教ゲオルギオス、ペルシオン〔の司教〕、当時アンキュラの司教であったバシレイオス、またウァレンスとウルサキウス自身も同席し、また小生も同席して〔底本は in ea pravitate(この曲がった立場のなかで)。ミーニュの脚注は mea parvitate(小生)とする。これに従う〕、夜に至るまで信仰について論議がなされて確かな規範に導かれたうえで、我々みなから選ばれた〔底本は ejectum(追放された)。ミーニュの脚注の異読 electum に従う〕マルクスが信仰を書き取らせたのである。その信仰には次のように書かれている。「聖なる書が語り教えるとおり、子はあらゆる点で父に似ている」。この完全な表明に我々はみな同意し、自らの手で署名した。〔底本の Pelusinorum の前後は、司教の名が欠けているらしく、上のように解した〕

19

Si autem nunc aliquid spiritus hujus mundi suggerit, ex aperto adhuc scire non possumus. Nam, ut nos professi sumus de scripturis, per omnia similem Filium Patri excepta innativitate, exponant et illi de scripturis, quemadmodum parte similis sit, parte dissimilis.

PL 13, 575A

もしいま、この世の霊が何かを吹き込んでいるとしても、我々にはまだそれが明らかには分からない。というのも、我々が聖書に基づいて、子は生まれざることを除いてあらゆる点で父に似ていると表明したように、彼らもまた聖書に基づいて、子がどのように一部は似ており一部は似ていないのかを説明すべきだからである。

20

Et ideo, fratres dilectissimi, haec intrepidanter et sine mora vestrae dilectionis ad conscientiam, per Cyriacum officialem, cujus prima inventa occasio est post Carinium diaconum, quem ad vos misi, professionem destinavi, ut per vestram quoque vigilantissimam devotionem apud Deum, universae fraternitati intimetur, ne quis fallacia diaboli laqueis ignorans implicetur.

PL 13, 576A

それゆえ、最も愛する兄弟たちよ、これを恐れることなく遅れることなく、諸君の愛の知るところとするため、役人キュリアクスを通じて、表明を送った。彼は、私が諸君のもとへ遣わした助祭カリニウスのあとで最初に見つかった便である。諸君の最も目覚めた献身によっても、神のもとで全兄弟団に知らされ、誰も悪魔の欺きの罠に知らずに絡め取られることのないようにするためである。

21

Jam vestrae est unanimitatis rescribere mihi, quid vobis sanctus Spiritus suggerat. Sane intimo charitati vestrae, me huic epistolae, propterea quod manus dolerem, subscribere non potuisse: subscribendum autem mandasse fratribus et compresbyteris nostris Innocentio, Octavio, et Catulo.

PL 13, 576A

いまや、聖なる霊が諸君に何を吹き込むかを、私に書き返すのは、諸君の一致に属することである。なお、諸君の愛に知らせておくが、私は手が痛んだため、この書簡に署名することができなかった。そこで、我々の兄弟にして同僚司祭であるインノケンティウス、オクタウィウス、カトゥルスに、署名するよう命じた。

Documentum XVIII

第XVIII項PL 13, 576A
1

Imperatores Valentinianus, Valens et Gratianus augusti ad Damasum episcopum urbis Romae. Ecclesiastici aut ex ecclesiasticis, vel qui continentium se volunt nomine nuncupari, viduarum ac pupillorum domos non adeant; sed publicis exterminentur judiciis, si posthac eos affines eorum vel propinqui putaverint deferendos.

PL 13, 576A

皇帝ウァレンティニアヌス、ウァレンス、グラティアヌス、アウグストゥスたちから、ローマ市の司教ダマススへ。聖職者、あるいは聖職者の出である者、または自らを「禁欲者」の名で呼ばれることを望む者は、寡婦と孤児の家に近づいてはならない。今後、寡婦と孤児の姻族または近親が彼らを告発すべきだと考えたならば、公の裁判によって追放される。

2

Censemus etiam, ut memorati nihil de ejus mulieris, cui se privatim sub praetextu religionis adjunxerint, liberalitate quacumque vel extremo judicio possint adipisci: et omne in tantum inefficax sit, quod aliqui horum ab his fuerit derelictum, ut neque per subjectam personam valeant aliquid vel donatione vel testamento percipere.

PL 13, 576A

我々はまた次のことを定める。前述の者たちは、宗教を口実に私的に結びついた女の、いかなる贈与からも遺言からも、何も得てはならない。この者たちの誰かに、これらの女によって遺されたものは、すべて、仲介の人物を通じて贈与によっても遺言によっても何かを受け取ることができないほどに、無効とする。

3

Quin etiam si forte post admonitionem legis nostrae, aliquid iisdem eae feminae vel donatione vel extremo judicio putaverint relinquendum, id fiscus usurpet.

PL 13, 576B

さらに、我々の法の告知ののちに、これらの女が贈与あるいは遺言によって同じ者たちに何かを遺そうと考えたならば、それは国庫が取り上げる。

4

Caeterum si earum qui voluntate percipiunt, ad quarum successionem vel bona jure civili vel edicti beneficiis adjuvantur, capiant ut propinqui. Lecta in ecclesiis romanis IV Kalendas Augusti Valentiniano et Valente tertio Augustis consulibus.

PL 13, 576B

ただし、それらの女の意志によって受け取る者のうち誰かが、市民法または勅令の恩典によってその女たちの相続や財産にあずかる助けを得ている者であれば、近親として受け取るがよい〔ミーニュの脚注は si earum qui を si qui(すなわち si aliqui)earum の意とする。これに従い、si … capiant を「…であれば…受け取るがよい」と解した〕。ローマの諸教会で、七月二十九日、ウァレンティニアヌスとウァレンスが第三回に執政官であった年に、読み上げられた。

Documentum XIX, Caput I

第XIX項 第I章PL 13, 576B
1

Ut quod imperatores jam sponte concesserant, effectu non careat. --Et hoc gloriae vestrae, clementissimi principes, pietatisque est illustre documentum, quod innumeri fere ex diffusis Italiae partibus ad sublime sedis apostolicae sacrarium congregati, cum quaereremus quid pro ecclesiarum statu poscendum esset a vobis, nihil melius potuimus reperire, quam quod spontanea vestri providentia contulistis.

PL 13, 576B

皇帝たちがすでに自ら認めたことが、実効を欠くことのないように。――最も寛仁なる君主たちよ、これもまた陛下らの栄光と敬虔の輝かしい証しである。イタリアの散在する各地からほとんど数えきれぬほどの者が使徒座の高き聖所に集まり、諸教会の状態のために陛下らに何を求めるべきかを我々が探っていたとき、陛下らの自発的な配慮が与えてくださったもの以上に良いものを、我々は何も見出せなかったのである。

2

Videmus quod nec rogandi jam pudor esse debeat, nec impetranda beneficia jam vestra sint, et imperialium series decretorum pro nobis ambiat.

PL 13, 576D

もはや願い出ることを恥じる必要もなく、陛下らの恩恵ももはや請い求めるべきものではなく、皇帝たちの勅令の連なりが我々のために働きかけている、と我々は見る。

3

Nam quod ad aequitatem petitionis attinet, jam dudum meruimus impetrare quae poscimus: quod vero ad necessitatem spectat orandi, ita impetratorum caremus effectu, ut iterum impetrare cupiamus.

PL 13, 577A

というのも、請願の公正さに関しては、我々は求めているものを得るにふさわしいと、とうの昔に認められたのだが、祈り求める必要に関しては、得られたものの実効を欠いているので、再び得ようと願うのである。

4

Quod quidem, clementissimi principes, hominum perditorum exponit amentiam, vestrae autem justitiae munus accumulat, ut in Ecclesia vestra beneficia saepius conferantur.

PL 13, 577A

最も寛仁なる君主たちよ、このことは堕落した者たちの狂気を明るみに出し、同時に、陛下らの正義の賜物を積み増すものである。陛下らの教会において、恩典がいっそう頻繁に与えられるようになるからである。

Documentum XIX, Caput II

第XIX項 第II章PL 13, 577A
1

Lex de causa religionis judicandi potestatem Rom. pontifici tribuens. -- Namque a principio, divino repleti spiritu, et sanctorum Apostolorum, quorum habetis in vestro honore suffragium, servantes in dominica religione praeceptum, statuistis ad redintegrandum corpus Ecclesiae, quod furor Ursini, qui honorem arripere est conatus indebitum, diversas secuerat in partes, ut auctore damnato, caeterisque, quos ad turbarum sibi incentiva sociaverat, sicut oportebat, a perditi conjunctione divulsis, de reliquis ecclesiarum sacerdotibus episcopus Romanus haberet examen: ut et de religione religionis pontifex cum consortibus judicaret, nec ulla fieri videretur injuria sacerdotio, si sacerdos nulli usquam profani judicis, quod plerumque contingere poterat, arbitrio facile subjaceret.

PL 13, 577A

宗教の事柄を裁く権能をローマ司教に与える法。――というのも、陛下らは初めから、神の霊に満たされ、また聖なる使徒たち――陛下らは彼らの栄誉のうちに助けを得ている――の、主の宗教における命令を守って、次のように定められたからである。不当な栄誉を奪い取ろうと企てたウルシヌスの狂乱が、さまざまな部分へと切り裂いた教会の体を、元どおりにするため、首謀者は断罪され、騒乱の火種として自らに結びつけたほかの者たちも、当然のとおり、堕落した者との結びつきから引き離されたうえで、残りの諸教会の司教たちの審査はローマの司教が行うこととされた。すなわち、宗教について、宗教の司教〔ローマ司教〕が同僚たちとともに裁き、司教が、しばしば起こりえたように、どこかの世俗の裁判官の恣意に安易に服することがあれば、司教職に対して何か不正が行われたと見えることのないようにするためである。

Documentum XIX, Caput III

第XIX項 第III章PL 13, 578A
1

Legis hujus laus. -- Praeclara ista plane et religiosis principibus digna sententia, quae divino ministerio plurimum deferat, nec pateat errori.

PL 13, 578A

この法への称賛。――これは明らかに輝かしい定めであり、敬虔な君主たちにふさわしく、神の奉仕に最大の敬意を払い、誤りに道を開かない。

2

Quid enim dignius, quam ut is demum judicet de sacerdotis errato, qui vel internae conscientiae favorem sine periculo suo parere se non posse cognoscat; seque reatu implicet, si absolvat indignum, vel si damnet innoxium; qui postremo dum injuriam religionis ulciscitur, non eam in lateribus innocentium, sed accusati quaerat in moribus?

PL 13, 578A

というのも、司教の過ちについて裁くのは、次のような者であるほどふさわしいことがあろうか。すなわち、内なる良心の好意を、自らの危険なしには得られないと知り〔internae conscientiae favorem … parere の意は定かでない。上のように取った〕、ふさわしくない者を無罪放免するならば、あるいは無実の者を断罪するならば、自らを罪責に巻き込むと知っている者である。そして、宗教に加えられた不正に報復するにあたって、それを無実の者の脇腹にではなく、告発された者の品行に求める者である。

3

Quam multos etenim saepe patuit, quos absolverint judicia, ab episcopis esse damnatos, et quos judicia damnaverint, absolutos? ut melior eorum sit causa, qui non saecularia judicia, sed divina pensantes, abstulerunt supplicium suum, ne vexarentur innoxii, quam qui vitam suam tormentis innocentium probaverunt.

PL 13, 578A

実に、裁判が無罪放免した多くの者が司教たちによって断罪され、裁判が断罪した者が〔司教たちによって〕無罪放免されたことが、いかにしばしば明らかになったことか。それゆえ、世俗の裁判ではなく神の裁きを重んじて、無実の者が苛まれないよう自らの刑罰を取り除いた者たちの立場は、無実の者たちへの拷問によって自らの生が正しいと証した者たちの立場よりも、すぐれているのである〔abstulerunt supplicium suum の係りは定かでない。上のように取った〕。

4

Compluria texeremus, tranquillissimi principes, nisi esset injuria asseri magis decreta imperialia, quam teneri.

PL 13, 578A

最も平静なる君主たちよ、皇帝の勅令が守られるよりも、ただ主張されるばかりであることが不正でないのなら、我々は多くのことを織り込んで述べたであろう。

Documentum XIX, Caput IV

第XIX項 第IV章PL 13, 578B
1

Ut eadem lex firmetur. Ursinus motus occulte ciet. -- Sed quoniam, licet jamdudum vestrae clementiae judicio relegatus Ursinus, per eos quos illicite sacrilegus ordinavit, vilissimum quemque, occulte licet, sollicitare conatur, eoque exemplo nonnulli episcopi, qui male ecclesiis incubant, usu temeritatis suae et profani conspiratione contemptus, ne adquiescant Romani sacerdotis judicio, lacessunt; ita ut etiam qui se intelligunt pro meritorum suorum ratione damnandos, vel damnatos esse viderunt, redempta vulgi multitudine, judices suos terrore mortis exagitent, contemptisque cognitoribus vel fugatis, illicitum obtineant sacerdotium: idcirco statuti imperialis non novitatem, sed firmitudinem postulamus.

PL 13, 578B

同じ法が確固たるものとされるように。ウルシヌスは密かに騒乱を起こす。――ところで、ウルシヌスはとうの昔に陛下らの寛仁の裁定によって追放されたにもかかわらず、冒瀆者である彼が不法に叙階した者たちを通じて、およそ最も卑しい者たちを、ひそかにではあるが、扇動しようとしている。そしてその例にならって、教会に不当に居座る一部の司教たちが、自らの軽率さの習いと、瀆聖の者たちの結託を恃み、侮りの態度で、ローマの司教の裁定に従わないよう挑んでいる。そのため、自らの功罪に照らして断罪されるべきだと自覚している者たち、あるいはすでに断罪されたと見ている者たちまでが、民衆の群れを買い集めて、死の脅しで自らの裁判官たちを追い立て、審理者たちを侮り、あるいは追い払って、不法な司教職を保持している。それゆえ我々は、皇帝の定めの新しさではなく、その堅固さを求める。〔contemptus は底本のまま。「侮りをもって」と解した〕

2

Indignum quippe est, ut conventus quisque adhibita manu eo sit munitior, quo flagitiosior fuerit.

PL 13, 579A

というのも、召喚された者がそれぞれ、人手を用いて、悪事が甚だしい者ほど守りが堅くなるというのは、不当だからである〔conventus は「召喚された者(被告)」と取った〕。

Documentum XIX, Caput V

第XIX項 第V章PL 13, 579A
1

Episcopi depositi ecclesias retinent. --Sicut Parmensis episcopus, dejectus judicio nostro, ecclesiam tamen retinet impudenter.

PL 13, 579A

罷免された司教たちが教会を保持している。――パルマの司教は、我々の裁定によって追放されたが、それでも恥知らずに教会を保持している。

2

Damnatus aeque Florentius Puteolanus, postea quam dejectus est, cum aures tranquillitatis vestrae inquietasset, atque hujuscemodi rescriptum meruisset, ut si judicio sacerdotum in urbe Roma fuisset depositus, ne vocem quidem in judiciis proferre deberet, post sextum annum repsit ad civitatem, tenuit ecclesiam, multas in oppido Puteolano, de quo dejectus fuerat, seditiones insolentia concitavit.

PL 13, 579B

同じく断罪されたプテオリのフロレンティウスは、追放されたのち、陛下らの平静の耳を騒がせて、「もしローマ市において司教たちの裁定によって罷免されたのであるなら、法廷で声を発することすらしてはならない」という趣旨の勅答を受けたにもかかわらず、六年ののちに都市へ這い戻り、教会を保持し、追放された町プテオリで、多くの騒乱をその傲慢によって引き起こした。

Documentum XIX, Caput VI

第XIX項 第VI章PL 13, 579B
1

Restitutus causam dicere jussus praeceptum eludit. --Per Africam quoque Restitutum nomine causam dicere apud episcopos jussit vestra clementia. Debuit adquiescere: sed idem saeva et insolentium manu a causae dicendae necessitate diffugit.

PL 13, 579B

レスティトゥトゥスは弁明を命じられたが、命令をかわす。――アフリカでも、レスティトゥトゥスという名の者に、陛下らの寛仁は司教たちのもとで弁明するよう命じた。彼は従うべきであった。だが同じ者は、凶暴で傲慢な者たちの手を借りて、弁明の必要から逃げ去った。

Documentum XIX, Caput VII

第XIX項 第VII章PL 13, 580A
1

Claudianus pseudoepiscopus Donatista Romae nefanda audet. --Per Africam rursum sacrilegos rebaptizatores nutu Dei praecepistis expelli: sed ab expulsis Claudianus est ordinatus, et ad perturbandam urbem Romam quasi episcopus destinatur.

PL 13, 580A

偽司教でドナトゥス派のクラウディアヌスが、ローマで忌まわしいことを企てる。――アフリカにおいて、陛下らは再び、瀆聖的な再洗礼を施す者たちを神の頷きによって追放するよう命じた。だが追放された者たちによってクラウディアヌスが叙階され、ローマ市を騒がせるために、司教と称して送り込まれている。

2

Qui contra Scripturae praecepta divinae, contra jura evangelica, vacuos omnes mysteriorum, atque, ut ejus verbum exprimamus, paganos fuisse vel praeteriti temporis dicat episcopos, vel praesentis.

PL 13, 580A

この者は、神の文書の命令に反し、福音の法に反して、過去であれ現在であれ、司教はみな奥義を欠き、彼の言葉を忠実に述べれば、異教徒であったと言う。

3

Quem quidem jussit tranquillitas vestra Roma pulsum patriam repetere propriam. Sed contemptis judiciis, et quidem saepe constrictus, residet tamen, sollicitans pretio frequenter pauperiores, et redemptos rebaptizare non veretur.

PL 13, 580A

陛下らの平静は、この者にローマから去って自分の郷里に戻るよう命じた。しかし彼は裁判を軽んじ、しばしば拘束されたにもかかわらず居座り続け、貧しい者たちをしばしば金で誘い、買収した者たちに再洗礼を施すことをはばからない。

4

Spoliat magis eo quod fuerant consecuti, quam tribuit quod manifestum est bis non posse conferri.

PL 13, 580B

彼は、人々がすでに得ていたものを奪うのであって、二度は授けられないことの明らかなものを与えているのではない。

Documentum XIX, Caput VIII

第XIX項 第VIII章PL 13, 580B
1

Ursinus Isaacum subornat Damasi accusatorem. -- Sic denique factio profecit Ursini, ut Isaac Judaeo subornato, qui facto ad synagogam recursu coelestia mysteria profanavit, sancti fratris nostri Damasi peteretur caput, sanguis innocentium funderetur, componerentur doli, quibus divino plane instinctu providentia vestrae pietatis occurrit, spoliaretur prope ecclesia omnibus ministeriis, ea fraude videlicet, ut dum causam dicit qui in omnes judex fuerat constitutus, nemo esset qui de lapsis, vel certe de factiosis posset episcopatus invasoribus judicare.

PL 13, 580B

ウルシヌスはイサアクを買収して、ダマススの告発者に仕立てる。――こうして結局、ウルシヌスの党派は、ユダヤ人イサアクを買収するまでに事を進めた。このイサアクは、会堂へ舞い戻って天の奥義を瀆した者であるが、そのために、我々の聖なる兄弟ダマススの首が狙われ、無実の者たちの血が流され、策謀が仕組まれることになった。しかし陛下らの敬虔の配慮は、明らかに神の促しによってこれに立ち向かった。教会は、ほとんどすべての奉仕者を奪われかけていたのである。それは、次の詐術のためであった。すなわち、すべての者に対する裁き手として立てられた者が弁明に立っているあいだ、倒れた者たち、あるいは少なくとも党派的な司教職の侵奪者たちについて、裁くことのできる者が誰もいなくなるようにする、という詐術である。

Documentum XIX, Caput IX

第XIX項 第IX章PL 13, 581A
1

Damasus insons probatur: Isaac calumniae poenas luit. Judicio ecclesiastico resistens quo pacto coercendus. -- Quia igitur vestrae judicio tranquillitatis probata est innocentia memorati fratris nostri Damasi, integritas praedicata est, Isaac quoque ipse, ubi ea quae detulit probare non potuit, meritorum suorum sortem tulit: quaesumus clementiam vestram, ne rursus in plurimis causis videamur onerosi, ut jubere pietas vestra dignetur, quicumque vel ejus, vel nostro judicio, qui catholici sumus, fuerit condemnatus, atque injuste voluerit ecclesiam retinere, vel vocatus a sacerdotali judicio per contumaciam non adesse, seu ab illustribus viris praefectis praetorio Italiae vestrae, sive a Vicario accitus ad urbem Romam veniat: aut si in longinquioribus partibus hujusmodi emerserit quaestio, ad metropolitani per locorum judicia deducatur examen: vel si ipse metropolitanus est, Romam necessario, vel ad eos quos Romanus episcopus judices dederit, contendere sine dilatione jubeatur: ita ut qui depositi fuerint, ab ejus tantum civitatis finibus segregentur, in qua gesserint sacerdotium, ne rursus impudenter usurpent quod jure sublatum sit.

PL 13, 581A

ダマススは潔白と認められ、イサアクは誣告の刑罰を受けた。教会の裁定に逆らう者は、いかにして抑えられるべきか。――そこで、陛下らの平静の裁定によって、前述の我々の兄弟ダマススの潔白が認められ、その廉直が公に認められ、イサアク自身も、自らが告発したことを証明できなかったとき、その功罪にふさわしい定めを受けたのであるから、我々は陛下らの寛仁に願う。多くの件で再び煩わしい者と見られることのないように、陛下らの敬虔が次のように命じてくださるよう。すなわち、彼の裁定あるいは公同の者である我々の裁定によって断罪された者が、不当に教会を保持しようとし、あるいは司教の裁きに召喚されながら頑なに出頭せず、そのような者は、陛下らのイタリアの高貴なる親衛長官たち、または代官によって召喚されて、ローマ市に来るようにする。また、こうした問いがより遠い地方で生じたならば、各地の裁判を通じて、府主教の審査へ引き出されるようにする。もし当人が府主教であるなら、必ずローマへ、あるいはローマの司教が裁判官として任じた者たちのもとへ、遅滞なく赴くよう命じられる。罷免された者たちは、司教職を務めた都市の境界からのみ隔離されるものとし、法によって取り上げられたものを、再び恥知らずに奪うことのないようにする。

2

Certe si vel metropolitani, vel cujusce alterius sacerdotis suspecta gratia vel iniquitas fuerit, vel ad Romanum episcopum, vel ad concilium certe quindecim episcoporum finitimorum ei liceat provocare.

PL 13, 581B

もし府主教あるいはほかの司教の偏愛や不公正が疑われるときは、ローマの司教に、あるいはその者に近隣する十五人の司教の会議に、上訴することが許されるべきである。

3

Quicumque vero ita meruerit excludi, sileat et quiescat; et si Dei judicium non veretur, minus tamen peccare vel necessitate cogatur: ut saltem de caetero pacifici atque concordes serenitati vestrae congruas apud Dominum nostrum referre gratias possimus.

PL 13, 581B

そのようにして排除されるに値するとされた者は、黙して静かにしているべきである。そして神の裁きを恐れないとしても、せめて必要に迫られて罪を減らすようにするがよい。そうすれば、今後少なくとも、我々は平和と一致のうちに、陛下らの清明にふさわしい感謝を、我々の主のもとで捧げることができる。

Documentum XIX, Caput X

第XIX項 第X章PL 13, 582A
1

Damaso uti licuisse jure, quo sacerdotum causa judiciis sacerdotum attribuitur. --Memoratus frater noster Damasus, quoniam in sua causa vestri tenet insigne judicii, non fiat inferior his, quibus etsi aequalis est munere, praerogativa tamen apostolicae sedis excellit, ut judiciis publicis videantur esse subjecti, quibus sacerdotale caput lex vestra summovit.

PL 13, 582A

ダマススは、司教の件が司教たちの裁きに委ねられるという権利を用いることを許されたこと。――前述の我々の兄弟ダマススは、自らの件において陛下らの裁定の徽章を保持しているので、次の者たちより劣った者とされてはならない。彼らと職務では等しいが、使徒座の特権によって彼らに勝っている。そのため、陛下らの法が司教の頭をそこから除いた公の裁判に、服しているかのように見られることのないようにするためである。〔この文の係りは定かでない。上のように取った〕

2

In quo post sententiam non videtur declinare judicium, sed delatam a vobis honorificentiam flagitare. Nam quod ad leges publicas pertinet, quae potest esse vita munitior, quam vestra clementia qua innititur judicata?

PL 13, 582A

この点で彼は、判決ののちに裁判を避けているのではなく、陛下らから与えられた栄誉を求めているのだと見える。というのも、公の法に関しては、陛下らの寛仁によって、彼がそれに拠って立つ〔無実との〕判定を受けた生ほど、堅固な生がありえようか。

3

Quod vero ad praedicandam episcopi conscientiam, severioribus se dedit ipse judiciis sacerdotum, a quibus non nominis, sed etiam morum ratio pensatur, ne quis iterum calumniator exsistens, dum memoratum conatur appetere, virum quidem ipsum non queat laedere, quem innocentia sua munit; religioni tamen fiat injuria in vexationibus ministrorum.

PL 13, 582B

また、司教の良心を宣揚する点については、彼自身が、名だけでなく品行についても吟味される、より厳格な司教たちの裁きに身を委ねた。それは、誰かが再び誣告者として現れ、前述の彼を狙って、その無実が守っている当人を傷つけることはできなくとも、奉仕者たちを苛むことで宗教に不正がなされることのないようにするためである。〔底本は non nominis, sed etiam morum。non solum の脱落であろうと解した〕

Documentum XIX, Caput XI

第XIX項 第XI章PL 13, 582B
1

Ut episcopus Romanus aut apud suum aut apud imperiale concilium se defendat. Judici facta inquirere, non de iis sententiam ferre liceat.

PL 13, 582B

ローマの司教は、自らの会議のもとで、あるいは皇帝の会議のもとで、弁明すること。裁判官は事実を調べることは許されるが、それについて判決を下すことは許されない。

2

A tormentis abhorret sacerdotis religio. -- Accipite aliud quoque, quod vir sanctus vestrae magis conferre pietati, quam sibi praestare desiderat, nec derogare cuiquam, sed principibus arrogare; quoniam non novum aliquid petit, sed sequitur exempla majorum: ut episcopus Romanus, si concilio ejus causa non creditur, apud concilium se Imperiale defendat.

PL 13, 582B

司教の宗教は拷問を忌む。――さらに次のことも受け取られよ。聖なる人は、自らのために確保するよりも、陛下らの敬虔に捧げることをいっそう望んでおり、誰かから奪うのではなく、君主たちに帰しているのである。彼は何か新しいことを求めているのではなく、先人の先例に従っているからである。すなわち、ローマの司教は、自らの会議にその件が委ねられないのであれば、皇帝の会議のもとで弁明するべきである、ということである。

3

Nam et Silvester papa a sacrilegis accusatus, apud parentem vestrum Constantinum causam propriam prosecutus est.

PL 13, 583A

実際、教皇シルウェステルも、冒瀆者たちに告発されたとき、陛下らの先祖コンスタンティヌスのもとで自らの件を弁じた。

4

Et de Scripturis similia exempla suppeditant: quod cum a praeside sanctus apostolus vim pateretur, Caesarem appellavit, et ad Caesarem missus est (Act. XXV, 11 et 12) .

PL 13, 583A

聖書からも同様の先例が示される。聖なる使徒は総督から暴力を被ったとき、カエサルに上訴し、カエサルのもとへ送られた(使徒言行録25:11,12)。

5

Certe prius examinet causam vestra clementia, et si emerserit quaestio, interroganda distinguat: ut quemadmodum dudum estis censere dignati, factorum a judice ratio quaeratur, non arbitrium sententiae vindicetur.

PL 13, 583A

確かに陛下らの寛仁は、まず件を審理し、問いが生じたならば、問うべき点を区分されたい。かねて陛下らが定めることを良しとされたとおり、裁判官によって事実の次第が調べられるのであって、判決を下す裁量が〔裁判官のものと〕主張されることのないようにするためである。

6

Ita enim fiet, ut nulli perdito vel infami aut accusandi summi sacerdotis, aut testificandi in eum facultas pateat illicita: si quidem non modo in episcopum, sed ne in presbyterum quidem, accusationem facile suscipiendam, nisi idoneis testibus, lectio sancta praescribat (I Tim. V, 19) .

PL 13, 584A

そうすることで、誰であれ堕落した者や悪名高い者に、最高位の司教を告発する、あるいは彼に不利な証言をするという不法な権能が開かれることがなくなる。聖なる朗読〔聖句〕は、司教に対してばかりか、司祭に対してすら、告発を安易に受理してはならず、適格な証人があるのでなければならないと定めているからである(一テモテ5:19)。

7

Neque enim vel inimico, vel calumniatori, vel istiusmodi viris, quales nuper insimulatores patuit exstitisse, tribuenda misericordia est, quorum vita non mereatur fidem, tormenta abhorreat religio sacerdotis.

PL 13, 584A

敵対者にせよ誣告者にせよ、あるいは最近その存在が明らかになった告発者たちのような者たちにせよ、慈しみを与えるべきではない。その生は信用に値せず、司教の宗教は拷問を忌むからである。

Documentum XX, Prooemium

第XX項 冒頭PL 13, 584A
1

[0583] Gratianus et Valentinianus Augusti Aquilino vicario.

PL 13, 584A

グラティアヌスとウァレンティニアヌス、アウグストゥスたちから、代官アクイリヌスへ。

Documentum XX, Caput I

第XX項 第I章PL 13, 584A
1

De neglectis praeceptis Gratianus queritur. Edicta adversus Ursinum jam ad Simplicium data. -- Ordinariorum sententiae judicum, aut quae temporum limes, aut contumaciae pronuntiatio, aut habitum coram patribus sanxit examen, nec a mediocri auctoritate labefactari atque convelli, nec a potentioribus, nec impudentibus pertimescunt.

PL 13, 584A

グラティアヌスは、無視された命令について嘆く。ウルシヌスに対する勅令は、すでにシンプリキウスに与えられている。――通常の裁判官たちの判決、すなわち期限の定めか、欠席の宣告か、当事者たちの面前で行われた審理〔底本は patribus(長老たち)。ミーニュの脚注は「おそらく partibus」とする。これに従う〕が確定したものは、凡庸な権威によっても、より有力な者によっても、恥知らずな者によっても、揺るがされ覆されることを恐れない〔pertimescunt の主語が定かでない。本文が崩れているらしく、上のように解した〕。

2

Nostra praecepta, per vestram negligentiam destituta, quae tandem poterit firmare sententia? quam quidem, dum despicitis, non excitetis ut longae tolerantiae in desperatos sumat effectum, et officium metus cogat agnosci.

PL 13, 584A

我々の命令は、諸君の怠慢によって見捨てられているが、いったいどの判決がそれを確かなものにできようか。諸君はこれを軽んじるばかりで、奮い立たせることをしない。そうして、長い寛容ののちに、自暴自棄の者たちに効力を及ぼさせ、恐れによって職務を認めさせるようにはしないのである〔quam quidem 以下の係りは定かでない。上のように取った〕。

3

At nonne absurdius est quod Ursini jussit amentia, quam quod serenitas nostra mitibus persuasit edictis, ut omnes qui impios coetus profanata religione tentarent, vel ad centesimum Urbis milliare pellerentur, ubi pertinax furor ab obsequentibus destitutus in ejus tantum perniciem rueret, qui solus erraret; et ut condemnati judicio recte sentientium sacerdotum, reditum postea vel ad ecclesias quas contaminaverant non haberent, vel redintegrationem judicii frustra a nobis impudenti pervicacia precarentur?

PL 13, 584A

だが、我々の清明が穏やかな勅令で説いたこと、すなわち、宗教を瀆して不敬の集会を企てる者はみな、ローマ市から百マイルのところまで追い払い、頑迷な狂乱が従う者に見捨てられて、独りで迷う者自身の破滅にのみ向かうようにすること、また、正しく考える司教たちの裁定によって断罪された者が、のちに、汚した教会に戻る道を持たず、恥知らずな頑迷さをもって、裁判のやり直しを我々に求めても無駄であるようにすること。こうしたことよりも、ウルシヌスの狂気が命じたことのほうが不合理ではないか。

4

Repetat laudanda et spectata tua sinceritas, quales ad virum clarissimum Simplicium quondam vicarium litteras clementia nostra transmiserit, et desinat iterationem sperare mandati: quia pigendus mansuetudinis nostrae pudor est instaurare praeceptum.

PL 13, 584B

貴官の称賛すべき、実証された誠実は思い起こすがよい。我々の寛仁が、かつての代官、最も高貴なるシンプリキウスに、どのような書簡を送ったかを。そして、命令が繰り返されることを期待するのをやめよ。我々の温厚にとって、命令を改めて出すことは恥ずべきことだからである。

Documentum XX, Caput II

第XX項 第II章PL 13, 584B
1

Ecclesiam turbant, Ursinus, Parmensis episcopus, Florentius Puteolanus. -- Ursinum quidem Gallia coercet, et ne motus aliquos inquietos exerceat cohibet Agrippina secessio: quem tamen ipsum per occursantes obtundentem saepius, quam monentem, ad hoc ut sequentes abjiceret, audivimus.

PL 13, 584B

教会を乱す者たちは、ウルシヌス、パルマの司教、プテオリのフロレンティウスである。――ウルシヌスについては、確かにガリアが彼を抑え、アグリッピナ〔コロニア・アグリッピナ、いまのケルン〕の隠れ場所が、彼が何らかの落ち着かない動きを起こすことを妨げている。それでもなお、我々は聞いている。彼が、出会う者たちを通じて、諭すというよりむしろしばしば喧しく迫り、従う者たちを捨てさせようとしている、と〔ad hoc ut sequentes abjiceret の趣旨は定かでない。上のように取った〕。

2

Isaacem remotus Hispaniae angulus titulo damnationis inclusit, non bene capiti consultum, si quid turbarum vesanus agitaverit.

PL 13, 584C

イサアクを、スペインの辺境の隅が、断罪の名のもとに閉じ込めた。この狂人が何か騒乱をかき立てるなら、それは彼の首のためにならないであろう。

3

Parmensis episcopus eo perniciosior, quod inclytae urbi magis proximus, et imperitorum multitudinem magis exagitat, et Ecclesiam, de qua judicio sanctorum praesulum dejectus est, inquietat, inanem videlicet gloriam sententiae gravioris exspectans.

PL 13, 585A

パルマの司教は、ことさらに有害である。名高い都市により近く、経験の乏しい民衆の群れをいっそう駆り立て、聖なる司教たちの裁定によって追放された教会を乱しているからであり、それは、より重い判決の空しい栄光を待ち受けてのことである。

4

Quem, si quid decessor tuus devoti vigoris habuisset, protinus ultra fines debuisset extrudere. Et Florentius Puteolanus, post damnationem quam recto judicio convictus accepit, mansuetudinem nostram inquietare conatus, dignum tulit in progressione responsum.

PL 13, 585A

もし貴官の前任者に献身的な気力が少しでもあったなら、この者を直ちに境界の外へ追い出すべきであった。またプテオリのフロレンティウスは、正しい裁判で有罪とされて受けた断罪ののち、我々の温厚を乱そうと企てたが、その後の経過において、ふさわしい回答を受けた。

5

Post quintum decimum annum Ecclesiam, de qua extrusus fuerat, rursus contaminare conatur: congressiones illicitas facere molitur, egentemque consilii multitudinem, perditi animi persuasione depravat.

PL 13, 585A

十五年ののち、追い出された教会を再び汚そうと企てている。不法な集会を行おうとし、分別を欠く群衆を、堕落した心の説得によって損なっている。

6

Nostrorum videlicet judicum socordia fretus, qui privatae gratiae imperialia praecepta condonant, et religionem, quam nos jure veneramur, quam fortasse ipsi negligunt, inquietari patienter accipiunt.

PL 13, 585B

それはもちろん、我々の裁判官たちの怠惰を頼みにしてのことである。彼らは私的な好意に免じて皇帝の命令を見逃し、我々が正当に崇める宗教が、彼ら自身はおそらく軽んじているものであるのに、乱されることを黙って受け入れている。

Documentum XX, Caput III

第XX項 第III章PL 13, 585B
1

Claudianus Donatista. --Claudianus etiam ab his, qui contra divina praecepta vitia religionis instaurant, ab his, inquam, quos expelli jusseramus, accitus, quasi parum facinoris aggressus esset, si in Africa perstitisset, Romae sese dicitur intimasse: falsusque praeceptor vel expertes adhuc devio profanare mysterio, vel jam initiatos ex integro nititur flagitio majore corrumpere: cum religionis sanctissimae disciplinam non cumulet iteratio, sed evertat.

PL 13, 585B

ドナトゥス派のクラウディアヌス。――クラウディアヌスもまた、神の命令に反して宗教の悪徳を復活させる者たち、すなわち我々が追放を命じていた者たちに呼び寄せられ、アフリカにとどまっていたのでは、企てた悪事が足りないとでもいうように、ローマに入り込んだと言われる。偽りの師として、まだ経験のない者を、逸脱した奥義によって瀆し、あるいはすでに入信した者を、最初からより大きな悪行によって堕落させようとしている。至聖なる宗教の教えは、反復によって積み上げられるのではなく、覆されるのである。

2

Quem nos Claudianum dissimili poena ac meruit prosequentes, repetere tantummodo patriam hactenus, remota severitate, praecepimus. Sed residere etiam nunc dicitur imperitos sollicitans, et cassam omnino mercedem requirens, perdit animas corporum redemptorum.

PL 13, 585C

このクラウディアヌスを、我々は彼が受けるに値するのとは異なる刑罰で処し、厳格さを除いて、ただ郷里に戻ることだけを命じた。しかし彼はなお居座っていると言われ、経験の乏しい者たちを誘い、まったく空しい報酬を求めて、金で買い取った体の、その魂を滅ぼしている。

Documentum XX, Caput IV

第XX項 第IV章PL 13, 585C
1

Damasi innocentia Valentiniano I probata. -- Hinc illi insectatores sanctissimae sedis, non solum Dei numine, quod satis erat, sed etiam judiciorum examine exploratum mentis sanctissimae virum, ut etiam divo patri Valentiniano est comprobatum, turpissimis calumniis episcopum Damasum inquietare non veriti, postquam desperaverunt posse percelli, populum pro quo ille divinitati obses est inquietant.

PL 13, 585C

ダマススの潔白は、ウァレンティニアヌス1世によって確認された。――ここから、あの至聖なる座の迫害者たちは、神の威光だけでなく――それで十分であったのだが――裁判の審査によっても、きわめて聖なる心の人であると確かめられ、神君となった父ウァレンティニアヌスにも是認された司教ダマススを、きわめて恥ずべき誣告で乱すことをはばからなかった。そして、打ち倒すことは望めないと絶望したのち、彼が神性に対して保証人となっている民を乱している。

2

Sed hactenus stertit iners dissimulatio judicantium, nec est admonere necesse, quo possit sanctio contempta procedere: hactenus, inquam, stertit apparitorum supina desidia.

PL 13, 586A

しかし今に至るまで、裁く者たちの怠惰な黙過はいびきをかいており、軽んじられた法令がどこまで進みうるかを、いまさら警告する必要もない。今に至るまで、と私は言う、下役たちの仰向けの怠慢がいびきをかいているのである。

Documentum XX, Caput V

第XX項 第V章PL 13, 586A
1

Turbarum auctores ult. C. millia ab Urbe pellendi. -- Post haec nisi omnes, ut nominatim jussionis nostrae summa complectitur, vel quos turbas istiusmodi molientes sanctorum episcoporum concilia consensu ostenderint, ultra centesimum milliarium ab Urbe depuleris, atque earum civitatum finibus extorres esse praeceperis, quarum plebem vel ecclesias, vel per se, vel per simile sui vulgus exercent, praeter aestimationis injuriam, cujus apud bonos non levis jactura est, piaculum neglectae sanctionis incurres.

PL 13, 586A

騒乱の首謀者は、ローマ市から百マイルを超えて追放されるべきである。――今後、我々の命令の要旨が名指しで含むとおりのすべての者、あるいは、そうした騒乱を企てる者として聖なる司教たちの会議が一致して示した者を、貴官がローマ市から百マイルの彼方へ追い払わず、さらに、その民や諸教会を、みずから、あるいは自らに似た群衆を通じて悩ましている諸都市の境界から、追放者となるよう命じなければ、評判の損傷――善き人々のもとでは小さからぬ損失である――のほかに、軽んじた法令の罪を負うことになる。

Documentum XX, Caput VI

第XX項 第VI章PL 13, 586B
1

Judiciorum ecclesiasticorum ordo, quo contumaces reprimantur. -- Volumus autem, ut quicumque judicio Damasi, quod ille cum consilio quinque vel septem habuerit episcoporum, vel eorum, qui catholici sunt, judicio vel concilio condemnatus fuerit, si injuste voluerit ecclesiam retentare, ut qui evocatus ad sacerdotale judicium per contumaciam non ivisset; aut ab illustribus viris praefectis praetorio Galliae atque Italiae, sive a proconsulibus, vel vicariis, auctoritate adhibita, ad episcopale judicium remittatur, vel ad urbem Romam sub prosecutione perveniat: aut si in longinquioribus partibus alicujus ferocitas talis emerserit, omnis ejus causae dictio ad metropolitae in eadem provincia episcopi deducatur examen; vel si ipse metropolitanus est, Romam necessario, vel ad eos quos Romanus episcopus judices dederit, sine dilatione contendat; ita tamen ut quicumque dejecti sunt, ab ejus tantum urbis finibus segregentur, in quibus fuerint sacerdotes.

PL 13, 586B

教会の裁判の順序。これによって頑迷な者たちが抑えられる。――我々はまた、次のことを望む。ダマススの裁定、すなわち彼が五人あるいは七人の司教の助言とともに下したもの、あるいは公同の者たちの裁定または会議によって断罪された者が、もし不法に教会を保持しようとし、あるいは司教の裁きに召喚されながら頑なに出向かなかったならば、ガリアとイタリアの高貴なる親衛長官たち、または総督や代官によって、権威が加えられ、司教の裁きに送り返されるか、あるいは護送されてローマ市に到着する。また、より遠い地方でそのような者の乱暴が生じたならば、その者の件のすべての弁明は、同じ属州の府主教である司教の審査に付される。当人が府主教であるなら、必ずローマへ、あるいはローマの司教が裁判官として任じた者たちのもとへ、遅滞なく赴かせる。ただし、罷免された者たちは、自らが司教であった都市の境界からのみ隔離されるものとする。

2

Minus enim graviter meritos coercemus, et sacrilegam pertinaciam lenius quam meretur ulciscimur.

PL 13, 586C

というのは、我々は受けるに値する者たちを軽めに抑えており、瀆聖的な頑迷を、値するよりも穏やかに罰しているからである。

3

Quod si vel metropolitani episcopi vel cujuscumque sacerdotis iniquitas est suspecta, aut gratia: ad Romanum episcopum vel ad concilium quindecim episcoporum finitimorum accersitum liceat provocare: modo ne post examen habitum quod definitum fuerit integretur.

PL 13, 586C

もし府主教である司教、あるいは誰かほかの司教の不公正や偏愛が疑われるときは、ローマの司教に、あるいは召喚された近隣の十五人の司教の会議に、上訴することが許される。ただし、審査ののちに決定されたことが改めてやり直されることのない限りにおいてである。

Documentum XX, Caput VII

第XX項 第VII章PL 13, 587A
1

Qui adversus episcopum non facile audiendi. -- Jam vero illud, quod in negotiis quoque rerum minorum et in levibus causae dictionibus animis nostris justitia naturalis inseruit, multo diligentius in causis justissimis volumus convalescere: ne facile sit cuiquam praedito notabili pravitate morum, aut infami calumnia notato, personam criminatoris assumere, aut testimonii dictionem in accusationem episcopi profiteri.

PL 13, 587A

司教に対する告発者は、安易に聴かれてはならない。――ところで、些細な事柄の務めや軽い弁明においてさえ、自然の正義が我々の心に植えつけたことを、きわめて正当な件においては、はるかに入念に強めたいと我々は望む。顕著な品行の悪さを備える者、あるいは悪名高い誣告で名指された者が、告発者の役を引き受け、あるいは司教に対する告発のために証言を申し出ることが、容易であってはならない。

Documentum XXI, Prooemium

第XXI項 冒頭PL 13, 588A
1

Imperatoribus clementissimis et principibus Christianis, gloriosissimis ac beatissimis Gratiano, Valentiniano, et Theodosio sanctum concilium quod convenit Aquileiae.

PL 13, 588A

最も寛仁なる皇帝たち、キリスト教徒の君主たち、最も栄光あり最も幸いなるグラティアヌス、ウァレンティニアヌス、テオドシウスへ。アクイレイアに集まった聖なる会議から。

Documentum XXI, Caput I

第XXI項 第I章PL 13, 588A
1

Imperiali decreto Ariana lues compressa. -- Provisum est quidem, clementissimi principes, vestrae tranquillitatis statutis, ne Arianorum perfidia ulterius possit latere vel serpere. Etenim effectum concilii decretis putamus minime defuturum.

PL 13, 588A

皇帝の勅令によって、アレイオス派の疫病は抑えられた。――最も寛仁なる君主たちよ、アレイオス派の不実が、これ以上潜み、這い広がることのないように、陛下らの平静の定めによって、確かに手当てがなされた。実際、会議の決定に効果が欠けることはまずないと我々は考える。

2

Nam quantum ad partes spectat Occidentis, duo tantum reperti sunt, qui auderent profanis et impiis vocibus obviare concilio, vix angulum Ripensis Daciae turbare consueti.

PL 13, 588A

というのも、西方の地域に関して言えば、瀆聖の不敬な言葉をもって会議に逆らおうとした者は二人しか見つからなかったが、彼らはダキア・リペンシスの片隅を乱すのがやっとの者たちである。

Documentum XXI, Caput II

第XXI項 第II章PL 13, 588A
1

Ne sinat imperator Ursinum sibi obrepere. -- Aliud est quo magis angimur, de quo, quoniam convenimus, fuit rite tractandum, ne totum corpus posset Ecclesiae toto orbe diffusum et universa turbare.

PL 13, 588A

皇帝は、ウルシヌスが自らに忍び寄ることを許してはならない。――我々がいっそう苦しむ別の事柄がある。我々が集まった以上、それについては正しく取り扱われるべきであった。〔ウルシヌスが〕全世界に広がる教会の全体、そしてすべてのものを乱すことのないようにするためである。

2

Nam licet frequenter compererimus Ursinum non potuisse obrepere pietati vestrae, quamvis quietum nihil esse patiatur, et inter tot bellicas necessitates obreptio importuna tentetur: tamen ne sancta mens vestra animique tranquillitas, quae omnibus consulere gestit, importuni hominis simulata adulatione flectatur, deprecandos vos et obsecrandos, si dignanter ducitis, aestimamus: non solum praecaventes futura, sed etiam praeterita, quae jam ipsius temeritate gesta sunt, perhorrescentes.

PL 13, 588B

というのも、ウルシヌスが陛下らの敬虔に忍び寄ることはできなかったと、我々はしばしば確かめてきたし、彼は何一つ静かなままにはしておかず、これほどの戦時の必要のなかで、厄介な騙し取りが試みられてもいるが、それでも、すべての者に配慮することを望む陛下らの聖なる心と心の平静が、厄介な者の偽りの追従によって曲げられることのないように、陛下らを懇願し切願すべきだと、〔陛下らが〕お認めくださるならば、我々は考える。将来を警戒するだけでなく、すでに彼自身の軽率によってなされた過去のことをも、戦慄しつつ思い返しているのである。

3

Nam si aliquam viam nactus fuerit audaciae, quid non ille confundat? Sed si unius miseratio inflectere potest; multo magis vos precatio omnium moveat sacerdotum.

PL 13, 588B

というのも、もし彼が大胆さの何らかの道を得たなら、いったい彼は何を混乱させずにおくだろうか。だが、一人の憐れみが心を動かしうるのなら、すべての司教たちの祈願は、陛下らをはるかに動かすに違いない。

4

Quis enim nostrum ei communionis societate jungetur, cum indebitum sibi gradum usurpare conatus sit, nec jure ad eum potuerit pervenire; et quem importune affectavit, importunissime repetere moliatur?

PL 13, 588B

実際、我々のうちの誰が、彼と交わりの結びつきで結ばれようか。彼は自らにふさわしくない地位を奪おうと企て、法によってそこに至ることもできなかったのに、厄介にも求めたものを、いっそう厄介にも取り戻そうと企てているのだから。

Documentum XXI, Caput III

第XXI項 第III章PL 13, 589A
1

Ursinus Arianis copulatus. --Turbarum toties damnatus, incedit adhuc quasi praeteritis non perhorrescendus exemplis.

PL 13, 589A

ウルシヌスはアレイオス派と結びついた。――騒乱のゆえに何度も断罪されながら、彼はなお、過去の先例を恐れるに及ばぬかのように歩き回っている。

2

Quid quod, plerique sicut in hoc concilio cognovimus et vidimus, cum Arianis copulatus atque conjunctus erat eo tempore, quo turbare Mediolanensem Ecclesiam coetu detestabili moliebantur, cum Valente nunc ante synagogae fores, nunc in Arianorum domibus, miscens occulta consilia, et suos eis jungens; et, quoniam ipse aperte in eorum congregatione prodire non poterat, instruens et informans quemadmodum pax Ecclesiae turbaretur? Quo furore sperabat, quod eorum posset fautores et socios emereri.

PL 13, 589A

さらに、この会議で我々の多くが知り、また見たとおり、彼は、アレイオス派がミラノ教会を忌まわしい集会によって乱そうと企てていたそのとき、彼らと結託し一体となっていたのである。ウァレンスとともに、あるときは会堂の門の前で、あるときはアレイオス派の家々で、秘密の策謀を混ぜ合わせ、自らの者たちを彼らに結びつけ、自分自身は彼らの集会に公然とは出られなかったので、教会の平和をいかに乱すかを教え込み、仕込んでいた。その狂乱によって、彼らの擁護者や仲間を獲得できると期待していたのである。

Documentum XXI, Caput IV

第XXI項 第IV章PL 13, 589A
1

Devitandus est. --Cum igitur scriptum sit, Haereticum post unam correptionem devita (Tit. III, 11) ; cum et alius vir sancto locutus Spiritu dixerit, declinandas hujuscemodi bestias (II Joan., 10) , nec salutatione recipiendas atque congressu: quomodo fieri potest, ut eum quem societati eorum insertum vidimus, non etiam assertorem perfidiae judicemus?

PL 13, 589A

彼は避けられねばならない。――「異端者は、一度の戒めののちには避けよ」と書かれている(テトス3:11)。また、聖なる霊によって語ったもう一人の人も、「この種の獣は避けられるべきであり、挨拶によっても交わりによっても受け入れてはならない」と言った(ヨハネの手紙二10)。それゆえ、彼らの結びつきに入り込んでいるのを我々が見た者を、不実の擁護者とも見なさないということが、どうしてありえようか。

2

Quod etiamsi deforet, tamen totius orbis Romani caput Romanam Ecclesiam, atque illam sacrosanctam fidem Apostolorum ne turbari sineret, obsecranda fuit clementia vestra; inde enim et in omnes venerandae communionis jura dimanant. Et ideo petimus et rogamus, ut obripiendi ei adimere dignemini facultatem.

PL 13, 589B

たとえこれが無かったとしても、全ローマ世界の頭であるローマ教会と、使徒たちのあの至聖なる信仰が乱されることを許さぬよう、陛下らの寛仁に懇願せねばならなかった。というのも、そこから、尊ぶべき交わりの権利が、すべての者に流れ出ているからである。それゆえ我々は求め、願う。彼から、忍び寄る権能を取り上げてくださるよう。

Documentum XXI, Caput V

第XXI項 第V章PL 13, 590A
1

Ut importunissimi hominis abjectione paci Ecclesiae consulatur. -- Scimus clementiae vestrae sanctum pudorem.

PL 13, 590A

最も厄介な者を退けることによって、教会の平和が図られるように。――我々は、陛下らの寛仁の聖なる慎みを知っている。

2

Ne auditu vestro indigna ingerat, non aliena ab officio et nomine sacerdotis interstrepat, non inverecunda vobis loquatur, quem cum habere oportuerit testimonium etiam ab iis qui foris sunt, (I Tim. III, 7) , quali testimonio et cives proprii prosecuti sint, clementia vestra meminisse dignetur.

PL 13, 590A

〔彼が〕陛下らの耳にふさわしくないことを押しつけ、司教の務めと名に無縁なことを喧しく叫び、陛下らに不遜なことを語ることのないように〔我々は願う〕。外の者たちからさえ証しを得ているべきであったのに(一テモテ3:7)、彼自身の市民たちがどのような証しをもって彼に臨んだかを、陛下らの寛仁は思い起こしてくださるように。

3

Pudet enim dicere, inverecundum est recensere, quam turpis fama eum convicio sauciaverit. Quo saltem pudore perstrictus conticescere debuisset: et si haberet aliquam conscientiam sacerdotis, pacem Ecclesiae concordiamque ambitioni suae et studio praeoptaret.

PL 13, 590A

というのも、いかに恥ずべき噂が彼を悪罵で傷つけたかは、語るのも恥ずかしく、数え上げるのも不遜だからである。せめてその恥に打たれて、彼は黙るべきであった。そして、司教としての何らかの自覚を持っているなら、教会の平和と一致を、自らの野心と熱意よりも選んだはずである。

4

Verum longe alienus ab omni verecundia, per abscisum hominem Paschasium signiferum furoris sui missis litteris, ferit turbas, gentiles quosque ac perditos homines concitare conatur.

PL 13, 590B

だが彼は、あらゆる慎みから遠く離れ、去勢された男パスカシウス〔abscisum は「切り離された」とも「去勢された」とも取れる〕、すなわち自らの狂乱の旗手に書簡を持たせて送り、騒乱を起こし〔底本は ferit(打つ)。serit(蒔く)の誤りかもしれない。「騒乱を起こし」と解した〕、異教の者たちや堕落した者たちを扇動しようと企てている。

5

Oramus ergo, ut jam et populo Romano, qui post relationem praefecti Urbis pendet incertus, et nobis sacerdotibus securitatem interdictam importunissimi hominis abjectione tribuatis: quo impetrato, apud Deum omnipotentem Patrem, et Christum Dominum ejus filium, gratias jugi continuatione celebremus.

PL 13, 590B

それゆえ我々は願う。ローマ市長官の報告ののち不確かなまま宙に吊られているローマの民と、我々司教たちとに、最も厄介な者を退けることによって、禁じられていた安寧を与えてくださるように。それが得られれば、全能の神である父に、またその子である主キリストに、絶え間なく続けて感謝を捧げよう。

Documentum XXII, Prooemium

第XXII項 冒頭PL 13, 590B
1

Victor Maximus perpetuus triumphator Augustus domino vere sancto apostolico viro Siricio episcopo salutem.

PL 13, 590B

勝利者にして永遠の凱旋者マクシムス・アウグストゥスから、真に聖なる主、使徒的な人、司教シリキウスへ、挨拶を送る。

Documentum XXII, Caput I

第XXII項 第I章PL 13, 590B
1

Siricii litterae ipsius dignitati congruae. --Accepimus litteras Sanctitatis tuae, quae nobis fuere gratissimae, quaeque plane et nomini sacerdotis, et dignitati Urbis splendidissimae convenirent.

PL 13, 590B

シリキウスの書簡は、彼自身の品位にかなっている。――あなたの聖性の書簡を受け取った。それは朕にとってまことに喜ばしく、司教の名にも、最も輝かしい都市の品位にも、明らかにふさわしいものであった。

2

Fidei vero catholicae, de qua clementiam nostram consulere voluisti, quo majus circa me et speciale judicium divinitatis experior, hoc me confiteor curam habere majorem; qui videlicet ad imperium ab ipso statim salutari fonte conscenderim, et cui in omnibus semper conatibus atque successibus Deus fautor adfuerit, cujusque hodie et, ut spero, perpetuo protector et custos esse dignetur, pater charissime.

PL 13, 590B

公同の信仰については、あなたが朕の寛仁に問おうとしたことだが、朕は、神性が朕に対して下している裁定が大きく、特別であると感じるほど、それだけ大きな配慮を抱いていることを告白する。朕は、救いの泉〔洗礼のことであろう〕そのものから直ちに帝位に登った者であり、あらゆる企てと成功において、常に神が支持者として傍らにあった者である。今日も、そして朕の望むところでは永遠に、神は朕の守護者、保護者であることを良しとしている。最も親愛なる父よ。

Documentum XXII, Caput II

第XXII項 第II章PL 13, 591B
1

Agricii causa in Gallicano conventu dijudicanda. -- Caeterum de Agricio, quem indebite ad presbyterii gradum conscendisse commemoras, quid religioni nostrae catholicae possum praestare reverentius, quam ut de hoc ipso, cujusmodi esse videatur, catholici judicent sacerdotes?

PL 13, 591B

アグリキウスの件は、ガリアの会議で裁かれるべきである。――さて、アグリキウスについてだが、あなたは彼が不当に司祭職の位に登ったと述べている。公同の宗教である朕の宗教に、この者がどのような者と見えるかを、公同の司教たち自身が裁くようにすること以上に、敬意ある何を示せようか。

2

Quorum conventum ex opportunitate omnium vel qui intra Gallias, vel qui intra quinque provincias commorantur, in qua elegerint urbe constituam, ut iisdem residentibus et cognoscentibus, quid habeat consuetudo, quid legis sit, judicetur.

PL 13, 591B

朕は、ガリアの内に、あるいは五つの属州の内に留まっているすべての者の都合に合わせて、彼らが選ぶ都市で、その司教たちの会議を設けよう。彼らがそこに座して審理し、慣習が何を定め、法が何であるかが裁かれるようにするためである。

3

Haec enim, quae libris sunt asserenda et majorum nostrorum religiosissimis constitutis, ipsi possunt melius adstruere qui norunt.

PL 13, 592A

というのも、書物と我々の先人の最も敬虔な定めによって主張されるべきこれらの事柄は、それを知る者たち自身が、よりよく論証できるからである。

Documentum XXII, Caput III

第XXII項 第III章PL 13, 592A
1

Caeterum id nobis animi et voluntatis esse profitemur, at fides catholica, procul omni dissensione submota, concordantibus universis sacerdotibus et unanimiter Deo servientibus, illaesa et inviolabilis perseveret.

PL 13, 592A

さらに、朕は次のことが朕の心と意志であると表明する。すなわち〔底本は at。ut と読む〕、あらゆる不一致が遠く除かれ、すべての司教が一致し、心を一つにして神に仕えるなかで、公同の信仰が損なわれず、侵されることなく存続することである。

2

Nam noster adventus ita inquinata aliqua et sceleratorum labe polluta deprehendit et reperit, ut nisi nostra provisio atque medicina, quae ex Dei summi timore veniebat, his opem celeriter attulisset, ingens profecto divulsio atque perditio fuisset exorta, et vix sananda postea vitia concrevissent.

PL 13, 592A

というのも、朕の到来は、汚れたもの、悪人たちの汚点に染まったものを見出し、見つけたが、もし至高の神への畏れから出た朕の配慮と治療が、これらに速やかに助けをもたらさなかったなら、まことに大きな分裂と破滅が起こり、のちにほとんど癒しがたい悪が育っていたであろうほどであった。

Documentum XXII, Caput IV

第XXII項 第IV章PL 13, 592B
1

Manichaeorum infanda scelera. -- Caeterum quid adhuc proxime proditum sit Manichaeos sceleris admittere, non argumentis, neque suspicionibus dubiis vel incertis, sed ipsorum confessione inter judicia prolatis, malo quod ex gestis ipsis tua sanctitas, quam ex nostro ore cognoscat; quia hujuscemodi non modo facta turpia, verum etiam foeda dictu, proloqui sine rubore non possumus. Manu Imperatoris, Divinitas te servet per multos annos.

PL 13, 592B

マニ教徒〔ここではプリスキリアヌス派のこと〕の言語に絶する罪。――さて、マニ教徒がどのような罪を犯しているかが、最近になってなお明らかにされた。それは論拠や、疑わしく不確かな臆測によってではなく、裁判の場でなされた彼ら自身の告白によってである。朕の口からよりも、記録そのものから、あなたの聖性がそれを知るほうがよいと思う。この種のことは、恥ずべき行いであるばかりか、口にするのも忌まわしく、顔を赤らめずには語れないからである。皇帝の手で。神性があなたを多くの年にわたって守るように。

Documentum XXIII

第XXIII項PL 13, 592B
1

Nisi clementiae nostrae circa serenitatem tuam fides simplex esset, et gratia plena concordiae, confido etiam, quod commoda rationibus meis esse possent haec, quae nunc agi dicuntur in partibus tranquillitatis tuae, catholicae legis turbatio atque convulsio.

PL 13, 592B

もし朕の寛仁の、陛下の清明に対する信義が率直でなく、和合の恩寵に満ちていなかったなら、いま陛下の平静の領域で行われていると言われること、すなわち公同の法の混乱と破壊は、朕自身の打算にとって好都合でありえたであろうと、朕は確信すらする。

2

Quid enim tam optandum possit esse ei, si quis esset inimicus, quam adversus ecclesias Dei, hoc est, adversus Deum ipsum, et aliqua moliri, et ubi error excusabilis non est, ibi velle peccare?

PL 13, 592B

実際、もし誰か敵がいるとして、その者にとって、神の諸教会に、すなわち神自身に逆らって何かを企て、誤りが弁解できないところでこそ罪を犯そうとすること以上に、望ましいことがあろうか。

3

Sed quoniam serenitati nostrae et in Deum religio major, quam violari etiam ab inimicissimo quoque non optabile nobis arbitramur, et circa serenissimam juventutem tuam tam arcta nostri cura, tam sedula est, ut recte facta magis nos sua, quam errata delectent; idcirco perennitatem tuam credidimus commonendam, ut introspecta ratione nominis summi, et majestatis ipsius considerata potentia, quid agere debeas, solida mente perpendas.

PL 13, 592B

だが、朕の清明にとって、神に対する宗教が、最大の敵によってさえ侵されることは、望ましいことではないと朕は考えており、また、きわめて清明な陛下の若さに対する朕の配慮は、陛下の正しい行いのほうが誤りよりも朕を喜ばせるほどに、緊密で熱心である。それゆえ朕は、陛下の久遠を促すべきだと考えた。至高の名の理を見通し、その威厳そのものの力を考えたうえで、何をなすべきかを、確固とした心で量るようにするためである。

4

Audivi enim (nam fama non patitur occultari, praesertim quod agatur in populos) novis clementiae tuae edictis ecclesiis catholicis vim illatam fuisse, obsideri in basilicis sacerdotes, mulctam esse propositam, poenam capitis adjectam, et legem sanctissimam sub nomine nescio cujus legis everti.

PL 13, 592C

というのも、朕は聞いたからである(噂は隠されることを許さない。とりわけ、諸民に対して行われることは)。陛下の寛仁の新しい勅令によって、公同の諸教会に暴力が加えられ、聖堂で司教たちが包囲され、罰金が課され、死刑が付け加えられ、至聖なる法が、どこの何という法とも知らぬ法の名のもとに覆されている、と。

5

Hoc quam grave sit, poteris intueri, si Dei magnitudinem volueris cogitare. Erubesco, si quam crediderit serenitas tua adstruere vellem rationem, et Dei agere causam. Quid enim si hoc solum esset?

PL 13, 592C

これがいかに重大であるかは、神の偉大さを思い巡らす気があれば、陛下にも見て取れよう。陛下が、朕が何か論拠を立て、神の訴訟を弁じようとしていると思うなら、朕は赤面する。では、もしこれだけのことであったなら、どうだろうか。

6

Si enim jam per tot saecula coalita et confirmata mutare, parvamne excitare discordiam videretis? ipsis humanis legibus in hac mortalitate habet nostra reverentiam consuetudo, et in re jam vetusta atque usitata aliquid novum fecisse, reprehensio est.

PL 13, 592D

もしすでに幾世代にもわたって結び合わされ固められたものを変えようとするなら、陛下らは、小さからぬ不和を起こすとは見ないのか。人間の法そのものにおいても、この死すべき世にあって、我々の慣習には敬意が払われ、すでに古く行われている事柄に何か新しいことをなすのは非難に値する。

7

Italia omnis atque Africa hoc sacramento credunt, hac fide gloriantur Gallia, Aquitania, omnis Hispania, Roma ipsa venerabilis, cujus etiam in hac parte principatus est, quod Deum sicut sequi voluit, agnovit.

PL 13, 592D

イタリアの全土とアフリカは、この秘義を信じ、ガリア、アクィタニア、ヒスパニアの全土、尊ぶべきローマ自身――この点でもローマには首位がある――が、この信仰を誇りとしている。ローマは、神に従おうと望んだとおりに、神を認めたからである。

8

Confitebor ipse quod non sine moerore dictum est, solum dissentiebat Illyricum; utinam quod errasset, non exstaret exemplum!

PL 13, 593A

朕自身、悲しみなしにではなく言われたことを認めよう。ただイリュリクムだけが異を唱えていた。願わくば、それが誤ったという先例が残らなければよかったのに。

9

Utinam illud incolume Arianae legis Mursinense oppidum permaneret, et non ad judicium quondam erroris miseri concidissent, quia ipsos erudisset auctores, ne praecipua irati numinis ultione procumberent: periculose, mihi crede, divina tentantur.

PL 13, 593A

アレイオス派の法に従う、あのムルサの町が無傷のまま存続していればよかったのに。そして、かつての悲惨な誤りの裁きに〔住民が〕崩れ落ちることなく、そのことが首謀者たち自身を教え、怒れる神威の格別の報復によって倒れることのないようにしてくれたなら。朕を信じよ、神に属する事柄を試みるのは危険なのである〔本文が崩れているらしく、上のように解した〕。

10

Venerabilis memoriae D. Valentinianus pater clementiae tuae, hac fide fideliter imperavit. Nihil ille attingere voluit, quod bene constitutum videbat. Hi certe sub eodem episcopi jam fuerunt. Quae tanta mutatio, ut qui antea sacerdotes, nunc sacrilegi judicentur?

PL 13, 593A

尊ぶべき記憶の神君ウァレンティニアヌス、陛下の寛仁の父は、この信仰に忠実に統治した。彼は、よく定められていると見たものには、何一つ手を触れようとしなかった。この者たちは確かに、すでに彼のもとで司教であった。いったいどれほどの変化があって、以前は司教であった者たちが、いまは冒瀆者と判じられるのか。

11

Iisdem certe praeceptis, iisdem sacramentis dicati, eadem fide credunt, qui ante crediderunt.

PL 13, 593A

同じ命令、同じ秘跡に献じられて、以前に信じていた者たちは、同じ信仰で信じている。

12

An putat venerabilis mihi serenitas tua conceptam semel in animis hominum religionem, quam Deus ipse constituit, posse convelli? quantae ex hoc discordiae excitabuntur! quantae contentiones oborientur! quam crebrae ac pestiferae seditiones! quanta et quae pervenientia ad Deum vota justorum! cum inter christianos (quod dictu nefas sit) quaedam persecutionis imago nascatur.

PL 13, 593B

朕にとって尊ぶべき陛下の清明は、神自身が立てた宗教が、一度人々の心に宿された以上、覆されうると考えるのか。これによって、どれほどの不和が起こされることか。どれほどの争いが生じることか。どれほど頻繁で有害な騒乱が。神のもとに届く正しい者たちの願いは、どれほど大きく、どのようなものか。キリスト教徒たちの間に(口にするのも不敬なことだが)、迫害の像のようなものが生まれつつあるのだから。

13

Videris in quam partem hanc sedulitatem nostram interpreteris. Nullo certe majori genere curam meam circa clementiam tuam probare tibi possem, quam si te horter, ut desinas. Puto enim recognosces, quod nemo hoc suaderet inimicus.

PL 13, 594A

朕のこの熱意を、どちらの意味に解するかは、陛下が見るがよい。朕の、陛下の寛仁に対する配慮を、これ以上に大きな仕方で陛下に証すことは確かにできないであろう。すなわち、やめるよう陛下に勧めることである。というのも、陛下は、敵であれば誰もこれを勧めはしないということを、認めるであろうと思うからである。

14

Haec amabiliter a nobis dicta esse opto ut intelligas, spero quod credas: unde aequum admodum est, ne sancto numini dicata convellas.

PL 13, 594A

これが好意をもって朕によって語られたことを、陛下が理解するよう望み、信じるよう願う。それゆえ、聖なる神威に献じられたものを覆さないことが、まことに公正である。

15

Italiam omnem, et venerabilem Romam, caeterasque provincias suis ecclesiis, suis sacerdotibus reddas, neque te medium interseras, cum fas sit justius eos, qui a catholica Ecclesia Arianorum interpretatione discesserint, errorem suum vera religione mutare, quam recte sentientibus suam immittere pravitatem.

PL 13, 594A

イタリア全土と尊ぶべきローマ、そのほかの諸属州を、それぞれの教会、それぞれの司教に返し、間に割り込まないでもらいたい。公同の教会からアレイオス派の解釈によって離れた者たちが、自らの誤りを真の宗教に改めることのほうが、正しく考える者たちに自らの曲がった考えを押しつけることよりも、いっそう正当だからである。

Documentum XXIV

第XXIV項PL 13, 594B
1

Abe, Piniane charissime nobis. Populum Urbis aeternae gaudere concordia, et optimum eligere sacerdotem, populi Romani esse credimus instituti, et nostris gratulamur advenire temporibus.

PL 13, 594B

ごきげんよう〔底本は Abe。ミーニュの脚注は Ave とする〕、我々にとって最愛のピニアヌスよ。永遠の都の民が和合を喜び、最善の司教を選ぶことは、ローマの民の制度であると我々は信じており、それが我々の時代に実現したことを喜ぶ。

2

Proinde quoniam religiosum Siricium antistitem sanctitatis sic praeesse sacerdotio voluerunt, ut Ursinum improbum acclamationibus violarent; nostro cum gaudio memoratus episcopus ipse permaneat, Piniane charissime ac jucundissime: si quidem magnum innocentiae et probitatis exemplum est, in una acclamatione et ipsum eligi, et caeteros improbari. Data VII Kalendas Martii.

PL 13, 594B

さて、聖性の監督者である敬虔なシリキウスを、彼らが司教職に就けることを望み〔ミーニュの脚注は voluerunt を「おそらく noluerint」とする。その場合は「望まなかった」となるが、文脈から刷られたとおり voluerunt と取った〕、不誠実なウルシヌスを歓呼によって退けたのであるから、先に述べた司教が我々の喜びのうちに引き続きその座にとどまるように。最愛にして最も好ましいピニアヌスよ。まことに、一つの歓呼によって、彼自身が選ばれ、ほかの者たちが退けられたことは、無垢と廉直の大いなる模範である。三月のカレンダエの七日前に発した。