ダマスス1世d. 384

Epistolae et decreta › 全文

Epistolae et decreta 全文

Pope Damasus I · PL 13, 347C–376A

Documentum I

第I項PL 13, 347C
1

EPISTOLA. Damasus, Valerianus, Vitalianus, Aufidius, Pacianus, Victor, Priscus, Innocentius, Abundius, Theodulus, et caeteri qui ad audiendam causam Auxentii, exponendamque fidem, in urbe Roma convenerunt, Episcopis Catholicis per Orientem constitutis in Domino salutem.

PL 13, 347C

書簡。ダマスス、ウァレリアヌス、ウィタリアヌス、アウフィディウス、パキアヌス、ウィクトル、プリスクス、インノケンティウス、アブンディウス、テオドゥルス、およびアウクセンティウスの件を聴き、信仰を説明するためにローマの市に集まったそのほかの者たちが、東方に置かれた公同の司教たちに、主において挨拶を送る。

2

Confidimus quidem, Sanctitatem vestram Apostolorum instructione fundatam, eam tenere fidem, eamque plebibus intimare, quae a majorum institutis nulla ratione dissentiat. Neque enim aliter Dei sentire convenit sacerdotes, quorum pars est caeteros erudire.

PL 13, 347C

我々は確信している。使徒たちの教えに基づく諸君の聖性は、先人たちの定めといかなる点でも異ならない信仰を保ち、それを民に説き聞かせていると。実際、他の者たちを教えることを務めとする神の司教たちが、これと異なって考えることはふさわしくない。

3

Sed Gallorum atque Venetensium fratrum relatione comperimus, nonnullos non haeresis studio, neque enim hoc tantum mali cadere in Dei antistites potest, sed inscitia vel ex simplicitate quadam scaevis interpretationibus aestuantes, non satis dispicere, quae magis patrum nostrorum sit tenenda sententia, cum diversa consilia eorum auribus ingerantur.

PL 13, 348B

しかしガリアとウェネティア〔Venetensium の所属は定かでない〕の兄弟たちの報告により、我々は知った。一部の者たちは、異端への熱意からではなく——そのような悪が神の司教たちに及ぶことはありえないのだから——無知により、あるいはある種の単純さから、誤った解釈に揺れ動き、我々の父たちのどの見解をいっそう保つべきか十分に見分けられずにいる。さまざまな意見が彼らの耳に吹き込まれているからである。

4

Denique Auxentium Mediolanensem hac praecipue causa damnatum esse praescribunt. Par est igitur, universos magistros legis per orbem Romanum paria de lege sentire, nec diversis magisteriis fidem dominicam violare.

PL 13, 348B

そして、ミラノのアウクセンティウスは、とりわけこの理由で断罪されたのだと、彼らは言明している。それゆえ、ローマ世界全体で法の教師たちがすべて、法について等しく考え、異なる教えによって主の信仰を損なわないことが適切である。

5

Nam cum dudum haereticorum virus, ut nunc iterum coepit obrepere, ac praecipue Arianorum blasphemia pullulare coepisset, majores nostri CCCXVIII episcopi, atque ex urbe sanctissimi episcopi urbis Romae directi, apud Nicaeam confecto concilio, hunc murum adversus arma diabolica statuerunt, atque hoc antidoto mortalia pocula propulsarunt, ut Patrem, Filium, Spiritumque Sanctum unius Deitatis, unius figurae, unius credere oporteret substantiae, contra sentientem alienum a nostro consortio judicantes.

PL 13, 348B

実際、異端者たちの毒が、いままた忍び寄り始めたように、かつて忍び寄り、とりわけアレイオス派の瀆言が芽吹き始めたとき、我々の先人である三百十八人の司教たちと、ローマの市のいとも聖なる司教によって都から遣わされた者たちは、ニカイアで会議を成し遂げ、悪魔の武器に対するこの城壁を据え、この解毒剤によって致死の杯を退けた。すなわち、父と子と聖なる霊を、一つの神性、一つの姿、一つの実体のものとして信じねばならないとし、これに反して考える者は我々の交わりに無縁であると判定したのである。

6

Quam definitionem salutarem postea aliis tractatibus quidam pervertere et violare tentaverunt.

PL 13, 348C

この救いの定義を、のちにある者たちが、別の論述によって曲げ、損なおうと試みた。

7

Sed et in ipso exordio ab iisdem ipsis, qui hoc apud Ariminum retractare cogebantur, emendatum hactenus est, ut subreptum sibi alia disputatione faterentur, idcirco quod non intellexissent patrum sententiam apud Nicaeam formatam esse contrarium.

PL 13, 349A

しかし、ほかならぬ最初の段階で、アリミヌムでこれを再検討するよう強いられた当の者たち自身によって、次の程度には訂正されている。すなわち彼らは、〔アリミヌムの決議が〕ニカイアで形づくられた父たちの見解に反することを理解していなかったので、別の論議によって欺き取られたのだと告白したのである。

8

Neque enim praejudicium aliquod nasci potuit ex numero eorum, qui apud Ariminum convenerunt: cum constet, neque Romanum episcopum, cujus ante omnes fuit expetenda sententia, neque Vicentium, qui tot annos sacerdotium illibate servavit, neque alios hujusmodi statutis consensum aliquem commodasse: cum praesertim, ut diximus, iidem ipsi, qui per impressionem succubuisse videbantur, iidem consilio meliore displicere sibi fuerint protestati.

PL 13, 349A

実際、アリミヌムに集まった者たちの数から、いかなる予断も生じえなかった。ローマの司教——その意見は何よりも先に求められるべきであった——も、長年にわたり司教職を損なわず守ったウィンケンティウス〔底本は Vicentium。ウィンケンティウスと読む〕も、ほかの者たちも、このような決定にいかなる同意も与えなかったことは明らかだからである。ことに、先に述べたとおり、圧力によって屈したと見えた当の者たちが、より良い判断によって、自らこれに不満であると表明したのである。

9

Unde advertit sinceritas vestra hanc solam fidem, quae apud Nicaeam Apostolorum auctoritate fundata est, perpetua firmitate esse retinendam; hac nobiscum Orientales, qui se catholicos recognoscunt, Occidentalesque gloriari: non longe autem fieri posse credimus, ut qui secus sentiunt, licet hoc ipso conatu a nostra communione exui possint, plebesque eorum erroribus liberatae respirent.

PL 13, 349A

それゆえ諸君の誠実さは気づいている。ニカイアで使徒たちの権威に基づいて据えられたこの信仰のみが、不変の堅固さをもって保たれねばならず、これを我々とともに、自らを公同の者と認める東方の人々も西方の人々も誇りとしていることを。我々は信ずる。異なって考える者たちが、ほかならぬこの試みによって我々の交わりから除かれ、彼らの民が誤りから解放されて息をつくことは、そう遠くないうちに起こりうると〔licet の係りは定かでない。譲歩の「たとえ…でも」と取ると文意が通らないので、除かれうることが許される、の意に解した〕。

10

Quemadmodum enim poterunt corrigere errata populorum, si ipsos error obsederit? Concinat ergo cum omnibus Dei sacerdotibus et vestrae sententia charitatis: in qua vos fixos atque firmatos ut bene credimus, ita etiam nos vobiscum recte sentire debemus reciprocis sanctitatis vestrae litteris approbare. Ego Sabinus diaconus Mediolanensis legatus de authentico dedi.

PL 13, 349B

実際、誤りそのものが彼ら自身を取り囲んでいるのなら、どうして彼らは民の誤りを正しうるだろうか。それゆえ、諸君の愛の見解もまた、神のすべての司教たちと調和せよ。その見解に諸君が堅く据えられていると我々が信ずるのと同じく、我々も諸君とともに正しく考えていることを、諸君の聖性からの返信によって確かめ合うべきである。私、ミラノの助祭にして使節サビヌスは、原本から〔写しを〕渡した。

Documentum II

第II項PL 13, 350A
1

FRAGMENTUM PRIMUM. ITEM EX PARTE DECRETI. I. Ea gratia, fratres, Jericho illa, quae figura est saecularium voluptatum, conclamata concidit, nec resurgit; quia omnes uno ore unius virtutis, unius majestatis, unius divinitatis, unius usiae dicimus divinitatem: ita ut inseparabilem potestatem, tres tamen asseramus esse personas, nec redire in se aut minui, ut plerique blasphemant, sed semper manere; nec potentiae gradus quosdam ortusque tempora disparata; nec prolativum, ut generationem ei demas; nec imperfectum, ut ad personam aut Patris natura, aut divinitatis ei plenitudo defuerit; nec dissimilem opere Filium, nec dissimilem potestate, aut per universa dissimilem: nec subsistere aliunde, sed de Deo natum, nec falsum de Deo vero, sed Deum verum de Deo vero esse generatum, lumen verum de vero lumine; ne minutum aut diversum putetur: quod unigenitus habet splendorem lucis aeternae quia naturae ordine neque sine splendore lumen; neque splendor potest esse sine lumine: imaginem quoque Patris, ut eum qui viderit, viderit et Patrem.

PL 13, 350A

第一断片。同じく教令の一部から。I. 兄弟たちよ、世俗の快楽の象徴であるあのエリコが、鬨の声を浴びて崩れ落ち、もはや立ち上がらないのは、次のゆえである。すなわち、我々は皆、一つの口で、その神性が一つの力、一つの威厳、一つの神性、一つのウーシア(実体)のものであると言うからである。そのように、分かたれぬ権力を〔言いつつ〕、しかし三つのペルソナがあると我々は主張する。また、〔神性が〕自らに還ることも、多くの者が冒瀆して言うように減ることもなく、常にとどまること、力に何らかの段階があることも、始まりの時が異なることもないこと、〔子が〕発出されたものではないこと――それでは子から生成を奪うことになる――、不完全なものでもないこと――ペルソナにおいて父の本性が、あるいは神性の充満が欠けていたかのように――、働きにおいて〔父に〕似ない子でも、権力において似ない子でも、あらゆる点で似ない子でもないこと、どこか他から存立するのではなく、神から生まれたこと、真の神から偽りの神が〔生まれた〕のではなく、真の神が真の神から生み出され、真の光が真の光から〔生み出された〕ことを〔主張する〕。それは、〔子が〕小さくされた者、あるいは異なる者と見なされぬためである。独り子は永遠の光の輝きを持つが、それは本性の秩序において、輝きなしに光はなく、光なしに輝きもありえないからである。また〔子は〕父の像でもあって、それは、子を見た者は父をも見たことになるためである。

2

Eumdem redemptionis nostrae gratia processisse de Virgine; ut perfectus homo pro perfecto qui peccaverat homine nasceretur.

PL 13, 351B

また、〔我々は主張する〕、同じ者が我々の贖いのためにおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から出たこと、罪を犯した完全な人に代わって、完全な人として生まれるためであったことを。

3

Ergo, fratres, asseramus Dei Filium et perfectum hominem suscepisse Spiritum quoque sanctum increatum, atque unius majestatis, unius usiae, unius virtutis cum Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo fateamur.

PL 13, 351B

それゆえ、兄弟たちよ、神の子が完全な人を受けたと主張しよう〔底本の句読では「完全な人を」の後で切れない。ここで切って読んだ〕。また、聖なる霊をも被造されていない者、父なる神および我々の主イエス・キリストと、一つの威厳、一つのウーシア、一つの力を共にする者と告白しよう。

4

Neque enim creaturae dignus injuria est, qui emissus est ut crearet, sicut propheta sanctus astruxit dicens: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur: deinde alius item posuit: Spiritus divinus qui fecit me: qui in operatione ac peccatorum remissione connectitur.

PL 13, 351B

というのも、創造するために遣わされた者が、被造物とされる不正な扱いにふさわしいはずはないからである。聖なる預言者がこう言って論じたとおりである。「汝の霊を送れ、さすれば〔万物は〕造られる」。さらに別の者もこう記した。「私を造った神的な霊」と。〔この霊は〕働きにおいても、罪の赦しにおいても、〔父と子に〕結ばれている。

5

Haec est, fratres dilectissimi, fides nostra; quam quisque sequitur, noster est particeps. Discolor corpus membra deformat. His nos communionem damus, quoniam ( f. qui nostram aut qui istam) in omnibus sententiam probant.

PL 13, 351B

兄弟たち、いとも愛する者たちよ、これが我々の信仰である。これに従う者は誰でも、我々の仲間である。まだらな体は肢体を醜くする。我々はこの者たちに交わりを与える。彼らはすべての点で見解を是認するからである(おそらく「我々の見解を是認する者」または「この見解を是認する者」)。

6

Absit ut fides pura variis coloribus adsuatur. Illud praeterea cavendum monemus, ne canonicus ordo in sacerdotum vel clericorum ordinationibus negligatur, aut praevaricatoribus ejus impartiatur facile communio, ut de reliquis peccando incentiva tribuatur.

PL 13, 352A

純粋な信仰が、さまざまな色で継ぎ合わされることは断じてあってはならない。さらに、次のことに用心するよう我々は勧告する。司教や聖職者の叙階において教会法の秩序が蔑ろにされないこと、あるいはそれに背く者たちに、たやすく交わりが与えられないこと。他の者たちにまで、罪を犯す誘因が与えられることになるからである。

7

Haec igitur de nostro fuerant intimanda judicio. Caeterum quod ad removendas vestrae dilectionis spectat injurias, nec frater noster Dorotheus presbyter explicare, omnia vivaciter praetermittit, nec nixus ( f. nisus) nostri, ut ipse testis est, defuerunt.

PL 13, 352A

こうしたことは、我々の判断として伝えておくべきであった。しかし、諸君の愛が受けた不正を取り除くことに関しては、我々の兄弟である司祭ドロテウスが、すべてを熱心に説明することを怠ることはない〔「explicare」と「omnia」の係りが定かでない。「すべてを説明することを怠らない」と取った〕。我々の努力も(おそらく「nisus」)、彼自身が証人であるように、欠けてはいなかった。

8

FRAGMENTUM II. ITEM EX PARTE DECRETI. Illud sane miramur, quod quidam inter nostros dicantur, qui licet de Trinitate piam intelligentiam habere videantur, de sacramento tamen salutis nostrae ignorantes virtutes Scripturasque, et recta non sentiant.

PL 13, 352A

第二断片。同じく教令の一部から。我々の中に、三位一体について敬虔な理解を持つと見えながら、我々の救いの秘義については、〔その〕力も聖典も知らず、正しく考えない者たちがいると言われることを、我々は実に驚いている。

9

Asserunt enim dicere, Dominum ac Salvatorem nostrum ex Maria Virgine imperfectum, id est, sine sensu hominem suscepisse. Heu! quanta erit Arianorum in tali sensu vicinitas!

PL 13, 352B

彼らは、我々の主にして救い主が、おとめマリアから不完全な人、すなわち知性なき人を受けたと言い張っているからである。ああ、このような考えにおいて、アレイオス派との近さは何と大きいことか。

10

Illi imperfectam divinitatem in Dei filio dicunt: isti imperfectam humanitatem in hominis filio mentiuntur. Quod si utique imperfectus homo susceptus est, imperfectum Dei munus est, imperfecta nostra salus; quia non est totus homo salvatus.

PL 13, 352B

彼らは神の子において神性が不完全であると言い、この者たちは人の子において人性が不完全であると偽る。もし実際に不完全な人が受けられたのなら、神の賜物は不完全であり、我々の救いも不完全である。人が全体として救われたのではないことになるからである。

11

Et ubi erit illud dictum Domini, Venit filius hominis salvare quod perierat totum? id est, in anima et in corpore, in sensu atque in tota substantia suae naturae. Si ergo totus homo perierat, necesse fuit ut id quod perierat, salvaretur.

PL 13, 353A

では、主のあの言葉はどこにあるのか。「人の子は、失われていた全体を救うために来た」と。すなわち、魂においても肉体においても、知性においても、その本性の全実体においてである。それゆえ、人が全体として失われていたのなら、失われていたものが救われることが必要であった。

12

Si autem sine sensu salvatus est, jam contra Evangelii fidem invenietur non totum quod perierat esse salvatum: cum alio loco ipse Salvator dicat: Irascimini mihi, quia totum hominem salvum feci.

PL 13, 353A

しかし、もし知性なしに救われたのなら、失われていたものが全体としては救われなかったことが、福音の信仰に反して見いだされることになろう。別の箇所で救い主自身がこう言っているのに。「汝らは私に怒っている。私が人を全体として救ったからだ」。

13

Quid quod ipsius principalis delicti et totius perditionis summa in hominis sensu consistit; primum enim sensus hominis eligendi boni malique si non perisset, non moreretur.

PL 13, 353A

さらに言えば、まさにその根源的な罪と全き滅びの総体は、人の知性に存するのではないか。善悪を選ぶ人の知性がまず滅びていなかったなら、人は死ななかったはずだからである。

14

Quomodo ergo praesumeretur in finem salvari minime debuisse, quod ante omnes peccasse cognoscitur; nos autem, qui integros ac perfectos salvatos nos scimus, secundum catholicae Ecclesiae professionem, perfectum Deum perfectum suscepisse hominem profitemur.

PL 13, 353A

それゆえ、すべての者に先んじて罪を犯したと知られるものが、終わりに至って救われてはならなかったなどと、どうして想定できようか。我々は、自分が完全に、全体として救われたと知っているので、公同の教会の宣言に従い、完全な神が完全な人を受けたと告白する。

15

Quapropter date operam, ut intelligentia sanae doctrinae etiam eorum sensus salventur, qui adhuc sensum salvatum esse non credunt. ITEM EX PARTE DECRETI.

PL 13, 353B

それゆえ、健全な教えの理解によって、知性がなお救われたと信じない者たちの知性までもが救われるよう、努めよ。同じく教令の一部から。

16

Non nobis quidquam suppetere facultatis, quatenus vobis nostra opera vel parvum refrigerium possint afferre: licet magnum ex hoc, beatissimi, solatium capiatis, si integritatem fidei nostrae noscentes, in unum sensum vos congruere gloriemini; et satis atque abunde, ut convenit, praesumatis pro membris nos esse sollicitos.

PL 13, 353B

我々には、我々の働きによって、諸君にささやかな安らぎすらもたらせるような力は何もない〔と我々は言う〕。とはいえ、いとも祝福された者たちよ、諸君がこれによって大きな慰めを得ることはありうる。我々の信仰の完全さを知って、一つの思いに諸君が一致していることを誇り、また、我々が〔諸君という〕肢体のために気遣っていることを、十分すぎるほど、当然のこととして見込んでよいのである。

17

Ut enim Nicaeni concilii fidem inviolabilem per omnia retinentes, sine simulatione verborum aut sensu corrupto, nullo modo Spiritum sanctum separamus; sed perfectum in omnibus virtute, honore, majestate, deitate, cum Patre conveneramur et Filio: itaque etiam plenitudinem Dei Verbi, non prolativi, sed nati, neque in Patre remanentis, ut non sit, sed ex aeterno in aeternum subsistentem, perfectum, id est integrum hominem assumpsisse et salvasse confidimus.

PL 13, 353B

というのも、我々がニカイアの教会会議の信仰をあらゆる点で侵されぬまま保ち、言葉を偽らず、意味を歪めることなく、聖なる霊をいかなる仕方でも切り離さず、力、栄誉、威厳、神性のすべてにおいて完全な者として、父と子とともに崇めるように〔底本は conveneramur。veneramur(崇める)と読む〕、そのように、神の言葉の充満――発出されたものではなく生まれた者であり、父のうちにとどまって存在しないのではなく、永遠から永遠へと存立している――が、完全な、すなわち欠けのない人を取り、救ったと我々は確信するからである。

18

Explicit haec epistola, vel expositio synodi Romanae habitae sub Damaso papa, et transmissa ad Orientem; in qua omnis Orientalis Ecclesia, facta synodo apud Antiochiam, consona fide credentes, et omnes ita consentientes eidem superexpositae fidei, singuli sua subscriptione confirmant.

PL 13, 353C

この書簡、あるいはダマスス教皇のもとで開かれ東方に送られたローマ会議の説明は、ここで終わる。この説明に対して、アンティオキアで会議を開いた東方の全教会が、一致した信仰をもって信じ、皆が上に述べたこの信仰にこのように同意して、一人一人が自らの署名で確認している。

19

Meletius episcopus Antiochenus consentio omnibus supra scriptis, ita credens et sentiens: et si quis praeter haec sentit, anathema sit.

PL 13, 353C

アンティオキアの司教メレティオスは、上に書かれたすべてに同意する。そう信じ、そう考える。もしこれ以外のことを考える者があれば、その者は破門されよ。

20

Eusebius episcopus Samosatenus consentio omnibus supra scriptis, ita credens et sentiens: et si quis praeter haec sentit, anathema sit.

PL 13, 353D

サモサタの司教エウセビオスは、上に書かれたすべてに同意する。そう信じ、そう考える。もしこれ以外のことを考える者があれば、その者は破門されよ。

21

Pelagius episcopus Laudicenus consentio omnibus supra scriptis, ita sentiens et credens: et si quis praeter haec sentit, anathema sit. Zenon episcopus Tyri ut supra credo et subscripsi. Eulogius episcopus Edessenus similiter credo et subscripsi.

PL 13, 353D

ラオディケイアの司教ペラギオス〔底本は Laudicenus。ラオディケイアの意と取る〕は、上に書かれたすべてに同意する。そう考え、そう信じる。もしこれ以外のことを考える者があれば、その者は破門されよ。テュロスの司教ゼノンは、上のとおり信じ、署名した。エデッサの司教エウロギウスも、同様に信じ、署名した。

22

Bematius de Mallo civitate similiter credo et subscripsi. Diodorus episcopus de Tarso ut supra et subscripsi. Similiter et alii CXLVI Orientales episcopi subscripserunt, quorum subscriptio in authenticum hodie in archivis Romanae Ecclesiae tenetur. Explicit synodus Romana et Antiochensis.

PL 13, 354A

マッロス市のベマティウスも、同様に信じ、署名した。タルソスの司教ディオドロスも、上のとおり〔信じ〕署名した。同様に、ほかの東方の司教146人も署名した。その署名は、原本として今日もローマの教会の文書庫に保管されている。ローマとアンティオキアの会議はここで終わる。

Documentum III

第III項PL 13, 354B
1

EPISTOLA. Dilectissimo Fratri Paulino Damasus. Per filium meum Vitalem ad te scripta direxeram, tuae voluntati et judicio omnia derelinquens: et per Petronium presbyterum breviter indicaveram, me in articulo jam profectionis ejus aliqua ex parte commotum.

PL 13, 354B

書簡。いとも愛する兄弟パウリヌスへ、ダマスス。我が子ウィタリスを通して、あなたのもとへ書面を送り、すべてをあなたの意志と判断にゆだねた。また司祭ペトロニウスを通して、彼の出立の間際に、私があるていど動揺していたことを、簡潔に知らせておいた。

2

Unde ne aut tibi scrupulus resideret, et volentes forsitan Ecclesiae copulari, tua cautio probanda differret, fidem misimus, non tam tibi, qui ejusdem fidei communionem sociaris, quam his, qui in ea subscribentem, tibi, id est, nobis per te voluerint sociari, dilectissime frater.

PL 13, 356A

それゆえ、あなたに疑念が残ることのないように、また教会に結ばれることを望む者たちを、あなたの慎重さが吟味のために引き延ばすことのないように、我々は信仰〔の告白〕を送った。いとも愛する兄弟よ、それは、同じ信仰の交わりにあずかっているあなたに対してというよりも、その信仰に署名して〔底本は subscribentem(単数・対格)。「署名して」の意に取った〕、あなた、すなわちあなたを通して我々に結ばれることを望む者たちに対してである。

3

Qua propter si supradictus filius meus Vitalis, et ii qui cum eo sunt, tibi voluerint aggregari, primum debent in ea expositione fidei subscribere, quae apud Nicaeam pia patrum voluntate firmata est.

PL 13, 356A

それゆえ、前に述べた我が子ウィタリスと、彼とともにいる者たちが、あなたに加わることを望むなら、まず、ニカイアで父たちの敬虔な意志によって確定された信仰の説明に署名せねばならない。

4

Deinde, quoniam nemo potest futuris vulneribus adhibere medicinam, ea haeresis eradicanda est, quae postea in Oriente dicitur pullulasse, id est, confitendus ipse sapientia, sermo filius Dei humanum suscepisse corpus, animam, sensum, id est, integrum Adam, et, ut expressius dicam, totum veterem nostrum sine peccato hominem.

PL 13, 356B

次に、何人も将来の傷に薬を施すことはできないので、のちに東方に芽生えたと言われる異端は根絶されねばならない。すなわち、知恵そのものである言葉、神の子が、人の体、魂、知性、すなわち欠けのないアダムを受けた、さらにはっきり言えば、罪なき、我々の古い人の全体を受けた、と告白されねばならない。

5

Sicuti enim confitens eum humanum corpus suscepisse, non statim ei et humanas vitiorum adjungimus passiones: ita et dicentes eum suscepisse et hominis animam et sensum, non statim dicimus et cogitationum eum humanarum subjacuisse peccato.

PL 13, 356B

というのも、彼が人の体を受けたと告白しても、直ちに人の悪徳の情念までそれに加えるわけではないのと同じく〔底本は confitens(単数)。複数 confitentes と読む〕、彼が人の魂と知性を受けたと言っても、直ちに人の思いの罪に彼が服したとは言わないからである。

6

Si qui autem dixerit, Verbum pro humano sensu in Domini carne versatum, hunc catholica Ecclesia anathematizat: necnon et eos, qui duos in Salvatore filios confitentur, id est, alium ante Incarnationem, et alium post assumptionem carnis ex Virgine, et non eumdem Dei filium et ante et postea confitentur.

PL 13, 356B

もし誰かが、言葉が人の知性の代わりに主の肉のうちにあったと言うなら、公同の教会はその者を破門する。また、救い主において二人の子を告白する者たち、すなわち受肉の前の一人と、おとめから肉を取った後の別の一人とを告白し、前にも後にも同じ神の子を告白しない者たちをも〔破門する〕。

7

Quicumque huic epistolae subscribere voluerit, ita tamen ut in ecclesiasticis canonibus, quos optime nosti, et in Nicaena fide ante subscripserit, hunc debebis absque aliqua ambiguitate suscipere.

PL 13, 357A

この書簡に署名することを望む者は誰であれ、ただし、あなたがよく知っている教会の規範と、ニカイアの信仰にまず署名しているならば、その者をあなたは何のためらいもなく受け入れるべきである。

8

Non quod haec ipsa, quae nos scribimus, non potueris convertentium susceptioni proponere; sed quod tibi consensus noster liberum in suscipiendo tribuat exemplum.

PL 13, 357A

あなたが、我々の書いたこのこと自体を、立ち返る者たちの受け入れに際して提示できなかったというわけではない。ただ、我々の同意が、受け入れにあたってあなたに自由な範例を与えるのである。

Documentum IV, Prooemium

第IV項 冒頭PL 13, 357A
1

CONFESSIO FIDEI CATHOLICAE. Post concilium Nicaenum, quod in urbe Roma concilium congregatum est a catholicis episcopis, addiderunt de Spiritu sancto. Et quia postea is error inolevit, ut quidam ore sacrilego auderent dicere Spiritum Sanctum factum esse per Filium.

PL 13, 357A

公同の信仰の告白。ニカイアの教会会議の後、ローマ市で公同の司教たちによって招集された教会会議が、聖なる霊について〔次のことを〕付け加えた〔底本の文は「ニカイアの教会会議、すなわちローマ市で…招集された会議」とも読める。ローマの会議が付け加えたと解した。ミーニュの脚注も、この会議を、聖なる霊について言い足りなかったことをニカイアの会議に付け加えたローマの会議とし、冒頭の句は写字生が添えた前置きらしいとする〕。また、のちにその誤りが広がり、ある者たちが瀆聖の口で、聖なる霊は子を通して造られたと敢えて言うまでになったので〔底本の文は主文を欠いたまま終わる〕。

Documentum IV, Caput I

第IV項 第I章PL 13, 358C
1

Anathematizamus eos, qui non tota libertate proclamant, cum Patre et Filio unius potestatis esse atque substantiae.

PL 13, 358C

我々は、〔聖なる霊が〕父と子とともに一つの権力、一つの実体のものであることを、はばかることなく宣言しない者たちを破門する。

Documentum IV, Caput II

第IV項 第II章PL 13, 358C
1

Anathematizamus quoque eos, qui Sabellii sequuntur errorem, eumdem dicentes Patrem esse, quem Filium.

PL 13, 358C

我々はまた、サベリウスの誤りに従う者たち、すなわち父は子と同じ者であると言う者たちを、破門する。

Documentum IV, Caput III

第IV項 第III章PL 13, 359A
1

Anathematizamus Arium, atque Eunonium, qui pari impietate, licet sermone dissimili Filium et Spiritum sanctum asserunt esse creaturas.

PL 13, 359A

我々はアレイオスとエウノミオス〔底本は Eunonium。エウノミオスと読む〕を破門する。彼らは、同じ不敬をもって、ただし言い方は異にして、子と聖なる霊は被造物であると主張する。

Documentum IV, Caput IV

第IV項 第IV章PL 13, 359A
1

Anathematizamus Macedonianos, qui de Arii stirpe venientes non perfidiam mutavere, sed nomen.

PL 13, 359A

我々はマケドニオス派を破門する。彼らはアレイオスの血統から出て、不信を変えたのではなく、名を変えただけである。

Documentum IV, Caput V

第IV項 第V章PL 13, 359A
1

Anathematizamus Photinum, qui Hebionis haeresim instaurans, Dominum Jesum Christum tantum ex Maria confitetur,

PL 13, 359A

我々はフォティノスを破門する。彼はヘビオンの異端を再興し、主イエス・キリストを、ただマリアから〔生まれた者〕としてのみ告白する、〔底本の文はコンマで終わる〕

Documentum IV, Caput VI

第IV項 第VI章PL 13, 359A
1

Anathematizamus eos, qui duos Filios asserunt, unum ante saecula, et alterum post assumptionem carnis ex Virgine.

PL 13, 359A

我々は、二人の子を主張する者たち、すなわち世々の前に一人、おとめから肉を取った後にもう一人、と主張する者たちを破門する。

Documentum IV, Caput VII

第IV項 第VII章PL 13, 360A
1

Anathematizamus eos, qui pro hominis anima rationali, et intelligibili, dicunt Dei Verbum in humana carne versatum, cum ipse Filius sit Verbum Dei, et non pro anima rationali, et intelligibili in suo corpore fuerit, sed nostram, id est intelligibilem sine peccato animam susceperit, atque salvaverit.

PL 13, 360A

我々は、人の理性的で知的な魂の代わりに、神の言葉が人の肉のうちにあったと言う者たちを破門する。子自身が神の言葉であって、理性的で知的な魂の代わりに自らの体のうちにあったのではなく、我々の魂、すなわち罪なき知的な魂を受け、救ったのである。

Documentum IV, Caput VIII

第IV項 第VIII章PL 13, 360A
1

Anathematizamus eos, qui Verbum Filium Dei extensione, aut collectione, et a Patre separatum, insubstantivum, et finem habiturum esse contendunt.

PL 13, 360A

我々は、神の子である言葉が、拡張あるいは収縮によるものであり、父から切り離され、実体を欠き、終わりを持つことになると主張する者たちを破門する。

Documentum IV, Caput IX

第IV項 第IX章PL 13, 360A
1

Eos quoque, qui de Ecclesiis ad Ecclesias migraverunt tamdiu a communione nostra habemus alienos, quamdiu ad eas civitates redierint, in quibus primum sunt constituti.

PL 13, 360A

教会から教会へ移った者たちをも、最初に任じられた都市に戻るまでは、我々の交わりから遠いものと見なす。

2

Quod si alius alio transmigrante in locum viventis est ordinatus, tamdiu vacet sacerdotis dignitate, qui suam deseruit civitatem, quamdiu successor ejus quiescat in pace.

PL 13, 361A

もし、他の者が移ったために、別の者が生きている者の座に叙階されたなら、自分の都市を捨てた司教は、その後継者が平安のうちに眠るまで、司教の品位を欠く者であれ。

Documentum IV, Caput X

第IV項 第X章PL 13, 361A
1

Si quis non dixerit semper Filium et semper Spiritum sanctum esse, anathema sit.

PL 13, 361A

もし誰かが、子は常にあり、聖なる霊も常にあると言わないなら、その者は破門されよ。

Documentum IV, Caput XI

第IV項 第XI章PL 13, 361A
1

Si quis non dixerit Filium natum de Patre, id est de divina substantia ipsius, anathema sit.

PL 13, 361A

もし誰かが、子は父から、すなわち父の神的な実体から生まれたと言わないなら、その者は破門されよ。

Documentum IV, Caput XII

第IV項 第XII章PL 13, 361A
1

Si quis non dixerit Verbum Domini Filium Dei Deum, sicut Deum Patrem ejus, et omnia posse, et omnia nosse et Patri aequalem, anathema sit.

PL 13, 361A

もし誰かが、主の言葉である神の子は、その父なる神と同じく神であり、すべてをなしえ、すべてを知り、父と等しいと言わないなら、その者は破門されよ。

Documentum IV, Caput XIII

第IV項 第XIII章PL 13, 361A
1

Si quis dixerit, quod in carne constitutus filius Dei, cum esset in terra, in coelis cum Patre non erat, anathema sit.

PL 13, 361A

もし誰かが、神の子は、肉をまとって地上にいたとき、天において父とともにいなかったと言うなら、その者は破門されよ。

Documentum IV, Caput XIV

第IV項 第XIV章PL 13, 362A
1

Si quis dixerit quod in passione crucis dolorem sustinebat Filius Dei Deus, et non caro cum anima, qua induerat formam servi, quam sibi acceperat, sicut ait Scriptura, anathema sit.

PL 13, 362A

もし誰かが、十字架の受難において苦痛に耐えたのは神である神の子であって、聖書が言うとおり、〔子が〕それによって僕の姿をまとい、自らのために受けた肉と魂ではなかったと言うなら、その者は破門されよ。

Documentum IV, Caput XV

第IV項 第XV章PL 13, 362A
1

Si quis non dixerit quod in carne, quam assumpsit, sedet ad dexteram Patris, in qua venturus est judicare vivos et mortuos, anathema sit.

PL 13, 362A

もし誰かが、子は、自ら取った肉において父の右に座しており、その肉において生きている者と死んだ者を裁くために来ると言わないなら、その者は破門されよ。

Documentum IV, Caput XVI

第IV項 第XVI章PL 13, 362A
1

Si quis non dixerit Spiritum sanctum de Patre esse vere, ac proprie, sicut Filius de divina substantia, et Deum verum, anathema sit.

PL 13, 362A

もし誰かが、聖なる霊は、子が神的な実体から〔出る〕のと同じく、父から真に、固有の仕方で出ており、真の神であると言わないなら、その者は破門されよ。

Documentum IV, Caput XVII

第IV項 第XVII章PL 13, 362A
1

Si quis non dixerit omnia posse Spiritum sanctum, omnia nosse, et ubique esse, sicut Filium et Patrem, anathema sit.

PL 13, 362A

もし誰かが、聖なる霊は、子や父と同じく、すべてをなしえ、すべてを知り、どこにでもいると言わないなら、その者は破門されよ。

Documentum IV, Caput XVIII

第IV項 第XVIII章PL 13, 363A
1

Si quis dixerit Spiritum sanctum facturam, aut per Filium factum, anathema sit.

PL 13, 363A

もし誰かが、聖なる霊は造られたもの、あるいは子を通して造られたものであると言うなら、その者は破門されよ。

Documentum IV, Caput XIX

第IV項 第XIX章PL 13, 363A
1

Si quis non dixerit omnia per Filium et Spiritum sanctum Patrem, fecisse, id est visibilia, invisibilia, anathema sit.

PL 13, 363A

もし誰かが、父は子と聖なる霊を通して、すべてを、すなわち見えるものも見えないものも造ったと言わないなら、その者は破門されよ〔底本の語順は「per Filium et Spiritum sanctum Patrem, fecisse」で乱れている。「父が子と聖なる霊を通して造った」と取った〕。

Documentum IV, Caput XX

第IV項 第XX章PL 13, 363A
1

Si quis non dixerit Patris, et Filii, et Spiritus sancti unam divinitatem, potestatem, majestatem, potentiam, unam gloriam, dominationem, unum regnum, atque unam voluntatem et veritatem, anathema sit.

PL 13, 363A

もし誰かが、父と子と聖なる霊に、一つの神性、権力、威厳、能力、一つの栄光、支配、一つの王国、そして一つの意志と真理があると言わないなら、その者は破門されよ。

Documentum IV, Caput XXI

第IV項 第XXI章PL 13, 363A
1

Si quis tres personas non dixerit veras Patris, et Filii, et Spiritus sancti, aequales, semper viventes, omnia continentes visibilia, et invisibilia, omnia potentes, omnia judicantes, omnia vivificantes, omnia facientes, omnia quae sunt salvanda, salvantes, anathema sit.

PL 13, 363A

もし誰かが、父と子と聖なる霊の三つのペルソナが、真実であり、等しく、常に生き、見えるものも見えないものもすべてを保ち、すべてをなしえ、すべてを裁き、すべてを生かし、すべてをなし、救われるべきものすべてを救うと言わないなら、その者は破門されよ。

Documentum IV, Caput XXII

第IV項 第XXII章PL 13, 363B
1

Si quis non dixerit adorandum Spiritum sanctum ab omni creatura, sicut Filium, et Patrem, anathema sit.

PL 13, 363B

もし誰かが、聖なる霊は、子や父と同じく、すべての被造物から礼拝されるべきであると言わないなら、その者は破門されよ。

Documentum IV, Caput XXIII

第IV項 第XXIII章PL 13, 363B
1

Si quis de Patre et Filio bene senserit, de Spiritu autem sancto non recte habuerit, haereticus est: quod omnes haeretici de Filio Dei, et Spiritu sancto male sentientes, in perfidia Judaeorum et Gentilium inveniuntur.

PL 13, 363B

もし誰かが、父と子についてはよく考えながら、聖なる霊については正しく考えないなら、その者は異端者である。神の子と聖なる霊について悪く考える異端者は皆、ユダヤ人と異邦人の不信のうちに見いだされるからである。

Documentum IV, Caput XXIV

第IV項 第XXIV章PL 13, 364A
1

Quod si quis patiatur, Deum Patrem dicens, et Deum Filium ejus, et Deum Spiritum sanctum, Deos dici, et non Deum propter unam divinitatem et potentiam, quam credimus esse, et scimus, Patris, et Filii, et Spiritus sancti: Deum, subtrahens autem Filium, aut Spiritum sanctum, ita solum existimet esse Deum Patrem, dici, aut credi unum Deum: anathema sit.

PL 13, 364A

もし誰かが、父なる神と、その子なる神と、聖なる霊なる神を言いながら、〔彼らが〕神々と呼ばれることを容認し、父と子と聖なる霊の、我々が信じ、また知る一つの神性と能力のゆえに、〔一人の〕神と呼ばれることを容れず、あるいは、子や聖なる霊を除いて、父なる神のみが神であると考え、唯一の神と呼ばれ、また信じられるとするなら、その者は破門されよ〔句読が乱れ、「Deum」の係りが定かでない。「神々と呼ばれることを容認し、一人の神と呼ばれることを容れない」と取った〕。

2

Nomen namque deorum, et angelis, et sanctis omnibus a Deo est impositum, et donatum; de Patre autem, et Filio, et Spiritu sancto, propter unam aequalem divinitatem, non nomen deorum, sed Dei nobis ostenditur, atque indicatur: ut credamus, quia in Patre, et Filio, et Spiritu sancto solum baptizamur, et non in archangelorum nominibus, aut angelorum, quomodo Haeretici, aut Judaei, aut etiam Gentiles dementes faciunt.

PL 13, 364A

神々という名は、天使にもすべての聖なる者たちにも、神によって与えられ、授けられたものである。しかし、父と子と聖なる霊については、等しい一つの神性のゆえに、神々という名ではなく、神という名が我々に示され、指し示されている。それは、我々が、父と子と聖なる霊においてのみ洗礼を受け、異端者、ユダヤ人、あるいは狂った異邦人さえもが行うように、大天使や天使の名において〔洗礼を受ける〕のではないと信じるためである。

3

Haec ergo est salus Christianorum, ut credentes Trinitati, id est Patri, et Filio, et Spiritui sancto, in ea veram solamque unam divinitatem, et potentiam ac majestatem et substantiam eamdem sine dubio credamus, ut aeternam attingere mereamur ad vitam.

PL 13, 364B

それゆえ、これがキリスト教徒の救いである。三位一体、すなわち父と子と聖なる霊を信じる我々が、その中に、真実で唯一の神性と、同じ能力、威厳、実体を、疑いなく信じ、永遠の生命に到達するにふさわしい者とされるためである。

Documentum V

第V項PL 13, 364B
1

Dilectissimis Fratribus Acholio Eurydico, Severo, Uranio, Philippo et Johanni Damasus. Decursis litteris dilectionis vestrae, fratres charissimi, satis sum contristatus; eo tempore, quo Deo praestante haeretici iverant abjecti, nescio quos ex Aegypto venientes in postulatione contra regulam ecclesiasticae disciplinae alienum a nostra professione in Constantinopolitana civitate Cynicum ad sacerdotium vocare voluisse.

PL 13, 364B

いとも愛する兄弟たち、アコリオス、エウリュディクス、セウェルス、ウラニウス、ピリッポス、ヨハンネスへ、ダマスス。諸君の愛の書簡を読み通して、いとも愛する兄弟たちよ、私は大いに悲しんだ。神の助けによって異端者たちが退けられ去っていたそのとき、エジプトから来た何者とも知れぬ者たちが、請願において、教会の規律の規範に反し、我々の宣言とは無縁のキュニコス派の者を、コンスタンティノポリスの都市で司教職に招こうとしたというのである。

2

Qui igitur is fuerit ardor animi, quam foeda praesumptio, scire non possumus. Hinc apparet, inquietos homines, cum multa praesumunt, quid agere debeant ignorare. Non legerant Apostolum scribentem: Vir autem si comam nutriat, ignominia est illi.

PL 13, 364B

このような熱情がどれほどのものであり、いかに醜い思い込みであったかは、我々には知りようがない。ここから、落ち着きのない人々は、多くのことを思い込みながら、何をなすべきかを知らないことが明らかになる。彼らは、使徒がこう書いているのを読んでいなかった。「男が髪を伸ばすなら、それは彼にとって恥である」。

3

Nesciebant philosophorum habitum non convenire incessui christiano. Non audierant monentem Apostolum, ne per philosophiam et inanem seductionem, quam diu crediderant, spoliarentur sanae fidei indumento.

PL 13, 365B

彼らは、哲学者の装いがキリスト教徒の歩みにふさわしくないことを知らなかった。また、使徒が、哲学と空しい惑わしによって、彼らが長く信じてきた健全な信仰の衣を奪われてはならないと戒めるのを、彼らは聞いていなかった〔「quam diu crediderant」の係りは定かでない。quam を信仰を受ける関係代名詞と取って「長く信じてきた」と訳した。「信じていたあいだ」とも読める〕。

4

Quanta igitur haec festinatio fuerit nescio, ut cum Christianis hic habitus displiceret, tam insolenter totum quod non decuerat ageretur?

PL 13, 366A

いかに性急なことであったか、私にはわからない。キリスト教徒にはこの装いが好まれなかったのに、ふさわしからぬことのすべてが、これほど傲慢に行われたとは。

5

Sed quid aliud facere debuit improbitas hominum levissimorum, quam ut expulsi Ecclesia, intra parietes alienos ambientem, quantum intelligi datur, inquietum hominem ordinarent?

PL 13, 366A

しかし、最も軽薄な者たちの不義は、教会から追い出された後に、他人の壁の内側で、司教職を熱望する、落ち着きのない男を――理解しうるかぎりでは――叙階するよりほかに、何をなすべきであったというのか。

6

Sed haec inimici intelliguntur esse commenta, qui haereticis subministrat materiam detrahendi. Impletum est, quod Evangelicus sermo dixerat: Omnis, inquit, plantatio, quod non plantaverit pater meus coelestis, eradicabitur.

PL 13, 366A

しかし、これらは、異端者たちに中傷の材料を提供する敵の、でっち上げであると解される。福音の言葉が言ったことが成就したのである。「すべて」と〔福音は〕言う、「わが天の父が植えなかった植物は、根こそぎにされる」。

7

Hoc est, quod saepe dilectionem vestram commonui, ne fieret aliquid inconsiderate. Nescit sinceritas vestra, quod in saecularibus bellis ibi major cura militum excubat, ubi hostis insistit?

PL 13, 366A

このことについて、私は諸君の愛にしばしば注意を促した。何事も考えなしに行われることのないように、と。諸君の誠実さは、世俗の戦いにおいては、敵が迫るところにこそ、兵士たちのより強い警戒が置かれることを知らないのか。

8

Si ergo nobis episcopalibus armis semper est resistendum, debemus sollicite agere, ne, quod Deus prohibeat, gregem Christi lupis rapacibus relinquamus. Philosophia sapientiae saecularis amica, est inimica fidei, venenum quoddam spei, bellum gravissimum charitatis.

PL 13, 366A

それゆえ、我々は常に司教の武器をもって抵抗せねばならないのだから、――そのようなことは神が許さぬように――キリストの群れを略奪する狼どもに残すことのないよう、慎重に行動せねばならない。世俗の知恵の友である哲学は、信仰の敵であり、希望にとってのいわば毒であり、愛にとってのいとも重い戦いである。

9

Qui ergo consensus templo Dei, et idolis? Quae participatio Christo, et Belial? Sed fortasse dicturi sunt aliqui: Christianus erat.

PL 13, 366B

「神の神殿と偶像とのあいだに、どんな一致があるのか。キリストとベリアルとのあいだに、どんな交わりがあるのか」。しかし、おそらく、言い出す者もあろう。「あの者はキリスト教徒であった」と。

10

Huic homini, qui in habitu idoli incedit, numquam adscribendum nomen est Christiani: quia fieri non potest, ut qui hinc placere gentibus desiderat, ullum nobiscum consortium integrae fidei possit habere.

PL 13, 367A

偶像の装いで歩み回るこの男には、決してキリスト教徒という名を帰してはならない。このことによって異邦人に気に入られることを望む者が、我々と、全き信仰の交わりを少しでも持ちうることは、ありえないからである。

11

Non immerito autem, qui ex Aegypto venerant, notati ab omnibus discesserunt, errorem suum condemnantes: ut amputatis ejus postea capillis, qui non recte fuerat ordinatus, et jacturam capitis sustineret, et quod ambierat esse non possit.

PL 13, 367A

エジプトから来た者たちが、すべての者から非難されて、自らの誤りを断罪しつつ去ったのも、故なきことではない。その結果、正しく叙階されなかったその者は、のちに髪を切り落とされ、頭に損失を被り、熱望したものになることもできなくなったのである。

12

Recte igitur factum est, ut id quod male coeptum erat, auctoritate publica destrueretur. De caetero commoneo sanctitatem vestram, ut quia cognovi dispositum esse Constantinopoli concilium fieri debere, sinceritas vestra det operam, quemmadmodum praedictae civitatis episcopus eligatur, qui nullam habeat reprehensionem: ut Deo propitio cum integra pax catholicorum sacerdotum fuerit confirmata, nullae deinceps dissensiones in Ecclesia oriantur: ut praestante Deo, quod jam dudum optavimus, cum Catholicis sacerdotibus possit pax perpetua perdurare.

PL 13, 367A

それゆえ、悪く始められたことが、公の権威によって打ち壊されたのは、正しいことであった。なお、諸君の聖性に注意を促す。コンスタンティノポリスで教会会議が開かれることが取り決められたと私は知ったので、諸君の誠実さは、前述の都市の司教が、非の打ちどころのない者として選ばれるよう努めてほしい。それは、神の恵みにより公同の司教たちの完全な平和が確立されたなら、その後は教会に何の分裂も起こらず、神の助けによって、我々がとうから望んでいたこと、すなわち公同の司教たちとの恒久の平和が、続きうるようにするためである。

13

Illud praeterea commoneo dilectionem vestram, ne patiamini aliquem contra statuta majorum nostrorum de civitate alia ad aliam transduci, et deserere plebem sibi commissam: et ad alium populum per ambitionem transire.

PL 13, 368A

さらに、諸君の愛にこのことを注意する。我々の先人たちの定めに反して、誰かが一つの都市から別の都市へ移され、自分に委ねられた民を捨てて、野心によって別の民のもとへ移ることを、容認してはならない。

14

Tunc enim contentiones oriuntur, tunc schismata graviora accipiunt; cum et illi qui amiserint sacerdotem, sine dolore animi esse non possunt, et illi qui alterius civitatis acceperint episcopum, etiamsi gaudeant, invidiosum sibi intelligunt fore, sub alieno se agere sacerdote.

PL 13, 369A

そのときにこそ争いが生じ、そのときにこそ分派はいっそう重いものとなる。司教を失った者たちは、心の痛みなしにはいられず、また、別の都市の司教を迎えた者たちも、喜ぶとしても、他人の司教のもとで過ごすことが自分たちにとって妬みを招くものになると悟るからである。

Documentum VI

第VI項PL 13, 369A
1

Dilectissimo fratri Acholio Damasus. Ad meritum filii mei Rustici addi aliquid amplius non potest, domine frater honorabilis.

PL 13, 369A

いとも愛する兄弟アコリオスへ、ダマスス。我が子ルスティクスの功に、これ以上付け加えうるものは何もない、尊敬すべき兄弟君よ〔「domine」は敬称の呼びかけ〕。

2

Hic enim cum habeat praerogativam officii sui, quod Silentiarius sit filii nostri Gratiani augusti, huc accedit, quod gratiam Dei Romae consecutus est, ita ut vellet munitus ad illas partes missus venire.

PL 13, 369B

というのも、彼は、我々の子である皇帝グラティアヌスの宮廷の静粛官〔silentiarius。宮廷の静粛を司る役〕という職の特権を持つうえに、さらに、ローマで神の恩寵を得たので、守りを備えて、あの地方へ遣わされて来ることを望んだほどだからである。

3

Hunc ergo in omnibus honorificentiae tuae commodo, quasi proprium pignus suscipere digneris: ut Deo propitio in peregrinatione constitutus intelligat se a consacerdotibus Dei et diligi et honorari.

PL 13, 370A

それゆえ、私は彼をすべてにおいてあなたの尊さに委ねる〔commodo を動詞「委ねる」と取った〕。彼をいわば自分の愛し子のように受け入れてほしい。それは、神の恵みにより、旅の身にあっても、神における同僚の司教たちから愛され、尊ばれていると、彼が知るためである。

4

Ad litteras sanctitatis tuae plene rescripsi, non mihi placuisse quod nescio quem Maximum ex Aegypto venientes comatum, vel maxime cujus habitus, juxta Apostolum, ignominiosus esset, Constantinopoli episcopum ordinare voluissent.

PL 13, 370A

あなたの聖なる書簡には十分に返答した。エジプトから来た者たちが、何者とも知れぬマクシモス――髪を伸ばし、とりわけその装いが、使徒によれば恥であるような者――を、コンスタンティノポリスの司教に叙階しようとしたことは、私の気に入らなかった、と。

5

Rectius igitur fecerit sanctitas tua, si dederit operam ut de caetero catholicus constituatur, cum quo nobis, Deo propitio, possit pax perpetua perdurare.

PL 13, 370A

それゆえ、あなたの聖性が、今後は公同の者が〔司教として〕立てられるよう努めるなら、いっそう正しいことをしたことになろう。その者となら、神の恵みにより、我々のあいだに恒久の平和が続きうるからである。

Documentum VII

第VII項PL 13, 370B
1

[0369] Quod vestra charitas debitam sedi apostolicae reverentiam tribuit, filii honoratissimi, vobis ipsis quoque maximo sane honori est.

PL 13, 370B

諸君の愛が、使徒の座に当然の敬意を捧げていることは、いとも尊ぶべき子らよ、諸君自身にとっても大きな名誉である。

2

Nam tametsi sancta Ecclesia, in qua sanctus Apostolus sedens nos docuit quo pacto illius gubernacula, quae suscepimus, tractanda sint, nobis primae partes deferuntur: tamen confitemur, nos illo dignitatis gradu longe inferiores esse.

PL 13, 372B

というのも、聖なる教会――聖なる使徒がそこに座して、我々が引き受けたその舵をどのように扱うべきかを教えた教会――において、最初の役割が我々に与えられているとはいえ、我々はその品位の段階よりはるかに劣っていると告白するからである。

3

Verum ob hanc causam omnibus modis laboramus, uti ad gloriam beatitudinis ejus, si qua ratione possimus, tandem aliquando perveniamus.

PL 13, 372B

しかし、この理由のために、我々はあらゆる仕方で努めている。何らかの方法で可能であれば、ついにはいつか、その〔使徒の〕至福の栄光に達することができるように。

4

Sciatis velim, fratres, nos Timotheum illum profanum, Apollinaris haeretici discipulum, cum impio suo dogmate jampridem abdicasse; et ob eam causam credimus, reliquias ejus nihil in posterum momenti habituras.

PL 13, 372B

兄弟たちよ、我々が、あの瀆聖の者ティモテオス、異端者アポリナリオスの弟子を、その不敬な教説とともに、とうに放逐したことを、諸君に知ってほしい。それゆえ、彼の残党も、今後は何の重みも持たなくなると我々は信じる。

5

Quod si antiquus ille serpens, semel atque iterum ictus, ad suam ipsius poenam augendam revixerit, et extra Ecclesiam ejectus, nonnullos etiamnum fideles suis mortiferis venenis, quibus eos tentare aggreditur, ad exitium trahere non cesset, vos hanc ejus astutiam velut pestem quamdam declinate, et recordamini sedulo tum fidei ab apostolis traditae, tum hujus vel maxime quae est a sanctis Patribus in concilio Nicaeno scriptis prodita: inque ea gradum firme defigentes, immobiles perstate: et ne posthac sustinete, ut vel clerici vestri, vel laici inanes sermones, quaestionesque obscuras audiant.

PL 13, 372B

しかし、もし、あの古い蛇が、一度ならず打たれながら、自らの罰を増すために生き返り、教会の外に投げ出されてもなお、なにがしかの信徒たちを、彼らを誘惑しようと企てる己の致命の毒によって、滅びへ引き込むことをやめないなら、諸君はその狡知を、いわば疫病のように避けよ。そして、使徒たちから伝えられた信仰を、とりわけ、聖なる教父たちがニカイアの教会会議で書き記して伝えたこの信仰を、熱心に思い起こせ。その信仰に足場を固く据えて、動かずに立ち続けよ。今後、諸君の聖職者であれ平信徒であれ、空しい言説や不明瞭な論議を聞くことを、許してはならない。

6

Jam non semel formulam edidimus, ut qui se christianum profiteatur, illud teneat, quod ab apostolis traditum est; quippe divinitus Paulus sic loquitur: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit.

PL 13, 372B

すでに一度ならず、我々は定式を示した。キリスト教徒を自認する者は、使徒たちから伝えられたものを保たねばならない、と。パウロが神的な霊感によってこう語るとおりである。「もし誰かが、汝らが受けたものに反することを、汝らに福音として告げるなら、その者は破門されよ」。

7

Nam Christus Filius Dei, Dominus noster, generi humano per passionem suam plenissimam salutem reddidit, ut totum hominem peccatis implicatum ab omni peccato liberaret.

PL 13, 372B

実に、神の子、我々の主キリストは、その受難によって人類に完全な救いを返し、罪にからめとられた人を全体として、すべての罪から解放した。

8

Hunc si quis aut imperfectam humanitatem, aut imperfectam divinitatem habuisse dixerit, spiritu diaboli completus, se filium gehennae ostendit.

PL 13, 372B

彼に、不完全な人性、あるいは不完全な神性があったと言う者は誰であれ、悪魔の霊に満たされて、自らがゲヘナの子であることを示す。

9

Itaque quid est, cur abdicationem Timothei a me rursus requiratis, qui etiam hic judicio sedis apostolicae, Petro quoque episcopo Alexandriae praesente, abdicatus est una cum magistro suo Apollinare, qui item in die judicii debitas poenas et supplicia persolvet.

PL 13, 372B

それゆえ、ティモテオスの放逐を、諸君がなぜ私に再び求めるのか。彼は、この地でも、アレクサンドリアの司教ペトロも居合わせるなか、使徒の座の判断によって、その師アポリナリオスとともに放逐されたのである。アポリナリオスもまた、裁きの日に、当然の罰と刑罰を支払うであろう。

10

Quod si ille, qui veram spem in Christum una cum fidei confessione mutarit, velut spem quamdam salutis retinens, alios quosdam, qui sunt leviores, ad suam perducat sententiam; sciant illi, se propterea cum eo similiter perituros, quod animum aliquando induxerint Ecclesiae canoni repugnare. Deus vos, filii honoratissimi, servet incolumes.

PL 13, 372B

しかし、キリストへの真の希望を、信仰の告白とともに変えてしまったあの者が、いわば救いの何らかの希望を保っているかのように、より軽薄な何人かを自分の見解に引き込むとしても、その者たちは、教会の規範に逆らおうと一度でも心に決めたがゆえに、彼とともに同じように滅びることを知るがよい。いとも尊ぶべき子らよ、神が諸君を無事に守るように。

Documentum VIII

第VIII項PL 13, 372B
1

Dilectissimo filio Hieronymo Damasus episcopus in Domino salutem. Commentaria cum legerem Graeco Latinoque sermone in Evangeliorum interpretatione a nostris, id est orthodoxis viris, olim ac nuper scripta de eo quod legitur: Hosanna filio David; non solum diversa, sed etiam contraria sibimet proferunt.

PL 13, 372B

いとも愛する子ヒエロニュムスへ、司教ダマスス、主における挨拶を。福音書の解釈において、我々の者たち、すなわち正統の人々によって、ギリシア語とラテン語で、昔にも最近にも書かれた注解書を、「ダビデの子にホサンナ」と読まれることについて読んだところ、それらは互いに、異なるだけでなく、反対のことまで述べている。

2

Dilectionis tuae est, ut ardenti illo strenuitatis ingenio, abscisis opinionibus, ambiguitatibusque supplosis, quid se habeat apud Hebraeos, vivo sensu scribas ut et de hoc sicut et de multis, tibi curae nostrae in Christo Jesu gratias referant.

PL 13, 372B

ヘブライ人のもとではそれがどうなっているかを、燃えるような勤勉の才をもって、諸説を切り捨て、曖昧さを踏みつぶして、生き生きとした理解で書き記すことは、汝の愛が果たすべきことである。そうすれば、この件についても、他の多くの件についてと同様に、キリスト・イエスにおいて我々が配慮する者たちが〔「curae nostrae」を主格複数と取り、「我々の配慮のもとにある者たち」と解した〕、汝に感謝を返すであろう。

Documentum IX, Prooemium

第IX項 冒頭PL 13, 372B
1

Dilectissimo filio Hieronymo Damasus. Dormientem te, et longo jam tempore legentem potius, quam scribentem, quaestiunculis ad te missis excitare disposui: non quo et legere non debeas; hoc enim veluti quotidiano cibo alitur et pinguescit oratio: sed quod lectionis fructus sit iste, si scribas.

PL 13, 372B

いとも愛する子ヒエロニュムスへ、ダマスス。汝が眠っており、すでに長い間、書くよりもむしろ読んでばかりいるので、汝に送った小さな問いによって、汝を目覚めさせようと私は決めた。汝が読むべきでないというのではない。毎日の食物のように、これによって言論は養われ、肥えるからである。しかし、書くなら、それが読書の実りとなるのである。

2

Itaque quoniam et heri tabellario ad me remisso, nullas te jam epistolas habere dixisti, exceptis his, quas aliquando in heremo dictaveras, quasque tota aviditate legi atque descripsi; et ultro pollicitus es te furtivis noctium operis aliquas, si vellem, posse dictare; libenter accipio ab offerente, quod rogare volueram, etiam si negasses.

PL 13, 372B

それゆえ、昨日も使者を私のもとへ送り返したとき、汝は、かつて荒れ野で口述したもの、私が全き熱心さで読み、書き写したもののほかには、もう手紙を持っていないと言った。また、進んで、私が望むなら、夜の盗んだ時間の仕事でいくつか口述できると約束した。私は、たとえ汝が断っていても願おうとしていたことを、申し出た者から喜んで受け取る。

3

Neque vero ullam puto digniorem disputationis nostrae confabulationem fore, quam si de Scripturis sermocinemur inter nos; id est, ut ego interrogem, tu respondeas. Qua vita nihil puto in hac luce jucundius; quo animae pabulo omnia mella superantur.

PL 13, 372C

実際、聖典について互いに語り合うこと、すなわち私が尋ね汝が答えること以上に、我々の議論にふさわしい語らいはないと私は思う。この世で、この生活ほど楽しいものはないと私は思う。魂の糧として、これはすべての蜜に勝る。

4

Quam dulcia, inquit Propheta, gutturi meo eloquia tua, super mel ori meo. Nam cum idcirco, ut ait praecipuus orator, homines a bestiis differamus, quod loqui possumus: qua laude dignus est, qui in ea re caeteros superat, in qua homines bestias antecellunt?

PL 13, 372C

「汝の言葉は、わが喉にいかに甘いことか、わが口には蜜にもまさる」と預言者は言う。優れた弁論家が言うように、我々が言葉を語ることができるがゆえに人間は獣と異なるのだとすれば、人間が獣にまさるそのことにおいて他の者にまさる者は、いかなる賞賛に値することか。

5

Accingere igitur, et mihi quae subjecta sunt dissere, servans utrobique moderamen, ut nec proposita solutionem desiderent, nec epistola brevitatem.

PL 13, 372D

それゆえ、身を引き締めて、下に添えたことを私に論じてほしい。どちらの面でも節度を守り、提示された問いが解決を欠くことも、書簡が簡潔さを欠くこともないようにせよ。

6

Fateor quippe tibi, eos quos mihi jam pridem Lactantii dederas libros, ideo non libenter lego, quia et plurimae epistolae hujus usque ad mille spatia versuum tenduntur, et raro de nostro dogmate disputant: quo fit, ut et legenti fastidium generet longitudo; et si qua brevia sunt, scholasticis magis sint apta, quam nobis, de metris, et regionum situ et philosophis disputantia.

PL 13, 372D

実のところ、汝がかつて私にくれたラクタンティウスの書を、私が喜んで読まないのは、その書簡の多くが千行に及ぶほど長く、我々の教義についてはまれにしか論じていないからだと、汝に打ち明ける。そのため、長さは読む者に倦怠を生み、短いものがあっても、韻律や地方の位置や哲学者について論じるものなので、我々よりも学究の徒に適している。

Documentum IX, Caput I

第IX項 第I章PL 13, 373A
1

Quid sibi vult quod in Genesi scriptum est: Omnis qui occiderit Cain, septem vindictas exsolvet?

PL 13, 373A

創世記に書かれている「カインを殺す者は誰でも、七つの報復を支払う」とは、何を意味するのか。

Documentum IX, Caput II

第IX項 第II章PL 13, 373A
1

Si omnia Deus fecit bona valde, quare Noe de mundis et immundis animalibus praecepit, cum immundum nihil bonum esse possit? et in Novo Testamento, post visionem, quae Petro fuerat ostensa dicenti: Absit Domine a me, quoniam commune et immundum numquam introivit in os meum, vox de coelo responderit: Quod Deus mundavit, tu commune ne dixeris?

PL 13, 373A

神がすべてを非常に善いものとして造ったのなら、なぜノアに清い動物と汚れた動物について命じたのか。汚れたものは何ひとつ善でありえないのに。また、新約聖書において、ペトロに幻が示されたあと、ペトロが「主よ、断じて。私の口には、俗なものや汚れたものがいまだかつて入ったことはない」と言ったのに対し、天からの声が「神が清めたものを、汝は俗なものと言うな」と答えたのはなぜか。

Documentum IX, Caput III

第IX項 第III章PL 13, 373B
1

Cur Deus loquitur ad Abraham, quod quarta progenie filii Israel essent de Aegypto reversuri, et postea Moyses scribit: Quinta autem progenie exierunt filii Israel de terra Aegypti? quod utique nisi exponatur, videtur esse contrarium.

PL 13, 373B

なぜ神はアブラハムに、第四の世代にイスラエルの子らがエジプトから帰ると語り、のちにモーセは「イスラエルの子らは、エジプトの地から第五の世代で出た」と書くのか。これは、説明されないかぎり、当然ながら矛盾していると見える。

Documentum IX, Caput IV

第IX項 第IV章PL 13, 373B
1

Cur Abraham fidei suae signum in circumcisione suscepit?

PL 13, 373B

なぜアブラハムは、自らの信仰のしるしを割礼において受けたのか。

Documentum IX, Caput V

第IX項 第V章PL 13, 373B
1

Cur Isaac, vir justus et Deo charus, non illi cui voluit, sed cui noluit deceptus errore benedixit?

PL 13, 373B

なぜイサクは、義人であり神に愛された者でありながら、望んだ者にではなく、望まなかった者に、誤りに欺かれて祝福を与えたのか。

Documentum X

第X項PL 13, 373B
1

Dictum est: Prius agendum est de Spiritu septiformi, qui in Christo requiescit. Spiritus sapientiae: Christus Dei virtus et Dei sapientia. Spiritus intellectus: Intellectum dabo tibi, et instruam te in via, qua ingredieris.

PL 13, 373B

次のように言われた。まず、キリストのうちに憩う七つの形の霊について論じなければならない。知恵の霊――キリストは神の力、神の知恵である。理解の霊――「私は汝に理解を与え、汝の歩む道で汝を教えよう」。

2

Spiritus consilii: et vocabitur nomen ejus magni consilii angelus. Spiritus virtutis, ut supra dictum est: Christus Dei virtus et Dei sapientia. Spiritus scientiae, propter eminentiam scientiae Jesu Christi, ut ait Apostolus.

PL 13, 373C

助言の霊――「その名は、大いなる助言の天使と呼ばれる」。力の霊――上に述べたとおり、キリストは神の力、神の知恵である。知識の霊――使徒が言うとおり、イエス・キリストの知識の卓越のゆえに。

3

Spiritus veritatis: Ego vita, et veritas. Spiritus timoris: Initium sapientiae timor Domini. Multiformis autem nominum Christi dispensatio est.

PL 13, 373C

真理の霊――「私は命であり、真理である」。畏れの霊――「知恵の初めは、主への畏れである」。キリストの名の配分は、多様な形をとるのである。

4

Dominus, quia Christus; Verbum, quia Dei Filius, quia unigenitus ex Patre; homo, quia natus ex Virgine; sacerdos, quia se obtulit holocaustum; pastor quia custos; vermis, quia resurrexit; mons, quia fortis; via, quia rectus per ipsum ingressus in vitam; agnus, quia passus; lapis angularis, quia instructio; magister, quia ostensor vitae; sol. quia illuminator; verus, quia a Patre; vita, quia creator; panis, quia caro; Samaritanus, quia custos et misericors; Christus, quia unctus; Jesus, quia salvator; Deus, quia ex Deo; angelus, quia nuntius; sponsus, quia mediator; vitis, quia sanguine ejus redempti sumus; leo, quia rex; petra, quia firmamentum; flos, quia electus; propheta, quia futura revelat.

PL 13, 373C

主――キリストであるがゆえに。言葉――神の子であり、父から出た独り子であるがゆえに。人――おとめから生まれたがゆえに。祭司――自らを焼き尽くす供え物として捧げたがゆえに。牧者――守る者であるがゆえに。虫――よみがえったがゆえに。山――強いがゆえに。道――彼を通って、命への正しい入り口があるがゆえに。小羊――苦しみを受けたがゆえに。隅の石――教え導くがゆえに。師――命を示す者であるがゆえに。太陽――照らす者であるがゆえに。真の者――父から出たがゆえに。命――創造者であるがゆえに。パン――肉であるがゆえに。サマリア人――守り、憐れむがゆえに。キリスト――油を注がれたがゆえに。イエス――救い主であるがゆえに。神――神から出たがゆえに。天使――使者であるがゆえに。花婿――仲介者であるがゆえに。ぶどうの木――その血によって我々が贖われたがゆえに。獅子――王であるがゆえに。岩――土台であるがゆえに。花――選ばれたがゆえに。預言者――未来のことを啓示するがゆえに。

5

Spiritus enim sanctus non est Patris tantummodo, aut Filii tantummodo Spiritus; sed Patris et Filii Spiritus: scriptum est enim: Si quis dilexerit mundum, non est spiritus Patris in illo. Item scriptum est: qui autem spiritum Christi non habet, hic non est ejus.

PL 13, 374A

というのも、聖なる霊は、父だけの霊でも、子だけの霊でもなく、父と子の霊だからである。実際、こう書かれている。「誰かが世を愛するなら、父の霊はその者のうちにない」。また、こう書かれている。「キリストの霊を持たない者は、キリストのものではない」。

6

Nominato itaque Patre et Filio, intelligitur Spiritus sanctus: de quo ipse Filius in Evangelio dicit: quia Spiritus sanctus a Patre procedit; et de meo accipiet et annuntiabit vobis.

PL 13, 374A

それゆえ、父と子が名指されるとき、聖なる霊が理解される。これについて子自身が福音書でこう言う。「聖なる霊は父から出る。そして、私のものから受けて、汝らに告げる」。

Documentum XI

第XI項PL 13, 374B
1

Post has omnes propheticas, et evangelicas, et apostolicas, quas superius deprompsimus Scripturas, quibus Ecclesia catholica per gratiam Dei fundata est, etiam intimandum putavimus, quod quamvis per orbem catholicae diffusae Ecclesiae, quasi unus thalamus Christi sit, sancta tamen Romana Ecclesia nonnullis synodicis constitutis, caeteris Ecclesiis praelata est: sed et evangelica voce Domini Salvatoris nostri primatum obtinuit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni coelorum; et quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelo.

PL 13, 374B

公同の教会が神の恩寵によってその上に築かれた、預言の、福音の、使徒の聖典のこれらすべてを、先に我々が提示したのちに、さらに次のことも知らせるべきだと我々は考えた。世界中に広がった公同の教会は、いわばキリストのただ一つの婚礼の部屋であるが、それでも聖なるローマの教会は、いくつかの教会会議の定めによって、ほかの諸教会に優先させられた。しかもそれにとどまらず、我々の主にして救い主の福音の声によって、首位を得たのである。「汝はペトロである。私はこの岩の上に私の教会を建てる。冥界の門もこれに打ち勝たない。また私は汝に天の王国の鍵を与える。汝が地上で縛るものは何であれ、天でも縛られており、汝が地上で解くものは何であれ、天でも解かれている」。

2

Addita etiam est societas beatissimi Pauli apostoli, vasis electionis, qui non diverso, sicuti haeretici garriunt, sed uno tempore, uno, eodemque die, gloriosa morte cum Petro in urbe Roma sub Caesare Nerone agonizans, coronatus est: et pariter supradictam Romanam Ecclesiam Christo Domino consecrarunt, aliisque omnibus universo mundo sua praesentia, et venerando triumpho praetulerunt.

PL 13, 374C

さらに、選びの器である、いとも祝福された使徒パウロとの結びつきが加えられた。パウロは、異端者たちが囀るように別々の時にではなく、同じ一つの時、同じ一日に、皇帝ネロのもとのローマ市で、栄光ある死によってペトロとともに闘い、冠を受けた。そして二人は、ともに前述のローマの教会を主キリストに奉献し、自らの臨在と尊ぶべき凱旋によって、全世界のほかのすべての教会に先んじさせた。

3

Est ergo prima Petri apostoli sedes Romana Ecclesia, non habens maculam, neque rugam, neque aliud hujusmodi.

PL 13, 374C

それゆえ、使徒ペトロの第一の座はローマの教会であり、しみもしわも、そのたぐいのものも持たない。

4

Secunda autem sedes apud Alexandriam, beati Petri nomine a Marco ejus discipulo atque evangelista consecrata est: ipseque in Aegyptum directus a Petro apostolo, verbum veritatis praedicavit, et gloriosum consummavit martyrium.

PL 13, 374C

第二の座はアレクサンドリアにあり、祝福されたペトロの名によって、その弟子であり福音書記者であるマルコにより奉献された。彼自身は使徒ペトロからエジプトに遣わされ、真理の言葉を宣べ伝え、栄光ある殉教を成し遂げた。

5

Tertia autem sedes est apud Antiochiam beatissimi sui apostoli Petri, quae habetur honorabilis, eo quod illam primitus, quam Romam venisset, habitaverit, et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exorditum est.

PL 13, 375A

第三の座は、そのいとも祝福された使徒ペトロの座として、アンティオキアにあり、尊いものと見なされている。ペトロがローマに来る前に、まずその地に住んだこと、またそこで初めて、新しい民のキリスト教徒という名が起こったからである。