Epistola I
第I書簡PL 13, 1037CDomino dilectissimo fratri Lucifero episcopo et confessori Athanasius in Domino salutem. Deo favente corpore valentes misimus etiam nunc charissimum nostrum Eutychetem diaconem, ut tua quoque religiosa sanctitas, quod est nobis optandum et desiderabile, de tua incolumitate tuorumque omnium certiores nos efficere dignetur.
PL 13, 1037C最愛の兄弟、司教にして告白者である主ルキフェルへ、アタナシオスより、主にあって挨拶を送る。神の恵みによって体は健やかであり、我々はこのたびもまた、我々の最も愛する助祭エウテュケスを遣わした。あなたの敬虔な聖性が、我々にとって望ましく待ち望まれることであるが、あなた自身とあなたのもとにいる皆の無事について、我々にいっそう確かな知らせを下さるように。
Vobis namque confessoribus ac servis Dei viventibus credimus statum catholicae ecclesiae renovari, et, quod haeretici conscindere tentaverunt, hoc Dominum nostrum Jesum Christum per vos ad integrum restituere.
PL 13, 1037Cというのも、告白者であり神の僕である諸君が生きているので、公同の教会の状態が新たにされ、異端者たちが引き裂こうと試みたものを、我々の主イエス・キリストが諸君を通して完全に元どおりにするものと、我々は信じているからである〔Vobis … viventibus を独立奪格(諸君が生きているので)と取った。viventibus を Dei にかけて「生ける神の僕」と読む余地もある〕。
Quamquam enim praecursores antichristi per potentiam hujus mundi omnia egerint, ut exstinguerent lucernam veritatis, tamen divinitas per vestram confessionem clariorem ejus lucem ostendit, ut neminem latere possit eorum fallacia.
PL 13, 1037C反キリストの先駆けどもは、この世の権力によって、真理の灯を消そうとあらゆることをしたが、それでも神性は、諸君の告白を通して、その光をいっそう明らかに示し、彼らの偽りが誰にも隠れえないようにした。
Antehac vel simulare poterant, nunc antichristi nominantur. Quis enim non exsecretur, qui eorum communionem tamquam maculam, ac virus anguis non fugiat?
PL 13, 1037Dこれまでは彼らも、装うことができた。今は反キリストと呼ばれている。彼らとの交わりを汚れや蛇の毒のように避けない者を、誰が呪わずにいようか。
Omnis ubique ecclesia luget, omnis civitas gemit, senes episcopi in exsilio laborant, et haeretici dissimulant, qui, dum negant Christum, publicanos se effecerunt sedentes in ecclesiis, et exigentes vectigalia.
PL 13, 1038C至るところのすべての教会が嘆き、すべての町がうめき、年老いた司教たちは流刑地で苦しんでいる。異端者どもは偽っている。彼らはキリストを否むことで、教会の中に座り、税を取り立てる徴税人となってしまった。
O novum genus hominum, et persecutionis, quod adinvenit diabolus, ut ipsis ministris ad malefaciendum, et his tanta crudelitate uteretur!
PL 13, 1038Cおお、人間の新しい種類よ、そして迫害の新しい種類よ。悪魔は、悪事のために当の僕たちをも用い、彼らをこれほどの残酷さで使うことを考え出したのである〔ipsis ministris … et his は語が重なっていて係りが定かでない。このように取った〕。
Sed et si haec tanta agunt, et superbias et blasphemias extenderunt, confessio tamen, et religio, et sapientia vestra non modicum, sed maximum solatium et magna consolatio est fraternitati.
PL 13, 1038Cしかし、彼らがこれほどのことをし、高慢と冒瀆を広げようとも、諸君の告白と敬虔と知恵は、兄弟たちにとって、小さくない、最大の慰めであり大きな励ましである。
Pervenit enim ad nos scripsisse sanctitatem tuam Augusto Constantio, et magis magisque miramur, quia in medio tamquam scorpionum habitans, animi tamen libertate uteris, ut vel monendo, vel docendo, vel emendando errantes ad lumen veritatis adducas.
PL 13, 1038Cあなたの聖性がアウグストゥス・コンスタンティウスに書き送ったと、我々のもとに届いた。サソリたちのただ中に住みながら、それでも精神の自由を保ち、戒め、教え、正すことによって、迷う者たちを真理の光に導いていることに、我々はますます驚いている。
Rogo igitur, rogant mecum etiam omnes confessores, ut digneris nobis exemplum destinare, ut non tantum auditu, sed etiam ex litteris perspicere possint omnes animae tuae virtutem, fideique fiduciam et libertatem.
PL 13, 1039Aそれゆえ私は願う。私とともに、すべての告白者たちも願っている。我々にその写しを送るよう計らってほしい。すべての者が、聞いて知るだけでなく、手紙によっても、あなたの魂の徳、そして信仰の確信と自由を見て取れるように。
Salutant sanctitatem tuam qui mecum sunt; saluto omnes qui tecum sunt. Divinitas te incolumem, vegetum, memoremque nostri semper tueatur, domine dilectissime ac vere homo Dei.
PL 13, 1039A私とともにいる者たちが、あなたの聖性に挨拶を送る。私は、あなたとともにいる皆に挨拶を送る。神性が、あなたを無事に、壮健に、つねに我々を覚えている者として守るように。最愛の主よ、まことに神の人よ。
Epistola II
第II書簡PL 13, 1039ADomino gloriosissimo ac merito desiderantissimo coepiscopo Lucifero Athanasius in Domino salutem.
PL 13, 1039A最も栄光ある、そして当然にも最も待ち望まれる同僚の司教、主ルキフェルへ、アタナシオスより、主にあって挨拶を送る。
Et si credo pervenisse etiam ad sanctitatem tuam de persecutione, quam etiam nunc adversus fraternitatem facere conati sunt inimici Christi, quaerentes sanguinem nostrum, possunt tamen etiam charissimi nostri referre religioni tuae: in tantum enim rabiem suam per milites extendere ausi sunt, ut non solum civitatis clericos effugarent, sed etiam ad eremitas exirent, et funestas suas manus adversus μονάζοντας immitterent.
PL 13, 1039Aキリストの敵どもが、いまなお兄弟たちに対して、我々の血を求めて加えようと試みた迫害については、あなたの聖性にも届いていると私は信じるが、それでも、我々の最も愛する者たちが、あなたの敬虔に報告することもできる。彼らは、兵士を使って自分たちの狂暴を広げようとあえてするまでに至り、町の聖職者たちを追い払っただけでなく、隠修士たちのもとにまで出向いて、修道者たち(モナゾンテス)〔ギリシア語〕に、死をもたらす自分たちの手を向けたのである。
Inde factum est ut etiam ego me longius abducerem, ne etiam qui nos susceperunt, negotium ab eisdem paterentur. Cui etenim parcent Ariani, qui nec animis suis pepercerunt?
PL 13, 1039Bそのため私も、さらに遠くへ身を移した。我々を受け入れた者たちまでが、同じ者たちから災難をこうむらないようにするためである。自分自身の魂をも容赦しなかったアレイオス派が、いったい誰を容赦するだろうか。
Quando autem possunt recedere a suis nefandis actibus, dum permanent negando Dominum Christum, unicum Filium Dei?
PL 13, 1039B主キリスト、神の独り子を否み続けている間は、彼らが自分たちの忌まわしい行いから退くことが、いつありえようか。
Haec est radix eorum pravitatis, hoc suo arenoso fundamento aedificant perversas suas vias, sicut scriptum invenimus in tertio decimo psalmo: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. XIII, 1) .
PL 13, 1039Bこれが彼らの邪悪さの根である。この砂の土台の上に、彼らは自分たちの曲がった道を築く。第13詩編に書かれているのを我々は見いだす。「愚か者は心の中で言った。神はいない」(詩篇13:1)。
Et mox sequitur: Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in operibus suis (Ibid.) . Inde Judaei negantes Filium Dei digni fuerunt audire: Vae, gens peccatrix, populus plenus delictis, semen malignum, filii sine lege. Unde sine lege?
PL 13, 1039Cそしてすぐ続く。「彼らは腐り、その行いにおいて忌まわしいものとなった」(詩篇13)。それゆえ、神の子を否むユダヤ人たちは、こう聞くにふさわしかった。「災いあれ、罪深い民、咎に満ちた民、悪の種、律法なき子ら」。なぜ律法がないのか。
Quippe quia dereliquistis Dominum (Isa. I, 4) . Inde beatissimus Paulus cum coepisset non tantum credere in Filium Dei, verum etiam praedicare deitatem ipsius, scribebat: In nullo mihi mali conscius sum (I Cor., IV, 4) .
PL 13, 1040A「汝らが主を捨てたからである」(イザヤ1:4)。それゆえ、最も福なるパウロは、神の子を信じ始めただけでなく、その神性を宣べ伝えるようになったとき、こう書いた。「私は、何の悪についても自覚がない」(一コリント4:4)。
Ita juxta vestram confessionem etiam nos optamus tenentes apostolicam traditionem vivere juxta divinae legis mandata, ut possimus vobiscum inveniri in choro illo, in quo nunc exsultant patriarchae, prophetae, apostoli, ac martyres.
PL 13, 1040Aこのように、諸君の告白にならって、我々もまた、使徒の伝承を保ち、神の法の命令に従って生きることを望む。いまは族長たち、預言者たち、使徒たち、殉教者たちが歓喜しているあの合唱の中に、諸君とともに見いだされることができるためである。
Licet igitur Ariana insania cum extranea potentia ita se movebat, ut non liceret nec fratres, quantum illi saeviebant, libere aerem videre, tamen juxta orationes tuas Deo favente, et si cum labore et periculo, videre potui fratrem, qui solet tam necessaria quam epistolas tam sanctitatis tuae quam aliorum destinare.
PL 13, 1040Aさて、アレイオス派の狂気は、外来の権力とともに、兄弟たちが、彼らの猛威のゆえに、自由に空を見ることさえ許されないほどに動いていた。それでも、あなたの祈りによって、神の恵みにより、労苦と危険を伴いながらも、私は一人の兄弟に会うことができた。この兄弟は、必要なものとともに、あなたの聖性や他の人々の手紙を送ることを常としている。
Accepimus itaque epistolas et libros religiosissimae ac sapientissimae animae tuae, in quibus perspeximus imaginem apostolicam, fiduciam propheticam, magisterium veritatis, doctrinam verae fidei, viam coelestem, martyrii gloriam, triumphos adversus haeresem Arianam, traditionem integram patrum nostrorum, regulam rectam ecclesiastici ordinis.
PL 13, 1040Aこうして我々は、最も敬虔で、最も賢いあなたの魂の手紙と書物を受け取った。その中に、我々は、使徒の似姿、預言者の確信、真理の教え、真の信仰の教え、天の道、殉教の栄光、アレイオス派の異端に対する勝利、我々の父祖たちの損なわれない伝承、教会の秩序の正しい規則を見いだした。
O vere Lucifer, qui juxta nomen lumen veritatis ferens, posuisti super candelabrum ut luceat omnibus. Quis enim, exceptis Arianis, non pervidet ex tua doctrina veram quidem fidem, maculam autem Arianorum?
PL 13, 1040Bおお、まことにルキフェル(光を運ぶ者)よ、その名のとおり真理の光を運び、それを燭台の上に置いて、すべての人を照らした。アレイオス派を除いて、あなたの教えから、真の信仰とアレイオス派の汚れとを見分けない者がいようか。
Valde et admirabiliter, ut est lumen a tenebris, ita separasti veritatem a calliditate et hypocrisi haereticorum, defendisti catholicam Ecclesiam, probasti nihil esse, sed tantum phantasiam Arianorum verba, docuisti calcandos esse frendores diabolicos.
PL 13, 1040Bあなたは、光が闇から分かたれるように、真理を、異端者たちの狡猾さと偽善から、見事に、驚くべきやり方で分けた。公同の教会を守り、アレイオス派の言葉が無にすぎず、幻想にすぎないことを証明し、悪魔の歯ぎしりは踏みつけられるべきだと教えた。
Quam bona et jocunda hortamenta tua ad martyrium, quam desideratissimam ostendisti mortem esse pro Christo Filio Dei, quam futuri saeculi et vitae coelestis amorem manifestasti!
PL 13, 1040Cキリストのために、神の子のために死ぬことが、いかに最も望ましいかを示し、来たるべき世と天の生命への愛をあらわにした、殉教へのあなたの励ましは、なんと善く、なんと喜ばしいことか。
Videris esse verum templum Salvatoris, qui in te habitans haec ipse per te loquitur, ipse qui tantam gratiam praebuit sermonibus tuis, quippe qui ante eras apud omnes amabilis; nunc tamen tantus est amor affectionis tuae in animis omnium collocatus, ut Heliam te temporibus nostris nominent: et non mirum; si enim, qui Deo placere videntur, filii Dei nominantur, tanto magis participes prophetarum confessores, et maxime te appellare dignum est.
PL 13, 1041Aあなたは、救い主のまことの神殿と見える。その神殿に住む救い主自身が、あなたを通してこれらを語り、あなたの言葉にこれほどの恩寵を与えたのである。あなたはもともとすべての人に愛される者であったが、いまやあなたへの愛情は、すべての人の心にこれほど据えられ、人々は、我々の時代のエリヤとあなたを呼ぶ。そして、それは驚くべきことではない。神に喜ばれると見える者たちが神の子と呼ばれるなら、なおさら、告白者たちを預言者にあずかる者と呼び、とりわけあなたをそう呼ぶのがふさわしい。
Crede mihi, Lucifer, non tu solus haec locutus es, sed Spiritus sanctus tecum. Unde haec tanta memoria Scripturarum, unde sensus et intellectus earumdem integer? unde talis ordo sermonis compositus? unde tanta hortamenta in viam coelestem? unde fiducia contra diabolum et probationes adversus haereticos, nisi Spiritus sanctus collocatus esset in te?
PL 13, 1041A私を信じよ、ルキフェル。これらを語ったのは、あなただけではない。聖なる霊があなたとともに語ったのである。聖書へのこれほどの記憶は、どこから来たのか。その損なわれない意味と理解は、どこから来たのか。これほどの言葉の秩序の構成は、どこから。天の道へのこれほどの励ましは、どこから。悪魔に対する確信、異端者に対する論証は、どこから。もし聖なる霊があなたの内に据えられていなければ。
Gaude igitur in eo te esse jam pervidens, in quo etiam praedecessores tui nunc sunt martyres, hoc est in choro angelorum. Gaudemus etiam nos habentes et exemplum virtutis, et patientiae, et libertatis.
PL 13, 1041Bそれゆえ、喜べ。あなたはすでに、あなたの先人である殉教者たちがいま置かれている場所、すなわち天使たちの合唱の中に、自分がいるのをはっきり見ている。我々もまた、徳と忍耐と自由の模範を持つことを喜ぶ。
Nam de his, quae scripsisti de nomine meo, erubesco aliquid proferre, ne videar adulator; sed scio et credo ipsum Dominum, qui sancto et religioso animo tuo revelavit omnem notitiam, redditurum tibi etiam pro hoc labore praemium in regno coelorum.
PL 13, 1041B私の名について、あなたが書いたことについては、追従者と見られないよう、何かを述べるのも恥ずかしい。しかし私は知り、信じている。あなたの聖なる敬虔な魂にすべての認識を明らかにした主自身が、この労苦に対しても、天の国での報いを、あなたに返すであろうことを。
Quia ergo talis es, precatorem te esse pro nobis per orationes Dominum petimus, ut jam inspicere dignetur, ut est misericors, ecclesiam catholicam, et eripiat omnes famulos suos de manibus persecutorum, quo etiam hi omnes, qui propter metum temporalem ceciderunt, levare se tandem possint, et reverti ad viam justitiae, a qua seducti vagantur, nescientes in qua fovea sint miseri.
PL 13, 1041Bあなたはこのような方であるから、あなたが祈りによって我々のための祈り手となるよう、主に求める。主が、あわれみ深くあるとおり、いまや公同の教会に目を向けることをよしとし、自分のすべての僕たちを迫害者たちの手から救い出すように〔precatorem te esse … Dominum petimus の係りは定かでない。Dominum を petimus の目的語と取った〕。それによって、一時の恐れのゆえに倒れた者たちもまた、ついに身を起こし、正義の道へ戻りうるようになる。彼らは惑わされてさまよい、自分がどんな穴にいるかを知らない、哀れな者たちである。
Specialiter autem ego peto, si aliquid minus a me dictum est, ignoscere digneris: a tanto enim fonte quod potuit imperitia mea vix haurire valuit. De fratribus autem nostris sin minus potui videre eosdem, iterum ignoscas peto.
PL 13, 1042A特に私は願う。私が述べたことに何か足りないところがあれば、赦してほしい。これほどの泉から、私の未熟な力は、汲めたものをやっと汲んだにすぎない。我々の兄弟たちについても、もし彼らに会うことがあまりできなかったなら、重ねて赦してほしい。
Est enim ipsa veritas testis optasse me et desiderasse hoc impetrare, et tantum habuisse dolorem quod non potui: nam nec lacrymae cessaverunt ab oculis, nec gemitus ab animo, quia nec fratres permittimur videre.
PL 13, 1042A真理そのものが証人である。私はこれを得ることを望み、切望し、それができなかったことで、これほどの痛みを抱いた。目からは涙がやまず、心からはうめきがやまなかった。我々は兄弟たちに会うことも許されないからである。
Testis est autem Dominus, quia nec parentes quos habeo potui videre, ex quo persequuntur nos.
PL 13, 1042A主が証人である。我々が迫害されて以来、私は、まだ生きている自分の両親にさえ会うことができなかった。
Quid enim non faciunt Ariani? itinera observant, curas agunt de proficiscentibus et exeuntibus de civitate, naves quaerunt, eremias gyrant, domos perturbant, concutiunt fratres, singulis negotia concinnant: sed Deo gratias; dum haec agunt, tanto magis et plus exsecrantur ab omnibus et cognoscuntur vere, ut dicit sanctitas tua, mancipia esse antichristi; et ipsi miseri, dum in odio habentur, durant in malignitate sua, donec morte avi sui Pharaonis et ipsi damnentur.
PL 13, 1042Aアレイオス派がしないことが何かあろうか。道を見張り、町から出発する者、出てゆく者のことを気にかけ、船を探し、荒れ野をめぐり、家々をかき乱し、兄弟たちを揺さぶり、一人ひとりのために面倒を仕立てる。しかし、神に感謝する。彼らがこれを行うほど、彼らはいっそうすべての人に呪われ、あなたの聖性が言うとおり、まことに反キリストの奴隷であることを知られるようになる。そして彼ら自身、憎まれる間、自分たちの悪意に固執し、ついに、自分たちの祖父ファラオの死のように、彼ら自身も断罪されるに至るのである。
Salutant religionem tuam qui mecum sunt; dignare salutare qui tecum sunt. Divina Dei gratia incolumem te memorem nostri semper beatum conservet, merito homo Dei, famule Christi, particeps apostolorum, solatium fraternitatis, magister veritatis, et in omnibus desiderantissime.
PL 13, 1042B私とともにいる者たちが、あなたの敬虔に挨拶を送る。あなたとともにいる者たちに挨拶を送ってほしい。神の神的な恩寵が、あなたを、無事に、つねに我々を覚えている者として、幸いなうちに守るように。まことに神の人、キリストの僕、使徒たちにあずかる者、兄弟たちの慰め、真理の教師、すべてにおいて最も待ち望まれる方よ。