コンスタンティノポリス教会会議(381年)381

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistola ad Theodosium imperatorem

Prooemium 冒頭 (Prooemium)

The Council of Constantinople (381) · Epistola ad Theodosium imperatorem · PL 13, 543B · 6 sectiones

Epistola ad Theodosium imperatorem 0.1

1

Religionis ac pietatis observantissimo, Deique amantissimo imperatori Theodosio, sanctum concilium episcoporum, qui ex diversis provinciis Constantinopoli convenerunt.

PL 13, 543B

宗教と敬虔を最もよく守り、神を最も愛する皇帝テオドシウスへ、さまざまな属州からコンスタンティノポリスに集まった司教たちの聖なる会議が〔送る〕。

Epistola ad Theodosium imperatorem 0.2

2

Initio quidem nostri ad tuam pietatem scripti, gratias agimus Deo, qui tuae pietatis imperium constituit ad communem pacem Ecclesiarum, et sanae fidei confirmationem: agentes autem Deo debitas gratias, necessario quoque ea quae acta sunt in sancto concilio, ad tuam referimus pietatem; nempe quod ex quo tempore juxta litteras tuae pietatis Constantinopoli convenimus, primum quidem mutuam inter nos concordiam renovavimus: deinde vero breves etiam pronuntiavimus definitiones, quibus et patrum, qui Nicaeae congregati fuerunt, fidem confirmavimus; et, quae adversus eam obortae sunt, perversas haereses ac pravas opiniones extrema cum exsecratione ac detestatione reprobavimus.

PL 13, 543B

まず我々の陛下への書簡のはじめに、我々は神に感謝を捧げる。神は陛下の帝国を立て、諸教会の共通の平和と健全な信仰の確立のために資せしめた。そして神に負う感謝を捧げつつ、聖なる会議でなされたことをも、当然ながら陛下に報告する。すなわち、陛下の書簡に従ってコンスタンティノポリスに集まって以来、まず我々は互いのあいだの一致を新たにし、次いで簡潔な定めをも宣言した。その定めによって、ニカイアに集まった父たちの信仰を確認し、またこれに逆らって生じた邪悪な異端と悪しき見解を、極度の呪詛と嫌悪をもって退けた。

Epistola ad Theodosium imperatorem 0.3

3

Praeterea etiam ad recte constituendum et ordinandum statum et disciplinam Ecclesiarum, certos canones statuimus: quae omnia huic nostro scripto subjecimus.

PL 13, 543B

さらに、諸教会の状態と規律を正しく定め整えるため、一定の規定(カノン)を定めた。そのすべてを我々のこの書簡に添えた。

Epistola ad Theodosium imperatorem 0.4

4

Rogamus igitur tuam clementiam, ut per litteras quoque tuae pietatis ratum habeatur concilii decretum: ut sicuti litteris, quibus nos convocasti, Ecclesiam honore prosecutus es, ita etiam finem eorum quae decreta sunt, obsignes.

PL 13, 543B

ゆえに我々は陛下の寛仁に願う。陛下の書簡によっても会議の決定が確定されるよう、また、我々を召集した書簡によって陛下が教会に栄誉を与えたのと同じく、決定された事柄の締めくくりにも陛下が封印を押すよう、願う。

Epistola ad Theodosium imperatorem 0.5

5

Dominus autem imperium tuum in pace et justitia stabiliat, et producat in multas aetates et generationes, atque ad terrenum imperium coelestis quoque regni gaudium et fructum adjiciat.

PL 13, 543B

主が陛下の帝国を平和と正義のうちに堅く立て、多くの時代と世代にわたって長らえさせ、地上の帝国に天の国の喜びと実りをも加えよ。

Epistola ad Theodosium imperatorem 0.6

6

Gratificetur Deus orbi terrarum, ut te, qui revera pietatis studiosissimus, Deique amantissimus imperator es, valentem, omnibusque praeclaris rebus florentem et excellentem videat: id quod sancti etiam ab illo precibus ac votis petunt et orant.

PL 13, 543C

神が全世界に恩寵を施し、まことに敬虔に最も熱心で、神を最も愛する皇帝である陛下が、健やかに、あらゆる輝かしい事柄に栄え、秀でているのを、全世界が見るようにせよ。聖徒たちもまた、祈りと願いをもって、神にこれを求め、乞うている。