Caput I
第I章PL 13, 767DCum omnibus perniciosis tuis conatibus advertisses itum obviam, cumque omnia machinamenta contra Dei Ecclesiam tua, reperisses cuncto Dei populo revelata, dixisti nos fuisse atque esse inimicos pacis, hostes unitatis, adversarios etiam fraternae charitatis.
PL 13, 767Dあなたは、あなたの有害なあらゆる企てが阻まれ、神の教会に対するあなたのあらゆる謀略が神の全民に暴かれているのを見いだしたとき、我々は平和の敵であり、一致の敵であり、さらに兄弟愛の敵でもあった、今もそうだ、と言った〔底本は advertisses itum obviam。「阻まれた」と取り、itum を非人称の受動と解した〕。
Si inter Dei cultores et ejus religionis inimicos nihil esse debet inter, cur Moyses tempore quo vidit populum illum carnalem Judaicum, cujus tu sapientiam tenes, idololatriae incurrisse reatum, posteaquam gladio certos percuti fecit, etiam stationem suam segregatam esse voluit? quae ita esse, accipe scriptum.
PL 13, 769A神を崇める者たちとその宗教の敵との間に何も〔共通するもの〕があってはならないのなら〔底本は文頭の inter を文末で nihil esse debet inter と繰り返す。重複と見て、両者の間に「何も〔共通するもの〕が」あってはならない、と取った〕、モーセはなぜ、あのユダヤの肉的な民――あなたはその知恵を保っている――が偶像崇拝の罪責に陥ったのを見たとき、ある者たちを剣で打たせたのちに、自分の幕屋の位置をも〔宿営から〕切り離して置くことを望んだのか。これがそのとおりであることは、書かれたものを聞け。
Et dixit Dominus ad Moysen: Dic filiis Israel, Vos populus durae cervicis, videte ne aliam plagam inducens super vos, deleam vos. Nunc ergo deponite stolas gloriae vestrae et ornamentum, et ostendam quae facturus sum vobis.
PL 13, 769A「そして主はモーセに言った、イスラエルの子らに言え、汝らは頑なな首の民である、気をつけよ、もう一つの災いを汝らの上に下して、汝らを滅ぼすことのないように。それゆえ今、汝らの栄光の衣と飾りを脱げ。さすれば、私が汝らに何をなそうとしているかを示そう」。
Et abstulerunt filii Israel ornatum suum, et stolas a monte Choreb, et sumens tabernaculum Moyses, fixit illud extra castra, longe a castris, et appellatum est tabernaculum testimonii, et fiebat ut omnis, quicumque quaerebat Dominum, ibat ad tabernaculum testimonii foras extra castra.
PL 13, 769A「そしてイスラエルの子らはホレブの山から身の飾りと衣を取り去った。モーセは幕屋を取って、宿営の外、宿営から遠く離れたところに立てた。それは証しの幕屋と呼ばれた。そして、主を求める者はだれでも、宿営の外にある証しの幕屋へ行くのであった」。
Cum autem egrediebatur foras de tabernaculo Moyses, stabat omnis populus speculantes unusquisque ad ostium tabernaculi sui.
PL 13, 769B「モーセが幕屋から外へ出て行くときには、民はみな、それぞれ自分の幕屋の入口に立って見守っていた」。
Considerabant euntem Moysen usque dum introiret tabernaculum: mox autem cum introiisset in tabernaculum Moyses, descendebat columna nubis, et stabat in janua tabernaculi, et loquebatur Moysi, et videbat omnis populus columnam nubis stantem in janua tabernaculi, et stans totus populus adoraverunt unusquisque ad ostium tabernaculi, et locutus est Dominus ad Moysen palam in palam, quemadmodum quis loquitur ad amicum suum.
PL 13, 769B「彼らは、モーセが行って幕屋に入るまで見つめていた。モーセが幕屋に入るとすぐに、雲の柱が降りてきて幕屋の入口に立ち、モーセに語りかけた。民はみな、雲の柱が幕屋の入口に立っているのを見、全民が立ち上がって、それぞれ自分の幕屋の入口で伏し拝んだ。そして主は、人が自分の友に語るように、面と面を合わせてモーセに語った」〔底本は palam in palam。「面と面を合わせて」と解した。ミーニュの脚注によれば、サバティエの挙げる古ラテン訳はここを facie ad faciem(顔と顔を合わせて)と読む〕。
Minister autem Hiesus filius Navae junior non exibat de tabernaculo (Ex. XXXIII, 5) . Per quod factum, ostensum est vos in Deum peccantes vitandos, secedendumque esse a vobis.
PL 13, 769B「しかし、その従者である若者、ヌンの子ヨシュアは幕屋から出なかった」(出エジプト記33:5)。この出来事によって、神に対して罪を犯す諸君は避けられねばならず、我々は諸君から離れねばならないことが示された。
Sed inquit: Ecce Moyses, licet alio in loco habuerit tabernaculum, tamen non deseruit populum, sed hortatus est eos corrigere vias errorum suorum Deo propitio; nec hi, qui tuo sacrilegio misceri recusaverunt, desunt ab his officiis: dici etenim tibi cognoscis, nisi vias correxeris tuas, quod sis in aeternum periturus.
PL 13, 769Cしかし、〔あなたは〕言う。「見よ、モーセは、幕屋を別の場所に置いたとはいえ、民を見捨てはしなかった。むしろ、神の恵みにより、彼らが誤りの道を改めるよう励ました」と〔inquit の主語は示されていない。皇帝の側の反論と取り、反論は Deo propitio までと解した〕。だが、あなたの瀆聖と交わることを拒んだ者たちも、これらの務めを欠いてはいない。実際、あなたは、自分の道を改めなければ永遠に滅びるであろうと自分に告げられていることを知っている。
Id quod ergo intendere coeperamus, quo penitus possumus perducere ad probationem? quotiens murmuravit populus contra Deum, et insurrexerunt in Moysen, legisti Deum dixisse ad Moysen et Aaron: Secedite e medio populi hujus indisciplinati et contumacis, et disperdam eos ego (Num. XVI, 21) .
PL 13, 769Cそれならば、我々が論じ始めていたことを、何によって余すところなく証明にまで導きうるだろうか〔Id quod … coeperamus の係りは定かでない。perducere の目的語と取り、quo を「何によって」と解した〕。民が神に対してつぶやき、モーセに逆らって立ち上がるたびに、神がモーセとアロンに言ったことを、あなたは読んだ。「この規律に従わず強情な民のただ中から離れよ。私が彼らを滅ぼす」(民数記16:21)。
Quid igitur nos vult facere, nisi ut vos indisciplinatos et contumaces fugiamus, ne simul vobiscum, sicut illi qui cum Chore, Dathan et Abiron fuerant coadunati, pereamus?
PL 13, 769Cでは、〔神は〕我々に何をさせようとしているのか。規律に従わず強情な諸君を我々が避け、コラ、ダタン、アビラムとともに集まっていた者たちのように、諸君とともに滅びることのないようにせよ、ということにほかならない。
Aut negabis te indisciplinatum atque contumacem? respice actus tuos circa Domini exhibitos ecclesiam, et invenies quam sis indisciplinatus atque contumax.
PL 13, 769Dあるいは、あなたは自分が規律に従わず強情であることを否定するのか。主の教会に対してあなたが示した所業を省みよ。そうすれば、あなたがどれほど規律に従わず強情であるかを見いだすであろう。
In Deuteronomio dicit Moyses: Non ponetis ad eos testamentum, neque misereamini eorum, neque tradetis eis filias vestras nuptum, neque dabis filio tuo filiam illius: seducet enim filium tuum a me, et serviet diis alienis, et irascetur ira Dominus in vos, et exterminabit te cito (Deut. VII, 2) .
PL 13, 769D申命記でモーセは言う。「彼らと契約を結んではならない。彼らを憐れんではならない。汝らの娘を彼らに嫁がせてはならない。汝は自分の息子に彼らの娘を与えてはならない。彼女は汝の息子を私から引き離し、息子は他の神々に仕えるであろう。そして主は怒りをもって汝らに怒り、汝をたちまち滅ぼすであろう」(申命記7:2)。
Cum haec mandet fieri, quomodo possumus vobiscum convenire, vobiscum pacem habere, cum negatoribus unici Dei Filii? quomodo potueramus istam tuam implere voluntatem? cum Deum videas dixisse per Moyen de Moabitis, Ammonitis, Non salutabitis eos pacifice omnibus diebus vitae tuae usque in aeternum (Ibid. XXIII, 6) .
PL 13, 770Aこれを行えと命じられているのに、どうして我々が諸君と交わることができるだろうか、神の独り子の否認者たちと平和を保つことができるだろうか。どうして我々があなたのこの意志を満たすことができただろうか。神がモーセを通じて、モアブ人とアンモン人について、「汝は生涯のあらゆる日、永遠に至るまで、彼らに平和のうちに挨拶してはならない」(申命記23:6)と言ったのを、あなたは見ているというのに〔底本は per Moyen。モーセ(Moysen)と読む〕。
Quomodo simul esse Ariani et Christiani potueramus? cum audias Moysen dicere: Non erit adultera ex filiabus Israel (Ibid. 17) ; et omni commoneat loco ut omnis adulter interficiatur, productus ad portam, lapidibus: Et tolletis, inquit, iniquum a vobismetipsis (Ibid. XXIV, 7) .
PL 13, 770Aどうしてアレイオス派とキリスト教徒が、ともにいることができただろうか。あなたは、モーセが「イスラエルの娘たちの中に姦淫する女があってはならない」(申命記23:17)と言うのを聞いているのに。また、あらゆる箇所で、姦淫する者はみな城門に引き出されて石で殺されねばならないと戒め、「汝らは自分たちの中から不正を取り除け」(申命記24:7)と言うのに〔commoneat の主語は定かでないが、モーセ(あるいは聖典)と取った〕。
Si carnale adulterium dicit ita exsecrari Deum ut jusserit omnes puniri adulteros, quanto magis adulterium vestrum spiritale exsecretur Dominus necesse est, unde et fueratis atque estis fugiendi: cum apostaticis non potueramus convenire Christiani, quando dixisse inveniamus Spiritum sanctum per Moysen: Aperiet tibi Deus thesaurum coelestem optimum, dare tibi pluviam terrae tuae, in tempore benedicet opus manuum tuarum omne, fenerabis gentes multas, tu autem non feneraberis, et praeliabis gentes multas, te autem non expugnabunt, constituet te Dominus Deus tuus in caput, et non in cauda, et eris supra et non subtus, si audieris mandatis Domini Dei tui, quodcumque ego mandabo tibi hodie custodire et facere, et non discedere ab omni sermone quem ego mando tibi hodie, dextra aut sinistra (Ibid. XXVIII, 12) .
PL 13, 770B肉の姦淫を神がそれほど忌み嫌い、姦淫する者をみな罰せよと命じたと〔モーセが〕言うのなら、まして諸君の霊的な姦淫を主が忌み嫌うのは当然である。それゆえ諸君は避けられるべきであったし、今も避けられるべきである。背教者たちと我々キリスト教徒が交わることはできなかった。聖なる霊がモーセを通じて、こう言ったのを我々は見いだすのだから。「神は汝に天の最良の宝庫を開き、汝の地に雨を与え、時に応じて汝の手の業をことごとく祝福する。汝は多くの国民に貸すが、汝自身は借りることがない。汝は多くの国民と戦うが、彼らは汝を打ち破ることがない。汝の主なる神は汝を頭として立て、尾とはしない。汝は上にあって、下にはない。もし、私が今日汝に守り行えと命じる汝の主なる神の命令に聞き従い、私が今日汝に命じるあらゆる言葉から、右にも左にもそれないならば」(申命記28:12)。
Quomodo cum pseudoepiscopis sectae tuae Arianis nobis poterat convenire, quando videas non nos benedictos esse potuisse, nisi quia non abierimus post idololatriam tuam? nisi quia exsecrati fuerimus haeresim vestram Arianorum, sicuti et omnium exsecramur haereticorum? nisi quia tales vos judicaverimus, atque habeamus, quales et ethnicos, cultores videlicet omnium daemonum? nisi quia sic te fuerimus abominantes, quomodo et Judaeos, qui inveniuntur esse sine Deo, ex quo unicum negaverint Filium Dei?
PL 13, 770Cアレイオス派の偽司教たち、すなわちあなたの派の者たちと、我々が交わることなど、どうしてできようか。我々が祝福された者でありえたのは、あなたの偶像崇拝のあとを追って去らなかったからにほかならないことを、あなたは見ているというのに。諸君アレイオス派の異端を、我々があらゆる異端者のそれと同じく忌み嫌ったからにほかならない。我々が諸君を、異教徒、すなわちあらゆる悪霊の崇拝者と同じものと裁き、今もそうみなしているからにほかならない。我々があなたを、ユダヤ人と同じように忌み嫌っているからにほかならない。ユダヤ人は、神の独り子を否認して以来、神なき者であることが明らかになっているのである。
Apud Hiesum Nave: At ubi audivit, inquit, populus vocem tubarum, jubilavit universus populus jubilo magno, et ceciderunt universi muri civitatis in circuitu, et ascendit universus populus in civitatem unusquisque coram adversariis suis, et invaserunt civitatem et anathematizaverunt eam, et quaecumque erant in civitate, a viro usque ad mulierem, a juvene usque ad senem, et usque ad vitulum et usque ad subjunctorium occiderunt in ore gladii, et duobus juvenibus qui exploraverant, dixit Hiesus: Introite in domum mulieris et producite eam, et quaecumque sunt ejus: et introierunt duo juvenes qui exploraverant civitatem in domum mulieris, et eduxerunt Rahab meretricem, et patrem ejus, et matrem, et fratres ejus, et quaecumque erant illius, et omnem cognationem ejus, et deduxerunt eam foras extra castra Israel, et civitas incensa est igni cum omnibus quae erant in ea (Jos. VI, 20) Et infra: Raab meretricem et omnem domum patris ejus vivificavit Hiesus, et commorata est in Israel usque in hodiernum diem (Ibid., 25) .
PL 13, 770Cヌンの子ヨシュアの書では、こうある。「民がラッパの声を聞くや、全民は大きな歓声を上げ、都市の城壁はぐるりとことごとく倒れた。全民は都市に上り、それぞれ自分に敵対する者たちの前に進み、都市に攻め入ってこれをアナテマとし〔滅ぼし〕、都市の中にいたすべての者を、男から女に至るまで、若者から老人に至るまで、子牛から荷役の獣に至るまで、剣の刃にかけて殺した。そしてヨシュアは、探っていた二人の若者に言った。『その女の家に入り、彼女と彼女に属するものをことごとく連れ出せ』。都市を探っていた二人の若者は女の家に入り、遊女ラハブとその父、母、兄弟たち、彼女に属するものをことごとく、またその親族をすべて連れ出し、彼女をイスラエルの宿営の外に導き出した。都市は、その中にあったすべてのものとともに火で焼かれた」(ヨシュア記6:20)。さらにその後に、「ヨシュアは遊女ラハブとその父の家の全員を生かした。彼女は今日に至るまでイスラエルの中に住んでいる」(ヨシュア記6:25)。
Quando igitur videas omnes in civitate Hiericho inhabitantes ore punitos gladii, omnem incensam civitatem, quomodo putasti nos potuisse tecum convenire cum haeretico, quando quidem plus te atque tuos dignos esse anathema, quam illi fuerant, adverteremus?
PL 13, 771Aそれならば、エリコの都市に住んでいた者がみな剣の刃にかけて罰せられ、都市がことごとく焼かれたのを、あなたは見ている。それなのに、あなたはなぜ、我々が異端者であるあなたと交わることができたと考えたのか。我々は、あなたとあなたの仲間が、あの者たちよりもいっそうアナテマにふさわしいと認めているというのに。
Quomodo potueramus cum pseudoepiscopis sectae tuae convenire Arianis, quando videas nullum ad vitam reservatum in civitate, in qua idololatrae morabantur, nisi tantum Raab, propterea quod crederet esse Dominum nostrum totum potentem; idololatriam vero in qua confidedat populus in Hiericho constitutus, quod fuisset errore inventa humano?
PL 13, 771B偶像崇拝者が住んでいた都市で、命を残された者が、ただラハブのほかにだれもいないのを、あなたは見ている。彼女が、我々の主は全能であり、エリコに住む民が頼みとしていた偶像崇拝は人間の誤りによって考え出されたものであると信じたからである。それを見ているのだから、我々があなたの派のアレイオス派の偽司教たちと交わることなど、どうしてできただろうか〔底本は confidedat。confidebat と読む〕。
Quomodo potueramus vobiscum convenire, quando in Regnorum tertio scriptum sit libro, nec domos vestras esse calcandas, nec cibos vobiscum sumendos, neque aquam accipiendam a vobis?
PL 13, 771B列王記三に、諸君の家を踏んではならず、諸君とともに食事をしてはならず、諸君から水を受け取ってはならないと書かれているのに、どうして我々が諸君と交わることができただろうか。
Haec ita esse aperit sacra Scriptura: Et factum est, dicit de illo coapostata tuo, verbum hominis Dei (III Reg. XIII, 4) : et infra: Et extendit manum suam ad aram dicens: Apprehendite eum, et arida facta est manus regis, quam extendit in eum, et non potuit reducere eam ad se, et sacrarium ruptum est, et effusa est pinguedo ejus a sacrario secundum quod dixit homo Dei in verbo Domini.
PL 13, 771Bこれがそのとおりであることを、聖なる書物が明らかにする。「そして、神の人の言葉が〔王に聞こえると〕、こうなった」――これは、あなたの背教の仲間〔ヤロブアム〕について言っている――(列王記三13:4)〔引用は文の途中で切れている。「〔王に聞こえると〕」を補って取った〕。さらにその後に、「彼は祭壇に向かって手を伸ばして言った。『あの者を捕らえよ』。すると、彼に向かって伸ばした王の手は枯れ、それを自分のほうに引き戻すことができなかった。聖所は裂け、その脂は、神の人が主の言葉によって告げたとおりに、聖所から流れ出た」。
Et respondit rex et dixit homini Dei: Roga a facie Domini Dei tui, ut revertatur manus mea ad me.
PL 13, 771C「王は答えて神の人に言った。『汝の神、主の前に願ってくれ。私の手が私に戻るように』。」
Et rogavit homo Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum, et facta est quemadmodum primum, et locutus est rex ad hominem Dei et dixit: Intra mecum in domum et prande, et dabo tibi munera.
PL 13, 771C「神の人は主の前に願った。すると王の手は王に戻り、前のとおりになった。王は神の人に語って言った。『私とともに家に入り、食事をしてくれ。汝に贈り物を与えよう』。」
Et dixit homo Dei ad regem: Nec si mihi dimidiam dares domum tuam, non intrabo tecum, nec manducabo panem, nec bibam aquam in hoc loco, quoniam sic praecepit mihi Dominus in verbo dicens: Non manducabis panem et non bibes aquam, et non reverteris in via qua ibis in ea (Ibid.) .
PL 13, 771C「神の人は王に言った。『たとえ汝が汝の家の半分を私に与えるとしても、私は汝とともに入らず、この場所でパンを食べず、水を飲まない。主が言葉によって私にこう命じたからである。汝はパンを食べてはならず、水を飲んではならず、行ったその道を通って帰ってはならない』」(列王記三13)。
Quomodo vobiscum potueramus convenire ad Deum adorandum? cum iste homo Dei qui a Deo objurgandum Hieroboam regem fuerat missus, quoniam per illum qui dictus est Propheta, circumscriptus fuerit, tam gravis circa illum vindicta processerit.
PL 13, 771D神を礼拝するために、我々が諸君と交わることがどうしてできただろうか。この神の人は、王ヤロブアムを叱責するために神から遣わされた者であった。ところが、預言者と呼ばれた者に欺かれたために、彼にこれほど重い報復が降ったのである。
Et abiit, inquit post haec Scriptura de illo homine Dei, per aliam viam, et non est reversus per viam qua venerat in Bethel, et Propheta alius habitabat in Bethel, et venerunt filii ejus, et nuntiaverunt ei omnia opera quae fecerat homo Dei die illo in Bethel, et verba quae locutus est regi, et averterunt faciem patris sui, et locutus est ad eos pater eorum dicens: Qua via abiit?
PL 13, 771Dこの神の人についてこの後、聖典は言う。「そして彼は別の道を通って去り、ベテルに来たその道を通っては帰らなかった。ベテルには別の預言者が住んでいた。その子らが来て、神の人がその日ベテルで行ったあらゆる業と、王に語った言葉を父に告げた。そして彼らは父の顔をそむけさせた。父は彼らに語って言った。『彼はどの道を行ったか』。」
Et demonstraverunt filii ejus viam per quam ierat homo Dei qui venerat ex Juda, et dixit filiis suis: Sternite mihi asinam; et straverunt ei, et ascendit super illam, et abiit post hominem Dei, et invenit eum sedentem sub arbore ilicis, et dixit ei: Si tu es homo Dei qui venisti ex Juda? et dixit: Ego sum.
PL 13, 772A「その子らは、ユダから来た神の人が行った道を示した。彼は自分の子らに言った。『私のためにろばに鞍を置け』。彼らがろばに鞍を置くと、彼はそれに乗って神の人のあとを追い、樫の木の下に座っている彼を見いだして言った。『あなたはユダから来た神の人か』。彼は言った。『私である』。」
Et dixit ei: Veni mecum, et manduca panem; et dixit: Non possum reverti tecum, neque manducare panem, neque bibere aquam in hoc loco, quoniam sic praecepit mihi in verbo Dominus dicens: Non manducabis panem ibi, et non bibes aquam ibi, et non reverteris inde per viam quam ieris.
PL 13, 772A「彼は言った。『私とともに来て、パンを食べよ』。彼は言った。『あなたとともに帰ることも、この場所でパンを食べることも、水を飲むこともできない。主が言葉によって私にこう命じたからである。汝はそこでパンを食べてはならず、水を飲んではならず、行ったその道を通ってそこから帰ってはならない』。」
Et dixit ad eum: Et ego Prophetes sum sicut et tu, et Angelus locutus est ad me in verbo Domini dicens: Reduc eum ad te in domum tuam, et manducet panem, et bibat aquam.
PL 13, 772B「彼は言った。『私もあなたと同じ預言者である。そして、天使が主の言葉によって私に語って言った。彼を汝の家に連れ帰れ。そして、パンを食べ、水を飲ませよ』。」
Et mentitus est illi, et reduxit eum, et manducavit panem in domo ejus, et bibit aquam, et factum est sedentibus illis ad mensam verbum Domini ad pseudoprophetam qui reduxit eum, et dixit ad hominem Dei, qui venerat ex Juda, dicens: Haec dicit Dominus propter quod exacerbasti verbum Domini, et non custodisti praeceptum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus, et redisti et manducasti panem, et bibisti aquam in hoc loco, de quo locutus est ad te dicens: Non manducabis panem neque bibes aquam; ideo non intrabit corpus tuum in monumentum patrum tuorum.
PL 13, 772B「そして彼は〔神の人に〕偽りを言って、彼を連れ戻し、神の人は彼の家でパンを食べ、水を飲んだ。彼らが食卓に着いていたとき、彼を連れ戻した偽預言者に主の言葉が臨み、彼はユダから来た神の人に言った。『主はこう言う。汝は主の言葉に逆らい、汝の主なる神が汝に命じた命令を守らず、帰ってきて、この場所でパンを食べ、水を飲んだ。主は汝に語って、パンを食べてはならず水を飲んではならないと言ったのに。それゆえ汝の体は、汝の父祖たちの墓に入らない』。」
Et factum est postquam manducavit panem et bibit aquam, et straverunt ei asinam, et reversus est, et abiit, et invenit eum leo in via, et occidit eum, et erat corpus ejus projectum in via, et asina stabat ad eum, et leo stabat ad corpus ipsius, et venerunt viri civitatis illius, et locuti sunt in civitate ubi prophetes senior habitabat in illa, et cum audissent qui reduxerant eum de via, dixit: Hic est homo Dei qui exacerbavit verbum Domini; et abiit, et invenit corpus ejus projectum in via: et asina, et leo stabat super corpus ejus, et leo non edit corpus illius, neque insilivit in asinam (Ibid. 10) .
PL 13, 772B「そして、彼がパンを食べ、水を飲んだのち、彼らが彼のためにろばに鞍を置くと、彼は帰って行った。すると道で獅子が彼に出会い、彼を殺した。彼の体は道に投げ出され、ろばはそのそばに立ち、獅子も彼の体のそばに立っていた。その都市の人々が来て、年老いた預言者が住んでいたその都市で語った。彼を道から連れ戻した者たちがこれを聞くと、彼は言った。『これは、主の言葉に逆らった神の人だ』。そして彼は行って、道に投げ出された彼の体を見いだした。ろばも獅子も、彼の体の上に立っていた。獅子は彼の体を食べず、ろばに飛びかかることもなかった」(列王記三13:10)〔「彼を道から連れ戻した者たち」から「彼は言った」への主語の移り方は不自然であるが、そのまま写した〕。
Si illi hoc repraesentatum est, cur manducasset panem et potum sumpsisset aquae in loco profano apud homines alienigenas, quid nobis repraesentatum fuisset, si tecum, quem scimus haereticum, quem novimus esse negatorem unici Filii Dei, ut desiderabas, copulassemus amicitias? si vobiscum Arianis precem fudissemus? si denique passos nos fuissemus, omnia, quae celebramus Domini sacerdotes, cum pseudoepiscopis Arianis tuis celebrare?
PL 13, 772Cあの者に、パンを食べ、瀆聖の地で異邦の人々のもとで水を飲んだゆえにこれが報いとして降ったのなら〔repraesentatum を「報いとして与えられた」の意に取った〕、もし我々が、異端者であると知り、神の独り子の否認者であると知っているあなたと、あなたが望んだとおりに友情を結んでいたならば、我々には何が報いとして降っただろうか。もし諸君アレイオス派とともに祈りを注いでいたならば。もし、主の司教である我々が執り行うすべてのことを、あなたの偽司教たちであるアレイオス派とともに執り行うことを、ついに我々が許していたならば。
Interea sic te fuisse ad nos circumscribendos immissum, ut ad illum Dei hominem fuerit ille pseudoprophetes, debes repetens actus tuos cognoscere amarissimos; ut enim ille cum fuisset pseudopropheta, prophetam se esse dicebat ad circumveniendum innocentem, ita et tu cum non sis Christianus, sed sis Arianus, finxisti te Christianum ad nos irretiendos.
PL 13, 772Dさしあたり、あなたは自分の最も苦い所業をふり返って、次のことを知らねばならない。あなたは、我々を欺くために、あの神の人に対してあの偽預言者が遣わされたように、遣わされたのである。あの者は、偽預言者でありながら、無垢な者を欺くために自分は預言者だと言った。それと同じく、あなたも、キリスト教徒ではなくアレイオス派でありながら、我々を絡め取るためにキリスト教徒を装った。
Deinde cum pacem semper habuerit Domini ecclesia, et vos atque omnium sectarum haereticos foras abjecerit, dixisti: Pacem volo firmari in meo imperio, cupiens violare in nobis pacem dominicam, scindere desiderans Dei populum, procurans haeresi tuae ad quam nos omnes facere sis optans transitum: sic mentitus es Dei te fuisse hominem, quando hanc pacem facere te salutis nostrae causa dixisti; quomodo et ille pseudoprophetes, qui dicebat: Redi mecum quia et ego prophetes sum Domini, et dixit mihi Angelus (III Reg. XIII, 18) .
PL 13, 773Aさらに、主の教会はつねに平和を保ち、諸君とあらゆる分派の異端者を外へ投げ出してきたのに、あなたは言った。「私は、私の支配のもとで平和が確立されることを望む」と。〔しかしそれは〕我々のうちにある主の平和を破り、神の民を引き裂くことを望み、あなたの異端に向けて、我々をみなそこへ移らせようと望んで道を備えるものであった〔procurans haeresi tuae … transitum の係りは定かでない。procurans の目的語を transitum と取った〕。あなたは、我々の救いのためにこの平和をつくると言ったとき、自分が神の人であると偽ったのである。それは、あの偽預言者が、「私とともに帰れ、私も主の預言者だからだ。そして天使が私に言った」(列王記三13:18)と言ったのと同じである。
Sic, inquam, mentitus es, quando dixisti, quo potuisses Deo placere, hoc te aggressum facere; siquidem tu singulos catholicos Episcopos communioni jungere fueris laborans Arianorum.
PL 13, 773Aこう、私は言う、あなたは偽ったのだ。神に喜ばれうるために、これを企てたのだとあなたは言ったが、実際には、公同の司教たちを一人ひとり、アレイオス派の交わりに結びつけようと骨を折っていたのである。
Quomodo tecum ac cum tuis coarianis potuit convenire Christianis, quando ad Josaphat regem Dominum haec dixisse cernas, cur Achab idololatram in amicitias acceperit, cur ad bellum cum Domini processerit inimico? posteaquam etenim ille Achab, consacrilegus tuus, secundum verbum Dei fuisset in bello letali percussus plaga, et Josaphat, quia ex toto corde ad Deum proclamaverat, fuisset domui suae repraesentatus, loquitur Scriptura sancta exiisse ante faciem ejus Jeu filium Anani, qui fuerit videns, atque dixisse talia: Si peccatorem illum adjuvas, et eorum, qui oderunt Dominum, amicus es, in hoc super te irae a facie Domini, sed sermones boni inventi sunt tecum, quoniam abstulisti lucos de terra, et parasti cor tuum ad requirendum Dominum (II Paral. XIX, 2) .
PL 13, 773Bあなたが、同じアレイオス派の仲間たちとともに、キリスト教徒である我々と交わることなど、どうしてできようか。主がヨシャファト王にこう言ったのを、あなたは見ているというのに。なぜ偶像崇拝者アハブを友として受け入れたのか、なぜ主の敵とともに戦いに出たのか、と。実際、あなたの瀆聖の共犯者であるあのアハブが、神の言葉のとおりに戦いで致命傷を負って打たれ、ヨシャファトが心を尽くして神に叫んでいたので自分の家へ戻されたのち、聖典は、先見者であったハナニの子イエフが彼の前に出て行き、こう言ったと語る。「あなたは、あの罪人を助け、主を憎む者たちの友となっている。そのために、主の前からあなたの上に怒りが臨む。しかしあなたには善いことも見いだされた。あなたが国から聖なる林を取り除き、主を求めるために心を備えたからである」(歴代誌下19:2)。
Si illi haec dicuntur, quae nobis dicerentur, si tecum haeretico Dei adversario amici esse maluissemus? aut numquid dicere audebis: Ego non sum Dei inimicus, ita ut fuit Achab rex Israel?
PL 13, 773Cあの者にこれが語られるのなら、我々が異端者であり神の敵であるあなたと友になることを選んでいたならば、我々には何が語られるだろうか。それとも、あなたは敢えてこう言うのか、「私は、イスラエルの王アハブのように神の敵ではない」と。
Quomodo non es inimicus, qui eadem agas quae egit Achab? cum sic sis impugnans religionem Dei, sicut ille impugnaverit; sic persequaris domum ejus, sicut ille persecutus sit.
PL 13, 773Cアハブが行ったことと同じことを行っているあなたが、どうして敵でないことがあろうか。あなたは、彼が神の宗教を攻撃したのと同じように神の宗教を攻撃し、彼が神の家を迫害したのと同じように神の家を迫害しているのである。
Quomodo tecum ac cum tuis potuit nobis convenire, cum isti Deo devoto regi, cur Ochoziae regi Israel junctus fuisset in amicitiis, fuerit per Prophetam increpatum a Deo?
PL 13, 773Cあなたとあなたの仲間と我々が交わることなど、どうしてできようか。神に献身していた王ヨシャファトでさえ、イスラエルの王アハズヤと友として結ばれたために、預言者を通して神に叱責されたのである。
Et junxit, inquit, amicitiam Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Israel, ipse inique coepit facere, et communicavit secum ut faceret naves, quibus iret in Tharsis, et fecit naves, in Asion Gabar, et prophetavit Eliezer filius Oziae ex Marea super Josaphat dicens: In eo quod communicasti Ochoziae, confregit Dominus operam tuam, et contritae sunt naves tuae, et non poterunt ire Tharsis (Ibid. XX, 35) .
PL 13, 773C「そしてユダの王ヨシャファトは、イスラエルの王アハズヤと友として結ばれた。彼は不正を行い始め、タルシシュへ行く船をつくるために彼と共同し、エツヨン・ゲベルで船をつくった。そして、マレアの出のオジアの子エリエゼルがヨシャファトについて預言して言った。『汝がアハズヤと共同したために、主は汝の仕事を打ち砕いた。汝の船は砕け、タルシシュへ行くことはできない』」(歴代誌下20:35)。
Si illi illa dicuntur a Domino quod ad fabricam navium socium habuisset viae perditionis regem, quid nobis dici posset, si te destructorem domus ejus, te catholicae fidei persecutorem amicum Dei sacerdotes haberemus?
PL 13, 773Dあの者が、船をつくるために滅びの道を行く王を仲間としたことで、主からそのようなことを語られたのなら、もし神の司教である我々が、神の家を破壊するあなた、公同の信仰の迫害者であるあなたを友としていたならば、我々には何と言われえただろうか。
Si illius operam confregit, cur iniquo fuisset junctus, vero nos jam ipsi fulmine fuissemus, credo, dissipati, cur tibi blasphemo nosmet junxissemus.
PL 13, 774Aもし、不正な者と結ばれたゆえに、あの者の仕事を主が打ち砕いたのならば、冒瀆者であるあなたに我々自身を結びつけたゆえに、我々自身はすでに雷によって散らされていたであろう、と私は思う〔本文が崩れているらしい。cur … junxissemus の cur を理由(「…ゆえに」)の意に取った〕。
Quomodo potueramus nos, cum simus servi Dei, vos vero servi diaboli, in unum convenire, quando sic inter nos et vos separatum esse voluerit Deus, quomodo inter lumen et tenebras, inter vitam et mortem, inter dulce et amarum, quomodo inter sanctos angelos Dei qui sunt semper clementiam ejus magnificantes, et inter illos apostatas quos in aeternum tecum visurus eris torqueri, nisi temet eripueris ab eis?
PL 13, 774A我々は神の僕であり、諸君は悪魔の僕である。それなのに、どうして我々が一つに交わることができただろうか。神は、光と闇、生命と死、甘いものと苦いものの間が分かたれているように、我々と諸君の間を分けることを望んだのである。また、神の慈しみをつねに大いに讃える聖なる天使たちと、あの背教者たちとの間が分かたれているように。あなたは、自分をあの者たちから引き離さなければ、あの者たちが永遠にあなたとともに苦しめられるのを見ることになる。
Quomodo, inquam, nos vobiscum esse potueramus Dei servi cum servis Antichristi? quando Amasiae regi fuerat dictum a Deo in secundo Subrelictorum libro: Non ibit tecum exercitus Israel, quia non Deus cum Israel, omnes filii Ephrem, quia si te existimaveris praevalere in istis, in fugam convertet te Dominus ante inimicos, quia est virtus a Domino (Ibid., XXV, 7) .
PL 13, 774A私は言う、神の僕である我々が、反キリストの僕である諸君とともにいることなど、どうしてできただろうか。アマツヤ王に、『残されたものの書』の第二巻〔歴代誌下。Subrelicta は歴代誌のラテン名〕で神が次のように言ったというのに。「イスラエルの軍勢が汝とともに行ってはならない。神はイスラエルとともにおらず、エフライムの子らすべてとともにもおらないからである。汝がこれらの者たちのうちで自分が勝つと思うなら、主は汝を敵の前で敗走させる。力は主から来るからである」(歴代誌下25:7)。
Quomodo resisteremus contra diabolum, si in tanto scelere vestro curreremus vobiscum, cum hostibus Dei, cum hominibus inventis sine notitia Dei, cum Deum non habentibus, in quos catervam sciamus esse daemonum?
PL 13, 774B諸君の大いなる悪事に、神の敵、神を知ることなく見いだされた者、神を持たない者たち――我々はそこに悪霊の群れがいると知っている――と一緒になって走るならば、どうして我々は悪魔に抵抗できようか。
Neque enim potestis vos esse negatores unici filii Dei sine daemoniis, cum blasphemare vos non faciant, nisi illi qui vestra caecaverint corda, ne videlicet possit a nobis veritas comprehendi.
PL 13, 774B実際、諸君が神の独り子の否認者でありうるのは、悪霊なしにはありえない。諸君に冒瀆させるのは、諸君の心を盲目にした者たち以外にないからである。それは、真理が諸君に把握されえないようにするためである〔底本は a nobis。ミーニュの脚注に従い、ヴァティカン写本の a vobis と読む〕。
Numquid nam potueramus in vestra demorari parte, consentire vestris flagitiosissimis meditationibus, cum per David gloriosum dicat Spiritus sanctus, non esse beatos, nisi eos, qui se abstraxerint a vobis unici filii Dei negatoribus, eos, qui serpentinis cogitationibus vestris non se miscuerint, beatos tantum mansuros?
PL 13, 774Bいったい我々が、諸君の側にとどまり、諸君のきわめて恥ずべき思惑に同意することなどできただろうか。聖なる霊は栄光あるダビデを通じて、幸いな者とは、神の独り子の否認者である諸君から身を引き離した者だけであり、諸君の蛇のような思いと交わらなかった者だけがとこしえに幸いな者としてとどまる、と言っているのに。
Beatus qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit (Psal. I, 1) .
PL 13, 774C「幸いなるかな、不敬虔な者たちの謀りごとに歩まず、罪人たちの道に立たず、疫病の座に座らなかった者は」(詩篇1:1)。
Quomodo esset vobis et nobis unius loci conventiculum? cum audias item David dicere in Psalmo sexto: Discedite a me, qui operamini iniquitatem (Psal. VI, 9) .
PL 13, 774C諸君と我々に、同じ場所での小さな集会などありえようか。あなたは、ダビデが第六詩篇で同じく、「不正を行う者たちよ、私から離れよ」(詩篇6:9)と言うのを聞いているというのに。
Si non operamini Ariani iniquitatem, judica tu princeps in sacrilegio Arianorum, qui, cum dicamus nos Christianos, horribili animositate persequeris. Recte igitur scias nos fecisse, recedendo a vobis Deo odibilibus.
PL 13, 774Cアレイオス派よ、諸君が不正を行っていないというなら、アレイオス派の瀆聖において君主であるあなたが判断せよ。あなたは、我々がキリスト教徒と自称しているのに、恐ろしい敵意をもって迫害している。それゆえ、神に憎まれる諸君から離れた我々の行いは正しかったと、あなたは知るがよい。
Quomodo etenim nos in coetu vestro omnibus facinoribus infecto manere, et non vos pestes ac lues fugere decuerat? cum dicat ex persona populi nostri in vicesimo quinto Psalmo: Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua.
PL 13, 774C実際、諸君の集まりはあらゆる悪事に染まっているのに、そこに我々がとどまり、疫病であり災いである諸君を避けないことが、どうしてふさわしかったであろうか。我々の民の名で、第二十五詩篇はこう言っている。「汝の慈しみは私の目の前にあり、私は汝の真理のうちで喜んだ」。
Non sedi in concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo, odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo (Psal. XXV, 3) . Si non est consilium vestrum vanitatis, convince me.
PL 13, 774D「私は、むなしい者たちの会議に座らなかった。不正を行う者たちとともには入らない。悪をたくらむ者たちの教会を憎み、不敬虔な者たちとともには座らない」(詩篇25:3)。諸君の謀りごとがむなしいものでないというなら、私を論破せよ。
Non est vanum concilium in quo omne consilium non est, nisi ut Dei negetur Filius, ut Deus pater non esse verus pater defendatur, ut Spiritus sanctus paracletus non esse verus Dei spiritus asseveretur, ut apostolica et evangelica traditio destruatur, traditio Arii firmetur? in quo concilio nihil aliud firmatur, nisi quod omnibus haereticis et ethnicis atque Judaeis possit laetitiam conquirere magnam?
PL 13, 774Dその会議のうちにある謀りごとのすべてが、神の子を否認させること、父なる神が真の父ではないと主張させること、パラクレートスである聖なる霊が神の真の霊ではないと断言させること、使徒と福音の伝承を破壊し、アレイオスの伝承を確立することにほかならないのなら、それはむなしい会議ではないというのか。その会議で確立されるのは、すべての異端者、異教徒、ユダヤ人に大きな喜びをもたらしうるもの以外の何であろうか。
Gaudent cuncti Dei religionis exsecratores, quod enim te videant imperatorem voti sui rem exsequentem, quod enim te exstitisse unici Filii Dei negatorem, et ejus servorum advertant persecutorem; hoc est concilium, quod magnopere omnibus viribus imperii tui solitus es adunare, ad hoc utique ut omnis auctoritas Scripturarum sacrarum tui imperii auctoritate solvatur, ut omnis sepeliri possit veritas, ut mendacia detestandae commentationis vestrae possit videri vera.
PL 13, 775A神の宗教を呪う者はみな喜んでいる。あなたが皇帝として、自分たちの願いの事を遂行しているのを見、あなたが神の独り子の否認者となり、その僕たちの迫害者となったのを認めるからである。これこそ、あなたが帝国の全力を挙げて招集するのを常としてきた会議であり、それはまさに、聖典のあらゆる権威があなたの帝国の権威によって廃され、あらゆる真理が葬られ、諸君の忌まわしい企みの偽りが真実と見えるようになるためである。
Haec sunt meditationis vestrae in illo egregio concilio per tuam adunato potentiam. Propterea odis nos, quia concilium vestrum malignantium exsecremur, propterea in exsilio sumus, propterea in carcere necamur, propterea nobis solis prohibetur conspectus; idcirco reclusi in tenebras custodimur ingenti custodia.
PL 13, 775Bこれが、あなたの権力によって招集されたあの立派な会議における、諸君の思惑である。あなたが我々を憎むのは、我々が悪をたくらむ諸君の会議を忌み嫌うからである。そのために我々は流刑の身にあり、そのために牢で殺され、そのために我々だけが姿を見ることを禁じられ、そのために闇に閉じ込められ、厳重な監視のもとに置かれている。
Hujus rei causa nullus ad nos visendos admittitur hominum, quia videlicet noluerimus vobiscum impiis sacrilegis ullam scelerum vestrorum habere societatem, de quibus ex nostra persona directa est obsecratio ad Deum, ne scilicet vobiscum degentes simul periremus, sed fuissemus segregati de vestro nefario concilio, de vestra iniqua conspiratione.
PL 13, 775Bこのために、我々を訪ねることはだれにも許されない。我々が、不敬虔で瀆聖的な諸君と、諸君の悪事のいかなる交わりも持つことを望まなかったからである。これらの者たちについて、我々の名で神に懇願がなされた。諸君のもとで暮らしながら、ともに滅びることのないように、むしろ、諸君の邪悪な会議、不正な共謀から切り離されているように、と。
Ait enim in vicesimo septimo Psalmo: Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae cum oro ad te, cum extollo manus meas ad templum sanctum tuum, ne simul trahas cum peccatoribus animam meam, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me.
PL 13, 775B実際、第二十七詩篇はこう言っている。「主よ、私の嘆願の声を聞き入れよ、私が汝に祈り、汝の聖なる神殿に向かって手を挙げるときに。私の魂を罪人たちとともに引いて行くな。不正を行う者たちとともに、私を滅ぼすな」。
Cum his, qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus eorum. Da illis secundum opera illorum, et secundum nequitiam studiorum ipsorum, secundum operationem ipsorum manuum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis (Psal. XXVII, 2) .
PL 13, 775C「隣人には平和を語りながら、その心には悪がある者たちとともに。彼らの業に応じて彼らに与え、彼らの熱意の悪に応じて与えよ。彼らの手の働きに応じて彼らに報い、彼らの報いを彼らに返せ」(詩篇27:2)。
Propterea odimur a te, Constanti, quoniam noluerimus haec dici de nobis, quae dicantur ore Prophetae de te ac tuis propter nequam vestram operam, quae dicantur de Judaeis, quorum imitator exstiteris.
PL 13, 775Cコンスタンティウスよ、あなたが我々を憎むのは、預言者の口を通して、あなたとあなたの仲間について、諸君の邪悪な仕事のゆえに、またあなたが倣う者となったユダヤ人について語られていることが、我々について語られることを、我々が望まなかったからである。
Si non es tu Constantius Imperator, qui finxeris pacem te facere, ut fuerunt mala cogitamenta, nisi ut Dei negatus fuisset filius, nisi ut apostolica atque evangelica fides fuisset destructa, aedificata vero fuisset Ariana haeresis vestra, nisi ut omnes tibi non acquiescentes fuissent deportati, proscripti, varie excarnificati, ad ultimum interfecti? et idcirco Spiritus sanctus te ac tuos designans pariter ac percutiens dicit ex persona populi nostri: Cum operantibus iniquitatem ne perdas me, cum his qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in corde eorum (Ibid. 3) .
PL 13, 775Cあなたこそ、平和をつくると装った皇帝コンスタンティウスではないか。その邪な企みは、神の子を否認させること、使徒と福音の信仰を破壊し、諸君のアレイオス派の異端を築くこと、あなたに従わないすべての者を追放し、財産を没収し、さまざまに責め苦を加え、ついには殺すこと、これにほかならなかったではないか〔底本は Si non es tu…。構文が崩れているらしく、si non を「…ではないか」の疑問と取り、全体を修辞疑問と解した〕。それゆえ聖なる霊は、あなたとあなたの仲間を名指しし、同時に打ちながら、我々の民の名で言う。「不正を行う者たちとともに、私を滅ぼすな。隣人には平和を語りながら、その心には悪がある者たちとともに」(詩篇27:3)。
Nobis dicebas: Pacem volo fieri; et in corde tuo manens adversarius religionis nostrae cogitabat per te facere nos idololatras: unde et vere recepturus eris secundum operam tuam, secundum nequitiam studiorum vestrorum, nisi tibi feceris esse prospectum.
PL 13, 776Aあなたは我々に、「私は平和が生じることを望む」と言っていた。しかし、あなたの心にとどまる我々の宗教の敵対者は、あなたを通じて我々を偶像崇拝者にしようと企てていた。それゆえ、あなたは、自分の身を顧みなければ、あなたの仕事に応じて、諸君の熱意の悪に応じて、まことに報いを受けることになる。
Vitavimus ac sumus vitantes consilium vestrum, quod contra Deum factum est ac fit; quorum tunc jam videns meditationes Spiritus sanctus dixerit ore David in trigesimo secundo Psalmo: Dominus dissipavit consilia gentium, reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum (Psal. XXXII, 10) .
PL 13, 776A我々は諸君の謀りごとを避けたし、今も避けている。それは神に逆らってなされたし、今もなされている。聖なる霊は、すでにそのときその者たちの思惑を見て、ダビデの口を通じ、第三十二詩篇で言ったのである。「主は諸国民の謀りごとを散らし、諸民の思いを退け、君主たちの謀りごとを退ける」(詩篇32:10)。
Consilia vero vestra contra suam prolata ecclesiam reprobat Deus: nec enim potest odire populum suum, haereditatem suam, et amare vos filios pestilentiae, vos persecutores servorum suorum.
PL 13, 776B実際、神は、自らの教会に向けて持ち出された諸君の謀りごとを退ける。神が、自分の民、自分の嗣業を憎みながら、疫病の子らである諸君、自分の僕たちの迫害者である諸君を愛することはありえないからである。
Dixisti: Facite pacem cum Episcopis sectae meae Arianis, et estote in unum; et dicit Dei spiritus per Salomonem in Proverbiis: Vias impiorum noli, noli exsequi, neque aemuleris viam iniquorum, in quocumque loco exercitum constituerint, ne supervenias illuc: declina autem ab ea, et devita; non enim dormient, nisi male fecerint: ablatus est enim somnus ab eis, et non dormiunt.
PL 13, 776Bあなたは言った、「私の派のアレイオス派の司教たちと平和をつくり、一つになれ」と。しかし神の霊は、ソロモンを通じて箴言でこう言う。「不敬虔な者たちの道を、あとを追うな、あとを追うな。不正な者たちの道を妬むな。彼らがどこに軍勢を置いても、そこへ近づいてはならない。その道からそれて避けよ。彼らは悪を行わなければ眠らない。眠りは彼らから取り去られ、彼らは眠らないからである。」
Hi enim cibantur cibis impietatis: vino autem iniquo inebriantur. Nam viae justorum similiter ut lux fulgebunt, procedunt et illuminant, donec corrigat dies. Viae autem impiorum tenebrosae, nesciunt quomodo offendunt (Prov. IV, 14) .
PL 13, 776B「彼らは不敬虔の食物を食べ、不正のぶどう酒に酔うからである。義しい者たちの道は光のように輝き、進んで照らし、日が真昼になるまで続く。しかし不敬虔な者たちの道は暗く、何につまずくかを知らない」(箴言4:14)。
Quomodo vobiscum Arianis societatem poteramus habere, cum adulteris spiritualibus? qui scriptum retineamus: Nolite intendere fallaci mulieri: mel enim distillat a labiis mulieris meretricis, quae ad tempus impinguat fauces tuas, novissime autem amarius felle invenies, et acutius magis quam gladius ex utraque parte acutus: insipientes autem pedes deducunt utentes ea cum morte ad inferos (Ibid., V, 2) .
PL 13, 776C霊的な姦淫者であるアレイオス派の諸君と、どうして我々が交わりを持てただろうか。我々は、こう書かれていることを心に留めているのに。「偽りの女に心を向けるな。蜜は遊女の唇から滴り、それはしばし汝ののどを肥やすが、ついには胆汁より苦く、また両刃の剣よりも鋭いことを汝は知る。愚かな足は、彼女に従う者たちを死とともに陰府へ導く」(箴言5:2)。
Sed quid dicis haec propter carnis adulteria dicta? Si propter carnis adulteria esse astruis haec dicta, quanto magis fugiendi vos estis spiritales adulteri, ne per Arianam haeresim vestram meretricem spiritalem haec super nos quae dicuntur veniant?
PL 13, 776Cしかしあなたは、これらは肉の姦淫のために語られたのだと言うのか。もしあなたがこれを肉の姦淫のために語られたと主張するなら、霊的な姦淫者である諸君は、いっそう避けられねばならない。諸君の霊的な遊女であるアレイオス派の異端を通じて、我々に向けて語られるこれらのことが我々の上に来ないようにするためである。
Dulce etenim quibusdam videtur quod tibi regi in amicitias jungantur suscipiendo haeresim tuam, sed amarius felle sensuri, cum tecum torqueri in perpetuum coeperint in perpetua gehenna sentire, qui tecum esse delegerunt, tunc dicturi: Vae nobis qui Constantium imperatorem Deo praeposuerimus.
PL 13, 776D実際、あなたの異端を受け入れてあなた王と友として結ばれることを、甘いと思う者たちがいる。しかし彼らは、胆汁より苦いものを味わうことになる。あなたとともにいることを選んだ者たちが、あなたとともに永遠に、永遠のゲヘナで責め苦を受け始めるとき、それを感じるであろう。そのとき彼らは言う。「我々は、皇帝コンスタンティウスを神よりも上に置いた、災いなるかな」。
Convenire nobis et vobis quo modo potuerat? cum infra dicat adhuc Salomon: Ejice de consilio pestilentem, et exiet cum illo contentio (Prov., XXII, 10) ; et: Ne imitatus fueris malos viros, neque desideres esse cum illis; falsa enim meditatur cor eorum, et dolores labia eorum loquuntur (Ibid., XXIV, 1) .
PL 13, 777A我々と諸君の間に、交わりがどうして成り立ちえただろうか。ソロモンは、さらに先でこう言っているのだから。「疫病をまき散らす者を会議から追い出せ。そうすれば、争いも彼とともに出て行く」(箴言22:10)。また、「悪い人々に倣うな。彼らとともにいることを望むな。彼らの心は偽りをたくらみ、その唇は苦しみを語るからである」(箴言24:1)。
Tum, Noli applicare impium ad pascua justi, neque seducaris saturitate ventris. Septies enim cadit justus et resurget, impii autem infirmabuntur in malis (Ibid. 15) .
PL 13, 777Aさらに、「不敬虔な者を義しい者の牧場に近づけるな。腹の満ち足りに惑わされるな。義しい者は七たび倒れても立ち上がり、不敬虔な者たちは悪のうちに弱り果てるからである」(箴言24:15)。
Cum superbis et praevaricatoribus, cum eis qui volueritis cum Juda Scarioth inveniri, quam cum beatissimis prophetis, apostolis, atque martyribus, quomodo esse possumus? cum audiam in centesimo Psalmo: Deambulabam in innocentia cordis mei in media domo tua.
PL 13, 777A傲慢な者や違反者たちとともに、また、いとも祝福された預言者、使徒、殉教者たちとではなく、イスカリオテのユダとともに見いだされることを望んだ諸君とともに、どうして我々がいられようか。第百詩篇で、私はこう聞いているのに。「私は心の無垢のうちに、汝の家のただ中を歩んだ。」
Non proponebam ante oculos meos rem malam facientes, praevaricationes odivi, non adhaesit mihi cor pravum, declinantes a me malignos non agnoscebam: detrahentem adversus proximos suos occulte, eum persequebar, superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc simul non edebam (Psal. C, 2) .
PL 13, 777B「私は、悪い事を行う者たちを目の前に据えなかった。違反を憎んだ。曲がった心は私に付かなかった。私から離れてゆく邪悪な者たちを、私は知らなかった。隣人たちを陰で悪く言う者を、私は追い払った。高ぶる目と飽くことのない心の者とは、ともに食事をしなかった」(詩篇100:2)。
Et in Psalmo centesimo octavo decimo: Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi (Psal. CXVIII, 13) .
PL 13, 777Bまた第百十八詩篇には、「私は不正な者たちを憎み、汝の律法を愛した」(詩篇118:13)。
Cum sitis iniqui, quippe negatores unici filii Dei, cum odiri vos oporteat a nobis, propterea quod viam veritatis relinquentes comprehenderitis omnium errorum, propterea quod relinquentes lumen, ire delegeritis in exteriores tenebras, quomodo tibi capiti nefando, tibi Dei domus destructori, omnium iniquitatem operantium fomiti, potueramus esse carissimi? quomodo familiares amici, ut sunt Valens, Ursaceus, Epictetus, Saturninus, et caeteri? e quo numero tamen etsi viderint in quam inciderint foveam, certi tamen tecum diligerent interire, dummodo regni tui inanem pulchritudinem una perfruantur tecum.
PL 13, 777B諸君は不正な者であり、実に神の独り子の否認者である。真理の道を捨て、あらゆる誤りを抱き込んだがゆえに、光を捨てて外の闇へ行くことを選んだがゆえに、我々が諸君を憎まねばならないのだとすれば、忌まわしい頭であるあなた、神の家を破壊する者であるあなた、不正を行うすべての者の火種であるあなたに、我々がどうして最も愛される者でありえただろうか。ウァレンス、ウルサキウス、エピクテトス、サトゥルニヌスやその他の者たちのような、親しい友でありえただろうか。もっとも、この者たちは、自分がどのような穴に落ちたかを見たとしても、あなたの王国の空しい美しさをあなたとともに享受できるのなら、あなたとともに滅びることをむしろ選ぶに違いない。
Nos quomodo tecum esse potuemus, qui ista, quae illi tecum frui elegerunt habearamus exosa? homines qui ad illa consequenda tendant, quae sunt in perpetuum mansura: qua de re nobis ac vobis non convenit, nempe quia noluerimus suscipere haeresim tuam, nempe quia Christiani noluerimus effici Ariani.
PL 13, 777C我々が、あなたとともにいることなど、どうしてできただろうか。あの者たちがあなたとともに享受することを選んだものを、我々は憎むべきものとしているのに。我々は、永遠にとどまるものを追い求める人間であるのに〔底本は potuemus、habearamus。それぞれ potuimus、habeamus と読む〕。それゆえ、我々と諸君の間には交わりが成り立たない。まさしく、我々があなたの異端を受け入れることを望まなかったからであり、キリスト教徒である我々がアレイオス派になることを望まなかったからである。
Quis est autem, nisi qui sicut vos estis Ariani, impos mentis qui derelinquat domum Dei, et eam dat diaboli monumentum?
PL 13, 777Cでは、諸君アレイオス派のように神の家を捨て、それを悪魔の記念碑とする者のほかに、だれが正気を失っているというのか。
Idcirco autem apud te odio laboramus quia fuerimus metuentes atque sumus, ne illa fuissent dicta de nobis, quae sunt dicta de illis desertoribus, hoc est Judaeis, quos incusat Hieremias, dicens: Audite verbum Domini, domus Jacob, et omnis domus Israel.
PL 13, 778Aそれなのに、我々があなたのもとで憎しみを受けて苦しんでいるのは、エレミヤが責めているあの逃亡者たち、すなわちユダヤ人について語られたことが、我々について語られはしないかと、我々が恐れてきたし、今も恐れているからである。エレミヤは言う。「ヤコブの家と、イスラエルの全家よ、主の言葉を聞け。」
Haec dicit Dominus: Quid invenerunt in me patres vestri contumaciae, quod recesserunt longe a me, et abierunt post supervacua, et frustrati sunt, et non dixerunt: Ubi est Deus, qui liberavit nos de terra Aegypti, qui eduxit nos ducatum praebens in deserto in terra inculta, et ignota, et in terra sine aqua, et sine fructu, in terra in quam nemo commeavit vir, neque commoratus est ibi filius hominis, et induxit vos in Carmelum ut manducaretis fructum ejus et bona ejus, et intrastis, et coinquinastis terram, et haereditatem meam posuistis in exterminationem; sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus, et seniores legis meae nescierunt me, et pastores impie egerunt in me, et prophetae prophetaverunt in Baal, et post inutilia abierunt (Jerem. XI, 4) .
PL 13, 778A「主はこう言う。汝らの父祖たちは、私のうちに何の強情を見いだして、私から遠く離れ、むなしいものの後を追い、むなしくなったのか。彼らは言わなかった、『エジプトの地から我々を救い出し、荒れ果てて知られていない地、水もなく実りもない地、だれも行き交ったことがなく、人の子も住んだことのない地で、導きを与えながら我々を連れ出した神はどこにいるのか』と。〔神は〕汝らをカルメルに導き入れ〔底本は induxit と三人称であるが、続く haereditatem meam は一人称である〕、その実とその良いものを食べさせたが、汝らは入ってその地を汚し、私の嗣業を滅びに置いた。祭司たちは言わなかった、『主はどこにいるのか』と。私の律法の長老たちは私を知らず、牧者たちは私に対して不敬虔にふるまい、預言者たちはバアルによって預言し、役に立たないものの後を追った」(エレミヤ11:4)。
Noluimus haec audire opprobria; unde et fugiendum diximus te ac tuos. Neque enim convenire poterat Dei domesticis vobiscum alienigenis, cum videamus dictum a Deo cum perfido tuo illo populo carnali: Averte pedem tuum ab aspera via, et faucem tuam a siti (Ibid., 25) .
PL 13, 778B我々は、これらの辱めの言葉を聞くことを望まなかった。それゆえ、あなたとあなたの仲間は避けられねばならないと我々は言った。神の家族である者たちが、異邦人である諸君と交わることはできなかったからである。神があの肉的で不実な、あなたの民について、こう言ったのを我々は見ているのだから。「汝の足を荒れた道から遠ざけよ、汝ののどを渇きから遠ざけよ」(エレミヤ11:25)。
Quae autem dixit: Confortabor, quia dilexit exteros et post illos abibat, post vos ergo exteros, post vos allophilos non solum non ire voluimus, sed et anathema vobis filiis pestilentiae ac tenebrarum diximus, ne si recessissemus ab apostolica atque evangelica fide, derelinqueremusque viam quam tenuerunt Abraham, Isaac et Jacob beatissimi, Abel, Enoch, Noe, et cuncti prophetae, apostoli, atque martyres, haec etiam dicta fuissent a Deo de nobis, quae dicta sunt de comblasphemis tuis Judaeis.
PL 13, 778Bまた〔その民は〕こう言った。「私は強くなろう」と〔Quae の係りは定かでない。前の引用で責められている民を女性として受けると取った〕。彼は異国の者たちを愛し、その後に付いていたからである。それゆえ、我々は、異国の者たち、異族の者たち〔allophilos はギリシア語で「異族の」の意〕である諸君の後に付いて行くことを望まなかっただけでなく、疫病と闇の子である諸君にアナテマを宣した。もし我々が使徒と福音の信仰から離れ、いとも祝福されたアブラハム、イサク、ヤコブ、アベル、エノク、ノア、すべての預言者、使徒、殉教者が保った道を捨てていたならば、あなたの冒瀆の仲間であるユダヤ人について語られたことが、我々についても神によって語られたであろうからである。
Quemadmodum confunditur fur, cum comprehensus fuerit, sic confundentur filii Israel ipsi, et reges eorum, et principes ipsorum, et sacerdotes ipsorum, et prophetae (Ibid. 26) .
PL 13, 778C「盗人は捕らえられたとき恥じるように、イスラエルの子ら自身も、その王たちも、その君主たちも、その祭司たちも、その預言者たちも恥じる」(エレミヤ11:26)。
Noluimus esse inter vos, ne etiam illa increpatio vocis divinae nos cum Judaeis, et vobiscum haereticis argueret; Ut quid loquimini ad me? omnes vos impie egistis, et omnes vos deliquistis in me, dicit Dominus (Ibid., 29) .
PL 13, 778C我々は諸君のうちにいることを望まなかった。神の声のあの叱責が、我々をもユダヤ人や、異端者である諸君とともに咎めることのないようにするためである。「なぜ汝らは私に語るのか。汝らはみな不敬虔にふるまい、汝らはみな私に対して罪を犯した、と主は言う」(エレミヤ11:29)。
Quomodo vobiscum nobis convenire poterat? cum legeris scriptum in libro Machabaeorum primo: Tunc congregati sunt ad eos conventus fortis in viribus ab Israel omnis voluntarius in lege, et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos, et facti sunt illis firmamentum, et constituerunt virtutem, et percusserunt peccatores in ira sua, et viros iniquos in indignatione, et caeteri fugerunt ad nationes, ut se liberarent, et circuivit Matathias et amici ejus, et destruxerunt aras, et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israel in fortitudine, et persecuti sunt filios superbiae, et prosperavit opus in manus eorum, et obtinuerunt legem de manibus gentium et regum, et non dederunt cor peccatori (I Mach. II, 42) .
PL 13, 778C諸君と我々が交わることなど、どうしてできたろうか。あなたは、マカバイ記第一巻にこう書かれているのを読んだはずである。「そのとき、彼らのもとに、力に満ちた集団が集まった。イスラエルから出た、律法に自ら進んで従う者たちすべてである。災いから逃れてきた者たちもみな彼らに加わり、彼らの支えとなった。彼らは力を整え、怒りをもって罪人たちを、憤りをもって不正な者たちを打った。残りの者たちは、自らを救おうと諸国民のもとへ逃げた。マタティアとその友たちは各地を巡り、祭壇を打ち壊し、イスラエルの領内で見いだした割礼を受けていない子らに、力をもって割礼を施した。彼らは高慢の子らを追い、その仕事は彼らの手の中で成功した。彼らは諸国民と王たちの手から律法を取り戻し、罪人に心を与えなかった」(マカバイ一2:42)。
Vobiscum ne esse potueramus, cum videatis quid illi fecerint, ex toto corde qui Deum inveniuntur timuisse? Tu dicis membrum jam tunc exsectum de corpore beatae ecclesiae, quando Arianus factus es ex Christiano, Estote nobiscum.
PL 13, 779A神を心を尽くして畏れたことが明らかな者たちがこれを行ったのを、諸君は見ているのに、我々が諸君とともにいることができただろうか。あなたは、キリスト教徒からアレイオス派になったときに、すでに祝福された教会の体から切り取られた肢体でありながら、「我々とともにいよ」と言うのか。
Et Dominus dicit in Evangelio: Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue illum, et projice abs te.
PL 13, 779Bそして主は福音書でこう言っている。「もし汝の右の目が汝をつまずかせるなら、それをえぐり出して、汝から投げ捨てよ。」
Expedit enim tibi ut pereat una pars membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam: et si dextera manus tua scandalizat te, abscinde illam et projice abs te; expedit enim tibi ut pereat una pars membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam (Matth. V, 29) .
PL 13, 779B「汝の肢体の一つが滅びるほうが、汝の全身がゲヘナに投げ込まれるよりも益である。また、もし汝の右の手が汝をつまずかせるなら、それを切り落として、汝から投げ捨てよ。汝の肢体の一つが滅びるほうが、汝の全身がゲヘナに行くよりも益だからである」(マタイ5:29)。
Secuisse se Arium, atque projecisse secundum Domini praecepta damnat ecclesia; et tu dicis: Suscipite compestilentes ac lues suos; tu dicis: Sinite vos eodem interire morbo, quo ego perierim.
PL 13, 779B教会は、主の命令に従ってアレイオスを切り離し、投げ捨てたと言明して、彼を断罪している〔Secuisse se Arium … damnat の構文はやや崩れている。se を教会自身と取り、damnat を「〔そう宣して〕断罪する」と解した〕。それなのにあなたは言う、「その共に疫病にかかった者たちとその災いを受け入れよ」と。あなたは言う、「私が滅びたのと同じ病で、諸君も滅ぶにまかせよ」と。
Sic est de corpore ecclesiae excisus Sabellius, ut est et condetestabilis tuus excisus Arius iste, cujus sermo ut cancer in te fortissime adeo serpserit, ut totus jam cancer esse cernaris: nec poteris dicere, te non Arii cancerasse sermonem, cum foetor cancerationis tuae ad omnem pervenerit regni tui locum, et cuncti te vitare statuerimus, ne et ipsi peste tua Ariana canceraremur.
PL 13, 779Bサベリオスが教会の体から切り取られたように、あなたと共に忌むべきあのアレイオスも切り取られた。その言葉は、癌のように、あなたのうちで極めて激しくはびこり、あなたはもはや全身が癌であるとみなされている。あなたは、アレイオスの言葉に癌を発したのではないと言うことはできない。あなたの癌化の悪臭は、あなたの王国のあらゆる場所に達し、我々はみな、自分たちもまたあなたのアレイオス派の疫病に癌を発することのないように、あなたを避けると決めたのだからである。
Sic, inquam, sectus est, atque projectus tuus magister Arius, ut est sectus et rejectus Sabellius, qui fuerit ausus unam esse personam Patrem et Filium et Spiritum sanctum defendere; quia fuerit ausus dicere ipsum sibi et Patrem esse, et Filium, et Spiritum sanctum; excisus est quia dicere non dubitarit, quod etiam ipse Pater in utero Virginis incarnatus sit, et fuerit passus.
PL 13, 779C私は言う、あなたの師アレイオスは、サベリオスが切り取られ退けられたのと同じように、切り取られ投げ捨てられたのだ。サベリオスは、父と子と聖なる霊は一つのペルソナであると、あえて主張した者であった。彼は、〔神〕自身が自らにとって父であり、子であり、聖なる霊であるとあえて言った。そして、父自身がおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕の胎で受肉し、苦しみを受けたと言うのをためらわなかったので、切り取られたのである。
Sic Marcionem excisum projecit, qui noluerit Dei Filium hominem suscepisse confiteri de utero Virginis, et per hoc hominem factum.
PL 13, 780A同じように、〔教会は〕マルキオンを切り取って投げ捨てた。彼は、神の子がおとめの胎から人間を受け取り、それによって人間となったと告白することを望まなかった。
Sic excisus est atque abjectus Paullus Samosatenus Photini magister e corpore ecclesiae, quia fuerit dicere dignatus, hominem tantum Dei Filium.
PL 13, 780A同じように、フォティノスの師であるサモサタのパウロスも、教会の体から切り取られ、投げ捨てられた。神の子を人間にすぎないと、あえて言ったからである。
Sic et cunctarum sectarum haeretici sunt praecisi, ut est Arius praecisus, utque tu, qui propterea quod dicas de Dei Filio, factus est ex nihilo, et non est verus Filius, erat quando non erat, exscindi merueris.
PL 13, 780A同じように、あらゆる分派の異端者たちも、アレイオスが断ち切られたように断ち切られた。あなたも、神の子について、「彼は無から造られた。真の子ではない。存在しなかった時があった」と言うゆえに、切り取られるにふさわしくなったのである。
Exscissi igitur estis cuncti blasphemi, atque rejecti virtute Dei de ecclesia ejus clementiae, quia non fueritis in ea manentes fide, in qua manserint patriarchae, prophetae, apostoli, ac martyres.
PL 13, 780Aそれゆえ、冒瀆者である諸君は、みな切り取られ、神の力によって、神の慈しみの教会から退けられた。族長たち、預言者たち、使徒たち、殉教者たちが保った信仰のうちに、諸君はとどまらなかったからである。
Homo excisus cum omnibus comblasphemis tuis e corpore sanctae ecclesiae, jacens in diaboli sentina, audes dicere ad eam: Esto talis ut sum ego, quo possis tali confici morbo, quo sum et ipse consumptus.
PL 13, 780B教会の体から切り取られた人間、あなたの共に冒瀆するすべての者とともに悪魔の汚水溜めに横たわる者でありながら、あなたは敢えて教会に言う、「私と同じようになれ。そうすれば、私自身が侵されているのと同じ病にあなたも侵されうる」と。
Sic existimaveras nos potuisse vobiscum convenire, tamquam non retineremus dixisse beatum Paullum: Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre inquiete ambulante, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis (II Thessal. III, 6) .
PL 13, 780Bこのように、あなたは、我々が諸君と交わることができたと考えていた。あたかも我々が、祝福されたパウロの言葉を覚えていないかのように。「兄弟たちよ、我々は主イエス・キリストの名によって、汝らに命じる。秩序なく歩み、我々から受けた伝承に従わないすべての兄弟から、身を引け」(二テサロニケ3:6)。
Quae efficere potuerat ratio, ut deserentes viam, quae ducit ad coelorum regna, comprehenderemus vestram quae praecipitet ad gehennam?
PL 13, 780B天の国々へ導く道を捨てて、諸君のゲヘナへ突き落とす道を取るなどということを、いかなる道理が成り立たせえたであろうか。
Circumscribere nos te potuisse arbitratus es subtilitate, qua serpens circumscripserit Adam et Evam, eximiis verbis pulcherrimisque sensibus conscribens edictum, in quo omnia venena tuae haeresis continentur.
PL 13, 780Cあなたは、蛇がアダムとエバを欺いたのと同じ巧妙さで、我々を欺くことができると考えた。すぐれた言葉と美しい意味をもって、あなたの異端のあらゆる毒が含まれた勅令を書き綴ったのである。
Sed unde istud potueras efficere? cum nos contra tua, atque patris tui venena armaverit beatus Paullus, dicens: Hoc itaque dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate verborum (Coloss. II, 4) .
PL 13, 780Cしかし、どうしてあなたがそれをなしえたであろうか。祝福されたパウロが、あなたとあなたの父の毒に対して、我々を武装させたのだから。彼は言う。「それゆえ、私は言う、だれも崇高な言葉で汝らを欺くことのないようにせよ」(コロサイ2:4)。
Et iterum: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum, quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Ibid. 8) .
PL 13, 781Aまた、「気をつけよ、だれも、哲学と空しいごまかしによって、人間の伝承に従い、世の諸要素に従って、キリストに従わずに、汝らを欺くことのないように。神性の満ちあふれるものは、キリストのうちに体をもって宿っているからである」(コロサイ2:8)。
Quomodo potueramus illis Arianis tuis sacrilegis sensibus verbis sublimibus licet seduci, cum inanem te philosophiam cognoverimus habere? unde etiam dulces tui possent esse sermones, quem viderimus tenentem traditionem Arii, non beatorum Apostolorum? ad quos dixerit iste, quem negas, quod verus sit Dei Filius: Euntes baptizate credentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) .
PL 13, 781Aあなたのアレイオス派の瀆聖的な思いに、たとえ崇高な言葉によってであれ惑わされることが、どうして我々にありえただろうか。あなたが空しい哲学を持っていると我々は知っているというのに。あなたがアレイオスの伝承を保っており、祝福された使徒たちのそれを保っていないのを見ている以上、あなたの言葉が甘くありうるはずもない。あなたが神の真の子であることを否認するその者は、使徒たちにこう言ったのである。「行って、父と子と聖なる霊の名によって、信じる者たちに洗礼を授けよ」(マタイ28:19)。
Quomodo tibi discipulo Arii acquiesceremus Christiani, deserentes apostolicam traditionem, cum te inveniamus dicere, Patrem non esse verum patrem, sed appellari patrem? cum dicas, non illum verum habere Filium, sed factum esse ex nihilo? sanctum paracletum Spiritum, cum dicas totidem constare ex nihilo? e contra videamus Apostolos credidisse in unum Deum Patrem omnipotentem verum patrem, propterea verum patrem, quod vere, non putative habeat filium, et in unicum filium ejus Jesum Christum, hoc est in verum Dei Filium, et in sanctum paraclitum Spiritum, in verum Dei Spiritum.
PL 13, 781Aアレイオスの弟子であるあなたに、我々キリスト教徒がどうして同意できようか。使徒の伝承を捨ててまで。あなたは、父は真の父ではなく、父と呼ばれているだけだと言い、父は真の子を持たず、子は無から造られたと言い、聖なるパラクレートスの霊もまた同じく無から成ったと言っているのが分かるというのに。これに対して、我々は、使徒たちが、唯一の全能の神、真の父である父を信じたと見ている。真の父であるのは、見かけではなく、まことに子を持つからである。また、その独り子イエス・キリスト、すなわち神の真の子を信じ、聖なるパラクレートスの霊、すなわち神の真の霊を信じたと見ている。
Quomodo potuerat quis ita credentium supplantari a diabolo per te Arii blasphemiae fundatorem, cum fides apostolica et Trinitatem confiteatur perfectam, et unicam deitatem fateatur Patris, et Filii, et Spiritus sancti; et Arii, hoc est tua blasphemia non teneat, nisi id quod placuerit caro tuo diabolo? cum tantum intersit inter beatae Ecclesiae fidem et inter haeresim tuam, quantum inter lucem atque tenebras?
PL 13, 781Bこのように信じる者のうちのだれが、アレイオスの冒瀆の創始者であるあなたによって、悪魔に足をすくわれることがありえようか。使徒の信仰は完全な三位一体を告白し、父と子と聖なる霊の唯一の神性を明言するのであり、アレイオスの冒瀆、すなわちあなたの冒瀆は、あなたの親愛なる悪魔〔底本は caro tuo diabolo。caro を carus の変化形と取った〕の気に入ったもの以外、保持しない。祝福された教会の信仰とあなたの異端との間には、光と闇の間と同じだけの隔たりがあるのに。
Recte vos interea dixi ita separatos a nobis, ut tenebrae sunt separatae a lumine, quia sitis tenebrarum filii: unde et tenebras de vipereis cordibus evomueritis vestris.
PL 13, 781Cさしあたり、諸君が我々から、闇が光から分かたれているように分かたれていると私が言ったのは、正しかった。諸君は闇の子であるからである。それゆえ、諸君は自分の蝮のような心から闇を吐き出したのである。
Sperasti nos deflectere a via veritatis, tamquam non sciremus praemonuisse Spiritum sanctum per beatum Paullum dicentem: Nemo vos convincat volens in humilitate sensus et religione angelorum, quae videtur ambulans sine causa inflatus sensu carnis suae, et non tenens caput ex quo omne corpus per connexum et conjunctionem productum crescit in augmentum fidei (Coloss. II, 18) .
PL 13, 782Aあなたは、我々を真理の道からそらせることを望んだ。あたかも我々が、聖なる霊が祝福されたパウロを通じて前もって警告したことを知らないかのように。「だれも、思いの謙遜と天使たちへの崇拝を望んで、汝らを惑わしてはならない。そのような者は、見えるところに従って歩み〔quae videtur の係りは定かでない。「見えるものに従って」と取った〕、理由もなく自分の肉の思いで高ぶり、頭にしがみつかない。この頭から、全身は結び目と結合を通じて養われ、信仰の成長へと育つのである」(コロサイ2:18)。
Quomodo te ambulantem sine causa, alitum serpentis ore, Arii inflatum sensu carnis tuae apostata factum sequeremur, cum apostoli praeceptum cogeret temet vitari?
PL 13, 782Aあなたは理由もなく歩み、蛇の口、すなわちアレイオスの口によって養われ〔底本は alitum。alitus(養われた)と取った。Arii の係りは定かでない。serpentis と同格と取ったが、sensu に係るとも読める〕、自分の肉の思いで高ぶり、背教者となった〔ミーニュの脚注は apostata を「おそらく apostatam」とする。これに従い、背教者となったあなたに、と訳した〕。そのようなあなたに、我々がどうして従えようか。使徒の命令が、あなたを避けることを迫っているというのに。
Dixisti, quod enim pacis causa conjungi desiderans fueris pseudoepiscopos sectae tuae nobis: sed quomodo istud facere potueramus, ut non Deum, sed te ejus audiremus inimicum? non sumus ut vos excordes, ut Dei Deum negemus Filium, sicut negant Judaei caecitatis vestrae participes, ac duces vestrae incredulitatis: quorum reprobationis exemplum beatus ostendens Paullus dicit ad Hebraeos (Hebr. III, 5) : Et Moyses quidem fidelis in tota domo ejus tamquam servus in testimonio loquens, Christus autem tamquam filius in domo ejus, quae domus nos sumus, si tamen liberalitatem et exultationem spei tenuerimus, propter quod dicit Spiritus sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite praedurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt patres tui in experimento, et viderunt opera mea quadraginta annis, ideoque perosa mihi gens est, et dixi, semper errant corde.
PL 13, 782Aあなたは、平和のために、あなたの派の偽司教たちを我々と結びつけることを望んだ、と言った。しかし、どうして我々にそれができただろうか。神ではなく、神の敵であるあなたの言うことを聞くなど。我々は諸君のように心なき者ではなく、神の子を、神でありながら否認することはない。諸君の盲目の共有者であり、諸君の不信仰の先導者であるユダヤ人たちは、否認している。祝福されたパウロは、彼らが退けられた例を示して、ヘブライ人にこう言う(ヘブライ3:5)。「モーセは、神の全家において僕として忠実であり、証しを語った。しかしキリストは、子として神の家に〔あって忠実である〕。その家とは我々である。もし我々が、大胆さと望みの誇りを保つならば。それゆえ聖なる霊は言う。『今日、もし彼の声を聞くなら、汝らの心をかたくなにしてはならない。荒れ野で試みの日に、反抗のうちにあったように。そこで汝の父祖たちは、私を試みて、四十年の間私の業を見た。それゆえ、この世代は私にとって憎むべきものとなった。私は言った、彼らは心でつねに迷っている、と』。」
Isti autem non cognoverunt vias meas, sicut juravi in ira mea si intrabunt in requiem meam.
PL 13, 782B「『彼らは、私の道を知らなかった。それゆえ私は怒りのうちに誓った、彼らが私の安息に入ることはない』と。」
Videte, fratres, ne casu sit in aliquo vestrum cor malignum incredulitatis discedendo a Deo vivente, sed consolamini vosmetipsos quotidie donec hodie vocatur, ne praeduretur aliquis ex vobis in errore peccati.
PL 13, 782B「兄弟たちよ、気をつけよ。汝らのうちのだれかに、生ける神から離れ去る不信仰の悪い心が、たまたま生じることのないように。むしろ、『今日』と呼ばれている間は、日ごとに互いに励まし合え。汝らのうちのだれも、罪の迷いによってかたくなにされることのないようにせよ。」
Participes enim Christi facti sumus, si quidem principium substantiae usque ad finem firmum tenuerimus. Dum dicitur: Hodie si vocem meam audieritis, nolite praedurare corda vestra, sicut in exacerbatione.
PL 13, 782C「我々はキリストにあずかる者となったのである。ただし、実体の初めを終わりまでしっかりと保つならば。『今日、もし汝らが私の声を聞くなら、汝らの心をかたくなにしてはならない、あの反抗のときのように』と言われている間は。」
Quidam enim audito hoc non crediderunt, sed non omnes qui exierunt de Aegypto per Moysen. Qui autem perosi ei fuerunt quadraginta annis? non hi qui peccaverunt, quorum cadavera jacuerunt in solitudine.
PL 13, 782C「実際、これを聞いて信じなかった者たちがいる。しかし、モーセを通じてエジプトから出た者がみなそうだったわけではない。では、四十年の間、神に憎まれたのはだれか。罪を犯した者たち、その死体が荒れ野に横たわった者たちではなかったか。」
Quibus autem juravit non intraturos in requiem suam, nisi contumacibus? et videmus quia non potuerunt intrare propter incredulitatem. Timeamus itaque ne casu derelicto mandato intrare quidam vestrum in requiem ejus non posse videantur.
PL 13, 783A「また、神が自分の安息に入らせないと誓ったのは、強情な者たちに対してではなかったか。そして我々は、彼らが不信仰のゆえに入れなかったことを見ている。それゆえ、我々は恐れよう。戒めを捨てたために、汝らのうちのだれかが、神の安息に入れないと見なされることのないように。」
Nam et annuntiatum est nobis, quemadmodum et illis, et non profuit illis verbum auditus, non temperatus fidei auditorum. Intrabimus enim in requiem ejus qui credidimus, ut dixit: Sicut juravi in ira mea, si intrabunt in requiem meam.
PL 13, 783A「実際、我々にも彼らと同様に福音が告げられた。しかし、聞かされた言葉は彼らに益とならなかった。それは聞いた者たちの信仰と混じり合わなかったからである。信じた我々は、神の安息に入る。神が『私は怒りのうちに誓った、彼らが私の安息に入ることはない』と言ったとおりである。」
Et cum opera ab origine mundi facta sunt, dixit tamen alicubi de die septimo: Sic et requievit Deus in die septimo ab omnibus operibus suis. Et in hoc iterum, si intrabunt in requiem meam.
PL 13, 783A「また、世の初めから業は成し遂げられたのに、神は、七日目についてどこかでこう言った。『神は七日目に、そのすべての業を終えて休んだ』。そしてこの箇所でもう一度、『彼らが私の安息に入ることはない』と。」
Ergo quia superest reliquorum intrare in illam, et hi quibus prius praedicatum est non intraverunt propter contumaciam.
PL 13, 783B「それゆえ、残された者たちがそれに入ることは残されており、先に宣べ伝えられた者たちは、強情のゆえに入らなかったのだから、」
Rursus aliam praefiniit diem hodie, in David dicendo, post tantum temporis sicut antea dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite praedurare corda vestra, quoniam si Jesus illis requiem dedisset, non de alia dixisset, postera die ergo restat requies populo Dei.
PL 13, 783B「再び、神は『今日』という別の日を定めた。ダビデによって、これほどの時を経て、前に述べられたとおりに言うのである。『今日、もし彼の声を聞くなら、汝らの心をかたくなにしてはならない』。もしイエス〔ここではヨシュアを指す〕が彼らに安息を与えていたならば、別の日について語ることはなかったであろう。それゆえ、後の日に、神の民には安息が残されている。」
Etenim qui intravit in requiem ejus, et ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus (Hebr. IV, 1) . Quis tam stultus, ut cum haec legerit, haec acceperit a beato Apostolo, deserens fidem apostolicam, suscipere tentet haeresim?
PL 13, 783B「神の安息に入った者は、神が自分の業を休んだように、自分の業から休んだのである」(ヘブライ4:1)。これを読み、これを祝福された使徒から受け取っていながら、使徒の信仰を捨てて異端を受け入れようとするほど愚かな者が、いったいだれであろうか。
Quis eum negare audebit, quem videat aeternam requiem tribuere potentem credentibus se, et velit in illum credere cum quo incipiat in aeternum puniri?
PL 13, 783B永遠の安息を、自分を信じる者たちに与えうると見ているその者を、否認しようとだれが敢えてするだろうか。それなのに、その者とともに永遠に罰せられ始めることになる〔別の〕者を信じようとするのは、だれなのか〔底本は in illum。その指す者を、悪魔またはアレイオスと取った〕。
Quis est talis nisi tu Constantius Imperator, qui dereliquisti Domini castra, et transitum fecisti ad diaboli domum?
PL 13, 783Cそのような者はあなたのほかにいない。皇帝コンスタンティウスよ、あなたは主の陣営を捨て、悪魔の家へ移った者である。
Non delegimus ardere, sicuti tu delegisti cum amatore tuo diabolo, sed in requiem perpetuam intrare festinamus, quam tua astutia potueramus capi, et a via flecti veritatis, quando adhuc hortetur Apostolus ad requiem comprehendendam aeternam dicens: Festinemus igitur intrare in illam requiem, ne aliqui in eodem exemplo contumaciae cadant.
PL 13, 783C我々は、あなたがあなたの愛人である悪魔とともに選んだようには、燃えることを選ばなかった。むしろ、永遠の安息に入ろうと急いでいる。それなのに、どうして我々があなたの巧妙さに捕らえられ、真理の道からそらされることができただろうか〔底本は quam。ミーニュの脚注によれば、ラティニウスは quomodo と読み、ティリウスは quam cum tua と読む。いずれでも問いの意となるので、「どうして」と訳した〕。使徒はなお、永遠の安息をつかむよう励まして言うのである。「それゆえ、あの安息に入るよう急ごう。だれも、同じ強情の例にならって倒れることのないように。」
Vividum enim verbum Dei, et validum, et acutum omni gladio acutissimo, et penetrans usque ad divisionem animae et spiritus, artuumque et medullarum, et scrutator animi et cogitationis cordis, et non est ulla creatio quae non pareat ante illum: omnia autem nuda et aperta oculis ejus, ad quem nobis ratio est (Ibid. II) .
PL 13, 783C「神の言葉は生きており、力強く、あらゆる最も鋭い剣よりも鋭く、魂と霊の分かれ目、関節と骨髄の分かれ目にまで及び、心の思いと考えを見抜く。その前に現れない被造物はなく、すべてのものは、その目に裸で開かれている。我々はその者に対して申し開きをせねばならない」(ヘブライ2)〔引照が崩れているらしく、刷られたまま写した〕。
Cum haec ita sint, quomodo potuerat quis nostrum transire ad vos in perfidia manentes Judaeorum? quae rerum ratio nos vobis possit jungere Christianos Arianis, cum videremus vos esse illius gentis imitationis perfidiae? de qua quomodo possent emergere confugientes ad domum Dei? in Actibus apostolorum locutus ita sit Petrus beatissimus dicens: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus sancti.
PL 13, 784Aそうであるなら、我々のうちのだれが、ユダヤ人の不実にとどまる諸君のもとへ移ることができただろうか。いかなる道理が、キリスト教徒である我々をアレイオス派の諸君に結びつけることができようか。我々は、諸君がその不実を倣うあの民の者であると見ているのに。神の家へ逃れてくる者たちが、その民からどうして抜け出すことができたであろうか。使徒言行録で、いとも祝福されたペトロは、こう語った。「悔い改めよ。そして、汝らのそれぞれが、罪の赦しのために、我々の主イエス・キリストの名によって洗礼を受けよ。そうすれば、聖なる霊の賜物を受けるであろう。」
Vobis enim est haec promissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus vester: aliis etiam verbis plurimis contestabatur et exhortabatur eos dicens: Eripite vos a generatione ista prava (Act. II, 38) .
PL 13, 784B「この約束は、汝らと汝らの子らに、また遠くにいるすべての者に、汝らの主なる神が呼び寄せる者のだれにでも与えられているからである」。さらにほかの多くの言葉で、彼は彼らに証しし、励まして言った。「この曲がった世代から自分を救い出せ」(使徒言行録2:38)。
Nec poteris dicere, non vos esse Arianos generationem pravam, sicuti fuerint ac sint Judaei, quando cernas tunc scribas, pharisaeos, et principes Judaeorum idcirco esse dictos prava generatio, quod enim et Dei negabant Filium, et omnes in ejus credentes divinam majestatem persequerentur: non, inquam, poteris dicere te atque cunctos Arianos non esse generationem pravam et perversam, quando haec sitis gerentes, quae et illi: si illi fuerunt unicum negantes Dei Filium, ita facitis et vos: si illi persecuti sunt servos aeternae clementiae ejus, persequimini etiam vos.
PL 13, 784Bあなたは、諸君アレイオス派が曲がった世代ではないと言うことはできない。ユダヤ人がそうであったし、今もそうであるのと同じである。そのとき律法学者、ファリサイ派、ユダヤ人の指導者たちが曲がった世代と呼ばれたのは、彼らが神の子を否認し、その神的な威厳を信じる者をみな迫害したからであると、あなたは見ている。私は言う、あなたと、すべてのアレイオス派が、曲がった邪悪な世代でないと、あなたは言うことができない。諸君はあの者たちと同じことを行っているのだから。あの者たちが神の独り子を否認していたなら、諸君も同じことをしている。あの者たちが、神の永遠の慈しみの僕たちを迫害したなら、諸君もまた迫害している。
Quid igitur oportuerat nos facere, nisi secundum Petri beati praeceptum recederemus a vobis sacrilegis? Unde enim vobiscum poterat convenire? cum dixerit Dominus in Evangelio: Attendite vobis a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis (Luc. XII, 1) .
PL 13, 784Cでは、我々は、祝福されたペトロの命令に従って、瀆聖者である諸君から離れる以外に何をすべきだったのか。どこから諸君と交わることができようか。主が福音書でこう言ったのに。「ファリサイ派のパン種に気をつけよ。それは偽善である」(ルカ12:1)。
Quomodo potueramus in uno esse? cum Corinthiis scribens dixerit beatus Apostolus: Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat, et vos inflati estis, et non potius luctum habuistis, ut tolleretur e medio vestrum, qui hoc opus fecit (II Cor. V. 1) .
PL 13, 784C我々がどうして一つになれただろうか。祝福された使徒がコリントの人々に書き送ってこう言ったのに。「汝らのうちに淫行があると聞く。それも、異邦人のうちにもないような淫行である。だれかが父の妻を自分のものにしているという。それなのに汝らは高ぶり、むしろ嘆いて、この行いをした者を汝らのただ中から取り除くことをしなかった」(二コリント5:1)。
Si igitur Apostolus hujusmodi opus operantem jusserit tolli e medio, ne videlicet per illius societatem omnis corrumperetur ecclesia, quanto magis dignum fuerat, vos fugeremus blasphemos? si illum tradidisse satanae narrat, quanto magis tunc vos jam traditos esse scire debetis, quando Dei coeperitis negare Filium?
PL 13, 785Aそれゆえ、使徒が、そのような行いをする者を、その交わりによって教会全体が腐敗することのないよう、ただ中から取り除けと命じたのなら、まして、冒瀆者である諸君を我々が避けるのは、はるかにふさわしかったではないか。使徒が、あの者をサタンに引き渡したと語るのなら、まして諸君は、神の子を否認し始めたそのときにすでに引き渡されていると、知るべきである。
Ego quidem sicut absens corpore, praesens autem spiritu jam judicavi ut praesens eum qui sic operatus est in nomine Domini Jesu, congregatis vobis et spiritu meo, cum virtute Domini nostri Jesu tradere hujusmodi hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.
PL 13, 785A「私は、体では離れていても霊では共にいて、すでに、共にいる者としてさばいた。このようなことをした者を、主イエスの名によって、汝らと私の霊が集まり、我々の主イエスの力とともに、このような人を、肉の滅びのためにサタンに引き渡すのである。それは、我々の主イエス・キリストの日に、霊が救われるためである。」
Bona gloriatio vestra, nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit. Expurgate vetus fermentum ut sitis nova conspersio, ut estis azymi (Ibid. 3) . Haec cum sit increpatio Apostoli, poterant Christiani Antichristi conjungi servis?
PL 13, 785A「汝らの誇りは結構なものだ〔底本は Bona gloriatio vestra。ミーニュの脚注によれば、古ラテン訳は non bona と読むが、アウグスティヌス(『パルメニアヌスの書簡駁論』第3巻)は、多くの、とりわけラテン語の写本が Bona gloriatio vestra と読み、非難の語調で言うものだと伝える。これに従い反語として訳した〕。わずかなパン種が全体の粉を腐らせることを知らないのか。古いパン種を取り除け。汝らが新しい粉の塊となるために。汝らは種なしパンなのだから」(二コリント5:3)。使徒のこの叱責がある以上、キリスト教徒が反キリストの僕たちと結びつくことができたであろうか。
Quomodo enim non fuisset corruptus tantae blasphemiae vestrae venenis, quandoquidem sive in hypocrisi, sive ex vero quis communicet vobis, sit in ingenti periculo, cum propter haeresim vestram secerneremur a vobis?
PL 13, 785B実際、諸君の冒瀆という大いなる毒によって、〔だれが〕腐敗させられずにいられただろうか〔fuisset corruptus の主語は示されていない。「だれが」と補った〕。偽善からであれ誠実からであれ、諸君と交わる者はだれでも大きな危険のうちにあるというのに。我々は諸君の異端のゆえに諸君から分けられたのである。
Quomodo iterum adhaerere potueramus? cum vox sit dicentis Apostoli: Scripsi vobis in epistola non misceri fornicariis, non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut raptoribus, aut idololatris, alioquin debueratis de hoc mundo exiisse.
PL 13, 785Bさらにまた、どうして諸君に結びつくことができただろうか。使徒の声がこう言っているのに。「私は書簡で汝らに書いた、淫行者と交わるなと。この世の淫行者や、貪欲な者、奪う者、偶像崇拝者とまったく交わるなというのではない。そうであれば、汝らはこの世から出て行かねばならなくなるからである。」
Nunc autem scripsi vobis non commisceri, si quis frater nominatur fornicator aut avarus, aut idolorum cultor, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere (Ibid. 9) .
PL 13, 785B「しかし今、私は汝らに書いた。兄弟と呼ばれる者が、淫行者、貪欲な者、偶像を拝む者、悪口を言う者、酒におぼれる者、奪う者であるなら、そのような者と交わるな。そのような者とは食事をともにすることさえするな」(二コリント5:9)。
Si cibum vobiscum jubemur non sumere, credideras potuisse Catholicos convenire cum haereticis ad solemnia cuncta celebranda? vobiscum erraticis, vobiscum per diaboli venenum ad omnem deductis ebrietatem esse potueramus Dei cultores?
PL 13, 785Cもし諸君と食事をともにしないよう命じられているのなら、公同の者たちが、異端者たちとあらゆる祭儀をともに執り行うために交わることができたと、あなたは信じていたのか。さまよう者、悪魔の毒によってあらゆる酩酊に導かれた者である諸君とともに、我々が神を崇める者たちでありえただろうか。
Quomodo fieri istud potuerat, ut inter mortuos vivi staremus? cum dignum esset magis vos filii adversarii nostri congregatos in unum videri, et nos contra Christi milites in unum, quo possetis sine ulla dubitatione ab omnibus Deum diligentibus membra ac corpus meretricis vocitari; quo nomine etiam nos possemus nuncupari, si nosmet traderemus vobis: Nescitis quia corpora vestra membra Christi sunt?
PL 13, 785C死者の中に生者が立つなどということが、どうしてありえただろうか。むしろ、我々の敵の子である諸君が一つに集められているのが見られるにふさわしく、キリストの兵士である我々は、〔諸君に〕対して一つになっているのがふさわしかった。そうすれば、諸君は、神を愛するすべての者から、疑いなく遊女の肢体、遊女の体と呼ばれることができる。もし我々が自らを諸君に引き渡すなら、我々もまたその名で呼ばれうる。「汝らの体がキリストの肢体であることを知らないのか」〔「et nos contra Christi milites in unum」の構文が崩れているらしく、上のように解した〕。
Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Absit. Aut nescitis, quia qui se jungit meretrici unum corpus est. Erunt enim, inquit, duo in carne una. Qui autem jungit se Domino, unus spiritus est; fugite fornicationem (Ibid. VI, 15) .
PL 13, 785C「それなら、キリストの肢体を取って、遊女の肢体としてよいだろうか。決してそうではない。あるいは、遊女と結びつく者は一つの体となることを知らないのか。『二人は一つの肉となる』と言われているからである。しかし主と結びつく者は、一つの霊である。淫行を避けよ」(二コリント6:15)。
Cujusmodi vis fugere nos debere fornicationem? Qui enim praeter uxorem, aliam petere voluerit, fornicarius dicitur. Item qui idolis servierit, fornicatus dicitur: quoniam quidem Deum derelinquens idola adoraverit: similiter qui haereticus est, fornicarius vocatur.
PL 13, 785Dあなたは、どのような淫行を我々が避けねばならないと言うのか。妻のほかに別の女を求める者は、淫行者と呼ばれる。同じく、偶像に仕える者も、淫行を犯したと呼ばれる。神を捨てて偶像を拝んだからである。同様に、異端者も淫行者と呼ばれる。
Quodvis de his cognosce gravius esse crimen, haereticum fieri, idolis servire, an committere secundum carnem adulterium?
PL 13, 786Aこれらのうちどれがより重い罪であるかを、知るがよい。異端者になること、偶像に仕えること、それとも肉に従って姦淫を犯すことか。
Quia ergo sive gentiles, sive vos haeretici idololatres dicimini, utraque pars idololatriam sit gerens, necesse est: et tamen quia a carnali fornicatione, quantum dici non potest, quod vastiora sint illa duo crimina intelliges. Conspice quibus te jugulaveris malis.
PL 13, 786A異教徒であれ、異端者である諸君であれ、偶像崇拝者と呼ばれるのだから、双方が偶像崇拝を行っているのは必然である。そのうえで、あなたは、肉の淫行に比べて、あの二つの罪が言い表せないほど破壊的なものであることを悟るであろう〔ミーニュの脚注に従い a を削って読む(carnali fornicatione を比較の奪格と取る)〕。あなたが自分をどのような悪で屠ったか、よく見よ。
Clamat adhuc dicens sanctissimus Apostolus: Omne peccatum quod fecerit homo extra corpus est, qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (Ibid. 18) . Et: Non estis vestri. Empti enim estis pretio. Glorificate et portate Dominum in corpore vestro (Ibid. 19) .
PL 13, 786Aいとも聖なる使徒は、なお叫んで言う。「人が犯すあらゆる罪は体の外にある。しかし、淫行を犯す者は、自分の体に対して罪を犯す」(二コリント6:18)。また、「汝らは自分のものではない。代価を払って買われたのである。汝らの体において主に栄光を帰し、主を担え」(二コリント6:19)。
Quomodo poteris portare Deum, Constanti, in corpore tuo, cum apostolicam fidem rejiciendo, haereticamque suscipiendo, non te illius esse dixeris, cujus se dixerunt patres nostri, Abraham, Isaac, et Jacob, sed et cuncti prophetae, apostoli, ac martyres?
PL 13, 786Bコンスタンティウスよ、あなたはどうして、自分の体に神を担うことができようか。使徒の信仰を退け、異端の信仰を受け入れることによって、あなたは、我々の父祖アブラハム、イサク、ヤコブ、またすべての預言者、使徒、殉教者が自分はその者のものだと言った、その神のものではないと言ってしまったのである。
Deinde si qui fornicator in corpus suum est peccans, quanto magis tu qui sis non per carnem tantum illud perficiens serpentis opus, sed et per ipsam animam?
PL 13, 786Bさらに、淫行者が自分の体に対して罪を犯しているのなら、まして、蛇の業を、肉を通してだけでなく、魂そのものを通して成し遂げているあなたは、なおさらである。
Nescitis quia qui se jungit meretrici unum corpus est, qui autem jungit se Domino unus spiritus est (Ibid. 16) .
PL 13, 786B「遊女と結びつく者は一つの体となり、主と結びつく者は一つの霊となることを知らないのか」(二コリント6:16)。
Cum sacrilegis ne et ipsi facti in corpore meretricis, non mereremur esse Domini famuli, sed jam ut vos servi diaboli, censuimus recedendum fuisse a vobis. Vae tibi qui nolueris Domino conjungi, sed volueris diabolo.
PL 13, 786B瀆聖者たちとともにいて、我々自身も遊女の体の中に入れられ、主の僕であるにふさわしくなくなり、すでに諸君のように悪魔の僕となることのないよう、我々は諸君から離れるべきだと判断した。主に結びつくことを望まず、悪魔に結びつくことを望んだあなたに災いあれ。
Sed et cum dicit: Nolite seduci; corrumpunt enim mores bonos colloquia prava (Ibid. XV, 33) ; quid me jubet facere nisi ut fugiam coetum tuum sacrilegio maculatum, ne dum haereo tibi, et ipse tecum peream?
PL 13, 786Cまた使徒が、「惑わされるな。悪い交わりは良い習わしを損なう」(二コリント15:33)と言うとき、彼は私に何をせよと命じているのか。あなたの、瀆聖で汚れた集まりを避けよということ、あなたに結びついて、私自身もあなたとともに滅びることのないようにせよということにほかならない。
Quomodo in tuo concilio maligno esse potueramus? cum Apostolum beatum Timotheo inveniamus dixisse: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Te ipsum castum serva (II Tim. V, 22) .
PL 13, 786Cあなたの邪悪な会議に、我々がどうしていられただろうか。祝福された使徒がテモテにこう言ったと、我々は見いだすのに。「だれにも性急に手を置いてはならず、他人の罪にあずかってはならない。自分を清く保て」(二テモテ5:22)。
Sed quomodo essemus casti, qui vobis haerendo, ut vos disrupti fuissemus per illos carissimos vestros, immundos videlicet spiritus a castitate fidei? quomodo non communicassemus alienis peccatis?
PL 13, 786Cしかし、我々が諸君に結びついていたならば、諸君のように、諸君のいとも愛する者たち、すなわち汚れた霊どもによって、信仰の貞潔から引き裂かれていたとすれば、どうして我々が清くいられたであろうか。他人の罪にあずからずにいられたであろうか。
Quod si vobiscum manendum censuissemus, hoc essemus futuri, quod estis vos, hoc est membra meretricis.
PL 13, 786Cもし我々が諸君とともにとどまるべきだと判断していたならば、我々は、諸君と同じもの、すなわち遊女の肢体となっていたであろう。
Quomodo nos Christiani esse potueramus vobiscum haereticis? cui item scripsisse Apostolum Timotheo sciremus, ut nosmet abstraheremus vobis haereticis: Haec doce et exhortare, si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei quae secundum pietatem est doctrinae, inflatus est autem nihil sciens, sed aegrotat circa quaestiones et verborum rixas, ex quibus nascuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones, conflictationes malae hominum mente corruptorum, et a veritate destitutorum (II Tim. VI, 2) .
PL 13, 786C我々キリスト教徒が、異端者である諸君とともに、どうしていられただろうか。使徒がテモテに、異端者である諸君から我々自身を引き離すようにと書いたことを、我々は知っているというのに。「これらのことを教え、勧めよ。もしだれかが別のことを教え、我々の主イエス・キリストの健全な言葉と、敬虔にかなう教えとに従わないなら、その者は高ぶっているのであって、何も知らず、論争や言葉の争いに病んでいる。そこから、妬み、争い、冒瀆、疑い、悪い小競り合いが生まれる。心の腐った、真理から外れた人々の間にである」(二テモテ6:2)。
A te itaque non ita credenti, ut credit populus Dei, a te non ita docenti, ut docuerunt Christi unici filii Dei apostoli, a te non acquiescente sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi voluimus vivere segregati, a te expugnatore doctrinae quae secundum pietatem est, a te inflato contra nos per inimicum nostrum, a te nihil veri scienti sed aegrotanti circa quaestiones, a te per cujus nefandos conatus natae esse specialiter nostris diebus inveniantur rixae verborum, mortiferae contentiones, malignae conflictationes, per te videlicet hominem mente corruptum, veritatis interpolatorem.
PL 13, 787Aそれゆえ、我々は、神の民が信じているようには信じていないあなたから、神の独り子キリストの使徒たちが教えたようには教えていないあなたから、我々の主イエス・キリストの健全な言葉に従わないあなたから、離れて生きることを望んだ。敬虔にかなう教えを攻撃するあなたから、我々の敵によって我々に向けて高ぶらされているあなたから、何も真実を知らず論争に病んでいるあなたから、離れて生きることを望んだ。あなたの忌まわしい企てによって、とりわけ我々の時代に、言葉の争い、死をもたらす論争、悪い小競り合いが生まれたことが明らかになっているのだから。それは、心の腐った人間、真理の改竄者であるあなたを通してである。
Recedendum censuimus a te atque a conviperinis tuis, secundum Apostoli praeceptum. Dicit enim infra: Hominum mente corruptorum et a veritate destitutorum, existimantium quaestum esse pietatem: discede ab hujusmodi (Ibid. 5) .
PL 13, 787B我々は、使徒の命令に従って、あなたとあなたの蝮の仲間から離れるべきだと判断した。使徒はさらにこう言うのである。「心の腐った、真理から外れた人々、敬虔を利得と考える人々。そのような者から離れよ」(二テモテ6:5)。
Unde tecum esse potueramus? cum etiam in clausula hujus epistolae hortetur te fugiendum esse, te qui excideris a fide: O Timothee depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones scientiae falsi nominis, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt (Ibid. 20) .
PL 13, 787Bどうしてあなたとともにいられただろうか。使徒は、この書簡の結びにおいても、信仰から落ちたあなたを避けるべきだと励ましているのである。「テモテよ、託されたものを守れ。世俗の、新奇な言葉と、偽りの名の知識からの反論とを避けよ。ある者たちはそれを公言して、信仰から外れてしまった」(二テモテ6:20)。
Oportuerat nos vitare te profanas vocum novitates proferentem, siquidem cognosceremus te illam sacrilegam vocem instinctu protulisse diaboli, illam, inquam, vocem, per quam expresseris venena dogmatis tui dicens: Erat quando non erat, et factus est ex nihilo, et non est una potentia patris et filii.
PL 13, 787B我々は、世俗の新奇な言葉を持ち出すあなたを避けるべきであった。あなたがあの瀆聖の言葉を、悪魔に促されて発したことを我々は知っていたのだから。私は言う、その言葉によって、あなたはあなたの教義の毒を絞り出して言った。「存在しなかった時があった。彼は無から造られた。父と子の力は一つではない」と。
Haec non Spiritus sanctus per te protulit, sed immundus ille diabolicus. Quomodo itaque secundum Apostoli mandatum custodire depositum potueramus, si tecum in concilio maledicto vestro mansissemus? cum nos proposuerimus usque ad mortis exitum apostolicam tenere fidem, istam scilicet quam apud Nicaeam retinemus scriptam contra tuam blasphemiam, et contra omnium haereticorum tuorum exsecrabiles conatus.
PL 13, 787Cこれらを、聖なる霊があなたを通じて発したのではない。汚れた、あの悪魔的な霊が発したのである。それなら、諸君の呪われた会議に我々があなたとともにとどまっていたならば、使徒の命令に従って、託されたものをどうして守りえただろうか。我々は、死に至るまで使徒の信仰を保つと決めているのに。すなわち、あなたの冒瀆と、あなたのすべての異端者たちの忌まわしい企てに対して、ニカイアで書かれたものとして我々が保持するこの信仰をである。
Quomodo in concilio vestro Ariani esse nos potueramus Christiani? qui in libro Machabaeorum praedecessores conservos nostros segregatos fuisse ab illis qui juxta edictum contyranni tui Antiochi idolis supplicaverant: Judas autem Machabaeus qui decimus fuerat, et secesserat in desertum, ibique cum feris vitam in montibus cum suis agebat, feni cibo vescentes morabantur, ne essent participes coinquinationis (II Mach. V, 27) .
PL 13, 787Cアレイオス派である諸君の会議のうちに、キリスト教徒である我々がどうしていられただろうか。我々はマカバイ記に〔読む〕、我々の先達であり同じ僕である者たちが、あなたの僭主仲間アンティオコスの勅令に従って偶像に嘆願した者たちから離れていたことを〔底本は qui … segregatos fuisse と述語を欠く。「〔読む〕」を補った〕。「十人目であったユダ・マカバイは荒れ野に退き、そこで彼の仲間とともに山で獣たちと暮らした。彼らは干し草を食物として暮らし、汚れにあずかることのないようにした」(マカバイ二5:27)。
Cognoscis hoc in uno testimonio nos recedere oportuisse a vobis, ne et nos participes fuissemus coinquinationis.
PL 13, 788Aこの一つの証言から、我々もまた汚れにあずかることのないよう、諸君から離れるべきであったことを、あなたは知るであろう。
Quomodo vobis jungeremur? cum item dicat Dominus ad apostolos: Attendite vobis a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum (Matth. XVI, 6) ; et ut fermentum fuisse doctrinam non sanam, quam videlicet aut tunc illi Pharisaei, aut Sadducaei, aut nunc vos omnium sectarum proferetis haeretici, nobis manifestaret, sequitur scriptura dicens: Tunc cogitabant inter se dicentes, quia panem non habemus. quibus cogitantibus dixit Jesus: Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panem non habetis? nondum intelligitis neque meministis quinque panum, et quinque millium hominum, et quot cophinos sumpseritis, neque septem panum, et septem millia hominum, et quot sportas sumpsistis?
PL 13, 788A我々が諸君に結びつけられることがどうしてありえようか。主はまた使徒たちに言ったのだから。「ファリサイ派とサドカイ派のパン種に気をつけよ」(マタイ16:6)。そして、健全でない教え、すなわち、そのときのファリサイ派やサドカイ派、あるいは今のあらゆる分派の異端者である諸君が持ち出すであろう教えがパン種であったことを我々に明らかにするために、聖典は続けてこう言う。「そのとき、彼らは互いに考えて言った、『パンがない』と。彼らが考えているのを見て、イエスは言った。『信仰の薄い者たちよ、パンがないと、なぜ互いに考えているのか。まだ分からないのか、五つのパンと五千人のこと、また何籠を拾い集めたかを覚えていないのか。七つのパンと七千人のこと、また何かごを拾い集めたかを』。」
Quare non intelligitis, quia non de pane dixi, Attendite de fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum. Tunc intellexerunt, quia non dixit a fermento, sed a doctrina Pharisaeorum intenderent sibi.
PL 13, 788B「なぜ分からないのか。私がパンについて言ったのではないことを。ファリサイ派とサドカイ派のパン種に気をつけよと言ったのだ」。そのとき彼らは悟った。彼がパン種に気をつけよと言ったのではなく、ファリサイ派の教えに気をつけよと言ったことを。
Item ad Corinthios scribens cum dignetur Apostolus instruere, recedendum a vobis haereticis, et omnibus alienigenis, quomodo praesumpserat cor tuum in omnibus varium et mutabile, sed in hac malignitate malo salutis suae ingenti stabilitum robore, nos potuisse tecum pacem vel cum tuis habere?
PL 13, 788Bさらにコリントの人々に書き送りながら、使徒が、異端者である諸君と、すべての異邦の者たちから離れるべきことを教えているというのに、すべてにおいて移ろいやすく変わりやすいあなたの心が、ただこの悪意においては、自らの救いを損なう悪に向かって大いなる強固さで据えられながら、我々があなたやあなたの仲間と平和を持ちえたと、どうして思い込んだのか。
Nolite jugum ducere cum infidelibus: quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas lucis ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infidele? Qui autem consensus templo Dei cum idolis?
PL 13, 788B「不信の者たちとともにくびきを負うな。義と不義に何の共有があるか。光と闇に何の交わりがあるか。キリストとベリアルの間に何の交わりがあるか。信ずる者と信じない者に何の分け前があるか。神の神殿と偶像に何の一致があるか。」
Vos enim estis templum Dei vivi: scriptum est enim: Quoniam inhabitabo in illis, et inter illos ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus, propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos mihi eritis in filios et filias, dicit Dominus omnipotens (II Cor. VI, 14) .
PL 13, 788C「汝らは生ける神の神殿である。こう書かれているからである。『私は彼らの中に住み、彼らの間を歩み、彼らの神となり、彼らは私の民となる。それゆえ、彼らの中から出て、分かれよ、と主は言う。汚れたものに触れてはならない。そうすれば、私は汝らを受け入れ、汝らの父となり、汝らは私の子らとなり、娘たちとなる、と全能の主は言う』」(二コリント6:14)。
Quomodo cum tua praecepta orta videantur esse contra has Domini promissiones, demorari vobiscum fideles potueramus cum infidelibus? currentes in via lucis vobiscum possemus stare hominibus iter conficientibus in via tenebris errorum repleta omnium?
PL 13, 788Cあなたの命令が、主のこれらの約束に逆らって生じたと見えるのに、信ずる者である我々が、信じない者である諸君とともにとどまることなどできただろうか。光の道を走っている者が、あらゆる誤りに満ちた闇の道を行く者である諸君とともに立ち止まることができただろうか。
Quis enim tam stultus est, ut cum audierit Deum dicere: Quoniam inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus, propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos mihi eritis in filios et filias, dicit Dominus omnipotens (II Cor. VI, 16) ; quis, diximus, tam stultus est, ut nolit in se Deum inhabitare? qui nolit se receptum a Deo reputari inter eos quos filios appellare dignatus est? ut non fugiat te immundum per haeresim tuam effectum?
PL 13, 788C神が、「私は彼らの中に住み、彼らの間を歩み、彼らの神となり、彼らは私の民となる。それゆえ、彼らの中から出て、分かれよ、と主は言う。汚れたものに触れてはならない。そうすれば、私は汝らを受け入れ、汝らの父となり、汝らは私の子らとなり、娘たちとなる、と全能の主は言う」(二コリント6:16)と言うのを聞いて、あまりにも愚かなので、自分のうちに神が住むことを望まない者が、いったいだれだろうか。私は言う、神が子と呼ぶことをよしとした者たちの中に、自分が神に受け入れられたと見なされることを望まない者、あなたの異端によって汚れたものとなったあなたを避けない者が、いったいだれだろうか。
Non aequum nobis visum est, ut vobiscum nos in uno fuissemus, quandoquidem nec sit aequum homines morari cum serpentibus. Aut negabis unici Filii Dei negatores dictos in sacris scripturis serpentes?
PL 13, 789A諸君と我々が一つにいるのは、我々には正しいと思われなかった。人が蛇とともに住むのは正しくないのだから。それとも、神の独り子の否認者が聖なる書物で蛇と呼ばれていることを、あなたは否定するのか。
Si negare non potes, adverte recte nos egisse fugere vos serpentes. Legisti Apostolum Timotheo dicentem: Profanas novitates vocum devita: multum enim proficient ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit (II Tim. XI, 16) .
PL 13, 789A否定できないなら、我々が蛇である諸君を避けたのは正しかったと認めよ。あなたは、使徒がテモテにこう言うのを読んだ。「世俗の新奇な言葉を避けよ。彼らは不敬虔をますます進め、その言葉は癌のようにはびこるからである」(二テモテ11:16)。
Existimasti tecum, cujus sermo ut cancer est, esse Dei homines potuisse. Item beatus cum praecipiat Joannes vos fugiendos dicens: Gavisus sum valde quod inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicuti mandatum accepimus a Patre.
PL 13, 789Aあなたは、その言葉が癌のようであるあなたとともに、神の人々でありうると考えた。また、祝福されたヨハネは、諸君を避けるべきだと命じて言っている。「私は大いに喜んだ。あなたの子らのうちに、父から受けた戒めのとおり、真理のうちに歩んでいる者たちを見いだしたからである。」
Oro te domina non sicut mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus nos alterutrum: et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata ejus.
PL 13, 789B「淑女よ、私はあなたに願う。新しい戒めをあなたに書くのではなく、初めから我々が受けてきたものとして、我々が互いに愛し合うようにと。そして、愛とは、その戒めに従って歩むことである。」
Hoc est mandatum sicut audistis ab initio ut in eo ambuletis, quoniam multi fallaces progressi sunt in saeculo, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem: isti sunt fallaces et Antichristi.
PL 13, 789B「これは、初めから汝らが聞いたとおり、その中を歩むようにという戒めである。多くの惑わす者たちが世に出てきたからである。彼らは、イエス・キリストが肉において来たことを告白しない。このような者が、惑わす者であり、反キリストである。」
Videte eos, ne perdatis quod operati estis, sed ut mercedem plenam recipiatis. Omnis qui recedit, et non manet in doctrina Christi, Deum non habet: qui autem manet in doctrina ejus, ille et Patrem et Filium habet.
PL 13, 789B「彼らに注意せよ。汝らが成し遂げたものを失わず、満ちた報いを受けるために。キリストの教えにとどまらず離れ去る者はみな、神を持たない。しかしその教えにとどまる者は、父をも子をも持つ。」
Si quis venerit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite accipere eum in domum, et Ave nolite dicere ei: qui enim dicit ei Ave, communicat operibus ejus malignis (II Joan. 4) .
PL 13, 789B「もしだれかが汝らのところに来て、この教えをもたらさないなら、その者を家に迎え入れてはならず、また挨拶の言葉『アヴェ』を言ってはならない。その者に『アヴェ』と言う者は、その者の悪い行いにあずかるからである」(二ヨハネ4)。
Quomodo fieri potuerat, ut nos tecum atque cum tuis essemus Dei milites cum militibus Antichristi? quandoquidem nec salutari vos permiserit Spiritus sanctus, dans haec praecepta per beatum Apostolum.
PL 13, 789Cあなたとあなたの仲間とともに、神の兵士である我々が、反キリストの兵士たちとともにいることなど、どうしてありえただろうか。聖なる霊は、祝福された使徒を通じてこれらの命令を与え、諸君に挨拶することさえ許さなかったのである。
Sed fortassis dicere audebis: Numquid ego in carne venisse nego Dei Filium, ut unus nuncuper ex Antichristis?
PL 13, 789Cしかし、あなたはおそらく敢えてこう言うであろう。「私は、神の子が肉において来たことを否認しているだろうか。反キリストの一人と呼ばれるいわれがあるだろうか」と。
Non quidem tu, Constanti Imperator, venisse in carne negas Dei Filium, sed dicis illum, quem nos confitemur in carne venisse, esse creaturam: dicis factum illum ex nihilo, non illum esse verum Dei Filium affirmans.
PL 13, 789Cコンスタンティウス皇帝よ、あなたは神の子が肉において来たことを否定してはいない。だが、我々が肉において来たと告白する彼を被造物だと言い、彼は無から造られたのであって真の神の子ではないと断言している。
Nos contra qui istius beati Apostoli tenemus traditionem, credimus verum Dei Filium, credimus unam habere deitatem Patrem et hunc unicum ejus Filium; quod ita esse Dominus in sacris suis Evangeliis manifestat, dicens: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9, 10) : et, Ego in Patre et Pater in me: et, Ego et Pater unum sumus (ibid., X, 30).
PL 13, 789Cこれに対して我々は、この祝福された使徒の伝承を守る者として、真の神の子を信じ、父とその独り子である子が一つの神格を有することを信じる。主は聖なる福音書の中で、事がそのとおりであることを明らかにして言う。「私を見た者は父をも見たのである」(ヨハネ14:9, 10)。また「私は父の内にあり、父は私の内にある」。また「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。
Saepe diximus, quia cum sint duae personae Pater et Filius, et tamen dicat: Ego et Pater unum sumus (Ibid.) : et, Qui me vidit, vidit et Patrem (Ibid. XIV, 9) et, Ego in Patre, et Pater in me (Ibid. 10) ; nihil aliud nos illum voluisse assequi, nisi quia una sit aeternitas Patris et Filii, una sit claritas, una potentia unave magnitudo.
PL 13, 789D我々はしばしば述べてきた。父と子は二つのペルソナであるのに、それでも彼は「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)と言い、「私を見た者は父をも見たのである」(ヨハネ14:9)、「私は父の内にあり、父は私の内にある」(ヨハネ14:10)と言うのは、父と子の永遠が一つであり、栄光が一つであり、力と偉大さが一つであるということのほかに、彼が我々に悟らせようとしたことは何もない、と。〔「述べてきた」と quia 節、「悟らせようとした」の係りが定かでない。上のように取った〕
Idcirco etenim etiam Apostolus in hac dicit secunda epistola: Omnis qui recedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet: qui autem manet in doctrina ejus, ille et Patrem et Filium habet (II Joan. 9) : ut per doctrinam colligentes sacrorum Evangeliorum Dei Patris et unici Filii ejus unam crederemus deitatem: hunc habere Deum, qui ita credat; qui autem recesserit ab hac doctrina (hoc est, et ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) , utique cum sit plurale, et duas ostendit personas et unam potentiam harum duarum personarum, hoc est Patris et Filii), ergo dicit Apostolus: Qui recedit, et non manet in doctrina Christi, Deum non habet: qui autem manet in doctrina ejus, ille et Patrem et Filium habet (II Joan. 9) : ut crederemus Filio dicenti Dei: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; quod utique una sit deitas Patris et Filii.
PL 13, 790Aそれゆえ使徒もこの第二の手紙の中で言う。「すべて去って行き、キリストの教えにとどまらない者は、神を持たない。その教えにとどまる者は、父をも子をも持つ」(二ヨハネ9)。これは、聖なる福音書の教えを集めて、父なる神とその独り子である子の神格は一つだと我々が信じるためであり、そう信じる者こそが神を持つのである。この教えから離れる者は〔述部が欠けている。挿入のあとで「そこで使徒は言う」と言い直しているので、その形で訳した〕――(すなわち「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)〔という言葉〕は、むろん複数形であるから、二つのペルソナと、この二つのペルソナ、すなわち父と子の一つの力とを示している)――そこで使徒は言う。「去って行き、キリストの教えにとどまらない者は、神を持たない。その教えにとどまる者は、父をも子をも持つ」(二ヨハネ9)。これは、神の子が「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)と言うのを我々が信じるためであり、父と子の神格が確かに一つだということである。
Constat itaque te qui ita non teneas quomodo tradiderit apostolis Dominus, et apostoli episcopis, te non habere Deum: quia et Apostolus volens et Patris et Filii unicam divinitatem manifestare, dicebat: Qui recedit a doctrina ejus, Deum non habet: qui autem manet in doctrina ejus, ille Patrem et Filium habet (II Joan. 9) .
PL 13, 790Bしたがって、主が使徒たちに、使徒たちが司教たちに伝えたとおりに保たないあなたは、神を持たないことが明らかである。使徒もまた、父と子の神性が唯一であることを明らかにしようとして、こう言ったのである。「その教えから去る者は、神を持たない。その教えにとどまる者は、父をも子をも持つ」(二ヨハネ9)。
Te inquam constitutum sine Deo, te neque Filium habentem neque Patrem rectissime fugisse cognoscimus, siquidem non fuisset dignum habentes Deum cum inimicis ejus demorare divinae magnitudinis.
PL 13, 790B私は言う、神なき者とされたあなた、子をも父をも持たないあなたを、我々が避けて逃れたのはまことに正しかったと我々は認める。神を持つ者が、神の偉大さの敵どもと共にとどまるのはふさわしくなかったからである。〔fugisse の主語は文に出ていない。続く理由の文に合わせて、我々があなたを避けた、と取った〕
Sed quam sis Deo odibilis cognosce, ut nec Ave tibi dicere fuerimus permissi. Quomodo vobiscum Arianis Christiani esse potueramus? cum dicat Apostolus Paullus: Stultas quaestiones, et genealogias, et contentiones, et lites legis devita: sunt enim inutiles et vanae.
PL 13, 790Cだが、あなたが神にとってどれほど憎むべき者かを知れ。我々があなたに「アヴェ」と言うことさえ許されないほどである。アレイオス派である諸君と、キリスト教徒である我々が、どうして共にいられたであろうか。使徒パウロは言っているのである。「愚かな議論、系図、争い、律法をめぐる論争は避けよ。それらは無益で空しい」。
Haereticum hominem post unam correptionem devita, sciens quoniam perversus est et peccat, cum sit a semetipso damnatus (Tit. III, 9) .
PL 13, 790C「異端者は、一度戒めた後は避けよ。そういう者は曲がっており、罪を犯していて、自分で自分を罪に定めている者だと知れ」(テトス3:9)。
Cum haereticis a semetipsis damnatis non potueramus congregari, ne et nos illa vox percuteret, sicut Galatas beati Paulli percutit: Currebatis bene: quis vobis impedivit veritati non obedire (Gal. V, 7) ?
PL 13, 790C自分で自分を罪に定めた異端者たちと、我々が集まることはできなかった。祝福されたパウロのあの声がガラテヤ人を打ったように、我々をも打つことのないためである。「汝らはよく走っていた。誰が汝らを妨げて、真理に従わないようにさせたのか」(ガラテヤ5:7)。
Cognoscentes vos esse unici Dei Filii hostes, fugimus nefaria consilia vestra, temperantes voci Apostoli: Qui nemini, inquit, consenseritis, suasio. vestra ex Deo est, qui vocat vos. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit (Gal. V, 9) .
PL 13, 790C諸君が神の独り子の敵であることを知って、我々は諸君の不敬な謀を避けた。使徒の声に従ったのである。「誰にも同意するな、と彼は言う。その説得は、汝らを召す神から出たものか〔底本は「suasio. vestra ex Deo est」。ミーニュの脚注によれば、古ラテン訳はここを「Suasio ex eo est?」と問いに読む。これに従い問いとして訳した〕。わずかなパン種が全体の粉を腐らせることを知らないのか」(ガラテヤ5:9)。
Noluimus vos vermes Arii recipere nos servi Christi in societatem, ne fuissemus eo veneno diaboli quo vos estis consumpti.
PL 13, 790Dアレイオスの蛆虫どもよ、キリストの僕である我々は、諸君を交わりに受け入れることを望まなかった。諸君を蝕んだ悪魔のあの毒に、我々まで〔蝕まれることの〕ないようにである。〔底本は ne fuissemus のみで、「蝕まれ」は補った〕
Noluimus vobiscum ire, cum hominibus videlicet, qui adhuc videamini esse extra Dei notitiam, qui adhuc sub diaboli sitis constituti potestate: noluimus mortuis conjungi vivi, quia tales vos esse cognoscamini, quales fuerimus ipsi antequam credidissemus in unicum Dei Filium.
PL 13, 791A我々は諸君と共に行くことを望まなかった。諸君は、なお神を知ることの外にいると見える人々、なお悪魔の権力の下に置かれている人々だからである。生きている我々は、死んだ者たちと結びつくことを望まなかった。諸君は、我々自身が神の独り子を信じる前にそうであったような者だと知られているからである。
Haec ita se habere manifestat Apostolus Ephesiis scribens: Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus ët nos omnes conversati sumus aliquando in concupiscentia carnis nostrae, facientes voluntates carnis et consiliorum: et eramus naturales filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 1) .
PL 13, 791A使徒がエフェソの人々に書き送って、これがそのとおりであることを明らかにしている。「汝らもまた、かつて自分の過ちと罪によって死んでいた者であった。その中で汝らはかつて、この空の権力の支配者、すなわち不信の子らの中で今も働く霊に従って歩んでいた。その中で我々もみな、かつては我々の肉の欲の中で振る舞い、肉と思いの望みを行っていた。我々も、ほかの者と同じく、生まれながらの怒りの子であった」(エフェソ2:1)。
Cum adhuc vos tales sitis quales nos fuisse antequam credidissemus refert sanctissimus Apostolus, utique fueratis vitandi homines, in quibus operentur, et per quos gerant principes potestatis, aeris hujus spiritus, omne desiderium suum: eratis fugiendi filii diffidentiae, filii naturaliter irae, ne vobis haerendo ad id quod ante fuissemus reduceremur.
PL 13, 791B諸君はなお、いと聖なる使徒が「我々が信じる前にはそうであった」と伝えているような者である。とすれば諸君は、避けるべき人々であったことは疑いない。その人々の中で、この空の霊である権力の支配者たちが働き、その人々を通じてあらゆる欲望を遂げているのである。諸君は不信の子らであり、生まれながらの怒りの子らであって、逃れるべき者であった。諸君に付き従って、我々が前にそうであったところへ連れ戻されることのないようにである。
Noluimus esse vobiscum, quia adhuc non fueritis misericordiam Dei adepti, quam jam nos sumus consecuti.
PL 13, 791B我々は諸君と共にいることを望まなかった。我々がすでに得た神のあわれみを、諸君はまだ得ていないからである。
Noluimus societatem habere vobiscum, qui consilio carnis ducebamini, sicut ducebatur iste beatissimus Paullus priusquam credidisset, quem meminimus dicere: Nemo vos seducat inanibus verbis, propter hoc venit ira Dei in filios diffidentiae.
PL 13, 791B我々は諸君と交わりを持つことを望まなかった。諸君は肉の計らいに導かれていたからである。この祝福されたパウロも、信じる前にはそのように導かれていた。我々は彼がこう言うのを覚えている。「誰も空しい言葉で汝らを惑わすな。これゆえに、神の怒りは不信の子らに下る」。
Nolite itaque fieri participes eorum. Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, sicut filii lucis ambulate: fructus enim luminis est in omni bonitate et justitia, et veritate, probantes quid sit acceptandum, et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum: magis autem redarguite (Ibid., 5, 6) .
PL 13, 791B「それゆえ、彼らの仲間になるな。汝らはかつて闇であったが、今は主において光である。光の子として歩め。光の実は、あらゆる善意と義と真理にあるのだから。何が受け入れられるべきかを吟味し、闇の実らぬ業に加わるな。むしろそれを責めよ」(エフェソ2:5, 6)。
Noluimus, quia haec mandata acceperimus, vobiscum demorari ducti inanibus vestris verbis, ne scilicet veniret super nos ira, sicuti etiam venit, et ventura est in vos, in te atque tuos, in vos filios diffidentiae.
PL 13, 791C我々は望まなかった。これらの命令を受けたからである。諸君の空しい言葉に引かれて諸君と共にとどまれば、我々の上に怒りが下るであろう。それは現に下ったし、諸君の上に、すなわちあなたとあなたの仲間たち、不信の子である諸君の上にも下ろうとしている。
Noluimus effici participes tenebrarum; siquidem jam credentes in unicum Dei Filium mandatis ejus majestatis parere cupiendo ex illis evadentes tenebris lux facti fuerimus in Domino: unde nec mandatis tuis tenebrosis paruerimus, quia fuisset sceleratum filios lucis tuum facere opus tenebrosi: quia et fructus luminis sit ambulare in justitia et veritate, et in omni bonitate.
PL 13, 791C我々は闇の仲間になることを望まなかった。すでに神の独り子を信じ、その威厳の命令に従うことを願って、その闇から抜け出し、主において光となったのである。それゆえ我々は、闇に属するあなたの命令にも従わなかった。光の子が、闇の者であるあなたの業を行うのは罪深いことだったからである。光の実は、義と真理の中を、またあらゆる善意の中を歩むことだからである。
Dicis nos facere inique, quod noluimus haeresim suscipere tuam, quod non tecum atque cum tuis aeternae fuerint fixae amicitiae.
PL 13, 791Dあなたは、我々があなたの異端を受け入れようとしなかったこと、あなたとあなたの仲間たちとの友情が永遠に固く結ばれなかったことを、不正な振る舞いだと言う。
Accipe quod Moses fecerit de alienigenis, tempore quo jubere ei dignatus est Deus, ut mittens certum numerum Israelitarum, ore gladii perdidisset quinque Madiae reges et Moab; qui destinati ad praelium interfectis omnibus maribus, quod sexui perpercerint femineo occurrenti, increpat Moses Israel filios, cur non etiam sexum femineum delevissent, et jubet coram se easdem interfici, affirmans, quod enim ad idola adoranda possent populi illicere mentes.
PL 13, 791Dモーセが異邦の者たちに対して行ったことを聞け。神が彼に、一定の数のイスラエル人を遣わして、ミディアンの五人の王とモアブ〔底本は「quinque Madiae reges et Moab」。民数記31章はミディアンだけを語る〕を剣の刃で滅ぼすよう命じることをよしとした時のことである。遣わされた者たちは戦いで男をすべて殺したが、出会った女の性を容赦した。モーセはイスラエルの子らを責め、なぜ女の性までも滅ぼさなかったのかと言い、同じ女たちを自分の前で殺させた。彼女たちは民の心を偶像礼拝へ誘うことができるからだ、と断言したのである。
Si itaque et nos sic exsecramur haeresim tuam ut Moses idololatriam, si sic et quidem Dei gladio interfici cupiamus haereses omnium vestrorum errantium, quomodo et Moses illas idolis mancipatas, si ita vos fugiamus religionis Dei adversarios, ut ille fugit idolorum cultores, existimas nos non facere recte abstrahendo nosmet a vobis?
PL 13, 792Aそれゆえ、モーセが偶像崇拝を忌み嫌ったように、我々があなたの異端を忌み嫌うとすれば、モーセが偶像に身を委ねた彼女たちをそうしたように、さまよう諸君すべての異端が神の剣で滅ぼされることを我々が願うとすれば、彼が偶像の崇拝者たちを避けたように、神の宗教の敵である諸君を我々が避けるとすれば、あなたは、我々が諸君から身を引き離すことを正しくない行いだと考えるのか。
Quomodo etenim convenire nobis vobiscum potuerat? cum ad Philippenses dixerit: Videtê canes, videte malos operarios (Phil. III, 2) . Vos canes, malos operarios quis Dei servorum non fugeret, nisi qui se non meminisset Christianum?
PL 13, 792A我々が諸君と交わることが、どうしてできたであろうか。彼はフィリピの人々にこう言っているのである。「犬どもに気をつけよ。悪い働き手どもに気をつけよ」(フィリピ3:2)。この犬ども、この悪い働き手である諸君を、自分がキリスト教徒であることを忘れた者でなくて、神の僕たちの誰が避けないであろうか。
Vobis adversarii Dei religionis servi Christi potueramus esse conjuncti, cum exhortetur Judas gloriosus Apostolus frater Jacobi Apostoli, ut te atque similes tibi vitaremus, et in suscepta fide usque ad mortis exitum maneremus?
PL 13, 792B神の宗教の敵である諸君と、キリストの僕である我々が結びつくことができたであろうか。栄光ある使徒、使徒ヤコブの兄弟ユダは、あなたとあなたに似た者たちを避け、受けた信仰に死の終わりまでとどまるようにと勧めているというのに。
Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui in Deo Patre dilectis, et in Jesu Christo conservatis vocatis, misericordia vobis et pax et caritas multiplicetur.
PL 13, 792B「イエス・キリストの僕で、ヤコブの兄弟であるユダから、父なる神において愛され、イエス・キリストにおいて守られた、召された者たちへ。あわれみと平和と愛が、汝らに増し加わるように」。
Charissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi nostra salute, deprecor, ut perlaboretis semel traditae societati.
PL 13, 792B「愛する者たちよ、我々が共にあずかる救いについて汝らに書き送ろうと、あらゆる心遣いをしつつ、汝らに勧める。ただ一度伝えられた交わりのために力を尽くせ」。
Subintraverunt enim quidam homines, olim quidem praescripti ad hoc judicium, impii, qui Dei gratiam transferunt ad impudicitiam, et qui est dominator noster et Dominus Jesus Christus, eum negantes (Judae I, 1) .
PL 13, 792B「ある者たちが忍び込んで来たからである。この裁きのためにずっと前から書き記されていた不敬な者たちで、神の恩寵を放縦へと変え、我々の支配者であり主であるイエス・キリストを否む者たちである」(ユダ1:1)。
Cum negatoribus vobis blasphemis fuerit nefas convenire; cum adhuc eorum, qui transgressi sunt mandata Domini, praeponens exempla, urgeat corda nostra manere in ea fide, in qua ipse videatur mansisse.
PL 13, 792C否認する者であり冒瀆する者である諸君と交わることは、不敬であった。しかも彼は、主の命令を踏み越えた者たちの例をなお前に置いて、我々の心を、彼自身がとどまったと見えるあの信仰にとどまるよう迫っているのである。〔「彼」は文に明示されない。ユダを指すと取った〕
Admonere itaque vos volo, dicens, scientes omnia, quoniam Deus populum suum de terra Aegypti salvum fecit: secundum autem non credentes perdidit: angelos quoque qui non servaverunt ordinem suum, sed dereliquerunt habitaculum suum in judicium magni Dei, vinculis eos sanctorum angelorum sub tenebris servavit.
PL 13, 792C「そこで、すべてを知る汝らに、私は思い起こさせたい。神は自分の民をエジプトの地から救ったが、次には信じない者たちを滅ぼした。また、自分の分を守らず、自分の住まいを離れた天使たちを、大いなる神の裁きのために、聖なる天使たちの鎖で闇の下に保っている」。
Sodoma autem et Gomorrha, et quae circa eas erant civitates his simili modo cum adulterium fecissent, et carnem secutae essent, cinis propositae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes.
PL 13, 792C「ソドムとゴモラ、またその周りにあった町々も、これらと同じように姦淫を行い、肉に従ったので、灰とされて見せしめとなり、永遠の火の罰を受けている」。
Similiter itaque et isti somniantes, carnem quidem coinquinant, dominationem autem spernunt (Ibid., 5) . Et infra: Vae illis, quoniam in viam Cain abierunt, et in seductionem Baal mercede effusi sunt, et in contradictionem Choreb perierunt.
PL 13, 792D「同じようにこれらの者たちも、夢を見て、肉を汚し、主権を軽んじる」(ユダ1:5)。また下に〔こうある〕。「災いなるかな彼ら。彼らはカインの道を行き、報酬のためにバアル〔底本は Baal。ユダ書ではバラム〕の惑わしに身を注ぎ出し、コラ〔底本は Choreb。ユダ書ではコラ(Core)〕の反逆に滅びた」。
Hi sunt in charitatibus vestris maculae sine timore semetipsos regentes, nubes sine aqua, omni vento circumferendae, arbores autumnales sine fructu mortuae, a radicibus evulsae, fluctus ferocës maris despumantis turpitudines suas, procellae seducentes, quibus tempus tenebrarum in aeternum servatum est (Judae. I, 11) .
PL 13, 792D「これらの者は、汝らの愛餐の汚れであり、恐れなく自分たちを治める者、水のない雲、あらゆる風に運ばれるもの、実のない枯れた秋の木、根こそぎにされたもの、自分たちの恥を泡立てる荒れ狂う海の波、惑わす嵐である。彼らには闇の時が永遠に取っておかれている」(ユダ1:11)。
Et infra: Vos autem, fratres, mementote praedictorum sermonum ab apostolis Jesu Christi, quoniam dicebant: In novissimis diebus erunt irrisores, euntes secundum voluntates suas impias: hi sunt secernentes animales spiritum non habentes (Ibid., 17) .
PL 13, 793Aまた下に〔こうある〕。「だが、兄弟たちよ、汝らは、イエス・キリストの使徒たちがかつて語った言葉を思い起こせ。彼らは言っていた。終わりの日には、自分の不敬な欲に従って歩むあざける者たちが現れる。これらは分裂を起こす者、肉の人であって、霊を持たない」(ユダ1:17)。
In his omnibus malis quia esse conspectus es, Constanti, vitatae sunt a nobis tuae interficere laborantes amicitiae: ne videlicet tecum ad illa fuissemus praecipitati loca tormentorum, ad quae omnes illos, quorum tenens es iter, narrat praecipites datos.
PL 13, 794Aコンスタンティウスよ、あなたがこれらすべての悪の中にあると見られているために、我々を殺そうと骨を折るあなたの友情は、我々によって避けられた。あなたとともに、あの責め苦の場所へ突き落とされることのないためである。あなたがその道をたどっている者たちは皆、その場所へ突き落とされたと〔彼は〕語っている。〔「語っている」の主語は定かでない。ユダを指すと取った〕