Caput I
第I章PL 13, 1097BQuantocumque tempore, in divinis legibus, cujuscumque timentis Deum intentus fuerit animus; tanto eligere quae vera sunt discet, ut discendo sapiens efficiatur, quia dux oculorum cordis est ei in lege: Virtus Dei Patris et sapientia Christus (I Cor. I, 24) .
PL 13, 1097B神を畏れる者のだれであれ、その心が神の法に注がれている時間が長ければ長いほど、それだけ真実なものを選ぶことを学び、学ぶことによって賢者となる。律法において、その心の目の導き手は、「父なる神の力であり知恵であるキリスト」だからである(一コリント1:24)。
Et quasi patefactis januis coeli, ore proprio Dei audierit, exsultat, in lege aliquid vere sapienter addiscens: unde sapientia Dei hominem silere non patitur; compellitur (ipsa veritate cogente) loqui, ut alios sapientes efficiat.
PL 13, 1097Bそして、天の門が開かれたかのように、神みずからの口から聞いたとき、彼は歓喜し、律法の中でまことに賢明な何かを学び取る。それゆえ神の知恵は、その人が黙っていることを許さない。(真理そのものが迫るので)彼は語らざるをえなくなり、ほかの人々をも賢者にしようとする。
Sapientiae vero qui junctus, invidere non potuit. Quapropter sapiens vult (per sapientiam Dei a qua sapiens effectus est) derelicta invidentia per quam mors dominatur et regnat (Sap. II, 24) , omnes homines in mundo sapientes existere.
PL 13, 1097B知恵に結ばれた者は、妬むことができなかった。それゆえ賢者は、(彼を賢者にした神の知恵によって)それによって死が支配し君臨する妬みを捨てて(知恵の書2:24)、世のすべての人が賢者となることを望む。
Praedictum enim in lege esse scit, quod multitudo sapientum sanitas est orbis terrarum (Sap., VI, 26) .
PL 13, 1097B賢者の多いことは世界の健全である、と律法に予告されているのを、彼は知っているからである(知恵の書6:26)。
Igitur cum ex lege coram fratribus, sapientia duce, tractatus foret opponereturque ab iisdem, mundi initium finemque ejus penitus a nobis sciri non posse; quod alii affirmant plus XX millia annorum habere jam mundum; alii initium et finem dare ei nolentes; alii (initium concedentes) aeternum fore voluerunt.
PL 13, 1097Cさて、兄弟たちの前で、律法に基づき、知恵を導き手として論述がなされ、その同じ人々から、世の初めと終わりは、我々には全く知りえないと反論されたときのことである。ある者は、世界はすでに20000年以上を経ていると断言し、ある者は、世に初めも終わりも与えようとせず、ある者は、(初めは認めつつ)永遠であろうと主張した。
Ad haec ego aio: Astruere hoc per artem, philosophiam mundi et inanem deceptionem; verborum pompam opinionisque magis quam veritatem amavere et sunt amatores.
PL 13, 1097Cこれに対して私は言う。これを技術によって立証しようとするのは、世の哲学であり、空しい欺瞞である。彼らは、言葉の見せびらかしと思いなしを、真理よりも愛したし、今も愛する者である。
Nam si nos imperio Dei, quod fidele est, audiamus; accipiamus necesse est, quidquid nobis divina lex fideliter enarravit: quod annuente Domino (si permittitis) vobis simpliciter enarrabitur.
PL 13, 1097Cもし我々が、信ずべき神の命令に聴くなら、神の法が我々に忠実に語ったことは何であれ、受け入れざるをえない。そのことは、主が許すなら(諸君が許してくれるなら)、諸君に素直に語られるであろう。
Sunt enim qui estimant annos, in lege, inaniter aut superflue, quasi non necessarie fuisse conscriptos: nescientes parum habere fidei, tales qui quod lex Dei insinuat, verum esse non credunt.
PL 13, 1097C律法の中の年数は、空しく、あるいは余計に、まるで必要のないもののように書き記されたのだと考える者たちがいる。そのような者は、神の律法が示すことを真実と信じないのだから、信仰がほとんどないことを知らないのである。
At illi: Magna, inquiunt, vis est, aliquid de lege proferre scriptoque mandare? Vere, inquam: nam ut ipsi scitis, olim de ratione Paschae numeroque annorum mundi hortantibus vobis scripta fecisse me; sed idcirco silui aliquanto tempore, ne a nobis opuscula ipsa condimentis sapientiae alienae, irrationabiliter conderentur.
PL 13, 1097Dだが彼らは言う、「律法から何かを取り出して、書き記すことが、それほど大きな力の要ることか」。まことに、と私は言う。諸君自身が知るように、かつて諸君に勧められて、復活祭の算定と世の年数について、私は書いたことがある。だがしばらく黙っていた。これらの小著が、他者の知恵の薬味によって、理に合わぬ形で仕上げられることのないようにである。
Unde digestis melius rebus, de die sacratissimo Paschae jam libellum praemisimus: in quo et qui sit mensis primus, legaliter demonstravimus: dehinc etiam cursum annorum a fabrica mundi, in hoc opusculo, suo quoque ordine, supputando notamus.
PL 13, 1098Bそこで事柄をよりよく整えて、いとも聖なる復活祭の日についての小冊子を、すでに先に出した。そこでは、第一の月がどれかを、律法に基づいて示した。続いて、この小著において、世界の造営からの年の歩みを、それぞれの順序で数えて記す。
Caput II
第II章PL 13, 1098BIn his igitur promissis, satis gavisi fratres faciunt quae diligentius sanximus. Etenim de hac re non aeque, sed varie scripsere quam plurimi; ut lectoris animus in ancipiti remanens, quid verius sit, scire non possit.
PL 13, 1098Bこれらの約束に、兄弟たちは十分に喜び、我々がいっそう入念に定めたことを行っている。この事柄については、実に多くの者が、一致せずにまちまちに書いたため、読者の心は、どちらともつかぬままにとどまり、何がより真実かを知ることができない。
Faciam ut vultis, ut et ipse promisi, Domino scilicet, Deo Christo monstrante. Quapropter partes omnes et regulas annorum affabre diligentiusque persequar; ut expositio ipsa, legentibus, quasi gradientibus, delectabilis via, aequa et plana videatur.
PL 13, 1098C私は諸君の望むとおりにしよう。私自身も約束したとおりに、すなわち、主、神であるキリストが示してくれるなら。それゆえ、年数のすべての部分と規則を、巧みに、いっそう入念にたどろう。説明そのものが、読む者たち、いわば道を歩む者たちにとって、楽しい道、平らで平坦な道と見えるように。
Post praeteritorum quidem descriptorum varias compositiones (praesertim qui jam praejudicatae opinionis habentur), dicere aliquid, nefas aut superbum est; sed dicam; necesse est enim ratione cogente, quamvis superbum credo non esse si posteriore tempore, a quoquam melius quid de lege proferatur.
PL 13, 1098C過去の著作者たちのさまざまな構成のあとで(とりわけ、すでに定まった評判の見解をもつと見なされている者たちのあとで)、何かを言うことは、不敬であるか傲慢である。だが私は言おう。道理が迫るので、必要なのである。もっとも、後の時代に、だれかによって、律法についてより優れたことが示されるのを、私は傲慢とは思わない。
Hoc et sanctus apostolus Paulus, pacem consulens, testatur et dicit: Etsi alii melius revelatum fuerit sedenti, prior taceat (I Cor. XIV, 30) .
PL 13, 1098C聖なる使徒パウロも、平和を図って、これを証しして言う。「もし座っている他の者に、よりよい啓示が与えられたなら、先の者は黙れ」(一コリント14:30)。
Et utique apostolus de quacumque disputatione legis, hoc dixit: De qua re, quis qualiter senserit, ita ut senserit et bene, melius possit admitti.
PL 13, 1098Cそして使徒は、律法についてのどんな論争についても、確かにこう言ったのである。この事柄については、だれがどう考えたにせよ、考えたとおりに、しかも優れた形で、よりよいものが受け入れられうる〔文意が定まらない。論争では、各人の見解を認めつつ、よりよい説を受け入れうる、と取った〕。
Nunc de annorum integro numero ratio vertitur; ubi non potest quis pro perfecto numero imperfectum ponere, aut ipsum perfectum transcendere numerum; et quod minus fuerit, et plus a perfecto numero astruere verum.
PL 13, 1098Dいまや議論は、年の完全な数をめぐって回る。そこでは、完全な数のかわりに不完全な数を置くことも、完全な数そのものを越えることもだれにもできない。完全な数より少ないものも、多いものも、真実だと主張することはできない。
Igitur jam veniamus ad causam, et suo ordine cuncta narremus, intelligaturque quo in loco hanc volentes assequi rationem, aut plene dixerim.
PL 13, 1099Aそれでは、いまや本題に入り、すべてをその順序で述べよう。この算定を追おうとした者たちが、どの箇所で十分に語らなかったのかが、理解されるように〔底本は aut plene dixerim。ミーニュの脚注は haud plene dixerint とする。脚注の読みのほうが文意に合うので、これに拠って訳した〕。
Caput III
第III章PL 13, 1099ACum ergo hic mundus Creatore Deo constitueretur videretque omnia suo jussu ex nihilo apparuisse, mature coelum cum ornamentis suis, id est solem, et lunam, et stellas, propter vices et signa temporum, luce radiantes; terram cum perfectione omnium seminum virore plenam, diversis coloribus flores habentem divina pictura; maria conclusione riparum ac montium, ne transcendant quasi vallatione quadam obsessa, isthinc etiam primo prolatum motum habentia in se et omnem animam vivam.
PL 13, 1099Aさて、この世界が創造者である神によって据えられ、神が万物がその命令によって無から現れたのを見たとき、時至って、〔次のものが現れた〕〔底本は主文の動詞を欠く。「現れた」と補った〕。天は、その飾りとともに、すなわち太陽と月と星が、時の移り変わりとしるしのために、光を放ち、地は、あらゆる種の完成とともに緑に満ち、神の彩色によってさまざまな色の花をつけ、海は、岸と山の囲いによって、越えることのないよう、いわば塁壁で取り囲まれ、そこからまた、最初に与えられた動きを自らのうちにもち、またあらゆる生きた魂があった。
Post hanc igitur perfectionem mundi, placuit omnipotenti Deo instituere hominem quem prae caeteris animalibus aliquid esse omnipotens Deus voluit: nam illa, jussu et verbo suo creavit; hunc sacris manibus finxit (Gen. I, 27) , quem liberum dominumque super universa sua praefecit: illa, ut ab hoc regerentur; hic, ut sapiens animal rationale et astutum sese gubernaret in mundo.
PL 13, 1099Aそこで、世界のこの完成ののち、全能の神は、人間を定めることを良しとした。全能の神が、他の生き物にまさる何ものかであることを望んだ人間である。それらは命令と言葉によって創造したが、この人間は聖なる手で形作った(創世記1:27)。彼を自由な者として、また自分の万物の主として立てた。それらは彼によって治められるため、彼は賢い、理性ある、抜け目ない生き物として、世において自分自身を治めるためである。
Ex istius namque tempore posteriorumque, omnium generationes (currendo) ostendimus usque ad nostram aetatem; quot anni sint ex quo factus est iste in quo degimus mundus; sed qui jam secundum evangelicam vocem in fine est constitutus: a die VIII Kalend. april. originem ejus mundi tenentes quo inchoatum et factum esse, in libello Paschali; ratione currente jam exposuimus, et V dies sine homine fuisse mundum, et die VI fictum et vivificatum per Dei flatum esse narravimus.
PL 13, 1099Bなぜなら、この人間の時代とそれに続く人々の時代から、あらゆる世代を、(駆け足で)我々の時代まで示しているからである。我々の住むこの世界が造られてから何年になるか。しかし世界は、福音書の言葉によれば、すでに終わりに置かれている。この世界の始まりを、アプリリス〔四月〕のカレンダエ(朔日)の8日前〔底本は VIII Kalend. april.〕と捉えて、その日に世界が始められ、造られたことを、復活祭の小冊子で、算定を進めながらすでに説明した。そして、世界は5日のあいだ人間なしにあり、第6日に人間が形作られ、神の息によって生かされたと述べた〔文の係りが崩れている。tenentes … exposuimus と取った。ミーニュの脚注は ejus mundi を ejusmodi とも読めるとする〕。
Caput IV
第IV章PL 13, 1099CA primoplasti, Adae scilicet, nativitate usque ad diluvium factum sub Noe, anni sunt 2257, qui sic per generationes singulas fideliter comprobantur. Adam anno 230 genuit Seth. Seth 205 genuit Enos. Enos anno 170 genuit Cainam. Cainam anno 170 genuit Malalehel.
PL 13, 1099C最初に形作られた者、すなわちアダムの誕生から、ノアのもとで起きた洪水までは、2237年〔底本は 2257。ミーニュの脚注は2237とする。以下に挙げる世代の年数を足すと2237年となるので、脚注に拠って訳した〕であり、これは世代ごとに、次のように確かめられる。アダムは230年目にセトをもうけた。セトは205年目にエノシュをもうけた。エノシュは170年目にケナン〔底本は Cainam〕をもうけた。ケナンは170年目にマハラルエル〔底本は Malalehel〕をもうけた。
Malalehel anno 165 genuit Jareth. Jareth anno 162 genuit Enoch. Enoch anno 165 genuit Matusalam. Matusalam anno 182 genuit Lamech.
PL 13, 1099Cマハラルエルは165年目にイエレド〔底本は Jareth〕をもうけた。イエレドは162年目にエノクをもうけた。エノクは165年目にメトシェラ〔底本は Matusalam〕をもうけた。メトシェラは182年目にレメクをもうけた。
Hic primos Matusalae annos quos scriptorum error fecit, nullus vidit, nullus inspexit, nullus diligenti inquisitione correxit: 167 annos eum vixisse et genuit Lamech; post vixisse 811 annos, quod verum esse non potest, quia 811 usque transdiluvium, 14 annos plus-esse monstratur.
PL 13, 1099Cこの人について、写字の誤りがもたらしたメトシェラの最初の年数を、だれも見ず、だれも検めず、だれも入念な探究によって正さなかった。彼は167年生きてレメクをもうけ〔ミーニュの脚注は et genuit を cum genuit とするほうがよいとする〕、その後811年生きた、というのである。これは真実ではありえない。811年は洪水を越えるまで14年多いと示されるからである〔底本の数は、本文の他の数と照らしても合わない。直さず写す〕。
Diluvium enim nemo evasit, nemo praeter arcam vivendo transcendit. Igitur Matusalam vixit anno 182 et sic genuit Lamech: et post hoc vixit annos 787, sic enim divinae Scripturae fides vera demonstrat, quae Matusalam ante diluvium, et vixisse, et mortuum esse narravit.
PL 13, 1099C洪水をだれも逃れず、箱舟のほかにはだれも生きて越えなかったからである。それゆえメトシェラは182年目にレメクをもうけ、その後787年生きた。神の書の真実の信頼すべき証言が、そう示すからである。それは、メトシェラが洪水の前に生き、そして死んだと語っている。
Caput V
第V章PL 13, 1099DLamech anno 188 genuit Noe; sexcentesimo namque anno Noe, factum et consummatum est diluvium. A diluvii autem tempore usque ad 60 annum Abrahae, quo de terra sua ad peregrinationem profectus est, anni sunt 1012.
PL 13, 1099Dレメクは188年目にノアをもうけた。ノアの600年目に、洪水が起こり、成し遂げられた。洪水の時から、アブラハムが故郷の地から寄留へと出発した、その70年目〔底本は 60 annum。ミーニュの脚注は70とする。5.4 でも70年とあり、1012年も70年で合うので、脚注に拠って訳した〕まで、1012年である。
Ita per ordinem: secundae generationes, a Sem filio Noe, ostenduntur. Sed quia anni Sem 78 in consummatione diluvii completi sunt, 2 scilicet anni ad rationem summae quam post diluvium designavimus, necessarii sunt: ipse enim Sem biennio post diluvium, fuit annorum 100, et sic genuit Arfexat; quos annos 2 descriptores hujus rationis in numerum annorum non posuerunt, quomodo eos minime praeviderunt.
PL 13, 1100Aこのように順を追って、第二の世代が、ノアの子セムから示される。だが、洪水が成し遂げられたとき、セムの年は98年〔底本は 78。ミーニュの脚注は98とする。2年を足して100年となるので、脚注に拠って訳した〕が満ちていた。洪水ののち我々が定めた総計の算定には、あと2年が必要である。セム自身が、洪水の2年後に100歳であり、こうしてアルパクシャド〔底本は Arfexat〕をもうけたからである。この算定の記述者たちは、この2年を年数に入れなかった。まったく考慮しなかったからである。
Ergo post diluvium, Sem vixit annos 2 et genuit Arfexat. Arfexat autem anno 135 genuit Salam. Salam anno 130 genuit Eber. Eber anno 134 genuit Falech. Falech anno 130 genuit Ragau. Ragau anno 132 genuit Seruc. Seruc anno 130 genuit Nahor.
PL 13, 1100Aそれゆえ洪水ののち、セムは2年生きてアルパクシャドをもうけた。アルパクシャドは135年目にシェラ〔底本は Salam〕をもうけた。シェラは130年目にエベルをもうけた。エベルは134年目にペレグ〔底本は Falech〕をもうけた。ペレグは130年目にレウをもうけた。レウは132年目にセルグ〔底本は Seruc〕をもうけた。セルグは130年目にナホルをもうけた。
Nahor anno 79 genuit Thara. Thara autem anno 70 genuit Abram. Abram anno 70 de terra sua profectus est (ut diximus) in Carram. A peregrinatione Abrahae usque ad profectionem filiorum Israel ex Aegypto ad eremum, anni sunt 430. Sic deinde a nobis certius declarantur.
PL 13, 1100Aナホルは79年目にテラ〔底本は Thara〕をもうけた。テラは70年目にアブラムをもうけた。アブラムは70年目に、(先に述べたとおり)故郷の地からハラン〔底本は Carram〕へと出発した。アブラハムの寄留から、イスラエルの子らがエジプトから荒野へ出発するまでは、430年である。この年数は、このあと我々によって次のようにさらに確かに明らかにされる〔底本は Sic deinde。ミーニュの脚注は qui sic と読む。これに拠って訳した〕。
Caput VI
第VI章PL 13, 1100BAbraham 30 annos peregrinatus est et accepit promissionis filium Isaac: qui cum verbum Domini desiderasset audire, quando possit semen ejus haereditare terram Chanaan; parato sacrificio ad vesperam Dominus ei locutus est, concludens simul et designans, quod adhuc semen ejus peregrinaturum esset in terra Chanaan et in servitute Aegyptiorum annis 400, sicut in libro Geneseos Scriptura divina ipsi Abrahae testatur: Sciens scies quomodo peregrinum erit semen tuum in terra non sua et in servitutem redigentur et dominabuntur eorum annis 400.
PL 13, 1100Bアブラハムは30年寄留して、約束の子イサクを授かった。彼が、自分の子孫がいつカナンの地を継ぐことができるのか〔ミーニュの脚注は possit を posset とする〕、主の言葉を聞きたいと望んだとき、犠牲が用意されると、夕方に主は彼に語り、同時に結論づけ、指示した。その子孫はなお、カナンの地で、またエジプト人の隷属のもとで、400年寄留することになる、と。創世記において、神の書がアブラハム自身に、こう証している。「汝はしかと知れ、汝の子孫は、自分のものでない地で寄留者となり、隷属に落とされ、〔人々が〕400年のあいだ彼らを支配することを」。
Gentem autem cui servierint, ego judicabo (Gen. XV, 13, 14) . Et ideo sapientissimus legislator Moyses, auctore Deo nostro, secutus ita ait: Habitatio autem filiorum Israel qua habitaverunt in terra Aegypti et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum, annis 430 (Exod., XII, 40) .
PL 13, 1100B「しかし彼らが仕えるその民を、私が裁く」(創世記15:13, 14)。それゆえ、いとも賢い立法者モーセも、我々の神を創始者として、続けてこう言う。「イスラエルの子らが、エジプトの地とカナンの地に住んだ住まいは、彼らも彼らの父祖たちも、430年である」(出エジプト記12:40)。
Hoc videlicet minus attendentes disputatores annorum; in Aegypto solum annos 350, et non ipsos 43o, filios Israel fuisse, frustra memorati sunt.
PL 13, 1100C年数を論じる者たちは、明らかにこのことにあまり注意を払わず、イスラエルの子らがエジプトにいたのは350年だけであって、その430年ではなかったと、むなしく述べ立てた〔ミーニュの刷りは 43o(末字が小さい o)。430 と読む〕。
Nam ut plenius, sic melius 430 annos per semen Abrahae, ab Isaac nato usque ad eos de Aegypto egressos (non in terra Aegypti solum, sed in terra Chanaan) esse completos; generationes eorum percurrendo monstramus. Isaac anno suo 60 genuit Jacob.
PL 13, 1100Cというのも、より十分に、したがってよりよく、430年がアブラハムの種を通して、イサクの誕生から彼らがエジプトから出るまで(エジプトの地だけでなく、カナンの地でも)満ちたことを、彼らの世代をたどることによって示すからである〔5.4 では430年はアブラハムの寄留の開始から数えられており、ここでイサクの誕生から数えるとあるのと整合しない。直さず写す〕。イサクは自分の60年目にヤコブをもうけた。
Jacob cum esset annorum 130 introivit in Aegyptum cum filiis et nepotibus suis omnique progenie sua, inter quos nepotes fuit Caath filius Levi, qui est avus Moysis: ergo Amram in Aegypto natus est.
PL 13, 1100Cヤコブは130歳のとき、息子たちと孫たち、またその全子孫とともにエジプトに入った。その孫たちのうちに、レビの子ケハト〔底本は Caath〕、すなわちモーセの祖父がいた。したがってアムラムはエジプトで生まれた。
Amram genuit Moysen; anno 80 suo idem Moyses exivit de Aegypto cum filiis Israel, ac per hoc in terra Chanaan ab Isaac nato usque ad Jacob ingressum in Aegyptum, habitaverunt annis 140, et in Aegypto fecerunt annos 210.
PL 13, 1100Dアムラムはモーセをもうけた。モーセは自分の80年目に、イスラエルの子らとともにエジプトを出た。したがって、カナンの地には、イサクの誕生からヤコブがエジプトに入るまで、140年〔底本は 140。60年と130年から数えれば190年となる〕住み、エジプトでは210年を過ごした。
Satis est ad declarationem annorum istorum de quibus haesitaverunt quam plurimi qui de iis fuerant locuti.
PL 13, 1100Dこれらの年数を明らかにするには、これで十分である。これについて論じた人々の実に多くが、疑い迷ったものである。
Caput VII
第VII章PL 13, 1101AEt ideo a fabrica mundi usque ad profectionem filiorum Israel de Aegypto, anni sunt III 646.
PL 13, 1101Aそれゆえ、世界の造営からイスラエルの子らがエジプトから出立するまでは、3646年である〔底本は III 646。ミーニュの脚注は iii M.(3000)とするほうがよいとする。3646と読む〕。
In eremo fuerunt anno 40, deinde mortuo Moyse, Jesus filius Nave, per Jordanis alveum sicco pede ad terram promissionis transtulit populos; et eis favente divinitate, debellans asperas gentes, judicavit ut justus.
PL 13, 1101A彼らは荒野に40年いた。その後、モーセが死ぬと、ヌンの子ヨシュアが、ヨルダンの河床を乾いた足で渡って、民を約束の地へ移した。神性が彼らを助けたので、ヨシュアは荒々しい諸民族を打ち破り、正しい者として裁いた。
Sub Judicibus autem fuerunt inibi captivitatis tempora, a Jesu Nave usque ad Samuelem prophetam qui unxit Saul regem, per annos 561.
PL 13, 1101Aさて、士師たちのもとで、その地には捕囚の時代があった。ヌンの子ヨシュアから、サウルを王として油注いだ預言者サムエルまでが、561年である。
Sed ut et nostram summam integre fore collectam, et in Actibus Apostolorum apostolum Paulum recte posuisse, a legentibus cognoscatur, quod ita a Jesu Nave divisa patribus nostris terra Chanaan, dedit eis judices Dominus Deus per annos 450 usque ad Samuelem prophetam.
PL 13, 1101Aしかし、我々の総計が欠けなく集められたものであること、また使徒言行録で使徒パウロが正しく記したことを、読む者たちに知らしめるために言う。ヌンの子ヨシュアによってカナンの地が我々の父祖たちに分けられた後、主なる神は、預言者サムエルに至るまで450年にわたって彼らに士師たちを与えた。
Apostolus enim Paulus aliter agens in Actibus Apostolorum et aliud persuadens: non et captivitatis, sed sola in quibus judices habuerunt et dominati sunt, tempora nominavit: Et dedit eis Judices, ait (Act. XIII, 20) .
PL 13, 1101Aすなわち使徒パウロは、使徒言行録で別のしかたで事を運び、別のことを説いている。捕囚の時代は数えず、士師たちを戴いて彼らが支配した時代だけを挙げたのである。「そして彼らに士師たちを与えた」と彼は言う(使徒言行録13:20)。
In captivitatem enim pro peccatis traditi, non suos Judices habuerunt, sed ab exteris premebantur. Nam nec ipse apostolus Paulus contra fidem Scripturae libri Judicum venire posset, si quantitatem temporum percurrere voluisset.
PL 13, 1101B罪のゆえに捕囚へ渡された間、彼らは自分たちの士師を持たず、異国の者たちに圧迫されていたからである。実際、使徒パウロ自身も、もし時の長さを残らず通覧しようとしたなら、聖書の士師記の信憑に背くことはできなかったであろう。
A Deo datos populo judices nominavit, fidem Domini Christi insinuare volens; nam usque ad David, verba ad populum fecit, ut ex ejus semine venisse Christum narraret: in quo credentes (si vellent) habituros dimissa peccatorum praedicavit.
PL 13, 1101B彼は、神によって民に与えられた士師たちを挙げた。主キリストへの信仰をほのめかそうと望んだのである。ダビデに至るまで民に語ったのも、キリストがダビデの子孫から来たと語るためであった。そして、キリストを信じる者たちは、望みさえすれば、罪の赦しを得るであろうと宣べたのである。
Caput VIII
第VIII章PL 13, 1101BHaec denique tempora judicum sic ostenduntur, Jesus Nave cum senioribus judicavit annis 30.
PL 13, 1101Bさて、これらの士師の時代は次のように示される。ヌンの子ヨシュアは長老たちとともに30年間裁いた。
Post haec peccantes, traditi sunt Chusanrasathaim regi Mesopotamiae, annis octo: et excitavit illis Dominus ad auxilium Gothoniel: qui occiso Cufarsamoth, judicavit Israel annis 50. Post hunc, peccantes, servierunt Eglon regi Moab, annis 18.
PL 13, 1101Cその後、民は罪を犯して、メソポタミアの王クシャン・リシュアタイム〔底本は Chusanrasathaim〕に8年間引き渡された。主は彼らを助けるためにオトニエル〔底本は Gothoniel〕を立て、彼は クシャン・リシュアタイム〔底本は Cufarsamoth。前出の Chusanrasathaim と同じ王を指すらしい〕を殺して、イスラエルを50年間裁いた〔底本は50年。聖書(士師記3:11)では40年である。底本のまま訳す〕。この者の後、民は罪を犯して、モアブの王エグロンに18年間仕えた。
Aoth occidit Eglon, et judicavit Aoth annis 80. Isto mortuo, peccavit populus, et servierunt Jabin regi Chananaeorum annis 20. Contra quem Dominus suscitavit Deboram, quo occiso Jabi, judicavit ann. 40. Peccantes iterum, traditi sunt Madianitis ann. 7.
PL 13, 1101Cエフド〔底本は Aoth〕がエグロンを殺し、エフドは80年間裁いた。彼が死ぬと、民は罪を犯して、カナン人の王ヤビンに20年間仕えた。主はこれに対してデボラを立て、ヤビンが討たれて〔quo occiso Jabi の係りは定かでない。デボラによって討たれたと取った〕、彼女は40年間裁いた。民はまた罪を犯して、ミディアン人に7年間引き渡された。
Super hos surrexit Gedeon et judicavit populum an. 40. Post ipsum, filius ejus judicavit an. 3. Post hunc, Tola judicavit an. 22. Mortuo Tola, electus est a populo Jahir, et ipse judicavit populum an. 22.
PL 13, 1101C彼らの上にギデオンが立ち、民を40年間裁いた。その後、彼の子〔アビメレクを指す〕が3年間裁いた。その後、トラが22年間裁いた。トラが死ぬと、民からヤイル〔底本は Jahir〕が選ばれ、彼もまた民を22年間裁いた。
Post ejus exitum, peccavit populus, et traditi sunt Ammanitis an. 18; et a pressura clamantes ad Dominum, excitavit illis Jepte, et judicavit an. 6. Et Sebon judicavit an. 7. Peccavit deinde populus, et traditi sunt allophylis an. 40.
PL 13, 1101C彼の死後、民は罪を犯して、アンモン人に18年間引き渡された。彼らが圧迫の中から主に叫ぶと、主は彼らのためにエフタ〔底本は Jepte〕を立て、エフタは6年間裁いた。またイブツァン〔底本は Sebon〕が7年間裁いた。その後、民は罪を犯して、ペリシテ人〔allophyli は「異部族の者」の意。ペリシテ人を指す〕に40年間引き渡された。
Iterum conversi ad Dominum, excitavit illis Samson, qui victis allophylis judicavit ann. 20. Mortuo eo judicavit Semergar ann. 1.
PL 13, 1101D彼らがふたたび主に立ち帰ると、主は彼らのためにサムソンを立て、サムソンはペリシテ人を打ち破って20年間裁いた。彼が死ぬと、シャムガル〔底本は Semergar。ミーニュの脚注は異読 Samgar を挙げる〕が1年間裁いた。
Post hunc fuit populus in pace, et non eis erat rector; sed unusquisque quod ei placebat, faciebat, et ipsi sibi fuerunt judices per ann. 30.
PL 13, 1101Dこの者の後、民は平和のうちにあったが、彼らには指導者がなく、各人が自分の気に入ることをし、彼ら自身が自分たちの士師となって30年に及んだ。
Caput IX
第IX章PL 13, 1101DTransactis igitur annis istis, judicavit Heli sacerdos, an. 20. Huic successit Samuel etiam ipse Dei sacerdos; et judicavit an. 40. usquequo unxit Saul regem. Fiunt ergo omnes anni, ut diximus, 561.
PL 13, 1101Dこれらの年が過ぎると、祭司エリが20年間裁いた。その後を、同じく神の祭司であるサムエルが継ぎ、サウルを王として油注ぐまで40年間裁いた。したがって、すでに述べたとおり、全部で561年となる〔第8章とこの節に挙げられた年数を足すと522年となり、561年に合わない。底本のまま訳す〕。
Nam qui putant de his annis aliud Apostolum narravisse; diligentius advertant, non advertisse eos qui annorum historiam descripsere, quia sequestrata sola Judicum tempora (ut fecit Apostolus) sine annis captivitatis sunt anni 111.
PL 13, 1102Aこれらの年について使徒が別のことを語ったと考える者たちは、いっそう注意深く見るがよい。年の歴史を書き記した者たちが気づかなかったのは、士師の時代だけを(使徒がしたように)取り分けると、捕囚の年は111年になるということである〔本文は「捕囚の年を除いて取り分けた士師の時代だけで111年」とも読める。しかし第8章の捕囚の年数(8、18、20、7、18、40)の和が111であり、561年と使徒の450年の差も111であるので、111年を捕囚の年と解した〕。
Sunt ergo anni omnes a fabrica mundi usque ad Samuelem qui unxit Saul regem 4300. Successerunt deinde tempora Regum. Habuerunt etiam Reges per ann. 514 a Saul usque ad Sedechiam; cui Nabuchodonosor oculos auferens, eum in pistrino necavit.
PL 13, 1102Aしたがって、世界の造営から、サウルを王として油注いだサムエルまでは、全部で4300年である〔前章までの数(3646年、荒野の40年、561年)を足すと4247年となり、合わない。底本のまま訳す〕。その後、王たちの時代が続いた。彼らはまた、サウルからゼデキヤまで514年間、王たちを戴いた。ゼデキヤの目をネブカドネツァルは取り去り、彼を粉挽き場で死なせた。
Sic deinde comprobantur anni Regum. Saul regnavit annis 40, David regnavit annis 40 et mensibus 3, Salomon ann. 40, Roboam ann. 17, Abia ann. 3, Asa ann. 41, Josaphat ann. 25, Joram ann. 8, Ochosias ann. 1, Godolias ann. 6, Joas ann. 40, Amasias ann. 29, Ozias ann.
PL 13, 1102A王たちの年は次のように確かめられる。サウルは40年間、ダビデは40年と3か月、ソロモンは40年、レハブアムは17年、アビヤは3年、アサは41年、ヨシャファトは25年、ヨラムは8年、アハズヤは1年、アタルヤ〔底本は Godolias。ミーニュの脚注は、アハズヤの母 Gotholia とするほうがよいとする。これに拠って訳した〕は6年、ヨアシュは40年、アマツヤは29年、ウジヤは〔年数は次の節に続く〕
52, Joatham, ann. 17, Achaz ann. 15, Ezechias ann. 29, Manasses ann. 55, Amos ann. 2, Josias ann. 31, Joachaz menses 3, Joachim ann. 11, Joachim menses 3 et dies 20, Sedechias ann. 11. Sunt ergo ut diximus ann. Regum 514.
PL 13, 1102B52年、ヨタムは17年、アハズは15年、ヒゼキヤは29年、マナセは55年、アモン〔底本は Amos〕は2年、ヨシヤは31年、エホアハズは3か月、ヨヤキムは11年、ヨヤキム〔底本は二度とも Joachim。二人目はヨヤキンに当たるらしい〕は3か月と20日、ゼデキヤは11年。したがって、すでに述べたとおり、王たちの年は514年である〔ミーニュの刷りはここで不鮮明で、544とも読める。9.3 の514年と、ここに挙げた年数の和(約514年)から514と取った〕。
Caput X
第X章PL 13, 1102BA fabrica scilicet mundi, usque ad Sedechiam, quando Hierusalem eversa est, et populus in Babylonem transmigratus est, anni sunt 4814.
PL 13, 1102Bすなわち、世界の造営から、エルサレムが覆されて民がバビロンへ移されたゼデキヤの時までは、4814年である。
Post undecimum ergo annum Sedechiae; Hierusalem eversa a rege Nabuchodonosor; Judaicus populus in captivitatem Babyloniae transmigratus est.
PL 13, 1102Bしたがって、ゼデキヤの第11年の後に、エルサレムはネブカドネツァル王によって覆され、ユダヤの民はバビロニアの捕囚へ移された。
Quae captivitas 70 annos tenuit: qui anni, quomodo consummati sunt, luce clarius demonstrantur, cum hinc ad hebdomadas Danielis venerimus; ut hae hebdomades, a quo tempore et ubi completae sint, diligentissime comprobantur.
PL 13, 1102Bこの捕囚は70年に及んだ。この年々がどのように満ちたかは、我々がここからダニエルの週に至るとき、昼の光よりも明らかに示される。これらの週が、いつから、どこで満ちたかも、最も入念に確かめられる。
Daniel enim in decima visione sua, cum totus attenta mente pendula sollicitudine, in oratione ad Deum fuisset intentus; scire volens si status Hierusalem et populus ejus, post captivitatem Babyloniae, ab hostibus nihil mali amplius pateretur; apparuit ei angelus Dei dicens: Daniel modo prodivi ad ostendendum tibi sensum; exivit enim Domini praeceptum, et veni ut demonstrem tibi: Vir enim concupiscens es tu.
PL 13, 1102Cダニエルは、その第十の幻において、心を張りつめ、宙づりの不安のうちに、神への祈りに専念していた。バビロニアの捕囚の後、エルサレムの現状とその民が、敵からこれ以上の災いを被らないかどうかを知ろうとしたのである。そのとき神の天使が現れて言った。「ダニエルよ、今、汝にその意味を示すために出て来た。主の命が出たので、汝に明らかにするために来たのだ。汝は望みの多い人であるから。」
Recogita igitur in praeceptum, et intellige visionem; Septuaginta hebdomadae incisae sunt in populum tuum, et in civitatem Hierusalem (Dan. XI, 22-24) .
PL 13, 1102C「それゆえ、その命を思い起こし、幻を悟れ。七十週が、汝の民とエルサレムの都のために切り取られた」(ダニエル11:22-24〔底本の引照のまま。内容は9:22-24に当たる〕)。
Caput XI
第XI章PL 13, 1102DDesignat igitur angelus Danieli, et summam in septuaginta hebdomadibus, et rursum suo ordine partitur eas, quando et quomodo compleantur.
PL 13, 1102Dこうして天使はダニエルに、七十週の総計を示し、さらにそれを自らの順序に従って分け、いつ、どのように満ちるかを示す。
Ac de eodem angelus sic prosequitur dicens: Ad oblitteranda quae acceperunt, et consummanda peccata, et exorandas injustitias, et abolenda delicta, et aequitatem sempiternam excogitandam, et ut concludatur visio et prophetia, et ut ungatur Sanctus Sanctorum: et tu quiesce et intellige de proventu Sanctorum, sive praeceptum respondendum et aedificandam urbem Hierusalem, usque ad Christum ducem, hebdomadas septem (Dan. 24, 25) : quae hebdomadae sunt 49 anni: qui anni, ad corpus 70 annorum captivitatis Hierusalem pertinent.
PL 13, 1102D天使は同じことについてこう続けて言う。「彼らが受けたものを消し去り、罪を完結させ、不義を宥め〔ミーニュの脚注は、七十人訳に照らして、不義を贖う意とする〕、過ちを除き、永遠の公正を思い描き、幻と預言を閉じ、至聖なる者に油を注ぐために。そして汝は静まって、聖なる者たちの到来について悟れ〔ミーニュの脚注は de proventu を誤りと疑い、七十人訳では「言葉が出たときから」(ab exitu sermonis)であるとする〕。すなわち命に応え、エルサレムの都を建て直すことから、指導者キリストまで、七週である」(ダニエル24, 25〔底本のまま。9:24-25に当たる〕)。この七週は49年であり、この年々は、エルサレムの捕囚の70年という全体に属する。
Anno enim primo Darii regis, qui regnavit ad regnum Chaldaeorum, qui etiam Balthazar regem occidit; Daniel vidit visionem: et fuit 21 annus captivitatis Hierusalem; 18 enim annis vixit Nabuchodonosor, posteaquam praedatus est Sedechiam et Hierusalem; et filius ejus Balthazar regnavit annis 3, in quo anno tertio occisus est, et suscepit regnum Darius.
PL 13, 1103Aというのは、カルデア人の王国に君臨し、ベルシャツァル王をも殺したダレイオス王の第一年に、ダニエルは幻を見たが、それはエルサレムの捕囚の第21年であった。ネブカドネツァルは、ゼデキヤとエルサレムを略奪した後、18年生きた。その子ベルシャツァルは3年間統治し、その第3年に殺されて、ダレイオスが王国を継いだからである。
Cujus anno primo, Danieli ab angelo dicitur de hebdomadis septuaginta: quas cum partiretur, septem hebdomadae, primo, ab eodem angelo nominatae sunt: quae (ut dictum est) sunt anni quadraginta novem, qui junguntur ad 21 captivitatis, quando Daniel vidit visionem; et efficiuntur anni septuaginta, qui completi sunt in Babylonia, ut impleretur visio et prophetia Hieremiae.
PL 13, 1103Aそのダレイオスの第一年に、ダニエルは天使から七十週について告げられた。天使がそれを分けたとき、まず七週が同じ天使によって名指された。これは(すでに述べたとおり)49年であり、ダニエルが幻を見た捕囚の第21年に加えられて、70年となる。この70年はバビロニアで満ち、エレミヤの幻と預言が成就した。
Post quos annos Cyrus rex Persarum jubet populos ire ad Hierusalem primo anno regni sui; ut aedificari posset Hierusalem, et ungeretur Sanctum Sanctorum, quod fuit in Templo Dei sacratissimum.
PL 13, 1103Bこの年々の後、ペルシア人の王キュロスは、その治世の第一年に、民にエルサレムへ行くよう命じた。エルサレムが建て直され、至聖所──神の神殿のうちで最も聖なるもの──に油が注がれるようにするためである。
Caput XII
第XII章PL 13, 1103BRevertuntur igitur populi de Babylonia, habentes secum ducem Zorobabel, de quo mentio facta est ab angelo ad Danielem; usque ad christum ducem, hebdomadae septem. Omnis enim rex populi Dei, in divina lege, christus appellatus est.
PL 13, 1103Bこうして、民はバビロニアから帰還し、天使がダニエルに言及した指導者ゼルバベルを伴っていた。指導者キリスト〔油注がれた者〕まで、七週である。神の民の王は、神の法においてみな「キリスト」と呼ばれるからである。
Nam et Zacharias propheta, Regem futurum eum, ad populum sic loquitur dicens: Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus consummabunt eam, et cognosces quod Dominus omnipotens misit me ad te; quia quis sprevit te in diebus pusillis? et gaudebunt in te, et videbunt in manu Zorobabel lapidem stanneum (Zach. IV, 9, 10) : quod hodie imperatores, in manu dextera, veluti populum ferre videntur.
PL 13, 1103B預言者ゼカリヤも、ゼルバベルがやがて王となることを、民にこう語っている。「ゼルバベルの手がこの家の礎を据えた。その手がこれを完成させる。汝は、全能の主が私を汝のもとに遣わしたことを知るであろう。取るに足りない日々に、誰が汝を侮ったか。彼らは汝のうちに喜び、ゼルバベルの手に錫の石を見るであろう」(ゼカリヤ4:9, 10)。今日、皇帝たちが右手に、いわば民を携えているように見えるのは、これである〔皇帝が右手に持つ宝珠を指すらしい〕。
Repetit angelus, et ait Danieli 62 hebdomadas Dominum, hoc est, in quibus restituto templo et civitate Hierusalem, in oblationibus suis Domino servierunt. Quae hebdomadae 62 sunt anni 434, qui anni completi sunt temporibus Machabaeorum anno 141 regni Graecorum. Isto namque tempore, Antiochus Graecis superba mente regnabat.
PL 13, 1103C天使はくり返し、ダニエルに、62週〔の後に〕主〔が殺される〕と言う〔底本は 62 hebdomadas Dominum。ミーニュの脚注は post 62 hebdomadas occidendum Dominum とするほうがよいとする。これに拠って補った〕。その62週とは、神殿とエルサレムの都が再建されて、その間に彼らが供え物をもって主に仕えた週である。この62週は434年であり、この年々はマカバイ人の時代、ギリシア人の王国の第141年に満ちた。この時代にアンティオコスが、傲慢な心でギリシア人を治めていたからである。
Caput XIII
第XIII章PL 13, 1103CEt quamvis ordo iste annorum divinae legis, a constitutione mundi sufficiat sibi; tamen ut lectoris animo satisfacere videamur, etiam per reges Persarum currentes, de historiis publicarum litterarum ostendimus a Cyro 62 hebdomadas isto tempore Machabaeorum fuisse impletas.
PL 13, 1103Cこの年々の秩序は、世界の定めから数えて、神の法だけで十分ではあるが、読む者の心を満足させようとして、ペルシア人の王たちをも通覧し、公の文書の史書によって、キュロスからの62週がこのマカバイ人の時代に満ちたことを示す。
Cyrus namque Persis regnavit annis 30, Artaxerxes regnavit annis 9, Argus regnavit mensibus 9, Darius regnavit annis 36, Artaxerxes secundus regnavit annis 19, mensibus 2, Socidanus mensibus 7, Xerxes filius major regnavit annis 20, Artaxerxes regnavit 72, Artabus regnavit mensibus 7, Darius Nothus regnavit ann.
PL 13, 1103Dすなわち、キュロスはペルシア人を30年間、アルタクセルクセスは9年間、アルグス〔底本は Argus〕は9か月、ダレイオスは36年間、第二のアルタクセルクセスは19年と2か月、ソクディアノス〔底本は Socidanus〕は7か月、長子クセルクセスは20年間、アルタクセルクセスは72〔年。底本は年の語がなく数のみ〕、アルタブスは7か月、ダレイオス・ノトスは〔年数は次の節に続く〕
29, Olus regnavit ann. 22, Arser regnavit ann. 17, Darius regnavit ann. 6. Hunc interfecit Alexander Magnus Macedo; a cujus tempore historia Machabaeorum, Graecorum annos divina narratione percurrit.
PL 13, 1103D29年、オルス〔底本は Olus〕は22年、アルセル〔底本は Arser〕は17年、ダレイオスは6年統治した。この者をマケドニアのアレクサンドロス大王が殺した。その時代から、マカバイ人の歴史が、神の語りによってギリシア人の年々をたどる。
Fit igitur omnis summa annorum regum Persarum 265, et ab Alexandro Macedone usque ad Antiochi tempora, id est, usque ad 141 annum regni Graecorum, completae sunt (ut diximus) hebdomadae 62, hoc est, ann. 434.
PL 13, 1104Aこうして、ペルシア人の王たちの年の総計は265年となる〔265年にギリシア人の王国の141年を足すと406年となり、434年と合わない。底本のまま訳す〕。そしてマケドニアのアレクサンドロスからアンティオコスの時代まで、すなわちギリシア人の王国の第141年まで、(すでに述べたとおり)62週、すなわち434年が満ちた。
Caput XIV
第XIV章PL 13, 1104APost 62 hebdomadas (ait angelus) disperdetur unctio et Sancta. Ergo post 7 et 62 hebdomadas una hebdomada superest, quam faciunt anni 7 ad conclusionem summae 70 hebdomadarum.
PL 13, 1104A「62週の後、油注ぎと聖なるものは滅ぼされる」と天使は言う。したがって、7週と62週の後に、1週が残る。これは7年であり、70週という総計を完結させる。
In hac scilicet hebdomada, gentium malitia excrevit, sicut jam ab angelo fuerat dictum; ut etiam in dimidio hebdomadis ejusdem, ab Antiocho rege Graecorum aufertur sacrificium de loco sancto: et Sanctum ipsum pollutum est feminino aspernamento, et Abominatio desolationis facta est super altare, et statua Jovis quem Olympium vocant, illic collocata.
PL 13, 1104Aまさにこの週に、諸国民の悪意が増し加わった。それはすでに天使によって言われていたとおりである。その同じ週の半ばにも、ギリシア人の王アンティオコスによって、聖なる場所から供え物が取り去られた。そして聖なるもの自体が、女に関わる蔑み〔feminino aspernamento。語義は定かでない〕によって汚され、祭壇の上に「荒廃をもたらす憎むべきもの」が据えられ、人々がオリュンポスの〔神〕と呼ぶユピテルの像がそこに安置された。
Iste etiam Antiochus mente perversa Antichristi imaginem portans, unam plebem unumque sacrilegum populum sub regno suo efficere conabatur.
PL 13, 1104Bこのアンティオコスも、ゆがんだ心で反キリストの像を帯び、自らの王国のもとに、一つの民、一つの冒瀆の民をつくろうと企てた。
Nam et apostaticis hominibus aedificare in Hierusalem gymnasium, id est, studium, concessit: et ubi non nisi ad exorandum se sanctaque sacrificia sibi offerenda Deus omnipotens templum sibi collocare praecepit; ille ex spectaculis idolorum polluere concupivit.
PL 13, 1104Bすなわち彼は、背教の者たちにエルサレムでギュムナシオン、すなわち学びの場を建てることを許した。全能の神が、ただ自らに祈り、聖なる供え物を自らにささげるためにのみ、神殿を自らのために設けるよう命じた場所を、あの者は偶像の見世物によって汚そうと望んだのである。
Caput XV
第XV章PL 13, 1104BCum igitur 7 et 62 hebdomadae completae fuissent, in prima ista hebdomada (ut superius dictum est) libros legis comburi, sacrificari simulacris, et immunda manducare, genti Judaeorum indixit; et fuit usque in quinta et vigesima die mensis 9 ann.
PL 13, 1104Bこうして7週と62週が満ちたとき、この最初の週に〔7週と62週の後に残る1週を指すらしい〕(先に述べたとおり)、アンティオコスは律法の書を焼き、偶像に犠牲をささげ、汚れたものを食べるよう、ユダヤ人の民に命じた。そしてそれは、第9の月の25日、〔年は次の節に続く〕
148 regni Graecorum: in quo anno, complentur hebdomadae omnes 70, quas decurrens designavit angelus Danieli, de turbatione civitatis Hierusalem et populi eversione; de qua re etiam ipse Daniel, ad Dominum concupiscens requirebat.
PL 13, 1104Cギリシア人の王国の第148年〔前の節末の ann. に続く〕まで続いた。この年に、天使が順を追ってダニエルに示した70週がすべて満ちる。それはエルサレムの都の騒乱と民の覆滅についてであり、このことについてダニエル自身も、切望して主に問い求めていた。
Caput XVI
第XVI章PL 13, 1104CEx hinc usque in 174 annum regni Graecorum; quo tempore Lucius Licinius Lucullus, qui fuit consul Romanorum, de societate et amicitiis ad Simonem fratrem Judae Machabaei litteras dedit; anni sunt 26.
PL 13, 1104Cここから、ギリシア人の王国の第174年まで――その時、ローマ人の執政官であったルキウス・リキニウス・ルクルスが、同盟と友好についてマカバイ人ユダの兄弟シモンに書簡を送った――は、26年である。
Ex istius namque consulatu annuos jam consules, requirentes; invenimus usque ad passionem Domini nostri Jesu Christi, usque ad annum decimum sextum imperii Tiberii Caesaris, 179 annos esse completos: ac per hoc a fabrica mundi usque ad passionem Christi Salvatoris nostri, anni sunt 5530.
PL 13, 1104Cこの者の執政官の年から、年ごとの執政官を調べて見ると、我々の主イエス・キリストの受難、ティベリウス・カエサルの治世の第16年までに、179年が満ちたことがわかる。したがって、世界の造営から、我々の救い主キリストの受難までは、5530年である。
Proinde ad conclusionem sex millium annorum debentur anni 470. Necesse est enim, ut quomodo filii Israel, a pollicitatione Domini Dei facta ad Abraham, post 470 annos promissionis terram accepere; sic etiam nos Christiani, post totidem annos, primam resurrectionem habebimus.
PL 13, 1104Dそれゆえ、六千年の完結までには、470年が残っている。なぜなら、イスラエルの子らが、主なる神がアブラハムになした約束から470年の後に約束の地を受けたように、我々キリスト教徒も、同じ年数の後に、最初の復活を迎えるはずだからである。
Populus enim Judaicus, in omnibus figuram nostram portat: In quo fines saeculorum concurrerunt (I Cor. X, 15) .
PL 13, 1104Dというのは、ユダヤの民は、あらゆる点で我々の型を担っているからである。「彼らのうちに、世々の終わりが出会った」(一コリント10:15〔底本の引照のまま。内容は10:11に当たる〕)。
Ergo a passione Domini Christi (ex quo tempore fide in se credentibus, resurrectionem pollicitus est Dei Filius) anni compleantur necesse est 470, ut concludatur summa sex millium annorum.
PL 13, 1104Dしたがって、主キリストの受難から(この時から神の子は、自分を信じる者たちに復活を約束した)、470年が満ちなければならない。そうして六千年の総計が完結する。
Septimo et millesimo anno incipiente, fide vera credentes liberabuntur e mundo; tunc enim erit resurrectio prima omnium Sanctorum.
PL 13, 1104D第七の千年が始まるとき〔septimus et millesimus annus を第七の千年期と取った〕、真の信仰によって信じる者たちは、この世から解き放たれる。そのとき、すべての聖徒たちの最初の復活があるからである。
Caput XVII
第XVII章PL 13, 1105ADe 400 vero et septuaginta annis a passione Domini, in consulatu Caesarii et Attici; die nono kalendas Aprilis, anni transierunt 369.
PL 13, 1105Aさて、主の受難から数える470年のうち、カエサリウスとアッティクスが執政官の年〔397年〕、アプリリス〔四月〕のカレンダエの九日前の日までに、369年が過ぎた。
Restant itaque anni 101 ut consummentur anni 6000, qui anni 6000 non ante complentur, nisi prius prope ultimum reges decem exierint in mundum; et filiam Babyloniae quae nunc obtinet, de medio mundi tulerint.
PL 13, 1105Aしたがって、6000年が満ちるまでに、101年が残っている。この6000年は、その終わりのころ、まず十人の王が世に出て、いま支配しているバビロニアの娘〔ローマを指すらしい〕を世の中から取り去るまでは、満ちない。
Ad quos subito exiet unus potens super eos, qui est in Apocalypsi Draco nominatus, et obtinebit reges decem; et ex eis aliquos perdet, alii sub ejus ditione remanebunt: Tunc revelabitur ille impius, filius perditionis, qui elatus est adversus omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedens ostendat se tamquam ipse Deus (II Thess. II, 8, 4) .
PL 13, 1105A彼らのもとに、突然、彼らの上に立つ一人の有力者が出て来る。これは黙示録で「竜」と呼ばれる者であり、彼は十人の王を支配下に置き、彼らのうちの何人かを滅ぼし、ほかの者は彼の支配のもとにとどまる。「そのとき、あの不敬な者、滅びの子が現れる。彼は、神と呼ばれ、あるいは拝まれるあらゆるものに逆らって高ぶり、神の神殿に座して、自らを神そのもののように示す」(二テサロニケ2:8, 4〔底本の引照のまま。順は8、4と刷られている〕)。
Hic erit proprius Antichristus. Huic potentissimus ille Draco cui decem cesserunt reges, tradet vim et potestatem suam, et mirabuntur universi mortales.
PL 13, 1105Bこれが本来の反キリストである。十人の王が屈した、あの最も力ある竜は、この者に自らの力と権能を渡し、すべての死すべき者は驚嘆するであろう。
Et erunt Antichristi tempora (quae tempora, mortalia sint necesse est) qualia cum Antiochus sub regno suo unum populum in apostasia facere conabatur; cui (quia tempus non fuit) non talia evenerunt, qualia tentabit efficere Antichristus.
PL 13, 1105Bそして反キリストの時代が来る(この時代は、死をもたらすものでなければならない〔mortalia は「限りある」とも読める〕)。それは、アンティオコスが自らの王国のもとで一つの民を背教に陥れようと企てたときのような時代である。彼には(時が与えられなかったので)、反キリストが成し遂げようと試みるようなことは起こらなかった。
Dum venerit, ad perditionem infidelium veniet: cujus tempus, grave ac nefandum erit; quem solus Dominus Christus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit praesentia adventus sui (Ibid., 4) .
PL 13, 1105B彼が来るとき、不信の者たちの滅びのために来る。その時代は重く、忌まわしいものとなる。ただ主キリストのみが、「その口の息をもって彼を殺し、自らの到来の臨在をもって無力にする」(二テサロニケ2:4〔底本は Ibid., 4。前出の同じ書を補った。引用の内容は2:8に当たる〕)。
Caput XVIII
第XVIII章PL 13, 1105BSuperato igitur et interfecto Antichristo, summa completa annorum sex millium fiet resurrectio omnium sanctorum adhuc superstite mundo; decurrentibus etiam annis mille, in quibus draco ille antiquus (Apoc. XX, 3) , diabolus et satanas, ligatus in abysso, sequestratus erit ne seducat quemquam, donec consummentur anni tres; qui anni tres his annumerabuntur qui sub signo Antichristi remanebunt, et hi omnes nubent et nubentur, et morientur: super hos, et plagae illae descriptae in Apocalypsi advenient, et partibus subinde caeditur hic mundus.
PL 13, 1105Bこうして反キリストが打ち倒され殺された後、六千年の総計が満ちて、世がなお存続するうちに、すべての聖徒の復活が起こる。千年が経過する間、あの古い竜(黙示録20:3)、すなわち悪魔でありサタンである者は、底なしの淵に縛られ、隔離されて、だれをも惑わすことができない。やがて3年が満ちる〔「3年」は底本のまま。千年との関係は定かでない〕。この3年は、反キリストの印のもとに残る者たちに数えられ、彼らはみな、娶り、嫁ぎ、そして死ぬ。彼らの上にはまた、黙示録に記されたあの災いが来て、この世は次々と部分ごとに打たれる。
Nam Sanctis Dei, in resurrectione unus erit dies; et tantum erit prolongatus in lucem dies iste Sanctorum, quantum impiis illius in mundo cum poena viventibus, mille numerabuntur anni.
PL 13, 1106Aというのは、神の聖徒たちにとって、復活のうちには一つの日があるからである。聖徒たちのこの日は、光のうちに長く延びて、その間に世で罰を受けながら生きる不敬な者たちには、千年と数えられるほどである。
Iste est dies septimus, et sabbatus aeternus et verus, cujus imaginem et figuram tenet sabbatus iste temporalis in Moysi lege conscriptus.
PL 13, 1106Aこれが第七の日、永遠の真の安息日であり、モーセの律法に書かれたこの時間的な安息日は、その像と型を保っている。
Sicut enim populo Judaico dictum: Sex dies operare opera mundi; septimo autem die qui appellatus est sabbatum, requiesce ab operibus tuis (Exod. 23, 12) : si sanctis omnibus qui sunt ab initio mundi, et nunc in Christo vera fide credentibus; transactis scilicet sex diebus (id est sex millium annorum) in quibus eis labor et cruciatus fuit; venit dies septimus et sabbatus verus.
PL 13, 1106Aユダヤの民に「六日のあいだ世の業を行え。第七の日、安息日と呼ばれる日には、汝の業を休め」と告げられているとおり(出エジプト記23:12)、〔それと同じく〕世の初めからのすべての聖徒、また今キリストにあって真の信仰をもって信じる者たちにも、六日、すなわち六千年が過ぎ、その間に彼らに労苦と苦しみがあったのち、第七の日、真の安息日が来る〔si 以下は文が崩れており、「…のように、…来る」と取った〕。
Caput XIX
第XIX章PL 13, 1106BQuapropter omnem animam praemonuit Dominus Christus in Evangelio ad credendum in se ante esse currendum, non eo tempore quo et poena aeterna impiis, et merces bona sanctis reddatur necesse est pro meritis singulorum: Rogate, inquit, ne fiat fuga vestra hieme aut sabbato (Matth. XXIV, 20) .
PL 13, 1106Bそれゆえ主キリストは、福音書で、すべての魂に前もって警告した。自分を信じるには、永遠の罰が不敬な者に、良い報いが聖徒に、各人の功績に応じて必ず返されるその時よりも前に、急がねばならない、と。彼は言う、「汝らの逃げるのが冬や安息日にならぬよう、祈れ」(マタイ24:20)。
Post septimum et millesimum annum solvetur Satanas de carcere suo, et exiet seducere gentes Gog et Magog; et congregans eas ad castra Sanctorum quasi pugnaturas: et descendet ignis de coelo, et consummabuntur omnes homines: et tunc erit secunda resurrectio omni carni; et judicabuntur omnes judicio Dei justo pro eo quod non crediderunt, sed sibi placuerunt in justitiis.
PL 13, 1106B7000年目の後、サタンはその牢から解かれ、諸国民ゴグとマゴグを惑わしに出て行く。彼は彼らを、あたかも戦おうとするかのように、聖徒たちの陣営へ集める。すると天から火が下り、すべての人間が滅び尽くされる。そのとき、すべての肉なる者に第二の復活がある。そしてすべての者は、信じなかったこと、自らの正義に自ら満足したことのゆえに、神の正しい裁きによって裁かれる。
Et post hoc, auferetur coelum hoc et terra ista; et civitas illa quae in Apocalypsi descripta est, parata de coelo descendet cum divitiis Dei, in qua justi habitabunt: et erit coelum novum et terra nova, et utraque in perpetuitate manebunt: impii in ambustione aeterna; justi autem cum Deo in vita aeterna. Amen.
PL 13, 1106Cそしてこの後、この天とこの地は取り去られる。黙示録に描かれたあの都が、神の富とともに天から備えられて下り、そこに義人たちが住む。新しい天と新しい地があり、その両方は永遠にとどまる。不敬な者は永遠の焼却のうちに、義人は神とともに永遠の生命のうちにとどまる。アーメン。