Caput I
第I章PL 13, 653CErrare haereticos haec maxima causa facit, dum aut ignorant, aut nolunt advertere, in Domino Jesu Christo sicut unam personam, ita duas esse substantias, Deum ex Deo Patre, et hominem ex homine matre: et quae de se ipse Dominus secundum dispensationem carnis assumptae loquitur, deputant divinitati, ut est illud: Pater major me est (Joan., XIV, 28) , vel illud: Jesus fatigatus ex itinere (Joan., IV, 6) , vel illud: Flevit Lazarum (Joan., XI, 35) , vel alia hujusmodi quae leguntur.
PL 13, 653C異端者たちが誤る最大の原因はこれである。すなわち、主イエス・キリストには、一つのペルソナであるのと同じく二つの実体、父なる神から出た神と、母なる人から出た人とがあることを、彼らは知らないか、あるいは気づこうとしない。そして、主自身が受け取られた肉の経綸に従って自らについて語ったことを、神性に帰する。たとえば、「父はわたしよりも大きい」(ヨハネ14:28)という言葉、あるいは「イエスは旅に疲れて」(ヨハネ4:6)という言葉、あるいは「ラザロのために泣いた」(ヨハネ11:35)という言葉、あるいはこの種の、ほかに読まれる言葉がそうである。
Qui si vellent advertere illud Apostoli: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor., V, 19) , vel illud Evangelii: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan., I, 14) , non dubitarent, ut superius dictum est, confiteri in una persona duas esse substantias; et ubi audiunt dici: Pater major me est, secundum humanitatem acciperent: ubi vero audiunt: Ego et Pater unum sumus (Joan., X, 30) , secundum divinitatem dictum non dubitarent, sicut ex ejus operationibus datur intelligi.
PL 13, 653Cもし彼らが、使徒の「神はキリストにおいて世を自分自身と和解させていた」(二コリント5:19)という言葉、あるいは福音書の「言葉は肉となって、我々のうちに宿った」(ヨハネ1:14)という言葉に気づこうとするなら、先に述べたように、一つのペルソナに二つの実体があると告白することをためらわないであろう。そして「父はわたしよりも大きい」と言われるのを聞くところでは、それを人性に従って受け取り、「わたしと父とは一つである」(ヨハネ10:30)と聞くところでは、その働きから理解されるとおり、神性に従って言われたのだと、ためらわずに〔受け取る〕であろう。
Secundum hominem enim esurivit, ut veram carnem ostenderet: secundum Deum autem de quinque panibus quinque millia hominum saturavit, ut se Deum virtutibus approbaret. Secundum hominem sitivit, sed secundum Deum Samaritanam viva aqua refecit.
PL 13, 653Dすなわち、人としては飢えた。真の肉を示すためである。しかし神としては、五つのパンで五千人を満たした。自らが神であることを、力ある業によって証するためである。人としては渇いた。しかし神としては、サマリアの女を生ける水で潤した。
Secundum hominem navem ascendit, sed secundum Deum siccis pedibus super mare ambulavit. Secundum hominem in navi dormivit, secundum Deum ventis et fluctibus imperavit. Secundum hominem Lazarum flevit, secundum Deum quatriduanum eum de sepulcro mortuum suscitavit.
PL 13, 653D人としては舟に乗った。しかし神としては、乾いた足で海の上を歩いた。人としては舟の中で眠った。神としては風と波に命じた。人としてはラザロのために泣いた。神としては、四日を経て死んでいた彼を墓から呼び起こした。
Secundum hominem in cruce pependit, secundum Deum paradisum latroni de cruce donavit. Secundum hominem passus mortem gustavit, secundum Deum semetipsum a mortuis suscitavit.
PL 13, 654C人としては十字架にかかった。神としては、十字架から盗人に楽園を与えた。人としては苦しみを受けて死を味わった。神としては、自分自身を死者のうちからよみがえらせた。
Si haec et his similia vellent sapienter discernere, et unicuique substantiae quod suum est deputarent, facile poterant rectae fidei cursum tenere, et non pro ejus beneficiis, quae pro nobis redimendis in forma servi suscepit, vel passus est, divinitati ejus contumelias irrogarent, et ubicumque legunt in Scripturis secundum humanitatem aliquid quod minus loqueretur divinitas, sed pro dispensatione carnis assumptae hoc protestatur humanitas.
PL 13, 654Cもし彼らがこれらの事柄やこれに似た事柄を賢明に見分けようとし、それぞれの実体にそれ固有のものを帰するなら、正しい信仰の道を容易に保つことができたであろうし、我々を贖うために僕の形をとって受け取り、あるいは耐えた、その恵みの業のゆえに、その神性に侮辱を加えることもなかったであろう。また、聖典のどこであれ人性に従って言われた事柄を読むときには、それは神性が〔父より〕小さいことを語っているのではなく、受け取られた肉の経綸のゆえに人性がこれを証しているのだと〔弁えたであろう〕〔この一文は構文が整っていない。前の文の続きとして、このように解した〕。
Nam nos, sicut eum Deum legimus, ita nec majorem nec minorem Deum nusquam legimus, nec credere religiosa mente debemus. Sed ideo adhuc persistit, et dicit: Fieri non potest, ut non filius minor patre credatur, quia ex patre esse dignoscitur.
PL 13, 654Cというのは、我々は、彼を神として読むのと同じく、より大きい神、より小さい神については、どこにも読まないし、敬虔な精神をもって信じるべきでもない。ところが、彼はなお固執して言う、「子が父より小さいと信じられないことはありえない。子は父から出ると認められるからだ」と。
Fallit eum consuetudo generationis humanae, ut quia filius dicitur, minor patre credatur. Apud homines ideo minorem filium generat pater, quia et ipse minor est generatus a patre.
PL 13, 654D人間の生殖の慣習が彼を惑わせ、子と呼ばれるがゆえに父より小さいと信じさせる。人間のあいだで父がより小さい子を生むのは、その父自身も、父から生まれたときには小さかったからである。
Idcirco crescente filio pater senescit, et moriente patre filius succedere comprobatur, et melior ac potentior patre nonnumquam efficitur.
PL 13, 654Dそれゆえ、子が成長するにつれて父は老い、父が死ぬと子が跡を継ぐことが認められ、ときには父よりすぐれて力ある者となる。
Apud Deum vero non ita est; quia ubi crescere vel senescere divinitas non habet, hoc est dignum ut filium dilectio habeat aequalem, quia non potest plenitudo majorem.
PL 13, 654Dしかし神においてはそうではない。神性には成長も老いもないところでは、愛が子を等しい者として持つのがふさわしい。充満はより大きいものを受け入れることができないからである。
Ideoque perfectus perfectum genuit, omnipotens omnipotentem, plenus plenum: et quia aetatis incrementum non habuit, minorem generare non potuit: sed omnino qualis est pater, talem et filium esse cognosco, sicut ipse dicit: Qui me videt, videt et Patrem (Joan., XIV, 9) ; et alibi: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan., V, 23) .
PL 13, 654Dそれゆえ、完全な者が完全な者を生み、全能の者が全能の者を、満ちた者が満ちた者を生んだ。年齢の増しを持たなかったので、より小さい者を生むことはできなかった。むしろ、父がどのようであるか、子もそのようであると私は認める。彼自身が「わたしを見る者は、父をも見る」(ヨハネ14:9)と言い、また別の箇所で「子を敬わない者は、子を遣わした父を敬わない」(ヨハネ5:23)と言うとおりである。
Sed forte quia audis missum, ideo putas minorem. Rogo te, Deum credis esse Filium, an non?
PL 13, 655Aしかし、おそらく〔子が〕遣わされたと聞くので、それゆえ小さいと思うのであろう。汝に問う。子は神だと信じるのか、信じないのか。
Sine dubio responsurus es, Deum; quia et si tu negare volueris, sanctis Scripturis convinceris, dicente Apostolo: Ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom., IX, 5) .
PL 13, 655A汝は疑いなく、神だと答えるであろう。たとえ否定しようとしても、使徒が「その先祖たちからは、肉によればキリストが出た。キリストは万物の上にいる神、永遠にほめたたえられる神である」(ローマ9:5)と言うことによって、聖書から論駁されるであろう。
Et Joannes in Epistola sua: Ut simus, inquit, in vero Filio ejus, qui est verus Deus, et vita aeterna (I Joan., V, 20) . Et Thomas: Deus meus, inquit, et Dominus meus (Joan., XX, 28) .
PL 13, 655Aまたヨハネは、その手紙で言う、「我々が、その真の子のうちにあるように。この子は真の神、永遠の生命である」(一ヨハネ5:20)。またトマスも言う、「わが神、わが主よ」(ヨハネ20:28)。
Et Melchisedech summus sacerdos: Benedictus, inquit, Abraham Deo excelso, qui creavit coelum et terram (Gen., XIV, 19) . Vides quia non solus Deus, sed Deus excelsus Melchisedech vocibus comprobatur.
PL 13, 655Aまた大祭司メルキゼデクは言う、「天と地を造った、いと高き神に、アブラハムは祝福されよ」(創世記14:19)。見よ、メルキゼデクの言葉によって、ただの神ではなく、いと高き神が証明される。
Testis est et Osee propheta, dicens: Firmans coelum, et creans terram, ego Dominus Deus tuus, cujus manus creaverunt omnem militiam coeli (Isa., XLI, 18; XLII, 5) .
PL 13, 655B預言者ホセア〔底本は Osee(ホセア)。しかしミーニュの引照はイザヤ書〕も証人である。彼は言う、「天を固め、地を造る、わたしは汝の主なる神、その手は天のすべての軍勢を造った」(イザヤ41:18; 42:5)。
Si ergo Deus est Filius, immo quia Deus est, quia per ipsum facta sunt omnia, et non solum non minor, sed excelsus Deus; interrogo te, utrum Deus ubique sit, an forte localiter? Cum impium sit negare quod ubique sit Deus, quaeso te, ubi missus est?
PL 13, 655Bそれゆえ、もし子が神であるなら、いや、万物が彼によって造られたのだから神であるなら、しかもより小さい神ではなく、いと高い神であるなら、汝に問う。神はどこにでもいるのか、それとも、ことによると場所に限られているのか。神がどこにでもいることを否定するのは不敬である。それなら、汝に尋ねる、彼はどこへ遣わされたのか。
Sed missionem Filii incarnationem ejus intellige, ipso Apostolo exponente: Misit, inquit, Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege (Gal., IV, 4) . Denique de ipso legimus in propheta: Coelum et terram ego impleo, dicit Dominus (Jer., XXIII, 24) .
PL 13, 655Bむしろ、子の遣わされることを、その受肉と理解せよ。使徒自身がこう説明している、「神は、その子を女から生まれた者、律法のもとに生まれた者として遣わした」(ガラテヤ4:4)。さらに預言者のうちに、彼自身についてこう読む、「わたしは天と地を満たしている、と主は言う」(エレミヤ23:24)。
Et Evangelista de eodem: Plenitudinem, inquit, ejus nos omnes accepimus (Joan., I, 16) . Et si omnia ipse implet, ubi missus est cujus majestate plena sunt omnia?
PL 13, 655Cまた福音書記者は同じ者について言う、「我々はみな、その充満から受けた」(ヨハネ1:16)。もし彼自身がすべてを満たしているなら、その威厳によってすべてが満ちている者は、どこへ遣わされたのか。
Sed adhuc forte dicis, sicut habet carnalis intellectus, inter gignentem Patrem et genitum Filium non potuisse fieri nisi ut aliquod fuisset spatium.
PL 13, 655Cしかし、汝はなおも、肉的な理解のもつところにしたがって、おそらくこう言うであろう。生む父と生まれた子とのあいだには、何らかの隔たりがなければありえなかった、と。
Spatium horae faciunt, horae tempus designant: ac sic, si tempus anteponis Filio, non omnia per ipsum facta fateris. Et ubi est illud: Omnia per ipsum facta sunt (Ibid., 3) ? Certe secundum tuam propositionem respondeo, qui dicis fuisse Patrem aliquando sine Filio.
PL 13, 655C時刻が隔たりを作り、時刻が時間を示す。かくして、もし汝が時間を子に先立たせるなら、すべてが彼によって造られたとは告白していないことになる。では、「すべては彼によって造られた」(ヨハネ1:3)という言葉はどこにあるのか。まことに、父がかつて子なしにあったと言う汝の主張に従って、私は答える。
Utique legimus pariter in Apostolo: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24) , et ipse de se Dominus loquitur: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6) .
PL 13, 655C同じく我々は使徒のうちに、「キリストは神の力、神の知恵」(一コリント1:24)と読み、主自身も自らについて「わたしは道、真理、命である」(ヨハネ14:6)と語る。
Si ergo fuit Pater sine Filio, sicut tu dicis, fuit sine virtute, fuit sine sapientia, fuit sine vita, fuit sine veritate.
PL 13, 655Dそれゆえ、汝の言うように、父が子なしにあったのなら、父は力なしにあり、知恵なしにあり、命なしにあり、真理なしにあったことになる。
Sed quia sine his numquam fuisse Pater credendus est, hoc convenit saluti tuae, ut juxta fidem catholicam, consempiternum Patri et aequalem Filium fatearis: quia et virtus ejus legitur sempiterna, dicente Apostolo: Sempiterna quoque virtus ejus et divinitas (Rom. I, 20) .
PL 13, 655Dしかし、父がこれらなしにあったことは決してないと信じるべきであるから、公同の信仰に従って、子が父と共に永遠であり、父と等しいと告白することが、汝の救いにかなう。その力もまた永遠であると読まれる。使徒が言う、「その永遠の力と神性」(ローマ1:20)。
Similiter et de veritate, dicente Psalmista: Et veritas Domini manet in aeternum (Ps. CXVI, 1) . Solent etiam ista velut quaestionem calumnia generare. In tantum, inquiunt, major est Pater, ut priore semper nominetur loco.
PL 13, 655D真理についても同様である。詩編作者が言う、「主の真理は永遠にとどまる」(詩篇116:1)。彼らはこのようなことからも、詭弁による問いを生み出すことが常である。彼らは言う、「父はそれほどまでに大きいので、つねに先の位置に名ざされる」と。
Etiamsi priore semper loco nominaretur, valde videbatur esse conveniens; quia ex ipso est Filius, non ille ex Filio. Tamen ut aequalitatem agnoscas, audi in Scripturis ubi etiam prior Filius nominatur.
PL 13, 655Dたとえ父がつねに先の位置に名ざされるとしても、それは大いにふさわしいと見えたであろう。子は父から出るのであって、父が子から出るのではないからである。しかし、汝が等しさを認めるために、聖書のうちに、子が先に名ざされる箇所をも聞け。
Joannes evangelista ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan., I, 2) . In Verbo utique Filium indicavit.
PL 13, 656A福音書記者ヨハネは言う、「初めに言葉があった。言葉は神とともにあり、言葉は神であった〔Deus erat Verbum。語順は逆だが「言葉は神であった」と訳す〕」(ヨハネ1:2)。この「言葉」によって、彼は確かに子を示した。
Et Apostolus ad Ephesios: An nescitis quia omnis fornicator et immundus non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes., V, 5) ? Ecce et hic priore loco Filius nominatur.
PL 13, 656Aまた使徒はエフェソの人々に言う、「あらゆる淫行の者、汚れた者は、キリストと神の国で受け継ぐものを持たないことを、汝らは知らないのか」(エフェソ5:5)。見よ、ここでも子が先の位置に名ざされる。
Et ad Galatas: Paulus Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem (Gal., I, 1) . Et ad Thessalonicenses: Ipse autem Dominus Jesus Christus et Deus et pater noster, qui dilexit nos (II Thess., II, 15) .
PL 13, 656Aまたガラテヤの人々に、「使徒パウロは、人々からでも、人を通してでもなく、イエス・キリストと父なる神によって」(ガラテヤ1:1)。またテサロニケの人々に、「我々の主イエス・キリスト自身、また我々の父なる神、我々を愛した者」(二テサロニケ2:15)。
Ad Corinthios: Gratia Domini nostri Jesu Christi et charitas Dei Patris, et communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis (II Cor., XIII, 13) . Et ipse Dominus dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan., X, 30) . Non dicit: Pater et ego.
PL 13, 656Aコリントの人々に、「我々の主イエス・キリストの恩寵、父なる神の愛、聖なる霊の交わりが、汝ら皆とともにあるように」(二コリント13:13)。主自身も言う、「わたしと父とは一つである」(ヨハネ10:30)。「父とわたしは」とは言わない。
Et alibi: Qui me videt, videt et Patrem (Joan., XIV, 9) . Et iterum: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan., V, 23) . Ecce quoties priore loco Filius nominatur!
PL 13, 656Bまた別の箇所で、「わたしを見る者は、父をも見る」(ヨハネ14:9)。そして再び、「子を敬わない者は、子を遣わした父を敬わない」(ヨハネ5:23)。見よ、いかに多く子が先の位置に名ざされることか。
Sed quia in Patre et Filio aequalitas est, nullum praejudicium nec ante nec postea nominatus alteri poterit exhibere, quia nulla est diversitas, ubi est aequalis in utroque divinitas.
PL 13, 656Bしかし、父と子には等しさがあるのだから、先に名ざされても後に名ざされても、どちらにも不利は生じえない。両者において神性が等しいところには、違いはないからである。
Sed ideo sic legimus, quia humana locutio aliter se non valet expedire, nisi ut cum unum dixerit, sic alterum dicat.
PL 13, 656B我々がこのように読むのは、人間の言葉が、一方を言ってから、そのうえで他方を言うのでなければ、自らを言い表せないからである。
Ecce ut agnoscas, quia nihil ibi majus, nihilque minus est, cessit quaestio de Patre anterius nominato: quia ubi una est substantia, una deitas, et incorporalis immensitas, nulla est disparitas vel diversitas existimanda.
PL 13, 656B見よ、そこにより大きいものもより小さいものもないことを、汝が認めるように、父が先に名ざされることについての問いは退いた。実体が一つ、神性が一つ、体なき無量が一つであるところでは、いかなる不等も相違も考えてはならない。
Ubi enim unus Deus creditur, ibi minor et major excluditur. Nescit enim numerum unitas, et gradum non admittit aequalitas, sicut scriptum est: Non ascendes per gradum ad altare meum (Exod., XI, 26) .
PL 13, 656C一なる神が信じられるところでは、より小さい者もより大きい者も排除される。一性は数を知らず、等しさは段階を認めないからである。こう書かれているとおりである、「汝は段を上ってわたしの祭壇に登ってはならない」(出エジプト記11:26)〔引照は底本のまま。句は出エジプト20:26〕。
Et ideo auferat contentionem, et teneat cum fide catholica inseparabilem Trinitatem, sine permixtione conjunctam, sine separatione disjunctam, quia Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, Deus plenus et unus est.
PL 13, 656Cそれゆえ、争いをやめ、公同の信仰とともに、分かれない三位一体、混ざることなく結ばれ、離れることなく区別された三位一体を保つがよい。父と子と聖なる霊は、満ちた一なる神だからである。
Ipsa enim per se ratio docet, quia unus nec posteriorem recipit, nec priorem: comparationem vel separationem nescit habere qui solus est; minor non potest esse qui plenus est, qui perfectioni nec addi quidquam potest, nec minui.
PL 13, 656C理性そのものが、おのずから教えている。一なる者は、後なる者も先なる者も受け入れない。ただ独りである者は、比較も分離も知らない。満ちている者は小さくなりえない。完全なものには、何も加えることも、減らすこともできないからである。
Credantur ergo tres personae, sed non tres substantiae; tres proprietates, sed non tres potestates. Ita una sine principio sempiternitas, sicut una sine fine majestas, sine auctore Pater, sine tempore Filius, sine majore Spiritus sanctus.
PL 13, 656Cそれゆえ、三つのペルソナが信じられるべきであって、三つの実体ではない。三つの固有性であって、三つの権能ではない。かくして、始まりなき永遠は一つ、終わりなき威厳は一つである。父は創始者を持たず、子は時間を持たず、聖なる霊はより大きい者を持たない。
Nos enim catholici Dominum Deum nostrum Jesum Christum, et minorem dicimus Patre, et aequalem: minorem propter humanitatem assumptam, quia cum in forma Dei esset, formam servi induere est dignatus; aequalem vero dicimus propter deitatem perpetuam, qua ex Patre existens Filius et consempiternus est Patri.
PL 13, 656Dというのは、我々公同の信徒は、我々の主なる神イエス・キリストを、父より小さいとも、等しいとも言う。小さいと言うのは、受け取った人性のゆえである。神の形であったのに、僕の形を身にまとうことを良しとしたからである。等しいと言うのは、永続する神性のゆえである。これによって、父から出た子は、父と共に永遠である。
Quare ergo nobiscum non confitentur aequalem, cum nos cum illis non negemus minorem? praesertim cum utrumque in sanctis Scripturis legimus, dicente Evangelista: Propterea, inquit, quaerebant interficere eum Judaei, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan., V, 18) .
PL 13, 656Dそれなら、なぜ彼らは我々とともに〔子が父と〕等しいと告白しないのか。我々は彼らとともに、小さいことを否定しないというのに。しかも、聖書において我々はその両方を読むのである。福音書記者が言う、「それゆえ、ユダヤ人たちは彼を殺そうとした。安息日を破っていただけでなく、神を自分の父と呼んで、自分を神と等しい者としたからである」(ヨハネ5:18)。
Ecce impietas Judaeorum dicit aequalem, et non veretur dicere Christianus minorem. Et alibi idem Evangelista ait: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum (Ibid., 23) . Aequalis enim honor non nisi aequalibus exhibetur.
PL 13, 657A見よ、ユダヤ人の不敬が〔子を〕等しいと言うのに、キリスト教徒は小さいと言うことを恐れない。また別の箇所で、同じ福音書記者が言う、「子を敬わない者は、子を遣わした父を敬わない」(ヨハネ5:23)。等しい栄誉は、等しい者たちにしか捧げられないからである。
Et alio loco idem dicit: Sicut Pater suscitat mortuos, et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat (Ibid., 21) . Audi dicentem: Sicut Pater, ita et Filius.
PL 13, 657Aまた別の箇所で同じ者が言う、「父が死者を起こして命を与えるように、子もまた、望む者に命を与える」(ヨハネ5:21)。「父のように、子もまた」と言うのを聞け。
Audi dicentem: Quos vult, et aequalem eum Patri, ac suae potestatis esse cognosce: et non dicas Deum minorem, quia nusquam in Scripturis sanctis vel majorem Deum legimus, vel minorem. Sicut ipse Philippo dicit: Qui me videt, videt et Patrem (Joan., XIV, 9) .
PL 13, 657A「望む者に」と言うのを聞け。彼が父と等しく、自らの権能を持つ者であると認めよ。そして、より小さい神と言ってはならない。聖書のうちに、より大きい神もより小さい神も、どこにも読まないからである。彼自身がフィリポに言うとおりである、「わたしを見る者は、父をも見る」(ヨハネ14:9)。
Et: Omnia quae Pater facit, haec eadem et Filius similiter facit (Joan, V, 19). Vel illud: Deus erat Verbum (Joan., I, 1) . Et Apostolus, ut memoravimus: Qui est, inquit, super omnia Deus benedictus in saecula (Rom., IX, 5) .
PL 13, 657Aまた、「父が行うことはすべて、子も同様に行う」(ヨハネ5:19)。あるいは、「言葉は神であった」(ヨハネ1:1)。また使徒は、我々が思い起こしたように、言う、「万物の上にいる神、永遠にほめたたえられる」(ローマ9:5)。
Et Apostolus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip., II, 6) . Quare hoc? quia nemo rapit, nisi quod non habet.
PL 13, 657Bまた使徒は言う、「キリストは、神の形であったが、神と等しくあることを奪い取るべきものとは考えなかった」(フィリピ2:6)。これはなぜか。持っていないものでなければ、誰も奪い取らないからである。
Ille ergo qui habebat aequalitatem, non est arbitratus per rapinam: sed quam rebellis angelus assumere voluit per rapinam, Christus possedit per naturam.
PL 13, 657Bそれゆえ、等しさを持っていた彼は、それを奪取によって得ようとは考えなかった。だが反逆した天使が奪取によって取ろうとしたものを、キリストは本性によって所有した。
Quia vero est verus Deus, audi beatum Joannem dicentem in Epistola sua: Et simus, inquit, in vero Filio ejus Jesu Christo: hic est verus Deus, et vita aeterna (I Joan., V, 20) . Audis verum Deum, et praesumis dicere minorem, et non confiteris aequalem?
PL 13, 657B彼が真の神であることについては、聖なるヨハネがその手紙で言うのを聞け、「我々が、その真の子イエス・キリストのうちにあるように。この者は真の神、永遠の生命である」(一ヨハネ5:20)。汝は真の神と聞きながら、小さいと言い放ち、等しいと告白しないのか。
Dicit etiam beatus Apostolus ad Titum: Exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei (Tit., II, 13) . Nescio qua fronte minor esse dicatur, quem magnum Deum Apostolus profitetur.
PL 13, 657B聖なる使徒はテトスにも言う、「祝福された望み、大いなる神の栄光の到来を待ち望みつつ」(テトス2:13)。使徒が大いなる神と宣言する者を、どの面目で小さいと言えるのか、私は知らない。
Hoc etiam perfidus error dicere solet, quod ubi in Scripturis legimus aut solum Deum, aut solum altissimum, aut solum sapientem, hoc non de Trinitate dici, sed de solo Patre accipi debeat. Quod quam absurdum sit ita sentire, de hoc uno testimonio convincatur.
PL 13, 657C不誠実な誤りは、聖書のうちに「唯一の神」とか「唯一のいと高き者」とか「唯一の賢い者」とか読むところでは、それは三位一体について言われているのではなく、父だけについて受け取るべきだと言うことが常である。そう考えることがどれほど不合理か、この一つの証言によって論駁されるがよい。
Dicit enim Apostolus: Cognitum soli sapienti Deo (Rom., XVI, 26) ; non intelligunt quia non dixit: Soli sapienti Patri, sed: Soli sapienti Deo, quae est Trinitas. Nam dum soli Patri hoc deputant, Filium insipientem blasphemant.
PL 13, 657C使徒は言う、「唯一の賢い神に知らされた」(ローマ16:26)。彼らは理解しない。使徒は「唯一の賢い父に」と言わず、「唯一の賢い神に」と言ったのであり、それは三位一体である。実際、これを父だけに帰するとき、彼らは子を愚かな者として瀆している。
Et quomodo eum Apostolus sapientiam Dei esse dicit, si solus Pater est sapiens, cum nullus sapiens possit esse nisi per sapientiam suam?
PL 13, 657Cまた、父だけが賢いのなら、使徒はどうして彼を神の知恵だと言うのか。誰も、自らの知恵によらなければ賢くありえないのに。
Et ubi est illud, quod ad Colossenses idem Apostolus protestatur de Christo Jesu: In quo sunt, inquit, omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss., I, 3) ?
PL 13, 657Cまたコロサイの人々に、同じ使徒がキリスト・イエスについて宣言することはどこにあるのか、「このうちに、知恵と知識のすべての宝が隠されている」(コロサイ1:3)〔引照は底本のまま。句はコロサイ2:3〕。
Unde agnoscant, quam stultum sit quod promunt, et ubicumque aliquid similiter legunt, non uni personae deputent, sed beatae Trinitati, quae sola summus Deus et verus est.
PL 13, 657Dそこから彼らは、自分たちの述べることがいかに愚かであるかを悟るがよい。そして、どこであれ似たことを読むとき、それを一つのペルソナに帰さず、祝福された三位一体に帰すがよい。この三位一体のみが、至高にして真の神だからである。
Nam et de Spiritu sancto sic dicit Apostolus: Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum (I Cor., XII, 8) .
PL 13, 657Dというのは、聖なる霊についても、使徒はこう言う、「ある人には霊によって知恵の言葉が与えられ、ほかの人には同じ霊に従って知識の言葉が与えられる」(一コリント12:8)。
Si ergo per Spiritum sanctum, sicut verum est, et sapientiae et scientiae sermo donatur; quomodo solius Patris personae hoc potest ascribi, quod solus sit sapiens, nisi, ut dictum est, aequaevae Trinitati ista conveniant?
PL 13, 657Dそれゆえ、真実であるとおり、聖なる霊によって、知恵と知識の言葉が与えられるのなら、唯一賢いということを、どうして父のペルソナだけに帰することができようか。先に述べたように、これらのことが、同じ時を持つ三位一体にふさわしいのでなければ。
Solent etiam dicere, ideo minor est Filius, quia visibilis, Pater autem invisibilis. Non intelligunt, quia nec Filius in substantia deitatis suae sit visibilis, nisi in assumpto homine, qui et Christus dicitur.
PL 13, 657D彼らはまた、こう言うことが常である。子は目に見えるから小さく、父は目に見えない。彼らは理解しない。子も、その神性の実体においては目に見えず、キリストとも呼ばれる、受け取られた人においてのみ目に見えるのである。
Nam Filius Dei, id est Verbum, quod erat in principio Deus apud Deum, per quem facta sunt omnia, videri in sua substantia non potuit, sicut nec Pater in substantia sua.
PL 13, 658Aというのは、神の子、すなわち、初めに神とともに神であった言葉、すべてがそれによって造られた言葉は、父がその実体において見られえないのと同じく、その実体においては見られえなかったからである。
Interrogo autem sine sui injuria illum ipsum, qui dicit quod visus sit Filius Dei, utrum animam suam visibilem an invisibilem fateatur: et cum dixerit invisibilem, sicut et verum est, dicatur ei: Si creatura, id est anima tua, invisibilis est creatura utique Dei, creator universitatis quomodo potuit esse visibilis?
PL 13, 658Aしかし私は、神の子が見られたと言う当の者に、彼自身を傷つけることなく問う。汝は自らの魂を目に見えるものと認めるのか、見えないものと認めるのか。そして、真実であるとおり、見えないと言ったなら、彼にこう言うがよい。被造物、すなわち確かに神の被造物である汝の魂が見えないのなら、万物の創造者が、どうして見えるものでありえようか。
Sed ideo induit carnem quae videri poterat, quia deitas ab homine videri non poterat. Hac carne major est Pater: aequalis Verbo major carne: aequalis ei, per quem fecit nos, major eo qui factus est propter nos.
PL 13, 658Aしかし、見られうる肉を身にまとったのは、神性が人に見られえなかったからである。この肉に比べては、父は大きい。言葉とは等しいが、肉よりは大きい。我々を造った者とは等しく、我々のために造られた者よりは大きい。
Nam quod Deus sit Filius, licet multa testimonia superius posita evidenter perdoceant, tamen adhuc pauca credidi subjungenda. In Genesi scriptum est: Creavit Deus coelum (Gen., I, 1) , et utique Evangelista confirmat omnia a Filio esse creata (Joan., I, 3) .
PL 13, 658Bというのは、子が神であることは、先に挙げた多くの証言が明白に十分教えているが、それでもなお、少しばかりを付け加えるべきだと考えた。創世記に書かれている、「神は天を創造した」(創世記1:1)。そして福音書記者は、万物が子によって創造されたと確証している(ヨハネ1:3)。
Item ibi sequitur: Creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam (Gen., I, 27) . Ecce hic Deum agnosce, quia et hominem ipse creavit. Et Isaias dicit de Joanne praecursore Domini: Rectas facite semitas Dei nostri (Isa., XL, 3) .
PL 13, 658B同じ箇所にさらに続く、「神は人を、自らの像と似姿に創造した」(創世記1:27)。見よ、ここで神を認めよ。人をも彼が創造したのだからである。またイザヤは、主の先駆者ヨハネについて言う、「我々の神の道筋をまっすぐにせよ」(イザヤ40:3)。
Cujus Dei, nisi utique Filii, quem in carne venisse non dubitamus? Et paulo post: Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.
PL 13, 658Bこの神とは、確かに子でなくて誰であろうか。我々は、彼が肉において来たことを疑わない。そして少しあとに、「垂れた手を強め、よろめく膝を固くせよ」。
Dicite pusillanimis: Ecce Deus vester in fortitudine veniet, et salvabit vos, et tunc aperientur oculi caecorum (Isa., XXXV, 3) . Quod utique in adventu Christi completum esse cognoscimus.
PL 13, 658B「心の弱い者に言え、見よ、汝らの神が力をもって来て、汝らを救う。そのとき、盲人の目は開かれる」(イザヤ35:3)。これはキリストの到来において成就したと、我々は認める。
Psalmista etiam dicit, Omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te, mirabilis tu es et faciens mirabilia, tu es Deus solus (Ps. LXXXV, 9) .
PL 13, 658C詩編作者もまた言う、「汝が造ったすべての国民は来て、汝の前にひれ伏す。汝は驚くべき者、驚くべき業を行う者である。汝のみが神である」(詩篇85:9)。
Non puto aliquem esse tam impium, qui neget Filium Dei et mirabilia fecisse, et universas gentes creasse, nisi forte Judaeos.
PL 13, 658C神の子が驚くべき業を行い、またすべての国民を創造したことを否定するほど不敬な者がいるとは、私は思わない。ユダヤ人たちを除いては。
Et alibi Isaias, cum adventum Christi per virginem nuntiat, dicit inter caetera: Et vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus fortis (Isa., IX, 6) . Sed et beatus Apostolus: Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi (II Cor., V, 10) .
PL 13, 658Cまた別の箇所でイザヤは、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕によるキリストの到来を告げて、ほかのことの中でこう言う、「その名は、驚くべき者、助言者、力ある神と呼ばれる」(イザヤ9:6)。また聖なる使徒は言う、「我々はみな、キリストの裁きの座の前に現れねばならない」(二コリント5:10)。
Et ut agnoscas Deum esse Christum, sic alibi dicit: Omnes stabimus ante tribunal Dei (Rom., XIV, 10) . Vivo ego, dicit Dominus, quia mihi flectetur omne genu. Utique de Christo dicit, quem ad judicandum vivos et mortuos credimus esse venturum.
PL 13, 658Cそして、キリストが神であることを汝が認めるように、別の箇所ではこう言う、「我々はみな、神の裁きの座の前に立つ」(ローマ14:10)。「わたしは生きている、と主は言う、すべての膝はわたしの前にかがむ」。これは確かにキリストについて言われている。我々は、彼が生ける者と死せる者を裁くために来ると信じる。
Psalmista voces angelorum faciens, cum Christus in coelos ascendisset: Tollite, inquit, portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae (Ps. XXXIII, 7) .
PL 13, 658D詩編作者は、キリストが天に上ったとき、天使たちの声を作って言う、「首長たちよ、汝らの門を上げよ、永遠の門よ、高く上げられよ。栄光の王が入る」(詩篇33:7)〔引照は底本のまま。句は詩編23:7。次節の引照も同じ〕。
Illisque interrogantibus quis esset iste rex gloriae, respondit Dominus: Fortis et potens Dominus virtutum; ipse est rex gloriae (Ibid., 8, 10) .
PL 13, 658Dそして、この栄光の王とは誰かと彼らが問うと、主が答えた、「力あり、強い主、万軍の主。この者こそ栄光の王である」(詩篇33:8, 10)。
Et ne forte de Patre dictum putent, quomodo multa absurde intelligunt, audiant Apostolum huic versiculo consentientem: Si enim, inquit, cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor., II, 8) .
PL 13, 658D彼らが多くの事柄を不合理に理解するように、これを父について言われたと思い込まないために、この句に同意する使徒を聞くがよい、「もし彼らが知っていたなら、栄光の主を十字架につけはしなかったであろう」(一コリント2:8)。
Cum tam praesentibus quam praeteritis testimoniis, quae de Scripturis sanctis postulata sunt, Deus esse Filius demonstretur, miror cur forte eum aliqui minorem dicendo blasphemare non metuunt: cum nusquam omnino Deus minor esse legatur, nisi, ut dictum est, propter dispensationem carnis assumptae, in qua non solum ab angelis minoratus est, sed et matre sua junior invenitur, sicut jam diximus.
PL 13, 658D聖書から求められた、現在のものも過去のものも含むこれほどの証言によって、子が神であることが示されるのに、ある者たちが、子をより小さいと言って瀆すことを恐れないのは、なぜなのか、私は不思議に思う。すでに述べたように、受け取られた肉の経綸のゆえでなければ、神がより小さいと読まれることは全くないのである。その肉においては、天使たちより低くされただけでなく、すでに我々が述べたように、自らの母より若い者と見いだされる。
Secundum hanc ergo regulam duas in Christo crede substantias, Deum verum, et hominem verum.
PL 13, 659Aそれゆえ、この規範に従って、キリストにおける二つの実体、真の神と真の人とを信じよ。
Secundum hominem morti subditur, secundum Deum auctor vitae esse cognoscitur, dicente beato Petro: Petistis virum homicidam donari vobis, auctorem vero vitae interfecistis (Act., III, 14) .
PL 13, 659A人としては死に服し、神としては命の創始者と認められる。祝福されたペトロがこう言うとおりである、「汝らは、人殺しの男を赦してもらうよう求め、命の創始者を殺した」(使徒言行録3:14)。
Secundum hominem: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth., XVI, 38); secundum Deum: Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam, et nemo eam tollit a me, sed ego eam pono a memetipso (Joan., X, 18) .
PL 13, 659A人としては、「わたしの魂は死ぬほど悲しい」(マタイ16:38)〔引照は底本のまま。句はマタイ26:38〕。神としては、「わたしには、それを捨てる権能があり、それをもう一度受ける権能もある。誰もそれをわたしから取り去らない。わたしが自分でそれを捨てるのである」(ヨハネ10:18)。
Hinc etiam occasionem accipere calumniandi solent, quod Dominus in Evangelio dixerit: Non potest Filius aliud facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19) .
PL 13, 659B彼らはここからも、中傷する機会を得ることが常である。主が福音書で、「子は、父が行うのを見ることのほかは、自分では何もすることができない」(ヨハネ5:19)と言ったからである。
Quod carnalis sensus non intelligens, ideo dictum putat ut se ex Patre esse ostenderet, utpote et Deum et Filium: quomodo inter homines fieri solet, veluti pater artifex filium suum artificium suum docet, ut quod viderit patrem operantem filius, hoc specialius imitetur.
PL 13, 659B肉的な感覚はこれを理解せず、これは、彼が神であり子でもある者として、父から出ることを示すために言われたと考える。人間のあいだで普通に起こるように、職人である父が自分の子に自分の技を教えると、子は父が働くのを見たことを、より親しく模倣するようなものだ、と。
Quod quam absurdum sit de Deo Patre omnipotente ita credere; qui est incorporeus, invisibilis, inaestimabilis, et immensus, qui cordis oculos sanos habet evidenter potest cognoscere.
PL 13, 659B全能の父なる神についてこのように信じることがどれほど不合理か、心の目が健全な者には明らかに分かる。神は体を持たず、見えず、測りえず、無量である。
Nam qui sic sentiunt interrogandi sunt: Mundus iste quem cernimus a quo sit factus? Utique a Filio minime denegabunt, vel attestante Evangelista et dicente: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan., I, 3) .
PL 13, 659Cというのは、そのように考える者たちには、こう問うべきである。我々が見るこの世界は、誰によって造られたのか。確かに彼らは、子によって〔造られた〕ことを決して否定しないであろう。福音書記者が証言してこう言っているからである、「すべては彼によって造られた。彼なしに造られたものは何一つない」(ヨハネ1:3)。
Dicant ergo, ubi vidit Filius Patrem ante facientem alium mundum, ut sic postmodum ille istum crearet: praesertim cum apud potentiam Dei voluisse, creasse sit; sicut legimus: Ipse dicit, et facta sunt (Ps. LII, 9) .
PL 13, 659Cそれなら、子は、父が先に別の世界を造るのをどこで見たのか、そのようにしてのちに子がこの世界を造ったというのか、と彼らに言わせよう。ことに、神の力においては、望むことは創造することだからである。こう読むとおりである、「彼が言うと、造られた」(詩篇52:9)〔引照は底本のまま。句は詩編32:9〕。
Sed sublato cordis velamine discant credere Filium in Patre et Patrem esse in Filio: quia divinitas ubique tota et praesens, tam Patris, quam Filii, quam Spiritus sancti, sine se esse nusquam potest, sicut ipse dicit: Ego in Patre, et Pater in me (Joan., X, 38) , et cognoscant quod sit videre Filii, ut una est substantia, una voluntas, una potentia, una gloria.
PL 13, 659Cしかし、心の覆いを取り去って、子が父のうちにあり、父が子のうちにあることを、信じることを学ぶがよい。神性は、父のものも子のものも聖なる霊のものも、至るところで全体として現存しており、自らなしにはどこにもありえないからである。彼自身が言うとおりである、「わたしは父のうちに、父はわたしのうちにいる」(ヨハネ10:38)。そして、子が〔父を〕見るとはどういうことかを悟るがよい。実体は一つ、意志は一つ、力は一つ、栄光は一つなのだから〔本文が崩れているらしく、そのように解した〕。
Nihil ibi majus, nihilque minus esse credatur. Si enim nos homines terreni quod facere volumus corpore, animo nostro ante meditationis insinuatione praemissa, sapientia exsequente perficimus, et quodammodo consilio nato in mente nostra prius intus in corde agimus quod facere disponimus, quae tamen absque ulla partitione sensuum indissociabiliter una mens efficit: quomodo non Deus Pater cum Deo Filio, qui est sapientia sua, in se manente, quia ipse est, ut saepe diximus, sapientia et virtus Patris, in una voluntate cuncta et una operatione perficit?
PL 13, 659Dそこには、より大きいものもより小さいものもないと信じられるがよい。実際、地上の人間である我々が、体で行おうと望むことを、まず心のうちで思案を始め、知恵が実行して完成する。また、いわば我々の精神に計画が生まれて、行おうと決めたことを、まず内面の心の中で行う。しかも、これを感覚を分割することなく、分かちがたく一つの精神が行うのである。そうであるなら、父なる神が、自らのうちにとどまる、自らの知恵である神なる子とともに、すべてを一つの意志、一つの働きにおいて成し遂げないということが、どうしてありえようか。何度も述べたように、子は父の知恵であり力だからである。
Sed nec alia Pater facit, alia Filius; sed eadem quae Pater facit, ipsa et Filius facit, sicut ipse testatur: Quaecumque, inquit, Pater facit, haec eadem et Filius similiter facit (Joan., V, 19) .
PL 13, 659Dしかも、父が一つのことを行い、子が別のことを行うのでもない。父が行うことと同じことを、子もまた行う。彼自身が証言する、「父が行うことは何であれ、子もまた同様に行う」(ヨハネ5:19)。
Sed ideo dixit: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Ibid.) , ut nos cognoscamus et credamus, quia ex Patre est Filius, et non ex semetipso, vel aliunde, sed consempiternus Patri, quia et Pater in se semper perfectus existit, nec ei aliquando aliquid defuit, vel accessit.
PL 13, 660Aそれなのに、「子は、父が行うのを見ることのほかは、自分では何もすることができない」(ヨハネ5:19)と言ったのは、子が父から出ており、自分自身からでも他からでもなく、父と共に永遠であることを、我々が認め信じるためである。父もまた自らのうちにつねに完全であり、何かが欠けたことも、加わったこともないからである。
Nam si aliquando, quomodo Ariani blasphemant, fuit sine Filio Pater, ergo imperfectus fuit Pater, ergo fuit sine Verbo, et sicuti jam memoravimus, fuit sine sapientia, sine virtute, sine vita, sine justitia, sine veritate: quia istae omnes species divinitatis secundum Scripturas Filius esse noscuntur.
PL 13, 660Aというのは、もしアレイオス派が瀆して言うように、父がかつて子なしにあったのなら、父は不完全であったことになり、言葉なしにあったことになり、すでに思い起こしたように、知恵なし、力なし、命なし、正義なし、真理なしにあったことになる。神性のこれらすべての相は、聖書によれば、子であると認められるからである。
Sed quia sine his virtutibus Patrem umquam dici fuisse blasphemum est, hoc justum est, hoc convenit, ut consempiternum et coaequalem Patri Filium fatearis.
PL 13, 660Aしかし、父がこれらの力なしにあったと言うことは瀆しであるから、汝が子を、父と共に永遠であり、父と同等であると告白することは、正しいことであり、ふさわしいことである。
Si enim Deus in cordibus nostris cum loquitur, miro modo loquitur sine sono; putas quomodo potest loqui Filio suo, qui est Verbum ejus? Sic ergo cogita, quia incorporaliter locutus est Filio, quia et incorporaliter genuit Filium.
PL 13, 660Bというのは、神が我々の心の中で語るとき、驚くべき仕方で、音なしに語る。汝は、神が自らの言葉である子にどのように語ることができると思うか。それゆえこう考えよ。神は体なしに子に語った。体なしに子を生んだからでもある。
Nec enim sic docuit, quasi indoctum genuerit. Sed hoc est eum docuisse, quod est doctum et scientem genuisse. Et hoc est: Docuit me Pater (Joan., VIII, 28) , quod est, scientem genuit me Pater.
PL 13, 660B神は、教養のない者を生んだかのように、教えたのではない。教えたとは、教養があり、知っている者を生んだということである。「父はわたしを教えた」(ヨハネ8:28)とは、父は、知っている者としてわたしを生んだ、ということである。
Quomodo autem a se nihil potest facere Filius, de quo Propheta testatur, et dicit: Deus autem in coelo sursum, et in terra omnia quaecumque voluit fecit (Ps. CXIII, 11) ?
PL 13, 660B預言者が「神は天の高みにいて、地においても、望んだことをすべて行った」(詩篇113:11)と証言している当の者、その子が、自分では何もすることができないとは、どうして言えようか。
Sed forte dicturus es hoc de Patre dictum, redi ad Evangelistam dicentem de Filio quia omnia per ipsum facta sunt, sine ipso factum est nihil (Joan., I, 3) .
PL 13, 660Bしかし、汝はおそらく、これは父について言われたのだと言うであろう。ならば、福音書記者が子について、すべては彼によって造られ、彼なしに造られたものは何一つないと言うところへ戻れ(ヨハネ1:3)。
Qui etiam loquitur ad Moysem: Vade, inquit, dic filiis Israel, Deus patrum vestrorum misit me ad vos (Exod., III, 12) Illo respondente, et dicente: Dic mihi nomen tuum, nam non credent mihi, post haec adjiciens Deus dixit ei: Vade, dic filiis Israel: Ego sum qui sum, et qui est misit me ad vos (Ibid., 14) .
PL 13, 660Bこの者はモーセにも語る、「行って、イスラエルの子らに言え、汝らの先祖の神がわたしを汝らのもとに遣わした、と」(出エジプト記3:12)。モーセが答えて、「汝の名をわたしに告げよ。彼らはわたしを信じないであろうから」と言うと、そののち神はさらに彼に言った、「行って、イスラエルの子らに言え、わたしは『ある』という者である、『ある』という者が、わたしを汝らのもとに遣わした、と」(出エジプト記3:14)。
Et ne hoc de Patre dictum accipias, audi beatum Apostolum huic loco consentientem, et quodammodo ipsum testimonium exponentem ad Corinthios: Dei, inquit, Filius, qui praedicatus est vobis per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit in illo est et non, sed est in illo fuit.
PL 13, 660Cこれを父について言われたと受け取らないように、この箇所に同意し、その証言をいわば説明している、祝福された使徒を、コリントの人々に宛てて聞くがよい、「神の子、すなわち、わたしとシルワノとテモテによって汝らのうちに宣べ伝えられた者は、彼のうちに『しかり』と『否』があったのではなく、彼のうちに『しかり』があった〔底本は est in illo fuit。「彼のうちに、しかりがあった」と解した〕」。
Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo est (II Cor., I, 19) . Audi Paulum cum Mose concordantem, et noli a fide catholica discordare.
PL 13, 660C「神の約束は、いくらあっても、彼においては『しかり』である」(二コリント1:19)。パウロがモーセと一致するのを聞け。そして公同の信仰に背いてはならない。
Nam si Ecclesiam catholicam interrogas de Patre quid sit, dicit Deum: sed et Filium dicit Deum, sed et Spiritum sanctum dicit Deum: et tamen non dicit tres deos, ne gentibus comparetur, qui plures deos errore suo decepti confingunt.
PL 13, 660Cというのは、もし汝が公同の教会に父とは何かと尋ねるなら、教会は神と言う。しかし子をも神と言い、聖なる霊をも神と言う。それでも三神とは言わない。自らの誤りに惑わされて多くの神々を作り上げる異邦人と比べられないためである。
Sed credamus Scripturae dicenti, tam novi quam veteris Testamenti, quia Deus unus est: et si unus major, alter minor est, ut Ariani dicunt, unus dici non potest, inaequalitas unitatem excludit. Quomodo autem tres et unum credamus adverte.
PL 13, 660Dむしろ、新約聖書も旧約聖書も、神は一つだと言うのを、我々は信じよう。そして、もし一方がより大きく、他方がより小さいなら、アレイオス派の言うように、一つとは言えない。不等は一性を排除する。では、三つでありまた一つであることを、いかに信じるべきか、注意せよ。
Unitatem facit aequalitas virtutum, Trinitatem proprietas personarum. Audisti quomodo ipse intelligendam aequalitatem suam et Patris docuerit: Ego, inquit, et Pater unum sumus (Joan., X, 30) . Aliud est unum, aliud sumus. Nam cum dicit sumus, personas significat.
PL 13, 660D一性を作るのは力の等しさ、三位一体を作るのはペルソナの固有性である。汝は、彼自身が、自らと父との等しさを理解すべきものとして、どのように教えたかを聞いた、「わたしと父とは一つである」(ヨハネ10:30)。「一つ」とは一つのこと、「である〔複数形〕」とはまた別のことである。「である〔複数形〕」と言うとき、ペルソナを意味するからである。
Unum sumus, id est, justitia sumus, eademque sapientia, virtus indivisa, par gloria. Quae cum ita sint, dissensio auferatur, et fides integra teneatur. Dicunt etiam: Ideo major est Pater, quia est immortalis.
PL 13, 660D「我々は一つである」とは、すなわち、我々は正義であり、同じ知恵であり、分かたれない力であり、等しい栄光である、ということである。そうであるから、争いは除かれ、信仰は損なわれずに保たれるがよい。彼らはまた言う、「父は不死であるから、より大きい」と。
Interrogandi sunt, utrum Filium in substantia deitatis suae mortalem esse fateantur. Quod si dixerint, quam contra rationem dicant, omnis homo agnoscere potest, qui etiam humanam animam immortalem esse non ambigit.
PL 13, 661A彼らに、子がその神性の実体において死すべきものだと告白するのかどうかを問うべきである。もしそうだと言うなら、いかに理性に反することを言っているか、人間の魂が不死であることを疑わない者ならば誰でも、認めることができる。
Sed hoc eis dicendum, quod secundum carnem dicatur passus et mortuus. Nam secundum divinitatem, qua semper exstitit, et universa creavit, immortalis permaneat.
PL 13, 661Aしかし、彼らにはこう言うべきである。子が苦しみを受け死んだと言われるのは、肉に従ってである。神性に従っては、彼はつねにあり、万物を創造したのであり、不死にとどまるのである。
Dicunt etiam esse visibilem; quod quam absurdum sit, agnoscant qui hoc dicunt, cum nec anima humana possit esse visibilis, quanto magis Deus in sua substantia? Sed ideo carnem assumpsit, quae poterat videri, quia deitas corporeis oculis non poterat intueri.
PL 13, 661A彼らはまた、子が見えると言う。そう言う者たちは、それがどれほど不合理か認めるがよい。人間の魂さえ見えるものではありえないのに、ましてや、その実体における神はなおさらである。それゆえ彼は、見られうる肉を受け取った。神性は、体の目では見ることができなかったからである。
Haec interim de aequalitate Patris ac Filii ad praesens dicta sufficiant. Nam de aequalitate operum Trinitatis, id est Patris, et Filii, et Spiritus sancti, paulo post donante Domino, de Scripturis sanctis monstrabimus.
PL 13, 661B父と子の等しさについて、当面これだけ述べておけば足りるとしよう。三位一体、すなわち父と子と聖なる霊の業の等しさについては、少しのち、主の賜物によって、聖書から示す。
Nunc vero de sancti Spiritus deitate pauca de multis testimoniis sunt ponenda, quem non solum minorem asserere, sed etiam Deum omnino dicuntur haeretici denegare. Audiant pauca de deitate Spiritus sancti.
PL 13, 661B今や、聖なる霊の神性について、多くの証言のうちからわずかを挙げるべきである。異端者たちは、これをより小さいと主張するだけでなく、神であることをも全く否定していると言われる。聖なる霊の神性について、わずかを聞くがよい。
In Genesi dicit sermo divinus: Spiritus Domini ferebatur super aquas (Gen., I, 2) . hoc est eminentia potestatis, non inopia necessitatis. Et in Evangelio: Spiritus est Deus: et eos qui adorant, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan., IV, 24) .
PL 13, 661B創世記で神の言葉は言う、「主の霊は水の上を動いていた」(創世記1:2)。これは権能のすぐれていることを示すのであり、必要の乏しさを示すのではない。また福音書では、「神は霊である。神を礼拝する者は、霊と真理において礼拝すべきである」(ヨハネ4:24)。
Et ne forte de Patre dictum intelligas, et non de Spiritu sancto, audi quod sequitur: Spiritus ubi vult spirat (Joan., III, 8) . Audi ubi vult, ut suae potestatis eum esse non dubites.
PL 13, 661Bそして、これを父について言われたと理解し、聖なる霊についてではないとしないために、続く言葉を聞け、「霊は、望むところに吹く」(ヨハネ3:8)。「望むところに」と聞け。彼が自らの権能に属することを、疑わないためである。
Et Apostolus ad Corinthios dicit: Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor., XII, 4) .
PL 13, 661Cまた使徒はコリントの人々に言う、「恩寵の賜物にはさまざまの区別があるが、霊は同じである。働きにはさまざまの区別があるが、すべてのことをすべての人のうちに働かせる神は同じである」(一コリント12:4)。
Et tu cognoscas ipsum Spiritum nominatum Dominum et Deum, audi inferius quomodo concludit: Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu (Ibid., 8) , et reliqua.
PL 13, 661Cそして汝が、この霊が主また神と呼ばれていることを認めるよう、使徒が下でどう結んでいるかを聞け、「ある人には霊によって知恵の言葉が、ほかの人には同じ霊に従って知識の言葉が、ほかの人には同じ霊において信仰が与えられる」(一コリント12:8)。以下同様である。
Et sic concludit: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (Ibid., 11) . Qui divina munera prout vult dispensat, legem superioris ignorat.
PL 13, 661Cそしてこう結ぶ、「これらすべてのことは、一つの同じ霊が働かせるのであり、望むところに従って、一人一人に分け与える」(一コリント12:11)。望むところに従って神の賜物を分配する者は、より上なる者の法を知らない。
Agnosce tandem, quia qui prout vult dividit, nulli subditus esse probatur, sed suae potestatis esse dignoscitur. De summa enim potestate descendit voluntas, cui nulla contradicit auctoritas.
PL 13, 661Cついに認めよ。望むところに従って分け与える者は、誰にも服していないことが証され、自らの権能に属する者と認められる。最高の権能から意志は降るのであり、これに逆らう権威はないからである。
Et ad Hebraeos similiter dicit de Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem. Et quis iste sit distributor ac divisor, ad Romanos evidenter ostendit, dicens: Unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei (Rom., XII, 3) .
PL 13, 661Dまたヘブライ人への手紙でも、同様に、聖なる霊の分配が、霊自身の意志に従って行われると言う。そしてこの分配者、分け与える者が誰であるかを、ローマの人々への手紙は明白に示してこう言う、「それぞれに、神が信仰の量を分け与えたとおりに」(ローマ12:3)。
Et ad Corinthios: Nescitis, inquit, quoniam templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor., III, 16) ? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (Ibid., 17) .
PL 13, 661Dまたコリントの人々に言う、「汝らは、自分が神の神殿であり、神の霊が汝らのうちに住んでいることを知らないのか」(一コリント3:16)。「もし誰かが神の神殿を損なうなら、神がその者を滅ぼす」(一コリント3:17)。
Et quis iste Deus sit, cujus templum prohibet violari, audi in sequentibus: Nescitis, quia membra vestra templum est Spiritus sancti (II Cor., VI, 19) ?
PL 13, 661Dそして、その神殿を損なうことを禁じるこの神とは誰かを、続く箇所に聞け、「汝らの肢体は、聖なる霊の神殿であることを知らないのか」(二コリント6:19)。
Et quis esset iste Spiritus sanctus, cujus templum essemus, sic concludens demonstrat: Glorificate, inquit, et portate Deum in corpore vestro (Ibid., 20) . Agnosce Spiritum sanctum evidenter Deum, et desine blasphemare.
PL 13, 661Dそして、我々がその神殿であるこの聖なる霊とは誰かを、結びとしてこう示す、「神をあがめよ、汝らの体において神を担え」(二コリント6:20)。聖なる霊が明らかに神であることを認め、瀆すことをやめよ。
Et in Actibus Apostolorum beatus Petrus ad Ananiam, qui Deo voverat oblationem, et postmodum exstitit indevotus, sic dicit: Quis compulit te mentiri Spiritui sancto? non es mentitus hominibus, sed Deo (Act., V, 3) .
PL 13, 662Aまた使徒言行録で、祝福されたペトロは、神に献げ物を誓いながら、のちに不信心となったアナニアに、こう言う、「誰が汝を駆り立てて、聖なる霊を欺かせたのか。汝は人々を欺いたのではなく、神を欺いたのだ」(使徒言行録5:3)。
Ecce et hic eum evidentissime Deum esse beati Petri attestatio manifestat. Item ibi: Dixit Spiritus sanctus: Segregate mihi Paulum et Barnabam ad opus, ad quos elegi eos (Act., XIII, 2) .
PL 13, 662A見よ、ここでも、祝福されたペトロの証言が、霊が神であることをこのうえなく明白に示している。また同じ書にある、「聖なる霊が言った、パウロとバルナバとを、わたしのために、わたしが選んだ務めのために、取り分けよ」(使徒言行録13:2)。
Et beatus Paulus inibi dixit: Attendite, inquit, vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Apostolos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo (Act., XX, 28) .
PL 13, 662Aまた祝福されたパウロも、その箇所で言った、「汝らは自分自身と、群れ全体に気を配れ。その中で、聖なる霊は汝らを使徒として立て、神の教会を治めさせた。神はこれを自らの血によって獲得した」(使徒言行録20:28)。
Et quis est iste, qui Apostolos segregat et mittit, idem Paulus ad Corinthios declarat dicens: Et quosdam, inquit, posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos, secundo Prophetas, tertio Doctores (I Cor., XII, 28) , et reliqua.
PL 13, 662Bそして、使徒たちを取り分け、遣わすこの者が誰であるかを、同じパウロがコリントの人々に宣言して言う、「神は教会において、ある人を第一に使徒、第二に預言者、第三に教師として立てた」(一コリント12:28)。以下同様である。
Ecce ubi Spiritum sanctum Deum, luce clarius demonstravit, et quem in actibus Apostolorum Spiritum sanctum esse dicit, ad Corinthios Deum esse manifeste confessus est.
PL 13, 662B見よ、パウロは、聖なる霊が神であることを、光よりも明らかに示した。使徒言行録で聖なる霊だと言う者を、コリントの人々には神であると、はっきり告白したのである。
Dicit enim idem vas electionis ad Judaeos: Bene Spiritus sanctus de vobis prophetavit per os Isaiae Prophetae (Act., XXVIII, 25) .
PL 13, 662Bというのは、同じ選びの器が、ユダヤ人たちに言う、「聖なる霊は、預言者イザヤの口を通して、汝らについて、まことによく預言した」(使徒言行録28:25)。
Et quis esset iste Spiritus sanctus, qui in Prophetis locutus sit, beatus David exprimit, dicens: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Ps. LXXXIV, 9) .
PL 13, 662Bそして、預言者たちのうちで語ったこの聖なる霊とは誰かを、祝福されたダビデが言い表す、「主なる神がわたしのうちで語ることを、わたしは聞こう」(詩篇84:9)。
Et in Actibus: Ut impleretur, inquit, Scriptura quam praemisit Deus per os prophetarum suorum (Act., III, 18) .
PL 13, 662Bまた使徒言行録で、「神がその預言者たちの口を通して予告した聖書が、成就するためである」(使徒言行録3:18)。
Et hic agnosce, quod eum Deum evidenter declaret, qui per os prophetarum locutus est, sicut et Zacharias in Evangelio ait: Benedictus, inquit, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae (Luc., I, 68) , et post pauca, ait: Sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suorum (Ibid., 70) .
PL 13, 662Cここでも認めよ。預言者たちの口を通して語った者を、彼が明らかに神と宣言していることを。福音書でザカリアも言うとおりである、「イスラエルの神はほめたたえられよ。その民を訪れ、贖いを成し遂げた」(ルカ1:68)。そして少しあとに言う、「その聖なる預言者たちの口を通して語ったとおりに」(ルカ1:70)。
Agnoscis Dominum Deum esse Spiritum sanctum, qui per os prophetarum locutus est, quod nec impii Judaei denegant.
PL 13, 662C汝は、預言者たちの口を通して語った聖なる霊が、主なる神であると認める。不信心なユダヤ人たちさえ、これを否定しない。
Qui si Deus non esset, non in baptismo in uno nomine deitatis Patri et Filio sociaretur, sicut scriptum est, ubi regulam baptismi posuit ipse Dominus: Ite, inquit, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth., XXVIII, 19) .
PL 13, 662Cもし霊が神でなかったなら、洗礼において、神性という一つの名のうちに、父と子に結び合わされることはなかったであろう。主自身が洗礼の規則を定めたところに、こう書かれているとおりである、「行って、すべての国民に、父と子と聖なる霊との名によって洗礼を授けよ」(マタイ28:19)。
Quod solum testimonium deberet haereticis sufficere ad incredulitatem inseparabilis Trinitatis, quia nec ipsi audent aliter baptizare, ne regulam Domini corrumpere videantur. Et ubi unum nomen dicitur, ibi et major et minor excluditur.
PL 13, 662Cこの証言だけでも、異端者たちには、分かれない三位一体への信仰〔底本は incredulitatem「不信」。credulitatem「信仰」と読む〕のために足りるはずである。彼ら自身も、主の規則を損なうと見られないよう、ほかの仕方で洗礼を授けることをあえてしないからである。そして、一つの名が言われるところでは、より大きい者もより小さい者も排除される。
Et in secunda ad Corinthios: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis (I Cor., XIII, 13) .
PL 13, 662Dまたコリントの人々への第二の手紙で、「我々の主イエス・キリストの恩寵、神の愛、聖なる霊の交わりが、汝ら皆とともにあるように」(二コリント13:13〔底本の引照は I Cor., XIII, 13。本文の「第二の手紙」のとおりとした〕)。
Ut agnoscas Patris, et Filii, et Spiritus sancti unam esse substantiam ac deitatem, audi Isaiam prophetam dicentem: Qui appendit tribus digitis molem terrae (Isa., XL, 12) .
PL 13, 662D父と子と聖なる霊の実体と神性が一つであることを認めるために、預言者イザヤが言うのを聞け、「三本の指で、地の塊をはかった者」(イザヤ40:12)。
Nam et singulariter invenimus in Scripturis, digitum sanctum Spiritum nominatum, ut est illud in Evangelio ubi ait: Si ego in digito Dei daemonia ejicio (Luc., XI, 20); quod alius evangelista declarat, dicens: Si ego in Spiritu Dei ejicio daemonia (Matth., XII, 28) .
PL 13, 662D実際、我々は聖書のうちに、指という名が聖なる霊に単数で当てられているのを見いだす。福音書の「わたしが神の指によって悪霊を追い出すなら」(ルカ11:20)がそうである。これを別の福音書記者は、「わたしが神の霊によって悪霊を追い出すなら」(マタイ12:28)と言って明らかにしている。
Et Magi Pharaonis victi signis divinis dicunt: Digitus Dei est (Exod., VIII, 19) . In Pentecosten, quod etiam ante adventum Christi Judaei colebant, digito Dei, id est Spiritu, inscriptas tabulas Moses accipit et quae tunc in lapideis tabulis figurata sunt corda durissima Judaeorum, post Ascensionem Domini in carneis tabulis, id est in cordibus discipulorum, visibiliter dignatus est apparere in ipsa specie ignis, in qua Mosi in deserto apparuit, de quo credimus Isaiam dicere: Deus noster ignis consumens est (Deut., IV, 24; Heb., XII, 29) .
PL 13, 663Aまたファラオの魔術師たちも、神のしるしに打ち負かされて言う、「これは神の指である」(出エジプト記8:19)。ユダヤ人がキリストの到来以前にも祝った五旬節に、モーセは神の指、すなわち霊によって書かれた板を受けた。そのとき石の板に表されたユダヤ人のきわめてかたくなな心については、霊は、主の昇天ののち、肉の板、すなわち弟子たちの心に、目に見える仕方で、モーセに荒れ野で現れたのと同じ火の姿において、現れることを良しとした〔文が崩れているらしく、そのように解した〕。我々は、イザヤ〔底本は Isaiam。引照は申命記とヘブライ人への手紙〕がこう言うと信じる、「我々の神は焼き尽くす火である」(申命記4:24; ヘブライ12:29)。
Et sicut legimus, quod nemo noverit cogitationes hominum, nisi Deus, quomodo Spiritus sanctus non est Deus, qui etiam non solum quae in homine, sed etiam quae in Deo sunt scire dignoscitur? dicente Apostolo: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei (I Cor., II, 10) : et paulo post: Ita quae Dei sunt nemo cognovit, nisi spiritus Dei (Ibid., 11) .
PL 13, 663Aまた我々は、人間の思いを知る者は神のほかにないと読むのだから、人のうちにあるものだけでなく、神のうちにあるものをも知ると認められる聖なる霊が、どうして神でないことがあろうか。使徒が言うとおりである、「霊はすべてを究める、神の深みさえも」(一コリント2:10)。そして少しあとに、「そのように、神のものは、神の霊のほか、誰も知らなかった」(一コリント2:11)。
Sed forte dicit aliquis, ideo minor est, quia missus legitur. Et quid dicturus est, cum legit in Isaia propheta ex persona Christi dicentis: Dominus misit me, et Spiritus ejus (Isa., XLVIII, 16) .
PL 13, 663Bしかし、おそらくある者はこう言うであろう。遣わされたと読まれるからより小さいのだ、と。では、預言者イザヤのうちに、キリストのペルソナとして語る者の言葉を読むとき、何と言うのか、「主がわたしを遣わした。その霊もまた」(イザヤ48:16)。
Et alibi: Spiritus Domini super me; propter quod unxerit me, ad evangelizandum pauperibus remissionem, et caecis visum, annuntiare annum placabilem Domini (Isa., LXI, 1) , et reliqua.
PL 13, 663Bまた別の箇所で、「主の霊がわたしの上にある。それゆえ、貧しい人々に赦しを、盲人に視力を告げ知らせ、主の恵みの年を告げ知らせるために、わたしに油を注いだ」(イザヤ61:1)。以下同様である。
Et ut scias evidenter de Domino dictum, Evangelista dicit: Cum venisset Dominus Jesus in synagogam, datus est ei liber Isaiae prophetae, quem aperiens invenit scriptum: Spiritus Domini super me (Luc., IV, 17) , et reliqua quae supra diximus.
PL 13, 663Bそしてこれが主について言われたことを、汝が明らかに知るよう、福音書記者は言う、「主イエスが会堂に来たとき、預言者イザヤの書が彼に渡された。それを開くと、こう書かれている箇所を見いだした、『主の霊がわたしの上にある』」(ルカ4:17)。以下は、上に述べたとおりである。
Et post haec: Plicuit, inquit, librum, et dedit ministro, et dixit: Hodie in vobis impleta est scriptura ista (Ibid., 20) . Credendum est mitti, qui ubique esse dignoscitur? sicut dicit Psalmista: Quo ibo a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam (Ps. CXXXVIII, 7) ?
PL 13, 663Cそしてこれらののち、「彼は書を巻き、係の者に返して言った、『今日、汝らのうちで、この聖書は成就した』」(ルカ4:20)。どこにでもいると認められる者が、遣わされると信じるべきだろうか。詩編作者が言うとおりである、「わたしは汝の霊から、どこへ行こう。汝の顔から、どこへ逃れよう」(詩篇138:7)。
Sed sicut Filii missio, incarnatio declaratur, cum se dignatus est aut in columbae specie, vel in igne, aut diversis hujusmodi assumptis indiciis declarare.
PL 13, 663Cしかし、子の遣わされることが受肉であると明らかにされるように、〔霊の遣わされることも〕、霊が、鳩の姿であれ、火であれ、この種のほかのさまざまな徴を受け取って、自らを示すことを良しとしたということである。
Quomodo ergo minor credendus est, qui etiam Deum, qui sicut ipse aequalis est Patri, approbatur ad nostram remissionem misisse? et non solum misisse, sicut per Isaiam dictum memoravimus, sed etiam secundum carnem creasse, sicut habes in Evangelio angelum ad Mariam dixisse: Spiritus, inquit, sanctus veniet in te, virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc., I, 35) , et reliqua.
PL 13, 663Cそれなら、どうしてより小さい者と信じるべきか。この者は、自らと同じく父と等しい神である子を、我々の赦しのために遣わしたと証されている。そして、イザヤを通して述べたと我々が思い起こしたように、ただ遣わしただけでなく、肉に従って創造したのである。福音書にあるとおり、天使がマリアに言った、「聖なる霊が汝に臨み、いと高き者の力が汝を覆う」(ルカ1:35)。以下同様である。
Non enim generatione, sed jussione, et benedictione sancti Spiritus conceptus est Christus, sicut et alius evangelista ait: Inventa est, inquit, habens in utero de Spiritu sancto (Matth., I, 28) .
PL 13, 663Dキリストは、生殖によってではなく、聖なる霊の命令と祝福によって身ごもられたからである。別の福音書記者も言うとおりである、「彼女は、聖なる霊によって身ごもっていることが分かった」(マタイ1:28)。
Prophetae autem dicunt frequenter, sicut jam memoravimus, Haec dicit Dominus. Et quis sit iste Dominus, Michaeas propheta evidenter ostendit, cum loquitur ad Achab dicens: Si tu de praelio sanus redieris, in me non est locutus Deus (III Reg., XXII, 28) .
PL 13, 663D預言者たちはしばしば、すでに思い起こしたように、「主はこう言う」と言う。そしてこの主が誰であるかを、預言者ミカヤが、アハブに語って明白に示している、「もし汝が戦いから無事に帰るなら、神はわたしによって語らなかったことになる」(列王記三22:28)。
Et quis iste Deus sit, qui in Prophetis locutus sit, Paulus apostolus demonstrat, cum dicit ad Judaeos: Bene, inquit, de vobis Spiritus sanctus prophetavit per os Isaiae prophetae (Act., XXVIII, 25) .
PL 13, 663Dそして預言者たちのうちで語ったこの神が誰であるかを、使徒パウロが、ユダヤ人たちに言って示している、「聖なる霊は、預言者イザヤの口を通して、汝らについて、まことによく預言した」(使徒言行録28:25)。
Vade, inquit, excaeca cor populi hujus (Isa., VI, 10) , et reliqua. Interrogandi sunt tamen haeretici, cujus major offensa sit, qui in Patrem peccat, an qui in Spiritum sanctum, quem dicunt Deum non esse.
PL 13, 663D「行って、この民の心を鈍くせよ」(イザヤ6:10)。以下同様である。しかし異端者たちには、問うべきである。父に対して罪を犯す者と、聖なる霊に対して罪を犯す者と、どちらの罪がより大きいのか。彼らは霊が神ではないと言うのだから。
Et cum dixerint majorem offensam esse qui in Patrem peccat, interrogandi sunt iterum filii Israel utrum Patri peccaverint, an alteri? Cum responderint quia Patri peccaverunt, iterum interrogandi sunt, si eis fuerint dimissa peccata.
PL 13, 664Aそして、父に対して罪を犯す者の罪がより大きいと彼らが言うなら、あらためて〔彼らに〕、イスラエルの子らは父に対して罪を犯したのか、それとも別の者に対してか、と問うべきである〔本文は「イスラエルの子らが問われるべきである」の形だが、続く responderint の主語は異端者たちなので、イスラエルの子らについて異端者に問う意に取った〕。彼らが、父に対して罪を犯したと答えたなら、あらためて、その罪が彼らに赦されたかを問うべきである。
Utique non negabunt, quia et legimus quod conversi sint ad Deum, et dimissa fuerint eis peccata.
PL 13, 664A確かに彼らは否定しないであろう。我々は、彼らが神に立ち返り、その罪が赦されたと読むからである。
Deinde interrogandi sunt, ut exponant quomodo intelligant dictum a Domino: Quicumque in Spiritu sancto peccaverit, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth., XII, 32) . Si Deus non est, quare tam gravis ejus offensa a Domino esse dicatur.
PL 13, 664A次に、主が言った「聖なる霊に対して罪を犯す者は、この世でも来たるべき世でも赦されない」(マタイ12:32)をどう解するのか、彼らに問うて説明させねばならない。もし〔聖なる霊が〕神でないのなら、なぜその霊に対する冒瀆が主によってこれほど重いものとして語られるのか。
Iterum interrogandi sunt, si fuerunt filii Israel contumaces Deo, an non? Cum non negaverint, quia nec possunt, dicendum est eis, quomodo accipiant illud quod beatus Stephanus Judaeis exprobrat dicens: Vos semper restitistis Spiritui sancto, et semper ei contumaces fuistis, sicut et patres vestri (Act., VII, 51) .
PL 13, 664Bまた、イスラエルの子らは神に対して強情であったか否かを、重ねて問わねばならない。彼らは否定しない(できないのだから)ので、福者ステファノがユダヤ人たちを責めて「汝らはつねに聖なる霊に逆らい、つねにそれに対して強情であった、汝らの父祖たちもそうであったように」(使徒言行録7:51)と言っていることを、どう受け取るのか、彼らに言ってやらねばならない。
Audi etiam ad Thessalonicenses, ubi Spiritum sanctum et priorem loco ponit, et Dominum nuncupat dicens: Dominus autem dirigat corda vestra in charitate Dei, et patientia Christi (II Thessal., XXXV) .
PL 13, 664Bテサロニケの信徒への手紙をも聞け。そこで〔使徒は〕聖なる霊を先に置き、また主と呼んで言う。「主は汝らの心を、神の愛とキリストの忍耐へと導くように」(テサロニケ二XXXV〔底本の引照は崩れている。テサロニケ二3:5にあたる〕)。
Diligenter adverte, quia hic Spiritus sanctus oratur, ut corda credentium dirigat in charitate Dei, et in patientia Christi.
PL 13, 664B注意深く気づけ。ここでは、信じる者たちの心を神の愛とキリストの忍耐へと導くよう、聖なる霊に祈られているのである。
Interrogandi sunt etiam, quid majus sit, utrum coeli an virtutes coelorum? et cum sine dubio dixerint virtutes coelorum: dicendum est eis: In tantum Spiritus sanctus minor non est, sed summus est, ut cum verbo Domini dicantur coeli creati, Spiritu sancto virtutes coelorum.
PL 13, 664Bさらに、天と天の諸力とではどちらが大きいか、と問わねばならない。彼らは疑いなく天の諸力と答えるであろうから、彼らにはこう言わねばならない。聖なる霊は、より小さいどころか至高であり、天は主の言葉によって造られたと言われるのに対し、天の諸力は聖なる霊によって〔造られた〕と言われるほどである。
Accipe adhuc ubi creator evidenter Spiritus sanctus describitur. Job dicit: Spiritus divinus qui fecit me (Job., XXXIII, 4) . Et divinum utique creatorem uno versiculo demonstravit: cum divinum appellat, et Deum et creatorem ostendit.
PL 13, 664Cなお、聖なる霊が明らかに創造者として描かれている箇所を受け取れ。ヨブは言う。「わたしを造った神的な霊」(ヨブ記33:4)。「神的な」と呼ぶことによって、彼は神的な創造者を一句のうちに示したのであり、神的と呼ぶことで、神であり創造者であることを示している。
Sicut et David dicit: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Ps. CIII, 30) . Interrogandi etiam sunt, si creatura ubique esse potest, an non?
PL 13, 664Cダビデも言うとおりである。「汝の霊を送れ、そうすれば彼らは造られ、汝は地の面を新たにする」(詩篇103:30)。さらに問わねばならない。被造物はどこにでも在りうるか、否か。
Et cum responderint, quia non ubique, sicut et verum est, dicendum absque dubio, Spiritus sanctus Deus est, et non creatura, qui ubique esse describitur.
PL 13, 664Cそして彼らが、どこにでも在るのではないと答えたなら(それが真実でもある)、疑いなく言わねばならない。どこにでも在ると描かれている聖なる霊は神であって、被造物ではない。
De quo, sicut jam dictum est, Propheta omnipotentiam ejus metuens dicit: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie, quo fugiam (Ps. CXXXVIII, 7) ? Agnosce ergo nullum esse locum, ubi non omnipotentia Spiritus sancti praesens esse probetur.
PL 13, 664Cこの霊について、すでに述べたとおり、預言者はその全能を恐れて言う。「わたしは汝の霊を離れてどこへ行こう、汝の面を避けてどこへ逃れよう」(詩篇138:7)。それゆえ知れ。聖なる霊の全能が現に在ることが示されない場所は、どこにもない。
Item interrogandi, utrum possit alius praeter Deum peccata dimittere; et cum responderint quia nullus nisi Deus, quia scriptum est: Nemo potest peccata dimittere nisi solus Deus (Luc., V, 26) , dicendum est eis sine dubio Spiritus sanctus Deus est, qui remissionem peccatorum conferre dignoscitur, sicut Dominus dixit: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata remittentur eis (Joan., XX, 22) .
PL 13, 664D同じく、神のほかに罪を赦しうる者があるか、と問わねばならない。彼らが、神のほかには誰もない、と答えたなら(「ただ神のほかに、罪を赦しうる者はいない」と書かれているのだから)(ルカ5:26)、彼らには疑いなく言わねばならない。罪の赦しを授けることで知られる聖なる霊は神である。主が言ったとおりである。「聖なる霊を受けよ。汝らが罪を赦す者には、それは赦される」(ヨハネ20:22)。
Qui etiam in baptismo cum Patre et Filio baptizatis remissionem tribuit peccatorum. Audi etiam quod Spiritus sanctus Deus est, qui frequenter cum Patre et Filio copulatur.
PL 13, 664Dこの霊は、洗礼においても、父と子とともに洗礼を受ける者たちに罪の赦しを与える。聖なる霊が神であることを、さらに聞け。この霊はしばしば父と子に結び合わされている。
Ad Corinthios, sicut jam dictum est, Gratia, inquit, Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis (II Cor., XIII, 13) .
PL 13, 665Aコリントの信徒には、すでに述べたとおり、こうある。「我々の主イエス・キリストの恩寵と、神の愛と、聖なる霊の交わりが、汝ら皆とともにあるように」(二コリント13:13)。
Qui si non esset Deus et creatura esset, sicut blasphemat haereticus, numquam in baptismo, ubi salus humani generis agitur, Patri et Filio copularetur.
PL 13, 665Aもしこの霊が神でなく被造物であるなら、異端者が冒瀆して言うとおりであるなら、人類の救いが行われる洗礼において、父と子に結び合わされることは決してなかったであろう。
Nam quod unius substantiae sit Pater et Filius et Spiritus sanctus, Isaias propheta dicit, sicut jam memoravimus, Quis appendit tribus digitis molem terrae (Isa., XL, 12) ? Quo loco per tres digitos in tribus personis unam substantiam esse perdocuit.
PL 13, 665A父と子と聖なる霊が一つの実体であることを、預言者イザヤは、すでに記したとおり、こう言っている。「誰が三本の指で地の塊を量ったか」(イザヤ40:12)。この箇所で彼は、三本の指によって、三つのペルソナにおける一つの実体があることを教え示した。
Quod Apostolus de Trinitate dictum intelligens ait, Omnia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom., XI, 36) , id est, ex Patre, et Filio, et Spiritu sancto omnia continentur.
PL 13, 665A使徒は三位一体について言われたことを悟って言う。「万物は彼から、彼によって、彼のうちにある」(ローマ11:36)。すなわち、父と子と聖なる霊によって万物は保たれている。
Item ad Corinthios dicit idem Apostolus, Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, qui illuxit cordibus nostris illuminationem scientiae claritatis Dei in faciem Christi Jesu (II Cor., IV. 6) . Quo loco manifestissime Trinitas intelligitur.
PL 13, 665A同じく使徒は、コリントの信徒にも言う。「闇から光が輝き出よと言った神は、キリスト・イエスの面にある神の栄光の知識の光を、我々の心に照らした」(二コリント4:6)。この箇所では、三位一体が最も明らかに悟られる。
Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, Spiritus sanctus agnoscitur: et ubi dicit, Illuminationem scientiae claritatis Dei Pater intelligitur: in eo vero ubi dicit, In faciem Christi Jesu, Filius designatur.
PL 13, 665A「闇から光が輝き出よと言った神」において、聖なる霊が認められる。「神の栄光の知識の光」と言う箇所では父が悟られ、「キリスト・イエスの面に」と言うところでは、子が示されている。
Audi adhuc, quia Trinitas in unitate manet, et unitas in Trinitate, angelorum et archangelorum voces declarant in Isaia, ubi Seraphim hymnum scribitur dicere, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth (Isa., VI, 3) , non tres sanctos, sed ter sanctum conclusit dicendo, Dominus Deus Sabaoth: id est ut tres personas et unum Deum intelligas.
PL 13, 665Aさらに聞け。三位一体は一性のうちにとどまり、一性は三位一体のうちにとどまる。天使と大天使の声がイザヤ書でそれを告げている。そこでは、セラフィムが賛歌を唱えると記されている。「聖なる、聖なる、聖なる、万軍の主なる神」(イザヤ6:3)。彼らは三つの聖なる者ではなく、三度聖なる者として、「万軍の主なる神」と言って結んだ。すなわち、汝が三つのペルソナと一つの神を悟るように、である。
Non semel dicunt, ne singularitatem credas: non bis, ne Spiritum sanctum excludas: non sancti Domini Sabaoth, ne tres deos more gentilium fatearis. Sed dicunt, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth, et est Trinitas.
PL 13, 665C彼らは一度だけは言わない。汝が単一であると信じないためである。二度だけも言わない。汝が聖なる霊を除外しないためである。「聖なる者たち、万軍の主たち」とも言わない。汝が異教徒のように三柱の神々を告白しないためである。しかし彼らは「聖なる、聖なる、聖なる、万軍の主なる神」と言い、そして三位一体がある。
Deus laudatur, qui est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Quem etiam Deum esse, ex operationum aequalitate, qui oculos cordis sanos habet, facile poterit approbare, sicut in sequentibus demonstrabimus. Sicut salvat Pater, ita et Filius, ita et Spiritus sanctus.
PL 13, 665C神が讃えられているが、それは父であり、子であり、聖なる霊である。心の目が健やかな者は、これが神であることを、働きの等しさから容易に証明しうるであろう。後で示すとおりである。父が救うように、子も、聖なる霊も同じく救う。
De Patre, Salva nos, Deus noster, et congrega nos de nationibus (Ps. CV, 47) . De Filio, Venit Filius hominis salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10); et alibi. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth., I, 25) .
PL 13, 665C父について。「我々の神よ、我々を救い、諸国民の中から我々を集めよ」(詩篇105:47)。子について。「人の子は、失われたものを救うために来た」(ルカ19:10)。また別の箇所に。「彼こそ、自分の民をその罪から救うであろう」(マタイ1:25)。
De Spiritu sancto ad Titum, Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti (Tit., III, 5) . Sicut confortat Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. Esther de Patre, Conforta me rex, et Deus deorum (Esther, XIV, 12).
PL 13, 665D聖なる霊について、テトスへの手紙に。「彼は再生の洗いと聖なる霊による刷新によって、我々を救った」(テトス3:5)。父が強めるように、子も、聖なる霊も同じく強める。エステル記には父について。「わたしを強めよ、王にして神々の神よ」(エステル記14:12)。
De Filio Apostolus, Gratias ago Domino nostro Jesu Christo, qui me confortavit, et fidelem existimavit (I Tim. I, 12) . De Spiritu sancto in Evangelio: Puer autem crescebat et confortabatur Spiritu sancto (Luc., I, 80) .
PL 13, 665D子について、使徒は言う。「我々の主イエス・キリストに感謝する。彼はわたしを強め、わたしを忠実な者と見なした」(一テモテ1:12)。聖なる霊について、福音書に。「幼子は育ち、聖なる霊によって強められた」(ルカ1:80)。
Vivificat Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. In Evangelio, Sicut Pater suscitat mortuos, et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21) .
PL 13, 665D父が生かすように、子も、聖なる霊も同じく生かす。福音書に。「父が死者を起こして生かすように、子も望む者を生かす」(ヨハネ5:21)。
De Spiritu sancto in Epistola Petri apostoli, Mortificatus carne, vivificatus autem Spiritu (I Pet., III, 18) . Et Paulus apostolus, Littera, inquit, occidit, spiritus autem vivificat (II Cor., III, 6) .
PL 13, 665D聖なる霊について、使徒ペトロの手紙に。「肉においては殺されたが、霊においては生かされた」(一ペトロ3:18)。また使徒パウロは言う。「文字は殺し、霊は生かす」(二コリント3:6)。
Et in Evangelio, Spiritus est qui vivificat, nam caro non prodest quidquam (Joan., VI, 64) . Sicut liberat Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre, Deus excelsus liberator eorum (Ps. LXXVII, 3, 5) .
PL 13, 666Aまた福音書に。「生かすのは霊である。肉は何の役にも立たない」(ヨハネ6:64)。父が解き放つように、子も、聖なる霊も同じく解き放つ。父について。「いと高き神は彼らの解き放つ者」(詩篇77:3, 5)。
De Filio in Evangelio, Si vos liberaverit, vere liberi eritis, et veritas liberabit vos (Joan., VIII, 36, 32) . De Spiritu sancto, Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Rom., VIII, 2) .
PL 13, 666A子について、福音書に。「もし〔子が〕汝らを解き放つなら、汝らは真に自由となり、真理が汝らを解き放つ」(ヨハネ8:36, 32)。聖なる霊について。「キリスト・イエスにある命の霊が、わたしを罪と死の律法から解き放った」(ローマ8:2)。
Eligit Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre Apostolus, Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui elegit nos ante mundi constitutionem (Ephes. I, 3) . De Filio: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan., XV, 16) .
PL 13, 666A父が選ぶように、子も、聖なる霊も同じく選ぶ。父について、使徒は言う。「我々の主イエス・キリストの神にして父は讃えられよ。彼は世の基が据えられる前に、我々を選んだ」(エフェソ1:3)。子について。「汝らがわたしを選んだのではない。わたしが汝らを選んだのだ」(ヨハネ15:16)。
De Spiritu sancto in Actibus, Cum ergo jejunassent et orassent, dixit eis Spiritus sanctus, Segregate mihi Barnabam et Paulum ad opus quod elegi eos (Act. XIII, 2) . Creator dicitur Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus.
PL 13, 666A聖なる霊について、使徒言行録に。「彼らが断食して祈ったとき、聖なる霊が彼らに言った。『バルナバとパウロを、わたしが彼らを選んだ務めのために、わたしのために分けよ』」(使徒言行録13:2)。父が創造者と呼ばれるように、子も、聖なる霊も同じく〔創造者と〕呼ばれる。
De Patre Apostolus, Quae sit dispensatio sacramenti absconditi a Deo qui omnia creavit (Ephes., III, 9) .
PL 13, 666B父について、使徒は言う。「万物を創造した神のうちに隠されていた秘義の経綸が何であるか」(エフェソ3:9)。
De Filio ad Colossenses, Quia ab ipso creata sunt universa, et omnia in ipso constant (Coloss., I, 17) : et in Evangelio, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3) .
PL 13, 666B子について、コロサイの信徒への手紙に。「万物は彼によって造られ、万物は彼のうちに成り立っている」(コロサイ1:17)。また福音書に。「万物は彼によって成った」(ヨハネ1:3)。
De Spiritu sancto in Salomone, Et vidit et dinumeravit, et mensus est omnia, ipse creavit ea per Spiritum sanctum (Eccli. I, 9) : et in Psalmo, Emitte Spiritum tuum, et creabuntur (Ps. CIII, 30) : et alibi, Spiritus oris ejus omnis virtus eorum (Ps. XXXII, 6) .
PL 13, 666B聖なる霊について、ソロモンにおいて。「彼は見、数え、万物を量った。彼は聖なる霊によってそれらを創造した」(集会の書1:9)。また詩編に。「汝の霊を送れ、そうすれば彼らは造られる」(詩篇103:30)。また別の箇所に。「その口の霊こそ彼らのすべての力である」(詩篇32:6)。
Sicut praedixit Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre, Deus autem, qui praedixit pati Christum suum, implevit (Act., III, 18) .
PL 13, 666B父が予告したように、子も、聖なる霊も同じく予告した。父について。「神は、自分のキリストが苦しむことを予告したことを、成就した」(使徒言行録3:18)。
Sic de Filio in Evangelio Angelus dixit mulieribus, Ite et annuntiate fratribus, quia praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut praedixit vobis (Marc., XVI, 17) .
PL 13, 666C同じように子について、福音書で天使が女たちに言った。「行って兄弟たちに告げよ。彼は汝らより先にガリラヤへ行く。そこで汝らは彼に会う。彼が汝らに予告したとおりである」(マルコ16:17)。
De Spiritu sancto in Actibus Petrus, Oportet impleri scripturam, quam praedixit Spiritus sanctus per os David (Act., I, 16) . Magnus Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre, Magnus Deus noster et laudabilis (Ps. XLVII, 2) .
PL 13, 666C聖なる霊について、使徒言行録でペトロが言う。「聖なる霊がダビデの口を通して予告した聖書が、成就されねばならない」(使徒言行録1:16)。父が偉大であるように、子も、聖なる霊も同じく偉大である。父について。「我々の神は偉大であり、讃えられるべき者」(詩篇47:2)。
De Filio ad Titum, Exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei Salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. II, 13) . De Spiritu sancto in Regum ait Dominus ad Heliam, Ecce Dominus transiit, et Spiritus sanctus, et fortis (III Reg., XIX, 11).
PL 13, 666C子について、テトスへの手紙に。「幸いなる望みと、大いなる神にして我々の救い主イエス・キリストの栄光の到来を待ち望みつつ」(テトス2:13)。聖なる霊について、列王記で主はエリヤに言う。「見よ、主が通り過ぎる。また聖なる霊、また強き者が」(列王記三19:11)。
Sicut charitas Patris, ita Filii, ita et Spiritus sancti. De Patre, Superabundavit autem gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei nostri (I Tim., I, 14) . De Filio, Charitas enim Christi urget nos (II Cor., V, 14) .
PL 13, 666C父の愛があるように、子の愛も、聖なる霊の愛もある。父について。「我々の主イエス・キリストの恩寵と、我々の神の愛とは、あふれるばかりであった」(一テモテ1:14)。子について。「キリストの愛が我々を駆り立てる」(二コリント5:14)。
De Spiritu sancto, Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in charitate Spiritus (I Cor. IV, 21) ? et alibi, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom., V, 5) .
PL 13, 666D聖なる霊について。「汝らは何を望むか。わたしが杖をもって汝らのところへ行くか、それとも霊の愛をもって行くか」(一コリント4:21)。また別の箇所に。「神の愛は、我々に与えられた聖なる霊によって、我々の心に注がれている」(ローマ5:5)。
Vitam aeternam dat Pater, ita Filius, ita Spiritus sanctus. De Patre in Epistola Joannis, Quoniam vitam aeternam dabit nobis Deus (I Joan., V, 11) . De Filio in Evangelio; Oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis (Joan. X, 27) .
PL 13, 666D父が永遠の生命を与えるように、子も、聖なる霊も同じく与える。父について、ヨハネの手紙に。「神は我々に永遠の生命を与えるであろう」(一ヨハネ5:11)。子について、福音書に。「わたしの羊はわたしの声を聞き、わたしに従う。わたしは彼らに永遠の生命を与える」(ヨハネ10:27)。
De Spiritu sancto ad Galatas, Qui seminat in Spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Gal., VI, 8) . Sicut pacem dat Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre, Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum (Philipp., IV, 7) .
PL 13, 666D聖なる霊について、ガラテヤの信徒への手紙に。「霊に蒔く者は、霊から永遠の生命を刈り取る」(ガラテヤ6:8)。父が平和を与えるように、子も、聖なる霊も同じく与える。父について。「あらゆる感覚にまさる神の平和」(フィリピ4:7)。
De Filio in Evangelio: Pacem meam dimitto vobis (Joan., XIV, 27) . De Spiritu sancto, Prudentia autem Spiritus vita et pax (Rom., VIII, 6) . Revelat Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre ad Galatas, Ut revelaret Filium suum in me (Gal., I, 16) .
PL 13, 667A子について、福音書に。「わたしの平和を汝らに残す」(ヨハネ14:27)。聖なる霊について。「霊の知恵は命であり平和である」(ローマ8:6)。父が啓示するように、子も、聖なる霊も同じく啓示する。父について、ガラテヤの信徒へ。「その子をわたしのうちに啓示するために」(ガラテヤ1:16)。
De Filio inibi, Neque ego enim ab homine accepi illud, sed per revelationem Jesu Christi (Ibid., 12) .
PL 13, 667A子について、同じ箇所に。「わたしもそれを人から受けたのではなく、イエス・キリストの啓示によって〔受けた〕」(ガラテヤ1:12)。
De Spiritu sancto ad Ephesios, Quod aliis generationibus non est agnitum, sicuti nunc revelatum est sanctis ejus per Spiritum suum sanctum (Ephes., III, 5) ; et alibi, Nobis enim revelavit Deus per Spiritum (I Cor., II, 10) .
PL 13, 667A聖なる霊について、エフェソの信徒へ。「それは、他の世代には知られなかったが、今や彼の聖なる者たちに、その聖なる霊によって啓示された」(エフェソ3:5)。また別の箇所に。「神は我々に、霊によって啓示した」(一コリント2:10)。
Sicut illuminat Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre, Tu illuminabis lucernam meam, Domine (Ps. XVII, 29) . De Filio in Apostolo, Exsurge qui dormis, et illuminabit tibi Christus (Ephes., V, 14) .
PL 13, 667A父が照らすように、子も、聖なる霊も同じく照らす。父について。「主よ、汝はわたしの灯火を照らす」(詩篇17:29)。子について、使徒において。「起きよ、眠っている者よ。キリストが汝を照らす」(エフェソ5:14)。
De Spiritu sancto idem Apostolus, Quoniam Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxit in cordibus nostris illuminationem scientiae claritatis Dei in faciem Christi Jesu (II Cor., IV, 6) .
PL 13, 667B聖なる霊について、同じ使徒が言う。「闇から光が輝き出よと言った神は、我々の心に、キリスト・イエスの面にある神の栄光の知識の光を照らした」(二コリント4:6)。
Sicut dicitur Evangelium Patris, ita Filii, ita et Spiritus sancti. De Patre ad Titum, Quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei (I Tim., I, 11) . De Filio ad Romanos, Cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus (Rom., I, 9) .
PL 13, 667B福音が父のものと言われるように、子のものとも、聖なる霊のものとも言われる。父について、テトスへ。「祝福された神の栄光の福音に従って」(一テモテ1:11〔引照は一テモテだが、本文は「テトスへ」と言う〕)。子について、ローマの信徒へ。「わたしは、その子の福音において、わたしの霊をもって彼に仕える」(ローマ1:9)。
De Spiritu sancto in epistola beati Petri, Vobis autem ministraverunt haec, qui vobis evangelizaverunt in Spiritu sancto (I Pet., I, 12) . Sicut illuxit Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre, Deus meus, illumina tenebras meas (Ps XVII, 29).
PL 13, 667B聖なる霊について、福者ペトロの手紙に。「これらのことは、聖なる霊によって汝らに福音を告げた者たちが、汝らのために仕えたものである」(一ペトロ1:12)。父が照らしたように、子も、聖なる霊も同じく照らした。父について。「わが神よ、わたしの闇を照らせ」(詩篇17:29)。
De Filio in Psalmo, Deus Dominus et illuxit nobis (Ps. CXVII, 27) . De Spiritu sancto Propheta, Non abscondam ultra faciem meam ab eis, pro eo quod illuxit spiritus meus super universam domum Israel (Ezech. XXXIX, 29).
PL 13, 667C子について、詩編に。「主は神であり、我々を照らした」(詩篇117:27)。聖なる霊について、預言者は言う。「わたしの霊がイスラエルの家全体の上に輝いたゆえに、わたしはもはや彼らから顔を隠さない」(エゼキエル39:29)。
Et Apostolus, Quoniam Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, qui illuxit in cordibus nostris ad illuminationem claritatis Dei in faciem Dei Christi Jesu (II Cor., IV, 6) . Praescientiam habet Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus.
PL 13, 667Cまた使徒は言う。「闇から光が輝き出よと言った神は、我々の心に、神〔なる〕キリスト・イエスの面にある神の栄光の光のために輝いた」(二コリント4:6)〔底本は in faciem Dei Christi Jesu。先の引用にない Dei を含む〕。父が予知を持つように、子も、聖なる霊も同じく持つ。
De Patre, Deus qui occultorum cognitor es (Dan., XIII, 42) . De Filio, Ab initio, inquit, sciebat Jesus, qui eum esset traditurus (Joan., VI, 65) .
PL 13, 667C父について。「隠れたものを知る神よ」(ダニエル13:42)。子について。「イエスは初めから、彼を引き渡す者が誰であるかを知っていた」と〔福音書記者は〕言う(ヨハネ6:65)。
De Spiritu sancto, Cum venerit Spiritus paraclitus docebit vos omnem veritatem, et quae ventura sunt annuntiabit vobis (Joan., XVI, 13) . Sicut ubique esse dicitur Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus.
PL 13, 667C聖なる霊について。「パラクレートスなる霊が来るとき、汝らにすべての真理を教え、来たるべきことを汝らに告げる」(ヨハネ16:13)。父がどこにでも在ると言われるように、子も、聖なる霊も同じく言われる。
De Patre: Coelum et terram ego impleo, dicit Dominus (Jer., XXIII, 24) . De Filio, Ubicumque fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth., XVIII, 20) ; et Apostolus, Qui ascendit super coelos ut impleret omnia (Ephes., IV, 10) .
PL 13, 667D父について。「天と地とをわたしは満たす、と主は言う」(エレミヤ23:24)。子について。「二人か三人が、わたしの名によって集まっているところには、どこでも、わたしは彼らの中にいる」(マタイ18:20)。また使徒は言う。「万物を満たすために、諸天の上に昇った者」(エフェソ4:10)。
De Spiritu sancto in Salomone, Spiritus Domini implevit orbem terrarum (Sap., I, 7) , et quod super orbem est, implevit ipsum Dominum orbis totius conditorem, sicut legimus, Jesus autem plenus Spiritu sancto regressus est ab Jordane (Luc., IV, 1) .
PL 13, 667D聖なる霊について、ソロモンにおいて。「主の霊は世界を満たした」(知恵の書1:7)。そして世界の上にあるものをも、世界全体の造り主なる主自身をも、〔霊は〕満たした。我々が読むとおりである。「イエスは聖なる霊に満ちて、ヨルダンから帰った」(ルカ4:1)〔「et quod super orbem est」以下の係りは定かでない。霊が世界の上にあるものをも満たし、主自身をも満たしたと取った〕。
Et David, Quo ibo ab Spiritu tuo (Ps. CXXXVIII, 7) ? Arguit Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre, Domine, ne in ira tua arguas me (Ps. VI, 2) . De Filio, Arguam te, et statuam illa contra faciem tuam (Ps. XLIX, 2.) .
PL 13, 667Dまたダビデは言う。「わたしは汝の霊を離れてどこへ行こう」(詩篇138:7)。父が戒めるように、子も、聖なる霊も同じく戒める。父について。「主よ、汝の怒りによってわたしを戒めるな」(詩篇6:2)。子について。「わたしは汝を戒め、それらを汝の面の前に据える」(詩篇49:2)。
De Spiritu, Cum venerit Spiritus paraclitus, ipse arguet mundum de peccato (Joan., XVI, 8) , et reliqua. Bonus Pater, bonus Filius, bonus et Spiritus sanctus. De Patre, Pater bone (Joan., XVII, 11) . De Filio, Ego sum pastor bonus (Joan., X, 14) .
PL 13, 668A霊について。「パラクレートスなる霊が来るとき、彼は世を罪について戒める」(ヨハネ16:8)、以下略。父は善であり、子は善であり、聖なる霊もまた善である。父について。「善き父よ」(ヨハネ17:11)。子について。「わたしは善き羊飼いである」(ヨハネ10:14)。
De Spiritu sancto, Spiritus tuus bonus deducet me in via recta (Ps. CXLII, 11) . Sanctificat et justificat sicut Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. Apostolus, Sed sanctificati estis in nomine Domini Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor., VI, 11) .
PL 13, 668A聖なる霊について。「汝の善き霊は、わたしを正しい道に導く」(詩篇142:11)。父が聖化し義とするように、子も、聖なる霊も同じく聖化し義とする。使徒は言う。「だが汝らは、主イエス・キリストの名において、また我々の神の霊において、聖化された」(一コリント6:11)。
Sanctus dicitur Pater, sanctus dicitur Filius, sanctus et Spiritus sanctus. De Patre in Levitico, Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (Lev., XI, 44) . De Filio in Evangelio, Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc., I, 35) .
PL 13, 668A父は聖なる者と言われ、子は聖なる者と言われ、聖なる霊もまた聖なる者と言われる。父について、レビ記に。「聖なる者であれ、わたしが聖なる者であるゆえに」(レビ記11:44)。子について、福音書に。「汝から生まれる聖なる者は、神の子と呼ばれる」(ルカ1:35)。
Item ibi, Scimus qui sis sanctus Dei (Luc., IV, 34) . De Spiritu sancto in Salomone, Sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum (Sap., I, 5) . Fortis Pater, fortis Filius, fortis et Spiritus sanctus. De Patre, Deus fortis et patiens (Ps. VII, 12) .
PL 13, 668B同じくそこに。「我々は、汝が誰であるかを知っている、神の聖なる者」(ルカ4:34)。聖なる霊について、ソロモンにおいて。「規律の聖なる霊は偽りを避ける」(知恵の書1:5)。父は強く、子は強く、聖なる霊もまた強い。父について。「神は強く、また忍耐深い」(詩篇7:12)。
De Filio in Isaia, Et vocabitur nomen ejus Deus fortis (Isa., IX, 6) . De Spiritu sancto in Salomone, Spiritus fortitudinis in viis ejus. Operatur Pater, operatur Filius, hoc et Spiritus sanctus.
PL 13, 668B子について、イザヤ書に。「その名は強き神と呼ばれる」(イザヤ9:6)。聖なる霊について、ソロモンにおいて。「その道には力強さの霊がある」。父が働くように、子も働き、聖なる霊もまた同じく働く。
De Patre ad Philippenses, Deus enim, qui operatur in vobis et velle (Philipp., II, 13) . De Filio in Evangelio, Me oportet operari opera ejus qui misit me (Joan., IX, 4) .
PL 13, 668B父について、フィリピの信徒へ。「汝らのうちに、望むことをも働かせる者は神だからである」(フィリピ2:13)。子について、福音書に。「わたしは、わたしを遣わした者の業を行わねばならない」(ヨハネ9:4)。
De Spiritu sancto ad Corinthios, Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor., XII, 11) . Virtus Pater, virtus Filius, virtus et Spiritus sanctus. De Patre Apostolus, Non confundor de Evangelio.
PL 13, 668B聖なる霊について、コリントの信徒へ。「これらすべてを、一つの同じ霊が働かせ、望むままに一人ひとりに分け与える」(一コリント12:11)。父は力、子は力、聖なる霊もまた力である。父について、使徒は言う。「わたしは福音を恥としない」。
Virtus enim Dei est in salute omni credenti (Rom., I, 16) . De Filio Apostolus, Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut habitet in me virtus Christi (II Cor., XII, 9) .
PL 13, 668C「それは、信じるすべての者に救いをもたらす神の力だからである」(ローマ1:16)。子について、使徒は言う。「喜んでわたしは自分の弱さを誇ろう、キリストの力がわたしのうちに宿るために」(二コリント12:9)。
De Spiritu sancto ad Thessalonicenses, Evangelium nostrum non fuit apud vos in verbo tantum, sed in virtute Spiritus sancti (I Thessal., I, 5) . Fons Pater, fons Filius, fons et Spiritus sanctus. De Patre Hieremias, Dereliquerunt fontem aquae vivae (Jer., II, 13) .
PL 13, 668C聖なる霊について、テサロニケの信徒へ。「我々の福音は、汝らのもとで言葉だけにとどまらず、聖なる霊の力においてもあった」(一テサロニケ1:5)。父は泉、子は泉、聖なる霊もまた泉である。父について、エレミヤは言う。「彼らは生ける水の泉を捨てた」(エレミヤ2:13)。
De Filio in Salomone, Fons sapientiae Verbum Dei (Eccli., I, 5) . De Spiritu sancto Isaias, Ecce nomen Domini post multum tempus veniens, ardens in ira indignationis, vorabit gentes, et Spiritus ejus ut fons aquae vallem trahens (Isa., XXX, 27, 28) .
PL 13, 668C子について、ソロモンにおいて。「知恵の泉は神の言葉である」(集会の書1:5)。聖なる霊について、イザヤは言う。「見よ、主の名が、多くの時を経て来る。怒りの憤りに燃えて、諸国民を呑み尽くす。その霊は、谷を引き流れる水の泉のようである」(イザヤ30:27, 28)。
Charitas Pater, charitas Filius, charitas et Spiritus sanctus. De Patre in Epistola Joannis, Deus charitas est (I Joan., IV, 16) . De Filio Apostolus ad Corinthios, Charitas enim Christi urget nos (II Cor., V, 14) .
PL 13, 668C父は愛、子は愛、聖なる霊もまた愛である。父について、ヨハネの手紙に。「神は愛である」(一ヨハネ4:16)。子について、使徒はコリントの信徒へ。「キリストの愛が我々を駆り立てる」(二コリント5:14)。
De Spiritu sancto Apostolus, Obsecro vos, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per charitatem Spiritus (Rom., XV, 30) . Regenerat Pater, regenerat Filius, regenerat et Spiritus sanctus.
PL 13, 668D聖なる霊について、使徒は言う。「兄弟たちよ、わたしは汝らに願う、我々の主イエス・キリストによって、また霊の愛によって」(ローマ15:30)。父が新たに生むように、子も、聖なる霊も同じく新たに生む。
De Patre Petrus, Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vitae aeternae (I Pet. I, 3) . De Filio inibi, Diligentes invicem ex corde, quasi renati per verbum Dei vivi (Ibid., 23) .
PL 13, 668D父について、ペトロは言う。「我々の主イエス・キリストの神にして父は讃えられよ。彼はその大いなる慈しみによって、我々を新たに生み、永遠の生命への望みに入れた」(一ペトロ1:3)。子について、同じ箇所に。「心から互いに愛し合え、生ける神の言葉によって新たに生まれた者のように」(一ペトロ1:23)。
De Spiritu sancto in Evangelio. Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non introibit in regnum coelorum (Joan. III, 5) . Resuscitat Pater, resuscitat Filius, resuscitat et Spiritus sanctus.
PL 13, 668D聖なる霊について、福音書に。「水と聖なる霊とによって新たに生まれなければ、誰も天の国に入ることはできない」(ヨハネ3:5)。父が甦らせるように、子も、聖なる霊も同じく甦らせる。
De Patre in Actibus, Deus patrum nostrorum, qui suscitavit Jesum, et nos suscitabit per potentiam suam (Act. V, 30) . De Filio in Evangelio, Venerunt Judaei non solum propter Jesum, sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis (Joan., XII, 9) .
PL 13, 669A父について、使徒言行録に。「我々の父祖たちの神は、イエスを起こした。そして、その力によって我々をも起こすであろう」(使徒言行録5:30)。子について、福音書に。「ユダヤ人たちが来たのは、イエスのためだけではなく、彼が死者の中から起こしたラザロを見るためであった」(ヨハネ12:9)。
De Spiritu sancto Apostolus, Si autem Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 11) . Gratia Dei Patris, gratia Filii, gratia et Spiritus sancti.
PL 13, 669A聖なる霊について、使徒は言う。「もしイエスを死者の中から起こした者の霊が、汝らのうちに宿るなら、汝らのうちに宿るその霊のゆえに、汝らの死すべき体をも生かすであろう」(ローマ8:11)。父なる神の恩寵、子の恩寵、聖なる霊の恩寵もまた〔同じ〕である。
De Patre, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? gratia Dei per Jesum Christum (Rom., VII, 24) . De Filio ad Corinthios, Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quia propter vos factus est pauper cum esset dives (II Cor., VIII, 9) .
PL 13, 669A父について。「誰がわたしを、この死の体から解き放つのか。イエス・キリストによる神の恩寵である」(ローマ7:24)。子について、コリントの信徒へ。「汝らは、我々の主イエス・キリストの恩寵を知っている。彼は富んでいたのに、汝らのために貧しくなった」(二コリント8:9)。
De Spiritu sancto in Actibus, Et obstupuerunt qui cum Petro venerant, quoniam in gentibus gratia Spiritus sancti diffusa est (Act. X, 45) . Signat Pater, signat Filius, signat et Spiritus sanctus.
PL 13, 669B聖なる霊について、使徒言行録に。「ペトロとともに来た者たちは驚いた。聖なる霊の恩寵が、諸国民の上にも注がれたからである」(使徒言行録10:45)。父が印を押すように、子も、聖なる霊も同じく印を押す。
De Patre ad Corinthios, Et qui signavit vos nobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus (II Cor., I, 21) . De Filio ad Ephesios, Audientes verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo signati estis (Ephes., I, 13) .
PL 13, 669B父について、コリントの信徒へ。「我々とともに汝らをキリストにおいて印を押し、我々に油を注いだのは神である」(二コリント1:21)。子について、エフェソの信徒へ。「真理の言葉、汝らの救いの福音を聞き、それにおいて汝らは印を押された」(エフェソ1:13)。
De Spiritu sancto ubi supra, Nolite contristare Spiritum sanctum, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes., IV, 30) . Habitat Pater in credentibus, habitat Filius, habitat et Spiritus sanctus.
PL 13, 669B聖なる霊について、上に挙げた箇所に。「聖なる霊を悲しませるな。それにおいて汝らは、贖いの日に向けて印を押されたのである」(エフェソ4:30)。父が信じる者たちのうちに宿るように、子も、聖なる霊も同じく宿る。
De Patre in Isaia, Servate diem sabbati, et sanctificate eum, ut habitem in medio vestri (Jer., XVII, 22) . De Filio ad Ephesios, Habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes., III, 17) .
PL 13, 669B父について、イザヤ書に。「安息日を守り、それを聖別せよ。わたしが汝らの中に宿るために」(エレミヤ17:22〔引照はエレミヤ17:22だが、本文は「イザヤ書に」と言う〕)。子について、エフェソの信徒へ。「キリストが信仰によって汝らの心に宿るように」(エフェソ3:17)。
De Spiritu sancto, Nescitis quoniam templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor., III, 16) ? Scrutatur Pater, scrutatur Filius, scrutatur et Spiritus sanctus. De Patre in Psalmo, Scrutans corda et renes Deus (Ps. VII, 10) .
PL 13, 669C聖なる霊について。「汝らは、自分が神の神殿であり、神の霊が汝らのうちに宿っていることを知らないのか」(一コリント3:16)。父が探るように、子も、聖なる霊も同じく探る。父について、詩編に。「心と腎を探る神」(詩篇7:10)。
De Filio in Apocalypsi, Et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutator cordis et renium (Apoc. II, 23) . De Spiritu sancto in Apostolo, Spiritus omnia scrutatur etiam profunda Dei (I Cor. II, 10) .
PL 13, 669C子について、黙示録に。「すべての教会は、わたしが心と腎を探る者であることを知るであろう」(黙示録2:23)。聖なる霊について、使徒において。「霊はすべてを探る、神の深みまでも」(一コリント2:10)。
Testificat Pater, testificat Filius, testificat et Spiritus sanctus. De Patre in Psalmo, Testimonium Dei fidele, sapientiam praestans parvulis (Ps. XVIII, 8) .
PL 13, 669C父が証しするように、子も、聖なる霊も同じく証しする。父について、詩編に。「神の証しは確かで、幼子に知恵を授ける」(詩篇18:8)。
De Filio ad Timotheum, Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato (I Tim. VI, 13) . De Spiritu sancto Apostolus, Testimonium perhibet Spiritui nostro (Rom., VIII, 16) .
PL 13, 669C子について、テモテへ。「万物を生かす神の前で、また、ポンティオ・ピラトのもとで証しをしたキリスト・イエスの前で、わたしは汝に命じる」(一テモテ6:13)。聖なる霊について、使徒は言う。「彼は我々の霊に証しする」(ローマ8:16)。
Ostendit Pater, ostendit Filius, ostendit et Spiritus sanctus. De Patre ad Timotheum, Quem suis temporibus ostendens beatus et solus potens (I Tim., VI, 15) .
PL 13, 669D父が示すように、子も、聖なる霊も同じく示す。父について、テモテへ。「祝福された、ただ一人の力ある者が、定められた時にこれを示す」(一テモテ6:15)。
De Filio in Evangelio ipse Filius dicit, Ostendam autem vobis quem timeatis (Luc., XII, 5) ; et, Multa bona opera ostendi vobis a Patre meo (Joan. X, 32) .
PL 13, 669D子について、福音書で子自身が言う。「わたしは、汝らが誰を恐れるべきかを示そう」(ルカ12:5)。また。「わたしは、わたしの父から、多くの善い業を汝らに示した」(ヨハネ10:32)。
De Spiritu sancto ad Corinthios, Praedicatio mea non fuit in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus (I Cor., II, 4) . Implet Pater, implet Filius, implet et Spiritus sanctus.
PL 13, 669D聖なる霊について、コリントの信徒へ。「わたしの宣教は、人間の知恵の説得力ある言葉によるのではなく、霊の示しによるものであった」(一コリント2:4)。父が満たすように、子も、聖なる霊も同じく満たす。
De Patre Hieremias, Coelum et terram ego impleo, dicit Dominus (Jer., XXIII, 24) . De Filio in Apostolo, Dominus autem impleat corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono (I Thessal., II, 16) .
PL 13, 669D父について、エレミヤは言う。「天と地とをわたしは満たす、と主は言う」(エレミヤ23:24)。子について、使徒において。「主が汝らの心を満たし、あらゆる善き業と言葉において堅くするように」(一テサロニケ2:16)。
Et in Evangelio, De plenitudine ejus omnes accepimus (Joan., I, 16) . De Spiritu sancto in Actibus, Implevit omnem locum, ubi erant discipuli congregati (Act. II, 2) . Et, Jesus plenus Spiritu sancto regressus est ab Jordane (Luc., IV, 1) .
PL 13, 670Aまた福音書に。「その満ちあふれる豊かさから、我々は皆受けた」(ヨハネ1:16)。聖なる霊について、使徒言行録に。「弟子たちが集まっていたすべての場所を満たした」(使徒言行録2:2)。また。「イエスは聖なる霊に満ちて、ヨルダンから帰った」(ルカ4:1)。
Loquitur Pater, loquitur Filius, loquitur et Spiritus sanctus. De Patre, Deus locutus est in sancto suo (Ps. LIX, 8) . De Filio, Loquente Jesu ad turbas (Matth. XII, 46) . De Spiritu sancto, Est qui loquitur in vobis (Matth., X, 20) .
PL 13, 670A父が語るように、子も、聖なる霊も同じく語る。父について。「神は自らの聖所で語った」(詩篇59:8)。子について。「イエスが群衆に語っていると」(マタイ12:46)。聖なる霊について。「汝らのうちで語る者がいる」(マタイ10:20)。
Apparuit Pater, apparuit Filius, apparuit et Spiritus sanctus. De Patre in Actibus, Deus gloriae apparuit patribus nostris (Act., VII, 2) . De Filio in epistola Joannis, Ad hoc apparuit Filius, ut solvantur opera diaboli (I Joan. III, 8) .
PL 13, 670A父が現れたように、子も、聖なる霊も同じく現れた。父について、使徒言行録に。「栄光の神が、我々の父祖たちに現れた」(使徒言行録7:2)。子について、ヨハネの手紙に。「悪魔の業を滅ぼすために、子は現れた」(一ヨハネ3:8)。
De Spiritu sancto in Job, Et spiritus apparuit in oculis meis, et horror irruit in me (Job, IV, 15). Veritas Pater, veritas Filius, veritas et Spiritus sanctus. De Patre in Psalmo, Redemisti me, Domine Deus veritatis (Ps. XXX, 6) .
PL 13, 670A聖なる霊について、ヨブ記に。「霊がわたしの目の前に現れ、戦慄がわたしに襲いかかった」(ヨブ記4:15)。父は真理、子は真理、聖なる霊もまた真理である。父について、詩編に。「真理の神、主よ、汝はわたしを贖った」(詩篇30:6)。
De Filio, Veritas de terra orta est (Ps. LXXXIV, 12) . Et in Evangelio, Ego sum via, veritas, et vita (Joan., XIV, 16) . De Spiritu sancto in Evangelio, Cum venerit Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (Joan. XVI, 13) .
PL 13, 670B子について。「真理は地から生え出た」(詩篇84:12)。また福音書に。「わたしは道、真理、命である」(ヨハネ14:16)。聖なる霊について、福音書に。「真理の霊が来るとき、汝らにすべての真理を教える」(ヨハネ16:13)。
Ecce unitatem operis, non dubites unitatem credere Trinitatis. Dicere etiam solent de baptismo, quod in eo melius sit illorum baptismum, quam nostrum; quia qui de illis ad nos convertuntur, non eos rebaptizamus, sed per manus impositionem reconciliamus.
PL 13, 670B見よ、働きの一体性を。汝は、三位一体の一体性を信じることをためらうな。彼らはまた、洗礼については、そこでは彼らの洗礼のほうが我々のものよりすぐれている、と言うのが常である。彼らのもとから我々のもとへ改宗する者を、我々は再洗礼を施さず、按手によって和解させるからだ、と。
Illi vero, si quos de nostris seducere possunt, inconsideranter rebaptizant. Qui interrogandi sunt: Baptisma istud quod dant suum dicunt esse, an nostrum?
PL 13, 670Bだが彼らは、我々の側の者を誘惑できる場合には、思慮もなく再洗礼を施す。彼らには問わねばならない。彼らが授けるその洗礼を、彼らは自分たちのものと言うのか、それとも我々のものと言うのか。
Si nostrum est, quare illud praesumunt, similiter ut nos baptizando? si illorum est, quare illud violant iterando? Sed nos reverentiam habemus Dominicis verbis, et quomodo ipse jussit: ita et baptizamus, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
PL 13, 670Cもし我々のものなら、なぜ、我々と同じように洗礼を授けることで、それを自分たちのものとして取り込むのか。もし彼らのものなら、なぜ、繰り返すことでそれを損なうのか。だが我々は主の言葉に畏敬を抱き、主が命じたとおりに洗礼を授ける。父と子と聖なる霊の名において。
Sed et illos sic certum est baptizare. Nam si sic baptizarent illi quomodo credunt, in nomine Patris majoris, et in nomine Filii minoris, et in nomine Spiritus sancti multo minoris, tunc demum non iterabamus baptismum, sed dabamus, quia non secundum regulam quam Dominus tradidit baptizabant.
PL 13, 670Cだが彼らも同じように洗礼を授けていることは確かである。もし彼らが、自分たちの信じるとおりに、より大きい父の名において、より小さい子の名において、はるかに小さい聖なる霊の名において洗礼を授けるのであれば、そのときこそ、我々は洗礼を繰り返すのではなく授けることになろう〔底本は iterabamus, dabamus(未完了過去)。「繰り返すのではなく授けることになろう」と取った〕。主が伝えた規則に従って洗礼を授けていないからである。
Sed quid facimus? bene baptizant, sed male credunt: bene baptizant, sed malum est quod rebaptizant. Regulariter quidem baptizant, sed fidem male insinuant.
PL 13, 670Cだが、我々はどうするのか。彼らは洗礼を正しく授けるが、信じることを誤っている。洗礼を正しく授けるが、再洗礼を施すことは悪である。規則にかなって洗礼を授けるが、信仰を誤って教え込んでいる。
Et dum carnaliter gradus in divinitate faciunt, offensam divinitatis incurrunt: non metuentes illud quod Dominus dixit: Qui semel lotus est, non indiget iterum ut lavetur (Joan. XIII, 10) .
PL 13, 670Dそして彼らは、神性に肉的な段階を設けることによって、神性への違背を招く。主が言ったことを恐れもしない。「一度洗われた者は、再び洗われる必要はない」(ヨハネ13:10)。
Dixit enim Dominus in Evangelio, Vos estis sal terrae (Matth., V, 13) ; et quicumque sapiens est, non hoc sine causa dictum intelligit. Sal enim ex aqua fit, sed si iterum in aquam mittitur, liquescit et perit.
PL 13, 670D主は福音書で言った。「汝らは地の塩である」(マタイ5:13)。そして賢い者は誰でも、これが理由なく言われたのではないと悟る。塩は水から作られるが、再び水に入れられると溶けて失われる。
Sic qui semel baptizatus est ex aqua, sal est effectus: sed si iterum baptizari se permittat, ad nihilum sicut sal in aqua missum redigitur, et anima ejus perpetua morte punitur.
PL 13, 670D同じように、一度水によって洗礼を受けた者は、塩となった。しかしもし再び洗礼を受けることを自らに許すなら、水に入れられた塩のように無に帰し、その魂は永遠の死によって罰せられる。
Dicit enim Apostolus de Ecclesia, Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17) : quia sicut ex multis granis unus panis efficitur, ita ex multis populis una Ecclesia congregatur.
PL 13, 670D使徒は教会について言う。「パンは一つ、我々は多くとも一つの体である」(一コリント10:17)。多くの粒から一つのパンが作られるように、多くの民から一つの教会が集められるからである。
Et panis, ut omnes norunt, per aquam conficitur, et per ignem excoquitur, et omnis Christianus per baptismi aquam et ignem sancti Spiritus oblatio Dei est effectus, dicente Domino: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5) .
PL 13, 671Aそしてパンは、誰もが知るとおり、水によって練られ、火によって焼き上げられる。同じく、すべてのキリスト教徒は、洗礼の水と聖なる霊の火によって、神への供え物となった。主が言うとおりである。「水と聖なる霊とによって新たに生まれなければ、誰も天の国に入らない」(ヨハネ3:5)。
Sed sicut panem jam semel coctum, si aliquis remittat in aquam, et velit recommiscere et recoquere, perdit pristinam dignitatem, et in nigredinem terramque convertitur. Sic talis efficitur quicumque in se permittit baptismum iterari.
PL 13, 671Aだが、すでに一度焼かれたパンを、誰かが再び水に戻し、また練り直し焼き直そうとするなら、そのパンは元の品位を失い、黒さと土に変わる。洗礼が繰り返されることを自らに許す者は誰でも、そのようになる。
Et ideo debet unusquisque usque ad mortem baptismum suum, Deo adjuvante servare, si vult ad regna coelorum fideliter pervenire.
PL 13, 672Aそれゆえ各人は、死に至るまで、神の助けを得て自らの洗礼を守らねばならない。もし天の国に信仰を保って至ろうと望むなら。
Nam quicumque se rebaptizari permittit, ipse blasphemat in Spiritu sancto, dum se negat christianum, et per aquam ac Spiritum sanctum fuisse renatum.
PL 13, 672A再洗礼を自らに許す者は誰であれ、自ら聖なる霊に対して冒瀆する。自分がキリスト教徒であることを、水と聖なる霊によって新たに生まれたことを、否認するからである。
Et necesse est ut illam, quam memoravimus, Domini sententiam comminantis excipiat: Quicumque blasphemaverit in Spiritu sancto, non ei remittetur neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 32) .
PL 13, 672Aそして彼は、我々が先に述べた、威嚇する主の宣告を受けざるをえない。「聖なる霊に対して冒瀆する者は、この世でも来たるべき世でも赦されない」(マタイ12:32)。