Pars I
第I項PL 13, 417DOratio. --Misericordiam tuam, Domine, quaesumus, nobis interveniente beato confessore tuo atque pontifice Damaso, clementer impende: nostrisque delictis ipsius propitiare suffragiis. P. Lect.
PL 13, 417D祈り。――主よ、願わくは、汝の祝福された告白者にして教皇ダマススがとりなすことによって、汝の慈しみを我々に寛大に注げ。彼自身の執り成しによって、我々の罪過に慈悲深くあれ。P.〔底本の略記。応答の指示らしく、刷られたまま残す〕
I. --Beatus Damasus, hujus nominis primus, natione Hispanus, patria Vimaranensis, ex Bracarensi provincia, patre Antonio, secundum Hieronymum in ecclesiastica Historia Liberio, secundum vero alios Felici II in pontificatu successit, anno Domini 369, sub Valentiniano et Valente imperatoribus.
PL 13, 417D朗読 I.――祝福されたダマススは、この名の最初の者で、民族としてはスペイン人、出身地はブラカラ属州のギマランイス、父はアントニウスであった。ヒエロニュムスが『教会史』で述べるところではリベリウスに、他の者たちによればフェリクス二世に、教皇位において継いだ。主の年369年、皇帝ウァレンティニアヌスとウァレンスのもとでのことである。
Sedit annis decem et octo, mensibus duobus, diebus decem. T. Lect. II. --Ursicinus autem, vel, ut alii legunt, Ursinus, Romanae Ecclesiae diaconus, Damasum sibi praelatum non ferens, in tantum furoris erupit, ut persuaso quodam imperito ac agresti episcopo, collecta turbulentorum et seditiosorum hominum manu, in basilica, quae Sicinini appellatur, episcopum se fieri extorqueret: legibus, ordine, et traditione perversis.
PL 13, 417D在位は十八年二か月十日であった。T.〔底本の略記。P. と同じく応答の指示らしく、刷られたまま残す〕朗読 II.――ところでウルシキヌス、あるいは他の者たちが読むようにウルシヌスは、ローマ教会の助祭であったが、ダマススが自分の上に立てられたことに耐えられず、激昂のあまり、ある無経験で粗野な司教を説き伏せ、騒擾と暴動を好む者たちの一団を集めて、シキニヌスと呼ばれる聖堂で、自分が司教となるよう強要するまでに至った。法も、秩序も、伝統も踏みにじられた。
Itaque cum non tantum suffragiis, sed etiam vi et armis res ageretur: multi utrimque ceciderunt. Ammianus Marcellinus ejus temporis historicus, refert centum triginta septem uno die, in basilica Sicinini peremptorum reperta fuisse cadavera.
PL 13, 418Bこうして事が、票によってだけでなく、暴力と武器によっても進められたので、双方に多くの者が倒れた。当時の歴史家アンミアヌス・マルケリヌスは、一日に、シキニヌスの聖堂で殺された者の遺体が百三十七体見つかったと伝えている。
Denique sacerdotum et populi consensu, Damasus confirmatus est: et Ursicinus ejectus ab Urbe, atque ad Neapolitanam Ecclesiam traductus. T. Lect.
PL 13, 418Cついに司教たちと民の同意によって、ダマススは確立された。ウルシキヌスは都から追放され、ナポリ教会へ移された。T.
III. --Damasus autem de adulterio per invidiam accusatus, facta synodo coram quadraginta quatuor episcopis se purgavit: a quibus innocens absolutus est, et accusatores ejus Concordius et Callixtus diaconi, damnati rejectique ab Ecclesia.
PL 13, 418C朗読 III.――ところでダマススは、妬みから姦通で訴えられたが、教会会議を開き、四十四人の司教の前で自らの潔白を明らかにした。彼らによって無罪と免じられ、彼を訴えた助祭コンコルディウスとカリクストゥスは、断罪されて教会から退けられた。
Certe beatus Hieronymus, in epistola ad Pammachium, non solum virum egregium, et in Scripturis eruditum, sed virginem etiam virginis Ecclesiae doctorem appellat. T. Lect.
PL 13, 418Cたしかに福者ヒエロニュムスは、パンマキウス宛の書簡で、彼をすぐれた人、聖書に通じた人と呼ぶだけでなく、処女なる教会の処女の教師とも呼んでいる。T.
IV. --Tandem pacata Ecclesia, Damasus otio litterario delectatus, Vitas Pontificum omnium, qui ante se fuere, conscripsit, easque ad Hieronymum misit: et cum multa corpora Sanctorum perquirens invenisset, eorum tumbas carminibus adornavit.
PL 13, 418C朗読 IV.――ついに教会が平穏になると、ダマススは文筆の余暇を楽しみ、自分より前にいた歴代の教皇すべての伝を書き記し、それをヒエロニュムスに送った。また聖なる者たちの多くの遺体を探し求めて見いだしたとき、その墓を詩で飾った。
Elegans enim in componendis carminibus ingenium habuit. Multa brevia opuscula heroicis versibus composuit: Epistolas item multas. T. Lect. V. --Templa cultumque divinum auxit magnopere.
PL 13, 418D彼は詩を作る優雅な才能を持っていたからである。英雄詩の韻律で多くの短い小品を作り、同じく多くの書簡も著した。T. 朗読 V.――聖堂と神への礼拝を大いに増し加えた。
Duas enim basilicas aedificavit, alteram juxta theatrum, alteram via Ardeatina, ad catacumbas, dedicavit: et Platoniam, ubi corpora apostolorum Petri et Pauli aliquando jacuerant, et corpora sanctorum eo loci sepulta, versibus exornavit, ad posteritatis memoriam.
PL 13, 418D二つの聖堂を建てたからである。一つは劇場のそばに、もう一つはアルデアティナ街道のカタコンベのそばに奉献した。またプラトニア、すなわち使徒ペトロとパウロの遺体がかつて横たわっていた所と、その場所に葬られた聖なる者たちの遺体を、後世の記憶のために詩で飾った。
T. Lect. VI. --Basilicam vero, quam in honorem sancti Laurentii non longe a theatro Pompeiano condiderat, maximis muneribus ornavit: patina argentea pondo librarum viginti, hama argentea librarum quindecim, scypho argenteo anaglypho librarum decem: calicibus argenteis quinque, coronis argenteis quinque.
PL 13, 418DT. 朗読 VI.――また、聖ラウレンティウスの栄誉のためにポンペイウスの劇場から遠くない所に建てた聖堂を、きわめて大きな贈り物で飾った。すなわち、重さ二十リブラの銀の皿、十五リブラの銀の水桶、十リブラの浮彫のある銀の杯、銀の聖杯五つ、銀の冠五つである。
Domos quoque circa basilicam positas, fundum etiam Papyrianum agri Ferentinatis, fundumque Antonianum, et balnea non longe a templo posita, dono dedit. T. Lect.
PL 13, 419A聖堂の周りに置かれた家々、フェレンティヌム地方のパピュリアヌスの地所、アントニアヌスの地所、聖堂から遠くない所にある浴場をも、寄進として与えた。T.
VII. --Hic celebrato Romae concilio, Apollinarem Laodicensem et Timotheum discipulum ejus haereseos damnavit: quemadmodum legimus in Epistola ad episcopos Orientales ab eo missa: Legimus et alias ejus synodales epistolas: ut ad episcopos per Illyrium, et ad Paulinum Thessalonicensem episcopum, contra diversas haereses.
PL 13, 419A朗読 VII.――彼はローマで教会会議を開き、ラオディキアのアポリナリスとその弟子ティモテウスを異端として断罪した。彼が東方の司教たちに送った書簡に読むとおりである。また、イリュリア一帯の司教たちへ、またテサロニケの司教パウリヌスへ、種々の異端に対して宛てた、彼の他の教会会議書簡をも読む。
Hic instituit ut psalmi die noctuque alternis vicibus in Ecclesia canerentur, choro in duas partes diviso, et ut in fine psalmorum accineretur, Gloria Patri et Filio, et Spiritui sancto. Mandavit etiam, ut in principio celebrationis missarum, confessio diceretur.
PL 13, 419A彼は、詩篇が昼も夜も、聖歌隊を二つに分けて、教会で交互に歌われるようにと定め、また詩篇の終わりに「父と子と聖なる霊に栄光あれ」が歌い添えられるようにと定めた。さらに、ミサの祝祭の初めに告白が唱えられるよう命じた。
T. Lect. VIII. --Ad ejus quoque instantiam, Hieronymus psalterium juxta septuaginta interpretes emendavit, et per vigilias distinxit: cujus scriptis Damasus primus auctoritatem dedit.
PL 13, 419BT. 朗読 VIII.――彼の強い求めによって、ヒエロニュムスは七十人訳に従って詩篇を訂正し、夜課ごとに区分した。ダマススは、その著作に最初に権威を与えた。
Tunc enim Biblia Hieronymi legi coepta sunt, cum prius septuaginta interpretum scripta, tantummodo in pretio essent. Tu. Lect.
PL 13, 419Bこのときから、ヒエロニュムスの聖書が読まれ始めた。それ以前は、七十人訳の書だけが重んじられていたのである。Tu.〔底本の略記。P.、T. と同じく応答の指示らしく、刷られたまま残す〕
IX. --Ordinationes quinquies fecit, ex quibus presbyteros triginta et unum, diaconos undecim, episcopos per diversa loca numero sexaginta duos creavit. Mortuus est octogenarius, tertio idus Decembris: anno secundo Arcadii Augusti.
PL 13, 419B朗読 IX.――叙階を五度行い、そのうち司祭三十一人、助祭十一人、種々の地の司教六十二人を立てた。八十歳で死んだ。12月のイドゥスの三日前〔11日〕、アルカディウス帝の第二年のことである。
Sepultus est in basilica sua, via Ardeatina, juxta matrem suam, et germanam, et cessavit pontificatus dies unum et triginta. Tu.
PL 13, 419C自らの聖堂に、アルデアティナ街道で、母と姉妹のそばに葬られた。教皇位は三十一日のあいだ空いた。Tu.
Pars II
第II項PL 13, 419CBreviarium divinorum officiorum, juxta ritum sanctae Eborensis Ecclesiae, denuo emendatum, correctum, immutatum, ac longe jam ordinatius elegantiusque factum, jussu et auctoritate reverendissimi in Christo Patris, illustrissimique principis ac domini D. Henrici S. R. E. cardinalis tituli Sanctorum Quatuor Coronatorum, Portugalliae Infantis, ac primi ejusdem Ecclesiae archiepiscopi.
PL 13, 419C聖なるエヴォラ教会の典礼にしたがう神の務めの聖務日課書。改めて訂正され、校正され、改変され、はるかに整然と優美に作り直された。キリストにおけるいと尊き父、いとも輝かしき君主にして主、四人の戴冠聖人の称号教会を持つ聖なるローマ教会の枢機卿、ポルトガルの王子、同教会の初代大司教ドン・エンリケの命令と権威によって。
OLISIPONE, apud LUDOVICUM ROTORIGIUM bibliopolam, typographum regium, anno a Christo nato, millesimo quingentesimo quadragesimo octavo, mense Aprili.
PL 13, 419Dリスボンにて、書籍商にして王室印刷者ルイス・ロドリゲスのもとで、キリスト降誕の年、1548年、4月。
Pars III
第III項PL 13, 419DLucius Marineus Siculus de rebus Hisqaniae lib. II, pag. 309, typis Francofurti 1603 (edit. 2, nam prima prodiit anno 1552) , haec habet de Matritensi oppido: Quod a nonnullis Madritum, ab aliis Majoritum appellatur.
PL 13, 419Dルキウス・マリネウス・シクルスは、『スペインの事績について』〔底本は Hisqaniae。Hispaniae と読む〕第2巻309頁(1603年フランクフルト刊、第2版。初版は1552年に出た)で、マドリード市についてこう述べている。「それは、ある人々によってマドリトゥム、他の人々によってマヨリトゥムと呼ばれる。」
In cujus circuitu turres numeravimus octo et vigniti supra centum. Est praeterea felicissimum sancti Damasi summi pontificis meritis, qui MAJORITANUS fuisse perhibetur a multis. Habet etiam nunc alumnum virum sanctissimum nomine Isidorum, qui fuit agricola.
PL 13, 419D「その周囲に、我々は百二十八〔底本は vigniti。viginti と読む〕の塔を数えた。そのうえ、この町は、教皇聖ダマススの功によっていとも幸いである。彼は多くの者によってマヨリトゥムの人であったと伝えられる。また今も、イシドルスという名の、農夫であったいと聖なる人を養い子としている。」
Ex Chronico Hispaniae Joannis Vasaei Brugensis, quod una cum Marinaeo impressum est iisdem typis Francofurti, haec exscripsi pag.
PL 13, 420Aブルッヘの人ヨハネス・ヴァセウスの『スペイン年代記』は、マリネウスのものと一緒に同じ活字でフランクフルトで刷られているが、そこから私〔編者〕は次を書き写した、頁
653: Sanctus Damasus ordinatur Romanus pontifex, etc. Fuit hic natus VIMARANIS oppido Portugalliae, inter Durium et Minium, tribus leucis a Bracara Augusta, sicut Bracarensis cantat Ecclesia. Vide BREVIARIUM Eborense a RESENDIO nitori suo restitutum. Ibid., pag.
PL 13, 420A653:「聖ダマススがローマ教皇に叙階される、云々。彼はポルトガルの町ギマランイスに生まれた、ドウロ川とミーニョ川のあいだ、ブラカラ・アウグスタから三里のところである、ブラガ教会が歌うとおりに。レゼンデによって元の輝きに復されたエヴォラの聖務日課書を見よ。」同書、頁
656: Damasus papa, etc. Petrus Antonius Beuter TARRACONENSEM fuisse dicit, Marinaeus Siculus MADRITIO civem adscribit. Sed multae, ut diximus, Hispaniae Ecclesiae VIMARANENSEM fuisse affirmant.
PL 13, 420A656:「教皇ダマスス、云々。ペレ・アントニ・ベウテルは彼をタラゴナの人であったと言い、マリネウス・シクルスは彼をマドリードの市民に数える。だが、すでに述べたとおり、スペインの多くの教会は、彼がギマランイスの人であったと断言している。」
In tomo II Hispaniae illustratae edit. cit. Francofurti 1603, habetur narratio apologetica de Academiis et doctis viris Hispaniae, auctore Alfonso Garzia, matamoro Hispalensi, qui primum opellam hanc edidit anno 1553: ibique, pag.
PL 13, 420B前掲1603年フランクフルト版の『解明されたスペイン』第2巻には、スペインの大学と学者たちについての弁明的な叙述があり、著者はセビリアのアルフォンソ・ガルシア・マタモロス〔底本は小文字の matamoro。姓と取った〕で、彼はこの小著を1553年に初めて刊行した。そしてそこの頁
809, legitur: Antecesserunt aetate Osius Cordubensis; et illa unica Hieronymi lux, Damasus MADRITENSIS si qua tamen fides Lucio Siculo citra pudorem debetur, qui ex MANTUA CARPETANUM appellat.
PL 13, 420B809に読まれる。「年代ではコルドバのオシウスが先立った。またヒエロニュムスの唯一の光、マドリードの人ダマススも、もしルキウス・シクルスに恥じることなくいくらかでも信を置いてよいならば、〔先立った〕。彼はこの人をマントゥア・カルペタノルムの出と呼んでいる。」
In eodem tomo II Hispaniae Illustratae prostat Responsio I Andreae Resendii (is est auctor Lectionum Breviarii Eborensis) ad Bartholomaeum Kebedium Toletanae Ecclesiae sacerdotem, in qua sic lego, pag.
PL 13, 420B同じ『解明されたスペイン』第2巻に、アンドレ・デ・レゼンデ(エヴォラの聖務日課書の朗読の著者である)の、トレド教会の祭司バルトロマエウス・ケベディウス宛の第一の返書が刊行されており、そこに私〔編者〕は次のように読む、頁
1004: Viscella fluvius, Lusitane VIZELLA, dictus, in Avum majoris famae fluvium, paulo infra Nervae Trajani Caesaris memoriam, in ipsa Avi ripa perdurantem ingreditur.
PL 13, 420B1004:「ウィスケラ川、ルシタニアの言葉でヴィゼラと呼ばれる川は、より名高いアウウス川に、ネルウァ・トラヤヌス帝の記念が、アウウスの岸そのものに残っている所のすこし下流で、流れ込む。」
Intra quorum fluviorum confluentes VIMARANENSIS est civitas, sancti pontificis Damasi quondam patria, si per vestros liceret.
PL 13, 420C「これらの川の合流点のあいだにギマランイスの町があり、聖なる教皇ダマススのかつての故郷である、もし諸君の側の者たちが許すならば。」
Tametsi nondum decennium est, cum prodiit Onuphrii Veronensis viri diligentissimi, de Pontificibus Romanis liber, omnibus Urbis templis, archivis, bibliothecis perquisitis, accuratissime compositus. Is penitus Lusitanum, ac IGAEDITANUM eum facit.
PL 13, 420C「もっとも、ウェローナのオヌフリウス、いとも勤勉な人の『ローマ教皇について』の書が出てから、まだ十年にならない。それは都のすべての聖堂、文書庫、図書館を調べ尽くして、きわめて精確に編まれている。彼はこの人を、全くのルシタニア人、しかもイガエディタの人としている。」
SANCTUS, inquit, DAMASUS, ANTONII FILIUS, EGITANENSIS, LUSITANUS HISPANUS. Sed ego EBORENSIS Ecclesiae vetustum Codicem sum secutus, cum ejus vitam BREVIARIO inserui.
PL 13, 420C「彼は言う、『聖ダマスス、アントニウスの子、エギタニア〔前節では IGAEDITANUM と綴られ、ここでは EGITANENSIS と綴られているが、刷られたまま写す〕の人、ルシタニアのスペイン人』と。だが私は、彼の伝記を聖務日課書に挿入したとき、エヴォラ教会の古い写本に従った。」
Petrus Antonius Beuter, patria Valentinus, edidit Chronicon Hispaniae, Valentino idiomate lucubratum, quod hactenus non vidi; anno vero 1604 iterum recudit suum Chronicon, et Valentino in Castellanum sermonem translatum, cum titulo hoc: Primera parte de la Cronica General de toda Espana y especialmente del reyno de Valencia, etc. Impressa en Valencia 1604.
PL 13, 420Cペレ・アントニ・ベウテルはバレンシアの人で、バレンシア語で書かれた『スペイン年代記』を刊行したが、私はこれまで見ていない。1604年に、自らの年代記をバレンシア語からカスティーリャ語に訳したものとして改めて刷り、題は次のとおりである。「全スペイン、とりわけバレンシア王国の総合年代記、第一部、云々。1604年バレンシアにて刊行」〔スペイン語〕。
Ibi, cap. 25, lib. I, pag. 146, legitur: Despues fue Juliano Apostata treynta y seys emperador, año trezientos sesenta y cinco, y movio persecucion a la Yglesia: mas muriendo el, presto cesso. Era PAPA DAMASO, NATURAL DE TARRAGONA.
PL 13, 420Dそこの第1巻第25章、146頁に、次のように読まれる。「そののち、背教者ユリアヌスが第三十六代の皇帝となった、365年のことで、教会に迫害を起こした。だが彼が死ぬと、迫害はすぐにやんだ。教皇ダマススは、タラゴナの出身であった。」〔スペイン語〕
Siguieron Valentiniano, y Valente, despues Graciano y Valente. Y siguio el gran Theodosio nascido y criado en España. Henricus Florez Hispanus, Augustinianae familiae Alumnus et magister, tomo IV operis, cui titulus Espana Sagrada, tract. 6, cap. ult., fol.
PL 13, 420D「ウァレンティニアヌスとウァレンスが続き、そののちグラティアヌスとウァレンスが続いた。そして、スペインに生まれ育った大テオドシウスが続いた。」〔スペイン語〕 スペイン人エンリケ・フロレス、アウグスティヌス会の一員にして師は、『聖なるスペイン』と題する著作の第4巻、第6論考、最終章、葉
308, edit. Matritensis, anno 1751, agens de Sanctis Toletanis, haec habet: XII. S. DAMASO, a quien algunos hacen natural de Madrid; y por tanto de la diecesi de Toledo: pero le reservamos para otro sitio que juzgamos muy proprio, por no pender de ninguna opinion particular: y entonces se vera, si fue ESPAÑOL.
PL 13, 421A308、マドリード版1751年で、トレドの聖人たちを論じて、こう述べている。「XII. 聖ダマスス。ある人々は彼をマドリードの出身とし、したがってトレド教区のものとする。だが我々は彼を、より適切と判断する別の箇所に取っておく、いかなる特定の意見にも依存しないためである。そのとき、彼がスペイン人であったかどうかが見えてくるだろう。」〔スペイン語〕
Ex Vita B. Gonsalvi Amaranthi Ordinis Praedicatorum scripta a Fr. Didaco de Rosario, de mandato Fr. Bartholomaei de Martyribus archiepiscopi Bracharensis, apud Bollandistas, ad diem 10 Januarii, n. 3, pag. 641, edit.
PL 13, 421A説教者修道会のアマランテの福者ゴンサルウスの伝から。ブラガ大司教バルトロマエウス・デ・マルティリブス修道士の命により、ディダクス・デ・ロサリオ修道士が著したもので、ボランディストの〔書〕において、1月10日の項、第3節、641頁、版
Venet.: In hujus ergo metropolitanae sedis (Bracharensis) districto . . . . . in quo olim divus etiam Damasus ex VIMARANENSI oppido ortus, etc.
PL 13, 421Aヴェネツィア〔版〕:「それゆえ、この首都大司教座(ブラガ)の管区において、……、かつては聖なるダマススもまたギマランイスの町から生まれた、云々。」