Testimonium I
第I項PL 12, 1101C. Charissimi, nos hodie memores promissionum Christi, honorem debitum patri nostro Philastrio tamquam vere viventi deferimus.
PL 12, 1101C愛する者たちよ、我々は今日、キリストの約束を覚え、我々の父フィラストリウスに、まことに生きている者として、しかるべき栄誉を捧げる。
Est enim Patriarcharum filius, et socius in Fide, et aemulator conversationis: quorum sinceritati simillimus, et qualem Christum vivere Deo pronuntiat, incredulitatem Sadducaeorum valida perscriptione (al. proscriptione) refellens (Matth. XXII) , dum dicit illum, qui nuncupatur Deus Abrahae, et Isaac, et Jacob, non esse Deum mortuorum, sed vivorum.
PL 12, 1101C彼は族長たちの子であり、信仰における仲間であり、その生き方に倣う者だからである。その誠実さに最もよく似ており、キリストが神にとって生きていると宣言するとおりの者である〔「qualem Christum vivere Deo pronuntiat」の係りは定かでない。qualem を族長たちに掛け、キリストを pronuntiat の主語と取った〕。キリストは、サドカイ派の不信を力強い書き付け(別本では「公の断罪」)によって論駁して(マタイ22)、アブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神と称される神は、死者の神ではなく生者の神である、と言うのである。
Omnes enim, inquit, illi vivunt (Matth. XXII, 32) . Et certe Scriptura divina mortuos asserit eos fuisse in Christo, juxta conditionem carnis, quamvis in senecta bona praedixerat esse sepultos, sicut exstantia demonstrant sepulcra. (Sermonem integrum adeas, si lubet, inter Opera Gaudentii.)
PL 12, 1101C「彼らはみな生きているのだから」と彼は言う(マタイ22:32)〔引照の番号はミーニュの刷るまま。この句は一般にはルカ20:38 にある〕。確かに、神の聖典は、彼らが肉の定めに従ってキリストにあって死んでいたと断言する。もっとも、聖典は、彼らが幸いな老年のうちに葬られると前もって述べていたのであり、現存する墓がそれを示している。(望むなら、説教の全体をガウデンティウスの著作の中に見よ。)
Testimonium II
第II項PL 12, 1102CQuonam ergo haec spectat tractatio? nempe ut vestra dilectio evidenter intelligat, quanta vis meam compulerit parvitatem arduis obsecundare praeceptis, atque aperire os meum sub tantorum praesentia Sacerdotum, et maxime post illam venerandae memoriae patris mei PHILASTRII eruditissimam vocem, quae per gratiam Spiritus sancti large affluens, hanc Ecclesiam in Fide Trinitatis adorandae fundavit, in vera spe, et charitate perfecta constituit, ad virtutes erexit, in pace reliquit.
PL 12, 1102Cでは、この論述は何を目指しているのか。ほかでもない、愛する諸君が、いかに大きな力が、取るに足りない私を、困難な命令に従わせ、これほど多くの司教たちの前で口を開かせたのかを、はっきり悟るためである。とりわけ、尊ぶべき記憶の我が父フィラストリウスの、あのいとも学識ある声のあとでである。その声は、聖なる霊の恩寵によって豊かにあふれ、この教会を、礼拝されるべき三位一体の信仰の上に据え、真の希望と完全な愛のうちに立たせ、徳へと高め、平和のうちに残した。
Testimonium III
第III項PL 12, 1103ANec mirum si hodie taliter in timore Domini converseris, qui nec dum percepta Baptismi gratia ita pro Fidei coelestis veritate pugnasti, ut imbutum te admirabilibus doctrinis Apostolici per omnia viri patris nostri PHILASTRII, tantae constantiae testimonium approbarit.
PL 12, 1103A今日あなたがこのように主への畏れのうちに生きているのは、驚くに当たらない。あなたは、まだ洗礼の恩寵を受けていないうちから、天上の信仰の真理のためにこれほど戦ったのであり、その不屈の証しは、あなたが、あらゆる点で使徒的な人である我々の父フィラストリウスの驚嘆すべき教えに浸されていたことを裏づけたのである。
Testimonium IV
第IV項PL 12, 1103APHILASTRIUS quidam Brixiensis episcopus, quem cum S. Ambrosio Mediolani etiam ipse vidi, scripsit hinc librum, nec illas haereses praetermittens quae in populo Judaeo fuerunt ante adventum Domini, easque XXVIII commemoravit, et post Domini adventum CXXVIII.
PL 12, 1103Aブレシアの司教フィラストリウスなる者は、私自身もミラノで聖アンブロシウスと共にいるところを見たが、これについて書物を書き、主の到来の前にユダヤの民の中にあった異端をも見過ごさず、それらを28挙げ、主の到来の後のものを128挙げた。
Scripsit hinc etiam Graece episcopus Cyprius Epiphanius in doctrina catholicae fidei laudabiliter diffamatus; sed ipse utriusque temporis haereses colligens, LXXX. complexus est.
PL 12, 1103Bこれについては、ギリシア語でも、キュプロスの司教エピファニオスが書いた。公同の信仰の教えにおいて称賛に値する名声を得た人である。ただし彼自身は、両方の時代の異端を集めて、80にまとめた。
Cum ergo ambo id vellent facere quod a me petis, quantum tamen inter se differant de numero interim sectarum, vides: quod utique non evenisset, nisi aliud uni eorum videretur esse haeresis, et aliud alteri.
PL 12, 1103Bこのように二人とも、あなたが私に求めていることを行おうとしたのに、諸派の数についてさしあたり彼らが互いにどれほど異なるかを、あなたは見ている。これは、一方には異端と見えるものが、他方には別のものと見えるのでなければ、決して起こらなかったであろう。
Neque enim putandum est aliquas ignorasse Epiphanium quas noverat Philastrius: cum Epiphanium longe Philastrio doctiorem invenerimus, ita ut Philastrium potius dicere deberemus latuisse plurimas, si tamen plures esset ille complexus, et iste pauciores.
PL 12, 1103Bエピファニオスが、フィラストリウスの知っていた異端のいくつかを知らなかったと考えるべきではない。エピファニオスはフィラストリウスよりはるかに学識があると、我々は見いだしているからである。むしろ、フィラストリウスにこそ多くが知られていなかったと言うべきであろう。ただし、もしエピファニオスがより多くを、フィラストリウスがより少なくをまとめていたのなら、の話である〔実際にはフィラストリウスが合わせて156(到来前28、到来後128)、エピファニオスが80を数えているので、これは事実に反する仮定として言われている。数の違いは知識の差ではなく、何を異端とみなすかの違いによる、という次節への運びである〕。
Sed procul dubio in ea quaestione, ubi disceptatur quid sit haeresis, non idem videbatur ambobus, et revera hoc omnino definire difficile est.
PL 12, 1103Cしかし、異端とは何かが争われる、その問題において、二人には同じものが見えていなかったことは疑いない。実際、これを完全に定義することは難しい。
Testimonium V
第V項PL 12, 1103CPHILASTER Brixianus episcopus in prolixissimo libro quem de Haeresibus condidit, et CXXVIII haereses arbitratus est computandas, Sabellianos continuo post Noetianos ponens, etc. Nominatim iterum citat cap. 45, 53, 57, 67, 71, 80, atque ex Philastrio repetisse se quaecumque a cap. 58 ad 80 habet, innuit.
PL 12, 1103Cブレシアの司教フィラストリウスは、『異端について』と題して著した極めて長い書物の中で、128の異端を数えるべきだと判断し、サベリウス派をノエトス派のすぐ後に置いている、云々。〔アウグスティヌスは〕さらに、第45、53、57、67、71、80章で彼の名を挙げて引き、第58章から第80章に収めたものはすべてフィラストリウスから取り直したと、ほのめかしている。
Et alias quidem (inquit cap. 80) ipse commemorat, sed mihi appellandae haereses non videntur. Quascumque autem sine nominibus posui, nec ipse earum nomina memoravit. Vicissim cap. 70 posuit nomen Priscillianorum, quod in Philastrii libro non legitur.
PL 12, 1103C「彼自身はほかのものも挙げているが(第80章に言う)、私には、異端と呼ぶべきものとは思われない。また、私が名を付けずに置いたものは、彼もその名を挙げていない」。逆に第70章では、フィラストリウスの書には読まれない、プリスキッリアヌス派という名を置いた。
Testimonium VI
第VI項PL 12, 1103DPHILASTER scribit Macedonium Spiritum sanctum deitatem Patris et Filii dicere, quo dicto videtur proprietatem suam sancto Spiritui denegare. Haec nusquam apud Philastrium leguntur, sed ex Augustini cap. 52 petita sunt ut Cotelerius tom. I Monument., p. 773, recte annotavit.
PL 12, 1103Dフィラストリウスは、マケドニオスが、聖なる霊を父と子の神格だと言っていると書く。この言葉によって、彼は聖なる霊にその固有性を認めないように見える。これはフィラストリウスのどこにも読まれず、コテレリウスが『記念碑集』第1巻773頁で正しく注記したとおり、アウグスティヌスの第52章から取られたものである。
Testimonium VII
第VII項PL 12, 1104AVerum quia PHILASTER in suis et ipse libris, quibus diversorum retexit historias, etiam haereses quae ortae fuerint caeteris quibusque temporibus, ex ejus nunc libris discerpendo, solas haereses in medium exhibemus.
PL 12, 1104Aしかしフィラストリウス自身もまた、さまざまな者たちの来歴を語り直した自らの書物の中で、他のあらゆる時代に生じた異端をも〔扱っている〕ので、我々は今、その書物から抜き出して、異端だけを公に示す〔本文が崩れているらしく、etiam haereses の後に動詞が欠けている。「扱っている」を補い、quia の文を exhibemus に係る理由と解した〕。
Citat deinde nominatim cap. 72, septuagesimam et secundam haeresim Rhethorianorum a Rhetorio inchoatam, Philastro scribente invenimus. Sed et hoc, et alia a cap. 58 ad 80, non ex ipso Philastrio, quem numquam videtur inspexisse, sed ex Augustino transcripsit.
PL 12, 1104A次いで彼は名を挙げて第72章を引く。「第七十二の異端、すなわちレトリオスに始まるレトリオス派〔底本は Rhethorianorum と Rhetorio とで綴りが揺れる〕を、我々はフィラストリウスの書くところに見いだす」〔ミーニュは「septuagesimam … invenimus」をローマン体で、その前後をイタリック体で刷り、引かれた文句と編者の地の文とを区別している〕。しかしこれも、また第58章から第80章までの他の項も、彼はフィラストリウス自身から――彼はその書をついに見たことがないらしい――ではなく、アウグスティヌスから写したのである。
Testimonium VIII
第VIII項PL 12, 1104BSed Gallorum et Venetensium fratrum relatione comperimus, nonnullos non haeresis studio, neque enim hoc tantum malum cadere in Dei antistites potest, sed inscitia, vel ex simplicitate quadam scaevis interpretationibus aestuantes, non satis dispicere quae magis Patrum nostrorum sit tenenda sententia, cum diversa consilia eorum oribus ingeruntur. Denique Auxentium Mediolanensem hac praecipue causa damnatum esse perscribunt.
PL 12, 1104Bしかしガリアとウェネティア〔Venetensium はウェネティア地方の人々と取った〕の兄弟たちの報告によって、我々は次のことを知った。一部の者は、異端への熱意からではなく――これほどの悪が神の司教たちに降りかかることはありえないのであるから――無知から、あるいは一種の素朴さから、ゆがんだ解釈に心を乱されて、さまざまな意見が彼らの口に吹き込まれるとき、我々の教父たちのどの見解をより守るべきかを十分に見分けられずにいる、と。実に彼らは、ミラノのアウクセンティウスが断罪されたのも主としてこの理由によると書き送っている。
Testimonium IX
第IX項PL 12, 1104CSyagrio, et Eucherio viris clarissimis consulibus, nonis Septembribus, Aquileiae in ecclesia considentibus cum episcopis, Aquileiensium civitatis Valeriano, Ambrosio ( Mediolanensi ), Eusebio ( Bononiensi ), Limenio ( Vercellensi ), Anemio ( Sirmiensi Illyrici ), Sabino ( Placentino ), Abundantio ( Tridentino ), Artemio, Constantio ( episcopo Sciscianensi, legato Gallorum ), Justo ( legato Gallorum ), PHILASTRO ( episcopo Brixiano ), Constantio ( Arausico episcopo ), Theodoro ( Octodorensi ), Almachio, Domnino ( Gratianopolitano ), Amantio ( Niciensi ), Maximo ( Emonensi ), Felice, Basiliano ( Laudensi ), Numidio, Januario, Proculo ( Massiliensi ), Heliodoro ( Altinensi ), Jovino, Felice ( Jadrensi ), Eventio ( Ticinensi ), Exuperantio ( Dertonensi ), Diogene ( Genuensi ), Maximo, Macedonio, Cassiano, Marcello, et Eustathio, Ambrosius Episcopus dixit, etc. Philaster Episcopus Brixianus dixit: Blasphemias et iniquitatem Palladii, qui Arianam doctrinam sequitur et defendit, una cum omnibus ego condemnavi.
PL 12, 1104Cシュアグリウスとエウケリウスという、いとも高名な人物が執政官であった年の九月五日、アクイレイアの教会に司教たちとともに着座したのは、アクイレイア市のウァレリアヌス、(ミラノの)アンブロシウス、(ボノニアの)エウセビウス、(ヴェルチェッリの)リメニウス、(イリュリクムのシルミウムの)アネミウス、(プラケンティアの)サビヌス、(トリデントゥムの)アブンダンティウス、アルテミウス、(シスキアの司教でガリアの使節)コンスタンティウス〔底本は Sciscianensi。シスキアの意と取った〕、(ガリアの使節)ユストゥス、(ブレシアの司教)フィラストリウス、(アラウシオの司教)コンスタンティウス、(オクトドゥルムの)テオドルス、アルマキウス、(グラティアノポリスの)ドムニヌス、(ニカエアの)アマンティウス、(エモナの)マクシムス、フェリクス、(ラウスの)バシリアヌス、ヌミディウス、ヤヌアリウス、(マッシリアの)プロクルス、(アルティヌムの)ヘリオドルス、ユウィヌス、(ヤドラの)フェリクス、(ティキヌムの)エウェンティウス、(デルトナの)エクスペランティウス、(ゲヌアの)ディオゲネス、マクシムス、マケドニウス、カッシアヌス、マルケッルス、そしてエウスタティウスである。司教アンブロシウスが言った、云々。ブレシアの司教フィラストリウスが言った。「アレイオス派の教えに従い、それを擁護するパッラディウスの瀆神と不正を、私は皆とともに断罪した。」
Testimonium X
第X項PL 12, 1105ASed ne dilectionem vestram in mea disputatione immorer, quid de hac haeresi PHILASTER in libro quem de Haeresibus scripsit, dixerit, recognoscat.
PL 12, 1105Aしかし、諸君の愛を、私の論述の中に引き止めて煩わせることのないよう、この異端についてフィラストリウスが、彼の著した『異端について』の書で何と言ったかを、確かめるがよい。
Cujus haec verba sunt: Sunt haeretici qui dicunt Dominum in infernum descendisse, et omnibus post mortem etiam ibidem se nuntiasse, ut confitentes ibidem salvarentur; cum hoc sit contrarium dicenti prophetae David: In inferno autem quis confitebitur tibi?
PL 12, 1105Aその言葉はこうである。「主が陰府に降り、死後のすべての者にそこでもまた自らを告げ知らせ、そこで告白する者たちが救われるようにしたと言う異端者たちがいる。しかしこれは、預言者ダビデが言う『陰府にあっては、誰が汝に告白するだろうか』と相反する。」
Et Apostolus: Quotquot sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Cujus verbis beatus quoque Augustinus in eo libro concordat, quem de Haeresibus scripsit.
PL 12, 1105A「また使徒も言う。『律法なしに罪を犯した者は、みな律法なしに滅びる』。」この言葉に、聖なるアウグスティヌスもまた、自ら著した『異端について』の書の中で一致している。
Testimonium XI
第XI項PL 12, 1105BQuamvis certum sit, divinorum praesentia exempla miraculorum, superna radiasse providentia in nostri venerabilis papae translatione, eorum tamen scriptionis necessitate, nostra plebs eget.
PL 12, 1105B我々の尊ぶべき父の移葬に際して、神的な奇跡の実例が、高みからの摂理によって現前に輝いたことは確かであるとはいえ、それらを書き記す必要が、我々の民にはある。
Haec etenim passim, affatimque evadens, aegri vulgi turba undique conveniens, et percepta sanitate rediens, mille praedicat vocibus.
PL 12, 1105Bというのも、この〔民〕は至るところに豊かに出て行き、病める民衆の群れは四方から集まって来ては癒しを得て帰り、千の声で〔奇跡を〕宣べ伝えているからである〔haec と aegri vulgi turba の関係が定かでなく、本文が崩れているらしい。haec を前節の plebs と取った〕。
Haec vicinorum villae locorum, quarum infirmi varios secretosque habentes languores, inter tantam multitudinem venerabile corpus adeuntes, procurante Dei misericordia, meritis quoque ejusdem sancti promerentibus, eorumque fide suffragante, de suis invaletudinibus convalescentes redierunt; fama nobis renuntiante, eis supernum narrant miraculum, qui eorum pridie noverant infirmitates, et tot testes miraculorum Dei exsistunt, qui prius noverant aegros, nisi aegrotantium titubans fides officiat.
PL 12, 1105B隣接する村々や土地の、さまざまな、人目に立たない病に苦しむ者たちは、この大群衆の中で尊ぶべき遺体に近づき、神の慈しみが取り計らい、同じ聖徒の功績が値し、彼ら自身の信仰が助けとなって、病から癒されて帰って行った。風評が我々に伝えるところでは、彼らは、前日までその病を知っていた人々に天上の奇跡を語っており、かつて病人を知っていた者たちが、神の奇跡の証人となって、これほど多く現れているのである。病む者たちの揺らぐ信仰がそれを妨げないかぎりは。〔本文が崩れているらしく、文の係りが定かでない。大意で解した〕
Sed quia suorum testium, et nostrum generaliter debitus imminet obitus; pro futurorum hominum ignorantia, quorum fidei affectionem erga nostri patris obsequia studiosam futuram esse speramus, atque audire ardentissimam, non solum lineae fama, generationisque narrante, sed etiam scriptura a nobis, quibus Deus hoc videre concessit, promulgata testante, saltem pauca de pluribus miraculis, quae Christus misericorditer gessit, confluentibus catervis ad feretrum beati Philastrii confessoris, amatoris, et praedicatoris sui, veraciter et compendiose scribere optimum credimus. ( Sermonem integrum videsis in editione Ramperti ).
PL 12, 1105Cしかし、その証人たちにも、また我々にも、等しく避けがたい死が迫っているので、また将来の人々が知らずにいることのために――我々は、彼らの信仰が我々の父への奉仕に熱心であろうこと、またそれを最も熱烈に聞こうとするであろうことを望んでいる――系譜と世代が語り伝える風評だけでなく、神がこれを見ることを許した我々が公にする文書もまた証しするように、キリストが慈しみをもって行った多くの奇跡のうち、少なくとも少数を、群衆がキリストの告白者であり、愛する者であり、宣べ伝える者であった至福のフィラストリウスの棺のもとに群がり集まったときのこととして、真実に、かつ簡潔に書き記すのが最善であると、我々は信じる。(完全な説教はランペルトゥスの版で見よ)。
Testimonium XII
第XII項PL 12, 1105CBrixiae, Natalis S. PHILASTRII, ejusdem civitatis episcopi, qui adversus haereticos, praesertim Arianos, a quibus multa passus est, plurimum verbis, scriptisque pugnavit; demum clarus miraculis confessor in pace quievit.
PL 12, 1105Cブレシア。同市の司教、聖フィラストリウスの記念日。彼は異端者、とりわけ彼らから多くの苦難を受けたアレイオス派に対して、言葉と著作で大いに戦った。ついには奇跡によって名高い告白者として、平安のうちに眠った。
Testimonium XIII
第XIII項PL 12, 1106AExstat sermo S. Gaudentii episcopi ejus successoris, quo describitur vita ipsius. De Translatione autem est sermo Ramperti, ejusdem Ecclesiae episcopi. Habet ea omnia Lipomannus tom. II et Surius tom. IV.
PL 12, 1106A彼の後継者である司教、聖ガウデンティウスの説教が現存し、その中で彼の生涯が描かれている。移葬については、同じ教会の司教ランペルトゥスの説教がある。それらすべてをリッポマヌスは第2巻に、スリウスは第4巻に収めている。
Vixit PHILASTRIUS sub Theodosio Seniore; interfuitque una cum S. Ambrosio, caeterisque sanctis episcopis concilio Aquileiensi adversus Arianos, ut apparet ex Actis ejusdem concilii.
PL 12, 1106Aフィラストリウスは大テオドシウスの時代に生き、聖アンブロシウスや他の聖なる司教たちとともに、アレイオス派に対するアクイレイア会議に出席した。同会議の議事録から明らかである。
Meminit ejusdem S. Augustinus libro de Haeresibus ad Quodvultdeum, seque eum novisse testatur: obiit autem diem cum adhuc superstes esset sanctus Ambrosius, ut apparet ex sermone S. Gaudentii ejus successoris, habito in Ordinatione sua.
PL 12, 1106A聖アウグスティヌスがクォドウルトデウスに宛てた『異端について』の書で、彼に言及しており、自分は彼を知っていたと証言している。彼が世を去ったのは、聖アンブロシウスがまだ存命のときであり、後継者聖ガウデンティウスが自らの叙階の際に行った説教から明らかである。
Unde constat vel mendosum esse codicem, vel ab aliquo superadditum, quod habetur apud Philastrium de Haeres. cap. 111, a Christo Domino usque ad illud tempus cum ea scriberet, intercurrisse annos quadringintos triginta; cum liquido appareat S. Ambrosium, qui ei supervixit, longe ante ea tempora ex humanis desiisse, Caesario et Attico coss. anno Domini trecentesimo nonagesimo septimo. Confer eumdem Baronium ad A. C. 386.
PL 12, 1106Aこのことから、フィラストリウス『異端について』第111章に見られる、キリストなる主から彼がそれを書いた時までに四百三十年が経ったという記述〔底本は quadringintos と綴る。quadringentos と読む〕は、写本が誤っているか、誰かが付け加えたものであると知られる。彼より長生きした聖アンブロシウスが、それらの時代よりはるか以前、カエサリウスとアッティクスが執政官であった年、主の年三百九十七年に、人の世を去ったことは明白だからである。同じバロニウスを、紀元386年の項について参照せよ。
Testimonium XIV
第XIV項PL 12, 1106BPHILASTRIUS Brixiensis episcopus: hic longe ante beatissimum Augustimum edidit librum de Haeresibus, singulas quasque demonstrans, sive quae in populo Judaeorum ante incarnationem Christi fuerunt, quas viginti octo enumerat; sive quae post Domini Salvatoris adventum adversus Catholicam Fidem exortae sunt, quas idem centum viginti octo esse describit: sicut et de eo idem vir magnae gloriae Augustinus meminit.
PL 12, 1106Bブレシアの司教フィラストリウス。彼は聖なるアウグスティヌス〔底本は Augustimum。Augustinum と読む〕よりはるか以前に『異端について』の書を公にし、個々の異端を示した。キリストの受肉以前にユダヤ人の民の中にあったものとして二十八を数え、また救い主なる主の到来のあとに公同の信仰に敵対して起こったものとして、同じく百二十八を挙げている。これについては、大いなる栄光の人アウグスティヌスも彼に言及している通りである。
Testimonium XV
第XV項PL 12, 1106CPHILASTRIUS episcopus Brixiensis, vir in divinis Scripturis doctissimus, et saecularium litterarum non ignarus, beato Ambrosio Mediolanensi et notus et familiaris, cujus meminit S. Augustinus in quadam epistola ad Quodvultdeum; scripsit pro utilitate communi quaedam praeclara Opuscula, e quibus nullum ad manus nostras memini pervenisse. Fertur ejus, B. Augustino ubi supra testante, insigne Opus quod scripsit:
PL 12, 1106Cブレシアの司教フィラストリウス。神の聖典に極めて通じ、世俗の文書にも疎くなく、ミラノの聖なるアンブロシウスに知られ、親しかった人物である。聖アウグスティヌスが、クォドウルトデウスに宛てたある書簡で彼に言及している。彼は共通の益のためにいくつかの優れた小著を著したが、そのうち一つとして我々の手に渡ったものを記憶しない。先に挙げた聖アウグスティヌスの証言によれば、彼の著したとされる傑出した書がある。
Testimonium XVI
第XVI項PL 12, 1106Cほかのものは見ていない。彼はいとも敬虔なキリスト教徒であった皇帝テオドシウスの時代、主の年380年に盛名があった。
Testimonium XVII
第XVII項PL 12, 1106DHuic autem ( nempe Faustino ) PHILASTRIUS statim suffectus, Ariana haeresi orta, ubi concilium trecenti et decem octo episcoporum ad ipsam examinandam, Constantinus qui jam illi consenserat vocasset; inter eos acutissime disputavit: disputationemque ipsam deinde scriptis mandans, non parvam rei gloriam cunctis est adeptus Brixianis.
PL 12, 1106Dこの者(すなわちファウスティヌス)のすぐ後を、フィラストリウスが継いだ。アレイオス派の異端が起こり、すでにそれに同調していたコンスタンティヌスが、その吟味のために三百十八人の司教の会議を召集したとき、彼はそのうちで最も鋭く論じた。そしてその論争そのものを書き記して、ブレシアのすべての人々のために、この事業の少なからぬ栄誉を得た。
De quo divus Augustinus in epistola ad Quodvultdeum diaconum, haec verba scribit: Filastrius Brixiensis episcopus quem cum beato Ambrosio Mediolani etiam ipse vidi, scripsit hinc librum, haereses illas non praetermittens, quae in populo Judaeorum fuerunt ante Domini adventum, easque viginti et octo commemoravit.
PL 12, 1107A彼について、聖なるアウグスティヌスは、助祭クォドウルトデウスに宛てた書簡で、次の言葉を書いている。「ブレシアの司教フィラストリウス〔底本は Filastrius と綴る〕は――私自身も、聖なるアンブロシウスとともにミラノで彼を見た――この件について一書を著し、ユダヤ人の民の中に主の到来以前にあった異端をも省かず、それらを二十八と記した。」
Testimonium XVIII
第XVIII項PL 12, 1107APHILASTRIUS Brixiensis, haeresi 97, dicit animam esse creatam ante corpus, idque ex Psalmis probat: porro more Origenico exponit interiorem, et exteriorem hominem, et carnem organum animae rationalis vocat.
PL 12, 1107Aブレシアのフィラストリウスは、第97異端において、魂は肉体より前に創造されたと言い、これを詩篇から証明する。さらにオリゲネスの流儀で、内なる人と外なる人を説き、肉を理性的な魂の道具と呼ぶ。
Non itaque mirandum cur nullam fecerit mentionem haeresis Origenistarum, cum tamen alios vel levissimos errores haeresibus accenseat.
PL 12, 1107Aしたがって、彼がオリゲネス派の異端に一切言及しなかったのは、不思議ではない。もっとも、他のごく些細な誤りまで異端に数え入れてはいるのだが。
Testimonium XIX
第XIX項PL 12, 1107BPHILASTRII citationes parum moramur, cum excepto loco illo Matth. XXII, 29: Nescitis Scripturas, et virtutem earum ignoratis; et altero Luc.
PL 12, 1107Bフィラストリウスの引用には、我々はあまり立ち止まらない。「汝らは聖典を知らず、その力をも知らない」(マタイ22:29)の箇所と、もう一つのルカ〔の箇所〕〔文は次の節に続く〕
XII, 49, quam volo ut accendatur (quo modo etiam citant Maximus Taurinensis, Remigius, Rufinus, Hieronymus), caeteri a nostris codicibus diversi ad sensum citati videantur, vel ex memoria.
PL 12, 1107B12:49 の「私はそれが燃え上がることをいかに望むことか」の箇所(トリノのマクシムス、レミギウス、ルフィヌス、ヒエロニュムスもこのように引く)を除けば、他は我々の写本とは異なり、意味に従って、あるいは記憶から引かれたように見えるからである。
Testimonium XX
第XX項PL 12, 1107BIn plerisque PHILASTRIUS ille, ut semel admoneam, satis temere de haeresibus quas vocat illis priscorum Syrorum. Nec omnino potis est fidem suam liberare in iis quae saepius, velut somnia sibi fingens, de eorum ritibus et numinibus audacter nimis obtrudit.
PL 12, 1107Bフィラストリウスは、一度だけ注意しておくが、たいていの点で、古のシリア人のものと彼が呼ぶ異端について、かなり軽率である。また彼らの儀礼や神威について、夢を自ら作り上げるかのように、あまりにも大胆に押しつけることが多く、自らの信頼性をまったく守りきることができない〔illis priscorum Syrorum の係りが定かでない。「古のシリア人のものと彼が呼ぶ異端」と取った〕。
Testimonium XXI
第XXI項PL 12, 1107CDe haereticis Catalogi PHILASTRII episcopi Brixiensis, nimis levi brachio ( Serarius ) defungitur. Nam eos accuratius discutere intererat ejus, qui de haereticis disputationem instituit. Nos de illis infra amplius dicemus.
PL 12, 1107Cブレシアの司教フィラストリウスの目録にある異端者たちを、(セラリウスは)あまりに軽い手つきで片づけている〔主語は丸括弧の中のセラリウスと取った〕。異端者についての論を企てた者には、彼らをもっと綿密に検討することが肝要であったからである。我々は、彼らについて後でさらに述べる。
Interea mendose Heliognostos dici non negabit, qui mediocriter Graece eruditus est. Ἡλιογνῶσται enim, non Ἡλιόγνωστοι recta ratio postulat, quam ἀναλογίαν vocant. Atqui si κατ' ἀναλογίαν recte dicitur, non tamen κατ' ἔννοιαν.
PL 12, 1107Cところで、ヘリオグノスティ派と呼ぶのが誤りであることは、ギリシア語にいくらかでも学のある者なら否定しないであろう。正しい理法が要求するのは、ヘーリオグノーストイではなくヘーリオグノースタイ〔ギリシア語〕であり、これを類比(アナロギア)と呼ぶ。しかし、類比に従って正しく言えるとしても、意味に従って正しいわけではない〔ギリシア語の語形の論〕。
Nam Ἡλιολάτραι aut Πλιοσεβεῖς dicendi erant. Ii sunt, qui ad solem orientem adorabant, ut est apud Ezechielem VIII, adversus institutum divinum legis Mosaicae. Ab istis profecti qui Σαμψαῖοι dicebantur, ἡλιάζοντες, ἡλιασταὶ, ἡλιακοί.
PL 12, 1107Cというのも、彼らはヘーリオラトライ〔太陽崇拝者〕あるいはヘーリオセベイス〔底本のギリシア語の綴りは誤植らしく、ヘーリオセベイス(太陽を敬う者)と読む〕と呼ばれるべきだったからである。彼らは、エゼキエル第8章にあるように、モーセの律法の神的な定めに背いて、昇る太陽を拝んだ者たちである。彼らから出たのが、サンプサイオイ、シムシャイ〔ミーニュはここにヘブライ語の一語(シムシャイ)を刷るが、翻刻はこれを落としている〕と呼ばれた者たち、すなわちヘーリアゾンテス、ヘーリアスタイ、ヘーリアコイ〔いずれも太陽に関わる者の意〕である。
Epiphanius haeresi 33: Σαμψαῖοι γὰρ ἑρμηνεύονται ἡλιακοί· quamvis de sole oriente adorato tacuit. Sed illi erant Esseni, aut ab Essenis, ut alibi aperietur. Kaiani quare usus obtinuit ut dicerentur potius, quam Kainiani, quaerant eruditi.
PL 12, 1107Cエピファニオスは第33異端で言う、「サンプサイオイは、『太陽の者』と解される」〔ギリシア語〕。ただし彼は、昇る太陽が拝まれたことについては黙している。しかし彼らはエッセネ派であったか、エッセネ派から出た者たちであって、これは別の箇所で明らかにされよう。カイアニ派〔Kaiani〕が、なぜカイニアニ派〔Kainiani〕ではなくむしろそう呼ばれるのが習慣となったのかは、学者たちが探究するがよい。
Namque hic analogiae vis facta est. Musoritae est barbara compositio, neque inde me ulla Grammatica extricare potest.
PL 12, 1107Dというのも、ここでは類比の力が曲げられたからである。ムソリタ派〔Musoritae〕は野蛮な合成語であり、文法はそこから私を救い出すことができない。
Troglodytae, qui et capite 22 Subterranei dicuntur, et sine ulla causa a Philastrio iterantur, quam vere ex VIII, 11, 12 Ezechielis deducantur, verba Philastrii cum verbis prophetae collata fidem fecerint.
PL 12, 1107Dトログロデュタイ派〔穴居人〕は、第22章では「地下の者たち」〔Subterranei〕とも呼ばれ、何の理由もなくフィラストリウスによって繰り返されているが、彼らがエゼキエル第8章11–12節からどれほど正しく導き出されているかは、フィラストリウスの言葉を預言者の言葉と突き合わせれば確かになるであろう。
Ubi, inquit, Seniores cum thuribulis, idola colunt speluncis habitantes abditis Verba Prophetae: Et septuaginta viri de Senioribus domus Israel, et Jezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas: et unusquisque habebat thuribulum in manu sua, et vapor nebulae de thure consurgebat.
PL 12, 1107D彼は言う、「そこでは、長老たちが香炉を手に、隠れた洞窟に住んで偶像を拝む」。預言者の言葉はこうである。「イスラエルの家の長老のうち七十人の男と、シャファンの子ヤアザンヤが、絵の前に立つ彼らの真ん中に立っていた。そして一人一人が手に香炉を持ち、香から雲の蒸気が立ち上っていた。」
Et dixit ad me: Certe vides, fili hominis, quae Seniores domus Israel faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubilis sui. In Graeco: ἐν σκότει, ἐν τῷ κοιτῶνι τῷ κρυπτῷ αὐτῷν.
PL 12, 1108A「そして彼は私に言った。『人の子よ、イスラエルの家の長老たちが暗闇の中で、一人一人が自分の寝室の隠れたところで行っていることを、確かにあなたは見ている』。」ギリシア語では「暗闇の中で、彼らの隠れた寝室で」〔ギリシア語。底本の語尾は誤植らしく、「彼らの」と読む〕。
Neque Τρωγλοδύται, neque Ὑπόγειοι, vel Ἁποχθόνιοι dici possunt, ubi nullae speluncae sunt, sed penetralia domus, et abdita cubilium, Muscicolas, id est, Μυιολάτρας, a musca Accaronis, inquit, ad quam misit Ochozias rex. In II Reg.
PL 12, 1108A洞窟がなく、家の奥まった部屋と寝室の隠れたところがあるだけの場所では、彼らをトローグロデュタイとも、ヒュポゲイオイ〔地下の者〕とも、アポクトニオイ〔底本のギリシア語の綴りは崩れている。地下の者の意と読む〕とも呼ぶことはできない。蝿崇拝派、すなわちミュイオラトライ〔蝿の崇拝者〕は、アッカロンの蝿から〔名を得た〕、と彼は言う。それは王オコジアが人を遣わした先である。列王記四〔底本は II Reg.。ヘブライ語聖書の数え方による列王記下で、ウルガタの列王記四にあたる。引照は次の節に続く〕
I, 2, legitur: Ite, consulite Beelzebub Deum Accaron. Hic nulla est musca Accaronis, sed Beelzebub Accaronis, a quo Beelzebubitae dici debebant.
PL 12, 1108A1:2〔底本は II Reg. I, 2。ここは列王記四(列王記下)1:2 にあたる〕に読まれる。「行って、アッカロンの神ベルゼブブに伺いを立てよ。」ここにはアッカロンの蝿というものはなく、あるのはアッカロンのベルゼブブであり、彼から、彼らはベルゼブブ派と呼ばれるべきであった。
Sed Beelzebub, id est Deus Muscae, a Scriptura dicitur, per contumeliam, ut alibi ostendimus, non quod Accaronitae eo nomine numen suum dehonestare voluerint (quis enim τὸ σεβιζόμενον ὑβρίζει); sed multi erant Baalim: et apud illas gentes εἰδωλομανεῖς numquam Baal dicebatur sine constructivo.
PL 12, 1108Aしかしベルゼブブ、すなわち蝿の神という呼び名は、我々が別の箇所で示したように、聖書によって侮蔑のために言われたのであって、アッカロンの人々が自分たちの神をその名で貶めようとしたからではない(崇められるものを辱める者がいるだろうか〔ギリシア語〕)。そうではなく、バアルたちは多くいたのであり、偶像に狂う〔ギリシア語〕その諸国民のあいだで、バアルは、付け加える語なしに言われることは決してなかった。
Baal-Samaim, Οὐράνιος, Baal-Reem, Βροντεὺς, quem ridiculo nomine Scriptura Baal-Phegor vocat, quod est Πορδεὺς, non Βροντεὺς.
PL 12, 1108Bバアル・シャマイムはウーラニオス〔天の〕、バアル・レエムはブロンテウス〔雷の〕であり、聖書が嘲笑の名でバアル・ペオルと呼ぶものは、ポルデウス〔屁の〕であって、ブロンテウスではない。
Sic illud Accaronitarum idolum, quod meo judicio dicebatur Baal-Zebahim, Deus victimarum, immolationum, sacrificiorum, joculari vocabulo Scriptura vocavit Deum Muscae, quod in templo Hierosolymitano muscae carnes victimarum non liguriebant, cum tamen Gentium fana a muscis infestarentur propter nidorem victimarum.
PL 12, 1108Bかくて、アッカロンの人々のあの偶像は、私の判断ではバアル・ゼバヒム、すなわち犠牲獣・屠りの捧げ物・生贄の神と呼ばれていたのであり、聖書は戯れの言葉で、それを蝿の神と呼んだ。エルサレムの神殿では蝿が犠牲獣の肉をなめることはなかったが、諸国民の神殿は犠牲獣の焼ける臭いのために蝿に悩まされたからである。
Ideo in Arcadia heroi cuidam Myagro, antequam hostiae caederentur, res divina fiebat, ne muscae ad eas advolarent. Pausanias, Ἑν ταύτῃ τῇ πανηγύρει Μυιάγρῳ προθύουσιν, ἐπευχόμενοί τε κατὰ τῶν ἱερείων τῷ ἥρωι, καὶ ἐπικαλούμενοι τὸν Μυίαγρον.
PL 12, 1108Bこのため、アルカディアでは、ミュイアグロスという英雄に、犠牲獣が屠られる前に祭儀が行われ、蝿が飛んでこないようにした。パウサニアスは言う、「この祭礼で、彼らはミュイアグロスにあらかじめ犠牲を捧げ、犠牲獣に向かって英雄に祈り、ミュイアグロスの名を呼ぶ」〔ギリシア語〕。
Itaque quod Ochozias rex miserit scitatum oraculum Beelzebub idoli Accaronitarum, ideo ullam hinc haeresin Muscicolarum exortam fuisse, neque sequitur, neque verum est.
PL 12, 1108Cしたがって、王オコジアがアッカロンの人々の偶像ベルゼブブの神託に伺いを立てに人を遣わしたからといって、そこから蝿崇拝派という異端が起こったということは、帰結もしないし、真実でもない。
Unus tantum Baal sine constructivo nominabatur κατ' ἐξοχήν, isque erat Baal-Samaim, de quo toties in Scriptura. Reliqui dii dicuntur Baalim absolute in libris sacris, cum singuli apud gentes istas cum constructivo suo conciperentur.
PL 12, 1108Cただ一人のバアルだけが、付け加える語なしに、卓越した意味で〔ギリシア語〕そう呼ばれた。それがバアル・シャマイムであって、聖書にたびたび出てくる。ほかの神々は聖典の中で絶対的にバアルたち〔Baalim〕と呼ばれるが、これらの民のもとでは、それぞれが自分に付く語とともに考えられていた。
Ideo Baalitae non debebant distingui a Muscicolis, siquidem ulla Muscicolarum haeresis fuisset. Sed hos male divulsit Philastrius, ut Troglodytas a Subterraneis. Astaritae, et Remphanitae, puto Ἀστρῖται. Τὸ ἄστρον τοῦ θεοῦ ὑμῶν Ῥεμφάν (Amos V, 26; Actor. VII. 43) .
PL 12, 1108Cそれゆえ、バアル派は、蝿崇拝派から区別されるべきではなかった。もっとも、蝿崇拝派の異端なるものが存在したとすればの話である。しかしフィラストリウスは、トログロデュタイ派を地下派から引き裂いたように、これらを不当に引き裂いた。アスタル派とレンパン派〔底本は Astaritae, Remphanitae〕は、私はアストリタイ〔星の者〕〔ギリシア語〕だと思う。「汝らの神の星レンパン」〔ギリシア語〕(アモス5:26、使徒言行録7:43)。
Ideo sequentes Molochitae apud eumdem Philastrium, ad istos pertinent, ex eodem loco Amos: Ἀνελάβετε τὴν σκηνὴν Μολόχ, a quibus Tophetitae non magis separandi erant, quam Troglodytae a Subterraneis. In loco Topheth siquidem idolo Moloch infantes igne lustrabantur.
PL 12, 1108Dそれゆえ、同じフィラストリウスにおいて続くモレク派は、これらに属する。同じアモスの箇所から、「汝らはモレクの幕屋を担いだ」〔ギリシア語〕とあり、トフェト派は、トログロデュタイ派が地下派から分けられるべきでなかったのと同様に、彼らから分けられるべきではなかった。トフェトという場所で、偶像モレクに対して、幼児が火によって清められたからである。
Puteoritae, inquit, qui fodiebant sibi puteos, qui non possunt capere aquam salutarem. Intelligo esse vocem hybridam, puteoryctas, compositam ex Latino et Graeco. Sed in Graeco est λάκκους ὤρυξαν Λακκορύκται igitur dicendi erant, non Puteoryctae.
PL 12, 1108D彼は言う、「プテオリ派は、救いの水を湛えることのできない井戸を自ら掘った者である」。私はこれが混成語、すなわちラテン語とギリシア語から合成された puteoryctae〔井戸を掘る者〕であると解する。しかしギリシア語では「彼らは水溜めを掘った」〔ギリシア語〕とあるから、プテオリュクタイではなく、ラッコリュクタイ〔水溜めを掘る者〕と呼ばれるべきであった。
Sed si ex illo commate ulla haeresis divinanda fuit, cur non et ex 27 dicam aliam haeresin fuisse, quae lignum patrem, lapidem matrem vocabat? quis enim negaverit eamdem consequentiam esse? Neque quicquam certum est in Bahalitis, aut Balaamitis.
PL 12, 1109Aしかし、あの節のようなものから何らかの異端を推測するべきであったというなら、なぜ第27節から、木を父、石を母と呼んだ別の異端があったと言わないのか。同じ帰結であることを誰が否定するだろうか。またバハル派やバラム派についても、確かなことは何もない。
Haeresis, inquit, quae Bahal idolum, aut Balaam pseudoprophetam, qui de Mesopotamia venerat contra Mosen beatissimum, asserunt nomen accepisse. Qui hoc asserebant, quomodo a Bahal idolo deducunt, si a Balaam pseudopropheta?
PL 12, 1109A彼は言う、「偶像バハルから、あるいはメソポタミアから至福のモーセに敵対して来た偽預言者バラムから名を受けたと〔人々が〕主張する異端」。これを主張した者たちは、偽預言者バラムから〔名を受けた〕というのなら、どうして偶像バハルから導くのか。
Pythonissaei nulli profecto fuerunt: neque ulla constans causa afferri potest. Sed nimis sibi indulsit in haeresibus divinandis, quae neque fuerunt, neque esse potuerunt, cum si hoc modo investigandae erant, longe probabiliores afferri possent, ut Soccothbenothitae, Nergelitae, Asimaei, Nebahasitae, Tartacitae, Adramelecitae, Anamelecitae.
PL 12, 1109Aピュトニッサイオイ派〔Pythonissaei〕は、確かに存在しなかった。確かな理由も挙げることはできない。しかし彼は、存在したこともなく存在しえもしなかった異端を推測することに、あまりにも自らを甘やかした。この方法で探すべきであったとしても、はるかにもっともらしい例を挙げることができただろう。たとえばスコテ・ベノテ派、ネルガル派、アシマ派、ネバハズ派、タルタク派、アドラメレク派、アナメレク派である。
Nam idola illa suos cultores habuerunt. Sed hoc modo quot idola fuerunt, tot genera haereseon, aut sectarum instituenda fuissent.
PL 12, 1109Bというのも、それらの偶像にはそれぞれの崇拝者がいたからである。しかしこの方法では、偶像の数だけ異端、あるいは宗派の種類を立てなければならなかったであろう。
Apud eumdem quoque Scriptorem in altera parte Operis, quot haereses post Christum narrantur fuisse, quae nullae fuerunt? et tamen non solum ibi, sed etiam apud Epiphanium omissa est omnium vetustissima, ἡ τῶν ὑπὲρ νεκρῶν βαπτιζομένων.
PL 12, 1109B同じ著者においても、著作の後半に、キリストののちにあったと語られる異端のうち、どれだけが存在しなかったことか。しかも、そこにだけでなく〔ミーニュの脚注は、フィラストリウスも第129項で死者のために洗礼を受ける者に触れているとする〕、エピファニオスにおいても、あらゆるもののうち最も古い、死者のために洗礼を受ける者たち〔ギリシア語〕の異端は、省かれている。
Testimonium XXII
第XXII項PL 12, 1109BQuod si periculum est, ne quis resiliat a religione Christiana, si cognitum fuerit Ecclesiam variis haereticorum erroribus fuisse vexatam, perniciosam operam sumpserunt apud Graecos sanctus Epiphanius et PHILASTER, apud Latinos Augustinus, catalogum omnium haereseon orbi proponentes.
PL 12, 1109Bもし、教会がさまざまな異端者の誤りに悩まされてきたと知られれば、誰かがキリスト教から身を引くおそれがあるというのなら、ギリシア人のあいだでは聖エピファニオスとフィラストリウスが、ラテン人のあいだではアウグスティヌスが、あらゆる異端の目録を世に示して、有害な仕事を引き受けたことになる。
Fallitur Erasmus Philastrum Graecis accensens Scriptoribus, perinde ut alibi praeter rem dubitat, Irenaeusne Graece, an Latine scripserit.
PL 12, 1109Cエラスムスは、フィラストリウスをギリシア語の著作家に数えて誤っている。ちょうど、別の箇所で、エイレナイオスはギリシア語で書いたのかラテン語で書いたのかと、的外れな疑いを抱いているのと同様に。
Testimonium XXIII
第XXIII項PL 12, 1109CSanctus PHILASTRIUS Hispanus hanc rexit Ecclesiam A. 381, vir nobilissimus tum doctrina, tum sanctimonia vitae.
PL 12, 1109Cスペイン人の聖フィラストリウスは、381年にこの教会を治めた。学識においても、生活の聖性においても、きわめて高貴な人物であった。
Quippe cum Mediolani adhuc titulo episcopatus Auxentius insigniretur, Arianos suis disputationibus perursit ac vicit, ita ut inter illius saeculi clarissima lumina jam videatur posse connumerari.
PL 12, 1109C実に、ミラノでアウクセンティウスがなお司教の称号で飾られていたとき、彼は自らの論争でアレイオス派を激しく追及して打ち負かし、その時代の最も輝かしい光のうちに数えられうるほどになった。
Cum D. Ambrosio Aquileiensi concilio interfuit, seditque inter illius concilii Patres octavus, ut refert Baronius ex Actibus illius concilii.
PL 12, 1109C彼は聖アンブロシウスとともにアクイレイア会議に出席し、バロニウスが同会議の議事録から報告するところでは、その会議の教父たちのうち八番目の座にあった。
Illius meminit Augustinus in lib. de Haeresibus ad Quodvultdeum, affirmatque Romae in illius familiaritatem se insinuasse; atque ex illius tum publicis, tum privatis de rebus sacris dissertationibus, novos pietatis Christianae sensus induisse, ut scribit Gaudentius ejus successor cum ejusdem vitam enarrat.
PL 12, 1109Dアウグスティヌスは、クォドウルトデウスに宛てた『異端について』の書で彼に言及し、ローマで彼の親交に身を寄せたと断言している。また、彼の後継者ガウデンティウスがその生涯を語って書いているように、彼が聖なる事柄について公に、また私的に行った論述から、キリスト教の敬虔についての新たな考えを身につけたという。
Praefuit annos octo, decessitque kal. Augusti sancto Ambrosio adhuc vivente, ut narrat idem Gaudentius in Sermone de sua Ordinatione. Apud S. Andream tumulum accepit, ubi illum Rampertus episcopus lineis involutum reperisse narratur A. C. 838 V id. Aprilis, cum hac brevi inscriptione:
PL 12, 1110A彼は八年間統治し、聖アンブロシウスがなお生きているうちに、八月朔日に世を去った。同じガウデンティウスが自らの叙階についての説教で語っているとおりである。聖アンドレアス教会に埋葬され、司教ランペルトゥスが主の年838年の四月九日に、亜麻布に包まれた彼を見いだしたと語られている。そこには次の短い銘があった。
Testimonium XXIV
第XXIV項PL 12, 1110AEjus deinde sacrum corpus idem Rampertus episcopus transtulit in ecclesiam Majorem, ipsumque Brixiani tamquam unum e Divis tutelaribus venerantur et colunt.
PL 12, 1110Aのち、同じ司教ランペルトゥスはその聖なる遺体を大聖堂に移し、ブレシアの人々は彼を守護聖人の一人として崇敬し、礼拝している。
Testimonium XXV
第XXV項PL 12, 1110BPHILASTRIUS natione Hispanus, divinis et humanis litteris apprime eruditus, non mediocrem peregrinatione doctrinae accessionem fecit. Nam et Athenas navigans ibi brevi ingentes progressus habuit, Romaeque a Damaso liberaliter tractatus, publice docuit.
PL 12, 1110Bフィラストリウスは生まれはスペイン人で、神的な学問にも人間の学問にもきわめて通じており、旅によって学識に少なからぬ増しを得た。というのも、アテナイにも船で渡ってそこで短期間に大きな進歩を遂げ、ローマではダマススに厚遇されて、公に教えたからである。
Inde sacris initiatus discedens, ubique adversus Arianos decertavit; Mediolani adversus Auxentium episcopum, et alios Arianos disputans eos confutavit, librosque scripsit adversus Haereses.
PL 12, 1110Bそこから、聖職に叙されて〔sacris initiatus は洗礼を受けたとも読めるが、叙階を受けたと取った〕去ると、至るところでアレイオス派に対して闘った。ミラノでは司教アウクセンティウスやほかのアレイオス派を相手に論じて彼らを論駁し、異端に対する書物を著した。
Multa ab haereticis passus est; saepius ab illis percussus, et vulneratus, ac etiam cruci affixus periisset, nisi a Catholicis ereptus fuisset.
PL 12, 1110B彼は異端者から多くの苦難を受けた。しばしば彼らに打たれ、傷つけられ、十字架にさえ付けられて死んだであろうが、公同の者たちに救い出された。
Cum Brixiam ad SS. Faustini, Jovitae, et Afrae reliquias venerandas profectus esset, a S. Faustino episcopo perhumaniter acceptus, in adjutorem et successorem electus est.
PL 12, 1110Bブレシアの聖ファウスティヌス、ヨウィタ、アフラの遺物を拝するために赴いたとき、司教聖ファウスティヌスにたいそう親切に迎えられ、補佐かつ後継者に選ばれた。
Qui totus erat in legendo, subscribendo, concionando, ecclesias constituendo et haereses confutando: de quo divus Augustinus in epistola ad Quodvultdeum diaconum ait: Philastrius Brixiensis episcopus, quem cum beato Ambrosio Mediolani etiam ipse vidi, scripsit hinc librum haereses illas non praetermittens, quae in populo Judaeorum fuerunt ante Domini adventum, easque viginti et octo memoravit.
PL 12, 1110C彼はすべてを、読むこと、書き記すこと、説教すること、諸教会を設立すること、異端を論駁することに注いでいた。彼について、聖なるアウグスティヌスは助祭クォドウルトデウスに宛てた書簡で言う。「ブレシアの司教フィラストリウスは――私自身も、聖なるアンブロシウスとともにミラノで彼を見た――この件について一書を著し、ユダヤ人の民の中に主の到来以前にあった異端をも省かず、それらを二十八と記した。」
NOTA. Sunt qui scribant Philastrium concilio Nicaeno sub S. Silvestro papa, et Constantino Magno interfuisse; quod si verum est, oportet illum adolescentem fuisse et audientem interfuisse, non disputantem. Obiit autem XV kal.
PL 12, 1110C注。フィラストリウスは、教皇聖シルウェステル、大コンスタンティヌスの下でのニカイア会議に出席したと書く者たちがいる。もしそれが真実であるなら、彼は若者であり、論じる者としてではなく聴く者として出席したはずである。彼が世を去ったのは、朔日の十五日前、〔日付が次節に続く〕
Aug. ante S. Ambrosium, a quo S. Gaudentius successor ordinatus est. Videri praeterea potest Tillemontius, tom. VIII Memor., p. 541, etc.
PL 12, 1110D八月〔朔日の十五日前〕、聖アンブロシウスより前であり、その彼によって後継者聖ガウデンティウスが叙階された。さらにティユモンを、『覚書』第8巻541頁以下に見ることができる。