ヴェルチェッリのエウセビウスc. 283–371

De sancta Trinitate confessio › 全文

De sancta Trinitate confessio 全文

Eusebius of Vercelli · PL 12, 959A–968B

Caput I

第I章PL 12, 959A
1

[0959] Confitemur, et credimus sanctam, atque individuam Trinitatem Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unum Dominum naturaliter esse unius substantiae, unius naturae, unius quoque majestatis, atque virtutis; et Patrem quidem non factum, non creatum, non genitum profitemur.

PL 12, 959A

我々は告白し、信じる。聖にして不可分の三位一体、すなわち父と子と聖なる霊は、本性によって一なる主であり、一つの実体、一つの本性、また一つの威厳と力を持つ。そして父は、作られたものではなく、創造されたものでもなく、生まれたものでもないと言い表す。

2

Ipse enim a nullo originem duxit, ex quo et Filius nativitatem, et Spiritus sanctus processionem accepit.

PL 12, 959A

父は、いかなるものからも起源を引き出さなかったからである。父から、子は誕生を、聖なる霊は発出を受けた。

3

Fons ergo, et origo ipse est totius Divinitatis, ipse quoque Pater essentiae suae, qui de ineffabili substantia filium ineffabiliter genuit, nec tamen aliud, quam quod ipse est, genuit; Deus Deum, lux lucem.

PL 12, 959A

それゆえ父自身が、神性のすべての泉であり源であり、また自らの本質の父である。父は、言い表しえぬ実体から、言い表しえぬ仕方で子を生んだが、自らのあるところのもの以外を生んだのではない。神が神を、光が光を〔生んだ〕。

Caput II

第II章PL 12, 959A
1

Ab ipso ergo est omnis paternitas in coelo, et in terra. Filium quoque de substantia Patris sine initio ante saecula natum, nec tamen factum esse fatemur.

PL 12, 959A

それゆえ、天と地におけるあらゆる父性は、父から出ている。また我々は、子が父の実体から、始めなく、諸世の前に生まれたのであり、しかも作られたのではないと告白する。

2

Quia nec Pater sine Filio, nec Filius aliquando exstitit sine Patre, et tamen non sicut Filius de Patre, ita Pater de Filio, quia non Pater a Filio, sed Filius a Patre generationem accepit. Filius ergo Deus de Patre. Pater autem Deus, sed non de Filio.

PL 12, 959B

父は子なしにあったことはなく、子も父なしにあったことは一度もないからである。しかし、子が父から出ているように、父が子から出ているのではない。生まれることを、父が子から受けたのではなく、子が父から受けたからである。それゆえ、子は父から出た神である。父もまた神であるが、子から出た神ではない。

3

Pater quidem Filii, non Deus de Filio. Ille autem Filius Patris, et Deus de Patre, aequalis tamen per omnia Filius Deo Patri, quia non esse coepit aliquando, nec desiit . . .

PL 12, 959B

父は確かに子の父であるが、子から出た神ではない。他方、あの子は父の子であり、父から出た神である。しかし子は、あらゆる点で父なる神と等しい。子は、あるときに存在し始めたのでもなく、存在をやめたのでもないからである〔底本はここに「. . .」を刷り、欠文を示す〕。

4

Filius unius cum Patre substantiae creditur, sic quod et homousion Patri dicitur, hoc est ejusdem cum Patre substantiae: OMO enim Graece unum, USIA vero substantia dicitur, quod utrumque conjunctum sonat unam substantiam.

PL 12, 960A

子は父と一つの実体であると信じられる。それゆえ、父とホモウシオン(homousion)であるとも言われる。すなわち父と同じ実体だということである。ギリシア語で OMO は「一つ」、USIA は「実体」と言い、両者を合わせると一つの実体を意味するのである〔OMO(ホモ)は本来「同じ」の意であるが、底本は「一つ」とする〕。

5

Non enim de nihilo, neque de alia substantia, sed de Patris utero, id est, de Substantia ejusdem Filius genitus, vel naturae credendus est.

PL 12, 960A

子は、無からでも、ほかの実体からでもなく、父の胎から、すなわち父と同じ実体、あるいは本性から生まれたと、信じられねばならない。

Caput III

第III章PL 12, 960A
1

Sempiternus ergo Pater, sempiternus et Filius; quod si Pater semper fuit, semper habuit Filium, cui Pater esset, et ob hoc Filium de Patre natum sine initio confitemur.

PL 12, 960A

それゆえ、父は永遠であり、子もまた永遠である。もし父がつねにあったのなら、父はつねに、その父となるべき子を持っていた。このゆえに我々は、子が父から、始めなく生まれたと告白する。

2

Nec eumdem Filium Dei pro eo, quod de Patre sit genitus dissectae naturae portiunculam nominamus. Sed perfectum Patrem, perfectum Filium sine diminutione, sine dissectione genuisse asserimus, quia solius divinitatis est inaequalem Filium non habere.

PL 12, 960A

我々は、神の子を、父から生まれたということのゆえに、切り分けられた本性の小片と呼ぶのではない。むしろ、完全な父が、減ることなく、切り分けることなく、完全な子を生んだと主張する。等しくない子を持たないのは、神性のみに属することだからである。

3

Hic etiam Filius Dei natura est Filius, non adoptione, quem Deus Pater nec voluntate, nec necessitate genuisse credendus est, quia nulla in Deo necessitas capit, nec voluntas sapientiam praevenit.

PL 12, 960B

この神の子もまた、本性による子であって、養子縁組による子ではない。父なる神が、この子を意志によって生んだとも、必然性によって生んだとも、信じるべきではない。神においては、いかなる必然性も働かず、意志が知恵に先立つこともないからである。

Caput IV

第IV章PL 12, 961A
1

Sanctum quoque Spiritum, quem tertiam in Trinitate personam unum, atque aequalem cum Deo Patre, et Filio credimus esse Deum unius substantiae, unius naturae, non tamen genitum, vel creatum, sed ab utroque procedentem amborum esse Spiritum.

PL 12, 961A

我々はまた、聖なる霊を、三位一体における第三のペルソナであり、父なる神および子と一つにして等しく、一つの実体、一つの本性の神であると信じる。ただし、生まれたものでも創造されたものでもなく、両者から発出して、両者の霊であると信じる。

2

Hic etiam Spiritus sanctus, nec ingenitus, nec genitus creditur. Ne si ingenitum dixerimus, duos patres dicamus, aut si genitum, duos filios praedicare monstremus. Quod tamen nec Patris tantum, nec Filii tantum, sed simul Patris, et Filii Spiritus dicitur.

PL 12, 961A

この聖なる霊もまた、生まれざるものでも、生まれたものでもないと信じられる。生まれざるものと言えば二人の父を言うことになり、生まれたものと言えば二人の子を宣べることになると示してしまわないためである。それでも、この霊は、父だけの霊でも子だけの霊でもなく、父と子の霊と、同時に言われる。

3

Nec enim de Patre procedit in Filium, vel de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul ab utrisque processisse monstratur, quia charitas, sive sanctitas amborum esse agnoscitur.

PL 12, 961A

この霊は、父から子へ発出するのでも、被造物を聖化するために子から発出するのでもなく、両者から同時に発出したと示される。両者の愛、すなわち聖性であると認められるからである。

4

Hic igitur Spiritus sanctus missus ab utrisque, sicut Filius a Patre creditur, sed minor Patre, et Filio non habetur, sicut, et Filium propter assumptam carnem minorem Patre et Spiritu sancto esse testamur.

PL 12, 961A

それゆえ、この聖なる霊は、子が父から遣わされたと信じられるように、両者から遣わされたと信じられる。しかし、我々が子について、取った肉のゆえに父と聖なる霊より劣ると証言するようには、霊は父よりも子よりも劣るとはみなされない。

Caput V

第V章PL 12, 961B
1

Haec est sancta Trinitas, ut fert credi relata narratio, quae non triplex, sed aeternitas et dici, et credi potest.

PL 12, 961B

伝えられた記述が信じるよう促すところによれば、これが聖なる三位一体であり、三重のものではなく永遠〔そのもの〕と言われ、信じられ得る〔底本は non triplex, sed aeternitas。文が崩れているらしい。triplex との対からは unitas(一性)の誤りとも読めるが、底本のまま解した〕。

2

Nec recte dici debet ut in uno Deo sit Trinitas, sed unus Deus Trinitas in relativis personarum nominibus, Pater ad Filium, Filius ad Patrem, Spiritus sanctus ad utrosque refertur, quae cum relative tres personae dicantur, una tamen natura, id est substantia creditur.

PL 12, 961B

「一なる神の中に三位一体がある」と言うのは正しくない。むしろ、一なる神が三位一体なのである。それは、ペルソナの関係を示す名において、父は子へ、子は父へ、聖なる霊は両者へと関係づけられることによる。これらは、関係の上では三つのペルソナと言われるが、本性、すなわち実体は一つと信じられる。

3

Nec sicut tres personas, ita tres substantias praedicamus, sed unam substantiam, tres autem personas.

PL 12, 962A

我々は、三つのペルソナと言うように三つの実体と言うのではなく、実体は一つ、ペルソナは三つと言う。

Caput VI

第VI章PL 12, 962A
1

Quod enim Pater est non a se, sed ad Patrem est. Similiter, et Spiritus sanctus non a se, sed ad Patrem et Filium relative refertur in eo, quod Patris et Filii Spiritus praedicatur.

PL 12, 962A

父であるということは、自らによってではなく、父へのものである〔底本は ad Patrem。文脈からは「子へのもの」(ad Filium)と読むべきか〕。同じく聖なる霊も、自らによってではなく、父と子へと、関係において関係づけられる。父と子の霊と宣べられる点においてである。

2

Item cum dicimus Deus non ad aliquid dicitur, sicut Pater ad Filium, vel Filius ad Patrem, vel Spiritus sanctus ad Patrem, et Filium, sed ad se specialiter dicitur Deus. Nam etsi de singulis personis interrogaremur, Deum necesse est, fateamur.

PL 12, 962A

また、我々が「神」と言うとき、それは、父が子に対して、子が父に対して、聖なる霊が父と子に対して言われるように、何かに対して言われるのではなく、固有に、自分自身について「神」と言われる。実際、一つ一つのペルソナについて尋ねられても、我々は、神であると告白せざるを得ない。

3

Deus ergo Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, singulariter dicitur, non tamen tres Dei, sed unus est Deus.

PL 12, 962A

それゆえ、父は神、子は神、聖なる霊は神と、個々には言われるが、三つの神ではなく、一なる神である。

Caput VII

第VII章PL 12, 962B
1

Item, et Pater omnipotens, et Filius omnipotens, et Spiritus sanctus omnipotens singulariter dicuntur, nec tamen tres omnipotentes, sed unus omnipotens. Sicut, et unum lumen unumque principium praedicatur.

PL 12, 962B

同じく、父は全能者、子は全能者、聖なる霊は全能者と、個々には言われるが、三人の全能者ではなく、一人の全能者である。同様に、一つの光、一つの始原とも宣べられる。

2

Singulariter ergo ut unaquaeqne persona plenus Deus, et totae tres personae unus Deus confitetur, et creditur una illis non divisa, atque aequalis majestas, deitas, atque potestas, nec minoratur in singulis, nec augetur in tribus.

PL 12, 962B

それゆえ、個々には、一つ一つのペルソナ〔底本は unaquaeqne。unaquaeque と読む〕が満ちた神であると告白され、また三つのペルソナの全体が一なる神であると告白され、信じられる。それらには、分かたれず等しい、一つの威厳、神格、権能がある。それは個々においては減らず、三つにおいても増えない。

Caput VIII

第VIII章PL 12, 963A
1

Quia nec aliquid abest cum unaquaeque persona Deus singulariter dicitur, nec amplius cum totae tres personae unus Deus enuntiatur. Haec ergo sancta Trinitas, quae unus est, et verus Deus non recedit a numero, nec capitur numero.

PL 12, 963A

一つ一つのペルソナが個々に神と言われるとき、何かが欠けているのではなく、三つのペルソナの全体が一なる神と言い表されるとき、何かが増すのでもないからである。それゆえ、一つであり真の神であるこの聖なる三位一体は、数から離れることもなく、数に収められることもない。

2

In relatione enim personarum numerus cernitur. In divinitatis vero substantia quid innumeratum sit, non comprehenditur. Ergo hoc solum numerum insinuat, quod ab invicem sunt, et in hoc solum numero carent, quod ad se sunt.

PL 12, 963A

ペルソナの関係においては数が見分けられる。しかし、神性の実体においては、何が数えられないものなのかは、捉えられない〔底本は quid innumeratum sit, non comprehenditur。係りが定かでない。このように取った〕。それゆえ、数を示唆するのは、彼らが互いに関係して在るという点だけであり、数を欠くのは、自己に即して在るという点だけである。

3

Nam ita huic sanctae Trinitati unum naturale convenit nomen, ut in tribus personis non possit esse plurale. Ob hoc secundum illud in sacris litteris dicitur Dominus, Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus (Psal. CXLVI, 5) .

PL 12, 963A

この聖なる三位一体には、本性に属する一つの名がふさわしく、それは三つのペルソナにおいても複数になり得ないからである。このゆえに、聖なる文書にそれに応じて言われている。「主、我々の主〔底本は Dominus, Dominus noster。詩篇のこの句は「大いなる主、我々の主」(Magnus Dominus noster)〕、その力は大きく、その知恵には数がない」(詩篇146:5)。

4

Nec quia tres has personas esse dicimus unum Deum, eumdem esse Filium, quem Patrem, aut eumdem, quod Spiritus sanctus est, Patrem, vel Filium dicere poterimus.

PL 12, 963B

この三つのペルソナが一なる神であると言うからといって、子が父と同一であるとか、聖なる霊であるところのものが父あるいは子であるとか、我々は言うことはできない。

Caput IX

第IX章PL 12, 963B
1

Non enim ipse est Pater, qui Filius, nec Filius ipse, qui Pater, nec Spiritus sanctus ipse, qui est vel Pater, vel Filius, cum tamen ipse sit Pater, quod Filius, ipse sit Filius, quod Pater, ipse Spiritus sanctus, quod est Pater, et Filius, id est natura unus Deus. Cum enim dicimus non ipsum esse Patrem quem Filium, ad personarum distinctionem refertur.

PL 12, 963B

父は子と同じ者ではなく、子は父と同じ者ではなく、聖なる霊は父とも子とも同じ者ではない。しかしそれでも、父は子であるところのものと同じであり、子は父であるところのものと同じであり、聖なる霊は父と子であるところのものと同じである。すなわち、本性において一なる神である。我々が、父は子と同じではないと言うとき、それはペルソナの区別に関わる。

Caput X

第X章PL 12, 963B
1

Cum autem dicimus ipsum esse Patrem, quod Filium, ipsum Filium, quod Patrem, ipsum Spiritum sanctum, quod Patrem et Filium, ad naturam, qua Deus est, vel substantiam pertinere monstratur.

PL 12, 963B

しかし、父は子であるところのものと同じであり、子は父であるところのものと同じであり、聖なる霊は父と子であるところのものと同じであると我々が言うとき、それは、神であるゆえんの本性、すなわち実体に関わると示される。

2

Quoad substantiam unum sunt, personas enim distinguimus, non Deitatem separamus. Trinitatem igitur in personarum distinctione agnoscimus, unitatem propter naturam vel substantiam profitemur.

PL 12, 963C

実体に関して彼らは一つである。我々はペルソナを区別するのであって、神格を分けるのではない。それゆえ我々は、ペルソナの区別において三位一体を認め、本性、すなわち実体のゆえに一性を告白する。

3

Tria ergo ista unum sunt natura scilicet, non persona, nec tamen tres istae personae separabiles existimandae sunt, cum nulla ante aliam, nulla post aliam, nulla sine alia vel exstitisse, vel quidpiam operasse aliquando credatur.

PL 12, 964A

それゆえ、これら三つは、本性において一つであり、ペルソナにおいてではない。しかも、これら三つのペルソナを分離できるものと考えてはならない。いずれのペルソナも、他に先んじても、他に後れても、他なしにも、存在したことはなく、また何かを働いたこともないと信じられているからである。

4

Inseparabiles enim inveniuntur et in eo, quod sunt, et in eo quod faciunt; ita inter generantem Patrem, et generatum Filium vel procedentem Spiritum sanctum nullum fuisse credimus temporis intervallum, quo aut genitor genitum aliquando praecederet, aut genitus genitori deesset, aut procedens Spiritus Patri, vel Filio posterior appareret.

PL 12, 964A

彼らは、あるところのものにおいても、行うところのものにおいても、分離できないことが見いだされる。そのように、生む父と、生まれた子あるいは発出する聖なる霊との間には、時間の隔たりは一切なかったと我々は信じる。その隔たりの中で、生んだ者が生まれた者に先立つことも、生まれた者が生んだ者のもとに欠けていることも、発出する霊が父あるいは子より後に現れることも、なかったのである。

5

Ob hoc ergo inseparabilis et inconfusa haec Trinitas a nobis et praedicatur, et creditur. Tres igitur istae personae dicuntur juxta quod majores definiunt, ut cognoscantur, non ut separentur.

PL 12, 964A

このゆえに、この三位一体は、分離できず混ざり合うこともないものとして、我々によって宣べられ、信じられている。したがって、これら三つのペルソナは、先人たちが定義するところに従って、認識されるために言われるのであって、分離されるために言われるのではない。

6

Nam si attendamus illud, quod Scriptura sacra dicit de sapientia: splendor est lucis aeternae (Sap. VII, 26; Heb. I, 3) , sicut splendorem luci videmus inseparabiliter inhaerere, sic confitemur Filium a Patre separari non posse.

PL 12, 964B

実際、聖書が知恵について言うこと、「それは永遠の光の輝きである」(知恵の書7:26; ヘブライ1:3)に目を向けるなら、輝きが光に分けがたく結びついているのを我々が見るように、そのように我々は、子が父から分離され得ないと告白する。

7

Tres ergo illas unius, atque inseparabilis naturae personas sicut non confundimus, ita separabiles nullatenus praedicamus.

PL 12, 964B

それゆえ我々は、一つの分離できない本性を持つあの三つのペルソナを、混ぜ合わせないのと同じように、分離できるものとは決して宣べない。

8

Quandoquidem ita nobis hoc dignata est ipsa Trinitas evidenter ostendere, cum etiam in his nominibus quibus voluit singillatim personas agnosci, unam sine alia non permittat intelligi, nec Pater absque Filio agnoscitur, nec sine Patre Filius invenitur.

PL 12, 964B

三位一体自身が、このことを我々にはっきり示したのである。個々のペルソナが別々に認識されることを望んだ当の名の中でさえ、一方を他方なしに理解することを許さない。父は子なしには認識されず、子は父なしには見いだされない。

9

Relatio quippe ipsa vocabuli personas separari vetat, quas etiam dum non simul nominat, simul insinuat. Nemo autem audire potest unumquodque istorum nominum, in quo non intelligere cogatur, et alterum.

PL 12, 964B

名の関係そのものが、ペルソナが分けられることを禁じる。名は、両者を同時に名指さないときでさえ、同時にほのめかしている。これらの名のどれを聞いても、もう一方を理解するよう強いられない者はいない。

Caput XI

第XI章PL 12, 964C
1

Cum igitur haec tria sint unum, et unum tria, est tamen unicuique personae manens sua proprietas. Pater enim aeternitatem habet sine nativitate, Filius nativitatem cum aeternitate, Spiritus vero Sanctus processionem sine nativitate cum aeternitate.

PL 12, 964C

それゆえ、これら三つは一つであり、一つは三つであるが、それでも、各ペルソナには、それぞれの固有性が変わらずにある。父は、誕生なしに永遠を持ち、子は、永遠と共に誕生を持ち、聖なる霊は、誕生なしに、永遠と共に発出を持つからである。

2

De his tribus personis solam Filii personam pro liberatione humani generis hominem verum sine peccato de sancta et immaculata Maria Virgine credimus assumpsisse, de qua novo ordine, novaque nativitate est genitus, quia intacta Virginitas virilem coitum nescivit, et fecunda per Spiritum sanctum carnis materiam ministravit.

PL 12, 965A

この三つのペルソナのうち、子のペルソナだけが、人類の解放のために、罪のない真の人間を、聖にして汚れなきおとめマリアから取ったと、我々は信じる。子は、新しい秩序と新しい誕生によって彼女から生まれた。手つかずの処女性は男との交わりを知らず、聖なる霊によって実り豊かになって、肉の素材を供したからである。

3

Qui partus Virginis nec ratione colligitur, nec exemplo monstratur. Quod si ratione colligitur, non est mirabile. Si exemplo monstratur, non est singulare.

PL 12, 965A

おとめのこの出産は、理性によって導かれることも、先例によって示されることもない。もし理性によって導かれるなら、驚くべきものではない。もし先例によって示されるなら、唯一のものではない。

4

Nec tamen Spiritus sanctus Pater esse credendus est Filii pro eo, quod Maria eodem Spiritu sancto obumbrata concepit, ne Patres Filii videamur asserere, quod nefas est dici.

PL 12, 965A

しかしながら、マリアが同じ聖なる霊に覆われて身ごもったからといって、聖なる霊が子の父であると信じてはならない。さもなくば、我々は子に複数の父がいると主張していると見られかねない。そう言うのは不敬である。

5

In quo mirabili conceptu aedificante sibi Sapientia domum, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14) . Nec tamen verbum ipsum in carne conversum, atque mutatum est, ut desisteret esse Deus, quod homo esse voluisset.

PL 12, 965B

この驚くべき懐胎において、知恵が自らのために家を建てるにあたり、「言葉は肉となって、我々のうちに宿った」(ヨハネ1:14)。しかし、言葉自身が肉へと変わり、変質して、人であろうと望んだがゆえに神であることをやめた、というのではない。

6

Sed ita Verbum caro factum est, ut non tantum ibi sit verbum Dei, et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima, atque hoc totum, et Deus dicatur propter Deum, et homo propter hominem. In quo Dei Filio duas credimus esse naturas, unam Divinitatis, alteram humanitatis.

PL 12, 965B

むしろ言葉は、そこに神の言葉と人の肉があるだけでなく、理性ある人の魂もあるように、肉となった。この全体が、神のゆえに神と言われ、人のゆえに人と言われる。この神の子において、我々は二つの本性があると信じる。一つは神性の本性、もう一つは人性の本性である。

Caput XII

第XII章PL 12, 965B
1

Quas ita in se una Christi persona univit, ut nec Divinitas ab humanitate, nec humanitas a Divinitate possit aliquando sejungi. Unde perfectus Deus, perfectus Homo in unitate personae, unus est Christus.

PL 12, 965B

キリストの一つのペルソナは、この二つの本性を自らのうちで、神性が人性から、人性が神性から、いつであれ切り離され得ないほどに結び合わせた。ゆえに、完全な神、完全な人が、ペルソナの一性において、一なるキリストである。

2

Nec tamen quia duas diximus in Filio Dei esse naturas, duas causabimus in eo esse personas, ne Trinitati, quod absit, accedere videatur quaternitas.

PL 12, 965C

しかし、神の子に二つの本性があると言ったからといって、その中に二つのペルソナがあると言い立ててはならない。そうなれば、あってはならないことだが、三位一体に四位一体が加わると見えかねない。

Caput XIII

第XIII章PL 12, 965C
1

Deus enim verbum non accepit personam hominis, sed naturam, et in aeternam personam Divinitatis temporalem accepit substantiam carnis.

PL 12, 965C

神なる言葉は、人のペルソナではなく人の本性を取り、神性の永遠のペルソナにおいて、肉という時間的な実体を取ったからである。

2

Item cum unius substantiae credimus esse Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, non tamen dicimus, ut hujus Trinitatis unitatem Maria Virgo genuerit, sed tantummodo Filium, qui solus naturam nostram in unitate suae personae assumpsit.

PL 12, 965C

また、父と子と聖なる霊が一つの実体であると信じるが、おとめマリアがこの三位一体の一性を生んだと言うのではなく、ただ子だけを生んだと言う。子だけが、自らのペルソナの一性において我々の本性を取ったのである。

3

Incarnationem quoque hujus Filii Dei tota Trinitas operasse credenda est, quia inseparabilia sunt opera Trinitatis. Solus tamen Filius formam accepit in singularitate personae, non in unitate Divinae naturae.

PL 12, 965C

この神の子の受肉もまた、三位一体の全体が働いたと信じるべきである。三位一体の業は分けられないからである。しかし、形を取ったのは子だけであり、それは、ペルソナの単独性においてであって、神の本性の一性においてではない。

4

In id quod est proprium Filii, non quod commune Trinitati, quae forma illa ad unitatem personae quidem allata est, adeo ut Filius Dei, et Filius hominis unus sit Christus, id est Christus in his duabus naturis tribus exstat substantiis verbi, quod ad solius Dei essentiam referendum est, corporis et animae, quod ad verum hominem pertinet.

PL 12, 966A

それは子に固有のものにおいてであって、三位一体に共通のものにおいてではない〔「In id quod est proprium Filii…」の係りは定かでない。このように取った〕。あの形は、確かにペルソナの一性へと取り込まれた。その結果、神の子と人の子は一なるキリストである。すなわち、キリストはこの二つの本性において、三つの実体として存在する。言葉の実体――これは神のみの本質に帰せられるべきものである――と、体と魂――これは真の人間に属する――である。

5

Habet igitur in se geminam substantiam divinitatis suae et humanitatis nostrae. Hic etiam per hoc, quod de Deo Patre sine vitio prodiit natus tantum. Nam neque factus, neque praedestinatus accipitur.

PL 12, 966A

それゆえ彼は、自らのうちに、自らの神性と我々の人性という二重の実体を持つ。また彼は、神なる父から欠陥なく出たという点で、ただ生まれた者である〔natus tantum の後に est を補って読む〕。実際、彼は作られたものとも、予定されたものとも解されない。

Caput XIV

第XIV章PL 12, 966A
1

Per hoc tamen, quod de Maria Virgine natus est, et praedestinatus esse credendus est. Ambae tamen in illo generationes mirabiles, quia, et de Patre ante saecula sine matre genitus, et in fine saeculorum de matre sine patre est generatus.

PL 12, 966A

しかし、おとめマリアから生まれたという点では、予定されたとも信じるべきである。それでも、彼におけるどちらの生まれも驚くべきものである。彼は、諸世の前に父から母なしに生まれ、世の終わりに母から父なしに生まれたからである。

2

Quod tamen secundum quod est Deus creavit Mariam, secundum quod homo est creatus ex Maria, ipse Pater Mariae matris suae, et Filius.

PL 12, 966B

それでもあの者は、神であるという点ではマリアを創造し、人であるという点ではマリアから造られた。彼自身が、自らの母マリアの父であり、また子である。

Caput XV

第XV章PL 12, 966B
1

Item per hoc quod Deus est, aequalis est Patri, per hoc quod homo, minor est Patre. Item et major, et minor esse credendus est. In forma enim Dei etiam ipse Filius se ipso major est propter humanitatem assumptam. Quia Divinitas major est.

PL 12, 966B

また、神であるという点で父と等しく、人であるという点で父より劣る。また彼は、より大きくもあり、より小さくもあると信じるべきである。神の形においては、子自身が、取った人性のゆえに、自分自身よりも大きい。神性の方が大きいからである。

2

In forma autem hominis etiam ipse Filius se ipso major est ad humanitatem, quae minor divinitate accipitur. Ita secundum divinitatem, quae aequalis est Patri, ipse, et Pater major est homine, quem sola Filii persona assumpsit.

PL 12, 966B

人の形においては、子自身が、人性に比べて自分自身より大きい。人性は神性より小さいと見なされるからである〔「In forma autem hominis … major est」は、前の文との対応から minor の誤りとも読める〕。こうして、父と等しい神性に従えば、子自身も父も、子のペルソナだけが取った人間より大きい。

3

Item in eo, quod quaeri potest, Filius sic aequalis, et minor esse creditur. Respondeamus secundum formam Dei servi (Philip. II, 7) minor et Patre et Spiritu sancto. Quia nec Spiritus Sanctus dicitur Pater.

PL 12, 966C

また、問われ得る点について、子はこのように等しくもあり、より小さくもあると信じられる。我々はこう答えよう。「神の僕の形」(フィリピ2:7)に従えば、父よりも聖なる霊よりも小さい、と〔底本は formam Dei servi。「僕の形」の句を踏まえるか〕。聖なる霊が父と呼ばれることもない〔し、肉を取ることもない〕からである〔ミーニュの脚注は、ここに nec assumpsit carnem(肉を取ることもない)を補うとする〕。

4

Sed sola Filii persona suscepit carnem, per quam minor esse creditur illis personis duabus. Item hic Filius a Deo Patre et Spiritu sancto inseparabiliter discretus creditur esse persona ab homine assumpto ex Maria.

PL 12, 966C

しかし、肉を取ったのは子のペルソナだけであり、その肉によって、子はあの二つのペルソナより小さいと信じられる。また、この子は、神なる父と聖なる霊から分離されることなく区別されたペルソナであり、マリアから取られた人間とも〔区別された〕ペルソナであると信じられる〔「ab homine assumpto ex Maria」の係りは定かでない。このように取った〕。

5

Item cum in homine una exstat persona, cum Patre vero, et Spiritu sancto natura Divinitatis suae substantia, missus tamen Filius non solum a Patre, sed a Spiritu Sancto missus esse credendus est.

PL 12, 966C

また、人においては一つのペルソナが存在し、父と聖なる霊とは、自らの神性の本性、すなわち実体を共にしているが、それでも子は、父からだけでなく聖なる霊からも遣わされたと信じるべきである。

6

In eo, quod ipse per Prophetam dicit: Et nunc Dominus misit me, et spiritus ejus (Isai. XLVIII, 16) . A se ipso quoque missus accipitur pro eo, quod sine parabolis, non solum voluntas, sed et operatio totius trinitatis agnoscitur.

PL 12, 966C

彼自身が預言者を通じて言う、「今や主が私を遣わした、その霊もまた」(イザヤ48:16)という言葉においてである。彼はまた、自分自身によって遣わされたとも解される。比喩なしに、三位一体の全体の意志だけでなく働きもが認められるからである。

7

Hic enim qui ante saecula unigenitus est vocatus spiritualiter, primogenitus est factus. Unigenitus propter Divinitatis substantiam.

PL 12, 967A

諸世の前に霊的に独り子と呼ばれたこの者が、長子とされた。独り子であるのは、神性の実体のゆえである。

8

Primogenitus propter assumptae carnis naturam, in qua suscepti hominis forma juxta evangelicam veritatem sine peccato conceptus, sine peccato natus, sine peccato mortuus creditur, qui solus pro nobis peccator est factus, id est sacrificium pro peccatis nostris.

PL 12, 967A

長子であるのは、取った肉の本性のゆえである。その肉において、福音の真理に従い、取られた人間の形のうちに、罪なく宿り、罪なく生まれ、罪なく死んだと信じられる。彼はただ一人、我々のために罪人となった、すなわち我々の罪のための供え物となった。

9

Et tamen passionem ipsam, salva Divinitate sua pro delictis nostris sustinuit, mortique judicatus, et cruci veram carnis mortem excepit. Tertia quoque die virtute propria suscitatus de sepulcro surrexit.

PL 12, 967A

それでも彼は、自らの神性を損なうことなく、我々の過ちのために受難そのものを耐え、死に定められ、十字架において肉の真の死を受けた。また三日目に、自らの力によって起こされ、墓から甦った。

Caput XVI

第XVI章PL 12, 967B
1

Hoc ergo exemplo capitis nostri confitemur veram fieri resurrectionem carnis omnium mortuorum. Nec in aeria, vel qualibet alia carne, ut quidam delirant resurrecturos vos credimus, sed in ista, qua vivimus, consistimus et movemus.

PL 12, 967B

それゆえ、我々の頭の模範によって、我々は、すべての死者の肉の真の復活が起こると告白する。ある者たちが妄想するように、我々〔底本は vos。前後の credimus・vivimus との対から nos と読む〕が空気のような肉や、ほかのいかなる肉で甦ると信じるのではなく、我々がそれによって生き、存し、動いているこの肉で甦ると信じる。

2

Peracto hujus sanctae resurrectionis exemplo idem Dominus noster, atque Salvator paternam ascendendo sedem repetivit, de qua numquam per divinitatem discessit. Illuc ad dexteram Patris sedens exspectatus in finem saeculorum Judex omnium vivorum et mortuorum.

PL 12, 967B

この聖なる復活の模範を成し遂げた後、我々の主にして救い主その者は、昇って父の座に戻った。神性によっては、その座から決して離れたことがなかった。そこで父の右に座し、世の終わりに、すべての生者と死者の裁き主として待ち望まれている。

Caput XVII

第XVII章PL 12, 968A
1

Inde cum sanctis omnibus veniet ad faciendum judicium, reddere unicuique mercedem proprie debitam, prout quisque gesserit in corpore positus, sive bonum, sive malum (I Cor. V, 10) .

PL 12, 968A

そこから彼は、すべての聖徒と共に、裁きを行うために来て、各人に、それにふさわしい報いを返す。「肉体にある間に各人が行ったことに応じて、善であれ悪であれ」(一コリント5:10)〔引照の番号はミーニュの刷るまま。この句は一般には二コリント5:10 にある〕。

2

Ecclesiam sanctam catholicam pretio sui sanguinis comparatam cum eo credimus in perpetuum regnaturam. Intra cujus gremium constituti unum baptisma credimus; et confitemur in remissione omnium peccatorum.

PL 12, 968A

我々は、自らの血の代価で獲得された聖なる公同の教会が、彼と共に永遠に支配すると信じる。その懐の中に置かれた我々は、一つの洗礼を信じ、またすべての罪の赦しを〔この洗礼において〕告白する。

3

Sub qua fide, et resurrectione mortuorum veraciter credimus, et futuri saeculi gaudia exspectamus.

PL 12, 968A

この信仰のもとで、我々は死者の復活を真に信じ、来たるべき世の喜びを待ち望む。

4

Hoc tantum nobis orandum est, et petendum ut cum peracto, finitoque judicio tradiderit Filius regnum Deo et Patri, participes nos efficiat regni sui, ut qui per hanc fidem illi inhaeremus cum illo sine fine regnemus.

PL 12, 968A

我々が祈り、願うべきことはこれだけである。裁きが成し遂げられ終わって、子が国を神なる父に渡すとき、子が我々を自らの国にあずかる者としてくれること、そして、この信仰によって彼に結ばれている我々が、彼と共に終わりなく支配することである。

5

Haec est confessionis nostrae fides exposita, per quam haereticorum dogma perimitur, per quam fidelium corda mundantur, per quam etiam ad Deum gloriose acceditur, cujus sacrosancto sapore sub triduano dierum jejunio continua relationum collatione ructantes ad ea, quae subnixa sunt sequenti die exponenda transivimus.

PL 12, 968B

これが、述べられた我々の告白の信仰である。これによって異端者の教説は滅ぼされ、これによって信じる者たちの心は清められ、これによって神へ栄光をもって近づくことさえできる。三日間の断食のもとで、その神聖なる味わいを、絶え間ない報告の突き合わせによってあふれさせつつ、我々は、翌日に述べるべきものとして添えられたことへ移った〔「cujus sacrosancto sapore … ructantes」以下は意味が取りにくい。このように解した〕。