ユリウス・フィルミクス・マテルヌスfl. c. 335–350

De errore profanarum religionum › 全文

De errore profanarum religionum 全文

Julius Firmicus Maternus · PL 12, 981D–1050A

Prooemium

冒頭 (Prooemium)PL 12, 981D
1

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . quod in fabricatione hominis artifex fecit, ut antea diximus, annuis perditorum commonitionibus ac communicationibus specialiter retexenda sunt.

PL 12, 981D

……〔写本の欠損。冒頭は文の途中から始まる〕作り手が人間の形成において行ったことは、先に述べたように、滅びた者たちへの年ごとの勧告と交わりによって、とくに語り直されねばならない〔annuis perditorum commonitionibus ac communicationibus の意味が定かでない。底本のまま、「滅びた者たちへの年ごとの勧告と交わり」と取った〕。

2

In testificationem veritatis manifestis rationibus exemplorumque testimoniis divinationem probabimus per diabolum esse inventam et perfectam, ut per hoc spiritus maculata cogitatione, spe fluxae felicitatis, perversa discretione perverteret miseros homines perpetuis calamitatibus implicitos. . .

PL 12, 982D

真理の証しのために、明白な論拠と実例の証言によって、我々は、占いが悪魔によって考案され完成されたものであることを証明しよう。それは、これによって〔悪の〕霊が、汚れた思いと、移ろいやすい幸福への望みと、ゆがんだ識別とをもって、絶え間ない災いに巻き込まれた哀れな人間たちを転覆させるためであった〔spiritus を perverteret の主語と取った〕。……〔写本の欠損〕

Caput I

第I章PL 12, 983A
1

Elementa ponit esse principia rerum; cum vero haec diversa sint et potestate contraria, eorum nullum esse summum numen (licet de igne tantum hoc loco loquatur, caeterorum cultu in sequentibus destructo), sed omnia Deum fabricatorem et moderatorem habere.

PL 12, 983A

元素が万物の原理であると立てる。しかしこれらは互いに異なり、力において相反するのであるから、そのうちのいずれも最高の神威ではない(ここでは火についてだけ語っているが、ほかの元素への崇拝は後の章で退けられる)。むしろ万物は、神を作り手にして統べる者としている。

2

Quatuor Elementa esse principia creaturarum nemo est qui dubitet (id est, ignem, aquam, aerem et terram). Sed haec Elementa diversa sunt, vel in potestate contraria.

PL 12, 983A

四つの元素が被造物の原理であることを疑う者は一人もいない(すなわち火、水、空気、そして土である)。しかしこれらの元素は互いに異なり、力において相反している。

3

In errore sunt itaque gentes quae cum elementis tribuant principatum adhuc deputant ignem, quasi summum Deum, quasi caetera ex ipso habeant substantiam calore: nescientes, quod omnia Elementa ex ipsa sint sua contrarietate conjuncta, et quod et ipsa habeant fabricatorem Deum, qui singula suis locis ordinibusque constituens creavit, quod aut mente, aut cogitatione colligimus, aut certe quod oculis cernimus divina verbi sui societate compositum (Joan. I, 2, 3) , aequata corporum moderatione in hoc toto.

PL 12, 983B

それゆえ、元素に首位を与えながら、さらに火を、あたかも最高の神であるかのように、あたかもほかのものがその熱から実体を得ているかのように見なす諸国民は、誤りのうちにある。彼らは、すべての元素が、その互いの相反によってこそ結び合わされていること、またそれら自身にも作り手である神がいることを知らない。神は一つ一つをそれぞれの場所と秩序のうちに置いて、我々が精神あるいは思考によって捉えるものも、また少なくとも、自らの言葉との神的な結びつきによって組み立てられ(ヨハネ1:2, 3)、この全体において諸物体の均衡が等しく保たれた形で我々が目で見るものも、創造したのである。

Caput II

第II章PL 12, 984A
1

Aquae cultum apud Aegyptios refutat. Aegypti incolae aquarum beneficia percipientes, aquam colunt, aquis supplicant, aquas superstitiosa votorum continuatione venerantur.

PL 12, 984A

エジプト人のもとでの水の崇拝を論駁する。――エジプトの住民は、水の恵みを受けて、水を崇拝し、水に祈り、迷信的に絶え間なく誓願を捧げて水を崇敬する。

2

Sed in sacris suis (quae mysteria vocant) addunt tragica funera et funesta calamitatis metuendae certamina. Incestum cum sorore adulteriumque aiunt commissum, et hoc facinus severis mariti animadversionibus vindicatum.

PL 12, 984A

しかしその祭儀(彼らが秘儀と呼ぶもの)には、悲劇的な葬儀と、恐るべき災厄をめぐる不吉な争いが加わっている。彼らは、姉妹との近親相姦と姦通が犯され、この悪行が夫の厳しい懲罰によって罰せられたと言う。

3

Isis soror est, Osiris frater, Typhon maritus; is cum comperisset Isidem uxorem incestis fratris cupiditatibus esse corruptam, occidit Osirim, artuatimque laceravit, et per omnes Nili fluminis ripas miseri corporis palpitantia membra projecit.

PL 12, 984B

イシスは姉妹、オシリスは兄弟、テュポンは夫である。テュポンは、妻イシスが兄弟の不義の欲望によって汚されたと知ると、オシリスを殺し、手足ごとに引き裂き、ナイル川のあらゆる岸辺に、哀れな体のなお痙攣する肢体を投げ散らした。

4

Isis, repudiato Typhone, ut et fratrem sepeliret et conjugem, adhibuit sibi Nephthen sororem sociam, et Anubin venatorem. Cui ideo caninum caput impositum est, quia lacerati corporis partes artificio canis vestigantis invenit.

PL 12, 984B

イシスはテュポンを離縁し、兄弟であり夫でもある者を葬るために、姉妹ネプテュスを仲間に加え、さらに狩人アヌビスを加えた。このアヌビスに犬の頭が与えられたのは、引き裂かれた体の各部分を、嗅ぎ回る犬の技によって見いだしたからである。

5

Sic inventum Osirim Isis tradidit sepulturae. Fuerant sane hi apud Aegyptum reges pariter ac tyranni, sed Osiris justus, praeter illud, quod cum sorore commisit. Typhon furiosus, impotens ac superbus. Ideo ille colitur, iste vitatur. Haec est Isiaci sacri summa.

PL 12, 985A

こうして見いだされたオシリスを、イシスは埋葬に付した。彼らは確かにエジプトで、王であると同時に僭主でもあった。しかしオシリスは、姉妹と犯したことを除いては正しく、テュポンは狂暴で、自制がきかず、傲慢であった。それゆえ前者は崇拝され、後者は避けられる。これがイシス祭儀の要約である。

6

In adytis habent idolum Osiridis sepultum: hoc annuis luctibus plangunt, radunt capita, ut miserandum casum regis sui turpitudine dehonestati defleant capitis, tundunt pectus, lacerant lacertos, veterum vulnerum resecant cicatrices, ut annuis luctibus in animis eorum funestae ac miserandae necis exitium renascatur.

PL 12, 985A

彼らは聖所の奥に、葬られたオシリスの偶像を持つ。これを毎年の哀悼で嘆き、頭を剃る。それは、辱められた頭の醜さによって、自らの王の哀れな運命を泣き悼むためである〔turpitudine dehonestati … capitis を一続きと取った〕。胸を打ち、腕を引き裂き、古い傷の瘢痕を切り開く。それは、毎年の哀悼によって、不吉で哀れむべき死の終わりが、彼らの心の中によみがえるようにするためである。

7

Et cum haec certis diebus fecerint, tunc fingunt se lacerati corporis reliquias reperire, et cum invenerint, quasi sopitis luctibus, gaudent.

PL 12, 985A

そして定められた日にこれを行ったのち、彼らは、引き裂かれた体の遺骸を見つけるふりをし、見つけると、哀悼がなだめられたかのように喜ぶ。

8

O misera et caduca mortalitas, ut regibus tuis per annos singulos funestas mittas inferias, neglecto Deo summo, qui omnia divini artificii moderatione composuit, et spem tuam perdis et vitam.

PL 12, 985B

ああ、哀れではかない死すべき者よ。毎年、自らの王たちに不吉な供物を捧げ、神の技巧の統べによってあらゆるものを組み立てた最高の神を顧みず、汝は自らの望みと命を失っている。

9

Nec ostensi tibi luminis splendore corrigeris, nec recuperatae libertatis quaeris insignia, nec spem redditae tibi salutis agnoscis, nec ex poenitentia praeteritorum criminum indulgentiam postulas. Frustra tibi hanc aquam, quam colis, putas aliquando prodesse.

PL 12, 985B

汝は、示された光の輝きによっても改まらず、取り戻された自由のしるしを求めず、返された救いの望みを認めず、過去の罪を悔いて赦しを請うこともしない。汝が崇拝するこの水が、いつか汝の役に立つと考えるのは、むなしい。

10

Alia est aqua, qua renovati homines renascuntur. Hanc aquam, quam colis per annos singulos, vis alia decoctis venarum meatibus siccat, aut certe funestus regis tui sanguis commaculat.

PL 12, 985B

人が新たにされて生まれ変わる水は、別のものである。汝が毎年崇拝するこの水は、ほかの力が水脈の通り道を煮つめて〔decoctis venarum meatibus の読みが定かでない。字義どおりに解した〕涸らすか、少なくとも、汝の王の不吉な血が汚すのである。

11

Illa, quam despicis, ignita venerandi spiritus majestate decoratur: ut ex ipsa per veteres conscientiae cicatrices credentibus hominibus salutaris sanitas irrigetur.

PL 12, 985C

汝が軽んじるあの水は、崇むべき霊の威光に火のように満たされて飾られており、その水から、信じる人々に、良心の古い傷痕を通して、救いの癒しが注ぎ込まれるのである。

12

Sed in his funeribus et luctibus, quae vere sunt funera, quae facta sunt, quorum exstant hodie quoque reliquiae (nam et sepulcrum Osiridis hodie in Aegypto est, et cremati corporis reliquiae cernuntur) defensores eorum volunt addere physicam rationem.

PL 12, 986A

しかしこれらの葬儀と哀悼について、それは本当に葬儀であり、実際にあったことで、その遺物は今日もなお残っている(実にオシリスの墓は今日もエジプトにあり、焼かれた体の遺骨も見られる)のに、彼らの擁護者たちは自然学的な説明を付け加えようとする。

13

Frugum semina Osirim dicentes esse, Isin terram, Typhonem calorem: et quia maturatae fruges calore, ad vitam hominis colliguntur, et a terrae consortio separantur, et rursus appropinquante hyeme seminantur, hanc volunt esse mortem Osiridis, cum fruges reddunt; inventionem vero, cum fruges genitali terrae fomento conceptae, nova rursus coeperint procreatione generari.

PL 12, 986A

オシリスは穀物の種であり、イシスは大地、テュポンは熱であると言う。そして、熟した穀物は熱によって、人の生活のために集められ、大地との結びつきから切り離され、冬が近づくとまた蒔かれる。人々が穀物を納めるときを、彼らはオシリスの死であるとし〔cum fruges reddunt の意が定かでない。収穫を納めることと取った〕、穀物が大地の生み出す温もりによって宿り、新たな出産によって再び生まれ始めるときを、発見であるとしたいのである。

14

Pone hanc veram esse sacrorum istorum rationem, pone propter fruges vota reddi numinibus, quid addis incestum, quid adulterium, quid miserandae animadversionis exitium?

PL 12, 986B

仮にこれがこれらの祭儀の真の説明であるとし、穀物のゆえに神威に誓願が果たされるとしよう。ではなぜ近親相姦を、なぜ姦通を、なぜ哀れむべき懲罰の結末を付け加えるのか。

15

Quid errantibus hominibus et simpliciter peccare cupientibus de sacris tuis malum monstras exemplum? physica ratio quam dicis, alio genere celetur. Quid autem celari oportuit, quod omnibus notum est? Cur plangitis fruges terrae, et crescentia lugetis semina?

PL 12, 986B

迷っていて、ただ素直に罪を犯したがっている人々に、なぜ自らの祭儀から悪い手本を示すのか。汝の言う自然学的な説明は、別の仕方で覆い隠しておくがよい。しかし、万人に知られていることを、なぜ覆い隠す必要があったのか。なぜ諸君は大地の穀物を悼み、育つ種を嘆くのか。

16

Ad sustentationem generis humani haec omnia divina summi Dei liberalitate donata sunt. Agendae sunt summo Deo gratiae propter hoc, nec est summi Dei lugenda largitio. Deflete potius quod erratis, et, quod errorem ve- strum restauratis semper luctibus, plangite.

PL 12, 986B

これらすべては、人類の養いのために、最高の神の神的な寛大さによって与えられたのである。このことのゆえに、最高の神に感謝を捧げるべきであって、最高の神の恵み深さを嘆くべきではない。むしろ、諸君が迷っていることを嘆き、諸君の誤りをつねに哀悼によって復活させていることを悼め。

17

Nolite annuis sacris quaerere funus alienum; vestris potius funeribus parate solatia per annos singulos. O miser homo! invenisse te nescio quid gaudes, cum animam tuam ex istis sacris per annos singulos perdas.

PL 12, 987A

毎年の祭儀で、他人の葬儀を求めてはならない。むしろ諸君自身の死のために、毎年、慰めを備えよ。ああ、哀れな人間よ。汝は何かを見いだしたつもりで喜ぶが、実はこれらの祭儀によって、毎年、自らの魂を失っているのである。

18

Nihil illic invenis nisi simulacrum, quod ipse posuisti, nisi quod iterum aut quaeras aut lugeas. Quaere potius spem salutis, quaere exordium lucis, quaere quod te summo Deo aut commendet, aut reddat.

PL 12, 987A

そこには、自分で据えたこの像のほか、何も見いださない。再び探すか嘆くかするためのもののほかは。むしろ救いの望みを求め、光の始まりを求め、汝を最高の神に推薦し、あるいは返すものを求めよ。

19

Et cum veram viam salutis inveneris, gaude, et tunc erecta sermonis libertate proclama Εὑρήκαμεν, συγχαίρομεν cum ab his calamitatibus post poenitentiam tuam summi Dei fueris indulgentia liberatus.

PL 12, 987A

そして救いの真の道を見いだしたなら、喜べ。そのとき、言葉の自由を高く掲げて叫べ。「我々は見いだした、我々は共に喜ぶ」〔ギリシア語〕。汝が悔い改めたのちに、最高の神の赦しによって、これらの災いから解き放たれたときに。

Caput III

第III章PL 12, 987A
1

Terrae cultum apud Phryges refutat. Phryges, qui Pessinuntem incolunt, circa Galli fluminis ripas terrae caeterorum elementorum tribuunt principatum, et hanc volunt omnium esse matrem.

PL 12, 987A

大地の崇拝をフリュギア人のもとで論駁する。――ガッルス川の岸辺のあたりのペッシヌスに住むフリュギア人は、ほかの元素のうちで大地に首位を与え、これをすべてのものの母であるとしたがる。

2

Deinde ut et ipsi annuum sibi sacrorum ordinem facerent, mulieris divitis ac reginae suae amorem, quae fastus amati adolescentis tyrannice voluit ulcisci, cum luctibus annuis consecrarunt.

PL 12, 987B

それから、彼ら自身にも毎年の祭儀の次第を作るために、富裕な女、すなわち自分たちの女王の愛を、毎年の哀悼とともに聖別した。彼女は、愛した若者の傲慢を、僭主のように罰しようとした者である。

3

Et ut satis iratae mulieri facerent, aut ut poenitenti solatium quaererent, quem paulo ante sepelierant, revixisse jactarunt, et cum mulieris animus ex impatientia nimii amoris arderet, mortuo adolescenti templa fecerunt.

PL 12, 987B

そして、怒った女を満足させるため、あるいは悔いる彼女に慰めを探すために、少し前に葬ったその者が生き返ったと言い立て、女の心が度を越した愛の抑えがたさに燃えると、死んだ若者のために神殿を造った。

4

Tunc quod irata mulier pro injuria spretae fecerat formae, hoc ordinantes a se pati voluere sacerdotes. Sic annuis sacris cum honore terrae istius funeris pompa componitur, et cum persuadetur hominibus quod colant terram, miseri funeris venerantur exitium.

PL 12, 987B

それから、怒った女が、はねつけられた美貌への侮辱のゆえに行ったことを、祭司たちは定めとして、自らの身に受けることを望んだ。こうして毎年の祭儀で、この大地への崇敬とともに、この葬儀の行列が整えられ、人々は大地を崇拝しているのだと説得されながら、哀れな葬儀の結末を崇めているのである。

5

Hic quoque, sacratissimi imperatores, ut error iste celetur, etiam haec sacra physica volunt esse ratione composita.

PL 12, 987C

ここでもまた、いとも聖なる皇帝たちよ、この誤りが覆い隠されるように、彼らはこれらの祭儀も自然学的な説明で組み立てられたものとしたがる。

6

Amare terram volunt fruges, amatum vero hoc ipsum volunt esse, quod ex frugibus nascitur; poenam autem, quam sustinuit, hoc volunt esse, quod falce messor maturis frugibus facit.

PL 12, 987C

大地が穀物を愛するのだと彼らは言い、愛されたものとは、穀物から生まれるそのものだと言う。そして、彼〔若者〕が受けた罰とは、刈り手が鎌で熟した穀物に加えることだと言う。

7

Mortem ipsius dicunt, quod semina collecta conduntur: vitam rursus, quod jacta semina annuis vicibus reconduntur.

PL 12, 988A

彼の死とは、集められた種が蔵に納められることであり、彼の命とは、蒔かれた種が毎年の巡りで再び大地に納められることだと言う。

8

Velim nunc mihi inquirenti respondeant, cur hanc simplicitatem seminum ac frugum cum facinore, cum morte, cum fastu, cum poena, cum amore junxerint Itane non erat aliud, quod diceretur?

PL 12, 988A

今、私が尋ねるのに対して、彼らが答えてほしい。なぜ、種と穀物のこの単純さを、悪行と、死と、傲慢と、罰と、愛と結びつけたのか。ほかに語るべきことはなかったのか。

9

Itane non erat, quod in agendis Deo summo pro frugibus gratiis faceret misera mortalitas? Ut gratias pro renatis frugibus agas, ululas; ut gaudeas, plangis.

PL 12, 988A

ほかに、哀れな死すべき者が、穀物のために最高の神へ感謝を捧げる際にすべきことはなかったのか。汝は、よみがえった穀物のために感謝を捧げるとき、泣き叫ぶ。喜ぶべきときに、胸を打つ。

10

Nec, te cum veram rationem videris, hoc aliquando fecisse poenituit, sed hoc agis, ut annuis luctibus occupatus vitam semper fugias, mortem requiras.

PL 12, 988A

そして、汝が真の理を見たとき、かつてこれをしたことを悔いたこともない。かえって汝は、毎年の哀悼にかまけて、命を絶えず避け、死を求めている。

11

Dicant mihi, quid hoc frugibus profuit, ut fletus suos annuis ululatibus seminent in tristitia, interfecti funeris calamitatibus ingemiscant, quod dicant physica ratione compositum, lugetis et plangitis, et luctus vestros alia ratione celatis.

PL 12, 988A

彼らは私に言うがよい。穀物にとって、何の益があったのか。毎年の泣き叫びによって自らの涙を悲しみのうちに蒔き、殺された遺骸の災厄を嘆くことが――それを彼らは自然学的な説明で組み立てたものだと言うのだが――。諸君は嘆き悲しみ、自らの哀悼を別の説明で覆い隠しているのである〔本文が崩れているらしく、quod dicant … compositum の係りと、三人称から二人称への移りが定かでない。大意で解した〕。

12

Novit agricola, quando terram aratro dimoveat, quando sulcis frumenta committat. Novit quando maturatas solis ardoribus colligat segetes. Novit, quando tostas terat fruges.

PL 12, 988B

農夫は、いつ鋤で大地を動かすかを知っている。いつ畝に穀物を委ねるかを知っている。太陽の熱で熟した作物をいつ集めるかを知っている。いつ焼けた穀物を砕くかを知っている。

13

Haec est physica ratio, haec sunt vera sacrificia, quae ab sanae mentis hominibus annuo labore complentur. Hanc simplicitatem divinitas quaerit, ut homines in colligendis fructibus ordinatis temporum legibus serviant.

PL 12, 988B

これこそ自然学的な説明であり、これこそ、健全な精神をもつ人々が毎年の労苦によって果たす真の生贄である。神性が求めるのはこの単純さ、すなわち人々が実りを集めるにあたって、時の定められた法に従うことである。

14

Cur huic ordini miserae mortis figmenta quaesita sunt? Cur celatur lacrymis, quod celari non debuit? unde confiteantur necesse est, haec sacra non in honorem frugum, sed in honorem esse composita mortis alienae.

PL 12, 988B

なぜこの秩序に、哀れな死の作り話が求められたのか。なぜ、覆い隠されるべきでないものが涙で覆い隠されるのか。そこから、これらの祭儀が、穀物への崇敬のためではなく、他人の死への崇敬のために組み立てられたものであることを、彼らは認めざるをえない。

15

Nam quod terram matrem esse omnium Deorum dicunt, qui huic elemento tribuunt primas partes, vere deorum suorum mater est, nec abnuimus aut recusamus: quia ab hac collectos Deos suos, aut lapideos faciunt semper aut ligneos.

PL 12, 988C

実に、大地をすべての神々の母であると言い、この元素に第一の役割を与える者たちにとって、大地は本当に彼らの神々の母である。我々はそれを否定も拒否もしない。この大地から取ったものを、彼らは自分たちの神々として、いつも石か木で作るからである。

16

Terram omnem circumfluunt maria, et rursus inclusa Oceani ambientis circulo stringitur. Coeli etiam rotunda sublimitate operitur, perflatur ventis, aspergitur pluviis, et timorem suum assidui motus tremoribus confitetur.

PL 12, 988C

大地のすべては海に取り巻かれ、さらに、巡る大洋の円環に囲まれて締めつけられている。また、天の丸い高みに覆われ、風に吹き抜けられ、雨に注がれ、絶え間ない動きの震えによって、自らの恐れを告白している。

17

Quid vos maneat, qui haec colitis, considerate, cum Dii vestri infirmitatem suam vobis quotidianis professionibus prodant.

PL 12, 989A

これらを崇拝する諸君は、何が諸君を待ち受けているかをよく考えよ。諸君の神々は、日々の告白によって、自らの弱さを諸君に明かしているのだから。

Caput IV

第IV章PL 12, 989A
1

Item Aeris apud Assyrios et Africanos populos nonnullos. Assyrii et pars Afrorum aerem ducatum habere elementorum volunt, et hunc imaginata figuratione venerantur.

PL 12, 989A

同様に、アッシリアとアフリカの諸民族のうちの一部のもとでの空気〔の崇拝を論駁する〕。――アッシリア人とアフリカ人の一部は、空気が元素の導き手であると考え、これを像の形をとらせて崇める。

2

Nam hunc eumdem, nomine Junonis vel Veneris virginis, si tamen Veneri placuit aliquando virginitas, consecrarunt. Junonem sane, ne et huic deesset incestus, Jovis volunt ex sorore conjugem factam. Effeminarunt sane hoc elementum, nescio qua veneratione commoti.

PL 12, 989A

実に彼らは、同じ空気を、ユノあるいは処女ウェヌスの名で聖別した――ウェヌスが処女性をいつか好んだのであれば、のことだが。ユノについては、ユピテルの姉妹から妻になったのだとする。これにも近親相姦がないということのないように。彼らはこの元素を女性化した。どのような崇敬に駆られてのことか、私は知らない。

3

Num quia aer interjectus est inter mare et coelum, effeminatis eum sacerdotum vocibus prosequuntur?

PL 12, 989B

空気が海と天のあいだに置かれているからといって、彼らは女々しくなった祭司たちの声でこれを称えるのだろうか。

4

Dic mihi hoccine est, quod in viro feminam quaerunt, cui aliter servire sacerdotum suorum chorus non potest, nisi effeminent vultum, cutem poliant, et virilem sexum ornatu muliebri dedecorent.

PL 12, 989B

言ってくれ、男の中に女を求めるのが、このことなのか。そうでなければ祭司たちの合唱隊は、彼女に仕えることができない。顔を女々しくし、肌を磨き、男の性を女の装いで辱めなければならないのだ。

5

Videre est in ipsis templis cum publico gemitu miseranda ludibria, viros muliebria pati, et hanc impuri et impudici corporis labem gloriosa ostentatione detegere. Publicant facinora sua, et contaminati corporis vitium cum maxima delectationis macula confitentur.

PL 12, 990A

神殿そのものの中に、公の嘆きとともに、哀れむべき嘲弄が見られる。男が女のなすことを身に受け、この不浄で恥知らずな肉体の汚れを、誇らしげな見せびらかしで暴くのである。自らの悪行を公にし、汚れた肉体の悪徳を、きわめて大きな快楽の汚れとともに告白する。

6

Exornant muliebriter nutritos crines, et delicatis amicti vestibus vix caput lassa cervice sustentant. Deinde, cum sic se alienos a viris fecerint, adimpleti tibiarum cantu, vocant Deam suam, ut nefario repleti spiritu vanis hominibus quasi futura praedicant.

PL 12, 990A

女のように育てた髪を飾り立て、繊細な衣をまとって、疲れた首で頭をやっと支える。それから、このように男から疎遠になると、笛の音に満たされて自分たちの女神を呼び、忌まわしい霊に満たされて、空しい人々に未来のことを告げるかのように語る。

7

Quod hoc monstrum est, quodve prodigium? Negant se viros esse, et sunt; mulieres se volunt credi, sed aliud qualiscumque qualitas corporis confitetur.

PL 12, 990A

これは何という怪物か、何という不吉の兆しか。彼らは自分が男であることを否定するが、男である。女であると信じられたがるが、肉体のどのような性質であれ、それは別のことを告白している。

8

Considerandum est etiam, quale sit numen, quod sic impuri corporis delectatur hospitio, quod impudicis adhaeret membris, quod polluta corporis contaminatione placatur. Erubescite, o miseri! supinitatem; aliter vos Deus fecit.

PL 12, 990B

またこのことも考えねばならない。この神威はどのようなものか。不浄な肉体が宿となることを喜び、恥知らずな肢体に付きまとい、肉体の汚染という汚れによってなだめられるとは。恥じよ、哀れな者たちよ、その仰向きの姿を。神は諸君を別のものに造ったのである〔supinitatem の読みが定かでない。「仰向きの姿」と取った〕。

9

Cum cohors vestra ad tribunal judicantis Dei accesserit, nihil vobiscum afferetis, quod Deus, qui vos fecit, agnoscat. Abjicite hunc tantae calamitatis errorem, et studia profanae mentis aliquando deserite.

PL 12, 991A

諸君の一団が、裁く神の法廷に近づくとき、諸君を造った神が認めるものを、何一つ携えてはいないであろう。これほどの災いの誤りを捨てよ。そしていつかは、世俗の心の熱中を手放せ。

10

Nolite corpus, quod Deus fecit, scelerata Diaboli lege damnare, calamitatibus vestris, dum adhuc tempus patitur, subvenite. Misericordia Dei dives est, libenter ignoscit. Relictis nonaginta novem ovibus, amissam quaerit unam (Matth. XVIII, 12; Luc. XV, 4) .

PL 12, 991A

神が造った肉体を、悪魔の邪悪な法によって断罪してはならない。時がなお許すあいだに、自らの災いを助けよ。神の慈しみは豊かであり、喜んで赦す。九十九匹の羊を残して、失われた一匹を探す(マタイ18:12、ルカ15:4)。

11

Et reverso pater prodigo filio vestem reddit, et parat coenam (Luc. XV, 22) . Nulla vos desperare faciat criminum multitudo: Deus summus per filium suum Jesum Christum Dominum nostrum volentes liberat, et poenitentibus libenter ignoscit, nec multa exigit ut ignoscat.

PL 12, 991A

また、帰ってきた放蕩息子に、父は衣を返し、饗宴を整える(ルカ15:22)。罪の数の多さが諸君を絶望させることがあってはならない。最高の神は、その子、我々の主イエス・キリストによって、望む者を解き放ち、悔いる者を喜んで赦し、赦すために多くを求めはしない。

12

Fide tantum et poenitentia potestis redimere, quicquid sceleratis Diaboli persuasionibus perdidistis.

PL 12, 991A

ただ信仰と悔い改めによってのみ、諸君は、悪魔の邪悪な説得によって失ったものをすべて取り戻すことができる。

Caput V

第V章PL 12, 991A
1

Item Ignis apud Persas. Horum mysteria fabulasque detegit, lascivos tristesque ritus detestatur, admixtis saepe e sacris Christianorum cohortationibus, et ad finem capitis, ubi post secundam lacunam de anima humana loquitur, philosophico etiam de indissolubili animi anima ratiocinatio.

PL 12, 991A

同様に、ペルシア人のもとでの火〔の崇拝を論駁する〕。――彼らの秘儀と物語を暴き、放縦で陰鬱な儀礼を忌む。キリスト教徒の祭儀からの勧告をしばしば混ぜ、章の末尾では、第二の欠損のあとで人間の魂について語り、魂が分解しえないことについての哲学的な推論も行う〔底本は de indissolubili animi anima ratiocinatio。本文が崩れているらしく、大意で解した〕。

2

Persae et Magi omnes, qui Persiae regionis incolunt fines, ignem praeferunt et omnibus elementis putant debere praeponi.

PL 12, 992A

ペルシア人と、ペルシアの地方の境に住むマギの者たちはみな、火を重んじ、あらゆる元素に優先させるべきだと考えている。

3

Hi itaque Jovem in duas dividunt potestates naturam ejus ad utriusque sexus transferentes et viri et foeminae simulacra ignis substantiam deputantes, et mulierem quidem triformi vultu constituunt, monstrosis eam serpentibus illigantes.

PL 12, 992A

それゆえ彼らは、ユピテルを二つの力に分け、その本性を両性に移し、男と女の像に火の実体をあてがう。そして女を三つの顔の形に立て、怪物のような蛇で縛りつける。

4

Quod ideo faciunt, ne ab auctore suo diabolo aliqua ratione dissentiant: sed ut dea sua serpentibus polluta, maculosis diaboli insignibus adornetur. Virum vero abactorem boum colentes, sacra ejus ad ignis transferunt potestatem.

PL 12, 992A

これを彼らが行うのは、自分たちの創始者である悪魔と、いかなる点でも違わないようにするためである。そして彼らの女神は、蛇に汚されて、悪魔の汚れた徽章で飾られる。また、牛盗人である男を崇拝して、その祭儀を火の力に移す。

5

Sicut Propheta ejus nobis tradidit, dicens: Μικτάβω μυστάκυ ὁ κλοπίης σύνδετε πατρος ἀγάυου. Hunc Mithram dicunt. Sacra vero ejus in speluncis abditis tradunt, ut semper obscuro tenebrarum squalore demersi, gratiam splendidi ac sereni luminis non videant.

PL 12, 993A

それは、彼の預言者が我々に伝えたとおりである。曰く、「吼える牛の秘儀に与る者たちよ……高貴な父の牛盗みを、声を合わせて歌え」〔ギリシア語。底本の本文はひどく崩れている。ミーニュの脚注はスカリゲルの校訂を示し、前の行の末尾はフィルミクスが故意に切り詰め、後の行の欠けは写字生などが読み取れなかったためとする。その校訂に従って大意で訳した〕。これをミトラスと彼らは呼ぶ。その祭儀は、隠れた洞窟の中で伝えられる。つねに闇の暗い汚れの中に沈められ、輝かしく澄んだ光の恩寵を見ることがないようにするためである。

6

O caeca numinis consecratio; o nefariae legis fugienda commenta! Deum esse credis, cujus de sceleribus confiteris. Vos itaque, qui dicitis in his templis rite sacrificari non Magorum ritu Persico, cur haec Persarum sacra laudatis?

PL 12, 993A

ああ、盲目な神威の聖別よ。ああ、不敬な法の、逃れるべき作り話よ。汝は、その悪事を自ら告白している者を、神であると信じている〔ミーニュの脚注によれば、フィルミクスがミトラスの悪事として挙げるのは、牛を連れ去ったことだけである〕。それゆえ諸君は、これらの神殿でマギのペルシア風の儀礼ではなく正しく犠牲が捧げられていると言うが、なぜこのペルシア人の祭儀をほめるのか〔ミーニュの脚注は、フィルミクスがここではミトラスの祭儀をペルシア人の宗教と別のものとしながら、前の箇所では両者を混同している、とする〕。

7

Scio, hoc Romano nomine dignum putatis, ac Persarum sacris. At Persarum legibus sequatur. . . . . . .. . . . . . . ut armata clypeo, lorica, thorace, gladio et hasta consecratur. . .

PL 12, 994A

私は知っている。諸君はこれをローマの名にもペルシアの祭儀にもふさわしいと考えていることを。しかし、それならペルシア人の法に従うがよい。……〔写本の欠損〕盾と胸甲と鎧と剣と槍で武装した者として聖別される。……〔欠損〕

8

Tertia etiam pars est, qua in asperis secretisque sylvarum agrestiumque ferarum sortita imperium. Ultima pars tripartitae istius divisionis aestimat libidinum vias, quae prava desideria quaeque praeposterae cupiditatis monstrant illecebras.

PL 12, 994A

第三の部分もあり、これは森の険しく人目につかない所と、野の獣たちの支配を割り当てられている。この三分割の最後の部分は、欲情の道を見積もり、それが邪な欲望と、倒錯した欲求の誘惑を示す。

9

Ideo unam partem capiti assignant, ut hominis iram quodammodo denotare videatur. Aliam in corde statuunt, ut diversarum cogitationum varietatem, quas multiplici intentione concipimus, in modum sylvarum tenere videatur.

PL 12, 995A

それゆえ、一つの部分を頭に割り当て、人間の怒りをなにがしか示すように見せる。もう一つを心臓に置き、我々が多様な意図をもって抱く、さまざまな思考の多様さを、森のように抱えているように見せる。

10

Tertia pars constituitur in jecore, unde libido nascitur et voluptas. Illic enim genitalium seminum collecta fecunditas naturalibus stimulis desiderium cupiditatis exagitat.

PL 12, 995A

第三の部分は肝臓に置かれる。そこから欲情と快楽が生まれる。そこで、集められた生殖の種子の豊かさが、自然の刺激によって欲望の渇きをかき立てるからである。

11

Quid ergo perficit ista divisio, diligenter aspicite, ut cernatis, quam facile commentum ratio veritatis impugnet. Si dividitur anima, et substantia ejus diverso efficaciae genere separatur, dissoluto ordine suo, incipit esse quod fuerat.

PL 12, 995A

さて、この分割が何を成し遂げるかを、よく見よ。そうすれば、真理の理が作り話をいかに容易に攻め落とすかがわかる。もし魂が分けられ、その実体が働きの異なる種類へと分かたれるなら、その秩序は解体され、かつてあったものでなくなり始める〔底本は incipit esse quod fuerat(かつてあったものであり始める)。文脈から否定の語が落ちたと見て解した〕。

12

Aliud enim mens est, aliud ira, aliud libido. Animam ergo separatio ista dissolvit, et patitur maximam ex ista partitione jacturam, nec integram sui speciem res ista custodit, quae per tres contrarias separatim dividitur, et (ut verum dicam) fit ex ipsa divisione mortalis.

PL 12, 995B

というのも、精神は一つ、怒りは別、欲情はまた別だからである。それゆえこの分離は魂を解体し、魂はこの分割から最大の損失をこうむる。三つの相反するものによって別々に分けられるこのものは、自らの完全な姿を保つことができず、(真実を言えば)この分割そのものから、死すべきものとなる。

13

Etenim quod potest dividi, corpus est. Quod autem corpus est, necesse est esse mortale. Ergo si anima dividitur, corpus est. Si corpus est, necesse est sit res mortalis. Egregia erroris istius ac praeclara comitantia.

PL 12, 995B

というのも、分けられうるものは物体である。物体であるものは、必ず死すべきものである。したがって、もし魂が分けられるなら、それは物体である。もし物体であるなら、必ず死すべきものである。この誤りに伴う、何とも見事で輝かしい帰結である。

14

Maximum nobis beneficium ex ista consequentia confertur. Commentis istarum absurditatum animas volunt esse mortales.

PL 12, 995B

この帰結から、我々に最大の益がもたらされる。これらの不条理な作り話によって、彼らは魂が死すべきものであると言いたがるのである。

Caput VI

第VI章PL 12, 995B
1

Ab Elementorum cultu ad alias superstitiones transit earumque secreta pandit; et primo quidem duorum Liberorum, Cretensis quippe ac Thebani, historiam narrat. Sic sunt, sacratissimi imperatores, Elementa a perditis hominibus consecrata.

PL 12, 995B

元素の崇拝から別の迷信へ移り、それらの秘密を明かす。まず第一に、二人のリーベル、すなわちクレタのリーベルとテーバイのリーベルの物語を語る。――いとも聖なる皇帝たちよ、元素は、滅びる人間たちによってこのように聖別されたのである。

2

Sed adhuc supersunt aliae superstitiones quarum secreta pandenda sunt, Liberi et Liberae, quae omnia sacris sensibus vestris specialiter intimanda sunt, ut et in istis profanis religionibus sciatis mortes esse hominum consecratas.

PL 12, 995B

しかし、なお別の迷信が残っており、その秘密を明かさねばならない。リーベルとリーベラのものである。これらはすべて、諸君の聖なる心に特に知らせておかねばならない。それは、これらの世俗の宗教においても、諸君が、人間の死が聖別されたものであることを知るためである。

3

Liber itaque Jovis fuit filius regis scilicet Cretici.. Hic cum fuisset adultera matre progenitus, nutriebatur apud patrem, studiosius quam decebat. Uxor Jovis, cui Junoni fuit nomen, novercalis animi furore commota, ad necem infantis omnifariam parabat insidias.

PL 12, 996A

さて、リーベルは、ユピテル、すなわちクレタの王の子であった。彼は姦通の母から生まれたので、父のもとで、ふさわしい以上に熱心に養われた。ユピテルの妻は、その名をユノといったが、継母の心の怒りに駆り立てられ、幼子を殺すためにあらゆる仕方で罠を整えていた。

4

Proficiscens peregre pater, quia indignationes tacitas sciebat uxoris, ne quid ab irata muliere dolo fieret, idoneis (sicut sibi videbatur) custodibus tutelam credit filii.

PL 12, 996A

父は異国へ旅立つにあたり、妻の黙した憤りを知っていたので、怒った女の策略で何事も起こらぬように、息子の守りを、(彼の目には)ふさわしい番人たちに託した。

5

Tunc Juno, opportunum insidiarum nacta tempus, et ex hoc fortius inflammata, quia proficiscens pater et solium regni puero tradiderat et sceptrum, custodes primum regalibus praemiis muneribusque corrupit, deinde satellites suos, qui Titanes vocabantur, in interioribus regiae locat partibus, et crepundiis ac speculo affabre facto animos ita pueriles illexit, ut desertis regiis sedibus ad insidiarum locum puerilis animi desiderio duceretur.

PL 12, 996A

そのときユノは、罠にふさわしい時を得て、またそのことでいっそう激しく燃え立った。旅立つ父が、少年に王国の玉座と笏を渡していたからである。彼女はまず番人たちを、王にふさわしい報酬と贈り物で買収し、次に、ティタンと呼ばれる自分の従者たちを宮殿の奥の部分に置き、ガラガラと巧みに作った鏡で、少年らしい心を引きつけた。そのため、少年は王の座を捨て、子供らしい心の望みに導かれて、罠のある場所へ連れて行かれた。

6

Illic interceptus trucidatur. Et ut nullum posset necis inveniri vestigium, particulatim membra conscissa satellitum sibi dividit turba.

PL 12, 996B

そこで捕らえられ、殺される。そして殺害の痕跡が何一つ見つからないように、従者たちの群れは、切り刻んだ肢体を、部分ごとに自分たちで分け合う。

7

Tunc, ut huic facinori aliud facinus adderetur, quia vehementer tyranni crudelitas timebatur, decocta variis generibus pueri membra consumunt, ut humani cadaveris, inauditis usque in illum diem epulis, vescerentur.

PL 12, 996B

それから、この悪行にさらに別の悪行を加えるために――僭主の残酷さがひどく恐れられていたので――少年の肢体をさまざまな仕方で煮て食い尽くし、それまで聞いたこともない饗宴として、人間の死体を食べた。

8

Cor visum sibi soror servat, cui Minerva fuit nomen, quia et ipsa sceleris fuit particeps, et ut manifestum esset delationis indicium, et ut haberet unde furentis patris impetum mitigaret. Reverso Jovi filia ordinem facinoris exponit.

PL 12, 996B

姉妹、その名はミネルウァといったが、彼女は心臓を見つけて取っておいた。彼女自身もまた罪に加わっていたからであり、告発の証拠が明らかになるように、また、狂った父の勢いを和らげるものを手にするためである。ユピテルが帰ると、娘は悪行の次第を述べた。

9

Tunc pater funesta calamitate cladis et acerba luctus atrocitate commotus, Titanes quidem vario genere suppliciorum excruciatos necat.

PL 12, 996C

そのとき父は、この不幸な破滅の災厄と、悲しみの苛烈な激しさに駆られ、ティタンたちをさまざまな種類の責め苦で苦しめて殺す。

10

Nec praetermissum est in ultione filii aut tormentum aliquod aut poena, sed per omnia poenarum genera bacchatus, necem qualitercumque filii vindicavit, affectu quidem patris, sed tyrannica potestate.

PL 12, 997A

息子の仇討ちにおいて、いかなる拷問も刑罰も省かれなかった。むしろあらゆる種類の刑罰に猛り狂って、息子の死をどうにかして報いた。それは父の情からであったが、僭主の権力によるものであった。

11

Tunc quia diutius pater ferre lugentis animi tormenta non poterat, et quia dolor ex orbitate veniens nullis solatiis mitigabatur, imaginem ejus ex gypso, plastico opere perfecit, et cor, ex quo facinus fuerat, sorore deferente, detectum, in ea parte plastae collocat, qua pectoris fuerant lineamenta formata.

PL 12, 997A

それから、父はもはや、嘆く心の苦しみに長く耐えることができず、子を失った痛みはどんな慰めによっても和らげられなかったので、息子の像を石膏で塑像に造り、姉妹の告発によって悪行が露見するもととなった心臓を、その像の、胸の輪郭が形づくられた部分に収めた。

12

Post haec pro tumulo exstruit templum, et paedagogum pueri constituit sacerdotem. Huic Silenus fuit nomen.

PL 12, 997A

その後、墓の代わりに神殿を建て、少年の養育係を祭司に任じた。彼の名はシレノスといった。

13

Cretenses, ut furentis tyranni saevitiam mitigarent, festos funeris dies statuunt, et annuum sacrum trieterica consecratione componunt, omnia per ordinem facientes, quae puer moriens aut fecit, aut passus est.

PL 12, 997A

クレタ人たちは、狂った僭主の暴虐を和らげるために、葬儀の祝祭の日々を定め、三年ごとの聖別によって毎年の祭儀を整え、死にゆく少年が行ったこと、あるいは受けたことのすべてを、順に再現する。

14

Vivum laniant dentibus taurum, crudeles epulas annuis commemorationibus excitantes, et per secreta sylvarum clamoribus dissonis ejulantes fingunt animi furentis insaniam, ut illud facinus non per fraudem factum, sed per insaniam crederetur: praefertur cista, in qua cor soror latenter absconderat; tibiarum cantu et cymbalorum tinnitu crepundia, quibus puer deceptus fuerat, mentiuntur.

PL 12, 997B

生きた牛を歯で引き裂き、毎年の記念で残酷な饗宴を呼び起こし、森の奥まった所で不協和な叫び声で泣き叫び、狂乱した心の錯乱を装う。それは、あの悪行が欺きによってではなく錯乱によってなされたと信じられるようにするためである。姉妹が心臓をひそかに隠した箱が運ばれる。笛の音とシンバルのひびきで、少年が欺かれた〔あの〕ガラガラを真似る。

15

Sic in honorem tyranni a serviente plebe deus factus est, qui habere non potuit sepulturam. Fuit etiam alius Liber apud Thebas tyrannus, magicae artis potestate conspicuus.

PL 12, 997B

こうして、僭主を称えて、隷従する民衆により、埋葬を得ることのできなかった者が神とされたのである。またテーバイにも、別のリーベルという僭主がいた。魔術の力で人目を引く者であった。

16

Hic cum muliebres animos venenis quibusdam et carminibus occupasset, pro arbitrio suo crudelia facinora furentibus imperabat, ut mente captas nobiles foeminas et libidinum ministras haberet et scelerum.

PL 12, 997B

彼は、女たちの心を毒物と呪文によって掴み、狂った彼女たちに、思いのままに残酷な悪行を命じた。それは、正気を奪われた貴族の婦人たちを、自分の欲情と悪事の召使いとして持つためであった。

17

Qui qualia fecerit scelera, vel quantum matri contra filium, vel sororibus contra fratrem imperaverit facinus, in scenis quotidie a tragici carminis auctoribus traditur, ut scelerati tyranni facinorosa crudelitas in animis audientium funestis semper relationibus renascatur.

PL 12, 997C

彼がどのような悪事を行い、母に息子に対してどれほどの悪行を、姉妹たちに兄弟に対してどれほどの悪行を命じたかは、悲劇詩の作者たちによって毎日劇場で伝えられ、悪辣な僭主の罪深い残酷さが、聞く人々の心に、不吉な語りによって絶えず生まれ変わるようにされている。

18

Hunc Lycurgus, sobria virorum conjuratione protectus, regno exuit, pellit patria. Neque enim effeminatus ille consensum virorum potuit diutius sustinere. Effeminatum enim fuisse, et amatorum serviisse libidinibus, Graecorum gymnasiis decantatur.

PL 12, 998A

リュクルゴスは、節度ある男たちの結束に守られて、彼を王位から追い、祖国から駆逐した。実際、あの女々しい者は、男たちの合意に長くは耐えられなかった。彼が女々しく、愛人たちの欲情に仕えていたことは、ギリシア人の体育場で歌い伝えられている。

19

Nec fuga ejus Lycurgus tantum est exsilioque contentus, sed timens ne fugiens et ab aliis receptus, ludibriosa scelerum suorum etiam in alia regione conderet semina, succinctus ferro, patriae dedecus minaci persequitur edicto.

PL 12, 998A

リュクルゴスは、彼の逃亡と追放だけでは満足せず、彼が逃げ、ほかの人々に受け入れられて、自らの悪事の嘲弄すべき種を、別の地方にもまいてしまうことを恐れた。そこで剣を帯びて、威嚇の布告とともに、祖国の恥を追跡した。

20

Tunc Liber projectis infulis, quas pampineis coronarum circulis illigabat, cum semiviro comitatu fugiens (soli enim eum secuti sunt stuprorum et flagitiorum et libidinum socii) per omnes oras vicini maris cum summa trepidatione desperationis erravit.

PL 12, 998A

そのときリーベルは、ブドウの葉の冠の輪に結びつけていた飾り紐を投げ捨て、半ば男でなくなった一行とともに逃げた(彼に従ったのは、淫行と恥行と欲情の仲間たちだけだったからである)。そして、近隣の海のあらゆる岸辺を、絶望のきわみの慌てふためきとともにさまよった。

21

Illic inter ebrias puellas et vinolentos senes, cum adhuc eum scelerum pompa praecederet, et alter nigro amictu teter, alter ostenso angue terribilis, alter cruentus ore, dum viva pecoris membra discerpit, a Lycurgo comprehensus per proximam rupem, quae immensum praecipitium saxis inviis fecerat, in mare praecipitatur, ut lacerum corpus marinis diu jactatum fluctibus, errantium populorum animos ad sanitatis ac sobrietatis ordinem severa animadversione revocaret.

PL 12, 998B

そこで、酔った娘たちと酒に浸った老人たちのあいだ、彼の前をなお悪事の行列が進んでいた。一人は黒い衣で不気味な姿、一人は蛇を示して恐ろしく、一人は家畜の生きた肢体を引き裂いて口を血に染めていた。そのうちに彼はリュクルゴスに捕らえられ、近くの断崖――道のない岩で巨大な断崖をなしていた――から海に突き落とされた。それは、引き裂かれた体が長く海の波に翻弄されることで、迷える民の心を、健全さと節度の秩序へと、厳しい懲らしめによって呼び戻すためであった。

22

Hunc finem Liberi Homerus, ut fugam et trepidationem detegeret, et ut ostenderet mortem, ait: . . . . . . . Διώνυσος δὲ φοβηθεὶς Δύσαθ' ἁλὸς καπὰ κῦμα· Θίτις δ' ὑπεδέξατο κόλπῳ Δειδιότα· κρατερὸς γὰρ ἔχε τρόμος ἀνδρὸς ὁμοκλῇ.

PL 12, 998B

リーベルのこの最期を、ホメロスは、逃亡と慌てふためきを示し、死を示すために、こう言う。……〔写本の欠損〕「ディオニュソスは恐れて、海の波の下に潜った。テティスは、恐れおののく彼を懐に受け入れた。男の叱咤の声に、激しい震えが彼を捕らえていたからである」〔ギリシア語。底本の綴りは崩れている。ミーニュの脚注はホメロス『イリアス』6.135 を指し、それに従って「海の波の下に」と読む〕。

23

Imitatur te, Lycurge, et sobrium tuum institutum sequitur, nec a salutaribus tuis legibus exorbitat etiam consul noster Posthumius. Nam sicut in libris Annalibus invenimus, Bacchanaliorum scelera Ebutio quodam adolescente deferente detecta sunt.

PL 12, 998B

リュクルゴスよ、汝を我々の執政官ポストゥミウスもまた真似て、汝の節度ある規律に従い、汝の健全な法から外れることがない。我々が年代記の書物に見いだすところでは、バッカナリア祭の悪事は、エブティウスという若者が告発して明るみに出された。

24

Erant adhuc in urbe Roma integri mores, nec quis- quam peregrinas superstitiones dissolutis moribus appetebat: tunc nec senatus consuli nec leges Reipublicae nec consul legibus defuit.

PL 12, 998C

ローマの都にはなお、風俗が損なわれていなかった。放縦な風俗に染まって、異国の迷信を求める者は誰もいなかった。そのころ、元老院が執政官を、法が国家を、執政官が法を見捨てることはなかった。

25

Sed investigatis omnibus, qui hujus sacri scelerata commenta tradebant, contra omnes servos, immo Romanos quaestionis examine capitalis poena de senatus sententia decreta est.

PL 12, 999A

しかし、すべてが調べ尽くされると、この祭儀の悪辣な作り話を伝えていた者たちに対して、奴隷はもちろん、ローマ人に対しても、尋問の吟味を経て、元老院の判決により死刑が決められた。

26

Nec tam diu vindices gladii consulis conquierunt, quamdiu hoc malum fuisset radicitus amputatum. O digna Romano nomine animadversio!

PL 12, 999A

この悪が根こそぎ断たれるまで、執政官の剣による懲らしめは、休むことがなかった。ああ、ローマの名にふさわしい懲罰よ。

27

O priscae virtutis laudanda constantia! nec civibus suis consul parcere voluit, cum ob purgandam patriam peregrina vitia corriguntur.

PL 12, 999A

ああ、古の徳の、称えられるべき不動の心よ。国を清めるために異国の悪徳が正されるとき、執政官は自らの市民をも容赦しようとはしなかった。

Caput VII

第VII章PL 12, 999A
1

Liberae vel Proserpinae historiam exponit, et Liberum pro sole, Liberam pro luna coli asserit. Sequitur hanc sacri contagionem, et imitatur ordinem funeris, a Cerere, Hennensi muliere, mors filiae consecrata.

PL 12, 999A

リーベラすなわちプロセルピナの物語を述べ、リーベルは太陽として、リーベラは月として崇拝されると主張する。――ヘンナの女ケレスによって神聖なものとされた娘の死が、この祭儀の汚染に続き、葬儀の次第をまねる。

2

Nam quidquid in Creta pater ob filium fecerat, hoc totum Ceres apud Hennam amissa filia, impatientia materni doloris instituit, quod quatenus factum sit, brevi sermone perstringam.

PL 12, 999B

父が息子のためにクレタで行ったことのすべてを、ケレスもまた、娘を失ってヘンナで、母の悲しみに耐えかねて制定した。それがどのようにして行われたかを、手短に述べておこう。

3

Unicam Cereris filiam, quam Graeci Περσεφόνην, nostri immutato sermone Proserpinam dicunt, ad conjugale consortium plures petebant. Mater sollicite de singulorum meritis judicabat.

PL 12, 999B

ケレスのひとり娘を、ギリシア人はペルセポネと呼び、我々の側は語形を変えてプロセルピナと呼ぶが、この娘を妻にと望む者が多くいた。母は一人ひとりの値打ちを慎重に吟味していた。

4

Et cum adhuc omnibus matris sententia videretur incerta, dives rusticus, cui propter divitias Πλούτων fuit nomen, temerario cupiditatis ardore, cum moram dilationis ferre non posset, et cum de praeposteri amoris conquereretur incendiis, prope Percum inventam virginem rapit.

PL 12, 999B

母の決定がなおも誰にも定かでないうちに、富のゆえにプルトン〔ギリシア語の「富」にちなむ名〕という名であった富裕な田舎者が、無謀な欲情の燃えるままに、延期の遅れに耐えられず、順序を違えた恋の炎を訴えながら、ペルクスのほとりで見つけた乙女をさらった。

5

Percus autem lacus in Hennae civitatis finibus satis amoenus et gratus, cujus amoenitas ex florum varietatibus nascitur. Nam per omnem annum vicissim sibi succedentibus floribus coronatur.

PL 12, 999C

ペルクスとは、ヘンナの町の領内にある湖で、まことに美しく快く、その美しさは花々の多様さから生まれる。一年じゅう、次々と入れ替わる花で冠をいただいているからである。

6

Illic invenies quidquid hyacinthi turget in caulem; illic comam narcissi, vel quod auream rosam desuper pingit: illic albae hederae per terram molliter serpunt, et cum purpureis violis suaviter rubens amaracus invenitur: nec coronam istam alba deserunt lilia.

PL 12, 999C

そこには、茎にまで伸びるかぎりのヒヤシンスがあり、水仙の房があり、また黄金の薔薇を上から彩るもの〔この句の指すところは定かでない。薔薇の上に金色を差す花と取った〕がある。そこでは白い蔦が地を這ってやわらかに伸び、紫のすみれとともに、甘く赤らむアマラクス〔マヨラナ〕が見つかる。この冠から白い百合も欠けることがない。

7

Prorsus aptus locus, qui gratia sua puellares animos et invitaret pariter et teneret. In hoc loco, cum a Plutone virgo prope vesperam fuisset inventa, vi rapitur, et superimposita vehiculo, scissis vestibus, laceratis crinibus ducitur.

PL 12, 999C

まことに、その美しさによって少女たちの心を招き、また引き留めるのにふさわしい場所であった。この場所で、乙女は夕暮れ近くにプルトンに見つけられ、力ずくでさらわれ、車に載せられ、衣は裂かれ、髪は乱されて連れ去られた。

8

Nec reservati ungues contra amatorem rusticum aliquid profuerunt, nec clamor atque ululatus adjuvit, nec caeterarum strepitus puellarum. Tunc una celeri cursu, cum de civitate nemo succurreret, facta ex ipso timore velocior, matri raptum virginis nuntiat.

PL 12, 1000A

田舎者の恋人に向けて取っておいた爪も何の役にも立たず、叫びも泣き声も助けにならず、ほかの少女たちの騒ぎも同じであった。そのとき、町からは誰も助けに来ないので、そのうちの一人が、恐れそのものにいっそう足を速められ、駆け足で母に乙女の掠奪を告げた。

9

Contra raptorem indignata mater, armatam manum ducit. Nec Plutonem mulieris fefellit adventus, sed ut retorsit ad civitatem oculos, et infinitos cuneos respexit venire cum matre, funestum cepit ex desperatione consilium.

PL 12, 1000A

母は掠奪者に憤り、武装した一隊を率いる。プルトンは女の到来に気づかぬわけではなかった。町のほうへ目を振り向け、おびただしい隊列が母とともに来るのを見ると、絶望から不吉な決断をした。

10

Quadrigam, quae vehiculum trahebat, per medium lacum dirigit. Is erat profundis voraginibus immersus, illic cum amata submersus virgine, miserandae matri de morte filiae funestum spectaculum praebuit.

PL 12, 1000A

車を引いていた四頭立ての馬を、湖の真ん中へ向けて駆る。湖は深い淵に沈み込んでおり、プルトンはそこで愛する乙女とともに沈み、哀れな母に娘の死という痛ましい光景を見せた。

11

Hennenses, ut possent maternis luctibus ex aliqua parte invenire solatium, inferorum regem virginem rapuisse finxerunt. Et ut fides figmentum sequeretur, prope Syracusas eum per alium locum cum virgine emersisse jactarunt.

PL 12, 1000A

ヘンナの人々は、母の嘆きにいくらかでも慰めを見いだせるようにと、冥界の王が乙女をさらったのだと作り上げた。そして作り話に信憑性がつくように、王は乙女とともにシュラクサイの近くの別の場所から浮かび上がったと言いふらした。

12

Templum sane et raptori et virgini accurate collatis sumptibus faciunt, et annua in templo vota decernunt. Sed nullo genere matris dolor vincitur, nec muliebris impatientiae tormenta curantur.

PL 12, 1000B

彼らは、掠奪者と乙女のために、費用を念入りに集めて神殿を築き、毎年その神殿で誓願を行うことを定める。しかし母の悲しみはどんな手段でも癒えず、女の堪えがたさの苦しみは治まらなかった。

13

Sed credens vere filiam prope Syracusas esse visam, Triptolemo villico suo duce, nocturnis itineribus ad Syracusanae civitatis littus cum lugubri veste ac sordido squalore pervenit, nec illi defuit, qui credulem de calamitatibus suis falleret matrem.

PL 12, 1000B

母は、娘が確かにシュラクサイの近くで目撃されたと信じ、農場管理人トリプトレモスを案内役に、夜の道をたどり、喪服に身を包み汚れにまみれて、シュラクサイの町の海辺に着いた。そこには、信じやすい母を、その災いについて欺く者がいなかったわけでもない。

14

Tunc ait se Pandarus, nescio quis, vidisse non longe à Pachyno navem raptorem ascendisse cum virgine. Persuasum est mulieri, quae quolibet genere vivere filiam cupiebat audire, infinitis dotibus remunerat civitatem.

PL 12, 1000B

そのとき、パンダルスなる、何者とも知れぬ男が、パキュヌス岬からさほど遠くない所で、掠奪者が乙女を連れて船に乗るのを見たと言った。娘がともかく生きていると聞くことをどんな形でも望んでいた女は、これを信じ込み、おびただしい賜物をもってその町に報いた。

15

Syracusani liberalitate mulieris provocati, raptum virginis consecrant, et mitigantes dolorem matris, pompam miseri funeris excolunt honore templorum. Sed nec hoc sufficit matri, sed ascensa nave per peregrina littora filiam quaerit.

PL 12, 1000C

シュラクサイの人々は、女の気前のよさに誘われて、乙女の掠奪を神聖なものとして祀り、母の悲しみをなだめようとして、痛ましい葬送の行列を神殿の栄誉をもって飾り立てる。しかしこれでも母には足りず、船に乗って異国の岸辺をたどり、娘を探す。

16

Sic fluctibus tempestatibusque jactata ad Atticae urbis locum pervenit. Illic hospitio recepta, incolis incognitum adhuc triticum dividit. Locus ex patria et ex adventu mulieris nomen accepit. Nam Eleusis dictus, quod illuc Ceres, relicta Henna, venerat.

PL 12, 1000C

こうして波と嵐に翻弄され、アッティカの町の一画にたどり着いた。そこで客として迎えられ、住民にはそれまで知られていなかった小麦を分け与える。この地は、女の故郷と到来にちなんで名を得た。すなわちエレウシスと呼ばれたが、それはケレスがヘンナを後にしてそこへ来たからである。

17

Sicque tum ipsa dispensatio quod attulerat frumenta, tum quod colligendarum frugum tradiderat disciplinam, post mortem ob beneficium, quod ex frugum copia nascebatur, et sepulta in eo loco est, pariter et consecrata, et divino cum filia appellata nomine.

PL 12, 1000C

こうして彼女〔ケレス〕自身は、穀物をもたらしたことにより、また収穫の技を伝えたことにより、死後、穀物の豊かさから生まれた恩恵のゆえに、その地に葬られ、同時に神格化され、娘とともに神の名で呼ばれた〔底本は Sicque tum ipsa dispensatio … で、dispensatio を受ける動詞がない。ミーニュの脚注は、disciplinam の後に「それが彼女の神的崇拝の原因となった」といった語が落ちたか、あるいは dispensatio を削って ipsa tum と読むかを提案する。後者に従って訳した〕。

18

Amat enim Graecorum levitas eos, qui sibi aliquid contulerint, vel qui consilio aut virtute se juverint, divinis appellare nominibus. Et sic ab ipsis beneficiorum gratia repensatur, ut deos dicant, et deos esse credant, qui sibi aliquando profuerint.

PL 12, 1001A

ギリシア人の軽薄さは、自分に何かを与えた者、あるいは助言や力によって自分を助けた者を、神の名で呼ぶことを好む。こうして、恩恵への感謝を彼ら自身が返すのであり、かつて自分に益をもたらした者を神々と呼び、神々であると信じるのである。

19

Sic de Libero Nisa non dubitat, nec de novis ambigit Sparta sideribus, cremat et consecrat Herculem tristis Oetas, et a vanis Cretensibus adhuc mortui Jovis tumulus adoratur.

PL 12, 1001A

こうして、リーベルについてニサは疑わず、スパルタは新しい星々〔ディオスクロイ〕について迷わず、悲しみのオエタ山はヘラクレスを焼いて神格化し、むなしいクレタ人たちによっては、すでに死んだユピテルの墓が今なお崇拝されている。

20

Additur tamen, sacratissimi Imperatores, ad hujus profani erroris augmentum, quod hos homines (id est, Liberum et Proserpinam), majore quasi auctoritate defendat.

PL 12, 1001A

それでもなお、いとも聖なる皇帝たちよ、この世俗の誤りを増し加えるものとして、これらの人間(すなわちリーベルとプロセルピナ)を、いわばより大きな権威をもって弁護するということが加わる〔defendat は単数で、主語が定かでない〕。

21

Nam Liberum ad Solem volunt referre commenta Graecocorum, Proserpinam vero Liberam dicentes Lunam esse confingunt. Quod quam absurdum et quam miserum sit, ex ipsa veritatis possumus ratione colligere.

PL 12, 1001B

すなわち、ギリシア人の作り話〔底本は Graecocorum(行の変わり目で音節が重なる)。Graecorum と読む〕は、リーベルを太陽に結びつけようとし、リーベラと呼ばれるプロセルピナについては、月であると作り上げる。これがいかに不条理でいかに惨めなことかは、真理そのものの道理から知ることができる。

22

Quis vidit puerum Solem? quis fefellit? quis occidit? quis laceravit? quis divisit? quis membris ejus epulatus est? Quis Lunam rapuit? quis abscondit? quis Plutonis conjugem fecit?

PL 12, 1001B

誰が少年である太陽を見たのか。誰が欺いたのか。誰が殺したのか。誰が引き裂いたのか。誰が切り分けたのか。誰がその肢体を食らったのか。誰が月をさらったのか。誰が隠したのか。誰が月をプルトンの妻としたのか。

23

Sed et errorem istum physica rursum volunt protegere ratione, indivisam mentem, et divisam, id est, τὸν ἀμέριστον, καὶ τὸν μεμερισμένον νοῦν, hac se putant posse ratione venerari.

PL 12, 1001B

さらに彼らは、この誤りをもまた自然学の論拠によって守ろうとし、分かたれざる知性と分かたれた知性、すなわち「分かたれざる知性と分かたれた知性」〔ギリシア語〕という論拠によって、これを崇めることができると考えている。

24

Dicite mihi, o vos mortales, quid naturalibus rebus additis funera? quid Dei dispositionem crudelium mortium atrocitate polluitis? quid opus erat tam duro crudelique tormento? quid sibi vult ista persuasio, ut divinis rebus funestae calamitatis ordo societur? ut naturae siderum, quam Deus summus certis legibus fecit, mortalis calamitas luctibus jungeretur?

PL 12, 1001B

死すべき者である諸君よ、私に言え。なぜ自然の事物に葬儀を加えるのか。なぜ神の配剤を、残酷な死の凄惨さで汚すのか。これほど苛酷で残忍な責め苦がなぜ必要だったのか。神々しい事柄に不幸な災厄の次第が結びつけられるべきだという、この妄信は何を言おうとしているのか。至高の神が定まった法によって造った星々の本性に、死すべき者の災厄が嘆きとともに結びつけられるべきだというのか。

25

Cui rei prodest quod facitis? miscetis terrena coelestibus, caduca superis, tenebrosa lucentibus, dolores ac luctus hominum divinis honoribus consecrantes.

PL 12, 1002A

諸君のしていることは何の益になるのか。諸君は、地上のものを天上のものと、滅びゆくものを上にあるものと、暗闇のものを輝くものと混ぜ合わせ、人間の苦しみと嘆きを神々への栄誉として神聖化している。

Caput VIII

第VIII章PL 12, 1002A
1

Continet maximam partem prosopopoeiam qua sol divinum, quem homines ipsi exhibebant, cultum oratione ad eos habita refutare atque detestari fingitur.

PL 12, 1002A

この章は、その大部分に擬人法の語りを含む。そこでは太陽が、人間自身が捧げていた神的な崇拝を、彼らに向けた演説によって論駁し、忌み嫌うものとして仮構されている。

2

Si convocato omni genere humano Sol habita concione loqueretur, desperationem vestram hac forsan oratione percuteret: Quis vos, caduci homines et per dies singulos summo Deo variis generibus rebellantes, ad hoc tantum facinus impegit ut profano nefariae cupiditatis errore et mori me dicatis vestro arbitrio et vivere?

PL 12, 1002A

もし全人類が召集され、太陽が集会を開いて語るならば、おそらくこの演説で諸君の絶望を打ちのめすであろう。「滅びゆく人間どもよ、日ごとにさまざまなやり方で至高の神に背く者どもよ、いったい誰が諸君をこれほどの悪事に駆り立て、不敬で邪悪な欲望の誤りによって、私が諸君の気まぐれで死にもし生きもすると言わせたのか。」

3

Atque utinam usitato more vel uno genere vesanae cogitationis vestrae figmenta procederent! Utinam sine contumelia mei, sceleratae cogitationis vestrae grassaretur improbitas!

PL 12, 1002B

「せめて、慣れたやり方で、あるいは一種類だけの狂った考えとして、諸君の作り話が進んでくれればよいものを。私への侮辱なしに、諸君の邪悪な考えの不遜が荒れ狂ってくれればよいものを。」

4

Nunc vosmet per praecipitia jactantes, mihi quoque non parcitis, nec aliquam habet vester sermo reverentiam; sed cum dedecore meo in exitium vestrum mortemque properatis. Alii me apud Aegyptum undis Nili et rapidis verticibus obstinato mentis furore submergunt.

PL 12, 1002B

「いま諸君は、みずから断崖へ身を投げながら、私をも容赦せず、諸君の言葉には何の畏れもない。私を辱めつつ、諸君自身の破滅と死へと急いでいる。ある者たちはエジプトで、頑なな心の狂気のままに、私をナイルの波と急流の渦に沈める。」

5

Alii amputatis virilibus plangunt. Alii crudeli morte caesum, aut in olla decoquunt, aut septem verubus corporis mei membra lacerata subfigunt. Qui paululum mihi placida fuerit oratione blanditus, quadrijugi currus aurigam me esse confingit.

PL 12, 1002B

「ある者たちは、男根を切り落として嘆く。ある者たちは、残酷な死で斬り殺された私を鍋で煮るか、引き裂かれた私の肢体を七本の串で刺し貫く。私にいくらか穏やかな言葉で媚びた者は、私を四頭立て戦車の御者に仕立てる。」

6

Projicite aliquando tanti furoris exitium, et salutari persuasione convicti, veram salutis viam quaerite.

PL 12, 1003A

「かくも大きな狂乱の破滅を、いつかは投げ捨てよ。そして救いをもたらす確信に説き伏せられ、救いの真の道を求めよ。」

7

Inimicus Dei est, qui haec aut cogitavit, aut finxit; nec facinus ejus simplex aut usitata poena comitatur, qui sacra profanis persuasionibus polluit, qui de praeclaro opere Dei tanta confingit. Lugete mortuos vestros, et ipsi simili morte morituri.

PL 12, 1003A

「これらのことを考えた者、あるいは作り上げた者は、神の敵である。祭儀を世俗の妄信で汚し、神のすぐれたわざについてこれほどのことを作り上げる者には、単純な、あるいはありふれた罰が伴うのではない。諸君の死者を嘆け。諸君自身も同じ死を死ぬのだから。」

8

Mittite regibus vestris, ut vultis, inferias, et orbitates eorum alio remediorum genere mitigate. Lugete Liberum, lugete Proserpinam, lugete Atyn, lugete Osirin, sed sine nostrae contumelia dignitatis.

PL 12, 1003A

「諸君の王たちには、望むとおり死者への供え物を送り、彼らの遺された悲しみをほかの種類の慰めで和らげよ。リーベルを嘆け、プロセルピナを嘆け、アッティスを嘆け、オシリスを嘆け。ただし、私の尊厳への侮辱なしに。」

9

Nolo me per tumulos eorum favillasque ducatis, nolo ut errori vestro nomen meum fomenta suppeditet. Ad lucem diei a Deo factus sum, hoc mihi sufficit solum. Quid me honesti muneris dignitate privatis?

PL 12, 1003A

「私は、諸君が私を彼らの墓や灰のあいだへ引きずり回すことを望まない。私の名が諸君の誤りの燃料となることを望まない。私は神によって昼の光のために造られた。私にはこれだけで足りる。なぜ諸君は私を、名誉ある務めの尊厳から奪うのか。」

10

Aliud me Deus fecit, aliud esse jussit, et vos me pro libidine vestra dividitis, pro arbitrii vestri cupiditate laceratis? Quicquid sum simpliciter Deo pareo, nec aliud volo de me intelligatis nisi quod videtis.

PL 12, 1003B

「神が私をあるものとして造りながら、別のものであれと命じたとでもいうのか。それで諸君は私を、自分の欲のままに切り分け、気ままな欲望のままに引き裂くのか〔aliud…aliud の文意は定かでない。神が私を造ったとおりのものであれと命じたのに、という反語と解した〕。私は何であれ、ただ神に従う。諸君が見るもの以外を、私について理解することを望まない。」

11

Hoc Deo gratum est, hoc Deus libenter amplectitur, hoc homines ad salutis viam ducit, si projectis erroribus Dei gratiam simpliciter ac fideliter audiatis. Haec quidem, sacratissimi imperatores, prosopopoeiaco me sermone dixisse sufficiat.

PL 12, 1003B

「諸君が誤りを投げ捨て、神の恵みを素直に、信をもって聞くならば、それこそが神に喜ばれ、神が喜んで抱き取り、人々を救いの道へ導くことである。」いとも聖なる皇帝たちよ、私がこのように擬人法の語りで述べたということで、ここは足りるとしよう。

12

At ego nunc sacrarum lectionum institutione formatus, perditos homines religioso sermone convenio. Si dii sunt quos colitis, cur eos lugetis? Cur eos annuis luctibus plangitis? Si lacrymis et luctu digni sunt, cur eos divino honore cumulatis?

PL 12, 1003B

しかし私は、いま聖なる読書の教えによって形づくられた者として、滅びた人々に敬虔な言葉で語りかける。諸君が崇拝しているのが神々であるなら、なぜ彼らを嘆くのか。なぜ毎年の嘆きで彼らのために胸を打つのか。涙と嘆きにふさわしい者たちであるなら、なぜ彼らに神的な栄誉を積み上げるのか。

13

Unum itaque e duobus facite, aut nolite eos lugere, si dii sunt: aut, si luctu eos dignos putatis ac lacrymis, deos eos appellare nolite, ne luctibus ac lacrymis vestris majestas divini nominis polluatur.

PL 12, 1003B

それゆえ、二つのうち一つを選べ。神々であるなら嘆くな。あるいは嘆きと涙にふさわしいと考えるなら、彼らを神々と呼ぶな。神という名の威厳が、諸君の嘆きと涙で汚されないために。

14

Sed quia mens perdita, et sceleratae cupiditatis laqueis implicata, nulla potest ratione revocari, persequar caetera, ut publicatis omnibus atque detectis, quae profana consecravit improbitas, misericordia Dei in nomine Domini nostri Jesu Christi lapsos erigat, fugientes ad se revocet, dubitantes confirmet, errantes corrigat, et quod est potissimum, vitam morientibus donet.

PL 12, 1003C

だが、滅びた心は、邪悪な欲望の罠にからめとられ、いかなる道理によっても呼び戻せないので、私は残りのことを語り進めよう。不敬が神聖なものとした世俗の事柄がすべて公にされ、暴かれたうえで、神の憐れみが、我々の主イエス・キリストの名において、倒れた者を起こし、逃げる者を呼び戻し、疑う者を確かにし、迷う者を正し、そして何よりも、死にゆく者に生命を与えるように。

Caput IX

第IX章PL 12, 1004A
1

Luctum de morte Adonidis a Marte in aprum converso percussi perstringit, et narrationem Evangelicam de ejecto daemonio paucis commemorat.

PL 12, 1004A

猪に変じたマルスに打たれたアドニスの死をめぐる嘆きを取り上げ、また、福音書の悪霊を追い出した物語を手短に想起する。

2

In plurimis Orientis civitatibus, licet hoc malum etiam ad nos transitum fecerit, Adonis quasi maritus plangitur Veneris, et percussor ejus circumstantibus vulnusque monstratur.

PL 12, 1004A

東方の非常に多くの町では――この災いは我々のところにまで及んだが――アドニスがいわばウェヌスの夫として嘆かれ、彼を討った者とその傷とが、居並ぶ人々に示される。

3

Mars enim in porci sylvestris speciem formamque mutatus, ut sibi primas partes in amore Veneris vindicaret, incaute contra se ruentem percutit juvenem. Si Deus erat Adonis, cur rivalis insidias nesciebat? Si homo, cur cum superiore certabat?

PL 12, 1004A

すなわちマルスが、野生の豚の姿形に変じ、ウェヌスの愛において第一の座を自分のものにしようとして、不用意に自分へ突進してきた若者を打ち倒したというのである。アドニスが神であったなら、なぜ恋敵の策略を知らなかったのか。人間であったなら、なぜ自分より上の者と争ったのか。

4

Sed et alium audio cum Venere conjugale habuisse consortium. Vulcanus, nisi fallor, ab his deorum cultoribus maritus Veneris esse perhibetur. O vanorum hominum ridenda persuasio! Inter duos maritos adulter positus ab uno capitur, alterum vincit.

PL 12, 1004B

だが私は、ほかにもウェヌスと婚姻の絆を結んだ者がいると聞く。思い違いでなければ、神々のこれらの崇拝者によって、ウルカヌスがウェヌスの夫であると言われている。ああ、空しい人間どもの笑うべき妄信よ。二人の夫のあいだに置かれた姦夫は、一方には捕えられ、他方には勝つのである。

5

Sed vide, ut adulter Deus maritum vinceret, quod sibi corpus elegit, porcus esse maluit: qui, si habebat corporis mutandi potestatem, leonis debuit potius speciem formamque suscipere.

PL 12, 1004B

だが見よ、姦夫である神が夫に勝つために、どんな身体を自分のために選んだかを。彼は豚であることをむしろ望んだ。身体を変える力があったのなら、むしろ獅子の姿形を取るべきであった。

6

Sed leonem dicunt, qui naturas animalium norunt, in illa agrestis animi feritate pudicitiae servare virtutem. Merito igitur ab adultero leonis spernitur forma et libidinosi animalis eligitur. Hic jam Evangelicae traditionis secreta tractemus.

PL 12, 1004B

しかし動物の本性を知る者たちは、獅子は荒々しい気性の獰猛さのなかにありながら、貞潔の徳を守ると言う。したがって、姦夫によって獅子の姿が退けられ、淫らな獣の姿が選ばれたのは、当然である。ここで、福音書の伝承の秘められた事柄を取り上げよう。

7

Ejecto daemonio Dominus porcorum gregem donat (Matth. VIII, 31, 32; Marci V, 13; Luc. VIII, 32, 33) . Nec immerito, ut cum libidinosis animalibus per dura praecipitia fluctusque jactatus, per mortes porcorum varias, digna nece immundus spiritus carperetur.

PL 12, 1004C

悪霊を追い出したとき、主は豚の群れを与えた(マタイ8:31-32;マルコ5:13;ルカ8:32-33)。それは理由のないことではない。汚れた霊が、淫らな獣どもとともに、険しい断崖と波のなかへ投げ込まれ、豚どものさまざまな死を通じて、ふさわしい滅びによって苛まれるためである。

Caput X

第X章PL 12, 1005A
1

Flagitia in cultu Veneris Paphiae explodit. Audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse, ei erat Venus nomen. Initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos, et vanis consecrationibus deputasse.

PL 12, 1005A

パポスのウェヌスの崇拝における恥ずべき行いを斥ける。――私は聞いている。キュプロスのキニュラスが、愛人である娼婦に神殿を与えたと。その女の名はウェヌスであった。また彼は、キュプロスのウェヌスのために多くの者を秘儀に入信させ、むなしい聖別に当てたという。

2

Statuisse etiam, ut quicumque initiari vellet, secreto Veneris sibi tradito, assem in manum mercedis nomine deae daret. Quod secretum quale sit, omnes taciti intelligere debemus, quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus.

PL 12, 1005A

さらに彼は、入信を望む者は誰でも、ウェヌスの秘密を伝えられたうえで、女神への報酬の名目として、一アス貨を手に渡すよう定めたという。その秘密がどのようなものかは、我々は皆、黙って了解せねばならない。その醜さのゆえに、これ以上はっきりとは説明できないからである。

3

Bene amator Cinyras meretriciis legibus servit, consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari jussit, ut scorto.

PL 12, 1005A

恋人キニュラスは、娼婦の掟にみごとに従っている。神聖とされたウェヌスに対し、自分の祭司たちによって、娼婦に対するように施し銭を与えるよう命じたのである。

Caput XI

第XI章PL 12, 1005A
1

Item flagitia Jovis Sabazii. Sebazium colentes Jovem anguem, cum initiantur, per sinum ducunt. Adhuc primi erroris vitia grassantur, et quicquid hominem perdidit, colitur, et funesti anguis callida et malitiosa crudelitas adoratur.

PL 12, 1005A

同様に、ユピテル・サバジウスの恥ずべき行いを取り上げる。――サバジウス〔底本は前の見出しでは Sabazii、ここでは Sebazium と綴る。ミーニュの脚注によれば、Sabazius と Sebazius は区別なく綴られる〕というユピテルを崇拝する者たちは、入信のとき、蛇を懐の中を通して導く〔底本は Jovem anguem と句読点なく続く。「ユピテル」と「蛇」を別の語と取り、蛇を引き通す所作と解した。ミーニュの脚注はアルノビウス(5.21)とアレクサンドリアのクレメンス(『勧告』2)を引き、入信者の懐に蛇を入れて下から引き出す儀礼を伝える〕。最初の誤りの悪徳が今なお蔓延し、人間を滅ぼしたものがすべて崇拝され、不吉な蛇の狡猾で悪意ある残忍さが崇拝されている。

Caput XII

第XII章PL 12, 1006A
1

Item et Corybantum flagitia foedosque ritus. In sacris Corybantum parricidium colitur. Nam unus frater a duobus interemptus est, et ne quod indicium necem fraternae mortis aperiret, sub radicibus Olympi montis a parricidis fratribus consecratur.

PL 12, 1006A

同様に、コリュバンテスの恥ずべき行いと忌まわしい祭儀を取り上げる。――コリュバンテスの祭儀では、近親殺しが崇拝されている。兄弟の一人が、二人の兄弟に殺されたのであり、兄弟の死という殺害を明るみに出す証拠が何も残らぬように、オリュンポス山のふもとで、近親殺しの兄弟たちによって神格化されたのである。

2

Hunc eumdem Macedonum colit stulta persuasio. Hic est Cabirus, cui Thessalonicenses quondam cruento cruentis manibus supplicabant. Considerandum itaque est, quale sit numen, quod parricidalis amentia, ut parricidium coleret, invenit.

PL 12, 1006A

この同じ者を、マケドニア人の愚かな妄信が崇拝している。これがカビルスであり、テッサロニキの人々はかつて、血に染まった手で、この血にまみれた者に祈願した。したがって、近親殺しの狂気が、近親殺しを崇拝するために考え出した神威とは、どのようなものかを考えねばならない。

Caput XIII

第XIII章PL 12, 1006A
1

Narrationibus de Deorum facinoribus quaevis flagitia hominibus commendari, et nomina hominibus inferiora atque deteriora pingi docet.

PL 12, 1006A

神々の悪行の物語によって、あらゆる恥ずべき行いが人間に勧められること、また、人間よりも劣り、いっそう悪い名〔nomina は神々の名、すなわち神々そのものを指すと取った。numina(神々)の誤りかもしれない〕が描かれていることを説く。

2

Quapropter quicumque haec sacra devota mente veneratur, cuicumque placet superstitionis istius metuenda contagio, aut malis suis solatium quaerit, aut facinora eorum tacita collaudat cogitatione, hoc optans, hoc quaerens, hoc utique magnopere desiderans, ut et sibi liceat, quod diis suis licuit, ut et se ad consortium talis vitae morum similitudo perducat.

PL 12, 1006B

それゆえ、この祭儀を敬虔な心で崇敬する者、この迷信の恐るべき感染を好む者は誰でも、自分の悪事への慰めを求めるか、彼らの悪行を黙した思いのうちで称えるかである。これを願い、これを求め、まさにこれを強く欲しているのである。すなわち、自分の神々に許されたことが自分にも許されるようにと、また、習俗の類似が自分をそのような生き方の仲間入りへ導くようにと。

3

Adulterio delectatur aliquis, Jovem respicit, et inde cupiditatis suae fomenta conquirit, probat, imitatur, et laudat, quod Deus suus in cygno fallit, in tauro rapit, ludit in satyro, et ut liberalis in flagitiis esse consuescat, quod inclusam regiam virginem auro largiter fluente corruperit.

PL 12, 1007A

姦淫を楽しむ者がいれば、ユピテルを見つめ、そこから自分の欲望の燃料を探し求め、是認し、まね、称える。自分の神が白鳥となって欺き、牛となってさらい、サテュロスとなって戯れることを。また、悪事に気前よくなる習慣をつけるために、閉じ込められた王の乙女を、黄金を惜しみなく流して堕落させたことを。

4

Puerorum aliquis delectatur amplexibus, Ganymedem in sinu Jovis quaerat, Herculem videat Hylam impatienti amore quaerentem, Hyacinthi desiderio captum Apollinem discat.

PL 12, 1007A

少年たちの抱擁を喜ぶ者がいれば、ユピテルの懐にガニュメデスを探すがよい。ヘラクレスが堪えきれぬ愛でヒュラスを探し求めるのを見るがよい。アポロがヒュアキントスへの思いに囚われたことを学ぶがよい。

5

Chrysippum alius, alius Pelopem videat, ut per deos suos sibi licere dicat, quicquid hodie severissime Romanis legibus vindicatur. Adulteria omnia eorum enumerare difficile est. Quis Amymonem? quis Alopen? quis Menalippen? quis Chionen, Hippothoenque corripit?

PL 12, 1007B

ある者はクリュシッポスを、ある者はペロプスを見るがよい。今日ローマの法でもっとも厳しく罰せられることのすべてが、自分には許されていると、自分の神々を引いて言うために。彼らの姦通のすべてを数え上げるのは難しい。誰がアミュモネを、誰がアロペを、誰がメナリッペを、誰がキオネとヒッポトエを襲ったのか。

6

Nempe Deus vester haec fecisse memoratur. Ille, quem volunt severis oraculis errantium hominum peccata corrigere, Steropen amat, Aethusam rapit, Zeuxippem stuprat, quaerit Prothoen et Arsinoae adultera cupiditate blanditur.

PL 12, 1008A

たしかに、諸君の神がこれらのことを行ったと語り伝えられている。迷う人間たちの罪を厳しい神託によって正すとされるその神〔アポロ〕が、ステロペを愛し、アイトゥサをさらい、ゼウクシッペを犯し、プロトエを求め、アルシノエに姦淫の欲望で甘言を弄する。

7

Sed ex isto corruptarum mulierum grege una puella amatorem Deum et vitavit et vicit. Daphnen enim divinans Deus et futura praedicens, nec invenire potuit, nec stuprare. Muliebria patitur aliquis, et effeminato corpori solatium quaerit?

PL 12, 1008A

しかし、この汚された女たちの群れのなかで、ただ一人の乙女だけが、恋する神を避け、しかも打ち負かした。占いをつかさどり、未来を予言する神も、ダプネを見つけることも、犯すこともできなかったのである。女のなされるようなことを身に受けて、女々しい身体に慰めを求める者がいるのか。

8

Videat Liberum amatori suo post mortem etiam promissae libidinis praemia imitatione flagitiosi coitus repraesentantem. Si quis monstruoso cupiditatis ardore in paternae necis armatur exitium, a Jove sumat exemplum.

PL 12, 1008A

そのような者は、リーベルが、自分を愛した者に、死後にもなお約束した情欲の報いを、恥ずべき交合のまねによって現に示したことを見るがよい。怪物的な欲望の熱に駆られて、父を殺す破滅へと武装する者は、ユピテルから手本を取るがよい。

9

Qui fraternum desiderat sanguinem, Corybantum sequatur institutum, et incestum desiderantibus a Jove sumantur exempla. Cum matre concubuit, sororem duxit uxorem; et ut integrum facinus impleret incesti, filiam quoque animo corruptoris aggressus est.

PL 12, 1008B

兄弟の血を求める者は、コリュバンテスの定めに従うがよく、近親相姦を望む者たちは、ユピテルから手本を取るがよい。ユピテルは母と寝、姉妹を妻とした。そして近親相姦の悪行を余すところなく満たすために、娘にも、堕落させる者の心で迫った。

10

Inferiores aliquis aemulo stridore persequitur, et adversarium cupit crudeli feritate torquere, ab Apolline ex Marsyae casibus crudelium tormentorum casus discat.

PL 12, 1009A

競い合う鋭い音で劣る者を追い立て、敵対者を残酷な獰猛さで苛みたいと望む者は、アポロから、マルシュアスの運命を通して、残酷な責め苦の成り行きを学ぶがよい。

11

Alienum aliquis desiderat et hoc cum morte domini conatur implere, videat ut Hercules occiso Geryone Iberas abegerit boves. Si quis promiscua hominum caede gaudet, praeposteras Martis cupiditates diligenter inspiciat.

PL 12, 1009A

他人のものを欲し、これを持ち主の死をもって満たそうと企てる者は、ヘラクレスがゲリュオンを殺してイベリアの牛を追い去ったことを見るがよい。人間の手当たり次第の殺戮を喜ぶ者は、マルスの倒錯した欲望をよくよく見るがよい。

12

Semina pene omnium scelerum a diis suis peccantium turba collegit. Et ut perditus animus impune facinus posset admittere, ex praecedentibus facinorum exemplis majore se auctoritate defendit.

PL 12, 1009A

罪を犯す者たちの群れは、ほとんどあらゆる悪事の種を、自分たちの神々から集めた。そして滅びた心が罰せられることなく悪事を犯せるように、先立つ悪行の手本から、より大きな権威をもって自分を弁護する。

13

Si stupri praemia corruptor inquirit, si viam optat sollicitationis addiscere, in sinu corruptae mulieris aurum videat Jovis.

PL 12, 1009B

誘惑する者が、淫行の報酬を探し求め、籠絡の道を学び取ろうと望むなら、堕落させられた女の懐にユピテルの黄金を見るがよい。

14

Si publicus parricida, commissam sibi regni custodiam nefaria prodere cupiditate desiderat, respiciat ad eos, qui Saturnum filio prodiderunt. Quatenus jus laedatur hospitii, vel quatenus amicitiae jura turbentur, vel quatenus mensae conciliatio sancta violetur.

PL 12, 1009B

公然たる近親殺しが、自分に託された王国の守りを、邪悪な欲望のままに裏切ろうと望むなら、サトゥルヌスを息子に売り渡した者たちを顧みるがよい。〔また、〕客人への権利がどこまで傷つけられ、友情の掟がどこまで乱され、食卓の和合の神聖がどこまで破られるかを〔見るがよい〕。

15

Si quis ad injuriam pronus quaerit esse, ordinem scelerum de Tantali casibus discat. O facinorosae cupiditatis triste solatium! O hominum deflenda persuasio! O infelicis imitationis cruenta meditatio!

PL 12, 1009B

不正へ傾きやすい者でありたい者は、タンタロスの運命から、悪事の次第を学ぶがよい。ああ、罪深い欲望の悲しい慰めよ。ああ、人間の嘆かわしい妄信よ。ああ、不幸なまねびの血なまぐさい黙想よ。

16

Scenam de coelo fecistis, et errantes animos per abrupta praecipitia crudeli calamitate duxistis, cum hominibus peccare cupientibus facinorum via de deorum monstratur exemplis.

PL 12, 1010A

諸君は天を舞台に変え、迷う心を、残酷な災厄のうちに、切り立つ断崖へと導いた。罪を犯したがる人間たちに、悪行への道が神々の手本から示されているからである。

17

Sed in ista criminum lege, in ista confessione scelerum gratias agamus illis, qui etiam exitia et mortes deorum istorum nobis nescientibus prodiderunt: ut disceremus omnia per tot obstantes.

PL 12, 1010A

しかし、この罪の掟、この悪事の告白のなかで、これらの神々の破滅と死までも、知らずにいた我々に伝えてくれた者たち〔ミーニュの脚注は、エウヘメロスらを指すとする〕に、感謝しよう。我々がすべてを、これほど多くの立ちはだかる者たちを通して学ぶためである〔底本は per tot obstantes。意が通らず、本文が崩れているらしい。「これほど多くの証言を通して」の意かと思われる〕。

18

Fuit enim et apud veteres, licet nondum terram illuminasset Domini nostri Jesu Christi veneranda dignatio, in spernendis superstitionibus religiosa constantia. Diomedes pudicus ac sobrius Venerem vulnerat, Martem vincit et percutit.

PL 12, 1010A

古人のもとにも、我々の主イエス・キリストの敬うべき恩顧がまだ地を照らしていなかったとはいえ、迷信を退けるうえでの敬虔な不動心はあったのである。慎み深く節度あるディオメデスは、ウェヌスを傷つけ、マルスを打ち負かして打ち据える。

19

Oti et Ephialtae edicto Mars bellipotens temporali exsilio damnatus, ferrea catenarum vincla sustinuit. Sarpedonem filium mortuum in Troja Jupiter plangit. Et mercedem fabricatorum murorum Neptunus a superbo rege non recepit. Alterius regis Apollo greges pascit.

PL 12, 1010A

戦に強いマルスは、オトスとエピアルテスの布告によって一時の流刑を宣せられ、鉄の鎖の枷に耐えた。ユピテルはトロイアで死んだ息子サルペドンを嘆く。ネプトゥヌスは、城壁を築いた報酬を傲慢な王から受け取れなかった。アポロは別の王の群れを飼う。

20

Et soli omnia videnti alius occisarum boum nuntiat mortes. Castores sepelit Sparta, ardet apud Oetam Hercules, et Aesculapius alibi fulminatur, Vulcanus a patre praecipitatus pedem frangit. Lycurgum fugiens Liber moritur.

PL 12, 1010B

すべてを見る太陽には、別の者が、殺された牛たちの死を告げる。スパルタはカストルたちを葬り、ヘラクレスはオエタで焼かれ、アエスクラピウスは別の所で雷に撃たれ、ウルカヌスは父に投げ落とされて足を折る。リーベルはリュクルゴスから逃げて死ぬ。

21

Venus in adulterio deprehensa detegitur, et post Dei nuptias Anchisae hominis cubile sectatur. Saturnus regno timens devorat filios. Hic ex Creta fugiens in Italia a Spartanis absconditur.

PL 12, 1010B

ウェヌスは姦通の現場を押さえられて暴かれ、神との婚姻ののちに、人間アンキセスの寝床を追い求める。サトゥルヌスは王国を失うことを恐れて子らを食らう。この者はクレタから逃れ、イタリアでスパルタ人に隠される〔「スパルタ人」は文脈に合わない。ミーニュの脚注も、この話にスパルタ人は出てこないとし、古い写字生がイタリアの某民族の似た名と取り違えた誤りと見る。底本のまま写した〕。

22

Ob amorem catamiti Juno spernitur, et ad Endymionem Luna descendit, et contra voluntatem uxoris et filiae Trojanis auxilium ferens deceptus Jupiter dormit. O flagitiosa confessio, o miserabiles deflendique cultus; o durae servitutis miseranda conditio!

PL 12, 1010B

ユノは稚児への愛のゆえに軽んじられ、月の女神ルナはエンデュミオンのもとへ降り、ユピテルは、妻と娘の意に反してトロイア人に助けをもたらしながら、欺かれて眠る。ああ、恥ずべき告白よ。ああ、哀れで嘆かわしい崇拝よ。ああ、過酷な隷従の、あわれな境遇よ。

23

Ad istorum cultum deorum sanctos homines, et Deum devota mente colentes, sacrilegum tyrannorum traxit imperium, et ut huic facinori aliud facinus adderetur, mors est decreta nolentibus.

PL 12, 1011A

聖なる人々、敬虔な心で神を礼拝する者たちを、これらの神々の崇拝へと、冒瀆的な暴君らの命令が引きずり込んだ。そして、この悪事にもう一つの悪事が加わるように、望まぬ者には死が定められた。

24

Ad theatrum potius templa transferte, ut in scenis religionum istarum secreta tradantur, et ut nihil praetermittat improbitas, histriones facite sacerdotes. Alter dignior locus religionibus istis inveniri non poterit. Illic amores deorum vilis turba decantet.

PL 12, 1011A

むしろ神殿を劇場へ移せ。これらの宗教の秘事が舞台で伝えられるように。そして邪悪が何一つ見落とさぬよう、役者たちを祭司とせよ。これらの宗教にとって、これよりふさわしい別の場所は見つからない。そこで卑しい群衆が、神々の恋を歌い上げるがよい。

25

Illic casus mortesque saltatores . . . . . . . . . Illic deorum in templis ab impiis et facinorosis magistris melius mens perdita et muliebris docetur facinus.

PL 12, 1011A

そこでは、運命と死を、踊り手たちが……〔写本の欠損〕。そこでは、神々の神殿において、不敬で罪深い教師たちによって、滅びた女々しい心が、いっそうよく悪事を教え込まれる。

Caput XIV

第XIV章PL 12, 1011B
1

Serapidem, ejus nomen et sacra e Josephi patriarchae historia fictum esse contendit; et daemones in simulacris ex assiduis sacrificiis colligi et hostiarum sanguine nutriri.

PL 12, 1011B

セラピスは、その名も祭儀も、族長ヨセフの物語から作り出されたものだと論じる。また、悪霊が像のなかに、絶え間ない生贄によって集められ、犠牲獣の血で養われると論じる。

2

Serapidem humanis obedire jussis et nolentem ad loquendum adactum fuisse, ex Porphyrio probat; et idem hoc de omnibus reliquis Gentilium diis, Christianorum imperio obnoxiis, statuit.

PL 12, 1011B

セラピスが人間の命令に従い、望まないのに語るよう強いられたことを、ポルピュリオスから証明する。そして同じことを、異教徒たちの他のすべての神々、すなわちキリスト教徒の命令に服している神々についても、定める。

3

Discite etiam, sacrosancti imperatores, venerandum Alexandriae numen unde sumpserit exordium, ac a communi nostra fragilitate detecta ad veritatis exordium mortalitatis nostrae sermo revocetur.

PL 12, 1011B

いとも神聖な皇帝たちよ、アレクサンドリアの崇められる神威がどこから始まりを得たかをも、学ぶがよい。我々に共通の弱さが明るみに出されたうえで、我々の死すべき身についての語りが、真理の始まりへと呼び戻されるように。

4

Cum ingrueret arescentibus frugibus malitiosa fames, Jacobi religiosi patriarchae semine procreatus juvenis Joseph, interpretatusque somnium regis, totum, quicquid innuebat, ostendit (Gen. XLI) .

PL 12, 1012A

悪意に満ちた飢饉が、作物の枯れゆくなかを襲いかかったとき、敬虔な族長ヤコブの子孫として生まれた若者ヨセフが、王の夢を解き明かし、それが示唆していたことをすべて示した(創世記41章)。

5

Joseph (est Jacobi filius) qui ob pudicitiam in carcerem missus, ereptus post interpretationem somnii, fuit particeps regni. Nam septem annorum collectis et servatis frugibus, alterius septennii egestatem divinae manus providentia mitigavit.

PL 12, 1012A

ヨセフ(ヤコブの子である)は、貞潔のゆえに牢に入れられ、夢の解き明かしののちに救い出され、王権に与る者となった。七年分の穀物を集めて蓄えたことで、次の七年の窮乏を、神の手の摂理が和らげたのである。

6

Huic post mortem Aegyptii patrio gentis suae instituto templa fecerunt: et, ut justam dispensationis gratiam posteritas disceret, quo modio esurientibus et ementibus frumenta diviserat, capiti is superpositus est.

PL 12, 1012A

この者のために、エジプト人は、死後、自民族の父祖の制度に従って神殿を造った。そして、後世の人々が、分配の正当な恩恵を知るように、飢える者と買い求める者に穀物を分けた升が、その頭の上に載せられた。

7

Nomen etiam, ut sanctius coleretur, ex primo auctore generis accepit. Nam quia Sarae pronepos fuerat, ex qua nonagenaria (Gen. XXI, 2) Abraham indulgentia Dei susceperat filium, Serapis dictus est Graeco sermone, hoc est, Σαρᾶς ἀπὸ.

PL 12, 1012B

名もまた、いっそう神聖に崇拝されるように、一族の最初の創始者から受けた。すなわち、彼はサラの曾孫であり、九十歳のサラから、神の恵みによってアブラハムが子を授かった(創世記21:2)ので、ギリシア語で「セラピス」、すなわちサラス・アポ(サラから)と呼ばれたのである〔ギリシア語の語呂合わせ。底本は前置詞を後に置く語順で刷る〕。

8

Sed hoc invito Joseph accidit, immo mortuo. Neque enim ad hoc facinus religiosus animus et Deo summo dicatus adduci potuisset, ut erroris illecebras ex nomine suo superstitiosis hominibus ipse praeberet, praesertim cum sciret haec esse in Dei sacrosanctis legibus, ne quis hominum tale aliquid aut veneraretur aut coleret.

PL 12, 1012B

しかしこれは、ヨセフの意に反して、いやむしろ、彼の死後に起きたことである。敬虔で、至高の神に捧げられた心が、迷信深い人々に、自分の名による誤りの誘惑を自ら差し出すような悪事へ導かれることは、あり得なかったであろう。とりわけ、人間の誰もそのようなものを崇敬も崇拝もしてはならないと、神のいとも神聖な法に定められていることを、知っていたのだから。

9

Hic in Aegypto colitur, hic adoratur, hujus simulacrum Neocororum turba custodit, et ad memoriam vetustatis errans populus ordinem sacrorum in honorem integerrimi ac prudentissimi hominis constitutum contentiosa hodie animositate custodit.

PL 12, 1013A

この者がエジプトで崇拝され、崇められ、その像をネオコロス〔神殿守〕たちの群れが守っている。そして古い記憶のゆえに、迷う民が、もっとも高潔でもっとも賢明な人への栄誉として定められた祭儀の次第を、今日なお頑固な意気込みで守っている。

10

Sed et in ipso simulacro, sicut in caeteris, ex assiduis sacrificiis immundi daemonum spiritus colliguntur.

PL 12, 1013A

しかしこの像そのものにも、ほかの像と同じく、絶え間ない生贄によって、悪霊たちの汚れた霊が集められる。

11

Nihil enim operantur animae, et cruor ex assidua pecudum caede profusus, nisi ut daemonum substantia, qui diaboli procreatione generantur, ex isto sanguine nutriatur.

PL 12, 1013A

魂と、絶え間ない家畜の屠殺から流れ出た血とは、悪魔が生み出して生まれた悪霊たちの実体が、この血から養われるということのほかには、何も働かないのである。

12

Nam ita esse Porphyrius, defensor Stoicorum, hostis Dei et veritatis, in multis sceleratarum impietatum scriptis, manifestis nobis probationibus prodidit.

PL 12, 1013A

実際、そうであることを、ストア派の擁護者で、神と真理の敵であるポルピュリオスが、罪深い不敬を述べた多くの著作のなかで、我々に明白な証拠をもって明かした。

13

In libris enim, quos appellat περὶ τῆς εὐλογίων φιλοσοφίας, majestatem ejus praedicans, de infirmitate confessus est. Imprimis enim librorum partibus (id est in ipsis auspiciis positus) dixit: Serapis vocatus, et intra corpus hominis collocatus, talia respondit.

PL 12, 1013A

彼が『神託に基づく哲学について』と呼ぶ書物〔底本の書名のギリシア語は「エウロギオーン」と崩れている。ミーニュの脚注に従い「エク・ロギオーン」(神託に基づく)と読む。ポルピュリオスの失われた書である〕において、彼はその〔セラピスの〕威厳を称えながら、弱さについて告白してしまった。この書物の最初の部分(すなわちまさに冒頭に置かれたところ)で、彼はこう言った。「セラピスは呼び出され、人間の身体の内に据えられて、このように答えた」。

14

Dicant nunc mihi perditi homines, quis potior est, qui vocat et imperat et includit, an qui vocatur et paret? Et cum venerit, in suscipientis hominis corpore potestate jubentis includitur.

PL 12, 1014A

いま、滅びた人間どもは私に答えるがよい。呼び出し、命令し、閉じ込める者と、呼び出され、従う者とでは、どちらがまさっているのか。しかも後者は、来たときには、受け入れる人間の身体の内に、命ずる者の権能によって閉じ込められるのである。

15

Gratias agimus, Porphyri, quod libris tuis deorum tuorum nobis substantiam prodidisti. Didicimus per te, quatenus dii tui hominibus viventibus serviant.

PL 12, 1014A

ポルピュリオスよ、汝の書物で、汝の神々の実体を我々に明かしてくれたことに感謝する。汝を通して、汝の神々が、生きている人間にどこまで仕えるかを、我々は学んだ。

16

Serapis tuus ab homine vocatur, et venit, et, cum venerit, statim jussus includitur, et loquendi necessitas nolenti forsitan imperatur. Sic apud nos deos vestros, cum hominibus nocere coeperint, religiosi sermonis flagella castigant.

PL 12, 1014A

汝のセラピスは人間に呼ばれて来る。そして来れば、ただちに命じられて閉じ込められ、おそらくは望まないのに語る強制を課される。同じように、我々のもとでは、諸君の神々が人間に害を及ぼしはじめるとき、敬虔な言葉の鞭が彼らを懲らしめる。

17

Sic in corpore hominum constituti dii vestri verbo Dei spiritualium flammarum igne torquentur, et qui apud vos quasi dii coluntur, apud nos religiosae fidei medela Christi gratia humano subjacentes imperio, et tormenta repugnantes sustinent, et victi poenis ultricibus subjugantur.

PL 12, 1014A

こうして、人間の身体のなかに据えられた諸君の神々は、神の言葉によって、霊的な炎の火で責め苛まれる。諸君のもとではいわば神々として崇拝される者たちが、我々のもとでは、敬虔な信仰の薬、すなわちキリストの恩恵によって、人間の命令に服し、抗いながら責め苦に耐え、報復の罰に負けて屈服させられるのである。

Caput XV

第XV章PL 12, 1015A
1

De Penatibus agit, quorum nomen ex PENU derivat, et de Vesta, domestico tantummodo igne; rebus igitur hominibus gratis utilibusque, quas deos fecerint. Penates etiam qui sint, explicare contendam, ne quid a me sit praetermissum.

PL 12, 1015A

ペナテスを論じる。その名を penus〔貯蔵食糧〕から派生させる。またウェスタを論じる。ウェスタは家の火にすぎない。したがって、人間にとって喜ばしく有用な事物を、彼らは神々としたのだと。――ペナテスとは何者かをも、私は説き明かそう。私が何一つ見落とさないために。

2

Qui nihil aliud putant esse vitam, nisi vescendi et potandi licentiam, hos sibi deos ex cupiditatis suae humilitate finxerunt, nutrimenta corporis, quae ex quotidianis epulis comparantur, hoc nomine pro salute hominum consecrantes.

PL 12, 1015A

生命とは飲み食いの自由にほかならないと考える者たちが、自分の欲望の卑しさから、これらの神々を自分たちのために作り上げた。日々の食事から調達される身体の養分を、人々の命を保つために、この名で神聖化するのである。

3

Quia per epulas corporis reficitur infirmitas, alimenta solum esse Deum sanxerunt, nescientes divini oraculi veritatem.

PL 12, 1015A

身体の弱さは食事によって回復するので、彼らは食糧だけが神であると定めた。神の託宣の真理を知らずに。

4

Cum enim Dominus noster Jesus Christus cum diabolo, pro nostra salute sollicitus, divina majestatis suae colluctatione certaret, et ut de faucibus ejus quem gerebat hominem liberare, hac eum responsione quassavit.

PL 12, 1015B

我々の主イエス・キリストが、我々の救いを案じ、自らの神的威厳をもって悪魔と格闘して争ったとき、また、自分が身にまとっていた人間を悪魔の喉から解放しようとして〔底本は liberare と不定法で刷る。liberaret と読んだ〕、この答えで悪魔を打ちのめしたのである。

5

Nam cum diceret ei diabolus: Si filius Dei es, fac ut isti lapides panes fiant (Matth. IV, 3; Luc. IV, 3) , respondens ei Dominus dixit: Non in pane tantum vivit homo, sed in omni verbo Dei (Luc. IV, 4) .

PL 12, 1015B

悪魔が彼に「もし汝が神の子であるなら、これらの石がパンになるようにせよ」(マタイ4:3;ルカ4:3)と言ったとき、主は答えて言った。「人はパンだけで生きるのではなく、神のあらゆる言葉によって生きる」(ルカ4:4)。

6

Nescientes itaque substantiam generis humani, quotidianas epulas hoc nomine consecrarunt. Nam omne, quo vescuntur homines, penus vocatur; hinc et cella penaria, hinc et dii penates, ab abjectis et prostratis hominibus misera sunt cogitatione composita.

PL 12, 1016A

それゆえ、彼らは人類の実体を知らず、日々の食事をこの名で神聖化した。人間が食べるものはすべて penus と呼ばれる。ここから食糧貯蔵室(cella penaria)も、ここから神々ペナテスも、卑しくひれ伏した人間たちによって、みじめな思いつきから組み立てられたのである。

7

Vesta autem quid sit discite, ne putetis antiquum aliquid, aut cum summo terrore inventum. Ignis est domesticus, qui in focis quotidianis usibus servit.

PL 12, 1016A

ウェスタが何であるかを学ぶがよい。何か古いもの、あるいは大きな畏怖とともに見いだされたものと思わないために。それは家の火であり、かまどで日々の用に仕えるものである。

8

Quapropter coquos habeat, non miseras virgines sacerdotes, quae contemnentes ignis ipsius favillas, aut prostituto corpore peccare coguntur, aut in virginitate perseverantes perdunt honestam gloriosi nominis dignitatem.

PL 12, 1016A

それゆえ、その火には、哀れな処女の祭司たちではなく、料理人を置くがよい。彼女たちは、その火の灰を軽んじて、身を売って罪を犯すよう強いられるか、処女のまま持ちこたえて、栄えある名の名誉ある尊厳を失うかのいずれかである。

Caput XVI

第XVI章PL 12, 1016A
1

Palladii originem exponit, ejusque numine neque Trojam, neque Romam, ab incendio tutam fuisse, nec ejus cultores in posterum tutos futuros. Palladii etiam quid sit numen audite. Simulacrum est ex ossibus Pelopis factum.

PL 12, 1016A

パラディウムの由来を述べ、その神威によっては、トロイアもローマも火災から守られなかったこと、またその崇拝者たちも今後守られないであろうことを述べる。――パラディウムの神威が何であるかをも聞くがよい。それはペロプスの骨から作られた像である。

2

Hoc Abaris Sctyha fecisse perhibetur; jam quale sit considerate, quod Scytha barbarus consecravit.

PL 12, 1016B

これをスキュタイ人アバリスが作ったと言われている〔底本は Sctyha と刷る。Scytha と読んだ。ミーニュの脚注によれば、Abaris は諸版の Avarus を校訂者が改めたもの〕。蛮族のスキュタイ人が聖別したものがどのようなものか、いま考えてみよ。

3

Estne aliquid apud Scythas humana ratione compositum, et illa effera gens (hominum) et crudeli atque inhumana semper atrocitate grassata, in constituendis religionibus rectum aliquid potuit invenire?

PL 12, 1016B

スキュタイ人のもとに、人間の理性にかなって整えられたものが何かあるだろうか。残忍で非人間的な凶暴さでつねに荒れ狂ってきた、あの野蛮な民(「人間の」〔ミーニュは hominum を丸括弧に入れて刷る〕)が、宗教を定めるにあたって、何か正しいものを見いだせたというのか。

4

Simulacrum hoc Trojanis Abaris vendidit, stultis hominibus vana promittens. Vendebatur Deus, ut prodesset emptori, et emptor suppliciter adorabat, quicquid paulo ante viderat subhastatum. Substantia autem simulacri ipsius ex ossibus Pelopis est.

PL 12, 1017A

この像を、アバリスはトロイア人に売った。愚かな人々にむなしいことを約束して。神が、買い手の役に立つようにと売られ、買い手は、少し前に競売にかけられるのを見たものを、ひれ伏して崇めた。しかも像そのものの実体は、ペロプスの骨である。

5

Si humana vis miseros homines ossa venerari, purioris saltem et castioris hominis reliquias collige. Accedat idolo, quod facis, ex hominis virtutibus meritum. Pelops in deliciis amatoris fuit, et diu prostituti pudoris damna sustinuit.

PL 12, 1017A

哀れな人々に人間の骨を崇めさせたいというのなら、せめてもっと清く貞潔な人間の遺骨を集めよ。汝が作る偶像に、人間の徳に基づく値打ちが加わるように。ペロプスは恋人の寵愛の者であり、長いあいだ、売り渡された恥じらいの損害に耐えた。

6

Sed nec adulto ei scelus defuit. Is enim, cujus filiam petebat, eum fraude proditoris occidit. Proditorem etiam ipsum perjuriis aggressus est, et ne promissa redderet praemia, hunc eumdem per abrupta praecipitia jactavit.

PL 12, 1017A

しかし成人してからも、彼には悪事が欠けなかった。彼は、その娘を求めていた相手を、裏切り者の欺きによって殺したのである〔ラテン語の語順では主語と目的語が定かでない。神話に従い、ペロプスが娘ヒッポダメイアの父オイノマオスを殺したと取った〕。さらに、その裏切り者自身にも偽りの誓いで襲いかかり、約束した報酬を払わずにすむよう、まさにこの者を切り立つ断崖から投げ落とした。

7

En cujus electa sunt ossa, ut Deus fieret, qui urbes et regna servaret. Sed nec servavit aliquando nec profuit, et quid se maneat, ex urbium, in quibus fuit, casibus vidit. Incensa est Troja a Graecis, a Gallis Roma et ex utroque incendio Palladium reservatum est.

PL 12, 1017B

見よ、都市と王国を守る神となるよう、その骨が選ばれたのはこのような者である。しかしそれは一度も守らず、益をもたらさず、自分に何が待っているかを、自分のいた諸都市の運命から見ていたのである。トロイアはギリシア人に、ローマはガリア人に焼かれ、どちらの火災からも、パラディウムは救い出された。

8

Sed reservatum non propriis virtutibus, sed humano praesidio: ab utroque enim loco homines liberant, et translatum est, ne humano flagraret incendio. Tanto numini humana fuerunt praesidia necessaria, et ne arderet, humanum quaesivit auxilium.

PL 12, 1017B

しかし救い出されたのは、自らの力によってではなく、人間の護りによってである。どちらの場所からも人間が解き放ち、人間の起こす火に焼かれないよう移されたのである。これほどの神威にも、人間の護りが必要であり、焼かれまいとして、人間の助けを求めたのである。

9

Dilatum est Palladium ab incendio, non liberatum. Stat sententia, manet poena, ignis imminet, ignis urget, quem vitare non poterit.

PL 12, 1017B

パラディウムは火災から先送りされたのであって、解放されたのではない。判決は定まり、罰は残り、火は迫り、火は急き立てる。それを避けることはできないであろう。

10

Jam parturit flamma coelestis, jam divinae animadversionis monstratur adventus, jam futurae cladis nuntiatur exitium, in hoc incendio Palladium latebras invenire non poterit; ignis iste scrutatur abdita, quaerit absconsa: et quidquid errantes homines vanis persuasionibus perdidit, rapida flammarum populatione complectitur: Venit enim (inquit) dies Domini ut ardens clibanus (Malach. IV, 1) .

PL 12, 1017B

天の炎はすでに産気づき、神の懲罰の到来はすでに示され、来るべき災厄の破滅はすでに告げられている。この火災のなかで、パラディウムは隠れ場を見いだせないであろう。この火は隠されたものを探り、秘められたものを求める。迷う人々がむなしい妄信によって滅ぼしたすべてのものを、炎の急激な荒廃で抱き込むのである。「実に、主の日は、燃えるかまどのように来る」と〔預言者は〕言う(マラキ4:1)。

11

Audisti quid veniat. Nihil est, quod ex te collectum in apothecis Dominicis reponi possit: ardebis ut stipula, cujus inanis vilitas in cineres favillasque servatur, quam rapax ignis violentia congeniti spiritus pascitur.

PL 12, 1017C

汝は何が来るのかを聞いた。汝から集められて、主の倉に納められるものは何もない。汝は藁のように燃えるであろう。藁のむなしい卑しさは、灰と燃えさしのために取っておかれ、貪欲な火が、生まれもった息吹の激しさで、これを食らう。

12

Hic est exitus finisque vester: haec est poena, quam pro deceptis hominibus Deus statuit, ut perpetuis ardeat flammis, qui contra voluntatem Dei miserum hominem aut decepit aut perdidit. Volo sane diligenter inquirere, cujus Minervae hoc volunt esse signum.

PL 12, 1018A

これが諸君の末路であり、終わりである。これが、欺かれた人々のために神が定めた罰である。神の意志に逆らって、哀れな人間を欺き、あるいは滅ぼした者は、絶えざる炎に焼かれるように。さて私は、彼らがこれをどのミネルウァの像と言いたがっているのかを、念入りに調べたい。

13

Plures enim Minervas fuisse constat, nec aliquis in ista parte dissentit. Singularum itaque genus, institutum, artem propositumque dicamus, ut ex his omnibus inveniri possit, Palladium cujus Minervae sit nomine consecratum.

PL 12, 1018A

ミネルウァが複数いたことは確かであり、この点で異論を唱える者は誰もいない。それゆえ、それぞれの出自、営み、技、志向を述べよう。これらすべてから、パラディウムがどのミネルウァの名で聖別されたかを見いだせるように。

Caput XVII

第XVII章PL 12, 1018A
1

De quinque Minervis agit. Quintae Pallantis filiae, Palladium dedicatum fuisse, cujus ut concremetur imago, deleanturque templa, hortatur, simul in sacrorum ritus, quibus homines peccare docentur, turpes et cruentos invehitur, eosque abrogari postulat.

PL 12, 1018A

五人のミネルウァを論じる。パラディウムは、パラスの娘である第五のミネルウァに献じられたと述べ、その像が焼かれ、神殿が破壊されるよう勧める。あわせて、人間が罪を犯すことを教え込まれる、醜く血なまぐさい祭儀の儀礼を攻撃し、その廃止を求める。

2

Quinque Minervas fuisse legentibus nobis tradit antiquitas. Una est Vulcani filia, quae Athenas condidit, quam ex agrestibus locis ad urbanae conversationis ordinem rustica turba comitata est. Fuit alia in Aegypto, Nili regis filia, textrinae artis magistra.

PL 12, 1018B

読んでいる我々に、古代はミネルウァが五人いたと伝える。一人はウルカヌスの娘で、アテナイを建てた。田舎の群衆は、農村の地から、都市の交わりの秩序へと、彼女に付き従った。もう一人はエジプトにいて、ナイルの王の娘であり、織物の技の師であった。

3

Tertia patre Saturno genita est. Sed hanc viraginem fuisse commemorant: nam numquam se intra feminei sexus verecundiam tenuit, sed arma semper strepitumque pugnarum et cruenta secuta est studia bellorum.

PL 12, 1018B

三人目は、父サトゥルヌスから生まれた。しかし彼女は男勝りの女であったと伝えられる。女の性の慎みのうちに身を置いたことが一度もなく、つねに武器と戦いの喧騒、そして戦の血なまぐさい営みを追い求めたからである。

4

Quarta Jovis Cretici regis fuit filia, quae occisum patri detulit Liberum. Quinta Pallante patre et Tritonide matre orta est, quae patris appellata nomine, Pallas est ab hominibus nuncupata.

PL 12, 1018C

四人目は、クレタの王ユピテルの娘で、殺されたリーベルを父のもとへ届けた。五人目は、父パラスと母トリトニスから生まれ、父の名で呼ばれて、人々によってパラスと称された。

5

Haec parricidalis amentia furoris et vesanae temeritatis instinctu, patrem Pallantem crudeli morte jugulavit: nec simplici patris morte contenta, ut diutius malis suis frueretur, et ut de morte patris crudelius triumpharet, exuviis corporis ejus ornata est, ut parricidii facinus ex crudeli ostentatione publicaret.

PL 12, 1018C

この者は、近親殺しの狂気と、狂った無謀の衝動に駆られて、父パラスを残酷な死で殺した。しかも父の単なる死では満足せず、自分の悪をより長く味わうため、また父の死に対していっそう残忍に勝ち誇るために、父の身体から剥いだ皮で身を飾り、近親殺しの悪行を、残酷な見せつけによって公にした。

6

Hujus est Palladium, proh nefas! nomine consecratum. Haec est Pallas quae colitur, haec est quae pontificali lege servatur, et cujus imago suppliciter adoratur. Apponite ignem, augete flammas, ut quotidianis sacrificiis vestris dicatur ardere.

PL 12, 1019A

パラディウムは、ああ何たる不敬か、この者の名で聖別されている。崇拝されているパラスはこの者であり、大神官の法によって守られているのはこの者であり、その像がひれ伏して崇められているのはこの者である。火をくべよ、炎を増せ。諸君の日ごとの生贄によって、燃えていると言われるように。

7

Quid enim meretur aliud parricida, nisi ut perpetua mutatione flammarum ante sententiam Dei quotidie flammis ultricibus concremetur? Busta sunt, sacratissimi imperatores, appellanda, non templa. Rogi sunt potius dicendi miserorum.

PL 12, 1019A

近親殺しの者は、ほかに何にふさわしいであろうか。神の判決に先立って、絶え間なく入れ替わる炎のうちに、日ごと報復の炎に焼かれること以外に。いとも聖なる皇帝たちよ、これらは神殿ではなく、墓所と呼ばれるべきである。むしろ哀れな者たちの火葬の薪積みと言うべきである。

8

Nam in honorem hominum perditorum aedes pro sepulcris miseranda hominum servitus facit. Hic crematorum corporum favillae servantur, hic cineres mortuorum irreligiosa lege conduntur, ut acerbarum mortium casus quotidiano victimarum sanguine recrudescat, ut tristis lamentationis exitus renovatus annuis luctibus renascatur, ut sopitos fletus recentior ululatus exagitet, ut parricidia vel incesta vel mortes ex sacrorum ritu misera mens hominum et colere discat et facere.

PL 12, 1019A

実際、滅びた人間たちを讃えて、人間のあわれな隷従が、墓の代わりに神殿を造っている。ここには焼かれた遺体の灰が保たれ、ここには死者の灰が不敬虔な法によって納められる。それは、苛烈な死の出来事が、日ごとの犠牲獣の血によって、ふたたび傷口を開き、悲しい嘆きの結末が、新たにされて毎年の嘆きのうちに甦り、静まった涙を、より新しい号泣がかき立て、近親殺しや近親相姦や殺しを、哀れな人間の心が、祭儀の定めによって、崇拝することも行うことも学ぶためである。

9

Amputanda sunt haec, sacratissimi imperatores, penitus atque delenda, et severissimis edictorum vestrorum legibus corrigenda, ne diutius Romanum orbem praesumptionis istius error funestus commaculet, ne pestiferae consuetudinis convalescat improbitas.

PL 12, 1019B

いとも聖なる皇帝たちよ、これらは根こそぎ断ち切って滅ぼし、諸君の勅令のもっとも厳しい法によって正さねばならない。この僭越の不吉な誤りが、これ以上ローマの世界を汚さぬように、疫病のごとき習慣の邪悪さが力を得ぬように。

10

Quidquid hominem Dei conatur perdere, ne diutius in terra dominetur. Nolunt quidem et repugnant, et exitium suum prona cupiditate desiderant: sed subvenite miseris, liberate pereuntes, ad hoc vobis Deus summus commisit imperium, ut per vos vulneris istius plaga curetur.

PL 12, 1019B

神の人間を滅ぼそうと企てるものは何であれ〔取り除かれねばならない〕。これ以上地上で支配しないように。たしかに彼らは望まず、抗い、傾いた欲望で自分の破滅を欲している。しかし哀れな者たちを助けよ。滅びゆく者たちを解き放て。そのために至高の神は、諸君に支配権を委ねたのである。諸君を通して、この傷の打撃が癒やされるために。

11

Facinoris eorum periculum scimus, erroris notae sunt poenae; sed melius est, ut liberetis invitos, quam ut volentibus concedatis exitium.

PL 12, 1019C

彼らの悪行の危うさを我々は知っており、誤りに科される罰も知られている。しかし、望む者たちに破滅を許すよりも、諸君が彼らを、意に反してでも解き放つほうがよい。

12

Aegrotantes contraria delectant, et cum corpus hominis adversa valetudo possederit, contra salutem suam a laborantibus perversa poscuntur.

PL 12, 1019C

病む者は反対のものを喜び、人間の身体を病が占めてしまうと、苦しむ者たちによって、自分の健康に背く倒錯したものが求められる。

13

Capta mens languoris vitio morborum semper augmenta desiderat, et medelas artificum aspernatas contemnit, respuit remedium medicinae, et in exitium suum prona animositate festinat.

PL 12, 1019C

衰弱の悪に囚われた心は、つねに病の増大を望み、医師たちの治療を退けて軽んじ、医術の薬を吐き出し、自分の破滅へと傾いた気負いで急ぐ。

14

Tunc si malum morbi fortius creverit, majora remedia quaeruntur, et pro salute hominibus sollicita fortius se medicina opponit. Asperi cibi, amari potus nolentibus ingeruntur: et si convaluerit malum, et ignis adhibetur et ferrum.

PL 12, 1020A

そのとき、病の悪がいっそう強まれば、より大きな治療が求められ、人間の健康を案じる医術は、いっそう強く立ちはだかる。厳しい食べ物、苦い飲み物が、望まぬ者に押し込まれる。そして悪が勢いを増したなら、火も鉄も用いられる。

15

Sic homo, recepta sanitate et salute sibi reddita, quidquid aegrotantis corporis vitio invitus passus est, hoc totum pro utilitate sua factum esse, stantis animi judicio confitetur.

PL 12, 1020A

こうして人は、健康を取り戻し、無事を返されたとき、病む身体の不調のゆえに意に反して耐えたことのすべてを、自分の益のためになされたのだと、定まった心の判断によって認める。

Caput XVIII

第XVIII章PL 12, 1020A
1

Etymologias, sive origines nominum, quae diis attribuebantur, exponit. Symbola deinde et signa cultus deorum explanat, multis simul, ubi occasio ipsi ex genio saeculi atque sacrae Scripturae interpretandae ratione ferre videbatur, locis Biblicis allatis.

PL 12, 1020A

神々に帰せられた名の語源、すなわち名の起源を説明する。次いで、神々の崇拝の合言葉(symbola)としるしを、聖書の箇所を引きつつ、彼自身の見るところ時代の気風と聖書解釈の方法とに照らして機を得たと思われる箇所で、多く併せて解き明かす。

2

Et in quinque imprimis symbolis exponendis versatur. Accipite etiam, sacrosancti principes, nomina eorum qua sunt ratione composita; lumen hoc, quod hominibus jussu Dei, fugatis tenebris, diem reddit, quod per duodecim horarum spatia cursus sui ordinem dirigit, solem dici voluerunt, non quia solus est, ut quidam volunt, quia ibi et coelum est et luna et alia plurima sidera quae videmus, ex quibus quaedam una serie et cohaerentia perpetua simulque copulata lucent, alia toto sparsa coelo vagos cursus suis metiuntur erroribus.

PL 12, 1020A

また主として五つの合言葉の解説に携わる。――聞け、いとも聖なる君主たちよ、彼らの名がいかなる理によって作られたかを。神の命により闇を払って人間に昼を返し、十二時間の間に自らの運行の秩序を進めるこの光を、彼らは太陽と呼ぶことにした。ある者たちの言うように、それが唯一のものだからではない。そこには天も月も、我々の見るほかの多くの星もあるのであって、それらのうちあるものは一つの列をなして絶えず連なり、また結び合って輝き、あるものは天全体に散らばって、それぞれのさまよい〔errores。惑星の不規則な運行を言う〕によって定まらぬ軌道をたどるからである。

3

Sed ideo Sol appellatur, quia, cum ortus fuerit, obscuratis caeteris sideribus, luceat solus. Luna etiam haec eadem Lucina a nocturno lumine nomen accepit. Hanc etiam quidam dici voluerunt Dianam, quod per noctem lucens hominibus alterum pene diem faciat.

PL 12, 1020B

しかし太陽(ソル)と呼ばれるのは、昇ればほかの星が暗くなり、ひとり(solus)輝くからである。またこの同じ月は、夜の光(lumen)にちなんでルキナという名を受けた。またある者たちは、これをディアナとも呼ぼうとした。夜に輝いて、人間にほとんどもう一つの昼をもたらすからである。

4

A natando Neptunum dici voluerunt, ex hoc, quod libenter faciebant, substantiam nominis figurantes.

PL 12, 1020C

泳ぐこと(natare)からネプトゥヌスと呼ぼうとしたのは、彼らが〔泳ぐことを〕好んで行っていたことから、名の実体を形づくったのである〔底本は faciebant の主語を示さない。「彼ら」は神話の語り手たちと取った〕。

5

Terrenam vim omnem atque naturam, Ditem patrem dicunt; quia haec est natura terrae, ut et recidant in eam omnia, et rursus ex ea orta procedant, quae res opulentiam terrae divitiasque monstravit.

PL 12, 1020C

大地の力とその本性のすべてを、彼らは父ディスと呼ぶ。大地の本性は、万物がそこへ還り、また再びそこから生まれて出てくるというものであり、このことが大地の豊かさと富(divitiae)を示したからである。

6

Frugum substantiam volunt Proserpinam dicere; quia fruges hominibus, cum seri coeperint, prosunt. Terram ipsam Cererem nominant; nomen hoc a serendis fructibus mutuatum. Ex bellorum casibus Mavors nomen accepit, quasi magna vertat.

PL 12, 1020C

穀物の実体をプロセルピナと呼ぼうとする。穀物は、播かれ始めると人間の益になる(prosunt)からである。大地そのものをケレスと名づける。この名は、実を播くこと(serendi)から借りたものである。戦いの災厄からマウォルスの名が生じた。大いなるものを覆す(magna vertat)かのようにである。

7

Minerva similiter bellicum nomen est, quasi aut minuat aut minetur. Venustas hominum Venus dicta est. Apollinis nomen ex humanis finxerunt casibus, sermone Graeco, quasi omnia commissa sibi aut amittat aut perdat.

PL 12, 1021A

ミネルウァも同様に戦いにちなむ名であり、減らす(minuat)か脅す(minetur)かのようにである。人間の優美(venustas)がウェヌスと呼ばれた。アポロの名は、人間の災厄から、ギリシア語によって作り出した。自らに託されたすべてを失うか、滅ぼす(perdat)かのようにである。

8

Solem etiam Apollinem dicunt, quia quotidie in occasu constitutus splendorem luminis perdat. Perdere autem Graeci ἀπόλλειν dicunt.

PL 12, 1021A

太陽をもアポロと呼ぶ。毎日、日没に至って光の輝きを失うからである。「滅ぼす」ことをギリシア人は「アポッレイン」と言う〔底本が刷るギリシア語の綴りは、通例の動詞の形と異なる。ミーニュの脚注も、フィルミクスはギリシア語に通じておらず、通例の形(アポッリュエイン)の代わりにこの形を書いた、とする〕。

9

Videtis ut vestros ementitos et fictitios deos turbulentus error excogitaverit, ut superstitionibus anilibus et formae vobis traditae sunt et nomina.

PL 12, 1021A

諸君は見ている。荒れ狂う誤りが、諸君の偽りの作り物の神々をいかに考え出し、老婆じみた迷信によって、姿も名も諸君に伝えられたかを。

10

Sed haec omnia veritas detexit, et ratio sanae mentis invenit, ut investigatis omnibus atque detectis, quae sacrilegus error absconderat, veritatis semita luceret.

PL 12, 1021A

しかしこれらすべてを真理が暴き、健全な精神の理性が見いだした。すべてが探り出され、暴かれ、冒瀆的な誤りが隠していたものが明るみに出て、真理の小道が輝くようになるためである。

11

Haec enim omnia cum essent male composita, terrori primum fuere mortalibus: dehinc consumpta novitate, quasi ex longa aegritudine convalescentibus hominibus, natus est quidam ex admiratione contemptus.

PL 12, 1021B

これらはすべて悪しく組み立てられていたので、まず死すべき者たちに恐怖を与えた。やがて新奇さが尽きると、長い病から癒える人々のように、驚きから一種の軽蔑が生まれた。

12

Sic paulatim, quod stupebat animus, ausus est diligenter inquirere, et statim in arcana fictarum ac vanarum superstitionum sagax misit ingenium.

PL 12, 1021B

こうして次第に、魂がそれまで茫然としていた対象を、あえて注意深く探り、たちまち、作り事の空しい迷信の秘密の中へ鋭い才知を差し向けた。

13

Tunc ex assiduis tractatibus latentium ratione collecta pervenit ad causas, ut profanarum religionum miseranda commenta humanum genus primum disceret, et deinde contemneret, tertio recusaret.

PL 12, 1021B

そのとき、絶えざる考察を通して、隠れていたものを理性によって集め、原因にまで至った。こうして人類は、世俗の宗教の哀れな作り事を、まず学び、次いで軽蔑し、第三にこれを拒むに至ったのである。

Caput XIX

第XIX章PL 12, 1022A
1

1. In Eleusinio: Ἐκ τυμπάνου βέβρωκα, etc., ubi multa habet de pane coelesti, fortassis eucharistico. Libet nunc explanare, quibus se signis vel quibus symbolis in ipsis superstitionibus miseranda hominum turba cognoscat.

PL 12, 1022A

1. エレウシスの祭儀において、「私は太鼓から食べた」云々〔ギリシア語〕。そこで彼は天のパン、おそらくは聖餐のパンについて多くを述べる。――今、哀れな人々の群れが、まさにその迷信のうちで、どのようなしるし、どのような合言葉によって互いを見分けるのかを、解き明かしたい。

2

Habent enim propria signa, propria responsa, quae illis in istis sacrilegiorum coetibus Diaboli tradidit disciplina. In quodam templo, ut interiores partes homo moriturus possit admitti, dicit: De tympano manducavi, de cymbalo bibi, et religionis secreta perdidici.

PL 12, 1022A

彼らには固有のしるし、固有の応答があり、それは冒瀆の集会において悪魔の教えが彼らに伝えたものである。ある神殿では、死すべき人間が奥の部分に入ることを許されるために、こう言う。「私は太鼓から食べ、シンバルから飲み、宗教の秘密を学び尽くした。」

3

Quod Graeco sermone dicitur ἐκ τυμπάνου βέβρωκα, ἐκ κυμβάλου πέπωκα, γέγονα μυστικός. Male, miser homo, de admisso facinore confiteris, pestiferum veneni virus hausisti, et nefario furoris instinctu lethale poculum lambis; cibum istum mors sequitur semper, et poena aeterna.

PL 12, 1022A

これをギリシア語で言えば、「私は太鼓から食べた、シンバルから飲んだ、私は秘儀に与る者となった」である〔ギリシア語〕。哀れな者よ、汝は自らの犯した悪行について、まずい告白をしている。疫病をもたらす毒の毒液を汝は飲み込み、忌まわしい狂乱の衝動に駆られて、致死の杯を舐めている。この食物には、いつも死が続き、永遠の刑罰が続く。

4

Hoc, quod bibisse te praedicas, vitalem venam stringit in mortem, et sedes animae contaminata malorum te continuatione conturbat.

PL 12, 1022B

汝が飲んだと言い触らすそれは、生命の血管を締めつけて死に至らせ、悪が絶え間なく続いて汚された魂の座が、汝を乱す。

5

Alius est cibus, qui salutem largitur et vitam; alius est cibus, qui hominem summe Deo et commendat et reddit; alius est cibus, qui languentes relevat, errantes revocat, lapsos erigit, qui morientibus aeternae immortalitatis largitur insignia.

PL 12, 1022B

別の食物があり、それは救いと生命を与える。別の食物があり、それは人を神にこの上なく推薦し、神へ返す〔底本は summe(この上なく)。summo(至高の〔神に〕)とも読める〕。別の食物があり、それは衰える者を元気づけ、迷う者を呼び戻し、倒れた者を起こし、死にゆく者に永遠の不死のしるしを授ける。

6

Christi panem, Christi poculum quaere, ut terrena fragilitate contempta, substantia hominis immortali pabulo saginetur.

PL 12, 1023A

キリストのパン、キリストの杯を求めよ。地上の脆さを軽んじて、人間の実体が不死の糧によって養われるためである。

7

Quis est autem hic panis vel quod poculum? de quo libris Salomonis sapientia magna voce praeclamat, ait enim: Venite, et manducate de meis panibus, et bibite nimum, quod miscui (Prov. IX, 5) , et Melchisedech, rex Salem, et sacerdos summi Dei, revertenti Abrahae cum pane et vino benedictionis obtulit gratiam (Gen. XIV, 18) .

PL 12, 1023A

では、このパン、この杯とは何か。これについて知恵は、ソロモンの書の中で大声で宣言している。すなわち言う。「来て、私のパンを食べ、私が混ぜた葡萄酒〔底本は nimum(過度に)。vinum と読む〕を飲め」(箴言9:5)。またサレムの王にして至高の神の祭司であるメルキゼデクは、帰ってきたアブラハムに、パンと葡萄酒をもって祝福の恩寵をささげた(創世記14:18)。

8

Isaac etiam cum Jacob benedixisset, cum hoc idem Esau a patre suppliciter exigeret, respondit ei pater: Dominum tuum fecit illum, et omnes fratres ejus feci servos, tritico et vino confirmavi illum (Gen. XXVII, 37) .

PL 12, 1023A

イサクもまた、ヤコブを祝福したのち、エサウが同じことを父に懇願して求めたとき、父は彼に答えた。「彼を汝の主とし〔底本は fecit(三人称)。feci(一人称)と読む〕、その兄弟たちをみな彼の僕とした。小麦と葡萄酒で彼を堅くした」(創世記27:37)。

9

Tunc Esau casus suos misera lamentatione deflevit, quia tritici et vini, id est, futurae felicitatis perdidit gratiam.

PL 12, 1023A

そのときエサウは、哀れな嘆きをもって自らの災いを泣き悲しんだ。小麦と葡萄酒、すなわち来るべき幸福の恩寵を失ったからである。

10

Quod autem consecratis hominibus a Deo panis divinus iste praestetur, per Esaiam dicit Spiritus sanctus: Sic dicit Dominus: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt, vos autem esurietis.

PL 12, 1023B

この神的なパンが、神によって聖別された人々に与えられることを、聖なる霊はイザヤを通して言う。「主はこう言う。見よ、私に仕える者たちは食べる。しかし汝らは飢える。」

11

Ecce qui serviunt mihi, jucundabuntur, vos confundemini, vos interficiet Dominus (Esai. LXV, 13, 14; V, 13) .

PL 12, 1023B

「見よ、私に仕える者たちは喜ぶ。汝らは恥を受ける。汝らを主が殺す」(イザヤ65:13, 14; 5:13)。

12

Non solum panis iste a Deo summo sacrilegis et impiis denegatur, sed et poena promittitur, et acerbae mortis decernuntur exitia, ut esurientibus faucibus divinae animadversionis exitus ingeratur.

PL 12, 1023B

このパンは、至高の神によって、冒瀆する者と不敬な者には拒まれるのみならず、刑罰が約束され、苛烈な死の滅びが定められる。こうして、飢えた喉に神の処罰の結末が押し込まれるのである。

13

Sequuntur etiam hoc idem XXXIII psalmi veneranda responsa; ait enim per David Spiritus sanctus: Gustate et videte, quoniam dulcis est Dominus.

PL 12, 1023B

第三十三詩篇の尊ぶべき応答もまた、これと同じことを続けて述べる。聖なる霊はダビデを通して言うからである。「味わい、そして見よ、主は甘美である」。

14

Dulce est coeleste pabulum, dulcis Dei cibus, nec habet in se miserae famis triste tormentum, et de medullis hominum praecedentis veneni virus excludit (Psal XXXIV, 9) .

PL 12, 1023B

天の糧は甘美であり、神の食物は甘美である。それは自らのうちに哀れな飢えの陰鬱な苦しみを持たず、人の骨髄から、先に飲んだ毒の毒液を追い出す(詩篇34:9)。

15

Haec ita esse sequentia oraculi responsa declarant; ait enim: Timete Dominum, sancti ejus, quia non est inopia eis, qui metuunt eum. Divites eguerunt, et esurierunt; qui autem inquirunt Dominum, non indigebunt omni bono (Psal. XXXIII, 10, 11) .

PL 12, 1023C

これがそのとおりであることを、続く神託の応答が明らかにする。すなわち言う。「主を畏れよ、その聖なる者たちよ。主を畏れる者には欠乏がないからである。富める者たちは乏しくなり、飢えた。しかし主を求める者は、いかなる善きものにも事欠かない」(詩篇33:10, 11)。

16

Qui sic in templo praetextatus incedis, qui fulges purpura, cujus caput aut auro aut lauro premitur, errorem tuum turpis egestas insequitur, cervicibus tuis onerosum paupertatis imminet pondus.

PL 12, 1024A

このように神殿で縁取りのトガをまとって歩み、紫に輝き、頭を金か月桂冠で押さえられている汝よ、汝の誤りには恥ずべき窮乏が付き従い、汝の首には貧しさの重い荷がのしかかる。

17

Illum quem despicis pauperem, largus et dives est, spatium illi Abraham in sinu suo praeparat (Luc. XVI, 22 seq.) .

PL 12, 1024A

汝が蔑むあの貧しい者は、気前がよく、富んでいる。アブラハムが自らの懐に彼のための場所を備えているのである(ルカ16:22以下)。

18

Tunc tu per interjecta flammarum spatia, ad mitigandae conscientiae tuae vulnera, tenuem ab eo stillantis aquae guttulam postulabis, nec tibi volens Lazarus lenimentum doloris tui aut dare poterit aut impetrare.

PL 12, 1024A

そのとき汝は、間に挟まる炎の隔たりを越えて、自らの良心の傷を和らげるために、彼に、したたる水の細い一滴を乞うであろうが、ラザロは、望んでも、汝に苦痛の慰めを与えることも、取り成して得ることもできないであろう。

19

Singulorum enim pari gratia merita pensantur: illi vita conferetur propter hujus saeculi mala; tibi propter hujus saeculi bona, perpetua tormentorum poena decernitur.

PL 12, 1024A

一人ひとりの功は、等しい恩寵をもって量られるからである。彼には、この世の災いのゆえに生命が授けられ、汝には、この世の幸いのゆえに、責め苦の絶えざる刑罰が定められる。

20

Ut autem manifestius diceretur, quinam ille esset panis, per quem miserae mortis vincuntur exitia, ipse Dominus sancto ac venerando ore signavit, ne per diversos tractatus spes hominum pravis interpretationibus fallerentur.

PL 12, 1024B

さて、哀れな死の滅びがそれによって克服されるパンとは、いったいどのようなものかをいっそう明らかに言うために、主自らが聖なる畏敬すべき口で示した。それは、人々の希望が、さまざまな論説を通して邪な解釈に欺かれないためである。

21

Dicit enim in Evangelio Joannes: Ego sum panis vitae; qui venerit ad me, non esuriet, et qui in me crediderit, non sitiet nunquam (Joan. VI, 35) . Item in sequentibus hoc idem simili modo significat; ait enim: Si quis sitit, veniat et bibat, qui credit in me.

PL 12, 1024B

ヨハネは福音書で言う。「私は命のパンである。私のもとに来る者は飢えず、私を信じる者は決して渇かない」(ヨハネ6:35)。同様に続く箇所でも、同じことを同じように示している。すなわち言う。「渇く者は、来て飲め。私を信じる者は。」

22

Et rursus ipse, ut majestatis suae substantiam credentibus traderet, ait: Nisi ederitis carnem Filii hominis, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis (Ibid., 54) .

PL 12, 1024B

そしてさらに、自ら、その威厳の実体を信じる者に授けるために、言った。「人の子の肉を食べず、その血を飲まないなら、汝らは自らのうちに命を持たない」(同、54)。

23

Quare nihil vobis sit cum tympanis, cibo odii, miseri mortales; salutaris cibi gratiam quaerite, et immortale poculum bibite. Christus vos epulis suis revocat ad lucem, et gravi veneno putres artus et torpescentia membra vivificat.

PL 12, 1024C

だから諸君は、太鼓と、憎しみの食物と、何の関わりも持つな、哀れな死すべき者たちよ。救いの食物の恩寵を求め、不死の杯を飲め。キリストは自らの宴によって諸君を光へ呼び戻し、重い毒に腐った四肢と、麻痺してゆく肢体に、生命を与える。

24

Coelesti cibo renovate hominem perditum, ut quicquid in vobis mortuum est, divinis beneficiis renascatur. Didicistis quid vos facere conveniat, eligite quod vultis; inde mors nascitur, hinc immortalis vita donatur.

PL 12, 1025A

天の食物によって、滅びた人間を新たにせよ。諸君のうちで死んでいるものがすべて、神の恩恵によって再び生まれるように。諸君は何をなすのがふさわしいかを学んだ。望むものを選べ。一方からは死が生まれ、他方からは不死の生命が与えられる。

Caput XX

第XX章PL 12, 1025A
1

2. In Mithriaco forte: Χαῖρε, νύμφιε· χαῖρε, νέον φῶς: qua occasione de Christo sponso mundique luce multa habet. Dicis etiam: Χαῖρε, νύμφιε· χαῖρε, νέον φῶς. Quid sic miserum hominem per abrupta praecipitas, calamitosa persuasio?

PL 12, 1025A

2. おそらくミトラスの祭儀において、「喜べ、花婿よ。喜べ、新しい光よ」〔ギリシア語〕。この機会に、花婿であり世の光であるキリストについて多くを述べる。――汝もまた言う、「喜べ、花婿よ。喜べ、新しい光よ」と〔ギリシア語〕。災いをもたらす妄信よ、なぜ汝は哀れな人間をこのように断崖へ突き落とすのか。

2

Quid illi falsae spei polliceris insignia? Nullum apud te lumen est, nec est aliquis sponsus, qui hoc mereatur audire. Unum numen est, unus est sponsus hominum, quorum gratiam Christus accepit.

PL 12, 1025A

なぜ汝は彼に、偽りの希望のしるしを約束するのか。汝のもとには光がなく、これを聞くに値する花婿もいない。神威は一つであり、人々の花婿も一人であって、その〔二つの〕誉れをキリストが受けたのである〔quorum の係りは定かでない。「神威」と「花婿」の二つを受けると取った〕。

3

Non poteris ad te alienae felicitatis transferre gloriam, nec poteris coelestis numinis splendore decorari. In tenebras squaloresque projectus es: illic sordes, squalor, caligo, tenebrae, et perpetuae noctis dominatur horror.

PL 12, 1025B

汝は他人の幸福の栄光を自らに移すことはできず、天の神威の輝きで飾られることもできない。汝は闇と汚れの中へ投げ込まれている。そこには汚物、汚れ、暗黒、闇があり、永遠の夜の恐怖が支配している。

4

Si vis ut tenuis saltem tibi splendor luminis luceat, erige vultus, et demersos erige oculos, et, desertis his, ad eum te confer qui dixit: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12) ; cujus divinis praeceptis continetur, ut in hac terrena conversatione opus nostrum per dies singulos luceat.

PL 12, 1025B

せめて光の弱い輝きなりと汝に輝くことを望むなら、顔を上げ、沈んだ目を上げ、これらを捨てて、「私は世の光である」と言った者のもとへ身を寄せよ(ヨハネ8:12)。その神的な教えには、この地上での暮らしにおいて、我々の業が日ごとに輝くべきことが含まれている。

5

Lucere autem non potest, nisi immaculata nos conscientiae ornamenta protexerint, nisi integra nos et incorrupta vita commendet; tunc orietur nobis veri luminis gratia; tunc se nobis lucis auctor insinuet; tunc verum lumen et accipere possumus et videre.

PL 12, 1025B

ところが輝くことができるのは、汚れなき良心の装いが我々を守り、傷なく腐敗なき生が我々を推薦する場合に限る。そのとき我々に真の光の恩寵が昇り、そのとき光の創造者が自らを我々に示し、そのとき我々は真の光を受けることも見ることもできる。

6

Sed ut sacrilegae vocis comprimatur improbitas, quis sit vere sponsus, sacrarum lectionum oraculis comprobabo; ut probetur sponsum esse Christum, sponsam Ecclesiam: ex quo venerando patri spirituales filii per dies singulos procreantur.

PL 12, 1025C

しかし、冒瀆の声の厚かましさを抑えるために、真の花婿が誰であるかを、聖なる朗読の神託によって証明しよう。花婿はキリスト、花嫁は教会であると。彼によって、尊ぶべき父のために、霊的な子らが日ごとに生み出される。

7

In hac probatione arcana prophetarum veneranda pandantur. Assistat nobis sanctorum oraculorum fides.

PL 12, 1025C

この証明において、預言者たちの尊ぶべき秘密が開かれよ。聖なる神託の確かさが我々の助けとなれ。

8

Joel divino Spiritu monente sic dicit: Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, et indicite curationem, aggregate populum, sanctificate Ecclesiam, excipite majores natu, colligite parvulos lactentes, procedat sponsus de cubiculo suo, et sponsa de thalamo suo (Joel II, 15, 16).

PL 12, 1025C

ヨエルは神的な霊に促されて、こう言う。「シオンで角笛を吹け。断食を聖別し、癒しを宣べよ。民を集め、教会を聖別し、年長者を迎え、乳を飲む幼子らを集めよ。花婿はその部屋から、花嫁はその閨から出よ」(ヨエル書2:15, 16)。

9

Hoc idem Jeremias simili ratione significat; ait enim cum Hierosolymae truci minatur oraculo: Et auferam de civitatibus Judae et urbibus Hierusalem vocem laetantium, vocem Sponsi et vocem sponsae (Jerem. XVI, 16) .

PL 12, 1025C

エレミヤも同じことを同じ理で示す。エルサレムを苛烈な神託で脅すとき、こう言うからである。「私はユダの町々とエルサレムの市から、喜ぶ者の声、花婿の声、花嫁の声を取り除く」(エレミヤ16:16〔底本の引照のまま。文言は16:9 にあたる〕)。

10

Processum sponsi etiam per psalmos praedicat Spiritus sanctus. In XVIII psalmo hoc invenitur oraculum; ait enim: Et ipse velut sponsus egrediens de thalamo suo exsultavit, ut gigas, viam currere.

PL 12, 1025D

花婿の進み出ることを、聖なる霊は詩篇を通してもあらかじめ告げる。第十八詩篇に、次の神託が見いだされる。「彼自身も、花婿がその閨から出るように、勇士のごとく道を走ることを喜んだ。」

11

A summo coeli profectio ejus, et decursio ejus usque ad summum ejus, et non est qui lateat a calore ejus (Psal. XVIII, 6, 7) .

PL 12, 1026A

「その出発は天の頂からであり、その走り抜けは天の頂にまで至る。その熱から隠れるものはない」(詩篇18:6, 7)。

12

Secretiora pandantur arcana: in Apocalypsi quis sit Sponsus inveniemus; ita enim scriptum est: Veni, ostendam tibi novam nuptam, uxorem agni.

PL 12, 1026A

いっそう深い秘密が開かれよ。黙示録において、我々は花婿が誰であるかを見いだすであろう。こう書かれているからである。「来よ、新しい花嫁、小羊の妻を汝に示そう。」

13

Et duxit me in spiritu in montem magnum, et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de coelo (Apoc. XXI, 9, 10) .

PL 12, 1026A

「そして彼は霊において私を大きな山に導き、聖なる都エルサレムが天から降るのを私に示した」(黙示録21:9, 10)。

14

Investigandum est, quid etiam nobis de hac ipsa re tradat Evangelica disciplina; inveniemus enim in Evangelio Joannis ita esse signatum: Vos mihi testes estis, quoniam dixi eis, qui missi sunt ab Hierosolymis ad me, quia non sum Christus, sed quoniam missus sum ante ipsum.

PL 12, 1026A

この同じ事柄について、福音の教えが我々にも何を伝えているかを調べなければならない。ヨハネの福音書に、次のように記されているのを我々は見いだすからである。「汝らは私の証人である。私は、エルサレムから私のもとへ遣わされた者たちに、自分はキリストではなく、彼に先立って遣わされた者だと言った。」

15

Qui enim habet sponsam sponsus est, amicus autem sponsi est, qui stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III, 28 et 29) .

PL 12, 1026B

「花嫁を持つ者は花婿である。花婿の友は、立って彼の声を聞き、花婿の声のゆえに喜びに喜ぶ」(ヨハネ3:28, 29)。

16

Hujus rei mysterium ostensum est, hujus sponsi adventum sapientium virginum chorus exspectat, huic praefert lumina pervigili cura sancta virginitas, exspectantibus sponsum (Matth. XXV, 1 seq.) servis felicium praemiorum promittitur munus.

PL 12, 1026B

この事柄の奥義が示された。この花婿の到来を賢い乙女たちの群れが待ち、聖なる童貞は、眠らぬ注意をもって灯火をその前に掲げる。花婿を待つ僕たち(マタイ25:1以下)には、幸いなる報いの賜物が約束される〔exspectantibus sponsum の係りは定かでない。「僕たちに」にかかると取った〕。

17

Invenimus enim in Evangelio Lucae: Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis; ut, cum venerit et pulsaverit, aperiant illi.

PL 12, 1026B

ルカの福音書に、我々は見いだす。「汝らの腰に帯を締め、灯火を燃やしておけ。汝らは、婚礼から帰る主人を待つ人々のようであれ。主人が来て戸を叩いたとき、彼のために開けるように。」

18

Felices servi illi, quos adveniens Dominus invenerit vigilantes (Luc. XII, 35, 36). Ecce venerandorum responsorum oraculis sponsus ostensus est. Quid tu tibi in acerbis casibus constitutus beatum nomen imponis?

PL 12, 1026B

「主人が来て、目を覚ましているのを見いだす僕たちは幸いである」(ルカ12:35, 36)。見よ、尊ぶべき応答の神託によって花婿が示された。汝は苦い災難の中にありながら、なぜ自らに幸いなる名を付けるのか。

19

Si vis liberatus lumen sequi sponsi, projice errores, et pervigili cura sollicitus, praecedentia vitae facinora religiosa devotione castiga.

PL 12, 1026C

解き放たれて花婿の光に従うことを望むなら、誤りを投げ捨て、眠らぬ注意をもって心を砕き、それまでの生の悪行を、宗教的な献身をもって正せ。

20

Tunc te in nomine suo cum vigilantem invenerit sponsus, cum fidei tuae merita cognoverit, dabit maximum praemium, dabit integrum munus, intrabis cum eo coeli thalamum, videbis regna mundi, et ut eorum particeps esse possis, a piissimo et justissimo Domino immortalitatis tibi gratia conferetur.

PL 12, 1026C

そのとき花婿は、汝が彼の名において目を覚ましているのを見いだし、汝の信仰の功を知るなら、最大の報いを与え、欠けのない賜物を与える。汝は彼とともに天の閨に入り、世の王国を見るであろう。そしてそれらにあずかる者となれるよう、いとも慈しみ深く、いとも義なる主から、不死の恩寵が汝に授けられるであろう。

Caput XXI

第XXI章PL 12, 1026C
1

3. In alio, certe Mithriaco, Θεὸς ἐκ Πέτρας· ubi multa congerit ex sacris Scripturis de Christo lapide. Alterius profani sacramenti signum est: Θεὸς ἐκ Πέτρας. Cur hoc sanctum venerandumque secretum ad profanos actus adulterata professione transfertis?

PL 12, 1026C

3. 別の、やはりミトラスの祭儀において、「神は岩から」〔ギリシア語〕。そこで彼は聖書から、石であるキリストについて多くを集める。――別の世俗の秘儀のしるしは、「神は岩から」である〔ギリシア語〕。なぜ諸君は、この聖なる尊ぶべき秘密を、偽りの宣言をもって世俗の行いへ移し替えるのか。

2

Alius est lapis, quem Deus, in confirmandis fundamentis promissae Hierusalem, missurum se esse promisit. Christus nobis venerandi lapidis significatione monstratur. Quid tu ad commaculatas superstitiones furtiva fraude venerandi transfers nominis dignitatem?

PL 12, 1027A

別の石がある。神が、約束されたエルサレムの土台を固めるために送ると約束した石である。キリストは、尊ぶべき石という意味によって我々に示される。なぜ汝は、汚れた迷信へ、盗人のような欺きをもって、尊ぶべき名の尊厳を移し替えるのか。

3

Lapidem tuum ruina sequitur, et cadentium culminum funesta collapsio. Noster lapis Dei fundatus manu exstruit, confirmat, erigit, munit et restaurati corporis gratiam perpetuae immortalitatis splendore condecorat: ait enim de hoc Esaias, innuente Spiritu sancto: Sic dicit Dominus: ecce ego immitto in fundamenta Sion lapidem pretiosum, electum, summum angularem, honoratum, et qui crediderit in eum, non confundetur (Esai. XVIII, 16) .

PL 12, 1027A

汝の石には破滅が続き、崩れ落ちる屋根の不吉な崩壊が続く。我々の石は、神の手によって据えられて、築き、固め、起こし、守り、回復された体の恩寵を、永遠の不死の輝きをもって飾る。これについてイザヤは、聖なる霊の合図を受けて言う。「主はこう言う。見よ、私はシオンの土台に、貴い、選ばれた、最高の隅の石、尊ばれる石を置く。これを信じる者は恥を受けない」(イザヤ18:16〔底本の引照のまま。28:16 の誤り〕)。

4

In psalmis etiam simile responsum est; ait enim Spiritus sanctus in CXVII, ps.: Lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Annon factus est iste, et est mirabilis in oculis nostris (Psal. CXVII, 22, 23) ?

PL 12, 1027B

詩篇にも同様の応答がある。聖なる霊は第百十七詩篇で言う。「建てる者たちが捨てた石は、隅の頭となった。これは成ったのではないか。これは我々の目に驚くべきものである」(詩篇117:22, 23)。

5

Per multos prophetas Spiritus sanctus nominis istius ordinem monstrat: ait enim Zacharias propheta: Ecce ego adduco puerum meum, ortus ei nomen est, quoniam lapis, quem dedi coram Jesu, super lapidem ipsum unum, septem oculi sunt (Zach. III, 8, 9) .

PL 12, 1027B

多くの預言者を通して、聖なる霊はこの名の次第を示す。預言者ゼカリヤは言う。「見よ、私は私の僕を連れてくる。その名は日の出〔ortus〕である。私がヨシュア〔底本は Jesu〕の前に置いた石、その唯一の石の上に、七つの目がある」(ゼカリヤ書3:8, 9)。

6

Sed ut manifestius constet, antiquiora venerandarum lectionum secreta pandamus. In Deuteronomio ita comprehensum est: Et scribes super lapidem omnem legem hanc (Deut. XXVII, 8) .

PL 12, 1027B

しかし、よりはっきりと確かめられるように、尊ぶべき朗読のいっそう古い秘密を開こう。申命記にはこう記されている。「汝は石の上に、この律法をすべて書け」(申命記27:8)。

7

Jesus etiam Nave jussu divinitatis hoc specialiter comprehendit; ait enim: Et accepit lapidem magnum, et statuit eum contra Dominum.

PL 12, 1027B

ナウェの子ヨシュアもまた、神性の命によって、これを特に記した。すなわち言う。「彼は大きな石を取り、それを主の前に立てた。」

8

Et ait Jesus ad populum: Ecce lapis iste erit mihi in testimonium, quia iste audivit omnia quae dicta sunt a Domino, quando locutus est ad vos. Et erit iste nobis in testimonium in novissimo dierum, quando recesseritis a Domino vestro (Josue XXIV, 26, 27) .

PL 12, 1027C

「そしてヨシュアは民に言った。『見よ、この石は私にとって証しとなる。この石は、主が汝らに語ったとき、語られたすべてを聞いたからである。そしてこの石は、終わりの日に、汝らが汝らの主から離れるとき、我々にとって証しとなる』」(ヨシュア記24:26, 27)。

9

Quod autem per hunc lapidem, id est, per Dominum nostrum Jesum Christum, et dii isti casuri sint et multitudo templorum, aperte Daniel venerandis oraculis explicavit; ait enim, cum interpretaretur somnium regis: Et ecce imago, imago nimis magna, et contemplatio ipsius imaginis metuenda, elata stabat contra te, cujus caput fuit ex auro bono, pectus et brachia ejus argentea, venter et femora aerea, pedes autem ex parte quidem ferrei, ex parte autem fictiles, quoadusque abscissus est lapis de monte, sine manibus concidentium, et percussit imaginem super pedes ferreos et fictiles, et comminuit eos minutatim, et factum est simul ferrum et testa et aeramentum et argentum et aurum, facta sunt minuta quasi palea, et ut pulvis in arida aestate, et ventilavit illa ventus, ita ut nihil remanserit in illis.

PL 12, 1028A

この石、すなわち我々の主イエス・キリストによって、これらの神々も神殿の群れも倒れることを、ダニエルは、王の夢を解き明かすときに、尊ぶべき神託をもって明らかに説いた。すなわち言う。「見よ、一つの像、あまりにも大きな像があり、その像を見ることは畏るべきであった。それは汝に向かって高く立っていた。その頭は良質の金、胸と腕は銀、腹と腿は青銅、足は一部が鉄、一部が土であった。ついに、切り出す者たちの手によらずに、山から石が切り離され、鉄と土の足の上で像を打ち、それらを粉々に砕いた。そして鉄と陶片と青銅と銀と金は一つになり、籾殻のように細かくなり、乾いた夏の塵のようになり、風がそれらを吹き散らして、それらのうちに何も残らなかった。」

10

Et lapis, qui percussit imaginem, factus est mons magnus, et implevit totam terram (Dan. II, 31-35) .

PL 12, 1028B

「そして像を打った石は、大きな山となり、全地を満たした」(ダニエル2:31-35)。

11

Quis locus in terra est, quem non Christi possederit nomen? qua sol oritur, qua occidit, qua erigitur septentrio, qua vergit auster, totum venerandi nominis majestas implevit.

PL 12, 1028B

地上に、キリストの名が占めなかった場所があろうか。太陽が昇るところにも沈むところにも、北が高く上がるところにも南が傾くところにも、尊ぶべき名の威厳があまねく満ちた。

12

Et licet adhuc in quibusdam regionibus idololatriae palpitent membra; tamen in eo res est, ut e Christianis omnibus terris pestiferum hoc malum funditus amputetur.

PL 12, 1028B

なお一部の地域では偶像崇拝の肢体がぴくぴくと動いてはいるが、しかし、キリスト教徒のすべての地からこの疫病をもたらす悪が根こそぎ断たれるところまで、事態は来ている。

13

De idololatrorum lapide, de quo dicunt: Θεὸς ἐκ Πέτρας, quid prophetarum respondet oraculum? quis autem restitit, vel cui parcit iste lapis? Lapis autem hic sanctus, id est, Christus aut fidei fundamenta sustentat, aut in angulo positus (Ps. CXVIII, 22; Matth.

PL 12, 1028B

偶像崇拝者の石、彼らが「神は岩から」〔ギリシア語〕と言うその石について、預言者たちの神託は何と答えるか。ところで、誰がこの石に抗しえたか、あるいはこの石は誰を容赦するのか。しかしこの聖なる石、すなわちキリストは、信仰の土台を支えるか、あるいは隅に置かれて(詩篇118:22; マタイ21:42; マルコ12:10; ルカ20:17〔底本は Luc. X, 17。20:17 の誤り。ミーニュの脚注も Luc. XX, 17 と引く〕; 使徒言行録4:11; ペトロの手紙一2:7〔この引照は底本で次節にまたがって刷られている〕)

14

XXI, 42; Marc. XII, 10; Luc. X, 17; Actor. IV, 11; I Petr. II, 7) , duorum parietum membra aequata moderatione conjungit, id est, veteris et novi Testamenti in unum colligit gentes: aut certe corporis et animi diversitatem inviolata homini immortalitate consociat; aut legem promulgat, aut contra peccantes testimonium perhibet; aut (quod est potius) imaginem diaboli percutit, ut, superato eo atque prostrato, et in cinerem favillasque converso, erecto sublimitatis suae vertice, purum dominationis imperium habeat.

PL 12, 1028C

二つの壁の部分を等しい均衡で結び合わせる。すなわち、旧約と新約の諸国民を一つに集める。あるいはまた、体と魂の相違を、人間において損なわれることのない不死によって結びつける。あるいは律法を公布し、あるいは罪を犯す者たちに対して証言をする。あるいは(こちらのほうがむしろ)悪魔の像を打つ。それは、悪魔が打ち負かされて倒され、灰と燃えさしに変えられたうえで、〔キリストが〕自らの崇高さの頂を高く掲げて、純粋な支配の統治権を持つためである。

15

Vos nunc, Constanti et Constans, sacratissimi imperatores, et venerandae fidei vestrae imploranda virtus est, quae supra homines erigitur, et a terrena fragilitate separatur, coelestiumque se rerum societate conjungit, quae in omnibus actibus suis, prout potest, Dei summi sequitur voluntatem.

PL 12, 1029A

今や、コンスタンティウスとコンスタンスよ、いとも聖なる皇帝たちよ、諸君と、諸君の尊ぶべき信仰の力とに、懇願しなければならない〔構文が整っていない。Vos と virtus をともに imploranda est の主語と取った〕。それは人間を超えて高められ、地上の脆さから切り離され、天の事柄との結びつきによって自らを結び、あらゆる行いにおいて、できるかぎり至高の神の意志に従う。

16

Modicum tantum superest, ut legibus vestris funditus prostratus diabolus jaceat, ut exstinctae idololatriae pereat funesta contagio. Veneni hujus virus evanuit, et per dies singulos substantia profanae cupiditatis exspirat.

PL 12, 1029A

諸君の法によって悪魔が根底から打ち倒されて横たわり、滅ぼされた偶像崇拝の不吉な伝染が消え去るまで、あとはわずかを残すのみである。この毒の毒液は消え失せ、日ごとに世俗の欲望の実体は息絶えてゆく。

17

Erigite vexillum fidei, vobis hoc Divinitas reservavit, cujus favore eminentes prostratores estis omnium hostium vestrorum; quorum opera Romanum infirmabatur imperium.

PL 12, 1029B

信仰の旗を掲げよ。神性が諸君のためにこれを取っておいた。その好意によって、諸君は諸君のすべての敵を打ち倒す優れた者となっている。その敵の働きによって、ローマ帝国は弱められていたのである。

18

Signum venerandae legis erigite, sancite, promulgate quod prosit; sit faustum felixque Reipublicae, quod tot acervis caesorum hostium prostravistis exercitum.

PL 12, 1029B

尊ぶべき律法のしるしを掲げよ。益となることを裁可し、公布せよ。諸君が、かくも多くの討たれた敵の山をもって〔敵の〕軍勢を打ち倒したことが、国家にとって吉にして幸いであれ。

19

Felices vos quoque gloriae ac voluntatis suae Deus fecit esse participes, idololatriae excidium et profanarum aedium ruinas propitius Christus populo vestris manibus reservavit. Ille spiritualibus armis malos spiritus, vos mala terrena vicistis.

PL 12, 1029B

神は、諸君をも、自らの栄光と意志にあずかる幸いな者とした。偶像崇拝の滅亡と世俗の建物の廃墟を、慈しみ深いキリストは、民のために諸君の手に取っておいた。彼は霊の武器をもって悪しき霊に勝ち、諸君は地上の悪に勝った。

20

Erigite tropaea victoriae, et proferatur ingens titulus triumphorum: profanarum rerum strage gaudentes, exsultate fortius, exsultate fidenter. Felicitas vestra cum Dei virtute conjungitur, pro salute hominum Christo pugnante vicistis.

PL 12, 1029B

勝利の戦勝記念碑を立てよ。凱旋の巨大な銘が掲げられよ。世俗の物が打ち砕かれたことを喜び、いっそう強く喜べ、確信をもって喜べ。諸君の幸福は神の力と結ばれている。人々の救いのためにキリストが戦って、諸君は勝利したのである。

Caput XXII

第XXII章PL 12, 1029C
1

4. In Bacchico: Ἐλιλικερος δέμορφοι; rectius, Ἑλιξικέρως δίμορφε· quod de diabolo dracone intelligit, cujus cornua ad crucem Christi trahit.

PL 12, 1029C

4. バッコスの祭儀において、「エリリケロス・デモルポイ」〔ギリシア語。底本の綴りは崩れている〕、より正しくは「渦巻く角を持つ、二つの姿の者よ」〔ギリシア語〕。彼はこれを竜である悪魔について解し、その角をキリストの十字架へ引き寄せる。

2

Omnia symbola profanae religionis per ordinem suggerantur, ut probemus nequissimum hostem generis humani de sanctis haec venerandisque prophetarum oraculis ad contaminata furoris sui scelera transtulisse. Invenimus enim et ita dici: ἐλιλικερες διμορφει.

PL 12, 1030A

世俗の宗教の合言葉をすべて、順を追って述べよう。それは、人類のいとも邪悪な敵が、預言者たちの聖なる尊ぶべき神託から、これらを自らの狂乱の汚れた罪へと移し替えたことを、我々が証明するためである。我々は、このようにも言われているのを見いだす。「エリリケレス・ディモルペイ」〔ギリシア語。ここでも綴りが崩れている。ミーニュの脚注は「渦巻く角を持つ、二つの姿の者よ」、あるいはむしろ「二本の角を持つ、二つの姿の太陽よ」と読むことを提案する〕。

3

Deus iste vester non biformis est, sed multiformis. In multas enim species veteratoris forma mutatur.

PL 12, 1030A

諸君のこの神は、二つの姿ではなく、多くの姿をとる。この老獪な者の姿は、多くの種類に変じるからである。

4

Ipse est basiliscus et scorpio, qui fidelium securis vestigiis premitur (Luc. X, 19) : ipse malitiosus anguis, cujus caput quaerit decepta mortalitas: ipse tortuosus draco, qui hamo ducitur, qui captivus includitur: iste deus vester Lernaei anguis crinibus adornatur, videns ut percusso domino morientium anguium turba succedat.

PL 12, 1030A

これはバシリスクであり、蠍であって、信徒たちの安全な足に踏みつけられる(ルカ10:19)。これは悪意ある蛇であり、欺かれた死すべき人間はその頭を求める。これはうねる竜であり、鉤で引かれ、捕らわれて閉じ込められる。諸君のこの神は、レルネの蛇の髪で飾られ、支配者〔底本は domino。「頭」を指すかと思われるが定かでない〕が打たれると、死にゆく蛇たちの群れが続くのを見ている。

5

Quid sic renascentibus hydris pullulas? quid te fecunda scelerum sobole componis? mortis tuae viam didicimus, scimus quibus remediis artis tuae venena vincantur. Christi immortalem sanguinem bibimus, nostro sanguini Christi sanguis adjunctus est.

PL 12, 1030B

なぜ汝は、このように再び生まれる蛇たちとともに芽吹くのか。なぜ汝は、実り豊かな罪の子孫によって自らを整えるのか。我々は汝の死の道を学んだ。汝の術の毒がいかなる薬によって打ち負かされるかを知っている。我々はキリストの不死の血を飲み、我々の血にキリストの血が結ばれている。

6

Hoc est salutare remedium scelerum tuorum, quod a dei plebe mortiferum virus excludit. Quis deum istum, quem plangunt, cum cornibus vidit? quae sunt ista cornua, quae habere se jactat?

PL 12, 1030B

これが汝の罪に対する救いの薬であり、神の民から死をもたらす毒を追い出す。彼らが嘆くこの神を、角をつけた姿で見た者は誰か。彼が持っていると誇るこの角とは何か。

7

Alia sunt cornua, quae propheta sancto Spiritu annuente commemorat, quae tu, diabole, ad maculatam faciem tuam putas te posse transferre. Unde tibi ornamenta quaeris et gloriam? Cornua nihil aliud nisi venerandum signum crucis monstrant.

PL 12, 1030B

別の角がある。預言者が聖なる霊の合図を受けて述べるものであり、悪魔よ、汝は、これを汚れた汝の顔へ移せると思っている。汝はどこから飾りと栄光を求めるのか。角は、尊ぶべき十字架のしるしのほかには何も示さない。

8

Hujus signi uno extenso ac directo cornu mundus sustentatur, terra constringitur. Et e duorum, quae per latus vadunt, compagine oriens tangitur, occidens sublevatur, ut sic totus orbis tripartita stabilitate firmatus confixi operis, immortalitatis radicis fundamenta teneantur: hoc secretum nobis venerandum prophetae oraculum tradidit.

PL 12, 1030C

このしるしの、一本の伸ばされた真っすぐな角によって、世界は支えられ、大地は束ねられる。また、脇を走る二本の接合によって、東は触れられ、西は持ち上げられ、こうして全世界は、三つに分かれた安定によって固められ、刺し貫かれた業の、不死の根の基が保たれる〔confixi operis, immortalitatis radicis の連なりは崩れているらしく、「刺し貫かれた業の、不死の根の」と取った〕。この秘密を、預言者の尊ぶべき神託が我々に伝えた。

9

Inveniemus enim in Habacuc ita esse perscriptum: Texit coelos virtus ejus, et laude ejus plena est terra. Et splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus erunt. Et illic constabilita est virtus gloria ejus, et constituet dilectionem suam.

PL 12, 1031A

ハバククにこう書き記されているのを、我々は見いだすからである。「その力は天を覆い、その賛美で地は満ちている。その輝きは光のようになり、角がその手の中にある。そこにその栄光の力が据えられ、彼は自らの愛を定める。」

10

Ibit verbum, et praecedet secundum gressus suos (Habac. III, 3-5) . En veneranda Crucis cornua, en sanctae virtutis immortale fastigium, en gloriosi operis divina compago.

PL 12, 1031A

「言葉が進み、その歩みに従って先立つであろう」(ハバクク書3:3-5)。見よ、十字架の尊ぶべき角を。見よ、聖なる力の不死の頂を。見よ、栄光ある業の神的な接合を。

11

Tu, Christe, mundum ac terram extensis manibus, tu coeleste sustentas imperium; tuis immortalibus adhaeret humeris salus nostra; tu, Domine, aeternae vitae bajulas signum, tu venerando instinctu hoc nobis denuntias per prophetas.

PL 12, 1031A

汝、キリストよ、汝は延べた手で世界と大地を、汝は天の統治を支える。我々の救いは、汝の不死の肩に結びついている。汝、主よ、汝は永遠の生命のしるしを担い、汝は尊ぶべき促しによって、これを預言者たちを通して我々に告げる。

12

Ait enim Esaias: Ecce natus est nobis filius, imperium super humeros ejus, et vocatum est nomen ejus magnae cogitationis nuntius (Esai. IX, 6) . Haec sunt Crucis cornua, quibus omnia et sublevantur pariter et continentur. His cornibus bene hominum nititur vita.

PL 12, 1031B

イザヤが言うからである。「見よ、我々のために一人の子が生まれた。統治はその肩の上にあり、その名は大いなる思いの使いと呼ばれた」(イザヤ9:6)。これが十字架の角であり、それによってすべてが等しく持ち上げられ、また保たれる。この角に、人間の生は確かに拠っている。

13

Ut Amalech vinceretur, extensis manibus Moyses haec imitatus est cornua (Exod. XVII, 12) ; ut facilius impetraret, quod magnopere postulabat, crucem sibi fecit ex virga. Ad haec cornua festina celeritate properate, ad haec cornua humili veneratione confugite.

PL 12, 1031B

アマレクが打ち負かされるために、モーセは延べた手によって、これらの角をまねた(出エジプト記17:12)。願っていたことをより容易く得るために、彼は杖から自らのために十字架を作った。急ぎの速さでこれらの角へ急げ。へりくだった敬いをもって、これらの角へ逃れよ。

14

His vos affigant cornibus, justitia, aequitas, pudicitia, misericordia, patientia, fides: ut veneranda praeferentes insignia, consecrati fontis majestate gaudentes, et sepulturae Christi participes sitis et vitae.

PL 12, 1031B

この角に、義、公平、貞潔、憐れみ、忍耐、信仰が、諸君をつなぎ止めるように。それは、諸君が尊ぶべきしるしを前に掲げ、聖別された〔洗礼の〕泉の威厳を喜びつつ、キリストの葬りにも、生命にも、あずかる者となるためである。

Caput XXIII

第XXIII章PL 12, 1031C
1

5. In Isiacis, de redivivo Osiride: Θαρρεῖτε, μυσται· ubi occasione unguenti quo fauces mystarum deliniebantur, de venenato unguento diaboli loquitur.

PL 12, 1031C

5. イシスの祭儀において、よみがえったオシリスについて、「勇気を出せ、秘儀に与る者たちよ」〔ギリシア語〕。そこで、秘儀に与る者たちの喉に塗られる香油を機会に、悪魔の毒の香油について語る。

2

Aliud etiam symbolum proponamus, ut conamine cogitationis scelera revelentur; cujus totus ordo dicendus est, ut apud omnes constet, divinae dispositionis legem perversa diaboli esse imitatione corruptam.

PL 12, 1031C

別の合言葉もまた提示しよう。思考の努力によって、罪が暴かれるためである。その全体の次第を述べなければならない。神的な配剤の法が、悪魔の歪んだ模倣によって損なわれたことが、すべての人々のもとで明らかになるようにである。

3

Nocte quadam simulacrum in lectica supinum ponitur, et per numeros digestis fletibus plangitur. Deinde cum se ficta lamentatione satiaverint, lumen infertur.

PL 12, 1031C

ある夜、像が担架の上に仰向けに置かれ、拍子に合わせて整えられた泣き声で嘆かれる。やがて、偽りの嘆きに満ち足りると、灯りが運び込まれる。

4

Tunc a sacerdote omnium, qui flebant, fauces unguntur; quibus perunctis, sacerdos hoc lento murmure susurrat: Θαρρεῖτε, μύσται τοῦ θεοῦ σεσωσμένου, Ἔσται γὰρ ἡμῖν ἐκ πόνων σωτηρία.

PL 12, 1031C

そのとき、祭司によって、泣いていた者たちすべての喉に油が塗られる。塗り終えると、祭司はこの言葉を、ゆっくりしたつぶやきでささやく。「勇気を出せ、救われた神の秘儀に与る者たちよ、我々には労苦から救いがあるであろうから」〔ギリシア語〕。

5

Quid miseros hortaris ut gaudeant? quid deceptos homines laetari compellis? quam illis spem, quam salutem funesta persuasione promittis? quid illos falsa pollicitatione sollicitas?

PL 12, 1031C

なぜ汝は、哀れな者たちに喜べと促すのか。なぜ欺かれた人々に、喜ぶよう強いるのか。どのような希望、どのような救いを、汝は災いをもたらす妄信によって彼らに約束するのか。なぜ彼らを偽りの約束で惑わすのか。

6

Dei tui mors nota est, vita non comparet, nec de resurrectione ejus divinum aliquando respondit oraculum, nec hominibus se post mortem, ut sibi crederetur, ostendit, nulla hujus operis documenta promisit, nec se hoc facturum esse praecedentibus monstravit exemplis.

PL 12, 1032B

汝の神の死は知られているが、その生は現れない。その復活について、神的な神託がいつか答えたことはなく、信じられるように死後に人々の前に姿を現したこともなく、この業のいかなる証拠も約束せず、先立つ例によって、自らがこれをなすであろうことを示したこともない。

7

Idolum sepelis, idolum plangis, idolum de sepultura profers, et miser, cum haec feceris, gaudes. Tu deum tuum liberas, tu jacentia lapidis membra componis, tu insensibile corrigis saxum.

PL 12, 1032B

汝は偶像を葬り、偶像を嘆き、偶像を墓から運び出し、そして哀れにも、これらを行ったとき喜ぶ。汝は汝の神を解き放ち、石の横たわる四肢を整え、感覚のない岩を正す。

8

Tibi habeat gratias deus tuus, te paribus remuneret donis, et sui velit esse participem; sic moriaris ut moritur, sic vivas ut vivit. Nam quod unguento perunguntur fauces, quis non facinus istud despecta vanitate contemnat?

PL 12, 1032B

汝の神が、汝に感謝するがよい。等しい贈り物で汝に報い、汝を自らにあずかる者にしようとするがよい。彼が死ぬように汝も死に、彼が生きるように汝も生きるがよい。喉に香油が塗られるというそのことについては、この所業を、空しさを蔑んで軽んじない者がいるだろうか。

9

Habet ergo diabolus Christos suos, et quia ipse Antichristus est, ad infamiam nominis sui miseros homines scelerata societate perducit.

PL 12, 1032C

こうして悪魔は、自らのキリストたち〔キリストは「油を注がれた者」の意。喉に油を塗られた者を指す〕を持つ。そして自らが反キリストであるので、自らの名を辱めるために〔nominis sui の指すところは定かでない。悪魔自身の名と取った〕、哀れな人々を罪深い結びつきへ導く。

10

Unguentum hoc reserva morituris, ut quos laqueis tuis ceperis, eos venenato unguento oblitos lugubri ac funesto semper mergas exitio.

PL 12, 1032C

この香油は死にゆく者たちのために取っておけ。汝が罠で捕らえた者たちを、毒の香油を塗られた者として、悲しみに満ちた不吉な滅びに、常に沈めるためである。

Caput XXIV

第XXIV章PL 12, 1033A
1

De unguento loquitur quod Pater Filio tradidit, Filiusque credentibus largitur. Aliud est unguentum, quod Deus Pater unico tradidit Filio, quod Filius credentibus divina nominis sui majestate largitur.

PL 12, 1033A

父が子に授け、子が信じる者に与える香油について語る。――別の香油がある。それは父なる神が独り子に授けたものであり、子が自らの名の神的な威厳によって信じる者に与えるものである。

2

Christi unguentum immortali compositione conficitur, et spiritualibus pigmentorum odoribus temperatur. Hoc unguentum a mortalibus laqueis putres hominum artus exuit, ut, sepulto primo homine, ex eodem statim homine homo alius felicius nascatur.

PL 12, 1033A

キリストの香油は、不死の調合によって作られ、霊的な香料の薫りによって調えられる。この香油は、死すべき罠から、人間の腐りゆく四肢を脱がせ、第一の人間が葬られて、その同じ人間からただちに、別の人間がいっそう幸いに生まれるようにする。

3

Et ut hoc manifestius explicetur, sacrarum lectionum arcana pandenda sunt. Ait enim David, ut hujus unguenti gratiam traderet: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit tibi in aeternum.

PL 12, 1033A

これをいっそうはっきりと説明するために、聖なる朗読の秘密を開かねばならない。ダビデは、この香油の恩寵を伝えるために言う。「人の子らにまさって姿美しく、恩寵は汝の唇に注がれた。それゆえ、〔神は〕汝を永遠に祝福した。」

4

Accingere gladium tuum circa femur tuum, potentissime, specie et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua.

PL 12, 1033B

「いとも強き者よ、汝の剣を汝の腿に帯びよ。汝の姿と麗しさをもって〔弓を〕張り、栄えて進み、王として治めよ。真理と柔和と義のために。汝の右手は、汝を驚くべきしかたで導く。」

5

Sagittae acutae potentissimae, populi infra te decident in corde inimicorum regis. Sedes tua Deus in saeculum saeculi: virga recta est virga regni tui. Dilexisti justitiam, odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis.

PL 12, 1033B

「鋭い、いとも強き者の矢。諸民は汝の下に倒れ、王の敵の心に〔矢はある〕〔本文は詩篇の句が崩れているらしく、このように取った。ミーニュの脚注は、この聖書本文の文言がキプリアヌスらの引用とさまざまに食い違うとする〕。神よ、汝の座は世々に及び、汝の国の杖は真っすぐな杖である。汝は義を愛し、不義を憎んだ。それゆえ、汝の神は、歓喜の油を、汝の仲間たちにまさって汝に注いだ。」

6

Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis de aedificiis eburneis, ex quibus te jucunditate affecerunt (Psal. XLIV, 3-10) . Immortalis unguenti secreta pervidimus, et divinae nobis dispositionis ordo monstratus est.

PL 12, 1033B

「没薬と滴り香と肉桂が、汝の衣から、象牙の館から〔香る〕。それによって彼らは汝を喜ばせた」(詩篇44:3-10)。我々は不死の香油の秘密を見通し、神的な配剤の次第が我々に示された。

7

Regnum perpetuum, et coeli diadema domino nostro cum unguenti majestate collatum est. Quis autem hic sit qui regendi orbis accepit potestatem, qui venerandi nominis majestate decoratur, aliud nobis monstrat oraculum; ait enim is idem David: Ut quid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania.

PL 12, 1033B

永遠の王国と天の冠は、我々の主に、香油の威厳とともに授けられた。しかし、世界を治める権能を受け、尊ぶべき名の威厳で飾られるこの者が誰であるかを、別の神託が我々に示す。同じダビデが言うからである。「なぜ諸国民は騒ぎ立ち、民は空しいことを思い巡らしたのか。」

8

Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II, 1, 2) .

PL 12, 1034A

「地の王たちは立ち上がり、君主たちは一つになって集まった。主と、そのキリストに逆らって」(詩篇2:1, 2)。

9

Quid te sic extollis sacrilega persuasio? quid miseros homines effrenata temeritate circumvenis? unguentum Christi coeli donat imperium, unguentum vestrum gehennae suscitat flammas.

PL 12, 1034A

なぜ汝はそのように高ぶるのか、冒瀆的な妄信よ。なぜ汝は、哀れな人間たちを、抑えのない無謀さによって欺くのか。キリストの香油は天の統治を与え、諸君の香油はゲヘナの炎を燃え立たせる。

Caput XXV

第XXV章PL 12, 1034A
1

Excursu facto de misero hocce profanorum hominum errore graviter monet, et regnum Christo datum hac unctione indicari docet, multis Scripturarum allatis locis; simul descensum Christum ad inferos tangit.

PL 12, 1034A

世俗の人々の哀れな誤りについて脱線したのち、厳しく戒め、この塗油によってキリストに与えられた王国が示されていることを、聖書の多くの箇所を引いて説き、あわせてキリストの陰府降下にも触れる。

2

Sed quod impuro ore sacerdos iste et polluta verborum contaminatione componit, libet diligenti inquisitione discutere. Liberato Deo suo, bonum animum gerere socios, fiduciam bonae spei habere persuadet.

PL 12, 1034A

しかし、この祭司が不浄な口で、汚れた言葉の汚染によって組み立てていることを、念入りな探究によって吟味したい。彼は、自らの神が解き放たれたので、仲間たちに、善き心を持ち、善き希望への確信を持つよう説く。

3

O quam miseris, quam luctuosis se laqueis involuit caduca calliditas! Quis Deum tuum liberat? cui hoc praestitit, quod laborat? Disce, disce quod nescis, disce quod non vides.

PL 12, 1034B

ああ、はかない狡知は、いかに哀れな、いかに嘆かわしい罠に自らをからめたことか。誰が汝の神を解き放つのか。彼が苦しんでいるそのことを、誰のために果たしたのか。学べ、学べ、汝の知らぬことを。学べ、汝の見ぬことを。

4

Christus filius Dei, ut humanum genus a mortis laqueis liberaret, omnia ista sustinuit, ut captivitatis durae jugum tolleret, ut hominem patri redderet, ut mitigata offensa hominem cum Deo prospera conciliatione componeret, ut promissae resurrectionis fructum proprio monstraret exemplo, fecit Filius Dei quod ante promiserat, clausit januas sedis infernae, et durae legis necessitatem calcata morte prostravit.

PL 12, 1034B

神の子キリストは、人類を死の罠から解き放つために、これらすべてを耐え忍んだ。苛酷な囚われの軛を取り去るために、人間を父に返すために、罪過を和らげて人間を神と幸いな和解のうちに結ぶために、約束された復活の実りを自らの範例によって示すために。神の子は、かねて約束していたことを成し遂げ、陰府の座の門を閉ざし、死を踏みにじって、苛酷な掟の必然を打ち倒した。

5

Per triduum recens ita ab eo justorum turba collecta est ne diutius contra eos mortis dominaretur improbitas, ne justorum meritum ex longa desperatione concideret, fregit claustra perpetua, et ferreae fores, Christo jubente, collapsae sunt: ecce terra contremuit, et, fundamentorum suorum stabilitate concussa, praesentis Christi numen agnovit.

PL 12, 1034B

三日のあいだ、新たに、彼によって義人たちの群れが集められた。それは、死の悪意がこれ以上彼らに対して支配することのないように、義人たちの功が、長い絶望のゆえに崩れ落ちないようにするためであった。彼は永遠の閂を砕き、鉄の扉はキリストの命令によって崩れ落ちた。見よ、大地は震え、その土台の安定を揺さぶられて、臨在するキリストの神威を認めた。

6

Ante praefinitum tempus praecipitat diem mundi rotata vertigo; et sol non completo diurnarum horarum spatio properato cursu vergit in noctem (Luc. XXIII, 44) .

PL 12, 1035A

定められた時より前に、旋回する天の渦が世の昼を急がせる。そして太陽は、昼の時間の期間が満ちないうちに、急ぎの運行で夜へ傾く(ルカ23:44)。

7

Ecce veli fastigia summa finduntur, et obscurioribus tenebris orbem terrarum caligo noctis abscondit (Matth. XVII, 51) . Omnia elementa, Christo pugnante, turbata sunt, tunc scilicet cum primum contra mortis tyrannidem humanum corpus armavit.

PL 12, 1035A

見よ、幕の頂が裂かれ、いっそう暗い闇をもって、夜の暗黒が地の円を覆う(マタイ17:51〔底本の引照のまま。27:51 の誤り〕)。万物の元素は、キリストが戦っていたので、乱れた。それはまさに、彼が死の暴虐に対して、人間の体を初めて武装させたときのことである。

8

Per triduum ista conflictatione pugnatum est, quamdiu mors superatis malitiae suae viribus frangeretur. Quid solita impatientia, homo religiose, homo Christi, desperas et deficis.

PL 12, 1035A

三日のあいだ、この衝突によって戦いが続き、ついに死は、その悪意の力を打ち負かされて砕かれた。なぜ汝は、いつもの忍耐のなさで、信心深い人よ、キリストの人よ、絶望して気力を失うのか。

9

Tridui moram non fers, sollicitudinem ac desperationem tuam novis precibus confiteris? Hoc te facturum esse illo die Spiritus sanctus veneranda voce significat, cum per David dicit: Aestimati sumus sicut oves occisionis.

PL 12, 1035A

三日の遅れに耐えられず、汝の不安と絶望を、新たな祈りで告白するのか。あの日に汝がそうするであろうことを、聖なる霊は、尊ぶべき声で示す。ダビデを通して言うときである。「我々は、屠られる羊のようにみなされた。」

10

Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge et ne disperdas usque in finem. Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiam nostram et tribulationem: quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, haesit in terra venter noster.

PL 12, 1035B

「起きよ、主よ。なぜ眠っているのか。起きよ、最後まで我々を捨て去るな。なぜ汝の顔を背けるのか。汝は我々の窮乏と苦難を忘れている。我々の魂は塵の中で低くされ、我々の腹は地に貼りついたからである。」

11

Exsurge, Domine, opem fer nobis, et libera nos propter nomen tuum (Psal. XLIII, 22-26) . Ecce post triduum lucidior solito dies oritur, et reddita soli praeteriti luminis gratia. Omnipotens Deus Christus splendidioribus solis radiis adoratur.

PL 12, 1035B

「起きよ、主よ、我々に助けをもたらし、汝の名のゆえに我々を解き放て」(詩篇43:22-26)。見よ、三日ののち、いつもより明るい日が昇り、過ぎ去った光の恩寵が太陽に返された。全能の神キリストは、いっそう輝く太陽の光線によって礼拝される。

12

Exsultat salutare numen, et triumphales currus ejus justorum ac sanctorum turba comitatur. Tunc elato gaudio clamat elata mortalitas: Ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 56) ? Tunc praecurrens salutare numen aperiri sibi coelestes januas praecipit.

PL 12, 1035B

救いの神威は歓喜し、その凱旋の戦車に、義人と聖なる者たちの群れが付き従う。そのとき、湧き上がる喜びをもって、高められた死すべき者が叫ぶ。「死よ、汝の針はどこにあるか」(一コリント15:56〔底本の引照のまま。15:55 にあたる〕)。そのとき、先に進む救いの神威は、天の門が自らのために開かれるよう命じる。

13

Aperite, aperite, et immortalia claustra convellite. Christus Deus, calcata morte, ad coelum hominem quem susceperat revocat.

PL 12, 1035C

「開けよ、開けよ、不死の閂を引き抜け。」キリスト、神は、死を踏みにじって、自らが取った人間を天へ呼び戻す。

14

Hoc a venerando propheta sancta voce praecanitur, et ex ore prophetico vox jubentis auditur; ait enim Spiritus sanctus, ut nobis potentiam Christi jubentis ostenderet: Tollite portas, principes, vestras, et extollite, portae aeternales, et introibit rex gloriae (Psal. XXIV, 7) .

PL 12, 1035C

これは尊ぶべき預言者によって聖なる声で先に歌われ、預言の口から、命じる者の声が聞こえる。聖なる霊は、命じるキリストの力を我々に示すために言うからである。「君主たちよ、汝らの門を上げよ。永遠の門よ、高く上がれ。栄光の王が入る」(詩篇24:7)。

15

Hoc angelis nescientibus imperatur; neque enim scire potuerunt, quando verbum Dei descendit ad terram; ideo et ipsi sollicita interrogatione respondent: Quis est iste rex gloriae (Ibid. 8) ?

PL 12, 1035C

これは知らない天使たちに命じられる。神の言葉が地に降ったとき、彼らは知ることができなかったからである。それゆえ彼ら自身も、不安げな問いをもって応じる。「この栄光の王とは誰か」(同、8)。

16

Quibus quaerentibus perspicua Christus numinis sui majestate respondit: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Cognoscitur statim a custodibus coeli Filius Dei, et quidquid illos ante fefellit, agnoscunt.

PL 12, 1036A

彼らが尋ねると、キリストは、自らの神威の威厳をあらわにして答えた。「強く力ある主、戦いにおいて力ある主」。ただちに、天の守り手たちに神の子が認められ、それまで彼らを欺いていたことのすべてを、彼らは悟る。

17

Vident prostrati hostis exuvias, et recordati primae dispositionis ordinem, etiam ipsi cum ascendentibus iterata pariter voce conclamant: Tollite portas qui praeestis illis (Ibid., 9) , et extollite vos, portae aeternae, et introibit rex gloriae.

PL 12, 1036A

彼らは、打ち倒された敵の戦利品を見、最初の配剤の次第を思い起こして、彼ら自身も、上りゆく者たちとともに、声を重ねて同時に叫ぶ。「彼らの上に立つ汝らよ、門を上げよ」(同、9)「そして汝ら、永遠の門よ、高く上がれ。栄光の王が入る」。

18

Reverso Filio promissa Pater regni sceptra restituit, et sellam regni aequa potestate concedit, ut imperet, ut regnet, ut teneat, ut perpetua numinis sui majestate dominetur.

PL 12, 1036A

子が帰還すると、父は約束された王国の笏を返し、王国の座を等しい権能で授ける。それは、彼が統べ、王として治め、保ち、自らの神威の永遠の威厳によって支配するためである。

19

Audi quid de illo Danielem Spiritus sanctus jusserit dicere: Videbam in visu nocte, et ecce in nubibus coeli quasi Filius hominis veniens, venit usque ad veterem dierum, et stetit in conspectu ejus, et qui assistebant obtulerunt eum.

PL 12, 1036A

聞け、聖なる霊が、ダニエルに、彼についてどのように語るよう命じたかを。「私は夜の幻の中で見ていた。見よ、天の雲に乗って、人の子のような者が来て、日々の老いたる者のもとに至り、その前に立った。そばに立つ者たちが彼を差し出した。」

20

Et data est ei potestas regia, et omnes reges terrae et regnum et omnis claritas servivit ei. Et potestas ejus aeterna, quae non aufertur, et regnum ejus non corrumpetur (Dan. VII, 13, 14) .

PL 12, 1036B

「そして彼には王の権能が与えられ、地のすべての王と、王国と、すべての栄光が彼に仕えた。その権能は永遠であって取り去られず、その王国は滅びない」(ダニエル7:13, 14)。

21

Haec eadem nobis sancta revelatione monstrantur; invenimus enim in Apocalypsi ita esse perscriptum: Et conversus respexi, ut viderem vocem, quae mecum loquebatur; et vidi septem candelabra aurea, et in medio candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere, et erat praecinctus supra mammas zona aurea.

PL 12, 1036B

これと同じことが、聖なる啓示によって我々に示されている。黙示録に、こう書き記されているのを我々は見いだすからである。「私は振り向き、私と語っていた声を見ようとして見た。すると七つの金の燭台が見え、燭台の真ん中に、人の子に似た者が、足まで届く衣を着て、胸の上に金の帯を締めていた。」

22

Caput autem ejus et capilli erant albi, velut lana alba ut nix, oculi ejus ut flamma ignis, et pedes ejus similes aurichalco, sicut de fornace ignea, et vox ejus, ut sonus aquarum multarum: et habebat in dextera sua septem stellas, et ex ore ejus gladius ex utroque acutus; et facies ejus splendebat, ut sol in virtute sua.

PL 12, 1036B

「その頭と髪は白く、雪のように白い羊毛のようで、目は燃える火の炎のようで、足は燃える炉から出たばかりの真鍮に似、声は多くの水の音のようであった。右の手に七つの星を持ち、口からは両刃の鋭い剣が出て、その顔は、力強く輝く太陽のように光っていた。」

23

Et cum vidissem, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et imposuit dexteram suam super me dicens: Noli timere, ego sum primus et novissimus, et vivus, qui fueram mortuus; et ecce sum vivens in saecula saeculorum, et habeo claves mortis et inferorum (Apoc. I, 12-18) .

PL 12, 1036C

「私は彼を見たとき、死んだ者のようにその足もとに倒れた。すると彼は右手を私の上に置いて言った。『恐れるな。私は最初であり最後であり、生きている者である。私は死んでいたが、見よ、世々限りなく生きており、死と陰府の鍵を持っている』」(黙示録1:12–18)。

24

Post resurrectionem etiam, cum discipulis suis daret certa mandata, immortalium mandatorum ordinem ista lege conclusit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra.

PL 12, 1036C

復活ののちにも、弟子たちに確かな命令を与えるとき、彼は不死の命令の次第を、この定めによって結んだ。「天においても地においても、すべての権能が私に与えられた。」

25

Ite ergo et docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos observare omnia, quaecumque praecepi vobis (Matth. XXVIII, 18, 19) .

PL 12, 1037A

「それゆえ行って、すべての民に教え、父と子と聖なる霊の名において彼らに洗礼を授け、私が汝らに命じたすべてのことを守るよう彼らに教えよ」(マタイ28:18, 19)。

26

Quod autem Deus Pater, participem eum regni faciens, regalis sellae ei concesserit sedes, hoc docetur oraculo: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos suppedaneum pedum tuorum.

PL 12, 1037A

神である父が、彼を王国にあずからせて、王の座の席を授けたことは、この神託によって教えられる。「主は私の主に言った。私の右に座せ、私が汝の敵を、汝の足の足台とするまで。」

27

Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, dominaberis in medio inimicorum tuorum. Tecum principium in die virtutis tuae, in claritate sanctorum, et ex utero ante luciferum genui te. Juravit Dominus, nec poenitebit eum (Psal. CIX, 1, 4) .

PL 12, 1037A

「主はシオンから、汝の力の杖を送る。汝は汝の敵のただ中で支配する。汝とともに初めがあり、汝の力の日に、聖なる者たちの輝きの中にある。母胎から、明けの明星より先に、私は汝を生んだ。主は誓い、悔いることはない」(詩篇109:1, 4)。

28

Hi sunt inimici Dei, sacratissimi imperatores, qui veritatis ordinem contraria lege conturbant, qui perversae cupiditatis instinctu sacrilega vota concipiunt, qui profanae mentis furore aut lignum semper venerantur aut lapidem.

PL 12, 1037A

これが神の敵である、いとも聖なる皇帝たちよ。真理の次第を逆の法で乱し、歪んだ欲望の衝動によって冒瀆の願いを抱き、世俗の心の狂乱によって、いつも木か石を崇拝する者たちである。

29

In isto loco positi ordinem debemus sanctae dispositionis aperire: ut quidquid nobis investigantibus sanctum Dei verbum prophetica tradidit disciplina, ad refutandas profani erroris maculas specialiter explicetur, ne . . . sicut nos diximus, commenti sunt, qui sacrilegia errantibus tradiderunt.

PL 12, 1037B

この箇所に至って、我々は聖なる配剤の次第を開かねばならない。それは、我々が探究するとき、神の聖なる言葉が預言者的な教えによって我々に伝えたことはすべて、世俗の誤りの汚れを論駁するために、とりわけ説き明かされるようにするためであり、……〔写本の欠損〕ないようにするためである。冒瀆を迷う者たちに伝えた者たちは、我々が言ったとおり、〔それらを〕作り上げたのである〔欠損のため、ne との係りは定かでない〕。

30

Sic a nobis ordo veritatis curiosius requiratur. Suspensis itaque paululum caeteris, ad haec explicanda, quae vera sunt, transferatur oratio.

PL 12, 1037B

こうして、真理の次第が我々によっていっそう丹念に求められるように。それゆえ、ほかのことをしばし措いて、真である事柄を解き明かすために、論を移そう。

Caput XXVI

第XXVI章PL 12, 1037B
1

Breviter Ecclesiae de Christo cum Adamo comparato dogma exponit; quidquid Adamus perdidisset, eum, e Maria Virgine natum, invenisse. Redit in viam.

PL 12, 1037B

教会の教えを簡潔に説く。キリストをアダムと比べ、アダムが失ったものはすべて、おとめマリアから生まれたキリストが見いだしたのだと述べる。話は本筋に戻る。

2

Vos, domini imperatores, sanctarum aurium vestrarum mihi commodate patientiam, ut totum clementiae vestrae, quod promittimus, explicemus. Cur Deus, id est, Filius Dei, homo passus est fieri, brevi ac vera pietati vestrae ratione monstrabitur.

PL 12, 1037B

主なる皇帝たちよ、諸君の聖なる耳の忍耐を私に貸してほしい。我々が約束したことのすべてを、諸君の寛大さに向けて説き明かすためである。神、すなわち神の子が、なぜ人となることを甘んじて受けたのかを、諸君の敬虔に対して、簡潔で真実な理によって示そう。

3

Cum hominem primum, id est, Adam, ad imaginem suam Deus faceret (Gen. II, 27) , certam illi mandatorum dedit legem. Is per feminam, id est, Evam deceptus, diaboli persuasionibus, promissae sibi gloriae perdidit dignitatem.

PL 12, 1037B

神が最初の人間、すなわちアダムを自らの似姿に造ったとき(創世記2:27)〔底本の引照のまま。創世記2章に27節は無く、1:27 にあたる〕、神は彼に、定まった戒めの法を与えた。彼は女、すなわちエバによって、悪魔の説得のままに欺かれ、自らに約束された栄光の尊厳を失った。

4

Lignum erat in paradiso, quo promissorum a Deo praemiorum perdidit gratiam. De virginis terrae limo homo factus est: nondum enim, ut ait Scriptura, supra terram pluerat. Hic contemptis mandatis Dei, humanum genus mortalitatis laqueis afflixit.

PL 12, 1037B

楽園には木があり、それによって〔彼は〕神から約束された褒賞の恩寵を失った。人間はおとめなる地の土から造られた。聖典の言うとおり、まだ地の上に雨は降っていなかったからである。彼は神の戒めを軽んじ、人類を死すべき定めの罠によって苦しめた。

5

Oportebat hoc totum et reformari et corrigi, et reformatio originis debuit reformare primordia. Ex virginis terrae limo factus Adam praevaricatione propria promissam perdidit vitam.

PL 12, 1037B

これはすべて作り直され、正されねばならなかった。起源の刷新が、根源を作り直さねばならなかったのである。おとめなる地の土から造られたアダムは、自らの背反によって、約束された生命を失った。

6

Per virginem Mariam ac Spiritum sanctum Christus natus, et immortalitatem accepit et regnum. Arbor ligni pestiferum deceptis pabulum praebuit: lignum crucis vitam immortali compage restituit. Contempsit Adam, obedivit Deo Christus.

PL 12, 1038A

おとめマリアと聖なる霊によってキリストは生まれ、不死と国とを受けた。木の樹は、欺かれた者たちに有害な糧を与えたが、十字架の木は、不死の結合によって生命を回復させた。アダムは軽んじ、キリストは神に従った。

7

Sic divina dispositione quidquid Adam perdidit Christus invenit. Nam post multa tempora novissimis temporum spatiis (id est, novissima pene saeculorum hebdomade) Verbum Dei humano se miscuit corpori, ut hominem liberaret, ut mortem vinceret, ut fragilitatem humani corporis cum divina immortalitate conjungeret.

PL 12, 1038A

こうして、神の配剤によって、アダムが失ったものを、キリストはすべて見いだした。すなわち、多くの時を経たのち、時の最後の期間(すなわち、世のほとんど最後の週)に、神の言葉は自らを人間の身体に混ぜ合わせた。人間を解放し、死に打ち勝ち、人間の身体のもろさを神の不死と結びつけるためである。

8

Quid enim faceret tanta turba sanctorum? quae illis spes salutis? quod meritorum praemium, si sub una eademque conditione sortis ineluctabilibus mortalitatis laqueis etiam ipsa obligata teneretur?

PL 12, 1038A

実際、これほど多くの聖徒たちの群れは、どうしたであろうか。彼らにどんな救いの望みがあろうか。どんな功績の褒賞があろうか。もし彼らもまた、一つの同じ運命の境遇のもとで、逃れがたい死すべき定めの罠に縛られたままであるとすれば。

9

Nihil Abel, nihil Enoch, nihil Noe, nihil Sem, nihil Abraham, nihil Isaac, nihil Jacob de Dei sibi misericordia ac majestate promitterent: irent etiam ipsi post tantum fidei meritum cum caeteris omnibus pariter addictis, et omnes Dei sanctos unum mortis exitium exciperet, nec haberet apud Deum praemium pietas, si una eademque omnes conditio mortis hauriret.

PL 12, 1038B

アベルも、エノクも、ノアも、セムも、アブラハムも、イサクも、ヤコブも、神の慈しみと威厳から、自らに何ひとつ期待できなかったであろう。彼らもまた、これほどの信仰の功ののちに、ひとしく〔死に〕定められたほかのすべての者とともに行くことになり、神の聖徒たちすべてを、一つの死の終わりが迎えることになろう。もし同じ一つの死の境遇がすべての者を呑み尽くすなら、敬虔は神のもとで褒賞を得ないことになる。

10

Sed Deus Abrahae clarius a coeli sideribus promiserat regnum: ideo ex genere Abrahae descendens Maria virgo Deum concipit, ut supradictorum hominum soboles immortalis societatis vinculo jungeretur, et sic humanum genus per hominem pariter et Deum aequata societatis comparatione conjunctum, ad immortalitatis imperium obedientiae merito perveniret.

PL 12, 1038B

しかし神は、アブラハムに、天の星々を示して〔clarius a coeli sideribus は「天の星々よりも明らかに」とも読める〕、いっそう明らかに国を約束していた。それゆえ、アブラハムの血統から下ったおとめマリアが神を宿した。前述の人々の子孫が、不死の交わりの絆に結ばれるためであり、こうして人類は、人であると同時に神でもある者を通して、等しくされた交わりの釣り合いによって〔aequata societatis comparatione の意味は定かでない。人と神との交わりが対等に釣り合わされたことと取った〕結ばれ、従順の功によって不死の支配へ至るのである。

11

Quia itaque, sacratissimi imperatores, curiosis auribus satisfecimus, reliqua prosequamur, ut vel sic pollutarum aurium sordes purificans possit sermo purgare.

PL 12, 1038C

それゆえ、いとも聖なる皇帝たちよ、我々は好奇の耳を満たしたのだから、残りを続けよう。こうしてでも、汚れた耳の汚れを清めつつ、この話が〔それを〕浄めることができるように。

Caput XXVII

第XXVII章PL 12, 1038C
1

Ultimum Mithriacorum initiorum symbolum, Ταῦρος δράκοντος, καὶ δρακων ταὐρου πατὴρ, exponit. Serpentis meminit, Protoplastorum seductoris, funestique ejus cultus, draconemque eo die percussum esse, quo Christus apparuerit.

PL 12, 1038C

ミトラスの入信儀礼の最後の合言葉「雄牛は竜の〔父〕であり、竜は雄牛の父である」〔ギリシア語。底本は語形が崩れているが、27.2 の同じ文句に従って読む。ミーニュの脚注が引くアレクサンドリアのクレメンスの句も同じ文句である〕を説き明かす。最初に造られた者たちを誘惑した者である蛇と、その忌まわしい崇拝に言及し、竜はキリストが現れたその日に打たれたと述べる。

2

Sequitur adhuc aliud symbolum, quod pro magno miserorum hominum credulis auribus traditur: Ταῦρος δράκοντος, καὶ δράκων ταύρου πατήρ.. Aliquando nobis signa, diabole, maculati nominis prodidisti, aliquando infame nomen propria voce confessus es.

PL 12, 1038C

さらにもう一つの合言葉が続く。これは哀れな人間たちの信じやすい耳に、大いなるものとして伝えられる。「雄牛は竜の〔父〕であり、竜は雄牛の父である」〔ギリシア語〕。汝はときに我々に、悪魔よ、けがれた名のしるしを明かし、ときに自らの声で、汚名を告白したのだ。

3

Scio qui fueris, quid ausus sis, scio quid fecerit scelerum tuorum malitiosa persuasio. Hoc erat, quod Evae, cum eam perderes, magnopere pollicebaris, cum ei diceres: Eritis quasi Dii (Gen. III, 5) .

PL 12, 1038C

汝が何者であったか、何をあえてしたかを、私は知っている。汝の悪事の悪意ある説得が何をなしたかを、私は知っている。これこそ、汝がエバを滅ぼしたとき、彼女に大いに約束したことであった。彼女にこう言ったのである。「汝らは神々のようになる」(創世記3:5)。

4

Tunc parabas tibi ac tuis templa, et delubra faciebas, et venenati oris illuviem nefariis ceremoniis consecrabas. Serpis in templis, et occisarum hostiarum misero pasceris sanguine.

PL 12, 1039A

そのとき汝は、自分と自分の手の者たちのために神殿を用意し、聖所を造り、毒を吐く口の汚物を、不敬な儀式によって聖別した。汝は神殿の中を這い、屠られた犠牲獣の哀れな血を食らう。

5

Nec venenis tuis cruor defuit, nec semiustae crematorum corporum partes, humanarum te etiam victimarum frequenter sanguine cruentasti. Et satiaris templi cruore, vel ara Carthaginis rabies tua et siccarum faucium venena nutrita sunt.

PL 12, 1039A

汝の毒に血が欠けることはなく、焼かれた体の半ば焦げた部分も欠けることがなかった。汝は人間の犠牲の血でも、しばしば自らを血に染めた。汝は神殿の血に飽き、あるいはカルタゴの祭壇で〔vel の係りが定かでない。「あるいは」と取った〕、汝の狂暴と、乾いた喉の毒とが養われた。

6

Tu haec faciens hominibus te miseris prodesse jactas, ut crudelitate tua perimas, persuasione decipias, pollicitatione prosternas. Sic tuis prospicis, parricida. Fugite, o miseri homines, fugite, et contagionem istam quantacumque potestis celeritate deserite.

PL 12, 1039A

汝はこれをなしながら、哀れな人間たちの役に立っていると誇る。残忍さで滅ぼし、説得で欺き、約束で打ち倒すためである。親殺しよ、汝はこうして自分の手の者たちの世話をしているのだ。逃げよ、哀れな人間たちよ、逃げよ。この汚染を、できるかぎりの速さで捨てよ。

7

Draco est, qui colitur. Latere non potest, proprietatem nominis sui ipse confessus est. Confessum reum poena consequitur. Audite quid sanctus propheta divina instigatione denuntiet.

PL 12, 1039A

崇拝されているのは竜である。隠れることはできない。自らの名のもつ固有の意味を、竜自身が告白した。告白した被告には、刑罰が続く。聖なる預言者が神の促しによって何を告げているか、聞け。

8

Oraculum hoc Esaiae nobis fides tradidit, ait enim: In illa die superinducet Deus gladium, sanctum et magnum et fortem super draconem, serpentem magnum, et tortuosum, et interficiet draconem (Esai. XXVII, 1) . Voluntas Dei perfectio operis substantia est.

PL 12, 1039B

イザヤのこの託宣を、信仰が我々に伝えた。彼はこう言う。「その日、神は、聖なる、大きな、強い剣を、竜、大きな曲がりくねる蛇の上に振り下ろし、竜を殺す」(イザヤ27:1)。神の意志は、業の完成であり実体である〔perfectio operis substantia est の構文は定かでない。神が意志すればそれがそのまま業の完成となる、の意と取った〕。

9

Bene draconis lata sententia est: quidquid Deus dixit factum est: morituri draconis hoc solatium est, ut exitium suum frequens perditorum turba comitetur.

PL 12, 1039B

竜に対して下された判決は正しい。神が言ったことはすべて成った。やがて死ぬ竜にとっての慰めは、ただこれである。その滅びに、滅びた者たちの大群が連なる、ということだ。

10

Si mortis ejus dies quaeritur, tunc percussus est, cum hominem Deum vidit, cumque nobis Christi numen apparuit. Post illum diem, qui serpentis hujus secutus fuerit institutum, necesse est ut cum serpente moriatur.

PL 12, 1039B

もし彼の死の日が問われるなら、人である神を見たとき、またキリストの神威が我々に現れたときに、彼は打たれたのである。その日以後、この蛇の定めに従った者は、蛇とともに死なざるをえない。

11

Deos istos, quos colitis, ipse finxit, ipse composuit. Si pertinaces animi vestri in isto errore permanserint, ardebitis etiam vos pariter cum diis vestris, ut quidquid auctores vestri divina animadversione meruerunt, etiam ad vestrum exitium hoc societatis consortio transferatur.

PL 12, 1039C

諸君が崇拝するこれらの神々を、彼自身が作り上げ、彼自身が組み立てた。もし諸君の頑なな心がこの誤りにとどまるなら、諸君もまた、諸君の神々とともに焼かれるであろう。諸君の創始者たちが神の懲罰によって受けるに値したものはすべて、この交わりの結びつきによって、諸君の滅びにまで移されるためである。

12

Mihi credite, nihil praetermisit diabolus, quod hominem miserum aut debilitaret aut perderet: ideo sese in omnes formas multiplici diversitate convertit, ideo se diversi generis calliditate composuit, ut variis ac multiplicibus fraudibus homines irretitos interimeret.

PL 12, 1040A

私を信じよ。悪魔は、哀れな人間を弱らせるか滅ぼすかすることを、何ひとつ省かなかった。それゆえ、さまざまに多様なあらゆる姿に自らを変じ、それゆえ種々の狡知によって身を整えた。多様で多重の詐術によって人間たちを絡め取り、滅ぼすためである。

Caput XXVIII

第XXVIII章PL 12, 1040A
1

Draconem fictorum numinum auctorem dicit, sacrorumque suorum per lignum instaurationem semper curasse.

PL 12, 1040A

竜は作り上げられた神々の創始者であり、自らの祭儀を木によって新たにすることを常に図ってきたと述べる。

2

Ligni hinc in sacris idolorum abusum exemplis paucis ex sacris Phrygiis, Osiridis et Proserpinae petitis notat; Crucis deinde ordinem expositurus, novi Testamenti affert, quos prisca Ecclesia atque illud aevum de cruce interpretabatur.

PL 12, 1040A

ここから、偶像の祭儀における木の濫用を、フリュギアの祭儀、オシリスとプロセルピナの祭儀から取った少数の例によって指摘する。次いで十字架の次第を説こうとして、新約の〔箇所〕を挙げる〔quos の先行詞が示されていない。「箇所」を補った〕。古い教会とその時代は、それらを十字架について解釈していた。

3

Atque ita expositis et refutatis praecipuis, quae in cultu idolorum tum temporis viguere, symbolis signisque, ut imperatores, ad quos hoc scripsit, eo confidentius ad idola eorumque sacra penitus delenda accederent, sententias colligit.

PL 12, 1040A

こうして、当時の偶像崇拝で盛んであった主要な合言葉としるしを説き明かして論駁し終えたのち、この書の宛先である皇帝たちが、偶像とその祭儀を根底から滅ぼすことにいっそう確信をもって取りかかれるよう、彼は〔聖書の〕章句を集める。

4

Sacra sua perditus carnifex pro nefas, per lignum semper renovari disposuit, ut, quia sciebat ita fore, ut ligno crucis affixa vita hominis perpetuae immortalitatis compagine stringeretur, ideo pertituros homines ex ligni imitatione deciperet.

PL 12, 1040B

滅びた刑吏〔悪魔〕は、ああ、不敬なことに、自らの祭儀を木によって常に新たにするよう定めた。十字架の木に付けられて、人間の生命が永続する不死の結びつきによって固く結ばれることになると知っていたため、滅びることになる〔底本は pertituros。perituros と読む〕人間たちを、木の模倣によって欺こうとしたのである。

5

In sacris Phrygiis, quae Matris deum dicunt, per annos singulos arbor pinea caeditur, et in media arbore simulacrum juvenis subligatur.

PL 12, 1040B

フリュギアの祭儀、すなわち神々の母のそれと呼ばれるものでは、毎年、松の木が切られ、その木の真ん中に青年の像が縛り付けられる。

6

In Isiacis sacris de pinea arbore caeditur truncus: hujus trunci media pars subtiliter excavatur illis de segminibus factum idolum Osiridis sepelitur.

PL 12, 1040B

イシスの祭儀では、松の木から幹が切り出される。その幹の真ん中が巧みにくり抜かれ、その削り屑から造られたオシリスの偶像が〔そこに〕葬られる。

7

In Proserpinae sacris caesa arbor in effigiem virginis formamque componitur, et cum intra civitatem fuerit illata, quadraginta noctibus plangitur, quadragesima vero nocte comburitur.

PL 12, 1041A

プロセルピナの祭儀では、切られた木がおとめの姿と形に組み上げられ、町の内に運び入れられると、四十夜のあいだ嘆かれ、四十夜目に焼かれる。

8

Sed et illa alia ligna, quae dixi, similis flamma consumit; nam etiam post annum ipsorum lignorum rogum flamma depascitur.

PL 12, 1041A

しかし、私が述べたほかの木々も、同様の炎が焼き尽くす。一年ののちにも、それらの木々の薪の山を炎が食い尽くすからである。

9

Errasti miser, et vehementer errasti, nihil tibi poterit ignis iste prodesse, frustra tibi ex ista flamma blandiris, hunc ignem commentis tuis semper renovans. Ignis, qui de facinoribus tuis exigit poenas, perpetua tormentorum continuatione grassatur.

PL 12, 1041A

汝は誤った、哀れな者よ。激しく誤った。この火は汝に何の益にもなりえない。この炎によって汝は空しく自らを慰めている。汝の作り事によって、この火を常に新たにしながら。汝の凶行に対する罰を取り立てる火は、苦しみの絶え間ない継続のうちに荒れ狂う。

10

Divini ac liberantis ligni ordinem disce, ut scias nulla tibi posse ratione succurri. De cataclysmo humanum genus arca lignea liberavit (Gen. VII, VIII) . Deinde Abraham ligna unici filii humeris imponit (Gen. XXII 6) .

PL 12, 1041A

神聖な、解放をもたらす木の次第を学べ。汝に、いかなる理によっても助けは来ないことを知るためである。大洪水から、人類を木の箱舟が解放した(創世記7, 8)。次いでアブラハムは、薪を独り子の肩に載せる(創世記22:6)。

11

De Aegypto recedentem populum Dei plebem lignea virga protexit (Exod, XIV, 21, 26). Lignum dulcem saporem amarae myrrhae fontibus reddidit (Exod. XV, 25) . Lignea virga ex spirituali petra salutaris unda profertur (Exod. XVII, 6; I Cor. X, 4) .

PL 12, 1041B

エジプトから去る神の民、その群衆を、木の杖が守った(出エジプト記14:21, 26)。木は、苦いミュルラの泉に、甘い味を返した〔myrrha は香料のミュルラではなく、出エジプト記15:23 の苦い水の地マラを指すらしい〕(出エジプト記15:25)。木の杖によって、霊的な岩から、救いの水が出される(出エジプト記17:6; 一コリント10:4)。

12

Et, ut Amalech vinceretur, circa virgam Moyses expansis manibus extenditur (Exod. XVII, 11, 12) . Scalae ligneae patriarcha incumbentem angelum somniat, et per eamdem alios ascendere, alios cernit descendere Gen. XXVIII, 12).

PL 12, 1041B

またアマレクが打ち負かされるために、モーセは杖のそばで、両手を広げて身を伸ばした(出エジプト記17:11, 12)。族長〔ヤコブ〕は、木の梯子に身を寄せる天使を夢に見、また同じ梯子を、ある者たちは上り、ある者たちは下るのを見る(創世記28:12)。

13

Et lex Dei arcae ligneae creditur (Exod. XL, 20) . ut his omnibus, quasi per gradus quosdam, ad lignum crucis salus hominum perveniret. Quapropter lignum crucis coeli sustinet machinam, terrae fundamenta corroborat, affixos sibi homines ducit ad vitam.

PL 12, 1041B

また神の律法が木の櫃に託される(出エジプト記40:20)。これらすべてによって、あたかも階段を昇るように、人間の救いが十字架の木に至るためである。それゆえ十字架の木は、天の構造を支え、地の基を強め、自らに付けられた人間たちを生命へ導く。

14

Lignum diaboli ardet semper et moritur, et ad ima tartari credentes homines cum favillis suis ducit. Illud etiam quale sit ratione tractetur. Arborem suam diabolus consecrans, intempesta nocte arietem in caesae arboris facit radicibus immolari.

PL 12, 1041C

悪魔の木は常に燃え、そして死に、信じる人間たちを、燃えさしとともにタルタルスの底へ導く。次のことがどういうものかも、理に即して論じておこう。悪魔は自らの木を聖別するとき、真夜中に、切られた木の根もとで雄羊を屠らせる。

15

Quis tibi hoc scelerate persuasit? unde hoc pestifera cupiditate didicisti? Semperne te contra Dominum summum nefaria cupiditate componis? ideo te de coelo severum divinitatis judicium caduca humilitate praecipitat, ideo tibi Dei sententia perpetua poena decernitur, quod facinoribus tuis per dies singulos novum semper additur facinus, quod hominem Dei fraudulenta conaris persuasione decipere.

PL 12, 1041C

悪党よ、誰が汝にこれを説き伏せたのか。どこから、汝は有害な欲望によってこれを学んだのか。汝は、不敬な欲望によって、常に至高の主に逆らう構えを取るのか。それゆえ、神性の厳格な裁きが、汝をはかない卑しさのうちに天から突き落とし、それゆえ、神の宣告によって汝に永遠の罰が定められる。汝の凶行に、日ごとに新たな凶行が常に加えられ、汝が神に属する人間を、偽りの説得によって欺こうと試みるからである。

16

Vide quid sibi ludibriosus hostis invenerit. Abrahae immolaturo filium jussu Dei aries supponitur, et in vicinae arboris radicibus alligatur (Gen. XXIX, 13) .

PL 12, 1041C

見よ、嘲弄する敵が何を自分のために案出したかを。神の命令によってアブラハムが息子を犠牲に捧げようとするとき、雄羊が代わりに置かれ、近くの木の根もとにつながれる(創世記29:13〔底本の引照のまま。22:13 にあたる〕)。

17

Liberaturus Deus summus ex Aegyptiorum tyrannide plebem suam, arietem nocte jussit occidi, et sanguine ejus postes liniri praecepit. Ipsum a certo numero hominum per nocturnas epulas confici jubet, et sacrificio ipsi Paschae nomen imponit.

PL 12, 1042A

最高の神は、自らの民をエジプト人の圧政から解放しようとして、夜に雄羊を屠るよう命じ、その血を戸口の柱に塗るよう命じた。また、一定数の人間によって夜の宴のうちにそれを調理させ、その生贄そのものに過越という名を与えた。

18

Sed hoc ad imaginem futurorum providentia divinae majestatis invenit, ut per signum verum Pascha nobis ostenderet.

PL 12, 1042A

しかし、これは神の威厳の摂理が、来たるべきものの像として案出したのであり、真のしるしによって我々に過越を示すためであった。

19

Ideo cum de passione Domini nostri divino Spiritu jubente Propheta praecaneret, ait: Sicut ovis ad victimam ductus est, sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ei sublatum est.

PL 12, 1042A

それゆえ、預言者が、神の霊の命ずるままに、我々の主の受難について予め歌ったとき、こう言う。「羊のように屠り場へ引かれ、毛を刈る者の前の小羊のように、彼は口を開かなかった。卑しめられて、彼の裁きは取り去られた。」

20

Nativitatem ejus quis enarravit? quoniam auferetur a terra vita ejus. (Esai. LIII, 7, 8) . Alius etiam propheta haec eadem simili respondit oraculo: Domine, significa mihi, et cognoscam; tunc vidi meditationes eorum.

PL 12, 1042A

「彼の生まれを誰が語り伝えただろうか。その命は地から取り去られるからである」(イザヤ53:7, 8)。別の預言者もまた、これと同じことに、同様の託宣をもって応じている。「主よ、私に示せ、そうすれば私は知るであろう。そのとき私は彼らの企みを見た。」

21

Ego sicut agnus sine malitia perductus sum ad victimam. In me cogitaverunt cogitatum dicentes: Venite: mittamus lignum in panem ejus, et eradamus a terra vitam ejus (Jerem. XVIII, 18, 19) . Agnum autem appellari Dominum nostrum, sancta nobis revelatione monstratur.

PL 12, 1042B

「私は、悪意のない小羊のように、屠り場へ連れて行かれた。彼らは私に対して企みを企てて言った。『来い、彼のパンに木を投げ入れよう。彼の命を地から消し去ろう』」(エレミヤ18:18, 19〔底本の引照のまま。11:18, 19 にあたる〕)。我々の主が小羊と呼ばれることは、聖なる啓示によって我々に示されている。

22

In Apocalypsi enim ita invenimus esse perscriptum: Et vidi in medio throni et quatuor animalium et in medio seniorum agnum stantem, quasi occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi per orbem terrae.

PL 12, 1042B

実際、黙示録には次のように書かれているのを我々は見いだす。「そして私は、玉座と四つの生き物の真ん中、また長老たちの真ん中に、屠られたかのような小羊が立っているのを見た。小羊は七つの角と七つの目をもち、それらは、全地に遣わされた神の七つの霊である。」

23

Et venit et accepit librum de dextra sedentis in throno. Et cum accepisset librum, quatuor animalia et viginti quatuor seniores prostraverunt se ante agnum, habentes singuli aureas citharas plenas odoramentis supplicationum, quae erant orationes sanctorum, et cantaverunt novum canticum dicentes: Dignus es accipere librum, et aperire signa ejus, quoniam occisus es, et redemisti nos Deo sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione, et nos regnum Deo nostro sacerdotesque fecisti, et regnabimus super terram.

PL 12, 1042B

「そして彼は来て、玉座に座る者の右の手から巻物を受け取った。巻物を受け取ると、四つの生き物と二十四人の長老は小羊の前にひれ伏した。それぞれが、祈願の香料に満ちた金の竪琴を持っており、その香料は聖徒たちの祈りであった。彼らは新しい歌を歌って言った。『汝は巻物を受け取り、その封印を開くにふさわしい。汝は屠られ、汝の血によって、あらゆる部族、言語、民、国民から、我々を神のために贖い、我々を、我々の神のために、国とし、祭司としたからである。我々は地の上を治めるであろう』」。

24

Joannes quoque Filium Dei agni nomine appellat, ut et ipse propheticae pollicitationi respondeat; ait enim in Evangelio: Altero die videt Joannes Jesum venientem ad se et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui aufert peccata mundi. (I, 35, 36) Pro salute hominum agni istius venerandus sanguis effunditur, ut sanctos suos Filius Dei profusione pretiosi sanguinis redimat: ut qui Christi sanguine liberantur, majestate prius immortali sanguinis consecrentur.

PL 12, 1042C

ヨハネもまた、神の子を小羊の名で呼び、自らも預言者の約束に応えている。福音書でこう言うからである。「翌日、ヨハネは、イエスが自分のほうへ来るのを見て言う。『見よ、神の小羊、世の罪を取り除く者を』」(〔ヨハネ〕1:35, 36)。人間の救いのために、この小羊の崇むべき血が流される。それは、神の子が、尊い血の流出によって自らの聖徒たちを贖うためであり、キリストの血によって解放される者たちが、まず血の不死の威厳によって聖別されるためである。

25

Neminem apud idola profusus sanguis juverit. Et ne cruor pecudum miseros homines aut decipiat aut perdat: polluit sanguis iste, non redimit, et per varios casus homines premit in mortem. Miseri sunt, qui profusione sacrilegi sanguinis cruentantur. Tauribolium vel Criobolium scelerata te sanguinis labe perfundit.

PL 12, 1043A

偶像のもとで流された血は、誰をも助けないであろう。家畜の血が哀れな人間たちを欺くことも、滅ぼすこともないように〔この句は主文を欠く。そのまま目的の句として訳した〕。この血は汚し、贖わず、さまざまな災難によって人間たちを死へ追い込む。瀆聖的な血の流出に血まみれになる者たちは哀れである。タウロボリウムあるいはクリオボリウム〔それぞれ雄牛、雄羊を屠って、その血を浴びる儀〕は、汝を罪深い血の汚れで浸す。

Caput XXIX

第XXIX章PL 12, 1043A
1

Sententias colligit ex sacro Codice quae vanitatem idolorum testantur, de prospero et florente R. P. statu iis regnantibus deque maxime instanti impietatis Ethnicae poena monet. Laventur itaque sordes istae, quas colligis.

PL 12, 1043A

聖なる書から、偶像のむなしさを証する章句を集め、彼ら〔皇帝たち〕の治世のもとでの国家〔底本は R. P. と略す〕の繁栄と隆盛について、また異教の不敬にまさに迫っている罰について諭す。――それゆえ、汝が集めるこれらの汚れは洗い清められよ。

2

Quaere fontes ingenuos, quaere puros liquores, ut illic te post multas maculas cum Spiritu sancto Christi sanguis incandidet (Apoc. VII, 14) .

PL 12, 1043B

混じりけのない泉を求めよ、清い水を求めよ。そこで、多くの汚れののち、聖なる霊とともにキリストの血が、汝を白く輝かせるように(黙示録7:14)。

3

Ut autem miseros homines ad sanam mentem revocet plena persuasio, majore auctoritate opus est, ut, curatis ac sanatis mentibus, nullum praecedentis pestilentiae vestigium relinquatur.

PL 12, 1043B

十分な説得が哀れな人間たちを健全な精神に呼び戻すためには、より大きな権威が要る。精神が癒やされ治って、先立つ疫病の痕跡が何ひとつ残らないようにするためである。

4

Quid itaque sint idola, vel quam habeant substantiam, prophetarum oraculis ac divina voce monstratum est, quae omnia specialiter dicenda sunt, ut hoc non nostra temeritate prolatum, sed divino magisterio nobis traditum, et coelesti agnoscatur voce signatum.

PL 12, 1043B

それゆえ、偶像が何であるか、またいかなる実体をもつかは、預言者たちの託宣と神の声によって示されている。それらはすべて、個別に語らねばならない。これが我々の軽率によって語り出されたのではなく、神の教えによって我々に伝えられ、天の声によって印づけられたものであると認められるためである。

5

Quae sit substantia ejus, sapientiae veneranda voce monstratur; ait enim in libris Salomonis: Omnia idola nationum aestimaverant deos, quibus neque oculorum visus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum.

PL 12, 1043B

その実体がいかなるものかは、知恵の崇むべき声によって示される。ソロモンの書にこう言うからである。「諸国民のあらゆる偶像を、彼らは神々と見なした。それらには、見るための目の視力も、息を吸うための鼻も、聞くための耳も、触れるための手の指もない。」

6

Sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. Homo enim fecit illos, et qui spiritum mutuatus est finxit illos. Nemo autem sibi hominum poterit Deum formare: cum sit enim mortalis, mortuum fingit manibus iniquis.

PL 12, 1043C

「それらの足もまた、歩くには鈍い。人がそれらを造り、霊を借りた者がそれらを形づくったのである。人間の誰も、自分のために神を形づくることはできない。彼は死すべき者でありながら、不正な手で死んだものを造るのである。」

7

Melior est autem his quos colit, quoniam quidem ipse vixit, illi numquam (Sap. XV, 15, 16) : Quid amplius quaerimus? sapientia nos divina voce convenit, et quidquid in arcanis Dei viderat docuit, et quod erat salubre, monstravit, ne fragilis et caduca mortalitas in exitium suum mortemque properaret.

PL 12, 1043C

「彼は、自分が崇拝するものたちよりもまさっている。彼自身は生きたが、それらは決して生きなかったからである」(知恵の書15:15, 16)。我々はこれ以上何を求めるのか。知恵は神の声によって我々に語りかけ、神の秘められたところで見たことのすべてを教え、救いとなるものを示した。もろくはかない死すべき者が、自らの滅びと死へ急ぐことのないようにである。

8

Hoc idem in Psalmis praemonet Spiritus sanctus. Invenimus enim in psalmo CXXXIV, ita esse perscriptum: Idola gentium argentum et aurum, opus manuum hominum. Os habent et non loquuntur, oculos habent et non vident, aures habent et non audiunt.

PL 12, 1043C

これと同じことを、詩篇においても聖なる霊は予め警告している。実際、詩篇134に次のように書かれているのを我々は見いだす。「諸国民の偶像は銀と金、人の手の業である。口はあるが語らず、目はあるが見えず、耳はあるが聞かない。」

9

Neque enim est spiritus in ore ipsorum, similes sunt illis qui faciunt ea (Psal. CXXXIV, 15-17) .

PL 12, 1044A

「それらの口には息がないからである。それらを造る者たちは、それらに似ている」(詩篇134:15-17)。

10

Si artifex, qui ad ostentationem ingenii simulacrum aut sculpsit, aut fudit, divina maledicti animadversione percutitur, quid sperare debeat considerandum est, qui quod alter vendidit, Deum dicit.

PL 12, 1044A

もし職人が、才能を誇示するために像を彫り、あるいは鋳たことで、呪われた者として神の懲罰に打たれるのなら、他人が売ったものを神と呼ぶ者は、何を望みうるか、考えねばならない。

11

Hieremias etiam, cum praecepta Deo jubente plebi daret, hac populum oratione convenit: Dicite autem in corde vestro, tibi oportet adorare, Domine. Angelus autem meus vobiscum est, legem autem exquiram ab animabus vestris.

PL 12, 1044A

エレミヤもまた、神の命により民に戒めを与えるとき、この言葉で民に語りかけた。「汝らは心の中で言え、主よ、汝を礼拝せねばならない、と。私の天使は汝らとともにあり、私は汝らの魂から律法を求める。」

12

Lingua eorum polita fabro, ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt, et non possunt loqui: et sicut virgini hortatu amantis accepto auro fabricati sunt coronas supra capita Deorum suorum.

PL 12, 1044A

「彼らの舌は職人によって磨かれ、それも金箔や銀箔を着せられているが、偽りであり、語ることができない。また、恋する者の勧めで金を受け取った乙女のために〔冠を作る〕ように、彼らは自分たちの神々の頭の上に冠を作った〔文が崩れているらしく、sicut virgini … fabricati sunt coronas を右のように解した〕。」

13

Est autem quando subtrahent sacerdotes a Diis suis aurum et argentum, et erogabunt illud in semetipsos. Dabunt etiam ex ipso et prostitutis meretricibus, ornabuntque illos ut homines vestimentis, deos argenteos et aureos et ligneos (Baruch. VI., 5-10) .

PL 12, 1044B

「ときには、祭司たちが自分たちの神々から金と銀をかすめ取り、それを自分たち自身のために使い果たす。またそれから、身を売る遊女たちにも与え、銀の神々、金の神々、木の神々を、人間のように衣で飾る」(バルク6:5-10)。

14

Addit etiam in sequentibus, ut omnem dubitationem trepidationis excutiat: Supra corpus ejus et caput volitant noctua et hirundines et aves similiter. Unde scietis quia non sunt dii. Non ergo timueritis eos.

PL 12, 1044B

さらに続く箇所で、恐れのためらいをすべて振り払うために、こう付け加える。「その体の上、その頭の上を、ふくろうやつばめ、また同様に〔ほかの〕鳥が飛び回る。このことから、汝らは、それらが神々でないことを知るであろう。それゆえ、それらを恐れてはならない。」

15

Aurum est, quod circa se habent ad speciem; nisi aliquis exterserit aeruginem, non fulgebit. Neque enim cum conflabuntur sentient, pretio empti sunt in quibus Spiritus non est, sine pedibus in humeris portantur (Ibid. 21-24) .

PL 12, 1044B

「彼らが体の周りに見栄えのためにまとっているのは金である。誰かが錆を拭い取らなければ、輝かない。溶かされるときにも、彼らは何も感じないであろう。霊のないそれらは、代価で買われ、足なきまま肩に担がれる」(同上21-24)。

16

Addit etiam ut confirmata mens fortius roboretur: Scientes itaque ex his quia non sunt dii, ne timueritis eos (Ibid., 28) .

PL 12, 1044C

さらに、確かになった心がいっそう強く固められるように、付け加える。「これらのことから、それらが神々でないと知って、それらを恐れてはならない」(同上28)。

17

Et ut sacerdotum eorum miserum dedecus monstret, addit: In domibus eorum sacerdotes sedent, habentes tunicas scissas et capita et barbas rasas, quorum capita nuda sunt. Rugiunt autem clamantes contra deos suos, sicut in gehenna mortui (Ibid., 30, 31) .

PL 12, 1044C

そして、彼らの祭司たちの哀れな恥辱を示すために、付け加える。「彼らの家々では祭司たちが座し、引き裂いた衣をまとい、頭も髭も剃っており、その頭はむき出しである。彼らは自分たちの神々に向かって叫びながら吠える、ゲヘナにいる死者のように」(同上30, 31)。

18

Quod autem et reges et gentes haec de ipsis pronuntiaturi sunt, is idem propheta praesaga voce significat; ait enim: Scietur postea, quia falsa sunt, gentibus universis et regibus; quia manifestum est, quod non sunt dii, et nullum Dei opus sit ipsis.

PL 12, 1044C

王たちも諸国民も、それらについてこう宣言するであろうことを、同じ預言者が予見の声で示している。こう言うからである。「のちに、それらが偽りであることが、すべての諸国民と王たちに知られるであろう。それらが神々でないことは明らかであり、神の業は何ひとつそれらにないからである。」

19

Regem regioni non suscitabunt, neque pluviam hominibus dabunt. Judicium quoque non discernent, neque regionem liberabunt ab injuria, quia nihil possunt.

PL 12, 1044C

「それらは、地方のために王を立てることもなく、人々に雨を与えることもない。また裁きを分かつこともなく、地方を不正から解放することもない。何もできないからである。」

20

Et cum inciderit in domo deorum ligneorum et inauratorum et inargentatorum ignis, sacerdotes illorum liberabuntur: ipsi autem sicut trabes in medio comburentur. Regi autem et bello non resistent; quomodo existimandum est vel recipiendum, quia sunt dii?

PL 12, 1045A

「木の、金箔の、銀箔の神々の家に火が起これば、その祭司たちは救い出されるが、神々自身は、梁のように真ん中で焼かれる。また王にも戦にも抵抗できない。それらが神々であると、どうして考え、あるいは受け入れてよいだろうか。」

21

Neque a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et aurati et inargentati, quibus hi, qui fortes sunt, aurum et argentum, quo operti sunt, auferent illis (Ibid. 50-57) . Tollite, tollite securi, sacratissimi imperatores, ornamenta templorum.

PL 12, 1045A

「木の、金箔の、銀箔の神々は、盗人からも強盗からも自らを救えず、強い者たちが、それらを覆っている金と銀をそれらから奪い取る」(同上50-57)。取れ、安んじて取れ〔securi は「斧で」とも読める〕、いとも聖なる皇帝たちよ、神殿の飾りを。

22

Deos istos aut monetae ignis, aut metallorum coquat flamma. Donaria universa ad utilitatem vestram Dominique transferte.

PL 12, 1045A

これらの神々を、貨幣鋳造の火が、あるいは金属を溶かす炎が焼くがよい。奉納物はすべて、諸君の益と、主の益のために移せ。

23

Post excidia templorum in majus Dei estis virtute provecti; vicistis hostes, propagastis imperium: et ut virtutibus vestris gloria major accederet, mutato ac contempto temporum ordine, hyeme (quod nec factum est aliquando, nec fiet) tumentes ac saevientes undas calcastis Oceani sub remis vestris.

PL 12, 1045A

神殿を滅ぼしたのちには、諸君は神の力によっていっそう大きなものへと進んだ。敵に勝ち、支配を広げた。そして諸君の力にいっそう大きな栄光が加わるように、時の秩序を変え、軽んじて、冬に(これは過去に一度も起こらず、今後も起こらないであろうが)、膨れ上がり荒れ狂うオケアノスの波を、諸君は櫂の下に踏みつけた。

24

Incogniti jam nobis pene maris unda contremuit, et insperatam imperatoris faciem Britannus expavit. Quid amplius vultis? Virtutibus vestris victa elementa cesserunt. Quod autem Deus jubeat idola non fieri, sacrosanctae legis scripta declarant.

PL 12, 1045B

我々にはほとんど知られていなかった海の波は震え、ブリトン人は思いがけない皇帝の顔におののいた。諸君はこれ以上何を望むのか。諸君の力に、打ち負かされた諸元素は屈した。ところで、神が偶像を作らぬよう命じていることは、いと神聖な律法の書き物が明らかにしている。

25

In Exodo enim sic invenimus esse perscriptum: Non facietis vobis deos argenteos, neque deos aureos (Exod. XX, 23) . Et rursus in eodem libro vocem Dei jubentis invenio: Non facies tibi idolum, nec cujusquam similitudinem (ib. IV) .

PL 12, 1045B

実際、出エジプト記には次のように書かれているのを我々は見いだす。「汝らは自分たちのために、銀の神々も、金の神々も作ってはならない」(出エジプト記20:23)。また同じ書に、命ずる神の声を私は見いだす。「汝は自分のために偶像も、いかなるものの似姿も作ってはならない」(同上4)。

26

Pudorem miseris indicit Spiritus sanctus, quia cupit errantes revocare, non perdere. Et ait per Esaiam: Confundemini confusione, qui fiditis super sculptilia, qui dicitis fusilibus: vos estis dii nostri (Esai. XLII, 17) .

PL 12, 1045B

聖なる霊は哀れな者たちに恥を課す。誤っている者たちを呼び戻したいのであって、滅ぼしたいのではないからである。そしてイザヤを通して言う。「彫像に頼る者たち、鋳像に向かって『汝らは我々の神々だ』と言う者たちよ、汝らは恥辱をもって恥じ入らせられるであろう」(イザヤ42:17)。

27

Dat etiam legem, quam consecratus populus devota perpetuitate custodiat, et ita mandat: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Deut. VI, 13; Matth. IV, 10; Luc. IV, 8) .

PL 12, 1045C

〔神は〕また、聖別された民が敬虔な永続のうちに守るべき律法を与え、こう命じる。「汝は汝の主なる神を礼拝し、ただ彼にのみ仕えよ」(申命記6:13; マタイ4:10; ルカ4:8)。

28

Et in Deuteronomio similia Dei mandata noscuntur; ait enim: Non erunt tibi dii alii absque me (Deut. V, 7) . Addit etiam, ut animis eorum majestatis suae pondus insinuet: Videte, videte quia ego sum, et non est Deus praeter me.

PL 12, 1045C

また申命記においても、同様の神の命令が知られる。こう言うからである。「汝には、私のほかに他の神々があってはならない」(申命記5:7)。さらに、彼らの心に自らの威厳の重みを染み込ませるために付け加える。「見よ、見よ、私こそがそれであり、私のほかに神はない。」

29

Ego interimam et vivere faciam, percutiam et ego sanabo, et non est, qui eripiat de manibus meis (Apoc. XVI, 6, 7) .

PL 12, 1046A

「私は殺し、また生かす。私は打ち、私が癒やす。私の手から救い出す者はない」(黙示録16:6, 7〔底本の引照のまま。この文言は申命記32:39〕)。

30

In Apocalypsi etiam hoc idem sancta revelatione monstratur; ita enim scriptum est: Et vidi alium angelum volantem medio coelo, habentem Evangelium aeternum, ut annuntiaret super terram per omnes nationes et tribus et linguas et populos, dicentem voce magna: Metuite potius Dominum; et date illi claritatem; quoniam venit hora judicii ejus; et adorate eum qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt.

PL 12, 1046A

黙示録においても、これと同じことが聖なる啓示によって示されている。こう書かれているからである。「そして私は、もう一人の天使が天の真ん中を飛んでいるのを見た。彼は永遠の福音を携え、地の上に、すべての国民、部族、言語、民に告げ知らせようとして、大きな声で言っていた。『むしろ主を畏れよ。彼に栄光を帰せ。彼の裁きの時が来たからである。天と地、海、またそれらの中にあるすべてを造った者を礼拝せよ』」。

31

Dominus quoque noster Jesus Christus, paterna legis instituta custodiens, hoc idem veneranda constitutione promulgat; ait enim: Audi, Israel, Dominus Deus tuus est, et diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo; et de tota anima tua, et de tota virtute tua, hoc primum est; et secundum simile huic: diliges proximum tibi tamquam te.

PL 12, 1046A

我々の主イエス・キリストもまた、父の定めた律法の制度を守りつつ、これと同じことを崇むべき制定によって公布する。こう言うからである。「聞け、イスラエルよ、主が汝の神である。汝は、汝の主なる神を、汝の心のすべてから、汝の魂のすべてから、汝の力のすべてから愛せよ。これが第一である。第二もこれに似ている。汝は隣人を、汝自身のように愛せよ。」

32

In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Deut. VI, 5; Matth. XXII, 37-40; Marc. XII, 29-31: Luc. X, 27) .

PL 12, 1046B

「この二つの戒めに、律法全体と預言者が懸かっている」(申命記6:5; マタイ22:37-40; マルコ12:29-31; ルカ10:27)。

33

Sequitur autem hoc divinum venerandumque praeceptum immortalis Domini ac sancta conclusio; addit enim, ut manifestius viam salutis ostendat, et ita loquitur: Haec est autem vita aeterna, ut agnoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) .

PL 12, 1046B

この神的で崇むべき戒めに、不死なる主の聖なる結びが続く。救いの道をいっそう明らかに示すために付け加え、こう語るからである。「永遠の生命とは、彼らが、唯一の真の神である汝を、また汝が遣わしたイエス・キリストを知ることである」(ヨハネ17:3)。

34

Sacrorum mandatorum ordinem scitis; quid sequi, quid fugere debeatis, veneranda atque immortali voce didicistis.

PL 12, 1046B

諸君は聖なる戒めの次第を知っている。何に従い、何を避けるべきかを、諸君は崇むべき不死の声によって学んだ。

35

Audite rursus, quod maneat contemnentes exitium, quibus illos calamitatibus necessitas venerandae legis astrinxerit: clausula enim venerandorum mandatorum in haec verba colligit: Sacrificans diis eradicabitur, praeter Domino soli (Exod. XXII, 20) .

PL 12, 1046B

さらに聞け、軽んじる者たちにいかなる滅びが待つか、崇むべき律法の必然が彼らをいかなる災厄で縛ったかを。崇むべき戒めの結びが、次の言葉に集約するからである。「神々に生贄を捧げる者は根絶される。ただ主にのみ〔捧げる者を除く〕」(出エジプト記22:20)。

36

Si solum sacrilegum hominem metuenda poena percuteret: si peccanti soli minaretur severitas legis, bene se ad sacrilegium obstinati furoris temeritate firmaret: nunc etiam stirpi minatur et soboli, et hoc agit, ne qua pars nequissimi seminis relinquatur, ne quod profani generis vestigium maneat.

PL 12, 1046C

もし恐るべき罰が瀆聖の人間ひとりだけを打つのなら、もし律法の厳格さが罪を犯す者ひとりだけを脅かすのなら、その者は頑なな狂気の軽率さをもって、瀆聖へと確かに自らを固めるであろう。だが今や〔律法は〕血統と子孫をも脅かし、邪悪きわまる種のいかなる部分も残さず、瀆聖の家系の痕跡がいささかも留まらぬようにしている。

37

Sacrificans, inquit, diis eradicabitur (Deut. XXXII, 17) . Considera quid agas, misera ac luctuosa persuasio. Facinus tuum plurimos perdit, et per omnem substantiam generis tui fecunda poena dividitur.

PL 12, 1047A

「神々に生贄を捧げる者は根絶される」と彼は言う(申命記32:17〔底本の引照のまま。この文言は29.35 と同じ出エジプト記22:20〕)。自分が何をしているか考えよ、哀れで痛ましい説得よ。汝の凶行は多くの者を滅ぼし、汝の血統の実体全体にわたって、多産な罰が分け与えられる。

38

Cur autem contra sacrificantes sic saeviat, ordinatae legis auctoritatis in Deuteronomio manifesta significatione monstratur: ita enim invenimus esse perscriptum: Sacrificaverunt daemoniis, et non Deo (Ibid.) .

PL 12, 1047A

なぜ生贄を捧げる者たちに対して〔律法が〕かくも猛威を振るうかは、定められた律法の権威が、申命記において明白な示しをもって教えている。こう書かれているのを我々は見いだすからである。「彼らは悪霊に生贄を捧げた、神にではなく」(同上)。

39

Ad contaminatos ac pollutos te spiritus ne transferas, ab inferioribus ne speres auxilium: ne his supplices, quibus Dei gratia, jam imperare debes.

PL 12, 1047A

汚された、けがれた霊のもとへ汝自身を移すな。下位の者たちから助けを望むな。神の恩寵によって今や汝が命ずるべき者たちに、懇願するな。

40

Ecce daemon est quem colis; cum Dei et Christi ejus nomen audierit, contremiscit, et ut interrogantibus nobis respondeat trepidantia verba, vix se colligit: adhaerens homini laceratur, uritur, vapulat, et statim de commissis sceleribus confitetur.

PL 12, 1047A

見よ、汝が崇拝しているのは悪霊である。神とそのキリストの名を聞くと、震え上がり、我々が問うとき、おののく言葉で答えるために、かろうじて気を取り直す。人にとりついたまま、引き裂かれ、焼かれ、打たれ、ただちに自分が犯した悪事を白状する。

41

Ne hunc colas, ne huic supplices, ne prostratus huic flectas genua, interdicto venerandae legis juberis. Hinc severitatis poena, hinc animadversionis metu metuenda sententia.

PL 12, 1047B

これを崇拝するな、これに懇願するな、ひれ伏してこれに膝を屈するなと、汝は崇むべき律法の禁令によって命じられている。ここから、厳格さの罰が生じ、ここから、懲罰への恐れによって恐るべき宣告が生じる。

42

Quid, Dei indulgentia libertate concessa, jugum potius eligis servitutis?. . . . . . . . . . . . Non desinit Deus summus crimen hoc salutari voce pulsare, sed misericordia ejus errantes homines corrigere frequenti comminatione festinat.

PL 12, 1047B

神の寛容によって自由が与えられたのに、なぜ汝はむしろ隷属のくびきを選ぶのか。……〔写本の欠損〕至高の神は、この罪状を救いの声で責め立てることをやめず、その慈しみは、誤る人間たちを、たび重なる威嚇によって正そうと急ぐ。

43

Audi per Esaiam prophetam vox divina quid dicat: Adoraverunt deos, quos fecerunt digiti eorum, et curvatus est homo, et humiliatus est vir, et non laxabo illis (Esai. II, 8, 9) .

PL 12, 1047B

預言者イザヤを通して、神の声が何を言うか聞け。「彼らは、自分たちの指が造った神々を崇拝した。人は屈み、男は卑しめられた。私は彼らを赦さない」(イザヤ2:8, 9)。

44

Et jam vos, o profani homines, iratum numen alloquitur, et adhuc errores vestros sacra convenit voce; ait enim in sequentibus per eumdem prophetam: Illis fudistis libamina, et illis imposuistis sacrificia. Super haec non indignabor, dicit Dominus (Esai. LVII, 6) ?

PL 12, 1047C

そして今や、諸君、瀆聖の者たちよ、怒れる神威が諸君に語りかけ、なお聖なる声で諸君の誤りを戒める。同じ預言者を通して、続く箇所でこう言うからである。「それらに汝らは灌奠を注ぎ、それらに生贄を捧げた。これらのことに私は憤らないのか、と主は言う」(イザヤ57:6)。

45

Adhuc indignationem suam salutaris Deus dilatat, severitatem suspendit, si vos forsitan peccare poeniteat, ut sacrilegae voluntatis exitium aliquo genere relinquatis.

PL 12, 1047C

なお救いをもたらす神は、自らの怒りを引き延ばし、厳格さを保留している。諸君が罪を犯したことをもしや悔いるなら、瀆聖の意志の滅びを、何らかの仕方で捨てるようにとである。

46

Ecce in ipso indignationis impetu moderata rursus voce persuadet, et irarum suarum comprimit stimulos; ait enim per Hieremiam prophetam: Nolite ambulare post deos alienos, ut serviatis eis, et ne adoraveritis, ne incitetis me operibus manuum vestrarum ad disperdendos vos (Jerem. XXV, 6) .

PL 12, 1047C

見よ、憤りの勢いのさなかにあっても、神は再び穏やかな声で説き勧め、自らの怒りの刺激を抑える。預言者エレミヤを通して言うからである。「他の神々のあとに従って歩み、それらに仕えてはならない。それらを崇拝してもならない。汝らの手の業によって私を駆り立て、汝らを滅ぼさせてはならない」(エレミヤ25:6)。

47

Quid hic ad sacrilegium pronus aures tuas obstruis? quid hic obstinati furoris ardore in exitium mortemque festinas? Liberum te Deus fecit, in tua manu est, ut aut vivas aut pereas.

PL 12, 1047C

なぜ汝は、ここでなお瀆聖へと傾き、耳をふさぐのか。なぜ、頑なな狂気の熱に駆られて、滅びと死へ急ぐのか。神は汝を自由にした。生きるか滅びるかは、汝の手の中にある。

48

Quid te per abrupta praecipitas? in lubrico itinere constitutus, et in ipso lapsu positus, titubantia aliquando suspende vestigia?

PL 12, 1047D

なぜ汝は、断崖へ向かって身を投げるのか。滑りやすい道に置かれ、まさに足を滑らせつつあるのだから、せめて今、よろめく足取りを止めよ。

49

Ecce sententia depromitur, ecce poena decernitur: diu criminibus tuis pepercit divina moderatio: diu facinus tuum cum dissimulatione respexit: pervenis ad illud anceps, ubi spes, ubi vota deficiunt. Et ut manifestius instruaris, animadversionis exitium disce.

PL 12, 1047D

見よ、宣告が取り出され、見よ、罰が定められる。神の節度は長く汝の犯罪を赦し、長く汝の凶行を、見て見ぬふりで眺めてきた。汝は、希望も願いも尽きる、あの危うい分かれ目に至る。いっそう明らかに教えられるために、懲罰の結末を学べ。

50

Super hac re in Apocalypsi totus ordo responsi est; ita enim scriptum est: Si quis adorat bestiam et imaginem ejus, et accipit vota in fronte sua et in manu, bibet et ipse de vino irae Dei, mixto in poculo irae ejus.

PL 12, 1048A

この件については、黙示録に応答の全容がある。こう書かれているからである。「もし誰かが獣とその像を礼拝し、額あるいは手に願い〔底本は vota。「刻印」の誤りか〕を受けるなら、その者もまた、神の怒りの葡萄酒、神の怒りの杯に混ぜられたものを飲む。」

51

Et puniet igne et sulphure sub oculis agni, et fumus de tormentis eorum in saecula saeculorum ascendet. Nec habebunt requiem die ac nocte, quicumque adorant bestiam et imaginem ejus (Apoc. XIV, 9, 10) .

PL 12, 1048A

「そして彼は、小羊の目の前で、火と硫黄によって罰する。彼らの苦しみの煙は、世々限りなく立ち上る。獣とその像を礼拝する者はだれであれ、昼も夜も休みを得ない」(黙示録14:9, 10)。

Caput XXX

第XXX章PL 12, 1048A
1

Denique divinum de idololatris exstirpandis mandatum (Deut. XIII) imperatoribus inculpat, cui si morem gerant, et prosperum iis eventum et felix posthac imperium.

PL 12, 1048A

さらに、偶像崇拝者を根絶せよという神の命令(申命記13)を皇帝たちに強く説き〔底本は inculpat(責める)。inculcat(説き込む)の誤りか〕、もしそれに従うなら、彼らには幸いな成り行きと、のちの幸福な支配があると述べる。

2

Sed et vobis, sacratissimi Imperatores, ad vindicandum et puniendum hoc malum necessitas imperatur, et hoc vobis Dei summi lege praecipitur, ut severitas vestra idololatriae facinus omnifariam persequatur.

PL 12, 1048A

さらに、いとも聖なる皇帝たちよ、諸君にもまた、この悪を罰し懲らしめる務めが課せられている。諸君の厳しさが、偶像崇拝の凶行をあらゆる手段で追及するようにと、至高の神の律法によって諸君に命じられているのである。

3

Audite et commendate sanctis sensibus vestris quid de isto facinore Deus jubeat. In Deuteronomio lex ista praescripta est: ait enim: quod si rogaverit te frater tuus, aut filius tuus, aut uxor tua, quae est in sinu tuo, aut amicus tuus, qui est aequalis animae tuae, latenter dicens: Eamus et serviamus aliis diis gentium, non consenties ei, et non exaudies eum, et non parcat oculus tuus super eum, et non celabis, annuntians annuntiabis de illo.

PL 12, 1048A

聞き、諸君の聖なる思いに、神がこの凶行について何を命じるかを心に留めよ。申命記にはこの律法が定められている。こう言うからである。「もし汝の兄弟、あるいは汝の息子、あるいは汝の懐にいる妻、あるいは汝の魂と等しい友が、ひそかに汝に、『行って、諸国民の他の神々に仕えよう』と言うなら、汝は彼に同意してはならず、彼に耳を貸してはならず、汝の目は彼を惜しんではならず、隠してはならず、必ず彼について告げ知らせよ。」

4

Manus tua erit super eum imprimis interficere eum, et manus omnis populi deinceps. Lapidabunt eum et morietur, quoniam quaesivit avertere te a Domino tuo (Deut. XIII, 6-10) . Nec filio jubet parci, nec fratri, et per amatam conjugem gladium vindicem ducit.

PL 12, 1048A

「汝の手がまず彼の上にあって彼を殺し、そのあとで全民の手が加わる。彼らは彼を石で打ち、彼は死ぬ。汝を汝の主から遠ざけようとしたからである」(申命記13:6-10)。〔神は〕息子を惜しめとも、兄弟を惜しめとも命じず、愛する妻をさえ貫いて、報復の剣を振るう。

5

Amicum quoque sublimi severitate persequitur, et ad discerpenda sacrilegorum corpora omnis populus armatur.

PL 12, 1048C

友をも、崇高な厳格さをもって〔律法は〕追及し、瀆聖の者たちの体を引き裂くために、全民が武装する。

6

Integris etiam civitatibus, si in isto fuerint facinore deprehensae, decernuntur excidia: et, ut hoc providentia vestra manifestius discat, constitutae legis sententiam proferam.

PL 12, 1048C

町全体にも、もしこの凶行に及んでいるところを捕らえられたなら、滅亡が定められている。諸君の摂理がこのことをいっそう明らかに学べるよう、制定された律法の宣告を私は示そう。

7

In eodem libro in integris civitatibus poenam Dominus hac voce constituit; ait enim: Aut si audieris in una ex civitatibus, quas Dominus Deus tuus dat tibi, inhabitare illic, dicentes: Eamus et serviamus diis aliis, quos non nostis: interficiens necabis omnes, qui sunt in civitate caede gladii, et incendes civitatem igni, et erit sine habitatore.

PL 12, 1048C

同じ書において、町全体に対する罰を、主はこの声で定めた。こう言うからである。「あるいは、汝の主なる神が汝に与える町々のうちの一つで、そこに住む者たちが、『行って、汝らの知らない他の神々に仕えよう』と言っていると、汝が聞いたなら、汝は町にいるすべての者を、剣の殺戮によって必ず殺し、町を火で焼き、そこには住む者がいなくなる。」

8

Non aedificabitur in aeternum (Ibid., 12, 13, 15) . Et avertetur Dominus ab indignatione irae suae, et dabit tibi misericordiam, et miserebitur tui, et multiplicabit te, si exaudieris vocem Domini Dei tui, et observaveris praecepta ejus (Ibid., 17, 18) .

PL 12, 1048D

「それは永遠に建て直されない」(同上12, 13, 15)。「そして主は、その怒りの憤りから向きを変え、汝に慈しみを与え、汝を憐れみ、汝を増やす。汝が汝の主なる神の声に聞き従い、その戒めを守るなら」(同上17, 18)。

9

Misericordiae suae vobis, sacratissimi imperatores, Deus summus praemia pollicetur, et amplificationis maximae augmenta decernit. Facite itaque quod jubet, complete quod praecipit.

PL 12, 1048D

至高の神は、いとも聖なる皇帝たちよ、諸君に、自らの慈しみの褒賞を約束し、最大の拡張の増大を定める。それゆえ、神が命ずることを行い、神が命ずることを成し遂げよ。

10

Auspiia vestra majoribus cumulata sunt donis, initio fidei positae divini favoris incrementa sensistis. Numquam vos manus Dei veneranda deseruit, numquam vobis laborantibus denegavit auxilium.

PL 12, 1048D

諸君の吉兆は、いっそう大きな賜物で積み重ねられた〔底本は Auspiia。auspicia と読む〕。信仰が据えられた初めから、諸君は神の恩顧の増しを感じた。神の崇むべき手は決して諸君を見捨てず、諸君が労苦するとき、決して助けを拒まなかった。

11

Strati sunt adversantium cunei, et rebellantia ante conspectum vestrum semper arma ceciderunt. Missi sunt superbi sub jugum populi, et Persica vota collapsa sunt. Nec stare diu contra vos poterit malis suis armata crudelitas.

PL 12, 1049A

敵対する者たちの陣は打ち倒され、反逆する武器は、諸君の目の前でいつも落ちた。高慢な民はくびきの下に送られ、ペルシアの望みは崩れ去った。自らの悪で武装した残酷さが、諸君に対して長く立ち続けることはできないであろう。

12

Dei virtutem utrique diverso sensistis eventu. Vobis coelestis victoriae corona collata, et felicitate vestra nostra relevantur incommoda. Haec vobis Deus summus, sacratissimi imperatores, pro fide vestra reddidit praemia.

PL 12, 1049A

神の力を、諸君は二人とも、それぞれ異なる出来事において感じた〔utrique の取り方は定かでない。二人の皇帝それぞれと取った。皇帝たちと敵との「双方」とも読める〕。諸君には天の勝利の冠が授けられ、諸君の幸運によって、我々の苦難は和らげられる。いとも聖なる皇帝たちよ、これらの褒賞を、至高の神は、諸君の信仰に報いて諸君に与えた。

13

His vos interim remuneratos insignibus ad arcana venerandae legis invitat. Pura mente, devota conscientia, incorrupto animo clementia vestra coelum semper aspiciat, a Deo semper exspectet auxilium, Christi venerandum numen imploret, et pro salute orbis terrarum ac vestra salutari Deo spirituales offerat victimas.

PL 12, 1050A

さしあたりこれらの栄誉の印で諸君に報いたうえで、〔神は〕崇むべき律法の奥深い教えへと諸君を招く。清い精神、献身の良心、腐敗せぬ心をもって、諸君の寛大さは常に天を仰ぎ、常に神からの助けを待ち望み、キリストの崇むべき神威に祈り求め、世界の安泰と諸君の安泰のために、救いをもたらす神に霊的な犠牲獣を捧げるがよい。

14

Sic vobis feliciter cuncta provenient, victoriae, opulentia, pax, copia, sanitas et triumphi, ut divina majestate protecti, orbem terrae felici gubernetis imperio.

PL 12, 1050A

そうすれば、すべてが諸君に幸いに生じるであろう。勝利、富、平和、豊かさ、健康、凱旋が。諸君が神の威厳に守られ、地の世界を幸福な帝国によって治めるためである。