Monumentum I
第I項PL 11, 1179CHoc quoque supplicantibus Rogatiano, Pontio, Cassiano et caeteris episcopis, sed et clericis, accedit ad cumulum, ut abolitis quae adversus eos sine rescripto perperam gesta sunt in antiquum statum cuncta revocentur.
PL 11, 1179C嘆願するロガティアヌス、ポンティウス、カッシアヌスとほかの司教たち、さらに聖職者たちには、〔恩恵の〕積み増しとして次のことも加えられる。すなわち、彼らに対して勅答なしに不当になされたことは廃され、すべてが昔の状態に戻されるものとする。
In libello supplici cujus auctor Pontius aiebant Juliano, quod apud eum sola justitia locum haberet.
PL 11, 1179Dポンティウスを作成者とする嘆願書のなかで、彼らはユリアヌスに、彼のもとでは正義のみが場を占める、と述べていた。
Monumentum II
第II項PL 11, 1180CAntistitem, qui sanctitatem baptismi illicita usurpatione geminaverit, et contra instituta omnium eam gratiam iterando contaminaverit, sacerdotio indignum esse censemus. Dat. X Kal. Mart. Trev. Valentiniano et Valente IV AA. Coss.
PL 11, 1180C洗礼の聖さを、不法な流用によって二重にし、すべての者の定めに反して、その恩恵を繰り返すことで汚した司教は、司教職にふさわしくないと我々は判断する。三月のカレンダエの十日前の日、トレウィリ〔Trev. はトレウィリ(Treviris)の略。ミーニュの注 (2) もそう解する〕で発布。両アウグストゥス、ウァレンティニアヌス4回目とウァレンス4回目の執政官の年。
Monumentum III
第III項PL 11, 1181AEorum condemnamus errorem qui apostolorum praecepa calcantes, Christiani nominis sacramenta sortitos alio rursus baptismate non purificant, sed incestant, lavacri nomine polluentes.
PL 11, 1181A我々は、使徒たちの教えを踏みにじり〔底本は praecepa。praecepta と読む〕、キリスト教徒という名の秘跡にすでにあずかった者たちを、別の洗礼によって再び清めるのではなく、汚している者たちの誤りを断罪する。彼らは洗いの名のもとに汚しているのである。
Eos igitur auctoritas tua erroribus miseris jubebit absistere, Ecclesiis quas contra fidem retinent, restitutis Catholicae. Eorum quippe institutiones sequendae sunt, qui Apostolicam fidem sine intermutatione baptismatis probaverunt.
PL 11, 1182Aゆえに、あなたの権威は彼らに、哀れな誤りから手を引くよう命じるであろう。信仰に背いて彼らが保持している諸教会は、公同の教会に返還されるものとする。洗礼を取り替えることなく使徒の信仰を認めた者たちの教えこそ、従うべきものだからである。
Nihil enim aliud praecipi volumus, quam quod Evangeliorum et apostolorum fides et traditio incorrupta servavit: sicut et lege divali parentum nostrorum, Constantini, Constantii, Valentiniani, decreta sunt.
PL 11, 1182A実際、我々が命じようと望むのは、福音書と使徒たちの信仰と、損なわれることなく守られた伝承が保ってきたもの以外の何ものでもない。我々の先帝たち、コンスタンティヌス、コンスタンティウス、ウァレンティニアヌスの神聖なる法によっても、そのように定められている。
Sed plerique expulsi de Ecclesiis, occulto tamen furore grassantur, loca magna domorum seu fundorum illicite frequentantes: quos fiscalis publicatio comprehendet, si piaculari doctrinae secreta praebuerint: nihil ut ab eo tenore sanctio nostra diminuat, qui dato dudum ad Nitentium praecepto fuerat constitutus.
PL 11, 1183Aしかし、諸教会から追放された者の多くが、なおひそかな狂暴さをもって荒れ回り、家や所領の広い場所に不法に集まっている。国庫への没収が彼らを捕らえるであろう〔quos の指すものは定かでない。集まる者たちと取ったが、場所の持ち主とも読める〕。もし彼らが、罪深い教えに隠れ場を提供したならばである。ニテンティウス宛に先に出された命令で定められた趣旨から、我々の裁可はいささかも減じない。
Quod si errorem suum diligunt, suis malis domesticoque secreto, soli tamen, foveant viros impiae disciplinae. Dat. XVI kal. Nov. CP. Gratiano A. IV et Merobaude Coss.
PL 11, 1185Aだが、もし彼らが自分たちの誤りを愛しているのなら、自分たちの悪と家内の秘密のうちで、ただし単独で、不敬な教えを奉じる者たちを育てるがよい。11月のカレンダエの16日前〔10月17日〕、コンスタンティノポリス〔CP. はコンスタンティノポリスの略〕で発布。アウグストゥスのグラティアヌス4回目とメロバウデスの執政官の年。
Monumentum IV
第IV項PL 11, 1185APlacuit etiam, ut quia in praecedentibus conciliis statutum est, ne quis Donatistarum cum honore suo recipiatur a nobis, sed in numero laicorum, propter salutem quae nulli deneganda est (tantum autem inopiae clericorum ordinandorum in Africa patiuntur Ecclesiae, ut quaedam loca omnino deserta sint), servetur quidem in istis, quod jam antea creditum (al. traditum) est: sed exceptis his, quos aut non rebaptizasse constiterit, aut qui cum suis plebibus ad communionem Catholicam transire voluerint.
PL 11, 1185A次のことも決定した。先立つ諸会議において、ドナトゥス派の者は誰も、その位階を保ったまま我々に受け入れられてはならず、平信徒の数に入れられると定められているが、誰にも拒まれてはならない救いのゆえに(アフリカの諸教会は、叙階すべき聖職者のひどい不足を被っており、いくつかの場所はまったく見捨てられているほどである)、これらの者たちについては、すでにこれまで信じられてきた(別本では「伝えられてきた」)こと〔先の諸会議の定め、すなわち平信徒の数に入れて受け入れることを指すと取った〕を守るものとする。ただし、再洗礼を行わなかったと認められる者、または自分たちの民とともに公同の交わりに移ることを望む者は、除く。
Sic enim scriptum est, quod duobus si convenerit Christianis, quidquid petierint impetrabunt (Matth. XVIII) .
PL 11, 1185B次のように書かれているからである。「二人のキリスト教徒の意見が一致するなら、求めるものは何でも得られる」(マタイ18)。
Non oportet dubitari, quod remoto scandalo dissensionis universae plebis, invitatae pacis compensatione et sacrificio charitatis aboleantur, quae majorum suorum auctoritatem sequentes, repetitione baptismi commiserunt. Sed hanc rem placuit non confirmari priusquam exinde transmarina Ecclesia consulatur.
PL 11, 1185B全民衆の分裂という躓きが取り除かれ、平和への招きの見返りと愛の生贄によって、彼らが先人の権威に従って、洗礼の繰り返しによって犯したこと〔quae は再洗礼という行為を指すと取った〕が廃されることを、疑ってはならない。ただし、この件は、これについて海の向こうの教会に諮る前には確定しないことを決定した。
Monumentum V
第V項PL 11, 1185CSanctissimis Fratribus atque Collegis, per universam Africam, hoc est, per Provinciam Proconsularem, Numidiam, Mauritaniam, Byzacenam et Tripolin constitutis, sed et Presbyteris, diaconis, et universis plebibus, in veritate Evangelii nobiscum militantibus, Victorinus, Fortunatus, et Victorianus, Migginus, Saturninus, Constantius, Candorius, Innocentius, Cresconius, Florentius, Salvius, alius Salvius, Donatus, Geminius, Praetextatus (Assuritanus episcopus), Maximianus, Theodorus, Anastasius, Donatianus, Donatus, alter Donatus, Pomponius, Pancratius, Januarius, Secundinus, Paschasius, Cresconius, Rogatianus, alius Maximianus, Benenatus, Gaianus, Victorinus, Guntasius, Quintasius, Felicianus, Salvius, Migginus, Proculus, Latinus et caeteri qui in Concilio apud Cabarsussi fuimus, in Domino aeternam salutem.
PL 11, 1185Cアフリカ全土、すなわち総督属州、ヌミディア、マウレタニア、ビュザケナ、トリポリスに置かれた、いと聖なる兄弟たち、同僚たちに、また司祭たち、助祭たち、福音の真理において我々とともに戦うすべての信徒団に、ウィクトリヌス、フォルトゥナトゥス、ウィクトリアヌス、ミッギヌス、サトゥルニヌス、コンスタンティウス、カンドリウス、インノケンティウス、クレスコニウス、フロレンティウス、サルウィウス、もう一人のサルウィウス、ドナトゥス、ゲミニウス、プラエテクスタトゥス(アッスラスの司教)、マクシミアヌス、テオドルス、アナスタシウス、ドナティアヌス、ドナトゥス、もう一人のドナトゥス、ポンポニウス、パンクラティウス、ヤヌアリウス、セクンディヌス、パスカシウス、クレスコニウス、ロガティアヌス、もう一人のマクシミアヌス、ベネナトゥス、ガイアヌス、ウィクトリヌス、グンタシウス、クィンタシウス、フェリキアヌス、サルウィウス、ミッギヌス、プロクルス、ラティヌス、およびカバルスッシの会議に出席した我々その他の者より、主にあって永遠の挨拶を送る。
Nemo est qui nesciat, fratres dilectissimi, de sacerdotibus Domini, non propriae voluntatis, sed divinae legis impulsu, tam in reos sententiam dicere, quam innocentibus inflictam, jure ab eis ac merito submovere.
PL 11, 1186B兄弟たち、いと愛する者たちよ、主の司教たちが、自らの意志ではなく、神の法の促しによって、罪ある者に対して判決を下すことも、無辜の者に科された判決を、彼らから正当かつ当然に取り除くことも、〔その務めであると〕知らぬ者はない。
Non levi enim periculo subjacebit, quisquis aut reo pepercerit, aut innocentem conficere pertentarit: maxime cum scriptum sit: innocentem et justum non occides: et purgatione non purgabis reum.
PL 11, 1186B罪ある者を容赦する者も、無辜の者を滅ぼそうと企てる者も、軽くない危険の下に置かれるからである。とりわけ、「無辜の者と義しい者を殺してはならない。浄めによって罪ある者を浄めてはならない」と書かれているのであるから。
Hoc igitur edicto legis admoniti, necesse nos fuerat Primiani causam, quem plebs sancta Carthaginensis Ecclesiae episcopum fuerat in ovile Dei sortita, seniorum litteris ejusdem Ecclesiae postulantibus, audire atque discutere sub eo, ut explanatis omnibus aut innocentem, quod optabile fuerat purgaremus, aut nocentem certe ostenderemus suis meritis esse damnatum.
PL 11, 1186Bそれゆえ、この法の命令に促され、我々は、カルタゴ教会の聖なる信徒団が神の囲いの司教として得たプリミアヌスの件を、同教会の長老たちの書簡の求めにより、聞いて審理せざるをえなかった。すべてを明らかにしたうえで、望ましいことには無辜の者を浄めるか、さもなくば罪ある者を、その功罪によって断罪されたと示すためである。
Optatissimum enim nobis fuit, ut plebs sancta Carthaginensis Ecclesiae, eo se laeteretur episcopo sublimatam, qui in omnia sanctus, et in nullo reprehensibilis haberetur.
PL 11, 1186Cカルタゴ教会の聖なる信徒団が、すべてにおいて聖であり、何事においても非難されるところのない者と見なされる司教によって高められたことを喜ぶこと〔底本は laeteretur。laetaretur と読む〕、それが我々のもっとも願ったところであった。
Propterea utique talem esse oportet Domini sacerdotem, ut quod populus pro se apud Deum non valuerit, ipse pro populo mereatur quod poposcerit impetrare: quia scriptum est: si peccaverit populus, orabit pro eo sacerdos: si autem sacerdos peccaverit, quis orabit pro eo?
PL 11, 1186C主の司教はまさにそのような者でなければならない。民が自分のために神のもとでなしえなかったことを、彼自身が民のために願い求め、それを得るにふさわしい者となるように、である。「もし民が罪を犯すなら、祭司がその者のために祈る。だが祭司が罪を犯すなら、誰が彼のために祈るのか」と書かれているからである〔引用の sacerdos(祭司)を司教に当てて引いている〕。
Scandala igitur Primiani, et ipsius nequitia singularis, sic in se coeleste judicium provocavit, ut horum criminum auctorem necesse esset penitus amputare: qui recens ordinatus, presbyteros supradictae plebis ad conjurationem impiae conspirationis impellens, hoc ab eis velut precario jure postulavit, ut ad damnandos quatuor diaconos, viros egregios, ac singularibus meritis approbatos, Maximianum scilicet, Rogatianum, Donatum, itemque Salgamium, consentirent, et incunctanter ei promitterent accommodare consensum.
PL 11, 1187Aこうして、プリミアヌスのつまずきと、彼自身の比類なき邪悪は、天の裁きを自らに招き、これらの罪の元凶を完全に断ち切らねばならぬほどであった。新たに叙階されたばかりの彼は、前述の信徒団の司祭たちを、不敬な陰謀の結託へと駆り立て、いわば嘆願による権利のように、彼らに次のことを求めた。すなわち、四人の助祭、すぐれた人物であり、類まれな功績によって認められた者たち、マクシミアヌス、ロガティアヌス、ドナトゥス、またサルガミウスを断罪することに同意し、ためらわず彼に賛同を与えると約束せよ、と。
Cujus illi mala praesumptione stupefacti cum rem silentio refellissent, per se cogitatum scelus non dubitavit implere, usque adeo ut in Maximianum diaconum, virum, sicut omnibus notum est, innocentem, sine causa, sine accusatore, sine teste, absentem ac lecto cubantem, sententiam putaret esse promendam: qui jampridem clericos non dissimili furore damnarat.
PL 11, 1187Aその悪い企てに彼らは仰天し、沈黙によってその件を拒んだ。すると彼は、自ら考えた罪を実行することをためらわず、ついには、助祭マクシミアヌス、万人の知るとおり無辜の人に対して、理由なく、告発者なく、証人なく、不在で、寝台に臥している者に、判決を下すべきだと考えるまでに至った。彼はすでにずっと以前から、同様の激情によって聖職者たちを断罪していたのである。
Nam cum incestos, contra legem decretaque omnium sacerdotum, communioni sanctae adjungeret: cumque obsistente maxima parte plebis, etiam seniorum nobilissimorum litteris conveniretur, ut per se corrigeret quod admiserat; sua temeritate possessus, emendare contempsit.
PL 11, 1187B彼は、近親相姦者たちを、法とすべての司教たちの決定に反して聖なる交わりに加え、信徒団の最大の部分が反対し、きわめて高貴な長老たちの書簡によっても、自ら犯したことを自ら正すようにと訴えられたにもかかわらず、自らの無謀に取り憑かれて、改めることを軽んじた。
His itaque permoti seniores Ecclesiae supradictae, ad universum chorum litteras legatosque miserunt, quibus non sine lacrymis deprecati sunt, ut ad se ferventius veniremus; quo perpenso libramine intentationibus exploratis, existimatio Ecclesiae purgaretur.
PL 11, 1187Bこうしたことに心を動かされ、前述の教会の長老たちは、合議体の全体に書簡と使節を送り、涙とともに、我々がより熱心に彼らのもとへ来るよう懇願した。事が公平な天秤で慎重に量られ、非難が吟味されることによって、教会の評判が浄められるためである。
Ad hanc proinde, cum secundum memoratorum litteras veniremus; nota sua ille ratione fervescens, adventum nostrum penitus declinavit.
PL 11, 1187Cそこで、前述の者たちの書簡に従って我々がそこへ向かったとき、彼は、己の承知する理由で熱くなり〔nota sua ratione の読みは定かでない〕、我々の到来を完全に避けた。
Qui usquequaque rebelli animo recalcitrans in malo permansit, ut, conducta multitudine perditorum, atque impetratis officialibus, basilicarum januas obsedissent, qui ingrediendi nobis atque agendi solemnia interdicerent facultatem.
PL 11, 1187C彼はあくまで反抗的な心で抗い続けて悪のうちにとどまり、ついには、ならず者たちの群衆を雇い、官吏を〔願い出て〕得たうえで、彼らに聖堂の戸口を取り囲ませた〔底本は obsedissent と複数形で、単数の Qui と合わない。雇われた群衆と官吏を意味上の主語と取った〕。彼らは、我々に入ることと祭儀を行うことを禁じたのである。
Haec si episcopum convenit facere, si Christianis licet admittere, si hoc Evangelia protestantur; probet aut judicet quisquis amator aut assertor est veritatis. Hoc enim nobis inflixit frater aliquando proprius, quod nunquam faceret alienus.
PL 11, 1187Cもしこれらのことを司教が行うのがふさわしく、キリスト教徒に許されうることであり、福音書がこれを証しているというのなら、真理を愛する者、擁護する者は誰でも、それを是認し、あるいは判断するがよい。かつては身内であった兄弟が我々に加えたことは、他人なら決してしないことだからである。
Decrevimus omnes sacerdotes Dei, praesente Spiritu sancto, hunc eumdem Primianum, primo quod super vivos episcopos, alios subrogarit: quod incestos cum sanctorum communione miscuerit: quod presbyteros ad conjurationem ineundam constringere pertentarit: quod Fortunatum presbyterum in cloacam fecerit mitti, cum aegrotantibus baptismo succurrisset: quod communionem Demetrio presbytero denegarit, ut cogeret filium abdicare: quod idem presbyter objurgatus sit, quod episcopos hospitio suscepisset: quod supradictus Primianus multitudinem miserit, quae Christianorum domos everteret: quod obsessi sint episcopi simul et clerici, et postea ab ejus satellitibus lapidati: quod in basilica caesi sint seniores, quod indigne ferrent Claudianistas ad communionem admitti: quod innocentes clericos putaverit esse condemnandos: quod se nobis audiendum noluerit exhibere, cum basilicarum fores ne ingrederemur, multitudine et officio intercluserit: quod legatos a nobis ad se missos injuriose rejecerit: quod loca multa vi primo, dehinc auctoritate judiciaria usurpaverit: praeter alia illicita ejus admissa, quae pro honestate styli nostri siluimus, a sacerdotali choro perpetuo esse damnatum: ne eo palpato, Dei Ecclesia aut contagione, aut aliquo crimine maculetur.
PL 11, 1187D我々神の司教はみな、聖なる霊の臨在のもとで、このプリミアヌスその人を、第一に、生きている司教たちの上に別の者たちを後任に立てたこと、近親相姦者たちを聖なる者たちの交わりに混ぜたこと、司祭たちを結託に加わるよう縛ろうと企てたこと、病者に洗礼によって救いの手を差し伸べた司祭フォルトゥナトゥスを下水溝に投げ込ませたこと、司祭デメトリウスに、その子を勘当させるために交わりを拒んだこと、同じ司祭が、司教たちを客として迎えたゆえに叱責されたこと、前述のプリミアヌスが、キリスト教徒たちの家を覆す群衆を送り込んだこと、司教たちも聖職者たちも包囲され、のちに彼の取り巻きどもに石を投げられたこと、聖堂の中で、クラウディアヌス派が交わりに受け入れられるのを不当と考えた長老たちが打たれたこと、無辜の聖職者たちが断罪されるべきだと考えたこと、我々に聞かれるために自らを差し出すことを望まず、我々が入らぬよう聖堂の戸を群衆と官吏で閉ざしたこと、我々から彼のもとへ遣わした使節を侮辱して退けたこと、多くの場所をまず暴力で、のちに裁判の権威によって奪ったこと、そのほか、我々の筆の品位のために黙した、彼の許されざる行いもろもろのゆえに、司教団から永久に断罪されたと決定した。彼が甘く扱われて〔palpato は「なでさすられて」の意。大目に見られることと取った〕、神の教会が、感染か何らかの罪によって汚されることのないためである。
Quod id ipsum Paulus apostolus exhortatur et admonet: Praecepimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut discedatis ab omni fratre inordinate ambulante: atque adeo non immemores puritatis Ecclesiae, conducibile existimavimus, omnes sanctos consacerdotes et omnes clericos, et omnes populos qui se Christianos meminerunt, hac nostra tractoria commonere, ut omnes ejus communionem, utpote damnati, diligenti cura horreant.
PL 11, 1188Aこれと同じことを、使徒パウロも勧め、戒めている。「兄弟たちよ、我々は汝らに、我々の主イエス・キリストの名によって命じる、規律なく歩むすべての兄弟から離れよと」。そこで、我々は教会の清さを忘れず、すべての聖なる同僚司教、すべての聖職者、キリスト教徒であることを覚えているすべての民に、この我々の回状によって、彼が断罪された者である以上、皆が彼との交わりを入念に恐れ忌避するよう、勧告するのが有益だと考えた。
Ipse enim de suo interitu rationem reddet, qui hoc nostrum decretum non audiendo tentaverit violare.
PL 11, 1188B我々のこの決定を聞き入れずに破ろうと企てる者は、自らの滅びについて自ら申し開きをすることになるからである。
Placuit sane nobis et Spiritui sancto, quod tempus tardis ad convertendum reservetur sub eo, ut quicumque consacerdotum vel clericorum suae salutis immemores, a die damnationis supradicti Primiani, id est a die VIII kalendarum Juliarum, usque ad diem VIII kalendarum Januariarum, minus a Primiani damnati communione recesserint, tali sententia constringantur.
PL 11, 1188B我々と聖なる霊とには、確かにこう決まった。回心に遅い者たちには、猶予の期間を取っておく。ただし、同僚司教あるいは聖職者のうち、自らの救いを忘れ、前述のプリミアヌスの断罪の日、すなわち7月朔日の前の第8日から、1月朔日の前の第8日までのあいだに、断罪されたプリミアヌスの交わりから退かなかった者は、そのような判決に縛られる。
Laici quoque nisi se a supra dicto die damnationis illius, intra diem Paschae futurae ab ejus consortio separaverint, non posse quemquam nisi per poenitentiam, siquidem meminerint, Ecclesiae reformari. Victorinus Munacianensis episcopus subscripsi.
PL 11, 1188C平信徒たちも、前述の彼の断罪の日から、来るべき復活祭の日までに、彼との交わりから離れなかったなら、誰も、悔悛によらなければ、教会に立ち戻ることはできない〔siquidem meminerint の係りは定かでない。「もし彼らが覚えているならば」と取った〕。ムナキアナの司教ウィクトリヌス、署名した。
Fortunatus Dionysianensis episcopus subscripsi. Victorianus Carcabianensis episcopus subscripsi. Florentius ab Adrumeto episcopus subscripsi. Migginus ab Elephantaria episcopus subscripsi. Innocentius Thebaltensis episcopus subscripsi.
PL 11, 1188Cディオニュシアナの司教フォルトゥナトゥス、署名した。カルカビアの司教ウィクトリアヌス、署名した。アドルメトゥムのフロレンティウス司教、署名した。エレファンタリアのミッギヌス司教、署名した。テバルタの司教インノケンティウス、署名した。
Miggin pro collega meo Salvio Membressitano episcopo subscripsi. Salvius Ausafensis episcopus subscripsi. Donatus Sabratensis episcopus subscripsi. Gemelius a Tambeis episcopus subscripsi. Praetextatus Assuritanus episcopus subscripsi.
PL 11, 1188C私ミッギヌスは、我が同僚、メンブレッサの司教サルウィウスに代わって署名した〔底本は Miggin。Migginus と読む〕。アウサファの司教サルウィウス、署名した。サブラタの司教ドナトゥス、署名した。タンベイのゲメリウス司教、署名した。アッスラスの司教プラエテクスタトゥス、署名した。
Maximianus Stabatensis episcopus subscripsi. Datianus Camicetensis episcopus subscripsi. Donatus Fiscianensis episcopus subscripsi. Theodorus Usulensis episcopus subscripsi. Victorianus jubente collega Agnosio episcopo subscripsi.
PL 11, 1188Dスタバタの司教マクシミアヌス、署名した。カミケタの司教ダティアヌス、署名した。フィスキアナの司教ドナトゥス、署名した。ウスラの司教テオドルス、署名した。ウィクトリアヌスは、同僚アグノシウス司教の命により署名した。
Donatus Cebrisetanus episcopus subscripsi. Natalicus Thelensis episcopus subscripsi, Pomponius Macrianensis episcopus subscripsi, Pancratius Balianensis episcopus subscripsi. Januarius Aquenensis episcopus subscripsi. Secundus Jocundianensis episcopus subscripsi.
PL 11, 1188Dケブリセタの司教ドナトゥス、署名した。テラの司教ナタリクス、署名した。マクリアナの司教ポンポニウス、署名した。バリアナの司教パンクラティウス、署名した。アクエの司教ヤヌアリウス、署名した。ヨクンディアナの司教セクンドゥス、署名した。
Pascasius a Vico Augusti episcopus subscripsi. Cresconius Tacianensis episcopus subscripsi. Rogatianus episcopus subscripsi. Maximianus Erumminensis episcopus subscripsi. Benenatus Tugutianensis episcopus subscripsi. Ritanus episcopus subscripsi.
PL 11, 1188Dアウグスティ村のパスカシウス司教、署名した。タキアナの司教クレスコニウス、署名した。司教ロガティアヌス、署名した。エルンミナの司教マクシミアヌス、署名した。トゥグティアナの司教ベネナトゥス、署名した。司教リタヌス〔Ritanus は人名とも、地名から作った形容詞(リタの司教)で名を欠くとも読める。人名と取った〕、署名した。
Gaianus Tigualensis episcopus subscripsi. Victorinus Leptimagnensis episcopus subscripsi. Guntasius Benefensis episcopus subscripsi. Quintasius Capsensis episcopus subscripsi. Felicianus Mustitanus episcopus subcripsi.
PL 11, 1189Aティグアラの司教ガイアヌス、署名した。レプティマグナの司教ウィクトリヌス、署名した。ベネファの司教グンタシウス、署名した。カプサの司教クィンタシウス、署名した。ムスティの司教フェリキアヌス、署名した〔底本は subcripsi。subscripsi と読む〕。
Victorianus ex delegatione Miggini episcopi subscripsi. Latinus Mugiensis episcopus subscripsi. Proculus Girbitanus episcopus subscripsi. Donatus Sabratensis episcopus pro fratre et collega meo Marratio subscripsi.
PL 11, 1189Aウィクトリアヌスは、ミッギヌス司教の委任により署名した。ムギアの司教ラティヌス、署名した。ギルビタの司教プロクルス、署名した。サブラタの司教ドナトゥスは、我が兄弟にして同僚マッラティウスに代わって署名した。
Proculus Girbitanus pro collega meo Galliono subscripsi. Secundianus Prisianensis episcopus subscripsi. Helpidius Tusdritanus episcopus subscripsi. Donatus Samurdatensis episcopus subscripsi. Getulicus Victorianensis episcopus subscripsi.
PL 11, 1189Aギルビタのプロクルスは、我が同僚ガッリオヌスに代わって署名した。プリシアナの司教セクンディアヌス、署名した。トゥスドリタの司教ヘルピディウス、署名した。サムルダタの司教ドナトゥス、署名した。ウィクトリアナの司教ゲトゥリクス、署名した。
Annibonius Rabautensis episcopus subscripsi. Item Annibonius petitus a collega meo Augendo Arensi episcopo subscripsi. Tertullus Abitensis episcopus subscripsi. Primulianus episcopus subscripsi. Secundianus Aurisilianensis episcopus subscripsi.
PL 11, 1189Bラバウタの司教アンニボニウス、署名した。同じくアンニボニウスは、我が同僚アレの司教アウゲンドゥスに請われて署名した。アビタの司教テルトゥルス、署名した。司教プリムリアヌス、署名した。アウリシリアナの司教セクンディアヌス、署名した。
Maximus Pitanensis episcopus subscripsi. Crescentianus Murrensis episcopus subscripsi. Donatus Beliniensis episcopus subscripsi. Perseverantius Tevestinus episcopus subscripsi. Faustinus Binensis episcopus subscripsi. Victor Altiburitanus episcopus subscripsi. Omnes numero quinquaginta tres.
PL 11, 1189Bピタナの司教マクシムス、署名した。ムルラの司教クレスケンティアヌス、署名した。ベリニアの司教ドナトゥス、署名した。テウェステの司教ペルセウェランティウス、署名した。ビナの司教ファウスティヌス、署名した。アルティブルスの司教ウィクトル、署名した。総数五十三名。
Monumentum VI
第VI項PL 11, 1189BCum omnipotentis Dei et Christi ejus Salvatoris nostri voluntate, ex universis provinciis Africae venientes. in Ecclesia sancta Bagaiensi concilium gereremus, Gamalius, Primianus, Pontius, Secundianus, Januarius, Saturninus, Felix, Pegasius, Rufinus, Fortunius, Crispinus, Florentius, Optatus, Donatus, Donatianus, et caeteri, numero trecenti et decem: Placuit Spiritui sancto, qui in nobis est, pacem firmare perpetuam, et schismata resecare sacrilega (Lib. IV contr. Crescon. cap. 10) .
PL 11, 1189B全能の神とその救い主キリストの意志によって、アフリカのすべての属州から来た我々、ガマリウス、プリミアヌス、ポンティウス、セクンディアヌス、ヤヌアリウス、サトゥルニヌス、フェリクス、ペガシウス、ルフィヌス、フォルトゥニウス、クリスピヌス、フロレンティウス、オプタトゥス、ドナトゥス、ドナティアヌス、そのほか総勢三百十人が、聖なるバガイの教会で会議を開いていたとき、我々のうちにある聖なる霊は、永続する平和を固め、瀆聖の分派を断ち切ることを良しとした(『クレスコニウス駁論』第4巻第10章より)。
Optata quidem pacis et concordiae est juncta germanitas, sicut scriptum est: Justitia et pax osculatae sunt invicem (Ibid. cap. 16) .
PL 11, 1189D平和と和合とが姉妹のように結ばれていることは、まことに望ましい。「義と平和は互いに口づけした」と書かれているとおりである(『クレスコニウス駁論』第4巻第16章より)。
Licet enim viperei seminis noxios partus venenati uteri alveus diu texerit: et concepti sceleris uda coagula, in aspidum membra tardo se calore vaporaverint; tamen conceptum virus, evanescente umbraculo, occultari non potuit: nam etsi sero, publicum tamen facinus et parricidium suum, foeta scelerum vota pepererunt.
PL 11, 1189Dたとえ、毒蛇の種の有害な子らを、毒を孕んだ胎の窪みが長く覆っていたとしても。宿った罪の湿った凝血が、ゆるやかな熱のうちに、毒蛇の肢体へと蒸し育ったとしても。それでも、宿った毒は、覆いが消え去るとき、隠しおおせなかった。遅くはあったが、罪を孕んだ誓願は、自分たちの公然たる凶行と近親殺しを産み落としたのである。
Quod ante praedictum est: Parturiit injustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Sed quoniam serenum jam fulget e nubilo nec est confusa criminum sylva, cum ad poenam designata sunt nomina.
PL 11, 1189Dこれについては、あらかじめ言われていた。「彼は不正を産みの苦しみで産み、苦痛を宿し、不法を産んだ」。だが、いまや雲間から晴れ間が輝き出し、罪の森ももはや混濁していない。刑のために名が指名されたからである。
Indulgentiae enim ante hac fuerat: dum clementiae dimittimus lineam, invenit causa quos puniat (Lib. de Gest. cum Emer. et lib. IV contr. Cresc. cap. 31, lib. II contr. Parmen. cap. 3) .
PL 11, 1190Aこれより前は、寛恕の時があったのである〔底本は indulgentiae(属格)で、主語に当たる語が欠けているらしい。「寛恕の時(余地)があった」と解した〕。我々が寛容の糸をゆるめている間に、案件は罰すべき者たちを見いだした(『エメリトゥスとの協議録について』、『クレスコニウス駁論』第4巻第31章、『パルメニアヌス駁論』第2巻第3章より)。
Sed veridica unda in asperos scopulos nonnullorum naufraga projecta sunt membra, et Aegyptiorum ad modum exemplo, pereuntium funeribus plena sunt littora: quibus in ipsa morte major est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam, nec ipsam inveniant sepulturam (Lib. IV contr. Crescon. cap. 16) .
PL 11, 1190Aだが、真実の波によって、幾人かの砕けた肢体が荒々しい岩礁に投げ出され、エジプト人たちの例にならって、岸辺は死にゆく者たちの亡骸で満ちた。彼らにとっては、死そのものにおいてさらに大きな罰がある。復讐する水に命をもぎ取られたあとも、墓さえ見いだせないからである(『クレスコニウス駁論』第4巻第16章より)。
Loquamur, charissimi fratres, schismatis causas: quia jam non possumus tacere personas. MAXIMIANUM fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathan, Chore et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit: et quod adhuc eum dehiscens terra non absorbuit, ad majus supplicium superis reservavit.
PL 11, 1190A愛する兄弟たちよ、分派の原因を語ろう。もはや人々の名を黙っていることはできないからである。マクシミアヌス、信仰の敵対者、真理に背く姦通者、母なる教会の敵、ダタン、コラ、アビロンの下僕。彼を、判決の雷光が平和の懐から打ち出した。そして、裂ける大地がまだ彼を呑み込んでいないのは、より大きな刑罰のために、彼を地上に残しておいたのである〔superis。「上の世界に」すなわち生者の間に、と取った。次節の「生きながら死者たちの間にいる」と対になる〕。
Raptus enim poenam suam compendio lucraverat funeris; usuras nunc graviores colligit foenoris, cum mortuis interest vivus (l. de Gest. cum Emer.) . Nec solum hunc sceleris sui mors justa condemnat.
PL 11, 1190Bもし〔大地に〕さらわれていたなら、彼は死という近道で自分の刑を済ませ、得をしていたであろう〔lucraverat は直説法過去完了だが、反実仮想に取った〕。いま彼は、より重い利息を積み重ねている。生きながら死者たちの間にいるのだから(『エメリトゥスとの協議録について』より)。この者ひとりを、彼の罪の正当な死が断罪するのではない。
Trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem; contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt: non est timor Dei ante oculos eorum.
PL 11, 1190B瀆聖の鎖は、さらに非常に多くの者たちを罪の連帯へと引き込む。彼らについて、こう書かれている。「毒蛇の毒が彼らの唇の下にあり、彼らの口は呪いと苦みで満ちている。彼らの足は血を流すのに速く、砕きと不幸が彼らの道にあり、彼らは平和の道を知らなかった。神への畏れは彼らの目の前にない」。
Nollemus quidem quemquam e proprii corporis junctura praecidi; sed quoniam tabescentis vulneris putredo pestifera plus habet in abscissione solaminis quam in remissione medicaminis; inventa est causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irrepat virus, ut compendioso dolore natum decidat vulnus (eod. lib.) .
PL 11, 1190C我々は、誰であれ自分の体のつなぎ目から切り離されることを望まないであろう。だが、腐りゆく傷の悪疫のごとき腐敗は、薬を緩めるよりも切除のほうに慰め〔abscissione solaminis の語義は定かでない。「切除による慰め」と取った〕が多いので、有害な毒が全身の肢体に忍び込まないように、いっそう健全な処置が見いだされた。すなわち、短い痛みによって、生じた傷が切り落とされるようにである(同じ『エメリトゥスとの協議録について』より)。
Famosi ergo criminis reos, Victorianum Carcabianensem, Martianum Sullectinum, Beïanum Baïanensem, Salvium Ausaphensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elephantariensem, Praetextatum Assuritanum, Salvium Membressitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum, et Martialem Pertusensem, qui funesto opere, perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt (l. III contr. Cresc. cap. 53) : sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui dum facinori intersunt illicito, incestui praebuerunt lenocinium, Dei praesidentis arbitrio, universalis concilii ore veridico, damnatos esse cognoscite.
PL 11, 1190Cそれゆえ、悪名高い罪の咎ある者たち、すなわち、カルカビアのウィクトリアヌス、スッレクトゥムのマルティアヌス、バイアナのベイアヌス、アウサファのサルウィウス、ウスラのテオドルス、サブラタのドナトゥス、エレファンタリアのミッギヌス〔底本の綴りは Miggenem〕、アッスラスのプラエテクスタトゥス、メンブレッサのサルウィウス、メルジのウァレリウス、ムスティのフェリキアヌス、ペルトゥサのマルティアリス〔司教の名に付く地名は、形容詞形から復元した〕——彼らは忌まわしい仕業によって、寄せ集めた汚物で破滅の汚れた器を貼り合わせたのである(『クレスコニウス駁論』第3巻第53章より)——、そればかりか、かつてカルタゴの教会に属していた聖職者たち、すなわち不法な凶行に加わりながら、近親相姦の取り持ちをした者たちも、統べ治める神の裁定により、全体会議の真実の口によって断罪されたことを知れ。
Eos autem quos sacrilegii surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite, proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus (l. de Gest. cum Emer.) .
PL 11, 1190Dだが、瀆聖の若枝が汚さなかった者たち、すなわち、マクシミアヌスという頭から、信仰の慎ましい恥じらいによって自らの手を引いた者たちには、母なる教会へ帰ることを許した〔quos … non polluere plantaria の構文は崩れているらしい。「瀆聖の若枝が、苗木のような彼らを汚さなかった」と解した〕(『エメリトゥスとの協議録について』より)。
Placuit tamen decreto concilii, dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur (l. IV contr. Cresc. cap. 34) . Quantum enim de reorum morte purgamur, tantum de innocentium reditu gratulamur (Eodem l. c. 35) .
PL 11, 1190Dそれでも会議の決議により、期限の猶予が与えられ、その間にもし誰かが正されることを望むなら、無垢な者と見なされることになった(『クレスコニウス駁論』第4巻第34章より)。咎ある者たちの死によって我々が清められるのと同じだけ、無垢な者たちの帰還を我々は喜ぶからである(『クレスコニウス駁論』第4巻第35章より)。
Ac ne angustum redeuntibus tempus, spem salutis arctatae diei pressura subducat; agnoscentibus quibuslibet longe manentibus praecedentibus statutis, universis usque ad diem octavum kalendarum Januarii proxime futurarum, agnitionis pandimus januam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta: quam si quisquam ingredi nequiverit pigra segnitie; sciat sibi ad omnes veniales aditus, sua voluntate viam esse subductam.
PL 11, 1190D帰ってくる者たちに、時が狭く、日の切迫が、狭められた救いの希望を奪うことのないように、遠くにとどまっている者のうち誰であれ、先の定めを認める者には、すべて、次に来る一月のカレンダエの八日前の日まで、認知の門を開く。戻った者が、損なわれない名誉と信仰の基盤を持つようにである。もし誰かが怠惰と怠慢のゆえにそこに入れなかったなら、赦しのあらゆる通路に対して、自らの意志によって道が断たれたのだと知るがよい。
Manebit enim circa eos dicta sententia, et post praestitutum diem redeuntibus fixa poenitentia (l. IV contr. Cresc. cap. 4) .
PL 11, 1191A彼らに対しては、すでに述べた判決が据え置かれ、定められた日の後に帰る者には、固定された悔悛が課されるであろう(『クレスコニウス駁論』第4巻第4章より)。
Data Bagaï in Numidia VIII kalendas Maias post consulatum Theodosii Augusti III, consulatu Augustorum Arcadii III et Honorii iterum (l. III contra Cresc. cap. 56, et l. IV c. 39) . Interfuerunt Episcopi.
PL 11, 1191A五月のカレンダエの八日前の日、ヌミディアのバガイで発布。アウグストゥス・テオドシウス3回目の執政官の年の後、アウグストゥスたちアルカディウス3回目とホノリウス2回目の執政官の年(『クレスコニウス駁論』第3巻第56章および第4巻第39章より)。司教たちが出席した。
Monumentum VII
第VII項PL 11, 1191BPost consulatum dominorum Arcadii III et Honorii iterum Augustorum, sexto nonas Martias, Carthagine in secretario praetorii Titianus dixit: « Peregrinus presbyter et seniores Ecclesiae Mustitanae regionis tale desiderium prosequuntur.
PL 11, 1191B主君である両アウグストゥス、アルカディウス3回目とホノリウス2回目の執政官の年の翌年、3月のノーナエの六日前に、カルタゴの官邸の内室〔secretarium。審理の行われる奥の間〕で、ティティアヌスは言った。「ペレグリヌス司祭とムスティ地方の教会の長老たちは、次の願いを申し出ている。」
Cum Ecclesiae catholicae sanctitatem vir memoriae venerabilis ab errore perfidiae Donatus assereret; in ejus nomen et cultum, mundi pene totius observantia nutrita coaluit.
PL 11, 1191B「尊ぶべき記憶の人ドナトゥスが、公同の教会の聖性を、背信の誤りから守って主張していたとき、世界のほとんど全体の崇敬が、彼の名と礼拝のもとに育ち、一つにまとまった。」
Sed cum ejus religionis laudandum mirandumque propositum, Maximiani cujusdam venena polluerent; multorum coetus antistitum in unum Deo conspirante collectus, hominem vel potius pestem, quae supernae displicuit majestati, etiam purae mentis propria coercitione damnavit. « Eos quoque, quos alienae praesumptionis error attraxerat, portu primo proposito poenitendi, si reverti cuperent intra tempus ad religionis tramitem praestitutum, pari vigoris admonitione compescuit.
PL 11, 1191C「しかし、その宗教の称賛し驚嘆すべき志を、あるマクシミアヌスなる者の毒が汚したとき、神が心を合わせさせて一所に集められた多くの司教の集団は、その人間、いやむしろ天の威厳に喜ばれなかった疫病を、清い心による自らの抑制をもって〔etiam purae mentis propria coercitione の係りは定かでない。このように取った〕断罪した。〔底本はここで段落を改め、頭に引用符 « を置く。引用が段落をまたいで続くことを示すミーニュの組み方で、写さない〕他人の僭越の誤りに引き寄せられた者たちをも、まず悔い改めの港を示して、もし定められた期限内に宗教の道へ帰ることを望むなら、同じく厳しさをもった訓戒で抑えた。」
Sed suis institutis iniquitas delectatur, et semetipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit.
PL 11, 1191C「しかし不正は、自らの定めを喜び、いったん真っ逆さまに崩れ落ちても、自分自身を見捨てない。」
Idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam, et alios sibimet consociat ad furorem. « Inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus, depravationis hujus attaminatione fuscatus, in Mustitana positus civitate, Deo omnipotenti parietes consecratos, et Ecclesiam venerandam quasi quadam obsidione credidit retinendam. « Hunc etiam Praetextatus in Assuritanis partibus imitatur.
PL 11, 1191C「実際、そのマクシミアヌスは、始めた大胆さを養い、ほかの者たちを狂乱へと自分に結びつける。〔底本はここで段落を改め、頭に続きの引用符 « を置く。写さない〕その中には、あるフェリキアヌスという者もいる。彼は初めは正しい道に従っていたが、この堕落に触れて黒ずみ、ムスティの町に居て、全能の神に奉献された壁と、崇むべき教会を、いわば包囲によって保持すべきものと信じた。〔底本はここで段落を改め、頭に続きの引用符 « を置く。写さない〕このフェリキアヌスを、アッスラスの地方〔底本は Assuritanis partibus。アッスラスの町の地方と取った〕ではプラエテクスタトゥスが真似ている。」
Sed cum aequitatis tuae innotesceret potestati consortium sacerdotum, jussisti, ut gesta testantur, exploso omni contradictionis effectu, sacratissimis sacerdotibus a profanis mentibus Ecclesias vindicatas oportere restitui » (l. III contr. Crescon. 56) .
PL 11, 1191D「しかし、司教たちの結束があなたの公正さの権限に知られるようになったとき、あなたは、記録が証するとおり、あらゆる反対の効果を退けて、俗なる心から取り戻された諸教会は、このうえなく聖なる司教たちに返還されるべきであると命じた。」(『クレスコニウス駁論』第3巻56)
Monumentum VIII
第VIII項PL 11, 1192ADe Donatistis placuit, ut consulamus fratres et consacerdotes nostros Siricium (romanum Episcopum) et Simplicianum (Mediolanensem), de solis infantibus qui baptizantur penes eosdem, ne quod suo non fecerunt judicio, cum ad Ecclesiam Dei salubri proposito fuerint conversi, parentum illos error impediat, ne promoveantur sacri altaris ministri.
PL 11, 1192Aドナトゥス派について、我々の兄弟であり同僚の司教であるシリキウス(ローマの司教)とシンプリキアヌス(ミラノの)に諮ることとした。それは、ドナトゥス派のもとで洗礼を受ける乳児だけについてであり、彼らが自分の判断では行わなかったことのゆえに、神の教会へ健全な志をもって転じたとき、親の誤りが妨げとなって、聖なる祭壇の奉仕者に昇任されぬことのないようにするためである。
Monumentum IX
第IX項PL 11, 1192BIn haereticis erroribus quoscumque constiterit, vel ordinasse clericos, vel suscepisse officium cleriricorum, denis libris auri viritim mulctandos esse censemus. Locum sane in quo vetita tentantur, si conniventia domini patuerit, fisci nostri viribus aggregari.
PL 11, 1192B異端の誤りの中にあって、聖職者を叙階した、あるいは聖職者の職務を引き受けた〔底本は cleriricorum。clericorum と読む〕ことが明らかになった者は誰であれ、一人ひとり金10リブラの罰金を科されるべきものと我々は定める。禁じられたことが企てられる場所は、所有者の黙認が明らかであれば、我々の国庫の資力に加えるものとする。
Quod si id possessorem (quippe clanculum gestum) ignorasse constiterit, conductorem ejus fundi, si ingenuus est, decem auri libras fisco nostro inferre praecipimus; si servili faece descendens, paupertate sui poenam damni ac vilitate contemnit, caesus fustibus deportatione damnabitur.
PL 11, 1192Bもしこのことを所有者が知らなかったことが明らかなら(それはひそかに行われたからである)、その所領の賃借人が自由人であるときは、金10リブラを我々の国庫に納めるよう命じる。卑しい奴隷の出であって、自らの貧しさと取るに足りなさのゆえに損失という刑罰を意に介さないなら、棒で打たれたうえ流刑に処される。
Tum illud specialiter praecavemus, ut si villa dominica fuerit, seu cujuslibet publici juris, et conductor et procurator licentiam dederit colligendi, denis libris auri proposita condemnatione mulctentur.
PL 11, 1192C次のことについても、我々は特に備えておく。所領が皇室領であれ、何であれ公有のものであれ、賃借人と管理人が集会を行う許可を与えたなら、定められた有罪判決により、それぞれ金10リブラの罰金を科されるものとする。
Verum si quos talibus repertos obsecundare mysteriis, ac sibi usurpare nomina clericorum jam nunc proditum fuerit, denas libras auri exigi singulos et inferre praecipimus. Dat. XVII kal. Jul. Constantinop. Arcad. III et Rufino Coss.
PL 11, 1192Cさらに、そのような秘儀に従事しているところを見いだされ、聖職者の名を自ら僭称していることが、今ここで明らかになった者があれば、一人ひとりから金10リブラを徴収し納めさせるよう命じる。7月1日の17日前〔6月15日〕、コンスタンティノポリスで発布。アルカディウス3回目とルフィヌスの執政官の年。
Monumentum X
第X項PL 11, 1192DSi quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias catholicas irruens, sacerdotibus et ministris, vel ipsi cultui locoque aliquid importet injuriae, quod geritur, litteris ordinum, magistratuum et curatorum, et notoriis apparitorum, quos Stationarios appellant, deferatur in notitiam potestatum, ita ut vocabula eorum qui agnosci potuerint, declarentur: et, si per multitudinem commissum dicetur, si non omnes, possunt tamen aliquanti cognosci, quorum confessione sociorum nomina publicentur.
PL 11, 1192Dもし誰かが、公同の教会堂に押し入り、司教たちや奉仕者たちに、あるいは礼拝そのものや場所に何らかの害を及ぼすという、この種の瀆聖にまで踏み込んだなら、その行われたことは、市参事会、政務官、監督官の書面と、「スタティオナリイ」と呼ばれる吏員たちの報告書によって、当局の知るところとされよ。その際、特定できた者の名は明らかにされるものとする。また、群衆によって行われたと言われる場合は、全員ではないにせよ、幾人かは特定できるのだから、その者たちの自白によって、仲間の名が公にされよ。
Atque ita provinciae moderator, sacerdotum, et catholicae Ecclesiae ministrorum, loci quoque ipsius, et divini cultus injuriam, capitali in convictos, sive confessos, reos sententia noverit vindicandum.
PL 11, 1193Aこうして、属州の統治者は、司教たちと公同の教会の奉仕者たち、さらにその場所と神への礼拝に加えられた害について、有罪とされた者あるいは自白した者に対し、死刑の判決をもって処罰すべきことを心得るものとする。
Nec exspectet ut episcopus injuriae propriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi soli gloriam dereliquit.
PL 11, 1193A司教が自らへの害の報復を求めるのを待ってはならない。その聖性は、彼にただ赦すことの栄光だけを残したのだから。
Sitque cunctis non solum liberum, sed et laudabile, factas atroces sacerdotibus, aut ministris injurias, veluti publicum crimen, persequi, ac de talibus reis ultionem mereri.
PL 11, 1193A司教たちあるいは奉仕者たちに加えられた残虐な害を、公の犯罪として追及し、そのような被告から報復を得ることは、万人に許されるだけでなく、称賛にも値するものとする。
Quod si multitudo violenta civilis apparitionis exsecutione, et adminiculo ordinum possessorumve non potuerit praesentari, quod se armis, aut locorum difficultate tueatur, judices Africani armatae apparitionis praesidium, datis ad virum spectabilem comitem Africae litteris, praelato legis istius tenore, deposcant, ut rei talium criminum non evadant. Dat. VII kal. Maii, Med. Honorio III et Eutychiano Coss.
PL 11, 1193Aもし暴力的な群衆が、文官の吏員による執行や、市参事会あるいは地主たちの援助によっても出頭させられず、武器により、あるいは地の険しさによって身を守る場合は、アフリカの裁判官たちは、貴顕なるアフリカ伯に書面を送り、この法の文言を前に示して、武装した吏員の護衛を求めよ。そうして、そのような犯罪の被告が逃れることのないようにせよ。5月1日の7日前〔4月25日〕、メディオラヌム〔Med. はメディオラヌムの略〕で発布。ホノリウス3回目とエウティキアヌスの執政官の年。
Monumentum XI
第XI項PL 11, 1194ARescriptum, quod Donatistae a Juliano tunc Principe impetrasse dicuntur, proposito programmate celeberrimis in locis volumus anteferri, et gesta, quibus est hujuscemodi allegatio inserta, subnecti: quo omnibus innotescat, et catholicae confidentiae stabilita constantia et Donatistarum desperatio fucata perfidia. Dat. V kal. Mart., Rav. Stilichone et Aureliano Coss.
PL 11, 1194Aドナトゥス派が当時の皇帝ユリアヌスから得たと言われる勅答を、告示を掲げて、最も人の集まる場所に掲げ示すこと、そしてこの種の主張が挿入されている議事録をそれに付け添えることを、我々は望む。それによって、公同の確信の確立された堅固さと、ドナトゥス派の絶望——偽りで飾られた不実——が、すべての人に知られるようにするためである。3月のカレンダエの五日前、ラウェンナで発布。スティリコとアウレリアヌスの執政官の年。
Monumentum XII
第XII項PL 11, 1195APost consulatum Flavii Stilichonis viri clarissimi XIV (vel XVI) kal. Julias, Carthagine in secretario Basilicae Restitutae, cum Aurelius episcopus una cum episcopis suis consedisset, adstantibus diaconibus, Aurelius episcopus dixit: « Ecclesiarum Dei per Africam constitutarum necessitates mecum optime novit charitas vestra, sanctissimi fratres.
PL 11, 1195A貴人フラウィウス・スティリコの執政官の年ののち、7月朔日の前の第14日(別本では第16日)、カルタゴで、レスティトゥタ聖堂の集会室に、司教アウレリウスが自分の司教たちとともに着座し、助祭たちが立ち会うなかで、司教アウレリウスは言った。「アフリカ全土に置かれた神の諸教会の窮状を、いと聖なる兄弟たちよ、諸君の愛は私とともに最もよく知っている。」
Et quoniam praestitit Dominus, ut ex aliqua parte sancti coetus vestri esset congregata sententia, videtur mihi, ut has easdem necessitates, quas pro sollicitudine nostra indagare potuimus, in medium proferamus: quas cum approbaverit vestra sinceritas, sit consequens, eligendum esse unum e nostro numero consacerdotem, qui auxiliante Domino, orationibus vestris, et has ipsas necessitates suscipere possit et gnaviter peragendas implere, perrecturus ad transmarinas Italiae partes, ut tam sanctis fratribus et consacerdotibus nostris, venerabili sancto fratri Anastasio sedis apostolicae episcopo, quam etiam sancto fratri Venerio sacerdoti Mediolanensis Ecclesiae, necessitatem ipsam ac dolorem atque inopiam nostram valeat intimare (ex his enim sedibus hoc fuerat prohibitum); quo noverint communi periculo providendum: maxime quia tanta indigentia Clericorum est, multaeque Ecclesiae ita desertae sunt, ut ne unum quidem diaconum vel illiteratum habere reperiantur.
PL 11, 1195A「そして主が、諸君の聖なる集いの一部からでも意見が集められるようにはからったのであるから、我々の配慮によって探り出せたこの窮状そのものを、公に持ち出すのがよいと私には思われる。諸君の誠実がこれを是認したならば、次に、我々の数のうちから一人の同僚司教を選ぶべきである。その者は、主の助けと諸君の祈りによって、この窮状そのものを引き受け、勤勉に果たすことができ、イタリアの海の向こうの地方へ赴いて、我々のいと聖なる兄弟にして同僚司教である、使徒座の司教、尊敬すべき聖なる兄弟アナスタシウスに、また、ミラノ教会の司教、聖なる兄弟ウェネリウスに、その窮状と苦しみと我々の乏しさを知らせることができよう(これらの座からは、このことは禁じられていたのである〔hoc の指すものは定かでない〕)。これによって彼らは、共通の危険に備えねばならぬことを知るであろう。とりわけ、聖職者の不足がこれほどであり、多くの教会がこれほど見捨てられていて、読み書きのできない助祭の一人すら置いていないと見られるほどだからである。」
Nam de caeteris superioribus gradibus et officiis tacendum arbitror: quia, ut dixi, si ministerium diaconi facile non invenitur, multo magis superiorum honorum inveniri non posse certissimum est.
PL 11, 1196A「ほかのより上の位階や務めについては、黙しておくべきと思う。先に述べたように、助祭の務めすら容易に見つからないのなら、より上の位階はなおさら見つかりえないことは、まったく確かだからである。」
Et quotidianos planctus diversarum pene emortuarum plebium jam non sustinemus: quibus nisi fuerit aliquando subventum, gravis nobis et inexcusabilis innumerabilium animarum pereuntium causa apud Deum mansura est. « Unde quoniam superiori concilio (Conc.
PL 11, 1196A「また、ほとんど死に絶えかけたさまざまな信徒団の日々の嘆きを、我々はもはや耐えられない。これらがいつか救われなければ、滅びゆく数知れぬ魂について、重く、弁解のきかない責めが、神のもとで我々に残るであろう。それゆえ、前の会議(アフリカ会議〔引照は次節にまたがる〕)において」
Afric. can. 24 Cod. can. Eccles. Afr. can. 57) statutum esse mecum recognoscit unanimitas vestra, ut hi qui apud Donatistas parvuli baptizati sunt, nondum scire valentes erroris eorum interitum, et postea quam ad aetatem rationis capacem pervenerunt, agnita veritate falsitatem eorum abhorrentes ad Ecclesiam Dei catholicam per universum mundum diffusam, ordine antiquo per manus impositionem recepti sunt, debere talibus suscipiendum munus clericatus non impedire nomen erroris, cum veram Ecclesiam illorum putaverint ad fidem accedendo, et ibi Christo crediderint, et Trinitatis sacramenta perceperint; quae omnia vera, et sancta, atque divina esse certissimum est, et in his omnem animae spem constitutam.
PL 11, 1196B「(〔承前〕アフリカ、規定24。アフリカ教会法規集、規定57)次のことが定められたと、諸君の一致も私とともに認めている。すなわち、ドナトゥス派のもとで幼児のときに洗礼を受け、まだ彼らの誤りの破滅を知る力がなく、のちに理性を持てる年齢に達し、真理を知って彼らの偽りを忌み嫌い、古来の秩序に従い按手によって、全世界に広がる神の公同の教会に受け入れられた者たちが、聖職の務めを引き受けるのを、誤りの名が妨げてはならない、と。彼らは、信仰に近づくにあたって彼らの教会を真の教会だと思い込み、そこでキリストを信じ、三位一体の秘跡を受けたからである。これらはみな真実で、聖なる、神的なものであり、魂のあらゆる望みはそれらに置かれていることは、まったく確かである。」
Quamquam et haereticorum praesumpta audacia veritatis nomine palliata, haec tradere audeat, quae quoniam simplicia sunt, ut praemonet beatus apostolus dicendo, unus Deus, una fides, unum baptisma, et iterari non liceat, quod semel dari oportet, anathematizato nomine erroris recipiantur per manus impositionem in unam Ecclesiam, columbam, ut dictum est, et unam matrem omnium Christianorum, ubi omnia illa sacramenta salubriter, et aeterna, et vitaliter accipiuntur: quae perseverantibus in haeresi magnam damnationis poenam conquirunt, ut quod eis in veritate ad aeternam vitam consequendam esset luminosius, hoc in errore sit tenebrosius atque damnosius.
PL 11, 1197A「もっとも、異端者たちの、真理の名で覆い隠した思い上がった大胆さが、これらのことを授けようとするとしても、これらは単純であり──祝福された使徒があらかじめ戒めて「一つの神、一つの信仰、一つの洗礼」と言うとおり──、一度与えられるべきものを繰り返すことは許されないのであるから、〔その者たちは〕誤りの名を呪ったうえで、按手によって唯一の教会に受け入れられるべきである〔本文が崩れているらしく、quae … recipiantur の主語を、洗礼を受けた者たちと解した〕。その教会は、言われているとおり鳩であり、すべてのキリスト教徒の唯一の母であって、そこでこれらすべての秘跡が、救いをもたらすものとして、永遠のものとして、生命あるものとして受けられる。それらは、異端にとどまる者たちには、大いなる断罪の罰をもたらす。真理にあっては永遠の生命を得るためにいっそう光に満ちたものであるはずのものが、誤りにあってはいっそう暗く、いっそう破滅的なものとなるのである。」
Quod fugientes nonnulli, et matris Ecclesiae ubera cognoscentes, qui illa omnia sancta mysteria amore veritatis crediderunt, atque perceperunt, quibus Sacramentorum rebus cum vitae bonae probitas accesserit, sine dubio ad officium clericatus tales esse applicandos, et maxime in tanta rerum necessitate, nullus est qui non concedat.
PL 11, 1197B「これ〔誤り〕を逃れて母なる教会の乳房を知り、真理への愛によってそれらすべての聖なる奥義を信じ、受けた幾人かの者たちについては、秘跡の事柄に良き生活の誠実さが加わるなら、そうした者たちが聖職の務めに就けられるべきであることは疑いなく、まして、これほどの窮状にあってはなおさら、それを認めない者はいない。」
Quamquam nonnulli ejusdem sectae clerici cum plebibus atque honoribus suis ad nos transire desiderent, qui amore honoris aut persuadent ad vitam, aut retinent ad salutem.
PL 11, 1197B「もっとも、同じ分派の聖職者の幾人かは、信徒団と自分の位階を伴って我々のもとへ移ることを望んでおり、その者たちは位階への愛ゆえに、〔信徒団を〕命へと説き伏せるか、救いのために引き留めているのである〔persuadent と retinent の目的語は示されない。信徒団と取った〕。」
Sed hoc majori fratrum supradictorum considerationi dimittendum censeo, ut prudentiori suo consilio nostrae suggestionis sermonem cum perpenderint, quid de hac re eis placeat, nos informare dignentur.
PL 11, 1197C「しかしこの件は、上に挙げた兄弟たちのより大きな考慮にゆだねるべきだと私は考える。彼らがより賢明な判断をもって、我々の提案の言葉を十分に衡量したうえで、この件について何が彼らに適うかを、我々に知らせてくれるように。」
Tantum de his qui infantes baptizati sunt, satagimus, ut nostrae, si placet, in iisdem ordinandis consentiant voluntati. Omnia ergo, quae superius comprehendimus, apud sanctos episcopos agenda esse mecum honorabilis fraternitas vestra perpendat. »
PL 11, 1197C「ただ、幼児のときに洗礼を受けた者たちについてだけ、彼らを叙階することに関して、よろしければ、我々の意向に彼らが同意してくれるよう努めている。それゆえ、我々が上に述べたすべてを、聖なる司教たちのもとで実行すべきであると、諸君の尊い兄弟団も私とともに考えてほしい」。
Monumentum XIII
第XIII項PL 11, 1197CVincentio et Flavito viris clarissimis consulibus, idibus Septembris Carthagine in secretario Basilicae Restitutae, cum in concilio congregati in Ecclesia Carthaginensi consedissemus ex Africanis omnibus provinciis episcopi; id est, Aurelius ejusdem sedis episcopus cum collegis suis, quos eorum subscriptio manifestat: recitatis epistolis beatissimi fratris et consacerdotis nostri Anastasii Ecclesiae Romanae episcopi, quibus nos paternae et fraternae charitatis sollicitudine ac sinceritate adhortatus est, ut de haereticorum et schismaticorum Donatistarum insidiis et improbitatibus, quibus Africanam Ecclesiam catholicam graviter vexant, nullo modo dissimulemus: gratias agimus Domino nostro, quod illi optimo ac sancto antistiti suo, tam piam curam pro membris Christi, quamvis in diversitate terrarum, sed in una compage corporis constitutis inspirare dignatus est.
PL 11, 1197C貴人にして執政官であるウィンケンティウスとフラウィッタ〔底本の綴りは Flavito(奪格)。フラウィッタ(Fravitta)の綴りが崩れたものと取った〕の年、九月のイドゥスの日、カルタゴのレスティトゥタ聖堂〔Restituta は「回復された」の意〕の集会室において、アフリカのすべての属州から来た我々司教が、カルタゴの教会に会議として集まり着座したとき、すなわち同じ座の司教アウレリウスが、その署名が明らかにしている同僚たちとともにいたとき、いと祝福された我々の兄弟にして同僚の司教であるローマ教会の司教アナスタシウスの書簡が朗読された。彼はその書簡で、父としての、また兄弟としての愛の配慮と誠実さをもって我々を励まし、異端者であり分派の者であるドナトゥス派の策略と悪行について、決して黙過しないようにと言ってきた。彼らはこれによってアフリカの公同の教会をひどく苦しめている。我々は我々の主に感謝する。主は、あの最善にして聖なる自らの司教に、キリストの肢体への、かくも敬虔な配慮を吹き込んだのである。その肢体は、地はさまざまに隔たっていても、体の一つの結合のうちに置かれているのだから。
Deinde pertractatis et consideratis omnibus, quae utilitati Ecclesiae convenire videbantur, annuente atque admonente Spiritu Dei, eligimus cum memoratis hominibus, quamvis de Dominici corporis unitate inquieta dissensione praecisis, leniter et pacifice agere (Conc.
PL 11, 1198A次いで、教会の益にかなうと見えたすべてのことを検討し、考え抜いたうえで、神の霊が同意し、また促したので、我々は、主の体の一致から落ち着かぬ不和によって切り離された前述の者たちであっても、彼らとは穏やかに、平和裡に事を進めることを選んだ(会議〔引照は次の節に続く〕)。
Afric. can. 33; Cod. Can. Eccl. Afr. can. 66) : ut quantum in nobis est, omnibus qui eorum communione et societate irretiti sunt, per universas provincias Africanas penitus innotescat, quam miserabili errore devincti sunt: ne forte, sicut dicit Apostolus (II Tim. II) , nobis in mansuetudine corripientibus diversa sentientes, det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso ad ipsius voluntatem.
PL 11, 1198A(〔承前〕アフリカ、規定33。アフリカ教会法規集、規定66)。それは、我々の及ぶかぎり、彼らとの交わりと結びつきに絡め取られているすべての者に、アフリカのすべての属州にわたって、自分たちがどれほど哀れな誤りに縛られているかが、深く知れ渡るようにするためである。使徒が言うとおり(二テモテ2)、我々が異なる考えの者たちを柔和をもって戒めるなら、神が彼らに、真理を知るための悔悛を与え、悪魔の罠から、その悪魔によって、その意志のままに捕らえられていた者たちが、正気に返ることもあるかもしれないからである。
Itaque placuit, ut ex concilio nostro litterae darentur ad judices Africanos, a quibus hoc peti congruum videretur, ut in hoc adjuvent communem matrem Ecclesiam catholicam, in quo Episcopalis auctoritas communiri (al. contemni) in civitatibus potest; id est, ut judiciaria potestate atque diligentia ex fide Christiana, quid gestum sit in omnibus locis, in quibus Maximianistae basilicas obtinuerunt, qui ab eis schisma fecerunt, inquirant: et gestis publicis propter firmam notitiam omnibus necessariam, faciant inhaerere (Conc. Afr. can. 34; Cod. Can. Eccl. Afr. can.
PL 11, 1198Aそこで、我々の会議から、このことを求めるのが適切と思われるアフリカの裁判官たちに書簡を送ることを定めた。すなわち、司教の権威が諸都市で強められうる(別本では「軽んじられうる」)この点で、彼らが共通の母である公同の教会を助けること、言いかえれば、裁判官としての権能と注意をもって、キリスト教の信仰に基づき、彼らから分派したマクシミアヌス派が聖堂を手に入れたすべての場所で何が行われたかを調べ、すべての者に必要な確かな周知のために、それを公の記録に載せさせることである(アフリカ会議、規定34。アフリカ教会法規集、規定〔引照は次の節に続く〕)。
67) . Deinde placuit ut litterae mittantur ad fratres et coepiscopos nostros, et maxime ad sedem apostolicam (Conc. Afr. can.. Cod. Can. Eccl. Afr. can. 68), in qua praesidet memoratus venerabilis frater et collega noster Anastasius, quo noverit habere Africam magnam necessitatem, propter Ecclesiae pacem et utilitatem, ut ex ipsis Donatistis quicumque clerici correcto consilio ad catholicam unitatem transire voluerint, secundum uniuscujusque episcopi catholici voluntatem atque consilium, qui in eodem loco gubernat Ecclesiam, si hoc paci Christianae prodesse visum fuerit, in suis honoribus suscipiantur; sicut (V. August.
PL 11, 1198B(〔承前〕67)。次に、我々の兄弟であり同じ司教である者たちに、とりわけ使徒の座に、書簡を送ることを定めた(アフリカ会議、規定35〔翻刻は番号を欠くが、ミーニュは can. 35 と刷る〕。アフリカ教会法規集、規定68)。そこには前述の尊敬すべき我々の兄弟にして同僚のアナスタシウスが座している。アフリカが、教会の平和と益のために大きな必要を抱えていることを、彼が知るためである。その必要とは、ドナトゥス派自身のうち、心を改めて公同の一致へ移ることを望む聖職者は誰でも、その地で教会を治めている各公同司教の意志と判断に従い、もしそれがキリスト教の平和に益すると見えるなら、その位階のままで受け入れられる、ということである。ちょうど(アウグスティヌスを見よ〔引照は次の節に続く〕)
Epist. 43, n. 16, et Epist. 185, n. 44 et 47) prioribus ejusdem divisionis temporibus factum esse manifestum est: quod multarum et pene omnium Africanarum Ecclesiarum, in quibus talis error exortus est, exempla testantur.
PL 11, 1198C(〔承前〕『書簡』43、16項、および『書簡』185、44項と47項)、この同じ分裂の以前の時期にもそうなされたことが明らかであるように。そのことは、そうした誤りが生じた、多くの、ほとんどすべてのアフリカの諸教会の例が証言している。
Non ut concilium (V. eamdem Epist. 185, n. 45) quod in transmarinis partibus de hac re factum est dissolvatur: sed ut illud maneat circa eos qui sic transire ad catholicam volunt, ut nulla per eos unitatis compensatio (al. concisio) procuretur.
PL 11, 1198C(同じ『書簡』185、45項を見よ)海外の地でこの件についてなされた会議〔の決定〕を解消するためではない。そうではなく、公同の教会へ移ろうとする者が、その者たちを通じて一致のための益(別本では「分断」)が何ももたらされないような仕方で移る場合には、その決定が彼らについて保たれるためである〔compensatio は、その者たちを位階のまま受け入れることで一致に益がもたらされることを言うと取った。次の節がその場合を定める〕。
Per quos autem vel omnimodo perfici, vel adjuvari manifestis fraternarum animarum lucris catholica unitas in locis in quibus degunt, visa fuerit; non eis obsit quod contra honores eorum (quamvis salus nulli interclusa sit) in transmarino concilio statutum est, id est, ut ordinati in parte Donati, si ad catholicam correcti transire voluerint, non suscipiantur in honoribus suis secundum transmarinum concilium, sed exceptis his per quos catholicae unitati consulitur.
PL 11, 1198Dしかし、彼らを通じて、彼らが住む地で公同の一致が、あらゆる仕方で成し遂げられるか、あるいは兄弟たちの魂の明らかな獲得によって助けられると見られた者たちについては、海外の会議で彼らの位階に反して定められたことが、彼らの妨げとならないようにする(救いは誰にも閉ざされていないのだが)。その定めとは、すなわち、ドナトゥス派において叙階された者は、心を改めて公同の教会へ移ることを望んでも、海外の会議によれば、その位階のままでは受け入れられない、ただし公同の一致に配慮をもたらす者たちは除く、ということである。
Deinde placuit, ut his peractis (Conc. Afr. can.; Cod. Can. Eccl. Afr. can.), legati etiam praedicandae pacis atque unitatis, sine qua salus Christiana non potest obtineri, e numero nostro ad ipsorum Donatistarum, sive quos habent episcopos, sive ad plebes mittantur, per quos omnibus in notitiam perferatur, quam nihil habeant, quod adversus Ecclesiam catholicam juste possint dicere: maxime ut manifestum fiat omnibus per gesta etiam municipalia, propter documentorum firmitatem, quid ipsi de Maximianistis schismaticis suis egerint.
PL 11, 1198D次に、これらが済んだのち(アフリカ会議、規定〔番号を欠く〕。アフリカ教会法規集、規定〔番号を欠く〕)、平和と一致――これなしにはキリスト教の救いは得られえない――を宣べ伝える使節も、我々の仲間の中から、ドナトゥス派自身のもとへ、彼らの持つ司教たちのもとへも、民衆のもとへも、送ることを定めた。この使節を通じて、公同の教会に対して正当に言えることを彼らが何一つ持っていないことが、すべての者に知れ渡るようにするためである。とりわけ、彼ら自身が自分たちの分派の者たちであるマクシミアヌス派に対して何をしたかが、証書の確かさのために、都市の記録によってもすべての者に明らかになるようにするためである。
Ubi eis divinitus demonstratur, si adtendere velint, tam inique tunc illos ab Ecclesiae unitate praecisos, quam inique nunc clamant a se Maximianistas schisma fecisse: ex quorum tamen numero quos jam plenarii concilii (Bagaiensis) sui auctoritate damnaverant, in suis honoribus denuo receperunt, baptismum quem damnati et exclusi dederant, acceptaverunt: ut videant, quam stulto corde resistant paci Ecclesiae toto orbe diffusae, cum ista faciant pro parte Donati; neque se istorum, quos ita receperunt, communione propter intuitum pacis contaminari dicant, et nos contendant ( al. condemnent, vel contemnant) , id est, Ecclesiam catholicam etiam in extremis terrarum partibus constitutam, per eorum communionem inquinatam, quos tunc accusantes convincere nequiverunt.
PL 11, 1199Aそこで、彼らがもし心を向けようとするなら、神の導きによって、次のことが彼らに示される。すなわち、彼らがあのとき教会の一致から切り離されたことは、今、マクシミアヌス派が自分たちから分派したと彼らが叫んでいることと同じほど不当である、ということである。しかも彼らは、そのマクシミアヌス派のうち、自分たちの全体会議(バガイの)の権威ですでに断罪していた者たちを、その位階のまま再び受け入れ、断罪され除かれた者たちが授けた洗礼を受け入れた。それは、全世界に広がる教会の平和に、いかに愚かな心で自分たちが逆らっているかを、彼らが悟るためである。彼らはドナトゥス派のためにはこうしたことを行い、平和を考えてこのように受け入れた者たちとの交わりによって自分たちが汚されるとは言わないのに、我々を、すなわち地の果てにまで置かれた公同の教会を、あのとき告発しながら論証しえなかった者たちとの交わりによって汚されていると主張する(別本では「断罪する」あるいは「軽んじる」)のだから。
Monumentum XIV
第XIV項PL 11, 1199BDe Maximiano autem Bagaiensi, et ad eum, et ad ipsam plebem placuit de concilio litteras dari ut et ipse ab episcopatu discedat, et illi sibi alium requirant (Cod. Can. Eccl. Afr. can. 88) .
PL 11, 1199Bバガイのマクシミアヌスについては、彼自身にも、またその信徒団にも、会議から書簡を送ることが決まった。彼自身は司教の職を去り、彼らは自分たちのために別の者を求めるようにというものである(アフリカ教会法規集、規定88)。
Monumentum XV
第XV項PL 11, 1200AAurelius episcopus dixit: « Quod in tractatum venit charitatis vestrae, puto hoc Ecclesiasticis gestis esse firmandum.
PL 11, 1200A司教アウレリウスは言った。「諸君の愛が審議に付したことは、教会の議事録によって確定すべきだと私は思う。」
Professio enim vestrum omnium hoc deprompsit, debere unumquemque nostrum in civitate sua per se convenire Donatistarum praepositos, aut adjungere sibi vicinum collegam, ut pariter eos in singulis quibusque civitatibus vel locis, per magistratus vel seniores locorum conveniant.
PL 11, 1200A「というのは、諸君すべての表明が明らかにしたのは、我々のめいめいが自分の都市でみずからドナトゥス派の監督者たちに会うか、あるいは近隣の同僚を自分に加えて、それぞれの都市や土地で、その地の政務官や長老を通じて、ともに彼らに会うべきだ、ということだからである。」
Hoc si omnibus placet, edicatur. » Ab universis episcopis dictum est: « Omnibus placet, et omnes hoc subscriptione nostra firmavimus.
PL 11, 1200B「これが皆に承認されるなら、公示させよ。」全司教は言った。「皆に承認される。我々は皆、このことを自らの署名で確定した。」
Petimus etiam, ut epistolis ad judices de concilio mittendis pro omnibus subscribat sanctitas tua. » Aurelius episcopus dixit: « Si videtur charitati vestrae, forma conventionis eorum recitetur, ut hunc tenorem prosecutionis omnes, si placuerit, teneamus. » Ab universis episcopis dictum est: Recitetur.
PL 11, 1200B「また我々は、会議から裁判官たちに送るべき書簡については、あなたの聖性が皆の名で署名することを求める。」司教アウレリウスは言った。「諸君の愛が良しとするなら、彼らへの申し入れの書式を朗読させよう。この追及の筋道を、よければ皆が守るためである。」全司教は言った。「朗読されよ。」
Laetus notarius recitavit. Forma Conventionis Donatistarum. Ille episcopus Ecclesiae dixit: « Quid de auctoritate illius amplissimae sedis impetraverimus, petimus gravitatem vestram recitari, et gestis innecti; atqui in effectum deduci jubeatis.
PL 11, 1200B書記ラエトゥスが朗読した。ドナトゥス派への申し入れの書式。某〔ille は名の代わりである〕、教会の司教は言った。「かの至高の座の権威から我々が何を得たかを、貴職が朗読させ、議事録に織り込ませるよう求める。また、それを実行に移すよう命じられたい〔底本は atqui。atque の誤りか〕。」
Recitata autem jussione, atque actis innexa, dicat ille episcopus Ecclesiae Catholicae: Mandatum ad Donatistas per vestram gravitatem perferendum audire, et actis inserere, et ad eos perferre dignemini, eorumque responsionem rursus apud acta vestra nobis insinuare.
PL 11, 1200C命令が朗読され、議事録に織り込まれたなら、某〔ille〕、公同の教会の司教は言うものとする。「ドナトゥス派へ貴職を通じて届けられるべき委任を、聞き、議事録に載せ、彼らに届け、彼らの返答をもう一度、貴職の記録のなかで我々に知らせることを、お認めいただきたい。」
Convenimus vos ex concilii nostri catholici auctoritate missi, de vestra correctione gaudere cupientes, considerantes Domini charitatem, qui dixit: Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V) : et admonuit per prophetam, etiam his qui dicunt se fratres nostros non esse, dicere nos debere: Fratres nostri estis (Isai. LXVI, sec. LXX) .
PL 11, 1201A「我々は、我々の公同の会議の権威によって送られた者として、諸君に会う。諸君が正されることを喜びたいと願い、主の愛を思ってのことである。主は言った。『幸いなるかな、平和をつくる者たち。彼らは神の子らと呼ばれるであろう』(マタイ5)。また預言者を通して、自分たちは我々の兄弟ではないと言う者たちにすら、我々は『汝らは我々の兄弟である』と言うべきだと戒めた(イザヤ66、七十人訳による)。」
Hanc ergo pacificam ex charitate venientem commonitionem nostram contemnere non debetis, ut si quid veritatis habere vos arbitramini, non dubitetis asserere; id est, ut congregato vestro concilio deligatis ex vobis, quibus causam assertionis vestrae committatis; ut nos possimus hoc facere, ut etiam de nostro concilio deligantur qui cum eis quos delegeritis, constituto loco et tempore, quidquid quaestionis est, quod vestram a nobis separat communionem, cum pace discutiant; et tandem aliquando adjuvante Domino Deo nostro finem veternosus error accipiat, ne propter animositatem hominum infirmae animae et ignari populi sacrilega dissensione dispereant.
PL 11, 1201A「それゆえ、愛から来るこの平和の勧めを、諸君は退けるべきではない。諸君が何か真理をもっていると考えるなら、ためらわずにそれを主張せよ。すなわち、諸君の会議を召集して、自らのうちから、諸君の主張の件を委ねる者たちを選べ。我々もそうすることができるよう、我々の会議からも、諸君が選んだ者たちとともに、定められた場所と時に、諸君の交わりを我々から隔てているあらゆる問題を、平和のうちに論じ合う者たちが選ばれるようにする。そしてついに、我々の主なる神の助けによって、古びた誤りが終わりを迎えるように。人々の敵意のために、弱い魂と無知な民が、冒瀆の不和によって滅びることのないように。」
Si enim hoc fraterne acceperitis, veritas facile dilucescet: si autem hoc facere nolueritis, diffidentia vestra facile innotescet. » Cumque recitata esset, ab universis episcopis dictum est: « Satis placet, hoc fiat, » et subscripserunt: Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, et praelecto subscripsi: similiter et caeteri episcopi subscripserunt.
PL 11, 1201B「諸君がこれを兄弟として受けるなら、真理はたやすく明らかになるであろう。だがこれを行おうとしないなら、諸君の不信はたやすく知れわたるであろう。」それが朗読されたとき、全司教は言った。「十分に良しとする。そうせよ。」そして署名した。「カルタゴ教会の司教アウレリウスは、この決議に同意し、読み上げられたのちに署名した。」同じように、ほかの司教たちも署名した。
Monumentum XVI
第XVI項PL 11, 1201CAequitatem tuam petimus, Septimine vir clarissime, proconsulum summe sublimis. Multa contra divinas humanasque leges ab haereticis de parte Donati Ecclesia Catholica sustinet, quae si vel anterioribus vel recentioribus imperialibus jussis prohibenda et tollenda postulanda vellemus, nequaquam audere deberent de nostris actionibus conqueri, scientes se, cum nulla tali lege adjuvarentur, schismaticos tamen suos Maximianistas per judicum jussa locis ac sedibus eorum pellendos exturbandosque curasse.
PL 11, 1201C貴人セプティミヌスよ、総督たちの中で最も高位にあるあなたの公正に、我々は願い上げる。ドナトゥス派に属する異端者たちから、神の法と人の法に反する多くのことを、公同の教会は耐え忍んでいる。もし我々がこれらを、以前の、あるいは最近の皇帝の命令によって禁じ、除くよう要求しようと望んだなら、彼らは我々の訴訟について不平を言ってはならないはずである。彼ら自身は、そのような法の助けがなかったにもかかわらず、自分たちの分派の者たち、すなわちマクシミアヌス派を、裁判官たちの命令によって、その場所と座から追い払い、締め出すようにしたことを知っているからである。
Verumtamen nos saluti eorum et nostrae existimationi pacifice consulentes, propter charitatem qua Christiani sumus, leniter eos volumus admonere, ut errorem suum cogitando et agnoscendo non negligant: aut si putant se habere aliquid veritatis, non eam furiosis Circumcellionum violentiis contra publicam quietem, sed tranquilla rationis redditione defendant.
PL 11, 1201Dそれでも我々は、彼らの救いと我々の評判のために平和的に配慮し、我々がキリスト教徒であるゆえの愛のゆえに、穏やかに彼らに警告することを望む。すなわち、自分たちの誤りを考え、認めることを怠らないように。また、もし自分たちが何か真理を持っていると考えるなら、それをキルクムケリオネスの狂暴な暴力によって公の平穏に反して守るのでなく、静かな理の説明によって守るようにと。
Unde petimus sublimitatem tuam, ut cum eos de hac re per magistratus sive in civitatibus, sive in pertinentibus territoriis admonere voluerimus, copiam nobis praeberi gestorum et eos ex allegatione nostra honeste conveniri praecipias: quod consecuti agamus excellentiae tuae apud Deum uberes gratias.
PL 11, 1202Aそれゆえ我々は、あなたの高貴さに願う。この件について、都市であれ、それに属する領域であれ、政務官たちを通じて彼らに警告しようと我々が望むとき、議事録を作成する便宜が我々に与えられるように、また我々の申立てに基づいて彼らが礼をもって召喚されるように、命じられたい。それが得られたなら、我々は神のもとで、あなたの卓越に豊かな感謝を捧げるであろう。
Dat. ab universis episcopis Catholicis ex concilio Carthaginensi D. N. Theodosio PP. Augusto et Rumorido V. C. coss. idibus Septembris, Carthagine.
PL 11, 1202A公同のすべての司教により、カルタゴ会議から提出。我々の主テオドシウス、永遠のアウグストゥス、および貴人ルモリドゥスの執政官の年、9月のイドゥスの日、カルタゴで。
Septiminus vir clarissimus proconsul dixit: « In quolibet loco antistitibus legis venerabilis ob quietis imperium gestorum conficiendorum tribuitur facultas: hoc etiam tenore hujus praeceptionis limitato, ut intelligant se deviae plebis magistris ( f. magistri, id est, Donatistarum episcopi petentibus Catholicis, etc.) salubriter petentibus propriae persuasionis ratiocinia persolvere, ut rebus in medio prolatis amica legis moderatio servetur, superstitione supplosa. »
PL 11, 1202A貴人である総督セプティミヌスは言った。「いかなる場所においても、尊ぶべき法の司教たちに、平穏の支配のために議事録を作成する権限が与えられる。この命令の趣旨にもこの限定を付す。すなわち、迷える民の師たち(おそらく「師たちは」、すなわち、公同の者たちが求めるときにドナトゥス派の司教たちは、など)は、〔公同の者たちが〕益のために請うならば〔底本の magistris … petentibus は係りが定かでない。ミーニュの脚注の読みにより、迷える民の師たちを主語とし、公同の者たちに請われて自分たちの確信の理由を述べ尽くすべきだと解した〕、自分たちの確信の理由を述べ尽くさなければならないことを理解するように。事柄が公の場に持ち出され、迷信が退けられて、法の友好的な節度が守られるためである。」
Monumentum XVII
第XVII項PL 11, 1202BGloriosissimo imperatore Honorio Augusto VI consule, XVI kal. Julias, Carthagine in basilica regionis secundae.
PL 11, 1202B最も栄光ある皇帝ホノリウス・アウグストゥス6回目の執政官の年、七月のカレンダエの十六日前の日、カルタゴの第二区の聖堂にて。
In hoc concilio legationem susceperunt Theasius et Evodius contra Donatistas: in quo concilio insertum est commonitorium, quod ita se continet: Commonitorium fratribus Theasio et Evodio, legatis ex Carthaginensi concilio, ad gloriosissimos, religiosissimosque principes missis.
PL 11, 1202Bこの会議で、テアシウスとエウォディウスが、ドナトゥス派に対する使節の任を引き受けた。その会議には訓令が挿入されており、次のとおりである。カルタゴ会議から、最も栄光ある最も敬虔な君主たちのもとへ遣わされる使節、兄弟テアシウスとエウォディウスへの訓令。
Cum Domini auxilio piissimos imperatores adierint, ut eis insinuent, quemadmodum plena fiducia secundum superioris anni concilium, Donatistarum praepositi actis municipalibus sunt conventi, ut si confiderint de assertionibus suis, electis ex suo numero aliquibus idoneis, nobiscum pacifice conferrent, et mansuetudine christiana, si quid veritatis tenerent, non ambigerent demonstrare: quo ita sinceritas Catholica, quae jam pridem superioribus temporibus claruit, nunc quoque per imperitiam, vel pertinaciam resistentibus innotesceret; sed quia diffidentia premebantur, nihil pene ausi sunt respondere.
PL 11, 1202C主の助けによって最も敬虔な皇帝たちのもとに赴いたならば、彼らに次のことを伝えよ。すなわち、前年の会議に従い、十分な確信をもって、ドナトゥス派の監督者たちが市の公文書によって呼びかけられたこと。その趣旨は、彼らが自分たちの主張に自信があるならば、自分たちの中から適任の者を何人か選び、我々と平和的に協議し、キリスト教的な柔和さをもって、もし何か真理を持っているなら、それを示すことをためらわないように、ということであった。そうすれば公同の誠実さは、すでに先の時代に明らかであったが、今も、無知あるいは頑迷によって逆らう者たちにも知られるであろう。しかし彼らは自信のなさに押さえつけられて、ほとんど何も答えようとはしなかった。
Unde quia impletum est erga eos episcopale ac pacificum officium, et illi qui veritati respondere nequiverunt, ad immanes violentias sunt conversi: ita ut multos episcopos multosque clericos (ut de laicis taceamus) insidiis oppresserint, Ecclesias etiam aliquas invaserint, aliquas invadere pertentaverint, ipsorum jam clementiae est consulere, ut Ecclesia catholica, quae eos religioso utero in Christo genuit, et fidei firmitate nutrivit, eorum etiam prospectione muniatur, ne temerarii homines religiosis temporibus infirmos populos terrendo praevaleant: quoniam seducendo depravare non possunt.
PL 11, 1202Dそこで、彼らに対して司教としての、また平和をもたらす務めは果たされたが、真理に答えることのできなかった彼らは、残虐な暴力へと転じた。その結果、多くの司教、多くの聖職者を(信徒のことは言うまでもなく)策謀によって苦しめ、いくつかの教会を襲い、またいくつかを襲おうと企てた。したがって、今や彼ら〔皇帝たち〕の寛容が配慮すべきである。すなわち、彼らを敬虔な胎においてキリストにあって生み、信仰の堅固さによって養った公同の教会が、彼らの配慮によっても守られるようにと。無謀な者どもが、敬虔な時代に、弱い民を脅かすことによって勝ってしまうことのないように。惑わして堕落させることはできないからである。
Nota est enim, et saepe legibus conclamata Circumcellionum, qua furiunt, detestabilis manus, quae etiam ipsorum religiosissimorum supra principum frequentibus sanctionibus condemnata est, adversus quorum furorem possemus non insolita, nec a Scripturis sanctis aliena impetrare praesidia, quando Apostolus Paulus (Act. XXIII) , sicut in Apostolorum Actibus fidelibus notum est, factiosorum conspirationem militari etiam submovit auxilio.
PL 11, 1203A実際、キルクムケリオネスの、彼らが荒れ狂う忌まわしい群れは、周知であり、しばしば法によって糾弾されている。この群れは、先に述べた最も敬虔な君主たち自身の頻繁な裁可によっても断罪されている。その狂暴に対しては、我々は、前例のないものでもなく聖書に無縁でもない保護を求めることができよう。使徒パウロも(使徒言行録23)、使徒言行録によって信じる者たちに知られているとおり、徒党の陰謀を軍の援助によっても退けたのであるから。
Sed nos illud poscimus, ut Catholicis Ecclesiarum ordinibus ( al. Ecclesiis ordinum) , per civitates singulas, et vicinorum quorumque possessorum per diversa loca sine ulla dissimulatione tuitio praebeatur.
PL 11, 1203Aしかし我々が求めるのは次のことである。公同の教会の聖職者団に〔底本は Catholicis Ecclesiarum ordinibus。「諸教会の公同の聖職者団に」と取った〕(別本では「身分の諸教会に」)、各都市ごとに、またさまざまな場所の近隣のあらゆる所有者のもとでも〔vicinorum quorumque possessorum の係りは定かでない。「近隣のあらゆる所有者のもとでも」と取った〕、いささかの見逃しもなく、保護が与えられるように。
Simul etiam petendum, ut illam legem, quae a religiosae memoriae eorum patre Theodosio de auri libris decem in ordinatores, vel ordinatos haereticos, seu etiam in possessores, ubi eorum congregatio deprehenditur, promulgata est, ita deinceps confirmari praecipiant: ut in eos valeat, contra quos propter eorum insidias Catholici provocati contestationem deposuerint, ut hoc saltem terrore a schismatica vel haeretica pravitate desciscant, qui consideratione aeterni supplicii emendari corrigique dissimulant.
PL 11, 1203B同時に、次のことも願い出るべきである。彼らの父、敬虔なる記憶のテオドシウスによって、異端者の叙階する者、あるいは叙階された者、また彼らの集会が見つかった場所の所有者にも対して、金10リブラの罰金を科すものとして公布された、かの法を、今後もそのように確認するよう命じてほしい。すなわち、彼らの策謀のゆえに挑発された公同の者たちが申立てを行った相手に対して有効となるように。永遠の刑罰を考えても改め正されようとしない者たちが、せめてこの恐れによって、分派または異端の邪悪から離れるように。
Petendum etiam, ut lex, quae haereticis vel ex donationibus, vel ex testamentis aliquid capiendi, vel relinquendi delegat facultatem, ab eorum quoque pietate hactenus repetatur, ut eis relinquendi vel sumendi jus adimat, qui pertinaciae furore caecati, in Donatistarum errore perseverare voluerint.
PL 11, 1203Bまた次のことも願い出るべきである。異端者に、贈与によってであれ遺言によってであれ、何かを受け取り、あるいは遺す権能を拒んでいる法〔底本は delegat(委ねる)。後の「権利を奪うように」と合わず、denegat(拒む)の崩れと解した〕を、彼らの敬虔によってもこの限りで改めて発してほしい。すなわち、頑迷の狂暴に目をくらまされて、ドナトゥス派の誤りにとどまろうとする者たちから、遺す権利、受け取る権利を奪うように。
Caeterum illis qui consideratione unitatis et pacis se corrigere voluerint, absque interdicto hujus legis capiendae haereditatis aditus pateat, si adhuc in errore haeretico constitutis aliquid ante donationis, vel haereditatis obvenit, his sane exceptis, qui lite pulsati putaverint ad Catholicam transeundum, quia de talibus credibile est, non metu coelestis judicii potius, quam terreni commodi aviditate unitatem catholicam praeoptasse.
PL 11, 1203C一方、一致と平和を考慮して自分を正そうとする者たちには、この法の禁止なしに、相続を受ける道が開かれているようにしてほしい。なお異端の誤りにあるあいだに、それ以前に贈与あるいは相続が回ってきていた場合にである。ただし、訴訟に追われて公同の教会へ移るべきだと考えた者たちは、確かに除く。そのような者たちについては、天の裁きへの恐れよりもむしろ地上の利得への貪欲から、公同の一致を選んだと信じられるからである。
Ad haec autem omnia, praesidio opus est potestatum suarum quarumcumque provinciarum, sane pro utilitatibus Ecclesiae, quidquid intellexerint prodesse, agendi et imperandi liberam decernimus legationem.
PL 11, 1203Cこれらすべてについては、いかなる属州であれ、彼ら〔皇帝たち〕の権力者たちの保護が必要である。もとより教会の益のために、益となると使節たちが理解することは何であれ、それを行い命じる自由を、我々は使節に認める〔底本の文は係りが定かでない。前半を「…保護が必要である」で切り、後半を使節に自由な権限を与える意に取った〕。
Illud praeterea cunctis nobis placuit: ut litterae de coetu nostro ad gloriosissimos imperatores, et eminentissimas potestates dirigantur: quibus instruantur nostro omnium consensu ad beatissimum comitatum legatos a nobis esse directos.
PL 11, 1204Aさらに、我々すべてにとって次のことが決まった。我々の集会から、最も栄光ある皇帝たちと最も卓越した権力者たちへ書簡を送ること。それによって、我々すべての同意をもって、使節がいと幸いなる宮廷へ我々から遣わされたことが知らされるようにするためである。
Sed quia iisdem litteris ab omnibus subscribi tardissimum est, ne singulorum subscriptionibus eaedem epistolae onerentur, petimus, frater Aureli, ut iisdem tua charitas nostro omnium nomine subscribere dignetur.
PL 11, 1204Aしかし、その書簡にすべての者が署名するのは極めて遅くなるので、一人ひとりの署名で書簡が重くならないよう、兄弟アウレリウスよ、あなたの慈愛が我々すべての名によって署名してくださるよう願う。
Et subscripserunt: Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis, huic decreto consensi, et subscripsi: similiter et caeteri episcopi subscripserunt.
PL 11, 1204Aそして署名した。カルタゴ教会の司教アウレリウス、「私はこの決議に同意し、署名した」。他の司教たちも同様に署名した。
Litterae etiam ad judices mittendae sunt, ut donec Dominus legatos ad nos redire permittat, tuitiones per ordines civitatum, et possessiones praediorum Ecclesiae catholicae impertiant.
PL 11, 1204A裁判官たちにも書簡を送るべきである。主が使節を我々のもとへ戻すことを許すまでの間、都市の市参事会ごとに、また所領の地主たちを通じて、公同の教会に保護を与えるようにと。
Adjungendum etiam de Equitio, ut improbitas ejus, qua sibi jus sacerdotum improbissime vindicat, ab Hipponensi Diarrhytorum dioecesi secundum statuta imperatorum repellatur.
PL 11, 1204Bエクィティウスについても付け加えるべきである。彼の厚顔、すなわち司教の権利をきわめて厚かましく我がものとしているその行いが、皇帝たちの定めに従って、ヒッポ・ディアリュトゥス〔底本は Hipponensi Diarrhytorum。ヒッポ・レギウスとは別の、アフリカ北岸の都市と取った〕の教区から追い払われるようにと。
Litterae etiam ad Episcopum Romanae Ecclesiae commendatione legatorum mittendae sunt, vel ad alios, ubi fuerit imperator. Et subscripserunt.
PL 11, 1204Bローマ教会の司教にも、使節の推薦のための書簡を送るべきである。また、皇帝のいる所のほかの者たちにも。そして署名した。
Item Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, et praelecto subscripsi: similiter et caeteri episcopi subscripserunt.
PL 11, 1204B同じくカルタゴ教会の司教アウレリウス、「私はこの決議に同意し、読み上げられたのちに署名した」。他の司教たちも同様に署名した。
Monumentum XVIII
第XVIII項PL 11, 1204BNemo Manichaeum, nemo Donatistam, qui praecipue (ut comperimus) furere non desistunt, in memoriam revocet: una sit Catholica veneratio: una salus sit: Trinitatis, par, sibi congruens, sanctitas expetatur.
PL 11, 1204Bマニ教徒を、ドナトゥス派を——彼らは(我々の知るところでは)とりわけ荒れ狂うことをやめない——、だれも思い起こさせてはならない。公同の崇拝は一つであれ。救いは一つであれ。三位一体の、等しく、自らと一致する聖性が求められよ。
Quod si quis audeat interdictis sese inlicitisque miscere, et praeteritarum innumerabilium constitutionum, et legis, nuper a mansuetudine nostra prolatae, laqueos non evadat: et si turbae forte convenerint, seditionis concitatos, aculeos acrioris commotionis non dubitet exerendos. Dat. prid. idus Febr. Raven. Stilichone II et Anthemio Coss.
PL 11, 1204Cもし誰かが、禁じられ許されないことにあえて自分を交えるなら、過去の数えきれない勅法と、我々の寛容によってつい先ごろ発された法との罠を、逃れることはないものとする。また、もし群衆がたまたま集まったなら、扇動された者たちに対して〔seditionis concitatos の係りは定かでない。「暴動へと扇動された者たちに対し」と取った〕、いっそう峻烈な措置の針が突き出されることを、疑ってはならない。2月のイドゥスの前日、ラウェンナで発布。スティリコ2回目とアンテミウスの執政官の年。
Monumentum XIX
第XIX項PL 11, 1205ARebaptizantium non patimur devios errores, etc. Dat. prid. idus Febr. Raven. Stilichone II et Anthemio Coss.
PL 11, 1205A再洗礼する者たちの、道を外れた誤りを我々は許さない、云々。2月のイドゥスの前日〔2月12日〕、ラウェンナで発布。スティリコ2回目とアンテミウスの執政官の年。
Monumentum XX
第XX項PL 11, 1206AAdversarios Catholicae fidei exstirpare hujus decreti auctoritate prospeximus. Ideoque intercidendam specialiter eam sectam nova constitutione censuimus, quae ne haeresis vocaretur, appellationem schismatis praeferebat.
PL 11, 1206A我々は、この布告の権威によって、公同の信仰の敵を根絶することを図った。それゆえ、異端と呼ばれないように分派という名を掲げていたあの一派を、新たな勅法によって、とくに断ち切るべきであると定めた。
In tantum enim sceleris progressi dicuntur ii, quos Donatistas vocant, ut baptisma sacrosanctum, mysteriis recalcatis, temeritate noxia iterent, et homines semel, ut traditum est, munere divinitatis ablutos, contagione profanae repetitionis infecerint.
PL 11, 1207Aというのは、ドナトゥス派と呼ばれる者たちは、悪行の限りに至ったと言われるからである。すなわち、彼らは神聖な洗礼を、神秘を踏みにじって、害をなす無謀さによって繰り返し、伝承のとおりにひとたび神性の賜物によって洗われた人々を、不敬な反復の汚染によって汚したのである。
Ita contigit, ut haeresis ex schismate nasceretur. Inde male credulas mentes ad spem secundae indulgentiae blandus error invitat.
PL 11, 1207Aこうして、異端が分派から生じるに至った。それゆえ、誤って信じやすい心を、甘い誤りが、第二の赦しへの希望へと誘うのである。
Facile est enim persuadere peccantibus, veniam prius praestitam denuo posse praestari; quae si concedi iterum eodem modo potest, non intelligimus cur tertio denegetur. Hi vero et servos vel homines juri proprio subditos, iterati baptismatis polluunt sacrilegio.
PL 11, 1207A罪を犯す者たちに、以前に与えられた赦しがふたたび与えられうると説き伏せるのは容易である。もしそれが同じやり方で二度目にも認められうるなら、三度目に拒まれる理由を我々は理解しない。さらに彼らは、奴隷や、自分の支配権のもとに服する人々をも、繰り返された洗礼の冒瀆によって汚している。
Quare hac lege sancimus, ut quisquis posthac fuerit rebaptizasse detectus, judici, qui Provinciae praesidet, offeratur, ut facultatum omnium publicatione multatus, inopiae poenam, qua in perpetuum afficiatur, expendat.
PL 11, 1207Aそれゆえ、我々はこの法によって定める。今後、再洗礼を行ったことが発覚した者はだれでも、属州を統べる裁判官のもとに引き出され、全財産の没収によって罰せられ、窮乏の刑を、永久に課されるものとして受けよ。
Ita ut filiis eorum, si a paternae societatis pravitate dissentiunt, ea quae fuerint paterna non pereant; ut si ipsos forsitan saevitas paternae depravitatis implicavit, ac reverti jam ad Catholicam religionem malunt, adipiscendorum his bonorum copia non negetur.
PL 11, 1207Bただし、彼らの子らが、父の仲間の邪悪さに同意しない場合には、父のものであった財産は失われない。父の邪悪な堕落の残酷さが彼ら自身をも巻き込んでいたとしても、すでに公同の宗教へ戻ることを望むなら、財産を得る機会は彼らに拒まれないものとする。
Ea praeterea loca seu praedia, quae feralibus sacrilegiis deinceps constiterit praebuisse secretum, fisci viribus applicentur: si tamen dominus aut domina, aut praesens forte fuisse, aut consensum praestitisse probetur: quos quidem inusta etiam per sententiam notabit infamia.
PL 11, 1207Bさらに、今後、忌まわしい冒瀆に隠れ場を提供したことが明らかになった場所または所領は、国庫に帰属させよ。ただし、主人または女主人が、その場に居合わせたか、あるいは同意を与えたことが証明される場合に限る。そのような者たちには、判決によって焼き付けられる不名誉をも負わせる。
Si vero his nesciis per conductorem procuratoremve eorum in domo agitatum hujusmodi facinus comprobatur, praejudicio a praediorum publicatione suspenso, impliciti sceleris auctores coerciti plumbo, exsilium, in quo omni vitae suae tempore afficiantur, accipient.
PL 11, 1207Bしかし、彼らが知らないうちに、その賃借人または管理人を通して、家の中でこのような犯罪が行われたことが証明される場合には、所領の没収という不利益は免ぜられる。関与した犯罪の首謀者たちは、鉛〔のついた鞭〕で打たれ、生涯の全期間にわたって苦しむ追放を受けるものとする。
Ac ne forsitan sit liberum conscientiam piacularis perpetrati intra domesticos parietes silentio celare secreto, his qui forsitan ad rebaptizandum cogentur, refugiendi ad Ecclesiam Catholicam sit facultas, ut ejus praesidio adversus hujus criminis et societatis auctores, adtributae libertatis praesidio defendantur, liceatque his sub hac conditione fidem tueri, quam extorquere ab invitis Domini tentaverint.
PL 11, 1207Cまた、贖いを要する悪事が行われたことの意識を、家の壁の内側で沈黙のうちに秘密として隠しおおせる、ということがないように、再洗礼を強いられそうになる者たちには、公同の教会へ逃げ込む自由があるものとする。その庇護によって、この犯罪とその仲間の首謀者たちに対して、付与された自由の庇護により守られるように、また主人たちが無理に奪い取ろうとした信仰を、この条件のもとで保つことが彼らに許されるように。
Nec assertores dogmatis Catholici, ea qua caeteros qui in potestate sunt positi, oportet ad facinus lege constringi; et maxime convenit omnes homines sine ullo discrimine conditionis aut status infusae coelitus sanctitatis esse custodes.
PL 11, 1208A公同の教義の擁護者は、権力のもとに置かれたほかの者たちを犯罪へと縛るその法によって〔底本は ea qua caeteros。係りは定かでない。このように取った〕、縛られるべきではない。そして、身分や地位の別なくすべての人が、天から注がれた聖性の守り手であることが、とりわけふさわしい。
Sciant ii vero qui a supradictis iterare baptisma non timuerint, aut qui consentiendo hoc facinus propria hujus societatis permixtione damnaverint, non solum testandi sibi, verum adipiscendi aliquid sub specie donationis, vel agitandorum contractuum in perpetuum copiam denegatam, nisi pravae mentis errorem revertendo ad veram fidem consilii emendatione correxerint.
PL 11, 1208A前述の者たちによって洗礼を繰り返されることを恐れなかった者、あるいは同意することによってこの犯罪を、この仲間への自らの加入によって断罪に値するものとした者は、次のことを知れ。自分のために遺言する権利ばかりでなく、贈与の名目で何かを受ける権利や、契約を結ぶ権利も、永久に拒まれる。ただし、邪な心の誤りを、真の信仰に立ち帰り、考えを改めて正した場合は、この限りでない。
Illos quoque par nihilominus poena constringat, qui memoratorum interdictis coetibus seu ministeriis praebuerint conniventiam: ita ut moderatores provinciarum, si in contemptum sanctionis hujusmodi consensum putaverint commodandum, sciant se viginti librarum auri poena esse multandos.
PL 11, 1208Bまた、前述の者たちの禁じられた集会や奉仕に黙認を与えた者たちをも、同様の刑が縛るものとする。属州の統治者たちが、この定めを軽んじてこの種の同意を許してよいと考えるなら、金20リブラの罰金に処せられることを知れ。
Officia etiam sua simili condemnatione subjuganda. Principales vel defensores civitatum, nisi id quod praecipimus fuerint exsecuti, vel his praesentibus Ecclesiae catholicae vis fuerit illata, eadem multa se noverint adtinendos. Dat. prid. idus Febr. Raven. Stilichone II, et Anthemio Coss.
PL 11, 1208B彼らの属官もまた、同様の断罪に服せしめられるべきである。市の有力者たちや保護官たちは、我々が命じることを実行しなかった場合、または彼らの居合わせるなかで公同の教会に暴力が加えられた場合には、同じ罰金に縛られることを知れ。2月のイドゥスの前日〔2月12日〕、ラウェンナで発布。スティリコ2回目とアンテミウスの執政官の年。
Monumentum XXI
第XXI項PL 11, 1208BNe divinam gratiam, sub repetito baptismate pollutam, Donatistarum secreta violarent, et fallendi occasionem, severitate hujus praeceptionis abolemus, statuentes, ut caetera hujusmodi homines poena sequatur, legisque censuram experiantur ultricem qui in Catholicam religionem perverso dogmate commisissent.
PL 11, 1208B再び授けられる洗礼によって汚された神の恩寵を、ドナトゥス派の隠れた行いが犯すことのないよう、また欺く機会を、この命令の厳しさによって我々は廃し、このような者たちには他の刑罰も及ぶ〔caetera … poena の続き具合は定かでない。「ほかの刑罰も」と取った〕ことを定める。公同の宗教に対して邪な教えをもって罪を犯した者は、法の報復する厳罰を味わうものとする。
Jubemus igitur, Ut si qui posthac fuerit rebaptizare detectus, Judici qui Provinciae praesidet offeratur, ut facultatum omnium publicatione multatus, inopiae poenam expendat, etc. Dat. Prid. idus Feb. Ravennae. Stilichone et Anthemio Coss.
PL 11, 1210Aしたがって我々は命じる。今後、再洗礼を行っていると発覚した者があれば、属州を統べる裁判官のもとへ引き出され、全財産の没収によって罰せられ、困窮の刑を支払うものとする、云々。2月のイドゥスの前日〔2月12日〕、ラウェンナで発布。スティリコとアンテミウスの執政官の年。
Monumentum XXII
第XXII項PL 11, 1211AEdictum, quod de Unitate per Africanas regiones clementia nostra direxit, per diversa proponi volumus, ut omnibus innotescat Dei omnipotentis unam et veram fidem Catholicam, quam recta credulitas confitetur, esse retinendam. Dat. III non. Mart. Rav. Stilichone II et Anthemio Coss.
PL 11, 1211Aアフリカの諸地方に我々の寛容が一致について発した告示を、各地に掲示することを我々は望む。全能の神の唯一にして真の公同の信仰こそ、正しい信仰が告白するところ、保持されるべきものであることを、すべての人に知らしめるためである。3月のノナエの3日前〔3月5日〕、ラウェンナで発布。スティリコ2回目とアンテミウスの執政官の年。
Monumentum XXIII
第XXIII項PL 11, 1211BUt quia apud Carthaginem tantum unitas facta est, dentur etiam litterae ad judices, ut et in aliis provinciis et civitatibus operam impendi jubeant unitati.
PL 11, 1211Bカルタゴでのみ一致が成ったのであるから、他の属州や都市でも一致のために尽力するよう命じるべく、裁判官たちに書簡を送ること。
Ut gratiarum actiones de Carthaginensi Ecclesia pro universa Africa, de exclusione Donatistarum, cum episcoporum litteris ad comitatum mittantur.
PL 11, 1212Aアフリカ全体のために、カルタゴ教会がドナトゥス派の排除について行う感謝の言上を、司教たちの書簡とともに宮廷に送ること。
Recitatae sunt litterae Papae Innocentii: ut episcopi ad transmarina pergere facile non debeant; quod hoc ipsum episcoporum sententiis confirmatur.
PL 11, 1212A教皇インノケンティウスの書簡が朗読された。司教たちが海の向こうへ容易に赴くべきでないということである。このことそのものが、司教たちの決議によって確認された。
Ut propter gratiarum actionem et exclusionem Donatistarum duo clerici Ecclesiae Carthaginensis ad comitatum mittantur. (Conc. Afr. can. 61; Cod. can. Eccl. Afr. can. 94) .
PL 11, 1212A感謝の言上とドナトゥス派の排除のため、カルタゴ教会の聖職者二名を宮廷に送ること。(アフリカ会議、規定61。アフリカ教会法規集、規定94)
Monumentum XXIV
第XXIV項PL 11, 1212ADonatistae superstitionis haereticos, quocumque loci, vel fatentes, vel convictos, legis tenore servato, poenam debitam absque dilatione persolvere decernimus. Dat. VI, idus Decembr. Raven., Stilichone II, et Anthemio Coss.
PL 11, 1212Aドナトゥス派の迷信に属する異端者は、いかなる場所にいようとも、自白する者も有罪とされた者も、法の定めを守ったうえで、科せられるべき刑を遅滞なく受けるものと、我々は定める。十二月のイドゥスの六日前の日、ラウェンナで発布。スティリコ2回目とアンテミウスの執政官の年。
Monumentum XXV
第XXV項PL 11, 1213AUt illae plebes, quae conversae sunt a Donatistis, et habuerunt episcopos, sine dubio, inconsulto concilio habere mereantur: quae autem plebes habuerunt episcopum, et eo defuncto voluerint non episcopum proprium habere, sed ad alicujus episcopi dioecesim pertinere, non eis esse denegandum.
PL 11, 1213Aドナトゥス派から改宗し、かつ司教を持っていた民は、疑いなく、会議に諮ることなく〔司教を〕持つに値するものとする。しかし、司教を持っていた民が、その司教の死去後に、自分たち固有の司教を持たず、ある司教の教区に属することを望む場合は、これを拒んではならない。
Nec non et illud suggestum est, quod plebes, ante legem imperatorum de unitate latam, quicumque converterunt episcopi ad Catholicam, ipsi eas obtinere debeant: verum a lege unitatis, et deinceps oporteat universas Ecclesias vindicare sibi episcopos catholicos eorum locorum, ad quos loca sub haereticis pertinebant vel conversorum ad Catholicam, vel non conversorum haereticorum, et dioeceses, et si qua forte sunt instrumenta Ecclesiae, vel ad ejus jus pertinentia.
PL 11, 1214Aまた次のことも提案された。一致についての皇帝たちの法が発せられる前に、公同の教会へ改宗させた司教は誰であれ、その民を自らのものとして保持すべきである。しかし、一致の法以後は、異端者の下にあった場所が属していた各地の公同の司教たちが、――公同の教会へ改宗した異端者のものであれ、改宗していない異端者のものであれ――すべての教会と教区、さらに教会の文書、あるいはその権利に属するものがもしあれば、それらを自らのものとして要求するのが当然である〔語順が乱れていて係りは定かでない。episcopos catholicos を主語、universas Ecclesias を目的語と取った〕。
Qui vero aliqua usurpaverunt, post legem usurpata conventi restituant. (Conc. Afr. can. 66; Cod. Can. Eccl. Afr. can. 99.)
PL 11, 1215Aしかし、何かを奪った者は、法ののちに奪ったものを、訴えられたなら返還せよ。(アフリカ会議、規定66。アフリカ教会法規集、規定99)
Monumentum XXVI
第XXVI項PL 11, 1215AIn concilio Carthaginensi subsequentis anni 407, die 16 junii legationem iterum suscepit Fortunatianus episcopus contra Paganos et haereticos.
PL 11, 1215A翌407年のカルタゴ会議では、6月16日に、司教フォルトゥナティアヌスが、異教徒と異端者に対する使節の任を再び引き受けた。
In altero item concilio ejusdem anni 407, habito Carthagine die 13 octob. legationem contra Paganos et haereticos susceperunt Restitutus et Florentius episcopi, eo tempore quo Severus et Macarius occisi sunt: et propter eorum causam Evodius et Theasius et Victor episcopi caesi sunt.
PL 11, 1215B同じ407年のもう一つの会議、10月13日にカルタゴで開かれたものでは、司教レスティトゥトゥスとフロレンティウスが、異教徒と異端者に対する使節の任を引き受けた。それはセウェルスとマカリウスが殺された時であり、彼らの件のゆえに、司教エウォディウス、テアシウス、ウィクトルが打ちのめされた。
Legationis causam discere licet ex Augustini ad Olympium epistola 96, n. 2, quo nimirum per novum Imperatoris edictum noverint inimici Ecclesiae, leges illas quae de idolis confringendis et haereticis corrigendis vivo Stilichone missae sunt, ex voluntate Imperatoris piissimi constitutas: quo nesciente vel nolente factas, sive dolose jactant, sive libenter putant; atque hinc animos imperitorum turbulentissimos reddunt, et (Catholicis) periculose ac vehementer infestos. Hinc vero subsequentium occasio legum.
PL 11, 1215B使節の理由は、アウグスティヌスがオリュンピウスに宛てた書簡96(2節)から知ることができる。すなわち、皇帝の新しい告示によって、教会の敵たちに次のことを知らしめるためである〔quo を目的を表す接続詞と取った〕。偶像を打ち砕くことと異端者を矯正することについて、スティリコの存命中に発せられた諸法は、きわめて敬虔な皇帝の意志によって定められたものである、ということを。彼らは、それらの法が皇帝の知らぬうちに、あるいは意に反して作られたと、欺いて言いふらすか、あるいは好んでそう思い込み、そこから無知な者たちの心をきわめて騒然とさせ、(公同の者たちに)危険なほど激しく敵対させているのである。そしてここから、後続の諸法の機縁が生じた。
Monumentum XXVII
第XXVII項PL 11, 1216ALicet crimina soleat poena purgare, nos tamen pravas hominum voluntates admonitione poenitentiae volumus emendare.
PL 11, 1216A罪は刑罰によって償われるのが常であるとはいえ、我々は人々の邪な意志を、悔い改めの勧告によって正すことを望む。
Quicumque igitur haereticorum (sive Donatistae sint, sive Manichaei, vel cujuscumque alterius pravae opinionis, ac sectae), profanis ritibus adgregati, catholicam fidem et meritum (quae omnes homines cupimus observare) simplici confessione susceperint, licet adeo inveteratum malum longa ac diuturna meditatione nutriverint, ut etiam legibus ante latis videantur obnoxii; tamen hos, statim ut fuerint Deum simplici religione confessi, ab omni noxa absolvendos esse censemus: ut ad omnem reatum, seu ante contractus est, seu postea (quod nolumus) contrahitur, etiamsi maxime reos poena videatur urgere, sufficiat ad abolitionem, errorem proprio damnavisse judicio, et Dei omnipotentis nomen, inter ipsa quoque pericula requisitum, fuisse complexum: Quia nusquam debet in miseriis invocatum religionis deesse subsidium.
PL 11, 1216Aそれゆえ、異端者のうち、だれであれ(ドナトゥス派であれ、マニ教徒であれ、またその他いかなる邪な見解や宗派のものであれ)、俗なる儀礼に集まっていた者が、公同の信仰と儀礼〔底本は meritum。文脈(profanis ritibus との対)から ritum(儀礼)と読む〕(すべての人がこれを守ることを我々は望む)を、単純な告白によって受け入れたなら——長く久しい思案によって、古くなった悪を養ってきたため、先に出された諸法にも服すべき者と見えるとしても——それでも我々は、彼らが単純な信仰によって神を告白するや否や、すべての罪過から免ぜられるべきであると定める。すなわち、あらゆる罪責について——それが以前に負われたものであれ、後に負われるもの(我々はそれを望まないが)であれ——たとえ刑罰が最も強く罪ある者たちを責めると見えようとも、自らの判断で誤りを断罪し、危難のさなかにさえ求められた全能の神の名を抱いたことで、免除には足りるものとする。苦難の中で呼び求められたなら、信仰の助けは決して欠けてはならないからである。
Ut igitur priores, quas statuimus leges, in excidium sacrilegarum mentium omni exsecutionis urgeri jubemus effectu, ita hos, qui simplicis fide religionis, licet sera, confessionem maluerint, censemus datis legibus non teneri.
PL 11, 1217Aそれゆえ、我々が定めた先の諸法は、瀆聖的な心を滅ぼすため、あらゆる執行の効力をもって推し進められるよう命じるが、同様に、単純な信仰の宗教〔底本は fide。fidei と読む。simplici fide(単純な信仰によって)と直すことも考えられる〕の告白を、遅れてではあれ選んだ者たちは、すでに出された諸法に拘束されないと我々は定める。
Quae ideo sanximus, quo universi cognoscant, nec profanis hominum studiis deesse vindictam, et ad rectum redundare cultum, legum quoque adesse suffragium. Dat. XVII Kal. Dec. Rom. Honorio VII et Theod. II. AA. Coss.
PL 11, 1217Aこれらを我々が定めたのは、すべての者が、人間の俗なる企てには報復が欠けないこと、また、正しい礼拝へ立ち返る者には法の支持もまたあることを知るためである〔ad rectum redundare cultum の係りは定かでない。「正しい礼拝に帰る者たちには」の意と取った〕。12月のカレンダエの十七日前、ローマで発布。ホノリウス7回目とテオドシウス2回目の両アウグストゥスの執政官の年。
Monumentum XXVIII
第XXVIII項PL 11, 1217BOmnia quae in Donatistas (qui et Montenses vocantur) Manichaeos, sive Priscillianistas, vel in Gentiles, a nobis generalium legum auctoritate decreta sunt, non solum manere decernimus, verum in exsecutionem plenissimam effectumque deduci: ita ut aedificia quoque, vel horum, vel coelicolarum etiam, (quae nescio cujus dogmatis novi conventus habent) Ecclesiis vindicentur.
PL 11, 1217Bドナトゥス派(モンテンセスとも呼ばれる)、マニ教徒、あるいはプリスキリアヌス派、あるいは異教徒に対して、我々が一般的な法の権威によって定めたことはすべて、存続するだけでなく、最も完全な執行と効果へともたらされるべきことを、我々は定める。したがって、これらの者たちの建物も、また天を崇める者たち〔coelicolae〕の建物も(それらの建物は、何やら知れぬ新しい教義の集会を収めている)、諸教会のものとして取り戻されるものとする。
Poena vero lege proposita veluti convictos tenere debebit eos, qui Donatistas se confessi fuerint, vel Catholicorum communionem refugerint saevae religionis obtentu, quamvis Christianos esse se simulent, etc. Dat. XVII kalend. Decemb. Romae Basso et Philippo Coss.
PL 11, 1218A法によって示された刑は、自らドナトゥス派であると自白した者、あるいは、キリスト教徒であると装いながらも、残忍な信仰を口実として公同の者たちの交わりを避けた者を、有罪とされた者として捉えるものとする、云々。12月1日の17日前〔11月15日〕、ローマで発布。バッススとフィリップスの執政官の年。
Monumentum XXIX
第XXIX項PL 11, 1218ADonatistarum haereticorum, Judaeorum nova atque inusitata detexit audacia, quod catholicae fidei velint sacramenta turbare. Quae pestis atque contagio ne latius emanet ac profluat.
PL 11, 1218Aドナトゥス派の異端者たちとユダヤ人たちの、新奇で前例のない大胆さが露見した〔detexit には目的語が無く、文の頭が省かれているらしい。「露見した」と取った〕。公同の信仰の秘跡を乱そうとしているのである。この疫病と伝染が、いっそう広く流れ出し、行き渡ることのないように〔せよ〕。
In eos igitur qui aliquid quod sit Catholicae sectae contrarium adversumque tentaverint, supplicium justae animadversionis expromi praecipimus. Dat. VIII kalend. Decemb. Rav. Basso et Philippo Coss.
PL 11, 1218Bそれゆえ、公同の宗派に反し敵対することを何か企てた者たちには、正当な処罰という刑罰を科すよう命じる。12月1日の8日前〔11月24日〕、ラウェンナで発布。バッススとフィリップスの執政官の年。
Monumentum XXX
第XXX項PL 11, 1219ADefensorum Curialium, omniumque officiorum specula custodiat, ne quis intra aliquam civitatem, vel ulla territorii parte secreta, qui ab Ecclesiae catholicae sacerdote dissidet, inlicitae cohibitionis habeat facultatem.
PL 11, 1219A保護官、市参事会員〔Defensorum Curialium の切れ目は定かでない。二つの職と取った〕、およびすべての官吏の見張りが見守るものとする。いかなる都市の中でも、また領域のいかなる人目につかぬ地でも、公同の教会の司教から離れている者が、不法な集会〔底本は cohibitionis(抑制・拘束)。文脈から coitionis(集会)と解した。ミーニュの注 (1) も、この法を集会(cœtus)の禁止と言い換える〕を行う権限を持たないように。
Ipsa etiam loca juri publico sociari, seclusa omni excusatione, censemus: et proscriptos eos in exsilium detrudi, qui audent disputare ea, et adserere, quae institutio divina condemnat. Dat. V Kalend. Decemb. Raven. Basso et Philippo Coss.
PL 11, 1219Aこれらの場所そのものも、いかなる弁解も退けて、公有に帰させるべきものと我々は定める。また、神の定めが断罪することを論じ、主張することをあえてする者たちは、財産を没収されて流刑に追いやられるものとする。12月のカレンダエの5日前〔11月27日〕、ラウェンナで発布。バッススとフィリップスの執政官の年。
Monumentum XXXI
第XXXI項PL 11, 1220ANe Donatistae, vel caeterorum vanitas haereticorum, aliorumque error, quibus Catholicae communionis cultus non potest persuaderi, Judaei, atque Gentiles (quos vulgo Paganos appellant), arbitrentur, legum ante adversum se datarum constituta tepuisse, noverint Judices universi praeceptis eorum fideli devotione parendum: et inter praecipua, quidquid adversus eos decrevimus, non ambigant exsequendum.
PL 11, 1220Aドナトゥス派も、その他の異端者の空しさも、またその他の誤りも──公同の交わりの礼拝を説いても受け入れさせることのできない者たち、ユダヤ人、異邦人(俗に異教徒と呼ばれる者)も──、彼らに対して先に出された法の定めが生ぬるくなったと考えることのないように、すべての裁判官は、その命令に忠実な献身をもって従わねばならず、とりわけ、彼らに対して我々が決定したことは何であれ、疑わず実行されねばならないことを知れ。
Quod si quisquam Judicum loco conhibentiae exsecutionem praesentis legis omiserit, noverit amissa dignitate graviorem motum se nostrae clementiae subiturum.
PL 11, 1221Aもし裁判官の誰かが、黙過して〔底本は conhibentiae。conniventiae の綴りの異形〕本法の執行を怠ったなら、官位を失い、我々の寛容からいっそう重い怒りを受けることになると知れ。
Officium quoque suum, quod saluti propriae contempta suggestione defuerit, punitis tribus primatibus, condemnatione viginti librarum auri plectendum.
PL 11, 1221Aその者の官署もまた、報告を軽んじて自らの安全を顧みなかったならば、三名の首席を処罰したうえで、金20リブラの罰金刑に処するものとする〔saluti propriae … suggestione の係りは定かでない。官署が報告を軽んじ自らの安全を損なった意と取った〕。
Ordines quoque et Duumviri, si in propriis civitatibus, vel territoriis commissum tale aliquid siluerint in gratiam noxiorum, deportationis poenam et propriarum amissionem facultatum se noverint subituros. Dat. XVII Kalend. Feb. Rav. Honor. VII, et Theod. III, AA. Coss.
PL 11, 1221Aまた市参事会と二人役は、自らの都市あるいは領域で犯されたそのようなことを、罪ある者たちへの好意から黙過したなら、流刑と自らの財産の喪失を受けることになると知れ。2月のカレンダエの17日前〔1月16日〕、ラウェンナで発布。両アウグストゥス、ホノリウス7回目とテオドシウス3回目の執政官の年。
Monumentum XXXII
第XXXII項PL 11, 1222AOraculo penitus remoto, quo ad ritus suos haereticae superstitiones obrepserant, sciant omnes sanctae legis inimici, plectendos se poena et proscriptionis et sanguinis, si ultra convenire per publicum, exsecranda sceleris sui temeritate tentaverint. Dat. VIII Kal. Sept. Varane V. C. Cons.
PL 11, 1222Aそれによって異端の迷信がひそかに自分たちの儀礼へと立ち戻っていた勅令〔oraculo は、異端者に寛容を認めた先の皇帝の決定を指すと取った〕は、すっかり取り消されたのであるから、聖なる法の敵はすべて知れ。今後なおも、自らの罪の呪うべき無謀さをもって公然と集まろうと企てるならば、財産没収と流血の刑との双方に処せられることを。9月朔日の8日前の日に発布。貴人ウァラネスの執政官の年。