Lex I
第I項PL 11, 1420BCassatis, quae pragmatici, vel adnotatione manus nostrae, potuerint impetrari, et manentibus his, quae etiam dudum super hoc definita sunt et veterum principum sanctione servata, nisi ex die prolatae legis omnes Donatistae, tam sacerdotes quam clerici, laicique catholicae se, a qua sacrilege descivere, reddiderint, tunc illustres singillatim poenae nomine fisco nostro, auri pondo quinquaginta cogantur inferre: Spectabiles, auri pondo quadraginta: Senatores, auri pondo triginta: Clarissimi, auri pondo viginti: Sacerdotales, auri pondo triginta: Principales, auri pondo viginti: Decuriones, auri pondo quinque: Negotiatores, auri pondo quinque: Plebeii, auri pondo quinque: Circumcelliones, argenti pondo decem.
PL 11, 1420B勅書〔底本は pragmatici。勅書(pragmatica)を指すと取った。ゴトフレドゥスの注も principis pragmatica vel adnotatione と言い換える〕や我々の手による書き付けによって得られえたものはすべて廃し、また、これについてすでに以前に定められ、先帝たちの裁可によって守られてきたものは存続させたうえで、この法が公布された日から、すべてのドナトゥス派の者が、司教であれ聖職者であれ平信徒であれ、瀆聖にも離れ去った公同の教会へ立ち返らないならば、そのときは、顕貴は各々、刑罰として我々の国庫に金50リブラを納めるよう強制される。貴顕は金40リブラ、元老院議員は金30リブラ、貴人は金20リブラ、属州祭司経験者は金30リブラ、都市の有力者は金20リブラ、市参事会員は金5リブラ、商人は金5リブラ、平民は金5リブラ、キルクムケリオネスは銀10リブラである。
Qui nisi a conductoribus, sub quibus commanent, vel procuratoribus, executori, exigendi, fuerint praesentati, ipsi teneantur ad poenam: ita ut nec domus nostrae homines ab hujuscemodi censura habeantur immunes.
PL 11, 1422A彼らは、その下で共に住んでいる借地人や管理人によって、取り立てを行う執行官に引き渡されないならば、〔その借地人や管理人〕自身が刑罰を負うものとする。我々の家の者たち〔皇帝の家産(皇室の所領)に属する者たちを指す〕も、この種の処分を免れた者とは見なされない。
Uxores quoque eorum, maritalis segregatim mulcta constringat. Eos enim, quos nequaquam illata damna correxerint, facultatum omnium publicatio subsequetur.
PL 11, 1423A彼らの妻たちをも、夫と同額の罰金が別個に拘束するものとする。科された損失によってもまったく矯正されなかった者たちには、全財産の没収が続く。
Servos etiam, dominorum admonitio: vel colonos, verberum crebrior ictus a prava religione revocabit: ni malunt ipsi ad praedicta dispendia (etiamsi sunt catholici) retineri.
PL 11, 1423A奴隷たちを〔邪な信仰から呼び戻すのは〕主人たちの戒めであり、小作人たちを邪な信仰から呼び戻すのは、より頻繁な鞭打ちである。〔主人たち〕自身が、(たとえ公同の者であっても)前述の損失に留め置かれることを望むのでなければ、である。
Clerici vero ministrique eorum, ac perniciosissimi sacerdotales ablati de Africano solo, quod ritu sacrilego polluerunt, in exilium viritim ad singulas quasque regiones sub idonea prosecutione mittantur.
PL 11, 1423A聖職者とその奉仕者たち、そしていとも有害な司教たち〔底本は sacerdotales。聖職者と並ぶので、前出の身分称号(属州祭司経験者)ではなく司教を指すと取った。ゴトフレドゥスの注も、sacerdotales を clerici、ministri と並ぶドナトゥス派の聖職者として扱う〕は、彼らが瀆聖の儀礼で汚したアフリカの地から連れ去られ、一人ずつ、それぞれの地方へ、適切な護送のもとに追放に送られるものとする。
Ecclesiis eorum, vel conventiculis, praediisque, si qua in eorum ecclesias haereticorum largitas prava contulit, proprietati potestatique Catholicae (sicut jamdudum statuimus) vindicatis. Datum III, kalend. febr. Rav. Honor. IX, et Theod. v. AA. coss.
PL 11, 1423A彼らの教会、集会所、また、異端者の邪な気前のよさが彼らの教会にもたらした所領があれば、それらも(我々がすでに定めたとおり)公同の教会の所有と権能に帰せられるものとする。二月朔日の三日前の日、ラウェンナで発布。ホノリウス9回目とテオドシウス5回目の、両アウグストゥスの執政官の年。
Lex II
第II項PL 11, 1424ADonatistas atque haereticos, quos patientia clementiae nostrae nunc usque servavit, competenti constituimus auctoritate percelli.
PL 11, 1424A今日まで我々の寛容の忍耐が保ってきたドナトゥス派の者たちと異端者たちを、相応の権威をもって処断するよう我々は定める。
1º quatenus evidenti praeceptione se agnoscant, et intestabiles, et nullam potestatem alicujus ineundi habere, sed perpetua inustos infamia a coetibus honestis et a conventu publico segregandos.
PL 11, 1424A1º 明白な命令によって、彼らが自らを遺言能力のない者であり、何らかの〔契約を〕結ぶ権能を持たぬ者〔底本は alicujus ineundi で、係る名詞を欠く。ゴトフレドゥスの注は contractus(契約)を補う〕であると認めるように。そして永久の汚名を焼き付けられて、立派な人々の集まりと公の集会から隔離されるものとする。
2º Ea vero loca, in quibus dira superstitio nunc usque servata est, catholicae venerabili Ecclesiae socientur: 3º Ita ut episcopi, presbyteri, omnesque antistites eorum, et ministri spoliati omnibus facultatibus ad singulas quasque insulas atque provincias exulandi gratia dirigantur.
PL 11, 1425A2º 忌まわしい迷信が今日まで保たれてきたその場所は、尊き公同の教会に帰属させるものとする。3º その司教、司祭、すべての指導者たち、および奉仕者たちは、全財産を奪われたうえ、追放のために、それぞれの島や属州へ送られるものとする。
4º Quisquis autem hos fugientes propositam ultionem, occultandi causa susceperit, sciat et patrimonium suum fisci nostri compendiis aggregandum, et se poenam quae his proposita est, subiturum.
PL 11, 1426A4º 処罰から逃れるこれらの者を、匿うために受け入れた者は誰であれ、自らの財産が我々の国庫の利益に加えられること、そして彼らに定められた刑罰を自ら受けることを知れ。
5º Damna quoque patrimonii, poenasque pecuniarias evidenter imponimus viris, mulieribus, personis singulis, et dignitatibus pro qualitate sui, quae debeant irrogari.
PL 11, 1427A5º さらに我々は、財産の損失と金銭刑を、男にも女にも、個々の人にも、身分にも、それぞれの性質に応じて科されるべきものとして、明確に課す。
Igitur proconsulari, aut vicariano, vel comitivae primi ordinis quisque fuerit honore succinctus, nisi ad observantiam catholicam mentem propositumque converterit, ducentas argenti libras cogetur exsolvere fisci nostri utilitatibus aggregandas.
PL 11, 1427Aすなわち、総督の位、代官の位、あるいは第一等の伯の位を帯びる者は誰であれ、公同の遵守へと心と志を転じないかぎり、銀200リブラを払わねばならず、それは我々の国庫の用に加えられる。
Ac ne id solum putetur ad resecandam intentionem posse sufficere, quotiescumque ad communionem talem accessisse fuerit confutatus, totiens mulctam exigatur: et si quinquies eumdem constiterit nec damnis ab errore revocari, tunc ad nostram clementiam referatur, ut de solida ejus substantia ac de statu acerbius judicemus.
PL 11, 1427Aまた、これだけで〔彼らの〕意図を断ち切るのに足りると思われぬよう、そのような交わりに近づいたことが立証されるたびごとに、そのたびに罰金を取り立てるものとする。そして、同じ者が五度に及んでもなお損失によって誤りから呼び戻されないと明らかになったときは、我々の寛容に付託し、その全財産と身分について、我々がいっそう厳しく裁くものとする。
Hujusmodi autem conditionibus etiam Honoratos reliquos obligamus: scilicet, ut senator, qui nullo munitus extrinsecus privilegio dignitatis, inventus in grege Donatistarum, centum libras solvat argenti: sacerdotales eamdem summam cogantur exsolvere: decem primi curiales quinquaginta libras argenti addicantur, reliqui decuriones decem solvant libras argenti quicumque in haeresi maluerint permanere.
PL 11, 1427Bこれらの条件によって、我々はほかの名誉身分の者をも拘束する。すなわち、元老院議員で、外から何らの位の特権にも守られず、ドナトゥス派の群れの中に見いだされた者は、銀100リブラを払え。属州祭司経験者も同額を払わされるものとする。市参事会の筆頭十人は銀50リブラを科せられ、残りの市参事会員は、異端にとどまることを選ぶ者は誰であれ、銀10リブラを払え。
6º Conductores autem domus nostrae, si haec in praediis venerabilis substantiae uti permiserint, tantam pensionem poenae nomine cogantur inferre, quantum in conductione pensitare consuerunt. Eadem quoque emphyteuticarios auctoritas sacrae definitionis adstringet.
PL 11, 1427B6º また、我々の家の賃借人は、尊き〔皇室の〕財産に属する所領で、これらのことが行われるのを許した場合には、賃借のさいに納めるのが常であるのと同額の賃料を、刑罰の名目で納めさせられる。永代借地人をも、聖なる定めの権威は同じく拘束する。
7º Conductores vero privatorum, si permiserint in hisdem praediis conventicula haberi, vel eorum patientia sacrum mysterium fuerit inquinatum, referetur per judices ad scientiam dominorum, quorum intererit, si poenam volunt sacrae jussionis evadere, aut certantes corrigere, aut perseverantes commutare: ac tales praediis suis praebere rectores, qui divina praecepta custodiant.
PL 11, 1427C7º しかし私人の賃借人が、同じ所領で集会が催されるのを許したり、その寛容によって聖なる秘義が汚されたりした場合には、裁判官を通じて、その主人たちに知らされる。主人たちは、聖なる命令の刑罰を免れようとするなら、争う者を矯正するか、〔誤りに〕固執する者を入れ替えるのが肝要であり、また自分の所領には、神の戒めを守る管理人たちを置くのが肝要である。
Quod si procurare neglexerint, hi quoque in pensiones, quas accipere consuerunt, prolatae praeceptionis auctoritate mulctentur, ut quod ad compendia eorum pervenire poterat sacro jungatur aerario.
PL 11, 1428Aもし彼らが〔これを〕処理することを怠るなら、この主人たちも、通常受け取っている賃料について、すでに示された命令の権威により罰金を科され、彼らの利益に入りえたものは聖なる国庫に加えられるものとする。
8º Officiales autem diversorum judicum si in hoc errore fuerint deprehensi, ad triginta librarum argenti illationem poenae nomine teneantur: ita ut si quinquies condemnati abstinere noluerint, coerciti verberibus exilio mancipentur.
PL 11, 1428A8º 諸裁判官の属吏たちがこの誤りに陥っているところを捕らえられた場合は、刑罰の名目で銀30リブラの納付に服するものとする。五度有罪とされてなお手を引こうとしないなら、鞭打たれて追放に付されるものとする。
9º Servos vero et colonos coercitio ab hujusmodi ausibus severissima vindicabit. Ac si coloni verberibus coacti in proposito perduraverint, tunc tertia peculii sui parte mulctentur.
PL 11, 1428A9º 奴隷と小作人については、最も厳しい懲らしめが、このような企てから彼らを引き戻すものとする。小作人が鞭打たれてなおその企てに固執するなら、そのときは自らの特有財産の三分の一を罰金として取られるものとする。
10º Atque ownia, quae hujusmodi generibus hominum locisque colligi poterunt, ad largitiones sacras illico dirigantur. Dat. X, kal. Jul. Rav. Constantio et Constante. coss.
PL 11, 1428B10º そして、この種の人々と場所から集めうるものはすべて〔底本は ownia。omnia と読む〕、ただちに帝室財務局へ送るものとする。7月1日の10日前〔6月22日〕、ラウェンナで発布。コンスタンティウスとコンスタンスの執政官の年。
Lex III
第III項PL 11, 1428CNotione et sollicitudine Marcellini, spectabilis memoriae viri contra Donatistas gesta sunt ea, quae translata in publica monumenta, habere volumus perpetim firmitatem: Neque enim morte cognitoris perire debet publica fides. Dat. III. kal. Sept. Rom. Rav. Constantio et Constante coss.
PL 11, 1428C貴顕の位にあった故マルケリヌスの審理と配慮によって、ドナトゥス派に対して行われたことは、公の記録に移されたものとして、永続する効力を持つことを我々は望む。審理者の死によって、公の信が失われてはならないからである。発布は9月朔日の前の第3日〔8月30日〕、ローマ、ラウェンナ〔Rom. Rav. の略記の係りは定かでない。ローマおよびラウェンナと取った〕。コンスタンティウスとコンスタンスの執政官の年。
Lex IV
第IV項PL 11, 1430ASciant cuncti, qui ad ritus suos haeresis superstitionibus obrepserant sacrosanctae legis inimici, plectendos se poena et proscriptionis et sanguinis, si ultra convenire per publicum exercendi sceleris sui temeritate tentaverint: ne qua vera divinaque reverentia contagione temeretur. Dat. VIII kalend. Sept. Honorio X, et Theod. VI, AA. coss.
PL 11, 1430A聖なる法の敵であって、異端の迷信によって自分たちの儀礼へ忍び入っていた者はすべて、知れ。もしこれ以上、自らの罪を行おうとする無謀さから、公の場で集まろうと企てるならば、財産の没収と死刑〔原語は poena sanguinis(血の刑罰)〕の、両方の刑罰で罰せられることになる。真の神聖な崇敬が、いかなる汚染によっても損なわれることのないようにするためである。九月朔日の八日前の日に発布。ホノリウス10回目とテオドシウス6回目の、両アウグストゥスの執政官の年。
Lex V
第V項PL 11, 1431A1º Haereticorum ita est reprimenda insania, ut ante omnia quas ab Orthodoxis abreptas tenent ubicumque Ecclesias, statim catholicae Ecclesiae tradendas esse non ambigant: quia ferri non potest, ut qui nec proprias habere debuerant, ab Orthodoxis possessas, aut conditas, suaque temeritate invasas, ultra detineant.
PL 11, 1431A1º 異端者たちの狂気は、次のように抑えられねばならない。まず何よりも、彼らが正統信仰の者たちから奪い取って保持している教会は、どこにあっても、直ちに公同の教会に引き渡されるべきであることを、彼らが疑わないようにせよ。自らのものとして教会を持つべきでさえなかった者たちが、正統信仰の者たちが所有し、あるいは建てたものを、自らの無謀によって奪い、なおも占有し続けることは、容認できないからである。
2º Dein, ut si alios sibi adjungant clericos, vel ut ipsi aestimant, sacerdotes, decem librarum auri mulcta, per singulos, ab eo qui fecerit, et qui fieri passus sit: vel si paupertatem praetendant, de communi clericorum ejusdem superstitionis corpore, vel etiam donariis ipsis, extorta nostro inferatur aerario.
PL 11, 1432A2º 次に、彼らが他の聖職者を、あるいは彼ら自身が考えるところの司教を自らに加えるなら、一人につき金10リブラの罰金を、それを行った者と、行われるのを許した者から取り立てるものとする。もし貧しさを口実にするなら、同じ迷信に属する聖職者たちの共同の資産から、あるいはその奉納物からでも、強制して取り立て、我々の国庫に納めさせるものとする。
3º Post haec, quoniam non omnes eadem austeritate plectendi sunt, Arianis quidem, Macedonianis et Apollinarianis, quorum hoc est facinus, quod nocenti meditatione decepti, credunt de veritatis fonte mendacia, intra nullam civitatem ecclesiam habere liceat.
PL 11, 1432A3º その後、すべての者が同じ厳しさで罰せられるべきではないので、アリウス派、マケドニオス派、アポリナリオス派には――その罪とは、有害な思索に欺かれて、真理の源について偽りを信じていることである――いかなる都市の中にも教会を持つことを許さない。
Novatianis autem et Sabbatianis omnis innovationis adimatur licentia, si quam forte tentaverint.
PL 11, 1432Aノウァティアヌス派とサバティオス派からは、もし何らかの革新を企てたなら、あらゆる革新の権限を取り上げるものとする。
Eunomiani vero, Valentiniani, Montanistae, seu Priscillianistae, Fryges, Marcianistae, Borboriani, Messaliani, Euchytae, sive Enthysiastae, Donatistae, Audiani, Hydroparastatae, Ascodrogitae, Fotiniani, Pauliani, Marcelliani, et qui ad imam usque scelerum nequitiam pervenerunt, Manichaei nusquam in Romano solo conveniendi, orandique habeant facultatem, Manichaeis etiam de civitatibus expellendis: quoniam nihil his omnibus relinquendi loci est, in quo ipsis etiam elementis fiat injuria.
PL 11, 1433Aエウノミオス派、ウァレンティヌス派、モンタノス派すなわちプリスキリアヌス派、フリュギア派、マルキアヌス派、ボルボル派、メッサリア派、エウキタイ〔底本の綴りは Euchytae。通常の綴り Euchitae の異形〕すなわちエンテュシアスタイ、ドナトゥス派、アウディオス派、ヒュドロパラスタタイ、アスコドロギタイ、フォティノス派、パウロス派、マルケロス派、そして悪事の最も底の邪悪にまで達した者たち、すなわちマニ教徒は、ローマの地のどこにも集まり祈る権限を持たないものとする。マニ教徒はさらに諸都市から追放されるものとする。これらすべての者には、諸要素そのものにまで不法が及ぶような場所を、残しておくべきではないからである。
Nulla his penitus praeter cohortalinam in provinciis, et castrensem, indulgenda militia. Nullo donationis faciendae invicem, nullo testamenti aut voluntatis ultimae penitus jure concesso.
PL 11, 1433Aこれらの者には、属州の官房勤務〔cohortalina。総督に属する属吏団の勤め〕と宮廷勤務〔castrensis〕を除いて、いかなる官職勤務も許してはならない。互いに贈与を行う権利も、遺言あるいは最終意思の権利も、まったく認められない。
Cunctisque legibus, quae contra hos, caeterosque, qui nostrae fidei refragantur, olim latae sunt, diversisque promulgatae temporibus, semper viridi observantia valituris, sive de donationibus in haereticorum factis ecclesias, sive ex ultima voluntate rebus qualitercumque relictis: sive de privatis aedificiis, in quae Domino permittente, vel cohibente convenerint, venerandae nobis catholicae vindicandis Ecclesiae: sive de procuratore, qui hoc nesciente domino fecerit, decem librarum auri mulctam, vel exilium, si sit ingenuus subituro: metallum vero post verbera, si servilis conditionis sit: ita ut nec in publico convenire loco, nec aedificare sibi ecclesias, nec ad circumscriptionem legum quicquam meditari valeant: omni civili et militari, Curiarum etiam, et defensorum, et judicum, sub viginti librarum auri interminatione, prohibendi auxilio.
PL 11, 1433Aまた、これらの者、および我々の信仰に逆らうその他の者に対して、かつて発せられ、さまざまな時に公布されたすべての法は、常に生きた遵守のもとに効力を持つものとする。すなわち、異端者の教会に対してなされた贈与についても、最終意思によって何らかの形で遺贈された物についても、所有者〔底本は Domino と大文字。建物の所有者 dominus と取った。すぐ後の hoc nesciente domino は小文字で刷られている〕が許したにせよ阻止したにせよ彼らが集まった私人の建物についても、それらは我々にとって尊ぶべき公同の教会のものとして取り戻されるべきものとする。また、主人がそれを知らずにこれを行った管理人は、金10リブラの罰金、あるいは自由人であれば流刑、奴隷の身分であれば鞭打ちののち鉱山送りに処されるものとする。こうして彼らが、公の場所で集まることも、自分たちのために教会を建てることも、法を欺くために何事かを企てることもできないようにする。民政・軍政のあらゆる者、また市参事会、保護官、裁判官が彼らに援助を与えることは、金20リブラの威嚇のもとに禁じられるものとする。
Illis etiam in sua omnibus manentibus firmitate, quae de militia et donandi jure, ac testamenti factione, vel negandi penitus, vel in certas vix concessa personas, poenisque variis de diversis sunt haereticis promulgatae: ita ut nec speciale quidem beneficium adversus leges valeat impetratum.
PL 11, 1433Cまた、軍務・贈与の権利・遺言能力について、あるいはまったく否定し、あるいはかろうじて一定の人物にのみ認めた、さまざまな異端者に対して種々の刑罰とともに公布された諸法も、すべてそれ自身の効力を保ち続けるものとする。したがって、法に反して請い得た特別の恩典でさえ、効力を持たない。
Nulli haereticorum danda licentia, vel ingenuos, vel servos proprios, qui Orthodoxorum sunt initiati mysteriis, ad suum rursus baptisma deducendi: nec vero illos quos emerint, vel qualitercumque habuerint, necdum suae superstitioni conjunctos, prohibendi catholicae sequi religionem Ecclesiae.
PL 11, 1433Cいかなる異端者にも、正統信仰の者たちの奥義に入信した自由人であれ自らの奴隷であれ、再び自分たちの洗礼へ導く許可を与えてはならない。また、彼らが買い取った、あるいは何らかの形で所有し、まだ自分たちの迷信に結びついていない者たちが、公同の教会の宗教に従うことを妨げることも許してはならない。
Quod qui fecerit, vel cum sit ingenuus, in se fieri passus sit, vel factum non detulerit, exilio ac decem librarum auri mulcta damnabitur, testamenti et donationis faciendae utrique deneganda licentia.
PL 11, 1433Cこれを行う者、あるいは自由人でありながら自らに対してそれが行われるのを許した者、あるいは行われたことを訴え出なかった者は、流刑と金10リブラの罰金に処され、遺言と贈与を行う権限は双方に拒まれるものとする。
Quae omnia ita custodiri decernimus, ut nulli judicum liceat delatum ad se crimen minori, aut nulli coercitioni mandare, nisi ipse id pati velit, quod aliis dissimulando concesserit. Dat. III Kal. Jun. Constantinop. Felice et Tauro coss.
PL 11, 1434Aこれらすべては次のように守られるよう、我々は定める。すなわち、いかなる裁判官も、自らのもとに訴え出られた罪を、より軽く、あるいは何の強制にも付さずに処理してはならない。ただし、他の者たちに黙認して許したのと同じことを、自らが被ってもよいと望む場合は別である。6月のカレンダエの3日前〔5月30日〕、コンスタンティノポリスで発布。フェリクスとタウルスの執政官の年。