諸家5–6世紀

Veterum fragmenta de Donatistis (XXXIX–XLII) › 全文

Veterum fragmenta de Donatistis (XXXIX–XLII) 全文

Various / anonymous · PL 11, 1434A–1438D

Fragmentum I

第I項PL 11, 1434A
1

Maximinum quoque ex laico reprehensibiliter ordinatum, tamen si Donatista jam non est, et a spiritu schismaticae pravitatis alienus, ab episcopali, quam quoquo modo adeptus est, non repellimus, dignitate: ita ut et ipse libello ad nos edito, Catholicum se esse manifestet.

PL 11, 1434A

マクシミヌスもまた、俗人から非難されるべき仕方で叙階されたのではあるが、もはやドナトゥス派ではなく、分派の邪悪な霊から離れているのであれば、いかなる仕方であれ得た司教の品位から我々は退けない。ただし、彼自身が我々にあてて文書を公にして、自らが公同の教会の者であることを明らかにすることを条件とする。

Fragmentum II

第II項PL 11, 1434B
1

Donatistis etiam praedicantibus communione malorum bonos pollui. Et postea. Donatiana quippe vanitas non attendit ad hoc collatum hominibus baptismi beneficium, ut qui originaliter alienis gravantur erroribus, gratiae medentis auxilio relevati, propria deinceps tantummodo bajularent, nec communio sacramenti, sed consensus damnaret unumquemque peccati.

PL 11, 1434B

ドナトゥス派はまた、悪しき者との交わりによって善き者が汚されると説いている。そして後に。ドナトゥス派の空虚さは、洗礼の恩恵が人々に授けられたのは、生まれながらに他者の過ちを負わされている者が、癒やす恵みの助けによって軽くされ、以後は自分自身のもののみを担うためであるということに、また、各人を罪に定めるのは秘跡の交わりではなく同意である〔peccati は consensus(罪への同意)にも damnaret(罪に定める)にも係りうる。後者と取った〕ということに、目を向けない。

Fragmentum III

第III項PL 11, 1434C
1

Consiliis suis se diabolus prodit. Mitte te deorsum. Lapsus quaerit, praecipitia imperat, et tali consilio per Africam martyres facit, sine clamore dicendo: Si vis martyr esse, mitte te deorsum, ut eos impellat de alto ad mortem, non de humili tollat et elevet ad coronam.

PL 11, 1434C

悪魔は自らの勧告によって正体を現す。「身を投げよ」。〔悪魔は〕転落を求め、断崖を命じ、このような勧告によってアフリカ中に殉教者を作り出す。声を立てずに語りながら、「殉教者でありたければ、身を投げよ」と言うのである。それは、人々を高みから死へと突き落とすためであって、低みから引き上げて冠へと高めるためではない。

Fragmentum IV

第IV項PL 11, 1434C
1

Audiant Donatistae a finibus terrae Ecclesiam clamare, et ipsi eam localem dicere protinus conquiescant. Contra vocem mundi quis possit audiri? Impudentissimum est adversum trium testimonium loqui, et contra generalem sententiam non erubescunt impudenter armari.

PL 11, 1434C

ドナトゥス派は、地の果てから教会が叫んでいるのを聞くがよい。そして彼ら自身、教会を一地方のものと呼ぶことを直ちにやめよ。世の声に逆らって、誰の言うことが聞き入れられようか。三者の証言〔trium testimonium の指すものは定かでない。申命記19:15の「二人または三人の証人」を踏まえると取った〕に逆らって語るのは極めて恥知らずであり、彼らは全世界の判断に逆らって厚かましくも武装することを恥じない。

2

Cur novis inventionibus animas fatigant? Accipiant certe quod credant, non quod sua iniquitate pervertant.

PL 11, 1435A

なぜ新奇な考案で魂を疲れさせるのか。信じるべきものを受け取らせよ。自らの不正によって曲げるべきものではなく。

3

Orat fidelis populus a finibus terrae quia factus est Dominus spes ejus, posteaque se auditum hymnidica exultatione gratulatur: quoniam in conspectu Domini jugiter apparebit: quid jam satisfaciat, si hoc non satiat?

PL 11, 1435A

信仰ある民は「地の果てから」祈る。主がその望みとなったからである。そしてのち、賛歌の歓喜をもって、聞き入れられたことを喜ぶ。「主の前に絶えず現れるであろう」からである。これが満足させないのなら、なお何が満たすというのか。

4

Videmus quotidie fieri quod promisit: videmus mundum ad fidei Christianae regulas convenire: Et proh dolor! Falsitas nititur abscondere quod decrevit veritas indicare.

PL 11, 1435A

〔主が〕約束したことが日々成就するのを我々は見ている。世界がキリスト教信仰の規範に集まってくるのを我々は見ている。それなのに、ああ悲しいことに、偽りは、真理が明らかにすると決めたことを隠そうと努めている。

Fragmentum V

第V項PL 11, 1435B
1

Gregorius Gennadio patricio et exarcho Africae. Sicut excellentiam vestram, hostilibus bellis, in hac vita Dominus victoriarum fecit luce fulgere; ita oportet etiam inimicis Ecclesiae ejus omni vivacitate mentis et corporis obviare: quatenus ejus et utroque triumpho magis ac magis enitescat opinio: cum et forensibus bellis adversariis catholicae Ecclesiae vehementer obsistere et Ecclesiastica praelia sicut bellatores Domini fortiter dimicatis.

PL 11, 1435B

グレゴリウスより、パトリキウスにしてアフリカのエクサルコスなるゲンナディウスへ。勝利の主が、あなたの卓越を、この生において敵との戦いにおいて光で輝かせたように、その教会の敵にも、心と体のあらゆる機敏さをもって立ち向かうのがふさわしい。それは、二つの勝利によって、あなたの名声がいよいよ輝くようにである。あなたは、公同の教会に敵対する者たちに、世俗の戦いにおいても激しく立ちはだかり、教会の戦いにおいても、主の戦士として雄々しく戦っているのだから。

2

Notum est enim haereticae religionis viros, si eis, quod absit, suppetit nocendi licentia, contra catholicam fidem vehementer insurgere, quatenus haereseos suae venena ad tabefacienda se valuerint Christiani corporis membra transfundant.

PL 11, 1435B

異端の宗教に属する者たちは、〔そうでないことを願うが〕もし害をなす放縦が許されれば、公同の信仰に激しく立ち向かい、自らの異端の毒を、キリスト教徒の体の肢体を腐らせるべく注ぎ込もうと力を尽くすことが、知られているからである。

3

Cognovimus enim eos contra Ecclesiam catholicam Domino eis adversante colla subrigere, et fidem velle Christiani nominis inclinare. Sed eminentia vestra conatus eorum comprimat, et superbas eorum cervices jugo rectitudinis premat.

PL 11, 1435B

我々は、彼らが、主が彼らに敵対しているにもかかわらず、公同の教会に向かって首をもたげ、キリスト教徒という名の信仰をくじこうとしていることを知っている。しかし、あなたの高き地位が彼らの企てを抑え、その傲慢な首を、正しさの軛で押さえつけるように。

Fragmentum VI

第VI項PL 11, 1435C
1

Gregorius universis episcopis Numidiae. Petiistis etenim per Hilarium chartularium nostrum a B. memoriae praedecessore nostro ut omnes vobis retro temporum consuetudines servarentur, quas a beati Petri apostolorum principis ordinationum initiis hactenus vetustas longa servavit.

PL 11, 1435C

グレゴリウスよりヌミディアの全司教へ。諸君は、我々の文書係ヒラリウスを通じて、福者の記憶の我々の前任者に、過去の時代からのあらゆる慣行を諸君のために守ってもらいたいと求めた。それらは、使徒たちの頭である福者ペトロの叙階の初めから今に至るまで、長い年月が守ってきたものである。

2

Et nos quidem juxta seriem relationis vestrae consuetudinem, quae tamen contra fidem Catholicam nihil usurpare dignoscitur immotam permanere concedimus, sive de primatibus constituendis caeterisque capitulis, exceptis his qui ex Donatistis ad episcopatum perveniunt, quos provehi ad primatus dignitatem, etiam cum ordo clericorum eos ad locum eumdem deferat, modis omnibus prohibemus.

PL 11, 1435C

そして我々は、諸君の報告の筋に従い、公同の信仰に反することを何も奪い取らないと認められる慣行については、首座の任命やその他の項目に関するものも含め、そのまま揺るがずにとどまることを認める。ただし、ドナトゥス派から司教職に至った者たちは除く。彼らについては、聖職者の序列が彼らをその地位へ押し上げようとする場合でも、首座の品位へ進めることを、あらゆる手段で禁ずる。

3

Sufficiat autem illis commissae sibi plebis tantummodo curam gerere, non autem etiam illos antistites quos catholica fides Ecclesiae sinu et edocuit et genuit ad obtinendum culmen primatus anteire.

PL 11, 1435D

彼らには、ただ委ねられた民の世話をすることで足りるとせよ。公同の信仰が教会の懐において教え、かつ産んだ司教たちを差し置いて、首座の頂を得ることまでは許されない。

Fragmentum VII

第VII項PL 11, 1435D
1

Gregorius Columbo episcopo Numidiae. Notum est, charissime in Christo Frater, quod antiquus hostis qui primum hominem de Paradisi deliciis in hanc aerumnosam vitam callida persuasione deposuit, et in eo jam tunc humano generi poenam mortalitatis inflixit; eadem nunc calliditate ovium dominicarum pastores, quo facilius gregem capiat, transfusis conetur venenis inficere, et jure jam potestati propriae vindicare.

PL 11, 1435D

グレゴリウスより、ヌミディアの司教コルンブスへ。キリストにおける最愛の兄弟よ、周知のとおり、最初の人を楽園の悦楽から巧みな説得によってこの労苦に満ちた生へ突き落とし、そのことによってすでにそのとき人類に死すべき定めの刑罰を負わせた古き敵は、いま同じ狡知をもって、主の羊の牧者たちを、群れをより容易に捕らえようとして、注ぎ込んだ毒によって冒そうと企て、すでに正当にも自らの権力のもとに置こうとしている。

2

Sed nos qui licet immeriti sedem apostolicam vice Petri apostolorum principis suscepimus gubernandam, ipso pontificatus officio cogimur generali hosti quibus valemus nisibus obviare.

PL 11, 1436A

しかし我々は、不相応ながらも使徒たちの長ペトロに代わって使徒の座を受け、これを治めている者であり、まさに教皇の職務そのものによって、全般の敵に対し、力の及ぶかぎりの努力をもって立ち向かうよう迫られている。

3

Porrecta igitur petitione insinuaverunt nobis praesentium latores Constantius et Mustellus, et asserunt Ecclesiae Pudentianae diacones in Numidia provincia constitutae Maximianum ejusdem ecclesiae antistitem, in loco quo degit, corruptum praemio Donatistarum episcopum nova licentia fieri permisisse; cum etsi hoc anterior usus permitteret, manere atque persistere fides catholica prohiberet.

PL 11, 1436A

さて、この書簡を持参する者コンスタンティウスとムステッルスは、請願書を差し出して我々に報告し、ヌミディア州にあるプデンティアナ教会の助祭として、こう主張している。同教会の長マクシミアヌスが、報酬に買収されて、自らの居住する地に、新たな許しによってドナトゥス派の司教が立てられることを認めてしまった、と。たとえ以前の慣行がこれを許したとしても、公同の信仰はそれがとどまり居座ることを禁じているのに。

4

Ob hoc ergo fraternitatem tuam scriptis praesentibus necessario duximus adhortandam ut veniente ad te Hilario chartulario nostro, adunato episcoporum universali concilio, habito prae oculis terrore venturi judicis causa eadem subtili ac solerti debeat indagatione perquiri.

PL 11, 1436B

それゆえ我々は、この書簡によって、兄弟たる汝に次のことを必ず勧めねばならないと考えた。我々の書記ヒラリウスが汝のもとに着いたなら、司教たちの全体会議を招集し、来たるべき裁き主への畏れを目の前に置いて、この件を綿密かつ周到な調査によって究明すること。

5

Et si capitulum hoc a praesentium latoribus praedicto episcopo documentis idoneis fuerit approbatum, a dignitate officioque quo fungitur, omnibus modis degradetur: ut et ille ad poenitentiae lucra per agnitionem delicti redeat, et caeteri tentare talia non praesumant.

PL 11, 1436B

そしてもし、この告発の項目が、書簡の持参者たちによって前述の司教に対し十分な証拠をもって立証されたならば、彼がいま務めている位階と職務から、あらゆる仕方で降格させよ。それは、彼自身が己の罪を認めて悔い改めの益に立ち返り、ほかの者たちもこのようなことを企てようとしないためである。

6

Aequum est enim ut qui Jesum Christum Dominum nostrum haeretico accepta pecunia venundedit, ut fertur, ab ejus videlicet sacrosancti corporis et sanguinis tractandis mysteriis submoveatur.

PL 11, 1436B

伝えられるところでは、我々の主イエス・キリストを、金を受け取って異端者に売り渡した者は、そのいとも聖なる体と血の奥義を取り扱うことから遠ざけられるのが、まさに当然だからである。

7

Si qua autem inter eos extra crimen hoc damnorum quorumdam vel privatorum negotiorum, sicuti petitio diaconorum ipsorum continet, versatur intentio, hanc tua fraternitas cum praedicto chartulario nostro privata cognitione perquirat, et inter utramque partem justitia procedente definiat.

PL 11, 1436C

なお、彼らのあいだに、この罪とは別に、なんらかの損害や私的な係争をめぐる争いがあるならば、まさにその助祭たちの請願書が述べているとおり、兄弟たる汝は、前述の我々の書記とともに、私的な審理によってこれを調べ、正義が進むままに双方のあいだで決着をつけよ。

8

Porro autem praesentium latorum insinuatione didicimus Donatistarum haeresim pro peccatis nostris quotidie dilatari, et valde plures, data per venalitatem licentia, post catholicum baptisma a Donatistis denuo baptizari.

PL 11, 1436C

さらに、書簡の持参者たちの報告によって、我々は知った。ドナトゥス派の異端が、我々の罪のゆえに日ごとに広がり、はなはだ多くの者が、金で許可を与えられて、公同の洗礼を受けたのちにドナトゥス派の者たちによって再び洗礼を授けられていることを。

9

Quod quam grave sit, Frater, oportet nos tota mentis intentione perpendere. Ecce lupus Dominicum gregem non jam in nocte latenter sed in aperta luce dilaniat, et nos eum grassari in ovium nece cernimus, et nulla ei sollicitudine, nullis verborum jaculis obviamus.

PL 11, 1436C

兄弟よ、これがどれほど重大であるかを、我々は心を尽くして思い量らねばならない。見よ、狼は主の群れをもはや夜に隠れてではなく、明るい光のうちに引き裂いており、我々は、それが羊を殺すために暴れ回るのを目にしながら、いかなる配慮をもってもこれに立ち向かわず、いかなる言葉の槍をもってもこれに立ち向かわない。

10

Quos ergo fructus Domino multiplicati gregis ostendemus, si et ipsum quem pascendum suscepimus otiosa mente cernimus a bestia devorari . . . .

PL 11, 1436D

養うべく託されたその群れそのものが獣に食い尽くされるのを、怠惰な心で眺めているなら、我々は、増し加えられた群れのどのような実りを主に示すというのか。……〔底本は点で文の途切れを示す〕

11

Vigilemus ergo ne quid pereat, et si forte quid captum fuerit, vocibus divinorum eloquiorum ad gregem Dominicum reducamus, ut ille qui pastor pastorum est vigilasse nos circa gregem suum suo misericors dignetur judicio comprobare.

PL 11, 1436D

それゆえ目を覚ましていよう。何ものも滅びないように。もし何かが捕らえられたなら、神の言葉の声によって主の群れへと連れ戻そう。牧者たちの牧者である者が、我々が自らの群れについて目覚めていたことを、憐れみをもって自らの裁きにおいて認めるように。

12

Hoc quoque vos necesse est solerter intendere, ut si qua contra latores praesentium ejusdem episcopi recta fuerit petitio subtili debeat indagatione perquiri: et si fortasse ipsi pro sua culpa jure feriendi sunt, nequaquam censemus esse parcendum.

PL 11, 1436D

諸君もまた、このことを注意深く心がける必要がある。すなわち、書簡の持参者たちに対して同じ司教が正当な請願をしているならば、綿密な調査によって究明されねばならない。そして、もし彼ら自身がその罪のゆえに当然打たれるべき者であるなら、我々は決して容赦すべきでないと判断する。

Fragmentum VIII

第VIII項PL 11, 1436D
1

Gregorius Pantaleoni praefecto Africae. Haereticorum nefandissimam pravitatem, qualiter lex persequatur instantius excellentiae vestrae non habetur incognitum.

PL 11, 1436D

グレゴリウスよりアフリカ長官パンタレオへ。異端者たちの極めて忌まわしい邪悪さを法がいかに厳しく追及しているかは、あなたの卓越には知られぬことではない。

2

Hi igitur quos et fidei nostrae integritas et legum damnat districtio mundanarum, non leve peccatum est, si vestris inveniant temporibus licentiam reserpendi.

PL 11, 1437A

それゆえ、我々の信仰の完全さも世俗の法の厳格さも断罪するこの者たちが、あなたの在任中に再び這い出す余地を見いだすならば、それは軽からぬ罪である。

3

In illis igitur partibus quantum didicimus, ita Donatistarum crevit audacia, ut non solum de suis ecclesiis auctoritate pestifera ejiciant fidei catholicae sacerdotes: sed hos quos vera confessione aqua regenerationis abluerat, rebaptizare non metuant, valdeque miramur, si tamen ita est, ut vobis illic positis liceat hujuscemodi hominibus pravis excedere.

PL 11, 1437A

かの地方では、我々の聞き及ぶところ、ドナトゥス派の厚顔は増長し、公同の信仰の司教たちを災いをもたらす権威によって自分たちの教会から追い出すばかりか、まことの告白によって再生の水で洗われた者たちを再洗礼することさえ恐れない。あなたがそこに在任していながら、この種の邪悪な者たちが好き勝手にふるまうことが許されているとすれば――ただしそれが事実ならばだが――我々は大いに驚いている。

4

Primum siquidem quale de vobis judicium hominibus relinquatis attendite: si hi qui aliorum temporibus justa ratione compressi sunt vobis administrantibus viam sui excessus inveniant.

PL 11, 1437B

まず、あなたについて、人々にどのような評判を残すことになるかを考えよ。他の者たちの時代には正当な理由によって抑えられていた者たちが、あなたの統治のもとで逸脱への道を見いだすとすれば、どうか。

5

Deinde perditorum animas Deum nostrum de manu vestra scitote requirere si tantum nefas in quantum possibilitas exigit emendare negligitis.

PL 11, 1437B

次に、この甚だしい悪を可能なかぎり正すことをあなたが怠るならば、我々の神が滅びゆく者たちの魂をあなたの手から求めることを知れ。

Fragmentum IX

第IX項PL 11, 1437B
1

Gregorius Victori et Columbo episcopis Africae. Comperimus Donatistarum stimulos sic in illis partibus gregem turbasse Dominicum, ac si nullius pastoris moderamine regeretur, nuntiatumque nobis est quod dicere sine gravi dolore non possumus. quod plurimi eorum venenatis jam sint dentibus laniati.

PL 11, 1437B

グレゴリウスより、アフリカの司教ウィクトルとコルンブスへ。ドナトゥス派の刺激が、かの地で主の群れをかき乱し、あたかもいかなる牧者の導きにも治められていないかのようにしていることを、我々は知った。また我々に知らされたことがある。重い苦痛なくしては語れないことであるが、彼らの〔群れの〕うちの多くが、すでに毒のある歯で引き裂かれたというのである〔eorum は群れの者を指すと取ったが、ドナトゥス派とも読める〕。

2

Denique sacerdotes canonicos pravissima de suis ecclesiis temeritate repellere, et multos insuper quibus salutem regenerationis aqua praebuerat rebaptizantes, pravitate nefandissima necavisse dicuntur.

PL 11, 1437C

ついで、正規の司教たちを、きわめて邪悪な不遜さをもって自分たちの教会から追い払い、そのうえ、水が再生の救いを与えていた多くの者を再洗礼しつつ、この上なく忌まわしい邪悪さによって殺した〔再洗礼によって霊的に殺したの意と取った〕と言われている。

3

Quae res animos nostros valde moestificant quod vobis illic positis damnatae praesumptioni tantum scelus perpetrare licuerit, qua de re fraternitatem vestram scriptis decurrentibus adhortamur, ut habito tractatu initoque concilio, ita nascenti huic adhuc morbo inhianter ac tota virtute debeatis obsistere, dummodo nec vires ex neglectu percipiat, nec in commisso vobis grege pestilentiae damna concutiat.

PL 11, 1437C

この事態は我々の心をいたく悲しませる〔底本は moestificant と複数。moestificat とあるべきか〕。諸君がそこにいながら、断罪された不遜な者らがこれほどの罪を犯すことが許されたからである。このことについて、我々は書き送って兄弟たる諸君に勧める。協議を行い会議を開いて、いまなお生じつつあるこの病に、熱心に、全力をもって立ち向かわねばならない。それが、怠慢によって力を得ることのないように、また諸君に委ねられた群れに疫病の害を及ぼすことのないようにするためである。

Fragmentum X

第X項PL 11, 1437C
1

Gregorius Columbo episcopo Numidiae. Praeterea res ad nos omnino dura et rectae fidei inimica pervenit, quia quod dici nefas est catholici homines et religiosi, quod est deterius, filios mancipiaque sua vel alios quos in potestate habent, in Donatistarum haeresi baptizari consentiunt.

PL 11, 1437C

グレゴリウスよりヌミディアの司教コルンブスへ。さらに、我々のもとに、まことに厳しく、正しい信仰に反する事柄が伝わってきた。口にするのも憚られることであるが、公同の、しかも敬虔な人々が、なお悪いことに、自分の子や奴隷、あるいは自分の権力のもとにある他の者たちを、ドナトゥス派の異端のうちで洗礼させることを承知しているというのである。

2

Et ideo si verum est fraternitas vestra hoc summopere studeat emendare: quatenus sinceritas fidei vestrae sollicitudine intemerata consistat, et innocentes animae quae catholico baptismate salvari poterant, haereticorum infectione non pereant.

PL 11, 1437D

それゆえ、もしそれが事実ならば、あなたの兄弟愛は全力を尽くしてこれを正すよう努めよ。あなたの信仰の純粋さが〔あなたの〕配慮によって損なわれずに保たれ、公同の洗礼によって救われえた無垢な魂が、異端者の感染によって滅びることのないようにするためである。

3

Quisquis ergo de his personis quas superius memoravimus, quemquam suorum apud Donatistas passus est baptizari, ad catholicam eos fidem omni virtute omnique instantia studeat revocare.

PL 11, 1438A

それゆえ、先に挙げた〔身分の〕人々のうち、自分の属する誰かがドナトゥス派のもとで洗礼を受けるのを許した者は、あらゆる力とあらゆる熱意をもって、その者たちを公同の信仰へ連れ戻すよう努めよ。

4

Si quis vero talium de caetero hoc fieri de suis qualibet excusatione pertulerit, a clero sit omnibus modis alienus.

PL 11, 1438A

もし彼らのうち誰かが、今後、自分の属する者についてこのことが行われるのを、いかなる口実のもとであれ黙認するならば、その者は聖職者の身分から、あらゆる意味で遠ざけられるべきである。

Fragmentum XI

第XI項PL 11, 1438A
1

Gregorius Maurico Augusto. Inter armorum curas et innumeras sollicitudines quas indefesso studio pro christianae reipublicae regimine sustinetis, magna mihi cum universo mundo laetitiae causa est, quod pietas vestra custodiae fidei, qua dominorum fulget imperium, praecipua sollicitudine semper invigilat.

PL 11, 1438A

グレゴリウスより、アウグストゥス・マウリキウスへ。あなたがキリスト教国家の統治のために倦まぬ熱意をもって担っている戦いの配慮と数知れぬ心労のただなかにあって、あなたの敬虔が、主君らの統治を輝かせる信仰の守りを、つねに格別の配慮をもって見張っていることは、私にとって、全世界とともに大いなる喜びの理由である。

2

Unde omnino confido, quia sicut vos Dei causam religiosae mentis amore tuemini, ita Deus vestras majestatis suae gratia tuetur et adjuvat.

PL 11, 1438B

それゆえ、あなたが敬虔な心の愛をもって神の事業を守るように、神もまた、その威光の恵みをもってあなたを〔底本は vestras。係る語が無く、vos の意に取った〕守り助けると、私はまったく確信している。

3

Qualiter autem pietatis vestrae serenitas contra Donatistarum flagitiosissimam pravitatem consideratione justitiae et sincerissimae religionis zelo commota sit directarum lucidissime tenor insinuat jussionum.

PL 11, 1438B

ドナトゥス派のきわめて破廉恥な邪悪に対して、あなたの敬虔の穏やかさが、正義の考慮ときわめて誠実な宗教の熱意に動かされたことは、送られた命令の文言がこの上なく明らかに示している。

4

Sed venientes viri reverendissimi ex Africana provincia episcopi asserunt ita esse incauta dissimulatione postpositas, ut nec Dei illic judicium haberetur in metu, nec principales hactenus jussiotes sortirentur effectum: hoc etiam subjungentes quod in praefata provincia Donatistarum praemiis praevalentibus fides catholica publice venundetur.

PL 11, 1438B

ところが、アフリカ州から来たきわめて尊敬すべき司教たちは、〔それらの命令が〕不用意な黙過によって後回しにされ、そこでは神の裁きが畏れをもって顧みられず、皇帝の命令〔底本は jussiotes。jussiones と取った〕もこれまで効力を得ていないと言う。さらに、前述の州ではドナトゥス派の賄賂が幅を利かせ、公同の信仰が公然と売り飛ばされているとも付け加えている。

5

At contra gloriosus vir Gennadius de uno eorum mihi similia questus est qui talia querebatur, cui etiam duo alii certi in eadem re testimonium ferebant.

PL 11, 1438C

ところが他方、栄えある貴人ゲンナディウスが、彼ら〔司教たち〕のうち、そのような不満を述べていたひとりについて、同様のことを私に訴えた。その者には、同じ件についてほかの確かな二人も証言を寄せていた〔eorum と qui talia querebatur の係りは定かでない。ゲンナディウスが、苦情を述べる司教の一人について訴えたと取った〕。

6

Sed quia causa ipsa judicis saecularis intererat, eosdem episcopos ad pietatis vestrae existimavi esse vestigia dirigendos, ut per semetipsos serenissimis auribus suggerant quae se fatentur pro fide catholica pertulisse.

PL 11, 1438C

しかし、この件そのものは世俗の裁判官にかかわるゆえ、当の司教たちを、あなたの敬虔の御前へ送るべきだと考えた。公同の信仰のために自分たちが堪え忍んだと言うことを、自ら、いと穏やかなる耳に申し上げるようにである。

7

Ea propter obsecro ut dominorum Christianitas pro salute animae et vita piissimae sobolis suae, eos quos tales esse cognoscit, districta ulcisci jussione praecipiat, et ruinam pereuntium ereptionis manu suspendat, atque insanis mentibus correptionis medicinam adhibeat, et errorum ab eis morbos expellat: quatenus dum piae provisionis vestrae remedio, pestiferae pravitatis fuerit caligo depulsa, et vera illic fides radios suae serenitatis asperserit, coelestis vos ante Redemptoris nostri oculos triumphus exspectet: quia quos exterius ab hoste defenditis, etiam interius a diabolicae fraudis veneno, quod est gloriosius, liberatis.

PL 11, 1438C

それゆえ私は願う。主君らのキリスト教的信仰が、自らの魂の救いと、いと敬虔な子孫の命のために、そのような者たちであると知る者を、厳格な命令によって罰するよう命じ、滅びゆく者たちの破滅を、救い出す手で支え、狂った心に矯正の薬を施し、誤りの病を彼らから追い払うように。そうすれば、あなたの敬虔な配慮の薬によって、疫病のごとき邪悪の暗闇が追い払われ、そこに真の信仰がその穏やかな光の光線を注いだとき、天の勝利が、我々の贖い主の目の前であなたを待つであろう。外には敵から守っている者たちを、内にも悪魔の欺きの毒から、それはいっそう栄えあることであるが、解き放っているからである。