アゴスティーノ・ヴァリエル1531–1606

Epistola nuncupatoria › 全文

Epistola nuncupatoria 全文

Agostino Valier · PL 11, 237B–240B

Caput I

第I章PL 11, 237B
1

Cum mense Aprili superiore, Beatissime Pater, de more institutoque veterum Romanorum Pontificum primo sui Pontificatus anno Sanctitas Vestra cereos Agnos Dei consecraret, quorum veluti divinae clementiae instrumentorum mirifica virtus in incendiis, eluvionibus ac tempestatibus saepenumero mortalibus spectata est, ac sacrum cardinalium collegium pro sua in hunc ordinem benevolentia, et charitate tridui spatio convivio exciperet, memini S. Zenonis Veronae episcopi et martyris a Sanctitate Vestra mentionem factam postremo convivii die, quo sum ipse vocatus: convertens enim post sacram lectionem, et post gravissimos in mensa sermones habitos in me oculos, Cras, inquit, celebrabitur festus dies S. Zenonis episcopi et martyris, qui inter procellas persecutionum Veronensem Ecclesiam mira constantia gubernavit, et Gallieni tempore martyrio coronatus est; atque hanc commemorationem sermonum, qui ab eodem sanctissimo episcopo scripti sunt, mentio subsecuta est.

PL 11, 237B

いとも幸いなる父よ〔Beatissime Pater。宛先は教皇シクストゥス5世。ミーニュの見出しによれば、書き手はヴェローナ司教・枢機卿アウグスティヌス・ウァレリウス(アゴスティーノ・ヴァリエル、1531–1606)で、1586年に刊行させたゼノの説教集のヴェローナ版にこの書簡を付した〕、昨年の4月、歴代のローマ教皇の古来の慣例に従って、聖下が在位の第一年に蝋の神の小羊(アグヌス・デイ)を聖別したとき――それは神の慈愛の道具ともいうべきもので、火災・洪水・嵐のなかでその驚くべき力が人々にしばしば見られてきた――、また、この位階に対する好意と愛から、聖なる枢機卿団を三日のあいだ宴に迎えたとき、私は、宴の最後の日に聖下が聖ゼノ――ヴェローナの司教にして殉教者――に言及したことを覚えている。私自身もその席に招かれていた。聖なる朗読ののち、また食卓での重々しい談話ののち、聖下は私に目を向けて言った。「明日は、司教にして殉教者である聖ゼノの祝日が祝われる。彼は迫害の嵐のさなかに驚くべき不屈さをもってヴェローナの教会を治め、ガリエヌスの時代に殉教の冠を受けた」。この言及に続いて、同じいとも聖なる司教が書いた説教についての話が出た。

2

Cum verba Vicarii Christi in animo infixa essent meo, commemorationem S. Zenonis, cui post multos annos in hac administratione, quamvis indignus successi, tacitam vehementemque cohortationem putavissem, cumque ideo Veronam permissu Beatitudinis Vestrae rediissem alacrior et ardentior, multo quam umquam antea, ad munera pastoralia obeunda; in synodo dioecesana primum clerum universum sum hortatus, ut Patronum hujus civitatis exemplar recte christiani gregis gubernandi, ac magistrum optimum et religiosius veneraretur, et studiosius moribus atque vita imitaretur: deinde quod sermones S. Zenonis, qui typis [0238] impressi ante annos complures editi fuerant, essent valde mendosi, nec jam ulla fere amplius eorum extarent volumina, ne clerus Veronensis caeterique viri docti et pii utili lectione antiquissimi et sanctissimi scriptoris privarentur, decrevi, ut iterum multo accuratius imprimerentur.

PL 11, 237C

キリストの代理者の言葉が私の心に刻まれていたので、私は、ゼノの記念を――多くの年を経てのち、この務めにおいて不相応ながら私が彼の後を継いだのである――無言の強い勧めと受け取った。そこで、聖下の許しを得てヴェローナに戻ると、かつてなかったほどの意欲と熱意をもって司牧の務めに当たろうとした。教区会議ではまず聖職者全員に、この町の守護者を、キリスト教の群れを正しく治める手本として、また最善の師として、いっそう敬虔に崇め、いっそう熱心にその生き方と生涯において倣うよう勧めた。次いで、聖ゼノの説教は、数年前に印刷されて出版されていたものの誤りが非常に多く、しかも今ではその本がほとんど残っていなかったので、ヴェローナの聖職者や他の学識ある敬虔な人々が、この最も古く最も聖なる著者の有益な読書を奪われることのないよう、いま一度、はるかに正確に印刷させることに決めた。

3

Accessit ardor quorumdam presbyterorum Veronensium, quibus nec ingenium in illustranda Ecclesia Veronensi deest, nec studium. Itaque mecum a multis viris doctis recogniti, emendati et expurgati meo jussu typis commissi sunt.

PL 11, 238C

ヴェローナの司祭たち数名の熱意も加わった。彼らにはヴェローナの教会を輝かしくする才も熱意も欠けていない。こうして〔説教は〕、私とともに多くの学識者によって校閲・訂正・浄化され、私の命によって印刷に付された。

4

Celebris quidem est, Sanctissime Pater, multis, praeclarisque naturae muneribus Verona, coeli temperie, collium, Athesisque interfluentis amoenitate, magnitudine, antiquitate urbis, ingeniorumque praestantia.

PL 11, 238C

いとも聖なる父よ、ヴェローナは、自然の多くの輝かしい賜物で名高い。気候の温和、丘々と町を貫いて流れるアテシス川〔アディジェ川〕の景観の美しさ、町の大きさと古さ、才能の卓越である。

5

Floret artis operibus ad ornatum, et defensionem, arcubus, pontibus, amphiteatro, sacrisque templis: verum multo florentior est atque munitior numero Sanctorum, atque reliquiis, episcoporum praesertim, qui eam sapientissime sanctissimeque rexerunt: quorum primus Euprepius a S. Petro apostolorum principe Christique Vicario Veronam missus, quinque et triginta successores habuit sanctos episcopos: quorum memoria tum in libro de sanctis episcopis Veronensibus, tum in aliquot templis, tum in aula episcopii, loco illustri pictis imaginibus ac nominibus subscriptis diligenter conservatur: tum etiam in divinis officiis ex synodorum dioecesanarum decretis, et veteri instituto religiosissime colitur.

PL 11, 238C

技の作品、すなわちアーチ、橋、円形劇場、聖堂によって、飾りと防備の面でも栄えている。しかしそれよりはるかに栄え、守りを固めているのは、聖人たちの数と遺骸、とりわけこの町を最も賢明に最も聖く治めた司教たちのそれによってである。その最初の者エウプレピウスは、使徒たちの頭でありキリストの代理者である聖ペトロによってヴェローナに遣わされ、三十五人の聖なる司教を後継者にもった。彼らの記憶は、ヴェローナの聖なる司教たちについての書物にも、いくつかの聖堂にも、司教館の広間の目立つ場所にも、描かれた肖像と添えられた名によって丁重に保たれており、さらに、教区会議の決定と古来の定めによって、典礼においてもきわめて敬虔に崇められている。

6

Eorumdem tutelae urbs haec refert acceptum hoc maximum beneficium, quod per tot saeculorum cursus, inter tot haeresum fluctus fidem catholicam integerrimam constantissime retinuerit: ac proinde isti sanctae Sedi Apostolicae Romanae suae, omniumque fidelium Christianorum matri, unde norma recte credendi, recteque vivendi petenda est, summa cum veneratione paruerit.

PL 11, 238D

この町は、これら司教たちの守護のおかげで次の最大の恩恵を受けたと見ている。すなわち、幾世紀もの歳月を通じ、幾多の異端の波のただなかにあって、公同の信仰を最も損なわれることなく最も堅く保ち、それゆえに、自らの母であり、またすべての信仰あるキリスト教徒の母である聖なるローマ使徒座に――そこから正しく信じ正しく生きる規範が求められるべきなのだが――最高の崇敬をもって従ってきたということである。

7

Inter hos episcopos B. Zeno martyr ordine octavus est: qui vix dum migrarat in coelum, cum eum civitas Veronensis sibi patronum adscivit, et ut talem perpetuo coluit, quod ejus patrocinium saepissime in suis calamitatibus experta est.

PL 11, 239A

これらの司教のうち、福者ゼノ殉教者は順序で第八である。彼が天に移るや否や、ヴェローナの町は彼を自らの守護者に選び、そのようなものとして絶えず崇めてきた。町は災難のたびに彼の保護をきわめてしばしば体験してきたからである。

8

Et piorum hominum sententia aequum fuerat, ut cum Sixti II Papae temporibus et vixerit, et scripserit Zeno, et ejus scripta pene mortua altero Sixto V Ecclesiam universam moderante feliciter reviviscerent, et quem auctorem atque hortatorem tacitum suae editionis habuerant, eumdem patronum disertum et vindicem haberent.

PL 11, 239A

敬虔な人々の見解によれば、ゼノが教皇シクストゥス2世の時代に生き、かつ著作を書き、その著作が、ほとんど死んだも同然となったのち、もう一人のシクストゥス、5世が全教会を治めているときに幸いによみがえり、またその版の無言の創始者・励まし手としてもっていた者を、同じく雄弁な保護者・擁護者としてももつ〔quem の指す者は定かでない。版の起こりとなった教皇シクストゥス5世と取った〕、というのはふさわしいことであった。

9

Denique ut opuscula Veronensis Ecclesiae episcopi Zenonis Veronae episcopus illustrare, ita cardinalis ad Romanum pontificem, quem sacerdotem magnum, principem episcoporum, haeredem apostolorum, potestate Petrum, unctione Christum (ut Sancti Bernardi verbis utamur) sacrum Cardinalium Collegium, et universa Christiana respublica agnoscit et veneratur, et Augustinus Cardinalis Veronae ad Sixtum V quem summa veneratione prosequitur, et a quo multis honoribus et magnis beneficiis est affectus, ea mittere debuit.

PL 11, 239A

最後に、ヴェローナの司教がヴェローナの教会の司教ゼノの小著を世に明らかにすべきであったように〔底本は「illustrare」だけで、「debuit」に当たる語を欠く。末尾の「debuit」を補って読む〕、枢機卿も、ローマ教皇――聖ベルナルドゥスの言葉を借りれば、大いなる司教〔sacerdos magnus。聖書の「大祭司」を思わせる呼び名〕、司教たちの長、使徒たちの継承者、権能においてはペトロ、塗油においてはキリストであり、聖なる枢機卿団とキリスト教世界全体がそう認め崇めている方――に、すなわちヴェローナの枢機卿アウグスティヌスは、最高の崇敬をもって遇し、多くの栄誉と大きな恩恵を受けたシクストゥス5世に、それらを送るべきであった。

10

Non dubito quin pastoralem hunc laborem meum, quamvis minimum, aestivis caloribus susceptum, probatura sit Sanctitas Vestra: et ex episcopi, martyrisque scriptis magnam sit captura voluptatem.

PL 11, 240A

聖下が、私のこの司牧の労苦を――ごくささやかなものではあるが、夏の暑さのなかで引き受けたのである――嘉納し、司教にして殉教者である者の著作から大きな喜びを得るであろうことを、私は疑わない。

11

Interim Deus auctor bonorum omnium et largitor Beatitudinem Vestram, Sanctissime Pater, donis suis magis in dies, ut facit, locupletet: et collegio nostro universaeque Ecclesiae incolumem diutissime servet, ut justitia, pax, istius sanctae sedis auctoritas, omnes virtutes in dies magis vigeant atque florescant.

PL 11, 240A

その間、あらゆる善の創始者であり与え主である神が、いとも聖なる父よ、聖下を、いつもそうしているように、日ごとにいっそうその賜物で豊かにし、我々の団と全教会のために聖下をできるだけ長く無事に保つように。そうして、正義、平和、この聖なる座の権威、あらゆる徳が、日ごとにいっそう盛んになり花開くように。