Caput I
第I章PL 10, 883CQui hunc librum anno 1535 typis Frobenianis edi curaverunt, vix illum e prelo subduxerant, cum compererunt illum non novum Hilarii opus, sed rhapsodiam esse studiosi cujuspiam, tum e secundo libro de Trinitate, tum maxime ex nono consarcinatam, cui aliunde adtexta est appendix de variis Christi cognominibus.
PL 10, 883C1535年にフローベンの印刷所でこの書を刊行させた者たちは、それを印刷機から引き出すか引き出さないかのうちに、これがヒラリウスの新しい著作ではなく、ある学者の寄せ集めであり、『三位一体論』の第2巻から、またとくに第9巻から継ぎ合わされたものであると知った。これには、別のところから、キリストのさまざまな呼び名についての付録が縫いつけられている。
Haec porro appendix descripta est ex cap. 6 libri de fide orthodoxa, apud Ambrosium et apud Gregorium Naz. vulgati, quem Gregorii Boetici esse plurimi arbitrantur. Ex eodem additamento conficitur sermo in appendice Augustini nunc 113.
PL 10, 883Dこの付録は、アンブロシウスの著作の中にも、ナジアンゾスのグレゴリオスの著作の中にも入れて公刊されてきた『正統信仰について』の書の第6章から書き写されたもので、多くの者は、この書をベティカのグレゴリウスのものと考えている。この同じ付加部分から、アウグスティヌスの付録の、現在の113番の説教が作られている。
Deus qui ubique est (Ex lib. II Hilarii de Trinit., num. 6) , et ubique totus est, ita regimen intelligentiae excedit, extra quem nihil est, cui semper sit, ut hoc modo se velit in veritate sacramenti intelligi.
PL 10, 883Dどこにでもあり(ヒラリウス『三位一体論』第2巻第6節から)、どこにあっても全体である神は、理解の統御をそれほどに超えており、神の外には何もなく、神にはつねにあるということがある。それゆえ神は、このような仕方で、秘義の真理において理解されることを望む。
Hoc imperspicabilis naturae est nomen in Patre, quod Deus invisibilis, ineffabilis, infinitus, ad quem et eloquendum sermo sileat, et investigandum sensus hebetetur, et complectendum intelligentia coarctetur.
PL 10, 884C父における、見通しえない本性の名とは、神が見えざる者、言い表しえない者、無限の者であるということである。この神を語るには言葉が沈黙し、探るには理解が鈍り、包み込むには理解が狭められる。
Deficit ergo (Ex num. 7) in nuncupatione confessio, et quidquid illi sermonum aptabitur, Deum ut est, quantusque est, non loquetur. Perfecta scientia est, sic Deum scire, ut licet non ignorabilem, tamen inenarrabilem scias.
PL 10, 884Dそれゆえ、呼び名において告白は尽き(第7節から)、そしてこの神に当てはめられるどの語も、神をありのままに、またどれほどの者であるかを語ることはない。完全な知とは、神を、知りえないわけではないが語りえない者として知ることである。
Credendus est, intelligendus, adorandus est, et iis officiis eloquendus. Est autem Filius progenies ingeniti (Ex num. 3) , unus ex uno, verus a vero, vivus a vivo, perfectus a perfecto, virtutis virtus, sapientiae sapientia, gloria gloriae, imago invisibilis Dei, forma patris ingeniti: habet igitur nativitatis hujus utique secretum (Ex num. 9) .
PL 10, 884D神は信じられねばならず、理解されねばならず、礼拝されねばならず、これらの務めをもって語られねばならない。子は、生まれざる者の子であり(第3節から)、一なる者から出た一なる者、真の者から出た真の者、生ける者から出た生ける者、完全な者から出た完全な者、力の力、知恵の知恵、栄光の栄光、見えない神の像、生まれざる父の形である。それゆえ彼は、まさしくこの誕生の秘密を持っている(第9節から)。
Et si quis forte intelligentiae suae imputaverit, generationis hujus sacramentum non posse consequi, cum tamen et Pater sit absolute intellectus, et Filius nec major eo, nec minor; sine dolore a me audiet, Ignoro, ego nescio, non requiro.
PL 10, 885Aもしだれかが、自らの理解力のせいにして、この生成の秘義には達しえないと言うなら、――父は端的に理解され、子は彼より大きくも小さくもないのだが――、その者は私から、苦痛なく聞くであろう。「私は知らない。私は分からない。私は探求しない」と。
Consolabor me tamen: Archangeli nesciunt, Angeli non audierunt, Propheta non sensit, Apostolus interrogavit, Filius ipse non edidit. Cesset dolor querelarum.
PL 10, 885Aしかし、私は自らを慰めよう。大天使たちは知らず、天使たちは聞かず、預言者は感じ取らず、使徒は尋ね〔『三位一体論』の本文では「使徒は尋ねず」。ここでは刷られたとおり訳した〕、子自身は語り出さなかった。嘆きの痛みはやむがよい。
Non te, quisquis es qui haec quaeris, revoco in excelsum, non in amplitudinem tendo, non deduco in profundum.
PL 10, 885A汝が誰であれ、これらのことを問う者よ、私は汝を、高みへ呼び戻さず、広がりへ引き伸ばさず、深みへ導き下ろさない。
Haec de natura divinitatis attigimus (Ex num. 11 et 12) , non summam intelligentiae comprehendentes, sed intelligentes incomprehensibilia esse quae loquimur. Nullum ergo, dicis, officium fidei est, si nil poterit comprehendi.
PL 10, 885A我々は神性の本性についてこれらに触れたが(第11節と第12節から)、理解の総体を把握したのではなく、我々が語ることが把握しえないものだと理解したのである。汝は言う、「それなら、何も把握しえないなら、信仰の務めは何もない」と。
Immo hoc officium fides profiteatur, id unde quaeritur incomprehensibile sibi esse scire. Superest de inenarrabili generatione Filii adhuc aliquid: immo aliquid illud adhuc totum est. Aestuo, differor, hebesco, et unde incipiam nescio.
PL 10, 885Bいや、信仰は、自らが問うているものが自らにとって把握しえないことを知る、この務めを公言するのである。子の語りえない生成については、なお何かが残っている。いや、そのなお残っている何かが、全体なのである。私は動揺し、引き裂かれ、鈍くなり、どこから始めてよいかを知らない。
Nescio enim quando natus sit Filius: et nefas est mihi scire quando natus sit Filius. Quem imprecer? quem implorem? ex quibus libris ad tantarum difficultatum narrationem verba praesumam? Evolvam omnem Graeciae scholam?
PL 10, 885B私は、子がいつ生まれたかを知らないからである。そして、子がいつ生まれたかを私が知ることは、許されないことである。私はだれに祈り求めようか。だれに懇願しようか。どの書物から、これほどの難問を述べるための言葉を、あえて取ろうか。ギリシアの学派のすべてを繰り広げようか。
Sed legi, ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor saeculi? In hoc ergo mundo sophistae multi et sapientes sunt: sapientiam autem Dei reprobaverunt. Scribam legis consulam? Sed ignorat, et crux Christi scandalum est.
PL 10, 885Bしかし、私は読んだ。「知者はどこにいるか。学者はどこにいるか。この世の探究者はどこにいるか。」それゆえ、この世界には、詭弁家や賢者が多い。しかし彼らは、神の知恵を退けた。律法学者に尋ねようか。しかし彼は知らず、キリストの十字架はつまずきである。
Hortabor forte vos connivere et tacere: quia ad venerationem ejus satis sit, quod in Evangeliis praedicatur tanta inter homines fecisse stupenda prodigia. Ex num.
PL 10, 885C私はおそらく諸君に、目をつぶり、黙っているよう勧めるだろう。彼への崇敬のためには、福音書の中で、彼が人々のあいだでこれほど驚くべき不思議を行ったと宣べ伝えられていることで、十分だからである。第
13.--Consistit enim meum in patrocinium meditatarum difficultatum piscator egens, ignotus, indoctus, manibus lino occupatis, veste humida, pedibus limo oblitis, totus e navi.
PL 10, 885C13節から。――実際、熟考された難問の弁護のために、私の側に〔底本は meum。『三位一体論』2.13 に従い mecum と読む〕、貧しく、名もなく、無学な漁師が立っている。手は網の糸でふさがり、衣は湿り、足は泥にまみれ、全身が舟から来た者である。
Quaerite et invenite, utrum mirabilius fuerit mortuos suscitasse, an imperito scientiam istius doctrinae intimasse? Ait enim, In principio erat Verbum.
PL 10, 885C諸君、求めて、見いだせ。死者を蘇らせたことのほうが驚くべきか、それとも無学な者にこの教えの知を教え込んだことのほうが驚くべきか。彼は言うからである。「初めに言葉があった。」
Transeuntur tempora, transmittuntur saecula, tolluntur aetates: piscator meus illitteratus liber a tempore est, vicit omne principium. Principium lib. IX.--Tractantes ante paucos dies de indifferenti natura Dei patris et Dei filii, etc., usque ad haec num. 44.
PL 10, 885C時は通り過ぎられ、世々は越えられ、時代は取り去られる。私の無学な漁師は時から自由であり、あらゆる始まりに勝った。第9巻の冒頭。――「我々は数日前、父なる神と子なる神の本性が異ならないことを論じ」云々、第44節の次の語まで。
Ac sic perfectam fidem docuit, cum id quod modo est, ejusdem temporis opus sit; et id quod operatur Pater operatur et Filius extra singularis sit unionem. Ex capit.
PL 10, 885Dこうして彼は、今あることが同じ時の業であり、父が働くことを子も働くのであって、しかもそれが単一者の合一の外にあることにおいて、完全な信仰を教えた。第
6 Tractatus de fide orthodoxa. --Denique pro captu, pro viribus, pro fide nostra intueamur Deus quid sit: et videamus an illi possit aliquid comparari.
PL 10, 885D6章、『正統信仰について』の論考から。――結局、我々の把握の及ぶかぎり、力の及ぶかぎり、我々の信仰の及ぶかぎり、神が何であるかを見据え、何かが神に比べられうるかを見よう。
Certe hoc est Deus, quod et cum dicitur, non potest dici; cum aestimatur, non potest aestimari; cum comparatur, non potest comparari; cum definitur, ipsa definitione sua crescit: qui coelum manu sua operit, pugno omnem mundum claudit, quem totum omnia nesciunt, et metuendo sciunt, cujus nomini et virtuti famulantur, hunc orbis ex ipsa elementorum sibi succedentium momentanea vicissitudine testatur.
PL 10, 885D確かに、神とは、語られても語りえず、評価されても評価しえず、比べられても比べえず、定義されるとその定義そのものによっていよいよ大きくなる者である。その手で天を覆い、拳で全世界を閉じ、そのすべてを万物は知らずにいながら、畏れることによって知り、その名と力に仕えるこの神を、この世界は、互いに入れ替わる諸元素の束の間の移り変わりそのものによって証言している。
Ratio quaedam est, quae apud Graecos λόγος appellatur, quae inter Patrem et Filium personas vel vocabula distinguit: quia ipse Filius ratio dicitur, quae tamen ratio multis nominibus appellatur.
PL 10, 886Aある理があり、ギリシア人のもとではロゴスと呼ばれるが、それが父と子の位格あるいは呼称を区別する。子自身が理と呼ばれるからである。しかし、この理は、多くの名で呼ばれる。
Modo enim verbum, modo virtus, modo sapientia, modo dextera, modo brachium, modo margarita, modo thesaurus, modo retia, modo aratrum, modo fons, modo petra, modo lapis angularis, modo agnus, modo homo, modo vitulus, modo aquila, modo leo, modo via, modo veritas, modo vita, cum sit Deus omnia et in omnibus.
PL 10, 886Aあるときは言葉、あるときは力、あるときは知恵、あるときは右の手、あるときは腕、あるときは真珠、あるときは宝、あるときは網、あるときは犂、あるときは泉、あるときは岩、あるときは隅の石、あるときは小羊、あるときは人、あるときは子牛、あるときは鷲、あるときは獅子、あるときは道、あるときは真理、あるときは命と呼ばれるが、彼は神であり、すべてであり、すべてのうちにいるのである。
Et per haec vocabula divinarum dispensationum mysteria cognoscuntur. Nam et ob hoc Verbum nuncupatur: quia et proprie divino ore processit, et nihil Pater sine eo aut jussit, aut fecit.
PL 10, 886Bそして、これらの呼称を通して、神の経綸の奥義が知られる。彼が言葉と呼ばれるのも、このゆえである。すなわち、固有の意味で神の口から出たからであり、父は彼なしには何も命じず、何も作らなかったからである。
Virtus dicitur: quia vere de Deo, et semper cum Deo, et omnis potestas Patris in ipso consistit. Sapientia appellatur: quia de corde Patris adveniens arcana in coelestibus (Apud Ambr. coelestia credentibus) reseravit.
PL 10, 886B力と呼ばれるのは、まことに神から出て、つねに神とともにあり、父のあらゆる権力が彼のうちにあるからである。知恵と呼ばれるのは、父の心から来て、天において(アンブロシウスでは「信じる者たちに天の」)秘められたことを開いたからである。
Dextera nuncupatur: quod per eum omnia opera divina perfecta sunt. Brachium dicitur: quia ab ipso omnia continentur. Margarita appellatur: quia nihil illo pretiosius invenitur.
PL 10, 886B右の手と呼ばれるのは、彼を通してすべての神の業が成し遂げられたからである。腕と呼ばれるのは、彼によってすべてが保たれているからである。真珠と呼ばれるのは、彼より貴いものは何も見いだされないからである。
Thesaurus dicitur: ut in ipso omnes divitiae regnorum coelestium, quae reconditae sunt, agnoscantur. ( Ambr. conditae agnosc.) Retia dicitur: quia per ipsum, et in ipso de mari saeculi, gentium quasi multitudo piscium in Ecclesia congregantur, ubi bonorum malorumque discrimina cognoscuntur.
PL 10, 886B宝と呼ばれるのは、彼のうちに、隠されている(アンブロシウスでは「蓄えられている」)天の国々のあらゆる富が知られるためである。網と呼ばれるのは、彼を通して、また彼のうちに、世の海から、いわば魚の群れのように諸国民が教会に集められ、そこで善い者と悪い者との区別が知られるからである。
Aratrum nuncupatur: quia signo crucis suae gentium pectora subiguntur, ut necessario semini praeparentur. Fons aquae appellatur: quia ex eo sitientium corda coelestis aquae gratia irrigantur.
PL 10, 886C犂と呼ばれるのは、その十字架のしるしによって諸国民の胸が耕され、必要な種のために備えられるからである。水の泉と呼ばれるのは、彼から、渇く者たちの心が天の水の恩寵によって潤されるからである。
Petra dicitur: quia credentibus fortitudinem, incredulis duritiem praestat. Lapis dicitur angularis: quia utrosque parietes veteris ac novi Testamenti unus mediator in semetipso continens copulavit. Agnus appellatur: ut innocentia Christi et passio demonstretur.
PL 10, 886C岩と呼ばれるのは、信じる者には強さを、信じない者には頑なさを与えるからである。隅の石と呼ばれるのは、旧い契約と新しい契約の二つの壁を、唯一の仲介者が自らのうちに保って結びつけたからである。小羊と呼ばれるのは、キリストの無垢と受苦が示されるためである。
Homo ditur: quia secundum carnem propter nos homines nasci dignatus est. Vitulus dicitur: quia propter nostram salutem pati sustinuit.
PL 10, 886C人と言われる〔底本は ditur。dicitur と読む〕のは、肉に従って、我々人間のために生まれることをよしとしたからである。子牛と呼ばれるのは、我々の救いのために苦しむことを耐えたからである。
Aquila dicitur: quia post venerabilem resurrectionem, quasi remis alitum, ad Patrem revolavit (rex alitum ad Patris revolat sedem). Idem leo dictus est: quia ipse est rex regum, qui mortem ac diabolum virtutis suae potestate comminuit.
PL 10, 886C鷲と呼ばれるのは、尊い復活ののち、いわば鳥たちの翼で、父のもとへ飛び帰ったからである(別本では「鳥たちの王は父の座へ飛び帰る」)。同じく彼は獅子と呼ばれた。彼こそ王の王であり、自らの力の権力によって、死と悪魔を砕いたからである。
Via est: quia per ipsum accessum habemus (adscensus est) ad Deum patrem. Veritas est: quia mendacium nescit. Vita est: quia ipse universa vivificat.
PL 10, 886D道であるのは、彼を通して、我々が父なる神への通路(別本では「上昇がある」)を得るからである。真理であるのは、偽りを知らないからである。命であるのは、彼自身が万物を生かすからである。
Vides ergo, quia per haec vocabula significationes dispositionum et operum divinorum praeostensae sunt: non tamen ipse Deus per haec proprie definitus est. Ex cap. 8 praedicti Tractatus. --Est ergo Pater Deus immensus, aeternus, incomprehensibilis, inaestimabilis.
PL 10, 886D汝は見る。これらの呼称によって、神の配剤と業の意味があらかじめ示されたのであって、これらによって神自身が固有の意味で定義されたのではない。前記の論考の第8章より。――それゆえ父は、測りえず、永遠で、把握しえず、評価しえない神である。
Est et Filius ejus Dominus noster tantus, quantus est Pater; sed non aliunde, sed de Patre: quia inquit, De Patre exivi, hoc est, lumen de lumine.
PL 10, 886Dその子もまた、父と同じだけ大いなる我々の主であるが、他のものからではなく、父から出た。彼が「私は父から出た」と言うのは、すなわち、光からの光ということである。
Quod si filium (Apud Ambros. huc accedit quod sic filium) Dei, ut jam dictum est, visum a patribus approbamus, ut non totum in illo quod Dei est videretur: sed dispositiones rerum futurarum, quae suis quibusque temporibus complendae erant, in ipso per imaginem cernerentur.
PL 10, 887Aもし(アンブロシウスでは「これに加えて、このように子を」)、すでに述べたとおり、神の子が父祖たちに見られたと我々が認めるなら、それは、神に属するものの全体が彼のうちに見られたのではなく、それぞれの時に成就されるべき将来の事柄の配剤が、彼のうちに像を通して見分けられた、ということである。
Nam Filium quis videre potuit antequam conspicabilem materiam cum placuit assumpsit, vel ipsum hominem induere dignatus est?
PL 10, 888A実際、子を、彼が見える質料を身に受けたとき、あるいは人そのものをまとうことをよしとしたとき、その前に、だれが見ることができたか。
Quia et si Abrahae visus est, sed in forma humani corporis visus est, qua de ejus fuerat carne ( Apud Ambros. quo scil. postremis temporibus in homine venturus esse ostenderetur) .
PL 10, 888Aなぜなら、たとえアブラハムに見えたとしても、人の体の形において見えたのであり、その形は、彼の肉から取られたものであった(アンブロシウスでは「すなわち、それによって、終わりの時に人において来たるべき者であることが示されるように」)。