Caput I
第I章PL 1, 630BQui status fidei quae ratio veritatis, quod praescriptum disciplinae, inter caetera saecularium errorum, etiam spectaculorum voluptates adimat, Dei servi cognoscite, qui cum maxime ad Deum acceditis: recognoscite, qui jam accessisse vos testificati et confessi estis, ne aut ignorando aut dissimulando quis peccet.
PL 1, 630Bいかなる信仰の状態が、いかなる真理の理が、いかなる教えの規定が、この世のもろもろの誤りの中でもとりわけ見世物の快楽を取り除くのか――神の僕たちよ、まさに今神に近づこうとしている者たちよ、知れ。すでに近づいたと証しし告白した者たちよ、思い起こせ。誰も、知らずにいることによっても、見て見ぬふりをすることによっても、罪を犯すことのないように。
Tanta est enim vis voluptatum, ut et ignorantiam protelet in occasionem, et conscientiam corrumpat in dissimulationem.
PL 1, 630Bというのも、快楽の力はそれほどに大きく、無知を口実にまで引き延ばし、良心を堕落させて見て見ぬふりへと至らせるからである。
Ad utrumque, adhuc forsan alicui opiniones ethnicorum blandiuntur, quae in ista caussa adversus nos ita argumentari consueverunt: Nihil obstrepere religioni in animo et consciencia tanta solatia extrinsecus oculorum vel aurium: nec vero Deum offend oblectatione hominis, qua, salvo erga Deum metu et honore, suo in tempore et suo in loco frui, scelus non sit.
PL 1, 630Bこの両方に対して、異教徒たちの臆説が、なおある者にはおそらく取り入っている。彼らはこの訴訟において我々に対し、次のように論ずるのを常としている。すなわち、魂と良心における信仰に対して、目や耳からのそれほど大きな外的な慰めは何ら妨げとなることはなく、人間の楽しみが神を怒らせることもない。神への畏れと敬意さえ保たれるなら、しかるべき時としかるべき場所で享受することは罪ではないのだ、と。
Atquin hoc cum maxime paramus demonstrare, quemadmodum isthaec non competant verae religioni et vero obsequio erga Deum verum.
PL 1, 630Bしかるに、まさにこの点にこそ、我々は証明しようとしているのである――このようなことどもが、真の信仰と、真の神へのまことの崇拝の行為とに、いかにふさわしくないかを。
Sunt qui existiment Christianos expeditum morti genus ad hanc obstinationem abdicatione voluptatum erudiri, quo facilius vitam contemnant, amputatis quasi retinaculis ejus, ne desiderent, quam jam supervacuam sibi fecerint: ut hoc consilio potius et humano prospectu, non divino praescripto definitum existimetur.
PL 1, 630Bキリスト教徒とは死に対してすでに身構えのできた種族であり、快楽の放棄によってこの頑迷さへと鍛え上げられているのだ、と考える者たちがいる。それは彼らがより容易に生を蔑むようになるためであり、あたかも生を欲しがらせぬようその引き綱を断ち切られたかのようにするためである――彼らはすでに生を自分にとって不要なものとしてしまっているからだ、というのである。こうして、これは神の規定によってではなく、むしろ人間的な思慮と目算によって定められたものと考えられているのである。
Pigebat scilicet etiam perseverantes in tantis non divino praescripto definitum existimetur. Pigebat scilicet etiam perseverantes in tantis voluptatibus propter Deum mori. Quanquam etsi ita esset, tam apto consilio, tantae obstinatio disciplinae debebat obsequium.
PL 1, 631A彼らは、なるほど、それほどの快楽の中に踏みとどまる者たちでさえ、神のために死ぬことを厭うであろう、というのである。しかし、たとえそうであったとしても、それほど適切な思慮に対しては、それほど大きな教えの頑迷さもまた、服従を捧げるべきであったろう。
Caput II
第II章PL 1, 631AJam vero nemo est, qui non hoc quoque praetendat (Gen. 1.), omnia a Deo instituta, et homini attributa (sicut praedicamus), et utique bona omnia, ut boni auctoris: inter haec deputari universa ista, ex quibus spectacula instruuntur, circum verbi gratia, et leonem, et vires corporis, et vocis suavitates.
PL 1, 631Aところで、次のことをも言い立てない者はいない――万物は神によって設けられ(創世記1)、人間に与えられたものであり(我々自身がそう宣べ伝えている通り)、しかも善き創造者のものとして、ことごとく善いものである、と。そしてこれらの中には、見世物が組み立てられる材料となる、あの一切のものが数えられる。たとえば競走場、獅子、身体の力、声の快さなどである、と。
Igitur neque alienum videri posse, neque inimicum Dei quod de conditione constet ipsius: neque cultoribus Dei vitandum, quod Dei non sit inimicum, quia nec alienum.
PL 1, 631Bそれゆえ、神ご自身の創造から出たことが明らかなものは、疎遠なものとも、神の敵とも見なされえない、と。また、それは神の礼拝者たちにとって避けるべきものでもない。疎遠なものでない以上、神の敵ではないのだから、と。
Plane et ipsae exstructiones locorum, quod saxa, quod caementa, quod marmora, quod columnae, Dei res sunt, qui ea ad instrumentum terrae dedit: sed et ipsi actus sub coelo Dei transiguntur.
PL 1, 631B確かに、もろもろの場所の建造物そのもの――石であれ、建材であれ、大理石であれ、円柱であれ――は神のものである。神はそれらを大地の用具として与えられたのだから。そして、それらの催しそのものもまた、神の天の下で行われるのである。
Quam sapiens argumentatrix sibi videtur ignorantia humana, praesertim cum aliquid ejusmodi de gaudiis et de fructibus saeculi metuit amittere! Plures denique invenias, quos magis periculum voluptatis, quam vitae, avocet ab hac secta.
PL 1, 631B人間の無知は、とりわけこの世の喜びや実りのうちからこの種のものを何か失うことを恐れるとき、自分自身をなんと賢い論者と思っていることであろうか。実に、生命の危険よりも快楽の危険によってこの教団から引き離される者たちの方を、より多く見出すことだろう。
Nam mortem etiam stultus ut debitam non extimescit, voluptatem etiam sapiens ut tantam non contemnit, cum alia non sit et stulto et sapienti vitae gratia, nisi voluptas.
PL 1, 631Bなぜなら、愚者でさえ死を当然負うべきものとして恐れることはなく、賢者でさえ快楽をそれほど大きなものとして軽んじることはないからである。愚者にとっても賢者にとっても、生の喜びとなるものは快楽をおいて他にないのだから。
Nemo negat, quia nemo ignorat quod ultro natura suggerit, Deum esse universitatis conditorem, eamque universitatem tam bonam, quam homini mancipatam.
PL 1, 631C誰もこれを否定しない。自然がおのずと示唆することを、誰も知らずにいることはないからである。すなわち、神は宇宙の造り主であり、その宇宙は善いものであると同時に、人間に譲り渡されたものでもある、ということを。
Sed quia non penitus Deum norunt, nisi naturali jure, non etiam familiari, de longinquo, non de proximo; necesse est ignorent qualiter administrari aut jubeat aut prohibeat quae instituit simul quis sit aemulus ex diverso, adulterandis usibus divinae conditionis, quia neque voluntatem, neque adversarium noveris ejus, quem minus noveris.
PL 1, 631Cしかし、彼らは神を徹底的には知らず、ただ自然の理によって知るにとどまり、親しい間柄としては知らない――遠くから知るのであって、間近から知るのではない。それゆえ、神がご自身の設けたものをどのように治めるよう命じ、あるいは禁じておられるのか、彼らは必然的に知らずにいる。同時にまた、神の被造物の用途を悪用しようとする、逆の側に立つ敵対者が誰であるのかも知らずにいる。なぜなら、より少ししか知らない者について、その意志もその敵対者も知ることはできないからである。
Non ergo hoc solum respiciendum est, quo omnia sint instituta, sed a quo conversa. Ita enim apparebit cujus vi sint instituta, si appareat cujus non sint. Multum interest inter corruptelam et integritatem, quia multum est inter institutorem et interpolatorem.
PL 1, 632Aそれゆえ、万物が何によって設けられたかだけでなく、誰によって転倒させられたかもまた、顧みられねばならない。それが誰の力によるのではないかが明らかになれば、誰の力によって設けられたかもまた明らかになるであろうから。腐敗と健全さとの間には大きな隔たりがある。創始者と改竄者との間に大きな隔たりがあるからである。
Caeterum omnes species malorum, quae etiam ethnici ut indubitata, et prohibent et defendunt, ex operibus Dei constant: Vis homicidium ferro, veneno, magicis devinctionibus perfici Tam ferrum Dei res est, quam herbae, quam angeli: numquid tamen in hominis necem auctor ista providit?
PL 1, 632Aしかし、あらゆる種類の悪は――異教徒でさえそれを疑いなきものとして禁じ、かつ防いでいるのだが――神の御業に基づいて成り立っている。お前は、殺人が剣によって、毒によって、魔術の呪縛によって成し遂げられるのを望むか。剣は、薬草や天使たちと同じように、神のものである。しかし、創造者はこれらを人間の殺害のために備えられたのであろうか。
Atquin omnem homicidii speciem uno et principali praecepto interemit: Non occides (Exod. 20.) Proinde aurum, aes, argentum, ebur, lignum, et quaecumque fabricandis idolis materia captatur, quis in saeculo posuit, nisi saeculi auctor Deus?
PL 1, 632Bしかるに、あらゆる種類の殺人を、ただ一つの根本的な戒めによって滅ぼされた。『汝、殺すなかれ』(出エジプト20)と。したがって、金、青銅、銀、象牙、木材、そして偶像を作るために求められるどのような材料であれ、この世にそれを置かれたのは、この世の創造者である神をおいて他の誰であろうか。
Numquid tamen ut haec adversus ipsum adorentur? Atquin summa offensio penes illum idololatria est. Quid non Dei est, quod Deum offendit? Sed cum offendit, Dei esse desiit; et cum desiit, offendit.
PL 1, 632Bしかし、これらのものが神ご自身に逆らって拝まれるためであろうか。しかるに、神にとって最大の侵害は偶像崇拝である。神を侵害するもので、神のものでないものがあろうか。しかし、それが神を侵害するとき、それはもはや神のものであることをやめており、神のものであることをやめたときにこそ、それは侵害するのである。
Ipse homo omnium flagitiorum actor non tantum opus Dei, verum etiam imago est, et tamen et corpore et spiritu descivit a suo institutore.
PL 1, 632B人間その者は、あらゆる恥ずべき行いの実行者でありながら、神の御業であるだけでなく、神の像でもある。それでいてなお、身体においても霊においても、自らの創始者から離反してしまったのである。
Neque enim oculos ad concupiscentias sumpsimus, neque linguam ad maliloquium, et aures ad exceptaculum maliloquii, et gulam ad gulae crimen et ventrem ad gulae satietatem, et genitalia ad excessus impudicitiae, et manus ad vim, et gressus ad vagam vitam, aut spiritus ideo insitus corpori, ut insidiarum, et fraudum, et iniquitatum cogitatorium fieret, non opinor.
PL 1, 632Bというのも、我々は欲望のために目を受け取ったのではなく、悪口のために舌を、悪口を受け入れる器として耳を、貪食の罪のために喉を、貪食の満腹のために腹を、淫蕩の逸脱のために性器を、暴力のために手を、放浪の生活のために歩みを、受け取ったのでもない。あるいは、策略と欺瞞と不義とを考え出す器となるために霊が身体に植え込まれたのでも、思うに、あるまい。
Nam si omnem malignitatem, et si tantam malitiam excogitatam Deus exactor innocentiae odit, indubitate quaecunque condidit, non in exitum operum constat condidisse quae damnat, licet eadem opera per ea quae condidit administrentur, quando haec sit tota ratio damnationis, perversa administratio conditionis a conditis.
PL 1, 633Aなぜなら、もし神が――無垢を要求する方として――あらゆる悪意を、これほど工夫された悪をお憎みになるのなら、神がお定めになったものは何であれ、ご自身が断罪なさる行いの結果を目指してお定めになったのではないことは、疑いなく明らかである。たとえ、その同じ行いが、神がお定めになったものを通して行われるのだとしても、である。断罪の理由のすべてはまさにこれだからである。すなわち、被造物による、被造の秩序の誤った取り扱いである。
Nos igitur qui, Domino cognito, etiam aemulum ejus inspicimus, qui, institutore comperto, etiam interpolatorem una deprehendimus, neque mirari, neque dubitare oportet, quum ipsum hominem, opus et imaginem Dei, totius universitatis possessorem, illa vis interpolatoris et aemulatoris angeli ab initio de integritate dejecerit, universam substantiam ejus pariter cum ipso in perversitatem demutatam adversus institutorem, ut quam doluerat homini concessam, non sibi, in ea ipsa et hominem reum Deo faceret, et suam dominationem collocaret.
PL 1, 633Aそれゆえ我々は、主を知るとともにその敵対者をも見て取り、創始者を知るとともに改竄者をも同時に見抜く者であるからには、次のことに驚くことも疑うこともあってはならない。すなわち、人間その者――神の御業にして像であり、宇宙全体の所有者――を、あの改竄者にして張り合う天使の力が、初めから健全さから突き落とし、彼とともにその実体全体もひとしく、創始者に逆らう邪悪へと変えてしまったこと、それは、自分にではなく人間に与えられたことを彼が悔しく思っていたその同じもの〔宇宙の所有〕のただ中で、人間を神に対する被告としてしまい、かつ自らの支配を打ち立てるためであった、ということにである。
Caput III
第III章PL 1, 633BHac conscientia instructi adversus opinionem ethnicorum, convertamur magis ad nostrorum detractatus Quorumdam enim fides aut simplicior, aut scrupulosior, ad hanc abdicationem spectaculorum de Scripturis auctoritatem exposcit et se in incertum constituit, quod non significanter neque nominatim denuntietur servis Dei abstinentia ejusmodi.
PL 1, 633Bこのような認識を備えて異教徒の臆説に対抗した上で、我々はむしろ我々自身の者たちの論難の方へと向き直ろう。というのも、ある者たちの信仰は、あまりに素朴であるか、あるいはあまりに几帳面であるかして、見世物のこの放棄について聖典からの権威を求め、このような節制が神の僕たちに対して明示的にも名指しでも告げられてはいないという理由で、自らを不確かな状態に置いているからである。
Plane nusquam invenimus, quemadmodum aperte positum est (Exod., 20.), Non occides, non idolum coles, non adulterium, non fraudem admittes; ita exerte definitum, «Non in Circum ibis non in theatrum; agonem, munus non spectabis.» Sed invenimus ad hanc quoque speciem pertinere illam primam vocem David, Felix, inquit (ps.
PL 1, 634A確かに、『汝、殺すなかれ。偶像を拝むなかれ。姦淫を犯すなかれ。欺きを行うなかれ』(出エジプト20)と明白に示されているようには、『汝、競走場にも劇場にも行くなかれ。競技も剣闘士競技も見物するなかれ』とは、どこにもそれほど明確には定められていない。しかし、この種類にもまた、ダビデのかの最初の言葉が関わることを、我々は見出す。『幸いなるかな』と言われている――(詩篇
I.), qui non abiit in concilium impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestium non sedit.
PL 1, 634A1:1)、不敬虔な者の計らいに歩まぬ人は、罪びとの道に立たず、疫病のごとき者たちの座に座らなかった。
Nam etsi justum illum videtur praedicasse, quod in concilio et in concessu Judaeorum de Deo denegando consultantium, non communicavit; late tamen semper Scriptura divina dividitur, ubicunque secundum praesentis rei sensum etiam disciplina munitur, ut hic quoque non sit aliena vox a spectaculorum interdictione.
PL 1, 634Aというのも、たとえ彼が、神を否認しようと謀るユダヤ人たちの会議と集いに関わらなかった、その義しい人を宣べ伝えたと思われるとしても、神の聖典はつねに広く分かたれるものであり、現在の事柄の意味に即して規律もまた固められるところではどこでも、当てはまるのである。それゆえ、ここでもまた、この言葉は見世物の禁止と無縁のものではない。
Si enim pauculos tunc judaeos impiorum concilium vocavit, quanto magis tantum conventum ethnici populi! ni pii ethnici, minus peccatores, minus hostes Christi, quam tunc Judaei, quo et caetera congruunt. Nam apud spectacula et in via statur.
PL 1, 634Bもし、あのとき、ごく少数のユダヤ人たちを『不敬虔な者の計らい』と呼んだのであれば、異教の民のこれほど大きな集まりを、なおのことどれほどそう呼ぶべきであろうか。もっとも、当時のユダヤ人よりも罪が少なく、キリストの敵であることも少ない敬虔な異教徒がいるとすれば、話は別だが――この点でも、他のことどもと符合するのである。なぜなら、見世物の場においても、人は『道』の上に立っているからである。
Vias enim vocant cardines balteorum per ambitum et discrimina popularium per proclivum. Cathedra quoque nominatur ipse in anfractu ad consessum situs.
PL 1, 634Bというのも、人々は、周囲をめぐる帯状通路の要所や、傾斜に沿った観客席の間の仕切りを、『道』と呼ぶからである。また、座るために曲がりの中に設けられたその場所自体も、『座』と呼ばれる。
Itaque e contrario infelix qui in quodcunque concilium impiorum abierit, et in quacunque via peccatorum steterit, et in quacunque cathedra pestium sederit. Generaliter dictum intelligamus, cum quid etiam specialiter interpretari capit.
PL 1, 635Aしたがって逆に、不敬虔な者のいかなる計らいに歩み入った者も、罪びとのいかなる道に立った者も、疫病のごとき者たちのいかなる座に座った者も、不幸である。一般的に言われたことは、それが特殊なものとしても解釈されうる場合であっても、一般的なものとして理解しようではないか。
Nam et specialiter quaedam pronuntiata generaliter sapiunt. Cum Deus Israelitas admonet disciplinae vel objurgat, utique ad omnes habet (Exod. 12.): cum Aegypto et Aethiopiae exitium comminatur, in omnem gentem peccatricem praejudicat.
PL 1, 635Aというのも、特殊なものとして告げられたことの中にも、一般的な意味を帯びるものがあるからである。神がイスラエル人たちに規律を諭し、あるいは叱責されるとき、それは当然すべての者に及ぶ(出エジプト12)。エジプトとエチオピアに滅びを予告されるとき、あらゆる罪深い民族に対して、あらかじめ裁きを下しておられるのである。
Sic omnis gens peccatrix vocatur Aegyptus et Aethiopia (Is. 14 et alibi.), a specie ad genus. Quemadmodum etiam de origine spectaculorum omne spectaculum concilium vocat impiorum, a genere ad speciem.
PL 1, 635Aこうして、あらゆる罪深い民族が『エジプト』『エチオピア』と呼ばれる(イザヤ14、および他の箇所)。個別から一般へという仕方でである。それと同じように、見世物の起源に由来して、あらゆる見世物もまた『不敬虔な者の計らい』と呼ばれる。一般から個別へという仕方でである。
Caput IV
第IV章PL 1, 635BNe quis argumentari nos putet, ad principalem auctoritatem convertar ipsius signaculi nostri. Cum aquam ingressi christianam fidem in legis suae verba profitemur, renuntiasse nos diabolo et pompae et angelis ejus ore nostro contestamur.
PL 1, 635B誰も、我々がただ論を立てているだけだと思うことのないように、私は我々自身の証印そのものという第一の権威へと立ち返ろう。水に入り、キリスト教の信仰をその定めの言葉によって公に言い表すとき、我々は、悪魔とその行列と、その使いたちとを棄てたことを、自らの口で証言するのである。
Quid erit summum ac praecipuum, in quo diabolus et pompae et angeli ejus censeantur, quam idololatria? ex qua omnis immundus et nequam spiritus, ut ita dixerim, quia nec diutius de hoc.
PL 1, 635B悪魔とその行列と、その使いたちとが、その中に数え入れられるところの、最も大いなる主要なものとは、偶像崇拝をおいて他に何であろうか。そこから、いわば、あらゆる汚れた邪悪な霊が生じるのであるが――この点については、これ以上長くは述べない。
Igitur si ex idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate praejudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in lavacro, quae diabolo et pompae et angelis ejus sint mancipata, scilicet per idololatriam.
PL 1, 635Bそれゆえ、もし見世物のあらゆる仕組みが偶像崇拝から成り立っていることが明らかになるとすれば、洗礼における我々の棄権の証言もまた見世物に関わることが、疑いなく、あらかじめ決せられているであろう。それらは、すなわち偶像崇拝を通じて、悪魔とその行列と、その使いたちとに引き渡されたものだからである。
Commemorabimus origines singulorum, quibus in cunabulis in saeculo adoleverint: exinde titulos quorumdam, quibus nominibus nuncupentur: exinde apparatus, quibus superstitionibus instruantur: tum loca, quibus praesidibus dicentur: tum artes, quibus auctoribus deputentur.
PL 1, 635C我々は、それぞれの見世物の起源を、すなわちそれらがどのような揺りかごの中でこの世に育っていったかを、思い起こそう。次いで、いくつかのものの名目を、すなわちそれらがどのような名前で呼ばれているかを。さらに、その装備を、すなわちそれらがどのような迷信によって整えられているかを。そして、その場所を、すなわちそれらがどのような守護神に捧げられているかを。そして、その技芸を、すなわちそれらがどのような創始者に帰せられているかを。
Si quid ex his non ad idolum pertinuerit, id neque ad idololatriam, neque ad nostram ejerationem pertinebit.
PL 1, 636Aもしこれらのうちの何かが偶像に関わらないのであれば、それは偶像崇拝にも、我々の棄権にも関わらないであろう。
Caput V
第V章PL 1, 636ADe originibus quidem ut secretioribus et ignotis penes plures nostrorum altius, nec aliunde investigandum fuit: quam de instrumentis ethnicarum litterarum. Exstant auctores multi, qui super ista re commentarios ediderunt.
PL 1, 636A起源については、それが我々の側の多くの者にとってはいくぶん秘められ知られていないものであるだけに、より深く探らねばならず、しかも異教の文献という記録によるほかはなかった。この事柄について注解を著した著者は数多く現存する。
Ab his ludorum origo sic traditur: Lydos ex Asia transvenas in Hetruria consedisse, ut Timaeus refert, duce Tyrrheno, qui fratri suo cesserat regni contentione: igitur in Hetruria, inter caeteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituunt: inde Romani accersitos artifices mutuantur, tempus, enuntiationem, ut ludi a Lydis vocarentur.
PL 1, 636Aこれらの著者たちによれば、競技会の起源はこう伝えられている。アジアから渡来したリュディア人が、王位を争って兄弟に譲ったテュレヌスに率いられ、エトルリアに住み着いた、とティマイオスは伝えている。そこでエトルリアにおいて、彼らは自分たちの迷信の他の祭儀と並んで、見世物をも宗教の名のもとに制定した。そこからローマ人は招き寄せた技芸者たちを借り受け、時期も、呼称も受け継いだので、競技会はリュディア人にちなんで呼ばれることになった。
Sed etsi Varro ludos a ludo, id est a lusu interpretarur, sicut et Lupercos ludos appellabant, quod ludendo discurrant; tamen eum lusum juvenum et diebus festis, et templis, et religionibus reputat. Nihil jam de caussa vocabuli, cum rei caussa idololatria sit.
PL 1, 636Bしかしワッロは、競技会(ルディ)を遊戯(ルドゥス)すなわち遊び(ルスス)から解釈しており、ルペルクス祭司団のことも、走り回って遊ぶことから同じ語で呼んでいたのと同様である。とはいえワッロ自身も、その若者たちの遊びを、祝祭の日と、神殿と、祭儀に結びつけて考えている。もはや語の由来を論じるまでもない、事柄そのものの由来が偶像崇拝である以上は。
Nam et cum promiscue ludi Liberalia vocarentur, honorem Liberi patris manifeste sonabant. Libero enim a rusticis primo fiebant ob beneficium quod ei adscribunt pro demonstrata gratia vini. Exinde ludi Consualia dicti, qui initio Neptunum honorabant.
PL 1, 636B事実、競技会が広くリベラリア祭と呼ばれていたときには、それは明らかにリベル・パテルへの敬意を示していた。というのも、それはもともと農夫たちによって、リベルに帰せられる恩顧のゆえに、すなわち彼がぶどう酒の恩恵を示してくれたことに報いて、行われていたからである。それに続いてコンスアリア祭と呼ばれる競技会があり、これは当初ネプトゥヌスを称えるものであった。
Eumdem enim et Consum vocabant Dehinc Equiria Marti Romulus dixit: quanquam et Consualia Romulo defendunt, quod ea Conso dicaverit Deo, ut volunt, consilii: ejus scilicet, quo tunc Sabinarum virginum rapinam militibus suis in matrimonia excogitavit.
PL 1, 636Cというのも、彼らは同じ神をコンススとも呼んでいたからである。次いでロムルスはマルスにエクィリア祭を捧げた。もっとも彼らはコンスアリア祭もロムルスに帰しており、それは彼が、彼らの言うところでは「思慮」の神であるコンススにこの祭儀を捧げたからだとする。すなわち、その思慮こそ、当時彼が自分の兵士たちのために、サビニ人の乙女たちを略奪して妻とすることを考案した、あの思慮である。
Probum plane consilium, et nunc quoque apud ipsos Romanos justum et licitum, ne dixerim, penes Deum.
PL 1, 637A確かに立派な思慮であり、今もローマ人自身の間では正しく合法的なことである――神のもとでもそうだ、とは言うまいが。
Facit etenim ad originis maculam, ne bonum existimes, quod initium a malo accepit, ab impudentia, a violentia, ab odio, a fratricida institutore, a filio Martis: et nunc ara Conso illi in Circo defossa est ad primas metas sub terra, cum inscriptione hujusmodi, CONSUS CONSILIO, MARS DUELLO, LARES COMITIO POTENTES.
PL 1, 637Aというのも、これは起源の汚点となるからである。始まりが悪から――恥知らずから、暴力から、憎しみから、兄弟殺しの創始者から、マルスの子から――生じたものを、お前が善いものと見なすことのないようにするためである。そして今なお、競走場の第一の折り返し標の下、地中に、あのコンススの祭壇が埋め置かれており、次のような銘が刻まれている。「コンススは思慮において、マルスは戦において、そしてラレスたちは集会において、力ある者たちである」。
Sacrificant apud eam nonis Juliis sacerdotes publici, XII. Kalen. Septembres flamen Quirinalis, et virgines. Dehinc idem Romulus Jovi Feretrio ludos instituit in Tarpeio, quos Tarpeios dictos et Capitolinos Piso tradidit.
PL 1, 637Aその祭壇のもとで、七月のノナエの日(七月七日)には公の祭司たちが、九月朔日より十二日前の日(八月二十一日)にはクィリナリス神官と処女たちが、生贄を捧げる。次いで同じロムルスが、ユピテル・フェレトリウスのためにタルペイウムで競技会を制定し、それはタルペイア競技会、またカピトリウム競技会と呼ばれたと、ピソは伝えている。
Post hunc Numa Pompilius Marti et Robigini fecit Nam et Robiginis Deam finxerunt. Dehinc Tullus Hostilius. Dehinc Ancus Martius, et caeteri.
PL 1, 637Bこの後、ポンピリウス・ヌマはマルスとロビゴーに(競技会を)捧げた。というのも、彼らはロビゴーという女神をも作り出したからである。次いでトゥッルス・ホスティリウスが、次いでアンクス・マルキウスが、その他の者たちも同様に行った。
Qui quotque per ordinem et quibus idolis ludos instituerunt, positum est apud Suetonium Tranquillum, vel a quibus Tranquillus accepit. Sed haec satis erunt ad originis de idololatria reatum.
PL 1, 637B誰が、いくつ、順を追って、いかなる偶像のために競技会を制定したかは、スエトニウス・トランクィッルスのもとに、あるいはトランクィッルスがそれを受け継いだ典拠のもとに、記されている。しかし、起源が偶像崇拝であるという罪咎については、これで十分であろう。
Caput VI
第VI章PL 1, 637BAccedit ad testimonium antiquitatis subsecuta posteritas, formam originis de titulis hujus quoque temporis praeferens, per quos signatum est, cui idolo, et cui superstitioni utriusque generis ludi notarentur, Megalenses et Apollinares, item Cereales et Neptunales, et Latiares, et Florales in commune celebrantur: reliqui ludorum, de natalibus et solemnitatibus regum, et publicis prosperitatibus et municipalibus fastis superstitionis caussas originis habent.
PL 1, 637B古代の証言に、それに続く後の世代の証言が加わる。それは、この時代の名称にもなお起源の形をとどめており、それらの名称によって、二種の競技会それぞれが、いずれの偶像に、いずれの迷信に印づけられているかが示されている。すなわちメガレンセス、アポリナレス、同じくケレアレス、ネプトゥナレス、ラティアレス、フロラレスの各競技会は、公に祝われる。その他の競技会は、王たちの誕生日や祝典、公の繁栄、諸自治都市の祭暦に、その迷信としての起源の由来を持つ。
Inter quos etiam privatorum memoriis legatariae editiones parentant, id quoque secundum institutionis antiquitatem. Nam et a primordio bifariam ludi censebantur, sacri et funebres id est, diis nationum et mortuis.
PL 1, 638Aこれらの中には、私人たちの追悼のために、遺言によって催される見世物が、死者への祭儀を行うものもある。これもまた、制度の古さに従うものである。というのも、そもそも競技会は最初から二つに分けられていたからである。すなわち、聖なる競技会と葬送の競技会、言い換えれば、諸国民の神々のためのものと、死者のためのものとである。
Sed de idololatria nihil differt apud nos, sub quo nomine et titulo, dum ad eosdem spiritus perveniat, quibus renuntiamus licet mortuis, licet diis suis faciant.
PL 1, 638Aしかし、偶像崇拝という点では、我々にとってはどのような名、どのような名目のもとで行われようと何も変わらない。それが同じ諸霊に行き着く限り、彼らがそれを死者のためであれ、彼らの神々のためであれ行っていようとも、我々はその諸霊を棄てているのである。
Proinde mortuis suis ut diis faciant una conditio partis utriusque est, una idololatria, una renuntiatio nostra adversus idololatriam.
PL 1, 638Aしたがって、彼らが自分たちの死者のために、神々にするのと同じように行うのであれば、両者の立場は一つの条件に帰する。一つの偶像崇拝であり、それに対する我々の棄権もまた一つである。
Caput VII
第VII章PL 1, 638BCommunis igitur origo ludorum utriusque generis, communes et tituli, ut de communibus caussis, proinde apparatus communes habeant necesse est de reatu generali idololatriae conditricis suae.
PL 1, 638Bしたがって、両種の競技会の起源は共通であり、名称も共通である。共通の原因に基づくのであるから、その仕度もまた、それらを生み出した偶像崇拝という一般的な罪咎に基づいて、共通のものとならざるをえない。
Sed Circensium paulo pompatior suggestus, quibus proprie hoc nomen, pompa, praecedit, quorum sit in semetipsa probans, de simulacrorum serie, de imaginum agmine, de curribus, de thensis, de armamaxis, de sedibus, de coronis, de exuviis, quanta praeterea sacra, quanta sacrificia praecedant, intercedant, succedant, quot collegia, quot sacerdotia, quot officia moveantur, sciunt homines illius urbis in qua daemoniorum conventus consedit.
PL 1, 638Bだが、競走会の設えは幾分行列がかっている。まさにこの「行列」という名を固有に担うものが、その先頭を進むのである。行列は、神像の列、像の隊列、戦車、テンサ(祭儀用の車)、アルママクサ(覆いのある車)、御座、冠、戦利品によって、それが誰のものであるかを、それ自体のうちに証し立てている。そしてさらに、いかに多くの祭儀が、いかに多くの生贄が、先立ち、間に入り、後に続くか、いかに多くの組合が、いかに多くの祭司職が、いかに多くの役職が動員されるかを、悪霊たちの会合が居を構えるあの都市の人々は知っている。
Ea si minore cura per provincias pro minoribus viribus administrantur, tamen omnes ubique Circenses illuc deputandi, unde et petuntur; inde inquinantur, unde sumuntur.
PL 1, 639Aそれらが属州においては、力に乏しいためにいくらか手を抜いて執り行われるとしても、いずこであれ競走会はすべて、それが由来する場所〔ローマ〕に帰せられるべきである。汲み取られる源から、それらは汚されているのである。
Nam et rivulus tenuis ex suo fonte, et surculus modicus ex sua fronde, qualitatem originis continet.
PL 1, 639A細い小川もその水源から、小さな若枝もそれが芽吹いた葉群れから、起源の性質を保っているのと同じである。
Viderit ambitio sive frugalitas ejus quo Deum offendit: qualiscunque pompa circi, etsi pauca simulacra circumferat, in uno idololatria est: et si unam thensam trahat, Jovis tamen plaustrum est: quaevis idololatria sordide instructa, vel modice locuples splendida est censu criminis sui.
PL 1, 639Aそれが虚飾によるものであれ、質素によるものであれ、神を損なうという点でのその如何は問うまい。競走場のいかなる行列も、たとえわずかな神像しか運び回さなくとも、その一つのうちに偶像崇拝がある。たとえ一台のテンサしか引かなくとも、それでもユピテルの車である。どのような偶像崇拝も、粗末に整えられていようと、いくぶん富み栄え華美であろうと、その罪の値踏みにおいては等しく輝かしいものである。
Caput VIII
第VIII章PL 1, 639BUt et de locis, secundum propositum exsequar, circus Soli principaliter consecratur: cujus aedes medio spatio, et effigies de fastigio aedis emicat, quod non putaverint sub tecto consecrandum, quem in aperto habent. Quod spectaculum primum a Circe habent.
PL 1, 639B予定に従って場所についても論じ進めるならば、競走場は主として太陽に奉献されている。その神殿は中央の空間にあり、その形像は神殿の破風から輝き出ている。というのも、彼らは太陽を屋根の下に奉献すべきだとは考えなかったからである。彼らはこの神を露天のもとに戴いているのだ。彼らはこの見世物を、そもそもキルケーから得たとしている。
Soli patri suo, ut volunt editum affirmant: ab ea et Circi appellationem argumentantur. Plane venefica eis utique negotium gessit hoc, nomine quorum sacerdos erat, daemoniis et angelis scilicet.
PL 1, 639B彼らの言うところによれば、キルケーが太陽、すなわち自分の父のために、この見世物を創始したと彼らは主張する。そして彼女から、キルクス(競走場)という名称も導き出している。明らかに、この魔女は当然ながら彼らのためにこの仕事をなしたのだ――その名において彼女が祭司であった者たち、すなわち悪霊たちと天使たちのために。
Quot igitur in habitu loci ipsius idololatrias recognoscis! singula ornamenta Circi, singula templa sunt.
PL 1, 639Bそれゆえ、この場所そのものの様相のうちに、いかに多くの偶像崇拝を、お前は認めることか。競走場の一つ一つの装飾が、一つ一つの神殿なのである。
Ova honori Castorum adscribunt, qui illos ovo editos credendo de cygno Jove non erubescunt Delphinos Neptuno vovent columnas sessias a sementationibus, messias a messibus, tutelinas a tutelis fructuum sustinent.
PL 1, 639B彼らは、卵をカストル兄弟への敬意に帰している。彼らは、白鳥に姿を変えたユピテルから彼らが卵から生まれたと信じることを恥じないのだ。彼らはイルカ(の像)をネプトゥヌスに捧げ、種蒔きにちなむセッシア柱、収穫にちなむメッシア柱、果実の保護にちなむトゥテリナ柱を立てている。
Ante has tres arae, trinis diis parent, magnis, potentibus, valentibus. Eosdem Samothracas existimant. Obelisci enormitas ut Hermateles affirmat, Soli prostituta: scriptura ejus unde et census, de Aegypto superstitio est.
PL 1, 639Cこれらの前には三つの祭壇があり、大いなる、力ある、強き三柱の神々に仕えている。彼らはこれらの神々を、サモトラケの神々と同一視している。オベリスクの途方もない大きさは、ヘルマテレスの断言するところによれば、太陽のために恥ずかしげもなく人目に晒されているのである。その銘文も、その起源も、エジプトの迷信によるものである。
Frigebat daemonum concilium sine sua matre magna; ea itaque illic praesidet Euripo. Consus (ut diximus) apud metas sub terra delitescit. Murtias quoque idolum fecit Murtiam enim deam amoris volunt, cui in illa parte aedem vovere.
PL 1, 640A悪霊たちの会議も、彼らの大いなる母神なしには、冷え冷えとしたものであったろう。それゆえ、この女神はそこ、エウリプスの傍らに君臨している。コンススは(すでに述べたとおり)、折り返し標の下、地中に隠れている。その折り返し標を「ムルキアの標」としたのもまた、一つの偶像である。というのも、彼らはムルキアを愛の女神と見なしており、その一角に彼女のための神殿を誓願したからである。
Animadverte, christiane, quot nomina immunda possederint Circum. Aliena est tibi religio, quam tot diaboli spiritus occupaverunt. De locis quidem locus est retractandi ad praeveniendam quorumdam interrogationem.
PL 1, 640A心せよ、キリスト教徒よ、いかに多くの穢れた名がこの競走場を占有してきたかを。かくも多くの悪魔の霊たちが占拠してきたその宗教は、お前にとって無縁のものである。場所については、ある人々の問いを未然に防ぐために、まさにこの場所で改めて論じ直しておくべきである。
Quid enim, inquis, si alio in tempore Circum adiero, periclitabor de inquinamento? Nulla est praescriptio de locis.
PL 1, 640A「では、もし私が別の時に競走場に行ったなら、汚れの危険に遭うのだろうか」と、お前は言う。場所を理由とする先決の抗弁は、何ら成り立たない。
Nam non sola ista conciliabula spectaculorum, sed etiam templa ipsa sine periculo disciplinae adire servus Dei potest, urgente caussa simplici duntaxat, quae non pertineat ad proprium ejus loci negotium vel officium.
PL 1, 640Bというのも、見世物のこうした集会所だけでなく、神殿そのものにさえ、神の僕は規律の危険を冒すことなく赴くことができるからである。ただし、それがその場所固有の用件や役目に関わらない、単純な用件に迫られている場合に限る。
Caeterum et plateae, et forum, et balneae, et stabula, et ipsae domus nostrae sine idolis omnino non sunt; totum saeculum Satanas et angeli ejus repleverunt. Non tamen quod in saeculo sumus, a Deo excidimus, sed si quid de saeculi criminibus attigerimus.
PL 1, 640Bさらに、通りも、広場も、浴場も、家畜小屋も、我々自身の家々でさえも、偶像から全く無縁というわけではない。この世全体を、サタンとその使いたちが満たしているのである。とはいえ、この世にいるということ自体によって、我々は神から離れ落ちるのではなく、この世の犯罪に何か触れることがあれば、そのときに離れ落ちるのである。
Proinde si Capitolium, si Serapeum sacrificator et adorator intravero, a Deo excidam, quemadmodum circum vel theatrum spectator.
PL 1, 640Bしたがって、もし私がカピトリウムに、あるいはセラペウムに、生贄を捧げる者として、崇拝者として立ち入るならば、私は神から離れ落ちるであろう。それは、競走場や劇場に見物人として入る場合と同じことである。
Loca nos non contaminant per se, sed quae in locis fiunt, a quibus et ipsa loca contaminari altercati sumus: de contaminatis contaminamur Propterea autem commemoramus, quibus ejusmodi loca dicentur, ut eorum demonstremus esse, quae in his locis fiunt, quibus loca dicantur.
PL 1, 640B場所そのものが我々を汚すのではない。場所の中で行われる事柄が我々を汚すのであり、その事柄によってこそ、場所そのものもまた汚されるのだと、我々は論じてきた。汚されたものから、我々もまた汚されるのである。それゆえ我々は、この種の場所がいかなる神々に捧げられているかを想起する。それは、これらの場所で行われる事柄が、その場所が捧げられている当の神々に属するものであることを示すためである。
Caput IX
第IX章PL 1, 641ANunc de artificio quo circenses exhibentur. Res equestris retro simplex de dorso agebatur, et utique communis usus reus non erat. Sed cum ad ludos coactus est, transiit a Dei munere ad daemoniorum officia.
PL 1, 641Aさて、競走がいかなる技巧によって催されるかについて述べよう。馬術は、かつては単純に馬の背に乗って行われるものであり、日常の用途としては何ら咎められるものではなかった。しかし、それが競技会のために強いられるようになったとき、神の賜物から悪霊どもの務めへと移ってしまったのである。
Itaque Castori et Polluci deputatur haec species, quibus equos a Mercurio distributos Stesichorus docet. Sed et Neptunus equestris est, quem Graeci iÂppion appellant. De jugo vero quadrigas soli, bigas lunae sanxerunt.
PL 1, 641Aかくしてこの部門は、カストルとポルックスに帰せられる。ステシコロスは、彼らにメルクリウスが馬を分け与えたと伝えている。だが、ネプトゥヌスもまた馬に関わる神であり、ギリシア人は彼を『ヒッピオス』と呼ぶ。軛については、四頭立ての戦車は太陽に、二頭立ての戦車は月に捧げられた。
Sed et Primus Erichthonius currus et quattuor ausus Jungere equos, rapidusque rotis insistere victor. Erichthonius Minervae et Vulcani filius, et quidem de caduca in terram libidine, portentum est daemonicum, imo diabolus ipse, non coluber.
PL 1, 641Aさらに、戦車と四頭の馬とを繋ぎ合わせることを初めて敢えてなし、勝利者として速やかに車輪の上に立ったのはエリクトニウスである。エリクトニウスはミネルウァとウルカヌスの子であり、しかも(ウルカヌスの)大地に滴り落ちた欲情から生まれた者であって、悪霊的な怪異、それどころか悪魔そのものであって、蛇ではないのである。
Si vero Trochilus Argivus auctor est currus, primo Junoni id opus suum dedicavit. Si Romae Romulus quadrigam primus ostendit, puto et ipse inter idola conscriptus, si idem est Quirinus.
PL 1, 641Aもしアルゴスのトロキルスが戦車の創始者であるとするなら、彼はまずこの自らの作品をユノに捧げたのである。もしローマではロムルスが最初に四頭立ての戦車を示したのだとすれば、もし彼がクィリヌスと同一人物であるならば、彼もまた偶像の列に記載された者だと私は思う。
Talibus auctoribus quadrigae productae, merito et aurigis coloribus idololatriam vestierunt, et ab initio duo soli fuerunt albus et russeus: albus hiemi, ob nives candidas; russeus aestati, ob solis ruborem, voti erant.
PL 1, 641Bこのような創始者たちによって世に送り出された四頭立ての戦車は、当然にも、戦車御者たちの色をもって偶像崇拝に衣を着せたのである。そして初め、色はただ白と赤の二つのみであった。白は白い雪ゆえに冬に、赤は太陽の赤みゆえに夏に捧げられていたのである。
Sed postea tam voluptate, quam superstitione provecta, russeum alii Marti, alii album Zephyris consecraverunt; Prasinum vero terrae matri vel verno Venetum coelo et mari, vel autumno.
PL 1, 641Bだがその後、快楽も迷信もともに進んだ末、ある者は赤をマルスに、またある者は白をゼピュロス(西風の神々)に奉献した。そして緑は大地母神に、あるいは春に、青は天と海に、あるいは秋に奉献されたのである。
Cum autem omnis species idololatriae damnata sit a Deo, utique etiam illa damnatur, quae elementis mundialibus profanatur.
PL 1, 641Bしかるに、あらゆる種類の偶像崇拝が神によって断罪されている以上、世界の諸元素によって涜聖されるこの慣行もまた、当然に断罪されるのである。
Caput X
第X章PL 1, 642ATranseamus ad scenicas res, quarum et originem communem, et titulos pares secundum ipsam ab initio ludorum appellationem et administrationem conjunctam cum re equestri jam ostendimus.
PL 1, 642Aさて、演劇に関わる事柄へと移ろう。それらについては、共通の起源、また競技会という当初からの呼称そのものに即した対応する名称、そして馬術に関わる事柄と結びついた運営とを、我々はすでに示した。
Apparatus etiam ex ea parte consortes, quae ad scenam spectat: nam a templis et aris, et illa infelicitate thuris et sanguinis inter tibias et tubas itur, duobus inquinatissimis arbitris, funerum et sacrorum, designatore et haruspice.
PL 1, 642A見世物のための装備もまた、舞台にかかわるその側面において、(競走の装備と)軌を一にする。すなわち、神殿や祭壇から、そして香と血というかの不吉な行いから、笛と喇叭の音とともに進み行くのであり、そこには最も穢れた二人の司式者――葬儀を司る差配人と、祭儀を司る臓卜官(ハルスペクス)――が伴っているのである。
Ita cum de originibus ludorum ad circenses transimus, inde nunc ad scenicos ludos dirigimus, a loci vitio Theatrum proprie sacrarium Veneris est. Hoc denique modo id genus operis in saeculo evasit.
PL 1, 642Aこうして我々は、競技会の起源についての話から競走へと移り、そこから今、その場所の欠陥から説き起こして、演劇の見世物へと歩みを進める。劇場とは、本来ウェヌスの聖所にほかならない。この種の建造物はこうして、ついにはこの世に居場所を得るに至ったのである。
Nam saepe censores renascentia cum maxime theatra destruebant, moribus consulentes, quorum scilicet periculum ingens de lascivia providebant, ut jam hinc ethnicis in testimonium cedat sententia ipsorum nobiscum faciens, et nobis in exaggerationem disciplinae etiam humanae praerogativa.
PL 1, 642B実に監察官たちは、劇場がまさに再建されようとするたびに、それをしばしば取り壊した。風紀のことを気にかけ、そこから生じる淫蕩の甚大な危険を見越していたからである。それゆえ今やこれによって、異教徒に対しては我々と一致する彼ら自身の判断が証しとして立ち、我々に対しては、人間の規律でさえもがこれを裏付けるというその優位性によって、議論を強めるものとなるのである。
Itaque Pompeius Magnus solo theatro suo minor, cum illam arcem omnium turpitudinum exstruxisset, veritus quandoque memoriae suae censoriam animadversionem, Veneris aedem superposuit, et ad dedicationem edicto populum vocans, non theatrum, sed Veneris templum nuncupavit: Cui subjecimus, inquit, gradus spectaculorum: ita damnatum et damnandum opus templi titulo praetexuit, et disciplinam superstitione delusit.
PL 1, 642Bかくして、ただ自らの劇場にのみ凌駕される者、偉大なるポンペイウスは、あらゆる恥辱の牙城たるその建物を築き上げたとき、いつか自分の名がこうむるであろう監察官の譴責を恐れ、その上にウェヌスの神殿を重ねて建てた。そして布告によって民を奉献式に呼び集めると、それを劇場ではなくウェヌスの神殿と呼んだ。『我々はこの神殿の下に』と彼は言う、『見世物のための階段状の座席を据えたのである』と。こうして彼は、断罪されており今後も断罪されるべき業を、神殿という名目で覆い隠し、迷信によって規律を欺いたのである。
Sed Veneri et Libero convenit. Duo ista daemonia conspirata et conjurata inter se sunt, ebrietatis et libidinis. Itaque theatrum Veneris, Liberi quoque domus est.
PL 1, 643Aしかし、それはウェヌスとリベルにこそふさわしい。この二つの悪霊――酩酊の悪霊と情欲の悪霊――は、互いに共謀し徒党を組んでいるのである。それゆえ、ウェヌスの劇場は、リベルの館でもある。
Nam et alios ludos scenicos Liberalia proprie vocabant, praeterquam Libero devotos, quod sunt Dionysia penes Graecos, etiam a Libero institutos.
PL 1, 643A実に彼らは、リベルに特に捧げられたもの――ギリシア人のもとでのディオニュシア祭に当たり、これもまたリベルによって定められたものである――のほかにも、他の演劇の見世物を『リベラリア祭』と本来呼んでいたのである。
Et est plane in artibus quoque scenicis Liberi et Veneris patrocinium, quae privata et propria sunt scenae, de gestu et corporis fluxu. Nam mollitiam Veneri et Libero immolabant illi per sexum, illi per fluxum, dissoluti.
PL 1, 643Aそして、演劇の技芸そのものにおいても、ウェヌスとリベルの後ろ盾があることは明らかである。すなわち、身振りと身体の動きという、舞台だけに属し舞台に固有の技芸においてである。実に、だらしなく身を持ち崩した彼らは、ある者は性を通じてウェヌスに、ある者は身体の動きを通じてリベルに、柔弱さを生贄として捧げていたのである。
Quae vero voce et modis et organis et lyris transiguntur, Apollines et Musas et Minervas et Mercurios mancipes habent. Oderis, christiane, quorum auctores non potes non odisse.
PL 1, 643Aだが、声や旋律、楽器や竪琴によって行われる技芸は、アポロンたちやムーサたち、ミネルウァたちやメルクリウスたちを主としている。キリスト教徒よ、その創始者たちを憎まずにいられない以上、これらの技芸もまた憎むべきである。
Jam nunc volumus suggerere de artibus, et de his, quorum auctores in nominibus exsecramur. Scimus nihil esse nomina mortuorum, sicut nec ipsa simulacra eorum.
PL 1, 643Bさて今、これらの技芸について、すなわち、その創始者たちを我々が名において呪詛する当の技芸について、なお述べておきたい。死者たちの名がそれ自体何ものでもないことは、彼らの像そのものが何ものでもないのと同様、我々は知っている。
Sed non ignoramus, qui sub istis nominibus et institutis simulacris operentur et gaudeant, et divinitatem mentiantur, nequam spiritus scilicet daemones.
PL 1, 643Bしかし、これらの名と、定められた像とのもとで働き、喜び、神性を偽り装う者が誰であるかを、我々は知らないわけではない。すなわち邪悪な霊、悪霊どもである。
Videmus igitur etiam artes eorum honoribus dicatas esse, qui nomina incolunt auctorum earum nec ab idololatria vacare, quarum institutores etiam propterea dii habentur.
PL 1, 643Bしたがって我々は、これらの技芸もまた、その創始者たちの名の内に住まう者たちへの誉れとして捧げられており、偶像崇拝から自由ではないことを見て取る。それゆえにこそ、その創始者たちは神とみなされているのである。
Imo quod ad artes pertinet, altius praescripsisse debemus, daemonas ab initio prospicientes sibi inter caetera idololatriae etiam spectaculorum inquinamenta, quibus hominem a Deo avocarent, et suo honori obligarent, ejusmodi quoque artium ingenia inspirasse.
PL 1, 643Bそれどころか、これらの技芸に関して言えば、我々はさらに根本から先取りして規定しておくべきであった。すなわち、悪霊どもは初めから、偶像崇拝の様々な汚れの中でも、とりわけ見世物という汚れをも、人間を神から呼び離し自分たちの栄誉へと縛りつけるためのものとして見越しており、この種の技芸の才知をも吹き込んでいた、ということである。
Neque enim ab aliis praeoccupatum fuisset, quod ad illos perventurum esset. Nec per alios tunc homines edidissent, quam per ipsos, in quorum nominibus et imaginibus et historiis fallaciam consecrationis sibi negotium acturae constituerant
PL 1, 643Cというのも、いずれ自分たちのものとなるはずのものを、他の誰かに先取りされるようなことはあり得なかったからである。そして彼らは、その名と像と物語とのうちに、まやかしの神格化という企てを行おうと定めていた当のその者たちを通してでなければ、当時、他の人間を通してそれを世に送り出すことはなかったであろう。
Caput XI
第XI章PL 1, 644AUt ordo peragatur, ineamus etiam agonum retractatum. Origo istis de ludorum propinquitate est. Inde et ipsi sacri vel funebres instituti, aut diis nationum aut mortuis fiunt.
PL 1, 644A議論の順序を貫くために、競技会についても改めて取り上げることとしよう。これらの起源は、もろもろの競技との近縁性に由来する。それゆえこれらもまた、祭儀としてであれ葬送としてであれ制定されており、諸国民の神々のためか、あるいは死者たちのために行われるのである。
Proinde Tituli Olympia Jovi, quae sunt Romae capitolina: item Herculi Nemaea, Neptuno Isthmia, caeteri mortuarii agones.
PL 1, 644Aしたがって、その名称がそれを示している。オリュンピア祭はユピテルに捧げられ、ローマにおいてはカピトリウム祭がこれに当たる。同様に、ネメア祭はヘラクレスに、イストミア祭はネプトゥヌスに捧げられており、その他の競技会は葬送のための競技会である。
Quid ergo mirum, si apparatus agonum idololatria conspurcat de coronis profanis, de sacerdotalibus praesidibus, de collegiariis ministris, de ipso postremo boum sanguine?
PL 1, 644Aしてみれば、競技会の設備が、俗なる冠から、祭司としての監督者たちから、組合に属する奉仕者たちから、そして最後には牛の血そのものに至るまで、偶像崇拝によって汚されているとしても、何の不思議があろうか。
Ut de loco suppleam, ac de loco communi pro collegio artium Musicarum et Minervalium, et Apollinarium, etiam Martialium, per duellum, per tubam, stadio circum aemulantur quod utique templum est, et ipsum ejus idoli, cujus solemnitates agit. Sed et gymnicas artes Castorum et Herculum et Mercuriorum disciplinae prodiderunt.
PL 1, 644Bこの場所についても補足しておこう。すなわち、ムーサの技芸や、ミネルウァの技芸、アポロンの技芸、さらにはマルスの技芸のための組合が共有するこの場所についてである。彼らは競技場において、武技をもって、また喇叭をもって、競走場と張り合うのであるが、その競技場自体が神殿にほかならず、しかもその祝祭を執り行う当の偶像の神殿なのである。だが、体育の技芸もまた、カストルたちやヘラクレスたちやメルクリウスたちの教えが伝えたものである。
Caput XII
第XII章PL 1, 644BSuperest illius insignissimis spectaculi acceptissimi recognitio Munus dictum est ab officio quoniam officium etiam muneris nomen est. Officium autem mortuis hoc spectaculo facere se veteres arbitrabantur, posteaquam illud humaniores atrocitate temperaverunt.
PL 1, 644Bかの、最も名高く最も歓迎される見世物についての省察が、なお残っている。この見世物(ムヌス)は、務め(オッフィキウム)に由来してそう呼ばれた。というのも、務めもまた見世物の名だからである。古人たちは、この見世物によって死者たちへの務めを果たしていると考えていた。もっとも、それはより心優しい人々がその残虐さを和らげた後のことである。
Nam olim quoniam animas defunctorum humano sanguine propitiari creditum erat, captivos vel malo ingenio servos mercati in propitiari creditum erat, captivos vel malo ingenio servos mercati in exsequiis immolabant. Postea placuit impietatem voluptate adumbrare.
PL 1, 644Cというのも、かつては死者の魂が人間の血によって宥められると信じられていたため、捕虜たちや、性質の悪い奴隷たちを買い取って、葬儀において生贄に捧げていたからである。その後、この不敬を快楽によって覆い隠すことが良しとされるようになった。
Itaque quos paraverunt armis, quibus tunc et qualiter poterant eruditos, tantum ut occidi discerent, mox edicto die Inferiarum apud tumulos erogabant Ita mortem homicidiis consolabantur.
PL 1, 645Aこうして彼らは、そのとき可能な武器で、可能なやり方で仕込んだ者たちを――ただ殺されることを学ばせるためだけに――やがて『慰霊祭』の定められた日に、墓の前で差し出したのである。かくして彼らは、死を殺人によって慰めていたのである。
Haec muneris origo, sed paulatim provecti ad tantam gratiam, ad quantam et crudelitatem, quia ferrum voluptati satis non faciebat nisi et feris humana corpora dissiparentur. Quod ergo mortuis litabatur, utique parentationi deputabatur.
PL 1, 645Aこれが見世物の起源である。だが次第に、これほどの人気にまで、そしてそれに劣らぬ残虐さにまで高まっていった。というのも、剣だけでは快楽を満たすに足らず、猛獣によって人間の体が引き裂かれるのでなければ済まなくなったからである。それゆえ、死者に捧げられていたものは、当然、慰霊祭儀に数え入れられていたのである。
Quae species proinde idololatria est, quoniam et idololatria parentationis est species Tam haec quam illa mortuis ministrat.
PL 1, 645Aしたがって、この種の行いは偶像崇拝である。というのも、偶像崇拝もまた慰霊祭儀の一種だからである。これもかれも、ともに死者に奉仕するのである。
In mortuorum autem idolis daemonia consistunt, ut et titulos consideremus: licet transierit hoc genus editionis ab honoribus mortuorum ad honores viventium, quaesturas dico et magistratus, et flaminia et sacerdotia: cum tamen nominis dignitas idololatriae crimine teneatur, necesse est quidquid dignitatis nomine administratur, communicet etiam maculas ejus, a qua habet caussas.
PL 1, 645Aしかし、死者の偶像のうちには悪霊どもが住まっている。その名目についても考えてみよう。この種の催しは、死者への栄誉から生者への栄誉へと――すなわち財務官職や政務官職、フラーメン職や祭司職へと――移り変わったとはいえ、それでもなお、その名の尊厳は偶像崇拝という罪状に縛られている以上、その尊厳の名において執り行われるものはすべて、それが由来する当のその汚れをも共にせざるを得ないのである。
Idem de apparatibus interpretabimur in ipsorum honorum suggestu deputandis, quod purpurae, quod fasciae, quod vittae, quod coronae, quod denique conciones et edicta, et pultes pridianae sine pompa diaboli, sine invitatione daemonum non sunt.
PL 1, 645B同じことを、これらの栄誉の壇上に用いられる装備についても言おう。すなわち、紫衣も、飾り帯も、頭帯も、冠も、そしてまた集会や布告も、前日の粥でさえも、悪魔の行列なしに、悪霊どもの招きなしには存在しないのである。
Quid ergo de horrido loco perorem, quem nec perjuria sustinent? pluribus enim et asperioribus numinibus amphitheatrum consecratur, quam Capitolium omnium daemonum templum est. Tot illic immundi spiritus considunt, quot homines capit. Ut et de artibus concludam, Martem et Dianam utriusque ludi praesides novimus.
PL 1, 645Bそれゆえ、偽誓さえも耐えられぬこの忌まわしい場所について、私は何を長々と述べればよいのか。実に円形闘技場は、カピトリウムよりも多くの、しかもより苛烈な神霊に奉献されている。それはあらゆる悪霊どもの神殿なのである。そこには、収容しうる人間の数と同じだけの汚れた霊どもが座しているのだ。そして技芸についても締めくくるならば、我々はマルスとディアナとを、その両方の競技の守護神として知っているのである。
Caput XIII
第XIII章PL 1, 646ASatis, opinor, implevimus ordinem, quot et quibus modis spectacula idololatriam committant, de apparatibus, de locis. De sacrificiis quidem certi sumus, nulla ex parte competere nobis ea, qui bis idolis renuntiavimus, I Cor. VIII.
PL 1, 646A思うに、我々は、見世物がいかに多くの、いかなる仕方で偶像崇拝をなすかについて、その道具立てにおいても、その場所においても、すでに論を尽くした。生贄については、二度にわたって偶像を棄てた我々にとって、これらのことがいかなる点でも関わりがないと確信している(一コリント8)。
Non quod idolum sit aliquid (ut Apostolus ait), sed quodquae faciunt, daemoniis faciunt, consistentibus scilicet in consecrationibus idolorum sive mortuorum, sive species (ut putant) deorum.
PL 1, 646A偶像が何ものかであるから、というのではない(使徒が言うとおりである)。そうではなく、彼らの行うことは悪霊に対して行われるのであり、その悪霊こそが、死者のものであれ、彼らが神々の姿と思うものであれ、偶像の奉献のうちに宿っているからである。
Propterea igitur, quoniam utraque idolorum conditionis unius est, dum mortui et dii unum sunt, utraque idololatria abstinemus, nec minus templa, quam monumenta despuimus: neutram aram novimus (Act.
PL 1, 646Aそれゆえに、両者の偶像は同じ範疇に属する――死者と神々とは一つのものであるから――ゆえに我々は両様の偶像崇拝から身を退け、神殿であれ墓所であれ、同じく唾棄する。我々はそのいずれの祭壇も知らない(使徒言行録20
XX; I Cor., X), neutram effigiem adoramus: non sacrificamus, non parentamus, sed neque de sacrificato et parentato edimus, quia non possumus coenam Dei edere, et coenam daemoniorum.
PL 1, 646B;一コリント10)、そのいずれの形像も礼拝しない。生贄を捧げることもなく、死者の弔いの儀式を行うこともない。それどころか、生贄に捧げられた物も、死者の弔いに供された物も食べない。なぜなら、我々は神の晩餐を食し、かつ悪霊たちの晩餐を食することはできないからである。
Si ergo gulam et ventrem ab inquinamentis liberamus, quanto magis augustiora nostra, oculos et aures, ab idolothytis et necrothytis voluptatibus abstinemus, quae non intestinis transiguntur, sed in ipso spiritu et anima digeruntur: quorum munditia magis ad Deum pertinet, quam intestinorum.
PL 1, 646Bそこで、もし我々が喉と腹とを穢れから解き放つのであれば、なおのこと、我々のより尊厳ある部分、すなわち目と耳とを、偶像に捧げられ、死者に捧げられた快楽から遠ざけているのである。これらの快楽は腸において処理されるのではなく、霊そのものと魂とにおいて消化される。その清浄さは、腸の清浄さよりもいっそう神に関わる。
Caput XIV
第XIV章PL 1, 646B[0647] Nunc interposito nomine idololatriae, quod solum subjectum sufficere deberet ad abdicationem spectaculorum, alia jam ratione tractemus ex abundanti: propter eos maxime qui sibi blandiuntur, quod non nominatim abstinentia ista praescripta sit, quasi parum etiam de spectaculis pronuntietur, cum concupiscentiae saeculi damnantur.
PL 1, 646B偶像崇拝という名を持ち出したうえで――それだけで見世物の放棄を根拠づけるに十分な主題であったはずだが――今や別の論法によって、余分ながら、この問題を論じよう。とりわけ、この節制が名指しで規定されていないことを口実に自らを甘やかし、世の欲望が断罪されるとき見世物についてはまだ十分には言い渡されていないかのように考える者たちのためである。
Nam sicut pecuniae, vel dignitatis, vel gulae, vel libidinis, vel gloriae; ita et voluptatis concupiscentia est: species autem voluptatis etiam spectacula.
PL 1, 647Aというのも、金銭についても、地位についても、大食についても、情欲についても、栄光についても欲望があるのと同様に、快楽についてもまた欲望がある。そして見世物も快楽の一種にほかならない。
Opinor, generaliter nominatae concupiscentiae continent in se et voluptates: aeque generaliter intellectae voluptates specialiter et in spectacula disseruntur.
PL 1, 647A思うに、一般的に名指された欲望は、そのうちに快楽をも含んでいる。同様に一般的に理解された快楽は、個別化されれば見世物にまで論じ及ぶ。
Caeterum retulimus supra de locorum conditione, quod non per semetipsa nos inquinent, sed per ea quae illic geruntur, per quae simul inquinamentum combiberint, tunc et in alteros respuunt
PL 1, 647Aさらに、我々は先に、場所の性質については、それ自体によって我々を穢すのではなく、そこで行われる事柄によって穢すのだと述べた。場所は、そこで行われる事柄によって穢れをともに飲み込み、そのうえでそれを他の者たちにも吐きかけるのである。
Caput XV
第XV章PL 1, 647BViderit ergo, ut diximus, principalis titulus idololatriae, reliquas ipsarum rerum qualitates contra Dei omnes feramus. Deus praecepit Spiritum sanctum utpote pro naturae suae bono tenerum et delicatum (Eph.
PL 1, 647Bそれゆえ、我々が述べたとおり、偶像崇拝という主要な名目については、その如何を問うまい。これらの事柄そのものに残された諸性質のすべてを、神に照らして取り上げよう。神は、聖なる霊を――その本性の善さにふさわしく、繊細で優しいものとして(エフェソ4
IV), tranquillitate, et quiete et pace tractare, non furore, non bile, non ira, non dolore inquietare. Huic quomodo cum spectaculis poterit convenire? Omne enim spectaculum sine concussione spiritus non est.
PL 1, 647B)――平静と静謐と平安とをもって扱うよう命じ、熱狂によっても、苛立ちによっても、怒りによっても、苦しみによっても乱すことのないよう命じた。この霊が見世物とどうして調和し得ようか。あらゆる見世物は、霊の動揺なしにはあり得ないからである。
Ubi enim voluptas, ibi et studium, per quod scilicet voluptas sapit. Ubi studium, et aemulatio, per quam studium sapit.
PL 1, 647Bというのも、快楽のあるところには、それによって快楽が味わいを得る熱意もあるからである。熱意のあるところには、それによって熱意が味わいを得る張り合いもある。
Porro et ubi aemulatio, ibi et furor et bilis, et ira et dolor et caetera ex his quae cum his non competunt disciplinae. [0648] Nam etsi qui modeste et probe spectaculis fruitur, pro dignitatis vel aetatis, vel etiam naturae suae conditione: non tamen immobilis animi est sine tacita spiritus passione.
PL 1, 647Bしかも、張り合いのあるところには、熱狂も、苛立ちも、怒りも、苦しみも、そしてこれらから生じる、規律と相容れないその他の事柄もある。たとえ、ある者が、その地位や年齢、あるいはその生来の性向のゆえに、見世物を控えめに、また品位をもって享受しているとしても、それでもなお、その心が動かぬままであることはなく、霊の密やかな受苦を免れてはいない。
Nemo ad voluptatem venit sine affectu, nemo affectum sine casibus suis patitur. Ipsi casus incitamenta sunt affectus. Caeterum si cessat affectus, nulla est voluptas, et est reus jam ille vanitatis eo conveniens, ubi nihil consequitur.
PL 1, 647B誰ひとり、情動なしに快楽へ至る者はなく、誰ひとり、その成り行きなしに情動を被る者はない。その成り行きこそが情動を掻き立てるのである。しかし、もし情動が止むならば、快楽もまた失われ、そのとき彼は、何も得られない場所に集うことによって、すでに虚しさの被告となっている。
Puto autem, etiam vanitas extranea est nobis. Quid quod et ipse se judicat inter eos positus, quorum se similem nolens utique detestatorem confitetur? Nobis satis non est, si ipsi nihil tale faciamus, nisi et talia facientibus non conferamur. Si furem, inquit (Ps.
PL 1, 648Aしかし私は思う、虚しさもまた我々には無縁のものである、と。さらに言えば、彼自身、その者たちと同じでありたくないと望み、当然その者たちを忌み嫌う者であると自ら告白していながら、まさにその者たちの中に身を置くことによって、自らを裁いているのではないか。我々にとっては、自分自身がそのようなことを行わないというだけでは十分でなく、そのようなことを行う者たちと同列に置かれないのでなければならない。「もし盗人を……」と言われている(詩編
49), videbas, concurrebas cum eo. Utinam ne in saeculo quidem simul cum illis moraremur: sed tamen in saecularibus separamur, quia saeculum Dei est, saecularia autem diaboli.
PL 1, 648A49)見たなら、彼と共に走った、と。願わくは、この世においてさえ、彼らと共に留まることがなければよかったものを。しかし、世俗の事柄においては、我々は分け隔てられている。なぜなら、世は神のものであり、世俗の事柄は悪魔のものだからである。
Caput XVI
第XVI章PL 1, 648BCum ergo furor interdicitur nobis, ab omni spectaculo auferimur, etiam a Circo, ubi proprie furor praesidet. Aspice populum ad spectaculum jam cum furore venientem, jam tumultuosum, jam caecum, jam de sponsionibus concitatum.
PL 1, 648Bそれゆえ、熱狂が我々に禁じられている以上、我々はあらゆる見世物から遠ざけられる。とりわけ、熱狂がまさしく支配する競走場からも。見よ、民衆が見世物へと、すでに熱狂に満ち、すでに騒然とし、すでに盲目となり、すでに賭けに駆り立てられてやって来るさまを。
Tardus est illi Praetor, semper oculi in urna ejus cum sortibus volutantur. Dehinc ad signum anxii pendent, unius dementiae una vox est. Cognosce dementiam de vanitate. Misit dicunt et nuntiant invicem, quod simul ab omnibus visum est.
PL 1, 648B彼らには法務官の到着さえ遅く感じられ、彼らの目はつねに、籤とともにその壺の中を巡っている。それから合図を待って気を揉み、固唾を呑んで待ちかまえる。ただ一つの狂気にただ一つの声がある。この狂気を、その虚しさから知るがよい。「投げた」と彼らは言い、互いに告げ合う――皆が同時に見たことを。
Teneo testimonium caecitatis non vident quid sit: mappam missam putant; sed est diaboli ab alto praecipitati gula. Ex eo itaque itur in furias et animos et et discordias, et quidquid non licet sacerdotibus pacis.
PL 1, 648B私はここに、彼らの盲目の証しを捉えている――彼らは、それが何であるかを見ていない。合図の布(マッパ)が投げ落とされたのだと思っているが、それは実は、高みから墜落した悪魔の喉にほかならない。それゆえ、そこから人は、激怒へ、猛った心へ、そして不和へと向かう。それらはみな、平和の祭司たちには許されていない事柄である。
Inde maledicta, convicia sine justitia, odii etiam suffragia sine merito amoris. Quid enim consecuturi suum illic agunt, qui sui non sunt? nisi forte hoc solum, per quod sui non sunt: de aliena infelicitate contristantur, de aliena felicitate laetantur.
PL 1, 649Aそこから、憎むべき正当な理由もないままの呪詛や罵倒が、さらには愛すべき何の功もないままの票決さえもが生じる。いったい、自分自身のものですらない者たちが、そこで自分のことを行って、何を得ようというのか。もし何かあるとすれば、ただこの一事のみ――それによって彼らは自分自身のものでなくなるということ。すなわち、他人の不幸を悲しみ、他人の幸福を喜ぶことである。
Quidquid optant, quidquid abominantur, extraneum ab illis est, ita et amor apud illos otiosus, et odium injustum. At forsitan sine caussa amare liceat, quam sine caussa odisse. Deus certe etiam cum caussa prohibet odisse, qui inimicos diligi jubet.
PL 1, 649A彼らが望むものも、忌み嫌うものも、すべて彼ら自身とは無縁のものである。それゆえ、彼らのもとでは愛もまた無益であり、憎悪も不当である。しかし、あるいは、理由なく憎むよりは、理由なく愛する方が許されるかもしれない。しかし神は、理由があってさえも憎むことを禁じておられる。敵を愛せよと命じておられるのだから。
Deus etiam cum caussa maledicere non sinit, qui maledicentes benedici praecipit (Matth. V. Marc. VII. Rom. XIII). Sed Circo quid amarius, ubi ne principibus quidem aut civibus suis parcunt?
PL 1, 649A神はまた、理由があってさえも呪うことをお許しにならない。呪う者たちを祝福せよと命じておられるのだから(マタイ5;マルコ7;ローマ13)。しかし、競走場ほど苦々しいものがあろうか。そこでは、元首たちに対してさえ、また同じ市民たちに対してさえ、容赦がないのである。
Si quid horum quibus Circus furit, alicubi competit sanctis, etiam in Circo licebit. Si vero nusquam, ideo nec in Circo.
PL 1, 649Aもし、競走場を熱狂させるこれらの事柄のうちのいずれかが、どこか他の場所で聖徒たちにふさわしいとされるならば、競走場においてもまた許されるであろう。しかし、もしどこにおいても許されないのであれば、それゆえ競走場においても許されない。
Caput XVII
第XVII章PL 1, 649BSimiliter impudicitiam omnem amoliri jubemur. Hoc igitur modo etiam a theatro separamur, quod est privatum consistorium impudicitiae, ubi nihil probatur, quam quod alibi non probatur.
PL 1, 649B同様に、我々はあらゆる淫らさを退けるよう命じられている。したがってこのようにして、我々は劇場からも引き離される。劇場とは淫らさの私的な会堂であって、そこでは、ほかの場所で是とされないもの以外、何ひとつ是とされることがないのである。
Ita summa gratia ejus de spurcitia plurimum concinnata est, quam Atellanus gesticulator, quam mimus etiam per mulieres, repraesentat, sexum pudoris exterminans ut facilius domi quam in scena erubescant; quam denique pantomimus a pueritia patitur in corpore, ut artifex esse possit.
PL 1, 649Bかくして劇場の最大の魅力は、その大半が汚穢によって作り上げられている。その汚穢を、アテラナ劇の身振り役者は演じ、道化役者もまた女たちを用いて演じる――女という性から恥じらいを追い払い、舞台の上よりもむしろ家の中で恥じ入るほうが容易であるようにしてしまうのだ。そして最後に、パントミムス役者は、それを芸人となるために、幼少の頃からその身に受け続けるのである。
Ipsa etiam prostibula publicae libidinis hostiae in scena proferuntur, plus miserae in praesentia feminarum, quibus solis latebant, perque omnis aetatis, omnis dignitatis ora transducuntur; locus, stipes, elogium, etiam quibus opus non est, praedicatur.
PL 1, 649B娼婦たち自身までもが、公然たる欲望の犠牲として、舞台の上に引き出される。かつては女たちからのみ身を隠していたのに、その女たちの面前に立たされるがゆえに、いっそう哀れなのである。そしてあらゆる年齢の、あらゆる身分の者たちの目の前を、次々に引き回される。その場所も、値段も、名札さえも、それを必要としない者にまで触れ回られる。
Taceo de reliquis, ea quae in tenebris et in speluncis suis delitescere decebat, ne diem contaminarent. Erubescat senatus, erubescant ordines omnes.
PL 1, 650A残りのことについては黙っておこう――それらは闇の中に、自分たちの洞穴の中に隠れひそんでいるのがふさわしく、そうすれば白日を汚さずに済んだはずのものである。元老院は恥じ入るべきである、あらゆる身分の者たちも恥じ入るべきである。
Ipsae illae pudoris sui interemptrices, de gestibus suis ad lucem et populum expavescentes, semel anno erubescant Quod si nobis omnis impudicitia exsecranda est, cur liceat audire quae loqui non licet?
PL 1, 650A自分自身の恥じらいを殺したその当の女たちでさえも、光と民衆の前でおのれの仕草におびえながら、年に一度は恥じ入るがよい。もし我々にとって、あらゆる淫らさが忌み嫌うべきものであるならば、なぜ、口にすることが許されないことを、聞くことは許されるのか。
Cum etiam scurrilitatem et omne vanum verbum judicatum a Deo sciamus, cur aeque liceat videre, quae facere flagitium est?
PL 1, 650A我々は、下品な戯言も、あらゆる空しい言葉も、神によって裁かれるものであると知っているのだから、なぜ同様に、行うことが恥ずべき行為であることを、見ることは許されるのか。
Cur quae ore prolata communicant hominem, ea per oculos et aures admissa non videantur hominem communicare: cum spiritui appareant aures et oculi, nec possit mundus praestari, cujus apparitores inquinantur? Habes igitur et theatri interdictionem, de interdictione impudicitiae.
PL 1, 650A口から出て語られたことが人を汚すというのに、なぜ、目と耳を通して受け入れられたことは、人を汚すとは見なされないのか。耳と目とは霊に仕える従者であり、その従者が汚されている以上、清らかであることなど叶わないのに。かくしてお前は、淫らさの禁止から、劇場の禁止をも手にしているのである。
Caput XVIII
第XVIII章PL 1, 650BSin et doctrinam saecularis litteraturae, ut stultitiae apud Deum deputatam, aspernamur, satis praescribitur nobis et de illis speciebus spectaculorum, quae saeculari litteratura lusoriam vel agonisticam scenam dispungunt.
PL 1, 650Bまた、我々が現世の文学の教えを、神の御前では愚かしさに数えられるものとして退けるのであれば、現世の文学によって遊戯の舞台や競技の舞台とされているあの種の見世物についても、我々には十分に先決の論拠が成り立つ。
Quod si tragoediae et comoediae scelerum et libidinum actrices, cruentae et lascivae, impiae et prodigae: nullius rei aut atrocis, aut vilis, commemoratio melior est: quod in facto rejicitur, etiam in dicto non est recipiendum.
PL 1, 650Bしかし、悲劇と喜劇とが、罪と欲望とを演じる者であり、血なまぐさく、みだらであり、不敬虔で、放埓なものであるならば――いかなる事柄であれ、それが凶悪であれ卑しいものであれ、それを語り伝えることが、行うことより勝るということはない。行いにおいて退けられることは、言葉においても受け入れられてはならないのである。
Quod si et stadium contendas in Scripturis nominari, sane obtinebis. Sed quae in stadio geruntur, indigna conspectui tuo non negabis, pugnos et calces et colaphos et omnem petulantiam manus, et quamcumque humani oris id est, divinae imaginis depugnationem.
PL 1, 650Bお前が、競技場もまた聖典において名指されていると論じるなら、実に、お前はそれを勝ち取るであろう。しかし、競技場で行われていること――拳や蹴りや平手打ち、手のあらゆる乱暴、そして人の顔、すなわち神の像への、ありとあらゆる打ちのめしという行為――が、お前の目にふさわしくないものであることを、お前は否定しないだろう。
Non probatis usquam vanos cursus jaculatus et saltus vaniores, nusquam tibi vires aut injuriosae aut vanae placebunt, sed nec cura factitii corporis, ut plasticam Dei supergressa. Et propter otium Graeciae altiles homines oderis.
PL 1, 650C諸君は、どこであれ、空しい競走や投槍や、それにもましてなお空しい跳躍を、是とすることはない。お前には、有害な力にせよ、空しい力にせよ、どこにあっても気に入るということはないだろう。まして、人為的に作られた肉体への配慮など――それは神の造形を踏み越えるものであるから――なおさらである。そして、ギリシアの閑暇のゆえに肥え太った人間たちを、お前は憎むべきである。
Et palaestrica diaboli negotium est Primos homines diabolus elisit (Genes. III). Ipse gestus colubrina vis, est tenax ad occupandum, tortuosa ad obligandum, liquida ad elabendum. Nullus tibi coronarum usus est, quid de coronis voluptates aucuparis?
PL 1, 651Aそして、格闘の技もまた悪魔の仕業である。悪魔は最初の人間たちを投げ倒したのである(創世記3章)。あの仕草そのものが、蛇のごとき力であり、捕らえるにはしぶとく、縛りつけるにはくねくねと絡みつき、するりと逃れるには滑らかである。冠など、お前には何の用もないのに、なぜ冠にまつわる快楽を追い求めるのか。
Caput XIX
第XIX章PL 1, 651AExpectabimus nunc et amphiteatri repudium de Scripturis (Gen. IX. Exod. XX. Matth. VI). Si saevitiam, si impietatem, si feritatem permissam nobis contendere possumus, eamus in amphiteatrum. Si tales sumus, quales didicimur, delectemur sanguine humano.
PL 1, 651Aさて我々は今度は、円形闘技場の拒絶についても、聖典から〔その根拠を〕待つとしよう(創世記9章、出エジプト20章、マタイ6章)。もし我々に、残虐さも、不敬虔さも、獰猛さも許されていると論じることができるのであれば、円形闘技場へ行こうではないか。もし我々が、世に言われている通りの者であるなら、人間の血に喜びを見出そうではないか。
Bonum est cum puniuntur nocentes. Quis hoc nisi nocens negabit? Et tamen innocens de supplicio alterius laetari non potest, cum magis competat innocenti dolere, quod homo par ejus tam nocens factus est, ut tam crudeliter impendatur.
PL 1, 651B犯罪者たちが罰せられるのは善いことである。犯罪者でなければ、誰がこれを否定しようか。それでもなお、無実の者は他人の刑罰を喜ぶことはできない。むしろ無実の者にふさわしいのは、己と等しい人間がこれほどの犯罪者となり果て、これほど残酷な仕方で処刑されるに至ったことを、悲しむことである。
Quis autem mihi sponsor est, nocentes semper vel ad bestias vel ad quodcunque supplicium decerni, ut non innocentia quoque inferatur, aut ultione judicantis, aut infirmitate defendentis, aut instantia quaestionis?
PL 1, 651Bだが、犯罪者だけが常に猛獣刑や、あるいはいかなる刑罰に処せられるのだと、いったい誰が私に請け合ってくれるのか。裁判官の意趣返しによってであれ、弁護人の弱さによってであれ、尋問の執拗さによってであれ、無実の者までもがその中に引き入れられることがない、とは。
Quam melius ergo est nescire cum mali puniuntur, ne sciam et quum boni pereunt, si tamen bonum sapiunt. Certe quidem gladiatores innocentes in ludum veniunt, ut publicae voluptatis hostiae fiant.
PL 1, 651Bそれゆえ、悪人が罰せられるときにそれを知らずにいるほうが、どれほどましであろうか――そうすれば、善人が滅びるときにもそれを知らずに済むのだから。もっとも、彼らが本当に善についての分別をわきまえているならの話だが。確かに、剣闘士たちは、無実の者として養成所に入り、公然たる快楽の犠牲となるために、そこに来るのである。
Etiam qui damnantur in ludum, quale est ut de leviore delicto in homicidas emendatione proficiant. Sed haec ethnicis respondi.
PL 1, 651Bたとえ養成所送りの刑を科された者たちであっても、より軽い罪から、矯正によって殺人者へと『進歩』するとは、いったいどうしたことであろうか。しかし、これらのことは私が異教徒たちに答えたことである。
Caeterum absit ut de istius spectaculi aversione diutius discat Christianus: quanquam nemo haec omnia plenius exprimere potest, nisi qui adhuc spectat malo non implere, quam meminisse.
PL 1, 652Aしかし、キリスト教徒がこの見世物への嫌悪について、これ以上長く教えを受けねばならないなどということは、あってはならない。もっとも、この一切をこれ以上に十全に言い表しうる者は、今なお見物している者をおいてほかにない。私は、思い出すよりも、語り尽くさずにおくほうを選ぶ。
Caput XX
第XX章PL 1, 652AQuam vana igitur, imo desperata argumentatio eorum, qui sine dubio tergiversationem admittendae voluptatis obtendunt, nullam ejus abstinentiae mentionem specialiter in Scripturis determinari, quae directo prohibeat, ejusmodi conventibus interesse servum Dei.
PL 1, 652Aそれゆえ、なんと空しい――いや、それどころか絶望的とさえ言うべき――論法であろうか。彼らは疑いもなく、快楽を許容するための言い逃れとして、こう持ち出す。神の僕がこの種の集会に立ち会うことを直接に禁じるような、その節制についての特別な言及は、聖典のどこにも定められていない、と。
Novam proxime defensionem suaviludii cujusdam audivi. Sol (inquit), imo etiam ipse Deus de coelo spectat, nec contaminatur. Plane sol et in cloacam radios suos defert nec inquinatur. Utinam autem Deus nulla flagitia hominum spectaret, ut omnes judicium evaderemus.
PL 1, 652A私は最近、ある見世物好きの男の新しい弁明を耳にした。「太陽は」と彼は言う、「いや、それどころか神御自身さえも、天からご覧になっているが、汚されはしない」と。確かに、太陽はどぶ溝にさえその光を差し向けるが、汚れることはない。だが願わくは、神が人間のいかなる恥ずべき行いをもご覧にならなければよかったものを――そうすれば我々は皆、裁きを免れたであろうに。
Sed spectat et latrocinia, spectat et falsa, et adulteria, et fraudes, et idololatrias, et spectacula ipsa. Idcirco ergo nos non spectabimus, ne videamur ab illo qui omnia spectat.
PL 1, 652Bしかし神は、盗みも、偽りも、姦通も、欺きも、偶像崇拝も、そして見世物そのものさえもご覧になっている。それゆえ、我々は見物すまい――あらゆるものをご覧になる方に、見られたくはないのだから。
Comparas homo, reum et judicem: reum, qui quia videtur, reus est: judicem, qui quia videt, judex est.
PL 1, 652B人よ、お前は被告と裁判官とを比べている。被告は、見られるがゆえに被告なのであり、裁判官は、見るがゆえに裁判官なのである。
Numquid ergo et extra limites circi furori studemus, et extra cardines theatri impudicitiae intendimus, et insolentiae extra stadium, et immisericordiae extra amphitheatrum, quod deus etiam extra cameras, et gradus et apulias oculos habet.
PL 1, 652Bそれでは、我々は競走場の境界の外でも熱狂に励み、劇場の枠組みの外でも淫らさに心を向け、競技場の外でも尊大さに、円形闘技場の外でも無慈悲さに心を向けるとでもいうのだろうか――神は、桟敷の外にも、階段状の座席の外にも、日除けの幕の外にも、目をお持ちだというのに。
Erramus, nusquam et nunquam excusatur quod Deus damnat. Nusquam et nunquam licet, quod semper et ubique non licet.
PL 1, 652B我々は誤っている。神が断罪することは、どこであれ、いつであれ、言い訳が立たない。いつでもどこでも許されないことは、どこであれ、いつであれ、許されないのである。
Haec est veritatis integritas et quae ei debetur disciplinae plenitudo et aequalitas timoris, et fides obsequii, non immutare sententiam, nec variare judicium. Non potest aliud esse, quod vere quidem est bonum seu malum. Omnia autem penes veritatem Dei fixa sunt.
PL 1, 653Aこれこそ真理の全き姿であり、真理に対して負うべき規律の全体であり、恐れの均しさであり、服従の忠誠である。すなわち、判決を変えることなく、裁きを揺るがせにしないことである。真に善であり、あるいは悪であるところのものは、ほかのものではありえない。すべては、神の真理のもとに確固として定められているのである。
Caput XXI
第XXI章PL 1, 653AEthnici quos penes nulla est veritatis plenitudo, quia nec doctor veritatis Deus, malum ac bonum pro arbitrio ac libidine interpretantur, alibi bonum quod alibi malum, et alibi malum quod alibi bonum.
PL 1, 653A異教徒たちのもとには真理の充満というものが全くない。彼らには真理の教師である神がいないからである。それゆえ彼らは、善と悪とを自分勝手な思惑と欲望のままに解釈し、ある所では善とされるものを他の所では悪とし、ある所では悪とされるものを他の所では善とする。
Sic ergo evenit, ut qui in publico vix necessitate vesicae tunicam levet, idem in circo aliter non exsultet, nisi totum pudorem in faciem omnium intentet; et qui filiae virginis ab omni spurco verbo aures tuetur, ipse eam in theatrum ad illas voces gesticulationesque deducat; et qui in plateis litem manu agentem aut compescit, aut detestatur, idem in stadio gravioribus pugnis suffragium ferat; et qui ad cadaver hominis communi lege defuncti exhorret, idem in amphiteatro derosa et dissipata, et in suo sanguine squalentia corpora patientissimis oculis desuper incumbat.
PL 1, 653Aかくして次のようなことが起こる。すなわち、公衆の面前では排尿の必要に迫られてすらほとんど上衣をたくし上げようとしない者が、競走場においては、恥じらいのすべてを人々の面前にさらけ出すのでなければ歓喜しない。また、汚らわしい言葉のすべてから童貞の娘の耳を守る者が、まさにその娘を、あの卑猥な台詞や身振りを見せるために劇場へと連れて行く。また、街路で手を出して喧嘩する者を押しとどめるか忌み嫌うかする者が、競技場においては、より苛烈な殴り合いに声援を送る。また、自然の理によって死んだ人間の亡骸に身震いする者が、円形闘技場においては、食いちぎられ引き裂かれ、おのれの血にまみれて汚れた屍を、この上なく平然とした目で上から見下ろす。
Imo qui propter homicidae poenam probandam ad spectaculum veniat, idem gladiatorem ad homicidium flagellis et virgis compellat invitum; et qui insigniori cuique homicidae leonem poscit, idem gladiatori atroci petat rudem, et pileum praemium conferat: illum vero confectum etiam oris spectaculo repetat, libentius recognoscens de proximo, quem voluit occidere de longinquo, tanto durior si noluit
PL 1, 653Bそれどころか、殺人者への刑罰が正当に行われるのを見ようとして見世物にやって来る者が、嫌がる剣闘士を鞭と杖打ちとをもって殺人へと駆り立てる。そして、名だたる殺人者にはことごとく獅子をけしかけよと求める者が、凶暴な剣闘士には木刀と自由の帽子とを褒美として与えよと求める。しかも、仕留められたその者を、その顔を眺めるという見世物のためにふたたび引き出させ、遠くから殺したいと望んでいた者を間近に見て、いっそう喜んで見分ける始末である。もしそれを望んでいなかったのだとすれば、それだけ一層むごい男というものである。
Caput XXII
第XXII章PL 1, 654AQuid mirum de inaequata ista hominum miscentium et commutantium statum boni et mali per inconstantiam sensus et judicii varietate?
PL 1, 654A感覚の移ろいやすさと判断の多様性とによって、善悪の状態を取り違え、入れ替えてしまう人間たちのこの不均衡を、何を怪しむことがあろうか。
Etenim ipsi actores et administratores spectaculorum, quadrigarios, scenicos, xysticos, arenarios illos amentissimos, quibus viri animas, foeminae, aut illi etiam, corpora sua substernunt, propter quos in ea committunt quae reprehendunt, ex eadem arte, quam magnifaciunt, deponunt, imo manifeste damnant ignominia et capitis minutione, arcentes curia, rostris, senatu, equite, caeterisque honoribus omnibus simul ac ornamentis quibusdam.
PL 1, 654Aというのも、見世物を催し差配するその当人たちが、戦車御者、俳優、競技者、そしてかの狂気じみた闘技場の者ども――男たちは魂を、女たちは、いや男たちでさえも肉体をなげうって彼らに差し出し、彼らのために、自ら非難することにまで手を染めるのだが――そのような者たちを、自分たちが賛美するまさにその技芸のゆえに身分から引き下ろし、それどころか、不名誉と市民権の剥奪とをもって公然と断罪し、市参事会(クリア)、演壇、元老院、騎士身分、そのほかのあらゆる栄誉や、いくつかの勲章から締め出すのだからである。
Quanta perversitas! Amant quos mulctant, depretiant quos probant. Artem magnificant, artificem notant. Quale judicium est, ut ob ea quis offuscetur, per quae promeretur? Imo quanta confessio est malae rei, cujus auctores cum acceptissimi sint, sine nota non sunt!
PL 1, 654B何と大いなる倒錯であろうか。人々は罰する相手を愛し、称賛する相手の値打ちを下げる。技芸は称えながら、技芸者には汚名の烙印を押す。人がまさにそれによって功績を得るその当のことのゆえに面目を汚されるとは、いったいいかなる裁定であろうか。それどころか、これは悪しき事柄であることの何と大いなる自白であろうか――その作り手たちは、この上なく歓迎されていながら、烙印を免れることはないのだから。
Caput XXIII
第XXIII章PL 1, 654BQuum igitur humana recordatio, etiam obstrepente gratia voluptatis, damnandos eos censeat, ademptis bonis dignitatum in quemdam scopulum famositatis, quanto magis divina justitia in ejusmodi artifices animadvertit?
PL 1, 654Bそうであるから、人間の判断でさえ、快楽の魅惑がいかに騒ぎ立てようとも、彼らを断罪すべきものと見なし、位階の恩恵を奪って悪評という暗礁へと突き落とすのであれば、神の正義はこの種の技芸者たちを、どれほど厳しく罰することであろうか。
An Deo placebit auriga ille tot animarum inquietator, tot furiarum minister, tot statuum, ut sacerdos coronatus, vel coloratus ut leno, quem curru rapiendum diabolus adversus Heliam exornavit?
PL 1, 654B神は、あの戦車御者――かくも多くの魂を掻き乱す者、かくも多くの狂乱の下僕、かくも多くの装いをもつ者、すなわち祭司のごとく冠をかぶり、あるいは女衒のごとく彩り立てられた者――を、はたして御心に適う者とされるであろうか。悪魔は彼を、エリヤに対抗して戦車で連れ去られる者として飾り立てたのである。
Placebit et ille qui vultus suos novacula mutat? infidelis erga faciem suam, quam non contentus Saturno et Isidi et Libero proximam facere, insuper contumeliis alaparum sic objicit, quasi de praecepto Domini ludat?
PL 1, 655A剃刀で自らの顔つきを変える者もまた、御心に適うであろうか。彼は自分の顔に対して不実であり、その顔をサトゥルヌスやイシスやリベルに似つかせるだけでは飽き足らず、その上、まるで主の掟をもてあそぶかのように、平手打ちの侮辱にそれをさらすのである。
Docet scilicet et diabolus verberandam maxillam patienter offerre (Matth. VI). Sic et tragoedos cothurnis extulit, quia nemo potest adjicere cubitum unum ad staturam suam (Luc XII): mendacem facere vult Christum.
PL 1, 655Aなるほど、悪魔もまた、打たれる頬を辛抱強く差し出すよう教えている(マタイ6)。同様に彼は、『誰も自分の背丈に一キュビトを加えることはできない』(ルカ12)と言われているがゆえにこそ、悲劇役者たちを厚底靴によって高く仕立て上げたのである。彼はキリストを偽り者にしようとしているのである。
Jam vero ipsum opus personarum, quaero an Deo placeat, qui omnem similitudinem vetat fieri, quanto magis imaginis suae. Non amat falsum auctor veritatis (Exod. XX): adulterium est apud illum omne quod fingitur.
PL 1, 655Aさらにまた、仮面そのものの作業について、私は問う。あらゆる似姿を作ることを禁じる神が、まして御自身の像をかたどることをどうして喜ばれよう。真理の創造者は偽りを愛さない(出エジプト20)。神のもとでは、作り事はすべて姦淫なのである。
Proinde vocem, sexus, aetates mentientem, amores, iras, gemitus, lacrymas adseverantem non probabit, qui omnem hypocrisin damnat. Caeterum cum in lege praescribit, maledictum esse qui muliebribus vestietur (Deut.
PL 1, 655Bしたがって、あらゆる偽善を断罪する方は、声や性や年齢を偽り、愛や怒りや呻きや涙を装う者を、決して認めはしないであろう。さらに、女の衣をまとう者は呪われていると律法において定めておられるからには(申命記
XXII), quid de pantomimo judicabit, qui etiam muliebribus curatur? Sane et ille artifex pugnorum impunitus ibit? Tales enim cicatrices caestuum, et callos pugnorum, et aurium fungos a Deo cum suo plasmate accepit.
PL 1, 655B22章)、女の装いにまで手入れをされるあの黙劇役者を、いったいどう裁かれるであろうか。実に、拳闘の技芸者もまた、罰を免れて済むであろうか。彼は、皮紐による傷痕や、拳だこや、きのこのように腫れた耳を、神から自らの体とともに授かったとでもいうのであろうか。
Ideo illi oculos Deus plasmavit, ut vapulando deficiant. Taceo de illo, qui hominem leoni prae se opponit, ne parum sit homicida qui eumdem postmodum jugulat.
PL 1, 655B神が彼の目を形づくられたのは、打たれて潰れるためだったというのか。あの者については黙っておこう――人間を獅子の前に己が身代わりとして立たせ、その上で同じ人間を後になって自ら屠る者のことは。さもなくば、それだけでは彼が人殺しとして物足りないことになりはしまいか。
Caput XXIV
第XXIV章PL 1, 655CQuot adhuc modis perorabimus, nihil ex his quae spectaculis deputantur, placitum Deo esse aut congruens Dei servis quod Domino placitum non sit, si omnia propter diabolum instituta, et ex diaboli rebus instructa monstravimus: nihil enim non diaboli est, quidquid Dei non est, vel Deo displicet: hoc erit pompa diaboli, adversus quam in signaculo fidei ejeramus.
PL 1, 655C見世物に割り当てられるものの何一つとして神に喜ばれるものはなく、主に喜ばれないものが神の僕にふさわしいはずもないということを、我々はこの上なお、どれほど多くの仕方で論じ立てねばならないのか。これらすべてが悪魔のために制定され、悪魔の持ち物によって整えられたものであることを、すでに示したというのに。すなわち、神のものでないもの、神の御心に適わないものは、すべて悪魔のものにほかならない。これこそが悪魔の行列であり、我々は信仰の印において、これに対して誓って棄てたのである。
Quod autem ejeramus, neque facto, neque dicto, neque visu, neque prospectu participare debemus. Caeterum nonne ejeramus et rescindimus signaculum, rescindendo testationem ejus? Numquid ergo superest ut ab ipsis ethnicis responsum flagitemus?
PL 1, 656Aしかし、我々が誓って棄てたものには、行為によっても、言葉によっても、目にすることによっても、眺めやることによっても、関わってはならない。さもなければ、我々はその証しを破棄することによって、この印そのものを誓い棄て、かつ破棄していることにはならないだろうか。それでは、もはや残っているのは、異教徒たち自身から答えを迫って引き出すことであろうか。
Illi jam nobis renuntient, an liceat christianis spectaculo uti. Atquin hinc vel maxime intelligunt factum christianum, de repudio spectaculorum. Itaque negat manifeste, qui per quod agnoscitur tollit. Quid autem spei superest in hujusmodi homine?
PL 1, 656A彼らにこそ、キリスト教徒が見世物にあずかることが許されるかどうか、いま我々に答えさせるがよい。しかるに、彼らはまさにこの点から、すなわち見世物の拒絶ということから、キリスト教徒である事実を何よりもよく理解しているのである。したがって、それによって見分けられるところのものを取り除く者は、あからさまに否認しているのである。このような人間に、いったいどのような望みが残っていようか。
Nemo in castra hostium transit, nisi projectis armis suis, nisi destitutis signis et sacramentis principis sui, nisi pactus simul perire.
PL 1, 656A誰も、自らの武器を投げ捨てず、自らの指揮官の軍旗とその誓いとを見捨てず、ともに滅びることを約さずしては、敵の陣営へと渡ることはない。
Caput XXV
第XXV章PL 1, 656BAn ille recogitabit eo tempore de Deo, positus illic ubi nihil est de Deo? pacem, opinor, habebit in animo contendens pro auriga; pudicitiam ediscet, attonitus in mimos.
PL 1, 656B彼は、神とは何の関わりもないその場所に身を置きながら、その時に神のことを思い返すであろうか。思うに、戦車御者のために夢中になって声援を送りながら、心に平安を保つことであろうよ。道化に目を奪われながら、貞潔を学び取ることであろうよ。
Imo in omni spectaculo nullum magis scandalum occurret, quam ipse ille mulierum et virorum accuratior cultus: ipsa consensio, ipsa in favoribus aut conspiratio aut dissensio inter se de commercio scintillas libidinum constabellant Nemo denique in spectaculo ineundo prius cogitat, nisi videri et videre.
PL 1, 656Bそれどころか、あらゆる見世物のうちで、これほど大きな躓きとなるものはない――男女がことさら念入りに身を整えるあの様、その意気投合、たがいの間で贔屓をめぐって結ばれる共謀や不和、そうしたかかわりから欲情の火花を掻き立てるあの様ほどに。実に、見世物へと足を踏み入れる者は誰一人として、見られることと見ることのほかに、まず何かを考えたりはしない。
Sed tragoedo vociferante exclamationes ille alicujus prophetae retractabit, et inter effoeminati histrionis modos psalmum secum comminiscetur, et cum athletae agent, ille dicturus est repercutiendum non esse (Matth. V)?
PL 1, 656Bしかし、悲劇役者が声を張り上げているさなかに、彼は何らかの預言者の叫びを思い返すであろうか。女々しい俳優の節回しのただ中で、詩篇を独り胸に思いめぐらすであろうか。そして格闘技の選手たちが打ち合っているとき、彼は『打ち返してはならない』(マタイ5)と自らに言い聞かせるつもりであろうか。
Poterit et de misericordia moneri defixus in morsus ursorum et spongias retiariorum? Avertat Deus a suis tantam voluptatis exitiosae cupiditatem.
PL 1, 657A熊に噛まれる様や、網闘士たちの海綿に目を釘付けにされながら、彼はまた慈しみについて諭されることなど、できるであろうか。神よ、かくも大いなる、破滅をもたらす快楽への欲望を、御自身の民から遠ざけたまえ。
Quale est enim de Ecclesia Dei in diaboli Ecclesiam tendere? de coelo (quod aiunt) in coenum? illas manus quas ad Dominum extuleris postmodum laudando histrionem fatigare? ex ore quo amen in Sanctum protuleris gladiatori testimonium reddere, εις αιω νας απ αιω νος alii omnino dicere nisi Deo Christo?
PL 1, 657A神の教会から悪魔の教会へと赴くとは、いったい何であろうか。天から(人の言うところの)泥沼へと落ちるとは。主に向けて差し上げたお前のその両手を、のちに俳優を誉めそやして疲れさせるとは。お前が聖なる方に向けて『アーメン』ととなえたその口から、剣闘士に証しを返すとは。『世々限りなく』ということを、神キリストのほかの誰かに向けて語るというのか。
Caput XXVI
第XXVI章PL 1, 657ACur ergo non ejusmodi etiam daemoniis penetrabiles fiant? Nam et exemplum accidit, Domino teste, ejus mulieris quae theatrum adiit, et inde cum daemonio rediit.
PL 1, 657Aそれゆえ、このような状態の者たちが、悪霊にとってもまた入り込みうる者とならないはずがあろうか。実に、主を証人として、劇場に赴き、そこから悪霊を伴って帰ってきたある女の実例がある。
Itaque in exorcismo cum oneraretur immundus spiritus, quod ausus esset fidelem aggredi: constanter et justissime quidem (inquit) feci, in meo eam inveni.
PL 1, 657Bそこで、悪霊祓いの折、汚れた霊は信者を襲う大胆さのゆえに責め立てられると、「私は毅然として、しかもきわめて正当に行ったのだ。私は彼女を私の領分の中で見つけたのだから」と言った。
Constat et alii linteum in somnis ostensum ejus diei nocte, qua tragoedum audierat, cum exprobratione nominato tragoedo, nec ultra quintum diem eam mulierem in saeculo fuisse.
PL 1, 657Bまた別の女についても、こう伝えられている。彼女が悲劇役者(の演技)を聞いた日の夜、夢の中で屍衣が示され、その悲劇役者の名が非難とともに挙げられた。そしてその女は五日を超えてこの世にとどまることはなかった。
Quot utique et alia documenta cesserunt de his qui cum diabolo apud spectacula communicando a Domino exciderunt. Nemo enim potest duobus dominis servire (Matt., VI; II Cor. VI; Eccl., XXXIII). Quid luci cum tenebris? quid vitae et morti?
PL 1, 657B見世物の場で悪魔と交わることによって主のもとから離れ落ちた者たちについては、ほかにもどれほど多くの実例があったことか。実に、「誰も二人の主人に仕えることはできない」のである(マタイ6章、二コリント6章、集会の書33章)。光は闇と何のかかわりがあろうか。命は死と何のかかわりがあろうか。
Caput XXVII
第XXVII章PL 1, 658AOdisse debemus istos conventus et coetus ethnicorum, vel quod illic nomen Dei blasphematur, illic quotidiani in nos leones expostulantur, inde persecutiones decernuntur, inde tentationes emittuntur.
PL 1, 658A我々は異教徒たちのこうした集まりや集会を憎むべきである。そこでは神の名が冒涜され、そこでは日々、我々に対して獅子(による処刑)が要求され、そこから迫害が定められ、そこから試練が送り出されるからである。
Quid facies in illo suffragiorum impiorum aestuario deprehensus, non quasi aliquid illic pati possis ab hominibus, nemo te cognoscit christianum, sed recogita quid de te fiat in coelo.
PL 1, 658Aその不敬虔な票決の沸き立つ渦の中に捕らえられて、お前はいったいどうするのか。そこで人間から何かを被りうるというわけではない――お前がキリスト教徒だと知る者はそこには誰もいないのだから――、だが、天においてお前について何が起こっているかをよく考えよ。
Dubitas enim illo momento, quo in diaboli Ecclesia fueris omnes angelos prospicere de coelo, et singulos denotare, quis blasphemiam dixerit, quis audierit, quis linguam, quis aures diabolo adversus Deum administraverit? (Ps. I).
PL 1, 658A実に、お前は疑うのか。お前が悪魔の教会にいたそのまさに瞬間に、すべての天使が天から見下ろし、誰が冒涜の言葉を口にしたか、誰がそれを聞いたか、誰が舌を、誰が耳を、神に逆らって悪魔に差し出したかを、一人一人記録していることを(詩編1篇)。
Non ergo fugies sedilia hostium Christi, illam cathedram pestilentiarum ipsumque aerem, qui desuper incubat, scelestis vocibus constupratum? Sint dulcia licet et grata et simplicia, etiam honesta quaedam.
PL 1, 658Bそうであれば、お前はキリストの敵どもの座、あの疫病の座、そしてその上に垂れ込め邪悪な声によって陵辱されたその大気そのものを、逃れようとしないのか。たとえそれらが甘美で快く、単純であり、中には立派なものさえあるとしても。
Nemo venenum temperat felle et elleboro, sed conditis pulmentis et bene saporatis, et plurimum dulcibus id mali injicit: ita et diabolus letale quod conficit, rebus Dei gratissimis et acceptissimis imbuit.
PL 1, 658B誰も毒を苦胆やヘレボルスで仕立てはしない。むしろ、味付けされ、よく調理された料理に、それも大方甘いものにこそ、その害毒を投げ入れるのである。悪魔もまた同じように、自ら仕込む死をもたらすものを、神のものの中でも最も喜ばしく最も好ましいもので染め上げるのである。
Omnia illic seu fortia, seu honesta, seu sonora, seu canora, seu subtilia, proinde habe ac si stillicidia mellis de ranunculo venenato: nec tanti gulam facias voluptatis, quanti periculum per suavitatem.
PL 1, 658Bそこにあるものはすべて――力強かろうと、立派であろうと、朗々としていようと、調べ美しかろうと、巧緻であろうと――、毒草から滴る蜜のしずくだと思うがよい。快楽への貪欲さを、その甘美さがもたらす危険ほどには重んじてはならない。
Caput XXVIII
第XXVIII章PL 1, 659ASaginentur ejusmodi dulcibus convivae sui, et loca et tempora et invitator ipsorum est. Nostrae coenae, nostrae nuptiae nondum sunt, non possumus cum illis discumbere, quia nec illi nobiscum. Vicibus disposita res est.
PL 1, 659Aそのような甘美なもので、彼ら自身の会食者たちを肥え太らせるがよい。場所も時も、招く者も彼らのものである。我々の晩餐、我々の婚宴はまだ来ていない。我々は彼らと共に横臥して食事することはできない、彼らもまた我々と共にできないのと同様に。事は順番によって定められているのである。
Nunc illi laetantur, nos conflictamur (Joan., XVI). Saeculum (inquit) gaudebit, vos tristes eritis. Lugeamus ergo dum ethnici gaudent, ut quum lugere coeperint, gaudeamus, ne pariter nunc gaudentes, tunc quoque pariter lugeamus.
PL 1, 659A今、彼らは喜び、我々は苦闘している(ヨハネ16章)。「世は喜ぶが、汝らは悲しむであろう」と言われている。それゆえ、異教徒たちが喜んでいる間、我々は嘆こう。彼らが嘆き始めたときに我々が喜ぶことができるように。今ともに喜んで、かの時にもともに嘆くことのないように。
Delicatus es, christiane, si et in saeculo voluptatem concupiscis, imo nimium stultus, si hoc existimas voluptatem. Philosophi quidam hoc nomen quieti et tranquillitati dederunt, in ea gaudent, in ea avocantur, in ea etiam gloriantur.
PL 1, 659Aお前は軟弱である、キリスト教徒よ、もしこの世においてすら快楽を欲望するのであれば。それどころか、これを快楽だと見なすのなら、あまりにも愚かである。ある哲学者たちは、この名を静穏と平安に与えた。彼らはその中で喜び、その中で気を紛らわし、その中でむしろ誇りとさえする。
Tu mihi metas et scenas et pulverem et arenas suspiras. Dicas velim; non possumus vivere sine voluptate, qui mori cum voluptate debebimus? Nam quod est aliud votum nostrum, quam quod et Apostoli, exire de saeculo, et recipi apud Dominum (Phil. I)? Hic voluptas, ubi et votum.
PL 1, 659Bお前は、私に言わせれば、競走場の標柱や舞台、砂塵、そして闘技場の砂を恋い慕っている。むしろこう言ってほしいものだ。快楽をもって死なねばならぬ我々が、快楽なしに生きることができないだろうか、と。我々の願いとて、使徒(パウロ)の願い――この世から去り、主のもとに迎え入れられること(フィリピ1章)――と異なるものであろうか。快楽はここにある、願いのあるところに。
Caput XXIX
第XXIX章PL 1, 659BJam nunc si putas delectamentis exigere spatium hoc, cur tam ingratus es, ut tot et tales voluptates a Deo contributas tibi satis non habeas, neque recognoscas?
PL 1, 659Bさて、もしお前がこの人生の時をもろもろの楽しみで満たそうと思うのであれば、なぜそれほどまでに恩知らずなのか。神からお前に与えられた、これほど多く、これほど優れた快楽をもって満足せず、それと気づきもしないとは。
Quid enim jucundius, quam Dei patris et domini reconciliatio, quam veritatis revelatio, quam errorum recognitio, quam tantorum retro criminum venia?
PL 1, 659B神なる父・主との和解、真理の啓示、己の過ちの自覚、これまでの数々の犯罪の赦し――これらにまさる喜ばしいことがほかにあろうか。
Quae major voluptas, quam fastidium ipsius voluptatis, quam saeculi totius contemptus, quam vera libertas, quam conscientia integra, quam vita sufficiens, quam mortis timor nullus; quod calcas deos nationum, quod daemonia expellis, quod medicinas facis, quod revelationes petis, quod Deo vivis?
PL 1, 659C快楽そのものへの嫌悪、この世全体への軽蔑、真の自由、汚れなき良心、足るを知る生、そして死への恐れが皆無であること――さらには、諸国民の神々を踏みにじり、悪霊を追い出し、治癒を行い、啓示を求め、神のために生きること――これらにまさる快楽がほかにあろうか。
Hae voluptates, haec spectacula christianorum, sancta, perpetua, gratuita: in his tibi ludos Circenses interpretare, cursus saeculi intuere, tempora labentia, spatia dinumera, metas consummationis exspecta, societates Ecclesiarum defende, ad signum Dei suscitare, ad tubam angeli erigere, ad martyrii palmas gloriare.
PL 1, 660Aこれらが快楽であり、これらがキリスト教徒の見世物である――聖なる、永続する、無償の見世物である。この中でこそ、お前は競走場の競技を読み替え、この世の走路を見つめ、移ろいゆく時と行程を数え上げ、終末という決勝の標柱を待ち望み、諸教会の交わりを守り、神の合図に奮い立ち、天使のラッパに身を起こし、殉教の棕櫚に誇るがよい。
Si scenicae doctrinae delectant, satis nobis litterarum est, satis versuum est, satis sententiarum, satis etiam canticorum, satis vocum; nec fabulae, sed veritates; nec strophae sed simplicitates.
PL 1, 660A舞台の教えが心を楽しませるのであれば、我々には文学も十分にあり、詩句も十分にあり、格言も十分にあり、歌謡も、詠唱の声も十分にある。作り話ではなく真理であり、策略ではなく単純さである。
Vis et pugillatus et luctatus? praesto sunt, non parva, sed multa Adspice impudicitiam dejectam a castitate, perfidiam caesam a fide, saevitiam a misericordia contusam, petulantiam a modestia obumbratam, et tales sunt apud nos agones, in quibus ipsi coronamur. Vis autem et sanguinis et aliquid? habes Christi.
PL 1, 660Aお前は拳闘や格闘をも望むか。それらはすぐそこに用意されている、しかもわずかではなく数多く。貞潔によって打ち倒された淫らさ、信義によって斬り倒された裏切り、慈しみによって打ち砕かれた残酷さ、慎ましさによって物陰に追いやられた軽薄さを見よ。我々のもとにあるのはこのような闘いであり、その中で我々自身が冠を戴くのである。だが血について何かを望むか。お前にはキリストの血がある。
Caput XXX
第XXX章PL 1, 660BQuale autem spectaculum in proximo est adventus Domini jam indubitati, jam superbi, jam triumphantis! Quae illa exsultatio angelorum, quae gloria resurgentium sanctorum! quale regnum exinde justorum! qualis civitas nova Hierusalem!
PL 1, 660Bだが、間近に迫った主の到来――もはや疑われることなく、もはや誇り高く、もはや凱旋する、その主の到来――とは、何という見世物であることか。天使たちのあの歓喜、よみがえりゆく聖徒たちのあの栄光は、いかばかりであることか。そこから立つ正しい者たちの王国は、何という王国であることか。新しいエルサレムという都市は、何という都市であることか。
At enim supersunt alia spectacula, ille ultimus et perpetuus judicii dies, ille nationibus insperatus, ille derisus, cum tanta saeculi vetustas, et tot ejus nativitates uno igni haurientur.
PL 1, 660Bしかし、なお他の見世物が残っている。かの最後にして永遠なる審判の日、諸国民には思いもよらぬかの日、嘲られていたかの日、この世のこれほど長き古さと、その中に生まれ出た幾多の世代とが、一つの火に飲み尽くされるであろう日である。
Quae tunc spectaculi latitudo! quid admirer? quid rideam? ubi gaudeam, ubi exsultem, spectans tot ac tantos reges qui in coelum recepti nuntiabantur, cum ipso Jove et ipsis suis testibus in imis tenebris congemiscentes? item praesides, persecutores dominici nominis, saevioribus, quam ipsi contra christianos saevierunt, flammis insultantibus, liquescentes? praeterea sapientes illos philosophos coram discipulis suis una conflagrantibus erubescentes, quibus nihil ad Deum pertinere suadebant, quibus animas aut nullas, aut non in pristina corpora redituras affirmabant, etiam poetas non ad Rhadamanti, nec ad Minois, sed ad inopinati Christi tribunal palpitantes?
PL 1, 660Cそのとき、見世物はいかばかりの広がりを見せることか。私は何に驚嘆しようか。何を笑ってやろうか。どこで喜び、どこで小躍りしようか――天に迎え入れられたと告げられていた、あれほど多く、あれほど偉大な王たちが、ユピテルその人とともに、そして彼ら自身の証人どもとともに、最も深い闇の中でうめいているのを見るときに。同じくまた、主の名の迫害者である総督たちが、みずからキリスト教徒に対して振るったよりもなお苛烈な炎に嘲られながら溶け去っていくのを見るときに。さらに、あの賢しらな哲学者たちが、共に燃え上がる弟子たちの前で恥じ入るのを見るときに――彼らは弟子たちに、神には何ものも関わりがないと説き、魂などは存在しない、あるいは元の体には戻らないと言い張っていたのだ。そして詩人たちが、ラダマントゥスの法廷にでも、ミノスの法廷にでもなく、思いもよらぬキリストの法廷において震えおののくのを見るときに。
Tunc magis tragoedi audiendi, magis scilicet vocales in sua propria calamitate. Tunc histriones cognoscendi solutiores multo per ignem: tunc spectandus auriga in flammea rota totus rubens tunc xystici contemplandi non in gymnasiis, sed in igne jaculati, nisi quod nec tunc quidem illos velim visos, ut qui malim ad eos potius conspectum insatiabilem conferre, qui in Dominum desaevierunt.
PL 1, 661Aそのとき、悲劇役者たちはいっそう聞くに値する――彼ら自身の破滅のただ中にあって、なるほどいっそう声高くなるのだから。そのとき、火によっていっそうしなやかになった俳優たちを見分けてやろう。そのとき、燃える車輪の上で全身を真っ赤にした戦車御者を眺めてやろう。そのとき、競技者たちを、体育場でではなく火の中に投げ込まれた姿で、とくと見てやろう。ただし、そのときでさえ私は彼らを見たいとは思わない。それよりもむしろ、主に対して荒れ狂った者どもにこそ、飽くことなき眼差しを注ぎたいと思うからである。
Hic est ille (dicam) fabri aut quaestuariae filius sabbati destructor, Samarites et daemonium habens. Hic est quem a Juda redemistis, hic est ille arundine et colaphis diverberatus, sputamentis dedecoratus, felle et aceto potatus.
PL 1, 662Aこれが(私は言おう)あの者だ――大工の子か娼婦の子か、安息日を破る者、サマリア人にして悪霊に取り憑かれた者。これは諸君がユダから買い取ったあの者だ。これはあの、葦と拳で打ちのめされ、唾で辱められ、苦胆と酢を飲まされた者だ。
Hic est quem clam discentes subripuerunt, ut resurrexisse dicatur, vel hortulanus detraxit ne lactucae suae frequentia commeantium laederentur.
PL 1, 662Aこれは、弟子たちが密かに盗み出し、よみがえったと言われるようにした者だ。あるいは、行き交う者たちの群れによって自分のレタスが踏み荒らされぬようにと、園丁が運び去った者だ。
Ut talia spectes, ut talibus exsultes, quis tibi praetor aut consul, aut quaestor, aut sacerdos de sua liberalitate praestabit? et tamen haec jam quodammodo habemus per fidem spiritu imaginante repraesentata.
PL 1, 662Aお前がこのようなものを見、このようなことに小躍りするために、いったいどの法務官が、執政官が、財務官が、あるいは祭司が、自分の気前の良さによってそれを与えてくれるだろうか。しかしそれでも我々は、すでにある意味で、信仰によって、霊が思い描くところとして現し出されたこれらのものを持っているのである。
Caeterum qualia illa sunt quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt? Credo, circo et utraque cavea et omni stadio gratiora.
PL 1, 662Aしかし、目が見たことなく、耳が聞いたことなく、人の心に思い浮かんだこともないものは、いったいいかなるものであろうか。思うに、それは競走場や、両方の闘技場や、あらゆる競技場よりも、はるかに喜ばしいものであろう。