De Idololatria › 全文

De Idololatria 全文

Tertullian · PL 1, 663C–696B

Caput I

第I章PL 1, 663C
1

Principale crimen generis humani, summus seculi reatus, tota caussa judicii, idololatria. Nam etsi suam speciem tenet unumquodque delictum, etsi suo quoque nomine judicio destinatur, in idololatriae tamen crimine expungitur.

PL 1, 663C

人類の主たる罪、世の至上の罪、裁きの全訴訟、それが偶像崇拝である。個々の罪はたとえおのおの独自の種類を保ち、おのおのの名のもとに裁きに定められるとしても、偶像崇拝という犯罪に帰着する。

2

Omitte titulos, operas recognosce: idololatres, idem homicida est. Quaeris quem occiderit? si quid ad elogii ambitionem facit, non extraneum, nec inimicum, sed se ipsum. Quibus insidiis? erroris sui. Quo telo? offensa Dei. Quot plagis? quotquot idololatriis.

PL 1, 663C

名目は措いて、行いを見極めよ。偶像崇拝者は、同時に殺人者である。お前は問うのか、彼が誰を殺したのかと。もし罪状書きの体裁を整えることに関わるとすれば、それは外部の者でも敵でもなく、自分自身である。いかなる謀りごとによってか。おのれの誤りによってである。いかなる得物によってか。神を害することによってである。幾つの傷によってか。偶像崇拝を行った数だけである。

3

Qui negat idololatren perisse, is negabit idololatren homicidium fecisse. Proinde adulterium et stuprum in eodem recognoscas: nam qui falsis deis servit, sine dubio adulter est veritatis, quia omne falsum adulterium est. Sic et in stupro mergitur.

PL 1, 663C

偶像崇拝者が滅びたことを否定する者は、偶像崇拝者が殺人を犯したことも否定するであろう。したがって、姦淫と淫行を同じ者に見て取るがよい。偽りの神々に仕える者は、疑いなく真理に対して姦淫を行う者である。偽りはすべて姦淫だからである。かくして彼は淫行にも沈む。

4

Quis enim immundis spiritibus operatus, non conspurcatus et constupratus incedit (Ezech., XXIII)? Atque adeo Scripturae sanctae stupri vocabulo utuntur in idololatriae exprobratione.

PL 1, 663C

誰が、汚れた霊のために働きながら、汚され、淫らに犯されずに歩むだろうか(エゼキエル23章)。かくして聖書は、偶像崇拝を非難するにあたって淫行という語を用いるのである。

5

Fraudis conditio ea est opinor, si quis alienum rapiat, aut alii debitum deneget, et utique erga hominem admissa fraus maximi criminis nomen est.

PL 1, 663C

詐欺の条件は、思うに、こうである。誰かが他人のものを奪うか、あるいは人への負債を拒むか、その場合である。そして人に対して犯された詐欺は、当然にも最大の犯罪の名を負う。

6

Atenim idololatria fraudem Deo facit, honores illi suos denegans, et conferens aliis, ut fraudi etiam contumeliam conjungat. Quod si tam fraus quam stuprum atque adulterium mortem afferunt, jam in his aeque idololatria de homicidii reatu non liberatur.

PL 1, 663C

しかし偶像崇拝は神に対して詐欺を働く。この方に固有の栄誉を拒み、それを他の者たちに与えることによって、詐欺に侮辱をも結びつけるのである。もし詐欺も淫行も姦淫も死をもたらすのであれば、これらにおいても偶像崇拝は等しく殺人の罪から解放されることはない。

7

Post talia crimina, tam exitiosa, tam devoratoria salutis, caetera quoque aliquem ad modum et seorsum proinde disposita, in idololatria conditionem suam repraesentant. In illa et concupiscentiae saeculi.

PL 1, 663C

これほど破滅的で、これほど救いを貪り食うこのような犯罪に続いて、他の罪もまた、それぞれある仕方で個別に位置づけられているとはいえ、偶像崇拝のうちに自らの境遇を現す。その中には世の欲望もある。

8

Quae enim idololatriae solemnitas sine ambitione cultus et ornatus? In illa lasciviae et ebrietates, cum plurimum victus et ventris et libidinis caussa frequentantur. In illa injustitia. Quid enim injustius ea, quae justitiae Patrem nescit?

PL 1, 663D

偶像崇拝のいかなる祝祭が、身を飾り装うことへの誇示なしにあろうか。その中には放埓と酩酊がある。食と腹と欲情のゆえに、数多く群れ集うからである。その中には不正がある。正義の父を知らぬものより不正なものが、いったい何かあろうか。

9

In illa etiam vanitas, quum tota ejus ratio vana sit; in illa mendacium, quum tota substantia ejus mendax sit. Ita fit, ut omnia in idololatria, et in omnibus idololatria deprehendatur.

PL 1, 663D

その中には空虚さもある。その理の全体が空しいからである。その中には偽りもある。その実体全体が偽りだからである。かくして、あらゆるものが偶像崇拝のうちに、そしてあらゆるもののうちに偶像崇拝が見出される、という次第になる。

10

Sed et alias quum universa delicta adversus Dominum sapiant, nihil autem quod adversus Dominum sapiat, non daemoniis et immundis spiritibus deputetur, quibus idola mancipantur: sine dubio idololatriam admittit, quicunque delinquit: id enim facit quod ad idolorum mancipes pertinet.

PL 1, 664A

しかしまた別の面から言えば、あらゆる罪が主に対する趣きを帯びている以上、そして主に対する趣きを帯びるもので、偶像がその手に引き渡されている悪霊どもや汚れた霊に帰せられないものは何一つない以上、疑いなく、過ちを犯す者は誰であれ偶像崇拝を犯しているのである。彼は、偶像の請負人に属する業を行っているからである。

Caput II

第II章PL 1, 664A
1

Sed universa nomina criminum discedant in operum suorum proprietates; remaneat idololatria in eo quod ipsa est: sufficit sibi tam inimicum Deo nomen, tam locuples substantia criminis, quae tot ramos porrigit, tam venas defundit, ut de hoc cum maxime materia suscepta sit, quot modis nobis praecavenda sit idololatriae latitudo.

PL 1, 664A

しかし、あらゆる犯罪の名称は、それぞれの行いの特質に応じて分かれ去るがよい。偶像崇拝はそれ自身であるところのものに留まるがよい。神にこれほど敵対する名と、これほど豊かな犯罪の実体だけで、それ自身にとって十分である。それは実に多くの枝を伸ばし、実に多くの脈管を張り巡らすので、いかに多くの仕方で我々が偶像崇拝の広がりに対して警戒すべきかについてこそ、まさに(本書の)主題が取り上げられているのである。

2

Quoniam multifariam servos Dei nec tantum ignorata, sed etiam dissimulata subvertit. Plerique idololatriam simpliciter existimant his solis modis interpretandam: si quis aut incendat, aut immolet, aut polluceat, aut sacris aliquibus aut sacerdotiis obligetur: quemadmodum si quis existimet adulterium in osculis, et in amplexibus, et in ipsa carnis congressione censendum: aut homicidium in sola sanguinis profusione, et in animae ereptione reputandum (Matth., V, 22).

PL 1, 664B

偶像崇拝は、知られずにいる形でだけでなく、見て見ぬふりをされる形によってすら、多様な仕方で神の僕たちを覆すからである。多くの者は、偶像崇拝は単純に、次のような仕方だけで解釈されるべきだと考えている。すなわち、誰かが香を焚くか、生贄を捧げるか、供物を献げるか、あるいは何らかの祭儀や祭司職に縛られる場合である。ちょうど、姦淫とは接吻や抱擁、そして肉の交わりそのものにおいてのみ判断されるべきだと誰かが考えるのと同様であり、あるいは殺人とは、血を流すことと魂を奪い去ることのうちにのみあると見なされるべきだと考えるのと同様である(マタイ5:22)。

3

At enim Dominus quam extensius ista disponat certi sumus, cum adulterium etiam in concupiscentia designat, si oculum quis impegerit libidinose, et animam commoverit impudice (ibidem): cum homicidium etiam in verbo maledicti vel convicii judicat, et in omni impetu irae, et in negligentia caritatis in fratrem.

PL 1, 664B

しかし、主がこれらをどれほど広く定めておられるかを、我々は確信している。主は姦淫を欲望のうちにさえ示しておられるのであって、誰かが好色に目を向け、恥知らずに魂を動かすなら(同所)、それがそうである。また主は殺人を、呪いや罵りの言葉のうちにも、あらゆる怒りの激発のうちにも、兄弟への愛の怠りのうちにも裁いておられる。

4

Sicut (Joan., III, 15) Joannes docet homicidam esse qui oderit fratrem. Alioquin in modico consisteret, et diaboli ingenium de malitia, et Dei Domini de disciplina, qua nos adversus diaboli altitudines munit (Matth., V, cf. Apoc., V. 24), si in his tantum delictis judicaremur, quae etiam nationes decreverunt vindicanda.

PL 1, 664C

ヨハネが教えているとおり、「兄弟を憎む者は殺人者である」(ヨハネ3:15)。さもなければ、もし我々が、諸国民ですら罰すべきと定めたような罪によってのみ裁かれるとすれば、悪意にかけての悪魔の才知も、我々を悪魔の深みに対して守る規律にかけての主なる神の才知も、わずかなことに留まってしまうであろう(マタイ5章、参照 黙示録5:24)。

5

Quomodo abundabit justitia nostra super scribas et pharisaeos, ut Dominus praescripsit, nisi abundantiam adversariae ejus, id est injustitiae perspexerimus?

PL 1, 664C

我々の正義が、律法学者やファリサイ人にまさって溢れることなど、主が明確に規定されたとおりに、どうしてありえようか。その正義に敵対するもの、すなわち不正の溢れを見極めていないならば。

6

Quod si caput injustitiae idololatria est, prius est uti adversus abundantiam idololatriae praemuniamur, dum illam non solum in manifestis recognoscimus.

PL 1, 664C

そして、もし偶像崇拝が不正の元凶であるならば、何よりもまず、我々は偶像崇拝の溢れに対して身を守っておくべきである。それを明白な事例においてのみならず見て取ることによって。

Caput III

第III章PL 1, 664D
1

Idolum aliquandiu retro non erat. Priusquam hujus monstri artifices ebullissent, sola templa et vacuae aedes erant, sicut in hodiernum quibusdam locis vetustatis vestigia per manent. Tamen idololatria agebatur, non in isto nomine, sed in isto opere.

PL 1, 664D

偶像は、かつてしばらくの間、存在しなかった。この怪物の職人たちが湧き出るより前は、ただ神殿があるばかりで、それらは空であった。今日でもなお、いくつかの土地に古さの痕跡が残っているとおりである。それでも偶像崇拝は行われていた。この名によってではなく、この行いによってである。

2

Nam et hodie extra templum et sine idolo agi potest. At ubi artifices statuarum et imaginum, et omnis generis simulacrorum diabolus saeculo intulit, rude illud negotium humanae calamitatis, et nomen de idolis consecutum est, et profectum.

PL 1, 664D

実に、今日でも神殿の外で、偶像なしに行われうるからである。しかし悪魔が、彫像や像、あらゆる種類の神像を作る職人たちを世にもたらしたとき、人類の災いであるこの粗野な営みは、偶像に由来する名を得て、そして前進した。

3

Exinde jam caput facta est idololatriae ars omnis quae idolum quomodo edit. Neque enim interest, an plastes effingat, an caelator exsculpat, an phrygio detexat: quia nec de materia refert, an gypso, an coloribus, an lapide, an aere, an argento, an filo formetur idolum.

PL 1, 665A

それ以来、偶像をどのようにであれ生み出す技芸はすべて、偶像崇拝の元凶となった。塑像師が象るのであれ、彫刻師が彫り出すのであれ、刺繍師が織り出すのであれ、問題ではない。石膏であれ、絵の具であれ、石であれ、青銅であれ、銀であれ、糸であれ、いかなる材料から偶像が形作られようとも、関わりないからである。

4

Quando enim et sine idolo idololatria fiat, utique cum adest idolum nihil interest quale sit, qua de materia, qua de effigie, ne qui putet id solum idolum habendum, quod humana effigie sit consecratum.

PL 1, 665A

偶像なしにさえ偶像崇拝がなされうるのであるから、当然、偶像が存在する場合には、それがどのようなものであるか、いかなる材料からか、いかなる形像であるかは、何の問題でもない。人間の形像において奉献されたもののみが偶像と見なされるべきだ、と誰かが考えることのないようにである。

5

Ad hoc necessaria est vocabuli interpretatio: ειδος graece formam sonat; ab eo per diminutionem ειδωλον deductum, aeque apud nos formulam fecit. Igitur omnis forma vel formula idolum se dici exposcit. Inde idololatria omnis circa omne idolum famulatus et servitus.

PL 1, 665A

このために語の解釈が必要である。ギリシア語のエイドスは『形』を意味する。そこから縮小形として導かれたエイドロンは、我々のもとでの『フォルムラ』(小さな形)と同じ働きをする。それゆえ、あらゆる形や小さな形は、自らが偶像と呼ばれることを求める。ゆえに、あらゆる偶像をめぐるあらゆる隷属と奉仕が、偶像崇拝である。

6

Inde et omnis idoli artifex, ejusdem et unius est criminis: nisi parum idololatriam populus admisit, quia simulacrum vituli, et non hominis sibi consecravit.

PL 1, 665B

ゆえに、いかなる偶像の職人も、同一のひとつの犯罪に問われる。ただし、民が犯した偶像崇拝がそれだけ軽いものであった、というのでなければの話である——彼らが自分たちのために奉献したのは、子牛の神像であって、人間の神像ではなかったのだから。

Caput IV

第IV章PL 1, 665B
1

Idolum tam fieri, quam coli, Deus prohibet. Quanto praecedit ut fiat quod coli possit, tanto prius est, ne fiat, si coli non licet.

PL 1, 665B

神は、偶像が崇拝されることだけでなく、作られることをも禁じておられる。崇拝されうるものがまず作られるのであるから、崇拝することが許されない以上、なおのこと、作られないことの方が優先されるべきである。

2

Propter hanc caussam, ad eradicandam scilicet materiam idololatriae, lex divina proclamat (Exod., XXXII; Levit., XXVI, 1; Deut., V, 8): Ne feceris idolum .

PL 1, 665B

この理由のゆえに、すなわち偶像崇拝の材料を根こそぎにするために、神の律法は布告する(出エジプト32;レビ26:1;申命記5:8)。「汝、偶像を造ってはならない。」

3

Et conjungens (Exod., XX, 8), neque similitudinem eorum quae in coelo sunt, et quae in terra, et quae in mari. Toto mundo ejusmodi artibus interdixit servis Dei.

PL 1, 665B

そしてこれに付け加えて言う(出エジプト20:8)、「天にあるもの、地にあるもの、海にあるものの、いかなる似姿をも、汝は造ってはならない。」全世界にわたって、神はこの種の技芸を神の僕たちに禁じられた。

4

Antecesserat praedicens Enoch omnia elementa, omnem mundi sensum quae coelo, quae mari, quae terra continentur, in i dololatriam versuros daemonas et spiritus desertorum angelorum, ut pro Deo adversus Dominum consecrarentur.

PL 1, 665B

エノクはすでに先立って予告していた。天に、海に、地に含まれるすべての元素、世界のあらゆる知覚されうるものを、悪霊どもと離反した天使たちの霊どもとが偶像崇拝へと変えてしまうであろうことを。それは、神に代わって、主に逆らって奉献されるようにするためである。

5

Omnia igitur colit humanus error, praeter ipsum omnium conditorem. Eorum imagines idola, imaginum consecratio idololatria. Quicquid idololatria committit, in artificem quemcunque et cujuscunque idoli deputetur necesse est.

PL 1, 666A

かくして人間の誤りは、万物の創造者そのものを除いて、あらゆるものを崇拝する。それらの像が偶像であり、像の奉献が偶像崇拝である。偶像崇拝がなす所業はことごとく、いかなる偶像であれ、その職人へと必然的に帰せられねばならない。

6

Denique idem Enoch simul et cultores idoli et fabricatores in comminatione praedamnat. Et rursus: Juro vobis peccatores, quod in diem sanguinis perditionis poenitentia parata est.

PL 1, 666A

そして実に、同じエノクは、偶像の崇拝者たちと製作者たちを、脅しの言葉のうちに共にあらかじめ断罪している。そしてまた、こう言う。「罪人たちよ、私は汝らに誓う。血にまみれた滅びの日のために、後悔が用意されているのだと。」

7

Qui servitis lapidibus, et qui imagines facitis aureas et argenteas, et ligneas, et lapideas, et fictiles, et servitis phantasmatibus, et daemoniis, et spiritibus infamibus, et omnibus erroribus non secundum scientiam, nullum ab iis invenietis auxilium.

PL 1, 666A

「石に仕える汝ら、金や銀、木、石、陶土でできた像を造る汝ら、幻影や悪霊どもや悪名高き諸霊、そして知識によらぬあらゆる誤りに仕える汝らよ——それらから汝らは何の助けも見出さないであろう。」

8

Esaias vero (Is., XLIV, 8), Testes, ait, non vos estis, si est Deus absque me. Et non erant tunc qui fingunt et exsculpunt, omnes vani, qui faciunt libita sibi, quae illis non proderunt.

PL 1, 666A

しかしイザヤは(イザヤ44:8)、「わたしのほかに神があるだろうか。汝らは証人ではないか。そして、形づくり彫り刻む者たちは、そのときには存在しなかった。彼らはみな空しい者どもであり、自分たちの欲するものを造るが、それらは彼らの益とはならない」と言う。

9

Et deinceps tota illa pronuntiatio, qua in artifices, qua in cultores detestatur, cujus clausula est (Is. XLIV, 20), Cognoscite quod cinis sit cor illorum, et errant et nemo animam suam liberare possit. Ubi aeque David, Et tales fiant , inquit, qui faciunt ea (Ps.

PL 1, 666B

そしてそれに続いて、職人たちをも崇拝者たちをも呪う、あの宣告全体が続く。その結びは(イザヤ44:20)こうである。「彼らの心が灰であることを知れ。彼らは誤っており、誰も自分の魂を救い出すことができない。」そこでは同じくダビデも、こう言っている。「これを造る者たちは、そのようになるがよい」(詩篇

10

CXIII, 8). Et quid ego modicae memoriae homo? ultra quid suggeram? quid recolam de Scripturis? quasi aut non sufficiat vox Spiritus Sancti, aut ultra deliberandum sit, an maledixerit atque damnaverit Dominus ipsos prius artifices eorum, quorum cultores maledicit et damnat?

PL 1, 666B

113:8)。そして、乏しい記憶力しか持たぬ人間であるこの私が、これ以上何を差し出せようか。聖典から何を引いて思い起こせようか。あたかも聖なる霊の声だけでは足りないかのように、あるいは、主が彼らの崇拝者たちを呪い断罪しておられるのと同様に、まずその職人たち自身をも呪い断罪されたかどうか、これ以上思案すべきであるかのように。

Caput V

第V章PL 1, 666C
1

Plane impensius respondebimus ad excusationes hujusmodi artificum, quos nunquam in domum Dei admitti oportet, si quis eam disciplinam norit. Jam illa objici solita vox: Non habeo aliud quo vivam. Districtius repercuti potest: vivere ergo habes.

PL 1, 666C

確かに、我々はこの種の職人たちの言い訳に対して、より力を込めて答えるであろう。彼らは決して神の家に受け入れられるべきでない者たちであり、それはこの規律を知る者であれば誰にでもわかることである。すでにお馴染みのあの声が投げかけられる。「私には、それ以外に生きる術がない。」それには、こう鋭く打ち返すことができる。「ならば、お前は生きねばならぬというのか。」

2

Quid tibi cum Deo est, si tuis legibus? Tum quod et de Scripturis audent argumentari, dixisse apostolum, ut quisque fuerit inventus, ita et perseveret (I Cor. VII, 20). Possumus igitur omnes in peccatis perseverare ex ista interpretatione.

PL 1, 667A

もしお前が自分の法に従うというなら、神と何の関わりがあろうか。さらに彼らは、聖典に基づいて論じることさえ敢えてする。使徒が「各々は、見出されたそのままの状態に留まるがよい」と言った、と(一コリント7:20)。かくして、この解釈に従えば、我々は皆、罪のうちに留まり続けることができるだろう。

3

Nec enim quisquam nostrum non peccator inventus est (I Cor., IV), cum Christus non alia ex caussa descenderit, quam peccatorum liberandorum. Item eumdem praecepisse (I Thess., IV, 11) dicunt secundum suum exemplum, ut manibus unusquisque operetur ad victum.

PL 1, 667A

実に、我々のうち、罪人として見出されなかった者は誰もいないのだから(一コリント4章)。キリストが降臨されたのは、罪人たちを解放するという、まさにその理由のほかにはなかったのだから。同じく彼らは、彼が自らの実例にならって、各人が自分の手で働いて生計を立てるようにと命じた、と言う(一テサロニケ4:11)。

4

Si hoc praeceptum ab omnibus manibus defendatur, credo et fures balnearios manibus suis vivere, et ipsos latrones manibus agere quo vivant. Item falsarios utique non pedibus, sed manibus operari malas litteras.

PL 1, 667A

もしこの命令が、あらゆる手仕事を正当化するために持ち出されるのであれば、おそらく、浴場のこそ泥たちも自分の手で生計を立てているのだし、追い剥ぎたち自身も、手を用いて生きる術を行っていることになろう。同じく、文書偽造者たちも当然、足でではなく手で不正な文書を作り出していることになろう。

5

Histriones vero non manibus solis, sed totis membris victum elaborare. Pateat igitur Ecclesia omnibus, qui manibus et suo opere tolerantur, si nulla exceptio est artium, quas Dei disciplina non recipit.

PL 1, 667B

そして役者たちは、手だけでなく全身を使って生計を稼ぎ出していることになろう。かくして、もし神の規律が受け入れない技芸に何ら例外がないというなら、手と自らの働きによって生計を支えているすべての者たちに、教会は開かれているべきである。

6

Sed ait quidam adversus similitudinis interdictae propositionem (Num. XXI): Cur ergo Moses in eremo simulacrum serpentis ex aere fecit? Seorsum figurae, quae dispositioni alicui arcanae praestruebantur, non ad derogationem legis, sed ad exemplarium caussae suae.

PL 1, 667B

しかし、ある者は、禁じられた似姿という命題に対して、こう言う(民数記21章)。「それなら、モーセはなぜ荒野で青銅の蛇の神像を造ったのか。」それとは別に、ある秘められた配剤のためにあらかじめ据えられた予型があり、それは律法を損なうためではなく、自らの目的のための実例としてである。

7

Alioquin si haec ut adversarii legis interpretemur, numquid et nos, quod et Marcionitae, inconstantiam adscribimus Omnipotenti? quem illi hoc modo destruunt ut mutabilem, dum alibi vetat, alibi mandat?

PL 1, 667B

さもなければ、もし我々がこれらを、律法の敵対者として解釈するのであれば、我々もまた、マルキオン派の者たちと同様に、全能者に不定見を帰することになるのではないか。彼らは、この方があるところでは禁じ、あるところでは命じるというその一点をもって、全能者を可変的なものとして貶めているのである。

8

Si quis autem dissimulat illam effigiem aerei serpentis, suspensi in modum, figuram designasse dominicae crucis, a serpentibus, id est ab angelis diaboli liberaturae nos, dum per semetipsum diabolum, id est, serpentem interfectum suspendit, sive quae alia figurae istius expositio dignioribus revelata est, dummodo (I Cor., X) apostolus affirmet omnia tunc figurate populo accidisse: bene quod idem Deus qui lege vetuit similitudinem fieri, extraordinario praecepto serpentis similitudinem indixit.

PL 1, 667C

しかし、もし誰かが、あの青銅の蛇の形像が——吊るされたその形において——主の十字架の予型を表していたこと、すなわちその十字架が、蛇ども、すなわち悪魔の天使たちから我々を解放するであろうものであり、自らを通して悪魔自身を、すなわち殺された蛇を掲げるものであったことを、見過ごしてしまうとしても、あるいは、この予型について、より相応しい者たちに啓示された何か別の解釈があるにせよ——使徒が、当時民に起こったことはすべて予型的なものであったと断言している限りは(一コリント10章)——律法によって似姿を造ることを禁じたのと同じ神が、特別な命令によって蛇の似姿を命じられたのは、まことに良いことである。

9

Si eumdem Deum observas, habes legem ejus (Exod., XX, 4), Ne feceris similitudinem. Si et praeceptum factae postea similitudinis respicis, et tu imitare Moysen, ne facias adversus legem simulacrum aliquod, nisi et tibi Deus jusserit.

PL 1, 668A

もし、お前が同じ神に従っているなら、お前はその法を持っている(出エジプト20:4)。「汝、似姿を造ってはならない。」もしまた、後になされた似姿についての命令にも目を向けるなら、お前もまたモーセに倣うがよい。神がお前に命じられるのでない限り、法に反してどんな神像をも造ってはならない。

Caput VI

第VI章PL 1, 668A
1

Si nulla lex Dei prohibuisset idola fieri a nobis, si nulla vox Spiritus sancti fabricatoribus idolorum non minus quam cultoribus comminaretur: de ipso sacramento nostro interpretaremur nobis adversas esse fidei ejusmodi artes.

PL 1, 668A

たとえいかなる神の律法も、我々が偶像を作ることを禁じていなかったとしても、たとえいかなる聖なる霊の声も、偶像の製作者たちに対して、崇拝者たちに劣らず脅していなかったとしても、我々はまさに我々自身の秘義から、この種の技芸が信仰に敵対するものであると解するであろう。

2

Quomodo enim renuntiavimus diabolo et angelis ejus, si eos facimus? Quod repudium diximus iis, non dico cum quibus, sed de quibus vivimus? Quam discordiam suscepimus in eos, quibus exhibitionis nostrae gratia obligati sumus?

PL 1, 668B

我々は、いかにして悪魔とその使いたちに対して棄権したと言えようか、もし彼らを作っているとすれば。我々は彼らに対して、どのような離縁を告げたというのか——彼らと共に生きている、というのではなく、彼らによって生計を立てている、というべき者たちに対して。我々の生計のゆえに義務を負わされている者たちに対して、我々はどのような不和を引き受けたというのか。

3

Potes lingua negasse, quod manu confiteris? verbo destruere, quod facto struis? unum Deum praedicare, qui tantos efficis? verum Deum praedicare, qui falsos facis? Facio (ait quidam), sed non colo.

PL 1, 668B

舌によって、手で告白していることを否むことができようか。言葉によって、行いで築いていることを壊すことができようか。多くの神々を作りながら、唯一の神を宣べ伝えることができようか。偽りの神々を作りながら、真の神を宣べ伝えることができようか。「私は作るが、崇拝はしない」と、ある者は言う。

4

Quasi ob aliquam caussam colere non audeat, nisi ob quam et facere non debeat, scilicet ob Dei offensam utrobique. Imo tu colis, qui facis ut coli possint.

PL 1, 668B

あたかも、彼が偶像を崇拝することを敢えてしないのは何らかの理由があってのことであり、しかもその理由は、彼が作ることもすべきでない理由と異ならないかのようだ——すなわち、いずれの場合も神を怒らせるという理由である。それどころか、お前は崇拝しているのだ。〔偶像が〕崇拝されうるようにする者なのだから。

5

Colis autem, non spiritu vilissimi nidoris alicujus, sed tuo proprio: nec anima pecudis impensa, sed anima tua. Illis ingenium tuum immolas, illis sudorem tuum libas, illis prudentiam tuam accendis. Plus es illis quam sacerdos, cum per te habeant sacerdotem.

PL 1, 668B

しかし、お前が崇拝するのは、何か卑しむべき匂いの息によってではなく、お前自身の息によってである。また、屠られた家畜の魂によってではなく、お前自身の魂によってである。彼らに向かって、お前は自らの才知を生贄として捧げ、自らの汗を献酒として注ぎ、自らの知恵を焚いて捧げる。お前は彼らにとって祭司以上の者である。彼らはお前によって祭司を持つのだから。

6

Diligentia tua numen illorum est. Negas te, quod facis, colere? Sed illi non negant, quibus hanc saginatiorem et auratiorem et majorem hostiam caedis, salutem tuam.

PL 1, 668C

お前の丹精こそが彼らの神威である。お前は、自分が作るものを崇拝してはいないと否むのか。だが彼らは否まない。お前は彼らのために、より肥え、より黄金に輝き、より大きなこの犠牲を、すなわちお前自身の救いを屠っているのだから。

Caput VII

第VII章PL 1, 669A
1

Tota die ad hanc partem zelus fidei perorabit, ingemens christianum ab idolis in Ecclesiam venire, de adversarii officina in domum Dei venire, attollere ad Deum patrem manus matres idolorum, his manibus adorare quae foris adversus Deum adorantur, eas manus admovere corpori Domini, quae daemoniis corpora conferunt.

PL 1, 669A

信仰への熱心は終日この一点について語り尽くすであろう——キリスト教徒が偶像のもとから教会へ来ること、敵〔悪魔〕の仕事場から神の家へ来ること、偶像の母である手を神なる父へと挙げること、外では神に逆らって崇拝されているその手で〔教会において〕崇拝すること、悪霊どもに肉体を与えるその手を主の御体に近づけることを、嘆きながら。

2

Nec hoc sufficit. Parum sit, si ab aliis manibus accipiant quod contaminant; sed etiam ipsi tradunt aliis quod contaminaverunt. Alleguntur in ordinem ecclesiasticum artifices idolorum. Pro scelus!

PL 1, 669A

しかも、これだけでは足りない。彼らが、自分たちが汚すものを他人の手から受け取るだけであれば、それはまだ僅かなことであったろう。だが彼らは、自分たちが汚したものを、自らの手で他人に手渡してさえいるのだ。偶像の職人たちが教会の聖職位階に迎え入れられている。ああ、何という罪であろうか。

3

Semel Judaei Christo manus intulerunt, isti quotidie corpus ejus lacessunt. O manus praecidendae! Viderint jam an per similitudinem dictum sit, Site manus tua scandalizat, amputa eam (Matth., VIII, 8). Quae magis amputandae, quam in quibus Domini corpus scandalizatur?

PL 1, 669B

ユダヤ人たちはただ一度キリストに手をかけたが、この者たちは日々その御体を苦しめている。ああ、切り落とされるべき手よ。この言葉が比喩によって言われたものであるかどうかは、判断する者たちに任せておこう——「もし汝の手が汝をつまずかせるなら、それを切り落とせ」(マタイ8:8)。主の御体がその手においてつまずかされる、そのような手以上に、切り落とされるべき手があろうか。

Caput VIII

第VIII章PL 1, 669B
1

Sunt et aliae complurium artium species, quae etsi non contingunt idolorum fabricationem, tamen ea sine quibus idola nil possunt, eodem crimine expediunt.

PL 1, 669B

他にも、数多くの技芸の種類がある。それらは偶像の製作そのものには関わらないとしても、それなしには偶像が何もなし得ないようなものを、同じ犯罪によって作り出している。

2

Nec enim differt, an extruas vel exornes, si templum, si aram, si aediculam ejus instruxeris, si bracteam expresseris, aut insignia, aut etiam domum fabricaveris. Major est ejusmodi opera, quae non effigiem confert, sed auctoritatem.

PL 1, 670A

建てるのと飾るのとでは、何の違いもない。神殿を、祭壇を、あるいはその小神殿を造ったとしても、金箔を打ち出したとしても、標章を、あるいは家屋そのものを作ったとしても、同じことである。この種の仕事は、〔偶像に〕形像を与えるのではなく権威を与えるがゆえに、いっそう重い。

3

Si ita necessitas exhibitionis extenditur, habent et alias species, quae sine exorbitatione disciplinae, id est, sine idoli confectura opem victus praestent.

PL 1, 670A

もし生計の必要がそのように広く言い訳されるのであれば、規律からの逸脱なしに、すなわち偶像の製作なしに、生計の助けとなる、他の種類の仕事もある。

4

Scit albarius tector et tecta sarcire, et tectoria inducere, et cisternam liare, et cymatia distendere, et multa alia ornamenta praeter simulacra parietibus incrustare.

PL 1, 670A

漆喰塗りの職人は、屋根を修繕することも、壁塗りを施すことも、貯水槽を防水加工することも、繰形を張り出させることも、神像を除く多くの装飾を壁に嵌め込むことも知っている。

5

Scit et pictor, et marmorarius, et aerarius, et quicumque caelator, latitudines suas utique multo faciliores. Nam qui signum describit, quanto facilius abacum linit? Qui de tilia Martem exsculpit, quanto citius armarium compingit?

PL 1, 670A

画家も、大理石工も、青銅工も、彫金師である者は皆、自分にはずっと容易な仕事の幅があることを知っている。像を描く者が、壁の飾り板を塗ることは、どれほどたやすいことか。菩提樹の材からマルス〔軍神〕の像を彫り出す者が、戸棚を組み立てることは、どれほど速いことか。

6

Nulla ars non alterius artis, aut mater, aut propinqua est. Nihil alterius vacat. Tot sunt artium venae, quot hominum concupiscentiae. Sed de mercedibus et manuspretiis interest. Proinde interest et de labore. Minor merces frequentiore actu repensatur.

PL 1, 670B

いかなる技芸も、他の技芸の母であるか、それに近しいものであるかのいずれかでないことはない。どの技芸も他と無縁ではない。技芸の脈流は、人間の欲望と同じだけ数多い。だが、報酬や手間賃については差がある。したがって、労苦についても差がある。より少ない報酬は、より頻繁な仕事によって埋め合わされる。

7

Quot parietes signa desiderant? Quot templa et aedes idolis aedificantur? Domus vero, et praetoria et balnea et insulae quantae? Soccus et baxa quotidie deaurantur, Mercurius et Serapis non quotidie.

PL 1, 670B

いくつの壁が像を求めるであろうか。いくつの神殿や社が偶像のために建てられるであろうか。だが家々は、官邸は、浴場は、集合住宅は、どれほど多いことか。サンダルや上靴は毎日金メッキされるが、メルクリウスやセラピスの像が毎日金メッキされることはない。

8

Sufficiat ad quaestum artificiorum, frequentior est omni superstitione luxuria et ambitio. Lances et scyphos facilius ambitio, quam superstitio desiderabit. Coronas quoque magis luxuria, quam solemnitas erogat.

PL 1, 670B

職人たちの稼ぎにとっては、贅沢と見栄とがあらゆる迷信よりも頻繁である、ということで十分であろう。皿や杯を求めるのは、迷信よりも見栄の方がたやすいであろう。冠についても、祝祭よりも贅沢の方が多くを費やすのである。

9

Cum igitur ad haec artificiorum genera cohortemur, quae idolum quidem, et quae idolo competunt, non attingant, sint autem et hominibus communia saepe quae et idolis, hoc quoque cavere debemus, ne quid, scientibus nobis, ab aliquibus de manibus nostris in rem idolorum postuletur.

PL 1, 671A

したがって、我々がこの種の職人仕事を勧めるにあたり、それが偶像そのものにも偶像に属するものにも触れないとしても、人間にも偶像にも共通することがしばしばあるのだから、我々はさらに次のことにも注意しなければならない。すなわち、我々が承知の上で、誰かによって我々の手から偶像のために何かが求められることのないように、ということである。

10

Quod si concesserimus, et non remediis jam usitatis egerimus, non puto nos a contagio idololatriae vacare, quorum manus non ignorantium in officio vel in honore et usu daemoniorum deprehenduntur.

PL 1, 671A

もしそれを認め、すでに常用されている対処法によって行動しないならば、我々は偶像崇拝という感染から免れているとは思わない。なぜなら、知らないわけではない我々の手が、悪霊どもへの奉仕において、あるいはその栄誉と使用において、見咎められるのだから。

Caput IX

第IX章PL 1, 671B
1

Animadvertimus inter artes etiam professiones quasdam obnoxias idololatriae. De astrologis ne loquendum quidem est. Sed quoniam quidam istis diebus provocavit defendens sibi perseverantiam professionis istius, paucis utar.

PL 1, 671B

我々は、諸々の技芸の中にも、偶像崇拝に連座する生業がいくつかあることに気づいている。占星術師については、語るまでもない。しかし近ごろ、ある者が自分の生業を続けることを弁護して論争を挑んできたので、私は手短に述べよう。

2

Non allego quod idola honoret, quorum nomina coelo inscripsit, quibus omnem Dei potestatem addixit: quod propterea homines non putant Deum requirendum, praesumentes stellarum nos immutabili arbitrio agi.

PL 1, 671B

私は、占星術が偶像を崇敬し、それらの名を天に記し、それらに神のあらゆる権力を委ねているということを、論拠として持ち出しはしない。また、そのために人々が、我々は星々の不変の裁量によって動かされているのだと思い込み、神を求める必要はないと考えていることも、論拠とはしない。

3

Unum propono, angelos esse illos desertores Dei (Gen., VI), amatores foeminarum, proditores etiam hujus curiositatis, propterea quoque damnatos a Deo. O divina sententia usque ad terram pertinax, cui etiam ignorantes testimonium reddunt.

PL 1, 671B

私は一つのことだけを述べよう。すなわち、神から離反したあの天使たち(創世記6章)、女たちを愛した者たちこそが、この好奇の技をも〔人間に〕漏らした者たちであり、それゆえにまた神によって断罪されたのだ、ということである。ああ、地にまで及ぶほど揺るがぬ神の判決よ。それに対しては、知らずにいる者たちさえも証しを返すのだ。

4

Expelluntur mathematici sicut angeli eorum. Urbs et Italia interdicitur mathematicis, sicut coelum angelis eorum. Eadem poena est exilii discipulis et magistris. Sed magi et astrologi ab oriente venerunt (Matth., II).

PL 1, 671B

星占い師たちは、彼らの天使たちと同様に追放される。都とイタリアは星占い師たちに対して禁じられている、天が彼らの天使たちに対して禁じられているように。弟子たちにも教師たちにも、同じ追放の刑罰が科される。しかし魔術師たちと占星術師たちは、東方からやって来た(マタイ2章)。

5

Scimus magiae et astrologiae inter se societatem. Primi igitur stellarum interpretes natum Christum annuntiaverunt, primi muneraverunt. Hoc nomine Christum (opinor) sibi obligaverunt. Quid tum? Ideo nunc et mathematicis patrocinabitur illorum magorum religio?

PL 1, 672A

我々は、魔術と占星術との間に結びつきがあることを知っている。だから、星々を読み解く者たちが真っ先に、生まれたキリストを告げ知らせ、真っ先に贈り物を捧げたのだ。この名目によって、思うに、彼らはキリストを自分たちに義務づけたのであった。それがどうしたというのか。だからといって、今、あの魔術師たちの宗教が、星占い師たちをも弁護してくれるというのか。

6

De Christo scilicet est mathesis hodie, stellas Christi, non Saturni et Martis et cujusque, ex eodem ordine mortuorum observat et praedicat.

PL 1, 672A

なるほど、今日の星占いの術はキリストについてのものだというわけか——サトゥルヌスやマルスや、そのほか死者と同じ列に連なる神々の星ではなく、キリストの星を観測し宣べ伝えるとでもいうのか。

7

At enim scientia illa usque ad Evangelium fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde nativitatem alicujus de coelo interpretetur.

PL 1, 672A

しかし、あの学は福音に至るまでは許されていた、キリストが世に生まれ出た後は、誰も以後、天から人の誕生を読み解くことのないように、と言われるかもしれない。

8

Nam et thus illud et myrrham et aurum ideo infanti tunc Domino obtulerunt, quasi clausulam sacrificationis et gloriae saecularis, quam Christus erat adempturus.

PL 1, 672A

実に、彼らはあの乳香と没薬と黄金とを、当時幼子であった主に捧げた。それは、生贄を捧げることと世俗の栄光との終結を示すかのようであった——キリストはまさにそれを取り去ろうとしていたのである。

9

Quod igitur iisdem magis somnium sine dubio ex Dei voluntate suggessit, ut irent in sua, sed alia, non qua venerant, via, id est, ne pristina secta sua incederent: nonne illos Herodes persequeretur, qui nec persecutus est, etiam ignorans alia via digressos, quoniam et qua venerant ignorabat.

PL 1, 672B

したがって、疑いなく神の御旨によって、夢が同じ魔術師たちに、自分の国へ、だが来た道とは異なる別の道で帰るようにと告げたのであった。すなわち、彼らが自分たちの元の流儀のままに進むことのないように、ということである。ヘロデが彼らを追跡しないようにするためではない。ヘロデは現に追跡しなかったし、彼らが別の道を通って立ち去ったことすら知らなかったのである。彼らがどの道を通って来たのかさえ知らなかったのだから。

10

Adeo viam rectam et disciplinam intelligere debemus. Itaque magis praeceptum, ut exinde aliter incederent.

PL 1, 672B

かくして我々は、正しい道、すなわち規律を理解しなければならない。それゆえ、魔術師たちに命じられたのは、むしろ、以後は異なる仕方で歩むことであった。

11

Sic et alia illa species magiae quae miraculis operatur, etiam adversus (Exod., VII) Moysen aemulata, patientiam Dei traxit ad Evangelium usque (Act., VIII, 18).

PL 1, 672B

同様に、奇跡によって働くもう一つの魔術の種類も——それはモーセに逆らって張り合ったことさえあったが(出エジプト7章)——神の忍耐を福音の時にまで引き延ばした(使徒行伝8:18)。

12

Nam exinde et Simon Magus jam fidelis, quoniam aliquid adhuc de circulatoria secta cogitaret, ut scilicet inter miracula professionis suae etiam Spiritum Sanctum per manuum impositionem enundinaret, maledictus ab (Act., VIII, 20) apostolis de fide ejectus est: et alter magus qui cum Sergio Paulo, quoniam iisdem adversabatur apostolis, luminum amissione mulctatus est (Act., XIII, 6 seqq.).

PL 1, 672B

実に、それゆえ、すでに信者となっていたシモン・マグスも、なおも手品師の流儀について何かを考えていたために——すなわち、自分の生業の奇跡のうちに、按手によって聖なる霊をも売り物にしようとしたので——使徒たちによって呪われ(使徒行伝8:20)、信仰から追い出された。また、セルギウス・パウルスのもとにいたもう一人の魔術師も、同じ使徒たちに逆らったために、視力を失うという罰を受けた(使徒行伝13:6以下)。

13

Hoc et astrologi retulissent credo, si quis in apostolos incidisset. Attamen cum magia punitur, cujus est species astrologia, utique et species in genere damnatur.

PL 1, 673A

占星術師たちも、もし誰かが使徒たちに出くわしていたなら、思うに、同じ目に遭っていたであろう。けれども、魔術が罰せられる以上——占星術はその一種であるから——当然、種もまた類とともに断罪される。

14

Post Evangelium nusquam invenias aut sophistas, aut chaldaeos, aut incantatores, aut conjectores, aut magos, nisi plane punitos. Ubi sapiens, ubi litterator, ubi conquisitor hujus oevi? Nonne infatuavit Deus sapientiam hujus saeculi (I Cor. I, 20)?

PL 1, 673A

福音の後には、詭弁家も、カルデア人も、呪文師も、占い師も、魔術師も、もはやどこにも見出せまい——明らかに罰せられた者としてでなければ。この時代の賢者はどこにいるのか、文人はどこにいるのか、詮索家はどこにいるのか。「神はこの世の知恵を愚かなものとされたのではなかったか」(一コリント1:20)。

15

Nihil scis, mathematice, si nesciebas te futurum christianum. Sin sciebas, hoc quoque scire debueras, nihil tibi futurum cum ista professione.

PL 1, 673A

お前は何も知らないのだ、星占い師よ——もし、自分がやがてキリスト教徒になることを知らなかったのなら。だが、もし知っていたのなら、お前はこのことも知っておくべきであった。すなわち、その生業とは、お前はもはや何の関わりも持たないであろう、ということを。

16

Ipsa te de periculo suo instrueret, quae aliorum climacterica praecanit , Non est tibi pars neque sorsin ista ratione (Act., VIII, 21). Non potest regna coelorum sperare, cujus digitus aut radius abutitur coelo.

PL 1, 673A

他人たちの危機の年を予言する占星術そのものが、お前に、自らの危険について教えてくれたはずである。「この事において、汝には分け前も取り分もない」(使徒行伝8:21)。その指や占い棒が天を悪用する者は、天の国を望むことはできない。

Caput X

第X章PL 1, 673B
1

Quaerendum autem est etiam de ludi magistris et de caeteris professoribus litterarum, imo non dubitandum affines illos esse multimodae idololatriae.

PL 1, 673B

しかし、初等教師とその他の文学教師たちについても問わねばならない。それどころか、彼らが多様な偶像崇拝に連なっていることを疑うべきではない。

2

Primum, quibus necesse est deos nationum praedicare, nomina, genealogias, fabulas, ornamenta honorifica quaeque eorum enuntiare, tum solemnia festaque eorumdem observare, ut quibus vectigalia sua suppetant.

PL 1, 674A

まず、彼らは諸国民の神々について説かねばならず、その名前・系図・作り話、それぞれの誉れある飾りをことごとく語らねばならない。そして同じ神々の祝祭や祭日を守らねばならない。それは彼らの収入が十分に得られるようにするためである。

3

Quis ludimagister, sine tabula septem idolorum, quinquatria tamen frequentabit? Ipsam primam novi discipuli stipem Minervae et honori et nomini consecrat, ut etsi non profanatus alicui idolo, verbotenus de idolothyto esse dicatur.

PL 1, 674A

どの初等教師が、七つの偶像を描いた額を掲げずして、それでもクィンクァトリア祭に列することがあろうか。彼は新入りの生徒から得る最初の謝礼そのものを、ミネルウァの誉れとその名とに献げる。こうして、たとえいかなる偶像によっても汚されていないとしても、少なくとも言葉のうえでは、偶像に献げられた供え物にあずかっていると言われることになる。

4

Quid minus est inquinamenti eo quod praestat quaestus et nominibus et honoribus idolo nuncupatus? tam Minervalia Minervae, quam Saturnalia Saturni, quae etiam serviculis sub tempore Saturnalium celebrari necesse est.

PL 1, 674A

偶像の名と誉れとによって呼ばれるその利得がもたらすものは、あれ〔偶像に献げられた供え物にあずかること〕に比べて、汚れとしてどれほど小さいというのか。ミネルウァ祭がミネルウァのものであるのと同じく、サトゥルナリア祭もサトゥルヌスのものである。この祭りは、サトゥルナリア祭の期間中、幼い奴隷たちでさえ祝うことを免れない。

5

Etiam strenae captandae, et septimuntium, et brumae, et carae cognationis honoraria exigenda omnia, Florae scholae coronandae. Flaminicae et aediles sacrificant, creatis schola honoratur feriis. Idem fit idoli natali omnis diaboli pompa frequentatur.

PL 1, 674A

また新年の贈り物も掻き集めねばならず、セプティモンティウム祭の、ブルマ祭(冬至祭)の、そして親しい親族からの贈答の品も、すべて取り立てねばならない。フローラ祭の学校は冠で飾らねばならない。神官の妻たちと造営官たちが犠牲を捧げ、学校は新たに選ばれた者たちのための祭日をもって祝われる。同じことは偶像の誕生日にも生じ、悪魔のあらゆる行列に加わることになる。

6

Quis haec competere christiano existimabit, nisi qui putabit convenire etiam non magistro? Scimus dici posse: «si docere litteras Dei servis non licet, etiam nec discere licebit.

PL 1, 674B

誰が、これらのことがキリスト教徒にふさわしいと考えるであろうか。教師でない者にすらふさわしいと考える者でもない限り。我々は次のように言われうることを知っている。「もし神のしもべたちが文学を教えることを許されないなら、学ぶこともまた許されないであろう。

7

Et quomodo quis institueretur ad prudentiam interim humanam, vel ad quemcumque sensum vel actum, cum instrumentum sit ad omnem vitam litteratura?

PL 1, 675A

そして、あらゆる生活のための道具が文学であるとすれば、人はどのようにして、さしあたりの人間的な知恵へ、あるいはどのような分別や行いへと教え導かれ得るであろうか。

8

Quomodo repudiamus saecularia studia, sine quibus divina non possunt?» Videamus igitur necessitatem litteratoriae eruditionis; respiciamus ex parte eam admitti non posse, ex parte vitari. Fideles magis discere, quam docere litteras capit.

PL 1, 675A

我々はどのようにして、それなしには神の事柄が成り立たない世俗の学問を斥けることができようか。」それゆえ、文学教育の必要性を見てみようではないか。それが一部は受け入れることのできないものであり、一部は避けることのできないものであることを見てみようではないか。信徒には、文学を教えることよりも学ぶことのほうがふさわしい。

9

Diversa est enim ratio discendi et docendi. Si fidelis litteras doceat insertas idolorum praedicatione, sine dubio, dum docet, commendat: dum tradit, affirmat: dum commemorat, testimonium dicit (Exod.

PL 1, 675A

学ぶことと教えることの理は異なるからである。もし信徒が、偶像についての説き明かしを織り込んだ文学を教えるならば、疑いなく、教えるときは勧め、伝えるときは肯定し、語り伝えるときは証しを立てることになる(出エジプト

10

XXIII, 13); deos ipsos hoc nomine obsignat, cum lex prohibeat (ut diximus) deos pronuntiari (Exod. XX), et nomen hoc in vano collocari. Hinc prima diabolo fides aedificatur ab initiis eruditionis. Quaere an idololatriam committat qui de idolis catechizat?

PL 1, 675A

23:13)。彼は、この名によって神々そのものに証印を押すのである。律法は(すでに述べたように)神々の名を口にすること(出エジプト20)や、この名をみだりに用いることを禁じているのだから。ここから、教育の始まりのうちに、悪魔への最初の信頼が築かれる。偶像について教理を授ける者が、偶像崇拝を犯していないか、問うてみるがよい。

11

At cum fidelis haec discit; si jam sapit qui sit, neque recipit, neque admittit, multo magis si nondum sapit. Aut ubi coeperit sapere, prius sapiat oportet, quod prius didicit, id est, de Deo et fide: proinde illa respuet, nec recipiet.

PL 1, 675B

しかし信徒がこれらのことを学ぶ場合はどうか。もし彼が自分が何者であるかをすでに弁えているならば、これらを受け入れることも認めることもない。まして、いまだ弁えていない場合はなおさらである。あるいは、彼が弁え始めるに至ったときには、先に学んだこと、すなわち神と信仰についてのことを、まず弁えているはずである。したがって、彼はこれらのもの〔神々についての教え〕を斥け、受け入れないであろう。

12

Et erit tam tutus, quam qui sciens venenum ab ignaro accipit, nec bibit. Huic necessitas ad excusationem deputatur, quia aliter discere non potest.

PL 1, 675B

そして彼は、知りながら無知な者から毒を受け取っても、それを飲まない者と同じほど安全であろう。この者には、他の仕方では学ぶことができない以上、必要が申し開きとして認められる。

13

Tanto autem facilius est litteras non docere, quam non discere, quanto et reliqua scholarum de publicis propriis solemnitatibus inquinamenta facilius discipulis fidelis non adibit, quam magister non frequentabit.

PL 1, 675B

しかし、文学を教えないことは学ばないことよりも容易である。それはちょうど、信徒である生徒が学校の公私の祝祭に伴う残りの汚れに近づかずにいることのほうが、教師がそれらに参与せずにいることよりも容易であるのと、同じ程度にである。

Caput XI

第XI章PL 1, 675C
1

De negotiationibus, si caetera delictorum recogitemus, in primis cupiditatem radicem omnium malorum, qua quidam irretiti, circa fidem naufragium sunt passi; quamvis et idololatria ab eodem apostolo dicta sit cupiditas. Tum mendacium, cupiditatis ministrum.

PL 1, 675C

商売については、もし他の罪のことどもを思い返すならば、まず第一に、あらゆる悪の根である貪欲を思うべきである。ある者たちはこの貪欲に絡め取られて、信仰に関して難船した。もっとも、偶像崇拝もまた、同じ使徒によって貪欲と呼ばれている。次いで、貪欲の下僕である偽りがある。

2

Taceo de perjurio, quando ne jurare quidem liceat. Negotiatio servo Dei apta est? Caeterum, si cupiditas abscedat, quae est caussa acquirendi, cessante caussa acquirendi, non erit necessitas negotiandi.

PL 1, 676A

偽誓については黙っておこう。そもそも誓うことさえ許されていないのだから。神のしもべに商売はふさわしいであろうか。さらに、もし貪欲——これが獲得することの原因である——が消え去るならば、獲得することの原因が絶えることによって、商いをする必要もなくなるであろう。

3

Sit nunc aliqua justitia quaestus, secura de cupiditatis et mendacii observatione, in crimen offendere idololatriae eam opinor, quae ad ipsa m idolorum animam et spiritum pertinet, quae omne daemonium saginat.

PL 1, 676A

たとえ今、利得にいくらかの正しさがあり、貪欲と偽りの詮索からは安全であるとしても、それでも思うに、まさに偶像の魂と霊そのものに関わり、あらゆる悪霊を肥え太らせるあの商売こそが、偶像崇拝という罪状に触れるのである。

4

Sane annon illa principalis idololatria? viderint si aedem merces, thura dico et caetera peregrinitatis ad sacrificium idolorum, etiam hominibus ad pigmenta medicinalia, nobis quoque insuper ad solatia sepulturae usui sunt.

PL 1, 676A

実に、まさにそれこそが第一の偶像崇拝ではないか。乳香や、そのほか偶像への生贄のために用いられる異国渡来の品々が、人間にとっては薬用の香料としても、我々にとってもなお埋葬の慰めとしても用いられるとしても、それは彼らの判断に任せておこう。

5

Certe cum pompae, cum sacerdotia, cum sacrificia idolorum de periculis, de damnis, de incommodis, de cogitationibus, de discursibus negotiationibusve instruuntur, quid aliud quam procurator idolorum demonstraris?

PL 1, 676A

確かに、行列も、祭司職も、偶像への生贄も、危険や損失、不都合、思い煩いや旅、あるいは商いから調え整えられるとすれば、それによってお前は、偶像の差配人であると示される以外の何であろうか。

6

Nemo contendat posse hoc modo omnibus negotiationibus controversiam fieri. Graviora delicta quaeque pro magnitudine periculi diligentiam extendunt observationis, ut non ab his tantum abscedamus, sed et ab iis per qu ae fiunt.

PL 1, 676B

誰も、このやり方であらゆる商いに議論を仕掛けうると言い張るべきではない。より重い罪は、それぞれその危険の大きさに応じて、警戒の周到さを広げさせる。それは、我々がそれらの罪そのものから離れるだけでなく、それらが行われる手段からも離れるためである。

7

Licet enim ab aliis fiat, non interest, si per me. In nullo necessarius esse debeo alii, cum facit quod mihi non licet. Ex hoc quod vetor facere, intelligere debeo curandum mihi esse, ne fiat per me.

PL 1, 676B

たとえ他の者たちの手で行われるのだとしても、それが私を通して行われるのであれば、そのことに違いはない。他人が、私には許されていないことを行うとき、私はいかなる点においても、その者に必要とされる者であってはならない。私が行うことを禁じられているというまさにその事実から、それが私を通して行われることのないよう気を配らねばならないと悟るべきである。

8

Denique in alia caussa non levioris reatus praejudicium istud observo. Nam quod mihi de stupro interdictum sit, aliis ad eam rem nihil aut operae aut conscientiae exhibeo.

PL 1, 676B

実に、それに劣らぬ重さの罪をめぐる別の訴訟においても、私はこの先例に従っている。すなわち、姦淫について私に禁じられていることについて、私は他人に対して、そのことのためにいかなる労力も認識も差し出さない。

9

Nam quod ipsam carnem meam a lupanaribus segregavi, agnosco me, neque lenocinium, neque id genus lucrum alterius caussa exercere posse.

PL 1, 676C

私自身の肉を娼家から遠ざけたのであるから、私は、他人のためであっても、女衒の業やその種の利得を行うことはできないと自覚している。

10

Sic et homicidii interdictio ostendit mihi lanistam quoque ab Ecclesia arceri: nec per se non faciet, quod faciendum aliis subministrat. Ecce magis proximum praejudicium. Si publicarum victimarum redemptor ad fidem accedat, permittes ei in eo negotio permanere?

PL 1, 677A

同様に、殺人の禁令は、剣闘士の養成者もまた教会から締め出されることを私に示している。彼自身が手を下さないとしても、他人が行うべきことを他人に供給する以上、それをしないことにはならないからである。見よ、いっそう身近な先例がある。もし公の犠牲獣の請負人が信仰に近づいてきたなら、お前は彼がその商いにとどまることを許すだろうか。

11

Aut si jam fidelis id agere susceperit, retinendum in Ecclesia putabis? Non opinor, nisi si quis et de thurario dissimulabit, scilicet ad alios pervenit procuratio sanguinis, ad alios odorum.

PL 1, 677A

あるいは、もし彼がすでに信徒でありながら、この仕事を引き受けているとしたら、お前は彼を教会にとどめておくべきだと考えるだろうか。私はそうは思わない。ただし、乳香商人については見て見ぬふりをする者がいるのでなければの話だが。なるほど、血の差配は一方の者たちに、香りの差配は他方の者たちに、というわけである。

12

Si antequam idola in saeculo essent, his mercibus adhuc informis idololatria transigebatur, sic et nunc fere sine idolo opus idololatriae incendiis odorum perpetratur, ecquid majoris operae et erga daemonia thurarius? nam facilius sine idolo idololatria, quam sine thurarii merce.

PL 1, 677A

偶像がこの世に存在するようになる以前から、いまだ形をなさぬ偶像崇拝が、これらの品々によって営まれていたとするならば、今もまた、香の焚き上げによって、ほとんど偶像なしに偶像崇拝の業が行われている。それならば、乳香商人は悪霊どもに対して、より大きな働きをしているのではないか。なぜなら、偶像なしの偶像崇拝のほうが、乳香商人の品なしの偶像崇拝よりも、はるかに容易だからである。

13

Ipsius fidei conscientiam perrogemus. Quo ore christianus thurarius, si per templa transibit, fumantes aras despuet, et exsufflabit, quibus ipse prospexit? Qua constantia exorcizabit alumnos suos, quibus domum suam cellariam praestat?

PL 1, 677A

信仰そのものの良心を問いただそうではないか。もしキリスト教徒である乳香商人が神殿の間を通り過ぎるとき、まさに自分自身が調えてやった、あの煙を上げる祭壇に向かって、どの面をさげて唾を吐き、息を吹きかけて退けることができようか。また、自分の家を悪霊たちの貯蔵庫として差し出しておきながら、どのような不動の心をもって、その自らの養い子たちを祓い清めることができようか。

14

Ille quidem si excluserit daemonium, non sibi placeat de fide. Neque enim inimicum exclusit. Facile debuit de eo impetrare, quem quotidie pascit.

PL 1, 677B

彼が仮に悪霊を追い出せたとしても、自分の信仰について自惚れてはならない。というのも、彼は敵を追い出したわけではないからである。彼が日々養っている相手からであれば、たやすく望みをかなえてもらえて当然であった。

15

Nulla igitur ars, nulla professio, nulla negotiatio, quae quid aut instruendis aut formandis idolis administrat, carere poterit titulo idololatriae: nisi si aliud omnino interpretemur idololatriam, quam famulatum idolorum colendorum.

PL 1, 677B

それゆえ、いかなる技芸も、いかなる生業も、いかなる商売も、それが偶像を調えることや形作ることに何らかの仕方で関わる限り、偶像崇拝という名目を免れることはできない。ただし、我々が偶像崇拝というものを、偶像を崇拝することへの奉仕とはまったく別のものと解する場合を除いては。

Caput XII

第XII章PL 1, 677B
1

Male nobis de necessitatibus humanae exhibitionis supplaudimus, si post fidem obsignatam dicimus: non habeo quo vivam. Jam hic enim plenius illi abruptae propositioni respondebo: Sero dicitur.

PL 1, 677B

我々は、人が身を養う上での必要について、見当違いに自らを褒めたたえている。もし信仰の証印を受けた後になって、「私には生きる手立てがない」と言うとすれば。実に、ここで私は、その性急な主張に対して、いっそう十分に答えることにしよう。「遅すぎる」と言われるのである。

2

Ante enim fuit deliberandum, ex similitudine providentisssimi aedificis illius qui prius sumptus operis cum viribus suis supputat, ne, ubi coeperit, defectus postea erubescat. Sed et nunc habes dicta Domini, et exempla adimentia tibi omnem caussationem.

PL 1, 678A

というのも、あらかじめ思案しておくべきであったからである。あの、きわめて用心深い建築者——工事の費用をまず自分の資力と引き比べて計算し、着手した後になって不足のために恥じ入ることのないようにする者——に倣ってのことである。しかし今なお、お前には主の御言葉があり、あらゆる口実をお前から取り去る実例がある。

3

Quid enim dicis? «Egebo». Sed felices egenos Dominus appellat. «Victum non habebo.» Sed nolite, inquit, cogitare de victu.

PL 1, 678A

お前は何と言うのか。「私は乏しくなるだろう」と。しかし主は、乏しい者を幸いな者と呼んでおられる。「私には食べ物がないだろう」と。しかし、「食べ物のことを思い煩うな」と主は言われる。

4

Et vestitus habemus exemplum lilia. «Substantia mihi opus erat:» Atquin omnia vendenda sunt, et egentibus dividenda. «Sed filiis et posteritati providendum.» Nemo aratro manum imponens et retro spectans aptus est operi. «Sed conditionalis eram.» Nemo duobus dominis servire potest.

PL 1, 678A

また衣服については、我々には百合の花という実例がある。「私には財産が必要だった」と。しかるに、すべては売り払われ、乏しい者たちに分け与えられるべきである。「だが子らと後の世代のために備えねばならない」と。鋤に手をかけながら後ろを振り返る者は、誰であれ、その仕事にふさわしくない。「だが私は契約に縛られた身であった」と。誰も二人の主人に仕えることはできない。

5

Si vis Domini discipulus esse, crucem tuam tollas, et Dominum sequaris necesse est, id est, angustias et cruciatus tuos, vel corpus solum, qnod in modum crucis est. Parentes, conjuges, liberi propter Deum relinquendi erunt.

PL 1, 678B

もしお前が主の弟子でありたいと望むなら、お前は自分の十字架を担い、主に従わねばならない。すなわち、お前自身の苦難と責め苦を、あるいはお前の肉体そのもの——それは十字架の形をしている——を担うことである。両親も、配偶者も、子らも、神のために捨てられねばならないであろう。

6

De artibus et negotiationibus, et de professionibus etiam liberorum et parentum caussa dubitas?

PL 1, 678B

お前は、子らと両親のためにという理由から、技芸や商売、さらには生業についてまで、なお迷うのか。

7

Jam tunc demonstratum est nobis et pignora, et artificia, et negotia propter Dominum derelinquenda, cum Jacobus et Joannes vocati a Domino et patrem navemque derelinquunt; cum Matthaeus de teloneo suscitatur; cum etiam sepelire patrem tardum fuit fidei.

PL 1, 678B

すでにそのとき、我々に示されていた。家族の絆も、技芸も、商いも、主のために捨て去られるべきであるということが。ヤコブとヨハネが主に召されて、父と舟とを後に残して去ったときに。マタイが収税所から立ち上がらされたときに。さらには、父を葬ることさえ、信仰にとっては遅すぎる行いであったときに。

8

Nemo eorum quos Dominus allegit, non habeo, dixit, quo vivam. Fides famem non timet. Scit etiam famem non minus sibi contemnendam propter Deum, quam omne mortis genus. Didicit non respicere vitam, quanto magis victum? Quotusquisque haec adimplevit? Sed quae penes homines difficilia, penes Deum facilia.

PL 1, 678B

主が選び出された者たちのうち、誰ひとりとして、「私には生きる手立てがない」とは言わなかった。信仰は飢えを恐れない。信仰はまた、神のために、飢えもあらゆる種類の死に劣らず蔑まれるべきものであると知っている。信仰は命そのものさえ顧みないことを学んだ。まして食べ物においてをや。いったい、これらのことを果たした者がどれほどいるだろうか。しかし、人間にとって難しいことも、神にとっては易しいことである。

Caput XIII

第XIII章PL 1, 679A
1

Sic tamen nobis de mansuetudine et clementia Dei blandiamur, ut non usque ad idololatriae affinitates necessitatibus largiamur: sed omnem adflatum ejus vice pestis etiam de longinquo devitemus, non his tantum quae praemisimus, sed in universa serie humanae superstitionis, sive deis suis, sive defunctis, sive regibus mancipatae, ut ad eosdem spiritus immundos pertinentis, modo per sacrificia et sacerdotia, modo per spectacula, et hoc genus, modo per festos dies.

PL 1, 679A

とはいえ、我々は神の柔和と慈悲について自らを甘やかすとしても、それによって必要に迫られて偶像崇拝との関わりにまで譲歩することがあってはならない。そうではなく、疫病さながらに、そのあらゆる息吹を遠くからでも避けねばならない。それは先に述べたことがらに限らず、人間の迷信のあらゆる連なり全体においてである——その迷信が、自分たちの神々に引き渡されていようと、死者に引き渡されていようと、王たちに引き渡されていようと、同じ汚れた霊どもに属するものである以上、あるときは生贄と祭司職を通じて、あるときは見世物やこの種のものを通じて、あるときは祭日を通じて、我々に迫るのである。

2

Sed de sacrificiis et de sacerdotiis quid loquar? De spectaculis autem et voluptatibus ejusmodi suum jam volumen implevimus.

PL 1, 679B

しかし生贄と祭司職について、何を語ろうか。見世物やこの種の快楽については、すでにそれだけで一巻を満たした。

3

Hoc loco retractari oportet de festis diebus, et aliis extraordinariis solemnitatibus, quas interdum lasciviae, interdum timiditati nostrae subscribimus, adversus fidei disciplinam communicantes nationibus in idolicis rebus.

PL 1, 679B

ここでは、祭日について、また他の臨時の祝祭について、改めて論じ直さねばならない。それらに対し我々は、あるときは放埒に、あるときは我々自身の臆病さに迎合し、信仰の規律に反して、偶像にかかわる事柄において異教徒たちと交わっているのである。

4

De hoc quidem primo consistam, an cum ipsis quoque nationibus communicare in hujusmodi servus Dei debeat, sive habitu, sive victu, vel quo alio genere laetitiae earum.

PL 1, 680A

まず第一にこの点について論じよう。神の僕は、この種のことにおいて、異教徒たち自身とも交わるべきであるかどうか——装いにおいてであれ、飲食においてであれ、あるいは彼らの喜びのその他いかなる形においてであれ。

5

Gaudere cum gaudentibus, et lugere cum lugentibus, de fratribus dictum est ab apostolo ad unanimitatem cohortante (Rom., XII, 15). Caeterum ad haec nihil communionis est lumini et tenebris vitae et morti: aut scindimus quod est scriptum (II Cor.

PL 1, 680A

「喜ぶ者と共に喜び、泣く者と共に泣く」ことは、一致を勧める使徒によって、兄弟について語られている(ローマ12:15)。しかしこれに対し、光と闇との間、命と死との間には、何の交わりもない。それとも我々は、こう書かれていることを引き裂こうとしているのではないか。

6

VI, 14; Joan., XVI, 20): Saeculum gaudebit, vos vero lugebitis. Si cum saeculo gaudemus, verendum est, ne cum saeculo et lugeamus. Saeculo autem gaudente lugeamus, et saeculo postea lugente gaudebimus (Luc, XVI, 19).

PL 1, 680A

(コリント二6:14、ヨハネ16:20)「世は喜ぶであろうが、汝らは泣くであろう」。もし我々がこの世と共に喜ぶなら、この世と共に泣くことにもなりはしないかと恐れねばならない。この世が喜ぶときには我々は泣こうではないか。そうすれば、この世がのちに泣くときには我々は喜ぶことになるであろう(ルカ16:19)。

7

Sic et Lazarus apud inferos in sinu Abrahae refrigerium consecutus; contra dives in tormento ignis constitutus, alternas malorum et bonorum vices aemula retributione compensant.

PL 1, 680A

同様に、ラザロも冥界にあってアブラハムの懐で安らぎを得ており、それに対して富める者は火の責め苦の中に置かれている。こうして両者は、悪しきことと善きこととの交互の巡り合わせを、対抗的な報いによって埋め合わせるのである。

8

Sunt quidam dies munerum, quae apud alios honoris titulum, apud alios mercedis debitum expungunt. Nunc ergo, inquis, recipiam meum, vel rependam alienum.

PL 1, 680B

贈り物の日というものがある。それは、ある者たちにとっては栄誉の名目を、また別の者たちにとっては報酬としての負債を清算するものである。「さあ、今こそ自分のものを受け取り、あるいは他人のものを返済しよう」と、お前は言う。

9

Si hunc morem sibi homines de superstitione consecraverunt, tu extraneus ab omni eorum vanitate, quid participas idolothyta solemnia, quasi tibi quoque praescriptum sit de die, quo minus id quod homini debes, vel tibi ab homine debetur, citra diei observationem luas, vel recipias.

PL 1, 680B

もし人々がこの慣わしを迷信によって自分たちのために神聖なものと定めたのだとすれば、彼らのあらゆる空しさとは無縁であるお前が、なぜ偶像に捧げられた祝祭にあずかるのか。あたかもお前にも、その日についての規定が定められており、その日を守ることなしには、人に対して負う物を支払うことも、人から負われている物を受け取ることもできないかのように。

10

Da formam in qua velis agi tecum. Cur enim et lateas, cum ignorantia alterius tuam conscientiam contamines? si non ignoraris quod sis christianus, tentaris, et contra conscientiam alterius agis, tanquam non christianus.

PL 1, 681A

お前がどのように扱われることを望むか、その型を示すがよい。なぜお前は身を隠すのか——他人の無知によって自分の良心を汚しながら。もしお前がキリスト教徒であることが知られているなら、お前は試みられているのであり、あたかもキリスト教徒でないかのように、他人の良心に反して行動していることになる。

11

Enimvero etsi simulaveris, tentatus, addictus es. Certe sive hac, sive illac, reus es confusionis in Deo (Matth., X, 32; Luc, IX, 26). Qui autem confusus super me fuerit penes homines, et ego confundar super illo, inquit, penes Patrem meum, qui est in coelis.

PL 1, 681A

まことに、たとえ装ったとしても、試みられた者として、お前はすでに有罪と定められている。確かに、こちらであれあちらであれ、お前は神の御前で恥じ入ることについての被告である(マタイ10:32;ルカ9:26)。「人々の前で私について恥じ入る者があれば、私もまた、天にいますわが父の御前で、その者について恥じ入るであろう」と言われている。

Caput XIV

第XIV章PL 1, 681A
1

Sed enim plerique jam induxerunt animo, ignoscendum esse, si quando, quae ethnici, faciunt, ne nomen blasphemetur.

PL 1, 681A

しかし実のところ、多くの者たちは、すでに心の中でこう思い込んでいる——時には異教徒たちの行うことを行ったとしても、それは許されるはずだ、そうすればその名が冒瀆されずに済む、と。

2

Porro blasphemia, quae nobis omnino devitanda est, haec opinor est: si quis nostrum ad justam blasphemiam ethnicum deducat, aut fraude, aut injuria, aut contumelia, aliave materia dignae querelae, in qua nomen merito percutitur, ut merito irascatur et Dominus.

PL 1, 681B

しかも、我々がまったく避けねばならない冒瀆とは、思うに、こういうものである——我々のうちの誰かが、詐欺によってであれ、不正によってであれ、侮辱によってであれ、あるいは正当な苦情に値するその他の事由によってであれ、異教徒を正当な冒瀆へと導くこと、その結果その名が当然にも打たれ、主もまた当然にもお怒りになる、というようなことである。

3

Caeterum si de omni blasphemia dictum est: vestri caussa nomen meum blasphematur (Rom. II, 24), perimus universi; cum totus circus scelestis suffragiis nullo merito nomen lacessit. Desinamus, et non blasphemabitur.

PL 1, 681B

しかし、もしあらゆる冒瀆について、「汝らのゆえに、わが名は冒瀆されている」(ローマ2:24)と言われているのだとすれば、我々はことごとく滅びることになる。なぜなら競技場全体が、邪悪な票決をもって、何の正当な理由もなくその名を攻撃しているからである。我々がやめてしまえば、その名は冒瀆されもしないであろう。

4

Imo blasphemetur, dum sumus in observatione, non in exorbitatione disciplinae, dum probamur, non dum reprobamur. O blasphemiam martyrii affinem, quae tunc me testatur Christianum, cum propter eam detestatur!

PL 1, 681B

それどころか、冒瀆されるがよい——我々が規律を踏み外すことにおいてではなく、規律を守ることにおいてある限り、また我々が斥けられるのではなく、是認される限りにおいて。おお、殉教に近しい冒瀆よ。それは、まさにそれのゆえに(私が)忌み嫌われるときにこそ、私をキリスト教徒であると証しするのだ。

5

Benedictio est nominis, maledictio custoditae disciplinae. Si hominibus, inquit, vellem placere, servus Christi non essem (Gal., I, 10). Sed idem alibi (I Cor., X, 33) jubet, omnibus placere curemus. Quemadmodum ego, inquit, omnibus per omnia placeo.

PL 1, 681C

それは、名にとっては祝福であり、守られた規律にとっては呪いとなるのである。「もし私が人々に喜ばれることを願うなら、私はキリストの僕ではないであろう」と、彼は言っている(ガラテヤ1:10)。しかし同じ人物は他の箇所で(コリント一10:33)、我々がすべての人に喜ばれるよう努めるべきことを命じている。「私がすべてのことにおいてすべての人に喜ばれるように」と、彼は言っている。

6

Nimirum Saturnalia et Kalendas januarias celebrans hominibus placebat? an modestia et patientia, an gravitate, an humanitate, an integritate? Proinde cum dicit, Omnia omnibus factus sum, ut omnes lucrifaciam (I Cor.

PL 1, 681C

まさか、サトゥルナリア祭や一月の朔日を祝うことによって、人々に喜ばれていたというのか。それとも、慎ましさによってか、忍耐によってか、重々しさによってか、人間味によってか、高潔さによってではなかったか。したがって、彼が「私はすべての人を得るために、すべての人に対してすべてのものとなった」と言うとき、

7

IX, 22), numquid idololatris idololatres, numquid ethnicis ethnicus, numquid saecularibus saecularis?

PL 1, 682A

(コリント一9:22)、偶像崇拝者に対して偶像崇拝者となり、異教徒に対して異教徒となり、世俗の者たちに対して世俗の者となる、などということがあろうか。

8

Sed etsi non prohibet nos conversari cum idololatris et adulteris et caeteris criminosis, dicens (I Cor., V, 10): caeterum de mundo exiretis ; non utique eas habenas conversationis immutat, ut quoniam necesse sit et convivere nos et commisceri cum peccatoribus, ideo et cum eis peccare possimus.

PL 1, 682A

しかし、たとえ彼が、偶像崇拝者や姦通者やその他の罪人たちと我々が交わることを禁じてはいないとしても——「さもなくば、汝らはこの世界から出て行かねばならぬことになろう」と言いつつ(コリント一5:10)——それによって交わりの手綱をいささかも緩めているわけではない。すなわち、我々が罪人たちと共に生き、共に交わることが必要であるからといって、そのために彼らと共に罪を犯すこともできる、というわけにはいかないのである。

9

Ibi est commercium vitae, quod Apostolus concedit; hic peccare, quod nemo permittit. Licet convivere cum ethnicis, commori non licet. Convivamus cum omnibus: conlaetemur ex communione naturae , non superstitionis.

PL 1, 682A

そこにあるのは生活上の交わりであり、それは使徒が許すところである。ここにあるのは罪を犯すことであり、それは誰も許さないところである。異教徒たちと共に生きることは許されているが、共に死ぬことは許されていない。すべての人と共に生きよう。ただし、共に喜ぶのは自然の共有からであって、迷信の共有からではない。

10

Pares anima sumus, non disciplina: compossessores mundi, non erroris. Quod si nobis nullum jus est communionis in ejusmodi cum extraneis, quanto scelestius est, haec inter fratres frequentare! Quis hoc sustinere aut defendere potest?

PL 1, 682B

我々は、魂において対等であるが、規律において対等ではない。世界の共有者ではあるが、誤りの共有者ではない。もしこの種のことにおいて、外部の者たちとの交わりの権利すら我々にないのだとすれば、それを兄弟たちの間で行うことは、いっそう罪深いことではないか。誰がこれに耐え、あるいはこれを弁護できようか。

11

Judaeis dies suos fastos exprobrat Spiritus sanctus: Sabbata, inquit, vestra et neomenias et caeremonias odit anima mea (Is., I, 14).

PL 1, 682B

聖なる霊は、ユダヤ人たちに対して、彼ら自身の祝祭日を咎めている。「汝らの安息日と新月の祭と祭儀とを、わが魂は憎む」と言われている(イザヤ1:14)。

12

Nobis quibus sabbata extranea sunt et neomeniae et feriae a Deo aliquando dilectae, Saturnalia, et Januariae, et Brumae, et Matronales frequentantur? munera commeant? strenae consonant? lusus, convivia constrepunt?

PL 1, 682B

我々にとって、安息日や新月の祭、かつて神に愛でられた祭日は、無縁のものとなっている。それなのに、サトゥルナリア祭や、一月の祭や、ブルマ祭や、マトロナリア祭が、盛んに祝われているというのか。贈り物が行き交い、年始の祝い品が鳴り響き、遊びや酒宴がざわめき立つというのか。

13

O melior fides nationum in suam sectam! quae nullam solemnitatem Christianorum sibi vindicat, non Dominicum diem, non Pentecosten, etiamsi nossent, nobiscum communicassent; timerent enim ne Christiani viderentur. Nos ne ethnici pronuntiemur, non veremur.

PL 1, 682B

おお、異教徒たちが自分たちの教団に対して示す忠誠のほうが、まさっている。彼らは、キリスト教徒のいかなる祝祭も自分たちのものとして主張することがない——主日も、ペンテコステも。たとえそれを知っていたとしても、我々と分かち合うことはなかったであろう。なぜなら彼らは、キリスト教徒と見なされることを恐れたであろうから。ところが我々は、異教徒と呼ばれることを恐れないのである。

14

Si quid et carni indulgendum est, habes, non dicam duos dies tantum, sed et plures. Nam ethnicis semel annuus dies quisque festus est: tibi octavus quisque dies. Excerpe singulas solemnitates nationum, et in ordinem texe, Pentecosten implere non poterunt.

PL 1, 682C

もし肉にも何かしら譲ってやらねばならぬのだとしても、お前には、二日だけと言わず、さらに多くの日々がある。異教徒たちにとっては、それぞれの祭日は年にただ一度きりであるが、お前には、八日ごとに一日がある。異教徒たちの祝祭を一つ一つ取り出し、順に連ねてみるがよい——それでもペンテコステを満たすことはできないであろう。

Caput XV

第XV章PL 1, 683A
1

Sed ( Matth., V, 16) luceant, inquit, opera vestra. At nunc lucent tabernae et januae nostrae: plures jam invenies ethnicorum fores sine lucernis et laureis quam Christianorum. De ista quoque specie quid videtur?

PL 1, 683A

しかし「汝らの行いは輝け」と言われている(マタイ5:16)。ところが今や、輝いているのは我々の店先と戸口である。灯火や月桂樹をつけていない異教徒の門を、キリスト教徒の門よりも、お前はもはや数多く見出すことであろう。この事例についても、どう見るべきか。

2

Si idoli honor est, sine dubio idoli honor idololatria est. Si hominis caussa est, recogitemus omnem idololatriam in hominis caussam esse.

PL 1, 683A

もしそれが偶像への栄誉であるならば、疑いなく、偶像への栄誉は偶像崇拝である。もしそれが人間のためであるならば、あらゆる偶像崇拝は人間のためのものであることを、我々は思い返すべきである。

3

Recogitemus omnem idololatriam in homines esse culturam, cum ipsos deos nationum homines retro fuisse, etiam apud suos constet. Itaque nihil interest, superioris, an hujus saeculi viris superstitio ista praestetur.

PL 1, 683A

あらゆる偶像崇拝が人間に対する崇拝であることを、我々は思い返すべきである——異教徒たちの神々自身もかつては人間であったことが、彼ら自身の間でも明らかである以上。それゆえ、この迷信が、以前の世の人々に捧げられようと、この世の人々に捧げられようと、何の違いもない。

4

Idololatria non propter personas quae opponuntur, sed propter officia ista damnata est, quae ad daemones pertinent. Reddenda sunt (Matth., XXII) Caesari quae sunt Caesaris, bene quod opposuit, et quae sunt Dei Deo.

PL 1, 683B

偶像崇拝が断罪されているのは、対置される人物のゆえにではなく、悪霊どもに属するこれらの務めのゆえにである。「カエサルのものはカエサルに、そして神のものは神に、返さねばならない」(マタイ22章)。彼がこのように対置したのは、よきことであった。

5

Quae ergo sunt Caesaris? scilicet de quibus tunc consultatio movebatur, praestandusne esset census Caesari, an non. Ideo et monetam ostendi sibi Dominus postulavit, et de imagine, cujus esset, requisivit.

PL 1, 683B

それでは、カエサルのものとは何か。すなわち、当時まさに議論されていたもの——カエサルに税を納めるべきか否か、である。それゆえ主は、貨幣を自分に見せるよう求め、その像が誰のものであるかを尋ねられた。

6

Et cum audisset, Caesaris: Reddite, ait, quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo ; id est imaginem Caesaris Caesari, quae in nummo est, et imaginem Dei Deo, quae in homine est: ut Caesari quidem pecuniam reddas, Deo temetipsum.

PL 1, 683B

そして「それはカエサルのものである」と聞くと、彼はこう言われた。「カエサルのものはカエサルに、神のものは神に返せ」と。すなわち、貨幣にあるカエサルの像はカエサルに、人間にある神の像は神に、ということである——お前がカエサルには金銭を返し、神にはお前自身を返すために。

7

Alioquin, quid erit Dei, si omnia Caesaris? Ergo, inquis, honor Dei est, lucernae pro foribus, et laurus in postibus? non utique quod Dei honor est, sed quod ejus qui pro Deo hujusmodi officiis honoratur, quantum in manifesto est, salva operatione quae est in occulto, ad daemonia perveniens.

PL 1, 683B

さもなくば、もしすべてがカエサルのものであるなら、神のものとは何になろうか。「では、戸口の前の灯火や、門柱の月桂樹は、神への栄誉なのか」と、お前は言う。決してそうではない。それは神への栄誉ではなく、神の代わりにこの種の務めによって栄誉を受けている者への栄誉である。表向きにはそう見えるとしても、隠れたところで働くその力は損なわれることなく、悪霊どもへと至っているのである。

8

Certi enim esse debemus, si quos latet per ignorantiam litteraturae saecularis, etiam ostiorum deos apud Romanos, Cardeam a cardinibus appellatam, et Forculum a foribus, et Limentinum a limine, et ipsum Janum a janua: et utique scimus, licet nomina inania atque conficta sint, cum tamen in superstitionem deducuntur, rapere ad se daemonia et omnem spiritum immundum per consecrationis obligamentum.

PL 1, 683C

世俗の文学についての無知のゆえにこれを知らずにいる者があるとしても、我々は確信していなければならない——ローマ人たちのもとには戸口の神々さえも存在すること、すなわち、蝶番にちなんでカルデアと呼ばれる女神、扉にちなんでフォルクルスと呼ばれる神、敷居にちなんでリメンティヌスと呼ばれる神、そして門にちなんでヤヌスその人が、そうであることを。そして我々は、たとえその名が空しく作り出されたものであるとはいえ、いったんそれが迷信へと引き込まれるならば、奉献の縛りによって、悪霊どもとあらゆる汚れた霊とを自分のもとへ引き寄せることを、確かに知っている。

9

Alioquin daemonia nullum habent nomen singulatim, sed ibi nomen inveniunt, ubi et pignus. Etiam apud Graecos Apollinem θυραιον, et Antelios daemonas ostiorum praesides legimus.

PL 1, 684A

さもなければ、悪霊どもは個々に固有の名を持たない。むしろ、担保のあるところにこそ、名を見出すのである。ギリシア人たちのもとでも、我々は、戸口の神アポロ・テュライオス(「戸口の」の意)と、戸口を司る悪霊であるアンテリオイたちについて読むのである。

10

Haec igitur ab initio praevidens Spiritus sanctus, etiam ostia in superstitionem ventura praececinit per antiquissimum prophetam Enoch. Nam et alia ostia in balneis adorari videmus.

PL 1, 684A

それゆえ聖なる霊は、初めからこれを予見し、戸口もまた迷信の中に陥ることになるのを、最古の預言者エノクを通して予言した。実に、浴場における他の戸口もまた崇拝されているのを、我々は見るのである。

11

Si autem eorum sunt quae in ostiis adorentur, ad eos et lucernae et laureae pertinebunt. Idolo feceris, quicquid ostio feceris. Hoc in loco ex auctoritate quoque Dei contestor, quia nec tutum est subtrahere quodcumque uni fuerit ostensum, utique omnium caussa.

PL 1, 684A

もし戸口において崇拝されるものが彼ら(悪霊ども)に属するのであれば、灯火も月桂樹も、彼らに属することになる。お前が戸口に対して行うことは何であれ、偶像に対して行ったことになるのである。この箇所において、私は神の権威によっても証言する——ひとりに示されたことを何であれ隠しておくことは安全ではない、それはすべての人のためのものである以上、と。

12

Scio fratrem per visionem eadem nocte castigatum graviter, quod januam ejus subito annuntiatis gaudiis publicis servi coronassent.

PL 1, 684A

私は、ある兄弟が、同じ夜のうちに幻によって重く懲らしめられたことを知っている——公の喜ばしい知らせが突然告げられたとき、僕たちが彼の戸口に冠を掛けたためである。

13

Et tamen non ipse coronaverat, aut praeceperat, nam ante processerat, et regressus reprehenderat factum: adeo apud Dominum in hujusmodi etiam disciplina familiae nostrae aestimatur.

PL 1, 684B

それでも、彼自身が冠を掛けたのでも、それを命じたのでもなかった。なぜなら彼は先に外出しており、戻ってきてからその行いを咎めたからである。かくも主の御前では、この種のことにおいてすら、我々の家の規律が問われるのである。

14

Igitur quod attineat ad honores regum vel imperatorum (Rom., XIII, 7), satis praescriptum habemus, in omni obsequio esse nos oportere, secundum Apostoli praeceptum, subditos magistratibus et principibus et potestatibus: sed intra limites disciplinae, quousque ab idololatria separamur.

PL 1, 684B

それゆえ、王たちや皇帝たちへの栄誉に関する限り(ローマ13:7)、我々にはすでに十分な規定がある。使徒の命令に従い、政務官や君主、権限ある者たちに服する、あらゆる従順のうちにあるべきである、と。ただし、規律の境界内において、すなわち偶像崇拝から切り離されている限りにおいてである。

15

Propterea enim et illud exemplum trium fratrum praecucurrit, qui alias obsequentes erga regem Nabuchodonosor (Dan., III, 12, seqq.), honorem imaginis ejus constantissime respuerunt, probantes idololatriam esse, quicquid ultra humani honoris modum ad instar divinae sublimitatis extollitur.

PL 1, 684B

まさにそのゆえに、あの三人の兄弟の実例が先立って示されている。彼らは、他の点ではナブコドノソル王に従順でありながら(ダニエル3:12以下)、王の像への栄誉を最も断固として拒み、人間への栄誉の程度を超えて、神的な崇高さになぞらえて高められるものは何であれ、偶像崇拝であることを証明したのである。

16

Sic et Daniel (Dan. VI, 5, seqq.) caetera Dario subnixus, tamdiu fuit in officio, quamdiu a periculo disciplinae vacaret. Nam id ne subiret, non magis leones regios timuit, quam illi regios ignes.

PL 1, 684C

同様にダニエルも(ダニエル6:5以下)、その他の点ではダリウスに支えられながら、規律への危機を免れている限りにおいて、その務めにとどまっていた。すなわち、彼はその危機に陥らないために、かの三人の兄弟が王の火を恐れなかったのと同様に、王の獅子たちを恐れなかったのである。

17

Accendant igitur quotidie lucernas, quibus lux nulla est, affigant postibus lauros postmodum arsuras, quibus ignes imminent; illis competunt et testimonia tenebrarum, et auspicia poenarum (Matth., V). Tu lumen es mundi, et arbor virens semper (Ps. I).

PL 1, 684C

それゆえ、光を持たない者たちは、日ごとに灯火を灯すがよい。火の迫っている者たちは、のちに燃え尽きることになる月桂樹を、門柱に取り付けるがよい。彼らにこそ、闇の証しと、刑罰の前兆とがふさわしい。「お前は世の光であり、常に青々とした木である」(マタイ5章、詩篇1篇)。

18

Si templis renuntiasti, ne feceris templum januam tuam. Minus dixi: si lupanaribus renuntiasti, ne indueris domi tuae faciem novi lupanaris.

PL 1, 685A

もしお前が神殿を棄権したのであれば、お前の戸口を神殿としてはならない。いや、それでは言い足りない——もしお前が娼館を棄権したのであれば、お前の家に新たな娼館の顔つきを着せてはならない。

Caput XVI

第XVI章PL 1, 685A
1

Circa officia vero privatarum et communium solemnitatum, ut togae purae, ut sponsalium, ut nuptialium, ut nominalium, nullum putem periculum observari de flatu idololatriae quae intervenit: caussae enim sunt considerandae, quibus praestatur officium.

PL 1, 685A

しかし私事および共同の祝祭の務め――成人の衣、婚約、婚礼、命名式――については、そこに入り込んでくる偶像崇拝の息吹に、いかなる危険も見て取られるべきではないと私は考える。務めが果たされる理由を考察すべきだからである。

2

Eas mundas esse opinor per semet ipsas, quia neque vestitus virilis, neque annulus aut conjunctio maritalis, de alicujus idoli honore descendit.

PL 1, 685A

思うに、これらの理由はそれ自体として清らかなものである。男子の衣服も、指輪も、婚姻の結びつきも、いずれの偶像の栄誉に由来するものではないからである。

3

Nullum denique cultum a Deo maledictum invenio, nisi muliebrem in viro (Deut., XXII, 5): Maledictus enim, inquit, omnis qui muliebribus induitur. Toga vero etiam appellatione virilis est. Nuptias quoque celebrari non magis Deus prohibet quam nomen imponi.

PL 1, 685A

実に、女性の装いを男が身にまとう場合を除いては(申命記22:5)、神に呪われた装いを私は一つも見出さない。「女のものを身にまとう者はすべて呪われている」と言われているからである。しかしトガは、その名称からしてすでに男性の衣である。婚礼を挙げることも、名を付けることも、神は禁じてはいない。

4

Sed his accommodantur sacrificia. Sim vocatus, nec adsacrificii sit titulus officii et operae meae expunctio, quantum sibi libet. Utinam quantum sibi quidem, nec videre possimus quae facere nobis nefas est!

PL 1, 686A

しかし、これらの行事には生贄が付き添う。たとえ招かれていようとも、私の務めの名目も、その働きの遂行も、生贄に向けられたものであってはならない。生贄は、望むだけそれ自身のものであればよい。願わくは、それが自身にかかわる限りであっても、我々が行うことを許されない事柄を目にすることさえなければよいのだが。

5

Sed quoniam ita Malus circumdedit saeculum idololatria, licebit adesse in quibusdam, quae nos homini, non idolo, officiosos habent.

PL 1, 686A

しかし、悪しき者がこのように世を偶像崇拝で取り囲んでしまった以上、我々を偶像にではなく人間に対して務めを尽くす者とするような、ある種の場には立ち会うことも許されよう。

6

Plane ad sacerdotium et sacrificium vocatus non ibo (proprium enim idoli officium est): sed neque consilio, neque sumptu, aliave opera in ejusmodi fungar.

PL 1, 686A

明らかに、私は祭司職や生贄の儀に招かれても赴くことはない(それは偶像に固有の務めだからである)。助言によっても、金銭によっても、その他いかなる働きによっても、そうした事柄に関わることはしない。

7

Si propter sacrificium vocatus assistam, ero particeps idololatriae: si me alia caussa conjungit sacrificanti, ero tantum spectator sacrificii.

PL 1, 686A

もし私が生贄のゆえに招かれて立ち会うならば、私は偶像崇拝に与る者となる。もし別の理由が私を生贄を捧げる者と結びつけるならば、私はただ生贄の見物人であるにすぎない。

Caput XVII

第XVII章PL 1, 686B
1

Caeterum quid facient servi vel liberi fideles, item officinales sacrificantibus dominis vel patronis vel praesidibus suis adhaerentes?

PL 1, 686B

しかし、信徒である奴隷や自由人、また生贄を捧げる主人や後見人や総督に付き従う工房の職人たちは、どうすればよいのか。

2

Sed si merum quis sacrificanti tradiderit, imo si verbo quoque aliquo sacrificio necessario adjuverit, minister habebitur idololatriae.

PL 1, 686B

しかし、もし人が生贄を捧げる者に純粋な酒を手渡すならば、いやそれどころか、生贄に必要ないかなる言葉によってでも助力するならば、その者は偶像崇拝の下僕とみなされるであろう。

3

Hujus regulae memores etiam magistratibus et potestatibus officium possumus reddere secundum patriarchas et caeteros majores, qui regibus idololatris usque ad finem idololatriae apparuerunt.

PL 1, 687A

この規範を心に留めて、我々もまた、族長たちやその他の祖たちにならって、政務官や権限ある者たちに務めを果たすことができる。彼らは偶像崇拝の王たちに、偶像崇拝の一線に至るまで仕えたのである。

4

Hinc proxime disputatio suborta est, an servus Dei alicujus dignitatis aut potestatis administrationem capiat, si ab omni specie idololatriae intactum se, aut gratia aliqua, aut astutia etiam praestare possit: secundum quod et Joseph (Gen., XLI), et Daniel (Dan., II et VII) mundi ab idololatria exstitere, et dignitatem et potestatem administraverunt in ornamento et purpura totius Aegypti sive Babyloniae.

PL 1, 687A

ここから、つい最近、ある議論が生じた。神の僕が、いかなる種類の偶像崇拝にも汚されずにいることを、何らかの好意によって、あるいは巧みさによってさえも示しうるならば、位階や権限のある職を担ってよいか、という議論である。ヨセフ(創世記41章)もダニエル(ダニエル書2章および7章)も、偶像崇拝から清いままでありながら、エジプト全土あるいはバビロニア全土の飾りと紫の衣をまとって位階と権限とを担ったからである。

5

Credamus itaque succedere alicui posse, ut in quoquo honore, ut in solo honoris nomine incedat, neque sacrificet, neque sacrificiis auctoritatem suam accommodet, non hostias locet, non curas templorum deleget, non vectigalia eorum procuret, non spectacula edat de suo aut de publico, aut edendis praesit: nihil solemne pronuntiet vel edicat, ne juret quidem: jam vero quae sunt potestatis, neque judicet de capite alicujus vel pudore (feras enim de pecunia), neque damnet neque praedamnet, neminem vinciat, neminem recludat, aut torqueat; si haec credibile est fieri posse.

PL 1, 687A

それゆえ、次のことが誰かに成し遂げられうると信じてみよう。すなわち、いかなる官職にあっても、ただ官職の名においてのみ歩み、生贄を捧げることもなく、生贄に自らの権威を貸すこともなく、犠牲獣の調達を請け負わせることもなく、神殿の管理を委ねることもなく、神殿の収入を扱うこともなく、自費であれ公費であれ見世物を催すことも、催される見世物を主宰することもなく、いかなる祝祭も布告せず宣言せず、誓うことすらしない――そして権限に属する事柄については、誰かの命にも名誉にも関わる裁きを行わず(金銭に関する事柄は大目に見てもよいが)、断罪することも先に断罪することもなく、誰をも縛らず、誰をも幽閉せず、誰をも拷問にかけない。もしこれらのことが実現可能だと信じられるならば、の話であるが。

Caput XVIII

第XVIII章PL 1, 687B
1

Jam vero de solo suggestu et apparatu honoris retractandum; proprius habitus uniuscujusque est, tam ad usum quotidianum, quam ad honorem et dignitatem.

PL 1, 687B

さて今度は、官位の座と官職の装備だけについて改めて論じねばならない。日々の用にも、官職と位階にも、それぞれに固有の装いがある。

2

Igitur purpura illa et aurum cervicis ornamentum eodem more apud Aegyptios et Babylonios insignia erant dignitatis, quo more nunc praetextae, vel trabae, vel palmatae, et coronae aureae sacerdotum provincialium, sed non eadem conditione.

PL 1, 687C

したがって、あの紫の衣と、首を飾る黄金は、エジプト人やバビロニア人のもとでは、位階の標章であった。それは今日、縁取りの衣や、トラベア(占い官・騎士の緋の礼装)や、棕櫚模様の衣、そして属州の祭司たちの黄金の冠が、そうであるのと同じ流儀による。ただし、同じ条件によってではない。

3

Tantum enim honoris nomine conferebantur his qui familiaritatem regum merebantur. Unde et purpurati regum vocabantur a purpura, sicut apud nos a toga candida candidati: sed non ut suggestus ille sacerdotiis quoque aut aliq uibus idolorum officiis adstringeretur.

PL 1, 688A

というのも、それらは、王たちの親しみを得るにふさわしい者たちに、ただ栄誉の名においてのみ授けられたからである。そこから、王に仕える者たちが紫の衣にちなんで『紫の衣の者たち』と呼ばれたのも、我々のもとで候補者が白いトガにちなんでそう呼ばれるのと同じことである。しかし、それによってその官位の座が、祭司職や偶像へのなんらかの務めに結び付けられていたわけではない。

4

Nam si ita esset, utique tantae sanctitatis et constantiae viri statim habitus inquinatos recusassent, statimque apparuisset Danielem (Dan., XII) idolis non deservisse, nec Belem nec draconem colere, quod multo postea apparuit.

PL 1, 688A

もしそうであったなら、あれほどの聖性と不動の心を備えた人々は、汚れた装いを直ちに拒んだはずであり、ダニエル(ダニエル書12章)が偶像に仕えず、ベルをも竜をも崇拝しなかったことは、直ちに明らかになっていたはずである。だが、それが明らかになったのは、はるかのちのことであった。

5

Simplex igitur purpura illa, nec jam dignitatis erat, sed ingenuitatis apud Barbaros insigne.

PL 1, 688A

したがって、あの紫の衣は単なるものにすぎず、もはや位階の標章ではなく、異民族のもとでは自由な生まれの標章であった。

6

Quemadmodum enim et Joseph (Gen., XLI) qui servus fuerat, et Daniel (Dan., VII) qui per captivitatem statum verterat, civitatem Babyloniam et Aegyptiam sunt consecuti per habitum barbaricae ingenuitatis: sic penes nos quoque fideles si necesse fuerit, poterit et pueris praetexta concedi, et puellis stola, nativitatis insignia, non potestatis: generis, non honoris: ordinis, non superstitionis.

PL 1, 688A

すなわち、かつて奴隷であったヨセフ(創世記41章)も、捕囚によって身分を変えたダニエル(ダニエル書7章)も、異民族における自由な生まれの装いによって、バビロンおよびエジプトの市民権を得たのと同じように、我々信徒のもとでも、必要とあらば、男児には縁取りの衣を、女児にはストラ(既婚女性の長衣)を許してよい。それは出自の標章であって権限の標章ではなく、家柄の標章であって官職の標章ではなく、身分の標章であって迷信の標章ではない。

7

Caeterum purpura vel caetera insignia dignitatum et potestatum, insertae dignitati et potestatibus idololatriae ab initio dicata, habent profanationis suae maculam: cum praeterea ipsis etiam idolis induantur praetextae, et trabeae et laticlavi, fasces quoque et virgae praeferantur, et merito.

PL 1, 688B

しかし、紫の衣やその他の位階と権限の標章は、初めから偶像崇拝と分かちがたく結び付いた位階と権限とに捧げられたものであるゆえ、それ自体の涜聖の汚れを帯びている。しかも、縁取りの衣やトラベアや広幅の紫条の衣は、偶像そのものにさえ着せられ、束桿と笞もまた、その前に掲げられる始末である。しかも当然のことなのだ。

8

Nam daemonia magistratus sunt saeculi, hujus collegii insignia fasces et purpuras gestant. Quid ergo proficies, si suggestu quidem utaris, opera vero ejus non administres? Nemo in immundis mundus videri potest.

PL 1, 688B

悪霊どもはこの世の政務官である。彼らはこの団の標章として、束桿と紫の衣とを身にまとっている。それゆえ、官位の座を用いながらその務めを行わないとして、お前は何を得るというのか。汚れたものの中にあって、清く見える者など誰もいない。

9

Tunicam si induas inquinatam per se, poterit forsitan illa non inquinari per te, sed tu per illam mundus esse non poteris.

PL 1, 688B

もしお前が、それ自体すでに汚れている衣を着るならば、その衣はあるいはお前によって汚されずに済むかもしれないが、お前はその衣によって清くあることはできない。

10

Jam nunc qui de Joseph (Gen., XLI) et Daniel (Dan., VII) argumentaris, scito non semper comparanda esse vetera et nova, rudia et polita, coepta et explicita, servilia et liberalia. [ 0689A] Nam illi etiam servi conditione erant: tu vero nullius servus, in quantum solius Christi, qui te etiam captivitate saeculi liberavit, ex forma dominica agere debebis.

PL 1, 688C

さて、ヨセフ(創世記41章)やダニエル(ダニエル書7章)を引き合いに出して論じるお前は、知るがよい――古いものと新しいもの、粗削りなものと磨き上げられたもの、始まったばかりのものと展開し尽くされたもの、奴隷の身のものと自由人の身のものとは、常に比較されうるわけではない。彼らもまた奴隷という身分にあった。だがお前は、誰の奴隷でもない。ただキリストのみの奴隷であるかぎりにおいて――お前を世の虜囚からさえも解放してくださったそのキリストの――主の範型にならって行動すべきである。

11

Ille Dominus in humilitate et ignobilitate incessit domicilio incertus (Luc., IX): Nam Filius, inquit, hominis non habet ubi caput suum collocet; vestitu incultus, neque enim dixisset (Matth.

PL 1, 688C

かの主は、低い身分と名もなきさまのうちに、定まった住まいもなく歩まれた(ルカ9章)。「人の子には枕するところがない」と言われているとおりである。装いも飾り気のないものであった。そうでなければ、こう言われることはなかったであろう(マタイ

12

XI, 8): Ecce qui teneris vestiuntur, in domibus regum sunt; vultu denique et aspectu inglorius, sicut et Esaias (Is. LIII, 2) pronuntiaverat. Si potestatem quoque nullam ne in suos quidem exercuit, quibus sordido ministerio functus est (Joan.

PL 1, 688C

11章8節)――「見よ、柔らかい衣をまとう者たちは、王の家々にいる」と。ついには、そのお顔立ちも姿も、栄光なきものであった。イザヤもまたそう告げていたとおりである(イザヤ53:2)。もし主が、ご自分の弟子たちに対してさえいかなる権限も行使されず、かえって彼らに卑しい奉仕をなされたのだとすれば(ヨハネ

13

XIII): si regem se denique fieri, conscius sui regni, refugit (Joan. VI), plenissime dedit formam suis dirigendo omni fastigio et suggestu tam dignitatis quam potestatis.

PL 1, 688C

13章)。もしついに、ご自分の王権を自覚しながらも、王とされることから逃れられたのだとすれば(ヨハネ6章)、主は、位階についても権限についても、あらゆる頂きと官位の座とを避けることによって、ご自分に従う者たちにこの上なく完全な模範をお示しになった。

14

Quis enim magis his usus fuisset quam Dei Filius? quales et quanti eum fasces producerent! qualis purpura de humeris ejus floreret! quale aurum de capite radiaret, nisi gloriam saeculi alienam et sibi et suis judicasset!

PL 1, 688C

実に、神の子以上にこれらのものを用いえた者があろうか。いかなる、いかほどの束桿が彼を導き出したことであろうか。いかなる紫の衣がその肩から咲き誇ったことであろうか。いかなる黄金がその頭から輝きを放ったことであろうか――もし彼が、この世の栄光を、ご自身にもご自身に従う者たちにも無縁のものと判じなかったならば。

15

Igitur, quae noluit, rejecit; quae rejecit, damnavit; quae damnavit, in pompa diaboli deputavit. Non enim damnasset, nisi non sua: alterius autem esse non possent, nisi diaboli, quae Dei non sunt.

PL 1, 689B

こうして、主が望まれなかったものを退けられ、退けられたものを断罪され、断罪されたものを悪魔の行列に数え入れられた。もしそれがご自身のものでなかったのでなければ、断罪されることはなかったであろう。そして、神のものでないものは、悪魔のもの以外の、誰か他の者のものではありえなかったのである。

16

Tu si diaboli pompam ejerasti, quicquid ex ea attigeris, id scias esse idololatriam; vel hoc te commonefaciat omnes hujus saeculi potestates, et dignitates, non solum alienas, verum et inimicas Dei esse, quod per illas adversus Dei servos supplicia consulta sunt, per illas et poenae ad impios paratae irrogantur.

PL 1, 689B

お前が悪魔の行列を棄権したのであれば、そこから何かに触れるならば、それは偶像崇拝であると知るがよい。あるいは、次のことがお前に思い起こさせるであろう――この世のあらゆる権限と位階とは、神にとって無縁であるばかりか、神の敵でさえある、と。なぜなら、それらを通して、神の僕たちに対して刑罰が謀られ、それらを通して、不敬虔な者たちに向けて用意された刑罰が科されるからである。

17

Sed et nativitas et substantia tua molestae tibi sunt adversus idololatriam. Ad evitandum remedia deesse non possunt; cum etsi defuerint, supersit unicum illud quo felicior factus non in terris magistratus, sed in coelis.

PL 1, 690A

しかしまた、お前の生まれも家産も、偶像崇拝に対してお前を悩ませるものである。それを避けるための手立てが欠けることはありえない。たとえそれらの手立てすら欠けたとしても、なおただ一つ、地上の政務官としてではなく天における政務官として、より幸いな者とされる、あの唯一のものが残っている。

Caput XIX

第XIX章PL 1, 690A
1

Posset in isto capitulo etiam de militia definitum videri, quae inter dignitatem et potestatem est.

PL 1, 690A

この章では、位階と権限との中間に位置する軍務についても、すでに決着がついたと見えるかもしれない。

2

At nunc de isto quaeritur, an fidelis ad militiam converti possit, et an militia ad fidem admitti etiam caligata, vel inferior quaeque, cui non sit necessitas immolationum vel capitalium judiciorum.

PL 1, 690A

しかし今問われているのは、信徒が軍務に転じることができるか、また、生贄を捧げる必要も死刑の判決を下す必要もない一兵卒の軍務、あるいはそれ以下のいかなる階級であれ、軍務にある者が信仰に受け入れられうるか、ということである。

3

Non convenit sacramento divino et humano, signo Christi et signo diaboli, castris lucis et castris tenebrarum: non potest una anima duobus deberi, Deo et Caesari (Matth., XXII; Exod., III; Exod., XXVIII; Matth., III; Exod., XVII; Luc., III; Matth., VIII; Matth.

PL 1, 690B

神の誓いと人の誓いとは、キリストのしるしと悪魔のしるしとは、光の陣営と闇の陣営とは、相容れない。一つの魂が、神とカエサルという二者に属することはできないのである(マタイ22章、出エジプト3章、出エジプト28章、マタイ3章、出エジプト17章、ルカ3章、マタイ8章、マタイ

4

XXVI). Et virgam portavit Moyses, fibulam et Aaron; cingitur loro et Joannes; agmen agit et Jesus Nave; bellavit et populus, si placet ludere. Quomodo autem bellabit, imo quomodo etiam in pace militabit, sine gladio, quem Dominus abstulit?

PL 1, 690B

26章)。モーセは杖を携え、アアロンは留め金を、ヨハネもまた革帯を締め、ヨシュア(イエス・ナヴェ)は軍勢を率いた。民もまた戦った――こうした戯れが好みならばの話であるが。しかし、主が取り去られた剣なしに、どうして戦うことができようか。いや、それどころか、平時においてすら、どうして軍務に就くことができようか。

5

Nam, etsi adierant milites ad Joannem, et formam observationis acceperant, si etiam centurio crediderat; omnem postea militem Dominus, in Petro exarmando, discinxit. Nullus habitus licitus est apud nos illicito actui adscriptus.

PL 1, 691A

たとえ兵士たちがヨハネのもとに赴いて、守るべき定めを受け取っていたとしても、また百人隊長でさえ信じていたとしても、その後、主はペトロの武装を解かれることによって、すべての兵士の帯を解かれたのである。我々のもとでは、不法な行いに結び付けられたいかなる装いも、許されるものではない。

Caput XX

第XX章PL 1, 691A
1

Sed enim, cum conversatio divinae disciplinae non factis tantum, verum etiam verbis periclitetur (nam, sicut scriptum est: Ecce homo et facta ejus , ita (Matth., XII, 37): Ex ore tuo justificaberis ); meminisse debemus etiam in verbis quoque idololatriae incursum praecavendum, aut de consuetudinis vitio, aut timiditatis.

PL 1, 691A

しかし、神の規律にかなった生き方が、行いによってだけでなく言葉によっても危うくされる以上(すなわち「見よ、この人と彼の行いを」と書かれており、また「汝は自らの口によって義とされるであろう」(マタイ12:37)ともあるとおりである)、我々は、習慣の欠陥からであれ臆病からであれ、言葉においてもまた偶像崇拝の侵入を警戒すべきことを心に留めておかねばならない。

2

Deos nationum nominari lex prohibet (Exod., XXIII, 15), non utique ne nomina eorum pronuntiemus, quae nobis ut dicamus conversatio extorquet; nam id plerumque dicendum est: in templo Aesculapii illum ηαθεσ, et, vico Isidis habito, et, sacerdos Jovis factus est, et multa alia in hunc modum, quando et hominibus hoc genus nomina inducuntur.

PL 1, 691A

諸国民の神々の名を口にすることを法は禁じている(出エジプト23:15)。しかしそれは、日々の交わりが我々に言うことを強いる彼らの名を、断じて口にしてはならないということではない。というのも、たいてい次のように言わねばならないからである。『彼はアエスクラピウスの神殿で癒やされた』、『イシスの地区に住んでいる』、『ユピテルの祭司になった』、その他これに類する多くのこと。人間にもこの種の名がつけられているのだから。

3

Neque enim Saturnum honoro, si ita vocavero eum suo nomine, tam non honoro quam Marcum, si vocavero Marcum. Sed ait: Nomen aliorum deorum ne commemoremini , neque audiatur de ore tuo. Hoc praecepit, ne deos vocemus illos.

PL 1, 691B

というのも、私は誰かをその名でサトゥルヌスと呼んだとしても、それによってサトゥルヌスを崇拝しているわけではなく、マルクスと呼んだとしてもマルクスを崇拝していないのと変わりないからである。しかしこう言われている、『他の神々の名を汝らは口にするな、それが汝の口から聞かれることのないように』。これが命じているのは、我々が彼らを神々と呼んではならない、ということである。

4

Nam et in prima parte legis (Exod., XX, 7): Non sumes, inquit, nomen Domini Dei tui in vano, id est, idolo. Cecidit igitur in idololatriam, qui idolum nomine Dei honoraverit.

PL 1, 691B

というのも、律法の初めの部分にもこうあるからである(出エジプト20:7)、『汝は、主なる汝の神の名を、みだりに——すなわち偶像に——唱えてはならない』。それゆえ、神の名によって偶像を崇めた者は、偶像崇拝に陥ったのである。

5

Quod si deos dicendum erit, adjiciendum est aliquid, quo appareat, quia non ego illos deos dico. Nam et Scriptura deos nominat; sed adjicit suos, vel nationum. Sicut David cum deos nominasset, ubi ait (Ps. CXV. 4): Dei autem nationum daemonia.

PL 1, 691B

もし『神々』と言わねばならないのであれば、私がそれらを神々と言っているのではないと分かるように、何かを付け加えねばならない。というのも聖典もまた『神々』と名づけているが、そこに『自分たちの』か『諸国民の』かを付け加えているからである。ダビデが『神々』と名づけたときも同様であって、そこで彼はこう言っている(詩篇115:4)、『しかし諸国民の神々は悪霊である』。

6

Sed hoc mihi ad sequentia magis praestructum est: caeterum consuetudinis vitium est me Hercule dicere, me Dius fidius , accedente ignorantia quorumdam, qui ignorant jusjurandum esse per Herculem.

PL 1, 691C

しかし、これは私にとってむしろ後に続く議論のための下準備として述べたことにすぎない。さらに、『ヘラクレスにかけて』、『信義の神にかけて』と口にするのは習慣の欠陥であって、これがヘラクレスにかけての誓いであることを知らないある人々の無知が、それにいっそう輪をかけている。

7

Porro quid erat dejeratio per eos quos ejerasti, quam praevaricatio fidei cum idololatria? Quis enim per quos dejerat, non honorat?

PL 1, 692A

しかも、お前が棄権した神々にかけて誓うこと、それは偶像崇拝と結びついた信仰への背信でなくて何であったろうか。誰にかけて誓う者であれ、その者を崇めずにいられようか。

Caput XXI

第XXI章PL 1, 692A
1

Timiditatis est autem, cum te alius per deos suos obligat juratione vel aliqua testificatione, et tu ne intelligaris quiescis. Nam aeque quiescendo confirmas majestatem eorum, cujus caussa videberis obligatus.

PL 1, 692A

しかし、他人がその者の神々にかけて、誓いか何らかの証言によってお前を縛ろうとするときに、それと悟られまいとしてお前が黙っているのは、臆病のしわざである。というのも、黙っていることによっても、お前はそのゆえに己が縛られたと見えるその神々の威厳を、等しく確認することになるからである。

2

Quid refert deos nationum dicendo deos, an audiendo confirmes? jures per idola, an ab alio adjuratus acquiescas? Cur non agnoscamus versutias Satanae, qui quod ore nostro perficere non potest, id agit, ut suorum ore perficiat, per aures inferens nobis idololatriam?

PL 1, 692A

諸国民の神々を、『神々』と言うことで確認することと、それを聞いて確認することとで、何の違いがあろうか。偶像にかけて誓うことと、他人から〔その神々にかけて〕厳命されて黙って従うこととで、何の違いがあろうか。我々はサタンの狡猾さを見抜かないでいてよいだろうか。彼は我々自身の口によって成し遂げえないことを、自分の手下たちの口によって成し遂げようとし、耳を通して我々の内に偶像崇拝を送り込むのである。

3

Certe quisquis ille est, aut amica aut inimica congressione adstringit. Si inimica, jam ad pugnam vocaris, et scis tibi dimicandum esse.

PL 1, 692B

確かに、その者が誰であれ、友好的な出会いによってか、敵対的な出会いによってか、お前を縛りつける。もし敵対的であれば、お前はすでに戦いへと呼ばれているのであり、戦わねばならないことをお前は知っている。

4

Si amica, quanto securius in Dominum transferes responsionem tuam, ut dissolvas obligationem ejus, per quem te Malus honori idolorum, id est, idololatriae quaerebat annectere. Omnis patientia ejusmodi idololatria.

PL 1, 692B

もし友好的であれば、お前はいっそう安んじて、返答を主のもとへ委ねることができる。それによって、悪しき者がお前を偶像の栄誉に、すなわち偶像崇拝に結びつけようとした、その縛りを解くために。この種のあらゆる忍耐が、そのまま偶像崇拝なのである。

5

Honoras eos, quibus impositis obsequium praestitisti. Scio quemdam (cui Dominus ignoscat), cum illi in publico per litem dictum esset, Jupiter tibi sit iratus, respondisse, imo tibi. Quid aliter fecisset ethnicus, qui Jovem deum credidit?

PL 1, 692B

お前は、押しつけられたときに崇拝の行為を捧げたその神々を、崇めているのである。私はある人を知っている(主が彼を赦されるように)。彼が公衆の面前で、口論の最中に『ユピテルがお前に怒りたまえ』と言われたとき、『いや、お前にこそ』と答えたのである。ユピテルを神と信じている異教徒であれば、これと違うことをしただろうか。

6

Etiamsi non per eumdem retorsisset maledictum, nec per ullum Jovis similem; confirmaverat Jovem deum, per quem se maledictum indigne tulisse demonstraverat remaledicens. Ad quid enim indigneris per eum quem scis nihil esse?

PL 1, 692B

たとえ彼が、同じ神にかけて呪いを投げ返さず、ユピテルに類するいかなる神にかけても投げ返さなかったとしても、彼は呪い返すことによって、その神にかけての呪いを不当なものとして受け止めたことを示し、その時点でユピテルを神として確認していたのである。お前が無に等しいと知っている者について、いったい何のために憤慨するのか。

7

Nam si insanis, jam esse confirmas, et erit idololatriae professio timoris tui: quanto magis cum per ipsum remaledicis, eodem Jovis honorem facis, quo et ille, qui te provocavit?

PL 1, 692C

というのも、もしお前が逆上するなら、それによってすでに彼が存在することを確認しているのであり、お前の恐れは偶像崇拝の告白となるであろう。まして、お前自身が彼にかけて呪い返すときには、お前を挑発した者と同じように、ユピテルに栄誉を帰していることになる。

8

Fidelis autem in ejusmodi ridere debet, non insanire: imo, secundum praeceptum, ne per Deum quidem remaledicere, sed plane benedicere per Deum, ut et idola destruas, et Deum praedices, et adimpleas disciplinam.

PL 1, 693A

しかし信徒は、この種のことに対して笑うべきであって、逆上すべきではない。それどころか、戒めに従うなら、神にかけてすら呪い返してはならず、むしろ神にかけて明らかに祝福すべきである。それによって、お前は偶像を打ち砕き、神を宣べ伝え、教えを全うするのである。

Caput XXII

第XXII章PL 1, 693A
1

Aeque benedici per deos nationum Christo initiatus non sustinebit, ut semper rejiciat immundam benedictionem, et eam sibi in Deum convertens emundet. Benedici per deos nationum, maledici est per Deum.

PL 1, 693A

諸国民の神々にかけて祝福されることを、キリストに入信した者は甘んじて受けはしないであろう。彼はつねに、その穢れた祝福を退け、それを自らのために神へと向け変えることによって清めるのである。諸国民の神々にかけて祝福されることは、神にかけて呪われることに等しい。

2

Si dedero eleemosynam, vel aliquid praestitero beneficii, et ille mihi deos suos, vel coloniae genium, propitios imprecetur, jam oblatio mea vel operatio idolorum honor erit, per quae benedictionis gratiam compensat.

PL 1, 693A

もし私が施しを与えるか、あるいは何らかの善行を施すかして、その相手が私のために彼の神々、あるいは植民市の守護霊が恵み深くあるようにと祈るなら、その時点ですでに、私の献げ物、あるいは私の行為は偶像への栄誉となる。彼はそれによって、祝福の恩恵に報いを与えることになるからである。

3

Cur autem non sciat me Dei caussa fecisse, ut et Deus potius glorificetur, et daemonia non honorentur in eo quod propter Deum feci?

PL 1, 693B

しかし、なぜ彼が、私が神のゆえにそれを行ったのだと知ってはならないのか。それは、神がむしろ栄光を受け、私が神のために行ったことにおいて悪霊どもが崇められることのないようにするためである。

4

Deus videt quoniam propter ipsum feci: pariter videt quoniam propter ipsum fecisse me nolui ostendere, et praeceptum ejus idolothytum quodammodo feci.

PL 1, 693B

神は、私がそれを神ご自身のために行ったことを見ておられる。同様に、私がそれを神のために行ったのだと示したがらなかったことも見ておられる。そして私は、神の戒めを、いわば偶像への供え物にしてしまったのである。

5

Multi dicunt: «Nemo se debet promulgare:» puto autem, nec negare; negat enim quicumque dissimulat, in quacumque caussa pro ethnico habitus. Et utique omnis negatio, idololatria est, sicut omnis idololatria negatio, sive in factis, sive in verbis.

PL 1, 693B

多くの者はこう言う、『誰も自分を言い広めるべきではない』。しかし私は思う、誰も否認すべきでもない、と。というのも、いかなる事情であれ異教徒と見なされたままで見て見ぬふりをする者は、それによって否認しているのだからである。そして当然、あらゆる否認は偶像崇拝であり、あらゆる偶像崇拝は否認である。行いにおいてであれ、言葉においてであれ。

Caput XXIII

第XXIII章PL 1, 693C
1

Sed est quaedem ejusmodi species in facto et in verbo, bis acuta et infesta utrinque, licet tibi blandiatur, quasi vacet in utroque, dum factum non videtur, quia dictum non tenetur.

PL 1, 693C

しかし、行いにも言葉にも及ぶこの種の一つの事例があり、それは両刃に鋭く、両面から害をなす。たとえそれが、行いは目に見えず、言葉は押さえられていないという理由で、あたかも両方において咎めを免れているかのように、お前にへつらおうとも。

2

Pecuniam de ethnicis mutuantes sub pignoribus fiduciati, jurati cavent, et sic negant. Scire volunt scilicet tempus persecutionis, et locum tribunalis, et personam praesidis. Praescribit Christus, non esse jurandum.

PL 1, 693C

異教徒から金を借りる者たちは、担保のもとに信託契約を結び、誓いを立てて保証を行い、そうして(キリストを)否認するのである。彼らはなるほど、迫害の時と、法廷の場所と、総督が誰であるかを、あらかじめ知っておきたいのである。キリストは、誓ってはならないと明確に規定しておられる。

3

Scripsi, inquit; sed nihil dixi: lingua, non littera occidit. Hic ergo naturam et conscientiam advoco: naturam, quia nihil potest manus scribere, etiamsi lingua in dictitando cessat immobilis et quieta, quod non anima dictaverit, quanquam et ipsi linguae anima dictaverit, aut a se conceptum, aut ab alio traditum.

PL 1, 694A

「私は書いた」と彼は言う、「しかし何も口にしなかった。殺すのは舌であって、文字ではない」と。そこで私はここに自然本性と良心とを呼び出す。自然本性を呼ぶのは、たとえ舌が語ることをやめ、動かず静まっていても、魂が命じたのでなければ、手は何ひとつ書くことができないからである。もっとも、その舌にもまた魂は命じるのであって、それが魂自身の内から発したものであれ、他人から伝えられたものであれ、同じことである。

4

Jam ne dicatur, «alius dictavit,» hic conscientiam appello, an quod alius dictavit anima suscipiat, et sive comitante sive residente lingua ad manum transmittat. Et bene, quod in animo et conscientia delinqui dominus dixit.

PL 1, 694A

さて、『他人が指図した』と言われないように、ここで私は良心を呼び出す——他人が指図したことを魂が受け入れ、舌が伴おうと控えていようと、それを手へと伝えるのではないか、と。そして主が、心と良心において過ちを犯すのだと言われたのは、まことに正しいことである。

5

Si, inquit (Matth., V, 28) concupiscentia vel malitia in cor hominis ascenderit, pro facto teneris. Cavisti igitur quod in cor tuum plane ascendit, quod neque ignorasse te contendere potes, neque noluisse.

PL 1, 694A

『欲望であれ悪意であれ、人の心にのぼるならば、汝は行いとして責めを負う』と言われている(マタイ5:28)。だから、お前の心に明らかにのぼったそのことについて、お前は保証を与えたのである。それを、お前が知らなかったと言い張ることも、欲しなかったと言い張ることもできない。

6

Nam cum caveres, scisti: cum scires, utique voluisti, et haeres tam in facto quam cogitatu, nec potes leviore crimine majus exclude re, ut dicas falsum plane effici, cavendo quod non facis. «Tamen non negavi, quia non juravi.» Imo etsi nihil tale fecisses, tamen dicereris dejerare si consenseris.

PL 1, 694B

というのも、お前が保証を与えたとき、お前は知っていたのであり、知っていたからには当然望んでもいたのであって、お前は行いにおいても思いにおいても、その咎めから逃れられない。お前は、より軽い罪によってより重い罪を締め出すことはできず、行わないことについて保証を与えることで、明らかに虚偽が生じるだけだ、などと言うこともできない。『それでも私は否認しなかった、誓わなかったのだから』。それどころか、たとえお前がそのようなことを何もしなかったとしても、もし同意していたのであれば、なおも誓ったと見なされるであろう。

7

Non valet tacita vox in stylo, et mutus in litteris sonus. At enim (Luc., I) Zacharias temporali vocis orbatione mulctatus, cum animo collocutus linguam irritam transit, manibus suis a corde dictat, et nomen filii sine ore pronuntiat, loquitur in stylo, auditur in cera manus omni sono clarior, littera omni ore vocalior.

PL 1, 694B

書字具の中で声が沈黙していること、文字の中で音が物言わぬことは、通用しない。しかし(ルカ1章)、一時的に声を奪われる罰を受けたザカリアは、心のうちで語らい、用をなさない舌を通り越して、その手によって心から書き取り、口によらずして子の名を告げたのである。彼は書字具によって語り、蝋板の上では手があらゆる音よりも明瞭に聞き取られ、文字があらゆる口よりも高らかに響いたのである。

8

Quaere an dixerit, qui dixisse compertus est. Dominum oremus ne qua nos ejusmodi contractus necessitas circumsistat.

PL 1, 694C

語ったと立証された者が、はたして語ったのかどうか、問うてみるがよい。この種の契約の必要が我々を取り囲むことのないよう、主に祈ろう。

9

Et si ita evenerit, det fratribus operandi copiam, vel nobis abrumpendae omnis necessitatis constantiam, ne illae litterae negatrices vicariae oris nostri in die judicii adversus nos proferantur signatae signis, non jam advocatorum, sed angelorum.

PL 1, 695A

そしてもし、そのようなことが起こったならば、主が兄弟たちに助けの手立てを与えてくださるか、あるいは我々に、あらゆる必要をきっぱりと断ち切る不動の心を与えてくださるように。我々の口に代わるあの否認の文書が、審判の日に、我々に対して差し出されることのないように——もはや弁護人たちの印ではなく、天使たちの印によって封印されて。

Caput XXIV

第XXIV章PL 1, 695A
1

Inter hos scopulos et sinus, inter haec vada et freta idololatriae, velificata spiritu Dei fides navigat, tuta si cauta, secura si attonita.

PL 1, 695A

これらの暗礁と入江のあいだを、これら偶像崇拝の浅瀬と海峡のあいだを、神の霊を帆にはらんで、信仰は航海する。用心深ければ安全であり、驚き身を引き締めていれば安心である。

2

Caeterum inenatabile excussis profundum est, inextricabile impactis naufragium est, irrespirabile devoratis hypobrychium in idololatria: quicumque fluctus ejus offocant; omnis vortex ejus ad inferos desorbet.

PL 1, 695A

しかし、偶像崇拝というこの深みは、投げ出された者には泳ぎ抜くすべのないものであり、そこに突き当たった者には逃れるすべのない難破であり、飲み込まれた者には息もつけぬ水没である。その波はことごとく人を窒息させ、その渦はことごとく冥界へと吸い込む。

3

Nemo dicat: «quis tam tuto praecavebit? exeundum de saeculo erit;» quasi non tanti sit exire, quam idololatren in saeculo stare. Nihil esse facilius potest, quam cautio idololatriae, si timor ejus in capite sit.

PL 1, 695A

誰も、こう言ってはならない——『誰がそれほど安全に用心できようか。世から出て行かねばなるまい』と。まるで、世にとどまって偶像崇拝者でいることに比べれば、世から出て行くことなど大した値打ちもないかのように。もし偶像崇拝への恐れが第一に置かれているならば、それを用心することほど容易いことはあり得ない。

4

Quaecumque necessitas minor est periculo, tanto comparata. Propterea Spiritus Sanctus, consultantibus tunc apostolis, vinculum et jugum nobis relaxavit, ut idololatriae devitandae vacaremus.

PL 1, 696A

いかなる必要も、それほどの危険と比べれば、より小さなものにすぎない。それゆえ聖なる霊は、当時使徒たちが協議していたおりに、我々のために束縛と軛とを緩めてくださった。それは、我々が偶像崇拝を避けることに専心できるようにするためである。

5

Haec erit lex nostra quo expedita, hoc plenius administranda, propria Christianorum, per quam ab ethnicis agnoscimur et examinamur: haec accedentibus ad fidem proponenda (Is., XXXIII; Matth., VII: Phil., III; Luc, X), et ingredientibus in fidem inculcanda est ut accedentes deliberent, observantes perseverent, non observantes renuntient sibi.

PL 1, 696A

これが我々の法となるであろう。簡易にされているだけに、なおいっそう十全に果たされるべきものであり、キリスト教徒に固有のものであって、これによって我々は異教徒たちから見分けられ、吟味されるのである。これは、信仰に近づく者たちに示されるべきものであり(イザヤ33章、マタイ7章、フィリピ3章、ルカ10章)、信仰に入る者たちには教え込まれるべきものである。近づく者たちはよく考え、守る者たちは踏みとどまり、守らない者たちは自分自身を棄権するがよい。

6

Viderimus enim si secundum arcae (Gen., VII) typum et corvus et milvus et lupus et canis et serpens in Ecclesia erit, certe idololatres in arcae typo non habetur. Nullum animal in idololatren figuratum est: quod in arca non fuit, in Ecclesia non sit.

PL 1, 696A

というのも、箱舟の型にならって(創世記7章)、烏も鳶も狼も犬も蛇も教会の中にありうるかどうかは、我々が見きわめればよいことである。しかし、偶像崇拝者だけは、確かに箱舟の型の中には見出されない。いかなる動物も偶像崇拝者を象ってはいない。箱舟になかったものは、教会にもあってはならない。