Ad Scapulam › 全文

Ad Scapulam 全文

Tertullian · PL 1, 697D–706A

Caput I

第I章PL 1, 697D
1

Nos quidem neque expavescimus, neque pertimescimus ea, quae ab ignorantibus patimur: cum ad hanc sectam, utique suscepta conditione ejus, pacti venerimus, ut etiam animas nostras auctorati in has pugnas accedamus, ea quae Deus repromittit consequi optantes, et ea quae diversae vitae comminatur pati timentes.

PL 1, 697D

我々は、無知な者どもから受けている仕打ちに驚くこともなければ、恐れおののくこともない。この教団に加わったのは、当然その条件を引き受けた上で契約を交わしてのことであり、魂そのものを賭けて誓いを立てた者としてこの戦いに臨むためである。我々は、神が約束するものを得ることを望み、神がこれと異なる生に対して脅かしているものを被ることを恐れているのだから。

2

Denique cum omni saevitia vestra concertamus, etiam ultro erumpentes, magisque damnati quam absoluti gaudemus.

PL 1, 697D

実に我々は、諸君のあらゆる残虐さに相争って立ち向かい、自ら進んで飛び出してゆきさえし、無罪放免されるより断罪される方をむしろ喜ぶ。

3

Itaque hunc libellum non nobis timentes misimus, sed vobis et omnibus inimicis nostris, nedum amicis: ita enim disciplina jubemur diligere inimicos quoque, et orare pro eis qui nos persequuntur: ut haec sit perfecta et propria bonitas nostra, non communis.

PL 1, 698D

そこで我々は、この小冊子を、自分たちのために恐れて送ったのではなく、諸君と我々のすべての敵のために恐れて送ったのである。友のためであることは言うまでもない。というのも、教えによって我々は敵をも愛し、我々を迫害する者たちのために祈るよう命じられているからであり、これが我々に固有の完全な善さであって、万人に共通のものとならぬためである。

4

Amicos enim diligere omnium est, inimicos autem solorum christianorum. Qui ergo dolemus de ignorantia vestra, et miseremur erroris humani, et futura prospicimus, et signa eorum quotidie intentari videmus, necesse est vel hoc modo erumpere ad proponenda vobis ea, quae palam non vultis audire.

PL 1, 698D

友を愛することは万人に共通することであるが、敵を愛することはキリスト教徒だけのことだからである。それゆえ、諸君の無知を嘆き、人間の過ちを憐れみ、来るべきことを予見し、その徴が日々迫っているのを見ている我々としては、こうした仕方ででも進み出て、諸君が公然とは聞こうとしないことを諸君の前に示さねばならないのである。

Caput II

第II章PL 1, 699A
1

Nos unum deum colimus, quem omnes naturaliter nostis, ad cujus fulgura et tonitrua contremiscitis, ad cujus beneficia gaudetis. Caeteros et ipsi putatis deos esse, quos nos daemonas scimus.

PL 1, 699A

我々は唯一の神を礼拝する。その神を諸君も皆、生まれながらに知っており、その稲妻と雷鳴に諸君は身震いし、その恩恵に諸君は喜ぶ。それ以外の者どもについては、諸君自身もそれを神々だと思っているが、我々はそれが悪霊であると知っている。

2

Tamen humani juris et naturalis potestatis est unicuique, quod putaverit, colere; nec alii obest aut prodest, alterius religio. Sed nec religionis est cogere religionem, quae sponte suscipi debeat, non vi: cum et hostiae ab animo libenti expostulentur.

PL 1, 699A

人がみずから正しいと思うところのものを礼拝することは、人の権利であり自然の権能に属することであって、一人の宗教が他の者を害することも益することもない。また、宗教を強いることは宗教のなすことではない。宗教は力ずくでではなく、みずから進んで受け入れられるべきものだからである。犠牲でさえ、進んで捧げる心があってこそ求められるのである。

3

Ita etsi nos compuleritis ad sacrificandum, nihil praestabitis diis vestris: ab invitis enim sacrificia non desiderabunt; nisi si contentiosi sunt; contentiosus autem deus non est. Denique qui est verus, omnia sua ex aequo et profanis et suis praestat.

PL 1, 699A

そのように、たとえ諸君が我々を強いて犠牲を捧げさせたとしても、諸君は諸君の神々に何一つ与えることにはならないであろう。神々は、心ならず捧げる者からの生贄を望みはしないからである。もっとも、それが強情な神であれば話は別だが、強情な神など存在しない。実に、真の神であれば、涜聖の者にも御自分に属する者にも、御自分のものすべてを等しく与えるのである。

4

Ideoque et judicium constituit aeternum de gratis et ingratis. Tamen nos, quos sacrilegos existimatis, nec in furto unquam deprehendistis, nedum in sacrilegio.

PL 1, 699B

だからこそ神は、感謝する者と感謝せぬ者について、永遠の裁きを定めたのである。しかるに、諸君が冒瀆者と見なしている我々を、諸君は盗みの現場で捕えたことすら一度もなく、まして冒瀆の現場でなど、なおさらない。

5

Omnes autem qui templa despoliant, et per deos jurant, et eosdem colunt, et christiani non sunt, et sacrilegi tamen deprehenduntur. Longum est si retexamus, quibus aliis modis et derideantur et contemnantur omnes dii, ab ipsis cultoribus suis.

PL 1, 699B

しかし、神殿を略奪し、神々にかけて誓い、その同じ神々を崇拝しながらキリスト教徒ではない者たちが皆、それでも冒瀆の現場で捕えられているのである。神々が、その崇拝者自身によって他にどのような仕方で嘲られ蔑まれているかをここで解き明かすとすれば、長くなるであろう。

6

Sic et circa majestatem Imperatoris infamamur, tamen nunquam albiniani, nec nigriani, vel cassani inveniri potuerunt christiani: sed idem ipsi qui per genios eorum in pridie usque juraverunt, qui pro salute eorum hostias et fecerant et voverant, qui christianos saepe damnaverant, hostes eorum sunt reperti.

PL 1, 699B

同様に、皇帝の威厳にかかわる廉でも我々は誹謗されているが、アルビヌス派も、ニゲル派も、カッシウス派も、キリスト教徒の中に見出されたことは一度もない。むしろ、つい前日まで彼らの守護霊にかけて誓い、彼らの安泰のために犠牲を捧げ誓願を立て、キリスト教徒をしばしば断罪していた当のその者たちこそが、彼らの敵であったと判明したのである。

7

Christianus nullius est hostis, nedum Imperatoris: quem sciens a Deo suo constitui, necesse est ut et ipsum diligat, et revereatur, et honoret, et salvum velit, cum toto romano imperio, quousque saeculum stabit. Tamdiu enim stabit.

PL 1, 700A

キリスト教徒はいかなる者の敵でもなく、まして皇帝の敵ではない。皇帝が自らの神によって立てられたことを知る者として、必然的にその人を愛し、敬い、尊び、世が立ち続ける限り、ローマ帝国全体とともにその安泰を願うのである。帝国は、それだけの間、立ち続けるのだから。

8

Colimus ergo et Imperatorem sic, quomodo et nobis licet, et ipsi expedit, ut hominem a Deo secundum, et quicquid est a Deo consecutum, solo Deo minorem. Hoc et ipse volet.

PL 1, 700A

それゆえ我々は、皇帝をも崇拝する。それは我々にも許され、彼自身にも益となる仕方によってであり、神に次ぐ人間として、その在るところのすべてを神から得た者として、ただ神にのみ劣る者として、である。これは彼自身も望むところであろう。

9

Sic enim omnibus major est, dum solo vero Deo minor est: sic et ipsis diis major est, dum et ipsi in potestate sunt ejus. Itaque et sacrificamus pro salute Imperatoris, sed Deo nostro et ipsius: sed quomodo praecepit Deus, pura prece.

PL 1, 700A

そうしてこそ、彼はただ真の神にのみ劣ることによって万人に勝る者となり、神々自身もまた彼の権力の下にあることによって、彼は神々にさえ勝る者となるのである。かくして我々もまた、皇帝の安泰のために犠牲を捧げる。ただし我々の神、すなわち彼自身の神に対してであり、神が命じるとおり、清らかな祈りをもってである。

10

Non enim eget Deus, conditor universitatis, odoris aut sanguinis alicujus. Haec enim daemoniorum pabula sunt. Daemones autem non tantum respuimus, verum et revincimus, et quotidie traducimus, et de hominibus expellimus, sicut plurimis notum est.

PL 1, 700B

宇宙の創造者である神は、香の煙もいかなる血も必要としない。それらは悪霊どもの糧だからである。しかるに我々は、悪霊どもをただ斥けるだけでなく、論破し、日々これを公然と辱め、人間の中から追い出している。それは多くの人に知られているとおりである。

11

Ita nos magis oramus pro salute Imperatoris, ab eo eam postulantes, qui praestare potest. Et utique ex disciplina patientiae divinae agere nos, satis manifestum esse vobis potest, cum tanta hominum multitudo, pars pene major civitatis cujusque, in silentio et modestia agimus, singuli forte noti magis quam omnes: nec aliunde noscibiles quam de emendatione vitiorum pristinorum.

PL 1, 700B

こうして我々は、むしろ皇帝の安泰のために祈り、それを叶えることのできる方に、その安泰を求めるのである。そして、我々が神の忍耐という教えに従って行動していることは、諸君にも当然十分に明らかでありうるはずである。これほど多くの人数——それぞれの都市においてほとんど過半を占める者たち——が、沈黙と慎ましさのうちに行動しており、個々人としては恐らく全体としてよりもかえって知られているのであって、かつての悪徳を改めたということのほかには、知られるすべがないのだから。

12

Absit enim ut indigne feramus ea nos pati quae optamus, aut ultionem a nobis aliquam machinemur, quam a Deo exspectamus.

PL 1, 701A

実に、我々が望んでいることを被りながら、それを不当だと憤るなどということは断じてあってはならず、神から期待している報復を自らの手で企てるなどということも断じてあってはならない。

Caput III

第III章PL 1, 701A
1

Tamen (sicut supra diximus) doleamus necesse est, quod nulla civitas impune latura sit sanguinis nostri effusionem, sicut et sub Hilariano praeside, cum de areis sepulturarum nostrarum acclamassent: Areae non sint; areae ipsorum non fuerunt.

PL 1, 701A

しかし(すでに前段で述べたとおり)、我々の血が流されたことの報いを受けずに済む都市はひとつもないということを、我々は嘆かずにはいられない。ヒラリアヌスが総督であったときも同様であった。群衆が我々の墓地について「あの墓地をなくしてしまえ」と叫んだとき、彼らの打ち場こそなくなってしまったのである。

2

Messes enim suas non egerunt. Caeterum et imbre anni praeteriti quid commeruerit genus humanum apparuit, cataclysmum scilicet et retro fuisse propter incredulitates et iniquitates hominum; et ignes qui super moenia Carthaginis proxime pependerunt per noctem, quid minati sint, sciunt qui viderunt; et pristina tonitrua quid sonaverunt, sciunt qui obduruerunt.

PL 1, 701A

彼らは収穫を取り入れることができなかったのである。さらに、昨年の雨によって、人類が何に値するかが明らかになった。すなわち、かつての大洪水もまた人間の不信と不義のゆえに起こったのだということが。カルタゴの城壁の上に先ごろ夜どおし懸かっていた火が何を予告していたかは、それを見た者たちが知っている。また先の雷鳴が何を告げていたかは、それを聞いてなお頑なになった者たちが知っている。

3

Omnia haec signa sunt imminentis irae Dei, quam necesse est, quoquo modo possumus, ut et annuntiemus, et praedicemus, et deprecemur interim localem esse: universalem enim et supremam suo tempore sentient, qui exempla ejus aliter interpretantur.

PL 1, 701B

これらはすべて、迫り来る神の怒りの徴である。それゆえ我々は、できる限りのやり方で、これを告げ知らせ、宣べ伝え、そしてさしあたりはそれが局地的なものにとどまるようにと祈らねばならない。その実例を別様に解釈する者たちも、しかるべき時には、この怒りが普遍的かつ究極のものであることを思い知るであろう。

4

Nam et sol ille in conventu Uticensi, extincto pene lumine, adeo portentum fuit, ut non potuerit ex ordinario deliquio hoc pati, positus in suo hypsomate et domicilio. Habetis astrologos.

PL 1, 701B

実に、ウティカの集会の折、あの太陽の光がほとんど消えたことも、これほどまでに異常な前兆であったので、通常の日食としては説明のしようがなかった——太陽はそのとき、自らの高揚の座に、自らの宮にあったのだから。諸君には占星術師がいるではないか。

5

Possumus aeque et exitus quorumdam praesidum tibi proponere, qui in fine vitae suae recordati sunt deliquisse, quod vexassent christianos. Vigellius Saturninus qui primus hic gladium in nos egit, lumina amisit.

PL 1, 701B

我々はまた、ある総督たちの最期をお前に示すこともできる。彼らは生涯の終わりに、キリスト教徒を苦しめたことが過ちであったと思い知ったのである。この地で最初に我々に剣を向けたウィゲッリウス・サトゥルニヌスは、視力を失った。

6

Claudius Lucius Herminianus in Cappadocia, cum indigne ferens uxorem suam ad hanc sectam transisse, christianos crudeliter tractasset, solusque in praetorio suo vastatus peste, cum vivus vermibus ebullisset: Nemo sciat, aiebat, ne gaudeant christiani.

PL 1, 702A

カッパドキアのクラウディウス・ルキウス・ヘルミニアヌスは、妻がこの教団に転じたことを憤り、キリスト教徒を残酷に扱ったが、みずからの官邸でただひとり疫病に冒され、生きながら虫が湧き出るなかで、「誰にも知られてはならぬ、キリスト教徒どもを喜ばせぬために」と言い続けていた。

7

Postea cognito errore suo, quod tormentis quosdam a proposito suo excidere fecisset, pene christianus decessit. Caecilius Capella in illo exitu bysantino: Christiani gaudete, exclamavit. Sed et qui videntur sibi impune tulisse, venient in diem divini judicii.

PL 1, 702A

その後、拷問によって幾人かをその決意から翻意させたことが過ちであったと悟り、彼はほとんどキリスト教徒として世を去った。カエキリウス・カペッラは、あのビュザンティウムでの最期に「キリスト教徒たちよ、喜ぶがよい」と叫んだ。だが、罰を免れたと自ら思っている者たちも、いずれ神の裁きの日に行き着くのである。

8

Tibi quoque optamus admonitionem solam fuisse, quod cum Adrimeticum Mavilum ad bestias damnasses, et statim haec vexatio subsecuta est, et nunc ex eadem caussa interpellatio sanguinis. Sed memento de caetero.

PL 1, 702A

お前についても、我々はこれがただの訓戒であったことを願っている。お前がアドリュメトゥムのマウィルスを猛獣の刑に断罪したとき、この迫害が即座に続いて起こり、いままた同じ原因から血を求める訴えが起きているのだから。だが、この先のことを心に留めておくがよい。

Caput IV

第IV章PL 1, 702B
1

Non te terremus, qui nec timemus: sed velim, ut omnes salvos facere possimus, monendo μὴ θεομαχεῖν. Potes et officio jurisdictionis tuae fungi, et humanitatis meminisse, vel quia et vos sub gladio estis.

PL 1, 702B

我々はお前を脅かしているのではない。そもそも我々自身、何も恐れていないのだから。ただ私は、メー・テオマケイン(神と戦うな)と訓しながら、全ての者を救うことができればと望みたい。お前は自分の裁判権の務めを果たしながら、人間らしさを忘れずにいることもできよう——諸君もまた剣の下にある身なのだから。

2

Quid enim amplius tibi mandatur, quam nocentes confessos damnare, negantes autem ad tormenta revocare? Videtis ergo quomodo ipsi vos contra mandata faciatis, ut confessos negare cogatis.

PL 1, 702B

実際、お前に命じられているのは、罪ある者で告白した者どもを断罪し、否認する者どもを拷問に引き戻すこと、それ以上の何であろうか。だとすれば諸君は、告白した者に否認を強いることで、まさに自分たち自身が命令に背いているのが分かるはずだ。

3

Adeo confitemini innocentes esse nos, quos damnare statim ex confessione non vultis. Si autem contenditis ad elidendos nos, jam ergo innocentiam expugnatis.

PL 1, 703A

かくして諸君は、我々が無垢であることを認めているのだ。告白しただけで即座に断罪しようとしないのだから。だが、もし諸君が我々を打ち砕こうと躍起になっているのなら、それはもはや無垢そのものを攻め立てていることになる。

4

Quanti autem praesides, et constantiores et crudeliores, dissimulaverunt ab hujusmodi caussis! ut Cincius Severus, qui Thystri ipse dedit remedium, quomodo responderent christiani, ut dimitti possent; ut Vespronius Candidus, qui christianum quasi tumultuosum civibus suis satisfacere dimisit; ut Asper, qui modice vexatum hominem, et statim dejectum, nec sacrificium compulit facere, ante professus inter advocatos et adsessores, dolere se incidisse in hanc caussam.

PL 1, 703A

しかし、お前よりも確固とし、お前よりも残忍でさえあった総督たちが、いかに多く、この種の訴訟を見て見ぬふりをしてきたことか。テュスドルスでキンキウス・セウェルスは、キリスト教徒がどう答えれば釈放されうるかという逃げ道を、自ら教えてやった。ウェスプロニウス・カンディドゥスは、騒擾を起こしたかのようにされたキリスト教徒を、市民たちへの申し開きだけで釈放した。アスペルは、軽く責め立てられただけで即座に屈した男に、生贄を捧げることさえ強いず、それ以前に弁護人や陪席の前で、自分がこの訴訟に巻き込まれたことを悔いていると公言していた。

5

Pudens etiam missum ad se christianum in elogio concussione ejus intellecta dimisit, scisso eodem elogio, sine accusatore negans se auditurum hominem secundum mandatum.

PL 1, 703A

プデンスもまた、自分のもとへ告発状とともに送られてきたキリスト教徒について、その告発状が強請によるものだと見抜くと、その告発状を破り捨てて釈放した。告発者のいないままでは、規定に従ってその者を審理するつもりはないと述べたのである。

6

Haec omnia tibi et de officio suggeri possunt, et ab eisdem advocatis, qui ipsi beneficia habent Christianorum, licet acclament, quae volunt.

PL 1, 703B

これらすべてのことは、お前の属僚たちからも、また、キリスト教徒から恩恵を受けていながら口では思うがままに叫び立てているその弁護人たち自身からも、お前に伝えられうるはずだ。

7

Nam et cujusdam notarius cum a daemone praecipitaretur, liberatus est: et quorumdam propinquus et puerulus, et quanti honesti viri (de vulgaribus enim non dicimus) aut a daemoniis aut valetudinibus remediati sunt!

PL 1, 703B

実に、ある人の書記官が悪霊に打ち倒されかけたとき、解き放たれたことがある。またある人々の親類や幼な子も、そしてどれほど多くの名士たちが(庶民のことは言うまでもない)、悪霊からであれ病からであれ、癒やされたことか。

8

Ipse etiam Severus pater Antonini, Christianorum memor fuit. Nam et Proculum christianum qui Torpacion cognominabatur, Euhodeae procuratorem, qui eum per oleum aliquando curaverat, requisivit, et in palatio suo habuit usque ad mortem ejus: quem et Antoninus optime noverat lacte christiano educatus.

PL 1, 703B

アントニヌス帝の父であるセウェルス帝その人もまた、キリスト教徒のことを心に留めていた。すなわち、トルパキオンと綽名されたキリスト教徒プロクルス——かつて油によって彼を治療したことのある、エウホディアの代理人であった者——を探し出し、彼が死ぬまで自らの宮廷に置いたのである。アントニヌスもまた、キリスト教徒の乳で育てられていたため、この人物をよく知っていた。

9

Sed et clarissimas foeminas et clarissimos viros Severus sciens hujus sectae esse, non modo non laesit, verum et testimonio exornavit, et populo furenti in nos palam restitit.

PL 1, 703C

セウェルス帝は、高貴な婦人たちや高貴な人々がこの教団に属していることを知りながらも、これを害さなかったばかりか、証言をもって彼らに栄誉を与え、我々に対して狂乱する民衆に公然と立ちはだかった。

10

Marcus quoque Aurelius in Germanica expeditione christianorum militum orationibus ad Deum factis, imbres in siti illa impetravit. Quando non geniculationibus et jejunationibus nostris etiam siccitates sunt depulsae?

PL 1, 703C

マルクス・アウレリウスもまた、ゲルマニア遠征において、キリスト教徒の兵士たちが神に捧げた祈りによって、あの渇きの中で雨を得た。我々の跪きと断食によって、旱魃さえも払われなかったことがいつあっただろうか。

11

Tunc et populus acclamans Deo deorum, qui solus potens, in Jovis nomine Deo nostro testimonium reddidit. Praeter haec depositum non abnegamus, matrimonium nullius adulteramus, pupillos pie tractamus, indigentibus refrigeramus, nulli malum pro malo reddimus.

PL 1, 703C

そのとき民衆もまた「神々の神よ、ただひとり力ある方よ」と歓呼し、ユピテルの名において、我々の神に証しを立てた。これに加えて、我々は預けられたものを持ち逃げせず、誰の婚姻をも姦通によって汚さず、孤児たちを敬虔に扱い、困窮する者たちに安らぎを与え、誰に対しても悪をもって悪に報いることはない。

12

Viderint, qui sectam mentiuntur, quos et ipsi recusamus. Quis denique de nobis alio nomine queritur? quod aliud negotium patitur christianus, nisi suae sectae? quam incestam, quam crudelem, tanto tempore nemo probavit.

PL 1, 704A

教団を騙る者どもについては、彼らのことは彼らに任せておこう——我々自身、彼らを退けているのだから。実に、我々について他の名目で訴える者などいったい誰であろうか。キリスト教徒が苦しみを受けるのは、自らの教団のゆえである以外に何があろうか。そしてその教団が近親相姦的であること、残酷であることを、これほど長きにわたって誰ひとり証明しえたためしはない。

13

Pro tanta innocentia, pro tanta probitate, pro justitia, pro pudicitia, pro fide, pro veritate, pro Deo vivo, cremamur; quod nec sacrilegi, nec hostes publici, verum nec tot majestatis rei pati solent.

PL 1, 704A

これほどの無垢のゆえに、これほどの正直さのゆえに、正義のゆえに、貞潔のゆえに、誠実さのゆえに、真理のゆえに、生ける神のゆえに、我々は火刑に処せられる。冒瀆者どもも、公共の敵どもも、あれほど多くの大逆罪に問われた者どもでさえ、通常はそこまでの目に遭わない。

14

Nam et nunc a praeside legionis, et a praeside Mauritaniae vexatur hoc nomen, sed gladio tenus, sicut et a primordio mandatum est animadverti in hujusmodi. Sed majora certamina, majora sequuntur praemia.

PL 1, 704A

実に今も、軍団の総督からも、マウレタニア総督からも、この名は迫害されている。だが剣に限られてのことであり、これは当初からこの種の者どもに対する処罰が定められていたとおりである。しかし、より大きな戦いには、より大きな報いが続く。

Caput V

第V章PL 1, 704A
1

Crudelitas vestra gloria est nostra. Vide tantum ne hoc ipso, quod talia sustinemus, ad hoc solum videamur erumpere, ut hoc ipsum probemus, nos haec non timere, sed ultro vocare.

PL 1, 704A

諸君の残虐さこそ我々の栄光である。ただお前は気をつけるがよい。まさにこうしたことに耐え忍んでいるというそのことによって、我々がただこの一点、すなわち我々がこれらを恐れているのではなく、みずから進んで招いているのだということを証明せんがために、突き進んでいるように見えはしないかどうかを。

2

Arrius Antoninus in Asia cum persequeretur instanter, omnes illius civitatis christiani ante tribunalia ejus se manu facta obtulerunt, cum ille, paucis duci jussis, reliquis ait, ὧ δεῖλοι, εἰ θέλετε ἀποθνήσκειν, κρημνοὺς ἢ βρόχους ἔχετε.

PL 1, 704A

アシアにおいてアリウス・アントニヌスが執拗に迫害していたとき、あの都市のキリスト教徒たちは皆、隊を組んで彼の法廷の前に自ら出頭した。彼は数名を連行するよう命じると、残りの者たちに「臆病者どもめ、死にたいのなら崖でも縄でもあるだろうに」と言った。

3

Hoc si placuerit et hic fieri, quid facies de tantis millibus hominum, tot viris ac foeminis, omnis sexus, omnis aetatis, omnis dignitatis, offerentibus se tibi?

PL 1, 704A

もしこれと同じことがここでも行われるのがよいということになれば、お前はどうするつもりか。これほど幾千もの人々が、これほど多くの男女が、あらゆる性、あらゆる年齢、あらゆる身分の者たちが、お前の前に自ら進み出てきたときに。

4

Quantis ignibus, quantis gladiis opus erit! quid ipsa Carthago passura est, decimanda a te, cum propinquos, cum contubernales suos illic unusquisque cognoverit, cum viderit illic fortasse et tui ordinis viros et matronas, et principales quasque personas, et amicorum tuorum vel propinquos vel amicos?

PL 1, 704A

どれほど多くの火が、どれほど多くの剣が必要となることか。お前によって十人に一人が処刑されることになるカルタゴその都市自身が、いったい何に耐えねばならないのか。そこでは誰もが自分の親族や同居人を見出すだろうし、お前と同じ身分の男たちや貴婦人たち、あらゆる指導的な人物たち、そしてお前の友人たちの親族や友人たちをも、そこに見ることになるかもしれないのだから。

5

Parce ergo tibi, si non nobis, parce Carthagini, si non tibi, parce provinciae, quae visa intentione tua obnoxia facta est concussionibus et militum et inimicorum suorum cujusque. Magistrum neminem habemus, nisi Deum solum.

PL 1, 704C

ならば、我々のためでないにせよ、お前自身を惜しめ。お前自身のためでないにせよ、カルタゴを惜しめ。お前の告発の意図が明らかになったことで、兵士たちや、それぞれの敵対者たちによる強請にさらされることになったこの属州を惜しめ。我々には、ただ神おひとりのほかに師はいない。

6

Hic ante te est, nec abscondi potest, sed cui nihil facere possis. Caeterum quos putas tibi magistros, homines sunt et ipsi morituri quandoque. Nec tamen deficiet haec secta, quam tunc magis aedificari scias, cum caedi videtur.

PL 1, 704C

この方はお前の前におられる。隠れることはできないが、お前には何もできぬ相手である。しかし、お前が師と思っている者たちにしても、彼ら自身もまた、いつか死すべき人間にすぎない。それでもこの教団が絶えることはない。むしろ、打ち倒されているように見えるときにこそ、いっそう築き上げられているのだと知るがよい。

7

Quisque enim tantam tolerantiam spectans, ut aliquo scrupulo percussus, et inquirere accenditur, quid sit in causa, et ubi cognoverit veritatem, et ipse statim sequitur.

PL 1, 705A

実に、これほどの忍耐を目の当たりにする者は誰であれ、ある種の疑念に打たれて、その理由が何であるかを探ろうと駆り立てられ、そして真理を知るや、自らもただちにそれに従うのである。