Caput I
第I章PL 1, 619AInter carnis alimenta, benedicti martyres designati, quae vobis et domina mater Ecclesia de uberibus suis, et singuli fratres de opibus suis propriis in carcerem subministrant, capite aliquid et a nobis quod faciat ad spiritum quoque educandum.
PL 1, 619A祝福された、殉教者に定められた者たちよ、女主人にして母なる教会はその乳房から、兄弟たちはおのおのその財から、肉の糧を諸君に牢獄へと供給している。それに加えて、我々からも、霊を養うのに資する何かを受け取るがよい。
Carnem enim saginari, et spiritum esurire non prodest. Imo, si quod infirmum est, curatur; aeque, quod infirmius est, negligi non debet.
PL 1, 620A肉を肥やして霊を飢えさせることは益とならない。それどころか、弱いものが治療されるのであれば、より弱いものも等しくなおざりにされてはならない。
Nec tantus ego sum, ut vos alloquar; verumtamen et gladiatores perfectissimos non tantum magistri et praepositi sui, sed etiam idiotae et supervacui quique adhortantur de longinquo, ut saepe de ipso populo dictata suggesta profuerint.
PL 1, 620A私は諸君に語りかけるほどの者ではない。とはいえ、最も優れた剣闘士たちでさえ、その教師や監督者だけでなく、素人や取るに足りない者たちまでもが遠くから激励するのであり、しばしば群衆自身から投げかけられた掛け声が益をもたらしたほどである。
In primis ergo, benedicti, nolite contristare Spiritum sanctum (Eph., IV, 3), qui vobiscum introiit carcerem. Si enim non vobiscum nunc introisset, nec vos illic hodie fuissetis. Et ideo date operam, ut illic vobiscum perseveret: ita vos inde perducat ad Dominum.
PL 1, 620Aそれゆえ何よりもまず、祝福された者たちよ、諸君とともに牢獄に入った聖なる霊を悲しませてはならない(エフェソ4:30)。もし今、諸君とともに入らなかったなら、諸君も今日そこにいなかったであろう。それゆえ、彼がそこで諸君とともにとどまり続けるよう努めるがよい。そうすれば彼は諸君をそこから主のもとへと導くであろう。
Domus quidem diaboli est et carcer, in qua familiam suam continet. Sed vos ideo in carcerem pervenistis, ut illum etiam in domo sua conculcetis. Jam enim foris congressi conculcaveratis.
PL 1, 620Aたしかに牢獄もまた悪魔の家であって、その中に彼はおのが配下の者たちを住まわせている。しかし諸君が牢獄に来たのは、彼をその家の中でも踏みにじるためである。なぜなら諸君はすでに外でこれと相まみえ、踏みにじっていたのだから。
Non ergo dicat: In meo sunt, tentabo illos vilibus scidiis, affectionibus, aut inter se dissensionibus. Fugiat conspectum vestrum, et ima sua delitescat contractus et torpens, tanquam coluber excantatus aut effumigatus.
PL 1, 621Aそれゆえ彼に、『彼らはわが領分にいる。卑しい諍い、情愛、あるいは互いの不和によって、私は彼らを試みてやろう』などと言わせてはならない。彼は諸君の面前から逃げ去り、呪文にかけられ、あるいは燻し出された蛇のように、身を縮め、しびれ果てて、おのが奥底に潜み隠れるがよい。
Nec illi tam bene sit in suo regno, ut vos committat sed inveniat munitos, et concordia armatos: quia pax vestra bellum est illi. Quam pacem quidam in Ecclesia non habentes, a martyribus in carcere exorare consueverunt.
PL 1, 621A彼にとって、おのが王国においてさえ、諸君を互いに戦わせるほどにうまくはいかぬように。むしろ彼は、諸君が守りを固め、和合によって武装しているのを見出すがよい。なぜなら諸君の平和は、彼にとっての戦いだからである。この平和を、教会の中にあってこれを持たぬ者たちが、牢獄にいる殉教者たちに願い求めるのを常としてきた。
Et ideo eam etiam propterea in vobis habere et fovere et custodire debetis, ut si forte et aliis praestare possitis.
PL 1, 621Aだからこそ、まさにそれゆえにも、諸君はこの平和を自らのうちに保ち、育み、守らねばならない。もしそうだとすれば、他の者たちにもそれを分け与えることができるように。
Caput II
第II章PL 1, 621ACaetera aeque animi impedimenta usque ad limen carceris deduxerint vos, quousque et parentes vestri. Exinde segragati est is ab ipso mundo, quanto magis a saeculo, rebusque ejus? Nec hoc vos consternet, quod segregati estis a mundo.
PL 1, 621Aその他の心の妨げも、諸君の父母たちが導いたのと同じところ、すなわち牢獄の閾のところまで、諸君を導いたことであろう。そこから諸君は世界そのものから引き離されたのであるから、まして世とその事柄からは、なおいっそうではないか。諸君が世界から引き離されたということで、心を乱されてはならない。
Si enim recogitemus ipsum magis mundum carcerem esse, exisse vos e carcere, quam in carcerem introisse, intelligemus. Majores tenebras habet mundus, quae hominum praecordia excaecant. Graviores catenas induit mundus, quae ipsas animas hominum constringunt.
PL 1, 622A実に、もし我々が、世界そのものがむしろ牢獄なのだと思い直すならば、諸君は牢獄に入ったのではなく、むしろ牢獄から出たのだと理解するであろう。世界はより大きな闇を持ち、それが人の心を盲目にする。世界はより重い鎖を身にまとい、それが人の魂そのものを縛りつける。
Pejores immunditias exspirat mundus, libidines hominum. Plures postremo mundus reos continet, scilicet universum hominum genus. Judicia denique non proconsulis, sed Dei sustinet. Quo vos, benedicti, de carcere in custodiarium si forte translatos existimetis.
PL 1, 622A世界はより悪しき汚れ、すなわち人間の情欲を吐き出す。そして最後に、世界はより多くの罪ある者たちを内に抱えている。すなわち人類の全体である。結局のところ、世界が耐え忍ぶのは属州総督の裁きではなく、神の裁きなのである。それゆえ祝福された者たちよ、諸君は、もしそうだとすれば、牢獄から拘留所へと移されたのだと考えてよいであろう。
Habet tenebras, sed lumen estis ipsi: habet vincula, sed vos soluti Deo estis. Triste illic exspirat, sed vos odor estis suavitatis; Judex exspectatur, sed vos estis de judicibus ipsis judicaturi (Sap. III). Contristetur illic, qui fructum saeculi suspirat.
PL 1, 622Aそこには闇があるが、諸君自身が光である。そこには鎖があるが、諸君は神へと解き放たれている。そこには陰惨な匂いが立ちこめるが、諸君は芳香である。裁判官の到来が待たれているが、諸君はその裁判官たち自身を裁くことになる者なのである(知恵3)。世の果実を切望する者があれば、その者はそこで嘆き悲しむがよい。
Christianus etiam extra carcerem saeculo renuntiavit, in carcere autem etiam carceri. Nihil interest, ubi sitis in saeculo, qui extra saeculum estis; et si aliqua amisistis vitae gaudia, negotiatio est aliquid amittere, ut majora lucreris.
PL 1, 622Bキリスト教徒は牢獄の外にあってすでに世に訣別しているが、牢獄の中にあっては、その牢獄にすら訣別している。諸君が世のどこにいようとも、何ら変わりはない。なぜなら諸君は世の外にある者だからである。たとい諸君が人生のいくつかの喜びを失ったとしても、より大きなものを得るために何かを失うことは、良き取引である。
Nihil adhuc dico de praemio, ad quod Deus martyres invitat. Ipsam interim conversationem saeculi et carceris comparemus, si non plus in carcere spiritus acquirit quam caro amittit, imo et quae justa sunt caro non amittit per curam Ecclesiae, agapen fratrum: et insuper quae semper utilia fidei, spiritus adipiscitur.
PL 1, 623A私はまだ、神が殉教者たちを招く報いについては何も語らない。さしあたり我々は、世と牢獄における生き方そのものを比べてみよう——牢獄において霊が得るものは、肉が失うものより多いのではないか。それどころか、正当なものについては、肉は教会の配慮と兄弟たちの「愛」とによって、何一つ失うことがない。そのうえ、信仰にとって常に有益なものを、霊は獲得する。
Non vides alienos deos, non imaginibus eorum incurris, non solemnes nationum dies ipsa commixtione participas, non nidoribus spurcis verberaris, non clamoribus spectaculorum, atrocitate, vel furore, vel impudicitia celebrantium caederis: non in loca libidinum publicarum oculi tui impingunt: vacas a scandalis, a tentationibus, a recordationibus malis, jam et a persecutione.
PL 1, 623A汝は異なる神々を見ることがなく、彼らの像に出くわすこともない。異教の民の祝日に、人々に交じり合うことで与ることもない。汚れた匂いに打ちのめされることもなく、見世物の叫び声に、あるいはそれを祝う者たちの残虐さ、狂乱、恥知らずのふるまいに打ちのめされることもない。汝の目が公然たる情欲の場所に突き当たることもない。汝はつまずきから、誘惑から、悪しき想起から、そして今や迫害からさえも、自由である。
Hoc praestat carcer christiano, quod eremus prophetis (Marc, I). Ipse Dominus in secessu frequentius agebat, ut liberius oraret, ut saeculo cederet (Luc, IV). Gloriam denique suam discipulis in solitudine demonstravit (Matth., XVII; Marc, IX; Luc, II; I Petri, 1).
PL 1, 623B牢獄がキリスト教徒に与えるものは、荒野が預言者たちに与えたものと同じである(マルコ1)。主御自身も、しばしば隠棲の地で過ごされた。それは、より自由に祈るため、世から退くためであった(ルカ4)。実に、主はご自身の栄光を、人里離れた所で弟子たちに示された(マタイ17;マルコ9;ルカ9;二ペトロ1)。
Auferamus carceris nomen, secessum vocemus. Etsi corpus includitur, etsi caro detinetur, omnia spiritui patent. Vagare spiritu, spatiare spiritu, et non stadia opaca aut porticus longas praeponens tibi, sed illam viam, quae ad Deum ducit.
PL 1, 623B牢獄という名を取り去り、これを隠棲の地と呼ぼう。たとい肉体が閉じ込められようとも、たとい肉が捕らわれようとも、すべては霊に開かれている。霊にあって歩き回れ、霊にあって逍遥せよ。汝の前に置くべきは、木陰の競技場や長い柱廊ではなく、神へと導くあの道である。
Quotiens eam spiritu deambulaveris, totiens in carcere non eris. Nihil crus sentit in nervo cum animus in coelo est. Totum hominem animus circumfert, et quo velit transfert (Matth., VI): Ubi autem erit cor tuum, illic erit et thesaurus tuus. Ibi ergo sit cor nostrum, ubi volumus habere thesaurum.
PL 1, 623B汝がその道を霊によって歩むたびごとに、汝は牢獄にいないことになる。心が天にあるとき、脛は足枷の中で何も感じない。心はその人全体を運び、その望むところへと運び去る(マタイ6)。「汝の心のあるところ、そこにまた汝の宝もあるであろう」というとおりである。それゆえ、我々の心は、我々が宝を持ちたいと願うところにあるべきである。
Caput III
第III章PL 1, 623C(10) Sit nunc, benedicti, carcer etiam christianis molestus? Vocati sumus ad militiam Dei vivi jam tunc, cum in sacramenti verba respondimus.
PL 1, 623C祝福された者たちよ、それでは牢獄はキリスト教徒にとってさえなお煩わしいものであろうか。我々は、秘義の言葉に応えたそのときすでに、生ける神の軍務へと召されたのである。
Nemo miles ad bellum cum deliciis venit; nec de cubiculo ad aciem procedit, sed de papilionibus expeditis et substrictis, ubi omnis duritia et imbonitas et insuavitas constitit.
PL 1, 624Aいかなる兵士も、快楽を携えて戦いに赴くことはない。また寝室から戦列へと進み出るのでもなく、身軽で手狭な陣営の天幕から出て行くのであって、そこにはあらゆる苛酷さと不快さと味気なさとが宿っている。
Etiam in pace, labore et incommodis bellum pati jam ediscunt, in armis deambulando, campum decurrendo, fossam moliendo, testudinem densando.
PL 1, 624A平時にあってさえ、兵士たちは労苦と不便とのうちに、武装して歩き回り、演習場を走り、堀を掘り、亀甲隊形を組むことによって、戦いに耐えることをすでに学んでいる。
Sudore omnia constant, ne corpora atque animi expavescant: de umbra ad solem, de sole ad coelum de tunica ad loricam, de silentio ad clamorem, de quiete ad tumultum.
PL 1, 624A肉体も心も怯まぬように、すべては汗によって成り立つ。日陰から陽光へ、陽光から天の下へ、上衣から甲冑へ、静寂から喧噪へ、安息から騒乱へ。
Proinde vos, benedicti, quodcumque hoc durum est, ad exercitationem virtutum animi et corporis deputate.
PL 1, 624Aしたがって諸君、祝福された者たちよ、これがいかに苛酷であろうとも、それを心と肉体の力を鍛える訓練とみなすがよい。
Bonum agonem subituri estis in quo agonothetes, Deus vivus est; xystarches, Spiritus sanctus corona, aeternitatis; brabium, angelicae substantiae, politia in coelis, gloria in saecula saeculorum.
PL 1, 624A諸君はこれから善い競技に臨もうとしているが、その競技においては、主催者は生ける神であり、鍛錬の監督者は聖なる霊であり、冠は永遠のものであり、褒賞は天使の実体であり、市民権は天にあり、栄光は世々限りなく続くものである。
Itaque Epistates vester Christus Jesus, qui vos spiritu unxit, et ad hoc scamma produxit, voluit vos ante diem agonis ad duriorem tractationem a liberiore conditione seponere, ut vires corroborarentur in vobis.
PL 1, 624Bそれゆえ、諸君に霊による油を注ぎ、この競技場へと導き出した方、諸君の指導者たるキリスト・イエスは、競技の日を迎える前に、諸君をより自由な境遇から引き離し、より厳しい鍛錬へと移すことを望まれた。それは、諸君のうちに力が強められるためである。
Nempe enim et athletae segregantur ad strictiorem disciplinam, ut robori aedificando vacent: continentur a luxuria, a cibis laetioribus, a potu jucundiore.
PL 1, 624B実に、競技者たちもまた、体力を築くことに専念できるよう、より厳しい規律のために引き離され、贅沢から、より豊かな食事から、より快い飲み物から遠ざけられるのである。
Coguntur, cruciantur, fatigantur: quanto plus in exercitationibus laboraverint, tanto plus de victoria sperant. Et illi, inquit Apostolus (I. Cor. 9), ut coronam corruptibilem consequantur; nos aeternam consecuturi.
PL 1, 624B彼らは強いられ、責め苦を受け、疲れ果てさせられる。鍛錬において労苦を重ねれば重ねるほど、それだけ勝利への望みも大きくなる。使徒も言うように(一コリント9)、彼らが得ようとするのは朽ちる冠であるが、我々が得ようとするのは永遠の冠である。
Carcerem nobis pro palaestra interpretemur, ut ad stadium tribunalis bene exercitati incommodis omnibus producamur: quia virtus duritia extruitur, mollitia vero destruitur.
PL 1, 624B牢獄を、我々にとっての練習場と見なそうではないか。そうすれば、あらゆる不便によって十分に鍛えられた上で、法廷という競技場へと引き出されることになる。なぜなら、力は苛酷さによって築かれ、柔弱さによって崩されるからである。
Caput IV
第IV章PL 1, 624C(4) Scimus ex dominico praecepto, quod caro infirma sit, spiritus promptus. Non ergo nobis blandiamur, quia Dominus consensit carnem infirmam esse.
PL 1, 624C我々は主の教えから、肉は弱く、霊は逸っていることを知っている。それゆえ、主が肉の弱いことを認められたからといって、我々は自分自身にへつらってはならない。
Propterea enim praedixit spiritum promptum, ut ostenderet, quid cui debeat esse subjectum, scilicet, ut caro serviat spiritui, infirmior fortiori, ut ab eo etiam ipsam fortitudinem assumat.
PL 1, 625Aというのも、主が『霊は逸っている』と予め告げられたのは、何が何に従うべきかを示すためであった。すなわち、弱い方がより強い方に従うように、肉が霊に仕えるべきであり、そうすることで肉はその力そのものをも霊から受け取るのである。
Colloquatur spiritus cum carne de communi salute, nec jam de incommodis carceris, sed ipso agone et praelio cogitans. Timebit forsitan caro gladium gravem, et crucem excelsam, et rabiem bestiarum, et summam ignium poenam, et omne carnificis ingenium in tormentis.
PL 1, 625A霊は肉と共に、共通の救いについて語り合うがよい。もはや牢獄の不便についてではなく、まさにその競技と戦いそのものを思いながら。肉はおそらく、重い剣、高く聳える十字架、猛獣の狂暴、火による刑罰の極み、そして拷問における処刑人のあらゆる才知を恐れるであろう。
Sed spiritus contra ponat sibi et carni, acerba licet ista, a multis tamen aequo animo excepta, imo et ultro appetita, famae et gloriae caussa; nec a viris tantum, sed etiam a foeminis, ut vos quoque, benedictae, sexui vestro respondeatis.
PL 1, 625Aしかし霊は、これに対して自らと肉のために示すがよい。これらのことは苛烈ではあるが、それでも多くの者たちが平静な心でこれを受け入れ、それどころか、風評と栄光のゆえに自ら進んでこれを求めさえもしたことを――男たちによってだけでなく、女たちによってもまた。祝福された者たちよ、諸君もまた、自らの性に応えることができるように。
Longum est, si enumerem singulos, qui se gladio confecerint, animo suo ducti. De foeminis ad manum est Lucretia, quae vim stupri passa, cultrum sibi adegit in conspectu propinquorum, ut gloriam castitati suae pareret, Mutius, manum suam dexteram in ara cremavit, ut hoc factum ejus fama haberet.
PL 1, 625Bもし私が、自らの心に導かれて剣で自らの命を絶った者たちを一人一人数え上げるならば、それは長い話になるであろう。女性については、すぐに挙げられるのはルクレティアである。彼女は陵辱の暴力を受け、自らの貞潔に栄光をもたらすために、親族たちの見ている前で自ら短刀を突き立てた。ムキウスは、この行いを風評が語り継ぐようにと、自らの右手を祭壇の上で焼いた。
Minus fecerunt philosophi: Heraclitus, qui se bubulo stercore oblitum exussit; item Empedocles, qui in ignes Aetnaei montis dissilivit; et Peregrinus, qui non olim se rogo immisit: cum foeminae quoque contempserint ignes: Dido, ne post virum dilectissimum nubere cogeretur; item quum Asdrubalis uxor, quae jam ardente Carthagine maritum suum supplicem Scipionis videret, cum filiis suis in incendium patriae devolavit.
PL 1, 625B哲学者たちはそれより劣ることを行った。ヘラクレイトスは、牛糞にまみれた身を焼いた。同様にエンペドクレスは、エトナ山の火の中へ飛び込んだ。そしてペレグリヌスは、つい先頃、自ら薪の山に身を投じた。女性たちもまた火を蔑んだのであって――ディードーは、最愛の夫の死後、再婚を強いられないようにと自ら火に身を投じ、同様に、アスドルバルの妻は、すでに燃え上がるカルタゴにあって、自分の夫がスキピオに嘆願するのを見るや、自分の子供たちと共に祖国の炎の中へ飛び込んだ。
Regulus, dux Romanorum, captus a Carthaginiensibus, cum se unum pro multis captivis Carthaginiensibus compensari noluisset, maluit hostibus reddi et in arcae genus stipatus undique extrinsecus clavis transfixus, tot cruces sensit.
PL 1, 625Bローマ人の将軍レグルスは、カルタゴ人に捕らえられたが、自分一人が多くのカルタゴ人捕虜と引き換えにされることを望まなかったので、むしろ敵のもとへ送り返されることを選び、箱のようなものに押し込められて外側から四方を釘で打ち抜かれ、それほど多くの十字架を味わった。
Bestias foemina libens appetiit, et utique aspides, serpentes tauro vel urso horridiores, quas Cleopatra immisit sibi, ne in manus inimici perveniret. Sed mortis metus non tantus est, quantus tormentorum.
PL 1, 625C女性が進んで猛獣を求めたこともあった。しかも当然、雄牛や熊よりも恐ろしい蛇であるアスピスを求めたのである。クレオパトラは、敵の手に落ちぬようにと、この蛇を自らに差し向けた。しかし、死の恐れは、拷問の恐れほど大きくはない。
Itaque, cessit carnifici meretrix atheniensis? quae conscia conjurationis, cum propterea torqueretur a tyranno, et non prodidit conjuratos, et novissime linguam suam comestam in faciem tyranni exspuit, ut nihil agere se scirent tormenta, etsi ultra perseverarent.
PL 1, 625Cそれゆえ、アテナイの遊女は、処刑人に屈しただろうか。彼女は共謀を知る者でありながら、そのために僭主によって拷問にかけられても、共謀者たちを裏切らなかった。そしてついには、噛み切った自分の舌を僭主の顔に吐きつけた。それは、拷問が、たとえこの先もなお続こうとも、自分には何も成し得ないのだと知るためであった。
Nam quod hodie apud Lacedaemonas solemnitas maxima est, διαμαστιγωσις, id est, flagellatio, non latet. In quo sacro, ante aram nobiles quique adolescentes, flagellis affliguntur, astantibus parentibus et propinquis, et uti perseverent adhortantibus.
PL 1, 626A実に、今日ラケダイモン人のもとで最大の祝祭であるところの、ディアマスティゴーシス、すなわち鞭打ちは、よく知られている。この祭儀においては、祭壇の前で、貴族の若者たちがそれぞれ鞭で打たれる。その傍らには両親や親族が立ち会い、彼らが耐え抜くようにと励ますのである。
Ornamentum enim et gloria deputabitur majore quidem titulo, si anima potius cesserit plagis, quam corpus.
PL 1, 626Aというのも、もし肉体よりもむしろ魂が打撃に屈したのであれば、飾りと栄光は、より大きな名誉のもとに数えられるであろうから。
Igitur, si tantum terrenae gloriae licet de corporis et animi vigore, ut gladium, ignem, crucem bestias, tormenta contemnant, sub praemio laudis humanae, possum dicere, modicae sunt istae passiones ad consecutionem gloriae coelestis et divinae mercedis.
PL 1, 626Aそれゆえ、もし地上の栄光にこれほどのことが許されていて、肉体と心の活力について、人間の称賛という報酬のもとで、剣、火、十字架、猛獣、拷問を蔑むほどであるならば、私は言うことができる――これらの苦しみは、天上の栄光と神の報いを得るためには、ささやかなものにすぎない、と。
Si tanti vitrum? quanti margaritum? Quis ergo non libentissime tantum pro vero habeat erogare, quantum alii pro falso?
PL 1, 626Bもしガラスがそれほどの価値を持つとすれば、真珠はどれほどの価値を持つであろうか。それゆえ、他の者たちが偽りのためにこれほどのものを費やすのであれば、真理のために同じだけのものを、誰が最も喜んで費やさずにいられようか。
Caput V
第V章PL 1, 626BOmitto nunc gloriae causam. Eadem omnia saevitiae et cruciatus certamina, jam apud homines affectatio quoque et morbus quidam animi conculcavit. Quot otiosos affectatio armorum ad gladium locat?
PL 1, 626B私は今、栄光という原因については措く。残酷さと責め苦とのこれと同じあらゆる競技を、人間の間ではすでに、熱中や、ある種の心の病までもが踏みにじった。武具への熱中は、いったい何人の暇な者たちを剣へと売り渡すことか。
Certe ad feras ipsas affectione descendunt et de morsibus et de cicatricibus formosiores sibi videntur. Jam et ad ignes quidam se autoraverunt, ut certum spatium in tunica ardente conficerent. Alii inter venatorum taureas scapulis patientissimis inambulaverunt.
PL 1, 626B確かに、彼らは熱中のあまり猛獣そのものへと降りていき、噛み傷や傷痕のゆえに、自分にはいっそう美しく見える。すでにまた、ある者たちは、燃える衣をまとって定められた距離を歩き通すために、火に身を売り渡した。他の者たちは、狩人たちの牛皮の鞭のただ中を、この上なく忍耐強い肩で歩き回った。
Haec, benedicti, non sine caussa Dominus in seculum admisit; sed ad nos et nunc exhortandos, et in illo die confundendos, si reformidaverimus pati pro veritate in salutem, quae alii affectaverunt pro vanitate in perditionem.
PL 1, 626B祝福された者たちよ、主はこれらのことを、原因もなく世にお許しになったのではない。そうではなく、我々を今励ますためであり、また、他の者たちが空しさのために熱中して追い求め、破滅へと至った当のことを、我々が真理のために耐え忍んで救いへと至ることに尻込みするならば、かの日に我々を恥じ入らせるためである。
Caput VI
第VI章PL 1, 626CSed haec exempla constantiae omittamus de affectatione venientis. Convertamur ad ipsam conditionis humanae contemplationem, ut et illa nos instruant, si qua constanter adeunda sint, quae et invitis evenire consueverunt.
PL 1, 626Cしかし、熱中から生じたこれらの不動の心の実例は、措いておくことにしよう。人間の境遇そのものの観照へと目を転じよう。もし不動の心をもって立ち向かうべき事柄があるならば、それらの事柄もまた我々を教え導くであろう。それらは、望まぬ者たちにも常に起こってきたことだからである。
Quotiens enim incendia vivos cremaverunt! quotiens ferae et in silvis suis et in mediis civitatibus elapsae caveis, homines devoraverunt! quot a latronibus fetro, ab hostibus etiam cruce extincti sunt, torti prius, imo et omni contumelia expuncti!
PL 1, 627A実に、火はいくたび生きた人々を焼き尽くしたことか。猛獣もまた、みずからの森の中であれ、檻を脱して都市の只中であれ、いくたび人間を貪り食ったことか。強盗どもによって剣で、あるいは敵どもによってすら十字架で、いかに多くの者が、まず拷問にかけられ、それどころかあらゆる辱めによって完全に滅ぼされた上で、息絶えたことか。
Nemo non etiam hominis caussa pati potest, quod in caussa Dei pati dubitat. Ad hoc quidem vel praesentia nobis tempora documenta sint, quantae qualesque personae inopinatos, natalibus, et dignitatibus, et corporibus, et aetatibus suis, exitus referunt, hominis caussa: aut ab ipso, si contra eum fecerint: aut ab adversariis ejus, si pro eo steterint.
PL 1, 627A何人も、神の訴訟のためには苦しむことをためらうようなことがらを、人のためにさえ苦しむことができる。実にこの点についてこそ、今の時代こそが我々にとっての証拠となるであろう。すなわち、いかに偉大で、いかに卓越した人々が、生まれにおいても身分においても肉体においても年齢においても、人のゆえに思いもよらぬ最期を、その人自身に逆らったのであれば当人自身の手によって、その人の側に立ったのであれば当人の敵対者たちの手によって、遂げていることか。