ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Tractatus super Psalmos › 全文

Tractatus super Psalmos 全文

Hilary of Poitiers · PL 9, 232C–890A

Pars I, Prooemium

第I部 冒頭PL 9, 232C
1

Psalmorum liber unus non quinque: neque illi solius David. --Varias esse plurimorum de psalmorum libro opiniones, ex libris ipsis quos scriptos reliquere, compertum habemus.

PL 9, 232C

詩篇の書は一つであって、五つではない。またそれはダビデ一人のものでもない。――詩篇の書について多くの人々の意見が様々であることを、彼らが書き残した書物そのものから、我々は知っている。

2

Nam aliqui Hebraeorum eos in quinque libros divisos volunt esse: ut sit usque in quadragesimum psalmum liber primus, et a quadragesimo usque in septuagesimum-primum liber secundus, et ab eo usque in octogesimum-octavum liber tertius, et usque in centesimum-quintum liber quartus; ob quod hi omnes psalmi in consummatione sua habeant, fiat, fiat: concludatur deinde in centesimo-quinquagesimo psalmo liber quintus.

PL 9, 233A

というのは、ヘブライ人のある者たちは、詩篇が五つの書に分けられていると主張するからである。すなわち、第四十篇までが第一の書、第四十篇から第七十一篇までが第二の書、そこから第八十八篇までが第三の書、第百五篇までが第四の書であって、これはこれらの詩篇がみなその終わりに「そうなれ、そうなれ」と唱えているためだという。そのうえで、第百五十篇で第五の書が閉じられる、と。

3

Alii vero ita inscribendos psalmos existimaverunt; Psalmi David: quo titulo intelligi volunt, cos omnes a David fuisse conscriptos. Sed nos secundum apostolicam auctoritatem, Librum psalmorum et nuncupamus, et scribimus.

PL 9, 233A

一方、別の者たちは、詩篇には「ダビデの詩篇」と表題を付けるべきだと考えた。この表題によって、それら〔底本は cos。eos と読む〕がみなダビデによって書かれたと解されることを望んでいる。しかし我々は、使徒的権威にしたがって、〔これを〕「詩篇の書」と呼び、またそう記す。

4

Ita enim in Actis Apostolorum dictum meminimus: Scriptum est enim in libro psalmorum: Fiat domus ejus deserta, et episcopatum ejus accipiat alter.

PL 9, 233A

実際、使徒言行録に次のように言われていたことを、我々は覚えている。「詩篇の書に書かれている。その家は荒れ果てよ、その司教職は別の者が受けよ」。

5

Ergo neque secundum quosdam Hebraeos quinque libri, neque secundum plurimorum simplicitatem Psalmi David dicendi sunt: sed secundum apostolicam auctoritatem Liber psalmorum esse noscendus est.

PL 9, 233B

したがって、あるヘブライ人たちによれば五つの書だ、あるいは多数の者の素朴さによれば「ダビデの詩篇」だ、と言うべきではなく、使徒的権威にしたがって「詩篇の書」であると知られなければならない。

Pars I, Caput II

第I部 第II章PL 9, 233B
1

Eorum sunt, quorum nomen praeferunt. --Sunt autem plures eorumdem psalmorum scriptores. Nam in aliquibus David auctor praescribitur, in aliquibus Salomon, in aliquibus Asaph, in aliquibus Idithum, in aliquibus filiorum Chore, in aliquo Moysi.

PL 9, 233B

それらは、その名を前に掲げている者たちのものである。――ところで、これらの詩篇の著者は複数いる。というのは、ある詩篇ではダビデが著者として前に記され、ある詩篇ではソロモン、ある詩篇ではアサフ、ある詩篇ではイディトゥン、ある詩篇ではコラの子ら、ある詩篇ではモーセが記されているからである。

2

Ex quo absurdum est psalmos David cognominare: cum tot auctores eorum ipsis inscriptionum titulis edantur. Et Liber psalmorum rectius esse dicetur, diversis in unum volumen prophetiis diversorum et auctorum et temporum congregatis.

PL 9, 233B

このことから、詩篇を「ダビデの」と呼ぶのは不合理である。それらの著者がこれほど多く、表題の銘そのものによって示されているのだから。そして、様々な著者の、様々な時代の預言が一つの巻に集められているのであるから、「詩篇の書」と言うほうがより正しいであろう。

3

Visum autem aliquibus est, Jeremiae, et Aggaei, et Zachariae quorumdam psalmorum superscriptionibus nomina praenotare: cum horum nihil in authenticis septuaginta translatorum libris ita editum reperiatur: adeo ut etiam in plurimis latinis et graecis codicibus, sine horum nominibus simplices tantum psalmorum tituli praeferantur.

PL 9, 233C

しかし、ある者たちには、エレミヤ、ハガイ、ゼカリヤの名を、いくつかの詩篇の表題に前書きするのがよいと思われた。だが、七十人の訳者たちの正統な書には、これらのいずれもそのようには記されていないのが見いだされる。その結果、ラテン語とギリシア語の多くの写本においてさえ、これらの名を伴わない、詩篇の単なる表題だけが前に掲げられている。

Pars I, Caput III

第I部 第III章PL 9, 233C
1

Qui sine nomine, pertinent ad eum qui Psalmi superioris auctor inscribitur. --De his autem qui sine diversorum auctorum nominibus sub diversis superscriptionibus habentur, antiquorum virorum ista traditio est, quod ex eo psalmo, cujus auctor in superscriptione praeponitur, qui deinceps sine auctorum superscriptione succedunt, ejus esse existimandi sunt, qui anterioris psalmi auctor inscribitur, usque in eum psalmum, in quo nomen alterius auctoris praeferatur: ut si psalmi alicujus superscriptio talis sit, Psalmus David, caeteri qui sine titulo consequantur, David esse credantur, donec prophetae alterius nomen in superscriptione ponatur; et ex eo usque in alterum prophetam, qui sine inscriptione medii sunt, ejus sint qui in anterioris psalmi superscriptione auctor coeptus sit anteferri.

PL 9, 233C

名のない詩篇は、先行する詩篇の著者として記されている者に属する。――さて、様々な著者の名を伴わずに、様々な表題のもとに置かれている詩篇については、古の人々の伝承がある。すなわち、著者が表題に前置されているある詩篇から後、著者の表題を伴わずに続く詩篇は、先の詩篇の著者として記されている者のものと考えられるべきであり、それは別の著者の名が前に掲げられている詩篇に至るまで続く。たとえば、ある詩篇の表題が「ダビデの詩篇」であるなら、表題なしに続くその他の詩篇は、別の預言者の名が表題に置かれるまで、ダビデのものと信じられる。そしてそこから次の別の預言者に至るまで、間にあって銘のないものは、先の詩篇の表題で著者として前に掲げられ始めた者のものである、というのである。

Pars I, Caput IV

第I部 第IV章PL 9, 234A
1

Quod non repugnet in psalmo Moysi Samuelem nominari. --Quod si forte aliquis per id intelligentiae huic fidem detrahet, quod in his psalmis, qui eum psalmum, cui Moyses auctor praelatus est, subsequuntur, scriptum sit, id est, in nonagesimo-octavo, Moyses et Aaron in sacerdotes ejus, et Samuel inter eos invocantes nomen ejus, non posse a Moyse eum prophetatum videri, cum Samuel nomen, qui tanto postea, quam Moyses, natus est, exstet in psalmo: meminerit, nulli mirum aut difficile videri oportere, ut tantus propheta tanti prophetae, postea licet futuri, nomen ediderit: cum in Regnorum libris Josiae regis nomen sit, antequam nascatur, prophetatum, propheta dicente, Altarium, altarium, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur David, Josias nomen ejus (III Reg. XIII, 2) per quod non incredibile esse oportere, ut Samuel a Moyse praedictus sit: maxime cum secundum Jeremiam dicentem, Nec si stet Moyses et Samuel (Jerem. XV, 1) , Moysi connominatus et coaequatus sit ex merito sanctitatis.

PL 9, 234A

モーセの詩篇にサムエルの名が出ていても矛盾しない。――もしも誰かが、モーセが著者として前に掲げられている詩篇に続く詩篇に、すなわち第九十八篇に、「モーセとアロンはその祭司たちのうちに、サムエルは彼の名を呼ぶ者たちのうちに」と書かれていることを理由に、この理解への信頼を損なおうとするなら――すなわち、モーセよりはるか後に生まれたサムエルの名が詩篇に見えるのだから、この詩篇がモーセによって預言されたとは見えない、と言うなら――その者は思い起こすべきである。これほどの預言者が、後に現れることになるとはいえ、これほどの預言者の名を告げたことを、誰も不思議にも難しいとも思うべきではない、と。列王記には、王ヨシヤの名が、生まれる前に預言されているからである。預言者が「祭壇よ、祭壇よ、主はこう言う。見よ、ダビデの家に男の子が生まれる、その名はヨシヤ」と言ったのである(列王記三13:2)。このことによって、サムエルがモーセによって予告されたことも、信じがたいとされるべきではない。とりわけ、「たとえモーセとサムエルが立っていても」と言うエレミヤ(エレミヤ15:1)によれば、サムエルは聖性の功においてモーセと名を連ね、同等とされているのだから。

2

Quae traditio ab Esdra, quantum creditur, psalmos post captivitatem in unum librum colligente profecta, si falsa aut improbabilis existimabitur; ab his qui contradicent, auctores horum psalmorum demonstrari necesse est. Absolutum enim est, non potuisse eos nisi prophetis prophetantibus prophetari.

PL 9, 234C

この伝承は、信じられているところでは、捕囚の後に詩篇を一つの書に集めたエズラに由来するのであるが、もしこれが偽りである、あるいは信じがたいと見なされるなら、反対する者たちは、これらの詩篇の著者を示さなければならない。というのは、預言者たちが預言するのでなければ、それらは預言されえなかったことが、確定しているからである。

Pars I, Caput V

第I部 第V章PL 9, 235A
1

Psalmi canunt evangelicam historiam. Prophetiae Christum nescientibus clausae sunt et signatae. --Non est vero ambigendum, ea quae in psalmis dicta sunt, secundum evangelicam praedicationem intelligi oportere: ut ex quacumque licet persona prophetiae Spiritus sit locutus, sit tamen totum illud ad cognitionem adventus Domini nostri Jesu Christi, et corporationis, et passionis, et regni, et ad resurrectionis nostrae gloriam virtutemque referatur.

PL 9, 235A

詩篇は福音の歴史を歌う。預言は、キリストを知らない者たちには閉ざされ、封印されている。――詩篇に語られていることは、福音の宣教にしたがって理解されなければならないことに、疑いの余地はない。すなわち、預言の霊がいかなる人格から語ったとしても、その全体は、我々の主イエス・キリストの到来、体を取ること、受難、王国、そして我々の復活の栄光と力の認識に帰せられるのである。

2

Sunt autem omnes prophetiae ad mundialem sensum et prudentiam saeculi clausae atque obsignatae, secundum illud Esaiae: Et erunt vobis omnia verba haec, tanquam eloquia libri hujus signati (Isaiae, XXIX, 11 et 12).

PL 9, 235A

ところで、すべての預言は、世界に属する感覚と世の知恵に対して閉ざされ、封印されている。イザヤの言葉にしたがえば、「これらすべての言葉は、汝らにとって、封印されたこの書の言葉のようになる」(イザヤ29:11、12)。

3

Quod si quidem homini scienti litteras, dicetur, Lege ista, dicet: Non possum legere; signatum est enim. Et si dubitur liber hic in manus hominis nescientis litteras, et dicetur ei: Lege hunc; respondebit: Nescio litteras.

PL 9, 235A

もし文字を知る人に「これを読め」と言われるなら、その人は「読めない。封印されているからだ」と言うであろう。また、この書が文字を知らない人の手に〔底本は dubitur。dabitur と読む〕渡され、その人に「これを読め」と言われるなら、その人は「文字を知らない」と答えるであろう。

4

Imperitia legendi et intelligendi librum prophetiae sub persona utriusque hominis monstrata est, cum intelligentia docti ad legendum, signaculum clausi mysterii non adeuntis, illius indocti ignorationi per communem utriusque intelligendi inopiam comparatur.

PL 9, 235B

預言の書を読み、理解することの未熟さは、二人の人の人格のもとに示されている。閉ざされた奥義の封印の先へ入ってゆかない学のある者の、読むための理解が、双方に共通する理解の欠如によって、あの無学な者の無知に比せられるのである。

5

Sunt enim universa allegoricis et typicis contexta virtutibus: per quae omnia unigeniti Dei filii in corpore et gignendi, et patiendi, et moriendi, et resurgendi, et in aeternum cum conglorificatis sibi qui in eum crediderint regnandi, et caeteros judicandi sacramenta panduntur.

PL 9, 235B

すなわち、〔預言の〕すべては比喩的で予型的な力によって織り成されており、それらすべてを通して、神の独り子が体において生まれ、苦しみ、死に、よみがえり、永遠に、自分とともに栄光を受けた、自分を信じる者たちとともに王として支配し、他の者たちを裁くという秘義が、開き示されるのである。

6

Et quia Scribae et Pharisaei Dei filium natum in corpore non recipientes, omnibus propheticae intelligentiae aditum denegarent, sub denuntiatione poenae ita a Domino arguuntur: Vae vobis legis doctores, qui abstulistis clavem scientiae: ipsi non introitis, et introeuntes non sinitis introire (Luc II, 52) .

PL 9, 235B

そして、律法学者たちとファリサイ派の人々は、体において生まれた神の子を受け入れず、あらゆる人に預言の理解への入り口を閉ざしたので、罰の宣告のもとに、主によってこのように責められている。「災いあれ、汝ら律法の博士たちよ。知識の鍵を取り去った汝らは、自ら入らず、入ろうとする者をも入らせない」(ルカ2:52)。

7

Negantes enim Christum, cujus adventus opus est prophetarum, clavem scientiae abstulerunt: quia cognitionem legis, quae adventum Domini corporeum praedicavit, fides corporei adventus abnegata praecludit.

PL 9, 236A

実際、キリストを否認する者たちは――その到来こそ預言者たちの業であるのに――知識の鍵を取り去った。主の体をとった到来を宣べ伝えた律法の認識を、体をとった到来への信仰を拒むことが閉ざすからである。

Pars I, Caput VI

第I部 第VI章PL 9, 236A
1

Psalmorum clavis, Christi fides. --Et hoc quidem ex omni Scripturarum propheticarum genere dictum esse intelligendum est: ut nisi in adventum Domini ex Virgine in hominem procreandi intellectae et recognitae fuerint intelligentiae earum vis obsignata habeatur et clausa.

PL 9, 236A

詩篇の鍵は、キリストへの信仰である。――そして、このことは預言的な聖書のあらゆる種類について言われていると理解しなければならない。すなわち、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から人として生まれることになる主の到来へと向けて理解され、認識されるのでなければ、それらの理解の力は封印され、閉ざされているとみなされる、ということである。

2

Tamen nequaquam psalmorum librum nisi per fidem adventus ejus posse intelligi, ita beati Joannis Apocalypsi docemur: Et angelo Philadelphiae Ecclesiae scribe, Haec dicit sanctus et verus, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudet; qui claudit, et nemo aperiet (Apoc. III, 7) .

PL 9, 236A

けれども、詩篇の書は彼の到来への信仰によらなければ決して理解されえないことを、我々は幸いなるヨハネの黙示録によって教えられている。「またフィラデルフィアの教会の天使に書き送れ。聖なる者、真実な者、ダビデの鍵を持つ者、開けば誰も閉じることがなく、閉じれば誰も開くことがない者が、こう言う」(黙示録3:7)。

3

Clavem igitur David habet, quia ipse per haec septem quaedam signacula quae de corporalitate ejus, et passione, et morte, et resurrectione, et gloria, et regno, et judicio David de eo in psalmis prophetat absolvit: aperiens quod nemo claudet, et claudens quod nemo aperiet: quia per hanc quae in illo expleta est prophetiam, aperiet quod nemo praecludet; et contra expletae in eo prophetiae fide abnegata, claudet quod nemo possit aperire.

PL 9, 236B

したがって、彼がダビデの鍵を持っているのは、ダビデが詩篇において彼について、その体、受難、死、復活、栄光、王国、裁きに関して預言している、これら七つの封印を、彼自身が解くからである。彼は、誰も閉じることのないものを開き、誰も開くことのないものを閉じる。というのは、彼において成就したこの預言によって、誰も閉ざすことのないものを開き、また、彼において成就した預言への信仰が否認されるなら、誰も開くことのできないものを閉じるからである。

4

Nullus enim nisi ille, in quo haec prophetata sunt et expleta, clavem intelligentiae hujus impertiet.

PL 9, 236B

というのは、これらのことがその者において預言され、成就した当の者でなければ、誰もこの理解の鍵を授けないからである。

5

Denique id ipsum consequenter docuit, dicens: Et vidi super dexteram sedentis in throno librum scriptum de intus et de foris, signatum signaculis septem: et vidi alterum angelum validum, praedicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum et solvere signacula ejus?

PL 9, 236B

さて、まさにこのことを、続けて教えている。こう言っている。「また私は、玉座に座る者の右手に、内にも外にも書かれた、七つの封印で封じられた書を見た。また私は、力強い別の天使が大声で告げるのを見た。誰がこの書を開き、その封印を解くにふさわしいか」。

6

Et nemo potuit, neque in coelo, neque in terra, neque infra terram, aperire librum, neque videre ipsum. Et flebam, quia nemo dignus repertus esset aperire librum, neque videre ipsum.

PL 9, 237A

「そして、天にも、地にも、地の下にも、この書を開くことのできる者も、それを見ることのできる者も、誰もいなかった。私は泣いた。この書を開くにも、見るにもふさわしい者が、誰も見いだされなかったからである。」

7

Et unus de senioribus ait mihi: Noli flere, ecce vicit leo de tribu Juda, radix David aperire librum, et septem signacula ejus (Apoc. V, et seq.) .

PL 9, 237A

「すると、長老の一人が私に言った。泣くな。見よ、ユダ族の獅子、ダビデの根が勝利して、この書とその七つの封印を開く」(黙示録5章以下)。

8

Liber iste et praeterita et futura in his quae intus et foris scripta erant continens, a nemine dignus est aperiri: et Apostolo fletus ob desiderium intelligentiae, et dolorem difficultatis exoritur.

PL 9, 237A

この書は、内にも外にも書かれていた過去と未来のことを含んでいるが、誰によっても開かれるにふさわしいとはされない。そして使徒には、理解を望むがゆえに、また困難の苦しみのゆえに、涙が起こる。

9

Sed vicit leo de tribu Juda et radix David, librum et signacula ejus aperire: quia solus septem illa quae superius docuimus signacula, quibus liber clausus est, per sacramentum corporationis suae et divinitatis absolvit.

PL 9, 237A

しかし、ユダ族の獅子、ダビデの根は、勝利して書とその封印を開いた。なぜなら、彼のみが、先に我々が教えた、書が閉じられているところのあの七つの封印を、自らの体をとることと神性の秘義によって、解くからである。

10

Id ipsum autem Dominus post resurrectionem testatus est, dicens: Quoniam oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et in prophetis et in psalmis de me (Luc. XXIV, 44.) .

PL 9, 237B

主は復活ののち、このこと自体を証しして言った。「モーセの律法と預言者たちと詩篇とに、私について書かれていることは、すべて成就されなければならない」(ルカ24:44)。

11

Per haec ergo omnis prophetiae liber et signatus et clausus est: quia creditis his quae impleta per eum sunt, cuncta illa quae signata et clausa sunt, et aperientur, et absolventur.

PL 9, 237B

したがって、あらゆる預言の書は、これらのことによって封印され、閉じられている。というのは、彼によって成就されたこれらのことが信じられるなら、封印され閉じられていたそれらはみな、開かれ、解かれるであろうからである。

Pars I, Caput VII

第I部 第VII章PL 9, 237B
1

Psalterium speciem prae se fert corporis Christi. --Et quanquam omnia a divino Spiritu per David dicta esse, ipsa Domini professione noscamus: tamen etiam id ipsum prophetiae hujus species docet, supernae et coelestis in eo doctrinam scientiae extitisse.

PL 9, 237B

プサルテリウムはキリストの体の姿を示している。――そして、あらゆることが神の霊によってダビデを通して語られたことを、我々は主自身の宣言によって知っているが、それでもなお、この預言の姿そのものが、その中に上なる天の知識の教えがあったことを教える。

2

Eo enim organo prophetatum est, graece Psalterio, hebraice Nabla nuncupato, quod unum omnium musicorum organorum rectissimum est, nihil in se vel perversum continens, vel obliquum, neque quod ex inferioribus locis in sonum concentus musici commovetur: sed in formam Dominici corporis constitum organum, sine ullo inflexu deflexuve directum est; organum ex supernis commotum et impulsum, et in cantionem supernae et coelestis institutionis animatum, non humili et terreno spiritu, ut caetera terrae organa, personum.

PL 9, 237B

すなわち、この楽器によって預言されたのであって、それはギリシア語でプサルテリウム、ヘブライ語でナブラと呼ばれ、あらゆる楽器の中でもっとも真っ直ぐなものである。それ自体の中に、曲がったものも斜めのものも含まず、また下方の場所から音楽の調和の響きへと動かされるものでもない。そうではなく、主の体の形に〔底本は constitum。constitutum と読む〕組み立てられたこの楽器は、いかなる屈曲も湾曲もなく、真っ直ぐである。上から動かされ、突き動かされ、上なる天の教えの歌へと息吹を与えられた楽器であって、地上のほかの楽器のように、卑しく地的な霊によって響くのではない。

3

Non enim ille humilia atque terrena in ipso corporis sui organo praedicavit, sicut ipse testatus est: Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur, qui autem de coelo venit, quae vidit et audivit, testatur. (Joann. III, 31) .

PL 9, 237C

なぜなら、彼は、自らの体というこの楽器そのものにおいて、卑しく地的なことを宣べ伝えたのではないからである。彼自身が証しして言ったとおりである。「地から出る者は地に属し、地について語る。しかし天から来る者は、見たこと、聞いたことを証しする」(ヨハネ3:31)。

4

Per hunc ergo supernum Spiritum Deus cantatur in psalmis, in formam Dominici corporis, in quo coelestis Spiritus est locutus; forma quoque terreni hujus et musici et ex supernis concinentis organi comparata. 8.

PL 9, 237C

したがって、この上なる霊によって、神は詩篇において、主の体の形において歌われる。その体において、天の霊が語ったのである。この地上の、音楽の、上から調べを合わせる楽器の形も、それになぞらえられている。〔第8節〕

5

Psalmi apud Hebraeos indiscreti, ab Esdra in unum collecti, a LXX in ordinem redacti. --Non est autem ignorandum, indiscretum apud Hebraeos numerum esse psalmorum, sed sine ordinis annotatione esse conscriptos.

PL 9, 238A

ヘブライ人のもとで詩篇は区別されず、エズラによって一つに集められ、七十人の訳者たちによって秩序づけられた。――ところで、ヘブライ人のもとで詩篇の数え方は区別されておらず、順序の注記なしに書き記されていることを、知らずにいてはならない。

6

Non enim illic primus aut secundus aut tertius, aut quinquagesimus aut centesimus praenotatur: sed sine discrimine aliquo ordinis numerique permixti sunt.

PL 9, 238A

というのは、そこでは、第一とも第二とも第三とも、第五十とも第百とも前に記されておらず、順序と数のいかなる区別もなしに混ぜ合わされているからである。

7

Esdras enim, ut antiquae traditiones ferunt, incompositos eos, et pro auctorum ac temporum diversitate dispersos, in volumen unum collegit et retulit.

PL 9, 238A

エズラは、古い伝承の伝えるところでは、それらが整えられておらず、著者と時代の違いに応じて散らばっていたのを、一つの巻に集め、記した。

8

Sed septuaginta seniores, secundum Moysi traditionem ad custodiendam legis doctrinam in synagoga manentes, postea quam illis a rege Ptolemaeo transferendae ex hebraeo in graecum sermonem totius legis cura mandata est, spiritali et coelesti scientia virtutes psalmorum intelligentes, in numerum eos atque ordinem redegerunt, singulis quibusque numeris pro efficientia sua et absolutione perfectis perfectorum et efficientium psalmorum ordinem deputantes.

PL 9, 238A

しかし七十人の長老たちは、モーセの伝承にしたがって、律法の教えを守るためにシナゴーグに留まっていたが、プトレマイオス王から律法全体をヘブライ語からギリシア語へ翻訳する務めを委ねられたのち、霊的で天的な知識によって詩篇の力を理解し、それらを数と順序へと整えた。それぞれの数を、その働きと完成に応じて完全なものとして、完全にして働きをなす詩篇の順序を割り当てたのである。

Pars I, Caput IX

第I部 第IX章PL 9, 238B
1

LXX temporum ordinem non servarunt, sed rerum. --Et quanquam id ipsum ex singulorum psalmorum virtutibus intelligi possit: tamen absolutissime in gestorum et temporum historia docemur, psalmorum scilicet collocationes secundum perfectorum numerorum esse efficientiam ordinatas.

PL 9, 238B

七十人の訳者たちは時の順序を守らず、事柄の順序を守った。――そして、このこと自体は個々の詩篇の力から理解できるにせよ、出来事と時代の歴史によって、我々はもっとも完全に教えられる。すなわち、詩篇の配置は、完全な数の働きにしたがって整えられているということである。

2

Psalmus enim tertius secundum historiam quinquagesimo psalmo posterior est: inscriptio namque utriusque multo intervallo temporis aetatisque diversa est.

PL 9, 238B

というのは、第三詩篇は歴史においては第五十詩篇より後にあたるからである。両者の表題は、時と年代のうえで大きな隔たりをもって異なっている。

3

Nam ille quae sub Uria et David sunt gesta, complectitur: ille autem fugam David, Abessalon filio suo eum persequente, significat et tamen virtus ac sacramentum numeri perficit, hunc et illum sic pro competentibus et sibi congruis numeris collocari.

PL 9, 238B

というのは、一方はウリヤとダビデのもとで起こったことを含み、他方は、息子アブサロムに追われたダビデの逃亡を示しているからである。それでもなお、数の力と秘義が、この詩篇とあの詩篇がそのようにそれぞれにふさわしく合致する数に置かれることを成し遂げるのである。

Pars I, Caput X

第I部 第X章PL 9, 238C
1

Quinquagesimi numeri mysterium. --Inscriptio vero quinquagesimi psalmi, secundum historiam, quinquagesimi et primi psalmi inscriptione posterior est.

PL 9, 238C

第五十の数の奥義。――ところで、第五十詩篇の表題は、歴史においては、第五十一詩篇の表題より後のものである。

2

Sed quinquagesimi numeri virtus et perfectio exigebat, et Doec Idumaei impoenitens in David odium postulabat, anteriorem postponi, et posteriorem anteferri: ut remissio peccatorum in numero quinquagesimo collocaretur, et poena perfidiae numerum constitutae remissionis excedens careret venia, cum et tempus et numerum poenitentiae perdidisset.

PL 9, 238C

しかし、第五十の数の力と完全性が要求し、またエドム人ドエグの、ダビデに対する悔い改めなき憎しみが求めたのは、先のものが後に置かれ、後のものが先に置かれることであった。それは、罪の赦しが第五十の数に置かれ、不信の罰が、定められた赦しの数を超えて、赦しを欠くためである。彼は悔い改めの時も数も失っていたのだから。

3

Nam cum in quinquagesimo, in quo est sabbata sabbatorum, secundum Jubilei anni praeformationem, peccatorum remissio sit constituta: competenter hic psalmus, in quo poenitentia antelata peccatorum remissio postulatur, in ordine est hujus numeri collocatus.

PL 9, 238C

というのは、ヨベルの年の予型にしたがって、安息日の安息日のある第五十において、罪の赦しが定められているのだから、悔い改めが先に置かれて罪の赦しが求められているこの詩篇が、この数の順位に置かれたのは適切である。

Pars I, Caput XI

第I部 第XI章PL 9, 239A
1

Trina Psalmorum quinquagenaria quid designet. --Tribus vero quinquagesimis psalmorum liber continetur: et hoc ex ratione ac numero beatae illius nostrae expectationis exsistit.

PL 9, 239A

詩篇の三つの五十は何を示すか。――詩篇の書は三つの五十から成る。そしてこれは、我々のあの幸いなる待望の理と数から生じている。

2

Namque qui et primae quinquagesimae et secundae deinde quinquagesimae psalmum, et tertiae rursum quinquagesimae, in qua finis est libri, consummationem diligenter advertat: providentiam dispositorum in hunc ordinem psalmorum cum dispensatione salutis nostrae intelliget convenire.

PL 9, 239A

というのは、第一の五十の詩篇と、次いで第二の五十の詩篇、さらに第三の五十――そこに書の終わりがある――の完成に、注意深く目をとめる者は、この順序に配剤された詩篇の摂理が、我々の救いの経綸と一致していることを理解するであろうからである。

3

Cum enim primus gradus sit ad salutem, in novum hominem post peccatorum remissionem renasci, sitque post poenitentiae confessionem regnum illud Domini in sanctae illius civitatis et coelestis Jerusalem tempora reservatum, et postea consummata in nos coelesti gloria in Dei Patris regnum per regnum Filii proficiamus, in quo debitas Deo laudes universitas spirituum praedicabit: facile intelligimus in singulis psalmorum virtutibus sub quinquageno numero collocatis sacramentum dispositionis hujus quinquagenariae contineri.

PL 9, 239A

すなわち、救いへの第一の段階は、罪の赦しののち新しい人へと生まれ変わることであり、悔い改めの告白ののち、あの主の王国が、あの聖なる都、天のエルサレムの時へと取っておかれ、その後、天の栄光が我々において完成されて、子の王国を通して父なる神の王国へと我々が進み、そこで諸々の霊の全体が神への当然の賛美を宣べるのである。こうして我々は、五十の数のもとに置かれた個々の詩篇の力の中に、この五十による配剤の秘義が含まれていることを、容易に理解する。

Pars I, Caput XII

第I部 第XII章PL 9, 239B
1

Sabbata sabbatorum quinquagesima; dominica sabbatum perfectum. --Esse autem haec sabbata sabbatorum, septenarius numerus per septem in septuplum connumeratus ostendit: quem tamen ogdoas, quia dies eadem prima quae octava, secundum evangelicam plenitudinem in ultimo sabbato adjecta consummat.

PL 9, 239B

第五十は安息日の安息日である。主の日は完全な安息日である。――さて、これらが安息日の安息日であることは、七の数を七倍に数え合わせたものが示している。だが、これをオグドアス〔八の組〕が完成する。同じ日が第一の日であり第八の日でもあるので、福音の充満にしたがって、最後の安息日に加えられることによってである。

2

Et haec quidem sabbata sabbatorum ea ab apostolis religione celebrata sunt, ut his quinquagesimae diebus nullus neque in terram strato corpore adoraret, neque jejunio festivitatem spiritalis hujus beatitudinis impediret: quod ipsum extrinsecus etiam in diebus dominicis est constitutum qui ultra sabbati numerum per plenitudinem evangelicae praedicationis accedunt.

PL 9, 239C

そして、これらの安息日の安息日は、使徒たちによって、この五十の日々には誰も地に体を伏して礼拝せず、断食によってこの霊的な幸いの祝祭を妨げないよう、敬虔に守られた。このこと自体は、この五十日の外でも、安息日の数を超えて福音の宣教の充満によって加わる主の日々に定められている。

3

Namque cum in septimo die sabbati sit et nomen et observantia constituta: tamen nos in octava die, quae et ipsa prima est, perfecti sabbati festivitate laetamur.

PL 9, 240A

というのは、安息日の名も遵守も第七の日に定められているにもかかわらず、我々は第八の日、すなわちそれ自体が第一の日でもある日に、完全な安息日の祝祭を喜ぶからである。

Pars I, Caput XIII

第I部 第XIII章PL 9, 240A
1

Ogdoadis perfectio. --Et dignum est hanc ogdoadis perfectam sacramentis coelestibus virtutem, in eo psalmo qui octavo in numero dispositus est, contueri, cui pro torcularibus titulus adjectus est, vasculis in novos fructus praeparatis, et ad ferventis musti calorem continendum innovatis.

PL 9, 240A

オグドアスの完成。――そして、天の秘義によるオグドアスのこの完全な力を、第八の数に配された詩篇において見て取るのはふさわしい。その詩篇には「酒ぶねのために」という表題が付されている。小さな器は、新しい実りのために備えられ、沸き立つ新酒の熱を保つために新たにされたのである。

2

Et uumerus iste ad percipiendos fructus evangelicos, caducis his corporum nostrorum vasculis reformatis, secundum ogdoadem est evangelicam destinatus. Et hoc psalmi istius textus et sermo testatur.

PL 9, 240A

そしてこの〔底本は uumerus。numerus と読む〕数は、我々の体のこの脆い小さな器が改められて福音の実りを受けるために、福音のオグドアスにしたがって定められている。このことは、この詩篇の本文と言葉が証している。

3

Ogdoadis quoque istius virtus etiam in virtute sexti psalmi et numeri, quo pro octavo oratio est, continetur: et hoc numeri ratio perficit, ut et in sexto pro octavo esset oratio, et in octavo titulus pro torcularibus adderetur.

PL 9, 240B

またこのオグドアスの力は、第八のために祈りが捧げられる第六詩篇とその数の力の中にも含まれている。そして数の理は、第六において第八のための祈りがあり、第八において「酒ぶねのために」という表題が加えられることを成し遂げる。

4

Tribus autem in numeris haec torcularium superscriptio reperitur. Nam et octavus et octogesimus et octogesimus-tertius psalmus hunc habent titulum: ut in numeris perfectis perfectae hujus beatitudinis ordo consisteret; ita tamen, ut simplicem ogdoadem et ogdoadis decadem, sacramentum triadis (quae a nostris Trinitas est nuncupata) concluderet.

PL 9, 240B

ところで、この酒ぶねの表題は三つの数に見いだされる。すなわち、第八、第八十、第八十三の詩篇がこの表題をもつ。それは、完全な数において、この完全な幸いの秩序が成り立つためであり、ただし、単純なオグドアスとオグドアスのデカスを、三つ組の秘義が閉じるようにするためである(それは我々の側の者たちによって三位一体と呼ばれた)。

Pars I, Caput XIV

第I部 第XIV章PL 9, 240B
1

Psalmus CXVIII.--Et hanc quidem ogdoadis perfectionem, etiam in centesimo atque decimo octavo psalmo cognoscere possumus.

PL 9, 240B

第百十八詩篇。――そして、オグドアスのこの完成を、第百十八詩篇においても我々は認識できる。

2

Namque in octonum numerum per octonos versus secundum Hebraeos singularum litterarum initia collecta sunt: sed et ipsa virtus psalmi sacramentum ogdoadis edocet. Sunt autem in eo ogdoade viginti duae.

PL 9, 240B

なぜなら、ヘブライ人にしたがえば、八つずつの節によって、個々の文字の初めが八という数に集められているからである。だが、この詩篇の力そのものも、オグドアスの秘義を教える。そこにはオグドアスが二十二ある。

3

Nam octoni versus singularum litterarum initiis deputantur: et hoc ea ratione efficitur, ut quia psalmus iste perfectum virum secundum doctrinam evangelicam consummat, per omnes viginti et duas Hebraei sermonis litteras, sub sacramento ogdoadis erudiremur.

PL 9, 240C

実際、八つずつの節が個々の文字の初めに割り当てられている。そしてこれは、この詩篇が福音の教えにしたがって完全な人を成し遂げるので、ヘブライ語の二十二の文字のすべてを通して、我々がオグドアスの秘義のもとで教え導かれるという理由によって、成し遂げられている。

Pars I, Caput XV

第I部 第XV章PL 9, 241A
1

Testamenti Veteris libri XXII, aut 24. Tres linguae praecipuae. --Et ea causa est, ut in viginti duos libros lex Testamenti Veteris deputetur: ut cum litterarum numero convenirent.

PL 9, 241A

旧約の書は二十二、あるいは二十四。主要な言語は三つ。――そして、旧約の律法が二十二の書に割り当てられる理由は、これである。文字の数と一致するためである。

2

Qui ita secundum traditiones veterum deputantur, ut Moysi sint libri quinque, Jesu Nave sextus, Judicum et Ruth septimus, primus et secundus Regnorum in octavum, tertius et quartus in nonum, Paralipomenon duo in decimum sint sermones dierum Esdrae in undecimum, liber Psalmorum in duodecimum, Salomonis Proverbia, Ecclesiastes, Canticum canticorum in tertium decimum, et quartum decimum, et quintum decimum, duodecim autem Prophetae in sextum decimum, Esaias deinde et Jeremias cum lamentatione et epistola, sed et Daniel, et Ezechiel, et Job, et Hester, viginti et duum librorum numerum consumment.

PL 9, 241A

それらは、古人の伝承にしたがって次のように割り当てられる。モーセの書が五つ、ヨシュア記が第六、士師記とルツ記が第七、サムエル記上と下が第八、列王記三と四が第九、歴代誌上と下の二つが第十、エズラの日々の言葉〔sermones dierum Esdrae を直訳した。エズラ記・ネヘミヤ記を指すか〕が第十一、詩篇の書が第十二、ソロモンの箴言、コヘレトの言葉、雅歌が第十三、第十四、第十五、十二の預言者が第十六、そしてイザヤ、次いでエレミヤが哀歌と書簡とともに、さらにダニエル、エゼキエル、ヨブ記、エステル記が、二十二の書の数を完成する。

3

Quibusdam autem visum est, additis Tobia et Judith, viginti quatuor libros secundum numerum graecarum litterarum connumerare, Romana quoque lingua media inter Hebraeos Graecosque collecta.

PL 9, 241B

しかし、ある者たちには、トビト記とユディト記を加えて、二十四の書をギリシア文字の数にしたがって数えるのがよいと思われた。ローマの言語もまた、ヘブライ人とギリシア人の中間にあるものとして数え合わされている。

4

Quia his maxime tribus linguis sacramentum voluntatis Dei, et beati regni expectatio praedicatur: ex quo illud Pilati fuit, ut in his tribus linguis regem Judaeorum Dominum Jesum Christum esse praescriberet (Joan. XIX, 20) .

PL 9, 241B

これら三つの言語によって、神の意志の秘義と、幸いなる王国への待望が、とりわけ宣べ伝えられているからである。そこからピラトは、これら三つの言語で、主イエス・キリストがユダヤ人の王であると書き付けたのである(ヨハネ19:20)。

5

Nam quamvis multae barbarae gentes Dei cognitionem secundum apostolorum praedicationem, et manentium hodie illic ecclesiarum fidem adeptae sint: tamen specialiter evangelica doctrina in Romani Imperii, sub quo Hebraei et Graeci continentur, sede consistit.

PL 9, 242A

実際、多くの異邦の蛮族が、使徒たちの宣教にしたがって、また今日もそこに留まっている諸教会の信仰によって、神の認識に至ったとはいえ、福音の教えは、とりわけ、ヘブライ人とギリシア人がその下に含まれるローマ帝国の座において成り立っている。

Pars I, Caput XVI

第I部 第XVI章PL 9, 242A
1

Cantica XV graduum. --Consequens autem est, secundum octonarium hunc viginti et duarum ogdoadum numerum, eum qui subjectus est, in quindecim canticis graduum psalmorum numerum contineri.

PL 9, 242A

都上りの十五の歌。――ところで、この八から成る二十二のオグドアスの数にしたがって、続いて置かれた詩篇の数が、都上りの十五の歌に含まれていることは、当然の帰結である。

2

Post perfectam enim illam praecedentium ogdoadum doctrinam, hoc canticum graduum in quindecim psalmos ex duobus perfectis numeris oportuit convenire, hebdomade scilicet et ogdoade, id est, septimo et octavo numero.

PL 9, 242A

すなわち、先立つオグドアスのあの完全な教えののち、この都上りの歌が、二つの完全な数、すなわちヘブドマスとオグドアス、つまり第七と第八の数から、十五の詩篇へと合わされるのは、当然であった。

3

Nam per observantiam legis, quae in hebdomade est constituta, et evangelicum profectum, qui ogdoadis et praesenti religione et sperata exspectatione perficitur, isto cantico graduum in coelestia et aeterna conscenditur.

PL 9, 242B

なぜなら、ヘブドマスに定められた律法の遵守と、現在の信心と望まれる待望によって完成されるオグドアスの福音の前進とを通して、この都上りの歌によって、天上の永遠のものへと上るからである。

4

Nam et in templum per hunc numerum graduum principes sacerdotum in sanctorum sancta conscendebant: ut quia neque hebdomada legis sine Evangeliorum ogdoade, neque ogdoas Evangeliorum sine legis hebdomade virum posset praestare perfectum quo usque illa perfecte credidisset; in his perfectis et beatis sanctis sanctorum perfectus in hoc utroque, qui in quindecim graduum cantico est, hebdomadis et ogdoadis numero locaretur.

PL 9, 242B

実際、神殿においても、この階段の数を通して、祭司長たちが至聖所へと上っていた。それは、律法のヘブドマスは福音書のオグドアスなしには、福音書のオグドアスは律法のヘブドマスなしには、人がそれらを完全に信じるに至るまでは、完全な人を示しえないので、これら完全で幸いな至聖所において、この両方において完全な者、すなわち十五の階段の歌に属する者が、ヘブドマスとオグドアスの数の中に置かれるためである。

Pars I, Caput XVII

第I部 第XVII章PL 9, 243A
1

Tituli psalmorum varii. --Quamquam vero haec a nobis secundum numeros in legis observatione completos, et in sacramento evangelico distributos ita dicta sunt: tamen absolutis uniuscujusque numeri virtutem ex superscriptionibus psalmorum et dictorum ipsorum intelligentia consequemur.

PL 9, 243A

詩篇の様々な表題。――さて、これらのことを、我々は、律法の遵守において満たされ、福音の秘義において分け与えられた数にしたがって、このように語った。それでもなお、それぞれの数の完全な力〔底本は absolutis で、構文が取れない。absolute の意に解した〕を、我々は詩篇の表題と、語られたこと自体の理解から得るであろう。

2

Sunt autem superscriptionum omnium tituli diversi. Nam praeter eos qui auctorum suorum nominibus, aut causarum aut temporum significationibus praenotantur, sunt alii quibus titulus in finem est; alii quibus tantum psalmus cantici, vel canticum psalmi: et necesse est diversas causas diversarum superscriptionum exstitisse.

PL 9, 243A

ところで、すべての表題は様々である。というのは、著者の名や、事情あるいは時期の示しを前書きされているものを別にして、表題が「終わりに向けて」であるものがあり、また、「歌の詩篇」あるいは「詩篇の歌」とだけあるものもある。そして、様々な表題の理由は様々であったに違いない。

3

Non enim sine causa, tanta rerum diversitate hic titulorum ordo convertitur, ut nunc in finem, nunc psalmus, nunc canticum, nunc canticum psalmi, nunc psalmus cantici, ad distinctionem psalmi qui subjacet praeferatur.

PL 9, 243B

実際、これほどの事柄の多様性のうちに、この表題の順序が変わるのは、理由なくしてではない。すなわち、ときには「終わりに向けて」が、ときには「詩篇」が、ときには「歌」が、ときには「詩篇の歌」が、ときには「歌の詩篇」が、下に置かれる詩篇の区別のために前に掲げられるのである。

4

Et quamquam in singulis quibusque psalmis singularum quarumque inscriptionum causas praestare nitamur: tamen ad compendium studiosae intelligentiae, in brevi sermunculo virtutem superscriptionum omnium coarctamus.

PL 9, 243B

そして、我々は個々の詩篇において個々の表題の理由を示すよう努めるが、それでも、熱心な理解の簡便のために、短い小論で、すべての表題の力をまとめておく。

Pars I, Caput XVIII

第I部 第XVIII章PL 9, 243B
1

In finem quid. --Finis est, cujus causa caetera sunt, ipse autem nulli alii causam suam praestat. Ob finem enim omnia, nihil vero aliud post finem. Namque ad finem tenditur sed in fine desinitur.

PL 9, 243B

「終わりに向けて」とは何か。――終わりとは、それのためにほかのものがあり、それ自身は他の何ものにも自らの理由を与えないものである。実際、すべては終わりのためにあり、終わりの後にはほかに何もない。というのは、終わりへと向かって伸びていくが、終わりにおいて止まるからである。

2

Ita finis et anteriorum perfectio est et se in nihil aliud protendens, propria in semet sui ipse possessio est.

PL 9, 243C

こうして、終わりは先立つものの完成であるとともに、自らをほかの何ものへも伸ばさず、自分自身のうちにおける自分自身の固有の所有である。

3

Psalmi igitur qui inscribuntur in finem, ita intelligendi sunt, ut ex perfectis atque absolutis bonorum aeternorum doctrinis et speciebus existant: quia ad ea quae in his dicuntur, fidei se nostrae cursus extendat, et in his nullo ulteriore tendens procursu, ipso suo optatae et adeptae beatitudinis fine requiescat.

PL 9, 244A

したがって、「終わりに向けて」と表題される詩篇は、永遠の善についての完全で完成した教えと姿から出てくるものと理解されなければならない。なぜなら、それらの詩篇に語られていることへと、我々の信仰の歩みは伸び、それらにおいて、それ以上のいかなる進みもなく、望まれ、得られた幸いのまさにその終わりにおいて憩うからである。

Pars I, Caput XIX

第I部 第XIX章PL 9, 244A
1

Artis musicae quatuor genera. --In musicis vero artibus hae sunt officiorum et generum varietates. Psalmus est, cum cessante voce pulsus tantum organi concinentis auditur.

PL 9, 244A

音楽の技術の四つの種類。――音楽の技術には、次のような務めと種類の相違がある。詩篇とは、声がやんで、調べを合わせる楽器の奏でだけが聞こえる場合である。

2

Canticum est, cum cantantium chorus libertate sua utens, neque in consonum organi adstrictus obsequium, hymno canorae tantum vocis exultat.

PL 9, 244A

歌とは、歌う者たちの合唱が、自らの自由を用い、楽器の調和した伴奏に縛られることなく、響く声の賛歌だけをもって歓呼する場合である。

3

Canticum autem psalmi est, cum organo praecinente subsequens et aemula organi vox chori cantantis auditur, modum psalterii modulis vocis imitata.

PL 9, 244B

詩篇の歌とは、楽器が先導し、それに続いて、楽器と競い合う歌う合唱の声が聞こえる場合であり、その声は、プサルテリウムの調べを声の旋律で模倣している。

4

Psalmus vero cantici est, cum choro ante cantante, humanae cantationis hymno ars organi consonantis aptatur, vocisque modulis praecinentis pari psalterium suavitate modulatur.

PL 9, 244B

歌の詩篇とは、合唱が先に歌い、人の歌う賛歌に、調和する楽器の技が合わせられ、先導する声の旋律と等しい心地よさでプサルテリウムが奏でられる場合である。

5

His ergo quatuor musicae artis generibus, competentes singulis quibusque psalmis superscriptiones sunt coaptatae. Ex virtutibus autem psalmorum, et ex ipsis doctrinae musicae diversitatibus causa uniuscujusque superscriptionis ostenditur.

PL 9, 244B

これら音楽の技術の四つの種類に、それぞれの詩篇にふさわしい表題が合わせられている。そして、それぞれの表題の理由は、詩篇の力と、音楽の教えそのものの相違から示される。

Pars I, Caput XX

第I部 第XX章PL 9, 244B
1

Quid singula psalmis praenotata indicent. --In eo enim psalmo, in quo tantum Psalmus inscribitur, fidelium operum et religiosorum gestorum aut doctrina aut confessio continetur. cum propheta commemorando quae egerit, ad doctrinam nos gestorum similium instituit, motu corporei organi nostri ad pios officiorum usus temperato.

PL 9, 244B

それぞれの詩篇に前置された表題は何を示すか。――というのは、ただ「詩篇」とだけ表題された詩篇には、信仰ある業と敬虔な行いについての教え、あるいは告白が含まれているからである。預言者は、自らが行ったことを思い起こすことによって、同様の行いについての教えへと我々を導き、我々の体という楽器の動きを、敬虔な務めの用途へと整える。

2

At vero cum Canticum tantum in titulo praeponitur, scientia in eo spiritalis, et intelligentia coelestis arcani, quam quis per cognitionem sapientiae consequitur, existit: cum non commemoratis fidei operibus solam doctrinam perfecte de Deo cognitionis ostendit.

PL 9, 245A

これに対して、表題に「歌」とだけ前置される場合、そこには霊的な知識と、天の隠れたことの理解があり、それは人が知恵の認識によって得るものである。信仰の業を思い起こすことなく、神についての完全な認識の教えだけを示すからである。

3

Non enim statim omnis scientia in bono opere est; neque rursum omne opus bonum veram scientiam consequitur. Ob quod est et illud, quod in tertio superscriptionum genere est, Canticum psalmi, cum bonorum operum efficientiae, scientiae doctrina conjungitur.

PL 9, 245A

というのは、あらゆる知識がただちに善い業のうちにあるわけではなく、また逆に、あらゆる善い業が真の知識を伴うわけでもないからである。そのため、第三の種類の表題、「詩篇の歌」があり、それは善い業の働きに、知識の教えが結び付けられる場合である。

4

Prius enim in bonis operibus vivendum est: ut perfecta possit ea quae deinceps succedit, divini sacramenti esse cognitio, secundum id quod dictum est: Desiderasti sapientiam? Serva mandata, et Dominus praestabit tibi eamdem (Eccli. I, 35) .

PL 9, 245A

まず善い業のうちに生きなければならない。そうして、そのあとに続く神の秘義の認識が完全となりうるためであり、それは言われたことにしたがってである。「汝は知恵を望んだか。戒めを守れ。そうすれば、主は汝にそれを与える」(集会の書1:35)。

5

Praestat ergo Dominus sapientiam his qui per meritum bonorum operum gratiam intelligentiae consequuntur. Ex his ergo operum doctrinaeque studiis, psalmi illius qui Canticum psalmi superscribitur, erit causa noscenda.

PL 9, 245B

したがって、主は、善い業の功によって理解の恩寵に至る者たちに、知恵を与える。それゆえ、業と教えのこれらの営みから、「詩篇の歌」と表題された詩篇の理由は知られるであろう。

6

Ubi autem est Psalmus cantici, illic per cognitionis scientiam usus boni operis tractatur: cum quando desiderabilem nobis fidelium gestorum efficientiam praestet anterior de Deo adepta cognitio.

PL 9, 245B

一方、「歌の詩篇」のあるところでは、認識の知識を通して善い業の実践が扱われる。神についてあらかじめ得られた認識が、我々に望ましい、信仰ある行いの働きを与えるときである。

Pars I, Caput XXI

第I部 第XXI章PL 9, 245B
1

Recapitulatio; inscriptionis absentia quid significetur. --Haec igitur musicae artis quadrifaria diversitas, psalmorum est diversitati coaptata: ut Psalmus per organi corporei motum in commemoratione gestorum sit: Canticum vero per sapientiae cognitionem habeat in se doctrinae scientiam.

PL 9, 245B

要約。表題のないことは何を意味するか。――したがって、音楽の技術のこの四通りの相違は、詩篇の相違に合わせられている。すなわち、「詩篇」は物体としての楽器の動きを通して行いの想起にかかわり、「歌」は知恵の認識を通して教えの知識をそのうちにもつ。

2

Canticum vero psalmi est, cum praeeunte gestorum merito cognitio scientiae praestatur. Psalmus deinde cantici est, cum per adeptae scientiae cognitionem fidelium gestorum opus inchoatur et geritur.

PL 9, 245B

「詩篇の歌」とは、行いの功が先立ち、知識の認識が与えられる場合である。次に「歌の詩篇」とは、得られた知識の認識を通して、信仰ある行いの業が始められ、なされる場合である。

3

Per has ergo superscriptionum proprietates intelligentiam psalmorum quaerere oportebit: quia unicuique generi prophetiae, in proprietate titulorum, unumquodque genus musicae comparationis aptatum est.

PL 9, 245C

したがって、詩篇の理解は、これらの表題の固有性を通して求めなければならない。預言のそれぞれの種類には、表題の固有性において、音楽的な比較のそれぞれの種類が合わせられているからである。

4

Eos vero qui sine inscriptione ulla significationis alicujus habentur, ut est primus vel secundus, et caeteri complures alii, intelligendum est ex doctrina Spriritus sancti ad spiritalem cognitionem generalis scientiae fuisse cantatos: ut unusquisque ex his, secundum fidei suae sinceritatem, rationem intelligentiae spiritalis expeteret.

PL 9, 246A

一方、何らかの意味を示す銘をまったくもたないもの、たとえば第一や第二、そのほか多くのものは、聖なる霊の〔底本は Spriritus。Spiritus と読む〕教えから、一般的な知識の霊的な認識へと向けて歌われたものと理解されなければならない。それは、その一つ一つによって、各人が自らの信仰の純粋さに応じて、霊的な理解の道理を求めるようにするためである。

Pars I, Caput XXII

第I部 第XXII章PL 9, 246A
1

Superscriptiones aliae. --Aliae vero superscriptiones, quae aut res gestas secundum historiam significant, aut tempora, aut dies, aut aliud aliquid complexae sunt, vel ex interpretatione nominum, vel ex comparatione gestorum, vel ex consimilium specie, ex quibus rebus psalmus consistat ostendunt: ut sicubi est pro die sabbati, aut pro occultis filii, aut pro die octava; per corporalem superscriptionum significationem spiritalis psalmi intelligatur editio: vel cum illius David, vel illi David, vel Abessalon, vel Saul, vel Doec, in titulo sub gestorum historia praenotatur ; in eo vel per pronominum qualitates, ut illi, vel illius David, aut per nominum virtutes, ut est in Abessalon, et Saul, et Doec, prophetiam quae in psalmo sit, consequamur.

PL 9, 246A

そのほかの表題。――ところで、そのほかの表題、すなわち、歴史にしたがって行われた事柄、あるいは時、あるいは日、あるいは何かそのほかのものを含んでいるものは、名前の解釈から、あるいは行いの比較から、あるいは類似のものの姿から、その詩篇が何によって成り立っているかを示す。たとえば、どこかに「安息日のために」、あるいは「子の隠れたことのために」、あるいは「第八の日のために」とあるなら、表題の体に即した意味を通して、霊的な詩篇の成り立ちが理解されるのである。また、「あのダビデの」、あるいは「あのダビデに」、あるいはアブサロム、あるいはサウル、あるいはドエグが、表題において行いの歴史のもとに前置されているときは、その詩篇において、代名詞の性質――たとえば「あの」あるいは「あのダビデの」――によって、あるいは名前の力――アブサロム、サウル、ドエグの場合のように――によって、その詩篇にある預言を我々は得るのである。

Pars I, Caput XXIII

第I部 第XXIII章PL 9, 246B
1

-- Diapsalma quid. In diapsalma vero, quod interjectum plurimis psalmis est, cognoscendum est, demutationem aut personae aut sensus sub conversione modi musici inchoari: ut sicubi diapsalma intercesserit, aut aliquid aliud dici, aut etiam ab altero dici, aut in altero artis musicae modulo cantari intelligendum sit.

PL 9, 246B

ディアプサルマとは何か。――ところで、多くの詩篇に挿入されているディアプサルマについては、こう知るべきである。すなわち、人格あるいは意味の変化が、音楽の調子の転換のもとで始まるのであって、どこかにディアプサルマが挟まれているなら、何か別のことが語られる、あるいはさらに別の者によって語られる、あるいは音楽の技術の別の旋律で歌われる、と理解すべきである。

2

De personis ac sensibus, ubi diapsalma intercedere reperiemus, rationem afferre tentabimus. Caeterum modi musici disciplinam conservare translatio graeca et latina non potuit.

PL 9, 246B

ディアプサルマが挟まれているのを我々が見いだすところでは、人格と意味について、その説明を試みるであろう。ただし、音楽の調子の技術は、ギリシア語訳もラテン語訳も守ることができなかった。

3

Haec autem in compendiosam brevitatem festinus ad ipsam psalmorum expositionem sermo collegit.

PL 9, 246C

以上のことを、詩篇の講解そのものへと急ぐこの語りは、簡潔な短さにまとめた。

Pars I, Caput XXIV

第I部 第XXIV章PL 9, 246C
1

Clavis psalmorum. --Est autem diligens perpensumque judicium expositioni psalmi uniuscujusque praestandum: ut cognoscatur qua unusquisque eorum clave intelligentiae aperiendus sit.

PL 9, 246C

詩篇の鍵。――ところで、それぞれの詩篇の講解には、入念で慎重な判断が求められなければならない。それは、それらの各々がどの理解の鍵によって開かれるべきかが知られるためである。

2

Nam liber omnis similis est urbi pulchrae atque magnae, cui aedes complures diversaeque sint, quarum fores propriis clavibus diversisque claudantur: quae cum unum in locum congestae permixtaeque sint, volenti unamquamque aedem aperire, maximam ignaro afferant difficultatem, ut clavem uniuscujusque aedis inveniat: sitque aut familiaris scientiae, cognitam clavem cito ex copia illa congestae in unum varietatis eligere; aut ingentis laboris, aptam et congruam clavem aperiendi uniuscujusque aditus invenire: quia ratio et qualitas non sinat, non suas claves claustris disparibus coaptare.

PL 9, 247A

というのは、あらゆる書は、美しく大きな都に似ており、そこにはいくつもの異なる家があり、その戸はそれぞれ固有の異なる鍵で閉ざされている。それらが一つの場所に集められ混ぜ合わされているとき、一つ一つの家を開けようとする者には、事情を知らなければ、それぞれの家の鍵を見いだすことに最大の困難が生じる。〔事情に通じた者にとっては〕知っている鍵を、一つに集められた多様なものの豊富さの中からすばやく選び出すことが、身についた知識のことであり、〔そうでない者にとっては〕それぞれの入り口を開けるのにふさわしくかなう鍵を見いだすことが、膨大な労苦なのである。というのは、道理と性質が、自分のものでない鍵を異なる錠に合わせることを許さないからである。

3

Itaque secundum Dei misericordiam aperiendi uniuscujusque psalmi clavem reperturi, hujus ipsius primi psalmi aditum propria sua et congrua clave pandamus.

PL 9, 247A

そこで、神の憐れみにしたがって、それぞれの詩篇を開く鍵を見いだそうとする我々は、まさにこの第一詩篇の入り口を、それ固有のふさわしい鍵で開こう。

Pars II

第II部PL 9, 247B
1

Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.

PL 9, 247B

幸いなのは、不敬虔な者たちの協議に歩まず、罪人たちの道に立たず、疫病の座に座らなかった人である。むしろ、その意志は主の律法にあり、その律法を昼も夜も思い巡らす。

2

Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non defluet: et omnia quaecumque faciet bene dirigentur. Non sic impii, non sic; sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.

PL 9, 247B

彼は、水の流れのそばに植えられた木のようになり、時が来れば自らの実を与える。その葉は落ちず、彼が行うことはすべてよく導かれる。不敬虔な者たちはそうではない、そうではない。むしろ、風が地の面から吹き払う塵のようである。

3

Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum. Quoniam scit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.

PL 9, 247B

それゆえ、不敬虔な者たちは裁きにおいてよみがえらず、罪人たちも義人たちの協議によみがえらない。主は義人たちの道を知っており、不敬虔な者たちの道は滅びるからである。

Pars III, Caput I

第III部 第I章PL 9, 247C
1

Quis ad quem loquatur in Psalmis spectandum. --Principalis haec in psalmis intelligentia est, ex cujus persona, vel in quem ea quae dicta sint intelligi oporteant posse discernere.

PL 9, 247C

詩篇において、誰が誰に語るのかに注意すべきである。――詩篇において主要な理解とは、語られたことが、誰の人格から、あるいは誰に向けて語られたものと理解されるべきかを、見分けうることである。

2

Non enim uniformis et indiscreta est eorum constitutio, ut non et auctores habeant, et genera diversa. Invenimus enim in his frequenter personam Dei patris solere proponi, ut in octogesimo octavo psalmo, cum dicitur. Exaltavi electum de plebe mea.

PL 9, 247C

というのは、それらの構成は一様で区別のないものではなく、著者も、種類も、異なるものをもっているからである。実際、詩篇においては、父なる神の人格がしばしば前面に立てられるのを、我々は見いだす。たとえば第八十八詩篇で、こう言われているときである。「私は、私の民の中から選ばれた者を高く上げた」。

3

Inveni David servum meum, in oleo sancto meo unxi eum. Ipse invocabit me, Pater meus es tu, et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum, excelsum super reges terrae.

PL 9, 248A

「私は私の僕ダビデを見いだし、私の聖なる油で彼に塗油した。彼は私を呼ぶ、『汝は私の父、私の救いの支え』と。そして私は彼を長子とし、地の王たちの上に高いものとする」。

4

Personam vero Filii in plurimis fere introduci: ut in decimo septimo psalmo: Populus quem non cognovi, servivit mihi; et in vicesimo primo: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

PL 9, 248A

一方、子の人格は、たいていの詩篇に導入される。たとえば第十七詩篇では「私の知らなかった民が、私に仕えた」とあり、第二十一詩篇では「彼らは私の衣を自分たちの間で分け、私の衣の上にくじを投げた」とある。

5

Nunc autem hunc primum psalmum vel ex persona Patris, vel ex persona Filii non posse intelligi, res ipsa absolute docet, cum in eo ait: Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.

PL 9, 248A

ところが今、この第一の詩篇は、父の人格からも、子の人格からも、理解されえないことを、事柄そのものが明白に教える。そこでこう言われているのだから。「むしろ、その意志は主の律法にあり、その律法を昼も夜も思い巡らす」。

6

In eo enim psalmo, in quo personam Patris designari meminimus, propria ei et apta memorantur, cum dicitur: Ipse invocabit me, Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meae.

PL 9, 248A

というのは、父の人格が示されていると我々が覚えている詩篇では、彼にふさわしくかなうことが語られているからである。すなわち、こう言われるときである。「彼は私を呼ぶ、『汝は私の父、私の神、私の救いの支え』と」。

7

Et in eo in quo Filius loqui docetur, ipse se ex his quae commemorat, dictorum suorum profitetur auctorem, dicens, Populus quem non cognovi, servivit mihi.

PL 9, 248B

そして、子が語ると教えられている詩篇では、彼自身が、思い起こしていることから、自分を自らの言葉の著者であると告白している。こう言っている。「私の知らなかった民が、私に仕えた」。

8

Dum enim et Pater dicit: Invocabit me; et Filius ait: Populus servivit mihi: ipsos se esse, qui de se loquantur, ostendunt.

PL 9, 248B

なぜなら、父が「彼は私を呼ぶ」と言い、子が「民は私に仕えた」と言うとき、彼ら自身が、自分について語る者であると示しているからである。

9

At vero nunc cum dicitur: Sed in lege Domini fuit voluntas ejus; nulla Domini persona de se loquentis ostenditur, sed alterius potius, beatitudinem ejus videlicet viri cujus in lege Domini voluntas sit, praedicantis.

PL 9, 248B

ところが今、「むしろ、その意志は主の律法にあった」と言われるときには、自分について語る主の人格は、いかなるものも示されておらず、むしろ別の者の人格、すなわち、その意志が主の律法にある人の幸いを宣べ伝える者の人格が示されている。

10

Persona itaque Prophetae, cujus ore Spiritus sanctus loquitur, nunc esse noscenda est officio oris ejus ad cognitionem nos sacramenti spiritalis erudiens.

PL 9, 248B

したがって、今は、その口を通して聖なる霊が語る預言者の人格を認めるべきである。その口の務めによって、霊的な秘義の認識へと我々を教え導くのである。

Pars III, Caput II

第III部 第II章PL 9, 248C
1

De quo loquatur. Multi de Christo dictum intelligunt hunc psalmum. --Et cum haec loquatur, quaerendum est de quo viro eum loqui intelligere debeamus.

PL 9, 248C

誰について語るのか。多くの者は、この詩篇がキリストについて語られたと解する。――そして、このように語っているのだから、彼がどのような人について語っていると我々が理解すべきかを、問わなければならない。

2

Ait enim: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.

PL 9, 248C

実際、彼は言う。「幸いなのは、不敬虔な者たちの協議に歩まず、罪人たちの道に立たず、疫病の座に座らなかった人である。むしろ、その意志は主の律法にあり、その律法を昼も夜も思い巡らす」。

3

Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non defluet: et omnia quaecumque faciet, bene dirigentur.

PL 9, 248C

「彼は、水の流れのそばに植えられた木のようになり、時が来れば自らの実を与える。その葉は落ちず、彼が行うことはすべてよく導かれる」。

4

Multos vel praesenti sermone vel ex litteris ac scriptis eorum comperi ita sensisse de psalmo hoc, quod significari in eo Dominus noster Jesus Christus atque intelligi debeat, cujus beatitudo in his quae subjecta sunt praedicetur.

PL 9, 248C

多くの者が、面と向かっての話からも、彼らの書き物や著作からも、この詩篇についてこう考えていることを、私は知った。すなわち、そこに示されているのは我々の主イエス・キリストであり、そう理解されるべきであって、その幸いが、続く部分で宣べ伝えられている、と。

5

Sed id nec modo, nec ratione docuere; bonae quidem opinionis affectu, quia omnis ad eum prophetia est referenda psalmorum: sed ubi et quando ad eum prophetiae ipsius sermo se referat, rationabilis scientiae discernendum est veritate.

PL 9, 249A

しかし彼らは、そのことを、方法によっても道理によっても示さなかった。実際、善い意見の心情によるものではあるが、それは詩篇のあらゆる預言が彼に関係づけられなければならないからである。しかし、その預言の言葉がどこで、いつ彼に関わるかは、理にかなった知識の真理によって見分けられなければならない。

Pars III, Caput III

第III部 第III章PL 9, 249A
1

Filio Dei Deo non convenit. --Ea autem quae in exordio psalmi posita sunt, minime personae ejus dignitatique conveniunt: et incautam hanc ita praedicandi facilitatem illa ipsa coarguunt, quae continentur in psalmo.

PL 9, 249A

神である神の子にはふさわしくない。――ところで、詩篇の冒頭に置かれていることは、彼の人格とその尊厳には少しもふさわしくない。そして、このように軽率に宣べ伝える安易さを、詩篇に含まれているそのこと自体が反駁する。

2

Cum enim dicitur: Et in lege Domini fuit voluntas ejus, cum lex per Dei filium lata sit, quomodo ad eum ob id beatitudo referetur, quia voluntas ejus in lege Domini fuerit, cum dominus ipse sit legis?

PL 9, 249A

というのは、「その意志は主の律法にあった」と言われているが、律法は神の子によって定められたのであり、彼自身が律法の主であるのに、その意志が主の律法にあったからといって、どうして幸いが彼に帰せられるだろうか。

3

Quod autem lex ejus sit, in psalmo septuagesimo septimo ipse testatus est, cum ait: Attendite, popule meus, in legem meam, inclinate aures vestras in verba oris mei. Aperiam in parabolis os meum.

PL 9, 249B

そして、それが彼の律法であることは、第七十七詩篇で、彼自身が証しした。こう言うときである。「私の民よ、私の律法に心を向けよ。私の口の言葉に、汝らの耳を傾けよ。私はたとえによって口を開く」。

4

Et haec Matthaeus evangelista ab eo ipso dicta esse confirmat, dicens: Ideo in parabolis loquebatur, ut impleretur quod dictum est: Aperiam in parabolis os meum (Matth. XIII, 34 et 35) . Prophetiam ergo suam rebus Dominus explevit.

PL 9, 249B

そして、これらのことは彼自身によって語られたことだと、福音書記者マタイが確証している。こう言うのである。「それゆえ、彼はたとえで語っていた。それは、こう言われていたことが成就するためであった。『私はたとえによって口を開く』」(マタイ13:34、35)。こうして、主は自らの預言を事実によって成就した。

5

Nam in his in quibus locuturum se spoponderat, parabolis est locutus. Id autem quod ait: Et erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum (in quo comparative beatitudinis profectus ostenditur); quomodo personae ejus poterit coaptari, ut sit Dei filio plantatum lignum beatius, ob quod beatus sit, quia aliquando similitudinem ejus profectu beatitudinis consequatur (Prov. VIII, 22; Tit. I, 2; Coloss. I, 15, 16) ?

PL 9, 249B

というのは、語ると約束していたそのことにおいて、彼はたとえで語ったのである。ところで、「彼は、水の流れのそばに植えられた木のようになる」と言われていること(そこには、比較による幸いの進展が示されている)は、どうして彼の人格にふさわしくされうるだろうか。神の子にとって、植えられた木のほうがより幸いなものであり、彼が幸いなのは、幸いの進展によっていつかその木の似姿に至るからだ、などということが(箴言8:22、テトス1:2、コロサイ1:15、16)。

6

Dehinc cum secundum Sapientiam et Apostolum, et ante saecula, et ante tempora aeterna sit, et primogenitus omnis creaturae sit, et in ipso, et per ipsum creata sint omnia: quomodo his rebus cum fiet similis, beatus est, quae ab ipso sunt instituta?

PL 9, 249C

さらに、知恵と使徒によれば、彼は世よりも前に、永遠の時よりも前にあり、あらゆる被造物の長子であり、彼において、彼を通して、万物が造られたのに、彼自身によって定められたこれらのものに似たものとなるときに、どうして彼が幸いであるのか。

7

Cum neque creatoris virtus ad beatitudinis suae perfectionem comparatione egeat creaturae, neque primogeniti antiquitas, in eo quod erit tanquam lignum, tempus praeposterae comparationis admittat.

PL 9, 249C

造り主の力は、被造物との比較を、自らの幸いの完全さのために必要とせず、また長子の古さは、木のようになるということにおいて、順序の逆転した比較の時を許さないのに。

8

Id enim quod erit per exspectandum adhuc tempus, non potest videri ut aut fuerit, aut jam sit in rerum natura. Quidquid autem jam est, non eget dilatione temporis, ut ad id quod erit inchoetur quia antiquitate exordii sui esse jam permanet.

PL 9, 249C

というのは、なお待たなければならない時を経て将来あるであろうことは、事物の自然において、かつてあったとも、すでにあるとも見えないからである。ところで、すでにあるものは、これからあるものへと始まるために、時の猶予を必要としない。それは、自らの始まりの古さによって、すでに存続しているからである。

Pars III, Caput IV

第III部 第IV章PL 9, 250A
1

Cui conveniat. --Itaque quia haec a divinitate unigeniti Filii Dei Domini nostri Jesu Christi intelliguntur aliena: vir ille hic a propheta beatus praedicari opinandus est, qui se ei corpori quod Dominus assumpsit, id est, in quo homo natus est, conformem studio aequitatis, et totius justitiae perfectione praestiterit. Et sane id ita intelligi oportere, plenior, psalmi expositio monstrabit.

PL 9, 250A

誰にふさわしいか。――したがって、これらのことは、神の独り子、我々の主イエス・キリストの神性とは無縁であると理解されるのであるから、ここで預言者が幸いなる者と宣べている人とは、主がとった体、すなわちそのうちで人として生まれた体に、公正への熱意とあらゆる義の完全さによって自らをなぞらえた者だと考えるべきである。そして実際、このように理解されなければならないことを、より詳しい詩篇の講解が示すであろう。

Pars III, Caput V

第III部 第V章PL 9, 250A
1

Quam multa in hoc psalmo documenta. --Speciosissimum autem hoc et dignissimum incipiendorum psalmorum sanctus Spiritus sumpsit exordium, ut humanam infirmitatem per spem beatitudinis ad innocens religionis studium adhortaretur, ut sacramentum Dei corporati doceret, ut communionem gloriae coelestis polliceretur, ut poenam judicii denuntiaret, ut differentiam resurrectionis ostenderet, ut providentiam Dei in retributione monstraret.

PL 9, 250A

この詩篇にはどれほど多くの教えがあるか。――ところで、聖なる霊は、詩篇の始まりとして、このもっとも麗しく、もっともふさわしい冒頭を取った。それは、人間の弱さを、幸いへの希望を通して、無垢な信心への熱意へと励ますため、体をとった神の秘義を教えるため、天の栄光との交わりを約束するため、裁きの罰を告げ知らせるため、復活の違いを示すため、応報における神の摂理を示すためであった。

2

Perfecta scilicet consummataque ratione tantae prophetiae ordinem inchoavit: ut hominum imbecillitatem ad fidei studium beati viri spes illiceret 19, spei beatitudinem comparata ligni beatitudo sponderet, insolentem impietatem intra metum denuntiata impiis severitas coerceret, meriti differentiam in consiliis sanctorum conditionis ordo distingueret, Dei magnificentiam in cognoscendis justorum viis aequitas constituta monstraret. Nunc et res ipsas et eorum verba tractemus.

PL 9, 250B

すなわち、完全で完成された道理によって、これほどの預言の順序を始めたのである。人間の弱さを信仰への熱意へと、幸いな人の希望が誘い、希望の幸いを、比較された木の幸いが約束し、不敬虔な者たちに告げられた厳格さが、傲慢な不敬虔を恐れの内に抑え、聖徒たちの協議において功の違いを、定められた境遇の順序が分け、義人たちの道を知ることにおいて、定められた公正が、神の壮大さを示す、というように。さあ、事柄そのものと、その言葉とを論じよう。

Pars IV, Caput I

第IV部 第I章PL 9, 250C
1

Beato viro quintuplex observantia. Impii et peccatoris discrimen. --VERS. 1, 2. Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.

PL 9, 250C

幸いなる人に求められる五重の遵守。不敬虔な者と罪人の区別。――「幸いなのは、不敬虔な者たちの協議に歩まず、罪人たちの道に立たず、疫病の座に座らなかった人である」(詩篇1:1、2)。

2

Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Quinque generum observantiam beato viro subesse Propheta commemorat: primam in impiorum consilio non eundi, alteram in peccatorum via non consistendi, tertiam in cathedra pestilentiae non sedendi, tum deinde voluntatis in lege Domini ponendae, postremo in ea die noctuque meditandi.

PL 9, 250C

「むしろ、その意志は主の律法にあり、その律法を昼も夜も思い巡らす」。預言者は、幸いなる人に五種類の遵守が備わっていると述べている。第一は不敬虔な者たちの協議に歩まないこと、第二は罪人たちの道に立ち止まらないこと、第三は疫病の座に座らないこと、次に意志を主の律法に置くこと、最後にその律法を昼も夜も思い巡らすことである。

3

Ergo necesse est differre impium a peccatore, peccatorem a pestilente; maxime cum sit impiis consilium, peccatori via, cathedra pestilenti: dehinc cum in consilio impiorum eatur potius quam stetur, in via vero peccatoris stetur magis quam eatur.

PL 9, 251A

したがって、不敬虔な者を罪人から、罪人を疫病の者から区別することが必要である。とりわけ、不敬虔な者たちには協議が、罪人には道が、疫病の者には座が当てられているのであるから、さらに、不敬虔な者たちの協議においては立ち止まるよりむしろ歩むのに、罪人の道においては歩むよりむしろ立ち止まるのだからなおさらである。

4

Quarum rerum causas ut intelligere possimus, discernendum est, quantum differat peccator ab impio: ut per id intelligi possit, cur peccatori via, et impio consilium deputetur: dehinc cur et in via standum, et in consilio eundum sit; cum humana consuetudo, et in consilio standum, et in via eundum esse decernat.

PL 9, 251A

これらのことの理由を我々が理解できるように、罪人が不敬虔な者とどれほど異なるかを見分けなければならない。それによって、なぜ罪人には道が、不敬虔な者には協議が割り当てられるのかが理解でき、さらに、なぜ道においては立ち止まり、協議においては歩まなければならないのかが理解できるようになる。人間の習慣は、協議においては立ち止まり、道においては歩むべきだと定めているのに。

5

Non omnis qui peccator est, et impius est: impius autem non potest non esse peccator. Et sumamus ex usu conscientiae communis exemplum.

PL 9, 251A

罪人であるすべての者が不敬虔なのではない。だが、不敬虔な者は罪人でないことはありえない。そこで、共通の良心の経験から例を取ろう。

6

Patres suos amare possunt filii, licet ebriosi sint et lascivi et prodigi: et inter haec vitia carent impietate, qui non carent crimine.

PL 9, 251B

息子たちは、たとえ酒におぼれ、放蕩で、浪費家であっても、自分の父たちを愛することができる。そしてこれらの悪徳のただ中にあっても、罪責を免れていない者が、不敬虔を免れているのである。

7

Impii vero, licet in praecipuis sint continentiae frugalitatisque virtutibus, omne tamen quodcumque aliud extra impietatem erit crimen, in contumelia parentis excedunt.

PL 9, 251B

これに対して、不敬虔な者たちは、たとえ節制と質素の卓越した徳の持ち主であっても、不敬虔以外のほかのいかなる罪であれ、それをすべて、親への侮辱において越えてしまう。

Pars IV, Caput II

第IV部 第II章PL 9, 251B
1

Impii athei. --Igitur secundum hoc propositum exemplum, impium discerni a peccatore non dubium est.

PL 9, 251B

神を認めない不敬虔な者たち。――したがって、この提示された例にしたがえば、不敬虔な者が罪人から区別されることは疑いない。

2

Et impios quidem eos esse natura ipsa judicii communis ostendit, qui cognitionem Dei expetere fastidiunt, qui nullum esse mundi creatorem irreligiosa opinione praesumunt, qui mundum in hunc habitum ornatumque fortuitis motibus constitisse commemorant, qui ne quod judicium creatori suo ob vitam recte criminoseve gestam relinquant, volunt ex naturae necessitate se nasci, et ex eadem rursum necessitate dissolvi.

PL 9, 251B

そして、共通の判断の本性そのものが示すように、不敬虔なのは、神の認識を求めることを嫌う者たち、世界の造り主はいないと不信心な意見で決めつける者たち、世界がこのような姿と秩序に偶然の動きによって成り立ったと言う者たち、生を正しく、あるいは罪深く送ったことについて、自分の造り主にいかなる裁きも残さないように、自然の必然から自分が生まれ、同じ必然からまた解体されるのだと望む者たちである。

3

Horum igitur omne consilium fluctuans, incertum ac vagum est, et in eisdem ac per eadem sine ulla consistendi statione defertur. non enim tenet modum definitionis alicujus. Creatorem mundi disputatio docere ausa non est.

PL 9, 251C

したがって、彼らのすべての協議は、揺れ動き、不確かで、さまよっており、同じものの中を、同じものを通して、留まる場所もなく運ばれていく。なぜなら、いかなる定義の限度も保たないからである。議論は、世界の造り主を教えようとする勇気をもたなかった。

4

Cum enim quaeras, cur mundus, et quando, et in quantum? et utrum mundus homini, an homo mundo? et mors ob quid, vel quo usque, vel qualis? circa haec impietatis suae consilia agitur semper, et vadit, loco consistendi in his consiliis non reperto.

PL 9, 251C

実際、なぜ世界があるのか、いつか、どれほどか、世界は人のためか、人が世界のためか、死は何のためか、いつまでか、どのようなものかと問うならば、彼らは自らの不敬虔の協議を巡って常に動き回り、進むが、それらの協議の中に留まる場所を見いださない。

Pars IV, Caput III

第IV部 第III章PL 9, 251C
1

Neque stant haeretici. --Sunt et alia consilia impiorum, eorum scilicet qui in haeresim delapsi, nec Novi nec Veteris Testamenti legibus continentur.

PL 9, 251C

異端者も立ち止まらない。――不敬虔な者たちには、ほかの協議もある。すなわち、異端に陥り、新約と旧約の律法のいずれにも縛られない者たちのそれである。

2

Quorum sermo in orbem semper et circulum erroris inflexus, nihil tenens, et in nullo consistens, indefinitae sententiae cursu recursuque jactatur.

PL 9, 251D

彼らの言葉は、誤りの輪と円環の中へと曲げられ、何も保持せず、何にも留まらず、定まらない意見の行き来によって振り回される。

3

Quorum impietatis est, Deum non ex Dei ipsius professione sed ex arbitrii sui voluntate metiri; ignorantes non minoris impietatis esse, Deum fingere, quam negare, a quibus cum requiras, quo spei ac fidei suae fine sic sentiant? confunduntur, perturbantur, dissimulant, circumerrant, et finem ipsum ejus de qua quaeritur disputationis evitant.

PL 9, 252A

彼らの不敬虔は、神を、神自身の宣言によってではなく、自らの判断の意志によって測ることである。神を作り上げることが、否定することに劣らぬ不敬虔であることを知らないのだ。彼らに、いかなる希望と信仰の目的をもってそのように考えるのかと問うと、彼らは混乱し、動揺し、ごまかし、あちこちさまよい、問われている議論の目的そのものを避ける。

4

Beatus ergo vir est, qui in hoc impiorum consilio non abiit, id est, qui ipsam illam in hoc consilio eundi non admiserit voluntatem: quia quae impia sunt, vel cogitasse jam crimen sit.

PL 9, 252A

したがって、幸いなのは、この不敬虔な者たちの協議に歩まなかった人、すなわち、この協議の中を歩むというまさにその意志を抱かなかった人である。不敬虔なことは、思っただけでもすでに罪となるからである。

Pars IV, Caput IV

第IV部 第IV章PL 9, 252A
1

Via peccatorum in qua non standum. --Sequens autem est, ut qui in impiorum consilio non abiit, in peccatorum quoque via non stet.

PL 9, 252A

罪人の道、そこに立ち止まってはならない。――ところで、不敬虔な者たちの協議に歩まなかった者は、罪人の道にも立ち止まらないことが、次に来る。

2

Plures enim sunt, qui cum per confessionem Dei ab impietate discreti sint, non tamen a peccato per id liberi sint; in Ecclesia quidem manentes, sed Ecclesiae disciplinam non tenentes: ut avari, ebriosi, tumultuosi, procaces, superbi, simulatores, mendaces, rapaces.

PL 9, 252B

というのは、神の告白によって不敬虔から区別されていても、それによって罪から自由になっていない者が、少なからずいるからである。教会にとどまってはいるが、教会の規律を守らない者たち、たとえば、貪欲な者、酒におぼれる者、騒ぎ立てる者、厚かましい者、高慢な者、偽善者、偽る者、強奪する者である。

3

Et ad haec quidem nos vitia, naturae nostrae propellit instinctus: sed ut utile est, nos a via hac ad quam ferimur abscedere, sic neque consistere illic, adhibito decedendi ex ea non moroso recursu.

PL 9, 252B

我々を、これらの悪徳へと、我々の本性の衝動が押しやる。しかし、我々が運ばれていくこの道から離れることが有益であるのと同様に、そこに立ち止まってもならない。そこから退くために、ためらいのない引き返しを用いなければならない。

4

Et idcirco beatus vir est, qui in via peccatorum non stetit, natura quidem in viam hanc deferente, sed ex via hac fidei religione referente.

PL 9, 252B

それゆえ、幸いなのは、罪人たちの道に立ち止まらなかった人である。本性はこの道へと運ぶが、信仰の信心が、この道から連れ戻すのである。

Pars IV, Caput V

第IV部 第V章PL 9, 252B
1

Cathedra pestilentiae. --Tertius quoque hic obtinendae beatitudinis ordo est, in cathedra pestilentiae non sedere. Sederunt in cathedra Moysi Pharisaei docentes, sedit et Pilatus in tribunali: cujus itaque cathedrae sessionem existimabimus pestilentem?

PL 9, 252B

疫病の座。――幸いを得るための第三の順序もこれである。疫病の座に座らないことである。モーセの座にはファリサイ派の人々が教えつつ座り、ピラトも裁判の席に座った。それでは、我々は、どちらの座に座ることを疫病的と見なすべきだろうか。

2

Non utique Moysi, Domino sedentes potius quam sessionem cathedrae improbante, cum dicit: Super cathedram, inquit, Moysi sederunt Scribae et Pharisaei; quaecumque dixerint vobis facite, quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 2) .

PL 9, 252C

少なくともモーセの座ではない。主は、座っている者たちのほうを責め、座に座ること自体は責めていない。こう言っているのである。「モーセの座に」と彼は言う、「律法学者とファリサイ派の人々が座った。彼らが汝らに言うことはすべて行え。しかし、彼らの行うことは行うな」(マタイ23:2)。

3

Cathedrae hujus sessio pestilens non est, cujus obedientia dominica auctoritate praecipitur. Illa ergo erit pestilens, cujus contagium Pilatus manus abluendo devitat.

PL 9, 252C

この座に座ることは疫病的ではない。その座への服従は、主の権威によって命じられているからである。したがって疫病的であるのは、ピラトが手を洗うことでその感染を避けたあの座である。

4

Multos enim etiam in metu Dei constitutos, saecularium tamen honorum ambitio corrumpit: et volunt Ecclesiae legibus subditi, fori legibus judicare.

PL 9, 252C

というのは、神への畏れのうちにある多くの者をさえ、世俗の名誉への野心が堕落させるからである。そして彼らは、教会の法に服する者でありながら、法廷の法によって裁くことを望む。

5

Sed quamquam ad ipsa officia quae agunt, ferant secum religiosam voluntatem, benevolos sese continentesque praestando: tamen necesse est eorum, in quibus diversabuntur, negotiorum quodam pestilenti contagio polluantur.

PL 9, 252C

しかし、彼らが自らの務めそのものに敬虔な意志をたずさえ、親切で自制的であるよう努めるとしても、彼らが身を置くことになる事務の、ある疫病的な感染によって汚されることは避けられない。

6

Publicarum enim causarum ordo manere eos volentes etiam in ecclesiasticae legis sanctitate non patitur.

PL 9, 253A

公の訴訟の秩序は、彼らが教会の法の聖性の内にとどまろうと望んでいても、それを許さないからである。

7

Et quamvis religiosi propositi tenaces sint: tamen per necessitatem sedis obtentae, tum ad contumeliam, tum ad injuriam, tum ad poenam cunctante licet voluntate coguntur. Facit eos necessitas necessitatis ipsius esse participes, cum tanquam lue morbida imbuuntur.

PL 9, 253A

そして、彼らが敬虔な志を堅く保つとしても、得た座の必要によって、ときには侮辱へ、ときには不正へ、ときには刑罰へと、意志がためらっていても強いられる。必然が、彼らをその必然そのものの分担者とする。彼らは、病んだ疫病に染められるかのように染まるのだから。

8

Et idcirco hanc eorum cathedram, cathedram pestilentiae Propheta cognominat, quia contagione sua etiam voluntatem religiosae mentis inficiat.

PL 9, 253A

それゆえ預言者は、彼らのこの座を「疫病の座」と呼んだのである。それは、その感染によって、敬虔な心の意志さえも汚すからである。

Pars IV, Caput VI

第IV部 第VI章PL 9, 253A
1

Dei legi non timore sed voluntate parendum. -- Sed beatitudinem viri nondum, vel in impiorum consilio non isse, vel in peccatorum via non stetisse, vel in pestilentiae cathedra non sedisse, consummat.

PL 9, 253A

神の律法には、恐れからではなく意志によって従わなければならない。――しかし、人の幸いを完成させるのは、まだ、不敬虔な者たちの協議に歩まなかったこと、罪人の道に立たなかったこと、疫病の座に座らなかったことではない。

2

Possunt enim haec et in saeculari viro reperiri: ut unum Deum esse creatorem mundi opinetur, ut a peccatis se per studium modestae innocentiae refrenet, ut honorum dignitatibus privatae et tranquillae vitae otium anteponat.

PL 9, 253B

というのは、これらのことは世俗の人にも見いだされうるからである。すなわち、唯一の神が世界の造り主であると考え、慎ましい無垢への熱意によって罪から自らを抑え、名誉の高位よりも私的で静かな生の閑暇を選ぶ、ということである。

3

Sed perfectum nunc Deo virum Propheta conformans, et quem in magnis aeternae beatitudinis constituat exemplis, non communibus eum ad id docet usurum esse virtutibus sed his consummandum esse, ut beatus sit, quae sequuntur: Sed in lege Domini fuit voluntas ejus.

PL 9, 253B

しかし預言者は、今、神にかたどられた完全な人、永遠の幸いの大いなる範例のうちに立てようとする人を語りつつ、その人はそのために共通の徳を用いるのではなく、幸いであるために、続くこれらのことによって完成されなければならないと教える。すなわち、「むしろ、その意志は主の律法にあった」である。

4

Abstensio superiorum inutilis est, nisi in consequentia adhibeatur intentio: scilicet ut in lege Domini voluntas sit. Non exspectat Propheta ut metus sit.

PL 9, 253B

先に挙げたことを慎むことは、後に続くことにおいて志向が加えられなければ無益である。すなわち、意志が主の律法にあることである。預言者が求めているのは、それが畏れであることではない。

5

Plures intra legem metus cohibet, paucos vero voluntas constituit in lege: quia timoris est, non audere timenda negligere; perfectae vero religionis est, praescriptis velle parere. Et idcirco beatus ille est, cujus in Dei lege non timor est, sed voluntas.

PL 9, 253C

多くの人を、畏れが律法の内に留め置くが、律法の内に意志が据えるのは少数である。畏れるべきものをないがしろにする勇気がないのが畏れであり、定められたことに従おうと望むのが、完全な信心だからである。それゆえ、幸いなのは、神の律法に畏れではなく意志がある人である。

Pars IV, Caput VII

第IV部 第VII章PL 9, 253C
1

Lex Dei nocte ac die meditanda; qui id possit fieri. --Sed deest interdum et aliquid voluntati: et perfectam beatitudinem solum velle non obtinet, nisi voluntatem sequatur operatio. Sequitur namque: Et in lege ejus meditabitur die ac nocte.

PL 9, 253C

神の律法は夜も昼も思い巡らされるべきである。それがどうして可能か。――しかし、ときに意志にも何かが欠けている。そして、意志するだけでは完全な幸いは得られない。行いが意志に続かなければ。実際、こう続く。「その律法を昼も夜も思い巡らす」。

2

Beatum hunc virum continua legis meditatio et indefessa consummat. Sed forte id humanae infirmitatis natura non patitur, per quam quiescendum, dormiendum, cibo vacandum est; ob quae a spe consequendae beatitudinis etiam necessitate naturalium decidamus, cum aliquando a meditatione diurna atque nocturna negotii corporalis intercessione sit desinendum.

PL 9, 254A

この幸いな人を完成させるのは、絶え間ない、疲れることのない律法の思い巡らしである。しかし、おそらく人間の弱さの本性はそれを許さない。その本性のために、休み、眠り、食事に時を割かなければならないのだから。そのために、我々は、自然の必要によってさえ、幸いを得る希望から落ちてしまうことになろう。ときには、体の務めが割り込むために、昼夜の思い巡らしをやめなければならないのだから。

3

Simile quoque huic dicto Apostoli dictum est. sine intermissione orate (I Thess. V. 17) . Quasi vero non occupanda in res suas naturae nostrae necessitas possit sine interpellatione temporis semper orare.

PL 9, 254A

使徒のこの言葉に似たことも言われている。「絶えず祈れ」(一テサロニケ5:17)。あたかも、自らの事柄に従事しなければならない我々の本性の必要が、時の中断なしにつねに祈ることができるかのようである。

4

Meditatio itaque legis non solum in verbis legendis est, sed et in operis religione; neque ut libros tantum et Scripturas recenseamus, sed ut ea quae in Scripturis ac libris continentur, gestis rebusque meditemur, et diurna nocturnaque opera legem semper exerceant: ut illud Apostoli est: Omnia quaecumque facitis, in gloriam Dei facite, sive cum manducatis, sive cum bibitis, sive cum aliud agitis (I Cor. X, 31) .

PL 9, 254A

したがって、律法の思い巡らしは、ただ言葉を読むことにあるのではなく、信心の行いにもある。我々が書物や聖書をただ読み返すだけでなく、聖書や書物に含まれていることを、行いと事柄によって思い巡らし、昼夜の業がつねに律法を実践するように、ということである。使徒のあの言葉のとおりである。「汝らが行うことはすべて、神の栄光のために行え。食べるにも、飲むにも、ほかのことをするにも」(一コリント10:31)。

5

Per hoc enim efficitur, ut sine intermissione oremus: cum per opera Deo placita, et in gloriam ejus semper exercita, sancti cujusque viri vita omnis oratio sit ac sic secundum legem noctu dieque vivendo, vita ipsa nocturna legis erit et diurna meditatio.

PL 9, 254B

実際、これによって、我々が絶え間なく祈るということが成し遂げられる。神に喜ばれ、その栄光のためにつねに行われる業を通して、すべて聖なる者の生が祈りとなり、こうして律法にしたがって夜も昼も生きることによって、生そのものが、律法の夜と昼の思い巡らしとなるのである。

Pars IV, Caput VIII

第IV部 第VIII章PL 9, 254B
1

Sed consummata viri hujus beatitudine, qui impiorum consiliis, et peccatorum viis, et pestilentiae cathedra se abstinens, Dei legem volens die et nocte meditetur; docendum est quantus ei fructus acquisitae hujus beatitudinis sit futurus.

PL 9, 254B

しかし、不敬虔な者たちの協議、罪人たちの道、疫病の座から身を慎み、神の律法を自ら望んで昼も夜も思い巡らす、この人の幸いが完成されたので、この得られた幸いから彼にどれほどの実りがあるかを、教えなければならない。

2

Velle enim beatum esse, ex beatitudinis ipsius exspectatione proficiscitur. Sequitur namque, VERS. 3: Et erit tanquam lignum, quod plantatum est juxta decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non defluet.

PL 9, 254B

実際、幸いであることを望むことは、その幸いそのものへの期待から出てくる。というのは、次のことが続くからである。「彼は、水の流れのそばに植えられた木のようになり、時が来れば自らの実を与える。その葉は落ちない」(詩篇1:3)。

3

Ridiculum hoc forte et ineptum comparatae beatitudinis credetur exemplum: in quo ligni plantatio, decursus aquarum, fructuum datio, suum tempus, et folium non defluens praedicatur. Haec quidem secundum homines saeculi nulla forte existimabuntur.

PL 9, 254C

おそらく、この比較された幸いの例は、滑稽で不適切だと思われるであろう。そこでは、木を植えること、水の流れ、実を与えること、それ自身の時、落ちない葉が述べられているからである。これらは、世の人々からすれば、おそらく取るに足りないものと見なされるであろう。

4

Sed videamus secundum propheticam doctrinam, quanta in his ipsis rebus ac verbis comparatae beatitudinis gloria collocetur.

PL 9, 254C

しかし、預言的な教えにしたがって、これらの事柄と言葉そのもののうちに、比較された幸いの栄光がどれほど据えられているかを見よう。

Pars IV, Caput IX

第IV部 第IX章PL 9, 255A
1

Lignum Christus. --In libro Genesis II, 9 et 10, ubi plantatum a Deo paradisum legislator ostendit, omne quoque lignum specie pulchrum et ad esum bonum productum esse monstravit; esse quoque et in medio paradiso lignum vitae, et lignum sciendi boni et mali exposuit; irrigari deinde paradisum flumine, quod postea in quatuor principia divisum sit.

PL 9, 255A

木はキリストである。――創世記2:9、10では、立法者は、神によって楽園が植えられたことを示し、またあらゆる木が、見た目に美しく食べるに良いものとして生え出たことを明らかにした。さらに、楽園の中央に命の木と善悪を知る木があることを述べ、次いで、楽園が川によって潤され、その川がのちに四つの源に分かれたことを述べた。

2

Quod autem esset hoc lignum vitae, propheta Salomon docuit, dicens de adoratione sapientiae: Lignum vitae est omnibus qui complectuntur eam, et qui incumbunt in eam sicut in Domino (Prov. III, 18) .

PL 9, 255A

ところで、この命の木が何であるかを、預言者ソロモンが、知恵への崇敬について語りつつ、教えた。「それは、彼女を抱く者すべてにとって命の木であり、主にもたれるように彼女にもたれる者にとってもそうである」(箴言3:18)。

3

Lignum ergo hoc vivens est: neque solum vivens, sed etiam rationale; rationale autem in tantum ut fructus det; det vero non confuse, non importune, sed tempore suo.

PL 9, 255A

したがって、この木は生きているものであり、生きているだけでなく、理性的でもある。理性的であるとは、実を与えるほどである。しかも混乱して、時をわきまえずにではなく、それ自身の時に与える。

4

Et plantatum hoc lignum est juxta decursus aquarum, in possessione scilicet regni Dei, id est, in paradiso, et unde flumen exiens in quatuor principia dividitur.

PL 9, 255B

そして、この木は水の流れのそばに植えられている。すなわち、神の王国の所有において、つまり楽園においてであり、そこから出る川が四つの源に分かれるところである。

5

Non enim ait: Post decursus aquarum, sed: Juxta decursus aquarum, unde primum decursum aquarum divisiones sortiuntur.

PL 9, 255B

実際、彼は「水の流れの後に」ではなく、「水の流れのそばに」と言う。そこは、水の流れの分かれが最初に生じる場所である。

6

Illic enim plantatum hoc lignum est, quo latronem illum, se Dominum confitentem, Dominus qui Sapientia est introduxit, dicens: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) .

PL 9, 255B

というのは、そこにこの木が植えられており、主である知恵が、自分を主と告白したあの盗人を、そこへ導き入れたからである。こう言ったのである。「アーメン、汝に言う。今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。

7

Et quia sapientiam, qui Christus est, lignum vitae cognominari de sacramento futurae corporationis et passionis, prophetica auctoritate docuimus: etiam ex Evangeliis intelligentiae hujus est proprietas, adstruenda.

PL 9, 255B

そして、キリストである知恵が、来るべき体をとることと受難の秘義のゆえに、命の木と呼ばれることを、我々は預言者の権威によって教えたので、この理解の固有性は、福音書からも補強されなければならない。

8

Dominus namque ipse se arbori comparavit, cum in Beelzebub daemonia eum Judaei ejicere dixissent: Aut facite, inquit, arborem bonam et fructus ejus bonos, aut facite arborem malam, et fructus ejus malos; ex fructu enim arbor cognoscitur (Matth. XII, 24) .

PL 9, 255B

主自身が、ユダヤ人たちが、悪霊たちを彼がベルゼブルによって追い出していると言ったとき、自らを木にたとえたからである。「善い木を作り、その実も善いとせよ。あるいは悪い木を作り、その実も悪いとせよ。木はその実によって知られるのだから」(マタイ12:24)。

9

Quia cum fructus esset optimus, daemonia ejicere; Beelzebub eum, cujus fructus pessimi sunt, esse dicebant.

PL 9, 255C

悪霊を追い出すことは最善の実であったのに、彼らは、その実が最悪であるベルゼブルが彼であると言っていたのである。

10

Hujus quoque beati ligni non dedignatus est, in se docere virtutem, cum pergens ad crucem ait: Quia si in humido ligno haec faciunt, in arido quid fiet (Luc. XXIII, 31) ? per humidi ligni exemplum, nihil in se ariditati mortis obnoxium esse significans.

PL 9, 255C

彼はまた、この幸いなる木の力を、自分自身において教えることを軽んじなかった。十字架へ向かうとき、こう言ったのである。「生の木にこれらのことをするなら、枯れた木には何が起こるのか」(ルカ23:31)。生の木の例によって、彼のうちに、死の枯渇に服するものは何もないことを示したのである。

Pars IV, Caput X

第IV部 第X章PL 9, 256A
1

Christo similis vir beatus. --Huic itaque ligno beatus ille vir similis fiet; cum, translati latronis in paradisum modo, secundum decursus aquarum et ipse plantetur: et fiet beata illa, et non eradicanda novella plantatio, quam in Evangeliis Dominus significat, cum de aliena plantatione conqueritur, dicens: Omnis plantatio quam non plantavit pater meus coelestis, eradicabitur (Matth. XV, 13) .

PL 9, 256A

幸いなる人はキリストに似る。――したがって、この木に、あの幸いな人は似たものとなる。盗人が楽園へ移されたときと同じように、彼もまた水の流れのそばに植えられるときに。そして、あの幸いで、根こぎにされえない若木の植え付けとなる。それは、主が福音書で、よその植えたものについて嘆きつつ、こう言って示したものである。「私の天の父が植えなかった植物はみな、根こぎにされる」(マタイ15:13)。

2

Hoc ergo lignum dabit fructus suos. Ubicumque autem de fructibus arborum aliquid divinus sermo significat, facere potius eas fructus, quam dare memorat, cum ait: Non potest arbor bona fructus malos facere (Math. VII. 18) , et cum secundum Esaiam querela de vinea est: Exspectavi, inquit, ut faceret uvas fecit autem spinas (Esai. V, 2) .

PL 9, 256A

したがって、この木は自らの実を与える。ところで、神の言葉が木の実について何かを述べるところでは、それらが実を与えるというよりも、むしろ実を作ると述べている。たとえば「善い木は悪い実を作ることができない」(マタイ7:18)と言い、またイザヤによれば、ぶどう畑についての嘆きで、「私は、それがぶどうを作るのを待った。ところが、それは茨を作った」(イザヤ5:2)と言う。

3

Lignum ergo hoc dabit fructus suos, arbitrio dandi et ratione moderatum. Nam in tempore suo dabit. Et quo tandem tempore?

PL 9, 256B

したがって、この木は、与える判断と道理によって調整された仕方で、自らの実を与える。実際、それは自らの時に与える。では、それはいつの時か。

4

Nempe eo de quo beatus Apostolus ait, ut notum faceret vobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum quod proposuit in ipso, in dispensationem plenitudinis temporum (Ephes. I, 9) .

PL 9, 256B

もちろん、幸いなる使徒が語った時である。「自らの意志の秘義を汝らに知らせるために、その中で彼が定めた良しとするところにしたがって、時の充満の経綸へと」(エフェソ1:9)。

5

Hoc ergo dispensationis est tempus, quo et accipiendi et dandi opportunitas temperatur, cum suum erit tempus, ut accipiant quibus dabit. Temporis autem mora in plenitudine temporum pendet. Dispensatio enim dandi fructus, plenitudini temporum reservatur.

PL 9, 256B

したがって、これは経綸の時であり、そこでは受けることと与えることの機会が調整され、その時が来るのは、与えられる者が受けるためである。時の遅れは、時の充満にかかっている。実際、実を与える経綸は、時の充満のために取っておかれる。

6

Et qui tandem hic dispensandus erit fructus? Nempe ille de quo idem apostolus meminit, dicens: Et transformabit, inquit, corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae (Philipp. III, 21) .

PL 9, 256B

では、ここで分け与えられる実とは何か。もちろん、同じ使徒が言及したものである。「彼は変える」と彼は言う、「我々の卑しさの体を、その輝きの体に似たものとして」(フィリピ3:21)。

7

Hos ergo nobis fructus suos dabit, quos jam in eo quem sibi assumpsit, et qui significatur in ligno, homine perfecit, quem in immortalitatis suae naturam absorpta mortalitate transfudit.

PL 9, 256C

したがって、彼は自らの実を我々に与えるであろう。それは、彼が自分にとった人、木によって示されている人において、すでに完成させたものであり、その人を、死すべきものが呑み込まれて、自らの不死の本性へと移し替えたものである。

8

Erit ergo ut hoc lignum beatus ille vir, cum quando ipse in gloria Dei Domino suo conformis adstiterit.

PL 9, 256C

したがって、あの幸いな人は、この木のようになるであろう。すなわち、彼自身が、神の栄光において、自らの主に似たものとして立つときに。

Pars IV, Caput XI

第IV部 第XI章PL 9, 257A
1

Folia Dei verba. -- Folium autem ligni hujus non defluet. Nec mirum si folia ejus non defluunt, cujus fructus dabuntur potius, quam decident, non maturitate depulsi, non vi exteriore decussi, sed rationalis officii dispensatione demessi.

PL 9, 257A

葉は神の言葉である。――さて、この木の葉は落ちない。その実が、落ちるよりむしろ与えられるものである以上、葉が落ちないのも不思議ではない。実は、熟しきって落とされるのでも、外からの力で打ち落とされるのでもなく、理にかなった務めの経綸によって刈り取られるのである。

2

Et quid in foliis significet, ex comparatione rerum corporalium absolutum est. Namque hanc esse naturam foliorum contuemur, ut ad custodiam fructuum fructibus ipsis circumjecta prorumpant; ut quodam vallo tenera pomorum initia communiant.

PL 9, 257A

そして、葉が何を表すかは、体をもつ事物との比較から明らかである。すなわち、葉の本性とは、実を守るために実のまわりに生え出て、果実の柔らかな初めを、いわば土塁で守るものであることを、我々は見ている。

3

Doctrina ergo verborum Dei, quae promissos nobis fructus convestit, significatur in foliis. His enim verbis spes nostrae inumbrantur: horum inter has saeculi tempestates munimine conteguntur.

PL 9, 257A

したがって、葉が表しているのは、我々に約束された実を覆う、神の言葉の教えである。というのは、これらの言葉によって我々の希望は陰を与えられ、この世の嵐の中で、これらの言葉の防護によって覆われるからである。

4

Non defluent igitur haec folia, id est Dei verba; quia per Dominum dictum est: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. (Matth. XXIV, 35) . Nihil enim ex his quae a Deo dicta sunt, dilabetur aut decidet.

PL 9, 257B

したがって、これらの葉、すなわち神の言葉は落ちない。主がこう言ったからである。「天と地は過ぎ去る。しかし私の言葉は過ぎ去らない」(マタイ24:35)。実際、神によって語られたことのうち、何ひとつ、滑り落ちることも、落ちることもない。

Pars IV, Caput XII

第IV部 第XII章PL 9, 257B
1

Horum foliorum utilitas. --Quod autem haec folia ligni hujus non inutilia sint, sed salutaria gentibus, sanctus Joannes in Apocalypsi testatur dicens: Et ostendit mihi flumen aquae vitae, splendidum tanquam crystallum, exiens de throno Dei et agni, in medio plateae ejus, et ex utraque parte fluminis arborem vitae, quae facit fructum duodecies, singulis mensibus reddens fructum suum, et folia arboris illius sunt ad sanitatem gentium (Apoc. XXII, 1) .

PL 9, 257B

これらの葉の有益さ。――ところで、この木のこれらの葉が無益でなく、異邦人にとって救いをもたらすものであることを、聖ヨハネが黙示録で証しして、こう言う。「そして彼は、水晶のように輝く命の水の川を私に示した。それは神と小羊の玉座から出て、その広場の中央を流れ、川の両岸に命の木があり、それは十二回実を結び、月ごとに自らの実を返し、その木の葉は異邦人の癒やしのためである」(黙示録22:1)。

2

Coeleste ( id est, spiritale) sacramentum ita per corporales species exponitur, ut rationem spiritalem corporalia ipsa quanquam implere non possint, tamen ad corpora non mutilent.

PL 9, 257B

天の(すなわち、霊的な)秘義は、体をもつ姿を通してこのように説き明かされる。体をもつものそのものは霊的な道理を満たすことはできないが、それでも、〔道理を〕体へと切り縮めることはない。

3

Convenerat enim dixisse, ex utraque parte fluminis demonstrati arbores esse, non arborem. Sed quia vitae arbor ubique in sacramento baptismi una est, undique ad se venientibus apostolicae praedicationis fructus subministrans; ideo ex utraque parte fluminis una vitae arbor assistit.

PL 9, 257C

実際、示された川の両側に、一本の木ではなく複数の木々があると言うのが、ふさわしかったはずである。しかし、命の木は、洗礼の秘義において至るところで一つであり、あらゆる方向から自らのもとに来る者たちに、使徒的宣教の実を与えるので、それゆえ川の両側に、一本の命の木が立っているのである。

4

Unus enim agnus est in throno Dei visus, et unum flumen, et vitae arbor una: quae omnia in se complectuntur mysteria corporationis, baptismi, passionis, cujus folia, id est praedicationis verba, salutem gentibus per doctrinam eloquii non decidentis impertiunt.

PL 9, 257C

実際、神の玉座に見られた小羊は一つ、川は一つ、命の木は一つであり、これらすべては、体をとること、洗礼、受難の奥義を自らのうちに含んでいる。その葉、すなわち宣教の言葉が、落ちることのない言葉の教えによって、異邦人に救いを分け与える。

Pars IV, Caput XIII

第IV部 第XIII章PL 9, 258A
1

Gloriae aeternae dotes. -- Et omnia, inquit, quaecumque faciet, bene dirigentur. Jam non, sicut in Adam, donum ejus et statuta perturbabuntur: quia ille constitutae immortalitatis beatitudinem peccato transgressae legis amisit, sed per redemptionem ligni vitae, id est, dominica passione, cum ipsi ligno vitae similes erimus, jam quidquid in nobis fiet, aeternum est: aeternum autem cum beatitudinis sensu.

PL 9, 258A

永遠の栄光の賜物。――「彼が行うことはすべて、よく導かれる」と彼は言う。もはや、アダムにおいてのように、彼の賜物と定めは乱されない。アダムは、定められていた不死の幸いを、犯された律法の罪によって失ったが、命の木の贖いによって、すなわち主の受難によって、我々が命の木自身に似るとき、我々のうちに生じることは何であれ、もはや永遠であり、しかも幸いの感覚を伴う永遠である。

2

Prospere dirigentur autem omnia illa quae fient; non demutatione incerta, non in natura infirma, cum incorruptio corruptionem, et aeternitas infirmitatem, et forma Dei formam terrenae carnis absorpserit.

PL 9, 258A

そして、生じるそれらのことはすべて、順調に導かれる。不確かな変化ではなく、弱い本性においてではなく、朽ちないものが朽ちるものを、永遠が弱さを、神の形が地上の肉の形を呑み込むときに。

3

Huic igitur plantato ligno, in tempore suo hos fructus suos danti, beatus ille vir erit similis, ipse quoque in paradiso plantatus; ut plantatio Dei non eradicanda permaneat, in quo omnia a Deo facta prospere dirigentur, nulla deinceps demutatione vel infirmitatis nostrae eradicanda, vel temporis.

PL 9, 258A

したがって、この植えられた木、その時に自らの実を与える木に、あの幸いな人は似たものとなる。彼自身もまた楽園に植えられ、神の植えたものが根こぎにされずに続き、そこでは神によってなされたすべてのことが順調に導かれ、以後、我々の弱さの変化によっても、時の変化によっても、根こぎにされることはない。

Pars IV, Caput XIV

第IV部 第XIV章PL 9, 258B
1

Impiorum post judicium quale corpus. --Demonstrata autem perfecta hujus viri beatitudine, consequens erat quae impios poena maneret, ostendere. Sequitur namque, VERS. 4: Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.

PL 9, 258B

裁きののち、不敬虔な者たちの体はどのようなものか。――ところで、この人の完全な幸いが示されたので、不敬虔な者たちを待つ罰を示すことが、次に来た。実際、こう続く。「不敬虔な者たちはそうではない、そうではない。むしろ、風が地の面から吹き払う塵のようである」(詩篇1:4)。

2

Non est impiis comparative hujus beatitudinis spes relicta, sed vagum os, obtritum, ventilatum, dispersum et inquietum manet, ut ex illa corporalis soliditatis firmitate decussi, ludibrio pulveris differantur in poenam: non in nihilum dissoluti, ut sit in his materies poenae; sed in inane ac leve aridumque protriti, ut ludibriosa poenae mobilitate jactentur.

PL 9, 258B

不敬虔な者たちには、この幸いと比較される希望は残されておらず、むしろ〔彼らの〕骨は、さまよい、砕かれ、あおがれ、散らされ、休むことのないままにとどまる〔ミーニュの注:刊本の eos は誤りで、ここでは至福の者たちの骨と不敬虔な者たちの骨とが比べられている〕。それは、体の堅固さのあの強さから打ち落とされて、塵の弄びによって罰へと散らされるためである。無へと解体されるのではなく(それによって彼らのうちに罰の材料が残るように)、空虚で軽く乾いたものへと砕かれ、罰の弄ぶような移ろいによって振り回されるのである。

3

Cujus poenae et loco altero idem propheta meminit, dicens: Comminuam eos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum delebo illos (Psal. XVII, 43) . Comparatio itaque ut beatitudinis, ita et poenae est constituta.

PL 9, 258B

この罰を、同じ預言者は別の箇所でも述べている。こう言うのである。「私は彼らを、風の前の塵のように砕き、広場の泥のように彼らを消し去る」(詩篇17:43)。こうして、幸いについてと同様に、罰についても、比較が設けられている。

4

Quomodo enim nullus labor est vento pulverem dissipare, et quomodo lutum in plateis ingredientes se prope calcasse non sentiunt: ita poenae illi inferni facile est impios delere atque dispergere, quos peccatorum ratio et in lutum solverit, et comminuerit in pulverem, non relicta neque substantia firmitatis, cum pulvis et lutum sint; et per id quod pulvis et lutum sunt, in naturam tantum poenalis substantiae reservati.

PL 9, 258C

というのは、風が塵を吹き散らすのに何の労苦もなく、また、広場を歩む者が泥をほとんど踏んだことにも気づかないように、あの冥界の罰にとっても、不敬虔な者たちを消し去り、散らすことは容易だからである。彼らを、罪の道理は泥へと溶かし、塵へと砕いたのであって、堅固さの実体は残されておらず、塵と泥であり、塵と泥であることによって、ただ罰の実体という本性のためにのみ取っておかれているのである。

Pars IV, Caput XV

第IV部 第XV章PL 9, 258C
1

Impii resurgent, sed non in judicium. --Et quia per hanc demutationem obtritae in pulverem firmitatis, non erunt ejus boni participes, quod beato viro ex fructu ligni dabitur in tempore; ideo consequenter adjecit, VERS. 5: Propterea non resurgent impii in judicium.

PL 9, 258C

不敬虔な者たちはよみがえるが、裁きへとではない。――そして、この、塵へと砕かれた堅固さの変化によって、彼らは、幸いな人が木の実から時に応じて与えられるあの善に与らないので、それゆえ続けて付け加えた。「それゆえ、不敬虔な者たちは裁きへとよみがえらない」(詩篇1:5)。

2

Non abolitio his, qui utique pulvis erunt, per id quod non resurgunt denuntiatur; sed resurrectio his in judicium denegatur. Non enim per id quod non erunt, sensu poenae carebunt: quia lucri poenam faciet, quod non subsistet ad poenam.

PL 9, 259A

よみがえらないということによって、いずれ塵となる者たちに、消滅が告げられているのではない。むしろ、裁きへとよみがえる復活が彼らには拒まれるのである。実際、彼らは、存在しなくなることによって罰の感覚を免れるのではない。罰に存続しないということが、罰を利益に変えてしまうからである〔quia lucri poenam faciet 以下は意味が取りにくく、このように解した〕。

3

Subsistent autem quia erunt pulvis. Pulverem vero effici vel aridate, vel attritu, non est subsistendi amisisse naturam, sed in naturam alteram substitisse.

PL 9, 259A

彼らは存続するのである。塵となるからである。ところで、乾燥〔底本は aridate。ariditate と読む〕によって、あるいは摩滅によって塵となることは、存続する本性を失ったことではなく、別の本性のうちへと立ち移ったことである。

4

Per id autem, quod in judicium non resurgent, absolutum est non resurgendi eos caruisse natura, sed resurgendi in judicium perdidisse ordinem.

PL 9, 259A

一方、「裁きへとよみがえらない」ということによって、彼らがよみがえる本性を欠いたのではなく、裁きへとよみがえる順序を失ったのだということが、確定している。

5

Qui autem resurrectionis et judicii ordo intelligendus sit, Dominus in Evangelis ostendit dicens: Qui credit in me, non judicatur: qui autem non credit, jam judicatus est.

PL 9, 259A

復活と裁きの順序がどのようなものと理解されるべきかを、主は福音書〔底本は Evangelis。Evangeliis と読む〕で示して、こう言っている。「私を信じる者は裁かれない。信じない者は、すでに裁かれている」。

6

Hoc est autem judicium, quia lux venit in hunc mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lumen (Joan. III, 18 et 19) .

PL 9, 259B

「これが裁きである。光が世界に来たのに、人々は光よりも闇のほうを愛した」(ヨハネ3:18、19)。

Pars IV, Caput XVI

第IV部 第XVI章PL 9, 259B
1

Si neque fideles, neque infideles, qui igitur judicandi. --Negligentiam audientium, et incuriosam legentium facilitatem dicti dominici sermo perturbat.

PL 9, 259B

信じる者も信じない者も裁かれないなら、では誰が裁かれるのか。――主の言葉は、聞く者の怠慢と、読む者の不注意な安易さをかき乱す。

2

Cum enim dicit: Qui credit in me non judicabitur; exemit judicio fideles: et cum subjecit: Qui autem non credit, jam judicatus est; non admisit ad judicium infideles.

PL 9, 259B

というのは、「私を信じる者は裁かれない」と言うとき、彼は信じる者を裁きから除いており、「しかし信じない者は、すでに裁かれている」と付け加えたとき、信じない者を裁きに入れなかったからである。

3

Ergo si credentes exemit, et repulit infideles, nec in hos nec in illos judicii sorte permissa; quomodo convenire sibi in hoc, quod tertium ait, existimabitur: Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem?

PL 9, 259B

したがって、もし信じる者を除き、信じない者を退け、そのどちらにも裁きの割り当てを認めないのなら、彼が第三に言うことにおいて、自分自身と合致していると、どうして考えられようか。「これが裁きである。光が世界に来たのに、人々は光よりも闇のほうを愛した」。

4

Non enim potest locus relictus esse judicio; cum neque infideles, neque fideles sint judicandi. Et haec quidem ita esse auditoribus negligentibus et lectoribus incuriosis videbuntur: caeterum in se virtus ipsa verborum proprietatem dicti et intelligentiam continet.

PL 9, 259C

実際、信じない者も信じる者も裁かれるべきでないのなら、裁きのために残された場所はありえない。そして、これは、怠慢な聞き手と不注意な読み手には、そのように見えるであろう。しかし、実は、言葉の力そのものが、語られたことの固有性と理解をそれ自体に含んでいる。

Pars IV, Caput XVII

第IV部 第XVII章PL 9, 259C
1

Qui scil. inter pios impiosque medii. --Qui credit, inquit, non judicabitur. Quid enim necesse est judicare credentem? judicium enim ex ambiguis rebus exsistit, et ambiguitate adempta, judicii non desideratur examen.

PL 9, 259C

すなわち、敬虔な者たちと不敬虔な者たちの中間にいる者たち。――「信じる者は裁かれない」と彼は言う。実際、信じる者を裁く必要がどこにあるか。裁きは曖昧な事柄から生じ、曖昧さが取り去られれば、裁きの吟味は求められないからである。

2

Ex quo ne infideles quidem necesse est judicari; quia ambiguitas quin ( alias cum) infideles sint, non resedit. Sed adempto in credentes non credentesque judicio, causam Dominus judicii et auctores in quos judicari necesse esse adjecit.

PL 9, 259C

このことから、信じない者たちさえ裁かれる必要はない。彼らが信じない者たちであるかどうかについて、曖昧さは残っていないからである(別本では「信じない者たちである以上」)。だが、信じる者と信じない者に対する裁きが取り去られたのち、主は、裁きの理由と、その裁きを受けなければならない原因をなす者たちとを付け加えた。

3

Sunt enim aliqui inter impios piosque qui medii sint, ex utroque admixti, neutri tamen proprie, quia in id ipsum constiterint ex utroque: nec fidei admiscendi, quia sit illis aliquid infidelitatis insertum; nec infidelitati deputandi, quia aliquid habeant et fidei.

PL 9, 259D

というのは、不敬虔な者たちと敬虔な者たちの間には、中間にある者たち、両方が混ざった者たちがいるからである。彼らは、そのどちらにも本来は属さない。両方から成り立っているからである。信仰に混ぜ入れられるべきでもない。彼らには不信の何かが混じっているからである。不信に帰せられるべきでもない。彼らにも信仰の何かがあるからである。

4

Plures namque Dei metus in Ecclesia continet: sed eosdem tamen ad saecularia vitia saeculi blandimenta solicitant. Orant, quia timent; peccant, quia volunt. Christianos se nuncupant, quia bona est spes aeternitatis: gentilia agunt, quia blanda praesentia sunt.

PL 9, 260A

実際、教会の中で神への畏れがとどめている者は多い。しかし、同じ彼らを、この世の甘言が、世俗の悪徳へと誘う。彼らは恐れるから祈り、望むから罪を犯す。永遠への希望が善いものだからキリスト教徒と名のり、目の前のものが甘いから異邦人の行いをする。

5

Impii non manent, quia his Dei nomen in honore est: pii non sunt, quia quae pietati sunt aliena sectantur. Et necesse est ea magis diligant, per quae id quod se nuncupant esse non possunt; secundum nuncupationis voluntatem, operum voluntate potiore.

PL 9, 260A

彼らは不敬虔な者にとどまらない。神の名が彼らには尊ばれているからである。敬虔な者でもない。敬虔さに無縁なものを追い求めているからである。そして、彼らは、自分が名のるものであることを不可能にするものを、むしろ愛さざるをえない。名のりの意志よりも、業の意志のほうが強いからである。

6

Et idcirco Dominus postea quam credentes non judicandos, et non credentes jam judicatos esse dixerat, addidit: Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lumen.

PL 9, 260A

それゆえ、主は、信じる者は裁かれず、信じない者はすでに裁かれていると言ったのちに、付け加えた。「これが裁きである。光が世界に来たのに、人々は光よりも闇のほうを愛した」。

7

In eos ergo judicium est, quod jam et in incredulos actum est, et in credentes non necessarium est: quia magis tenebras quam lumen dilexerint; non quod non dilexerint et lumen, sed quod dilectio illis fuerit magis propensa tenebrarum.

PL 9, 260B

したがって、裁きは彼らに向けられている。それは、すでに信じない者たちに対しては行われ、信じる者たちに対しては必要のないものである。彼らは、光よりも闇のほうを愛したからである。光をも愛さなかったのではなく、彼らの愛が闇へより傾いていたのである。

8

Praeferri enim solet dilectioni ex comparatione dilectio: et hinc judicium est, quia cum dilexerint Christum, magis tamen tenebras dilexerunt.

PL 9, 260B

実際、愛は、比較によって、別の愛に優先されるのが常である。ここから裁きが生じる。彼らはキリストを愛したにもかかわらず、それでもなお闇のほうを愛したからである。

9

Hi ergo judicabuntur, qui neque ut pii non judicabuntur, neque jam fuerint ut impii judicati, in quos ex praelata potius dilectione judicium.

PL 9, 260B

したがって、裁かれるのは、敬虔な者のように裁かれないのでもなく、すでに不敬虔な者のように裁かれてしまっているのでもない者たちである。彼らに対しては、優先された愛のゆえに、裁きがある。

Pars IV, Caput XVIII

第IV部 第XVIII章PL 9, 260B
1

Impii non judicabuntur, sed peccatores. --Hujus quidem evangelicae dispositionis tenuit et propheta rationem, dicens: Propterea non resurgent impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum.

PL 9, 260B

不敬虔な者たちは裁かれず、罪人が裁かれる。――ところで、この福音的な配剤の道理を、預言者もまた保っていた。こう言っている。「それゆえ、不敬虔な者たちは裁きにおいてよみがえらず、罪人たちも義人たちの協議によみがえらない」。

2

Impiis judicium, quia jam judicati sunt, non relinquit: peccatoribus autem, quos superiori sermone discerni ab impiis docuimus, consilium justorum, quia judicandi sint, denegavit. Illos enim praejudicatos impietas facit, hos vero peccatum detinet judicandos.

PL 9, 260B

不敬虔な者たちには、彼らがすでに裁かれているので、裁きを残さない。一方、罪人たち――先の論述で、不敬虔な者たちから区別されると我々が教えた者たち――には、裁かれるべきなので、義人たちの協議を拒んだ。というのは、前者を不敬虔があらかじめ裁かれた者としており、後者は罪が、裁かれるべき者として留めているのだから。

3

Itaque neque impietas, quae jam judicata est, peccatorum est permissa judicio: neque peccatores qui judicandi sunt, justorum qui non judicabuntur, meriti sunt digni esse consilio.

PL 9, 260C

こうして、すでに裁かれている不敬虔は、罪人たちの裁きに加わることを許されておらず、裁かれるべき罪人たちも、裁かれることのない義人たちの協議にふさわしい者となることに値しなかった。

Pars IV, Caput XIX

第IV部 第XIX章PL 9, 260C
1

Quomodo Deus cognoscat, aut ignoret. --Et hujus differentiae hinc ordo proficiscitur. VERS. 6. Quia cognoscit, inquit, Dominus viam justorum, et via impiorum peribit. Consilium justorum peccatores idcirco non adeunt, quia viam justorum Dominus cognoscit.

PL 9, 260C

神はどのようにして知り、また知らないのか。――そして、この区別の順序はここから始まる。「主は義人たちの道を知り、不敬虔な者たちの道は滅びるからである」(詩篇1:6)と彼は言う。罪人たちが義人たちの協議に近づかないのは、主が義人たちの道を知るからである。

2

Cognoscit autem non ignorationis scientia, sed dignatione noscendi. Neque enim haec in Deo passionum humanarum demutatio est, ut aliquid aut cognoscat, aut nesciat.

PL 9, 260C

ところで、彼が知るのは、無知から知へ移るような知識によってではなく、知るに値するとみなすことによってである。実際、神において、何かを知る、あるいは知らないという、人間的な受動の変化があるのではない。

3

Beatus Apostolus Paulus qua ratione a Deo cognosceremur exposuit, dicens: Si quis est in vobis propheta aut spiritalis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt: si quis autem non cognoscit, non cognoscetur (I Cor. XIV. 38 et 39) .

PL 9, 260D

幸いなる使徒パウロは、我々がどのような道理によって神に知られるのかを説き明かして、こう言った。「もし汝らのうちに預言者あるいは霊的な人がいるなら、私が汝らに書くことは主のものであると知れ。しかし、知らない者は知られない」(一コリント14:38、39)。

4

Eos ergo cognosci a Deo ostendit, qui quae Dei sunt cognoverint: tum cognoscendi, cum cognoverint; dignationem scilicet cognitionis per meritum religionis cognitae consequentes: ut quod cognoscitur, non ignorantis profectus intelligatur esse, sed cogniti.

PL 9, 261A

したがって、彼は、神のものを知った者たちが、神に知られることを示している。すなわち、知ったときに知られるのであり、知られた信心の功によって、知られるという恩顧を得る。それゆえ、知られるということが、知らない者の進展ではなく、知られる者の進展と理解されるのである。

5

Absolute autem Dominus ostendit in Adam atque Abraham peccatores se ignorare, cognoscere autem fideles.

PL 9, 261A

主は、アダムとアブラハムにおいて、罪人たちを知らず、信じる者たちを知ることを、明確に示した。

6

Namque Adae post peccatum dictum est: Ubi es, Adam (Gen. III, 9) ? non quod Deus, quem adhuc in paradiso habebat, in paradiso esse nesciret; sed quod dum ubi sit interrogatur, indignus cognitione Dei per id quod peccavit, ostenditur.

PL 9, 261A

というのは、アダムには罪ののちに、「アダムよ、汝はどこにいるのか」(創世記3:9)という声がかけられたからである。それは、神が、なお楽園に置いていた彼が楽園にいることを知らなかった、ということではなく、どこにいるかと問われることによって、罪を犯したことのゆえに神に知られるにふさわしくない者として示されるからである。

7

Abraham autem diu ignoratus, scilicet ad quem septuagenarium Dei jam fuit sermo, cum se per oblationem Isaac fidelem Domino probasset, tali in divinam familiaritatem dignatione suscipitur: Nunc cognovi quia times Dominum Deum tuum, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me (Gen. XXII, 12) .

PL 9, 261A

一方、アブラハムは、七十歳のとき、すでに神の言葉が彼に臨んでいたにもかかわらず、長い間、知られないままであった。イサクをささげることによって、自分が主にとって忠実であることを証したとき、このような恩顧をもって、神の親しい交わりの中に迎え入れられた。「今、私は、汝が汝の神なる主を畏れ、私のゆえに汝の愛する子をも惜しまなかったことを知った」(創世記22:12)。

8

Non ignorabat utique Abrahae fidem, quam ei de generando Isaac credenti et ad justitiam deputaverat: sed quia magnum timoris sui dederat filium offerendo documentum, nunc cognoscitur, nunc probatur, nunc dignus est qui non ignoretur.

PL 9, 261B

もちろん、彼は、アブラハムの信仰を知らなかったのではない。イサクが生まれることを信じたとき、義へと数えた信仰である。しかし、彼が子をささげることによって、自らの畏れの大いなる証しを与えたので、今、彼は知られ、今、証明され、今、知られずにいることのない者となる。

9

Sic itaque Deus et agnoscit, et nescit; cum Adam peccator nescitur, et Abraham fidelis agnoscitur, dignus scilicet qui a Deo nihil utique ignorante noscatur.

PL 9, 261B

こうして、神は知ってもいるし、知らなくもある。罪人アダムは知られず、忠実なアブラハムは認められる。すなわち、何ものも知らないことなどない神に知られるに値する者としてである。

10

Cognita ergo est Deo justorum non judicandorum via: et idcirco peccatores qui judicandi sunt, ab eorum consilio submoventur.

PL 9, 261B

したがって、裁かれない義人たちの道は、神に知られている。それゆえ、裁かれるべき罪人たちは、彼らの協議から遠ざけられる。

11

Impii autem in judicium non resurgent, cum deperdita eorum via, jam fuerint judicati per eum, qui ait: Pater non judicat quemquam (Joan. V. 22) ,. sed omne judicium dedit Filio, Domino nostro Jesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 261B

一方、不敬虔な者たちは裁きへとよみがえらない。彼らの道が失われたとき、彼らは、次のように言う彼によって、すでに裁かれていたからである。「父は誰をも裁かない」(ヨハネ5:22)、「むしろ、すべての裁きを子に与えた」。その子は、我々の主イエス・キリストであり、彼は世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars V, Prooemium

第V部 冒頭PL 9, 261C
1

Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Adstiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus. Disrumpamus vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum ipsorum.

PL 9, 261C

なぜ異邦人は騒ぎ立ち、諸民は空しいことを思い巡らしたのか。地の王たちは立ち並び、君主たちは一つに集まった、主に対し、そのキリストに対して。彼らの縄目を引き裂き、彼らの軛を我々から投げ捨てよう。

2

Qui habitat in coelis, irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore conturbabit eos, Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus.

PL 9, 261C

天に住む者は彼らを笑い、主は彼らを嘲る。そのとき彼は怒りをもって彼らに語り、激しい怒りをもって彼らを混乱させる。しかし私は、彼によって、シオン、その聖なる山の上に王として立てられ、その掟を宣べ伝える。

3

Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos.

PL 9, 261D

主は私に言った、汝は私の子。私は今日、汝を生んだ。私に求めよ。さすれば私は汝に、異邦人を汝の嗣業として、地の果てを汝の所有として与える。汝は鉄の杖で彼らを治め、陶工の器のように彼らを打ち砕く。

4

Et nunc reges intelligite, erudimini qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam, ne forte irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.

PL 9, 262A

そして今、王たちよ、悟れ。地を裁く者たちよ、諭されよ。畏れをもって主に仕え、震えをもって彼に歓呼せよ。教えを捕らえよ、主が怒り、諸君が義の道から滅びることのないように。その怒りが間もなく燃え上がるとき、彼に信頼する者はみな幸いなる者である。

5

TRACTATUS PSALMI II. Plures nostrum ambiguos facit apostolica auctoritas, utrum psalmum hunc cohaerentem primo, et veluti primi extimum putent esse: an vero subjacentem et secundum potius connumerent.

PL 9, 262A

詩篇2の講解。使徒の権威は、我々の多くを迷わせている。この詩篇を、第一の詩篇に連なるもの、いわば第一の詩篇の末端と考えるべきか、それとも、その下に続く第二のものとして数えるほうがよいのか、という点においてである。

6

Namque in Actis Apostolorum primum hunc haberi atque esse, sub oratione beati Pauli ita docemur: Nosque vobis evangelizamus eam quae ad patres facta est repromissio: hanc Deus explevit filiis vestris, suscitans Dominum nostrum Jesum, sicut in psalmo primo scriptum est, Filius meus es tu, ego hodie genui te, cum suscitavit eum a mortuis amplius non regressurum in interitum.

PL 9, 262A

というのは、使徒言行録において、この詩篇が第一のものと見なされ、またそうであることを、我々は幸いなるパウロの説教の中で次のように教えられるからである。「我々は汝らに、父祖たちになされたあの約束を福音として告げ知らせる。神はそれを、汝らの子らのために成就した。我々の主イエスを起こすことによってである。第一の詩篇に『汝は私の子。私は今日、汝を生んだ』と書かれているとおり、神は彼を死者の中から起こして、彼が二度と滅びに戻ることのないようにしたのである。」

7

Ob hanc ergo apostolicam auctoritatem errore scribentium fieri creditur, ut in ordine secundus psalmus iste numeretur, cum primus esse ipso doctore gentium testante noscatur.

PL 9, 262B

それゆえ、この使徒の権威のゆえに、この詩篇が順序の上で第二と数えられているのは、筆写する者たちの誤りによると考えられる。異邦人の教師その人が証ししているところでは、これが第一であることが知られるからである。

8

Cognoscenda itaque ea ratio est, cur et a nobis secundus esse intelligendus sit, et ab Apostolo esse primus ostensus sit.

PL 9, 262B

したがって、我々の側では、なぜこれが第二と理解されねばならず、また使徒の側では、なぜこれが第一と示されたのか、その理由を知らねばならない。

Pars V, Caput II

第V部 第II章PL 9, 262B
1

Mediis namque legis temporibus, priusquam unigenitus Dei Filius, ante saecula manens Deus Verbum, homo nasceretur, poscente rege Ptolemaeo septuaginta seniores libros Veteris Testamenti ex hebraeis litteris in graecas transtulerunt.

PL 9, 262B

実に、律法の時代の半ば、神の独り子、世に先立って留まる神なる言葉が人として生まれる前に、プトレマイオス王の求めにより、七十人の長老が、旧約の書をヘブライ語の文書からギリシア語の文書へと訳した。

2

Erat autem jam a Moyse antea institutum, in synagoga omni septuaginta esse doctores. Nam idem Moyses, quamvis Veteris Testamenti verba in litteris condidisset, tamen separatim quaedam ex occultis legis secretiora mysteria septuaginta senioribus, qui doctores deinceps manerent, intimaverat.

PL 9, 262C

ところで、すべてのシナゴーグに七十人の教師がいることは、すでにモーセによって以前から定められていた。というのは、そのモーセは、旧約の言葉を文書に書き記したとはいえ、律法の隠された、より秘められた奥義のいくつかを、別に、七十人の長老たちに伝えており、彼らがその後も教師として留まるようにしていたからである。

3

Cujus doctrinae etiam Dominus in Evangeliis meminit, dicens: Super cathedram Moysi, inquit, sederunt Scribae et Pharisaei: omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate et facite; secundum vero facta eorum nolite facere.

PL 9, 262C

この教えのことは、主も福音書で述べている。彼は言う。「律法学者たちとファリサイ派の人々は、モーセの座に着いた。それゆえ、彼らが汝らに言うことはすべて、守り、行え。しかし、彼らの行いにならって行うな。」

4

Doctrina ergo horum mansit in posterum quae ab ipso scriptore legis accepta, in hoc seniorum et numero et officio conservata est.

PL 9, 262C

したがって、律法の記者その人から受け継がれたこの人々の教えは、のちの世にまで残り、長老たちの人数と職務において保たれたのである。

5

Hi itaque seniores libros hos transferentes, et spiritalem secundum Moysi traditionem occultarum cognitionum scientiam adepti, ambigua linguae hebraicae dicta et varia quaedam ex se nuntiantia, secundum virtutes rerum certis et propriis verborum significationibus transtulerunt, doctrinae scientia multimodam illam sermonum intelligentiam temperantes.

PL 9, 262C

それゆえ、この長老たちは、これらの書を訳すにあたり、モーセの伝承に従って、隠された認識についての霊的な知識を得ていたので、ヘブライ語の曖昧で、それ自体としてさまざまなことを告げる言葉を、事柄の力に従い、確かでふさわしい語の意味をもって訳し、あの言葉の多様な理解を教えの知識によって調えた。

6

Et ex eo fit, qui postea transtulerunt, diversis modis interpretantes, magnum gentibus attulerint errorem: dum occultae illius et a Moyse profectae traditionis ignari, ea quae ambigue lingua hebraea commemorata sunt, incerti suis ipsi judiciis ediderunt.

PL 9, 263A

そしてこのことから、のちに訳した者たちが、さまざまな仕方で解釈して、異邦人に大きな誤りをもたらすことになった。彼らは、モーセに由来するあの隠された伝承を知らず、ヘブライ語で曖昧に記されたことを、確信のないまま自分たち自身の判断で世に出したからである。

7

Ambiguitatis autem linguae hebraicae unum afferemus exemplum, ex quo caetera istius modi esse, atque ita ut sunt, intelligantur. Bresith verbum hebraicum est. Id tres significantias in se habet, id est, in principio, et in capite, et in filio.

PL 9, 263A

ヘブライ語の曖昧さについて、我々は一つの例を挙げよう。これによって、その他のものもこの種のものであり、そのとおりであることが理解されるであろう。ブレシトはヘブライ語の語である。それは自らのうちに三つの意味を含んでいる。すなわち「初めに」、「頭に」、そして「子において」である。

8

Sed translatores septuaginta in principio ediderunt, caeteris diverse transferentibus: et secundum hanc ambiguitatem haec ab illis in omni translatione est facta confusio.

PL 9, 263A

しかし七十人の訳者たちは「初めに」と訳した。他の者たちは異なって訳したので、この曖昧さに従って、あらゆる翻訳において彼らによる混乱が生じたのである。

Pars V, Caput III

第V部 第III章PL 9, 263B
1

LXX interpretum auctoritas. --Sed perfecta horum septuaginta interpretum auctoritas manet.

PL 9, 263B

七十人の訳者たちの権威。――しかし、この七十人の訳者たちの完全な権威は揺るがない。

2

Primum, quod ante adventum corporalem Domini transtulerunt, nec adulatio interpretandi adhibita tempori arguitur, tanto interiore interpretationis aetate; dehinc quod illi ipsi principes doctoresque synagogae, et praeter scientiam legis per Moysen quoque doctrina secretiori perfecti, non potuerunt non probabiles esse arbitri interpretandi, qui certissimi et gravissimi erant auctores docendi.

PL 9, 263B

第一に、彼らは主の体における到来より前に訳したのであって、訳すにあたって時代への迎合が加わったという非難は、訳された時代がこれほど古い〔底本は interiore。anteriore と読む〕ことから成り立たない。次に、シナゴーグの君主であり教師であったその人々自身が、モーセを通した律法の知識に加えて、より秘められた教えによっても完成されていたのだから、訳の判定者として信頼に値しないはずがなく、彼らは教えるうえで最も確実で最も重みのある権威者だったのである。

3

Hi ergo psalmos inter caeteros libros transferentes, et in numerum redegerunt, et in ordinem collocaverunt, et diapsalmis distinxerunt, qui omnes secundum Hebraeos confusi et habebantur et habentur.

PL 9, 264A

それゆえ、彼らは、ほかの書とともに詩篇を訳すにあたり、それを数に整え、順序に配し、ディアプサルマで区切った。ヘブライ人のもとでは、それらはすべて区別なく混ぜ合わされたものとされていたし、今もされている。

4

Horum igitur translationes Hebraeis tum lingua tantum sua utentibus non erant necessariae.

PL 9, 264A

それゆえ、彼らの訳は、当時自分たちの言語だけを用いていたヘブライ人には必要ではなかった。

5

Ipsis tamen omnibus diligenti et religiosa custodia observatis, quibus postea quam Dominus legem omnem sacramento et corporationis suae et passionis et resurrectionis impleverat, cum his libris quos regi iidem translatores ediderant collatis, et fideliter consonantibus compertis, indissolubilis constituta est privilegio doctrinae et aetatis auctoritas.

PL 9, 264A

しかし、それらすべては入念かつ敬虔な保管のもとに守られた。そして、主が体となることと受難と復活の秘義によって律法をことごとく成就したのちに、同じ訳者たちが王に提出したこれらの書と突き合わされ、忠実に一致することが確かめられたので、教えと年代の特権によって、解けることのない権威が確立された〔構文が崩れており、quibus の先行詞が取りにくい。文を二つに分けて解した〕。

Pars V, Caput IV

第V部 第IV章PL 9, 264B
1

Cur Paulus primum hunc appellarit. --Beatus ergo apostolus Paulus, secundum professionem suam hebraeus ex Hebraeis etiam secundum hebraicam cognitionem et fidem psalmum hunc primum esse dixit, translatorum distinctione non usus: cui maximum hoc praedicandi ad synagogae principes studium erat, ut Dominum nostrum Jesum Christum Dei filium, natum, passum, resurgentem, regnare in aeternum ex doctrina legis ostenderet.

PL 9, 264B

なぜパウロはこれを第一と呼んだのか。――幸いなる使徒パウロは、自ら公言するとおりヘブライ人の中のヘブライ人であったから、ヘブライ人の知識と信仰にも従って、この詩篇を第一であると言い、訳者たちの区分を用いなかった。彼にとって、シナゴーグの君主たちに宣べ伝えるうえで最も大きな関心事は、我々の主イエス・キリスト、神の子が、生まれ、苦しみを受け、よみがえり、永遠に支配することを、律法の教えから示すことであった。

2

Tenuit itaque hunc modum, ut Hebraeus ipse et Hebraeis praedicans Hebraeorum consuetudine uteretur. Sed nobis translatorum utendum auctoritate est, legem non ambiguitate litterae, sed doctrinae scientia transferendo.

PL 9, 265A

それゆえ彼は、自身ヘブライ人であり、またヘブライ人に宣べ伝える者として、ヘブライ人の慣習を用いるという方針を取った。しかし我々は、律法を文字の曖昧さによってではなく、教えの知識によって訳した訳者たちの権威を用いなければならない。

Pars V, Caput V

第V部 第V章PL 9, 265A
1

Quos, quando, quatenus spectet hic psalmus. --Praestat autem nunc absolutissimam intelligentiam personae, temporis, causae, apostolica auctoritas. Nam quid in libro Actorum suorum de hoc eodem psalmo iidem Apostoli senserint, verbis ipsorum loquemur.

PL 9, 265A

この詩篇は誰を、いつ、どこまで見据えているか。――さて、使徒の権威は、いま、人格と時と理由についての最も完全な理解を与える。この同じ詩篇について、使徒たち自身がその使徒言行録の書の中でどう考えたかを、我々は彼ら自身の言葉で語ろう。

2

Scriptum namque est (Act. IV, 24, etc.) : Et ipsis dicentibus, Domine, tu es qui fecisti coelum et terram et mare et omnia quae in illis sunt, qui per os patris nostri David sancti pueri tui dixisti, VERS. 1, 2: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?

PL 9, 265A

実に、次のように書かれている(使徒言行録4:24、など)。「彼らがこう言ったとき、主よ、汝は天と地と海と、その中にあるすべてのものを造った者であり、汝の聖なる僕、我々の父ダビデの口を通して言った、『なぜ異邦人は騒ぎ立ち、諸民は空しいことを思い巡らしたのか』(詩篇2:1、2)」

3

Adstiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus.

PL 9, 265B

「地の王たちは立ち並び、君主たちは一つに集まった、主に対し、そのキリストに対して。」

4

Convenerunt enim in veritate in civitate ista adversus sanctum tuum filium Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, et populus Israel, facere quanta manus tua et consilium praescripsit fieri.

PL 9, 265B

「まことに、この都で、汝が油を注いだ汝の聖なる子イエスに逆らって、ヘロデとポンティオ・ピラトと、イスラエルの民が集まった。汝の手と計らいが行われるようあらかじめ定めていたことを、ことごとく行うためである。」

5

Et nunc, Domine, respice in minas illorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum. Non ergo ambiguum est, quid tanto anteriore tempore prophetiae psalmus ostenderit.

PL 9, 265B

「今、主よ、彼らの脅しを顧み、汝の僕たちに、あらゆる確信をもって汝の言葉を語らせよ。」それゆえ、これほど前の預言の時代に、この詩篇が何を示したかは、曖昧ではない。

6

Nam permixti ( Al. permixtim) tum sibi in Herode atque Pilato gentes frementes et populi vana meditantes, in unum cum ipsis suis principibus et regibus adstiterunt. Communi enim et praetoris et tetrarchae judicio in Dominum confirmata damnationis est passio.

PL 9, 265B

実際、そのとき、騒ぎ立つ異邦人と、空しいことを思い巡らす諸民は、ヘロデとピラトにおいて互いに入り混じり(別本では「入り混じって」)、彼ら自身の君主たちと王たちとともに、一つに立ち並んだ。総督と分封領主の共通の判断によって、主に対する有罪判決に基づく受難が確定されたからである。

Pars V, Caput VI

第V部 第VI章PL 9, 265C
1

Gentes frementes. --Et quidem diligenter secundum propheticam scientiam, unicuique generi et nomini singulorum quorumque verborum est proprietas coaptata: ut gentes fremuerint, imperito scilicet motu inconditoque commotae, Dei filium in corpore cernentes et audientes.

PL 9, 265C

騒ぎ立つ異邦人。――そして実に、預言の知識に従って入念に、それぞれの種類と名に、個々の語のふさわしさが合わせられている。異邦人が騒ぎ立ったとは、すなわち、体をとった神の子を見、また聞きながら、無知で粗野な動きに動かされたということである。

2

Quae usque adeo fremuerunt, ut corona spinea compunxerint, veste regia indutum salutatione atque honore regis illuserint, arundine caput contuderint, aceto ac felle potaverint, lancea latus foderint. Cohors enim militum Pilato subditorum ex fremitu irae intemperantis haec gessit.

PL 9, 265C

彼らは、いばらの冠で刺し、王の衣を着せた者を王への挨拶と敬意でもてあそび、葦で頭を打ち、酢と胆汁を飲ませ、槍で脇腹を突き刺すまでに騒ぎ立てた。実際、ピラトに従う兵士の一隊が、抑えのきかぬ怒りの騒ぎからこれらを行ったのである。

Pars V, Caput VII

第V部 第VII章PL 9, 265C
1

Populi autem inania meditati sunt: id est, inani in doctrinis Dei meditatione versati, eum per meditationem legis non intellexerunt, qui praedicabatur in lege.

PL 9, 265C

一方、諸民は空しいことを思い巡らした。すなわち、神の教えについて空しい思い巡らしにふけり、律法についての思い巡らしを通して、律法において宣べ伝えられていた者を悟らなかった。

2

Jam enim tum non tantun ex illa secundum carnem Abrahae generatione synagogae populus abundabat; sed ex multis populis, in uno Israel populi nomine, multorum populorum diversitas continebatur.

PL 9, 265D

すでにそのころ、シナゴーグの民は、アブラハムの肉による血筋からだけ〔底本は tantun。tantum と読む〕で数を増していたのではなく、多くの諸民から成っていて、イスラエルという一つの民の名のもとに、多くの民の多様さが含まれていた。

3

Et hoc in Actorum libro (II, 5) ita scribitur: Erant autem in Jerusalem habitantes Judaei, viri timentes Dominum, ab omni gente quae sub coelo est. Populi itaque isti meditati sunt inania, ex multis populis in unum populum congregati.

PL 9, 265D

これは使徒言行録の書に次のように書かれている(使徒言行録2:5)。「エルサレムには、主を畏れる人々、ユダヤ人たちが住んでいた。天の下にあるあらゆる民族から来た者たちである。」それゆえ、多くの民から一つの民へと集められたこの諸民が、空しいことを思い巡らしたのである。

Pars V, Caput VIII

第V部 第VIII章PL 9, 266A
1

Reges quoque adstiterunt, Pilatus scilicet et Herodes, in quibus reges terrae intelliguntur: et uterque pro legum quibus praeerant necessitate, praesentiae suae adhibuit officium.

PL 9, 266A

王たちもまた立ち並んだ。すなわちピラトとヘロデであり、この二人において地の王たちが理解される。そして二人とも、自分たちが治める法律の要請に従って、自らの臨席によって職務を果たした。

2

Qui autem impio irreligiosoque consilio multis conventibus adversus Dominum tractabant, hi principes conveniunt in unum: frequenter scilicet in domum Caiphae omnibus sacerdotum principibus congregatis.

PL 9, 266A

一方、不敬虔で不信心な謀りをもって、多くの会合で主に逆らって協議していた者たち、この君主たちが一つに集まる。すなわち、祭司長たちがみな集められて、しばしばカイアファの家に集まったのである。

3

Denique reges terrae cognominati sunt Herodes tetrarcha et Pilatus praetor: quia jure terreni imperii adstiterunt.

PL 9, 266A

実際、分封領主ヘロデと総督ピラトが地の王たちと呼ばれたのは、地上の支配権の法によって立ち並んだからである。

4

Caeteri autem qui in unum convenerunt, neque reges terrae sunt, neque principes sacerdotum, quia nec jus regni sui praetori Romano et tetrarchae obtinebant subditi, neque ultra jam principes sacerdotum cognominari merebantur, quia impii in Deum ac Dominum ipsius sacerdotii exstitissent.

PL 9, 266A

しかし、一つに集まったその他の者たちは、地の王でもなく、祭司の長でもない。彼らはローマの総督と分封領主に服する者として、自らの王権の権利をもたず、また、神と、その祭司職そのものの主に対して不敬虔となった以上、もはや祭司の長と呼ばれるに値しなかったからである。

Pars V, Caput IX

第V部 第IX章PL 9, 266B
1

Superiora Pater, subsequentia proferunt Apostoli. --Et quia non ambiguum est, ex persona Dei patris secundum apostolicam auctoritatem psalmum coeptum esse; quippe cum dixerint, Qui per os patris nostri David sancti pueri tui dixisti: idcirco ad intelligendam personae demutationem ab interpretantibus interjectum diapsalma est, licet in libris Hebraeorum non contineretur.

PL 9, 266B

前の部分は父が、続く部分は使徒たちが語る。――そして、使徒の権威に従えば、この詩篇が父なる神の人格から始められたことは疑いない。彼らは「汝の聖なる僕、我々の父ダビデの口を通して汝は言った」と言っているからである。それゆえ、人格の交替を理解させるために、訳者たちによってディアプサルマが挿入された。ヘブライ人の書にはそれは含まれていなかったのだが。

2

Persona ergo quae demutatur, Apostolorum esse intelligenda est, dicentium, VERS. 3: Disrumpamus vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum ipsorum. Detestari eos necesse est quod arguunt.

PL 9, 266B

それゆえ、交替する人格は、次のように言う使徒たちのものと理解されねばならない。「彼らの縄目を引き裂き、彼らの軛を我々から投げ捨てよう」(詩篇2:3)。彼らは、自分たちが咎めているものを忌み嫌わねばならない。

3

Horum ergo qui et fremuerunt, et inania meditati sunt, vincula disrumpunt, et jugum abjiciunt.

PL 9, 266C

すなわち、騒ぎ立ち、空しいことを思い巡らしたこの者たちの縄目を彼らは引き裂き、その軛を投げ捨てる。

4

Et non ambiguum est quin differat jugum abjicere et vincula rumpere; quod utrumque utrique superius memorato et generi et nomini convenit: ut vincula quidem gentium rumpant, jugum autem populorum abjiciant: quia gentes peccatorum suorum vinculis colligantur, a quibus absolvere se per infidelitatem non possunt, secundum id quod dictum est, Fasciis peccatorum suorum constrictus est peccator (Prov. V. 22) .

PL 9, 266C

軛を投げ捨てることと縄目を引き裂くことが異なるのは疑いない。その両方が、前に挙げた種類と名の双方に、それぞれ当てはまる。すなわち、異邦人の縄目は引き裂き、諸民の軛は投げ捨てるということである。異邦人は自らの罪の縄目に縛られており、不信仰のままでは、そこから自らを解き放つことができないからである。「罪人は自らの罪の綱で縛られている」(箴言5:22)と言われているとおりである。

5

Judaei vero jugo legis onerantur, quod a se Apostoli abjiciunt, beato Petro dicente: Nunc vero quid tentatis Dominum, ponere supra collum discipulorum jugum, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare (Act. XV, 10) ?

PL 9, 266C

一方、ユダヤ人は律法の軛を負わされているが、使徒たちはそれを自分たちから投げ捨てる。幸いなるペトロが言っているとおりである。「それなのに今、なぜ汝らは主を試み、弟子たちの首の上に軛を置こうとするのか。それは我々の父祖も、我々も、負うことができなかったものである」(使徒言行録15:10)。

6

Hoc ergo populorum jugum a se abjiciunt, quia subditi ei fuerunt: vincula autem non sibi, sed gentibus disrumpunt. Et ita utriusque sermonis ratio servata est.

PL 9, 266C

それゆえ彼らは、自分たちがそれに服していたがゆえに、諸民のこの軛を自分たちから投げ捨てる。しかし縄目は、自分たちのためではなく、異邦人のために引き裂く。こうして、二つの語それぞれの道理が保たれている。

7

Ubi vincula disrumpuntur nullam personae suae significantiam addunt: ubi vero abjiciunt jugum, illic dicendo, Abjiciamus a nobis, non de aliis quam de semetipsis locuti intelliguntur: ut gravi isto et intolerabili abjecto, suavi illi et levi ad quod invitati sunt, evangelicae sanctificationis se jugo subderent; gentium autem vincula per libertatem praedicationis abrumperent, secundum illud quod in ejusdem psalmi commemoratione dixerunt: Et nunc, Domine, respice in minas illorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum (Act. IV, 29) . Hae enim apostolicae doctrinae omnium infidelitatum et peccatorum laqueos abrumpunt.

PL 9, 266D

縄目が引き裂かれるところでは、自分たちの人格を示す語を何も加えない。しかし軛を投げ捨てるところでは、「我々から投げ捨てよう」と言うことで、他の者たちについてではなく、自分自身について語っていると理解される。すなわち、この重く耐えがたい軛を投げ捨てて、彼らが招かれた甘く軽い福音の聖化の軛に、自分たちを服させるためであり、他方、異邦人の縄目は宣教の自由によって断ち切るためである。それは、同じ詩篇を思い起こして彼らが言ったことにも従っている。「今、主よ、彼らの脅しを顧み、汝の僕たちに、あらゆる確信をもって汝の言葉を語らせよ」(使徒言行録4:29)。実に、使徒たちのこれらの教えが、あらゆる不信仰と罪の罠を断ち切るのである。

Pars V, Caput X

第V部 第X章PL 9, 267A
1

Filii contemptus, contemptus Patris. --Et quia superius duplex persona servata est, cum ait, adversus Dominum, et adversus Christum ejus: gemina quoque nunc ridentis et subsannantis significatio consecuta est.

PL 9, 267A

子への侮辱は、父への侮辱である。――そして、先に「主に対し、そのキリストに対して」と言ったとき、二つの人格が保たれていたので、いまや、笑う者と嘲る者という二重の表示もそれに続いた。

2

Non enim discernitur contumelia alterius ab altero, neque discretus honor est religionis ad utrumque.

PL 9, 267A

実際、一方への侮辱は他方への侮辱と区別されず、双方に対する崇敬の敬意も区別されない。

3

Qui enim per genuinam patris et filii secundum se legitimamque naturam in gloria divinitatis unum sunt, unum etiam sunt vel in contemptus injuria, vel in honoris reverentia, et alter in altero aut honorificatur, aut spernitur.

PL 9, 267A

というのは、父と子は、生まれによる真正な、それ自体として正統な本性によって、神性の栄光において一つであるから、侮辱という不正においても、敬意という畏敬においても一つであり、一方において他方が敬われ、あるいは蔑まれるからである。

4

Atque id ipsum Dominus testatus est dicens, sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Nec enim Pater judicat, quemquam, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem.

PL 9, 267B

主自身がそのことを証しして言っている。「父が死者を起こして生かすように、子もまた、望む者を生かす。父は誰をも裁かず、すべての裁きを子に委ねた。すべての人が、父を敬うように子を敬うためである。」

5

Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V, 21, etc.) . Non distinguitur honor, non discernitur contumelia: aequa in utrumque religio exspectatur, et injuria unius contemptus utriusque est.

PL 9, 267B

「子を敬わない者は、子を遣わした父を敬わない」(ヨハネ5:21、など)。敬意は区別されず、侮辱も分けられない。双方に等しい崇敬が求められ、一方への不正は双方への侮辱なのである。

6

Ita cum in uno uterque spernatur; qui unum sunt in divinitate ambo per gloriam, unum quoque sunt in religione ambo per honorem.

PL 9, 267B

こうして、一方において双方が蔑まれるのだから、栄光によって神性において二者が一つである者たちは、敬意によって崇敬においても二者が一つなのである。

7

Et hinc qui adversus Dominum convenerunt, convenerunt quoque adversus Christum ejus: et quos in coelo habitans irridet, hos et Dominus subsannat.

PL 9, 267C

ここから、主に逆らって集まった者たちは、そのキリストに逆らっても集まったのであり、天に住む者が笑う者たちを、主もまた嘲るのである。

Pars V, Caput XI

第V部 第XI章PL 9, 267C
1

Qui Filius coelo non relicto descenderit. --Non quod non et Dominus esset semper in coelo, quippe qui de se ipse testatus sit: Nemo adscendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13, Vid. lib. X. de Tria. n. 16) .

PL 9, 267C

子は天を離れることなく降った。――それは、主が常に天にいなかったというのではない。彼は自分について、こう証ししているからである。「天から降った者、天にいる人の子のほかには、誰も天に上らなかった」(ヨハネ3:13。『三位一体論』第10巻16節を見よ)。

2

Non abest ergo a coelo, quia cum de coelo descenderit, filius hominis manens atque loquens; est tamen, cum haec loqueretur, in coelo.

PL 9, 267C

それゆえ彼は天から離れていない。天から降ったとき、人の子として留まり語っていたとしても、これらを語っていたそのとき、彼は天にいたのである。

3

Descenderat quidem filius hominis, sed per naturae virtutem non aberat filius Dei unde descenderat, neque se ex eo quod ante erat, tum cum homo est natus, absumpserat; neque factus filius hominis, filius Dei esse defecerat.

PL 9, 267C

人の子は確かに降ったが、本性の力によって、神の子は降った所から離れておらず、人として生まれたとき、それまで在ったものから自らを失ったのでもなく、人の子となって神の子であることをやめたのでもなかった。

4

Sed adeo filius hominis, filius Dei est, ut descendens de coelo filius Dei esset, et per virtutem suae substantiae idem filius hominis esset in coelo.

PL 9, 267D

むしろ、人の子は、天から降りつつも神の子であり、その実体の力によって同じ人の子が天にいたというほどに、神の子なのである。

Pars V, Caput XII

第V部 第XII章PL 9, 268A
1

Patris et Filii distinctio. --Sed volens propheta sub personae distinctione significare Patrem, qui Filio suo etiam in filio hominis consistente in terris, in illa aeterna sua sede ac beata maneret, et sine descensionis alicujus dispensatione requiesceret, ait, VERS. 4: Qui habitat in coelis, irridebit eos, et Dominus subsannabit eos: ut per eum qui irridet habitans in coelo, intelligeretur et Dominus qui subsannaret e coelo.

PL 9, 268A

父と子の区別。――しかし預言者は、人格の区別のもとに、父を示そうとした。父の子が人の子としても地上にいたとき、父は自らの永遠にして幸いなる座に留まり、いかなる降下の配剤もなしに安らいでいたのである。そこで預言者は言う。「天に住む者は彼らを笑い、主は彼らを嘲る」(詩篇2:4)。天に住みつつ笑う者を通して、天から嘲る主もまた理解されるようにするためである。

2

Non differt autem subsannare et irridere: utrumque enim secundum voluntatis affectum officio oris efficitur.

PL 9, 268A

嘲ることと笑うことは異ならない。どちらも意志の思いに従って、口の働きによって行われるからである。

3

Namque secundum intelligentiam nostram per corporales species divinarum rerum sensus exponitur: ut subsannatio et risus in eludendis his, qui adversus Dominum et adversus Christum ejus convenerant, nominaretur; non quod in incorporalem Deum aut resolutio aut obductio oris incideret, sed ut ex naturae nostrae consuetudine nosceremus, quali in impios esset judicio divinae voluntatis illusum.

PL 9, 268A

実際、我々の理解に従って、神的な事柄の意味は体の形を通して説明される。したがって、主とそのキリストに逆らって集まっていた者たちをあざけることについて、嘲りと笑いが語られたのであって、体をもたない神に口のゆるみやしかめが生じるからではなく、我々の本性の慣わしから、神の意志の裁きにおいて、不敬虔な者たちがどのようにあざけられたかを知るためである。

4

Subsannati ergo et irrisi sunt. Nam qui testes falsos concinnaverant, qui proditionem mercati erant, qui super se ac filios suos sanguinem ejus receperant, qui: Crucifige, clamaverant, qui: Descende de cruce, si Filius Dei es, dixerant, qui sepulcrum obsignaverant, qui resurrectionis silentium a militibus et famam furati corporis emerant, perdiderunt tantum impietatis suae laborem.

PL 9, 268B

ゆえに彼らは嘲られ、笑われた。偽りの証人を仕立て上げた者、裏切りを買い取った者、彼の血を自分たちとその子らの上に引き受けた者、「十字架につけよ」と叫んだ者、「汝が神の子であるなら、十字架から降りよ」と言った者、墓に封印した者、復活についての兵士たちの沈黙と、体が盗まれたという噂を金で買った者は、自分たちの不敬虔のこれほどの労苦を失った。

5

Deus est quem cruci affixerant: aeternus est cujus sepulcrum obsignaverant. Irridetur impietas, dum ad illicita nititur, dum inconcessa expetit, dum quod obtinuisse se sperat amittit, dum Deum esse quem tamquam hominem condemnat agnoscit.

PL 9, 268B

彼らが十字架につけた者は神であり、彼らが墓に封印した者は永遠である。不敬虔は嘲られる。許されぬことに励み、認められぬことを求め、得たと望んだものを失い、人として断罪する者が神であると認めるに至るときに。

Pars V, Caput XIII

第V部 第XIII章PL 9, 268C
1

Perturbationes in Deum non cadunt. --Ob quod competenter hoc sequitur, VERS. 5.-- Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in indignatione sua conturbabit eos.

PL 9, 268C

動揺は神には及ばない。――このゆえに、次のことがふさわしく続く。「そのとき彼は怒りをもって彼らに語り、憤りをもって彼らを混乱させる」(詩篇2:5)。

2

Postea enim quam resurgente a mortuis Dei filio, in quem mors per speciem corporis quod assumpsit inciderat, temeritas infructuosae impietatis irrisa est: Deus ad eos quos subsannaverat loquitur, eosque in indignatione conturbat.

PL 9, 268C

実に、神の子が死者の中からよみがえり――彼が取った体の姿を通して、死は彼に降りかかっていたのだが――、実りなき不敬虔の無謀さがあざけられたのち、神は、自らが嘲った者たちに語り、憤りをもって彼らを混乱させる。

3

Ac priusquam quis iste irae sermo et quae haec indignationis perturbatio sit ostendamus, admoneri legentes atque audientes oportet, ne aliquas demutationes passionum perturbationesque motuum cadere in Deum credant.

PL 9, 268C

そして、この怒りの言葉とは何か、この憤りの混乱とは何かを示す前に、読む者と聞く者は、情念のいかなる変化も、動きのいかなる動揺も、神に及ぶと信じることがないよう、戒められなければならない。

4

Nihil enim in aeternam illam et perfectam naturam novum incidit: neque qui ita est, ut qualis est, talis et semper sit, ne aliquando non idem sit, potest effici aliquid aliud esse quam semper est.

PL 9, 268C

永遠にして完全なあの本性には、何ら新しいものは入り込まない。あるがままであり、常にそのままであって、いつかは同じでなくなることがないような者は、常にそうであるもの以外の何かになることはできない。

5

Terrenae istud imperfectaeque causae habent generis ut demutabiles fiant conversione naturae, cum laetitiam moeror, placabilitatem ira, benevolentiam offensa, aequanimitatem invidia, et securitatem sollicitudo perturbat: sumusque per haec aliud aliquando quam fuimus, cum eam quae praesens sit, mentis affectionem subrepens per inconstantiam infirmitatemque nostram motus appetitionis alterius inquietet; et ex eo quod fuimus, in id quod sumus conversio nos repentina demutet.

PL 9, 269A

これらは、地上の不完全な原因に属する性質であって、本性の転換によって変わりうるものとなる。喜びを悲しみが、穏やかさを怒りが、好意を不快が、平静を妬みが、安心を心配が乱すときがそうであり、我々はそれらによって、かつてあったものとは別のものになることがある。それは、現にある心の状態を、我々の不安定さと弱さのゆえに忍び込む別の欲求の動きが乱し、かつてあったものから今あるものへの急な転換が我々を変えるときである。

6

Deus autem beatus atque perfectus profectu non eget, cui nihil deest: demutatione non novus est qui origine caret.

PL 9, 269A

しかし幸いにして完全な神は、進歩を必要としない。何一つ欠けていないからである。始まりをもたない者は、変化によって新しくなることがない。

7

IPSE EST, qui quod est non aliunde est: in sese est, secum est, a se est, suus sibi est, et ipse sibi omnia est, carens omni demutatione novitatis, qui nihil aliud quod in se posset incidere, per id quod ipse sibi totum totus est, reliquit.

PL 9, 269A

彼こそ在る者である。彼は、在るところのものを他から得ているのではない。彼は自らのうちに在り、自らとともに在り、自らによって在り、自らにとって自らのものであり、自らにとってすべてである。新しさをもたらす一切の変化を欠いており、自らが自らにとってすべてを全体として尽くしているがゆえに、自らのうちに入り込みうる他の何ものをも残していない。

Pars V, Caput XIV

第V部 第XIV章PL 9, 269B
1

Deus nullius egens cur creata condiderit. --Ex hujus igitur optima ac benevola beatitudine, per Dominum nostrum Jesum Christum profectae omnes sunt coelestium et invisibilium creationes, spiritalium et corporalium constitutiones; non ut profectum sibi aliquem ex his, quibus originem impertiebat, acquireret.

PL 9, 269B

何も必要としない神は、なぜ被造物を造ったのか。――それゆえ、この最善にして好意ある幸福から、我々の主イエス・キリストを通して、天にあるものや見えないものの被造物、霊的なものや体的なものの成り立ちが、すべて生じた。それは、自らが根源を分け与えたこれらのものから、何らかの進歩を自らのために得るためではなかった。

2

Neque enim quisquam eo indiget quod ex se tribuit, aut per id proficit cui ad id quod est auctor est. Exteriora autem sunt quae afferunt profectum; quia ea quae inopiae medentur aliena sunt.

PL 9, 269B

実際、誰も、自ら分け与えるものを必要とはせず、自らがその存在の作り手であるものによって進歩することもない。進歩をもたらすものは外にあるものである。欠乏を癒すものは、他のものだからである。

3

Deus igitur, ex quo omnia sunt, nullo eorum indiget quibus id quod sunt esse largitus est: omnia vero ad profectum eorum quae gignerentur creavit.

PL 9, 269B

それゆえ、万物がそれから出る神は、自らが存在を惜しみなく与えたそれらのどれをも必要としない。万物を、生み出されるものたちの進歩のために造ったのである。

4

Et quia longus erit sermo, si etiam de coelestibus et invisibilibus inchoetur, ex nobis ipsis, ad quos prophetia psalmi est, tractemus.

PL 9, 269C

そして、天のものや見えないものについてまで語り始めるなら話が長くなるので、詩篇の預言が向けられている我々自身について論じよう。

Pars V, Caput XV

第V部 第XV章PL 9, 269C
1

Quidquid ab homine petit, non sibi prodest, sed homini. --Hominem, non quod officio ejus in aliquo eguerit, instituit; sed quia bonus est, participem beatitudinis suae condidit et rationale animal in usum largiendae suae aeternitatis vita sensuque perfecit, et hoc ex ipsius dictis absolute intelligitur.

PL 9, 269C

神が人に求めるものは何であれ、神自身のためではなく、人のためになる。――神は人を、その務めを何かの点で必要としたから設けたのではない。善であるがゆえに、自らの幸福に与る者として造り、理性ある生き物を、自らの永遠を分け与えるために、生と感覚をもって完成させた。このことは、神自身の言葉から完全に理解される。

2

Ait enim: Et nunc Israel, quid Dominus Deus tuus poscit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis ejus, et diligas eum, et servias Domino Deo tuo ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua, et custodias praecepta Domini Dei, et justificationes ejus, quae ego praecipio tibi, ut bene sit tibi (Deut. X, 12 et 13) ?

PL 9, 269C

実際、神は言っている。「そして今、イスラエルよ、汝の神である主は、汝に何を求めるのか。汝の神である主を畏れ、そのすべての道を歩み、彼を愛し、汝の心のすべて、汝の魂のすべて、汝の力のすべてをもって、汝の神である主に仕え、私が汝に命じる主なる神の掟とその義の定めを守り、汝が幸いであるようにすること、それのほかに何があろうか。」(申命記10:12、13)

3

Nullum a nobis, nisi innocentiae et religionis et fidei obsequium Deus postulat. Amari se a nobis exigit, non utique amoris in se nostri fructum aliquem sui causa ipse percipiens, sed amore ipso nobis potius, qui eum amabimus, profuturo.

PL 9, 269D

神が我々に求めるのは、無垢と崇敬と信仰の奉仕のほかにはない。神は我々に愛されることを要求するが、それは、我々の自らへの愛の何らかの実を自らのために受け取るためではもとよりなく、むしろ、その愛そのものが、彼を愛する我々の益となるためである。

4

Nam amari se, sibique nos obsequi, idcirco ut nobis bene sit, expetit, ut digni beatitudinis suae ac bonitatis suae munere per meritum amoris sui et obsequii judicemur.

PL 9, 270A

実際、神が愛され、我々が彼に従うことを求めるのは、我々が幸いであるためであり、彼への愛と従順の功によって、我々が彼の幸福と善の賜物にふさわしい者と判定されるためである。

5

Bonitatis autem usus, ut splendor solis, ut lumen ignis, ut odor succi, non praebenti proficit, sed utenti.

PL 9, 270A

善の用いられ方は、太陽の輝きや、火の光や、樹液の香りのように、与える者のためにならず、用いる者のためになる。

6

Quod ergo sumus, profectus noster est potius quam ejus qui nos in id quod sumus instituit; quia Deus bonorum eorum quae in se sunt aeterna non invidens ( Seu, invidus), in sensum nos atque usum beatae suae bonitatis assumit.

PL 9, 270A

それゆえ、我々が今あるということは、我々をそうあるものとして設けた者にとってよりも、むしろ我々自身の進歩である。神は、自らのうちにある永遠の善を惜しまず(別本では「妬まない者」)、我々を、自らの幸いなる善の感受と享受へと迎え入れるからである。

Pars V, Caput XVI

第V部 第XVI章PL 9, 270A
1

Ad merendam beatitudinem eum condidit, adeoque liberum. --Sed qui perfectus ac bonus est, bonitate in nos ac beatitudine sua non sine ratione ac modo usus est.

PL 9, 270A

幸福に値するために人を造り、それゆえ自由な者として造った。――しかし、完全にして善である神は、我々に対する善と自らの幸福を、理由と節度なしに用いたのではない。

2

Nam unicuique nostrum libertatem vitae sensusque permisit, non necessitatem in alterutrum affigens, ut unumquemque ex natura bonum malumve esse lex cogeret, sed qui nos per benevolentiam utendae beatitudinis suae creasset, profectum nobis ad id per meritum vitae innocentis honestaeque constituit.

PL 9, 270B

実際、神は我々の一人ひとりに、生と感覚の自由を許し、どちらか一方への必然を課して、各人が本性によって善か悪であるよう法則が強いることはしなかった。自らの幸福を用いさせる好意によって我々を造った神は、無垢で誠実な生の功によって、そこへ至る進歩を我々のために定めたのである。

3

Quid autem honoris haec praemii bonitatis necessitas mereretur, cum malos non esse vis quaedam nobis conserta non sineret?

PL 9, 270B

しかし、我々に植えつけられたある力が、我々が悪であることを許さない〔底本は malos non esse。malos esse と読む〕のだとしたら、この善の必然は、褒賞のどんな栄誉に値しただろうか。

4

Voluntati ergo permissa bonitas est: ut praemium sibi voluntas bonitatis acquireret, et esset nobis aeternae hujus beatitudinis profectus atque usus ex merito, non necessitas indiscreta per legem.

PL 9, 270B

ゆえに善は意志に委ねられた。意志が善の褒賞を自らのために得られるようにし、この永遠の幸福の進歩と享受が、我々にとって、功によるものとなり、区別なき法による必然とならないためである。

5

Et quamquam nos ad voluntatem bonitatis, id est ad bene honesteque vivendum per spem promerendae et utendae suae bonitatis illiceret, poenam tamen devitatae et contemptae bonitatis adjecit: ut cum libertatem nobis voluntatis ad bonitatem promerendam reliquisset, quia meritum naturae necessitas non haberet, libertatem ipsam quotidie propositus e contrario poenae terror argueret.

PL 9, 270B

そして神は、善への意志へ、すなわち、自らの善に値し、それを用いるという希望によって、善く誠実に生きることへと我々を誘ったが、それでも、避けられ軽んじられた善に対する罰を加えた。それは、善に値するようにと意志の自由を我々に残しておきながら――本性の必然には功がないからである――、その自由そのものを、反対に日ごと突きつけられる罰の恐れが戒めるようにするためである。

6

Atque ita et per rationem aequi atque justi ad meritum praemii permissa libertas est, et per bonitatem Dei vis libertatis metu constitutionis artata est, ut bene velle meriti spes moneret, malum nolle propositae ultionis poena suaderet.

PL 9, 270C

こうして、公正で義なるものの道理によって、褒賞の功へと自由は許され、神の善によって、自由の力は、定めへの恐れによって狭められた。それは、善を望むことを功の希望が促し、悪を望まないことを、示された報復の罰が説き勧めるようにするためである。

Pars V, Caput XVII

第V部 第XVII章PL 9, 270C
1

Irae Dei poena peccati. --Itaque his, quibus ex voluntatis libertate malitia magis placuit, ultio constituta ira esse Dei creditur: non quia indemutabilis illa Dei et quieta natura motu impetus turbidi incalescat, sed quod ille qui per constitutionem poenae maneat in poena, sentiat sibi auctorem hujus constitutionis iratum.

PL 9, 270C

神の怒りは罪の罰である。――それゆえ、意志の自由からむしろ悪意を好んだ者たちのために定められた報復が、神の怒りであると考えられる。それは、神の不変で静かな本性が、乱れた衝動の動きによって熱するからではなく、罰の定めによって罰のうちに留まるその者が、この定めの制定者は自分に怒っていると感じるからである。

2

Poena enim patientis ira esse creditur decernentis. Atque ita irascitur Deus, cum per poenae dolorem iram decreti in se sentiant esse puniti: quae non per demutationem naturae in iram ex placabilitate commota est, sed ex constitutione poenae ira sit puniendis.

PL 9, 270D

実際、罰を受ける者にとっての罰は、定める者の怒りと考えられる。こうして、罰せられる者たちが、罰の苦痛を通して、自らに対する決定の怒りを感じるとき、神は怒るのである。その怒りは、本性の変化によって穏やかさから怒りへと動かされたのではなく、罰の定めから、罰せられるべき者たちにとっての怒りとなるのである。

3

Hanc autem poenae constitutionem, iram nuncupari atque esse, Joannes in Evangelio ostendit, dicens: Natio viperarum, quis monstravit vobis fugere a futura ira (Matth. III, 7) ?

PL 9, 271A

この罰の定めが、怒りと呼ばれ、また怒りであることを、ヨハネは福音書で示している。彼は言う。「まむしの族よ、来るべき怒りから逃れるよう、誰が汝らに示したのか」(マタイ3:7)。

4

Cum enim debitum illis esset ob impietatem suam poenae constitutione puniri, iram tamen hanc futuram poenitentiae confessione fugiebant.

PL 9, 271A

彼らは、不敬虔のゆえに罰の定めによって罰せられるべき負い目があったのに、それでもなお、この来るべき怒りを、悔い改めの告白によって逃れようとしていたのである。

5

Apostolus quoque irae hujus ita meminit, dicens: Quia si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati nunc per sanguinem ejus, liberabimur ab ira per illum: iram videlicet poenam manentis constitutionis ostendens (Rom. V, 10) .

PL 9, 271A

使徒もまた、この怒りに次のように言及している。「我々がまだ罪人であったとき、キリストが我々のために死んだのなら、今や彼の血によって義とされた我々は、なおさら、彼を通して怒りから解き放たれる」。すなわち、怒りとは、存続する定めの罰であることを示しているのである(ローマ5:10)。

Pars V, Caput XVIII

第V部 第XVIII章PL 9, 271B
1

Ira Dei non ex motu repentino. --Non itaque ad demutationem Deus mobilis est, neque ad aliud ex alio transferendus: cum certae ipse constantisque naturae sit, maneatque ut est, quippe qui dixerit: Ego sum qui sum, et non demutor (Malac. III, 6) .

PL 9, 271B

神の怒りは突然の動きからではない。――それゆえ神は、変化へと動かされる者ではなく、一つのものから別のものへ移される者でもない。神自身が確かで不変の本性の者であり、あるがままに留まるからである。神は言った。「私は在る者である。そして私は変わらない」(マラキ3:6)。

2

Beata illa et perfecta aeternaque virtutis bonitas non patitur conversionem, nec demutatur ex alio in aliud motu accidentis instinctus.

PL 9, 271B

あの幸いで完全で永遠なる力の善は、転換を被らず、偶発的な衝動の動きによって、一つのものから別のものへと変わることもない。

3

Et hoc idem hic sancto Spiritu loquens Propheta testatur, dicens: Deus judex justus, fortis et magnanimus, numquid irascetur per singulos dies (Psal. VII, 12, etc.) ?

PL 9, 271B

そしてこの同じことを、ここで聖なる霊によって語る預言者が証しして言う。「神は義なる審判者、強く寛大である。日ごとに怒るだろうか」(詩篇7:12、など)。

4

Nisi conversi fueritis, gladium suum vibravit, et arcum suum tetendit, et paravit illum: et in eo paravit vasa mortis: sagittas suas arsuris operatus est: Non ergo ad iram magnanimus demutatur, sed potens judex poenam decrevit ad culpam.

PL 9, 271B

「汝らが立ち返らないなら、彼は剣を振りかざし、弓を張り、それを構えた。そしてそれに死の器を備え、その矢を、燃えることになる者たちのために作った。」それゆえ、寛大な者は怒りへと変わるのではなく、力ある審判者が、罪に対する罰を定めたのである。

5

Nam non convertentibus gladium vibravit, et arcum tetendit, et in eo paravit vasa mortis, et sagittas suas arsuris operatus est.

PL 9, 271C

実に、立ち返らない者たちに対して、彼は剣を振りかざし、弓を張り、それに死の器を備え、その矢を燃えることになる者たちのために作ったのである。

6

Operatus autem est non ad motum repentinae irae quae per cupiditatem ulciscendi subito accensa sit, sed operatus arsuris est, qui per impoenitentem voluntatem ipsi se constituent urendos.

PL 9, 271C

しかし作ったのは、復讐の欲望によって突然燃え上がった、突発的な怒りの動きからではない。悔い改めない意志によって、自ら焼かれるべき者として身を定める者たち、すなわち燃えることになる者たちのために作ったのである。

7

Et his qui non converterentur gladius vibratus est, non ex demutatione irae promendus ad singulos (neque enim qui magnanimus est, per dies singulos irascitur), sed quia judicium decrevit, gladius ejus ex poenae constitutione jam promptus est.

PL 9, 271C

そして立ち返らない者たちに対して剣は振りかざされた。それは、怒りの変化によって一人ひとりに向けて抜かれるのではなく(寛大な者は日ごとに怒りはしない)、裁きを定めたがゆえに、その剣は、罰の定めから、すでに用意されているのである。

8

Ipsa autem poenalis judicii spiritalia ministeria in gladio, arcu, sagittisque memorantur, quia praeparata habentur arsuris.

PL 9, 271C

罰の裁きそのものの霊的な用具が、剣、弓、矢と語られるのは、それらが、燃えることになる者たちのために備えられているとされるからである。

9

Non ex motu irae temporariae praeparantur, sed ea ex decreti constitutione, temperatissima Deus bonitatis suae aequabilitate moderatus est: non occultam scilicet constitutionis ipsius hujus severitatem et incognitam relinquendo, terroremque ejus denuntiationibus praemonendo, et ipsam illam, constitutam licet, longa tamen ad peccati poenitentiam dilatione remorando.

PL 9, 271C

それらは一時の怒りの動きから備えられるのではなく、決定の定めから備えられたのであり、神は自らの善の最も穏やかな均衡によってそれを調整した。すなわち、この定めそのものの厳格さを、隠れたもの、知られざるものとして残さず、その恐れを告知によってあらかじめ警告し、そして、その定めそのものを、定められてはいても、罪の悔い改めのために長い猶予によって引き延ばしたのである。

Pars V, Caput XIX

第V部 第XIX章PL 9, 272A
1

Ut loquatur in ira Deus. --Atque ideo postea quam fremuerunt gentes, et adstiterunt reges, postea quam inania meditantes populi in unum convenerunt adversus Dominum Chri tumque ejus, et postea quam irrisi subsannatique sunt, subjectum est; Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in indignatione sua conturbabit eos.

PL 9, 272A

神が怒りをもって語るとは。――それゆえ、異邦人が騒ぎ立ち、王たちが立ち並び、空しいことを思い巡らす諸民が、主とそのキリスト〔底本は Chri tumque。Christumque と読む〕に逆らって一つに集まり、そして彼らが笑われ、嘲られたのちに、こう続く。「そのとき彼は怒りをもって彼らに語り、憤りをもって彼らを混乱させる。」

2

Qualiter autem loqui semper in ira sua Dominus solitus sit, unum propheticae doctrinae gravissimum et maximum afferemus exemplum, Esaia dicente: Audite verbum Domini, principes Sodomorum; attendite verbum Domini, populus Gomorrhae.

PL 9, 272A

しかし、主が怒りをもって語るとき、つねにどのように語るのを常としてきたかについて、預言者の教えから、最も重く大きな例を一つ挙げよう。イザヤはこう言っている。「ソドムの君主たちよ、主の言葉を聞け。ゴモラの民よ、主の言葉に耳を傾けよ。」

3

Quo mihi multitudinem hostiarum vestrarum, dicit Dominus? Plenus sum. Holocausta arietum, et adipem agnorum, et sanguinem taurorum et hircorum nolo; nec si veniatis apparere in conspectu meo, (quis enim exquisivit haec de manibus vestris?) calcare aulam meam non apponetis.

PL 9, 272B

「汝らのいけにえの多さが、私に何だというのか、と主は言う。私は満ち足りている。雄羊の全焼のいけにえ、子羊の脂、雄牛と雄山羊の血を、私は望まない。汝らが私の前に姿を現しに来ても――誰がこれを汝らの手から求めたのか――私の庭を踏みにじることを、もう重ねてはならない。」

4

Si afferatis similaginem, vanum est: thymiama abominatio est mihi. Neomenias et sabbata vestra et diem magnum non sustineo. Jejunia et ferias et neomenias vestras et festivitates odit anima mea. Facti enim mihi estis in abundantiam, jam non sustineo peccata vestra.

PL 9, 272B

「小麦粉を供えても、空しい。香は私にとって忌むべきものである。汝らの新月と安息日、そして大いなる日を、私は耐えられない。汝らの断食と祭日と新月と祝祭を、私の魂は憎む。汝らは私にとってあり余るものとなり、もはや私は汝らの罪に耐えない。」

5

Cum extenditis manus, avertam oculos meos a vobis: et si multiplicetis precem, non exaudiam vos: manus enim v strae sanguine plenae sunt. (Esa. I, 10, et seqq.).

PL 9, 272B

「汝らが手を伸べるとき、私は汝らから目をそらす。汝らが祈りを重ねても、私は汝らに聞き入れない。汝らの手〔底本は v strae。vestrae と読む〕は血で満ちているからである。」(イザヤ1:10、以下)

6

Et haec quidem atrocia et plena irae, principes Sodomorum generosam Abrahae familiam nuncupari, populum Gomorrhae electum in haereditatem Israel dici, improbabiles esse hostias, abominabiles solemnitates, pertaesa jejunia.

PL 9, 272C

そして、これらは確かに苛烈で、怒りに満ちている。アブラハムの高貴な家がソドムの君主たちと呼ばれ、嗣業として選ばれたイスラエルの民がゴモラの民と言われ、いけにえは受け入れられず、祭りは忌むべきものとされ、断食は嫌悪される。

7

Avertendi ab conspectu adeuntium oculi, obstruendae ab auditu praecantium aures, quia manus sanguine plenae sunt: quid hac comminatione gravius est? quid his minis severius? Sed videamus qualiter in ira sua Deus loquatur.

PL 9, 272C

近づく者たちの前から目をそらし、祈る者たちの声から耳をふさぐ、それは手が血で満ちているからだ。この威嚇より重いものがあろうか。これらの脅しより厳しいものがあろうか。しかし、神が怒りをもってどのように語るかを見よう。

Pars V, Caput XX

第V部 第XX章PL 9, 272C
1

Ut dura Dei verba benignitate nunc plena. --Sequitur enim (postea quam dictum est: Manus vestrae sanguine plenae sunt): Lavamini, mundi estote, auferte nequitias ab animis vestris, a conspectu oculorum meorum.

PL 9, 272C

神の厳しい言葉が、いまや慈愛に満ちていること。――実際、(「汝らの手は血で満ちている」という言葉のあとに)続く。「身を洗え、清くあれ。汝らの魂から、私の目の前から、悪事を取り除け。」

2

Discite bonum facere, exquirite judicium, liberate injuriam accipientem, judicate orphano, et justificate viduam: et venite, arguamur, dicit Dominus.

PL 9, 272C

「善をなすことを学べ。裁きを求めよ。不正を受ける者を解き放て。孤児のために裁け。やもめを義とせよ。そして来て、論じ合おう、と主は言う。」

3

Et si fuerint delicta vestra ut phoenicium, ut nivem dealbabo: si autem fuerint ut coccum, ut lanam candidam efficiam. Et si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis: quod si nolueritis, neque audiveritis me, gladius vos comedet.

PL 9, 273A

「もし汝らの罪が緋のようであっても、私は雪のように白くする。もし紅のようであっても、白い羊毛のようにする。もし汝らが望み、私に聞き従うなら、汝らは地の善きものを食べる。しかし、もし望まず、私に聞き従わないなら、剣が汝らを食い尽くす。」

4

Os enim Domini locutum est. Sequitur terrorem benignitas. Et quibus jam ultio criminis debita est, his adhuc superest poenitentis conscientiae beata confessio.

PL 9, 273A

実に、主の口が語った。恐れに慈愛が続くのである。そして、すでに罪の報復を負うべき者たちにも、悔いる良心の幸いなる告白がなお残されている。

5

Non enim statim Deus in ira sua perimit, sed loquitur, et dissimulata adhuc poena tantum in indignatione perturbat. Qui enim ut coccum et phoenicium erant, redundanti in manus sanguine decolores, in nivem albescent, eruntque veste beati velleris candidati.

PL 9, 273A

実際、神は怒りのうちにすぐ滅ぼすのではなく、語る。そして罰をなお隠したまま、憤りにおいてただ混乱させるだけである。緋や紅のようであった者たち、手にあふれた血で色を失った者たちは、雪のように白くなり、幸いなる羊毛の衣のように白くされるのである。

6

Et haec quidem ex auctoritate Testamenti veteris praesumpta sint: videamus an etiam in novo Dei ira talis esse intelligatur, ut salvet.

PL 9, 273A

そして、これらは確かに旧約の権威から先に取り上げたものである。新約においても、神の怒りが、救うような怒りであると理解されるかどうか、見よう。

Pars V, Caput XXI

第V部 第XXI章PL 9, 273B
1

Namque Joannes eos, quos esse nationem viperarum ob malitiam paternae in se impietatis exprobrat, ita ad salutem monet: Facite dignum fructum poenitentiae (Matth. III, 9) .

PL 9, 273B

実際、ヨハネは、自分たちのうちにある父祖伝来の不敬虔の悪のゆえにまむしの族であるとして責めた者たちに、こう救いへと勧告している。「悔い改めにふさわしい実を結べ」(マタイ3:9)。

2

Et rursum ipse Dominus: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28) .

PL 9, 273B

そしてまた、主自身が言う。「労し、重荷を負う者は皆、私のもとに来よ。私は汝らを休ませる」(マタイ11:28)。

3

Frementibus autem adversus se, et non tantum in passione, sed etiam post passionem, non dico in unum convenientibus, sed persecutionem Ecclesiae, apostolorum fugam, caedem martyrum spirantibus, Deus sic loquitur iratus: Saule, Saule, quid me persequeris?

PL 9, 273B

しかし、彼に逆らって騒ぎ立ち、受難のときだけでなく、受難のあとにも――一つに集まるとまでは言わないが――教会の迫害、使徒たちの逃亡、殉教者たちの殺戮に息巻いていた者に対して、神はこのように怒って語る。「サウロ、サウロ、なぜ私を迫害するのか。」

4

Ait autem: Quis es, Domine? Dominus vero: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. At ille tremens et pavens in eo quod sibi acciderat, dixit: Domine, quid me vis facere?

PL 9, 273B

すると彼は言う。「主よ、汝は誰か。」主は言った。「私はナザレのイエス、汝が迫害する者である。」しかし彼は、自分に起こったことに震えおののいて言った。「主よ、汝は私に何をさせようと望むのか。」

5

Sic loquitur iratus, sic in indignatione conturbat, cum quibus ob meritum impietatis poena decreta est, ipsis per admonitionem desinendi, metus et terror affertur.

PL 9, 273C

このように怒って語り、このように憤りのうちに混乱させる。不敬虔の功のゆえに罰が定められた者たちそのものに、やめるよう戒めることによって、恐れと戦慄がもたらされるのである。

Pars V, Caput XXII

第V部 第XXII章PL 9, 273C
1

Qui salubriter conturbet. --Sed ne ipsam quidem principalem et maximam loquendi in ira et in indignatione, conturbandi praedicationem praetermisit propheta.

PL 9, 273C

救いをもたらすように混乱させる者。――しかし預言者は、怒りと憤りのうちに語り、混乱させるという、その主要で最大の宣言をも、省かなかった。

2

Namque, post id quod ait: Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos, ut ostenderet qui ille irae sermo esset, et quae ex eo conturbatio gigneretur, adjecit, VERS 6-9: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, annuntians praeceptum ejus.

PL 9, 273C

実際、「そのとき彼は怒りをもって彼らに語り、激しい怒りをもって彼らを混乱させる」と言ったあと、その怒りの言葉とは何か、またそこからどのような混乱が生じるかを示すために、こう付け加えた。「しかし私は、彼によって、シオン、その聖なる山の上に王として立てられ、その掟を告げ知らせる」(詩篇2:6-9)。

3

Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Posce a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos.

PL 9, 273C

「主は私に言った。『汝は私の子。私は今日、汝を生んだ。私に求めよ。さすれば私は汝に、異邦人を汝の嗣業として、地の果てを汝の所有として与える。汝は鉄の杖で彼らを治め、陶工の器のように彼らを打ち砕く。』」

4

Iratus loquens atque in indignatione perturbans, et irascendi modum temperat et loquendi. Nam neque iram dissimulat potestate praelata, neque a bonitate sua excedit terrore praemisso; ut ab impietate nos metus ejus, cujus potestatem demonstrat, revocaret.

PL 9, 273D

怒って語り、憤りのうちに動揺させる者は、怒る程度も語る程度も調整する。実際、権力を前に示すことで怒りを隠さず、また、恐れを先に置くことで自らの善から外れることもない。それは、その権力を示す者への恐れが、我々を不敬虔から呼び戻すためである。

5

Conturbantur ergo frementes et vana meditantes, cum regem sciunt, cum filium Dei audiunt, cum possessorem eum finium terrae, et haeredem esse gentium discunt, cum regendi jus in virga ferrea ejus esse cognoscunt, cum modo ac facilitate vasis figuli comminuendos populos intelligunt.

PL 9, 274A

それゆえ、騒ぎ立ち、空しいことを思い巡らす者たちは、彼が王であることを知り、神の子であると聞き、地の果ての所有者であり異邦人の相続者であると学び、鉄の杖で治める権利が彼にあると認め、陶工の器のように、たやすく砕かれるべきものが諸民であると悟るとき、混乱する。

6

Sic loquitur iratus, sic conturbat indignans, non puniens admissam impietatem, sed impoenitentem ad poenitentiae confessionem commemoratae potestatis terrore perturbans.

PL 9, 274A

このように怒って語り、このように憤って混乱させる。犯された不敬虔を罰するのではなく、悔い改めない者を、思い起こさせた権力の恐れによって動揺させ、悔い改めの告白へと向かわせるのである。

Pars V, Caput XXIII

第V部 第XXIII章PL 9, 274A
1

Superiora de Christo dicta esse. --Quamquam vero per spiritum prophetiae, pro gerendis gesta memorantis (quia solitus sit per non ambiguam providentiam gerendorum Deus futura pro praeteritis significare), absolute intelligit possit, omnia haec ex persona unigeniti filii Dei Domini nostri Jesu Christi dicta esse; et infidelitas maxima sit, trepidum ad haec sensum ambiguae opinionis afferre; tamen etiam evangelicis atque apostolicis doctrinis ostendendum est, nihil eorum Prophetam, quae gerenda praedicandaque essent, non antea prophetasse; maxime cum non exiguus ignorantibus atque simplicibus error oriatur in eo quod dictum est: Ego hodie genui te.

PL 9, 274A

先に述べられたことは、キリストについて言われている。――たしかに、預言の霊によって――神は、行われるべきことについての疑いなき摂理によって、未来のことを過去のこととして示すのを常としたので、この霊は行われるべきことを、すでに行われたこととして語る――、これらすべてが、神の独り子、我々の主イエス・キリストの人格から語られたものであると、完全に理解されうる〔底本は intelligit possit。intelligi possit と読む〕。また、これらについて、動揺した、曖昧な意見の感覚を持ち込むことは、最大の不信仰である。それでもなお、福音書と使徒たちの教えによっても、行われ宣べ伝えられるべきことのうち、預言者があらかじめ預言しなかったものは何一つないことを、示さねばならない。とりわけ、「私は今日、汝を生んだ」という言葉において、無知な者や素朴な者に少なからぬ誤りが生じるからである。

2

Cum enim ante tempora unigenitus Dei filius maneat, nec conveniens, nec consonans esse intelligitur ut in die genitus sit, cum dies omnis in tempore sit.

PL 9, 274B

実際、神の独り子は時に先立って留まっているのだから、日において生まれたと言うのは、ふさわしくも調和的でもないと理解される。日はすべて時の中にあるからである。

3

Tempora enim, secundum praescriptam nobis a Moyse cognitionem, in hunc suum motum atque cursum ab origine saeculi et constitutione dimensa sunt, cum per momenta et horas et menses et annum revolubili in se successione discreta sunt: institutumque est tempus ex tempore, quia omnia tempora mutua temporum substitutio et gignit et terminat.

PL 9, 274B

実際、時は、モーセによって我々に定められた知識に従えば、世の始まりと定めから、その動きと歩みへと測られており、瞬間と時間と月と年によって、自らのうちで巡り戻る継起によって区別されている。そして時は時から設けられた。すべての時を、時どうしの相互の交替が生み、また終わらせるからである。

4

Atque ob id dies in tempore est, per quem tempus universum et inchoatum desinit, et desinens inchoatur. Unigenitus vero Dei filius, ut Dei Verbum est, ita et Deus erat Verbum; non cum temporibus est, sed ante tempora; non in aliquo, sed ante omnia est.

PL 9, 274C

それゆえ日は時の中にあり、その日によって時全体が始まりつつ終わり、終わりつつ始まる。しかし神の独り子は、神の言葉であるとおり、そのように言葉は神でもあった〔Deus erat Verbum。語順は逆だが「言葉は神であった」と訳す〕。彼は時とともにあるのではなく、時に先立ってあり、何かの中にあるのではなく、万物に先立ってある。

5

Erat enim cum tempora facta sunt, quippe qui ea fecerit. Erat ergo semper. Non enim est diffinitus in tempore, non subjectus in numerum; sed per quem est eorum omnium, quae et sunt et esse dici possunt, origo: ipse ille ex infinitae aeternitatis suae ortu, ut ab aeterno genitus, esse persistit.

PL 9, 274C

実際、時が造られたとき、彼はすでにいた。彼が時を造った者だからである。ゆえに彼は常にいた。彼は時の中に限定されず、数に服さず、存在するもの、また存在すると言われうるものすべての起源が、彼を通してあるからである。彼自身は、自らの無限の永遠の起源から、永遠から生まれた者として、存在し続ける。

6

Ut igitur dicti prophetici, quo ait: Ego hodie genui te, ratio possit intelligi, adhibenda nobis est evangelica et apostolica atque prophetica auctoritas: ut vel prophetam de apostolo, vel apostolum de propheta intelligamus. Tenendus autem idem evangelicorum dictorum ordo, qui psalmi est.

PL 9, 274D

それゆえ、「私は今日、汝を生んだ」という預言の言葉の道理が理解されるためには、我々は福音書と使徒たちと預言者の権威を用いなければならない。預言者を使徒によって、使徒を預言者によって理解するためである。ただし、福音書の言葉の順序は、詩篇の順序と同じまま保たれねばならない。

Pars V, Caput XXIV

第V部 第XXIV章PL 9, 275A
1

Christum regem esse. --Nam id primum est: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus.

PL 9, 275A

キリストは王である。――実際、それがまず第一である。「しかし私は、彼によって、シオン、その聖なる山の上に王として立てられた。」

2

Et nescio cui Christum regem esse ambigere sit tutum, latrone hoc ipso in crucis passione confitente, Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42) . Sed non sufficit confessio latronis, regem esse profitentis.

PL 9, 275A

そして、キリストが王であることを疑うことが誰にとって安全であるのか、我々には分からない。盗人自身が十字架の苦しみの中で告白しているのに。「主よ、汝が汝の王国に来るとき、私を思い出せ」(ルカ23:42)。しかし、王であると公言する盗人の告白では十分ではない。

3

Testantur etiam adoraturi Magi, cum interrogant: Ubi est qui natus est rex Judaeorum (Matth. II, 2) ? Testatur et Pilatus interrogans: Tu es rex Judaeorum (Matth. XXVII, 11) ? Profitetur et Dominus respondens: Tu dixisti (Ibidem).

PL 9, 275A

拝もうとする博士たち〔magi。マタイ2章で東方から来た者たちを本サイトでは「博士たち」と訳す〕も証言している。彼らは尋ねる。「生まれたユダヤ人の王はどこにいるのか」(マタイ2:2)。ピラトも尋ねて証言している。「汝はユダヤ人の王か」(マタイ27:11)。そして主も答えて公言している。「汝が言った」(マタイ27:11)。

4

Non negat interrogatus, nec gloriatur humiliandus ad mortem. Cum non sit nisi ex responsione confessio, ita neque se protulit professionis auctorem, neque interroganti cognitionis veritatem invidit.

PL 9, 275A

問われて否定せず、死へと貶められるにあたって誇りもしない。告白は応答によるほかにないのだから、自ら公言の創始者として前に出ることもせず、問う者に認識の真理を惜しむこともしなかった。

Pars V, Caput XXV

第V部 第XXV章PL 9, 275B
1

Filium Dei esse deum et hominem. --Sed non sufficit respondisse quod rex sit, audiamus etiam illud, et qui sit iste qui rex est.

PL 9, 275B

神の子は神であり人である。――しかし、王であると答えただけでは十分ではない。この王である者が誰であるかも聞こう。

2

Princeps namque sacerdotum etiam cum sacramento interrogat, dicens: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus filius Dei (Matth. XXVI, 63) . Et dicit illis Jesus: Tu dixisti.

PL 9, 275B

実際、祭司長は、誓約をもってさえ問うて言う。「私は生ける神にかけて汝に迫る。汝が神の子キリストであるかどうか、我々に言え」(マタイ26:63)。そしてイエスは彼らに言う。「汝が言った。」

3

Interrogatio nunc quoque non improbatur, sed et jactantia et gloriatio spontaneae professionis effugitur; quaesita tamen veritas non negatur.

PL 9, 275B

ここでも、問いは退けられず、また自発的な公言の誇りや自慢は避けられている。それでも、求められた真理は否定されない。

4

Ac sic verecundia humilitatis et veritatis confessio temperantur, ut sit et in responsione officium, et in interrogatione cognitio.

PL 9, 275B

こうして、謙遜の慎みと真理の告白は調和され、応答のうちにも務めがあり、問いのうちにも認識があるようになっている。

5

Sed exspectandum est, qui tandem sit responsionis hujus profectus, quod Christus filius Dei est, nempe quod sequitur ad id quod dictum est, Tu dixisti: Verum dico vobis, a modo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli (Ibid. 64) .

PL 9, 275B

しかし、この応答、すなわちキリストが神の子であるという応答の帰結が結局何であるかを、待って見なければならない。それは、「汝が言った」という言葉に続くものである。「まことに、私は汝らに言う。今から後、汝らは、人の子が神の力の右に座し、天の雲に乗って来るのを見る」(マタイ26:64)。

6

Qui filius hominis est, idem et filius Dei est: natura generositatis in filii hominis assumptione non deperit. Nam non idcirco non Dei filius, quia et hominis est filius.

PL 9, 276A

人の子である者は、同じく神の子でもある。高貴な本性は、人の子を取ることによって失われはしない。人の子でもあるから神の子でない、ということにはならないからである。

7

Non enim cum divinitatis decessione fit humilitatis accessio: nec per consortium infirmitatis contumeliam virtus excepit; quippe cum infirmitas honore sit donata virtutis. Nam hominis filius a dextris Dei assidet, veniens cum coeli nubibus contuendus.

PL 9, 276A

実際、神性が去ることによって謙遜が加わるのではなく、弱さとの交わりによって力が侮辱を受けたのでもない。弱さは力の栄誉を賜っているからである。人の子は神の右に座し、天の雲とともに来て、仰ぎ見られるはずである。

8

Quo dicto prophetia consummatur illa quae dixit: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CXI).

PL 9, 276A

この言葉によって、次のように言った預言が成就する。「主は私の主に言った、私の右に座せ、私が汝の敵を汝の足台とするまで」(詩篇111)。

Pars V, Caput XXVI

第V部 第XXVI章PL 9, 276B
1

Regem coeli esse quid annuntiet. --Hic ergo rex super Sion montem sanctum Dei constitutus est praeceptum Domini annuntians: non super illum utique perditae ( al. terrenae) civitatis montem, comploratae scilicet et homicidae et parricidae Jerusalem: sed Jerusalem ejus quae in coelis est, quae mater est nostra, quae civitas regis magni est, cujus, ut existimo, hodieque incolae sunt in passione Domini resurgentes (Matth. XXVII, 52) .

PL 9, 276B

天の王が何を告げ知らせるか。――それゆえ、この王は、神の聖なる山シオンの上に、主の掟を告げ知らせる者として立てられた。それは、滅びた(別本では「地上の」)都市のあの山の上ではもとよりなく、すなわち、嘆き悲しまれ、殺人者にして近親殺しであるエルサレムの山ではなく、天にあるエルサレム、我々の母であり、大いなる王の都市であるエルサレムの山である。その住民は、私の考えでは、今日に至るまで、主の受難のときによみがえった者たちである(マタイ27:52)。

2

Dei itaque praeceptum hic rex constitutus annuntiat: ut venturum eum cum coeli nubibus meminissent, adversus quem fremerent et convenirent, ut per cognitionem divini adventus conturbati super contumelia illusae humilitatis corporeae poeniterent.

PL 9, 276B

それゆえ、この立てられた王は神の掟を告げ知らせる。それは、彼らが騒ぎ立ち、集まって逆らったその者が、天の雲とともに来ることを思い起こし、神的な到来を知って混乱させられ、体をもった謙遜をあざけった侮辱を悔い改めるためである。

Pars V, Caput XXVII

第V部 第XXVII章PL 9, 276B
1

Temporaria Christi per carnis gloriam nativitas. Tenet autem ordinem prophetiae evangelica doctrina. Nam in eo ipso dicti utriusque ratio continetur, hujus scilicet dicti: Ego constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, annuntians praeceptum ejus.

PL 9, 276B

キリストの、肉の栄光による、時における誕生。――福音書の教えは、預言の順序を保っている。実際、まさにそこに、二つの言葉の道理が含まれている。すなわち、この言葉、「私は、彼によって、シオン、その聖なる山の上に王として立てられ、その掟を告げ知らせる」である。

2

Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te (v. 6) . Cum enim ait: A modo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei (Matth. XXVI, 64) , tempus quo filius hominis, qui et Christus et Dei filius est, consessu Dei dignandus esset ostendit: ut quia antea Dei filius, tum quoque et hominis filius esset; et id quod tum filius hominis est, ad perfectum Dei filium, id est ad resumendam indulgendamque corpori aeternitatis suae gloriam, per resurrectionis potentiam gigneretur: quam gloriam a Patre corporeus reposcebat.

PL 9, 277A

「主は私に言った、『汝は私の子。私は今日、汝を生んだ』」(詩篇2:6)。実際、「今から後、汝らは、人の子が神の力の右に座しているのを見る」(マタイ26:64)と言うとき、彼は、キリストであり神の子でもある人の子が、神との同座にふさわしい者とされるべき時を示している。それは、以前から神の子であった彼が、そのとき人の子でもあったので、そのとき人の子であるものが、復活の権能によって、完全な神の子へと、すなわち、自らの永遠の栄光を取り戻し、それを体に与えることへと、生まれるためである。体をもった者として、彼はこの栄光を父にあらためて求めていた。

3

Qui enim in forma Dei erat, formam servi acceperat. Et acceptae huic formae servi, gloriam Dei in qua mansit postulat, dicens: Pater, glorifica me apud te ipsum ea claritate quam habui priusquam mundus esset apud te (Joan. XVII, 5) .

PL 9, 277A

実に、神の形にあった者が、僕の形を取った。そして、取られたこの僕の形のために、自らがそこに留まっていた神の栄光を求めて言う。「父よ、世界が汝のもとに存在する前に、私が汝のもとで持っていたその輝きをもって、汝自身のもとで私に栄光を与えよ」(ヨハネ17:5)。

4

Non nova quaerit, non aliena desiderat, esse talis qualis fuerat postulat: sed precatur id se quod antea erat esse, gigni scilicet ad id quod suum fuit.

PL 9, 277B

彼は新しいものを求めているのではなく、他のものを望んでいるのでもない。かつてあったとおりのものであることを求めている。すなわち、以前にあったものであることを、彼は祈り求めている。つまり、自らのものであったものへと生まれることを。

5

Non erat autem idipsum tunc totus, quod ut fieret precabatur: fieri autem totus non aliud quam quod fuerat postulabat. Sed cum sit quod fuit, et quod non erat est futurus: ad id quod fuerat, id quod totum non erat, quodam novi ortus nascebatur exordio.

PL 9, 277B

しかし、彼が成ることを祈り求めていたそのものに、彼はそのとき全体としてはなっていなかった。全体として成ることを求めたのは、かつてあったもの以外の何ものでもなかった。しかし、彼はかつてあったものであり、かつ、そうでなかったものになろうとしているのだから、全体としてはそうでなかったものが、かつてあったものへと、ある新しい誕生の始まりによって生まれつつあった〔構文が取りにくい。そうでなかったものを取った人間性、かつてあったものを神の栄光と解した〕。

6

Ergo hic resurrectionis suae ad assumendam gloriam dies est, per quam ad id nascitur, quod ante tempora erat. Sed nascens ad id quod ante tempora fuit, id tamen in tempore nascitur esse quod non erat.

PL 9, 277B

それゆえ、これは、彼の復活の、栄光を取り戻す日であり、それによって彼は、時に先立ってあったものへと生まれる。しかし、時に先立ってあったものへと生まれつつも、彼は時において、かつてそうでなかったものとなるべく生まれるのである。

7

Atque ideo filius hominis a modo assidens virtutis dextris est videndus, quia natura carnis post resurrectionem glorificata, ad profectum ejus, quam antea habuerat, claritatis provehebatur: cum hominis filius consessurus Patri, et in immortalitatem corruptione carnis absorpta, et in viventem tunc et non moriturum amplius Dei filium nasceretur.

PL 9, 277C

それゆえ、人の子は、今から後、力の右に座す者として見られるはずである。復活ののち栄光化された肉の本性が、彼がかつて持っていた輝きへの進歩へと〔ad profectum ejus, quam antea habuerat, claritatis の係りは定かでない〕引き上げられたからである。人の子は、父とともに座そうとするとき、肉の朽ちることが呑み込まれて不死へと、またそのとき生きて、もはや死ぬことのない神の子へと生まれたのである。

Pars V, Caput XXVIII

第V部 第XXVIII章PL 9, 278A
1

Qui aeterna nativitate primogenitus omnis creaturae, temporaria fit primogenitus ex mortuis. --Tenuit autem beatus Apostulus novam hanc in eo temporariae hujus nativitatis discretam, ab ea quae ante tempora est generatione, et subdivisam significationem.

PL 9, 278A

永遠の誕生によって全被造物の初子である者が、時における誕生によって死者の中からの初子となる。――幸いなる使徒〔底本は Apostulus。Apostolus と読む〕は、彼における、この時における誕生の新たな表示を、時に先立つ出生から区別され、さらに分けられたものとして保った。

2

Nam cum de beata illa et nullis circumscripta temporibus nativitate dixisset: Primogenitus omnis creaturae, quia in ipso creata sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia (Coloss. I, 15, 16) : primogenitum quoque etiam ex mortuis in resurrectione commemorat, dicens postea: Primogenitus ex mortuis, ut fieret ipse in omnibus primatum habens (Ibid. 18) .

PL 9, 278A

実際、あの幸いにして、いかなる時にも限られない誕生について、「全被造物の初子。天と地にあるすべてのもの、見えるものも見えないものも、彼において造られたからである」(コロサイ1:15、16)と言ったのちに、彼は復活における、死者の中からの初子についても、次のように述べる。「死者の中からの初子。彼がすべてにおいて第一の者となるためである」(コロサイ1:18)。

3

Nascitur enim ad id quod non erat, cum tamen id fieret quod fuisset, Est enim primogenitus ex mortuis, qui erat primogenitus creaturae: idcirco primogenitus ex mortuis, ut maneret primogenitus creaturae. Idem enim est primogenitus ex mortuis, qui erat primogenitus creaturae.

PL 9, 278B

実際、彼は、かつてそうでなかったものへと生まれるが、それでもかつてあったものになるのである。死者の中からの初子であるのは、被造物の初子であった者である。彼が死者の中からの初子であるのは、被造物の初子であり続けるためである。死者の中からの初子である者は、被造物の初子であった者と同じ者だからである。

Pars V, Caput XXIX

第V部 第XXIX章PL 9, 278B
1

Qui in aliud simul et in idipsum renascatur. --Non nunc aliud est atque antea fuit, quamvis etiam aliud ipse fuerit ex alio: sed id quod ex alio etiam aliud fuit, in id ipsum tamen unde antea exstitit, aliud est renatum.

PL 9, 278B

彼は、他のものへと、同時にそのもの自身へと、生まれ変わる。――彼は今、以前にあったものとは別のものなのではない。彼自身が他のものから他のものとなったことはあったとしても。むしろ、他のものから他のものにもなったそのものが、かつてそこから生じたそのものそれ自体へと、別のものとして生まれ変わったのである〔各 aliud の指すものは定かでない。直訳に近い形で訳した〕。

2

Nam qui natus ex virgine homo est, erat et tum filius Dei: sed qui filius hominis est, idem erat et Dei filius.

PL 9, 278B

実に、おとめから生まれた人は、そのときも神の子であった。人の子である者は、同じく神の子であった。

3

Natus autem rursum ex baptismo, et tum Dei filius: ut et in idipsum, et in aliud nasceretur, Scriptum est autem cum adscendisset ex aqua: Filius meus es tu, ego hodie genui te.

PL 9, 278C

しかし、洗礼からも再び生まれ、そのときも神の子であった。それは、同じものへと、また別のものへと生まれるためである。彼が水から上がったとき、こう書かれている。「汝は私の子。私は今日、汝を生んだ。」

4

Sed secundum generationem hominis renascentis, tum quoque ipse Deo renascebatur in filium perfectum, ut hominis filio ita et Dei filio in baptismate comparato.

PL 9, 279A

しかし、生まれ変わる人の出生に従って、そのときにも彼自身が、神にとって完全な子として生まれ変わっていた。洗礼において、人の子として、そのように神の子としても整えられたのである。

Pars V, Caput XXX

第V部 第XXX章PL 9, 279A
1

Ad resurrectionem pertinent haec, hodie genui te. --Sed id quod nunc in psalmo est: Filius meus es tu, ego hodie genui te, non ad virginis partum, neque ad lavacri generationem, sed ad primogenitum ex mortuis pertinere apostolica auctoritas est.

PL 9, 279A

「私は今日、汝を生んだ」というこれらの言葉は復活に関わる。――しかし、いま詩篇にある「汝は私の子。私は今日、汝を生んだ」という言葉が、おとめの出産にも、洗礼による誕生にも関わらず、死者の中からの初子に関わることは、使徒の権威が示している。

2

Namque in libro Actuum Apostolorum ita dictum est: Nosque vobis evangelizamus eam quae ad patres facta est repromissio.

PL 9, 279A

実際、使徒言行録の書に、こう言われている。「そして我々は汝らに、父祖たちになされた約束を福音として告げ知らせる。」

3

Hanc Deus explevit filiis nostris, suscitans Dominum nostrum Jesum, sicut et in psalmo primo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te, cum suscitavit eum a mortuis, amplius non regressurum in interitum (Act. XIII, et seq. etc.) .

PL 9, 279A

「神は、それを我々の子らのために成就した。我々の主イエスを起こすことによってである。第一の詩篇にも書かれているとおり、『汝は私の子。私は今日、汝を生んだ』。神は彼を死者の中から起こして、もはや滅びに戻ることのない者としたのである」(使徒言行録13、以下、など)。

4

Vox ergo haec Dei patris secundum Apostolum in die resurrectionis exstitit: et videamus an idipsum et Evangelistae doceant. Namque Dominus resurgens tali ad apostolos usus est voce: Data est mihi potestas omnis in coelo et in terra.

PL 9, 279B

それゆえ、使徒に従えば、この父なる神の声は復活の日に発せられた。福音書記者たちも同じことを教えているか、見よう。実際、よみがえった主は、使徒たちに向かってこのような声を用いた。「天と地における一切の権力が私に与えられた。」

5

Euntes nunc docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIIII, 18) . Resurgens enim, in coelo et in terra jus omne sortitus est. In eo autem quod ait, data est, poposcisse id quod accepit ostendit.

PL 9, 279B

「行って、すべての異邦人に教え、彼らに、父と子と聖なる霊の名によって洗礼を授けよ」(マタイ29:18〔底本は XXVIIII。XXVIII と読む〕)。実際、彼はよみがえって、天と地における一切の権利を得たのである。「与えられた」と言うことにおいて、彼は、受けたものを求めたことを示している。

Pars V, Caput XXXI

第V部 第XXXI章PL 9, 279B
1

Gentes, haereditas Christi. --Sequitur enim, VERS. 8: Posce a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Accepit ergo haereditatem gentium quam poposcit.

PL 9, 279B

異邦人はキリストの嗣業である。――実際、続いて言われる。「私に求めよ、さすれば私は汝に、異邦人を汝の嗣業として、地の果てを汝の所有として与える」(詩篇2:8)。ゆえに彼は、求めた異邦人の嗣業を受けたのである。

2

Poposcit enim cum ait, Pater, venit hora, honorifica filium tuum, ut filius tuus honorificet te. Sicut dedisti illi potestatem omnis carnis: ut omne quod dedisti illi, det illi vitam aeternam (Joan. XVII, I et 2) .

PL 9, 280A

実際、彼は求めた。「父よ、時が来た。汝の子に栄誉を与えよ。汝の子が汝に栄誉を与えるためである。汝が、すべての肉なるものに対する権力を彼に与えたように、汝が彼に与えたすべての者に、彼が永遠の生命を与えるためである」(ヨハネ17:1、2)。

3

Et rursum: Non pro his rogo tantum, sed et pro illis qui credituri sunt per verbum eorum in me (Ibid. 20) .

PL 9, 280A

そしてまた、こう言う。「私は、この者たちのためだけでなく、彼らの言葉によって私を信じる者たちのためにも願う」(ヨハネ17:20)。

4

Haec ergo haereditas ejus, ut omni carni det vitam aeternam, ut omnes gentes baptizatae atque doctae regenerentur in vitam; non jam secundum illam divinam Moysi cantionem angelorum dominatui deditae, neque secundum eorumdem numerum divisae, sed in dominicam familiam susceptae, et in domesticos Dei deputatae; et ex injusto atque peccatore et perverso jure dominantium, in regnum aeternum divinumque translatae.

PL 9, 280A

それゆえ、彼の嗣業とは、すべての肉なるものに永遠の生命を与えること、洗礼を受け教えられたすべての異邦人が、生命へと新たに生まれることである。もはや、モーセのあの神的な歌に従って天使たちの支配に委ねられ、その天使たちの数に従って分けられているのではなく、主の家族へと受け入れられ、神の家の者と見なされ、支配する者たちの不義にして罪深く歪んだ権利から、永遠にして神的な王国へと移されたのである。

5

Neque enim adhuc tantum portio Domini Israel, neque funiculus haereditatis ejus Jacob, sed gentes omnes, secundum numerum angelorum ante divisae, nunc jam unius atque unus omnis haec gentium universitas Dei populus est: et aeterna haec omnium ex mortuis resurgentium, primogeniti hujus ex mortuis aeterni haeredis haereditas est.

PL 9, 280B

実際、もはや、主の分はイスラエルだけではなく、その嗣業の縄はヤコブだけではない。天使たちの数に従ってかつて分けられていたすべての異邦人が、いまや、この異邦人の全体がことごとく、一なる神の、一なる民である〔unius atque unus omnis haec gentium universitas の係りは定かでない。意味を追って訳した〕。そして、死者の中からよみがえるすべての者のこの永遠の嗣業は、死者の中からの初子であるこの永遠の相続者の嗣業である。

Pars V, Caput XXXII

第V部 第XXXII章PL 9, 280B
1

Non sola terra illius ditioni data. --In eo autem quod subjectum est: Et possessionem tuam terminos terrae; non est existimandum quod id ipsum repetitus sermo significet, tamquam illi sola gentium terras inhabitantium donata possessio sit.

PL 9, 280B

地だけがその支配に与えられたのではない。――しかし、続く「そして汝の所有として地の果てを」という言葉において、繰り返された言葉が同じことを意味していると考えてはならない。あたかも、地に住む異邦人だけが彼に所有として与えられたかのように。

2

Non enim ait: Et possessionem tuam usque terminos terrae, sed terminos terrae. Ab eo autem quod terminatur, id quod terminat differt. Neque id ipsum est, finitum esse, atque finire.

PL 9, 280B

実際、彼は「そして汝の所有として地の果てまで」とは言わず、「地の果て」と言った。限られるものと、限るものとは異なる。限られていることと限ることは同じではない。

3

Neque unum est, modum sumere, atque moderari: quorum aliud interius modum accipit, aliud exterius quodam ambitu suo objectuque moderatur.

PL 9, 281A

また、尺度を受けることと、尺度を与えることは一つではない。前者は内側から尺度を受け、後者は外側から、自らの取り巻きと対置によって尺度を与える。

4

Non enim ita in profundum demersa est terra, aut in latitudinem extensa, aut prolata in altum est, ut non undique secus aut circumfusae aut subjacentis sibi naturae contineatur objectu.

PL 9, 281A

実際、地は、深みに沈められ、広がりに伸び、高みに掲げられているといっても、周りを取り巻くか下に横たわる本性に対置されて四方から包まれていない、というほどではない。

5

Hanc enim infernae vastitudinis demersa et immensa abyssus sustentat: hanc circumfusi et superni aeris spiritus inumbrat atque ambit.

PL 9, 281A

実際、この地を、下の広大さに沈められた計り知れない深淵が支え、この地を、周りに広がる上方の空気の息が影で覆い、取り巻いている。

6

Quod autem subjecta sibi abysso suspensa sit, propheta testatur dicens: Ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit illam (Psal. XXIII, 2) . Et rursum: Qui firmavit terram super aquas (Ps. CXXXV, 6) .

PL 9, 281A

地が、下に置かれた深淵の上に懸かっていることは、預言者が証しして言う。「彼は海の上にそれを基礎づけ、川の上にそれを備えた」(詩篇23:2)。そしてまた、「地を水の上に堅く据えた者」(詩篇135:6)。

7

Et hanc immensam atque infinitam vastitatem abyssum Scriptura solita est nuncupare, cum Jona intra cetum orante dicitur: Abyssus multa circumfudit me (Jonae II, 6) .

PL 9, 281A

そして聖書は、この計り知れず果てしない広大さを、深淵と呼ぶのを常としている。ヨナが大魚の中で祈るとき、こう言われる。「大いなる深淵が私を取り巻いた」(ヨナ2:6)。

8

Atque haec quidem infinita immensitas, quae secundum verbi proprietatem in abysso significari intelligitur, spiritali et divinae substantiae est circumscripta virtute, secundum illud Apostoli: Quoniam omnia in ipso et per ipsum, ipsi gloria in secula seculorum (Rom. XI, 36) .

PL 9, 281B

そして、この果てしない計り知れなさ、すなわち、言葉のふさわしさに従えば深淵において示されると理解されるものは、霊的で神的な実体の力によって取り囲まれている。使徒の言葉、「万物は彼のうちに、彼を通して存在し、彼に栄光が世々にある」(ローマ11:36)のとおりである。

9

Esse autem hujus infernae regionis vastaeque abyssi incolas plures, beati Joannis Apocalypsi docemur (Apoc. V, 3. 4) . Cum nullus, neque in coelo, neque supra terram, neque infra terram obsignatum librum dignus est repertus aperire.

PL 9, 281B

またこの下の領域、この広大な深淵に、多くの住民がいることを、我々は幸いなるヨハネの黙示録によって教えられる(黙示録5:3、4)。天にも、地の上にも、地の下にも、封印された書を開くにふさわしい者は、誰も見いだされなかったからである。

10

Non utique de mortuis et in terram sepultis significare intelligitur: cum ad tertii incolatus demonstrationem, non qui intra terram, sed qui infra terram; neque qui mortui sunt, sed qui vivunt, ullum in se resignandi libri habuerint auctorem.

PL 9, 281B

これは、死んで地に葬られた者たちについて示していると理解されるのではない。第三の住まいを示すために、地の内にいる者ではなく地の下にいる者たち、死んだ者ではなく生きている者たちが、自らのうちに書を開く者を誰ひとり持たなかった〔ullum は前節の、ふさわしい者が見いだされなかったという否定を受けると取った〕、と言われているからである。

11

Cum ergo possessio terrae finium Domino donatur, non tam terra donatur, quam ea quibus terra finitur. Terrae enim terminos, quibus terra ipsa determinatur, accepit.

PL 9, 281C

それゆえ、地の果ての所有が主に与えられるとき、与えられるのは地そのものというより、地を限るものたちである。すなわち彼は、地そのものを限定する地の境界を受けたのである。

Pars V, Caput XXXIII

第V部 第XXXIII章PL 9, 281C
1

Quid Christo donatum, ex Apostolo exponitur. --Cujus rei sacramentum omne beatus apostolus Paulus (quippe cujus ore Christus de se est locutus) exposuit dicens: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam existimavit se esse aequalem Deo, sed se exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominis constitutus, et habitu repertus ut homo: humiliavit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria Dei patris (Philip. II, 6 et seqq.) .

PL 9, 281C

キリストに何が与えられたかは、使徒から説明される。――この事柄の秘義の全体を、幸いなる使徒パウロが(彼の口を通してキリストが自らについて語ったのだから)説明して言っている。「神の形であった者は、神と等しくあることを、奪い取ったものとは考えず、かえって、僕の形を取って自らを空しくし、人の似姿となり、姿かたちは人間として見いだされた。彼は自らを低くして、死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで従順となった。それゆえ、神は彼を高く上げ、すべての名にまさる名を彼に与えた。イエスの名によって、天にあるもの、地にあるもの、冥界にあるもののすべての膝がかがみ、すべての舌が、主イエス・キリストは父なる神の栄光のうちにあると告白するためである」(フィリピ2:6、以下)。

2

In forma itaque Dei manens, formam servi accepit, scilicet ex Deo homo natus. Et post mortem crucis in nomen quod est super omne nomen exaltatur: in Deum namque, quia nullum ultra Deum nomen est, provehitur; eique hoc petenti, id est, ut esset quod fuerat ante, donatur.

PL 9, 282A

こうして、神の形に留まりつつ、僕の形を取った。すなわち、神から出た者が人として生まれた。そして十字架の死ののち、すべての名にまさる名へと高められる。すなわち、神へと上げられるのである。神の名を超える名はないからである。そして、これを求めた彼に、すなわち、かつてあったものであることを求めた彼に、これが与えられる。

3

Formam enim servi in forma Dei manens sumpserat. Accepit deinde possessionem finium terrae, id est, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria Dei patris: Non terrena sola, sed superna etiam infernaque donantur, et ea quibus terra concluditur.

PL 9, 282A

実際、神の形に留まりつつ僕の形を取っていたのである。その後、彼は地の果ての所有を受けた。すなわち、イエスの名によって、天にあるもの、地にあるもの、冥界にあるもののすべての膝がかがみ、すべての舌が、主イエスは父なる神の栄光のうちにあると告白することである。与えられるのは地上のものだけでなく、上のものも下のものも、そして地を閉じ込めるものたちもである。

4

Et in gloria Dei patris hodie genitus nascitur, id est, in manentem antea Dei formam per praemium mortis formae servilis assumptio honestatur.

PL 9, 282A

そして彼は、父なる神の栄光のうちに、今日生まれた者として生まれる。すなわち、以前から留まっていた神の形へと、死の褒賞によって、僕の形をまとったことが尊ばれるのである。

5

Fitque sub tempore nova, nec tamen inusitata nativitas: cum ad resumendam gloriam Dei patris, qui ex forma Dei forma servi erat repertus, primogenitus ex mortuis nasceretur.

PL 9, 282B

そして、時のもとで、新しくしかし前例のないわけではない誕生が起こる。父なる神の栄光を取り戻すために、神の形から僕の形として見いだされた者が、死者の中からの初子として生まれるのである。

Pars V, Caput XXXIV

第V部 第XXXIV章PL 9, 282B
1

An virga ferrea regere non adversetur Dei bonitati. --Sequitur deinde: Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.

PL 9, 282B

鉄の杖で治めることは、神の善に反しないか。――続いて言われる。「汝は鉄の杖で彼らを治め、陶工の器のように彼らを打ち砕く。」

2

Multis aut male opinantibus, aut virtutem et proprietatem dictorum divinorum ignorantibus, adversa haec esse bonitati Dei videntur: ut gentes quas filius Dei in possessionem poposcit, et in haereditatem accepit, terrore virgae ferreae regat, et modo vasis figuli confringat.

PL 9, 282B

多くの者は、誤った考えを持つか、神の言葉の力とふさわしさを知らないかのために、これが神の善に反すると思う。神の子が所有として求め、嗣業として受けた異邦人を、鉄の杖の恐れをもって治め、陶工の器のように砕くというのは、と。

3

Neque enim boni cujusquam est, dare et accipere perdenda. Et qui magis vult peccatorum poenitentiam quam mortem (Ezech. XVIII, 32) non existimatur secundum professionem ( al. promissionem) , naturae suae esse facturus, si virga ferrea confringat, quos dari sibi in haereditatem poposcit.

PL 9, 282B

実際、滅ぼされるべきものを与え、また受けることは、およそ善なる者のすることではない。そして、罪人の死よりも悔い改めを望む者(エゼキエル18:32)は、その宣言(別本では「約束」)に従えば、自らに嗣業として与えられることを求めた者たちを、鉄の杖で打ち砕くことを、自らの本性にかなうこととしてなそうとしているとは考えられない。

Pars V, Caput XXXV

第V部 第XXXV章PL 9, 282C
1

Reges hic loci nil dicit durum. --Et primum ne quis temerariae huic et impiae praesumptioni locus pateat, proprietates ipsae verborum in romanam linguam translatorum cognoscendae sunt.

PL 9, 282C

「治める」は、この箇所では何も厳しいことを言っていない。――まず、この無謀で不敬虔な憶測に余地が生じないように、ラテン語に訳された語そのもののふさわしさを知らねばならない。

2

Namque id quod nobiscum est: Reges eos in virga ferrea, quamquam ipsum reges non tyrannicum neque injustum sit, sed ex aequitatis ac moderationis arbitrio regimen rationale demonstret: tamen molliorem adhuc regentis affectum proprietas graeca significat.

PL 9, 282C

実際、我々のもとにある「汝は鉄の杖で彼らを治め」は、「治める」という語自体が僭主的でも不正でもなく、公正と節度の判断に基づく理性的な統治を示しているとはいえ、ギリシア語のふさわしい語は、統治者の心情をなお穏やかなものとして示す。

3

Quod enim nobiscum est, reges eos, cum illis est ποιμανεῖς αὐτοὺς id est, pastoraliter reges: regendi scilicet eos curam affectu pastoris habiturus: Ipse est enim pastor bonus, cujus nos oves sumus, pro quibus animam suam posuit (Joan. X, 11) .

PL 9, 282C

実際、我々のもとで「彼らを治め」となっているものは、ギリシア語では「ポイマネイス・アウトゥース」、すなわち「牧者のように治める」である。彼らを治める務めを、牧者の心情をもって担うことになるからである。彼こそ善き牧者であり、我々はその羊であって、その羊のために彼は自らの魂を差し出した(ヨハネ10:11)。

4

Ne autem jus tyrannicum significari arbitremur in virga, quae in virgae nuncupatione proprietas sit, ex Novo et Veteri Testamento noscendum est.

PL 9, 283A

しかし、杖において僭主的な権利が意味されていると我々が考えないように、「杖」という呼び名にどのようなふさわしい意味があるかを、新約と旧約から知らねばならない。

Pars V, Caput XXXVI

第V部 第XXXVI章PL 9, 283A
1

Virga in Novo Testamento Dei doctrina. --Beatus Paulus ad Corinthios scribens, quos tum ex multis peccatis ad poenitentiam moderata atque utili adhortatione revocabat, ait: Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 21) ?

PL 9, 283A

新約における杖は、神の教えである。――幸いなるパウロは、コリントの人々に書き送り、そのとき彼らを多くの罪から悔い改めへと、節度ある有益な勧めによって呼び戻しつつ、言った。「汝らは何を望むのか。杖をもって汝らのもとに行こうか、それとも愛と柔和の霊をもって行こうか」(一コリント4:21)。

2

Numquid Paulo jus praetorium erat, ut in virga comminaretur, et cum officio lictoris ad Ecclesiam Christi adesset? Non utique ita opinandum est.

PL 9, 283A

パウロに、杖をもって脅し、警吏の務めをもってキリストの教会に臨むような、総督の権限があったというのか。そのように考えてはならない。

3

Sed quia omnis Dei sermo, quo ex errore in veritatem Dei retrahimur, quo per comminationem terroremque judicii ad innocentis et sanctae vitae viam regimur, virga est nuncupatus, per quam intra disciplinam divini metus cohibiti, moderati ac providentis rectoris monitu coercemur: beatus Apostolus conditionem eligendi adventus sui his quos monebat adjecit, utrum mallent eum in severitate doctrinae atque objurgationis adesse, an in spiritu lenitatis.

PL 9, 283A

そうではなく、我々を誤りから神の真理へと引き戻し、裁きの威嚇と恐れによって無垢で聖なる生の道へと導く、神の言葉のすべてが、杖と呼ばれたのである。その杖によって、我々は神への畏れという規律のうちに引き止められ、節度あるあらかじめ配慮する統治者の戒めによって抑えられる。それゆえ、幸いなる使徒は、勧告した相手に、自らの到来の仕方を選ぶ条件を付け加えた。彼が、教えと叱責の厳格さをもって臨むことを望むか、それとも柔和の霊をもって臨むことを望むか、ということである。

4

Quod utrumque secundum modestiae tenorem erat necessarium, ut obedientibus lenior, insolentibus vero severior adveniret. Et hoc quidem ex Novi Testamenti auctoritate praesumptum est.

PL 9, 283B

その両方が、節度の調子に従って必要であった。従う者にはより穏やかに、傲慢な者にはより厳しく彼が臨むためである。そして、これは新約の権威から先に取り上げたことである。

Pars V, Caput XXXVII

第V部 第XXXVII章PL 9, 283B
1

Ita et in Veteri: Christus virga simul et flos. --Hanc autem verbi doctrinam virgam nuncupari ex Veteri ita cognitum est, cum dicitur: Virga directionis, virga regni tui (Psal. XLIV, 7) .

PL 9, 283B

旧約においても同様に、キリストは杖であると同時に花である。――そして、この言葉の教えが杖と呼ばれることは、旧約から次のように知られる。「導きの杖、汝の王国の杖」と言われているからである(詩篇44:7)。

2

Quia haec eadem est virgae directio, qua per doctrinam in aequam viam utilemque dirigimur: et quae virga regni est, necesse est ipsa illa doctrina sit regni.

PL 9, 283B

実際、これはまさに、杖の導きであり、それによって我々は教えを通して、公正で有益な道へと導かれる。そして王国の杖であるものは、必然的に、王国のその教えそのものである。

3

Ipsum autem Dominum nostrum ob doctrinae suae utilem ac moderatam praedicationem virgam nuncupatum ita accepimus dicente Esaia: Exiet, inquit, virga de radice Jesse. (Esa. XI, 1) .

PL 9, 283C

我々の主自身が、自らの教えの有益で節度ある宣教のゆえに、杖と呼ばれたことは、イザヤが次のように言うところから受け取った。「エッサイの根から杖が出る」(イザヤ11:1)。

4

Ac ne tyrannicam in eo severitatem per virgae nuncupationem auderet quisquam opinari: continuo propheticus sermo subjecit: Et flos de radice ejus adscendet, et requiescet super eum spiritus Domini (Ibid.) , ut virgae severitatem floris suavitas temperaret, cum unicuique nostrum doctrinae terror regimen perfectae beatitudinis admoveret.

PL 9, 283C

そして、誰も、杖という呼び名によって、彼のうちに僭主的な厳格さがあると思い込むことのないよう、預言の言葉はすぐに付け加えた。「そして、その根から花が上り、その上に主の霊が留まる」(イザヤ11:1)。杖の厳格さを花の甘美さが和らげるためであり、教えの恐れが、我々一人ひとりに、完全な幸福への統治をもたらすためである。

5

In hac ergo virga reget datas sibi gentes: non corruptibili, non caduca, non fragili, sed ferrea, id est, validissima et pro naturae suae soliditate firmissima.

PL 9, 283C

それゆえ、この杖をもって彼は、自らに与えられた異邦人を治める。朽ちる杖ではなく、折れる杖でもなく、脆い杖でもなく、鉄の杖、すなわち、最も強く、その本性の堅固さのゆえに最も揺るぎない杖をもってである。

Pars V, Caput XXXVIII

第V部 第XXXVIII章PL 9, 284A
1

Confringit sibi datos, ut reformet. --Hac ergo virga ferrea ut reget, ita confringet et conteret: nam magis hoc secundum septuaginta translatores graecitatis proprietas enuntiat. Ita enim scriptum est, Ὡς σκεῦος κεραμέος συντρίψεις αὐτοὺς.

PL 9, 284A

彼は、自らに与えられた者たちを、作り変えるために打ち砕く。――それゆえ、この鉄の杖をもって、彼が治めるように、そのように彼は打ち砕き、砕く。七十人の訳者たちに従えば、ギリシア語のふさわしい語が、むしろこのことを表しているからである。実際、こう書かれている。「ホース・スケウオス・ケラメオス・シュントリプセイス・アウトゥース。」

2

Sed sive conterat, sive confringat, non idcirco existimandus est haereditatem poscere, ut eam ad perdendum atque abolendum confringat et conterat: quippe cui cor contribulatum sacrificium sit optimum.

PL 9, 284A

しかし、砕くにせよ打ち砕くにせよ、彼が嗣業を求めるのは、それを滅ぼし、消し去るために打ち砕き、砕くためだと考えてはならない。彼にとっては、砕かれた心こそ最善の犠牲だからである。

3

Contritio ergo illa sive confractio est, quae in nobis corporeas voluptates et secularium vitiorum incentiva comminuit, dignosque nos dignatione Domini praestabit, secundum dictum prophetae: Cor contribulatum et humiliatum Deus non spernet (Ps. L, 19) .

PL 9, 284A

それゆえ、あの砕きすなわち打ち砕きとは、我々のうちにある体の快楽と世俗の悪徳の刺激を砕くものであり、主の顧みにふさわしい者として我々を立たせる。預言者の言葉のとおり、「神は、砕かれ、へりくだった心を退けない」(詩篇50:19)。

4

Comparata autem vasis figuli confractio, quantam absolutionem intelligentiae hujus impertitur?

PL 9, 284A

しかし、陶工の器になぞらえた砕きは、この理解にどれほどの解決を与えることか。

5

Non enim sine causa quos in haereditatem poposcit, virga ferrea regens tamquam vas figuli confringet: nisi quod comparationis exemplo fragmenti istius modi damnum proficere in restaurationem ejusdem vasis ostendit.

PL 9, 284B

実際、彼が嗣業として求めた者たちを、鉄の杖で治めつつ陶工の器のように砕くのは、理由なしにではない。すなわち、比喩の例によって、この種の砕けが、その同じ器の再生につながることが示されるからである。

Pars V, Caput XXXIX

第V部 第XXXIX章PL 9, 284B
1

Qualis autem a Deo secundum vas figuli nostra confractio sit, idem docuit per Jeremiam prophetam, dicens: Surge, et descende in domum figuli; et ibi audies verba mea. Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super lapides.

PL 9, 284B

しかし、神による、陶工の器のような我々の砕きがどのようなものかを、神は預言者エレミヤを通して教えた。彼は言う。「立って、陶工の家に下れ。そこで汝は私の言葉を聞く。」そして私は陶工の家に下った。見よ、彼自身が石の上で作業をしていた。

2

Et cecidit vas quod faciebat in manibus ejus: et iterum ipse fecit vas aliud secundum quod placuit in conspectu ejus ut faceret. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Si secundum figulum hunc non possum facere vos, domus Israel?

PL 9, 284B

「彼の手の中で作っていた器が落ちた。そして彼は、自分の目にかなうとおりに、別の器を再び作った。すると主の言葉が私に臨んで言った。イスラエルの家よ、私はこの陶工のように汝らを作ることができないというのか。」

3

Ecce sicut lutum figuli vos estis in manibus meis. In summa loquar super gentem aut super regnum, ut feriam eos et perdam: et si conversa fuerit gens illa a malis suis, poenitebo de malis quae cogitabam facere illis.

PL 9, 284C

「見よ、陶工の粘土のように、汝らは私の手の中にある。ついに、私は、一つの民、また一つの王国について、それらを打ち倒し滅ぼすと語る。しかしその民が自らの悪から立ち返るなら、私は、彼らに行おうと考えていた悪について悔いる。」

4

Et in summa, loquar super gentem et regnum, ut reaedificem et plantem. Et facient mala ante me, ut ne audiant vocem meam; et poenitebo de bonis quae locutus sum facere illis (Jer. XVIII, 1 et seqq.) .

PL 9, 284C

「そしてまた、ついに、私は、一つの民、また王国について、それらを建て直し、植えると語る。しかし彼らが私の前に悪を行い、私の声に聞き従わないなら、私は、彼らに行おうと語った善について悔いる」(エレミヤ18:1、以下)。

5

Sic petitas atque obtentas haereditatis suae gentes Deus confringet et conteret, ut reformet.

PL 9, 284C

このように、神は、求め、得た自らの嗣業の異邦人を、作り変えるために打ち砕き、砕く。

6

Confringit enim Deus in omnibus omnes inexplebiles cupiditates, et illecebrosas lascivias, et ferventes iras, et inanes superstitiones, et tumentes fastus, et impias opiniones.

PL 9, 284C

実際、神は、すべての者において、満たされることのないあらゆる欲望、誘惑に満ちた放縦、燃え立つ怒り、空しい迷信、膨れ上がった傲慢、不敬虔な見解を打ち砕く。

7

Reformat autem nos ad rationabilem vitae usum contemptu pecuniae, luxus pudore, irae moderatione, veri scientia, communione vivendi, religionis officiis: cum per doctrinae regimen terroremque judicii in has virtutes post vitia illa reviviscimus.

PL 9, 284C

そして、我々を、金銭への軽蔑、奢侈への恥、怒りの節制、真理の知識、共に生きること、崇敬の務めによって、理にかなった生の営みへと作り変える。教えの統治と裁きの恐れによって、あの悪徳ののち、これらの徳のうちに我々がよみがえるときにである。

8

Non enim ait, Tanquam vas figulum confringes eos, ne per testae fragmentum irreformabile vas posset intelligi; sed ait, vas figuli, quod in ipsa artificis molitione vas fieret, ut secundum praelatum exemplum prompta esset confracti ejusdem vasis ex artificis voluntate reparatio.

PL 9, 285A

実際、彼は「焼き固めた器のように、汝は彼らを砕く」〔底本は figulum。ミーニュの注:形容詞的に、すでに焼き固められた器をいう。編者自身は figlinum を好む〕とは言わなかった。土器の破片によって、作り直しのきかない器が理解されないようにするためである。そうではなく、「陶工の器」と言った。それは、職人の作業そのものにおいて器が造られていたものだからであり、示された例に従って、砕かれたその同じ器が職人の意志によって修復されることが、たやすいとするためである。

Pars V, Caput XL

第V部 第XL章PL 9, 285A
1

Ut figulo vas, ita poenitentes Deo facile est reparare. --Sed hoc irrationabilis materiae vas etiam sub alia intelligentia ad rationem humanae voluntatis aptatum est: homines quidem per haec vitia sua cadere; sed si in his poeniterent, id est, si ab his desinerent, se quoque Deus in his quae ad poenam casus hujus constituerit, poenitere non quod hic motus mentis secundum humanam naturam in Deum caderet, sed quia homini gestorum poenitentia modus est gerendorum.

PL 9, 285A

陶工にとって器を直すのがたやすいように、悔い改める者たちを神が直すのもたやすい。――しかし、理性なき素材のこの器は、別の理解のもとでも、人間の意志の道理に当てはめられている。すなわち、人々はこれらの悪徳によって倒れる。しかし、もし彼らがこれらについて悔い改める、すなわちそれらをやめるなら、神もまた、この転落の罰として定めたことについて悔いるというのである。それは、人間の本性に従うこの心の動きが神に及ぶからではなく、人間にとって、なされたことへの悔い改めが、これからなすことの尺度だからである。

2

Poenitentiam quoque suam Deus memorat ad poenam: quia puniri desinerent, qui esse impii destitissent. Ut ergo figulo promptum est amissum vas ad eamdem, vel quam volet, speciem reformare: ita.

PL 9, 285B

神は自らの悔いを、罰に関して述べる。不敬虔であることをやめた者たちは、罰せられることをやめるからである。それゆえ、陶工にとって、失われた器を同じ形に、あるいは自分の望む形に作り直すことがたやすいように、そのように、

3

Deo facile est, post vitiorum casus volentes se erigi, per doctrinae suae institutionem ad pietatem ex impietate reparare.

PL 9, 285B

神にとっても、悪徳に転落したのち、自ら起き上がろうとする者たちを、自らの教えの教育によって、不敬虔から敬虔へと直すことはたやすい。

Pars V, Caput XLI

第V部 第XLI章PL 9, 285B
1

Resurrectioni et spiritali et corporali praedicta aptantur. --Sed et illa tamquam vas figuli non ignoranda confractio est, tum cum his corporibus dissolutis, et casu mortis confractis, pro voluntate artificis restauratio afferetur.

PL 9, 285B

先に述べられたことは、霊的な復活にも体の復活にも当てはまる。――しかし、陶工の器のようなあの砕けも見過ごしてはならない。それは、これらの体が解体され、死の転落によって砕かれたとき、職人の意志に従って修復がもたらされるというものである。

2

Quod utrumque propheticus sermo significasse eodem dicto videtur. Nam cum poenitentiam utilem in his quae antea agebantur ostendit, praesentis hujus vitae et corporalis ex vitiis in virtutes novam quasi instaurationem docet esse oportere, ira in eos Dei sicuti criminum voluntate cessante.

PL 9, 285B

預言者の言葉は、同じ一つの言葉で、その両方を意味したと見える。実際、以前に行われていたことについて有益な悔い改めを示すとき、この現在の体をもつ生が、悪徳から徳へと、いわば新たに立て直されねばならないことを教えている。神の彼らに対する怒りが、罪の意志が止むとともに、静まるからである。

3

Et quamquam id ex figuli comparatione protulerit: tamen cum de eodem figulo ait; Et ipse fecit vas aliud secundum quod placuit in conspectu ejus (Jerem. XVIII, 4) , significari etiam intelligitur illa, quae secundum Dei voluntatem resurgentium corporum instauratio est futura.

PL 9, 285C

そして、これを陶工のたとえから述べたのではあるが、同じ陶工について「そして彼は、自分の目にかなうとおりに、別の器を作った」(エレミヤ18:4)と言うとき、神の意志に従って、よみがえる体が立て直される、あの将来の再生も示されていると理解される。

4

Prout enim ei placet, et in conspectu ejus dignum est, confracta reparabit, non ex alia aliqua, sed ex veteri atque ipsa originis suae materie speciem illis complaciti sibi decoris impertiens: ut corruptibilium corporum in incorruptionis gloriam resurrectio, non interitu naturam perimat, sed qualitatis conditione demutet.

PL 9, 285C

実際、神は、自らの気に入り、その目にかなうように、砕かれたものを修復する。何か別のものからではなく、古い、その起源の同じ素材から、自ら満足する美しさの形を、それらに与えることによってである。それは、朽ちる体の、朽ちなさの栄光への復活が、滅びによって本性を消し去るのではなく、性質の状態によって変えるようにするためである。

5

Non enim aliud corpus, quamvis in aliud resurget, Apostolo dicente: Seminatur in corruptela, resurget in incorruptione; seminatur in ignominia, resurget in gloria; seminatur in infirmitate, resurget in virtute, seminatur corpus animale, resurget spiritale (I Cor. XV, 42, etc.) .

PL 9, 286A

実際、別の体になるのではなく、別のものへとよみがえるのである。使徒が言うとおりである。「朽ちるものとして蒔かれ、朽ちないものとしてよみがえる。卑しいものとして蒔かれ、栄光あるものとしてよみがえる。弱いものとして蒔かれ、力あるものとしてよみがえる。魂の体が蒔かれ、霊の体がよみがえる」(一コリント15:42、など)。

6

Fit ergo demutatio, sed non affertur abolitio. Et cum id quod fuit, in id quod non fuit surgit; non amisit originem, sed profecit ad honorem.

PL 9, 286A

それゆえ、変化は起こるが、消滅はもたらされない。かつてあったものが、かつてそうでなかったものへと起き上がるとき、起源を失ったのではなく、栄誉へと進んだのである。

7

Confringi itaque nos tamquam vas figuli, vel nunc, vel tunc gaudeamus: ut et nunc, modo figuli vasis, commortui et consepulti Domino in baptismate in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4) : et in novum Christi hominem deposito vetere renascamur (Coloss. III, 9 et 10) , et tunc per hunc novae nativitatis profectum, in beatam illam ac Deo placentem iteratae reparationis nostrae speciem reformemur.

PL 9, 286A

それゆえ、我々は陶工の器のように砕かれることを、今も、また来るべきときにも、喜ぼう。今は、陶工の器のように、洗礼において主とともに死に、ともに葬られたのだから、新しい生において歩もう(ローマ6:4)。また、古い人を脱ぎ捨てて、キリストの新しい人として新たに生まれよう(コロサイ3:9、10)。そしてそのとき、この新たな誕生の進歩によって、繰り返された我々の修復の、あの幸いにして神に喜ばれる姿へと作り変えられよう。

Pars V, Caput XLII

第V部 第XLII章PL 9, 286B
1

Reges ad intelligentiam excitantur. --Cujus boni non ignarus Propheta, post haec hortatur et dicit, VERS. 10-15: Et nunc reges intelligite, erudimini qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.

PL 9, 286B

王たちは理解へと促される。――預言者は、この善を知らないわけではなく、これらののち、勧めて言う。「そして今、王たちよ、悟れ。地を裁く者たちよ、諭されよ。畏れをもって主に仕え、震えをもって彼に歓呼せよ」(詩篇2:10-15)。

2

Apprehendite disciplinam, ne forte irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eum.

PL 9, 286B

「教えを捕らえよ、主が怒り、汝らが義の道から滅びることのないように。その怒りが間もなく燃え上がるとき、彼に信頼する者はみな幸いなる者である。」

3

Doctrinae hic ordo utilissimus est, ut eorum, in quae nos adhortatur, beatitudinem cognitam praestet: quia difficile sit animum ac spem ad ignorata protendere.

PL 9, 286B

ここでの教えの順序は最も有益である。すなわち、勧める事柄の幸福を、あらかじめ知らせる。知らないものへと心と希望を向けるのは難しいからである。

4

Volens igitur Propheta ad eorum nos, quae superius commemoraverat, intelligentiam cohortari, intelligentiae ipsius honorem ante memoravit, dicens: Et nunc reges intelligite, eos scilicet qui intellecturi essent, reges esse demonstrans.

PL 9, 286C

それゆえ預言者は、先に述べたことの理解へと我々を励まそうとして、その理解の栄誉をまず述べて言った。「そして今、王たちよ、悟れ。」理解しようとする者たちが王であることを示しているのである。

5

Sed quaerendum est, quos reges ad intelligentiam propheticae hujus adhortationis admoneat: ne quisquam forte eos significari intelligat, quorum nunc in corpora humana, et in bellorum ministeria, et in metum gentium regnum est.

PL 9, 286C

しかし、預言者がどの王たちを、この預言の勧めの理解へと促しているのかを問わねばならない。それは、現に人間の体に対して、戦争の奉仕に対して、異邦人の恐れに対して支配をもつ者たちが、指されていると、誰かが誤って理解しないためである。

6

Non sunt autem hi aeterni et beati apud Deum reges: quippe cum ipsi jam a mandatis Dei excidant, et diabolo in regnum sint deputati, dicente eodem cum Dominum tentaret: Et duxit illum diabolus in montem altissimum, et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis: et ait ad illum diabolus: Tibi dabo potestatem hanc et gloriam eorum, quia mihi tradita sunt (Luc. IV, 5 et 6) .

PL 9, 286C

しかし、これらの者は、神のもとで永遠にして幸いなる王ではない。彼ら自身がすでに神の戒めから脱落し、悪魔の王国に割り当てられているからである。その悪魔自身が、主を試みたときに言っている。「そして悪魔は彼を非常に高い山に連れて行き、一瞬のうちに地の全世界の王国を彼に見せた。そして悪魔は彼に言った。汝に、この権力と彼らの栄光を与える。それは私に渡されているからである」(ルカ4:5、6)。

7

Alios autem nobis reges Evangelia demonstrant, scilicet in quos appropinquavit regnum Dei, et eos qui regnans in se peccatum devicerint, qui sui ipsius corporis reges sunt, dominatui suo universa vitiorum incentiva subdentes: HOC enim in nobis est regnum Dei.

PL 9, 287A

しかし福音書は、別の王たちを我々に示している。すなわち、神の王国が近づいた者たち、自らのうちに君臨する罪に打ち勝った者たち、自分自身の体の王であり、悪徳のあらゆる刺激を自らの支配のもとに服させる者たちである。まさにこれが、我々のうちにある神の王国だからである。

8

Sic iterum Christus regnat in nobis, cum per eum ipsi dominorum in nos jure regnamus; secundum quod dictum est: Non venit regnum Dei cum observatione: neque dicent: Ecce hic et ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 20 et 21) .

PL 9, 287A

このように、再びキリストが我々のうちで王として治めるのは、彼を通して、我々自身が主人の権利をもって自らの上に王として治めるときである。言われているとおりである。「神の王国は、観察されながら来るのではない。また、『見よ、ここに』『見よ、あそこに』と人は言わない。見よ、神の王国は汝らのうちにある」(ルカ17:20、21)。

9

Hujus regni beatus Apostolus meminit Corinthiis scribens: Jam sine nobis regnatis; et utinam regnetis, ut et nos vobis conregnemus (I Cor. IV, 8) .

PL 9, 287B

この王国について、幸いなる使徒はコリントの人々に書き送って言及している。「汝らはすでに、我々なしに王として治めている。汝らが治めているように願う、我々も汝らとともに治めるために」(一コリント4:8)。

10

Hoc itaque regnum Dei est ubi peccatum vincitur, ubi mors perimitur, ubi non regnat hostis: Mors enim regnavit ab Adam usque ad Moysen (Rom. V, 14) . Et Apostolus ait: Jam non regnet peccatum in vobis (Rom. VI, 12) .

PL 9, 287B

それゆえ、神の王国とは、罪が征服され、死が滅ぼされ、敵が支配しない所である。「死は、アダムからモーセまで支配した」(ローマ5:14)。そして使徒は言う。「それゆえ、もはや罪が汝らのうちで支配してはならない」(ローマ6:12)。

11

Per hoc regnum Dei regno peccati dissoluto, ipsisque jam nobis regibus regno adversante subverso, hoc nobis erit regnum Dei, cum omnibus vitiorum nostrorum aculeis contusis, labes erit corporeae infirmitatis absorpta.

PL 9, 287B

神の王国によって罪の王国が解体され、我々自身がすでに王であるものとして、敵対する王国が覆されるならば、我々の悪徳のあらゆる棘が砕かれ、体の弱さの汚れが呑み込まれたとき、それが我々にとっての神の王国となるであろう。

Pars V, Caput XLIII

第V部 第XLIII章PL 9, 287B
1

Quid intellecturi. --Hos itaque reges Propheta ad intelligendum cohortatur: ut sciant, adversus Dominum et Christum ejus fremuisse reges, et populos vana meditatos: intelligant quoque irridentem e coelis, et in ira loquentem, et super Sion montem sanctum regem constitutum, praecepta Dei patris annuntiantem: cognoscantque eum qui sit genitus in filium; tempus quoque illud, quo qui tempora fecit, sit in tempore genitus.

PL 9, 287B

何を理解しようとするのか。――それゆえ預言者は、これらの王たちに、理解するよう勧める。すなわち、主とそのキリストに逆らって王たちが騒ぎ立ち、諸民が空しいことを思い巡らしたことを知るように。また、天から笑う者、怒りをもって語る者、シオン、聖なる山の上に王として立てられ、父なる神の掟を告げ知らせる者を理解するように。そして、子として生まれた者を知り、また、時を造った者が時のうちで生まれたその時を知るように。

2

Intelligant in quo haereditatem gentium, et possessionem terrae finium postulavit: non ignorent etiam quae haec virga sit ferrea, qua regens eos, modo vasis figuli confringat.

PL 9, 287C

彼が、何において異邦人の嗣業と地の果ての所有を求めたかを理解するように。また、彼がそれによって彼らを治め、陶工の器のように砕く、この鉄の杖が何であるかを、知らずにいないように。

3

Haec enim intelligentes, sacramentum omne divinae voluntatis agnoscent: et cum per obedientiam praeceptorum haeredes Dei Patris, cohaeredes autem Domini nostri Jesu Christi erunt; per id quo aeterno regi cohaeredes sunt, id necesse est consequantur ut reges sint.

PL 9, 287C

実際、これらを理解するなら、彼らは神の意志の秘義の全体を知る。そして、掟への従順によって父なる神の相続人となり、我々の主イエス・キリストの共同相続人となるとき、永遠の王の共同相続人であるということによって、必然的に王となることに到達する。

Pars V, Caput XLIV

第V部 第XLIV章PL 9, 288A
1

Judices terrae sancti quorum vita impios damnat. --Testantibus itaque Evangeliis atque Apostolo de regibus, sequens est ut cognoscamus qui sint judices terrae, quosque ut reges oporteat erudiri: maxime cum reges nudo tantum nomine sine regni alicujus designatione cognominet, ut eos suos atque in se esse reges doceret; judices autem terrae dicat.

PL 9, 288A

地の裁き人とは、その生き方が不敬虔な者たちを断罪する聖徒たちである。――それゆえ、王たちについて福音書と使徒が証しするので、次には、地の裁き人が誰であるか、また王たちと同様に誰が諭されねばならないかを、我々は知らねばならない。とりわけ、預言者は、いかなる王国の指定もなく、ただ「王たち」という裸の名で呼ぶことにより、彼らが自分たちのものであり、自分たち自身のうちにある王であることを教えたのであり、他方、裁き人については「地の」裁き人と言うからである。

2

Differre vero judicem, et regem, ipso usu terrenae consuetudinis cognoscimus; quia non idem sit regnare, quod judicare; quia regnum dominatio sit, judicium vero sit modus aequitatis.

PL 9, 288A

しかし、裁き人と王が異なることを、我々は地上の慣習の用法そのものから知る。支配することと裁くことは同じではないからであり、王国とは支配であり、裁きとは公正の尺度であるからである。

3

Sancti ergo quique intelligendi sunt esse judices terrae, quorum vita atque fides, infidelium iniquorumque judicium sit.

PL 9, 288A

それゆえ、地の裁き人とは、その生き方と信仰が、不信仰で不義な者たちに対する裁きとなる、あらゆる聖徒であると理解されねばならない。

4

Et hoc Dominus in Evangeliis ostendit dicens: Viri Ninivitae surgent in judicio, et judicabunt generationem hanc: quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae; et ecce major quam Jona hic.

PL 9, 288B

これを主も福音書で示して言う。「ニネベの人々は、裁きのときに立ち上がり、この世代を裁く。彼らはヨナの宣教によって悔い改めたからである。見よ、ここにヨナにまさる者がある。」

5

Regina Austri surget in judicio, et judicabit generationem hanc: quia venit ab ultimis partibus terrae obaudire sapientiam Salomonis; et ecce major hic Salomone (Matt. XII, 41 et 42) .

PL 9, 288B

「南の女王は、裁きのときに立ち上がり、この世代を裁く。彼女は地の果てからソロモンの知恵を聞きに来たからである。見よ、ここにソロモンにまさる者がある」(マタイ12:41、42)。

6

Tales erunt judices terrae, quorum comparatio fidei ac timoris, impoenitentes impiosque condemnet.

PL 9, 288B

地の裁き人たちとはこのような者たちであって、その信仰と畏れの比較が、悔い改めない不敬虔な者たちを断罪する。

7

Si enim poenitentia Ninivitarum ex Jonae praedicatione suscepta fructum adepta est poenitendi, necesse est obediens eorum poenitentia insolentem horum impoenitentiam judicet.

PL 9, 288B

実際、ヨナの宣教から受けたニネベの人々の悔い改めが、悔い改めの実を得たのなら、彼らの従順な悔い改めが、この者たちの傲慢な悔い改めのなさを裁くことは必然である。

8

Aut regina Austri ex ultimis partibus terrae desideratam Salomonis sapientiam audiens, nonne infidelitatem et incuriam praesentium auditione peregrina damnabit? cum tamen inobedientiae atque inaudientiae judicium differens a Salomone atque Jona Christus auctor accumulet.

PL 9, 288B

あるいは、南の女王は、地の果てからソロモンの知恵を切望して聞いたのだから、今の者たちの不信仰と無関心を、遠来の聴取によって断罪しないだろうか。しかも、ソロモンやヨナとは異なる語り手であるキリストが、不従順と聞き従わないことに対する裁きを、いっそう積み上げるのである。

9

Absolute autem hos esse judices terrae Apostolus demonstrat dicens: An nescitis, quia sancti mundum judicabunt, et in vobis judicabitur mundus (I Cor. VI, 2) ? cum per meritum adeptae beatitudinis, criminosorum vitam sanctitas comparata condemnet.

PL 9, 288C

しかも、これらの者が地の裁き人であることを、使徒は完全に示して言う。「聖徒たちが世界を裁くことを、汝らは知らないのか。汝らによって世界が裁かれるのである」(一コリント6:2)。得られた幸福の功によって、聖性が、比較によって罪深い者たちの生を断罪するからである。

Pars V, Caput XLV

第V部 第XLV章PL 9, 288C
1

Ut timor, laetitia, tremor animum servi Dei temperent. --Intelligentiae autem hujus atque eruditionis opus continuo propheta subjecit, dicens, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.

PL 9, 288C

畏れと喜びと震えが神の僕の心を調える。――そして預言者は、この理解と教育の務めを、すぐに続けて述べた。「畏れをもって主に仕え、震えをもって彼に歓呼せよ。」

2

Non securum patitur aut negligens servitium: vult in omni servitutis officio admisceri timorem.

PL 9, 289A

彼は、安穏な、あるいは怠慢な奉仕を許さない。奉仕のあらゆる務めに畏れが混ざることを望む。

3

Ut enim metuentes servi diligentius dominis carnalibus serviunt, cum voluntatem solertioris obsequii metus obsequelae admixtus eliciat: ita et Deo servientes, si timeant per imminentem timorem, non negligentes in ea erunt quam susceperint servitutem.

PL 9, 289A

実際、畏れる僕たちは、肉の主人たちにいっそう入念に仕える。畏れが従順に混じり、より熱心な奉仕への意志を引き出すからである。そのように、神に仕える者たちも、迫りくる畏れによって畏れるなら、自ら引き受けた奉仕を怠らないであろう。

4

Ac ne tyrannici terroris hic metus esse fidelium crederetur; ad id quod dixerat: Servite Domino in timore, adjecit, et exsultate ei: ut metum servitutis, gaudii exsultatio temperaret, cum ipse timor causam laetitiae per conscientiam servitii fidelis afferret.

PL 9, 289A

そして、この畏れが、信仰者にとって僭主的な恐怖の畏れであると信じられないように、「畏れをもって主に仕えよ」と言ったことに、「そして彼に歓呼せよ」と付け加えた。奉仕の畏れを、喜びの歓呼が和らげるためであり、畏れそのものが、忠実な奉仕の自覚によって喜びの理由をもたらすからである。

5

Porro autem ne libertas gaudii fines congruae moderationis excederet; ita subdidit: Exsultate in tremore; quia periculosa ad oblivionem timoris esset libera a tremore laetitia.

PL 9, 289A

さらに、喜びの自由が、ふさわしい節度の限度を超えないように、彼はこう付け足した。「震えのうちに歓呼せよ。」震えのない自由な喜びは、畏れを忘れる危険があるからである。

6

Atque ita haec prophetici eloquii ratio servata est, ut servitutem timor detineret, timorem exsultatio moderaretur, et exsultationem tremor consequens contineret.

PL 9, 289B

こうして、預言の言葉のこの道理は保たれた。畏れが奉仕を引き止め、歓呼が畏れを和らげ、続く震えが歓呼を抑えるように。

Pars V, Caput XLVI

第V部 第XLVI章PL 9, 289B
1

Fervor sit in Dei servitio. --Hujus autem servitii et timorem exsultantem, et exsultationem trementem, docuit in eo quod sequitur consistere, dicens: Apprehendite disciplinam.

PL 9, 289B

神への奉仕には熱意がなければならない。――そして、この奉仕の、歓呼する畏れと、震える歓呼が、続く言葉にかかっていることを、彼は教えた。「教えを捕らえよ。」

2

Virtute verbi significationem impatientis et velut praeproperae ad id voluntatis ostendit, non tam expetendam, quam apprehendendam potius disciplinam docens: non tepore fidei in hujus obedientiae observatione contentus, sed ardorem spiritus in apprehendendi aviditate desiderans.

PL 9, 289B

彼は、この語の力によって、我慢しきれない、いわばそれに向かって性急な意志の表示を示している。教えは、求めるというより、むしろ捕らえるべきものだと教えているのである。この従順を守るにあたって、信仰の生ぬるさに甘んじるのではなく、捕らえようとする貪欲さにおいて霊の熱を望んでいる。

3

Sic in rapiendo regno coelorum raptore Dominus delectatus ait: A diebus autem Johannis regnum coelorum vim patitur, et vim facientes diripiunt illud (Matth. II, 12) , quia cum regni coelestis possessio Israeli praedicaretur, fides tamen gentium possessionem hanc sibi Israel diffidente praeriperet.

PL 9, 289B

このように、天の王国を奪い取ることについて、主は奪う者を喜んで言った。「ヨハネの日々から、天の王国は暴力を受け、力ずくの者たちがそれを奪い取る」(マタイ2:12)。天の王国の所有はイスラエルに宣べ伝えられたのに、異邦人の信仰が、イスラエルが不信のうちにあるあいだに、この所有を先に奪い取ったからである。

Pars V, Caput XLVII

第V部 第XLVII章PL 9, 289C
1

Pauli exemplum. --Sic et beatus Paulus currit, ut apprehendat, dicens: Sequor autem ut apprehendam, in quo et apprehensus sum (Philip. III, 12) . Non lento gradu properat, neque otioso sequitur procursu; apprehensurus enim sequitur.

PL 9, 289C

パウロの例。――このように、幸いなるパウロもまた、捕らえるために走り、こう言う。「私は、捕らえようと追い求める。それにより、私もまた捕らえられたのである」(フィリピ3:12)。彼は緩やかな歩みで急ぐのではなく、怠けた駆け足で追うのでもない。捕らえようとして追うのだからである。

2

Et satis quidem dixisse videretur, si consecuturus sequeretur, sed vim et ipse afferre optat, et apprehendere properat, et modo (f. amplexus ) exempli corporalis invadere. Scit autem se eo ipso jam esse, quod apprehendere properat, apprehensum.

PL 9, 289C

追いついて手にするために追う、と言えば、十分であるように見えたであろう。しかし彼自身も力ずくで奪うことを望み、捕らえようと急ぎ、体の例の仕方(おそらく「抱擁」)で襲いかかろうとする。しかし彼は、捕らえようと急ぐそのことにおいて、すでに自分が捕らえられていることを知っている。

3

Si enim nos per corporalem naturam Deus naturae suae dissidentis homo genitus apprehendit, factus ipse quod sumus; nostrum est ad apprehendendum nunc id quod est ipse contendere, ut in eam gloriam, in quam naturam corporeae hujus corruptionis eximit, festinatio nostra se misceat: atque ita apprehendemus id in quo fuimus apprehensi, si naturam Dei consequamur, Deo ante naturam hominum consequente.

PL 9, 290A

実際、もし神が、自らの本性とは異なる本性の人として生まれ、我々であるものとなって、体の本性を通して我々を捕らえたのなら、いまや我々の務めは、彼が今あるものを捕らえようと励むことであり、彼がこの体の朽ちる本性をそこへと引き上げるあの栄光の中に、我々の急ぎが混じり合うようにすることである。こうして我々は、それにおいて自分たちが捕らえられたものを、捕らえるであろう。神が先に人間の本性に追いついたのだから、我々が神の本性に追いつくならば、である。

4

Apprehendenda itaque disciplina, et invadenda est quodam amplexu et in vinculo corporali: ne elabatur aut excidat.

PL 9, 290A

それゆえ、教えは捕らえられねばならず、ある種の抱擁と体の絆によって襲いかかって、逃げ去ったり落ちたりしないようにせねばならない。

Pars V, Caput XLVIII

第V部 第XLVIII章PL 9, 290A
1

Qui pereant de via justa ab ea alieni. --Causam autem diligentis hujus complexus ac vinculi propheta subjecit, dicens,: Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Cum exarserit in brevi ira ejus.

PL 9, 290A

義の道から滅びるのは、それに無縁な者たちである。――そして預言者は、この入念な抱擁と絆の理由を続けて述べた。「教えを捕らえよ、主が怒り、汝らが義の道から滅びることのないように。その怒りが間もなく燃え上がるとき。」

2

Adest enim poenae dies, qui in exardescente ira Domini significari intelligitur: in quo si non apprehensam a nobis disciplinam tenebimus, perditi de via justa erimus. Unicuique enim rei perit, quidquid aufertur: et quod deest, ei cui deest jam videtur amissum.

PL 9, 290B

実際、罰の日が来る。それは、主の怒りが燃え上がるという語において示されると理解される。その日に、もし我々が、捕らえた教えを保たないなら、我々は義の道から滅びる者となる。あらゆる事物にとって、取り去られるものは何であれ滅びるからであり、欠けているものは、それが欠けている者にとって、すでに失われたものと見えるからである。

3

Nam tametsi per naturam suam maneat, ei tamen cui abest non manet. Et idcirco de via justa impii pereunt, quia in ea non erunt. Pereunt autem de via justa, cum exarserit in brevi ira ejus.

PL 9, 290B

実際、それがそれ自身の本性によっては留まっていても、それが欠けている者には留まらない。それゆえ、不敬虔な者は義の道から滅びる。その道の中にいなくなるからである。そして彼らは、「その怒りが間もなく燃え上がるとき」に、義の道から滅びる。

4

Impii statim a morte poenas inferni luunt. --Non morosa haec ira est, per quam de justa via pereunt: ne quis sibi interim in poenae lucro inter moras judicii blandiatur. In brevi namque exardescit ira.

PL 9, 290B

不敬虔な者は、死んだ直後から、冥界の罰を受ける。――彼らが義の道から滅びる、この怒りは、のろのろしたものではない。裁きの猶予のあいだ、罰を免れる得を得たとして、誰かが自分に甘い顔をすることのないようにである。実際、怒りは間もなく燃え上がるからである。

5

Excipit enim nos statim ultor infernus: et decedentes de corpore, si ita vixerimus, confestim de via recta perimus.

PL 9, 290B

実際、我々をすぐに、報復する冥界が迎える。もし我々がこのように生きたなら、体を離れると、ただちに我々は正しい道から滅びる。

6

Testes nobis evangelicus dives et pauper: quorum unum Angeli in sedibus beatorum et in Abrahae sinu locaverunt, alium statim poenae regio suscepit (Lucae XVI). Adeo autem statim poenae mortuum excepit, et etiam fratres ejus adhuc in supernis manerent.

PL 9, 290C

福音書の金持ちと貧しい者が、我々の証人である。その一人を、天使たちは幸いなる者たちの座、アブラハムのふところに置き、もう一人を、罰の領域がただちに迎えた(ルカ16)。実際、罰は、その死者を、彼の兄弟たちがなお上にいるうちにさえ、ただちに迎えたのである。

7

Nihil illic dilationis aut morae est. Judicii enim dies vel beatitudinis retributio est aeterna, vel poenae. Tempus vero mortis habet interim unumquemque suis legibus, dum ad judicium unumquemque aut Abraham reservat, aut poena.

PL 9, 290C

そこには、猶予も遅れもない。裁きの日は、永遠の幸福の報い、あるいは罰だからである。しかし死の時は、その間、一人ひとりをそれぞれの法によって保ち、裁きに至るまで、一人ひとりを、アブラハムのもとか、罰のもとかに取っておく。

Pars V, Caput XLIX

第V部 第XLIX章PL 9, 290C
1

Fiducia in Deum opus. --Et idcirco copiosum hunc sacramentis coelestibus psalmum sic Propheta conclusit: Beati omnes qui confidunt in eum. Non trepidam spem neque ambiguam perfectio beatitudinis exigit.

PL 9, 290C

神への確信が必要である。――それゆえ預言者は、天の秘義に富むこの詩篇を、こう結んだ。「彼に信頼する者はみな幸いなる者である。」幸福の完成は、おののく希望も、曖昧な希望も求めない。

2

Confidentia ad id opus est, firmae opinionis scilicet, et indemutabili voluntate: quia plus sit confidere, quam sperare. Confidendum ergo est, ne nos a via recta exardescens brevi ira Dei deperdat.

PL 9, 291A

そのために必要なのは信頼であり、すなわち、確かな見解と不変の意志である。信頼することは、希望することよりも大きいからである。それゆえ、間もなく燃え上がる神の怒りが、我々を正しい道から滅ぼしてしまわないよう、信頼しなければならない。

3

Fidelis enim est qui ait: Qui credit in me non judicabitur, sed transiet de morte ad vitam (Job, V, 24). Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in secula seculorum. Amen.

PL 9, 291A

実際、言った者は信頼に足る。「私を信じる者は裁かれず、死から命へと移る」(ヨブ記5:24)。それは我々の主イエス・キリストであり、彼は世々に祝福された者である。アーメン。

Pars VI, Prooemium

第VI部 冒頭PL 9, 291A
1

TRACTATUS De titulo psalmi IX. In finem pro occultis filii. Psalmus David. Nunc primum prodit ex codice Vaticano not.

PL 9, 291A

講解。詩篇9の表題について。終わりに向けて。子の隠されたことのために。ダビデの詩篇。今はじめて、ヴァティカン写本、番号

2

231, ab annis circiter 500, scripto, in quo post expositionem secundi psalmi subjicitur, Explicit psalmus II; Incipit de titulo IX psalmi feliciter. Nullas falsitatis, veritatis autem plurimas habet notas.

PL 9, 291A

231の写本から公にされる。この写本はおよそ500年前に書かれたもので、その中では詩篇2の解説のあとに「詩篇2は終わる。詩篇9の表題について、幸いなる始まり」と付されている。これには偽りの徴は一つもなく、真実の徴が非常に多くある。

3

Non leves sunt 1º Familiares Hilario et amicae voces, absolutio, absoluta intelligentia, etc.; 2º Explicatio verbi finis cum iis quae tum Prologo n. 18, tum lib. II de Trin. n. 28, de eodem habetur consentiens; 3º peculiaris quaedam Christi ex virgine nativitatis exprimendae ratio; 4º doctrina de aditu ad regnum Dei Patris per regnum Christi.

PL 9, 291B

次の点は軽くない。第一に、ヒラリウスに親しく馴染みの語、すなわち「平明さ」、「明白な理解」など。第二に、「終わり」という語の説明が、序論18節でも『三位一体論』第2巻28節でも、同じことについて述べられているところと一致していること。第三に、キリストがおとめから生まれたことを言い表す独特の仕方。第四に、キリストの国を通って父なる神の国に至る道についての教え。

4

Demum Prologo n. 17, pollicetur se in singuliis psalmis inscriptionum singularum causas praestiturum, et hoc, inquit num. 22, quia ex quibus rebus psalmus consistat ostendunt. Hic praesertim exsequitur quod spopondit, docens num.

PL 9, 291B

最後に、序論17節で、各詩篇において、それぞれの表題の理由を示すと約束し〔底本は singuliis。singulis と読む〕、22節では、〔表題は〕詩篇が何から成るかを示すからだと言う。ここではとくに、約束したことを果たして、

5

2, titulum ad hoc adscriptum, ut ex quibus psalmus ipse consisteret nosceretur. Exoptandum esset, ut castigatius hoc opusculum una cum totius psalmi expositione, quam ei Hilarius subjecisse credendus est, ad nos pervenisset.

PL 9, 291B

第2節で、表題は、詩篇そのものが何から成るかが知られるために付されたのだと教えている。この小著が、ヒラリウスが付したと信じられるべき詩篇全体の講解とともに、より校訂の行き届いた形で我々に伝わっていたなら、と願わずにいられない。

Pars VI, Caput I

第VI部 第I章PL 9, 291C
1

Psalmi alii faciles, alii captu difficiles. --Quorumdam psalmorum absoluta intelligentia est, quorumdam obscurior sensus est; diversitatem utique affert diversitas prophetiae.

PL 9, 291C

詩篇にはたやすいものと、捉えにくいものとがある。――ある詩篇の理解は明白であり、ある詩篇の意味はより暗い。預言の多様さが、当然、多様さをもたらすのである。

2

Per multa namque et varia genera sermonis ad agnitionem Dei hominem Spiritus sanctus instituit, nunc sacramentorum occulta per naturas et comparationem hominum comprehendens, nunc fidei simplicitatem verborum absolutione commendans, nunc vitae ordinem praeceptorum veritate confirmans, nunc quid providendum sit et cavendum per personam prophetae qui psalmum scribat ostendens: ut per hanc multiplicem et divitem copiam doctrinae, per quasdam partes et incrementa discendi, totius intelligentiae aedificatio comparetur.

PL 9, 291C

聖なる霊は、多くのさまざまな種類の言葉づかいを通して、人を神の認識へと導く。ときには、自然の事物や人間になぞらえることを通して秘義の隠されたことを包み込み、ときには、言葉の平明さによって信仰の単純さを勧め、ときには、掟の真実によって生の秩序を固め、ときには、詩篇を書く預言者の人格を通して、何を備え、何を警戒すべきかを示す。こうして、この多様で豊かな教えの富により、学びの幾つかの部分と進展を通して、全き理解の建て上げが整えられるのである。

3

Et erit nobis psalmus positus in exemplum, cujus superscriptio talis est: In finem pro occulta filii psalmus David. Itaque per naturam eorum, quae et occulta et in finem sunt, quaerenda est psalmi intelligentia.

PL 9, 291D

そして、我々にとって、表題が次のようである詩篇が例として置かれることになる。「終わりに向けて。子の隠されたことのために。ダビデの詩篇。」それゆえ、隠されたものであり、かつ終わりにあるものの本性を通して、詩篇の理解が求められなければならない。

Pars VI, Caput II

第VI部 第II章PL 9, 292A
1

Titulus index eorum quae tractantur. --Psalmus inscriptus non est, In finem pro occulta filii, nisi tantum in id, ut ex quibus psalmus ipse consisteret, nosceretur. Omnia autem, quae ad titulum sermonis adduntur, ex quibus sermo sit initus, testantur.

PL 9, 292A

表題は、扱われることの索引である。――詩篇が「終わりに向けて。子の隠されたことのために」と銘されているのは、詩篇そのものが何から成るかが知られるため、ただそのためである。実際、講話の表題に付け加えられるものはすべて、その講話が何から始められたかを証言している。

2

Non enim convenit, ut in sermone aliud sit, aliud in titulo; quia titulus velut index eorum est de quibus scribitur. Verbi igitur ejus, quod in fine dicitur, ratio est intelligenda.

PL 9, 292A

講話の中にあるものと表題の中にあるものとが別であるのは、ふさわしくないからである。表題とは、書かれていることの、いわば索引だからである。それゆえ、「終わりに」と語られるその語の意味が理解されなければならない。

3

In fine est ultra quod nihil est, in fine est quod praesens tempus excedit; quia finis ex omnibus, non ex fine omnia: desinunt enim in eo cuncta, et est quoddam rei actae, dictaeve postremum: et nisi in ea totius universitatis postremitas erit, non erit finis; quia necesse est non esse ultimum, quod ultra se habeat aliquid postremum.

PL 9, 292A

終わりにあるとは、その先に何もないところにあるということであり、現在の時を越えたところにあるということである。終わりは万物から出るのであって、万物が終わりから出るのではないからである。実際、万物はそこで尽き、それは、為されたこと、あるいは語られたことの、ある最後のものである。そして、全宇宙の最後がそこにあるのでなければ、終わりは無いであろう。自分の先になお何か最後のものを持つものが、最終であるはずはないからである。

4

Ex quo intelligendum quotiescumque titulus habet in fine, non praesentia in his, sed ultima contineri.

PL 9, 292B

このことから、表題が「終わりに」を持つときはいつでも、そこに含まれているのは現在のものではなく、最後のものである、と理解しなければならない。

5

Occulta autem sunt, quae abscondita et latentia sunt, quaeque reconditis et inaccessibilibus et imperspicabilibus occulantur, in quo ei tantum qui condiderit comperta, aut nisi cum aliquibus cognoscenda protulerint. Ergo psalmus inscribitur in finem pro occultis.

PL 9, 292B

隠されたものとは、秘められ潜んでいるもの、奥深く、近づきがたく、見通しがたいところに覆われているもの、それゆえ、それを蔵した者にだけ知られているもの、あるいは、その者たちが誰かに知らせようと差し出したときでなければ知られ得ないものである。それゆえ、詩篇は「終わりに向けて、隠されたことのために」と銘されているのである。

6

Et quia ex natura rerum quid intelligentiae in nominibus finis, occultorumque sit, et deinde res ipsas quae in fine atque occultis sint, convenit explicari.

PL 9, 292B

そして、事物の本性から、「終わり」および「隠されたもの」という名における意味は何か、さらに、終わりと隠されたものの中にある事柄そのものは何かが、説明されるのがふさわしい。

Pars VI, Caput III

第VI部 第III章PL 9, 292B
1

Et de his quidem testis est nobis beatus Apostolus ita dicens: Prout legentes potestis intelligere intellectum meum in sacramento Christi, quod aliis temporibus non est cognitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est (Ephes. III, 4 et 5) .

PL 9, 292B

これらについて、我々には幸いなる使徒が証人であり、こう言っている。「汝らは読んで、キリストの秘義における私の理解を悟ることができる。それは、他の時代には人の子らに知られなかったが、今は啓示されたとおりである」(エフェソ3:4、5)。

2

Et rursum: Mihi minimo omnium sanctorum haec gratia data est in gentibus, evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare quae sit distributio sacramenti ejus, quod absconditum est a saeculis in Deo (Ibid. 8 et 9) .

PL 9, 292C

またさらに、「すべての聖徒たちのうち最も小さい私に、この恩寵が異邦人たちの中で与えられた。キリストの測り知れない富を福音として告げ、世々の前から神のうちに隠されていた、その秘義の配分がいかなるものかを明らかにするためである」(エフェソ3:8、9)。

3

Hoc est ergo occultum, de quo et Dominus ait: Non est absconsum quod non cognoscatur, neque opertum quod non revelabitur (Matth. X, 26) . Sed psalmus occulta continet, non occultum. Recte ita: nam consequentia docent plura fuisse, non unum.

PL 9, 292C

これこそ、それゆえ、隠されたことであり、それについて主もまた言った。「知られずに済むような隠されたものはなく、明らかにされないような覆われたものもない」(マタイ10:26)。しかし、詩篇が含んでいるのは、一つの隠されたことではなく、複数の隠されたことである。それは正しい。続く箇所が、ひとつではなく多くあったことを教えるからである。

4

Est enim occultum, Deum salutis humanae causa, non in coelesti gloria et claritate nominis sui adfuisse, sed formam humani corporis induisse.

PL 9, 292C

すなわち、神が人の救いのゆえに、天の栄光と自らの名の輝きのうちに臨んだのではなく、人の体の形をまとった、ということが、隠されたことである。

5

Est et occultum, naturam in eo carnis humanae, non ex communi originis genere induisse, sed extitisse ex virgine et editam virgine fuisse, absque nascendi initio procreatam.

PL 9, 292C

また、彼において人の肉の本性が、起源の共通の類に基づいてまとわれたのではなく、〔その本性が〕おとめから現れ出て、おとめによって産み出され、生まれることの始まりなしに造り出された〔文が乱れている。induisse の主語を神、extitisse 以下の主語を肉の本性と取った〕、ということも、隠されたことである。

6

Est occultum, cum qui mortuus sit ex morte vixisse, gloriam immortalitatis ex corpore resumentem. Sed non is quidem finis est.

PL 9, 293A

死んだ者が死から生き、不死の栄光を体から取り戻した、ということも、隠されたことである。しかし、これはまだ終わりではない。

Pars VI, Caput IV

第VI部 第IV章PL 9, 293A
1

Quem finem significet. --Finem autem, non velut quemdam rerum occasum, sed decurrentium modum, consummationemque significat; neque ut in abolitionem desinatur, sed ut in quemdam manendi terminum ea de quibus agitur collocentur.

PL 9, 293A

その終わりが何を意味するか。――終わりとは、事柄のある没落ではなく、過ぎゆくものの限度と完成を意味する。それは消滅へと終わることではなく、論じられている事柄が、留まることのある境へと置かれることである。

2

Quis ergo hic finis sit, item quae rerum omnium absoluta perfectio, et quam absconsa sit, beatus Apostolus ad Corinthios ita loquitur: Quomodo enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificantur.

PL 9, 293A

では、この終わりとは何か、また万物のいかなる完全な成就か、そしてそれがいかに隠されているかを、幸いなる使徒はコリント人にこう語っている。「アダムにおいて皆が死ぬように、キリストにおいても皆が生かされる」。

3

Unusquisque autem suo ordine: primitiae Christus, deinde qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt ; deinde finis cum tradiderit regnum Deo patri, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem.

PL 9, 293A

「しかし各人は自分の順序に従う。初穂はキリスト、次いでキリストに属する者たち、その到来において信じた者たち。次いで終わりが来る。彼が国を父なる神に引き渡し、すべての支配と権力を無に帰したときに」。

4

Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis: Deus enim omnia subjecit sub pedibus ejus. Novissima inimica devicta est in eo mors.

PL 9, 293B

「彼は、すべての敵をその足の下に置くまで、王として支配しなければならない。神がすべてを彼の足の下に服させたからである。最後の敵、死が、彼において打ち負かされた」。

5

Cum vero dixerit: Omnia subjecta sunt, absque eo qui subjecit illi omnia, tunc ipse subjectus erit illi, qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.

PL 9, 293B

「しかし、『万物は服せしめられた』と言うとき、万物を彼に服させた者は除かれている。そのとき、彼自身も、万物を自らに服させた者に服するであろう。神がすべてにおいてすべてとなるためである」。

6

Hic igitur est finis occultis ( f. pro occultis vel occultus) , mortuorum resurrectio, sanctorum glorificatio, malitiae dominantis abolitio, mortis interitus; et per hoc Christi regnum, Patris quoque Dei et regnum.

PL 9, 293B

したがって、隠されたことの終わり(おそらく「隠されたことのために」または「隠された者」)とは、これである。死者の復活、聖徒たちの栄化、支配する悪意の廃棄、死の滅亡。そしてこれを通してのキリストの国、さらに父なる神の国である。

7

His enim gestis, postquam Filio erunt a Patre universa subjecta, non ut per subjectionem regni adimatur aeternitas, sed ut nos clarificatos, et immortalitate coopertos, et in corporis sui gloria conformatos, in regnum Patris inducat, jam cohaereditate sua dignos, jam in familiam patris assumptos, jam bonorum ejus gloriaeque participes, ut Patri conregnet in nobis, sitque Deus omnia in omnibus, cum subjectionem obedientiae, in divinam naturam humanae assumptionis absorbeatur infirmitas.

PL 9, 293B

これらのことが成し遂げられたのち、万物が父によって子に服せしめられたときには、それは服従によって国の永遠性が奪われるためではなく、栄光を与えられ、不死に覆われ、その体の栄光に似た形に整えられた我々を、子が父の国へと導き入れるためである。すでに子の共同相続にふさわしく、すでに父の家族へと迎え入れられ、すでにその善と栄光にあずかる者として。こうして、子は我々において父とともに王として支配し、神がすべてにおいてすべてとなる。従順という服従によって〔底本は cum subjectionem。ミーニュの注に従い cum per subjectionem と読む〕、受け取られた人間性の弱さが、神の本性のうちに呑み込まれるときである。

8

Aeterna haec igitur per Filium laus patri Deo debita est, suscitatis omnibus qui ab Adam usque ad regni tempus per fidem vixerint, et coelesti habitu a corpore ( f. ac corpore) transfiguratis, et iniquitate malitiae omnis ablata, et diabolo in poenam aeterni ignis addicto, et de memoria hominum nomine ejus exempto; haec in psalmo occulta cantantur, haec consummato fine celebrantur.

PL 9, 293C

したがって、この永遠の賛美は、子を通して父なる神に負われている。アダムから国の時に至るまで信仰によって生きたすべての者がよみがえらされ、天の姿へと体から(おそらく「体をもって」)変えられ、あらゆる悪意の不義が取り除かれ、悪魔が永遠の火の罰に引き渡され、その名が人々の記憶から除かれたときである。これらの隠されたことが詩篇では歌われ、終わりが完成したとき祝われる。

9

Et quia Filius futurorum omnium conscius est, haec tamquam jam perfecta laudantur, quia in eo, et apud eum, et per eum omnia sunt: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 293C

そして、子は来たるべきすべてのことを知っているゆえに、これらはすでに成し遂げられたもののように賛美される。万物は彼のうちに、彼のもとに、彼を通してあるからである。彼に栄光が、世々にわたってあるように。アーメン。

Pars VII, Prooemium

第VII部 冒頭PL 9, 294A
1

Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Dominus de coelo prospexit super filios hominum: ut videat si est intelligens aut requirens Deum.

PL 9, 294A

愚か者は心の中で言った。「神はいない。」彼らは堕落し、自らの意志において忌まわしいものとなった。善を行う者はいない、ひとりとしていない。主は天から人の子らの上を見渡した。悟る者、神を求める者がいるかどうかを見るために。

2

Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum.

PL 9, 294A

皆が背を向け、ともに役に立たぬ者となった。善を行う者はいない、ひとりとしていない。彼らの喉は開かれた墓、その舌で彼らは欺いていた。彼らの唇の下には毒蛇の毒がある。

3

Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt: non est timor Dei ante oculos eorum.

PL 9, 294A

その口は呪いと苦さに満ち、その足は血を流すのに速い。破滅と不幸が彼らの道にあり、彼らは平和の道を知らなかった。神への畏れは彼らの目の前にない。

4

Nonne cognoscent omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt: illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.

PL 9, 294B

不義を行う者、パンの食物のように私の民を食らう者は、みな知ることにならないのか。彼らは主を呼び求めなかった。畏れのない所で、彼らは畏れに震えた。

5

Quoniam Deus in generatione justa est: consilium inopis confudistis: quoniam Dominus spes ejus est. Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 294B

神は義なる世代のうちにいるからである。諸君は乏しい者の計らいを辱めた。主がその者の望みだからである。誰がシオンからイスラエルの救いを与えるのか。主がその民の捕囚を連れ戻すとき、ヤコブは喜び躍り、イスラエルは楽しむであろう。詩篇の講解。

6

In editione Parisiensi anni 1605, ex codice S. Maximini Miciacensis primum vulgatus est hic Tractatus priore sua parte, a numero videlicet primo ad tertium usque truncatus, integer modo exhibetur ex memorato codice Vaticano, in quo ad calcem opusculi superioris subnectitur: Explicit de titulo psalmi noni.

PL 9, 294B

1605年のパリ版では、ミシーの聖マクシミヌス〔修道院〕の写本から、この講解が、その前の部分、すなわち第1節から第3節までを欠いた形で、初めて刊行された。今は、前記のヴァティカン写本から完全な形で提示される。その写本では、先の小著の末尾に「詩篇9の表題についてを終わる」と付されている。

7

Incipit psalmus XIII. Lege feliciter. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus, et reliqua. In multis nos erudiens, etc. Verba, doctrina, interpretandi ratio Hilarii venam et genium redolent.

PL 9, 294C

「詩篇13が始まる。幸いに読め。愚か者は心の中で言った、『神はいない』、云々。」「多くの点で我々を教え、云々。」言葉、教え、解釈の仕方は、ヒラリウスの気質と天分を香らせている。

8

Longae quippe periodi; totius psalmi argumenta per repetitam particulam ubi perstringendi modus, qua ratione omnes Ancyranae synodi definitiones lib. de Synod. n. 27, perstringuntur, nec non haec num.

PL 9, 294C

実際、長い文であり、詩篇全体の論点が、繰り返される「〜ところで」という小辞によって簡潔にまとめられる。このやり方で、『教会会議について』27節では、アンキュラ教会会議のすべての定義が簡潔にまとめられており、また第

9

3, in singulis verbis singulae virtutes sunt explicandae, et alia quae in notulis indicamus, ei conveniunt quam maxime. Quamquam concionem proxime post psalmi lectionem habitam iste ac subsequens Tractatus magis sapiunt quam reliqui.

PL 9, 294C

3節の「個々の語において個々の力が説明されなければならない」という句、そして我々が注記で示すほかの点も、彼にこの上なくふさわしい。もっとも、この講解も、続く講解も、ほかの講解より、詩篇の朗読の直後に行われた説教の趣がある。

Pars VII, Caput I

第VII部 第I章PL 9, 294C
1

Verbum Dei quanta reverentia tractari debeat, aut audiri. --DIXIT insipiens in corde suo: Non est Deus et reliqua.

PL 9, 294C

神の言葉は、どれほどの畏敬をもって扱われ、聞かれなければならないか。――「愚か者は心の中で言った。『神はいない』」云々。

2

In multis nos erudiens Apostolus, etiam id edocet cum omni reverentia verbum Dei esse tractandum, dicens, Qui loquitur, tanquam eloquia Dei (I Petr. IV, 11) .

PL 9, 295A

使徒は多くの点で我々を教えつつ、神の言葉は全き畏敬をもって扱われるべきことをも教えている。こう言うのである。「語る者は、神の言葉を語る者のように語れ」(一ペトロ4:11)。

3

Non enim secundum sermonis nostri usum, promiscuam in his esse oportet facilitatem; sed loquentibus nobis ea quae didicimus et legimus, per sollicitudinem sermocinandi honor est reddendus auctori.

PL 9, 295A

我々の言葉の慣わしに従って、これらのことにおいて気安い放縦があってはならない。むしろ、我々が学び、読んだことを語るときには、言葉づかいの慎重さを通して、その作者に栄誉を返さなければならない。

4

Et exemplum nobis coelestis doctrinae praestat humani officii consuetudo. Si enim quis verba regis interpretans, et praecepta ejus in aurem populi deducens, curat diligenter et caute per officii reverentiam regis satisfacere dignitati, ut cum honore ac religione omnia et relegantur et audiantur: quanto magis convenit Dei eloquia ad cognitionem humanam retractantes, dignos nos hoc officio praestare?

PL 9, 295A

そして、我々に天の教えの範例を、人間の務めの慣わしが与えている。すなわち、王の言葉を解釈し、その掟を民の耳に伝える者が、務めへの敬意ゆえに、王の威厳にかなうよう入念に慎重に努め、すべてが栄誉と崇敬をもって読み返され、また聞かれるようにするなら、まして、神の言葉を人間の認識のために取り上げ直す我々が、この務めにふさわしい者として自らを示すことは、どれほどふさわしいことか。

5

Sumus enim quoddam sancti Spiritus organum, per quod vocis varietas, et doctrinae diversitas audienda est.

PL 9, 295B

我々は、聖なる霊のいわば道具であり、それを通して、声の多様さと教えの相違が聞かれなければならないからである。

6

Vigilandum ergo et curandum est ut nihil humile dicamus, metuentes hujus sententiae legem: Maledictus omnis faciens opera Dei negligenter (Jerem. XLVIII, 10) ; proposito contra praemio curae et diligentiae eorum, qui cum reverentia ac metu sanctas Scripturas sibi tamquam Dei verba commendent, et cum debita dignitate ea insinuent mentibus audientium, Domino dicente: Et super quem aspiciam, nisi super humilem et mitem et trementem verba mea (Esai. 66, 2) .

PL 9, 295B

それゆえ、目を覚まし、何ひとつ卑しいことを言わぬよう心を配らなければならない。「神の業をおろそかにして行う者は皆、呪われよ」(エレミヤ48:10)というこの言葉の掟を恐れつつ。他方、これに対して、畏敬と恐れをもって聖書を神の言葉として自らに託し、しかるべき威厳をもってそれを聞く者たちの心に染み込ませる者たちには、配慮と入念さの報いが示されている。主がこう言っているからである。「私が目を注ぐのは、へりくだり、柔和で、私の言葉におののく者のほかに誰であろうか」(イザヤ66:2)。

7

Oportet igitur et praedicantes existimare non hominibus se loqui, et audientes scire non hominum sibi verba proferri, sed esse Dei voces, Dei constituta, Dei leges, et reverentiam maximam utrique officio convenire.

PL 9, 295B

それゆえ、宣べ伝える者たちは、自分が人々に語っているのではないと考え、聞く者たちは、自分に語り出されているのが人々の言葉ではなく、神の声、神の定め、神の律法であると知り、最大の畏敬が両方の務めにふさわしいと知らなければならない。

8

Maximi enim periculi res est, de thesauris Dei, de sacramentis reconditis, de testamento aeterno aliquid aut supervacuum proferre, aut negligenter audire.

PL 9, 295C

神の宝庫、隠された秘義、永遠の契約から、何かを余計に語り出すこと、あるいはおろそかに聞くことは、最大の危険を伴うことがらだからである。

9

Consignanda sunt omnia animis, commendanda sensibus, quia nihil est verborum Dei, quod non sit implendum; et omne quod dictum est, habet quamdam jam efficiendi necessitatem; quia Dei verba decreta sunt.

PL 9, 295C

すべては魂に証印として押され、思いに託されなければならない。神の言葉のうちに、成就されるべきでないものは何ひとつなく、語られたことはすべて、すでに成し遂げられるべきある必然を持つからである。神の言葉は決定だからである。

Pars VII, Caput II

第VII部 第II章PL 9, 295C
1

Qui lectus est psalmus, in finem inscribitur. Si omnes ita inscriberentur, nihil esset difficultatis; excluderet enim omnem generalitas quaestionem.

PL 9, 295C

朗読された詩篇は、「終わりに向けて」と銘されている。もしすべてがそのように銘されているなら、何の難しさもないであろう。一般性がすべての問いを排するからである。

2

Sed cum alius aliam habeat inscriptionem, ex causis diversis tantum necesse est diversitates inscriptionum exstitisse.

PL 9, 295C

しかし、詩篇ごとに別の表題があるのだから、表題の相違は、異なる理由から生じたにちがいない。

3

Duplex autem in his qui in fine superscripti sunt intelligentia est: aut enim ea quae in consummatione erunt continebunt, aut eorum quae in toto psalmo erunt dicta, absolutionem psalmi finis impertiet.

PL 9, 295C

終わりにと銘された詩篇には、二重の理解がある。すなわち、それらは終わりの成就のときにあることを含むか、あるいは、詩篇全体の中で語られることの完結を、詩篇の終わりが与えるか、である。

4

Sunt autem in psalmo omnia aspera, horrenda, pertaesa, blasphemiis plena, repleta sceleribus, querimoniis gravia.

PL 9, 295D

そして詩篇の中は、すべてが荒々しく、恐ろしく、うんざりさせるもので、冒瀆に満ち、悪事に満たされ、嘆きに重い。

5

Non est confessio in Deum, non laetitia in gaudiis, non in choris canticum; sed accusatio in profanos, sed querela in contumaces, sed dolor in afflictos. Ait enim, VERS. 1: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.

PL 9, 295D

そこには神への告白はなく、喜びの中の楽しみもなく、踊りの輪の歌もない。あるのは涜聖の者どもへの非難、頑なな者たちへの訴え、苦しむ者たちへの痛みである。すなわち、彼は言っている。「愚か者は心の中で言った。『神はいない』」(詩篇13:1)。

6

Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, et reliqua. Sequitur in fine, VERS. 7: Quis dabit ex Sion salutare Israel? Dum averterit Dominus captivitatem plebis suae, laetetur Jacob, et exsultet Israel.

PL 9, 296A

「彼らは堕落し、自らの意志において忌まわしいものとなった。善を行う者はいない、ひとりとしていない」云々。終わりには次が続く。「誰がシオンからイスラエルの救いを与えるのか。主がその民の捕囚を連れ戻すとき、ヤコブは喜び、イスラエルは躍るように」(詩篇13:7)。

Pars VII, Caput III

第VII部 第III章PL 9, 296A
1

Mundo perdito medicus exquiritur. --Ut enim ( f. si quis) pestilentem urbem ingressus, omnes omnino inhabitantes morbo dissolutos, et febribus aestuantes, et diverso aegritudinum genere confectos contemplatus sit, et nullum illic medicum inveniens ingemiscat, et nihil auxilii, nihil remedii adesse tantis malis doleat, et desaevire magis membrorum pestem quotidie sentiat, sciatque medicum in longinquo positum mederi posse si adesset; quod solum superest, dolore desperationis exclamet, dicens: Quis est qui eum praesentem efficeret, et salutare ejus afferret? omnem scilicet sollicitudinem ad vota convertens: pari modo Spiritus sanctus cernens errorem generis humani, cernens mala seculi hujus ingravescentia, et morbum immedicabili morte grassantem, ubi Deus negatur a stulto, ubi abominandis voluptatum fallaciis corrupti sunt cuncti, ubi nullus bonum volens sit, ubi eorum guttura innocentium sint sepulcra, ubi lingua usi sint in officium fraudulentiae, ubi venenum aspidum labiis eorum verbisque suffusum sit, ubi os amaritudine et maledictione sit plenum, ubi velox pedum eorum ad effundendum sanguinem cursus sit; et per haec non agnoscentibus viam pacis, in omnibus vitae eorum viis infelicitas ingravescat: ubi in Deum nulla reverentia est, ubi devastatio plebis Dei persecutoribus tanquam cibus panis sit, et innocentium mortes, damna, supplicia fiat satietas iniquorum: ubi Deus non invocatur, et trepidatur in nullis; creaturam in idolis omisso Creatore reverentes: ubi Deus in generatione justa desperatur habitare, et consilium inopis confunditur, et spes patientiae et jus illuditur: his igitur ita grassantibus malis et toto orbe dominantibus, conscius Spiritus sanctus qui solus opem ferre possit, exclamat: Quis dabit ex Sion salutare Israel?

PL 9, 296A

世が滅びたとき、医者が求められる。――たとえば、(おそらく「もし誰かが」)疫病の町に入った者が、そこに住む者がみな例外なく病に力尽き、熱に燃え、さまざまな種類の病に打ちのめされているのを見、そこに医者を見いだせずに嘆き、これほどの災いに助けも治療もないことを悲しみ、四肢の疫病が日ごとにいよいよ猛威を振るうのを感じ、そして、遠くにいる医者がもし居合わせれば癒やせるであろうと知っているとして、残された唯一のこととして、絶望の痛みに叫び、こう言うとしよう。「彼をここに来させ、その救いをもたらす者は誰か」と。あらゆる気遣いを願いへと向けるのである。これと同じように、聖なる霊は、人類の迷いを見、この世の悪が重くなるのを見、癒やしようのない死をもって猛威を振るう病を見て――そこでは神が愚か者によって否まれ、忌むべき快楽の欺きによってすべての者が堕落し、善を欲する者は誰もおらず、彼らの喉が無垢な者たちの墓であり、舌が欺きの務めに用いられ、毒蛇の毒が彼らの唇と言葉に注がれ、口が苦さと呪いに満ち、その足が血を流すのに速く走り、そしてこれらのゆえに平和の道を知らない者たちの、生のあらゆる道において不幸が重くなり、そこでは神への畏敬がまったくなく、神の民の荒廃が迫害者たちにとってパンの食物のようであり、無垢な者たちの死、損失、刑罰が不義の者たちの満腹となり、そこでは神が呼び求められず、無きものどもの前で震え、造り主を捨てて偶像において被造物を敬い、そこでは神が義なる世代のうちに宿ることに絶望され、乏しい者の計らいが辱められ、忍耐の希望と権利が嘲弄される――そうした悪がこのように猛威を振るい、全世界を支配しているのを見て、ただ一人助けをもたらし得る者を知る聖なる霊は、叫ぶのである。「誰がシオンからイスラエルの救いを与えるのか」と。

2

Non enim Moyses dederat, non Elias, non Esaias, non Prophetae; omnia Legis opera adversus tantam morborum pestem infirmabantur.

PL 9, 296C

実際、モーセが与えたのでもなく、エリヤでも、イザヤでも、預言者たちでもなかった。律法のすべての業は、これほどの病の疫病に対して力を失っていた。

3

Opus erat medico, qui una atque eadem auxilii sui ope universa curaret, et tot ac varios in toto orbe languores, non arte, non opere, (quia quando opus et ars singulis adhibita profuisset?) sed verbi potestate sanaret.

PL 9, 296D

必要だったのは、一つの同じ助けの力ですべてを癒やし、全世界のこれほど多様な病弱を、技によらず、業によらず(一人ひとりに施された業と技が、いつ役に立ったであろうか)、言葉の権力によって癒やす医者であった。

4

Hunc requirit Spiritus, hunc exspectat, ad cujus adventum febris quiesceret, caecitas desineret, paralysis non esset, mors non occuparet; hunc exspectat, hunc proclamat, hunc orat: Quis dabit ex Sion salutare Israel? Sed in singulis verbis, singulae virtutes sunt explicandae.

PL 9, 296D

霊は彼を求め、彼を待ち望む。その到来によって、熱は静まり、盲目はやみ、麻痺はなくなり、死は取りつかないであろう。彼を待ち望み、彼を呼ばわり、彼に祈る。「誰がシオンからイスラエルの救いを与えるのか」。しかし、個々の語において、個々の力が説明されなければならない。

Pars VII, Caput IV

第VII部 第IV章PL 9, 297A
1

Sion Christi corpus. --Sion quae sit Apostolus docet cum dicit: Accedamus ad Sion montem, ad sanctam Jerusalem civitatem (Hebr. XII, 22) ; omnes enim currimus apprehendere, in quo apprehensi sumus a Christo (Phil. III, 12) , id est, inveniri in ejus corpore, quod ex nobis ipse praesumpsit, in quo ante constitutionem mundi a Patre sumus electi, in quo reconciliati ex inimicis, et acquisiti sumus ex perditis, in quo Apostolus cum damno universorum optat inveniri dicens: Et omnia arbitror stercora, ut Christum lucrifaciam et inveniar in illo (Philip. III, 8) .

PL 9, 297A

シオンはキリストの体である。――使徒はシオンが何であるかを、こう言って教えている。「シオンの山、聖なるエルサレムの都へ近づこう」(ヘブライ12:22)。我々は皆、捕らえようと走るのであり、そのことにおいて我々はキリストに捕らえられたのである(フィリピ3:12)。すなわち、彼の体のうちに見いだされることである。その体を彼自身が我々から取り、その中で我々は世界の成立の前に父によって選ばれ、その中で我々は敵であったのに和解させられ、滅びた者であったのに獲得された。使徒は、すべてを失うことと引き換えに、その中に見いだされることを願って、こう言っている。「私は一切を糞と見なす。キリストを得、彼のうちに見いだされるためである」(フィリピ3:8)。

2

Ergo quia non nisi ex assumptione carnis nostrae hi morbi essent nostri corporis auferendi, et ex assumptione carnis salus nostra omnis in Deo est, idcirco ita ait: Quis dabit ex Sion salutare Israel?

PL 9, 297B

それゆえ、我々の肉を取ることによらなければ、我々の体のこれらの病は取り除かれ得ず、我々の救いはすべて、肉を取ることによって神のうちにあるのだから、このように言うのである。「誰がシオンからイスラエルの救いを与えるのか」。

Pars VII, Caput V

第VII部 第V章PL 9, 297B
1

Salutare nomen Christi gentibus promissi. --Sed in eo quod salutare est, virtus est nominis.

PL 9, 297B

救いとは、異邦人に約束されたキリストの名である。――さて、それが「救い」であるということのうちに、名の力がある。

2

Non nos aptamus aut fingimus: sed in Veteris Testamenti libris salutare Dominum Deum nostrum nuncupari docemur, et proprie hoc nomen per pollicitationem gentibus semper indultum est.

PL 9, 297B

我々が当てはめているのでも、作り上げているのでもない。旧い契約の書において、我々の主なる神が「救い」と呼ばれることを我々は教えられており、この名は、約束によって、とりわけ異邦人につねに与えられてきたのである。

3

Ait enim Esaias: Revelavit Dominus brachium suum sanctum in conspectu omnium gentium, et cognoscent omnes fines terrae salutare Dei nostri (Esa. LII, 10) . Omnibus igitur gentibus revelatum est, et ab omnibus cognitum est.

PL 9, 297B

イザヤはこう言っている。「主はその聖なる腕を、すべての異邦人の目の前に現した。地のすべての果てが、我々の神の救いを知るであろう」(イザヤ52:10)。それゆえ、すべての異邦人に現され、すべての者に知られたのである。

4

Et rursus in psalmis Spiritus Sanctus exclamat: Cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit (Psal. XCVII, 1 et 2) . Ostendit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit justitiam suam.

PL 9, 297C

そしてまた、詩篇において聖なる霊は叫ぶ。「主に新しい歌を歌え。主は驚くべきことをなしたからである」(詩篇97:1、2)。「主はその救いを示し、異邦人の目の前にその義を現した」。

5

Et rursum: Annuntiate in gentibus gloriam ejus, et in omnibus populis salutare ejus (Psal. XCV, 3) . Et rursum: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis (Psal. LXXXIV, 8) .

PL 9, 297C

またさらに、「異邦人の中にその栄光を、すべての民の中にその救いを告げ知らせよ」(詩篇95:3)。またさらに、「主よ、汝の憐れみを我々に示し、汝の救いを我々に与えよ」(詩篇84:8)。

6

Cujus spei desiderium Dominus in Evangelio ostendit, dicens: Multi Prophetae et justi cupierunt videre quae vos videtis et audire quae auditis (Matth. XIII, 17) .

PL 9, 297C

この望みへの切望を、主は福音書の中で示して、こう言っている。「多くの預言者と義人が、汝らの見ているものを見、汝らの聞いているものを聞くことを切望した」(マタイ13:17)。

7

Hoc salutare Simeon exspectavit diu, et cum in manibus accepisset, agnovit, et inter vagitus infantiae et cunarum sordes per fidem Deum vidit.

PL 9, 297C

この救いをシメオンは長く待ち望み、手に受けたとき、それと悟り、幼子の泣き声と揺りかごの汚れのただ中で、信仰によって神を見た。

8

In talibus et agnoscens adoravit, dicens: Nunc dimitte servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace: quoniam viderunt oculi mei salutare tuum, quod praeparasti in conspectu universorum populorum, lumen in revelationem gentium.

PL 9, 298A

そのような中で、彼は悟って礼拝し、こう言った。「主よ、今こそ汝の僕を、汝の言葉に従って平安のうちに去らせよ。私の目は、汝が万民の目の前に備えた汝の救いを見たからである。異邦人に啓示をもたらす光を」。

9

Ergo hoc salutare gentium annuntiatur, non carnali Israel, qui in monte Dominum majestatis exspectavit, vidit, audivit; qui in prophetis lapidavit, cecidit, secuit et occidit. Sed sermo iste omnis ad gentes est, et gentium salutaris est.

PL 9, 298A

それゆえ、異邦人のこの救いが告げられるのは、肉のイスラエルにではない。彼らは山で威光の主を待ち、見、聞いたが、預言者たちにおいては、石で打ち、打ち倒し、切り裂き、殺した者たちである。しかしこの言葉はすべて異邦人に向けられており、異邦人にとっての救いである。

Pars VII, Caput VI

第VII部 第VI章PL 9, 298A
1

Ita ait: Dum avertit Dominus captivitatem plebis suae. Captivitas proprie gentium est, qui in corde suo dixerant: Non est Deus; qui trepidaverant ubi non erat timor, qui spem inopis confuderant et illuserant, quia Dominus spes ejus est; qui in generatione justa Dominum habitaturum negaverant, capti religionibus daemonum, superstitionibus temporum, officiis creaturae.

PL 9, 298A

こう言っている。「主がその民の捕囚を連れ戻すとき」。捕囚とは、とりわけ異邦人のものである。彼らは心の中で「神はいない」と言い、畏れのない所で震え、乏しい者の望みを辱めて嘲った。主がその者の望みだからである。彼らは義なる世代のうちに主が宿ることを否み、悪霊たちの祭祀、時々の迷信、被造物への奉仕に囚われていた。

2

Haec captivitas apellitur, hoc servitium adimitur. Sed Israel erit ille qui credit, Israel erit ille qui Deum oculis cordis adspiciet: quia Israel Deum videns est, qui post captivitatem aversam hoc Dei salutare cognoscit.

PL 9, 298B

この捕囚は追い払われ、この隷属は取り去られる〔ミーニュの注:apellitur(追い払われる)はヒラリウスに常用の語で、appellatur の読みを退ける〕。しかしイスラエルとは、信じる者であり、心の目で神を仰ぎ見る者である。イスラエルとは神を見る者であり、その者が、捕囚が転じられたのちに、この神の救いを知るからである。

3

Laetatur Jacob, laetatur et Israel captivitate aversa, libertate concessa, Deo contemplato, Abraham et Jacob patribus per adoptionem familiae nuncupatis.

PL 9, 298B

ヤコブは喜び、イスラエルもまた喜ぶ。捕囚は転じられ、自由が与えられ、神は仰ぎ見られ、アブラハムとヤコブは、家族への養子縁組によって父と呼ばれるからである。

4

In his ergo laetemur, et in his exsultemus, scientes per nostram redemptionem ob unius poenitentis salutem esse in coelis gaudia angelorum (Luc. XV, 7) ; et cum coelestis laetitia pro nobis sit, oportet in Christo gaudia nostra esse perpetua, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 298B

それゆえ、我々はこれらのことのうちに喜び、これらのうちに躍ろう。我々の贖いによって、一人の悔い改める者の救いのゆえに天に天使たちの喜びがあることを知って(ルカ15:7)。そして天の喜びが我々のためにあるのだから、我々の喜びがキリストにおいて絶えざるものでなければならない。彼は世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars VIII, Prooemium

第VIII部 冒頭PL 9, 298C
1

Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam; qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.

PL 9, 298C

主よ、誰が汝の幕屋に住み、誰が汝の聖なる山に憩うのか。汚れなく歩み、義を行う者、心の中で真実を語り、その舌で欺きを行わず、隣人に悪を行わず、隣人たちに対する辱めを受け入れなかった者である。

2

Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus: timentes autem Dominum glorificat (Hil. magnificat) . Qui jurat proximo suo, et non decipit: qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentes non accepit.

PL 9, 298C

その目の前で、悪意ある者は無に帰せしめられた。しかし主を畏れる者たちを栄光あるものとする(ヒラリウスでは「大いなるものとする」)。隣人に誓って欺かず、自らの金を利息のために貸さず、無垢な者たちに不利な贈り物を受け取らなかった者。

3

Qui facit haec, non movebitur in aeternum. TRACTATUS PSALMI. Tractatum hunc percurrentibus non satis primum apparebat unde illum Hilario certo assereremus. Imo ut ei abjudicaremus, multum propendebat animus Et quidem stylus illius nonnihil est planior quam solet.

PL 9, 299A

これらを行う者は、永遠にゆるがされない。詩篇の講解。この講解をざっと通読する者には、最初は、これをヒラリウスのものと確言する根拠が十分には現れなかった。むしろ、これを彼のものでないとする方へ、心は大きく傾いていた。実際、その文体は、彼のふだんより幾分平明である。

4

Videbatur quoque invictissimum fidei ac veritatis defensorem dedecere, mendacii officiosi fuisse praedicatorem: praesertim cum Augustinus, epist. CLXXX, n. 3, librum ipsius IX de Trin., ab hujusmodi suspicione vindicasset.

PL 9, 299A

また、不敗この上ない信仰と真理の擁護者に、善意の偽りを説き勧める者であることはふさわしくないとも見えた。とりわけ、アウグスティヌスが『書簡』180の3節で、彼の『三位一体論』第9巻を、この種の嫌疑から弁護していたからである。

5

Totum tamen tertio ac quarto perlustrantibus non defuerunt notae unde illius auctor internosceretur. Ac primo quidem occurrerunt voces ei familiares, puta sacramentum et virtus contuenda verborum n. 2, virtus aeternitatis n. 5. Deinde quod in eodem num.

PL 9, 299A

しかし、三度四度と全体を通覧する者たちには、その著者を見分ける徴が欠けてはいなかった。まず、彼に親しい語が現れた。たとえば、2節の「秘義」と、語の力を見つめるべきこと、5節の「永遠の力」である。次に、同じ第

6

5, habetur de Christi corpore, affine est innumeris prope Hilarii locis: quod vero n. 11 de fiducia sui et insolentia, rursum in Psal. LII, num. 15, delibatur. Multa alia hujusmodi facilius est dispicientibus advertere, quam aliis demonstrare.

PL 9, 299B

5節で、キリストの体について述べられていることは、ヒラリウスのほとんど無数の箇所と親近している。また11節の、自らへの確信と横柄についてのことは、さらに詩篇52の15節でも軽く触れられている。この種の多くのことは、精査する者たちには気づきやすいが、ほかの者たちに示すのは難しい。

7

Itaque cum etiam ei adscribatur non solum a Miciacensi codice, sed et a Vaticano; non est ulla ratio satis valida, ut ei abrogetur.

PL 9, 299B

それゆえ、これは、ミシーの写本だけでなくヴァティカン写本によっても彼に帰されているのだから、彼から取り上げるべき十分に強い理由は何もない。

8

Neque enim mirum, quod psalmi in quo ut in exordio dicitur, non prophetia est, non obscuritas, minus intricata, minus obscura sit expositio.

PL 9, 299B

また、冒頭で語られているとおり、預言も暗さもない詩篇について、その講解の入り組み方が少なく、暗さも少ないのは、不思議ではない。

9

Neque magis est stupendum, quod Hilarius Origenem, cui cum pluribus aliis mendacium officiosum non videbatur illicitum, legens ac nonnumquam excerpens, re non multum discussa, in illius abierit sententiam quae suae ipsius indoli in beneficentiam propensissimae plurimum faveret.

PL 9, 299B

またそれ以上に、驚くべきことでもない。ヒラリウスは、他の多くの者たちとともに善意の偽りを許されないとは見なさなかったオリゲネスを読み、ときに抜き書きし、事柄をあまり吟味せずに、自分自身の、善行へ強く傾く気質にきわめて好都合な、彼の見解へと移ったのである。

10

Sed et si mendacium officiosum charitatis specie Hilario nostro imposuit, cum mendacium per se malum nullo obtentu queat approbari, ut optime et fuse Augustinus lib. contra mendacium demonstravit, multa et praeclara complectitur iste Tractatus ad mores optimos spectantia praecepta adversus arrogantiam, usuram, de usu munerum et alia Hilario dignissima.

PL 9, 299C

しかし、善意の偽りが愛の外見をもって我々のヒラリウスを欺いたとしても――偽りはそれ自体悪であり、いかなる口実によっても是認され得ないことは、アウグスティヌスが『偽りに反対して』の書で最も見事に、詳しく示したとおりである――この講解は、最善の習俗に関わる多くの優れた掟を含んでおり、それは、傲慢に反対するもの、利息に反対するもの、贈り物の用い方についてのもの、その他ヒラリウスにまことにふさわしいものである。

11

In his non est tacendum, quod quam libera, quam constans, quam, ut ita dicamus, superba adversus potentes ac principes iniqua jubentes debeat esse christiana humilitas, ut gestis ostendit, ita etiam hic n. 12 et scriptis commendavit.

PL 9, 299C

これらのうちで、黙っていてはならないことがある。不義を命じる権力者たちや君主たちに対して、キリスト教的な謙遜がどれほど自由で、どれほど不動で、いわばどれほど誇り高くなければならないかを、彼は行いによって示したが、そのとおりここでも、12節において、また著作によって、勧めたのである。

Pars VIII, Caput I

第VIII部 第I章PL 9, 299C
1

Psalmi scopus. --Psalmus qui lectus est, inscribitur psalmus David; quia per eum Spiritus sanctus haec locutus est. Et recte ita competit psalmo; nihil enim in tempus alterum destinatur, nihil ex occultis profertur, sed omne opus ejus in praesens est.

PL 9, 299C

詩篇のねらい。――朗読された詩篇は、「ダビデの詩篇」と銘されている。聖なる霊が彼を通してこれらを語ったからである。そしてそれは、この詩篇にふさわしい。何ひとつ別の時に向けられておらず、何ひとつ隠されたものから持ち出されておらず、その業はすべて現在のことだからである。

2

Denique ita incipit, VERS. 1: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo?

PL 9, 300A

こうして、それはこう始まる。「主よ、誰が汝の幕屋に住み、誰が汝の聖なる山に憩うのか」(詩篇14:1)。

3

Oratio est simplex Dominum precantis et optantis ab eo noscere, qui mores, quod studium, quae voluntas sit cohabitaturi cum Deo, et in excelsis ejus et coelestibus quieturi.

PL 9, 300A

これは、主に祈り、彼から、神とともに住み、その高き所、天の所で憩う者の、品行は何か、熱意は何か、意志は何かを知ることを望む者の、素朴な祈りである。

4

Non est enim humilis cujusdam animi nec mediocris operis admisceri Deo, mereri ejusdem domicilii communionem. Ergo de quibus quaeritur, statim respondetur: ut quia arduum est atque difficile haec obtinere, quibus modis id consequendum sit intelligatur.

PL 9, 300A

神と交わり、その同じ住まいの共有にふさわしい者となることは、卑しい心の、あるいは並の業の人にできることではないからである。それゆえ、問われている者たちについて、ただちに答えられる。これらを得ることは険しく困難なのだから、どのようにしてそれに至るべきかが理解されるためである。

Pars VIII, Caput II

第VIII部 第II章PL 9, 300A
1

Praecepta continet paucis multa et praeclara. --Dicit enim ad id quod quaesitum est, VERS. 2: Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam, et caetera psalmo consequentia.

PL 9, 300A

〔この詩篇は〕わずかな語で、多くの優れた掟を含む。――彼は、問われたことに対して言っている。「汚れなく歩み、義を行う者」(詩篇14:2)、そして詩篇に続くその他のことである。

2

Talibus praeceptis formatur, talibus monitis instruitur, cui ad Deum iter est, cui ad sublimitatem ejus adscensus est, cui in aeternis ejus est requies.

PL 9, 300B

このような掟によって形づくられ、このような勧めによって教えられるのは、神への道を持つ者、その高みへの登りを持つ者、その永遠のもののうちに憩いを持つ者である。

3

Praeceptum autem omne brevitate collectum est, ut memoriae mandetur, ut haereat animo, ut foris ac domi, publice privateque, die ac nocte retineatur, obtemperetur, instetur.

PL 9, 300B

掟はすべて簡潔にまとめられている。それは、記憶に託され、心に留まり、外でも家でも、公にも私的にも、昼も夜も、保たれ、従われ、励まれるためである。

4

Est enim haec brevitas locuples et infinita, et ex omnibus Veteris ac Novi Testamenti praeceptis institutisque decerpta, infantibus, feminis, viris, senibus aptissima.

PL 9, 300B

この簡潔さは、豊かで果てしがなく、旧い契約と新しい契約のすべての掟と定めから摘み取られたものであり、幼子、女、男、老人に最もふさわしい。

5

Atque ut brevitatis ipsius commendabilior esse possit opulentia, quid in singulis verbis sacramenti sit prosequimur. Non est hic prophetia, non obscuritas, non exemplum. Vox interrogantis est, bonitas respondentis, confirmatio audientis.

PL 9, 300B

そして、この簡潔さの豊かさがいっそう推奨に値するものとなり得るよう、我々は、個々の語の中に秘義が何であるかを追ってゆく。ここには預言も、暗さも、例もない。問う者の声があり、答える者の善があり、聞く者の確認がある。

6

Sed in his virtus est contuenda verborum. Distinxit enim ita, habitationem in tabernaculo, requiem in monte: et prior est habitatio in tabernaculo, posterior requies in monte.

PL 9, 300B

しかしこれらのうちで、語の力が見つめられなければならない。彼は、幕屋に住むことと、山で憩うこととを、こう区別したのである。先にあるのは幕屋に住むことであり、後にあるのは山での憩いである。

7

Ut ergo habitationis et requiei distantia intelligatur, montis et tabernaculi proprietas explicanda est.

PL 9, 300C

それゆえ、住むことと憩いの隔たりが理解されるために、山と幕屋の固有の意味が説明されなければならない。

Pars VIII, Caput III

第VIII部 第III章PL 9, 300C
1

Tabernacula instituta a Moyse. --Et tabernacula quae prius fuisse legimus, fuerunt levia, caduca, arescentia, ad tempus ex frondibus tecta, qualia interdum a nobis effici solent vitandi aestus causa, ut infra umbram eorum ardorem solis aestumque vitemus.

PL 9, 300C

幕屋は、モーセによって定められた。――我々が読むところ、先にあった幕屋は、軽く、はかなく、しおれ、一時のために葉で覆われたものであった。それは、ときに我々が暑さを避けるために作る、その陰の下で日の焼けつく熱と暑さを避ける、そのようなものである。

2

Istius modi enim tabernacula populo sunt per Moysen instituta. Sed haec arefacta sunt et dissoluta. Erant enim imaginaria, et facta ad exemplum. Ait enim ita Deus Moysi: Vide ut facias omnia secundum speciem, quam ostendi tibi in monte (Exod. XXV, 40) .

PL 9, 300C

この種の幕屋が、モーセによって民のために設けられたのである。しかしこれらは枯れて崩れた。それらは像であり、範型に従って作られたものだったからである。神はモーセにこう言っている。「山で私が汝に示した形に従って、すべてを作るよう見届けよ」(出エジプト記25:40)。

3

David quoque templum aedificare optans, tabernaculum cognominavit, sicuti ait: Non dabo somnum oculis meis donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob (Psal. CXXXI, 4 et 5) .

PL 9, 300D

ダビデもまた、神殿を建てることを望んで、それを幕屋と呼んだ。こう言っている。「主のために場所を、ヤコブの神のために幕屋を見いだすまで、私の目に眠りを与えない」(詩篇131:4、5)。

4

Sed et Moyses et Salomon tabernaculum condidit , et deinceps Apostoli plurima tabernacula condiderunt, et per omnes orbis terrarum partes, quaecumque adiri possunt, quin etiam in Oceani insulis habitationes Deo plurimas paraverunt.

PL 9, 300D

しかしモーセもソロモンも幕屋を建て、さらに使徒たちも多くの幕屋を建て、世界のあらゆる、行き着くことのできる場所、それどころか大洋の島々においても、神のための多くの住まいを備えた。

5

De quorum gloria testatur Spiritus sanctus: Quam amabilia sunt tabernacula tua, Deus virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 2 et 3) .

PL 9, 301A

その栄光について、聖なる霊は証言している。「汝の幕屋はなんと愛すべきことか、諸力の神よ。私の魂は主の庭を慕い、焦がれ果てる」(詩篇83:2、3)。

6

Non ergo unum tabernaculum, vel per Moysen frondeum, vel per David exoptatum, vel per Salomonem omnibus humanis operibus ornatum, Propheta desiderat; sed multa et innumerabilia: quia etsi in orbe Ecclesia una sit, tamen unaquaeque urbs ecclesiam suam obtinet; et una in omnibus est, cum tamen plures sint, quia una habetur in pluribus.

PL 9, 301A

それゆえ預言者が望むのは、モーセによる葉の幕屋でも、ダビデが切望した幕屋でも、ソロモンによって人間のあらゆる業で飾られた幕屋でもなく、多くの数えきれない幕屋である。教会は世界で一つであるが、それでもすべての町がそれぞれの教会を持ち、それはすべてにおいて一つである。複数あるにもかかわらず、複数の中に一つとして保たれているからである。

7

4. Templorum jugis habitatio quam felix. --Primus itaque et maximus gradus est ad coelestia adscendentibus, habitare in hoc tabernaculo, et illic noctibus diebusque vitam aevi totius agere, amotum a saeculi curis, et negotia mundi hujus relinquentem, sicut plures sanctorum numquam a tabernaculo recesserunt: ut de Jesu Nave scriptum est: Et Jesus juvenis non egrediebatur tabernaculum; et Anna Prophetes non discedebat a templo, jejuniis et obsecrationibus serviens die ac nocte (Luc. II, 37) .

PL 9, 301A

〔第4節〕神殿に絶えず住むことは、いかに幸いか。――それゆえ、天のものへと登る者たちにとって、第一で最大の段階は、この幕屋に住み、そこで夜も昼も生涯を送り、世の思い煩いから離れ、この世界の営みを捨てることである。聖徒たちの多くが、決して幕屋を離れなかったように。ヨシュアについて書かれているとおりである。「若者ヨシュアは幕屋から出なかった」。また、「女預言者アンナは、神殿を離れず、断食と願いに昼夜仕えていた」(ルカ2:37)。

8

Post quae in monte Domini quiescendum est: hinc enim proficiscentibus eo iter est, et non nisi per hanc habitationem iter ullum est.

PL 9, 301B

これらののち、主の山で憩わなければならない。そこへ向かって出発する者たちにとって、道はここから始まり、この住まいを通らなければ、いかなる道もないからである。

9

Ergo querendum prius de habitatione tabernaculi fuit; quia ex eo in montem esset adscensus, deinde habitatio est temporis et laboris.

PL 9, 301B

それゆえ、まず幕屋の住まいについて問われなければならなかった。それによって山への登りがあるからである。さらに、住まいは時間と労苦のものである。

10

Quies vero non interpellatur extrinsecus, sed otium est juge, perpetuum, molestia carens, quod in statu suo maneat: caeterum si inquietudo se misceat, otii et naturam et nomen amisit.

PL 9, 301C

憩いは、しかし、外から妨げられることがなく、絶えず永続する、煩いのない閑暇であり、自らの状態に留まる。逆に、落ち着きのなさが入り混じるなら、閑暇はその本性も名も失ったのである。

Pars VIII, Caput V

第VIII部 第V章PL 9, 301C
1

Mons in quo quies corpus Christi. --Sed mons Domini nullus in terra est: omnis enim terra jam pridem per vitia hominum maledictis obnoxia est.

PL 9, 301C

キリストの体が、その中に憩いのある山である。――しかし、主の山は地上にはどこにもない。地はすべて、人々の悪徳によって、すでにずっと前から呪いに服しているからである。

2

Nam et in Adae operibus, et in Abel sanguine meruit offensam, et sub Noe habitantium peccatis fuit plena, et nunc quoque edita et excelsa quaeque montium fanis, templis sacrisque maculantur. Ergo non in his talibus exspectandus hic mons est.

PL 9, 302A

実際、地はアダムの業においても、アベルの血においても、咎めを招き、ノアのもとで住む者たちの罪によって満たされ、今もなお、山々の高く聳える所はすべて、神域や神殿や祭祀によって汚されている。それゆえ、この山は、このようなものの中に待ち望まれるべきではない。

3

Sed ut editissimae humi partes montes nuncupantur, ita necesse est in his quae coelestia sunt maxima atque sublimia sub montis nomine opinari. Et quid sublimius Christo? quidve excelsius Deo nostro?

PL 9, 302A

しかし、地の最も高い部分が山と呼ばれるように、天のものにおいて最も大きく崇高なものは、山の名のもとに考えられなければならない。そしてキリストより崇高なものが何があろうか。我々の神より高いものが何があろうか。

4

Mons autem ejus est illud quod ex homine corpus assumpsit, in quo nunc habitat et sublimis et excelsus super omnem principatum et potestatem et omne nomen.

PL 9, 302A

その山とは、人から取った体であって、その体の中に、彼は今、あらゆる支配と権力とあらゆる名の上に、崇高にして高く住んでいる。

5

Super hunc montem aedificata est civitas, quae non possit abscondi: quia sicut ait Apostolus: Non est aliud fundamentum, nisi Christus (I Cor. III, 11) .

PL 9, 302A

この山の上に、隠されることのあり得ない町が建てられている。使徒が言うとおり、「キリストのほかに、別の土台はない」(一コリント3:11)からである。

6

Ergo quia qui Christi sunt, in Christi corpore ante constitutionem mundi electi sunt, et Ecclesia corpus est Christi, et fundamentum aedificationis nostrae Christus est, et civitas super montem aedificata: hic ille mons est, in quo quaeritur quis possit esse requiescens.

PL 9, 302B

それゆえ、キリストに属する者たちは、世界の成立の前に、キリストの体において選ばれ、教会はキリストの体であり、我々の建て上げの土台はキリストであり、町は山の上に建てられているのだから、これこそが、憩う者が誰であり得るかが問われるその山である。

7

In alio quidem psalmo de hoc eodem monte sic legimus: Quis adscendet montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus (Psal. XXIII, 3) ?

PL 9, 302B

別の詩篇においても、この同じ山について、我々はこう読む。「誰が主の山に登り、誰がその聖なる所に立つのか」(詩篇23:3)。

8

Et Esaias nobis erit testis: Et erit in novissimis diebus manifestus mons domus Domini, et dicent: Venite, adscendamus in montem Domini, in aedem Dei Jacob (Esai. II, 2 et 3) .

PL 9, 302B

そしてイザヤが我々の証人となる。「終わりの日々に、主の家の山は明らかになり、人々は言う。『来たれ、主の山、ヤコブの神の家に登ろう』」(イザヤ2:2、3)。

9

Et rursum Paulus: Vos accessistis ad Sion montem, et ad civitatem Dei viventis Jerusalem (Hebr. XII, 22) .

PL 9, 302B

またさらにパウロは言う。「汝らは、シオンの山、生ける神の町エルサレムに近づいたのである」(ヘブライ12:22)。

10

Si ergo requiei nostrae spes omnis est in Christi corpore, et cum in monte sit quiescendum, montem non aliud possumus intelligere, quam corpus quod suscepit ex nobis, ante quod Deus erat, et in quo Deus est et per quod transfiguravit ( f. transfigurabit) corpus humilitatis nostrae conformatum corpori gloriae suae; si tamen et nos vitia corporis nostri cruci ejus confixerimus, ut in ejus corpore resurgamus.

PL 9, 302B

それゆえ、我々の憩いの希望がすべてキリストの体にあり、山で憩うべきであるなら、山とは、彼が我々から取った体以外のものと理解することはできない。彼はそれを取る以前は神であり、いまその中に神がおり、それを通して、我々の卑しい体を、自らの栄光の体に似た形に変えた(おそらく「変えるであろう」)。ただし、我々もまた自分の体の悪徳を彼の十字架に釘づけるならばであり、それは、彼の体において我々がよみがえるためである。

11

Ad illud enim post habitationem Ecclesiae scanditur, in illo in Domini sublimitate requiescitur, in illo cum Angelorum choris, cum et nos simus Dei civitas, sociabimur.

PL 9, 303A

その山へ、教会という住まいののちに、登るのである。その中で、主の高みにおいて憩い、その中で、天使たちの合唱とともに、我々もまた神の町であるのだから、結び合わされる。

12

Quiescitur autem, quia nullus fit ex infirmitatibus dolor, nullus ex inopia metus; sed omnibus firmitate sua per virtutem aeternitatis utentibus, in his sit extra quae nihil indigeant quiescendum.

PL 9, 303A

憩うのは、弱さから生じる痛みがなく、欠乏から生じる恐れもないからである。すべての者が永遠の力によって自らの堅固さを用いるのだから、その外には何も必要としないものの中で憩うことになる〔in his sit extra quae nihil indigeant quiescendum は構文が乱れており、このように解した〕。

Pars VIII, Caput VI

第VIII部 第VI章PL 9, 303A
1

Vitia cavere, virtutes sectari. --Ergo ad id quod quaesitum est, Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? respondit Spiritus sanctus per Prophetam: Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam.

PL 9, 303A

悪徳を避け、徳を追い求める。――それゆえ、「主よ、誰が汝の幕屋に住むのか」と問われたことに対して、聖なる霊は預言者を通して答えた。「汚れなく歩み、義を行う者」。

2

Igitur impollutus ingrediens, et extra omnem peccati labem vivens, hic esse responsus est, cui post baptismi lavacrum nullae adhaeserint sordes, sed sit immaculatus et nitidus, sitque ei non corpus stupris contaminatum, non oculi spectaculis theatralibus sordidi, non mens vino ebria, non pecuniae vita ancilla.

PL 9, 303A

したがって、汚れなく歩み、あらゆる罪の汚点の外に生きる者こそが、そこに住む者であると答えられたのである。すなわち、洗礼の洗いののち、いかなる汚れも付かず、汚れなく清らかであり、その体は淫行に汚されず、その目は劇場の見世物に汚れず、その精神は酒に酔わず、その生は金銭の奴隷でない者である。

3

Magnum est igitur his abstinere; sed in non his ( f. non in his) statim confecti itineris est requies: coepta enim in his via est, non peracta. Nam sequitur: Et operatur justitiam.

PL 9, 303B

したがって、これらを慎むことは大きなことである。しかし、完成した旅路の憩いは、ただちにこれらのうちにあるのではない(おそらく「これらのうちにではない」)。これらにおいては道が始まったのであって、成し遂げられたのではないからである。続いてこう語られる。「そして義を行う」。

4

Bonum non tam cogitandum est, quam exsequendum: et benevolentia non ineunda est, sed explenda. Justitiam enim velle, hic erit fructus ut fiat. Et quidem in his utilis est ad Dominum cursus; verum plura sunt reliqua.

PL 9, 303B

善は、思いめぐらすことよりも、実行されなければならず、善意は、始められるものではなく、満たされなければならない。義を欲することの実は、それが行われることにあるだろう。そして確かに、これらにおいて主へ向かう走りは有益である。しかし残りは多い。

5

Restat enim, VERS. 3: Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam. Qui loquitur veritatem in corde suo. Superiora illa, licet magna atque praeclara sint, solent tamen cum gentibus esse communia, ut vitium caveant, ut famam bonitatis acquirant.

PL 9, 303B

残っているのは、「汚れなく歩み、義を行う者。心の中で真実を語る者」(詩篇14:3)である。先の事柄は、大きく優れたものではあっても、悪徳を避け、善良さの評判を得るというように、異邦人とも共通していることが常である。

6

Sed haec animalium, non spiritalium virtus est. Apostolus enim et carnalem hominem posuit, et animalem, et spiritalem: carnalem, belluae modo divina et humana negligentem, cujus vita corporis famula sit, negotiosa cibo, somno, libidine.

PL 9, 303C

しかしこれは、魂的な者たちの力であり、霊的な者たちのものではない。使徒は、肉的な人と、魂的な人と、霊的な人を置いたからである。肉的な人とは、獣のように神のことも人のことも顧みず、その生が体の奴隷であり、食べ物、眠り、情欲に忙しい者である。

7

Animalis autem, qui ex judicio sensus humani quid decens honestumque sit sentiat, atque ab omnibus vitiis animo suo auctore se referat, suo proprio sensu utilia et honesta dijudicans; ut pecuniam spernat, ut jejuniis parcus sit, ut ambitione careat, ut voluptatibus resistat, ut bonitate venerabilis sit.

PL 9, 303C

魂的な人とは、人間の感覚の判断によって何がふさわしく立派かを感じ取り、自らの精神を導き手として、あらゆる悪徳から身を引き、自らの固有の感覚で有益なことと立派なことを判別する者である。そこで、金を軽んじ、断食によって慎ましく、野心を欠き、快楽に抗い、善良さによって尊敬される。

8

Sed praesens in his tantum et inter homines homini erit usus. De quibus ait gentium Doctor: Secundum doctrinas et praecepta hominum, quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate sensus, ad non parcendum corpori non in aliquo honore, ut ad saturitatem carnis (Coloss. II, 22 et 23) .

PL 9, 303C

しかしそれは、これらにおいてのみ、人々の間で人に役立つであろう。これらについて、異邦人の教師はこう言っている。「人間の教えと掟に従って。それらは確かに、迷信と感覚のへりくだりにおいて知恵の道理を持つが、体を惜しまないことへ向かい、いかなる誉れにもよらず、肉を満たすためである」(コロサイ2:22、23)。

9

Spiritalis autem est, cui superiora illa ad Dominum studia sint, et hoc quod agit, per scientiam Dei agat, intelligens et cognoscens quae sit voluntas ejus, arcanum secreti consilii et absconditi a temporibus saeculi per revelationem ac donum Spiritus sancti intelligens, et sciens quae ratio sit a Deo carnis assumptae, qui crucis triumphus, quae mortis potestas, quae in virtute resurrectionis operatio.

PL 9, 303D

しかし霊的な人とは、先のことがらを主へ向かう熱意とし、自分の行うことを神の知識によって行う者である。その意志が何であるかを悟り知り、秘められた計らい、世の時々から隠されていたものの秘め事を、聖なる霊の啓示と賜物によって悟り、神による肉の受容の道理は何か、十字架の勝利は何か、死の権力は何か、復活の力においていかなる働きがあるかを知る者である。

10

Haec, ut idem apostolus docet, animalis homo non percipit, quae sunt Spiritus Dei; stultitia est enim illi: nec potest intelligere, quoniam spiritaliter interrogatur. Qui autem spiritalis est, judicat omnia, ipse vero a nemine judicatur (I Cor. II, 14 et 15) .

PL 9, 304A

これらを、同じ使徒が教えるように、「魂的な人は、神の霊のことがらを受け入れない。それは彼には愚かさだからである。また、霊的に問われるゆえに、悟ることもできない。しかし霊的な人は、すべてを判断し、彼自身は誰からも判断されない」(一コリント2:14、15)。

Pars VIII, Caput VIII

第VIII部 第VIII章PL 9, 304A
1

Sine fide sterilia opera. --Conscius ergo Spiritus sanctus, ea quae superiora sunt in vitae innocentia et in operibus justitiae, et gentibus et haereticis esse communia.

PL 9, 304A

信仰なき業は不毛である。――それゆえ、聖なる霊は知っていた。生の無垢と義の業において優れたことがらが、異邦人にも異端者にも共通していることを。

2

Namque plures eorum et jejuniis corpora defatigant, et continentiam patrimoniorum largitione testantur, et pudicitiam virginitate consummant.

PL 9, 304A

実際、彼らの多くは、断食で体を疲れさせ、財産の施しによって節制を証し、童貞によって貞潔を成し遂げる。

3

Sed quia, abundatura haec et multa istiusmodi in ipsis essent, Dominus ad discipulos sic locutus est: Amen dico vobis, cum venerit filius hominis, putatis inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8) ?

PL 9, 304B

しかし、これらとこの種の多くが彼らのうちに満ちあふれることになるゆえに、主は弟子たちにこう語った。「アーメン、汝らに言う。人の子が来るとき、地上に信仰を見いだすと思うか」(ルカ18:8)。

4

Sciebat et virginitatem et continentiam et jejunia esse curanda; et quia haec non proficiunt ad sanctitatem, nisi expleantur in Christo, id est, cum Christi veritate consentiant; ad id quod superius dixerat, propheta subjecit: Et loquitur veritatem in corde suo, superiora illa inutilia demonstrans, nisi in confessionis veritate suscepta sint.

PL 9, 304B

彼は、童貞も節制も断食も、心がけられるべきであることを知っていた。そしてこれらは、キリストにおいて満たされなければ、すなわちキリストの真理と一致しなければ、聖性へと進み得ないことも。そこで、先に言ったことに、預言者はこう付け加えた。「心の中で真実を語る」。先のことがらは、告白の真理のうちに受け入れられているのでなければ、無益であることを示しているのである。

5

Et in his quidem conscendentibus ad requiem montis Domini gradus celsus est, in innocentia videlicet, et in operibus, et in confessione: sed licet provecti per plura simus, adhuc tamen alia sunt reliqua.

PL 9, 304B

そしてこれらにおいて、主の山の憩いへと登る者たちにとって、段階は高い。すなわち、無垢において、業において、告白においてである。しかし、我々は多くのことを進んだとしても、なお残りがある。

Pars VIII, Caput IX

第VIII部 第IX章PL 9, 304C
1

Fidei veritatem ore et opere proferre. --Solent enim plures gloriosam intelligentiae verborum speciem praeferre, et voluntatis ac judicii decus etiam sermonum honestate mentiri; cum de Deo bene sentiant et loquantur, verbis autem ac sensui suo gestis atque operibus mentiantur.

PL 9, 304C

信仰の真理を口と業で示すこと。――多くの者は、言葉の理解の栄えある外見を見せびらかし、意志と判断の飾りを、語りの立派さによってさえ偽ることが常である。神について正しく考え、語りながら、行いと業においては、自らの言葉と感覚を偽るのである。

2

Hi sunt qui quae loquuntur oderunt, et his quae praedicant ipsis rebus inimici sunt. Ergo ad veritatem cordis adjunxit dicens: Qui non egit dolum in lingua sua; ut veritatem quam sentit, non fallat in verbis; ut Catholicae doctrinae professionem, et ita sentiendi ac praedicandi judicium etiam operatio consequatur: quia, secundum Apostoli testimonium, ut in corde creditur, ita in ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 16) .

PL 9, 304C

これらの者は、自分が語ることを憎み、自分の宣べ伝えることに、行いそのものによって敵対している者たちである。それゆえ、心の真実に、こう言って付け加えた。「その舌で欺きを行わなかった者」。これは、自分の思う真実を言葉で欺かないため、公同の教えの告白に、またそのように思い宣べ伝える判断に、業も従うためである。使徒の証言によれば、「心で信じられるように、口で告白が救いへと行われる」(ローマ10:16〔底本は 16。10 と読む〕)からである。

3

Ergo ut sit in Dei requiem dignus adscensus, in verborum ac linguae veritate vivendum est: ut per operationum fidem sensus nostri verba non falsa sint.

PL 9, 304C

それゆえ、神の憩いへの登りにふさわしくあるために、言葉と舌の真実のうちに生きなければならない。それは、業の信実を通して、我々の感覚の言葉が偽りでないためである。

Pars VIII, Caput X

第VIII部 第X章PL 9, 304D
1

Mendacium officiosum. --Sed artum hoc, et per saeculi nequitias et vitia difficile iter est.

PL 9, 304D

善意の偽り。――しかし、これは狭く、世の邪悪と悪徳のゆえに、困難な道である。

2

Est enim necessarium plerumque mendacium, et nonnunquam falsitas utilis est, cum aut percussuro de latente mentimur, aut testimonium pro periclitante frustramur, aut fallimus de difficultate curationis aegrotum; et oportet secundum Apostoli doctrinam sermonem nostrum sale esse conditum (Coloss. IV, 6) .

PL 9, 304D

実際、偽りがしばしば必要であり、ときに虚偽が有益であることがある。隠れている者について、打とうとする者に嘘をつくとき、あるいは危難にある者のための証言を偽るとき、あるいは病人に治療の困難さについて偽るときである。そして使徒の教えに従って、我々の言葉は塩で味付けされていなければならない(コロサイ4:6)。

3

Idcirco nunc Spiritus sanctus falsitatis affectum mendacii conditionibus temperavit dicens: Qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, ut crimen mendacii in incommodo haberetur alieno.

PL 9, 305A

それゆえ、今、聖なる霊は、偽りの傾きを、偽りの諸条件によって和らげて、こう言った。「その舌で欺きを行わず、隣人に悪を行わなかった者」。他人の不利益をもたらす場合に、偽りの咎が数えられるようにするためである。

Pars VIII, Caput XI

第VIII部 第XI章PL 9, 305A
1

Insolentem in alios aut sibi fidentem non esse. --Sed licet quae superius diximus expleantur, et ingrediatur innocens, opereturque justitiam, veritatem corde complectens, se ipsum in his quae locutus fuerat non fallens, malum proximo non inferens; perfectus tamen in his non erit.

PL 9, 305A

他者に対して横柄な者、あるいは自らを頼む者であってはならない。――しかし、我々が先に述べたことが果たされ、無垢な者が歩み、義を行い、心に真実を抱き、語ったことにおいて自分自身を欺かず、隣人に悪をなさなくても、それでもこれらにおいて完全ではないであろう。

2

Est adhuc aliquid in nobis edomandum, exspuendum, perimendum: et quid illud sit, idem qui per superiora confirmat propheta, subjecit dicens: Et opprobrium non accepit adversum proximos suos.

PL 9, 305B

なお我々のうちに、飼いならされ、吐き捨てられ、滅ぼされなければならないものがある。それが何かは、先の点で確かめてきたのと同じ預言者が、こう言って付け加えた。「そして隣人たちに対する辱めを受け入れなかった」。

3

Insolentiae scilicet et fiduciae vitia depellit, et commune illud superbiae malum tollit. Quid enim tam inane, tam miserum, quam homo homini superbiens, quam de se aliquid fidens?

PL 9, 305B

すなわち、横柄と自らへの確信という悪徳を追い払い、傲慢の共通の悪を除くのである。人が人に対して傲り、あるいは自分について何かを頼むことほど、空しく惨めなことがあろうか。

4

Nonne videmus plures per opum insolentiam, cum exprobrassent inopum egestatem, amissis omnibus egere; et aliorum miseriam fastidientes, rursum eguisse miserantum? plures etiam per praesumptionem vitae diu innocentis ad crimina devolutos, et eum delicta aliis exprobrarent, ipsos vix ad poenitentiae veniam pertinere?

PL 9, 305B

我々は見ないだろうか。多くの者が、富の横柄さゆえに、貧しい者の窮乏を非難したのち、すべてを失って自らが窮乏し、他人の惨めさを嫌悪したのち、今度は憐れむ者たちを必要とするに至ったのを。また多くの者が、長く無垢であった生への思い上がりゆえに、重い罪に転落し、他人の罪を非難していたときに、自らはほとんど悔い改めの赦しにあずかれない有様になったのを。

5

Non est igitur opprobrium adversus proximos ineundum: sed si quid in iis incuriosum, si quid petulans, si quid negligens, si quid incontinens deprehenditur, sine exprobrationis amaritudine, blandimento emendationis est corrigendum.

PL 9, 305B

それゆえ、隣人たちに対する辱めに入り込んではならない。むしろ、彼らのうちに何か無頓着なもの、何か厚かましいもの、何かおろそかなもの、何か抑制のないものが見つかるなら、非難の苦さなしに、矯正の優しさによって正されなければならない。

6

Hoc humilitas, hoc sui per metum diffidentia, quae validissima fiduciae custos est, curat, ne sit admonitio contumelia, ne sit emendatio opprobrium, ne sit doctrina convicium.

PL 9, 305C

これは、謙遜が、また恐れによって自らを頼まないこと――それは確信の最も強い番人である――が、心を配ることである。訓戒が侮辱とならず、矯正が辱めとならず、教えが罵りとならないようにするのである。

7

Sic fiduciam orantis pharisaei Dominus in Evangeliis damnavit, tum cum in medio consistens ita sermocinaretur: Gratias tibi ago, Domine, quod non sum sicut caeteri homines, adulteri, avari, sicut et hic publicanus.

PL 9, 305C

こうして、祈るファリサイ人の確信を、主は福音書の中で断罪した。そのファリサイ人が中に立ってこう語ったときである。「主よ、汝に感謝する。私が、ほかの人々、姦淫する者、貪欲な者のようでなく、この徴税人のようでもないことを」。

8

Erat autem publicanus in secreto orans: Domine, misereremei peccatoris (Luc. XVIII, 11 et 13) . Huic orationi ejus Scriptura subjecit, Quia magis justificatus egressus est publicanus quam pharisaeus (Ibid. 14) .

PL 9, 305C

他方、徴税人は隠れて祈っていた。「主よ、罪人である私を憐れめ〔底本は misereremei。miserere mei と読む〕」(ルカ18:11、13)。この祈りに、聖書はこう付け加えた。「徴税人のほうが、ファリサイ人よりも義とされて出て行った」(ルカ18:14)。

9

Misericordiam Dei peccati confessione promeruit publicanus: pharisaeus vero honorem eorum quae de se proferebat, per insolentiam opprobrii amisit.

PL 9, 305D

徴税人は、罪の告白によって神の憐れみを受けるにふさわしくなり、ファリサイ人は、自らについて語っていたことの誉れを、辱めの横柄さによって失った。

Pars VIII, Caput XII

第VIII部 第XII章PL 9, 306A
1

Humilitas non careat constantia. --Sed forte jam dignum se quis, si haec universa adeptus sit, promissionibus Dei credit; cum se post innocentiam, post bonitatem, post prudentiae modum, etiam humilitate moderatus sit. Sed plura adhuc restant.

PL 9, 306A

謙遜は確固さを欠いてはならない。――しかしおそらく、誰かは、これらすべてを得たなら、すでに自らを神の約束にふさわしいと信じるかもしれない。無垢のあと、善良さのあと、思慮の節度のあと、さらに謙遜によっても自らを整えたのだから。しかしなお多くが残っている。

2

Nam ut significavit in eo mendacio esse peccatum, si alteri malum mentientis falsitas compararet; ita nunc ubi opprobria adversus proximos non sumenda decernit, habendam tamen rationem ipsius humilitatis adjecit.

PL 9, 306A

彼は、偽る者の虚偽が他者に悪をもたらすなら、その偽りに罪がある、と示したように、今、隣人たちに対する辱めを受けてはならないと定めるところで、それでも謙遜そのものの道理を考慮に入れなければならない、と付け加えたのである。

3

Quae autem haec ratio sit, cohaeret in versu: Et opprobrium non accepit adversus proximos suos. Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus.

PL 9, 306A

その道理が何であるかは、詩句に結びついている。「そして隣人たちに対する辱めを受け入れなかった。その目の前で、悪意ある者は無に帰せしめられた」。

4

Non oportet humilitatem carere constantia, et libertas Dei a nobis in ea quam omnibus debemus servitute retinenda est ( al. retinendum) , ne ad potentium impetus terreamur, ne ad malevolorum arbitria cedamus.

PL 9, 306A

謙遜は確固さを欠いてはならず、我々がすべての者に負う隷従の中にあっても、神の自由は我々によって保たれなければならない(別本では「保つべきである」)。それは、権力者たちの攻撃に脅かされず、悪意ある者たちの気まぐれに屈しないためである。

5

Interdum enim etiam regibus iniqua poscentibus turpi adulatione famulamur, et vitiis alienis conscientiae nostrae infirmitate blandimur.

PL 9, 306B

実際、ときには、不義を求める王たちにさえ、恥ずべき追従によって仕え、我々の良心の弱さゆえに他人の悪徳に迎合している。

6

Ergo si jam in professionem iniquitatis abruperit, ut in versu explicatur: Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus: oportet istius modi hominem apud nos non alicujus, sed nullius esse judicii, ut sit nobis nullus, abolitus, interemptus.

PL 9, 306B

したがって、もし彼がすでに不義の公言へと突き進んだなら、詩句で説明されているとおり、「その目の前で、悪意ある者は無に帰せしめられた」。そのような人は、我々のもとで、いくらかであれ評価されるのでなく、まったく評価されないものとなり、我々にとって無であり、抹消され、消し去られた者でなければならない。

7

Spiritalia enim tractantem, et coelestia contuentem decet humanae nequitiae despicere momenta, et animo sublimi et excelso istiusmodi malevolentiae hominem tamquam nullus sit opinari.

PL 9, 306B

霊的なことを扱い、天のことを見つめる者にとって、人間の邪悪の力を見下すのはふさわしく、高く崇高な精神で、この種の悪意ある人を、無であるかのように考えるのがふさわしい。

Pars VIII, Caput XIII

第VIII部 第XIII章PL 9, 306C
1

Honor nulli Deum timenti denegandus. --Sed magnitudinem fidei nostrae nimium forte erexisse propheta adversus iniquos judicabitur. Sed spectandum est quid sequatur: Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus: timentes autem Dominum magnificat.

PL 9, 306C

神を畏れる者の誰にも、誉れを拒んではならない。――しかし、預言者は、我々の信仰の大きさを、不義の者たちに対して過度に持ち上げたと判断されるかもしれない。しかし、何が続くかを見なければならない。「その目の前で、悪意ある者は無に帰せしめられた。主を畏れる者たちを、彼は大いなるものとする」。

2

Ergo ut sine personae exceptione nullus nobis qui malignus est debet esse; ita et sine exceptione personae omnis qui Dominum timeat honorandus est.

PL 9, 306C

したがって、人を分け隔てすることなく、悪意ある者は我々にとって誰であれ無でなければならないように、人を分け隔てすることなく、主を畏れる者はすべて敬われなければならない。

3

Non nos moveat innocens pauper, non jejunans anus, non servus fidelis, non confidens in ecclesiae habitatione peregrinus; sed omnes pari judicio revereamur, ut talis sit in eorum qui timent Dominum magnificatione humilitas, qualis esse debet in nihil aestimandis malevolis libertas.

PL 9, 306C

無垢な貧しい者も、断食する老女も、忠実な奴隷も、教会という住まいに信頼を置く旅人も、その卑しさによって我々をためらわせてはならない。むしろ、すべての者を等しい判断で敬おう。主を畏れる者たちを大いなるものとすることにおける謙遜が、無と見なされるべき悪意ある者たちに対する自由が本来そうあるべきであるのと同じだけのものとなるように。

Pars VIII, Caput XIV

第VIII部 第XIV章PL 9, 306C
1

Baptismo jurata constanter tenenda. --Et quia in regenerationis nostrae nativitate in haec sacramenta juramus, renuntiantes diabolo, seculo, peccatis, cum interrogantibus respondemus; retinendam usque in finem confessionis hujus fidem statuit dicens: Qui jurat proximo suo, et non decipit.

PL 9, 306C

洗礼において誓われたことは、堅く守られなければならない。――そして、我々の再生の誕生に際して、悪魔と世と罪を捨てると、問う者たちに答えるとき、我々はこれらの誓約をもって誓うのだから、この告白の信を終わりまで保たなければならないと、彼は定めて言う。「隣人に誓って欺かない者」。

2

Quamvis enim quis in mandatis Dei diu manserit, tamen si aliquando fefellerit, jam non manet cum fefellit, et justitia anterior injustitia tempore amittitur. In Evangelio: Beati, qui manserint usque in finem (Matth. XXIV, 13) .

PL 9, 307A

実際、誰かが神の戒めの内に長く留まっていても、もしいつか欺けば、欺いたときにはもはや留まっておらず、先の義は、のちの不義によって、時の中で失われる。福音書に、「終わりまで留まる者たちは幸いなる者である」(マタイ24:13)とある。

3

Idcirco apud Salomonem omnis laus in exitu canitur: quia in his quae promissa sunt Deo, non est aliquando fallendum (Eccli. XI, 30) .

PL 9, 307A

それゆえ、ソロモンのもとでは、すべての賛美が終わりにおいて歌われる。神に約束されたことにおいては、いつであれ偽ってはならないからである(集会の書11:30)。

Pars VIII, Caput XV

第VIII部 第XV章PL 9, 307A
1

Usurae iniquitas. --Sed tendit usque ad consummationem perfectam admonitio coelestis. Num cui vitium omne detersit, cupiditatem quoque ejus, quae nimium nos detinet, pecuniae avertit dicens: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram.

PL 9, 307A

利息の不義。――しかし、天の訓戒は完全な成就に至るまで及ぶ。実際〔底本は Num。Nam と読む〕、あらゆる悪徳を洗い落とした者の、我々を余りに強く引き留める金銭への貪りをも、彼は遠ざけて言う。「その金を利息のために貸さなかった者」。

2

Fallax hoc beneficium, et humanitas fraudulenta, damnosa haec benevolentia docetur. Quid enim tam intolerabile, quam ut indigenti ita beneficium tribuas, ut magis egeat; et miseriam inopis opem laturus accumules?

PL 9, 307A

これは欺く施し、偽りの人情、害をなす善意であると教えられている。窮している者に、いっそう窮するような仕方で施しを与え、助けをもたらすつもりで貧者の惨めさを積み上げることほど、耐えがたいことがあろうか。

3

Si christianus es, quid a Deo praemii exspectas, ipse ab hominibus non beneficia exspectando, sed damna? Si christianus es, quid otiosam pecuniam tuam in reditum componis, et fratris tui inopiam pro quo Christus mortuus est, thesaurum tuum efficis?

PL 9, 307B

キリスト教徒であるなら、神から何の報酬を待つのか。自らは人々に対して、施しではなく損失を期待しながら。キリスト教徒であるなら、なぜ遊ばせている金を利益のために整え、そのためにキリストが死んだ兄弟の窮乏を、自分の財宝とするのか。

4

Si christianus es, non quaero ut largiaris, saltem debitum sic reposce, ne spolies; et memento eum a quo usuram repetis, esse inopem et pauperem, propter quem Christus inops voluit esse et pauper.

PL 9, 307B

キリスト教徒であるなら、惜しみなく与えよとは言わない。せめて、貸した金は、奪い取らないように取り立てよ。そして思い出せ。利息を取り立てているその相手は、貧しく乏しい者であり、その者のためにキリストは貧しく乏しくなろうとしたのである。

5

Itaque sive injuriam, sive beneficium cum pauperi praestas, Christo praestare te nosce; quia propter eum, cum Deus esset, indigentiam ejus est dignatus et nomen.

PL 9, 307B

だから、貧しい者に害を加えるにせよ、施しをするにせよ、それをキリストに対してしているのだと知れ。貧しい者のために、神でありながら、彼は、その者の窮乏と名を自らに受けることをあえてしたからである。

Pars VIII, Caput XVI

第VIII部 第XVI章PL 9, 307C
1

Munerum usus qui licitus, qui vetitus. --Sed ne durus sermo admonitionis istius crederetur, tamquam si penitus sub usurarum nomine habendi curam removisset: non igitur acquirendi sollicitudinem sustulit, quin etiam modestiam accipiendi muneris temperavit, dicens, ad id quod dixerat: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram; et munera super innocentes non accepit.

PL 9, 307C

贈り物の用い方のうち、許されるものと禁じられるもの。――しかし、この訓戒の言葉が、あたかも利息の名のもとにあらゆる所有への心配を取り除いたかのように、過酷と思われないように、彼は獲得への配慮を取り去ったのではなく、贈り物を受け取る節度をも整えた。先に言ったことに付け加えて言う。「その金を利息のために貸さず、無垢な者たちに不利な贈り物を受け取らなかった者」。

2

Est quaedam munerum consuetudo, quae honorem afferat largienti, ita ut maximi doloris sit oblata contemni, quam damni donasse quae sumpta sunt. Igitur ea munera quae in alterius operarentur injuriam inhibuit.

PL 9, 307C

贈り物には、与える者に栄誉をもたらすような、ある慣わしがある。差し出したものが退けられることは最大の痛みであって、受け取られたものを贈ったことの損失をはるかに超える。だから彼は、他人への不正に働くような贈り物を禁じた。

3

Nam si usum munerum omnino abstulisset, satis fuerat dixisse: Et munera non accepit. Sed quia simplex donorum usus aut ex hominis, aut etiam ex Dei reverentia venit; ea vetuit munera, quae integritatem judicii corrumperent, quae innocentis injuriam emerent, quae nullum in se charitatis mutuae officium continerent.

PL 9, 307C

もし贈り物の用いをすべて取り去ったのなら、「そして贈り物を受け取らなかった」と言えば足りた。しかし、贈与の単純な用いは、人への敬意からも、また神への敬意からも生じるのだから、彼が禁じたのは、裁きの誠実さを損なう贈り物、無垢な者への不正を買う贈り物、互いの愛のいかなる務めをも自らのうちに含まぬ贈り物である。

4

Ut enim quae Deo offerimus, his quidem ille non eget, sed per nos debitae reverentiae impletur officium: ita eam in muneribus docet observandam esse rationem, ut ea sumantur a nobis, quae sint grata et utilia offerentibus, non quae nos faciant venales, nec insidiosa innocentibus sint, nec munerantibus sumptuosa, officio potius quam cupiditate sumpta, honore ingesta quam metu, charitate magis suscepta quam lucro.

PL 9, 308A

実際、我々が神にささげるものを、神は必要としないが、我々を通して、負うべき敬意の務めが果たされるように、贈り物においても、次のような道理が守られなければならないと彼は教える。すなわち、我々によって受け取られるものは、差し出す者にとって喜ばしく有益なものであり、我々を買収可能にするものでも、無垢な者たちに対して陰険なものでも、贈る者にとって出費の重いものでもなく、貪りよりも務めから受け取られ、恐れよりも栄誉から差し出され、利益よりも愛から受け入れられるものでなければならない。

Pars VIII, Caput XVII

第VIII部 第XVII章PL 9, 308A
1

Qui facit haec, non movebitur in aeternum. -- Per haec igitur est habitatio in tabernaculo, per haec requies in monte. Restat ergo praeceptorum custodia, et mandatorum opus.

PL 9, 308A

これを行う者は、永遠にゆるがされない。――それゆえ、これらによって幕屋に住むことがあり、これらによって山での憩いがある。したがって残るのは、掟の遵守と、戒めの業である。

2

Condendus est psalmus in viscera, scribendus in corde, in memoria signandus, et hujus nobiscum noctibus diebusque copiosae brevitatis thesaurus comparandus: ut acquisita hac in viaticum aeternitatis opulentia, et habitantes in Ecclesia, tandem in gloria corporis Christi quiescamus.

PL 9, 308B

詩篇は、はらわたのうちに蔵められ、心に書かれ、記憶に印されなければならない。そして、この豊かな簡潔さの宝を、昼も夜も我々とともに備えなければならない。この富が永遠への旅の糧として獲得され、教会に住む我々が、ついにキリストの体の栄光において憩うために。

Pars IX, Prooemium

第IX部 冒頭PL 9, 308B
1

In finem intellectus David, cum venit ad eum Doec idumaeus, et nuntiavit Saüli, Venit David ad domum Achimelech. Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? Tota die injustitiam cogitabit lingua tua: sicut rasorium acutum fecisti dolum.

PL 9, 308B

終わりに向けて。ダビデの悟りの詩。エドム人ドエグがサウルのもとに来て、ダビデがアヒメレクの家に来たと告げたときに。汝は悪意を誇って何をするのか、不義において力ある者よ。一日中、汝の舌は不正を思い巡らす。汝は研がれたかみそりのように欺きを行った。

2

Dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem magis quam loqui aequitatem. Diapsalma. Dilexisti omnia verba praecipitationis, linguam dolosam.

PL 9, 308C

汝は、善意よりも悪意を、公正を語ることよりも不義を愛した。ディアプサルマ。汝は墜落のあらゆる言葉、欺きの舌を愛した。

3

Propterea Deus destruet te in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. Diapsalma.

PL 9, 308C

それゆえ神は汝を終わりまで打ち壊し、汝を引き抜き、汝を汝の幕屋から移し出し、汝の根を生ける者たちの地から移し出す。ディアプサルマ。

4

Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum: sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua.

PL 9, 308C

義人たちは見て、畏れ、彼をあざ笑って言う。「見よ、神を自分の助け手としなかった人、むしろ自分の富の多さに望みを置き、自分のむなしさにおいて力を得た人を」。

5

Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aeternum, et in saeculum saeculi. Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti, et exspectabo nomen tuum: quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 308C

しかし私は、神の家の実り豊かなオリーブの木のようだ。私は神の憐れみに、とこしえに、世々に望みを置いた。私は汝に世々にわたり告白する。汝が成し遂げたからである。私は汝の名を待ち望む。汝の聖徒たちの目の前で、それは善いからである。詩篇の講解。

Pars IX, Caput I

第IX部 第I章PL 9, 308C
1

VERS. 1, 2. Superscriptio ipsa psalmi sollicitam expetendae intelligentiae postulat diligentiam. Est enim in exordio ejus statim positum, In finem intellectus. Nam et non sui temporis res psalmus continere ostenditur, cui praescriptio tituli in finem est.

PL 9, 308C

詩篇の表題そのものが、理解を求めるために、注意深い勤勉を要求する。その冒頭にすぐ、「終わりに向けて、悟り」(詩篇51:1、2)と置かれているからである。実際、表題の前書きが「終わりに向けて」である詩篇は、自らの時のものでないことがらを含んでいることが示されている。

2

Et cum in fine ( al. in finem) intelligentia sit, non potest in eo alicujus alterius magis rei intelligentia esse quam finis.

PL 9, 309A

そして、終わりに(別本では「終わりに向けて」)理解があるのだから、その中に、終わり以外の別の何かの理解がより多くあることはできない。

3

Finis autem est, ut frequenter ostendimus, quo concluduntur omnia, cujus causa caetera sunt, ad quem universa spei, rerum, negotiorum opera festinant.

PL 9, 309A

終わりとは、しばしば示したとおり、すべてがそこで閉じられ、そのためにほかのものがあり、そこへ、希望と事柄と営みのすべての業が急ぐところである。

Pars IX, Caput II

第IX部 第II章PL 9, 309A
1

Quid spectet hic psalmus. --Intelligentia ergo psalmi in eo consistit, ob quem omnia sunt, extra quem nihil est. Et quis iste sit, superscriptio ipsa quae continere historiam existimatur ostendit. Est enim talis: In finem intellectus illi David.

PL 9, 309A

この詩篇が目指すもの。――それゆえ、詩篇の理解は、それのために万物があり、それの外には何もないものにある。そして、それが誰であるかを、歴史を含むと考えられている表題そのものが示している。すなわち、こうである。「終わりに向けて、彼ダビデにとっての悟り」。

2

Cum venit Doec Idumaeus, et annuntiavit Sauli, et dixit ei: Venit David in domum Abimelech. Atque ut absolutius rationem superscriptionis consequi possimus, ipse rerum gestarum ordo subdendus est.

PL 9, 309B

エドム人ドエグが来て、サウルに告げ、こう言ったとき。「ダビデがアビメレクの家に来た」。そして、表題の道理をより明確に追えるように、出来事そのものの順序を添えなければならない。

3

Doec praepositus erat mulorum Saul: qui ad Saul ait: Vidi filium Jesse venientem in Noba ad Abimelech filium Achitob. Et interrogavit eum in Domino et manducare dedit illi, et gladium Goliae alienigenae dedit ei.

PL 9, 309B

ドエグはサウルの騾馬の長であった。彼はサウルに言った。「私はエッサイの子が、ノブに、アヒトブの子アビメレクのもとに来るのを見た。アビメレクは主に彼のために問い、食べ物を彼に与え、異国の者ゴリアトの剣を彼に与えた」。

4

Quibus auditis, rex potestatem Doec sacerdotum et civitatis dedit (I Reg. XXII, 9) . Dehinc Scriptura subjecit: Et circumivit, inquit, Doec Idumaeus, et tetigit sacerdotes, et mortificavit in die illa octoginta et quinque, omnes ferentes ephod, et Noba civitatem sacerdotum dejecit in ore gladii (Ibid. 18, 19) .

PL 9, 309B

これを聞いて、王はドエグに、祭司たちと町に対する権力を与えた(サムエル記上22:9)。さらに聖書はこう付け加えた。「エドム人ドエグは巡り歩いた」と聖書は言う。「そして祭司たちに手をかけ、その日、エフォドを着けた者八十五人をすべて殺し、祭司たちの町ノブを剣の刃にかけて打ち倒した」(サムエル記上22:18、19)。

5

Haec itaque omnis gestorum fides est: ex qua tantum ad psalmi titulum praesumptum est, quantum et sacramento psalmi, et propheticae satisfaceret doctrinae.

PL 9, 309B

したがって、これが出来事のすべての信頼できる伝えである。そこから、詩篇の表題に取り上げられたのは、詩篇の秘義と預言の教えを満たすだけの分である。

6

Id enim solum in superscriptione est: Cum inquit, venit Doec, et annuntiavit Saul, et dixit: Quia venit David in domum Abimelech.

PL 9, 309C

表題にあるのは、ただこれだけである。「ドエグが来て、サウルに告げ、こう言ったとき。ダビデがアビメレクの家に来た、と」。

7

Et necessario post quinquagegesimum psalmum (in quo peccatorum remissio secundum sanctificati hujus, ut in exordio psalmorum (Prolog. n. 10) docuimus, numeri virtutem continetur), psalmus iste tempore anterior, ordine posterior collocatur: ut id quod in finem intellectus praescribitur, perfectis undique et absolutis sacramentorum generibus possit intelligi.

PL 9, 309C

そして必然的に、第五十詩篇〔底本は quinquagegesimum。quinquagesimum と読む〕(その中には、この聖化された数の力に従った罪の赦しが、我々が詩篇の冒頭で(序論、第10節)教えたとおり、含まれている)のあとに、この詩篇は、時としては先で、順序としては後に置かれている。それは、「終わりに向けて、悟り」と前書きされていることが、あらゆる面で完成され成し遂げられた秘義の諸種類のもとで、理解され得るようにするためである。

Pars IX, Caput III

第IX部 第III章PL 9, 310A
1

Abimelech quid significet. --Abimelech, interpretatione verbi, fratris mei imperium significat. Quod enim nobiscum fratris mei imperium dicimus, id Hebraei Abimelech nuncupant.

PL 9, 310A

アビメレクは何を意味するか。――アビメレクは、語の解釈によれば、「私の兄弟の統治」を意味する。我々の言葉で「私の兄弟の統治」と言うことを、ヘブライ人はアビメレクと呼ぶのである。

2

Cum ergo Sauli dicitur: Venit David in domum Abimelech; illi inimico David nuntiatur, quod domum ingressus sit fratris imperii.

PL 9, 310A

それゆえ、サウルに「ダビデがアビメレクの家に来た」と語られるとき、ダビデの敵であるその者に、彼が兄弟の統治の家に入ったと告げられているのである。

3

Domus autem imperii fratris quae sit, Petrus apostolus docet, dicens: Et vos quasi lapides vivi aedificamini domus spiritalis ad sacerdotium sanctum (I Petr. II, 5) .

PL 9, 310A

兄弟の統治の家とは何かを、使徒ペトロが教えている。「汝らもまた、生ける石として、霊的な家、聖なる祭司職へと建てられる」(一ペトロ2:5)。

4

Et infra: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, genus sanctum, plebs ad possidendum (Ibid. 9) . In hanc igitur spiritalem domum aedificandi in regale genus sumus, si per spiritalem corporum aedificationem conformes Deo facti, genus perfici regale mereamur.

PL 9, 310A

さらに下で言う。「汝らは、選ばれた種族、王的な祭司職、聖なる種族、所有される民である」(一ペトロ2:9)。それゆえ、この霊的な家へ、王的な種族として建てられるのは我々であり、体の霊的な建て上げを通して神に似た者とされるなら、王的な種族として完成されるにふさわしいとされるのである。

5

Hanc ergo Abimelech domum, id est, domum fraterni regni David ille verus, sanctus, rex, justus, oriens ingressus est; factus scilicet nostri corpori homo.

PL 9, 310B

したがって、このアビメレクの家、すなわち兄弟の王国の家に、あの真の、聖なる、王、義なる者、東から昇る者であるダビデは入った。すなわち、我々の体にあずかる人となったのである。

6

Quae domus fraternum ei regnum est: quia in ejusdem corporis gloria cohaeredes sumus regni ejus, ipso dicente: Venite, benedicti patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34) .

PL 9, 310B

この家は、彼にとって兄弟としての王国である。彼の同じ体の栄光において、我々は彼の王国の共同相続人だからである。彼自身がこう言っている。「来たれ、私の父に祝福された者たちよ、世界の成立のときから汝らのために備えられた国を所有せよ」(マタイ25:34)。

7

Quod autem fratres ejus sint, quorum domum regiam fuerit ingressus, per prophetam testatur in psalmo dicens: Annuntiabo nomen tuum fratribus meis, in media ecclesia laudabo te (Psal. XXI, 23) .

PL 9, 310B

彼がその王の家に入った者たちが彼の兄弟であることを、彼は預言者を通して詩篇の中でこう言って証言している。「私は汝の名を私の兄弟たちに告げ、教会の中で汝を賛美する」(詩篇21:23)。

8

Concessa ergo secundum praecedentem psalmum peccatorum remissione, Verbum caro factum habitat in nobis, qui et fratres, et domus spiritalis, et regale genus sumus.

PL 9, 310B

したがって、先の詩篇に従って罪の赦しが与えられたので、肉となった言葉が我々のうちに住んでいる。我々は兄弟であり、霊的な家であり、王的な種族である。

Pars IX, Caput IV

第IX部 第IV章PL 9, 310C
1

Quis prodat ingressum. --Populus autem impius et parricidalis et proditor, qui in Doec persona significatur, regi suo inimicus, scilicet David, prodit quod in domo Abimelech sit.

PL 9, 310C

誰が入ることを告げ知らせるか。――ところが、不敬で、近親を殺し、裏切る民は、ドエグの人格において表されており、自らの王であるダビデに敵対して、彼がアビメレクの家にいることを告げ知らせる。

2

Et hoc fit, cum Pilato traditur, cum homo crucifigendus offertur, cum repudiato rege regem suum Caesarem confitetur prodens quidem eum in domo esse Abimelech, sed non intelligens eum, cum in domo Abimelech sit in domo esse imperii fraterni, corpus scilicet, in quo ei sanctorum Ecclesia, quae corpus est Christi, conformis conregnabit, ingressum, id est, in qua et desideratum sibi cibum sumpserit: desiderio enim manducare pascha desideravit (Luc. XXII, 15) ; et ex qua Goliae, id est, diaboli arma sustulerit; fortis enim spolia ipse diripuit (Luc. XI, 22) post quod ab hoc eodem Doec, id est, populo proditore Apostoli occisi, ecclesiae subversae sunt.

PL 9, 310C

そしてこれは、彼がピラトに引き渡されるとき、十字架につけられる人として差し出されるとき、王を退けて自らの王としてカエサルを告白するときに起こる。この民は、彼がアビメレクの家にいると告げ知らせるが、アビメレクの家にいるとき彼が兄弟の統治の家、すなわち体――その中で、キリストの体である聖徒たちの教会が、彼に似た者としてともに王として支配することになる体――の中にいること、しかも入ったこと、すなわち、その中で望んだ食べ物を取り(彼は切に過越を食べることを望んだからである(ルカ22:15))、またその中から、ゴリアトの、すなわち悪魔の武具を取り去ったこと(強い者の戦利品を、彼自身が奪い取ったからである(ルカ11:22))を、悟らないのである。そののち、この同じドエグ、すなわち裏切る民によって、使徒たちは殺され、諸教会は覆された。

3

Hinc ergo titulus psalmi, in finem intellectus; quia in Christo, qui David, oriens, justus, rex et aeternus et pastor est, totius spei nostrae consummatio, et legis finis intelligitur esse: qui et secundum psalmi titulum et ordinem in ea corporis sui domo proditus est, quae ei fraterni domus esse significatur imperii.

PL 9, 311A

それゆえ、詩篇の表題は「終わりに向けて、悟り」である。ダビデ、すなわち昇る者、義なる者、永遠の王にして牧者であるキリストにおいて、我々のすべての希望の完成と、律法の終わりがあると理解されるからである。彼は、詩篇の表題と順序に従って、彼の兄弟の統治の家であると示される、その彼の体の家において、引き渡されたのである。

Pars IX, Caput V

第IX部 第V章PL 9, 311B
1

VERS. 3. Gloria alia bona, alia mala.--Quid gloriatur in malitia, potens iniquitate tota die? Querela Prophetae est, gloriari eum in iniquitate tota die, qui in malitia potens sit. Et haec quidem gloria iniquitatis arguitur.

PL 9, 311B

栄光には善いものと悪いものがある。――「悪意を何ゆえ誇るのか、不義において力ある者が、一日中」(詩篇51:3)。預言者の嘆きである。悪意において力ある者が、一日中不義を誇っている、と。そしてこの不義の栄光が咎められているのである。

2

Caeterum est gloria et expetenda et confitenda, et affectu quodam exsultantis gaudii eloquenda: quod utrumque sub iisdem dictis alius propheta demonstrat, dicens: Non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis in fortitudine sua, neque dives in divitiis suis: sed qui gloriatur, in Domino glorietur (Jerem. IX, 23 et 24) .

PL 9, 311B

しかし、求められるべき、また告白されるべき、歓喜する喜びのある情によって語られるべき栄光もある。その両方を、同じ言葉のもとで、別の預言者が示して言っている。「知者はその知恵を誇るな。強い者はその強さを誇るな。富める者はその富を誇るな。誇る者は、主において誇れ」(エレミヤ9:23、24)。

3

Vetitis enim primum improbabilis gloriae causis, causam rursum gloriae competentis ostendit.

PL 9, 311B

実際、まず認められない栄光の原因を禁じたうえで、ふさわしい栄光の原因を、あらためて示している。

4

Quo exemplo beatus Apostolus scit, in nullo sibi, nisi in uno tantum esse gloriandum, cum ait: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14) .

PL 9, 311B

この例に従って、幸いなる使徒は、ただ一つのもののほかには、いかなるものにおいても自分を誇ってはならないと知っている。こう言うからである。「しかし私には、我々の主イエス・キリストの十字架のほかに誇ることが決してないように。彼によって、世界は私に対して十字架につけられ、私も世界に対して十字架につけられた」(ガラテヤ6:14)。

5

Non ergo gloria istiusmodi, sed gloria iniquitatis offendit; et ejus iniquitatis, quae die tota sit.

PL 9, 311C

それゆえ、このような栄光ではなく、不義の栄光が咎められる。しかも、一日中続く、その不義の栄光が。

6

Diem pro aetate vel tempore hominis nuncupari solere meminimus, cum dicitur: Diem hominis non concupivi (Jer. XVII, 16) : vel rursum cum Abraham diem Domini desideravit (Joan. VIII, 56) : vel cum Apostolus Satanae tradit in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini (I Cor. V, 5) , non hunc diem ortu solis occasuque finitum, sed diem constituti temporis vel aetatis ostendens. Potens ergo in malitia, gloriatur in iniquitate tota die.

PL 9, 311C

日が、人の年齢あるいは時を指して呼ばれるのが常であることを、我々は覚えている。たとえば、「私は人の日を望まなかった」(エレミヤ17:16)と語られるとき、あるいはまた、アブラハムが主の日を望んだとき(ヨハネ8:56)、あるいは使徒が、霊が主の日に救われるために、サタンに肉の滅びへと引き渡すとき(一コリント5:5)。それは、日の出と日没で区切られるこの日ではなく、定められた時あるいは年齢の日を示している。それゆえ、悪意において力ある者は、一日中、不義を誇る。

Pars IX, Caput VI

第IX部 第VI章PL 9, 312A
1

Doec, id est, Judaei semper in iniquitate. --Sed absolute intelligitur, in Doec persona rationem querelae hujus non convenire.

PL 9, 312A

ドエグ、すなわちユダヤ人は、つねに不義のうちにある。――しかし、明らかに理解されるのは、この嘆きの理由がドエグの人格には当てはまらないということである。

2

Quid enim potentiae habebat mulorum custos, et jus in animalia vectionis regiae sortitus, aut tantum nuntians David domum Abimelech ingressum? Numquid tota die in iniquitate gloriatur?

PL 9, 312A

騾馬の番人で、王の乗用の動物に対する権利を割り当てられた者に、どんな権能があったろうか。あるいは、ダビデがアビメレクの家に入ったと告げただけの者に。彼が一日中、不義を誇っているというのか。

3

Verum sub persona ejus, populus cui omnis iniquitate aetas fuit, cui ex potentatu malitiae, gloria iniquitatis ipsius abundavit, significari intelligendus est.

PL 9, 312A

むしろ、その人格のもとに、その全時代が不義であった民、悪意の権勢のゆえに不義そのものの栄光が満ちあふれた民が表されている、と理解されなければならない。

4

Potens enim fuit, cum serviens visitabatur a Domino, cum propter eum tot plagis percussa est Aegyptus, cum in trium dierum tenebris tenebras ipsas lumine secum manente non sensit, cum Aegyptum ipsam argento et omni ornatu despoliatam cladi suae reliquit, cum secundum diei noctisque tempora columna nunc nubila nunc igneausus est, cum rubrum mare pedes transivit, cum Angelorum cibo vixit, cum majestatem descendentis ad montem Dei vidit, cum vocem de igne loquentis audivit, cum regna multa bellis gravibus evertit, cum Jordanem refluentem ut sibi areret spectavit, cum prophetas habuit, cum sacerdotibus ad emundationem peccatorum et redemptionem animae suae usus est, cum obtinere regnum suum meruit.

PL 9, 312A

実際、彼らは力ある者であった。隷属の身で主に訪れられたとき、彼らのゆえにエジプトがこれほど多くの災いで打たれたとき、三日の闇のなかで、彼らとともにとどまった光によってその闇そのものを感じなかったとき、銀とあらゆる飾りをはぎ取られたエジプトそのものを、その滅びのために残したとき、昼と夜の時に従って、あるときは雲の、あるときは火の柱を用いたとき〔底本は igneausus。ignea usus と読む〕、徒歩で紅海を渡ったとき、天使たちの食べ物で生きたとき、山に降る神の威光を見たとき、火から語る声を聞いたとき、多くの国々を激しい戦いで覆したとき、ヨルダン川が逆流して自分たちのために乾くのを見たとき、預言者たちを持ったとき、罪の清めと自らの魂の贖いのために祭司たちを用いたとき、自らの王国を保持するにふさわしいとされたときである。

5

Sed in his omnibus cum potens esset, tamen in malitia sua potens semper fuit, cum cepas et alia Aegypti et cum carnes desideravit, cum ob vitiorum consuetudinem servitutem impiam libertati piae praetulit, cum vitulum adoravit, Moysi maledixit, Deum abominatus est, filios suos daemonum hostias vovit, prophetas occidit, ipsum quoque Deum ac Dominum suum sui causa natum hominem, proditum praetori in crucem sustulit.

PL 9, 312B

しかし、これらすべてにおいて力ある者であったにもかかわらず、それでも彼らは、つねに自らの悪意において力ある者であった。エジプトのタマネギやそのほかのもの、そして肉を望んだとき、悪徳の習慣のゆえに不敬な隷属を敬虔な自由より好んだとき、子牛を礼拝したとき、モーセを呪ったとき、神を忌み嫌ったとき、自分の子らを悪霊たちへの犠牲として誓ったとき、預言者たちを殺したとき、自分たちのために人として生まれた神であり主である者を、総督に引き渡して、十字架に上げたときである。

6

Ac sic toto vitae suae die in iniquitate glorians, cum potens esset, potens tamen in malitia esse permansit.

PL 9, 312C

こうして、その生涯の一日中、不義を誇り、力ある者であったが、それでも悪意において力ある者であり続けたのである。

Pars IX, Caput VII

第IX部 第VII章PL 9, 312C
1

Linguae officium. --Post hanc ergo de eo prophetici doloris querelam, jam in ipsum sermo convertitur, VERS 4: Injustitiam cogitavit lingua tua.

PL 9, 312C

舌の務め。――それゆえ、彼についての預言者の嘆きの訴えののち、今や言葉はその者自身に向けられる。「汝の舌は不正を思い巡らした」(詩篇51:4)。

2

Linguae humanae officium est, ut naturali impulsa ratione, motu vario eodemque moderato vocem in verba distinguat: exstetque per eam ex confuso erumpentis spiritus sono dissonans ad rerum intelligentiam sermo.

PL 9, 313A

人間の舌の務めは、自然の理に促され、多様でありながら節度ある同じ動きによって、声を語へと区別することである。それによって、噴き出す息の混ざり合った音から、物事の理解へ向けて、区別された言葉が立ち現れる。

3

Et quamvis quidem hic ejus ad id efficiendum rationalis motus sit; tamen ipsa subdita potius esse rationi intelligitur, quam sensu rationis intelligens. Quod vero caret sensu intelligentiae, caret et rationis instinctu.

PL 9, 313A

そして、確かにここで舌にはそれを成し遂げるための理性的な動きがあるにしても、舌そのものは、理性の感覚によって理解するというよりも、むしろ理性に従属するものと理解される。理解の感覚を欠くものは、理性の促しをも欠く。

4

Quidquid autem caret rationis instinctu, caret et meditatione consilii. Et quomodo recte a Propheta dictum intelligitur, linguam injustitiam cogitare, cum cogitatio ex rationabili sensu animae viventis ineatur; lingua vero non ad naturam rationis ineundae, sed ad ministerium naturae sit rationabilis instituta?

PL 9, 313A

そして、理性の促しを欠くものは、思慮の熟考をも欠く。それでは、預言者によって、舌が不正を思い巡らすと語られたことは、どのように正しく理解されるのか。思い巡らすことは、生ける魂の理性的な感覚から始められるが、舌は、理性を始める本性のためにではなく、理性的な本性に仕えるために設けられたのに。

5

Sed dicti hujus perfecti et prophetici auctoritatem et alius propheta demonstrat dicens: In ore stultorum cor eorum est (Eccl. XXI, 29) ; quia nihil ex rationis consilio tractantes et cordis meditatione pendentes, temerario tantum motu linguae inconsultae res fortuitas et inconditas eloquantur.

PL 9, 313B

しかし、この言葉の完全で預言的な権威を、別の預言者も示している。「愚か者たちの口の中に、彼らの心がある」(コヘレトの言葉21:29)。彼らは、理性の思慮によって何も扱わず、心の熟考にもよらず、無思慮な舌の軽率な動きだけで、偶然の、整っていない事柄を語るからである。

6

Atque ideo in ore stultorum cor eorum est, quia non quod cogitaverint, loquentur, sed quod locuti fuerint, cogitabunt. Et hoc quidem de lingua stulti.

PL 9, 313B

したがって、「愚か者たちの口の中に彼らの心がある」のは、彼らが思い巡らしたことを語るのでなく、語ったことを後から思い巡らすからである。そしてこれは、愚か者の舌についてである。

7

At vero de lingua sapientis ita legimus: Lingua intelligentis meditabitur sapientiam; et rursum: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 2) : quia intelligentis lingua ex meditatione sapientiae sit; et eadem rursum tamquam calamus scribentis, nihil incompositum, nihil incertum agat: sed his quae aut cogitata aut lecta fuerint, obtemperans celeriter ex ratione consilii obsecundet.

PL 9, 313B

しかし、賢い者の舌については、こう読む。「悟りある者の舌は知恵を思い巡らす」。またさらに、「私の舌は、速やかに書く書記の葦ペンである」(詩篇44:2)。悟りある者の舌は知恵の熟考から出、同じ舌は、書く者の葦ペンのように、何ひとつ乱れたこと、何ひとつ不確かなことをせず、思われたこと、あるいは読まれたことに従い、思慮の理性に基づいて速やかに従うからである。

Pars IX, Caput VIII

第IX部 第VIII章PL 9, 313C
1

Lingua malum cogitans novaculae apte comparata. --Et quia ex ratione naturae cogitatis potius famuletur lingua, quam cogitet; haec lingua quae injustitiam cogitavit, non naturae suae usa esse docetur officiis. Sequitur enim: Sicut novacula acuta fecisti dolum.

PL 9, 313C

舌が悪を思い巡らすのは、かみそりにふさわしくたとえられる。――そして、自然の理によって舌は、思われたことにむしろ仕えるべきで、思い巡らすべきではないのだから、不正を思い巡らしたこの舌は、その本性の務めを用いなかったと教えられる。実際、続いてこう語られている。「研がれたかみそりのように、汝は欺きを行った」。

2

Novacula ad nitorem vultus acuitur; ut abradens hirsutam atque horrentem barbam, faciem leviget. Haec si potius vulneret, dolum fecit: quippe cum praeparata ad ornatum, ministerium suum praebuerit ad vulnus.

PL 9, 313C

かみそりは、顔の輝きのために研がれる。毛深く逆立った髭を剃り落とし、顔をなめらかにするためである。もしこれがむしろ傷つけるなら、欺きを行ったことになる。飾りのために備えられたのに、傷のために自らの務めを差し出したからである。

3

Lingua haec ergo hujus in malitia potentis iniquitatem cogitans, dolum fecit: id est, quam natura ad eloquendas rationabiles cogitationes consulti cordis praeparaverat, ipsa potius irrationabiles cogitat iniquitates.

PL 9, 313C

それゆえ、悪意において力あるこの者の舌は、不義を思い巡らして、欺きを行った。すなわち、自然が、思慮ある心の理性的な思いを語り出すために備えていたその舌が、みずから、むしろ理性に反する不義を思い巡らしているのである。

4

Populus enim ille qui in Doec significari intelligendus est, ad magnificandum Dei nomen electus, et ad celebrandas laudes ipsius praeparatus, hunc inhonorat, hunc tradit, hunc, quantum in se est, morte crucis perimit: et hoc linguae suae novacula acuta, per quam clamavit: Crucifige, crucifige, consummat.

PL 9, 313D

実際、ドエグにおいて表されていると理解されるあの民は、神の名を大いなるものとするために選ばれ、神への賛美を祝うために備えられていながら、彼を辱め、彼を引き渡し、彼を、自分にできるかぎり、十字架の死によって滅ぼす。そしてこれを、自らの舌の研がれたかみそりで成し遂げる。その舌で彼らは叫んだ。「十字架につけよ、十字架につけよ」。

5

Dolum itaque tamquam novacula acuta et iniquitatem cogitans fecit haec lingua; et cujusmodi dolum, consequentia docent.

PL 9, 314A

こうして、この舌は、研がれたかみそりのように、不義を思い巡らして、欺きを行った。そしてどのような欺きかは、続く箇所が教える。

Pars IX, Caput IX

第IX部 第IX章PL 9, 314A
1

Malitia quae neglecta bonitate diligitur. --Sequitur enim, VERS. 5: Dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem super quam loqui justitiam.

PL 9, 314A

善意が顧みられずに、悪意が愛される。――続いて、「汝は、善意よりも悪意を、義を語ることよりも不義を愛した」(詩篇51:5)とある。

2

Doli hujus crimen ex comparatione fit gravius, cum malitia diligitur, bonitate neglecta; cum iniquitas agitur, praetermisso sermone justitiae.

PL 9, 314A

この欺きの罪は、比較によっていっそう重くなる。善意が顧みられずに悪意が愛され、義を語ることが省かれて不義が行われるときである。

3

Hunc propensae malitiae affectum Dominus in Evangeliis condemnat, dicens: Hoc est autem judicium, quia lux venit in hunc mundum, et dilexerunt homines tenebras magis quam lumen (Job. III, 19) .

PL 9, 314A

この傾いた悪意の情を、主は福音書の中で断罪してこう言っている。「裁きとはこうである。光がこの世界に来たのに、人々は光よりも闇を愛した」(ヨブ記3:19)。

4

Populus itaque cui ad redemptionem peccatorum Verbum caro factum est, et Deus homo natus est, ut per fidei justificationem maledicto legis liber esset, cum in transgressione legis mavult servire maledictio, ipsum illum Deum suum tradidit poenae sanguinem ejus, ut praetor esset innocens, in se ipse suscipiens.

PL 9, 314B

それゆえ、罪の贖いのために言葉が肉となり、神が人として生まれた民は、信仰による義認を通して律法の呪いから解放されるはずであったのに、律法の違反において呪いに仕えることをむしろ選んだとき、その神自身を刑罰に引き渡し、その血を、総督が無実であるように、自らの上に受けたのである。

5

Et haec agens, demutat naturae suae consuetudinem. Malitiam enim diligit super benignitatem, et ex bonis amorem convertit in pessima. Diligere quoque injustitiam super quam loqui justitiam maluit.

PL 9, 314B

そしてこれを行うことで、自らの本性の習慣を変える。善意よりも悪意を愛し、善いものへの愛を最悪のものへと転じるからである。また、義を語るよりも不義を愛することをむしろ選んだ。

Pars IX, Caput X

第IX部 第X章PL 9, 314B
1

Judaeorum in Christum odium. --Tenuit vero secundum Judaicam consuetudinem, propheticus sermo in ipsa sermonum virtute rationem, cum ait: Dilexisti malitiam super benignitatem, injustitiam super quam loqui justitiam.

PL 9, 314B

ユダヤ人のキリストへの憎しみ。――預言の言葉は、ユダヤ人の慣わしに従って、言葉の力そのもののうちに道理を保っていた。こう言うとき。「汝は、善意よりも悪意を、義を語ることよりも不義を愛した」。

2

Nam ubi ait: Dilexisti malitiam super benignitatem; nihil ultra quam dilectionem ipsam ex comparatione condemnat.

PL 9, 314C

実際、「汝は善意よりも悪意を愛した」と言うとき、それは愛そのものを比較によって断罪しているだけで、それ以上ではない。

3

Ubi vero ait: Injustitiam super quam loqui justitiam; ibi coarguit non jam praelati amoris affectum, sed ipsum illud odium in loquendo, dicens: Super quam loqui justitiam. Possunt enim et solent Judaei, licet non ament bonitatem, tamen eam vel loquendo simulare.

PL 9, 314C

しかし、「義を語ることよりも不義を」と言うとき、そこで咎められているのはもはや〔一方を他方より〕優先する愛の情ではなく、語ることにおけるその憎しみそのものである。「義を語ることよりも」と言っているのである。ユダヤ人は、善意を愛さなくても、少なくとも語ることによってそれを装うことができ、また装うのが常だからである。

4

At vero loqui de Domino nostro Jesu Christo, qui secundum beatum apostolum Paulum factus est nobis justitia et sanctificatio et redemptio (I Cor. I, 30) , nullo modo possunt.

PL 9, 314C

しかし、我々の主イエス・キリストについて語ることは、彼らにはまったくできない。幸いなる使徒パウロによれば、彼は我々にとって義と聖化と贖いとなったのである(一コリント1:30)。

5

Non continentur ad aliquam sermonis patientiam, si cum quando ex propheticis auctoritatibus ostenditur a nobis unigenitus Deus, qui ante saecula natus est, in homine et passus et crucifixus et mortuus, tum enim omne de eo eloquium evitant et fugiunt: et si discedendi quoquam locus nullus sit, vi quadam taciti doloris oppressi, aures manibus obstruunt, et auditum ne in se penetret excludunt; bonitatem quidem tantam non amantes, interdum tamen eam loquentes, caeterum justitiam nec diligentes, quae Christus est, nec loquentes.

PL 9, 314C

彼らは、いかなる言葉の忍耐にも留まらない。我々が預言の権威から、世々の前に生まれた独り子なる神が、人において苦しみ、十字架につけられ、死んだことを示すとき、彼らは、彼についてのあらゆる言葉を避け、逃れ、どこにも離れる場所がなければ、言いようのない痛みの力に押しつぶされて、手で耳をふさぎ、聞くことが自らのうちに入るのを遮る。これほどの善意を愛さず、ときにはそれを語ることはあっても、義であるキリストは、愛さず、語りもしないのである。

Pars IX, Caput XI

第IX部 第XI章PL 9, 315A
1

Diapsalma mutat sensum. --Intercessio diapsalmae, etsi personae non attulerit conversionem, tamen sensus fecisse intelligitur demutationem. Nam cum et ejus cujus antea, et ad eum ad quem antea, sermo sit, idem tamen sermo aliud nunc quam ante significat.

PL 9, 315A

ディアプサルマは意味を変える。――ディアプサルマの挿入は、たとえ人格の転換をもたらしていなくても、意味の変化を生じさせたと理解される。というのは、以前と同じ者について、以前と同じ者に向けて語られているのに、それでも同じ語りが、今は以前と別のことを意味しているからである。

2

Et quidem superiora querelis gravia fuerunt, adeo ut ex Prophetae dolore antequam edicerentur increpita sint: cum injustitiam lingua cogitat, cum tamquam novacula acuta dolum efficit, cum malitia super bonitatem diligitur, et injustitiae super justitiae eloquium est.

PL 9, 315A

そして、先のことは嘆きに重く、預言者の痛みによって、それが語られる前に責め立てられたほどであった。舌が不正を思い巡らし、研がれたかみそりのように欺きを行い、善意よりも悪意が愛され、義の言葉よりも不義の言葉があるときである。

3

Propter quae quaedam quasi Prophetae accusatio apud Deum praemissa est arguentis, cum dicitur: Quid gloriatur in malitia, potens iniquitate tota die? Et ne inanis querelae dolor reperiretur, ipsa querelae causa subjecta est.

PL 9, 315B

これらのゆえに、あたかも預言者による、神の前でなされる告発のようなものが、責める者のそれとして先に置かれたのである。「なぜ悪意を誇るのか、不義において力ある者が、一日中」と語られるときである。そして、この嘆きの痛みが空しいものと見いだされないように、嘆きの理由そのものが付け加えられた。

Pars IX, Caput XII

第IX部 第XII章PL 9, 315B
1

Peccato exposito subjicitur poena. --Nunc vero intercedente diapsalma, non praecessit querela, sed demonstrata ante causa peccati gravissima, tum haec damnationis est subjecta sententia, VERS. 6: Dilexisti omnia verba praecipitationis, linguam dolosam: propterea Deus destruet te in finem, evellat et emigret te de tabernaculo tuo et radicem tuam de terra viventium.

PL 9, 315B

罪が示されたのち、罰が付け加えられる。――さて今、ディアプサルマが挟まれたのちには、嘆きが先立つのではなく、最も重い罪の理由がまず示されたうえで、この断罪の判決が付け加えられる。「汝は、墜落のあらゆる言葉、欺きの舌を愛した。それゆえ神は汝を終わりまで打ち壊し、汝を引き抜き、汝を汝の幕屋から、汝の根を生ける者たちの地から移し出す」(詩篇51:6)。

2

Exemplo quo in Genesi dictum legimus his verbis: Quia fecisti hoc, maledictus tu a terra (Gen. III, 14) , et rursum: Quia audisti vocem mulieris tuae (Ibid. XVII. 2) ; sed et ab Apostolo, cum gravissima humanae impietatis crimina percensuisset, ita dictum: Propter hoc tradidit eos Deus in sensum reprobum (Rom. I, 28) ; ita et nunc: Dilexisti verba praecipitationis, linguam dolosam; propterea Deus destruet te in finem.

PL 9, 315B

創世記で我々が読むように、こう語られている。「汝がこれをしたゆえに、汝は地から呪われる」(創世記3:14)、またさらに、「汝が汝の妻の声を聞いたゆえに」(創世記17:2)。使徒によっても、人間の不敬虔の最も重い罪を数え上げたのち、こう語られている。「このゆえに、神は彼らを、退けられた思いに引き渡した」(ローマ1:28)。そのように今も、「汝は墜落の言葉、欺きの舌を愛した。それゆえ神は汝を終わりまで打ち壊す」。

3

Verbi virtutem latinus sermo non tenuit. Quae enim nobiscum verba praecipitationis sunt, ea a Graecis ῥήματα καταποντισμοῦ commemorata sunt: quo dicto significatur id quod nobiscum praecipitatio est, cum illis esse demersio in profundum maris.

PL 9, 315C

ラテン語は語の力を保たなかった。我々のもとで「墜落の言葉」であるものは、ギリシア人には ῥήματα καταποντισμοῦ〔海に沈める言葉〕と記されている。この語によって、我々のもとで墜落であるものが、彼らのもとでは海の深みに沈むことであると示される。

4

Potest autem nobiscum secundum generalem sensum praecipitatio, non in mari tantum, sed ex editis aut aedium aut rupium aut quorumcumque generum locis decidentium casus intelligi.

PL 9, 315C

しかし、我々のもとでは、一般的な意味では、「墜落」は、海においてだけでなく、家々や岩や何であれ高い場所から落ちる者の転落として理解され得る。

5

Ergo secundum demonstratam praecipitationis rationem, quia verba praecipitationis Doec dilexerit, severissimae damnationi subjectus est.

PL 9, 316A

それゆえ、示された「墜落」の道理に従って、ドエグは墜落の言葉を愛したので、最も厳しい断罪に服させられた。

Pars IX, Caput XIII

第IX部 第XIII章PL 9, 316A
1

Infidelis velut naufragus. --Omnis etenim anima infidelis, in saeculi hujus tamquam maris profundo naufraga, incerto motu vagoque differtur, et diversarum cupiditatum aestu mobilis fluctuat potestate diaboli saeculum incolentis illusa, et nulla ad resistendum obnitendumque ei subjectae soliditatis firmitate consistit: ex quo facile est, incentivis circumagentium cupiditatum pendulam vagamque jactari.

PL 9, 316A

不信の者は難破した者のようである。――実際、不信の魂はすべて、この世の深みのような海で難破した者として、不確かで定まらない動きによって流され、さまざまな欲望の波立ちに揺れ動き、世に住む悪魔の権力に弄ばれ、それに抗い立ち向かうための、足もとに据えられた堅固なものの確かさを何ひとつ持たずにいる。そこから、巡り来る欲望の刺激によって、宙づりのまま漂い、あちこちに投げ出されるのは容易なことである。

2

Quod autem saeculi hujus motus atque fluctus undantis maris sit aestibus comparatus, qui dominantis sit diaboli incolatus, secundum propheticam et allegoricam intelligentiam, psalmus centesimus et tertius sub corporali tamen creaturarum significatione demonstrat: Hoc mare magnum et spatiosum, illic serpentes quorum non est numerus.

PL 9, 316A

この世の動きと揺れが、波立つ海のうねりにたとえられ、そこに住むのが支配する悪魔であることは、預言的、寓意的な理解に従って、詩篇103が、被造物の形ある表示のもとに示している。「この海は大きく広い。そこには数えきれない蛇がいる」。

3

Animalia pusilla et magna: illic naves pertransibunt. Draco iste quem formasti ad illudendum ei. Et rursum in sexagesimo-octavo psalmo: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.

PL 9, 316B

「小さく大きな生き物たち。そこを船が通り過ぎる。汝が形づくった、あの竜は、それを嘲るためである」。またさらに、詩篇68では、「私は海の深みに来て、嵐が私を沈めた」。

4

Unigenitus itaque Dei filius, et Dei Verbum, et Deus verbum ad eruendos nos ex profundo saeculi hujus naufragio descendit, doctrinae suae reti, cui regnum coelorum simile est (Math. XIX, 47) , haec universa piscium genera extracturus.

PL 9, 316B

それゆえ、神の独り子、神の言葉、言葉なる神は、我々を、この世の深みの難破から引き上げるために降った。天の国がたとえられる(マタイ19:47)、その教えの網によって、これらあらゆる種類の魚を引き上げようとして。

5

Ab impio populo proditur et inhonoratur: seseque populus conformatus ad illudendum, draconi socium ipse demergit, et in hoc se profundum ad incolatus ejus consortium praecipitat.

PL 9, 316B

不敬な民によって、彼は裏切られ、辱められる。そして民は、嘲るために似た者となり、竜の仲間としてみずから沈み、自らをこの深みへ、その住まいの交わりへと墜落させる。

6

Sic et incredulus Moysi Aegyptiorum populus praecipitari demergique meruit, et impiam gentem refusi in se maris fluctus absorbuit, praecipitationis verba tum cum Deo obstitit diligentem.

PL 9, 316C

このようにして、モーセを信じなかったエジプトの民も、墜落し沈むにふさわしいとされ、逆流して戻ってきた海の波が、神に逆らったときに墜落の言葉を愛していた不敬な民を呑み込んだ。

Pars IX, Caput XIV

第IX部 第XIV章PL 9, 316C
1

Judaei avulsi de patria. --Quia ergo Judaeus populus incredulus, et regem suum prodens, verba praecipitii dilexit, dicens, Regem non habeo nisi Caesarem (Joan. XIX, 13) : Deo rege neglecto ac rege homine confesso, in hoc se saeculi profundum ipse demersit; ideo in finem destruitur: (usque in consummationem saeculi enim regnum destructae civitatis amisit), et de tabernaculo evulsus et transmigratus est: vagus nunc in toto orbe terrarum, et ubique peregrinus, consummatis omnibus suis in Domini passione peccatis.

PL 9, 316C

ユダヤ人は祖国から引き離された。――それゆえ、不信のユダヤの民は、自らの王を裏切り、「私にはカエサルのほかに王はいない」(ヨハネ19:13)と言って、墜落の言葉を愛した。神なる王を顧みず、人である王を告白して、この世の深みにみずから沈んだ。それゆえ終わりまで打ち壊される。(実際、世の終わりに至るまで、彼らは滅ぼされた町の王国を失った)。そして幕屋から引き抜かれ、移された。今や全世界をさまよい、至る所で寄留者であり、主の受難において自らのすべての罪を極めたのである。

Pars IX, Caput XV

第IX部 第XV章PL 9, 317A
1

De legis ritibus. --Quia praecipitationis verba dilexit, tabernaculo illo caret in quo Propheta semper Dei spiritu plenus fuit, in quo sanctarum virtutum tremendae contemplationes et salutares visiones exstiterunt, in quo hostiarum ad redemptionem animae utiles oblationes, in quo paschae agnus in clade Aegypti fidelium custos, et in liminum sanguine potens signum, in quo aemulae aeternorum temporum temporariae festivitates. Ab hoc itaque tabernaculo evulsi, his spiritalium donorum honoribus carent.

PL 9, 317A

律法の儀礼について。――墜落の言葉を愛したので、彼らはあの幕屋を失った。そこには預言者がつねに神の霊に満ちており、そこには聖なる力の畏るべき観想と救いの幻があり、そこには魂の贖いのための有益な犠牲のささげ物があり、そこにはエジプトの災いの中で信じる者たちを守る過越の小羊があり、戸口の血のうちに力ある徴があり、そこには永遠の時に倣う、一時的な祭りがあった。それゆえ、この幕屋から引き抜かれ、彼らは霊的な賜物の栄誉を欠いている。

Pars IX, Caput XVI

第IX部 第XVI章PL 9, 317B
1

De Christi Dei et hominis corpore. --Evulsi autem sunt non ex hoc terreno tantum tabernaculo, sed ex illo de quo dictum est: Elevabo tabernaculum David quod cecidit (Amos. IX, 11) : sanctum illud scilicet et venerabile nati ex Virgine Dei corpus et templum, in quo qui crediderit, tamquam consors dominicae carnis habitabit.

PL 9, 317B

神であり人であるキリストの体について。――彼らが引き抜かれたのは、この地上の幕屋からだけでなく、あの幕屋からである。それについては語られている。「私は、倒れたダビデの幕屋を立て直す」(アモス9:11)。すなわち、おとめから生まれた神の、あの聖なる、崇敬すべき体であり神殿である。その中に、信じた者は、主の肉にあずかる者として住むであろう。

2

Omnis autem infidelis a cognatione hac non crediti corporis, id est, Dei tabernaculo evelletur et emigrabitur, spiritalis hujus tabernaculi indignus habitaculo: quod significare Dominus intelligitur, cum ait: Ego sum vitis vera, vos estis propagines, pater meus agricola est.

PL 9, 317B

しかし、不信の者はすべて、この信じられなかった体、すなわち神の幕屋との親族関係から引き抜かれ、移される。この霊的な幕屋の住まいにふさわしくない者だからである。主はそれを示していると理解される。こう言うからである。「私はまことのぶどうの木、汝らは枝、私の父は農夫である。」

3

Omnis propago in me non manens, neque ferens fructum, eradicabitur. Et omnem propaginem in me manentem emundabit pater meus ut fructum ampliorem ferat (Joan., XV, 1, etc.) .

PL 9, 317B

「私のうちに留まらず、実を結ばない枝はすべて、根こそぎにされる。そして私のうちに留まる枝はすべて、私の父が清め、より多くの実を結ばせる」(ヨハネ15:1以下)。

4

Si qui igitur per fidem corporati Dei manere in natura assumpti a Deo corporis merebuntur, hi emundantur in fructus aeternos ex se afferendos: quia necesse est, ut naturam verae vitis propago intra vitem manens teneat.

PL 9, 317C

それゆえ、神が体を得たことへの信仰によって、神によって取られた体の本性のうちに留まるにふさわしくされる者たちは、自らから永遠の実を結ぶよう清められる。まことのぶどうの木の枝は、ぶどうの木の内に留まりつつ、その本性を保つ必要があるからである。

5

At vero qui incredulus nati in corpore Dei fuerit, vel si et credens maneat, fructibus tamen fidei suae careat, eradicabitur, aut ob infidelitatem, aut ob inutilitatem fructuum negatorum.

PL 9, 317C

しかし、神の体において生まれた者を信じない者、あるいは、たとえ信じて留まっていても、その信仰の実を欠く者は、根こそぎにされる。不信のゆえか、あるいは拒まれた実の無益さのゆえである。

6

Natus enim ex Virgine Dei filius, non tum primum Dei filius cum filius hominis, sed in filio Dei etiam filius hominis, ut et filius hominis esset filius Dei, naturam in se universae carnis assumpsit, per quam effectus vera vitis, genus in se universae propaginis tenet.

PL 9, 317C

おとめから生まれた神の子は、人の子であるときに初めて神の子であったのではなく、神の子において人の子でもあり、人の子が神の子であるために、すべての肉の本性を自らのうちに取った。それによってまことのぶどうの木となり、自らのうちに、すべての枝の類を保っている。

7

Si qua ergo propago infidelis aut infructuosa est, eradicandam ipsa se praebet; per naturam quidem manens, sed per infidelitatem aut inutilitatem evellitur.

PL 9, 317C

それゆえ、もし不信の枝、あるいは実を結ばぬ枝があるなら、その枝はみずから根こそぎにされるべきものとして自らを差し出している。本性によっては留まっているが、不信あるいは無益さによって引き抜かれるのである。

8

Ex hoc ergo tabernaculo, tamquam ex vera vite, hic impius Doec et evellitur et emigratur, manens per naturam et in tabernaculo et in vite, sed per infidelitatem dignus avelli.

PL 9, 317D

それゆえ、この幕屋から、まことのぶどうの木からのように、この不敬なドエグは引き抜かれ、移される。本性によっては幕屋にもぶどうの木にも留まっているが、不信のゆえに引き抜かれるにふさわしい者として。

Pars IX, Caput XVII

第IX部 第XVII章PL 9, 318A
1

De Christi regno. --Avulsus autem de tabernaculo, eradicabitur et de viventium terra. Qui enim non manebit in Christo, regni Christi incola non erit.

PL 9, 318A

キリストの国について。――幕屋から引き抜かれた者は、生ける者たちの地からも根こそぎにされる。キリストのうちに留まらない者は、キリストの国の住民でないからである。

2

Non erit autem, non quod sibi non patuerit incolatus (universis enim patet, ut consortes sint corporis Dei atque regni; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; naturam scilicet in se totius humani generis assumens): sed unusquisque pro merito et evellendum se de tabernaculo, et eradicandum de terra viventium praebet; non prohibitus umquam inesse, quia per naturae assumptionem incola sit receptus; sed eradicatur ob infidelitatis crimen, naturae consortio indignus exsistens.

PL 9, 318A

しかし住民でないのは、住むことが彼に開かれていなかったからではない(言葉が肉となって我々のうちに住み、全人類の本性を自らのうちに取ったのだから、神の体と国にあずかる者となることは、万人に開かれている)。むしろ、各人が自らの功に応じて、幕屋から引き抜かれ、生ける者たちの地から根こそぎにされるべき者として自らを差し出すのである。本性を取ったことによって住民として受け入れられているので、そこにいることを禁じられたことはなく、不信の罪のゆえに、本性の交わりにふさわしくない者となって根こそぎにされるのである。

3

Eradicatur ergo de viventium terra, quae in beata regione sanctis Domino conregnantibus praeparatur: cujus ipse in Evangelio meminit, dicens: Beati mansueti, quoniam ipsi haereditabunt terram (Matth. V, 4) ; et hic idem propheta: Et placebo Domino in regione viventium (Ps. CXIV, 9) , a qua proditor populus eradicari meruit, postquam destructus in finem, a tabernaculo et emigratus est et evulsus.

PL 9, 318B

それゆえ、生ける者たちの地から根こそぎにされる。その地は、主とともに王として支配する聖徒たちのために、幸いなる地方に備えられている。それを主自身も福音書で思い起こして言っている。「柔和な者たちは幸いなる者である。彼らが地を受け継ぐからである」(マタイ5:4)。この同じ預言者もまた言う。「そして私は、生ける者たちの地方で主に喜ばれるであろう」(詩篇114:9)。その地から、裏切る民は根こそぎにされるにふさわしくされた。終わりまで打ち壊されたのち、幕屋から移され、引き抜かれたのである。

Pars IX, Caput XVIII

第IX部 第XVIII章PL 9, 318B
1

Terra viventium: et quod mortui Deo vivant. --Vivorum autem idcirco terra est, quia omnis fidelis in Domino, licet mortuus sit, Deo tamen vivit; ut dictum est: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob: non est Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. XXII, 32) .

PL 9, 318B

生ける者たちの地。そして、死者たちが神にとって生きていること。――生ける者たちの地であるのは、主のうちにあるすべての信じる者が、死んでいても、それでも神にとって生きているからである。こう語られている。「私はアブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神である。神は死者の神ではなく、生ける者の神である」(マタイ22:32)。

2

Et rursum per Jacob: Vivat Ruben et non moriatur (Deut. XXXIII, 6) ; et illud: Ismael hic vivat in conspectu tuo (Gen. XVII, 18) .

PL 9, 318B

またさらに、ヤコブを通して、「ルベンは生きよ、死ぬな」(申命記33:6)。また、「イシュマエルは、汝の前で生きよ」(創世記17:18)。

3

Sed et illud Apostoli (si ita tamen legenti videbitur, quia duplicem sensus significationem habet): Et nos qui vivimus, qui residui erimus, rapiemur cum nubibus obviam Domino in aera: et sic semper cum Domino erimus (Thess. IV, 14) .

PL 9, 318C

さらに、使徒のこの言葉もある(読む者にそう見えるなら、という条件で。二重の意味の表示を持つからである)。「生きている我々、残される者たちは、雲とともに、空中で主に出会うために引き上げられる。そしてこうして、つねに主とともにいるであろう」(一テサロニケ4:14)。

4

Interceptio quidem corporum affert temporarium mortis occasum: sed lex constituta moriendi, legem non adimit resurgendi: quia decernenti legem, lex non affert necessitatem: neque sibi Deus jus vivificandi adimit, legem nobis decernendo moriendi.

PL 9, 318C

体が奪われることは、確かに一時的な死の没落をもたらす。しかし、死ぬという定めの律法は、よみがえるという律法を取り去らない。律法を定める者には、律法は必然をもたらさないからである。また神は、我々に死ぬという律法を定めることで、生かす権利を自分から取り去ってはいない。

5

Mors autem in eos tantum, in quos est decreta, legitima est. Vivunt autem Deo omnes, ex cujus lege sunt mortui.

PL 9, 318C

死は、それが定められた者たちに対してのみ、正当である。しかし、その律法によって死んだすべての者は、神にとって生きている。

6

Neque mors, quae non nisi per legem decernentis invaluit, potest per se in id invalescere, ne per decernentem renovandae vitae legem demutabilis sit: cum decernentis potestas constitutam ab exordio in Adam sub conditione decreti vitae legem demutaverit lege moriendi.

PL 9, 318C

また、死は、定める者の律法によってしか力を得なかったのだから、それ自体で、命を新たにする定める者の律法によって変え得ないほどに力を得ることはできない。定める者の権力が、始まりからアダムのうちに、定めの条件のもとで、命の律法として定められていたものを、死ぬという律法へと変えたのだからである。

7

Vivunt itaque sancti quique et fideles Deo. Nam cum se Deum eorum qui mortui fuerant, id est, Abrahae et Isaac et Jacob esse dicat; et continuo testetur, non mortuorum se, sed vivorum Deum esse; docet per id eos qui judicio humanae opinionis mortui existimentur, sibi legem decernenti non mortuos esse, sed vivos.

PL 9, 319A

それゆえ、聖徒、信じる者はみな、神にとって生きている。実際、神は、死んでいた者たち、すなわちアブラハム、イサク、ヤコブの神であると言い、すぐに、自分は死者の神ではなく生ける者の神であると証言する。これによって、人間の見解の判断では死んだと思われる者が、律法を定める神にとっては、死んだのではなく生きていることを教えているのである。

Pars IX, Caput XIX

第IX部 第XIX章PL 9, 319A
1

Intercessio diapsalmae, etsi non personam, sensum tamen innovavit. Nam post praenuntiatam Doec damnationem, ad quem tamquam ad praesentem fuit sermo, nunc ad alterius expositionis significationem se retulit Propheta, VERS. 8 et 9: Videbunt justi, et timebunt, et ridebunt super eum, et dicent: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua.

PL 9, 319A

ディアプサルマの挿入は、人格を変えなかったとしても、意味を新たにした。ドエグの断罪が予告されたのち――その者に向けて、あたかも目の前の者に対するように言葉が向けられていたのだが――今や預言者は、別の解説の意味へと自らを向けた。「義人たちは見て、畏れ、彼をあざ笑って言う。『見よ、神を自分の助け手としなかった人、むしろ自分の富の多さに望みを置き、自分のむなしさにおいて力を得た人を』」(詩篇51:8、9)。

2

Destructo Doec in finem, et evulso de tabernaculo atque emigrato, et de terra viventium eradicato, sancti quique necesse est metuant: cum videant tot tantisque divinae misericordiae auxiliis populum adjutum atque usum post ingentem illam et ultra humanas opes gloriosi regni dignitatem, maximum de se ac ultimum humanae calamitatis exemplum praebuisse.

PL 9, 319B

ドエグが終わりまで打ち壊され、幕屋から引き抜かれて移され、生ける者たちの地から根こそぎにされたとき、聖徒たちはみな畏れずにはいられない。神の憐れみのこれほど多くの大きな助けによって助けられ、それを享受した民が、あの巨大な、人間の富を超えた栄えある王国の尊厳ののち、自らについて、人間の災厄の最大にして最後の例を示したのを見るからである。

3

Quis enim memoria recenseat antiquas gloriae ejus et innumeras beatitudines, quas superius pro parte memoravimus, cum post Aegypti funera itineri eorum divisum mare cessit, cum ardorem diei columna nubis inumbravit, cum noctis tenebras ignis columna discussit, cum cibum coelum per angelos praebuit, cum fontem petra fluxit, cum Jordanis refluxit, cum civitas maxima ad solum arcae testamenti circuitum concidit, cum sol de cursu suo inhibitus diem distulit, et divinae legis ordo ex illo elementorum coelestium indefesso imperturbatoque motu ad belli moram restitit: post illam deinde divinae majestatis et conspectus et auditus familiaritatem, consumptos eos bellis, fame emortuos, et antea mortuorum cadaveribus ad moram famis pastos, reliquos deinde in servitutem redactos, exules ubique esse, ubique degeneres, nusquam cognitos, semper novos, et demutatione incolatus semper ignobiles, semper alienos?

PL 9, 319B

実際、誰がその栄光の古い、数えきれない幸いを、記憶に数え上げられようか。それは我々が先にその一部を思い起こしたものである。すなわち、エジプトの死者の後、彼らの旅路のために海が分かれて退いたとき、雲の柱が昼の暑さを覆ったとき、火の柱が夜の闇を追い払ったとき、天が天使たちを通して食べ物を与えたとき、岩から泉が流れたとき、ヨルダンが逆流したとき、最大の町が契約の箱の周回だけで崩れたとき、太陽がその運行を止められて昼を延ばし、神の法の秩序が、天の諸元素の、あの疲れることなく乱れることのない動きから、戦いの遅れのために立ち止まったとき〔ex illo … motu ad belli moram restitit の取り方は定かでない〕。その後、神の威光の姿と声との親しさののち、彼らが戦いに消耗し、飢えて死に絶え、先に死んだ者たちの屍で飢えの遅れのために養われ、残りの者はさらに隷属に貶められ、至る所で追放され、至る所で堕落し、どこにも知られず、つねに新参者で、住まいの変更のためにつねに名もなく、つねに異邦人であることを、〔誰が数え上げられようか〕。

4

Jam si spiritales quis oculos erigat, de quibus Dominus ait: Elevate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt ad messem (Joan. IV, 35) ; tum sciat avulsos esse ex consortio corporis Dei, et ex illo beatitudinis regno, ex illo resurrectionis honore, et esse sine Dei Spiritu, sine intelligentia prophetiae, constitutosque gehennae pabulum, quos immortalis vermis exesurus sit, et inextinguibilis ignis crematurus (Esai. LXVI, 24) ; quorum sciat legislationem, quorum testamenta, quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus (Rom. IX, 4 et 5) .

PL 9, 319C

今や、もし誰かが霊的な目を上げるなら、それについて主は言っている。「汝らの目を上げて、地方を見よ。刈り入れに白くなっている」(ヨハネ4:35)。そのとき、彼らが神の体の交わりから、あの幸いの国から、あの復活の栄誉から引き離されており、神の霊なしに、預言の理解なしにあり、ゲヘナの餌食とされ、不死の虫が食い尽くし、消えない火が焼き尽くすことを、知るがよい(イザヤ66:24)。また、彼らの律法の授与、彼らの契約、彼らの父祖たち、その中から肉によればキリストが出、彼は万物の上に神である、ということも、知るがよい(ローマ9:4、5)。

5

Quanto ergo has damnationes eorum et praesentis et aeternae calamitatis sancti quique metu contuebuntur; quia punitorum contemplatio sit hoc terribilis exemplo? Videbunt ergo justi, et timebunt: nihil non sibi metuendum, tanta horum calamitate intelligentes.

PL 9, 320A

それゆえ、聖徒たちはみな、彼らの、現在の、また永遠の災厄のこれらの断罪を、どれほどの畏れをもって見つめることか。罰せられた者たちを見つめることは、この例によって恐ろしいのだから。それゆえ、義人たちは見て、畏れる。これほどの彼らの災厄から、自らにとって畏れなくてよいものは何ひとつないと悟りながら。

6

Sed quia justi sunt, licet timeant de exemplo, tamen de fructu propriae justitiae gaudebunt. Ridebunt enim super eum, ridentes igitur et timentes, quia Deo subditi sunt, punitorum severitate terribili.

PL 9, 320A

しかし彼らは義人であるから、その例に畏れつつも、自らの義の実を喜ぶであろう。「彼をあざ笑う」からである。すなわち、神に服している者として、罰せられた者たちの恐ろしい厳しさに対して、笑いつつ、畏れつつあるのである。

7

Temperat ergo metum risus: dum et metus de exemplo, et risus ex merito est. Moderatur autem rursum metus risum, dum ita gaudebuut in bonis, ne desit terror exempli: quia impiae et diffidentis de se conscientiae est, timere sine gaudio; et insolentis naturae est, sine timore gaudere.

PL 9, 320A

それゆえ、笑いは畏れを和らげる。畏れは例から、笑いは功から生じるからである。他方、畏れはまた笑いを節度あるものにする。喜ぶ〔底本は gaudebuut。gaudebunt と読む〕にしても、例の恐怖が欠けぬようにである。自らを頼まぬ不敬な良心は、喜びなしに畏れ、横柄な本性は、畏れなしに喜ぶものだからである。

Pars IX, Caput XX

第IX部 第XX章PL 9, 320B
1

Spes omnis nostra in Deo. --Sed qui timentes ridebunt; id quoque adjicient ad hunc moderatum in timore risum, ut dicant: Ecce homo, qui non posuit Deum adjutorem suum.

PL 9, 320B

我々のすべての希望は神にある。――しかし、畏れつつ笑う者たちは、畏れにおけるこの節度ある笑いに、こう言うことをも付け加える。「見よ、神を自分の助け手としなかった人」。

2

Stultitiae atque impietatis extremae est, non intelligere se sub Deo et ex Deo vivere, sed in his quae gerit et exspectat, sua magis velle considere potestate; cum si quid illud in se sit, ex Deo sit.

PL 9, 320B

自らが神の下にあり、神によって生きていることを悟らず、自分が行い、期待することにおいて、むしろ自らの権力に頼ろうとするのは、愚かさと極限の不敬である。自らのうちにあるどんなものも、神から出たものだからである。

3

Ad Deum itaque spes omnis nostra sit, et confessio omnis in Deo sit, exemplo Prophetae dicentis: Domine, adjutor meus, et redemptor meus (Psal. XVIII, 15) : et rursum: Levavi oculos meos in montes, unde veniet adjutorium mihi.

PL 9, 320B

それゆえ、我々のすべての希望は神に向かい、すべての告白は神においてあるべきである。預言者の例に従って、こう言うのである。「主よ、私の助け手、私の贖い主」(詩篇18:15)。またさらに、「私は目を山々に上げた。どこから私に助けが来るのか。」

4

Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram (Psal. CXX, 1) . . . . . Metuamus itaque semper, ne quando nos aeternus ille ignis exurat, et vermis immortalis absumat; cum audiamus quid justi timentes ridentesque dicant: Ecce homo, qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum.

PL 9, 320C

「私の助けは、天と地を造った主から来る」(詩篇120:1)。……それゆえ、我々は絶えず畏れよう。あの永遠の火が我々を焼き尽くし、不死の虫が呑み尽くすことがいつかないように。義人たちが、畏れつつ笑いつつ何を言うかを聞くのだから。「見よ、神を自分の助け手としなかった人、むしろ自分の富の多さに望みを置いた人を」。

Pars IX, Caput XXI

第IX部 第XXI章PL 9, 320C
1

Contra divitum arrogantiam. --Divites quosdam insolentes esse praestat opulentia, et maxime timorem Dei divitiarum fiducia inanis avertit: stulti, non intelligentes hoc se magis religiosos oportere esse, quod divites sunt; quia gratiam referre largitori bonorum sibi desiderabilium conveniat: et hoc magis inexcusabilis avaritiae sit reatus, quia avaritiae necessitatem non excuset opulentia.

PL 9, 320C

富める者の傲慢に反対して。――富が、ある富者たちを横柄にさせる。とりわけ、富への空しい確信が、神への畏れを遠ざける。愚か者たちは、自分が富んでいるからこそ、いっそう信心深くなければならないことを悟らない。自分に望ましい善いものを与えた者に感謝を返すのがふさわしいからである。そしてそれゆえ、貪欲の罪責はいっそう弁解できない。貪欲の必要を、富が弁解しないからである。

2

Jam vero quam infelix fiducia est rei inanis: Deum contemnere habendo aurum, quasi aurum non ex Dei sit creaturis; aut aliquem per id, judicio sanae mentis, beatae vitae acquirat profectum, quod sibi aurum jaceat suffossum: et hinc fiat non generalis animae et corporis homo, aliusque possit esse quam natus est; aut cum vita excedat, auro suo sit usurus in morte!

PL 9, 320D

さらに、空しいものへの確信は、なんと不幸なことか。金を持つことで神を侮る。あたかも金が神の被造物に由来しないかのように。あるいは、健全な精神の判断で、自らのもとに金が埋められて横たわっていることによって、幸いな生の進歩を得る者がいるだろうか。そこから、魂と体から成る普通の人でなくなり、生まれたのとは別のものであり得るようになるとでもいうのか。あるいは、生を去るとき、死においてその金を用いるとでもいうのか。

3

Utetur plane si eo recte utetur in vita, si esurientem pane suo aluerit, si nudum veste sua texerit, aut aegrum sumptu suo refoverit, aut captivum libertati suae reddiderit.

PL 9, 321A

確かに彼は、それを生において正しく用いるなら、用いることになる。飢える者を自分のパンで養い、裸の者を自分の衣で覆い、病む者を自分の費えで癒やし、捕らわれた者をその自由へと返すなら。

4

Hae sunt plane ambitiosae apud Deum humani thesauri legationes, haec potentia deprecandorum criminum et vera suffragia. Sic auro demutabimur, ut ex terrenis coelestes, et ex mortalibus simus aeterni.

PL 9, 321A

これらこそ、確かに、人間の財宝が神のもとで熱心にとりなす使節団であり、罪の赦しを乞う権能、まことの支援である。こうして我々は金によって変えられ、地上の者から天の者に、死ぬべき者から永遠の者となるだろう。

5

Haec infidelis ille populus non cogitans, et Dei mandata contemnens, putansque se per legem, quae futurorum bonorum umbra est, esse divitem, et adeptis divitiis male usus, ex viventium terra et tabernaculo eradicatus et emigratus, avulsus est: praepotentem se in vanitatibus credens, in regni scilicet sui gloria, in templi auro, in mandatis hominum, secundum prophetam dicentem: Sine causa colunt me, docentes doctrinas et praecepta hominum (Esai. XXIX, 13, sec. LXX) , Dei lege contumeliosa humanae consuetudinis observatione mutata.

PL 9, 321A

これらを、あの不信の民は考えず、神の戒めを侮り、未来の善の影である律法によって自分が富んでいると思い、得た富をあしざまに用い、生ける者たちの地と幕屋から根こそぎにされ、移され、引き抜かれた。彼らは、自らの王国の栄光において、神殿の金において、人間の戒めにおいて、自分をむなしいもののうちで最も力あるものと信じたのである。それは、預言者がこう言うとおりである。「彼らは、人間の教えと掟を教えて、いたずらに私を敬う」(イザヤ29:13、七十人の訳者たちによる)。神の律法が、人間の慣行の遵守によって辱められ、取り替えられたのである。

Pars IX, Caput XXII

第IX部 第XXII章PL 9, 321B
1

David sub lege evangelicus. --Propheta autem, quem necesse est justum esse intelligi, aliter de se fiducia spei suae loquitur, VERS. 10: Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi.

PL 9, 321B

律法のもとにあって福音的なダビデ。――しかし預言者は、義人であると理解されなければならないが、自分の望みの確信を別の仕方で語る。「しかし私は、神の家の実り豊かなオリーブの木のようだ。私は神の憐れみに、とこしえに、世々に望みを置いた」(詩篇51:10)。

2

Differt quidem tempore aetas hominum: sed prophetiae spiritus idem est. Propheta manere se in domo Dei sicut olivam fructiferam dicit, arborem semper virentem, et fructus optimi feracem.

PL 9, 321B

人々の時代は時によって異なる。しかし預言の霊は同じである。預言者は、自らが神の家にとどまっていることを、実り豊かなオリーブの木、つねに緑で、最良の実を結ぶ木のようだと言う。

3

Apostolus huic oleae praefractis ob infidelitatem ramis ejus, fideles gentes ex ignobili oleastro esse insitas praedicat (Rom., XI, 17) : ut contra naturam generis, naturam radicis acciperent.

PL 9, 321C

使徒は、このオリーブの木にその枝が不信のゆえに折られたとき、信じる異邦人が卑しい野生のオリーブから接ぎ木されたと宣べる(ローマ11:17)。それは、類の本性に反して、根の本性を受けるためである。

4

Sed Propheta in lege dicet manens, evangelicus tamen et propheta simul, et in lege et in Evangeliis cum fructu suo in domo Dei esse persistit: non perfringendus in ramis, non relinquendus in truncum, non inutilis jam ipse inserendo sibi praebendus oleastro, nec radicis suae virtutem arbori transfusurus alienae; sed totus integer ut est fidei apostolicae praedicator, non ex gentibus radici legis ad fidem evangelicam inserendus, sed etiam in gentium evangelica fide, propria radicis suae ramorumque virtute totus ipse ex legis pingui conscientia fructuosus.

PL 9, 321C

しかし預言者は、律法の中に留まる者と語られながら〔底本は dicet。dicitur の意に取った〕、それでも福音的な者であり、預言者であると同時に、律法においても福音書においても、その実とともに神の家にとどまり続ける。枝を折られることなく、幹に見捨てられることなく〔ミーニュの脚注は in trunco と読む〕、もはや自ら無益なものとして、野生のオリーブに接ぎ木されるべく自らを差し出す者でもなく、自らの根の力を他の木に注ぐことになる者でもない。むしろ、使徒的信仰の宣教者として、全き者のまま、異邦人の中から律法の根へ福音の信仰のために接ぎ木されるのではなく、異邦人における福音の信仰においても、自らの根と枝の固有の力によって、全体が律法の豊かな自覚から実り豊かなのである。

5

Est autem Dei domus, secundum apostolum Petrum, Ecclesia et omnes fidei evangelicae sectatores, sicut ait: Aedificamini domus spiritalis, regnum sacerdotale (I Pet., II, 5, et 9) .

PL 9, 322A

神の家とは、使徒ペトロによれば、教会と福音の信仰に従うすべての者である。こう言うからである。「汝らは霊的な家、祭司の王国として建てられる」(一ペトロ2:5、9)。

6

Et Paulus: Ut scias quemadmodum te oporteat in domo Dei conversari columna et firmamentum veritatis, quae est Ecclesia Dei viventis (I Tim., III, 15) .

PL 9, 322A

またパウロは言う。「汝が知るためである。どのように汝が神の家で振る舞うべきかを。その家は、生ける神の教会、真理の柱であり土台である」(一テモテ3:15)。

7

In hac igitur Dei domo justus et sanctus propheta, tamquam fructifera oliva consistens, propria sua usus fructuosa pinguique radice, speravit in misericordia Dei; non ad tempus, non in hujus corporalis tantum vitae brevi saeculo, sed in saeculum saeculi.

PL 9, 322A

それゆえ、この神の家にあって、義にして聖なる預言者は、実り豊かなオリーブの木として立ち、実り豊かで豊かな自らの根を用いて、神の憐れみに望みを置いた。それは一時のためではなく、この体的な生の短い世のためだけでもなく、世々に、である。

8

Extendit enim spes suas ad infinitam perennitatis aetatem, nec concluditur mortis occasu: cum sciat sibi in Abrahae sinibus exemplo pauperis Lazari esse vivendum, sciat quoque gloriosae resurrectionis demutatione coaeternum se et conformem Deo esse mansurum: mansurum autem ob id quod sequitur, VERS. 11: Confitebor tibi, Domine, in saeculo, quia tu fecisti: et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum ante conspectum sanctorum tuorum.

PL 9, 322B

彼はその望みを、永遠の果てしない時代へと広げ、死の没落に閉じ込められない。貧しいラザロの例のとおり、アブラハムの懐で自らが生きるはずであることを知り、また栄えある復活の変容によって、自らが神と共に永遠であり、神に似た者として留まることになると知っているからである。そして留まることになるのは、続く句のゆえである。「主よ、私は汝に世々に告白する。汝が成し遂げたからである。私は汝の名を待ち望む。汝の聖徒たちの目の前で、それは善いからである」(詩篇51:11)。

Pars IX, Caput XXIII

第IX部 第XXIII章PL 9, 322B
1

Misericordia Dei opus est ad beatitudinem merendam. --Spes in misericordia Dei in saeculum et in saeculum saeculi est.

PL 9, 322B

幸いにふさわしくなるには、神の憐れみが必要である。――神の憐れみへの望みは、世に、また世々の世にある。

2

Non enim ipsa illa justitiae opera sufficient ad perfectae beatitudinis meritum, nisi misericordia Dei etiam in hac justitiae voluntate humanarum demutationum et motuum vitia non reputet.

PL 9, 322C

義のあの業だけでは、完全な幸いの功に足りないからである。神の憐れみが、この義への意志においても、人間の変化と動きの悪徳を勘定に入れないのでなければ。

3

Hinc illud Prophetae dictum est: Melior est misericordia tua super vitam (Psal. LXII, 4) : quia quamvis probabilis per justitiae operationem vita justorum sit, tamen per misericordiam Dei plus meriti consequetur.

PL 9, 322C

それゆえ、預言者のこの言葉が語られた。「汝の憐れみは、命にまさる」(詩篇62:4)。義人たちの生は、義の実践によって称賛に値するとしても、神の憐れみによってより多くの功を得るからである。

4

Ex hac enim vita in vitam proficit aeternam: et operationem justitiae in tantum misericordia Dei muneratur, ut miserans justitiae voluntatem, aeternitatis quoque suae justum quemque tribuat esse participem.

PL 9, 322C

実際、この生から永遠の命へと進み、神の憐れみは、義の実践に報いて、義への意志を憐れみ、すべての義人を自らの永遠にあずかる者とする。

5

Idcirco in saeculum et in saeculum saeculi misericordiae spes est: sed confessio tantum in saeculo, non etiam in saeculum saeculi.

PL 9, 323A

それゆえ、憐れみへの望みは、世に、世々の世にある。しかし告白は、世においてだけあり、世々の世にあるのではない。

6

Non enim confessio peccatorum nisi in hujus saeculi tempore est: dum voluntati suae unusquisque permissus est, et per vitae licentiam habet confessionis arbitrium. Decedentes namque de vita simul et de jure decedimus voluntatis.

PL 9, 323A

罪の告白は、この世の時にしかないからである。各人が自らの意志に委ねられ、生の許しによって告白の決定を持つあいだのことである。生を去るとき、我々は意志の権利をも同時に去るからである。

7

Tunc enim ex merito praeteritae voluntatis lex jam constituta, aut quietis aut poenae excedentium ex corpore suscipit voluntatem. Cujus temporis non jam liberam, sed necessariam voluntatem ostendit Propheta, cum dicit: Non est mihi in diebus illis voluntas.

PL 9, 323A

そのとき、すでに定められた律法が、過ぎ去った意志の功に基づいて、体を出て行く者たちの安らぎか罰かの意志を受け取る。その時期の意志が、もはや自由なものではなく、必然のものであることを、預言者は示して言う。「その日々に、私には意志がない」。

8

Cessante enim voluntatis libertate, etiam voluntatis, si qua erit, cessabit effectus . Transire namque ad Abraham volens dives, chao medio non sinitur (Luc. XVI, 26) : cum tamen per libertatem voluntatis in Abrahae sinibus esse potuisset.

PL 9, 323A

意志の自由が止むとき、意志の働きも、もしあるとしても、止むであろう。実際、アブラハムのもとへ渡ろうと望む富者は、間の深淵によって許されない(ルカ16:26)。意志の自由によっては、アブラハムの懐にいることができたはずなのに。

9

Interclusa est ergo libertas voluntatis, quia confessio nulla est mortuis, secundum id quod dictum est: In inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. VI, 6) ?

PL 9, 323B

それゆえ、意志の自由は閉ざされている。死者には告白がないからである。こう語られたとおりである。「冥界で、誰が汝に告白するのか」(詩篇6:6)。

10

Sperans ergo Propheta misericordiam in saeculum et in saeculum saeculi, confitetur tantum in saeculo: temporaria confessionis officia saeculi tempore gerens, spem vero aeternam saeculorum aeternitate protendens.

PL 9, 323B

それゆえ預言者は、世に、世々の世に憐れみを望みつつ、告白は世においてだけする。告白の一時的な務めを世の時に果たし、永遠の望みは世々の永遠へと伸ばすのである。

11

Confessionis autem causam addidit dicens: Quia fecisti: auctorem scilicet universitatis hujus Dominum esse confessus, nulli alii docens confitendum, quam qui fecit olivam fructiferam spei misericordia in saeculum saeculi.

PL 9, 323B

そして告白の理由を付け加えて言う。「汝が成し遂げたからである」。すなわち、この万物の創造者が主であると告白し、世々に憐れみの望みで実り豊かなオリーブを造った者以外の誰にも告白すべきでないと教えているのである。

Pars IX, Caput XXIV

第IX部 第XXIV章PL 9, 323C
1

Psalmista Christum videre exspectat. --Et quis hic sit qui fecit ista, demonstrat, dicens: Et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

PL 9, 323C

詩篇作者は、キリストを見ることを待ち望む。――そして、これらを成し遂げた者が誰であるかを、彼は示して言う。「そして私は汝の名を待ち望む。汝の聖徒たちの目の前で、それは善いからである」。

2

Exspectabit ergo Dei nomen cui confitetur, per quem facta sunt omnia, ut ait Paulus: Unus enim Deus pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6) .

PL 9, 324A

それゆえ彼は、自分が告白するその神の名を待ち望む。彼によって万物は造られた。パウロがこう言っているとおりである。「一人の神、父がおり、彼から万物があり、我々も彼のうちにある。また一人の主、我々の主イエス・キリストがおり、彼によって万物があり、我々も彼によってある」(一コリント8:6)。

3

Hujus ergo nomen exspectat, Jesum scilicet videre, id est, salvatorem suum nosse, Angelo dicente: Et cognominabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis; (Matth. I, 21) .

PL 9, 324A

したがって、彼は彼の名を待ち望む。すなわち、イエスを見ること、つまり自らの救い主を知ることである。天使が言っているとおりである。「汝は彼の名をイエスと名づけよ。彼自身が、その民を罪から救うからである」(マタイ1:21)。

4

Christum conspicere, ut per professionem generosae familiae sit christianus, exspectat. Bonum autem hoc nomen est, quod Angeli atque Archangeli adorant, quod daemones tremunt et ferre non possunt, quod ad salutem homines assumunt: qui scriptum est: Et omnis qui invocaverit nomen ejus, hic salvus erit (Rom. X, 13) .

PL 9, 324A

キリストを見ることを、彼は待ち望む。高貴な家族への信仰告白によって、キリスト教徒となるためである。この名は善いものである。天使たちも大天使たちも礼拝し、悪霊どもは震えてこれに耐えることができず、人々は救いのためにこれを受け入れる〔底本は qui scriptum est。ut scriptum est と読む〕。「その名を呼び求める者は皆、救われる」(ローマ10:13)と書かれているとおりである。

5

Exspectat autem non occulte, non trepidus, non solus; sed in conspectu sanctorum ejus, fide scilicet libera testimonium expectationis suae vel sub sanctorum coelestium conscientia non recusans, vel, prophetae exemplo, sanctis omnibus qui in terra sunt in se ipso praebens exspectationis exemplum.

PL 9, 324B

彼は待ち望む。隠れてでなく、恐れずに、ひとりでなく、その聖徒たちの目の前で、すなわち、自由な信仰をもって、自らの待望の証しを、天の聖徒たちの自覚のもとでも拒まず、あるいは預言者の例に従って、地にいるすべての聖徒たちに、自ら自身において待望の例を示すのである。

Pars X, Prooemium

第X部 冒頭PL 9, 324B
1

David in finem pro Abimelech intellectus David. Dixit stultus in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

PL 9, 324B

ダビデ。終わりに向けて。アビメレクのために。ダビデの理解。愚か者は心の中で言った、神はいない。彼らは腐敗し、その不義のうちに忌まわしい者となった。善を行う者はいない、一人に至るまでいない。

2

Deus de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens aut requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

PL 9, 324C

神は天から人の子らの上を見渡し、理解する者、あるいは神を求める者がいるかどうかを見ようとした。すべての者が逸れ、ともに役に立たない者となった。善を行う者はいない、一人に至るまでいない。

3

Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui comedunt populum meum ut cibum panis? Deum non invocaverunt: ibi timuerunt ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa hominibus placentium, confusi sunt; quoniam Deus sprevit eos.

PL 9, 325A

不義を行う者たち、パンの食物のように私の民を食らう者たちは、みな知らないのか。彼らは神を呼ばなかった。恐れのなかった所で、彼らは恐れた。神は人に喜ばれようとする者たちの骨を散らしたからである。彼らは辱められた。神が彼らを退けたからである。

4

Quis dabit ex Sion salutare Israel? In avertendo 12 Dominus captivitatem populi sui, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 325A

シオンから、誰がイスラエルの救いをもたらすのか。主が〔底本の「12」は本文に紛れ込んだ数字で、読まない〕自らの民の捕囚を連れ戻すとき、ヤコブは喜び躍り、イスラエルは楽しむであろう。詩篇の講解。

Pars X, Caput I

第X部 第I章PL 9, 325A
1

Psalmi praesentis et XIII discrimen. --VERS. 1. Praesens psalmus tertio decimo psalmo pene conveniens est: sed habet in hac ipsa verborum similitudine non exiguum intelligentiae discrimen. Primum virtute inscriptionis ipsius.

PL 9, 325A

本篇と第十三篇との相違。――本篇は第十三篇とほぼ一致している。しかし、この言葉の類似そのもののうちに、理解にとって少なからぬ相違がある。第一に、表題そのものの力による。

2

Nam tertius decimus ita inscribitur: In finem illius David, quo titulo id significatur, psalmum illum a David prophetatum fuisse: hic vero: In finem pro Maeleth intellectus illi David.

PL 9, 325B

というのも、第十三篇はこう題されている。「終わりに向けて。かのダビデの」。この表題によって、その詩篇がダビデによって預言されたものであることが示される。しかしこの篇では、「終わりに向けて。マエレトのために。かのダビデへの理解」とある。

3

Ubi enim est, in finem intellectus, adhortationis et admonitionis est significatio, qua jubemur secundum finis cognitionem intelligentiae nostrae admovere judicium: ut ea in psalmo denuntiari intelligamus, quae consummabuntur in fine; secundum illud Apostoli: Dehinc finis, cum tradiderit regnum Deo patri.

PL 9, 325B

「終わりに向けて」に「理解」が付されているところでは、それは勧告と訓戒の意味であり、それによって我々は、終わりの認識に即して、我々の理解の判断を働かせるよう命じられている。詩篇において告げられていることが、終わりにおいて成就することだと理解するためである。使徒の言葉に従えば、「それから終わりが来る。彼が国を神である父に引き渡すときである」。

4

Cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem, tunc et ipse subjicientur subjicienti sibi omnia. Novissima autem inimica evacuabitur mors (I Cor. XV, 24 et seqq.) . Hic ergo finis est, qui intelligitur in psalmo.

PL 9, 325B

「彼がすべての支配と権力と力を無力にするとき、そのとき彼自身も、すべてを自らに服させた者に服する〔底本は subjicientur。subjicietur と読む〕。最後の敵として、死が無力にされる」(一コリント15:24以下)。これこそが、詩篇において理解される終わりである。

5

Illud autem, quod illi David psalmus inscribitur, ostenditur omnis de Christo, qui David verus est, prophetari: quia ubi illius inscribitur, ibi eum qui dixerit significant; ubi vero illi est, ibi eum ad quem dicatur, ostendit.

PL 9, 325B

「かのダビデに」詩篇が表題されているということは、詩篇のすべてが、真のダビデであるキリストについて預言されていることを示している。「かのダビデの」と表題されるところでは語る者を示し、「かのダビデに」とあるところでは、語りかけられる相手を示すからである。

Pars X, Caput II

第X部 第II章PL 9, 325C
1

Deum esse cuique persuasum est, quod nollent impii.--Dixit insipiens in corde suo, non est Deus.

PL 9, 325C

神がいることは誰にも確信されているが、不敬な者たちはそれを望まない。――「思慮なき者は心の中で言った、神はいない」。

2

Vitii humani est, pudenda eloquia verbis oris non audere committere, sed instinctu nequitiae interioris urgente, ea intra cor eloqui: dum adversum publici pudoris necessitatem voluntatis iniquitate luctante, quod pudet dici, non pudet cogitare.

PL 9, 325C

恥ずべき言葉を、口の言葉として敢えて発することはせず、内なる邪悪さの衝動に迫られて、それを心の内で言うのは、人間の悪徳である。公の恥という必然に対して、意志の不義が抗って争うため、口にするのが恥ずかしいことを、考えるのは恥ずかしくないのである。

3

Et idcirco stultus in corde suo dicit: Non est Deus: quia si vellet verbis oris hoc eloqui, stultus esse, sicuti est, publici assensus judicio argueretur. Quis enim mundum contuens, Deum esse non sentiat?

PL 9, 325C

それゆえ愚か者は心の中で「神はいない」と言う。もし口の言葉でこれを言おうとすれば、愚か者であるとおり、公の同意の判断によって愚か者と断じられるからである。世界を見つめて、神がいることを感じない者が誰かいるだろうか。

4

Sed fit frequenter, ut cum nos veri necessitas ad confessionem Dei cogat, oblectatio tamen vitiorum Deum nobis non esse persuadeat: et quod contra fidem credimus, id tamen de consilio impii cordis eloquamur.

PL 9, 326A

しかし、真理の必然が我々に神の告白を迫るときでも、悪徳の快楽が、神は我々にとっていないと我々に確信させることが、しばしば起こる。そして我々は、信仰に反して信じていることを、不敬な心の計らいから口にするのである。

5

Ex quo illud Dei dictum est per prophetam: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Esai. XXIX, 13) ; quia nolunt credere, quod negare non possunt.

PL 9, 326A

これについて、神の言葉が預言者を通して語られた。「この民は唇で私を敬うが、その心は私から遠く離れている」(イザヤ29:13)。否定できないことを、信じようとしないからである。

Pars X, Caput III

第X部 第III章PL 9, 326A
1

Iniquitas negandi Dei causa. --Causam vero hujus stultissimi in corde eloquii ostendit, dicens, VERS. 2: Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis. Iniquum est, quidquid extra legem est.

PL 9, 326A

不義は神を否定する原因である。――彼は、この最も愚かな、心の中での言葉の原因を、こう言って示している。「彼らは腐敗し、その不義のうちに忌まわしい者となった」(詩篇52:2)。不義とは、律法の外にあるもののすべてである。

2

Et legem Dei excedentes, primum corruptioni subditi sunt, dehinc abominationi: quia iniquitas corruptionem affert, corruptio autem abominationem meretur. Cum enim quis transgredietur Dei legem, tum Deum negabit: et Deum negare, corruptio est.

PL 9, 326A

そして神の律法を踏み越える者たちは、まず腐敗に、次に忌まわしさに服する。不義は腐敗をもたらし、腐敗は忌まわしさに値するからである。人が神の律法を犯すとき、そのとき神を否定するであろう。そして神を否定することは、腐敗である。

3

Dominus enim noster ad depellendam corruptionem Verbum caro factum est. Oportet enim, secundum Apostolum, corruptionem vestivi incorruptionem.

PL 9, 326B

実際、我々の主、すなわち言葉は、腐敗を追い払うために肉となった。使徒によれば、腐敗が不朽を着なければならないからである。

4

Sed qui iniquus est, et qui Verbum Deum carnem factum esse non credit, et quia Deus non sit loquitur in corde; corruptus et abominabilis permanebit.

PL 9, 326B

しかし、不義である者、言葉が神であって肉となったことを信じない者、神はいないと心の中で語る者は、腐敗した忌まわしい者であり続けるであろう。

5

Tertius decimus psalmus pro eo quod abominabiles facti sunt in iniquitate, ita ait: Abominabiles facti sunt in adinventionibus suis. Nec differt sensus et crimen: quia homines ea quae sibi sunt placita sectantes, divinae legis constituta transgressi sunt.

PL 9, 326B

第十三篇は、彼らが不義において忌まわしい者となったことについて、こう言う。「彼らは自らの考案において忌まわしい者となった」。意味も罪も異ならない。人々は、自らの気に入ることを追い求めて、神の法の定めを踏み越えたからである。

Pars X, Caput IV

第X部 第IV章PL 9, 326C
1

Bona in lingua quandoque, vix in factis. --Consequitur deinde haec querela: Non est qui faciat bonitatem. Versum hunc, quia inferius etiam cum accessione subjectus est, suo loco tractabimus.

PL 9, 326C

善は舌にはときにあるが、行いにはほとんどない。――続いて、この嘆きが来る。「善良さを行う者はいない」。この句は、下でも付加を伴って挙げられているので、しかるべき箇所で扱うことにする。

2

Qui tamen nunc opportune et competenter adjectus est, corruptis omnibus et abominatis, neminem in operibus repertum esse bonitatis: quia cum loqui quae bona sunt aliquando soleamus, factis tamen ipsis difficile quae bona sunt exsequimur.

PL 9, 326C

しかしこの句は、すべての者が腐敗し忌まわしいとされたときに、今ここで時宜にかなって適切に付け加えられており、善良さの業において見いだされた者は一人もいないことを言っている。我々はときに善いことを語りはするが、善いことを行いそのものにおいて果たすのは難しいからである。

Pars X, Caput V

第X部 第V章PL 9, 326C
1

Dei ad homines varii prospectus. --Ac ne indiligens Dei erga homines voluntas esse existimaretur; adjecit dicens, VERS. 3: Dominus de coelo prospexit super filios hominum ut videret si est intelligens, aut requirens Deum.

PL 9, 326C

神が人々に向けて注ぐ、さまざまな眼差し。――そして、神の人間に対する意志が怠慢であると思われないよう、彼は付け加えて言う。「主は天から人の子らの上を見渡し、理解する者、あるいは神を求める者がいるかどうかを見ようとした」(詩篇52:3)。

2

Prospectio Domini de coelo frequens fuisse cognoscitur: quotiens peccatis humani generis commotus, salutis nostrae causa aut Noe ante diluvium eligit, aut Abraham justificat per fidem, aut Isaac sponsionis suae promittit haeredem, aut in Jacob posterioris populi primogenita praefigurat, aut Moysen prophetam et ducem praeficitet latorem legis instituit, aut prophetas in omni tempore legis inspirat.

PL 9, 326C

主が天から見渡すことは、しばしばあったと知られる。人類の罪に動かされるたびに、我々の救いのために、あるいは洪水の前にノアを選び、あるいはアブラハムを信仰によって義とし、あるいはイサクを自らの約束の相続人として約束し、あるいはヤコブにおいて後の民の長子の権利を予示し、あるいは預言者モーセを指導者に任じ〔底本は praeficitet。praeficit et と読む〕、律法の授与者に立て、あるいは律法の全時代にわたって預言者たちに霊感を与える、そのときである。

3

Per has igitur virtutis suae istiusmodi efficientias ad filios hominum prospexit: ut videret si quis esset intelligens et requirens Deum.

PL 9, 327A

こうして彼は、自らの力のこのような働きによって、人の子らを見渡した。理解し、神を求める者がいるかどうかを見るためである。

Pars X, Caput VI

第X部 第VI章PL 9, 327A
1

Deum exquirentium paucitas, modus exquirendi. --Non est autem facile illud, ob quod Deus prospicere dignatur ut videat: magnumque illud est, quod tam studiose an in aliquo reperiri possit inspicitur.

PL 9, 327A

神を求める者の少なさ、求める仕方。――ところで、神が見渡して見ようとするそのことは、容易ではない。それが誰かのうちに見いだされ得るかどうかが、これほど熱心に調べられるということは、大きなことである。

2

Prospicit enim e coelo Deus, ut videat an se quisquam hominum intelligenter exquirat. Quorum enim quemque hominum invenies, qui secundum perfectam intelligentiam Deum velit exquirere? qui primum causas creaturarum, et dehinc constitutionem humani generis pertractans, per rationem intelligentiae, auctorem ac parentem tantae universitatis exquirat? dehinc cur mundus, cur homines, cur saeculi tempora; cur patriarcha electus, cur lex constituta, cur propheta praemissus, et in quem profectum causarum omnium origo constiterit? tum praeterea quem virtutes coelorum, et angelorum ministeria, et archangelorum potestates, et diaboli regnum, et sancti Spiritus donum, et Deus ex Deo unigenitus Dei filius, profectum nobis ex tam variis officiorum generibus impertiant? Hunc ergo exquirentem se per intelligentiam virum Deus videre prospectat.

PL 9, 327A

実際、神は、人間の誰かが自分を理解をもって求めているかどうかを見るために、天から見渡す。人間のうち誰が、完全な理解に従って神を求めようとする者として見いだされようか。まず被造物の原因を、次いで人類の成り立ちを考察し、理解の理性によって、かくも大いなる万有の創造者にして父を求める者としてである。さらに、なぜ世界があり、なぜ人間がおり、なぜ世の時があるのか。なぜ族長が選ばれ、なぜ律法が定められ、なぜ預言者が先に遣わされ、すべての原因の起源がいかなる進展に帰着したのか。そのうえさらに、天の力と、天使たちの務めと、大天使たちの権力と、悪魔の支配と、聖なる霊の賜物と、神からの神である、神の独り子とが、これほど多様な務めの種類を通して、我々にいかなる進展を授けるのか。このようにして、理解によって自らを求める人を、神は見ようとして見渡すのである。

Pars X, Caput VII

第X部 第VII章PL 9, 327C
1

Intelligere proprium est hominis. --Est enim intelligentiae non exiguum meritum, Salomone dicente: Intelligentia enim bona omnibus qui inveniunt eam; et rursum per alium prophetam: O Israel, quid Deus exquirit a te, nisi facere judicium, et intelligere justitiam (Deut. X, 12) ?

PL 9, 327C

理解することは人間に固有である。――理解には少なからぬ価値がある。ソロモンは言う。「理解は、それを見いだすすべての者にとって善い」。また別の預言者を通して、「イスラエルよ、神は汝に何を求めるのか。裁きを行い、義を理解することにほかならない」(申命記10:12)。

2

Proprium enim intelligentia humanae rationis officium est: et idcirco nobis natura animae spiritalis inserta est, ut per eam ad intelligentiae sensum, qui solus rationis est particeps, tenderemus.

PL 9, 327C

理解は、人間の理性に固有の務めである。そのために、霊的な魂の本性が我々に植え付けられた。それによって我々が、ただそれのみが理性に与る、理解の感覚へと向かうためである。

3

Sed obruti vitiis, et per oblectamenta corporis natura corporeae gravitatis oppressi, declinamus nos a studio intelligentis exquisitionis.

PL 9, 327C

しかし我々は悪徳に埋もれ、体の快楽によって、体の重さという本性に押しつぶされて、理解ある探求への熱意から逸れていく。

Pars X, Caput VIII

第X部 第VIII章PL 9, 327C
1

Peccatum parit affectum declinandi a Deo. --Declinamus autem postea quam esse inutiles coepimus: id enim propheticus sermo significat, VERS. 4: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt.

PL 9, 327C

罪は神から逸れようとする情を生む。――ところで我々が逸れるのは、役に立たない者となり始めた後である。預言の言葉がそれを示している。「すべての者が逸れ、ともに役に立たない者となった」(詩篇52:4)。

2

Non cum declinant, inutiles fiunt; sed cum inutiles coeperint esse, declinant. Et virtutem dicti facile est ex consuetudine humanae demutationis intelligi.

PL 9, 327D

逸れるときに役に立たなくなるのではなく、役に立たなくなり始めたときに逸れるのである。この言葉の力は、人間が変わっていくという常の習いから、容易に理解される。

3

Namque cum ex bonis mali esse coeperimus, et ex prudentum familiaritate et publicae famae honestate per vitia nos et dedecora secreverimus; effecti per id inutiles, tum omnes probabilium virorum declinamus occursus, sectantes devia, et praesentiam bonorum conscientiae nostrae pudore vitamus.

PL 9, 327D

すなわち、我々が善い者から悪い者になり始め、悪徳と不名誉によって、賢い人々との親しさと世間の名声の誉れから自らを切り離してしまったとき、それによって役に立たない者となり、そうして我々は、称賛に値する人々との出会いをことごとく避け、脇道を追い求め、善い人々の前に出ることを、我々の良心の恥のゆえに避けるのである。

4

Denique Adam per peccatum inutilis factus tum Dei declinavit adventum (Gen. III, 10) . Vivens autem aliquandiu innocens, et per mandatorum observantiam utilis, familiarem sibi occursum antea Dei, simul atque inutilis coepit esse, refugit.

PL 9, 328A

実際アダムは、罪によって役に立たない者となって、そのとき神の到来を避けた(創世記3:10)。しばらくのあいだ無垢に生き、戒めを守ることによって役に立つ者であった彼は、以前は親しいものであった神との出会いを、役に立たない者となり始めるやいなや、避けたのである。

Pars X, Caput IX

第X部 第IX章PL 9, 328A
1

An bonus nemo, non Abel, non Seth, etc.--Non repertis autem Deum intelligenter exquirentibus, et omnibus, simul atque inutiles facti, declinantibus, ex affectus dolore iteratur querela dicentis: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

PL 9, 328A

善い者は誰もいないのか。アベルも、セトもいないのか、等々。――こうして、神を理解をもって求める者は見いだされず、すべての者が、役に立たない者となるやいなや逸れたので、悲しみの情から、嘆きが繰り返される。「善を行う者はいない、一人に至るまでいない」。

2

Gravis Dei professio est, et indissolubile super humana vitia judicium, cum bonitatem usque ad unum nemo facit.

PL 9, 328A

善良さを、一人に至るまで誰も行わないというのは、神の重大な宣言であり、人間の悪徳に対する解くことのできない裁きである。

3

Et quaeretur post haec, quomodo Abel placuerit, Seth probatus sit, Isaac haeres sit, Enoch translatus sit, Noe reservatus sit, Melchisedech sanctificatus sit, Abraham electus sit, Jacob Israel sit, Job inculpabilis sit, Moyses amicus sit, Aaron christus sit, David secundum cor Dei sit, Prophetae spiritales sint, Apostoli coelorum claves sortiti sint, si excepto uno tantum, bonus nemo sit?

PL 9, 328B

そしてこの後、どうしてアベルは喜ばれ、セトは是認され、イサクは相続人であり、エノクは移され、ノアは守られ、メルキゼデクは聖とされ、アブラハムは選ばれ、ヤコブはイスラエルであり、ヨブは咎なき者であり、モーセは友であり、アロンはキリスト〔油を注がれた者〕であり、ダビデは神の心にかなう者であり、預言者たちは霊的であり、使徒たちは天の鍵を割り当てられたのか、と問われることになろう。もしただ一人を除いて、善い者は誰もいないのだとすれば。

4

Jam vero illud quomodo dictum intelligetur: Bonus homo de bono thesauro profert bona (Matth. XII, 35) ; et illud: Serve bone, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21) ? Quomodo enim bonus aliquis nuncupabitur, nemine faciente bonitatem?

PL 9, 328B

さらに、「善い人は善い宝から善いものを取り出す」(マタイ12:35)という言葉や、「善いしもべよ、汝の主の喜びに入れ」(マタイ25:21)という言葉は、どう理解されるのか。善良さを行う者が誰もいないのに、どうして誰かが善い者と呼ばれるだろうか。

Pars X, Caput X

第X部 第X章PL 9, 328C
1

In quos cadat, NON EST QUI FACIAT BONUM.--Ac primum ne etiam in hos quos superius commemoravimus, judicio Dei probatissimos viros, cadere tamquam generalis hujus sententiae professionem existimemus, superiorum dictorum sensus obsistit.

PL 9, 328C

「善を行う者はいない」は誰に当たるか。――まず、先に挙げた、神の裁きによって最も是認された人々にまで、この一般的な言明が及ぶと我々が考えることのないように、先に述べられた言葉の意味が妨げとなる。

2

Omnis enim de stultis et corruptis et abominabilibus coeptus est sermo: et Deo prospiciente de coelo, ut videret si quis intelligenter exquirens esset, omnibus postquam inutiles esse coeperant declinantibus, nemo repertus est bonitatem faciens usque ad unum, id est, ex illis qui et stulti et corrupti et abominabiles, et postquam inutiles facti sunt, declinantes esse coepissent; sententia in eos divini judicii congruente, a quibus coepit et sermo.

PL 9, 328C

というのも、この言葉はすべて、愚か者たち、腐敗した者たち、忌まわしい者たちについて始められたのである。そして神が天から見渡して、理解をもって求める者がいるかどうかを見たとき、すべての者が、役に立たない者となり始めてから逸れたので、善良さを行う者は一人に至るまで見いだされなかった。すなわち、愚かで、腐敗し、忌まわしく、役に立たない者となってから逸れ始めた者たちのうちにおいてである。神の裁きの宣告は、その言葉が始められた当の者たちに向けて、ふさわしく下されている。

3

Id autem quod ait usque ad unum, non unum excepit ex omnibus; sed omnibus inutilibus et declinantibus, cum usque ad unum bonitatem nemo faciat, ne unum quidem secrevit ex omnibus. Non enim ait, praeter unum, sed usque ad unum.

PL 9, 328C

ところで、彼が「一人に至るまで」と言ったのは、すべての者のうちから一人を除いたのではない。すべての者が役に立たず逸れていて、一人に至るまで善良さを誰も行わないのであるから、すべての者のうちから一人さえも分け隔てなかったのである。実際彼は「一人を除いて」とは言わず、「一人に至るまで」と言ったのである。

4

Et in eo quod praeter unum est, exceptio significatur unius: in eo vero quod usque ad unum est, universitas generalis per prospicientis e coelo scientis diligentiam, sub quodam speciali et personali numero continetur.

PL 9, 328D

「一人を除いて」という言い方では一人の例外が示されるが、「一人に至るまで」という言い方では、天から見渡す者の知る周到さによって、全体が、一人一人を数える、ある個別の数のもとに含まれる。

Pars X, Caput XI

第X部 第XI章PL 9, 329A
1

Bonitas perfecta quae: et quod haec in nemine. --Quamquam vero eam esse infirmitatem humanae naturae meminerimus, ut ex comparatione divinae bonitatis bonus nemo sit: sed incomparabilis illa divinitatis exceptio non interclusit bonitatis officium, ut secundum comparationem humanam inter homines bonus nemo sit.

PL 9, 329A

完全な善良さとは何か、またそれが誰にもないということ。――我々は、人間の本性の弱さが、神の善良さとの比較においては誰も善い者ではないというものであることを、心に留めてはいる。しかし、神性のその比べようもない例外は、人間同士の比較に従えば人々のうちに善い者は誰もいない、というほどにまで善良さの務めを閉ざしたわけではない。

2

Bonitas namque primum perfecta est, quae indemutabilis naturae virtute consistens, nescit aliquando aliud esse quam fuerit, nec potest non id esse quod semper est.

PL 9, 329A

善良さはまず、不変の本性の力によって成り立ち、かつてあったものと別のものになることを知らず、常にあるものでないことがあり得ないもの、そのようなものにおいて完全である。

3

Humani vero motus ipsa plerumque mutatione diversi sunt, et terrenae legis imperfecta natura fit alia, ex alio instinctu se perturbante demutans: et ad id nos diversarum affectionum motus impellit, dum contumelia irascimur, dum damno movemur, dum ira accendimur, dum metu perturbamur, dum amore inflectimur, dum odio impellimur, dum gaudio efferimur, dum dolore stimulamur, dum judicio dissidemus, dum aetate mutamur.

PL 9, 329A

しかし人間の動きは、その変化そのものによってしばしば多様であり、地上の定めのもとにある不完全な本性は、別の衝動に乱されて変わり、他のものとなる。そして我々を、種々の情の動きが駆り立てる。侮辱に怒り、損失に動かされ、怒りに燃え、恐れに乱され、愛に傾き、憎しみに駆られ、喜びに舞い上がり、痛みに刺され、判断において意見を異にし、年齢によって変わるあいだに。

4

His ergo subditi naturae infirmis motibus, aequales esse non possumus, dum et affectu demutabiles sumus et tempore. Et idcirco perfecta bonitas in nullo est, quia eam naturalium perturbationum incentiva demutent.

PL 9, 329B

したがって、本性のこれらの弱い動きに服している我々は、等しくあることができない。情においても時においても、変わりやすいからである。それゆえ、完全な善良さは誰にもない。自然的な動揺の刺激が、それを変えてしまうからである。

5

Sed tamen cum in bonitatis sumus vel voluntate vel gestis, non possumus vel tunc non hoc esse quod sumus.

PL 9, 329B

しかしそれでも、善良さの意志あるいは行いのうちにあるとき、我々はそのときでさえ、今あるものでないことはできない。

6

Et quamvis imperfecti ad id simus, ne semper id simus: quod tamen sumus in tempore, licet per naturae infirmitatem demutationi bonitatis obnoxiis, non adimitur nobis bonos nos vel tum esse cum sumus.

PL 9, 329B

そして、常にそうであり続けることには不完全であるとしても、時においてそうであるもの、たとえ本性の弱さのゆえに善良さの変転を免れないとしても、そうである間に善い者であることは、そのときでさえ、我々から取り去られない。

Pars X, Caput XII

第X部 第XII章PL 9, 329C
1

Voluntati bonae indulget Deus lapsus infirmitatis. --Bonus autem solus per naturam indemutabilem suam semper Deus, non praedurus hujus demutationis nostrae arbiter fuit, indulgentiam infirmitati nostrae, qua non semper boni permanemus, ex merito voluntatis impertiens, qua bonos nos esse delectat: magisque his quae velimus propitiatus est, quam his quae non possumus iratus est.

PL 9, 329C

神は善き意志には、弱さゆえの過ちを大目に見る。――ところで、その不変の本性によって常に善である唯一の者である神は、我々のこの変転に対して、過酷な裁定者ではなかった。我々は常に善いままではいられないが、その弱さに対して、我々が善い者であることを喜ぶ意志の功に応じて、寛容を授けたのである。彼は、我々ができないことに怒るよりも、我々が望むことに対して寛大であった。

2

Namque cum Moysi, fideli utique amico suo, et quem in Deum Pharaoni constituerat, dixisset, Quia non glorificasti me in aquis contradictionis, adscende in montem, et morere: hunc sibi postea, sepulturae ejus loco a nemine cognito, una cum Elia ab Apostolis in monte conspectum beati et aeterni regni sui consortem et martyrem reservavit.

PL 9, 330A

実際、彼は、忠実な友であり、ファラオに対して神として立てたモーセに、「汝は争いの水のほとりで私に栄光を帰さなかったから、山に登り、死ね」と言ったのに、その墓の場所が誰にも知られていないこの者を、のちに、エリヤとともに、使徒たちに山で見られた者として、自らの幸いにして永遠の国の同伴者にして証人として、取っておいた。

3

Et ne per Aaron et David et Salomonem, pluresque alios istiusmodi bonitatis Dei exempla percurram, quibus, increpitis demutationum offensis, ob fidei tamen meritum adfuit venia proclivis, conscius Dominus infirmitatis humanae, cum Apostolis dixisset, Omnes vos scandalum patiemini in hac nocte (Matth. XXVI, 31) , et beato Petro ter, non tam ad denuntiationem damnatae negationis, sed quia per timorem carnis demutabilis homo, id quod negaturus esset admonito, et neganti quidem claves tamen regni coelorum non ademit: quia cum per trepidationem obrepsisset negatio, voluntatis tamen usque ad martyrium confitendi fides firma non deerat.

PL 9, 330A

そして、アロンとダビデとソロモン、そのほか多くの、神のこのような善良さの例をたどるまでもない。彼らには、変転による過ちが咎められながらも、信仰の功のゆえに、寛大な赦しが伴った。主は人間の弱さを知っていて、使徒たちに「汝ら皆、この夜、つまずきを受けるであろう」(マタイ26:31)と言い、また幸いなるペトロに三度、断罪された否認を告げるというより、肉の恐れによって変わりやすい人間が、否もうとしていることを警告するために語ったが、否認したペトロからも天の国の鍵を取り去らなかった。恐れのうちに否認が忍び込んだとはいえ、殉教に至るまで告白しようとする意志の、堅固な信仰が欠けていたわけではなかったからである。

4

Et aliud est nolle, aliud non posse. Territus enim Petrus, etsi per carnis sensum responsionis non potuit tenere constantiam; per fidem tamen animi statim flevit. Et cum decussum se ab eo quod volebat agnovit, lacrymarum dolore fidei effudit affectum.

PL 9, 330B

そして、望まないことと、できないこととは別である。ペトロは恐れおののき、肉の感覚のために、答えの堅固さを保つことはできなかったが、心の信仰によってただちに泣いた。自分が望んでいたことから外れたと悟ると、涙の痛みによって、信仰の情を注ぎ出した。

5

Et ipsum illud fuit negationis tempus et fletus, scilicet secundum trepidationis demutationem, voluntatis firmitate potiore.

PL 9, 330B

そして、否認の時そのものが、泣いた時でもあった。すなわち、恐れという変転に従いつつも、意志の堅固さのほうが優っていたのである。

6

Nam mox inconstantiam trepidationis, constans fides flevit, probatissimam deinceps apostolicae constantiae firmitatem martyrii confessione confirmans.

PL 9, 330C

実際、まもなく、堅固な信仰は、恐れの不安定さを泣き、以後、使徒的堅固さの最も是認された確かさを、殉教の告白によって確固たるものとした。

7

Haec idcirco in praesenti loco commemoravimus, ne generaliter dictum existimaremus, Non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum: cum hi tot et tanti placentes Deo viri, etiamsi per naturae demutationem de proposito fidei aliquantulum decidissent, tamen maximis ac pulcherrimis bonitatis operibus gloriam sint coelestis de se judicii consecuti.

PL 9, 331A

我々がこのことをここで述べたのは、「善良さを行う者はいない、一人に至るまでいない」と言われたことが、一般的に言われたものと考えないためである。神に喜ばれた、かくも多くのかくも偉大な人々は、たとえ本性の変転によって信仰の志から少しばかり落ちたとしても、それでも最大にして最も美しい善良さの業によって、自らについての天の裁きの栄光を得たからである。

Pars X, Caput XIII

第X部 第XIII章PL 9, 331A
1

Atque hanc quidem intelligentiae nostrae rationem ea quae consequuntur, absolvunt, VERS. 5 et 6: Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui comedunt populum meum ut cibum panis? Deum non invocaverunt: ibi timuerunt ubi non fuit timor.

PL 9, 331A

そして、我々の理解のこの筋道を、続く言葉が裏づける。「不義を行う者、パンの食物のように私の民を食らう者は、みな知らないのか。彼らは神を呼ばなかった。恐れのなかった所で、彼らは恐れた」(詩篇52:5、6)。

2

Quoniam Deus dissipavit ossa hominibus placentium, confusi sunt; quoniam Deus sprevit illos. Si enim usque ad unum bonitatem nemo facit; quomodo populus Dei est, qui ut cibus panis manducetur ab operantibus iniquitatem?

PL 9, 331A

「神は人に喜ばれようとする者たちの骨を散らしたので、彼らは辱められた。神が彼らを退けたからである」。もし一人に至るまで誰も善良さを行わないのなら、不義を行う者たちにパンの食物のように食われる神の民とは、誰なのか。

3

Generalitas ergo sententiae amota est, cum a Dei populo, quem in bonitatis operationibus non ambiguum est permanere, iniquitatem secernuntur operantes.

PL 9, 331B

こうして、言明の一般性は取り除かれた。善良さの業のうちにとどまっていることが疑いない神の民から、不義を行う者たちが区別されるからである。

4

Comedunt itaque operarii iniquitatis populum Dei ut cibum panis, qui sanctorum injuriis vivunt, quos vexatio prophetarum, et vastatio Ecclesiae, et omnis iniquitatis delectat operatio.

PL 9, 331B

それゆえ、不義の働き手は、神の民をパンの食物のように食らう。聖徒たちに加える侮辱によって生きる者たちであり、預言者たちへの迫害、教会の荒廃、あらゆる不義の行いが、彼らを喜ばせる。

5

Comedunt quoque etiam illi ut cibum panis Dei populum, qui eum obtrectationis morsu, et laniatu invidiae dilacerant, secundum illud Apostoli: Si autem invicem mordetis et comeditis, videte ne consumamini ad invicem (Gal. V, 15) .

PL 9, 331B

また、中傷の噛みつきと妬みの引き裂きによって神の民を引き裂く者たちも、パンの食物のように神の民を食らう。使徒のこの言葉に従ってである。「もし互いに噛みつき食い合うなら、互いに滅ぼされないよう気をつけよ」(ガラテヤ5:15)。

6

Sed et sunt comedentes populum Dei ut cibum panis, quibus, ut idem beatus Apostolus ait, Deus venter est (Phil. III, 19) , qui ministerium deputant ad negotiationem, collationibus se plebis et muneribus ditando: dum convivia sub obtentu religionis sumptuosa sectantur, dum apothecas suas inutili religiosorum obsequio distendunt (cum consuetudo ab apostolis necessariae hujus collationis ad diurnam tantum saeculo renuntiantium, aut per inopiam indigentium, alimoniam fuerit instituta); de quibus scriptum est, Comedente domos viduarum, et oratione longa orantes (Matth. XXIII, 14) .

PL 9, 331B

だがさらに、パンの食物のように神の民を食らう者たちがいる。同じ幸いなる使徒が言うように、「彼らにとっては神は腹である」(フィリピ3:19)。奉仕の務めを商売とみなし、民からの醵金と贈り物によって自らを富ませ、宗教を口実にして豪奢な宴を追い求め、信心深い者たちの役に立たない奉仕によって自分の倉を膨らませる者たちである(この必要な醵金の習慣は、使徒たちによって、世を捨てる者、あるいは窮乏のゆえに欠乏する者たちの日々の糧のためだけに定められたものであったのに)。彼らについては、「やもめたちの家を食らい、長く祈る」と書かれている(マタイ23:14)。

7

Hi ergo ut cibum panis, Dei populum comedunt, et Dominum non invocaverunt. Stulti enim in corde dixerunt, Nou est Deus. Non invocant ergo quem negant.

PL 9, 332A

こうしてこれらの者は、パンの食物のように神の民を食らい、主を呼ばなかった。愚か者たちは、心の中で「神はいない〔底本は Nou est Deus。Non est Deus と読む〕」と言ったからである。だから彼らは、自らが否定する者を呼ばないのである。

8

Vel certe si qui in Ecclesia positi, Dei plebem obtrectatione, insectatione et sumptu comedunt ut cibum panis, etiamsi Dominum invocare se credunt, audient dictum in Evangelio fuisse. Scimus enim quia peccatores Deus non audit (Joan. IX, 31) . Hi ergo Dominum non invocaverunt: quia oratio non verborum sit professio, sed fidei.

PL 9, 332A

あるいは、たとえ教会のうちに置かれた者であっても、中傷と迫害と浪費によって、神の民をパンの食物のように食らうなら、自分では主を呼んでいると信じていても、福音書に言われていることを聞くことになる。「我々は、神が罪人たちの言うことを聞かないことを知っている」(ヨハネ9:31)。こうしてこれらの者は主を呼ばなかった。祈りとは、言葉の表明ではなく、信仰の表明だからである。

Pars X, Caput XIV

第X部 第XIV章PL 9, 332A
1

Timent non timenda. --Sed qui Deum non invocant, et illud impietati suae addunt, ut timeant non timenda (illic enim trepidarunt, ubi non erat timor), saxa, metalla, robora, ignem, aquam, aethera, reges mortuos atque morituros, vel caetera religionum superstitiosa commenta venerantes: et hoc ipso impio inanium metu, contemptuque necessarii timoris ex comparatione condemnandi; cum non tam oblivisci timorem Dei impium sit, quam impietate praecellat, timori ejus metum inanium praetulisse.

PL 9, 332A

恐れるべきでないものを恐れる。――しかし、神を呼ばない者たちは、自らの不敬に、さらにこれを加える。恐れるべきでないものを恐れるのである(恐れのなかったところで、彼らは震えたからである)。石、金属、木、火、水、大気、死んだ王たちと、やがて死ぬ王たち、あるいは宗教のその他の迷信的な作り事を崇めることによって。そして、この不敬な、空しいものへの恐怖によって、また必要な恐れを軽んじたことによって、比較のうえで断罪されるべきである。神への恐れを忘れることが不敬であるというよりも、神への恐れよりも空しいものへの恐怖を優先したことが、不敬においていっそう際立っているからである。

2

Docuit autem Dominus, solum in nobis metum eorum quae vere timenda sunt oportere esse, cum dicit: Nolite timere eos qui possunt corpus occidere, animam autem non possunt occidere.

PL 9, 332B

しかし、主は、我々のうちにあるべき恐怖は、真に恐れるべきものへの恐怖だけであることを、こう言って教えた。「体を殺すことはできるが、魂を殺すことはできない者たちを、恐れるな」。

3

Timete autem magis eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna (Matth. X, 28) . Impius ergo timor est, cum quae non timenda sunt timentur, et quae timenda sunt non timentur.

PL 9, 332B

「むしろ、魂も体もゲヘナで滅ぼすことのできる者を恐れよ」(マタイ10:28)。したがって、恐れるべきでないものが恐れられ、恐れるべきものが恐れられないとき、その恐れは不敬である。

4

Et plerumque nos tamquam pro debita officii religione pie adulari regibus existimamus, quia in corpus nostrum sit his aliquid potestatis: quibus nihil ultra de nobis licet, quam latroni, quam febri, quam incendio, quam naufragio, quam ruinae.

PL 9, 332B

そして我々は、しばしば、負うべき務めとしての宗教のゆえに、敬虔に王たちに追従しているのだと考える。彼らに、我々の体に対して何らかの権力があるからである。しかし彼らは、我々に対して、盗賊、熱病、火事、難破、倒壊以上のことを許されていない。

5

His enim casibus corporum pro summa potestate desaeviunt: et propter brevem dolorem libertatem Ecclesiae, spei nostrae fiduciam, confessionem Dei addicimus, punitorem perditoremque in igne judicii et corporis et animae nostrae Deum non timentes, et aeternis divinae ultionis poenis momentanea atque abolenda supplicia praeferentes; dum placere nos ipsis, et in eorum gratia permanere famulatu impio gloriamur.

PL 9, 332C

実際、彼らが最高の権力として猛威を振るうのは、体に降りかかるこうした災難と変わるところがない。そして、短い痛みのために、我々は教会の自由、我々の希望の確信、神の告白を売り渡し、裁きの火において我々の体をも魂をも罰し滅ぼす神を恐れず、神の報復の永遠の刑罰よりも、束の間の、やがて消える責め苦を選び、彼らに喜ばれること、そして不敬な奉仕によって彼らの好意にとどまることを誇っているのである。

Pars X, Caput XV

第X部 第XV章PL 9, 333A
1

Gratiam humanam sectari quando nefas. --Hoc ipsum decreto gravissimo sententia divina condemnat.

PL 9, 333A

人間の好意を追い求めることが不敬となるのはいつか。――このことを、神の宣告は、最も重い決定によって断罪する。

2

Namque ad illud quod dixerat: Nonne scient qui operantur iniquitatem, qui comedunt populum meum ut cibum panis: Deum non invocaverunt, ibi trepidaverunt ubi non erat timor; id ad summam coepti sermonis adjecit: Quoniam Deus dissipavit ossa hominibus placentium, confusi sunt; quoniam Deus sprevit illos.

PL 9, 333A

というのも、「不義を行う者、パンの食物のように私の民を食らう者は、みな知らないのか。彼らは神を呼ばず、恐れのなかった所で震えた」と彼が言ったことに、始められた言葉の総括として、こう付け加えたからである。「神は人に喜ばれようとする者たちの骨を散らしたので、彼らは辱められた。神が彼らを退けたからである」。

3

Hi ergo qui operantur iniquitatem, et populum comedunt ut cibum panis, et Deum non invocaverunt, et in non timendis trepidaverunt, nonne cognoscent, quia ossa eorum qui hominibus placere velint, Deus dissipavit?

PL 9, 333A

こうして、不義を行い、民をパンの食物のように食らい、神を呼ばず、恐れるべきでないものに震えたこれらの者は、人に喜ばれようとする者たちの骨を神が散らしたことを、知らないだろうか。

4

Timuit hujus prophetici dicti sententiam sanctus ille gentium doctor, dicens: Ego si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10) . Inutilis est humanae gratiae et irreligiosa sectatio.

PL 9, 333B

異邦人の教師である、かの聖なる者は、この預言の言葉の趣旨を恐れて言った。「もし私がなお人々に喜ばれようとするなら、私はキリストのしもべではないであろう」(ガラテヤ1:10)。人間の好意を追い求めることは、役に立たず、不敬虔である。

5

Namque Deo magis, quam in contumeliam Dei, hominibus est placendum: ut per divina instituta, et probitatem fidelis vitae innocentisque placeatur. Caeterum placere tantum hominibus velle, Deo est displicere.

PL 9, 333B

実際、神に対する侮辱のうちに人々に喜ばれるよりも、神に喜ばれるべきである。神の定めと、信仰ある無垢な生の高潔さによって、喜ばれるようにするためである。だが、ただ人々に喜ばれようとすることは、神に喜ばれないことである。

6

Non avocat autem ab hominum gratia Deus justorum mentes, et fidelium rationabilem sanctitatem.

PL 9, 333B

しかし神は、義人たちの心と、信ある者たちの理にかなった聖性を、人々の好意から引き離すことはしない。

7

Et audiamus eum per Paulum loquentem: Sine offensione estote Judaeis et Graecis, et Ecclesiae Dei, sicuti et ego omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile sit, sed quod multorum est, ut salventur (I Cor. X, 32 et 33) .

PL 9, 333B

そして、彼がパウロを通して語るのを聞こう。「ユダヤ人にもギリシア人にも、神の教会にも、つまずきを与えない者であれ。私もすべてのことにおいてすべての人に喜ばれようとし、自分に益となることではなく、多くの人の益となることを求めているのだ。彼らが救われるためである」(一コリント10:32、33)。

8

Hoc est, non hominibus, sed Deo placere, cum per id quod Deo placetur, et hominibus sit placendum. Ex causa enim placendi Deo, causa etiam hominibus probabilis fit placendi.

PL 9, 333C

これは、人々にではなく神に喜ばれることであり、神に喜ばれることによって、人々にも喜ばれるべきことになる。神に喜ばれるという理由から、人々に喜ばれるという理由もまた、是認されうるものとなるからである。

9

Caeterum studium, quod ut hominibus tantum placeatur impenditur, ad id quod Deo placendum est non refertur: quia tantum eorum causa quibus placetur adhibetur.

PL 9, 333C

だが、ただ人々に喜ばれるために費やされる熱意は、神に喜ばれるべきものへは向けられない。喜ばれる相手のためだけに用いられるからである。

10

Non est autem majus vinculum hominibus placendi, quam ut nemo sui causa velit iis placere quibus placeat: quia quod in profectum propriae utilitatis efficitur, non potest non aliquam interdum offensionem ex causis accedentibus ( al. accidentibus) excitare: cum quod alii utile est, alteri saepe fiat incommodum.

PL 9, 333C

人々に喜ばれることについて、これ以上大きな絆はない。すなわち、誰も自分のために、喜ばれる人々に喜ばれようとしないことである。自分自身の益の進展のために行われることは、ときに、付随する事情(別本では「起こる事情」)から、何らかのつまずきを呼び起こさざるを得ない。ある人に益となることが、他の人にはしばしば不都合となるからである。

11

At vero qui nihil sui causa velit, et omnia in profectum alienae utilitatis exerceat, necesse est ut causam sibi inoffensae placabilitatis acquirat; quia et ex alienis utilitatibus placeat, nec offendat ex propriis.

PL 9, 333C

だが、自分のためには何も望まず、すべてを他人の益の進展のために尽くす者は、つまずきなき好感のための理由を自らに得ざるを得ない。他人の益によって喜ばれ、自分の益によって不快にさせないからである。

12

Et hanc sibi esse causam probabilem placendi cunctis Apostolus docuit, quia utilitatis suae negligens, utilitati se dedisset alienae.

PL 9, 333D

そして、すべての人に喜ばれるための是認されうる理由がこれであることを、使徒は教えた。自分の益をなおざりにして、他人の益に身を捧げたからである。

Pars X, Caput XVI

第X部 第XVI章PL 9, 334A
1

Ossibus aeternitatis spes significatur. --Dissipavit ergo ossa Deus hominibus placentium. Et ossa non haec corporalia dissipari intelligenda sunt: sed quia spes aeternitatis in ossibus significari solet, ex quo dictum est: Hoc nunc os de ossibus meis (Genes. II, 23) .

PL 9, 334A

骨によって永遠の希望が示される。――こうして神は、人に喜ばれようとする者たちの骨を散らした。そして、ここで散らされるとされる骨は、体の骨のことと理解してはならない。永遠の希望は骨によって示されるのが常であり、そこから「これは今や、私の骨からの骨」(創世記2:23)と言われたのである。

2

Quod beatus Apostolus, quia magnum mysterium est, ad Christum et ad Ecclesiam refert (Ephes. V, 31) , quae ex Adae sui aeternitate aeternitatis substantiam mutuatur. Quod in Domini vulnerato licet corpore confixoque non frangitur.

PL 9, 334A

幸いなる使徒は、これが大いなる奥義であるとして、キリストと教会に関係づけている(エフェソ5:31)。教会は、自らのアダムの永遠から、永遠の実体を借り受けている。それは、主の体が傷つけられ刺し貫かれても、骨が折られないことにおいてである。

3

Os, inquit, ejus non conteretur (Num. IX, 12) ; quia cum fuerit iniquis jus passionis in carnem, in aeternam tamen divinitatis et impassibilem naturam nihil licuit passioni.

PL 9, 334A

「その骨は砕かれない」と彼は言う(民数記9:12)。不義の者たちには肉に対する受難の権利があったが、神性の永遠にして受難することのない本性に対しては、受難は何も許されなかったからである。

4

Integram autem et incorruptam spem aeternitatis significari in ossibus etiam illic meminimus, ubi dicitur: Custodit Dominus omnia ossa justorum, unum ex his non conteretur (Psal. XXXIII, 21) , quia secundum demonstratam Ezechieli resurrectionem, sacramentum ejus sub ossium significatione sit revelatum (Ezech. 37) .

PL 9, 334B

骨において、永遠の希望が損なわれず朽ちないものとして示されることは、次の箇所でも我々は覚えている。「主は義人たちのすべての骨を守り、そのうちの一つも砕かれない」(詩篇33:21)。エゼキエルに示された復活に従って、その秘義が、骨の表示のもとに啓示されたからである(エゼキエル37)。

5

Ergo ut custodit Deus ossa justorum, ita et hominibus placentium dissipavit; et dissipavit non ita, ut eo quod essent carerent, sed ut per contemptum Dei tamquam deperdita et abjecta vilescerent.

PL 9, 334B

こうして、神が義人たちの骨を守るように、人に喜ばれようとする者たちの骨は散らした。散らしたというのは、彼らが存在しなくなるようにではなく、神への軽蔑によって、失われ捨てられたもののように卑しくなるようにである。

Pars X, Caput XVII

第X部 第XVII章PL 9, 334B
1

Confusio duplex impiis post judicium. --Id enim sequitur: Confusi sunt, quia Deus sprevit illos. Confunditur quisque, et pudore dedecoris sui, et comparatione honoris alieni.

PL 9, 334B

不敬な者たちの二重の恥、裁きののち。――続いて言う。「彼らは辱められた。神が彼らを退けたからである」。人は、自らの不名誉の恥によっても、他人の栄誉との比較によっても、辱められる。

2

Et hic illud est, quod Apostolus significat dicens: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51) .

PL 9, 334C

そしてこれこそ、使徒が「我々は皆、確かに甦るが、皆が変えられるわけではない」と言って示していることである(一コリント15:51)。

3

Sed et propheta et confusionem resurrectionis et honorem discernit, ita dicens: Et resurgent alii quidem in vitam, alii autem in confusionem aeternam (Dan. XII, 2) .

PL 9, 334C

だが預言者も、復活の恥と栄誉とを分けて、こう言っている。「そして、ある者たちは命へ、ある者たちは永遠の恥へと甦るであろう」(ダニエル12:2)。

4

Confundentur ergo quorum ossa dispersa sunt, quos sprevit Deus, quos tamquam indignos ne conformes essent gloriae suae et resurrectionis abjecit. Resurrecturi adeo, ut confundantur: non immutabuntur vero, et ex eo confundentur.

PL 9, 334C

こうして、骨が散らされた者たち、神が退けた者たち、神の栄光と復活にあずかる形となるにふさわしくない者として捨てた者たちは、辱められるであろう。彼らは、辱められるために甦ることになる。彼らは変えられず、そのことによって辱められるのである。

5

Haec enim resurrectionis statuta conditio est: et idcirco tamquam ex praeterito pro decreti definitione fit sermo, quia id ut ita maneat sit statutum.

PL 9, 334C

これは復活の定められた条件である。そのため、この言葉は、決定の確定にもとづいて、過去のことのように語られる。そのようにとどまるよう定められたからである。

Pars X, Caput XVIII

第X部 第XVIII章PL 9, 334C
1

Spes, vitae hujus unum levamen. --Commemoratis vero humanis et insolentiae et iniquitatis impietatibus, ut is qui titulo praefertur intellectus in finem possit intelligi: tali Propheta spem beatorum finis ipsius adhortatione confirmat, dicens: Quis dabit ex Sion salutare Israel? dum avertit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob et laetabitur Israel.

PL 9, 334C

希望、この生の唯一の慰め。――人間の傲慢と不義との不敬が挙げられたのち、表題に掲げられた「終わりに向けての理解」が理解され得るように、預言者は、終わりそのものへのこのような勧めによって、幸いなる者たちの希望〔beatorum は finis に係けて「幸いなる終わりの希望」とも読める〕を確かなものにして言う。「シオンから、誰がイスラエルの救いをもたらすのか。主が自らの民の捕囚を連れ戻すとき、ヤコブは喜び躍り、イスラエルは楽しむであろう」。

2

Una enim haec spes reliqua fuit humanae infirmitati et fidei, per quam inter tantas praesentis vitae calamitates aeternorum bonorum exspectatione requiesceret.

PL 9, 335A

実際これこそ、人間の弱さと信仰に残された唯一の希望であった。それによって、現在の生の多くの災いのただなかで、永遠の善を待ち望むことにより、休らうことができたのである。

3

Et idcirco certus hujus beatitudinis Propheta, tamquam ex vasto humanarum miseriarum proclamat profundo, dicens: Quis dabit ex Sion salutare Israel? Namque secundum alium prophetam: Ex Sion exiet lex, et verbum Domini ex Jerusalem (Esa. II, 3) .

PL 9, 335A

それゆえ、この至福を確信した預言者は、人間の悲惨の広大な深みから叫ぶように言う。「シオンから、誰がイスラエルの救いをもたらすのか」。別の預言者によれば、「シオンから律法が出、主の言葉がエルサレムから出る」(イザヤ2:3)。

4

Hoc verbum Domini caro factum est. Haec caro et Sion et Jerusalem est, civitas novae pacis, et speculatorium nostrum. Hinc salutaris, hinc Jesus. Jesus enim, ut saepe diximus, ipso nomine salutaris est.

PL 9, 335A

この主の言葉は肉となった。この肉こそシオンであり、エルサレム、新しい平和の都、我々の見張り所である。ここから救い主が、ここからイエスが出る。実際イエスは、我々がしばしば述べたように、その名そのものにおいて救い主なのである。

5

Lex autem ex Sion non fuit salutaris, opere quidem vivificans, sed non justificans ex fide.

PL 9, 335A

しかしシオンから出た律法は、救いをもたらすものではなかった。業においては命を与えるが、信仰によって義とすることはしなかったからである。

Pars X, Caput XIX

第X部 第XIX章PL 9, 335B
1

Salutaris est Jesus. Datus vero Israel non carnali. --Hic vero exspectatus est salutaris, et datus est Israel: sed non carnali illi Israel. Non enim qui filii carnis, filii Dei sunt, sed filii promissionis deputantur in semen (Rom. IX, 8) .

PL 9, 335B

救い主はイエスである。ただし、与えられたのは肉のイスラエルにではない。――ここで待ち望まれたのは救い主であり、イスラエルに与えられた。しかし、その肉のイスラエルにではない。「肉の子らが神の子らなのではなく、約束の子らが子孫とみなされる」からである(ローマ9:8)。

2

Testatur et Joannes, non esse secundum carnem Abrahae filios, cum et filii viperarum sunt: et potens est Deus Abrahae filios de lapidibus excitare.

PL 9, 335B

ヨハネもまた、蝮の子らでもあるから、アブラハムの子らは肉によるのではなく、神はアブラハムの子らを石からも起こすことができると証言している。

3

Dominus autem ipse docuit, ex fidei operibus proprietatem successionis exsistere, nec secundum carnis generationem filiorum originem deputari, cum ait: Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis (Joan. VIII, 39) .

PL 9, 335B

だが主自身も、子孫としての固有性は信仰の業から生じるのであり、子らの由来は肉の生殖によってみなされないと教えた。「もし汝らがアブラハムの子であるなら、アブラハムの業を行うであろう」(ヨハネ8:39)。

4

Sed et Daniel presbyteros condemnans, ita dicit: non, Semen Abraham; sed, Semen Chanaan, et non Juda (Dan. XIII, 56) .

PL 9, 335B

だがダニエルも、長老たちを断罪して、こう言っている。「アブラハムの子孫ではなく、カナンの子孫であり、ユダの子孫ではない」(ダニエル13:56)。

5

Ezechiel quoque increpitis populi iniquitatibus ait: Pater tuus Chananaeus, mater tua Chethaea, radix tua et generatio tua de terra Chanaan (Ezech., XVI, 3) .

PL 9, 335C

エゼキエルもまた、民の不義を叱責して言う。「汝の父はカナン人、汝の母はヘト人、汝の根と汝の系譜はカナンの地から出た」(エゼキエル16:3)。

6

Non est ergo Israel iste ex successione corporea, cui ob infidelitatem origo profanissimi generis deputatur. Neque huic data salus est, qui non suscepit oblatam: sed ei qui aversa captivitate populus Dei factus est.

PL 9, 335C

したがって、このイスラエルは肉の系譜によるものではない。不信仰のゆえに、最も涜聖的な種族の起源がこの者に帰せられているからである。また救いは、差し出されたものを受け取らなかった者に与えられたのではなく、捕囚が連れ戻されて神の民となった者に与えられたのである。

Pars X, Caput XX

第X部 第XX章PL 9, 335C
1

Populus captivus, gentes. --Captas autem imperitarum gentium mentes, et impiissimis vitiis ac religionibus subditas, in libertatem fidei et nomen familiae coelestis absolvit. Qui enim erant daemonum servitus, facti sunt Dei populus.

PL 9, 335C

捕えられた民、異邦人。――だが、無知な異邦人たちの捕えられた心、最も不敬な悪徳と宗教のもとに服していた心を、彼は信仰の自由と天の家族の名へと解き放つ。悪霊たちの隷属のもとにあった者たちが、神の民となったからである。

2

Et quis hic sit captivitatem avertens, de se ipse testatus est. Hanc enim non lex, non patriarcha, non propheta, non angelus, non aliqua alia coelestium, vel dominatuum, vel potestatum, vel thronorum, vel virtutum virtus avertit; sed ille qui accepto libro in synagoga cum ista legisset: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, praedicare captivis remissionem, et caecis visionem, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum (Luc. IV, 18, et seq.) , fidem et auctoritatem consummatae significans prophetiae, ait: Quia hodie impleta est prophetia haec in auribus vestris (Ibid. 21) .

PL 9, 335C

そして、捕囚を連れ戻すこの者が誰であるかは、自ら自分について証言した。これを連れ戻したのは、律法でも、族長でも、預言者でも、天使でも、天にある他の何らかの、主権でも権力でも座でも力でもない。書を受け取り、シナゴーグでこれを読んだ後、「主の霊が私の上にある。そのゆえに、主は私に油を注いだ。捕らわれた者に解放を、目の見えない者に視力を告げ知らせるため、打ち砕かれた者を解放へと送り出すため、主の受け入れられる年を告げ知らせるために」(ルカ4:18以下)、成就した預言の信頼性と権威を示して、こう言った者である。「今日、この預言は、汝らの耳において成就した」(ルカ4:21)。

3

Hoc igitur populi Dei aversa captivitas est, cum oculi intelligentiae panduntur, cum praefracta peccatis corda in requiem relaxantur, cum annus Domini acceptabilis nuntiatur, quo poenitentiae nostrae Deo accepta est confessio, cum nihil praeteritorum reputatur ad crimen, cum nova omnia sunt, nova libertas est, novi filii, et aeterna laetitia est.

PL 9, 336A

こうして、神の民の捕囚が連れ戻されるとは、理解の目が開かれ、罪によって砕かれた心が安息へと解き放たれ、主の受け入れられる年が告げ知らされるときである。その年に、我々の悔い改めの告白が神に受け入れられ、過ぎ去ったことは何も咎として数えられず、すべてが新しく、新しい自由があり、新しい子らがあり、永遠の喜びがあるときである。

Pars X, Caput XXI

第X部 第XXI章PL 9, 336B
1

Jacob supplantator.--Exsultabit Jacob, et laetabitur Israel: idem namque ipse patriarcha utrumque nomen sortitus ex merito est.

PL 9, 336B

ヤコブ、足を掬う者。――「ヤコブは喜び躍り、イスラエルは楽しむであろう」。この同じ族長が、その功によって二つの名を受けたからである。

2

Nam quia manu calcem fratris continuisset in partu, Jacob nuncupatus est: supplantaturus deinceps et emendo primogenita, et benedictiones occupando (Gen. XXVII, 27) .

PL 9, 336B

すなわち、彼は出産のとき、手で兄弟のかかとをつかんだので、ヤコブと呼ばれた。のちに長子の権利を買い取り、祝福を奪うことによって、足を掬うことになる者だからである(創世記27:27)。

3

Et interpretationis virtutem Genesis exposuit, Jacob eum, quia supplantator fratris sit (Ibid. 36) , nuncupatum.

PL 9, 336B

そして創世記は、その名の意味の力を説き明かしている。彼が兄弟の足を掬う者であるがゆえに、ヤコブと呼ばれたのだと(創世記27:36)。

4

Per agnitionem autem confessi Dei, tum cum se ab eo homine, cujus in lucta dominabatur, benedici poposcit, quia Deum, adversus quem generis sui populus secundum futurae passionis sacramentum in lucta carnis invaluit, fidei oculis conspexisset in corpore; Israel, quia Israel Deum videns sit, meruit nominari.

PL 9, 336B

また、神を告白するに至った認識によって、すなわち、格闘において彼が優勢であったその人から祝福を求めたとき、その者が神であること――その神に対して、彼の種族の民が、来るべき受難の秘義に従って、肉の格闘において打ち勝った神――を、信仰の目で体において見て取ったがゆえに、彼はイスラエル、すなわち神を見る者と呼ばれるに値した。

5

Et secundum ipsius Genesis prophetiam, in Jacob juniorem populum, qui esset ex gentibus crediturus, significari absolutum est. Hoc ergo exsultabit Jacob, et laetabitur Israel.

PL 9, 336B

そして創世記自身の預言に従って、ヤコブにおいて、異邦人から信じることになる年下の民が示されていると、明らかにされている。だから、「ヤコブは喜び躍り、イスラエルは楽しむであろう」。

6

Secundum Ecclesiae ordinem hic unus est populus, duplicis et professionis et honoris; neque enim geminatis sententiis idipsum coelestis sermo significat.

PL 9, 336C

教会の秩序に従えば、これは一つの民であり、告白と栄誉において二重である。天の言葉は、重ねた言い回しで同じことを意味しているのではない。

7

Sed quia fides prima quo quis invocari super se Dei nomen precatur, fide anteriorem populum supplantat, cum Judaeo infideli fidelem se optat esse gentilis. Hic ergo Jacob est, spe praeoccupatae benedictionis exsultans.

PL 9, 336C

しかし、信仰が第一であり、それによって人は、自らの上に神の名が呼ばれることを祈り求めるので、異邦人は、信仰において先の民の足を掬い、不信仰のユダヤ人に対して、自らが信仰ある者であることを望む。したがってこれがヤコブであり、先取りした祝福への希望のうちに喜び躍る者である。

8

Jam vero ubi baptismo renatus, et fide consummatus, Deum intelligentiae oculis et mente adspexerit; tunc jam Israel laetabitur, quia jam supplantato seniore Deum fide videat, visurus veriore conspectu, secundum illam beatitudinis sponsionem, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) . Domini et Dei nostri Jesu Christi, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 336C

さらに、洗礼によって新たに生まれ、信仰において完成され、理解の目と心をもって神を見たとき、そのときには、すでにイスラエルは楽しむであろう。すでに年長者の足を掬った後で、信仰によって神を見、より真実な眼差しで見ることになるからである。「心の清い者は幸いである。彼らは神を見るであろうから」という至福の約束に従ってである(マタイ5:8)。我々の主にして神イエス・キリストの〔ものである〕。彼は世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars XI, Prooemium

第XI部 冒頭PL 9, 337A
1

In finem in hymnis, intellectus David, cum venerunt Ziphaei, et dixerunt ad Saul: Nonne ecce David absconditus est apud nos? Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.

PL 9, 337A

終わりに向けて。賛歌において。ダビデの理解。ジフ人たちが来て、サウルに、見よ、ダビデは我々のもとに隠れているではないか、と言ったとき。神よ、汝の名によって私を救え。汝の力によって私を裁け。

2

Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris mei: quoniam alieni insurrexerunt super me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. DIAPSALMA. Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.

PL 9, 337A

神よ、私の祈りを聞き入れよ。私の口の言葉に耳を傾けよ。よそ者たちが私に立ち向かい、力ある者たちが私の魂を求め、神を自分の目の前に置かなかったからである。ディアプサルマ。見よ、神は私を助け、主は私の魂を支える者である。

3

Averte mala inimicis meis, in veritate tua disperde illos. Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est: quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos respexit oculus meus. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 337A

悪を私の敵に向け返せ。汝の真理によって、彼らを滅ぼせ。進んで汝に犠牲を捧げ、汝の名を告白しよう、主よ。それは善いからである。汝がすべての苦難から私を救い出し、私の目は私の敵を見下ろしたからである。詩篇の講解。

Pars XI, Caput I

第XI部 第I章PL 9, 337B
1

David evangelicae doctrinae cultor. --Sanctus et beatus David non ignarus, sed ut propheta, evangelicae doctrinae, et in tempore licet legis hanc corporalem agens vitam, tamen, quantum in se est, apostolici mandati praecepta consummat, testimonio de se Dei fidem praestans, cum dictum est: Inveni virum secundum cor meum David qui filius Jesse est (Act. XIII, 22) .

PL 9, 337B

ダビデ、福音の教えに仕える者。――聖なる幸いなるダビデは、預言者として福音の教えを知らないわけではなく、律法の時代にこの体の生を生きていながら、自らにできる限り、使徒的な戒めの掟を成し遂げている。そのことは、「私はエッサイの子ダビデ、私の心にかなう男を見いだした」(使徒言行録13:22)と神が言ったときの、彼についての神の証言によって、信ずるに足るものとされている。

2

Non enim inimicos suos bello persequitur, neque insidiantibus sibi decertando armis resistit: sed exemplo Domini, cujus et nomen et lenitatem praefigurabat, proditus orat, periclitans psallit, patiens odia gratulatur; et ideo secundum Domini cor repertus est.

PL 9, 337B

実際彼は、自らの敵を戦いで追い詰めることもなく、自分を狙う者たちに武器で戦って抵抗することもなく、主の範例に倣い、その名と柔和さを予示しつつ、裏切られて祈り、危険のなかで詩を歌い、憎しみを受けて喜ぶ。そしてそれゆえ、主の心にかなう者として見いだされたのである。

3

Quia cum Domino duodecim millia legionum angelorum (Matth. XXVI, 53) possent in tempore passionis assistere: tamen ad omne officium humilitatis explendum, passioni se et infirmitati ipse permisit, orans tantum, et dicens: Pater commendo in manus tuas spiritum meum (Luc. XXIII, 46) .

PL 9, 337C

主のもとには、受難のときに、一万二千軍団の天使たち〔底本は duodecim millia legionum。マタイ26:53は十二軍団であるが、底本どおり訳した〕(マタイ26:53)が付き添うことができたにもかかわらず、それでもすべての謙遜の務めを果たすために、自ら受難と弱さに身をゆだね、ただ祈って言った。「父よ、私の霊を汝の手にゆだねる」(ルカ23:46)。

4

Quo exemplo hic idem, per similitudinem passionum futurae ejus passionis propheta, non contradicit, non resistit inimicis, malum pro malo ex praecepto evangelico non reddens: sed dominicae mansuetudinis aemulator, cum tribulatur, cum proditur, cum fugatur, Dominum, cujus tantum adversus impios armis utitur, deprecatur.

PL 9, 337C

この範例に倣い、この同じダビデは、受難の類似によって彼の来たるべき受難の預言者として、敵に逆らわず、抵抗せず、福音の掟に従って悪に悪を返さない。むしろ主の柔和さを競い慕う者として、苦難にあるとき、裏切られるとき、追われるとき、悪しき者に対してはただ主の武器のみを用いるその主に、願い求める。

Pars XI, Caput II

第XI部 第II章PL 9, 338A
1

Hoc psalmo Christi personam gerit. --Psalmo autem huic titulus ex historia praescribitur: sed ante historiam, quatenus et quando et in quem ea, quae sub historia dicuntur, a nobis sint intelligenda, monstrantur.

PL 9, 338A

この詩篇でダビデはキリストの人格を担っている。――ところで、この詩篇には、歴史に基づく表題が付されている。しかし歴史に先立って、その歴史のもとで語られていることを、どこまで、いつ、誰に関して我々が理解すべきかが示されている。

2

Est enim primum, VERS. 1: In finem intellectus illi David. Tum deinde sequitur, VERS. 2: Cum venerunt Ziphaei, et dixerunt Saul: Nonne ecce David absconsus est nobiscum? Ergo hoc, quod a Ziphaeis David proditur, in finem est intelligendum.

PL 9, 338A

実際、まず、「終わりに向けて、かのダビデへの理解」(詩篇53:1)とある。次いで、「ジフ人たちが来て、サウルに言ったとき、見よ、ダビデは我々のもとに隠れているではないか」(詩篇53:2)と続く。したがって、ダビデがジフ人たちによって裏切られたというこのことは、終わりに向けて理解されなければならない。

3

Per quod ostenduntur ea, quae in praesens tum erga David gerebantur, praeformationem in se futuri temporis continere: cum innocens insectatione vexatur, cum propheta contumeliis illuditur, cum Deo placens ad mortem requiritur, cum rex inimico suo, ut Dominus Herodi atque Pilato, ab his proditur, cum quibus tutus esse debebat.

PL 9, 338A

それによって、そのとき現在ダビデに対して行われていたことが、来たるべき時をあらかじめ形づくるものを自らのうちに含んでいることが示される。無実の者が迫害に苦しめられ、預言者が侮辱によって嘲られ、神に喜ばれる者が死へと求められ、王が、自らの敵に、ちょうど主がヘロデとピラトに裏切られて渡されたように、そのもとで安全であるはずの者たちによって、裏切られて渡されるときである。

4

Psalmus ergo intelligentiae in finem est, et in David illo intellectus, in quo finis est legis, et qui David habet claves, aditum intelligentiae tum aperiens, cum quae de se a David sunt prophetata consummat.

PL 9, 338B

それゆえ、詩篇は終わりに向けての理解の詩篇であり、あのダビデにおいて理解されるものである。そのダビデにおいて律法の終わりがあり、ダビデの鍵を持つ者が、ダビデによって彼について預言されたことを成就するとき、理解への入口を開くのである。

Pars XI, Caput III

第XI部 第III章PL 9, 338B
1

Ziphaei hebraice oris adspersio. --Ipsa autem secundum hebraeam proprietatem interpretatio nominis affert non exiguum nobis ad intelligendum profectum. Ziphaei namque significantur, quae nobiscum sunt oris adspersiones: hae ab Hebraeis Ziphaei nuncupantur.

PL 9, 338B

ジフ人とは、ヘブライ語で口の振りかけ。――ところで、ヘブライ語の固有の意味に従ったこの名の解釈は、我々に、理解のために少なからぬ進展をもたらす。ジフ人とは、我々のもとにある口の振りかけを意味するからである。これがヘブライ人によってジフ人と呼ばれる。

2

Adspersio autem secundum legem emundatio peccatorum erat, per fidem populum sanguinis adspersione purificans (cujus adspersionis hic idem beatus David ita meminit: Asperges me hyssopo, et mundabor ) (Ps. L, 9) ; sacramentum futurae ex Domini sanguine adspersionis, fide interim legis sanguine holocaustomatum repensante.

PL 9, 338B

振りかけとは、律法に従えば罪の清めであり、信仰によって、血の振りかけにより民を清めるものであった(この同じ幸いなるダビデは、その振りかけについてこう述べている。「汝はヒソプで私に振りかける。そうすれば私は清められる」)(詩篇50:9)。それは来たるべき、主の血による振りかけの秘義であり、その間、律法の焼き尽くす捧げ物の血が、信仰によってそれに代わって償っていた。

3

Sed hic populus, ut populus Ziphaei, ore potius quam fide adspersus, et emundationem adspersionis labiis magis quam corde suscipiens, infidelis in David suum et proditor exstitit, quod ante per Prophetam dixerat: Populus hic labiis me honorat, cor autem ejus longe est a me (Esa. XXIX, 13) ; ad prodendum David ob id pronus, quia cessante fide cordis, omnia per oris fraudulentiam legis sacramenta gessisset.

PL 9, 338C

しかしこの民は、ジフの民のように、信仰よりもむしろ口によって振りかけられ、振りかけの清めを、心よりも唇で受け取り、自らのダビデに対して不信仰な者、裏切り者となった。これは、彼が先に預言者を通して言っていたとおりである。「この民は唇で私を敬うが、その心は私から遠く離れている」(イザヤ29:13)。心の信仰が失われていたので、口の欺きによって律法の秘義をすべて行っていたがゆえに、彼らはダビデを裏切ることに傾いていたのである。

Pars XI, Caput IV

第XI部 第IV章PL 9, 338C
1

Christus hominibus per omnia congruit. --VERS. 3 et 4: Deus, in nomine tuo salvifica me, et in virtute tua judica me. Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris mei.

PL 9, 338C

キリストはすべてにおいて人々に合致する。――「神よ、汝の名によって私を救え。汝の力によって私を裁け。神よ、私の祈りを聞き入れよ。私の口の言葉に耳を傾けよ」(詩篇53:3、4)。

2

Secundum demonstratam tituli rationem, passio David prophetae, Dei ac Domini nostri Jesu Christi passionis exemplum est.

PL 9, 338C

示された表題の理由に従えば、預言者ダビデの受難は、我々の神にして主イエス・キリストの受難の範例である。

3

Et idcirco oratio quoque ejus, etiam ad intelligentiam orationis ejus, qui Verbum caro factum est, temperatur: ut qui omnia secundum hominem passus est, idem omnia secundum hominem et loquatur ( al. eloquatur) ; et quorum infirmitates portavit et peccata suscepit, eorum ad Deum deprecetur obsequio.

PL 9, 339A

そしてそれゆえ、その祈りもまた、言葉が肉となった者の祈りの理解にまで合わせて調えられている。すべてを人に従って受難した者が、同じくすべてを人に従って語る(別本では「述べる」)ためであり、その弱さを担い、その罪を引き受けた者たちに仕えて、彼らのために神に願い求めるためである。

4

Proprietates autem virtutesque verborum, etiam invitis licet et cunctantibus nobis, intelligentiae hujus exigunt sensum: ut omnia ex persona ejus dici non ambigamus in psalmo. Ait enim: Deus, in nomine tuo salvifica me.

PL 9, 339A

言葉の固有の意味と力は、我々が望まず、ためらったとしても、この理解の意味を要求する。詩篇において、すべてが彼の人格から語られていることを、我々が疑わないためである。実際、彼は言う。「神よ、汝の名によって私を救え」。

5

In humilitate corporis unigenitus Dei filius sub prophetae sui dictis haec precatur, qui et gloriam quam ante saecula habuerat reposcebat.

PL 9, 339A

体の卑しさのうちにあって、神の独り子は、自らの預言者の言葉のもとで、これを祈る。彼は、世々の前から持っていた栄光を求め返した者でもある。

6

Salvificari se in Dei nomine rogat, in quo est et nuncupatus et natus: ut se in eo corpore, in quo erat natus, idipsum quod naturae anteriori suae et generi erat proprium, salvum faceret Dei nomen.

PL 9, 339A

彼は、神の名において救われることを求める。その名において呼ばれ、生まれたのである。それは、神の名が、彼が生まれたその体において、彼の以前の本性と類に固有であったそのものを、救い保つためである。

Pars XI, Caput V

第XI部 第V章PL 9, 339B
1

Dei scilicet nomen ac virtutem. --Et quia omnis haec ex persona formae servilis oratio est, cui formae servili usque ad crucem mortis assumptae, salutem ejus nominis quod Dei est deprecatur; et salvandus ex Dei nomine id continuo subjecit: Et in virtute tua judica me.

PL 9, 339B

すなわち、神の名と力である。――そしてこの祈りはすべて、僕の形の人格から出たものであり、十字架の死に至るまで身に受けたその僕の形のために、神のものであるその名の救いを願い、神の名によって救われるべき者として、続けてこう付け加えた。「汝の力によって私を裁け」。

2

Namque ob meritum humilitatis, quia se exinanisset formam servi accipiens, formam nunc rursum Dei consortem in ea quam assumpserat humilitate repetebat; in Dei nomine homine ipso, in quo Deus nasci obedierat, salvato.

PL 9, 339B

すなわち、謙遜の功のゆえに、僕の形を取って自らを空にしたので、今、引き受けた謙遜のうちで、再び、神と共有する形を求めていたのである。神の名において、その人そのもの、すなわち神が生まれることに従ったその人が、救われるのである。

3

Et ut hujus nominis, in quo se salvari orabat, honorem non nudae tantum nuncupationis doceret esse, judicari se in virtute Dei precatur. Primum enim ex judicio est, quod meretur: Factus, inquit, obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

PL 9, 339B

そして、彼がそれによって救われることを祈ったこの名の栄誉が、ただ名を呼ぶだけのものではないことを教えるために、神の力において自らが裁かれることを願う。というのは、彼が受けるにふさわしいものは、まず裁きによるからである。「彼は死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで従順となった」と彼は言う。

4

Propter quod exaltavit illum Deus, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen (Phil. II, 8 et 9) : ut ei nomen quod super omne nomen est donetur.

PL 9, 339C

「このゆえに、神は彼を高く上げ、すべての名にまさる名を彼に与えた」(フィリピ2:8、9)。それは、すべての名にまさる名が彼に与えられるためである。

5

Tum deinde hoc ipsum judicium sit in virtute judicii: quia per virtutem Dei is, qui ex Deo homo mortuus fuerat, idem rursus in Deum ex homine mortuo resurrexit; secundum illud Apostoli, Crucifixus ex infirmitate, resurrexit ex virtute (II Cor. XIII, 4) , et rursum: Non enim erubesco Evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti (Rom. I, 16) .

PL 9, 339C

次に、この裁きそのものは、裁きの力においてあるべきである。神の力によって、神から出た人として死んだその者が、同じ者として、死んだ人から再び神へと甦ったからである。使徒のあの言葉に従って、「弱さのゆえに十字架につけられたが、力によって甦った」(二コリント13:4)。また「私は福音を恥としない。福音は、信じるすべての者にとって、救いへと至る神の力だからである」(ローマ1:16)。

6

Per judicii enim virtutem infirmitas corporalis in Dei nomen naturamque salvatur; atque ita ob meritum obedientiae, in salutem nominis Dei ex judicii virtute provehitur, ut in eo Dei et nomen et virtus sit.

PL 9, 340A

実際、裁きの力によって、体の弱さは、神の名と本性のうちに救われる。そして従順の功のゆえに、神の名の救いへと、裁きの力によって引き上げられ、その者のうちに神の名も力もあるほどである。

7

Caeterum si ex consuetudine humana sermo iste coepisset; in misericordia potius vel aequitate, quam in virtute, judicari se Propheta poposcisset.

PL 9, 340A

さもなければ、この言葉が人間の通常の習いから始まったのであれば、預言者は、力においてよりも、むしろ憐れみや公正において自らが裁かれることを求めたであろう。

8

Sed virtutis illic opus fuerat judicio, ubi Dei filio in filium hominis ex partu virginis nato, rursum ipsi hominis filio per judicii virtutem Dei filii et nomen redhibendum esset et virtus.

PL 9, 340A

しかしそこでは、裁きに力の働きが要った。神の子が、おとめの出産から人の子として生まれ、今度はその人の子自身に、神の子の名と力が、裁きの力によって返されなければならなかったからである。

Pars XI, Caput VI

第XI部 第VI章PL 9, 340A
1

Orantis hic fiducia non convenit nisi Christo. --Sequitur dehinc: Deus exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris mei. Promptum Prophetae fuerat dixisse: Deus, exaudi me.

PL 9, 340A

祈る者のここでの確信は、キリストにしか合わない。――続いて言う。「神よ、私の祈りを聞き入れよ。私の口の言葉に耳を傾けよ」。預言者にとっては、「神よ、私を聞き入れよ」と言うほうが容易であったはずである。

2

Sed quia ex persona ejus loquitur, qui solus sciret orare; idcirco constans postulatio exaudiendae orationis ostenditur. Paulus beatus neminem hominum, qualiter orare oporteat, scire docet dicens: Quod enim, quid oremus qualiter oporteat, nescimus (Rom. VIII, 26) .

PL 9, 340B

しかし、彼は祈ることを一人知る者の人格から語っているので、それゆえ、祈りが聞き入れられるようにという確固たる要求が示される。幸いなるパウロは、人間の誰も、どのように祈るべきかを知らないと教えて言う。「我々は、何をどのように祈るべきかを知らないからである」(ローマ8:26)。

3

Non est ergo infirmitatis humanae, exaudiri orationem suam postulare: cum Doctor gentium, post constitutam licet jam a Domino formam orandi, quid et quatenus oret ignoret.

PL 9, 340B

したがって、自分の祈りが聞き入れられるよう求めることは、人間の弱さに属することではない。異邦人の教師でさえ、すでに主によって祈りの形が定められた後でも、何をどこまで祈るべきかを知らないのだから。

4

Sed ejus ista fiducia est, qui solus patrem videt, qui solus Patrem scit, qui solus potest orare pernoctans (secundum Evangelium enim Dominus pernoctavit orans [Luc.

PL 9, 340B

しかしこの確信は、ただ一人父を見る者、ただ一人父を知る者、ただ一人夜を徹して祈ることのできる者のものである(福音書によれば、主は祈りつつ夜を明かした[ルカ6:12])

5

VI, 12] ), qui per speculum verborum formam ipsam occultissimi sacramenti sub communibus verbis, dum oraremus, ostendit. Et qui orationem suam poposcit audiri, ut peculiare hoc fiduciae suae doceret esse, subjecit, Inaurire verba oris mei.

PL 9, 340B

また、我々が祈るとき、言葉の鏡を通して、最も隠された秘義の形そのものを、ありふれた言葉のもとに示した者の確信である。そして、自らの祈りが聞かれるよう求めた者は、これが自らの確信に固有のものであることを教えるために、「私の口の言葉に耳を傾けよ」と付け加えた。

6

Et quisquam hoc humanae fiduciae esse existimabit, ut verba oris sui velit audiri? An illa quibus motus animi nostri et impetus pronuntiamus, tum cum de ira exardescimus, tum cum de odio obtrectamus, tum cum de dolore querimur, tum cum de adulatione blandimur, tum cum aut pro spe lucri aut de veritatis pudore mentimur, aut de contumeliae offensione maledicimus?

PL 9, 340C

そして、自らの口の言葉が聞かれることを望むのが人間の確信に属すると、誰が考えるだろうか。それとも、我々が心の動きと衝動を口にするあの言葉、すなわち怒りに燃えるとき、憎しみから中傷するとき、痛みから嘆くとき、追従から甘言を弄するとき、利得への望みや真理への恥から偽るとき、侮辱の怒りから呪うときの言葉のことだろうか。

7

Et quis usquam vitae ita emendatae et patientis ad omnia fuit, ut his humanae demutationis vitiis non esset obnoxius?

PL 9, 341A

そして、生がこれほど正され、あらゆることに耐え、人間の変転のこれらの悪徳に服さないほどであった者が、いったいどこかにいたであろうか。

8

Solus hoc potuit cum fiducia velle, qui peccatum non fecit, in cujus ore dolus non fuit, qui flagellis dorsum praebuit, maxillas ab alapis non deflexit, sputamentorum contumeliam non exprobravit, et in nullo voluntatem ejus, cujus ad haec voluntati in omnibus volens obediebat, offendit.

PL 9, 341A

これを確信をもって望むことができたのは、罪を犯さず、その口に偽りがなく、鞭打ちに背を差し出し、平手打ちから頬をそらさず、唾の侮辱を咎めず、これらのことについて、すべてにおいて自ら進んで従っていた当の者の意志を、何においても損なわなかった者だけである。

Pars XI, Caput VII

第XI部 第VII章PL 9, 341A
1

Querela Christi omnis ex humanae naturae affectu est. --Causam deinde, cur verba sua audiri oret, adjecit, VERS. 5: Quoniam alieni insurrexerunt adversus me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.

PL 9, 341A

キリストの嘆きはすべて人間の本性の情から出る。――続いて、彼が自らの言葉が聞かれるよう祈る理由を、こう付け加えた。「よそ者たちが私に立ち向かい、力ある者たちが私の魂を求め、神を自分の目の前に置かなかったからである」(詩篇53:5)。

2

Unigenitus Dei filius, Dei Verbum, et Deus Verbum (cum utique omnia quae Pater posset, omnia ea et ipse posset, sicuti ait: Quaecumque enim Pater facit, eadem et Filius facit similiter (Joan. V, 19) ; ut indiscreto deitatis naturaeque nomine indiscreta quoque esset et virtus) ut absolutissimum nobis humanae humilitatis esset exemplum, omnia quae hominum sunt, et oravit, et passus est.

PL 9, 341A

神の独り子、神の言葉、また神である言葉は(父ができることはすべて彼自身もできるのであり、彼がこう言うとおりである。「父がなすことは何でも、子も同じようになす」(ヨハネ5:19)。神性と本性の名が区別されないので、力もまた区別されないのである)、我々に人間の謙遜の完全な範例があるように、人間に属するすべてのことを、祈りもし、受難もした。

3

Et ex communi nostra infirmitate salutem sibi est deprecatus a Patre: ut nativitatem nostram cum ipsis infirmitatis nostrae iniisse intelligeretur officiis.

PL 9, 341B

そして、我々の共通の弱さから、自らの救いを父に願った。我々の誕生を、我々の弱さそのものの務めをも伴って引き受けたと理解されるためである。

4

Hinc illud est, quod esurivit, sitivit, dormivit, lassatus fuit, impiorum coetus fugit, moestus fuit, et flevit et passus, et mortuus est.

PL 9, 341B

ここから、彼が飢え、渇き、眠り、疲れ、不敬な者たちの集会を避け、悲しみ、泣き、苦しみ、死んだことが来る。

5

Et ut his omnibus non natura ( qua Deus est ), sed ex assumptione ( qua et homo est ), subjectus esse posset intelligi, perfunctus his omnibus resurrexit. Omnis ergo ejus in psalmis ex naturae nostrae affectu querela est.

PL 9, 341B

そして、これらすべてに服し得たのが、本性(それによって彼は神である)によるのではなく、引き受け(それによって彼は人でもある)によることが理解されるように、これらすべてを果たして、甦った。したがって、詩篇における彼の嘆きはすべて、我々の本性の情から出ている。

6

Nec mirum si ita nos intelligimus dicta psalmorum: cum ipse Dominus secundum evangelicam fidem passionis suae sacramenta scripta esse fuerit testatus in psalmis (Lucae XXIV, 44).

PL 9, 341C

我々が詩篇の言葉をこのように理解するのも、不思議ではない。主自身が福音の信に従って、自らの受難の秘義が詩篇に書かれていると証言したからである(ルカ24:44)。

Pars XI, Caput VIII

第XI部 第VIII章PL 9, 341C
1

Qui alieni. Qui fortes. Hi Christum, qui Deus et homo, Deum nescierunt. -- Alieni igitur super eum insurrexerunt.

PL 9, 341C

よそ者とは誰か。力ある者とは誰か。これらの者は、神であり人であるキリストにおいて、神を知らなかった。――こうして、よそ者たちが彼に立ち向かった。

2

Non enim jam filii Abrahae sunt, neque filii Dei: sed natio viperarum, sed servi peccati, sed semen Chanaan, patre Amorrhaeo, matre Chethaea (Ezech. XVI, 3) , et diabolo patre, filii diabolicae voluntatis.

PL 9, 341C

彼らはもはやアブラハムの子でも神の子でもなく、蝮の族、罪の奴隷、カナンの子孫であり、父はアモリ人、母はヘト人(エゼキエル16:3)、また悪魔を父とし、悪魔的な意志の子らだからである。

3

Quaerunt quoque et animam suam fortes; cum Herodes principes sacerdotum ubi nasci habebat Christus interrogat (Matth. II, 4) , cum omnis Synagoga adversus eum testis falsa conjurat.

PL 9, 342A

力ある者たちもまた、彼の魂を求める。ヘロデが祭司長たちに、キリストがどこで生まれることになっているかを尋ねるとき(マタイ2:4)、シナゴーグ全体が彼に対して、偽りの証人として共謀するときである。

4

Sed animam hanc humanae naturae et infirmitatis esse existimantes non proposuerunt Deum ante conspectum suum: quia Deus ex eo quod Deus manebat, usque ad originem nascendi se hominis humiliasset, id est, ut hominis filius esset, qui erat antea Dei filius.

PL 9, 342A

しかし彼らは、この魂を人間の本性と弱さに属するものと考えて、神を自分の目の前に置かなかった。神が、神であり続けることから、生まれるという起源に至るまで、人へと身を低くしたからである。すなわち、以前は神の子であった者が、人の子となるためである。

5

Non enim alius filius Dei, quam qui filius hominis; et filius hominis non ex parte, sed natus, forma enim se Dei ex eo quod erat ad id quod non erat, id est, ut nasci posset, in animam suam corpusque evacuante (et idcirco et filius Dei et filius hominis, idcirco et Deus et homo, id est, Dei filius habitu humanae originis natus est), usque ad naturam scilicet hominis nascendi, qui totus ex anima et carne formabilis est, Dei se humiliante substantia.

PL 9, 342A

実際、神の子は、人の子と別の者ではない。そして人の子は、部分的にではなく、生まれたのである。神の形が、かつてあったところのものから、あらざりしものへ、すなわち生まれることができるようになるまで、自らの魂と体のうちへと自らを空にしたからである(そしてそれゆえ、神の子でも人の子でもあり、それゆえ神でも人でもあり、すなわち神の子は人の起源の姿をもって生まれた)。神の実体が身を低くして、魂と肉から形づくられる人の、生まれるという本性にまで至ったのである。

6

Ob quod cum insurgunt adversum eum alieni, cum potentes animam ejus exquirunt, quae frequenter in Evangeliis tristis et moesta est; Deum ante conspectum suum non proposuerunt, quia Deus Dei filius, ante secula manens, humanae naturae habitu, id est, nostri corporis atque animae homo ex partu virginis natus esset: per operum magnificentiam non intelligentes, quia hominis filius, cujus animam quaerebant, ad id quod homo esse coeperat, ex Dei filio, quod semper manserat, exstitisset.

PL 9, 342B

このゆえに、よそ者たちが彼に立ち向かい、力ある者たちが彼の魂を求めるとき、その魂は福音書でしばしば悲しみ、憂えているが、彼らは神を自分の目の前に置かなかった。神の子である神が、世々の前から在って、人間の本性の姿、すなわち我々の体と魂をもった人として、おとめの出産から生まれたからである。彼らは、業の壮大さを通してさえ、彼らが魂を求めていた人の子が、人であり始めたところのものへ、常にとどまっていた神の子から至ったことを、理解しなかったのである。

Pars XI, Caput IX

第XI部 第IX章PL 9, 342C
1

Interventu diapsalmae, non dicentis, sed cui dicebatur, demutata persona est. Nunc enim generalis sermo est prophetiae.

PL 9, 342C

ディアプサルマが間に入ることによって、変わったのは、語る者の人格ではなく、語りかけられていた者の人格である。今や、預言の一般的な言葉となっているからである。

2

Nam post eam orationem, quae ad Deum fuerat, ut fiducia orantis posset intelligi, in eo ipso precationis tempore quod poposcerat impetrantis continuo subjecit, VERS. 6: Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. Convertit mala inimicis meis.

PL 9, 342C

実際、神に向けられたあの祈りの後、祈る者の確信が理解され得るように、その祈りの時そのもののうちに、求めたことが得られたことを続けて付け加えた。「見よ、神は私を助け、主は私の魂を支える者である。悪を私の敵に向け返した」(詩篇53:6)。

3

Effectus proprios propriis reddidit postulatis, docens non negligentem orationis nostrae Deum esse, neque irrationabilem praestationem misericordiae suae existimandam, cum nos secundum quod precaremur audiret.

PL 9, 342C

彼は、それぞれの願いにそれぞれの成果を返し、神が我々の祈りをなおざりにする者ではないこと、また、神が我々の祈るとおりに聞くのであるから、その憐れみの授与を理にかなわないものと考えるべきでもないことを教えた。

4

Namque ad id quod ait: Quoniam alieni insurrexerunt super me; proprium illud est, Deus adjuvat me; ad id autem: Et fortes quaesierunt animam meam; in eo exauditae orationis peculiaris effectus est, quod ait: Et Dominus susceptor est animae meae: ad id vero quod ait: Et non proposuerunt Deum ante conspectum suum, hoc competenter adjecit, VERS. 7: Convertit mala inimicis meis.

PL 9, 343A

すなわち、「よそ者たちが私に立ち向かった」と言ったことには、「神は私を助ける」ということが固有に応じ、「力ある者たちが私の魂を求めた」ということには、「主は私の魂を支える者である」と言うところに、聞き入れられた祈りの固有の成果がある。「彼らは神を自分の目の前に置かなかった」と言ったことには、彼はふさわしく、こう付け加えた。「悪を私の敵に向け返した」(詩篇53:7)。

5

Deus ergo et adversus insurgentes adjuvat, et quaesitam a fortibus animam sancti sui suscipit, et non propositus ante oculos, neque ab impiis cogitatus, ad inimicos mala ipsa convertit: ut dum Deum non cogitant, justi animam quaerendo, et adversum eum insurgendo, adjuto eo atque suscepto, eum, quem inter iniquitatum opera non cogitabant, ultorem malitiae ipsius retributione sentirent.

PL 9, 343A

こうして神は、立ち向かう者に対しても助け、力ある者たちに求められた自らの聖なる者の魂を受け入れ、目の前に置かれず、不敬な者たちに思われることもなかったが、悪そのものを敵に向け返す。彼らは神を思わないうちに、義人の魂を求め、彼に立ち向かうことによって、彼が助けられ受け入れられたとき、不義の業のただなかで思わなかったその神を、悪意そのものへの報いによって、復讐者として感じるようになるためである。

Pars XI, Caput X

第XI部 第X章PL 9, 343B
1

Justi inter calamitates fiducia. --Habeat itaque hanc innocens religio fiduciam, ut inter humanas insectationes et animae pericula adjutorem sibi Deum esse non ambigat: et si quando injustae mortis vis afferatur, excedentem habitaculo corporis animam sciat in Dei susceptione requiescere.

PL 9, 343B

義人の、災いのただなかでの確信。――それゆえ、無垢な宗教は、この確信をもつべきである。すなわち、人間の迫害と魂の危険のただなかで、神が自らの助け手であることを疑わないこと。そして、もし不正な死の力が加えられることがあっても、体の住まいから出てゆく魂が、神に受け入れられて休らうことを知っていることである。

2

Habeat ultionis quoque certissimam securitatem, cum mala omnia in eos qui inferant revertantur. Non potest iniquitatis argui Deus; nec perfectae bonitati, malignae voluntatis instinctus ac motus admixtus est.

PL 9, 343B

また、報復についても、最も確かな安心をもつべきである。すべての悪が、それを加えた者たちに返るからである。神を不義のかどで責めることはできない。完全な善良さには、悪意ある意志の衝動も動きも混じっていない。

3

Mala enim non malevolus excitat, sed ultor retorquet: neque ea ex malitia sua affert, sed in merita nostra convertit. Statuta enim in omnes sunt, ad ultionum ministeria, mala ista cum lege vivendi, justi id judicii severa aequitate moderante.

PL 9, 343B

神は悪意ある者として悪を引き起こすのではなく、復讐者としてそれをねじ戻すのである。それを自らの悪意から持ち込むのではなく、我々の功罪に応じて向け変える。すなわち、これらの悪は、報復の務めのために、生きることの定めとともに、すべての者に対して定められており、義なる裁きの厳しい公正が、それを調整するのである。

4

Sed haec et aversa a justis sunt lege justitiae, et convertuntur in iniquos aequitate judicii.

PL 9, 343C

しかしこれらは、義の律法によって義人たちからは逸らされ、裁きの公正によって不義の者たちへ向け変えられる。

5

Utrumque justum, ut et justis ad metum prompta sint nec admixta, quia justi sunt; et in injustos ad poenam sint convertenda, quia meriti sunt: nec justis admixta cum prompta sint, nec injustis defutura quia prompta sunt.

PL 9, 343C

どちらも正しい。すなわち、義人にとっては、恐怖のために備えられていても、彼らが義人であるがゆえに、混じることはなく、不義の者に対しては、それに値するがゆえに、罰として向け変えられるべきである。義人には備えられていても混じらず、不義の者には備えられているがゆえに欠けることはない。

Pars XI, Caput XI

第XI部 第XI章PL 9, 344A
1

Qui in veritate disperditi Judaei. --Dehinc rursum fit ad personam Dei, ad quem primum deprecatio erat coepta, conversio: In veritate tua disperde illos. Veritas mendacium confutat, et perimitur falsitas veritate.

PL 9, 344A

真理において滅ぼされるユダヤ人たち。――次に再び、初め嘆願が向けられた神の人格への向き直りが起こる。「汝の真理によって、彼らを滅ぼせ」。真理は偽りを論駁し、偽りは真理によって滅ぼされる。

2

Omnem autem superiorem orationem esse ejus hominis, in quo filius Dei natus est, docuimus, etiam hoc quoque nunc a Deo patre deprecantis, ut inimicos suos in veritate disperdat.

PL 9, 344A

我々は、先の祈りはすべて、神の子が生まれたその人の祈りであることを教えた。今もまた、その人が、自らの敵を真理において滅ぼすよう、父なる神に願っているのである。

3

Et quae sit veritas, non ambigitur; nempe ille ipse qui dixit, Ego sum vita, via, veritas (Joan. XIV, 6) .

PL 9, 344A

そして真理が何であるかは、疑う余地がない。まことに、「私は命、道、真理である」と言った、その者自身である(ヨハネ14:6)。

4

Disperduntur ergo in veritate inimici, cum falsis testibus damnationem Christo comparantes, resurrexisse eum a mortuis audiunt, et in Dei veritate gloriam suam resumpsisse cognoscunt.

PL 9, 344A

したがって敵は、真理において滅ぼされる。偽りの証人たちによってキリストへの有罪判決を整えた彼らが、彼が死者のうちから甦ったと聞き、神の真理において自らの栄光を取り戻したと知るときである。

5

Nam postea ob poenam Dei in crucem acti, fame et bello absumpti ac perditi sunt: vitae auctorem morte damnantes, neque Dei in eo veritatem per operum magnificentiam cogitantes.

PL 9, 344A

実際その後、彼らは神の罰によって十字架に追いやられ、飢えと戦争によって滅ぼされ、失われた。命の創始者を死に定め、その者のうちにある神の真理を、業の壮大さを通してさえ、思わなかったからである。

6

Hos igitur disperdit Dei veritas, cum ad resumendam gloriae paternae majestatem resurgens, absolutae in se divinitatis probaverit veritatem.

PL 9, 344B

したがって神の真理は彼らを滅ぼす。父の栄光の威光を取り戻すべく甦りつつ、自らのうちにある完全な神性の真理を証明したからである。

Pars XI, Caput XII

第XI部 第XII章PL 9, 344B
1

De passione Christi Hilarii sententia. --Quod autem et in crucem actum unigenitum Dei filium, et morte damnatum eum, qui nativitate, quae sibi ex aeterno patre est naturalis, aeternus sit, frequenter, imo semper praedicamus, non ex naturae necessitate potius, quam ex sacramento humanae salutis passioni fuisse subditum, et voluisse se magis passioni subjici, quam coactum.

PL 9, 344B

キリストの受難についてのヒラリウスの見解。――ところで、神の独り子が十字架につけられ、死に定められたが、彼は永遠の父から得た自らの本性としての誕生によって永遠の者であり、本性の必然によってではなく、人間の救いの秘義によって受難に服したのであり、強いられたというよりも、自ら受難に服することを望んだのだと、我々はしばしば、いや常に説いている。

2

Et quamquam passio illa non fuerit conditionis et generis, quia indemutabilem Dei naturam nulla vis injuriosae perturbationis offenderet: tamen suscepta voluntarie est, officio quidem ipsa satisfactura poenali, non tamen poenae sensu laesura patientem: non quod illa laedendi non habuerit pro ipsa passionis qualitate naturam; sed quod dolorem divinitatis natura non sentit.

PL 9, 344B

そしてその受難は、条件と類に属するものではなかった。神の不変の本性を、侮辱的な動揺のいかなる力も傷つけなかったからである。それでも、それは自ら進んで引き受けられた。それ自体は罰としての務めを果たすものであるが、受ける者を罰の感覚によって傷つけるものではない。それは、受難の性質からして傷つける本性がなかったからではなく、神性の本性が痛みを感じないからである。

3

Passus ergo est Deus; quia se subjecit voluntarius passioni: sed suscipiens naturales ingruentium in se passionum (quibus dolorem patientibus necesse est inferri) virtutes, ipse tamen a naturae suae virtute non excidit ut doleret.

PL 9, 344C

したがって神は受難した。自ら進んで受難に身を委ねたからである。しかし、自らに襲いかかる受難の自然的な力(それが苦しむ者に痛みをもたらすことは必然である)を引き受けながらも、彼自身は、自らの本性の力から外れて痛むことはなかった。

Pars XI, Caput XIII

第XI部 第XIII章PL 9, 345A
1

Christi oblationis prae oblationibus legis praestantia. --Sequitur enim, VERS. 8: Voluntarie sacrificabo tibi.

PL 9, 345A

キリストの捧げ物が律法の捧げ物にまさること。――続くからである。「進んで汝に犠牲を捧げよう」(詩篇53:8)。

2

Legis sacrificia, quae in holocaustomatis et oblationibus hircorum atque taurorum sunt, non habent in se voluntatis professionem: quia maledicti sententia legem sit decreta violantibus.

PL 9, 345A

律法の犠牲、すなわち焼き尽くす捧げ物と、山羊や雄牛の供え物は、それ自体のうちに意志の表明をもたない。呪いの宣告が、律法を犯す者たちに定められているからである。

3

Quisquis enim a sacrificio destitisset, ipse obnoxium se efficiebat esse maledicto (Deut. XXVII, 26) . Necesse ergo erat effici quod fiebat: quia sacrificii negligentiam maledicti non admittebat adjectio.

PL 9, 345A

実際、犠牲をやめた者は誰でも、自らを呪いに服する者としたからである(申命記27:26)。したがって、行われていることは、行われざるを得なかった。犠牲を怠ることは、呪いが付け加えられることによって許されなかったからである。

4

A quo maledicto nos Dominus noster Jesus Christus exemit, Apostolo dicente, Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis ipse maledictum (Gal. III, 13) , quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno (Deut. XXI, 23) .

PL 9, 345A

この呪いから、我々の主イエス・キリストは我々を解き放った。使徒が言うとおり、「キリストは、我々のために自ら呪いとなって、律法の呪いから我々を贖った」(ガラテヤ3:13)。「木に掛けられた者は皆、呪われる」と書かれているからである(申命記21:23)。

5

Maledictorum se ergo obtulit morti, ut maledictum legis dissolveret, hostiam se ipse Deo patri voluntarie offerendo; ut per hostiam voluntariam maledictum, quod ob hostiae necessariae et intermissae reatum erat additum, solveretur.

PL 9, 345B

こうして彼は、呪われた者たちの死に自らを差し出して、律法の呪いを解いた。父なる神に、自ら進んで自らを犠牲として捧げることによってである。それは、進んで捧げられた犠牲によって、強いられ、かつ中断された犠牲の罪責のために付加されていた呪いが、解かれるためであった。

6

Cujus sacrificii alio loco meminit in psalmis: Hostiam et oblationem noluisti, perfecisti autem mihi corpus (Ps. XXXIX, 7) ; Deo patri legis sacrificia respuenti, hostiam placentem suscepti corporis offerendo.

PL 9, 345B

この犠牲を、彼は詩篇の別の箇所で語っている。「犠牲と供え物を汝は望まず、しかし私のために体を備えた」(詩篇39:7)。律法の犠牲を退ける父なる神に、引き受けた体という、喜ばれる犠牲を捧げることによってである。

7

Cujus oblationis beatus Apostolus ita meminit: Hoc enim fecit semel se ipsum offerens hostiam Deo (Hebr. VII, 27) ; omnem humani generis salutem oblatione sanctae hujus et perfectae hostiae redempturus.

PL 9, 345B

この捧げ物を、幸いなる使徒はこう述べている。「彼は、自らを犠牲として神に捧げて、一度限りこれを行った」(ヘブライ7:27)。この聖なる完全な犠牲の捧げ物によって、人類の救いのすべてを贖おうとしてである。

Pars XI, Caput XIV

第XI部 第XIV章PL 9, 345B
1

Christus de obtentis a se postulatis gratulatur. --Ob quae omnia ita gesta, laudem Deo patri refert: Confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est; VERS. 9: quoniam ex omni tribulatione eripuisti me. Reddit singulis propositionibus proprias absolutiones.

PL 9, 345B

キリストは、得られた願いのゆえに喜ぶ。――これらすべてがこうして行われたので、父なる神に賛美を捧げる。「汝の名を告白しよう、主よ。それは善いからである」。また、「汝がすべての苦難から私を救い出したからである」(詩篇53:9)。彼はそれぞれの提起に、固有の解決を返している。

2

Nam in exordio dixerat, In nomine tuo salvifica me. Post precum vero satisfactionem, congruam gratulationis esse oportuit professionem, ut ejus nomini confiteretur, in cujus nomine salvari sese fuerat deprecatus; et quia auxilium contra alienos insurgentes in se poposcerat, idipsum adeptum sese fuisse professus, per hoc gaudii exsultationem memoraret, Quia ex omni tribulatione eripuisti me.

PL 9, 345C

実際、冒頭で彼は「汝の名によって私を救え」と言っていた。嘆願の充足の後には、ふさわしい喜びの表明があるべきであった。すなわち、自らがその名によって救われるよう願ったその名を、告白するためである。また、よそ者たちが自分に立ち向かうのに対して助けを求めていたので、まさにそれを得たと表明し、それによって、「汝がすべての苦難から私を救い出したからである」と、喜びの歓喜を記すためである。

3

Ad id vero quod dum fortes quaesierunt animam ejus, Deum non proposuerunt in conspectu suo, praeclare indemutabilis divinitatis suae docuit aeternitatem in eo quod dictum est, Et super inimicos meos respexit oculus meus.

PL 9, 346A

そして、力ある者たちが彼の魂を求めたとき、神を自分の目の前に置かなかったことに対して、彼は「私の目は私の敵を見下ろした」という言葉のなかに、自らの不変の神性の永遠を、見事に教えた。

4

Morte enim non interceptus est unigenitus Dei filius. Ad explendam quidem hominis naturam, etiam morti se, id est, discessioni se tanquam animae corporisque subjecit, et ad infernas sedes, id quod homini debitum videtur esse, penetravit: sed manet resurgens, et inimicos suos immortali oculo despicit, glorificatus in Deum, et ex hominis filio in Dei filium, ex quo etiam hominis filius esse coeperat, per resurrectionis gloriam jam renatus.

PL 9, 346A

神の独り子は、死に捕らえられたのではない。人の本性を満たすために、確かに死にも、すなわち魂と体の離別にも身を服し、人に負われているとみなされるものとして、冥界の座にまで入った。しかし彼は甦りつつ存続し、不死の目で自らの敵を見下ろし、神において栄光を受け、人の子から神の子へと、そこから彼が人の子であり始めたところの神の子へと、復活の栄光によって、すでに新たに生まれた。

5

Inimicos suos despicit, quibus dixerat, Solvite templum hoc, et post triduum reaedificabo illud (Joan. II, 19) .

PL 9, 346B

彼は自らの敵を見下ろす。その敵に、彼はこう言っていた。「この神殿を壊せ。三日ののち、私はそれを建て直す」(ヨハネ2:19)。

6

Aedificato igitur hoc corporis sui templo, eos qui quaesierant animam suam ex edito videt, et ultra humanae mortis legem auctores mortis suae sublimis ipse despectat, mortem perpetiens, sed mori nesciens, Deus homo Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 346B

こうして、自らの体という神殿が建てられたとき、彼は自らの魂を求めた者たちを高みから見、人間の死の律法を越えて、自らの死をもたらした者たちを、高くにあってなお見下ろす。死を耐え忍びつつも死ぬことを知らない、神であり人である、我々の主イエス・キリスト、彼は世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars XII, Prooemium

第XII部 冒頭PL 9, 346C
1

In finem in carminibus intellectus David. Inaurire Deus orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: intende mihi, et exaudi me.

PL 9, 346C

終わりに向けて。歌において。ダビデの理解。神よ、私の祈りに耳を傾けよ。私の願いを軽んじるな。私に心を向け、私を聞き入れよ。

2

Contristatus sum in exercitatione mea, conturbatus sum a voce inimici et a tribulatione peccatoris: quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi. Cor meum conturbatum est in me: et formido mortis cecidit super me.

PL 9, 346C

私は自らの営みのうちで悲しみ、敵の声と罪人の苦難によって動揺した。彼らが私に不義を向け、怒りのうちに私を悩ませたからである。私の心は私のうちで動揺し、死の戦慄が私の上に落ちた。

3

Timor et tremor venerunt super me: et contexerunt me tenebrae. Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae? et volabo, et requiescam. Ecce elongavi fugiens: et mansi in solitudine. DIAPSALMA.

PL 9, 347A

恐れとおののきが私の上に臨み、闇が私を覆った。そして私は言った、誰が私に鳩のような翼を与えるだろうか、そうすれば私は飛び、休らおう、と。見よ、私は逃れて遠くへ去り、人なき地にとどまった。ディアプサルマ。

4

Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate. Praecipita, Domine, divide linguas eorum: quia vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.

PL 9, 347A

私は、霊の臆病と嵐から私を救った者を待ち望んでいた。主よ、彼らを突き落とし、その舌を分けよ。私は都に不義と反抗を見たからである。

5

Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas, et labor in medio ejus et injustitia: et non defecit de plateis ejus usura et dolus. Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, supportassem utique.

PL 9, 347A

昼も夜も、不義が都の城壁の上でこれを取り巻き、労苦と不正がそのただなかにある。そしてその広場から、高利と欺きが絶えなかった。もし私の敵が私を呪ったなら、私は確かに耐えたであろう。

6

Et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo. Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos: in domo Dei ambulavimus cum consensu.

PL 9, 347B

また、もし私を憎む者が、私に対して大きなことを語ったなら、私は確かにその者から身を隠したであろう。だが、汝は心を一つにする人、私の導き手、私の知己であった。私とともに甘い食物を取っていた汝よ。我々は神の家を、一致して歩んだ。

7

Veniat mors super illos: descendant in infernum viventes: quoniam nequitia in hospitiis eorum, in medio eorum. Ego autem ad Deum clamavi: et Dominus exaudivit me. Vespere et mane et meridie narrabo et renuntiabo: et exaudiet vocem meam.

PL 9, 347B

死が彼らの上に来たれ。彼らは生きたまま冥界に下れ。邪悪が彼らの宿りに、彼らのただなかにあるからである。しかし私は神に叫んだ。すると主は私を聞き入れた。夕べにも朝にも真昼にも、私は語り、告げ知らせる。そして彼は私の声を聞き入れるであろう。

8

Liberabit in pace animam meam ab his qui appropiant mihi: quoniam inter multos erant mecum. Et exaudiet me Deus, et humiliabit eos, qui est ante saecula. DIAPSALMA. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum: extendit manum suam in retribuendo.

PL 9, 347B

彼は私の魂を、私に近づく者たちから、平安のうちに解き放つであろう。彼らは多くの者として私とともにいたからである。そして、世々の前からいる神は、私を聞き入れ、彼らを低くするであろう。ディアプサルマ。彼らには変化がなく、神を恐れなかったからである。彼は自らの手を、報いを与えるために伸ばした。

9

Contaminaverunt testamentum ejus, divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropiavit cor ejus. Mollierunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula. Jacta in Deum cogitatum tuum. Et ipse te enutriet, et non dabit in aeternum fluctuationem justo.

PL 9, 347B

彼らは彼の契約を汚し、彼の顔の怒りによって分けられ、彼の心は近づいた。彼の言葉は油にまさって柔らかく、しかしそれらは投げ槍である。汝の思いを神に投げ委ねよ。彼自身が汝を養い、義人に永遠に動揺を与えないであろう。

10

Tu vero Deus deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolositatis non dimidiabunt dies suos: ego autem sperabo in te. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 347C

しかし、汝、神は、彼らを滅びの井戸へと導き下るであろう。血と欺きの人々は、その日々の半ばに達しないであろう。しかし私は汝に望みを置く。詩篇の講解。

Pars XII, Caput I

第XII部 第I章PL 9, 347C
1

Psalmus hic de Christo est. --Superscriptio psalmi sine historia est tantum, VERS. 1: In finem in hymnis intellectus est. Hymnos aliqui translatores nostri carmina nuncupaverunt: plerique autem hymnos ex ipsa graecitatis usurpatione posuerunt.

PL 9, 347C

この詩篇はキリストについてのものである。――詩篇の表題は歴史を伴わず、ただ「終わりに向けて。賛歌において。理解」(詩篇54:1)とあるだけである。我々の翻訳者たちのある者は、賛歌を「歌」と呼んだが、多くの者は、ギリシア語の用法そのままに「賛歌」と置いた。

2

De nomine nihil differt, dummodo res una esse, quae vel in hymnis vel in carminibus significabitur, intelligatur.

PL 9, 347C

名称については違いはない。賛歌において示されるものも、歌において示されるものも、一つの事柄であると理解されるならば。

3

Hoc ergo de psalmo sentiendum est, quod quae hymno ejus vel carmine continentur, in finem intelligenda sunt: omni intellectu scilicet nostro ad Dominum nostrum Jesum Christum, quem Apostolus finem legis docuit esse referendo (Rom. X, 4) .

PL 9, 347C

したがって、この詩篇については、その賛歌あるいは歌に含まれるものが、終わりに向けて理解されねばならないと考えるべきである。すなわち、我々のあらゆる理解を、使徒が律法の終わりであると教えた我々の主イエス・キリストに関係づけることによってである(ローマ10:4)。

Pars XII, Caput II

第XII部 第II章PL 9, 348A
1

Christus Deus simul et homo. --Frequenter autem admonuimus, eam in psalmorum cognitione sensus nostri temperandam esse rationem, ut eum, de quo et per quem omnis prophetia est, ex Dei filio hominis filium natum meminerimus, et Dei naturam omnibus ante saeculis manentem in naturam hominis esse ex partu virginis genitam: ita ut naturae posterioris adjectio nullam defectionem naturae anterioris afferret; neque qui etiam homo esse coeperat, id quod ante hominem manebat, Deus scilicet, esse desineret.

PL 9, 348A

キリストは神であると同時に人である。――しかし我々は、しばしば注意してきた。詩篇の認識においては、我々の理解の筋道がこう整えられなければならない。すなわち、すべての預言がその者についてあり、その者を通してある、その者が、神の子から人の子として生まれたこと、また、あらゆる世の前からとどまっていた神の本性が、おとめの出産から人の本性のうちに生み出されたことを、心に留めるということである。それゆえ、後の本性の付加は、先の本性の欠落を何ももたらさず、また、人であり始めた者が、人の前にとどまっていたもの、すなわち神であることを、やめもしなかった。

2

Hic ergo assumens carnis nostrae fragilitatem, et manens suus atque noster, ita agit, orat, profitetur, exspectat omnia illa quae nostra sunt, ut in his admisceat etiam illa quae sua sunt: loquaturque interdum ex persona hominis, quia et homo et natus et passus et mortuus est; interdum autem omnis ei secundum Deum sermo sit, quia ex Deo homo, et ex Dei filio hominis filius exstitisset: naturae scilicet ejus confidentiam non oblitus in verbis, qua in assumptione licet hominis non carebat, et ita ex nobis atque ex infirmitate nostra humani sermonis consuetudine usuque loquens, ut ex se atque ex virtute sua quae Deo sunt propria et digna loqueretur, ut in praesenti psalmo cognosci potest, qui ita coeptus est.

PL 9, 348A

こうしてこの者は、我々の肉の脆さを引き受け、なお自らのものであり我々のものであり続けつつ、我々のものであるすべてのことを、そのなかに自らのものをも混ぜ合わせるように、行い、祈り、告白し、待つ。そして、あるときは人の人格から語る。人として生まれ、受難し、死んだからである。またあるときは、彼にとってすべての言葉は神に従ってある。神から人となり、神の子から人の子となったからである。すなわち、言葉のうちで、自らの本性の確信を忘れなかった。それは、人の引き受けにおいてさえ、彼が失っていなかったものである。そして、我々から、また我々の弱さから、人間の言葉の習いと用法をもって語りつつ、自らから、また自らの力から、神に固有でふさわしいことを語った。この詩篇においても、そのように始められているとおり、そのことが認められる。

Pars XII, Caput III

第XII部 第III章PL 9, 348B
1

VERS. 2--8. Inaurire Deus orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: intende mihi, et exaudi me.

PL 9, 348B

「神よ、私の祈りに耳を傾けよ。私の願いを軽んじるな。私に心を向け、私を聞き入れよ」(詩篇54:2-8)。

2

Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum a voce inimici et a tribulatione peccatoris: quoniam declinaverunt in me iniquitatem, et in ira molesti erant mihi. Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.

PL 9, 348C

「私は自らの営みのうちで悲しみ、敵の声と罪人の苦難によって動揺した。彼らが私に不義を向け、怒りのうちに私を悩ませたからである。私の心は私のうちで動揺し、死の戦慄が私の上に落ちた」。

3

Timor et tremor venit super me, et contexit me tenebra. Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae? et volabo, et requiescam. Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.

PL 9, 348C

「恐れとおののきが私の上に臨み、闇が私を覆った。そして私は言った。誰が私に鳩のような翼を与えるだろうか。そうすれば私は飛び、休らおう。見よ、私は逃れて遠くへ去り、人なき地にとどまった」(詩篇54:2-8)。

4

In exordio psalmi etsi humilitatis voce usus sit, cum ait: Inaurire Deus orationem meam: non tamen sine aliqua propria conscientia altioris fiduciae intelligitur haec locutus. Non enim cujuscumque est innocentiae, id postulare ut orationem suam Deus inauriat.

PL 9, 348C

詩篇の冒頭で、「神よ、私の祈りに耳を傾けよ」と言うとき、彼は謙遜の声を用いてはいるが、それでも、この言葉は、何らかの、より高い確信の固有の自覚なしに語られたのではないと理解される。実際、神が自らの祈りに耳を傾けるようにと願うのは、誰の無垢にでも属することではないからである。

5

Promptae namque semper precationi hominum Dei aures sunt: quia qui naturam audiendi humano generi impertit, ipse extra auditus non potest esse naturam (Ps. XCIII, 9) et qui ubique hunc in nobis sensum auditionis operatur, non potest non ubique in ipso esse quod praestat.

PL 9, 348C

人々の祈りに対して、神の耳は常に備わっている。人類に聞く本性を分け与える者は、自らが聞くことの本性の外にあることはできず(詩篇93:9)、また、我々のうちにこの聞く感覚をあらゆる所で働かせる者は、自らのうちに、自らが授けるものがあらゆる所でないことはできないからである。

6

Deus itaque ubique et semper audit: sed non omnium meriti est ut quod audit, et inauriat: auditum quidem ejus orantis voce penetrante, sed dignationem eorum quae audiantur inauriendi sola orationis innocentia promerente.

PL 9, 349A

したがって神は、どこでも常に聞く。しかし、聞いたことにさらに耳を傾けるということは、すべての者の功によるのではない。聞くことは、祈る者の声が貫くことによるが、聞かれることに耳を傾けるという恩顧は、祈りの無垢のみが得させるからである。

Pars XII, Caput IV

第XII部 第IV章PL 9, 349A
1

Orationum triplex genus. --Triplex autem in exordio oratio precationis est edita. Prima enim ea est, ut inauriatur oratio. Sequens est, ne despiciatur deprecatio. Tertia est, ut intendat sibi, seque exaudiat.

PL 9, 349A

祈りの三つの種類。――さて、冒頭で、願いの祈りは三重に発せられた。第一は、祈りに耳が傾けられること。次は、願いが軽んじられないこと。第三は、自分に心を向け、自分を聞き入れることである。

2

Et necesse est discretam esse uniuscujusque generis naturam: ut non idem sit inaurire, et non despicere; rursumque differat ab utroque intendere, et exaudire.

PL 9, 349A

そして、それぞれの種類の本性が区別されていることが必要である。耳を傾けることと軽んじないこととが同じではなく、また、その両者から、心を向けることと聞き入れることとが異なるようにである。

3

Et quia de inaurienda oratione quid intelligi posset ostendimus; quid illud sit: Ne despexeris deprecationem meam, tractandum est.

PL 9, 349A

祈りに耳を傾けるということについて、何が理解され得るかは、我々がすでに示したので、「私の願いを軽んじるな」ということが何であるかを論じなければならない。

4

Despiciuntur orationes leves, diffidentes, inutiles, saeculi curis anxiae, et rerum corporalium desideriis implicatae, bonorum operum fructibus infecundae.

PL 9, 349B

軽んじられるのは、軽薄な祈り、疑う祈り、役に立たない祈り、世の心配に不安な祈り、体のものへの欲望に絡め取られた祈り、善い業の実りに乏しい祈りである。

5

Hae igitur despicabiles sunt orationes, Dei dignatione non dignae, de quibus per Esaiam prophetam ait: Et cum extenderitis manus vestras ad me, avertam oculos meos a vobis (Esai. I, 15) .

PL 9, 349B

したがってこれらは、軽んじられるべき祈りであり、神の恩顧にふさわしくない。これについて神は、預言者イザヤを通してこう言う。「汝らが私に向けて手を伸ばすとき、私は汝らから目をそらす」(イザヤ1:15)。

6

Et causam despiciendae orationis continuo subjecit, dicens: Manus vestrae sanguine plenae sunt (Ibidem). Ubi ergo operatio iniquitatis exstabit, illic despicitur oratio deprecantis.

PL 9, 349B

そして、祈りが軽んじられる理由を、続けて付け加えて言う。「汝らの手は血で満ちている」(イザヤ1:15)。したがって、不義の行いが立っているところでは、そこで願う者の祈りは軽んじられる。

7

At vero tum in eum qui sperat intenditur, cum tacitae spei fides, piae conscientiae religione cohibetur. Et est nobis hoc absolutissimum uniuscujusque proprietatis exemplum.

PL 9, 349B

しかし、望みをもつ者に心が向けられるのは、黙した望みの信仰が、敬虔な良心の信心によって保たれているときである。そしてこれは、我々にとって、それぞれの固有の特質の最も完全な範例である。

8

Inaurivit Dominus verba Chananaeae saepe clamantis (Matth. XV, 28) : despexit orationem adolescentis illius, qui ab aeternitatis largitore divisionem patrimonii postulabat (Luc. XII, 13 et 14) ; intendit autem in eam feminam, quae fidei silentio salutem sibi etiam a vestis fimbria expetebat (Luc. VIII, 44) .

PL 9, 349C

主は、しばしば叫ぶカナン人の女の言葉に耳を傾けた(マタイ15:28)。永遠の授け主に遺産の分割を求めた、あの若者の祈りは、見下した(ルカ12:13、14)。そして、信仰の沈黙のうちに、衣の房からさえ自らの救いを求めた、あの女には、心を向けた(ルカ8:44)。

Pars XII, Caput V

第XII部 第V章PL 9, 349C
1

Christi in hoc mundo exercitatio. --His ergo totius precationis suae generibus distinctis, nunc causam ipsam exposuit deprecandi: quia in exercitatione sua conturbaretur a voce inimici, et a tribulatione peccatoris.

PL 9, 349C

この世におけるキリストの営み。――こうして、自らの願いのすべての種類を区別した後、今、願うことそのものの理由を述べた。すなわち、自らの営みにおいて、敵の声と罪人の苦難によって動揺させられるからである。

2

Et quidem exercitatio numquam nisi ad res utiles salutaresque suscipitur: quas quia in sancto quoque impii ferre non possunt, omnibus eum injuriis afficere, et usque ad formidinem mortis defatigare contendunt.

PL 9, 349C

実際、営みは、有益で救いにかなうことのためでなければ、決して企てられない。不敬な者たちは、聖なる者においてさえ、そのことに耐えられず、あらゆる侮辱を彼に加え、死の戦慄に至るまで疲れさせようと努める。

3

Sed haec in Domino Jesu Christo exercitatio, nostrae salutis operatio est, quam diversarum sanationum, de hinc passionis ipsius exercitatio provehebat.

PL 9, 350A

しかし、主イエス・キリストにおけるこの営みは、我々の救いの働きであり、さまざまな癒やし、さらには彼自身の受難という営みが、それを推し進めていた。

4

In hoc quoque se mundo consortio nostrae infirmitatis exercens (quam exercitationem egressu suo Isaac in campum praefiguravit, cum invectae camelo Rebeccae (Gen. XXIV, 63) , tamquam sponsae ex gentibus exercens se in hoc mundo Christus, occurrit), a voce inimici etiam turbatur, cum Samaritanus daemonium habens dicitur (Joan. VIII, 48) , cum quia se a cruce non eruat, negatur esse caeteris salus.

PL 9, 350A

この世においても、我々の弱さとの交わりのなかで営みをなしつつ(この営みを、イサクは野に出ることによって予示した。そのとき、ラクダに乗せられて来たリベカ(創世記24:63)、すなわち異邦人からの花嫁に、この世で営みをなしつつあるキリストが出会ったのである)、彼は敵の声によっても乱される。サマリア人で悪霊に取りつかれていると言われるとき(ヨハネ8:48)、また、十字架から自らを救わないので、他の者たちにとって救いではないと否定されるときである。

5

Declinantes in eum iniquitatem falsorum testimoniorum et sententiae mortis, in ira quoque molesti sunt ei, dum flagellis, dum colaphis, dum alapis desaeviunt.

PL 9, 350A

彼に向かって、偽証と死刑判決という不義を傾ける者たちは、怒りのなかでも彼を悩ませる。鞭で、拳で、平手で荒れ狂うときである。

Pars XII, Caput VI

第XII部 第VI章PL 9, 350B
1

Patientia, infirmitas salva divinitate. --Sed inter haec habens potestatem duodecim millia legionum coelestium evocare, non ad iram commovetur, neque ad ultionem exacerbatur. Sequitur enim: Cor meum conturbatum est in me.

PL 9, 350B

忍耐、神性を損なわない弱さ。――しかしこのただなかで、彼は、天の一万二千軍団を呼び出す権力をもちながら、怒りに動かされず、報復に苛立つこともない。続いて言う。「私の心は私のうちで動揺した」。

2

Pati omnia in se ipso constituit, dummodo humanae salutis sacramenta perficeret. Difficillimum autem hominis infirmitati est, intra se ipsum perturbationes mentis commotionesque cohibere, ut non etiam usque ad ipsam vultus demutationem, tacito licet motu, significatio anxietatis vel indignationis erumpat.

PL 9, 350B

彼は、人間の救いの秘義を成し遂げる限り、すべてを自らのうちで耐えることに決めた。ところで、人間の弱さにとって、心の動揺と激情を自らのうちに抑え込み、静かな動きであっても、不安や憤りのしるしが、顔の変化にまで噴き出さないようにすることは、きわめて難しい。

3

Verum unigenito Deo, quamvis infirmitas nostra suscepta sit, tamen divinitatis suae non est abolita natura, ut non his omnibus quae infirma sunt salva majestatis suae dignitate perfunctus sit, dum universa quae mortis nostrae sunt ac timoris ita pertulit, ut in eum inciderent haec potius quam inessent, dum infirmitas nostra magis est, quam naturalis in Deo est.

PL 9, 350B

しかし神の独り子には、我々の弱さが引き受けられてはいても、自らの神性の本性が廃されたわけではなく、それゆえ彼は、その威厳の尊厳を損なうことなく、弱いこれらすべてを果たしたのである。我々の死と恐れに属するすべてを、これらが彼のうちに内在するというよりむしろ彼に降りかかるように耐えたのであり、我々の弱さは、神における本性的なものというよりむしろ我々のものだからである。

4

Denique idipsum sequens sermo connexuit, cum dicit: Et formido mortis cecidit super me. Timor, et tremor venit super me, et contexit me tenebra.

PL 9, 350C

実際、続く言葉が、まさにこのことを結びつけている。「死の戦慄が私の上に落ちた。恐れとおののきが私の上に臨み、闇が私を覆った」。

5

Et haec quidem in eum omnia quae nostrae necessitatis sunt irruerunt; sed ab eo naturae suae virtute suscepta sunt, dum mortem nostram, potens non mori, etiam timorem in se mortis ingruentem non renuit.

PL 9, 350C

そして、我々の必然に属するこれらすべてが、彼に襲いかかった。しかし彼の本性の力によって、それらは引き受けられた。死ぬことができないにもかかわらず、我々の死を、そして自らに迫る死の恐れをさえ、彼は拒まなかったからである。

Pars XII, Caput VII

第XII部 第VII章PL 9, 350C
1

Pennas non aliunde sumit. --Et cum haec eadem tamquam in hominem imbecillitati ejus dominatura cecidissent: tamen ut non subjectum se his quae ingruerent edoceret, subjecit: Et dixi, quis dabit mihi pennas sicut columbae? et volabo, et requiescam.

PL 9, 350C

翼を、彼はよそからは取らない。――そして、これらのことが、人としての彼の弱さを支配するかのように降りかかったとしても、それでも、自らが襲いかかるものに服したのではないと教えるために、付け加えた。「そして私は言った、誰が私に鳩のような翼を与えるだろうか、私は飛び、休らおう」。

2

Non infirmus est, cui ad evolandum de contegentibus se tenebris metuque mortis pennae non aliunde sumendae sunt. Cum enim dicit: Quis dabit mihi? non poscentis ab aliquo, sed non aliunde sperantis est.

PL 9, 351A

自らを覆う闇と死の恐れから飛び去るのに、翼をよそから取らなくてもよい者は、弱い者ではない。実際、「誰が私に与えるだろうか」と言うとき、それは誰かに求める者ではなく、他所からは望まない者のものである。

3

Evolare autem ut columba festinat, id est, in spiritalem redire naturam. Nam et in columbae specie Spiritus in eum volando requievit (Matth. III, 16) habitatione aliquando in eo homine, qui tum de Jordanis aquis adscendebat, inventa.

PL 9, 351A

鳩のように飛び去ることを急ぐとは、霊的な本性に戻ることである。実際、鳩の姿で、霊は彼のうちに飛びつつとどまった(マタイ3:16)。そのとき、ヨルダンの水から上がってくるその人のうちに、ついに住まいが見いだされたのである。

4

Et haec quidem precationis est causa, quia infirmitate corporis degravatus, hoc quod nobis est mortale susceperat, ut caro factus in spiritum evolaret.

PL 9, 351A

そして、これが願いの理由である。体の弱さに押しつぶされて、我々にとって死ぬべきものを引き受けたので、肉となった者が、霊のうちへと飛び去るためである。

5

Et harum quidem pennarum suarum in psalmo alio ita meminit: Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremis maris. Etenim illuc manus tua deducet me (Ps. CXXXVIII, 9) . Suas itaque sumet, ut intelligatur eas ex his evacuatus assumere.

PL 9, 351A

そして、自らのこれらの翼について、彼は別の詩篇でこう述べている。「もし私が夜明けの前に自らの翼を取り、海の果てに住むなら、そこでも汝の手が私を導くであろう」(詩篇138:9)。それゆえ彼は自らのものを取るであろう。それらを、これらから空にされて取り上げるのだと理解されるためである。

Pars XII, Caput VIII

第XII部 第VIII章PL 9, 351B
1

Desertum quo se a requie recipit. --Sed sumptis pennis ut volando requiescat, quo sit quieturus ostendit, dicens: Ecce elongavi fugiens, et mansi in deserto. Ceciderunt quidem super lucem tenebrae, sed tenebrae eam non comprehenderunt.

PL 9, 351B

荒れ野、彼が休息のために身を退くところ〔底本は a requie。ad requiem と読む〕。――しかし翼を取って、飛びつつ休らうために、どこで休らうことになるかを、こう言って示す。「見よ、私は逃れて遠くへ去り、荒れ野にとどまった」。確かに闇は光の上に落ちたが、闇は光を捕らえなかった。

2

Elongavit enim fugiens, qui ne a contegentibus quidem potuit comprehendi. Fugit ergo etiam eos qui se persequebantur, et ab his longe factus habitat in deserto.

PL 9, 351B

実際、逃れて遠くへ去ったのは、自らを覆う者たちにさえ捕らえられ得なかった者である。こうして彼は、自らを迫害する者たちからも逃れ、彼らから遠く離れて、荒れ野に住む。

3

Et quod desertum hoc vel quae sollicitudo sit (nam eodem verbo utrumque graecitas elocuta est), et ita alius propheta declarat: Laetare desertum sitiens, exsultet desertum, et floreat tanquam lilium: et floreant et exsultent deserta Jordanis.

PL 9, 351B

そして、この荒れ野が何であるか、あるいは何が人なき地〔底本は sollicitudo。solitudo と読む〕であるか(ギリシア語は両者を同じ語で言い表したからである)は、別の預言者もこのように明らかにしている。「渇いた荒れ野よ、喜べ。荒れ野は歓喜し、百合のように咲け。ヨルダンの荒れ野は咲き、歓喜せよ」。

4

Invalescite manus invalidae et genua dissoluta: consolamini modici animi, sensu invalescite, et nolite timere. Ecce Deus noster judicium reddet, ipse veniet et salvabit nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient, erudietur lingua mutorum.

PL 9, 351C

「力なき手よ、力を得よ。ゆるんだ膝よ、力を得よ。気の小さい者たちを慰めよ。思いにおいて力を得よ、そして恐れるな。見よ、我々の神は裁きを返し、自ら来て、我々を救うであろう。そのとき、盲人たちの目は開かれ、聾者たちの耳は聞こえ、口のきけない者たちの舌は教えられる」。

5

Tunc saliet claudus tanquam cervus (Esa. XXXV, 1 et seqq.) . Venerat quidem ad oves perditas domus Israel; sed ab iis fugatus haec deserta laetificat. In his enim manet, et manet postquam volando requievit.

PL 9, 351C

「そのとき、足の萎えた者は鹿のように跳ぶ」(イザヤ35:1以下)。彼は確かにイスラエルの家の失われた羊のもとに来たが、彼らに追われて、これらの荒れ野を喜ばせている。彼はこれらのうちにとどまり、飛んで休らった後にもとどまるのである。

6

Est enim Dei requies, quae impiis denegatur cum dicitur: Si intrabunt in requiem meam (Ps. XCIV, 11) .

PL 9, 351C

実際これは神の安息であり、「彼らが私の安息に入ることがあろうか」(詩篇94:11)という言葉において、不敬な者たちには拒まれている。

7

Resumpta spiritali gloria, unigenitus Deus in his, tanquam in templo digno se corporibus quae erant antea deserta requiescit, quia plures jam filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Esai. LIV, 1) .

PL 9, 352A

霊的な栄光を取り戻して、独り子なる神は、これらの、以前は荒れていた体のうちに、自らにふさわしい神殿のうちにいるように休らう。荒れ果てた女の子らのほうが、夫を持つ女の子らよりも多いからである(イザヤ54:1)。

Pars XII, Caput IX

第XII部 第IX章PL 9, 352A
1

Litteram solam in psalmis volentes. --Non sum autem nescius, plerosque solum verborum sonum et litteram contuentes, nihil de omnibus fere psalmis congruum personae Domini nostri Jesu Christi existimare, putentque totum querelis Prophetae increpari.

PL 9, 352A

詩篇に文字だけを見ようとする者たち。――ところで私は、多くの者が、言葉の響きと文字だけを見て、ほとんどすべての詩篇のうちに、我々の主イエス・キリストの人格にふさわしいものは何もないと考え、すべては預言者の嘆きによって咎められていると思っていることを、知らないわけではない。

2

Sed nos litem non movemus. Neque enim destruimus, sed adstruimus, addentes potius de obscuris intelligentiam, quam simplicibus detrahentes: quia quaecumque David aut passus aut questus est, etiam passionibus ejus, qui universitatis nostrae caro est factus, impleta sunt. Et, ut arbitror, ea quae sequuntur intelligentiae nostrae cursum probabunt.

PL 9, 352A

しかし我々は争いを起こさない。我々は打ち壊すのではなく、付け加えるのであり、平明なものから取り去るよりも、むしろ不明瞭なものについての理解を加えるからである。ダビデが苦しんだこと、嘆いたことは何であれ、我々すべての肉となった者の受難においても満たされたからである。そして、私が考えるところでは、続く事柄が、我々の理解の歩みを是認するであろう。

Pars XII, Caput X

第XII部 第X章PL 9, 352B
1

Salutem exspectat Christus. --Intercedens vero diapsalma demutavit et sensum. Nam omnis rursum adversus eos, de quibus est querela, fit sermo, honore tamen ejus, ad quem omnia est referre solitus, antelato.

PL 9, 352B

キリストは救いを待ち望む。――間に入ったディアプサルマは、意味をも変えた。というのは、再び、嘆きの向けられる者たちに向けた言葉となったが、それでも、すべてを関係づけるのを常としていた者の栄誉が、先に置かれたからである。

2

Sequitur enim, VERS. 9: Exspectabam salvificantem me a pusillanimitate et tempestate. Non nova haec ejus exspectatio est: nam et in eo psalmo, quem ex persona ejus esse non dubium est, sic precatus est: Salva me, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam.

PL 9, 352B

続いて、「私を救う者を、臆病と嵐から待ち望んでいた」(詩篇54:9)とある。この待望は新しいものではない。その人格から発せられたことに疑いのない詩篇でも、彼はこう祈ったからである。「神よ、私を救え。水が私の魂にまで入り込んだのだから」。

3

Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Ps. LXVIII, 2 et 3) .

PL 9, 352B

「私は深みの泥に打ち込まれ、実体がない。私は海の深みに来て、嵐が私を沈めた」(詩篇68:2、3)。

4

Ab hac igitur tempestate atque ab hac pusillanimitate ( humiliatus enim erat usque ad mortem crucis ) salvari exspectat ab eo ad quem precatus est, dicens: Pater, clarifica me apud temetipsum claritate, quam habui apud te prius quam mundus esset (Joan. XVII, 5) .

PL 9, 352B

したがって、この嵐とこの臆病から(彼は十字架の死に至るまで低くされたからである)、救われることを、彼は、自らが祈った相手に待ち望んでいる。「父よ、世界が存在する前に、私が汝のもとで持っていた栄光をもって、汝自身のもとで私に栄光を与えよ」(ヨハネ17:5)。

Pars XII, Caput XI

第XII部 第XI章PL 9, 352C
1

Judaei qualiter jam demersi et linguis divisi.--Sed exspectans salvari se, plus jam quam spem salutis exspectat. Sequitur enim, VERS. 10: Praecipita, Domine, et divide linguas eorum.

PL 9, 352C

ユダヤ人たちは、いかにすでに沈められ、舌を分けられたか。――しかし彼は、救われることを待ち望みつつ、すでに救いへの希望を超えるものを待ち望んでいる。続いて、「主よ、突き落とせ。彼らの舌を分けよ」(詩篇54:10)とある。

2

Proprietatem verbi sive hebraici sive graeci latinitas, uti in multis, non elocuta est. Nam id quod praecipita dicitur, cum illis καταπόντισον enuntiatum est: quo sermone non ut praecipitentur, sed ut in profundum demergantur oratur.

PL 9, 352C

ラテン語は、多くの場合と同じく、ヘブライ語あるいはギリシア語の言葉の固有の意味を言い表さなかった。というのは、「突き落とせ」と言われていることは、彼らのもとではカタポンティソンと言われており、この言葉は、突き落とされるようにではなく、深みに沈められるように、という祈りだからである。

3

Demergi ergo eos, linguasque eorum dividi rogat. Quorum aliud sub Noe (Gen., VII, 4) , aliud post aedificationem turris scimus effectum (Gen. XI, 8) , cum illos diluvio submersos consumpsit profundum, hos vero linguarum divisio ad causam aeternae inter se concertationis discrevit: ut conspirationem adversus Deum initam, dum se invicem et nesciunt et metuunt, non tenerent.

PL 9, 353A

こうして彼は、彼らが沈められ、その舌が分けられるよう願っている。これらのうち、一方はノアのもとで(創世記7:4)、他方は塔の建設の後に(創世記11:8)成し遂げられたことを我々は知っている。すなわち、前者は洪水に沈められ、深みが彼らを滅ぼし、後者は、舌の分割が、彼らの間の永遠の争いの原因となって彼らを引き離した。神に対して結ばれた共謀を、互いを知らず、また恐れるがゆえに、保てなくなるためである。

4

Non dispar ergo nunc in hos poena deposcitur, scilicet ut jure gentium, quas in aquis signficari meminimus, absumpti, et in omnes linguas cum quibus nunc habitant et quibus loquuntur divisi, amitterent vitae ac regni sui dignitatem.

PL 9, 353A

したがって今、彼らに対して求められている罰も、これと異なるものではない。すなわち、水によって示されている〔底本は signficari。significari と読む〕と我々が覚えている異邦人の権利によって、彼らが滅ぼされ、今、ともに住み、またそれで語る、あらゆる言語のなかに分けられて、命と自らの王国の尊厳を失うためである。

Pars XII, Caput XII

第XII部 第XII章PL 9, 353B
1

Ut autem ob vitia civitatis contradictionemque praeceptorum suorum haec consecutura nosceremus, adjecit: Quia vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. VERS. 11 et 12.

PL 9, 353B

これらの帰結が、都の悪徳と、自らの掟への反抗のゆえに来ることを我々が知るように、付け加えた。「私は都に不義と反抗を見たからである」。

2

Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus et iniquitas, et labor in medio ejus: et non defecit de plateis ejus usura et dolus.

PL 9, 353B

「昼も夜も、不義がその城壁の上でこれを取り巻き、労苦がそのただなかにある。そしてその広場から、高利と欺きが絶えなかった」(詩篇54:11、12)。

3

Ob haec igitur vitia et crimina futurae captivitatis et dispersionis poena deposcitur; sed potissima inter crimina sunt iniquitas et contradictio. Nam eum, quem lex et prophetae nuntiaverant, rejicientes contradictione impia respuerunt.

PL 9, 353B

したがって、これらの悪徳と罪のゆえに、来たるべき捕囚と離散の罰が求められる。しかし、罪のうちで最たるものは、不義と反抗である。彼らは、律法と預言者たちが告げていた者を退けて、不敬な反抗によって拒んだからである。

4

Quae contradictio nocte et die circumdans muros civitatis ipsius supergressa est, qui et ipsa passionis suae nocte, cum se videndum in consessu et a dextris virtutis profiteretur, discissa veste etiam cum blasphemiae invidia contradixerunt (Matth. XXVI, 64 et 65) .

PL 9, 353B

この反抗は、昼も夜もその都の城壁を取り巻いて、これを越え出た。彼らは、彼の受難のまさにその夜、彼が着座し、力の右に見られるであろうと宣言したとき、衣を裂いて、冒瀆に対する憎悪の念をもって反抗したのである(マタイ26:64、65)。

5

In muris autem, tuitionem salutis significari meminimus: sicut cum novae Jerusalem aedificatio et munitio, id est, constructio et custodia Ecclesiae coelestis optatur, ita scriptum est: Benigne, fac Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem (Ps. L, 20) .

PL 9, 353C

城壁において、救いの守りが示されていることを我々は覚えている。新しいエルサレムの建設と防備、すなわち天の教会の建設と守りが願われるとき、このように書かれているようにである。「主よ、汝の善き意志によって、シオンに恵みを施せ。エルサレムの城壁が築かれるように」(詩篇50:20)。

6

Erat ergo tum in eo populo custodia spiritalis: et dispositae per angelos legis administratio communiebatur.

PL 9, 353C

こうして、そのとき、その民には霊的な守りがあった。天使たちによって定められた律法の管理が、堅固にされていた。

7

Sed ubi ipso Mediatore legis rejecto, hos muros et hanc custodiam circumdans iniquitas supergressa est: tum coepit majus esse ipsa munitione peccatum, ut iniquitas vinceret custodiae voluntatem, usura et dolo, caeterisque quae in lege sunt vetita redundantibus.

PL 9, 353C

しかし、律法の仲介者そのものが退けられたとき、これらの城壁とこの守りを取り巻いて、不義が越え出た。そのとき、罪は防備そのものよりも大きくなり始め、不義が、守りの意志に打ち勝った。高利と欺き、そのほか律法において禁じられているものが、あふれ出たからである。

Pars XII, Caput XIII

第XII部 第XIII章PL 9, 353D
1

Non de passione, sed de proditore queritur Christus: cur non de passione. --Et indignitatem tantae hujus iniquitatis ostendens, subjecit: Quoniam si inimicus meus improperasset mihi, supportassem utique, et si odiens me super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo.

PL 9, 353D

キリストが嘆くのは、受難についてではなく、裏切り者についてである。なぜ受難についてではないのか。――そして、この大いなる不義のふさわしからぬさまを示して、こう付け加えた。「もし私の敵が私を罵ったなら、私は確かに耐えたであろう。また、私を憎む者が私に対して大きなことを語ったなら、私は確かにその者から身を隠したであろう」。

2

Tu autem homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ingressi sumus cum concordia. Querela non de passione est, sed de Apostolo proditore.

PL 9, 354A

「だが、心を一つにする人、私の導き手、私の知己である汝は、私とともに甘い食物を取っていた。我々は神の家に、調和のうちに入った」。嘆きは受難についてではなく、裏切り者の使徒についてである。

3

Nam cum salutem generi humano suscepta crucis morte donaret, non potest videri sacramentum hoc magnae pietatis arguere. Nam utique si inimicus esset, querelae causa non esset: cum id in se consummaretur, quod ad salutem nostram perpeti ipse voluisset.

PL 9, 354A

実際、彼は、引き受けた十字架の死によって、人類に救いを与えるのであるから、この大いなる敬虔の秘義を、咎めるものと見ることはできない。もしそれが敵であれば、嘆きの原因にはならなかったであろう。彼が我々の救いのために自ら耐えようとしたことが、自らにおいて成し遂げられるのであるから。

4

Et sicuti si odiens se locutus super se magna esset, absconsus ab eo fuisset: quia ei non cognitus in homine Deus esset, et ob hoc minus esset criminis nescienti (non enim gentes Verbum carnem factum praenuntia sibi lege didicerunt, quod utique his qui sub lege sunt, etiam ipsis gestis ad speciem futurae veritatis aptatum est, cum et hominem Abraham adoravit (Gen. XVIII, 2) , et Jacob in homine Deum vidit) (Gen. XXXII, 30) portasse se utique ( f. portasset utique) haec opprobria gentium, quod cum esset homo Deum se faceret, quod daemonium habens populum seduceret; quia ignorassent haec omnia in lege, quae ad Israel lata est, contineri.

PL 9, 354A

そして、もし憎む者が自分に対して大きなことを語ったのであれば、彼はその者から身を隠していたであろう。人において神であることが、その者には知られていなかったであろうからであり、そのため、知らない者には罪が少なかったであろうからである(実際、異邦人は、律法が先触れとして告げていた、肉となった言葉を学んだわけではない。それは、律法のもとにある者たちにとっては、まさにその出来事によっても、来たるべき真理の像にかなうよう整えられていたことである。アブラハムも人を拝み(創世記18:2)、ヤコブは人において神を見た)(創世記32:30)。確かに彼は、これらの異邦人の非難を耐えたのだ、ということになる(おそらく「確かに耐えたであろう」)。人であるのに自らを神とし、悪霊に取りつかれて民を惑わすという非難である。彼らは、これらすべてが、イスラエルに与えられた律法のうちに含まれていることを、知らなかったからである。

5

Verumtamen cum unanimis et dux et notus haec faciat: unanimis, cum electus in Apostolum est; dux, cum demorante Domino, ipse ad praedicationem adventus sui ad castella praemissus est, futuri regni dux ab eo ac princeps est constitutus; notus autem, cum omnes ingressus ejus egressusque didicisset, cognosceretque in hominis filio, et Dei filium, qui et particeps in demutando ex aqua vino, et dulcificando ( f. multiplicando) in populi cibum hordeo exstitisset, convivioque eodem usus esset, secumque Dei domum semper esset ingressus: majorem de se querelam in hoc consortium divini ministerii assumptus exhibuit.

PL 9, 354B

にもかかわらず、心を一つにする者、導き手、知己がこれをなすのであるから――心を一つにする者とは、使徒に選ばれたとき、導き手とは、主が留まっている間に、自らが、主の来訪を告げ知らせるために村々へ先に遣わされ、来たるべき国の導き手、君として、彼によって立てられたとき、知己とは、彼のすべての入ることと出ることを知り、人の子のうちに神の子をも認め、水を葡萄酒に変えることにおいても、また大麦を民の食物へと甘くする(おそらく「増やす」)ことにおいても、ともに与る者となり、同じ食事を用い、常に彼とともに神の家に入っていたとき――彼は、この神の奉仕の交わりに受け入れられたことによって、自らに対するより大きな嘆きを招いた。

Pars XII, Caput XIV

第XII部 第XIV章PL 9, 354C
1

Iniquorum poena. --Sed quamquam specialia haec in impietatem ejus dicta essent, tamen poenae decretum refertur ad plures.

PL 9, 354C

不義の者たちの罰。――しかし、これらの言葉は、特に彼の不敬について言われたものであったとしても、それでも罰の決定は多くの者に及ぶ。

2

Veniat mors super eos, et descendant in infernum viventes, quoniam nequitia in hospitiis eorum in medio eorum, ita super eos morte ventura, ut ad poenae sensum viventes descendant in infernum, cum in hospitiis eorum et in medio eorum: id est, totos ipsos intra extraque nequitiae opera circumdent.

PL 9, 354C

「死が彼らの上に来たれ、彼らは生きたまま冥界に下れ。邪悪が彼らの宿りに、彼らのただなかにあるからである」。すなわち、死が彼らの上に来るのは、罰の感覚のために、生きたまま冥界に下るほどであり、彼らの宿りにも、彼らのただなかにも(邪悪があるので)、言い換えれば、邪悪の業が、彼ら全体を内も外も取り巻くときである。

Pars XII, Caput XV

第XII部 第XV章PL 9, 354D
1

Verum ille haec his agentibus atque meditantibus ad quem spes et precatio sua esset ostendit, dicens, Ego ad Deum clamavi, et Dominus exaudivit me. VERS. 17--20. Vespere et mane et meridie narrabo et renuntiabo; et exaudiet vocem meam.

PL 9, 354D

しかし彼は、これらのことを行い企てる者たちに対して、自らの望みと祈りが誰に向いているかを示して言う。「私は神に叫んだ。すると主は私を聞き入れた」。「夕べにも朝にも真昼にも、私は語り、告げ知らせる。そして彼は私の声を聞き入れるであろう」(詩篇54:17-20)。

2

Liberabit in pace animam meam ab his qui appropiant mihi quoniam inter multos erant mecum. Et exaudiet me Deus, et humiliabit eos, qui est ante saecula.

PL 9, 355A

「彼は私の魂を、私に近づく者たちから、平安のうちに解き放つであろう。彼らは多くの者として私とともにいたからである。そして、世々の前からいる神は、私を聞き入れ、彼らを低くするであろう」。

3

Clamorem fidelem mox Dominus exaudit, et hanc ipsam exauditi clamoris sui gratulationem vespere et mane et meridie narrabit, diem omnem in his diei partibus per quas dies continetur ostendens.

PL 9, 355A

主は、信仰ある叫びをただちに聞き入れる。そして彼は、自らの叫びが聞き入れられたことへのまさにこの喜びを、夕べにも朝にも真昼にも語るであろう。一日全体を、その日を成す一日の各部分によって示しながらである。

4

Talis autem temporum ordo non nisi ex prophetica scientia distributus est, ut vespere et mane et meridie nuntiet quia secundum legem et observantiam legis a vespere dies coepta (Lev. XXIII, 32) , eadem ipsa usque in meridiem deputatur, cum inchoationem diei non mane lux reddita, sed vespere nox facta perficiat.

PL 9, 355A

このような時の秩序は、預言的な知識によってでなければ配分されない。夕べにも朝にも真昼にも告げ知らせるのは、律法と律法の遵守に従って、日が夕べから始まり(レビ記23:32)、同じその日が真昼まで数えられるからである。日の始まりは、朝に光が戻ることによってではなく、夕べに夜が来ることによって成就するのである。

5

Narrat ergo et renuntiat ea quae psalmo continentur, quod vocem ejus audiat, et in pace animam suam liberet (pacificavit enim omnia in coelo et in terra (Coloss. I, 20) ) et liberet ab appropiantibus sibi.

PL 9, 355A

こうして彼は、詩篇に含まれることを語り、告げ知らせる。それは、主が彼の声を聞き、平安のうちに彼の魂を解き放ち(実際、天にあるものも地にあるものも、すべてを平和にしたからである(コロサイ1:20))、自らに近づく者たちから解き放つからである。

6

Superior enim querela de proximis, cum etiam unanimis et dux et notus haec ageret, cum apostolis caeteris et ipse electus in apostolum.

PL 9, 355B

というのは、先の嘆きは、近しい者たちについてであり、心を一つにする者、導き手、知己も、これを行い、彼もまた他の使徒たちとともに使徒に選ばれた者だったからである。

7

Deus ergo qui est ante saecula, id est, per quem omnia sunt, quia ante omnia sit, exaudiet eum, et humiliabit eos; cum indigni gloria aeternae resurrectionis effecti sunt.

PL 9, 355B

こうして、世々の前にいる神、すなわち、万物に先んじているがゆえに、それによって万物があるところの神は、彼を聞き入れ、彼らを低くするであろう。彼らが永遠の復活の栄光にふさわしくない者とされたときである。

Pars XII, Caput XVI

第XII部 第XVI章PL 9, 355B
1

Judaeorum poena ob impoenitentiam. --Nam interjecto diapsalma omnem his ob impoenitentem impietatis professionem spem recidit, dicens: Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.

PL 9, 355B

ユダヤ人の罰は、悔い改めなかったことによる。――というのは、ディアプサルマが挟まれることによって、彼らの不敬の宣言に固執した悔い改めのない状態のゆえに、彼らからすべての希望を断ち切って、こう言うからである。「彼らには変化がなく、彼らは神を恐れなかった」。

2

Omnes secundum Apostolum resurgent, sed non omnes commutabuntur (I Cor. XV, 51) , quia non timuerunt Deum. Fas enim fuerat ignorantes in homine Deum, resurgentem tamen Deum ex mortuis credidisse, patente his etiam post passionis piaculum poenitentia et indulgentia.

PL 9, 355B

使徒に従えば、すべての者が甦るが、すべての者が変えられるわけではない(一コリント15:51)。彼らは神を恐れなかったからである。というのは、人において神を知らなかったとしても、死者のうちから甦る神を信じることは許されていたはずであり、受難という罪を犯した後にさえ、悔い改めと赦しが彼らに開かれていたからである。

3

Non enim solum non timuerunt Deum; sed cum ad retribuendum his manum extendisset, id est, auxilium obtulisset; contaminaverunt testamentum ejus: cum eum qui testamento legis ad salutem praenuntiatus est, repulerunt.

PL 9, 355C

実際、彼らは神を恐れなかっただけではなく、神が報いを与えるために手を伸ばしたとき、すなわち助けを差し出したとき、その契約を汚したのである。律法の契約によって救いのために預言されていた者を、退けたときにである。

4

Sequitur enim, VERS. 21 et 22: Extendit manum suam in retribuendo. Contaminaverunt testamentum ejus: divisi sunt ab ira vultus ejus.

PL 9, 355C

続くからである。「彼は報いを与えるために自らの手を伸ばした。彼らは彼の契約を汚し、彼の顔の怒りによって分けられた」(詩篇54:21、22)。

5

Et idcirco demutatio his non relicta est, quia pro peccato semel mortuus est, et resurgens eos tantum demutatione donavit, qui secum per fidem et commortui sunt et resurgent.

PL 9, 355C

そしてそれゆえ、彼らには変化が残されなかった。彼は罪のために一度死に、甦って、信仰によって自分とともに死に、甦る者たちだけに、変化を与えたからである。

6

Hos autem ab ira vultus sui eversa civitate divisit, partemque eorum cum infidelibus ponens, cos vel dispersit in omnia, vel divisit a sanctis.

PL 9, 355C

そして彼は、都が覆されたとき、彼らを自らの顔の怒りによって分けた。彼らの分け前を不信者たちとともに置いて、彼らを〔底本は cos。eos と読む〕、あらゆるところへ散らしたか、あるいは聖徒たちから分けた。

Pars XII, Caput XVII

第XII部 第XVII章PL 9, 355D
1

Judae blandiloquium. --Dehinc de generali querela ad significationem ejus qui ei et dux et unanimis et notus fuerat sermo se retulit: Et appropiavit cor ejus. Mollierunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula.

PL 9, 355D

ユダの甘言。――次に、言葉は、一般的な嘆きから、彼にとって導き手であり、心を一つにする者であり、知己であった者を指すことへと向かった。「彼の心は近づいた。彼の言葉は油にまさって柔らかいが、それらは投げ槍である」。

2

Admixtus apostolis, et curam pauperum agens, maximum scilicet ministerii opus curans, appropiavit cor suum (ab appropiantibus enim liberari animam suam gratulatus est): non utique ministerio fidei appropians, sed irae Dei et contaminationi testamenti ejus.

PL 9, 356A

使徒たちに混じり、貧しい者たちの世話を行い、すなわち、務めの最大の働きを担っていた者が、自らの心を近づけた(実際、〔詩篇の語り手である〕彼は、自らに近づく者たちから自らの魂が解き放たれることを喜んだのである)。それは決して信仰の務めに近づくのではなく、神の怒りと、その契約の汚れに近づくことであった。

3

Caeterum ipse blandiloquus, emollito super oleum sermone curam agere se pauperum fallens, etiam tum cum pretiosi unguenti effuso alabastro conquestus est, tamquam id magis venire in sumptum inopum debuisset (Mat. XXVI, 9) .

PL 9, 356A

ところで、この甘言を弄する者は、油にまさって柔らかくした言葉で、貧しい者たちの世話をしているふりをして、高価な香油がアラバスターの壺から注がれたときにさえ、それがむしろ貧しい者たちの費用に回されるべきだったと、嘆いたのである(マタイ26:9)。

4

Sed ille occasionem furti de pecuniae collatione quaerebat. Et istiusmodi forte blandiloquii oleum psalmo alio evitat Propheta, cum dicit: Oleum peccatoris non impinguet caput meum (Ps. CXL, 5) , quia sub specie boni operis, malitiae arma commoveat.

PL 9, 356A

しかしあの者は、金銭の醵金から盗みの機会を求めていたのである。そしておそらくは、このような甘言の油を、預言者は別の詩篇で避けている。「罪人の油が、私の頭を肥やすことのないように」(詩篇140:5)。それは、善い業の装いのもとで、悪意の武器を動かすからである。

5

Sunt autem etiam in verbis jacula, sicuti dentes scutum et sagittae sunt, et lingua machaera acuta est (Ps. LVI, 5) . Haec igitur sermonum jacula detestatur, quae magis sub blandimento et adulatione nocitura sunt.

PL 9, 356B

ところで、言葉のうちにも投げ槍がある。「歯は盾と矢であり、舌は鋭い剣である」(詩篇56:5)。したがって彼は、甘言と追従のもとでこそ害をなすことになる、こうした言葉の投げ槍を忌み嫌う。

Pars XII, Caput XVIII

第XII部 第XVIII章PL 9, 356B
1

Curare quid debeamus. --Sed inter ista inimici jacula imperterritus manet, nobisque portum securitatis fidum tutumque demonstrat. Sequitur enim, VERS. 23: Jacta in Dominum cogitationem tuam, et ipse te enutriet: non dabit in aeternum fluctuationem justo.

PL 9, 356B

何を気にかけるべきか。――しかし、これらのただなかで、彼は敵の投げ槍にも怯えず、我々にも、安全の確かで堅固な港を示している。続いて言う。「汝の思いを主に投げ委ねよ。彼自身が汝を養うであろう。義人に永遠に動揺を与えないであろう」(詩篇54:23)。

2

Ademit nobis etiam in Evangeliis Dominus sollicitudinis necessitatem, dicens: Nolite solliciti esse de crastino; sufficit enim diei malitia sua (Matth. VI, 34) .

PL 9, 356B

主は福音書でも、我々から心配の必要を取り去った。「明日のことを思い煩うな。その日の悪は、その日に十分である」(マタイ6:34)。

3

Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus et omnia praestabuntur vobis (Ibid. 33) : omnem scilicet curam in promerendo Dei regno et justitia collocandam.

PL 9, 356C

「まず神の国とその義を求めよ。そうすれば、すべては汝らに与えられる」(マタイ6:33)。すなわち、あらゆる気遣いは、神の国と義を得ることに置かれるべきである。

4

Jactanda ergo super eum cura est: ipse enim enutriet, secundum illud: Super aquam refectionis enutrivit me (Psal. XXII, 2) .

PL 9, 356C

したがって、気遣いは彼に投げ委ねられるべきである。彼自身が養うからである。それは、「憩いの水のほとりで、彼は私を養った」とあるとおりである(詩篇22:2)。

5

Enutriens autem non relinquet in fluctibus istius saeculi, sicuti enutritus Jacob omnem tempestatem et odiorum et durae servitutis evasit dicens: Deus qui enutrivit me a juventute mea (Gen. XLVIII, 15) . Ipse enim vitae auctor est, ipse cibi largitor, non terreni tantum, sed etiam spiritalis.

PL 9, 356C

養う者は、この世の波のなかに見捨てはしない。養われたヤコブが、あらゆる嵐、すなわち憎しみと厳しい隷属の嵐を逃れて、こう言ったとおりである。「私の若い時から私を養った神」(創世記48:15)。実際、彼は命の創始者であり、食物の授け主であって、それは地上の食物だけでなく、霊的なものでもある。

Pars XII, Caput XIX

第XII部 第XIX章PL 9, 356C
1

Puteus vitae, et puteus mortis. --Sed illo super aquam refectionis educato, et a procellae fluctibus liberato, digna impios poena consequitur, cum dicit: Tu vero Deus deducet illos in puteum interitus.

PL 9, 356C

命の井戸と、死の井戸。――しかし、彼が憩いの水のほとりで養われ、嵐の波から解き放たれるとき、不敬な者たちにはふさわしい罰が続く。「汝、神は、彼らを滅びの井戸へと導き下るであろう〔底本は deducet(三人称)で、呼びかけと合わない。12.0.10 では deduces〕」。

2

Viri sanguinum et dolositatis non dimidiabunt dies suos: ego autem sperabo in te, Domine. Est quidem puteus aquae vivae: sed est puteus interitus, secundum illud: Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque contineat super me puteus os suum (Ps. LXVIII, 16) .

PL 9, 356D

「血と欺きの人々は、その日々の半ばに達しないであろう。しかし私は汝に望みを置く、主よ」。確かに生ける水の井戸がある。しかし滅びの井戸もある。それは次のとおりである。「水の嵐が私を沈めず、深みが私を呑み込まず、井戸が私の上にその口を閉ざさないように」(詩篇68:16)。

3

Non relicto igitur in fluctuatione justo, illi in puteum interitus deducentur; cujus os clausum resurgenti ex inferis unigenito Deo esse non potuit.

PL 9, 357A

したがって、義人が動揺のなかに見捨てられなかったので、彼らは滅びの井戸に導き下される。その井戸の口は、冥界から甦る独り子なる神に対しては、閉ざされ得なかったものである。

4

Caeterum post passionem Domini, statim eos belli victoria cum excidio civitatis absumpsit: omni promiscua aetate ad satisfactionem vincentium interempta, non dimidiatis vitae diebus juventute prostrata.

PL 9, 357A

さて、主の受難の後、ただちに、戦争の勝利が、都の滅亡とともに彼らを滅ぼした。あらゆる年齢の者が混じって、勝者を満足させるために殺され、若者は、その生の日々の半ばにも達せずに打ち倒された。

5

Dies autem pleni sanctis et fidelibus reservantur, secundum illud: Et dies pleni invenientur in his quorum spes semper in Domino est: qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 357A

一方、満ちた日々は、聖徒たちと信仰ある者たちのために取っておかれる。それは、「その望みが常に主にある者たちのうちに、満ちた日々が見いだされる」とあるとおりである。主は、世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars XIII, Prooemium

第XIII部 冒頭PL 9, 357B
1

In finem pro populo, qui a sanctis longe factus est, David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum allophyli in Geth. Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo, tota die pugnans tribulavit me, conculcaverunt me inimici mei tota die.

PL 9, 357B

終わりに向けて。聖徒たちから遠く離れた民のために。ダビデの、碑銘のために。異民族がガトで彼を捕らえたとき。主よ、私を憐れめ。人が私を踏みつけたからである。一日中戦って私を苦しめ、私の敵は一日中私を踏みつけた。

2

Ab altitudine diei non timebo: quoniam multi qui debellabant me, timebant: ego vero in te sperabo. In Domino laudabo sermones meos tota die: in Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi caro.

PL 9, 357B

日の高みから私は恐れない。私と戦った多くの者が恐れたからである。だが私は汝に望みを置く。主において私は私の言葉を讃える、一日中。神に望みを置く。肉が私に何をなそうと恐れない。

3

Tota die verba mea exsecrabantur: adversus me omnia consilia eorum in malum. Habitabunt, et abscondent: ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut exspectaverunt animam meam, pro nihilo salvos facies illos, in ira populos confringes.

PL 9, 357B

一日中、彼らは私の言葉を呪った。彼らの謀りはみな私に敵して悪へと向かう。彼らは住みつき、身を隠す。彼ら自身が私のかかとを窺う。彼らが私の魂を待ち構えたように、汝は彼らを無へと救う。怒りのうちに汝は諸民を打ち砕く。

4

Deus vitam meam nuntiavi tibi: posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, sicut in promissione tua. Convertantur inimici mei retrorsum, in quacumque die invocavero te. Ecce cognovi quia Deus meus es tu.

PL 9, 357B

神よ、私は私の命を汝に告げた。汝は私の涙を汝の前に置いた、汝の約束のとおりに。私が汝を呼び求めるどの日にも、私の敵は後ろへ向きを変えよ。見よ、私は知った、汝が私の神であることを。

5

In Domino laudabo sermonem, in Domino sperabo: non timebo, quid faciat mihi homo. In me sunt Deus vota tua, quae reddam laudationes tibi: quoniam eruisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu: ut placeam coram Deo in lumine viventium. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 357C

主において私は言葉を讃える、主に望みを置く。人が私に何をなそうと恐れない。神よ、私のうちに汝への誓いがある。私はそれを果たし、汝に讃美を献げる。汝は私の魂を死から、私の足を躓きから救い出したからである。生ける者たちの光のうちで、神の前に喜ばれるために。詩篇の講解。

Pars XIII, Caput I

第XIII部 第I章PL 9, 357C
1

David passio passionum Christi prophetia. --Multa psalmi superscriptio comprehendit, quae praeter rerum gestarum notionem alterius intelligentiae intimant sensum: cum, VERS. 1: pro populo qui a sancti longe est psalmus est, cum tituli inscriptio praefertur, cum postremo exordium ipsum in fine praescribitur.

PL 9, 357C

ダビデの受難は、キリストの受難の数々を預言するものである。――詩篇の表題は多くのことを含んでおり、それらは、出来事の記録のほかに、別の理解の意味を示唆している。というのも、これは「聖徒たちから遠く離れた民のために〔底本は sancti。sanctis と読む〕」(詩篇55:1)の詩篇であり、碑銘の表題が冠され、さらに、その冒頭そのものが「終わりに向けて」と予め記されているからである。

2

Si enim eam solam querelam praesens sermo concineret quod cum fugeret ab allophylis, in Geth David teneretur; totum se circa id tantum hic iniquitatis increpitae motus exsereret.

PL 9, 358A

もしここでの言説が、ダビデが異民族から逃れているときにガトで捕らえられたというその嘆きだけを歌うのであれば、不義を責める心の動きは、ここではもっぱらそのことをめぐってのみ現れたであろう。

3

At vero cum haec ante rei gestae significationem ad imbuendum legentium sensum dirigendumque praelata sint; sine dubio intelligimus, per rerum gestarum quae in David gerebantur effectus, imprimi nobis, secundum spiritum prophetiae, earum rerum quae sub his praescriptionibus significatae sunt notionem: ut quod David passus est, praefiguratio fuerit passionum Domini nostri Jesu Christi: ut quod tituli inscriptio est, ejus qui moriendo vicerit significata videatur aeternitas, quia tituli inscriptio, quam stelographiam sermo graecitatis enuntiat, his maxime, qui probabilem vitam degentes etiam pro salute patriae mori in bello non timuerunt, ad aeternitatis gloriam deferatur.

PL 9, 358A

しかし、これらが、出来事の意味に先立って、読む者たちの心を養い方向づけるために前に置かれている以上、我々は疑いなく理解する。ダビデにおいて行われた出来事の結果を通して、預言の霊に従い、これらの表題のもとに示された事柄の理解が我々に刻み込まれているのである。すなわち、ダビデが受けたことは、我々の主イエス・キリストの受難の予型であったということ、碑銘の表題は、死ぬことによって勝利した者の永遠を示すものと見えるということである。というのも、ギリシア語でステログラフィアと言われる碑銘の表題は、ことに、誉れある生を送り、祖国の安寧のために戦争で死ぬことも恐れなかった者たちに、永遠の栄光として授けられるものだからである。

4

Populo autem qui longe sit factus a sanctis, Israel indignus factus sanctificatione gentium longeque ab ea discedens esse noscendus est.

PL 9, 358B

聖徒たちから遠く離れた民とは、異邦人の聖化にふさわしくなくなり、そこから遠ざかっていくイスラエルであると知らねばならない。

5

Quod autem in finem est, proprium ei esse qui finis legis est intelligatur: quod idipsum psalmi fine noscetur, cum hujus ipsius intelligentiae nostrae absolutionem is maxime, quo psalmi finis concluditur, sermo declaret.

PL 9, 358B

「終わりに向けて」ということは、律法の終わりである者に固有のことと理解されるべきである。そのことは詩篇の終わりで知られるであろう。我々のこの理解の解決を、詩篇の終わりが閉じられる箇所の言葉がとりわけ明らかにするからである。

Pars XIII, Caput II

第XIII部 第II章PL 9, 358B
1

Psalmus hic de David simut et de Christo tractandus. --Per haec ergo, quae superscriptioni praeter rerum gesta connexa sunt, psalmum etiam ex persona Domini tractabimus, non tamen a prophetae ipsius dissidentes querelis.

PL 9, 358B

この詩篇はダビデについてもキリストについても論じられるべきである。――したがって、表題に結びつけられた、出来事の記録を越えるこれらのことを通して、我々はこの詩篇を主の人格からも論じるが、預言者自身の嘆きから離れるわけではない。

2

Neque eum in his quae pertulit, non etiam non gemuisse existimandum est; quia idcirco his ipsis quae spiritalem sensum intimant, rerum gesta connexa sunt, ut per actionem prophetae sensus ac sermo notesceret prophetiae; cum propheta non tam spiritu quam passionibus prophetarit.

PL 9, 358C

また、彼が耐えたことにおいて呻かなかったとも考えてはならない。霊的な意味を示すこれらの事柄に出来事の記録が結びつけられているのは、預言者の行いを通して預言の意味と言葉が知られるようにするためだからである。預言者は霊によってというよりも、むしろ受難によって預言したのである。

3

Erit ergo sermo inter David ipsum et hominem Jesum Christum temperatus: ut quia infirmitates omnium portavit, et peccatorum nostrorum frequenter et voce sit usus et lacrymis, extra contumeliam Dei sit et affectus et sermo qui hominis est.

PL 9, 358C

したがって、この言葉は、ダビデ自身と人であるイエス・キリストとの間で調和させられるであろう。キリストはすべての人の弱さを担い、我々の罪のためにしばしば声と涙を用いたのであって、人に属する情も言葉も、神を辱めることとはならないからである。

Pars XIII, Caput III

第XIII部 第III章PL 9, 358C
1

Impii in pios daemonum adjumenta. --VERS. 2 et 3. Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo, tota die pugnans tribulavit me, conculcaverunt me inimici mei tota die.

PL 9, 358C

不敬な者たちは、敬虔な者たちに対する悪霊たちの助け手である。――「主よ、私を憐れめ。人が私を踏みつけたからである。一日中戦って私を苦しめ、私の敵は一日中私を踏みつけた」(詩篇55:2、3)。

2

Diem frequenter significari pro aetate cognovimus ut ubi dies tota est, illic omne vitae tempus ostensum sit. Neque enim vel David, vel Dominus unius tantum diei insectatione vexatus est.

PL 9, 358C

「日」がしばしば生涯を意味して言われることを、我々は知っている。したがって「一日中」とあれば、そこには生の全期間が示されているのである。ダビデも主も、ただ一日の迫害に苦しめられたのではないからである。

3

Sed qui misericordiam Dei postulat, seseque conculcatum esse conqueritur, habet securitatis et virtutis suae arma, quibus non solum terrena odia, sed et spiritalium nequitiarum bella sustentat, adversum quas potius, quam adversum carnem et sanguinem, pugnam nobis Apostolus docet esse (Ephes. VI, 12) .

PL 9, 359A

しかし、神の憐れみを求め、自分が踏みつけられていると嘆く者は、自らの安全と力の武器を持っており、それによって、地上の憎しみだけでなく、霊的な悪の戦いをも耐え抜く。使徒は、我々の戦いは肉と血に対するものというよりも、むしろこの悪に対するものだと教えている(エフェソ6:12)。

4

Ministeriis enim impiorum utuntur ad vexationes tribulationesque sanctorum: cum eorum corda penetrantes in omnem eos impetum turbulentae mentis instigant.

PL 9, 359A

彼らは不敬な者たちの奉仕を用いて、聖徒たちを悩ませ苦しめる。その心に入り込み、あらゆる襲撃へと、乱れた精神をもって彼らを駆り立てるのである。

Pars XIII, Caput IV

第XIII部 第IV章PL 9, 359A
1

Iniquorum terror. --Hanc igitur supereminentem in hoc saeculo efferentemque se altitudinem propheta non pertimescens, ait, VERS. 4: Ab altitudine dierum non timebo, quia multi qui debellant me timebunt.

PL 9, 359A

不義の者たちの恐怖。――この世にあって高くそびえ、おのれを誇るこの高みを恐れることなく、預言者は言う。「日々の高みから私は恐れない。私を打ち負かそうとする多くの者が恐れるであろう」(詩篇55:4)。

2

Scit aeterni judicii diem, novit etiam aeternum ignem poenis aeternis praeparatum: atque ideo magis illi qui eum debellare tentant timebunt; quia hoc sancto non timente, in eos magis judicii terror incumbit.

PL 9, 359B

彼は永遠の裁きの日を知っており、永遠の刑罰のために備えられた永遠の火をも知っている。それゆえ、彼を打ち負かそうとする者たちのほうが恐れるであろう。聖なる者が恐れないとき、裁きの恐怖はむしろ彼らの上にのしかかるからである。

3

Pro fiducia vero securitatis suae subjecit, VERS. 5: Ego vero in te sperabo. In Domino laudabo sermones meos tota die. Spes omnes in Deo collocat, sermonesque suos toto tempore vitae suae laudat. Neque obscurum est quid in loquente se laudet.

PL 9, 359B

自らの安全への確信のゆえに、彼は付け加えた。「だが私は汝に望みを置く。主において私は私の言葉を讃える、一日中」(詩篇55:5)。彼はすべての望みを神に置き、生涯の全期間にわたって自らの言葉を讃える。話す者が自らの何を讃えるのかは、明らかである。

Pars XIII, Caput V

第XIII部 第V章PL 9, 359B
1

Non timet a carne sperans in Deo, aut carnem assumens Deus. --Vox enim haec sancto est digna quae sequitur, In Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi caro. Non hunc frangit saeculi terror, neque conspirantium adversus se odia perturbant.

PL 9, 359B

神に望みを置く者は肉を恐れず、肉を取る神もまた恐れない。――続いて言われる、「神に望みを置く。肉が私に何をなそうと恐れない」という声は、聖なる者にふさわしい。世の恐怖は彼を挫かず、彼に敵して共謀する者たちの憎しみも彼を乱さない。

2

Spes enim quae in Deo est, terrores humanorum non pertimescit odiorum. Carnem autem pro significatione hominum, per quam in corpore continentur, frequenter accipimus; vel cum hic de impiis dicit: Non habitabit spiritus meus in hominibus istis, quoniam caro sunt (Genes. VI, 3) ; vel illud: Videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III, 6) ; vel illud Apostoli: Nonne estis carnales, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 3) ?

PL 9, 359B

神にある望みは、人間の憎しみの恐怖を恐れないからである。我々は「肉」を、人々が体のうちに保たれていることから、人々を意味するものとしてしばしば受け取る。ここで不敬な者たちについて「私の霊はこの人々のうちにとどまらない。彼らは肉だからである」(創世記6:3)と言われるとき、あるいは「すべての肉は神の救いを見る」(ルカ3:6)、あるいは使徒の「汝らは肉に属する者で、人間に従って歩んでいるのではないか」(一コリント3:3)と言われるときがそうである。

3

Manet itaque imperterritus sub misericordia Dei : atque ideo in eo sperans, omnes carnis impetus insectationesque non metuit. Sed digna plane etiam haec unigenito Deo vox est, cui exinanienti se ex Dei forma, virtutem Dei atque naturam servilis forma non abstulit.

PL 9, 359C

こうして彼は、神の憐れみのもとにあって恐れずにとどまる。それゆえ、神に望みを置く者として、肉のあらゆる襲撃と迫害を恐れない。だがこの声は、神の形から自らを空しくした独り子なる神にも、まことにふさわしい。僕の形は、彼から神の力と本性を奪わなかったからである。

4

Factus enim caro Deus, etiam in assumptione carnis Deus esse permansit, utens virtutis suae sub consortio nostri corporis potestate (Vid. l. X de Trin., n. 23) .

PL 9, 359C

というのも、神は肉となって、肉を取ったときにもなお神であり続け、我々の体との交わりのもとで、自らの力の権力を用いたからである(『三位一体論』第10巻、第23節を見よ)。

5

Non enim carne est degravatus, ne super undas ambularet, neque non ut usque ad fimbrias vestis virtus divinae potestatis exiret, neque ut non peccata dimitteret, et sputo suo naturam videndi caecis ab utero oculis accenderet, et aure producta de vulnere abcisae auris vulnus obduceret, neque ut non solida parietum, corpore interlabente, penetraret.

PL 9, 359D

彼は肉によって重くされたために、波の上を歩かなかったのではない。神の権力の力が衣の房にまで出て行かなかったのでもない。罪を赦さず、自らの唾によって生まれつきの盲人の目に見る本性を灯さず、傷から耳を生じさせて切り落とされた耳の傷をふさがなかったのでもない。体が滑り込むようにして堅固な壁を通り抜けなかったのでもない。

6

Non ergo metuit a carne, vel in Deo sperans propheta; vel sub assumptione carnis Deus opera divina consummans.

PL 9, 360A

したがって、神に望みを置く預言者も、肉を取りながら神の業を成し遂げる神も、肉を恐れない。

Pars XIII, Caput VI

第XIII部 第VI章PL 9, 360A
1

In his etiam quae consequuntur, rei in eo quoque gestae significatio continetur. Ait enim, VERS. 6, 7: Tota die verba mea exsecrabantur: adversus me omnia consilia eorum in malum. Habitabunt et abscondent: ipsi calcaneum meum observabunt.

PL 9, 360A

続く言葉にも、彼において成就した出来事の意味が含まれている。彼は言う。「一日中、彼らは私の言葉を呪った。彼らの謀りはみな私に敵して悪へと向かう。彼らは住みつき、身を隠す。彼ら自身が私のかかとを窺う」(詩篇55:6、7)。

2

Nusquam enim nisi occultis consiliis adversum eum testimonia falsa, et captiosae interrogationes sunt comparatae: in commune habitantes, et consilia malitiae occulentes.

PL 9, 360A

彼に敵する偽りの証言や罠の質問は、秘密の謀りによってでなければ、どこにも用意されなかった。彼らは共に住み、悪意の謀りを隠していたのである。

3

Sed et increpationem verborum ejus, quibus impietatem eorum exprobrare non destitit, non tulerunt: egressus quoque omnes ipsius in calcaneo contuentes, dum in ejus supplantationem fraudulenta conspiratione consentiunt: ob quod eos digna haec judicis sententia comprehendit.

PL 9, 360A

だが彼らは、不敬を責めることをやめなかった彼の言葉の叱責にも耐えなかった。また彼のすべての歩みをかかとに目を注いで見つめ、彼を足払いにかけようと偽りの共謀で一致したのである。このゆえに、この裁き手の相応しい判決が彼らを捕らえる。

Pars XIII, Caput VII

第XIII部 第VII章PL 9, 360B
1

Salus ad nihilum, resurrectio impiorum, hanc eis meruit Christus. --Sequitur enim, VERS. 8: Sicut expectaverunt animam meam, pro nihilo salvos facies illos, in ira populos deduces.

PL 9, 360B

無への救い、すなわち不敬な者たちの復活。キリストは彼らのためにこれを得た。――続いて言われる、「彼らが私の魂を待ち構えたように、汝は彼らを無へと救う。怒りのうちに汝は諸民を導き下す」(詩篇55:8)。

2

Novus hic prophetae sermo est, ut eos qui expectant animam suam ad nihilum Deus salvet: et cum aliud sit in nihilum, aliud salvari, nunc salus quae in eos fiet in nihilum sit. Est ergo quod salvetur in nihilum?

PL 9, 360B

これは預言者の新しい言い方であって、自分の魂を待ち構える者たちを、神が無へと救うというのである。無に帰することと救われることは別であるのに、今や彼らに起こる救いが無へ向かうものとされる。では、無へと救われるものがあるのか。

3

Est plane, quidquid resurrectione concessa demutatione non dignum est. Nam cum omnis caro redempta in Christo sit ut resurgat, et omnem assistere ante tribunal ejus necesse sit; non tamen omnibus gloria et honor est promiscuus resurgendi.

PL 9, 360B

たしかにある。与えられた復活によっても変容に値しないものは何であれそうである。すべての肉はキリストにおいて贖われてよみがえるのであり、すべての者が彼の裁き座の前に立たねばならないが、それでも、よみがえるという栄光と誉れは、すべての者に一様ではないからである。

4

Quibus ergo tantum resurrectio, non etiam demutatio est tributa, hi salvantur in nihilum. In ira enim deducentur hi populi, quibus ad poenae sensum salus resurrectionis est constituta: a qua ira eripiendos nos Apostolus pollicetur, dicens: Quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati in sanguine ejus salvabimur per eum ab ira (Rom. V, 8, 9) .

PL 9, 360C

したがって、復活だけを与えられ、変容を与えられなかった者たちは、無のうちへと救われる。怒りのうちに導き下されるのは、復活の救いが刑罰を感じるために定められているこれらの民である。この怒りから我々が救い出されることを、使徒は約束して言う。「我々がなお罪人であったとき、キリストは我々のために死んだ。ましてや今、その血において義とされた我々は、彼によって怒りから救われるであろう」(ローマ5:8、9)。

5

Pro peccatoribus igitur ad salutem resurrectionis est mortuus, sed sanctificatos in sanguine suo salvabit ab ira.

PL 9, 360C

したがって彼は、罪人たちのために、復活の救いへと死んだ。だが、自らの血において聖とされた者たちを、怒りから救うであろう。

Pars XIII, Caput VIII

第XIII部 第VIII章PL 9, 360C
1

Spes justorum et unde meritum. --Denique pro nihilo populis salvatis, et in ira deductis, spem vitae suae sanctus hic nuntiat, dicens, VERS. 9: Deus, vitam meam nuntiavi tibi, posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, sicut in promissione tua.

PL 9, 360C

義人たちの望みと、その功がどこから来るか。――こうして、諸民が無へと救われ、怒りのうちに導き下されたのち、この聖なる者は自らの命の望みを告げて言う。「神よ、私は私の命を汝に告げた。汝は私の涙を汝の前に置いた、汝の約束のとおりに」(詩篇55:9)。

2

Dignus promissione Dei est ob constantiam praedicandi, et ob meritum non tacendi; lacrymae enim suae, quas vel pro se propheta, vel pro nobis Dominus profudit, in Dei sunt conspectu, legatione earum ad obtinenda quae Deus promisit usurus.

PL 9, 360D

彼は、宣べ伝えることに揺るがなかったこと、沈黙しなかったという功のゆえに、神の約束にふさわしい。預言者が自分のために、また主が我々のために流した涙は、神の前にあり、神が約束したことを得るために、その涙を使者として用いようとしているからである。

Pars XIII, Caput IX

第XIII部 第IX章PL 9, 361A
1

Impiorum poena. --Sed se gratiam aeternae promissionis inituro, inimici ejus convertentur retrorsum, ut quo in ira deducerentur ostenderet. Id enim sequitur, VERS. 10: Convertentur inimici mei retrorsum, in quacumque die invocavero te.

PL 9, 361A

不敬な者たちの刑罰。――しかし、彼が永遠の約束の恩寵に入ろうとするとき、その敵たちは後ろへ向きを変えられる。それは、彼らが怒りのうちにどこへ導き下されるのかを示すためである。次のように続くからである。「私が汝を呼び求めるどの日にも、私の敵は後ろへ向きを変える」(詩篇55:10)。

2

Illo Deum invocante, illi eo unde processerint convertentur: deducente eos Dei ira, et resumpto ad poenas corpore puniendos.

PL 9, 361A

彼が神を呼び求めるとき、彼らは自分たちが出てきた所へ向きを変えられる。神の怒りによって導き下され、罰せられるために、刑罰を受ける体をふたたび取ったうえで。

Pars XIII, Caput X

第XIII部 第X章PL 9, 361A
1

Verbum Deus. --Sed illis ad aeternitatem poenae in infernum post resurrectionem reversis, hic officio gratulationis suae fungitur, dum ait, VERS. 11: Ecce cognovi quia Deus meus es tu, et in Deo laudabo verbum. Hoc ergo verbum suum in Deo laudat, quod Deum suum esse cognovit.

PL 9, 361A

言葉は神である。――しかし、彼らが復活ののち、刑罰の永遠へと冥界に戻ったとき、彼は自らの感謝の務めを果たして言う。「見よ、私は知った、汝が私の神であることを。そして神において私は言葉を讃える」(詩篇55:11)。したがって彼は、神を自分の神と知ったこの自らの言葉を、神において讃えるのである。

Pars XIII, Caput XI

第XIII部 第XI章PL 9, 361B
1

Vox digna sanctis inter humanas insectationes. --Neque id tantum laudat, sed etiam illud, quod speravit in eo, non metuens quid homo sibi faciat.

PL 9, 361B

人間の迫害のただ中にある聖徒たちにふさわしい声。――彼が讃えるのはこのことだけではない。神に望みを置いたこと、人が自分に何をなそうと恐れなかったことをも讃えるのである。

2

Haec plane digna sanctis omnibus vox est, constantem inter insectationes humanas fidem tenere, et metu terrenae turbulentiae non moveri, speque certissima quod aliquid adversum animae aeternitatem homo effecturus sit non timere: cum post intercessionem mortis istius, in immortalem gloriam et corruptio et infirmitas nostra mutetur.

PL 9, 361B

人間の迫害のただ中で揺るぎない信仰を保ち、地上の騒乱への恐れに動かされず、人が魂の永遠に対して何かをなすのではないかということを、まったき確かな望みをもって恐れないこと、これはすべての聖徒にまことにふさわしい声である。この死の介在のあとに、我々の朽ちるものと弱さは、不死の栄光へと変えられるからである。

3

Atque ob id sermones suos, quibus se sperantem in Domino humanam vim protestatur non metuere, collaudat dicens: In Domino laudabo sermonem, in Domino sperabo: non timebo quid faciat mihi homo. Ob hoc ergo sermonem suum laudat in Domino, quia sperans in eo hominem non timebit.

PL 9, 361B

それゆえ、彼は、主に望みを置きつつ人間の暴力を恐れないと宣言するその言葉を、こう言って讃える。「主において私は言葉を讃える、主に望みを置く。人が私に何をなそうと恐れない」。このように彼は、自らの言葉を主において讃える。主に望みを置く者は、人を恐れないからである。

Pars XIII, Caput XII

第XIII部 第XII章PL 9, 361C
1

Christus resurrectionis suae dominus. Resurget idem corpus. Qui Deus in suscitatis. --Sed ut doceret, idcirco se nihil ab homine pertimescere, quia si quid potestatis suae exseruisset in corpore, id rursum resurrectionis gloria sine corporum labe redhiberet; subjecit, VERS. 12, 13: In me sunt, Deus, vota quae reddam laudationis tibi: quoniam eruisti animam meam a morte, et pedes meos de lapsu; ut placeam coram Deo in lumine viventium.

PL 9, 361C

キリストは自らの復活の主である。同じ体がよみがえる。甦らされた者たちにおいて神はいかなる者であるか〔Qui Deus in suscitatis は意味が取りにくい。Qui を疑問詞と取った〕。――しかし、彼が人から何も恐れないのは、たとえ人が自らの権力の何かを〔彼の〕体に対して振るったとしても、復活の栄光がそれを、体の損なわれることなく、ふたたび返すからだと教えるために、彼は付け加えた。「神よ、私のうちに、私が汝に果たす讃美の誓いがある。汝は私の魂を死から、私の足を躓きから救い出したからである。生ける者たちの光のうちで、神の前に喜ばれるために」(詩篇55:12、13)。

2

Non extra se sunt ista quae sperat: nec laudationis vota, quae reddet, sunt extrinsecus capessenda. Ipse enim sibi resurrectionis est dominus; ipse huic emortuo et intra sepulcrum relicto corpori divinae naturae suae tribuit consortium.

PL 9, 361C

彼が望むこれらの事柄は、彼の外にあるのではなく、彼が果たす讃美の誓いも、外から得るべきものではない。彼は自ら自分の復活の主であり、死んで墓の内に残されたこの体に、自らの神的本性との交わりを与えるからである。

3

Neque enim resurrecturis omnibus ab exteriore materia corpus acquiritur, neque peregrinae originis externarumque causarum natura redhibetur: sed idipsum in profectum aeternae claritatis emergit, fitque in eo demutatione potius quam creatione, quod novum sit.

PL 9, 362A

復活しようとするすべての者にとって、体は外の質料から得られるのでもなく、異なる起源や外的な原因による本性が返されるのでもない。むしろそれ自体が永遠の輝きの進展へと現れ出て、そこにおいて新しいものが生じるのは、創造によるというよりも変容によるのである。

4

Sunt ergo in se vota quae reddet, tum cum infirmitas corporum detrahetur, id est, lapsus et lacrymae: tum cum corruptionem incorruptio devorabit, tum cum mortem potestas immortalis absorbet, tum cum sit Deus omnia in omnibus, tum cum lumen viventium sit in eodem viventium lumine Deo ipse placiturus.

PL 9, 362A

したがって、彼が果たす誓いは彼自身のうちにある。それは、体の弱さ、すなわち躓きと涙が取り去られるとき、朽ちないものが朽ちるものを呑み込むとき、不死の権力が死を吸い尽くすとき、神がすべてにおいてすべてとなるとき、生ける者たちの光が、その同じ生ける者たちの光である神において、自ら神に喜ばれようとするときである。

5

Nam si sibi in creatione mundi, secundum Sapientiae professionem (Prov. VIII, 31) , super filios hominum adgaudebat Pater, longe magis in reconciliatione mundi intelligendus est Patri esse placiturus.

PL 9, 362A

父は、知恵の告白によれば、世界の創造において人の子らを喜んだのであるから(箴言8:31)、世界の和解においては、いっそうのこと、父に喜ばれようとしていると理解しなければならない。

6

Est enim lux vera mundi, illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum, Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 362B

世界のまことの光は、この世に来てすべての人を照らす、我々の主イエス・キリストである。彼は世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars XIV, Prooemium

第XIV部 冒頭PL 9, 362B
1

In finem, ne disperdas, David in tituli inscriptionem, cum fugeret David a facie Saul in speluncam. Miserere mei Deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.

PL 9, 362B

終わりに向けて。滅ぼすな。ダビデの、碑銘のために。ダビデがサウルの顔を逃れて洞穴に入ったとき。神よ、私を憐れめ、私を憐れめ。私の魂は汝に信頼するからである。汝の翼の陰に私は望みを置く、不義が過ぎ去るまで。

2

Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi. Misit me e coelo, et liberavit me: dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam, et veritatem suam: et eripuit animam meam de medio catulorum leonum; dormivi conturbatus.

PL 9, 362B

私はいと高き神に叫ぶ、私に善を施した神に。神は天から遣わして〔底本は misit me。ヒラリウスの本文には me がないとするミーニュの注に従い misit と読む〕私を救い出し、私を踏みつける者たちを辱めに渡した。神は自らの憐れみと自らの真理を遣わし、私の魂を獅子の子らのただ中から救い出した。私は乱れて眠った。

3

Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta. Exaltare super coelos Deus, et super omnem terram gloria tua. Laqueos paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam.

PL 9, 362C

人の子ら、その歯は武器と矢、その舌は鋭い剣。神よ、天の上に高く上げられよ、全地の上に汝の栄光あれ。彼らは私の足に罠を仕掛け、私の魂を屈めさせた。私の顔の前に穴を掘り、その中に落ちた。

4

Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo et psalmum dicam tibi. Exsurge gloria mea, exsurge psalterium in cithara: exsurgam diluculo.

PL 9, 362C

神よ、私の心は備えられている、私の心は備えられている。私は歌い、汝に詩を歌う。起きよ、私の栄光よ、起きよ、竪琴に合わせて琴よ〔底本は psalterium in cithara。14.8.2 では psalterium et cithara と引かれる〕。私は暁に起きよう。

5

Et confitebor tibi in populis Domine, psallam tibi in gentibus: quia magnificata est usque ad coelos misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. Exaltare super coelos Deus, et super omnem terram gloria tua. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 362C

主よ、私は諸民のうちで汝をほめたたえ、異邦人のうちで汝に歌う。汝の憐れみは天にまで大いなるものとされ、汝の真理は雲にまで及んだからである。神よ、天の上に高く上げられよ、全地の上に汝の栄光あれ。詩篇の講解。

Pars XIV, Caput I

第XIV部 第I章PL 9, 362C
1

Psalmi hujus cum superiore connexio. --De superioris psalmi superscriptione id tantum demutatum in consequenti est, quod ubi pro populo longe a sanctis facto aenigmatum est, nunc ne corrumpas vel disperdas praescribitur: quod uno verbo τὸ μὴ διαφθείρης utrumque graecus sermo complexus est.

PL 9, 362C

この詩篇と前の詩篇とのつながり。――前の詩篇の表題から、続く詩篇で変えられたのは、次の点だけである。前では、聖徒たちから遠く離れた民のためにという謎めいた言い方であったところが、いまは「朽ちさせるな」あるいは「滅ぼすな」と記されている。ギリシア語は、「ト・メー・ディアフテイレース」の一語で、この両方を含んでいる。

2

Consequens enim erat, ut quia corruptio eos qui longe a sanctis discederent mansura esset, ne huic sanctus subderetur oraret.

PL 9, 363A

聖徒たちから遠く離れる者たちには朽ちることが待っている以上、聖なる者が、自分がそれに服させられないようにと祈ったのは、当然の成り行きだったからである。

3

Nam in psalmo alio gratulationem aversae hujus a se corruptionis ostendit, dicens: Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Ps. XV, 10) . Neque ambiguum est, psalmum hunc secundum apostolorum professionem ex persona esse Domini intelligendum.

PL 9, 363A

というのも、別の詩篇で彼は、この朽ちることが自分から遠ざけられたことへの喜びを示して言うからである。「汝は汝の聖なる者に、朽ちることを見させない」(詩篇15:10)。また、この詩篇が使徒たちの宣言に従って主の人格から理解されるべきことは、疑いない。

Pars XIV, Caput II

第XIV部 第II章PL 9, 363A
1

Tituli expositio. --Itaque David ad humanae carnis gloriam resurrectionis dominicae tempus exspectans, nunc et non corrumpi se rogat, et aversam a se corruptionem in eo, in quo primitiae resurrectionis sunt, prophetae praescientia gratulatur.

PL 9, 363A

表題の解説。――そこでダビデは、人の肉の栄光に至る主の復活の時を待ち望み、いま、自分が朽ちさせられないことを求め、復活の初穂がある者において自分から遠ざけられた朽ちることを、預言者の予知によって喜ぶ。

2

Ideo autem, VERS. 1: In finem tituli inscriptio est, quia et gloriosa ad aeternitatis honorem vita suscepta, et mors plurimis salutaris virorum fortium inscribatur sepulturis; et haec omnia ad eum referri oporteat, qui vel finis est legis, vel quem psalmi ipsius finis ostendat.

PL 9, 363B

「終わりに向けて」(詩篇56:1)が碑銘の表題であるのは、永遠の栄誉のために引き受けられた栄光ある生も、多くの者に救いとなった死も、勇士たちの墓に刻まれるからであり、これらすべてが、律法の終わりである者、あるいはこの詩篇の終わりが示す者に関係づけられねばならないからである。

3

Id autem quod in spelunca clausus haec loquitur, tempus est prophetiae, quo psalmum intelligitur scripsisse ipsa illa speluncae habitatione mansuri in corpore Domini humilitatem prophetans.

PL 9, 363B

洞穴に閉じ込められたままこれらを語ることは、彼がこの詩篇を書いたと理解される、預言の時である。その洞穴に住むこと自体によって、彼は、やがて体のうちにとどまることになる主の卑しさを預言したのである。

4

Caeterum videri non potest, ut qui ob metum erat intra speluncam reconditus, psalterio et cithara, ut testatur in psalmo, id est totius artis musicae perstreperet apparatu.

PL 9, 363B

そのほか、恐れのために洞穴の中に隠れていた者が、詩篇の中で証言するように、琴と竪琴、すなわち音楽の技のすべての装備をもって騒ぎ立てたとは、考えられない。

Pars XIV, Caput III

第XIV部 第III章PL 9, 363B
1

Misericordia Dei quibus speranda. Quo fructu, quamdiu. --Coepit autem ita, VERS. 2: Miserere mei, Deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. Misericordiam rogat; quia confidit in Deo, docens ab his misericordiam Dei sperandam esse qui crederent.

PL 9, 363B

神の憐れみは誰から望まれるべきか。どのような実りがあり、いつまでか。――彼はこう始めた。「神よ、私を憐れめ、私を憐れめ。私の魂は汝に信頼するからである」(詩篇56:2)。彼は憐れみを求める。神に信頼するからであり、神の憐れみは信じる者たちから望まれるべきだと教えているのである。

2

Et misericordiae Dei quod momentum quive sit effectus, ostendit dicens: Et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas. Avibus naturae est infirmitatem pullorum alis inumbrare, eosque a praetervolantium vi atque improbitate defendere.

PL 9, 363B

そして、神の憐れみがどれほどの重みを持ち、どのような効果を生むかを、こう言って示す。「汝の翼の陰に私は望みを置く、不義が過ぎ去るまで」。鳥には、雛の弱さを翼で陰にし、通り過ぎる者の暴力と悪意から守る性質がある。

3

Quod et in gallinis maxime noscimus, cum collectos intra pennas foetus suos aut opacant aut tuentur.

PL 9, 363B

このことを我々は、とりわけ雌鶏に見る。集めた雛を羽の内に、陰にするか、守るかするからである。

4

Quarum consuetudinem ad exemplum sollicitudinis suae Dominus commemorat, dicens ad Jerusalem interfectricem prophetarum: Quotiens volui colligere filios tuos, sicut gallina quae congregat pullos suos sub alis suis, et noluisti (Matt. XXIII, 37) ?

PL 9, 364A

主は、その習性を自らの配慮の例として持ち出し、預言者たちを殺すエルサレムに向かって言う。「雌鶏が雛を翼の下に集めるように、私は幾たび汝の子らを集めようとしたことか。だが汝は望まなかった」(マタイ23:37)。

5

Sperat ergo in umbra alarum Dei sanctus, donec iniquitas transeat, id est dum aut saeculi scandala, aut iniquitates impiorum, aut terrenae humilitatis infirmitatem, dum ( fort. quemadmodum) hanc ipsam quasi speluncam habitaculi et corporis sui David qua nunc est clausus, evadit.

PL 9, 364A

したがって聖なる者は、不義が過ぎ去るまで、神の翼の陰に望みを置く。すなわち、世の躓きや、不敬な者たちの不義や、地上の卑しさの弱さを、そして、ダビデがいま閉じ込められている、いわば住まいであり自らの体であるこの洞穴そのものを、(おそらく「〜のように」)逃れ出るまでである。

Pars XIV, Caput IV

第XIV部 第IV章PL 9, 364A
1

Prophetica scientia. Diapsalma. Mors somnus. Dormientis conturbatio, Christi passio. Leonum catuli qui. --Sperans sub umbra alarum Dei, officio spei suae semper intentus est, dicens, VERS. 3: Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi.

PL 9, 364A

預言の知。ディアプサルマ。死は眠り。眠る者の動揺はキリストの受難。獅子の子らとは誰か。――神の翼の陰に望みを置く彼は、自らの望みの務めにつねに心を向けて言う。「私はいと高き神に叫ぶ、私に善を施した神に」(詩篇56:3)。

2

Clamat fide potius quam voce, qui fugiens et latens clamat. Porro autem non est in sermone sperantis gratulatio adeptorum: sed propheticae scientiae ac fidei est, gerendis non aliter gaudere quam gestis: et idcirco ad eum qui sub indemutabili constitutione bonitatis jam sibi benefecerit, clamat: Et quatenus benefecerit Dominus, consequentibus docet, dicens, VERS. 4 et 5: Misit e coelo, et liberavit me, dedit in opprobrium conculcantes me.

PL 9, 364B

逃げ隠れつつ叫ぶ者は、声によってよりも、むしろ信仰によって叫ぶ。そもそも望む者の言葉には、すでに得たものへの喜びはない。喜びは預言の知と信仰に属するのであり、これから成されることを、すでに成されたことと同じように喜ぶのである。それゆえ彼は、善の不変の定めのもとに、すでに自分に善を施した者に向かって叫ぶ。主がどこまで善を施したかを、続く言葉で教えて言う。「天から遣わして私を救い、私を踏みつける者たちを辱めに渡した」(詩篇56:4、5)。

3

Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam, eripuit animam meam de medio catulorum leonum; dormivi conturbatus.

PL 9, 364B

神は自らの憐れみと自らの真理を遣わし、私の魂を獅子の子らのただ中から救い出した。私は乱れて眠った。

4

Dignum fuit, etiamsi nulla demutatio personae esset ac sensus, diapsalma intervenire: quia ad intelligentiam dictorum sensus esset credentium erigendus. Benefecit Deus sancto suo, mittendo de coelo: ut liberato eo, in opprobrium hi qui eum conculcabant darentur.

PL 9, 364B

人格や意味の転換が何もなくとも、ディアプサルマが挟まれるのはふさわしかった。語られたことの理解のために、信じる者たちの心が奮い立たされねばならなかったからである。神は、天から遣わすことによって、自らの聖なる者に善を施した。その者が救い出され、彼を踏みつけていた者たちが辱めに渡されるためである。

5

Et misit misericordiam suam ac veritatem ad eripiendam de catulorum medio animam ipsius, tum cum conturbatus dormisset.

PL 9, 364C

そして神は、彼が動揺して眠っていたとき、その魂を獅子の子らのただ中から救い出すために、自らの憐れみと真理を遣わした。

6

Si mors significatur in somno, vel cum dormiturus David cum patribus suis est, vel cum dormiens Lazarus excitandus est, vel cum centurionis illius non est mortua puella sed dormit, vel cum eos qui dormierunt non praeveniemus in resurrectione: si conturbatio dormientis significatio est passionis, cum dicitur: Nunc anima mea turbata est valde (Joan. XII, 27) : quam tamen eripi de manu canis ita antea est deprecatus: Libera me de ore leonis, et de manu canis unicam meam (Ps. XXI, 22) : et non alii canum vel leonum catuli intelligi possunt, quam qui sunt et natio viperarum, de quorum medio anima eripitur, et eripitur per missam e coelo misericordiam et veritatem; secuncundum illud: Misericordia et veritas obviaverunt (Ps. LXXXIV, 11) , et si misericordia et veritas Dominus Jesus Christus est: non ambigitur quin illi in opprobrium dedantur, qui conculcantes Dominum in passione, ista non credunt; quibus utique opprobrium est, unigeniti Dei adventum et peccatorum indulgentiam perdidisse.

PL 9, 364C

眠りによって死が表されるのであれば――ダビデが父祖たちとともに眠ろうとするとき、あるいはラザロが眠っていて起こされようとするとき、あるいは例の百人隊長の娘が死んだのではなく眠っているとき、あるいは眠った者たちに我々が復活において先んじることはないと言われるときがそうである――そして、眠る者の動揺が受難のしるしであるのなら――「今、私の魂は激しく騒いでいる」(ヨハネ12:27)と言われるときがそうである。しかもその魂が犬の手から救い出されることを、彼はこのようにすでに祈っていた。「私を獅子の口から、私のただ一つのものを犬の手から救い出せ」(詩篇21:22)――そして、犬たちや獅子たちの子らは、まさに蝮の種族である者たちのほかには理解されえず、その者たちのただ中から魂は救い出され、それは天から遣わされた憐れみと真理によって救い出されるのであり、「憐れみと真理は出会った」(詩篇84:11)と言われるとおりであるなら〔底本は secuncundum。secundum と読む〕、そして憐れみと真理が主イエス・キリストであるなら――受難において主を踏みつけながら、これらを信じない者たちが辱めに渡されることは、疑いえない。彼らにとって、独り子なる神の到来と罪の赦しを失ったことは、まさしく辱めなのである。

Pars XIV, Caput V

第XIV部 第V章PL 9, 365A
1

Vitia mentium designantur officiis corporum. --Et quia huic sanctorum spei vel persequentum odia vel negantum adversatura semper essent; commemoratis humanae salutis sacramentis, subjecit: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta.

PL 9, 365A

心の悪徳は、体の働きによって示される。――そして、聖徒たちのこの望みには、迫害する者たちの憎しみや否認する者たちの敵意が、つねに敵対するであろうから、人の救いの秘義を思い起こしたのち、彼は付け加えた。「人の子ら、その歯は武器と矢、その舌は鋭い剣」。

2

Vitia motusque animarum sub corporalibus officiis divinus sermo significat: ut in Deuteronomii cantico (Deut. XXXII, 15) , Incrassavit, et calcitravit dilectus, impietatis luxu sub significatione consuetudinis corporalis increpito; vel illud: Qui devorant plebem meam ut cibum panis (Ps. LII, 5) ; vel etiam: Dentes peccatorum contrivisti (Ps. III, 8) ; nec non et illud Apostoli: Quod si mordetis invicem, videte ne consumamini ab invicem (Gal. V, 15) : ut quod singulis quibusque membris officii actionisque mandatum est, id ad efficientiam mentium animorumque referatur: ut nunc vel persequentium vel obtrectantium commemoraturus effectus, ait: Filii hominum, dentes eorum scutum et sagittae, et lingua eorum machaera acuta, cum et consumerent saevitia potestatis, et obtrectationum jaculis vulnerarent.

PL 9, 365B

神の言葉は、心の悪徳や動きを、体の働きのもとに表す。たとえば申命記の歌(申命記32:15)の、「愛された者は肥え太り、蹴った」のように。そこでは、不敬の放縦が、体の習性のしるしのもとに責められている。あるいは、「パンの食物のように私の民を食らう者たち」(詩篇52:5)、あるいはまた、「汝は罪人たちの歯を砕いた」(詩篇3:8)、さらには使徒の「もし汝らが互いにかみ合うなら、互いに滅ぼされないよう気をつけよ」(ガラテヤ5:15)である。個々の肢体に任された務めや行いが、精神や心の働きに関係づけられているのである。それゆえ、いま迫害する者たちや中傷する者たちの結果を思い起こそうとして、彼は言う。「人の子ら、その歯は盾と矢〔底本は scutum。14.5.1 の引用では arma(武器)である〕、その舌は鋭い剣」。彼らが権力の残忍さで食い尽くし、中傷の投げ槍で傷つけていたからである。

Pars XIV, Caput VI

第XIV部 第VI章PL 9, 365C
1

Deus exaltari nequit, nisi prius descenderit. Spiritus sancti dono omnis terra Domini gloria plena. --Sed inter haec quae scit et exspectat Propheta non tacuit.

PL 9, 365C

神は、まず降らなければ高く上げられえない。聖なる霊の賜物によって、全地は主の栄光で満ちる。――しかし、預言者は、自分が知り待ち望むこれらのただ中にあって、黙らなかった。

2

Deprecatus enim ne corrumperetur, absorbendae corruptionis istius tempus exoptat, dicens, VERS. 6: Exaltare super caelos Deus, et super omnem terram gloria tua.

PL 9, 365C

朽ちることのないようにと祈ったのち、彼は、この朽ちることが呑み込まれる時を切に望んで言う。「神よ、天の上に高く上げられよ、全地の上に汝の栄光あれ」(詩篇56:6)。

3

Quae in altum de humilibus efferuntur, ea exaltari videntur quia per profectum quemdam in id quod sublimius est evadunt. Quod autem super coelos exaltandum est, necesse est ut prius descenderit ad inferiora de coelis, per quod rursum exaltandum sit super coelos.

PL 9, 365C

低いものから高みへと上げられるものは、ある進展によってより崇高なものへ至るがゆえに、高く上げられると見える。だが、天の上に高く上げられるべきものは、まず天からより低いところへ降っていなければならず、それによって、ふたたび天の上に高く上げられるのである。

4

Quod ipsum Apostolus absolutissime ita dicit: Qui cum adscendisset in altitudinem, captivam egit captivitatem, dedit dona hominibus. Ascendit autem quid est, nisi quia et descendit in inferiora terrae?

PL 9, 365D

まさにこのことを使徒は、このように完全に言う。「彼は高みに上ったとき、捕らわれ人を捕らえて行き、人々に賜物を与えた。『上った』とは、彼がまた地の低い所に降ったということのほかに何であろうか。」

5

Qui descendit, ipse est et qui adscendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV, 8, seq.) : hinc exaltandi super coelos causam significans exstitisse, quod descendendi usque in inferiora terrae humilitas esset assumpta.

PL 9, 366A

「降った者は、すべてのものを満たすために、すべての天の上に上った者でもある」(エフェソ4:8以下)。これは、天の上に高く上げられる原因が、地の低い所にまで降るという卑しさを引き受けたことにあったことを示している。

6

Ex voto ergo propheta praenuntiat exaltari super coelos Deum. Et quia exaltatus super coelos impleturus esset in terris omnia sancti Spiritus sui gloria; subjecit: Et super omnem terram gloria tua: cum effusum super omnem carnem Spiritus donum, gloriam exaltati super coelos Domini protestaretur.

PL 9, 366A

したがって預言者は、願いのとおり、神が天の上に高く上げられることを予告する。そして、天の上に高く上げられた者が、自らの聖なる霊の栄光によって地上のすべてを満たすことになるので、彼は付け加えた。「そして全地の上に汝の栄光あれ」。すべての肉の上に注がれた霊の賜物が、天の上に高く上げられた主の栄光を証しするからである。

Pars XIV, Caput VII

第XIV部 第VII章PL 9, 366B
1

Qui gloriam aut passionem Christi suam David dicat. --Omnis autem hic profectus non naturae divinae, sed infirmitati hominis optatur: quia se per assumptionem carnis in coelestibus collocandum propheta non nescit, quippe cum concorporales et comparticipes effecti simus in Christo Jesu.

PL 9, 366B

ダビデは、キリストの栄光あるいは受難を、どのようにして自分のものとして語るのか。――この進展のすべては、神の本性のためではなく、人の弱さのために望まれる。預言者は、肉を取ることによって自分が天上のものの中に置かれるべきことを知らないのではないからである。事実、我々はキリスト・イエスにおいて、同じ体の者となり、ともにあずかる者となったのである。

2

Et idcirco haec ad carnis suae infirmitatem, quae et in passionibus Domini vexanda, et super coelos esset exaltanda, connexuit, VERS. 7: Laqueos paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam.

PL 9, 366B

それゆえ彼は、これらのことを、主の受難においても悩まされ、天の上に高く上げられるべき自らの肉の弱さに結びつけた。「彼らは私の足に罠を仕掛け、私の魂を屈めさせた。私の顔の前に穴を掘り、その中に落ちた」(詩篇56:7)。

3

Per compassionis fidem etiam se ipso in Domino propheta patiente, tanquam et ipse sit passus, haec quaeritur. Sed in eos qui majestatis Dominum persecuti sunt, cum in foveam praeparatam inciderint, mortis ipsius et sensus refertur et poena.

PL 9, 366B

同情の信仰によって、預言者自身も主において苦しむのであり、自らもまた苦しんだかのように、これらを嘆く〔底本は quaeritur。queritur と読む〕。だが、威光の主を迫害した者たちには、彼らが用意された穴に落ちたとき、その死そのものの感覚と刑罰が跳ね返る。

Pars XIV, Caput VIII

第XIV部 第VIII章PL 9, 366C
1

Diapsalma. David psalterio et cithara se significat. --Et quia compatiendi et commoriendi fides nos glorificat in Christo: velut in procinctu spei fideique hujus propheta consistit dicens, VERS. 8 - 10: Deus, paratum cor meum: cantabo et psalmum dicam tibi.

PL 9, 366C

ディアプサルマ。ダビデは、琴と竪琴によって自らを表す。――そして、ともに苦しみともに死ぬ信仰が、キリストにおいて我々に栄光を与えるので、預言者は、この望みと信仰の戦いの備えのうちに立って言う。「神よ、私の心は備えられている。私は歌い、汝に詩を歌う」(詩篇56:8-10)。

2

Exsurge, gloria mea, exsurge psalterium et cithara. Exsurgam diluculo, et confitebor tibi in populis, Domine, psalmum dicam tibi in gentibus.

PL 9, 366C

起きよ、私の栄光よ、起きよ、琴と竪琴よ。私は暁に起きよう。主よ、私は諸民のうちで汝をほめたたえ、異邦人のうちで汝に詩を歌う。

3

Interjecto diapsalma hunc ad Deum retulit propheta sermonem, psalmi interim fide haec eadem in quae cor ejus paratum est concinendo: et animi sui et corporis gaudia sub significatione psalterii et citharae adhortatus, sese ipsum in eo quod cantet psalmumque dicat ostendit.

PL 9, 366C

ディアプサルマが挟まれたのち、預言者はこの言葉を神に向けた。その間、詩篇の信仰によって、自分の心が備えられている当のことを歌い合わせたのである。自らの心と体の喜びを、琴と竪琴のしるしのもとに励まし、歌い、詩を歌うということにおいて、自分自身を示している。

4

Ait enim: Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium et cithara: exsurgam diluculo; se ipsum scilicet ostendi in psalterio citharaque declarans, cum ad exsurgendum cithara psalterioque commonitis, ipse potius qui in his significetur exsurgat.

PL 9, 366C

彼は言う。「起きよ、私の栄光よ、起きよ、琴と竪琴よ。私は暁に起きよう」。すなわち、琴と竪琴に起きるよう促しながら、むしろそれらにおいて表されている彼自身が起きるのであり、そうして、自分自身が琴と竪琴において示されることを明らかにしているのである。

5

Exurgens autem diluculo, cum gloria sua spei evangelicae gloriam cantat, congruenti diluculi et orationis tempore et salutis. Nam id sequitur: Et confitebor tibi in populis, Domine, psalmum dicam tibi inter gentes.

PL 9, 367A

暁に起きて、彼は自らの栄光とともに福音の望みの栄光を歌う。暁と祈りと救いの、ふさわしい時にである。次の言葉が続くからである。「主よ、私は諸民のうちで汝をほめたたえ、異邦人の間で汝に詩を歌う」。

6

Laudaturus in populis et in gentibus Deum, necesse est ut in eo salutem gentium laudet: quia jam non in uno Israel funiculus haereditatis arctatus sit, neque Jacob portio, sed terrae plenitudo jam Dei sit; neque simus jam imago terreni, sed imago coelestis.

PL 9, 367A

諸民のうちで、異邦人のうちで神を讃えようとする者は、そこで異邦人の救いを讃えなければならない。もはや相続の綱がイスラエルだけに狭められることも、ヤコブだけが分け前であることもなく、地の満ちるところがすでに神のものとなり、我々がもはや地上のものの像ではなく、天上のものの像となるからである。

Pars XIV, Caput IX

第XIV部 第IX章PL 9, 367A
1

Veritas usque ad nubes quid. Misericordia usque ad coelos, caro corruptionis expers. --Quid autem confitendum in populis, psallendumque inter gentes esset ostendit. VERS. 11. Quia magnificata est usque ad coelos misericordia tua et veritas tua usque ad nubes.

PL 9, 367A

真理が雲にまで及ぶとは何か。憐れみが天にまで及ぶとは、肉が朽ちることを免れること。――彼は、諸民のうちで何をほめたたえ、異邦人の間で何を歌うべきかを示す。「汝の憐れみは天にまで大いなるものとされ、汝の真理は雲にまで及ぶ」(詩篇56:11)。

2

Haec est ergo in populis gentibusque confessio, quia magnificata usque ad coelos sit misericordia, et veritas usque ad nubes.

PL 9, 367B

したがって、諸民と異邦人のうちでの告白とは、憐れみが天にまで大いなるものとされ、真理が雲にまで及んだということである。

3

Nam cum Domino obviam Sancti rapientur in nubibus (I Thess. IV, 16) , ipso illo nube in resurrectionis corpore elati, et creatura omnis secundum Apostolum a corruptione sit liberanda (Rom. VIII, 22) , pacificataque omnia per eum quae et in coelo sint et in terra (Coloss. I, 20) , merito et usque ad nubes veritas nostra ( forte nostrae) in eo resurrectionis effertur, et magnificatur usque ad coelos misericordia ejus, congemiscentis creaturae corruptione depulsa.

PL 9, 367B

主に出会うために、聖徒たちが雲の中へ引き上げられ(一テサロニケ4:16)、まさにその雲によって復活の体において高く上げられるとき、また使徒に従えば被造物のすべてが朽ちることから解放され(ローマ8:22)、天にあるものも地にあるものも、すべてが彼によって和解されるとき(コロサイ1:20)、彼における復活の我々の真理(おそらく「我々の復活の」)が雲にまで高められ、彼の憐れみが、ともにうめく被造物から朽ちることが追い払われて、天にまで大いなるものとされるのは、当然である。

4

Sed horum quidem usque ad nubes et usque ad coelos significatur elatio, verum illi proprium est coelos transgredi, et omnem sensum existimatae sublimitatis evadere.

PL 9, 367B

だが、これらの者たちについては、雲にまで、天にまでの高められることが示されるのに対し、天を越え、思われた崇高さのあらゆる感覚を越えることは、彼にこそ固有である。

Pars XIV, Caput X

第XIV部 第X章PL 9, 367B
1

Gloria Dei omnem excedens sensum, qui in terris maneat. --Repetita itaque spei suae precatione propheta sic clausit, VERS. 12: Exaltare coelis, Deus, et super omnem terram gloria tua. Nullus exaltando Deo modus est; nam super coelos ejus elatio est.

PL 9, 367B

あらゆる感覚を越える神の栄光。それがどのようにして地にとどまるのか。――そこで預言者は、自らの望みの祈りを繰り返して、こう閉じた。「神よ、天の上に高く上げられよ〔底本は coelis。super coelos と読む〕、全地の上に汝の栄光あれ」(詩篇56:12)。神を高く上げることに限度はない。その高められることは、天の上にあるからである。

2

Dominus enim creaturarum ultra creaturas intelligendus. Et cum nobis non aliud sit in cognitione quam coelum, ultra omnem sensum est, qui super coelos exaltatus sensum notionis excedit.

PL 9, 367B

というのも、被造物の主は、被造物を越えて理解されねばならないからである。我々にとって認識の中には天のほかに何もないのであるから、天の上に高く上げられて、認識の感覚を越える者は、あらゆる感覚を越えている。

3

Misericordia quidem ejus usque in nos redundavit: sed magnificata usque ad coelos in coelestibus mox futuris.

PL 9, 367B

その憐れみは、我々にまで溢れたが、天にまで大いなるものとされるのは、間もなく来る天上の事柄においてである。

4

Et cum usque ad nubes veritas ejus elata sit, nobis obviam in nube rapiendis, sed coelos omnes tamen concessurus a Dei dextris ipse transcendit, gloria quoque ejus in terris, id est, nobiscum mansura, cum dicit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus vitae usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) , Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 368A

その真理は雲にまで高められ、我々は雲の中で彼に出会うべく引き上げられるが、彼自身は、神の右に座そうとして〔底本は concessurus。consessurus と読む〕、あらゆる天を越えて行く。彼の栄光は地上にも、すなわち我々とともにとどまるであろう。彼は言う。「見よ、私は世の終わりまで、生涯のすべての日、汝らとともにいる」(マタイ28:20)。我々の主イエス・キリストは世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars XV, Prooemium

第XV部 冒頭PL 9, 368A
1

In finem, ne disperdas, David in tituli inscriptionem. Si vere utique justitiam loquimini, justa judicate filii hominum. Etenim in corde iniquitates operamini, in terra iniquitatem complectuntur manus vestrae.

PL 9, 368A

終わりに向けて。滅ぼすな。ダビデの、碑銘のために。もしまことに諸君が義を語るのなら、人の子らよ、正しく裁け。実に諸君は心において不義を行い、地において諸君の手は不義を抱く。

2

Alienati sunt peccatores ab utero: erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Indignatio illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium, et veneficii quod medetur a sapiente.

PL 9, 368A

罪人たちは母の胎から疎外された。腹から迷い出て、偽りを語った。彼らの憤りは蛇に似ており、耳をふさぐ聾の毒蛇のようである。それは、呪文を唱える者たちの声にも、知者によって癒しをもたらす薬にも耳を傾けない。

3

Deus contrivit dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confregit Dominus. Ad nihilum devenient velut aqua decurrens: intendet arcum suum donec infirmentur. Sicut cera liquefacta auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem.

PL 9, 368B

神は彼らの歯を彼らの口の中で砕いた。主は獅子たちの臼歯を折った。彼らは流れ去る水のように無に帰する。神は自らの弓を張る、彼らが弱るまで。溶けた蝋のように彼らは取り去られる。火が上に落ち、彼らは太陽を見なかった。

4

Priusquam producat spinas vestras rhamnus sicut viventes, sic in ira absorbebit eos. Laetabitur justus cum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Et dicet, si utique erit fructus justo. Utique est, Deus judicas eos in terra. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 368B

クロウメモドキが諸君の茨を生じさせる前に、生きている者たちのように、かくのごとく怒りのうちに彼らを呑み込む。義人は報復を見るとき喜ぶ。罪人の血で自らの手を洗う。そして言う、義人にまことに実りがあるのか、と。まことに、ある。神よ、汝は地で彼らを裁く〔底本は judicas。15.6.2 の講解では judicans と引かれる〕。詩篇の講解。

Pars XV, Caput I

第XV部 第I章PL 9, 368B
1

Argumentum psalmi. --VERS. 1. De superioris psalmi superscriptione, sola deest significatio aliqua gestorum. Nam et in finem, et ne disperdas, et tituli inscriptio est.

PL 9, 368B

詩篇の論旨。――前の詩篇の表題から欠けているのは、出来事を示すものだけである。「終わりに向けて」も「滅ぼすな」も碑銘の表題もあるからである。

2

Neque enim psalmus quidquam per rerum gesta continet prophetiae; ut sicut in caeteris, sanctus David et dictis prophetet et gestis: sed increpatio in impios, et denuntiatio judicii Dei in peccatores, et retributio laetitiae in sanctos, et fructus homini justitiae continetur.

PL 9, 368C

この詩篇は、出来事を通して預言に関わることを何も含んでいない。他の詩篇では、聖なるダビデが言葉によっても出来事によっても預言するのに対し、ここに含まれるのは、不敬な者たちへの叱責、罪人たちに対する神の裁きの告知、聖徒たちへの喜びの報い、そして人にとっての義の実りである。

3

Hic ergo finis, in psalmo est, haec depellendae corruptionis fiducia, haec ei, qui nos per mortem redemit, tituli inscriptio est.

PL 9, 368C

したがって、詩篇における終わりとは、朽ちることを退けるというこの確信であり、これが、死によって我々を贖った者のための碑銘の表題である。

Pars XV, Caput II

第XV部 第II章PL 9, 369A
1

Justitiae sermo communis, non studium. Peccatum cordis. Cor Deo patet. --Et quidem talem totus psalmus ipse se profert. VERS. 2 et 3: Si vere utique justitiam loquimini directa judicate filii hominum.

PL 9, 369A

義の語りは共通だが、熱意はそうではない。心の罪。心は神に開かれている。――実際、詩篇全体が、そのようなものとして自らを示している。「もしまことに汝らが義を語るなら、人の子らよ、まっすぐに裁け」(詩篇57:2、3)。

2

Etenim in corde iniquitates operamini, in terra iniquitatem complectuntur manus vestrae. Justitiae sermo communis est; sed aequi judicii studium et consuetudo paucorum est.

PL 9, 369A

「実に汝らは心において不義を行い、地において汝らの手は不義を抱く」。義の語りは共通のものであるが、公正な裁きへの熱意と習慣は、少数の者のものである。

3

Sed plane tum vere quis loqui justitiam existimandus est, cum judicium retineat veritatis; Deo ob id non eloquia humana, sed cordis opera, id est, cogitationum molitiones judicante.

PL 9, 369A

しかし、誰かが義を語っているとまことに見なされるべきなのは、真理の裁きを保っているときである。神はそのために、人の言葉ではなく、心の業、すなわち思いの企てを裁くからである。

4

Solet autem iniquitas sub publicae conscientiae pudore non peragi: et ideo licet complexae manus non sint iniquitatem, tamen iniquitatem Deo cor operatur in terra.

PL 9, 369A

不義は、公の良心の恥のもとでは、なされずにいることが常である。それゆえ、手が不義を抱いていなくとも、心は地にあって神の前で不義を行う。

5

Hinc adulterium solo conceptum corde jam crimen est: hinc secundum Pauli Evangelium secreta hominum Deus judicat, voluntates hominum Deo in ipsis humanae nativitatis exordiis contuente.

PL 9, 369A

ここから、心の中だけで宿された姦淫も、すでに犯罪である。ここから、パウロの福音に従って、神は人々の隠れたものを裁く。人が生まれる、その始まりそのものから、神は人々の意志を見つめているからである。

6

Nam cum naturae potentis virtus non tam viscerum fibras, quam appetitus mentis introeat; necesse est non per motus sensuum perspiciendi sumat exordium, sed per naturae scientiam etiam futuros motus sensuum praesciens apprehendat.

PL 9, 369B

というのも、力ある本性の力は、内臓の繊維よりもむしろ心の欲求の中に入り込むのであるから、その力は、見通すことの始まりを感覚の動きから取るのではなく、本性についての知によって、将来の感覚の動きをさえ予め知って捉えるのでなければならない。

Pars XV, Caput III

第XV部 第III章PL 9, 369B
1

Praescientia peccati non infert necessitatem. --Et idcirco de his, qui complexas manibus iniquitates corde perficiunt, continuo subjecit, VERS. 4: Alienati sunt peccatores ab utero, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa.

PL 9, 369B

罪の予知は必然をもたらさない。――それゆえ、手に不義を抱きつつ心でそれを成し遂げる者たちについて、彼はただちに付け加えた。「罪人たちは母の胎から疎外された。腹から迷い出て、偽りを語った」(詩篇57:4)。

2

Sic Esau alienatus ab utero est, cum major minori serviturus, etiam ante quam existeret, nuntiatur, Deo futurae non nescio voluntatis, cum et sermonis falsitas, et vitae error a ventre est: ipso potius hoc sciente, quam aliquo ad necessitatem genito naturamque peccati.

PL 9, 369B

エサウはこのように、母の胎から疎外された。兄が弟に仕えるであろうことが、彼が存在する前にすでに告げられたのは、神が来たるべき意志を知らないわけではなかったからである。言葉の偽りも生の迷いも腹からであるが、それは、誰かが必然と罪の本性へと生み出されたからではなく、むしろ神自身がこれを知っていたからである。

3

Ac ne vitium referri posset ad originem; praeduratae in his ad obediendum voluntatis crimen exprobrat, dicens, VERS. 5 et 6: Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas: quae non exaudiet vocem incantantium, medicamenti medicati a sapiente.

PL 9, 369C

そして、悪徳が生まれに帰せられえないように、彼は、従うべきところで前もって頑なになった彼らの意志の罪を責めて言う。「彼らには蛇に似た激怒がある。耳をふさぐ聾の毒蛇のようである。それは、呪文を唱える者たちの声、知者によって調えられた薬に聞き従わない」(詩篇57:5、6)。

4

Non excusatur quaedam necessitas naturalis in crimine. Nam serpens innocens esse potuisset, cui aures per se ut surdae sint obstruuntur: vocemque incantantis non audit, cum medicata medicamina a sapiente non percipit.

PL 9, 370A

犯罪において、ある自然の必然が言い訳にされることはない。蛇は無垢でありえたであろうのに、その耳は自らによって聾のようにふさがれ、呪文を唱える者の声を聞かず、知者によって調えられた薬を受けないからである。

5

Neque hic Marsorum cantus et consopita viperarum sibila memorat, quia haec eadem majore cum inertia per fidem nominis Dei virtutemque torpescunt; sed illam contumacem atque insolentem antiqui serpentis inobedientiam docet adversum sanctorum cantus et medicata a sapiente medicamina obsurdescentis; cum ei quotidie, ne fallat, ne subrepat, ne mordeat, etiam sub divini nominis denuntiatione mandetur et tamen obstructo desaevit auditu; ex quo non obedientes Evangelio natio viperarum sunt.

PL 9, 370A

彼はここで、マルシー人の歌や、眠らされた蝮の鳴き声を思い出しているのではない。これらは神の名への信仰とその力によって、いっそう鈍く麻痺するからである。むしろ彼は、聖徒たちの歌と、知者によって調えられた薬に対して聾になる、古い蛇の頑なで横柄な不従順を教えている。蛇には、欺くな、忍び寄るな、噛むなと、神の名の告知のもとでさえ日ごとに命じられているのに、それでも耳をふさいで猛り狂うのである。この蛇から出て〔ex quo は「このことから」とも取れる〕、福音に従わない者たちが蝮の種族なのである。

Pars XV, Caput IV

第XV部 第IV章PL 9, 370B
1

Impiorum contritio et inanitas. --Sed quia potestas ejus suorumque conteritur, et omnia in his saevitiae arma franguntur; haec subdita sunt. VERS. 7, 8, 9: Deus contrivit dentes eorum in ore ipsorum, molas leonum confregit Dominus.

PL 9, 370B

不敬な者たちの砕かれと空しさ。――しかし、彼とその配下の権力が砕かれ、彼らにおける残忍さのあらゆる武器が折られるので、こう続く。「神は彼らの歯を彼らの口の中で砕いた。主は獅子たちの臼歯を折った」(詩篇57:7、8、9)。

2

Spernentur velut aqua decurrens: intendet arcum suum donec infirmentur. Sicut cera liquefacta auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem.

PL 9, 370B

彼らは流れ去る水のように蔑まれる。神は自らの弓を張る、彼らが弱るまで。溶けた蝋のように彼らは取り去られる。火が上に落ち、彼らは太陽を見なかった。

3

De peccatorum dentibus et molis leonum frequenter nobis fuit sermo, quia in his desaevientis malignitatis significatur instinctus. His ergo confractis contritisque, velut decurrens aqua spernentur.

PL 9, 370B

罪人たちの歯と獅子たちの臼歯については、我々はしばしば語った。そこに、猛り狂う悪意の衝動が示されているからである。これらが砕かれ打ち砕かれたのち、彼らは流れ去る水のように蔑まれる。

4

Omnis enim superfluentium aquarum cursus est otiosus, cum unusquisque ex his id tantum quod sibi utile putet esse derivet, caeteris meatu transcurrente perituris, cum ad solam sui abolitionem usque ad maria deferantur.

PL 9, 370B

あふれ出る水の流れはすべて、むなしい。人はそれぞれ、そこから自分に役立つと思う分だけを引き込み、ほかのものは水路を走り過ぎて滅びるからである。それらは、ただ自らの消滅のために、海にまで運ばれる。

5

Atque hujus quidem in his naturae atque contemptus in psalmo alio meminit, cum dicitur: Effusus sum tamquam aqua, et dispersa sunt ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquefiens in medio ventris mei (Psal. XXI, 15).

PL 9, 370C

この本性と侮蔑を、彼は別の詩篇でも思い起こしている。「私は水のように注ぎ出され、私の骨はすべて散らされた。私の心は蝋のようになり、腹の中で溶けた」(詩篇21:15)。

6

Et multa quidem quae ex solidis in liquida solvuntur, demutant habitum sine abolitione naturae, ut ex rigentibus fluant: cera autem solo suscepta igni sic liquescit, ut pereat.

PL 9, 371A

固いものから液体へと溶ける多くのものは、本性を失うことなく状態だけを変え、硬いものから流れるものになる。だが蝋は、火を受けると、滅びるほどに溶ける。

7

Eodem nunc modo creationis utriusque in perdendis peccatoribus posuit exemplum: Spernentur velut aqua decurrens, intendet arcum suum donec infirmentur: sicut cera liquefacta auferentur.

PL 9, 371A

彼はいま、罪人たちを滅ぼすことにおいて、同じやり方で二つの被造物の例を置いた。「彼らは流れ去る水のように蔑まれる。神は自らの弓を張る、彼らが弱るまで。溶けた蝋のように彼らは取り去られる」。

8

Primum ergo spernentur sine consistendi spe et manendi, inutiliter defluentes: dehinc arcus Domini erit donec infirmentur intentus: infirmati autem liquefacti ( f. liquefactae) cerae modo auferentur.

PL 9, 371A

まず彼らは、立ち止まり留まる望みなしに、むなしく流れ去りつつ蔑まれる。次に、主の弓は、彼らが弱るまで張られる。弱った者たちは、溶かされて(おそらく「溶けた〔蝋〕」)、蝋のように取り去られる。

9

Et in arcu severitatem judicii Dei significari frequenter ostendimus, peccatorum hunc semper poenis his qui punientur intentum. Et sane intento arcu, igne judicii eos ut liquefactam ceram auferendos sequens sermo declarat: Supercecidit ignis, et non viderunt solem.

PL 9, 371A

そして弓において神の裁きの厳しさが示されることを、我々はしばしば示してきた。その弓はつねに、罰せられる者たちのために、罪人たちへの罰に向けて張られている。まことに、弓が張られたとき、彼らが裁きの火によって溶けた蝋のように取り去られることを、続く言葉が明らかにする。「火が上に落ち、彼らは太陽を見なかった」。

10

Superjectus ergo ignis eo auferet, ne solem justitiae contemplentur; indigni enim sunt, qui sint coheraedes aeterni luminis.

PL 9, 371B

したがって、上に投げられた火は、彼らが義の太陽を見つめえないように、彼らを取り去る。彼らは永遠の光の共同の相続人となるにふさわしくないからである。

Pars XV, Caput V

第XV部 第V章PL 9, 371B
1

Impii statim a morte ignis poenas luunt. --Ac ne id, quod tamquam cera liquefacta auferentur igne super eos ne solem videant decidente, abolitionem eorum potius quam poenam significaret; adjecit, VERS. 10: Priusquam producat spinas vestras rhamnus, sicus viventes, sic in ira absorbet vos.

PL 9, 371B

不敬な者たちは、死んだ直後に火の刑罰を受ける。――そして、彼らが、上に落ちる火によって、太陽を見ないまま溶けた蝋のように取り去られるということが、刑罰ではなくむしろ彼らの消滅を意味するものとならないように、彼は付け加えた。「クロウメモドキが汝らの茨を生じさせる前に、生きている者たちのように〔底本は sicus。sicut と読む〕、かくのごとく怒りのうちに汝らを呑み込む」(詩篇57:10)。

2

Rhamnus sentium genus est, quod plures ex se condensasque spinas modo rubi effert: florescit autem cum caeteris vere confotum. Ergo antequam rhamnus peccatorum spinas producat, ut viventes eos ignis in ira absorbet.

PL 9, 371B

クロウメモドキは茨の一種で、野いばらのように多くの密生した棘を自らから出す。だが、ほかのものとともに春の暖かさに育まれて花を咲かせる。したがって、クロウメモドキが罪人たちの棘を生じさせる前に、火は怒りのうちに、彼らを生きたまま呑み込む。

3

Neque enim suspenso adhuc judicii tempore quiescere peccatores sine poena erat dignum : viventes itaque eos, cum poenae scilicet sensu, absorbet ignis etiam antequam resurgant.

PL 9, 371B

裁きの時がなお先送りされているあいだ、罪人たちが罰なしに安んじているのは、ふさわしくなかったからである。それゆえ、彼らが生きているうちに、すなわち刑罰の感覚とともに、火は、彼らがよみがえる前でさえ、彼らを呑み込む。

4

Corporum enim resurrectio significatur in rhamno, quae ipsa in se spinas, quibus compungenda sunt, exhibebunt: aliis fructus aeterni floris habituris, his vero tantum ad efferendos in se modo rhamnorum spinarum aculeos excitandis.

PL 9, 371C

クロウメモドキは体の復活を意味する。体は自らのうちに、突き刺されることになる棘を示すからである。ある者たちは永遠の花の実りを持つが、この者たちは、ただクロウメモドキの棘の刺を自らのうちに現すために起こされる。

5

Peccatorum autem vim et dolorem significari meminimus in spina, cum dicitur: In aerumnam incidi , dum configitur spina (Psal. XXXI, 4) ; quia usque ad mortem humiliatus de peccato condemnavit peccatum in carne, velut cum configens spina configitur.

PL 9, 371C

罪人たちの力と痛みが棘によって表されるのを、我々は覚えている。「棘が突き刺される間、私は苦悩に落ちた」(詩篇31:4)と言われるときである。死に至るまで低くされた者が、罪について、肉において罪を断罪したからである。それは、突き刺す棘が、みずから突き刺されるかのようである。

6

Et unusquisque, secundum Apostolum, sive bona sive mala percipiet in carne (II Cor. V, 10) cum ipsam materiam ac sensum, in qua compungatur, habiturus sit peccator.

PL 9, 372A

そして、使徒に従えば、各人は善であれ悪であれ、肉において受ける(二コリント5:10)。罪人は、突き刺されるための質料と感覚そのものを持つことになるからである。

7

Ante resurrectionem carnis, id est, antequam spinas suas rhamnus emittat; vivens absorbetur ad poenam anima ejus, secundum divitem evangelicum punienda quae vivens sit (Luc. XVI, 23) .

PL 9, 372A

肉の復活の前、すなわちクロウメモドキが自らの棘を出す前に、生きているその魂は、刑罰のために呑み込まれる。それは、福音の金持ちにおいて、生きたまま罰せられる者となったとおりである(ルカ16:23)。

Pars XV, Caput VI

第XV部 第VI章PL 9, 372A
1

Manus lotae in sanguine peccatoris, innocentia. --Sed inter haec, [justi cujusque, tamquam Lazari in sinu Abrahae requiescentis,] laetitia monstratur. Sequitur enim, VERS. 11 et 12: Laetabitur justus cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris.

PL 9, 372A

罪人の血で洗われた手、無垢。――しかし、このただ中で、[アブラハムのふところに憩うラザロのような、各義人の、]喜びが示される。続いて言われるからである。「義人は報復を見るとき喜び、罪人の血で自らの手を洗う」(詩篇57:11、12)。

2

Et dicet: Si utique erit fructus justo? Utique est Deus judicans eos in terra. Laetitia justi est cum viderit vindictam; quia peccatoribus puniendis, deductum se per Angelos in aeternam requiem laetatur: manus suas non peccatorum sanguine abluens, sed cum peccatores in sanguine sint, quia rei sanguinum sunt, manus ille ab omni reatu sanguinis ablutas continebit.

PL 9, 372B

そして言うであろう、「義人にまことに実りがあるのか。まことに、地で彼らを裁く神がいる」と。義人の喜びは、報復を見るときにある。罪人たちが罰せられるとき、自分が天使たちによって永遠の安息へ導かれたことを喜ぶからである。彼は罪人たちの血で手を洗うのではなく、罪人たちが血のうちにあるとき――彼らは血の咎ある者だからである――あらゆる血の咎から洗われた手を保つであろう。

3

Idipsum psalmo alio testatus est, cum dicit: Odio habui congregationem malignorum, et cum impiis non sedebo: lavabo inter innocentes manus meas (Psal. XXV, 5 et 6) .

PL 9, 372B

同じことを彼は別の詩篇で証言して言う。「私は悪を行う者たちの集まりを憎み、不敬な者たちとともには座らない。無垢な者たちのうちで、私は自分の手を洗う」(詩篇25:5、6)。

4

Et commemoratis innocentiae officiis, adjecit: Ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam (ibid., 9) . In peccatorum scilicet sanguine manus ille abluet inter innocentes.

PL 9, 372B

そして無垢の務めを思い起こしたのち、付け加えた。「私の魂を不敬な者たちとともに、私の命を血の人々とともに滅ぼすな」(詩篇25:9)。すなわち彼は、罪人たちの血の中で、無垢な者たちのうちにあって手を洗うのである。

5

Adeo autem hi viri sanguinum sunt, ut omnium ab Abel usque ad Zachariam interfectorum ab his sanguis sit reposcendus (Matth, XXIII, 35), et abluente manus suas Pilato, super se suosque esse justi sanguinem sint professi (Matth. XXVII, 24 et 25) .

PL 9, 372C

彼らはまことに血の人々であって、アベルからザカリアに至るまで殺されたすべての者の血が彼らに求められるべきであり(マタイ23:35)、ピラトが手を洗ったとき、義人の血が自分たちとその子らの上にあると彼らは宣言したほどである(マタイ27:24、25)。

Pars XV, Caput VII

第XV部 第VII章PL 9, 372C
1

Sed manus suas lavante justo atque laetante, dicet homo: An fructus erit justo? Et utique eum esse dicit, quia Deus sit in terra eos judicans.

PL 9, 372C

だが、義人が自分の手を洗って喜ぶとき、人は言う。「義人に実りがあるのか」。そして、地で彼らを裁く神がいるゆえに、実りはあると言うのである。

2

Dicens ergo homo: an fructus sit justo, non ambigitur exspectare judicium; justo tamen jam in terris, quia per Angelos in Abrahae sinum deductus sit, judicato, secundum illud: Qui credit in me, non judicatur, sed transit de morte in vitam: qui autem non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18, 19) .

PL 9, 373A

したがって、人が「義人に実りがあるのか」と言うとき、彼が裁きを待っていることは疑いない。ただし義人は、天使たちによってアブラハムのふところへ導かれたので、すでに地上において裁かれている。「私を信じる者は裁かれず、死から命へ移る。だが信じない者は、すでに裁かれている」(ヨハネ3:18、19)とあるとおりである。

3

Cum ergo sanctus non judicandus sit, qui in vitam sit transiturus ex morte, et infidelis jam judicatus ad poenam sit: intelligitur in eos reliquum esse judicium, qui pro gestorum qualitate inter peccata fidemque sint judicandi, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 373A

したがって、死から命へ移ろうとする聖なる者は裁かれるべきでなく、信じない者はすでに刑罰へと裁かれている以上、罪と信仰のあいだで、行いの質に応じて裁かれるべき者たちにこそ、裁きが残されていると理解される。それは、世々にわたって祝福されている、我々の主イエス・キリストによってである。アーメン。

Pars XVI, Prooemium

第XVI部 冒頭PL 9, 373A
1

In finem, ne disperdas, David in tituli inscriptione, quando misit Saul, et custodivit domum ejus, ut interficeret eum. Eripe me de inimicis meis, et ab insurgentibus in me libera me.

PL 9, 373A

終わりに向けて。滅ぼすな。ダビデの、碑銘のために。サウルが人を遣わし、彼を殺すためにその家を見張らせたとき。私の敵から私を救い出せ。私に逆らって立ち上がる者たちから、私を解き放て。

2

Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum libera me: quia ecce captaverunt animam meam, et irruerunt in me fortes. Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine, sine iniquitate cucurri, et direxi.

PL 9, 373B

不義を行う者たちから私を救い出せ。血の人々から私を解き放て。見よ、彼らは私の魂を捕らえ、強い者たちが私に襲いかかった。私の不義のゆえでも、私の罪のゆえでもない、主よ。私は不義なく走り、まっすぐに進んだ。

3

Exsurge in occursum mihi, et vide, et tu, Domine, Deus virtutum, Deus Israel, intende ad visitandas omnes gentes: non (ne) miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. DIAPSALMA. Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes, (et) circumibunt civitatem.

PL 9, 373B

私に出会うために起きよ、そして見よ。汝、主よ、力の神、イスラエルの神よ、すべての異邦人を訪れることに心を向けよ。不義を行うすべての者を憐れむな(別本では否定詞が異なる)。ディアプサルマ。彼らは夕べに向きを変え、犬のように飢えに苦しみ、(別本では「そして」を置く)町を巡り歩く。

4

Ecce loquentur in ore suo, et gladius in ore eorum: quoniam quis audivit? Et tu Domine deridebis eos, pro nihilo habebis omnes gentes. Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus. Deus meus misericordia ejus praeveniet me.

PL 9, 373B

見よ、彼らは自分の口で語り、その口には剣がある。誰が聞いたか、と。だが汝、主よ、彼らを嘲り、すべての異邦人を無に等しいものとする。私は私の強さを汝のために守る、神は私の支えだからである。私の神、その憐れみは私に先立つ。

5

Deus ostendit mihi inter inimicos meos, ne occideris eos: ne quando obliviscantur legis tuae. Disperge illos in virtute tua, et destrue eos, protector meus Domine. Delicta oris eorum, sermonem labiorum ipsorum et comprehendantur in superbia sua.

PL 9, 373C

神は私の敵のただ中で、私に示した。彼らを殺すな、いつか汝の律法を忘れることのないように。汝の力によって彼らを散らし、彼らを打ち倒せ、私の守り手なる主よ。彼らの口の罪、彼らの唇の言葉、彼らは自らの高慢に捕らえられよ。

6

Et de exsecratione et mendacio convellentur consummatione: in ira consummationis, et non erunt. Et scient quoniam Deus dominabitur Jacob et finium terrae. DIAPSALMA. Et convertentur in vesperam: et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem.

PL 9, 373C

呪いと偽りのゆえに、彼らは終わりによって根こそぎにされる。終わりの怒りのうちに、彼らはいなくなる。そして彼らは知る、神がヤコブと地の果てを治めることを。ディアプサルマ。彼らは夕べに向きを変え、犬のように飢えに苦しみ、町を巡り歩く。

7

Ipsi dispergentur ad manducandum: si vero non saturabuntur, et murmurabunt. Ego autem cantabo virtuti tuae, exaltabo mane misericordiam tuam: quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae.

PL 9, 373C

彼ら自身は食べるために散らされる。もし満たされなければ、つぶやく。だが私は汝の力に歌い、朝に汝の憐れみを高く上げる。汝は私の患難の日に、私の支えと私の避け所となったからである。

8

Adjutor meus tibi psallam: quia Deus susceptor meus, Deus meus misericordia mea. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 374A

私の助け手よ、汝に私は歌う。神は私の支え、私の神は私の憐れみだからである。詩篇の講解。

Pars XVI, Caput I

第XVI部 第I章PL 9, 377B
1

Christi passio hoc psalmo praenuntiata. --VERS. 1. Superscriptio psalmi a superiore non differt: sed psalmus eo differt, quod quaedam ex his quae in David ipsum gesta sunt praeferuntur, cum Saul misit et custodivit ad interficiendum eum domum ejus.

PL 9, 377B

キリストの受難が、この詩篇で予告されている。――詩篇の表題は前のものと変わらない。だが詩篇は、ダビデその人において起こった出来事のいくつかが前に置かれている点で異なる。サウルが人を遣わし、彼を殺すためにその家を見張らせたのである。

2

Verum si ob id dirigenda ad Deum esset oratio: superiora illa, id est, in finem, et ne disperdas vel corrumpas, et in tituli inscriptione, non necesse fuerat anteferri.

PL 9, 377B

しかし、もしそのために祈りが神に向けられるべきだったのなら、前の詩篇にあった事柄、すなわち「終わりに向けて」、「滅ぼすな、あるいは朽ちさせるな」、そして碑銘の表題は、前に置かれる必要がなかったはずである。

3

Haec autem maxime quamquam spiritali sint distributa ratione, cum et finis legis sit Christus, et corruptioni subjecta non fuerit ejus aeternitas, et gloriosae mortis ipsius titulus in salute sit gentium: tamen etiam ipsa quae de gestis ejus praescripta sunt, prophetica esse declarant, cum passionis dominicae propheta non nescius, sub occasione ac tempore eorum quae perpetiebatur odiorum, et patiendo prophetam se docuerit et loquendo.

PL 9, 377B

これらは、とりわけ霊的な理によって配されているとはいえ――キリストは律法の終わりであり、その永遠は朽ちに服さず、その栄光ある死の表題は異邦人の救いにあるのだから――それでも、彼について出来事として前に記された事柄〔ejus はダビデともキリストとも取れる。文脈からダビデと解した〕そのものが、預言的であることを示している。預言者は主の受難を知らないわけではなく、自らが耐えた憎しみの機会と時を通して、苦しむことによっても語ることによっても、自分が預言者であることを示したからである。

4

Tractabimus autem psalmum, ut eorum qui secundum litteram sapiunt intelligentiam non gravemus: sed et ut quod a Saul custoditus ad interficiendum est, non minus ejus sit temporis prophetia quam a populo, et in Jerusalem tamquam in domo sua conclusus, et custoditus sit ad mortem.

PL 9, 377B

我々はこの詩篇を、文字に従って理解する者たちの理解を煩わせないように論じる。だが同時に、サウルによって殺すために見張られたことが、その時代の預言であるのに劣らず、民によってエルサレムに、あたかも自分の家であるかのように閉じ込められ、死へと見張られたことの預言でもあるように論じる。

Pars XVI, Caput II

第XVI部 第II章PL 9, 377B
1

Iniquitatis progressus. --VERS. 2 et 3. Eripe me de inimicis meis Deus, et ab insurgentibus in me libera me. Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum libera me.

PL 9, 377B

不義の進展。――「神よ、私の敵から私を救い出せ。私に逆らって立ち上がる者たちから私を解き放て。不義を行う者たちから私を救い出せ。血の人々から私を解き放て」(詩篇58:2、3)。

2

Vitiorum humanorum causas profectusque complexus est: ut unde orta est et quo evaderet impietas, nosceremus.

PL 9, 377B

彼は人間の悪徳の原因と進展をひとまとめに示した。不敬がどこから起こり、どこへ行き着くかを、我々が知るためである。

3

Et idcirco iras et simultates et inimicitias Evangelium compressit, (cum irasci sine causa fratri reatus gehennae sit, et oblatio muneris nisi post reconciliationem non concessa sit simultatis, et inimicos non solum diligendos (Matth. V, 22 et 23) , sed et pro his orandum esse decernit (Ibid., 44) , quia ex his ad virum sanguinum pervenitur.

PL 9, 377B

それゆえ福音は、怒りや敵意や憎しみを抑えた。理由もなく兄弟に怒ることはゲヘナの罪責であり、供え物の捧げは敵意の和解ののちでなければ許されず、敵は愛されるべきである(マタイ5:22、23)だけでなく、彼らのために祈られるべきであるとも定める(マタイ5:44)。これらから血の人に至るからである。

4

Nam primum inimici sunt: dehinc insurgunt in eum cujus inimici sunt: insurgentes autem, iniquitatis operarii sunt: postremo iniquitatis operarii usque ad viros sanguinum profecerunt. Viros autem sanguinum non solum admissa caedes, sed et cogitata consummat.

PL 9, 377B

まず彼らは敵である。次に、その敵である相手に逆らって立ち上がる。立ち上がる者は、不義の働き手である。最後に、不義の働き手は血の人々にまで進んだ。血の人々として完成させるのは、なされた殺害だけでなく、心に思われたことでもある。

Pars XVI, Caput III

第XVI部 第III章PL 9, 377B
1

Querela David Christo magis congruit. --Sequitur enim, VERS. 4 et 5: Quia captaverunt animam meam, irruerunt in me fortes. Neque iniquitas mea, neque peecatum meum, Domine, sine iniquitate cucurri, et direxi.

PL 9, 377B

ダビデの嘆きは、キリストにいっそう当てはまる。――続いて言われるからである。「彼らは私の魂を捕らえ、強い者たちが私に襲いかかった。私の不義のゆえでも、私の罪〔底本は peecatum。peccatum と読む〕のゆえでもない、主よ。私は不義なく走り、まっすぐに進んだ」(詩篇58:4、5)。

2

Captata anima David est, cum ad interficiendum domo clausus est. Et quamquam erutus de Saul manibus sit: tamen viri sanguinum sunt sanguinem ejus optantes. Sed secundum psalmi praescriptionem adversum unum esse precationem convenerat, regem utique haec volentem.

PL 9, 377B

ダビデの魂が捕らえられたのは、殺すために家に閉じ込められたときである。サウルの手から救い出されたとはいえ、血の人々は彼の血を望む者たちである。しかし、詩篇の表題に従えば、祈りは一人に向けられるはずであった。すなわち、これを望む王に対してである。

3

Sed orationi propheticae fuit sermo moderandus: ut querela referretur ad populum, cum captant animam fortes irruentes: quippe quos fortis armavit, qui et cor Judae ad ministerium proditionis ingressus est.

PL 9, 377B

だが、預言者の祈りの言葉は調整されねばならなかった。嘆きが民に向けられるように、強い者たちが襲いかかって魂を捕らえるのだと。彼らは、強い者が武装させた者たちであり、その者はユダの心にも、裏切りの務めのために入ったのである。

4

Hi ergo fortes captant animam, et ejus animam in quo neque iniquitas neque peccatum est, qui currens sine iniquitate direxit.

PL 9, 377B

したがって、これらの強い者たちは魂を捕らえる。しかも、不義も罪もない者の魂を、不義なく走ってまっすぐに進んだ者の魂を。

Pars XVI, Caput IV

第XVI部 第IV章PL 9, 377B
1

David non sine peccato. --Et nescio si anterior psalmus referri in David ita patitur, quo dicitur: Ecce iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum contra me est semper (Ps. L, 5) .

PL 9, 377B

ダビデは罪なき者ではない。――そして、前の詩篇がダビデに当てはめられるのを、それが許すかどうか、私には分からない。そこには言われている。「見よ、私は自分の不義を知り、私の罪は常に私に向かっている」(詩篇50:5)。

2

Non convenit psalmorum ordini tanta diversitas, ut ab eodem dictum esse utrumque intelligendum sit.

PL 9, 377B

両方が同じ者によって語られたと理解しなければならないとすれば、これほどの隔たりは詩篇の配列にそぐわない。

3

Sed si quia anterior confessi peccati psalmus posterior in tempore est, videatur David ante peccatum, ut peccati nescius haec locutus: meminerimus eum sub eodem peccato de humanae necessitatis confessione dixisse: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater mea (Ibid., 7) ; secundum illud: Quis enim gloriabitur castum se habere cor coram Deo, nec si unius diei fuerit infans? manente in nobis etiam secundum Apostolum et origine et lege peccati (Rom. VII, 23) . Non ergo conscientiae humanae vox ista conveniet.

PL 9, 377B

だが、罪を告白した先の詩篇のほうが時間的には後であるがゆえに、ダビデがこれらを罪の前に、罪を知らぬ者として語ったと見えるとしても、我々は思い起こそう。彼は同じ罪のもとで、人間の必然についての告白から言ったのである。「見よ、私は不義のうちに身ごもられ、罪のうちに私の母は私を産んだ」(詩篇50:7)。また、「神の前で自らの心が清いと誰が誇りえよう、たとえ一日の幼子であったとしても」とあるとおり、使徒に従っても、我々のうちには起源と罪の律法が残っているのである(ローマ7:23)。したがって、この声は人間の良心には当てはまらない。

Pars XVI, Caput V

第XVI部 第V章PL 9, 377B
1

Christus culpae nescius. --Sed videamus ne forte ejus querelis hic abnegatae de se iniquitatis competat sermo, qui peccatum non fecit, et in quo inventus dolus non est, qui et dixerit: Ecce veniet princeps mundi, et non inveniet in me quidquam (Joan. XIV, 30) , peccati scilicet in se calumniam non reperiendam; per quod de peccato peccatum condemnaturus esset in carne.

PL 9, 377B

キリストは過ちを知らない。――しかし、自らについて不義を否定するこの言葉が、罪を犯さず、その口に偽りが見いだされなかった者の嘆きにふさわしいのではないか、見てみよう。彼はこう言った。「見よ、この世の君が来る。だが私のうちに何も見いださない」(ヨハネ14:30)。すなわち、自分の中に罪の中傷を見いだすことはできないということである。それによって、彼は罪について罪を肉において断罪しようとしていたのである。

2

Ergo hic intelligendus est conqueri captatam animam suam, et irruisse in se fortes; qui et habuit hanc querelae securitatem, ut in se neque iniquitatem neque peccatum esse profiteretur, et qui sine iniquitate cucurrisse se dixerit; secundum illud: Exultabit ut gigas ad currendam viam, a summo coeli egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus (Psal. XVIII, 6, 7) .

PL 9, 377B

したがって、ここでは、自らの魂が捕らえられ、強い者たちが自分に襲いかかったと嘆く者が、理解されねばならない。彼は、自らのうちに不義も罪もないと宣言できるほどの嘆きの安心を持ち、不義なく走ったと言った者である。「彼は巨人のように、道を走ることを喜ぶ。その出発は天の頂から、その出会いは、その頂に至るまでである」(詩篇18:6、7)とあるとおりである。

Pars XVI, Caput VI

第XVI部 第VI章PL 9, 377B
1

Precatur sibi remeanti, de coelis occurri. --Hic ergo solus currens direxit, qui infirmitatis nostrae humilitate suscepta egressus coelos, regressus ad coelos: qui revehens nos secum, oblaturusque Deo munus precatus sit, VERS. 6: Exsurge in occursum mihi, et vide tu, Domine, Deus virtutum, Deus Israel.

PL 9, 377B

彼は、戻ってくる自分に天から出会うよう祈る。――したがって、ただ一人走って進路を正したのは、我々の弱さの卑しさを引き受けて天を出、天へと戻った者、我々を伴って連れ戻し、神に捧げ物を捧げようとして、こう祈った者である。「私に出会うために起きよ、そして見よ。汝、主よ、力の神、イスラエルの神よ」(詩篇58:6)。

2

Intende ad visitandas omnes gentes: ne miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. Exsurgere enim sibi in occursum Deum virtutum ad visitandas omnes gentes precatur: in eo namque coexcitatae et collocatae a dextris ejus in coelestibus gentes sunt.

PL 9, 377B

「すべての異邦人を訪れることに心を向けよ。不義を行うすべての者を憐れむな」。彼は、すべての異邦人を訪れるために、力の神が自分に出会うべく起きるよう祈っている。彼において異邦人はともに起こされ、天上のものの中で彼の右に置かれたからである。

3

Et dignum fuit, reditum ejus ambitione occursus coelestis ornari; ne ingressuro coelos dignatio paterna de coelo deesset. Neque id mirum: cum primo nominis sui martyri Stephano (Act. VII) velut in primoribus coeli in occursum a Deo patre descensum sit.

PL 9, 377B

そして、彼の帰還が、天からの出迎えの栄誉によって飾られるのはふさわしかった。天に入ろうとするとき、天から父の顧みが欠けないためである。それは不思議なことではない。彼の名の最初の殉教者ステファノには、天の高みにおけるかのように、神なる父から、出迎えのために降りて来たのだから(使徒言行録7)。

4

Visitari itaque in occursu suo omnes gentes precatur, secundum illud: Neque enim misit Deus filium suum in hunc mundum, ut judicet mundum; sed ut salvus fiat mundus per eum (Joan., III, 17) .

PL 9, 377B

したがって彼は、自らの出迎えにおいて、すべての異邦人が訪れられるよう祈る。「神は、その子を世に遣わしたのは、世を裁くためではなく、世が彼によって救われるためである」(ヨハネ3:17)とあるとおりである。

5

Descensum namque ejus in carnem, et ex Maria nativitatem, laetantes angeli et patentes coeli honoraverunt.

PL 9, 377B

実に、彼が肉へ降ったこと、マリアから生まれたことを、喜ぶ天使たちと開かれた天が栄誉づけたのである。

6

Non impudens ergo haec occursus sui oratio est, cui ad salutem gentium, sicuti et psalmo alio et apostolico testimonio continetur, primogenito ex mortuis vox occurentis haec fuerit: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7; Act. XIII, 33) .

PL 9, 377B

したがって、この出迎えの祈りは恥知らずではない。異邦人の救いのために、別の詩篇と使徒の証言にも含まれるように、死者の中から最初に生まれた者に、出迎える声がこう語られたからである。「汝は私の子、私は今日、汝を生んだ」(詩篇2:7、使徒言行録13:33)。

7

Hanc itaque occursus sui significationem visitandis in se gentibus deprecatur; non tamen judicii severitate praeterita, cum misericordia ab omnibus qui iniquitatem operantur avertitur: omnibus quidem in eo, quia caro factus est, gentibus visitatis; sed aeque omnibus iniqua operantibus judicatis.

PL 9, 377B

したがって彼は、自らの出迎えというこのしるしを、自分において訪れられるべき異邦人のために祈る。ただし、裁きの厳しさを素通りするのではない。憐れみが、不義を行うすべての者から遠ざけられるのだから。彼が肉となったことで、すべての異邦人は彼において訪れられたが、同じように、不義を行うすべての者は裁かれたのである。

Pars XVI, Caput VII

第XVI部 第VII章PL 9, 377B
1

Judaeorum miseria. Jerusalem ingredi vetantur. --Interjecto enim diapsalma, quae in impietatem populi essent mansura declarat. Mox namque et templi desolatio, et civitatis eversio, et ipsos illos captivitas consecuta est.

PL 9, 377B

ユダヤ人の惨めさ。彼らはエルサレムに入ることを禁じられる。――ディアプサルマが挟まれて、民の不敬にとどまることになる事柄が宣言される。というのも、間もなく神殿の荒廃、都の滅亡、そして彼ら自身の捕囚が続いたからである。

2

Quin etiam nunc ingressu civitatis ejusdem, edicto romani regis inhibentur. Et cum deserta sanctorum sancta, et prophetias silere et placationum hostias deese, et dignitatem omnem deformatam ministerii levitici recordantur; conversi nunc, et fame verbi Dei et cibi salutaris affecti, ad solatium praesentium miserarium circumire sunt soliti civitatem.

PL 9, 377B

それどころか、今なお彼らは、ローマ王の勅令によって、その都に入ることを禁じられている。聖なるものの中の聖なるものが荒れ果て、預言が沈黙し、宥めの犠牲が欠け、レビ人の務めの威厳がすべて損なわれたことを思い起こしつつ、向きを変えた彼らは、いまや神の言葉の飢えと救いの糧の飢えに襲われ、当面の惨めさ〔底本は miserarium。miseriarum と読む〕の慰めのために、都を巡り歩くのが常となった。

3

Id enim sequitur, VERS. 7: Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circumibunt civitatem.

PL 9, 377B

次のように続くからである。「彼らは夕べに向きを変え、犬のように飢えに苦しみ、町を巡り歩く」(詩篇58:7)。

4

Famem hujus temporis per prophetam alium denuntians dicit (Amos. VIII, 11) : Ecce induco famem super terram: non famem panis, neque sitim aquae; sed famem verbi, ut audiatur verbum Dei: impudentiam eorum ac rabiem in nuncupatione canum arguens, secundum illud: Libera me de ore leonis, et de manu canis unicam meam (Psal. XXI, 22) .

PL 9, 377B

彼はこの時代の飢えを、別の預言者を通して告げて言う(アモス8:11)。「見よ、私は地に飢えをもたらす。パンの飢えではなく、水の渇きでもなく、神の言葉を聞くという、言葉の飢えである」。そして、彼らの厚かましさと狂暴を、犬という呼び名で責めている。「私を獅子の口から、私のただ一つのものを犬の手から救い出せ」(詩篇21:22)とあるとおりである。

5

Et hunc quidem habent interioris conscientiae suae dolorem, cum se dispersos, cum captivos, cum tributarios congemiscunt, sine templo, sine sacerdote, sine regno: et hoc postea quam in majestatis Dominum Salvatoremque mundi manus impias intulerunt.

PL 9, 377C

彼らは、自らの内なる良心に、この痛みを負っている。自分たちが散らされ、捕らわれ、貢納する者となり、神殿もなく、祭司もなく、王国もないことをともに嘆くときである。しかもそれは、威光の主、世の救い主に、不敬な手を下したのちのことである。

Pars XVI, Caput VIII

第XVI部 第VIII章PL 9, 378A
1

Invidentiae eorum. Gentes omnes, id est pleraeque, irridendae; cur. --Vers. 8-9: Sed ubi de peccato crucifixi unigeniti Dei arguuntur, impii esse non desinunt: et dolore translatae ad gentes divinae cognitionis accensi, ore adhuc verbisque desaeviunt. Sequitur enim, Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum.

PL 9, 378A

彼らの妬み。異邦人はすべて、すなわちその大半は、嘲られるべきである。それはなぜか。――だが、十字架につけられた独り子なる神の罪について責められるとき、彼らは不敬をやめない。そして、神の知識が異邦人に移されたことの痛みに燃え立ち、なお口と言葉で猛り狂う。続くからである。「見よ、彼らは自分の口で語り、その唇には剣がある」(詩篇58:8-9)。

Pars XVI, Caput IX

第XVI部 第IX章PL 9, 378A
1

Sed hanc obtrectandi atque insectandi impietatem, non solum in his, sed etiam in gentibus, quae audire detrectant, ita divinus sermo condemnat, Quoniam quis audivit? Et tu, Domine, deridebis eos, pro nihilo habebis omnes gentes.

PL 9, 378A

しかし、この中傷し迫害する不敬を、彼らにおいてだけでなく、聞くことを拒む異邦人においても、神の言葉はこう断罪する。「というのも、誰が聞いたか。だが汝、主よ、彼らを嘲り、すべての異邦人を無に等しいものとする」。

2

Nemine audiente irridentur a Deo; quia ubi dicitur, quis? ibi aut rarus significatur, aut nullus: nullus, secundum illud: Quis similis tibi in diis, Domine (Psal. LXXXVIII, 7) ? rarus autem, in eo cum dicitur: Quis dabit ex Sion salutare Israel (Psal. LII, 7) ?

PL 9, 378B

誰も聞かないので、彼らは神に嘲られる。「誰が」と言われるところは、稀であるか、誰もいないことを意味するからである。誰もいない、というのは、「主よ、神々のうちに誰が汝に似ているか」(詩篇88:7)というとおりである。稀である、というのは、「イスラエルの救いを、シオンから誰が与えるか」(詩篇52:7)と言われる場合である。

3

Irridentur igitur non audientes, et in quorum ore labiisque sit gladius (Psal. II, 4) : quia in coelis habitans Deus subsannabit adversus Deum et Christum ejus reges ac principes congregatos.

PL 9, 378B

したがって、聞かない者たち、また、その口と唇に剣がある者たちは、嘲られる(詩篇2:4)。天に住む神は、神とそのキリストに逆らって集まった王たちと君主たちを嘲笑うからである。

4

Gentes etiam omnes spernet, visitatas et non obedientes: quia quamvis ex his sit portio quantulacumque credentium, tamen universitas reputatur in plurimis, secundum illud Domini dictum: Numquid cum venerit Filius Hominis inveniet fidem super terram (Luc., XVIII, 8) ?

PL 9, 378B

彼はまた、訪れられながら従わなかったすべての異邦人を、蔑む。彼らのうちに信じる者の部分がどれほどあろうとも、全体としては大多数において見なされるからである。主の言葉のとおりである。「人の子が来るとき、地上に信仰を見いだすだろうか」(ルカ18:8)。

5

Non quod non in aliquibus reperietur, quibus et dicetur: Venite, benedicti Patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34) : sed cum pauci ex omnibus gentibus sint fideles, non per paucos efficitur ne non omnes gentes sint infideles.

PL 9, 378B

彼らのうちの何人かには見いだされない、というのではない。彼らにはこう言われる。「来たれ、私の父に祝福された者たちよ。世の基が据えられたときから汝らのために備えられた国を受け継げ」(マタイ25:34)。だが、すべての異邦人のうち信仰ある者は少数であるから、少数の者によって、すべての異邦人が不信の者でなくなることにはならない。

6

Irridendarum autem gentium ea maxime causa est, quod dum crucifixum, dum mortuum, dum sepultum stultitia prudentiae saecularis exprobrant, magnae pietatis sacramentum non intelligentes, Filium Dei resurgentem ex mortuis, et majestatis esse Dominum non credunt.

PL 9, 378C

異邦人が嘲られる主な理由は、十字架につけられ、死に、葬られた者を、世の知恵の愚かさがなじる一方で、大いなる敬虔の秘義を理解せず、神の子が死者の中からよみがえり、威光の主であることを信じないからである。

Pars XVI, Caput X

第XVI部 第X章PL 9, 379A
1

Deus Christi in morte susceptor. --Sed habens ille potestatem animae ponendae, et animae resumendae, quia hoc mandatum accepit a Patre (Joan., X, 18) , irrisis spretisque gentibus, subjecit, Vers. 10-12: Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es: Deus meus misericordia ejus praeveniet me, Deus meus ostendit mihi inter inimicos meos.

PL 9, 379A

神はキリストを死において支える。――しかし、魂を捨てる権力も、再び取る権力も持つ彼は、この戒めを父から受けたのであり(ヨハネ10:18)、異邦人が嘲られ蔑まれたのち、付け加えた。「私は私の強さを汝のために守る。神よ、汝は私の支えだからである。私の神、その憐れみは私に先立つ。私の神は私の敵のただ中で私に示した」(詩篇58:10-12)。

2

Fortitudinem suam ad Deum custodiet, animam suam scilicet quam deposuit resumendo, nemo enim aufert eam ab eo (Luc. XXIII, 45) ; et quia virtus sua et refugium suum sit, in cujus manibus commendaverit spiritum suum.

PL 9, 379A

彼は自らの強さを神のために守る、すなわち、再び取るために捨てた自らの魂を。誰もそれを彼から奪わないからである(ルカ23:45)。また、その手に自らの霊を委ねた者が、彼の力であり避け所であるからである。

3

Cujus misericordia eum praeveniet, ut etiam ante resurrectionem Dei filius intelligatur, cum moriente eo, obscurato sole lux deperit, cum pendente eo in cruce tremit terra (Matth., XXVII, 52) , cum descendente eo ad inferos, sanctos ejus inferi non tenent, cum emittente eo spiritum, velum templi tamquam custodia illinc spiritali erumpente discinditur, cum postremo centurio proclamat: Veri Dei Filius erat iste (Marci XV, 39).

PL 9, 379B

その憐れみは彼に先立ち、復活の前でさえ神の子であると理解される。彼が死ぬとき、太陽は暗くなって光が失われ、彼が十字架にかかっているとき、地は震え(マタイ27:52)、彼が冥界に降るとき、冥界は彼の聖徒たちをとどめず、彼が霊を放つとき、神殿の幕は、あたかも霊的な守りがそこから躍り出たかのように〔custodia の意は取りにくい。神殿の内にあった霊的な守りと解した〕裂け、そしてついに百人隊長が叫ぶ。「この人はまことに神の子であった」(マルコ15:39)。

4

Custodita igitur ad Deum fortitudine sua, quia lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan., I, 4) , et praeveniente eum misericordia sua, ostendit ei inter inimicos ejus, quia susceptor ejus esset, cum id etiam inimici confessione patuisset; vere enim eum Dei filium esse centurio proclamat. Et haec quidem tum ita cognita sunt.

PL 9, 379B

したがって、自らの強さが神のために守られ――光は闇の中に輝き、闇はそれを理解しなかったからである(ヨハネ1:4)――、その憐れみが彼に先立ったので、神は彼の敵のただ中で、自分が彼の支え手であることを彼に示した。敵の告白によってもそれは明らかになったのである。百人隊長は、彼がまことに神の子であると叫んだからである。そしてこれらのことは、そのときにそのように知られた。

Pars XVI, Caput XI

第XVI部 第XI章PL 9, 379C
1

Judaei sub finem saeculi Christi fidem recepturi. --Sed quia secundum illud: Et videbunt in quem compunxerunt (Zach., XII, 10) ; etiam in futurum inter inimicos ejus ostendet Deus, quod ejus sit susceptor: quippe cum secundum Apostolum introgressa gentium plenitudine, id quod Israel sit reliquum salvabitur; ut quod scriptum est impleatur: Veniet ex Sion qui liberabit et avertet impietates ab Jacob (Esa., LIX, 20) .

PL 9, 379C

ユダヤ人は世の終わりに近づいてキリストへの信仰を受け入れる。――しかし、「彼らは、自分たちが刺し通した者を見るであろう」(ゼカリヤ12:10)とあるとおり、将来においても、神は彼の敵のただ中で、自分が彼を支える者であることを示す。使徒に従えば、異邦人の満ちる数が入ったのち、イスラエルの残りの者が救われる。それは、「解放する者がシオンから来て、不敬をヤコブから遠ざける」と書かれていることが成就するためである(イザヤ59:20)。

2

Et hoc illis a me testamentum, cum auferam impietates eorum (Rom. XI, 25) . Ad significationem itaque repositae hujus misericordiae speique, subjecit, Vers. 13, 14: Ne occideris eos; ne quando obliviscantur legis tuae.

PL 9, 380A

「そして、これは彼らに対する私からの契約、私が彼らの不敬を取り除くときである」(ローマ11:25)。したがって、このしまわれた憐れみと望みを示すために、彼は付け加えた。「彼らを殺すな。いつか汝の律法を忘れることのないように」(詩篇58:13、14)。

3

Disperge illos in virtute tua, et destrue eos, protector meus Domine. Delicta oris eorum, sermonem labiorum ipsorum, et comprehendentur in superbia sua, et de exsecratione et mendacio convellentur in consummatione.

PL 9, 380A

「汝の力によって彼らを散らし、彼らを打ち倒せ、私の守り手なる主よ。彼らの口の罪、彼らの唇の言葉、彼らは自らの高慢のうちに捕らえられ、呪いと偽りのゆえに、終わりのうちに根こそぎにされる」。

4

Consummatio in ira consummationis, et non erunt, et scient quoniam Deus Jacob, dominatur finium terrae. Inimici quidem propter nos, sed dilecti propter patres (Rom., XI, 28) ; misericordiae id quod eorum est reliquum reservatur.

PL 9, 380A

「終わりは、終わりの怒りのうちにあり、彼らはいなくなる。そして彼らは知る、ヤコブの神が地の果てを治めることを」。彼らは我々のゆえには敵であるが、父祖たちのゆえには愛された者である(ローマ11:28)。彼らの残りは、憐れみのために取っておかれる。

5

Dispersi quidem interim circum omnes fere gentes, sed conspersione eorum sancta aeque radice liberabuntur.

PL 9, 380B

彼らはしばらくのあいだ、ほとんどすべての異邦人のまわりに散らされているが、彼らの練り粉が、根と同じく聖であることによって、解放されるであろう〔conspersione eorum sancta aeque radice の構文は定かでない。ローマ11:16に拠ると解した〕。

6

Destruentur ergo secundum prophetiam non occisi, sed dispersi, et destruentur in delictis oris eorum, et sermone labiorum, cum ex Sion veniat liberator, de quo clamaverunt: Crucifige, crucifige (Joan., XIX, 6) ; et cui dixerunt: Nos patrem habemus Abraham (Joan., VIII, 33) ; et rursum: Quis tibi dedit hanc potestatem (Luc, XX, 2)? et: In qua potestate haec agis (Matth., XXI, 23) ?

PL 9, 380B

したがって彼らは、預言に従って、殺されるのではなく散らされ、その口の罪と唇の言葉によって打ち倒される。それは、シオンから解放する者が来るときである。彼らはその者に向かって叫んだ。「十字架につけろ、十字架につけろ」(ヨハネ19:6)。また彼に向かって言った。「我々にはアブラハムという父がいる」(ヨハネ8:33)。さらにまた、「誰が汝にこの権力を与えたのか」(ルカ20:2)、そして「汝は何の権力によってこれをするのか」(マタイ21:23)と。

7

In hac igitur superbia comprehendentur, cum Salvatori suo haec a se ingesta esse non cognoscant: aversaque impietate de exsecratione ac mendacio avellentur, et hoc in consummatione, quia cum intraverit gentium plenitudo, tum quod Israel est reliquum salvabitur.

PL 9, 380B

したがって彼らはこの高慢のうちに捕らえられる。これらが自分たちによって救い主に浴びせられたことを知らないときである。そして不敬が遠ざけられたとき、呪いと偽りから引き離される。しかもそれは終わりにおいてである。異邦人の満ちる数が入るとき、そのとき、イスラエルの残りは救われるからである。

8

In ira autem consummationis non erunt: quia impietates ex Sion veniens avertet. Non autem non erunt, qui et sunt cognituri, cognoscentque quia Deus Jacob dominetur finium terrae: non jam in funiculo haereditatis et in Jacob portione noscendus; sed Deus Jacob, id est, qui in homine Jacob Deus intellectus et visus est, dominator sit terrae finium, quorum et creator est confitendus.

PL 9, 380C

終わりの怒りのうちに彼らはいなくなる。彼が不敬をシオンから来て遠ざけるからである。だが、いなくならない者もいる。彼らはこれから知ることになる者であり、知る、ヤコブの神が地の果てを治めることを。もはや相続の綱とヤコブの分け前においてのみ知られるのではなく、ヤコブの神、すなわち人ヤコブにおいて神として理解され見られた者が、その創造主として告白されるべき地の果ての支配者となるのである。

Pars XVI, Caput XII

第XVI部 第XII章PL 9, 381A
1

Judaeorum dispersio, fames spiritalis, cibi inanes, impoenitentia. --Sed illos interim desolationis ac dispersionis suae manet poena.

PL 9, 381A

ユダヤ人の離散、霊的な飢え、空しい食物、悔い改めのなさ。――しかし、彼らには当面、荒廃と離散の刑罰が待っている。

2

Nam etsi consummationi temporum propter patres et electos haec dispensatio misericordiae reservetur: interjecto tamen diapsalma, quid in eos interim repetita significatione constitutum fuerit, ostenditur.

PL 9, 381A

この憐れみの配剤は、時の終わりに、父祖たちと選ばれた者たちのゆえにとっておかれているとしても、ディアプサルマが挟まれることによって、その間に彼らに対して何が繰り返し定められたかが示される。

3

Sequitur enim, VERS. 15, 16: Et convertentur in vesperum, et famem patientur ut canes, et circumibunt civitatem. Ipsi dispergentur ad manducandum: si autem non saturabuntur, et murmurabunt.

PL 9, 381A

続くからである。「彼らは夕べに向きを変え、犬のように飢えに苦しみ、町を巡り歩く。彼ら自身は食べるために散らされる。だが満たされなければ、つぶやく」(詩篇58:15、16)。

4

Amissa civitate, temploque deserto, et secundum romani regis edicta circumeuntes tantum, non etiam ineuntes civitatem, fames eos non hujus panis et cibi, sed oblationum, hostiarum, visionum, quibus omnibus saturabuntur, afficiet: adversum custodem suum canum improbitate latrantes.

PL 9, 381A

都を失い、神殿が荒れ果て、ローマ王の勅令に従って、都に入るのではなくただ巡り歩くだけの彼らを、飢えが襲う。それはこのパンや食物の飢えではなく、供え物や犠牲や幻視の飢えであり、彼らはそれらすべてによって満たされるはずのものである。彼らは自らの番人に向かって、犬の厚かましさで吠える。

5

Et dispergentur ad manducandum: quia per diversa speciem sacerdotii illius legitimi, et holocausti, et circumcisionis imitantur: cum haec tantum non nisi intra Hierosolymam sint legitima constituta. Sed ad manducandum dispersi non saturantur.

PL 9, 381B

そして彼らは食べるために散らされる。あちこちで、あの正統な祭司職、全燔祭、割礼の外見を模倣するからである。だがこれらは、エルサレムの内でなければ正統なものとして定められていない。食べるために散らされた者は、満たされない。

6

Non enim nisi sanctis et Deo placitis et loci ipsius hac templi constitutione religiosis solemnitatibus explebuntur.

PL 9, 381B

聖なる、神に喜ばれる、そしてこの場所自体の神殿の定めによる敬虔な祭儀によってでなければ、満たされないからである。

7

Sed adhuc murmurabunt: ne hac quidem fame festivitatum suarum edomiti, ut secundum murmur, quo in deserto Deum exacerbaverunt, poenitentiae quiete resipiscant.

PL 9, 381B

だが彼らはなおつぶやく。自分たちの祭りのこの飢えによってさえ屈服させられず、かつて荒れ野で神を怒らせたあのつぶやきのとおりに、悔い改めの静けさへと我に返ることもない。

Pars XVI, Caput XIII

第XVI部 第XIII章PL 9, 381C
1

Prophetae in Deo gratulatio. Resurrectioni Christi probe convenit. --Sed inter haec spes omnes suas et gratulationes psalmi fine concludit, dicens, VERS. 17, 18: Ego autem cantabo virtuli tuae exaltabo mane misericordiam tuam: quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae.

PL 9, 381C

預言者の神における喜び。キリストの復活にまさに当てはまる。――だが、このただ中で、彼は自らの望みと喜びをすべて、詩篇の終わりに結んで言う。「だが私は汝の力〔底本は virtuli。virtuti と読む〕に歌い、朝に汝の憐れみを高く上げる。汝は私の患難の日に、私の支えと私の避け所となったからである」(詩篇58:17、18)。

2

Adjutor meus tibi psallam: quia Deus susceptor meus, Deus meus misericordia mea. Et ista omnia possunt ad prophetae gratulationem referri; sed neque a Domini sunt confessione diversa. Haec enim eorum dispersio passionis impietatem est consecuta.

PL 9, 381C

「私の助け手よ、汝に私は歌う。神は私の支え、私の神は私の憐れみだからである」。これらはすべて預言者の喜びに関係づけうるが、主の告白と異なるものでもない。彼らのこの離散は、受難の不敬に続いたからである。

3

Sed quod in misericordia Dei mane, quia susceptor et refugium ejus factus est, exsultaturus est; videtur id ad resurrectionis tempus esse referendum: quia cum omni tempore laus Dei cantanda sit a propheta, resurgenti tamen ex mortuis diluculo, in coelosque redituro, exsultatio matutinae gratulationis est propria Domino Jesu Christo, qui est benedictus in omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 381C

だが、朝に神の憐れみのうちに、彼が自分の支えと避け所となったので喜ぶという点は、復活の時に関係づけられるべきものと見える。神への讃美は、預言者によってあらゆる時に歌われるべきであるとはいえ、暁に死者の中からよみがえり、天へ帰ろうとする者にとって、朝の喜びの歓呼は、世々にわたって祝福されている主イエス・キリストに固有のものだからである。アーメン。

Pars XVII, Prooemium

第XVII部 冒頭PL 9, 382A
1

In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptione, David iu doctrinam, cu m succendit Mesopotamiam et Syriam Sobal, et convertit Joab, et percussit in valle salinarum duodecim millia.

PL 9, 382A

終わりに向けて。変えられる者たちのために。碑銘のために。ダビデの、教えのために〔底本は iu。in と読む〕。彼がメソポタミアとシリアのソバルを焼き〔底本は cu m。cum と読む〕、ヨアブが引き返し、塩田の谷で一万二千人を打ったとき。

2

Deus, repulisti nos, et destruxisti nos: iratus es, et misertus es nobis. Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones ejus, quia mota est.

PL 9, 382A

神よ、汝は我々を退け、我々を打ち壊した。汝は怒り、そして我々を憐れんだ。汝は地を揺り動かし、これを乱した。その砕かれたところを癒せ、それは揺れ動いたからである。

3

Ostendisti populo tuo dura, potasti nos vino compunctionis, dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. DIAPSALMA. Ut liberentur dilecti tui, salvum fac dextera tua, et exaudi me.

PL 9, 382B

汝は汝の民に厳しいことを示し、我々に刺し通すぶどう酒を飲ませた。汝は汝を畏れる者たちに合図を与え、弓の前から逃れるようにした。ディアプサルマ。汝の愛する者たちが解き放たれるように、汝の右手で救え、そして私に聞け。

4

Deus locutus est in sancto suo; laetabor et partibor Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetibor. Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephrem fortitudo capitis mei, Juda rex meus, Moab olla spei meae.

PL 9, 382B

神は自らの聖なる者において語った。私は喜び、シキマを分け、天幕の谷を測り分ける。ギレアドは私のもの、マナセも私のもの。エフライムは私の頭の強さ、ユダは私の王、モアブは私の望みの鍋。

5

In Idumaeam extendam calceamentum meum, mihi allophyli subditi sunt. Quis deducet me in civitatem circumstantiae? quis deducet me usque in Idumaeam? Nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris Deus in virtutibus nostris.

PL 9, 382B

イドゥマヤに私は履物を差し伸べる。異民族は私に服従した。誰が私を包囲の町に導くか。誰が私をイドゥマヤまで導くか。汝ではないのか、神よ、我々を退けた者は。神よ、汝は我々の力とともに出ては行かない。

6

Da nobis auxilium de tribulatione, et vana salus hominis. In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 382B

我々に、患難からの助けを与えよ。人の救いは空しい。神において我々は力を成し、彼こそが我々を苦しめる者たちを無に導く。詩篇の講解。

Pars XVII, Caput I

第XVII部 第I章PL 9, 382C
1

Psalmus non consonat historiae. Translatio Aquilae. Septuaginta. VERS. 1, 2. Multa in psalmo ante rerumgesta praescripta sunt, quae necesse est ad alicujus intelligentiae significationem his quae effecta sunt anteferri: cum In finem, cum pro his qui demutabuntur; cum tituli inscriptio, cum in doctrinam David superscriptio comprehendit.

PL 9, 382C

詩篇は歴史と合わない。アクィラの訳。七十人の訳。――詩篇には、出来事の前に多くのことが記されているが、それらは、ある理解を示すために、なされた事柄の前に置かれねばならなかった。「終わりに向けて」、「変えられる者たちのために」、碑銘の表題、そして「ダビデの、教えのために」という表題が含むものがそれである。

2

Post quae gestorum tempus adscribitur: Succendit Mesopotamiam et Syriam Sobal: et convertit Joab, et percussit in valle Salinarum duodecim millia (II Reg., VIII) . Quo psalmus omnis ab historia dissentit.

PL 9, 382C

そのあとに出来事の時が書き添えられている。「メソポタミアとシリアのソバルを焼き、ヨアブが引き返し、塩田の谷で一万二千人を打った」(サムエル記下8)。これによって、詩篇全体が歴史と食い違う。

3

Nam cum Sobal percussus cum Mesopotamia et Syria, quae ab eodem ad bellum commota et accensa capta est; hanc maximi belli victoriam ingens gratulationis laetitia consecuta est.

PL 9, 383A

ソバルが、彼によって戦いに駆り立てられ燃え立たされたメソポタミアとシリアとともに、打たれ、捕らえられたとき、この最大の戦いの勝利には、大いなる祝賀の喜びが続いたからである。

4

Psalmus autem totus tristis et moestus est; cum super repulso destructoque populo dolor est, cum commotae turbataeque terrae querela est, cum sanandae contritionis ejus oratio est.

PL 9, 383A

だが詩篇は、全体が悲しく嘆きに満ちている。退けられ打ち壊された民についての痛みがあり、揺り動かされ乱された地についての嘆きがあり、その砕かれたところが癒されるようにとの祈りがあるのである。

5

Deinde id quod in Salinarum valle memoratum est, neque in historia, neque in aliquorum translatorum intelligentia est. Nam secundum Aquilam, qui translator legis Judaeis post passionem Domini fuit, ita scribitur: Cum percussit valles.

PL 9, 383A

さらに、塩田の谷について記されたことは、歴史にも、いかなる訳者たちの理解にもない。主の受難のあと、ユダヤ人のために律法の訳者となったアクィラによれば、こう書かれている。「谷々を打ったとき」。

6

Sed hic secundum litteram scribens, et extra spiritalem intelligentiam manens, belli locum edidit.

PL 9, 383A

だが彼は、文字に従って書き、霊的な理解の外にとどまって、戦いの場所を示した。

7

Translatio autem illa seniorum septuaginta et legitima et spiritalis, ante passionem Domini gestaque suscepta, per nominum naturarumque species nunc quoque, ut in omnibus psalmis, causam sensumque manifestat, in commemoratione gestorum non argumentum psalmi, sed tempus ostendens; ne ob id quod continetur in gestis ( Subaud. scriptus esse noscatur) , sed ut tum cum ea gesta sunt, scriptus esse noscatur.

PL 9, 383B

これに対して、七十人の長老たちによる、正統で霊的な、主の受難と出来事の前に成った訳は、名前と本性の種類を通して、今もなお、あらゆる詩篇においてと同じく、理由と意味を明らかにする。出来事の記述において、詩篇の主題ではなく時を示しているのであり、出来事に含まれていることのゆえに(「書かれたと知られる」を補え)のではなく、それらの出来事がなされたそのときに書かれたと知られるようにするためである。

Pars XVII, Caput II

第XVII部 第II章PL 9, 383B
1

Ad quos, ad quid scriptus est psalmus. Quo tempore scriptus. --Sed ante quam de tempore loquamur prophetiae, quia multum ad intelligentiam psalmi proficit scire quando sit scriptus, de superscriptione tractemus, quae intelligenda refertur ad finem et his qui immutabuntur: qui ex impietate scilicet ac vitiis desinentes, ad religionem atque innocentiam transferentur, et ex peccatis Synagogae, ad Ecclesiae gratiam demutabuntur: sicut in eo psalmo, qui primus pro his qui immutabuntur est scriptus, ostendimus cum dicitur: Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui; quoniam concupivit rex speciem tuam (Ps. XLIV, 11) : et rursum in eodem: Pro patribus tuis, nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (Ib., 17) .

PL 9, 383B

詩篇は誰に、何のために書かれたか。いつ書かれたか。――しかし、預言の時について語る前に、詩篇がいつ書かれたかを知ることは詩篇の理解に大いに資するので、表題について論じよう。表題は、終わりに、また変えられる者たちに関係づけて理解されるべきである。すなわち、不敬と悪徳をやめて、信仰と無垢へと移され、シナゴーグの罪から教会の恩寵へと変えられる者たちである。これは、変えられる者たちのために最初に書かれたあの詩篇において、我々が、こう言われるときに示したとおりである。「娘よ、聞け、そして見よ、汝の耳を傾けよ。汝の民と汝の父の家を忘れよ。王が汝の美を望んだからである」(詩篇44:11)。また同じ詩篇で再び言われる。「汝の父祖たちの代わりに、汝には子らが生まれた。汝は彼らを全地の君主に立てる」(詩篇44:17)。

2

Filiorum itaque demutatione facta pro patribus, paternam domum obliviscitur, Deo regi magis regina placitura, cujus morte renovatur ad vitam.

PL 9, 384A

こうして、父祖たちの代わりに子らへの変化が起こり、彼女は父の家を忘れる。王である神により喜ばれる后となるためである。その王の死によって、后は命へと新しくされる。

3

Et idcirco tituli inscriptio pro his qui immutabuntur, adscribitur gloriae mortis ejus, qui pro omnibus mortuus est, tituli inscriptione testante: et testante ad doctrinam David, ut omnes eum David, qui et oriens et justus et rex et aeternus est, noverimus; qui inimicas nobis infestasque virtutes cum duce suo peremit, omnibus his qui adversum nos vitiorum bella accendere erant soliti, exstinctis: non in valle planctus, neque in valle tabernaculorum, sed in valle salium; id enim magis quam salinarum graecus sermo declarat: cum ex se jam non flebiles habitationes, nec lamentanda tabernacula, sed salem potius haec mundi hujus vallis exhibeat, eos scilicet eorumque similes, quibus dictum est: Vos estis sal terrae (Matth. V, 13) , in quibus maxime antiquus ille nosque incendens hostis exstinctus est.

PL 9, 384A

それゆえ、「変えられる者たちのために」という碑銘の表題は、すべての人のために死んだ者の死の栄光に書き添えられている。碑銘の表題が証しし、また「ダビデの、教えのために」が証ししているのは、我々すべてが、昇る者であり義人であり王であり永遠であるこのダビデを知るためである。彼は、我々に敵意を抱き害をなす諸々の力を、その頭領とともに滅ぼし、我々に対する悪徳の戦いを燃え立たせるのが常であったそれらすべてを消し去った。それは、嘆きの谷でも天幕の谷でもなく、塩の谷においてである。ギリシア語の言葉は、「塩田の谷」というよりむしろこちらを示している〔salium と salinarum の区別は、ギリシア語の語形に拠るものらしいが、定かでない〕。この世のこの谷は、もはや泣くべき住まいでも嘆かれるべき天幕でもなく、むしろ塩を、すなわち「汝らは地の塩である」(マタイ5:13)と言われた者たちとその同類を示すからである。彼らにおいて、我々を焼くあの古い敵が最も完全に消し去られたのである。

4

Pro his igitur in fine commutandis, et sub testimonio ac tituli inscriptione ad David edocendis psalmus hic scribitur: non alio tempore, quam cum Nathan propheta throni aeterni regem ex David semine esse nuntiavit (II Reg. VII, 12, 13) .

PL 9, 384B

したがって、この詩篇は、終わりにおいて変えられるべき者たちのため、また証しと碑銘の表題のもとに、ダビデにおいて教えられるべき者たちのために書かれた。それは、預言者ナタンが、永遠の玉座の王がダビデの子孫から出ると告げたそのときにほかならない(サムエル記下7:12、13)。

5

In eo enim tempore haec, quae in rebus gestis praescribuntur, effecta sunt, in quo prophetia aeterni regis ostensa est.

PL 9, 384B

というのも、出来事として前に記されているこれらのことは、永遠の王の預言が示されたその時になされたからである。

6

Intelligendus ergo psalmus pro his est qui immutabuntur, in David aeternum regem edocendis, et qui pro amissis patribus erunt ex commutatione jam filii. Ita enim coepit.

PL 9, 384B

したがって、この詩篇は、永遠の王ダビデにおいて教えられるべき、変えられる者たちのために、そして、失われた父祖たちの代わりに、変化によってすでに子となっている者たちのために、理解されねばならない。このように彼は始めたからである。

Pars XVII, Caput III

第XVII部 第III章PL 9, 384C
1

Ira misericors patrum in filios, Dei in homines. --VERS. 3-6. Deus, repulisti nos, et destruxisti nos: iratus es nobis, et misertus es nobis. Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones ejus, quia commota est.

PL 9, 384C

父たちの子らに対する憐れみ深い怒り、神の人々に対する憐れみ深い怒り。――「神よ、汝は我々を退け、我々を打ち壊した。汝は我々に怒り、そして我々を憐れんだ。汝は地を揺り動かし、これを乱した。その砕かれたところを癒せ、それは揺れ動いたからである」(詩篇59:3-6)。

2

Ostendisti populo tuo dura, potasti nos vino compunctionis. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus.

PL 9, 385A

「汝は汝の民に厳しいことを示し、我々に刺し通すぶどう酒を飲ませた。汝は汝を畏れる者たちに合図を与え、弓の前から逃れるようにした」。

3

Secundum communem saeculi sensum irae miserationique non convenit: neque ipsius in eosdem uterque hic conveniet affectus, ut ultionis voluntati voluntas miserationis admixta sit.

PL 9, 385A

世の一般の感覚によれば、怒りと慈悲は両立しない。同じ者たちに向けて、この両方の情が、報復の意志に慈悲の意志が混じるかたちで、ともに当てはまることもない。

4

Solis autem hoc patribus pie irascentibus congruit, ut misericors eorum ira in peccatis sit filiorum, secundum etiam illud beati Pauli (I Cor. V, 5) , cum ita Satanae in interitum carnis tradit, ut spiritus salvus sit in die Domini, vindictae praesentis severitatem ad salutem spiritus proficere demonstrans.

PL 9, 385A

だが、敬虔に怒る父たちにだけは、その怒りが子らの罪において憐れみ深いということが当てはまる。幸いなるパウロの言葉にもある(一コリント5:5)ように、彼は、霊が主の日に救われるように、肉の滅びのためにサタンに引き渡す。現在の報復の厳しさが霊の救いのために役立つことを示しているのである。

5

Aeternus ergo ille coelestis omnibus pater, qui et dixit: Ego occidam et ego sanabo (Deut. XXXII, 39) , sic repellit et destruit suos, ut misereatur iratus.

PL 9, 385A

したがって、すべての者の、あの永遠の天の父、「私は殺し、私は癒す」と言った者(申命記32:39)は、怒りながら憐れむように、自らの者たちを退け、打ち壊す。

6

Destruxit enim Jerusalem templum, sed coelestem sanctis reddidit civitatem: repulit ab operationibus legis, sed justificationem fidei justificans ex fide impium tribuit: dissolvit terrestre regnum, sed reges constituit coelorum.

PL 9, 385B

実際、彼はエルサレムの神殿を打ち壊したが、聖徒たちには天の都を返した。律法の業から退けたが、信仰による義の定め、すなわち不敬な者を信仰によって義とする義の定めを与えた。地上の王国を解体したが、天の王たちを立てた。

7

Ita iram misericordia consecuta est, dum damno terrenorum praesentium, ingens aeternorum bonorum retributio repensatur.

PL 9, 385B

こうして、憐れみが怒りに続いた。現在の地上のものの損失に対して、永遠の善の大いなる報いが償われるからである。

Pars XVII, Caput IV

第XVII部 第IV章PL 9, 385B
1

Totum genus humanum spectant praemissa psalmi verba. Arcus, poenae praeparatio Signa Christianorum.

PL 9, 385B

詩篇のこれまでの言葉は、全人類に関わる。弓、罰の備え。キリスト教徒のしるし。

2

Calix irae, calix vitae. --Et haec quidem non magis ad Israel, quam ad universitatem humani generis aptata sunt: quia ex uno in omnes sententia mortis et vitae labor exiit (Rom. V, 18) , cum dictum est: Maledicta terra in operibus tuis (Gen. III, 17) ; nunc autem per unum in omnes donum vitae et justificationis gratia abundavit (Rom. V, 18) : ut quorum terra maledicta est, horum nunc conformia Deo corpora sint; et quae commota metu, et ignoratione turbata, et labore contrita est, et ipso illo laetificantis vini compuncta potu, nunc susceptae significationis secura virtute, futurae irae defugiat potestatem.

PL 9, 385B

怒りの杯、命の杯。――これらのことは、イスラエルよりもむしろ全人類に当てはめられている。一人からすべての者へ、死の宣告と生の労苦が出た(ローマ5:18)からである。それは、「地は汝の業のゆえに呪われよ」(創世記3:17)と宣告されたときである。だが今や、一人によってすべての者に、命の賜物と義の定めの恩寵が満ちあふれた(ローマ5:18)。それは、地が呪われた者たちの体が、いまや神に形の似たものとなるためである。また、恐れによって揺り動かされ、無知によって乱され、労苦によって砕かれ、あの喜ばせるぶどう酒の杯によって刺し通されたそれ〔地〕が、いまや、受けたしるしの力に安んじて、来たるべき怒りの権力から逃れるためである。

3

In arcu enim, ut frequenter tractavimus, praeparatae ad poenam impiis irae terror ostenditur (V. Tract. ps. LVII, n. 4; psal. VII, 12, etc.) , secundum illud, Numquid irascetur per singulos dies?

PL 9, 385C

弓においては、我々がしばしば論じたように、不敬な者たちのために備えられた怒りの恐怖が示される(詩篇57の講解、第4節、詩篇7:12ほかを見よ)。「彼は日ごとに怒るであろうか」とあるとおりである。

4

Arcum suum tetendit, et paravit in eo vasa mortis, sagittas suas arsuris operatus est. Metuentibus igitur significationem dedit, vel signi in frontibus, vel fidei in cordibus, vel testimonii in operibus, vel gloriae in confessionibus, vel victoriae in martyriis : ut a facie arcus iraeque fugiatur, ut dictum est: Natio viperarum, quis monstravit vobis fugere ab ira ventura (Matth. III, 7) ?

PL 9, 386A

「彼は自らの弓を張り、そこに死の器を備え、自らの矢を燃える者たちのために作った」。したがって彼は、畏れる者たちに、額のしるし、心の信仰、業における証し、告白における栄光、殉教における勝利によって、合図を与えた。それは、弓と怒りの前から逃れるためである。「蝮の種族よ、来たるべき怒りから逃れるよう、誰が汝らに示したか」(マタイ3:7)と言われたとおりである。

5

Gratulantis igitur humani generis haec vox est, post regnum mortis, post diaboli terrores, post laborum peccatorumque onera, post infelicis laetitiae dolorem; quia vitiorum gaudia cum sint intellecta, compungunt.

PL 9, 386A

したがって、これは喜ぶ人類の声である。死の支配ののち、悪魔の恐怖ののち、労苦と罪の重荷ののち、不幸な喜びの痛みののちにである。悪徳の楽しみは、それと悟られたとき、刺し通すからである。

6

In vino etenim secundum Apostolum (Ephes. V, 18) lascivia est. Et sicut est vinum cor hominis laetificans, ita et vinum est cor hominis compungens. Nam et calix irae est, sicuti et calix vitae est.

PL 9, 386A

使徒によれば、ぶどう酒には放蕩がある(エフェソ5:18)。そして、人の心を喜ばせるぶどう酒があるように、人の心を刺し通すぶどう酒もある。怒りの杯があるように、命の杯もあるからである。

Pars XVII, Caput V

第XVII部 第V章PL 9, 386B
1

Post haec ergo, et post hoc compunctionis vinum, significatione fugiendi arcus iraeque concessa, universitas fidelium aeternis spebus exsultat. Id enim mox diapsalma interveniente declarat, VERS. 7: Ut liberentur dilecti tui, salva dextera tua, et exaudi me.

PL 9, 386B

したがって、これらののち、また刺し通すぶどう酒ののち、弓と怒りから逃れるしるしが与えられて、信じる者たちの全体は永遠の望みに喜ぶ。ディアプサルマが挟まれて、間もなくそのことを宣言するからである。「汝の愛する者たちが解き放たれるように、汝の右手で救え、そして私に聞け」(詩篇59:7)。

2

Dextera Domini fecit virtutem (Ps. CXVII, 16) , et a dextera Deo virtus Dei coexcitata secum humilitatis nostrae carne consedit. Data ergo significatione fugiendi a facie arcus, liberantur dilecti, et per Dei dexteram salvantur.

PL 9, 386B

「主の右手は力をなした」(詩篇117:16)。そして、神の右手において、神の力は、我々の卑しさの肉をともに起こして、それとともに座した。したがって、弓の前から逃れるしるしが与えられて、愛する者たちは解き放たれ、神の右手によって救われる。

3

Et a qua facie arcus liberentur salventurque, Apostolus docuit, dicens: Qui liberavit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae (Coloss. I, 13) . Liberandi ergo dilecti salvandique per dexteram Dei sunt.

PL 9, 386B

そして、どの弓の前から解き放たれ救われるかを、使徒は教えて言った。「神は我々を闇の権力から救い出し、自らの愛する子の国へと移した」(コロサイ1:13)。したがって、愛する者たちは、神の右手によって解き放たれ救われるのである。

Pars XVII, Caput VI

第XVII部 第VI章PL 9, 386C
1

Sanctus Christus. Samaria fide divisa, judicio dividenda. --Sed salutis hujus ad fidei firmitatem noscenda est prophetia. Sequitur enim, VERS. 8-10: Deus locutus est in sancto suo: Laetabor et partibor Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar.

PL 9, 386C

聖なる者キリスト。サマリアは信仰によって分けられ、裁きによって分けられるべきである。――しかし、この救いの預言は、信仰の堅固さのために知られねばならない。続いて言われるからである。「神は自らの聖なる者において語った。私は喜び、シキマを分け、天幕の谷を測り分ける」(詩篇59:8-10)。

2

Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraem fortitudo capitis mei, Juda rex meus. Moab olla spei meae. In Idumaeam extendam calciamentum meum: mihi allophyli subditi sunt.

PL 9, 386C

「ギレアドは私のもの、マナセも私のもの。エフライムは私の頭の強さ、ユダは私の王。モアブは私の望みの鍋。イドゥマヤに私は履物を差し伸べる。異民族は私に服従した」。

3

In sancto Deus locutus est in eo nempe, cui etiam daemones clamant: Scimus quia tu sanctus Dei es (Luc. IV, 34) ; et de quo angelus evangelizat: Et quod ex te nascetur sanctum, vocabitur filius Dei (Luc. I, 35) .

PL 9, 387A

「聖なる者において神は語った」とは、悪霊たちさえ「我々は汝が神の聖なる者であることを知っている」と叫び(ルカ4:34)、天使が「汝から生まれるものは聖なるもの、神の子と呼ばれる」と福音を告げる(ルカ1:35)、まさにその者においてである。

4

In hoc itaque sancto locutus est, cum dicit (Joan. XIV, 10) : Pater qui in me loquitur, ipse facit opera sua. Locutus ergo Deus in sancto, in principio sermonis exsultat.

PL 9, 387A

この聖なる者において、彼は語った。「私のうちにいて語る父、彼が自らの業を行う」と言うときである(ヨハネ14:10)。こうして、聖なる者において語った神は、言葉の初めに喜び躍る。

5

Exsultabit enim ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6) ; et exsultabit in Sichima partienda. Sichima Samaria est, quae eadem et Sichem est, quam Jacob Joseph filio suo sub benedictione spiritus deputavit (Joan. IV, 5).

PL 9, 387A

彼は「巨人のように道を走ることを喜ぶ」(詩篇18:6)。そして、シキマを分けることに喜び躍るのである。シキマはサマリアであり、それはまたシケムでもある。ヤコブが息子ヨセフに、霊の祝福のもとに割り当てたところである(ヨハネ4:5)。

6

Haec cum omnibus antea legis temporibus in impietate mansisset, Evangelium Domini ex parte suscepit. Nam hodieque pars ejus irreligiosissimis studiis de studio vetere detinetur.

PL 9, 387B

この地は、律法のこれまでのすべての時代を通して不敬にとどまっていたが、主の福音を部分的に受け入れた。今日でもその一部は、きわめて不信心な熱心さのために、古い熱心さに引き留められている。

7

Illic enim vaccae adoratae, illic mons relicto sacrario electus, illic regnum adversum Judam excitatum.

PL 9, 387B

そこでは、雌牛が拝まれ、聖所を捨てて山が選ばれ、ユダに逆らう王国が起こされたからである。

8

Sed eo primum Dominus accedens (Joan. IV) , etiam credente Samaritana, et aquae vivae potum precante, fidem intulit: mox etiam apostolis praedicantibus participes sancti Spiritus facti sunt (Act. VIII, 5) .

PL 9, 387B

だが、主はまずそこへ赴き(ヨハネ4)、サマリアの女も信じ、生ける水の飲み物を願ったので、信仰をもたらした。やがて使徒たちが宣べ伝えると、彼らも聖なる霊にあずかる者となった(使徒言行録8:5)。

9

Partita ergo Sichima est, cum fideles ab infidelibus separantur. Et est futuri judicii certa divisio, sicut scriptum est: Veniet Dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat: et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis (Luc. XII, 46) .

PL 9, 387B

したがって、シキマが分けられたとは、信じる者たちが信じない者たちから分けられることである。それは来たるべき裁きの確かな分かれである。書かれているとおりである。「その僕の主は、その者が望まない日、その者が知らない時に来て、彼を二つに裂き、その分け前を偽善者たちとともに置く」(ルカ12:46)。

10

Divisa ergo Samaria est, vel judicio, vel fide, secundum illud: Non veni pacem mittere in terram, sed divisionem (Matth. X, 34) .

PL 9, 387B

したがって、サマリアは、裁きによって、あるいは信仰によって分けられる。「私は地に平和を投げ込むために来たのではなく、分裂をもたらすために来た」とあるとおりである(マタイ10:34)。

Pars XVII, Caput VII

第XVII部 第VII章PL 9, 387C
1

Mortalium dimensio. --Neque solum loquens in sancto Deus Sichimam partitus est, sed etiam convallem tabernaculorum dimensus est: hanc siquidem habitationis humanae demersam humilemque sedem, quam et alio loco ob aegritudines vitae ac lamentationes calamitatum, vallem planctus esse commemorat, dicens: Deposuerunt in valle plorationis (Psal. LXXXIII, 7) : Dimensus ergo hanc est, quia gentium plenitudo exspectatur.

PL 9, 387C

死すべき者たちの測り。――神は聖なる者において語りながら、シキマを分けただけでなく、天幕の谷をも測った。すなわち、人の住まいの沈み込んだ低い場所である。彼は別の箇所では、人生の病と災いの嘆きのゆえに、これを嘆きの谷と呼んで言う。「彼らは泣きの谷に据えた」(詩篇83:7)。したがって、異邦人の満ちる数が待たれているために、彼はこれを測った。

2

Et ubi modus est credentium futurus, illic dimensionis examen est; partem intra Ecclesiam congregandis, parte alia in cadem valle residentibus.

PL 9, 387C

そして、信じる者たちの限度がやがて来るところに、測りの吟味がある。一部は教会の中に集められ、別の一部は同じ〔底本は cadem。ミーニュの注に従い eadem と読む〕谷にとどまるのである。

Pars XVII, Caput VIII

第XVII部 第VIII章PL 9, 388A
1

Galaad et Manasses. --Quisquis autem aliqua metitur, necesse est ut ea quae sua sunt metiatur. Suus enim est Galaad, et suus est Manasses.

PL 9, 388A

ギレアドとマナセ。――何かを測る者は、必ず自分のものを測る。ギレアドは彼のものであり、マナセも彼のものだからである。

2

Mons iste Phoenicum est, Arabiae Mesopotamiaeque contiguus, ex parte Manassae in possessionem deputatus: et ideo suus est Manasses, sub Manassis nomine terrae plenitudinem, sicuti et sub Galaad omnem orbem suum esse demonstrans. Sed in his usurpandis nihil praeter jus proprietatis ostensum est.

PL 9, 388A

この山はフェニキア人のもので、アラビアとメソポタミアに接し、マナセの一部の所有として割り当てられた。それゆえマナセは彼のものである。マナセの名のもとに地の満ちるところを、ギレアドのもとに全世界を、自分のものとして示しているのである。しかしこれらを自分のものとすることにおいて、所有の権利のほかは何も示されていない。

Pars XVII, Caput IX

第XVII部 第IX章PL 9, 388A
1

Ephrem typus Ecclesiae. --Ephrem autem assumptio capitis ejus, et Juda rex ejus est. Haec sanctus loquente in se Deo loquitur, qui et per Jacob Ephrem conversa manuum sanctificatione benedixerit, et regem ex Juda, qui et exspectatio gentium futurus esset, ostenderit (Gen. XLVIII, 13) .

PL 9, 388A

エフライムは教会の予型。――エフライムは彼の頭の受け入れであり、ユダは彼の王である。聖なる者は、神が自らのうちで語るとき、これを語る。その神はヤコブを通して、手を交差させる聖化によってエフライムを祝福し、ユダから、異邦人の待望となる王を示した(創世記48:13)。

2

Assumptio ergo Ephrem est, non etiam Manasses ( Alias Manassis ): cum Joseph uterque sit filius.

PL 9, 388B

したがって、受け入れられるのはエフライムであり、マナセ(別本では「マナセの」)ではない。ヨセフの子は二人とも同じなのにである。

3

Sed cum in capite significatio contineatur et corporis, secundum illud: De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput (Psal. CIX, 7) ; et omnis sanctus caput est corporis Christi: idcirco assumptio capitis ejus Ephrem est, quia contra generationum ordinem, ad praeferendam Ecclesiae santificationem in praelato Ephrem et postposito Manasse, minor majori est antelatus.

PL 9, 388B

だが、頭には体の意味も含まれる。「彼は道の途中で流れから飲む。それゆえ頭を上げる」(詩篇109:7)とあるとおりであり、聖なる者はみな、キリストの体の頭であるから、彼の頭の受け入れはエフライムである。世代の順序に反して、教会の聖化を先に置くために〔底本は santificationem。sanctificationem と読む〕、エフライムが前に置かれ、マナセが後に回され、弟が兄に先んじたからである。

4

Assumptio itaque capitis sui est Ephrem, id est populi quem in Ephrem praefiguravit: vel potius Ecclesia in corpus assumitur.

PL 9, 388B

したがって、彼の頭の受け入れはエフライム、すなわち、彼がエフライムにおいて予め示した民である。あるいはむしろ、教会が体へと受け入れられるのである。

Pars XVII, Caput X

第XVII部 第X章PL 9, 388B
1

Christus nasciturus de Juda. -- Juda etiam rex meus est, id est a se dispositus et electus.

PL 9, 388B

キリストはユダから生まれる。――ユダもまた私の王である、すなわち、彼自身によって定められ選ばれた王である。

2

Non utique vel David ipsi rex Juda est (cum ex Juda rex ipse sit primus), vel loquenti in sancto suo Deo rex est: sed loqui haec sanctus iste ei in quo Deus loquitur intelligendus est, qui et spiritu Jacob repleverit ad aeterni regis istius prophetiam, cum ait: Non deficiet princeps de Juda, nec dux de femoribus ejus (Gen. XLIX, 10) , donec veniat cui repositum est: et ipse est expectatio gentium.

PL 9, 388C

ユダは、ダビデ自身にとって王なのではなく(彼自身がユダから出た最初の王だからである)、自らの聖なる者において語る神にとっても王なのではない。むしろ、これを語るのは、神がそのうちで語る聖なる者であると理解されねばならない。彼は、ヤコブを霊で満たし、この永遠の王を預言させた。「君はユダから離れず、指揮者はその腿から離れない」(創世記49:10)、彼のために取っておかれた者が来るまで、そして彼こそ異邦人の待望である、と。

Pars XVII, Caput XI

第XVII部 第XI章PL 9, 388C
1

Christus nasciturus de peccatoribus. Olla spiritalis. --Et quia non solum ex hac generatione sanctorum, sed etiam ex peccatorum origine huic Dei Sancto carnis esset ineunda susceptio; quia in similitudine carnis peccati Deus filium suum misit (Rom. VIII, 3) : idcirco etiam Moab olla spei ejus est.

PL 9, 388C

キリストは罪人たちから生まれる。霊的な鍋。――そして、この神の聖なる者は、聖徒たちのこの系譜からだけでなく、罪人たちの起源からも肉の受容に入るべきであった。神は自らの子を罪の肉の似姿で遣わしたからである(ローマ8:3)。それゆえ、モアブもまた彼の望みの鍋なのである。

2

Et haec quidem Moab generatio secundum eam quae in Genesi sententia est, divinae maledictionis suscepit opprobrium.

PL 9, 389A

このモアブの世代は、創世記にある宣告に従って、神の呪いの辱めを受けた。

3

Sed post decem generationes per gradus successionis sancto digna fit genere (Deut. XXIII, 3) : Sanctusque hic ex Juda et ex Moab originem sumens, decocta tamquam per ollam carnis cruditate, in speciem cibi significatur aeterni, cum caro ejus vere cibus vitae sit (Joan. VI, 56) .

PL 9, 389A

だが十代ののち、継承の段階を経て、聖なる者にふさわしい系譜となる(申命記23:3)。ユダとモアブから起源を得たこの聖なる者は、肉の未熟さが鍋を通して煮られたかのように、永遠の食物の姿で示される。その肉はまことに命の糧だからである(ヨハネ6:56)。

4

Est et olla secundum Jeremiam urens peccata atque tollens (Jerem. I, 13) : sicuti et Dominus ipse mittere ignem venit super terram (Luc. XII, 49) : et multi secundum Apostolum tamquam per ignem erunt salvi (I Cor. III, 15) : cum defoecatis et perustis vitiis, ut argentum ignitum probabiles judicentur.

PL 9, 389A

エレミヤによれば、罪を焼き尽くして取り去る鍋もある(エレミヤ1:13)。主自身も、地に火を投じるために来た(ルカ12:49)。使徒に従えば、多くの者は火を通るようにして救われる(一コリント3:15)。悪徳が濾され焼き尽くされて、火で試された銀のように、認められるものと判断されるときである。

5

Hinc ergo Moab spei suae olla est, cui etiam ex Moab ( subaud. carne) , cruda utique atque vitiosa, jam coelestis illa ad cibum vitae sanctificatio carnis in spe est.

PL 9, 389B

したがって、モアブは彼の望みの鍋である。彼には、モアブから出る(「肉」を補え)、まさに生で悪徳に満ちた肉からでさえ、あの天上の、命の糧への肉の聖化が、すでに望みのうちにあるからである。

Pars XVII, Caput XII

第XVII部 第XII章PL 9, 389B
1

Evangelio imbuendum totum genus humanum. --Quin etiam usque in Idumaeam calciamentum suum extensurum esse se dicit, scilicet usque ad defectionem Esau; quia Idumaea Esau sedes est, et praedicationis apostolicae dirigat gressus.

PL 9, 389B

全人類は福音を教えられるべきである。――それどころか、彼は自らの履物をイドゥマヤにまで差し伸べるであろうと言う。すなわち、エサウの離反にまで。イドゥマヤはエサウの住みかであり、彼は使徒的宣教の歩みを導くからである〔dirigat の主語は定かでない。彼と取った〕。

2

Speciosi enim pedes evangelizantium sunt (Rom. X, 15) : et in calciamento pedes, in pedibus autem gressus ostenditur.

PL 9, 389B

「福音を告げる者たちの足は美しい」(ローマ10:15)。履物には足が、足には歩みが示されているのである。

3

Neque solum in Idumaeam cursum praedicationis extendit, sed etiam allophyli subditi sunt; secundum illud: Exaudi orationem, ad te omnis caro veniet (Psal. LXIV, 3) : quia Deo dignum sit gentes ei omnes esse subjectas, et universitatem carnis ad confessionem aeternae hujus misericordiae erudiri.

PL 9, 389B

彼は宣教の歩みをイドゥマヤに差し伸べるだけでなく、異民族も服従した。「祈りを聞け。汝のもとにすべての肉が来る」(詩篇64:3)とあるとおりである。すべての異邦人が神に服し、肉の全体が、この永遠の憐れみの告白へと教えられるのは、神にふさわしいからである。

Pars XVII, Caput XIII

第XVII部 第XIII章PL 9, 389C
1

Judaei primum destituti, demum recipiendi. Deo deserente, virtus nulla. --Sed cognitis his qui immutabuntur secundum tituli inscriptionem, et doctrina ejus qui David est aeternus accepta, aeternam illam primitivorum in coelis Jerusalem et circumstantium Deo sanctorum civitatem ingredi propheta festinat (Hebr. XII, 23) , ducem qui se eo deducat exspectans.

PL 9, 389C

ユダヤ人はまず見捨てられ、ついに受け入れられる。神が見捨てるとき、力はない。――しかし、表題に従って変えられる者たちが知られ、永遠のダビデである者の教えが受けられたので、預言者は、天における長子たちの、神のまわりに立つ聖徒たちの、あの永遠のエルサレムの都に入ろうと急ぎ(ヘブライ12:23)、そこへ自分を導く導き手を待つ。

2

Sequitur enim, VERS. 11, 12: Quis deducet me in civitatem circumstantiae? quis deducet me usque in Idumaeam? Nonne tu Deus qui repulisti nos, et non egredieris in virtutibus nostris?

PL 9, 389C

続いて言われるからである。「誰が私を、包囲の町に導くか。誰が私をイドゥマヤまで導くか。汝ではないのか、神よ、我々を退けた者は。そして汝は我々の力とともに出ては行かない」(詩篇59:11、12)。

3

Esau defectio est: et Edom secundum Genesim deficiens est (Gen. XXV, 30) : et secundum Apostolum (Rom. XI, 25) , quod est reliquum Israel, salvandum est.

PL 9, 390A

エサウは離反である。エドムは、創世記によれば、離反する者である(創世記25:30)。そして使徒によれば(ローマ11:25)、イスラエルの残りの者は救われるべきである。

4

Optans ergo propheta in civitatem circumstantiae deduci, scit se ante usque in Idumaeam esse venturum, id est in illamdefectionem populi anterioris, qua major serviet minori (Gen. XXV, 23) .

PL 9, 390A

したがって、預言者は、包囲の町へ導かれることを望みつつ、その前にイドゥマヤにまで行くことになると知っている。すなわち、兄が弟に仕えるところの、先の民のあの離反〔底本は illamdefectionem。illam defectionem と読む〕にである(創世記25:23)。

5

Et ultima praedicatio convertet corda patrum ad filios (Luc. I, 17) , cum veniens ex Sion peccata et impietates ab Jacob auferat.

PL 9, 390A

そして最後の宣教は、父祖たちの心を子らに向けさせる(ルカ1:17)。彼がシオンから来て、罪と不敬をヤコブから取り除くときである。

6

Sed hic idem deducet, qui et ob impietatem ante destruxit et repulit: quia capta Jerusalem, destitutoque regno indignos spretosque deseruit, solitus ante eos spiritalibus auxiliis confovere, et coelesti militia adversum inimicorum bella tutari.

PL 9, 390A

だが、この同じ者が導くのである。彼は不敬のゆえに先に打ち壊し退けた。エルサレムが捕らえられ、王国が見捨てられたとき、ふさわしくない蔑まれた者たちを見捨てたのである。以前は、彼らを霊的な助けで温め、天の軍勢で敵たちの戦いから守るのが常であったのに。

7

Nunc autem deserente eos custodia Spiritus sancti, nullum in virtutibus eorum, id est in exercitibus, divinae propugnationis auxilium est. Et ideo quia destruxit, non egredietur in virtutibus eorum.

PL 9, 390B

だが今、聖なる霊の守りが彼らを見捨てているので、彼らの力のうち、すなわち軍勢のうちには、神の戦いの助けが何もない。それゆえ、彼が打ち壊した以上、彼は彼らの力とともに出ては行かない。

Pars XVII, Caput XIV

第XVII部 第XIV章PL 9, 390B
1

Salus nostra pendet a Deo. --Sed repositae spei, quia quod Israel est reliquum salvabit, misericordiam propheta non tacuit dicens, VERS. 13, 14: Da nobis auxilium de tribulatione, et vana salus hominis.

PL 9, 390B

我々の救いは神にかかっている。――しかし預言者は、彼がイスラエルの残りの者を救うという、とっておかれた望みの憐れみについて、黙らなかった。言う。「我々に患難からの助けを与えよ。人の救いは空しい」(詩篇59:13、14)。

2

In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos: Scit vanam salutem esse quae ab hominibus speratur: quia et vitae hujus sine misericordia Dei nullus sit usus, secundum illud: Melior est misericordia tua super vitam (Psal. LXII, 4) : quia nisi ad profectum aeternitatis vita suscepta sit, miseriarum in nobis potius erit origo, non vitae.

PL 9, 390B

「神において我々は力を成し、彼こそが我々を苦しめる者たちを無に導く」。彼は、人々から望まれる救いが空しいことを知っている。神の憐れみなしには、この生も何の役にも立たないからである。「汝の憐れみは命にまさる」(詩篇62:4)とあるとおりである。永遠の進展のために生が受けられたのでなければ、我々のうちにあるのは、むしろ悲惨の起源であって、命の起源ではないからである。

3

Auxilium itaque a Deo in tribulationibus superat, quia hominum salus vana sit. Postulat ergo de tribulatione auxilium, in Deo virtutes concesso auxilio facturus: cum liberati omnes a lege peccatis (Rom. VI, 22) , in Dei potius justificatione maneamus: cum pugnam non adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritales nequitias (Ephes. VI, 12) et mundi potentes, Satanam ipso spiritu oris sui Deo interficiente, peragamus; cum non regnet jam in immortali corpore nostro (Rom. VI, 12) tribulans nos ante peccatum, cum absorbeatur mors a vita in contentionem victoriae, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum (I Cor. XV, 53) . Amen.

PL 9, 390C

したがって、患難における神の助けが勝るのは、人の救いが空しいからである。彼は患難からの助けを求める。助けが与えられて、神において力を成すためである。我々すべてが、罪の律法から解放され〔底本は peccatis。peccati と読む〕(ローマ6:22)、むしろ神の義の定めのうちにとどまるとき、肉と血に対してではなく、霊的な悪の勢力(エフェソ6:12)と世の権力者たちに対して戦いを最後までなし、神が、サタンを自らの口の霊そのものによって滅ぼすとき、かつて我々を苦しめた罪が、もはや我々の不死の体において支配せず(ローマ6:12)、死が命によって、勝利の争いへと呑み込まれるとき、我々の主イエス・キリストを通して。彼は世々にわたって祝福されている(一コリント15:53)。アーメン。

Pars XVIII, Prooemium

第XVIII部 冒頭PL 9, 391A
1

In finem hymnus David. Exaudi, Domine, deprecationem meam, intende orationem meam. A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum. In petra exaltasti me. Deduxisti me; quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici.

PL 9, 391A

終わりに向けて。ダビデの賛歌。主よ、私の嘆願を聞き入れ、私の祈りに心を留めよ。地の果てから、私の心が苦しむとき、私は汝に叫んだ。汝は私を岩の上に高く上げた。汝は私を導いた。汝が私の希望となり、敵の面前から守る力の塔となったからである。

2

Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula. DIAPSALMA. Protegar in velamento alarum tuarum, quoniam tu Deus exaudisti orationem meam, dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. Dies super dies regis adjicies: annos ejus usque in dies generationis et generationum.

PL 9, 391A

私は汝の幕屋に世々に住む。ディアプサルマ。私は汝の翼の覆いのもとに守られる。神よ、汝が私の祈りを聞き入れたからである。汝は、汝の名を畏れる者たちに嗣業を与えた。汝は王の日に日を加え、その年を、世代と世代の日々に至るまで加える。

3

Permanet in aeternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem ejus quis requiret eorum? Sic psallam nomini tuo Deus in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 391A

彼は永遠に神の前にとどまる。彼の憐れみと真理を、彼らのうちの誰が求めるだろうか。かくて私は、汝の名に世々にわたって歌おう。日から日へと、私の誓いを果たすために。詩篇の講解。

Pars XVIII, Caput I

第XVIII部 第I章PL 9, 391B
1

Psalmus est spe aeterna gestientis. --VERS. 1: Simplex est psalmus, aeternae gratulationis continens prophetiam.

PL 9, 391B

詩篇は、永遠の希望に喜び躍る者の言葉である。――この詩篇は単純であり、永遠の喜びの預言を含んでいる。

2

Nam neque res gestas, neque significationis alicujus cognomenta subscriptio comprehendit: tantum hymnus in finem est: ut id quod a Propheta cantatum est, in fine vel psalmi vel temporum explicandum esse noscatur.

PL 9, 391B

表題は、事績も、何らかの意味を示す添え名も含まず、ただ「終わりに向けての賛歌」とあるだけである。預言者によって歌われたことは、詩篇の終わり、あるいは時の終わりに解き明かされるべきものだと知られるためである。

3

Oratio autem est justi aeterna sperantis, seseque in Christo coexcitatum in coelestibus gratulantis. Coepit enim ita.

PL 9, 391B

この祈りは、永遠を望む義人が、また自分がキリストにあって天上のものにおいて共に起こされたことを喜ぶ義人が捧げるものである。実際、彼はこう始めた。

Pars XVIII, Caput II

第XVIII部 第II章PL 9, 391C
1

Justi fiducia. Inde ei est, quod in carne a carne sit peregrinus. (Vid. Tr. ps. LXIV, n. 10.) --VERS. 2-3. Exaudi, Deus, orationem meam, intende precationi meae. A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum.

PL 9, 391C

義人の確信。彼が肉にあって肉から離れた旅人であることから、それは生じる(詩篇64の講解、第10節を見よ)。――「神よ、私の祈りを聞き入れ、私の嘆願に心を留めよ。地の果てから、私の心が苦しむとき、私は汝に叫んだ。」(詩篇60:2、3)

2

Exaudiri precationem suam sanctus hic postulat, cujus et ea fiducia est, ut in orationem suam velit intendi, utrum sit innocens, casta et fidelis, et ex intimo conscientiae atque cordis metu profecta quia secundum Paulum (Rom. X, 10) , et corde credendum, et ore confitendum sit ad salutem.

PL 9, 391C

この聖なる者は、自分の嘆願が聞き入れられることを求める。彼には、自分の祈りに心を留めてもらいたいと願うだけの確信もある。その祈りが無垢であり、清く、誠実であり、良心と心の奥底の畏れから出たものであるかどうかを、見てもらいたいのである。パウロによれば(ローマ10:10)、救いのためには心で信じ、口で告白しなければならないからである。

3

Intendendae autem orationis hinc precatio est, quod dum corde anxio est, a terrae finibus clamaverit. Non hic extrema solitudinum aut contigua Oceani incolebat, qui a terrae finibus anxio corde clamabat.

PL 9, 391C

祈りに心を留めてもらうための嘆願は、彼が苦しむ心をもって地の果てから叫んだという点にある。苦しむ心で地の果てから叫んだこの者は、荒れ地の果てや大洋に接する地に住んでいたのではない。

4

Sed sciens se in carne quidem quae terra est degentem, jam in fine carnis habitare, dum secundum Apostolum habitans in corpore peregrinatur a corpore (II Cor. V, 8) , dum vivens jam non sibi vivit; neque ipse vivit, sed vivit in eo Christus (Gal. II, 20) : congemiscens tamen (II Cor. V, 4) in hoc suo habitaculo, supervestirique festinans, et ideo anxio corde a terrae finibus clamat, quia et necessitatem habeat in carne vivendi, et spem teneat a carnis vitiis desinendi, dicens:

PL 9, 392A

そうではなく、彼は知っているのである。自分は肉のうちに、すなわち地のうちに暮らしていながら、すでに肉の終わりに住んでいること、使徒によれば、体に住みながら体から離れて旅人であること(二コリント5:8)、生きていながらもはや自分のために生きず、自分が生きるのではなく、キリストが彼のうちに生きていること(ガラテヤ2:20)を。それでも彼は、この自分の住まいのうちで呻き(二コリント5:4)、上に着ることを急いでいる。それゆえ苦しむ心で地の果てから叫ぶのであって、それは、肉のうちに生きねばならない必然を負いつつ、肉の悪徳から脱する希望を抱いているからである。彼は言う。

Pars XVIII, Caput III

第XVIII部 第III章PL 9, 392A
1

Christus spes et fortitudo ejus. --VERS. 4-5: In petra exaltasti me. Eduxisti me; quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. Habitabo in tabernaculo tuo in saecula. Hinc itaque jam sanctus a terrae finibus clamat quia exaltatus in petra sit.

PL 9, 392A

キリストは彼の希望であり力である。――「汝は私を岩の上に高く上げた。汝は私を導き出した。汝が私の希望となり、敵の面前から守る力の塔となったからである。私は汝の幕屋に世々に住む。」(詩篇60:4、5) ここから、この聖なる者はすでに地の果てから叫んでいる。岩の上に高く上げられたからである。

2

Petra autem secundum Apostolum (I Cor. X, 4) . Christus est, quem exaltavit Deus, et donavit illi nomen quod est super omne nomen (Phil. II, 9) . In quo et elegit nos ante mundi constitutionem in coelestibus (Ephes. I, 4) .

PL 9, 392B

岩とは、使徒によれば(一コリント10:4)、キリストである。神は彼を高く上げ、あらゆる名にまさる名を彼に授けた(フィリピ2:9)。神は彼にあって、世界の基が据えられる前に、天上のものにおいて我々を選んだ(エフェソ1:4)。

3

Per eum enim sumus in spem aeternitatis deducti, et in hac spe non confundimur; quia ab inimici facie haec eadem spes nobis fortitudinis turris est facta. Nam cum in muris sit valida et firma munitio: murorum tamen ipsorum firmitas in turribus omnis est.

PL 9, 392B

実に、彼によって我々は永遠の希望へと導かれ、この希望において恥を受けない。敵の面前から、この同じ希望が我々にとって力の塔となったからである。城壁には強く堅固な防備があるが、その城壁の堅固さはすべて塔にあるのである。

4

Et idcirco turris fortitudinis exaltans nos in petra Deus factus est, quia per hanc spem vim diaboli ejusque insidias sustinemus, tutissima adversus eum spiritalesque ejus nequitias fidei munitione consepti: cum in tabernaculo Dei habitaturi simus in saecula, sine ullo scilicet aetatis modo in aeternum fluentibus saeculis temporibusque mansuri.

PL 9, 392B

それゆえ、神は我々を岩の上に高く上げるものとして、力の塔となった。この希望によって、我々は悪魔の力とその策略に耐えるからである。悪魔と、その霊的な悪に対して、信仰という最も安全な防備に囲まれているのである。我々は世々に神の幕屋に住むことになる。すなわち、いかなる齢の限りもなく、永遠に流れゆく世々と時のうちにとどまることになる。

Pars XVIII, Caput IV

第XVIII部 第IV章PL 9, 392C
1

Protectio ejus misericordia Dei. Hanc meretur oratio. --Sed quia haec, quamvis spe reposita jam sanctis sint, tamen adhuc sub dispensatione temporum differantur; qua munitione interim tutus fit, interjecto diapsalma demonstrat, dicens, VERS. 6: Protegar in velamento alarum tuarum quoniam tu Deus exaudisti orationem meam.

PL 9, 392C

彼を守るものは神の憐れみである。祈りはそれに値する。――しかしこれらのものは、希望のうちにすでに聖徒たちのために蓄えられているとはいえ、なお時の配剤のもとで先延ばしにされている。彼がその間どのような防備によって安全であるかを、ディアプサルマを挟んでこう言って示す。「私は汝の翼の覆いのもとに守られる。神よ、汝が私の祈りを聞き入れたからである。」(詩篇60:6)

2

Protectionem misericordiae Dei sub velamento alarum divinus sermo significat: de quo quia superioribus psalmis tractatum est, superfluus nunc et otiosus erit sermo.

PL 9, 392C

神の言葉は、翼の覆いのもとにある保護を、神の憐れみの保護として示している。これについては先の詩篇で論じたので、いま語ることは余計であり無用であろう。

3

Sed protectionis meritum ex fide orationis indultum est, secundum illud: Petite et dabitur vobis (Matth. VII,7) .

PL 9, 392C

しかし、保護に値することは、祈りの信仰によって与えられたのである。「求めよ、そうすれば汝らに与えられる」(マタイ7:7)とあるとおりである。

Pars XVIII, Caput V

第XVIII部 第V章PL 9, 393A
1

Sancti haereditas. Christus rex regum futurus, post communem resurrectionem. --Quin etiam ad quam spem protectione alarum Dei inumbrandus esset ostendit dicens: Dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. VERS. 7, 8.

PL 9, 393A

聖なる者の嗣業。キリストは、共通の復活ののち、王たちの王となる。――それのみならず、神の翼の保護によって覆われることが、どのような希望へ向かうものであるかを、彼は示している。「汝は、汝の名を畏れる者たちに嗣業を与えた」と言うのである。

2

Dies super dies regis adjicies, annos ejus usque in dies generationis et generationis. Permanet in aeternum in conspectu Dei. Haec enim haereditas sancti est, vita et incorruptio et regnum et coaeterna Deo habitatio.

PL 9, 393A

「汝は王の日に日を加え、その年を、世代と世代の日々に至るまで加える。彼は永遠に神の前にとどまる。」(詩篇60:7、8) これこそ聖なる者の嗣業であり、命と不朽と王国と、神と永遠を共にする住まいである。

3

Non Israeli tantum haec haereditas scripta est, sed timentibus Dei nomen. Dies enim aeterni sunt regis, sive quia sancti, qui peccati servi non erunt, reges sunt (V. Tract. ps. II, n. 42) , secundum illud Apostoli: Jam sine nobis regnantis, et utinam regnaretis, ut et nos vobiscum conregnaremus (I Cor. IV, 8) : sive quia hic idem etiam rex sit Propheta, sive quia in aeterno regno consedentem a dextris oportet regnare, donec ponat inimicos suos sub pedibus suis, non ut rex ipse tum non sit, sed cum tradiderit regnum Deo patri, conregnabit his ipse qui reges sunt.

PL 9, 393A

この嗣業は、イスラエルにだけ記されたのではなく、神の名を畏れる者たちに記されたのである。王の日々は永遠だからである。それは、罪の奴隷とならない聖徒たちが王だからか(詩篇2の講解、第42節を見よ)――使徒の言葉に「汝らはすでに、我々なしに支配している〔底本は regnantis。regnatis と読む。ミーニュの注は regnastis〕。汝らが支配していればよいのに。そうすれば我々も汝らとともに支配できるのだが」(一コリント4:8)とあるとおりである――、あるいはこの同じ預言者が王でもあるからか、あるいは永遠の王国において右に座している者が、その敵をその足の下に置くまで支配せねばならないからか、である。そのとき王自身がいなくなるのではなく、王国を父なる神に引き渡したのちにも、王である者たちとともに、彼自身が共に支配するのである。

4

Ex quo mihi videtur haec nunc ratio servata, ut usque in dies generationis et generationis adjicerentur super dies dierum anni ejus; in conspectu autem Dei maneat in aeternum; ut tempus illud, quo eum regnare donec ponat inimicos suos sub pedibus suis oportet, a generatione usque in generationem sit comprehensum, quia generationem hanc spiritalis nativitatis generatio ex mortuis consequatur; aeternitatis autem suae exceptio, dum in aeternum in conspectu Dei est, praedicetur.

PL 9, 393B

ここから、私にはこの理由が今保たれているように思われる。すなわち、世代と世代の日々に至るまで、日々の日の上に彼の年が加えられるが、神の前には永遠にとどまるということである。彼がその敵を足の下に置くまで支配しなければならないあの時が、世代から世代へと包み込まれているのは、この世代に、死者からの霊的な誕生の世代が続くからである。他方、彼自身の永遠性の除外は、彼が永遠に神の前にあるということによって宣べられている。

5

Est autem ipse primogenitus ex mortuis (Coloss. I, 18) . Sed hujus regenerationis Dominus ad apostolos ita meminit: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, et vos sedebitis super duodecim thronos judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) .

PL 9, 393C

彼自身は、死者の中から最初に生まれた者である(コロサイ1:18)。しかし主は、この再生について使徒たちにこう言い及んだ。「アーメン、私は汝らに言う。私に従った汝らは、再生のとき、人の子がその威光の座に着くとき、汝らもまた十二の王座に着いて、イスラエルの十二の部族を裁く。」(マタイ19:28)

6

Hujus igitur generationis tempus ostendit, et usque in hanc super dies dierum anni regis augentur. Caeterum ipse in conspectu Dei manebit aeternus, jam omnibus quos redemit in reges coelorum et cohaeredes aeternitatis assumptis, tradens eos regnum Deo Patri.

PL 9, 393C

したがって彼は、この世代の時を示しているのであり、この世代に至るまで、日々の日の上に王の年が増し加えられる。他方、彼自身は神の前に永遠にとどまる。彼が贖ったすべての者がすでに天の王たち、永遠の共同相続人として迎え入れられ、彼は彼らを、王国として、父なる神に引き渡すのである〔eos と regnum が並ぶ形は不自然で、regnum は eorum の誤りかもしれない。「王国として」と解した〕。

Pars XVIII, Caput VI

第XVIII部 第VI章PL 9, 393C
1

Beatis nil desiderandum. --Et quia comparticipes et concorporales et conformes ejus effecti sint jam in his nec corruptione nec morte dominante, cum in omnem plenitudinem Dei repleantur; subjecit spiritus prophetiae: Misericordiam et veritatem ejus quis requiret eorum?

PL 9, 393C

幸いなる者たちには、望むべきものが何もない。――彼らはすでに彼とともにあずかる者となり、同じ体の者、同じ姿の者となって、この者たちにおいては朽ちも死ももはや支配せず、神の満ちあふれるところのすべてへと満たされるので、預言の霊は付け加えた。「彼の憐れみと真理を、彼らのうちの誰が求めるだろうか。」

2

Non inopes jam misericordiae veritatisque ejus hae scilicet generationes erunt, quas in se ex mortuis regenerabit ad vitam, quaeque in spe gloriae Dei manserint: tum cum in regnum traditae Deo patri suscipientur in reges, consummata in omnes ejus misericordia ac veritate, per quem redemptos se gratulentur ad vitam, sitque omnibus accessus ad Patrem.

PL 9, 394A

彼の憐れみと真理に事欠く者は、もはやこれらの世代のうちにはいない。すなわち彼が、死者の中から自らのうちに命へと再生させる者たち、神の栄光の希望のうちにとどまった者たちである。そのとき彼らは、王国として父なる神に引き渡され、王として迎え入れられる。彼の憐れみと真理はすべての者に成し遂げられ、彼らは彼によって命へと贖われたことを喜び、すべての者に父への道が開かれる。

3

Post quod misericordiae ac veritatis nihil requiratur a Domino, cum in Dei plenitudinem impleantur.

PL 9, 394A

その後は、憐れみと真理を主に求めることは何もない。神の満ちあふれるところへと満たされるからである。

4

Simile autem huic prophetae dictum est id, quod ad Apostolos Dominus ita locutus est (Joan. XVI, 22) : Nunc quidem tristitiam habetis; rursum autem videbo vos, et laetabitur cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. In illa die me non rogabitis quidquam, quia jam gaudium nemo ablaturus ab his sit.

PL 9, 394A

この預言者の言葉に似たことが、主が使徒たちにこう語ったこととして言われている(ヨハネ16:22)。「今、汝らは悲しみをもっている。だが私は再び汝らに会い、汝らの心は喜び、汝らの喜びを汝らから取り去る者はいない。その日には、汝らは私に何も尋ねない。」この者たちからは、もはや誰も喜びを取り去らないからである。

Pars XVIII, Caput VII

第XVIII部 第VII章PL 9, 394B
1

Beatorum opus. --In hanc igitur aeternitatis spem sese Propheta confirmat, dicens, VERS. 9: Sic psallam nomini tuo in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem.

PL 9, 394B

幸いなる者たちの営み。――この永遠の希望に、預言者は自らを堅くして言う。「かくて私は、汝の名に世々にわたって歌おう。日から日へと、私の誓いを果たすために。」(詩篇60:9)

2

Psallet in saeculum saeculi, et vota de die in diem reddet, nullo temporum fine conclusus, hymnis aeternis aeternorum votorum gaudia redditurus: cum absoluta omni terrenorum corporum infirmitate coelestem atque Angelorum agat vitam de die in diem vota reddendo; secundum illud: Vota mea Domino reddam in atriis domus Domini, in conspectu omnis populi ejus, in medio tui, Jerusalem (Psal. CXV, 18, 19) , coelestis utique matris et liberae per Deum ac Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 394B

彼は世々にわたって歌い、日から日へと誓いを果たす。時のいかなる終わりにも閉じ込められることなく、永遠の賛歌によって、永遠の誓いの喜びを果たすのである。地上の体のあらゆる弱さから解き放たれて、日から日へと誓いを果たしつつ、天の、天使たちの生を営むのである。「私は私の誓いを主に果たそう、主の家の庭で、その民すべての前で、汝の中で、エルサレムよ」(詩篇115:18、19)とあるとおりである。それは言うまでもなく、天の母であり自由の女である〔エルサレム〕であって、我々の神にして主であるイエス・キリストによる。彼は世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars XIX, Prooemium

第XIX部 冒頭PL 9, 394C
1

In finem pro Idithum Psalmus David. Nonne Deo subdita erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. Etenim ipse Deus meus et salutaris meus, adjutor meus: non movebor amplius.

PL 9, 394C

終わりに向けて。イディトゥンのために、ダビデの詩篇。私の魂は神に服さないだろうか。私の救いは神からのものだからである。まことに神こそ私の神、私の救い主、私の助け手。私はもはや揺らぐことがない。

2

Quousque irruitis in hominem? interficitis universi tamquam parieti inclinato, et maceriae impulsae? Verumtamen honorem meum cogitaverint repellere; cucurri in siti: ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.

PL 9, 394C

いつまで諸君は一人の人に襲いかかるのか。傾いた壁、突き崩された石垣に対するように、諸君はこぞって殺すのか。それでも彼らは、私の名誉を退けようと企んだ。私は渇きのうちに走った。口では祝福し、心では呪っていた。

3

Verumtamen Deo subdita erit anima mea: quoniam ab ipso est patientia mea. Quia ipse Deus meus et salutaris meus, adjutor meus, non emigrabo.

PL 9, 394C

それでも私の魂は神に服するであろう。私の忍耐は神から来るからである。神こそ私の神、私の救い主、私の助け手。私は去らない。

4

In Deo salutare meum est, et gloria mea, Deus auxilium meum: spes mea in Deo est, Sperate in eum omnis conventus plebis, effundite coram eo corda vestra; quia Deus adjutor noster est. DIAPSALMA.

PL 9, 394D

神にこそ私の救いと私の栄光があり、神は私の助け。私の希望は神にある。民のすべての会衆よ、神に望みを置け。神の前に諸君の心を注ぎ出せ。神は我々の助け手だからである。ディアプサルマ。

5

Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris: ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. Nolite sperare in iniquitate, et in rapinas nolite concupiscere. Divitiae si affluent, nolite cor apponere.

PL 9, 395A

それでも人の子らは空しく、人の子らは秤にかけると偽りである。彼ら自身が、空しさのゆえにこぞって欺くために。不義に望みを置くな。略奪を貪り欲するな。富が流れ込んでも、心を寄せるな。

6

Semel locutus est Deus: duo haec audivi, quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia? quia tu reddes singulis secundum opera eorum. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 395A

神は一度語った。私はこの二つを聞いた。権力は神のものであり、主よ、憐れみも汝のものであると。汝が各人に、その行いに従って報いるからである。詩篇の講解。

Pars XIX, Caput I

第XIX部 第I章PL 9, 395A
1

Prophetiae scopus. Quid psalmus iste doceat. --Prophetiae sermo non nisi ad aliquem profectum audientium scriptus est, ut aut scientiam doceat, aut ad voluntatis innocentiam confirmet: ut nunc hic psalmus. VERS. 1.

PL 9, 395A

預言の目当て。この詩篇が何を教えるか。――預言の言葉は、聞く者のある益のためにのみ書かれた。知識を教えるか、意志の無垢を堅くするかのためである。いまのこの詩篇もそうである。

2

Pro Idithum a David cantatur, in quo ad Dei timorem, ad humanarum sive spiritalium nequitiarum constantem tolerantiam eruditur, et ad contemptum opum, quia avaritia malorum omnium radix est, firmatur.

PL 9, 395B

詩篇はイディトゥンのためにダビデによって歌われる。そこで人は、神への畏れへと、人間の、あるいは霊的な悪に対する変わらぬ忍耐へと教え導かれ、また富の軽蔑へと堅くされる。貪欲はあらゆる悪の根だからである。

3

In his enim beatae aeternaeque vitae status certus est, si et pietas in Deum sit, et patientia in adversis, et contemptus opulentiae. A dei itaque confessione coeptus est psalmus.

PL 9, 395B

これらのうちに、幸いで永遠の命の状態は確かにあるのである。神への敬虔があり、逆境における忍耐があり、富の軽蔑があるならばである。それゆえ詩篇は、神の告白から始められた。

Pars XIX, Caput II

第XIX部 第II章PL 9, 395B
1

Theologia ethnicorum caligans et errans. Ex sacris libris quanta lux affulgeat. Per fidem habet unde sedetur animus. --VERS. 2, 3. Nonne Deo subdita erit anima mea? ab ipso enim salutare meum.

PL 9, 395B

異邦人の神学は暗く、迷っている。聖なる書物からどれほどの光が差すか。信仰によって、魂が静められるよりどころを得る。――「私の魂は神に服さないだろうか。私の救いは神からのものだからである。」(詩篇61:2、3)

2

Et ipse Deus meus, et salutaris meus, susceptor meus; non movebor amplius. Confessio Dei communi hominum affectu a propheta ita coepta est, ut cum post multam inscientiae noctem, post ambiguam humanarum sententiarum incertamque doctrinam, post diversarum religionum variam opinionem, cum diu erratum quaesitumque de Deo sit, an unus an plures, et sexus an unius an duplicis, et potestatis an aequalis an disparis, et aetatis an uniformis an variae, et naturae an innascibilis omnium, an aliquorum aliquando generatae: tum deinde cum ab aliquibus magna aetate et longo labore certatum sit, aut nullos omnino esse, aut a cura humanae vitae abesse: jam porro cum a plerisque tractatum sit, vel solem astraque caetera deos esse, vel mundum ipsum in aeternitatis specie hujus ac mutationum manentem cum omnibus suis quae ex se efferat Deum esse: jam vero ut plerique ignem, vel aquas, vel spiritum divino nomine atque honore donaverint: alii quoque ligna, lapides, metalla sub specie hominum, volucrum, ferarum adoraverint: postremo cum jam fessis omnium destitutisque studiis plerique eorum, maximeque (Socrates, apud Cic., l. IV Acad. quaest.) prudentes, unum hoc se scire, id est, nihil horum hominem scire docuissent: tum post hanc quasi necessariae confessionis inscientiam prudens quisque conversus ad prophetas atque apostolos, Dei legem omnem sub sacramento aeternae dispositionis perceperit, in qua rationem deductae in hoc corpus animae connexaeque tractaverit, in qua (Deut. XXXII, 8; vid. tract. ps. II, n. 31) divisionem gentium secundum angelorum numerum acceperit, in qua et esse principem mundi (Joan. XIV, 30) , et (Deut. XXXII, 9) unius electionem gentis audierit, in qua humanae mortis auctorem non ignoraverit, et habitare (Rom. VII, 23) in carne sua peccati legem obnitentem legi mentis suae senserit et congemuerit; postea quam Dei spiritum, Dei Virtutem, Dei Sapientiam, Dei Filium, et unigenitum Deum ad remissionem peccati condemnationemque peccati legis, hominem natum esse cognoverit, qui humanarum passionum sorte perfunctus, ad condemnanda in se coelestium nequitiarum impia tentamenta sit mortuus, ut aeternitatem omnibus, qui per habitantem in carne nostra peccati legem moriebamur, inveheret; ac tum hoc sacramento pietatis accepto, post ignorationis noctem in scientiae lumine collocatus, ita dicit: Nonne Deo subdita erit anima mea? ab ipso enim salutare meum.

PL 9, 395B

「まことに神こそ私の神、私の救い主、私の支え手。私はもはや揺らぐことがない。」神の告白は、預言者によって、人々に共通の情をもって、次のように始められた。すなわち、長い無知の夜ののち、人間の意見の曖昧で不確かな教えののち、さまざまな宗教の入り乱れた見解ののち、神について、一つか複数か、性が一つか二つか、権力が等しいか異なるか、年齢が一様か様々か、本性がすべてについて生まれざるものか、それとも一部については時に生み出されたものか、長く迷い探し求められたのち、さらに、ある者たちによって、長い年月と長い労苦をかけて、神々はまったく存在しないとか、人の生の配慮から離れているとか争われたのち、さらにまた、多くの者たちによって、太陽とその他の星が神々であるとか、あるいは世界そのものが、この永遠の姿と諸々の変化のうちに〔hujus の係りは定かでない。「この永遠の姿」と取った〕とどまりながら、自らから生み出すすべてのものとともに神であるとか論じられたのち、さらにまた、多くの者が火や水や霊に神の名と栄誉を与え、他の者たちは木や石や金属を、人や鳥や獣の姿のもとに崇拝したのち、最後に、あらゆる者の探求がすでに疲れ果て、見放されたとき、彼らの多くが、とりわけ賢い者たち(ソクラテス。キケロ『アカデミカ』第四巻)が、自分が知っているのはただこの一事、すなわち人はこれらのどれをも知らないということだ、と教えたのち――そのときに、この、いわば必然の告白としての無知ののち、賢い者は誰でも預言者と使徒たちに向き直り、永遠の配剤の秘義のもとにある神の律法をすべて受け取り、その中で、この体へと導き入れられ結びつけられた魂の道理を考察し、その中で(申命記32:8。詩篇2の講解、第31節を見よ)天使たちの数に従う異邦人の分割を受け取り、その中で、世界の君がいること(ヨハネ14:30)、また一つの民の選び(申命記32:9)を聞き、その中で、人の死の創始者を知らずにはおらず、自分の肉に、自分の心の律法に逆らう罪の律法が住んでいること(ローマ7:23)を感じ取って呻いた。さらに、神の霊、神の力、神の知恵、神の子、独り子なる神が、罪の赦しのため、また罪の律法の断罪のために、人として生まれたことを知ったのちである。彼は、人間の受難の運命を全うし、天の悪意による不敬な誘惑を自らのうちに断罪するために死に、我々の肉に住む罪の律法によって死につつあった我々すべてに、永遠をもたらしたのである。そして、そのときこそ、敬虔のこの秘義を受け、無知の夜ののち、知識の光のうちに置かれて、こう言うのである。「私の魂は神に服さないだろうか。私の救いは神からのものだからである。」

3

Etenim ipse Deus meus est, salvator meus, susceptor meus: non movebor amplius. Reperta itaque fidei sede post vagos errores impietatisque sententiam, quia susceptorem suum salvatoremque cognoverit, amplius non movetur.

PL 9, 396C

「まことに彼は私の神、私の救い主、私の支え手。私はもはや揺らぐことがない。」こうして、さまよう迷いと不敬の意見ののちに信仰の座が見いだされ、自分を支える者、自分の救い主を知ったので、彼はもはや揺らがない。

4

Quid enim ultra ignorationi anxietatique hominum est relictum, cum aeternitas animae et corporis, id est, totius hominis praedicetur, cum assumptio atque susceptio terrenae nostrae carnis a Deo sub sacramento magnae hujus pietatis ostensa sit, cum peccatorum remissio condemnata peccati lege sit praestita, cum homini nostro a dextris Dei consessus in coelis sit?

PL 9, 396C

実際、人間の無知と不安のうちに、これ以上何が残されているだろうか。魂と体、すなわち全き人の永遠が宣べられ、我々の地の肉が神によって取り上げられ受け入れられたことが、この大いなる敬虔の秘義のもとで示され、罪の律法が断罪されて罪の赦しが与えられ、我々の人には、天において神の右に座を占めることが与えられているというのに。

Pars XIX, Caput III

第XIX部 第III章PL 9, 397A
1

Dei corporationem negantes. Disputiones eorum quam perniciosae. --Sed hanc humanae beatitudinis spem gentilium impietatum studia comminuunt, prudentiae saecularis inanitate profectum homini ad Deum denegantes, et Deo consortium assumpti corporis detrahentes, arbitri moderatoresque divinae potestatis: quasi difficilius Deo sit assumpsisse hominem quam cum in tanta naturae ac vitae suae ratione formasse.

PL 9, 397A

神が体をとることを否定する者たち。彼らの論争がどれほど有害か。――しかし異邦人の不敬の熱心は、人間のこの幸いの希望を打ち砕く。世俗の知恵の空しさによって、人間が神へ進むことを拒み、神から、取られた体との交わりを奪い、神の権力の審判者、支配者を気取っているのである。あたかも、これほどの本性と命の秩序のうちに人間をかたどった神にとって、人間を取ることのほうが難しいかのようにである。

2

Hanc itaque impiam eorum obtrectationem propheta mox arguit, dicens, VERS. 4: Quousque irruitis in hominem? interficitis universi, tamquam parieti inclinato, et maceriae impulsae?

PL 9, 397B

それゆえ預言者は、彼らのこの不敬な中傷をただちに論駁して言う。「いつまで汝らは一人の人に襲いかかるのか。傾いた壁、突き崩された石垣に対するように、汝らこぞって殺すのか。」(詩篇61:4)

3

Impellunt enim hae ignorantes atque impiae disputationes hominem ad vitia proclivem, et quassum jam cadentemque demergunt, consiliis adhortationum fallacium noxiarumque perimentes: quasi parva sibi ipsa conciliatrix vitiorum voluntas sit, quam adhuc desperatio judicii aeterni retributionisque in usum tantum praesentium et corporalium adhortetur.

PL 9, 397B

実際、これらの無知で不敬な論争は、悪徳に傾く人を突き倒し、すでにひびが入って倒れかけている者を沈め、偽りで有害な勧めの助言によって滅ぼす。あたかも、それ自体で悪徳の仲立ちをする意志だけでは足りないかのようである。その意志を、永遠の裁きと報いへの絶望が、ただ目前の体のことを用いるようにと、なお駆り立てるのである。

Pars XIX, Caput IV

第XIX部 第IV章PL 9, 397B
1

Justitiam sitit David. Obtrectationi locum non dat. --Sed hunc corporis sui parietem, quem ante libido, ebrietas, avaritia, ira perfoderat, jam in se in domum Dei vivis lapidibus extructum esse non nescit, et in imaginem Dei creatum esse recolit: certusque conformem se Dei gloriae praeparari, subjecit, VERS. 5: Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere, cucurri in siti.

PL 9, 397B

ダビデは義に渇く。彼は中傷に場を与えない。――しかし彼は、かつて情欲、酩酊、貪欲、怒りが穿っていた自分の体の壁が、いまや自分のうちで、生きた石で建てられた神の家となっていることを知らないわけではなく、神の像に造られたことを思い起こしている。また、神の栄光に同じ形とされるべく整えられていることを確信して、付け加えた。「それでも彼らは、私の名誉を退けようと企んだ。私は渇きのうちに走った。」(詩篇61:5)

2

Illis honorem suum detrahere cogitantibus, ille in siti cucurrit. Est enim sitis bonorum aeternorum et spiritalis esuries in sanctis, de qua dictum est: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V, 6) .

PL 9, 397C

彼らが自分の名誉を奪おうと企んでいるあいだ、彼は渇きのうちに走った。聖徒たちには、永遠の善への渇きと霊的な飢えがあり、それについてこう言われている。「義に飢え渇く者は幸いである」(マタイ5:6)。

3

Cursum ergo justitiae suae sitiens tenuit omnem vitam integram etiam ab ipsa contradicentium sibi obtrectatione conservans.

PL 9, 397C

それゆえ彼は、渇きつつ自分の義の道を走り、自分に反対する者たちの中傷からさえも、全生涯を無傷に保った。

4

Nam et a Domino suo didicit, ut opera omnia sua etiam gentilis testimonii judicio laudentur, cum dicitur: Sic luceant opera vestra coram hominibus, ut magnificent Patrem vestrum qui est in coelis (Ibid., XVI) .

PL 9, 397C

実際、彼は自分の主から、自分のすべての業が異邦人の証しの判断によってさえ称賛されるように学んだのである。「汝らの業が人々の前に輝き、天にいる汝らの父を讃えさせよ」(マタイ16)〔底本の引照は XVI だが、引用はマタイ5:16 に当たる〕と言われているとおりである。

5

Sic et Paulus (I Cor. X, 33) placens omnia in omnibus, neque Judaeis, neque Graecis, neque Ecclesiae scandalum est; ne habeat adversarius male de se quid loqui, illo quidem obtrectandi studium voluntatemque retinente, quamvis se ille liberum ab omni obtrectationis occasione praestaret; quod et in hoc sancto in siti currente cognoscimus.

PL 9, 398A

パウロもまた(一コリント10:33)、すべてのことにおいてすべての人を喜ばせ、ユダヤ人にも、ギリシア人にも、教会にもつまずきとならず、敵対者に自分について悪く言うことがないようにした。もっとも、その敵対者は中傷の熱意と意志を保ち続けたのであるが、パウロは、あらゆる中傷の機会から自由な者として自らを示したのである。そのことを、我々は渇きのうちに走るこの聖なる者にも認める。

6

Sequitur enim: Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant: cum et conservantes honorem suum probabilis vitae confessione benedicerent, et interioris odii malignitate maledicerent.

PL 9, 398A

続いてこうあるからである。「口では祝福し、心では呪っていた。」彼らは、称賛に値する彼の生活を認めることで彼の名誉を保ちながら〔honorem suum は、敵対する彼ら自身の名誉とも読める〕祝福し、しかも内心の憎しみの悪意によって呪ったのである。

Pars XIX, Caput V

第XIX部 第V章PL 9, 398A
1

Patientiam interim colit. --Sed id quod sibi maxime salutare est, sanctus iste etiam diapsalma interveniente congeminat, indefessae in nobis confessionis perseverantiam oportere esse demonstrans.

PL 9, 398A

彼は当面、忍耐を養う。――しかし、この聖なる者は、自分にとって最も救いとなることを、ディアプサルマが挟まれてもなお重ねて言い、我々のうちに、疲れることのない告白の堅忍がなければならないと示している。

2

Sequitur enim, VERS. 6-10: Verumtamen Deo subjecta est anima mea, quoniam ab ipso est patientia mea. Quia ipse est Deus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo. In Deo salutare meum, et gloria mea, Deus auxilii mei, et spes mea in Deo meo.

PL 9, 398B

続いてこうある。「それでも私の魂は神に服している。私の忍耐は神から来るからである。神こそ私の神にして救い主、私の助け手。私は去らない。神にこそ私の救いと私の栄光があり、私の助けの神、私の希望は私の神にある。」(詩篇61:6-10)

3

Impellant quidem isti inclinatum parietem, maceriamque jam quassam, et benedicente licet ore, corde maledicant: scit tamen subjectam animam suam Deo esse oportere quia ab ipso patientia sua sit.

PL 9, 398B

彼らが傾いた壁とすでにひびの入った石垣を突き倒し、口では祝福しながら心では呪うとしても、彼は、自分の魂が神に服さねばならないことを知っている。自分の忍耐が神から来るからである。

4

Didicit enim ab eo non avertere faciem a sputamentis, nec subtrahere alapis maxillas, nec potandum cum felle acetum renuere, nec post colaphos et flagella maledicere.

PL 9, 398B

実際、彼は彼から学んだのである。唾から顔を背けず、平手打ちに頬を引っ込めず、胆汁を混ぜた酢を飲むことを拒まず、拳で打たれ鞭打たれたのちにも呪わないことを。

5

Ipse enim Deus suus est atque salvator, ipse etiam adjutor, ne de patientiae hujus perseverantia speique suae fiducia motus emigret. In eo enim est salus et gloria ejus et spes, qui se coexcitatum sibi, conformem sit coelesti suae gloriae redditurus.

PL 9, 398B

実際、神は彼の神であり救い主であり、また助け手でもあって、この忍耐に耐え通すことと自らの希望への確信から動かされて、彼が去ることのないようにしてくれる。彼の救いと栄光と希望は、彼を自分とともに起こし、天の自分の栄光に同じ形にして返そうとする者のうちにあるからである。

Pars XIX, Caput VI

第XIX部 第VI章PL 9, 398C
1

Ad cordis effusionem alios excitat. Quid illa sit. --Et quia spei hujus ipse etiam caeteris, ut propheta, sit praedicator; subjecit: Sperate in eum omnis coetus plebis, et effundite coram illo corda vestra; quia Deus adjutor noster est.

PL 9, 398C

他の者たちを心の注ぎ出しへと促す。それはどういうものか。――そして、彼は預言者として、他の者たちにもこの希望を宣べ伝える者であるので、付け加えた。「民のすべての会衆よ、神に望みを置け。神の前に汝らの心を注ぎ出せ。神は我々の助け手だからである。」

2

Nihil occultum, nihil clausum, nihil obligatum sub Dei confessione in corde retinendum est. Effundendus coram eo omnis affectus est: ut nihil de nobismetipsis fiduciae sit, sed ut per eum, ante quem nos tanquam pro peccato effundimus, adjuvemur.

PL 9, 398C

神の告白のもとで、心のうちに隠し、閉ざし、縛ったまま保つべきものは何もない。あらゆる情を神の前に注ぎ出さねばならない。我々自身には何の確信もなく、我々が罪のためのように自らを注ぎ出すその神によって助けられるようにするためである。

3

Effundenda autem coram eo corda nostra lacrymis et fletibus sunt; secundum illud: Fuerunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? haec recordatus sum, et effudi in me animam meam, (Ps. XLI, 4) ; effusionem animae in lacrymarum profusione esse demonstrans, quia per eas rogandus est, qui est solus fidelis adjutor.

PL 9, 399A

神の前に我々の心は、涙と嘆きによって注ぎ出さねばならない。「私の涙は昼も夜も私の糧となった。毎日『汝の神はどこにいるのか』と私に言われる間、私はこれを思い出し、私の魂を私のうちに注ぎ出した」(詩篇41:4)とあるとおりである。これは、魂の注ぎ出しが涙のほとばしりにあることを示している。ただ一人の誠実な助け手である神に、涙によって願うべきだからである。

Pars XIX, Caput VII

第XIX部 第VII章PL 9, 399A
1

Apud vanos nil proficit. Vani mendaces. --Sed officio suo functus propheta, admonitionem suam parvi apud impios scit esse momenti: nam continuo diapsalma intercedente subjecit, VERS. 10: Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris; ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.

PL 9, 399A

空しい者たちのもとでは何の益もない。空しい偽り者たち。――しかし預言者は、自分の務めを果たしたのち、自分の警告が不敬な者たちのもとではほとんど重みを持たないことを知っている。そこでただちに、ディアプサルマが挟まれて、こう付け加えた。「それでも人の子らは空しく、人の子らは秤にかけると偽りである。彼ら自身が、空しさのゆえにこぞって欺くために。」(詩篇61:10)

2

Vani homines quia aut ipsi vana sperent, aut in eos sperare sit vanum, mendaces quoque; quia impietatis suae sensu aut falluntur, aut fallunt: et in eo mendaces, ut decipiant in stateris, sub justitiae scilicet nomine injusta peragentes.

PL 9, 399A

人々が空しいのは、自分たちが空しいものを望むか、彼らに望みをかけることが空しいからである。また偽りであるのは、自分たちの不敬の感覚によって、欺かれるか欺くかするからであり、秤にかけて欺くという点でも偽りである。すなわち、義の名のもとに不義を行うのである。

3

Nam ubi examen de se moderatae prudentiae pollicentur, ibi studia immoderatae impietatis exercent: errore se ipsos, quem a caeteris depellere se professi sunt, implicantes.

PL 9, 399B

実際、彼らは、節度ある思慮の検証を自分たちについて約束するところで、節度なき不敬の熱意を実行し、他の人々から追い払うと公言した誤りに、自分自身を巻き込んでいるのである。

4

Et idcirco ipsi de vanitate in idipsum, illo scilicet recidente, ex quo se excedere gloriantur.

PL 9, 399B

それゆえ彼ら自身は、空しさのゆえにこぞって、すなわち、そこから抜け出したと誇るところへ、再び落ち込むのである。

Pars XIX, Caput VIII

第XIX部 第VIII章PL 9, 399B
1

Divitiarum cupiditas resecanda. --Sed radix maxime iniquitatem in pecuniae cupiditate est: quam qui appetit, gravissimae tempestatis naufragio mergitur. Sequitur enim, VERS 11: Nolite sperare in iniquitate, et in rapinas nolite concupiscere.

PL 9, 399B

富への欲は断ち切らねばならない。――しかし不義の根は、とりわけ金銭への欲にある。それを求める者は、最も重い嵐の難破に沈む。続いてこうあるからである。「不義に望みを置くな。略奪を貪り欲するな。」(詩篇61:11)

2

Divitiae si fluant, nolite cor apponere. Magnae enim in hisce desiderii sui et amoris illecebrae sunt: rapiunt ingenia, mentesque pendulas apprehendunt.

PL 9, 399B

「富が流れ込んでも、心を寄せるな。」実際、これらには、欲望と愛の大きな誘惑があり、才能を奪い、揺れる心をとらえるのである。

3

Non solum itaque non concupiscendae earum rapinae sunt, verum ab his voluntas nostra, etiam si praebeantur fluantque, referenda est; ne desideratae cupitaeque dominentur.

PL 9, 399C

したがって、その略奪を貪り欲してはならないだけでなく、たとえそれが差し出され流れ込んできても、我々の意志をそれから引き戻さねばならない。望まれ欲されて、それが支配することのないようにである。

4

Non enim haec spebus nostris bona sunt coaeterna, neque nobiscum aut condescendunt in infernum, aut conresurgunt de inferno. Fides, pietas, continentia, benignitas expetenda est: et maxime Dei cognitio sectanda est.

PL 9, 399C

実際、これらは我々の希望と永遠を共にする善ではなく、我々とともに冥界に降ることも、冥界から共によみがえることもない。信仰、敬虔、節制、慈愛こそ求められなければならず、とりわけ神の認識を追い求めねばならない。

5

Caeterum haec vana, et per naturam sui ad omnem iniquitatum necessitatem captiosa vitanda sunt.

PL 9, 399C

それ以外のこれらは空しく、その本性のゆえに、あらゆる不義の必然へと引きずり込む罠であるから、避けねばならない。

Pars XIX, Caput IX

第XIX部 第IX章PL 9, 399C
1

Pater et filius unus Deus. Potestas utriusque una. --Et quod illud magis ad spem aeternitatis expetendum esset, propheta subjecit, dicens, VERS. 12, 13: Semel locutus est Deus, duo haec audivi, quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique secundum opera ejus.

PL 9, 399C

父と子は一なる神。両者の権力は一つ。――そして、永遠の希望のためにそれがいっそう求められるべきことを、預言者は付け加えて言った。「神は一度語った。私はこの二つを聞いた。権力は神のものであり、主よ、憐れみも汝のものであると。汝が各人に、その行いに従って報いるからである。」(詩篇61:12、13)

2

Semel Deo loquente duo audivit: et necesse est ea sibi esse connexa, quae sub unius sermonis significatione sunt cognita. Ad Deum namque in exordio psalmi propheticam confessionem retulerat, dicens: Nonne Deo subdita erit anima mea? ab ipso enim salutare meum.

PL 9, 399D

神が一度語ったとき、彼は二つのことを聞いた。そして、一つの言葉の示すところのうちに知られたそれらは、互いに結びついているのでなければならない。詩篇の初めに、預言者は自分の告白を神に向けていたからである。「私の魂は神に服さないだろうか。私の救いは神からのものだからである。」

3

Depellendus itaque absolute fuit Judaicae impietatis furor: ut in Deo patre significari doceretur et Filius, ut nunc in uno etiam alter ostenditur. Eam enim fidem subdendae Deo animae suae esse testatus est; quia ab ipso esset salutare ejus.

PL 9, 400A

したがって、ユダヤ人の不敬の憤りを、完全に退けねばならなかった。それは、父なる神において子も示されることを教えるためであり、今は一者のうちに他者もまた示されているのと同じである。実際、彼は、自分の魂が神に服さねばならないという信仰を証しした。彼の救いが神から来るからである。

4

Et salutarem Jesum esse saepe tractatum est. Semel autem Deo loquente duo intellecta sunt et audita: sicut illud: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6) , in Patre significavit et filium, uti nunc semel loquente Domino Deo duo haec audivit: Quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique secundum opera ejus.

PL 9, 400A

そしてイエスが救いであることは、しばしば論じられた。ところが、神が一度語ったとき、二つのことが理解され聞かれたのである。「父よ、私は汝の名を人々に現した」(ヨハネ17:6)とあるとき、彼が父において子をも示したのと同様に、いま主なる神が一度語ったとき、彼はこの二つを聞いた。「権力は神のものであり、主よ、憐れみも汝のものである。汝が各人に、その行いに従って報いるからである。」

5

Novit Paulus in uno utrumque, id est, neutrum sine altero confiteri, dicens: Unus Deus est, et unus Dominus (I Cor. VIII, 6) , quia et in Deo Dominus, et Deus significetur in Domino.

PL 9, 400A

パウロは、一つのうちに両者を知っていた。すなわち、一方を他方なしに告白することはない、ということである。「神は一であり、主は一である」(一コリント8:6)と言うのは、神のうちに主が、主のうちに神が示されるからである。

6

Semel itaque loquente Deo haec duo audiuntur: Quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. Ab ipso enim Salutare ejus est; et Filius omnia accepit a Patre: et idcirco in eo Dei potestas vel accepta vel nata est.

PL 9, 400B

したがって、神が一度語るとき、この二つが聞かれる。「権力は神のものであり、主よ、憐れみも汝のものである。」実際、彼の救いは神から来る。そして子はすべてを父から受け取った。それゆえ彼において、神の権力は受け取られ、あるいは生まれている。

7

Pater enim non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22) . Retributor ergo uniuscujusque est ille, qui judex est.

PL 9, 400B

実際、父は誰をも裁かず、すべての裁きを子に与えた(ヨハネ5:22)。それゆえ、各人に報いる者は、裁き手である者である。

8

Sed potestas ejus est, a quo unigenitus Deus est natus in judicem; et potestas ejus a Deo est, qui judicium accepit a Patre: atque ita nec caret potestate qui judex est, nec miseratione qui Deus est.

PL 9, 400B

しかし、権力は、独り子なる神を裁き手として生んだ者のものであり、また、父から裁きを受けた者の権力は、神から来ている。こうして、裁き手である者は権力を欠かず、神である者は慈悲を欠かない。

9

Certe necesse est aeterni judicii reus maneat in uno utrumque non confitens, cum tamen non unus intelligendus sit esse, qui uterque sit, dicens: Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38) , Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 400B

確かに、両者を一つのうちに告白しない者は、永遠の裁きの咎人であり続けるほかない。しかし、両者であるその者が、一人であると理解されるべきではない。「父は私のうちにあり、私は父のうちにある」(ヨハネ10:38)と言うのは、我々の主イエス・キリストであり、彼は世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars XX, Prooemium

第XX部 冒頭PL 9, 400C
1

Psalmus David, cum isset in desertum Idumaeae. Deus Deus meus, ad te diluculo video: sitivit in te anima mea, quam simpliciter caro mea. In deserto et invio et inaquoso, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam.

PL 9, 400C

ダビデの詩篇。彼がエドムの荒れ野に入ったとき。神よ、私の神よ、暁に汝を見つめる。私の魂は汝に渇いた。私の肉はどれほど素直に〔渇いたか〕。荒れ野の、道なく水なき地で、私は聖なるもののうちで汝に現れた。汝の力と汝の栄光を見るためである。

2

Quia melior misericordia tua super vitam, labia mea laubabunt te. Sic benedicam te in vita mea: in nomine tuo levabo manus meas. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea; et labia exsultationis laudabunt nomen tuum.

PL 9, 400C

汝の憐れみは命にまさって良いからである。私の唇は汝を讃える。かく私は生ある間、汝を祝福する。汝の名において私の手を上げる。脂と肥えたもので満たされるように、私の魂は満たされる。喜びの唇は汝の名を讃える。

3

Si memor fui tui supra stratum meum, in matutinis meditabor in te, quia fuisti adjutor meus. Et in velamento alarum tuarum exultabo: adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua.

PL 9, 400D

もし私の寝床の上で汝を思い出したなら、朝ごとに私は汝を思い巡らす。汝が私の助け手であったからである。汝の翼の覆いのもとで私は喜び躍る。私の魂は汝に付き従い、汝の右の手が私を支えた。

4

Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. Rex vero laetabitur in Domino: laudabitur omnis qui jurat in eo; quia obstructum est os loquentium iniqua. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 401A

彼らは空しく私の魂を求めた。彼らは地の低いところに入り、剣の手に渡され、狐の分け前となる。しかし王は主にあって喜び、彼にかけて誓う者はみな讃えられる。不義を語る者たちの口は塞がれたからである。詩篇の講解。

Pars XX, Caput I

第XX部 第I章PL 9, 401A
1

David Christi typus in deserto rebus divinis intentus. --VERS. 1. David in deserto habitasse libro Regnorum continetur (I Reg. XXII, 5) : ut qui passiones Domini praefigurabat, etiam tum eas cum desertum habitat prophetaret, unigenito Deo aeque in deserto moraturo.

PL 9, 401A

ダビデは荒れ野で神のことに心を向ける、キリストの予型である。――ダビデが荒れ野に住んだことは、列王の書に記されている(サムエル記上22:5)。主の受難をあらかじめ示す者であった彼は、荒れ野に住むそのときにも、それを預言したのである。独り子なる神も同じく荒れ野にとどまることになるからである。

2

Sed ut sancto viro congruum, et tanto propheta erat dignum, cum declinans odia impiorum solitudini se dedisset: maximis rerum coelestium sacramentis occupatur, et ab omni humanae aut impietatis aut ignorationis coetu remotus, animum ad ea quibus aeternitatis cognitio ac meritum acquirebatur intendit.

PL 9, 401A

しかし、この聖なる人にふさわしく、これほどの預言者にふさわしいことに、彼は不敬な者たちの憎しみを避けて孤独に身を委ねたとき、天のことの最も大いなる秘義に没頭し、人間の不敬や無知の集いからすべて離れて、永遠の認識とその功が得られるものごとへと心を向けたのである。

3

Non occupatus, non impeditus communium rerum ac saeculi curis, sed in illo solitudinis suae quieto otiosoque secreto, cum nihil in oculos et in mentem offensionis incurreret, solis est divinis studiis negotiosus. Et videamus unde psalmi sermo sit coeptus.

PL 9, 401B

世の共通のことや世の煩いに携わらず、妨げられず、その孤独の静かで暇な隠れ処で、目にも心にもつまずきとなるものが入らなかったので、ただ神のことの探求にのみ忙しくした。では、詩篇の言葉がどこから始まったかを見よう。

Pars XX, Caput II

第XX部 第II章PL 9, 401B
1

VERS. 2. Deus Deus meus ad te de luce vigilo. Huic plane ad gratulationem cognitionemque Dei dies coepta est, cui idipsum orandi ad Deum initium, quod lucis est. Deum quidem universitatis, sed tamen per cognitionis scientiam Deum suum, deprecatur.

PL 9, 401B

「神よ、私の神よ、私は夜明けから汝に向かって目覚めている。」(詩篇62:2) 彼にとって、日は神への喜びと認識のために始まったのであり、神に祈ることの始まりがまさに光の始まりであったことは明らかである。彼は、万物の神でありながら、認識の知によって自分の神である神に嘆願する。

Pars XX, Caput III

第XX部 第III章PL 9, 401C
1

Aeternitatis spes nobis insita. Insitum et animas esse a Deo. Ut animae, ita carnis erit aeternitas. Distinguantur. Sitis David spiritalis.

PL 9, 401C

永遠への希望は、我々のうちに植えつけられている。魂が神から出ていることもまた、〔我々のうちに〕植えつけられている。魂と同じように、肉にも永遠があるであろう。両者は区別されねばならない。ダビデの霊的な渇き。

2

Videre Deum sitit. --Oratio autem non tam verborum est, quam affectus: et idcirco subjecit, VERS. 3: Sitivit tibi anima mea, quam simpliciter caro mea. In terra deserta, et in invia et inaquosa.

PL 9, 401C

神を見ることに渇く。――祈りは、言葉よりもむしろ情によるものである。それゆえ彼は付け加えた。「私の魂は汝に渇いた。私の肉はどれほど素直に〔渇いたか〕。荒れた、道なく水なき地で。」(詩篇62:3)

3

Deo igitur, penes quem fons vitae est, anima ipsius sitit, desiderio intenta potandi. Et quidem uniuscujusque mens ad cognitionem spemque aeternitatis naturali quodam fertur instinctu: quia veluti insitum impressumque omnibus sit, divinam inesse nobis animarum originem opinari, cum non exiguam coelestis, in se generis cognationem mens ipsa cognoscat.

PL 9, 402A

それゆえ、命の泉を持つ神に、彼の魂は渇き、飲もうとの望みに張り詰めている。実に、すべての人の心は、ある自然な本能によって、永遠の認識と希望へと運ばれている。魂の起源が神的なものとして我々のうちにあると思うことは、あたかもすべての人に植えつけられ刻まれているかのようである。心自身が、自らのうちに天的な種族との少なからぬ親族関係を認めるからである。

4

Porro autem terrena haec corpora, quae ad vitiorum concreta materiam sunt, dum his quibus quasi naturaliter delectantur infecta sunt, desperant se consequi posse consortium munusque coeleste: quasi non et animae naturam vitia corporis, quibus oblectatur, inficiant; aut cum delectatio corporis redundet ad mentem, non et mentem secum corpus retrahat ad oblectationis affectum.

PL 9, 402A

ところが、悪徳の素材から固まったこれらの地上の体は、自然に喜ぶかのようなものに染まっているので、天の交わりと賜物にあずかることができるとは望みを失っている。あたかも、体の悪徳が、体の楽しむものによって、魂の本性をも染めないかのように、また体の快楽が心にあふれるとき、体が心をも自らとともに快楽の情へと引き戻さないかのようにである。

5

Necesse est autem ut in eadem condemnatione sit voluptatis, quod in eadem est voluptate. Sed nos spiritalibus doctrinis eruditi, scimus et anima et corpori salutem a Deo esse datam, si modo post regenerationis gratiam mentis gaudiis sensus corporis imbuatur, id est, si non secundum carnem, sed secundum spiritum vixerimus (Rom. VIII, 4) : quia spiritus carnisque opera, secundum Apostolum (Gal. V, 19 et seq.) vitiorum et continentiae studiis distinguantur.

PL 9, 402B

しかし、同じ快楽のうちにあるものは、同じ断罪のうちにあらねばならない。だが我々は霊的な教えによって教えられ、魂にも体にも救いが神から与えられていることを知っている。ただしそれは、再生の恩寵ののち、心の喜びによって体の感覚が満たされる場合、すなわち我々が肉に従ってではなく霊に従って生きる場合である(ローマ8:4)。使徒によれば(ガラテヤ5:19以下)、霊の業と肉の業は、悪徳と節制への熱意によって区別されるからである。

6

Arduum autem, sed maxime verum est, aeternitatem ita corporis ut animae sperare. Et ideo ad sitim animae propheta subjecit: Sitivit tibi anima mea, quam simpliciter caro mea, nihil in se sub infidelitatis ambiguitate retinens incertum: sed ( Subaud. profitetur quod) tam simpliciter, quam anima Deo sitiens, et caro sua sitiat.

PL 9, 402B

しかし、魂と同じように体の永遠をも望むことは、険しいが、この上なく真実である。それゆえ預言者は、魂の渇きに、こう付け加えた。「私の魂は汝に渇いた。私の肉はどれほど素直に〔渇いたか〕」。不信仰の曖昧さのもとに、何一つ不確かなものを自分のうちに残さず、そうではなく(「彼が公言するのは」を補え)、魂が神に渇くのと同じほど素直に、自分の肉もまた渇くということである。

7

Sitit enim non corpori, sed Deo sitiens. Nam quamvis eum in deserto et in invio et inaquoso manentem necessitas ipsa naturae ad sitim corporis detineret: tamen etiam per has inediae et sitis passiones scit fidem probandam esse credentium; ut magis anima Deo, quam corpori sitiat, sitiens et corpori: quia neque fames, neque angustiae, neque ulla genera passionum a charitate Dei quae est in Christo sint Apostolum separatura (Rom. VIII, 35) .

PL 9, 402C

実際、彼は体に渇くのではなく、神に渇きながら渇くのである。なるほど、荒れ野の、道なく水なき所にとどまる彼を、本性そのものの必然が体の渇きにとどめていた。しかし彼は、こうした飢えと渇きの苦難によっても、信じる者たちの信仰が試されるべきことを知っている。それは、魂が体にもまして神に渇くようになるためである。彼は体にも渇いているが、飢えも、苦難も、いかなる種類の苦しみも、使徒をキリストにある神の愛から引き離すことはないからである(ローマ8:35)。

8

Sitit ergo Deo sanctus. Et quid sitiat, psalmo alio testatus est, cum dicit: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et parebo ante faciem tuam (Psal. XLI, 3) Hoc animae desiderium, haec sitis spei ejus est, ut Dei sibi proveniat adspectus, ut quamprimum raptus in nubibus, Deo Christo obviam elevatus appareat.

PL 9, 403A

ゆえに、聖なる者は神に渇く。何に渇くかを、彼は別の詩篇で証しした。「私の魂は生ける神に渇いた。いつ私は行って、汝の顔の前に現れるのか」(詩篇41:3)。魂のこの望み、この渇きは、彼の希望に属している。すなわち、神の姿が自分に臨むこと、できるだけ早く、雲の中に奪い去られ、神であるキリストを迎えに引き上げられて現れることである。

Pars XX, Caput IV

第XX部 第IV章PL 9, 403A
1

Prophetia pro gerendis refert gesta. Filio apparens, apparet et Patri. --Et desiderii hujus affectum nunc quoque propheta declarat.

PL 9, 403A

預言は、なされるべきことを、なされたこととして述べる。子に現れる者は、父にも現れる。――そして、この望みの情を、いま預言者はここでも明らかにしている。

2

Nam post sitis protestationem, post deserti et invii et inaquosi inopiam, quia in his veluti militia et victoria sit fidei, subjecit, VERS. 4: Sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam: quia melior misericordia tua super vitam.

PL 9, 403A

実際、渇きの宣言ののち、荒れ野の、道なく水なき乏しさののち、そこにこそ信仰のいわば戦いと勝利があるので、彼は付け加えた。「かく私は聖なるもののうちで汝に現れた。汝の力と汝の栄光を見るためである。汝の憐れみは命にまさって良いからである。」(詩篇62:4)

3

Prophetiae scientia est pro gerendis gesta memorare. Et hinc frequens auctoritas est, cum aceto potaverunt adhuc passione potandum (Ps. LXVIII, 22) , cum disciderunt vestem (Ps. XXI, 19) , quae discindenda post esset.

PL 9, 403B

預言の知とは、なされるべきことをなされたこととして記憶することである。ここから、しばしば拠り所となる例が生じる。まだ受難のときに飲まれるはずのものについては「彼らは酢を飲ませた」(詩篇68:22)と言われ、のちに裂かれるはずの衣については「彼らは衣を裂いた」(詩篇21:19)と言われる。

4

Ut nunc in siti corporis Deo sitiens, ei in Sancto suo talis apparet, in simplicitate carnis, in siti animae, in oratione diluculi: quia non nisi per haec probati, vel assumpti habebuntur a Christo, vel ei obviam rapientur in nubibus.

PL 9, 403B

そのように、いまも、体の渇きのうちにあって神に渇く彼は、その聖なる者のうちで、そのような者として神に現れる。肉の素直さのうち、魂の渇きのうち、暁の祈りのうちにおいてである。これらを通してでなければ、彼らはキリストに認められて迎え取られることも、雲の中で彼を迎えに奪い去られることもないからである。

5

Sed in Sancto Dei non aliter apparebunt Deo, quam secundum illud: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9) ; atque illud: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) .

PL 9, 403B

しかし神の聖なる者のうちでは、彼らは、「私を見た者は父をも見た」(ヨハネ14:9)、また「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)とあるのに従うほかには、神に現れることはない。

6

Quia in Filii et natura et nomine, paternae naturae ac nominis significatio continetur; apparens Filio, vel susceptus a Filio, Patri apparebit in Filio.

PL 9, 403C

子の本性と名のうちに、父の本性と名の示すところが含まれているからである。子に現れ、あるいは子に迎え取られた者は、子のうちで父に現れるであろう。

Pars XX, Caput V

第XX部 第V章PL 9, 403C
1

Sanctum sitiens, videre Filium cupit. --Atque ut in sancto appariturus Deo, cujus sancti desiderium, in hac sitis suae significatione ostenderet; subjecit: Ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam: eum videlicet ut videret, qui secundum Apostolum (I Cor. I, 24; Phil. II, 11) et Virtus Dei est, et in gloria Dei est; visurus autem non ad aliud, quam ad consortium aeternitatis merendum, et ad regni coelestis aeternitatem sortiendam: quia haec per misericordiam Dei ultra vitae hujus beatitudinem praeparentur.

PL 9, 403C

聖なる者に渇きつつ、子を見ることを願う。――そして、聖なる者のうちで神に現れようとする者が、その聖なる者の望みを、自らの渇きのこのしるしのうちに示すために、付け加えた〔Atque ut … ostenderet は圧縮された構文で、意味を取って訳した〕。「汝の力と汝の栄光を見るためである。」すなわち、使徒によれば(一コリント1:24、フィリピ2:11)神の力であり、神の栄光のうちにある者を見るためであり、しかも、永遠の交わりにふさわしくなるため、天の王国の永遠を分け前として得るためにほかならない。それらは、この命の幸いを超えて、神の憐れみによって備えられているからである。

Pars XX, Caput VI

第XX部 第VI章PL 9, 404A
1

Vita praesente praestat spes futura. Resurrectio Dei misericordia. --Id enim sequitur, VERS. 4: Quia melior est misericordia tua super vitam. Magnum quidem Dei munus est, quod venimus in vitam: et ipsa natura duce nasci nos gratulamur.

PL 9, 404A

未来の希望は現在の命にまさる。復活は神の憐れみである。――続いてこうある。「汝の憐れみは命にまさって良いからである。」(詩篇62:4) 命に至ったことは、確かに神の大いなる賜物である。我々は、本性そのものに導かれて、生まれたことを喜ぶ。

2

Sed quia plena omnis anxietatum ac dolorum aetas nostra est, plus in misericordia Dei spei est, quam in vita: quia hanc mors ex peccati lege consequitur, haec vero aeternitatem ex morte restituit.

PL 9, 404A

しかし、我々の生涯はあらゆる不安と苦痛に満ちているので、神の憐れみには、命よりも多くの希望がある。命には、罪の律法によって死が続くが、憐れみは死から永遠を取り戻すからである。

3

Sicuti tritici satio ac dissolutio ipsa tritici conservatione praestantior est (I Cor. XV, 37, 38) ; hoc enim Deus prout vult vestit in spica: ita magnum misericordiae Dei munus est, si commortui Christo vivamus in Christo.

PL 9, 404A

麦の種まきと、麦そのものの解体は、麦を保存することよりもすぐれている(一コリント15:37、38)。神は、それを望むままに穂に着せるからである。同様に、我々がキリストとともに死んで、キリストにおいて生きるならば、それは神の憐れみの大いなる賜物である。

4

Nam et ipsa Adae mors, ne in aeternitatis poena maneret, sub misericordiae significatione est constituta, et Apostolus dissolvi se, melius sibi esse decernit (Philipp. I, 23) .

PL 9, 404B

実際、アダムの死そのものも、永遠の刑罰にとどまることがないように、憐れみのしるしのもとに定められたのであり、使徒も、自分が解き放たれることのほうが自分にとってよりよいと定めている(フィリピ1:23)。

5

Et propheta gaudium mansurae se mortis ostendit, dicens: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Ps. CXV, 15) ; quia per eam peccati lege resoluta, cum demutationis gloriosae profectu, aeternitas animae corporisque jam sine peccati corpore rependetur.

PL 9, 404B

そして預言者は、自分を待ち受ける死への喜びを示して言う。「主の前に、その聖徒たちの死は尊い」(詩篇115:15)。死を通して罪の律法が解かれ、栄光ある変容の進展とともに、魂と体の永遠が、もはや罪の体なしに、報われるからである。

Pars XX, Caput VII

第XX部 第VII章PL 9, 404B
1

Manuum elevatio opus arduum. Vita in Abrahae sinu. Vita alia beatior. --Certus ergo misericordiae Dei, quae supra vitam melior sit, propheta officium gratulationis exsequitur, dicens, VERS. 5: Labia mea laudabunt te, Domine.

PL 9, 404B

手を上げることは高い業である。アブラハムのふところにおける命。別の、いっそう幸いな命。――それゆえ、命にまさる神の憐れみを確信して、預言者は喜びの務めを果たし、言う。「私の唇は汝を讃える、主よ。」(詩篇62:5)

2

Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. Et sermone suo et opere laudat Deum atque benedicit; nam in vita sua benedicens, in nomine suo manus suas elevabit.

PL 9, 404C

「かく私は生ある間、汝を祝福する。汝の名において私の手を上げる。」彼は自分の言葉と業によって神を讃え、祝福する。自分の命において祝福しつつ、その名において手を上げるからである〔底本は in nomine suo で、詩篇の tuo と異なる。底本のまま「その名」と訳した〕。

3

In elevatione manuum non habitum orandi, sed excelsi operis indicium significari frequenter docuimus. In hac igitur vita sua Deum, quia misericordia ejus supra vitas sit melior, laudavit.

PL 9, 404C

手を上げることで示されるのは、祈りの姿勢ではなく、高い業のしるしであることを、我々はしばしば教えた。それゆえ彼は、このおのれの命において神を讃えた。神の憐れみは、諸々の命にまさって良いからである。

4

Est enim et vita post vitam, quia in Abrahae sinibus vivendum est, in qua Dei nomen pauperis quiete benedicitur; secundum illud prophetae: Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum; sed nos qui vivimus, benedicimus Dominum (Ps. CXIII, 17, 18) .

PL 9, 404C

実際、命ののちにも命がある。アブラハムのふところに生きねばならないからであり、その命において、貧しい者の安らぎのうちに神の名が祝福されるのである。預言者のこの言葉のとおりである。「死者は汝を讃えない、主よ、冥界に下るすべての者も。しかし生きている我々は、主を祝福する」(詩篇113:17、18)。

5

Super has igitur vitas misericordia ea est, quae quod oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non adscendit, his qui Dominum diligunt praeparavit (I Cor. II, 9) .

PL 9, 405A

したがって、これらの命の上にあるのが、あの憐れみである。それは、目が見ず、耳が聞かず、人の心に上らなかったものを、主を愛する者たちのために備えた(一コリント2:9)。

Pars XX, Caput VIII

第XX部 第VIII章PL 9, 405A
1

Viva et intelligenti hostia colendus Deus. --Hanc igitur laudat atque benedicit, non etiam nunc ab holocaustis pecudum, adipisque pinguedine sacrificia legis exspectans, sed in sola animae confessione benedictionisque laude se ipsum Deo hostiam statuens; secundum illud: Sacrificium laudis honorificabit me (Ps. XLIX, 23) ; et illud: Immola Deo sacrificium laudis (Ibid. 14) , et illud: Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis (Ps. L, 18) : quia litterae ac legis allegoricorum praescriptione cessante, Deus vivae intelligentisque hostiae sit laudibus honorandus.

PL 9, 405A

生きた、悟りある犠牲をもって、神は礼拝されねばならない。――それゆえ彼は、この〔憐れみ〕を讃え、祝福する。もはや、家畜の全焼の捧げ物や、脂と肥えたものという律法の犠牲を期待するのではなく、ただ魂の告白と祝福の賛美のうちに、自分自身を神への犠牲として立てるのである。「賛美の犠牲が私を尊ぶ」(詩篇49:23)とあり、また「神に賛美の犠牲をささげよ」(詩篇49:14)とあり、また「もし汝が犠牲を望んだなら、私は確かに与えただろう。汝は全焼の捧げ物を喜ばない」(詩篇50:18)とあるとおりである。文字と律法の寓意的な規定が止むとき、神は、生きて悟りある犠牲の賛美によって尊ばれるべきだからである。

2

Subjecit enim, VERS 6: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labia exsultationis laudabunt nomen tuum.

PL 9, 405B

実際、彼は付け加えた。「私の魂が、脂と肥えたもので満たされるように満たされ、喜びの唇が汝の名を讃える。」(詩篇62:6)

3

Neque illa quasi abominanda condemnat, sed haec ut magis exspectata confirmans; cum sicut adipe et pinguedine, quae sacrificiorum primitiae habebantur, repleri animam suam exsultationis laude deposcat.

PL 9, 405B

彼は、前者を忌むべきものとして断罪するのでもなく、後者をいっそう期待されるものとして確かにしているのである。犠牲の初穂とされた脂と肥えたもののように、自分の魂が喜びの賛美で満たされることを願うのだからである。

Pars XX, Caput IX

第XX部 第IX章PL 9, 405B
1

Meditatio Dei nocturna et matutina. --Verum haec non tam verborum officia quam mentis sunt, ut sacrificium laudis ex operum sanctitate descendat. Itaque continuo subjecit, VERS. 7: Si memoratus sum tui supra stratum meum, in matutinis meditabar in te.

PL 9, 405B

神を夜と朝に思い巡らす。――しかし、これらは言葉のつとめというより心のつとめであり、賛美の犠牲が業の聖さから生じるものである。それゆえ彼はただちに付け加えた。「もし私の寝床の上で汝を思い出したなら、朝ごとに私は汝を思い巡らした。」(詩篇62:7)

2

Meditationem matutinam recordatio nocturna consummat: et idcirco de luce ad Deum vigilat, quia ex strati, id est, ex lectuli puritate, et fiducia et conscientia orationis est matutinae.

PL 9, 405C

朝の黙想は、夜の想起によって完成する。それゆえ彼は光のうちから神に向かって目覚める。寝床の、すなわち小さな臥所の清さから、朝の祈りの確信と良心が生じるからである。

3

Obrepentes itaque sub secreto noctis cogitationes, Dei recordatione compressit: seseque adversum carnis incentiva luctantem, metus nominis Dei sui juvit.

PL 9, 405C

したがって、夜の隠れのうちにしのび寄る思いを、彼は神を思い出すことで抑えた。肉の刺激に逆らって戦う彼を、自分の神の名への畏れが助けた。

4

Sequitur enim, VERS. 8: Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum sperabo, Dei se meditatione, per quam sibi adjutor est, protegente. Non enim ei alia quam placendi Deo cura est, cujus tantum in strato meminit.

PL 9, 405C

続いてこうある。「汝が私の助け手であったからである。汝の翼の覆いのもとに私は望みを置く。」(詩篇62:8) 神についての黙想が、それによって神が自分の助け手となるところの黙想が、彼を守るのである。彼には、神に喜ばれること以外の配慮はなく、寝床でもただそれだけを思い出すからである。

5

In eo quoque in matutinis ex nocturna recordatione meditatur, quia adjutor suus est: et sub velamento alarum ejus exsultat, id est, tegmine protegentis est tutus.

PL 9, 405C

彼はまた朝ごとに、夜の想起から神を思い巡らす。神が自分の助け手だからである。そして神の翼の覆いのもとで喜び躍る。すなわち、守る者の覆いによって安全なのである。

Pars XX, Caput X

第XX部 第X章PL 9, 405D
1

Amore sibi haerent etiam dissiti. --Sed horum omnium hinc profectus, hinc causa est, quia sequitur, VERS. 9: Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua.

PL 9, 405D

離れていても、愛によって互いに結びつく。――しかし、これらすべての進展とその原因はここにある。続いてこうあるからである。「私の魂は汝に付き従った。汝の右の手が私を支えた。」(詩篇62:9)

2

Amoris haec vis est, ut his quos amamus, etiamsi absentes sint, haereamus: dum affectum insitum nequaquam aut locus divellit, aut tempus.

PL 9, 405D

愛の力とは、愛する相手が、たとえ不在であっても、我々がその者に結びつくことである。植えつけられた情を、場所も時も決して引き裂かないからである。

3

Adhaesit ergo Deo propheta, non blandimentis saeculi, non corporis vitiis amorem suum ab eo charitatemque retrahentibus: quia, secundum Apostolum (I Cor. VI, 17) , adhaerenti Deo unus est spiritus et Dominus pro discipulis oravit: Pater, sicut nos unum sumus, ut et illi unum sint in nobis (Joan. XVII, 22) .

PL 9, 406A

それゆえ預言者は神に結びついた。世の甘言も、体の悪徳も、彼の愛情と愛を神から引き戻すことはなかった。使徒によれば(一コリント6:17)、神に結びつく者は一つの霊となり、主も弟子たちのために祈ったからである。「父よ、我々が一つであるように、彼らも我々において一つとなるように」(ヨハネ17:22)。

4

Adhaerens ergo Deo, susceptus a Dei dextera est: id est, per virtutem Dei, quae significatur in dextera, ab eo, qui Dei et Virtus et Sapientia et Verbum caro est factus, assumptus est, conformis gloriae corporis jam futurus.

PL 9, 406A

したがって、神に結びついて、彼は神の右の手に支えられた。すなわち、右の手によって示されている神の力によって、神の力であり知恵であり言葉であって肉となった者によって、迎え取られた。やがて栄光の体に同じ形となる者としてである。

Pars XX, Caput XI

第XX部 第XI章PL 9, 406A
1

Justorum securitas, iniquorum sors. Vulpes, daemones. -- Et qui susceptus est a Dei dextera metum omnem a se qui ab inimicis suis esse possit abjecit, et fiduciae suae non tacuit securitatem, neque justi judicii Dei ignorat severitatem dicens, VERS. 10 et 11: Ipsi autem in vanum quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt.

PL 9, 406A

義人の安全と、不義の者の運命。狐は悪霊。――そして、神の右の手に支えられた者は、敵から来うるあらゆる恐れを自分から投げ捨て、自分の確信の安全を黙さず、また神の義なる裁きの厳格さも知らずにはいない。彼は言う。「しかし彼ら自身は空しく私の魂を求めた。彼らは地の低いところに入り、剣の手に渡され、狐の分け前となる。」(詩篇62:10、11)

2

In vanum itaque animam suam quaesierunt. Secundum enim Evangelium (Matth. X, 28) homo cum corpore animam non perimit, et misericordia Dei melior super vitas est, et hic jam susceptus a dextera Dei est.

PL 9, 406B

それゆえ、彼らは空しく彼の魂を求めた。福音書によれば(マタイ10:28)、人は体を殺しても魂を滅ぼすことはなく、神の憐れみは命にまさって良く、しかもこの者はすでに神の右の手に支えられているからである。

3

Terrae autem inferiora introibunt, quia chao invio separantur a sanctis (Luc. XVI, 26) : et in manus gladii tradentur; quia secundum divitem potestas poenae, quae in ore gladii significatur, in impios exseretur.

PL 9, 406B

彼らは地の低いところに入る。道なき深淵〔カオス〕によって聖徒たちから隔てられるからである(ルカ16:26)。また剣の手に渡される。金持ちの場合と同じく、剣の口によって示される刑罰の権力が、不敬な者たちに向けて発揮されるからである。

4

Partes etiam vulpium erunt, fallacium bestiolarum sortem adepturi: quia et Herodes est vulpes (Luc. XIII, 32) , et vineam sponsi exterminant vulpes (Cant. II, 15) , et foveam sibi filio hominis caput suum nusquam reclinante in impiorum cordibus condiderunt (Luc. IX, 58) : et daemonum in his significatas esse nequitias non dubium est, quibus cum principe eorum praeparatus ignis gehennae est.

PL 9, 406B

彼らはまた狐の分け前となる。すなわち、ずる賢い小さな獣たちの運命を受けるのである。ヘロデは狐であり(ルカ13:32)、花婿のぶどう畑を狐が荒らし(雅歌2:15)、人の子が頭を横たえる場所がないのに、狐は不敬な者たちの心の中に自分たちの穴を築いた(ルカ9:58)からである。そしてこれらにおいて悪霊どもの悪意が示されていることは疑いなく、彼らとその君のために、ゲヘナの火が備えられている。

Pars XX, Caput XII

第XX部 第XII章PL 9, 406C
1

Christus agnoscendus Deus, nec jam fas est negare. --Sed inter haec laetitiam ejus, qui ob humanae salutis gaudium frequenter ad Patrem exsultavit, ostendit, VERS. 12: Rex autem laetabitur in Deo, et laudabitur omnis qui jurat in eo: quoniam obstructum est os loquentium iniqua.

PL 9, 406C

キリストは神と認められねばならず、もはやそれを否定することは許されない。――しかしその間に、人の救いの喜びのゆえにしばしば父に向かって喜んだ者の歓喜を、彼は示す。「王は神にあって喜び、彼にかけて誓う者はみな讃えられる。不義を語る者たちの口は塞がれたからである。」(詩篇62:12)

2

Causam cur rex laetetur significat, quia quisquis in eo jurabit, in Deo sacramenti hujus religione laudabitur: qui sciat scilicet regem Christum Jesum, qui etiam Deum super omnia (Rom. IX, 5) , qui secundum Paulum testetur magni Dei salvatoris adventum (Tit. II, 13) , qui secundum Esaiam (Esai. LXV, 16) , jurans juravit in Deum verum.

PL 9, 406C

王が喜ぶ理由を彼は示す。彼にかけて誓う者は誰でも、神において、この誓約の信仰によって讃えられるからである。すなわち讃えられるのは、王キリスト・イエスを知り、彼を万物の上にある神でもあると知り(ローマ9:5)、パウロに従って大いなる神にして救い主の到来を証しし(テトス2:13)、イザヤに従って(イザヤ65:16)誓いをもって真の神にかけて誓う者である。

3

Obstructum enim est os loquentium iniqua; quia praedicetur ex lege et ex prophetis; atque ab Apostolo in eo nos ante constitutionem mundi, et elegisse Pater, et benedixisse doceatur (Ephes. I, 3, 4) , et ipse nos coexcitaverit et collocaverit a dextris Dei in coelestibus (Ibid., 20) , et cum videbunt eum in majestate sua judicare de vivis et mortuis.

PL 9, 407A

実際、不義を語る者たちの口は塞がれた。それは、律法と預言者によって宣べられ、また使徒によって、父が世界の基が据えられる前に、彼において我々を選び、祝福したと教えられ(エフェソ1:3、4)、彼自身が我々を共に起こし、天上で神の右に座らせ(エフェソ1:20)、また彼がその威光のうちに生きている者と死んだ者を裁くのを、彼らが見るときだからである。

4

Per haec itaque obstruetur os loquentium iniqua. Ipse enim est rex in aeternum, et in nomine Domini Jesu Christi omne genu flectetur, coelestium, terrestrium, et inferorum: et omnis lingua confitebitur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei patris, qui est benedictus in omnia saecula saeculorum (Phil. II, 9) . Amen.

PL 9, 407A

それゆえ、これらによって、不義を語る者たちの口は塞がれる。彼自身が永遠の王であり、主イエス・キリストの名において、天のもの、地のもの、冥界のもののすべての膝はかがめられ、すべての舌は、主イエス・キリストが父なる神の栄光のうちにあることを告白するからである。彼は、世々にわたって祝福されている(フィリピ2:9)。アーメン。

Pars XXI, Prooemium

第XXI部 冒頭PL 9, 407A
1

In finem psalmus David. Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor ad te: a timore inimici eripe animam meam.

PL 9, 407A

終わりに向けて。ダビデの詩篇。神よ、私が汝に嘆願するとき、私の祈りを聞き入れよ。敵への恐れから、私の魂を救い出せ。

2

Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem: quia exacuerunt ut gladium linguam suam, intenderunt arcum rem amaram: ut sagittent in occultis immaculatum. Subito sagittabunt eum, et non timebunt; firmaverunt sibi verbum malum.

PL 9, 407B

汝は私を、悪を企む者たちの集いから、不義を行う者たちの群れから守った。彼らは舌を剣のように研ぎ、弓を引き絞った、苦いものを、隠れたところで汚れなき者を射るために。突然彼を射て、恐れない。彼らは自分たちのために悪しき言葉を固めた。

3

Disputaverunt ut absconderent laqueos: dixerunt: Quis videbit eos? Scrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum, et nihil habuerunt contra eos linguae eorum.

PL 9, 407B

彼らは罠を隠すことを論じ合った。彼らは言った。誰が彼らを見るだろうか。彼らは不義を探り、探る者たちは探索に尽き果てた。人は深い心に近づき、神は高く上げられる。幼子たちの矢が彼らの傷となり、彼らの舌は彼らに対して何の力もなかった。

4

Conturbati sunt omnes qui videbant eos, et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt. Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 407B

彼らを見ていたすべての者は動揺し、すべての人は恐れた。彼らは神の業を告げ知らせ、その為したことを悟った。義人は主にあって喜び、彼に望みを置き、心の正しい者たちはみな讃えられる。詩篇の講解。

Pars XXI, Caput I

第XXI部 第I章PL 9, 407C
1

Psalmus iste spiritaliter intelligendus. --VERS. 1. Psalmi superscriptio historiam non continet. Simplex est, et prophetali spiritu editus: tantum per id quod in finem praescribitur, res non sui temporis quo scriptus est continere testatur.

PL 9, 407C

この詩篇は霊的に理解されねばならない。――詩篇の表題には歴史が含まれていない。この詩篇は単純であり、預言の霊によって世に出されたものである。「終わりに向けて」と前書きされていることだけによって、それが書かれた時代の事柄を含んではいないことを証ししている。

2

Sed quaerendum est, ex qua persona sit dictus, quidve ex se intelligendum enuntiet: nam sine dubio esse spiritalis est opinandus.

PL 9, 407C

しかし、それがどの人格から語られたのか、また自らのうちにどのようなことを理解せよと告げているのかを、問わねばならない。疑いなく、それは霊的なものであると考えるべきだからである。

3

Cum enim ipsi illi psalmi, qui secundum titulorum inscriptiones res gestas continere creduntur, in plurimis a tituli sui et rerum ac personarum proprietate dissentiant, magisque per editiones nominum atque gestorum, spiritalium operationum significent effectus quid de eo erit intelligendum, in quo simplex tantum psalmi in finem intelligendi inscriptio continetur; nisi quod spiritalis in eo doctrinae forma sit constituta?

PL 9, 407C

というのも、表題の銘によって事績を含むと信じられている当の詩篇でさえ、多くの箇所で、その表題や、事柄と人格に固有のところと食い違い、むしろ名や事績を出すことを通して、霊的な業の成果を示している。それならば、ただ「終わりに向けて理解されるべき詩篇」という簡素な表題だけを含むこの詩篇については、何を理解すべきであろうか。そこに霊的な教えの型が据えられているということのほかに、何があるだろうか。

Pars XXI, Caput II

第XXI部 第II章PL 9, 408A
1

Omnia psalmorum dicta ad Christum referentes laudandi, non probandi. --Esse autem plures memini, qui omnia quae in libris psalmorum scripta sunt, ad personam Domini nostri unigeniti filii Dei existiment esse referenda, nihilque in eis aliud, quam quod ei sit proprium, contineri.

PL 9, 408A

詩篇のすべての言葉をキリストに関係づける者たちは、称賛されるべきであるが、是認されるべきではない。――しかし私は、詩篇の書に記されているすべてのことは、我々の主、神の独り子の人格に関わるものとみなされるべきであり、その書には彼に固有のこと以外の何も含まれていないと考える者が、多くいることを記憶している。

2

Quae eorum opinio argui non potest. Omnis enim ex affectu religiosae mentis hic sensus est: et caret culpa, propensione studio omnia ei per quem ipsa omnia sunt coaptare.

PL 9, 408A

彼らのその意見は論駁されえない。この見方はすべて、敬虔な心の情から出たものであり、万物がそれによってある者に、好意と熱意をもってすべてを適合させることは、咎を欠くからである。

3

Quamquam enim idipsum interdum imperite fiat, tamen per id quod ad eum cuncta referuntur, necesse est ut ea, quae ei sunt propria, vere ac fideliter praedicentur.

PL 9, 408A

たとえ同じことが時に未熟に行われるとしても、すべてが彼に関係づけられることによって、彼に固有のことは、真実に、誠実に宣べられざるをえないからである。

4

Cavendum autem est, ne dum omnia convenire in eum aequaliter opinamur, per assertionis hujus studiosam intentionem plurimum et divinitatis suae dignitati, et corporationis sacramento, et operationum potestati, et passionis virtuti, et resurrectionis gloriae detrahatur.

PL 9, 408A

しかし、注意せねばならない。すべてが彼に等しく当てはまると思うあまり、この主張への熱心な志向によって、彼の神性の尊厳、体をとることの秘義、業の権力、受難の力、復活の栄光が、大いに損なわれることがないようにである。

Pars XXI, Caput III

第XXI部 第III章PL 9, 408B
1

Quomodo ad Christum referri recte queant. --Tenendus igitur modus est, et diligenter ac caute constituendum est, quid de divinitatis suae nativitate quae ei a Patre est fuerit prophetatum, quando ejus hominis quem assumpsit persona tractetur, ubi operatio, passio, et resurrectio praedicetur: quid vero unicuique tempori congruat, quando fides gentium nuntietur, quando peccata anterioris populi arguantur, quando doctrina timoris Dei et confessionis eruditio ex prophetae oratione praestetur.

PL 9, 408B

どのようにすればキリストに正しく関係づけられるか。――それゆえ、節度を保たねばならず、注意深く慎重に定めねばならない。父から彼にある神性の誕生について何が預言されたか。彼が取った人の人格が扱われるのは、どこか。その業と受難と復活が宣べられるのは、どこか。そして、それぞれの時に何がふさわしいか。すなわち、異邦人の信仰が告げられるとき、以前の民の罪が咎められるとき、神への畏れの教えと告白の教育が預言者の祈りから与えられるときである。

2

In his enim prophetiae spiritalis ordo consistit. Et si Dominus praedicatur, profectus scientiae hujus ad fidem utilis est.

PL 9, 408B

これらのうちに、霊的な預言の秩序が成り立つ。そして主が宣べられるなら、この知の進歩は信仰に役立つ。

3

Si ad timorem et confessionem ejus docemur; Domino formamur, proficimus, acquirimur, ut per passionem ejus redempti, ita eidem per doctrinae suae instituta placituri.

PL 9, 408C

主への畏れと告白を教えられるなら、我々は主のために形づくられ、進歩し、獲得され、その受難によって贖われた者として、主の教えの定めによってその主に喜ばれる者となる。

Pars XXI, Caput IV

第XXI部 第IV章PL 9, 408C
1

Psalmo praesenti quaedam aptari possunt Christo. --Esse autem in praesenti psalmo quaedam intelligo, quae ei homini quem Dominus assumpsit aptari posse videantur, ubi dicitur: Perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio.

PL 9, 408C

現在の詩篇には、キリストに当てはめうる箇所もある。――現在の詩篇には、主が取った人に当てはめうると思われる箇所が、いくつかあると私は理解する。「彼らは不義を探り、探る者たちは探索に尽き果てた」と言われるところである。

2

Significari enim forte in eo existimabitur Judaeorum conspiratio: cum testimonia quibus argui posset quaeruntur, nec reperiuntur, et omnia scrutantium ingenia deficiunt: dehinc quod sagittis parvulorum, id est, doctrinis Apostolorum vulnerentur, adversum quos nullam causam justae persecutionis invenerint, et ideo defecerint contra ipsos linguae eorum.

PL 9, 408C

そこに示されているのは、おそらくユダヤ人たちの共謀だと考えられるであろう。彼を咎めうる証言が探されても見いだされず、探る者たちの才知はみな尽き果てるときのことである。さらに、彼らは幼子たち、すなわち使徒たちの教えの矢に傷つけられ、その使徒たちに対して正当な迫害の理由を何一つ見いださず、それゆえ彼らの舌が使徒たちに対して尽き果てたのだということである。

3

Haec quidem non tamquam improbabilia praetermittimus; sed quaedam alia in psalmo sunt, quae ordinem intelligentiae hujus impediant. Non longe tamen ab his sermo expositionis nostrae dissentiet.

PL 9, 408D

これらを我々は、あり得ないものとして見過ごすのではない。ただ、詩篇には、この理解の順序を妨げるものが他にもある。それでも、我々の解釈の言葉は、これらから遠く離れはしないであろう。

Pars XXI, Caput V

第XXI部 第V章PL 9, 409A
1

Est psalmus justi cujusque inter procellas saeculi. Tentationes variae. --Existimamus enim non modo Apostolorum qui primi fuerunt, sed cujusque sancti in Domino sperantis confessionem praesenti psalmo contineri.

PL 9, 409A

この詩篇は、世の嵐のただ中にいる、あらゆる義人の詩篇である。さまざまな試み。――我々は、最初の使徒たちだけでなく、主に望みを置くあらゆる聖なる者の告白が、この詩篇に含まれていると考える。

2

Inter maximas enim saeculi tempestates, et gravissimas humani generis in Deum impietates sumus constituti: cujus per nos fidelem et veram confessionem nunc philosophia irrideat, nunc haereticorum furor incurset, nunc avaritiae studia condemnent, nunc ambitionis favor inquietet.

PL 9, 409A

実際、我々は世の最大の嵐と、人類の神に対する最も重い不敬のただ中に置かれている。我々を通して行われる神への誠実で真実な告白を、ときに哲学が嘲笑し、ときに異端者たちの憤りが襲い、ときに貪欲の熱意が断罪し、ときに野心の好意が動揺させる。

3

Quibus omnibus dissimulandis, tolerandis, vitandis et coarguendis, mens nostra nisi per Deum erudita non sufficit.

PL 9, 409A

これらすべてを、見過ごし、耐え、避け、論駁するには、神によって教えられるのでなければ、我々の心は足りない。

4

Quantis enim et quam molestis disputationum aculeis Dei providentiam, et principalem atque ininitiabilem in creato ab eo mundo dominatum ejus philosophia impugnat: nunc aquis, nunc terrae, nunc atomis, nunc coelo Dei nomen indulgens?

PL 9, 409B

実際、哲学は、どれほど多く、どれほど厄介な論争の針をもって、神の摂理と、神に造られた世界に対する神の第一の、始まりなき支配とを攻撃していることか。ときには水に、ときには地に、ときには原子に、ときには天に、神の名を与えて。

5

Quam vero ingenioso calliditatis usu fidei doctrinam haereticus mentitur? Quanto deinde audientium periculo opum gloriam avarus affirmat? Quanto quoque continentiae excidio gaudia corporis voluptatum assertor exsequitur?

PL 9, 409B

異端者は、いかに巧妙なずる賢さを用いて、信仰の教えを偽ることか。貪欲な者は、聞く者たちをどれほどの危険にさらして、富の栄光を主張することか。快楽の主張者も、どれほどの節制の破滅をもって、体の喜びを追い求めることか。

6

Quam pestifera autem ambitiosorum in honoris adhortatione facundia est? Quibus omnibus pervigil cura, pernox oratio, et aeterna ad Deum confessio repugnabit.

PL 9, 409B

野心ある者たちの雄弁は、名誉への勧めにおいて、なんと有害なことか。これらすべてに、目覚めた配慮と、夜通しの祈りと、神への永遠の告白が抵抗するであろう。

7

Ob haec igitur fidei nostrae et aeternae salutis excidia, propheta orare intelligitur in psalmo, ex persona sua quatenus in Deum sperare nos conveniat ostendens.

PL 9, 409B

それゆえ、我々の信仰と永遠の救いへのこれらの破滅のために、預言者は詩篇の中で祈っていると理解される。自分の人格から、我々がどのように神に望みを置くべきかを示しつつである。

Pars XXI, Caput VI

第XXI部 第VI章PL 9, 409C
1

Vigilantia et assidua oratione sunt avertendae. Etiam antequam ingruerint. --Ait enim, VERS. 2: Exaudi, Deus, orationem meam, cum tribulor; a timore inimici eripe animam meam.

PL 9, 409C

目覚めと絶えざる祈りによって、それらは退けられねばならない。襲いかかる前にさえも。――彼は言う。「神よ、私の苦しむとき、私の祈りを聞き入れよ。敵への恐れから私の魂を救い出せ。」(詩篇63:2)

2

Ingruentibus his quae superius memoravimus, per quae fides nostra et spes periclitatur, ad eum qui solus mederi his potest refertur oratio. Metus est enim, ne infirmam per naturam et consortium carnis animam, undique subrepentium illecebrarum aestus absorbeat.

PL 9, 409C

先に述べたこれらのものが襲いかかり、それによって我々の信仰と希望が危険にさらされるとき、これらを癒やすことのできるただ一人の神に、祈りが向けられる。恐れがあるからである。本性と肉との交わりによって弱い魂を、四方からしのび寄る誘惑の熱が呑み込みはしないかと。

3

Adsunt namque quotidie, et pugnant blandimentis fallacibus, quasdam machinas excidii admoventes.

PL 9, 409C

実際、それらは日々そこにあり、偽りの甘言によって戦い、破滅のある種の仕掛けを近づけている。

4

Itaque per doctrinam coelestis eruditionis, pervigilem curam fidei impendere admonemur, timere ( fort. et timere) insidiantem semper hostem, ne incautam securitatem nostram ipse in speculis positus incurset.

PL 9, 409C

それゆえ、天の教えの教育を通して、信仰に目覚めた配慮を注ぐこと、常に待ち伏せする敵を畏れること(おそらく「そして畏れること」)を、我々は諭されている。物見に立った敵自身が、我々の用心なき安心を襲わないようにである。

5

Vigilandum ergo in oratione Dei est, et semper orandum: ut cum fatigari anima et affligi subrepentium illecebrarum aculeis coeperit, Deus semper oratus exaudiat, nosque ab his quae timemus eripiat. Ait enim: A timore inimici eripe animam meam.

PL 9, 409D

それゆえ、神への祈りにおいて目覚めていなければならず、常に祈らねばならない。魂が、しのび寄る誘惑の針に疲れ、苦しめられ始めたとき、常に祈られている神が聞き入れ、我々が恐れているものから救い出すようにである。彼は言う。「敵への恐れから私の魂を救い出せ。」

6

Deus enim non tum tantum orandus est, cum quae timentur ingruerint; sed timenda ea sunt, quae cum coeperint adesse dominantur: et semper atque indefessis precibus orandus est, ut nos a timore eorum, quorum dominatum timemus, eripiat.

PL 9, 410A

神は、恐れているものが襲いかかったときにだけ祈られるべきなのではない。むしろ、現れ始めると支配してしまうようなものこそ恐れねばならず、それゆえ、我々がその支配を恐れているものへの恐れから、神が我々を救い出すよう、常に、疲れることのない祈りをもって祈らねばならないのである。

7

Scriptum est enim in Proverbiis: Cum vocarem, non exaudistis; et cum extenderem verba, non intendistis; sed inania fecistis consilia mea, et consiliis meis non intendistis. Et ego perditionem vestram irridebo.

PL 9, 410A

箴言に書かれているからである。「私の呼んだとき、汝らは聞き入れなかった。私の言葉を差し伸べたとき、汝らは心を留めなかった。汝らは私の計りごとを空しくし、私の計りごとに心を留めなかった。ゆえに私もまた、汝らの滅びを笑おう。」

8

Erit ergo, cum invocabitis me, et ego non exaudiam (Prov. I, 24 seq.) . Propheta ergo, licet prior tempore ( puta, Salomone, cujus sunt proxime dicta ), non tamen eorum quae postea dicerentur ignarus est; sed impendentibus semper tribulationibus anxius, et ad omnem timorem inimici sollicitus, Deum orat ob ea quae timet: et ut secum in tribulatione sit, et ut exaudiat, deprecatur.

PL 9, 410A

「汝らが私を呼ぶとき、私は聞き入れないであろう」(箴言1:24以下)。それゆえ預言者は、時代としては先であっても(すなわちソロモンより先であり、その言葉はすぐ前に引かれた)、のちに語られることを知らないのではない。しかし、常に迫る苦難に不安を抱き、敵のあらゆる恐れに気を配って、恐れているもののために神に祈り、苦難のうちに自分とともにいてくれるように、また聞き入れてくれるようにと嘆願する。

9

Neque enim Dei misericordiam metus noster, sed fides promeretur: et longae praeparationis documento opus est, ut mereamur audiri.

PL 9, 410B

実際、神の憐れみに値するのは、我々の恐れではなく、信仰である。しかも、聞き入れられるにふさわしくなるには、長い備えの証しが要る。

10

Meminit ergo propheta ab his se omnibus precatu liberari: et docet orationem suam non ex dominatu eorum quae timuerit, sed ex metu esse dominatus.

PL 9, 410B

それゆえ預言者は、自分が祈りによってこれらすべてから解放されることを思い起こしている。そして、自分の祈りが、恐れていたものの支配から出たものではなく、支配への恐れから出たものであることを教える。

Pars XXI, Caput VII

第XXI部 第VII章PL 9, 410B
1

Lingua homicida. Adversus recens renatos intenta. --Ait enim, VERS. 3-5:-- Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem qui exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt arcum rem amaram, ut sagittent in obscuro immaculatum.

PL 9, 410B

人殺しの舌。新たに再生した者に向けられている。――彼は言う。「汝は私を、悪を企む者たちの集いから、不義を行う者たちの群れから守った。彼らは自分たちの舌を剣のように研ぎ、弓を引き絞った、苦いものを、暗がりで汚れなき者を射るために。」(詩篇63:3-5)

2

Non hic propheta arma bellica, nec enses, aut jacula, aut tormenta arcum pertimescit. Omnis enim ei in lingua timor est: hujus gladios, hujus spicula metuit.

PL 9, 410B

ここで預言者は、戦の武器も、剣も、投げ槍も、弩も恐れてはいない。彼にとってあらゆる恐れは舌にあるからである。彼はその剣とその矢じりを恐れる。

3

Ab his quidem fide sua tutus est; ait enim: Protexisti me a conventu malignantium: sed arcus homicidae linguae semper intentus est, et acumen gladii in lingua ejus praesto est.

PL 9, 410C

これらからは、彼は自分の信仰によって守られている。「汝は私を、悪を企む者たちの集いから守った」と言うからである。しかし人殺しの舌の弓は常に引き絞られ、剣の刃はその舌のうちにいつでもある。

4

Volant autem letales ejus sagittae, et non ambiguum est quid efficiant: scilicet ut sagittent in obscuro immaculatum. Et proprietas verbi intelligenda est.

PL 9, 410C

そしてその致命的な矢は飛び、何をするかは疑いがない。すなわち「暗がりで汚れなき者を射る」ことである。この語の固有の意味を理解せねばならない。

5

Non sanctum, non fidelem, non justum, sed immaculatum sagittant, eum cui per sacramentum Baptismi sordes et maculae veterum criminum recens ablutae sunt, nondum tamen firmatae fidei, nondum doctrinis spiritalibus eruditum, nondum contra haec pugnacis linguae arma certantem, sed simplicem, et ex novae nativitatis infantia tenerum.

PL 9, 410C

彼らが射るのは、聖なる者でも、忠実な者でも、義しい者でもなく、汚れなき者である。すなわち、洗礼の秘義によって、昔の罪の汚れと染みをつい最近洗い清められたが、まだ信仰は固まらず、霊的な教えにまだ教育されておらず、これらに対する好戦的な舌の武器とまだ戦っておらず、素朴で、新しい誕生の幼さのゆえに柔らかい者である。

6

Hunc ergo sine metu contradictionis alicujus, intento jam pridem arcu, per rerum ignorantiam in obscuro positum vulnerabunt. Ait enim, VERS. 6: Subito sagittabunt eum, et non timebunt: naturam simplicem, et immaculati novitate imperitam.

PL 9, 410C

それゆえ彼らは、この者を、何の反論への恐れもなく、すでにずっと前から弓を引き絞って、事柄への無知のゆえに暗がりに置かれているところを、傷つけるであろう。彼は言う。「突然彼を射て、恐れない。」(詩篇63:6) すなわち、素朴で、汚れなき者の新しさのゆえに未熟な本性を、である。

7

Hanc enim fallunt, huic occultos laqueos praetendunt, insidiarum secretis latentibus gloriantes.

PL 9, 410D

実際、彼らはこの本性を欺き、これに隠れた罠を前に仕掛け、待ち伏せの隠れた秘密を誇っている。

Pars XXI, Caput VIII

第XXI部 第VIII章PL 9, 411A
1

Fidei praesto sunt semper insidiae. --Sequitur enim: Firmaverunt sibi verbum malum, disputaverunt ut absconderent laqueos: dixerunt: Quis videbit eos? Tempus discernitur, et inferendi vulneris, et consilii firmati.

PL 9, 411A

信仰には、常に待ち伏せが用意されている。――続いてこうあるからである。「彼らは自分たちのために悪しき言葉を固めた。彼らは罠を隠すことを論じ合った。彼らは言った。誰が彼らを見るだろうか。」傷を負わせる時期と、固められた企ての時期とが区別されている。

2

Nam cum dicitur: Subito sagittabunt, futuri temporis opus docetur: cum autem: Firmaverunt verbum malum, jam ex praeterito consilium firmatae pridem voluntatis ostenditur.

PL 9, 411A

「突然射る」と言われるとき、未来の時の業が教えられている。他方、「悪しき言葉を固めた」と言われるとき、すでに過去から、以前に固められた意志の企てが示されている。

3

Semper enim excidia adversus fidem praesto sunt, et occultis ac fallentibus insidiis pestiferae adhortationis doli adjacent, quos a raris quibusque conspici opinantur. Et ideo dictum est: Absconderunt laqueos, et dixerunt; Quis videbit eos?

PL 9, 411A

実際、信仰に対する破滅は常にそこにあり、隠れた欺きの待ち伏せのうちに、有害な勧めの策略がそばにあって、それをごくわずかな者にしか見られないと彼らは思っている。それゆえこう言われた。「彼らは罠を隠し、言った。誰が彼らを見るだろうか。」

4

Si enim haereticus pervertere fidem tentet, incredibile est quantis eam dolis subvertere contendat; si spem aeternitatis nostrae philosophus impugnet, mirum in modum omne bonum praesentis vitae ponet in corpore: omni ingenii sui alacritate ea, quibus doctrinae coelestis institutio subrui possit, uterque scrutantes.

PL 9, 411A

実際、異端者が信仰を覆そうと試みるなら、どれほどの策略でそれを覆そうと励むかは信じがたい。哲学者が我々の永遠への希望を攻撃するなら、驚くべきことに、現在の命のあらゆる善を体に置くであろう。両者とも、才知のあらゆる熱意をもって、天の教えの定めを覆しうるものを探っているのである。

Pars XXI, Caput IX

第XXI部 第IX章PL 9, 411B
1

Nil valent contra Deum. Mundus non ex fortuitis. Anima immortalis. Carnis resurrectio. Deo cura hominis. --Sed quid ad Deum humana perversitas? quid adversus opificem operis ingenium?

PL 9, 411B

神に対して彼らは無力である。世界は偶然から成るのではない。魂は不滅である。肉の復活。神は人を配慮する。――しかし、神に対して人間の曲がりが何であろうか。造り主に対して、造られたものの才知が何であろうか。

2

Exquirant licet omnibus argumentationis suae quaestiunculis excidium veritatis, deficiet tamen in veritatis destructione falsitatis assertio: atque ideo subsequitur, VERS. 7: Perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio.

PL 9, 411B

たとえ彼らが、自分たちの論証のあらゆる小さな問いによって真理の破滅を探し求めるとしても、真理の破壊においては偽りの主張が尽き果てるであろう。それゆえ続いてこうある。「彼らは不義を探り、探る者たちは探索に尽き果てた。」(詩篇63:7)

3

Defectio scrutantium, defectionem supervacuae contra Deum adhortationis ostendit. Quae enim non labefactabuntur ingenia, contradictioni veritatis intenta?

PL 9, 411B

探る者たちが尽き果てることは、神に対する無用な勧めが尽き果てることを示している。真理への反論に向けられた才知のうち、揺らがないものがどれほどあろうか。

4

Rimentur licet omnia naturalium causarum secreta, pervicacique studiorum suorum vigore ipsa coelestium motuum interna scrutentur: in ipsa tamen operis sui intentione deficient, doctrinis spiritalibus refutati.

PL 9, 411B

たとえ彼らが、自然の原因のあらゆる秘密を探り、頑なな探究の力で天体の運行の内部そのものを調べるとしても、自分の業への志向そのもののうちで尽き果て、霊的な教えによって論駁されるであろう。

5

Qui enim fortuitis motibus agi omnia docent, audient a nobis aeternae virtutis Deum non in fortuitis manere, sed esse mundi creatorem, indefinitae ut essentiae, ita et virtutis; ipsum a nemine, sed ex eo omnia, moderantem ea ipsa omnia continentem.

PL 9, 411C

すべてが偶然の動きによって動かされると教える者たちは、我々から聞くであろう。永遠の力の神は偶然のうちにとどまるのではなく、世界の創造者であり、本質が限りないように、力も限りない。神自身は誰からでもなく、すべてのものが神から出、神がそれらすべてを治めて包んでいる、と。

6

Qui vero praedicabit animae cum corpore occasum, audiet animam non esse terrenam, sed ex afflatu Dei ortam elementis corporis admisceri; mortem autem non interitum esse, sed discessionem ejus a corpore.

PL 9, 411C

魂が体とともに没落すると宣べる者は、聞くであろう。魂は地のものではなく、神の息から生じて体の元素に混ぜられたのであり、死は消滅ではなく、魂が体から離れることである、と。

7

Qui autem resurrectionem carnis abnegabit, sciet non difficilem ejus instaurationem futuram ei, cui inchoatio prima sit facilis.

PL 9, 411C

肉の復活を否む者は、知るであろう。最初の始まりが容易であった者にとって、その再建が困難となることはない、と。

8

Porro qui curam humanae conversationis Deo auferet, cognoscet aeterni regni Deum judicem: neque hominem idcirco tantum conditum ut esset (quid enim esse hominem Deo utile fuit?) sed ut in cognitionem Dei editus, profectum sibi ex opificis sui cognitione speraret.

PL 9, 411D

さらに、人間の生き方への配慮を神から取り去る者は、永遠の王国の神が裁き手であることを知るであろう。そして、人間はただ存在するためだけに造られたのではなく(実際、人間が存在することが、神にとって何の益であっただろうか)、神の認識へと出て、造り主の認識から自分のために益を望むように造られたことを知るであろう。

Pars XXI, Caput X

第XXI部 第X章PL 9, 411D
1

Filii Dei natura et opera. --Jam si fidem haereticus destruet, Dei filium semper fuisse cognoscet, nullo a Patre intervallo temporis separatum; ipsum esse Verbum, Virtutem, Sapientiam Dei; hunc mundi opificem fuisse, hunc et hominis conditorem; hunc prima mundi crimina diluvio abluisse, hunc Moysi legem dedisse, hunc in prophetis fuisse, et per eos ingentia illa corporationis et passionis suae sacramenta cecinisse; hunc in corpore resurgentem caducae carni claritatem spiritalis gloriae intulisse, et in naturam divinitatis suae terrenae corruptionis absorbuisse primordia.

PL 9, 411D

神の子の本性と業。――さらに、異端者が信仰を破壊しようとするなら、彼は知るであろう。神の子は常に存在し、父から何の時間の隔たりによっても隔てられていないこと。彼こそ神の言葉、力、知恵であること。彼が世界の造り主であり、また人の創造者であったこと。彼が世界の最初の罪を洪水で洗い流し、彼がモーセに律法を与え、彼が預言者たちのうちにいて、彼らを通して、体をとることと受難という自らの大いなる秘義を歌ったこと。彼が体においてよみがえって、朽ちゆく肉に霊的な栄光の輝きをもたらし、地の腐敗の始まりを自らの神性の本性のうちに呑み込んだこと。

Pars XXI, Caput XI

第XXI部 第XI章PL 9, 412A
1

Scientiae divinae cedit profana. --Deficient igitur adversum ista scrutantes: et per virum doctrina Dei eruditum, et in altum humilitatem cordis sui erigentem, haec divinae operationis praeconia proferentur: ita ut haec eminentia Dei, eorum ipsorum qui haec audiant confessione laudetur.

PL 9, 412A

神の知に、世俗の知は屈する。――それゆえ、これらに対して探る者たちは尽き果てる。そして、神の教えに教えられ、心の謙遜を高みへと上げる人を通して、神の業のこれらの宣言が述べ伝えられる。こうして、神のこの卓越は、それを聞く者たち自身の告白によって讃えられるのである。

2

Atque ideo ita sequitur, VERS. 8: Perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo et cor altum, et exaltabitur Deus. Cognita enim scrutantium defectione, et accedente homine cordis alti, magnificentia divinae bonitatis agnoscitur.

PL 9, 412B

それゆえ続いてこうある。「彼らは不義を探り、探る者たちは探索に尽き果てた。人が深い心をもって近づき、神は高く上げられる。」(詩篇63:8) 探る者たちが尽き果てることが知られ、深い心の人が近づくとき、神の善の壮大さが認められるからである。

3

Quantus autem fiet doctrinae spiritalis profectus? Nam quis non magnificabit Deum, quem mundi hujus cognoverit conditorem? Quis non metuet quem judicem sciet? Quis non renasci in innocentiam volet, cum peccati remissionem sacramentum novae nativitatis indulgeat?

PL 9, 412B

霊的な教えの進歩は、どれほど大きなものになることか。実際、この世界の創造者であると知った神を、誰が讃えないだろうか。裁き手であると知る神を、誰が畏れないだろうか。新しい誕生の秘義が罪の赦しを与えるのに、誰が無垢へと再び生まれようと望まないだろうか。

4

Quis non a peccato desinat jam renatus, et in Innocentia velit parvuli permanere, cum talium sciat regnum esse coelorum (Matth. XIX, 14) ?

PL 9, 412B

すでに再び生まれた者のうち、誰が罪をやめないだろうか。また、天の国はこのような者たちのものであると知って(マタイ19:14)、幼子の無垢にとどまろうと望まない者があろうか。

5

Haec professio nostra scrutantium ingenia debilitat: haec doctrinae nostrae spicula, quae per regeneratorum exordium sagittae sunt parvulorum, stultas disputationes et ridicula de Deo dogmata vulnerant.

PL 9, 412B

我々のこの信仰の宣言は、探る者たちの才知を弱める。我々の教えのこれらの矢じりは、再生した者たちの初めを通して幼子たちの矢となり、愚かな論争と、神についての笑うべき教説を傷つける。

6

His adversari profanae linguae contradictio non potest ad horum omnium disputationum et adhortationum nostrarum fidem, et trepidatio abnuentium et metus est audientium.

PL 9, 412C

これらに対して、俗なる舌の反論はなしえない。我々のこれらすべての論争と勧めへの信頼に対しては、否む者たちの狼狽と、聞く者たちの恐れがある〔ad horum … fidem 以下は構文が取りにくく、意味を取って訳した〕。

Pars XXI, Caput XII

第XXI部 第XII章PL 9, 412C
1

Fides nostra terret iniquos, recreat justos. --Annuntiatis enim operibus Dei, tunc incipient facta ejus intelligi, tunc in his laetabitur justus, tunc eum omnes recti corde laudabunt.

PL 9, 412C

我々の信仰は不義の者たちを恐れさせ、義しい者たちを元気づける。――神の業が告げ知らされるとき、そのとき初めてその為したことが悟られ始め、そのときに義人はそれらのうちに喜び、そのとき心の正しい者たちはみな彼を讃えるであろう。

2

Et hoc ipsum ( ms. ipsud) psalmus ita edocet, VERS. 9-11: Accedet homo, et cor altum, et exaltabitur Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum, et nihil habuerunt contra ipsos linguae eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos, et timuit omnis homo.

PL 9, 412C

まさにこのこと(写本では「ipsud」)を、詩篇はこう教える。「人が深い心をもって近づき、神は高く上げられる。幼子たちの矢が彼らの傷となり、彼らの舌は彼らに対して何の力もなかった。彼らを見ていたすべての者は動揺し、すべての人は恐れた」(詩篇63:9-11)。

3

Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt. Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde. Adversus vulnerantes sagittas parvulorum loqui aliquid adversantium lingua non habuit.

PL 9, 412D

「彼らは神の業を告げ知らせ、その為したことを悟った。義人は主にあって喜び、彼に望みを置き、心の正しい者たちはみな讃えられる。」幼子たちの矢が傷つけるのに対して、敵対する者たちの舌は、何も語ることができなかった。

4

Et qui videbant parvulos sagittantes, conturbantur et metuunt; cum se in errore sitos recognoscunt, cum diem judicii et retributionem actae in corpore vitae agnoscunt, cum opera Dei audiunt, et facta ejus intelligunt.

PL 9, 412D

幼子たちが射るのを見ていた者たちは、動揺し、恐れる。自分が誤りのうちに置かれていたことを認め、審判の日と、体において送った生に対する報いを知り、神の業を聞き、その為したことを悟るときである。

5

In his est laetitia sanctorum, in his spes firmissima. Ob haec Deum qui recto corde sunt laudant, scientes esse remissorem peccatorum, mortis peremptorem, et diaboli debellatorem, judicem saeculi, aeternitatis largitorem, Deum et Dominum nostrum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 413A

これらのうちに聖徒たちの喜びがあり、これらのうちに最も堅い希望がある。これらのゆえに、心の正しい者たちは神を讃える。神が罪を赦す者であり、死を滅ぼす者であり、悪魔を打ち破る者であり、世の裁き手であり、永遠を与える者であり、我々の神にして主であると知ってのことである。彼は世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars XXII, Prooemium

第XXII部 冒頭PL 9, 413A
1

In finem Psalmus David. Te decet hymnus Deus in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem. Exaudi orationem, ad te omnis caro veniet. Verba iniquorum praevaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis.

PL 9, 413A

終わりに向けて。ダビデの詩篇。神よ、シオンにおいて、賛歌は汝にふさわしく、エルサレムにおいて、汝に誓いが果たされる。祈りを聞き入れよ。すべての肉は汝のもとに来る。不義の者たちの言葉が我々に打ち勝った。だが我々の不敬を、汝は赦す。

2

Beatus quem elegisti et assumpsisti, inhabitabit in tabernaculis tuis. Replebimur in bonis domus tuae, sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate. Exaudi nos, Deus salutaris noster, spes omnium finium terrae, et in mari longe.

PL 9, 413B

汝が選び、迎え入れた者は幸いである。彼は汝の幕屋に住む。我々は汝の家の善きもので満たされる。汝の神殿は聖であり、公正において驚くべきものである。我々を聞き入れよ、我々の救いの神、地のすべての果ての、また遠い海の希望よ。

3

Praeparans montes in virtute tua accinctus potentia, qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes, et timebunt omnes qui habitant fines a signis tuis: exitus matutini et vespere delectationis.

PL 9, 413B

汝は力によって山々を備え、権能を帯びている。汝は海の深み、その波の響きをかき乱す。異邦人は騒ぎ、果てに住む者はみな、汝のしるしのゆえに恐れる。朝の出口と夕べの喜び。

4

Visitasti terram, et inebriasti eam, multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis, parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio ejus: rivos ejus inebria, multiplica generationes ejus, in stillicidiis ejus laetabitur exoriens.

PL 9, 413B

汝は地を訪れ、これを酔わせ、これを豊かにすることを増した。神の川は水で満たされた。汝は彼らの食物を備えた。その備えはこうだからである。その小川を酔わせよ、その世代を増やせ、その雨だれのうちに、芽生えるものは喜ぶ。

5

Benedices coronam anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate. Pinguescent fines deserti, et exultatione colles accingentur. Induti sunt arietes ovium, et convalles abundabunt frumento; etenim clamabunt, et hymnum dicent.

PL 9, 413B

汝は年の冠、汝の慈愛を祝福する。汝の野は豊かさで満ちる。荒れ野の境は肥え、丘は喜びを帯びる。羊の雄羊たちは衣をまとい、谷は麦で満ちあふれる。まことに彼らは叫び、賛歌を歌うであろう。

Pars XXII, Caput I

第XXII部 第I章PL 9, 413C
1

Quid praecinat psalmus. --VERS. 1. Opportune superiorem psalmum hic qui subjacet consecutus est, Est autem et ipse in finem: et congregationem gentium, quae Dominum laudaturae sunt, nuntiat. Ipse hujus interpretationis nostrae fidem reddet.

PL 9, 413C

詩篇が何を歌い出すか。――この下に続く詩篇は、前の詩篇にふさわしく続いている。これもまた終わりに向けてのものであり、主を讃えるであろう異邦人の集まりを告げている。この詩篇自身が、我々のこの解釈の確かさを返すであろう。

Pars XXII, Caput II

第XXII部 第II章PL 9, 413C
1

Nil sine Dei laude inchoandum. Sion Ecclesia. --In exordio autem ejus, secundum consuetudinem suam, propheta orationem omnem ad Deum dirigit. Omnis enim nobis res atque sermo cum confessione Dei ineundus est.

PL 9, 413C

神への賛美なしには何も始めてはならない。シオンは教会である。――その冒頭で、預言者は、彼の習いどおり、あらゆる祈りを神に向ける。我々にとって、あらゆる事柄と言葉は、神の告白をもって始められねばならないからである。

2

Sed sciens propheta plures pro diversitate rerum ac studiorum in supervacuis demorari, specialem et proprium Dei a nobis honorem requirit, dicens, VERS. 2: Tibi ducet hymnus Deus in Sion.

PL 9, 413C

しかし預言者は、多くの者が、事柄と関心の違いに応じて、余計なことにとどまっていることを知っているので、我々からの神への特別で固有の栄誉を求めて言う。「神よ、シオンにおいて、賛歌は汝にふさわしい〔底本は ducet。decet と読む〕」(詩篇64:2)。

3

Sion mons quidem Jerusalem adjacens est; sed montem hunc ejusque nomen atque etiam urbis ipsius, Ecclesiam quae corpus est Christi nuncupatam semper accepimus, Domino in psalmis dicente: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Ps. II, 6) .

PL 9, 414A

シオンは、確かにエルサレムに隣接する山である。しかし我々は、この山とその名、そして都そのものの名を、キリストの体である教会の呼び名として、常に受け取ってきた。主が詩篇でこう言っているとおりである。「だが私は、彼によって王として、その聖なる山シオンの上に立てられた」(詩篇2:6)。

4

Et ne in regno eum collis hujus constitutum arbitraremur, in Prophetis (Zach., IX, 9) , atque etiam in Evangeliis (Matth. XXI) dictum est: Gaude valde, filia Sion, praedica filia Jerusalem: ecce rex tuus venit tibi.

PL 9, 414A

そして、彼がこの丘の王国に立てられたと我々が思わないように、預言者たちの書に(ゼカリヤ9:9)、また福音書にも(マタイ21)こう言われている。「シオンの娘よ、大いに喜べ、エルサレムの娘よ、宣べよ。見よ、汝の王が汝のもとに来る。」

5

Et Apostolus (Gal. IV, 26) : Ea autem quae sursum est Jerusalem libera (Reg. ms. liberata) est, quae est mater nostra. Hymnus ergo hic Deo condecet, qui sit in Sion spiritali et ecclesiastico cantico innocens, et Dei laudibus dulcis.

PL 9, 414A

また使徒は言う(ガラテヤ4:26)。「上にあるエルサレムは自由(王立写本では「解放された」)であり、それは我々の母である。」それゆえ神にふさわしいのは、霊的なシオンにおいて、教会の歌において無垢であり、神への賛美において甘美な、そのような賛歌である。

Pars XXII, Caput III

第XXII部 第III章PL 9, 414B
1

Vita austera philosophorum et haereticorum. Vota extra Ecclesiam inania, Spiritu non interpellante. --Omnia autem superstitionum genera quae extra religionem Dei sint condemnat.

PL 9, 414B

哲学者と異端者たちの厳しい生き方。教会の外の誓いは、霊が執り成さないので空しい。――しかし彼は、神の信仰の外にあるあらゆる種類の迷信を断罪する。

2

Plures enim sunt in demersissimo erroris profundo locati, qui doctrinae suae perversitatem quadam inanis laboris probitate commendent.

PL 9, 414B

実際、誤りの最も深い淵に置かれた多くの者たちは、自分たちの教えの曲がりを、空しい苦労のある種の廉直さによって推奨している。

3

Cernimus namque nudis philosophos corporibus algere: ipso etiam conjugiorum usu magistri abstinent: haeretici sicco panis cibo vivunt.

PL 9, 414B

我々は見ている。哲学者たちが裸の体で凍えているのを。師たちは、夫婦の交わりの営みさえ慎む。異端者たちは、乾いたパンの食物で生きている。

4

Sed qui tandem otiosi hujus propositi profectus est? totum hoc inane atque ridiculum est, et cum ipsis superstitionis causis miserabile. Deo ergo vovenda sunt contemptus corporis, castitatis custodia, jejunii tolerantia.

PL 9, 414B

しかし、この無益な計画から、結局どんな益があるのか。これはすべて空しく、笑うべきものであり、迷信の原因そのものとともに惨めである。それゆえ神に誓うべきは、体の軽蔑、貞潔の保持、断食への耐えである。

5

Atque ideo ait: Et tibi reddetur votum in Jerusalem. Vota enim tantum ecclesiasticae religionis utilia sunt.

PL 9, 414B

だから彼は言う。「またエルサレムにおいて、汝に誓いが果たされる。」実際、教会の信仰の誓いだけが有益だからである。

6

Quae cum et dignis Deo cantionibus, et propositae in Ecclesia observantiae studio probabuntur, tum digni erimus pro quibus Deum sanctus Spiritus interpellet. Idem namque per Prophetam loquitur, et docet.

PL 9, 414C

それらの誓いが、神にふさわしい歌と、教会において立てられた務めへの熱意によって認められるとき、そのとき我々は、聖なる霊が神に向かって執り成すに値する者となる。実際、同じ霊が預言者を通して語り、教えるのである。

7

Ipse autem, secundum Apostolum (Rom. VIII, 26) , pro nobis inenarrabilibus gemitibus interpellat: atque ideo hic ita dictum est, VERS. 3; Exaudi orationem: non enim subsequitur, meam; ut dicentis persona possit intelligi.

PL 9, 414C

その霊自身は、使徒によれば(ローマ8:26)、言い表しえない呻きをもって我々のために執り成す。それゆえここではこう言われている。「祈りを聞き入れよ」(詩篇64:3)。「私の」とは続いていない。語る者の人格が理解されうるようにである。

8

Licet enim multi tamquam hoc deesset addiderint, non tamen in authenticis exstat. Propheta enim non suo sensu, sed inspiratus haec loquitur: Exaudi orationem.

PL 9, 414C

多くの者が、これが欠けているかのように「私の」を付け加えたが、それでも真正な写本にはない。預言者は自分の思いからではなく、霊感を受けてこれらを語っているのである。「祈りを聞き入れよ」と。

Pars XXII, Caput IV

第XXII部 第IV章PL 9, 414C
1

Caro omnis homo. Errore et delictis est liberandus per Christi sanguinem. --Sequitur ut quorum oratio sit exaudienda demonstret. Nec longe exspectationem nostram differt: subjecit enim: Omnis caro ad te veniet.

PL 9, 414C

肉とは人間すべてである。人は誤りと罪から、キリストの血によって解放されねばならない。――続いて、誰の祈りが聞き入れられるべきかを示す。彼は我々の期待を長く引き延ばさない。付け加えたからである。「すべての肉は汝のもとに来る。」

2

Humani generis universitatem Scriptura sub carnis nomine designat: ut in lege: Et dixit Deus, non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quoniam caro sunt (Gen. VI, 3) ; et in eadem: Quoniam corrupit omnis caro viam ejus (Ibid., 12) , et in propheta Dominus: Et effundam de spiritu meo super omnem carnem (Joel. II, 28) ; et in Evangelio: Et Verbum caro factum est, et inhabitavit in nobis (Joan. I, 14) .

PL 9, 415A

聖書は、人類の全体を「肉」という名で指し示す。律法においては「神は言った、私の霊はこれらの人々のうちにとどまらない。彼らは肉だからである」(創世記6:3)とあり、同じ書に「すべての肉がその道を損なったからである」(創世記6:12)とあり、預言者において主は「私は私の霊をすべての肉の上に注ぐ」(ヨエル2:28)と言い、福音書においては「言葉は肉となり、我々のうちに住んだ」(ヨハネ1:14)とある。

3

Hujus igitur humani generis orationem exaudiet Deus, quod vanis infelicium superstitionum doctrinis tenebatur: cum praecepta gentilia omnes eos ad studium impietatis imbuerent, Deum in lignis et saxis et metallis praedicando, et mundi opificem, atque animae nostrae parentem intra inanimem materiam collocando.

PL 9, 415A

それゆえ神は、この人類の祈りを聞き入れる。人類は、不幸な迷信の空しい教えによって捕らえられていたのである。異邦人の掟が彼らすべてを不敬の熱意へと染め、神を木や石や金属のうちにあると宣べ、世界の造り主にして我々の魂の親を、魂なき物質の中に置いたからである。

4

Hunc igitur errorem gentes fatentur, quod eos philosophiae facundia detinuerit in errore: scientes tandem vetera delicta sua et antiquae impietatis crimina Deo propitianda esse per Christum.

PL 9, 415A

それゆえ異邦人は、この誤りを告白する。哲学の雄弁が彼らを誤りのうちに引き留めていたのだと。そして彼らはついに、自分たちの古い罪と、昔の不敬の咎が、キリストを通して神に対して宥められねばならないことを知る。

5

Ipse enim secundum Apostolum nostra placatio est: ait namque: Quem proposuit Deus placationem per fidem in suo sanguine (Rom. III, 25) , et iterum: Ipse est placatio pro peccatis nostris (I Joan. II, 2) .

PL 9, 415B

実際、彼は使徒によれば我々の宥めである。「神は、その血における信仰を通して、彼を宥めとして立てた」(ローマ3:25)、また「彼は我々の罪のための宥めである」(一ヨハネ2:2)と言うからである。

6

Veniet ergo ad eum omnis caro, dicens, VERS. 4: Verba iniquorum invaluerunt super nos, et impietates nostras tu probitiabis.

PL 9, 415B

それゆえ、すべての肉は彼のもとに来て、言う。「不義の者たちの言葉が我々に打ち勝った。だが我々の不敬を、汝は赦す〔底本は probitiabis。propitiabis と読む〕。」(詩篇64:4)

Pars XXII, Caput V

第XXII部 第V章PL 9, 415B
1

Qui omnis homo liberandus. --Sed qui tandem propitiationis effectus est? Vel quid proderit errorem gentilem reliquisse, et doctrinam impiam sprevisse?

PL 9, 415B

解放されるべきすべての人とは誰か。――しかし、宥めの効果は結局何か。異邦人の誤りを捨て、不敬な教えを退けたことは、何の益となるのか。

2

Et idipsum non dissimulavit, dicens, VERS. 5: Beatus quem elegisti et assumpsisti, ut inhabitet in tabernaculis tuis. Omnis quidem caro veniet, id est, ex omni hominum genere congregamur: sed beatus est quisquis fuerit electus.

PL 9, 415B

彼はこのことをも隠さなかった。「汝が選び、迎え入れた者は幸いである。彼が汝の幕屋に住むためである。」(詩篇64:5) すべての肉は来る、すなわち、我々は人のあらゆる種族から集められる。しかし選ばれた者は誰でも幸いである。

3

Multi enim secundum Evangelium vocati sunt, sed pauci electi (Matth. XXII, 14) . Electi autem sunt nuptiali veste conspicui, puro atque integro novae nativitatis corpore splendidi.

PL 9, 415C

福音書によれば、招かれる者は多いが、選ばれる者は少ない(マタイ22:14)。選ばれた者は、婚礼の衣によって際立ち、新しい誕生の清く損なわれない体によって輝いている。

4

Itaque non res indiscreti judicii electio est: sed ex meriti delectu facta discretio est. Beatus ergo quem elegit Deus: beatus ob id, quia electione sit dignus.

PL 9, 415C

それゆえ、選びは区別なき裁きの事柄ではない。功の選別に基づく区別なのである。したがって、神が選んだ者は幸いである。選びにふさわしいがゆえに幸いなのである。

5

Scire autem nos convenit, hic beatus in quam rem fuerit electus, scilicet ad id quod sequitur: Inhabitabit in tabernaculis tuis. Omnis perfectio bonorum, in habitationis coelestis est requies.

PL 9, 415C

しかし我々は、この幸いな者が何のために選ばれたのかを知っておくのがふさわしい。すなわち、続く言葉、「彼は汝の幕屋に住む」のためである。善きものの完成はすべて、天の住まいの安らぎにある。

6

Multas mansiones Dominus in coelis esse testatur (Joan. XIV, 2) : sed Patrem orat, ut apostoli ubi et ipse sit maneant, dicens: Pater quos mihi dedisti, volo ut ubi ego sum, ibi et illi sint mecum (Joan. XVII, 22) .

PL 9, 415C

主は、天には多くの住まいがあると証しする(ヨハネ14:2)。しかし彼は父に祈る。使徒たちが、彼自身のいるところにとどまるようにと。こう言っている。「父よ、汝が私に与えた者たちが、私のいるところに、私とともにいることを私は望む」(ヨハネ17:22)。

7

Ex plurimis ergo mansionibus, apostolis suis eam quae sibi est propria communicat. Scit Propheta quanta beatitudo sit in tabernaculis Dei esse, alio loco dicens: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini (Ps. LXXXIII, 3) .

PL 9, 415D

それゆえ、多くの住まいのうちから、彼は自分の使徒たちに、自分自身に固有のものを分け与える。預言者は、神の幕屋にいることがどれほどの幸いであるかを知っている。別の箇所でこう言う。「私の魂は主の庭を慕い、そして尽き果てる」(詩篇83:3)。

8

Sed non ob id bonorum coelestium spes adimitur, si non omnes ad cohabitationem Dei eligentur. Plures enim mansiones diversae dignitati habitantium praeparantur.

PL 9, 416A

しかし、もしすべての者が神との共住に選ばれるのでなくても、天の善への希望が奪われるわけではない。実際、多くの住まいが、住む者たちのさまざまな品位に応じて備えられるからである。

9

Sed licet diversa sit dignitas; differt enim stella stellae in gloria (I Cor. XV, 41) , tamen quotquot habitationibus, variis licet, digni habebuntur, fidei fructum et honorem coelestis gloriae sortientur.

PL 9, 416A

しかし品位は異なるとしても――星と星とは栄光において異なるからである(一コリント15:41)――、それでも、たとえ様々であっても住まいにふさわしいとされる者は誰でも、信仰の実りと、天の栄光の名誉を分け前として得るであろう。

Pars XXII, Caput VI

第XXII部 第VI章PL 9, 416A
1

Quae Dei domus, quae illius bona, quo merito comparantur. --Post enim beatitudinem ejus, qui ad habitandum in tabernaculis Dei fuerit electus, hoc sequitur: Replebimur in bonis domus tuae: sanctum est templum tuum, VERS. 6, mirabile in aequitate.

PL 9, 416A

神の家とは何か。その善きものとは何か。どのような功によってそれらは得られるか。――実際、神の幕屋に住むために選ばれた者の幸いのあとに、こう続く。「我々は汝の家の善きもので満たされる。汝の神殿は聖であり、公正において驚くべきものである。」(詩篇64:6)

2

His ergo bonis Domus Dei replebimur; quia in tabernaculis Dei beatus habitabit. Et quidem interim bona domus quae sint possumus existimare, Ecclesiae scilicet munera, quae ei secundum multiplicem fructum Christus indulsit; quia et ipsa secundum Apostolum domus Dei est: Ut scias, inquit, quemadmodum oporteat te in domo Dei diversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15) .

PL 9, 416A

それゆえ、我々はこの神の家の善きもので満たされる。幸いな者が神の幕屋に住むからである。さしあたり、家の善きものとは何かを考えることはできる。すなわち教会の賜物であり、キリストがそれに、多様な実りに応じて与えたものである。教会自身も、使徒によれば神の家だからである。彼は言う。「汝が、神の家の中でいかに身を処すべきかを知るためである。この家は、生ける神の教会、真理の柱また土台である」(一テモテ3:15)。

3

Haec ergo habet tricesimum, sexagesimum, centesimumque fructum. His ergo bonis domus Dei fides credentium explebitur, quae interim donorum divisionibus adornatur, sicut scriptum est: Huic enim datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii fides in eodem Spiritu, alii dona sanationum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum (I Cor. XII, 8 et seqq.) Verum sunt et alia plena et perfecta domus Dei munera nequaquam naturis carnalium sensuum aestimanda.

PL 9, 416B

それゆえ教会は、三十倍、六十倍、百倍の実りを持つ。それゆえ神の家のこれらの善きもので、信じる者たちの信仰は満たされる。信仰は、さしあたり賜物の分与によって飾られている。書かれているとおりである。「ある者には知恵の言葉が、別の者には知識の言葉が、別の者には同じ霊における信仰が、別の者には癒やしの賜物が、別の者には様々な種類の舌が、別の者には舌の解釈が与えられる」(一コリント12:8以下)。しかし、神の家には、他にも満ちて完全な賜物があり、肉の感覚の本性によっては決して見積もれない。

4

Novit haec usque ad tertium coelum Apostolus raptus: et praedicat dicens: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum (I Cor. II, 9) . His igitur domus Dei bonis replebimur.

PL 9, 416C

使徒は、第三の天にまで引き上げられて、これらを知っている。そして宣べ伝えて言う。「目が見ず、耳が聞かず、人の心に上らなかったものを、神は自分を愛する者たちのために備えた」(一コリント2:9)。それゆえ我々は、神の家のこれらの善きもので満たされる。

5

Et meritum percipiendorum horum fructuum docet, dicens, Sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate. Omnia namque credentium corpora templum Dei esse Apostolus docet, dicens, An nescitis quod templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis?

PL 9, 416C

そして、これらの実りを受けるにふさわしさ(功)を、彼は教えて言う。「汝の神殿は聖であり、公正において驚くべきものである。」使徒は、信じる者たちの体がすべて神の神殿であると教えて言う。「汝らは、自分が神の神殿であり、神の霊が汝らのうちに住んでいることを知らないのか。」

6

Si quis templum Dei corruperit, corrumpet eum Deus. Templum enim Dei sanctum est (I Cor. III, 16, 17) . Ornandum ergo hoc Dei templum est sanctitate atque justitia, ut bonis domus Dei repleatur, ut aequitatis ac fidei operibus mirabile sit.

PL 9, 416C

「もし誰かが神の神殿を損なうなら、神がその者を損なう。神の神殿は聖であるからである」(一コリント3:16、17)。それゆえ、この神の神殿は、聖さと義によって飾られねばならない。神の家の善きもので満たされ、公正と信仰の業によって驚くべきものとなるためである。

7

Domum autem Dei etiam ipsum assumptum a Dei filio hominem intelligere erit promptum: quia in eo inhabitet omnis plenitudo divinitatis, et per naturae proprietatem in eo Pater habitet, bonis itaque ejus, id est, virtutis, gloriae, aeternitatis, unoquoque eo replendo, qui se templum Deo sanctum et mirabile in aequitate servaverit.

PL 9, 416D

また、神の家を、神の子に取られた人そのものとして理解することも容易であろう。彼のうちには神性の満ちあふれるすべてが宿り、本性の固有性によって、彼のうちに父が住むからである。こうして、自らを神にとって聖であり公正において驚くべき神殿として保った者は、一人ひとり、その善きもの、すなわち力と栄光と永遠によって満たされるのである。

8

Omnium itaque nostrum spes ista est, ut bonis domus Dei repleamur, ut sanctum et mirabile templum illius simus.

PL 9, 417A

それゆえ、我々すべての希望はこれである。神の家の善きもので満たされ、その聖なる驚くべき神殿となることである。

9

Beati quidem sunt, qui jam a Deo ad habitandum in tabernaculis ejus electi sunt: sed festinare nos in consortium hujus beatitudinis congruum est, operationibus id atque orationibus expetentes.

PL 9, 417A

すでに神によって、その幕屋に住むよう選ばれた者たちは幸いである。しかし我々も、この幸いの交わりに向けて急ぐのがふさわしい。業と祈りによってそれを求めながらである。

Pars XXII, Caput VII

第XXII部 第VII章PL 9, 417A
1

A beatitudinis spe nulla gens exclusa. --Ob quod ita sequitur: Exaudi nos, Deus salutaris noster, spes omnium finium terrae, et in mari longe. Non competit haec oratio Judaeo. Et quamquam hic liber legis sit, prophetia tamen non est gentis unius.

PL 9, 417A

幸いの希望から排除される民はない。――それゆえ、こう続く。「我々を聞き入れよ、我々の救いの神、地のすべての果ての、また遠い海の希望よ。」この祈りはユダヤ人にはふさわしくない。これは律法の書ではあるが、預言は一つの民のものではない。

2

Spes enim haec omnium finium terrae est: et quacumque se habitabilis mundi hujus temperies extendit, omnibus Christus in spe est. Quin etiam interni atque externi maris insulae in hujus nominis virtute requiescunt.

PL 9, 417B

この希望は、地のすべての果てのものだからである。この世界の居住可能な温和な地帯が及ぶところ、どこでも、すべての者にとってキリストは希望のうちにある。それどころか、内海と外海の島々も、この名の力のうちに安らぐ。

3

Spes enim omnium finium terrae, et in mari longe est. Sed spem oportet non ex inani esse praesumptam: ne magis sit incertorum praesumptio, quam expectatio cognitorum.

PL 9, 417B

実に、それは地のすべての果ての、また遠い海の希望である。しかし希望は、空しいものから前もって想定されたものであってはならない。知っているものへの期待であるより、むしろ不確かなものへの思い込みとならないようにである。

Pars XXII, Caput VIII

第XXII部 第VIII章PL 9, 417B
1

Montes non terreni hic significantur. --Itaque cur in eo spes omnium sit, in consequentibus docet, dicens, VERS. 7 et 8: Praeparans montes in virtute tua accinctus potentia, qui conturbas fundum maris, sonum fluctuum ejus.

PL 9, 417B

ここで言われる山は、地上の山ではない。――それゆえ、なぜ神に万人の希望があるかを、続く言葉で教えて言う。「汝は力によって山々を備え、権能を帯び、海の底、その波の響きをかき乱す。」(詩篇64:7、8)

2

Ad terrenorum montium naturam sermo iste non pertinet: firmati enim sunt, non praeparati; praeparatio autem, futurae operationis est coeptum.

PL 9, 417B

この言葉は、地上の山の本性には関わらない。なぜなら、それらは固められたのであり、備えられたのではない。そして備えるとは、将来の業の始まりだからである。

3

Dehinc memoratorum montium praeparatio in accinctu potentiae atque virtute est: terra autem omnis ex nihilo est jussa subsistere; resque ea potentiae non eguit accinctu, quae ex jubendi facilitate pendebat.

PL 9, 417C

さらに、言及された山々の備えは、権能を帯びることと力にある。他方、地は全体が無から存在するよう命じられた。その事柄は、命じる容易さにかかっていたから、権能を帯びることを必要としなかった。

4

Utile est autem cognoscere sicubi in Scripturis montium facta sit mentio. Ait namque propheta: Audite, populi omnes, et attendat terra, et omnes habitantes in ea. Et erit vobis Dominus Deus in testimonium, Dominus de domo sancta sua.

PL 9, 417C

しかし、聖書のどこかで山々に言及されているかを知るのは有益である。預言者はこう言う。「聞け、すべての民よ。地とそこに住むすべての者も注意せよ。主なる神は、汝らのために証しとなる。その聖なる家からの主が。」

5

Propter quod ecce Dominus descendet de loco suo, descendet super excelsa terrae, et conteret montes subtus se, et valles liquescent tamquam cera a facie ignis propter impietatem Jacob. Haec omnia propter peccata domus Israel (Mich. I, 2 et seqq.) .

PL 9, 417C

「見よ、そのために、主はその場所から下り、地の高い所の上に下り、山々を自らの下に砕き、谷は火の面前で蝋のように溶ける。ヤコブの不敬のゆえに。これらすべては、イスラエルの家の罪のゆえである」(ミカ1:2以下)。

6

Et rursum: Et commota est et intremuit terra, et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt, quoniam iratus est his. Adscendit fumus ab ira ejus, et ignis a facie ejus exardescet, carbones accensi sunt ab eo.

PL 9, 417C

またこうある。「地は揺れ、震えた。山々の基は乱され、揺れた。主が彼らに怒ったからである。その怒りから煙が立ち上り、その面前から火が燃え上がり、炭がそこから燃え上がった。」

7

Inclinavit laecum, et descendit, et caligo sub pedibus ejus. Et in consequentibus est: Misit sagittas suas, et dispersit eos; et fulgura multiplicavit, et conturbavit eos (Psal. XVII, 8 et seqq.) .

PL 9, 418A

「彼は天〔底本は laecum。coelum と読む〕を傾けて下り、暗闇が彼の足の下にあった。」続く箇所にはこうある。「彼は矢を放って彼らを散らし、稲妻を増して彼らを乱した」(詩篇17:8以下)。

8

Et in his, quantum lectio docet descensionem Domini de coelo per Prophetam Spiritus sanctus ostendit, metum terrae, montium trepidationem, ob id quia his Dominus iratus sit, fumo de ira ejus exorto, igne deinceps de conspectu ejus accendendo.

PL 9, 418A

これらにおいて、聖なる霊は、預言者を通して、朗読が教える限りにおける主の天からの降下を示している。地の恐れ、山々の震え、それは主がこれらに怒ったからであり、その怒りから煙が立ち、続いてその面前から火が燃え上がることになる。

9

In fumo qui adscendit, praeteriti temporis res est: in igne autem accendendo, futuri significatio continetur. Dehinc ne quidquam de natura hebeti et immobili dictum existimaretur: hos montes sagittae missae dispergunt, et fulgura multiplicata conturbant.

PL 9, 418A

立ち上る煙には過去の時の事柄があり、燃え上がる火には未来の示しが含まれている。さらに、何かが鈍く動かぬ自然について言われたと思われないように、これらの山々を、放たれた矢が散らし、増された稲妻が乱すのである。

Pars XXII, Caput IX

第XXII部 第IX章PL 9, 418A
1

Montes diabolus cum suis. Hi a Christo obtriti. -- Hoc igitur montium nomine omnem supereminentem virtutem intelligi oportet: quae se contra Deum exaltans atque efferens, irae Dei subdidit.

PL 9, 418A

山々とは悪魔とその仲間である。彼らはキリストによって砕かれた。――それゆえ、この山々の名によって、あらゆる卓越した力が理解されねばならない。それは神に対して自らを高め、思い上がって、神の怒りの下に服した。

2

Descendens igitur Deus Verbum, assumptum sibi hominem potentia accingens, primum haec cacumina montium depressit, diaboli, scilicet et suorum contumacem excellentiam protrivit, quos per hanc primae obtritionis potestatem, poenae aeterni judicii praeparavit.

PL 9, 418B

それゆえ、神である言葉は、降って、自分のために取った人に権能を帯びさせ、まずこれらの山々の頂を低くした。すなわち悪魔とその仲間たちの頑ななまでの高みを踏み砕き、この第一の砕きの権力によって、彼らを永遠の裁きの刑罰へと備えたのである。

3

Servavit autem hanc eamdem propheta rationem, dicens: Ascendit fumus ab ira ejus, et ignis a conspectu ejus ardescet.

PL 9, 418B

預言者は、この同じ道理を守って言った。「その怒りから煙が立ち上り、その面前から火が燃え上がる。」

4

Fumus enim eos interim arsuri ignis involvit: atque ob id in praesenti psalmo ita scriptum est: Praeparans montes in virtute tua accinctus potentia. Accinctio potentiae ei quod indigebat corpori coaptatur.

PL 9, 418B

煙は、いずれ燃える火が、さしあたり彼らを包むものだからである。それゆえ、現在の詩篇にはこう書かれている。「汝は力によって山々を備え、権能を帯びている。」権能を帯びることは、彼に必要であった体に適合している。

5

Non enim Virtus accingitur; sed in virtute Dei potentia homo quem Dominus assumpsit accingitur.

PL 9, 418B

実際、帯びられるのは力ではなく、主が取った人が、神の力のうちで権能を帯びるのである。

Pars XXII, Caput X

第XXII部 第X章PL 9, 418C
1

Mare, saeculum. --Contemplandum autem est, quid praeparationem montium consequatur: Qui conturbat fundum maris, sonum fluctuum ejus. Conturbat non mare, sed maris fundum: neque fluctus ejus, sed sonum fluctuum.

PL 9, 418C

海は世を指す。――しかし、山々の備えに何が続くかを見なければならない。「海の底、その波の響きをかき乱す者。」かき乱すのは海ではなく海の底であり、その波ではなく波の響きである。

2

Mare autem, ut prophetiae sermo edocet, pro saeculo nuncupatur: ut ait: Superinducet Dominus machaerum terribilem et magnam, super draconem serpentem pravum, et perimet draconem qui in mari est (Esa. XXVII, 1) .

PL 9, 418C

海は、預言の言葉が教えるとおり、世の呼び名として用いられる。こう言われている。「主は、恐ろしく大きな剣を、曲がった蛇である竜の上に加え、海にいる竜を滅ぼす」(イザヤ27:1)。

3

Et iterum: Mare hoc magnum et latum; ibi requiescet draco, quem figurasti ad illudendum ipsum (Ps. CIII, 25) . Vel certe illud absolutius: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Psal. LXVIII, 3) .

PL 9, 418C

またこうもある。「この海は大きく広い。そこには竜が休む。汝はこれを形づくって、これをもてあそぶ」(詩篇103:25)。あるいはさらにはっきりしているのは、これである。「私は海の深みに来て、嵐が私を沈めた」(詩篇68:3)。

4

Montes igitur, id est, adversariae omnes supereminentesque virtutes poenae judicii praeparantur, et maris fundamenta turbantur. In harum enim inimicarum virtutum fiducia saeculum consistebat, et haec in invisibilibus saeculi hujus profundis latebant.

PL 9, 418C

それゆえ山々、すなわち敵対するすべての卓越した力は、裁きの刑罰に備えられ、海の基は乱される。これらの敵対する力への信頼のうちに、世は成り立っていたのであり、これらはこの世の目に見えない深みに潜んでいたからである。

5

Sonus autem fluctuum cum fundo maris perturbatur. Turbato enim diabolo, omnia terroris sui ministeria turbantur: et ipse, quo gentes pavebant, adversantium potestatum sonus trepidat.

PL 9, 419A

波の響きは、海の底とともに乱される。悪魔が乱されると、その恐怖のすべての従者も乱される。異邦人がそれを畏れていた敵対する権力の響きそのものが、震える。

6

Recordemur vatum murmura, et inconditos bacchantium fremitus, et nonnumquam confuso audientium sensu incertum nescio quid simulacrorum aera sonuisse, omnem denique profano cerimoniarum cantu mundum resultantem.

PL 9, 419A

思い起こそう。占い師たちのつぶやき、酔い狂う者たちの乱れた叫び、聞く者たちの感覚が混乱したときには、偶像の青銅が、何とも知れぬ不確かなものを響かせたこと、そしてついに、世界全体が、俗なる儀式の歌に響き返っていたことを。

7

Nunc vero Domino Christo praedicato, silere omnia confutata et trepida, cum hi templorum et gentium dii virtute fidelium subjiciuntur ad poenam: cum credentium verbis torquentur, laniantur, uruntur, et invisibiles nobis atque incomprehensibiles naturae verbo continentur, puniuntur, abiguntur, cum vates silent, cum muta sunt templa.

PL 9, 419A

だが今や、主キリストが宣べ伝えられて、すべては論駁され、恐れて沈黙している。神殿と異邦人の神々が、信じる者たちの力によって刑罰に服させられるとき、信じる者たちの言葉によって苦しめられ、引き裂かれ、焼かれ、我々には見えず把握されえない本性が、言葉によって抑えられ、罰せられ、追い払われるとき、占い師たちが沈黙し、神殿が声なき場となるときである。

8

Per haec itaque jam judicio praeparantur. Et praeparatio ista quid proficit? profecit, namque: Turbabuntur gentes, VERS. 9, et timebunt: cernentes scilicet deos suos mutos, et tantum ad impositionem manuum nostrarum poenae suae vocibus ingemiscentes.

PL 9, 419B

こうしてこれらを通して、彼らはすでに裁きに備えられている。そしてこの備えは何の益を生んだか。生んだのである。「異邦人は騒ぎ」(詩篇64:9)、そして「恐れる」。すなわち、自分たちの神々が声なく、ただ我々が手を置くだけで自分たちの刑罰を声にして呻いているのを見てである。

9

Sed post turbationem gentium alii timebunt; timorem enim erit illatura turbatio. Numquid omnes qui et turbabuntur, et timebunt? Non utique omnes qui et turbabuntur, et timebunt.

PL 9, 419B

しかし異邦人が騒いだのち、別の者たちが恐れる。騒ぎが恐れをもたらすからである。では、騒ぐ者は皆、恐れもするのか。決して、騒ぐ者が皆、恐れもするのではない。

Pars XXII, Caput XI

第XXII部 第XI章PL 9, 419B
1

Timebunt neque prorsus sectantes, neque dimittentes quae carnis sunt. --Qui ergo timebunt? Qui inhabitant fines. Non subjecit Scriptura, ut assolet, fines terrae; non enim hic de terrae finibus loquebatur.

PL 9, 419B

恐れる者は、肉のことを追い求めきる者でも、捨てきる者でもない。――では誰が恐れるのか。果てに住む者たちである。聖書は、いつものように「地の果て」とは付けなかった。ここでは地の果てについて語っていなかったからである。

2

Dehinc ergo sermonis ratio non patitur, ut id adjectum existimemus. Ait enim, Qui inhabitant fines. Numquid et gentes, quae intra fines sunt, non timebunt; et terrarum tantum extima Deum metuent, ab ejus metu caeteris quae in medio habentur alienis?

PL 9, 419C

さらに、言葉の道理は、それが付け加えられていると考えることを許さない。実際、彼は言う。「果てに住む者たち」と。では、果ての内側にいる異邦人は恐れないのか。地の極みだけが神を畏れ、中間にある他の者は、その畏れとは無縁なのか。

3

Finis autem est, non res ipsa, sed rei extimum. Extimum vero est, in quo res ipsa deficiet. Qui ergo fines inhabitant?

PL 9, 419C

果てとは、事柄そのものではなく、事柄の極みである。そして極みとは、事柄そのものがそこで尽きるところである。では、果てに住むのは誰か。

4

Scilicet qui in carne positi, neque in totum adhuc secundum carnem agunt, neque jam omnino finem peccati per desinendi a peccatis consuetudinem tenent; sed volentes desinere, nec penitus desinentes, et finem etiamnum, id est, quamdam proximam defectionem peccati, carnis habitantes, nec a carne absunt, nec in totum interna carnis exercent.

PL 9, 419C

すなわち、肉のうちに置かれ、まだすっかり肉に従って行動してはおらず、かといって罪をやめる習慣によって罪の終わりをすでに完全に保ってもいない者たちである。やめようと望みながら、完全にはやめず、なお肉の果て、すなわち罪がいわば尽きかけているところに住んでいるので、肉から離れてもおらず、肉の内なることをすっかり行うわけでもない者たちである。

5

Apostolus autem cum in corpore sit, peregrinatur a corpore (II Cor. V, 8) . Apostolus cum in vita sit, quotidie tamen moritur (I Cor. XV, 31) : vivit autem jam non ipse, vivit vero in eo Christus (Gal. II, 20) .

PL 9, 420A

しかし使徒は、体のうちにありながら体から離れて旅人である(二コリント5:8)。使徒は、命のうちにありながら、日々死んでいる(一コリント15:31)。彼はもはや自分自身が生きるのではなく、彼のうちにキリストが生きている(ガラテヤ2:20)。

6

Omnes ille fines ambiguae voluntatis excessit, etiam extra fines corporis peccatique habitat, peregrinando a corpore dum in corpore est, et quotidie moriendo dum vivit, et jam non ipse in se vivendo, sed Christus.

PL 9, 420A

彼はあらゆる、揺れ動く意志の果てを越え、体と罪の果ての外にさえ住んでいる。体のうちにありながら体から離れて旅人となり、生きながら日々死に、もはや自分のうちで自分自身が生きるのではなくキリストが生きているからである。

7

Caeterum timentium trepidatio ex ambiguae habitationis incerto est: dum adhuc habitando fines timent, nondum penitus quod jam habitant transeundo; et tamen desinendi voluntate finem jam habitent desinendi.

PL 9, 420A

これに対し、恐れる者たちの狼狽は、揺れ動く住まいの不確かさに由来する。彼らはなお住まいつつ果てを恐れ、すでに住んでいる所を完全には越えておらず、それでもやめようという意志によって、すでにやめることの終わりに住んでいるのである。

Pars XXII, Caput XII

第XXII部 第XII章PL 9, 420B
1

Signa Dei misericordiae. Matutinae et vespertinae Dei laudes. --Sed videamus, hi qui fines habitant cur timebunt, et unde illis metus ingruat. Neque id occultum est: sequitur namque: Et timebunt qui inhabitant fines a signis tuis. Metus ergo omnis a signis est.

PL 9, 420B

神の憐れみのしるし。朝と夕べの神への賛美。――では、果てに住む者たちがなぜ恐れ、何から彼らに恐れが降りかかるかを見よう。それは隠れたことではない。続いてこうあるからである。「果てに住む者たちは、汝のしるしのゆえに恐れる。」ゆえに、恐れはすべてしるしから来る。

2

Sed quae haec erunt signa? Exitus matutini, et vespere delectationes. VERS. 10. Visitasti terram, et inebriasti eam, multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aqua, parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio tua.

PL 9, 420B

では、これらのしるしとは何か。「朝の出口と、夕べの喜び。」「汝は地を訪れ、これを酔わせ、これを豊かにすることを増した。神の川は水で満たされた。汝は彼らの食物を備えた。その備えはこうだからである。」(詩篇64:10)

3

Ab his igitur signis metus ortus est. Est enim magnum in singulis quibusque eorum signum. Nam post praeparationes montium in accinctu potentiae, et conturbationem maris fundi et sonitus fluctuum ejus, progressus Ecclesiae in matutinorum et vespertinorum hymnorum delectationes maximum misericordiae Dei signum est.

PL 9, 420B

それゆえ、恐れはこれらのしるしから生じた。実際、その一つひとつに大きなしるしがある。すなわち、権能を帯びて山々を備え、海の底とその波の響きをかき乱したのち、朝と夕べの賛歌の喜びへと進む教会の歩みは、神の憐れみの最大のしるしである。

4

Dies in orationibus Dei inchoatur, dies in hymnis Dei clauditur, secundum quod dictum est: Suavis ei sit laudatio mea (Psal. CIII, 34) , et rursum: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Ps. CXL, 2) .

PL 9, 420C

日は神への祈りをもって始まり、日は神への賛歌をもって閉じられる。「私の賛美が彼に甘美でありますように」(詩篇103:34)、また「私の手を上げることは夕べの犠牲である」(詩篇140:2)と言われているとおりである。

Pars XXII, Caput XIII

第XXII部 第XIII章PL 9, 420C
1

Ebriens et opulentia spiritalis. --Succedit igitur et hoc sequens signum, VERS. 10: Visitasti terram, et inebriasti eam, multiplicasti locupletare eam. Terra haec qua utimur non locupletatur, sed ex fructuum suorum ubertate locupletat.

PL 9, 420C

酔いと霊的な富。――続いて、このしるしも続く。「汝は地を訪れ、これを酔わせ、これを豊かにすることを増した。」(詩篇64:10) 我々が用いるこの地は、豊かにされるのではなく、その実りの豊かさによって豊かにする。

2

Non ergo in eam sermo conveniet, quae et locupletandi se caret sensu, et cujus id est ut locupletet officium. Visitavit autem Deus terram, id est, humani generis nativitatem: eaque visitata a Deo multiplicatis gratiarum muneribus ditescit.

PL 9, 420C

それゆえ、この言葉は、自分を豊かにする感覚を欠き、豊かにするのがその務めであるこの地には当てはまらない。神は地を訪れたが、それは人類の誕生のことである。神に訪れられたその地は、恩寵の賜物が増し加えられて豊かになる。

3

Apostolo dicente: In omnibus ditati estis in ipso, in omni verbo et scientia (I Cor. I, 5) . His enim bonis replemur, et sine cessatione potandi quotidie coelestium bonorum munus haurimus, pleni divinis copiis atque ebrii. Locupletatio enim ostensa est esse ea quae superius nuncupabatur ebrietas.

PL 9, 421A

使徒が言っているとおりである。「汝らは、彼において、あらゆる言葉とあらゆる知識において、すべてに豊かにされた」(一コリント1:5)。実際、我々はこれらの善きもので満たされ、飲むことをやめることなく、日々天の善の賜物を汲み、神の豊かさに満ち、酔っている。先に「酔い」と呼ばれたものが、豊かにされることであると示されたのである。

Pars XXII, Caput XIV

第XXII部 第XIV章PL 9, 421A
1

Spiritus sancti munus. --Et locupletationis atque ebrietatis hujus fructus est contuendus. Et qui hic tandem sit, non tacetur: Flumen Dei repletum est aqua, parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio tua. Et de flumine ambigendi locus nullus est.

PL 9, 421A

聖なる霊の賜物。――そして、この豊かにされることと酔うことの実りを、見なければならない。それが結局何であるかは、黙されていない。「神の川は水で満たされた。汝は彼らの食物を備えた。その備えはこうだからである。」川については、疑う余地はない。

2

Ait enim Propheta: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Ps. XLV, 5) . Et ipse Dominus in Evangeliis ait: Qui biberit ex aqua quam ego dedero, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 13, 14) .

PL 9, 421B

預言者は言う。「川の勢いは神の都を喜ばせる」(詩篇45:5)。主自身も福音書で言う。「私の与える水を飲む者は、その腹から、永遠の命へと湧き出る生ける水の川が流れる」(ヨハネ4:13、14)。

3

Et iterum: Qui crediderit in me, sicut scriptum est, flumina de ventre ejus exient (Joan. VII, 38, 39) . Hoc autem dicebat de Spiritu sancto, quem accepturi erant credentes in eum (Joan. VII, 38, 39) . Hoc ergo flumen Dei aqua repletur.

PL 9, 421B

またこう言う。「私を信じる者は、書かれているとおり、その腹から川が流れ出る」(ヨハネ7:38、39)。これは、彼を信じる者たちが受けようとしていた聖なる霊について、彼が言ったのである(ヨハネ7:38、39)。それゆえ、この神の川は水で満たされている。

4

Spiritus enim sancti muneribus inundamur, et in nos ex illo vitae fonte fluvius Dei aqua repletus infunditur. Habemus etiam et cibum paratum. Et quis hic cibus est?

PL 9, 421B

実際、我々は聖なる霊の賜物によって満たされ、命のあの泉から、水で満たされた神の川が我々のうちに注がれる。我々にはまた、備えられた食物もある。この食物とは何か。

5

Ille scilicet in quo ad Dei consortium praeparamur, per communionem sancti corporis in communione deinceps sancti corporis collocandi.

PL 9, 421B

すなわち、それによって我々が神との交わりへと備えられるものであり、聖なる体の交わりによって、やがて聖なる体の交わりのうちに置かれるためのものである。

6

Id enim praesens psalmus significat, dicens: Parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio tua: quia cibo illo quamvis in praesens salvamur, tamen in posterum praeparamur.

PL 9, 421B

現在の詩篇がそれを示している。「汝は彼らの食物を備えた。その備えはこうだからである」。その食物によって、我々はいま救われているが、将来に向けても備えられるからである。

Pars XXII, Caput XV

第XXII部 第XV章PL 9, 421C
1

Praedicta spectant futurum. --Servat autem consuetudinem suam Propheta, ut tempora de quibus loquitur distinguat. Superior namque sermo tamquam de praeterito fuit: quae autem adhuc gerenda erant, gerendorum fide et scientia tamquam jam gesta memoravit.

PL 9, 421C

語られたことは未来に向かう。――預言者は、自分の習いどおり、語る時を区別している。先の言葉は過ぎ去ったことについてのようであった。しかし、まだなされるべきことを、彼はなされるべきことへの信仰と知によって、すでになされたかのように語った。

2

Ut autem ea omnia futuri temporis doceret esse, ait, VERS. 11: Rivos ejus inebria, multiplica generationes ejus: in stillicidiis ejus laetabitur cum exorietur. Omnis hic orantis est sermo, et ut ea quae commemorata sunt Deus expleat deprecantis.

PL 9, 421C

これらすべてが未来の時のものであることを教えるために、彼は言う。「その小川を酔わせよ、その世代を増やせ。その雨だれのうちに、芽生えるとき、それは喜ぶ。」(詩篇64:11) ここはすべて祈る者の言葉であり、述べられたことを神が成し遂げるようにと嘆願する者の言葉である。

3

Terra autem visitata, inebriata est: et quomodo nunc rivi ejus inebriantur? Sed meminisse debemus, quod si quis ex aqua Domini potaverit, flumina de ventre ejus effluent: ergo potatione aquae opus est, ut flumina fluant.

PL 9, 421C

地は訪れられ、酔わされた。では、なぜいま、その小川が酔わされるのか。しかし我々は思い起こさねばならない。誰かが主の水を飲むなら、その腹から川が流れ出ると。ゆえに、川が流れるには、水を飲むことが要る。

4

Inebriamur autem ipsi, cum Spiritum sanctum qui fluvius est nuncupatus accipimus. Dehinc, quia ex nobis diversi gratiarum rivi emanant, orat propheta ut hos eosdem Dominus inebriet: ut his inebriatis, et dono divini muneris perfusis, generationes nostrae multiplicentur; terra scilicet bona, secundum evangelicam comparationem, verbi semen excipiens, fructu tricesimo et sexagesimo et centesimo ditescat (Matth. XIII, 8) .

PL 9, 421D

我々が酔うのは、川と呼ばれた聖なる霊を受けるときである。さらに、我々から恩寵の様々な小川が流れ出るので、預言者は、主がこれらを酔わせるように祈る。これらが酔わされ、神の賜物を注がれて、我々の世代が増し加わるように。すなわち、福音書の比喩のとおり、言葉の種を受ける良い地が、三十倍、六十倍、百倍の実りによって豊かになるように(マタイ13:8)。

5

Est autem nobis per sacramentum baptismi renatis maximum gaudium, cum quaedam in nobis Spiritus sancti initia sentimus, cum subeat nos sacramentorum intelligentia, prophetiae scientia, sermo sapientiae, spei firmitas, sanationum charismata, et in daemonia subjecta dominatus.

PL 9, 422A

洗礼の秘義によって再び生まれた我々には、最大の喜びがある。我々のうちに聖なる霊のある始まりを感じ、秘義の理解、預言の知、知恵の言葉、希望の堅さ、癒やしの賜物、そして従わされた悪霊への支配が、我々に生じるときである。

6

Haec enim tamquam stillicidia nos penetrant, quae paulatim coepta fructu multiplici exuberant. In his ergo stillicidiis cum exorietur terra laetabitur. Sed stillicidia multiplicantur ut rivi sint; rivi autem inebriantur ut flumina sint.

PL 9, 422A

これらは、雨だれのように我々にしみ込み、少しずつ始まって、多様な実りにあふれる。それゆえ、これらの雨だれのうちに、芽生えるとき、地は喜ぶ。しかし雨だれは増し加わって小川となり、小川は酔わされて川となる。

Pars XXII, Caput XVI

第XXII部 第XVI章PL 9, 422B
1

Consequens autem est, ut omnem exspectationem nostram propheta confirmet: et doceat quid montium praeparatio, fundi maris turbatio, terrae visitatio et ejus inebriatio, et fluminis plenitudo consummationis habitura sint.

PL 9, 422B

したがって、預言者が我々のすべての期待を確かなものとし、山々の備え、海の底の攪乱、地の訪れとその酔い、川の満ちあふれが、どのような成就をもたらすかを教えるのは、当然の帰結である。

2

Docet itaque in his quae consequuntur, dicens, VERS. 12, 13 et 14: Benedices coronam anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate. Pinguescent fines deserti, et exultatione colles accingentur.

PL 9, 422B

それゆえ、続く箇所でこう教える。「汝は年の冠、汝の慈愛を祝福する。汝の野は豊かさで満ちる。荒れ野の境は肥え、丘は喜びを帯びる。」(詩篇64:12、13、14)

3

Induti sunt arietes ovium, et convalles abundabunt frumento; etenim clamabunt, et hymnum dicent. Annum benignitatis Dei ex propheticis atque apostolicis doctrinis cognovimus.

PL 9, 422B

「羊の雄羊たちは衣をまとい、谷は麦で満ちあふれる。まことに彼らは叫び、賛歌を歌うであろう。」神の慈愛の年を、我々は預言者と使徒たちの教えから知っている。

4

Dictum enim est ex persona Domini: Spiritus Domini super me, propterea unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem, et caecis visionem, vocare annum Domini acceptum, et diem retributionis (Esa. LXI, 1, 2) : annum aeterni et beati illius saeculi sine dubio declarat.

PL 9, 422B

主の人格から、こう言われているからである。「主の霊が私の上にある。それゆえ私に油を注いだ。貧しい者に福音を告げるために私を遣わした。捕らわれた者に解放を、盲人に視力を宣べ、主の受け入れられる年と、報いの日を告げるために」(イザヤ61:1、2)。これは、あの永遠で幸いな世の年を、疑いなく示している。

5

Namque bonitatis Domini hic annus est, quo erunt indefessa illa benignae retributionis tempora auspicanda. Hujus igitur anni Dei benedicet coronam jucundissimus et suavissimus visitatae terrae inebriataeque fructus.

PL 9, 422C

この年は、主の善のものであり、その年に、あの疲れを知らない慈愛ある報いの時が始まるからである。それゆえ、この神の年の冠を、訪れられて酔わされた地の、最も喜ばしく最も甘美な実りが祝福するであろう。

6

Haec enim Christi est, depulsa corporum nostrorum corruptione et perempta mortis potestate, victoria. Haec corona sanctificatae terrae nostrae flore benedicta est Dominus sanctorum suorum choro atque ambitu gloriosus.

PL 9, 422C

これはキリストの勝利であり、我々の体の腐敗が追い払われ、死の権力が滅ぼされたのちの勝利である。聖化された我々の地の花によって祝福されたこの冠とは、自らの聖徒たちの群れと環によって栄光に満ちた主である。

7

Tunc ubertate campi replebuntur, tunc deserti fines pinguescent, tunc colles exsultatione accingentur, tunc arietes ovium induentur. Illud enim retributionis est tempus.

PL 9, 422C

そのとき野は豊かさで満たされ、そのとき荒れ野の境は肥え、そのとき丘は喜びを帯び、そのとき羊の雄羊たちは衣をまとう。実にそれが報いの時だからである。

Pars XXII, Caput XVII

第XXII部 第XVII章PL 9, 422D
1

Gloriae discrimen in sanctis, in martyribus, in Ecclesiae ducibus. --Sed discrimen ipsius retributionis est contuendum. In campis enim, quorum in cultura usus est, ea quae sub lege et cultura Dei fuerint opera ubertatem consequentur.

PL 9, 422D

栄光の差異。聖徒たちにおいて、殉教者たちにおいて、教会の指導者たちにおいて。――しかし、報いそのものの差異を見なければならない。耕作が行われる野においては、律法のもとに、神への耕作のもとにあった業が、豊かな実りを得る。

2

Ubi autem fines deserti pinguescent, Ecclesiae quae deserta diu fuit populus, repromissionis bonis opimatur. In collibus vero exsultatione accinctis, gloriosa martyrum gaudia nuntiantur; hi enim sunt terris caeteris celsiores.

PL 9, 422D

荒れ野の境が肥えるところでは、長く荒れていた教会の民が、約束の善きもので肥え太る。喜びを帯びた丘においては、殉教者たちの栄光ある喜びが告げられる。彼らは他の地よりも高いからである。

3

Cum autem arietes ovium induentur, aeterna illa et beata patriarcharum et prophetarum et apostolorum, qui duces gregis sancti sunt, vestis ostenditur; de qua ait beatus apostolus Paulus: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem (I Cor., XV, 53) ; et iterum: In quo nolumus dispoliari, sed superindui, ut absorbeatur hoc mortale a vita (II Cor., V, 4) .

PL 9, 423A

羊の雄羊たちが衣をまとうとき、族長たち、預言者たち、使徒たち――聖なる群れの指導者たち――の、あの永遠で幸いな衣が示される。それについて、幸いな使徒パウロは言う。「この朽ちるものは、不朽を着なければならない」(一コリント15:53)。またこう言う。「我々はこれを脱ぎ捨てられることを望まず、その上に着ることを望む。この死ぬべきものが命に呑み込まれるためである」(二コリント5:4)。

4

Hoc ergo indumento arietes ovium induuntur, et hoc gloriosae immortalitatis habitu vestiuntur.

PL 9, 423A

それゆえ、羊の雄羊たちはこの衣をまとい、この栄光ある不死の装いを身に着ける。

Pars XXII, Caput XVIII

第XXII部 第XVIII章PL 9, 423A
1

Sed quamquam diversa retributionum dona monstrata sint, spem tamen praeter haec non exiguam misericordiae suae Deus tribuit, dicens per prophetam, Et convalles abundabunt frumento: humiliores scilicet, sed tamen non impiae fidei atque operis homines, fructum vitae sortientur.

PL 9, 423A

しかし、報いの賜物はさまざまに示されたとはいえ、神は預言者を通して、これらのほかに、自らの憐れみへの少なからぬ希望を与えている。「谷は麦で満ちあふれる」と言って。すなわち、より低い者たち、しかし不敬な信仰や業の者ではない人々が、命の実りを分け前として得るのである。

2

Non enim ubertate replebuntur ut campi, neque ex deserto pinguescent, neque exultatione accingentur ut montes, neque tamquam arietes ovium induentur, in quibus omnibus definitae gloriae munus ostenditur; sed frumento abundabunt, vivendi scilicet substantia non carebunt, quia per infirmitatem fidei humiles sunt, et editis circum se collibus vallium more depressi.

PL 9, 423B

彼らは、野のように豊かさで満たされることも、荒れ野から肥えることも、山のように喜びを帯びることも、羊の雄羊のように衣をまとうこともない。これらすべてにおいては、定められた栄光の賜物が示されている。しかし彼らは麦で満ちあふれる。すなわち、生きるための実質を欠くことはない。信仰の弱さのゆえに低く、周りにそびえる丘に対して、谷のように低く押し下げられているからである。

Pars XXII, Caput XIX

第XXII部 第XIX章PL 9, 423B
1

Praedicta spiritaliter sunt intelligenda. --Ac ne propheticus sermo hos campos, haec deserta, hos colles, hos arietes, haec convallia, quae adspectui nostro subjacent, voce et sensu carentia significare existimaretur; adjecit: Etenim clamabunt, et hymnum dicent, Dei scilicet laudes ob haec diversa retributionum praemia indefessis et maximis vocibus concinentes.

PL 9, 423B

語られたことは霊的に理解されねばならない。――そして、預言の言葉が、我々の目の下にあるこれらの野、荒れ野、丘、雄羊、谷を、声も感覚も欠いたものとして示していると思われないように、彼は付け加えた。「まことに彼らは叫び、賛歌を歌うであろう。」すなわち、これらの異なる報いの褒賞のゆえに、疲れることのない最大の声をもって、神への賛美を合唱しながらである。

Pars XXIII, Prooemium

第XXIII部 冒頭PL 9, 423C
1

In finem, canticum psalmi. Jubilate Deo omnis terra, psalmum dicite nomini ejus, date gloriam laudationi ejus. Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine, in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.

PL 9, 423C

終わりに向けて。詩篇の歌。全地よ、神に向かって歓呼せよ。その名に詩篇を唱えよ。その賛美に栄光を与えよ。神に言え。主よ、汝の業はなんと畏るべきことか。汝の力の大きさのゆえに、汝の敵は汝に偽るであろう。

2

Omnes terrae adorent te, et psallant tibi: psalmum dicant nomini tuo. DIAPSALMA. Venite et videte opera Dei, terribilis in consiliis super filios hominum.

PL 9, 423C

諸々の地は汝を拝み、汝に詩を歌え。汝の名に詩篇を唱えよ。ディアプサルマ。来て、神の業を見よ。神は人の子らの上になす計らいにおいて畏るべきである。

3

Qui convertit mare in aridam, in flumine perambulabunt pede: ibi laetabimur in ipso, qui dominatur in virtute sua in aeternum. Oculi ejus super gentes respiciunt: qui in iram provocant, non exaltentur in se. DIAPSALMA.

PL 9, 423C

神は海を乾いた地に変え、人々は川を足で歩いて渡るであろう。そこで我々は神にあって喜ぶ。神はその力によって永遠に支配する。その目は異邦人を見守る。怒りを招く者たちは、自らのうちで高ぶってはならない。ディアプサルマ。

4

Benedicite gentes Deum nostrum, et obaudite vocem laudis ejus. Qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit commoveri pedes meos. Quoniam probasti nos Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.

PL 9, 423D

異邦人よ、我々の神を祝福せよ。その賛美の声に聞き従え。神は私の魂を生命に置き、私の足が揺らぐのを許さなかった。神よ、汝は我々を試し、銀が精錬されるように、火によって我々を吟味した。

5

Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorsum nostrum: imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium. Et introibo in domum tuam in holocaustis, reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea.

PL 9, 424A

汝は我々を罠に導き入れ、我々の背に苦難を置いた。汝は人々を我々の頭の上に乗せた。我々は火と水を通り抜け、汝は我々を憩いに導き入れた。全焼のいけにえをもって汝の家に入り、私の唇が言い表した誓いを汝に果たそう。

6

Et locutum est os meum in tribulatione mea. Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum, offeram tibi boves cum hircis. DIAPSALMA. Venite et audite, et narrabo vobis, omnes qui timent Deum, quanta fecit animae meae.

PL 9, 424A

私の口は苦難のうちに語った。髄の詰まった全焼のいけにえを、雄羊の香とともに汝にささげよう。雄牛を雄山羊とともにささげよう。ディアプサルマ。神を畏れる者はみな、来て聞け。神が私の魂にどれほど大いなることをなしたかを、諸君に語ろう。

7

Ad ipsum ore meo clamavi, et exsultavi sub lingua mea. Iniquitatem si conspexi in corde meo, non exaudiet Deus. Propterea exaudivit Deus, et intendit voci orationis meae. Benedictus Deus qui non amovit deprecationem meam, et misericordiam suam a me.

PL 9, 424A

神に向かって私の口で叫び、私の舌の下で歓喜した。もし私の心の内に不義を見たなら、神は聞き入れないであろう。それゆえ神は聞き入れ、私の祈りの声に心を留めた。神は祝福されよ。神は私の祈願を退けず、その憐れみを私の身から遠ざけなかった。

Pars XXIII, Caput I

第XXIII部 第I章PL 9, 424B
1

VERS. 1. Superscriptio psalmi a superiore eo distat, quod in se habet Canticum psalmi, cum in anteriore Psalmus cantici editus sit. Caeterum aequaliter praescribuntur in finem.

PL 9, 424B

この詩篇の表題は、先の詩篇のそれと、「詩篇の歌」を含んでいる点で異なる。先のものでは「歌の詩篇」と付されていたからである。しかし、どちらも同じく「終わりに向けて」と前書きされている。

2

Itaque secundum illam, quam in exordio attulimus de titulorum inscriptione rationem, perspicuum est psalmum hunc ob adepta per meritum boni operis spiritalis doctrinae instituta cantari: quia quando in superscriptione Psalmus cantici est, per cognitionum coelestium praedicationem gesta boni operis continentur in psalmo; cum autem Canticum psalmi est, ex operationis obedientia adeptae spiritalis scientiae hymnus ostenditur.

PL 9, 424B

したがって、我々が冒頭で表題の銘について示した道理に従えば、この詩篇は、善き業の功によって得られた霊的な教えの諸々の定めのゆえに歌われるものであることが明らかである。というのは、表題が「歌の詩篇」であるときは、天上のことどもの認識を宣べ伝えることを通じて、成し遂げられた善き業が詩篇の中に含まれ、「詩篇の歌」であるときは、業への従順によって得られた霊的な知識への賛歌が示されるからである。

3

Canticum enim vocis officium est: psalmus autem ex coaptatione, quam harmoniam nuncupant, organi comparatur, fitque ex imparibus ac dissimilibus modis artificis ingenio apta et consonans et amoena modulatio.

PL 9, 424C

歌とは声の務めである。これに対して詩篇は、ハルモニアと呼ばれる組み合わせによって楽器から成り立ち、釣り合わず異なる調べから、技巧を凝らす者の才によって、調和し、響き合い、快い旋律が生まれる。

4

Quo exemplo, variis officii nostri et scientiae ministeriis, gratum Deo opus et sibi consonans comparamus.

PL 9, 424C

この例にならって、我々の務めと知識の様々な奉仕によって、神に喜ばれ、それ自身と響き合う業を仕上げるのである。

5

Et hujus quidem intelligentiae ipsi nobis psalmi auctores erunt; cum quando sit in psalmo cantici per scientiae et cognitionis doctrinam boni operis praedicatio, in cantico vero psalmi per gestorum meritum gratulatio adeptae scientiae intelligatur.

PL 9, 424C

そして、この理解については、詩篇そのものが我々にとって典拠となるであろう。「歌の詩篇」においては、知識と認識の教えを通して善き業の宣べ伝えがなされ、「詩篇の歌」においては、成し遂げた業の功を通して、得た知識への喜びが示されると解されるからである。

6

Ob eam igitur causam in psalmo praesenti, spiritus prophetiae a gratulationis doctrina coepit. Psalmum autem ex persona prophetarum consistere, res ipsa et ratio demonstrat.

PL 9, 424C

それゆえ、この詩篇では、預言の霊は喜びの教えから始めた。そして詩篇が預言者たちの人格によって成り立っていることは、事実そのものと道理が示している。

Pars XXIII, Caput II

第XXIII部 第II章PL 9, 424D
1

VERS. 2 et 3. Jubilate Deo omnis terra, psalmum dicite nomini ejus, date gloriam laudationi ejus. Dicite Deo: Quam terribilia opera tua! In multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.

PL 9, 424D

「全地よ、神に向かって歓呼せよ。その名に詩篇を唱えよ。その賛美に栄光を与えよ。神に言え。汝の業はなんと畏るべきことか。汝の力の大きさのゆえに、汝の敵は汝に偽るであろう」(詩篇65:2、3)。

2

Primum ergo jubilandum Deo praemonet, secundo psallendum nomini ejus, dehinc gloriam dandam laudationi ejus, tum dicendum Deo: Quam terribilia opera tua! postremo id confitendum: In multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.

PL 9, 425A

彼はまず、神に歓呼すべきことを、次にその名に詩を歌うべきことを、それからその賛美に栄光を与えるべきことを、さらに神に「汝の業はなんと畏るべきことか」と言うべきことを予め告げ、最後に「汝の力の大きさのゆえに、汝の敵は汝に偽るであろう」とこれを告白すべきことを告げている。

3

Sed ut rationem atque ordinem ita dispositi hujus sermonis intelligamus, necessarium est id quod difficultatem affert paucis absolvere.

PL 9, 425A

だが、こうして整えられたこの言葉の道理と順序を我々が理解するために、困難をもたらす点をまず手短に片づけておく必要がある。

Pars XXIII, Caput III

第XXIII部 第III章PL 9, 425A
1

Jubilum quid vulgo. Secundum vim vocis graecae sonus est militaris. --In latinis codicibus ita legimus: Jubilate Deo omnis terra.

PL 9, 425A

「歓呼」とは俗には何か。ギリシア語の語の力によれば、軍隊の音である。――ラテン語の写本では、我々はこう読む。「全地よ、神に向かって歓呼せよ」。

2

Et quantum ad eloquii nostri consuetudinem pertinet, jubilum pastoralis agrestisque vocis sonum nuncupamus, cum in solitudinibus aut respondens aut requirens, per significantiam ductae in longum et expressae in nisum sonus vocis auditur.

PL 9, 425A

そして我々の言葉の慣用にかかわる限り、我々が「歓呼」と呼ぶのは、牧人や田舎の者の声の響きであり、荒れ野にあって、応えるにせよ尋ねるにせよ、長く引き伸ばされ、力を込めて発せられた声の響きが聞こえるときのことである。

3

In graecis vero libris, qui ex hebraeo proximi sunt, non eadem significantia scribitur. Namque ita se habent: ἀλαλάξατε τῷ Θεῷ πᾶσα ἡ γῆ, et cum illis ἀλαλαγμὸς, quem latine jubilum ponunt, significat vocem exercitus praeliantis, aut in concursu proterentis hostem, aut successum victoriae exsultationis voce testantis.

PL 9, 425B

ところが、ヘブライ語に最も近いギリシア語の書物では、同じ意味では記されていない。すなわち、そこには「アララクサテ・トー・テオー・パーサ・ヘー・ゲー」〔全地よ、神に向かって歓呼せよ〕とあり、彼らのもとでの「アララグモス」は、ラテン語で「歓呼」と置くものであるが、戦う軍隊の声、あるいは衝突において敵を踏みにじる声、あるいは勝利の成功を歓喜の声で証しする声を意味する。

4

Quam rem ubi ita se translationis ratio temperavit, absolutius in psalmo altero intelligimus, cum dicit: Omnes gentes, plaudite manibus, jubilate Deo in voce exsultationis (Ps. XLVI, 2) .

PL 9, 425B

この事柄について、翻訳の道理がこのように折り合いをつけたことは〔Quam rem ubi … temperavit は構文が取りにくい。「翻訳の道理がこのように折り合いをつけた」と解した〕、別の詩篇で彼が「すべての異邦人よ、手を打て。歓喜の声をもって神に歓呼せよ」(詩篇46:2)と言うとき、より完全に理解される。

5

Vox autem exsultationis dissentit ab jubilo; sed pro translationis conditione, quia propria exsultantis vocis nuncupatio non reperta est, per id quod jubilum dicitur, vox exsultantis ostenditur.

PL 9, 425B

だが歓喜の声は歓呼とは異なる。しかし翻訳の条件上、歓喜する声に固有の呼び名が見いだされなかったので、「歓呼」と言われるものによって、歓喜する者の声が示されている。

Pars XXIII, Caput IV

第XXIII部 第IV章PL 9, 425C
1

Eo uti admonetur contra daemonem certantes. --Positi igitur in vitae istius praeliis, et in hoc carnis et sanguinis nostri certamine adversum diabolum exercitusque ejus armis spiritalibus dimicantes, Deo monemur in voce exsultationis jubilare.

PL 9, 425C

悪霊と戦う者は、これを用いるよう勧められている。――それゆえ、この生の戦いの中に置かれ、我々の肉と血の戦いにおいて、霊的な武器をもって悪魔とその軍勢に対して戦っている我々は、歓喜の声をもって神に歓呼するよう促されている。

2

Et ne ad inanimem hanc terrae molem esset sermo referendus, universitas nostra ex terra in primo Adam parente genitorum sub plurali numero monstratur cum dicitur: Jubilate Deo omnis terra. Simul enim et officium omnium docetur, et origo.

PL 9, 425C

そしてこの言葉が、この生命なき土の塊に向けられていると解されないように、第一の父アダムにおいて土から生み出された我々の全体が、「全地よ、神に向かって歓呼せよ」と言われるとき、複数の数のもとに示されている。すなわち、すべての者の務めと起源とが同時に教えられているのである。

3

Terrendus ergo est confessionis nostrae sermone omnis profanus auditor: et adversum diabolum armaque ejus orationum nostrarum sonitu certandum est, et belli nostri victoria exsultationis voce monstranda est.

PL 9, 425C

それゆえ、あらゆる俗なる聞き手は、我々の告白の言葉によって畏れさせられねばならない。悪魔とその武器に対しては、我々の祈りの響きによって戦わねばならず、我々の戦いの勝利は、歓喜の声によって示されねばならない。

4

Audiat orantis populi consistens quis extra ecclesiam vocem, spectet celebres hymnorum sonitus, et inter divinorum quoque sacramentorum officia responsionem devotae confessionis accipiat.

PL 9, 425C

教会の外に立つ者があれば、祈る民の声を聞くがよい。賛歌の盛大な響きを見るがよい。また神の秘義の務めのさなかにも、敬虔な告白の応答を受けるがよい。

5

Necesse est terreri omnem adversantem, et bellari adversus diabolum, vincique resurrectionis fide mortem, tali exsultantis vocis nostrae, ut dictum est, jubilo.

PL 9, 425D

すでに述べたような、歓喜する我々の声のこうした歓呼によって、あらゆる敵対する者が畏れさせられ、悪魔に対して戦いが行われ、死が復活の信仰によって打ち負かされねばならない。

6

Sciat hoc Deo placitum esse, hoc spei nostrae testimonium, publicas victricesque exsultationis nostrae voces personare: quarum propheta non negligens est, loco alio memorans: Circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam jubilationis (Psal. XXVI, 6) .

PL 9, 426A

神に喜ばれることは、そして我々の希望の証しは、我々の歓喜の公の勝利の声が鳴り響くことであると、知るがよい。預言者はこれらの声をおろそかにせず、別の箇所でこう記している。「巡り歩き、その幕屋に歓呼の犠牲をささげた」(詩篇26:6)。

7

Et ne inanem jubilationis hujus doctrinam atque observantiam crederemus, alibi protestatur: Beatus populus, qui scit jubilationem (Ps. LXXXVIII, 16) . Necessarium ergo id fidei nostrae est, in cujus scientia beatitudo est.

PL 9, 426A

そして、この歓呼の教えと心得を空しいものと我々が思わないように、彼は別の箇所でこう宣言している。「歓呼を知る民は幸いである」(詩篇88:16)。それゆえ、これは我々の信仰にとって必要であり、その知識のうちに幸いがある。

Pars XXIII, Caput V

第XXIII部 第V章PL 9, 426A
1

Corpore etiam Deo placendum. --Nam primum in admonitionum ordine propheta disposuit, ut jubilet Deo omnis terra, secundo ut psalmum dicat nomini ejus. Deo itaque jubilandum est; quia debitum ei a nobis exsultantis vocis officium est.

PL 9, 426A

体をもってもまた、神に喜ばれねばならない。――預言者は勧告の順序において、第一に全地が神に歓呼すること、第二にその名に詩篇を唱えることを定めた。それゆえ神には歓呼せねばならない。歓喜する声の務めは、我々から神への負い目だからである。

2

Psallendum autem nomini ejus est; quia ut per organum psalmus est, ita et corporis nostri, quod animae et affectionis et negotiorum omnium organum est, artificiosis operibus est placendum.

PL 9, 426B

その名には詩を歌わねばならない。詩篇が楽器を通して奏でられるように、魂と情念とあらゆる営みの道具である我々の体もまた、技を凝らした業によって喜ばれねばならないからである。

3

Digne ergo Dei nomine agendum est, ut in quantum effici licet, dictis Domini obsecundemus dicentis: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16) .

PL 9, 426B

それゆえ、神の名にふさわしく行動せねばならない。それは、できる限り、こう言う主の言葉に従うためである。「汝らの光を人々の前で輝かせよ。彼らが汝らの善き業を見て、天にいる汝らの父を讃えるためである」(マタイ5:16)。

4

Vitae enim nostrae honestas ad ejus laudem erit referenda cui vivimus. Denique idipsum ex subjectis docetur.

PL 9, 426B

我々の生の誉れは、我々がその者のために生きている、その者の賛美に帰されねばならないからである。実にこのことも、続く箇所から教えられる。

5

Sequitur enim: Psallite nomini ejus, date gloriam laudationi ejus: quia ex organi nostri psalterio, id est, corporis animae famulantis effectibus, praebetur per nos Deo gloriosa laudatio; cum gentes opera nostra contuentes, patrem nostrum qui in coelis est magnificent.

PL 9, 426B

続けてこう言われているからである。「その名に詩を歌え。その賛美に栄光を与えよ」。というのは、我々の楽器の琴、すなわち魂に仕える体の働きによって、我々を通して神に栄光ある賛美がささげられるからである。すなわち、異邦人が我々の業を見つめ、天にいる我々の父を讃えるときである。

6

Et dabitur laudi ejus gloria, si digne nomini ejus, organi, id est, corporis nostri operatione psallamus.

PL 9, 426C

そして、もし我々が楽器、すなわち我々の体の働きによって、その名にふさわしく詩を歌うなら、その賛美に栄光が与えられる。

Pars XXIII, Caput VI

第XXIII部 第VI章PL 9, 426C
1

Deus quam tremendus. --Docemur etiam consequentibus monitis ad ordinem obsequelae, Propheta vel spiritu per Prophetam ita admonente: Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua!

PL 9, 426C

神はいかに畏るべきか。――続く勧告によっても、従順の順序が教えられる。預言者が、あるいは預言者を通して霊が、こう勧めているからである。「神に言え。汝の業はなんと畏るべきことか」。

2

Quis enim non trepidet ad majestatem ejus, qui saecula instituerit, mundum condiderit, tempora revolubili vicissitudine cursuque dimensus sit, coelum astris ornaverit, terram fructibus repleverit, mare obicibus concluserit, hominem ut his aut uteretur aut dominaretur elegerit?

PL 9, 426C

世々を定め、世界を造り、巡り変わる移ろいと運行によって時を測り、天を星で飾り、地を実りで満たし、海を堰で閉じ込め、人をこれらを用い、また支配する者として選んだ者の威厳の前に、誰が震えおののかないだろうか。

3

Per haec enim omnia virtutis ac potestatis ejus aeternitas noscitur, Apostolo dicente: Quae enim invisibilia ejus, a creatura mundi ipsius factis intellecta adspiciuntur, aeterna quoque virtus ejus et divinitas? (Rom. I, 20.) Haec terribile nomen conditoris efficiunt; et operum dignitas majestatem ejus qui ea sit operatus ostendit.

PL 9, 426C

これらすべてを通して、その力と権力の永遠が知られる。使徒がこう言っているとおりである。「実に、その見えないものは、世界の創造以来、造られたものによって理解され、見て取られるのではないか。その永遠の力と神性もまたそうではないか」〔底本は引用の末尾に疑問符を置く。それに従って疑問文として訳した〕(ローマ1:20)。これらが創造者の名を畏るべきものとし、業の尊さが、それらを成した者の威厳を示す。

4

Horum igitur operum conditor esse Deus et a nobis praedicandus est, et a caeteris confitendus: non haec omnia esse dii mentienda sunt.

PL 9, 426D

それゆえ、これらの業の創造者が神であることは、我々によって宣べ伝えられねばならず、他の者たちによっても告白されねばならない。これらすべてが神々〔底本は dii。deos と読む〕であると偽ってはならない。

Pars XXIII, Caput VII

第XXIII部 第VII章PL 9, 427A
1

Ethnicorum de Deo varii errores. Unde Deos plures finxerint. --Alii enim fortuitu haec exstitisse commemorant, alii aeterna mansisse confirmant.

PL 9, 427A

異教徒たちの神についての様々な誤り。彼らが多くの神々をどこから作り上げたか。――ある者たちはこれらが偶然に生じたと述べ、ある者たちは永遠に存続してきたと主張する。

2

Et idcirco mundum ipsum Deum esse contendunt: dum aut suapte cum voluit potestate constiterit, aut dum initio caret, careat dominantis arbitrio.

PL 9, 427A

そしてそれゆえ、世界そのものが神であると論ずる。世界が望んだときに自らの権力によって成立したにせよ、始まりを持たないゆえに、支配する者の裁量を欠くにせよ、である。

3

Alii autem solum coelum, quia igneum sit; alii aera, quia motu ac natura indissecabili circumferatur, alii aquas, quia indefesse effluant, Deum nuncupant. Plures terrae metalla, robora, scopulos, herbas, deos adoraverunt.

PL 9, 427A

またある者たちは、天だけを、それが火の性を持つからとして神と呼ぶ。ある者は空気を、それが分割しえない運動と本性によって巡っているからとして、ある者は水を、それが疲れることなく流れ出るからとして、神と呼ぶ。さらに多くの者が、地の金属、樫の木、岩、草を神々として拝んだ。

4

Nonnulli deos esse aut putrefactorum corporum ossa, aut deflagrantium rogorum busta mentiti sunt: horum omnium conditorem Deum nescientes. Et idcirco talem confessionis nostrae ordinem Propheta esse docuit oportere: Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua!

PL 9, 427A

なかには、腐敗した体の骨や、燃え上がる薪の火葬の跡が神々だと偽った者たちもいる。彼らはこれらすべての創造者である神を知らない。それゆえ預言者は、我々の告白の順序はこうでなければならないと教えたのである。「神に言え。汝の業はなんと畏るべきことか」。

5

In multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui: ex multitudine scilicet virtutum Dei, venerationem falsorum in diis nominum mentientes.

PL 9, 427B

「汝の力の大きさのゆえに、汝の敵は汝に偽るであろう」。すなわち、神の数多くの力を口実に、神々に付けた偽りの名への崇敬を偽り立てる者たちが、である。

Pars XXIII, Caput VIII

第XXIII部 第VIII章PL 9, 427B
1

Ab iis ad unum revocatur homo. --Sed quia mentiuntur inimici, quid a cunctis fieri oporteat docetur ita, VERS. 4.: Omnis terra adoret te, et psallat tibi: psalmum dicat nomini tuo, Altissime.

PL 9, 427B

人は彼らから引き戻されて、唯一の者へと向かわされる。――しかし、敵が偽るので、すべての者が何をなすべきかが、こう教えられている。「全地は汝を拝し、汝に詩を歌え。いと高き者よ、汝の名に詩篇を唱えよ」(詩篇65:4)。

2

Mendacio inimicorum in nuncupatis diis demonstrato, salutis nostrae instituta praebentur: ut terrena omnis origo nostra adoret et psallat Altissimo, verum Deum et universorum conditorem relictis impietatum mendaciis recognoscens.

PL 9, 427B

神々と呼ばれるものに関する敵の偽りが明らかにされたので、我々の救いの定めが示される。すなわち、地に属する我々の起源のすべてが、不敬虔の偽りを捨て、真の神を万物の創造者と認めて、いと高き者を拝し、詩を歌うことである。

Pars XXIII, Caput IX

第XXIII部 第IX章PL 9, 427C
1

Qui longe a Deo, advocantur ad contuenda Dei opera. --Sensum diapsalma distinxit. Sermo enim ad Deum cum oratione directus, ad homines nunc refertur: quos tamquam longe a cognitione Dei consistentes, Propheta ad proximum advocat, dicens: Venite, et videte opera Dei.

PL 9, 427C

神から遠くにいる者たちが、神の業を見つめるよう呼び集められる。――ディアプサルマが意味を区切った。祈りとともに神へ向けられていた言葉が、いまは人々へ向けられているからである。神の認識から遠くにいる者として彼らを、預言者は近くへと呼び寄せて言う。「来て、神の業を見よ」。

2

Docuit autem et Apostolus esse plures longe a Deo positos, quos doctrinae adhortatio tamquam in vicinia collocaverit, cum ait: Et cum venisset, evangelizavit pacem vobis qui longe, et pacem his qui prope (Ephes. II, 17) . Ex lege enim multi tamquam de prope manentes crediderunt, gentibus longe advocatis.

PL 9, 427C

使徒もまた、神から遠く置かれた多くの者たちがいて、教えの勧めが彼らをいわば近くに置いたことを教えた。彼はこう言っている。「そして来て、遠くにいた汝らに平和を、近くにいた者たちに平和を福音として告げた」(エフェソ2:17)。実に律法から、多くの者が、いわば近くにとどまる者として信じ、異邦人は遠くから呼び寄せられたのである。

Pars XXIII, Caput X

第XXIII部 第X章PL 9, 427C
1

Ea scilicet quibus humanae saluti legis tempore consuluit. --Prophetica igitur praedicatio omnes ad Dei opera contuenda advocavit: sed non ea opera, quae cunctorum adspectui subjecta sunt, coeli, aeris, terrae ac maris (haec enim omnes contuentur); sed ea quae fidelium tantum studiis comperta sunt, quibusque saluti humanae cum ingenti admirabilium virtutum terrore consultum est, Pharaone impietatis suae poenis in exemplum humani timoris coercito, ut terror damnationis irreligiosorum metu religionem inchoaret; cum in terrae iter mare aruit, et aquae in aridam conversae sunt: cum Jordanem pedibus populus egressus est, et ingressuro repromissionis terram Israel fluentis stare jussis, reliquus ad gradiendi securitatem fluvii alveus decucurrit.

PL 9, 427C

すなわち、律法の時代に人間の救いのために配慮した、それらの業である。――それゆえ預言者の宣べ伝えは、すべての者を神の業を見つめるよう呼び集めた。だがそれは、すべての者の眼前にさらされている業、すなわち天、空気、地、海の業ではなく(これらはすべての者が見ている)、信ある者たちの熱心によってのみ見いだされた業、そして驚嘆すべき力ある業の大いなる畏れとともに、人間の救いが図られた業である。ファラオは自らの不敬虔の罰によって、人間の畏れの見せしめとして抑えつけられ、こうして信心なき者たちの断罪への畏れが、恐れによって信心を始めさせたのである。すなわち、海が地の道となって乾いたとき、水が乾いた地に変えられたとき、民がヨルダンを足で渡り出たとき、約束の地に入ろうとするイスラエルのために、流れる水が立つよう命じられ、残りの川床が、歩みの安全のために流れ下ったときである。

2

Ad hujus igitur legis et prophetarum Dei opera contuenda Propheta gentes advocat, dicens, VERS. 5 et 6: Venite, et videte opera Dei, terribilis in consiliis super filios hominum. Qui convertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede.

PL 9, 428A

それゆえ預言者は、この律法と預言者たちの神の業を見つめるよう、異邦人を呼び集めて言う。「来て、神の業を見よ。神は人の子らの上になす計らいにおいて畏るべきである。神は海を乾いた地に変えた。人々は川を足で渡り抜けるであろう」(詩篇65:5、6)。

3

Ipse enim Deus esse intelligendus est, ex cujus terribilibus consiliis humanae saluti per haec opera consultum est: ut opinionem de Deo (quia nemo coelum contuens Deum esse non sentiat) scientia nos et cognito talium operum de auctore confirmet.

PL 9, 428A

実に、その畏るべき計らいによって、これらの業を通して人間の救いが図られた者こそ、神と理解されねばならない。それは、(天を見つめて神が存在することを感じない者は誰もいないのだから)神についての見解を、そうした業の知識と、その創造者についての認識〔底本は cognito。cognitio と読む〕が、我々に確かなものとするためである。

Pars XXIII, Caput XI

第XXIII部 第XI章PL 9, 428B
1

Qui illa ad omnes pertineant. -- Verum haec quamvis virtutum Dei opera sint, non tamen spei et saluti satisfaciunt universorum. Populo enim tantum legis mare in terram demutatum est, ejusque itineri Jordanis aruit. Sed quid hoc ad universae terrae salutem proficit?

PL 9, 428B

それらはいかにしてすべての者に関わるのか。――しかし、これらは神の力ある業であるとはいえ、すべての者の希望と救いを満たすものではない。海が地に変えられたのは律法の民のためだけであり、ヨルダンが乾いたのもその民の歩みのためであった。だが、これが全地の救いにどう益するのか。

2

Omnibus enim hoc quod Venite dictum est, competit; quia de universis praescriptum erat: Omnis terra adoret te. Quid ergo mihi ad salutem tanto postea genito Jordanis tum arefactus impertit? Impertit plane.

PL 9, 428B

「来よ」という語は、すべての者にかかわる。「全地は汝を拝せ」と、すべての者について前もって定められていたからである。では、はるか後に生まれた私に、そのとき干上がったヨルダンは、救いのために何を分け与えるのか。確かに与える。

3

Hujus enim primum aquis, peccatorum ablutio Joanne poenitentiam praedicante donata est: et per quem populo in repromissionis terram iter fuerat, per eum via nobis coelestis regni, et novae generationis lavacro possessio aeternorum corporum inchoatur, aquis ipsis baptismo Domini consecratis.

PL 9, 428B

実に、まずこの川の水において、ヨハネが悔い改めを宣べ伝えたとき、罪の洗い清めが与えられた。そして、民に約束の地への道があった、その川を通して、我々には天の国への道が〔開かれ〕、新たな誕生の洗いによって、永遠の体の所有が始められる。水そのものが、主の洗礼によって聖別されたからである。

4

Ob quod ab id quod dictum erat: Venite et videte opera Domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum, qui convertit mare in aridam: in flumine pertransibunt pede.

PL 9, 428C

この理由から、こう言われていたことに対して〔底本は ab。ad と読む〕。「来て、主の業を見よ。主は人の子らの上になす計らいにおいて、なんと畏るべきことか。海を乾いた地に変えた。川を足で渡り抜けるであろう」。

5

Ne ab his quae gesta sunt antea, spei nostrae esset intercisa securitas, cum de futuro transibunt dixisset; ideo subjectum est: Ibi laetabimur in ipso.

PL 9, 428C

「渡るであろう」と未来のことを言ったので、我々の希望の確かさが、すでに成された業から切り離されてしまわないように、こう続けられている。「そこで我々は神にあって喜ぶ」。

6

Per has enim Jordanis aquas, in illa quae a prophetis promissa sunt terrae bona, gressu abluendorum corporum transitum est atque transitur: et ibi coelestis sacramenti laetamur exordiis.

PL 9, 428C

実に、このヨルダンの水を通して、預言者たちによって約束された地の善き物へと、洗われるべき体が歩みをもって渡ってきたし、いまも渡っている。そしてそこで我々は、天の秘義の始まりを喜ぶ。

7

Cujus laetitiae et tempus et causam alius propheta testatur, dicens: Laetare desertum sitiens, et exultet desertum, et floreat tamquam lilium, et effloreant et exultent deserta Jordanis.

PL 9, 428C

その喜びの時と理由を、別の預言者が証しして言う。「渇いた荒れ野よ、喜べ。荒れ野は歓喜し、百合のように花咲け。ヨルダンの荒れ野は花開き、歓喜せよ。」

8

Invalescite manus invalidae et genua dissoluta, consolamini modici animi, sensu invalescite, nolite timere. Ecce Deus noster judicium reddet, ipse veniet, et salvabit nos.

PL 9, 428D

「弱った手よ、力を得よ。萎えた膝よ、力を得よ。心の小さき者たちよ、慰められよ。思慮において力を得よ。恐れるな。見よ、我々の神は裁きをもたらす。神自らが来て、我々を救う。」

9

Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient, et audietur lingua mutorum (Esa. XXXV, 1, et seqq.) . Tunc saliet claudus tamquam cervus. Hoc ergo illud est, quod significatur: Ibi laetabimur in ipso.

PL 9, 428D

「そのとき、目の見えない者の目は開かれ、耳の聞こえない者の耳は聞き、口のきけない者の舌は聞き取られるであろう」(イザヤ35:1以下)。「そのとき、足の不自由な者は鹿のように跳ぶ」。それゆえ、「そこで我々は神にあって喜ぶ」と言われて示されているのは、まさにこのことである。

10

Quae in adventu Domini et Jordani baptismos et infirmitatum omnium curatione expleta sunt. Quod autem, ibi laetabimur; ad Jordanem pertinet. Ita enim dictum est: in flumine pertransibunt pede, ibi laetabimur.

PL 9, 429A

これらは、主の到来において、ヨルダンの洗礼とあらゆる病の癒しによって成就した。「そこで我々は喜ぶ」とあるのは、ヨルダンに関わる。実際、「川を足で渡り抜けるであろう。そこで我々は喜ぶ」と言われているからである。

Pars XXIII, Caput XII

第XXIII部 第XII章PL 9, 429A
1

Christus nostri dominaturus. Quatenus homo, qui ut Deus semper regnat. --Quod autem in ipso, quis iste sit in quo laetabimur in ipso, Propheta subjecit, dicens, VERS. 7: Qui dominabitur in potentia sua in aeternum.

PL 9, 429A

キリストは我々を支配することになる。人としての限りでのことであり、神としては常に王として統べている者である。――「その者において」とあるが、我々がその者において喜ぶ、この者が誰であるかを、預言者は続けて言う。「その権能によって永遠に支配する者」(詩篇65:7)。

2

Non ambigimus quis iste erit, si dicti hujus evangelici recordemur: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra: euntes nunc docete omnes gentes (Mat. XXVIII, 18) ; et Apostoli dicentis: Propter quod exaltavit eum Deus, et donavit illi nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium et terrestrium ei infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei patris.

PL 9, 429A

この者が誰であるか、我々は疑わない。福音書のこの言葉を思い起こすなら。「天と地におけるすべての権力が私に与えられた。それゆえ、いま行って、すべての異邦人を教えよ」(マタイ28:18)。また、使徒がこう言っている。「そのゆえに、神は彼を高く上げ、すべての名にまさる名を彼に与えた。それは、イエスの名において、天にあるもの、地にあるもの、冥界にあるもののすべての膝がかがめられ、すべての舌が、主イエスは父なる神の栄光のうちにあると告白するためである」。

3

Et haec non de divinitatis suae dicta sunt potestate (Phil. II, 9 et seqq.) . Illa enim ut semper est dominans, ita et dominabitur semper: sed in aeternam gloriam ejus assumptae ex Virgine carnis natura transfertur.

PL 9, 429B

そしてこれらは、彼の神性の権力について語られたのではない(フィリピ2:9以下)。神性は常に支配しているように、常に支配するであろう。だが、おとめから取られた肉の本性が、彼の永遠の栄光へと移されるのである。

4

Jesus enim ejus hominis qui ex Maria natus est, nuncupatio est; et Jesu nomen, quod super omne nomen, est donatum. Non enim hic, ut in caeteris, Jesu Christo, sed Jesu tantum.

PL 9, 429B

実に、イエスとは、マリアから生まれたその人の呼び名であり、すべての名にまさるものとして与えられたのは、イエスの名である。ここでは、他の箇所のように「イエス・キリスト」ではなく、ただ「イエス」だからである。

5

Ei enim a coelestibus et terrestribus et infernis adorato, et per omnem linguam in Dei patris gloria esse confesso, aeterni regni donatur arbitrium. Sed ut in pluribus, nunc quoque latinitas nostra non satis proprie significationem dicti graeci elocuta est.

PL 9, 429B

実に、天にあるもの、地にあるもの、冥界にあるものから拝まれ、あらゆる舌によって父なる神の栄光のうちにあると告白された彼に、永遠の国を治める権が与えられる。だが多くの場合と同じく、ここでもまた、我々のラテン語は、ギリシア語の語句の意味を十分に固有の仕方では言い表していない。

6

Quod enim nobiscum scribitur: Qui dominabitur in virtute sua in aeternum, in graecis ita legitur: τῷ δεσπόζοντι ἐν δυναστείᾳ αὐτοῦ τοῦ αἰῶνος.

PL 9, 429C

実に、我々のもとで「その力によって永遠に支配する者」と書かれているものは、ギリシア語の書物ではこう読まれる。「トー・デスポゾンティ・エン・デュナステイアー・アウトゥ・トゥ・アイオーノス」。

7

Quod nobiscum in aeternum; id simplex et in omne tempus sine definitionis alicujus proprietate commune est: quod cum illis τοῦ αἰῶνος, id certi et designati saeculi significationem habet.

PL 9, 429C

我々のもとの「永遠に」は、単純であり、いかなる限定の特性もなく、あらゆる時に共通である。だが、彼らのもとの「トゥ・アイオーノス」は、定まった、指し示された世を意味する。

Pars XXIII, Caput XIII

第XXIII部 第XIII章PL 9, 429C
1

Quando illud regnum suum obtinebit. --Unigenitus enim Dei filius etsi regnavit semper, non tamen semper regnavit in corpore.

PL 9, 429C

彼がその国をいつ得るか。――実に、神の独り子は、常に王として統べてきたとはいえ、常に体において統べてきたわけではない。

2

Ergo ubi designati et tamquam demonstrati saeculi dominatio, per id quod τοῦ αἰῶνος dicitur, virtute verbi ipsius continetur; tempus illud ostenditur, quo glorificato in gloriam Dei corpori et nomen Dei donatur et regnum.

PL 9, 429C

それゆえ、定まった、いわば指し示された世の支配が、「トゥ・アイオーノス」と言われることによって、その語そのものの力のうちに含まれているとき、あの時が示される。すなわち、神の栄光へと栄光化された体に、神の名も国も与えられる時である。

3

Et hujus quidem dominandi saeculi tempus absolute Apostolus docet dicens: Cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem, novissima inimica devincetur mors (I Cor. XV, 24) : tunc solus in virtute sua saeculo dominabitur.

PL 9, 429D

そしてこの支配する世の時を、使徒ははっきりと教えて言う。「すべての支配と権力と力を無にするとき、最後の敵として死が打ち倒される」(一コリント15:24)。そのとき、ただ彼のみが、自らの力によって世を支配するであろう。

4

Nunc enim quamvis regnet, tamen princeps hujus saeculi petiit, ut modo tritici apostolos cerneret (Luc. XXII, 31) : et sunt spiritales nequitiae in coelestibus, adversum quas spiritalibus nos armis beatus Paulus instruxit, adversus quas militantes nos fidei nostrae Angeli, qui secundum Evangelia quotidie in coelis Deum patrem vident, prosequuntur, et misericordia Dei protegit (Matth. XVIII, 10) .

PL 9, 430A

いまは彼が王として統べているとはいえ、この世の君は、使徒たちを小麦のように篩うことを願い出た(ルカ22:31)。また天における霊的な悪があり、それらに対して、幸いなるパウロは霊的な武器で我々を備えさせた。これらと戦う我々を、我々の信仰の天使たち――福音書によれば、日々天において父なる神を見ている――が伴い、神の憐れみが守る(マタイ18:10)。

Pars XXIII, Caput XIV

第XXIII部 第XIV章PL 9, 430A
1

Qui Deus oculos aut avertat aut convertat. --Atque ob id consequitur: Oculi ejus super gentes respiciunt. Ab omni enim in peccatis morante, vultus Domini aversus est.

PL 9, 430A

神はいかにして目を背け、あるいは向けるのか。――そしてそれゆえ、こう続く。「その目は異邦人を見守る」。罪の中にとどまるすべての者からは、主の顔は背けられているからである。

2

Haec namque indemutabilis Dei significata conversio est: non quod tamquam per naturam corporalem se quoquam aut avertat, aut referat; sed quod par atque idem aequaliter semper manens, uniuscujusque auxilio pro meritorum diversitate, aut desit, aut adsit.

PL 9, 430A

実に、これは神の不変の向き直りが示されたものである。体を持つ本性によるかのように、どこかへ背を向けたり、向き直ったりするのではなく、常に等しく同一のままにとどまり、それぞれの功の違いに応じて、各人への助けとして不在となり、あるいは現在するということである。

3

Ex persona enim peccatorum ita scriptum est: Averte faciem tuam a peccatis eorum (Ps. L, 11) : et iterum: Quare avertis faciem tuam et dexteram tuam (Ps. LXXIII, 11) ; et rursum: Avertisti faciem tuam, et factus sum conturbatus (Ps. XXIX, 8) .

PL 9, 430B

罪人たちの人格において、こう書かれている。「彼らの罪から汝の顔を背けよ」(詩篇50:11)。また、「なぜ汝は顔と右の手を背けるのか」(詩篇73:11)。さらにまた、「汝は顔を背け、私は混乱した」(詩篇29:8)。

4

Ubi autem justorum persona tractatur, haec dicta sunt: Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum (Ps. XXXIII, 16) , et iterum: Oculi tui videant aequitates (Ps. XVI, 2) ; et deinceps: Designatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Ps. IV, 7) : ergo incorporalis Deus misericordiae suae oculis, et tamquam ministerio famulantium angelorum protegit gentes, et in omnes credentes donum se divinae miserationis effundit.

PL 9, 430B

しかし義人たちの人格が扱われる箇所では、こう言われている。「主の目は義人たちの上にあり、その耳は彼らの祈りに向けられる」(詩篇33:16)。また、「汝の目は公正を見よ」(詩篇16:2)。さらに、「主よ、汝の顔の光が我々の上に印された」(詩篇4:7)。それゆえ、体を持たない神は、その憐れみの目により、またいわば仕える天使たちの務めによって異邦人を守り、信じるすべての者の上に、神の慈悲の賜物として自らを注ぎ出すのである。

Pars XXIII, Caput XV

第XXIII部 第XV章PL 9, 430C
1

Judaei Deum in iram qui provocent. --Hoc Judaei denegant, his operibus Dei infidelis populus contradicit, gloriam sibi in Abraham electi generis usurpans.

PL 9, 430C

ユダヤ人は神を怒らせる者である。――ユダヤ人はこれを否認し、不信の民は神のこれらの業に逆らって、アブラハムにおける選ばれた種族の栄光を自らのものとしている。

2

Et consequentibus istud dictis Propheta demonstrat, ad id quod dixerat: Oculi ejus super gentes respiciunt, connectens illud: Qui in iram provocant, non exaltentur in se.

PL 9, 430C

そして預言者は、続く言葉によってこれを示す。「その目は異邦人を見守る」と言ったことに、「怒りを招く者たちは、自らのうちで高ぶってはならない」を結び付けているのである。

3

Hoc quod in se exaltantur, Dominus in Evangeliis condemnat, dicens: Nolite proferre inter vos, dicentes: Patrem habemus Abraham; potens est enim Deus ex lapidibus istis suscitare filios Abrahae. (Matth. III, 9.) Quod autem in iram provocant, omnifariam prophetae loquuntur: Esaias: In iracundiam provocastis sanctum Israel (Esai I, 4): ad Ezechiel quoque Spiritus loquitur: Filii hominis mitto te ego ad domum Israel, qui exacerbaverunt me (Ezech. II, 3) : et in Psalmis: Exacerbaverunt spiritum ejus (Ps. CV, 33) : et rursum: Frequenter liberavi eos, ipsi vero me exacerbaverunt (Ibid., 43) .

PL 9, 430C

自らのうちで高ぶることを、主は福音書の中で断罪して言う。「汝らのうちで言い出してはならない、我々はアブラハムを父に持つ、と。神はこれらの石からでも、アブラハムの子らを起こすことができるからである」(マタイ3:9)。また、怒りを招くことについて、預言者たちはあらゆる仕方で語る。イザヤは「汝らはイスラエルの聖なる者を怒りに招いた」(イザヤ1:4)と言い、エゼキエルにも霊は語る。「人の子よ、私は汝を、私を怒らせたイスラエルの家へ遣わす」(エゼキエル2:3)。また詩篇には、「彼らはその霊を怒らせた」(詩篇105:33)、そしてまた、「私は彼らをしばしば解き放ったが、彼ら自身は私を怒らせた」(詩篇105:43)とある。

4

Omnes ergo operationem et misericordiam Dei in salutem gentium denegantes, in iram provocant misericordiae et salutis auctorem: quia in se gloriosi et exaltati, iram ejus qui solas gloriosos potest efficere exacerbant.

PL 9, 430D

それゆえ、異邦人の救いのための神の働きと憐れみを否認する者はみな、憐れみと救いの創始者を怒りに招いている。自らを誇り、高ぶることで、ただ一人、人を栄光あるものにしうる者〔底本は solas。影印(1844年の刷り)でも摩耗して読めない。solus と読む〕の怒りを、かき立てているからである。

Pars XXIII, Caput XVI

第XXIII部 第XVI章PL 9, 431A
1

Hactenus propheticus, jam apostolicus est sermo. --Interjectio rursum diapsalmi, et sensus et personae demutationem docet. Nam sub hac significatione frequenter alterum, nonnumquam utrumque distinguitur.

PL 9, 431A

ここまでは預言者の言葉、ここからは使徒の言葉である。――ディアプサルマが再び挟まれることは、意味と人格の転換を示す。この印のもとで、しばしば一方が、ときには双方が区別されるからである。

2

Superior enim sermo ex Prophetae persona omnis fuit, dicentis: Venite, et videte opera Dei, quam terribilis in consiliis super filios hominum; sequentem vero apostolicum esse oportebat: ut his invitantibus, istis praedicantibus, eadem doctrina veteris ac novi Testamenti praedicatio contineretur.

PL 9, 431A

実に、先の言葉はすべて、こう言う預言者の人格からのものであった。「来て、神の業を見よ。神は人の子らの上になす計らいにおいて、なんと畏るべきことか」。続く言葉は使徒のものでなければならなかった。それは、前者が招き、後者が宣べ伝えることによって、旧約と新約の同じ教えの宣べ伝えが含まれるためである。

Pars XXIII, Caput XVII

第XXIII部 第XVII章PL 9, 431A
1

Hortatio ad laudem Dei veri. --Horum igitur adhortatio refertur ad gentes, cum dicitur, VERS. 8: Benedicite gentes Deum nostrum. Non ex inani nostrum Prophetae sermo subjecit.

PL 9, 431A

まことの神を賛美するよう勧める。――それゆえ、これらの者たちへの勧めは異邦人に向けられており、こう言われる。「異邦人よ、我々の神を祝福せよ」(詩篇65:8)。預言者の言葉は「我々の」を、理由なく付け加えたのではない。

2

Non utique illos, quos deos putabatis, heroum nomina, vel elementorum creationes, vel materiem metallorum, sed nostrum, et eum cujus opera recensentur, qui terribilis in consiliis super filios hominum, qui convertit mare in aridam, qui dominatur in virtute sua in aeternum.

PL 9, 431B

それは決して、諸君が神々と考えていた者たち、すなわち英雄たちの名や、元素の被造物や、金属の素材ではなく、我々の神であり、その業が数え上げられている神、人の子らの上になす計らいにおいて畏るべき者、海を乾いた地に変えた者、その力によって永遠に支配する者である。

3

Hoc enim proprium apostolicae doctrinae est, Deum ex lege ac prophetis in Evangeliis praedicare.

PL 9, 431B

実際、律法と預言者たちに基づいて、福音書において神を宣べ伝えることは、使徒的な教えに固有のことだからである。

Pars XXIII, Caput XVIII

第XXIII部 第XVIII章PL 9, 431B
1

Deus publice laudandus. --Sed id quod consequitur: Et obaudite vocem laudis ejus, intelligentiam confundit. Nam vox laudis, non ejus qui laudatur, sed ejus qui laudet, auditur. Et quomodo gentes ut vocem laudis obaudiant admonentur?

PL 9, 431B

神は公に讃えられねばならない。――しかし、続く「その賛美の声に聞き従え」は、理解を混乱させる。賛美の声は、讃えられる者のではなく、讃える者の声が聞こえるものだからである。ではなぜ異邦人は、賛美の声に聞き従うよう促されているのか。

2

Verum et hic latinitas nostra proprietatem dicti in translatione non reddidit. Nam hoc quod nobiscum scribitur: et obaudite vocem laudis ejus, a Graecis ita dictum est: καὶ ἀκουτίσατε τὴν φωνὴν τῆς αἰνέσεως αὐτοῦ.

PL 9, 431B

実は、ここでもまた、我々のラテン語は、翻訳において語句の固有の意味を写しきれなかった。我々のもとで「その賛美の声に聞き従え」と書かれているものは、ギリシア人によってこう言われている。「カイ・アクーティサテ・テーン・フォーネーン・テース・アイネセオース・アウトゥ」。

3

Quo verbo id significatur, ut obaudiri posse efficiant vocem laudis ejus: quod plenius intelliget, qui meminerit Dominum in Evangeliis dixisse: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, et quod in aure auditis, praedicate super tecta (Matth. X, 27) .

PL 9, 431C

この語によって意味されるのは、その賛美の声を聞き取られうるようにさせよ、ということである。これは、福音書で主がこう言ったことを思い起こす者が、より十分に理解する。「私が汝らに暗闇で語ることを、光の中で語れ。汝らが耳で聞くことを、屋根の上で宣べ伝えよ」(マタイ10:27)。

4

Deus namque constanti et publica praedicatione laudandus est: neque debet in commemorandis virtutibus ejus fides nostra trepidare.

PL 9, 431C

神は、揺るぎない公の宣べ伝えによって讃えられねばならず、その力ある業を思い起こすことにおいて、我々の信仰は怯んではならないからである。

Pars XXIII, Caput XIX

第XXIII部 第XIX章PL 9, 431C
1

De apostolorum et martyrum constantia. --Sed quae tandem vox laudis ejus audiri efficienda est?

PL 9, 431C

使徒たちと殉教者たちの不屈について。――では、いかなる賛美の声を、聞こえるようにしなければならないのか。

2

Nempe ea quod credentium animam posuerit in vitam, quod apostolicae praedicationi et martyrum confessioni constantiam et perseverantiam largitus sit confitendi, quorum discursibus orbem terrae quibusdam quasi pedibus coelestis regni praedicatio transcucurrit.

PL 9, 431C

それはまさしく、神が信じる者の魂を生命の中に置いたこと、使徒の宣べ伝えと殉教者の告白に、告白する不屈と忍耐を惜しみなく与えたことである。彼らの駆け巡りによって、天の国の宣べ伝えは、いわば足によるかのように、地の円を走り渡った。

3

In omnem enim terram exiit sonus eorum (Psal. XVIII, 5) . Et alibi spiritalis discursus gloriam clamat Spiritus sanctus: Quam speciosi pedes evangelizantium bona, evangelizantium pacem (Rom. X, 16) !

PL 9, 431D

実に、「その響きは全地に出て行った」(詩篇18:5)。また他の箇所で、聖なる霊は霊的な駆け巡りの栄光をこう叫んでいる。「善きことを福音として告げる者、平和を福音として告げる者の足は、なんと麗しいことか」(ローマ10:16)。

4

Haec ergo vox laudis Dei praedicantium audienda praeconio est, Propheta testante, VERS. 9: Qui posuit animam meam ad vitam et non dedit commoveri pedes meos.

PL 9, 431D

それゆえ、この神の賛美の声は、宣べ伝える者たちの告知において聞かれねばならない。預言者がこう証しする。「神は私の魂を生命に置き、私の足が揺らぐのを許さなかった」(詩篇65:9)。

5

Non enim humanarum comminationum terriculis a cursu praedicationis suae apostoli deflexi sunt: neque firmitas pedum insistentium a fidei gressu commota est, quin semper judicii et regni aeterni Dominum praedicarent.

PL 9, 432A

実に使徒たちは、人間の脅しの恐ろしさによって、その宣べ伝えの走路から逸らされなかった。立ち続ける足の堅固さが、信仰の歩みから揺るがされることもなく、彼らは永遠の裁きと国の主を常に宣べ伝えたのである。

Pars XXIII, Caput XX

第XXIII部 第XX章PL 9, 432A
1

Quod pluribus convenit, de uno effertur ob unanimitatem. --Locutus autem ex unius persona Spiritus prophetiae, rem ipsam non uni tantum nomini competere significat.

PL 9, 432A

多くの者にあてはまることが、心を一つにするゆえに一人について述べられる。――預言の霊は一人の人格によって語りながら、その事柄が一つの名にのみあてはまるのではないことを示している。

2

Nam cum dixisset: Et non dedit commoveri pedes meos; subjecit, VERS. 10: Quoniam probasti nos Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. Sermo itaque coeptus ex uno refertur ad plures.

PL 9, 432A

実に、「私の足が揺らぐのを許さなかった」と言ってから、続けている。「神よ、汝は我々を試し、銀が精錬されるように、火によって我々を吟味した」(詩篇65:10)。こうして、一人から始められた言葉が、多数に向けられる。

3

Est namque unus Spiritus, et una credentium fides; secundum quod in gestis apostolorum est: Erat credentium anima et cor unum (Act. IV, 32) . Atque ita cum ab uno coeptum designatur in plures, unanimitas docetur in pluribus.

PL 9, 432A

霊は一つであり、信じる者の信仰も一つだからである。使徒言行録にあるとおり、「信じる者たちは、魂も心も一つであった」(使徒言行録4:32)。こうして、一人から始まったものが多数に及ぶと示されるとき、多数における心の一致が教えられるのである。

4

Sed quae tandem comparationis similitudo est, examinatos eos igni, sicut examinatur argentum?

PL 9, 432B

では、火によって吟味されることを、銀が吟味されるのになぞらえる、その比喩の類似はいかなるものか。

5

Et, ut arbitror, examinandi argenti illa sola ratio est, ut sordes quae ex prima terrae materie adhaeserint decoquantur, ut quae fraudulenter ex alterius metalli natura admixta fuerint purgentur.

PL 9, 432B

思うに、銀を吟味する道理はただ一つ、最初の地の質料から付着した汚れが煮つめて取り除かれ、他の金属の本性から欺いて混ぜられたものが清められる、ということである。

6

Deus itaque credentes in se non tamquam fidei eorum ignarus examinat: sed quia etiam secundum Apostolum tentatio probationem affert, examinantur credentes non ad cognitionem Dei, sed ad sui probationem: ut igne purgati, et ab admixtione vitiorum carnalium defaecati, splendeant examinatae innocentiae claritate.

PL 9, 432B

それゆえ、神は自らを信じる者を、彼らの信仰を知らないかのように吟味するのではない。そうではなく、使徒によれば試練は検証をもたらすので、信じる者たちは神が知るためではなく、自らの検証のために吟味される。それは、火によって清められ、肉の悪徳の混じりから澄まされて、吟味された無垢の輝きをもって光り輝くためである。

Pars XXIII, Caput XXI

第XXIII部 第XXI章PL 9, 432C
1

Martyrum poenae et victoriae. --Tentationum autem genera et diversas martyrum victorias contuentes, scimus quibus modis anima ponatur in vitam, cujus contemptu desaevientibus poenarum ingeniis, a fidei gressu et testimonio non moventur.

PL 9, 432C

殉教者たちの刑罰と勝利。――しかし、試練の種類と殉教者たちの様々な勝利を見つめるとき、我々は、いかなる仕方で魂が生命の中に置かれるかを知る。彼らはこれを軽んじるゆえに〔cujus の係りは定かでない。現世の生を指すと取った〕、刑罰の工夫が荒れ狂っても、信仰の歩みと証しから動かされない。

2

Alii enim in vinculis carcerum gloriantur, alii caesi in verberibus gratulantur, alii potestati irreligiosorum desecanda felicium capitum colla submittunt: plures in exstructos rogos currunt, et trepidantibus poenae ministris, ignem saltu devotae festinationis insiliunt: alii in profundum demergendi, non in aquas necaturas; sed in refrigerium aeternae beatitudinis decidunt, toto ipso se corpore Deo hostiam tamquam holocausta praebentes.

PL 9, 432C

ある者は牢獄の鎖につながれて誇り、ある者は鞭で打たれて喜び、ある者は信心なき者たちの権力に、福なる首の頸を切り落とされるべく差し出す。多くの者は築かれた薪の山へ走り、刑罰の執行者が怖じ気づく中、献身の急ぎの跳躍をもって火に飛び込む。またある者は、深みに沈められるとき、殺す水の中にではなく、永遠の至福の憩いの中へと落ちてゆく。彼らは体全体をもって、全焼のいけにえのように、神に犠牲として自らをささげている。

Pars XXIII, Caput XXII

第XXIII部 第XXII章PL 9, 432C
1

Has praevidit David. --Percurrit ergo per haec passionum genera ex persona apostolorum, Evangelistarum, martyrum propheticus sermo, dicens: Igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum. VERS. 11. Induxisti nos in laqueum, id est, in custodiae catenas.

PL 9, 432C

ダビデはこれらを予見した。――それゆえ預言者の言葉は、使徒たち、福音書記者たち、殉教者たちの人格において、これらの苦難の種々を巡って、こう言う。「汝は我々を火によって吟味した、銀が火によって吟味されるように」。「汝は我々を罠に導き入れた」(詩篇65:11)、すなわち牢獄の鎖の中に。

2

Posuisti tribulationes in dorsum nostrum, poenas scilicet verberum, quibus cum apostolis Petrus gaudet, et Paulus exsultat. VERS. 12. Imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam.

PL 9, 432D

「汝は我々の背に苦難を置いた」、すなわち鞭の刑罰であり、それによってペトロは使徒たちとともに喜び、パウロは歓喜する。「汝は人々を我々の頭の上に乗せた。我々は火と水を通り抜けた」(詩篇65:12)。

3

Gloriosas videlicet martyrum mortes commemorat, gladii, ignis, profundi. Sed qui transit per ignem et aquam, non in his aboletus, sed in aliud per illa transducitur. Et quo transducatur Propheta non nescit, dicens: Et eduxisti nos in refrigerium.

PL 9, 433A

彼は明らかに、殉教者たちの栄光ある死、すなわち剣と火と深みの死を語っている。だが火と水を通る者は、これらの中で滅ぼされるのではなく、それらを通って別のものへと移される。預言者は、どこへ移されるかを知らないわけではなく、こう言う。「汝は我々を憩いに導き出した」。

4

Hujus refrigerii et in loco alio meminit, dicens: Convertere anima mea in requiem tuam, quia Dominus benefecit mihi. Eripuit animam meam de morte, oculos meos de lacrymis, pedes meos de lapsu.

PL 9, 433A

この憩いのことを、彼は別の箇所でも述べて言う。「私の魂よ、汝の安息に立ち返れ。主が私によくしたからである。主は私の魂を死から、私の目を涙から、私の足を躓きから救い出した。」

5

Bene placebo Domino in regione viventium (Ps. CXLIV, 7 et seqq.) : animam videlicet suam in requiem beatae illius resurrectionis hortatus, in qua post mortis istius tempus omni humanarum calamitatum labe detersa, non doletur, non fletur, non peccatur, sed vivitur. In hujus igitur beatitudinis per ignem et aquam refrigerium educti sunt.

PL 9, 433A

「私は生ける者の地で、主に喜ばれるであろう」(詩篇144:7以下)。すなわち、自らの魂を、あの幸いなる復活の安息へと促したのである。そこでは、この死の時の後、人間の災いのあらゆる汚れが拭い去られ、痛むこともなく、泣くこともなく、罪を犯すこともなく、ただ生きる。それゆえ、彼らは火と水を通って、この至福の憩いへと導き出されたのである。

Pars XXIII, Caput XXIII

第XXIII部 第XXIII章PL 9, 433B
1

Quod aqua, ignis et refrigerium spiritaliter intelligantur. --Et ne aut pertranseuntis aquas natatus, aut transilientis ignem saltus, aut introductio in refrigerium communis alicujus et terreni loci requies significari existimaretur, adjecit, VERS. 13: Introibo in domum tuam in holocaustis.

PL 9, 433B

水と火と憩いは霊的に理解されねばならない。――そして、水を渡って泳ぐことや、火を跳び越えることや、憩いへの導き入れが、何かありふれた地上の場所の安息を意味していると考えられないように、彼は付け加えた。「全焼のいけにえをもって汝の家に入ろう」(詩篇65:13)。

2

Holocausta sunt integra hostiarum corpora: quae quia tota ad ignem sacrificii deferebantur, holocausta sunt nuncupata.

PL 9, 433B

全焼のいけにえとは、犠牲獣の損なわれぬ体である。それらは全体が犠牲の火へと運ばれたので、「全焼のいけにえ」と呼ばれた。

3

Per haec igitur genera poenarum, martyres in fidei testimonium corpora sua holocausta voverunt: ut in Dei domum, id est in coelestis domicilii habitationem consummatis hostiarum suarum sacrificiis introirent.

PL 9, 433B

それゆえ、こうした種々の刑罰を通して、殉教者たちは信仰の証しとして自らの体を全焼のいけにえとして誓った。それは、自らの犠牲の奉献を全うして、神の家、すなわち天の住まいの居所に入るためであった。

Pars XXIII, Caput XXIV

第XXIII部 第XXIV章PL 9, 433B
1

Martyres et se et eos Deo vovent, qui ipsos imitaturi sunt. -- Sed quid tandem in hac corporum suorum oblatione voverunt? Scilicet ut per haec martyrii sui exempla gentes ad spem regni aeterni erudirent.

PL 9, 433B

殉教者たちは、自らと、自らに倣うことになる者たちとを神に誓う。――では、自らの体のこの奉献において、彼らは何を誓ったのか。すなわち、自らの殉教のこれらの模範によって、異邦人を永遠の国の希望へと教え導くことである。

2

Qui enim tum Christum praedicabant, non sibi quibus tum erat cognitus, sed nobis qui futuri adhuc eramus, vel quibus tum erat incognitus, praedicabant. Quae eorum praedicatio omnis posteritatis fidem ad martyrii desiderium accendit.

PL 9, 433C

実に、そのときキリストを宣べ伝えていた者たちは、そのときすでにキリストを知っていた自分たちのためにではなく、まだこれから生まれる我々、あるいはそのときまだキリストを知らなかった者たちのために宣べ伝えていた。その宣べ伝えは、あらゆる後代の信仰を、殉教への望みへと燃え立たせる。

3

Non enim causa alia praedicabant, nisi ut fidei suae et martyrii exemplo plures martyres erudirent. Quod Paulus docuit, dicens: Ego Paulus vinctus Christi Jesu pro vobis gentibus (Ephes. III, 1) .

PL 9, 433C

実に彼らは、自らの信仰と殉教の模範によってより多くの殉教者を教え導くためでなければ、他の理由では宣べ伝えなかった。パウロはこれを教えて言う。「キリスト・イエスの囚人である私パウロは、異邦人である汝らのために」(エフェソ3:1)。

4

Atque ob id in hujus praedicationis fructu Deo se vota reddere confitentur, dicentes: Reddam tibi vota mea, VERS. 14 et 15, quae distinxerunt labia mea. Et locutum est os meum in tribulatione mea.

PL 9, 433C

そしてそれゆえ、この宣べ伝えの実りにおいて、彼らは神に誓いを果たしていると告白して言う。「汝に、私の誓いを果たそう。私の唇が言い表したものを。私の口は苦難の中で語った」(詩篇65:14、15)。

5

Holocausta medullata offeram tibi cum incenso et arietibus, offeram tibi boves cum hircis.

PL 9, 433D

「髄の詰まった全焼のいけにえを、香と雄羊とともに汝にささげよう。雄牛を雄山羊とともに汝にささげよう」。

6

An ignorat Propheta ex persona Dei in Spiritu se locutum: Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos (Psal. XLIX, 9) ? et: Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo (Ibid. XIII) ? et rursum: Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis (Psal. L, 18) ?

PL 9, 433D

預言者は、神の人格において霊のうちに自らが語ったことを、知らないのだろうか。「私は汝の家から子牛を受けず、汝の群れから雄山羊を受けない」(詩篇49:9)。また、「私は雄牛の肉を食べ、雄山羊の血を飲むだろうか」(詩篇49:13)。さらにまた、「もし汝が犠牲を望んだなら、私は確かに与えたであろう。汝は全焼のいけにえを喜ばない」(詩篇50:18)。

7

Cesset igitur opinionis nostrae error, ut haec vovisse martyres existimemus. Sed in martyriis posterorum reddunt Deo quae locuti sunt vota, ipsi quidem se primum Deo voventes, et se ipsos holocausta praebentes: quia in his domum Dei introibunt, in passionum suarum tribulationibus Pauli voce clamantes: Quis nos separabit a charitate Dei? tribulatio an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum (Rom. VIII, 45) ? et: Confido quod neque mors, neque vita, neque praesentia, neque futura, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Ibid., 38) .

PL 9, 434A

それゆえ、殉教者たちがこれらの〔獣を〕誓ったと考える、我々の見解の誤りは、やむがよい。彼らは後の者たちの殉教において、語った誓いを神に果たすのであり、彼ら自身がまず自らを神に誓い、自らを全焼のいけにえとしてささげているのである。彼らはこれらにおいて神の家に入るであろう。その苦難の試練の中で、パウロの声で叫んでいる。「誰が我々を神の愛から引き離すだろうか。苦難か、窮乏か、迫害か、飢えか、裸か、危険か」(ローマ8:45)。また、「私は確信する。死も、生も、現在のものも、未来のものも、他のいかなる被造物も、キリスト・イエスにある神の愛から、我々を引き離すことはできない」(ローマ8:38)。

8

Haec ergo in tribulatione primum beatorum Martyrum vota sunt, quae in tribulationibus suis loquuntur et spondent: tum deinde, ut ex nobis holocausta medullata consumment.

PL 9, 434B

それゆえ、これらが、幸いなる殉教者たちの、まず苦難の中での誓いであり、彼らが自らの苦難の中で語り、約するものである。次いで、我々の中から髄の詰まった全焼のいけにえを完成させるためである。

9

Medullata ob id, quia fides animae et cordis officium est, resque haec voluntatis internae est. Cum incenso quoque arietes offeruntur.

PL 9, 434B

「髄の詰まった」と言われるのは、信仰が魂と心の務めであり、これが内なる意志の事柄だからである。香とともに雄羊もささげられる。

10

Quid autem sit incensum, ita hoc eodem psalmorum libro docemur: Fiat oratio mea tamquam incensum in conspectu tuo (Psal. CXL, 2) , in incenso, orationes intelligendas esse significans.

PL 9, 434B

香が何であるかは、この同じ詩篇の書において、こう教えられている。「私の祈りが、汝の前で香のようになれ」(詩篇140:2)。香によって祈りが理解されるべきことを示している。

11

Qui vero sub arietum nomine ostendantur, anterior psalmus ostendit, cum ait: Induti sunt arietes ovium (Psal. LXIV, 14) : in his enim tamquam in principibus gregum significat sacerdotes, quos doctrinae apostolicae eruditio cum orationum odore (Bonus enim, secundum Apostolum, in Christo odor sumus (II Cor. II, 15) , ad martyrii studium prosequitur.

PL 9, 434B

雄羊という名によって誰が示されているかは、先の詩篇が示している。「羊の雄羊たちは衣をまとった」(詩篇64:14)。ここで彼は、群れの長のような者として、司教たちを指し示している。彼らを使徒的教えの教育が、祈りの香りとともに(実に使徒によれば、我々はキリストにあって善き香りである(二コリント2:15))、殉教への熱意へと導く。

12

Non solum autem arietes cum incenso offeruntur, sed etiam boves offeruntur, id est, contumacis naturae pecora in culturam Dei mitigantur, in hoc martyrium Christi nominis doctrinis apostolicis edomita.

PL 9, 434C

雄羊が香とともにささげられるだけでなく、雄牛もまたささげられる。すなわち、頑なな本性の家畜が、神の耕作のために和らげられ、キリストの名のためのこの殉教へと、使徒的な教えによって馴らされたのである。

Pars XXIII, Caput XXV

第XXIII部 第XXV章PL 9, 434C
1

In eo autem quod dicitur: Offeram tibi boves cum hircis, virtutem verbi ex hebraeo in graecum demutati latinus sermo non tenuit. Nam quod nobiscum est, offeram tibi boves cum hircis; cum illis ita habetur, ἀνοίσω σοι βόας μετὰ χειμάῤῥων.

PL 9, 434C

「雄牛を雄山羊とともに汝にささげよう」と言われているところで、ラテン語の言葉は、ヘブライ語からギリシア語へ移された語の力を保たなかった。我々のもとで「雄牛を雄山羊とともに汝にささげよう」とあるものは、彼らのもとではこうなっている。「アノイソー・ソイ・ボアス・メタ・ケイマッロン」。

2

Χείμαῤῥοι cum Graecis non proprium, sed appellativum nomen hircorum est, et eorum maxime qui in ipso hiemis tempore editi sint. Et Scriptura hoc in loco tantum χειμάῤῥους nuncupavit; caeteris autem locis τράγους quos nos hircos dicimus, posuit.

PL 9, 434C

ギリシア人において「ケイマッロイ」は固有の名ではなく、雄山羊の普通名であり、とりわけ冬のさなかに生まれたものを指す。聖書はこの箇所でのみ「ケイマッロイ」と呼んだ。他の箇所では、我々が「雄山羊」と呼ぶものを「トラゴイ」と置いた。

3

Confirmat autem spiritalis intelligentiae sensum aliorum consonans sibi et concors translatio, qui pro χειμάῤῥοις, τράγους καιρίους transtulerunt τράγοι καίριοι autem significantur, qui ex ipso tempore editi sunt; χείμαῤῥοι autem, quos hiems genuit: unde et torrentes eodem vocabulo graecitas nuncupat, quos ex nihilo in fluvios hiems auxerit.

PL 9, 435A

そして霊的な理解の意味を確かめるのは、他の者たちの、それと調和し合致する翻訳である。彼らは「ケイマッロイ」の代わりに「トラゴイ・カイリオイ」と訳した。「トラゴイ・カイリオイ」とは、まさにその時に生まれた者たちを意味し、「ケイマッロイ」とは、冬が生んだ者たちである。それゆえ、ギリシア語は、冬が無から川へと増水させた急流をも、同じ名で呼ぶ。

Pars XXIII, Caput XXVI

第XXIII部 第XXVI章PL 9, 435A
1

Martyrum exemplo martyrium subiere fidei ignari. --Ergo cum ait βόας μετὰ χιμάρων, non de pecudibus se loqui propheticus sermo demonstrat, sed in bubus Ecclesiae se homines ostendere, in χειμάῤῥοις autem, eos quos ipsa persecutionis tempestas in martyrii gloria genuerit Scimus enim plures sacramentorum divinorum ignaros, exemplo martyrum ad martyrium cucurrisse: et extra scientiam fidei ante viventes, facto fidei praesentis edoctos, ipsam illam consummatae in martyrio fidei gloriam consecutos.

PL 9, 435A

信仰を知らぬ者たちが、殉教者たちの模範に倣って殉教を受けた。――それゆえ、「雄牛を雄山羊とともに」と言うとき、預言者の言葉は、家畜について語っているのではなく、雄牛において教会の人々を、「ケイマッロイ」においては、迫害の嵐そのものが殉教の栄光の中で生み出した者たちを示していることを示している。実に我々は、神の秘義を知らなかった多くの者が、殉教者たちの模範によって殉教へと走ったこと、以前は信仰の知識の外に生きていた者たちが、いま目の前にある信仰の行いによって教えられ、殉教において成就された信仰のまさにその栄光に達したことを知っている。

2

Qualis fuit ille qui Dominum in ipsa sua damnatione confessus est, dicens: Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42) : Qui mox tale martyrii hujus a Domino munus accepit: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Ibid., 43) .

PL 9, 435B

かの者がそうであった。自らの断罪のさなかに主を告白して言った。「主よ、汝が汝の国に来るとき、私を思い起こせ」(ルカ23:42)。彼はほどなく、この殉教の賜物を主から受けた。「アーメン、私は汝に言う、今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。

3

Hujus igitur similes apostolicae doctrinae eruditio Deo offert, cum hominibus diuturnae frugiferaeque culturae, sub ipsa desaevientis hiemis tempestate progenitos. Dicente autem Deo: Quo mihi multitudinem hostiarum vestrarum? Plenus sum.

PL 9, 435B

使徒的教えの教育は、この者に似た者たちを、長く実り多い耕作を経た人々とともに、まさに荒れ狂う冬の嵐のさなかに生み出された者たちとして、神にささげる。ところが、神はこう言っている。「汝らの犠牲の多さは、私に何になろう。私は満ち足りている。」

4

Holocausta arietum et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum nolo. Quis enim haec exquisivit de manibus vestris? superfluum est existimare, in bubus et hircis tamquam perfecta solemniorum vota placuisse.

PL 9, 435B

「雄羊の全焼のいけにえと、子羊の脂と、雄牛と雄山羊の血を、私は望まない。誰が汝らの手からこれらを求めたのか」。雄牛と雄山羊において、祭儀の完全な誓いが喜ばれたと考えるのは、余計なことである。

Pars XXIII, Caput XXVII

第XXIII部 第XXVII章PL 9, 435C
1

Diapsalma. Piis refert David sibi ei Deo indulta. Demutat ut in caeteris interjectio diapsalmae personam atque sensum, doctrinae tamen ordine non dissidente.

PL 9, 435C

ディアプサルマ。ダビデは敬虔な者たちに、神〔底本は ei Deo。a Deo と読む〕から自分に授けられたことを語る。――ディアプサルマの挿入は、他の箇所と同じく、人格と意味を転換させるが、教えの順序は乱れない。

2

Postea enim quam ex persona apostolorum, evangelistarum, martyrum, prophetarum ostenderat, quibus modis anima ejus posita esset in vitam, id est, per passionum poenas atque mortes, per quas in locum beatitudinis transisset reddens in holocaustis Deo vota: post hunc ergo sermonem quem omnem ad Deum habuerat, eos nunc quos ad holocaustorum solemnia erudierat affatur, dicens, VERS. 16: Venite et audite, et enarrabo vobis omnes qui timetis Deum.

PL 9, 435C

実際、彼は、使徒たち、福音書記者たち、殉教者たち、預言者たちの人格によって、自らの魂がいかにして生命の中に置かれたか、すなわち苦難の刑罰と死を通して、至福の場へと移り、全焼のいけにえにおいて神に誓いを果たしたかを示した後、そのすべてを神に向けて語ったこの言葉の後に、いまは、全焼のいけにえの祭儀へと教え導いた者たちに語りかけて言う。「来て聞け。神を畏れる汝らすべてに語ろう」(詩篇65:16)。

3

Advocat non incertos neque ad incerta. Nam qui sint quos advocet, docet: Omnes qui timetis Deum irreligiosis enim neque adeundi, neque audiendi voluntas est. Dehinc quid enarraturus sit significat: Quanta fecit animae meae.

PL 9, 436A

彼が呼ぶのは、不確かな者たちでも、不確かなことのためでもない。誰を呼ぶかを教えている。「神を畏れる汝らすべて」。信心なき者たちには、近づく意志も聞く意志もないからである。それから、何を語るかを示している。「どれほど大いなることを、私の魂になしたか」。

4

Hanc enim posuit in vitam, hanc in refrigerium induxit, haec in holocaustis domum Dei introibit.

PL 9, 436A

神はこの魂を生命に置き、この魂を憩いに導き入れ、この魂が全焼のいけにえをもって神の家に入るからである。

Pars XXIII, Caput XXVIII

第XXIII部 第XXVIII章PL 9, 436A
1

Quae oris et et cordis clamore meruit. Sed ut haec animae fierent, ex causis meruit ut fierent. Quibus vero causis meruit, edicit, VERS. 17: Ad ipsum clamavi ore meo. Meruit ergo bona animae, quia ad eum ore clamavit.

PL 9, 436A

魂が口と〔底本は et et。et と読む〕心の叫びによって得たもの。――だが、これらが魂に起こったのは、それが起こるに値する理由があって、魂がそれを得たからである。いかなる理由によって得たかを、彼は語る。「神に向かって、私の口で叫んだ」(詩篇65:17)。それゆえ彼が魂の善きものを得たのは、神に向かって口で叫んだからである。

2

Sed clamor oris plerumque mendax est: et non semper verborum sonus affectum mentis enuntiat. Sequi ergo clamorem oris debet et sensus: et secutus est.

PL 9, 436A

しかし口の叫びはしばしば偽りであり、言葉の響きが常に心の思いを告げるとは限らない。それゆえ口の叫びには思いも従わねばならない。そして従った。

3

Nam Propheta connexuit: Et exaltavi sub lingua mea: non in lingua, sed sub lingua: in occultis scilicet linguae, et quodam intra se tacitae voluntatis eloquio.

PL 9, 436A

実際、預言者は続けている。「私の舌の下で〔神を〕高めた」。舌において、ではなく、舌の下で。すなわち舌の隠れたところ、自らの内で黙する意志の、ある語りにおいてである。

4

Quod idipsum in Evangeliis Domino placuit dicenti: Intra in cubiculum tuum, et claude ostium tuum, et ora: et pater tuus qui videt in absconso, reddet tibi (Matth. VI, 6) . Ergo nunc qui ore clamatus est, exaltatur sub lingua Deus.

PL 9, 436B

主は福音書で、このことをそのまま喜んで言った。「汝の部屋に入り、戸を閉じて祈れ。すると、隠れたところで見ている汝の父が、汝に報いる」(マタイ6:6)。それゆえ、いま口で叫ばれた神は、舌の下で高められるのである。

Pars XXIII, Caput XXIX

第XXIII部 第XXIX章PL 9, 436B
1

Meruit ei ob cordis puritatem. Sed qui sub lingua exaltatur, omni cordis puritate venerandus est: nec sufficit non egisse aliquid impium, si mente cogitatur impietas.

PL 9, 436B

心の清さのゆえに、彼はこれを得た〔底本は Meruit ei。ei は id の崩れらしく、「これを」と解した〕。――しかし、舌の下で高められる神は、心のあらゆる清さによって畏敬されねばならない。心の中で不敬虔が思われているなら、不敬虔な行いをしなかっただけでは足りない。

2

Ab eo autem qui sub lingua exaltet Deum, hanc impietatis cogitationem abesse oportere Propheta docuit, dicens, VERS. 18 et 19: Injustitiam si conspexi in corde meo, non exaudiat Deus. Propterea exaudivit me Deus, et intendit voci orationis meae.

PL 9, 436B

舌の下で神を高める者からは、この不敬虔の思いは去っていなければならないと、預言者は教えて言う。「もし私の心の中に不義を見たなら、神は聞き入れまい。それゆえ神は私を聞き入れ、私の祈りの声に心を留めた」(詩篇65:18、19)。

3

Iniquitatem non modo re non effecit, sed nec corde conspexit. Vel certe iniquitatem non conspexit in corde, nullum scilicet vitium iniquae suae voluntatis in corde suo contuens: et ob id dignus audiri.

PL 9, 436C

彼は不義を、行為によって行わなかったばかりか、心でも見なかった。あるいは少なくとも、不義を心の中で見なかった、すなわち、自らの不義の意志のいかなる悪徳も、自らの心の中に見なかったのであり、それゆえ聞き入れられるにふさわしかった。

4

In vitam enim ejus anima posita est, pedesque ejus non commoti sunt, et in refrigerium inductus est, et domum Dei introibit, et quae distinxerat labiis vota persolvit Deo.

PL 9, 436C

実に、彼の魂は生命の中に置かれ、彼の足は揺るがされず、彼は憩いに導き入れられ、神の家に入り、唇で言い表した誓いを神に果たし尽くしたのである。

5

Honoris et gloriae confessione subnixus, ait, VERS. 20: Benedictus Deus, qui non amovit deprecationem meam, et misericordiam suam a me, laudem Dei coeptam in exordio psalmi, in fine confessus, cui gloria est in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 436C

誉れと栄光の告白に支えられて、彼は言う。「神は祝福されよ。神は私の祈願を、またその憐れみを私の身から退けなかった」(詩篇65:20)。詩篇の冒頭で始められた神の賛美を、終わりにおいて告白したのである。神に栄光が世々にある。アーメン。

Pars XXIV, Prooemium

第XXIV部 冒頭PL 9, 436C
1

In finem hymnus (f. in hymnis) Psalmus cantici David. Deus misereatur nobis, et benedicat nos: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nobis. DIAPSALMA. Ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.

PL 9, 436C

終わりに向けて。賛歌(おそらく「賛歌において」)。ダビデの、歌の詩篇。神が我々を憐れみ、我々を祝福するように。その顔を我々の上に照らし、我々を憐れむように。ディアプサルマ。我々が地において汝の道を、すべての異邦人の間で汝の救いを知るために。

2

Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes. Laetentur et exultent gentes: quoniam judicas populos in aequitate, et gentes in terra deduces. DIAPSALMA. Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes: terra dedit fructum suum.

PL 9, 437A

諸々の民は汝を告白するように、神よ。すべての民は汝を告白するように。異邦人は喜び、歓喜するように。汝が諸々の民を公正をもって裁き、地において異邦人を導くからである。ディアプサルマ。諸々の民は汝を告白するように、神よ。すべての民は汝を告白するように。地はその実りを与えた。

3

Benedicat nos Deus noster, benededit nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 437A

我々の神が我々を祝福するように。神が我々を祝福するように〔底本は benededit。benedicat と読む〕。地の果てのすべては神を畏れるように。詩篇の講解。

Pars XXIV, Caput I

第XXIV部 第I章PL 9, 437A
1

Qui in eo psalmo loquantur. --VERS. 1. Psalmus brevis est, et evangelica praedicatione absolutus. Nam et in finem est, et psalmus cantici est: per quod confessio per scientiam gerendorum, et per doctrinam proficientia gesta cantantur.

PL 9, 437A

この詩篇で語る者たち。――この詩篇は短く、福音の宣べ伝えによって完全なものとなっている。実に、「終わりに向けて」であり、「歌の詩篇」でもあるからである。それによって、行うべきことの知識による告白と、教えによって進歩した業とが歌われる。

2

Et principium ejus unde oportuit sumptum est. Est autem omnis in eo sermo vel prophetarum, vel apostolorum: quorum alii venturum in corpore unigenitum Deum, alii venisse docuerunt, sancto Spiritu illuminati et honore gloriae coelestis expleti. Oratio ergo eorum in psalmi exordio esse noscenda est.

PL 9, 437B

その始まりは、しかるべきところから取られた。この詩篇の言葉はすべて、預言者たちのものか使徒たちのものであり、前者は独り子なる神が体において来るであろうと、後者はすでに来たと教えた。彼らは聖なる霊に照らされ、天の栄光の誉れに満たされていた。それゆえ、彼らの祈りが詩篇の冒頭にあると知らねばならない。

Pars XXIV, Caput II

第XXIV部 第II章PL 9, 437B
1

Peccatorum remissio est gratuita. --VERS. 2. Deus misereatur nobis, et benedicat nos; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nobis. Secundum doctrinae ordinem, primum misericordia Dei poscitur.

PL 9, 437B

罪の赦しは無償である。――「神が我々を憐れみ、我々を祝福するように。その顔を我々の上に照らし、我々を憐れむように」(詩篇66:2)。教えの順序に従って、まず神の憐れみが乞われる。

2

Ex copia enim bonitatis suae misericordiam in peccatorum remissione largitur: et peccatorum remissio non probitatis est meritum, sed spontaneae indulgentiae voluntas, ex bonitatis divitiis admiserandi munus exuberans. Ergo qui misericors est, ut benedicat oratur.

PL 9, 437B

神はその善の豊かさから、罪の赦しにおいて憐れみを惜しみなく与えるからである。罪の赦しは、廉直さの功ではなく、自ずからの寛容の意志であり、善の富から、憐れむ賜物があふれ出るものである。それゆえ、憐れみ深い者に、祝福してくれるようにと祈られる。

3

Et benedictionis quidem fructum jam in exordio formati hominis cognovimus, cum talis ad Adam tum adhuc peccati nescium sermo est: Crescite, et multiplicamini et replete terram, et dominamini ejus (Gen. I, 28) .

PL 9, 437C

祝福の実りを、我々は、形づくられた人の初めにおいてすでに知っている。そのときまだ罪を知らなかったアダムに、こう語られているからである。「成長せよ、増えよ、地を満たせ、これを支配せよ」(創世記1:28)。

4

Ista quidem quamvis corporaliter tantum dicta plerique arbitrentur: tamen spiritali doctrina eruditis plus de se virtutis praebuerunt. Haec enim benedictio non creationis tantum corporalium successionum Adae largita est.

PL 9, 437C

これらは、体のことだけを言ったものと多くの者は考えるが、それでも、霊的な教えによって教え導かれた者たちには、それ以上の力を示している。この祝福は、体による代々の継承の創造のためだけに、アダムに与えられたのではない。

5

Quamvis enim fecundae ejus soboles futurae essent, tamen terram implere non poterant: quae pro copia hominum licet habitetur, non tamen adimpletur. Verum terram corporis nostri impleri doctrinis spiritalibus voluit, et multiplicari et crescere scientia Dei.

PL 9, 437C

なぜなら、彼の子孫は豊かに生まれることになっていたとしても、地を満たすことはできなかったからである。地は、人の数に応じて住まわれるとしても、満たされはしない。しかし神は、我々の体という地が霊的な教えによって満たされ、神の知識によって増え、成長することを望んだ。

6

Per Adam enim atque in ipso Adam, qui primus opus Dei fuerat, oportuerat cognitionem Dei inchoari: sed eo peccatis coinquinato, benedictionis istius fructum Prophetae sibi atque Apostoli deprecantur.

PL 9, 438A

実に、アダムを通して、そしてアダムにおいて、彼こそ神の最初の業であったのだから、神の認識が始められるはずであった。しかし彼が罪によって汚されたので、預言者たちも使徒たちも、この祝福の実りを自分たちのために祈り求める。

7

Quem beatus Apostolus consecutus, ita de se gloriatur: Benedictus Deus, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus in Christo (Eph. I, 3) .

PL 9, 438A

幸いなる使徒はこれを得て、自らについてこう誇っている。「我々をキリストにおいて、天にあるあらゆる霊的な祝福をもって祝福した神は、祝福されよ」(エフェソ1:3)。

8

Hi ergo crescunt, multiplicantur, replentur, qui in Christo coelestes sunt: et benedicti sunt, qui spiritali benedictione in coelestibus benedicuntur. Et videamus an benedictionis istius fructum praesentis psalmi oratio deprecetur.

PL 9, 438A

それゆえ、キリストにあって天にある者たちが、成長し、増え、満たされる。霊的な祝福によって天において祝福される者たちが、祝福された者である。そして、この祝福の実りを、この詩篇の祈りが祈り求めているかどうかを、見てみよう。

Pars XXIV, Caput III

第XXIV部 第III章PL 9, 438B
1

Lux nostra Dei munus. --Post misericordiam enim et benedictionem id sequitur: Illuminet vultum suum super nos, et misereatur nobis.

PL 9, 438B

我々の光は神の賜物である。――憐れみと祝福のあとには、こう続くからである。「その顔を我々の上に照らし、我々を憐れむように」。

2

Benedictione Dei opus est, ut nos vultus ejus illuminet ut tenebrosa corda nostra cognitionis suae lumen irradiet, ut majestatis suae Spiritus lucem obscuratis intelligentiae nostrae sensibus tribuat; et gloriari deinceps liceat, dicentes: Designatum est super nos lumen vultus tui Domine (Psal. IV, 7) .

PL 9, 438B

神の祝福が必要なのは、その顔が我々を照らすため、その認識の光が我々の暗い心を照らすため、その威厳の霊が、我々の理解の暗まされた感覚に光を与えるためであり、そしてその後、「主よ、汝の顔の光が我々の上に印された」(詩篇4:7)と言って誇ることが許されるためである。

3

Hanc autem illuminationem vultus sui super nos misericordia ipsius, quae in peccati remissione in nobis est coepta, largitur. In quem autem profectum illuminationem vultus Dei super se precentur, sermo consequens docet.

PL 9, 438B

顔の光を我々の上に照らすこの照らしを、神の憐れみそのものが与える。その憐れみは、罪の赦しにおいて我々の中で始められた。どのような進歩のために彼らが神の顔の照らしを自らの上に祈るのかは、続く言葉が教える。

Pars XXIV, Caput IV

第XXIV部 第IV章PL 9, 438C
1

Notitia viae Dei Gentibus oratur. --Diapsalma. VERS. 3. Ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. Interjectio diapsalmi, etsi conversionem personae non attulit, sensum tamen demutavit.

PL 9, 438C

神の道の知識が、異邦人のために祈られる。――ディアプサルマ。「我々が地において汝の道を、すべての異邦人の間で汝の救いを知るために」(詩篇66:3)。ディアプサルマの挿入は、人格の転換をもたらさなかったが、意味は転換させた。

2

Nunc enim sermo est ad eum qui nunc usque fuerat in votis. Quod autem in latinis libris ita scribitur: Ut cognoscamus in terra viam tuam, in graecis ita est τοῦ γνῶναι ἐν τῆ γῇ τὴν ὁδόν σου.

PL 9, 438C

いまや言葉は、これまで祈願の対象であった者に向けられているからである。ラテン語の書物で「我々が地において汝の道を知るために」と書かれているものは、ギリシア語ではこうである。「トゥー・グノーナイ・エン・テー・ゲー・テーン・ホドン・ソウ」。

3

Inter γνῶναι et cognoscamus, id differt, quod sine personae definitione est γνῶναι; cognoscamus autem, ipsos eos qui haec loquuntur ostendit.

PL 9, 438C

「グノーナイ」と「我々が知る」との違いは、「グノーナイ」が人称の限定を持たないのに対し、「我々が知る」は、これらを語る者自身を示す点にある。

4

Ergo secundum veram illam graecitatis translationem, illuminari se Dei vultu ob id deprecantur, ut cognita fiat in terra Dei via, quae est doctrina vitae religiosae. Per eam enim ad Deum pergitur.

PL 9, 438C

それゆえ、ギリシア語の真の翻訳によれば、彼らは、神の顔に照らされることを、神の道が地において知られるようになるために祈るのであり、その道とは、信心深い生の教えである。実に、これによって神へと進むからである。

5

Religiosae autem viae doctrina Christus est, quam se esse in Evangeliis ostendit, dicens: Ego sum veritas, via et vita (Joan. XIV, 6) ; et rursum: Nemo ad Patrem vadit, nisi per me (Ibid.) . Et hunc esse viam, ipse ille connexus sibi psalmi sermo testatur.

PL 9, 439A

信心深い道の教えとはキリストであり、彼は福音書で、自らがそれであると示して言う。「私は真理であり、道であり、生命である」(ヨハネ14:6)。またさらに、「私を通してでなければ、誰も父のもとへ行かない」(ヨハネ14:6)。そしてこの者が道であることを、これに結び付けられた詩篇の言葉そのものが証ししている。

6

Quae in terra, id est, vel ex terra ortis, vel terram inhabitantibus cognoscibilis, et nota praestanda est. Ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. Jesum salutarem dici ipse ille proprietatis sermo loquitur.

PL 9, 439A

地において、すなわち地から生まれた者たち、あるいは地に住む者たちにとって、知られうるものとし、既知のものとして示されねばならないのが、この道である。「我々が地において汝の道を、すべての異邦人の間で汝の救いを知るために」。イエスが「救い」と呼ばれることを、その語の固有の意味そのものが語っている。

7

Nam quod nobiscum salutare est, id apud Hebraeum Jesus est. Confirmat autem istud Angelus ad Joseph de Maria loquens, Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum: quia ipse salvum faciet populum suum a peccatis (Math. I, 21) .

PL 9, 439A

実に、我々のもとで「救い」であるものは、ヘブライ人のもとではイエスである。これを確かめるのは、マリアについてヨセフに語る天使である。「彼女は子を産む。汝はその名をイエスと呼ぶであろう。彼が自らの民を罪から救うからである」(マタイ1:21)。

8

Jesum itaque ostendit angelus idcirco, quia salutaris esse populo, nuncupandum. Tantae ergo praedicationi se impares esse nisi illuminentur ostendunt: nisi quodam vultus Domini splendore lucescant.

PL 9, 439B

それゆえ天使がイエスと示したのは、民にとって救いをもたらす者と呼ばれるべきだからである〔底本は quia salutaris esse populo, nuncupandum。語が欠けているらしく、補って解した〕。それゆえ、彼らは、照らされなければ、これほどの宣べ伝えに自らが釣り合わないことを示している。主の顔の何らかの輝きによって光を得なければ、〔釣り合わない〕のである。

9

Sunt enim (Matth. V, 14) et ipsi secundum Evangelium lumen mundi (Dominus autem ipse lux vera est) (Joan. I, 9) a luce illuminati, ut lumen essent apostoli et prophetae.

PL 9, 439B

実に、彼ら自身も(マタイ5:14)、福音書によれば世の光である(主自身はまことの光であるが)(ヨハネ1:9)。使徒たちと預言者たちが光となるために、光によって照らされたのである。

10

Caeterum superfluum est ideo illuminari se velle, ut cognoscant ea de quibus quasi cognitis praedicabant.

PL 9, 439B

そうでないなら、彼らが、すでに知られているかのようにして宣べ伝えていたことを知るために、自分が照らされることを望むのは、余計であろう。

Pars XXIV, Caput V

第XXIV部 第V章PL 9, 439B
1

Unde gentibus laetitia. --Hanc autem omnem propheticam atque apostolicam doctrinam necesse est confessio populorum, et remissorum peccatorum laetitia consequatur.

PL 9, 439B

異邦人の喜びはどこから来るか。――この預言者的かつ使徒的な教えのすべてには、民の告白と、赦された罪の喜びが続かねばならない。

2

Neque solum peccatorum remissorum: sed quod eum, qui peccata remiserit, aequitatis futurum judicem sciant, quod per eum in viam vitae omnes gentes terram inhabitantes dirigantur, relicto idolorum errore ad cognitionem Dei eruditae.

PL 9, 439B

そしてそれは、赦された罪の喜びだけではない。罪を赦した者が、公正な未来の裁き主であることを彼らが知ること、この者を通して、地に住むすべての異邦人が生命の道へと導かれ、偶像の誤りを捨てて、神の認識へと教え導かれることも、その喜びである。

3

Idcirco haec sequuntur, VERS. 4 et 5: Confiteantur tibi populi omnes. Laetentur et exsultent gentes; quoniam judicabis populos in aequitate, et gentes in terra diriges. Cum confitentur populi, designari videntur ex tribubus duodecim vel credentes vel credituri.

PL 9, 439C

それゆえ、こう続く。「諸々の民はみな、汝を告白するように。異邦人は喜び、歓喜するように。汝は諸々の民を公正をもって裁き、地において異邦人を導くであろうからである」(詩篇66:4、5)。民が告白するとき、十二部族から出た者たち、すなわちすでに信じている者たちか、これから信じる者たちが示されているように見える。

4

Cum confitentur omnes populi, exceptio nulla fit gentium. Cum laetantur et exsultant gentes, quoniam judicabit populos in aequitate, et gentes in terram diriget, causa laetitiae ex spe judicii aeterni, et directarum in viam vitae gentium praedicatur.

PL 9, 439C

すべての民が告白するとき、異邦人のいずれも除外されない。異邦人が喜び歓喜するとき、それは、主が諸々の民を公正をもって裁き、地において異邦人を導くからであるとされ、喜びの理由が、永遠の裁きへの希望と、生命の道へと導かれた異邦人にあることが宣べ伝えられている。

Pars XXIV, Caput VI

第XXIV部 第VI章PL 9, 439D
1

Confessio duplex. --Interjectio diapsalmi videtur hic nihil innovasse, cum praesertim sub iisdem verbis sensus iteratus sit, VERS. 6: Confiteantur tibi populi Deus, confiteantur tibi populi omnes.

PL 9, 439D

告白は二重である。――ディアプサルマの挿入は、ここでは何も新しくしなかったように見える。とりわけ、同じ言葉のもとで意味が繰り返されているからである。「諸々の民は汝を告白するように、神よ。すべての民は汝を告白するように」(詩篇66:6)。

2

Sed cum adjicitur, VERS. 7: Terra dedit fructum suum, intelligitur non ex nihilo eorumdem verborum facta esse repetitio; si tamen idipsum sub iisdem verbis significatum intelligere debeamus.

PL 9, 439D

しかし、「地はその実りを与えた」(詩篇66:7)が加えられるとき、同じ言葉の繰り返しは、理由なくなされたのではないと解される。ただし、同じ言葉のもとで示されているのが同じことだと、我々が解さねばならないとしても。

3

Invenimus enim confessionem duplici ratione tractandam esse: unam confessionem peccatorum, ubi in deserto Jordanis confitebantur peccata sua esse: aliam laudationis Dei, ubi Dominus loquitur ad Patrem, Confiteor tibi, Domine pater coeli et terrae, quoniam abscondisti haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis (Matth. II, 25) .

PL 9, 440A

実に、我々は、告白は二つの仕方で扱われねばならないと見いだす。一つは罪の告白であり、ヨルダンの荒れ野で、人々が自らの罪を告白したところである〔底本は peccata sua esse。esse は余っているので訳さなかった〕。もう一つは神への賛美であり、主が父に語って、「主よ、天と地の父よ、私は汝を告白する。汝はこれらを賢い者たちには隠し、幼子たちには示したからである」(マタイ2:25)〔底本の引照は II だが、引用はマタイ11:25 に当たる〕と言うところである。

4

Prima ergo illa et superior confessio peccatorum esse credenda est maxime quae praedicationi propheticae atque apostolicae connectitur: sequens haec laudationis Dei intelligenda est populorum, deinde omnium, id est, gentium universarum; et ob id, quia terra fructum suum dederit.

PL 9, 440A

それゆえ、あの最初の、前の告白は、とりわけ預言者的かつ使徒的な宣べ伝えに結びつく、罪の告白であると信じられねばならない。これに続く告白は、まず諸々の民の、次にすべての、すなわち全異邦人の、神への賛美と解さねばならず、それは、地がその実りを与えたゆえである。

Pars XXIV, Caput VII

第XXIV部 第VII章PL 9, 440A
1

Fructus terrae proprius per primum Adam amissus, per secundum redditus. --Sed quaerendum est quem fructum terra dederit, ob quem populi omnes Deum laudent.

PL 9, 440A

地に固有の実りは、第一のアダムによって失われ、第二のアダムによって戻された。――しかし、地がいかなる実りを与えたために、すべての民が神を讃えるのかを、尋ねねばならない。

2

Causa quidem Deo debitae laudationis aeterna est, quod corporales hos et nobis necessarios fructus terra suppeditet: sed terrae non sunt. Aut enim nostri sunt quibus praebentur, aut Dei sunt per quem ministrantur.

PL 9, 440B

実際、神に負うべき賛美の理由は、永遠にある。すなわち、地が、体に属する、我々に必要なこれらの実りを供することである。だが、それらは地のものではない。それらは、与えられる我々のものであるか、それらを供させる神のものである。

3

Requiramus ergo quos fructus terra et habuerit, et amiserit. Per id autem quod amisit, ostendemus habuisse. Adae terram meminimus post peccatum datarum sibi benedictionum honore fuisse spoliatam.

PL 9, 440B

それゆえ、地が持っていて、かつ失った実りを探ろう。失ったということによって、持っていたことを示そう。我々は、アダムの地が、罪ののち、与えられていた祝福の誉れを奪われたことを覚えている。

4

Ipsi enim dictum est: Quoniam terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19) . Ergo quia terra est, hac post peccatum maledictione damnatur: Maledicta terra in operibus tuis, in doloribus edes eam omnibus diebus vitae tuae, spinas et tribulos generabit tibi (Ibid., 17) .

PL 9, 440B

実に彼に言われている。「汝は地であり、地に帰る」(創世記3:19)。それゆえ、地であるから、罪ののちにこの呪いによって断罪される。「地は汝の業のゆえに呪われよ。汝は生涯のすべての日々、苦しみのうちにこれを食べ、それは汝のために茨とあざみを生じる」(創世記3:17)。

5

Terrae elementum extra crimen fuit: caret ergo maledictione, quod carebat et crimine. Verum hic Adae terra, quae per illecebram cibi erat criminosa, maledicitur.

PL 9, 440C

地という要素は罪の外にあった。それゆえ、罪を欠いていたので、呪いも欠く。しかしここで呪われているのは、食べ物の誘惑によって罪を負う、アダムの地である。

6

Haec ergo ab eo omnibus praesentis vitae moeroribus consumitur, et aegritudinum doloribus editur omnibus, in spinis et tribulis vitiorum et cupiditatum aculeis compuncta. Omnis ergo terreno Adae similis, hos maledictos fructus terrae suae reddit.

PL 9, 440C

それゆえ、この地は、彼によって現世のあらゆる嘆きによって費やされ、あらゆる病の苦しみによって食べられ、悪徳の茨と、欲望の針というあざみに刺される。それゆえ、地に属するアダムに似た者はみな、自らの地のこれらの呪われた実りを返す。

7

Caeterum qui jam coelesti Adae configuratur, habet innocentem terrae suae fructum, primum Dei cognitione locupletem, dehinc castitatis, justitiae, misericordiae operibus gloriosum, vetere homine cum vitiis et concupiscentiis ejus exuto.

PL 9, 440C

これに対して、すでに天のアダムに似た形に造られている者は、自らの地の無垢の実りを持つ。それはまず神の認識に富み、次いで、貞潔と義と憐れみの業によって栄光あるものであり、古い人が悪徳と欲望とともに脱ぎ捨てられている。

8

Ob id ergo Deo est reddenda confessio, quod terra fructum suum dederit. Suum: quia eum Adam cum habuisset, amiserat.

PL 9, 440C

それゆえ、地がその実りを与えたことのゆえに、神に告白が捧げられねばならない。「自らの」とは、アダムがそれを持っていながら失っていたからである。

9

Dedit ergo quod suum est, id est, fructum qui ei et in cognitione Dei est, exhibuit in ipso illo primum Domino nostro, qui terrenum corpus assumpsit nihil peccans.

PL 9, 440D

それゆえ地は、自らのものを、すなわち、神の認識においてもそれに属する実りを与えた。それはまず、我々の主その人において示された。彼は地の体を取ったが、何の罪も犯さなかった。

Pars XXIV, Caput VIII

第XXIV部 第VIII章PL 9, 440D
1

Deus Patriarcharum quasi haereditate jam noster. --Ob quae demonstranda et docenda, rursum benedictionis Dei munus oratur, cum dicitur: Benedicat nos Deus.

PL 9, 440D

族長たちの神は、いわば相続によって、すでに我々の神である。――これらを示し教えるために、再び神の祝福の賜物が祈られる。「神が我々を祝福するように」と言われるときである。

2

Ac ne de incerto et incognito Deo sperari benedictio existimaretur, adjectum est: Deus noster: patriarcharum scilicet et prophetarum, et apostolis ipsis tamquam successionis haereditate jam proprius: in quibus fructum suum dedit terra, continentiae et fidei et justitiae et misericordiae, quin etiam inter ipsos saevissimarum persecutionum cruciatus atque mortes, ipso jam divini nominis devota martyrio.

PL 9, 441A

そして、不確かで知られざる神から祝福が望まれていると考えられないように、「我々の神」と付け加えられた。すなわち族長たちと預言者たちの神であり、使徒たち自身にとっても、いわば継承の相続によって、すでに彼ら固有の神である。彼らの中で、地は自らの実りを与えた。すなわち節制と信仰と義と憐れみの実りであり、のみならず、苛烈きわまる迫害の責め苦と死のただなかでも、神の名にすでに殉教をもって献げられた実りである。

Pars XXIV, Caput IX

第XXIV部 第IX章PL 9, 441A
1

Timor Dei, qualis esse debeat. --Repetitur deinde benedictionis oratio, cum dicitur: Benedicat nos Deus. Non ex nihilo iterantur haec vota: sed ut per benedictionem Dei augescente doctrina Deum omnes terrae fines timeant.

PL 9, 441A

神への畏れは、いかなるものであるべきか。――次いで、祝福の祈りが繰り返される。「神が我々を祝福するように」と言われるときである。これらの願いは、理由なく繰り返されるのではなく、神の祝福によって教えが増し、地の果てのすべてが神を畏れるためである。

2

Ait enim: Et metuant eum omnes fines terrae. Metuant ergo omnes fines terrae Deum, sed Deum nostrum, sed Deum benedicentem. Non est minimum officium fidei, metus.

PL 9, 441A

彼はこう言うからである。「地の果てのすべては神を畏れるように」。それゆえ、地の果てのすべてが神を畏れるように。だが、我々の神を、祝福する神を。畏れは、信仰の務めとして小さいものではない。

3

Nam inter praecipua spiritualium gratiarum dona numeratur, cum dicitur per Esaiam: Et replevit eum spiritus timoris Dei (Esa. XI, 3) . Et per Salomonem: Initium sapientiae timor Domini est (Eccl. I, 16) .

PL 9, 441B

霊的な恩寵の賜物の第一のものの中に数えられているからである。イザヤを通してこう言われている。「そして神への畏れの霊が彼を満たした」(イザヤ11:3)。またソロモンを通して、「主への畏れは知恵の初めである」(コヘレトの言葉1:16)〔底本の略号は Eccl. だが、引用は集会の書1:16 に当たる〕。

4

Beatus cui provenerit timere non ex naturae humanae trepidatione, sed ex cognitione rationis. Qui enim ex infirmitate in rebus trepidis metuit, hic in secundis rebus rursum ex naturae vitio insolescit.

PL 9, 441B

人間の本性の震えによってではなく、道理の認識によって畏れることが与えられた者は幸いである。弱さから恐ろしい事態において恐れる者は、順境においては、また本性の悪徳から、思い上がるからである。

5

At qui ex scientia timet, semper timet, neque minus secunda quam adversa formidat. Sumit igitur originem sapientia ex timore, res utiles atque probabiles exsequendo, quae propriae peculiaresque sapientiae sunt.

PL 9, 441B

だが知識から畏れる者は、常に畏れ、順境をも逆境に劣らず恐れる。それゆえ知恵は、畏れに端を発し、有益で是認される事柄を追い求める。それが知恵に固有で特有のことである。

6

Hunc ergo Dei timorem omnibus terrae finibus Propheta optat, ut nulla gens terram incolens extra metum ejus sit, Apostolo voti ipsius summam explicante, cum dicit: Et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei patris (Phil. II, 11) , qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 441B

それゆえ預言者は、この神への畏れを、地の果てのすべてのために願う。地に住むいかなる異邦人も、その畏れの外にならないようにである。使徒は、この願いの要旨をこう解き明かしている。「すべての舌が、主イエスは父なる神の栄光のうちにあると告白するように」(フィリピ2:11)。その者は世々にわたって祝福されている者である。アーメン。

Pars XXV, Prooemium

第XXV部 冒頭PL 9, 441C
1

In finem ipse David psalmus cantici. Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus: et fugiant odientes eum a facie ejus. Sicut deficit fumus, deficiant; sicut liquefit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.

PL 9, 441C

終わりに向けて。ダビデ自身の、歌の詩篇。神は立ち上がれ、その敵は散らされ、彼を憎む者どもは、その面前から逃げ去れ。煙が消えうせるように、彼らも消えうせよ。蝋が火の前で溶けるように、罪人どもは神の面前で滅びよ。

2

Et justi laetentur laetitia: exsultent in conspectu Dei, epulentur in laetitia. Cantate Deo, psallite nomini ejus, iter facite ei qui adscendit super occasum; Dominus nomen est illi; et exsultate in conspectu ejus.

PL 9, 441C

そして義人たちは喜びをもって喜べ。神の前で躍り上がれ、喜びのうちに宴を張れ。神に歌え、その名に歌え。没落の上に昇る者のために道を備えよ。主、それが彼の名である。彼の前で躍り上がれ。

3

Turbabuntur a facie ejus, patris orphanorum et judicis viduarum. Deus in loco sancto suo: Deus inhabitare facit unimores in domo. Educes vinctos in fortitudine, similiter eos qui exacerbant (al. exacerbabant) , qui inhabitant in sepulcris.

PL 9, 441D

孤児の父、やもめの裁き主である彼の面前で、彼らはかき乱される。神はその聖なる所にいる。神は心を一つにする者たちを家に住まわせる。汝は縛られた者たちを力をもって導き出し、同じく逆らう者たち(別本では「逆らっていた者たち」)、墓に住む者たちをも導き出す。

4

Deus dum egredereris coram populo tuo, dum transgredereris in desertum, terra mota est. Etenim coeli distillaverunt a facie Dei, mons Sina a facie Dei Israel. Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae: et infirmata est, tu vero perfecisti eam.

PL 9, 442A

神よ、汝が汝の民の前に出て行ったとき、荒れ野を通り過ぎたとき、地は震えた。まことに天は神の面前でしたたり、シナイ山も、イスラエルの神の面前で〔震えた〕。神よ、汝は自発の雨を汝の嗣業のために取り分ける。それは弱っていたが、汝がそれを完全にした。

5

Animalia tua habitabunt in ea: parasti in dulcedinem tuam pauperi Deus. Dominus Deus dabit verbum evangelizantibus virtutibus multis: rex virtutum dilecti: et pulcritudini domus dividere spolia.

PL 9, 442A

汝の生き物たちがそこに住む。神よ、汝は貧しい者のために汝の甘美を備えた。主なる神は、福音を告げる多くの力に言葉を与える。愛された者の力の王、そして家の美しさのために、戦利品を分けることを。

6

Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae: et posteriora dorsi ejus in viriditate auri.

PL 9, 442A

たとえ諸君が分け前の間に眠るとしても、鳩の翼は銀を被せられ、その背の後ろは黄金の緑のうちにある。

7

Deum discernit coelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon: mons Dei, mons uber, mons consecratus, mons pinguis: ut quid suscipitis montes caseatos? Mons in quo beneplacitum est Deo habitare: in eo etenim Dominus habitabit usque in finem.

PL 9, 442A

天なる者が王たちをその上に分かつとき〔底本は Deum discernit。Dum discernit と読む〕、彼らはサルモンで雪のように白くされる。神の山、豊かな山、聖別された山、肥えた山。なぜ諸君はチーズ状の山々を迎え入れるのか。神が住むことを良しとした山、まことにそこに主は終わりまで住む。

8

Currus Dei decem millium multiplex, millia laetantium: Dominus in illis in Sina in Sancto, adscendit in altum, cepit captivitatem, dedit dona in hominibus. Etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.

PL 9, 442B

神の戦車は一万の倍、喜ぶ者たちは幾千。主は彼らのうちに、シナイにいる。聖なる者において高きへと昇り、捕囚を捕らえ、人々の中に賜物を与えた。まことに、主なる神〔とともに〕住むことを信じない者たちに〔も〕。

9

Dominus Deus benedictus de die in diem, prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. Deus noster Deus salvos faciendi: et Domini Domini exitus mortis. Verumtamen conquassabit capita inimicorum suorum: verticem capilli deambulant in delictis suis.

PL 9, 442B

主なる神は日々にほめたたえられる。我々の救いの神は、我々に順調な道を開く。我々の神は救う神、そして主なる主には、死からの出口がある。しかし彼は、その敵たちの頭を打ち砕く。罪のうちを歩む者たちの髪の頂を。

10

Dixit Dominus: Ex Basan convertar in profundum maris: ut intinguatur pes tuus in sanguine: lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Visa sunt itinera tua, Deus, itinera Dei mei, regis qui est in sancto.

PL 9, 442B

主は言った。「バシャンから私は海の深みへと向き直る。汝の足が血に浸り、汝の犬どもの舌も、敵から〔出る〕その〔血〕によって〔浸される〕ように。」神よ、汝の道が見られた。私の神の道、聖所にいる王の道が。

11

Praevenerunt principes conjuncti psallentibus: in medio juvenum tympanistriarum. In ecclesiis benedicite Dominum Deum de fontibus Israel. Ibi Benjamin junior in pavore, principes Juda duces eorum, principes Zabulon, principes Nephtalim.

PL 9, 442B

歌う者たちに結ばれた君主たちが先立った。太鼓を打つ若い女たちの真ん中で。諸教会にあって、イスラエルの源から出る主なる神をほめたたえよ。そこには、恐れのうちにある年少のベニヤミン、ユダの君主たち、彼らの指導者たち、ゼブルンの君主たち、ナフタリの君主たちがいる。

12

Manda Deus virtutis tuae. confirma Deus quod operatus es in nobis. A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera. Increpa feras sylvae, concilium taurorum inter vaccas populorum, ut excludantur hi qui probati sunt argento. Dissipa gentes quae bella volunt.

PL 9, 442C

神よ、汝の力に命じよ。神よ、汝が我々のうちに成したことを固めよ。エルサレムにある汝の神殿から、王たちは汝に贈り物を捧げる。林の獣たちを叱れ、諸民の牝牛たちの間にいる雄牛の群れを。銀で試された者たちが締め出されるように〔25.31.1 では ut non excludantur とあり、注解も締め出されないようにの意に解している〕。戦いを望む異邦人たちを散らせ。

13

Venient legati ex Aegypto, Aethiopia praeveniet manus ejus Deo. Regna terrae, cantate Domino et psallite Domino. Psallite Deo nostro, qui adscendit super coelum coeli ad Orientem. Ecce dabit vocem suam vocem virtutis: date gloriam Deo.

PL 9, 442C

使者たちがエジプトから来る。エチオピアは神に向けてその手を先んじて差し出す。地の諸王国よ、主に歌え、主に歌え。天の天の上を東に向かって昇った我々の神に歌え。見よ、彼はその声、力ある声を出す。神に栄光を帰せ。

14

Super Israel magnificentia ejus, et virtus ejus in nubibus. Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae: benedictus Deus est. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 442C

イスラエルの上にその威厳があり、その力は雲の中にある。神はその聖徒たちにあって驚嘆すべき神、イスラエルの神自身がその民に力と強さを与える。神はほめたたえられる。詩篇の講解。

Pars XXV, Caput I

第XXV部 第I章PL 9, 443A
1

Psalmus hic totus ex veteris ac novae legis sacramentis contextus. --VERS. 1. Psalmus non a David, sed illi David in finem praescribitur. Deinde non Canticum psalmi, sed Psalmus est cantici: ut in eo cognitionis et scientiae propheticae enuntiatio doceretur.

PL 9, 443A

この詩篇はすべて、旧い律法と新しい律法の秘義から織り成されている。――詩篇は、ダビデによってではなく、あのダビデに宛てて「終わりに向けて」(詩篇67:1)と前書きされている。次に、「詩篇の歌」ではなく「歌の詩篇」である。それは、預言の認識と知の表明がそこで教えられるためである。

2

Est autem totus ipse sacramentis legis Evangeliorumque contextus, magnaque et ex praeteritis et ex futuris allegoricorum dictorum interpretatione confertus: qui et legis latae in se doctrinam contineat, et assumptae a Domino carnis afferat notionem, et impietatem populi anterioris exprobret, et futurae cognitionis nostrae fidem nuntiet, et Domini super coelos complectatur ascensum, et futuri regni ejus gloriam comprehendat.

PL 9, 443A

この詩篇はそれ自体、全体が律法と福音書の秘義から織り成されており、過去についても未来についても、寓意的な言葉の大きな解釈に満ちている。それは、授けられた律法の教えを自らのうちに含み、主が取った肉の認識をもたらし、先の民の不敬虔を責め、来たるべき我々の認識の信仰を告げ、主が諸天の上へ昇ったことを包含し、その来たるべき国の栄光を含むのである。

3

Initium autem ex eo sumpsit Propheta, in quo salutis nostrae consistit effectus. Coepit enim ita.

PL 9, 443A

預言者は、我々の救いの成就がそこに成り立つところから始めた。すなわち、こう始めたのである。

Pars XXV, Caput II

第XXV部 第II章PL 9, 443B
1

Optatur resurrectio Christi, ac per eam fuga daemonum. VERS. 2. Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus, et fugiant odientes eum a facie ejus.

PL 9, 443B

キリストの復活が願われ、それによって悪霊たちの逃走が願われる。――「神は立ち上がれ、その敵は散らされ、彼を憎む者どもは、その面前から逃げ去れ」(詩篇67:2)。

2

Sermo votorum est, non ex incerto poscentis, sed ex cognitione scientiaque sperantis: resurrectionis enim nunc in Deo tempus optatur: cum de peccato peccatum in carne condemnans, potestates hujus mundi ostentui fecit, cum fiducia triumphatis his in semetipso (Coloss. II, 15) .

PL 9, 443B

これは願いの言葉であるが、不確かなまま求める者のものではなく、認識と知から望む者のものである。というのは、ここで神において復活の時が願われているからである。そのとき神は、罪について、肉において罪を断罪し、この世界の権力を見せ物とし、自らにおいてそれらに勝利して、確信をもってそうした(コロサイ2:15)。

3

Venit enim mundum vincere, et principem mundi cum peccati lege configere, et decretum mortis, peccati remissione delere. Hanc igitur Propheta fugam horum inimicorum ejus exspectat.

PL 9, 443B

彼は世界に打ち勝ち、世界の支配者を罪の律法とともに釘づけにし、死の証書を罪の赦しによって抹消するために来たのである。したがって預言者は、彼のこれらの敵のこの逃走を待ち望んでいる。

4

Neque enim resurgentis ex mortuis occursum ejus potuit haec odientium eum turba daemonum ferre, cum ad primam apostolicae fidei post subjectas his spiritales nequitias potestatem cecidisse de coelo Satanam modo sit fulguris praedicatum (Luc. X, 18) , et princeps mundi in passione sit judicatus (Joan. XII, 31) .

PL 9, 443B

死者の中から復活する彼との遭遇に、彼を憎む悪霊たちのこの群れは耐えることができなかったからである。使徒たちの信仰が初めて権力を得たとき〔ad primam apostolicae fidei … potestatem は構文が取りにくく、このように解した〕、霊的な悪が彼ら〔使徒たち〕に服せしめられたのを受けて、サタンが稲妻のように天から落ちたと宣べられており(ルカ10:18)、世界の支配者は受難において裁かれた(ヨハネ12:31)。

5

Sed fugientes a facie Dei, trepidationem suam quidem dum fugiunt ostendunt; evadere tamen faciem Dei, quamquam fugiant; non possunt.

PL 9, 443C

しかし神の面前から逃げる者たちは、逃げるときに自らの恐れおののきを示しはするが、逃げても神の顔からは逃れることができない。

6

Nam et trepidationem earumdem nequitiarum spiritalium psalmo anteriore declarat, dicens: Misit sagittas suas, et dissipavit eos; et fulgura multiplicavit, et conturbavit eos (Ps. XVII, 15) . Conturbantur itaque, et fugiunt dissipati.

PL 9, 443C

それは、同じ霊的な悪の恐れおののきを、先の詩篇でも明らかにしているからである。そこで彼は言う、「彼は矢を放って彼らを散らし、稲妻を増して彼らを混乱させた」(詩篇17:15)。こうして彼らは混乱させられ、散らされて逃げる。

7

Verum Dei vultus non effugiunt potestatem, secundum illud: Adscendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exardescet , carbones succensi sunt ab eo (Ibid., 9) . Horum itaque inimicorum fugam, haec et interitus et judicii poena consequitur.

PL 9, 444A

しかし彼らは、神の顔の権力からは逃れない。「煙は彼の怒りのうちに立ち上り、火は彼の面前から燃え上がり、炭は彼によって燃え立たされた」(詩篇17:9)とあるとおりである。したがって、これらの敵の逃走には、滅びと裁きの刑罰が続く。

Pars XXV, Caput III

第XXV部 第III章PL 9, 444A
1

Et sane idem nunc qui in anteriore psalmo prophetiae ordo distinguitur. Sequitur enim, VERS. 3: Sicut deficit fumus, deficiant; sicut liquefit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.

PL 9, 444A

実際、今も、先の詩篇と同じ預言の順序が区別されている。続いて、「煙が消えうせるように、彼らも消えうせよ。蝋が火の前で溶けるように、罪人どもは神の面前で滅びよ」(詩篇67:3)とあるからである。

2

Fumus cum emerserit, licet globosus et crassus, tamen paulatim ita deficit aboleturque, ne exstet; sicut in conspectu ignis cera sic liquescit, ut non sit: fumo quidem in igne per levitatem sui tenuitatemque dilapso, cera autem vi et calore ignis absumpta; quia infirmis ipsa per sese, naturae potioris diripiatur ardore: quem in modum omnis iniquorum potestas a facie Dei, id est, Dei judicio deliquescit.

PL 9, 444A

煙は、立ち上ったときには、たとえ丸く濃くとも、やがて少しずつ消え失せて、跡かたもなくなる。蝋も、火の前ではそのように溶けて、なくなる。煙は、その軽さと薄さのために火のうちに散り、蝋は火の力と熱に消耗される。それは、蝋がそれ自体では弱く〔底本は infirmis。ミーニュの注:主格で、cera にかかる〕、より強い本性の熱に奪い去られるからである。そのように、不義の者たちのすべての権力は、神の面前で、すなわち神の裁きによって、溶け去る。

Pars XXV, Caput IV

第XXV部 第IV章PL 9, 444B
1

Laetitia justorum qualis. --Et hunc peccatorum a facie Dei interitum, necesse est ut justorum laetitia consequatur. Nam et continuo subjectum est, VERS. 4: Et justi laetentur laetitia.

PL 9, 444B

義人たちの喜びはどのようなものか。――罪人たちのこの、神の面前での滅びに、義人たちの喜びが続かねばならない。続いてすぐに、「そして義人たちは喜びをもって喜べ」(詩篇67:4)と付されているからである。

2

Aequa enim judicii coelestis et justa moderatio est, ut peccatores morte conficere, ita, et justos laetitia munerari. Idipsum autem ad ostendendum judicii examen est consecutum: Exsultent in conspectu Dei, epulentur in laetitia.

PL 9, 444B

天の裁きの均衡は公平で義しく、罪人たちを死によって片づけるように、義人たちには喜びを授ける。まさにこのことを、裁きの審査を示すために、続けて述べている。「神の前で躍り上がれ、喜びのうちに宴を張れ」。

3

Mundo enim corde, secundum evangelicae benedictionis merita, conspectu Dei digni sunt (Matth. V, 8) . Verum laetari in laetitia significationis est altioris, causam scilicet perfectae laetitiae ostendens.

PL 9, 444B

心の清い者は、福音的祝福の功績に従って、神の前にふさわしいからである(マタイ5:8)。しかし、喜びのうちに喜ぶとは、より高い意味を持ち、すなわち完全な喜びの原因を示している。

4

Plerique enim in his quae sibi sunt nocitura laetantur ut gaudet lascivus in scortis, ut fur laetatur in furtis, ut unumquemque pro vitiis suis ea quae exercet oblectant.

PL 9, 444C

多くの者は、自らに害をなすものの中で喜ぶ。放蕩者が娼婦たちのうちで喜び、盗人が盗みのうちで喜ぶように、めいめいが自分の悪徳に従って、自らの行うものを楽しむのである。

5

Verum qui in laetitia laetatur, causam laetitiae ex ipsius laetitiae honesta utilique veritate suscipit.

PL 9, 444C

しかし、喜びのうちに喜ぶ者は、喜びの原因を、その喜びそのものの誠実で有益な真理から受け取る。

6

Et idcirco ait: In laetitia laetentur, quia in conspectu Dei exultabunt: eam verae exsultationis docens esse laetitiam, quae conspectus Dei jucunditate perfecta sit.

PL 9, 444C

それゆえ彼は言う、「喜びのうちに喜べ」と。彼らは神の前で躍り上がるからである。彼は、真の躍動の喜びとは、神の顔の楽しさによって完成された喜びであると教えている。

7

Exsultationis autem hujus atque epulantium gaudia, ex quibus est laetitia justorum, sanctus Moyses in divina illa Deuteronomii cantione ita meminit, dicens: Jucundamini coeli simul cum eo, et adorent eum omnes angeli Dei.

PL 9, 444C

この躍動と、宴を張る者たちの歓喜――義人たちの喜びはそこから成る――を、聖なるモーセは、申命記のあの神的な歌の中で、次のように記している。「天よ、彼とともに楽しめ。神のすべての天使たちは彼を拝め」。

8

Jucundamini gentes cum populo ejus, et confortent eos omnes filii Dei (Deut. XXXII, 43) . In hac itaque laetitia laetabuntur et justi, coelesti gaudio unanimes, exsultationis divinae societate laetantes.

PL 9, 445A

「異邦人たちよ、その民とともに楽しめ。神のすべての子らは彼らを強めよ」(申命記32:43)。したがって、この喜びにおいて義人たちも喜ぶであろう。天の歓喜において心を一つにし、神的な躍動の交わりにおいて喜ぶのである。

Pars XXV, Caput V

第XXV部 第V章PL 9, 445A
1

Hortatio plus valet, si ratio agendi non sileatur. --Ad cujus nos temporis gratulationem sub fidei evangelicae confessione nunc Propheta advocat dicens, VERS. 5: Cantate Deo, psallite nomini ejus, iter facite ei qui adscendit super occasum.

PL 9, 445A

勧告は、行いの理由が黙されないとき、いっそう力を持つ。――その時の歓喜へ、預言者は今、福音的な信仰の告白のもとで我々を呼び、こう言う。「神に歌え、その名に歌え、没落の上に昇る者のために道を備えよ」(詩篇67:5)。

2

Dominus nomen est illi: et exsultate in conspectu ejus: Adhortatio omnis licet multum ad quemdam impulsum et voluntatis nostrae proficiat et mentis, cum ad aliquid optandum agendumque conciliante casu vel illiciente deducimur: tamen si maxime adhortationis ipsius causa proposita sit, jam ratione animus ac via tamquam certissimo duce nititur.

PL 9, 445A

「主、それが彼の名である。彼の前で躍り上がれ」。あらゆる勧告は、偶然の巡り合わせや誘いによって、何かを望み行うように導かれるとき、我々の意志と精神をある衝動へと促すのに大いに益するとはいえ、勧告そのものの理由が何よりも示されているならば、精神はそのとき、きわめて確かな導き手に拠るかのように、理と道に拠って進む。

3

Ut nunc Propheta nos ad cantandum Deo psallendumque nomini ejus hortatus, ne quid forte ambiguitatis relinqueret; et cui Deo, et cujus nomini psallendum esset, ostendit: ut jam non adhortatio adhibita, sed cognitio percepta in Dei nos exsultatione et cantico collocaret.

PL 9, 445B

そこで預言者は、神に歌い、その名に歌うよう我々を励ましたが、曖昧さが何も残らないよう、どの神に、どの名に歌うべきかを示した。それは、もはや加えられた勧告ではなく、受け取られた認識が、我々を神への躍動と歌のうちに据えるためである。

Pars XXV, Caput VI

第XXV部 第VI章PL 9, 445B
1

Ratio cur psallendum Domino, illius de morte victoria. --Psallendum itaque ei, iterque ejus parandum est, qui adscendit super occasum. Occasu autem universa quae veniunt in vitam intelliguntur aboleri.

PL 9, 445B

主に歌うべき理由は、死に対するその勝利である。――したがって、没落の上に昇った者に歌い、その道を備えねばならない。ところで没落によって、生に入るすべてのものが滅ぼされると解される。

2

Abolitio autem omnium occidentium, secundum humanam communemque opinionem, existimatur in morte. Ei ergo psallendum, ejusque iter nobis est praeparandum, qui occasum mortis adscenderit, id est, qui occasum omnem occasu ipso non detentus excesserit.

PL 9, 445B

しかし、没するすべてのものの消滅は、人間の共通の見解に従えば、死において起こると見なされる。それゆえ、死の没落の上に昇った者、すなわち没落そのものに引き留められることなく、すべての没落を越え出た者に、我々は歌い、その道を備えねばならない。

3

Huic autem nomen est Domino, qui se ex forma Dei exinaniens, et formam servi suscipiens, obedientem se usque ad mortem crucis egit.

PL 9, 445C

この者の名は主である。彼は、神の形から自らを空しくし、僕の形を取り、十字架の死に至るまで自らを従順にした。

4

Propter quod eum exaltavit Deus, nomenque ei super omne nomen donavit, ut in ejus nomine genu coelestia ac terrestria flecterent et inferna: linguaque omnis confiteatur Dominum Jesum in gloria Dei patris.

PL 9, 445C

それゆえ神は彼を高く上げ、すべての名にまさる名を彼に与えた。それは、彼の名において、天のもの、地のもの、地の下のものが膝をかがめ、すべての舌が、父なる神の栄光のうちに、主イエスを告白するためである。

5

Adscendit ergo super occasum, cui nomen est Domino: idque quo occidunt universa transgrediens, legem mortis ex mortuis aeternus egressus est. Huic itaque iter parandum est, secundum illud: Parate vias Domini, rectas facite semitas ejus.

PL 9, 446A

したがって、名が主である者は、没落の上に昇った。彼は、すべてのものが没する場所を越え、永遠の者として、死の律法から、死者たちの中から出た。それゆえ、この者のために道を備えねばならない。「主の道を備えよ、その小道をまっすぐにせよ」。

6

Omnis vallis implebitur, el omnis collis humiliabitur (Luc.III, 3) . Parato itinere nostro, id est vitiorum infidelitatisque nostrae vel compressis tumoribus, vel elevata humilitate terrenae labis, initurus cum rectis aequitatis vitaeque semitis in corda nostra descendet.

PL 9, 446A

「すべての谷は満たされ、すべての丘は低くされる」(ルカ3:3〔翻刻では 3。ルカ3:5 により 5 と読む〕)。我々の道が備えられたとき、すなわち我々の悪徳と不信仰の腫れが抑えられ、あるいは地上の堕落の低さが高められたとき、彼は、公正と命のまっすぐな小道とともに入ろうとして、我々の心に降りて来る。

7

In hujus itaque conspectu exsultabimus, cui iter exaequatis et insolentiae tumoribus et libidinum voraginibus sit parandum, et in quo nos resurgentes ex mortuis contuebimur.

PL 9, 446A

それゆえ我々は、この者の面前で躍り上がるであろう。傲慢の腫れも欲望の深淵も均されて、この者のために道が備えられねばならない。そして彼のうちに、我々は、死者たちの中から復活する自分たちを見るであろう。

8

Super occasum enim nostrae mortis adscendit, qui vitam nobis ex mortuis in se resurgente quaesivit. Haec illa apostolorum est laetitia cum eum post resurrectionem contemplantes contrectantesque viderunt.

PL 9, 446B

実際、我々の死の没落の上に昇ったのは、死者たちの中から自らのうちに復活することによって、我々のために命を得た者である。これが、復活ののち彼を見つめ、触れて見た使徒たちの、あの喜びである。

Pars XXV, Caput VII

第XXV部 第VII章PL 9, 446B
1

Orphanorum et viduarum duplex sensus: qui Deus horum pater, illarum judex. --Sed hanc sanctorum laetitiam, trepidatio eorum quos cum mundo vicit insequitur: id enim ait, VERS. 6: Turbabuntur a facie ejus, patris orphanorum et judicis viduarum.

PL 9, 446B

孤児とやもめの二重の意味:神は、一方の者たちの父であり、他方の者たちの裁き主である。――しかし、聖徒たちのこの喜びには、世界とともに彼が打ち負かした者たちの恐れおののきが続く。彼は言う、「孤児の父、やもめの裁き主である彼の面前で、彼らはかき乱される」(詩篇67:6)。

2

Causam turbationis hanc docuit etiam, quod pater orphanorum sit, judexque viduarum (a facie enim patris orphanorum viduarumque judicis fugient), non reliquens eos orphanos, qui agnoscentes patrem in coelis, diabolo patri, renuntiaverint, easque viduas quae legi mortuae sponsum sese secutae sunt judicans.

PL 9, 446B

彼はこの混乱の理由を、孤児の父であり、やもめの裁き主であることによっても教えた(というのは、彼らは孤児の父、やもめの裁き主の面前から逃げるからである)。天に父を認めて、父である悪魔を捨てた者たちを、孤児のまま捨て置かず、また、律法に対して死んで〔legi mortuae の取り方は定かでない。「律法に対して死んで」と取った〕花婿に従ったやもめたちを裁くのである。

3

Viduam enim, quae a lege sit libera, beatus Paulus transire ad nuptias alterius sine adulterii crimine docuit (Rom. VII, 3) : idque exemplum omne ad Ecclesiam, quae legis se mortua Christo postea sociaret, aptavit.

PL 9, 446C

幸いなるパウロは、律法から解放されたやもめは、姦淫の罪を負うことなく、別の者との結婚に移ることができると教えた(ローマ7:3)。そして彼は、この例をすべて、律法に対して死んでのちにキリストと結ばれる教会に当てはめた。

4

Est autem etiam secundum hujus saeculi fortem sensus aptissimus, ut Deus, qui advocatum nobis a Patre alium dedit, ne orphani essemus in saeculo orbatorum pater sit judexque viduarum (Joan. XIV, 18) : quia et desolatae a parentibus misereatur infantiae, viduarumque quae in se adquieverint judex sit.

PL 9, 447A

また、この世の運命〔底本は fortem。sortem と読む〕に従って解しても、きわめて適切な意味がある。すなわち、世にあって我々が孤児とならないように、父から別の弁護者を我々に与えた神は、親を失った者たちの父であり、やもめたちの裁き主である(ヨハネ14:18)。それは、神が、親に見捨てられた幼子を憐れみ、自らに拠り頼んだやもめたちの裁き主となるからである。

5

Judex autem ideo, quia sub nomine viduarum pleraeque non viduae sunt, quae vel delicatae in Christo nubere volunt (I Tim. V, 11) , vel fallunt humana judicia: et quia dignitas nominis in conservato proposito sit voluntatis; scrutans corda et renes Deus idcirco sit judex, quia solus earum mentem sensumque dijudicet.

PL 9, 447A

裁き主であるのは、やもめという名のもとにいる者の多くが、実はやもめではないからである。彼女らは、キリストに対して放縦になって結婚しようとし(一テモテ5:11)、あるいは人間の裁きを欺く。名の尊厳は、意志が保った決意にあるゆえに、心と腎を探る神が裁き主であるのは、ただ神だけが彼女らの精神と思いを見分けるからである。

6

Et quidem haec, ut dixi, secundum desolationem conditionis humanae, de orphanis viduisque sint dicta.

PL 9, 447A

そして確かに、私が言ったように、これらは、人間の境遇の寄る辺なさに従って、孤児とやもめについて言われたのである。

Pars XXV, Caput VIII

第XXV部 第VIII章PL 9, 447B
1

Tempus gratiae, qua Deus educit vinctos exacerbantes, habitantes in sepulcris. --Caeterum ut ad Ecclesiae totius demonstrationem haec ita significata esse possint intelligi, continuo subjecit: Deus in loco sancto suo, VERS. 7: Deus inhabitare facit unimores in domo, educens vinctos in fortitudine, similiter eos qui exacerbabant, qui inhabitant in sepulcris.

PL 9, 447B

神が、縛られた者たちと、逆らう者たち、墓に住む者たちを導き出す恩寵の時。――さて、これらが教会全体の提示として理解されうるように、彼はすぐに付け加えた。「神はその聖なる所にいる」、「神は心を一つにする者たちを家に住まわせ、縛られた者たちを力をもって導き出し、同じく逆らっていた者たち、墓に住む者たちをも導き出す」(詩篇67:7)。

2

Hic ergo locus Deo sanctus est, ubi sit vidua ex lege, ubi orphanus ex saeculo, ubi unius moris ac voluntatis pacificus unanimisque conventus (Erat enim secundum Actus Apostolorum credentium anima et cor unum, Act.

PL 9, 447B

それゆえ、この所は神にとって聖なる所である。そこには、律法からやもめとなった者がおり、世から孤児となった者がおり、ひとつの習わしとひとつの意志による、平和で心を一つにする集いがある(使徒言行録によれば、信じる者たちには一つの魂と一つの心があったからである。使徒言行録4:32)。

3

IV, 32) , ubi qui vincti sunt, educentur in fortitudine. Ligato enim prius intra domum suam forti, eos qui peccatis suis vinciebantur absolvit (Luc. XIII, 16) : ut Abrahae filiam septem et decem annis ligatam, in libertatem verbo virtutis eduxit.

PL 9, 447B

そこでは、縛られた者たちが力をもって導き出される。強い者がまず自らの家の内で縛られたのち、彼は、自らの罪に縛られていた者たちを解いたからである(ルカ13:16)。十七年間縛られていた〔底本は septem et decem。ルカ13:16 では十八年である〕アブラハムの娘を、力ある言葉によって自由へ導き出したようにである。

4

Eduxit autem etiam eos qui ante exacerbabant, id est, qui transgressione legis iram in se Dei judicis incitabant, vel adversum nomen ejus gentili eloquio disserebant, ad doctrinam divinae cognitionis instituit: ut ex persecutore Paulum gentium Apostolum doctoremque praefecit.

PL 9, 447C

彼はまた、以前に逆らっていた者たち、すなわち律法の違反によって裁き主である神の怒りを自らに招いていた者たち、あるいは異邦人の言葉で彼の名に逆らって論じていた者たちを導き出し、神の認識の教えに導いた。迫害者であったパウロを、異邦人の使徒にして教師に任じたようにである。

5

Hos itaque exacerbantes, antea in sepulcris, id est, intra corporum suorum emortua domicilia consepultos, in coelestem vitam spiritalemque deduxit. Sunt enim multi in viventibus mortui.

PL 9, 448A

こうして彼は、これらの逆らう者たち、かつて墓の中に、すなわち自らの体の死んだ住処の内に共に葬られていた者たちを、天の、霊的な命へ導いた。生きている者たちの中にも、死者は多いからである。

6

Nam et in Evangeliis mortui non putati non differre docentur a mortuis, Domino dicente: Sinite mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22) : et Apostolus scit quasdam mortuas vivere (I Timot. V, 6) , id est, dum vivunt esse jam mortuas. Sed hos omnes de sepulcris Dominus qui in filios Dei regenerantur, eduxit.

PL 9, 448A

福音書においても、死者と見なされていない者たちが死者と異ならないと教えられている。主が「死者たちに、彼らの死者を葬らせよ」と言うからである(マタイ8:22)。また使徒は、死んでいながら生きている女たちがいることを知っている(一テモテ5:6)。すなわち、生きているあいだにすでに死んでいる者たちである。しかし主は、神の子らへと再生されるこれらすべての者を、墓から導き出した。

Pars XXV, Caput IX

第XXV部 第IX章PL 9, 448A
1

Deus idem legis et Evangelii. --Verum haec qui in nobis Deus super occasum adscendens per virtutem resurrectionis operatus est, idem omnia ad hujus spei nostrae praeparationem adumbrata gessit in lege: ut non alius prophetarum, alius Evangeliorum Deus possit intelligi.

PL 9, 448A

律法と福音書の同じ神。――さて、没落の上に昇りつつ、復活の力によって、これらのことを我々のうちに成した神は、同じく、我々のこの希望の備えのために、すべてを律法において、影として行った。それは、預言者たちの神と福音書の神が別の神であると理解されえないためである。

2

Atque ideo erga nos quoque paribus haecmomentis, quibus ex Aegypto populum eduxit, implevit.

PL 9, 448B

それゆえ、彼は我々に対しても、民をエジプトから導き出したときと同等の契機によって、これらを成し遂げた〔底本は haecmomentis。haec momentis と読む〕。

3

Nam et patres nostri sub nube fuerunt et in Moysen in mari baptizati sunt, et in similitudinem coelestis panis manna e coelis decidente saturati sunt, et Christo aquam petra praebente potati sunt: quae quidem in illis salutariter gesta, figuram quoque nostrae in se salutis habuerunt, ut sequens prophetiae sermo declarat, dicens, VERS. 8, 9: Deus, dum egredereris coram populo tuo, dum transgredereris in desertum, terra mota est.

PL 9, 448B

我々の先祖は雲の下におり、モーセにおいて海で洗礼を受け、天から降るマナによって、天のパンにかたどられて満たされ、キリストが岩から水を供して飲まされたからである。これらは、彼らのうちで救いにかなうものとして行われたが、それ自体のうちに我々の救いのかたどりをも持っていた。預言の言葉が、こう言って示すとおりである。「神よ、汝が汝の民の前に出て行ったとき、荒れ野を通り過ぎたとき、地は震えた」(詩篇67:8、9)。

4

Etenim coeli distillaverunt a facie Dei, mons Sina a facie Dei Israel. Praeisse Deum iter populi sui, dum desertum transgreditur, in columna nubis ignisque cognovimus, et usque ad populi errorem de coelis stillasse manna (Exod., XVI) .

PL 9, 448B

「まことに天は神の面前でしたたり、シナイ山も、イスラエルの神の面前で〔震えた〕」。荒れ野を通り過ぎるとき、神が自らの民の道の先に立ったことを、我々は雲と火の柱において知っており、また民のさまようあいだじゅう、天からマナがしたたったことを知っている(出エジプト記16)。

5

Sed cum superiora omnia, quae Ecclesiae propria sunt atque apta, memorasset, scilicet cum super occasum adscendit Dominus, cum orphanorum pater est judexque viduarum, cum in loco sancto suo, id est, in domo congregat unimores, et vinctos in fortitudine et exacerbantes extrahit e sepulcris: haec tamen coram populo egrediens et in desertum transiens consummare memoratus est, ut nunc ex praeterito motam esse terram, distillasse coelos, et hoc a facie Dei Israel in Sina refertur effectum.

PL 9, 448C

しかし預言者は、教会に固有でふさわしい先のすべてのこと、すなわち、主が没落の上に昇るとき、孤児の父でありやもめの裁き主であるとき、その聖なる所、すなわち家に、心を一つにする者たちを集め、縛られた者たちと逆らう者たちを力をもって墓から引き出すとき、これらを述べたのち、それでもこれらを、民の前に出て荒れ野を通り過ぎつつ成し遂げたと述べた。こうして今、過去のこととして、地が震え、天がしたたり、そしてこれがシナイで、イスラエルの神の面前で成ったと語られている。

6

Hoc ideo, ut cum illa quae Legis sunt gessit, in his quoque ea quae Evangeliorum sunt praeformasse sciretur.

PL 9, 449A

これは、彼が律法に属することを行ったとき、そのうちに、福音書に属することをもあらかじめ形づくっていたことが知られるためである。

7

Egressus enim coram populo suo in desertum transgressus est: in illud videlicet desertum Jordanis, in quo lilia floruerunt, in quo fons aquae vitalis desolatos et aridos irrigavit (Deut. XXXII, 9) .

PL 9, 449A

実際、彼は自らの民の前に出て、荒れ野を通り過ぎた。すなわち、ヨルダンのあの荒れ野、百合が咲き、命の水の泉が、荒れ果てて乾いた者たちを潤した荒れ野である(申命記32:9)。

8

Funiculus namque ante erat haereditatis Jacob desertaeque gentes elementorum subditae fuerunt potestati. At nunc inspectante eo qui fuit Dei populus, Deus ad ea quae ante erant desolata transivit; et jam irrigata ab eo finium deserta pinguescunt.

PL 9, 449A

というのは、以前は、ヤコブが嗣業の縄であり、荒れ果てた異邦人たちは諸元素の権力に服していたからである。しかし今、かつて神の民であった者が見ている中で、神は、以前は荒れ果てていたところへ移り、すでに彼によって潤された境の荒れ野は肥える。

9

Et hic idem est, qui manna de coelis dedit populo. Si enim lex disposita est per angelos, panemque Angelorum manducavit homo, coelique stillasse in Sina scribuntur; profecto ministerium hoc a coelis, id est, ab Angelis expletum esse non dubium est. Estque idem largitor ejus qui de coelis est panis qui in Sina mannae fuerat indultor.

PL 9, 449B

そして、天からマナを民に与えたのは、この同じ者である。律法が天使たちを通して定められ、人が天使たちのパンを食べ、シナイで天がしたたったと書かれているのだから、この務めが天によって、すなわち天使たちによって果たされたことは疑いない。そして、シナイでマナを恵んだ者は、天から下ったパンである者の、同じ与え主である。

Pars XXV, Caput X

第XXV部 第X章PL 9, 449B
1

Praescientia et praedestinatio Dei. --Sed transiens ad desertum Deus, id est, ad gentium arida et desolata quondam corda transcendens, felicem illam bonae voluntatis pluviam segregavit (Galat. I, 13; Rom. VIII, 29).

PL 9, 449B

神の予知と予定。――さて、神は荒れ野へ、すなわち、かつては乾いて荒れ果てていた異邦人の心へと移り行き、あの幸いな、善き意志の雨を取り分けた(ガラテヤ1:13、ローマ8:29)。

2

Segregavit enim ipse ex utero matris Paulum in apostolum (Rom. VIII, 29) : quia quos et praescivit, hos et praedestinavit.

PL 9, 449C

神自身が、母の胎からパウロを使徒として取り分けたからである(ローマ8:29)。あらかじめ知った者たちを、あらかじめ定めたのだからである。

3

Hanc etiam eloquii praedicationisque pluviam, et in psalmo Salomon terrae ad spei securitatem nuntiavit, dicens: Et descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram (Psal. LXXI, 6) .

PL 9, 449C

この言葉と宣教の雨を、ソロモンも詩篇において、地に向けて、希望の確かさのために告げた。「彼は羊毛の上に降る雨のように、地にしたたるしずくのように降りて来る」(詩篇71:6)。

4

Et aliquibus nubibus ne super vineam pluerent meminimus esse praeceptum (Esa. V, 6) . Sanctus quoque Moyses qui sub velamento verborum communium ingentia coelestis spei sacramenta condebat, verba sua excipi ut pluviam imbremque cantavit (Deut. XXIII, 2) , pluviam irrigantem deserta et arida et praeparatam Dei haereditatem.

PL 9, 450A

また我々は、いくつかの雲に、ぶどう畑の上に雨を降らせないよう命じられたことを覚えている(イザヤ5:6)。共通の言葉の覆いのもとで、天の希望の大いなる秘義を蔵していた聖なるモーセも、自らの言葉が雨や夕立のように受け取られることを歌った(申命記23:2〔底本は XXIII。XXXII と読む〕)。それは、荒れ野と乾いた地と、備えられた神の嗣業とを潤す雨である。

5

Atque ideo sequitur, VERS. 10 et 11: Pluviam voluntariam segregabis Deus haereditati tuae: et infirmata est, tu vero perfecisti eam. Animalia tua habitabunt in ea, parasti in dulcedine tua pauperi.

PL 9, 450A

それゆえ続く。「神よ、汝は自発の雨を汝の嗣業のために取り分ける。それは弱っていたが、汝がそれを完全にした。汝の生き物たちはそこに住む。汝は汝の甘美のうちに、貧しい者のために備えた」(詩篇67:10、11)。

6

Providus enim voluntatum Deus, segregavit voluntariam pluviam praesciendo. Quae infirmata est, cum judicium in se mortis habuit Paulus (II Cor. I, 9) , cum Petrus scandalo crucis motus est, cum ter denegat admonitus ne negaret, cum Apostoli timent, fugiunt, diffidunt.

PL 9, 450A

実際、神は意志を見通す者であるから、予知によって自発の雨を取り分けた。その雨が弱ったのは、パウロが自らのうちに死の裁きを持ったとき(二コリント1:9)、ペトロが十字架のつまずきに動かされたとき、否むなと諭されたのに三度否んだとき、使徒たちが恐れ、逃げ、疑ったときである。

7

Sed quia in his bonae voluntatis esset affectus, perfecti ita sunt, ut et fundamenta ecclesiarum fierent et columnae. Haec ergo haereditati Dei pluvia segregatur.

PL 9, 450B

しかし、これらの者たちにおいて善き意志の心情があったために、彼らは完全にされ、諸教会の土台となり、柱となった。したがって、この雨は神の嗣業のために取り分けられる。

Pars XXV, Caput XI

第XXV部 第XI章PL 9, 450B
1

Haereditas Dei quae. --Quae autem haereditas sit, non obscurum est, ea scilicet quae data est poscenti cum dicitur: Posce a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8) .

PL 9, 450B

神の嗣業とは何か。――嗣業が何であるかは明らかである。すなわち、「私に求めよ。私は汝に異邦人たちを、汝の嗣業として与える」(詩篇2:8)とあるとおり、求める者に与えられたものである。

2

Gentes itaque animantium et pecorum ritu non intelligentes (et ideo cum cura pecorum Deo nulla sit (I Cor. IX, 9) , haereditas illa in hac segregata voluntaria pluvia est in ea habitare monstrantur.

PL 9, 450B

それゆえ異邦人たちは、生き物や家畜のように理解を持たない者たちであるが(それゆえ、神には家畜への気遣いはないのだから(一コリント9:9)、〔ここで言う生き物とは彼らのことである〕)〔底本は括弧の閉じ方が合わず、本文が崩れている。括弧は I Cor. IX, 9 の後で閉じると見た〕、あの嗣業はこの取り分けられた自発の雨のうちにあるので、そこに住むことが示される。

3

Sequitur enim: Animalia tua habitabunt in eo, parasti in dulcedine tua pauperi. Habitabunt ergo animalia vel in haereditate Dei, vel in pluvia voluntaria: et haec in dulcedine pauperi vel haereditas vel pluvia est parata.

PL 9, 450B

続けてこうある。「汝の生き物たちはそこに住む。汝は汝の甘美のうちに、貧しい者のために備えた」。したがって、生き物たちは、神の嗣業に、あるいは自発の雨に住む。そして、この嗣業あるいは雨は、甘美のうちに貧しい者のために備えられた。

4

Eloquia enim Dei sanctorum faucibus dulcia sunt (Ps. CXVIII, 103) , et beati sunt pauperes spiritu, quia ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3) . Animalia autem cum essent, facta sunt spiritalia. Haec ergo omnia in usum haereditatis, vel voluntariae pluviae ministerium sunt segregata.

PL 9, 450C

神の言葉は、聖徒たちの喉に甘い(詩篇118:103)。また、霊において貧しい者は幸いなる者である。天の国は彼らのものだからである(マタイ5:3)。彼らは生き物であったが、霊的な者となった。したがって、これらすべては、嗣業の用のために、あるいは自発の雨の務めのために取り分けられた。

Pars XXV, Caput XII

第XXV部 第XII章PL 9, 451A
1

Apostoli unius Christi virtutes multae. --Atque ut secundum praeparatam dulcedinem pauperi, vel Ecclesiae congregatio, quae haereditas Deo ( al. Dei) est, vel apostolicae praedicationis significatum esse intelligeretur eloquium; subjecit, VERS. 12, 13: Deus Dominus dabit verbum evangelizantibus virtutibus multis: rex virtutum dilecti, et pulchritudini domus dividere spolia.

PL 9, 451A

使徒たちは唯一のキリストの多くの力。――貧しい者のために備えられた甘美に従って、神にとっての(別本では「神の」)嗣業である教会の集いが、あるいは使徒的宣教の言葉が、意味されていると理解されるために、彼は付け加えた。「主なる神は、福音を告げる多くの力に言葉を与える。愛された者の力の王、そして家の美しさのために、戦利品を分けることを」(詩篇67:12、13)。

2

Segregatae itaque pluviae ad Evangelium irrigandum Dominus dabit verbum idipsum in sensum nostrum et ora diffundens; secundum illud: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20) .

PL 9, 451A

それゆえ、福音を潤すために取り分けられた雨に、主は、言葉そのものを、我々の思いのうちに、また口に注ぎつつ与える。「語るのは汝らではなく、汝らの父の霊が、汝らのうちで語るのである」とあるとおりである(マタイ10:20)。

3

Sed virtutes multae evangelizantes sunt quibus dabit verbum, ut sit in Paulo virtus, in Petro virtus et in Joanne virtus, et in caeteris virtus, multasque ob id Evangelii praedicandi significet esse virtutes quibus quamvis Deus et Dominus et rex dabit verbum, virtutes tamen istae dilecti sunt, id est,ejus qui Regi et Domino et Deo sit dilectus.

PL 9, 451A

しかし、言葉が与えられる、福音を告げる者は、多くの力である。パウロのうちに力があり、ペトロのうちに力があり、ヨハネのうちに力があり、他の者たちのうちにも力があるということで、それゆえ福音を宣べ伝える力が多いことを意味する。神にして主にして王が言葉を与えるとはいえ、それらの力は「愛された者」のものである、すなわち、王にして主にして神にとって愛された者のものである。

4

Laboriosius autem id et obscurius, dum collocationes verborum non demutat, translatio latina declarat: caeterum absolutius totum hoc sermo e graeco enuntiatus eloquitur, hunc scilicet Deum et Dominum regem earum quae dilecti sint esse virtutum: ut virtutes ad Apostolos, dilectus vero referatur ad Christum, cujus vel in his, vel hi omnes intelligantur esse virtutes.

PL 9, 451B

ラテン語訳は語の配置を変えないので、これはより骨が折れ、より不明瞭に示されている。しかしギリシア語から述べられた言葉は、これ全体をより完全に語る。すなわち、この神にして主が、愛された者に属する力の王であるということである。こうして、力は使徒たちに、愛された者はキリストに関係づけられ、これらの者たちのうちに彼の力があるとも、これらの者たち全員が彼の力であるとも理解される。

5

Oportuit autem propter ea quae sequuntur, licet in omnibus unus atque idem esset Spritus, numerosarum tamen virtutum fieri mentionem: quia ad pulchritudinem domus ipse virtutis spolia divideret.

PL 9, 451B

しかし、続くことのために、すべての者において同じ一つの霊があるとはいえ、多数の力に言及がなされる必要があった。霊自身が、家の美しさのために、力の戦利品を分けるからである。

6

Ad Ecclesiae enim decus detracta ab his diabolo gentium spolia dividuntur, atque etiam ex his spoliis domus pulchritudo perficitur, cum in sacerdotes Dei ad ministerii sanctificationem ab aris templisque daemonum, abstrahuntur, sanctoque Spiritu irrigati, evangelizantes effectae sunt dilecti esse virtutes.

PL 9, 451B

実際、教会の飾りのために、これらの者たちによって悪魔から奪われた異邦人たちの戦利品が分けられ、また家の美しさは、これらの戦利品からも完成される。彼らが、悪霊たちの祭壇と神殿から引き離されて、務めの聖化のために神の司教たちとされ、聖なる霊に潤されて、福音を告げる者となり、愛された者の力となったときにである。

Pars XXV, Caput XIII

第XXV部 第XIII章PL 9, 451C
1

Hic Spirutus sancti donis ornati, post gloria immortali sunt decorandi. --Ad has enim easdem virtutes quae ad pulchritudinem domus vel spolia divident, vel ipsae sunt spolia, divinus sermo se retulit, dicens, VERS. 14: Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in viriditate auri.

PL 9, 451C

この世で聖なる霊の賜物によって飾られた者たちは、のちに不滅の栄光によって飾られねばならない。――神的な言葉は、家の美しさのために戦利品を分けるか、あるいは自らが戦利品であるこれらの同じ力に立ち返り、こう言った。「たとえ汝らが分け前の間に眠るとしても、鳩の翼は銀を被せられ、その背の後ろは黄金の緑のうちにある」(詩篇67:14)。

2

Prophetae vota sunt, quibus manere in mediis cleris haec ad pulchritudinem domus divisa spolia exoptat: ut usque ad consummationis suae diem (quia significari mors soleat in somno) in domus pulchritudine perseverent.

PL 9, 452A

これは預言者の願いである。彼は、家の美しさのために分けられたこれらの戦利品が、分け前の真ん中にとどまることを望んでいる。すなわち(眠りによって死が意味されるのが常であるから)自らの完成の日まで、家の美しさのうちに堅くとどまるようにである。

3

Qui quidem sunt in usum praedicationis, tamquam deargentatae pennae columbae, id est sancti Spiritus munere ornatuque pretiosi.

PL 9, 452A

彼らは宣教の用に供される者として、いわば銀を被せられた鳩の翼、すなわち聖なる霊の賜物と飾りによって貴い者である。

4

In his autem quae post eos sunt, in auri viriditate consistent: ut his post praedicationem Evangelii honor regius et indefessa aeternitas ex conscientiae suae fructu in auri viriditate reddatur: dum et aurum refertur ad honorem, et viriditate vigor aeternus ostenditur.

PL 9, 452A

しかし、彼らの後ろにあるものにおいては、黄金の緑のうちに立つであろう。それは、福音の宣教ののち、彼らに、自らの良心の実によって、王にふさわしい栄誉と疲れることのない永遠が、黄金の緑のうちに与えられるためである。黄金は栄誉に関係づけられ、緑によって永遠の活力が示される。

5

Posteriora itaque dorsi, quae interscaplia, τὰ μετάφρενα, magis graecus sermo significat, id est quae bonae conscientiae atque honoris posteriora sint tempore, ultra praedicationis hujus honorem sunt honoranda: cum interim deargentatae pennae sub munere sancti Spiritus permanentes, post etiam ad conscientiae suae fructum auri viriditatem, id est florem honoris perpetui consequentur.

PL 9, 452A

それゆえ、「背の後ろ」は、ギリシア語がむしろ「肩甲骨の間」、タ・メタプレナと意味するものであり、すなわち、善き良心と栄誉のうち、時において後ろにあるものである。それらはこの宣教の栄誉を越えて栄誉を受けるべきである。一方、銀を被せられた翼は、聖なる霊の賜物のもとにとどまりつつ、のちには、自らの良心の実によって、黄金の緑、すなわち永続する栄誉の花をも得るであろう。

Pars XXV, Caput XIV

第XXV部 第XIV章PL 9, 452B
1

Reges sunt cum Christo: hos decet pax et candor. --Ut autem haec ad pulchritudinem domus spolia divisa, quibus ut inter medios cleros dormirent, id est, ut morte tales consummarentur, optatum est, ad principes ecclesiarum, per quos pulchritudo domus consistit, relatum possit intelligi, continuo subjecit, VERS. 15, 16: Dum discernit coelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon; mons Dei, mons uber, mons consecratus, mons pinguis.

PL 9, 452B

王たちはキリストとともにいる。彼らにふさわしいのは平和と白さである。――さて、分け前の真ん中に眠るように、すなわちそのように死によって完成されるように願われた、家の美しさのために分けられたこれらの戦利品が、それによって家の美しさが成り立つ諸教会の君主たちに関係づけられうると理解されるように、彼はすぐに付け加えた。「天なる者が王たちをその上に分かつとき、彼らはサルモンで雪のように白くされる。神の山、豊かな山、聖別された山、肥えた山」(詩篇67:15、16)。

2

Dum itaque hos coelestis super eam reges discernet, id est, dum Dominus de coelis descendens, eos qui spolia fuerint, constituit in reges, super eam domum, quae per eos pulcherrima est, unumquemque disponit; in Selmon nive dealbabuntur, in pace scilicet, quia Selmon interpretatio pacis est, gloriam aeternitatis accipient.

PL 9, 452B

したがって、天なる者がこれらの王たちをその上に分かつとき、すなわち主が天から降って、戦利品となった者たちを王に立て、彼らによってこの上なく美しいその家の上に、めいめいを配置するとき、彼らはサルモンで雪のように白くされる。すなわち平和のうちに――というのは「サルモン」の意味は平和であるので――永遠の栄光を受ける。

3

Hic enim Dei mons, in quo pax Dei, nominis ipsius est significata virtute, et uber et consecratus et pinguis est.

PL 9, 452C

実際、その名そのものの力によって神の平和が意味されているこの神の山は、豊かで、聖別され、肥えている。

4

Reges autem esse eos non obscurum est, de quibus dictum est: Jam sine nobis regnatis et utinam regnaretis: ut et nos vobiscum conregnaremus (I Cor. IV, 8) .

PL 9, 452C

これらの者が王であることは明らかである。彼らについてはこう言われている。「すでに汝らは我々なしに王として統べている。そうであってくれればよいものを。我々も汝らとともに統べるために」(一コリント4:8)。

5

Dominus ergo coelestis (quia qualis coelestis, tales et coelestes) hos in Selmon reges super domum suam, per quos divisis spoliis ornabitur, exalbatos nive disponet in reges.

PL 9, 452C

それゆえ天の主は(天の者がそうであるように、天の者たちもそうであるからである)、サルモンで雪のように白くされたこれらの王たちを、分けられた戦利品によって彼らを通して飾られることになる自らの家の上に、王として配置する。

6

Factus est enim in pace locus ejus (Ps. LXXV, 3) et Phoenicium, secundum Isaiam, ut nix dealbabitur (Isa. I, 18) . Sed reges necesse est, penes quos sit domus pulchritudo, ultra candorem nivis esse praestari.

PL 9, 453A

「彼の場所は平和のうちに造られた」(詩篇75:3)。またイザヤによれば、緋色のものは雪のように白くされる(イザヤ1:18)。しかし、家の美しさを預かる王たちは、雪の白さにもまさる者でなければならない〔底本は esse praestari で形が崩れている。「まさる」の意に解した〕。

7

Lux enim mundi sunt: et quisquis dignus erit cum Domino montem regni coelestis adscendere, super nivem dealbabitur: quia cum se apostolis in habitu quo cum sanctis conregnaturus esset ostendit, vestimenta ejus super nivem alba sunt visa (Matth. XVII, 2) . Hic ergo mons, et hoc regnum Deo pacis est.

PL 9, 453A

実際、彼らは世界の光である。そして、主とともに天の国の山に登るにふさわしいと認められる者は誰でも、雪にまさって白くされる。彼が使徒たちに、聖徒たちとともに統べるはずの姿で自らを現したとき、その衣は雪にまさって白く見えたからである(マタイ17:2)。したがって、この山とこの国は、平和の神のものである。

Pars XXV, Caput XV

第XXV部 第XV章PL 9, 453A
1

Haeretici pacem mentiuntur. --Sed plerique sunt, qui Ecclesiae pacem sub haereticorum consertio mentiuntur, dissolventes novi ac veteris Testamenti connexam sibi conjunctamque rationem: dum plerique alium Evangeliorum, alium Deum Legis effingunt.

PL 9, 453A

異端者たちは平和を偽る。――しかし多くの者が、異端者たちの結社のもとで教会の平和を偽り、新しい契約と古い契約の、互いにつながり結ばれた道理を解体している。多くの者が、福音書の神と律法の神とを別々の神として作り上げるのである。

2

Nonnulli vero adversum unigeniti Dei naturam nomenque venientes, ex tempore natum solum hominem confitentur: neque ex forma Dei in formam servi esse deductum, sed ex forma servi tantum esse coepisse confingunt.

PL 9, 453B

またある者たちは、独り子である神の本性と名に逆らって、時間の中に生まれた人だけを告白し、神の形から僕の形へ導き下ろされたのではなく、僕の形からのみ始まったと作り上げる。

3

Plures autem non verae divinitatis Deum, neque ex paternae majestatis naturaeque proprietate, subsistere disserunt: sed externae substantiae, Deoque diversae, quae in adoptionem filii electa sit, modo creaturarum ex nihilo, quibus nulla origo anterior sit, constiterit.

PL 9, 453B

さらに多くの者たちは、彼が真の神性の神として、また父の威厳と本性の固有性から存立するのではなく、外なる、神とは異なる実体のものであって、子としての養子縁組のために選ばれ、先立つ起源を持たない、無からの被造物のようにして成り立ったと論じる。

4

Plures etiam in corpus atque ex se protensum permanantemque patrem loquuntur: ut assumptio illa carnis ex Virgine filii nomen acceperit, non qui ante erat Dei filius, idem hominis filius sit natus in corpore.

PL 9, 453B

さらに多くの者たちは、父が体へと延べ広げられ、自らから流れ出たと語る〔in corpus atque ex se protensum permanantemque patrem は構文が取りにくく、意味を取って訳した〕。それは、おとめからの肉のあの受容が子の名を受けたのであって、以前から神の子であった者が、同じ者として、体において人の子として生まれたのではない、ということになる。

5

Et quidem omnia haec ad speciem humanae prudentiae coaptantur, postquam rationem coelestis sapientiae non comprehenderunt: quibus, ut spero, aliis locis uberius copiosiusque responsum est.

PL 9, 453C

そして確かに、これらすべては、人間的な思慮の見かけに合わせて作られている。彼らが天の知恵の道理を把握しなかったのちのことである。これらには、私の望むところでは、他の箇所でより豊かに、詳しく答えられている。

Pars XXV, Caput XVI

第XXV部 第XVI章PL 9, 453C
1

Haeresis caseo similis. --Quia ergo verae fidei una, haec sedes est Deo quae sit placita, et hic aeterni regni mons unus in pace sit; de susceptis plurimis arguit nos Propheta, dicens, VERS 17: Ut quid suscepistis montes caseatos? ( Ἔρη τετωρωμένα.) Lac cum corrumpitur, densatur, et ex vitio in coaguli caseique speciem concrescit.

PL 9, 453C

異端はチーズに似ている。――それゆえ、真の信仰のこの座は、神に喜ばれるただ一つのものであり、ここに永遠の国の山が、平和のうちにただ一つある。多くのものを受け入れたことについて、預言者は我々を咎めて言う。「なぜ汝らはチーズ状の山々を迎え入れたのか」(詩篇67:17)。(〔ギリシア語では〕オレー・テテュロメナ〔底本は Ἔρη τετωρωμένα。ὄρη τετυρωμένα と読む〕。)乳は腐敗すると濃くなり、変質して、凝乳とチーズの姿に固まる。

2

Nam utrumque id unus graecitatis sermo complectitur. Ergo sicuti ex natura sua lac ipsum vitio accedente degenerat, et quadam sui corruptione coalescit: ita haec genera doctrinarum, quae initia cognitionis ex innoxio sincerique lacte deducant, corrumpuntur in vitia, fiuntque corruptione sui coagulata vel caseata ne lac sint.

PL 9, 454A

ギリシア語の一つの語が、この両方を含んでいるからである。それゆえ、乳がその本性から、欠陥が加わって変質し、自らの腐敗によって固まるように、認識の初めを、害のない純粋な乳から引き出すこれらの種類の教えも、悪徳へと腐敗し、自らの腐敗によって凝固し、あるいはチーズ状になって、乳ではなくなる。

3

Quod idipsum loco alio ita meminit: Coagulavit sicut lac cor eorum (Psal CXVIII, 70) : ego vero legem tuam meditatus sum: quia consiliis gestisque impietatis cor infectum, cum per infantiae simplicitatem naturam lactis habuisset, vitiorum postea corruptione degenerans, in coagulum densatum esset atque concretum.

PL 9, 454A

これと同じことを、彼は別の箇所でこう記している。「彼らの心は乳のように凝固した」、「しかし私は汝の律法を思い巡らした」(詩篇118:70)。それは、不敬虔の企てと行いによって染まった心が、幼さの単純さによって乳の本性を持っていたのに、のちに悪徳の腐敗によって変質し、凝乳へと濃くなり、固まったからである。

4

Referendus ergo ab his omnibus et sensus et studium est: neque quisquam alius magis, quam hic mons pacis, habitandus est.

PL 9, 454B

それゆえ、これらすべてから、思いも熱意も引き戻されねばならず、この平和の山よりほかのいかなる山にも、住んではならない。

5

Nam post exprobrationem caseatorum coagulatorumque montium, continuo subjecit: Mons in quo beneplacitum est Deo habitare: in eo etenim Dominus habitabit usque in finem: in eo monte aeternae habitationis sedem Deo ostendens esse complacitam, qui ad sedem pacis esset electus.

PL 9, 454B

実際、チーズ状で凝固した山々への非難ののち、彼はすぐに付け加えた。「神が住むことを良しとした山、まことにそこに主は終わりまで住む」。彼は、この山に、永遠の住まいの座が神に喜ばれていることを示しており、この山は、平和の座へと選ばれていたのである。

Pars XXV, Caput XVII

第XXV部 第XVII章PL 9, 454B
1

Legis veteris ac novae unus lator, una fides. --Sed quia post legis tempora, circumcisionisque praescripta, sacrificiorumque praecepta per evangelicae, confessionis fidem ab his qui gloriantur in lege, id est, a carnali Israel, quaedam per nos videtur pacis Dei facta esse mutatio, cognitionisque alterius, quam in lege praescripta est, introducta confessio; cum nos omnia per Dominum Jesum Christum quaecumque praecepta sunt lege, in spem evangelicam adumbrata esse doceamus, illis contra Deum patrem secum locutum, ac legem dedisse jactantibus: respondendum est, hac ipsa psalmi prophetia per angelos potius legem in manu Mediatoris esse dispositam, neque a nobis quidquam esse mutatum, sed in his manere que sola sunt, id est, unam eamdemque sedem Dei pacis incolere: cum quando eumdem praedicatorem Evangelii Dominum Jesum Christum, quem et latorem legis, habeamus.

PL 9, 454B

古い律法と新しい律法には授けた者が一人、信仰も一つ。――しかし、律法の時、割礼の規定、供犠の掟ののち、福音的な告白の信仰によって、律法を誇る者たち、すなわち肉のイスラエルからは、我々によって神の平和にある種の変更が生じ、律法に定められたものとは別の認識の告白が導入されたと見られている。我々は、律法によって命じられたすべては、主イエス・キリストを通して、福音の希望への影として示されたものだと教えるが、彼らは、神である父が自分たちに語って律法を与えたと誇っている。彼らには、こう答えねばならない。この詩篇そのものの預言によれば、律法はむしろ天使たちを通して、仲介者の手に定められたのであり、我々によっては何も変更されておらず、唯一のものである所に留まっている〔底本は que sola。quae と読み、このように解した〕、すなわち、同一の、神の平和の座に住んでいるのである。というのは、我々は、律法の授け主でもある同じ主イエス・キリストを、福音の宣べ伝え手として持っているからである。

2

Post unius enim complaciti Deo montis sedem, quam usque in finem coelestis habitabit, ut sedes haec evangelicae pacis praeformata per Mediatorem legis intelligeretur in lege; continuo subjecit, VERS. 18 et 19: Currus Dei decem millium multiplex, millia laetantium: Dominus in illis in Sina in sancto adscendit in altum, cepit captivitatem, dedit dona in hominibus, etenim non credentes inhabitare.

PL 9, 455A

実際、天の者が終わりまで住むであろう、神に喜ばれたただ一つの山の座のあと、この福音の平和の座が、律法において、律法の仲介者を通してあらかじめ形づくられたと理解されるように、彼はすぐに付け加えた。「神の戦車は一万の倍、喜ぶ者たちは幾千。主は彼らのうちに、シナイにいる。聖なる者において高きへと昇り、捕囚を捕らえ、人々の中に賜物を与えた。まことに、住むことを信じない者たちに〔も〕」(詩篇67:18、19)。

Pars XXV, Caput XVIII

第XXV部 第XVIII章PL 9, 455B
1

Fidei totius summa, sedis Dei decus, legis Christus lator. --Fidem omnem brevia haec quidem verba significant, sed quae virtutibus suis magna et infinita complexa sunt.

PL 9, 455B

信仰全体の要約、神の座の飾り、律法の授け主キリスト。――これらの言葉は短いが、信仰全体を示しており、その力によって、大きく限りないものを包んでいる。

2

Hanc autem currus sive sedis Dei dignitatem, haud dissimiliter Daniel propheta descripsit, dicens: Sedes ejus flamma ignis ardens, rotas ejus flumen ingens ducebat ante eum: millia millium serviebant ei, et dena millia denum millium adstabant ei (Dan. VII, 9 et 10) .

PL 9, 455B

戦車、すなわち神の座のこの威厳を、預言者ダニエルも、同じように描いた。「その座は燃える火の炎、その車輪は大きな川となって彼の前を導いた。千の千が彼に仕え、万の万が彼の前に立った」(ダニエル7:9、10)。

3

Atque in his quidem, sive sub specie talis ornatus, sive sub significationis exemplo, nobis in curru opinio et sensus comitatus coelestis affertur: ut sub concordi jugo millibus laetantium obsequelam coelestem intelligamus.

PL 9, 455B

これらにおいては、そのような飾りの姿のもとであれ、意味の実例のもとであれ、戦車において、天の随行の観念と意味が我々に示される。それは、和合したくびきのもとで、喜ぶ幾千の者たちの天の従順を、我々が理解するためである。

4

Et hoc illae in Sina ardentes faces, collucentesque ignes, ingravescentiaque tonitrua, et totius Domini adventus terror ostendit, ministeria scilicet angelorum, legem in manu Mediatoris disponentium, adstitisse.

PL 9, 455B

そしてこのことを、シナイのあの燃える松明、輝く火、激しさを増す雷鳴、主の到来全体の恐ろしさが示している。すなわち、仲介者の手に律法を定める天使たちの務めが、そこに立ち会っていたことをである。

5

Hic ergo currus Dei decem millium multiplex est, milliaque laetantium sunt. Et quia Mediator Dei hominumque sit Dominus, in cujus manu per angelos, ut dictum est, lata lex fuerit; sequens sermo subjecit: Dominus in illis in Sina, in illis scilicet laetantibus millibus: currusque numero multiplici decem millium, id est, infinitorum intelligentia sub decem millium multiplicatione subjecta. In his itaque Deus in Sina est.

PL 9, 455C

こうして、神のこの戦車は一万の倍であり、喜ぶ者たちは幾千である。そして、主は神と人々との仲介者であり、その手に、すでに言われたように、天使たちを通して律法が授けられたので、続く言葉は付け加えた。「主は彼らのうちに、シナイに」。すなわち、それらの喜ぶ幾千の者たちのうちにおり、戦車は一万の倍の数であって、すなわち、無限の者たちの理解が、一万の増し加えのもとに置かれている。したがって、これらのうちに、神はシナイにいる。

Pars XXV, Caput XIX

第XXV部 第XIX章PL 9, 456A
1

Evangelia Legis supplementa. --Sed ne forte Evangelia non supplementa Legis aliquatenus viderentur, qui in illis in Sina est Dominus, hic rursum in sancto adscendit in altum, captivamque cepit captivitatem, in eo scilicet sancto, cujus formam ex forma Dei evacuatus accepit.

PL 9, 456A

福音書は律法の補完である。――さて、福音書が律法の補完に見えないことのないよう、そこにおいてシナイにいる主は、ここで再び聖なる者において高きへ昇り、捕囚を捕らえた。すなわち、神の形から自らを空しくして、その形を取った、その聖なる者においてである。

2

Quod autem sanctus sit, cum plures prophetiae, tum Gabriel angelus ad Mariam testatur, dicens: Et quod ex te nascetur sanctum, vocabitur filius Dei (Luc. I, 35) ; et daemones clamant: Scimus qui sis, sanctus Dei (Luc. IV, 34) . In sancto ergo adscendit in altum.

PL 9, 456A

彼が聖なる者であることは、多くの預言が証しし、また天使ガブリエルがマリアに証しして言う。「汝から生まれる聖なる者は、神の子と呼ばれる」(ルカ1:35)。また悪霊たちは叫ぶ。「我々は、汝が誰であるか知っている、神の聖なる者よ」(ルカ4:34)。それゆえ、聖なる者において、彼は高きへ昇った。

3

Et quid illud sit adscendere in altum, sub hujus ipsius dicti significatione Paulus docuit, dicens: Ascendit autem quid est, nisi quia et descendit in inferiora terrae? Qui descendit, ipse est qui adsccndit super omnes coelos (Eph. IV, 9) .

PL 9, 456A

「高きに昇る」とはどういうことか、パウロは、この言葉そのものの意味のもとで教えて言う。「昇ったとは、彼がまた地の低いところに降ったということでなくて何であろうか。降った者、その者が、すべての天の上に昇った者である」(エフェソ4:9)。

4

Adscendens ergo in altum, et sese hominem ex mortuis in coelestibus revehens, accepit eos qui a diabolo erant capti, quos et ad pulchritudinem domus spolia divisit.

PL 9, 456B

それゆえ、高きに昇り、自らを人として死者たちの中から天の所へ連れ戻しつつ、彼は、悪魔に捕らえられていた者たちを受け取った。彼らを、家の美しさのために戦利品として分けたのである。

5

Dehinc dona in hominibus accepit, cum primogenitus ex mortuis de se ipse testatur, dicens: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Posce a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 7 et 8) .

PL 9, 456B

それからさらに、彼は人々の中に賜物を受けた。死者たちの中から最初に生まれた者が、自ら証しして言うときである。「主は私に言った、汝は私の子である。私は今日、汝を生んだ。私に求めよ。私は汝に、もろもろの異邦人を汝の嗣業として、地の果てを汝の所有として与える」(詩篇2:7、8)。

6

Accepit ergo dona in hominibus, gentes scilicet in haereditatem; in quibus in sancto in altum primogenitus ex mortuis capta captivitate conscendit.

PL 9, 456B

したがって、彼は人々の中に賜物を受けた。すなわち、嗣業としての異邦人たちを、である。彼らのうちに、聖なる者において、死者たちの中から最初に生まれた者は、捕囚が捕らえられて、高きへと登った。

7

Et quia ultra humanae spei fidem sit, eum terrenae carnis corruptionem in coelestem gloriam transtulisse, gentesque impias, et ante vitiorum ac superstitionum furore pervasas, ad cognitionem Dei consortiumque esse deductas; ob hoc in his dona hominibus accepit, qui se cum Deo habitaturos esse non crederent.

PL 9, 456B

そして、地上の肉の腐敗を天の栄光へ移したこと、また、不敬虔で、以前は悪徳と迷信の狂乱に浸されていた異邦人たちが、神の認識と交わりへ導かれたことは、人間の希望の信じうる範囲を超えているので、このために、彼は、自分たちが神とともに住むことになるとは信じなかった人々のうちに、賜物を受けた。

8

Atque ita hujus Mediatoris ex lege consummata cognitio est: ut qui in laetantium millibus in Sina fuisset, hic idem in sancto rursum in altum captiva captivitate conscendens, dona nos, qui secum cohabitaturos diffidebamus, acciperet.

PL 9, 456C

こうして、この仲介者についての認識は、律法から完成される。すなわち、喜ぶ幾千の者たちのうちにシナイにいた者が、同じ者として、再び聖なる者において高きに登り、捕囚を捕らえて、彼とともに住むことを疑っていた我々を、賜物として受け取ったのである。

Pars XXV, Caput XX

第XXV部 第XX章PL 9, 457A
1

Benedicendus in aeternum Deus. --Post hanc itaque contra spei nostrae diffidentiam acceptorum in hominibus donorum haereditatem, digna haec ad Deum Prophetae subjecta confessio est, VERS. 20: Dominus Deus benedictus de die in diem, prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.

PL 9, 457A

永遠にほめたたえられるべき神。――それゆえ、人々の中に賜物を受け取った嗣業について、我々の希望が疑っていたことに対し、預言者が神に付け加えた告白は、ふさわしいものである。「主なる神は日々ほめたたえられる。我々の救いの神は、我々に順調な道を開く」(詩篇67:20)。

2

Benedictus itaque Dominus et Deus est, ascendens in altum, capiens captivitatem, in hominibus dona percipiens, eos scilicet qui inhabitaturos se esse non crederent.

PL 9, 457A

したがって、主にして神はほめたたえられる。彼は高きに昇り、捕囚を捕らえ、人々の中に賜物を受け取ったのであり、その賜物とはすなわち、自分たちが住むことになるとは信じなかった者たちである。

3

Quotidie autem per populi credentis accessionem, benedictionis multiplicatur augeturque confessio, cum gentiles superstitiones impiaeque de diis fabulae, cum arae daemonum, cum idolorum inania relinquuntur, et iter omnibus ac profectus dirigitur in salutem.

PL 9, 457A

毎日、信じる民が加わることによって、祝福の告白は増し加えられ、拡大する。異邦人の迷信と、神々についての不敬虔な作り話が、悪霊たちの祭壇が、偶像の空しさが捨てられ、すべての者にとって道と前進が、救いへと向けられるときである。

4

Hic igitur salutarium nostrorum Dominus ac Deus est, cujus de die in diem benedictionum significatur aeternitas. In eo enim quod quotidie est, continuatur et semper; cum tanta aevi protendatur infinitas, quanta et dierum post dies successio consequatur.

PL 9, 457B

したがって、我々の救いの主にして神とは、その祝福が日々に及ぶことによって永遠が示される、この者である。毎日あるということにおいて、それは絶えず続き、常にある。日々に日が続く継起があるだけ、時の無限も延びていくからである。

Pars XXV, Caput XXI

第XXV部 第XXI章PL 9, 457B
1

Crucis sapientia et virtus. --Cautissime autem semper propheticus sermo, ne qui per gentiles fabulas philosophiaeque doctrinam, notionem nostram de divinae veritatis scientia perturbaret, admonuit: quia variae eorum impiissimaeque sententiae multa de Deo stulte profaneque complexae sunt.

PL 9, 457B

十字架の知恵と力。――預言の言葉は、つねにきわめて慎重に、異邦人の作り話や哲学の教えによって、神的な真理の知についての我々の観念を乱す者がないよう、警告した。彼らの多様で最も不敬虔な考えは、神について多くの愚かで俗悪なことを含んでいるからである。

2

Nos vero ad cognitionem Dei patris et Dei filii instituti, sacramentum sumus verae coelestisque prudentiae, in eo quod Verbum caro factum est, consecuti.

PL 9, 457B

しかし我々は、父なる神と子なる神の認識へと教え込まれ、言葉が肉となったということにおいて、真の、天の思慮の秘義を得た。

3

Ipsum enim nobis, quod Judaeis scandalum, gentibus vero stultitia est (I Cor. I, 23) , id est, Dei passio, crux, mors, sepultura, sive per rationem divinae voluntatis perfecta coelestisque sapientia est, sive per resurrectionis potestatem virtutis aeternitas.

PL 9, 457C

実際、我々にとって、ユダヤ人にはつまずき、異邦人には愚かさであるもの(一コリント1:23)、すなわち神の受難、十字架、死、埋葬は、神の意志の道理によって見れば、完全で天的な知恵であり、復活の権力によって見れば、力の永遠である。

4

Ad hujus igitur nos Propheta scientiam Dei, qui nobis et passus, et mortuus est, et resurrexit, et Dominus est, instituit dicens, VERS. 21: Deus noster Deus salvos faciendi, et Domini exitus mortis: eum nobis Deum intimans, qui cum esset Deus, omnia ad salutis nostrae incrementa susceperit.

PL 9, 457C

それゆえ預言者は、我々のために苦しみ、死に、復活し、そして主である神の認識へと、我々を教え込んで言う。「我々の神は救う神、そして主には、死からの出口がある」(詩篇67:21)。彼は、神でありながら、我々の救いの増進のためにすべてを引き受けた神を、我々に示しているのである。

5

Et idcirco hic Deus noster est: quia Deus eorum sit, qui fient salvi. Salvos autem nos per id Deus noster effecit, quod exitus sit mortis egressus: id enim his verbis, quae latine minus expresse atque absolute translata sunt, continetur.

PL 9, 458A

それゆえ、この神は我々の神である。救われることになる者たちの神だからである。そして、神が我々を救われる者としたのは、死の出口が死からの脱出であるということによってである。このことは、ラテン語ではあまりはっきりとも完全にも訳されていないこれらの言葉に、含まれている。

6

Admonui enim superius, plerumque interpretes cunctos, dum collocationem ordinemque verborum demutare ac temperare non audent, minus dilucide proprietatem declarasse dictorum.

PL 9, 458A

私は先に注意したが、すべての訳者たちは、語の配置と順序を変えて調整することをあえてしないので、言葉の固有性をあまり明らかには示さなかった。

7

Verumtamen in his quae dicta sunt: Deus noster Deus salvos faciendi, et Domini exitus mortis; et salutis nostrae Deus, et exitus ejus ultra exitum mortis ostenditur. Qui mortis exitus Domini sint.

PL 9, 458A

とはいえ、「我々の神は救う神、そして主には、死からの出口がある」と言われているところにおいて、神は我々の救いの神であること、そしてその出口が死の出口を越えていることが示される。その死の出口は、主のものである。

8

Omnibus enim qui veniunt in vitam, ingressus in mortem est: sed primogenito ex mortuis tantum proprius fuit egressus ex morte.

PL 9, 458B

命に入るすべての者にとっては、死への入り口がある。しかし、死者たちの中から最初に生まれた者にだけ、死からの脱出が固有であった。

9

Atque ideo proprius exitus mortis est Domini, quia assumptae ab eo carnis haec virtus sit, ut naturae nostrae corruptionem in gloriam coelestem post exitus mortis efferret.

PL 9, 458B

それゆえ、死の出口は主に固有である。彼が取った肉のこの力によって、我々の本性の腐敗を、死の出口ののち、天の栄光へと運び上げたからである。

10

Verum haec susceptae mortis ipsius non fuit occultanda vel causa, vel ratio: et quid nobis unigenitus Deus ex forma Dei exinanitus, et formam servi assumens afferret auxilii, oportuit ad fidei nostrae et securitatem et scientiam revelari.

PL 9, 458B

しかし、彼が引き受けた死そのものの原因も道理も、隠されてはならなかった。独り子なる神が、神の形から自らを空しくし、僕の形を取って、我々にどのような助けをもたらすのかは、我々の信仰の確かさと知のために、明らかにされねばならなかった。

Pars XXV, Caput XXII

第XXV部 第XXII章PL 9, 458B
1

Aequum fuit ut Deus vitam nobis in se redderet. --Et primum quidem non alienum a Dei misericordia et bonitate videri potest, ut vitam omnibus in se ipso restitueret ex mortuis, namque qui primum animam nobis ad flatum respirationemque vivendi, cum hominem secundum imaginem sui similitudinemque constituit, de thesauris potestatis suae divinitatisque diffuderit.

PL 9, 458B

神が我々に命を自らのうちに返すのは正しかった。――そしてまず、確かに、神が死者たちの中から、命をすべての者のために自らのうちに回復することは、神の憐れみと善さにそぐわないとは見えない。というのも、神は、人を自らの像と似姿に従って立てたとき、最初に、我々に生きる息と呼吸のための魂を、自らの権力と神性の宝庫から注いだ者だからである。

2

Secundum Apostolum enim ipsius genus sumus (Act. XVII, 28) : et secundum eumdem (Rom. XI, 36) : Omnia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt: scilicet ut in ipso habitatio nostra atque incolatus ostensa sit sedes, dum omnia immensa virtutis potestate complexus est; per ipsum vero originis inchoatae opus effectusque monstretur, cum in nobis id ipsum quod sumus operatus sit; ex ipso autem initia vitae ad exordia spiritus indulta notescerent.

PL 9, 458C

使徒によれば、我々は彼の種族である(使徒言行録17:28)。また同じ使徒によれば、「すべては彼から、彼を通して、彼のうちにある」(ローマ11:36)。すなわち、彼のうちに我々の住まいと寄留の座が示されており、それは、彼が計り知れない力の権力によってすべてを包んでいるからである。他方、彼を通して、始まった起源の業と成果が示される。彼が我々のうちに、我々というそのものを成したからである。そして、彼から、命の初めが、霊の始まりへと与えられたことが知られる。

3

Non fuit ergo a beneficentia divinae bonitatis alienum ut qui ex seipso nobis, qui ejus genus sumus, vitae ac spiritus elementa tribuisset, in se ipso quoque nobis per unigenitum Deum aeternitatis nostrae inchoaret exordia: vereque nunc et ex ipso et per ipsum et in ipso maneremus; cum quando nos in hac ipsa habitatione ac sede mundi hujus, qui omnia in omnibus est, collocatus, rursum plenius jam atque perfectius in se ac per se atque ex se inita carnis nostrae societate post exitus mortis jam collocaret aeternos. Haec quidem ad significationem divinae bonitatis ita dicta sint.

PL 9, 459A

それゆえ、自らから、その種族である我々に、命と霊の元素を与えた神が、独り子なる神を通して、自らのうちに、我々の永遠の始まりをも始め、我々が今や真に、彼から、彼を通して、彼のうちにとどまるようにしたことは、神的な善さの慈善にそぐわないことではなかった。すべてにおいてすべてである者が、この世界のまさにこの住まいと座に置かれて〔ミーニュの注:トゥール写本の collocatos(我々が置かれた)は劣る〕、我々の肉との交わりを結んだのち、再び、今やさらに満ちて完全に、自らのうちに、自らを通して、自らから、死の出口ののち、我々を永遠の者として置くのである。以上は、神的な善さの意味を示すために、このように言われたものとしよう。

Pars XXV, Caput XXIII

第XXV部 第XXIII章PL 9, 459B
1

Hanc ex mortuis resurgens Christus reddidit. --Sed suscipiendae ab unigenito Deo carnis, adeundaeque mortis, et per Apostolum, et nunc per Prophetam grandior profundiorque ratio tractatur.

PL 9, 459B

これを、死者たちの中から復活したキリストは返した。――しかし、独り子なる神が肉を取り、死に赴くことについては、使徒によって、そして今は預言者によって、より大きく、より深い道理が扱われる。

2

Ac primum quid in crucis sacramento atque mortis ab unigenito Deo et Domino majestatis effectum sit, per Apostolum intelligamus; ut duce eo docti, prophetiae scientiam consequamur.

PL 9, 459B

まず、十字架と死の秘義において、独り子なる神にして威厳の主によって何が成されたかを、使徒を通して理解しよう。彼を導き手として教えられ、預言の知に至るためである。

3

Ait enim ita: Et vos cum essetis mortui in peccatis et praeputio corporis vestri, convivificavit cum illo donans nobis omnia peccata, delens quod adversum nos fuit chirographum in sententiis, quod erat contrarium nobis tollens illud de medio, et affigens illud cruci, spolians se carne, et principatus et potestates ostentui fecit, cum fiducia triumphans eos in semetipso (Coloss. II, 13 et seqq.) .

PL 9, 459B

彼はこう言う。「汝らは、罪と汝らの体の無割礼のうちに死んでいたのに、〔神は〕彼とともに汝らを生かし、我々にすべての罪を赦し、我々に不利であった、判決の中にある証書を消し去り、我々に敵対していたそれを中から取り除き、十字架に釘づけ、肉を脱ぎ捨てて、支配と権力を見せ物とし、確信をもって自らにおいてそれらに勝利した」(コロサイ2:13以下)。

4

Sacramentum itaque salutis nostrae primum resurgens ipse ex mortuis, decretumque mortis nostrae quo ante detinebamur absolvens, in se ipso qui ex mortuis aeternus jam maneret, implevit.

PL 9, 459C

こうして、我々の救いの秘義を、彼自身が、まず死者たちの中から復活し、我々がそれまで留められていた我々の死の証書を解いて、自らのうちに、死者たちの中からすでに永遠にとどまる者として、成就した。

5

Sed in eo ipso, quod nobis vitae auctor in se est, dum per assumptionem corporis homo natus et mortuus, jam rursum aeternus ex mortuis est: omnes quoque inimicas virtutes, mundique potestates, principesque aeris hujus ostentui reddidit, id est, vel nostrae spei, vel suae damnationis fecit ostenta, et ipsos quaedam quasi ex diis saeculi portenta constituit: his ipsis in se cum fiducia triumphatis; dum et per securitatem aeternitatis mors ipsa in Deo moriente fiducia est, et auctores mortis humanae, dum etiam in se ipso per occupatum a Satana cor Judae auctores sunt mortis, triumphat ex mortuis: ut neque a poena mortis abessent, cum se usque ad mortis infirmitatem subjecisset aeternus; et omnem poenam humanae mortis exciperent ut auctores, cum in aeternitatis Dominum auctores mortis, per id quod Verbum caro factum est, exstitissent. Haec quidem ita Apostolus.

PL 9, 459C

しかし、命の創始者が自らのうちにあるというまさにそのことにおいて、彼は、体を取ることによって人として生まれ、死んだのち、再び死者たちの中から永遠の者となったので、すべての敵対する力、世界の権力、この空の支配者たちを、見せ物とした。すなわち、我々の希望の見せ物、あるいは彼ら自身の断罪の見せ物とし、彼らそのものを、いわば世の神々から出た何らかの怪異とした。これらの者たちに、自らにおいて、確信をもって勝利したので、永遠の確かさによって、死そのものが、死にゆく神において確信となる。そして、人間の死の創始者たち、すなわちサタンに占められたユダの心を通して、彼自身に対しても死の創始者となった者たちに、彼は死者たちの中から勝利する〔dum et per securitatem … triumphat ex mortuis は構文が崩れており、主語と目的語の取り方は定かでない〕。永遠の者が死の弱さにまで自らを服させたのだから、彼らは死の刑罰から免れず、また、永遠の主に対して、言葉が肉となったことによって死の創始者となったのだから、創始者として、人間の死のあらゆる刑罰を受けることになる。使徒はこのように述べている。

Pars XXV, Caput XXIV

第XXV部 第XXIV章PL 9, 460A
1

Quod modo Paulus, hoc jam David docet. --Sed Propheta brevibus licet, eamdem intelligentiam verbis significantibus, eadem ista complexus est.

PL 9, 460A

今パウロが教えることを、すでにダビデが教える。――預言者は、短い言葉ではあるが、同じ理解を意味する言葉で、まさにこれらのことを含んでいた。

2

Nam ubi Dominum in exitum mortis ostenderat; subjecit, VERS. 22: Verumtamen conquassabit capita inimicorum suorum, verticem capilli deambulantium in delictis suis. Principatus enim ac potestates, in quibus capita inimicorum significantur, fecit ostentui.

PL 9, 460B

実際、彼は主を死からの出口へと示したのち、付け加えた。「しかし彼は、その敵たちの頭を打ち砕く。罪のうちを歩む者たちの髪の頂を」(詩篇67:22)。彼が見せ物としたのは、支配と権力、それらのうちに敵たちの頭が意味されている者たちだからである。

3

Haec igitur in mortis exitu conquassat, quorum spiritalem nequitiam atque naturam, in eo quod capilli verticem perambulent, docet: dum et tamquam dominantes hominum capitibus insistunt, et tamquam nequitiae spiritales, sine sensu eorum quibus insistunt, ipsum illum capilli verticem proculcent: quia et ipsa scilicet corpora usque ad animae mentisque sedem sine sensu adeundi interlabantur et penetrent.

PL 9, 460B

したがって、彼はこれらを、死の出口において打ち砕く。その霊的な悪と本性を、彼らが髪の頂を歩き回るということによって、預言者は教えている。すなわち、人間たちの頭の上に、支配する者のように立ち、また霊的な悪として、自分たちが立つ者たちの感覚なしに、その髪の頂そのものを踏みつけている。体そのものにも、魂と精神の座に至るまで、感覚されることなく入り込み、貫くからである。

4

Aeris enim hujus sunt potestates: et ideo capilli verticem perambulant, vel insistendi levitate, vel potestate dominandi, et toto in orbe per momenta singula commeantes.

PL 9, 460B

実際、彼らはこの空の権力である。それゆえ彼らは、立つことの軽さによって、あるいは支配する権力によって、髪の頂を歩き回り、全世界を、一瞬ごとに行き来している。

5

Sed haec in delictis suis peragunt, dum unicuique in eo quod delinquat auctores sunt; secundum illud apostoli: Deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati, et de peccato condemnavit peccatum in carne (Rom. VIII, 3) : cum causam in his exordiumque peccati ex eo ipso, quod in carne sua per instinctum proditionis peccant, id est, de peccato carnis, peccatum in carne condemnat.

PL 9, 460C

しかし彼らはこれを、自分たちの罪のうちで行う。めいめいが罪を犯すことにおいて、彼らはその創始者となっているからである。使徒の言うとおりである。「神は自らの子を、罪の肉の似姿で遣わし、罪のゆえに、肉において罪を断罪した」(ローマ8:3)。彼は、これらの者たちのうちにある罪の原因と始まりを、彼らが裏切りの促しによって彼の肉において罪を犯したというまさにそのことから、すなわち肉〔に対する〕罪によって、肉において罪として断罪するのである〔cum causam … condemnat は構文が取りにくく、意味を取って訳した〕。

Pars XXV, Caput XXV

第XXV部 第XXV章PL 9, 460C
1

Lege adumbrantur evangelica gesta. --Tenet itaque divinae dispensationis ordinem propheticus sermo: et Evangeliorum opera adumbrata esse per legem, ipsis illis legis operibus declarat.

PL 9, 460C

福音の出来事は律法によって影として示される。――それゆえ、預言の言葉は神的な経綸の順序を保っており、福音書の業が律法によって影として示されたことを、まさにあの律法の業によって明らかにする。

2

Multa enim plerumque per nominum proprietates ita expressa atque absoluta sunt, ut non magis gerendis in praesens potius quam in futurum significandis rebus impensa sint: ut nunc post tantas ac tam manifestas evangelicae spei praedicationes, altius quiddam nobis et ultra aurium sensum affert subjectus ordo dictorum.

PL 9, 461A

実際、多くのことは、しばしば固有名詞の固有性を通して、現在に行われる事柄のためというより、むしろ将来を示すべき事柄のために費やされたかのように、表現され、成し遂げられている。それゆえ、福音の希望についてのこれほど多くの、これほど明白な宣教ののち、今、続く言葉の順序は、我々に、より深い何かを、耳の感覚を超えて示す。

3

VERS. 23. Dixit Dominus: Ex Basan convertar, convertar in profundum maris. Videtur enim hic sermo Domini fuisse, cum ad dividendum ad iter mare, exserendamque in Pharao iram est conversus. Sed numquid ex Basan conversum eum esse lex docuit? Non utique.

PL 9, 461A

「主は言った。バシャンから私は向き直る、私は海の深みへと向き直る」(詩篇67:23)。この言葉は、主のものであったと見える。すなわち、海を分けて道とし、ファラオに怒りを現すために向き直ったときである。しかし、彼がバシャンから向き直ったと、律法は教えたであろうか。決してそうではない。

4

Basan vero est civitas hostilis quondam regni, quae fuit Og regis habitatio: sed interpretatio nominis pudorem confusionemque significat.

PL 9, 461A

バシャンは、かつて敵対した王国の町であり、王オグの住まいであった。しかし、その名の解釈は、恥と混乱を意味する。

5

Potest quidem videri, ut ex pudore populi in Aegypto servientis, cum depressus a Pharao ipsam illam conservandi educandique generis libertatem perdidisset, in profundum maris, id est, ad liberandi populi sui magnificentiam Deus sit conversus.

PL 9, 461A

確かに、次のように見ることもできる。エジプトで奴隷となっていた民の恥から、その民がファラオに押さえつけられて、種族を保ち育てる自由そのものを失っていたとき、神が海の深みへ、すなわち自らの民を解放する壮麗さへと向き直ったのだ、と。

6

Sed qui secundum proximum huic psalmum dixerit: Salva me, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam; infixus sum in limum profundi, et non est substantia; veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Psal. LXVIII, 2 et 3) : non ambigendus est post humani corporis pudorem (quia ipsae illae corporum atque elementorum nostrorum origines sint pudendae) in hoc mare, id est in hanc saeculi tempestatem esse conversus, ut usque ad ultimae confusionis verecundiam subjectus crucis morti, per eam in se inimicorum capita conquassaret, spiritales scilicet nequitias potestatesque omnes et principatus aeris hujus reddens ostentui triumpharet, cum eos aeternitati ( Reg. ms. aeternae) poenae, postquam ipse et passus et mortuus est, destinaret.

PL 9, 461B

しかし、この詩篇の次の詩篇において、「神よ、私を救え。水が私の魂にまで入り込んだのだから。私は深みの泥に打ち込まれ、実体がない。私は海の深みに来て、嵐が私を沈めた」(詩篇68:2、3)と言った者については、疑ってはならない。人間の体の恥ののち(我々の体と諸元素の起源そのものが、恥ずべきものだからである)、彼はこの海、すなわちこの世の嵐へと向き直ったのであり、最後の混乱の恥に至るまで十字架の死に服して、それによって、自らにおいて敵たちの頭を打ち砕いた。霊的な悪と、すべての権力と、この空の支配を見せ物として、勝ち誇ったのである。彼が受難し死んだのちに、彼らを永遠(王立写本では「永遠の」)の刑罰に定めたのである。

7

Ob id ergo conversus in profundum maris intelligendus est, id est, usque ad ultimas descendisse saeculi passiones, ut conculcans capita inimicorum, ultionem divinae potestatis exsereret.

PL 9, 461C

それゆえ、彼が海の深みへ向き直ったとは、世の最後の受難にまで降ったと理解されねばならない。敵たちの頭を踏みつけ、神的な権力の報復を示すためにである。

Pars XXV, Caput XXVI

第XXV部 第XXVI章PL 9, 461C
1

Divina ultio humanae exemplo exprimitur. --Quod ipsum videtur sequens sermo complecti, cum dicitur, VERS. 24: Ut intinguatur pes tuus in sanguine: lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Divinae autem ultionis ira sub humanae vindictae significatur exemplo.

PL 9, 461C

神的な報復は人間の例によって表される。――このことを、続く言葉も含んでいるように見える。「汝の足が血に浸り、汝の犬どもの舌も、敵から〔出る〕その〔血〕によって〔浸される〕ように」(詩篇67:24)。神的な報復の怒りは、人間の復讐の例のもとに意味されている。

2

Ex Basan enim in profundum maris conversus ob id est, uti pes tinguatur in sanguine: atque ab ipso sanguine qui ex inimicis est, canum quoque lingua tinguatur.

PL 9, 461C

バシャンから海の深みへと向き直ったのは、足が血に浸されるためであり、敵たちから出る血そのものによって、犬の舌も浸されるためである。

3

Haec vero accidere solent omnibus bello consumptis, et captivitate deletis, et pro victorum arbitrio atque ultione punitis.

PL 9, 462A

これらは、戦争で滅ぼされ、捕囚で消し去られ、勝者の裁量と報復によって罰せられたすべての者に、起こるのが常である。

4

Per humanae itaque, ut dixi, consuetudinis morem, cum gladius, cum arcus, cum sagitta, cum framea, cum reliqua poenarum ac mortium arma memorantur, divinae severitatis significantur officia.

PL 9, 462A

それゆえ、私が言ったように、人間の習わしの様式によって、剣、弓、矢、槍、そのほか刑罰と死の武器が言及されるとき、神的な厳しさの務めが意味されている。

5

Et haec quidem Judaeis post crucem et mortem Domini omnia acciderunt, cum a Romanis capti universa suppliciorum ac miseriarum genera perpessi sunt: ut peremptorum sanguine et incedentium pedes tincti sint, et canum lingua satiata sit.

PL 9, 462A

そして、これらすべては、主の十字架と死ののち、ユダヤ人たちに起きた。彼らはローマ人に捕らえられ、あらゆる種類の刑罰と惨めさを受けた。殺された者たちの血に、歩む者たちの足も染まり、犬の舌も満たされたのである。

6

Sed id non minus ad eorum poenam damnationemque referendum est; qui ostentui redditi cum fiducia triumphantur.

PL 9, 462A

しかしこれは、見せ物とされ、確信をもって打ち負かされる者たち〔すなわち霊的な権力〕の刑罰と断罪にも、劣らず関係づけられねばならない。

Pars XXV, Caput XXVII

第XXV部 第XXVII章PL 9, 462B
1

Gentium salus legis temporibus inchoata. --Et quia sub his quae in Judaeorum populo temporibus legis expleta sunt, universarum fere gentium ad speciem futurae misericordiae salus est inchoata; ut per id quod tum gestum est, id quoque quod postea gerendum esset doceretur: cum ipsos illos, in quos illa tum gerebantur, et inumbratio nubis, et iter maris, et mannae spiritalis cibus, et spiritalis potus ex petra in spe evangelica fideque concluderet: nunc quoque, ut et semper, in his ipsis Novi ac Veteris Testamenti per Prophetam facta connexio est, cum dicit, VERS. 25-28: Visa sunt itinera tua, Deus, itinera Dei mei, regis qui est in sancto.

PL 9, 462B

異邦人の救いは律法の時代に始まった。――そして、律法の時代にユダヤ人の民のうちで成し遂げられたことのもとで、ほとんどすべての異邦人の、来たるべき憐れみの姿に向けた救いが始められたので、すなわち、そのとき行われたことによって、のちに行われるべきことも教えられたので、そのとき出来事が起こった当の者たちを、雲の陰、海の道、霊的なマナの食べ物、岩からの霊的な飲み物が、福音の希望と信仰のうちに閉じ込めたので、今もまた、常にそうであるように、預言者を通して、新旧の契約のこれらのものにおいて、結びつきが作られた。彼は言う。「神よ、汝の道が見られた。私の神の道、聖所にいる王の道が」(詩篇67:25-28)。

2

Praevenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvenum lympanistriarum. In ecclesiis benedicite Dominum Deum de fontibus Israel. Ibi Benjamin junior in pavore, principes Juda duces eorum, principes Zabulon, principes Nephthalim.

PL 9, 462B

「歌う者たちに結ばれた君主たちが先立った。太鼓を打つ若い女たち〔底本は lympanistriarum。tympanistriarum と読む〕の真ん中で。諸教会にあって、イスラエルの源から出る主なる神をほめたたえよ。そこには、恐れのうちにある年少のベニヤミン、ユダの君主たち、彼らの指導者たち、ゼブルンの君主たち、ナフタリの君主たち。」

3

Dei quidem itinera sunt visa, cum coactis in glaciem aquis, praeeunte eo in columna ignis et nubis, iter populo siccatum est, cum in medio lympanistriarum juvenes psallentes gloriose glorificatum Dominum cantaverunt.

PL 9, 462C

神の道が見られたのは、水が氷のように固められ、彼が火と雲の柱のうちに先立って、民のために道が乾かされたとき、太鼓を打つ若い女たち〔底本は lympanistriarum。tympanistriarum と読む〕の真ん中で、若者たちが歌いつつ、栄光をもって栄光を与えられた主を歌ったときである。

4

Sed novimus itinera et alia regis in sancto, cum virtutibus coelestibus animisque sanctorum iter ejus praeeuntibus, in eo qui primae sabbati psalmus est cantatur: Tollite portas principis vestri, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae?

PL 9, 462C

しかし我々は、聖所における王の別の道をも知っている。天の力と聖徒たちの魂が、彼の道に先立つとき、週の第一日の詩篇において、こう歌われている。「汝らの君主の門を上げよ、永遠の門よ、高く上げられよ。栄光の王が入るであろう」。

5

Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae (Psal. XXIII, 9 et 10) . Et haec itaque Dei nostri et regis in sancto itinera sunt visa, cum ingressum ejus tanta coelestium coetuum gaudia praeeunt.

PL 9, 462C

「この栄光の王とは誰か。力の主、それが栄光の王である」(詩篇23:9、10)。こうして、我々の神にして聖所における王のこれらの道は、天の集いのこれほどの歓喜が彼の入場に先立つとき、見られたのである。

Pars XXV, Caput XXVIII

第XXV部 第XXVIII章PL 9, 463A
1

Prophetia electionis Apostolorum, Pauli de tribu Benjamin, aliorum de Zabulon et Nephthalim. --Sed quia quae ante praeformata in Pharao et in Israel fuerant, in diaboli suorumque clade et populorum omnium salute perfecta sunt: non ad synagogae confessionem, sed ad Ecclesiae benedictionem nos cohortatur propheta, quibus Dei et regis in sancto itinera esse visa firmaret, dicens: In Ecclesiis benedicite Dominum Deum de fontibus Israel: ex initiis scilicet legis atque adumbratione gestorum doctrinam Ecclesiae defluxisse commemorans.

PL 9, 463A

使徒たちの選びの預言。ベニヤミン部族のパウロ、他の者たちはゼブルンとナフタリから。――しかし、かつてファラオとイスラエルにおいてあらかじめ形づくられていたことは、悪魔とその者たちの滅び、そしてすべての民の救いにおいて成就したので、預言者は、シナゴーグの告白ではなく、教会の祝福へと我々を励まし、それによって、神にして聖所における王の道が見られたことを確かにしようとして、こう言う。「諸教会にあって、イスラエルの源から出る主なる神をほめたたえよ」。すなわち、教会の教えが、律法の初めと、諸事の影から流れ出たことを記念している。

2

Ac ne quid benedicentibus ecclesiis ambiguitatis existeret; quis hic maximus evangelicae spei praedicator futurus esset, ostendit dicens: Ibi Benjamin junior in pavore; in Ecclesiae scilicet fontibus Benjamin junior in pavore mansurus; post consternationem enim pavoris in Evangelium Christi de tribu Benjamin Paulus electus est, matutino devoratas carnes ad vesperum dividens in salutem (Gen. XLIX, 27) .

PL 9, 463A

そして、ほめたたえる諸教会に何か曖昧さが生じないように、福音の希望の最大の宣教者となる者が誰であるかを、彼は「そこには、恐れのうちにある年少のベニヤミン」と言って示した。すなわち、教会の源にあって、恐れのうちにとどまることになる年少のベニヤミンである。恐れの動揺ののち、ベニヤミンの部族から、パウロがキリストの福音のために選ばれたからである。彼は、朝に貪り食った肉を、夕べに救いのために分ける者である(創世記49:27)。

3

Caeteros quoque principes Juda ne ignorentur ostendit: id est, qui ab eo, qui de Judae frutice exspectatio gentium futurus erat (Ibid., 10) , eligendi essent, revelans: Principes Zabulon, principes Nephthalim.

PL 9, 463B

彼はまた、ユダの他の君主たちも知られないままにならないよう示している。すなわち、ユダの若枝から出て、異邦人の待望となるはずの者(創世記49:10)によって選ばれることになる者たちを明らかにして、「ゼブルンの君主たち、ナフタリの君主たち」と言う。

4

Ex his enim, ut Evangelia declarant, apostolorum est coepta delectio, hos principes eorum qui in ecclesiis congregarentur ostendens.

PL 9, 463B

これらの者たちから、福音書が明らかにするように、使徒たちの選びが始まった。預言は、これらの者たちを、諸教会に集められる者たちの君主として示している。

5

Nam cum ex omnibus tribubus, singulis quibusque populis secundum legem sint principes instituti: nunc tamen ubi evangelicae dispensationis principes declarabantur, earum tantum tribuum, ex quibus vocandi essent, commemorata sunt nomina.

PL 9, 463B

律法に従って、すべての部族から、めいめいの民のために君主が立てられていたのに、今、福音の経綸の君主が示されるところでは、召されることになる部族の名だけが記念されたからである。

6

Orta enim in finibus Zabulon et Nephthalim luce magna post umbram mortis, piscatores ex his sunt hominum constituti.

PL 9, 463C

実際、ゼブルンとナフタリの境に大いなる光が昇り、死の陰ののち、彼らの中から、人間の漁師たちが立てられた。

7

Solum ergo id sub prophetiae significatione ex illa principum universitate memoratum est, quod ad Evangelii confirmationem ipsis rerum effectibus et Apostolorum electione esset explendum.

PL 9, 463C

それゆえ、君主たちのあの全体のうちから、預言の意味のもとで記念されたのは、福音の確証のために、まさに事柄の成果と使徒たちの選びによって成し遂げられるべきことだけであった。

Pars XXV, Caput XXIX

第XXV部 第XXIX章PL 9, 463C
1

Christi adventus exoptatur. --Et quia tantae exspectationis spe detinerentur (quia non ambiguum est omnes sanctos et prophetas coelesti desiderio evangelicae beatitudinis tempus optasse, Domino dicente: Amen dico vobis, quia multi prophetae et justi cupierunt videre quae vos videtis, et audire quae vos auditis (Matth. XIII, 17) , consummari id quod tantopere concupiscit precatur, dicens, VERS. 29 et 30: Manda Deus virtuti tuae, confirma Deus quod operatus es in nobis.

PL 9, 463C

キリストの到来が切望される。――そして、彼らがこれほどの待望の希望に留められていたので(すべての聖徒と預言者たちが、福音的幸いの時を、天的な願望をもって望んでいたことは疑いない。主が言うからである。「アーメン、私は汝らに言う。多くの預言者と義人が、汝らが見ているものを見ることを、汝らが聞いているものを聞くことを望んだ」(マタイ13:17))、預言者は、これほどに切望することが成し遂げられるよう祈って言う。「神よ、汝の力に命じよ。神よ、汝が我々のうちに成したことを固めよ」(詩篇67:29、30)。

2

A templo tuo in Jerusalem tibi afferent reges munera. Distinguit intelligentiae significationem, ne quid confusum ambiguumque subrepat in eo quod ait. Manda Deus virtuti tuae: quod utique contra humanum sensnm et usum naturalis consuetudinis est locutus.

PL 9, 464A

「エルサレムにある汝の神殿から、王たちは汝に贈り物を持って来る」。預言者は、理解の意味を区別する。「神よ、汝の力に命じよ」と言うことに、何か混乱したり曖昧なものが忍び込まないようにである。これはたしかに、人間の感覚と自然な習慣の用法に反して語られている。

3

Mandare enim quisquam virtuti suae aliquid non videtur , quia per eam internae potestatis insit effectus: et cum omnia virtute fiant, non existimatur virtuti ipsi aliquid mandari solere faciendum.

PL 9, 464A

実際、誰かが自分の力に何かを命じるとは見えない。力によって内なる権力の成果があるからであり、すべては力によって成るのだから、力そのものに何かを行うよう命じるのが常であるとは、考えられない。

4

Sedenim Dei virtus Deique sapientia est Dominus Jesus Christus, qui et ponendae animae ac resumendae mandatum accepit a Patre (Joan. X, 18) .

PL 9, 464A

しかし、神の力、神の知恵は主イエス・キリストであり、彼は、命を捨てることと再び受けることの戒めを、父から受けた(ヨハネ10:18)。

5

Idcirco non contra intelligentiae communis sensum dictum videtur, quod tamen propheticae scientiae proprietate memoratum est, ut virtuti suae mandaret Deus, unigenito scilicet Deo, qui et Dei virtus est.

PL 9, 464B

それゆえ、神が自らの力に命じるということは、共通の理解の感覚に反して言われたようには見えず、しかも、預言の知の固有性において記念されている。すなわち、神が、独り子なる神、神の力でもある者に命じる、ということである。

6

Dehinc quia rerum subitarum in Deum non cadit nova repensque molitio, cujus scientiam non subterfugiant quae gerenda sunt, quia natura ejus universa quae erunt, virtutis suae potestate complexa est; id nunc confirmari Propheta postulat, quod jam sit idem Deus operatus in nobis, secundum illud Apostoli: Benedictus Deus et pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus: in quo et elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in ipso (Ephes. I, 3 et seqq.) .

PL 9, 464B

さらに、神には、突然の事柄についての新しく急な企てはあてはまらない。行われるべきことが彼の知から逃れることはなく、彼の本性が、自らの力の権力で、あるであろうすべてのものを包んでいるからである。それゆえ預言者は、今、同じ神がすでに我々のうちに成したことが固められるよう求めている。使徒の言うとおりである。「我々の主イエス・キリストの神にして父は、ほめたたえられよ。彼は、天上の、あらゆる霊的な祝福をもって我々を祝福し、彼のうちに、世界の創設の前から我々を選んだ。我々が彼のうちに、聖なる、汚れのない者となるためである」(エフェソ1:3以下)。

7

Deus itaque, qui secundum Prophetam fecit quae ventura sunt, ea quae jam ante constitutionem mundi per definitionem gerendorum operatus in nobis est, confirmavit in Domino (Isai. XLV, 11, sec. LXX) .

PL 9, 464C

それゆえ神は、預言者によれば、来たるべきことを成した神として、それらを、世界の創設の前に、行われるべきことの定めによってすでに我々のうちに成し、主において固めた(イザヤ45:11、七十人の訳者たちによる)。

Pars XXV, Caput XXX

第XXV部 第XXX章PL 9, 464C
1

Quod templum, qui reges inde munera Deo ferentes. --Et quid illud sit, mox continuat ordo dictorum: A templo tuo in Jerusalem tibi afferent reges munera.

PL 9, 464C

どの神殿か、どの王たちがそこから贈り物を神にもたらすか。――そして、それが何であるかを、言葉の順序はすぐに続ける。「エルサレムにある汝の神殿から、王たちは汝に贈り物を持って来る」。

2

Templum in Jerusalem est, in quo hostiarum legitima offerebantur: nunc autem a templo in Jerusalem a regibus sunt munera afferenda.

PL 9, 464C

エルサレムにある神殿は、律法にかなう犠牲が捧げられていた所である。ところが今は、エルサレムの神殿から、王たちによって贈り物がもたらされることになる。

3

Quod utique contra locorum significationem rationemque gestorum est: ut illinc quo inferri magis oporteret, id est de templo, offerenda sint munera.

PL 9, 465A

これは確かに、場所の意味と事柄の道理に反している。むしろそこへ持ち込まれるべきであるのに、そこ、すなわち神殿から、贈り物が捧げられることになるからである。

4

Sed quia est coelestis illa nobis mater Jerusalem, et primitivorum conscriptorum, et frequentantium coetus (Hebr. XII, 22) , omnisque in Christo renatus Dei templum est, maxime in quo non mors magis sit regnatura, sed vita; et qui ipse rex sit ejus, cujus servus fuerat ante, peccati, hostiam se ipsum vivam et rationabilem et placentem Deo offerens: tum ergo ab hoc templo, id est, ab hac sancta corporis sui habitatione, in illo conventu angelorum frequentantium, id est, in illa coelesti Jerusalem, si qui reges sint, id est, qui peccato ultra non serviant, offerent se ipsos Deo munus.

PL 9, 465A

しかし、我々には天の母であるエルサレムがあり、それは、登録された初子たちと、集う者たちの集いである(ヘブライ12:22)。またキリストにおいて再生したすべての者は神の神殿であり、とりわけ、そこでは死がもはや統べるのではなく、命が統べるはずの者、そして、以前は罪の僕であったのに、その罪の王自身となった者が、自らを、生きた、理にかなった、神に喜ばれる犠牲として捧げる者は、神殿である。それゆえ、この神殿、すなわち自らの体のこの聖なる住まいから、集う天使たちのあの集会において、すなわちあの天のエルサレムにおいて、もし王である者たち、すなわちもはや罪に仕えない者たちがいるならば、彼らは自らを、神への贈り物として捧げる。

Pars XXV, Caput XXXI

第XXV部 第XXXI章PL 9, 465B
1

Taurorum concilium. Ferae sylvae probati argento. --Quod quia carnalis Israel, dum sibi tantum peculiarem Dei misericordiam usurpat, videtur tamquam soli ei sit proprium defendere; mox propheta subjecit, VERS. 31: Increpa feras sylvae, concilium taurorum inter vaccas populorum; ut non excludantur hi, qui probati sunt argento: dissipa gentes bellum quae volunt.

PL 9, 465B

雄牛の群れ。林の獣たち。銀で試された者たち。――肉のイスラエルは、神の憐れみを自分たちだけに固有のものとして横取りし、それがあたかも自分たちだけのものであるかのように守っていると見える。そこで預言者はすぐに付け加えた。「林の獣たちを叱れ、諸民の牝牛たちの間にいる雄牛の群れを。銀で試された者たちが締め出されないように。戦いを望む異邦人たちを散らせ」(詩篇67:31)。

2

Vaccas in Samaria adoratas esse, cognitio ex libris est. Principes vero populi istius, jam non populi sed gregum duces esse propheticus sermo est, cum dicitur ex Domini persona: Tauri pingues obsederunt me (Psal. XXI, 13) .

PL 9, 465B

牝牛がサマリアで拝まれたことは、書物から知られる。また、この民の君主たちが、もはや民ではなく群れの指導者であることを、預言の言葉は、主の人格において、「肥えた雄牛たちが私を取り囲んだ」(詩篇21:13)と言うときに語っている。

3

Feras autem sylvae, nequitiarum spiritualium supra verticem capilli in peccatis suis deambulantium significatio intelligenda est, secundum illud: Devastavit eam aper de sylva, et singularis ferus depastus est eam (Psal. LXXIX, 14) .

PL 9, 465B

林の獣たちとは、罪のうちに髪の頂を歩き回る霊的な悪を意味すると理解されねばならない。「林の猪がそれを荒らし、独りの野獣がそれを食い尽くした」(詩篇79:14)とあるとおりである。

4

Quo in loco ipsius principis mundi, id est Satanae, et immanitas significatur et virtus. Id ergo nunc poscit Propheta, ut vel in has feras sylvarum, vel in hoc concilium taurorum inter populorum increpet vaccas: ne hi qui probati argento sunt, excludantur.

PL 9, 465C

この箇所では、世界の支配者そのもの、すなわちサタンの、獰猛さと力が意味されている。それゆえ預言者は今、これらの林の獣たちに対して、また諸民の牝牛たちの間のこの雄牛の群れに対して、叱ることを求めている。銀で試された者たちが、締め出されることのないようにである。

5

Probati autem argento hi sunt, qui secundum argentum defaecati, et passionum omnium igne decocti, immaculati et sine terrenae sordis admixtione jam splendent.

PL 9, 465C

銀で試された者とは、銀のように清められ、あらゆる苦難の火で煮練られて、汚れなく、地上の汚れの混じりなく、すでに輝く者たちである。

Pars XXV, Caput XXXII

第XXV部 第XXXII章PL 9, 465C
1

Electis Dei scientia et pax optantur. --Cum enim propheticus sermo fidem gentium praedicet, populique hujus exacerbantis improbam voluntatem saepissime increpet, jamque salus a Deo in omnes per omnesque sit cognita, idque ex scientia dispositionis Dei notum sit: cum impietate populi exprobrata, sancti quique in spem regni coelestis vocantur ( Non enim Judaeorum Deus tantum est, et non gentium: imo et gentium: Unus enim Deus est, qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem (Rom. III, 29, 30) ; postea ergo quam increpitis his qui principes Sodomorum, et principes Gomorrhaeorum esse meruerunt; tum ad gentes cognitio Dei scientiaque defluxit, et jam non intra errorem neque contradictionem inscientiae detinentur.

PL 9, 465C

選ばれた者たちに知と平和が望まれる。――実際、預言の言葉は異邦人の信仰を宣べ伝え、逆らうこの民の不正な意志をしばしば叱り、すでに救いが神からすべての人に、またすべての人を通して知られ、そのことが神の経綸の知から明らかになっているので、民の不敬虔が非難されたのち、聖徒たちはみな天の国の希望へと召される(神はユダヤ人だけの神ではなく、異邦人の神ではないのでもない。いや、異邦人の神でもある。信仰によって割礼の者を、信仰を通して無割礼の者を義とする神は、一人だからである(ローマ3:29、30))〔底本は丸括弧を閉じていない。ここで閉じて読む〕。それゆえ、ソドムの君主、ゴモラの君主となるにふさわしかった者たちが叱られたのち、そのとき神の認識と知が異邦人へ流れ出て、もはや誤りの内にも、無知の反論の内にも、留められない。

2

Increpitis autem sylvarum feris, taurorumque conciliis vaccisque populorum, eos qui adhuc perpetuis adversum gentium spem ac salutem infidelitatis odiis persistunt decertare, condemnat dicens: Dissipa gentes bellum quae volunt.

PL 9, 466A

林の獣たち、雄牛の群れ、諸民の牝牛たちが叱られたのち、異邦人の希望と救いに対して、不信仰の絶え間ない憎しみのうちになおもとどまって争う者たちを、彼は断罪して言う。「戦いを望む異邦人たちを散らせ」。

3

Pacificavit enim omnia Dominus in coelo et in terra et secundum Apostolum (Coloss. I, 20; II Cor., V, 29) , Deus in Christo erat, mundum reconcilians sibi.

PL 9, 466B

実際、主は天においても地においてもすべてを平和にした。使徒によれば(コロサイ1:20、二コリント5:29〔底本は 29。19 と読む〕)、神はキリストにおいて世界を自らと和解させていた。

4

Earum ergo gentium dissipationem, quae coelestis pacis foedus abnuant, magisque dissentionum volent bella, sub diversarum tamen gentium congregatione denuntiat.

PL 9, 466B

それゆえ、天の平和の契約を拒み、むしろ不和の戦いを望む異邦人たちの離散を、彼は、しかし種々の異邦人の集まりのもとで、予告している。

Pars XXV, Caput XXXIII

第XXV部 第XXXIII章PL 9, 466B
1

Aegyptus prope tota fidelis, baptisma, apostolicum ministerium. --Nam ad conservationem conjunctionemque totius sensus, increpitis taurorum conciliis ferisque sylvarum, gentibusque bellum volentibus dissipatis, ne quid sibi ultra arrogans Israel impiusque praesumeret; subjecit, VERS. 32, 33: Venient legati ex Aegypto, Aethiopia praeveniet manus ejus.

PL 9, 466B

エジプトはほとんどすべて信仰に入る、洗礼、使徒的な務め。――実際、全体の意味の保持と結合のために、雄牛の群れが叱られ、林の獣たちが叱られ、戦いを望む異邦人たちが散らされたのち、イスラエルが不敬にも、これ以上何かを自分のものとして思い上がることのないよう、彼は付け加えた。「使者たちがエジプトから来る。エチオピアは、彼の手を先んじて〔差し出す〕」(詩篇67:32、33)。

2

Deo regna terrae: cantate Deo, psallite Domino. Expleta enim haec eadem sunt, vel Magis ex Oriente venientibus, vel tunc cum in apostolos Spiritus sanctus divisi ignis modo venit.

PL 9, 466C

「神に、地の諸王国よ。神に歌え、主に歌え」。実際、これらの同じことは、東から来た博士たちに、あるいは聖なる霊が分かれた火のように使徒たちに来たとき、成し遂げられた。

3

Nam illic ad praedicationis evangelicae cognitionem etiam ex Aegypto convenisse scribuntur, quibus magnitudinem divini muneris, tamquam legatis, renuntiantibus Aegyptus prope universa est jam fidelis.

PL 9, 466C

というのは、そこでは、福音の宣教の認識のために、エジプトからも人々が集まったと書かれており、彼らが使者のように、神的な賜物の大いさを告げ知らせたので、エジプトはほとんどすべて、すでに信仰に入ったからである。

4

Aethiopia vero in Candacis eunucho fidei confessione praevenit; manu autem sua, dum ipse baptismi gratiam sibi postulat, dicens: Ecce aqua, quis prohibet me baptizari (Act. VIII, 36) ?

PL 9, 466C

エチオピアは、カンダケの宦官において、信仰の告白によって先んじた。手によってというのは、彼自身が洗礼の恩寵を自ら求めて言うときである。「見よ、水がある。私が洗礼を受けるのを、誰が妨げるか」(使徒言行録8:36)。

5

Sacramentum ipsum baptismi adeo impatientis desiderii cupiditate praeveniens: ut a diacono ministerium apostolici officii salutis suae cupidus exigeret.

PL 9, 466C

彼は洗礼の秘義そのものを、これほど待ちきれない願いの熱意をもって先んじ、自らの救いを望む者として、助祭に使徒的な務めの働きを求めたのである。

6

Et quia exinde per omnes fere gentes praedicatio divinae cognitionis illuxit; quia et omnia regna Dominum Christum Deum intellectura licet sero sint, et omnis lingua confitebitur quia Dominus Jesus in gloria Dei Patris sit, consummationem temporis hujus exoptat, dicens: Deo regna terrae: cantate Deo, psallite Domino.

PL 9, 467A

そして、それ以来、神の認識の宣教はほとんどすべての異邦人に輝き、すべての王国が、遅れてではあれ、主キリストを神と悟るであろうし、すべての舌が、主イエスが父なる神の栄光のうちにあると告白するであろうから、預言者はこの時の完成を願って言う。「神に、地の諸王国よ。神に歌え、主に歌え」。

7

Omnes scilicet ad canendum Deo ac psallendum adhortatur, vel quia salutem ( al., salute) omnium prophetica sollicitudine laetatur, vel quia regnis omnibus Deum cognoscentibus regni coelestis succedit aeternitas.

PL 9, 467A

彼は、すべての者に、神に歌い、詩を歌うよう勧めている。それは、預言者としての気遣いによって、すべての者の救い(別本では「救いによって」)を喜んでいるからであり、あるいは、すべての王国が神を知るとき、天の国の永遠が続くからである。

Pars XXV, Caput XXXIV

第XXV部 第XXXIV章PL 9, 467A
1

Christi divinitas. --VERS. 34. Atque ut in caeteris solet, nunc quoque cui Deo Dominoque cantandum psallendumque esset, ostendit dicens: Psallite Deo, qui ascendit super coelum coeli ad Orientem; ecce dabit vocem suam vocem virtutis.

PL 9, 467A

キリストの神性。――そして、他の箇所でいつもそうであるように、今も、どの神に、どの主に歌い、詩を歌うべきかを、彼は言って示す。「東に向かって、天の天の上に昇った神に歌え。見よ、彼はその声、力ある声を出す」(詩篇67:34)。

2

Competenter nunc ascendentis super coelum coeli ad Orientem Dei honor poscitur: ut quia superius significata humilitas ejus fuisset, cum vel super occasum ascendit, vel exitum mortis egreditur; nunc ubi non coelum, sed coelum coeli transgressus esse notescitur, divinitatis ac magnificentiae ejus non ignoraretur aeternitas.

PL 9, 467B

東に向かって天の天の上に昇る神の栄誉が、ここでふさわしく求められている。それは、先にその低さが示されていたので(没落の上に昇るとき、また死からの出口を出て行くとき)、今、天ではなく天の天を越えたことが知られるところで、その神性と壮麗さの永遠が、知られずにいることのないためである。

3

Ad Orientem vero idcirco, quia ipse, secundum prophetam, Oriens ex alto sit (Luc. I, 78) , ut regressus eo unde descenderat nosceretur ipseque sit hominibus in hunc coelestis sedis ascensum rursus auctor oriundi.

PL 9, 467B

東へというのは、彼自身が、預言者によれば、高みからの東である(ルカ1:78)からであり、それは、降ってきた所へ戻ったことが知られ、この天の座への昇りにおいて、彼自身が人々にとって再び昇り出ることの創始者となるためである。

Pars XXV, Caput XXXV

第XXV部 第XXXV章PL 9, 467B
1

Vox virtutis. Corporum excitatio. --Nam idipsum sequens sermo significat, cum dicitur: Ecce dabit vocem suam vocem virtutis.

PL 9, 467B

力の声。体の呼び起こし。――続く言葉もまさにそのことを示している。「見よ、彼はその声、力ある声を出す」。

2

In omnibus quidem quaecumque in corpore manens gessit, virtutis vocem dedit; cum paralytico dicit: Surge et ambula (Matth. IX, 6) ; cum Lazarum vocat e sepulcro (Joan. XI, 43) ; cum Petro caeterisque Apostolis ait: Quaecumque ligaveritis super terram, ligata erunt et in coelis; et quaecumque solveritis super terram, soluta erunt et in coelis (Matth. XVIII, 16, 18) .

PL 9, 467C

実際、彼は体にとどまって行ったすべてのことにおいて、力の声を出した。中風の者に「立って歩け」と言うとき(マタイ9:6)、ラザロを墓から呼ぶとき(ヨハネ11:43)、ペトロと他の使徒たちに「汝らが地上で縛るものは何でも、天でも縛られ、汝らが地上で解くものは何でも、天でも解かれる」と言うとき(マタイ18:16、18)である。

3

Vox plane est ista virtutis, humanae infirmitati tantum posse concedere. Sed scimus adhuc aliam vocem superesse virtutis, de qua ipse testatus est, dicens: Amen amen dico vobis, quoniam venit hora, et nunc est, in qua audient mortui vocem filii Dei: et qui audierint, vivent (Joan. V, 25) .

PL 9, 467C

これは確かに、人間の弱さにこれほど多くのことをなしうるようにする、力の声である。しかし我々は、さらに別の力の声が残されていることを知っている。それについて彼自身が、こう言って証しした。「アーメン、アーメン、私は汝らに言う。時が来る。そして今がそのときである。そのとき死者たちは神の子の声を聞き、聞いた者は生きる」(ヨハネ5:25)。

4

Numquid alia vox potest major esse virtutis, quam dissolutorum corporum pulverem in formam cogere soliditatemque membrorum, et vitam rursum in homines animasque revocare, et corruptionem naturae imbecillis naturae coelestis incorruptione mutare?

PL 9, 467C

解体した体の塵を形へと集め、肢体の堅固さへと固め、命を再び人々と魂へと呼び戻し、弱い本性の腐敗を、天の本性の不滅によって変えること以上に、力の大きな声がありえようか。

5

Haec humanae spei vera et perfecta constantia est, haec divinae magnificentiae bonitas absoluta.

PL 9, 467D

これは人間の希望の真実で完全な確かさであり、これは神的な壮麗さの完全な善さである。

6

Ob quod universos ad honorem hujus tantae virtutis hortatur dicens: Date honorem Deo: ut perceptae immortalitatis laudem ad honorem ejus, qui tanti nobis muneris parens est, referamus.

PL 9, 468A

このために、彼はすべての者に、この大いなる力の栄誉を称えるよう勧めて言う。「神に栄誉を帰せ」。それは、我々が受けた不死の賛美を、我々にこれほどの賜物を与える親である者の栄誉へと帰するためである。

Pars XXV, Caput XXXVI

第XXV部 第XXXVI章PL 9, 468A
1

Resurrectio quorum erit gloriosa. --VERS. 35. Dehinc ne quid sibi vel carnalis Israel vel universitas gentium impiarum ex his pietatis scientiaeque Dei meritis praesumeret, a quibus hic honor Deo reddendus esset, ostendit dicens: Super Israel magnificentia ejus, et virtus ejus in nubibus: super eum scilicet Israel magnificentiam futuram esse demonstrans, qui jam ex comparatione nubium spiritalis existeret, vel qui secundum Apostolum rapi obviam Christo in nubibus mereretur (IThess. IV, 10, 16) .

PL 9, 468A

復活は誰にとって栄光に満ちたものとなるか。――さらに、肉のイスラエルも、不敬な異邦人の全体も、神への敬虔と知のこれらの功績から、何か自らのものとして思い上がることのないよう、この栄誉が神に帰されるべき者たちを、彼は言って示す。「イスラエルの上にその威厳があり、その力は雲の中にある」(詩篇67:35)。すなわち、すでに雲との比較において霊的な者となっていたイスラエル、あるいは使徒によれば、雲の中でキリストを迎えるために引き上げられるにふさわしい者となるイスラエルの上に、威厳があることを示しているのである(一テサロニケ4:17〔底本は IV, 10, 16〕)。

2

Et idcirco virtus ejus in nubibus est: quia his qui ultra terrenam originem mortalemque degentes, se in sensum coelestem et vitam, ut ita dicam, aeream extulissent, obviamque elati in nubibus adstitissent, his esset proprium virtute Dei magnificentiaque laetari (Frequenter autem memini his ipsis nubibus, tamquam ratione scientiaque perfectis, ne super impiam Israel vineam pluerent (Esa. V, 6) , esse praeceptum: quia indigni sancto eloquio, quos jam spinae et tribuli, id est, terrena vitia obsederant exstitissent).

PL 9, 468B

それゆえ、彼の力は雲の中にある。地上の起源と死すべきものを越えて生き、自らを天の思いと、いわば空気の命へ引き上げ、引き上げられて雲の中で彼を迎えるために立った者たちにとって、神の力と壮麗さを喜ぶことが固有だからである(私はしばしば、まさにこれらの雲に、理と知において完成されたものとして、不敬なイスラエルのぶどう畑の上に雨を降らせぬよう命じられたことを覚えている(イザヤ5:6)。すでに茨とあざみ、すなわち地上の悪徳に取り囲まれていた者たちが、聖なる言葉にふさわしくなかったからである)。

3

Namque cum omnibus sit ad novam resurrectionis originem voce virtutis utendum, non universis tamen gloriosus, id est, resurrectionis honor est praeparatus, Domino dicente: Nolite mirari ista, quoniam venit hora, in qua omnes qui sunt in monumentis audient vocem ejus: et prodient qui bona gesserunt in resurrectionem vitae, qui autem iniqua gesserunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28 et 29) .

PL 9, 468B

実際、すべての者に対して、復活の新しい起源に向けて、力の声が用いられねばならないが、しかしすべての者に、栄光に満ちた復活の栄誉が備えられているわけではない。主が言うとおりである。「これを驚くな。時が来る。そのとき、墓の中にいるすべての者が彼の声を聞き、善を行った者は命の復活へ、悪を行った者は裁きの復活へと出て来る」(ヨハネ5:28、29)。

4

Et idcirco super eum Israel magnificentia et virtus Dei est, qui esset in nubibus: quia pro discrimine vitae innocentis atque impiae, resurrectionis sit aut in vitam aut in judicium distincta diversitas.

PL 9, 468C

それゆえ、イスラエルの上に神の威厳と力があるのは、雲の中にいることになる者の上にである。無垢な命と不敬な命の区別に応じて、復活は、命へか裁きへかと、区別された相違を持つからである。

Pars XXV, Caput XXXVII

第XXV部 第XXXVII章PL 9, 468C
1

Beatorum cum Deo unitas, immortalitas. --Deinde id ipsum sequens sermo designat, dicens: Mirabilis Deus in sanctis suis. In eis scilicet mirabilis, quos in vitae resurrectionem excitabit aeternos.

PL 9, 468C

幸いなる者たちの神との一体、不死。――さらに、続く言葉も、同じことを示す。「神はその聖徒たちにあって驚嘆すべきである」。すなわち、命の復活へと永遠の者として呼び起こす者たちにおいて、驚嘆すべきである。

2

Mirabilis autem est, cum omnem beneficentiae suae in eos conferet voluntatem, cum ipsos intra perfectionem coelestis gloriae collocabit: sicuti ad Patrem pro his precatus est, dicens: Pater, volo ut ubi ego sum, et hi mecum sint; (Joan. XVII, 24) vel illud: Ut omnes unum sint (Ibid. 21) , ego in illis, et tu in me (Ibid., 24) .

PL 9, 468C

彼が驚嘆すべきであるのは、自らの善意のあらゆる意志を彼らに注ぎ、彼ら自身を天の栄光の完全さの内に置くときである。彼が父に、彼らのために祈って言ったとおりである。「父よ、私は、私のいるところに、彼らも私とともにいることを望む」(ヨハネ17:24)。あるいは、「すべての者が一つとなるように」(ヨハネ17:21)、「私が彼らのうちに、汝が私のうちに」(ヨハネ17:24)。

3

Mirabilis ergo in sanctis Deus est, quos cum conformes gloriae corporis sui fecerit, per se qui mediator est, etiam in unitatem paternae majestatis assumet; dum et in eo per naturam Pater est, et ille rursum per societatem carnis in nobis est: quos in regnum praeparatum illis ante constitutionem mundi obtinendum locaverit, quibus absorpta morte immortalem vitam aeternamque reddiderit.

PL 9, 468D

それゆえ、神は聖徒たちにあって驚嘆すべきである。彼らを自らの体の栄光に似た者としたとき、仲介者である彼は、自らを通して、父の威厳の一体性へと彼らを引き入れる。彼のうちに、本性によって父がおり、また彼は、肉との交わりによって我々のうちにいるからである。彼は、世界の創設の前から彼らのために備えられた国を得るよう彼らを置き、死が呑み込まれたのち、彼らに不死の、永遠の命を返したときである。

4

Non enim jam incrementis corporum, escarumque alimentis, infirmitatumque casibus vitae humanae demutatio laborque tolerabitur: sed aeternitas cunctis, quae naturae suae virtute ipsa se continens, id est, quae se ipsam alat conservetque donabitur: certique omnes fore se sempiternos, (quod) non aliunde jam, id est, non extrinsecus contineantur ad vitam, sed ex Deo, per quem resurrexerint, et immortales maneant et aeterni.

PL 9, 469A

もはや、体の成長も、食物の養いも、弱さの偶然による、人間の命の変化と労苦も、耐えられることはない。すべての者に永遠が与えられる。それは、自らの本性の力によって自らを保つもの、すなわち自らを養い保つものである。そして、皆が、自分たちは永遠の者となると確信する。彼らはもはや別のものから、すなわち外から命に保たれるのではなく、彼らがそれによって復活した神から、不死の者、永遠の者としてとどまるからである〔quod は底本で括弧に入った補いである。理由の文と取った〕。

5

Et ideo haec humanae spei sacramenta tali confessionis fide Propheta conclusit, VERS. 36: Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae, benedictus Deus est.

PL 9, 469B

それゆえ預言者は、人間の希望のこれらの秘義を、このような告白の信仰によって締めくくった。「神はその聖徒たちにあって驚嘆すべきである。イスラエルの神自身がその民に力と強さを与える。神はほめたたえられる」(詩篇67:36)。

6

Dat itaque virtutem plebi suae et fortitudinem Deus, quae immortalis effecta intra vitam virtutemque contineatur, dispoliatoque corpore superinduta sit honore coelesti: ut omni corruptione et infirmitate depulsa, Deum aeternitatis suae laude benedicat, per unigenitum et primogenitum suum Deum ac Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 469B

それゆえ神は、自らの民に力と強さを与える。その民は不死とされて、命と力の内に保たれ、体を脱がされて、天の栄誉を着せられる。あらゆる腐敗と弱さが退けられて、神を、その永遠の賛美をもってほめたたえるためである。自らの独り子にして最初に生まれた者、我々の神にして主イエス・キリストを通してである。彼は、世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars XXVI, Prooemium

第XXVI部 冒頭PL 9, 469B
1

In finem pro his qui vel immutabuntur, Psalmus ipsi David. (Hil. Salva me.) Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Infixus sum in limo (Hil. in limum) profundi, et non est substantia.

PL 9, 469B

終わりに向けて。変えられる者たちのために、ダビデその人の詩篇。(ヒラリウスでは「私を救え」)神よ、私を救え。水が私の魂にまで入り込んだのだから。私は深みの泥に打ち込まれ(ヒラリウスでは「泥の中へ」)、実体がない。

2

Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae: defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis.

PL 9, 469C

私は海の深みに来て、嵐が私を沈めた。私は叫んで疲れ、喉はかれた。私が私の神に望みを置くうちに、私の目は衰えた。理由なく私を憎む者たちは、私の頭の髪の毛よりも数が増した。

3

Convaluerunt qui persequuntur me inimici mei injuste: quae non rapui tum exsolvere repetebar. Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt absconsa.

PL 9, 469C

私の敵であり、不当に私を迫害する者たちは強くなった。私が奪わなかったものを、そのとき私は返すよう求められた。神よ、汝は私の愚かさを知っており、私の罪は汝から隠されていない。

4

Non confundantur in me qui exspectant te, Domine virtutum: non vereantur super me qui quaerunt te, Deus Israel. Quoniam propter te sustinui improperium, operuit reverentia faciem meam.

PL 9, 469C

汝を待ち望む者たちが、私のゆえに恥を受けないように、力の主よ。汝を求める者たちが、私のゆえに恐れをなさないように、イスラエルの神よ。汝のゆえに私は辱めを耐え、恥じらいが私の顔を覆ったのだから。

5

Exter factus sum fratribus meis, et hospes filiis matris meae: quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium te ceciderunt super me. Et operui in jejunio animam meam (et) factum est mihi in opprobrium.

PL 9, 469C

私は私の兄弟たちにとって他人となり、私の母の子らにとって寄留者となった。汝の家への熱心が私を食い尽くし、汝を辱める者たちの辱めが私の上に落ちたのだから。私は断食によって私の魂を覆い、(そして)それは私にとって辱めとなった。

6

Et posui vestimentum meum saccum, et factus sum illis in parabolam. Adversum me detrahebant qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum. Ego vero orationem meam ad te, Domine, tempus beneplaciti Deus.

PL 9, 469D

私は粗布を私の衣とし、彼らにとって笑いぐさとなった。門に座る者たちは私に逆らって悪口を言い、酒を飲む者たちは私を嘲って歌った。しかし私は、主よ、私の祈りを汝に向ける。神よ、汝の好意の時に。

7

In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae. Eripe me de luto ut non haeream, et de profundo aquarum. Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque contineat puteus super me os suum.

PL 9, 470A

汝の憐れみの豊かさによって、私に聞け、汝の救いの真実によって。私を泥から引き出せ、私がはまり込まないように。また水の深みから引き出せ。水の嵐が私を沈めず、深みが私を呑み込まず、井戸がその口を私の上に閉じることのないように。

8

Exaudi me, Domine, quoniam suavis est mihi misericordia tua: secundum multitudinem misericordiae tuae conspice in me. Ne avertas faciem tuam a puero tuo: quoniam tribulor, velociter exaudi me. Intende animae meae, et libera eam: propter inimicos meos eripe me.

PL 9, 470A

私に聞け、主よ、汝の憐れみは私にとって甘いのだから。汝の憐れみの豊かさに従って、私に目を向けよ。汝の僕から汝の顔を背けるな。私は苦しめられているのだから、すぐに私に聞け。私の魂に心を留め、それを解き放て。私の敵たちのゆえに、私を救い出せ。

9

Tu enim scis improperium et confusionem et verecundiam meam, in conspectu tuo sunt omnes tribulantes me: improperium exspectavit cor meum et miseriam. Et sustinui commaerentem, et non fuit: et consolantem, et non inveni.

PL 9, 470A

汝は私の辱めと恥と恥辱を知っているのだから。私を苦しめる者たちはみな、汝の目の前にいる。私の心は辱めと惨めさを待ち受けた。私は共に悲しむ者を待ったが、いなかった。慰める者を待ったが、見いださなかった。

10

Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributionem, et in scandalum. Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum perpetuo incurva.

PL 9, 470B

彼らは私の食物に胆汁を入れ、私の渇きに酢を飲ませた。彼らの食卓は、彼ら自身の前で、罠となり、報いとなり、つまずきとなれ。彼らの目は暗くなり、見えなくなれ。彼らの背を永久に曲げよ。

11

Effunde super eos iram tuam, et animatio irae tuae comprehendat eos. Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet: quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.

PL 9, 470B

汝の怒りを彼らの上に注げ。汝の怒りの激しさが彼らを捕らえよ。彼らの住まいは荒れ果て、彼らの天幕に住む者がいなくなれ。汝が打った者を彼らは迫害し、私の傷の痛みの上にさらに加えたのだから。

12

Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum: et non intrent in justitiam tuam. Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur. Pauper et dolens sum ego, et salus vultus tui, Deus, suscepit me.

PL 9, 470B

彼らの不義の上に不義を加えよ。彼らが汝の義に入らないように。彼らは生ける者の書から消され、義人たちと共に記されないように。私は貧しく苦しむ者であるが、神よ、汝の顔の救いが私を受け入れた。

13

Laudabo nomen Dei in cantico, et magnificabo (tuum cum cantico, magnif.) eum in laude: et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.

PL 9, 470C

私は神の名を歌をもって賛美し、これを賛美をもって大いなるものとする(別本では「汝の〔名を〕歌と共に……大いなるものとする」)。そしてそれは、角と蹄を生やしつつある若い雄牛にまさって、神に喜ばれるだろう。

14

Videant pauperes, et laetentur: quaerite Deum, et vivet anima vestra: quoniam exaudivit pauperem Dominus, et vinctos suos non despexit (sprevit).

PL 9, 470C

貧しい者たちは見て、喜べ。神を求めよ、そうすれば諸君の魂は生きる。主は貧しい者に聞き入れ、自分の囚われ人たちを見下さなかったのだから(別本では「退けなかった」)。

15

Laudent eum coeli et terra, mare et omnia repentia in eis (eo): quoniam Dominus salvificabit Sion, et aedificabuntur civitates Judae, et inhabitabunt in ea, et haereditabunt terram.

PL 9, 470C

天と地、海と、その中を這うすべてのものは、彼を賛美せよ(別本では「その中」が単数形)。主はシオンを救い、ユダの町々は建て直され、人々はそこに住み、地を受け継ぐだろう。

16

Et semen servorum ejus possidebit (possidebunt) eam: et qui diligunt nomen ejus, inhabitabunt eam. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 470C

彼の僕たちの子孫はそれを所有し(別本では動詞が複数形)、彼の名を愛する者たちはそこに住む。詩篇の講解。

Pars XXVI, Caput I

第XXVI部 第I章PL 9, 470C
1

Psalmus est de Christo; de passione illius. --VERS. 1. Tertius hic pro his qui immutabuntur est psalmus: qui etsi nihil sub historiae commemoratione complexus est, ut in quinquagesimo et nono inesse tractavimus, neque ut in quadragesimo quarto aliquid proprium in superscriptione praetulerit, ubi, Pro dilecto canticum praenotatur (Psal. XLIV, 1) : in eo tamen quod non illius David, sed,; illi David psalmus in finem praescribitur; in illum potius David, qui et oriens et justus et finis est legis, convenire intelligenda prophetia est.

PL 9, 470C

詩篇はキリストについてのものであり、その受難についてのものである。――「変えられる者たちのために」と題されたこの詩篇は三番目であり、第五十九篇にはそれが含まれていると我々が論じたのとは異なり、歴史の記述を何も含んでいない。また第四十四篇のように、表題に固有のものを何か前に掲げてもいない。そこでは「愛する者のために、歌」と前書きされている(詩篇44:1)。しかしこの詩篇では、あのダビデの詩篇ではなく、あのダビデに向けて、終わりに向けての詩篇と前書きされているのであるから〔底本の句読は崩れている(sed,; illi David)。「あのダビデのではなく、あのダビデに向けて」と解した〕、この預言は、曙であり、義なる者であり、律法の終わりである、あのダビデにこそ当てはまると解さねばならない。

2

Per id enim non ab illo, sed in illum psalmus docetur esse cantatus. In his autem qui immutabantur, evangelicae spei fideles significari (In ps. LIX, n. 2) docuimus, qui aut ex legis observatione, aut ex gentili impietate ad cognitionem Dei demutati, tamquam renascentes incorruptae aeternitatis candore florerent; quod idipsum psalmi fine tractabitur.

PL 9, 471A

というのは、そのことから、この詩篇があの者によって歌われたのではなく、あの者に向けて歌われたと教えられているからである。さて、「変えられる者たち」によって福音の望みにある信者たちが示されていることを(詩篇59の講解、第2節を見よ)、我々は教えた。彼らは律法の遵守から、あるいは異邦人の不敬虔から神の認識へと変えられ、いわば新たに生まれた者として、朽ちることのない永遠の輝きのうちに花開くのである。このことは、詩篇の終わりで論じられるであろう。

3

Non ambigitur autem psalmus ipse sacramentum passionis Domini continere. Nam praeter Joannem apostolum (XIX, 28), qui in potatione aceti consistere consummationem Scripturarum testatus est, cum etiam dictum hoc ab eodem sub apostolorum recordatione praesumptum sit: Zelus domus tuae comedit me (Ibid. II, 17) ; adimit ambiguitatem, confirmatque omnia ad eum dicta gestaque esse referenda.

PL 9, 471A

ところで、この詩篇そのものが主の受難の秘義を含んでいることは疑われない。というのは、酢を飲まされたことのうちに聖書の成就があると証言した使徒ヨハネ(19:28)のほかにも――同じ者が使徒たちの記憶に関わって、「汝の家への熱心が私を食い尽くした」(ヨハネ2:17)というこの言葉をも引いているので――曖昧さは取り除かれ、ここで語られ行われたことはすべて彼に帰せられねばならないことが確かめられるからである。

4

Universarum itaque humanarum passionum sorte perfunctus, secundum susceptas infirmitates nostras loquitur: et dolet ipse quidem extra necessitatem et timoris positus et doloris, sed his se tamen quae suscepit accommodans: ut qui carnis nostrae homo natus esset, et dolorum nostrorum querelis et infirmitatis precatione loqueretur. Coepit itaque ita.

PL 9, 471B

こうして彼は、人間のあらゆる苦しみの運命を経て、自分が引き受けた我々の弱さに従って語る。彼自身は恐れと苦しみの必然の外に置かれているにもかかわらず苦しむが、それは、自分が引き受けたものに私の身を合わせているのである。我々の肉の人として生まれた者が、我々の苦痛の嘆きと弱さの祈りをもって語るためである。こうして彼は次のように語り始めた。

Pars XXVI, Caput II

第XXVI部 第II章PL 9, 471B
1

VERS. 2, 3. Mortis lex in omnes. Christus ut homo salutem orat. -- Salva me, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Infixus sum in limum profundi, et non est substantia. Vivendi omnibus finem mors in cunctos constituta praescribit.

PL 9, 471B

死の律法はすべての人に及ぶ。人としてのキリストは救いを祈る。――「神よ、私を救え。水が私の魂にまで入り込んだのだから。私は深みの泥に打ち込まれ、実体がない」(詩篇68:2、3)。死は、すべての人に対して定められ、生きることの終わりを指定する。

2

Et quid sibi nunc oratio ista vult, quae se salvari deprecatur; cum lex mortis in omnes sit constituta?

PL 9, 471C

では、死の律法がすべての人に対して定められているというのに、救われることを願うこの祈りは、今や何を意味するのか。

3

Dehinc nunc orandae salutis haec causa est, quia intraverint aquae usque ad animam; introeundi autem aquis ad animam hinc facultas sit, quod infixus sit in limum profundi; defixi vero in limum profundi nulla substantia sit.

PL 9, 471C

さらに、今救いを祈る理由は、水が魂にまで入り込んだということである。だが、水が魂に入り込む余地は、深みの泥に打ち込まれているということから生じる。そして、深みの泥に打ち込まれた者には、実体がない。

4

Ergo quia nemo nisi quod sperat precatur (sperat autem nemo se non mori), talis haec ejus merito oratio est, qui, moriturus licet, morte non erat obtinendus.

PL 9, 471C

それゆえ、人は望むもの以外を祈らないのであり(そして、自分が死なないことを望む者はいない)、この祈りは、死ぬはずではあっても死によって捕らえられるべきではなかった者のものとして、当然である。

5

Assumpta ergo infirmitas habuit officium deprecandae salutis, divinitatis vero conscientia spem tenuit salutis in morte sperandae. Salvari se ergo orat qui et dixerit: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII,46) ?

PL 9, 471C

したがって、引き受けた弱さは救いを祈る務めを担い、神性の自覚は、死において望まれるべき救いの望みを保った。こうして、「神よ、私の神よ、なぜ私を見捨てたのか」(マタイ27:46)と言った者が、自分が救われることを祈るのである。

Pars XXVI, Caput III

第XXVI部 第III章PL 9, 472A
1

Aquae quid. --Introeuntibus enim aquis usque ad animam, subjectus morti crucis fiebat, cum passionum universarum impetus usque ad mortem animae perrumperet.

PL 9, 472A

水とは何か。――水が魂にまで入り込むとき、彼は十字架の死に服することになった。あらゆる受難の勢いが、魂の死にまで突き破ったのである。

2

In aquis autem insectationes populi motusque gentium significari solere non dubium est, cum dicitur: Torrentem pertransivit anima mea (Psal. CXXIII, 5) , vel illud: Et pertransivit anima mea, aquam immensam (Ibidem).

PL 9, 472A

ところで、水によって民の迫害と異邦人の動揺が表されるのが常であることは疑いない。「私の魂は急流を渡った」(詩篇123:5)と言われ、また「そして私の魂は大水を渡った」(詩篇123:5)とあるとおりである。

3

Sunt et aquae arenosam domum subluentes, eamque in casum ruinamque pellentes (Matth. VII, 27) . Hae ergo nunc aquae usque ad animam intrantes, ad precem eum orandae salutis coegerunt.

PL 9, 472A

砂の上の家を洗い、これを倒壊と崩壊へと追いやる水もある(マタイ7:27)。したがって、魂にまで入り込むこれらの水が、彼を、救いを祈る祈りへと追いやったのである。

Pars XXVI, Caput IV

第XXVI部 第IV章PL 9, 472B
1

Christo unde mors et passio. Dei exinanitio. Deus et homo in Christo qua vi uniti. --Verum ineuntium harum passionum, non aliunde quam ex assumptione carnis, et virtus est et potestas.

PL 9, 472B

キリストにとって死と受難はどこから来るか。神が空しくなること。キリストにおいて神と人はいかなる力によって結ばれるか。――しかし、始まりつつあるこれらの受難の力と権力は、肉を引き受けたこと以外のどこから来るものでもない。

2

Non enim incidere in Deum hic infirmitatum nostrarum terror valebat, aut exserere se nisi in carne corporis nostri, tamquam in subjacente materia, potuerant passiones.

PL 9, 472B

というのは、我々の弱さの恐怖が神に降りかかることはできなかったし、受難も、下に横たわる素材のようなものである我々の体の肉においてでなければ、姿を現すことはできなかったからである。

3

Porro autem haurienda fuit natura coelestis (divina), ut exinaniens se ex Dei forma, in formam servi hominisque decideret. Et ideo usque ad animam aquae penetrant: quia substantia ei non sit,infixo in limo profundi.

PL 9, 472B

さらに、天上の(別本では「神的な」)本性は汲み尽くされねばならなかった。神の形から自らを空しくして、僕の形、人間の形へと落ちるためである。それゆえ水は魂にまで入り込む。深みの泥に打ち込まれた彼には、実体がないからである。

4

Non utique substantia ea non erat quae assumpta habebatur, sed quae se ipsam inaniens hauserat. Nullo autem modo se caruit, qui se ipsum exinanivit evacuans: nec tamen idipsum videbatur exstare, quod jam in aliud se evacuando concesserat.

PL 9, 472B

むろん、引き受けられたものとして持たれていた実体が無かったのではなく、自らを空しくして汲み尽くした実体が無かったのである。自らを空しくして空にした者は、決して自分を欠いたのではない。とはいえ、すでに空にすることによって別のものへ身を譲ったものが、同じそのものとして現れていたわけでもない。

5

Non est ergo substantia, per id quod infixus est in limo profundi. Primus enim homo de terrae limo: et secundus Adam in hujus limi profundum de coelis descendens, se ipsum tamquam ex alto veniens defixit.

PL 9, 472C

したがって、深みの泥に打ち込まれているということによって、実体はない。第一の人は地の泥から出たのであり、第二のアダムは、この泥の深みへと天から降り、高みから来る者として自らを打ち込んだのである。

6

Evacuans ergo se, quippe cui substantia non erat, non jam usque ad carnis, verum etiam usque ad mortis profunda descendit, et omnis in eum terror desaevientis in nos tempestatis incubuit.

PL 9, 472C

こうして自らを空しくして、実体がなかった者として、彼はもはや肉の深みにだけでなく、死の深みにまで降り、我々に向かって荒れ狂う嵐の恐怖のすべてが彼の上にのしかかった。

7

Cum enim se, contra naturae coelestis terrenaeque diversitatem, in hunc limum potestatis suae virtute defixit; quia ea quae natura dissident, ad quamdam connexionis suae soliditatem non generis ipsius propinquitate conveniunt, sed potiore vi tamquam confixa sociantur: tunc et pati coepit et mori posse, per occasum mortis in inferna descendens.

PL 9, 472C

というのは、天上の本性と地上の本性の違いに反して、彼が自らの権力の力によってこの泥に自らを打ち込んだとき――本性において隔たるものは、その結合の堅固さへと、同族の近さによってではなく、より強い力によって、いわば打ち付けられて結ばれるのであるから――そのとき彼は苦しみ始め、死ぬことが可能になったのである。死の没落を通って冥界に降りながら。

Pars XXVI, Caput V

第XXVI部 第V章PL 9, 473A
1

Mortis Christi prophetia. Mortis sedem quibus verbis exprimat Scriptura. --Sequitur enim: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.

PL 9, 473A

キリストの死の預言。聖書は死の座をどのような言葉で表すか。――というのは、続いてこうあるからである。「私は海の深みに来て、嵐が私を沈めた。」

2

Imitator ille et dominicae mortis et temporis Jonas, mari mersus cetoque susceptus, non tam in mari se quam in inferno positum testatur: Clamavi in pressura mea ad Deum meum, et exaudivit de ventre inferorum clamores meos (Jonae II, 3) .

PL 9, 473A

主の死とその時の模倣者であるあのヨナは、海に沈められて大魚に受け入れられ、自分が海にというよりも冥界に置かれていることを証言する。「私は苦難のうちに私の神に叫んだ。すると彼は、冥界の腹の中から私の叫びを聞き入れた」(ヨナ2:3)。

3

Et quamvis eum cetus ad speciem infernae mortis hausisset, ait: Introivit caput meum in scissuras petrarum, descendi in terram cujus serae tenaces et aeternae.

PL 9, 473A

そして、大魚が彼を冥界の死の様相のうちに呑み込んでいたにもかかわらず、彼は言う。「私の頭は岩の裂け目に入った。私は、その閂が堅く永遠である地に降った。」

4

Sancto etiam Job post illud universarum passionum gloriosissimum bellum, cum dignus jam esset eloquio divino scientiaque naturae, post confracti intra se maris portas, rugientesque ejus in matris suae ventre terrores, rursum quid etiam in mari significaretur, Dominus revelavit, dicens: Venisti autem super fontes abyssi, aut in vestigiis maris ambulasti? aperiuntur autem tibi prae timore portae mortis (Job. XXXVIII, 16, 17) , in vestigiis utique maris, tamquam in profundo vel altitudine maris, portas mortis esse significans.

PL 9, 473A

聖なるヨブにも、あらゆる受難のあの最も栄光ある戦いの後、すでに神の言葉と自然の知識に値する者となっていたとき、すなわち、内に砕ける海の門と、母の胎の中でうなる海の恐ろしさとが語られた後、海において何が意味されているのかを、主は改めて啓示して言った。「汝は深淵の源にまで来たのか、海の足跡を歩いたのか。死の門は、汝の前に、恐れをもって開かれるのか」(ヨブ記38:16、17)。すなわち、海の足跡において、いわば海の深みあるいは深さにおいて、死の門があると示しているのである。

5

Nam cum profunda maris inferiora sint terrae; necesse est in profundo maris, id est in inferioribus sedem mortis ostendi.

PL 9, 473B

というのは、海の深みは地の下方にあるのだから、死の座は海の深みに、すなわち下方に示されるのが必然だからである。

6

Veniens ergo in hoc profundum maris, tempestate demersus est, cujus in anteriore psalmo ita meminit, dicens: Omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt (Psal. XLI, 8) .

PL 9, 473B

したがって、この海の深みに来て、彼は嵐に沈められた。前の詩篇で、彼はそのことに次のように言及している。「汝の高波と汝の波のすべてが、私の上を過ぎた」(詩篇41:8)。

7

Sed et ille, ut dixi, dominicae mortis imitator, quem ex tenacibus aeternisque terrae seris immanissimus ille maris istius cetus evomuit, haud dissimilia conquestus est: Omnes suspensiones tuae et fluctus tui super me transibant (Jonae II, 4) .

PL 9, 473C

だが、私が述べたように、主の死の模倣者であるあの者、この海のきわめて恐ろしい大魚が、地の堅く永遠の閂の中から吐き出したあの者も、これと異ならぬことを嘆いた。「汝の高まりと汝の波のすべてが、私の上を通り過ぎていた」(ヨナ2:4)。

8

Usque ad mortis igitur veniens profundum, mortis ipsius tempestate demersus est, adversariarumque virtutum depressus procellis est.

PL 9, 473C

こうして死の深みにまで来て、彼は死そのものの嵐に沈められ、敵対する力どもの突風に押しつぶされた。

Pars XXVI, Caput VI

第XXVI部 第VI章PL 9, 473C
1

Christi clamor. Qua de causa. --Non tamen tacitus eorum, qui se ipsos diabolo praebituri erant velut ministerii arma peccato (quippe qui et nonnumquam consilia initae mortis suae exprobraverit, et stans in templo saepe clamaverit, et elevatis ad Deum frequenter oculis intenderit, ut ad unumquodque divinitatis suae opus maximum aspectarent intelligitur ad Patrem; ob quod sequitur, VERS. 4: Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae: defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.

PL 9, 473C

キリストの叫び。何のゆえにか。――しかし彼は、罪に仕える武器としてのように自らを悪魔に差し出そうとしていた者たちのことについて、父に向かって黙ってはいなかったと解される(というのも彼は、企てられた自らの死の謀りをしばしば非難し、神殿に立ってしばしば叫び、しばしば目を神に向けて上げて、人々が彼の神性の最大の業の一つ一つに目を向けるようにしたからである)〔底本は丸括弧を閉じていない。aspectarent のあとで閉じて読む〕。それゆえ、次の句が続く。「私は叫んで疲れ、喉はかれた。私の目は衰えた、私が私の神に望みを置くうちに」(詩篇68:4)。

2

Infirmitates nostras suscipiens, portansque peccata, usu et consuetudine humanae defatigationis locutus est: namque qui se somno et lassitudini saepe commiserit, etiam usque ad sitis et esuritionis necessitatem. Fauces itaque ejus raucae sunt, oculique defecti.

PL 9, 473D

我々の弱さを引き受け、罪を担って、彼は人間の疲労の習いと慣れのままに語った。というのは、彼はしばしば眠りと疲れに身を委ね、渇きと飢えの必然にまで身を委ねたからである。こうして彼の喉はかれ、目は衰えたのである。

3

Causam vero maximi clamoris et intentionis oculorum hanc esse docuit, quia speraret in Deum, vel cum clamat dicens Qui credit in me, non in me credit, sed in eum qui me misit (Joan. XII, 44) : vel cum clamaturus Lazarum voce magna, elevatis sursum oculis, ait: Pater, gratias tibi ago quoniam audisti me (Ibid. XI, 41) .

PL 9, 474A

だが、大いなる叫びと目の緊張の原因は、神に望みを置いていたことであると彼は教えた。すなわち、「私を信じる者は、私を信じるのではなく、私を遣わした者を信じる」(ヨハネ12:44)と叫ぶときであり、またラザロを大声で呼ぼうとして、目を上に上げて、「父よ、私は汝に感謝する、汝が私に聞いたのだから」(ヨハネ11:41)と言うときである。

Pars XXVI, Caput VII

第XXVI部 第VII章PL 9, 474A
1

Odientium numerus cur supra capillos. Quam gratis oderunt. --Sed illo vel paterni nominis magnificentiam testante, vel humanae salutis opus moliente, odia in eum multiplicantur in cassum.

PL 9, 474A

憎む者の数はなぜ髪の毛を超えるのか。いかに理由なく憎むか。――しかし、彼が父の名の偉大さを証しし、あるいは人の救いの業を成し遂げようとしているのに、憎しみは彼に対して空しく増し加わる。

2

Sequitur enim, VERS. 5: Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Convaluerunt qui persequuntur me inimici mei injuste, quae non rapui tunc exsolvere repetebar.

PL 9, 474A

というのは、続いてこうあるからである。「私の頭の髪の毛よりも、理由なく私を憎む者たちは増した。私の敵であり、不当に私を迫害する者たちは強くなった。私が奪わなかったものを、そのとき私は返すよう求められた。」(詩篇68:5)

3

Numerus odientium ultra capillos capitis est multiplex: sive ob impiorum copiosam multitudinem, sive quia indigni sint Dei cura (nam Apostolorum capillos, quia tanta eorum Deo cura est, scimus esse numeratos [Matth.

PL 9, 474B

憎む者の数は、頭の髪の毛を超えて数多い。それは、不敬虔な者たちの数が多いためか、あるいは彼らが神の配慮に値しないためか(というのも、使徒たちの髪の毛は、神の彼らへの配慮がそれほど大きいので、数えられていると我々は知っている[マタイ10:30])

4

X, 30] ) , sive quia infidelium numerus ultra numerum sit fidelium. Nam cum decus capitis in capillis sit, et Ecclesiae, quae corpus est Christi, in Apostolorum decore omnis ornatus est. Super hoc capitis sui decus, odientium est multitudo.

PL 9, 474B

あるいは不信仰者の数が信仰者の数を超えているためである。頭の飾りは髪の毛にあり、教会は、キリストの体であるが、その装いのすべては使徒たちの飾りのうちにあるのだから、自らの頭のこの飾りを超えて、憎む者たちの数は多い。

5

Oderunt autem eum gratis, id est, causam odii non habentes. Et convalescentes inimici, injuste sunt persecuti. Non enim peccatum egerat, nec dolum habuerat: et ideo quae non rapuerat, tunc repetebatur exsolvere.

PL 9, 474B

彼らは理由なく彼を憎んだ。すなわち、憎しみの原因を持たなかったのである。そして敵は強くなって、不当に迫害した。彼は罪を行わず、欺きも持たなかったのである。それゆえ、奪わなかったものを、そのとき返すよう求められた。

6

Cum enim debitor mortis peccatique non esset, tamquam peccati et mortis debitor tenebatur, ab his scilicet, qui in eo peccati legem quae in membris nostris est exserebant. De peccato enim condemnavit peccatum in carne (Rom. VIII, 3) .

PL 9, 474C

すなわち、彼は死と罪の負債者ではなかったのに、死と罪の負債者であるかのように捕らえられた。彼の中に、我々の肢体にある罪の律法を現し出そうとした者たちによってである。「罪に関して、彼は肉において罪を断罪した」(ローマ8:3)。

Pars XXVI, Caput VIII

第XXVI部 第VIII章PL 9, 474C
1

Stultitia Christi crux. Hujus fructus justi expectatio. --In quo quia magnum divinae sapientiae explebat consilium, crucisque mors in Deo stultitia gentibus videbatur, magnaque in eo coelestis terrenaeque spei exspectatio inerat; subjecit, VERS. 6 et 7: Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita.

PL 9, 474C

キリストの愚かさは十字架である。その実りは義人たちの待望である。――その中で彼は神の知恵の大いなる計画を成就していたので、また十字架の死が、神においては異邦人に愚かさと見えたので、またその中には、天と地の望みの大いなる待望が備わっていたので、彼は付け加えた。「神よ、汝は私の愚かさを知っており、私の罪は汝から隠されていない。」(詩篇68:6、7)

2

Non confundantur in me qui expectant te, Domine virtutum: non vereantur super me qui quaerunt te, Deus Israel.

PL 9, 474C

「汝を待ち望む者たちが、私のゆえに恥を受けないように、力の主よ。汝を求める者たちが、私のゆえに恐れをなさないように、イスラエルの神よ。」

3

Insipientiae suae Deus conscius est, et delicta sua abscondita ab eo non sunt: poenas scilicet insipientiae et delictorum, quas non rapuerat, repetebatur exsolvere.

PL 9, 474C

神は彼の愚かさを知っており、彼の罪は神から隠されていない。すなわち、愚かさと罪の罰を、彼は奪ってはいなかったのに、返すよう求められたのである。

4

Usque ad crucis autem stultitiam (id est, quia stultum sit gentibus peccata nostra sic suscipi), ut peccator et stultus gratis injusteque vexatur.

PL 9, 474D

十字架の愚かさにまで――すなわち、我々の罪がこのように引き受けられることが、異邦人には愚かであるがゆえに――罪人として、愚か者として、理由なく不当に苦しめられる。

5

Sed quia stultitiam atque delicta propter sapientiam nostram vitamque susceperat, ut principem saeculi et judicaret, et de peccato condemnaret in carne peccatum (cum quando in se, in carne scilicet corporis sui, in qua nihil inveniri poterat peccati, secundum quod ait: Ecce veniet princeps mundi, et non inveniet in me quidquam (Joan. XIV, 50) , veniens hic mundi princeps, nihilque inveniens, peccati tamen poenam, id est, jus mortis exseruit; per quod humanae mortis auctor, quia in auctorem vitae peccati nescium mortem molitus sit, judicatur: et haec sanctorum exspectatio fuit, ut omnis caro redimeretur in Christo, ut in eo aeternae resurrectionis primitiae exsisterent): non confundi in se eos rogat qui exspectent Dominum, neque quaerentes Deum Israel super se vereri aut pudere: quia suscipiendae ab eo carnis tempus desideratum sit, secundum illud: Multi prophetae et justi capierunt videre quae vos videtis, et audire quae vos auditis (Matth. XIII, 17) .

PL 9, 475A

しかし、彼は我々の知恵と命のために愚かさと罪を引き受けたのであり、それは、世の支配者を裁き、罪に関して肉において罪を断罪するためであった(すなわち、罪の何も見いだされえなかった自らの体の肉において、――彼が「見よ、世界の支配者が来る。だが彼は私の内に何も見いださない」(ヨハネ14:50〔底本は 50。30 と読む〕)と言ったとおり――、この世界の支配者が来て何も見いださなかったにもかかわらず、罪の罰、すなわち死の権利を行使したとき、そのことによって、人間の死の張本人は、罪を知らぬ命の張本人に死を企てたがゆえに、裁かれる。そしてこれが聖徒たちの待望であった。すなわち、すべての肉がキリストにおいて贖われ、彼において永遠の復活の初穂が現れることである)。それゆえ彼は、主を待ち望む者たちが自分のゆえに恥を受けないように、またイスラエルの神を求める者たちが自分のことで恐れたり恥じたりしないようにと願う。彼によって引き受けられるべき肉の時が、待ち望まれていたからである。「多くの預言者と義人たちは、汝らが見ているものを見、汝らが聞いているものを聞くことを望んだ」(マタイ13:17)とあるとおりである。

6

Ne quid ergo in se imbecillum infirmumque maneat deprecatur: ne spem exspectantium infirmitas corporis carnisque confundat. Per eum enim et in eo exspectatio nobis omnis ad Deum est. Veniens ergo in corpus, ne in se sanctorum spes confundatur orat.

PL 9, 475B

それゆえ彼は、自分の内に弱く病むものが何も残らないように祈る。待ち望む者たちの望みを、体と肉の弱さが恥に落とさないようにである。というのは、神への我々のあらゆる待望は、彼を通して、彼のうちにあるからである。こうして体に来て、聖徒たちの望みが自分において恥に落とされないように祈るのである。

Pars XXVI, Caput IX

第XXVI部 第IX章PL 9, 475B
1

Infirmitas Christi est assumpta, non naturalis. Peccati necessitas nulli inest. --Quod autem infirmitates nostras ad salutem generis humani ex paterna voluntate susceperit, quia non voluntatem suam facturus venerit, sed voluntatem ejus qui se miserit Patris (Joan. VI, 38) ; nunc quoque per subjecta declarat, VERS. 8-10: Quoniam propter te sustinui improperium, operuit reverentia faciem meam.

PL 9, 475B

キリストの弱さは引き受けられたものであって、本性的なものではない。罪の必然は誰にも備わっていない。――さて、彼が人類の救いのために、父の意志によって我々の弱さを引き受けたこと、すなわち、自分の意志を行うために来たのではなく、自分を遣わした父の意志を行うために来たことは(ヨハネ6:38)、今もまた続く句によって明らかにしている。「汝のゆえに私は辱めを耐え、恥じらいが私の顔を覆った。」(詩篇68:8-10)

2

Exter factus sum fratribus meis, et hospes filiis matris meae: quoniam zelus domus tuae comedit me. Non fuit ergo in unigenito Deo naturalis infirmitas, sed assumpta: quia propter eum haec improperia susceperit passionum.

PL 9, 475C

「私は兄弟たちにとって他人となり、私の母の子らにとって寄留者となった。汝の家への熱心が私を食い尽くしたのだから。」したがって、独り子なる神には本性的な弱さはなく、引き受けられた弱さがあったのである。彼がこれらの受難の辱めを引き受けたのは、彼〔父〕のゆえだったからである。

3

Quamquam ne in naturis quidem hominum inest necessitas aliqua peccati; sed ex appetitu voluntatis et oblectatione vitiorum peccati usus arripitur.

PL 9, 475C

とはいえ、人間の本性の内にさえ、罪の何らかの必然は備わっていない。罪の常習は、意志の欲求と悪徳の快楽から捕らえられるのである。

4

Et ideo Dominus non se rapuisse quae ut solveret repetebatur ostendit: quia ea quae contra naturam sint desiderata rapiantur, soluturis omnibus quadrantem novissimum talium debitorum (Matth. V, 26) : et ob hoc orationis dominicae praescripto, remitti nobis debita deprecamur.

PL 9, 475C

それゆえ主は、返すよう求められていたものを、自分が奪ったのではないと示した。本性に反して望まれたものこそ奪われるのであり、そのような負債の最後の一クァドランスまで、すべての者が支払うことになる(マタイ5:26)。またそのために、主の祈りの定めによって、我々は負債が我々に赦されるよう祈るのである。

5

Sustinuit ergo improperium propter Deum, dum alienum a natura sua corpus assumit, dum, secundum Apostolum (II Cor. V. 20) , peccati nescium Pater facit esse peccatum, dum fit obediens usque ad mortem crucis, dum ipsi exprobratur quod caeteros salvans se ipse non salvet, dum contumelias sputorum alaparumque perpetitur (Vid. lib. X de Trin., n. 46) .

PL 9, 476A

したがって彼は、神のゆえに辱めを耐えた。自らの本性に異質な体を取ったとき、使徒(二コリント5:20)によれば、罪を知らない者を父が罪とするとき、死に、十字架の死に至るまで従順となるとき、他の者たちを救いながら自分を救わないと彼自身が非難されるとき、唾と平手打ちの侮辱を耐え忍ぶときである(『三位一体論』第10巻、第46節を見よ)。

Pars XXVI, Caput X

第XXVI部 第X章PL 9, 476A
1

Qui dissideat a nobis. Zelus ejus. --Hoc igitur pudore coopertus ob Deum, fit alienus a fratribus suis, et filiis matris suae hospes efficitur, a vitiis scilicet eorum, qui sibi secundum carnem consanguinei habebantur, alienus; dum nummulariorum mensas templum ingressus evertit (Joan. II, 15) , dum nundinas ovium ac boum prohibet, dum vendentibus columbas cur domum patris sui domum fecerint negotiationis exprobrat.

PL 9, 476A

彼はいかにして我々と相容れないか〔見出しの Qui dissideat a nobis は独立の句として取りにくく、仮にこう訳した〕。彼の熱心。――こうして、神のゆえにこの恥に覆われて、彼は自分の兄弟たちにとって他人となり、自分の母の子らにとって寄留者となる。すなわち、肉によれば血縁と見なされていた者たちの悪徳に対して、他人となるのである。両替商の台を、神殿に入って倒し(ヨハネ2:15)、羊と牛の市を禁じ、鳩を売る者たちに、なぜ自分の父の家を商いの家にしたのかと責めるときである。

2

Zelo enim domus Dei pervasus haec egit. Est autem haec amoris pii indignatio, ut eorum quos diligimus contumeliis tamquam zelo effervescente moveamur.

PL 9, 476B

神の家への熱心に満たされて、彼はこれらを行ったのである。これは敬虔な愛の憤りであって、我々は愛する者たちが辱められると、熱心が煮え立つかのように動かされるのである。

3

Hoc enim pollutae domus zelo, ut Evangelium (sicut superius docui) testatum est, turbam omnem ementium ac vendentium templum ingressus ejecit. Zelo autem Dei etiam usque ad mortis severitatem et finem placuisse, laudabile est.

PL 9, 476B

すなわち、汚された家への熱心によって、福音書が(先に私が教えたように)証ししているとおり、彼は神殿に入って、買う者と売る者の群衆をすべて追い出したのである。だが、神への熱心によって、死の厳しさとその終わりに至るまで〔神に〕喜ばれたことは、称賛に値する。

Pars XXVI, Caput XI

第XXVI部 第XI章PL 9, 476B
1

Convicia ipsi concitavit. --Per hanc igitur exprobratarum his cupiditatum indignationem, omnium in eum maledictorum congesta convicia sunt.

PL 9, 476B

彼は自らに非難を招いた。――こうして、これらの欲望を責められたことへの憤りによって、あらゆる悪口の非難が彼に対して積み上げられた。

2

Quaecumque autem in impios dirigi solent, haec in cum opprobria sunt relata: cum blasphemus, cum Samaritanus, cum Beelzebub, cum daemonium habens dicitur (Joan. VIII, 48) . Id enim subjecit: Et opprobria exprobrantium te ceciderunt super me.

PL 9, 476B

不敬な者たちに向けられるのが常であるすべてのことが、辱めとして彼に〔底本は in cum。in eum と読む〕転嫁された。すなわち、冒瀆者、サマリア人、ベルゼブル、悪霊にとりつかれた者と言われたのである(ヨハネ8:48)。というのは、彼は次のように付け加えたからである。「汝を辱める者たちの辱めが、私の上に落ちた。」

3

Blasphemiae opprobrium ei potius, qui Deo contumeliam exprobret, ingeritur; sicuti daemonii infamia ei magis, qui a Deo sit alienus, est propria. Quae cum omnia ei exprobrata sint propter domus Dei zelum, eorum qui Deum exprobrant, super eum opprobria congeruntur.

PL 9, 476C

冒瀆の辱めは、神に侮辱を浴びせる者にこそ当てはまるべきものであり、悪霊の汚名は、神から疎遠な者にこそ固有のものである。これらすべてが、神の家への熱心のゆえに彼に対して責め立てられたのであるから、神を辱める者たちの辱めが、彼の上に積み重ねられるのである。

4

Et hujus dicti ad Romanos Apostolus scribens (XV, 3) sub hujus significationis meminit intelligentia.

PL 9, 476C

そして、この言葉について、使徒はローマの人々に宛てて書きながら(15:3)、この意味の理解のもとに言及している。

Pars XXVI, Caput XII

第XXVI部 第XII章PL 9, 476C
1

Quaeque Christi gesta omni hominum genere obtrectantur. Lazarum excitaturus quid fleverit. --Ipsa etiam jejunii continentia recidit in opprobrium, cum a diabolo tentatur, cum in templi pinna locatur, cum supra montem fertur, cum postremo ad adorandum Satanam totius mundi habitatione tentatur.

PL 9, 476C

キリストの行いは、あらゆる種類の人に中傷される。ラザロを起こそうとして、なぜ泣いたか。――断食の節制そのものも、辱めに帰する。彼が悪魔に試みられ、神殿の頂に立たされ、山の上に運ばれ、ついには全世界の居住地によってサタンを拝むように試みられるときである。

2

Flet interdum, et ingemiscit, et tristis est (Matth. IV, 1, etc.) , et id ipsum ad infirmitatis tribuitur exemplum. Omni denique generi hominum et obtrectatio efficitur et canticum.

PL 9, 477A

彼は時に泣き、うめき、悲しむ(マタイ4:1、など)。そしてそのこと自体が、弱さの例として言い立てられる。こうして、あらゆる種類の人にとって、彼は中傷にも歌にもなる。

3

Ipsi enim qui in portis orandi victus causa sedeant, obloquuntur et detrahunt: et in eo ebrii psallunt. Haec autem omnia vel secundum gestorum fidem, vel secundum humanae consuetudinis modum in se ita gesta esse conqueritur. VERS. 11-13.

PL 9, 477A

すなわち、食を乞うために門に座る者たちが、口汚く言い、中傷し、また酔った者たちが彼を種に歌う。これらすべてが、行われたことの真実に従って、あるいは人間の習いのあり方に従って、自分に対してこのように行われたことを、彼は嘆く。

4

Et operui in jejunio animam meam, et factum est mihi in opprobrium. Et posui vestimentum meum saccum, et factus sum illis in parabolam. Adversum me detrahebant qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum.

PL 9, 477A

「私は断食によって私の魂を覆い、それは私にとって辱めとなった。私は粗布を私の衣とし、彼らにとって笑いぐさとなった。門に座る者たちは私に逆らって悪口を言い、酒を飲む者たちは私を嘲って歌った。」(詩篇68:11-13)

5

Fuit itaque jejunium ei in opprobrium: quia per esuriendi opprobrium usque ad adorandi Satanae contumeliam tentatus est (Matth. IV, 9) . Vestis autem de sacco, habitus est luctus. Luctus vero omnis affectus in fletu est.

PL 9, 477A

それゆえ断食は彼にとって辱めとなった。飢えるという辱めによって、サタンを拝めという侮辱にまで試みられたからである(マタイ4:9)。粗布の衣は、喪の装いである。喪はすべて、その感情が涙にある。

6

Et cum Lazarum excitaturus illacrymat, infidelitatem humani generis lugebat: in habitu enim luctus, flendi significatur affectus.

PL 9, 477B

そしてラザロを起こそうとして涙を流したとき、彼は人類の不信仰を悼んでいたのである。というのは、喪の装いにおいて、泣く感情が示されるからである。

7

Quod autem non Lazarum, cujus et morte laetatur (Joan. XI, 15) , quem et ex mortuis excitaturus erat, fleverit, omnis ipse Evangelii sermo declarat.

PL 9, 477B

彼がラザロのために泣いたのではないことは――その死をむしろ喜び(ヨハネ11:15)、死者の中から起こそうとしていたのだから――福音書の言葉全体そのものが明らかにしている。

8

Sed cum resurrectionis fidem nullam futuram, in ipso resurrectionis opere flevisset; fletus ejus in parabolam profecit, ut et tum documentum amoris sui in Lazarum flendo dictus sit praebuisse: et a plerisque hodie, quia fleverit, arguatur infirmus (V. lib. X de Trin., n. 24 et 25) .

PL 9, 477B

だが、復活への信仰が誰にも生じないであろうことを、復活の業そのものにおいて泣いたので、彼の涙は笑いぐさに至った。そのため、その時ラザロへの愛の証しを、泣くことによって示したと言われ、今日もなお多くの者から、泣いたがゆえに弱いと非難されているのである(『三位一体論』第10巻、第24、25節を見よ)。

9

In ebriis autem psallentibus, et his qui in porta sederent detrahentibus, omnium etiam infirmorum in eum contumeliae per hanc consuetudinem vulgi docentur.

PL 9, 477C

酔って歌う者たちと、門に座って中傷する者たちにおいて、弱い者たちすべての彼に対する侮辱も、この民衆の習いによって示されている。

10

Adeo autem nullum genus hominum de eo tacuisse manifestum est, ut Cleophas ei, qui tamquam rerum ignarus causam sermonis interrogaret, respondisse ita scribatur: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in ea in diebus his (Luc. XXIV, 18) ? Stupor enim est de ignoratione unius, in cognitione universorum.

PL 9, 477C

あらゆる種類の人が彼について沈黙しなかったことは明らかであって、書かれているところでは、事の次第を知らない者のように話の原因を尋ねた者に、クレオパはこう答えたという。「汝だけがエルサレムの寄留者であって、この日々にそこで起こったことを知らなかったのか」(ルカ24:18)。というのは、万人が知っている中で一人が知らないことに対する驚きだからである。

Pars XXVI, Caput XIII

第XXVI部 第XIII章PL 9, 477C
1

Christi oratio. --Sed inter has omnium de se et obtrectationes et contumelias, humanae salutis sacramenta peragebat: et salutem a Deo homini quem assumpserat deprecatur. Id enim sequitur, VERS. 14--16: Ego vero oratione mea ad te, Domine, tempus beneplaciti Deus.

PL 9, 477C

キリストの祈り。――しかし、自分についての万人のこうした中傷と侮辱のただ中で、彼は人間の救いの秘義を成し遂げており、自分が引き受けた人間のために、救いを神に祈る。というのは、続いてこうあるからである。「しかし私は、私の祈りをもって汝に向かう、主よ、好意の時に、神よ。」(詩篇68:14-16)

2

In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae. Eripe me de luto, uti non haeream, et libera ex odientibus me, et de profundo aquarum. Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque contineat puteus super me os suum.

PL 9, 477D

「汝の憐れみの豊かさによって、私に聞け、汝の救いの真実によって。私を泥から引き出し、私がはまり込まないようにせよ。私を憎む者たちから、また水の深みから、私を解き放て。水の嵐が私を沈めず、深みが私を呑み込まず、井戸がその口を私の上に閉じることのないように。」

3

Caeteris in contumelias et opprobria ejus intentis, ipse oratione sua totus ad Deum est; susceptas quidem infirmitates nostras in se habens, sed in his quibus afficitur coelestis erga nos misericordiae munus exsequitur: neque invitus haec sumens, in multitudine misericordiae beneplacitum Deo esse tempus ostendit.

PL 9, 478A

他の者たちが彼への侮辱と辱めに向かっているとき、彼自身は祈りにおいてすっかり神に向かっている。自らが引き受けた我々の弱さを自らの内に持ちながらも、それらに影響されるそのただ中で、天上の、我々への憐れみの務めを果たしている。また、これらを嫌々引き受けるのでもなく、憐れみの豊かさのうちに、時が神に好まれるものであることを示す。

4

In hoc ergo beneplacito tempore rogat: quia non ignorat hanc Patris de se prophetiam etiam ab Apostolo Paulo recognitam: Tempore accepto exaudivi te (II Cor. VI, 2; Esa. XLIX, 8) .

PL 9, 478A

それゆえ彼は、この好まれる時に願う。父の自分についてのこの預言が使徒パウロによっても認められていることを、彼は知らないわけではないからである。「受け入れられる時に、私は汝に聞いた」(二コリント6:2、イザヤ49:8)。

Pars XXVI, Caput XIV

第XXVI部 第XIV章PL 9, 478B
1

Malum ex se nihil, sed vitio humano. Tempus beneplacitum quid per Christum praestitum mundo.

PL 9, 478B

悪はそれ自体としては何ものでもなく、人間の悪徳による。好まれる時。キリストを通して世界に何が与えられたか。

2

Omnia quidem Deo pro magnificentia operum intelligenda sunt placere quae gesta sunt: et cum in Genesi scribitur: Et vidit Deus quia bona sunt (Genes. I, 31) , vitium nullum in rerum relinquitur creaturis.

PL 9, 478B

なされたことはすべて、その業の壮大さのゆえに神に喜ばれるものと解されねばならない。創世記に「神は、それらが良いのを見た」(創世記1:31)と書かれているときもそうであり、被造物の内には何の悪徳も残されていない。

3

Nam etsi quaedam humani ingenii corrupta nequitiis sunt, ut ex remediis venena, ut ex ferro ensis, ut ex igni conflagratio, ut ex cibis cruditas, ut ebrietas ex vino, ut postremo partes ipsae et membra corporum ad naturales utique usus utilesque formatae, vitiorum se ac criminum ministeria praebuerunt; et cum Deo cuncta sint placita, beneplacitum tamen tempus hoc est, quo unigenitus Deus in sanguine corporis nostri, tamquam inimica ac dissidentia, reconciliaturus omnia in coelis et in terra Deo esset: cum multiformis illa Dei Sapientia aliis occulta temporibus, nullisque principibus ac magistrationibus saeculi cognita, ad laudem claritatis Dei esset revelanda (Coloss. I, 20; Ephes. III, 5, 9 et 10) , cum cohaeredes et concorporales et comparticipes Christo gentes fierent; cum in eo omnes adversae Deo virtutes dehonestarentur; cum mors postquam in Deo esset grassata desineret; cum lex peccati quae in carne nostra est tolleretur; cum revelationem filiorum Dei congemiscens omnis creatura speraret; cum in passione unigeniti Dei omnium ante constitutionem mundi causarum et originum consummaretur effectus, principem saeculi judicando, hominem ex peccati lege redimendo, creaturis a corruptionis vanitate cui servierant liberandis, nequitiis spiritalibus Domini morte damnandis, Deo in omnibus et per omnes aeternitatis munere et immortalitatis nostrae claritate laudando.

PL 9, 478B

というのは、人間の才知の悪しき所業によって堕落させられたものがあるにせよ――薬から毒が、鉄から剣が、火から大火が、食物から消化不良が、酒から酩酊が生じるように、さらには体の部分と肢体そのものまでが、自然の有益な用のために形づくられたのに、悪徳と罪の道具となったように――、またすべては神に喜ばれているにもかかわらず、それでもこの時が好まれた時である。すなわち、独り子なる神が我々の体の血において、敵対し不和であるもののように、天にあるもの地にあるものすべてを神と和解させようとした時であり、多様な神の知恵が、他の時代には隠され、世の君主たちや権威者たちの誰にも知られず、神の栄光の輝きの賛美に向けて啓示されるべきとき(コロサイ1:20、エフェソ3:5、9、10)、異邦人がキリストと共に共同の相続人、共に一つの体、共にあずかる者となるとき、彼において神に敵対するすべての力が辱められるとき、死が、神において猛威を振るった後にやむとき、我々の肉にある罪の律法が取り除かれるとき、すべての被造物が神の子らの現れをともにうめきつつ望むとき、独り子なる神の受難において、世界の基が据えられる前のあらゆる原因と起源の結果が成し遂げられるとき、それは、世の支配者を裁くことにより、人間を罪の律法から贖うことにより、被造物をそれが仕えていた滅びの空しさから解放することにより、霊的な悪を主の死によって断罪することにより、すべてにおいて、またすべてを通して、永遠の賜物と我々の不死の輝きによって神が賛美されることによってである。

4

Omnia autem haec virtutis resurrectionis implevit: quia per primitias ex mortuis ab hominum genere morte depulsa, in auctores mortis aeternae mortis poena decreta est. In se enim ipso principatus et potestates dehonestatas cum fiducia triumphavit.

PL 9, 479A

これらすべてを、彼は復活の力によって成し遂げた。というのは、死者の中からの初穂によって、人類から死が追い払われ、死の創始者たちに対して、永遠の死の罰が定められたからである。すなわち、彼は自らにおいて、支配と権力を辱め、確信をもって凱旋したのである。

Pars XXVI, Caput XV

第XXVI部 第XV章PL 9, 479A
1

Christi in corruptio et duae naturae. Puteus infernus. --Et ideo post beneplaciti temporis significationem, omnis tribuendae verae salutis oratio est: ut ea ipsa salutis veritas intelligeretur, quae ex resurrectione speratur.

PL 9, 479A

キリストの不朽性〔底本は in corruptio。incorruptio と読む〕と二つの本性。冥界の井戸。――こうして、好まれる時の示しの後には、真の救いが与えられるようにとの祈りがすべて続く。復活から望まれる、その救いの真実そのものが解されるためである。

2

Dehinc qui infixus esset in limo profundi, ut luto non inhaereret rogat, secundum illud: Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10) .

PL 9, 479A

それから、深みの泥に打ち込まれていた者は、泥にはまり込まないようにと願う。「汝は私の魂を冥界に見捨てず、汝の聖なる者に朽ちることを見させないのだから」(詩篇15:10)とあるとおりである。

3

Qui enim de terra est, et in terram ex qua acceptus est revertetur (Gen. III, 19) , luto et limo quo infixus est inhaerebit, in naturae suae, id est, corporis originem dissolutus.

PL 9, 479B

すなわち、地から出た者は、自らが取られた地へと帰るのであるから(創世記3:19)、打ち込まれている泥と粘土にはまり込むことになり、自らの本性の、すなわち体の起源へと解体されるのである。

4

Liberari se etiam ex odientibus se deprecatur, et de profundo aquarum: quia usque ad animam suam, id est, usque ad passionem insectantium odia proruperint.

PL 9, 479B

彼はまた、自分を憎む者たちから、また水の深みから、解き放たれることを願う。憎しみが、彼の魂にまで、すなわち迫害する者たちの憎しみが受難にまで、突き破ったからである。

5

Veniens quoque in altitudinem maris, ac tempestate demersus, nunc ne demergatur orat: ut superius assumptae infirmitatis nostrae professio sit, cum se demersum esse profitetur: nunc vero consciae in se salutis fiducia est, cum ne se aquae tempestas demergat precatur.

PL 9, 479B

海の深みに来て、嵐に沈められたのであるから、今は沈められないようにと祈る。先には、自分が沈められていると言明するとき、それは引き受けた我々の弱さの告白であった。今は、水の嵐が自分を沈めないようにと祈るとき、自らのうちにある救いを自覚する確信である。

6

Nam ejusdem naturae non est, et demersam jam esse, et ne demergatur orare: sed ejus quae per corpus licet mersa, non tamen sit detinenda per spiritum. Et ideo nunc ne absorbeatur profundo, neve super se puteus os suum claudat, precatur.

PL 9, 479B

というのは、すでに沈められていることと、沈められないように祈ることとは、同じ本性のことではないからである。むしろそれは、体を通しては沈められても、霊を通しては捕らえられてはならない本性のことである。それゆえ今は、深みに呑み込まれないように、また井戸がその口を自分の上に閉じないように、祈るのである。

7

In puteo enim infernae mortis sedem significari, et psalmus alius testis est, cum dicitur: Tu vero, Domine, deduces eos in puteum interitus (Ps. LIV, 24) , demersum hoc profundumque puteorum inferna terrae significari demonstrans.

PL 9, 479C

井戸において冥界の死の座が示されることは、別の詩篇も証しする。「だが汝は、主よ、彼らを滅びの井戸へと導き下す」(詩篇54:24)と言われ、沈められたこの深み、井戸の深みによって、地の冥界が示されることを明らかにしている。

8

Ne contineat ergo super eum puteus os suum postulat. Impossibile enim est Deum vitae, portis inferni detineri.

PL 9, 479C

それゆえ彼は、井戸がその口を自分の上に閉じないことを求める。命の神が、冥界の門に留め置かれることは不可能だからである。

Pars XXVI, Caput XVI

第XXVI部 第XVI章PL 9, 479C
1

Christum praeter hominem aliquid prae se ferre. --VERS. 17--19. Ac ne in eo quod mortem nostrae infirmitatis assumpsit, secundum humanam necessitatem aliquid ex mortis acerbitate moereret; ideo subjecit: Exaudi me, Domine, quoniam suavis est mihi misericordia tua: secundum multitudinem misericordiae tuae conspice in me.

PL 9, 479C

キリストは人間のほかに何かを前に掲げている。――そして、彼が我々の弱さの死を引き受けたことで、人間の必然に従って死の苦さを何か嘆くことがないように、彼は付け加えた。「私に聞け、主よ、汝の憐れみは私にとって甘いのだから。汝の憐れみの豊かさに従って、私に目を向けよ。」(詩篇68:17-19)

2

Hoc enim in multitudine misericordiae beneplacitum est tempus, cum in se universorum hominum vitam Deus miserans, ut miserator Deus vitam esset largiturus ex mortuis.

PL 9, 480A

すなわち、憐れみの豊かさにおいて好まれる時とは、神が万人の命を自らにおいて憐れみ、憐れみの神として、死者の中から命を与えようとした時である。

3

Sed quia suavem hanc sibi esse Dei misericordiam testabatur, susceptae tamen infirmitatis nostrae sollicitudinem non relaxat, dicens: Ne avertas faciem tuam a puero tuo: quoniam tribulor, velociter exaudi me.

PL 9, 480A

しかし、この神の憐れみが自分にとって甘いと証言しながらも、引き受けた我々の弱さへの気遣いを彼は緩めず、こう言う。「汝の顔を、汝の僕から背けるな。私は苦しめられているのだから、すぐに私に聞け。」

4

Intende animae meae, et libera eam: propter inimicos meos eripe me. Omnia ut homo et patitur et loquitur.

PL 9, 480A

「私の魂に心を留め、それを解き放て。私の敵たちのゆえに、私を救い出せ。」彼は人間として、すべてを受け、かつ語る。

5

Nam ex susceptione carnis et puer est, secundum illud: Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus in quo complacuit animae meae (Esai. XLII, 1) ; et citum auxilium tribulationi suae orat, et intendi in animam suam rogat: ut per id quod in eam intendit Deus, digna sit liberari.

PL 9, 480A

すなわち、肉を引き受けたことによって、彼は僕でもある。「見よ、私が選んだ私の僕、私の魂が喜んだ私の愛する者」(イザヤ42:1)とあるとおりである。そして彼は、自らの苦難への素早い助けを祈り、自らの魂に心を留めてくれるよう願う。神がその魂に心を留めることによって、その魂が解放されるにふさわしくなるためである。

6

Et haec quidem, ut homo noster, obediens usque ad mortem crucis precatur. Sed cum eripi se propter inimicos suos rogat, consuetudinem humanae et spei et moris excedit.

PL 9, 480B

そしてこれらを、我々の人として、十字架の死に至るまで従順な者として祈る。だが、自分の敵たちのゆえに救い出されることを願うとき、彼は人間の望みと習いの通例を超えている。

7

Nemo enim salvus aliqua magis quam salutis suae causa vult esse: et a malis quis eripi se ob id necesse est, ne malis afficiatur, optabit.

PL 9, 480B

というのは、誰も、自分の救いのためよりも他の何かのために救われようと望みはしない。悪から自分が救い出されることを人が望むのは、悪に見舞われないためであることは必然である。

8

At vero nunc eripi se non sua causa, sed propter inimicos suos ex his quibus afficitur deposcit: quia hi inimici dehonestandi in se patiente, et triumphandi cum fiducia in se ex mortuis resurgente mox essent.

PL 9, 480B

だが、ここで彼は、自分が見舞われているものから救い出されることを、自分のためではなく、自分の敵たちのために求める。この敵たちは、まもなく、彼が苦しむことにおいて辱められ、彼が死者の中から復活することにおいて確信をもって打ち勝たれるはずの者たちだったからである。

Pars XXVI, Caput XVII

第XXVI部 第XVII章PL 9, 480B
1

Nil sua causa agit, aut patitur. Ad passionem anhelat. Sacramentum divinae communionis. --Denique nihil se sua causa agere ac pati consequentibus docet, dicens, VERS. 20, 21: Tu enim scis improperium et confusionem et verecundiam meam in conspectu tuo sunt omnes tribulantes me.

PL 9, 480B

彼は自分のために何も行わず、何も苦しまない。受難を切望する。神的な交わりの秘義。――結局、彼は続く句によって、自分のために何も行わず何も苦しまないことを教える。「汝は私の辱めと恥と恥辱を知っている。私を苦しめる者たちはみな、汝の目の前にいる。」(詩篇68:20、21)

2

Improperium exspectavit cor meum et miseriam. Superior non dispar professio est, cum dicit: Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt absconsa.

PL 9, 480C

「私の心は辱めと惨めさを待ち受けた。」これは前の告白と異ならない。彼は言った。「神よ、汝は私の愚かさを知っており、私の罪は汝から隠されていない。」

3

Contra humanae enim opinionis errorem, soli Deo assumpta magis haec ab eo infirmitas, quam naturalis esse, erat nota.

PL 9, 480C

というのは、人間の見解の誤りに反して、この弱さが自然のものであるより、むしろ彼によって引き受けられたものであることは、神だけに知られていたからである。

4

Et quia propter inimicos suos haec perpetienda sibi fuerant, per quae humanae saluti atque aeternitati consulebat; hujus beneplaciti temporis testatur affectum, dicens: Improperium exspectavit cor meum et miseriam; desideratas sibi esse hujus temporis significans passiones, secundum illud divinae communionis sacramentum: Desiderio cupivi hoc manducare (Luc. XXII, 15) : quia in his passionis suae desideriis beneplaciti temporis consistebat effectus.

PL 9, 480C

そして、これらは敵たちのゆえに彼が耐えねばならなかったのであり、それらによって彼は人間の救いと永遠を図っていたのだから、彼はこの好まれる時への思いを証しして言う。「私の心は辱めと惨めさを待ち受けた。」この時の受難が自分に望まれていたことを示すのであって、神的な交わりの秘義に関する次の句のとおりである。「私は、これを食べることを切に望んだ」(ルカ22:15)。自らの受難へのこれらの望みのうちに、好まれる時の成就があったからである。

Pars XXVI, Caput XVIII

第XXVI部 第XVIII章PL 9, 481A
1

Maerentis solatium fides nostra. Plenitudo legis Christus. --Sed pati ad profectum nostrae salutis exspectans, alterius quoque exspectationis desiderio detentus est. Sequitur enim: Et sustinui commaerentem et non fuit; et consolantem, et non inveni.

PL 9, 481A

悲しむ者の慰めは我々の信仰である。律法の充満はキリストである。――しかし、我々の救いの進展のために苦しむことを待ち望みつつ、彼はもう一つの待望への望みにも引き留められた。続いてこうあるからである。「私は共に悲しむ者を待ったが、いなかった。慰める者を待ったが、見いださなかった。」

2

Commoerentis et consolantis non solatium, sed fidem quaerit: ut si quis veniens ex lege, et harum omnium passionum intelligens prophetiam, secum tamquam in consummatione ipsius legis assisteret; ut postea Paulus (Coloss. I, 24) adimplens passiones Jesu Christi, et consepultus in baptismo, Christum finem esse scit legis.

PL 9, 481A

共に悲しむ者、慰める者に、彼は慰めではなく信仰を求める。すなわち、律法から来て、これらすべての受難の預言を理解し、自分と共に、いわば律法そのものの完成において傍らに立つ者を求めるのである。のちにパウロが(コロサイ1:24)イエス・キリストの受難を満たし、洗礼において共に葬られ、キリストが律法の終わりであることを知ったように。

3

Nam ad consummationem humanarum passionum propheticorumque dictorum, qui gestorum futurus finis erat, idem est et querelarum. Id enim sequitur, VERS. 22: Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.

PL 9, 481A

というのは、人間の受難と預言の言葉の完成にとって、事の終わりとなるはずのものは、嘆きの終わりでもあるからである。続いてこうあるからである。「彼らは私の食物に胆汁を入れ、私の渇きに酢を飲ませた。」(詩篇68:22)

4

Haec enim ita, ut scripta leguntur, expleta sunt. Nam et fel ingestum ei, et aceto potatum Evangelia testantur. Oblatum quidem secundum Matthaeum (Matth. XXVII, 34) fel renuens; sed secundum Joannem, ut acetum potaret, sitivit (Joan. XIX, 28, etc.) .

PL 9, 481B

これらは、書かれて読まれるとおりに成就した。胆汁が彼に与えられ、酢を飲まされたことは、福音書が証言している。マタイによれば(マタイ27:34)、差し出された胆汁を彼は拒み、ヨハネによれば、酢を飲むために彼は渇いた(ヨハネ19:28、など)。

5

Locus autem ipse his verbis est dictus: « Post haec Jesus sciens, quoniam omnia consummata sunt, ut impleretur Scriptura, ait: Sitio; et erat concha posita aceto plena. Spongiam igitur plenam aceto hyssopo admiscentes, obtulerunt ori ejus.

PL 9, 481B

その箇所そのものは、次の言葉で語られている。「その後、イエスは、すべてが成し遂げられたことを知って、聖書が成就するように言った。『渇く』。そこには酢に満ちた器が置かれていた。そこで、酢に満ちた海綿をヒソプに付けて、彼の口に差し出した」。

6

Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Venerat ad oves perditas domus Israel, et exspectans consolantem commoerentemque non habuit: non quod consolatione eguit volens pati atque mori, sed qui secum super totius populi impietate moereret, et qui se ipsum ipsa moerentis secum salute consolaretur: ut omnibus tanto scelere perfunctis, solatium in his saltem qui salvi fierent acciperet, secundum illud: Et in servis suis consolabitur (Deut. XXXII, 36) : quia non credente Israel, gentes in eum essent crediturae.

PL 9, 481B

「そこでイエスは酢を受けて、言った。『成し遂げられた』」。彼はイスラエルの家の失われた羊のもとに来たが、慰める者、共に悲しむ者を待ち望んで、持たなかった。それは、苦しみ死ぬことを望んでいた者が慰めを必要としたからではなく、民全体の不敬虔について自分と共に悲しむ者、そして自分と共に悲しむその者自身の救いによって彼を慰める者を〔求めていた〕のである。これほどの罪を犯した者たちすべてのうち、少なくとも救われる者たちにおいて慰めを得るためであり、「そして彼は、自らの僕たちにおいて慰められる」(申命記32:36)とあるとおりである。イスラエルが信じなかったので、異邦人が彼を信じることになっていたからである。

7

Verum prophetice non sitisse scribitur, sed ut implerentur omnia, sitisse se dixit: quia cunctae nostrae quae in eo fuerunt infirmitates, non naturales sunt, sed assumptae.

PL 9, 481C

だが、書かれているのは、彼が渇いたということではなく、すべてが満たされるために、預言に即して、自分は渇くと言ったということである〔Verum prophetice non sitisse scribitur は文意が取りにくい。「預言のゆえに渇いたのではなく」とも取れる〕。彼のうちにあった我々の弱さはすべて、本性的なものではなく、引き受けられたものだからである。

8

Dehinc ut satisfecisse Scripturae propheticae nosceretur, potato aceto omnia consummata esse testatus est: ut plenitudo legis et prophetarum, qui legem et prophetas consummabat exsisteret.

PL 9, 481C

それから、預言的な聖書を満たしたと知られるために、酢を飲んで、すべてが成し遂げられたと証言した。律法と預言者たちの充満が、律法と預言者たちを完成する者として現れるためである。

Pars XXVI, Caput XIX

第XXVI部 第XIX章PL 9, 481D
1

Mensa sacrificiorum. Mensa scientiae. Judaei caecitate percussi; sub onere legis depressi. --Jam vero quia intra consummationem oblati fellis et potandi aceti, consummanda quoque erat passionis totius prophetia; ad ea quae postea impietatem tanti facinoris consecuta sunt sermo se retulit, dicens, VERS. 23, 24: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in captionem et in retributionem, et in scandalum.

PL 9, 481D

供犠の食卓。知識の食卓。ユダヤ人は盲目に打たれ、律法の重荷に押しつぶされた。――さて、渡された胆汁と飲まされた酢の完成のうちに、受難全体の預言も完成されねばならなかったので、言葉は、これほどの犯罪の不敬虔のあとに続いたことへと向かい、こう言う。「彼らの食卓は、彼ら自身の前で、罠となり、捕縛となり、報いとなり、つまずきとなれ。」(詩篇68:23、24)

2

Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum perpetuo incurva. Esse mensam sacrificiorum, ut de lege, quae in se futuri est speciem complexa, taceamus, Apostolus testatus est (I Cor. X, 21) , dicens: Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum.

PL 9, 482A

「彼らの目は暗くなり、見えなくなれ。彼らの背を永久に曲げよ。」供犠の食卓があることは、未来の姿を自らのうちに含む律法についてはさておくとしても、使徒が証言している(一コリント10:21)。「汝らは、主の食卓と悪霊たちの食卓の両方にあずかる者となることはできない」。

3

Sed esse mensam scientiae, cum nonnullis locis cognitum sit, tum etiam in his ipsis dictis intelligi oportere, idem beatus Apostolus ad Romanos scribens interpres est, cum eos obcaecatos esse ne quid intelligerent testatur (Rom. XI, 7 et 8) .

PL 9, 482A

だが、知識の食卓があることは、いくつかの箇所で知られているうえに、この言葉そのものにおいても理解されるべきであることを、同じ幸いなる使徒がローマの人々に宛てて書きながら解き明かしている。彼らが何も悟れないように盲目にされたと証言するときである(ローマ11:7、8)。

4

Haec ergo mensa, unde cibus vitae spiritalis accipitur, coram ipsis in laqueum et in captionem et in retributionem et in scandalum, facta est: cum vel praescripta legis vel prophetarum voces ab Ecclesiae viris ad revelationem divini consilii tractantur, cum ad assumendae carnis fidem unigenitus Deus in hominis specie et ab Abraham adoratus et cum Jacob colluctatus ostenditur, cum ex Juda princeps veniens idem exspectatio gentium nuntiatur, cum in Abraham semine omnes patriae gentium benedicendae sunt, cum ex David utero aeterni regni Dominus praedicatur, cum, secundum Esaiam (Esa. LIII, 7) , Dominus tamquam ovis ad occisionem ductus, nec maxillas ab alapis nec faciem avertit a sputis, cum, secundum Jeremiam, hic Deus noster est, qui disciplinis omnibus Israel dilecto suo traditis, postea in terris visus sit, et inter homines conversatus sit (Baruch. III, 36, etc.) , cum denique de adventu ejus omnium prophetarum dicta conveniunt.

PL 9, 482A

それゆえ、この食卓、すなわちそこから霊的な命の食物が受けられる食卓は、彼らの前で、罠となり、捕縛となり、報いとなり、つまずきとなった。律法の定めや預言者たちの声が、教会の人々によって神の計画の啓示のために扱われるとき、肉を取ることへの信仰のために、独り子なる神が、人の姿でアブラハムに拝まれ、ヤコブと格闘したと示されるとき、ユダから来る君が、同じく異邦人の待望であると告げられるとき、アブラハムの子孫において異邦人のすべての氏族が祝福されるとき、ダビデの胎から永遠の王国の主が宣べられるとき、イザヤによれば(イザヤ53:7)、主が屠られる羊のように引かれ、平手打ちから頬を、唾から顔を背けなかったとき、エレミヤによれば、これこそ我々の神であり、その愛する者イスラエルにあらゆる教えを授けたのち、地上で見られ、人々のあいだで暮らした、とされるとき(バルク3:36、など)、要するに、あらゆる預言者たちの言葉が彼の到来について一致するときである。

5

Haec itaque doctrinae mensa, vel hic vitalis cibi sermo, et laqueus et captio et retributio et scandalum est; cum a nobis Deus Jacob esse, qui ab his sit crucifixus, ostenditur.

PL 9, 482C

こうして、この教えの食卓、すなわち命の食物についてのこの言葉は、罠であり、捕縛であり、報いであり、つまずきである。彼らによって十字架につけられた者が、我々によってヤコブの神であると示されるときである。

6

Haec enim est retributio tantae impietatis, ut quod nobis est Dei virtus, his scandalum sit.

PL 9, 482C

というのは、これほどの不敬虔への報いとは、我々にとって神の力であるものが、彼らにとってはつまずきとなることだからである。

7

Nam cum illaqueati captique sint scriptis, intelligentiae tamen carent sensu: et ideo obscurati sunt oculis ne videant, id est ne lumen intelligentiae contuerentur; quia secundum Evangelium: Omni habenti dabitur; qui autem non habet, etiam quod habet auferetur ab eo (Matth. XXV, 29) : indigni videlicet, qui intelligentiae sensum ac lumen acciperent; et ideo evangelicae libertatis scientiam non adepti, perpetuo adhuc legis onere deprimuntur, ut ferant quod sustinere non possunt. Id enim in incurvando dorso per corporalium operum speciem significatur.

PL 9, 482C

すなわち、彼らは書かれたものに罠にかけられ捕らえられているが、それでも悟りの感覚を欠いている。それゆえ彼らは、見えないように、すなわち悟りの光を見つめないように、目を暗くされたのである。福音書によれば、「持っている者にはすべて与えられ、持たない者からは、持っているものまでも取り上げられる」(マタイ25:29)のであって、彼らは、悟りの感覚と光を受けるにふさわしくない者だからである。そして、それゆえ福音の自由の知識を得られず、なお永久に律法の重荷に押しつぶされ、耐えられないものを担うことになる。というのは、それは、背を曲げるということにおいて、体の業の姿によって示されているからである。

Pars XXVI, Caput XX

第XXVI部 第XX章PL 9, 482D
1

Ira Dei. -- Sed hanc eorum obcaecati cordis inscientiam alia etiam debitae ultionis poena consequitur. VERS. 25, 26. Effunde super eos iram tuam, et animatio irae tuae comprehendat eos. Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.

PL 9, 482D

神の怒り。――しかし、彼らのこの盲目な心の無知には、当然の報復の別の罰も続く。「彼らの上に汝の怒りを注げ。汝の怒りの激しさが彼らを捕らえよ。彼らの住まいは荒れ果て、彼らの天幕に住む者がいなくなれ。」(詩篇68:25、26)

2

In ira Dei poenae constitutionem, non motum animi ad ultionis voluntatem exardescentis significari saepe tractavimus (V. Tract. Ps. II, n. 16) , quam non subito puniturus intenderet, sed in quam poena ( alias, poenam) dignus incideret.

PL 9, 483A

神の怒りにおいて示されているのは、罰の定めであって、報復の意志に燃え上がる心の動きではないことを、我々はしばしば論じてきた(詩篇2の講解、第16節を見よ)。それは、神が突然罰しようとして向けるものではなく、罰にふさわしい者が陥るもの(別本では「その罰に、ふさわしい者が陥る」)である。

3

Mansit autem haec a prophetis omnibus huic genti impiae denuntiata damnatio. Nam eversa mox ac diruta civitate deleti sunt, gloriosissimo illo templi cultu deleto, ornatuque detracto. Et ideo habitatione deserta, in tabernaculis eorum nullus habitavit.

PL 9, 483A

そして、この宣告は、すべての預言者によってこの不敬な民に告げられたとおり、とどまった。というのは、都が間もなく覆され破壊されると、彼らは滅ぼされ、神殿のあの最も栄光ある祭儀は滅ぼされ、飾りは剥ぎ取られたからである。こうして住まいは荒れ果て、彼らの天幕には誰も住まなかった。

Pars XXVI, Caput XXI

第XXVI部 第XXI章PL 9, 483A
1

Judaeorum crimen et poenae causa. --VERS. 27--29. Verum adhuc, secundum impietatis incrementa, prophetia quoque poenae et ultionis extenditur. Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.

PL 9, 483A

ユダヤ人の罪と罰の原因。――なおも、不敬虔の増大に従って、罰と報復の預言も広がる。「汝が打った者を彼らは迫害し、私の傷の痛みの上にさらに加えたのだから。」(詩篇68:27-29)

2

Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum, et non intrent in justitiam tuam. Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.

PL 9, 483B

「彼らの不義の上に不義を加えよ。彼らが汝の義に入らないように。彼らは生ける者の書から消され、義人たちと共に記されないように。」

3

Causam apponendae iniquitatis super iniquitatem ipsorum, et repellendi eos ne in justitiam intrarent, et delenlendis de viventium libro non scribendisque cum justis eam esse demonstrans, quod quem Deus percusserit, hi persecuti sunt, et super dolorem vulnerum suorum addiderunt quod doleret.

PL 9, 483B

彼らの不義の上に不義が加えられること、彼らが義に入らないよう退けられること、生ける者の書から消され〔底本は delenlendis。delendis と読む〕義人たちと共に記されないことの原因は、神が打った者を彼らが迫害し、彼の傷の痛みの上に、苦しませるものを加えたことにあると、彼は明らかにしている。

Pars XXVI, Caput XXII

第XXVI部 第XXII章PL 9, 483B
1

An percussus a Deo non injuste percutiatur. Percussio Dei misericors. --Et forte non injuste, quem Deus percusserit, persecuti esse videantur.

PL 9, 483B

神に打たれた者が打たれるのは不当でないのか。神の打撃は憐れみ深い。――そしておそらく、神が打った者を迫害する者たちは、不当ではないと見られるかもしれない。

2

Ac de his, quae percussa a Deo sint, quid sentiri oporteat ante tractandum est: ut quatenus et haec percussio salutaris, et illa percussi persecutio impia sit, possit intelligi.

PL 9, 483B

そして、神に打たれたものについて何を思うべきかを、先に論じなければならない。この打撃がどこまで救いをもたらすものであり、打たれた者への迫害がどこまで不敬であるかを、理解できるようにするためである。

3

Percussit Dominus Sodomam et Gomorrha ultimis sceleribus pollutas et abominatas (Gen. XIX, 24) : et invenio his ad misericordiae reconciliationem id quod percussae sunt profecisse; cum tolerabilius his in die judicii sit futurum, quam his civitatibus, in quibus de Apostolorum pedibus pulvis excussus sit (Matth. X, 15) .

PL 9, 483C

主は、最悪の罪に汚れ忌まわしくなったソドムとゴモラを打った(創世記19:24)。そして私は、これらの町が打たれたことが、憐れみによる和解へと益したことを見いだす。裁きの日には、使徒たちの足から塵が払い落とされた町々よりも、これらの町のほうが耐えやすいだろうからである(マタイ10:15)。

4

Percussam quoque synagogam Dathan et Abiron plaga dignissima cognitum est (Num. XVI, 32) : sed in animis eorum ea, quibus maxime peccaverant, sanctificata sunt opera.

PL 9, 483C

ダタンとアビロンのシナゴーグも、最もふさわしい打撃で打たれたことが知られている(民数記16:32)。だが、彼らの魂においては、彼らが最も罪を犯した行いが聖とされた。

5

Et ne per singula quae sunt multa discurram, cum et Apostolus in interitum carnis ad salutem spiritus tradat (I Cor. V, 5) ; Dominus ipse quid percutiens proficiat, ostendit dicens: Videte, videte quia ego sum, et non est Deus praeter me.

PL 9, 484A

そして、数多くある事例を一つ一つ辿らないために言えば――使徒も、霊の救いのために肉の滅びへと引き渡すのであるが(一コリント5:5)――、主自身が、打つことによって何を成し遂げるかを、こう言って示している。「見よ、見よ、私である。私のほかに神はいない」。

6

Ego interimam, et ego vivificabo; percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39) : ut percutiendi causam proficisci ex causa sanationis ostenderet.

PL 9, 484A

「私は殺し、私は生かす。私は打ち、私は癒やす」(申命記32:39)。打つ理由が、癒やす理由から出ていることを示すためである。

Pars XXVI, Caput XXIII

第XXVI部 第XXIII章PL 9, 484A
1

Percussus a Deo Christus. Percutitur et a Judaeis. --Percussus ergo est Dominus, peccata nostra suscipiens, et pro nobis dolens: ut in eo usque ad infirmitatem crucis mortisque percusso, sanitas nobis per resurrectionem ex mortuis redderetur.

PL 9, 484A

キリストは神に打たれ、ユダヤ人にも打たれる。――こうして主は、我々の罪を引き受け、我々のために苦しみつつ、打たれた。十字架と死の弱さに至るまで彼が打たれることで、我々に、死者の中からの復活による健やかさが返されるためである。

2

Percussum autem se ipse testatus est, commonefaciens discipulos dicti hujus: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Matth. XXVI, 31; Zach. XIII, 7) .

PL 9, 484A

そして彼は、弟子たちにこの言葉を思い起こさせつつ、自らが打たれることを自ら証しした。「私は羊飼いを打つ、そして群れの羊は散らされる」(マタイ26:31、ゼカリヤ13:7)。

3

Sed et Apostolus dicti hujus significationem haud dissimiliter confirmat, dicens: Qui Filio suo dilecto non pepercit (Rom. VIII, 32) . Non pepercit itaque dilecto Filio suo: quem et colonis vineae, non ignarus quod occisuri eum essent, destinavit (Matth. XXI, 37) .

PL 9, 484B

だが使徒も、この言葉の意味を、これと異ならぬ仕方で確かめて言う。「自らの愛する子を惜しまなかった者」(ローマ8:32)。こうして彼は、自らの愛する子を惜しまなかったのであり、その子を、農夫たちが彼を殺すであろうことを知らないでもなく、ぶどう畑の農夫たちのもとへ遣わした(マタイ21:37)。

4

Non pepercerat autem primo illi de terrae limo Adae, quem de paradiso post culpam, ne lignum vitae attingens in aeternitatem poenae maneret, ejecit: ut naturam corporis ejus Adam e coelis secundus assumens, parique morte percussus, eam rursus in vitam aeternam jam sine poenae aeternitate revocaret.

PL 9, 484B

彼はまた、地の泥から出たあの第一のアダムを惜しまなかった。罪の後に、命の木に触れて罰を永遠にとどめることのないように、彼を楽園から追い出した。それは、第二のアダムが天から彼の体の本性を取り、同じ死によって打たれ、その本性を、今度は罰が永遠でないまま、永遠の命へと呼び戻すためであった。

5

Hunc igitur ita a Deo percussum persecuti sunt, super dolorem vulnerum dolorem persecutionis hujus addentes. Pro nobis enim secundum prophetam dolet (Esai LIII, 4); et idcirco eum in doloribus esse aestimantes.

PL 9, 484B

こうして、神によってこのように打たれた者を、彼らは迫害し、傷の痛みの上に、この迫害の痛みを加えた。というのは、彼は預言者によれば我々のために苦しむのであり(イザヤ53:4)、彼らはそれゆえ、彼を苦しみのうちにある者と見なしていたからである。

6

Quod enim postea nominis sui odium susceperint, quatenus silentium resurrectionis pecunia emerint, quibus Apostolos terroribus injuriisque vexaverint, cognitum est. Et quia haec super dolorem vulnerum addiderunt, apponetur super iniquitatem iniquitas.

PL 9, 484C

すなわち、彼らがのちに彼の名への憎しみを抱いたこと、復活についての沈黙を金で買うほどにまでなったこと、どのような脅しと侮辱で使徒たちを苦しめたかは、知られている。そして、彼らがこれらを傷の痛みの上に加えたので、不義の上に不義が加えられるであろう。

Pars XXVI, Caput XXIV

第XXVI部 第XXIV章PL 9, 484C
1

Ideo a Dei justitia exclusi Judaei, a libro viventium deleti, nec scripti cum justis. --Appositae autem iniquitatis poena est, ne intrent in justitiam Dei, id est ne concorporales et comparticipes Christo fiant, qui nobis secundum Apostolum (I Cor. I, 30) justitia et sanctificatio et redemptio a Deo factus est.

PL 9, 484C

それゆえユダヤ人は神の義から締め出され、生ける者の書から消され、義人たちと共に記されなかった。――加えられた不義の罰は、彼らが神の義に入らないことである。すなわち、キリストと共に一つの体をなす者、共にあずかる者とならないことである。使徒によれば(一コリント1:30)、キリストは我々にとって、義と聖化と贖いとして、神から成った者である。

2

Exclusi vero a justitiae ingressu, necesse est a libro viventium deleantur. Scripti enim erant in Abrahae benedictionibus, cujus semen sicut stellae coeli et sicut arena maris ad oram littoris abundaret.

PL 9, 485A

義に入ることから締め出された者は、必然的に生ける者の書から消される。彼らはアブラハムの祝福のうちに記されていたからである。その子孫は、天の星のように、海の砂のように、海岸の縁にまで数多くなるとされた。

3

A quo libro cum omnem populum deleri Moyses metueret, se primum deleri deprecatus est (Exodi XXXII, 32), optans, ut opinor, secundum Apostolum anathema pro fratribus suis esse (Rom. IX, 3) .

PL 9, 485A

その書から民全体が消されることをモーセが恐れたとき、彼はまず自分が消されるよう願った(出エジプト記32:32)。私が思うに、使徒によれば、自分の兄弟たちのために呪われた者となることを望んだのである(ローマ9:3)。

4

Et quia super dolorem vulnerum dolorem persecutionis addentes, recursum poenitentiae perdiderunt, deleti de viventium libro, ne postea quidem scribi cum justis meruerunt: ut intelligi possit alius viventium, alius liber esse justorum.

PL 9, 485A

そして、傷の痛みの上に迫害の痛みを加えたので、彼らは悔い改めへの立ち戻りを失い、生ける者の書から消されて、その後も義人たちと共に記されるに値しなかった。こうして、生ける者の書と義人たちの書は別のものであると理解できるのである。

5

Nec ambiguum est eos in viventium libro esse, qui antea sine ulla Christi cognitione pie in lege versati omnia praescripta legis impleverint (Levit. XVIII, 5) : de quibus secundum legem apostolus Paulus ita docuit: Quia qui fecerit ea, vivet in illis (Rom. X, 5) .

PL 9, 485B

また、キリストを何も知らないまま以前に敬虔に律法のうちに生き、律法の定めをすべて満たした者たちが、生ける者の書にいることは疑われない(レビ記18:5)。彼らについて、律法に従って、使徒パウロはこう教えた。「これらを行う者は、それらのうちに生きるだろう」(ローマ10:5)。

6

Scribuntur autem in libro justorum, quibus justitia Christus est factus. Justus enim ex fide vivit (Gal. III, 11; Habacuc. II, 4) . Quo de libro ad apostolos Dominus ita loquitur, dicens: Gaudete et exsultate, quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20) .

PL 9, 485B

だが、義人たちの書には、キリストが義となった者たちが記される。「義人は信仰によって生きる」(ガラテヤ3:11、ハバクク2:4)からである。この書について、主は使徒たちにこう言う。「喜べ、そして歓喜せよ、汝らの名は天に記されているのだから」〔ミーニュの脚注は in coelis と読む〕(ルカ10:20)。

7

Et idcirco duplex significatio delendorum de libro viventium, et non scribendorum in libro justorum fuit: quia post librum viventium, liber esset reliquus justorum.

PL 9, 485B

そして、それゆえ、生ける者の書から消されることと、義人たちの書に記されないこととの、二重の意味があった。生ける者の書のあとに、義人たちの書が残っているからである。

8

Apostolis autem hinc magnae gratulationis causa suggeritur: quia plus sit in libro scriptos esse justorum, quam de viventium libro non esse deletos (V. Tract. Psal. CXXXVIII, n. 34) .

PL 9, 485C

使徒たちには、ここから大いなる喜びの原因が示される。生ける者の書から消されていないことよりも、義人たちの書に記されていることのほうが、大いなることだからである(詩篇138の講解、第34節を見よ)。

Pars XXVI, Caput XXV

第XXVI部 第XXV章PL 9, 485C
1

Natura in uno Christo duplex; humana per gloriam accepta est in divinam. --Tenet autem in se eum confessionis modum, quem in nobis esse oportet fidei, ut in eo tam natura hominis quam natura Dei cognita sit. In forma enim servi veniens, evacuavit se a Dei forma.

PL 9, 485C

キリストにおいて本性は二重であり、人間の〔本性〕は栄光を通して神的な〔本性〕へと受け入れられた。――さて、彼は自らのうちに、我々のうちにあるべき信仰の告白のあり方を保っている。すなわち、彼において、人の本性も神の本性も同様に認識されるようにである。僕の形を取って来たとき、彼は神の形から自らを空しくしたのである。

2

Nam in forma hominis existere, manens in Dei forma qui potuit? Aboleri autem Dei forma, ut tantum servi esset forma, non potuit.

PL 9, 485C

というのは、神の形にとどまったままで、どうして人の形において存在することができたであろうか。しかし、神の形が消え去って、僕の形だけになるということも、あり得なかった。

3

Ipse enim est et se ex forma Dei inaniens, et formam hominis assumens: quia neque evacuatio illa ex Dei forma naturae coelestis (divinae) interitus est, neque formae servilis assumptio tamquam genuinae originis conditionisque natura est; cum id quod assumptum est, non proprietas interior sit, sed exterior accessio: quod ipsum consequentibus docet, dicens, VERS. 30: Pauper et dolens sum ego; et salus vultus tui Deus suscepit me.

PL 9, 486A

すなわち、神の形から自らを空しくし、人の形を取るのは、彼自身である。あの神の形からの空しくなることは、天上の(別本では「神的な」)本性の滅びではなく、僕の形を取ることも、生来の起源と境遇の本性のようなものではないからである。取られたものは、内なる固有性ではなく、外からの付加だからである。このことを、彼は続く句で教えて言う。「私は貧しく苦しむ者であるが、神よ、汝の顔の救いが私を受け入れた。」(詩篇68:30)

4

Pauper est qui, secundum Apostolum, cum esset omnium dives, seipsum ut nos ditesceremus paupertavit (II Cor. VIII, 9) : dolens est, qui secundum prophetam pro nobis dolet (Esa. LIII, 4) . Sed hunc pauperem ac dolentem salus ea, quae vultus Dei est, suscepit.

PL 9, 486A

貧しい者とは、使徒によれば、すべてのものの富める者であったのに、我々が富む者となるよう自らを貧しくした者である(二コリント8:9)。苦しむ者とは、預言者によれば我々のために苦しむ者である(イザヤ53:4)。だが、この貧しく苦しむ者を、神の顔である救いが受け入れたのである。

5

Forma et vultus et facies et imago non differunt. Idipsum enim in utro horum significari communis est sensus.

PL 9, 486A

形と顔と面と像は異ならない。これらのいずれにおいても同じことが意味されるというのは、共通の理解だからである。

6

Hunc igitur pauperem in salutem vultus Dei, qui forma Dei est, suscepit, id est assumptum ab se hominem unigenitus Deus, qui imago invisibilis Dei est, in aeternitatis suae vita, quae in Deo salus esse intelligitur, collocavit.

PL 9, 486B

こうして、この貧しい者を、神の顔の救いの中へ、すなわち神の形である顔の救いの中へと、受け入れた。すなわち、自ら取った人を、独り子なる神、見えない神の像である者が、自らの永遠の命のうちに、すなわち神において救いであると解される命のうちに、据えたのである。

7

Omnis enim lingua confitebitur, quia Dominus Jesus in gloria Dei patris est, id est, susceptus homo in naturam divinitatis acceptus.

PL 9, 486B

すべての舌が、主イエスは父なる神の栄光のうちにあると告白するのだから。すなわち、取られた人が、神性の本性へと受け入れられたのである。

Pars XXVI, Caput XXVI

第XXVI部 第XXVI章PL 9, 486B
1

Sacrificium laudis in Christo; legis hostiis praefertur. --Esse autem in eo finem legis et sacrificium laudis evangelica confessio est: ita ut hostiarum sanguine et oblatione cessante sacrificium gratiae laudisque praelatum sit.

PL 9, 486B

キリストにおける賛美の犠牲は、律法の供え物にまさる。――さて、彼のうちに律法の終わりと賛美の犠牲があることは、福音の告白である。すなわち、供え物の血と献納がやむと、感謝と賛美の犠牲が優先されるのである。

2

Hoc enim isto paupere et dolente in salutem vultus Dei formaeque suscepto continuatur, et sequitur, VERS. 31 et 32: Laudabo nomen tuum cum cantico, magnificabo eum in laude. Et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas.

PL 9, 486B

というのは、救いのために神の顔と形へと受け入れられたこの貧しく苦しむ者によって、これは続いており、こう続くからである。「私は汝の名を歌をもって賛美し、彼を賛美をもって大いなるものとする。そして、角と蹄を生やしつつある若い雄牛にまさって、神に喜ばれるだろう。」(詩篇68:31、32)

3

Haec itaque laudatio nominis Dei, laudisque ipsius magnificatio, super vitulum novellum placebit (Levit. IV) . Talis enim ante in lege pro peccato offerebatur; cujus aetatem per tenera ungularum et cornuum incrementa, significat.

PL 9, 486C

したがって、神の名へのこの賛美、その賛美そのものを大いなるものとすることは、若い雄牛にまさって喜ばれるだろう(レビ記4)。かつて律法において、罪のためにこのような雄牛が献げられたのであり、その年齢が、蹄と角のやわらかな伸びによって示されている。

4

Placebit ergo super vitulum peccati, honor laudis; secundum illud, Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter in quo ostendam illi salutare Dei (Ps. XLIX, 23) . Iter igitur ostendendi salutaris Dei in laudis est sacrificio.

PL 9, 486C

それゆえ、賛美の栄誉は、罪の雄牛にまさって喜ばれるだろう。「賛美の犠牲は私に栄誉を帰し、そこに、私が彼に神の救いを示す道がある」(詩篇49:23)とあるとおりである。したがって、神の救いを示す道は、賛美の犠牲のうちにある。

Pars XXVI, Caput XXVII

第XXVI部 第XXVII章PL 9, 487A
1

Salutis nostrae causa. --Et ipsum in consequentibus psalmus ostendit. Nam post placituram magnificentiam laudis super vitulum novellum, subjecit, VERS. 33 et 34: Videant pauperes et laetentur.

PL 9, 487A

我々の救いの原因。――そしてそのことを、詩篇は続く句で示している。というのは、若い雄牛にまさって喜ばれるであろう賛美の壮大さのあとに、彼は付け加えたからである。「貧しい者たちは見て、喜べ。」(詩篇68:33、34)

2

Quaerite Deum, et vivet anima vestra: quoniam exaudivit pauperem Dominus, et vinctos suos non sprevit. Hoc scilicet tempus laetentur videntes, cujus sacrificium in laude sit: quia illic ostendetur salutare Dei. Et ideo Deus ab his ad vitam animae quaeretur.

PL 9, 487A

「神を求めよ、そうすれば汝らの魂は生きる。主は貧しい者に聞き入れ、自分の囚われ人たちを見下さなかったのだから。」すなわち、見て喜ぶ者たちは、その犠牲が賛美のうちにあるこの時を喜べ。そこで神の救いが示されるからである。そして、それゆえ、神はこの者たちによって、魂の命のために求められる。

3

Carnis enim et corporis timeri judicem vetuit: quia animam in gehennam mittere solus potens sit Deus (Matth. X, 28) .

PL 9, 487A

というのは、彼は肉と体を裁く者を恐れることを禁じたのであり、魂をゲヘナに投げ込むことができるのは神だけだからである(マタイ10:28)。

4

Quaerendi autem Dei ad vitam animae ea causa est, quia exaudivit Deus pauperem, eum scilicet qui se paupertavit ut nos ditesceremus, quem in salutem vultus sui suscepit, in quo nobis peccata donavit; non spernens vinctos suos, sive qui vincti sunt Christi, ut Paulus in vinculis gloriatur (Ephes. III, 1) , sive quos Satanas peccatis vinctos ut armatus et praepotens obtinebat (Luc. XI, 21) ; secundum illud: Disrupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 16 et 17) .

PL 9, 487A

だが、魂の命のために神を求める原因は、神が貧しい者に聞き入れたことである。すなわち、我々が富む者となるように自らを貧しくした者、その顔の救いのうちに受け入れた者、その者において我々に罪を赦した者に、聞き入れたのである。神は自分の囚われ人たちを見下さず、それはキリストの囚われ人たち――パウロが鎖につながれていることを誇るように(エフェソ3:1)――であっても、あるいはサタンが、武装した強い者として、罪によって縛って持っていた者たちであっても(ルカ11:21)、同じである。「汝は私の鎖を断ち切った、私は汝に賛美の供え物を献げる」(詩篇115:16、17)とあるとおりである。

5

Laetentur ergo in his quae vident pauperes: quia scriptum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3) .

PL 9, 487B

それゆえ貧しい者たちは、見ているものにおいて喜べ。「霊において貧しい者は幸いである、天の国は彼らのものだから」(マタイ5:3)と書かれているからである。

Pars XXVI, Caput XXVIII

第XXVI部 第XXVIII章PL 9, 487B
1

Creata omnia laudant Deum de salute nostra. --Et quia, his qui pauperes spiritu sunt in coelorum regno constitutis, creatura omnis congemiscens et dolens in gloria filiorum Dei liberanda est, vanitati non sua sponte subjecta (Rom. VIII, 19 et seq.) ; nunc quoque ob laetantes pauperes vitamque quaerentes, exauditumque pauperem, vinctosque non spretos, ipsa illa ad laudem Dei exspectans revelationem pauperum gloriae creatura advocatur, VERS. 35.

PL 9, 487B

造られたものはすべて、我々の救いのゆえに神を賛美する。――そして、霊において貧しい者たちが天の国に据えられたので、すべての被造物は、自らの意志によらず空しさに服していたのだが、うめき苦しみつつ、神の子らの栄光において解放されることになっているから(ローマ8:19以下)、今もまた、喜ぶ貧しい者たち、命を求める者たち、聞き入れられた貧しい者、見下されなかった囚われ人たちのゆえに、貧しい者たちの栄光の啓示を待ち望むそのまさに被造物が、神の賛美へと招かれる。

2

Laudent eum coeli et terra, mare et omnia repentia in eo: Sub horum elementorum commemoratione creaturarum omnium liberandarum sensum mentemque significans: ut dum coelum et terra et mare dicitur, cognoscantur Domino Jesu Christo coelestia et terrestria et inferna genu flectere.

PL 9, 487C

「天と地、海とその中のすべての這うものは、彼を賛美せよ。」(詩篇68:35)これらの元素の名を挙げることによって、彼は、解放されるべきすべての被造物の感覚と心を示している。天と地と海が言われるとき、天にあるもの、地にあるもの、冥界にあるものが、主イエス・キリストにひざをかがめることが知られるようにである。

3

In his enim quae in mari repunt (cum tamen in aquatilibus natatus magis sit ex natura, quam reptio), ea quae in inferis degunt docentur; cum profundum maris sedem intelligamus inferni.

PL 9, 487C

海を這うもの――水に棲むものにおいては、這うことよりも泳ぐことのほうが本性に即しているのに――において、冥界に住む者たちが教えられている。海の深みを、我々は冥界の座と解するからである。

Pars XXVI, Caput XXIX

第XXVI部 第XXIX章PL 9, 487C
1

Laudis causa coeli laus. Terrae fecunditas. -- Causam autem, cur adhuc coelum et terra et mare Deum laudent, ostendit dicens, VERS. 36 et 37: Quoniam Dominus salvificabit Sion, et aedificabuntur civitates Judae. Et inhabitabunt in ea, et haereditabunt terram.

PL 9, 487C

賛美の原因、天の賛美、地の豊かさ。――さらに、なぜ天と地と海がなお神を賛美するのかの原因を、彼は言って示す。「主はシオンを救い、ユダの町々は建て直される。人々はそこに住み、地を受け継ぐ。」(詩篇68:36、37)

2

Et semen servorum ejus possidebunt eam, et qui diligunt nomen ejus inhabitabunt eam. Laus universa ex rerum admirabilitate proficiscitur.

PL 9, 487D

「彼の僕たちの子孫はそれを所有し、彼の名を愛する者たちはそこに住む。」賛美はすべて、事物の驚嘆すべきさまから出る。

3

Tunc enim aliquid laude dignum videtur, cum opus ipsum ita magnificum atque praeclarum est, ut et prudentiam ac virtutem gerentis, et gestorum decus usumque contineat.

PL 9, 488A

というのは、あるものが賛美に値すると見えるのは、その業そのものが、行う者の思慮と力、また行われたものの美しさと用とを含むほどに、壮大で際立っているときだからである。

4

Quod itaque sensum atque opinionem ingenii communis excellat, id per admirationem sui meretur et laudem.

PL 9, 488A

したがって、通常の才知の感覚と見解を超えるものは、その驚嘆すべきさまによって賛美に値する。

5

Coelum ergo ( supple, meretur laudem) quod tanto ornatu distinctum impletumque est, tantosque motus atque cursus incredibili constantia ac varietate conservat, ut annum inter hyemem caloremque aestatis temperatis autumni et veris temporibus moderetur et finiat.

PL 9, 488A

それゆえ、天は(「賛美に値する」を補え)、これほどの飾りに区切られ満たされ、これほどの運行と経路を、信じがたい恒常性と多様さで保ち、冬と夏の暑さのあいだの一年を、秋と春の穏やかな季節で調え、終えるのである。

6

Terra autem, quae supernis inumbrata naturis, vel complexa in sese vel suscepta sinu semina et contineat et alat et fecundet, et secundum uniuscujusque generis naturam usu ac maturitate consolidet.

PL 9, 488A

また地は、上なる諸本性に陰を落とされ、種を自らのうちに抱き、あるいは懐に受けて、含み、養い、実らせ、それぞれの種類の本性に従って、用と成熟によって固めるのである。

7

Mare autem, quod vitae nostrae modo, nunc hausto spiritu nunc refuso animetur et maneat, motumque in tanta sui varietate rationibus se lunaris incrementi detrimentique moderetur, et profunda infinitaque sui obice mentem humanae opinionis excedat, ut neque quid extra se neque quid intra sit sensu persequente capiamus.

PL 9, 488B

また海は、我々の命のように、あるいは息を吸い、あるいは吐き出すことによって生き、存続し、その動きを、多様さの中で、月の満ち欠けの理に従って律し、その深さと果てしなさという障害によって、人間の見解の精神を超え、その外に何があるか、その内に何があるかを、感覚で追っても捉えられないほどである。

8

In his tamen tantis tamque admirabilibus rerum naturarumque virtutibus in Deo hoc, quod Sion salva sit, civitatesque Judaeae aedificandae sint, coeli, terra, maria laudabunt? humana utique opera et caduca, et ipso tempore ac vetustate solvenda.

PL 9, 488B

だが、これほどに大いなる驚嘆すべき事物と本性の力があるのに、シオンが救われ、ユダヤの町々が建て直されることのゆえに、神において、天、地、海が賛美するというのか。それは人間の業であり、はかなく、時そのものと古びによって崩れるはずのものである。

9

Quod si exstructas eas esse ut sint, laude sit dignum; nonne magis conservatas esse eas, ne destruerentur, proficeret ad laudem?

PL 9, 488B

もしそれらが建てられて存在することが賛美に値するなら、それらが壊されないよう保たれることのほうが、いっそう賛美に資するのではないか。

Pars XXVI, Caput XXX

第XXVI部 第XXX章PL 9, 488C
1

Non ob Sion aut civitates terrenas ad laudem Dei excitantur omnia. --Non ergo hae maximae utique praestantissimaeque rerum omnium, vel magis quibus universae res contineantur alanturque, naturae maris, terrae et coeli ad inanium pene ac levium operum laudem advocantur: id est, quia Sion salvificata sit, exstructaeque Judaeae civitates, quas post Babyloniorum Antiochique victoriam, bellum quoque Romani regis absumeret.

PL 9, 488C

すべてのものが神の賛美へと呼び起こされるのは、シオンや地上の町々のゆえではない。――こうして、万物のうち最大で最もすぐれた、あるいはむしろそれによって万物が保たれ養われる、海、地、天の本性が、ほとんど空しく軽い業への賛美へと招かれるのではない。すなわち、シオンが救われ、ユダヤの町々が建てられたということへの賛美へと。それらの町々を、バビロニア人とアンティオコスの勝利ののち、ローマの王の戦争もまた滅ぼすことになるのである。

2

Dehinc ipsam hanc inopem impiamque sententiam, rei quoque communis scientia et ratio condemnat. Nam ob id aedificari civitates Judaeae propheticus sermo declarat, ut in ea quae salva facta sit Sion inhabitet.

PL 9, 488C

さらに、この貧しく不敬な見解そのものを、共通の事柄の知識と理性も断罪する。というのは、ユダの町々が建てられるのは、救われたシオンに〔それらが〕住むためだと〔底本の inhabitet は単数だが、町々が主語と解した〕、預言の言葉は述べているからである。

3

Et quid hic secundum humanas exstructiones civitatumque fabricas intelligentiae loci est? cum neque in aedificandis his laus ulla sit, quae sint postea destruendae, neque ratio et natura patiatur aedificari ob id civitates, ut ( ipsae scil. civitates ) inhabitent civitatem.

PL 9, 488C

そして、人間の建築や町の造営という意味に従えば、ここにどんな理解の余地があるのか。あとで壊されるはずのものを建てることに何の賛美もなく、理性も本性も、町々が町に住むために(すなわち町々自身が)建てられることを許さないのだから。

Pars XXVI, Caput XXXI

第XXVI部 第XXXI章PL 9, 488D
1

Sion speculatio. Sion corpus Christi gloriosum. --Est autem digna plane Deo laus, coeli, terrae ac maris confessione tribuenda, quod illa filia Sion, quae invecta in Jerusalem tanto praeeuntium sequentiumque comitatu, salva per Deum sit: in quam Angeli concupiscunt, in quam creatura omnis gemens dolensque prospectat, in qua aeternitatis nostrae gloriam laudemque speculamur, in qua aedificatae ecclesiarum civitates manebunt.

PL 9, 488D

シオンは眺望である。シオンはキリストの栄光ある体である。――さて、天と地と海の告白によって神に捧げられるべき賛美は、まことに神にふさわしい。それは、あの娘シオン、すなわち、先導する者と従う者のあれほどの随伴を伴ってエルサレムに入ったあの者が、神によって救われたからである。その者へ向かって天使たちは切望し、その者へ向かってうめき苦しむすべての被造物は目を向け、その者において我々は我々の永遠の栄光と賛美を仰ぎ見、その者において、建てられた諸教会の町々はとどまる。

2

Sion enim, licet colliculus templo quod in Jerusalem fuit junctus sit, tamen secundum interpretationem ex hebraeo in latinum graecumque sermonem speculatio dicitur.

PL 9, 489A

というのは、シオンは、エルサレムにあった神殿に接した小さな丘ではあるが、ヘブライ語からラテン語およびギリシア語への解釈によれば、「眺望」と言われるからである。

3

In hoc ergo corpore Domini, quod resurrexit ex mortuis, quod a dextris virtutis consedit, quod in gloria Dei patris est, spem nostram vitamque speculamur.

PL 9, 489A

それゆえ、死者の中から復活し、力の右に座し、父なる神の栄光のうちにある主のこの体において、我々は、我々の望みと命を仰ぎ見るのである。

4

Et quia revelationem nostrae in eo claritatis et ipsa in eamdem liberanda creatura omnis exspectat; salutem hujus Sion sub significatione coeli et terrae et maris laudat: quia omnia in coelis et in terra pacificata et reconciliata per eam Deo sint (Colos. I, 20) , quia in resurrectionis gloriam, cujus spem in ipso ex mortuis resurgente speculamur, peccatum, mors, corruptio a vita et immortalitate devorata sint et exhausta.

PL 9, 489A

そして、その体における我々の輝きの啓示を、すべての被造物もまた、同じ輝きへと解放されるべきものとして待ち望んでいるので、彼は、天と地と海の意味のもとに、このシオンの救いを賛美する。天にあるもの地にあるものすべてが、それを通して神と和解し平和にされたからであり(コロサイ1:20)、復活の栄光へと――その望みを、死者の中から復活する彼自身において我々は仰ぎ見る――罪、死、朽ちることが、命と不死によって呑み込まれ尽くされたからである。

5

Nam si super unius peccatoris poenitentiam magnum in coelis gaudium est Angelorum: quanto major in totius mundi reconciliatione laetitia sit? (Luc. XV, 7.)

PL 9, 489B

というのは、一人の罪人の悔い改めについて、天には天使たちの大きな喜びがあるのなら、全世界の和解においては、喜びはどれほど大きいことか(ルカ15:7)。

Pars XXVI, Caput XXXII

第XXVI部 第XXXII章PL 9, 489B
1

Civitates Judaeae, Ecclesia, non Synagoga. --Et quia in finem pro his qui immutabuntur est psalmus: Judaeae etiam civitates, ut in Sion inhabitarent, aedificandae esse laudantur. Et civitates ipsas conventus hominum esse quis dubitet?

PL 9, 489B

ユダヤの町々は教会であって、シナゴーグではない。――そして、この詩篇は「変えられる者たちのために、終わりに向けて」であるから、ユダヤの町々もまた、シオンに住むために建てられるべきものとして賛美されている。そして、町々そのものが人々の集まりであることを、誰が疑おうか。

2

Ecclesiam vero ex conventu plebium effici notum est. In hac ergo Sion, quae in se etiam illam primitivorum conscriptorum in coelis complexa sit civitatem, habitatio nostra perficitur, qui ut semen Abrahae, ita et semen Judae manemus.

PL 9, 489B

教会が諸々の民の集まりから成ることは知られている。それゆえ、天に登録された初子たちのあの町をも自らのうちに含んでいるこのシオンにおいて、我々の住まいは完成される。我々は、アブラハムの子孫であるとともに、ユダの子孫でもあり続ける。

3

Non enim qui in carne Judaeus, sed qui in spiritu (Rom. II, 28) . Ob quod in his nostris conventibus civitates quoque Judae sumus.

PL 9, 489C

「肉においてユダヤ人である者ではなく、霊においてそうである者」(ローマ2:28)とあるからである。そのために、これら我々の集まりにおいて、我々もまたユダの町々なのである。

Pars XXVI, Caput XXXIII

第XXVI部 第XXXIII章PL 9, 489C
1

--Ac ne sibi Israel impius civitatis Judaeae gloriam, eo quod secundum carnem servorum Dei semen est, vindicaret: eorum haereditatem, eorum habitationem in Sion esse demonstrat, qui nomen Domini diligant; ut pietatis magis sit, non generis electio: quia praestet omnibus charitas Dei, quae in Christo est; et Petrum nihil aliud, quam utrum se amaret, interrogat Dominus noster Jesus Christus Dei filius (Joan. XXI, 15) qui est benedictus in omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 489C

そして、不敬なイスラエルが、神の僕たちの子孫が肉によるものであるという理由で、ユダの町の栄光を自分のものと主張しないように、彼は、シオンにおける嗣業、シオンにおける住まいは、主の名を愛する者たちのものであると示す。選びが血統ではなく、むしろ敬虔によるものであるためである。神の愛――それはキリストにおいてある――があらゆるものにまさるからであり、我々の主、神の子イエス・キリストも、ペトロには、自分を愛するかどうかだけを尋ねる(ヨハネ21:15)。この者は、世々にわたって祝福されている者である。アーメン。

Pars XXVII, Prooemium

第XXVII部 冒頭PL 9, 489D
1

In finem Psalmus David in rememoratione, eo quod salvum me fecit Dominus. Domine Deus in adjutorium meum intende, Domine ad adjuvandum me festina. Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam.

PL 9, 489D

終わりに向けて。ダビデの詩篇、想起のために。主が私を救ったことによる。主なる神よ、私の助けに心を向けよ。主よ、私を助けるために急げ。私の魂を求める者たちは、恥を受け、恐れをなせ。

2

Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt (Hil. cogitant) mihi mala. Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi: Euge, euge.

PL 9, 490A

私に悪を望む者たち(ヒラリウスでは「考える」)は、あとずさりして、赤面せよ。私に向かって「それ見ろ、それ見ろ」と言う者たちは、恥じて、すぐに退け。

3

Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te, Domine (Abest infra, Domine), et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. Ego vero egenus et pauper sum: Deus adjuva (Hil. adjuvat) me.

PL 9, 490A

汝を求める者たちは皆、汝において喜び、歓喜せよ、主よ(下では「主よ」を欠く)。そして、汝の救いを愛する者たちは、常に「主は大いなるものとされよ」と言え。しかし私は乏しく貧しい。神よ、私を助けよ(ヒラリウスでは「助ける」)。

4

Adjutor meus et liberator meus esto, Domine (Hil. tu Domine) , ne tardaveris. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 490A

私の助け手、私を解き放つ者となれ、主よ(ヒラリウスでは「汝、主よ」)。遅れるな。詩篇の講解。

Pars XXVII, Caput I

第XXVII部 第I章PL 9, 490B
1

Rememorationis precatio de quibus fiat. Quid petatur hoc psalmo. --VERS. 1. Alius hic in rememoratione psalmus est: nam trigesimo et septimo eadem inscriptio est.

PL 9, 490B

想起の祈りは誰についてなされるか。この詩篇で何が求められているか。――この詩篇は、「想起のために」の別の詩篇である。というのは、第三十七篇にも同じ表題があるからである。

2

Ex ipsa autem verbi hujus significatione usuque communi, quid in rememoratione praescribi intelligendum sit, edocemur.

PL 9, 490B

だが、この語の意味と通常の用法そのものから、「想起のために」と前書きされたことが何を意味すると解すべきかを、我々は教えられる。

3

Nam rememorationis precatio ei competit, qui se incidere in oblivionem ejus, a quo vel auxilium vel veniam expetat, pertimescit: et aut sui ad salutem commemorationem fieri desideret, aut eorum ad poenam, qui sibi semper infesti sunt.

PL 9, 490B

というのは、想起の祈りは、助けあるいは赦しを求める相手に忘れられてしまうことを恐れる者にふさわしいからである。その者は、自分の救いへの想起がなされること、あるいは、常に自分に敵対する者たちの罰への想起がなされることを望む。

4

Et quidem in anteriore superscriptionis ipsius psalmo de venia et salute tractatum est: qui totus ex persona dolentis Domini pro nobis, portantisque peccata nostra consistit.

PL 9, 490B

そして、この表題そのものを持つ前の詩篇では、赦しと救いが論じられた。その詩篇は全体が、我々のために苦しみ、我々の罪を担う主の人格から成り立っている。

5

In hoc vero necessitas poscendae veniae non relicta est: quia jam superior et contiguus huic psalmus in salvificatae Sion, aedificatarumque civitatum Judae laude conclusus est. Sed est in eo rememoratio in impios ultionis, et retributionis in sanctos.

PL 9, 490B

だがこの詩篇では、赦しを求める必要は残されていない。というのは、これに先行しこれに接する詩篇は、救われたシオンと、建て直されたユダの町々の賛美で結ばれているからである。しかし、この詩篇には、不敬な者たちへの報復と、聖徒たちへの報いの想起がある。

6

Et quia non illi David, sed in illum David psalmus in finem est; secundum editam in anterioribus ex nominis proprietate rationem, ex persona Domini tractabitur, ut ipso psalmi fine noscetur.

PL 9, 490C

そして、これは「あのダビデの」ではなく、あのダビデに向けて、終わりに向けての詩篇であるから、先の詩篇で名の固有性から示された理由に従って、主の人格から論じられることになり、詩篇の終わりそのものでそれは知られるだろう。

Pars XXVII, Caput II

第XXVII部 第II章PL 9, 490C
1

Quod Christus in eo oret. --VERS. 2. Domine Deus in adjutorium meum intende. Piae confessionis haec vox est, adjutorium a Domino et Deo sperare: sed plus hic nunc, quam in deprecationibus sperandi auxilii solet, sermo significat.

PL 9, 490C

この詩篇において、キリストが祈っている。――「主なる神よ、私の助けに心を向けよ。」(詩篇69:2)これは敬虔な告白の声であって、主であり神である者から助けを望むというものである。しかしここで、この言葉は、祈りにおいて助けを望むときに通常示すもの以上を示している。

2

Videri enim id potest, qui in adjutorium positus sit super potentem, nunc in adjutorium in quod positus est ut intendatur, orare. Et quis hic sit, non ambigitur ex psalmo in quo inest scriptum: Posui adjutorium super potentem, et exaltavi electum de plebe mea.

PL 9, 490C

というのは、強い者の上に助けとして置かれた者が、今、自分が置かれたその助けに〔神が〕心を向けるようにと祈っている、と見ることができるからである。そして、この者が誰であるかは、それが書かれている詩篇から疑われない。「私は強い者の上に助けを置き、私の民の中から選んだ者を高めた。」

3

Inveni David servum meum (Ps. LXXXVIII, 20) . Et ne aliquid in illum David Jesse referri posset, adjecit, Et ego primogenitum ponam eum, excelsum super reges terrae (Ibid., 28) .

PL 9, 491A

「私は私の僕ダビデを見いだした」(詩篇88:20)。そして、あのエッサイのダビデに関係づけられることがないように、彼は付け加えた。「そして私は、彼を初子とし、地の王たちの上に高い者とする」(詩篇88:28)。

4

Ac ne, quod primogenitus est, ad primitias indulti ei a Deo regni trahi posset; id quod soli Domino Jesu Christo proprium esset ostendit, dicens: Et sedes ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta manet in aeternum, et testis in coelo fidelis. (Ibid., 38.)

PL 9, 491A

そして、初子であることが、彼に神から与えられた王国の初穂へと引き寄せられることのないように、彼はただ主イエス・キリストにのみ固有であるものを示して言う。「そして彼の座は、私の前で太陽のようであり、満ちた月のように永遠にとどまり、天における忠実な証人である」(詩篇88:38)。

Pars XXVII, Caput III

第XXVII部 第III章PL 9, 491A
1

Poena adversariorum Christi. --Nunc ergo qui adversum potentem positus sit adjutor, et qui intendi in adjutorium suum precatur, poenam in eos qui sibi adversantur expostulat, dicens, VERS. 3 et 4: Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam: Avertantur retrorsum et erubescant, qui cogitant mihi mala.

PL 9, 491A

キリストの敵対者の罰。――さて、強い者に対して置かれた助け手〔adversum は前節の super potentem から見て崩れの疑いがある。底本のまま訳した〕であり、自らの助けに心が向けられるよう祈る者は、自分に敵対する者たちへの罰を求めて言う。「私の魂を求める者たちは、恥を受け、恐れをなせ。私に悪を考える者たちは、あとずさりして、赤面せよ。」(詩篇69:3、4)

2

Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi, Euge euge. Ex verbis loquelae sermonisque nostri divinus sermo pendendus est. Pudor et confusio ex dedecore est, aversio ex repulsa est; reditus vero non in alia loca magis, quam in ea est, unde digressio est.

PL 9, 491B

「私に『それ見ろ、それ見ろ』と言う者たちは、恥じて、すぐに退け。」我々の話し言葉と語り方の言葉から、神の言葉は量られねばならない。恥と混乱は不名誉から生じ、背を向けることは拒まれることから生じる。そして戻ることは、去ってきた所へ戻ることであって、他の場所へ戻ることではない。

3

Qui quaerunt ergo animam sancti hujus, qui in adjutorium suum orat intendi, primum confundentur, post etiam avertentur, dehinc avertentur non in alia, sed retrorsum. Et idem est dictorum ordo, qui et rerum.

PL 9, 491B

それゆえ、自分の助けに心が向けられるよう祈るこの聖なる者の魂を求める者たちは、まず恥を受け、その後には背を向けさせられ、さらに、他の方向へではなく後ろへと背を向けさせられる。そして、言葉の順序は、事柄の順序と同じである。

4

Confundentur enim ejus animam quaerendo, quem cum peremerint, scient eum vivere: quia Deus vitae et resurrectionis est dominus.

PL 9, 491B

というのは、彼らは、彼の魂を求めることによって恥を受けることになるからである。彼らは彼を殺したのち、彼が生きていることを知るだろう。神は命と復活の主だからである。

5

Dehinc postea avertentur, ne occurrant cum sanctis obviam Christo in nubibus rapti. (I Cor. XV, 5.) Postremo aversi non in alia quam retrorsum. Resurgentes enim ex mortuis, rursum ad poenae ultionisque judicium in infima terrae unde emerserant revertentur.

PL 9, 491B

そのあと、彼らは背を向けさせられる。聖徒たちと共に、雲の中でキリストを迎えに出会うべく引き上げられることがないようにである(一コリント15:5)〔底本の引照は I Cor. XV, 5 だが、内容は一テサロニケ4:17 に当たる〕。最後に、背を向けさせられるのは、後ろへの他はない。死者の中から復活して、彼らは、罰と報復の裁きのために、再び、そこから現れ出た地の最も低い所へと戻るからである。

6

Omnis enim caro resurget, sed non omnis demutabitur (I Cor. XV, 51) : et unumquemque in carne sive bona sive mala, prout gessit, recipere constitutum est.

PL 9, 491C

「すべての肉は復活するが、すべてが変えられるのではない」(一コリント15:51)。そして、各人が、肉において、良いものであれ悪いものであれ、自分が行ったところに応じて受けることが定められている。

7

Ergo et quaerentes animam justi et mala cogitantes, et euge euge dicentes, et confundentur et avertentur et revertentur resurrectione confusi, ab occursu repulsi, in inferna revocati.

PL 9, 491C

したがって、義人の魂を求める者たち、悪を考える者たち、「それ見ろ、それ見ろ」と言う者たちは、恥を受け、背を向けさせられ、戻されるのである。復活によって恥じ入らされ、出会いから退けられ、冥界へと呼び戻されて。

8

Euge euge autem irridentium vox est, eorum scilicet qui dixerint, Salvos fecit alios, se ipsum salvum facere non potest. (Marc. XV, 31.) 4. Merces quaerentium Deum. Deus nullius egens.

PL 9, 491C

「それ見ろ、それ見ろ」は、嘲る者たちの声であり、すなわち、「他人を救ったが、自分自身を救えない」と言った者たちの声である(マルコ15:31)。〔第4節〕神を求める者たちへの報い。神は何も必要としない。

9

Qui magnificetur a nobis. --Sed post hanc de impiis precationem, quia rememorationis erat psalmus, pro sanctorum quoque fuit spebus orandum.

PL 9, 492A

彼はいかにして我々によって大いなるものとされるか。――しかし、不敬な者たちについてのこの祈りののち、この詩篇は想起のためであったので、聖徒たちの望みのためにも祈られねばならなかった。

10

Sequitur enim, VERS. 5: Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te, et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.

PL 9, 492A

というのは、続いてこうあるからである。「汝を求める者たちは皆、汝において喜び、歓喜せよ。そして、汝の救いを愛する者たちは、常に『主は大いなるものとされよ』と言え。」(詩篇69:5)

11

Ut confusio et reverentia justi animam quaerentibus, ita exsultatio et laetitia quaerentibus Deum est: quia secundum prophetam resurgent alii in confusionem, alii in laetitiam. (Dan. XII, 2.) Et ut retrorsum erubescentes avertentur, qui mala cogitant, qui dicunt euge euge; ita qui salutare Dei diligent, ad confessionem magnificentiae Dei proficiunt: ut ex gratia indultae sibi a Deo exsultationis, laudis confessio augeatur.

PL 9, 492A

義人の魂を求める者たちに恥と畏れがあるように、神を求める者たちには歓喜と喜びがある。預言者によれば、ある者たちは恥辱へ、ある者たちは喜びへと復活するからである(ダニエル12:2)。そして、悪を考える者たち、「それ見ろ、それ見ろ」と言う者たちが、後ろへ赤面して背を向けさせられるように、神の救いを愛する者たちは、神の壮大さの告白へと進む。神から自分に与えられた歓喜の恩寵によって、賛美の告白が増し加わるためである。

12

Non enim aliquo Deus qui idem atque aeternus est, indiget, aut quidquam in rerum naturis et mentium opinionibus est, quod exspectet. Quod enim incremento demutabile est, id detrimento saepe demutatur.

PL 9, 492B

というのは、同じであって永遠である神は、何ものも必要とせず、事物の本性や心の見解の中に、神が待ち望むものは何もないからである。増大によって変わりうるものは、減少によっても変わることが多い。

13

Deus autem, qui idem origo et causa gignentibus est, ad aeternae beatitudinis naturam sibi ipse sufficiens, nihil extra quod sibi desit, ne aliunde exspectet, derelinquit.

PL 9, 492B

だが神は、生み出すものたちにとって同じく起源であり原因であり、永遠の至福の本性に対して自ら足りている者であって、自分に欠けるものを外に何も残さず、他所から待ち望むことがないようにしている。

14

Magnificatur autem per beneficiorum suorum incrementa nobiscum, cum magnificentia ejus et commodorum nostrorum sensu ac jucunditate, et referendae gratiae laude cumuletur.

PL 9, 492B

だが神は、我々と共に、その恵みの増大によって大いなるものとされる。すなわち、その壮大さが、我々の益の感覚と喜びによって、また返すべき感謝の賛美によって、積み上がるときである。

15

Ergo quotienscumque magnificetur dicimus, totiens aut optandi nobis a Deo muneris vota sunt, aut sumpti perceptique confessio est, magnificentiae ejus laude nobiscum per commodorum nostrorum incrementa nascente.

PL 9, 492B

したがって、「大いなるものとされよ」と我々が言うたびごとに、それは、神から授かることを我々が望む賜物への願いであるか、あるいは受け取り授かったことへの告白であり、神の壮大さの賛美が、我々の益の増加を通して、我々と共に生じるのである。

Pars XXVII, Caput V

第XXVII部 第V章PL 9, 492C
1

Quod Christo, non David conveniat Psalmus. --Oportuit autem psalmum, qui rememorationis in finem est, digno rememorationis ipsius fine concludi. Sequitur enim, VERS. 6: Ego autem egenus et pauper sum: Deus adjuva me.

PL 9, 492C

詩篇はキリストにふさわしく、ダビデにはふさわしくない。――さて、想起のための、終わりに向けての詩篇は、想起そのものにふさわしい終わりで結ばれねばならなかった。続いてこうあるからである。「しかし私は乏しく貧しい。神よ、私を助けよ。」(詩篇69:6)

2

Adjutor meus et liberator meus tu Domine, ne tardaveris. Neque regis dignitati, neque regni opulentiae, paupertatis atque inopiae professio congruit; sed ejus vox est, qui ut nos ditesceremus pauperem se praestitit, (II Cor. VIII, 9) , cui ne ad paschae quidem coenam nisi quaesita et aliena domus fuerit.

PL 9, 492C

「私の助け手、私を解き放つ者は、汝、主よ。遅れるな。」貧しさと乏しさの告白は、王の威厳にも、王国の富にもふさわしくない。それは、我々が富む者となるために自らを貧しい者として示した者の声であり(二コリント8:9)、その者には、過越の食事のためにさえ、探し求められた他人の家しかなかった。

3

Adjuvari se itaque rogat. In forma enim servi obediens usque ad crucis mortem factus est. Citum quoque auxilium ut liberetur, orat; ne qua rememorationis tarditas sit: qui et ipsas illas passionis moras non ferens, proditori dixerit: Fac quod facis cito (Joan. XIII, 26) , dum liberari in se susceptae carnis infirmitatem maturatae resurrectionis virtute festinat Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula. Amen.

PL 9, 493A

それゆえ彼は、自分が助けられることを願う。僕の形において、彼は十字架の死に至るまで従順となったのである。また、解放されるために素早い助けを祈る。想起に遅れが生じないためである。彼は、受難のその遅れそのものにも耐えられずに、裏切り者に、「していることを、早くせよ」(ヨハネ13:26)と言ったのであり、それは、引き受けた肉の弱さが早められた復活の力によって解放されるべく、我々の主イエス・キリストが急ぐからであり、この者は世々にわたって祝福されている者である。アーメン。

Pars XXVIII, Prooemium

第XXVIII部 冒頭PL 9, 493A
1

TRACTATUS De titulo Psalmi XCI. Psalmus Cantici in die Sabbati. Ex bibliotheca Vaticana, in qua hactenus latuerat, prodit in lucem ex eo ipso codice, qui et superiorem tractatum de titulo psal. IX suppeditavit, et tract. psalmi redintegrandi materiam praebuit.

PL 9, 493A

講解。詩篇第九十一篇の表題について。「安息日の日のための歌の詩篇」。〔この講解は〕これまでそこに埋もれていたヴァティカン図書館から、詩篇第九篇の表題についての先の講解を提供したまさにその写本から世に出る。この写本はまた、詩篇の講解を復元するための材料をも提供した。

2

Vel ex locutione Operis hujus agnoscere est auctorem. Quem enim alium praeter Hilarium animo sistunt hae voces, cum quando, dehinc, concorporales, cohaeredes et comparticipes, genus, sacramentum, incrementa subsistit ac manet, auctor, indulta aeternitas, etc. Huc accedit quod sicut in psal.

PL 9, 493B

この著作の語り口からも、著者を知ることができる。というのは、「〜のときには」という語法、「さらに」、「同じ体の者たち」、「共同の相続人」、「共にあずかる者」、「類」、「秘義」、「増し加え」、「存続し留まる」、「創始者」、「与えられた永遠」などの語は、ヒラリウス以外の誰を思い浮かばせるだろうか。これに加えて、詩篇

3

LXVII, n. 2, dicuntur animae de thesauris potestatis Dei diffusae; ita hic, n. 4, asseritur Deus de thesauris in se conditis secundum arbitrium potestatis aeternae singula quaeque protulisse.

PL 9, 493B

第六十七篇〔の講解〕の第2節で、魂は神の権力の宝庫から注ぎ出されたものと言われているように、ここでも第4節で、神は自らのうちに蓄えられた宝庫から、永遠の権力の裁量に従って、あらゆるものを一つ一つ取り出したと述べられている。

4

Alios hujusmodi locos cum aliis tractatibus consentientes notulis indicabimus. Praeterea, num. 2, ea prorsus methodo, qua in aliis solet, attendit psalmi litteram non sibi cohaerere, ut hinc ad intelligentiam spiritalem exquirendam moneamur.

PL 9, 493B

この種の、ほかの講解と一致するほかの箇所は、注記で示すことにする。さらに第2節では、ほかの箇所でいつもそうしているのとまさに同じ方法で、詩篇の字面が自らのうちで整合しないことに注意を向け、そこから我々が霊的な理解を探し求めるよう促している。

5

Neque hic omittit, quod valde ipsi solemne est, ut quoties de sabbato incidit sermo, ad unum et idem Patris ac Filii opus asserendum latius excurrat.

PL 9, 493C

また彼は、ここでも、安息日について話が及ぶたびに、父と子の一つの同じ働きを主張するために広く筆を進めるという、彼にとって極めて特徴的なことを、省いていない。

6

His aliisque permoti, huic Tractatui inter genuinos locum negare nefas ducimus, quamvis librarium, qui in aliis quoque nonnulla resecando aut demutando sibi permisit, neque in hoc sibi temperasse suspicemur.

PL 9, 493C

これらの理由とほかの理由に動かされて、我々は、この講解に真正の著作の中の場を否定することは不敬であると考える。もっとも、ほかの箇所でも幾分かを削ったり変えたりすることを自らに許した写字生が、この箇所でも自制しなかったのではないかと疑ってはいる。

7

Quidni hujus negligentia totius psalmi explanationem, quae ad calcem promittitur, nobis ereptam doleamus?

PL 9, 493C

この写字生の怠慢によって、末尾で約束されている詩篇全体の解説が我々から奪われたことを、どうして嘆かずにいられようか。

8

Hic igitur si cui minus aliis elaboratus videatur, id vel librarii incuriae licebit attribuere, vel etiam opinari eum ad nos pervenisse, qualem Hilarius fuderit ex tempore et ex cathedra, non qualem ex secretiori cella politum ediderit.

PL 9, 493C

それゆえ、この講解が、ほかのものほど入念に仕上げられていないと見える人がいるなら、それは写字生の不注意に帰してよい。あるいはまた、それが我々のもとに届いたのは、ヒラリウスが奥まった書斎で磨き上げて世に出したままの姿ではなく、その場で即席に、講壇から注ぎ出したままの姿だったのだと考えてもよい。

Pars XXVIII, Caput I

第XXVIII部 第I章PL 9, 493D
1

Lex fide potius quam effectu profuit. --Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime, et reliqua. Post Legis tempora et cognitionem veritatis, convenit corpus ipsum potius, quam umbram corporis contueri.

PL 9, 493D

律法は、効果によるよりもむしろ信仰によって益となった。――「主に告白することは善いことである。至高者よ、汝の名に詩を歌うことも」云々。律法の時代と真理の認識ののちには、体の影よりも、体そのものを見つめるのがふさわしい。

2

Lex enim eorum, quae in Domino nostro Jesu Christo implenda erant, speciem complectitur. Non ipsa veritas, sed in ea meditatio veritatis, utilis fide potius quam effectu, imitatione quam genere.

PL 9, 494A

というのは、律法は、我々の主イエス・キリストにおいて成就されるはずであったものの姿を含んでいるからである。それは真理そのものではなく、その中にある真理についての省察であり、効果によるよりもむしろ信仰によって、類によるよりもむしろ模倣によって益となるものである。

3

Ea enim, quae observari praecepta sunt, non virtute efficientiae ipsius utilia erant, sed observantium fide salutaria, ut sacrificiorum diversitates, et holocaustomatum religiones, et circumcisionis cura, et sabbati otium.

PL 9, 494A

実際、守るべきものとして命じられたことは、それ自体の作用の力によって有益だったのではなく、それを守る者たちの信仰によって救いをもたらすものだったのである。犠牲の様々な種類も、全焼のいけにえの儀式も、割礼への配慮も、安息日の休みもそうである。

4

Haec enim omnia et praetermissa culpam habebant, et gesta sub futurorum fide proderant, sicut ait beatus Apostolus: Prius autem quam veniret fides, sub lege conclusi custodiebamur in ea fide quae incipiebat revelari.

PL 9, 494A

というのは、これらすべては、なおざりにされれば咎を負わせ、行われれば来たるべきものへの信仰のもとで益となったからである。幸いなる使徒が言うとおりである。「しかし信仰が来る前には、我々は律法のもとに閉じ込められ、啓示され始めていたその信仰のうちに守られていた」。

5

Itaque lex paedagoga nostra facta est in Christo, uti ex fide justificemur. At ubi venit fides, jam non sumus sub paedagogo; omnes enim filii estis fidei. (Gal. III, 23 et sqq.) Ergo quotienscumque aliquid ex lege relegitur, in opere praesentium mandatorum, speculum futurorum est contuendum.

PL 9, 494B

「こうして律法は、キリストにおいて我々の養育係となった。我々が信仰によって義とされるためである。しかし信仰が来たときには、我々はもはや養育係のもとにはいない。汝らはみな信仰の子だからである」(ガラテヤ3:23以下)。それゆえ、律法から何かが読み返されるたびに、現在の戒めの実行のうちに、来たるべきものの鏡を見つめねばならない。

6

Et erat quidem congruum de singulis superius comprehensis afferre rationem; ut secundum Apostoli doctrinam universa intelligerentur fide futurorum potius quam virtute ipsius efficientiae profuisse: tamen in unum congesta omnia audientibus ne non tam cognitionem potius quam onus afferant, unam ex superioribus partem retractemus, et eam scilicet quae tempori necessaria est, id est, sabbati diei; quia ita psalmus inscribitur, Psalmus cantici in die sabbati: ut cum per Scripturarum coelestium auctoritatem, quae ratio in sabbati requie contineatur, cognoverimus; parem caeterarum quoque rerum, quae in lege sunt, efficientiam sentiamus.

PL 9, 494B

そして、上に取り上げた個々の事柄について説明を与えるのは、たしかにふさわしいことであった。使徒の教えに従って、すべてが、それ自体の作用の力によってよりもむしろ来たるべきものへの信仰によって益となったと理解されるようにするためである。しかし、すべてを一つに積み上げれば、聞く者たちに、認識というよりむしろ重荷をもたらすことにならないよう〔ne non tam … potius quam は語が重なり、形が崩れているらしい。意味を取って訳した〕、上の事柄のうち一つの部分を取り上げ直そう。すなわち、今の時にとって必要な部分、つまり安息日である。詩篇にそのような表題が付けられているからである。「安息日の日のための歌の詩篇」。天の聖書の権威によって、安息日の休みにどのような理が含まれているかを我々が知ったなら、律法にあるほかの事柄の作用も同様であると感じ取れるようになるためである。

Pars XXVIII, Caput II

第XXVIII部 第II章PL 9, 494C
1

Sabbatum Judaicum. Aliud in psalmis canitur. --Et de otio quidem diei hujus multa praecepta sunt.

PL 9, 494C

ユダヤ人の安息日。詩篇で歌われるのは別のものである。――この日の休みについては、たしかに多くの掟がある。

2

Nam et in ea Dominus perfecta mundi hujus soliditate requievit: scriptum est enim, Et requievit Deus in die septima ab omnibus operibus suis quae inchoavit facere (Gen. II, 2) .

PL 9, 494C

というのは、主もまたこの日に、この世界の堅固さが完成されたのち、休んだからである。「神は第七の日に、自ら着手して行ったすべての業を離れて休んだ」と書かれている(創世記2:2)。

3

Et rursum haec eadem sanctificatur in lege, adeo ut omne opus agi vetitum sit, sicut scribitur in Exodo: In mente habeto diem sabbatorum sanctificare eum: sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua; septimoautem die sabbatum Domini Dei tui: non facies in illa die ullum opus. (Exodi. XX, 8 et seq.) Ergo sabbato et quies Dei est, et hominum otium.

PL 9, 494C

そして再び、この同じ日が律法において聖別され、いかなる業も行うことが禁じられるほどである。出エジプト記に書かれているとおりである。「安息の日を聖別することを心に留めよ。六日の間、汝は働き、汝のすべての業を行うであろう。しかし第七の日は、汝の神である主の安息である。その日には、汝はいかなる業も行ってはならない」(出エジプト記20:8以下)。したがって、安息日には、神の休みがあり、人間の休みがある。

4

Sed quid hoc proficiet ad psalmum, in quo factura Dei gaudium est, et profundae cogitationes ejus et exoriendus peccator ut foenum, et justus ut palma florescens et multiplicandus ut cedrus? Nulla hic diei septimi requies, nullum humanorum operum otium decantatur.

PL 9, 495A

しかし、神の造ったものが喜びであり、その思いは深く、罪人は草のように生い出るはずであり、義人はなつめやしのように花咲き、杉のように増え広がるはずである、と歌う詩篇にとって、これが何の助けになろうか。ここには、第七の日の休みも、人間の業の休息も、歌われていない。

5

Ergo quia nihil in psalmo de requie hujus sabbati continetur; proprietas requietionis et sabbati, quod in lege praescribitur, requirenda est in psalmis.

PL 9, 495A

それゆえ、詩篇にはこの安息日の休みについて何も含まれていないのだから、律法において定められている休みと安息日の固有の意味を、詩篇において探し求めねばならない。

6

Legimus itaque de impiis dictum, Sicut juravi in ira mea, si intrabunt in requiem meam. (Ps. XCIV, 11.) Deus in sacramenti religione confirmat, non adituros requiem suam: non ut opinor hujus sabbati requiem significat, in qua post mundi aedificationem scribitur quievisse.

PL 9, 495A

そこで、不敬な者たちについて、「私は怒りのうちに誓った、彼らは私の安息に入らないであろうと」と言われているのを、我々は読む(詩篇94:11)。神は誓約の厳かさをもって、彼らが自分の安息に入らないことを確定している。それは、私の思うに、この安息日の休み、すなわち世界の建設ののち彼が休んだと書かれているその休みのことを意味してはいない。

7

Nam solemnitatem ac laetitiam diei hujus omnes Judaei in eam gloriantes introeunt, ex quibus necesse est plures in peccatis agere ac vivere: hanc enim diem ad quoddam testimonium dignationis in se Dei honorant.

PL 9, 495A

というのは、この日の祭りと喜びには、この日を誇るすべてのユダヤ人が入っていくが、その多くは必然的に罪のうちに行い、生きているからである。彼らはこの日を、自分たちに対する神の顧みの一種の証しとして敬っているのである。

8

Si haec ergo Dei est requietionis dies, quod cum venia dictum sit, jam Deus mendax est, cum in se contumaces, in Filium parricidae, requiem diei hujus obtineant.

PL 9, 495B

それゆえ、これが神の休みの日であるなら――失礼を承知で言うのだが――、神は嘘つきだということになる。神に対して頑なであり、子に対しては親殺しである者たちが、この日の休みを得ているのだから。

Pars XXVIII, Caput III

第XXVIII部 第III章PL 9, 495B
1

Operari non cessat Deus. --Dehinc cum omnibus omnino, sine exceptione aliqua, nihil operis agere, sed in otio quiescere jussum sit; quomodo rursum Dominus sabbatum solvit, dicens, Nescitis quia sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?

PL 9, 495B

神は働くことをやめない。――さらに、例外なくすべての人に、いかなる業も行わず、休みのうちに憩うよう命じられているのに、では、主はどのようにして再び安息日を解いたのか。「祭司たちが神殿で安息日を破っても、咎がないことを、汝らは知らないのか」と言って。

2

Ergo non haec quies est sabbati, nec hoc ejus otium est; cum quando non quiescentes in sabbato maledicti sint (Exod. XXXI, 14) . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . sub legem firmitatis accipiens.

PL 9, 495B

したがって、これは安息日の休みではなく、その休息でもない。実際、安息日に休まなかった者たちは呪われた者とされているのだから(出エジプト記31:14)。……〔底本はここに欠落がある〕堅固さの律法のもとに受け取りつつ。

3

Si sol signaque caetera cursus suos obeunt, et habent ab eo permanendi in his in quibus sunt substantiam, a quo in hos cursus atque in haec officia composita sunt: si terra fructus suos profert, materiem fecunditatis in dies sumens, per quam ei secundum temporum vicem quaedam fertilitatis natura subjecta est: si quotidie animarum origines et corporum figurationes occulta et incognita nobis divinae virtutis molitione procedunt: et magnum est muneris tanti dona sentire, cum tamen eorum institutio nesciatur.

PL 9, 495C

もし太陽とほかの星々が、自らの軌道を巡り、それらをこれらの軌道とこれらの務めのために整えた者から、これらの中に留まるための存立を得ているのなら、もし大地が、日々、豊かさの素材を受け取りつつ実りを産み出し、その素材によって、季節の移り変わりに応じて、ある種の豊穣の本性が大地に従わされているのなら、もし日々、魂の起源と体の形成が、我々には隠され知られていない神の力の営みによって進み出ているのなら――そして、これほどの賜物の恵みを感じ取れることは大いなることである、それらの成り立ちは知られていないにもかかわらず〔三つの si 節に帰結節がなく、構文は破格である〕。

4

Sed haec etsi opus Dei sunt, verum in his labor est nullus. Et quamquam habeant ex auctore suo ac donante quod talia sunt, non tamen eum a quo orta, et per quem quotidie talia sunt, defatigant.

PL 9, 495C

しかし、これらは神の業ではあるけれども、これらにおいて労苦はまったくない。そして、これらは自らの創始者にして与える者から、そのようなものであることを得てはいるが、それが起こり、それによって日々そのようなものであるところの者を、疲れさせることはない。

Pars XXVIII, Caput IV

第XXVIII部 第IV章PL 9, 495D
1

Ut Christus et in Christo Pater quotidie operetur. --Et quidem haec magna Dei opera sunt, coelum continere, solem cum astris caeteris luminare, sementis terrae incrementa sufficere, hominem firmare, animam reprovehere: sed longe his majora opera perfecta sunt.

PL 9, 495D

キリストが、またキリストにおいて父が、日々働くこと。――そして実に、天を保ち、太陽をほかの星々とともに光り輝かせ、大地の種まきの成長を満たし、人を堅くし、魂を先へと運び続けること〔reprovehere は稀な語で、暫定的にこう解した〕、これらは神の大いなる業である。しかし、これらよりはるかに大いなる業が成し遂げられた。

2

Moyses enim tantum divisibilium rerum creationes enarravit rudibus hominum animis, ea ad cognitionem Dei proferens, quae possent intelligi et videri: ut per hanc conspicabilium operum magnitudinem, virtus ejus qui operatus est cognosceretur; ut Creatoris potestas per creaturae admirationem posset intelligi.

PL 9, 496A

というのは、モーセは、粗野な人間の魂に対して、分けることのできる事物の創造だけを語り〔divisibilium は後の invisibilium との対から、visibilium の誤りかもしれない〕、理解でき見ることのできるものを神の認識へと差し出したからである。それは、目に見える業のこの大きさを通して、業を成した者の力が知られ、被造物への驚嘆を通して、創造主の権力が理解されるためであった。

3

Sed Paulus Testamenti interpres, non jam lactis sed panis cibum ingerens, ita de Domino tradidit: Qui est imago Dei, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso constituta sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia in ipso et per ipsum facta sunt, et ipse est ante omnes, et omnia ipsi constant. (Coloss. I, 15 et seqq.) Pertrahit ergo nos doctor gentium de cognoscibili materia, in invisibilium intelligentiam, et nos ad cognoscendos principatus et potestates et thronos et dominationes de terrenis atque humilibus educit.

PL 9, 496A

しかし、契約の解釈者パウロは、もはや乳ではなく、パンの食物を与えて、主についてこのように伝えた。「彼は神の像であり、すべての被造物に先立って生まれた者である。天にあるものも地にあるものも、見えるものも見えないものも、王座も主権も支配も権力も、万物は彼において立てられたからである。万物は彼において、彼によって造られ、彼はすべてに先立ち、万物は彼において成り立つ」(コロサイ1:15以下)。こうして異邦人の教師は、我々を、認識できる素材から見えないものの理解へと引き寄せ、地上の低いものから、支配と権力と王座と主権を知るところへと導き出す。

4

Verum haec ex nutu Dei patris et in coelis et in terra manent atque existunt: et licet per Filium omnia, tamen a Deo omnia.

PL 9, 496B

しかし、これらは父なる神の意向によって、天においても地においても留まり、存在している。万物は子を通してであるとはいえ、万物は神からである。

5

Ipse est etenim caput et principium universorum, et in ipso universa sunt condita; licet postea de thesauris in se conditis, secundum arbitrium potestatis aeternae, singula quaeque protulerit.

PL 9, 496B

実際、彼こそが万物の頭であり始まりであって、万物は彼において創られた。もっとも、のちに、自らのうちに蓄えられた宝庫から、永遠の権力の裁量に従って、あらゆるものを一つ一つ取り出しはしたのだが。

6

Verum cum in omnibus Christus operetur, ejus tamen opus est qui operatur in Christo; et ideo, Pater meus, ait, quotidie operatur, et ego operor (Joan. V, 17) quia opus Patris est, quidquid manente in se Deo patre filius Dei Christus operatur; atque ita per filium quotidie omnia ( f. addendum fiunt) , quia omnia Pater operatur in Filio.

PL 9, 496B

しかし、キリストはすべてにおいて働くとしても、その業は、キリストにおいて働く者のものである。それゆえ、「私の父は日々働いており、私も働く」と彼は言った(ヨハネ5:17)。なぜなら、父なる神が自らのうちに留まったまま、神の子キリストが働くことは何であれ、父の業だからである。こうして、子を通して日々すべてが〔なる〕(おそらく「なる」を補え)。それは、父がすべてを子において働くからである。

7

Igitur quotidie Christus operatur: et, ut arbitror, animarum initia, configurationes corporum, profectus et incrementum viventium opus ejus ostendunt.

PL 9, 496C

それゆえ、キリストは日々働いている。そして、私の思うに、魂の始まり、体の形成、生きるものたちの進展と成長は、彼の業を示している。

Pars XXVIII, Caput V

第XXVIII部 第V章PL 9, 496C
1

Paralytici curatio sabbato. --Ut autem absolutius intelligere possimus quae operatio Dei sit, et quomodo operans Pater ( f. operante Patre) operatur et Filius, originem dicti hujus nosse debemus.

PL 9, 496C

安息日における中風の者の癒し。――さて、神の働きとは何か、また、働く父(おそらく「父が働いていて」)とともに、いかにして子も働くのかを、より完全に理解できるように、この言葉の由来を知らねばならない。

2

Inter caeteras enim curationes, quibus se Dominus in carne hominis Deum docebat, sub visibili materie potestatem invisibilis virtutis ostendens, paralyticum triginta octo annorum in natatoria porticus Salomonis invenit exspectantem alicujus auxilium, per quem ad motum aquae per Angelum incitatae devehi posset.

PL 9, 496C

実際、主は、人の肉において自らが神であることを教えるほかの癒しのうちで、見える素材のもとに見えない力の権力を示しつつ、ソロモンの回廊の池のほとりで、三十八年間患っている中風の者が、天使によって動かされた水の動きのときに自分を運んでくれる誰かの助けを待っているのを見いだした。

3

Erat autem hoc et in tempore et in homine virtutis, ut cum fons piscinae commotus esset, ille, qui primus aquas esset ingressus, omnem infirmitatem qua afflictaretur evaderet Erant autem haec et praesentium effectibus utilia, et futurorum speculo imaginata, cum angelo ad aquas vocante omnium aegritudinum prompta esset abolitio.

PL 9, 496D

この出来事は、その時においても人においても、力の事柄であった〔in homine virtutis の係りは定かでない。「力の事柄」と取った〕。すなわち、池の泉が動かされたとき、最初に水に入った者は、患っているあらゆる病を免れたのである。これらは、現在の効果においても有益であり、来たるべきものの鏡のうちに像として示されてもいた。天使が水へと呼ぶとき、あらゆる病の除去が備わっていたからである。

4

Hunc ergo paralyticum die sabbati Dominus ubi vidit, verbo curat, praecepto salutem infirmantis efficiens, Dicit ergo paralytico: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula. (Joan. V, 8.) Jam non solum sanus paralyticus, sed etiam oneri utilis factus est.

PL 9, 497A

この中風の者を、主は安息日に見ると、言葉によって癒し、命令によって病む者の健やかさをもたらした。そこで中風の者に言う。「起きて、汝の寝床を取り上げ、歩け」(ヨハネ5:8)。中風の者は、もはや健やかになっただけでなく、荷を担うにも役立つ者とされた。

5

Judaei paralyticum violati sabbati arguunt, dicentes: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.

PL 9, 497A

ユダヤ人たちは、中風の者が安息日を破ったと責めて言う。「安息日である。汝が寝床を取り上げることは許されない」。

6

Quibus respondit, Qui me fecit sanum, ille mihi dixit, Tolle grabatum tuum et ambula (Ib., 10) ; eumdem auctorem facti sui proferens, quem salutis; ut non existimaretur ab eo culpa violati sabbati posse proficisci, cujus in verbo humani corporis instauratio constitisset.

PL 9, 497A

彼らに彼は答えた。「私を健やかにした者が、私に言った、『汝の寝床を取り上げ、歩け』と」(ヨハネ5:10)。自らの行いの創始者として、自らの治癒の創始者と同じ者を示したのである。それは、その言葉によって人の体の回復が成り立った者から、安息日を破った咎が生じうるとは考えられないようにするためであった。

7

Ergo quia paralyticum Dominus curasset in sabbato, ubi facti veneratio consequi debuisset, illic Judaeorum omnium odium commovetur. Quibus Dominus respondit: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. (Ib., 17.)

PL 9, 497B

したがって、主が安息日に中風の者を癒したので、その行いへの崇敬が続くはずのところで、まさにそこで、ユダヤ人すべての憎しみがかき立てられる。彼らに主は答えた。「私の父は今に至るまで働いており、私も働く」(ヨハネ5:17)。

Pars XXVIII, Caput VI

第XXVIII部 第VI章PL 9, 497B
1

Patris et Filii aequalitas. --Sed surgit hic ad violati, ut putabant, sabbati ( adde, reatum) gravior indignatio, quod patrem suum Deum dixerit, aequalem se faciens Deo. Sed unde hic Judaeis dolor est? Non enim ita locutus est, Deus pater meus est.

PL 9, 497B

父と子の同等。――しかしここで、彼らが思ったところの、安息日を破ったこと(「咎」を加えよ)に対する、より重い憤りが起こる。彼が神を自分の父と言い、自らを神と等しくしたからである。しかし、なぜこれがユダヤ人たちの痛みとなるのか。彼は「神が私の父である」とそのように語ったのではないからである。

2

Sed vim attulit veritas, et confessionem invitis ratio extorsit; Deo enim esse aequalem opera loquebantur. Illi irascuntur quod non audiunt, et pati nolunt quod ignorare non possunt; et hoc in Christo oderunt, quod eos intelligere est necesse.

PL 9, 497B

しかし真理が力を及ぼし、道理が、望まぬ者たちから告白を絞り出した。実際、業が、彼が神と等しいことを語っていたのである。彼らは、聞いてもいないことに怒り、知らずにはいられないことを耐えようとしない。そして、キリストにおいて、彼らが理解せざるをえないまさにそのことを憎む。

3

Opus ergo Patris in quo est? In eo scilicet quod agit filius: ait enim, Non potest filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Ibid., 19) . Non utique virtutem sibi ademit; sed obsequio, se paterno devinxit arbitrio.

PL 9, 497B

では、父の業はどこにあるのか。子が行うことにある。彼は言うからである。「子は、父が行うのを見たことのほかは、自分からは何もすることができない」(ヨハネ5:19)。彼は決して力を自分から取り去ったのではなく、従順によって、自らを父の裁量に結びつけたのである。

4

Non enim nudo sermone significat, Non potest Filius facere, sed adjecit, ab se quidquam nisi quod viderit Patrem facientem.

PL 9, 497C

実際、彼は「子はできない」と裸の言葉で示したのではなく、「自分からは、父が行うのを見たことのほかは何も」と付け加えたのである。

5

Ergo quod facit ille, famulatus est: quia non a se quidquam, sed id quod viderit, facit; ministerium veniens de exemplo, non operis, sed voluntatis; quia opus Patris in voluntate est.

PL 9, 497C

したがって、彼が行うことは仕えることである。自分からは何も行わず、見たことを行うからである。その務めは、手本から来るもので、業のではなく意志の手本である。父の業は意志のうちにあるからである。

6

Id enim Dominus ait, Non veni voluntatem meam facere, sed ejus qui me misit (Joan. VI, 38) , docens non aliud velle se, quam quod vellet ille qui eum miserat.

PL 9, 497C

主は言った。「私は、自分の意志ではなく、私を遣わした者の意志を行うために来た」(ヨハネ6:38)。彼が、自分を遣わした者が望むこと以外は望まないことを教えたのである。

7

Ergo voluntatem Patris Filius tamquam exemplum operationis introspicit; quia omnia intra paternarum cogitationum providentiam quadam futurarum rerum praedestinatione formantur.

PL 9, 497C

したがって、子は父の意志を、働きの手本として見つめる。万物は、来たるべきものについてのある種の予定によって、父の思いの摂理の内側で形づくられるからである。

8

Introspicit autem per mutuam charitatem atque naturam: ait enim, Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. (Joan. V, 20.) Ita et huic Dei, ex quo ipse Deus natus est, voluntatem nosse pervium est; et illi, quod voluntatis suae cognitionem filio congenuerit, est benignum.

PL 9, 498A

そして彼は、相互の愛と本性によって見つめる。彼は言うからである。「父は子を愛し、自ら行うすべてのことを彼に示す」(ヨハネ5:20)。こうして、この者〔子〕にとっては、自らがそこから神として生まれた神の意志を知ることは、たやすいことであり、また、かの者〔父〕にとっては、自らの意志の認識を子とともに生んだことは〔quod … congenuerit の構文は確かでない。このように取った〕、好意である。

Pars XXVIII, Caput VII

第XXVIII部 第VII章PL 9, 498A
1

Sabbato Deus operatur. --Ergo ad sabbati diem, ex quo odium commovebatur, responsum est, Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Est ergo opus Dei sabbato?

PL 9, 498A

安息日に神は働く。――それゆえ、憎しみをかき立てた安息日の日について、「私の父は今に至るまで働いており、私も働く」という答えが与えられた。では、安息日に神の業はあるのか。

2

Est plane: nam nisi esset, coelum dilaberetur, lumen solis occideret, terra non staret, fructuum omnium incrementa deficerent; vitae hominum interirent, si sabbati lege virtutum omnium constitutio otiaretur.

PL 9, 498A

たしかにある。もしなければ、天は崩れ落ち、太陽の光は沈み、大地は立たず、あらゆる実りの成長は絶え、人々の命は滅びるであろうからである。もし安息日の律法によって、あらゆる力の構成が休んでしまうとしたならば。

3

Sed requies nulla est, et cursus idem est, et ut sex diebus, ita et sabbato elementorum omnium continentur officia (V. lib. IX de Trin., n. 44) .

PL 9, 498B

しかし休みはなく、運行は同じであって、六日間と同じく安息日にも、あらゆる元素の務めは保たれている(『三位一体論』第9巻第44節を見よ)。

4

Ergo omni in tempore per haec Pater operatur; operatur autem in Filio, quia ex eo est: et per quem omnia haec opus ejus sunt, qui ista in se operetur operante: et ministerii opus in opus refertur auctoris.

PL 9, 498B

それゆえ、あらゆる時に、これらを通して父は働く。しかし、子において働く。子は父から出たからである。また、その子を通してこれらすべてが父の業であるのだが、その子は、〔父が〕働いているなかで、これらを自らのうちに働くのである。そして、務めの業は、創始者の業へと帰せられる。

5

Itaque Filius in paralytico, ut in caeteris, operatus in sabbato est: et per Filium opus Patris in sabbato est: atque ita non est in Deo requies, cum dies Deo nulla sine opere sit.

PL 9, 498B

こうして、子は中風の者において、ほかの者たちにおけると同じく、安息日に働いた。子を通して、父の業は安息日にある。このようにして、神には休みはない。神にとって業のない日は一日もないからである。

Pars XXVIII, Caput VIII

第XXVIII部 第VIII章PL 9, 498B
1

Quies Dei. --Quia ergo opera Dei exstant, quae sit ejus requies quaerenda est. Dei itaque opus, opus Christi est; verum et requies Dei, Deus Christus est: quia ita omnia, quae Dei sunt, in eo vera sunt, ut his Pater quiescat.

PL 9, 498B

神の休み。――さて、神の業が現に存在するのだから、その休みがどのようなものかを探求せねばならない。それゆえ、神の業はキリストの業である。しかしまた、神の休みは、神であるキリストである。神に属するすべてのものは、彼において真実であるので、父はこれらのうちに休むのである。

2

Perfectus enim a perfecto est, quia, ut Apostolus ait, omnia ipsi constant (Coloss. I, 17) .

PL 9, 498C

実際、彼は完全な者から出た完全な者である。使徒が言うように、万物は彼において成り立つからである(コロサイ1:17)。

3

Et sicut de se ipso testatus est, Sicut habet Pater vitam in semetipso, ita et Filio dedit habere vitam in semetipso (Joan. V, 26) ; et rursum Apostolus ait: Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9) .

PL 9, 498C

そして、彼が自分について証しした通りである。「父が自らのうちに命を持つように、子にも自らのうちに命を持つことを与えた」(ヨハネ5:26)。そしてまた使徒は言う。「彼のうちに神性の充満が体をもって宿っているからである」(コロサイ2:9)。

4

Itaque quod in eo est, vel quod ipso, perfectum est, neque jam quod subsistit ac manet, eget atque exspectat aliunde, sed charitate Patris atque virtute. Ita et in Filio vita est, ut licet sit natus ex Patre, tamen in ea vita, in qua et Pater vivit, existat.

PL 9, 498C

それゆえ、彼のうちにあるもの、あるいは彼によるもの〔底本は vel quod ipso。語が脱落しているらしく、このように解した〕は完全であり、存続し留まるものは、もはやほかから欠けているものを求め待つことはなく、父の愛と力によっている。こうして子のうちにも命があり、父から生まれたとはいえ、父もまた生きるその命のうちに存在するのである。

5

Nam et in eo universorum, quae deinceps crearentur, principia constiterunt; et in eo universa contemplans, consummatis per eum omnibus delectatus est: cum et in Filio creatore quiesceret, et in his quae digna dilectionis filio essent creata gauderet.

PL 9, 498C

実際、彼のうちに、のちに創られることになるすべてのものの始まりが成り立った。そして、彼のうちにすべてを見つめながら、彼を通してすべてが完成したことを、父は喜んだ。父が創造者である子においても休み、子によって愛にふさわしいものとして創られたものにおいても喜んだからである。

6

Hinc illud est in Proverbiis, Cum pararet coelum, aderam illic (Prov. VIII, 27) . Et, Ego eram apud eum disponens (Ibid., 30) : mihi aggaudebat cum laetaretur opere perfecto.

PL 9, 499A

ここから、箴言にあるあの言葉がある。「彼が天を備えたとき、私はそこにいた」(箴言8:27)。また、「私は彼のもとで、秩序立てていた」(箴言8:30)。「彼は、完成した業を喜ぶとき、私とともに喜んだ」。

7

Haec requies, in qua laetatur Pater, quam etiam per sacramenti confirmationem impii non adibunt.

PL 9, 499A

父が喜ぶこの休みには、誓約の確証によって、不敬な者たちは入らないであろう。

8

Est etiam intelligenda Domino Jesu Christo requies eorum quae invisibilia sunt, Throni, Dominationes, Principatus, Potestates: haec enim omnia manent incorrupta, indefessa, perpetua.

PL 9, 499A

また、主イエス・キリストにおいて、見えないものたち、すなわち王座、主権、支配、権力の休みも、理解されねばならない。これらはすべて、朽ちることなく、疲れることなく、永続して留まるからである。

9

Et idcirco in his requies existimanda est, quia indulta aeternitate jam in eorum perfectis creationibus quiescatur.

PL 9, 499A

そして、それゆえに、これらにおいて休みがあるとみなされねばならない。与えられた永遠によって、それらの完成された創造において、すでに休みがとられているからである。

Pars XXVIII, Caput IX

第XXVIII部 第IX章PL 9, 499B
1

Quies justorum, quibus pateat. --Oportet autem cognosci quidem quomodo in requiem, quam impii non adibunt, pii et Deo subjecti poterunt introire: necesse est enim spem, quae malis negata est, bonis relinqui.

PL 9, 499B

義人たちの休み、それが誰に開かれるか。――しかし、不敬な者たちが入らない休みに、敬虔で神に服する者たちがどのようにして入ることができるのかを、知っておかねばならない。悪しき者たちに拒まれた希望は、善き者たちに残されているはずだからである。

2

Sed si Christus Dei requies est, ergo hi qui in Christo erunt, erunt in Dei requie. In Christo autem velle esse se Apostolus clamat, dicens: Sequor autem si apprehendam, in quo et apprehensus sum (Philip. III, 12) : et rursum, Omnia autem detrimenta esse duxi, et arbitror stercora, ut Christum lucrifaciam (Ib., 8) : et rursum, Benedictus Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus in Christo, in quo elegit nos ante mundi constitutionem in ipso, ut simus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate: qui ante praedestinavit nos in adoptionem per Christum in ipso (Ephes. I, 3, 4 et 5) ; quia Verbum caro factum est; quia cum aliquando essemus alienati et inimici sensus ejus in factis malis, nunc autem reconciliati sumus corpore carnis ejus.

PL 9, 499B

しかし、キリストが神の休みであるなら、キリストのうちにいる者たちは、神の休みのうちにいることになる。そして、キリストのうちにいることを自ら望んでいると、使徒は叫んで言う。「私は、捕らえようと追い求めている。私もそのために捕らえられたのだから」(フィリピ3:12)。またさらに、「すべてを損失とみなし、汚物とみなす。キリストを得るためである」(フィリピ3:8)。またさらに、「我々の主イエス・キリストの父は祝福されるべきである。彼は、キリストにおいて、天上のあらゆる霊的な祝福をもって我々を祝福した。彼は、世界の創建に先立って、キリストにおいて我々を選び、愛のうちに、彼の前で我々が聖なる、汚れのない者となるようにした。彼は、あらかじめ、キリストを通して、彼において我々を養子とすることを定めた」(エフェソ1:3、4、5)。それは、「言葉は肉となった」からであり、また、「かつて我々は、悪しき行いにおいて彼の思いから疎外され、敵であったが、いまは彼の肉の体によって和解させられた」からである。

3

Ergo per conjunctionem carnis assumptae sumus in Christo: et hoc est sacramentum Dei absconditum a saeculis et generationibus in Deo; quod nunc revelatum est sanctis ejus, esse nos cohaeredes et concorporales et comparticipes pollicitationis ejus in Christo.

PL 9, 499C

それゆえ、我々は、取られた肉との結合によって、キリストのうちにいる。そしてこれこそが、世々と代々にわたって神のうちに隠されていたが、今や彼の聖徒たちに啓示された、神の秘義である。すなわち、我々が、キリストにおいて彼の約束の共同の相続人、同じ体の者、共にあずかる者となることである。

4

Patet ergo universis aditus in Christo per conjunctionem carnis, si exuant veterem hominem, et cruci ejus affigant, et ab his, quae ante gesserunt, in baptismo ejus consepeliantur ad vitam; et ut in consortium Christi carnis introeant, carnem cum vitiis et concupiscentiis affigant.

PL 9, 499C

それゆえ、すべての人に、肉の結合によるキリストへの入口が開かれている。もし彼らが古い人を脱ぎ捨て、彼の十字架にそれを釘づけ、それまで行ってきたことから離れて、彼の洗礼において命へと共に葬られ、そして、キリストの肉の交わりに入るために、肉を悪徳と欲望とともに釘づけるならば。

5

Istius modi enim corpora configurabit in transformatione corporis sui, et horum humilitatem in gloriam carnis suae transferet, qui contundentes omnes cupiditatum aculeos, et voluptatum sordes abluentes per novae nativitatis sacramentum, meminerint se non suam carnem habere, sed Christi.

PL 9, 499C

実際、このような者たちの体を、彼は自らの体の変容において同じ形にし、彼らの卑しさを、自らの肉の栄光へと移すであろう。彼らは、あらゆる欲望の刺を砕き、快楽の汚れを新しい誕生の秘義によって洗い流し、自分が持つ肉は自分のものではなくキリストのものであることを、心に留める者たちである。

Pars XXVIII, Caput X

第XXVIII部 第X章PL 9, 500A
1

Quae ante paranda. --Est autem hoc perfectum sabbatum, haec vera requies, cui more sabbati saecularis omnia vitae necessaria pridie praeparare praecipimur.

PL 9, 500A

前もって備えるべきもの。――そして、これこそが完全な安息日、この真の休みであり、この世の安息日のならわしに従って、我々は、この安息日のために、命に必要なものをすべて前日に備えるよう命じられている。

2

Judaei enim secundum praeceptum legis, die quae anterior sabbato erit, omnia quae sabbato sunt necessaria parant (Exod. XVI, 23) ; et cibus omnis ac potus ante providendus, parandus, recondendus est; non intelligentes in eo umbram futurae veritatis ostendi.

PL 9, 500A

実際、ユダヤ人は律法の掟に従い、安息日の前の日に、安息日に必要なものをすべて備える(出エジプト記16:23)。あらゆる食物と飲み物は前もって用意し、整え、蓄えておかねばならない。彼らは、そこに来たるべき真理の影が示されていることを理解していない。

3

Ut enim ad otium sabbati obtinendum superioris diei geminanda officia sunt (nam et quod ipsi diei et sabbato necessarium sit, curandum est); ita et nobis aeterna sabbata exspectantibus, quibus illic possimus uti, praesentis vitae negotiis sunt praeparanda; et nunc quidem necessaria, sed requiem sabbati redemptura.

PL 9, 500A

というのは、安息日の休みを得るためには、前日の務めが二倍にされねばならない(この日そのものと安息日に必要なものにも、配慮せねばならないからである)ように、永遠の安息日を待つ我々もまた、そこで用いることのできるものを、今の命の営みにおいて備えねばならない。それらは今は必要であるが、安息日の休みを贖い取るものである。

4

Ut igitur ab hujus sabbati requie, id est, ut superius ostendimus, a consortio Christi angelorumque, non etiam sacramento Dei arceamur; operandum et promerendum est, et per sollicitudinem operum anteriorum, aeternitatis est requies praeparanda, orationum vigiliis, lectionum frequentia, jejunii voluntate, humilitatis tranquillitate, bonitatis operibus, castitatis nitore, virtute patientiae.

PL 9, 500A

それゆえ、この安息日の休み、すなわち、先に示したように、キリストと天使たちとの交わりから、また神の秘義からも、遠ざけられることのないように、働き、功を積まねばならない。先立つ業への心配りによって、永遠の休みを備えねばならない。すなわち、祈りの不寝番、朗読の繰り返し、断食への意欲、謙遜の静けさ、善き業、貞潔の輝き、忍耐の力によってである。

5

Haec pridie in otium aeterni sabbati sunt paranda; ut corruptionis nostrae infirmitate in coelestem gloriam transformata, nec vitium voluntas, nec ambitio gloriam, nec honorem superbia, nec otium labor, nec cibum corpus, nec somnum noctis diei lassitudo desideret: sed sit nobis aeterna lux pervigil vita communis usus bonorum, coelestis satiatus sermo Dei, laudium Deo et cum angelorum choris hymnus aeternus.

PL 9, 500B

これらは、前日に、永遠の安息日の休みへ向けて備えられねばならない。それは、我々の朽ちるものの弱さが天の栄光へと変えられたとき、意志が悪徳を、野心が栄光を、傲慢が名誉を、労苦が休みを、体が食物を、昼の疲れが夜の眠りを、求めることがなくなるためである。むしろ、我々にとっては、永遠の光、目覚めたままの命、善きものの共同の享受、神の言葉による天の満ち足り、神への賛美、また天使たちの合唱とともにある永遠の賛歌があるであろう。

6

Hoc fidei est praemium, haec corporeae resurrectionis est gloria, in qua nihil desiderandum est, quia nullo egendum est; non per invidiam aemulandum, quia in communione vivendum; non aut infirmitate aliqua dolendum, aut aetate crescendum, quia immortalitate durandum est.

PL 9, 500C

これが信仰の報いであり、これが体の復活の栄光である。そこでは、何も求めるべきものはない。何も欠くことがないからである。妬みによって競うべきことはない。共有のうちに生きるからである。何らかの弱さのために苦しむことも、年齢を重ねて成長することもない。不死のうちに存続するからである。

7

Sed urendus potius diabolus, et malum omne perimendum, et aeternitatis nostrae flos obtinendus. Pro hujus igitur sabbati requie Deo patri Filius confitetur.

PL 9, 500C

むしろ、悪魔は焼かれ、あらゆる悪は滅ぼされ、我々の永遠の花が得られねばならない。それゆえ、この安息日の休みのために、子は父なる神に告白する。

8

Hoc ex persona ejus in fine cantatur, hoc, sicuti singulorum versuum interpretatione noscemus, acquisita hominum immortalitate celebratur.

PL 9, 500C

これは彼の人格において終わりに歌われる。これは、個々の節の解釈から我々が知るように、人間の不死が獲得されたことのゆえに祝われる。

Pars XXIX, Prooemium

第XXIX部 冒頭PL 9, 500C
1

PROLOGUS.

PL 9, 500C

序。

Pars XXIX, Caput I

第XXIX部 第I章PL 9, 500D
1

Elementa vitae piae tradit hic psalmus. --Qui ad doctrinam rationabilis et perfectae prudentiae praeparantur, ab ipsis statim litterarum elementis docendi sunt: ut perfectam veramque rationem tamquam ab exordio primae institutionis consequantur.

PL 9, 500D

この詩篇は敬虔な生の初歩を伝える。――理にかなった完全な思慮の教えへと備えられる者たちは、まさに文字の初歩から直ちに教えられねばならない。最初の教育の始まりからと同じく、完全で真なる道理に到達するためである。

2

Sciens istud sanctus Paulus apostolus, eam solam veram atque utilis doctrinae esse prudentiam, quae ab aetatis initiis atque ab infantiae ipsius inchoaretur exordiis, haec ad Timotheum inter magna atque praeclara fidei studiique praeconia in secunda epistola scribit: Tu vero permane in his quae didicisti, et credidisti, sciens a quo didicisti, et quod ab infantia sacras litteras nosti, quae te possint instruere in salutem (II Tim. III, 14 et 15) .

PL 9, 500D

聖なる使徒パウロは、これを知っていた。すなわち、年齢の始まりから、幼年のまさに始めから始められる思慮だけが、真実で有益な教えであることを。そこで、信仰と学びについての大いなる輝かしい称賛のうちに、テモテに宛てて、第二の手紙にこう書いている。「しかし汝は、学び信じたことに留まれ。誰から学んだかを知り、また幼いときから聖なる文字を知っており、それが汝を救いへと教え導くことができるのだから」(二テモテ3:14、15)。

3

Hoc propter praesentem psalmum ita dictum sit, in quo cum cognitio veritatis ad eruditionem humanae ignorantiae esset edenda, per ipsa litterarum atque elementorum initia doctrinae ordo est distributus.

PL 9, 501A

以上は、今の詩篇のために述べたことである。この詩篇においては、真理の認識が人間の無知を教え導くために示されねばならなかったので、まさに文字と初歩の始まりを通して、教えの順序が配分されている。

4

Secundum enim Hebraeorum litteras in singulis octonis versibus singulae litterae praeferuntur. Est autem omnis numerus versuum in centum septuaginta sex versibus.

PL 9, 501A

というのは、ヘブライ人の文字に従って、八つずつの節ごとに一つの文字が先に置かれているからである。そして節の総数は、百七十六節である。

5

Nam cum ex viginti duabus litteris omnis hebraeus sermo conveniat, et octonos versus litterae singulae explicent; numerus iste versuum octonis partibus multiplicatus expletur.

PL 9, 501A

実際、ヘブライ語の言葉全体は二十二の文字から成り、一つ一つの文字が八つずつの節を展開するので、この節の数は、八つの部分によって掛け合わされて満たされる。

6

Hanc igitur exstitisse causam existimo, ut per litteras totius istius psalmi ordo decurreret; ut sicut parvuli et imperiti et ad legendum imbuendi haec primum, per quae sibi verba contexta sunt litterarum elementa cognoscerent; ita et humana ignoratio ad mores, ad disciplinam, ad cognitionem Dei per hunc singularum litterarum octonarium numerum ipsis velut infantilis doctrinae initiis erudiretur.

PL 9, 501B

それゆえ、この詩篇全体の順序が文字を通して進むことになった理由は、次のとおりだと私は思う。幼い者たち、未熟な者たち、読むことを教え込まれるべき者たちが、まず、それらによって言葉が織り成される文字の初歩を知るように、人間の無知もまた、一つ一つの文字の八という数を通して、いわば幼児の教えのまさに始まりによって、習俗へ、教えへ、神の認識へと教育されるためである。

Pars XXIX, Caput II

第XXIX部 第II章PL 9, 501B
1

Gratia Dei doctrinae percipiendae necessaria. --Arduum enim et difficillimum homini est, per se ipsum vel per saeculi doctores rationem praeceptorum coelestium consequi: nec naturae nostrae recipit infirmitas, divinis institutis, nisi per ejus gratiam qui haec ipsa dederit, erudiri.

PL 9, 501B

教えを受け取るために必要な神の恩寵。――実際、天の掟の理を、自分自身によって、あるいはこの世の教師たちによって得ることは、人にとって困難で極めて難しい。我々の本性の弱さは、これらそのものを与えた者の恩寵によらなければ、神の定めによって教育されることを受け入れない。

2

Namque qui simpliciter ea quae inter manus sibi inciderint legunt, existimant nihil differentiae in verbis, nihil in nominibus, nihil in rebus existere.

PL 9, 501C

というのは、手に入ったものをただ素朴に読む者たちは、言葉においても、名においても、事柄においても、何の違いも存在しないと考えるからである。

3

Sed si istud communis colloquii sermo non patitur, ut sub diversis rerum nuncupationibus non diversa significata esse intelligantur; numquid Dei eloquia tam imperita, tam confusa esse credimus, ut aut inopia verborum quibus uterentur laboraverint, aut distinctionum genera nescierint?

PL 9, 501C

しかし、普通の会話の言葉でさえ、事物の異なる呼び名のもとに異ならない意味が理解されることを許さないのに、神の言葉が、そのように未熟で混乱したものであって、用いるべき言葉の乏しさに苦しんだか、あるいは区別の種類を知らなかった、などと我々は信じるであろうか。

Pars XXIX, Caput III

第XXIX部 第III章PL 9, 501C
1

Aliud sunt lex, praecepta, judicia, etc.--Plures enim cum audiunt legem, justificationem, praecepta, testimonia, judicia, quae omnia Moyses sub diversa uniuscujusque generis virtute disposuit, unum atque idem esse existimant: ignorantes aliud legem, aliud justificationem, aliud praeceptum, aliud testimonium, aliud esse judicium: quae multum a se differre et discrepare, testis nobis est octavus decimus psalmus, quo continetur proprietas uniuscujusque et nuncupationis et generis.

PL 9, 501C

律法、掟、裁きなどは、それぞれ別のものである。――実際、多くの者は、律法、義の定め、掟、証し、裁きと聞くとき、モーセがそれぞれの種類の異なる力のもとに配置したこれらすべてを、一つの同じものと考える。彼らは、律法と義の定めと掟と証しと裁きが、それぞれ別のものであることを知らない。これらが互いに大いに異なり食い違うことについては、第十八詩篇が我々の証人であり、そこにはそれぞれの呼び名と種類の固有性が含まれている。

2

Lex enim Domini immaculata (Ps. XVIII, 8, etc.) , convertens animas. Testimonium Domini fidele, erudiens parvulos. Justitiae Domini rectae, laetificantes corda. Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi.

PL 9, 502A

「主の律法は汚れがなく(詩篇18:8など)、魂を立ち帰らせる。主の証しは真実であり、幼い者たちを教える。主の義は正しく、心を喜ばせる。主の掟は輝いており、目を照らす。主への畏れは清く、世々に永続する」。

3

Judicia Domini vera, justificata in ipsum. Sunt ergo distantiae in singulis quibusque rebus: et prudentis atque intelligentis viri est, in his quae scripta sunt discernere, ubi lex, ubi praeceptum, ubi testimonium, ubi justificationes, ubi judicia constituta sint: ne illa quae sermo propheticus mirabili uniuscujusque rei proprietate distinxit, ea ignorantiae nostrae infirmitas indocta imperitiae opinione confundat.

PL 9, 502A

「主の裁きは真実であり、彼自身において義とされている」。それゆえ、個々の事柄に隔たりがあり、書かれていることの中で、どこに律法が、どこに掟が、どこに証しが、どこに義の定めが、どこに裁きが定められているかを見分けるのは、思慮あり悟りある人のなすことである。それは、預言の言葉が、個々の事柄の驚くべき固有性によって区別したものを、我々の無知の弱さが、未熟な無経験の思い込みによって混同しないためである。

4

Itaque per litteras singulas haec omnia maximus et ultra caeteros copiosissimus psalmus iste discrevit: ut per haec verborum elementa, credendi et vivendi et erudiendi in Dominum doctrinae ratio et distinctio doceretur.

PL 9, 502B

そこで、この最大にして、ほかの詩篇を超えて最も豊かなこの詩篇は、文字の一つ一つを通して、これらすべてを区別した。これらの言葉の初歩を通して、信じること、生きること、主へと教育されることの教えの理と区別が示されるためである。

Pars XXIX, Caput IV

第XXIX部 第IV章PL 9, 502B
1

Fides nuda non sufficit, non probitas naturalis. Octonarius numerus quam absolutus. --Plures autem arbitrantur simplicitatem fidei ad absolutam aeternitatis spem posse sufficere: tamquam innocentia secundum judicium saeculi, doctrinae coelestis institutis non egeat.

PL 9, 502B

信仰だけでは足りず、生まれつきの誠実さも足りない。八という数の、いかに完全であることか。――しかし、多くの者は、信仰の素朴さが、永遠についての完全な希望のために十分でありうると考える。まるで、この世の判断による無垢が、天の教えの定めを必要としないかのように。

2

Et quia aliter se res habeat, idcirco nunc vivendi in Deo innocenter, et in innocentia religiose manendi cognitio multa cum copia prophetici sermonis exposita est; quia difficile est quemquam per semetipsum, id est, per saeculi instituta hanc innocentiae religiosae cognitionem et verum usum vitae piae et innocentis adipisci.

PL 9, 502B

そして、事は違っているので、それゆえ今、神において無垢に生き、無垢のうちに敬虔に留まるための認識が、預言の言葉の豊かさをもって説かれたのである。誰かが自分自身によって、すなわち、この世の制度によって、この敬虔な無垢の認識と、敬虔で無垢な生の真の実践を得ることは、難しいからである。

3

Novit etiam infirmam per se esse humanam naturam Apostolus, ad hanc vivendi scientiam capessendam. Nam cum de charismatum et munerum Dei donis doceret, cum primum sermonem sapientiae praetulisset, statim sermonem scientiae subjecit.

PL 9, 502C

使徒もまた、人間の本性が、自分自身では、この生き方の知識を捉えるには弱いことを知っていた。神の賜物と贈り物についての教えにおいて、彼は、まず知恵の言葉を先に置いたのち、直ちに知識の言葉をその下に付け加えたのである。

4

Hoc enim scientiae post sapientiae sequens a Deo donum est: quia usus sapientiae in usu scientiae perfectus est.

PL 9, 502C

知恵のあとに続く、この知識の賜物は、神からのものだからである。知恵の実践は、知識の実践において完成されるからである。

Pars XXIX, Caput V

第XXIX部 第V章PL 9, 502C
1

Occurrit autem in praesenti psalmo etiam ea nobis difficultas, quod cum duos tantum psalmos acceperimus per litteras hebraeas conscriptos, id est, centesimum decimum atque undecimum, ita ut a prima usque vigesimam secundam litteram secundum Hebraeos versuum numerus conveniret, versusque singuli a singulorum elementorum initiis inchoarentur: in hoc nunc psalmo octonos versus elementa singula obtinerent.

PL 9, 502C

しかし、今の詩篇には、我々にとって次のような難しさもある。我々はヘブライ文字によって書かれた詩篇を二つだけ受け取っていて、すなわち第百十篇と第百十一篇であるが、それらでは、ヘブライ人に従い、第一の文字から第二十二の文字まで節の数が合致し、一つ一つの節が一つ一つの文字の始まりから始まっていた。ところが、この詩篇では、一つ一つの文字が八つずつの節を得ているのである。

2

Sed cum omnia vivendi, credendi et placendi Deo praecepta contineantur in psalmo; in eo numero omnia litterarum initia continentur, qui maxime secundum plenam et religiosam ejusdem numeri virtutem, primus omnium convenientium in se undique partium aequalitate perfectus est.

PL 9, 503A

しかし、生き、信じ、神に喜ばれるためのすべての掟が詩篇に含まれているのだから、すべての文字の始まりは、この数のうちに含まれている。この数は、その数の完全で敬虔な力に従って、あらゆる方向で部分の等しさによって調和するものの中で、最初に完全なものである。

3

Primum etenim per duas in se partes ex partibus coaequalis, tum deinde per quatuor aeque partes convenit: ut virtutes psalmorum, qui in hoc numero vel singulari vel multiplicato collocati sunt, doceant numeri hujus esse sanctam et religiosam plenitudinem.

PL 9, 503A

実際、それはまず、自らのうちの二つの部分によって、部分から成る等しいものとなり、ついで四つの等しい部分によっても調和する。それは、この数において、単独の形であれ掛け合わされた形であれ、置かれている詩篇の力が、この数の聖なる敬虔な充満を教えるためである。

4

Hic autem numerus, etiam in lege sanctus est. Jussum enim est, ut qui natus esset, in octavo signum circumcisionis acciperet (Gen. XVI, 12) .

PL 9, 503A

そして、この数は律法においても聖なるものである。生まれた者は八日目に割礼のしるしを受けるよう命じられているからである(創世記16:12)。

5

Haec etiam in circumcisione Domini ratio servata est: et in hoc dierum numero, cum ipse circumcisione non egeret, oblatus in templo est, ut in corpore ejus humanae carnis recideretur infirmitas (Luc. II, 21) .

PL 9, 503B

この理は、主の割礼においても守られた。この日数において、彼自身は割礼を必要としなかったのに、神殿に捧げられた。それは、彼の体において、人の肉の弱さが切り取られるためであった(ルカ2:21)。

6

Hic etiam numerus omnia genera pecudum, ut digna sacrificiis habeantur, emundat; octava enim die jubentur offerri (Exod. XXII, 30) . Et in hoc numero diluvii diebus origo rursum humanae generationis eligitur (I Petr. III, 20) .

PL 9, 503B

この数はまた、あらゆる種類の家畜を、犠牲にふさわしいものとみなされるよう清める。八日目に捧げるよう命じられているからである(出エジプト記22:30)。そして、この数において、洪水の日々に、人類の生成の源が、再び選び出される(一ペトロ3:20)。

7

Consummatio igitur nunc doctrinae et eruditionis nostrae sub perfecti hujus numeri absolutione per singula elementa concluditur: ante quem neque munda Deo hostia fuit, neque in generis familia quis cessante circumcisione susceptus est, et ex quo rursum iterandae generationis coepit exordium. Primae igitur litterae hi versus sunt.

PL 9, 503B

それゆえ、今や我々の教えと教育の完成は、この完全な数の完成のもとに、文字の一つ一つを通して締めくくられる。この数より前には、神に清い供え物はなく、家系において割礼がなされないまま誰かが迎え入れられることもなく、この数から、再び繰り返される誕生の始まりが始まった。したがって、これらの節は、第一の文字のものである。

Pars XXX, Prooemium

第XXX部 冒頭PL 9, 503C
1

Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum. Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.

PL 9, 503C

道において汚れのない者たちは幸いである。主の律法のうちを歩む者たちは。主の証しを探り、心を尽くして主を尋ね求める者たちは幸いである。不義を行う者たちは、主の道を歩まなかったからである。汝は、汝の戒めを大いに守るよう命じた。

2

Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas. Tunc non confundantur (Hil. confundar) , cum perspexero (respicio) in omnia mandata (tua). Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici justitiam tuam (judicia justitiae tuae). Justificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque nimis.

PL 9, 503C

願わくは、私の道が、汝の義の定めを守るために正されるように。そのとき、彼らは恥じ入ることがないであろう(ヒラリウスでは「私は恥じ入ることがない」)、私がすべての戒め(汝の)を見つめるとき(別本では「私が見つめる」)。私は、心の正しさのうちに汝に告白しよう、私が汝の義を学んだことにおいて(別本では「汝の義の裁き」)。汝の義の定めを私は守る。私を、まったく、大いに見捨てるな。

Pars XXX, Caput I

第XXX部 第I章PL 9, 504A
1

Luminis consequendi quae sit praeparatio. --VERS. 1 et 2 Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum.

PL 9, 504A

光に到達するための備えとは何か。――「道において汚れのない者たちは幸いである。主の律法のうちを歩む者たちは。主の証しを探り、心を尽くして主を尋ね求める者たちは幸いである」(詩篇118:1、2)。

2

Dictorum ordo non negligendus est: qui si non diligenter a nobis cognoscitur, ne dispositae quidem beatitudinis ordinem consequimur. Non enim primum, Beati scrutantes testimonia Dei; sed primum, Beati immaculati in via.

PL 9, 504A

述べられたことの順序は、なおざりにされてはならない。それを我々が注意深く知らなければ、定められた幸いの順序にさえ到達できない。というのは、まず「神の証しを探る者たちは幸いである」なのではなく、まず「道において汚れのない者たちは幸いである」だからである。

3

Prius enim est, confirmatis moribus et in innocentiae studium ex communi probitatis honestate compositis, viam veritatis ingredi; sequens deinde est scrutari Dei testimonia, et expurgato emundatotoque animo ad investiganda adesse.

PL 9, 504A

実際、先にあるのは、習俗が確かなものにされ、共通の誠実の徳によって無垢への熱意へと整えられて、真理の道に入ることである。その次に来るのが、神の証しを探ることであり、清められ浄められた〔底本は emundatotoque。emundatoque と読む〕魂をもって、それを探求するために身を置くことである。

4

Ordinis autem hujus et alius propheta (Osee X, 12) non immemor est, dicens, « Serite in justitia vosmetipsos, et metite vos in fructu vitae, et illuminate vos in lumine scientiae. » Non illuminatio primum, sed satio nostra praecepta est: ut cum antea nosmetipsos, id est, vitae nostrae usum in spem fructuum severimus, deinde cum quae sata sunt messuerimus, tunc nos lumine scientiae illuminemus.

PL 9, 504B

この順序を、もう一人の預言者もまた忘れておらず(ホセア10:12)、こう言っている。「義において汝ら自身に種を蒔け、命の実において刈り取れ、知識の光において汝ら自身を照らせ」。先に命じられているのは、照らしではなく、我々の種蒔きである。すなわち、まず我々自身に、つまり我々の命の営みに、実りへの希望のもとで種を蒔き、次に、蒔かれたものを刈り取ったとき、知識の光によって我々が照らされるためである。

5

Tenendus igitur hic ordo est, sationis messis et illuminationis. Plures enim nostrum illuminari se prius quam serere ac metere festinant; cum satio atque messis quaedam consequendi luminis praeparatio sit.

PL 9, 504B

したがって、この、種蒔き、刈り入れ、照らしの順序が守られねばならない。というのは、我々の多くは、蒔いて刈るより先に照らされようと急ぐが、種蒔きと刈り入れは、光に到達するための備えだからである。

Pars XXX, Caput II

第XXX部 第II章PL 9, 504B
1

Viam Domini non sufficit inire. Via Christus. -- Prima igitur haec beatitudo est, beatos esse qui immaculati in via sint: sed non in via fortuita et in incerta et in erratica, sed in via in qua in lege Domini ambulatur.

PL 9, 504B

主の道に入るだけでは足りない。道はキリストである。――それゆえ、第一の幸いはこれである。道において汚れのない者たちは幸いである。ただし、偶然の、不確かな、迷いの道においてではなく、主の律法において歩む道においてである。

2

Plures etenim utilem et necessariam viam sese ingressos existimant; sed immaculati in via non erunt, quia non in lege Domini ambulant. Sed via haec non solum ineunda est, sed etiam pergenda.

PL 9, 504C

実際、多くの者は、有益で必要な道に入ったと思っているが、道において汚れのない者にはならない。主の律法において歩んでいないからである。しかしこの道は、入るだけでなく、進み続けねばならない。

3

Nemo enim dum in via est, id ad quod per viam tendit obtinuit; secundum quod beatus Paulus ait, Non quod aliquid acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem si apprehendam, in quo et apprehensus sum a Christo (Phil. III, 12) .

PL 9, 504C

実際、誰も、道にいるあいだは、道を通って目指すものを手に入れてはいない。幸いなるパウロが言うとおりである。「私が何かを得たとか、すでに完全になったというのではない。ただ、私は、キリストによって捕らえられたそのもののために、捕らえようと追い求めている」(フィリピ3:12)。

4

Ergo adhuc ille pergebat: sed pergebat ea quae retro sunt obliviscens, his autem quae in priora sunt se extendens. Itaque viam hanc agens beatus est, qui cum oblivione praeteritorum in futurorum spem extenditur.

PL 9, 504C

したがって、彼はなお進み続けていた。しかし、後ろのものを忘れ、前のものに向かって身を伸ばしながら進んでいた。それゆえ、この道を進む者は幸いである。過ぎ去ったものを忘れ、来たるべきものへの希望へと身を伸ばす者は。

5

Et quae via sit in qua unusquisque ambulans beatus sit. Dominus docet dicens: Ego sum via (Joan. XIV, 6) .

PL 9, 505A

そして、どの道を歩めば誰もが幸いとなるのかを、主は教えて言う。「私は道である」(ヨハネ14:6)。

6

Quisquis igitur in praeceptis ejus institerit, hic beatus est: dum vitia carnis coercet, dum animi petulantiam edomat, dum avaritiae famem vincit, dum terrenorum honorum gloriam evitat. Qui in his ergo manserit, hic est immaculatus in via, et in lege Domini ambulans.

PL 9, 505A

それゆえ、誰であれ彼の掟にとどまる者は、幸いである。肉の悪徳を抑え、魂の放縦を制し、貪欲の飢えに打ち勝ち、地上の名誉の栄光を避けるあいだは。したがって、これらのうちにとどまった者こそが、道において汚れのない者であり、主の律法において歩む者である。

Pars XXX, Caput III

第XXX部 第III章PL 9, 505A
1

Lex est Dei et lex peccati. --Adjectio autem ea, qua dictum est, in lege Domini (Rom. VII, 23) , non est otiosa.

PL 9, 505A

神の律法があり、また罪の律法もある。――しかし、「主の律法において」と言われたこの付加語は(ローマ7:23)〔底本はここに引照を置くが、次節に引かれる使徒の言葉を指すと思われる〕、無用ではない。

2

Est enim et peccati lex, de qua ait beatus Apostolus, Video aliam legem in membris meis contramilitantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in legem peccati. Ergo quia et lex peccati esset, idcirco lex Domini dicta est.

PL 9, 505A

実際、罪の律法もあり、それについて幸いなる使徒は言う。「私は、私の肢体のうちに、私の心の律法に対抗して戦い、私を罪の律法のうちに捕虜として引き連れる別の律法を見る」。したがって、罪の律法もあったので、それゆえ「主の律法」と言われたのである。

3

Nisi enim et lex esset exterior, non cum adjectione proprietatis legem Domini propheticus sermo dixisset.

PL 9, 505B

実際、もし外にある律法もなかったなら、預言の言葉は、固有性の付加をもって、主の律法とは言わなかったであろう。

Pars XXX, Caput IV

第XXX部 第IV章PL 9, 505B
1

Lex in genere. --Sequens deinde versus est primae litterae: Beati qui scrutantur testimonia ejus, et in toto corde exquirunt eum.

PL 9, 505B

律法一般について。――次に、第一の文字の続く節はこれである。「彼の証しを探り、心を尽くして彼を尋ね求める者たちは幸いである」。

2

In primo versu est, Qui ambulant in lege Domini: in secundo, Qui scrutantur testimonia ejus; in quarto, quia tertius supplementum dedit secundo, de mandatis ait dicens, Tu mandasti mandata tua custodiri nimis: in quinto de justificatione, Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas: in sexto rursum de mandatorum effectibus, Non confundar, cum respicio in omnia mandata tua: in septimo de judiciis, Confitebor tibi Domine in directione cordis, in eo quod didici judicia tua: in octavo de justificatione, Justificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque nimis.

PL 9, 505B

第一の節には、「主の律法において歩む者たち」とある。第二には、「彼の証しを探る者たち」。第四には――第三の節が第二に補足を与えたので――戒めについて、「汝は、汝の戒めを大いに守るよう命じた」と言う。第五には義の定めについて、「願わくは、私の道が、汝の義の定めを守るために正されるように」。第六には再び戒めの効果について、「私は、汝のすべての戒めを見つめるとき、恥じ入ることがない」。第七には裁きについて、「主よ、私は心の正しさのうちに汝に告白する、私が汝の裁きを学んだことにおいて」。第八には義の定めについて、「汝の義の定めを私は守る、私を、まったく、大いに見捨てるな」。

3

Si ergo aliud lex, aliud praeceptum, aliud judicium, aliud justificatio, aliud testimonium, necessarium est ab eo, qui haec omnia constituit et condidit, intelligentiae gratiam nos et munus orare. Totum hoc autem in commune lex dicitur. Sed est quiddam in his speciale, quod propriam in se habet legis nuncupationem.

PL 9, 505C

もし、律法、掟、裁き、義の定め、証しが、それぞれ別のものであるなら、これらすべてを定め、創り上げた者に、悟りの恩寵と賜物を祈り求めることが必要である。しかしこれら全体は、総称して律法と呼ばれる。だが、これらの中には、固有の律法という呼び名を自らのうちに持つ、ある特別なものがある。

Pars XXX, Caput V

第XXX部 第V章PL 9, 505C
1

Lex umbra futurorum. Mandatum quid. --Quid ergo est lex? Umbra scilicet, ut Apostolus ait, futurorum: quod de caeteris scriptum nusquam est, scilicet ut futurorum umbra sit aut justificatio, aut testimonia, aut mandata: sed tantum id legi proprium est, ut Apostolus in plurimis docet, non secundum litterae intelligentiam Legem esse tractandam, sed secundum spiritalem doctrinam futurorum in ea umbram esse noscendam.

PL 9, 505C

律法は来たるべきものの影である。戒めとは何か。――では、律法とは何か。使徒の言うとおり、来たるべきものの影である。ほかのものについては、そのように書かれたところはどこにもない。すなわち、義の定めや、証しや、戒めが、来たるべきものの影である、とは。むしろ、これだけが律法に固有のことであり、使徒が多くの箇所で教えるように、律法を文字の理解に従って扱ってはならず、霊的な教えに従って、その中に来たるべきものの影があることを知らねばならない。

2

Ait enim, Non obturabis os bovis triturantis (I Cor. IX, 9) : Et adjecit, Numquid pecudum Deo cura est? Annon propter nos dicta scriptaque sunt (Ib., 10) ?

PL 9, 505D

彼は言うからである。「汝は、脱穀する牛の口をふさいではならない」(一コリント9:9)。そして付け加えた。「神は家畜を気にかけているのか。我々のために言われ、書かれたのではないのか」(一コリント9:10)。

3

Et rursum: Legem legentes non audistis, quod Abraham duos filios habuit, unum ex ancilla, et unum ex libera? sed qui ex ancilla, secundum carnem natus est; qui autem ex libera, secundum repromissionem (Gal. IV, 21, etc.) .

PL 9, 506A

そしてまた、「汝らは、律法を読みながら聞かなかったのか、アブラハムには二人の子があり、一人は女奴隷から、一人は自由な女から生まれたと。しかし、女奴隷から生まれた者は肉によって生まれ、自由な女から生まれた者は約束によって生まれたのである」(ガラテヤ4:21など)。

4

Et quia lex futurorum umbra esset, adjecit, Quae sunt allegorumena, haec enim sunt duo Testamenta (Ib., 24) . Ergo quaecumque doctrinarum spiritalium umbram complexa sunt, haec, lex esse dicenda est; quia lex et spiritalis est, et umbra futurorum (Rom. VII, 14) .

PL 9, 506A

そして、律法が来たるべきものの影であったので、彼は付け加えた。「これらは寓意的に語られたものである。これらは二つの契約だからである」(ガラテヤ4:24)。したがって、霊的な教えの影を含むものは何であれ、律法と呼ばれねばならない。律法は霊的であり、来たるべきものの影だからである(ローマ7:14)。

Pars XXX, Caput VI

第XXX部 第VI章PL 9, 506A
1

Mandatum autem Domini est, in quo observatio praeceptorum et custodia continetur; ut illud, Non occides, non moechaberis (Exodi, XX, 13), et caetera horum similia.

PL 9, 506A

これに対し、主の戒めとは、掟の遵守と保持が含まれているものである。「汝は殺してはならない、姦淫してはならない」(出エジプト記20:13)や、これらに似たほかのものがそうである。

2

Et quia haec simplicia et splendida sunt, nosque in verum lumen per observantiam sui dirigentia; idcirco ita dictum est, Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos (Ps. XVIII, 9) .

PL 9, 506B

そして、これらは単純で輝いており、それらを守ることによって我々を真の光へと導くので、それゆえこう言われたのである。「主の掟は輝いており、目を照らす」(詩篇18:9)。

3

De lege autem non convenerat ista dixisse, quae per umbram futurorum sancta est, et animas per futurorum cognitionem convertens; mandatum autem per observantiam sui illuminans.

PL 9, 506B

しかし、律法についてこのようなことを言うのはふさわしくなかった。律法は、来たるべきものの影によって聖なるものであり、来たるべきものの認識を通して魂を立ち帰らせるものだからである。これに対して、戒めは、自らを守ることによって照らすものである。

Pars XXX, Caput VII

第XXX部 第VII章PL 9, 506B
1

Testimonia Dei quae et quam multa. Angelis plenus omnis mundus. --Ergo quia beati sunt scrutantes testimonia Dei, et aliud legem, aliud mandatum, aliud testimonium esse sicut caetera diximus; quae haec Dei sint testimonia, noscendum est.

PL 9, 506B

神の証しとは何であり、いかに多いか。全世界は天使に満ちている。――さて、神の証しを探る者たちは幸いであり、また、ほかのことについて述べたとおり、律法と戒めと証しは別のものであるから、神のこれらの証しが何であるかを知らねばならない。

2

Legis enim totius liber sub testimoniis datus est. Coelum namque et terram Moyses librum Testamenti traditurus in testimonium advocavit.

PL 9, 506B

律法の書全体は、証しのもとに与えられているからである。実際、モーセは、契約の書を渡そうとするとき、天と地を証しとして呼び出した。

3

Et sunt plurima in causam testimoniorum constituta, cum Jacob ait (Gen. XXXI, 52) , Testimonium erit vobis collis iste, et testimonium erit lapis iste. Et in Jesu scriptum est, Duodecim lapides efferte, ut sint hi testimonium filiis vestris (Jos. IV, 5 et 6) .

PL 9, 506C

そして、証しの理由のために設けられたものは非常に多い。ヤコブが言うとき(創世記31:52)、「この丘は汝らの証しとなり、この石は証しとなる」。またヨシュアにおいては、「十二の石を運び出せ。これらが汝らの子らへの証しとなるためである」と書かれている(ヨシュア記4:5、6)。

4

Curato etiam leproso Dominus ait, Offer munus tuum in testimonium, quod constituit Moyses illis.

PL 9, 506C

重い皮膚病の者が癒やされたときにも、主は言った。「汝の供え物を、モーセが彼らに定めたとおり、証しとして捧げよ」。

5

Apostolus plura ad Timotheum per epistolam loquens denuntiat sub testibus, dicens: In conspectu multorum testium denuntio tibi, et in conspectu Dei vivificantis omnia, et Jesu Christi, et electorum Angelorum, ut haec custodias (I Tim. v, 21) .

PL 9, 506C

使徒は、テモテに宛てた手紙で多くのことを語りながら、証人のもとで宣言して言う。「多くの証人の前で、また万物を生かす神、イエス・キリスト、選ばれた天使たちの前で、私は汝に宣言する、これらを守るようにと」(一テモテ5:21)。

6

Plura igitur et innumerabilia sunt Dei testimonia, quae si quis scrutari per cognitionem Legis, Prophetarum, Evangeliorum, Apostolorum vellet, in beatitudine permaneret; neque velut vacuo et solitario orbe vivens, sciret se nisi sub teste peccare.

PL 9, 506C

それゆえ、神の証しは多く、数えきれない。もし誰かが、律法、預言者たち、福音書、使徒たちの認識を通してこれらを探ろうとするなら、幸いのうちに留まるであろう。また、空虚で孤独な世界に生きているかのようにではなく、自分が罪を犯すのはつねに証人のもとであることを知るであろう。

7

Plena sunt enim omnia divinis testimoniis: et omne hoc vacuum quod putatur, repletum est angelis Dei nihilque est quod non haec divinorum ministeriorum frequentia incolat.

PL 9, 506D

実際、すべては神の証しに満ちている。そして、空虚だと思われているこの空間も、神の天使たちで満たされており、これら神の務めの群れが住まわないところは何一つない。

Pars XXX, Caput VIII

第XXX部 第VIII章PL 9, 507A
1

Horum praesentia deterrere debet a peccatis. Angeli voluntatis nostrae testes. Diaboli vis et malitia. --Horum itaque cognitionem per doctrinam quis adeptus, scit se sub testibus vivere.

PL 9, 507A

これらが臨在することは、罪から遠ざけるものでなければならない。天使たちは我々の意志の証人である。悪魔の力と悪意。――それゆえ、これらについての認識を教えによって得た者は、自分が証人たちのもとで生きていることを知る。

2

Et cum natura humanae infirmitatis proclivis ad vitia est, refugit tamen vel sub teste peccare: quod ipsum docet nos communis consuetudinis ratio. Quis enim furari sub teste non metuit? Quis ad scelus nisi secretum elegit?

PL 9, 507A

そして、人間の弱さの本性は悪徳に傾きやすいが、それでも、証人のもとで罪を犯すことは避ける。これは、共通の慣習の理そのものが我々に教えるところである。証人のもとで盗むことを恐れない者がいるだろうか。人目につかない所を選ばずに悪事へ向かう者がいるだろうか。

3

Quis ad adulterium non aut solitudinem aut noctem optavit? Et si quando incalescentibus vitiis jam ad crimen animus promptus est, tamen furor insanientis voluntatis occursu testis coercetur: et in sese abruptam humanae petulantiae naturam nonnumquam intercessio repentina revocavit.

PL 9, 507A

姦淫へ向かうとき、孤独か夜を望まなかった者がいるだろうか。そして、悪徳が燃え上がり、心がすでに犯罪へと備えているときにも、狂った意志の激情は、証人が現れることで抑えられる。人間の放縦な本性が自ら断崖へと突き進むとき、突然の介入がこれを呼び戻したことも、一度ならずある。

4

Si ergo metus intercessionis jam praesumptum animo facinus demoratur; quid Christianum hominem agere conveniet, scientem se tot undique spiritalium virtutum testimoniis, non dico operum suorum, sed ipsius tantum voluntatis obsessum?

PL 9, 507A

もし、介入への恐れが、心にすでに思い描かれた悪行を押しとどめるのなら、キリスト者は、どのようにふるまうのがふさわしいだろうか。自分が、四方から、霊的な力たちの証言に取り囲まれていることを知っているのである。自分の行いについてとは言わず、その意志についてだけでもそうである。

5

Nonne cum in aliquam turbidae affectionis voluntatem infirmitatis nostrae aculeis commovemur, metuimus adsistentes undique nobis choros Angelorum, et plenum ministeriis coelestibus mundum?

PL 9, 507B

我々は、我々の弱さの刺に動かされて、何か乱れた情念の意志に陥るとき、四方から我々のそばに立つ天使たちの合唱と、天の務めに満ちた世界を、恐れはしないだろうか。

6

Si enim Angeli parvulorum Patrem nostrum quotidie vident, qui in coelis est (Matth. XVIII, 10) : possumus testimonia eorum metuere, quos et nobiscum manere, et Deo quotidie scimus adsistere.

PL 9, 507B

実際、「幼い者たちの天使たちは、天にいる我々の父を日々見ている」(マタイ18:10)。我々は、彼らが我々とともに留まり、日々神のそばに立っていることを知っているのだから、彼らの証言を恐れることができる。

7

Quin etiam ipsum illum diabolum, per quem ipsa illa vitiorum nostrorum incentiva praebentur, suosque omnes testes metuere debemus, puncto temporis omnem amplitudinem mundi hujus obeuntem; cui dulce est peccare nos, ut peccatorum nostrorum testimonio glorietur.

PL 9, 507B

それどころか、我々の悪徳のそそのかしそのものが、そこを通して差し出されるところの、あの悪魔自身と、その証人たちすべてをも、我々は恐れねばならない。彼は、一瞬のうちにこの世界の全域を巡り、我々が罪を犯すことを喜ぶ。我々の罪の証言によって誇るためである。

8

Est enim ejus haec propria calliditas, instigare ad peccandum, et arguere peccantes. Dictum est enim, Aut nescis quia adest diabolus accusator fratrum vestrorum (Apoc. XII, 10) .

PL 9, 507C

実際、これが彼の固有の狡猾さである。罪を犯すようそそのかし、罪を犯す者たちを告発することである。こう言われているからである。「汝は、汝らの兄弟たちの告発者である悪魔がそこにいることを知らないのか」(黙示録12:10)。

Pars XXX, Caput IX

第XXX部 第IX章PL 9, 507C
1

Testimonia Dei toto corde inquirenda. --Et quia essent adversariae nobis virtutes in testimonio cum caeteris permanentes, de sanctis tantum prophetam meminisse dignum fuit dicentem, Beati scrutantes testimonia ejus: non aliena scilicet, sed illa quae Dei sunt.

PL 9, 507C

神の証しは、心を尽くして探らねばならない。――そして、我々に敵対する力たちが、ほかの者たちとともに証人として留まっているのだから、預言者が、聖なるものについてだけ心に留めたことはふさわしかった。「彼の証しを探る者たちは幸いである」と言って。すなわち、他のものではなく、神のものである証しをである。

2

Non negligentem autem testimoniorum Dei oportet esse scrutationem; ob quod dictum est, In toto corde exquirunt eum.

PL 9, 507C

しかし、神の証しの探究は、なおざりであってはならない。そのゆえに、「心を尽くして彼を尋ね求める」と言われたのである。

3

Non pro parte studium coelesti doctrinae adhibendum est; sed toto corde Dei testimonia inquirenda sunt: ut quia sunt et alia quae Dei non sunt, ea quae Dei discimus esse, non avocato in alia negotia corde scrutemur.

PL 9, 507C

天の教えへの熱意は、一部分だけ向けられるべきではなく、心を尽くして、神の証しが探られねばならない。それは、神のものではないほかのものも存在するので、神のものであると我々が学んだものを、心をほかの営みへと引き離すことなく、探るためである。

Pars XXX, Caput X

第XXX部 第X章PL 9, 507D
1

Viae multae bonae et una optima quid. --VERS. 3. Succedit deinde hic versus: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt. In primo versu singulariter via commemoratur, viae in hoc tertio plures.

PL 9, 507D

よい道は多く、最善の道は一つとは何か。――次にこの節が続く。「不義を行う者たちは、彼の道を歩まなかったからである」(詩篇118:3)。第一の節では、道が単数で言及され、この第三の節では、道が複数である。

2

Ex quo intelligendum est, per multas vias ad unam perveniri; in qua quisque immaculatus si sit, hic beatus est.

PL 9, 508A

このことから、多くの道を通って一つの道に至ることが理解されねばならない。その道において、誰であれ汚れのない者であるなら、その人は幸いである。

3

De plurimis autem viis atque una Jeremias paria testatus est, dicens, State in viis, et interrogate vias Domini aeternales: et quaerite quae sit via bona (Jerem. VI, 16) .

PL 9, 508A

数多くの道と一つの道について、エレミヤは同じことを証しして、こう言っている。「道に立て、そして主の永遠の道を尋ねよ。善き道はどれかを探せ」(エレミヤ6:16)。

4

In plurimis ergo viis standum est, et plurimae interrogandae sunt: et hae quidem plures et Domini sunt et aeternales, et in his cernendum est quae sit via optima.

PL 9, 508A

それゆえ、非常に多くの道に立たねばならず、非常に多くの道を尋ねねばならない。そして、これらの道は多くて、主のものであり、永遠であり、これらの中に、最善の道がどれかを見定めねばならない。

5

Viae plures sunt, et plura Dei mandata, plures prophetae per quos omnes in unam viam pergitur: sed in his operarii iniquitatis non ambulaverunt. Nam si in lege mansissent, usque ad optimam illam Novi Testamenti viam pervenirent.

PL 9, 508A

道は多く、神の戒めも多く、預言者たちも多い。それらすべてを通して一つの道へと進むのであるが、不義の働き手たちはこれらの中を歩まなかった。もし律法にとどまっていたなら、彼らは、新しい契約のあの最善の道にまで至ったはずである。

6

Est via per Moysen, est per Jesum, est per David, est per Esaiam, est per Jeremiam, est per Apostolos; et per has omnes ad eum necesse est pervenire qui dixit, Ego sum via; et Nemo vadit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6) .

PL 9, 508A

モーセを通しての道があり、ヨシュアを通しての道、ダビデを通しての道、イザヤを通しての道、エレミヤを通しての道、使徒たちを通しての道がある。そして、これらすべてを通して、「私は道である」、また「私を通らなければ、誰も父のもとに行かない」と言った者のもとに至らねばならない(ヨハネ14:6)。

7

Simile quiddam sub margaritae nomine dictum esse intelligendum est. Multarum enim margaritarum negotiatorem esse oportet, ut unam margaritam multi pretii consequatur (Matt. XIII, 45) .

PL 9, 508B

これと似たことが、真珠の名のもとで言われていると理解されねばならない。実際、多くの真珠の商人でなければならない。多くの価をもつ一つの真珠を手に入れるためである(マタイ13:45)。

8

De margaritis cum fit sermo, sufficit ad honorem earum quod margaritae sunt nuncupatae; una autem illa margarita quae reperta est magni esse pretii dicitur: ita et cum de viis plurimis prophetatur; quod et Domini et aeternales sint dictum est; cum autem in his viis quaeritur quae sit utilis via, ea quae reperta est optima praedicatur.

PL 9, 508B

真珠について語られるとき、それらの名誉には、真珠と呼ばれたことで足りる。しかし、見いだされたあの一つの真珠は、大いなる価をもつと言われる。同じように、非常に多くの道について預言されるときも、それらが主のものであり永遠であると言われる。しかしこれらの道の中で、どれが有益な道かが探されるときには、見いだされたものが最善だと告げられる。

9

Ergo quamvis vel illae viae aeternales sint, vel margaritae ipso suo nomine honorabiles sint: in multis viis standum est, ut bona via reperiatur; et vendendae omnes margaritae sunt, ut ea quae multi pretii est reperta coematur.

PL 9, 508B

したがって、たとえこれらの道が永遠であるとしても、また、真珠がその名そのものによって尊いとしても、善き道が見いだされるためには、多くの道に立たねばならず、多くの価をもつ真珠が見いだされたなら、それが買い取られるために、すべての真珠を売らねばならない。

Pars XXX, Caput XI

第XXX部 第XI章PL 9, 508C
1

VERS. 4. Dehinc consequitur hic versus: Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Superius commemoravimus, aliud significare mandata, aliud legem.

PL 9, 508C

次に、この節が続く。「汝は、汝の戒めを大いに守るよう命じた」(詩篇118:4)。先に我々は、戒めは律法とは別のことを意味すると述べた。

2

Et de lege, quantum arbitror, Apostolus nobis testis fuit, quia umbra sit futurorum, in qua species veritatis tamquam corpus in umbra describitur (Coloss. II, 17) .

PL 9, 508C

そして、律法については、私の思う限り、使徒が我々の証人であった。すなわち、律法は来たるべきものの影であり、そこでは、真理の姿が、体が影の中に描かれるように描かれている(コロサイ2:17)。

3

Mandatum vero est, quod per observantiam implendum est: ut illud, Non moechaberis, non occides (Exodi, XX, 13). Non enim in eo species futurae imaginis continetur, sed praesentem habet operationis effectum: Tu mandasti mandata tua custodiri valde.

PL 9, 508C

一方、戒めとは、守ることによって果たされるべきものである。たとえば、「汝は姦淫してはならない、汝は殺してはならない」がそうである(出エジプト記20:13)。実際、そこには来たるべき像の姿は含まれておらず、行いの現在の効果がある。「汝は、汝の戒めを大いに守るよう命じた」。

4

Nihil igitur dissoluto animo, nihil incurioso agendum est, sed sollicitos atque anxios curam mandatorum Dei exsequi nos oportet: ut id quod agimus, in profectum fidei nostrae, cum reverentia ejus cui agimus, exsequamur.

PL 9, 508D

それゆえ、何事も、だらしない心で、不注意に行ってはならない。むしろ、我々は、気を配り、心を砕いて、神の戒めへの配慮を果たさねばならない。行うことを、我々の信仰の前進のために、また、我々がそのために行う者への畏敬をもって、果たすためである。

5

Caeterum si aliquid remissa voluntate et occupata in res alias cogitatione egerimus; officia quidem corporis in agendo occupabuntur, sed devotionis meritum per negligentiam non consequemur.

PL 9, 509A

そうでなく、もし我々が、緩んだ意志で、ほかのことに気を取られた思いをもって何かを行うなら、体の務めは、行うことに費やされはするが、敬虔の功績は、怠慢のゆえに得られないであろう。

Pars XXX, Caput XII

第XXX部 第XII章PL 9, 509A
1

Justificationes Dei plures; earum nexus; sine gratia non comparantur. --VERS. 5. Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas justificationes tuas. Habemus nunc post mandatorum custodiam, etiam justificationum observantiam.

PL 9, 509A

神の義の定めは多い。それらのつながり。恩寵なしには獲得されない。――「願わくは、私の道が、汝の義の定めを守るために正されるように」(詩篇118:5)。我々には今、戒めの保持のあとに、義の定めの遵守もある。

2

Et mandata jam superius, quae esse existimaremus, ostendimus. Justificationes autem sunt plures atque diversae in observandis singulis officiorum generibus temperandae: ad quorum custodiam, nisi a Deo dirigamur, infirmes per naturam nostram erimus.

PL 9, 509A

そして、戒めがどのようなものと我々がみなすべきかは、すでに先に示した。義の定めは、しかし、多くて多様であり、個々の務めの種類を守る中で、調整されねばならない。それらを守るために、神によって正されなければ、我々は、本性において弱い〔底本は infirmes。infirmi と読む〕であろう。

3

Adjuvandi igitur per gratiam ejus, dirigendique sumus, ut praeceptarum justificationum ordinem consequamur.

PL 9, 509A

したがって、我々は、その恩寵によって助けられ、正されねばならない。命じられた義の定めの順序に到達するためである。

4

Est nobis justificatio circa servum distributa, est circa filium, est circa patrem, est circa fratres, est circa fideles viros, est circa Ecclesiae principes, est circa Angelos, est circa Deum ac Dominum nostrum unigenitum Dei Verbum.

PL 9, 509B

我々には、義の定めが、奴隷に関して、子に関して、父に関して、兄弟たちに関して、信仰ある人々に関して、教会の君主たちに関して、天使たちに関して、神にして我々の主である、神の独り子なる言葉に関して、それぞれ割り当てられている。

5

In singulis ergo quibusque generibus atque nominibus justificationis ratio servanda est: quia nisi haec omnia ex comparibus devotae voluntatis officiis retineantur, justificationem Dei non tenebimus.

PL 9, 509B

それゆえ、義の定めの理は、種類と名称の一つ一つにおいて守られねばならない。なぜなら、これらすべてが、敬虔な意志の釣り合った務めによって保たれなければ、我々は神の義の定めを保つことにならないからである。

6

Religiosus in patrem, si oderit filium, modum justificationis amisit. Religiosus in fratrem, si oderit servum, perdidit justificationis Dei ordinem.

PL 9, 509B

父に対して敬虔な者が、子を憎むなら、義の定めの尺度を失っている。兄弟に対して敬虔な者が、奴隷を憎むなら、神の義の定めの秩序を失った。

7

Religiosus in Dominum, si oderit sacerdotem, nequaquam justificationis observantiam in religione Dei explevit, odia in ipsa ministeria divinae justificationis exercens.

PL 9, 509B

主に対して敬虔な者が、司教を憎むなら、神への敬虔において、義の定めの遵守を決して果たしていない。神の義の定めの奉仕そのものに対して、憎しみを行っているからである。

8

Jam vero in ipsa fidei veritate, id est, de Dei patris et Domini intelligentia, per quam maxime justificatio nobis erit probata, quanta opus est nobis Dei gratia, ut recta sapiamus, ut ex propheticis atque evangelicis auctoritatibus unum idemque teneamus ne in uno aut altero opinio nostra et sermo dissideat, sed ad universas Dei justificationes aequa ac pari operum ac doctrinae observantia dirigamur.

PL 9, 509C

さらに、信仰の真理そのもの、すなわち、父なる神と主についての理解――それによって義の定めが我々にとって最もよく試されることになる――においては、我々は、正しいことを思うために、預言者たちの権威と福音書の権威から同じ一つのことを保持するために、どれほど神の恩寵を必要とすることか。それは、一つの点でもう一つの点でも、我々の見解と言葉が食い違うことなく、神のすべての義の定めへ、等しく釣り合った行いと教えの遵守によって、正されるためである。

Pars XXX, Caput XIII

第XXX部 第XIII章PL 9, 509C
1

Mandata omnia, non ex parte servanda. --VERS. 6. Quod cum consequemur, tum dicere id quod consequenti versu continetur licebit: Tunc non confundar, cum respicio in omnia mandata tua.

PL 9, 509C

戒めはすべて、部分的にではなく守られねばならない。――これを我々が得たなら、そのとき、次の節に含まれることを言うことが許されるであろう。「そのとき、私は恥じ入ることがない、私が汝のすべての戒めを見つめるとき」(詩篇118:6)。

2

Nisi enim attenti in omnibus mandatis ejus erimus, ac diversabimur, eruntque alia praeterita, alia pro voluntate observata; justificationis ordinem non tenebimus.

PL 9, 510A

というのは、もし我々が、彼のすべての戒めに注意を払わず、道を外れ、あるものは省かれ、あるものは意のままに守られるなら、義の定めの秩序を保たないからである。

3

Caeterum si directis viis nostris erit par in omnibus aequalisque custodia; nullo oblivionis vel negligentiae pudore confusi, confidenter omnium mandatorum observatione gaudebimus.

PL 9, 510A

しかし、もし我々の道が正されて、すべてにおいて釣り合った等しい保持があるなら、忘却や怠慢の恥に混乱することなく、我々は、すべての戒めの遵守を確信をもって喜ぶであろう。

Pars XXX, Caput XIV

第XXX部 第XIV章PL 9, 510A
1

Recti cordis cognitaeque justitiae auctor Deus. --VERS. 7 et 8. Sequitur deinde hic versus: Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiae tuae. Justificationes tuas custodiam.

PL 9, 510A

正しい心と、知られた義の創始者は神である。――次に、この節が続く。「私は、心の正しさのうちに汝に告白する、私が汝の義の裁きを学んだことにおいて。汝の義の定めを私は守る」(詩篇118:7、8)。

2

Abjicienda ergo est omnis animae perversitas, et directo atque in nullam aliam partem deflexo corde est confitendum: ne decedat animus in saeculi curam, ne ex illis doctrinae Dei semitis in devia evagetur.

PL 9, 510A

それゆえ、魂のあらゆる曲がりは捨てられねばならず、まっすぐで、ほかのどちらにも逸れていない心によって、告白されねばならない。心が世の思い煩いへと去ることのないように、神の教えのあの小道から、道を外れてさまようことのないように。

3

Sed directae hujus confessionis ea causa est, quae consequenti versu continetur: In eo quod didici judicia justitiae tuae. Primum igitur oravit, ut ad custodiendas justificationes directae viae ipsius fierent.

PL 9, 510B

しかし、この正しい告白の理由は、次の節に含まれている。「私が汝の義の裁きを学んだことにおいて」。それゆえ、彼はまず、義の定めを守るために、自らの道が正されるようにと祈った。

4

Secundo in nullo confundendum se esse subjecit, cum in omnia Dei mandata respiceret. Tertio quoque in directione cordis Deo se confessurum spopondit ob id, quia judicia justitiae ejus didicisset; per doctrinam scilicet directi cordis cognitaeque justitiae, laudem Deo reddens.

PL 9, 510B

第二に、神のすべての戒めを見つめるとき、何によっても恥をかくことはないと付け加えた。第三に、心の正しさのうちに神に告白すると約束した。神の義の裁きを学んだからである。すなわち、正しい心と知られた義の教えを通して、神に賛美を返すのである。

5

Sed justitiae cognitae hic fructus est, ut justificationes Dei retineantur: et idcirco subjecit: Justificationes tuas custodiam. Qui enim didicisse judicia Dei fructus est, nisi cognitionem nostram justificationum observantia consequatur?

PL 9, 510B

しかし、知られた義の実りとは、神の義の定めが保たれることである。それゆえ彼は付け加えた。「汝の義の定めを私は守る」。実際、我々の認識に義の定めの遵守が伴わないなら、神の裁きを学んだことは、何の実りであろうか。

Pars XXX, Caput XV

第XXX部 第XV章PL 9, 510C
1

Orandus semper Deus; ne in tentatione deserat. --Sed meminisse debemus, licet cognitio praestanda a Deo sit, tamen esse semper orandum, ut his quae in custodiendis justificationibus suis custodire volumus faveat: scientes quidem frequenter nos ab eo ob tentationes derelinqui, ut per eas fides nostra probabilis fiat.

PL 9, 510C

神には、つねに祈らねばならない。試みのなかで見捨てないように。――しかし、我々は、認識は神によって与えられねばならないにもかかわらず、それでも、神の義の定めを守るなかで我々が守ろうと望むものを、神が好意をもって助けてくれるよう、つねに祈らねばならないことを、覚えていなければならない。我々が、試みのために、しばしば彼に見捨てられること、それによって我々の信仰が試されたものとなることを、知りながら。

2

Verumtamen secundum Prophetam ne nos penitus derelinquat deprecandus est: ait enim, Non me derelinquas usquequaque nimis. Quod et in dominicae orationis ordine continetur, cum dicitur. Non derelinquas nos in tentatione quam ferre non possimus (Matth. VI, 13) .

PL 9, 510C

しかし、預言者に従い、神が我々を完全には見捨てないよう祈らねばならない。彼は言うからである。「私を、まったく、大いに見捨てるな」。これは、主の祈りの順序にも含まれており、こう言われる。「我々を、耐えられないほどの試みのうちに見捨てるな」(マタイ6:13)。

3

Scit Apostolus derelinqui nos ad tentandum: sed novit et mensuram infirmitatis nostrae Deum nosse, dicens: Fidelis est Deus, qui non permittat nos tentari super quam possumus (I Cor. X, 14) .

PL 9, 510C

使徒は、我々が試みのために見捨てられることを知っている。しかし同時に、神が我々の弱さの限度を知っていることを知っており、こう言う。「神は誠実である。我々が耐えられる限度を超えて試みられることを許さない」(一コリント10:14)。

4

Job Deus tentationi permittens a jure diaboli potestatem animae ejus excerpsit, et secundum modum infirmitatis humanae tentandi jus dereliquit.

PL 9, 511A

ヨブに対して、神は試みを許しつつ、悪魔の権利から、彼の魂に対する権力を取り去り、人間の弱さの限度に従って、試みる権利を残した。

5

Infirmitatis suae igitur Propheta conscius orat, ne valde derelinquatur: ut imbecillitatem ejus, tamquam Petri demergendi fluctibus, Dominus assumat: ut quamquam ad tentandum sese relicturus sit, non tamen usquequaque et valde, scilicet ne usque ad animae et fidei periculum derelinquat.

PL 9, 511A

それゆえ、預言者は、自らの弱さを知って、大いに見捨てられることのないよう祈る。それは、彼の脆さを、波に沈もうとしたペトロのように、主が引き受けてくれるためである。すなわち、主が試みのために彼を見捨てるとしても、まったく、大いに、つまり魂と信仰の危うさに至るまでは、見捨てないためである。

Pars XXXI, Prooemium

第XXXI部 冒頭PL 9, 511B
1

In quo corrigit junior (Hil. adolescens ) viam suam? In custodiendo sermones tuos. In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis. In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem (Hil. peccarem) tibi.

PL 9, 511B

年若い者は、何によって自らの道を正すのか(ヒラリウスでは「若者」)。汝の言葉を守ることによってである。私は心を尽くして汝を尋ね求めた。私を汝の戒めから退けるな。私は心の中に汝の言葉を隠した。汝に対して罪を犯さないように(ヒラリウスでは「罪を犯すことのないようにと」)。

2

Benedictus es, Domine: doce me justificationes tuas. In labiis meis pronuntiabo (Hil. pronuntiavi) omnia judicia oris tui. In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.

PL 9, 511B

主よ、汝は祝福される。私に汝の義の定めを教えよ。私は唇で、汝の口のすべての裁きを告げ知らせる(ヒラリウスでは「告げ知らせた」)。汝の証しの道において、私は、あらゆる富においてのように喜んだ。

3

In mandatis tuis me exercebo (Hil. exercebor) , et considerabo vias tuas. In justificationibus tuis meditabor.

PL 9, 511B

私は汝の戒めのうちで自ら励み(ヒラリウスでは「励む」)、汝の道を思いめぐらす。私は汝の義の定めのうちで思い巡らす。

Pars XXXI, Caput I

第XXXI部 第I章PL 9, 511B
1

Moribus bonis praestat a puero imbui. Consuetudinis vis. --In secunda consequentium octo versuum littera ipse sibi Propheta his quibus responsurus sit proposuit, dicens, VERS. 9: In quo corrigit adolescens viam suam? Haec ex proponentis persona dicta sunt.

PL 9, 511B

良き習俗は、幼いときから教え込まれるのが最善である。習慣の力。――続く八つの節の第二の文字において、預言者は自ら、これから答えようとすることを自分に問いとして提出して言う。「若者は、何によって自らの道を正すのか」(詩篇118:9)。これらは、問いを提出する者の人格において述べられた。

2

Dehinc nunc tamquam respondentis confessio subditur, In custodiendo sermones tuos. Contuendum autem est, secundum eum quem in exordio habuimus sermonem, vera atque perfecta timoris Dei instituta sub his elementis litterarum contineri, quibus quasi ad usum confessionis Dei per ipsa infantiae rudimenta formamur.

PL 9, 511C

次に、今度は、答える者の告白のようにして、こう付け加えられる。「汝の言葉を守ることによって」。我々が冒頭で行った話に従えば、神への畏れの真実で完全な教えは、これら文字の初歩のうちに含まれており、我々は、それによって、幼年のまさに初歩から、いわば神の告白の実践へと形づくられる。このことを、見て取らねばならない。

3

Ergo intelligendus est Propheta non otiose locutus esse, In quo corrigit adolescens viam suam? Omnem quidem aetatem optabile est ex his corporis sui vitiis ad innocentiae studium transferri: quia et sera licet emendatio utilis sit oblivione vitiorum.

PL 9, 511C

それゆえ、預言者は、無益に「若者は、何によって自らの道を正すのか」と言ったのではないと理解せねばならない。たしかに、どの年齢の者にとっても、自らの体のこれらの悪徳から、無垢への熱意へと移されることは望ましい。遅くなってからの矯正であっても、悪徳を忘れるという点で益があるからである。

4

Sed placiturum Deo virum Propheta conformans, non exspectat post longam ac diuturnam criminum consuetudinem doctrina Dei et praeceptis timoris institui: sed rudes a peccatis annos, et aetatem adhuc criminum nesciam, vult non modo studiis aliquando innocentiae, sed etiam ipsa adolescentiae consuetudine imbui.

PL 9, 511C

しかし、神に喜ばれる人を形づくる預言者は、長く続いた犯罪の習慣ののちに、神の教えと畏れの掟によって教えられることを待たない。罪にまだ染まらない年月、まだ犯罪を知らない年齢が、いつか無垢を求める熱意によってだけでなく、若さの習慣そのものによって教え込まれることを、彼は望む。

5

Difficile est enim ab usitatis desinere, difficile est a familiaribus abstrahi, magnum in se consuetudo habet vinculum: et idcirco optimus ille fuerit cultor, quem non modo delictorum remissio sine crimine constituerit, sed ipsa illa praestiterit vitiorum ignoratio innocentem.

PL 9, 512A

実際、慣れ親しんだものをやめることは難しく、身近なものから引き離されることは難しい。習慣は、それ自体に大きな束縛を持つ。それゆえ、最良の仕える者は、過ちの赦しによって咎なき者とされた者だけでなく、悪徳を知らないというまさにそのことによって無垢であった者であろう。

Pars XXXI, Caput II

第XXXI部 第II章PL 9, 512A
1

Juvenis Deo mancipati praerogativa. --Novit Jeremias propheta aetatis hujus beatitudinem, dicens: Bonum, inquit, est juveni viro, cum auferet jugum grave in juventute sua: sedebit singulariter, et tacebit (Thren. III, 27) .

PL 9, 512A

神に献げられた若者の特権。――預言者エレミヤは、この年齢の幸いを知っており、こう言っている。「若い男にとって、若いうちに重い軛を担い上げることは善い。彼は独りで座り、黙るであろう」(哀歌3:27)。

2

Non exspectat frigescentes senectute annos, nec emortuam jam per aetatem vitiorum consuetudinem. Vult longi praelii militem: vult eum Christi servum, quem ne ipsa quidem praeteritorum criminum recordatio polluat.

PL 9, 512A

彼は、老いによって冷えていく年月も、年齢によってすでに死に絶えた悪徳の習慣も、待たない。彼は、長い戦いの兵士を望み、キリストの僕であって、過去の犯罪の記憶にさえ汚されない者を望む。

3

Nam in his, qui jam provectioris aetatis crediderunt, inest quidem per donum gratiae praeteritorum indulgentia; sed non abest per conscientiae naturam gestorum recordatio. « Bonum, inquit, juveni auferre jugum grave. » Onus istud rudes ad obediendum anni aegre ferunt: caeterum aetas tenera gravis oneris molestiam per virtutis incrementa non sentit.

PL 9, 512A

実際、すでに年長になってから信じた者たちには、たしかに恩寵の賜物によって過去の赦しがあるが、良心の本性によって、行ったことの記憶は無くならない。「若者にとって重い軛を担い上げることは善い」と彼は言う。従うことに未熟な年月は、この荷をいやいやながら担う。しかし、若い年齢は、力の増し加わりを通して、重い荷の煩わしさを感じない。

4

Sed suscepto in juventute onere quid faciet? Sedebit, inquit, singulariter et tacebit. Rarus iste est, cum quo perfectio timoris Dei per annorum augmenta concrescat: et idcirco singularis sedebit, lascivos adolescentiae coetus derelinquens, et ab ipso senum nuper credentium consessu remotus: quia ei non competit dicere, Delicta juventutis meae Domine ne memineris (Psal. XXIV 7) .

PL 9, 512B

しかし、若いうちに荷を負ったなら、その者はどうするのか。「独りで座り、黙る」と彼は言う。神への畏れの完全さが、年月の増し加わりとともに育つ者は稀である。それゆえ、彼は独りで座る。若さの放縦な集いを捨て、最近信じた老人たちの集会からさえ遠ざかって。彼には、「主よ、私の若い日の罪を覚えるな」(詩篇24:7)と言うことが、ふさわしくないからである。

5

Silebit etiam, congruam fidei et juventuti existimans taciturnitatem: non tumultibus negotiorum saecularium admixtus, sed per modestiam tacens, sola divina sacramentorum cognitione occupatus, et sermones Dei tacita rerum atque operum observatione custodiens.

PL 9, 512B

彼はまた黙る。信仰と若さにふさわしい沈黙だと考えて。この世の営みの騒ぎに交わらず、慎みによって黙し、神の秘義についての神的な認識だけに没頭し、神の言葉を、事柄と行いを黙って守ることによって守る。

Pars XXXI, Caput III

第XXXI部 第III章PL 9, 512C
1

An repellat Deus quemquam a mandatis. --Redit deinde ad personam suam Propheta, ut id, quod superius dixerat, significasse de se nosceretur, dicens, VERS. 10: In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis.

PL 9, 512C

神は誰かを戒めから退けるだろうか。――次に、預言者は自分自身の人格に戻る。先に述べたことが自分について言われたと知られるようにするためである。そして言う。「私は心を尽くして汝を尋ね求めた。私を汝の戒めから退けるな」(詩篇118:10)。

2

Competere bonitati Dei non videtur, ut a mandatis suis quemquam repellat: sed sermonum adjectio et virtus verborum, quae ex perfecta coelestis doctrinae ratione disposita est, nihil dubium, nihil contrarium in se habet.

PL 9, 512C

その戒めから誰かを退けることは、神の善性にふさわしくないと思われる。しかし、言葉の付加と言葉の力は〔sermonum adjectio の指すところは定かでない。詩篇の言葉の付加と取った〕、天の教えの完全な理から整えられたものであり、疑わしいことも、矛盾することも、自らのうちに持たない。

3

Qui ergo, secundum prophetam (Ezech. XVIII, 23) , mavult peccatorum poenitentiam, quam mortem, numquid existimandus est a mandatis suis quemquam repellere? Procul sit istud existimare. Sed neque hoc nunc Propheta sentit, maxime qui in toto corde Deum perquisierit.

PL 9, 512C

では、預言者によれば(エゼキエル18:23)、罪人の死よりもその悔い改めを望む彼が、誰かを自らの戒めから退けると考えられるだろうか。そのように考えることは断じてあってはならない。しかし、預言者も今それを考えているのではない。とりわけ、彼は心を尽くして神を尋ね求めた者なのだから。

Pars XXXI, Caput IV

第XXXI部 第IV章PL 9, 513A
1

Quam hoc non senserit David. --Sed absolutio difficultatum in his ipsis requirenda est, e quibus videtur exsistere. Propheta enim quid senserit, in promptu est noscere. Legimus scriptum in Jeremia (Jer. XLVIII, 10) , Maledictus qui facit opera Domini negligenter.

PL 9, 513A

ダビデがこれを考えていなかったこと。――しかし、難点の解決は、それが生じると見えるまさにその箇所において探さねばならない。預言者が何を考えたかは、容易に知ることができる。我々は、エレミヤに書かれているのを読む(エレミヤ48:10)。「主の業を怠慢に行う者は呪われる」。

2

Legimus et in Evangeliis scriptum, Omni enim habenti dabitur, et abundabit: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo (Matth. XXV, 29) . Ergo habens abundabit; non habens vero ipso illo quod habet indigebit.

PL 9, 513A

また、福音書にも書かれているのを我々は読む。「持っている者にはみな与えられ、彼は豊かになる。持たない者からは、持っているものまでも取り上げられる」(マタイ25:29)。したがって、持つ者は豊かになり、持たない者は、まさに持っているものさえ欠くようになる。

3

Propheta non est obnoxius maledictionis conditioni; quia non negligenter opera Dei egit, eum toto corde perquirens. Deinde confidenter petit, ne a mandatis Dei repellatur; quia eum toto corde perquirat.

PL 9, 513A

預言者は、呪いの条件のもとにはない。彼は神の業を怠慢に行ったのではなく、心を尽くして神を尋ね求めたからである。それゆえ彼は、確信をもって、神の戒めから退けられないよう求める。心を尽くして神を尋ね求めているからである。

4

Secundum Evangelia enim habenti dabitur, et ei qui non habet etiam quod habet auferetur. Deus igitur non auferet nisi non habenti, secundum quod neque repellet nisi negligentem.

PL 9, 513B

実際、福音書に従えば、持つ者には与えられ、持たない者からは、持っているものまでも取り上げられる。したがって、神は、持たない者からでなければ取り上げず、それは、怠慢な者でなければ退けないのと同じである。

5

Adeo autem bonitate plenus est, ut habentem abundantia muneretur: adeo vero non vult quemquam non habere, ut non habenti ipsum quod habet adimat.

PL 9, 513B

しかし神は善に満ちていて、持つ者には豊かさを与えるほどである。また、誰かが持たないことを望まないので、持たない者から、持っているものさえ取り去るほどである。

Pars XXXI, Caput V

第XXXI部 第V章PL 9, 513B
1

Quem repellet. --Neminem igitur nisi obnitentem repellit, neminem nisi negligentem rejicit.

PL 9, 513B

誰を退けるか。――したがって、神は、抗う者でなければ誰も退けず、怠慢な者でなければ誰も捨てない。

2

Hanc enim Propheta praetulit causam, cur se non repelli a mandatis Dei precaretur, quia non ex parte, neque per desidiam Deum, sed toto corde quaesisset: per quod intelligimus eum a mandatis repelli, qui per multam incuriam fuerit indignus admitti: et extra inhibentis invidiam est, quod de culpa proficiscitur non merentis.

PL 9, 513B

実際、預言者が、自分が神の戒めから退けられないようにと祈った理由として先に挙げたのは、彼が神を、部分的にでも怠惰によってでもなく、心を尽くして求めたということであった。このことから我々は、戒めから退けられるのは、大きな不注意によって受け入れられるに値しなくなった者であると理解する。そして、値しない者の咎から生じることについて、拒む者が非難を受けることはない。

Pars XXXI, Caput VI

第XXXI部 第VI章PL 9, 513C
1

Secreta Dei quaedam revelare piaculum est. --VERS. 11. Tertius iste secundae litterae versus est: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccarem tibi. Meminimus simile huic dicto legi solere ubi dicitur, Mysterium regis bonum est abscondere.

PL 9, 513C

神の秘密の幾つかを明らかにすることは、冒瀆である。――これは第二の文字の第三の節である。「私は心の中に汝の言葉を隠した、汝に対して罪を犯さないように」(詩篇118:11)。我々は、これに似たことが、次のように言われる箇所で読まれるのを覚えている。「王の奥義を隠すのは善い」。

2

Meminimus et Paulum ad Corinthios adhuc in fide parvulos scribentem, quaedam Dei eloquia occuluisse, cum dicit: Lacte vos potavi, non cibo; nondum enim poteratis, sed neque adhuc potestis (I Cor. III, 2) .

PL 9, 513C

また我々は、パウロが、まだ信仰において幼いコリントの人々に書き送るとき、神の言葉の幾つかを隠したことも覚えている。彼はこう言う。「私は汝らに乳を飲ませ、食物は与えなかった。まだ汝らには食べられなかったからであり、今もなお食べられないからである」(一コリント3:2)。

3

Legimus et in Evangelio (Matth. XIII, 44) in agro uberi atque fecundo repertum thesaurum, eumdemque empto agro occultari. Novimus neque margaritas ante porcos projiciendas esse (Matth. VII, 6) , neque sanctum canibus dare oportere.

PL 9, 513C

また我々は、福音書に、豊かで実り多い畑に宝が見いだされ、畑を買ったのちにそれが隠されたと読む(マタイ13:44)。また、真珠を豚の前に投げてはならず(マタイ7:6)、聖なるものを犬に与えてはならないことも、我々は知っている。

4

Ergo intelligimus quaedam nos cordis nostri secreto continere, quae divulgata inexpiabilis peccati culpam comparabunt.

PL 9, 513D

したがって、我々は、我々の心の秘密のうちに、ある事柄を留めておくものであり、それらは、公にされたなら、償うことのできない罪の咎をもたらすであろうと理解する。

5

Ita enim dixit: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccarem tibi: quia cum caetera peccata secundum differentias rerum aut in nos ipsos aut in alios exsererentur; tamen tum fierent in Deum propria, cum quae occultorum cordium essent condenda secreto, haec in profanae cognitionis scientiam proderentur.

PL 9, 513D

というのは、彼はこう言ったからである。「私は心の中に汝の言葉を隠した、汝に対して罪を犯さないように」。ほかの罪は、事柄の違いに応じて、我々自身に対して、あるいはほかの者たちに対して現れるとしても、隠された心の秘密のうちに収めておくべきことが、俗なる知識へと明かされるとき、その罪はそのとき神に対する固有のものとなるからである。

Pars XXXI, Caput VII

第XXXI部 第VII章PL 9, 514A
1

Justificationum scientia est Dei munus. --Contuendus autem est in quarto hoc qui consequitur, versu ordo doctrinae.

PL 9, 514A

義の定めの知識は神の賜物である。――さて、これに続くこの第四の節において、教えの順序を見て取らねばならない。

2

Primus versus de custodiendis ab adolescente mandatis Dei constitit: sequens, quia in toto corde Deum exquisierit, ne a mandatis Dei repellatur: dehinc quod sacramenta absconsa sapientiae et occulta Dei mysteria mentis suae secreto continuerit.

PL 9, 514A

第一の節は、若者によって神の戒めが守られることについてであった。次の節は、心を尽くして神を尋ね求めたので、神の戒めから退けられないように、ということ。次に、知恵の隠された秘義と、神の隠された奥義を、自らの心の秘密のうちに留めていたということである。

3

Quarto nunc id deprecatur, ut justificationes suas eidem ostendat: et deprecatur confessionis honore praelato, dicens, VERS. 12: Benedictus es, Domine: doce me justificationes tuas.

PL 9, 514A

第四に、今や彼は、神が自らの義の定めを彼に示すよう祈る。そして、告白の栄誉を先に置いて祈る。「主よ、汝は祝福される。私に汝の義の定めを教えよ」(詩篇118:12)。

4

De justificationibus nonnulla aliqua anteriori sermone complexi sumus (Ad litt. 1, n. 12) , et superfluum est eadem frequenter iterare.

PL 9, 514B

義の定めについては、我々は以前の話でいくらか述べたのであり(第一の文字の講解、第12節を見よ)、同じことをたびたび繰り返すのは余計である。

5

Maximus igitur ac praecipuus labor est, hanc justificationum Dei scientiam consequi, et humanae naturae infirmitas difficulter tot tantarumque rerum cognitionem consequitur: atque ob id ut doceatur orat, quia divinae bonitatis munus est, animi humani imperitiam ad congruam atque unicuique generi competentem officiorum observantiam temperare.

PL 9, 514B

それゆえ、神の義の定めのこの知識に到達することは、最大かつ格別の労苦であり、人間の本性の弱さは、これほど多く、これほど大きな事柄の認識に、困難をもって到達する。そのため、彼は教えられるよう祈る。人間の魂の未熟さを整えて、務めの、それぞれの種類にふさわしい適切な遵守に至らせることは、神の善性の賜物だからである。

Pars XXXI, Caput VIII

第XXXI部 第VIII章PL 9, 514B
1

Judicia Dei inenarrabilia, non judicia oris Dei. --Succedit deinde etiam de judiciis Dei sermo, quo dicit, VERS. 13: In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. Quanta rerum, et nuncupationum differentia est.

PL 9, 514B

神の裁きは言い表せないが、神の口の裁きはそうではない。――次に、神の裁きについての話が続き、彼は言う。「私は唇で、汝の口のすべての裁きを告げ知らせた」(詩篇118:13)。事柄と呼び名の違いは、いかに大きいことか。

2

Primum a juventute mandata Dei custodiuntur, dehinc Deus toto corde inquiritur, tum Dei eloquia occuluntur, et justificationes disci desiderantur, nunc judicia praedicantur.

PL 9, 514C

まず、若いときから神の戒めが守られ、次に、神が心を尽くして尋ね求められ、そして、神の言葉が隠され、義の定めを学ぶことが願われ、今や、裁きが宣べ伝えられる。

3

Sed Propheta forte existimabitur a se excidisse, et vel suorum, vel alienorum dictorum immemor fuisse. In hoc enim psalmorum libro legimus: Judicia tua sicut abyssus multa (Psal. XXXV, 7) .

PL 9, 514C

しかし、預言者は、おそらく、自分自身から逸脱し、自分の言葉あるいはほかの者たちの言葉を忘れたと思われるかもしれない。実際、我々はこの詩篇の書に読む。「汝の裁きは大いなる深淵のようである」(詩篇35:7)。

4

Paulus apostolus ait: Inscrutabilia sunt judicia Dei (Rom. XI, 33) , et rursum propheta: Magna enim sunt judicia tua, et inenarrabilia (Sap. XVII, 1) : et quomodo audebit propheta dicere: In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui?

PL 9, 514C

使徒パウロは言う。「神の裁きは究めがたい」(ローマ11:33)。またさらに、預言者は言う。「実に、汝の裁きは大きく、言い表せない」(知恵の書17:1)。それなのに、預言者は、「私は唇で、汝の口のすべての裁きを告げ知らせた」と、どうして敢えて言えるのか。

5

Sed nihil neque contra se, neque contra alium ejusdem spiritus propheta nunc elocutus est. Non enim ait, In labiis meis pronuntiavi omnia judicia tua; sed ait, Omnia judicia oris tui: sciens nonnullam differentiam esse judiciorum Dei, et judiciorum oris Dei.

PL 9, 514C

しかし、預言者は今、自分に反することも、同じ霊の別の預言者に反することも、何も語っていない。実際、彼は、「私は唇で、汝のすべての裁きを告げ知らせた」と言ったのではなく、「汝の口のすべての裁きを」と言ったからである。神の裁きと、神の口の裁きとのあいだには、ある違いがあることを、知っていたのである。

6

Numquid cum ait, Judicia tua sicut abyssus multa; dixit, Judicia oris tui sicut abyssus multa? Nunc autem ait, Judicia oris tui annuntiavi.

PL 9, 514D

「汝の裁きは大いなる深淵のようである」と言ったとき、「汝の口の裁きは大いなる深淵のようである」と言っただろうか。ところが今は、「汝の口の裁きを、私は知らせた」と言っている。

7

Ea ergo, quae cognita esse per prophetas vel ex Dei verbis judicia esse potuerunt, et propheta non tacuit: quae idcirco praedicata sunt, ut docerentur.

PL 9, 515A

それゆえ、預言者たちを通して、あるいは神の言葉から知られて、裁きとなりえたものを、預言者は黙らなかった。それらは、教えられるために宣べ伝えられたのである。

Pars XXXI, Caput IX

第XXXI部 第IX章PL 9, 515A
1

Conscientiae rectae securitas. Opibus spiritalibus gaudet propheta. --Post judiciorum autem oris Dei publicam et constantem praedicationem id sequitur, VERS. 14: In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.

PL 9, 515A

正しい良心の安心。預言者は霊的な富を喜ぶ。――さて、神の口の裁きを公に絶えず宣べ伝えたのちに、こうなる。「汝の証しの道において、私は、あらゆる富においてのように喜んだ」(詩篇118:14)。

2

Non timet propheta vitae suae testes, sed in his delectatur: et ei conscientia spectantium se et contuentium jucunda est.

PL 9, 515A

預言者は、自らの生の証人たちを恐れず、むしろ彼らにおいて喜ぶ。自分を見守り眺める者たちの意識は、彼にとって快い。

3

Trepidat enim ad omnem intercessionem pollutae conscientiae metus: caeterum ubi constans innocentis vitae fiducia est, plurium testium interventio grata est.

PL 9, 515A

実際、汚れた良心は、あらゆる介入に恐れおののく。だが、無垢な生に対する揺るがぬ確信があるところでは、多くの証人が立ち会うことは、好ましい。

4

Sed non de communis cousuetudine gaudii jucundus propheta est: delectatur enim sicut in divitiis omnibus; non tantum in divitiis, sed in divitiis omnibus.

PL 9, 515A

しかし、預言者が快いのは、通常の喜びの習慣〔底本は cousuetudine。consuetudine と読む〕によってではない。「あらゆる富においてのように」喜ぶのであって、ただ富においてではなく、あらゆる富においてなのである。

5

Sunt opes in auro, sunt in argento, sunt in pecuniis, sunt in vestibus, sunt in domibus, sunt in agris; eorumque aut vitibus, aut oleis, aut frugibus: sed Domini propheta doctrinarum fruge perfectus est, et legis ac prophetalium institutionum facultatibus dives est: et anteriore licet tempore, non tamen evangelicorum et apostolicorum praeceptorum ignarus est.

PL 9, 515B

富は、金にあり、銀にあり、金銭にあり、衣にあり、家にあり、畑にあり、またそれらのぶどうやオリーブや穀物にある。しかし、主の預言者は、教えの実りによって完全であり、律法と預言者たちの教えという資産によって富んでおり、時代は先であったとはいえ、福音書と使徒たちの掟に無知ではない。

6

Novit enim et has divitias Paulus ad Corinthios loquens: Gratias ago Deo meo semper pro vobis super gratiam Dei, quae data est vobis in Christo Jesu: quoniam in omnibus ditati estis in ipso, in omni verbo et in omni scientia (I Cor. I, 4) .

PL 9, 515B

実際、パウロも、コリントの人々に語りながら、これらの富を知っていた。「私は、汝らのために、いつも私の神に感謝している。キリスト・イエスにおいて汝らに与えられた神の恩寵のゆえに。汝らは、あらゆることにおいて彼のうちに富む者とされ、あらゆる言葉とあらゆる知識において富んでいるからである」(一コリント1:4)。

7

In his ergo dives est, et in his delectatur propheta. Caeterum non est existimandus saecularium opum comparatione delectatus esse, qui nisi cum contemptu atque inopia saeculi dives in Domino esse non potuit.

PL 9, 515B

それゆえ、預言者は、これらにおいて富み、これらにおいて喜ぶ。そもそも、この世の富との比較によって喜んだと考えるべきではない。彼は、世を軽んじ、世の欠乏を負うことなしには、主において富むことができなかったからである。

Pars XXXI, Caput X

第XXXI部 第X章PL 9, 515C
1

Has exercitationes conservat. --Delectatus autem in viis testimoniorum Dei, opus delectationis suae agere debebat; et non ambiguum est quin agat. Ait enim, VERSU 15: In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.

PL 9, 515C

これらの修練を保つ。――さて、神の証しの道に喜んだ者は、自らの喜びの業を行わねばならず、そして、行っていることに疑いはない。彼は言うからである。「私は汝の戒めに励み、汝の道を思いめぐらす」(詩篇118:15)。

2

Exercitatione igitur et assiduitate opus est, ut usus rerum necessariarum retineatur; quia periculosa est humanarum mentium et molesta desidia: ac ne otii consuetudo subrepat, assiduitas exercitationis adhibenda est. Sed retentus etiam hic ordo rationis est.

PL 9, 515C

それゆえ、必要な事柄の実践が保たれるために、鍛錬と継続が必要である。人間の心の怠惰は危険で厄介であり、安逸の習慣が忍び込まないように、鍛錬の継続が用いられねばならない。しかし、ここでもまた、理の順序が保たれている。

3

Nam prius exercendum est in mandatis Dei; tum deinde viae ejus considerandae: quia nisi fidelium operum usus praecesserit, doctrinae cognitio non apprehendetur; et agendum a nobis antea fideliter est, ut scientiam consequamur.

PL 9, 516A

というのは、まず神の戒めに励み、次に彼の道が思いめぐらされねばならないからである。信仰ある業の実践が先立たなければ、教えの認識は捉えられないからであり、我々は、知識に到達するために、それに先立って忠実に行わねばならないからである。

4

Vias ergo, secundum superiorem expositionem ( num. 10) , legem, prophetas, omnia Evangelia, et apostolos esse existimamus: quos in mandatis Dei se exercens Propheta consideravit, ut noverit.

PL 9, 516A

それゆえ、先の解釈(第一の文字の講解、第10節を見よ)に従えば、道とは、律法、預言者たち、福音書のすべて、そして使徒たちであると我々は考える。預言者は、神の戒めのうちに励みながら、知るために、これらを思いめぐらしたのである。

Pars XXXI, Caput XI

第XXXI部 第XI章PL 9, 516A
1

Mandata. Justificationes. Meditationis et exercitationis usus. Conclusit autem octavum numerum hoc, VERSU 16: In justificationibus tuis meditabor, non obliviscar sermonum tuorum. --A doctrinae perfectae ordine Propheta non excedit.

PL 9, 516A

戒め。義の定め。思い巡らしと修練の実践。彼は八番目の数を、この節で閉じた。「私は汝の義の定めのうちで思い巡らし、汝の言葉を忘れない」(詩篇118:16)。――預言者は、完全な教えの順序から外れない。

2

In justificationibus Dei, quas doceri se oravit, exercetur, sicut meditatur in mandatis. Mandatorum enim haec est ratio, quia nos ad observantiam atque opus innocentiae instituunt: ut illud est, Non occides, non moechaberis, et caetera his similia.

PL 9, 516A

彼は、自らが教えられるよう祈った神の義の定めに励む。それは、戒めにおいて思い巡らすのと同様である〔義の定めと戒めの組み合わせが前後の論と逆で、本文の乱れらしい。字義どおり訳した〕。というのは、戒めの理とは、それが我々を無垢の遵守と業へと教え導くことであり、たとえば「汝は殺してはならない、汝は姦淫してはならない」、そしてこれらに似たほかのものである。

3

In his ergo exercetur (quia in his operationis est usus), per praesentium se exercitationem ad futura confirmans.

PL 9, 516B

それゆえ、彼はこれらに励む(これらにおいては実行の実践があるからである)。現在の修練を通して、来たるべきものに向けて自らを固めるのである。

4

Justificationes autem sunt, quibus hebraeus puer sex annis servus, liber deinceps anno septimo fiet; et post sex annorum fructus, ager otiosus relinquendus est, et caetera in justificationum observantiam constituta, quae ingentem in se habent futurae spei meditationem per negotii praesentis effectum.

PL 9, 516B

そして、義の定めとは、それによってヘブライ人の僕が六年間奴隷であって、その後、第七年に自由になるというもの、また、六年間の実りののち、畑は休ませておかねばならないというもの、そして、義の定めの遵守のために定められたほかのものであり、それらは、目の前の営みの効果を通して、来たるべき希望についての大きな思い巡らしを自らのうちに持つ。

5

Atque ideo in his meditatur, ut in mandatis exercetur: quia exercitatio usum retinet consuetudinis institutae; meditatio autem se in id quod nondum obtinuit extendit; ut per meditationem id quod expetit consequatur: quae meditatio justificationis id consequitur ne sermonum et promissionum subrepat oblivio.

PL 9, 516B

それゆえ、彼は、戒めに励むのと同じように、これらにおいて思い巡らす。修練は、確立された習慣の実践を保つが、思い巡らしは、まだ得ていないものへと自らを伸ばし、思い巡らしを通して、求めるものに到達するからである。義の定めのこの思い巡らしが到達するのは、言葉と約束についての忘却が忍び込まないということである。

Pars XXXII, Prooemium

第XXXII部 冒頭PL 9, 516C
1

Retribue servo tuo, et vivam: et custodiam sermones tuos. Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.

PL 9, 516C

汝の僕に報いよ、さすれば私は生き、汝の言葉を守るであろう。私の目を開け、そうすれば私は汝の律法の驚くべきことを見つめよう。私はこの地の寄留者である。汝の戒めを私から隠すな。

2

Concupivit anima mea cupere justificationes tuas (Hilarius, ut desiderem judicia tua) in omni tempore. Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis. Aufer a me opprobrium et contemptum: quia testimonia tua exquisivi.

PL 9, 516C

私の魂は、汝の義の定めを(ヒラリウスでは「私が汝の裁きを望むように」)常に慕うことを切望した。汝は高ぶる者たちを叱責した。汝の戒めから逸れる者たちは呪われる。辱めと侮りを私から取り去れ。私は汝の証しを尋ね求めたからである。

3

Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in tuis justificationibus. Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consolatio (Hilarius, et consilia) mea justificationes tuae sunt.

PL 9, 517A

実に、君主たちは座して私に逆らって語った。しかし汝の僕は汝の義の定めに励んでいた。まことに汝の証しは私の思い巡らしであり、汝の義の定めは私の慰め(ヒラリウスでは「私の助言」)である。

Pars XXXII, Caput I

第XXXII部 第I章PL 9, 517A
1

Insontis vox est, RETRIBUE.--Quibus non est constans emundati cordis conscientia, precari ista Prophetae voce non possunt, VERS. 17: Retribue servo tuo. Si enim digna secundum opera nostra retributio aderit, in peccatorum ac delictorum nostrorum poenis manebimus.

PL 9, 517A

無垢な者の声である、「報いよ」。――清められた心の確かな良心を持たない者たちは、預言者のこの声によってそのように祈ることができない。「汝の僕に報いよ」(詩篇118:17)。もし我々の業に応じた報いがあるなら、我々は自らの罪と咎の刑罰のうちにとどまることになるからである。

2

Satis est autem, si cui vel haec saltem fiducia gratulandi ad Dominum fuerit: Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum injustitias nostras reddidit nobis: quia secundum altitudinem coeli a terra longavit iniquitates nostras a nobis; quia ipse cognovit figurationem nostram (Psal. CII, 10) .

PL 9, 517A

しかし、少なくともこの確信だけでも主に感謝するために誰かが持っているなら、それで足りる。「主は我々の罪に応じて我々に行わず、我々の不義に応じて我々に報いなかった。天が地から高いのに応じて、彼は我々の不義を我々から遠ざけたからである。彼は我々の形づくりを知っているからである」(詩篇102:10)。

3

Magnum est tantam in se Dei misericordiam recognoscere, et scire consuetudinem criminum procul a se abesse, et dignum Dei misericordia se esse coepisse.

PL 9, 517B

自らのうちに神のこれほどの憐れみを認め、罪の習慣が自分から遠く離れていることを知り、自分が神の憐れみにふさわしい者となり始めたことを知るのは、大きなことである。

4

Propheta autem hic, in cujus scilicet corpore habitatio Dei digna est, quia sancto Spiritu plenus non communia nec terrena cogitat et effatur, libertatis ejus est, ut oret, Retribue servo tuo.

PL 9, 517B

ところで、この預言者は、その体にこそ神の住まいがふさわしく、聖なる霊に満たされているゆえに、ありふれたことも地上のことも思いも語りもしない者であるから、「汝の僕に報いよ」と祈ることは、彼に許された自由である。

Pars XXXII, Caput II

第XXXII部 第II章PL 9, 517B
1

Non insolenter a David profertur. --Sed forte insolentis istud audaciae est, sine aliqua confessionis modestia meritum retributionis optasse, nec se in corpore situm, id est, in vili atque in humili sorte esse meminisse.

PL 9, 517B

ダビデによって不遜に述べられたのではない。――しかし、おそらくそれは不遜な大胆さであろう。告白の何らかの慎みもなく、功に応じた報いを願い、自分が体の中に置かれていること、すなわち卑しく低い境遇にあることを思い起こさないのは。

2

Exclusit autem Propheta omnem de se vanitatis ac jactantiae opinionem. Nam cum dixisset Retribue ex fiducia innocentiae; servo tuo ex servitutis officio et ex conditionis suae confessione subjecit.

PL 9, 517C

しかし預言者は、自分についての虚栄と自慢の思いをすべて退けた。無垢への確信から「報いよ」と言ったのち、僕としての務めと自らの身分の告白から、「汝の僕に」と付け加えたからである。

3

Constanter igitur haec postulat, qui se Dei servum, non peccati esse meminit: quia omnis qui peccat, servus est peccati (Joan. VIII, 34) .

PL 9, 517C

それゆえ、自分が神の僕であって罪の僕ではないと思い起こす者は、確信をもってこれらを求める。罪を犯す者はみな罪の僕であるからである(ヨハネ8:34)。

Pars XXXII, Caput III

第XXXII部 第III章PL 9, 517C
1

Vita vera non est hujus temporis.--Vivam, inquit, et observabo sermones tuos. Vivam atque observabo non praesentis temporis res est; sed significatio sermonis hujus in futurum se tempus extendit. Scit enim Propheta quando beata illa et vera viventium vita sit.

PL 9, 517C

真の生命はこの時のものではない。――「私は生き、汝の言葉を守るであろう」と彼は言う。「生き、守る」は現在の時のことではない。この言葉の意味は未来の時にまで及ぶ。預言者は、あの幸いな、真の生ける者たちの生命がいつあるかを知っているからである。

2

Nunc enim et in pulvere mortis manemus, et in mortis corpore sumus, a quo se liberari Apostolus orat, dicens: Miser ego homo, quis me liberabit a corpore mortis hujus? (Rom. VII, 24.) Habemus autem etiam nunc admixtam nobis materiam, quae mortis legi et peccati obnoxia est; et in hujus caducae carnis infirmisque domicilio corruptionis labem ex ejus consortio mutuamur: ac nisi glorificato in naturam spiritus corpore, vitae verae in nobis non potest esse natura.

PL 9, 518A

今、我々は死の塵のうちにとどまり、死の体のうちにいる。使徒はそこからの解放を祈って言う。「私は惨めな人間だ。この死の体から誰が私を解放するだろうか」(ローマ7:24)。しかも我々には今もなお、死と罪の律法に服する質料が混ざっており、この朽ちゆく肉と弱い住まいにおいて、それとの交わりから腐敗の汚れを引き受けている。そして体が霊の本性へと栄光化されるのでなければ、真の生命の本性が我々のうちにあることはありえない。

3

Audiamus eum, qui se meminit in corpore mortis habitare dicentem: Quia vita nostra absconsa est cum Christo in Deo (Col. III, 3 et 4) . Cum autem Christus apparuerit vita nostra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.

PL 9, 518A

死の体のうちに住んでいることを思い起こしている者の言うことを聞こう。「我々の生命はキリストと共に神のうちに隠されているからである」(コロサイ3:3、4)。「我々の生命であるキリストが現れるとき、そのとき汝らもまた彼と共に栄光のうちに現れるであろう」。

4

Hanc ergo retributionem sibi Propheta orat, ut vivat: futurae hujus vitae tempus in loco altero docens, quo ait: Et placebo Domino in regione viventium (Ps. CXIV, 9) . Scit hanc mundi istius sedem regionem non esse viventium.

PL 9, 518B

それゆえ預言者は、生きるために、この報いを自らに祈る。別の箇所で、この来たるべき生命の時を教えて言う。「私は生ける者たちの地で主に喜ばれるであろう」(詩篇114:9)。彼は、この世のこの座が生ける者たちの地ではないことを知っている。

5

Scit nos adhuc secundum praefigurationem legis emundandos esse. Nunc enim admiscemur morticinae: et in lege quisquis mortuum contrectat, immundus est (Num. XIX, 11) .

PL 9, 518B

彼は、我々がなお律法の予型に従って清められねばならないことを知っている。今、我々は死骸に混じっており、律法においては、死者に触れる者はだれでも汚れているからである(民数記19:11)。

Pars XXXII, Caput IV

第XXXII部 第IV章PL 9, 518B
1

Lex de mortuo non contrectando; qui intelligenda. --Sed absit istud, ut quidquam horum in lege corporaliter intelligatur, tamquam per contrectationem mortui quisquam fiat immundus.

PL 9, 518B

死者に触れてはならないという律法。それはどのように理解すべきか。――しかし、律法にあるこれらのいずれも、死者に触れることによって誰かが汚れるかのように、体に即して理解されることは、あってはならない。

2

Joseph ossa egrediens Aegyptum Moyses ipse lator legis abstulit (Exod. XIII, 19) , Eliseus mortuo ut eum vivificaret incubuit (IV Reg. IV, 34) : Dominus ipse mortuos manu apprehensos in vitam retraxit (Matth. IX, 25) : et contrectatio mortui si immundum effectura fuisset, nequaquam a tantis viris, neque a Domino violata lex esset, ipso dicente: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17) .

PL 9, 518B

律法の授与者モーセ自身がヨセフの骨をエジプトから運び出し(出エジプト記13:19)、エリシャは死者を生き返らせるためにその上に身を伏せ(列王記四4:34)、主自身が死者の手を取って命へ引き戻した(マタイ9:25)。もし死者に触れることが汚れをもたらすはずであったなら、律法は、これほどの人々によっても、また主によっても、決して破られることはなかったであろう。主自身、「私は律法を廃するために来たのではなく、成就するために来た」と言っているのである(マタイ5:17)。

3

Sed quia lex umbra est futurorum bonorum; idcirco per hanc praeformatam significantiam docuit nos in hoc terreni et morticini corporis habitaculo mundos esse non posse, nisi per ablutionem coelestis misericordiae emundationem consequamur, post demutationem resurrectionis, terreni corporis nostri effecta gloriosiore natura.

PL 9, 518C

しかし、律法は来たるべき善きものの影であるから、それゆえ、この前もって形づくられた表示によって、我々に教えたのである。地上の、死骸となる体のこの住まいにおいて、我々は清くありえないこと、復活の変容ののち、我々の地上の体の本性がいっそう栄光あるものとされて、天の憐れみによる洗いを通して清めを得るのでなければ、そうであることを。

Pars XXXII, Caput V

第XXXII部 第V章PL 9, 519A
1

Baptismata sunt diversa. --Et forte si quis existimet sibi in Sacramento baptismi perfectam illam innocentiae, et coelesti vita dignam redditam puritatem; Joannem Baptistam dixisse recolat, Ego quidem baptizo vos in aqua poenitentiae; qui autem post me venit, fortior me est (Mat. III, 11) : ipse vos baptizabit Spiritu sancto, et igni: ipsum autem Dominum baptizatum a Johanne (Luc. III, 21) cum adhuc esset in corpore meminerit locutum, Adhuc habeo alio baptismo baptizari (Luc. XII, 50) .

PL 9, 519A

洗礼は様々である。――そして、もしかすると誰かが、洗礼の秘義において、あの完全な無垢の清さ、天の生命にふさわしい清さが自分に与えられたと考えるなら、洗礼者ヨハネが次のように言ったことを思い起こすがよい。「私は確かに悔い改めの水で汝らに洗礼を授ける。しかし私の後から来る者は私より強い」(マタイ3:11)。「彼は汝らに聖なる霊と火で洗礼を授けるであろう」。また、主自身がヨハネから洗礼を受けたのち(ルカ3:21)、なお体のうちにあったときに、「私はなお別の洗礼で洗礼を受けねばならない」と語ったことを思い起こすがよい(ルカ12:50)。

2

Est ergo, quantum licet existimare, perfectae illius emundatio puritatis etiam post baptismi aquas reposita: quae nos sancti Spiritus sanctificet adventu, quae judicii igni nos decoquat, quae per mortis injuriam a labe morticinae et societate purgabit, quae martyrii passione devota ac fideli sanguine abluet.

PL 9, 519B

それゆえ、思うに、あの完全な清さの浄化は、洗礼の水の後にもなお取っておかれている。それは、聖なる霊の到来によって我々を聖とし、裁きの火によって我々を煮つめ、死という害を通して、死骸となる体の汚れと交わりから我々を清め、殉教の受難によって、捧げられた忠実な血で我々を洗うであろう。

Pars XXXII, Caput VI

第XXXII部 第VI章PL 9, 519B
1

Mandatorum non est hic perfecta custodia. --Et idcirco sanctus Propheta victurum se dicit esse cum vivat, per hanc scilicet umbram vitae ad veram illam regionem viventium transferendum.

PL 9, 519B

戒めの完全な守りはここにはない。――そして、それゆえ聖なる預言者は、現に生きているのに、自分は生きるであろうと言う。すなわち、この生命の影を通して、あの真の生ける者たちの地へと移されることになる、ということである。

2

Secundum quod exemplum, ut dixit vivam; ita et (Subaud. dicit) custodiam sermones tuos. Custodiuntur interim secundum apostolum Paulum pro parte et per speculum (I Cor. XIII, 9 et 12) .

PL 9, 519B

この例に従い、「私は生きるであろう」と言ったように、同じく(「言う」を補え)「私は汝の言葉を守るであろう」と言う。使徒パウロによれば、それらは今のところ部分的に、また鏡を通して守られる(一コリント13:9、12)。

3

Sunt enim multa saeculi scandala, quae prohibent perfectam in nobis mandatorum esse custodiam. Taceo de naturis corporum, quae nos interim aut per infirmitatem, aut per incentiva vitiorum imperfectos esse compellunt.

PL 9, 519C

この世には多くのつまずきがあって、戒めの完全な守りが我々のうちにあることを妨げているからである。しばらくの間、弱さによって、あるいは悪徳の刺激によって、我々を不完全にせざるをえない体の本性については、私は語らないでおく。

4

At vero morte victa, et aculeo ejus obtuso, et cum facie ad faciem audiemus atque cernemus; tunc vere et vivemus, et mandata Dei servabimus.

PL 9, 520A

しかし、死が征服され、その針が鈍くされて、顔と顔とを合わせて我々が聞き、見るとき、そのとき我々は真に生き、神の戒めを守るであろう。

Pars XXXII, Caput VII

第XXXII部 第VII章PL 9, 520A
1

Lege adumbrata: haec optat David cernere. --Ordo intelligentiae, qui primo versu continetur, hic idem in consequentibus est. Ait enim, VERS. 18: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.

PL 9, 520A

律法が影として示されていること。ダビデはこれらを見ることを願う。――第一の句に含まれる理解の順序は、続く句においても同じである。彼は言う。「私の目を開け、そうすれば私は汝の律法の驚くべきことを見つめよう」(詩篇118:18)。

2

Scit mortalibus oculis atque corporeis nubem obscuritatis obsistere. Scit ea quae corporaliter in lege praecepta sunt, umbram esse et speculum futurorum. Legem quidem legit: sed optat legis mirabilia contueri.

PL 9, 520A

彼は、死すべき体の目には暗さの雲が立ちはだかることを知っている。律法において体に即して命じられたことが、来たるべきものの影であり鏡であることを知っている。確かに律法を読む。しかし律法の驚くべきことを見つめることを願うのである。

3

Meminit sancta esse sabbata: sed in aeternorum sabbatorum requie esse desiderat. Utitur quidem azymis panibus: sed fermentum ejicere naturae veteris festinat. Immolat paschae ovem: sed assistere ei qui per Joannem revelatur Agno concupiscit (Joan. I, 29) .

PL 9, 520B

安息日が聖であることを彼は覚えている。しかし永遠の安息日の休みのうちにあることを望む。確かに種なしパンを用いる。しかし古い本性の酵母を捨てることを急ぐ。過越の羊を屠る。しかし、ヨハネによって啓示される小羊のそばに立ち会うことを切望する(ヨハネ1:29)。

4

Septimi anni legi satisfacit: sed ipse exactis septem millibus, saeculi esse liber expostulat. Jubilei quinquagesimi anni legem explet: sed pentecostes remissionem ac renovationem obtinere festinat.

PL 9, 520B

第七年の律法を満たす。しかし自らは、七千〔年〕が過ぎて世から自由になることを求める。五十年目のヨベルの律法を果たす。しかし五旬節の赦しと更新を得ることを急ぐ。

5

Scit ex praecepto Dei secundum coeleste exemplar et altarium a Moyse institutum, et Aaron sacerdotali habitu ornatuque vestitum: sed Principis (Christi) sacerdotum, in cujus exemplum haec fiebant, interesse ministeriis properat.

PL 9, 520B

モーセによって神の掟に従い、天の型にならって祭壇が設けられたこと、アロンが祭司の装束と飾りをまとったことを、彼は知っている。しかし、これらがその型として行われた、祭司たちの長(キリスト)の務めに与ることを急ぐ。

6

Induci quoque in terram sanctam, terram fluentem lacte et melle, tamquam totius hujus orbis peregrinus orat. Universa quidem ista Judaei corporaliter gerunt: sed haec Paulus aliter intelligit, dicens: Scimus enim quia lex spiritalis est (Rom. VII, 14) .

PL 9, 520B

乳と蜜の流れる聖なる地に導き入れられることをも、この全世界の寄留者として祈る。ユダヤ人はこれらすべてを体に即して行う。しかしパウロはこれらを別様に解して言う。「我々は、律法が霊的であることを知っているからである」(ローマ7:14)。

7

Haec igitur legis mirabilia, quae velatis oculis adumbrantur, Propheta orat ut cernat: scilicet ut caduco atque infirmo corpore absolutus, haec quae per corporalem observantiam legis magna et mirabilia in coelis praefigurantur, adspiciat.

PL 9, 521A

それゆえ預言者は、覆われた目には影としてしか見えないこの律法の驚くべきことを、見ることができるように祈る。すなわち、朽ちる弱い体から解かれて、体に即した律法の遵守を通して天において前もって示されている大いなる驚くべきことを、仰ぎ見るためである。

Pars XXXII, Caput VIII

第XXXII部 第VIII章PL 9, 521A
1

Peregrinandum a carne. --Non demutatur affectus orantis. Post haec enim ait, VERS. 19: Accola ego sum in terra; ne abscondas a me mandata tua. Accola non juris sui terram incolit, sed alienam: neque peregrinus fructum ex ea temporariae operationis exspectat.

PL 9, 521A

肉から離れて寄留すべきこと。――祈る者の心情は変わらない。この後に彼は言うからである。「私はこの地の寄留者である。汝の戒めを私から隠すな」(詩篇118:19)。寄留者は、自らの権利の地ではなく他人の地に住み、旅人はその地から一時の働きの実りを期待しない。

2

Novit incolatus hujus Apostolus ordinem, dicens peregrinandum a corpore et cum Christo manendum esse (II Cor. V, 8) .

PL 9, 521A

使徒はこの寄留の順序を知っていて、体から離れて旅立ち、キリストと共にとどまるべきだと言っている(二コリント5:8)。

3

Propheta itaque quasdam imagines coelestium conversationum fide cernens, licet corpus incolat, tamen rem non suam incolit, oculis mentis in coelum erectis. Scit in coelo thesauros collocandos; quia ubi thesaurus sit, illic et cor futurum sit (Matth. VI, 21) .

PL 9, 521B

それゆえ預言者は、天の生き方のある種の似姿を信仰によって見ており、体に住んではいても、自分のものではないものに住んでいるのであって、心の目を天に上げている。彼は、宝を天に蓄えねばならないことを知っている。宝のあるところに心もあるからである(マタイ6:21)。

4

Non erat illo sensu suae terrae accola, qui in evangelica comparatione horrea extruit capacia ingentium fructuum, et animam suam per praesentium copiam ad delicias adhortatur; stultus anima ipsa eadem nocte privandus (Luc. XII, 18 et seqq.) .

PL 9, 521B

福音書のたとえで、莫大な実りを容れる倉を建て、目前の豊かさによって自分の魂を快楽へと励ました者、まさにその夜に魂そのものを奪われることになった愚か者は、このような意味で自分の地の寄留者であったのではなかった(ルカ12:18以下)。

Pars XXXII, Caput IX

第XXXII部 第IX章PL 9, 521B
1

Mandatum unum lucidum, alia absconsa. --Ergo accolam se propheta confitens, orat ne mandata Dei a se occulantur. Nemo enim nisi peregrinus corporis sui, cognitione mandatorum Dei dignus est.

PL 9, 521B

戒めの一つは明るく、ほかのものは隠されている。――それゆえ預言者は、自らを寄留者と告白して、神の戒めが自分から隠されないようにと祈る。自分の体の旅人でなければ、誰も神の戒めを知るにふさわしくないからである。

2

Quod mandatum Dei quod lucidum sit, et illuminans oculos (Ps. XVIII, 9) ; absurde nunc videbitur dixisse, ne sibi mandata Dei occulantur, quae hoc naturae in se habent, ut et lucida sint, et illuminent. Sed negligentia aurium affert sensus difficultatem.

PL 9, 521C

神の戒めは明るく、目を照らすもの(詩篇18:9)であるから、その戒めが自分から隠されないように、と彼が言ったのは、今は不合理に見えるであろう。戒めはその本性において、明るく、また照らすものだからである。しかし、耳の怠慢が、意味の難しさをもたらす。

3

Illic enim mandatum lucidum et illuminans est, hic mandata absconsa sunt. Lucidum mandatum est, per quod ad contuendum lumen mandatorum illuminamur.

PL 9, 521C

そこ〔詩篇18篇〕では戒めは明るく照らすものであるが、ここでは戒めは隠されている。明るい戒めとは、それによって我々が戒めの光を見つめるべく照らされる戒めである。

4

Per mandatum quod in lege primum est, quo Deum ex tota anima et ex tota virtute amare praecicipimur (Deut. VI, 5) , digni illuminatione cognitionis efficimur.

PL 9, 521C

律法において第一である戒め、すなわち神を魂を尽くし力を尽くして愛せよと我々に命じている〔底本は praecicipimur。praecipimur と読む〕戒め(申命記6:5)によって、我々は認識の照らしにふさわしい者とされる。

5

Et sicut de gloria in gloriam transibimus; sic et in lumine videbimus lumen, sic et per speculum faciem ipsam aliquando cernemus. Per hoc enim nunc corporalis vitae mandatum, sacramento baptismi et praecepto Dei illuminamur, et lumine utimur, et in gloria manemus.

PL 9, 522A

そして、我々は栄光から栄光へと移るように、光の中で光を見、鏡を通していつか顔そのものを見るであろう。というのも、体の生命に属する今のこの戒めによって〔mandatum は per hoc の同格とも読める〕、洗礼の秘義と神の掟によって、我々は照らされ、光を用い、栄光にとどまっているからである。

6

Per hoc rursum ex mandato mandata cernemus, per hoc ex lumine lumen videbimus, per hoc ex gloria in gloriam transferemur.

PL 9, 522A

これによって、我々は再び、戒めから戒めを見、これによって光から光を見、これによって栄光から栄光へと移されるであろう。

Pars XXXII, Caput X

第XXXII部 第X章PL 9, 522A
1

Angelorum ministeria sunt diversa. --Scit autem in coelis Propheta plura Dei esse mandata, scit per diversitatem ministeriorum diversas esse praeceptorum observantias, angelorum, archangelorum, thronorum, dominationum, potestatum, et principatuum.

PL 9, 522A

天使たちの務めは様々である。――しかし預言者は、天には神の戒めが多くあることを知っており、務めの多様性によって、掟の守り方が様々であることを、すなわち天使、大天使、座、支配、権力、主権のそれぞれにおいて様々であることを知っている。

2

Quos utique necesse est, ut nominibus, ita et officiis esse diversos, perpetuam tamen mandatorum custodiam pro naturae suae firmitate retinentes. Atque ob id revelari sibi coelestium mandatorum sacramenta orat: quia sciat se in terrae hujus corpore esse peregrinum.

PL 9, 522B

これらの者は、名においてと同じく務めにおいても異なっていなければならないが、それでもなお、自らの本性の堅固さに応じて、戒めの絶え間ない守りを保っている。そしてそれゆえ、天の戒めの秘義が自分に啓示されるよう祈る。自分がこの地の体において寄留者であることを知っているからである。

Pars XXXII, Caput XI

第XXXII部 第XI章PL 9, 522B
1

Vers. 20. Quartus hic tertiae litterae est versus: Concupivit anima mea, ut desiderem judicia tua in omni tempore.

PL 9, 522B

これは第三の文字の第四の句である。「私の魂は、私が常に汝の裁きを望むようにと切望した」(詩篇118:20)。

2

Non est Prophetae hujus cum caeteris communis vel saeculi sermo: altius sub significatione familiarium verborum intelligentiae suae extulit sensum, dicens: Concupivit anima mea ut desiderem judicia tua in omni tempore.

PL 9, 522B

この預言者の言葉は、他の者たちに共通する、この世のものではない。親しい語の意味の下で、自らの理解の意味をより高く掲げて言った。「私の魂は、私が常に汝の裁きを望むようにと切望した」。

3

Multis enim videbitur rectius dictum fuisse, desiderat anima mea judicia tua in omni tempore. Et forte quidam existiman id ipsum sub his dictis contineri.

PL 9, 522B

多くの者には、「私の魂は常に汝の裁きを望む」と述べたほうがより正しかったと見えるであろう。そして、おそらくある者は、まさにそのことがこれらの言葉に含まれていると考えるかもしれない〔底本は existiman。existiment と読む〕。

Pars XXXII, Caput XII

第XXXII部 第XII章PL 9, 522C
1

Judicia Dei quam tremenda homini. --Sed meminit Propheta, arduum esse et naturae humanae periculosissimum, Dei desiderare judicia. Cum enim nemo vivens in conspectu ipsius mundus sit; quomodo desiderabile judicium ejus potest esse?

PL 9, 522C

神の裁きは人にとっていかに恐るべきか。――しかし預言者は、神の裁きを望むことが困難であり、人間の本性にとって最も危険であることを覚えている。生きている者は誰も神の前で清くないのに、その裁きがどうして望ましいものでありえようか。

2

An cum ex omni otioso verbo rationem simus praestituri, diem judicii concupiscemus, in quo nobis est ille indefessus ignis subeundus, in quo subeunda sunt gravia illa expiandae a peccatis animae supplicia?

PL 9, 522C

あるいは、我々はあらゆる無益な言葉について釈明することになるのに、疲れを知らぬあの火を受けねばならず、魂を罪から贖うためのあの重い刑罰を受けねばならぬ、裁きの日を慕うのであろうか。

3

Beatae Mariae animam gladius pretransibit, ut revelentur multorum cordium cogitationes (Luc. II, 35) . Si in judicii severitatem capax illa Dei Virgo ventura est, desiderare quis audebit a Deo judicari?

PL 9, 523A

「剣が幸いなるマリアの魂を貫くであろう。多くの人の心の思いが現れるために」(ルカ2:35)。もし神を宿したあのおとめが裁きの厳しさに臨むのであれば、神に裁かれることを望もうとする者が誰かいるだろうか。

4

Job omnium humanarum calamitatum militia et victoria perfunctus, qui cum tentaretur, ait: Dominus dedit, Dominus abstulit, sit nomen ejus benedictum in saecula (Job I, 21) , cinerem se esse confessus, audita de nube Dei voce non loquendum sibi ultra esse decrevit (Job. XL, 1) .

PL 9, 523A

ヨブは、人間のあらゆる災いの戦いと勝利を経て、試みられたときに、「主が与え、主が奪った。その名は世々に祝福されよ」と言い(ヨブ記1:21)、自らを灰であると告白し、雲から神の声を聞いて、もはや自分は語るべきではないと決めた(ヨブ記40:1)。

5

Et quis erit ausus Dei desiderare judicia, cujus vocem de coelis nec tantus propheta sustinuit (Job XLII, 3 et 6) , neque apostoli consistentes in monte cum Domino ferre potuerunt (Matth. XVII, 6) ?

PL 9, 523A

では、天からの神の声を、あれほどの預言者も耐えなかったのに(ヨブ記42:3、6)、また山で主と共にいた使徒たちも耐えることができなかったのに(マタイ17:6)、誰が神の裁きを望むことをあえてするだろうか。

Pars XXXII, Caput XIII

第XXXII部 第XIII章PL 9, 523B
1

Eam innocentiam sibi optat David, qua fiant non tremenda. --Tenuit itaque Propheta humanae et naturae et conscientiae modum, dicens, Concupivit anima mea, ut desiderem judicia tua in omni tempore.

PL 9, 523B

〔裁きが〕恐るべきものとならないような無垢を、ダビデは自分のために願う。――それゆえ預言者は、人間の本性と良心の限度を守って、「私の魂は、私が常に汝の裁きを望むようにと切望した」と言った。

2

Non enim judicium desiderat, sed ut desideret concupiscit: desiderii eum cupiditas, non judicii continebat.

PL 9, 523B

彼は裁きを望んでいるのではなく、望むことを切望している。彼を捕らえていたのは、裁きへの欲求ではなく、望むこと自体への欲求であった。

3

Concupiscit enim desiderare, scilicet ut in tanta innocentia maneat, ut tuto jam et sine metuendi judicii terrore desideret: rem ipsam nondum per conscientiam humanae conditionis desiderans; sed ejus desiderium, et conscientia perfectae ut proveniat innocentiae concupiscens.

PL 9, 523B

彼は望むことを切望している。すなわち、恐るべき裁きの恐怖なしに、もはや安全に望みうるほどの無垢にとどまるためである。人間の状態の自覚のゆえに、事そのものをまだ望んではいない。むしろ、それを望むことを、しかもその望みが完全な無垢の自覚から生じることを、切望しているのである。

4

Scit vero continentem et indefessam desiderii hujus concupiscentiam esse oportere: atque ideo adjecit: in omni tempore, nullum scilicet docens otium nobis esse debere, quin semper desiderii hujus cupiditate teneamur.

PL 9, 523B

彼は、この望みの欲求が絶え間なく、疲れを知らぬものでなければならないことを知っている。そしてそれゆえ、「常に」と付け加え、この望みの欲求に常に捕らえられていないような暇が我々にあってはならないことを教えたのである。

Pars XXXII, Caput XIV

第XXXII部 第XIV章PL 9, 523C
1

Superbia provocat in nos iram Dei. --Deinde loquitur, Vers. 21: Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis. O infelix superbia, quae dedignatur sub praeceptis coelestibus vivere, quae mandata divina animi infidelis tumore fastidit!

PL 9, 523C

高慢は我々に対する神の怒りを招く。――次に彼は語る。「汝は高ぶる者たちを叱責した。汝の戒めから逸れる者たちは呪われる」(詩篇118:21)。ああ、不幸な高慢よ、天の掟のもとに生きることを潔しとせず、不信の心の思い上がりによって神の戒めを嫌う高慢よ。

2

Plurima sunt humanorum vitiorum crimina, et diversae atque innumerabiles peccatorum operationes: sed nulla magis provocandae in nos irae Dei, quam superbiae causa est.

PL 9, 524A

人間の悪徳の罪は非常に多く、罪の営みは様々で数えきれない。しかし、我々に対する神の怒りを招く原因として、高慢にまさるものはない。

3

Increpasti enim non avaros, non lascivos, quibus utique increpatio debita est, sed superbos; quia plures per superbiam, qua humana contemnunt, etiam Deo obsequi spernunt.

PL 9, 524A

汝が叱責したのは、確かに叱責を受けて当然の貪欲な者や放縦な者ではなく、高ぶる者たちであった。多くの者が、高慢によって人間のことを軽んじ、神に従うことをも退けるからである。

Pars XXXII, Caput XV

第XXXII部 第XV章PL 9, 524A
1

Inania reddit opera bona. --Sed sint licet praeclara caetera fidei opera, et in omni divinorum praeceptorum custodia devotio immoretur: tamen subrepente superbia, memoria eorum quae recte operamur abolebitur.

PL 9, 524A

〔高慢は〕善き業を空しくする。――信仰のほかの業がどれほど輝かしくとも、神の掟をすべて守ることに敬虔が留まっていようとも、高慢が忍び込めば、我々が正しく行うことの記憶は消え去るであろう。

2

Quanto evangelicus ille pharisaeus labore se in vitae viam statuit, ne in alienam rem rapax esset, ne in quemquam injuriosus existeret, ne adulteriis dissolveretur (Luc. XVIII, 11 et seqq.) ?

PL 9, 524A

福音書のあのファリサイ人は、他人のものを奪わぬように、誰にも不正をなす者とならぬように、姦淫に身を持ち崩さぬようにと、いかに労苦して自らを命の道に据えたことか(ルカ18:11以下)。

3

Laboravit bis in sabbato jejunans, suumque corpus per abstinentiam cibi ingenti patientiae virtute confecit. Quanto deinde labore avaritiae vincendae, decimas substantiae suae in usum egentium intulit? Quid his praeclarius? quid eorum opere difficilius?

PL 9, 524B

彼は週に二度断食して労苦し、食物の節制によって自らの体を、莫大な忍耐の力で消耗させた。さらに、貪欲に打ち勝つためにどれほどの労苦をもって、自らの財産の十分の一を貧しい者の用のために差し出したことか。これにまさる輝かしいことがあろうか。これらの業にまさって困難なことがあろうか。

4

Sed incidit in superbiae laqueum, dicens: Quia non sum sicut peccator iste et publicanus (Ibidem): et infelix hoc vitio ex ingentibus operibus cecidit in crimen, et insolens per hanc virtutum suarum gloriam factus, justificato magis publicano recessit.

PL 9, 524B

しかし彼は高慢の罠に陥り、「私はこの罪人や徴税人のようではない」と言い(ルカ18:11以下)、この悪徳のゆえに、不幸にも大いなる業から罪責へと堕ちた。そして、自らの徳の栄光によって不遜になり、むしろ徴税人のほうが義とされて、彼は退いたのである。

Pars XXXII, Caput XVI

第XXXII部 第XVI章PL 9, 524B
1

Paulus qui ab ea liberatus. --Sed quid de Pharisaeo dicimus? Apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Jesum Christum (Gal. I, 1) , adversus quem diabolus omni virtutis suae arte luctatus est, angelum Satanae qui se colaphizaret accepit (II Cor. XII, 7 et 8) ): ut per passionum omnium indefessas molestias, nulla superbiendi occasio per otium temporis posset irrepere.

PL 9, 524B

パウロはそれから解放された者である。――しかし、ファリサイ人について何と言おうか。「人々からでもなく、人を通してでもなく、イエス・キリストを通して」使徒である者(ガラテヤ1:1)、悪魔が自らの力のあらゆる術をもって戦いを挑んだその使徒が、自分を拳で打つサタンの使いを受けた(二コリント12:7、8)。それは、あらゆる苦難の絶え間ない煩いによって、時の暇を通じていかなる高ぶりの機会も忍び込みえないようにするためであった。

2

Ipse quoque eligendi et constituendi sacerdotis quamdam legem ferens, cum jam eum in his quibus episcopum dignum est virtutibus collocasset, neophytum eligi vetuit, ne superbiret, dicens: Non neophytum, ne inflatus incidat in judicium diaboli (I Tim. III, 6) : id est, ne per recens adeptam regenerationis gratiam insolescat, vult illum multo passionum bello ante tentari, vult multis humilitatis et fidei stipendiis provehi.

PL 9, 524C

彼はまた、司教を選び立てるための一つの規定を定めるにあたって、すでにその者を司教にふさわしい徳のうちに置いたのちに、新参者が選ばれることを禁じた。高ぶらぬようにというのであって、彼は言う。「新参者であってはならない。高慢になって悪魔の裁きに陥らぬために」(一テモテ3:6)。すなわち、新たに得た再生の恩寵によって彼が不遜にならぬよう、まず多くの受難の戦いによって試みられ、多くの謙遜と信仰の務めによって昇進させられることを、望むのである。

3

Cor enim humiliatum Deus non spernit, et sacrificium optimum cor contribulatum (Ps. L, 29) , quia qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV. 11) .

PL 9, 525A

「神は、へりくだった心を退けない。最良の犠牲は砕かれた心である」(詩篇50:29)。「自らを高める者は低くされ、自らを低くする者は高められる」からである(ルカ14:11)。

Pars XXXII, Caput XVII

第XXXII部 第XVII章PL 9, 525A
1

Superbia humana despicit, divina negligit. --Et idcirco maledici qui declinant a mandatis tuis, quia increpantur superbi: quia per superbiam animi insolentis, et humana despicimus, et divina negligimus. Sed virtus verbi hic collocati non negligenter est audienda.

PL 9, 525A

高慢は人間のことを侮り、神のことを顧みない。――そして、汝の戒めから逸れる者たちが呪われるのは、高ぶる者たちが叱責されるからである。不遜な心の高慢によって、我々は人間のことを侮り、神のことを顧みなくなるからである。しかし、ここに置かれた語の力は、軽んじて聞かれてはならない。

2

Promptum enim fuerat dicere, Maledicti qui non obtemperant mandatis tuis. (De uno et de plurimis mandatis in superiore versu (sup. num. 9 et 10) competentia diximus.) Maledicti autem sunt, qui per hanc prophetiae doctrinam eruditi, a mandatis Dei declinant, id est, per vitiorum praesentium desideria ab spe aeternorum mandatorum decidunt.

PL 9, 525B

「汝の戒めに従わない者たちは呪われる」と言うのが容易であったはずである。(一つの戒めと多くの戒めについては、前の句(第三の文字の講解、第9、10節を見よ)で相応のことを述べた。)しかし呪われるのは、預言のこの教えによって教えられながら、神の戒めから逸れる者たち、すなわち現在の悪徳への欲望によって、永遠の戒めへの望みから脱落する者たちである。

3

Qui enim declinat, id in quo est devitat, et ex alia parte in aliam deducitur, et deflexu quodam de itinere decedit.

PL 9, 525B

逸れる者は、自分がいるところを避け、一つの側から別の側へ導かれ、ある逸脱によって道から離れるからである。

4

Vel leviter ergo declinantem a mandatis Dei maledictionis sententia comprehendit: ut intelligeremus quanti periculi res esset, ea omnino ignorare nos; a quibus declinare maledictum est.

PL 9, 525B

それゆえ、わずかにでも神の戒めから逸れる者を、呪いの宣告は捕らえる。それは、逸れることが呪いとされているそれらの戒めを、我々がまったく知らないでいることが、どれほど危険なことであるかを、我々が悟るためである。

Pars XXXII, Caput XVIII

第XXXII部 第XVIII章PL 9, 525B
1

Opprobrium merentur peccata. --VERS. 22. Aufer a me opprobrium et contemptum; quia testimonia tua exquisivi. Peccata opprobrio sunt digna: et idcirco peccatores exurgent in opprobrium aeternum (Dan. XII, 2) .

PL 9, 525B

罪は辱めに値する。――「辱めと侮りを私から取り去れ。私は汝の証しを尋ね求めたからである」(詩篇118:22)。罪は辱めにふさわしい。そしてそれゆえ、罪人たちは永遠の辱めへと起き上がるであろう(ダニエル12:2)。

2

Quod autem peccata omnia opprobrio sint digna, in Evangeliis discamus, tum cum Dominus exprobrare civitatibus illis coepit, in quibus plures virtutes ejus effectae essent nec poenituissent, Corozaim et Bethsaidae (Luc. X, 15) .

PL 9, 525C

罪がすべて辱めにふさわしいことは、福音書において学ぼう。主が、その中で多くの力ある業が行われたのに悔い改めなかった、あの町々、コラジンとベトサイダを責め始めたときである(ルカ10:15)。

3

Quod ab illis coeptum, necesse est ut in omnes ejusdem criminis pares fiat; et tunc humano generi exprobret non poenitenti, neque in viam evangelicam pergenti, id quod psalmo continetur: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? (Ps. XXIX, 10.) Exprobrat enim superbis atque maledictis, cur nihil in sacramento sanguinis sui atque mortis utilitatis suae esse existimaverint; cum ille nostri causa et natus et passus et mortuus sit.

PL 9, 525C

彼らから始められたことは、同じ罪をもつすべての者に等しく及ばねばならない。そしてそのとき主は、悔い改めず福音の道に進まない人類を責める。それは詩篇に含まれていることである。「私が腐敗に下るとき、私の血に何の益があろうか」(詩篇29:10)。主は、高ぶる者たち、呪われた者たちを、なぜ自らの血と死の秘義に自分たちの益は何もないと考えたのかと責めるのである。主は我々のために生まれ、苦しみ、死んだというのに。

Pars XXXII, Caput XIX

第XXXII部 第XIX章PL 9, 525D
1

Avertit confessio, modo exquirantur etiam Dei testimonia. --Tenuit etiam Propheta rationem infirmitatis humanae. Scit inesse quaedam, quae per Dei misericordiam auferenda a nobis sint.

PL 9, 525D

告白は〔辱めを〕退ける、ただし神の証しもまた尋ね求められるかぎりにおいて。――預言者は、人間の弱さの道理をも保っていた。神の憐れみによって我々から取り去られねばならないものが、いくつか内にあることを知っている。

2

Scit Deum tali peccatorum nostrorum confessione orandum, ut etsi digna arguitione habeamus, non tamen arguamur: confitendum enim crimen est, ut obtineatur et venia.

PL 9, 526A

彼は、我々の罪のこのような告白によって神に祈るべきことを知っている。それは、我々が責めに値するものを持っていても、責められることがないためである。罪は告白されねばならない。赦しもまた得られるために。

3

Scit deinde post arguitionem in contemptum, id est, in nihilum gentes aestimari; quia scriptum sit: Omnes gentes nihil sunt, et omnia quae a malitia sunt, in nihilum aestimata sunt (Esai. XL, 17) .

PL 9, 526A

さらに彼は、責めののち、異邦人が侮りのうちに、すなわち無のうちに数えられることを知っている。書かれているからである。「すべての異邦人は無であり、悪意から出るすべてのものは無に数えられた」(イザヤ40:17)。

4

Sed secundum Prophetae exemplum auferri a nobis opprobrium et contemptum hac spe ac fiducia deprecari nos oportet: ut addamus ad id quod dicitur: Aufer a me opprobrium et contemptum, et ( etiam ) id quod sequitur: Quia testimonia tua exquisivi.

PL 9, 526A

しかし、我々は、預言者の例に従って、辱めと侮りが我々から取り去られるよう、この望みと確信をもって嘆願すべきである。「辱めと侮りを私から取り去れ」という言葉に(別本では「さらにまた」)、続くこと、「私は汝の証しを尋ね求めたからである」をも付け加えるためである。

5

Et testimonia Dei exquirit, ut argui non debeat; et auferri a se opprobrium contemptumque precatur, ut verecundiam non derelinquat: esse quidem in natura sua confessus arguitionis et opprobrii causam quam a se deprecatur auferri; sed per devotionem exquisitorum testimoniorum eam sperat auferri.

PL 9, 526A

彼は神の証しを尋ね求める、責められることがないように。また、辱めと侮りが自分から取り去られるよう祈る、恥じらいを捨てないために。自分の本性のうちに、責めと辱めの原因があって、それが自分から取り去られるよう祈っているのだと、彼は確かに告白している。しかし、尋ね求めた証しへの献身によって、それが取り去られることを望んでいるのである。

Pars XXXII, Caput XX

第XXXII部 第XX章PL 9, 526B
1

Principibus mundi perosa fides. --Exquirit autem testimonia Dei Propheta, non in otio, neque in insolentia rerum secundarum, sed exquirit multis adversus se residentibus, multis adversus se colloquentibus, dicens, VERS. 23: Etenim sederunt principes, et adversum me detrahebant.

PL 9, 526B

この世の君主たちにとって信仰は憎むべきものである。――預言者が神の証しを尋ね求めるのは、暇のうちにでも、順境の不遜のうちにでもなく、多くの者が自分に逆らって座し、多くの者が自分に逆らって語り合っているなかで尋ね求めるのであって、言う。「実に、君主たちは座して私に逆らって陰口をたたいた」(詩篇118:23)。

2

Scit omnem prophetiae fidem mundi hujus perosam esse principibus: scit Apostolos cunctis futuros propter Christianum nomen odiosos.

PL 9, 526B

彼は、預言の信仰がすべてこの世の君主たちに憎まれていることを知っている。使徒たちがキリスト者という名のゆえにすべての人に憎まれるであろうことを知っている。

3

Sedent adversus Prophetam principes, et detrahunt tunc, cum audiunt etiam dicentem, Audite verbum Domini principes Sodomorum, attendite legem Dei populi Gomorrhae (Esai. I, 10) .

PL 9, 526B

君主たちは預言者に逆らって座し、彼が「ソドムの君主たちよ、主の言葉を聞け。ゴモラの民よ、神の律法に耳を傾けよ」と言うのを聞くときにも、陰口をたたく(イザヤ1:10)。

4

Ex consilio enim talium Esaias sectus est, Jeremias quoque carcere clauditur, Daniel leonibus fame ad saevitiam incitatis objicitur, Zacharias inter templum et altare occiditur, apostoli caeduntur, desecantur, crucifiguntur: ut praedicatio Dei auferatur, ut doctrina prophetiae inhibeatur, ut vitae aeternae via obsepiatur.

PL 9, 526C

このような者たちの謀議によって、イザヤは鋸で引かれ、エレミヤは牢に閉じ込められ、ダニエルは飢えて猛り立った獅子に投げ込まれ、ゼカリヤは神殿と祭壇の間で殺され、使徒たちは打たれ、切られ、十字架につけられた。それは、神の宣教が取り去られ、預言の教えが妨げられ、永遠の命の道が塞がれるためである。

5

Sed hos principum consessus et haec obtrectationum eloquia sprevit fides constans. Consequitur enim: Servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.

PL 9, 526C

しかし、堅固な信仰は、君主たちのこれらの集まりと、これらの中傷の言葉を退けた。続けてこうあるからである。「しかし汝の僕は汝の義の定めに励んでいた」。

6

Obstrepentibus illis videlicet, et totis poenarum armis inhibentibus, in exercitationibus justificationum Dei spiritus perseverat.

PL 9, 526C

彼らが騒ぎ立て、あらゆる刑罰の武器で妨げているまさにそのときにも、霊は神の義の定めの実践のうちに耐え続ける。

Pars XXXII, Caput XXI

第XXXII部 第XXI章PL 9, 526D
1

Meditatio et operatio legis aeternorum est praeparatio. --Sed, ut jam superius tractavimus (Litt. 2, n. 11) , exercitatio justificationum et meditatio testimoniorum illa est, qua cum legis opera per corporales efficientias exerceantur; exercitatione justificationum tamen et testimoniorum meditatione, bonorum aeternorum per praesentium meditationem quaedam praeparatio comparatur.

PL 9, 526D

律法の思い巡らしと実行は永遠のものへの備えである。――しかし、すでに前に論じたように(第二の文字の講解、第11節を見よ)、義の定めの修練と証しの思い巡らしとは次のようなものである。すなわち、律法の業が体に即した働きによって行われる場合であっても、義の定めの修練と証しの思い巡らしによって、現在のものの思い巡らしを通して、永遠の善きものへのある備えが得られるのである〔qua cum … の構文は取りにくく、大意で訳した〕。

2

Sed testimoniorum meditatio unde oriatur ostendit. Adjecit enim, VERS. 24: Et consilia mea justificationes tuae; omnem scilicet vitae curam, omnes consiliorum varios diversosque motus intentos esse justificationibus confitens Dei in Christo Jesu, cui gloria et honor in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 527A

しかし、証しの思い巡らしがどこから生じるかを、彼は示している。付け加えているからである。「汝の義の定めは私の助言である」(詩篇118:24)。すなわち、生の配慮のすべて、思慮のあらゆる様々な動きが、キリスト・イエスにおける神の義の定めに向けられていることを告白しているのである。彼に栄光と誉れが世々限りなくあるように。アーメン。

Pars XXXIII, Prooemium

第XXXIII部 冒頭PL 9, 527A
1

Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. Vias meas enuntiavi (Hil. pronuntiavi) , et exaudisti me: doce me justificationes tuas. Viam justificationum tuarum instrue me (Hil. fac ut intelligam) : et exercebor in mirabilibus tuis.

PL 9, 527A

私の魂は地の面に貼りついた。汝の言葉に従って私を生かせ。私は私の道を言い表し(ヒラリウスでは「告げ」)、汝は私の願いを聞き入れた。汝の義の定めを私に教えよ。汝の義の定めの道を私に教え込め(ヒラリウスでは「私が悟るようにせよ」)。そうすれば私は汝の驚くべき業のうちに励むであろう。

2

Dormitavit anima mea prae taedio: confirma me in verbis tuis. Viam iniquitatis amove a me: et in lege (Hil. et lege) tua miserere mei. Viam veritatis elegi (Hil. dilexi) : justitiam tuam (Hil. judicia tua) non sum oblitus.

PL 9, 527B

私の魂は倦怠のあまりまどろんだ。汝の言葉によって私を強めよ。不義の道を私から取り除け。そして汝の律法において(ヒラリウスでは「汝の律法によって」)私を憐れめ。真理の道を私は選んだ(ヒラリウスでは「愛した」)。汝の義を(ヒラリウスでは「汝の裁きを」)私は忘れなかった。

3

Adhaesi testimoniis tuis, Domine: noli me confundere. Viam (Hil. in via) mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.

PL 9, 527B

主よ、私は汝の証しにすがった。私を恥じ入らせるな。汝の戒めの道を(ヒラリウスでは「道において」)、汝が私の心を広げたとき、私は走った。

Pars XXXIII, Caput I

第XXXIII部 第I章PL 9, 527B
1

Carnis terrenae societas prophetae molesta est. --Multiplex intelligentia non potest in se habere dictorum difficulatem, cum amota omni obscuritate, intelligendi magis abundet electio: ut in primo quartae litterae versu contuemur.

PL 9, 527B

地上の肉との交わりは預言者にとって煩わしい。――多様な理解は、語られたことの困難〔底本は difficulatem。difficultatem と読む〕を自らのうちに持ちえない。あらゆる不明瞭さが取り除かれ、むしろ理解の選択が豊かになるからである。第四の文字の第一の句で我々が見るとおりである。

2

Ait enim, VERS. 25: Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. Potest istud et de assiduitate orationis intelligi, tamquam ex peccatorum confessione in terram Propheta prostratus adhaeserit pavimento.

PL 9, 527B

彼は言う。「私の魂は地の面に貼りついた。汝の言葉に従って私を生かせ」(詩篇118:25)。これは祈りの継続についても理解できる。あたかも預言者が、罪の告白から地に身を伏して、地面に貼りついたかのようにである。

3

Sed ut altius aliquid sub his dictis intelligamus, perspecta diligentius verborum virtute, necessarium ducimus. Non enim ait, Adhaesi pavimento; sed: Adhaesit pavimento anima mea: et admonemur intelligere hic eum esse de animae et corporis societate conquestum.

PL 9, 527C

しかし、これらの言葉のもとに何かより高いことを我々が理解するためには、言葉の力をいっそう注意深く見極めることが必要だと、我々は考える。彼は「私は地の面に貼りついた」とではなく、「私の魂は地の面に貼りついた」と言っている。そして我々は、彼がここで魂と体の交わりについて嘆いていることを理解するよう促される。

4

Et multa sunt, quae nos ut hoc potius probabile existimemus admoneant. Dixit enim Apostolus, corpus humiliationis nostrae (Philip. III, 21) ; dixit et propheta: Humiliata est in pulvere anima mea (Ps. XLIII, 25) ; dixit rursum, Et in pulverem mortis deduxisti me (Psal. XXI, 16) .

PL 9, 527C

また、これをむしろ確からしいと我々が考えるよう促す多くのことがある。使徒は「我々の卑しさの体」(フィリピ3:21)と言い、預言者も言った。「私の魂は塵の中で低くされた」(詩篇43:25)。また再び言った。「汝は私を死の塵の中へ導き下した」(詩篇21:16)。

5

Igitur, vel quia in terrae hujus solo commoramur, vel quia ex terra instituti conformatique sumus, anima quae alterius originis est, terrae corporis adhaesisse creditur: maximum ipsa certamen suscipiens, ut se, etsi manens in eo, ab ejus societate divellat ut tamquam peregrina incolatu ejus utatur.

PL 9, 527C

それゆえ、我々がこの地の土の上にとどまっているからか、あるいは地から造られ形づくられたからか、別の起源をもつ魂が、体という地に貼りついたと信じられている。魂は、体の内にとどまりつつも、その交わりから自らを引き離し、いわば寄留者としてその住まいを用いようと、最大の戦いを引き受けているのである。

Pars XXXIII, Caput II

第XXXIII部 第II章PL 9, 528A
1

Vitam optat meliorem. --Non ignarus est autem Propheta, licet anterior aetate, apostolici tamen dicti, quia qui adhaerent Domino, in uno spiritu sunt. Scit etiam a se esse praedicatum, Adhaesit post te anima mea (Psal. LXII, 9) .

PL 9, 528A

彼はよりよい生命を願う。――ところで預言者は、時代としては先であるが、使徒の言葉を知らないわけではない。主に結びつく者は一つの霊にある、という言葉である。また、自分によって宣べられたこと、「私の魂は汝の後にすがって従った」(詩篇62:9)をも知っている。

2

Quin etiam legit in lege, Post Dominum Deum tuum ambulabis, et adhaerebis ipsi (Deut. XIII, 4) . Adhaerere igitur huic magis quam illi concupiscit.

PL 9, 528A

それどころか、彼は律法に読んでいる。「汝は汝の神なる主の後に従って歩み、彼にすがれ」(申命記13:4)。それゆえ、彼はあれ〔地〕よりもこれ〔主〕にすがることを切望する。

3

Sed quia meminit ex consortio ejus nonnullam se labem contraxisse peccati; orat ut per verbum Dei, quamvis admixta terrenae mortalique naturae anima ejus sit, ipse tamen in vitam vitae coelestis animetur.

PL 9, 528A

しかし、その交わりから、罪の汚れをいくらか自分が身につけたことを覚えているので、彼は祈る。彼の魂が地上の死すべき本性に混じり合ってはいても、神の言葉を通して、彼自身が天の生命の命へと生かされるように、と。

4

Scit enim se nunc pavimento adhaerere, non vivere: sed secundum verbum Dei, cui mortui vivunt, orat ut vivificetur in vitam.

PL 9, 528A

彼は、今は地の面に貼りついており、生きていないことを知っている。しかし、死者がそれによって生きる神の言葉に従って、命へと生かされるよう祈る。

Pars XXXIII, Caput III

第XXXIII部 第III章PL 9, 528B
1

Quid in viis suis, quid in via Dei ambulare. --Dehinc sequitur, VERS. 26: Vias meas pronuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas. Qui secundum voluptates corporis vitam agunt, in viis suis ambulant.

PL 9, 528B

自分の道を歩むとは何か、神の道を歩むとは何か。――次に続く。「私は私の道を告げ、汝は私に聞き入れた。汝の義の定めを私に教えよ」(詩篇118:26)。体の快楽に従って生を営む者たちは、自分の道を歩む。

2

Qui autem omni vitiorum carnalium consuetudine derelicta in praeceptis Dei vivunt, jam illis non in sua, sed in via Dei iter est.

PL 9, 528B

しかし、肉の悪徳のあらゆる習慣を捨てて、神の掟のうちに生きる者たちにとっては、その歩みはもはや自分の道ではなく、神の道である。

3

Et haec audiamus in Deuteronomii praecepto: Sed nunc Israel quid Dominus Deus tuus poscit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis ejus, et diligas eum, et servias Domino Deo tuo ex toto corde tuo et ex tota anima tua, et custodias praecepta Domini Dei tui et justificationes ejus, quae ego praecipio tibi hodie, ut bene sit tibi (Deut. X, 12 et 13)? Ergo Deo adhaerens, in Dei via est.

PL 9, 528B

そして、申命記の掟の中にあるこれらの言葉をも聞こう。「イスラエルよ、今、汝の神なる主は汝に何を求めるのか。汝の神なる主を畏れ、そのすべての道を歩み、彼を愛し、汝の神なる主に、汝の全き心と全き魂をもって仕え、汝の神なる主の掟と彼の義の定め、すなわち私が今日汝に命じることを守り、汝に幸いがあるようにすること、これのほかに何があろうか」(申命記10:12、13)。それゆえ、神にすがる者は神の道にある。

Pars XXXIII, Caput IV

第XXXIII部 第IV章PL 9, 528C
1

Peccatorum confessio via est ad doctrinam Dei. --Et qua ratione Prophetam hic locutum existimabimus dicentem: Vias meas pronuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas?

PL 9, 528C

罪の告白は神の教えへの道である。――そして、預言者がここで「私は私の道を告げ、汝は私に聞き入れた。汝の義の定めを私に教えよ」と言って語ったことを、我々はいかなる理由によるものと考えるべきか。

2

Si enim vias suas praedicat, necesse est peccati vias praedicet: quia in via peccati sit, quisquis in via Dei non sit.

PL 9, 528C

というのも、彼が自分の道を宣べ告げるなら、罪の道を宣べ告げるほかないからである。神の道にいない者は誰であれ、罪の道にいるからである。

3

Sed huic praesenti dicto consentiens illud videtur, quod dictum est, Pronuntiabo adversum me in justitias meas Domino (Ps. XXXI, 5) ; et rursum, Justus in exordio sermonis sui ipse sibi accusator est (Prov. XVIII, 17) .

PL 9, 528C

しかし、この現在の言葉に一致すると見えるのは、次のように言われていることである。「私は自分に逆らって、私の不義〔底本は in justitias。injustitias と読む〕を主に告げよう」(詩篇31:5)。また再び、「義人は、自らの言葉の初めに、自分自身の告発者である」(箴言18:17)。

4

Ergo hic pronuntiatio quae dicitur, non laudatio est, sed confessio viarum suarum, id est, peccatorum suorum poenitens professio.

PL 9, 528C

それゆえ、ここで言われている「告げる」は、賛美ではなく、自らの道、すなわち自らの罪の告白であり、悔い改めの表明である。

5

Et Propheta ut esset dignus spiritu prophetiae, vias suas, id est, peccata sua ante confessus est, ut post hanc pronuntiationem eorum, doctrinae justificationum Dei capax esset. Quod utrumque absolute docetur.

PL 9, 528C

そして預言者は、預言の霊にふさわしい者となるために、まず自分の道、すなわち自分の罪を告白した。それは、これらを告げたのちに、神の義の定めの教えを受け入れうる者となるためである。この両方は、はっきりと教えられている。

6

Nam cum dicit, Pronuntiavi, confessionem hanc praeteriti temporis esse demonstrat, cum dicit, Doce me, oratio est ex futuro, quia confitendum ante est de peccatis, et exacta confessione discendum.

PL 9, 528D

「私は告げた」と言うとき、この告白が過ぎ去った時のものであることを示し、「私に教えよ」と言うとき、その祈りは未来に向かっている。罪について先に告白せねばならず、告白を果たしたのちに学ばねばならないからである。

Pars XXXIII, Caput V

第XXXIII部 第V章PL 9, 529A
1

Legis non opera, sed scopum rogat doceri. --Manens autem Propheta in lege, non ex his doceri se postulat, quae corporali tunc ministerio gerebantur; sed ex his quae per speciem praesentium futuri erant sacramenta complexa. VERS. 27.

PL 9, 529A

律法の業ではなく、その目標を教えられることを彼は求める。――預言者は律法にとどまりつつ、当時体に即した務めとして行われていたことによってではなく、現在のものの外観を通して、来たるべき秘義を含んでいたことによって、自分が教えられることを求める。

2

Viam justificationum tuarum fac ut intelligam; et exercebor in mirabilibus tuis. Sermo praesens discrevisse cognoscitur justificationes a via earum. Et quantum re ipsa intelligitur, omne quidem ad quod per viam tenditur, non idem est quod et via ipsa quae pergitur.

PL 9, 529A

「汝の義の定めの道を私が悟るようにせよ。そうすれば私は汝の驚くべき業のうちに励むであろう」(詩篇118:27)。この言葉は、義の定めとその道とを区別していることが分かる。そして事柄そのものから理解されるところでは、道を通って目指されるものはすべて、歩まれるその道そのものと同じではない。

3

Quaerenda igitur causa est, cur Propheta praestari sibi, ut viam justificationum intelligat, potius quam ut ipsas justificationes cognoscat oraverit.

PL 9, 529A

それゆえ、なぜ預言者が、義の定めそのものを知ることよりも、義の定めの道を悟ることが自分に与えられるようにと祈ったのか、その理由が探られねばならない。

4

Meminit enim omnes justificationes legis, umbram in se sanctarum justificationum continere: cum post sexennii servitutem hebraeus puer liber est (Exod. XXI, 2) , cum septimi anni fructus indigentibus et pecoribus terrae relinquuntur (Levit. XXV, 4) , cum post quinquagesimum annum omnia in jus familiae ejus unde decesserint revertuntur (Ibid. 13) .

PL 9, 529B

彼は、律法のすべての義の定めが、聖なる義の定めの影を自らのうちに含んでいることを覚えているからである。ヘブライ人の少年が六年の奴隷ののちに自由となること(出エジプト記21:2)、第七年の実りが貧しい者と地の家畜に残されること(レビ記25:4)、五十年ののち、すべてが、そこから離れた者の家の権利に戻ること(レビ記25:13)。

5

Et quia haec quae in lege sunt constituta, via est eorum quorum in his praeformatur exemplum; ut viam harum justificationum intelligens in mirabilibus Dei exerceatur orat, id est, in legis operibus versetur: quia lex sit ad futurorum bonorum speculum constituta.

PL 9, 529B

そして、律法に定められたこれらのことは、その中にひな型が予め示されている者たちの道であるから、彼は、これらの義の定めの道を悟って、神の驚くべき業のうちに励むこと、すなわち律法の業に携わることを祈る。律法は、来たるべき善きものの鏡として定められたからである。

Pars XXXIII, Caput VI

第XXXIII部 第VI章PL 9, 529C
1

Versionibus variis praefertur versio LXX.--De consequenti versu comperi multos varia sensisse, eo quod non eadem proprietate a caeteris translatoribus ex hebraeo demutatus esset, ut ab his Septuaginta interpretantibus conscriptus est.

PL 9, 529C

様々な訳のうちで、七十人訳が選ばれる。――続く句について、多くの者が様々に考えたことを私は知った。ヘブライ語からの訳が、七十人の訳者たちによって書かれたのと同じ的確さでは、他の訳者たちによってなされなかったからである。

2

Nonnulli enim pro eo quod ab illis dictum est ἐνύσταξεν ἡ ψυχή μου, posuerunt ἔσταξεν ἡ ψυχὴ μου. Quidam autem ex illis non ἐνύσταξεν, sed κατέσταξεν transtulit. Et aliud ἐνύσταξεν, aliud ἔσταξεν, aliud κατέσταξεν significare intelligitur.

PL 9, 529C

実際、彼ら〔七十人の訳者たち〕が言った ἐνύσταξεν ἡ ψυχή μου〔私の魂はまどろんだ〕の代わりに、ἔσταξεν ἡ ψυχὴ μου〔私の魂はしたたった〕と置いた者たちがいる。また彼らのうちのある者は、ἐνύσταξεν ではなく κατέσταξεν〔滴り落ちた〕と訳した。そして ἐνύσταξεν と ἔσταξεν と κατέσταξεν は、それぞれ別のことを意味すると理解されている。

3

Sed nobis neque tutum est translationem Septuaginta interpretum transgredi: et sane ratio et sensus dictorum ita admonet, ut recte ac probabiliter versum translatum intelligamus. Est enim cum illis et nobiscum ita, VERS. 28: Dormitavit anima mea prae taedio.

PL 9, 529C

しかし、我々にとっては、七十人の訳者たちの訳を離れるのは安全ではない。そして実際、語られたことの理と意味が、句が正しく確からしく訳されていると我々が理解するよう促している。彼らのもとでも我々のもとでも、こうなっているからである。「私の魂は倦怠のあまりまどろんだ」(詩篇118:28)。

4

Et superior omnis sermo et consequens humilitatis et infirmitatis confessionem in se habet; cum pavimento anima adhaesit, cum peccatorum viae confitentur, cum intelligentiam viae justificationum orat.

PL 9, 529C

そして前の言葉もすべて、続く言葉もすべて、へりくだりと弱さの告白を自らのうちに含んでいる。魂が地の面に貼りついたとき、罪の道が告白されるとき、義の定めの道の理解が祈られるときである。

5

Consequens ergo est, ut nunc animam suam prae taedio mortalis habitaculi dormitare conquestus sit, quae nondum justificationum viam intelligat, quae etiam nunc pavimento adhaeserit. Atque ob id in viis Dei confirmandum sese orat, quia prae taedio dormitet.

PL 9, 529D

したがって、今、自らの魂が、死すべき住まいへの倦怠のゆえにまどろんでいると彼が嘆いたのは、その魂がまだ義の定めの道を悟っておらず、今もなお地の面に貼りついているからである。そしてそれゆえ、倦怠のゆえにまどろんでいるので、神の道において自分が強められるよう祈るのである。

Pars XXXIII, Caput VII

第XXXIII部 第VII章PL 9, 530A
1

Dormitationis ratio. --Sed hic ea ratio servata est, ut dormitare se, non dormire dicat: quia qui dormit, in ipso somni opere est; qui autem dormitat, dormitat antequam dormiat.

PL 9, 530A

まどろみの理。――しかしここでは、自分は眠るのではなくまどろむと彼が言うという理が守られている。眠っている者は眠りの働きそのもののうちにあるが、まどろむ者は、眠るより前にまどろむのである。

2

Quae et in alio loco ratio servata est, cum dicit, Ecce non dormit, neque dormitabit, qui custodit Israel (Ps. CXX, 4) .

PL 9, 530A

この理は、別の箇所でも守られている。「見よ、イスラエルを守る者は眠らず、まどろむこともない」(詩篇120:4)。

3

Sed et illic, ubi meminit, Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem (Psal. CXXXI, 4) ; dormitationem palpebrarum, somnum vero esse dixit oculorum, quia palpebrarum officium est, ut somnum ex dormitatione concilient.

PL 9, 530A

しかしまた、こう記している箇所においても、「もし私が私の目に眠りを、私のまぶたにまどろみを与えるなら」(詩篇131:4)、彼は、まどろみはまぶたのものであり、眠りは目のものであると言った。まぶたの務めは、まどろみから眠りを引き寄せることだからである。

4

Propheta igitur etsi dormitat, non tamen dormit: atque ob id ne dormitans obdormiat, subjecit, Confirma me in verbis tuis: id est ut per omnium justificationum, quas superius memoravit, intelligentiam confirmatus, non modo non dormiat, sed etiam sine aliqua dormitatione pervigilet.

PL 9, 530B

それゆえ預言者は、まどろんではいても、眠ってはいない。そしてそれゆえ、まどろみながら寝入ってしまわないように、「汝の言葉において私を強めよ」と付け加えた。すなわち、彼が前に述べたすべての義の定めの理解によって強められ、眠らないだけでなく、まどろみさえなく目覚めているように、ということである。

Pars XXXIII, Caput VIII

第XXXIII部 第VIII章PL 9, 530B
1

David a peccato, non a peccati via alienus. Beatitudinem rogat lege promissam. --Ait autem post haec, VERS. 29: Viam iniquitatis amove a me, et lege tua miserere mei.

PL 9, 530B

ダビデは罪からは離れているが、罪の道からは離れていない。彼は律法によって約束された幸福を求める。――ところで彼はこの後に言う。「不義の道を私から取り除け。汝の律法によって私を憐れめ」(詩篇118:29)。

2

Promptum fuerat dicere, iniquitatem amove a me: sed licet infirmitatis suae conscius, cum meminit in corpore suo viam inesse peccandi, tamen per timorem Dei a peractione peccati omnis alienus est.

PL 9, 530B

「不義を私から取り除け」と言うほうが簡単であったであろう。しかし、彼は自らの弱さを自覚しており、自分の体のうちに罪を犯す道があることを覚えてはいても、神への畏れによって、罪の遂行からはまったく遠い。

3

Viam igitur peccati, qua ad peccatum pergere promptum est, amoveri a se deprecatur, id est, omnia corporalium voluptatum desideria auferri, nec tentationem aliquam concupiscentiae aut ignorantiae, qua tamquam per viam ad peccatum itur, ingruere.

PL 9, 530B

それゆえ、罪に向かうことが容易であるその罪の道が自分から取り除かれるよう、すなわち体の快楽へのあらゆる欲望が取り去られるよう、また、罪へ至る道のようにそれを通って罪に行くところの、欲望や無知のいかなる誘惑も襲ってこないよう、彼は祈る。

4

Nec solum id orat Deum, sed etiam ut per legem suam misereatur ejus. Per legem autem hoc modo misericordiam consequitur: quia ut superius ostendi, ita in lege sit scriptum: Et nunc Israel quid Dominus Deus tuus poscit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis ejus, et diligas eum, et servias Domino Deo tuo ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et custodias praecepta Domini Dei tui et justificationes ejus, quae ego praecipio tibi hodie, ut bene sit tibi (Deut. X, 12 et 13) ?

PL 9, 530C

彼は神にこれを祈るだけでなく、神が自らの律法によって自分を憐れむよう祈る。律法を通してはこのようにして憐れみを得る。前に示したとおり、律法にはこう書かれているからである。「そして今、イスラエルよ、汝の神なる主は汝に何を求めるのか。汝の神なる主を畏れ、そのすべての道を歩み、彼を愛し、汝の神なる主に、汝の全き心と全き魂をもって仕え、汝の神なる主の掟と彼の義の定め、すなわち私が今日汝に命じることを守り、汝に幸いがあるようにすること、これのほかに何があろうか」(申命記10:12、13)。

5

Ergo cum lex doceat in viis Dei ambulandum, ut ambulanti in his bene in posterum sit; et nunc Propheta oret vias injustitiae a se amoveri, sibique ut Deus misereatur ex lege: id orat quod lege conclusum est, ut in viis Dei ambulans in beatitudine collocetur.

PL 9, 530C

それゆえ、律法は神の道を歩むべきことを教え、それは、その道を歩む者が後に幸いとなるためである。そして今、預言者は、不義の道が自分から取り除かれるよう、また自分に対して神が律法によって憐れみを示すよう祈るのであるから、彼は律法に含まれていることを祈っているのである。すなわち、神の道を歩みつつ幸福のうちに置かれるように、と。

Pars XXXIII, Caput IX

第XXXIII部 第IX章PL 9, 531A
1

Via veritatis, judicium. --Dehinc sequitur, VERS. 30: Viam veritatis dilexi, et judicia tua non sum oblitus. Viam multi diligunt, sed non omnes diligunt viam veritatis.

PL 9, 531A

真理の道、裁き。――次に続く。「私は真理の道を愛し、汝の裁きを忘れなかった」(詩篇118:30)。多くの者が道を愛するが、すべての者が真理の道を愛するわけではない。

2

Et quicumque aut voluptatum aut divitiarum aut honorum viam ineunt, sed et qui haereticorum doctrinis vagi et incerti et impii differuntur, in via quidem sunt, sed non sunt in via veritatis.

PL 9, 531A

そして快楽の道、あるいは富の道、あるいは名誉の道に入る者はだれでも、また異端者たちの教えにさまよい、不確かで不敬虔なまま散らされていく者も、たしかに道の上にはいるが、真理の道にはいない。

3

Sed Propheta ex spiritu ejus loquitur, qui assumpto corpore dicturus postea erat, Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6) .

PL 9, 531A

しかし預言者は、のちに体を取って「私は道であり、真理であり、命である」(ヨハネ14:6)と言うことになる者の霊によって語っている。

4

Et quia hoc judicium est, secundum quod Evangeliis continetur, Hoc enim judicium est, ut qui credit in me, habeat vitam aeternam (Joan. III, 15 et 19) ; merito Propheta ait, Viam veritatis dilexi, et judicia tua non sum oblitus.

PL 9, 531A

そして、福音書に含まれているところによれば、これが裁きであるから、「私を信じる者が永遠の命を得ること、これが裁きである」(ヨハネ3:15、19)、預言者が「私は真理の道を愛し、汝の裁きを忘れなかった」と言うのは当然である。

5

Nobis enim haec ad cognitionem posterius dicta sunt; sed Propheta in his et vivit et loquitur.

PL 9, 531A

我々にとってはこれらのことは、後になって認識のために語られた。しかし預言者は、これらのうちに生き、かつ語っている。

Pars XXXIII, Caput X

第XXXIII部 第X章PL 9, 531B
1

Testimoniis Dei adhaerendo a confusione liberamur. --Cohaeret autem sibi doctrinae et confessionis propheticae sermo: ait enim, VERS. 31: Adhaesi testimoniis tuis, Domine, noli me confundere: quia veterum et anteriorum peccatorum veniam testimoniis Domini adhaerendo sit meritus.

PL 9, 531B

神の証しにすがることによって、我々は恥辱から解放される。――預言者の教えの言葉と告白の言葉とは互いに結びついている。彼は言うからである。「主よ、私は汝の証しにすがった。私を恥じ入らせるな」(詩篇118:31)。主の証しにすがることによって、彼は、古く先立つ罪の赦しに値したからである。

2

Scit enim verbis Dei dictum esse: Ecce deleam ut nubem injustitias tuas, et tamquam nebulam peccata tua (Esai. XLIV, 22) . Dominus potens est omnia ea quae nobis pudori et confusioni sunt amovere, si et nos dicere cum libertate possimus, Adhaesi testimoniis tuis. His enim adhaerentes, a confusione pudendorum et anteriorum criminum liberamur.

PL 9, 531B

神の言葉によってこう言われていることを、彼は知っているからである。「見よ、私は雲のように汝の不義を、霧のように汝の罪を消し去る」(イザヤ44:22)。主は、我々にとって恥と恥辱となるものをすべて取り除くことができる。我々もまた、自由をもって「私は汝の証しにすがった」と言うことができるならば。これらにすがる者は、恥ずべき先立つ罪の恥辱から解放されるからである。

Pars XXXIII, Caput XI

第XXXIII部 第XI章PL 9, 531B
1

Gradus ad cursum viae Dei. Via vitae angusta. --Sed concluduntur omnia suo ordine, suis rebus.

PL 9, 531B

神の道を走るための段階。命の道は狭い。――しかし、すべてはそれぞれの順序に、それぞれの事柄に従って結ばれている。

2

Superius enim ait, Viam injustitiae amove a me: deinde subjecit, Viam veritatis dilexi: tertium id sequitur, Adhaesi testimoniis tuis: nunc deinde ita finit, VERS. 32: In via praeceptorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.

PL 9, 531B

前には彼は言った。「不義の道を私から取り除け」。次に付け加えた。「私は真理の道を愛した」。第三にこれが続く。「私は汝の証しにすがった」。今、次のように締めくくる。「私は汝の掟の道を走った、汝が私の心を広げたとき」(詩篇118:32)。

3

Per gradus ad id ventum est, Viae iniquitatis amotae, viae veritatis dilectae, testimoniorum indivisibili societate; ut in via mandatorum Dei curreretur.

PL 9, 531C

段階を経てそこへ至った。不義の道が取り除かれ、真理の道が愛され、証しとの分かちがたい交わりがあって、神の戒めの道を走るに至ったのである。

4

Sed via quae ad vitam ducit, et angusta, et tribulata est; angusta, quia diligenter et caute in ea ingrediendum est; tribulata, quia per multas tribulationes et passiones aditur. Et insolens Propheta existimabitur qui se viam hanc currere glorietur?

PL 9, 531C

しかし、命へと導く道は、狭く、また苦難に満ちている。狭いのは、その道には注意深く慎重に入らねばならないからであり、苦難に満ちているのは、多くの苦難と受難を通ってそこへ至るからである。それでも、この道を走ると誇る預言者は、不遜と見なされるであろうか。

Pars XXXIII, Caput XII

第XXXIII部 第XII章PL 9, 531C
1

Non curritur nisi Deus dilatet cor: qui dilatet. --Meminit autem inter innocentiae studium, et humilitatis confessionem sermonum suorum moderandam esse virtutem. Idcirco posteaquam dixerat. In via mandatorum tuorum cucurri, hoc addidit, cum dilatasti cor meum.

PL 9, 531C

神が心を広げるのでなければ、走ることはできない。どのように広げるのか。――しかし彼は、無垢への熱意と謙遜の告白との間で、自らの言葉の力を節度あるものにせねばならないことを覚えている。それゆえ、「私は汝の戒めの道を走った」と言ったのち、これを付け加えた。「汝が私の心を広げたとき」。

2

Dilatatum est cor, quod per fidem capax doctrinae Dei panditur. Et hoc de credentibus dictum est: Et inhabitabo et inambulabo in eis (II Cor. VI, 16) .

PL 9, 531D

心が広げられるとは、信仰によって神の教えを受け入れうるものとして開かれることである。そしてこれは信じる者たちについて言われている。「私は彼らのうちに住み、彼らのうちを歩む」(二コリント6:16)。

3

Cor igitur dilatatur, in quo sacramentum Patris et Filii residet, in quo capaci habitatione Spiritus sanctus delectatur. Meminit et Salomon dicens, Sapientia in exitibus canitur, in plateis cum libertate agit (Prov. I, 20) .

PL 9, 531D

それゆえ、父と子の秘義が宿り、聖なる霊が広い住まいを喜ぶ心が、広げられる。ソロモンもまた、こう言って思い起こしている。「知恵は出口で歌われ、広場で自由に行動する」(箴言1:20)。

4

Verbi utriusque hujus latinitas nostra vel obscuritatem nobis affert, vel alterius intelligentiae opinionem praebet.

PL 9, 532A

この二つの語について、我々のラテン語は、我々に不明瞭さをもたらすか、あるいは別の理解の見方を与える。

5

Nam quod nos in exitibus dicimus, graecitas ex hebraeo ἐν ἐξόδοις transtulit, Et exodus proprie est, ubi ex multis angustis viis in unam patentem viam coitur. Quod vero nos plateas nuncupamus, eodem nomine graecitas ( πλατεῖας) nuncupavit.

PL 9, 532A

我々が「出口で」と言うものを、ギリシア語はヘブライ語から ἐν ἐξόδοις と訳した。出口〔エクソドス〕とは本来、多くの狭い道から一つの開けた道に合流するところである。また我々が「広場」と呼ぶものを、ギリシア語は同じ名(πλατεῖας〔底本は πλατεῖας。πλατείας と読む〕)で呼んだ。

6

Sed plateas latitudines esse graecus sermo designat: et nos putamus has esse urbium vias. Ergo Sapientia, quae Christus est, in via illa, in qua nobis ex multis egressus est, canitur: in latitudinibus autem cum libertate agit, in quibus non solum habitare, sed etiam deambulaturam se esse promisit.

PL 9, 532A

しかし、ギリシア語の言葉は、広場が広い場所であることを示している。我々はこれらを都市の道と考える。それゆえ、キリストである知恵は、我々のために多くの道から出て行ったあの道において歌われる。そして広い場所においては自由に行動する。その広い場所に、知恵は住むだけでなく、歩き回るであろうと約束した。

7

Ergo viam Domini Propheta libere currit, posteaquam dilatato corde esse coepit. Non enim ante potuit viam Dei currere, quam ipse ille digna et ampla Deo efficeretur habitatio .

PL 9, 532B

それゆえ預言者は、心が広げられるようになってのち、自由に主の道を走る。神にふさわしい広い住まいに自分自身がなる前には、神の道を走ることはできなかったからである。

Pars XXXIV, Prooemium

第XXXIV部 冒頭PL 9, 532B
1

Legem statue mihi, Domine, viam (Hil. viae ) justificationum tuarum: et exquiram eam semper. Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam (Hil. servabo) illam in toto corde meo. Deduc me in semitam (Hil. in semita) mandatorum tuorum: quia ipsam volui.

PL 9, 532B

主よ、汝の義の定めの道を(ヒラリウスでは「道の」)律法として私のために定めよ。そうすれば私はそれを常に尋ね求めよう。私に理解を与えよ。そうすれば私は汝の律法を探り、私の全き心をもってそれを守る(ヒラリウスでは「守るであろう」)。汝の戒めの小道に(ヒラリウスでは「小道において」)私を導け。私はそれを望んだからである。

2

Inclina cor meum in testimonia tua, et non in utilitatem. Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me. Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo. Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum; quia judicia tua jucunda. Ecce concupivi praecepta tua: in aequitate tua vivifica me.

PL 9, 532B

私の心を汝の証しへ傾けよ、利益へではなく。私の目を、空しいものを見ないように背けさせよ。汝の道において私を生かせ。汝の僕に、汝の畏れにおいて汝の言葉を定めよ。私が疑った私の辱めを切り取れ。汝の裁きは喜ばしいからである。見よ、私は汝の掟を慕った。汝の公正において私を生かせ。

Pars XXXIV, Caput I

第XXXIV部 第I章PL 9, 532C
1

Latina versio graecam non satis expressit. Lex viae justificationum Dei optatur. --Inusitatam ac novam deprecationem Prophetae in primo quintae litterae versu invenimus. Ita enim coepit, VERS. 33: Legem statue mihi, Domine, viae justificationum tuarum.

PL 9, 532C

ラテン語訳はギリシア語を十分に表していない。義の定めの道の律法が願われる。――第五の文字の第一の句に、預言者の見慣れない新しい嘆願を我々は見いだす。彼はこう始めたからである。「主よ、汝の義の定めの道の律法を私のために定めよ」(詩篇118:33)。

2

Sed rationem consequi versus hujus ex latina interpretatione difficile est. Per conditionem enim sermonis nostri communis non ita absolute potuit virtus verbi et hebraici et graeci explicari.

PL 9, 532C

しかし、この句の理を、ラテン語訳から捉えるのは難しい。我々の共通の言葉の性質のゆえに、ヘブライ語とギリシア語の語の力を、完全には説明することができなかったからである。

3

Graeci namque ex hebraeo transtulerunt, νομοθέτησόν με, Κύριε, τὴν ὁδὸν τῶν δικαιωμάτων σου. Orat enim in hoc versu, ut sibi lex statuatur justificationum: et quod graece est νομοθέτησον, ad ejusdem sensus intelligentiam latinitas explicare non potuit.

PL 9, 532C

ギリシア人たちはヘブライ語から νομοθέτησόν με, Κύριε, τὴν ὁδὸν τῶν δικαιωμάτων σου〔主よ、汝の義の定めの道を私のために律法として定めよ〕と訳したからである。彼はこの句で、義の定めの律法が自分のために定められるよう祈っている。そしてギリシア語で νομοθέτησον であるものを、ラテン語は同じ意味の理解に達するようには説明できなかった。

4

Propheta ergo orat, ut viae justificationum suarum legem sibi Dominus constituat, id est, ut qua lege viam justificationum Dei adeat, intelligat et sciat. Non enim viae tantum ait, sed justificationum viae postulat legem.

PL 9, 532D

それゆえ預言者は、主が自分のために自らの義の定めの道の律法を定めるよう、すなわち、どの律法によって神の義の定めの道に近づくかを、自分が悟り知るよう祈る。彼は単に「道の」と言っているのではなく、「義の定めの道の」律法を求めているからである。

Pars XXXIV, Caput II

第XXXIV部 第II章PL 9, 533A
1

Lex viarum communium. Lex viae populi ex Aegypto exeuntis. --Et quae tandem justificationum viae lex erit?

PL 9, 533A

共通の道の律法。エジプトを出る民の道の律法。――では、義の定めの道の律法とは、いったい何であろうか。

2

Nam in communibus et terrenis viis legem meminimus esse in spatiis mensuras: cum passuum mille intervallo quaedam legis viae signa statuuntur, cum mansionum requies disponitur, cum usque ad urbem refectioni viantium congrua rursum mansionum intervalla dimensa sunt.

PL 9, 533A

我々は、共通の地上の道においては、律法とは距離の尺度であることを覚えている。千歩の間隔で、道の律法のある標が立てられ、宿駅の休息が配置され、都市に至るまで、旅する者たちの休養にふさわしく、再び宿駅の間隔が測られている。

3

Sed etiam tum cum ex Aegypto populus per rubrum mare pedes transiit, legem quamdam viae fuisse meminimus ei non humani arbitrii judicio, sed divini, constitutam in columna ignis et nubis.

PL 9, 533A

しかしまた、民がエジプトから紅海を徒歩で渡ったときにも、人間の判断ではなく神の判断によって、火と雲の柱において、その民のために道のある律法が定められていたことを、我々は覚えている。

4

Nam cum oporteret populum iter agere, columna ignis nocturno tempore anteibat, sed die vero columna nubis (Exodi XIII, 21). At cum placitum Deo fuisset diu in iisdem castris populum contineri; columna neque ignis noctu provehebatur, neque nubis de die anteibat.

PL 9, 533A

民が旅をせねばならないとき、夜には火の柱が先立ち、昼には雲の柱が先立った(出エジプト記13:21)。しかし、民が長くその同じ宿営にとどまることが神に喜ばれたときには、火の柱が夜に進むことも、雲の柱が昼に先立つこともなかった。

5

Legem itaque hanc viae statuit. Et si diligenter stationes eas, mansionesque castrorum, et conditiones locorum quae Exodo XV et seqq. continentur, retractemus; magna in ipsis coelestis itineris mirabilia cernemus.

PL 9, 533B

こうして神はこの道の律法を定めた。そして、それらの宿駅、宿営の宿り、出エジプト記15章以下に記されている場所の状態を、我々が丹念にもう一度考えるなら、その中に天の旅路の大いなる驚くべきことを見るであろう。

6

Ob quod frequenter Propheta oravit, dicens, Considerabo mirabilia de lege tua (Ps. CXVIII, 18) . Sed non jam istis se viae legibus contineri Propheta orat: non enim viae legem, sed viae justificationum poscit.

PL 9, 533B

それゆえ預言者はしばしば祈って言った。「私は汝の律法の驚くべきことを見つめよう」(詩篇118:18)。しかし預言者は、もはやこれらの道の律法に自分が留められることを祈っているのではない。彼は道の律法ではなく、義の定めの道の律法を求めているからである。

Pars XXXIV, Caput III

第XXXIV部 第III章PL 9, 533B
1

Via multiplex. Cujus viae legem exoptet David. Scit esse viam testimoniorum, cum dicit: In via testimoniorum tuorum delectatus sum. Scit esse viam praeceptorum, cum ait: Viam praeceptorum tuorum cucurri.

PL 9, 533B

道は多様である。ダビデはどの道の律法を強く望んでいるのか。――彼は証しの道があることを知っている。「私は汝の証しの道において喜んだ」と言うときである。彼は掟の道があることを知っている。「私は汝の掟の道を走った」と言うときである。

2

Novit esse viam legis, cum: Beati sunt qui ambulant in lege Domini. Scit esse hanc viam justificationum, de qua nunc deprecatur. Scit etiam esse viam in Prophetis, scit esse viam in Evangeliis, scit esse viam in Apostolis, de quibus saepe testatus est.

PL 9, 534A

彼は律法の道があることを知っている。「主の律法のうちを歩む者たちは幸いである」と言うときである。彼は義の定めのこの道、今それについて祈っているこの道があることを知っている。また預言者たちにおける道があることを知り、福音書における道があることを知り、使徒たちにおける道があることを知っている。これらについては彼はしばしば証言した。

3

Vult ergo per legem viae hujus, usque in perfectam illam vitae viam tendere. Plures enim sunt haereticorum, qui viam legis probant, plures qui prophetarum, multi qui Evangeliorum, multi qui apostolorum. Scimus etiam quosdam non omnibus his viis esse contentos.

PL 9, 534A

それゆえ、彼はこの道の律法によって、あの完全な生命の道に至るまで進むことを望んでいる。異端者のうちには、律法の道を是認する者が多く、預言者たちの道を是認する者が多く、福音書の道を是認する者も多く、使徒たちの道を是認する者も多い。またこれらすべての道に満足しない者たちがいることも、我々は知っている。

4

Sed scriba doctus novit divitis patrisfamilias exemplo de thesauris proferre vetera et nova (Matth. XIII, 52) . Hanc igitur justificationum viae legem Propheta desiderat.

PL 9, 534A

しかし、学識ある書記は、家長である富める者の例に倣って、蔵から古いものと新しいものを取り出すことを知っている(マタイ13:52)。それゆえ預言者は、この義の定めの道の律法を望んでいる。

5

Lex enim justificationum quibusdam religiosi cordis disciplinis continetur, et intra fines nos constitutionis suae quibus se uteremur arctavit: ne excedentes eos, ad opiniones haereticae intelligentiae evagaremur. Non vult igitur ab ea lege excedere, quam constitui sibi orat.

PL 9, 534A

義の定めの律法は、敬虔な心のある訓練のうちに含まれ、我々がそれを用いるための定めの限界の内に我々を閉じ込めた〔quibus se uteremur の se は eis の誤りかもしれない。大意で訳した〕。それは、それを越えて、異端的理解の見解へと迷い出ないためである。それゆえ彼は、自分のために定められるよう祈るその律法から、外れることを望まない。

Pars XXXIV, Caput IV

第XXXIV部 第IV章PL 9, 534B
1

Ad quid. --Sed in quam causam hanc legem orat institui? Scilicet ut exquirat eam. Lex erat justificationum per Moysen scripta: et hanc Propheta operibus exercebat.

PL 9, 534B

何のために。――しかし、彼は何のためにこの律法が設けられることを祈るのか。もちろん、それを探し求めるためである。義の定めの律法はモーセによって記されており、預言者はこれを行いによって実践していた。

2

Non ergo hanc statui sibi orat, quae jam statuta erat, et ab eo religiose agebatur; sed eam quam optat inquirere. Quid ergo optat inquirere? Finem scilicet legis. Et quis erit finis legis? Apostolum audiamus: Finis enim legis Christus est (Rom. X, 4) .

PL 9, 534B

それゆえ彼は、すでに定められていて自分が敬虔に行っていたこの律法が自分のために定められるよう祈っているのではなく、探求することを願うところの律法を祈っている。では何を探求することを願うのか。もちろん律法の終わりである。そして律法の終わりとは何か。使徒に聞こう。「キリストは律法の終わりである」(ローマ10:4)。

3

Sed per has justificationum vias, quibus statuta lex fuerit, finem legis optat exquirere: neque solum exquirere, sed semper exquirere. Ita enim ait: Et exquiram eam semper.

PL 9, 534B

しかし、律法が定められたそれらの義の定めの道を通して、彼は律法の終わりを探し求めることを願っている。ただ探し求めるだけでなく、常に探し求めることを。彼はこう言うからである。「そして私はそれを常に尋ね求めよう」。

4

Officium exquirendi non suffecerat per voluntatem, nisi etiam indefessa ab eo temporis continuatione gereretur.

PL 9, 535A

探し求めるという務めは、意志によるだけでは足りなかったであろう。彼によって疲れを知らぬ時の継続のうちに行われるのでなければ。

Pars XXXIV, Caput V

第XXXIV部 第V章PL 9, 535A
1

David praerogativae cujus legit et qua lege optet intellectum. --VERS. 34. Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et servabo eam in toto corde meo.

PL 9, 535A

ダビデは、いかなる特権によって読み、いかなる律法によって理解を願うのか。――「私に理解を与えよ。そうすれば私は汝の律法を探り、私の全き心をもってそれを守るであろう」(詩篇118:34)。

2

In Proverbiis Salomonis scriptum meminimus, Inintelligendo sapientiam interroganti sapientia deputatur (Prov. XVII, 28, sec. LXX) . Quo sensu id ostendi videtur, quod qui non intelligat, et sapienter interroget, sapere credatur.

PL 9, 535A

我々は、ソロモンの箴言に書かれていることを覚えている。「理解しないでいて知恵を尋ねる者には〔底本は Inintelligendo。語形が不審で、「理解しないでいて」と解した〕、知恵が帰せられる」(箴言17:28、七十人訳による)。この意味で、理解せずとも知恵をもって問う者は、知恵ある者と信じられる、ということが示されているように思われる。

3

Hoc itaque eo proficit, quia Propheta in lege manens, et secundum Apostolum Hebraeus ex Hebraeis octava die circumcisus, et secundum genus ex tribu Juda (Phil. III, 5) , et secundum gratiam corporeae unctionis et rex electus et christus, et secundum sacramentum dominicae nativitatis dignus cujus filius Jesus Christus esset, tamquam peregrinus legis orat, Da mihi intellectum et scrutabor legem tuam, et servabo eam in toto corde meo.

PL 9, 535A

これは次の点で意味をもつ。預言者は律法にとどまり、使徒によれば「ヘブライ人のうちのヘブライ人」であって、八日目に割礼を受け、血筋によればユダ族の者であり(フィリピ3:5)、体の油注ぎの恩寵によれば選ばれた王にして油注がれた者であり、主の誕生の秘義によれば、イエス・キリストがその子となるにふさわしい者であったにもかかわらず、律法の寄留者のように祈るからである。「私に理解を与えよ。そうすれば私は汝の律法を探り、私の全き心をもってそれを守るであろう」。

4

Nondum ergo servat, nondum scrutatus est, nondum intelligit. Non ergo de ea lege loquitur, in qua natus est, eruditus est, operatus est Propheta.

PL 9, 535B

それゆえ、彼はまだ守っておらず、まだ探っておらず、まだ理解していない。それゆえ彼は、その中で預言者が生まれ、教育され、行った、その律法について語っているのではない。

5

Sciens itaque primam partem esse prudentiae, ut quis quod non intelligit, sapientes interroget; et quod ignorat, intelligat: idcirco intellectum ut accipiat rogat. Sciens vero adepto spiritu intelligendi, studio opus esse scrutandi, ait: Et scrutabor legem tuam.

PL 9, 535B

それゆえ彼は、分からないことを賢者たちに尋ねること、そして知らないことを理解することが、分別の第一の部分であると知って、理解を受けるようにと求める。また、理解の霊を得たのちには、探る熱意が必要であると知って、言う。「そして私は汝の律法を探るであろう」。

6

Scrutationis autem fructum repertae rei custodiam esse cognoscens, dixit, Et servabo eam. Intelligens vero perfectam custodiae diligentiam in toto esse cordis officio, consummavit omnem sermonis sui ordinem, dicens: Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et servabo eam in toto corde meo.

PL 9, 535B

また、探求の実りは見いだされたものの守りであると知って、言った。「そして私はそれを守るであろう」。守りの完全な熱心が心全体の務めにあると理解して、彼はその言葉のすべての順序を締めくくった。「私に理解を与えよ。そうすれば私は汝の律法を探り、私の全き心をもってそれを守るであろう」。

Pars XXXIV, Caput VI

第XXXIV部 第VI章PL 9, 535C
1

Legis ritus varii. Sed quid tandem istud est, quod intelligere optat, quod scrutaturum se et servaturum toto corde promittit? Meminit namque non otiosos dies sex Moysi libro in mundi hujus operatione monstrari (Gen. I) .

PL 9, 535C

律法の儀礼は様々である。――しかし、彼が理解することを願い、全き心をもって探り守ると約束するこのことは、いったい何であるのか。彼は、モーセの書において、この世界の創造の業のうちに六日が無為でないものとして示されていることを覚えているからである(創世記1)。

2

Scit non superfluam esse diei septimi requiem (Gen. II, 2) . Recordatur in mensis novi religione sacramentum festivitatis coelestis tamquam in speculo figurari (Exod. XXI, 2) .

PL 9, 535C

彼は、第七の日の休みが余計なものではないことを知っている(創世記2:2)。新しい月の祭儀において、天の祝祭の秘義がいわば鏡に映されていることを思い起こしている(出エジプト記21:2)。

3

Novit annum illum, quo post sex annorum servitutem liber Hebraeus est (Lev. XXV, 4) , quo post multam operationem terra requiescit (Ibid. 13) , fructibus ejus relictis proselyto pauperi et bestiis terrae, quo et debita universa Hebraeis omnibus remittuntur.

PL 9, 536A

彼は、六年の奴隷ののちヘブライ人が自由となるあの年(レビ記25:4)、多くの労働ののち地が休み(レビ記25:13)、その実りが改宗者である貧しい者と地の獣に残され、またその年にすべての負債がすべてのヘブライ人に免除される、その年を知っている。

4

Quinquagesimi quoque anni leges concupiscit scrutari. Vult ( subaud. scrutari) quae sit in primo mense decimi diei usque in quartam decimam, et deinde usque in vigesimam primam religio.

PL 9, 536A

また五十年目の律法をも探ることを切望する。彼は望む(「探ること」を補え)、第一の月の十日から十四日まで、そしてその後二十一日までの祭儀がどのようなものであるかを。

5

Illam quoque septimi mensis cogitat solemnitatem, cujus memoriale in tubis est (Levit. XXIII, 24) ; decimi quoque diei in eo placationem (Ibid. 27) , et post quintam decimam in tabernaculis dierum octo laetitiam (Ibid. 34) , quomodo ex his et sancta prima, et octava sit sancta (Ibid. 35 et 36) .

PL 9, 536A

また第七の月のあの祝祭、その記念がラッパにある祝祭(レビ記23:24)、またその月の十日の宥め(レビ記23:27)、十五日ののちの八日間の幕屋での歓び(レビ記23:34)、これらから、最初の日も八日目も聖なるものとなること(レビ記23:35、36)を、彼は思い巡らす。

6

Scit circumcisionem primam fuisse (Gen. XVII, 10) , scit et iteratam per Jesum esse gestam (Josue. V, 2) . Azyma sancta desiderat, litare pascha concupiscit, de quo in agni ipsius immolatione scriptum est, Hoc est pascha Domini (Exodi XII, 11).

PL 9, 536B

彼は割礼が最初のものであったことを知り(創世記17:10)、またイエス〔ヨシュア〕によって再び行われたことをも知っている(ヨシュア記5:2)。彼は聖なる種なしパンを望み、過越を献げることを切望する。それについては、その小羊自身の屠りについて、「これは主の過越である」と書かれている(出エジプト記12:11)。

7

Terram repromissionis, terram fluentem lac et mel scit nondum vere a populo, qui secundo est circumcisus, obtentam.

PL 9, 536B

約束の地、乳と蜜の流れる地が、二度目に割礼を受けた民によっても、まだ真には得られていないことを、彼は知っている。

8

Ob haec igitur intellectum orat; haec intelligens, scrutaturum se pollicetur; haec scrutatus, servaturum se professus est; haec servans in toto corde custodiet.

PL 9, 536B

それゆえ、これらのために彼は理解を祈る。これらを理解して、探ると約束し、これらを探って、守ると言明した。これらを守りつつ、全き心をもって保つであろう。

Pars XXXIV, Caput VII

第XXXIV部 第VII章PL 9, 536B
1

Post quae sequitur, VERS. 35: Deduc me in semita mandatorum tuorum; quia ipsam volui. Et in hoc nunc versu, sermonis virtus non proprie per conditionem translationis expressa est.

PL 9, 536B

これらの後に続く。「汝の戒めの小道に私を導け。私はそれを望んだからである」(詩篇118:35)。この句においても、言葉の力は、翻訳の制約のために適切に表されていない。

2

Nam id quod nostri ita dixere, Deduc me in semita, graecitas sic locuta est: ὁδήγησόν με ἐν τῇ τρίβῳ. Et id quod cum illis τρίβος dicitur trita et frequentata discursibus semita intelligitur: nobiscum autem semita dici potest, et esse semita, et esse non trita.

PL 9, 536B

我々の者たちが「小道に私を導け」と言ったものを、ギリシア語はこう言った。ὁδήγησόν με ἐν τῇ τρίβῳ〔小道に私を導け〕。そして彼らのもとで τρίβος と言われるものは、踏み固められ、往来で頻繁に使われた小道と理解される。しかし我々のもとでは、小道と言えば、踏み固められていない小道でもありうる。

3

Ergo quia graecitas utrumque eadem nuncupatione completa est, nos quoque ita sentiamus; et semitam eadem sciamus esse quae trita est.

PL 9, 536C

それゆえ、ギリシア語が両方を同じ呼び名で満たしているのだから、我々もそのように解し、小道とは踏み固められたものと同じであると知るべきである。

Pars XXXIV, Caput VIII

第XXXIV部 第VIII章PL 9, 536C
1

Via mandatorum trita a saeculo. --Et observandum est, quod hic non legis, sed mandatorum semitam esse dicat. Via enim legis a Moysi gradientes, postquam ipsa constituta est, habuit.

PL 9, 536C

戒めの道は世の初めから踏み固められている。――そして、彼がここで律法の小道ではなく戒めの小道と言っていることに注意せねばならない。律法の道は、それ自体が定められた後、モーセから歩む者たちを得たからである。

2

Caeterum mandatorum idcirco semita est, quia in mandatis Dei jam a saeculi institutione perrectum sit.

PL 9, 537A

他方、戒めの小道であるのは、世の設立の時からすでに神の戒めのうちに進まれてきたからである。

3

In hac enim semita et Abel cucurrit, et Seth institit, et Enoc placuit, et Noe reservari meruit, et Melchisedech et benedicere potuit et decimas accepit, et Abraham amicus Dei est, et Isaac haeres est, et Jacob Israel est, et ex Juda expectatio gentium est, et Joseph in testimonium positus est, Job a Lege liber de hoste legis triumphat, et Hebraeum Moyses vindicat, et Jesus secundo Israel circumcidit, et Samuel dignus in unguendo rege deligitur.

PL 9, 537A

この小道においては、アベルが走り、セトが踏みとどまり、エノクが喜ばれ、ノアが救われるに値し、メルキゼデクが祝福することができて十分の一を受け、アブラハムが神の友となり、イサクが相続人となり、ヤコブがイスラエルとなり、ユダから異邦人たちの待望が出、ヨセフが証しのために置かれ、律法から自由なヨブが律法の敵に勝利し、モーセがヘブライ人を擁護し、イエス〔ヨシュア〕が二度目にイスラエルに割礼を施し、サムエルが王に油を注ぐにふさわしい者として選ばれる。

Pars XXXIV, Caput IX

第XXXIV部 第IX章PL 9, 537A
1

Duce ad eam nobis est opus. Dux Christus. --Et nunc in hac orat se hic et unctus et rex et propheta deduci. Scit enim imbecillam sibi esse naturam, neque se posse hanc semitam sine duce aggredi. Dux enim est omnibus hac semita pergentibus Deus.

PL 9, 537A

そこに至るために我々には導き手が必要である。導き手はキリストである。――そして今、この小道において、王であり預言者である油注がれたこの者が導かれることを、彼は祈っている。自分の本性が弱く、導き手なしにはこの小道に取りかかれないことを知っているからである。この小道を進むすべての者にとって、導き手は神だからである。

2

Dux enim est, cum dicitur, Retro post Dominum Deum tuum ambula, et ad eum adhaereto: et rursum: Retro post eum ambula, quoniam ipse te deducet (Deut. XIII, 4) .

PL 9, 537B

導き手であるというのは、こう言われているときである。「汝の神なる主の後ろに従って歩め、そして彼にすがれ」、また再び「彼の後ろについて歩め。彼自らが汝を導くからである」(申命記13:4)。

3

Deducit autem, cum ait, Qui non tulerit crucem suam, et secutus me fuerit, non est me dignus (Matth. X, 38) . Deducit etiam, cum prior omnem evangelicarum passionum semitam trivit.

PL 9, 537B

そして彼が導くのは、こう言うときである。「自分の十字架を担って私に従わない者は、私にふさわしくない」(マタイ10:38)。また、福音の受難のあらゆる小道を、彼がまず自ら踏み固めたときにも導く。

4

Si Apostoli docent, prior ille docuit; constituit enim Sapientia amicos Dei et prophetas (Sap. VII, 27) . Si juste nunc aliquid geritur a nobis, princeps justitiae nostrae est; est enim ipse justitia (I Cor. I, 30) .

PL 9, 537B

使徒たちが教えるなら、彼がまず教えたのである。知恵は、神の友と預言者たちを立てたからである(知恵の書7:27)。今、我々によって何か正しいことが行われるなら、我々の義の先導者は彼である。彼自身が義だからである(一コリント1:30)。

5

Si ob fidem ad terrorem flagellamur, flagellis ille dorsum suum praebuit. Si alapis ad injuriam caedimur, has ille suscepit. Si in contumeliam conspuimur, faciem suam ille non avertit a sputis.

PL 9, 537B

我々が信仰のゆえに脅しのために鞭打たれるなら、彼は自らの背を鞭に差し出した。我々が侮辱のために平手で打たれるなら、彼はそれを受けた。我々が嘲りのために唾をかけられるなら、彼は唾から自らの顔を背けなかった。

Pars XXXIV, Caput X

第XXXIV部 第X章PL 9, 537C
1

Legem scil. diligentibus. --Dux in omnibus ille est: sed dux est diligentibus legem, quam superius se toto in corde custoditurum propheta professus est.

PL 9, 537C

導き手は律法を愛する者たちにとってのものである。――あらゆることにおいて彼は導き手である。しかし、彼が導き手であるのは、預言者がすでに前に全き心をもって守ると言明した律法を、愛する者たちにとってである。

2

Non enim hic secundum sermonem graecitatis, cum dicitur: Quia ipsam volui, ad semitam mandatorum referri potest: quia in graeco ubi foeminino genere semita scripta est, id quod vellet, masculino genere pronuntiat, dicens, ὁδήγησόν με ἐν τῇ τρίβῳ τῶν ἐντολῶν σου, ὅτι αὐτὸν ἠθέλησα.

PL 9, 537C

というのは、「私はそれを望んだからである」と言われるとき、ここでは、ギリシア語の言葉によれば、それを戒めの小道に関係づけることはできない。ギリシア語では小道が女性名詞で書かれているところで、望んだものは男性名詞で言い表されているからである。すなわち、ὁδήγησόν με ἐν τῇ τρίβῳ τῶν ἐντολῶν σου, ὅτι αὐτὸν ἠθέλησα〔汝の戒めの小道に私を導け。私はそれ(男性形)を望んだからである〕と。

3

Lex enim a nobis foeminino genere nuncupatur, quae graece νόμος dicta est, quod ab his genere masculino enuntiatur. Et cum illic foeminino genere semita nuncupetur; id quod voluit, ad id refertur, quod per masculinum genus graecitatis proprietate memoratum est.

PL 9, 538A

我々においては、律法は女性名詞で呼ばれるが、ギリシア語では νόμος と言われ、彼らはそれを男性名詞で言う。そして、そこで小道が女性名詞で呼ばれているなら、彼が望んだものは、ギリシア語の固有の性質によって男性名詞で述べられているもの、〔すなわち律法〕に関係づけられる。

Pars XXXIV, Caput XI

第XXXIV部 第XI章PL 9, 538A
1

Omnia ex Dei munere. --Sequitur nunc, VERS. 36: Inclina cor meum in testimonia tua, et non in utilitatem.

PL 9, 538A

すべては神の賜物による。――今、続く。「私の心を汝の証しへ傾けよ、利益へではなく」(詩篇118:36)。

2

Omnia propheta ad munus Dei retulit, sive ut lex viae justificationum sibi statuatur a Domino, sive ut sibi intelligentia praestetur, sive ut deducatur in semita, sive ut cor ejus in testimonia inclinetur, id est, in ea quae sub testibus scripta sunt. Teste enim coelo et terra lex tradita est (Deut. XXX, 19) .

PL 9, 538A

預言者はすべてを神の賜物に帰した。義の定めの道の律法が主によって自分のために定められることも、理解が自分に与えられることも、小道に導かれることも、心が証しへ、すなわち証人のもとで書かれたものへ傾けられることも。天と地を証人として律法は授けられたからである(申命記30:19)。

Pars XXXIV, Caput XII

第XXXIV部 第XII章PL 9, 538B
1

Objectio et responsio. --Sed forte per hanc prophetae religiosam modestiam, quisquam impie loqui ita audebit: Si, inquit, omnia a Deo sunt, humana ergo ignorantia caret culpa; cum nihil obtinere possit, nisi quod donatum a Deo sumpserit.

PL 9, 538B

反論と答え。――しかし、もしかすると、預言者のこの敬虔な慎みを通して、ある者が不敬にもこう語ろうとするだろう。すべてが神から出るのなら、人間の無知には咎がない。神から与えられて受け取ったものでなければ、何も得ることができないのだから、と彼は言う。

2

Et primum hoc impietatis est voluntas, existimare idcirco se ea quae sunt credentium propria non consequi, quod sibi a Deo indulta non fuerint. Sed omnem occasionem hujus impiae excusationis propheta submovit.

PL 9, 538B

そして第一に、信じる者たちに固有のものを自分が得られないのは、神から自分に恵まれなかったからだと考えるのは、不敬な意志である。しかし預言者は、この不敬な弁解の機会をすべて取り除いた。

3

Primum enim cum orat, conveniens infirmitati suae egit officium: dehinc Dei muneribus humanae devotionis studia connexuit. Cum enim ait, Legem mihi statue, Domine, viam justificationum tuarum; quid secundum orationis nostrae humilitatem Dei esset ostendit.

PL 9, 538B

第一に、彼は祈るとき、自らの弱さにふさわしい務めを果たした。次に、神の賜物に、人間の敬虔の熱意を結びつけた。「主よ、汝の義の定めの道の律法を私のために定めよ」と言うとき、我々の祈りのへりくだりに応じて、何が神のものであるかを示したのである。

4

Cum autem subjecit, Et exquiram eam semper; officium devotionis suae protulit. Et in caeteris quoque utrumque quodam complexu sibi invicem colligavit: cum deduci se in semita postulavit, et cum id ipsum voluit.

PL 9, 538C

「そして私はそれを常に尋ね求めよう」と付け加えたとき、自らの敬虔の務めを示した。また他のことについても、両者をある抱擁によって互いに結びつけた。小道に導かれることを求めたときにも、そのことを自ら望んだときにも。

5

Prius enim quae a Deo sunt cum honore praeposuit; et tunc quae hominis sunt cum humilitatis atque officii sui confessione subjecit. Orat igitur ut Deus tribuat.

PL 9, 538C

すなわち、彼はまず神から出るものを敬意をもって先に置き、その後に、人間から出るものを、自らのへりくだりと務めの告白とともに続けた。それゆえ、神が与えてくれるようにと祈る。

6

Est ergo a nobis, cum oramus, exordium; ut munus ab eo sit: dehinc quia de exordio nostro munus ejus est, ex nostro rursum est ut exquiratur et obtineatur et maneat.

PL 9, 539A

それゆえ、我々が祈るとき、始まりは我々からある。賜物が神から来るためである。次に、我々の始まりから神の賜物が生じたのであるから、探し求め、得て、とどまることは、再び我々からある。

Pars XXXIV, Caput XIII

第XXXIV部 第XIII章PL 9, 539A
1

Avaritia et utilitas qui idipsum. --In eo autem quod ita se habet, Inclina cor meum in justificationes tuas, e t non in utilitatem; quidam transtulerunt, Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.

PL 9, 539A

貪欲と利益はどのように同じものであるか。――ところで、「私の心を汝の義の定めへ傾けよ、利益へではなく」とあるところを、ある者たちは「私の心を汝の証しへ傾けよ、貪欲へではなく」と訳した。

2

Id quod in hebraeis codicibus continetur, ambigua in definitione utrique intelligentiae opportunum est.

PL 9, 539A

ヘブライ語の写本に含まれているものは、曖昧な規定のうちに、どちらの理解にも都合がよい。

3

Sed nos, sicut oportet, sequimur Septuaginta interpretum religiosam et antiquam auctoritatem, ex judicio tamen caeterorum translatorum proprietatem intelligentia cujusque desiderio coaptantes.

PL 9, 539A

しかし我々は、当然のことながら、七十人の訳者たちの敬虔で古い権威に従う。ただし、他の訳者たちの判断に基づいて、それぞれの理解の願いに、固有の意味を合わせながらである。

4

Cum enim hi dixerint, in utilitatem, illi dixerint, in avaritiam; per idipsum quomodo utilitas hic nunc sit subjecta noscetur. Nam saeculi homines pecuniam, argentum, aurum, et caetera opum instrumenta utilitatem vocant.

PL 9, 539B

彼らが「利益へ」と言い、あの者たちが「貪欲へ」と言ったのであるから、まさにそのことによって、ここで利益がどのような意味で置かれているかが知られるであろう。世の人々は、金銭、銀、金、その他の富の道具を「利益」と呼ぶからである。

5

Ergo cum in Dei testimonia inclinari cor suum, et non in utilitatem propheta orat, inclinatum in Dei testimonia cor ab his sine dubio refert, quae humano judicio existimantur utilia. Et quidem intelligentiae nostrae sensum versus qui consequitur confirmat.

PL 9, 539B

それゆえ、預言者が、自分の心が神の証しへ傾けられ、利益へではないようにと祈るとき、神の証しへ傾けられた心を、人間の判断によって有益と見なされるものから、疑いなく切り離している。実際、続く句が我々の理解の意味を確かにしている。

Pars XXXIV, Caput XIV

第XXXIV部 第XIV章PL 9, 539B
1

Quos oculos, a qua vanitate averti par est. --Ait enim, VERS. 37: Averte oculos meos, ne videant vanitatem, et in via tua vivifica me; vanitatem eorum docens, quae ab hominibus existimantur utilia. Et quaerendum est quos oculos, et a qua vanitate oret averti.

PL 9, 539B

いかなる目が、いかなる空しさから背けられるべきか。――彼は言うからである。「私の目を、空しいものを見ないように背けさせよ。そして汝の道において私を生かせ」(詩篇118:37)。人間によって有益と見なされるものの空しさを教えているのである。そして、いかなる目が、いかなる空しさから背けられるよう祈っているのかが問われねばならない。

2

Orat autem et animi et corporis oculos ( subaud. averti) , eos scilicet qui theatralibus ludis captivi incubant, eos qui Circensium certaminibus serviunt, eos qui vestium pretia mirantur, eos quos auri splendor et gemmarum varietas occupat.

PL 9, 540A

彼は、心の目と体の目を(「背けられる」を補え)背けさせるよう祈る。すなわち、劇場の見世物にとらわれて没頭する者たち、円形競技場の競技に仕える者たち、衣服の値に驚嘆する者たち、金の輝きや宝石の多様さに心を奪われる者たちの目である。

3

Nisi forte non magis equorum cursu astrorum cursus est gratior; et obscoenis illis spectaculorum turpium fabulis, non amoenius divina illa humanae spei eloquia cantantur.

PL 9, 540A

それとも、星の運行は馬の走りより快くなく、見世物の汚らわしい恥ずべき物語よりも、人間の望みについてのあの神の言葉のほうが、快く歌われないとでもいうのか。

4

Nisi forte huic terrenorum metallorum usui, non magis aeternitatis repositae divitiae, honor et gloria praeferetur: et blandior mihi erit auri species, quam hominis et terrae et lucis et coeli.

PL 9, 540A

それとも、この地上の金属の用よりも、蓄えられた永遠の富、誉れと栄光が優先されず、人間と地と光と天の姿よりも、金の見栄えのほうが私にとって魅力的だとでもいうのか。

5

Ab eorum igitur vanitatibus averti oculos et hos corporis sui, et illos animae deprecatur: de quibus obcaecatis beatus Apostolus docet, cum ait, In vanitate sensus eorum intenebrati, alienati a vita Dei (Eph. IV. 18) .

PL 9, 540A

それゆえ彼は、それらの空しさから、自らの体の目と魂の目の両方が背けられるよう祈る。この目が盲いていることについて、幸いなる使徒は教えて言う。「彼らの思いは空しさのうちに暗くされ、神の命から遠ざけられている」(エフェソ4:18)。

Pars XXXIV, Caput XV

第XXXIV部 第XV章PL 9, 540B
1

Oculorum a vanitate aversorum praemium. --Et aversorum oculorum a vanitate quod praemium sit, non longe requirendum est. Sequitur enim, Et in via tua vivam.

PL 9, 540B

空しさから背けられた目の報い。――そして、空しさから背けられた目にどんな報いがあるかは、遠くに求めるまでもない。続くからである。「そして汝の道において私は生きるであろう」。

2

Declinandi enim a vanitate sunt oculi, ut nobis in via Dei vita sit: non ea vita quae nunc est, sed ea quae in coelis reposita est, et in Christo absconsa. Ita enim in omni hoc psalmo locutus est, tamquam victurus sit ( subaud. tamquam) , non modo vivat.

PL 9, 540B

目が空しさから逸らされるべきなのは、神の道において我々に命があるためである。今ある命ではなく、天に蓄えられ、キリストのうちに隠されている命である。彼はこの詩篇全体でこのように、あたかもこれから生きるであろう者のように、(「あたかも」を補え)今は生きていないかのように語ったのである。

3

Erigendi igitur oculi sunt, quibus Christi potius gloria, quam mundi hujus inania et vana cernantur. In via enim Dei, referentes oculos a vanitate, vivemus.

PL 9, 541A

それゆえ、この世の空虚で空しいものよりも、むしろキリストの栄光が見られる目を、我々は上げねばならない。神の道において、目を空しさから転じることによって、我々は生きるからである。

Pars XXXIV, Caput XVI

第XXXIV部 第XVI章PL 9, 541A
1

Dei verba cum timore excipienda. --Dehinc sequitur, VERS. 38: Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo. Novit a plurimis propheta eloquia Dei sine metu suscipi.

PL 9, 541A

神の言葉は畏れをもって受け入れられねばならない。――次に続く。「汝の僕に、汝の畏れにおいて汝の言葉を定めよ」(詩篇118:38)。預言者は、多くの者が神の言葉を恐れなく受け取ることを知っている。

2

Plures enim auditas coelestis eloquii Scripturas tamquam fabulam rerum inanium negligunt, et Dei verba, quae praeterire coelo et terra praetereunte non possunt, magno cum periculo irreligiosae temeritatis irrident.

PL 9, 541A

多くの者は、聞いた天の言葉の聖書を、空虚なことについての作り話のように軽んじ、天と地が過ぎ去っても過ぎ去りえない神の言葉を、不敬虔な無謀の大きな危険をもって嘲る。

3

Novit initium sapientiae esse Dei timorem (Psal. CX, 10) . Novit in illa septiformis Spiritus gratia timorem in postremo tamquam firmamentum eorum quae superius sunt dicta numerari (Esai. XI, 2) .

PL 9, 541A

彼は、知恵の初めが神の畏れであることを知っている(詩篇110:10)。また、七重の霊の恩寵において、畏れが、前に述べられたものの土台のように、最後に数えられていることを知っている(イザヤ11:2)。

4

Constitui ergo in se Dei eloquia in timore Dei deprecatur: quia scit ea nobis eloquia futura esse, quae tamquam Dei timebuntur, utilia. Dehinc adjecit, VERS. 39: Circumcide opprobrium meum quod suspicatus sum: quia judicia tua jucunda.

PL 9, 541B

それゆえ彼は、神の言葉が神の畏れにおいて自分のうちに定められるよう祈る。それらの言葉は、神のものとして畏れられるとき、我々にとって有益となることを知っているからである。次に付け加えた。「私が疑った私の辱めを切り取れ。汝の裁きは喜ばしいからである」(詩篇118:39)。

5

Propheta in corpore positus loquitur, et neminem viventium scit sine peccato esse posse. Unum meminit esse qui peccatum non fecit, neque dolus inventus est in ore ejus.

PL 9, 541B

預言者は体のうちに置かれて語っており、生きている者のうち罪なしでありうる者はいないことを知っている。彼は、罪を犯さず、その口に偽りが見いだされなかった者がただ一人いることを覚えている。

6

Ergo cum circumcidi a se opprobrium deprecatur, peccata circumcidi orat; quia peccatum sequatur opprobrium. Sed cum circumcidi a se orat, non tamquam de admisso perpetratoque confessus est; sed quia id per infirmitatem carnis suae in se suspicatur habitare.

PL 9, 541B

それゆえ、辱めが自分から切り取られるよう祈るとき、罪が切り取られるよう祈っているのである。罪には辱めが続くからである。しかし、切り取られるよう祈るとき、彼は犯し遂げたことを告白しているかのようではなく、自らの肉の弱さのゆえに、それが自分のうちに宿っていると疑っているからである。

7

Non enim ait, Circumcide opprobrium quod in me est: sed ait, Circumcide opprobrium meum quod suspicatus sum, suspicionem opprobrii ex conscientia propriae infirmitatis ostendens. In judiciis enim multi ad opprobrium resurgent.

PL 9, 542A

彼は「私のうちにある辱めを切り取れ」とは言わず、「私が疑った私の辱めを切り取れ」と言っており、自らの弱さの良心から辱めの疑いを示している。裁きにおいて多くの者が辱めへとよみがえるからである。

8

Quae quia his jucunda sint, in quibus peccati non manebit opprobrium; ipsam illam quae in se est suspicionem a se circumcidi orat opprobrii, ut sibi Dei sint jucunda judicia.

PL 9, 542A

それらの裁きは、罪の辱めがとどまらない者たちにとって喜ばしいものであるから、彼は、自分のうちにあるまさにその辱めの疑いが自分から切り取られるよう祈る。神の裁きが自分にとって喜ばしいものとなるように。

Pars XXXIV, Caput XVII

第XXXIV部 第XVII章PL 9, 542A
1

Deus quos vivificet. --Ac ne de admissi peccati conscientia precatus esse existimaretur, orationem omnem quam sub singulis octonis versibus defert, hac libertate conclusit, VERS. 40: Ecce concupivi praecepta tua: in aequitate tua vivifica me.

PL 9, 542A

神は誰を生かすか。――そして、犯した罪の良心から祈っていると思われないように、彼は、八つずつの句の下で捧げるすべての祈りを、この自由をもって締めくくった。「見よ、私は汝の掟を慕った。汝の公正において私を生かせ」(詩篇118:40)。

2

Superius oravit, ut in Dei timore Dei in se statuerentur eloquia; dehinc ut a se suspicio circumcideretur opprobrii: nunc concupiscentiam ac desiderium suum erga Dei praecepta demonstrat, et ut in aequitate Dei vivificetur orat; sciens proprium divinae aequitatis esse munus, ut vivificet eum, qui et praecepta Dei desideraverit, cui et circumcisa opprobrii suspicione jucunda judicia sint, et in timore Dei in se constituantur eloquia.

PL 9, 542A

彼は前に、神の畏れにおいて神の言葉が自分のうちに定められるよう祈り、次に、辱めの疑いが自分から切り取られるよう祈った。今、神の掟に対する自らの切望と願いを示し、神の公正において生かされるよう祈る。神の掟を望み、辱めの疑いが切り取られて裁きが喜ばしいものとなり、神の畏れにおいて言葉が自分のうちに定められた者を生かすことが、神の公正に固有の賜物であることを知っているのである。

Pars XXXV, Prooemium

第XXXV部 冒頭PL 9, 542B
1

Veniat (Hil. Et veniat.) super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum. Et respondebo improperantibus (Hil. exprobrantibus ) mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.

PL 9, 542B

主よ、汝の憐れみが私の上に来るように(ヒラリウスでは「そして来るように」)、汝の救いが汝の言葉に従って来るように。そして私は、私をなじる者たちに(ヒラリウスでは「責める者たちに」)一つの言葉を答えよう。私は汝の言葉に望みをかけたからである。

2

Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque (Hil. add. nimis) ; quia in judiciis tuis spero (Hil. speravi) . Et custodiam legem tuam semper in saeculum saeculi (Hil. ad. et in saeculum) .

PL 9, 543A

そして私の口から真理の言葉を、まったく取り去るな(ヒラリウスは「はなはだしく」を加える)。私は汝の裁きに望みをかける(ヒラリウスでは「望みをかけた」)からである。そして私は汝の律法を、常に世々に(ヒラリウスは「そして世に」を加える)守るであろう。

3

Et ambulabam (Hil. ingrediebar) in dilatione: quia mandata tua exquisivi. Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi vehementer.

PL 9, 543A

そして私は広さの中を歩んでいた(ヒラリウスでは「進んでいた」)。私は汝の戒めを尋ね求めたからである。そして私は王たちの前で汝の証しについて語り、恥じ入らなかった。私は、私が激しく愛した汝の戒めを思い巡らしていた。

4

Et erexi manus meas ad mandata tua quae dilexi (Hil. ad. valde) , et exercebar in justificationibus tuis.

PL 9, 543A

そして私は、私が愛した(ヒラリウスは「強く」を加える)汝の戒めへと私の手を挙げ、汝の義の定めのうちに励んでいた。

Pars XXXV, Caput I

第XXXV部 第I章PL 9, 543A
1

Scripturas ut sapientia destitutas sunt qui spernant. Nil in iis nisi perfectum. --Plures secundum Apostolum sunt qui sapientiam saeculi sequentes, sapientiam Dei reprobaverunt (I Cor. I, 19 et 20) : ob quod stultam fecit Deus saeculi sapientiam.

PL 9, 543A

聖書を、知恵を欠くものとして退ける者たちがいる。聖書の中には完全でないものは何もない。――使徒によれば、この世の知恵に従って神の知恵を退けた者が多い(一コリント1:19、20)。それゆえ神は、この世の知恵を愚かなものとした。

2

Quid enim infidelibus stultius est, qui praeter illum communem irreligiosorum errorem etiam hoc adjiciunt piaculi, ut divina Scripturarum eloquia putent perfectae doctrinae carere ratione?

PL 9, 543B

不信の者たちより愚かなものがあろうか。彼らは、不敬虔な者たちに共通するあの誤りに加えて、さらにこの冒瀆を付け加え、聖書の神的な言葉には完全な教えの理が欠けていると考えるのである。

3

Et quia pro impietate ingenii sui divinorum dictorum capaces esse non possunt, ad contumeliam coelestium verborum pro excusatione hebetudinis suae prorumpunt, dicentes, nihil in his rationabile, nihil esse perfectum: volentes ea quae a se dicantur, sola esse erudita, et doctrinis verae prudentiae expolita; stulti Deo negantes, quae assumere ipsi sibi audent.

PL 9, 543B

そして、自らの才知の不敬虔のゆえに神的な言葉を受け入れることができないので、自らの鈍さの弁解として、天の言葉を侮辱するに至り、そこには理にかなったものは何もなく、何も完全なものはないと言う。彼らは、自分たちの言うことだけが教養あるものであり、真の分別の教えによって磨かれたものであることを望んでいる。愚か者たちは、自分たちが敢えて自らのために取り込むものを、神には認めないのである。

4

Nec mirum est, si irreligiose de eis opinantur, quorum, pecudeae hebetudinis modo, intelligentiam non consequuntur.

PL 9, 543B

そして、家畜のような鈍さのゆえに、その理解に至らないものについて、不敬虔に考えるのも不思議ではない。

5

Verum quamvis in eo sermone, quem superius habuimus, his qui sapientiam Dei sequuntur, cognitam dictorum coelestium perfectionem existimem, nihilque eorum esse, quod non consummatum atque omni ex parte perfectum sit: tamen id quoque etiam in his sextae litterae versibus absolutius licebit intelligi.

PL 9, 543C

しかし、我々が前に行った論述において、神の知恵に従う者たちにとって、天の言葉の完全さは知られていると私は考え、それらのうちに、完成されておらず、あらゆる面で完全でないものは何もないと考えるけれども、それでもそのことは、この第六の文字の句においても、いっそう完全に理解されうるであろう。

Pars XXXV, Caput II

第XXXV部 第II章PL 9, 543C
1

Salus nostra Dei munus. --Post superiorem enim sensum ita loquitur, VERS. 41: Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum verbum tuum. Misericordiam itaque primum deprecatus est, dehinc salutare.

PL 9, 543C

我々の救いは神の賜物である。――前の意味の後に、彼はこう語る。「主よ、汝の憐れみが私の上に来るように、汝の救いが汝の言葉に従って来るように」(詩篇118:41)。それゆえ彼はまず憐れみを祈り、次に救いを祈った。

2

Salus enim nostra ex misericordia Dei est, et bonitatis suae hoc munus in nobis est: et inde coepit oratio, unde et salus inchoat deprecantis.

PL 9, 543C

我々の救いは神の憐れみによるものであり、これは神の善による、我々における賜物である。そして祈りは、祈る者の救いが始まるところから始まった。

3

Dehinc ne ex incerta et ex inopinata spe precari Propheta existimaretur, primum misericordiam, dehinc salutare commemorat, tum tertio subjecit, secundum verbum tuum: ut hanc orandi fiduciam proficisci secundum verbum Dei, id est, secundum doctrinam legis ostenderet.

PL 9, 543D

次に、預言者が不確かで思いがけない望みから祈っていると思われないために、彼はまず憐れみを、次に救いを挙げ、第三に「汝の言葉に従って」と付け加えた。この祈りの確信が、神の言葉に従って、すなわち律法の教えに従って生じていることを示すためである。

Pars XXXV, Caput III

第XXXV部 第III章PL 9, 544A
1

Post hunc itaque perfectae orationis ordinem id sequitur, VERS. 42: Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in verbis tuis.

PL 9, 544A

それゆえ、完全な祈りのこの順序のあとに、これが続く。「私は、私をなじる者たちに一つの言葉を答えよう。私は汝の言葉に望みをかけたからである」(詩篇118:42)。

2

Tenet ordinem ratio perfecta: Si, inquit, in me venerit misericordia tua, et salutare tuum secundum verbum tuum, et a te fuero misericordiam consecutus, et a te conservatus ut spopondisti; consequens erit, ut his qui insipientiam mihi, et errorem spei, et verbum hoc quod in te spero exprobrant, respondeam.

PL 9, 544A

完全な理は順序を守る。「もし私に汝の憐れみが来て、汝の言葉に従う汝の救いが来、私が汝から憐れみを得、汝が約束したとおり汝によって守られるなら、私を愚かさと望みの誤りのゆえに、また私が汝に望みをかけるというこの言葉のゆえになじる者たちに、答えることが、その帰結となるであろう」と彼は言う。

3

Quid itaque adversus hanc prophetae responsionem exprobrare irreligiosa mens poterit? Misericordia primum oratur a Deo, salus etiam exspectatur a Deo: et deinde eam spopondisse per verbum suum Deus ostenditur.

PL 9, 544A

それゆえ、預言者のこの答えに対して、不敬虔な心は何をなじることができるだろうか。憐れみはまず神に求められ、救いもまた神に期待され、そして神がそれを自らの言葉によって約束したことが示されるのである。

4

Concluditur itaque exprobrantium impietas ab his qui in Dei verbis sperant: cum quando Deus precatur, et misericordiam et salutem ab eo credentium fides sperat, et doctrina haec spei nostrae sit, ut oratus et misereatur et salvet.

PL 9, 544B

こうして、なじる者たちの不敬虔は、神の言葉に望みをかける者たちによって封じられる。神に祈りが捧げられるとき、信じる者たちの信仰は神から憐れみと救いを望み、祈り求められた神が憐れみ救うということが、我々の望みの教えとなるからである。

Pars XXXV, Caput IV

第XXXV部 第IV章PL 9, 544B
1

Oratio David Dei misericordia, non suis nititur meritis. --Dehinc sequitur, VERS. 43: Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque nimis; quia in judiciis tuis speravi. Accipiat humana insolentia humilitatis modestiaeque doctrinam.

PL 9, 544B

ダビデの祈りは神の憐れみに支えられ、自らの功績には支えられない。――次に続く。「私の口から真理の言葉を、まったく、はなはだしく取り去るな。私は汝の裁きに望みをかけたからである」(詩篇118:43)。人間の傲慢は、へりくだりと慎みの教えを受けよ。

2

Prius propheta concedi sibi orat, quam se id mereri ut obtineat ostendit. Omnia vult a bonitate Dei in se inchoari: nec tamen causam fiduciae suae subtrahit. Ait enim, Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque nimis.

PL 9, 544B

預言者は、自分がそれを得るに値すると示す前に、それが自分に与えられるよう祈る。彼はすべてが神の善から自分のうちに始められることを望む。しかし、自らの確信の理由を差し引くことはしない。彼は言うからである。「私の口から真理の言葉を、まったく、はなはだしく取り去るな」。

3

In quo primum majestatem ejus confitetur qui semper orandus est: dehinc se non ex inani sperare subjecit, dicens, Quia in judiciis tuis speravi.

PL 9, 544C

この言葉において、彼はまず、常に祈られるべき神の威厳を告白し、次に、自分が空しいものに望みをかけているのではないと付け加えて言う。「私は汝の裁きに望みをかけたからである」。

4

Humanae autem temeritatis est hic mos, prius, ad obtinendum aliquid, meritum quam mereatur ingerere; et eum, a quo quid postulet, tamquam ex officii debito convenire.

PL 9, 544C

何かを得るために、功績を得るより先にそれを持ち出し、求める相手を、務めの負債であるかのように訴えるのは、人間の無謀の習いである。

Pars XXXV, Caput V

第XXXV部 第V章PL 9, 544C
1

Verbi Dei praedicator liber esse debet a crimine. --Sed non sufficit nobis, ut modestiae tantum tenuerit Propheta rationem: collocationes etiam verborum virtutesque noscendae sunt, cur ita dixerit: Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque nimis.

PL 9, 544C

神の言葉の宣教者は罪から自由でなければならない。――しかし、預言者が慎みの理を保ったことだけでは、我々には十分でない。彼がなぜ「私の口から真理の言葉を、まったく、はなはだしく取り去るな」と言ったのか、言葉の配置と力もまた知られねばならない。

2

Omne oris officium, cordis sensui motibusque famulatur. Et cur Propheta ne ab ore sibi verbum veritatis auferatur orat, versus istius consequentia docent.

PL 9, 544C

口のあらゆる務めは、心の感覚と動きに仕える。そして、なぜ預言者が自分の口から真理の言葉が取り去られないよう祈るのかを、この句の続きが教える。

3

Non enim metum hunc Prophetae fuisse existimandum est, ut sibi veritatis verbum ex corde vereretur auferri: ait enim Quia in judiciis tuis speravi. Sperans ergo in judiciis Dei, verbum veritatis de corde sibi non metuit auferri.

PL 9, 544D

この恐れが預言者にあったと考えてはならない。すなわち、真理の言葉が自分の心から取り去られることを恐れた、というのではない。彼は「私は汝の裁きに望みをかけたからである」と言うからである。神の裁きに望みをかけているのだから、真理の言葉が心から取り去られることを恐れない。

4

Scit autem quaedam esse peccata, quae ex ore verbum auferant veritatis. Peccatori enim dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas? (Ps. XLIX, 16.) Non enim ait, Quare immemor es justitiarum mearum? sed peccatorem monuit eum, qui in peccato mansisset, praedicationis officio abstinere.

PL 9, 545A

しかし彼は、口から真理の言葉を取り去る罪があることを知っている。神は罪人に言ったからである。「なぜ汝は私の義を語るのか」(詩篇49:16)。神は「なぜ汝は私の義を忘れているのか」とは言わず、罪にとどまっていた者に、宣教の務めを控えるよう戒めたのである。

5

Vult enim liberum a crimine esse doctrinae coelestis praedicatorem, vult eloquia sua a casti corporis casto ore tractari. Cavendum igitur est, ne quando ex ore nostro verbi veritatis auferatur eloquium.

PL 9, 545A

神は、天の教えの宣教者が罪から自由であること、自らの言葉が、貞潔な体の貞潔な口によって取り扱われることを望むからである。それゆえ、我々は、真理の言葉が我々の口から取り去られることが決してないよう、注意せねばならない。

6

Hinc illud est quod Apostolus monet, Noli negligere quod in te est charisma (I Tim. IV, 14) : ne per negligentiam ac desidiam indigni praedicatione verbi Dei simus.

PL 9, 545A

ここから使徒が戒めるのである。「汝のうちにある恵みの賜物をおろそかにするな」(一テモテ4:14)。怠慢と怠惰によって、我々が神の言葉の宣教にふさわしくない者とならないためである。

Pars XXXV, Caput VI

第XXXV部 第VI章PL 9, 545B
1

Unus sine peccato. --Sed Propheta non audet in tantum se a peccato liberum effici velle, ut non meminerit unum solum esse qui peccatum non fecerit, et dolus in ore ejus non inventus, sit et idcirco subjecit, usquequaque nimis.

PL 9, 545B

罪のない者は一人である。――しかし預言者は、自らが罪から自由になることを、罪を犯さず、その口に偽りが見いだされなかった者がただ一人であることを忘れるほどにまで望む、ということはあえてしない。〔底本は inventus, sit et idcirco と句読する。inventus sit; et idcirco と読む〕それゆえ彼は「まったく、はなはだしく」と付け加えた。

2

Per modestiam scilicet confessionis, et ut non auferatur a se verbum veritatis orat: et per honorem ejus qui unus tantum sine peccato est, ne usquequaque nimis a se auferatur expostulat: quia se hominem meminerit, qui per naturae infirmitatem sine peccato esse non possit.

PL 9, 545B

すなわち、告白の慎みによって、真理の言葉が自分から取り去られないよう祈り、ただ一人罪のない者への敬意によって、それが「まったく、はなはだしく」自分から取り去られないよう求めている。自分が人間であって、本性の弱さのゆえに罪なしではありえないことを覚えているからである。

Pars XXXV, Caput VII

第XXXV部 第VII章PL 9, 545B
1

Legem, et quae lege adumbrantur spondet David se servaturum. --VERS. 44. Et custodiam legem tuam semper in saeculum, et in saeculum saeculi. Nullum Propheta vitae suae finem pertimescit.

PL 9, 545B

ダビデは、律法と、律法によって影として示されるものを守ると約束する。――「そして私は汝の律法を常に世に、そして世の世に守るであろう」(詩篇118:44)。預言者は自らの生の終わりを少しも恐れない。

2

Non enim concluditur fides sua saeculis: sed se in infinitatem temporum officio custodiendae legis extendit. Scit et altare a Moyse in exemplum esse superioris altaris exstructum. Scit et Aaron sacerdotem ad speciem esse ostensi in monte sacerdotis ornatum.

PL 9, 545B

彼の信仰は世々によって閉じ込められることがないからである。彼は律法を守る務めをもって、時の無限にまで自らを延ばす。彼は、祭壇がモーセによって上の祭壇の型として築かれたことを知っている。また、祭司アロンの飾りが、山で示された祭司の姿に従っていることを知っている。

3

Moysi enim Deus ait: Vade, fac omnia secundum exemplum, quod ostendi tibi in monte (Exodi XXV, 40). Festinat ergo in leges illas aeternorum saeculorum. Nam cum lex futuri umbra sit; necesse est corpus illud verae legis aeternum sit.

PL 9, 545C

神はモーセに言ったからである。「行け、山で私が汝に示した型に従ってすべてを作れ」(出エジプト記25:40)。それゆえ彼は、永遠の世々のあの律法へと急ぐ。律法は来たるべきものの影であるから、真の律法のあの体は永遠でなければならない。

4

Distinxit autem praesens officium ab indefessa illa perpetui officii jugitate, dicens, Et custodiam legem tuam semper in saeculum, et in saeculum saeculi. Cum ait, semper in saeculum; nullum in hac temporis vita subrependae oblivionis tempus admisit.

PL 9, 545C

彼は、現在の務めを、永続する務めのあの疲れを知らぬ絶え間なさから区別して、「そして私は汝の律法を常に世に、そして世の世に守るであろう」と言った。「常に世に」と言うとき、この生の時のうちに、忍び寄る忘却の時をいかなるものも許していない。

5

Cum autem adjecit, et in saeculum saeculi, scit per hanc umbram legis ad ministerium verae et aeternae legis ascendi. Ait enim, saeculum saeculi, tamquam temporis tempus, quod succedente quadam vicissitudine hujus saeculi saeculum sit futurum.

PL 9, 545C

「そして世の世に」と付け加えたとき、彼は、この律法の影を通して、真の永遠の律法の務めへと登ることを知っている。彼は「世の世」と言ったからである。あたかも「時の時」のように、この世に続いて、ある交替を経て、世の世が来たるべきものとなるのである。

Pars XXXV, Caput VIII

第XXXV部 第VIII章PL 9, 546A
1

Leges Dei post hanc vitam. --Novit esse, secundum evangelicum divitem et pauperem Lazarum, exemptae a corpore animae legem, per quam alia ab alia chao impenetrabili separetur (Luc. XVI, 20) .

PL 9, 546A

この生ののちの神の律法。――彼は、福音書の富める者と貧しいラザロに従って、体から取り去られた魂にも律法があり、それによって一方が他方から越えがたい淵によって隔てられることを知っている(ルカ16:20)。

2

Scit secundum apostolum Paulum et resurrectionis quoque esse legem, in qua differt stella ab stella in claritate (I Cor. XV, 41) .

PL 9, 546A

彼は、使徒パウロに従って、復活にもまた律法があり、そこでは星と星が輝きにおいて異なることを知っている(一コリント15:41)。

3

Scit esse leges Angelorum, cum alii assistentes Deum indefessa voce collaudant, alii ante conspectum invisibilis nobis Dei tamquam lege officii proprioris assistunt. Novit et pusillorum Angelos faciem Dei quotidie ex quadam lege conspicere (Matth. XVIII, 10) .

PL 9, 546A

彼は天使たちの律法があることを知っている。ある者たちは神のかたわらに立って疲れを知らぬ声で賛美し、ある者たちは、我々には見えない神の前に、いわばより固有の務めの律法によって立つ。また、小さき者たちの天使たちが、ある律法によって毎日神の顔を見ていることをも知っている(マタイ18:10)。

4

Scit utique esse aeternas leges, et eas omnes se in illo saeculi saeculo custoditurum esse confidit: quia ea quae per umbram sunt constituta, in hoc nunc saeculo semper observet.

PL 9, 546A

彼は、永遠の律法があることを確かに知っており、あの世の世においてそれらすべてを自分が守ることを確信している。影によって定められたものを、今この世で常に守っているからである。

Pars XXXV, Caput IX

第XXXV部 第IX章PL 9, 546B
1

Cordis ampli quis fructus, quae causa. --VERS. 45. Et ingrediebar in dilatatione: quia mandata tua exquisivi. Non est angustus propheta: et superius jam dixerat: Viam praeceptorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.

PL 9, 546B

広い心にはどのような実りがあり、何が原因か。――「そして私は広さの中を進んでいた。私は汝の戒めを尋ね求めたからである」(詩篇118:45)。預言者は狭くない。そして彼は前にすでに言っていた。「汝が私の心を広げたとき、私は汝の掟の道を走った」。

2

Scit inter humanarum tribulationum passiones semper ad Deum patulo esse se corde oportere. Quod ipsum Apostolus docet, dicens: In omnibus tribulati, sed non angustiati (II Cor. IV, 8) .

PL 9, 546B

彼は、人間の苦難の受難のただなかでも、常に神に向かって心を開いていなければならないことを知っている。使徒自身がこれを教えて言う。「我々はあらゆることで苦難を受けても、狭められてはいない」(二コリント4:8)。

3

Novit hac ipsa amplitudine cordis de se idem Apostolus gloriari, cum ad Corinthios ait: Non angustiamini in nobis, sed angustiamini in vobis (II Cor. VI, 12) .

PL 9, 546B

同じ使徒が、心のこの広さによって自らについて誇ることを、彼は知っている。コリントの人々にこう言うときである。「汝らは我々のうちで狭められているのではなく、汝ら自身のうちで狭められている」(二コリント6:12)。

4

Patet etiam hic quoque propheta, dicente Deo: Et inhabitabo in his, et inambulabo in ipsis (Ibid. 16) : Angusta igitur sunt peccantium corda, et hospitio Deum mens polluta non recipit.

PL 9, 546B

この預言者もまた、ここで広く開かれている。神がこう言っているとおりである。「私は彼らのうちに住み、彼らのうちを歩む」(二コリント6:16)。それゆえ、罪を犯す者たちの心は狭く、汚れた精神は神を宿として受け入れない。

5

Patulum enim domicilium inconceptibili Deo opus est: et idcirco in amplitudine propheta ambulat, quia in eo Dei in se loquentis habitatio est. Causam vero amplitudinis suae docet, dicens: Quia mandata tua exquisivi.

PL 9, 546C

捉えがたい神には、広い住まいが必要だからである。それゆえ預言者は広さのうちを歩む。その中に、自らのうちで語る神の住まいがあるからである。彼は自らの広さの原因を教えて言う。「私は汝の戒めを尋ね求めたからである」。

6

Naturae nostrae consuetudinem recordemur, quotienscumque lectioni vacantes mandata Dei et praecepta scrutamur, in quantam amplitudinem intelligentiae mentium nostrarum dilatantur angustiae, et quam patulus nostrae humilitatis in desideria divina fit sensus.

PL 9, 546C

我々の本性の経験を思い起こそう。我々が読書に専念して神の戒めと掟を探るたびに、我々の心の狭さが、どれほどの理解の広さへと広げられ、神的な望みへと我々のへりくだりの感覚がどれほど開かれることか。

7

Per peccatorum autem nostrorum conscientiam coarctatur nobis omnis animae amplitudo: ac difficilia omnia et angusta sunt, cum divini verbi habitatione sumus indigni.

PL 9, 546C

しかし、我々の罪の良心によって、魂のあらゆる広さは我々にとって狭められる。神の言葉の住まいにふさわしくないとき、すべては困難で狭くなる。

Pars XXXV, Caput X

第XXXV部 第X章PL 9, 547A
1

Reges, vel principes terrae vel sancti intelliguntur. --Sed ambulans in latitudine propheta, versari in officio digno adeptae amplitudinis debet: et versatur plane. Sequitur enim, VERS. 46: Et loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.

PL 9, 547A

王たちとは、地の君主たち、あるいは聖徒たちと解される。――しかし、広さのうちを歩む預言者は、得た広さにふさわしい務めに携わらねばならない。そして明らかに携わっている。続くからである。「そして私は王たちの前で汝の証しについて語り、恥じ入らなかった」(詩篇118:46)。

2

Hoc officium dilatati cordis est, ut ex eo in abundantia divinae doctrinae verba procedant. Loquitur enim propheta constanter adversus principes terrae Deum praedicans.

PL 9, 547A

これは広げられた心の務めである、そこから神の教えの豊かさのうちに言葉が出てくるように。預言者は、神を宣べ伝えて、地の君主たちに対して堅く語る。

3

Et quidem duplex significatio sensus hujus est, quia secundum dominica praecepta oporteat a nobis Christum coram regibus et potestatibus praedicari (Matth. X, 18) : neque nos terrenarum potestatum fas est jure terreri (Ibid. 26) , quominus omni confusione rejecta, constanti et publica fide Deum qui negantes se negaturus sit non negemus (Ibid. 33) .

PL 9, 547A

そして実際、この意味は二重である。主の掟に従って、キリストは王たちや権力の者たちの前で我々によって宣べ伝えられねばならず(マタイ10:18)、我々が地上の権力の者たちの権能によって脅かされることも許されない(マタイ10:26)。それは、あらゆる恥を捨て、堅く公然たる信仰によって、自分を否む者たちを否むであろう神を、我々が否まないためである(マタイ10:33)。

4

Potest et sermo ad eos referri, de quibus et Apostolus ait: Jam sine nobis regnatis, et utinam regnetis (I Cor. IV, 8) : id est, tamquam in conspectu sanctorum, qui utique frequenter reges terrae sunt nuncupati, propheta Dei testimonia sit locutus, neque confusus sit per praedicationem suam doctrinae coelestis instituta praebere.

PL 9, 547B

また、この言葉は、使徒が「汝らは我々なしにすでに王として支配している。ああ、汝らが支配していてくれればよいのに」と言った者たちに関係づけることもできる(一コリント4:8)。すなわち、しばしば地の王と呼ばれた聖徒たちの前で、預言者が神の証しを語り、宣教を通して天の教えの定めを差し出すことを恥じ入らなかった、ということである。

5

Geminam autem lectio intelligentiam ex se praestat: ut quia utrumque ex testimoniis Scripturarum intelligi promptum est, aut utrumque significatum existimetur, aut quod magis videbitur probabile eligatur.

PL 9, 547B

この句の読みは二重の理解をおのずと与える。どちらも聖書の証しから理解できるので、両方が意味されていると考えるか、あるいはより確からしく見えるほうを選ぶべきである。

Pars XXXV, Caput XI

第XXXV部 第XI章PL 9, 547B
1

Lex debet esse in ore, in mente, in corde. --VERS. 47. Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi vehementer. Non solum igitur loqui nos in testimoniis Dei convenit: sed legis mandata omnia diuturna meditatione percensere.

PL 9, 547B

律法は口に、精神に、心にあらねばならない。――「そして私は、私が激しく愛した汝の戒めを思い巡らしていた」(詩篇118:47)。それゆえ、我々は神の証しについて語るだけでなく、律法の戒めをすべて、長い思い巡らしによって吟味することが相応しい。

2

Neque tantum meditatio utilis est, nisi lex ipsa quae in meditatione est diligatur: neque diligere communi dilectione sufficiet, nisi etiam vehementer id quod diligitur diligatur.

PL 9, 547C

また、思い巡らしのうちにある律法そのものが愛されるのでなければ、思い巡らしだけでは益がなく、また、愛されるものが激しく愛されるのでなければ、通常の愛で愛するだけでは足りない。

3

Atque ideo hunc omnem perfectae rationis ordinem sermo propheticus percurrit, dicens: Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi vehementer.

PL 9, 547C

それゆえ、預言者の言葉は、この完全な理の順序をすべて走り抜ける。「そして私は、私が激しく愛した汝の戒めを思い巡らしていた」と言って。

Pars XXXV, Caput XII

第XXXV部 第XII章PL 9, 547C
1

Sit et in manibus. --Sed neque meditatio legis, neque ipsa dilectio impensa sufficiet, nisi fructum operum et voluntatis efficientia consequatur. Neque in hoc propheta cessavit: ait enim, VERS. 48: Et erexi manus meas ad mandata tua quae dilexi valde.

PL 9, 547C

手にもあらねばならない。――しかし、律法の思い巡らしも、費やされた愛そのものも、業の実りと意志の実現がそれに続かなければ足りない。預言者はこの点でも怠らなかった。彼は言うからである。「そして私は、私が強く愛した汝の戒めへと私の手を挙げた」(詩篇118:48)。

2

Manus ad mandata ea quae diligebat erexit; non utique contumeliosas aut procaces, sed mandatis humilitatis servientes, sed operibus misericordiae insistentes, sed fidei praecepta peragentes.

PL 9, 547C

彼は、自分が愛していた戒めへと手を挙げた。それは決して侮辱的で無礼な手ではなく、へりくだりの戒めに仕える手、憐れみの業に励む手、信仰の掟を果たす手である。

3

Operis vero officium semper oportet esse intentum, et nulla interdum negligentis otii dissimulatione cessare. In hoc quoque se manere propheta testatur, dicens: Et exercebar in justificationibus tuis. Exercitatio assiduitatem operationis ostendit.

PL 9, 547D

業の務めは常に張りつめていなければならず、怠惰の暇を装って途切れてはならない。預言者はこの点にもとどまっていると証言して言う。「そして私は汝の義の定めのうちに励んでいた」。励むことは、業の絶え間なさを示している。

4

Frequentem itaque sibi esse, et semper intentam praeceptorum observantiam docet ad illas, de quibus superius memoravimus, coelestium justificationum efficientias, nunc se in justificationibus praesentis, et ex futuris adumbratae legis exercens.

PL 9, 548A

こうして彼は、自分にとって、掟の遵守が頻繁で、常に張りつめていることを教えている。前に我々が述べた天の義の定めの成就に向けて、今、現在の、また未来のものから影として示される律法の義の定めのうちに励みつつ。

Pars XXXVI, Prooemium

第XXXVI部 冒頭PL 9, 548A
1

Memor esto verbi tui (Infra, memorare verbum tuum) servo tuo, in quo mihi spem dedisti. Haec me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificabit me (Hil. vivificavit) . Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi.

PL 9, 548A

汝の言葉を心に留めよ(下では「汝の言葉を思い起こせ」)、汝の僕のために。それによって汝は私に希望を与えた。これは私の卑しさの中で私を慰めた。汝の言葉が私を生かすからである(ヒラリウスでは「生かした」)。高慢な者たちは、甚だしく不義を行っていた。しかし私は汝の律法から逸れなかった。

2

Memor fui judiciorum tuorum a saeculo, Domine: et consolatus sum (Hil. exhortatus) . Defectio animi tenuit me pro (Hil. non pro) peccatoribus derelinquentibus legem tuam. Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco incolatus mei.

PL 9, 548B

主よ、私は世の初めからの汝の裁きを思い起こし、慰められた(ヒラリウスでは「励まされた」)。魂の衰弱が、汝の律法を捨てる罪人たちのゆえに(ヒラリウスでは「罪人たちから」)私を捕えた。汝の義の定めは、私の寄留の地で、私にとって歌うべきものであった。

3

Memor fui in morte (Hil. nocte) nominis tui, Domine: et custodivi legem tuam. Haec mihi facta est: quia justificationes tuas exquisivi.

PL 9, 548B

私は死の中で(ヒラリウスでは「夜に」)汝の名を思い起こし、主よ、汝の律法を守った。これは私に成った。私が汝の義の定めを探し求めたからである。

Pars XXXVI, Caput I

第XXXVI部 第I章PL 9, 548D
1

Ad spem aeternam nos vocat omnis Scriptura. --Omnis Dei sermo, qui scripturis divinis continetur, in spem nos bonorum coelestium vocat. Atque ob id propheta in omnibus se Dei praeceptis mansisse confidens, constanter ait, VERS. 49: Memorare verbum tuum servo tuo.

PL 9, 548D

あらゆる聖書は我々を永遠の希望へ招く。――神的な聖書に含まれる神のあらゆる言葉は、天上の善き事柄への希望へ我々を招く。それゆえ預言者は、神のあらゆる掟のうちにとどまったと確信して、揺るぎなく言う。「汝の言葉を思い起こせ、汝の僕のために」(詩篇118:49)。

2

Numquid promissi sui Deus immemor est? Absit istud, ut aliqua subrepere in aeternam atque indefessam Virtutem humanarum infirmitatum genera credantur.

PL 9, 548D

神は自分の約束を忘れるのだろうか。決してそうではない。永遠で疲れを知らぬ力に、人間の弱さの類が忍び込むなどと信じられてはならない。

3

Sed propheta, qui promissis Dei credidit, qui desiderio coelestium detentus est, qui contemptu praesentium futura speravit, non ad memoriam verbi sui Deum admonet; sed ut verbi sui in se servo suo memor sit deprecatur, id est, ut ita dignus habeatur, in quo Deus verbi sui memor esse dignetur, quo in verbo spem dederit.

PL 9, 548D

しかし預言者は、神の約束を信じ、天上の事柄への願いに捕えられ、現在のものを軽んじて将来のものを望んだのであるから、神に自分の言葉を思い出させようとしているのではない。そうではなく、神が自分の言葉を、僕である自分において思い起こすよう、願っているのである。すなわち、神が自分において己の言葉を思い起こすことをよしとするほどに、自分が相応しい者とみなされるように、と。その言葉において神は希望を与えたのである。

4

Et spem non inanem esse oportet, neque verbis tantummodo praedicari, sed rebus ipsis doceri: ut si quando incidant infirmitates, persecutiones, damna, orbitates, contumeliae; has praesentis saeculi minas ac potestates, spe aeternorum promissorum consolemur.

PL 9, 548D

また、希望は空しいものであってはならず、言葉だけで宣べられるのではなく、事柄そのものによって教えられなければならない。それは、病弱、迫害、損失、子を失うこと、侮辱が降りかかるとき、現世のこれらの脅しと権力を、永遠の約束への希望によって我々が慰めるためである。

Pars XXXVI, Caput II

第XXXVI部 第II章PL 9, 548D
1

Afflictum spes consolatur; verbum Dei vivificat. --Et ad haec quidem omnia nos docemur: sed jam ipsis omnibus propheta perfunctus est, dicens, VERS. 50: Haec me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me.

PL 9, 548D

苦しむ者を希望が慰め、神の言葉が生かす。――我々はこれらすべてについて教えられるが、預言者はすでにそれらそのものをすべて経験し尽くしている。彼は言う。「これは私の卑しさの中で私を慰めた。汝の言葉が私を生かしたからである」(詩篇118:50)。

2

Haec ad spem refertur, quam sperare eum Deus fecit. Consolata vero est eum in humilitate: id est, cum contemnitur, cum irridetur, cum injuriis vexatur, cum contumeliis inhonestatur; sciens hanc sibi tentationum praesentium esse militiam.

PL 9, 549A

これは、神が彼に望ませた希望に関係づけられる。彼を慰めたのは、卑しさの中においてである。すなわち、軽んじられ、あざけられ、侮辱に悩まされ、辱めによって名誉を汚されるときにである。彼は、これが自分にとって現在の試練の戦役であると知っている。

3

Sed se inter haec infirmitatis suae bella spes a Domino praestita consolatur: vivificatur autem per eloquia Dei.

PL 9, 549A

しかし、自分の弱さのこれらの戦いのただ中で、主から与えられた希望が彼を慰める。そして彼は、神の言葉によって生かされる。

4

Scit in his excellentem esse in coelis humilitatis suae gloriam: scit animam eloquiis Dei refectam, tamquam pabulum aliquod vitae in se aeternae continere. Non movetur in eloquiis Dei vivens, inani superbientium gloria.

PL 9, 549A

彼はこれらのうちに、天における自分の卑しさの栄光が卓越したものであることを知っている。神の言葉によって養われた魂が、いわば自らのうちに永遠の生命の糧のようなものを保っていることを知っている。神の言葉のうちに生きる彼は、高ぶる者たちの空しい栄光に動かされない。

5

Novit enim indigentiam suam eorum esse opulentia ditiorem. Scit jejunia sua coelesti atque evangelica benedictione saturari: scit humilitatem suam glorioso esse honoris praemio munerandam.

PL 9, 549A

彼は、自分の乏しさが彼らの富よりも豊かであることを知っているからである。自分の断食が、天上の、福音の祝福によって満たされることを知っている。自分の卑しさが、栄えある名誉の報いをもって報われるはずであることを知っている。

6

Atque ideo subjecit, VERS. 51: Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi. Inter nimias et consummatas superborum iniquitates ( valde enim inique agebant ) nullo propheta deflexu a lege Dei declinat.

PL 9, 549B

それゆえ彼は付け加えた。「高慢な者たちは、甚だしく不義を行っていた。しかし私は汝の律法から逸れなかった」(詩篇118:51)。高慢な者たちの過度で完成された不義(実際、はなはだしく不義を行っていた)のただ中にあっても、預言者はいかなる逸脱によっても神の律法から逸れない。

Pars XXXVI, Caput III

第XXXVI部 第III章PL 9, 549B
1

Judiciorum Dei sit assidua memoria. Sed non declinantem a Dei lege, oportet esse memorem judiciorum Dei.

PL 9, 549B

神の裁きの記憶は絶えずあらねばならない。――神の律法から逸れない者は、神の裁きを思い起こす者でなければならない。

2

In omni enim vitae nostrae genere memoria nobis divini judicii inserenda et continenda est; ut cum aliquid agimus, residente in nobis judicii memoria, vel numquam potius abeunte, praeceptis Dei opera nostra famulentur.

PL 9, 549B

我々の生のあらゆる領域において、神の裁きの記憶が我々のうちに植えつけられ、保たれなければならない。それは、我々が何かを行うとき、裁きの記憶が我々のうちにとどまり、あるいはむしろ決して去ることなく、我々の業が神の掟に仕えるためである。

3

Beatus erit, quisquis non sine memoria divini judicii omnia gesserit. Quod de se profitetur propheta, dicens, VERS. 52: Memoratus sum judiciorum tuorum a saeculo, et exhortatus sum.

PL 9, 549B

神の裁きの記憶を欠かさずにすべてを行った者は、誰であれ幸いなる者となる。預言者はこれを自分について告白して言う。「私は世の初めからの汝の裁きを思い起こし、励まされた」(詩篇118:52)。

4

Haec nunc a saeculo tantum, non etiam a saeculo saeculi: quia omnia in nos judicia Dei ex saeculi hujus ac mundi temporibus instituta sunt.

PL 9, 549C

これらは今や世からのみであって、世々からでもあるのではない。我々に対する神のあらゆる裁きは、この世およびこの世界の時代から定められたからである。

5

In his autem se cohortatus est, inter hos scilicet mundi turbines, et inter haec passionum corporalium praelia, ad tolerantiam ac victoriam infestantium malorum humilitatem suam judiciorum Dei memoria adhortatus.

PL 9, 549C

そしてこれらのうちにあって、すなわち世界のこれらの旋風のただ中で、また体の情念のこれらの戦いのただ中で、彼は自らを励ました。すなわち、自らの卑しさを、襲いかかる悪への忍耐と勝利へと、神の裁きの記憶によって励ましたのである。

Pars XXXVI, Caput IV

第XXXVI部 第IV章PL 9, 549C
1

Sanctitas David. Sanctus dum caeditur, non suam sed caedentis vicem dolet. --Deinde sequitur, VERS. 53: Defectio animi tenuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam.

PL 9, 549C

ダビデの聖性。聖なる者は打たれるとき、自分の境遇ではなく、打つ者の境遇を痛む。――次いで続く。「魂の衰弱が、汝の律法を捨てる罪人たちから、私を捕えた」(詩篇118:53)。

2

Virtutes propriae suae prophetae huic ad spem vitae aeternae non sufficiunt, neque quod spem in verbo Dei habuit, neque quod in spe eadem se consolatus est, neque quod Dei vivificatur eloquio, neque quod non declinat a lege, neque quod semper memoria judiciorum Dei adhortatur: quin etiam dolore humanae impietatis fatigatur, et ob irreligiosas hominum impietates exanimis est.

PL 9, 549C

この預言者にとって、自分固有の徳は、永遠の生命への希望のためには足りない。神の言葉に希望を置いたことも、その同じ希望において自らを慰めたことも、神の言葉によって生かされることも、律法から逸れないことも、神の裁きの記憶によってつねに励まされることも、である。それどころか、彼は人間の不敬に対する痛みに疲れ果て、人々の不信心な不敬のゆえに気力を失っている。

3

Sanctus enim quisque cum caeditur, non humilitatis suae qui caesus est, sed insolentiae ejus qui caedit, miseretur: ut a vesano filio pater, ut ab amente aegroto medicus contumeliam passus, dolorem non ex eo quod perpessus erit sentit; sed ob id quod ille quem sanum esse cuperet, injuriam sibi vesanus intulerit.

PL 9, 550A

聖なる者は誰でも、打たれるとき、打たれた自らの卑しさをではなく、打つ者の傲慢を憐れむ。狂った子から侮辱を受けた父が、あるいは錯乱した病人から侮辱を受けた医者が、痛みを、自分が耐えたことからではなく、健全であることを望んだ相手が狂って自分に不正を加えたことのゆえに感じるのと同じである。

4

Membro autem uno aliquid patiente, secundum Apostolum, compatiuntur et caetera membra (I Cor., XII, 26) .

PL 9, 550A

また、使徒によれば、一つの肢が何かを受けるとき、ほかの肢もともに苦しむ(一コリント12:26)。

5

Defectio itaque secundum haec tenet prophetam super peccatores derelinquentes Dei legem: affectu miserantis scilicet et dolentis, et tamquam membris suis pro parte aegrotis, iniquorum et irreligiosorum periculo fatigatur.

PL 9, 550B

こうして、これに従って、衰弱が預言者を、神の律法を捨てる罪人たちのことで捕える。すなわち、憐れみ痛む心情によって、いわば自らの肢が部分的に病んでいるかのように、不義な者たちと不信心な者たちの危うさに疲れ果てるのである。

Pars XXXVI, Caput V

第XXXVI部 第V章PL 9, 550B
1

Psalmos qualiter legere, audire et cantare deceat. --Manet autem ipse, quantum ad se, justificationibus Dei semper intentus: et in omni quacumque sede habitat, nequaquam ex ore ejus religiosae confessionis hymnus abscedit.

PL 9, 550B

詩篇をどのように読み、聞き、歌うべきか。――彼自身は、自分に関する限り、つねに神の義の定めに心を向け続ける。そして、どの住まいに居るにしても、信心深い告白の賛歌が彼の口から離れることは決してない。

2

Ait enim, VERS. 54: Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco incolatus mei. Exemplo suo docet, suscepta semel in aures psalmorum cantica, in corde esse continenda: et semper ea officia oris iteranda.

PL 9, 550B

彼は言うからである。「汝の義の定めは、私の寄留の地で、私にとって歌うべきものであった」(詩篇118:54)。彼は自らの模範によって教える。一度耳に受け入れた詩篇の歌は、心のうちに保たれなければならず、口のそのつとめはつねに繰り返されなければならない、と。

3

Non negligenter, ut ipse praedicat, legit atque audit: neque irreligiositatis nostrae modo, divina eloquia aut occupatis in aliud aut incuriosis oculis legit, aut mox obliviosis auribus excipit: sed cantabiles ei sunt, id est, sine intermissione cantatae.

PL 9, 550B

彼は、自ら宣べるとおり、怠慢に読み、聞くのではない。我々の不敬虔のやり方のように、神の言葉を、ほかのことに従事した目や気にかけない目で読むのでも、すぐに忘れる耳で受けるのでもない。そうではなく、それは彼にとって歌うべきもの、すなわち間断なく歌われるものである。

4

In omni autem cujusque generis loco nequaquam a se abesse psallendi consuetudinem docet, cum ait, In loco incolatus mei.

PL 9, 550C

また、いかなる種類の場所においても、詩を歌う習慣が自分から離れないことを、彼は「私の寄留の地で」と言うことによって教える。

5

Non enim ait, In incolatu meo; sed ita ait, In loco incolatus mei, in quacumque scilicet sede mansisset: intelligens se mundi hujus esse peregrinum, Dei tamen sibi semper justificationes esse cantabiles.

PL 9, 550C

彼は「私の寄留において」とは言わず、「私の寄留の地で」と言ったのである。すなわち、どの住まいにとどまろうとも、である。彼は、自分がこの世界の旅人であると悟りつつも、神の義の定めが自分にとってつねに歌うべきものであると悟っていた。

Pars XXXVI, Caput VI

第XXXVI部 第VI章PL 9, 550C
1

Nocturnarum precum utilitas. --Sed quam cantabiles sint justificationes Dei, ostendit; cum nullum omittat tempus, quo non in illo coelestium sacramentorum opere versetur. Ait enim, VERS. 55: Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.

PL 9, 550C

夜の祈りの益。――しかし、神の義の定めがいかに歌うべきものであるかを、彼は示す。天上の秘義のかの業に携わらない時を、ひとつとして省かないからである。彼は言う。「主よ、私は夜に汝の名を思い起こし、汝の律法を守った」(詩篇118:55)。

2

Scit praecipue nocturno tempore divini esse a nobis nominis recordandum. Scit tum maxime custodiam Dei legis a nobis esse retinendam, cum subrepunt animo impurae cupiditates.

PL 9, 551A

彼は知っている。とりわけ夜の時に、我々は神の名を思い起こさなければならないことを。不純な欲望が心に忍び込むそのときにこそ、我々が神の律法の守りを最も堅く保たなければならないことを。

3

Cum vitiorum stimuli per recens sumptum cibum corpus exagitant, tum Dei nomen recordandum est, tum custodienda lex ejus est, pudicitiam, continentiam, timorem Dei statuens.

PL 9, 551A

悪徳の刺激が、いま摂った食物によって体を揺さぶるとき、そのとき神の名は思い起こされなければならず、そのとき神の律法は守られなければならない。その律法は、純潔、節制、神への畏れを定めている。

4

Novit hoc praecipue tempore Deum orandum, deprecandum, promerendum, dicens in loco alio, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Ps. VI, 7) .

PL 9, 551A

彼は、この時にとりわけ、神に祈り、嘆願し、その恩顧を得なければならないことを知っている。ほかの箇所で彼は言う。「私は夜ごとに私の寝床を洗い、私の涙で私の臥所を潤す」(詩篇6:7)。

5

Non est periculoso nocturnarum vigiliarum otio animus relaxandus: sed in orationibus, in deprecationibus, in confessionibus peccatorum occupandus est: ut cum maxime corporis vitiis opportunitas datur, tum praecipue eadem vitia divinae legis recordatione frangantur.

PL 9, 551A

夜の不寝番の危うい閑暇によって心を緩めてはならない。祈り、嘆願、罪の告白に心を用いなければならない。それは、体の悪徳に機会が最も与えられるときにこそ、まさにそれらの悪徳が神の法の思い起こしによって砕かれるためである。

Pars XXXVI, Caput VII

第XXXVI部 第VII章PL 9, 551B
1

Sequitur deinde, VERS. 56: Haec mihi facta est: quia justificationes tuas exquisivi. Haec ad memoriam refertur, per quam memor fuit noctibus nominis Dei.

PL 9, 551B

次いで続く。「これは私に成った。私が汝の義の定めを探し求めたからである」(詩篇118:56)。これは記憶に関係づけられ、その記憶によって彼は夜ごとに神の名を思い起こした。

2

Quod autem ait, Mihi facta est, id est, non subito recurrens, neque temporarie assumpta: sed semper in se manens, et intra se quodam fidei opere instituta: et ob id ei facta, quia justificationes exquisierit; utile igitur est justificationes Dei sine aliqua temporis intermissione scrutari: quia per exquisitionem earum, ejus memoriam nos perpetem continemus in Christo Jesu cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 551B

「私に成った」と言うのは、突然に戻ってくるのでも、一時的に身につけたのでもなく、つねに自らのうちにとどまり、信仰のある業によって自らのうちに据えられた、ということである。そして、彼が義の定めを探し求めたから、彼のためにそうなったのである。それゆえ、神の義の定めを、時の途切れなく探究することは有益である。その探求によって、我々は神の記憶を、キリスト・イエスにおいて絶えることなく保つからである。彼に、世々にわたって栄光がある。アーメン。

Pars XXXVII, Prooemium

第XXXVII部 冒頭PL 9, 551C
1

Portio mea Dominus. Dixi custodire (Hil. ut custodiam) legem tuam. Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum.

PL 9, 551C

主は私の分である。私は汝の律法を守ると言った(ヒラリウスでは「私が守るように」)。私は心を尽くして汝の顔を乞い求めた。汝の言葉に従って、私を憐れめ。

2

Quia cogitavi vias meas, et averti (Infra, converti) pedes meos in testimonia tua; paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. Funes peccatorum circumplexi sunt me: et legem tuam non sum oblitus.

PL 9, 551C

私は自分の道々を思い巡らし、自分の足を汝の証しへ向けたからである(下では「転じた」)。私は備えができ、動揺しなかった。汝の戒めを守るためである。罪人たちの縄が私を取り巻いた。しかし私は汝の律法を忘れなかった。

3

Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justificationis tuae. Particeps sum ego omnium timentium te, et custodientium mandata tua. Misericordia (Infra, tua, Domine, ) Domini plena est terra: justificationes tuas doce me.

PL 9, 551C

私は真夜中に起きて、汝の義の定めの裁きについて汝に告白した。私は、汝を畏れる者、汝の戒めを守る者すべてと、ともにあずかる者である。主の(下では「主よ、汝の」)憐れみが地に満ちている。汝の義の定めを私に教えよ。

Pars XXXVII, Caput I

第XXXVII部 第I章PL 9, 552A
1

Psalmorum liber apud Graecos emendatus ex Hebraeo. --Plures psalmorum codices legentes et nos ita opinabamur, versum qui octavae litterae primus est, id est hunc, Portio mea Dominus, in superioribus septimae litterae octo versibus contineri: quia ita in latinis codicibus atque etiam in nonnullis graecis scriptum continebatur: et sane absolutior ita sensus videbatur.

PL 9, 552A

詩篇の書は、ギリシア人のもとで、ヘブライ語に基づいて訂正されている。――我々も詩篇の多くの写本を読みながら、このように考えていた。すなわち、第八の文字の最初の句、つまりこれ、「主は私の分である」は、先行する第七の文字の八つの句に含まれる、と。ラテン語の写本にも、ギリシア語の写本の一部にも、そのように記されていたからであり、確かに、そのほうが意味がより完結して見えたのである。

2

Sed secundum Hebraeos emendatum apud Graecos Psalmorum librum legentes, invenimus hunc versum non septimae litterae novissimum esse, sed octavae primum. Itaque secundum hanc cognitionem nos quoque tractare de eo aggressi sumus.

PL 9, 552A

しかし、ヘブライ語に従って訂正された、ギリシア人のもとの詩篇の書を読んだとき、この句は第七の文字の最後ではなく、第八の文字の最初であることを我々は見いだした。それゆえ、この認識に従って、我々もこの句について論じることに着手した。

Pars XXXVII, Caput II

第XXXVII部 第II章PL 9, 552B
1

Quorum Deus sit portio. --Coepit enim ita, VERS. 57: Portio mea Dominus. Dixi ut custodiam legem tuam. Rarus quisque est, cui ista fiducia est, ut portionem suam esse Deum audeat dicere. Renuntiandum est saeculo omnibusque rebus ejus: ut nobis Deus portio sit.

PL 9, 552B

誰にとって神は分となるか。――彼は次のように始めたからである。「主は私の分である。私は言った、汝の律法を私が守るように、と」(詩篇118:57)。この確信を持ち、神が自分の分であるとあえて言える者は、稀である。世とそのあらゆる事柄を捨てなければならない。神が我々の分となるためである。

2

Caeterum si nos ambitio detineat, si cura pecuniae occupet, si illecebrae libidinum capiant, si negotia rerum familiarium demorentur; portio nobis Deus non erit, saecularium curarum atque vitiorum possessione detentis.

PL 9, 552B

さもなければ、野心が我々を引き止め、金銭への気遣いが我々を占め、情欲の誘惑が我々を捕え、家財の営みが我々を留めるなら、世俗の気遣いと悪徳の所有に捕えられた我々にとって、神は分とならないであろう。

Pars XXXVII, Caput III

第XXXVII部 第III章PL 9, 552B
1

Dei ministris nulla in lege portio terrena. --Moysi cum jussum esset portiones incolatus distribuere duodecim gentibus filiorum Israel, ita ei de tribu levitica praeceptum est: Filiis Levi non erit portio neque sors in medio fratrum suorum (Deut. X, 9) , quia Dominus Deus est pars eorum.

PL 9, 552B

神に仕える者たちには、律法において地上の分はない。――モーセが、居住地の分け前をイスラエルの子らの十二の部族に分け与えるよう命じられたとき、レビの部族については、彼にこう命じられた。「レビの子らには、その兄弟たちのただ中に、分も籤もない」(申命記10:9)。主なる神が彼らの持ち分だからである。

2

Et rursum scriptum meminimus, Ego Dominus pars eorum (Num. XVIII, 20) . Nullam ergo Deo servientibus lex data terrenam esse voluit portionem: quia pars eorum Deus est.

PL 9, 552C

そしてまた、書かれているのを我々は思い起こす。「私は主、彼らの持ち分である」(民数記18:20)。したがって、神に仕える者たちには、与えられた律法は、地上の分があることを望まなかった。彼らの持ち分は神だからである。

Pars XXXVII, Caput IV

第XXXVII部 第IV章PL 9, 552C
1

Petro nulla possessio. --Meminit et Evangelii praedicator ille Petrus, nullam sibi esse portionem possessionis humanae, cum oranti alimoniam respondit, Aurum et argentum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do (Act. III, 6) .

PL 9, 552C

ペトロには所有がない。――福音の宣教者であるかのペトロもまた、糧を乞う者に答えたとき、自分には人間の所有の分が何もないことを思い起こしている。「金銀は私にない。しかし私が持っているもの、これを汝に与える」(使徒言行録3:6)。

2

Quid est istud, Petre, quod possides? Renuntiaveras omnibus Domino tuo, dicens: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid erit nobis (Matth. XIX, 27) ?

PL 9, 552C

ペトロよ、汝が所有しているものとは何か。汝は汝の主に対してすべてを捨てたと言っていたではないか。「見よ、我々はすべてを捨てて、汝に従った。我々には何があるだろうか」(マタイ19:27)。

3

Et tibi ille responderat: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione sedebitis super duodecim thronos judicantes duodecim tribus Israel (Ibid., 28) .

PL 9, 553A

そして彼は汝に答えていた。「まことに、汝らに言う。私に従った汝らは、再生のときに、十二の座に座って、イスラエルの十二部族を裁く」(マタイ19:28)。

4

Et exemplo vestro caeteris relinquentibus cuncta spoponderat, quod et centuplum acciperent, et dehinc vitam aeternam possessuri essent. Quid est igitur istud, Petre, quod habes?

PL 9, 553A

また彼は、諸君の模範によって、すべてを捨てるほかの者たちに、百倍を受け、そののち永遠の生命を所有するであろうと約束していた。それでは、ペトロよ、汝が持っているこれは何か。

5

Habes plane, et non audeo dicere plus te centuplo obtinere: dico tamen te sine multiplicatione calculi possidere. Dicis enim, Quod habeo, hoc tibi do: in nomine Domini nostri Jesu Christi surge et ambula. O felix possessio, o perfecta Dei portio!

PL 9, 553A

汝は確かに持っている。そして私は、汝が百倍以上を得ていると言う勇気はない。しかし、汝が計算の増加を伴わずに所有していると言う。汝は言うからである。「私が持っているもの、これを汝に与える。我々の主イエス・キリストの名によって、立ち上がって歩め」。ああ、幸いな所有よ、ああ、神の完全な分よ。

6

Non terrena largiris, sed naturae opes rependis, et vitiosi partus damna restauras. Claudum natum ingredi jubes, et multae aetatis virum incessu rudi incitas. Has opes tribuit, cujus Deus portio est.

PL 9, 553A

汝は地上のものを与えているのではなく、本性の富を返し、欠陥ある出生の損害を回復している。生まれつき足の不自由な者に歩くよう命じ、長い年月を経た男を、不慣れな歩みへと駆り立てている。これらの富を与えるのは、神を分とする者である。

7

Novit et Paulus divitiarum suarum gloriam, dicens: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14) . Talis Apostolo gloria, talis est portio.

PL 9, 553B

パウロもまた、自分の富の栄光を知っている。「しかし私には、私の主イエス・キリストの十字架のほかに誇ることが、決してあってはならない。それによって、世界は私にとって十字架につけられ、私も世界にとって」(ガラテヤ6:14)。使徒にとって栄光はこのようであり、分もこのようである。

Pars XXXVII, Caput V

第XXXVII部 第V章PL 9, 553B
1

Portio melior est saeculo renuntiantium. Centuplum in hac vita quid. --Humanarum igitur haereditatum modo, portionem quae melior est et quae utilior eligamus.

PL 9, 553B

世を捨てる者たちの分のほうが優れている。この生における百倍とは何か。――それゆえ、人間の相続のやり方にならって、より優れ、より有益な分を、我々は選ぼう。

2

Si circa terrena patrimonia sua in cohaeredum divisione quis nititur sortem commodioris portionis appetere, quanto propensiore cura partem coelestis haereditatis deligemus? Centuplum Dominus promittit: et centuplum non in aeternum, sed in praesens.

PL 9, 553B

もし誰かが、自分の地上の財産に関して、共同相続人との分割において、より好都合な分の取り分を求めて努めるなら、我々は天の相続の分を、どれほどいっそう熱心な配慮をもって選ぶべきだろうか。主は百倍を約束している。しかもその百倍は永遠にではなく、現在においてである。

3

Aeternorum autem bonorum immensa et infinita retributio est: caeterum sub definitione centupli, praesentium mensura concluditur. Ego autem ambigo utrum hoc centuplum Petri excesserit portio.

PL 9, 553C

永遠の善に対する報いは、際限なく無限である。他方、百倍という規定の下では、現在のものの尺度が閉じ込められている。しかし私は、ペトロの分がこの百倍を超えたのかどうか、疑う。

4

Certe secundum Domini praeceptum, sperandum nunc in hoc saeculo, relictis omnibus saeculi rebus, centuplum munus est. Est enim nobis Deus portio, qui ait, Et inhabitabo in eis. Nunc ergo centupli praemium est, ut in hoc terreno corpusculo nostro Deus habitet.

PL 9, 553C

確かに、主の掟に従えば、今、この世で、世のあらゆる事柄を捨てたのちに望むべきは、百倍の賜物である。我々にとって神は分だからである。神は言う。「私は彼らの中に住む」。ゆえに今、百倍の報いとは、我々のこの地上の小さな体に神が住むことである。

5

Sed quid dico habitet? Ait et ipse, Et inambulabo in eis (II Cor. VI, 16) . Patens Deo est fidelis pectoris et ampla possessio: ut inhabitet et ambulet. Sed qui inhabitat, qui inambulat, quid tertium addidit? Et ego ero illorum Deus (Ibidem).

PL 9, 553C

しかし、住むと私は何を言っているのか。神自身がまた言う。「私は彼らの中を歩む」(二コリント6:16)。神にとって、忠実な胸は開かれた広い所有であって、住み、また歩むためのものである。しかし、住み、歩む者は、第三に何を加えたか。「そして私は彼らの神となる」(二コリント6:16)。

6

Ecce promissam nobis ab eo portionem, ut simus Deo habitatio; et dum in nobis ambulat, sit nobis ipse possessio, si saeculum relinquamus, si possessionis terrenae labi renuntiemus, si haereditatem caducorum respuamus, si viventes de saeculo exeamus.

PL 9, 554A

見よ、神によって我々に約束された分とは、我々が神の住まいとなること、そして神が我々の中を歩むあいだ、神自身が我々の所有となることである。もし我々が世を捨てるなら、地上の所有の移ろいを放棄するなら、朽ちゆくものの相続を退けるなら、生きたまま世から出て行くなら。

7

Quae enim merces est, emortuis corporibus et exeunte anima dissolutis saeculum reliquisse? Carendum est eo per contemptum ejus. Nesciendum est ignoratione voluptatum suarum. Moriendum nobis in eo est, dum non ei vivimus.

PL 9, 554A

体が死に絶え、魂が去って解体されてから世を捨てたところで、何の報いがあろうか。世を軽んじることによって、我々は世を欠いていなければならない。世の快楽を知らずにいることによって、世を知らずにいなければならない。我々は、世に対して生きないことによって、世のうちにあって死ななければならない。

8

Scit Paulus jam non se sibi vivere, dicens: Quod enim vivo, jam non ego vivo, vivit autem in me Christus (Gal. II, 20) .

PL 9, 554A

パウロは、自分がもはや自分のために生きていないことを知っている。彼は言う。「私が今生きているのは、もはや私が生きているのではなく、キリストが私のうちに生きているのである」(ガラテヤ2:20)。

Pars XXXVII, Caput VI

第XXXVII部 第VI章PL 9, 554B
1

Propheta itaque, secundum Apostolum, non saeculo vivens constanter et libere ait: Portio mea Dominus. Dixi ut custodiam legem tuam. Tenuit hunc quem in superioribus modum, cum quando se custoditurum legem Dei spopondit.

PL 9, 554B

したがって預言者は、使徒に従って、世に生きるのでなく、揺るぎなく自由に言う。「主は私の分である。私は言った、汝の律法を私が守るように、と」。彼は、先に述べたのと同じ仕方を保った。神の律法を守るつもりだと誓ったときのことである。

2

Non enim de ea, quam corporaliter agebat, loqui intelligitur; cum custoditurum se potius, quam custodire fateatur.

PL 9, 554B

というのは、彼が体において行っていたそのことについて語っているとは解されないからである。彼は、守っていると言うよりも、守るつもりだと告白しているからである。

Pars XXXVII, Caput VII

第XXXVII部 第VII章PL 9, 554B
1

Deum videre optat David, non oculis carnis. --Sequitur deinde, VERS. 58: Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum. Moysen deprecatum esse meminimus, ut Deum videret (Exod. XXXIII, 18) .

PL 9, 554B

ダビデは神を見ることを望むが、肉の目によってではない。――次いで続く。「私は心を尽くして汝の顔を乞い求めた。汝の言葉に従って、私を憐れめ」(詩篇118:58)。我々は、モーセが神を見ることができるように乞い求めたことを思い起こす(出エジプト記33:18)。

2

Et forte cognata preci ejus Prophetae hujus oratio existimabitur. Sed a Deo meminit dictum: Nemo hominum videbit faciem meam, et vivet. Ergo quod negatum Moysi meminerit, id concedi sibi postulat?

PL 9, 554B

そしておそらく、この預言者の祈りは、彼の願いに近いものと考えられるであろう。しかし彼は、神が言ったことを思い起こしている。「人の誰も私の顔を見て、生きることはない」。ならば、モーセに拒まれたと思い起こしているものを、自分に許すよう求めているのか。

3

Sed licet rursum dicto evangelico anterior sit, meminit tamen hanc fidei beatitudinem reservari, qua dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) .

PL 9, 554C

しかし、福音の言葉よりは先であるとはいえ、彼はなお、信仰のこの幸いが取っておかれていることを思い起こしている。それによって言われる。「心の清い者は幸いである。彼らは神を見るからである」(マタイ5:8)。

4

Itaque cum in lege sciat dictum, quod nemo faciem Dei videat, et vivat; et ex evangelica beatitudine non ambigat omnes mundo corde Deum esse visuros; perfectae modestiae temperamento cupiditatem desiderii sui elocutus est, dicens: Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo.

PL 9, 554C

そこで彼は、律法において、何人も神の顔を見て生きることはないと言われていることを知り、また福音の幸いから、心の清い者はすべて神を見るであろうことを疑わないので、完全な慎みの節度をもって、自分の願いの熱望を語った。彼は言う。「私は心を尽くして汝の顔を乞い求めた」。

5

Scit nunc impossibile sibi esse, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis adscendit, ut videat. Scit invisibilem esse carnalibus oculis gloriam Dei.

PL 9, 555A

彼は今、目が見たことも、耳が聞いたことも、人の心に上ったこともないものを、自分が見ることは不可能であると知っている。神の栄光が肉の目には見えないことを知っている。

6

Meminit, non dico ad angelorum claritates hoc humanae visionis lumen hebetari, sed ipsam gloriam vultus Moysi humani corporis oculos non tulisse (Exod. XXXIV, 30) .

PL 9, 555A

彼は思い起こしている。人間の視覚のこの光が天使たちの輝きに対して鈍らされると私が言うのではなく、モーセの顔の栄光そのものを、人の体の目が耐えられなかったことを(出エジプト記34:30)。

Pars XXXVII, Caput VIII

第XXXVII部 第VIII章PL 9, 555A
1

Quam flagrans ejus desiderium. --Sed nos ex desideriis humanis Prophetae desideria metiamur. Ad egressus regum quanta exspectationis sollicitudine curritur? et quod videntibus gaudium est, cum se praebuerint contuendos?

PL 9, 555A

彼の願望はいかに燃え立っていたか。――しかし我々は、預言者の願いを人間の願いから測ろう。王たちの行幸に向けて、いかに大きな期待の気遣いをもって人々は走ることか。そして、王たちが見つめられるよう姿を示すとき、見る者たちにとっての喜びとは何か。

2

Quid illum coelestis spiritus capacem virum existimabimus velle? quanto desiderii ardore cupere ut Deum cernat, qui ipsam illam invisibilem majestatem per has angelorum claritates et per hanc Moysi gloriam metiatur; et sciat etiam eos, qui digni sunt conspectu.

PL 9, 555A

天上の霊を受け入れる力のあるこの人が、何を望んでいると我々は考えるべきか。彼は、神を見ることを、どれほどの願望の熱をもって望んでいるのか。あの見えざる威光そのものを、天使たちのこれらの輝きと、モーセのこの栄光を通して測り、しかも、神を見るにふさわしい者たちが、

3

Dei, gloriam ex conspectu gloriae esse sumpturos, quod eos visio tantum et dignatio contemplatae majestatis illuminet?

PL 9, 555B

栄光を、栄光の注視から受け取るであろうこと、観想された威光の視覚と、それにふさわしいとされることだけが彼らを照らすからであることを、知っている者が。

4

Quod sanctus Apostolus ita intelligens loquitur: Nos, inquit, omnes revelata facie gloriam Dei exspectantes ( Id est, spectantes) (II Cor. III, 18) , in eamdem ipsam transferemur imaginem a gloria in gloriam, sicut a Domini spiritu.

PL 9, 555B

聖なる使徒はこれを悟って、こう語る。「我々は」と彼は言う。「みな、覆いのない顔で神の栄光を待ち望み(すなわち、注視し)、同じ像へと、栄光から栄光へと、主の霊によるように、変えられていく」(二コリント3:18)。

5

Et nunc quia id impossibile istis corporis oculis sciat esse, toto istud corde desiderat. Et cui est portio Deus, confidenter faciem ejus deprecatur: quia quamvis nemo hominum videat faciem Dei, et vivat; tamen Deum omnes mundo corde visuri sunt.

PL 9, 555B

そして今、この体の目にはそれが不可能であることを知っているがゆえに、彼はそれを心を尽くして願っている。神を分とする者は、確信をもって神の顔を乞い求める。人の誰も神の顔を見て生きることはないが、それでも、心の清い者はみな神を見るであろうからである。

6

Ergo misericordiam hanc a Deo postulat, ut sibi videndae faciei ejus beatitudo contingat: et postulat non sine ratione modoque praestandi.

PL 9, 555C

ゆえに彼は、この憐れみを神に求める。すなわち、神の顔を見る幸いが自分に及ぶようにと。そして彼は、与えられることの理由と仕方を欠かずに求める。

Pars XXXVII, Caput IX

第XXXVII部 第IX章PL 9, 555C
1

Dei bonitas simul et severitas intuenda. --Ait enim: Miserere mei secundum eloquium tuum. Fidei modestae vox est, misericordiam Dei non secundum peccatorum suorum conscientiam, sed secundum ejusdem Dei eloquia deprecari.

PL 9, 555C

神の善さと厳しさは、ともに見つめられるべきである。――彼は言うからである。「汝の言葉に従って、私を憐れめ」。神の憐れみを、自分の罪の自覚に従ってではなく、その同じ神の言葉に従って乞い求めるのは、慎ましい信仰の声である。

2

Scit Deum etiam peccatoribus esse ignem consumentem. Moyses enim ait: Deus noster ignis consumens est (Deut. IV, 24) . Novit eumdem esse fidelibus lucem, de quo et alibi Propheta ipse dicit: Illuminans tu mirabiliter de montibus sanctis (Ps. LXXV, 5) .

PL 9, 555C

彼は、神が罪人たちにとっては焼き尽くす火でもあることを知っている。モーセが言うからである。「我々の神は焼き尽くす火である」(申命記4:24)。また、同じ神が信仰ある者たちにとっては光であることを、知っている。それについて、この預言者自身がほかの箇所でも言う。「汝は、聖なる山々から、驚くべく照らす」(詩篇75:5)。

3

Discernit et hanc Apostolus bonitatis et severitatis Dei consuetudinem, cum ait: Vide ergo bonitatem et severitatem Dei; in eos quidem qui ceciderunt severitatem, in te vero bonitatem (Rom. XI, 22) ; et rursum: Tu nisi permaneas in bonitate, excideris: illi vero si non permaneant in infidelitate, inserentur (Ibidem, 22 et 23).

PL 9, 555C

使徒もまた、神の善さと厳しさのこの習いを見分けて言う。「見よ、神の善さと厳しさを。倒れた者たちには厳しさが、しかし汝には善さが」(ローマ11:22)。また、こうも言う。「汝がもし善さにとどまらないなら、汝は切り取られるであろう。しかし彼らは、もし不信仰にとどまらないなら、接ぎ木されるであろう」(ローマ11:22、23)。

4

Bonitatem Dei Propheta exspectat, cum ait: Miserere mei. Scit enim neminem sine peccato esse qui vivat, et omnes in carne sitos misericordia Dei egere.

PL 9, 555D

預言者は神の善さを待ち望む。「私を憐れめ」と言うとき、そうである。生きている者のうちに罪のない者は誰もいないこと、肉にある者たちはみな神の憐れみを必要とすることを、知っているからである。

5

Officii autem sui devotionisque non immemor est, cum ait: secundum eloquium tuum; ejus scilicet eloquii, quo et peccatoribus poenam denuntiat, et in se credentibus vitae aeternae beatitudinem pollicetur.

PL 9, 556A

しかし彼は、自らの務めと献身を忘れていない。「汝の言葉に従って」と言うとき、そうである。すなわち、罪人たちに刑罰を告げ、また神を信じる者たちに永遠の生命の幸いを約束する、その言葉に従ってである。

Pars XXXVII, Caput X

第XXXVII部 第X章PL 9, 556A
1

Agenda quisque debet praemeditari. --Dehinc sequitur, VERS. 59: Quia cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua. Ex his quae Propheta se gerere, vel gessisse commemorat, quid nos quoque facere oporteat docet.

PL 9, 556A

行うべきことは、各人が前もって熟慮しなければならない。――次いで続く。「私は自分の道々を思い巡らし、自分の足を汝の証しへ向けた」(詩篇118:59)。預言者が自分が行っている、あるいは行ったと語ることから、我々もまた何をすべきかを、彼は教える。

2

Vias enim suas cogitat, et cogitatis his pedem in testimonia Dei refert. Nihil egit, quod non antea cogitatione pervolverit.

PL 9, 556A

彼は自分の道々を思い巡らし、それらを思い巡らしたのち、足を神の証しへ向け返す。彼は、あらかじめ思索によって吟味し尽くしていないことは、何も行わなかった。

3

Non linguam in officium suum movit, non pedem in aliquod quod acturus esset opus protulit, non manum ad agendum aliquid exseruit, nisi antea super his omnibus cogitasset, et cum operationem atque effectum cogitatio rebus attulerit.

PL 9, 556A

彼は、自分のつとめのために舌を動かさず、行おうとするいかなる業へも足を踏み出さず、何かを行うために手を伸ばさなかった。ただし、それらすべてについて前もって思い巡らしていた場合、そして、思索が事柄に働きと成果をもたらした場合においてである。

4

Vidit igitur antea omnes vitae suae vias: et cum placentem sibi ac probabilem reperit, tunc in eam pedem contulit: scilicet perspectis omnibus humanae operationis viis, postquam quid esset sibi utile cogitavit, fidei suae pedem in testimonia divina detorsit.

PL 9, 556B

こうして彼は、あらかじめ自らの生のあらゆる道を見た。そして、自分に気に入り是認できる道を見いだしたとき、初めてそこへ足を運んだ。すなわち、人間の営みのあらゆる道を見渡し、何が自分に有益かを思い巡らしたのち、自らの信仰の足を神の証しへ向け直したのである。

5

Cogitatio enim nihil potest subitum, nihil novum, nihil inopinatum pertimescere, cum de consilii sententia omnia quae accidere solent sperantur, praefiniuntur, adeuntur. Et id consequenti versu docetur.

PL 9, 556B

思索は、突然のものも、新しいものも、予期しないものも、何も恐れることができない。熟慮の判断によって、起こりうるあらゆることが期待され、あらかじめ定められ、迎えられるからである。そしてこのことは、続く句で教えられる。

Pars XXXVII, Caput XI

第XXXVII部 第XI章PL 9, 556B
1

Sic praeparatum nil perturbat. --Postea enim quam vias suas Propheta cogitaverat, et pedem ad testimonia Dei converterat, libere loquitur, VERS. 60: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.

PL 9, 556B

このように備えた者を、何も乱さない。――預言者は、自分の道々を思い巡らし、足を神の証しへ向けたのち、自由に語るからである。「私は備えができ、動揺しなかった。汝の戒めを守るためである」(詩篇118:60)。

2

Qui ad aliquid praeparatur, longo usu ad id, in quo ei est meditatio, praeparatur: ne eum de propositi sui sententia negligentem et incautum vis aliqua repentinae turbationis excutiat. Propheta itaque novit esse plurima saeculi scandala.

PL 9, 556C

何かに備える者は、自分が思い巡らしているその事柄について、長い慣れによって備えられる。それは、突然の動揺の何らかの力が、怠って無警戒なその者を、自分の意図の判断から弾き出さないためである。したがって預言者は、世の躓きが非常に多いことを知っている。

3

Novit insidiantes esse humanae naturae adversantesque virtutes. Scit periculose dulcem esse opinionem ambitionemque gloriae saecularis. Novit occursus lascivientium feminarum esse continentium oculis captiosos.

PL 9, 556C

彼は、人間の本性に対して待ち伏せし、これに敵対する力があることを知っている。世の名声と栄誉への野心が、危うく甘いことを知っている。淫らな女たちとの出会いが、節制する者たちの目にとって罠であることを知っている。

4

Scit turpes corporum cupiditates affectu blandae voluptatis irrepere. Scit caetera vitiorum genera illecebrosis aditibus ingruere.

PL 9, 556C

彼は、体の醜い欲望が、甘い快楽の情によって忍び寄ることを知っている。ほかの悪徳の類が、誘惑的な入口から襲いかかることを知っている。

5

Novit etiam plurimis se irreligiosorum odiis subjacere, et ob praedicationem Dei pietatisque doctrinam, variis persequentium contumeliis esse vexandum.

PL 9, 556C

彼はまた、自分が不信心な者たちの数多くの憎しみの下にあり、神の宣教と敬虔の教えのゆえに、迫害者たちのさまざまな侮辱に苦しめられるであろうことを、知っている。

6

Ne igitur turbari tot et tantis insidiis ingruentibus posset, contra omnia se haec fidei excidia praeparavit, dicens: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.

PL 9, 556D

それゆえ、これほど多く大きな待ち伏せが襲いかかっても乱されることがないように、彼はこれらすべての信仰の破壊に対して備え、言った。「私は備えができ、動揺しなかった。汝の戒めを守るためである」。

Pars XXXVII, Caput XII

第XXXVII部 第XII章PL 9, 556D
1

Pauli exemplum. --Habet parem beatus Apostolus hujus praeparationis suae fiduciam, dicens: Quis nos separabit a caritate Christi?

PL 9, 556D

パウロの模範。――幸いなる使徒も、自分のこの備えについて、同様の確信を持っている。彼は言う。「誰が我々を、キリストの愛から引き離すのか。」

2

Tribulatio, an angustiae, aut passio, aut fames, aut nuditas, aut periculum, aut gladius? [ Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, deputati sumus tanquam oves occisionis.

PL 9, 557A

「艱難か、苦悩か、受難か、飢えか、裸か、危険か、剣か。[書かれているとおりである。『汝のために、我々は一日中殺され、屠られる羊のようにみなされた』。」

3

Sed in his omnibus superamus et vincimus, propter eum qui dilexit nos. ] (Rom. VIII, 35 et seqq.) Et quia adversum horum tolerantiam, ne per haec a caritate separari posset, sese praeparasset; adjecit: Confido enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque potestates, neque praesentia, neque futura, neque virtutes, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Ibidem, 38 et 39).

PL 9, 557A

「しかし、これらすべてのうちにあって、我々は、我々を愛した者のゆえに、勝ち、打ち勝つ。]」(ローマ8:35以下)。そして、これらに耐えるために、これらによって愛から引き離されることがないように、自らを備えたので、彼は付け加えた。「私は確信しているからである。死も、生も、天使も、権力も、現在のものも、将来のものも、力も、高さも、深さも、ほかの被造物も、我々の主キリスト・イエスにおける神の愛から、我々を引き離すことはできない」(ローマ8:38、39)。

4

Nulla Apostolum rerum earum quae accidere possunt genera, tali spe praeparatum firmatumque perturbant.

PL 9, 557A

こうした希望によって備えられ堅固にされた使徒を、起こりうる事柄のいかなる類も乱さない。

Pars XXXVII, Caput XIII

第XXXVII部 第XIII章PL 9, 557B
1

Exhortatio ad constantiam. --Sit ergo in nobis et fiducia haec et vox, ut cum subrepunt cupiditates, cum passiones ingruunt, cum pericula fatigant, cum supplicia cruciant, dicere audeamus: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodium mandata tua.

PL 9, 557B

堅忍への勧め。――それゆえ、欲望が忍び寄るとき、情念が襲うとき、危険が疲れさせるとき、刑罰が苦しめるとき、我々もまた、この確信とこの声を持ち、あえて言えるようになろう。「私は備えができ、動揺しなかった。汝の戒めを守るためである〔底本は custodium。custodiam と読む〕」。

2

Dominus noster unigenitus Dei filius inter caetera praecepta discipulis suis mandat, dicens: Non turbetur cor vestrum, neque trepidet (Joan. XIV, 1) .

PL 9, 557B

我々の主、神の独り子は、ほかの掟のうちで、自分の弟子たちに命じて言う。「汝らの心を乱してはならない。また、おびえてはならない」(ヨハネ14:1)。

3

Adversum turbationem, quaecumque ex accidentibus erit, longae praeparationis opus est firmitate: ut robusta fides atque firmata, Dei mandata custodiat.

PL 9, 557B

いかなる偶発事から生じる動揺に対しても、長い備えによる堅固さが必要である。それは、強く堅固にされた信仰が、神の戒めを守るためである。

Pars XXXVII, Caput XIV

第XXXVII部 第XIV章PL 9, 557B
1

Peccata quare funes. --In quem autem se profectum, quamve in causam Propheta praeparaverit, neque turbatus sit, quo minus custodiret mandata Dei, continuo subjecit, dicens, VERS. 61: Funes peccatorum circumplexi sunt me; et legem tuam non sum oblitus.

PL 9, 557B

罪はなぜ縄なのか。――預言者が何に向けて進み、いかなる理由で備えたのか、また神の戒めを守れなくなるほどには動揺しなかったのかを、彼はただちに付け加えて言う。「罪人たちの縄が私を取り巻いた。しかし私は汝の律法を忘れなかった」(詩篇118:61)。

2

Esse peccatorum funes per Esaiam docemur dicentem: Vae qui ligant peccata tanquam funem longum (Esai. V, 18) , modo funis ex plurimis minimis crescentis in multum, peccata semper tanquam longum funem tendentibus.

PL 9, 557C

罪の縄があることを、我々はイザヤによって教えられる。彼は言う。「災いなるかな、罪を長い縄のように結び合わせる者たちは」(イザヤ5:18)。それは、縄がごく小さな多くのものから増して大きくなるようなものであり、罪をつねに長い縄のように引き延ばす者たちにとってのことである。

3

Sunt etiam haec delictorum vincula, quibus humanae mentes illigantur, de quibus in Proverbiis scriptum est: Fasciis peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22) .

PL 9, 557C

また、人の心を縛るこれらの罪の縄目がある。それについては箴言に書かれている。「各人は自分の罪の縄で締めつけられる」(箴言5:22)。

4

Stringit enim nos atque alligat, et his vitiorum funibus implicat diabolus, in omni vitae nostrae cursu laqueos praetendens. Quod autem liget, in Evangeliis cognovimus, cum dicitur: Hanc autem filiam Abrahae ligavit Satanas annis decem et octo (Luc. XIII, 16) .

PL 9, 557C

悪魔が我々を締めつけ、縛り、悪徳のこれらの縄に絡め取るからである。我々の生のあらゆる行程に罠を張りながら。彼が縛ることは、福音書において我々は知った。こう言われるときである。「アブラハムのこの娘を、サタンは十八年間縛っていた」(ルカ13:16)。

5

Ligat igitur omni vitiorum genere, ebrietatis consuetudine, voluptatum desideriis, infidelitatis piaculo. Sed inter hos funium laqueos, non est admittenda legis oblivio.

PL 9, 557D

したがって彼は、あらゆる種類の悪徳で縛る。酔いの習慣で、快楽への欲望で、不信仰の咎で。しかし、これらの縄の罠のただ中にあっても、律法を忘れることは許されてはならない。

6

Praeparatos enim nos esse convenit, ut ab his laqueis, si quando circumligent, exuamur: ut legis Dei omni tempore recordemur.

PL 9, 558A

というのは、我々は備えができていなければならない。これらの罠から、もしそれが我々を巻きつけることがあれば、解き放たれるために。そして、あらゆる時に神の律法を思い起こすために。

Pars XXXVII, Caput XV

第XXXVII部 第XV章PL 9, 558A
1

Media nocte cur surgat Propheta. --Et recordatur plane Propheta, dicens, VERS. 62: Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justificationis tuae.

PL 9, 558A

預言者はなぜ真夜中に起きるのか。――そして預言者は確かに思い起こしている。「私は真夜中に起きて、汝の義の定めの裁きについて汝に告白した」(詩篇118:62)。

2

Non vacat totis noctibus somno, nec otiosus lecto continetur: ad confitendum Deo non solum nocte, sed etiam media nocte consurgit.

PL 9, 558A

彼は夜通し眠りに時を費やさず、寝床に怠けて留まることもない。神に告白するために、夜だけでなく、真夜中にさえ起き上がる。

3

Meminit hoc esse tempus, quo primitiae Aegyptiorum meritissima impiae obstinationis clade percussae sunt (Exod. XII, 29) : his ergo horis non laxatur in somnum, ne cladi Aegypti admisceatur.

PL 9, 558A

彼は、これがエジプト人の初子たちが、不敬な頑なさのゆえに当然の災厄に打たれた時であることを思い起こしている(出エジプト記12:29)。それゆえ、これらの時刻には眠りにゆるめられない。エジプトの災厄に巻き込まれないためである。

4

Hoc noctis tempore introeunte sponso, sapientes virgines in nuptias cum lampadibus introibunt (Matth. XXV, 6) : vigilat ergo, ne cum stultis mereatur excludi.

PL 9, 558A

夜のこの時に、花婿が入ってくると、賢い童貞たちは灯火を持って婚宴に入るであろう(マタイ25:6)。それゆえ彼は目を覚ましている。愚かな者たちとともに閉め出されるに値するとされないためである。

5

Hoc tempore psallentibus Paulo et Silae apostolis catenae et vincula resolvuntur (Act. XVI, 25) : non dormit itaque ne vinctus sit.

PL 9, 558B

この時に、使徒パウロとシラスが詩を歌っていると、鎖と縄目が解かれる(使徒言行録16:25)。それゆえ彼は、縛られないために眠らない。

6

Nec habet eum totus nocturni temporis somnus, nec ei oblivio officii sui requie mediae noctis obrepit; surgit enim ad confitendum Deo. Confessio vero non semper ad peccata referenda est: verum etiam in Dei laudibus intelligenda est.

PL 9, 558B

夜の間の眠りが彼をすっかり捕えることはなく、真夜中の休息によって、自分の務めを忘れることが彼に忍び寄ることもない。彼は神に告白するために起きるからである。しかし告白は、つねに罪に関するものとして解されるべきではなく、神の賛美のうちにも理解されるべきである。

7

Nunc ergo confitetur Deo super judicia justificationum ejus. Laudat igitur Deum, quod nihil nisi in judiciorum justificatione decreverit.

PL 9, 558B

こうして今、彼は神に、その義の定めの裁きについて告白する。したがって、彼は神を賛美する。神が、裁きの義の定め以外のものによっては何も決めなかったからである。

Pars XXXVII, Caput XVI

第XXXVII部 第XVI章PL 9, 558B
1

Participes Christi plures. Modestia David. Quis timentium Deum sit particeps --Sequitur deinde, VERS. 63: Particeps sum ego omnium timentium te, et custodientium mandata tua. Apostolum dixisse meminimus: Participes Christi facti sumus (Hebr. III, 14) .

PL 9, 558B

キリストにあずかる者は多い。ダビデの慎み。誰が神を畏れる者たちにあずかる者であるか。――次いで続く。「私は、汝を畏れる者、汝の戒めを守る者すべてと、ともにあずかる者である」(詩篇118:63)。我々は、使徒が言ったことを思い起こす。「我々はキリストにあずかる者となった」(ヘブライ3:14)。

2

Sed et in quadragesimo quarto psalmo, quosdam participes Dei significatos esse meminimus, cum dicitur: Unxit te, Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Sunt ergo secundum Apostolum et secundum Prophetam plures Domini nostri Jesu Christi participes.

PL 9, 558C

しかしまた、第四十四の詩篇でも、ある者たちが神にあずかる者として示されていることを、我々は思い起こす。こう言われるときである。「神よ、汝の神は、汝の仲間たちにまさって、喜びの油を汝に注いだ」。したがって、使徒によっても預言者によっても、我々の主イエス・キリストにあずかる者は多い。

3

Et particeps ejus erit quisquis in justitia manet; quia ipse justitia est: et particeps ejus erit quisquis in veritate persistit; ipse est enim veritas: et quisquis in novitate vitae ambulabit, erit particeps ejus; quia ipse est resurrectio.

PL 9, 558C

そして、義のうちにとどまる者は誰でも、彼にあずかる者となる。彼自身が義だからである。また、真理のうちにとどまり続ける者は誰でも、彼にあずかる者となる。彼自身が真理だからである。そして、命の新しさのうちを歩む者は、彼にあずかる者となる。彼自身が復活だからである。

4

Ergo cum sciat Propheta plures Dei esse participes, nunc per verecundam ac modestam de se praedicationem, cum se, quia et ipse Christus et factus et dictus sit, Christi meminerit esse participem; tamen omnium timentium Deum potius se confessus est esse participem.

PL 9, 558C

したがって預言者は、神にあずかる者が多いことを知っているが、今、自分についての慎ましくつつましい言明によって、キリストにあずかる者であることを(自分自身もキリスト〔油注がれた者〕にされ、またそう呼ばれたので)思い起こしていながら、それでもむしろ、神を畏れるすべての者とともにあずかる者であると告白したのである。

5

Est autem tunc etiam timentium Deum particeps, cum patientibus compatitur, cum plorantibus complorat, cum tamquam ejusdem corporis membrum in dolore membri alterius dolet. Hac igitur passionum communione timentium Deum particeps sit.

PL 9, 558D

しかし彼は、苦しむ者たちとともに苦しみ、泣く者たちとともに泣き、同じ体の肢のように、ほかの肢の痛みにおいて痛むとき、そのときにも、神を畏れる者たちとともにあずかる者である。ゆえに、苦しみの共有によって、彼は神を畏れる者たちとともにあずかる者となる。

6

Caeterum quisquis per insolentiam suam credentem in Christum et redemptum a Christo dedignatur, exacerbat, inhonorat, non est ille timentium Deum particeps, quibus non sit in compatiendis passionibus consors.

PL 9, 559A

しかしそうではなく、自らの傲慢によって、キリストを信じ、キリストによって贖われた者を軽んじ、苛立たせ、辱める者は、神を畏れる者たちとともにあずかる者ではない。その者たちと苦しみをともにするにあたって、彼らの仲間とはなっていないからである。

Pars XXXVII, Caput XVII

第XXXVII部 第XVII章PL 9, 559A
1

Timentium Deum duo genera. --Non nudum autem hoc, neque solitarium propheta posuit, cum dicit: Particeps sum ego omnium timentium te.

PL 9, 559A

神を畏れる者には二つの種類がある。――預言者が「私は、汝を畏れるすべての者とともにあずかる者である」と言うとき、これを裸のまま、単独で置いたのではない。

2

Plures sunt timentes Deum, et tamen inobedientes: plures sunt timentes Deum et tamen infideles; quos naturae suae conditio timori quidem Dei subdit, sed voluntatis suae perversitas ab obsequiis Dei avocat.

PL 9, 559A

神を畏れながら、なお不従順な者は多い。神を畏れながら、なお不信仰な者は多い。彼らを、その本性の条件は確かに神への畏れに従わせるが、自らの意志の曲がりが、神への従順から引き離す。

3

Atque ob id non suffecisset Prophetae dixisse ita: Particeps sum ego omnium timentium te; nisi addidisset: et custodientium mandata tua. Timor enim fidei in sola obedientia est, et metus religionis in obsequela est. Horum itaque particeps est, qui timorem suum in mandatorum Dei custodia comprobabunt.

PL 9, 559A

それゆえ預言者は、「私は、汝を畏れるすべての者とともにあずかる者である」とだけ言っても足りなかったであろう、「汝の戒めを守る者の」と付け加えなかったなら。信仰の畏れは、ただ従順のうちにあり、信仰への恐れは、服従のうちにあるからである。したがって彼は、自らの畏れを神の戒めの遵守において証しする者たちにあずかる者である。

Pars XXXVII, Caput XVIII

第XXXVII部 第XVIII章PL 9, 559B
1

Justis et injustis dona sua largitur Deus. --Dehinc sequitur, VERS. 64: Misericordia tua, Domine, plena est terra, justificationes tuas doce me. Terra misericordia Dei plena est, quae contaminata, quae corrupta, quae irreligiosa, quae infida, quae perdita est.

PL 9, 559B

神は義人にも不義な者にも、その賜物を惜しみなく与える。――次いで続く。「主よ、汝の憐れみが地に満ちている。汝の義の定めを私に教えよ」(詩篇118:64)。地は神の憐れみに満ちている。その地が、汚され、堕落し、不信心で、不信仰で、滅んでいるにもかかわらず。

2

Et si quis forte audebit impio ore Prophetam mendacii arguere, tamquam non in omnem terram Dei misericordiam putet esse diffusam; Dominum in Evangeliis recolat dixisse: Estote boni sicut Pater vester qui est in coelis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45 et 48) .

PL 9, 559B

そして、もし誰かが不敬な口で預言者を偽りで責めようとし、神の憐れみが全地に注がれているとは考えられないと言うなら、福音書において主が言ったことを思い起こすべきである。「汝らの天の父のように善き者であれ。父はその太陽を善人にも悪人にも昇らせ、義人にも不義な者にも雨を降らせる」(マタイ5:45、48)。

3

Patiens enim et misericors Deus, dum mavult poenitentiam peccatorum quam mortem (Ezech. XVII, 23) , dona sua justis injustisque largitur, unicuique per patientiam longe aequanimitatis poenitendi tempus impertiens.

PL 9, 559C

神は忍耐強く憐れみ深く、罪人たちの死よりも悔い改めを望むので(エゼキエル17:23)、義人にも不義な者にも自らの賜物を与え、それぞれに、寛大な長い忍耐によって、悔い改めの時を分け与えているからである。

Pars XXXVII, Caput XIX

第XXXVII部 第XIX章PL 9, 559C
1

Doctorem sibi Dominum optat David. --Et quia hanc bonitatem patientiae Dei et perfectionem, quae sub illis justificationibus legis corporaliter adumbratur, meminit semper sibi Propheta sperandam; ait: Justificationes tuas doce me.

PL 9, 559C

ダビデは主を自分の教師として望む。――そして預言者は、律法のあの義の定めのもとで体をもって影として示される、神の忍耐のこの善さと完全さを、つねに自分が望むべきものとして思い起こしているので、言う。「汝の義の定めを私に教えよ」。

2

Justificationes omnes in lege legerat: sed quia coelestes sperabat, quae in terrenis praeformabantur, non eget doctore terreno. Doceri enim se ab eo orat, qui ait: Petite et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis (Matth. VII, 7) .

PL 9, 559C

彼は、律法において、義の定めをすべて読んでいた。しかし、地上のものにおいて予め形づくられていた天上のものを望んでいたので、地上の教師を必要としない。彼が教えられることを祈るのは、こう言う者からだからである。「願え。そうすれば汝らに与えられる。探せ。そうすれば見いだす。叩け。そうすれば汝らに開かれる」(マタイ7:7)。

3

Aperiri sibi et dari clavem a doctore legis dedignatur Propheta, scientiae coelestis expectans magistrum Dominum nostrum Jesum Christum, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 559D

預言者は、律法の教師によって自分に開かれ、鍵が与えられることを軽んじ、天上の知識の教師として、我々の主イエス・キリストを待ち望む。彼に世々にわたって栄光がある。アーメン。

Pars XXXVIII, Prooemium

第XXXVIII部 冒頭PL 9, 560A
1

Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. Bonitatem et disciplinam et scientiam tuam doce me; quia mandatis tuis credidi. Priusquam humiliarer, ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi.

PL 9, 560A

主よ、汝は汝の言葉に従って、汝の僕に善さをなした。汝の善さと規律と知識を私に教えよ。私は汝の戒めを信じたからである。私は卑しめられる前に、過ちを犯した。それゆえ、私は汝の言葉を守った。

2

Bonus es tu, Domine: et in bonitate tua doce me justificationes tuas. Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum.

PL 9, 560A

主よ、汝は善い。汝の善さによって、汝の義の定めを私に教えよ。高慢な者たちの不義が、私に対して増し加わった。しかし私は心を尽くして、汝の戒めを探究するであろう。彼らの心は、乳のように凝固した。しかし私は汝の律法を思い巡らした。

3

Bonum mihi quod humiliasti me: ut discerem justificationes tuas. Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.

PL 9, 560A

汝が私を卑しめたことは、私にとって善い。私が汝の義の定めを学ぶためである。汝の口の律法は、私にとって、幾千の金銀にまさって善い。

Pars XXXVIII, Caput I

第XXXVIII部 第I章PL 9, 560B
1

Psalmi CXVIII scopus. Deo in adversis gratiae referendae. --Jam in exordio psalmi commemoravimus, nihil aliud in eo quam doctrinam humanae vitae contineri, per quam ad cognitionem Dei, ipsis tamquam parvuli litterarum elementis erudiremur.

PL 9, 560B

詩篇118の主旨。逆境にあっても神に感謝すべきこと。――我々はすでにこの詩篇の冒頭で述べた。この詩篇には人間の生の教え以外の何も含まれておらず、その教えによって、我々は、文字の初歩を学ぶ幼子のように、神の認識へと教え導かれるのである、と。

2

Ex persona enim sua nos Propheta confirmat, qualiter in omni genere divini officii versari nos oporteret, ut per disciplinam adeptae institutionis, fidei ordinem teneremus, ut ipso illo primo nonae litterae versu docetur.

PL 9, 560B

預言者は自らの人格によって、我々に確信させるからである。すなわち、我々が神の務めのあらゆる領域に、どのようにたずさわるべきか、そして、得られた教育の規律によって、信仰の秩序をどのように保つべきかを。それは、第九の文字のこの最初の句そのものによって教えられている。

3

Ita enim dicitur, VERS. 65: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. Et forte quidam existimabunt, de secundis rebus Prophetam locutum, Deoque gratiam ob ea quae sibi prospere acciderint retulisse.

PL 9, 560B

というのは、こう言われているからである。「主よ、汝は汝の言葉に従って、汝の僕に善さをなした」(詩篇118:65)。そして、おそらく何人かは、預言者が順境について語り、自分に幸いに起こったことのゆえに神に感謝を捧げたと考えるであろう。

4

Sed novit etiam in adversis rebus gratiam Deo esse referendam: scit in omni passione ac tribulatione eum, cujus judicio haec ingruunt gratulationibus honorandum. Scit diligentem esse medicum, putribus vulnerum sinibus non parcentem.

PL 9, 560C

しかし彼は、逆境においてもまた神に感謝を捧げなければならないことを知っている。あらゆる苦難と艱難において、その裁きによってそれらが襲いかかる者を、感謝をもって讃えなければならないことを知っている。彼は、傷の腐った窪みを容赦しない者こそ熱心な医者であることを知っている。

5

Meminit piam esse patrum in filios severitatem. Argui se per tentationes, ac probari per patientiam Deo optat: et in his quae adversa existimantur agit gratiam.

PL 9, 560C

彼は、父たちが子らに示す厳しさが、愛のあるものであることを思い起こしている。試練によって自分が責められ、忍耐によって神に試されることを望み、逆境とみなされることにおいて感謝を捧げる。

Pars XXXVIII, Caput II

第XXXVIII部 第II章PL 9, 560C
1

Bene nobis in omnibus consulit. --Atque hanc nostram intelligentiam ut id Prophetam orasse credamus, versus qui subjectus est docet, dicens: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. VERS. 66.

PL 9, 560C

神はあらゆることにおいて我々に善く配慮する。――そして、預言者がこのことを祈ったと我々が信じるべきであるという、我々のこの理解を、続く句が教える。「主よ、汝は汝の言葉に従って、汝の僕に善さをなした」。

2

Bonitatem et disciplinam et scientiam tuam doce me: quia mandatis tuis credidi. Quidquid ergo Deus in servum suum facit, bonum est; secundum enim verbum suum facit.

PL 9, 560C

「汝の善さと規律と知識を私に教えよ。私は汝の戒めを信じたからである」(詩篇118:66)。したがって、神が自分の僕になすことはすべて善い。神は、自らの言葉に従ってなすからである。

3

Et quidquid secundum verbum ejus est, non potest malum existimari: quia ei, qui solus bonus est, voluntas sit plena bonitatis.

PL 9, 560D

そして、その言葉に従うものは、悪いとみなされることはありえない。ただ一人善である者にとって、意志は善さに満ちているからである。

Pars XXXVIII, Caput III

第XXXVIII部 第III章PL 9, 561A
1

Id credens David petit et scire. Disciplina, utilitas, scientia. --Versus itaque, ut diximus, secundus Prophetae exponit affectum, cum orat dicens: Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me.

PL 9, 561A

これを信じるダビデは、知ることをも求める。規律、益、知識。――それゆえ、我々が述べたように、第二の句は預言者の心情を説き明かす。彼は祈って言う。「善さと規律と知識を私に教えよ」。

2

Bonitatem superius confessus erga se factam: quomodo hanc quasi ignorans doceri se precatur?

PL 9, 561A

彼は先に、善さが自分に対してなされたと告白していた。それなのに、これを知らない者のように、どうして自分にそれが教えられるよう祈るのか。

3

Nisi quod tunc fuit ex fidei confessione gratulatio, cum quidquid illud fieret in se, id esse bonum credidit: nunc vero est per naturam humanam ignorantiae causa, cum ut doceatur orat. Sed eam bonitatem vult discere, cui disciplina sit juncta.

PL 9, 561A

ただし、そのとき、それが自分になされることは何であれ善いと信じたとき、それは信仰の告白から出た感謝であった。だが今は、人間の本性によって無知の理由がある。教えられるよう祈るからである。しかし彼は、規律が結びついている善さを学ぶことを望んでいる。

4

Disciplina enim necessarium est severitatis officium peccata arguentis, et vitia corrigentis. Correctio vero vitiorum magnum affert in bonitate profectum. Bona ergo est severitatis disciplina: sed adhuc eam Propheta ignorat.

PL 9, 561A

規律とは、罪を責め、悪徳を矯正する者の、厳しさという必要な務めだからである。悪徳の矯正は、善さにおいて大きな進歩をもたらす。したがって、厳しさの規律は善いものである。しかし、預言者はそれをなお知らない。

5

Non enim tantum bonitatem et disciplinam, sed etiam scientiam vult doceri: affectum in eo fidei suae ostendens, cum bonitatem et disciplinam, quam nondum sciat, tamen bonam sibi a Deo esse fateatur.

PL 9, 561B

彼は、善さと規律だけでなく、知識をも教えられることを望んでいるからである。それによって彼は、自分の信仰の心情を示す。すなわち、まだ知らない善さと規律を、しかし自分にとって神から来た善いものであると告白する。

6

De scientia autem locis plurimis admonuimus, hanc et Apostolum (I Cor. XII, 8) , hanc et prophetam inter praecipua gratiarum spiritalium dona numerasse (Esai. XI, 2) .

PL 9, 561B

知識については、多くの箇所で我々は注意を促した。使徒(一コリント12:8)も預言者(イザヤ11:2)も、これを霊的な恩寵の主要な賜物のうちに数えたことを。

7

Ergo ut bonitatem et disciplinam, ita et scientiam doceri orat: et doceri ob id, quia mandatis Dei credat; ostendens non nisi fideles atque credentes scientiae consequi posse doctrinam.

PL 9, 561B

それゆえ彼は、善さと規律と同じく、知識をも教えられるよう祈る。そして、教えられるのは、神の戒めを信じているからである。信じる信仰者でなければ、知識の教えを得ることができないと示している。

Pars XXXVIII, Caput IV

第XXXVIII部 第IV章PL 9, 561B
1

Humiliatio, delicti emendatio. --Manet autem etiam in tertio versu ejusdem intelligentiae sensus. Ait enim, VERS. 67: Priusquam humiliarer, ego deliqui, propterea eloquium tuum custodivi.

PL 9, 561B

卑しめ、過ちの矯正。――第三の句においても、同じ理解の意味がとどまる。彼は言うからである。「私は卑しめられる前に、過ちを犯した。それゆえ、私は汝の言葉を守った」(詩篇118:67)。

2

Non prius tribulatio passionum ingruit, quam delicta praecedant: neque per passionem ante humiliamur, quam per peccatorum iniquitatem digni passionibus simus.

PL 9, 561C

苦難の艱難は、過ちが先立たないうちは襲いかからない。また我々は、罪の不義によって苦難にふさわしくならないうちは、苦難によって卑しめられることもない。

3

Docet itaque Propheta humiliationem suam emendationem esse dilecti: atque ob id bonum scit esse sibi quidquid a Deo est, quia pati meruit quod pati coepit. Et scit disciplinam emendationem esse vitiorum.

PL 9, 561C

こうして預言者は、自分の卑しめが、過ちの矯正であることを教える〔底本は dilecti。delicti と読む〕。それゆえ彼は、神から来るものは何であれ自分にとって善いと知っている。苦しみ始めたことは、苦しむに値したことだからである。そして彼は、規律が悪徳の矯正であることを知っている。

4

Prius ergo deliquit, secundo autem humiliatus est, et per humilitatis disciplinam oportet eum ne delinquat doceri, et in eloquiis Dei manere; quia jam sit delinquens humiliatus, et in mandatis Dei, ne ultra possit peccare, mansurus sit.

PL 9, 561C

こうして彼はまず過ちを犯し、次に卑しめられた。そして卑しさの規律によって、過ちを犯さないよう教えられ、神の言葉のうちにとどまらなければならない。すでに過ちを犯す者として卑しめられたのだから、神の戒めのうちに、もはや罪を犯すことができないよう、とどまるであろうからである。

Pars XXXVIII, Caput V

第XXXVIII部 第V章PL 9, 561C
1

Justificatio, opus rei justae. --VERS. 68. Bonus es, Domine: et in bonitate tua doce me justificationes tuas. Scit justificationes Dei Propheta bonas esse; quia bonus sit qui eas statuit.

PL 9, 561C

義の定めとは、正しい事柄の業である。――「主よ、汝は善い。汝の善さによって、汝の義の定めを私に教えよ」(詩篇118:68)。預言者は、神の義の定めが善いことを知っている。それを定めた者が善いからである。

2

Scit sibi nihil nisi ex justificatione Dei accidere; quia professus sit prius se deliquisse, dehinc postea esse humiliatum.

PL 9, 561D

彼は、自分に起こることが、神の義の定めによるのでなければ何もないことを知っている。彼はまず自分が過ちを犯したと告白し、その後に卑しめられたからである。

3

Et quia superius orasset, ut bonitatem et disciplinam et scientiam doceretur; nunc orat, ut justificationes Dei in bonitate doceatur: quia justificatio opus sit rei justae, quae sibi ignorabilis sit; quia justificationes, quae in lege sunt constitutae, umbram in se justificationum coelestium continerent.

PL 9, 561D

そして、先に、善さと規律と知識を教えられるよう祈ったので、今は、神の義の定めを善さにおいて教えられるよう祈る。義の定めは正しい事柄の業であって、それは自分には知りえないものだからである。また、律法に定められた義の定めは、それ自体のうちに、天上の義の定めの影を含んでいたからである。

Pars XXXVIII, Caput VI

第XXXVIII部 第VI章PL 9, 562A
1

Iniquorum in justos opprobria. Qui eis resistendum. --Deinde adjecit, VERS. 69: Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.

PL 9, 562A

不義な者たちが義人に浴びせる辱め。いかにして彼らに抵抗すべきか。――次いで彼は付け加えた。「高慢な者たちの不義が、私に対して増し加わった。しかし私は心を尽くして、汝の戒めを探究するであろう」(詩篇118:69)。

2

Patienter omnia et aequanimiter Propheta tolerans, in opprobrium superborum atque iniquorum deductus est. Si quis enim objurgationes trium regum in Job recolat, intelliget quanto illudentium exacerbetur opprobrio.

PL 9, 562A

預言者はあらゆることを忍耐強く、平静に耐えながら、高慢で不義の者たちの辱めへと引き込まれた。ヨブ記における三人の王たちの叱責を思い起こす者は、預言者が嘲る者たちの辱めにどれほど苦しめられるかを悟るであろう。

3

Namque cum irreligiosi quique per passiones aliquas emendari Dei servos contuentur, exprobrare haec ita solent: Ubi fides? ubi spes in Deum? ubi auxiliantis virtus? ubi boni Dei misericordia est?

PL 9, 562A

不信心な者たちは誰でも、神の僕たちが何らかの苦難によって矯正されるのを見るとき、こう非難するのが常である。「信仰はどこにあるのか。神への希望はどこにあるのか。助ける力はどこにあるのか。善き神の憐れみはどこにあるのか」と。

4

Contra quae firmo animo fidelique opus est, et in mandatis Dei intento atque occupato: ne multiplicatis tot in se superborum iniquitatibus cedat, sed semper dicat: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine; ut ait ille passionum humanarum gloriosus et beatus victor: Dominus dedit, Dominus abstulit, sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21) .

PL 9, 562A

これらに対しては、堅固で信仰ある心、神の戒めに向けられ、それに専念する心が必要である。自分に対する高慢な者たちの不義がこれほど増し加わっても屈せず、つねに言うためである。「主よ、汝は汝の僕に善さをなした」。人間の苦難に対する栄えある幸いな勝利者であるかの者が言うとおりである。「主が与え、主が奪った。主の名は祝福されよ」(ヨブ記1:21)。

Pars XXXVIII, Caput VII

第XXXVIII部 第VII章PL 9, 562B
1

Ut lac in secundis blandi, velut coagulum in adversis acerbi. --Deinde sequitur, VERS. 70: Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum. Cor superborum ait sicut lac coagulatum.

PL 9, 562B

乳のように順境ではへつらい、凝固したもののように逆境では辛辣である。――次いで続く。「彼らの心は乳のように凝固した。しかし私は汝の律法を思い巡らした」(詩篇118:70)。彼は、高慢な者たちの心が凝固した乳のようだと言う。

2

Lac specie et sapore blandissimum est, quod vitio aliquo corruptum coagulari solet, et ex naturae suae suavitate decedens, inutili sapore amaroque corrumpitur.

PL 9, 562B

乳は、見かけも味もきわめて甘美であるが、何らかの欠陥で腐ると凝固するのが常であり、自らの本性の甘さから離れ、役に立たない苦い味に変質する。

3

Ergo antea iniqui, cum in secundis rebus esse Prophetam contuerentur, felicium rerum amici, simplicitatis specie blandientes, tamquam lac fuerunt.

PL 9, 562B

それゆえ、不義の者たちは、以前、預言者が順境にあると見たときには、幸いな事柄の友であり、単純さの装いでへつらいながら、乳のようであった。

4

At ubi eos, ex hac humilitate sancti viri, superbia et fastidium tenuit; et ex lacte coagulati sunt, et ex blandis ac suavibus adulationibus in vitiosi et coacescentis saporis amaritudinem sunt redacti.

PL 9, 562C

しかし、この聖なる人の卑しさゆえに、彼らを高慢と嫌悪が捕えたとき、彼らは乳から凝固したものとなり、へつらいの甘い阿諛から、腐って酸っぱくなった味の苦さへと変えられた。

5

His vero sicut lac coagulatis, legem tamen Dei Propheta meditatus est: meditatus autem in id, ut diceret quod sequenti versu continetur.

PL 9, 562C

しかし、彼らがこのように乳のように凝固したのに、預言者はなお神の律法を思い巡らした。思い巡らしたのは、次の句に含まれることを言うためである。

Pars XXXVIII, Caput VIII

第XXXVIII部 第VIII章PL 9, 562C
1

Tribulationes quid prosint. --VERS. 71. Bonum mihi quod humiliasti me. Iniquitas licet superborum multiplicetur, et cor eorum sicut lac coaguletur, scit humiliationem tamen suam sibi Propheta bonam esse: novit secundum Apostolum virtutem in infirmitatibus perfici (II Cor. XII, 9) .

PL 9, 562C

艱難は何の益となるか。――「汝が私を卑しめたことは、私にとって善い」(詩篇118:71)。高慢な者たちの不義が増し加わり、その心が乳のように凝固しようとも、預言者は、自分の卑しめが自分にとって善いことを知っている。彼は、使徒に従って、力は弱さのうちに完成されることを知っている(二コリント12:9)。

2

Bona omnis passio, bonae omnes tribulationes, per quas justificationes Dei cognoscuntur: ut peccantes humilitate emendet, ut delinquentes severitate coerceat, ut ignorantes doctrina doceat.

PL 9, 562C

あらゆる苦難は善く、あらゆる艱難は善い。それらによって神の義の定めが知られる。すなわち、罪人を卑しさによって矯正し、過ちを犯す者を厳しさによって抑え、無知な者を教えによって教えるためである。

3

Idcirco enim bonum sibi quod humiliatus est, ait quia per humiliationem justificationes Dei disceret. Deliquit enim priusquam humiliaretur: et humilitas ei bonum est, quia per eam justificatio Dei discitur.

PL 9, 562D

というのは、彼が卑しめられたことが自分にとって善いと言うのは、卑しめによって神の義の定めを学ぶからである。彼は卑しめられる前に過ちを犯した。そして卑しさは彼にとって善い。それによって神の義の定めが学ばれるからである。

Pars XXXVIII, Caput IX

第XXXVIII部 第IX章PL 9, 562D
1

Lex oris Dei, lex Christi. --Conclusit autem hoc modo, VERS. 72: Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti. Non est simplex conclusionis istius sermo. Suffecerat enim ad Prophetae gratulationem dixisse: Bonum mihi est lex tua.

PL 9, 562D

神の口の律法、キリストの律法。――彼はこのように結んだ。「汝の口の律法は、私にとって、幾千の金銀にまさって善い」(詩篇118:72)。この結びの言葉は単純ではない。預言者の感謝には、「汝の律法は私にとって善い」と言えば足りたはずだからである。

2

Sed cum ait, lex oris tui, plus voluit intelligi. Locutus est Deus per Moysen legem, locutus est per prophetas: sed haec lex Dei est, non etiam lex oris Dei.

PL 9, 563A

しかし彼は「汝の口の律法」と言うとき、より多くを解させようとした。神はモーセを通して律法を語り、預言者たちを通して語った。しかしこれは神の律法であって、神の口の律法ではない。

3

Os autem Dei est ille, qui et virtus Dei est, qui et sapientia Dei est, qui et brachium Dei est, qui et imago Dei est, Deus scilicet et Dominus noster Jesus Christus, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3) , dicens: Beati lugentes, quia ipsi consolabuntur (Ibid. 4) ; dicens: Benedicite qui vos persequuntur, et orate pro calumniantibus vos ac persequentibus vos (Ibid. 44) .

PL 9, 563A

神の口とは、神の力でもあり、神の知恵でもあり、神の腕でもあり、神の像でもある者、すなわち神であり我々の主であるイエス・キリストである。彼は言う。「心の貧しい者は幸いである。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:3)。彼は言う。「悲しむ者は幸いである。彼らは慰められるからである」(マタイ5:4)。彼は言う。「汝らを迫害する者たちを祝福せよ。汝らを中傷し迫害する者たちのために祈れ」(マタイ5:44)。

4

Hanc legem oris Dei bonum sibi esse Propheta confessus est: et bonum non cum comparationis et definitionis et modi numero, sed super millia auri et argenti. Indefinitus hic sermo est, cum dicitur millia: quia indefinite bona est lex oris Dei.

PL 9, 563A

この神の口の律法が自分にとって善いと、預言者は告白した。しかも、比較や限定や尺度の数をもってではなく、幾千の金銀にまさって善いと。「幾千」と言われるとき、この言葉は限定されていない。神の口の律法は、限りなく善いからである。

5

Ex comparatione vero rerum maxime in terris pretiosarum, utilitatem bonorum eorum quae a Deo sunt statuta significat in Christo. Amen.

PL 9, 563B

しかし、地上でとりわけ貴重なものとの比較によって、彼は、神によって定められた善き事柄の益を、キリストにおいて示している。アーメン。

Pars XXXIX, Prooemium

第XXXIX部 冒頭PL 9, 563B
1

Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt (Hil. praeparaverunt, vel finxerunt) me. Da mihi intellectum ut discam mandata tua. Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur: quia in verba tua spero (Hil. speravi) .

PL 9, 563B

汝の手が私を造り、私を形づくった(ヒラリウスでは「備えた」あるいは「形作った」)。私に悟りを与えよ。私が汝の戒めを学ぶために。汝を畏れる者たちは私を見て、喜ぶであろう。私が汝の言葉に望みを置くからである(ヒラリウスでは「望みを置いた」)。

2

Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me. Fiat misericordia tua, ut exhortetur me secundum eloquium tuum servo tuo. Veniant mihi miserationes tuae, et vivam: quia lex tua meditatio mea est.

PL 9, 563B

主よ、私は知った。汝の裁きは公正であり、汝は汝の真理によって私を卑しめたことを。汝の憐れみがあれ、それが汝の僕である私を、汝の言葉に従って励ますように。汝の慈悲が私に来るように。そうすれば私は生きる。汝の律法は私の思い巡らしだからである。

3

Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me (infra, super me): ego autem exercebor in mandatis tuis. Convertantur mihi qui timent te, et qui noverunt testimonia tua. Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis: ut non confundar.

PL 9, 563C

高慢な者たちは恥じ入らされよ。彼らは不当にも私に対して不義を行ったからである(下では「私の上に」)。しかし私は汝の戒めのうちで鍛錬されるであろう。汝を畏れる者たち、汝の証しを知る者たちが、私のもとへ帰ってくるように。私の心が、汝の義の定めにおいて汚れないものとなるように。私が恥じ入らされないためである。

Pars XXXIX, Caput I

第XXXIX部 第I章PL 9, 564B
1

Homo terrenis Dei operibus praestantior. Ad quid creatis uti debeat. --Commune judicium est, inter omnia terrena Dei opera nihil homine utilius, nihil esse speciosius: quia etsi sint aliqua pulcra et ornata, magnitudinem quidem ejus qui ea tam decora genuerit testantur, verum speciei et ornatus et institutionis suae fructum ipsa non sentiunt.

PL 9, 564B

人間は、神の地上の業にまさっている。被造物を何のために用いるべきか。――共通の判断として、神の地上のあらゆる業のうちで、人間より有益なものはなく、人間より美しいものはない。というのは、美しく飾られたものがいくつかあるとしても、それらは、これほど麗しいものを生み出した者の偉大さを証しするものの、自らの姿、飾り、設計の実りを、それ自身は感じないからである。

2

Loquimur enim de his quae humano subjecta conspectui sunt, scilicet de creatis in terra et mari et aere, et quae singulis quibusque generibus naturisque permixta sunt.

PL 9, 564B

我々は、人間の視野に服しているものについて語っているからである。すなわち、地と海と空に造られたもの、そして種々の類と本性に混じり合っているものについてである。

3

Pulcra haec; sed quod tandem in Oceano aut terra aut coelo aut aere bonum, quae in his creata sunt, eo quod talia creata sint, consequentur? In homine autem quidquid est, sibi proficit.

PL 9, 564B

これらは美しい。しかし、大洋や地や天や空にあって、そこで造られたものが、そのように造られたことによって、結局どのような善を得るのか。しかし人間においては、そこにあるものはすべて、自分に益となる。

4

Et hoc unum in terris animal rationale, intelligens, dijudicans, sentiens constitutum est: horumque omnium generum, quae in eo sunt; nihil ad aliud aliquid proficit, quam ut ipse et caeteris aliis, et his in quibus est natus utatur: utatur autem ad cognoscendum venerandumque eum qui tantorum in se bonorum auctor et parens sit.

PL 9, 564B

そして、これは地上で唯一、理性的で、理解し、判別し、感覚するものとして立てられた動物である。そして、彼のうちにあるこれらすべての類のうち、何ものも、彼自身がほかのものや、その中に生まれたものを用いること以外のことには役立たない。そして用いるのは、これほど多くの善を自らのうちに置いた創造者にして親である者を、認識し、崇めるためである。

Pars XXXIX, Caput II

第XXXIX部 第II章PL 9, 564B
1

Quando quid grande. Nomen suum quando amittat. --Ex quo magnum illud atque mirabile Salomonis dictum esse intelligitur, quod tale est: Grande homo et pretiosum vir misericors: virum vero fidelem opus est invenire.

PL 9, 564B

いつ人は偉大なのか。人はいつその名を失うのか。――ここから、ソロモンのあの偉大で驚くべき言葉が、次のようなものだと理解される。「人は偉大であり、憐れみ深い男は貴い。しかし、誠実な男を見いだすことは、骨の折れることである」。

2

Quid enim tam difficile est, quidve tam ardui operis est, quam invenire eum qui meminerit se secundum imaginem et similitudinem Dei esse factum, qui divinorum eloquiorum studio intentus, rationem animae suae corporisque cognoverit, et originem utriusque generis naturamque perceperit; ad quem denique finem haec institutio sua ortusque contendat?

PL 9, 564B

というのは、自分が神の像と似姿に従って造られたことを思い起こし、神の言葉への熱心に心を向け、自らの魂と体の理を知り、その両者の類の起源と本性を理解し、さらにはこの自分の構成と誕生がどの終わりに向かうかを知る者を見いだすことほど、何が困難であり、何が険しい仕事であろうか。

3

Atque ob id magnum quiddam est homo. Hoc enim nomen, ubi rerum superius commemoratarum cognitione neglecta in vitia deciderit, amittit; indignus scilicet jam judicatus homo nuncupari.

PL 9, 564B

それゆえ、人間は何か偉大なものである。この名は、先に述べた事柄の認識を怠って悪徳に落ちたとき、失われる。もはや人間と呼ばれるに値しないと判断されるからである。

4

Et qui secundum imaginem et similitudinem Dei factus sit, secundum exprobrationes propheticas et evangelicas, aut serpens, aut progenies viperarum, aut equus, aut mulus, aut vulpes ei nomen est: et proprietas ei nominis sui, ubi de innocentia exciderit, aufertur.

PL 9, 564B

そして、神の像と似姿に従って造られた者でも、預言と福音の非難によれば、蛇、あるいは蝮の子ら、あるいは馬、あるいは騾馬、あるいは狐が、その名となる。そして、無垢から落ちたとき、その名の固有性は取り去られる。

Pars XXXIX, Caput III

第XXXIX部 第III章PL 9, 564C
1

Hominis duplex origo. --Verum qui studiosa fide doctrinam Dei et praecepta scrutatus sit, et per innocentiae studium dignum praestare se velit, qui secundum imaginem et similitudinem Dei factus sit, uti et ipse Prophetae voce poterit, dicentis, VERS. 73: Manus tuae fecerunt me, et praeparaverunt me.

PL 9, 564C

人間の二重の起源。――しかし、熱心な信仰をもって神の教えと掟を探究し、無垢への熱心によって自らを相応しい者として示そうとし、神の像と似姿に従って造られた者は、預言者の声をもって、自らも言うことができるであろう。「汝の手が私を造り、私を備えた」(詩篇118:73)。

2

Et in aliquibus codicibus ita scriptum deprehendimus: Manus tuae fecerunt me, et finxerunt me: da mihi intellectum, ut discam mandata tua.

PL 9, 564C

また、ある写本には、次のように書かれているのを我々は見いだす。「汝の手が私を造り、私を形作った。私に悟りを与えよ。私が汝の戒めを学ぶために」。

3

Et sine dubio non otiosum esse existimandum est, quod non satis erat Prophetam dixisse: Manus tuae fecerunt me; nisi adjecisset, finxerunt, vel, praeparaverunt.

PL 9, 564C

そして疑いなく、預言者が「汝の手が私を造った」と言うだけでは足りず、「形作った」あるいは「備えた」と付け加えたのは、無意味なことと考えられてはならない。

4

Sed honorem conditionis suae Propheta intelligens, specialem originis suae in hoc significare voluit dignitatem, primum dicens, Manus tuae fecerunt me.

PL 9, 565A

しかし預言者は、自らの被造の栄誉を悟って、このことにおいて、自らの起源の特別な尊厳を示そうとした。まず、「汝の手が私を造った」と言ったのである。

Pars XXXIX, Caput IV

第XXXIX部 第IV章PL 9, 565A
1

Creata verbo omnia. De homine condendo ante tractatur. --In creatione mundi omnia verbo effecta esse acecpimus, cum dicitur: Fiat lux (Gen. I, 3) ; cum dicitur: Fiat firmamentum (Ibid. 6) ; cum dicitur: Et pareat arida (Ibid. 9) ; cum dicitur: Germinet terra herbam pabuli seminantem semen secundum suum genus (Ibid. 11) ; cum dicitur: Fiant luminaria in firmamento (Ibid. 14) ; cum dicitur: Ejiciant aquae reptilia animarum vivarum (Ibid. 20) .

PL 9, 565A

万物は言葉によって造られた。人間を造ることについては、あらかじめ協議される。――世界の創造において、万物が言葉によって成し遂げられたことを、我々は受け取った〔底本は acecpimus。accepimus と読む〕。「光あれ」(創世記1:3)と言われるとき、「大空あれ」(創世記1:6)と言われるとき、「乾いた所が現れよ」(創世記1:9)と言われるとき、「地は、その種類に従って種をつける、飼料の草を芽生えさせよ」(創世記1:11)と言われるとき、「大空に光る物あれ」(創世記1:14)と言われるとき、「水は、生ける魂を持つ這うものを出せ」(創世記1:20)と言われるときである。

2

Ergo omne, ex quo vel in quo mundi totius corpus creatum est, originem sumit ex dicto, et subsistere in id quod est ex verbo Dei coepit. Verum de homine ita Deus locutus est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Ibid. 26) .

PL 9, 565A

したがって、世界全体の体がそこから、あるいはそのうちに造られた万物は、語られた言葉から起源を得て、神の言葉から存在するものとしての存在を始めた。しかし人間については、神はこう語った。「我々の像に、我々の似姿に従って、人を造ろう」(創世記1:26)。

3

Differt itaque natura et origo hominis ab institutione universae creationis: et proprie de eo ante et tractatur et confirmatur ut fiat, cum caetera sine quadam consilii sententia esse sint jussa.

PL 9, 565B

したがって、人間の本性と起源は、全被造物の設立とは異なる。そして彼については固有に、造られるにあたって、あらかじめ協議され、確認される。ほかのものは、何らかの熟慮の判断なしに命じられたのに、である。

4

Habet ergo primum hanc origo hominis dignitatem, quod ei proprium fuit de se ante tractari.

PL 9, 565B

こうして人間の起源は、まず、自分について前もって協議されたという、この尊厳を持つ。

Pars XXXIX, Caput V

第XXXIX部 第V章PL 9, 565B
1

Privilegium aliud, quod manibus Dei condatur. Quae hic indagentur. --Verum et in hoc praesenti prophetico dicto ingens humanae originis privilegium continetur. Non enim manus Domini pecora et aquatilia et volatilia fecerunt; nusquam istud Scripturae tradidere.

PL 9, 565B

神の手によって造られるという、もう一つの特権。ここで探究されるべきこと。――しかも、この現在の預言の言葉には、人間の起源の大いなる特権が含まれている。主の手が家畜や水の生き物や飛ぶ鳥を造ったのではない。聖書はそのようにはどこにも伝えていない。

2

Egregium hoc itaque et praeclarum in homine est, quia a caeteris dignitate operationis excipitur. De confirmatione autem coeli ita quodam in loco legimus: Ego manu mea firmavi coelum (Esai. XLV, 12, sec. LXX) .

PL 9, 565C

したがって、これは人間において際立ち、優れたことである。人間は業の尊厳において、ほかのものから区別されるからである。天の確立については、ある箇所でこう読む。「私は自分の手で天を確立した」(イザヤ45:12、七十人の訳者たちによる)。

3

Ergo exaequatur operationi hominis istud elementum, cum idipsum manu Dei firmatum esse memoratur? Sed quamquam coelum manu; homo tamen manibus.

PL 9, 565C

それでは、この要素は、同じことが神の手によって確立されたと記されるとき、人間の業と等しくなるのか。しかし、天は手によって、人間は両手によってである。

4

Praestat ergo officio unius manus, duarum operatio: et id quod ad confirmationem coeli satis est, in hominis conditione non sufficit. Intelligendum autem est cur manibus Propheta se factum esse dicat: neque solum factum, sed etiam figuratum vel praeparatum.

PL 9, 565C

したがって、一つの手の務めにまさるのは、二つの手の働きである。天の確立に足りるものは、人間の造成には足りない。なぜ預言者が、自分は両手によって造られたと言うのかを、理解しなければならない。しかも、ただ造られただけでなく、象られ、あるいは備えられたと。

Pars XXXIX, Caput VI

第XXXIX部 第VI章PL 9, 565C
1

Uno Dei jussu perfecta omnia, non homo. --Caeterorum omnium elementorum creatio eo ipso tempore et instituta et effecta est, quo subsistere jubebatur: neque inchoationem eorum et perfectionem tempus aliquod discernit; nam consummationem inchoatio in eo quod est coepta percepit.

PL 9, 565C

神のただ一つの命令によって万物は完成したが、人間はそうではない。――ほかのすべての要素の創造は、それが存在するよう命じられたその時に、設立され、成し遂げられた。その始まりと完成を、いかなる時も分けない。始まりは、始められたそのことにおいて、完成を受け取ったからである。

2

Homo vero, cum internam et externam in se naturam dissonantem aliam ab alia contineat, et ex duobus generibus in unum sit animal rationis particeps constitutus, duplici est institutus exordio.

PL 9, 566A

しかし人間は、内なる本性と外なる本性を、互いに調和しないものとして自らのうちに含み、二つの類から、理性にあずかる一つの動物として構成されているので、二重の始まりによって設けられた。

3

Primum enim dictum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) ; dehinc secundo, Et accepit Deus pulverem de terra, et finxit hominem (Gen. II, 7) .

PL 9, 566A

まず、こう言われた。「我々の像に、我々の似姿に従って、人を造ろう」(創世記1:26)。次に第二に、「神は地の塵を取り、人を形作った」(創世記2:7)。

Pars XXXIX, Caput VII

第XXXIX部 第VII章PL 9, 566A
1

Facta illius ad imaginem Dei anima. Corpus deinde de terra formatum. --Primum opus non habet in se assumptae aliunde alterius naturae originem. Incorporale est, quidquid illud tum de consilii sententia inchoatur: fit enim ad imaginem Dei.

PL 9, 566A

その魂は神の像に造られた。次いで、体が地から成形された。――第一の業は、自らのうちに、他から取られた別の本性の起源を持たない。そのとき熟慮の判断に基づいて始められたものは、それが何であれ、体を持たない。神の像に造られるからである。

2

Non Dei imago; quia imago Dei est primogenitus omnis creaturae: sed ad imaginem Dei, id est, secundum imaginis et similitudinis speciem.

PL 9, 566B

神の像ではない。神の像とは、すべての被造物の初子だからである。そうではなく、神の像に従って、すなわち、像と似姿の姿に従ってである。

3

Divinum in eo et incorporale condendum, quod secundum imaginem Dei et similitudinem tum fiebat: exemplum scilicet quoddam in nobis imaginis Dei est, et similitudinis institutum.

PL 9, 566B

そのとき、神の像と似姿に従って造られたものにおいて、神的で体を持たないものが造られなければならなかった。すなわち、我々のうちにあるのは、神の像のある種の模範であり、似姿の設定である。

4

Est ergo in hac rationali et incorporali animae nostrae substantia primum, quod ad imaginem Dei factum sit. Secundi vero operis efficientia quanto differt ab institutione prima ( f. primi) ? Deus terrae pulverem accipit.

PL 9, 566B

したがって、我々の魂の、この理性的で体を持たない実体のうちに、神の像に造られた第一のものがある。しかし、第二の業の成し遂げは、最初の設定(おそらく「第一のものの」)とどれほど異なるか。神は地の塵を取る。

5

Nam sumitur pulvis, et terrena materies formatur in hominem, vel praeparatur: et ex alio in aliud opere ac studio artificis expolitur. Primum ergo non accepit, sed fecit: secundum non ut primum fecit, sed accepit; et tunc formavit vel praeparavit.

PL 9, 566B

塵が取られ、地の質料が人へと成形され、あるいは備えられる。そして、ある物から別の物へと、職人の働きと心遣いによって磨き上げられるからである。したがって、第一のものは受け取ったのではなく、造った。第二のものは、第一のようには造らず、受け取った。そしてそれから成形し、あるいは備えた。

Pars XXXIX, Caput VIII

第XXXIX部 第VIII章PL 9, 566C
1

Praeparatum etiam recte dici potest. Cur manibus Dei, non manu. --Utrumque autem intelligi recte potest, quia utrumque scriptum deprehendimus: ut formaverit in id quod est, corporis scilicet speciem; vel praeparaverit in id quod dicitur: Et inspiravit in eum spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen. II, 7) .

PL 9, 566C

「備えられた」とも正しく言える。なぜ神の一つの手ではなく、両手によるのか。――どちらも正しく理解されうる。どちらも書かれているのを我々は見いだしたからである。すなわち、神は成形した、それが今あるもの、つまり体の姿へと。あるいは、備えた、次のように言われているものへと。「そして彼はその者に命の息を吹き込み、人は生きる魂となった」(創世記2:7)。

2

Inspirationi ergo huic praeparatus sive formatus est: per quam natura animae et corporis in vitae perfectionem quodam inspirati spiritus foedere contineretur.

PL 9, 566C

したがって人は、この息の吹き込みのために備えられ、あるいは成形された。それによって、魂と体の本性が、吹き込まれた霊のある種の結びによって、命の完成のうちに保たれるのである。

3

Scit in se duplicem beatus Paulus esse naturam, cum secundum interiorem hominem delectatur in lege, et cum aliam in memsuis videt legem quae se captivum ducat in lege peccati (Rom. VII, 22 et 23) . Quod ergo fit secundum imaginem Dei, ad animi pertinet dignitatem.

PL 9, 566C

幸いなるパウロは、自らのうちに二重の本性があることを知っている。内なる人に従って律法を喜び、また、自分の肢体〔底本は memsuis。membris suis と読む〕に、罪の律法のうちに自分を捕虜として引いて行く別の律法を見るときである(ローマ7:22、23)。したがって、神の像に従って造られるものは、魂の尊厳に属する。

4

Quod autem formatur ex terra, speciei corporis naturaeque primordium est. Et quia vel locutus ad alterum Deus intelligitur cum dicit, Faciamus hominem; vel triplex cognoscitur hominis facti praeformatique perfectio: cum et fit ad imaginem Dei, et formatur e terra, et inspiratione spiritus in viventem animam commovetur: idcirco manibus se factum et formatum, non manu tantum Propheta testatur, quia in constitutione sua non solitarii tantum, et eadem triplex fuisse docetur operatio.

PL 9, 567A

しかし、地から成形されるものは、体の姿と本性の始まりである。また、神が「人を造ろう」と言うとき、他の者に語りかけていると解されるから、あるいは、造られ予め形づくられた人間の完成が三重であると知られるから――すなわち、神の像に造られ、地から成形され、霊の吹き込みによって生きる魂へと動かされる――、それゆえ預言者は、自分が両手によって造られ成形されたと、ただ手によってだけでなく証しする。その構成において、働きは、独りだけのものではなく、しかも同じく三重のものであったと教えられているからである。

Pars XXXIX, Caput IX

第XXXIX部 第IX章PL 9, 567A
1

Humana de se ignorantia. Intellectus a Deo rogandus. --Et quia istud sciat Propheta valde esse occultum atque reconditum, quatenus scilicet manibus Dei formatus sit: tamen ut plenam atque absolutam intelligentiae hujus rationem consequatur, ait: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua.

PL 9, 567A

人間は自分について無知である。悟りは神に求められなければならない。――そして預言者は、自分が神の手によってどこまで成形されたのかが、きわめて隠され秘められていることを知っているが、それでも、この理解の十全で完全な理を得るために、言う。「私に悟りを与えよ。私が汝の戒めを学ぶために」。

2

Tamquam ignorans haec loquitur, et tamquam nondum intelligentiam adeptus, dari sibi intelligentiam deprecatur: et audent non dico Ecclesiae homines, sed gentium sophistae, quaedam de naturae humanae institutione velle tractare; audemus etiam gloriari, rectae ac perfectae nos vitae esse scientiam consecutos.

PL 9, 567B

彼はこれらを知らない者のように語り、まだ理解を得ていない者のように、理解が自分に与えられるよう嘆願する。それなのに、教会の人々とは言わないが〔non dico … sed は「教会の人々ではなく」とも取れる〕、異邦人の詭弁家たちが、人間の本性の成り立ちについて何事かを論じようとあえてする。我々もまた、正しく完全な生の知識を得たと誇ることをあえてする。

3

Sed doceri nos oportet prophetae hujus exemplo, ut vel divinarum rerum ignorantiam confiteamur, vel ignoratarum intelligentiam deprecemur.

PL 9, 567B

しかし我々は、この預言者の模範によって、神的な事柄への無知を告白し、あるいは、知らない事柄への理解を嘆願するよう、教えられなければならない。

4

Optimum est autem coelestium mandatorum scientiam a Deo per precem postulare, infirmitatem ingenii nostri paupertatemque cognoscere.

PL 9, 567B

天上の戒めの知識を、祈りによって神に求め、自らの才の弱さと貧しさを認めることが、最善である。

5

Primum enim, secundum Apostolum, munus est gratiarum sapientiae donum, sequens scientiae (I Cor. XII, 8) : et idcirco hunc ordinem etiam hic propheta servavit, dicens: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Primum intelligentiam, post etiam scientiam deprecatus est.

PL 9, 567C

使徒によれば、恩寵の賜物の第一は知恵の賜物であり、次が知識の賜物である(一コリント12:8)。それゆえ預言者もここでこの順序を守って言う。「私に悟りを与えよ。私が汝の戒めを学ぶために」。彼は、まず理解を、のちに知識をも嘆願した。

Pars XXXIX, Caput X

第XXXIX部 第X章PL 9, 567C
1

Piorum conspectus tristis impiis, laetus justis. --Sequitur deinde, VERS. 74: Qui timent te videbunt me, et laetabuntur, quia in verba tua speravi. Consuetudo impiorum est, ut conspectis religiosis viris tristes sint.

PL 9, 567C

敬虔な者の姿は、不敬な者には悲しく、義人には喜ばしい。――次いで続く。「汝を畏れる者たちは私を見て、喜ぶであろう。私が汝の言葉に望みを置いたからである」(詩篇118:74)。信心深い人々を見て悲しむのは、不敬な者たちの習いである。

2

Oderit enim necesse est, ebriosus sobrium, continentem impudicus, justum iniquus: et tamquam conscientiae onus, praesentiam sancti cujusque non sustinet.

PL 9, 567C

酔う者は素面の者を、不貞な者は節制する者を、不義の者は義人を、憎まざるをえないからである。そして、あたかも良心の重荷のように、聖なる者の現前に耐えられない。

3

Contra vero ad conspectum viri fidelis, religiosi omnes quibus timor Dei est laetantur, et vel solo corporeae contemplationis visu gratulantur, modo avium herbarumque quarumdam, quae visae tantum et conspectae morbis aliquibus et infirmitatibus medentur.

PL 9, 567C

これに対し、信仰ある者の姿を見て、神への畏れを持つ信心深い者たちはみな喜び、ただ体をもって眺める視覚だけでも感謝する。見られただけで、あるいは眺められただけで、何らかの病や弱さを癒す、ある種の鳥や草のようにである。

4

Utilis ergo est et sancti praesentia timentibus Deum: quia necesse est profectum aliquem ex contemplatione ipsius consequantur. Sed Propheta non hoc in se solum contuendum putat, quod caducis ac promiscuis oculis subjectum est.

PL 9, 568A

したがって、聖なる者の現前は、神を畏れる者たちにとっても有益である。その観想から必ず何らかの進歩を得るからである。しかし預言者は、自分において見られるべきものが、朽ちやすく雑多な目に服するものだけだとは考えない。

5

Vult ille probitatem vitae suae conspici, vult justitiam suam et religionem et continentiam cerni, Non enim tantum, quia vident eum, timentes Deum laetabuntur; sed quia vident eum in verba Dei sperantem: et sperantem non mediocriter, neque confuso humanae opinionis errore; sed dicentem cum libertate id quod consequitur.

PL 9, 568A

彼は、自らの生の廉直が見られ、自らの義と信仰と節制が見て取られることを望む。神を畏れる者たちが喜ぶのは、ただ彼を見るからというだけでなく、神の言葉に望みを置く彼を見るからである。しかも、並の望みではなく、人間の思いなしの混乱した誤りによるのでもなく、続く句にあることを自由をもって語る者としてである。

Pars XXXIX, Caput XI

第XXXIX部 第XI章PL 9, 568B
1

Judicia Dei praesentia, non aeterna, Prophetae nota. --VERS. 75. Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua et vere humiliasti me. In locis caeteris meminimus, ita Prophetam dicere solitum: Da mihi intellectum, et doce me, et observabo praecepta tua.

PL 9, 568B

神の裁きが、永遠のものではなく現在のものであることを、預言者は知っている。――「主よ、私は知った。汝の裁きは公正であり、汝は真に私を卑しめたことを」(詩篇118:75)。ほかの箇所では、預言者がこう言うのを常としていたと我々は思い起こす。「私に悟りを与えよ。私に教えよ。そうすれば私は汝の掟を守る」。

2

Nunc autem tamquam de adeptis profitetur, dicens: Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua. Sed hic non de judiciis illis aeternis, sed de praesentibus sermo est.

PL 9, 568B

しかし今は、すでに得た者のように告白して言う。「主よ、私は知った。汝の裁きは公正であることを」。だがここで語られているのは、あの永遠の裁きについてではなく、現在の裁きについてである。

3

Judicia enim illa aeterna secundum eumdem prophetam, sicut abyssus multa (Psal. XXXV, 7) ; et secundum Apostolum: Judicia Dei investigabilia et inscrutabilia (Rom. XI, 33) .

PL 9, 568B

あの永遠の裁きは、同じ預言者によれば、「大いなる深淵のよう」であり(詩篇35:7)、使徒によれば、「神の裁きは究めがたく、測りがたい」からである(ローマ11:33)。

4

Scit autem in his judiciis quae nunc sunt, quidquid in se geratur, ex judicio Dei fieri: omnes tribulationes, omnes pressuras, omnia insectationum odia, omnes persecutionum infestationes, ex judicio in se Dei adesse, ut per haec probabilis, ut per haec emendatus, et tamquam per ignem examinatus atque purgatus sit.

PL 9, 568B

しかし彼は、今ある裁きにおいて、自分に起こることはすべて神の裁きによって起こることを知っている。あらゆる艱難、あらゆる圧迫、あらゆる追及の憎しみ、あらゆる迫害の襲来は、自分に対する神の裁きによってあり、それらによって自分が試され、それらによって矯正され、いわば火によって吟味され浄められるためであると。

Pars XXXIX, Caput XII

第XXXIX部 第XII章PL 9, 568C
1

Scientiae et fidei discrimen. --Plus est autem nescio quid in cognitione, quam in fide, operis: et idcirco hic non credidit, sed cognovit: quia fides habet obedientiae meritum, non habet autem cognitae veritatis fiduciam.

PL 9, 568C

知識と信仰の区別。――ところで、認識には、信仰よりも何か多くの業がある。それゆえ彼はここで、信じたのではなく、知った。信仰は従順の功を持つが、知られた真理の確信を持たないからである。

2

Distinxit Apostolus plurimum inter cognitionem fidemque differre, posteriore eam loco inter gratiarum dona connumerans.

PL 9, 568C

使徒は、認識と信仰とのあいだに大きな違いがあることを区別した。信仰を、恩寵の賜物のうちで後の位置に数えることによってである。

3

Primo enim sapientiam, sequenti cognitionem, tertio fidem praedicavit: quia qui credit, potest ignorare quod credit: qui autem jam cognovit, non potest id quod cognovit adepta cognitione non credere (Vid. lib. VIII de Trin., n. 10) .

PL 9, 568C

というのは、彼は第一に知恵を、次に認識を、第三に信仰を宣べたからである。信じる者は、信じていることを知らずにいることができる。しかし、すでに知った者は、認識を得たそのことを、信じずにいることはできない(『三位一体論』第8巻第10節を見よ)。

Pars XXXIX, Caput XIII

第XXXIX部 第XIII章PL 9, 568C
1

Judicia Dei justa. --Ergo ambiguitatem hic non admittit Propheta, quin sciat justa esse Dei judicia, id est, humiliationis suae et tribulationis et contemptus et injuriae et doloris. Ita enim ait: Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua, et vere humiliasti me.

PL 9, 568C

神の裁きは義しい。――こうして預言者は、ここで、神の裁きが義しいことを知らないという曖昧さを許さない。すなわち、自らの卑しめ、艱難、軽蔑、侮辱、苦痛についての裁きである。彼は言うからである。「主よ、私は知った。汝の裁きは公正であり、汝は真に私を卑しめたことを」。

2

Non sine causa se scilicet esse tribulationibus subditum, non sine causa passionibus permissum, non sine causa injuriis humiliatum; sed ad humanorum vitiorum expianda peccata, ex justis se ac veris Dei judiciis humiliationi esse subjectum.

PL 9, 569A

すなわち、自分が艱難に服するのは理由なくではなく、苦難に委ねられるのは理由なくではなく、侮辱によって卑しめられるのは理由なくではなく、人間の悪徳の罪を贖うために、神の義しい真の裁きによって、卑しめに服しているのである、と。

Pars XXXIX, Caput XIV

第XXXIX部 第XIV章PL 9, 569A
1

Ea non petit David declinare; sed Dei ope fortiter ferre. --Sed quia in his passionibus ex aequitate divini judicii versetur: exhortationem praesentium humiliationum ex misericordia Dei deprecatur; quia humana infirmitas impar sit tolerantiae passionum, dicens, VERS. 76: Fiat misericordia tua, ut exhortetur me secundum eloquium tuum servo tuo.

PL 9, 569A

これらを避けることをダビデは求めず、神の助けによって強く耐えることを求める。――しかし、彼はこれらの苦難において神の裁きの公正のうちにあるので、現在の卑しめの中での励ましを、神の憐れみから求める。人間の弱さは苦難への忍耐に及ばないからである。彼は言う。「汝の憐れみがあれ、それが汝の僕である私を、汝の言葉に従って励ますように」(詩篇118:76)。

2

Sed meminit bonum sibi esse humiliari, bonum sibi esse passionibus subdi, et ea omnia, a quibus vexatur, purgationem sibi terrenorum esse vitiorum.

PL 9, 569B

しかし彼は、卑しめられることが自分にとって善いこと、苦難に服することが自分にとって善いこと、そして、自分を苦しめるそれらすべてが、地上の悪徳からの自分の浄めであることを思い起こしている。

3

Non enim ut humilitas ac tribulatio a se auferatur, orat; sed ut sibi ex misericordia Dei adhortatio in tribulatione praestetur. Optat ergo diutino praelio in his corporis sui infirmitatibus militare: optat longo certamine adversus mundi hujus nequitias consistere.

PL 9, 569B

彼は、卑しさと艱難が自分から取り去られるよう祈っているのではなく、艱難の中で、神の憐れみから励ましが自分に与えられるよう祈っているからである。したがって彼は、自らの体のこれらの弱さの中で、長い戦いに従軍することを望み、この世界の悪意に対して長い闘いに踏みとどまることを望む。

4

Sed adhortationem ex misericordia Dei sperat: ut tribulatus licet et afflictus, divinae adhortationis auxilio firmetur.

PL 9, 569B

しかし彼は、神の憐れみから励ましを望む。艱難を受け苦しめられていても、神の励ましの助けによって堅くされるためである。

5

Scit et beatus apostolus Paulus, omni ipse tentationum genere perfunctus, uti se divinae misericordiae adhortatione, dicens: Benedictus Deus pater Domini nostri Jesu Christi, pater miserationum, et Deus omnis exhortationis, qui exhortatur nos in omni tribulatione (II Cor. I, 3, 4) .

PL 9, 569B

幸いなる使徒パウロもまた、自らあらゆる種類の試練を経験し尽くして、神の憐れみの励ましを受けていることを知っている。彼は言う。「祝福されよ、我々の主イエス・キリストの父である神。慈悲の父、あらゆる励ましの神。神はあらゆる艱難において我々を励ます」(二コリント1:3、4)。

6

Et adhortationem hanc scit sibi Propheta promissam a Deo patre et Domino miserationum, qui per tentationes eum qui in se credat examinet: atque ideo subjecit, secundum verbum tuum servo tuo: id est, secundum eam promissionem, qua spoponderit se tribulatos in passionibus non relicturum.

PL 9, 569C

そして預言者は、この励ましが、父なる神、慈悲の主から自分に約束されていると知っている。神は試練によって、自分を信じる者を試すからである。それゆえ彼は付け加えた。「汝の僕に、汝の言葉に従って」と。すなわち、艱難を受ける者たちを苦難の中に見捨てないと誓った、その約束に従って、ということである。

7

Dixit enim in Evangeliis: Cum ergo tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20) . Et hoc quidem quantum ad praesens pertinet tempus.

PL 9, 569C

彼は福音書で言ったからである。「人々が汝らを引き渡すとき、どのように、また何を語るかを思い煩うな。語るべきことは、その時に汝らに与えられるからである。語るのは汝らではなく、汝らの父の霊が汝らのうちで語るのである」(マタイ10:19、20)。そして、これは、現在の時に関して言えば、である。

Pars XXXIX, Caput XV

第XXXIX部 第XV章PL 9, 569C
1

Vita aeterna ex Dei misericordia. Jam non vere vivimus. Vitae verae spes quibus foveatur. --Futurae autem spei Propheta non immemor est, dicens, VERS. 77: Veniant mihi miserationes tuae, et vivam: quia lex tua meditatio mea est.

PL 9, 569C

永遠の生命は神の憐れみから来る。我々はもはや本当には生きていない。真の生命の希望は何によって育まれるか。――しかし預言者は、将来の希望を忘れてはいない。言う。「汝の慈悲が私に来るように。そうすれば私は生きる。汝の律法は私の思い巡らしだからである」(詩篇118:77)。

2

Naturae corporalis infirmitas eget miserationibus Dei. Neque enim beatae illius vitae aeternitatem consequi merito suo poterit, nisi miserationibus ejus, qui pater miserationum est, provehatur.

PL 9, 569D

体的な本性の弱さは、神の慈悲を必要とする。あの幸いな生命の永遠を、自らの功績によって得ることはできず、慈悲の父である者の慈悲によって進められなければならない。

3

Scit Propheta nondum se ea vivere vita quae vita sit: nemo enim nostrum hoc quod nunc vivit, vitam audebit existimare. Nunc enim in corpore mortis sumus, Paulo dicente: Quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24) ?

PL 9, 570A

預言者は、自分がまだ真に生命である生命を生きていないことを知っている。我々のうちの誰も、今生きているこれを生命だとあえて考えないであろう。今、我々は死の体のうちにいるからである。パウロは言う。「誰が私を、この死の体から解放するのか」(ローマ7:24)。

4

Et hoc ipsum eodem hoc propheta testante ita: Et in pulverem mortis deduxisti me (Psal. XXI, 16) . Vera enim vita nostra cum Christo absconsa est in Deo.

PL 9, 570A

そしてこのことそのものを、同じこの預言者がこう証しする。「汝は私を死の塵へと導き下した」(詩篇21:16)。というのは、我々の真の命は、キリストとともに、神のうちに隠されているからである。

5

Sed neque haec, in qua nunc agimus, regio viventium est: ea autem est de qua hic idem propheta ait: Et complacebo Deo in regione vivorum (Psal. CXIV, 9) . Atque ideo vivam dixit quia non usu vitae istius vivit, sed in Dei sit miseratione victurus.

PL 9, 570A

しかし、今我々が過ごしているこの地も、生ける者たちの地ではない。生ける者たちの地とは、この同じ預言者が言うものである。「私は生ける者たちの地で、神に喜ばれるであろう」(詩篇114:9)。それゆえ彼は「私は生きる」と言った。彼は、この生の営みによって生きているのではなく、神の慈悲のうちに生きるであろうからである。

6

Sed sperat istud, quia lex Dei meditatio ejus est. Vacemus igitur divinae lectioni, vacemus praeceptis Dei, et opera legis, vitae nostrae officiis exsequamur: quia propter meditationem legis veniente in se Domini miseratione, sperat se Propheta victurum.

PL 9, 570A

しかし彼はそれを望む。神の律法が彼の思い巡らしだからである。それゆえ、我々は神の書の朗読に打ち込み、神の掟に打ち込み、律法の業を、我々の生の務めとして果たそう。律法の思い巡らしのゆえに、主の慈悲が自分に及ぶことによって、預言者は自分が生きることを望むからである。

Pars XXXIX, Caput XVI

第XXXIX部 第XVI章PL 9, 570B
1

Inimicorum non rogat David ultionem, sed conversionem. --Non est vero sufficiens huic prophetae, ut sibi tantum sollicitus sit, ac solum sui memor sit.

PL 9, 570B

ダビデは敵への復讐を求めず、回心を求める。――しかし、この預言者にとって、ただ自分だけを気遣い、自分だけを思い起こすことでは、十分ではない。

2

Oportet eum curam humani generis sumere, et publicae sollicitudinis affectum subire, et orare pro his qui in peccatis et irreligiositate versantur.

PL 9, 570B

彼は人類への配慮を引き受け、公共の気遣いの情を担い、罪と不敬虔のうちに置かれている者たちのために祈らなければならない。

3

Hujus itaque affectus sui sollicitudinem consequenti versu docet, dicens, VERS. 78: Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt super me. Non est hic maledicti oratio, neque retributionem injuriae sibi illatae precatur.

PL 9, 570B

したがって、彼は自らのこの心情の気遣いを、続く句で教える。「高慢な者たちは恥じ入らされよ。彼らは私に対して不当にも不義を行ったからである」(詩篇118:78)。これは呪いの祈りではなく、自分に加えられた侮辱への報復を願うものでもない。

4

Et absit ut Propheta Evangelii praedicator rationem evangelicae charitatis excesserit. Domino enim dicente, Diligite inimicos vestros, et orate pro calumniantibus vos ac persequentibus vos (Matth. V, 44) , ratio non patitur, ut nunc vindictam in superbos atque injuriosos precetur.

PL 9, 570B

そして、福音の宣教者である預言者が、福音的な愛の理を踏み越えたなどということは、決してあってはならない。主が言うからである。「汝らの敵を愛せよ。汝らを中傷し迫害する者たちのために祈れ」(マタイ5:44)。理は、いま高慢な者や侮辱する者に対する報復を願うことを許さない。

5

Sed quia a peccatis qui desinit, in his erubescit; et qui vitia derelinquit, necesse est ea idcirco quia oderit derelinquat: orat Propheta, ut qui in se superbi injuste fuerint, hi per cognitionem vitiorum suorum in his quae gesserint erubescant.

PL 9, 570C

しかし、罪をやめる者は、それらについて恥じ入り、悪徳を捨てる者は、必ずそれを憎むからこそ捨てるのであるから、預言者は祈る。自分に対して不当に高慢であった者たちが、自らの悪徳を認識することによって、自分たちの行ったことについて恥じ入るように、と。

6

Quamdiu enim quis peccat, in his quae peccat non confunditur, consuetudine et voluntate peccandi. Ubi vero peccare destiterit, finem peccandi habet ex pudore peccati.

PL 9, 570C

というのは、人が罪を犯している間は、罪を犯す習慣と意志のために、自分の犯す罪において恥じ入らない。しかし、罪を犯すことをやめたとき、罪の恥から、罪を犯すことの終わりを得る。

7

Ipse autem exercetur in mandatis Dei, vivendo juste, religiose praedicando, injurias non retribuendo, et tolerando patienter. Ob id enim multorum in se superborum contradictiones iniquitatesque sustinuit.

PL 9, 570C

彼自身は、神の戒めのうちで鍛錬されている。義しく生き、敬虔に宣べ伝え、侮辱に報復せず、忍耐強く耐えることによってである。そのために、彼は、自分に対する多くの高慢な者たちの反対と不義に耐えたのである。

Pars XXXIX, Caput XVII

第XXXIX部 第XVII章PL 9, 570D
1

Absolute autem consequenti versu id, quod de confusione superborum tractamus, significasse intelligitur. Sequitur enim, VERS. 79: Convertantur mihi qui timent te, et qui noverunt testimonia tua.

PL 9, 570D

そして、続く句において、我々が高慢な者たちの恥について論じていることを、彼は完全に示したと解される。次いで続くからである。「汝を畏れる者たち、汝の証しを知る者たちが、私のもとへ帰ってくるように」(詩篇118:79)。

2

Vult ergo eos, qui Deum timere coeperunt, ad se Propheta converti, ut per doctrinam suam in vitiis suis et criminibus erubescant: cognitis scilicet testimoniis Dei, de quibus multa jam diximus, et confusi de veteribus delictis ad institutionem Prophetae doctrinamque se referant; quorum ex superbia atque peccatis ad pietatem modestiamque conversio est.

PL 9, 571A

したがって預言者は、神を畏れ始めた者たちが自分のもとへ帰ってくるよう望む。それは、自分の教えによって、自らの悪徳と犯罪について恥じ入るためである。すなわち、神の証し(それについて我々はすでに多くを述べた)を知り、古い過ちを恥じて、預言者の教えと教訓に立ち返るためである。彼らの、高慢と罪から敬虔と慎みへの回心である。

Pars XXXIX, Caput XVIII

第XXXIX部 第XVIII章PL 9, 571A
1

Modestia David nostram arguit superbiam. --Conclusit autem verecundiae suae more, dicens, VERS. 80: Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.

PL 9, 571A

ダビデの慎みは、我々の高慢を責める。――彼は自分の恥じらいの流儀で結んだ。「私の心が、汝の義の定めにおいて汚れないものとなるように。私が恥じ入らされないためである」(詩篇118:80)。

2

Exercetur in mandatis, meditatur in lege, justitiam judiciorum Dei cognovit, timentes Dominum conspectu ejus laetantur, manibus Dei factus atque formatus est; et non audet dicere immaculatum cor sibi esse: et audemus interdum praeferre innocentiam nostram, jactare vitiorum abstinentiam, et puros nos a peccatis atque iniquitatibus gloriari?

PL 9, 571A

彼は戒めに励み、律法を思い巡らし、神の裁きの義を知り、主を畏れる者たちは彼の姿を見て喜び、神の両手によって造られ成形された。それでも彼は、自分の心が汚れていないとあえて言わない。それなのに我々は、ときに自らの無垢を誇示し、悪徳を断っていることを吹聴し、自分たちは罪と不義から清いと誇ることをあえてするのか。

3

Sed ut fidem, ita et humilitatem ac modestiam discere a Propheta nos convenit, orante ut sibi immaculatum cor fiat.

PL 9, 571B

しかし、我々は信仰と同様に、卑しさと慎みをも、預言者から学ぶのがふさわしい。彼は、自分に汚れない心が与えられるよう祈っているのである。

4

Scit enim ex eo progredi, secundum id quod dictum est: De corde enim exeunt cogitationes malae, caedes, lasciviae, fornicationes, furta, falsitates, blasphemiae, et horum similia (Matth. XV, 9) .

PL 9, 571B

彼は知っているからである。そこから〔悪しきものが〕出て来ることを、次のように言われたとおりに。「心から、悪い思い、殺人、放縦、淫行、盗み、偽り、冒瀆、これらに類するものが出て来る」(マタイ15:9)。

5

Hoc igitur immaculatum fieri deprecatur, unde tot tantorumque vitiorum, quasi ex quodam fomite, initia suggeruntur.

PL 9, 571B

したがって彼は、これほど多くの大きな悪徳の始まりが、いわば火種のようにそこから生じるところのものが、汚れないものとなるよう嘆願する。

6

Immaculatum autem hoc modo sciens fieri, si in justificationibus Dei maneat: justificationum autem hunc fructum esse intelligit, ne in his manens confundatur. Confusio enim ex peccatorum conscientia est, et ex opprobrio delictorum.

PL 9, 571B

そして彼は、それが汚れないものとなるのは、神の義の定めにとどまるときであることを知り、義の定めの実りとは、そこにとどまる者が恥じ入らされないことであると悟っている。恥じ入ることとは、罪についての疚しさと、過ちの恥辱から来るからである。

7

Ubi ergo confusio non erit, nec peccatum erit. Peccatum vero ubi non erit, in justificationibus Dei manebitur. Justificationes autem Dei, immaculatum cor esse praestabunt.

PL 9, 571B

したがって、恥じ入ることがないところには、罪もない。罪のないところには、神の義の定めのうちにとどまることになる。そして神の義の定めは、心を汚れないものにするであろう。

Pars XL, Prooemium

第XL部 冒頭PL 9, 571C
1

Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum spero. Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis (Hil. exhortaberis) me? Quia factus sum sicut uter in pruina, justificationes tuas non sum oblitus.

PL 9, 571C

私の魂は汝の救いに向かって衰え果て、私は汝の言葉に望みを置く。私の目は汝の言葉に向かって衰え果て、いつ汝は私を慰める(ヒラリウスでは「励ます」)のか、と言い続ける。私は霜の中の革袋のようになったが、汝の義の定めを忘れなかった。

2

Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium? Narraverunt mihi iniqui exercitationes; sed non ut lex tua. Omnia mandata tua veritas: iniqui (Hil. inique) persecuti sunt me, adjuva me.

PL 9, 571C

汝の僕の日々はどれほどか。いつ汝は、私を迫害する者たちについて裁きを行うのか。不義の者たちは私に修練を語った。しかし汝の律法のようにではない。汝の戒めはすべて真理である。不義の者たちが(ヒラリウスでは「不義に」)私を迫害した。私を助けよ。

3

Paulo minus consummaverunt me in terra: ego vero non dereliqui mandata tua. Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.

PL 9, 571D

彼らは地で私をほとんど滅ぼし尽くした。しかし私は汝の戒めを捨てなかった。汝の憐れみに従って私を生かせ。そうすれば私は汝の口の証しを守る。

Pars XL, Caput I

第XL部 第I章PL 9, 572A
1

Defectionem animi parit ingens desiderium. Salutaris Jesus. --Naturae humanae est, ut cum id quod desiderat non potest obtinere, per desiderii jugem cupiditatem animi defectione teneatur.

PL 9, 572A

渇望の大きさは、心の衰弱を生む。救い主イエス。――人間の本性には、望むものを得られないとき、その望みの絶えざる欲求によって、心の衰弱に捕らえられるということがある。

2

Et hoc nosse ex ipsis affectionis nostrae motibus promptum est, in quantam animi defectionem, eorum quos desideramus exspectatione, redigamur.

PL 9, 572A

また、我々が待ち望む者たちへの期待によって、どれほどの心の衰弱へと我々が陥れられるかは、我々自身の情念の動きそのものから、容易に知られる。

3

Propheta itaque, cui exspectatio omnis ad Deum est, cui omne in mandatis ejus desiderium est, loquitur et dicit, VERS. 81: Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum spero.

PL 9, 572A

それゆえ預言者は、そのすべての期待が神に向けられ、その望みのすべてが神の戒めにある者として、語って言う。「私の魂は汝の救いに向かって衰え果て、私は汝の言葉に望みを置く」(詩篇118:81)。

4

Non habet alia, quae desiderium suum occupent: et sancti cupiditas non vacat saeculi rebus. Deficit igitur in desiderio salutaris: et deficit ob id, quia in verbum Dei speret: finis enim legis Christus Jesus est, et hic est de quo scripserunt Moyses et prophetae.

PL 9, 572A

ほかのものが彼の望みを占めることはなく、聖なる者の欲求は世のものごとに向かう暇がない。それゆえ彼は、救い主への望みのうちに衰える。そして衰えるのは、神の言葉に望みを置いているからである。律法の終わりはキリスト・イエスであり、モーセと預言者たちが書き記したのも、この人だからである。

5

Est autem salutaris ipso illo nomine quod Jesus nuncupatur. Jesus enim secundum hebraicam linguam salutaris est: et idipsum Angelus ad Joseph loquens docet, cum dicit: Et vocabis nomen ejus Jesum (Matth. I, 21) : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis.

PL 9, 572B

救い主は、イエスと呼ばれるその名そのものによって救い主である。イエスとはヘブライ語で救い主を意味するからであり、天使もヨセフに語りかけて、まさにこのことを教えている。こう言うのである。「汝はその名をイエスと呼ぶであろう。彼こそ自らの民をその罪から救うからである」(マタイ1:21)。

6

Causa itaque defectionis est desiderium salutaris. Desiderii autem hinc origo est, quod in verbum Dei sperat. Salutaris enim noster Jesus est, qui et desideratus et natus est. Sed defectionem animae desiderantis intelligendum est quid sequatur.

PL 9, 572B

それゆえ、衰弱の原因は救い主への望みである。他方、その望みの源は、神の言葉に望みを置くことにある。我々の救い主とはイエスであり、彼は望まれ、また生まれた者だからである。しかし、望む魂の衰弱に何が続くかを、理解しなければならない。

Pars XL, Caput II

第XL部 第II章PL 9, 572B
1

Defectio oculorum. --Ait, VERS. 82: Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando exhortaberis me? Sequitur ergo defectionem animae defectio oculorum. Sed ut de natura defectionis animae tractavimus, videamus qualis oculorum soleat esse defectio.

PL 9, 572B

目の衰弱。――彼は言う。「私の目は汝の言葉に向かって衰え果て、『いつ汝は私を励ますのか』と言いながら」(詩篇118:82)。それゆえ、魂の衰弱に続いて、目の衰弱がある。しかし、魂の衰弱の本性については論じたので、目の衰弱がどのようなものであるのが常かを見よう。

2

Pone igitur in exspectatione aut peregrinantis viri conjugem, aut jam diu absentis filii patrem, quem in omni tempore existimet reversurum: nonne ei itineri, quo venturum opinabitur, semper intendet? nonne intentio ac visus oculorum contuitionis ipsius exspectatione deficiet?

PL 9, 572C

旅に出ている夫の妻、あるいはすでに久しく不在の息子の父を、待つ者として置いてみよ。その者は、彼がいつの時にも帰ってくると考えている。ならば、彼が来るだろうと思う道を、つねに見つめ続けないだろうか。その姿を見ようとする期待のうちに、目の注意も視力も衰えないだろうか。

3

Desideria haec in se prophetarum Dominus testatur, cum dicit: Amen dico vobis, multi prophetae et justi quaesierunt videre quae vos videtis, et audire quae auditis (Matth. XIII, 17) . Propheta itaque et animo et oculis deficit.

PL 9, 572C

預言者たちのこの望みを、主は自らに向けられたものとして証言し、こう言う。「アーメン、私は汝らに言う。多くの預言者と義人が、汝らの見ているものを見、汝らの聞いているものを聞くことを求めた」(マタイ13:17)。それゆえ預言者は、心においても目においても衰える。

Pars XL, Caput III

第XL部 第III章PL 9, 572C
1

Oculi mentis hic designantur. Exhortatio ad sanctos in inferno quiescentes. --Sed hi nunc oculi Prophetae, licet Dominum videre desideraverint, non sunt tamen corporis oculi; loquuntur enim et exspectant: et mentis potius est contuitio ista et loquela, non corporis.

PL 9, 572C

ここで心の目が示される。冥界に憩う聖徒たちへの励まし。――しかし、預言者のここでの目は、主を見ることを望んだとはいえ、体の目ではない。語り、待ち望んでいるからである。この見つめることも語ることも、体のものではなく、むしろ心のものである。

2

Dicunt enim: Quando exhortaberis me? Scit exhortationem hanc sanctos quiescentes in inferno desiderare.

PL 9, 572D

目は言うからである。「いつ汝は私を励ますのか」。彼は、冥界に憩う聖徒たちがこの励ましを望んでいることを知っている。

3

Scit testante apostolo Petro, descendente in inferna Domino, etiam his qui in carcere erant, et increduli quondam fuerunt in diebus Noe, exhortationem praedicatam fuisse (I Petr. III, 19 et 20) .

PL 9, 572D

彼は、使徒ペトロの証言により、主が冥界に下ったとき、牢にいた者たち、かつてノアの日々に不信であった者たちにも、励ましが宣べ伝えられたことを知っている(一ペトロ3:19、20)。

4

In haec igitur Dei eloquia oculis loquentibus deficit: non tam visu corporeo Dominum ex eloquiis Dei nuntiatum, quam contemplatione animae et mentis exspectans.

PL 9, 573A

それゆえ、目が語りながら、神のこれらの言葉に向かって衰え果てる。神の言葉によって告げられた主を、体の視覚によってというより、魂と心の観想によって待ち望みながら。

Pars XL, Caput IV

第XL部 第IV章PL 9, 573A
1

Uter in pruina, corpus continentia castigatum. Cupiditas ardens justificationum Dei non meminit. --Dehinc sequitur, VERS. 83: Quia factus sum sicut uter in pruina, justificationes tuas non sum oblitus.

PL 9, 573A

霜の中の革袋、節制によって懲らしめられた体。燃え立つ欲望は、神の義の定めを思い起こさない。――続いて次の句が来る。「私は霜の中の革袋のようになったが、汝の義の定めを忘れなかった」(詩篇118:83)。

2

Novi generis haec causa est, ut ideo justificationes Dei non oblitus sit, quia factus sit sicut uter in pruina. Et si rem solis auribus metiamur, inanis et ridiculus Prophetae sermo existimabitur.

PL 9, 573A

これは新しい種類の理由であり、霜の中の革袋のようになったから、神の義の定めを忘れなかったというのである。事を耳だけで測るならば、預言者の言葉は空しく滑稽なものと思われるであろう。

3

Sed meminit utrem pro humanis corporibus nuncupari, Domino in Evangeliis dicente (Marc. II, 22) : Nemo, inquit, mittit vinum novum in utres veteres. Et non ambigitur eum in utribus corpora, in peccatis suis vetera memorasse.

PL 9, 573A

しかし彼は、革袋が人間の体を指して言われることを覚えている。主が福音書の中で言っているとおりである(マルコ2:22)。「誰も」と彼は言う、「新しい葡萄酒を古い革袋に入れはしない」。彼が革袋という語で、罪の中で古くなった体を言い表したことは、疑いない。

4

Per continentiae autem studium frigent fidelium corpora: et calore naturae interioris exstincto, utres erunt frigidi; quae cum intrinsecus per naturam vitiorum efferventium incalescant, extrinsecus tamen continentiae patientia tamquam pruinae frigore obrigescant.

PL 9, 573B

節制への努力によって、信ずる者たちの体は冷える。内なる本性の熱が消されると、革袋は冷たくなる。それらは、内側では燃え立つ悪徳の本性のゆえに熱を帯びるとしても、外側では節制の忍耐によって、霜の冷たさのように硬く凍る。

5

Ergo in hoc corporum frigore justificationum Dei immemores esse non possumus. Quisquis autem per vitiorum ardorem utre pleno caluerit, neque per metum Dei religionemque frigescat, necesse est justificationum Dei obliviscatur.

PL 9, 573B

それゆえ、体のこの冷たさのうちにあっては、我々は神の義の定めを忘れることができない。しかし、悪徳の熱によって満ちた革袋のように熱くなり、神への畏れと敬虔によっても冷えることのない者は、必ず神の義の定めを忘れる。

6

Quae oblivisci sanctus non poterit, cum utris in pruina modo obrigescens extrinsecus, internarum cupiditatum omnium instigatione sit frigidus.

PL 9, 573B

聖なる者はそれを忘れることができないだろう。彼は霜の中の革袋のように外側が硬く凍り、内なるあらゆる欲望の突き動かしに対しては冷たいからである。

Pars XL, Caput V

第XL部 第V章PL 9, 573C
1

Judicium non hic poscitur extremum (Psal. I, 5) , sed virtus qua diabolus cum ministris conteratur. --Dehinc sequitur, VERS. 84: Quot sunt dies servi tui? quando facies mihi de persequentibus me judicium?

PL 9, 573C

ここで求められているのは終わりの裁きではなく(詩篇1:5)、悪魔がその手下とともに打ち砕かれる力である。――続いて次の句が来る。「汝の僕の日々はどれほどか。いつ汝は私のために、私を迫害する者たちについて裁きを行うのか」(詩篇118:84)。

2

Judicium post consummationem saeculi Propheta esse non ignorat, cum ait: Propterea non resurgunt impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum: quod ergo nunc orat de persequentibus se fieri judicium?

PL 9, 573C

預言者は、世の終わりののちに裁きがあることを知らないわけではない。こう言っているからである。「それゆえ、不敬な者は裁きのうちに立ち上がらず、罪人は義人たちの集いのうちに立ち上がらない」。ではなぜ今、自分を迫害する者たちについての裁きが行われるよう祈るのか。

3

Non illud utique quod in resurrectionis saeculo meminit futurum, cum se paucorum nunc dierum secundum corporalem vitam sciat esse. Ita enim ait: Quot sunt dies servi tui? Cum dicit quot scit esse non plures. Et superius dixerat, esse se tamquam utrem in pruina.

PL 9, 573C

それは明らかに、復活の世に来ると彼が心に留めているあの裁きではない。体の命に関して、自分が今わずかな日数の者であると知っているからである。こう言っているのである。「汝の僕の日々はどれほどか」。「どれほど」と言うとき、日々がそれ以上多くはないと知っている。また先に、自分は霜の中の革袋のようだと言っていた。

4

Ergo quia se paucorum dierum scit, fieri judicium ab his qui se persequuntur desiderat, a diabolo scilicet, ministrisque ejus. Sunt enim spiritales nequitiae in coelestibus. Sed scit et diabolum in resurrectionis saeculo judicandum.

PL 9, 574A

それゆえ、自分がわずかな日数の者だと知っているから、自分を迫害する者たちについて、すなわち悪魔とその手下たちについて、裁きが行われることを望む。天上には霊的な悪があるからである。しかし彼は、悪魔が復活の世に裁かれるべきことも知っている。

5

Paucorum itaque dierum ipse cum sit, fieri hoc judicium desiderat: scilicet ut consummate sanctus et perfecte Deo placens conterat intra se diabolum, conterat adversantes sibi inimicasque virtutes, et fidei suae animae subdat nequitias spiritales.

PL 9, 574A

それゆえ、自分がわずかな日数の者であるから、この裁きが行われることを望む。すなわち、完成された聖なる者として、完全に神に喜ばれる者として、自らのうちにある悪魔を打ち砕き、自らに逆らう敵対的な諸々の力を打ち砕き、霊的な悪を自らの魂の信仰のもとに服させるためである。

6

Nondum igitur de naturae suae firmitate confidit, licet jam ut uter frigeat: sed ut per misericordiam Dei judicium in inimicos suos sit, deprecatur.

PL 9, 574A

それゆえ彼は、自らの本性の堅固さをまだ信頼してはいない。すでに革袋のように冷えているとしても、神の憐れみによって、自らの敵に対して裁きが行われるよう嘆願するのである。

7

Hanc potestatem judicii Dominus apostolis suis dedit, dicens: Ecce dedi vobis potestatem calcare super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X, 19) .

PL 9, 574B

この裁きの権力を、主は使徒たちに与えて言った。「見よ、私は汝らに、蛇とさそりを踏みつけ、敵のあらゆる力を踏みつける権力を与えた」(ルカ10:19)。

8

Vocem hanc quidem nondum Propheta Domini in corpore manentis audivit: sed dari sibi id potestatis orat, ut constituatur sibi in persequentes se tale judicium.

PL 9, 574B

預言者は、体にとどまっている主のこの声を、まだ聞いていなかった。しかし、自分を迫害する者たちに対してこのような裁きが自分のために定められるように、この権力が自分に与えられることを祈っている。

9

Tentatur enim undique, cum ei per naturam corporis vitiorum inest connata materies: eamque diabolus conatur ardore geminae cupiditatis accendere, cum impiis irreligiosorum vocibus laeditur, cum profanas gentium contra Deum disputationes et eloquia vesana perpetitur.

PL 9, 574B

彼はあらゆる方面から試みられているからである。体の本性によって、悪徳の生得の素材が彼のうちにあり、悪魔は二重の欲望の熱によってそれに火をつけようと努める。不信心な者たちの不敬な言葉によって傷つけられ、異邦人の、神に逆らう不敬な論議と狂った言葉を耐え忍ぶときにである。

Pars XL, Caput VI

第XL部 第VI章PL 9, 574B
1

Iniqui doctrinae veritatem mentiuntur, non habent. --Ideo in consequenti ait, VERS. 85: Narraverunt mihi iniqui exercitationes; sed non ita ut lex tua.

PL 9, 574B

不義の者たちは、教えの真理を偽装して、それを持っていない。――そこで続けて言う。「不義の者たちは私に修練を語った。しかし、汝の律法のようにではない」(詩篇118:85)。

2

Quanti enim sunt, qui quaedam humanae vitae instituta docere se asserant, cum ad virtutes saeculi studiis animam nostram Deo rectius servientem accendunt?

PL 9, 574C

人間の生の定めを教えると主張する者は、どれほど多いことか。彼らは、神により正しく仕えている我々の魂を、世の徳への熱意へと燃え立たせるのである。

3

Quanti etiam sunt, qui cognitionem se habere divinarum Scripturarum mentientes, haeretica et perversa dogmata praedicant?

PL 9, 574C

また、神の聖書についての知識を持っていると偽りながら、異端の、曲がった教理を宣べる者も、どれほど多いことか。

4

Sed sciens Propheta perfectam humanae doctrinae eruditionem in Dei lege esse, ait: Narraverunt mihi iniqui exercitationes; sed non ita ut lex tua. Iniqui enim sunt haec praedicantes.

PL 9, 574C

しかし預言者は、人間の教えの完全な教養が神の律法のうちにあると知って、言う。「不義の者たちは私に修練を語った。しかし、汝の律法のようにではない」。これらを宣べる者は不義の者だからである。

5

Et ideo vox Dei vetuit peccatorem eloquia sancta narrare; quia iniquitas, doctrinae coelestis non recipit veritatem. Peccatori enim dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Ps. XLIX, 17) ?

PL 9, 574C

それゆえ、神の声は、罪人が聖なる言葉を語ることを禁じた。不義は、天の教えの真理を受け入れないからである。神は罪人にこう言ったのである。「なぜ汝は私の義を語り、私の契約を自らの口に取るのか」(詩篇49:17)。

6

Tu autem odisti disciplinam, rejecisti sermones meos retro. Et has igitur exercitationes Propheta non fert, sciens nihil narrationi legis aequandum.

PL 9, 575A

「汝は教えを憎み、私の言葉を後ろに投げ捨てた」。それゆえ預言者は、これらの修練をも堪えない。律法の語りに等しいものは何一つないと知っているからである。

Pars XL, Caput VII

第XL部 第VII章PL 9, 575A
1

Justi iniqua est persecutio. --Denique adjecit, VERS. 86: Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adjuva me. Justum qui persequitur, necesse est ut inique persequatur: quia iniquitas injustae operationis effectus est.

PL 9, 575A

義人への迫害は不義である。――そして彼は付け加えた。「汝の戒めはすべて真理である。彼らは不義に私を迫害した。私を助けよ」(詩篇118:86)。義人を迫害する者は、必ず不義に迫害する。不義とは、義ならざる行いの結果だからである。

2

Scit et hanc Apostolus persecutionum iniquitatem, cum dicit: Omnes volentes religiose vivere in Christo, persecutionem patientur (II Tim. III, 12) . Multae enim tribulationes justorum sunt (Ps. XXXIII, 20) .

PL 9, 575A

使徒もまた、迫害のこの不義を知っている。こう言うのである。「キリストにあって敬虔に生きようと望む者はみな、迫害を受ける」(二テモテ3:12)。また、「義人の苦難は多い」(詩篇33:20)。

3

Nunc Satanas insectatur, nunc ministeria ejus impugnant, nunc falsorum fratrum simulatio ad nocendum arte fraudulentae insectationis irrepit. Sed Propheta, qui veritatem esse mandata Dei meminerit, injustae iniquitatis persecutionem fideli animo sustinet.

PL 9, 575B

あるときはサタンが追い立て、あるときはその手下たちが攻撃し、あるときは偽りの兄弟たちの装いが、欺きの追跡の技によって害をなそうと忍び寄る。しかし預言者は、神の戒めが真理であることを心に留めているから、不義による不当な迫害を、信仰ある心で耐え忍ぶ。

4

Et quia persecutionem sciat fidei esse documentum, non orat eam a se removeri: sed adjuvari se in ea postulat, et opem atque auxilium misericordiae Dei precatur, evangelici hujus praecepti non ignarus: Qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus (Matth. X, 38) .

PL 9, 575B

そして、迫害が信仰の証明であると知っているから、それが自分から取り除かれることを祈らず、その中で助けられることを求め、神の憐れみの助けと援助を願う。福音のこの掟を知らないわけではない。「自分の十字架を取らず、私に従わない者は、私にふさわしくない」(マタイ10:38)。

Pars XL, Caput VIII

第XL部 第VIII章PL 9, 575B
1

Veritas. Persecutionis necessitas et utilitas. --Veritas ergo est in praeceptis Dei. Veritas nihil falsum, nihil incertum, nihil imperfectum habet. Persecutio autem justo intentata, iniqua est.

PL 9, 575B

真理。迫害の必然と益。――それゆえ真理は神の掟のうちにある。真理には、偽りも不確かさも不完全さも一切ない。しかし、義人に向けられる迫害は不義である。

2

Iniquitas enim praedicatorem necesse est oderit veritatis: sed auxilium a Deo est veritatis praedicatori. Graves enim meminit has esse persecutorum molestias: et quia justo utiles sint, non putat amovendas.

PL 9, 575B

不義は、真理を宣べる者を憎まずにはいないからである。しかし、真理を宣べる者には、神からの助けがある。彼は、迫害者たちの煩わしさが重いことを覚えているが、それが義人にとって有益であるがゆえに、取り除かれるべきだとは考えない。

3

Periculosa namque otiosae fidei pax est, et faciles securis excubiis insidiae sunt. Bellis autem exercitatum virum non cito doli capient: et glorioso certamine opus est, ut corona victoriae deferatur. Ob quod non orat sibi adimi causam certandi, sed tribui auxilium vincendi.

PL 9, 575C

怠惰な信仰の平穏は危険であり、安んじた見張りには罠が容易である。しかし、戦いに鍛えられた者を、欺きはたやすくは捕らえない。勝利の冠が授けられるには、栄えある戦いが必要である。それゆえ彼は、戦う理由が自分から取り去られることではなく、勝つための助けが与えられることを祈る。

Pars XL, Caput IX

第XL部 第IX章PL 9, 575C
1

Tentationibus pene cessit David. --Meminit autem non in levi se tentationum esse pugna. Sequitur enim, VERS. 87: Paulo minus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua.

PL 9, 575C

ダビデは、試みにほとんど屈した。――彼は、自分の試みの戦いが軽いものではないことを心に留めている。続けて言うからである。「彼らは地で私をほとんど滅ぼし尽くした。しかし私は汝の戒めを捨てなかった」(詩篇118:87)。

2

Prope usque ad finem fidei, injustae persecutiones Prophetam redegerunt, illae scilicet, de quibus superius diximus, spiritales nequitiae in coelestibus, quae nos ad corporalia vitia ingestis cupiditatum illecebris instigant.

PL 9, 575C

不当な迫害は、預言者をほとんど信仰の終わりにまで追い込んだ。すなわち、先に述べた、天上にある霊的な悪、我々を、欲望の誘惑を注ぎ込んで体の悪徳へと駆り立てるものによってである。

3

Pene igitur est Propheta consummatus in terra, id est, in corporum vitia et peccata dejectus. Ut enim consummatio bonorum, ita et malorum est.

PL 9, 575D

それゆえ預言者は、地で、すなわち体の悪徳と罪の中に投げ落とされて、ほとんど滅ぼし尽くされた。善に完成があるように、悪にも完成があるからである。

4

Sed ingruentibus licet his perniciosissimis inimicis ac persequentibus se, mandata Dei non derelinquit: et infirmata licet naturae suae imbecillitate, in praeceptis Dei permanet; hoc gloriosius in mandatis Dei permanens, quod pene naturae suae infirmitas sit subacta.

PL 9, 575D

しかし、これらきわめて有害な敵、自分を迫害する者たちが襲いかかってくるとしても、神の戒めを捨てない。自らの本性の弱さによって弱められているとしても、神の掟にとどまる。本性の弱さがほとんど屈服させられたがゆえに、神の戒めにとどまることはいっそう栄えあるものとなる。

Pars XL, Caput X

第XL部 第X章PL 9, 576A
1

Vitam futuram optat, Evangelium interim servaturus. --Concludit deinde modestiae et spei suae more, dicens, VERS. 88: Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.

PL 9, 576A

未来の命を望み、それまでは福音を守ろうとする。――そのうえで、彼は慎みと望みの流儀で結んで言う。「汝の憐れみに従って私を生かせ。そうすれば私は汝の口の証しを守る」(詩篇118:88)。

2

Vivificari se tamquam nondum vivens precatur: et custoditurum se testimonia oris Dei, tamquam nunc non custodiat, pollicetur.

PL 9, 576A

まだ生きていない者のように、生かされることを祈り、いま守っていない者のように、神の口の証しを守ると約束する。

3

Sed cum vivat in corpore, vitam ille non hujus saeculi concupiscit: et cum testimonia Dei in lege custodiat, tamen testimonia oris Dei custoditurum se pollicetur: quae evangelicis innovata praeceptis, non adulterio tantum, sed etiam desiderio adulterii abstinentes (Matth. V, 28) , sola fidei sanctificatione consummant: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui et os et dextera et virtus et sapientia Dei est, benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 576A

しかし、彼は体のうちに生きながら、この世の命を望んでいるのではない。また律法における神の証しを守っていながら、なお神の口の証しを守ると約束する。この証しは福音の掟によって新たにされたものであり、姦淫のみならず姦淫への欲望をも慎む者たちが(マタイ5:28)、信仰による聖化のみによって全うする。それは、神の口であり、右の手であり、力であり、知恵でもある我々の主イエス・キリストを通して行われる。彼は世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars XLI, Prooemium

第XLI部 冒頭PL 9, 576B
1

In aeternum (Hil. saeculum) , Domine, permanet verbum tuum in coelo. In generatione et generationem (Hil. generatione) veritas tua: fundasti terram, et permanet (Hil. permanebit) . Ordinatione tua perseverat dies: quoniam omnia serviunt tibi.

PL 9, 576B

主よ、汝の言葉は天に、とこしえに(ヒラリウスでは「世に」)とどまる。世代から世代へ(ヒラリウスでは「世代に」)汝の真理はある。汝は地を据え、それはとどまる(ヒラリウスでは「とどまるであろう」)。汝の定めによって日は存続する。すべてのものが汝に仕えているからである。

2

Nisi quod lex tua meditatio mihi est, tunc periissem in exprobratione mea (Hil. mea est, tunc forsitan perissem in humiliatione) . In aeternum non obliviscar justificationes tuas; quia in ipsis vivificasti me, Domine (abest infra Domine).

PL 9, 576B

もし汝の律法が私の思い巡らしでなかったなら、そのとき私は自分の辱めのうちに滅んでいたであろう(ヒラリウスでは「私の思い巡らしである。そのとき、おそらく私は屈辱のうちに滅んでいたであろう」)。私はとこしえに汝の義の定めを忘れない。それらによって汝は私を生かしたからである、主よ(下では「主よ」を欠く)。

3

Tuus sum ego, salva me: quoniam justificationes tuas exquisivi. Me exspectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua (Hil. Domine) intellexi. Omni consummationi vidi finem: latum mandatum tuum nimis (Hil. vehementer ) .

PL 9, 576C

私は汝のもの、私を救え。私は汝の義の定めを探し求めたからである。罪人たちは私を滅ぼそうとして私を待ち構えた。私は汝の証しを悟った(ヒラリウスでは「主よ」を加える)。私はあらゆる完成の終わりを見た。汝の戒めは、あまりに(ヒラリウスでは「はなはだ」)広い。

Pars XLI, Caput I

第XLI部 第I章PL 9, 577A
1

Scientia coelestis, Dei donum. --Sermonem Prophetae non in humilibus aut pervulgatis demorari decet, sed semper excelsa et Deo digna tractare: atque ita, ut dum nos ad innocentis vitae observantiam imbuit, ingenii quoque nostri humilitatem ad intelligentiam divinorum et invisibilium sacramentorum extollat.

PL 9, 577A

天上の知識は、神の賜物である。――預言者の語りは、卑しく平凡なものにとどまるべきではなく、つねに高く神にふさわしいものを扱い、それによって、我々を罪なき生の遵守へと教え導きつつ、我々の知性の卑しさをも、神の見えない秘義の理解へと高めるものであるのがふさわしい。

2

Nec sane humana infirmitas in coelestem scientiam se ipsa proveheret, nisi Deo donum scientiae per doctrinam Spiritus largiente ad cognitionem divinae et imperspicabilis naturae erudiretur.

PL 9, 577A

実際、人間の弱さは、神が霊の教えを通して知識の賜物を与えることによって、神の見通しがたい本性の認識へと教育されるのでなければ、自力で天上の知識へ進むことはないであろう。

3

Volens igitur Propheta praestare nos ac perficere Deo dignos, et sciens repositum humanae spei esse, ut in coelestem gloriam, si disciplinam coelestis obedientiae consectaretur, adscenderet, ita coepit, VERS. 89: In saeculum, Domine, permanet verbum tuum in coelo.

PL 9, 577A

それゆえ預言者は、我々を神にふさわしい者として完成させることを望み、また、天上の従順の規律を追い求めるなら天上の栄光にまで上ることが、人間の望みに蓄えられていると知って、こう始めた。「主よ、汝の言葉は天に、世にとどまる」(詩篇118:89)。

Pars XLI, Caput II

第XLI部 第II章PL 9, 577A
1

Coeli obsequium Dei verbo.--In coelo ait: quia scit in terris propter falsitatem hominum non manere. Et quomodo in coelo maneat, ipsa veluti corporalis contemplationis fide cernitur. Non est illic transgressio, non demutatio, non infirmitas, non otium.

PL 9, 577A

天は神の言葉に従う。――彼は「天に」と言う。地上では人間の偽りのゆえにとどまらないと知っているからである。そして、それが天でいかにとどまるかは、体の観察という確かなものによって、いわば見て取られる。そこには違反もなく、変更もなく、弱さもなく、怠惰もない。

2

Contueamur solis annuum cursum, et menstruum lunae recursum, astrorum quoque aut stationes aut conversiones aut demutationes: numquid non finibus suis et constitutis terminis ac decretis vicissitudinibus continentur?

PL 9, 577A

太陽の年ごとの巡りと、月の月ごとの回帰、また星々の静止や回転や変化を見つめてみよう。それらは、自らの限りと、定められた境界、定められた交替のうちに保たれているではないか。

3

Nihil illic demutatur, nihil differtur, nihil negligitur: sed ( subaud. unumquodque) in constitutionis suae manet lege, et in indefessis obedientiae ministeriis perseverat.

PL 9, 577A

そこでは何ものも変えられず、遅らされず、怠られない。しかし(「それぞれのものが」を補え)自らの定めの法にとどまり、疲れを知らない従順の務めのうちにあり続ける。

Pars XLI, Caput III

第XLI部 第III章PL 9, 577A
1

Verbum Dei post saeculum hoc in aliis etiam manebit creaturis. --Sed servavit hanc desinendorum et praeteriturorum officiorum Propheta rationem, dicens, VERS. 89: In saeculum, Domine, permanet verbum tuum in coelo.

PL 9, 577A

神の言葉は、この世ののちにも、ほかの被造物のうちにとどまるであろう。――しかし預言者は、終わるべき、過ぎ去るべき務めについてのこの道理を守って言った。「主よ、汝の言葉は天に、世にとどまる」(詩篇118:89)。

2

Latini quidem interpretes ambigua id significatione et minus propria transtulerunt. Nam quod graecitas habet, εἰς τὸν αἰῶνα, Κύριε, id nobiscum est in aeternum, Domine, translatum.

PL 9, 577B

ラテン語の訳者たちは、これをあいまいで、あまり適切でない意味に訳した。ギリシア語にある「エイス・トン・アイオーナ、キュリエ」は、我々のもとでは「とこしえに、主よ」と訳されているからである。

3

Accipi autem aeternum ita potest, ut intelligatur nullo id quod aeternum est fine desinere. Saeculum vero, quod αἴων graece est, intra spatium definiti temporis continetur.

PL 9, 577B

しかし、「とこしえ」は、とこしえであるものがいかなる終わりによっても終わらない、という意味に受け取られうる。他方、ギリシア語で「アイオーン」である「世」は、定められた時の範囲の内に含まれる。

4

Non enim ait, in saeculum saeculi; neque, in saecula saeculorum: sed, in saeculum verbum tuum permanet.

PL 9, 577B

彼は、「世の世に」とも、「世々に」とも言わず、「世に、汝の言葉はとどまる」と言っているからである。

5

Scit post hoc saeculum coelum et terram praeterire, Domino dicente: Amen dico vobis, coelum et terra praeterient, verba autem mea non transient (Matth. XXIV, 35) . Meminit etiam hoc saeculum praeteriturum esse, ut sit coelum novum, et terra nova (Esai. LXV, 17) .

PL 9, 577B

彼は、この世ののちに天と地が過ぎ去ることを知っている。主が言っているからである。「アーメン、私は汝らに言う。天と地は過ぎ去るが、私の言葉は過ぎ去らない」(マタイ24:35)。また、この世が過ぎ去って、新しい天と新しい地があることを心に留めている(イザヤ65:17)。

6

Idcirco ait, In saeculum, Domine, permanet verbum tuum in coelo: quia post hoc saeculum transeunte coelo, verbum hoc obedientiae constitutae in creaturis, quae revelationem filiorum Dei exspectant, necesse sit permanere.

PL 9, 577C

それゆえ彼は言う。「主よ、汝の言葉は天に、世にとどまる」。この世ののちに天が過ぎ去るとき、被造物のうちに定められた従順というこの言葉は、神の子らの現れを待ち望む被造物のうちに、必ずとどまるはずだからである。

Pars XLI, Caput IV

第XLI部 第IV章PL 9, 577C
1

Quos jam habitet, quos deserat, quos fugiat. --Sed non idcirco non et in terris aliquando Dei verbum est, licet id tantum in coelo propheta praedicet manere.

PL 9, 577C

神の言葉は、どのような者にすでに宿り、どのような者を見捨て、どのような者から逃れるか。――しかし、預言者が天にのみとどまると宣べているからといって、神の言葉がときに地上にもないというわけではない。

2

Nemo enim nostrum est, qui non interdum donum spiritalis gratiae sentiat, qui non aliquando in se habeat Dei verbum, cum sobrius, cum tranquillus est, cum continens est, cum benevolus ( Mss. benevolens) est, cum misericors est (in his enim cum sumus, manet in nobis Dei verbum), cum praeceptis ejus bonarum rerum obeditione famulamur.

PL 9, 577C

我々のうちに、霊的な恩寵の賜物をときに感じない者はなく、神の言葉を自らのうちにときに持たない者はいないからである。冷静であるとき、穏やかであるとき、節制しているとき、好意的であるとき(写本では「好意を抱く」)、憐れみ深いとき(こうしたときに我々がいれば、神の言葉は我々のうちにとどまる)、良き事柄の従順によって、その掟に仕えているときである。

3

Sed subrepentibus turbidarum affectionum motibus, cum subit pecuniae cura, cum aestus turpis ac lascivae cupiditatis accenditur, cum irae impetus commovetur, cum ebrietas desideratur; jam non est in nobis manens Dei verbum.

PL 9, 578A

しかし、乱れた情念の動きが忍び寄り、金銭への心配が生じ、恥ずべき放埒な欲望の熱が燃え立ち、怒りの衝動が動かされ、酩酊が望まれるとき、神の言葉はもはや我々のうちにとどまっていない。

4

Est autem in his, qui secundum Apostolum exuti veterem hominem cum peccatis suis, novum induerunt (Coloss. III, 9) ; qui commortui Christo et consepulti, jam in novitatem vitae resurrexerunt, et collocati sunt in coelestibus (Rom. VI, 4) ; qui terrestris imagine derelicta, coelestis imaginem portant (I Cor. XV, 49) .

PL 9, 578A

しかし神の言葉は、使徒によれば、古い人をその罪とともに脱ぎ捨て、新しい人を身に着けた者たち(コロサイ3:9)、キリストとともに死に、ともに葬られ、すでに命の新しさのうちに復活して、天上のものの中に据えられた者たち(ローマ6:4)、地上の者の像を捨てて、天上の者の像を帯びる者たち(一コリント15:49)のうちにある。

5

In his enim tamquam in coelo verbum Dei permanet, in quibus hoc verbum non offenditur ira, ebrietate, odio, infidelitate, lascivia. Nam etsi aliquando manet in nobis: tamen has habitationis suae contumelias non fert, ut semper inesse permaneat.

PL 9, 578B

こうした者たちのうちにこそ、神の言葉は、天にいるかのようにとどまる。彼らにおいて、この言葉は、怒り、酩酊、憎しみ、不信、放埒によって損なわれることがない。というのも、ときに我々のうちにとどまることがあっても、自らの住まいに対するこれらの侮辱には耐えず、つねにそこにあり続けるようにはしないからである。

6

Si vero haec commemorata vitia semper in nobis erunt, ne introire quidem polluta corporum domicilia dignabitur.

PL 9, 578B

しかし、ここに挙げた悪徳がつねに我々のうちにあるなら、汚された体の住まいには、入ることさえふさわしいとは思わないであろう。

Pars XLI, Caput V

第XLI部 第V章PL 9, 578B
1

Verbum Dei praesto est cuique. Solis instar patenti se immittit, negat clauso. --Adest autem unicuique proximum, ut dictum est: stat enim ad ostium verbum Dei, et pulsat ostium animae nostrae, et dicit: Ecce stans ante ostium pulso; si quis aperiet mihi ostium, ingrediar ad eum (Apoc. III, 20) .

PL 9, 578B

神の言葉は、各人のもとに備えられている。太陽のように、開いている者には身を注ぎ、閉ざす者には拒む。――それは、言われたとおり、各人のもっとも近くにある。神の言葉は戸口に立ち、我々の魂の戸を叩き、こう言うからである。「見よ、私は戸口に立って叩く。誰かが私に戸を開けるなら、私はその者のところへ入る」(黙示録3:20)。

2

Vult ergo semper introire: sed a nobis ne introeat excluditur. Claudimus enim per haec corporis vitia animae nostrae aditum.

PL 9, 578B

それゆえ神の言葉は、つねに入ろうと望んでいる。しかし我々によって、入ることを妨げられる。体のこれらの悪徳によって、我々は魂の入り口を閉ざしているからである。

3

Quae si coeperit emundatis omnibus patere, illico introibit, modo solis, qui clausis fenestrae valvis introire prohibetur, patentibus vero totus immittitur: Ipse quidem semper ut illuminet promptus est; sed lumen sibi domus ipsa obseratis aditibus excludit.

PL 9, 578C

魂が、すべてが清められて開かれ始めるなら、神の言葉は直ちに入るであろう。ちょうど太陽が、窓の扉が閉じていると入ることを妨げられ、開いていればすっかり注ぎ込まれるようにである。太陽自身は、つねに照らそうとしている。しかし家そのものが、入り口を閉ざして、光を自らから遠ざけるのである。

4

Est enim verbum Dei sol justitiae, adsistens unicuique ut introeat: nec moratur lucem suam repertis aditibus infundere.

PL 9, 578C

神の言葉は義の太陽であり、各人のもとに、入ろうとして立っている。入り口が見出されるなら、自らの光を注ぎ込むのをためらいはしない。

5

Manet igitur hoc verbum Dei in coelis per indefessam coelestium obedientiam: quo exemplo in sanctis quoque, qui coelestes secundum coelestis imaginem sunt (I Cor. XV, 49) , Dei verbum manere credendum est.

PL 9, 578C

それゆえこの神の言葉は、天にある者たちの疲れを知らない従順によって、天にとどまる。この例にならって、天の像に従って天上の者である聖徒たち(一コリント15:49)のうちにも、神の言葉がとどまると信じなければならない。

Pars XLI, Caput VI

第XLI部 第VI章PL 9, 579A
1

Ut in coelo, ita in sanctis manet. Generationes duae, in quibus solis veritas Dei. --Sequitur dehinc, VERS. 90: In generatione et generatione veritas tua.

PL 9, 579A

天にとどまるように、聖徒たちにもとどまる。二つの世代、その中にだけ神の真理がある。――次に続く。「世代と世代に、汝の真理はある」(詩篇118:90)。

2

Duplicem hanc sensus nostri intelligentiam, qua verbum Dei manere ut in coelo ita et in sanctis hominibus existimamus, versus hic qui consequitur confirmat.

PL 9, 579A

我々の心のこの二重の理解、すなわち神の言葉が天にとどまるように聖なる人々にもとどまるという理解を、続くこの句が確かなものにする。

3

Non enim ait, in generatione generationis, aut generationibus generationum: sed in generatione et generatione veritas tua. Utramque generationem simplici significatione commemorat.

PL 9, 579A

彼は、「世代の世代に」とも「世代たちの世代たちに」とも言わず、「世代と世代に、汝の真理は」と言っているからである。どちらの世代も、単純な意味で挙げている。

4

Duas igitur generationes in duobus populis cognovimus: quorum unus est legis et prophetarum, alius est Evangeliorum et Apostolorum. Veritas ergo Dei in solis his duabus generationibus manet.

PL 9, 579A

それゆえ我々は、二つの世代を二つの民のうちに認めた。一つは律法と預言者たちの民、もう一つは福音書と使徒たちの民である。ゆえに神の真理は、この二つの世代のうちにだけとどまる。

5

Sed cum prior generatio veritatem Dei intra se haberet, nulla alia tum habuit. Erant enim plures generationes gentium atque populorum.

PL 9, 579B

しかし、先の世代が神の真理を自らのうちに持っていたとき、ほかのどの世代もそれを持っていなかった。異邦人と諸々の民の世代は、数多くあったからである。

6

Et nunc cum haec eadem generatio indigna exstitit, in qua veritas Dei esset; hanc eamdem Dei veritatem, praeter eam quae Evangeliis credidit, non habet alia ulla generatio.

PL 9, 579B

そして今、この世代自身が、神の真理がその中にあるにはふさわしくない者となったとき、福音書を信じた世代を除いては、ほかのどの世代もこの神の真理を持っていない。

Pars XLI, Caput VII

第XLI部 第VII章PL 9, 579B
1

Terra fundata et mansura, moles terrena, rectius corpus humanum. --Sequitur vero: Fundasti terram, et permanebit.

PL 9, 579B

据えられ、とどまるはずの地、地の塊。むしろ人間の体。――続いて言う。「汝は地を据えた。それはとどまるであろう」。

2

Convenerat ordini, ut post coelum dehinc terra nuncuparetur: sed hoc quod medium est, id est, in generatione et generatione veritas tua, ob eam causam intervenisse existimo, ut duplex illa de coelo, in quo verbum Dei manet, intelligentia confirmaretur.

PL 9, 579B

順序としては、天のあとに地が挙げられるのがふさわしかった。しかし、その間にあるもの、すなわち「世代と世代に、汝の真理はある」が挿入されたのは、神の言葉がとどまる天についての二重の理解を確かなものとするためであろうと、私は考える。

3

Nunc ergo tamquam integer ordo servatus est: cum post coelum, in quo permanet Dei verbum, fundata terra mansura est.

PL 9, 579C

それゆえ今は、順序が全きものとして保たれている。神の言葉がとどまる天のあとに、据えられた地がとどまるのである。

4

Et quidem hoc etiam de hac terra forte dictum intelligetur, quae fundata permanet, quam secundum Salomonem Deus per sapientiam fundavit: quae cum fluidae sit aquarum naturae superjecta, et inconstanti innatet substrata elemento, ita tamen sapientia et virtute et spiritu Dei fundata fuerit, ut permaneat.

PL 9, 579C

そして確かに、これはおそらく、据えられてとどまるこの地についても言われたものと理解されるであろう。ソロモンによれば、神が知恵によって据えたこの地は、水の流動的な本性の上に置かれ、下に敷かれた不安定な元素の上に浮かんでいるにもかかわらず、神の知恵と力と霊によって、とどまるように据えられているのである。

5

Sed mihi propheticus sermo etiam de terra humani corporis videtur locutus: quae ita fundata sit, ut in ea tamquam in coelo verbum Dei maneat.

PL 9, 579C

しかし私には、預言の語りは、人間の体の地についても語っているように思われる。それは、その中に、天にいるかのように神の言葉がとどまるほどに据えられているのである。

6

Coelum enim et terra praeteribit (Matth. XXIV, 35) : et quomodo haec terra fundata mansura est? nisi fundata in hoc saeculo tantum mansura sit, id est, secundum saeculi hujus constitutionem et ipsa mansura.

PL 9, 579C

「天と地は過ぎ去る」(マタイ24:35)。ではこの地は、どのようにして据えられ、とどまるのか。ただこの世においてだけとどまるよう据えられている、すなわちこの世の構成に従って自らもとどまるのでなければ、そうはいかない。

7

Sed si permansura est, ( quo verbo significatur in perpetuum mansura), earum necesse est generationum terra fundata et mansura esse credenda est, quibus ob veritatem in his Dei manentem, coelestis horum, nunc terrenorum corporum gloria praeparatur. Et absolutis id ita consequenti versu poterit intelligi.

PL 9, 580A

しかし、もしそれが永続するはずのものであるなら(この語は、永遠にとどまることを意味する)、据えられてとどまる地は、必ず、あの世代たちのものであると信じなければならない〔底本は necesse est と credenda est が重なり、構文が乱れている。一つにまとめて訳した〕。すなわち、神の真理がそれらのうちにとどまるがゆえに、いまは地上的であるその体に、天上の栄光が備えられる世代たちのものである。そしてこれは、そのように、あとに続く句において、完全な形で理解されうるであろう〔底本は absolutis。absolutius の崩れと見た〕。

Pars XLI, Caput VIII

第XLI部 第VIII章PL 9, 580A
1

Dies, sanctorum lumen. Nunc non omnia Deo serviunt. --Ait enim, VERS. 91: Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi. Dies iste qui nunc est, non perseverat, interventu noctis exemptus.

PL 9, 580A

日、聖徒たちの光。いまはすべてのものが神に仕えているわけではない。――彼は言うからである。「汝の定めによって日は存続する。すべてのものが汝に仕えているからである」(詩篇118:91)。いまあるこの日は、夜が間に入って取り去られるので、存続しはしない。

2

Aut si de hujus diei temporibus locutus esset, mentionem etiam noctis fieri convenerat, quae pari, ut dies, Dei ordinatione persistit.

PL 9, 580A

また、もしこの日の時々について語ったのなら、日と同じように神の定めによって存続する夜についても、言及するのがふさわしかったはずである。

3

Sed quia dies lux est, et sanctus quisque mundi istius lumen est; hujus ergo luminis dies non ambigue ordinatione Dei perseverare creditur: et perseveraturus, quia omnia Deo serviant. Nunc enim non omnia Deo serviunt. Numquid peccatores Deo serviunt?

PL 9, 580B

しかし日は光であり、聖なる者はみなこの世界の光であるから、この光の日は、疑いなく神の定めによって存続すると信じられる。そして存続し続けるのは、すべてのものが神に仕えるようになるからである。いまは、すべてのものが神に仕えているわけではない。罪人が神に仕えているだろうか。

4

Numquid et hi serviunt, qui adhuc scabello Domini pedum subdendi sunt? Dixit autem David: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum (Ps. CIX, 1) .

PL 9, 580B

主の足台の下に、まだ置かれるべき者たちもまた仕えているだろうか。ダビデは言ったのである。「主は私の主に言った。私の右に座れ。私が汝の敵を汝の足台として置くまで」(詩篇109:1)。

5

Et secundum Apostolum: Oportet eum regnare, donec ponat inimicos suos sub pedibus suis (I Cor. XV, 25) . Ergo tunc dies, id est, sanctorum lumen permanebit, cum Deo coeperint universa servire.

PL 9, 580B

また使徒によれば、「彼は、自らの敵を自らの足の下に置くまで、支配しなければならない」(一コリント15:25)。それゆえ日、すなわち聖徒たちの光は、万物が神に仕え始めるときに存続する。

Pars XLI, Caput IX

第XLI部 第IX章PL 9, 580C
1

In superioribus verum est etiam quod littera sonat. --Et haec quidem a nobis secundum propheticam atque apostolicam doctrinam commemorata sunt: ut quamquam in praesentibus dictis futurorum bonorum significari tempus intelligatur, in quo et coelum novum, et terra nova, et felix demutandorum corporum gloria, et aeterna, abolitis terrenorum vitiorum noctibus, nostri luminis dies spei et exspectationi nostrae praeparatur; tamen et magnificentiam Dei omnes hujus quoque mundi creationes indemutabili officiorum suorum constitutione testentur, cum ita firmata, fundata, statutaque omnia sint, ut perpetuis quibus manebunt constitutorum ab exordio temporum cursibus perseverent.

PL 9, 580C

上に述べたことについては、文字が響かせるとおりのことも真実である。――以上は、我々が預言と使徒の教えに従って述べたことである。すなわち、いま述べられたことの中には、来るべき善の時が意味されていると理解される。その時には、新しい天と新しい地、変えられるべき体の幸いな栄光が、そして、地上の悪徳の夜が取り除かれて、我々の光の永遠の日が、我々の望みと期待のために備えられている。それでもなお、この世界のすべての被造物もまた、その務めの不変の定めによって神の壮大さを証しする。すべてが、始まりの時から定められた不断の巡りの中でとどまるほどに、堅く、据えられ、定められているからである。

Pars XLI, Caput X

第XLI部 第X章PL 9, 581A
1

Legis meditatio in tentationibus et aerumnis non deserenda. --Sed propheta perseverare se ut diem postulat, seque jam servum esse Domini sui meminit, dicens, VERS. 92: Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humiliatione mea.

PL 9, 581A

試みと苦難の中で、律法の思い巡らしを捨ててはならない。――しかし預言者は、日のようにとどまり続けることを願い、すでに自らが主の僕であることを心に留めて、言う。「もし汝の律法が私の思い巡らしでなかったなら、そのときおそらく、私は自分の屈辱のうちに滅んでいたであろう」(詩篇118:92)。

2

Frequenter admonuimus humiliationem id significare, cum tentationibus anima subjecta est, et infirmitati suae derelicta humilis efficitur. Lex ergo ei meditatio est: et nisi meditatio ei fuisset, forsitan in humiliatione perisset.

PL 9, 581A

我々はたびたび、屈辱とは、魂が試みに服し、自らの弱さに見捨てられて卑しくされることを意味すると指摘してきた。それゆえ律法は彼にとって思い巡らしであり、もし思い巡らしがなかったなら、おそらく屈辱のうちに滅んでいたであろう。

3

Non est ergo meditatio legis Dei, cum tribulamur et angustiamur, relinquenda: sed cum variis corporum infirmitatibus affligimur, cum inter persecutionum bella vexamur, constans in nobis debet legis esse meditatio.

PL 9, 581A

それゆえ、我々が苦しめられ、締めつけられるとき、神の律法の思い巡らしを捨ててはならない。むしろ、体のさまざまな弱さに苦しめられ、迫害の戦いのただ中で悩まされるときにこそ、律法の思い巡らしは、我々のうちに揺るぎなくあるべきである。

4

Urant enim licet in excidium fidei ignes, lacerent quoque ad periculum salutis nostrae flagella, fodiant etiam ad eliciendam impietatis confessionem redempta a Deo corpora ungulae: dicti tamen prophetici meminisse debemus, ut consortes ipsius simus.

PL 9, 581B

火が信仰を滅ぼそうと焼き、鞭が我々の救いを危うくするほどに引き裂き、神に贖われた体を、不敬の告白を引き出そうとして鉤爪が抉るとしても、我々は預言者のこの言葉を心に留め、彼の仲間となるべきである。

5

Dicamus et nos patientes atque vincentes: Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humilitate mea.

PL 9, 581B

我々もまた、耐え、勝ちつつ言おう。「もし汝の律法が私の思い巡らしでなかったなら、そのときおそらく、私は自分の卑しさのうちに滅んでいたであろう」。

6

Et beatitudinem meditationis hujus in exordio Psalmorum propheta meminit, dicens: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.

PL 9, 581B

そして預言者は、詩篇の冒頭で、この思い巡らしの幸いを心に留めて言っている。「幸いなるかな、不敬な者たちの謀りに歩まず、罪人たちの道に立たず、疫病の座に座らなかった人は」。

7

Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. I, 1 et 2) . Et vere beatus erit, quisquis in lege Dei meditabibur: quia ( Al. qua) meditatione in ipsa quoque tribulationum humiliatione servabitur.

PL 9, 581B

「むしろ主の律法にその者の意志があり、その律法を昼も夜も思い巡らすであろう」(詩篇1:1、2)。神の律法を思い巡らす〔底本は meditabibur。meditabitur と読む〕者は、誰であれ真に幸いであろう。なぜなら(別本では「その」)思い巡らしによって、屈辱のさなかの苦難においても救われるからである。

Pars XLI, Caput XI

第XLI部 第XI章PL 9, 581C
1

Lex vitae initium. --Dehinc sequitur, VERS. 93: In saeculum non obliviscar justificationum tuarum; quia in ipsis vivificasti me.

PL 9, 581C

律法は命の始まり。――続いて次の句が来る。「私は世に、汝の義の定めを忘れない。それらによって汝は私を生かしたからである」(詩篇118:93)。

2

Scit propheta, secundum Apostolum, finem legis esse Christum (Rom. X, 4) , in qua justificationum observatio constituta est, scit et in Evangelia credituris legem esse paedagogam, scit et justum ex fide vivere (Gal. III, 24 et 11) , scit et legem spiritalem esse (Rom. VII, 14) , scit quod qui ea quae in lege sunt fecerit, vivet (Rom. X, 5) , et idcirco ait: In saeculum non obliviscar justificationum tuarum; quia in ipsis vivificasti me: ut quamquam fides evangelica finitis legis sit operibus praedicanda, justificationum legis tamen, quae sibi vitae initium sit, immemor non sit; quia legis justificatio evangelicae justificationis fideique paedagoga sit.

PL 9, 581C

預言者は、使徒によれば、義の定めの遵守がその中に定められている律法の終わりがキリストであること(ローマ10:4)を知っている。また、福音書を信じるはずの者たちにとって律法は養育係であり、義人は信仰によって生きること(ガラテヤ3:24、11)を知っている。また、律法は霊的であること(ローマ7:14)を知っている。また、律法の中にあることを行う者は、それによって生きること(ローマ10:5)を知っている。それゆえ彼は言う。「私は世に、汝の義の定めを忘れない。それらによって汝は私を生かしたからである」。それは、福音の信仰が、律法の業が終えられたのちに宣べられなければならないとしても、自らにとって命の始まりであった律法の義の定めを、忘れないためである。律法の義の定めは、福音の義認と信仰の養育係だからである。

Pars XLI, Caput XII

第XLI部 第XII章PL 9, 581D
1

Dei est qui ei soli servit. Vitiorum est qui eis obsequitur. --Constanter vero, cum sibi nulla justificationum Dei subrepere possit oblivio, id quod consequitur est professus, dicens, VERS. 94: Tuus sum ego, salva me: quia justificationes tuas exquisivi.

PL 9, 581D

神のものであるのは、ただ神にのみ仕える者である。悪徳のものであるのは、悪徳に従う者である。――そして彼は、神の義の定めについて忘却が忍び寄ることが決してありえないので、揺るぎなく、続く言葉を告白した。「私は汝のもの、私を救え。私は汝の義の定めを探し求めたからである」(詩篇118:94)。

2

Non omnibus vox professionis istius competit: et rarus quisque est, qui se Dei audeat dicere. Audebit sane ille qui dixit: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Phil. I, 21) ; et: Vivo jam non ego, vivit autem in me Christus (Gal. II, 20) .

PL 9, 582A

この告白の声は、すべての人にふさわしいわけではない。自らを神のものと言い切る者は、まれである。確かに、次のように言った者は言い切るであろう。「私にとって生きることはキリストであり、死ぬことは益である」(フィリピ1:21)。また、「もはや私が生きるのではなく、キリストが私のうちに生きる」(ガラテヤ2:20)。

3

Et qui hujus fidei erunt similes, non impudenter quod Dei sint confitebuntur. Vox ista est animae Deo semper intentae: opus istud est misericordiae indefessae, continentiae immobilis, jejunii usitati, largitionis impoenitentis.

PL 9, 582A

この信仰に似る者たちは、恥知らずでなく、自らが神のものだと告白するであろう。この声は、つねに神に向けられた魂の声であり、この業は、疲れを知らない憐れみ、揺るがぬ節制、常の断食、悔いのない施しの業である。

4

Quomodo enim se Dei esse profitebitur in libidinem calens, in iram mobilis, in avaritiam sollicitus, in ebrietatem sitiens, in gloriam saeculi inanis? Horum potius erit iste, non Dei.

PL 9, 582A

情欲に燃え、怒りに動かされ、貪欲に心を砕き、酩酊を渇き、世の栄光にむなしく心を向ける者が、どうして自らを神のものと告白するだろうか。この者は、むしろこれらのものであって、神のものではない。

5

In quo enim haec passionum vitia abundabunt, quomodo non eorum erit, quibus serviet? Plures gentium dii (I Cor. VIII, 6) : sed unus Paulo Deus ex quo omnia, et unus Dominus noster Jesus per quem omnia.

PL 9, 582A

情念のこれらの悪徳が豊かにある者が、自らの仕えるものたちのものでないことが、どうしてあろうか。「異邦人の神々は多い」(一コリント8:6)。しかしパウロにとって、神はただ一人で、その神からすべてが出、我々の主イエスもただ一人であって、その主イエスを通してすべてがある。

6

Constanter ergo propheta, cui soli servit, quod suus sit confitetur: et quia suus sit, ut salvetur orat. Suus autem per id est, quia justificationes ejus exquirat.

PL 9, 582B

それゆえ預言者は、ただ神にのみ仕えているので、揺るぎなく、自らが神のものだと告白する。そして神のものであるから、救われるようにと祈る。神のものであるのは、神の義の定めを探し求めているからである。

7

Aliis quaerentibus gloriam mundi, aliis quaerentibus agros, domos, pecuniam, ille justitias Dei exquirit, et quod Dei sit gloriatur.

PL 9, 582B

ある者たちは世の栄光を求め、ある者たちは畑や家や金銭を求めるが、彼は神の義を探し求め、神のものであることを誇る。

Pars XLI, Caput XIII

第XLI部 第XIII章PL 9, 582B
1

Diaboli contra justos contentio. Justi arma. --Est autem in istiusmodi pios ac religiosos viros ingens odium irreligiosorum. Et scit propheta, vel saeculi hominibus, vel diabolo et ministris ejus eum qui se Dei profitetur, esse perosum.

PL 9, 582B

悪魔の、義人に対する争い。義人の武具。――ところで、このような敬虔で信心深い人々に対して、不信心な者たちの大きな憎しみがある。預言者は、自らを神のものと告白する者が、世の人々にも、悪魔とその手下にも、憎まれていることを知っている。

2

Hoc etiam consequenti versu docet, quo ait, VERS. 95: Me exspectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua, Domine, intellexi.

PL 9, 582B

彼はこのことを、続く句においても教えている。こう言うのである。「罪人たちは私を滅ぼそうとして私を待ち構えた。主よ、私は汝の証しを悟った」(詩篇118:95)。

3

Diabolo vel ministris ejus pugna est, omnem gloriam viri fidelis auferre: et eum non ex portione Dei sinere esse, sed in damnationis suae consortium assumere. Longo itaque ac diutino praelio contra fidem Prophetae dimicatur.

PL 9, 582C

悪魔とその手下にとって、戦いとは、信ある者のあらゆる栄光を奪い去り、その者が神の分け前に属することを許さず、自らの断罪の仲間に引き入れることである。それゆえ預言者の信仰に対して、長く久しい戦いが戦われる。

4

Sed memor ille mandatorum Dei, et testimonia ejus intelligens, restitit atque permansit. Neque aliter spem eorum, qui perditionem suam exspectabant, elusit, quam quod vitae sibi in testimoniis Dei intellexit esse doctrinam.

PL 9, 582C

しかし彼は、神の戒めを心に留め、その証しを悟って、抗い、とどまり通した。自らの滅びを待ち構えていた者たちの望みを彼が挫いたのは、ほかでもなく、神の証しのうちに自らにとっての命の教えがあると悟ったことによってである。

5

Arduum autem atque difficile est intelligere Dei testimonia: et ultra praesentis cognitionis scientiam eorum intelligentia procedit. De testimoniis vero jam in psalmi exordio tractavimus.

PL 9, 582C

神の証しを悟るのは険しく困難である。その理解は、現在の認識の知識を超えて進む。証しについては、すでに詩篇の冒頭で論じた。

6

Per haec enim praesentia legis testimonia, testimoniorum aeternorum cognitio praestatur. Denique id ipsum consequens sermo demonstrat.

PL 9, 582C

というのは、律法のこれら現在の証しによって、永遠の証しの認識が与えられるからである。実際、続く言葉がまさにこのことを示している。

Pars XLI, Caput XIV

第XLI部 第XIV章PL 9, 582D
1

Πέρας quid. Quid finis. Consummatio multiplex Prophetam non latens regnum Christi ante judicium. --Sequitur enim, VERS. 96: Omnis consummationis vide finem. Frequenter admonuimus, non posse satisfactionem intelligentiae ex latinitatis translatione praestari.

PL 9, 582D

ペラスとは何か。終わりとは何か。完成にはさまざまあり、預言者はそれを見逃さない。裁きの前のキリストの支配。――続いて言う。「私はあらゆる完成の終わりを見た〔底本は vide。vidi と読む〕」(詩篇118:96)。我々はたびたび、ラテン語への翻訳によっては理解の十分な満足が与えられないと指摘してきた。

2

Alia enim vis dicti hujus est ex graeco enuntiati: ita enim est, πάσης συντελείας εἶδον πέρας. Id quod cum Graecis πέρας nuncupatur, ultra finem est rerum statutarum, neque aliquo ut desinat continetur; sed omnem limitem sub indefinita significatione transcendit.

PL 9, 583A

この言葉の力は、ギリシア語で言い表されたときには別だからである。こうなっている。「パセース・シュンテレイアス・エイドン・ペラス」。ギリシア人のもとで「ペラス」と呼ばれるものは、定められた事柄の終わりを越えており、何かによって終わりが区切られることはなく、無限定な意味において、あらゆる限界を超える。

3

Quod autem nobiscum scribitur in finem, fine eo, quo significatur, existimabitur id unde agitur contineri. Sed Propheta, qui non corporalia neque terrena testimonia legis intelligit, secundum graecam significantiam ultra omnem consummationem contuetur.

PL 9, 583A

他方、我々のもとで「終わりへ」と書かれているものは、それが意味する終わりによって、問題とされているものが限られていると考えられるであろう。しかし預言者は、律法の証しを体的なものや地上的なものとしては理解しないので、ギリシア語の意味に従って、あらゆる完成を超えて見つめる。

4

Scit consummationem esse temporum legis, cum post plenitudinem temporum Deus in corpore contuendus sit: sed ultra hanc consummationem videt! videt et enim evangelicae spei tempus.

PL 9, 583A

彼は、律法の時の完成があること、時の満ちたのちに神が体において見られるべきであることを知っている。しかし彼は、この完成を超えて見る。福音の望みの時をも見ているからである〔底本は videt! videt et enim で配列が崩れている。videt: videt etenim と読む〕。

5

Sed et hujus quidem consummatio non ignota ei est; ultra id enim intelligentiae suae oculos extendit.

PL 9, 583B

しかし、この完成も彼に知られていないわけではない。彼は自らの理解の目を、それをさえ越えて伸ばすからである。

6

Namque et resurrectionis consummationem videt; scit enim et demutationis esse ordinem constitutum, Apostolo dicente: Unusquisque autem in suo ordine (I Cor. XV, 23) ; et rursum: Omnes quidem resurgent, sed non omnes commutabuntur (Ibid. 51) .

PL 9, 583B

彼は復活の完成をも見る。変えられる順序が定められていることも知っているからである。使徒はこう言う。「各人は、自らの順序にある」(一コリント15:23)。また、「すべての者が復活するが、すべての者が変えられるわけではない」(一コリント15:51)。

7

Novit et dies regni Domini nostri Jesu Christi, ex quo in regnum Dei patris provehemur, et in illa inexquisita et investigabilia Dei judicia transferemur. Scit et tempus esse judicii.

PL 9, 583B

彼はまた、我々の主イエス・キリストの支配の日々をも知っている。そのときから我々は、父なる神の国へと運ばれ、神の、尋ね尽くせず窮めがたい裁きのうちへと移されるのである。また、裁きの時があることも知っている。

8

Et haec scire ei ex amplitudine mandatorum Dei licuit: quia se in immensae cognitionis doctrinam divinus sermo diffuderit.

PL 9, 583B

そして彼がこれらを知ることができたのは、神の戒めが広大だからである。神の言葉が、測りがたい認識の教えのうちへと自らを注ぎ広げたからである。

Pars XLI, Caput XV

第XLI部 第XV章PL 9, 583C
1

Mandatum Dei cur latum. Praecepta Dei non sunt difficilia. --Ait enim: Latum mandatum tuum vehementer.

PL 9, 583C

神の戒めはなぜ広いのか。神の掟は困難ではない。――彼は言うからである。「汝の戒めははなはだ広い」。

2

Latum plane est, sive quod in infinitum cognitionem humanae ignorantiae extendit; sive quod multa sunt in quibus Dei praeceptis obtemperetur: atque obtemperetur secundum divisiones et munera gratiarum.

PL 9, 583C

それは明らかに広い。人間の無知に対して、認識を無限に広げるからでもあり、また神の掟に従うべき事柄が多く、しかもそれが恩寵の区分と務めに従って従われるからでもある。

3

Non enim ab omnibus omnia exspectantur, neque universi universa ad summam placendi implere possunt.

PL 9, 583C

すべての者からすべてが期待されているわけではなく、すべての者がすべてを、喜ばれることの極みまで満たしうるわけでもないからである。

4

Alius jejunio placet, alius simplicitate fidei promeretur, alius vitia eleemosynis redimit, alius se charitate consummat: sicut alii curationum concessa virtus est, alii prophetiae scientia contributa est, alii fidei firmitas data est, alii sapientia et cognitio donata est.

PL 9, 583C

ある者は断食によって喜ばれ、ある者は信仰の単純さによって報いを得、ある者は施しによって悪徳を贖い、ある者は愛によって自らを完成させる。それは、ある者には癒しの力が授けられ、ある者には預言の知識が分け与えられ、ある者には信仰の堅固さが与えられ、ある者には知恵と認識が与えられるのと同じである。

5

Latum igitur mandatum Dei est, et in omnia spei nostrae genera diffunditur: ut non difficile sit si voluntas adsit, praecepto Dei obtemperare; cum latum et diffusum sit ad placendum officiosae religionis varietate.

PL 9, 583C

それゆえ神の戒めは広く、我々の望みのあらゆる種類へと広がっている。したがって、意志があるなら、神の掟に従うことは難しくない。従順な敬虔の多様さによって喜ばれるべく、それは広く、行き渡っているからである。

6

Neque solum latum, sed vehementer latum: latitudinis infinitate hac ipsa superlativa adjectione monstrata.

PL 9, 584A

また、ただ広いだけでなく、はなはだ広い。この最上級の付加語そのものによって、広さの無限が示されているのである。

Pars XLII, Prooemium

第XLII部 冒頭PL 9, 584A
1

Quomodo dilexi legem tuam, Domine? tota die meditatio est mihi. Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in aeternum mihi est. Super omnes docentes me intellexi: quoniam testimonia tua meditatio est mea.

PL 9, 584A

主よ、私はどれほど汝の律法を愛したことか。一日中それは私の思い巡らしである。汝は汝の戒めによって、私を私の敵にまさって賢くした。それはとこしえに私のものだからである。私は私を教えるすべての者にまさって悟った。汝の証しが私の思い巡らしだからである。

2

Super seniores intellexi: quia mandata tua exquisivi. Ab omni via mala prohibuisti (Hil., prohibui) pedes meos: ut custodiam verbum tuum. A judiciis tuis non declinavi: quia tu legem posuisti mihi. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel et favum ori meo. A mandatis tuis intellexi: propterea odivi omnem viam iniquitatis.

PL 9, 584A

私は老人たちにまさって悟った。汝の戒めを探し求めたからである。汝は私の足をあらゆる悪しき道から遠ざけた(ヒラリウスでは「私は遠ざけた」)。汝の言葉を守るためである。私は汝の裁きから逸れなかった。汝が私に律法を定めたからである。汝の言葉は私の喉になんと甘いことか。私の口にとって、蜜と蜜蜂の巣にまさって。私は汝の戒めから悟った。それゆえ私は不義のあらゆる道を憎んだ。

Pars XLII, Caput I

第XLII部 第I章PL 9, 584B
1

Psalmi hujus utilitas. --Utile hoc nobis ac necessarium Prophetae opus est, quo ad perfectam Dei cognitionem atque obeditionem edocemur.

PL 9, 584B

この詩篇の益。――預言者のこの作品は、我々にとって有益で必要である。これによって我々は、神の完全な認識と従順へと教え導かれる。

2

Duabus nos rebus maxime infirmitati nostrae congruis instituit; ut et Deum qui ignoratus sit noverimus, et mandatis ejus secundum voluntatem decreti sui obtemperemus.

PL 9, 584B

預言者は、我々の弱さにとりわけふさわしい二つの事柄によって、我々を教えた。すなわち、知られていなかった神を我々が知るようになるため、そして神の戒めに、その定めの意志に従って従うためである。

3

Perfectum enim Legis et Prophetarum et Evangeliorum virum in omni psalmi istius corpore Propheta conformat vel ex sua, vel ex alterius quem instituat persona, cui in fiducia sit, haec de se quae subjecta sunt praedicare.

PL 9, 584B

預言者は、この詩篇の全体にわたって、律法と預言者と福音書の完全な人を形づくる。自らの人格において、あるいは自らが教える他の者の人格においてである。その者には、以下に述べられていることを自らについて宣言する確信がある。

4

Est autem dignum contueri, qua verborum diligentia, qua intelligentiae absolutione nos in singulis quibusque dictorum generibus Propheta confirmet.

PL 9, 584B

他方、預言者が、語られたことのそれぞれの種類において、どれほどの言葉の注意深さ、どれほどの理解の完全さによって、我々を確かにしているかを見ることは、価値がある。

Pars XLII, Caput II

第XLII部 第II章PL 9, 584C
1

Differat facere et amare. Amor legis quantus in David. --Dicit enim in tertiae decimae litterae versu, VERS. 97: Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio est mihi. Promptum utique fuerat dixisse: Quomodo feci legem tuam!

PL 9, 584C

行うことと愛することの違い。ダビデにおける律法への愛の大きさ。――彼は、十三番目の文字の句で言うからである。「主よ、私はどれほど汝の律法を愛したことか。一日中それは私の思い巡らしである」(詩篇118:97)。「どれほど私は汝の律法を行ったことか」と言うほうが、当然たやすかったはずである。

2

Sed quia majus meritum est, amantem aliquid potius agere, quam timentem; idcirco ait: Ut dilexi legem tuam. Differt enim longe obsequium amoris a timoris officio: nec habet gratiam voluntatis, necessitatis operatio.

PL 9, 584C

しかし、恐れる者よりも、愛する者が何かを行うほうが功績が大きいので、彼は言う。「どれほど私は汝の律法を愛したことか」。愛の従順は、恐れの務めとは大いに異なり、必然による行いには、意志の恩寵がないからである。

3

Non omnia enim ad perfecti obsequii consummationem sibi illa sufficiunt, quae quamvis opus suum impleant, tamen quia coacta sunt, merito plenae gratiae indigent.

PL 9, 584C

というのは、自らの務めを果たしてはいても、強いられているものは、完全な従順の完成には、それら自身では十分でなく、当然、満ちた恩寵を必要とするからである。

4

Vult igitur Propheta opus suum dilectionis potius, quam terroris esse: et ex charitate obsequium suum, non ex metu suscipi. Multi jejunant, dum a nobis objurgari timent.

PL 9, 584C

それゆえ預言者は、自らの行いが恐怖からよりもむしろ愛から出たものであり、自らの従順が恐れからではなく愛から受け取られることを望む。多くの者は、我々に咎められるのを恐れて断食する。

5

Multi aliquid in usum indigentium praebent, dum exprobrari irreligiosam avaritiae suae et inutilem cupiditatem pertimescunt. Multi ecclesiam adeunt, dum argui absentiam suam et negligentiam erubescunt. Sed non omnes id quod faciunt, et amant.

PL 9, 584D

多くの者は、自らの貪欲の不敬で無益な欲望を非難されることを恐れて、貧しい者たちの用のために何かを差し出す。多くの者は、自らの欠席と怠慢を責められることを恥じて、教会に行く。しかし、行っていることのすべてを愛しているわけではない。

6

In amorem ergo non potest incidere necessitas obsequelae: quia nemo id quod diligit non vult. In facto vero potest non subesse dilectio, dum id efficitur, quod non fecisse aut terror aut pudor sit. Sed Propheta in nullo infirmus est.

PL 9, 585A

それゆえ、従順の必然が愛に陥ることはありえない。誰も、愛するものを望まないことはないからである。しかし行いにおいては、愛がその下にない場合がありうる。行わなかったなら恐怖か恥となるであろうことが、なされる場合である。しかし預言者は、何においても弱くはない。

7

Quod amat facit, et quod facit indeficienter exercet. Legem enim, quam diligit, omni die et sine intermissione meditatur.

PL 9, 585A

愛するものを行い、行うものを、絶えず実行する。彼が愛する律法を、あらゆる日、絶え間なく思い巡らすからである。

8

Non subrepunt alia occupationum studia, non interveniunt diversi saecularium curarum aestus, nec in eum incidit, interjectu novae alicujus cogitationis, oblivio: semper idem est, et in eodem est.

PL 9, 585A

ほかの仕事への熱心が忍び寄ることも、世の心配のさまざまな熱が間に入ることも、何か新しい考えの割り込みによって彼に忘却が起こることもない。彼はつねに同じであり、同じもののうちにある。

9

Tantus ipse in dilectae sibi legis meditatione est, quantus dies universus in tempore sit.

PL 9, 585A

彼自身は、愛する律法の思い巡らしにおいて、一日の全体が時間の中で大きいのと同じだけ大きい。

Pars XLII, Caput III

第XLII部 第III章PL 9, 585B
1

Idolorum cultoribus prudentiorem eum esse non magnum est. --VERS. 98. Et quia, ut superius commemoravimus, legis et prophetarum atque evangeliorum hominem in se Propheta demonstrat; ait in consequenti, versu: Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo; quoniam in saeculum mihi est.

PL 9, 585B

偶像の崇拝者たちよりも賢いことは、大したことではない。――先に述べたように、預言者は自らのうちに、律法と預言者と福音書の人を示しているので、続く句でこう言う。「汝は汝の戒めによって、私を私の敵にまさって賢くした。それは世に私のものだからである」(詩篇118:98)。

2

Mandata Dei prudentius Propheta, quam inimici ejus, intelligit. Sed quid commune nobis et inimicis nostris in praeceptis est Dei, qui ea non solum ne mediocriter quidem comperta habent, verum ne initium saltem cognoscendi consectantur?

PL 9, 585B

預言者は、神の戒めを、その敵たちよりも賢く理解している。しかし、神の掟に関して、我々と我々の敵とに、何の共通点があろうか。彼らは、それを並みほどにも知っていないどころか、知り始めることさえ追い求めていない。

3

Et quid magnum, si inimicis suis in mandatis Dei Propheta prudentior sit? Quando enim inanimantia saxa aut metalla aut ligna venerantes consequi aliquid de viventis atque aeterni Dei cognitione potuissent, ut his comparatus fieret Propheta prudentior?

PL 9, 585B

また、預言者がその敵たちより神の戒めにおいて賢いことが、何ほどのことであろうか。魂なき石や金属や木を崇めている者たちが、生ける永遠の神の認識について、何かを得ることなどいつできたであろうか。そんな者たちと比べて預言者が賢くなるほどに。

4

Sed omnis hic impiorum error ipsum illud nomen ( supple, aeterni Dei) cum Lege et prophetis et apostolis respuit , detrectat, horrescit.

PL 9, 585C

しかし、不敬な者たちのこの誤りはすべて、まさにその名(「永遠の神の」を補え)を、律法と預言者たちと使徒たちとともに、退け、嫌い、恐れる。

Pars XLII, Caput IV

第XLII部 第IV章PL 9, 585C
1

Haeretici ac Judaei, inimici quos prudentia superat. --Sed habet alios Propheta hic sanctus inimicos, quibus prudentius in mandatis Dei est eruditus.

PL 9, 585C

異端者とユダヤ人、知恵で上回られる敵。――しかし、この聖なる預言者には、神の戒めについて彼らよりも賢く教えられている、ほかの敵たちがいる。

2

Mandatum Dei in prophetis et in lege haeretici habent: sed nullo eorum per imperitiam irreligiosae voluntatis utuntur.

PL 9, 585C

異端者たちは、預言者たちのうちと律法のうちにある神の戒めを持っている。しかし、不敬な意志の無知のゆえに、そのどれをも用いない。

3

Mandatum legis Judaei tamquam proprium et haereditarium sibi vindicant, sed spiritalis circumcisionis auctorem non habentibus, quid circumcisio in signo tantum constituta jam proderit? quid sabbati religio Dominum sabbati nescientibus opis afferet? quid paschae agnus, liminum sanguis, et azymorum festivitas, agnum Dei et azyma sinceritatis et sanguinem salutis ignorantibus auxilii praestabit?

PL 9, 585C

ユダヤ人たちは、律法の戒めを、自分たちに固有の、相続したものとして主張する。しかし、霊的な割礼の創始者を持たない者たちに、しるしにおいてのみ定められた割礼が、いまさら何の役に立とうか。安息日の主を知らない者たちに、安息日の敬虔が何の助けをもたらそうか。神の小羊と、誠実の種なしパンと、救いの血を知らない者たちに、過越の小羊、戸口の血、種なしパンの祭りが、何の助けを与えようか。

4

Mandata exercent; sed efficientiam mandatorum et tempus ignorant. Legem legunt; sed eam, legente et nesciente Judaeo, Christianus intelligit.

PL 9, 585D

彼らは戒めを実行する。しかし戒めの効力と時を知らない。律法を読む。しかし、ユダヤ人が読みながら知らないでいるものを、キリスト教徒は理解する。

5

Inimicus plane hic Prophetae est, parricidales manus unigenito Dei filio inferens, et salvatorem generis humani et vitae aeternae largitorem morte quantum in ipso est condemnans. Prae his ergo omnibus in Dei mandato prudentior est.

PL 9, 585D

この者は、明らかに預言者の敵である。神のひとり子に親殺しの手を加え、人類の救い主にして永遠の命を与える者を、自分にできる限り、死によって断罪するからである。それゆえ、これらすべての者に対して、預言者は神の戒めにおいてより賢い。

Pars XLII, Caput V

第XLII部 第V章PL 9, 586A
1

Ii doctores, qui inimici. David scientia a Deo. --Atque ut absolute hos inimicos significasse intelligeretur, id quod consequitur adjecit, VERS. 99: Super omnes docentes me intellexi, quoniam testimonia tua meditatio mea est.

PL 9, 586A

教師たちとは、敵である者たちのこと。ダビデの知識は神から。――これらの者たちが敵とされていることが明確に理解されるように、彼は続くものを付け加えた。「私は私を教えるすべての者にまさって悟った。汝の証しが私の思い巡らしだからである」(詩篇118:99)。

2

Didicisti, o David, a Moyse legem, et Aaron tibi sacrificiorum omnium doctor est, Jesus iteratae circumcisionis magister est, Samuel ungendi tibi sacramentum in temetipso et prophetae et regis ostendit: quid est istud quod loqui ausus es, quod super omnes docentes te intellexeris?

PL 9, 586A

ダビデよ、汝は律法をモーセから学んだ。アロンは汝にとってすべての供犠の教師であり、ヨシュアは繰り返された割礼の師であり、サムエルは、汝自身において預言者にして王である者への塗油の秘義を示した。それなのに、汝を教えるすべての者にまさって悟った、などとあえて語ったのは、いったい何なのか。

3

Sed superior versus, super quos omnes docentes se intelligat, ostendit, id est, super inimicos. Et rursum hic, qui nunc est versus inferior, qui inimici sint declarat, id est, omnes docentes.

PL 9, 586B

しかし、先の句は、彼がどのような教える者たちすべてにまさって悟るのかを示している。すなわち、敵にまさってである。そしてまた、いま下にあるこの句は、敵とは誰かを明らかにしている。すなわち、教えるすべての者である。

4

Claves enim coelorum se habere profitentur, et doctores esse se legis gloriantur. Et cum omnia legis testimonia adventum Domini nostri Jesu Christi testentur, super doctores suos Propheta intelligit: quia ( al. qui) unigenitum Dei filium in carne venturum, testimonia ejus meditans, semper expectet.

PL 9, 586B

彼らは天の鍵を持っていると言い立て、自らが律法の教師であると誇る。しかし、律法の証しのすべてが我々の主イエス・キリストの到来を証ししているのに、預言者は自らの教師たちにまさって悟る。なぜなら(別本では「その者は」)、神のひとり子が肉において来ることを、その証しを思い巡らしながら、つねに待ち望んでいるからである。

5

O felix discipuli intelligentia! o doctorum mirabilis imperitia! Docentes nesciunt; et intelligunt qui docentur. Caret autem Propheta vitio jactantiae: intelligentiae enim praestantiam unde adeptus esset ostendit.

PL 9, 586B

ああ、弟子の理解の幸いなことよ。ああ、教師たちの驚くべき無知よ。教える者たちは知らず、教えられる者が理解する。しかし預言者は、高ぶりの悪徳を欠いている。自らの理解の卓越をどこから得たのかを示しているからである。

6

Nam superius ait, quod super inimicos suos prudentior a Deo in mandatis ejus esset effectus. Intelligentia enim omnis ex eo est, qui prudentiorem esse eum constituit. Super docentes se ergo intelligit.

PL 9, 586B

先には、自らの敵にまさって、神によって神の戒めにおいて賢くされたと言っていた。すべての理解は、彼をより賢い者と定めた神から来るからである。それゆえ、自らを教える者たちにまさって悟る。

Pars XLII, Caput VI

第XLII部 第VI章PL 9, 586C
1

Datur exquirenti. Senior, populus anterior. --Et quia interdum ex naturae diversitate soleat accidere, ut discipulus prudentior sit magistro; tamen hoc ipsum diligentiae suae et studii esse demonstrat.

PL 9, 586C

求める者に与えられる。老人とは、先の民のことである。――ときに、本性の違いによって、弟子が師よりも賢いということが起こりうるのが常であるが、それでもなお彼は、このこと自体が自らの熱心と努力によるものであることを示している。

2

Ait enim, VERS. 100: Super seniores intellexi: quia mandata tua exquisivi. Et super docentes intelligit, et super seniores intelligit, doctrinae atque intelligentiae suae officium cum ipsa temporis antiquitate demonstrans, id est, populi ante se anterioris significans aetatem.

PL 9, 586C

彼は言うからである。「私は老人たちにまさって悟った。汝の戒めを探し求めたからである」(詩篇118:100)。彼は教える者たちにまさって悟り、老人たちにまさって悟る。自らの教えと理解の務めを、時の古さそのものによって示し、すなわち、自分より先にあった民の年代を意味している。

3

In quo utrumque convenit, ut et antiquior sit, et se putet esse doctorem. Sed super eum ille intelligit, qui et docetur et junior est. Intelligit vero, quia mandata Dei exquisierit, quae doctor dum se docere credit, ignorat.

PL 9, 586C

この点で両方が当てはまる。すなわち、より古く、しかも自らを教師と考えているということである。しかし、その者にまさって、教えられ、より若い者が悟る。悟るのは、神の戒めを探し求めたからであり、教師は自分が教えていると信じている間、それを知らないでいる。

Pars XLII, Caput VII

第XLII部 第VII章PL 9, 586D
1

Scientiae fructus. --Consequens autem est, ut qui super seniores et doctores intelligit, fructum intelligentiae suae reddat, scilicet ut ea, quae cognita et perfecta habere coepit, exerceat. Et videamus an hoc ipsum in consequentibus sit.

PL 9, 586D

知識の実り。――ところで、老人たちや教師たちにまさって悟る者が、自らの理解の実りを結ぶこと、すなわち、知って完全に持ち始めたことを実行することは、当然の帰結である。続く句にまさにこのことがあるかどうか、見てみよう。

2

Ait enim, VERS. 101: Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verbum tuum. Perfecta haec et evangelici viri vox est, ab omni se malitiae via abstinere, et tot ubique occurrentibus erroris semitis, nulla earum per quam nequitia adeatur incedere.

PL 9, 587A

彼は言うからである。「私は私の足をあらゆる悪しき道から遠ざけた。汝の言葉を守るためである」(詩篇118:101)。これは、完全な、福音の人の声であり、あらゆる悪意の道から自らを慎み、いたるところで行き会う誤りの小道のうち、悪へと通じるものには一つとして踏み入らない、ということである。

Pars XLII, Caput VIII

第XLII部 第VIII章PL 9, 587A
1

Vitia arcenda, ut verbi Dei possit esse custodia. --Sed altius nescio quid in eo Propheta significat, cum dicit, Prohibui pedes meos. Natura corporis nostri ferimur in omnem criminum cursum: et humanarum cupiditatum impetus in hanc nos viam cogit.

PL 9, 587A

悪徳は遠ざけられなければならない。それによって、神の言葉の守りがありうるようにするためである。――しかし預言者は、「私は私の足を遠ざけた」と言うとき、そこに、何かより深いものを示している。我々の体の本性によって、我々はあらゆる罪の走りへと運ばれ、人間の欲望の勢いが、この道へと我々を駆り立てるのである。

2

Sed qui super seniores et docentes intelligit, per intelligentiae doctrinam se prohibuit, et exeuntem procurrentemque revocavit.

PL 9, 587A

しかし、老人たちや教える者たちにまさって悟る者は、理解の教えによって自らを遠ざけ、出て走り出そうとするところを呼び戻した。

3

Resistendum ergo est et obnitendum, ut nosmetipsos ab omni via mala primum arceamus, tum deinde si quis nos instinctus eo coeperit ferre, retrahamus: et prius nostramet ipsi potestate sumus inhibendi, ut deinceps custodiamus Dei verbum.

PL 9, 587A

それゆえ我々は、抵抗し、努力して、まず我々自身をあらゆる悪しき道から遠ざけ、次に、もし何らかの衝動が我々をそこへ運び始めたなら、引き戻さなければならない。神の言葉をそのあとで守るために、まず我々自身の権力によって、自らを抑えなければならない。

4

Antea autem propria inhibitione opus est, ut possit Dei verbi esse custodia. Neque enim quisquam verbum ante custodiet, et tum prohibere se poterit.

PL 9, 587B

しかし、あらかじめ自らを抑えることが必要である。そうしてはじめて、神の言葉の守りがありうる。誰も、まず言葉を守り、そのあとで自らを遠ざけることはできないからである。

5

Prohibitio enim ea demum est, ut id quod fiebat, fieri arceatur: custodia vero tum firma est, cum se quis a malis inhibens, bona observat sine intermissione custodiae.

PL 9, 587B

遠ざけるとは、行われていたことが行われないよう防ぐことである。他方、守りが堅固であるのは、悪から自らを抑えながら、守りを中断することなく、善を守るときである。

Pars XLII, Caput IX

第XLII部 第IX章PL 9, 587B
1

Verbi Dei vera custodia. --Qualis autem custodia verbi Dei esse debeat, sequens versus docet. Sequitur enim, VERS. 102: A judiciis tuis non declinavi: quia tu legem posuisti mihi.

PL 9, 587B

神の言葉の真の守り。――神の言葉の守りがどのようなものであるべきかは、続く句が教える。続いて言うからである。「私は汝の裁きから逸れなかった。汝が私に律法を定めたからである」(詩篇118:102)。

2

Haec est igitur vera custodia, nullam in partem a Dei se judiciis deflectere, neque levi saltem declinare decessu; sed intentum semper, et semper immobilem in eo in quo institit permanere.

PL 9, 587B

これこそ真の守りである。いかなる方向にも神の裁きから曲がらず、わずかに離れることによってさえ逸れず、つねに張りつめ、つねに揺るがず、立った場所にとどまることである。

Pars XLII, Caput X

第XLII部 第X章PL 9, 587C
1

Lex evangelica lege Moysi continetur, homini dat spem gloriae Dei. --Non declinat autem, quia legem sibi Dominus statuerit.

PL 9, 587C

福音の律法は、モーセの律法に含まれる。人に神の栄光への望みを与える。――彼が逸れないのは、主が彼に律法を定めたからである。

2

Legem quidem Moyses statuerat; sed hic idem propheta in psalmo altero oraverat, dicens: Domine, constitue legislatorem super eos: sciant gentes quoniam homines sunt (Psal. IX, 21) .

PL 9, 587C

確かにモーセが律法を定めたが、この同じ預言者が別の詩篇で祈って言っていた。「主よ、彼らの上に立法者を立てよ。異邦人は、自分たちが人間にすぎないことを知れ」(詩篇9:21)。

3

Ea enim lex, quam Moyses scripserat, paedagoga nobis in Christo fuit: et idcirco super docentes se et seniores intellexit, quia legem evangelicam, quae Moysi lege continetur, intelligit.

PL 9, 587C

モーセが書いたその律法は、キリストにおいて我々の養育係であったからである。それゆえ彼は、自らを教える者たちや老人たちにまさって悟った。モーセの律法に含まれる福音の律法を、理解しているからである。

4

Haec ergo per Dominum nostrum lata est, haec omnem hominem in scientiam Dei erudivit. Et idcirco ad id quod dixerat: Constitue legislatorem super eos; adjecit: Sciant gentes quoniam homines sunt: id est, ex terra genitae et in cognitionem Dei ex limo conformatae.

PL 9, 587C

それゆえこの律法は、我々の主を通して与えられ、この律法があらゆる人を神の知識へと教育した。それゆえ彼は、「彼らの上に立法者を立てよ」と言ったことに、「異邦人は、自分たちが人間にすぎないことを知れ」と付け加えたのである。すなわち、地から生まれ、泥から神の認識へと形づくられた者たちだということである。

5

Quod enim antea per ignorationem legis Moysi nesciebant, nunc per praedicationem Domini nostri Jesu Christi sciunt: et ut originem suam, id est, corporis naturam in novo latore legis agnoscunt, ita et gloriam novi hujus latoris legis exspectant, in exordio sui jam ad imaginem et similitudinem Dei constitutae.

PL 9, 588A

以前は、モーセの律法を知らなかったために知らなかったことを、いまや我々の主イエス・キリストの宣教によって知っている。そして、自らの起源、すなわち体の本性を新しい立法者において認めるように、この新しい立法者の栄光をも待ち望むのである。彼らは、その始まりにおいて、すでに神の像と似姿に据えられているからである。

Pars XLII, Caput XI

第XLII部 第XI章PL 9, 588A
1

Eloquia Dei dulcia, sed si animum penetrent. --Et praedicationis hujus evangelicae dulcedinem in consequentibus Propheta testatur. Ait enim, VERS. 103: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo! Mel in ore, non etiam in faucibus dulce est.

PL 9, 588A

神の言葉は甘い。ただし心に染み入るならば。――そして預言者は、続く句で、この福音の宣教の甘さを証しする。彼は言うからである。「汝の言葉は私の喉になんと甘いことか。私の口にとって蜜にまさって」(詩篇118:103)。蜜が甘いのは口の中であって、喉においてまで甘いのではない。

2

Extra regionem enim oris corporalium saporum nullus est sensus. Sed Dei eloquia in faucibus dulcia sunt, in animam scilicet defluentia et interna penetrantia: non in ore modo cibi placentia, sed illic dulcia ubi cognitionis et prudentiae et intelligentiae sensus est.

PL 9, 588B

口の領域の外には、体の味の感覚はないからである。しかし神の言葉は、喉において甘い。すなわち、魂へと流れ落ち、内奥へと染み入るのであり、口の中で食物として快いだけでなく、認識と思慮と理解の感覚があるその場所で甘いのである。

3

Et ideo eloquia in faucibus et in ore melle dulciora sunt. Sed ut mel per aegritudinem aestumque febrium ea quae acciderint oris amara mitificat; ita animae nostrae amaritudines et tristes cupiditatum insalutarium febres infusa Dei eloquia mitificant, si modo non ore contineantur, sed faucibus devorentur.

PL 9, 588B

それゆえ神の言葉は、喉においても口においても、蜜より甘い。そして、蜜が病や熱の暑さによって口に生じた苦さを和らげるように、我々の魂の苦さと、有害な欲望の悲しい熱を、注がれた神の言葉が和らげる。それが口の中にとどまるだけでなく、喉から呑み込まれるならば、である。

Pars XLII, Caput XII

第XLII部 第XII章PL 9, 588B
1

Praecepta erudiunt ea perficientes. Scientia a Deo non datur non appetentibus. --Sequitur deinde, VERS. 104: A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam iniquitatis.

PL 9, 588B

掟は、それを成し遂げる者たちを教える。知識は、求めない者たちには神から与えられない。――続いて次の句が来る。「私は汝の戒めから悟った。それゆえ私は不義のあらゆる道を憎んだ」(詩篇118:104)。

2

Intelligentes nos faciunt praecepta; sed praecepta re atque opere expleta: id est, ut ea quae his continentur in quantum possumus expleamus. Ergo efficienda praecepta sunt, ut simus intelligentes.

PL 9, 588C

掟は我々を理解する者にする。ただし、事実と業において果たされた掟である。すなわち、そこに含まれていることを、我々ができる限り果たすということである。それゆえ、我々が理解する者となるために、掟は実行されなければならない。

3

Et licet a Deo intelligentia perfecta sit, tamen a nobis incipiendum est, ut possimus perfectam intelligentiam promereri. His enim, qui non hoc per se inchoant, clausa a Deo omnia sunt.

PL 9, 588C

理解は神から完全に与えられるものであるとしても、完全な理解に値する者となるためには、我々から始めなければならない。これを自ら始めない者たちには、すべてが神によって閉ざされているからである。

4

Et idipsum propheticus sermo per Esaiam docet dicentem: Ne dicas de mandatis meis, quod cognoveris ea: neque cognovisti, neque credidisti ea, neque ab initio aperui tibi aures.

PL 9, 588C

そしてこのことを、預言の言葉が、イザヤを通して教えている。イザヤは言う。「私の戒めについて、汝がそれを知ったと言ってはならない。汝は知らず、それを信じもせず、初めから、私は汝の耳を開かなかった。」

5

Cognovi enim quod spernens sperneres, et quod iniquus adhuc ex ventre vocandus esses (Esa. XLVIII, 7 et 8) . Ergo non indulgetur scientia non appetentibus eam. Et quia Deus cordium scrutator est, his qui spreturi eam essent, obtusae aures sunt, et hebes sensus est.

PL 9, 588C

「私は、汝が必ず軽んじる者であり、胎の中からなお不義の者と呼ばれることになると、知っていたからである」(イザヤ48:7、8)。それゆえ、知識は、それを求めない者たちには許されない。そして神は心を探る者であるから、それを軽んじるであろう者たちには、耳は鈍く、感覚は鈍い。

6

Sed Propheta a praeceptis Dei intelligit: praecepta scilicet agens, intelligentiam consecutus: intelligens vero omnem odit iniquitatis viam.

PL 9, 589A

しかし預言者は、神の掟から悟る。すなわち、掟を行い、理解を得たのである。そして理解する者は、不義のあらゆる道を憎む。

Pars XLII, Caput XIII

第XLII部 第XIII章PL 9, 589A
1

Affectionum humanarum rectus usus. --Humanae enim naturae omnes diversarum affectionum adjacent motus, ut sunt odia et amores. Sed amor impendendus est in dilectionem bonorum, odium autem assumendum est ex offensa malorum.

PL 9, 589A

人間の情念の正しい用い方。――人間の本性には、憎しみや愛のように、さまざまな情念の動きがすべてそなわっているからである。しかし愛は善いものへの愛のために費やされなければならず、憎しみは悪いものへの反感から取られなければならない。

2

Nostrum ergo est modo utilis organi corpora nostra in coaptatos et concinentes modos temperare, ut non vitia diligamus, ut non virtutes bonas oderimus, ut unicuique nos generi decenter atque utiliter coaptemus.

PL 9, 589A

それゆえ我々のなすべきことは、有用な楽器のように、我々の体を、調和し響き合う調べへと整えることである。それによって、我々が悪徳を愛さず、善い徳を憎まず、それぞれの種類にふさわしく有益なように、我々を適合させるのである。

3

Propheta mandata Dei diligit: et qui mandata Dei diligit, iniquitatis vias odit. Ut enim perfectae fidei obsequelae est, obedientiam diligere, et id quod quis agit ex affectu charitatis explere, et necessitatem agendi amantis voluntate praecurrere; ita et magnae innocentiae est, iniquitates non modo non agere, sed odisse, quia interdum nos ab his metus et terror avertat.

PL 9, 589B

預言者は神の戒めを愛する。そして神の戒めを愛する者は、不義の道を憎む。完全な信仰の従順には、従順を愛し、人が行うことを愛の情から果たし、行うことの必然を、愛する者の意志によって先取りすることがあるように、大きな無垢には、不義を行わないだけでなく、憎むこともある。ときに恐れと恐怖が、我々をそれらから遠ざけるからである。

4

Odium autem nobis earum, judicium verae et perfectae de his opinionis insinuat. Diligamus ergo justitiam, modestiam, frugalitatem, misericordiam; et oderimus rixas et ebrietates, caedes, superbias, stupra, cum quibus necesse est et diabolum oderimus.

PL 9, 589B

他方、それらへの我々の憎しみは、それらについての真の完全な見解の判断を我々に示す。それゆえ我々は、義、慎み、質素、憐れみを愛し、争い、酩酊、殺人、高慢、淫行を憎もう。これらを憎めば、必ず悪魔をも憎むことになる。

5

Diligentes vero pacem, veritatem, justitiam, diligemus eum qui est pax, justitia et veritas, Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 589B

平和と真理と義を愛する者は、平和であり、義であり、真理である者、すなわち我々の主イエス・キリストを愛するであろう。彼は世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars XLIII, Prooemium

第XLIII部 冒頭PL 9, 589C
1

Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis. Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae. Humiliatus sum usquequaque, Domine: vivifica me secundum verbum tuum. Voluntaria oris mei fac beneplacita, Domine, et judicia tua doce me.

PL 9, 589C

主よ、汝の言葉は私の足のともしびであり、私の道の光である。私は誓い、汝の義の裁きを守ることを定めた。私はあらゆる点で低くされた、主よ。汝の言葉に従って私を生かせ。私の口の自発のものを、喜ばしいものとせよ、主よ。そして汝の裁きを私に教えよ。

2

Anima mea in manibus tuis semper: et legem tuam non sum oblitus. Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis meis (Hil. tuis) non erravi. Haereditate acquisivi (Hil. haereditavi) testimonia tua in aeternum: quia exultatio cordis mei sunt. Declinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum propter retributionem.

PL 9, 589C

私の魂はつねに汝の手の中にある。私は汝の律法を忘れなかった。罪人たちは私に罠を置いたが、私は私の(ヒラリウスでは「汝の」)戒めから迷い出なかった。私は汝の証しをとこしえに、相続によって得た(ヒラリウスでは「私は相続した」)。それらは私の心の歓喜だからである。私は、報いのために、汝の義の定めをとこしえに行うよう、私の心を傾けた。

Pars XLIII, Caput I

第XLIII部 第I章PL 9, 590A
1

Hominis tenebrae. Aeternitas. Ad hanc dux ei Deus. --Vita sensusque hominum in errore ac potius nocte inscientiae manent, dum carnali infecta contagio in profundo ignorantiae per gravitatem naturae, cui admixta est, detinetur.

PL 9, 590A

人間の闇。永遠。神は、それへの導き手である。――人間の命と感覚は、誤りのうちに、むしろ無知の夜のうちにとどまっている。それは、肉の汚染に染まり、混ぜ合わされている本性の重さによって、無知の深みに押しとどめられているからである。

2

Quando enim per semetipsam, causam et rationem originis suae noverit? Quando sciet qui vitae suae fructus sit, quae conditio spei, quae promerendae posteritatis via?

PL 9, 590A

人間の命が自分自身によって、自らの起源の原因と理由を知るときが、いつあろうか。自らの命の実りが何であるか、望みの状態がどのようなものか、後に得られるべき世への道がどのようなものかを知るときが、いつあろうか。

3

Neque enim quisquam tam demens aut inops sensu est, ut in id cum nullus esset natum se esse existimet, ut rursum postquam natus est nullus esset; cum sine dubio meminerit ex bonitate Dei profectum esse quod natus est, nec id in bonitatem ejus malitiae cadat, ut in nobis hoc suum quo nascimur munus interimat.

PL 9, 590A

何ものでもなかったときに生まれたのは、生まれたのちにまた何ものでもなくなるためだ、と考えるほど、愚かで感覚に乏しい者は誰もいない。彼は疑いなく、自らが生まれたことが神の善から出たものであることを心に留めている。神の善に、我々が生まれるというこの自らの賜物を、我々のうちで滅ぼすという悪意があてはまることもない。

4

Sed propheta cognitione rerum coelestium dignus, et in lucem scientiae munere Dei et eloquio collocatus, ducem ad bene et innocenter vivendum eum sequitur qui lux vera est, et qui omnem hominem lucificat (Joan. I, 9) .

PL 9, 590B

しかし預言者は、天のことの認識にふさわしい者とされ、神の賜物と言葉によって知識の光の中に置かれ、正しく無垢に生きるための導き手として、真の光であり、すべての人を照らす者に従っている(ヨハネ1:9)。

Pars XLIII, Caput II

第XLIII部 第II章PL 9, 590B
1

Verbi Dei luce ad omnes actus utendum. --Hanc ergo vitae suae ignorantiam, quodam praelato lumine ad intelligentiam dirigit, dicens, VERS. 105: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine.

PL 9, 590B

神の言葉の光を、すべての行いに用いるべきである。――それゆえ彼は、自らの命のこの無知を、あらかじめ掲げられたある光によって理解へと導いて、言う。「主よ、汝の言葉は私の足のともしびである」(詩篇118:105)。

2

Scit se, nisi verbo Dei illuminatum, has corporum tenebras et hanc saeculi noctem non posse evadere. Scit ubique adesse lapides offensionum, laqueos funium, et scrobes fovearum.

PL 9, 590B

彼は、神の言葉に照らされなければ、体のこの闇とこの世の夜から逃れることはできないと知っている。至る所につまずきの石があり、綱の罠、穴の落とし穴があることを知っている。

3

Ut enim quis nocte egressus lucernam antefert, et quo pedem inferat contuetur, atque ad singulos gressus lumine praeeunte sollicitus est: ita unusquisque nostrum manens in se verbum Dei in omnes operum processus tamquam lucernam praetendit.

PL 9, 590B

夜に出かける者が、ともしびを前に掲げ、足をどこに下ろすかを見て、一歩ごとに、先を行く光に気を配るように、我々の各人も、自らのうちにとどまる神の言葉を、あらゆる業の進み行きに、ともしびとして前に掲げるのである。

4

Omnis etenim doctrina coelestis dux nobis ad iter vitae est, quae lucernae modo in hac nocte saeculi praeferenda est, cum aliquid aut agimus, aut cogitamus, aut loquimur: ut ea in omnem progressum cujuscumque operationis utamur.

PL 9, 590C

天の教えはすべて、我々にとって命の道への導き手である。それは、何かを行うとき、考えるとき、語るとき、この世の夜の中で、ともしびのように前に掲げられなければならない。あらゆる働きのあらゆる進みにおいて、それを用いるためである。

Pars XLIII, Caput III

第XLIII部 第III章PL 9, 590C
1

Lucernae lux ne sit in nobis inutilis. Jugiter ardeat. Jubet Dominus in Evangeliis, hanc praeceptorum suorum lucernam non otiosam et inutilem occuli, dicens: Nemo enim lucernam accendit, et ponit eam sub modio (Matth. V, 15) .

PL 9, 590C

ともしびの光が、我々のうちで無益とならないように。絶えず燃えるように。――主は福音書で、自らの掟のこのともしびを、怠けさせ、無益にして隠さないよう、こう言って命じている。「誰もともしびをともして、升の下に置きはしない」(マタイ5:15)。

2

Quae enim lucernae, si modio tegatur, utilitas est? Usum suum tantum intra id quo operitur impendit. Jubet igitur eam in candelabro, id est, in officii sui sede constitui.

PL 9, 590C

ともしびが升で覆われるなら、何の益があろうか。その用は、覆われている範囲の内にだけ費やされる。それゆえ主は、それを燭台の上に、すなわち自らの務めの座に置くよう命じる。

3

Itaque hanc doctrinam, atque hoc verbum Dei intra nos receptum, non otiosum, neque inutile tamquam in modio occulamus: sed lumen istud nobis ipsis primum, et rursus ex nobis omnibus gentibus praebeamus.

PL 9, 590D

それゆえ我々は、この教え、我々のうちに受け入れられたこの神の言葉を、怠けさせ、無益にして升の下のように隠さず、この光を、まず我々自身に、そして次に我々からすべての異邦人に、差し出そう。

4

Sequenti quoque istud mandato Dominus admonuit, dicens: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae vestrae ardentes (Luc. XII, 35) . Jubet ergo nihil nos agere in obscuro: quia omnis in peccatis agens odit lumen, et diligit tenebras (Joan. III, 20) .

PL 9, 591A

主は、続く戒めによってもこのことを促して言った。「汝らの腰は帯を締められ、汝らのともしびは燃えているように」(ルカ12:35)。それゆえ、我々が暗がりの中で何も行わないよう命じている。罪の中で行う者はみな、光を憎み、闇を愛するからである(ヨハネ3:20)。

5

Vult has lucernas nostras esse semper accensas, ne quando in nocte hujus saeculi relinquamur. Judaeis in tabernaculo testimonii lucerna accenditur, et haec omni festivitatis suae tempore ardet (Exodi XXVII, 20 et 21). Illi quod agunt nesciunt.

PL 9, 591A

主は、我々のこれらのともしびが、つねにともされていることを望む。この世の夜に、いつか取り残されることがないためである。ユダヤ人たちには、証しの幕屋でともしびがともされ、それは彼らの祭りのすべての時に燃える(出エジプト記27:20、21)。彼らは自分たちが何をしているのかを知らない。

6

Sed nos in his tabernaculorum nostrorum, id est, corporum testimoniis ardentes lucernas semper habeamus, et festivitatem spei nostrae earum luce peragamus.

PL 9, 591A

しかし我々は、我々の幕屋、すなわち体の証しのうちに、燃えるともしびをつねに持ち、その光によって、我々の望みの祭りをやり遂げよう。

Pars XLIII, Caput IV

第XLIII部 第IV章PL 9, 591B
1

Apostoli Ecclesiae oculi; Joannes lucerna. Virgines prudentes. --Apostolos quoque, quos sal terrae, quos et lumen mundi Dominus nuncupat (Matth. V, 14) , per hanc significationem hos et lucernas esse Ecclesiae ostendit, dicens: Lucerna corporis tui est oculus tuus (Matth. VI, 22) , corporis scilicet Ecclesiae, quae unum corpus in Christo est, nosque invicem membra ejus sumus.

PL 9, 591B

使徒たちは教会の目。ヨハネはともしび。賢い乙女たち。――主が地の塩、また世の光と呼んだ使徒たちを(マタイ5:14)、主はこの表現によって、教会のともしびでもあることを示して、こう言う。「汝の体のともしびは、汝の目である」(マタイ6:22)。すなわち教会の体のことであり、それはキリストにおける一つの体であり、我々は互いにその肢体である。

2

Primum enim unicuique nostrum Dei verbum oculus sive lucerna est: deinde vir apostolicus toti corpori suo, id est, Ecclesiae lucerna est. Neque enim omne corpus, aut pes, aut oculus, aut manus est.

PL 9, 591B

まず、我々各人にとって、神の言葉は目、あるいはともしびである。次に、使徒的な人は、自らの体全体、すなわち教会にとって、ともしびである。体全体が足でも、目でも、手でもあるわけではないからである。

3

Ergo si oculi totius corporis pars lucidissima, et ob id membris caeteris praestans, erunt tenebrae (Ibid. 23) , id est, si apostolorum lucernae non ardebunt, lumine ipso in tenebris sito, quanta totius corporis nox manebit?

PL 9, 591B

それゆえ、もし体全体でもっとも明るい部分である目が、それゆえほかの肢体にまさる目が、闇となるなら(マタイ6:23)、すなわち、使徒たちのともしびが燃えないなら、光そのものが闇の中に置かれるのだから、体全体の夜はどれほどであろうか。

4

Joannes praedicator poenitentiae lucerna et Judaeis, et gentibus fuit, Domino dicente: Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V, 15) , et vos voluistis ad horam exsultare in lumine ejus.

PL 9, 591C

悔い改めの宣教者ヨハネは、ユダヤ人にとっても異邦人にとっても、ともしびであった。主がこう言っているからである。「彼は燃えて輝くともしびであった。そして汝らは、しばしの間、その光の中で喜ぶことを望んだ」(ヨハネ5:15)。

5

Habemus ergo doctrinae lumen: exsultemus in eo, non ad horam, sed semper; neque ad tempus, sed in aeternum.

PL 9, 591C

それゆえ我々は教えの光を持っている。その中で喜ぼう。しばしの間ではなく、つねに。ひとときではなく、とこしえに。

6

Beatae virgines illae, et utiles olei mercatrices, solae in lampadum suarum lumine cum sponso thalamum ingressae sunt, caeteris negligentibus et dormientibus ab ingressu thalami exclusis (Matth. XXV) .

PL 9, 591C

あの幸いなる乙女たち、油を役立つように買い求めた者たちだけが、自分たちの灯火の光とともに、花婿とともに婚礼の部屋に入った。ほかの者たちは怠り、眠っていたので、婚礼の部屋に入ることから閉め出された(マタイ25章)。

Pars XLIII, Caput V

第XLIII部 第V章PL 9, 591C
1

Verbum Dei qui lucerna et lumen. --Ad omnem igitur animae nostrae pedem utamur Dei verbo ut lucerna; sed lucerna semper ardente, semper in officium suum per nostram providentiam praeparata. Verbum autem, quod pedibus lucerna est, ipsum illud et semitis lumen est.

PL 9, 591C

神の言葉は、ともしびであり光である者。――それゆえ、我々の魂のあらゆる歩みのために、神の言葉をともしびとして用いよう。しかし、それはつねに燃え、つねに我々の配慮によって自らの務めへと備えられたともしびでなければならない。他方、足のためのともしびである言葉は、まさにその同じものが、道の光でもある。

2

Sensim enim et domestice incedentibus lucerna opus est: peregrinum autem et publicum iter ingredientibus lumen potius necessarium est, ne latro insidietur, ne ambiguae viae error occurrat.

PL 9, 591D

ゆっくりと家の中を歩く者たちには、ともしびが必要である。他方、他国の、公共の道に踏み出す者たちには、むしろ光が必要である。盗賊が待ち伏せしないため、曖昧な道の誤りに出会わないためである。

3

Per incrementa enim a minore ad majus adscenditur: ut ei cui verbum Dei primum lucerna sit pedibus, id ipsum verbum ei fiat lumen semitis. Sed lucerna pedibus et lumen semitis utilem profectum praestare debent. Et videamus an dignum aliquid propheta subjecerit.

PL 9, 591D

というのは、成長によって、小さなものから大きなものへと上っていくからである。神の言葉がまず足のためのともしびとなる者には、同じ言葉が道の光となる。しかし、足のためのともしびと道の光は、有益な進歩をもたらさなければならない。預言者が何かふさわしいものを続けて述べたかどうか、見てみよう。

Pars XLIII, Caput VI

第XLIII部 第VI章PL 9, 592A
1

Jurata et statuta quid. --Ait enim, VERS. 106: Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae. Jam non in nocte saeculi errat, nec pedem metuit offendere. Sacramentum enim omne firmatae scientiae res est, et jurandi religio ex veritatis cognitione suscipitur.

PL 9, 592A

誓われたことと定められたことは何か。――彼は言うからである。「私は誓い、汝の義の裁きを守ることを定めた」(詩篇118:106)。彼はもはやこの世の夜に迷わず、足をつまずかせることを恐れない。すべての誓約は、確かにされた知識のものであり、誓いの敬虔は、真理の認識から引き受けられるからである。

2

Jurat ergo propheta; nec tantum jurat, sed et statuit; quia sacramenti vinculum firmitas sit statutorum. Statuit ergo jurans custodire judicia justitiae Dei. Et difficile est statuta convelli, et optimum est statuere jurata.

PL 9, 592A

それゆえ預言者は誓う。ただ誓うだけでなく、定める。誓約の絆は、定めの堅固さだからである。それゆえ彼は、誓って、神の義の裁きを守ることを定めた。定められたことが覆されるのは難しく、誓われたことを定めるのは最善である。

Pars XLIII, Caput VII

第XLIII部 第VII章PL 9, 592B
1

Judicia Dei justa. --Sed meminit nihil esse in Dei judiciis injustum. Si enim humana judicia ea vere judicia existimantur, quae ex arbitrio justi judicii sanciuntur; quomodo ambigendum sit, nihil esse in Dei judiciis injustum?

PL 9, 592B

神の裁きは義しい。――しかし彼は、神の裁きに不義なものは何一つないことを心に留めている。人間の裁きでさえ、義しい裁きの判断に基づいて確定されたものが真の裁きと見なされるのだとすれば、神の裁きに不義なものが何一つないことを、どうして疑いうるだろうか。

2

Amittimus liberos; injustum hoc judicium existimamus. Numquid injuste Deus in Job filios dedit diabolo potestatem? Damna nostra tamquam inique accidentia dolemus. Numquid egere solum illum perfectum virum Deus sine justitiae ratione permisit?

PL 9, 592B

我々は子を失うとき、これを不義な裁きだと考える。神がヨブの子らに対する権力を悪魔に与えたのは、不義であったか。我々は自らの損失を、不当に起こったことのように嘆く。神は、あの完全な人が窮乏することを、義の理由なしに許したのだろうか。

3

Cruciamur doloribus, et contra Deum impatientiae nostrae querelis increpamus. Anne incerto consilio exesus vermibus, sanie defluens, perfossus ulcere fuit? Certe haec omnia ad documentum fidei et ad praemium gloriosae patientiae profecerunt.

PL 9, 592B

我々は苦痛に責められ、自らの忍耐のなさの嘆きによって、神に逆らって憤る。ヨブが、虫に食われ、膿を流し、潰瘍に貫かれたのは、確かな計画なしであったのか。確かにこれらはすべて、信仰の証明と、栄えある忍耐の報いに役立った。

4

Infirmitas nostra efficit, ut malum esse id quod patimur existimemus. Caeterum Dei semper voluntas est, ut patientia passionum probemur: nos vero divini judicii justitiam, dum sine documento fidei latere volumus, improbamus.

PL 9, 592B

我々の弱さのゆえに、我々は、自分が受けているものは悪だと考える。しかし神の意志は、つねに、我々が苦難における忍耐によって試されることである。我々は、信仰の証明なしに隠れていたいと望むあまり、神の裁きの義を非とするのである。

Pars XLIII, Caput VIII

第XLIII部 第VIII章PL 9, 592C
1

Christus humilitatis praeceptum praebuit et exemplum. --Sed qui superius et juraverat et statuerat ut custodiret judicia justitiae Dei, dignum aliquid sacramento et constitutione sua in observandis debet praestare judiciis.

PL 9, 592C

キリストは、謙遜の掟と実例を示した。――しかし、先に神の義の裁きを守ることを誓い、定めた者は、その誓約と自らの定めにふさわしい何かを、裁きの遵守において果たさなければならない。

2

Non enim leve est, quod custoditurum se statuit juratus. Et quid illud sit, sequens versus loquitur. Ait enim, VERS. 107: Humiliatus sum usquequaque, Domine: vivifica me secundum verbum tuum.

PL 9, 592C

彼が誓って守ろうと定めたことは、軽いものではないからである。それが何であるかを、続く句が語る。彼は言うからである。「私はあらゆる点で低くされた、主よ。汝の言葉に従って私を生かせ」(詩篇118:107)。

3

Unigenitus Dei filius naturae nostrae ex Virgine sibi corpus assumens, cum in se ipso veram et perfectam humanae prudentiae formam praebuisset, quid a se disci tamquam exemplo doctrinae voluerit, noscendum est.

PL 9, 592C

神のひとり子は、おとめから我々の本性の体を自らのために取り、自らのうちに、人間の知恵の真にして完全な形を示したとき、教えの実例として自らから何が学ばれることを望んだのかを、知らなければならない。

4

Ait enim: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28 et 29) .

PL 9, 592D

彼は言うからである。「労し、重荷を負う者は皆、私のもとに来よ。私が汝らを休ませよう。私の軛を汝らの上に負い、私から学べ。私は柔和で、心のへりくだった者だからである。そうすれば、汝らは汝らの魂に休みを見出すであろう」(マタイ11:28、29)。

5

Ipse utique perfectus et sine peccato solus, et unus in cujus ore dolus non fuit, hoc praecipuum a se doctrinae sumi voluit exemplum, mansuetudinis scilicet et humilitatis, per quae animabus requies inveniretur.

PL 9, 592D

彼自身、完全で、ただ一人罪なく、その口に偽りがなかった唯一の者として、自らからこのすぐれた教えの実例が取られることを望んだ。すなわち、それによって魂に休みが見出される、柔和と謙遜の実例である。

Pars XLIII, Caput IX

第XLIII部 第IX章PL 9, 593A
1

Superbiendi causas sustulit. --Scit insolentem esse et incapacem rerum secundarum naturae nostrae infirmitatem.

PL 9, 593A

彼は高ぶる理由を取り去った。――彼は、我々の本性の弱さが、傲慢で、順調なことに耐えられないものであることを知っている。

2

Alii per opes insolescunt; nescientes de largitione opum dictum esse, Eleemosyna enim abscondit peccatum; et rursum: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9) ; et Deum ipsum his qui esurientem cibassent, sitientem potassent, peregrinum domo recepissent, nudum veste texissent, infirmum visitassent, clausum carcere consolati essent, dixisse: Venite, benedicti patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34) .

PL 9, 593A

ある者たちは、富によって傲慢になる。彼らは、富の施しについて、「施しは罪を隠す」と言われ、また、「彼は散らし、貧しい者たちに与えた。その義はとこしえにとどまる」(詩篇111:9)と言われていることを知らない。また、飢えている者に食べさせ、渇いている者に飲ませ、旅人を家に迎え、裸の者に衣を着せ、病人を見舞い、牢に閉じ込められた者を慰めた者たちに、神自身がこう言ったことも知らない。「来よ、私の父に祝福された者たちよ。世界の基から汝らのために備えられた国を受け継げ」(マタイ25:34)。

3

Alii gloria saeculi tument; nescientes hunc principalem benedictionem coelestium fuisse sermonem: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3) .

PL 9, 593A

ある者たちは、この世の栄光によって思い上がる。彼らは、天の言葉の中で、この祝福が第一のものであったことを知らない。「心の貧しい者は幸いである。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:3)。

4

Alios nobilitas carnalis in fastigium erigit; non cogitantes illis qui in Christo renati sunt dictum esse: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta (I Pet. II, 9) . Aliae sunt saeculi leges, alia Dei munera.

PL 9, 593B

ある者たちを、肉の高貴さが高みへと持ち上げる。彼らは、キリストにおいて新たに生まれた者たちに、こう言われていることを考えない。「汝らは選ばれた種族、王の祭司、聖なる民族である」(一ペトロ2:9)。この世の法は別であり、神の賜物は別である。

5

Diabolus cum Dominum tentare ausus est, suum esse saeculum gloriatur (Matth. IV, 1) . Dominus vero mori nos saeculo jubet, ut vivamus ipsi.

PL 9, 593B

悪魔は、主を試みようとあえてしたとき、この世は自分のものだと誇る(マタイ4:1)。しかし主は、我々がこの世に対して死に、彼のために生きるよう命じる。

6

Cum Domino opum contemptus, opulentia est, cum Domino terreni honoris despectus, coelorum regnum est; cum Domino humilitas cordis, generosae et regiae nativitatis ornatus est. Hoc igitur a se disci voluit, quod virtutum omnium maximum est.

PL 9, 593B

主にあっては、富の軽蔑が豊かさであり、主にあっては、地上の栄誉への蔑みが天の国であり、主にあっては、心の謙遜が高貴で王たる生まれの飾りである。それゆえ彼は、あらゆる徳のうちでもっとも大いなるこのことを、人々が自らから学ぶことを望んだ。

Pars XLIII, Caput X

第XLIII部 第X章PL 9, 593C
1

Humilitatis Christi praemium. --Apostolus etiam ad humilitatem nos docens, talibus adhortatur: Hoc enim sapite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam existimavit esse se aequalem Deo, sed se exinanivit formam servi accipiens, et habitu repertus ut homo.

PL 9, 593C

キリストの謙遜への報い。――使徒もまた、我々に謙遜を教えて、このように勧める。「汝らのうちで、キリスト・イエスにおいてもあったこのことを思え。彼は神の形にあったが、神と等しくあることを奪い取るべきものとは考えず、かえって自らを空しくし、僕の形を取り、人の姿で見出された」

2

Humiliavit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6 et seqq.) . Habemus exemplum ab unigenito Deo humilitatis: sed videamus et praemium.

PL 9, 593C

「彼は自らを低くし、死にまで、しかも十字架の死にまで、従順な者となった」(フィリピ2:6以下)。我々は、神のひとり子から、謙遜の実例を得ている。しかし報いも見よう。

3

Propter hoc enim eum Deus exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria Dei patris (Ibid. 9 et seq.) .

PL 9, 593C

「それゆえ、神は彼を高く上げ、すべての名にまさる名を彼に与えた。それは、イエスの名において、天にあるもの、地にあるもの、冥界にあるものの、すべての膝がかがみ、すべての舌が、主イエスは父なる神の栄光のうちにあると告白するためである」(フィリピ2:9以下)。

4

Hoc humilitatis fuit praemium, ut corpus assumptum in gloria Dei patris maneret, ut in nomine ejus genu coelestia et terrestria et inferna curvarent.

PL 9, 594A

これが謙遜の報いであった。すなわち、取られた体が父なる神の栄光のうちにとどまり、その名において、天にあるもの、地にあるもの、冥界にあるものが膝をかがめるということである。

5

Manens enim in forma Dei, non vi aliqua sibi ac rapina, id quod erat, praesumendum existimavit, scilicet ut Deo esset aequalis.

PL 9, 594A

神の形にとどまりながら、何らかの力や強奪によって、自らがそうであったものを先取りすべきだとは考えなかった。すなわち、神と等しくあることである。

6

Erat enim in Dei forma, nihilque ei ex ejus gloria deerat, in cujus forma manebat; sed formam servi per humilitatem accepit, et habitu ut homo repertus est, humilians se per obedientiam usque ad mortem: nec solum usque ad mortem, sed usque ad mortem crucis.

PL 9, 594A

彼は神の形にあり、その形にとどまっていたので、その栄光から何も欠けていなかった。しかし謙遜によって僕の形を取り、人の姿で見出され、従順によって、死にまで、しかも死にまでだけでなく、十字架の死にまで、自らを低くした。

7

Coelum ex praecepto Dei ipse firmavit, mundum ex paterno jussu in hanc speciem tanti decoris ornavit, terram et quae in ea sunt creavit. Sed numquid ob illa meruit hominem assumptum in aeterni patris gloria collocare?

PL 9, 594A

彼自身が、神の掟に従って天を固め、父の命令によって世界をこれほどの美しい姿に飾り、地とその中にあるものを創造した。しかし、それらのゆえに、取られた人を永遠の父の栄光のうちに据えるに値するとされたであろうか。

8

Humilitatis hoc praemium est, humilitatis haec merces est: ut quia manens antea in forma Dei, esset in forma servi deinceps effectus; et manens in forma Dei, et effectus in forma servi, confessione coelestium et terrestrium et infernorum esse in Dei patris gloria nosceretur.

PL 9, 594B

これは謙遜の報いであり、謙遜の報酬である。すなわち、先には神の形にとどまっていて、その後に僕の形をとる者となったので、神の形にとどまりつつ僕の形をとる者となった者として、天にあるもの、地にあるもの、冥界にあるものの告白によって、父なる神の栄光のうちにあることが知られるということである。

Pars XLIII, Caput XI

第XLIII部 第XI章PL 9, 594B
1

Paulus elationem suis cavet. Eam ab ipso Deus avocat. --Verens quoque idem apostolus, ne quos ipsa illa divinorum munerum gratia efficeret insolentes, ait: Unicuique data est demonstratio Spiritus ad utilitatem (I Cor. XII, 7) .

PL 9, 594B

パウロは、自分の者たちに高ぶりを警告する。神は、それを彼から遠ざける。――同じ使徒は、神の賜物のまさにその恩寵が、誰かを傲慢にするのを恐れて、こう言う。「各人に、霊の現れは、益のために与えられている」(一コリント12:7)。

2

In eo enim quod ait, ad utilitatem, docuit eo humiliter utendum: ne forte quemquam spiritalium donorum confidentia efficeret insolentem, et Dei gratia per insolentiae vitium fieret otiosa.

PL 9, 594B

「益のために」と言うことによって、それは謙遜に用いられるべきだと教えたのである。霊的な賜物への確信が、誰かを傲慢にし、神の恩寵が傲慢という悪徳によって空しくなることがないためである。

3

Ex persona autem sua ipse demonstrat, etiam hoc se a Deo gratiae consecutum, ne per confidentiam plurium in se gratiarum in aliquem tumorem superbiae tolleretur, dicens: Et propter eminentiam revelationum datus est mihi stimulus carnis angelus Satanae, qui me colaphizaret, ne extollar (II Cor. XII, 7) .

PL 9, 594C

また彼は、自らの人格において、多くの恩寵が自分のうちにあるという確信によって、何らかの高ぶりのふくれあがりへと持ち上げられないように、神からこの恩寵をも受けたことを示して言う。「そして啓示のすぐれていることのゆえに、私には肉の刺、サタンの使いが与えられ、私を打たせた。私が高ぶらないためである」(二コリント12:7)。

4

Etiam hoc ille vas electionis et doctor gentium metuit, ne ultra humanae infirmitatis naturam per spiritalium in se munerum confidentiam superbiret Ezechiam regem Scriptura laudat, quod fecerit rectum et bonum in conspectu Dei (IV Reg. XVIII, 3) : sed non usque in finem potuit haec manere laudatio.

PL 9, 594C

あの選びの器、異邦人の教師でさえ、自らのうちにある霊的な賜物への確信によって、人間の弱さの本性を超えて高ぶることを恐れた〔底本は superbiret と Ezechiam の間に文の切れ目がない。本文が崩れているらしく、ここで文を切った〕。聖書は、ヒゼキヤ王が神の目に正しく善いことをしたと称賛する(列王記四18:3)。しかし、この称賛は最後までとどまることができなかった。

5

Scriptum enim est in secundo Praeteritorum libro: Et cecidit Ezechias ab altitudine cordis sui (II Paral. XXXII, 26) . Ubi cor in altum erexerat, ubi in superbiam se per confidentiam laudationis extulerat, praeteritorum gestorum gratiam per superbiae crimen amisit.

PL 9, 595A

歴代誌の第二の書に書かれているからである。「ヒゼキヤは、その心の高ぶりから落ちた」(歴代誌下32:26)。心を高く掲げたとき、称賛への確信によって自らを高ぶりへと持ち上げたとき、彼は過去の行いの恩寵を、高ぶりの罪によって失った。

Pars XLIII, Caput XII

第XLIII部 第XII章PL 9, 595A
1

David humillimus, cui multae superbiendi causae. --Propheta igitur sacramento constituens ut justa Dei judicia custodiret, hoc primum opus sumpsit, ut humilis fieret: neque solum humilis, sed humilis valde: per adjectionem hanc consummatae in se humilitatis modestiam edocens.

PL 9, 595A

ダビデはきわめて謙遜であった。彼には、高ぶる理由が多かった。――それゆえ預言者は、神の義の裁きを守ることを誓約によって定めたとき、まず、へりくだる者となることをその務めとして取った。ただへりくだるだけでなく、はなはだしくへりくだる者となることをである。この付加によって、自らのうちに完成した謙遜の慎みを教えたのである。

2

Et erant causae in eo plures superbiendi. Praebebat insolentiae causas nobilitas ex Juda, et in eo primum potestas benedictionis regiae inchoata. Mansit enim aliquandiu ex David tribu regiae potestatis familia, ex qua secundum carnem Rex aeternus emersit.

PL 9, 595A

彼には、高ぶる理由が多くあった。ユダから出た高貴さ、そしてその中で最初に始まった王の祝福の権力が、傲慢の理由を提供した。王の権力の家系は、ダビデの部族から、しばらくのあいだ続き、その家系から、肉によれば、永遠の王が現れたからである。

3

Erat etiam prudentissimus. Ait enim: Invisibilia et occulta sapientiae tuae manifestati mihi (Psal. L, 8) . Meruit etiam et propheta esse, cum dicitur: Aperiam in parabolis os meum, eructabo absconsa a constitutione mundi (Psal. LXXVII, 2) .

PL 9, 595B

彼はまた、きわめて賢かった。こう言っているからである。「汝は私に、汝の知恵の見えないものと隠されたものを示した〔底本は manifestati。manifestasti と読む〕」(詩篇50:8)。また預言者であるにも値した。こう言われているからである。「私は口を開いてたとえを語り、世界の基から隠されていたことをあふれ出させよう」(詩篇77:2)。

4

Humanae quoque opulentiae copiis abundavit. Ait enim ipse: Ecce congregavi de paupertate mea auri talenta centum millia, et argenti mille millia, et aeris et ferri quorum numerus non est (I Paral. XXII, 14) .

PL 9, 595B

彼は人間の富の豊かさにも満ちていた。彼自身がこう言っているからである。「見よ、私は自分の貧しさのうちから、金十万タラントと、銀百万タラント、数えきれないほどの青銅と鉄を集めた」(歴代誌上22:14)。

5

Hinc familiae nobilitas, hinc regis potestas, hinc sapientiae fiducia, hinc prophetiae meritum, hinc copiae facultatum, non erexerunt tamen in superbiam, neque in aliquem fastigii tumorem extulerunt.

PL 9, 595B

ここから家系の高貴さ、ここから王の権力、ここから知恵への確信、ここから預言の功績、ここから財産の豊かさが来た。しかしそれらは、彼を傲慢へと駆り立てず、何らかの高ぶりのふくれあがりへと持ち上げることもなかった。

6

Tuto ergo postulat, dicens: Vivifica me secundum verbum tuum; id est, ut tamquam nondum vivens aeternae vitae vitam secundum verbum Dei mereatur, quia eum humilitatis modestia intra disciplinam et doctrinam praedicationis evangelicae contineret.

PL 9, 595C

それゆえ彼は、安全に願って言う。「汝の言葉に従って私を生かせ」。すなわち、まだ生きていない者のように、神の言葉に従って永遠の命の命を得るに値するように、ということである。謙遜の慎みが、福音の宣教の規律と教えの内に、彼を保つからである。

Pars XLIII, Caput XIII

第XLIII部 第XIII章PL 9, 595C
1

Plura sponte praestat David quam lex jubeat. --Deinceps sequitur, VERS, 108: Voluntaria oris mei fac beneplacita, Domine, et judicia tua doce me. Digne exsequitur propheta sacramentum constitutionis suae.

PL 9, 595C

ダビデは、律法が命じる以上のことを、自発的に行う。――続いて次の句が来る。「私の口の自発のものを、喜ばしいものとせよ、主よ。そして汝の裁きを私に教えよ」(詩篇118:108)。預言者は、自らの定めの誓約を、ふさわしく実行する。

2

Primum enim humilis valde effectus est: sequenti nunc orat ut voluntaria oris sui beneplaceant. Non contentus est etiam praescriptis legis contineri, neque tantum necessitatem obedientiae subjacere. Lex praecipiebat malum pro malo esse reddendum.

PL 9, 595C

彼はまず、はなはだしく低くされた者となった。いま続いて、自分の口の自発のものが喜ばれるよう祈る。律法の規定によって縛られることにも、従順の必然にのみ服することにも、満足しない。律法は、悪に対して悪を返すよう命じていた。

3

David iste cum Saul totis se imperii sui viribus persequentem, frequenter captum et conclusum habuisset, non modo non peremit, sed etiam cum honore dimisit, dicens: Non inferam super eum manum meam, quia Christus Domini est (I Reg. XXIV, 11) .

PL 9, 596A

このダビデは、サウルが自らの支配の全力で自分を迫害していたとき、しばしばサウルを捕らえ、閉じ込めていながら、殺さなかっただけでなく、栄誉をもって去らせた。彼は言った。「私は彼の上に私の手を伸ばさない。彼は主のキリストだからである」(サムエル記上24:11)。

4

Hunc etiam cum in bello peremptum comperisset, flevit et vindicavit (II Reg. I, 15 et 17) . Filius quoque ejus Abessalon regnum occupat, exercitum contrahit, patrem bello parricidali persequitur.

PL 9, 596A

また、彼が戦いで殺されたと知ったとき、泣き、そして仇を討った(サムエル記下1:15、17)。また、彼の子アブサロムは、王国を奪い、軍を集め、親殺しの戦いで父を迫害する。

5

Sed militibus David dicit: Parcite puero Abessalon (II Reg. XVIII, 5) . Illi quidem ad resistendum necessitas imposita est, ut regi; sed pietas et bonitas adfuit ad parcendum, ut prophetae. Mortuum quoque affectu paterno et dolore deflevit.

PL 9, 596A

しかしダビデは兵士たちに言う。「若者アブサロムを容赦せよ」(サムエル記下18:5)。彼には、王として、抵抗する必然が課せられていた。しかし預言者として、容赦する敬虔と善良さがあった。彼は、死んだ者をも、父の情と痛みをもって嘆いた。

6

Haec enim voluntaria, non legitima sunt: et his obtemperare, libertatis potius quam necessitatis officium est.

PL 9, 596A

これらは自発的なことであって、律法の定めるところではないからである。これらに従うのは、必然の務めというより、自由の務めである。

Pars XLIII, Caput XIV

第XLIII部 第XIV章PL 9, 596B
1

Voluntariae devotionis opera a Paulo commendata. --Habet hanc Apostolus voluntariae doctrinae, non et legitimae consuetudinem, dicens: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (I Cor. VII, 25) .

PL 9, 596B

自発的な献身の業は、パウロによって推奨されている。――使徒は、自発的な教えの慣行を持っており、律法にかなった慣行ではない。こう言っている。「童貞の者たちについては、私は主の掟を持たないが、勧告を与える」(一コリント7:25)。

2

Aut cum gloriam viduitatis et continentiam laudat, non inhibet potestatem nubendi, sed meritum coelibatus praedicat (Ibid. 38) . Ultra legem instituit, et ultra praeceptum adhortatur, voluntaria legitimis anteponens.

PL 9, 596B

また、やもめの栄光と節制を称賛するときも、結婚する権力を禁じるのではなく、独身の功績を宣べている(一コリント7:38)。彼は律法を超えて定め、掟を超えて勧め、自発的なことを、律法にかなうことよりも先に置いている。

3

Et rursum ait: Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Numquid non habemus potestatem mulieres circumducendi, sicut caeteri apostoli et fratres Domini et Cephas? Aut ego solus et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi?

PL 9, 596B

また彼は言う。「我々には、食べ飲む権力がないのか。ほかの使徒たちや主の兄弟たち、ケファのように、女を連れて歩く権力が、我々にはないのか。それとも、私とバルナバだけには、このことを行う権力がないのか」。

4

Sed non utimur hac potestate. Potestas in licito est, cum lex (evangelica) infidelitati nostrae parcens praescriptis nos gravibus non onerat.

PL 9, 596C

しかし我々は、この権力を用いない。権力は許されたことの内にある。(福音の)律法が、我々の不信に容赦を与えて、重い規定を我々に負わせないときである。

5

At vero voluntatis professio ex incremento fidei est, cum in his quae moderata lex nobis est, nosmetipsos voluntariae devotionis studio continemus.

PL 9, 596C

しかし、意志の告白は信仰の成長から来る。我々に穏やかにされた律法が定めていることについて、自発的な献身の熱意によって、我々自らを抑えるときである。

Pars XLIII, Caput XV

第XLIII部 第XV章PL 9, 596C
1

Judicia legis agens David non intelligit. --Haec igitur voluntaria ut Deo sint placita Propheta orat; quia illa, quae ex praescripto legis gerantur, ipsa servitii sui necessitate peraguntur. Causam autem semper praetendit deprecationis suae.

PL 9, 596C

律法の裁きを行うダビデは、まだそれを理解していない。――それゆえ預言者は、この自発のものが神に喜ばれるよう祈る。律法の規定によって行われることは、その務めの必然そのものによって成し遂げられるからである。他方、彼は自らの嘆願の理由をつねに前に掲げる。

2

Postea enim quam voluntaria oris sui ut beneplacita essent oravit, adjecit: Et judicia tua doce me. Judicia legis agit, et quantum in se est gestis atque operibus exercet; sed nondum ea intelligit. Scit enim esse legem spiritalem.

PL 9, 596C

自らの口の自発のものが喜ばれるよう祈ったのち、彼は付け加えたからである。「そして汝の裁きを私に教えよ」。彼は律法の裁きを行い、自らのうちにあるかぎり、行いと業において実行している。しかし、まだそれを理解していない。律法が霊的であることを知っているからである。

3

Et illud quod sub specie praesentium operationum continetur nosse festinat: ea enim quis necesse est doceri postulet, quae ignorat.

PL 9, 597A

そして、現在の働きの外見のもとに含まれているものを、急いで知ろうとする。人は、知らないことを教えられるよう、必ず求めるはずだからである。

Pars XLIII, Caput XVI

第XLIII部 第XVI章PL 9, 597A
1

Totum se Deo tradit. --Totum autem se Propheta secundum sacramenti sui constitutionem Deo dedit.

PL 9, 597A

自らを全く神に委ねる。――預言者は、自らの誓約の定めに従って、自らを全く神に与えた。

2

Humiliatus est valde, voluntaria oris ejus placentia sunt: nunc ejus anima in Dei manibus semper est, et legis Dei non obliviscitur, dicens, VERS. 109: Anima mea in manibus tuis semper: et legem tuam non sum oblitus. Totum quod vivit, Deo vivit.

PL 9, 597A

彼ははなはだしく低くされ、彼の口の自発のものは喜ばれる。いま彼の魂は、つねに神の手の中にあり、神の律法を忘れない。こう言うのである。「私の魂は、つねに汝の手の中にある。私は汝の律法を忘れなかった」(詩篇118:109)。生きているすべてを、神のために生きる。

3

Omnis ejus sensus et spiritus in Deo est: nullum tempus admittitur, quo subrepere legis possit oblivio. In omnibus suis operibus et cogitationibus Deus cogitatur. Lex in memoria est, in Dei manibus anima viventis semper est.

PL 9, 597A

彼のあらゆる感覚と霊は、神のうちにある。律法の忘却が忍び寄りうるような時は、いっさい認められない。彼のあらゆる業と思いにおいて、神が思われている。律法は記憶のうちにあり、生きている者の魂は、つねに神の手の中にある。

Pars XLIII, Caput XVII

第XLIII部 第XVII章PL 9, 597B
1

Quam id cuique necessarium. Laquei ubique. --Scit etiam quam sibi istud utile sit, scit quam sit necessarium quotidie se manibus Dei, gestis atque operibus suis, et per indefessam memoriam legis inserere.

PL 9, 597B

それが各人にとってどれほど必要か。罠はいたるところにある。――彼はまた、これが自分にとってどれほど有益か、毎日、自らを神の手のうちに、自らの行いと業によって、また律法の疲れを知らない記憶によって、差し入れることがどれほど必要かを、知っている。

2

Ait enim, VERS. 110: Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi. Scit in hac saeculi sylva plures laqueos extendi, plures vitae suae captiones parari.

PL 9, 597B

彼は言うからである。「罪人たちは私に罠を置いた。しかし私は汝の戒めから迷い出なかった」(詩篇118:110)。彼は、この世の森に、多くの罠が張られ、自らの命に対する多くの捕獲が仕掛けられていることを知っている。

3

Sermo, cogitatio, opus nostrum semper adjacentes habent laqueos: cum interdum occurrit causa irae, doloris affectio, querelae necessitas, malae cupiditatis occasio.

PL 9, 597B

我々の言葉、思い、業には、つねに罠がそばにある。ときに、怒りの機会、痛みの情、嘆きの必然、悪い欲望の機会が生じるときである。

4

Hos diabolus angelique ejus ab initio transgressores, et ab exordio peccatores, laqueos semper extendunt. Sed cujus in manibus Dei anima est, et qui numquam legis Dei immemor est, his undique licet laqueis circumjectis, a praeceptis tamen non aberrabit.

PL 9, 597B

悪魔とその天使たちは、初めからの違反者、始まりからの罪人であって、これらの罠をつねに張る。しかし、その魂が神の手の中にある者、神の律法を決して忘れない者は、これらの罠がいたるところに巡らされていても、掟から迷い出ることはない。

5

Semper enim Deum cogitans ab his evolat, ut in psalmo alio loquitur: Sicut passer, liberatus ex laqueo venatorum (Ps. CXXIII, 7) . Et Dominus ipse per Prophetam ait, Liberate vos ex laqueo venatorum, et a verbo conturbationis (Ps. XC, 3) .

PL 9, 597C

つねに神を思う者は、そこから飛び去る。ほかの詩篇で語られているとおり、「狩人の罠から救い出された雀のように」(詩篇123:7)。また主自身も預言者を通して言う。「汝らは狩人の罠から、また混乱の言葉から、自らを解き放て」(詩篇90:3)。

Pars XLIII, Caput XVIII

第XLIII部 第XVIII章PL 9, 597C
1

Saeculum quam perniciosum iis qui ei renuntiarint. --Non enim injuste tenduntur retia avibus (Prov. I, 17, sec. LXX) . In coelestem scientiam homo eruditus es: quid tibi cum terrenis operibus et gestis est?

PL 9, 597C

この世は、それを捨てた者たちにとって、どれほど有害か。――鳥に網が張られるのは、不当ではない(箴言1:17、七十人の訳者たちによる)。汝は、天の知識へと教育された人間である。地上の業や行いと、汝に何の関わりがあるのか。

2

Avis effectus es: cur non in naturae tuae elemento moraris? Volucres enim coeli nuncupantur: non injuste ergo illis in possessione terrenae habitationis insidiae sunt.

PL 9, 597C

汝は鳥になった。なぜ自らの本性の元素の中にとどまらないのか。彼らは天の鳥と呼ばれるからである。それゆえ、地上の住まいを所有しているとき、彼らに罠があるのは不当ではない。

3

Saeculo renuntiasti: quid tibi cum saeculi rebus? quid quereris captus in saeculo? quid quereris injuriam laquei in regione non tua? Dic potius et utere ipse tu voce Psalmistae dicentis ista: Quis dabit mihi pennas sicut columbae?

PL 9, 597D

汝はこの世を捨てた。この世のものごとと、汝に何の関わりがあるのか。なぜこの世で捕らえられたことを嘆くのか。自らのものではない地域で、罠の不正を、なぜ嘆くのか。むしろ、汝自身が、詩篇作者のこの言葉を語り、用いよ。「誰が私に、鳩のような翼を与えるのか」

4

Et volabo, et requiescam (Ps. LIV, 7) . Natura avium est, ut non cum volent requiescant: tu autem jam factus columba, volando requiescis, id est, in coelestem te sedem et cognitionem a laqueis terrenis volatu fidelis animae efferendo.

PL 9, 598A

「そして私は飛び、憩うであろう」(詩篇54:7)。鳥の本性は、飛んでいるときには憩わない、というものである。しかし汝は、すでに鳩となったのだから、飛ぶことによって憩う。すなわち、忠実な魂の飛翔によって、汝自身を、地上の罠から、天の座と認識へと持ち上げるのである。

Pars XLIII, Caput XIX

第XLIII部 第XIX章PL 9, 598A
1

Testis Dei esse et ejus causa pati avet David. Testimonia haereditate parta. --Dehinc sequitur, VERS. 111: Haereditavi testimonia tua in saeculum; quia exultatio cordis mei sunt. Haeres, secundum humanam consuetudinem, omnia ejus obtinet cujus et haeres est.

PL 9, 598A

神の証人となり、そのために苦しむことを、ダビデは切望する。相続によって得られた証し。――続いて言う。「私は汝の証しを世に相続した。それらは私の心の歓喜だからである」(詩篇118:111)。相続人は、人間の慣行によれば、その者の相続人であるところの者のすべてを得る。

2

Sed humanas haereditates dedignatur Propheta, qui testimonia Dei haereditavit. Gratum ipsi, si Dei fiat ipse testis, quia exultatio cordis sui sit, si se Dei inter persecutionum bella testetur.

PL 9, 598A

しかし預言者は、神の証しを相続したのだから、人間の相続を軽んじる。もし彼自身が神の証人となるなら、それは彼にとって喜ばしい。迫害の戦いのただ中で自らが神のものであることを証しするなら、それが彼の心の歓喜だからである。

3

Sic et meminimus his testimoniis apostolos gratulatos, cum exeuntes de consessu persecutorum, laetati sunt propter Dei nomen dignos se injuriis judicatos (Act. V, 41) . Testimonia ergo ejus exultatio eorum cordis fuit.

PL 9, 598B

我々はまた、使徒たちがこれらの証しを喜んだことを思い出す。迫害者たちの会議から出て行き、神の名のゆえに辱めを受けるにふさわしい者とされたことを喜んだのである(使徒言行録5:41)。それゆえ彼らにとって、その証しは心の歓喜であった。

4

Sed Propheta, ut et apostoli, licet inter multas persecutiones haec testimonia Dei, id est, testandi de eo cum exultatione cordis tamquam haereditatem retineat; tamen etiam illa Dei testimonia haereditate acquisita habet, quae sub testibus dicta sunt.

PL 9, 598B

しかし預言者は、使徒たちと同じように、多くの迫害のただ中にあって、神のこれらの証し、すなわち神について心の歓喜をもって証しすることを、相続財産のようにとどめてはいるが、それでもなお、証人たちのもとで語られた神のあの証しも、相続によって得たものとして持っている。

5

Moyses legem sub testibus dedit coelo atque terra (Deut. IV, 26) , Esaias sub testibus arguit coelo atque terra (Esa. I, 2) , Apostolus jam celsioribus testimoniis ut praedicator evangelicus usus est, dicens: Testor vobis coram Deo et Christo Jesu et angelis ejus (I Tim. V, 21) .

PL 9, 598B

モーセは、天と地を証人として、律法を与えた(申命記4:26)。イザヤは、天と地を証人として、咎めた(イザヤ1:2)。使徒は、福音の宣教者として、すでにより高い証しを用いて言った。「私は、神とキリスト・イエスと、その天使たちの前で、汝らに証しする」(一テモテ5:21)。

6

Haec ergo testimonia sub his scripta, et sub his testata, et in his testata, tamquam novi patrimonii haeres occupat: non ex parte, sed in totum. Jus enim haereditatis ex solido est.

PL 9, 598C

それゆえ彼は、これらのもとで書かれ、これらのもとで証しされ、これらにおいて証しされたこれらの証しを、新しい財産の相続人として、部分ではなく全体として、占有する。相続の権利は、全体に及ぶからである。

7

Etsi inter plures secundum humanam successionem haereditas dividatur, tamen haereditas ipsa nomine haeredis ex solido est.

PL 9, 598C

人間の相続の仕方では、相続財産が複数の者のあいだで分けられるとしても、相続財産そのものは、相続人の名において、全体として存する。

Pars XLIII, Caput XX

第XLIII部 第XX章PL 9, 598C
1

Perseverantia a Deo quoddam initium a nobis. Originis vitium: --Ac ne quod a multis dici saepe solet rationis aliquam habeat auctoritatem, cum asserunt proprium Dei munus esse, ut quis in Dei rebus atque operibus versetur; excusantes infidelitatem suam, quod cessante erga se Dei voluntate maneant infideles: est quidem in fide manendi a Deo munus, sed incipiendi a nobis origo est.

PL 9, 598C

堅持は神から、始まりは我々から。起源の悪徳。――多くの者がしばしば言うことが、何らかの道理の権威を持つことのないように。彼らは、人が神のことがらと業に携わることは、神に固有の賜物であると主張し、自らの不信仰を言い訳して、神の意志が自分に対して止んでいるので不信のままだと言う。信仰にとどまる賜物は確かに神から来るが、始める起源は我々からである。

2

Et voluntas nostra hoc proprium ex se habere debet, ut velit: Deus incipienti incrementum dabit: quia consummationem per se infirmitas nostra non obtinet, meritum tamen adipiscendae consummationis est ex initio voluntatis.

PL 9, 598C

そして我々の意志は、自らのうちに、望むという固有のことを持っていなければならない。神は、始める者に成長を与える。我々の弱さは、それ自体では完成を得られないが、完成を得るべき功績は、意志の始まりから来るからである。

3

Idcirco psalmum ita Propheta conclusit, VERS. 112: Declinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum propter retributionem. Cor suum ipse declinat, et ex naturae humanae peccatis in obedientiam Dei inflectit.

PL 9, 599A

それゆえ預言者は、詩篇をこう結んだ。「私は、報いのために、汝の義の定めをとこしえに行うよう、私の心を傾けた」(詩篇118:112)。彼は自らの心を自ら傾け、人間の本性の罪から、神への従順へと曲げる。

4

Natura quidem et origo carnis suae eum detinebat: sed voluntas et religio cor ejus ex eo in quo manebat originis vitio ad justificationum opera declinat. Et declinat in omni vitae suae tempore: non in definitione aliqua spatii, sed in omni vitae suae saeculo.

PL 9, 599A

確かに、自らの肉の本性と起源が彼を引き止めていた。しかし意志と敬虔が、彼の心を、そこにとどまっていた起源の悪徳から、義の定めの業へと傾ける。そして彼は、自らの命のすべての時において傾ける。何らかの期間の限定においてではなく、自らの命の全き世においてである。

5

Declinat autem propter retributionem, certus scilicet ea fidei meritis reservari, et in his retributionem ejus esse, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum in Christo Jesu (I Cor. II, 9) , cui gloria est et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 599A

彼が傾けるのは報いのためであり、それが信仰の功績のために取っておかれ、その報いは、目が見ず、耳が聞かず、人の心に上ったこともないもの、神がキリスト・イエスにあって自らを愛する者たちのために備えたもののうちにあると、確信しているからである(一コリント2:9)。キリスト・イエスに、栄光が、今も、つねに、世々にある。アーメン。

Pars XLIV, Prooemium

第XLIV部 冒頭PL 9, 599B
1

Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. Adjutor et susceptor meus (Hil. add. es tu) : et in verbum tuum speravi (spero). Declinate a me maligni: et scrutabor mandata Dei mei. Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab exspectatione mea.

PL 9, 599B

私は不義の者たちを憎み、汝の律法を愛した。私の助け手、私を受け入れる者(ヒラリウスは「汝は……である」を加える)。そして汝の言葉に私は望みを置いた(別本では「置く」)。悪しき者たちよ、私から離れよ。私は私の神の戒めを探求しよう。汝の言葉に従って私を受け入れよ。そうすれば私は生きる。私の待望において私を恥じ入らせるな。

2

Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper. Sprevisti omnes discedentes a justitiis (infra, justificationibus) tuis: quia injusta cognitio (cogitatio) eorum.

PL 9, 599B

私を助けよ。そうすれば私は救われ、常に汝の義の定めを思い巡らそう。汝は、汝の義(下では「義の定め」)から離れ去る者をみな退けた。彼らの認識(別本では「思い」)は不正だからである。

3

Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae: ideo dilexi testimonia tua (infra, justitias tuas sine semper) semper. Confige timore tuo carnes meas: a judiciis enim tuis timui.

PL 9, 599B

私は、地の罪びとをみな、背く者と見なした。それゆえ、汝の証し(下では「汝の義」。「常に」を欠く)を常に愛した。汝への畏れによって私の肉を釘づけよ。私は汝の裁きを恐れたからである。

Pars XLIV, Caput I

第XLIV部 第I章PL 9, 599C
1

Inimicos diligere est praeceptum. --Praecepti evangelici doctrina est, ut inimicos diligagamus (Matth. V, 44) : et non solum amantibus nos amorem, sed etiam his qui nos oderint debeamus.

PL 9, 599C

敵を愛することは掟である。――福音書の掟の教えは、我々が敵を愛すること〔底本は diligagamus。diligamus と読む〕(マタイ5:44)、そして我々を愛する者にだけでなく、我々を憎む者にも愛を負うべきことである。

2

Ergo haec prophetae professio adversari videtur dominicis mandatis: ut cum amor nobis inimicorum imperetur, ille quod iniquos oderit, tamquam bonum opus praeferat, dicens, VERS. 113: Iniquos odio habui.

PL 9, 599C

それゆえ、預言者のこの宣言は、主の戒めに反しているように見える。我々には敵への愛が命じられているのに、彼は不義の者たちを憎んだことを善い業として前面に出し、こう言うからである。「私は不義の者たちを憎んだ」(詩篇118:113)。

Pars XLIV, Caput II

第XLIV部 第II章PL 9, 599C
1

Odium patris, matris, etc., jubetur quando illi a martyrio aut a Dei famulatu avocant. --Sed hujus ipsius dicti ratio ex ipsis evangeliis noscenda est.

PL 9, 599C

父母などを憎むことは、彼らが殉教や神への奉仕から引き離すときに命じられている。――しかし、この言葉そのものの理由は、福音書そのものから知るべきである。

2

Nam Dominus, qui inimicos diligi jussit, et maledicentes patrem aut matrem reos esse mortis constituit (Levit. XX, 9) , rursum alio in loco praecepit, dicens: Si quis venit ad me, et non oderit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc etiam et animam suam, non potestus me esse discipulus (Luc. XIV, 26) .

PL 9, 599C

というのは、敵を愛するよう命じた主は、父や母を呪う者を死に値する者と定め(レビ記20:9)、また別の箇所でまたこう命じたからである。「もし誰かが私のもとに来て、その父、母、妻、子ら、兄弟、姉妹、さらには自分の魂までも憎まないなら、私の弟子であることはできない〔底本は potestus me。potest meus と読む〕」(ルカ14:26)。

3

Ergo haec videntur sibi esse contraria, ut cujus ex praecepto non solum odium in parentes, sed maledictio tantum morte sit digna, ipse rursum, dicat, neminem discipulum suum esse posse qui nisi ( quasi, nisi qui) patrem et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, et animam suam oderit.

PL 9, 600A

それゆえ、これらは互いに矛盾しているように見える。その掟によれば、親への憎しみどころか、呪いだけでも死に値するというのに、同じ彼がまた、父、母、妻、子ら、兄弟、姉妹、さらに自分の魂までも憎む者でなければ(すなわち「……者でなければ」の語順)、誰も自分の弟子であることはできないと言うのだから。

4

Durus hic sermo, et praeceptum grave est, impietatis necessitatem ad consummationem religionis imponere.

PL 9, 600A

これは厳しい言葉であり、重い掟である。宗教の完成のために、不敬虔の必然を課しているからである。

Pars XLIV, Caput III

第XLIV部 第III章PL 9, 600A
1

Verum nihil a Deo durum, nihil impium, nihil contrarium anterioribus praeceptis jubetur. Irasci autem haec carissima nobis nomina, pater scilicet ac mater, et uxor, et filii non possunt, quod eos praecipimur odisse; cum animam ipsam nostram odisse jubeamur.

PL 9, 600A

しかし、神が命じるものには、厳しいものも、不敬虔なものも、先の掟に反するものもない。ところで、父、母、妻、子らという、我々にとってこの上なく大切なこれらの名は、我々が彼らを憎むよう命じられていることに腹を立てることはできない。我々は自分の魂そのものをも憎むよう命じられているのだから。

2

Scit enim esse Dominus plures tam inconsulti amoris, ut cum persistere in martyrii gloria filios suos videant, ut tempori cedant, rogent; ut sententiam mutent, precentur; et impiae pietatis erga eos utantur affectu: cum anus mater, et pater senex miserabiles canos filio in ipso martyrii certamine cum invidia praedurae voluntatis ejus ostendat: hinc et uxor adsit filiorum ambitiosa comitatu, oret ut potius sibi illisque vivat: hinc fratres et sorores blandis nominum suorum familiaritatibus deprecentur: ipsa quoque anima illecebris jam pridem capta vivendi, tacitis quibusdam consiliis ad conniventiam deflectendae voluntatis irrepat.

PL 9, 600B

主は、多くの人々がそれほど思慮を欠いた愛を持っていることを知っている。すなわち、子らが殉教の栄光にとどまろうとしているのを見ると、時勢に譲るように頼み、考えを改めるよう祈り、彼らに対して不敬虔な敬愛の情を用いるのである。老いた母は、殉教の闘いのただ中にある子に、その頑なな意志への恨みをこめて、憐れな白髪を見せ、父も老いて同じようにする。一方では妻が子らの群れを伴って取りすがるように寄り添い、自分と子らのために生きてほしいと願う。他方では兄弟姉妹が、それぞれの名の親しみによって甘く懇願する。魂そのものも、生きることの誘惑にすでにとうに捕らえられていて、ひそかな勧めによって、意志を曲げて目をつぶるよう忍び寄る。

3

Hoc igitur in tempore odisse nos patrem, matrem, uxorem, filios, fratres, sorores, et ipsam quoque animam Dominus praecepit.

PL 9, 600B

それゆえ、主はこのような時に、我々が父、母、妻、子ら、兄弟、姉妹、そしてまた魂そのものを憎むよう命じたのである。

4

Nam hunc eumdem sermonem ita clausit, post odium universorum dicens: Et si quis non portat crucem suam, et venit post me: non poterit meus discipulus esse (Luc. XIV, 27) .

PL 9, 600C

というのは、主はこの同じ言葉を、すべての者への憎しみのあとでこう言って締めくくったからである。「そして、自分の十字架を担って私のあとに来ない者は、私の弟子であることはできない」(ルカ14:27)。

5

Ergo tum odio habendi sunt, cum portare nos martyrii crucem nolunt, cum sequi Deum exemplo passionis dehortantur. Honestum hoc odium et utile est, eos qui ab amore Christi abducere conantur odisse.

PL 9, 600C

それゆえ、彼らを憎むべきなのは、彼らが我々に殉教の十字架を担わせようとせず、受難の実例によって神に従うことを思いとどまらせるときである。キリストの愛から引き離そうと努める者たちを憎むことは、名誉あることであり、有益である。

Pars XLIV, Caput IV

第XLIV部 第IV章PL 9, 600C
1

Iniquos odiendo David Evangelio non repugnat. --Itaque nunc Propheta nihil contrarium evangelicis praeceptis, quibus amare inimicos jubemur, locutus videtur, dicens, Iniquos odio habui. Non enim inimicos suos dicit, sed iniquos: id est, transgressores legis.

PL 9, 600C

不義の者たちを憎むことで、ダビデは福音書に反していない。――それゆえ、いま預言者は、敵を愛するよう命じられている福音書の掟に反することを何も語っていないと見える。「私は不義の者たちを憎んだ」と言うとき、彼は自分の敵とは言わず、不義の者たち、すなわち律法の違反者と言っているのだから。

2

Propriore istud verbo graecitas nuncupat dicens, παρανόμους id est, extra legem agentes. Sed qui praeteritores legis odit, non potest non id amare quod odit esse neglectum: et ideo ait: Et legem tuam dilexi. Convenit autem, ut quia legem amat, eos oderit qui legis inimici sunt.

PL 9, 600C

ギリシア語はこのことをより適切な語で παρανόμους と呼ぶ。すなわち、律法の外で行動する者たちである。ところで、律法を破る者を憎む者は、それが軽んじられることを自分が憎んでいるそのものを、愛さずにはいられない。それゆえ彼は言う。「そして私は汝の律法を愛した」。律法を愛するからには、律法の敵である者たちを憎むのは筋が通っている。

Pars XLIV, Caput V

第XLIV部 第V章PL 9, 601A
1

Adjutorio Dei magno nobis opus. Spes obtinet. Meritum omne ex spe ac fide Christi. --Dehinc sequitur, VERS. 114: Adjutor et susceptor meus es tu: et in verbum tuum spero. Magno nobis Dei auxilio opus est in tanto atque assiduo saeculi istius praelio.

PL 9, 601A

神の助けは我々に大いに必要である。希望は得る。あらゆる功績は、キリストへの希望と信仰から出る。――そのあと、こう続く。「汝は私の助け手、私を受け入れる者。汝の言葉に私は望みを置く」(詩篇118:114)。この世のこれほど大きく絶え間ない戦いにおいて、我々には神の大いなる助けが必要である。

2

Non enim nobis, secundum Apostolum, pugna est adversus carnem et sanguinem, sed adversus potestates et mundi potentes harum tenebrarum, adversus spiritales nequitias in coelestibus (Eph. VI, 12) .

PL 9, 601A

というのは、使徒によれば、我々の戦いは肉と血に対するものではなく、諸々の権力に対し、この闇の世界の有力者たちに対し、天にある霊的な悪に対するものだからである(エフェソ6:12)。

3

Hos ergo hostes habemus, adversus hos adjutor Deus precandus est, ut nos in susceptionem suam recipiat. Sed non tam timoris haec precatio debet esse quam meriti. Timor enim ex trepidatione conditionis humanae est, Propheta autem in verbo Dei sperat.

PL 9, 601A

それゆえ、我々にはこれらの敵がおり、彼らに対して助け手である神に祈り求めねばならない。神が我々を自らの受け入れのうちに迎えてくれるようにである。ただし、この祈りは恐れによるというより、功績に基づくものでなければならない。恐れは人間の境遇の動揺から生じるが、預言者は神の言葉に望みを置いているからである。

4

Spes non res praesentes obtinet, sed futuras. Sperat ergo quae verbo Dei, id est, dictis propheticis continentur. Sperat autem vel retributiones fidei in vitam spiritalem: vel ipsum illum Domini nostri, qui Dei Verbum est, adventum exspectat.

PL 9, 601A

希望が得るのは現在のものではなく、将来のものである。それゆえ彼が望むのは、神の言葉、すなわち預言者たちの言葉に含まれているものである。彼が望むのは、霊的な生命への信仰の報いか、あるいは神の言葉である我々の主のあの到来を待つことである。

5

Spes enim ista meretur auxilium et adjutorium Dei. Non aliter aut nos meremur, aut aliqui ante meruerunt, quam Verbum Dei Deum naturae nostrae carnem vel habitaturum sperasse, vel quod habitaverit credidisse.

PL 9, 601B

この希望こそ、神の助けと援助に値するからである。我々も、また先の人々も、神の言葉である神が我々の本性の肉のうちに〔Verbum Dei Deum naturae nostrae carnem habitaturum は構文が取りにくい。carnem を住む場所と解した〕住むだろうと望み、あるいは住んだと信じたことによらなければ、功績を得なかったし、得ることもない。

Pars XLIV, Caput VI

第XLIV部 第VI章PL 9, 601B
1

Malitia omnibus inest. Malitia multiplex in corde. --Sed Propheta multa in se esse meminit, quae spei suae conentur obsistere: et ideo subjecit, VERS. 115: Declinate a me maligni; et scrutabor mandata Dei mei.

PL 9, 601B

悪意はすべての者のうちにある。悪意は心の中で多様である。――しかし預言者は、自分の希望に立ちはだかろうとするものが自分のうちに多くあることを覚えていた。それゆえこう付け加えた。「悪しき者たちよ、私から離れよ。私は私の神の戒めを探求しよう」(詩篇118:115)。

2

Doctrinae coelestis ratio admonet ut dictum hoc referendum ad personam hominum, quibus insit malignitas, existimetur.

PL 9, 601B

天の教えの道理は、この言葉を、悪意の宿る人々の人格に関わるものと解すべきだと告げている。

3

Propheta enim, qui gentes docet, qui verbum Dei praedicat, jubet ut a se universi maligni declinent: quia congregatio sanctorum ad malitiae operarios sit indigna. Et nescio quem possit excipere.

PL 9, 601B

異邦人を教え、神の言葉を宣べ伝える預言者は、悪しき者たちがみな自分から離れるよう命じる。聖徒たちの集いは悪の働き手にふさわしくないからである。そして、誰がそこから除外されうるのか、私は知らない。

4

Omnibus enim per naturae demutabilis voluntatem malitia adjacet, ipsisque apostolis verbo licet jam fidei emundatis atque sanctis, non abesse tamen malitiam per conditionem communis nobis originis docuit Dominus, dicens: Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris (Luc. XI, 13) .

PL 9, 601C

というのは、変わりうる本性の意志によって、悪意はすべての者のそばにあるからである。使徒たち自身でさえ、信仰の言葉によってすでに清められ聖とされていても、我々に共通の起源という条件のゆえに悪意がないわけではないと、主は教えて言った。「それゆえ、汝らは悪い者でありながら、善いものを自分の子らに与えることを知っているなら」(ルカ11:13)。

5

Nostrum autem est et malos amare, et bonos ad bonitatem docere, secundum eum, qui universos ad se potius invitat, dicens: Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28) .

PL 9, 602A

だが、悪い者をも愛し、善い者を善へと教えることは、我々の務めである。あらゆる者をむしろ自分のもとに招く者に従ってである。彼はこう言う。「疲れている者、重荷を負っている者は、みな私のもとに来よ。私が汝らを休ませよう」(マタイ11:28)。

6

Sed scit Propheta plures malignitates in occulto humani cordis esse. Secundum enim Domini dictum, De intus exeunt cogitationes malae, caedes, moechiae, fornicationes, furta, falsitates, blasphemiae (Matth. XV, 19) . Haec enim sunt, quae communem hominem faciunt.

PL 9, 602A

しかし預言者は、人の心の隠れたところに、多くの悪意があることを知っている。主の言葉によれば、「内から悪い思い、殺人、姦淫、淫行、盗み、偽り、冒瀆が出てくる」(マタイ15:19)からである。これらこそ、人を汚れたものとするものである。

7

Hujusmodi igitur ut a se declinent adversantes fidei suae postulat. Obsistunt enim innocentiae studiis, obsistunt doctrinae spiritali: atque his per consiliorum suorum assiduam familiaritatem se ingerentibus, non vacant animo Dei mandata scrutari: quia maligni viri praesentia multum eum qui mandata Dei scrutari velit, impediat.

PL 9, 602A

それゆえ、こうした者たちが、自分の信仰に敵対して自分から離れるよう、彼は求める。彼らは無垢への熱意に立ちはだかり、霊的な教えに立ちはだかる。しかも、彼らが自分たちの勧めをもってたえず親しく入り込んでくるので、神の戒めを探求する心の余裕がない。悪しき者の存在は、神の戒めを探求しようとする者を大いに妨げるからである。

Pars XLIV, Caput VII

第XLIV部 第VII章PL 9, 602B
1

Calumniae contra spem Christianam. Oratio adversus eas. --Et quia Dei opus est misericordia, ut in familiam ejus recepti a dominatu malignorum horum liberemur; propheta orat dicens, VERS, 116: Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea.

PL 9, 602B

キリスト教の希望に対する中傷。それに対する祈り。――我々がその家に迎え入れられ、この悪しき者たちの支配から解放されるためには、神の憐れみが必要である。それゆえ預言者は祈ってこう言う。「汝の言葉に従って私を受け入れよ。そうすれば私は生き、私の待望において私を恥じ入らせるな」(詩篇118:116)。

2

Propheta exspectat et sperat: nihil praesens, nihil temporarium sectatur. Plures autem sunt, qui hanc exspectationem fidei nostrae arguunt et irrident, dicentes talia: Quid jejunia, quid continentia, quid castitas, quid jactura patrimoniorum utilitatis auferet?

PL 9, 602B

預言者は待ち望み、希望する。現在のものも、一時的なものも追い求めない。ところが、我々の信仰のこの待望を責め、あざ笑う者は多く、こんなことを言う。断食、節制、貞潔、財産の喪失は、何の益をもたらすのか。

3

Ubi spes vestra est, o Christiani? Mors aequaliter dominatur universorum: in omnium corporum naturas commune jus illi est. Quin etiam universis nos bonis saeculi fruimur, et vitae verae licentia utimur: et in quo tandem nobis spei vestrae exspectatione praestatis?

PL 9, 602C

諸君の希望はどこにあるのか、キリスト教徒たちよ。死は等しくすべての者を支配している。あらゆる体の本性に対して、死は共通の権利を持つ。それどころか、我々はこの世のあらゆる善を享受し、真の生の自由を用いている。それなのに、諸君の希望の待望において、諸君は結局どの点で我々にまさっているのか。

4

Non confundi ergo se in hac exspectatione sua Propheta orat: sed ut maneat confidens, et fructus verae illius vitae quam exspectat accipiat. Scit enim se nondum vivere, licet vivat. Vita enim nostra, secundum Apostolum, absconsa in Christo est (Coloss. III, 3) .

PL 9, 603A

それゆえ預言者は、自分がこの待望において恥じ入ることのないように、そして確信を保ち、待ち望むあの真の生の実りを受けるようにと祈る。彼は、生きていても、まだ生きていないことを知っているからである。我々の生命は、使徒によれば、キリストのうちに隠されている(コロサイ3:3)。

5

Et idcirco ait: Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: quia verae illius et indeficientis vitae exspectatione ac spe detinetur. Sperat enim aeternitatem, sperat regnum coelorum, sperat regnum Dei, sperat spiritales benedictiones in coelestibus in Christo. In hac spe, in qua non confundetur, rogat ut suscipiatur et vivat.

PL 9, 603A

それゆえ彼は言う。「汝の言葉に従って私を受け入れよ。そうすれば私は生きる」。あの真の、尽きることのない生への待望と希望に、彼は捕らえられているからである。彼は永遠を望み、天の王国を望み、神の王国を望み、キリストにおいて天にある霊的な祝福を望む。恥じ入ることのないこの希望のうちに、彼は、受け入れられて生きるよう願う。

Pars XLIV, Caput VIII

第XLIV部 第VIII章PL 9, 603A
1

Oratio non ut desint, sed ut vincantur adversarii. --Dehinc sequitur, VERS. 117: Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper.

PL 9, 603A

祈りは、敵がいなくなるためではなく、敵が打ち負かされるためのものである。――そのあと、こう続く。「私を助けよ。そうすれば私は救われ、常に汝の義の定めを思い巡らそう」(詩篇118:117)。

2

Superius dixerat, Adjutor et susceptor meus, nunc autem nominum commemoratorum rem precatur, ut qui susceptor est, suscipiat; et qui adjutor, adjuvet. Non abesse a se adjutorium adjuvantis precatur.

PL 9, 603B

彼は先に「私の助け手、私を受け入れる者」と言っていたが、いまは、先に挙げた名の実を祈る。受け入れる者が受け入れ、助ける者が助けるようにである。助ける者の助けが自分から離れないようにと祈るのである。

3

Non orat ne malignantes non habeat, quia per passionum patientiam fides probatur: sed ut adversus eos adjuvetur orat, quia auxilium a Domino semper orandum est. Sed quemadmodum in superiore susceptus vivet: ita et in hoc adjutus salvabitur.

PL 9, 603B

彼は、悪意を向ける者がいないようにとは祈らない。信仰は受難の忍耐によって試されるからである。そうではなく、彼らに対して助けられるようにと祈る。主からの助けは常に祈り求めるべきだからである。しかし、先の句で受け入れられて生きるのと同じように、この句では助けられて救われるであろう。

4

Adhuc enim sibi obeunda mors est, adhuc inferi sustinendi. Tunc salvabitur, cum ex corporea terrenaque natura in spiritalem gloriam transformatus, nullum adversantis inimici periculum metuat, vivat inter electos angelos, sit paradisi incola, et absorpta corruptione ex mortali immortalis exsistat.

PL 9, 603B

というのは、彼にはなお死を通らねばならず、なお冥界に耐えねばならないからである。彼が救われるのは、体をもつ地上の本性から霊的な栄光へと変えられ、敵対する敵の危険を何も恐れず、選ばれた天使たちのあいだに生き、楽園の住人となり、朽ちるものが呑み込まれて、死ぬべき者から死なない者となるときである。

Pars XLIV, Caput IX

第XLIV部 第IX章PL 9, 603C
1

Meditatio aeterna justificationum. --Sed quod meditaturum se in justitiis Dei dicit, et meditaturum semper: numquid non meditatur, qui et in meditatione speravit?

PL 9, 603C

義の定めを永遠に思い巡らすこと。――ところで、彼が神の義において思い巡らそうと言い、しかも常に思い巡らそうと言うとき、思い巡らすことにすでに望みを置いた者が思い巡らしていないことがあろうか。

2

Potest quidem et in praesens vitae opus accipi, ut quousque in corpore sit, semper justificationes meditetur: sed nihilominus et in futurum sermo procedit. Scit in coelo omnes angelos in meditatione justificationum Dei esse.

PL 9, 603C

実際、これは現在の生の務めと解することもできる。体のうちにある限り、常に義の定めを思い巡らすということである。しかし、それでもなお、この言葉は将来へも及ぶ。彼は、天ではすべての天使が神の義の定めの思い巡らしのうちにあることを知っている。

3

Nihil enim illic otiosum, nihil iners est: omnes virtutes coelestes in opere ministerii sui permanent. Et cum nobis tunc vita angelorum vivendum sit; potest secundum eos qui semper operantur, nobis quoque aeterna justificationum esse meditatio.

PL 9, 603C

そこには怠けているもの、無為なものは何もなく、天のすべての力がそれぞれの奉仕の務めにとどまっているからである。我々もそのとき天使の生を生きねばならないので、常に働く者たちにならって、我々にも義の定めの永遠の思い巡らしがありうる。

Pars XLIV, Caput X

第XLIV部 第X章PL 9, 604A
1

Peccatoris et apostatae discrimen. --Dehinc sequitur, VERS. 118: Sprevisti omnes discedentes a justificationibus tuis; quia iniqua cogitatio eorum. Auxilium et susceptionem ob hoc Propheta orat, ne cum discedentibus a justificationibus Dei, et ipse spernatur.

PL 9, 604A

罪びとと背教者の違い。――そのあと、こう続く。「汝は、汝の義の定めから離れ去る者をみな退けた。彼らの思いは不義だからである」(詩篇118:118)。預言者が助けと受け入れを祈るのは、神の義の定めから離れ去る者たちとともに、自分までも退けられないためである。

2

Sed hic servata ea ratio est, ut non dictum sit, sprevisti omnes peccatores; sed, Sprevisti omnes discedentes. Si enim peccatores sperneret, omnes utique sperneret: quia sine peccato nemo sit. Sed spernit discedentes a se, quos apostatas vocant.

PL 9, 604A

しかしここでは、「汝は罪びとをみな退けた」ではなく、「汝は離れ去る者をみな退けた」と言われるという配慮が守られている。もし罪びとを退けるなら、確かにすべての者を退けることになる。罪のない者は誰もいないからである。だが彼が退けるのは、自分から離れ去る者、人々が背教者と呼ぶ者たちである。

3

Neque enim interest an in justificationibus Dei quis aliquando fuerit. Spernendus enim a Deo est, quisquis discesserit: quia manentis meritum conservat consummatio permanendi.

PL 9, 604A

かつて神の義の定めのうちにいたかどうかは問題でない。離れ去った者は誰でも神に退けられねばならない。とどまる者の功績は、とどまり通すという成就によって保たれるからである。

4

Differt vero a peccato discessio: quia peccato venia per poenitentiam reservatur, discessio vero cum ipsa poenitentiae discessione se damnat; quae hinc oritur, cum voluntas eorum qui discessuri sunt est iniqua.

PL 9, 604B

離れ去ることは罪とは異なる。罪には悔い改めによって赦しが取っておかれているが、離れ去ることは、悔い改めからさえ離れ去ることによって、自らを断罪するからである。それは、離れ去ろうとする者たちの意志が不義であるところから生じる。

Pars XLIV, Caput XI

第XLIV部 第XI章PL 9, 604B
1

Praevaricatores qui vulgo. Quomodo omnes. Lex naturalis. --Dehinc sequitur, VERS. 119: Praevaricantes deputavi omnes peccatores terrae, ideo dilexi justitias tuas. Semper Prophetae sermo longe se et ultra communem sensum tendit.

PL 9, 604B

背く者は一般には誰か。どのようにしてすべての者がそうなのか。自然の律法。――そのあと、こう続く。「私は、地の罪びとをみな背く者と見なした。それゆえ、私は汝の義を愛した」(詩篇118:119)。預言者の言葉は常に、共通の理解をはるかに超えて及んでいる。

2

Nos enim praevaricatores eos existimamus, qui susceptam fidem et cognitionem Dei adeptam relinquunt; aliud pollicitos, et aliud nunc agentes.

PL 9, 604B

我々は、受け入れた信仰と得た神の認識を捨て、ある約束をしながら別のことを行っている者たちを、背く者と考えているからである。

3

Sed hic praevaricatores esse existimantur omnes peccatores terrae: nullus excipitur, generaliter ad omnes praevaricationis nomen refertur.

PL 9, 604C

しかしここでは、地の罪びとはみな背く者と考えられている。誰も除かれず、背きという名は一般にすべての者に当てられている。

4

Lex enim veluti naturalis est, injuriam nemini inferre, nil alienum praeripere, fraude ac perjurio abstinere, alieno conjugio non insidiari.

PL 9, 604C

誰にも不正を加えず、他人のものを奪わず、詐欺や偽誓を避け、他人の結婚をねらわないことは、いわば自然の律法だからである。

5

Novit et hanc Apostolus legem, dicens: Cum enim nationes, quae legem non habent, naturaliter secundum legem faciunt, tales homines legem non habentes sibi ipsi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis (Rom. II, 14) .

PL 9, 604C

使徒もこの律法を知っていて、こう言っている。「律法を持たない異邦人が、生まれつき律法にかなうことを行うなら、律法を持たないこのような人々は自分自身が律法であり、律法の業が自分の心に書かれていることを示している」(ローマ2:14)。

6

Ergo praevaricatores existimantur, qui quod a naturali lege accipiunt, derelinquunt. Furem quis deprehensum, aut adulterum, aut homicidam arguet lege naturae. Sed si in his ipse versetur, praevaricator est legis.

PL 9, 605A

それゆえ、自然の律法から受けたものを捨て去る者たちは、背く者と考えられる。盗人や姦淫する者、殺人者が捕らえられたなら、誰かが自然の律法によって彼を責めるだろう。しかし、その責める者自身がそれらのうちにあるなら、彼は律法に背く者である。

Pars XLIV, Caput XII

第XLIV部 第XII章PL 9, 605A
1

Peccatores coeli. --Novit etiam, cum ait peccatores terrae, alios esse et coeli peccatores.

PL 9, 605A

天の罪びと。――「地の罪びと」と言うとき、彼は、天の罪びともいることをも知っていた。

2

Audiamus enim evangelicae praedicationis prodigum filium perditum atque mortuum, de peccato suo patri confitentem: Peccavi, inquit, pater in coelum et coram te (Luc. XV, 22) .

PL 9, 605A

福音書の宣教が語る、失われ死んだ放蕩息子が、自分の罪について父に告白するのを聞こう。「父よ、私は天に対して、また汝の前で罪を犯した」と彼は言う(ルカ15:22)。

3

Quisquis coelestis doctrinae, et spiritalis gratiae particeps factus in peccato demorabitur; non terrae peccator est ille, sed coeli.

PL 9, 605A

天の教えと霊的な恩寵にあずかる者となったのに、罪にとどまる者は誰でも、地の罪びとではなく、天の罪びとである。

4

Omnes enim credentes in se Dominus noster Jesus Christus coexcitavit, et collocavit in coelestibus: ex quibus qui decedit, tamquam coeli peccator arguitur.

PL 9, 605A

我々の主イエス・キリストは、自分を信じるすべての者をともに起こし、天のうちに置いた。そこから去る者は、天の罪びととして責められる。

5

Cum igitur Propheta peccatores terrae praevaricatores esse existimet, quia naturae legem peccando transgressi sint; ob hoc ipse testimonia Dei diligit, quia cum praevaricatio sit decedere ex lege naturae; tamen jam sine venia sit ex coelesti lege discessio.

PL 9, 605B

それゆえ、預言者は、地の罪びとが罪を犯すことで自然の律法を踏み越えたゆえに、彼らを背く者と見なす。そのために彼自身は神の証しを愛している。自然の律法から離れることが背きであるとしても、天の律法から離れることは、もはや赦しなきものだからである。

Pars XLIV, Caput XIII

第XLIV部 第XIII章PL 9, 605B
1

Cruci carnis vitia configenda. --Concludit autem ita, VERS. 120: Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui. Novae et inusitatae preces Prophetae sunt, ut a timore Dei carnes suae configantur.

PL 9, 605B

肉の悪徳は十字架に釘づけるべきである。――彼はこう締めくくる。「汝への畏れによって私の肉を釘づけよ。私は汝の裁きを恐れたからである」(詩篇118:120)。自分の肉が神への畏れによって釘づけられるようにという預言者の祈りは、新しく、聞き慣れないものである。

2

Sed meminit compatiendum et commoriendum esse cum Christo his, qui conregnare cum eo velint. Et minore istud dicti virtute latinitatis translatio elocuta est. Quod enim nobiscum est confige, illic κατήλωσον id significat, ut clavis se configat (Rom. VI, 4) .

PL 9, 605B

しかし彼は、キリストとともに王となろうとする者は、ともに苦しみ、ともに死なねばならないことを覚えていた。ラテン語訳は、この言葉をより弱い力で言い表した。我々のもとにある「釘づけよ」は、あちらでは κατήλωσον であり、それは釘によって自らを釘づけるという意味だからである(ローマ6:4)。

3

Moriendum ergo nobis est, et omnia carnis nostrae vitia configenda cruci Domini sunt. Morimur enim secundum Apostolum cum Christo, et consepelimur in baptismo. Et hoc Propheta quamquam in sua voluntate habeat: tamen ut per misericordiam Dei consequatur expostulat.

PL 9, 605C

それゆえ、我々は死なねばならず、我々の肉のあらゆる悪徳は主の十字架に釘づけられねばならない。使徒によれば、我々はキリストとともに死に、洗礼においてともに葬られるからである。預言者はこのことを自分の意志のうちに持っていながら、神の憐れみによって遂げられるよう願っている。

4

Configi enim ex timore Dei carnes suas orat, quia judicia Dei metuat. Timet enim aeterni judicii sententiam, timet se non cum Christo configi et commori et consepeliri, novum se hominem, nisi vetere cum vitiis et concupiscentiis exuto, intelligens non futurum.

PL 9, 605C

彼は、神への畏れによって自分の肉が釘づけられるよう祈る。神の裁きを恐れているからである。永遠の裁きの判決を恐れ、また、古い人を悪徳と欲望とともに脱ぎ捨てなければ、新しい人にはならないと悟って、キリストとともに釘づけられ、ともに死に、ともに葬られないことを恐れているのである。

Pars XLV, Prooemium

第XLV部 冒頭PL 9, 605D
1

Feci judicium et justitiam: non tradas me persequentibus (Hil. nocentibus) me. Excipe servum tuum in bono: non calumnientur me superbi. Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiae tuae.

PL 9, 605D

私は裁きと義を行った。私を迫害する者たち(ヒラリウスでは「害する者たち」)に私を引き渡すな。汝の僕を善に向けて受け入れよ。高ぶる者たちが私を中傷しないように。私の目は汝の救いを、また汝の義の言葉を待ち望んで尽き果てた。

2

Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me. Servus tuus sum ego: da mihi intellectum et sciam mandata tua (ut sciam testimonia). Tempus faciendi, Domine (Domino): dissipaverunt legem tuam.

PL 9, 606A

汝の僕に、汝の憐れみに従って行え。そして汝の義の定めを私に教えよ。私は汝の僕である。私に悟りを与えよ。そうすれば私は汝の戒め(別本では「私が証しを知るように」)を知るだろう。主よ(別本では「主に」)行うべき時である。彼らは汝の律法を破った。

3

Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazium (topazion). Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui.

PL 9, 606A

それゆえ、私は汝の戒めを、金よりも、トパーズ(別本では「トパズィオン」)よりも愛した。それゆえ私は汝のあらゆる戒めに向けて導かれた。あらゆる不義の道を私は憎んだ。

Pars XLV, Caput I

第XLV部 第I章PL 9, 606A
1

Octonario hoc quanta cum primis doceamur. --Et in psalmi exordio et deinceps frequenter meminimus per haec singularum litterarum quaedam quasi elementa discendi, doctrina nos pietatis, continentiae, intelligentiae, fidei et timoris institui: et ut rudem infantiam ad loquendi scientiam, quam et agendi doctrina consequitur, ipsis humanae vocis initiis erudiri: quod ex praesentibus sextae et decimae litterae octo versibus intelligi licet ( Duo mss. debet) .

PL 9, 606A

この八節によって、我々がとりわけどれほど多くのことを教えられるか。――詩篇の冒頭で、またそれ以後もしばしば我々は、一つ一つの文字のこれらのいわば学びの基本要素によって、敬虔、節制、悟り、信仰、畏れの教えに導かれることを想い起こしてきた。それは、語る知識へと未熟な幼子が、人間の声のまさに初歩によって教え込まれるようなものであり、行う教えもその知識のあとに続く。このことは、いま目の前にある第十六の文字の八つの句から理解することができる(二つの写本では「すべきである」)。

2

Propheta enim ex persona sua universos docet, quid velle, quid agere, quid profiteri unumquemque pro conscientia infirmitatis ac naturae suae utile sit: quid etiam metui, quid caveri, quid emundari oporteat.

PL 9, 606B

預言者は、自分の人格から万人に教えるのである。各人が、自らの弱さと本性の自覚に応じて、何を望み、何を行い、何を宣言するのが益となるか、また何を恐れ、何を警戒し、何を清めるべきかを。

3

Beatus idem propheta, qui per misericordiam Dei ipse sibi, et universis doctor et prospector et emundator et judex est. Et certe dignitati ejus decentissimum est, ut qui spiritu Dei loquitur, ea quae humanae et salutis aeternitatis sunt eloquatur.

PL 9, 606B

この預言者は、神の憐れみによって、自分自身にとっても万人にとっても、教師であり、見張りであり、清める者であり、裁き手である点で幸いである。神の霊によって語る者が、人間の救いと永遠にかかわることを語るのは、まさに彼の品位にこの上なくふさわしい。

Pars XLV, Caput II

第XLV部 第II章PL 9, 606B
1

Opus orationi anteferendum. --Ait enim ita, VERS. 121: Feci judicium et justitiam: non tradas me nocentibus me. Fecit placentia Deo opera: et quia fecit, ne nocentibus se tradatur orat. Opus merendi antefertur: et dehinc meriti praemium postulatur.

PL 9, 606B

業は祈りに先立たねばならない。――彼はこう言う。「私は裁きと義を行った。私を害する者たちに私を引き渡すな」(詩篇118:121)。彼は神に喜ばれる業を行った。そして行ったからこそ、害する者たちに引き渡されないよう祈る。功績を得る業が先に置かれ、そのあとで功績の報いが求められる。

2

Fit enim primum quod placet: et tum dignatio ejus, cui per opus placetur, oratur. At nos nec operamur, nec placemus, quin etiam impiis et irreligiosis rebus offendimus: et quia tales non placemus, irascimur.

PL 9, 606C

まず神に喜ばれることが行われ、そのうえで、業によって喜ばれる相手〔である神〕の顧みが祈られるのである。しかし我々は、働きもせず、喜ばれもせず、それどころか不敬虔で不信心な行いによって神を怒らせておきながら、自分がそのように喜ばれないと知って腹を立てる。

3

Sed dignum est contueri, qualia sint quae Propheta faciens, ne nocentibus se tradatur, orat.

PL 9, 606C

ところで、預言者が害する者たちに引き渡されないよう祈るとき、彼が行っているものがどのようなものであるかを見るに値する。

Pars XLV, Caput III

第XLV部 第III章PL 9, 606C
1

Virtutes David illi soli utiles. --Et omnia quaecumque quis timens Deum fecerit, utilia ei atque pulchra sunt. Pudicitiam quis colens, gloriosum ac nitens sordenti corporis sui carni lumen invexit.

PL 9, 606C

ダビデの徳は、彼一人にだけ益がある。――神を畏れる者が行うことはすべて、その人自身にとって益であり、美しい。貞潔を守る者は、自らの体の汚れた肉に、栄光ある輝く光を持ち込んだのである。

2

Contemptum vero pecuniae assumens, liberum se a terrenis dominationibus praeservavit. Frugalitatem autem et parcimoniam diligens, nobilitatem animae coelestis captivam ebrietati non dereliquit.

PL 9, 606C

金銭を軽んじる者は、自らを地上の支配から自由に保った。質素と倹約を愛する者は、天に属する魂の高貴さを、酩酊のとりこのまま見捨てはしなかった。

3

Sed haec quamvis magna atque praeclara sint, tamen, quia Prophetae propria, eique tantummodo utilia sunt, non referuntur ad meritum.

PL 9, 606D

しかし、これらは大きく優れたものであっても、預言者に固有のもの、彼にだけ益のあるものであるので、功績には数えられない。

Pars XLV, Caput IV

第XLV部 第IV章PL 9, 607A
1

Judicium autem ac justitia prosunt et aliis. --Sed quid fecit, ut non tradi se nocentibus deprecetur?

PL 9, 607A

ところが裁きと義は、他の人々にも益がある。――では、害する者たちに引き渡されないよう願うために、彼は何を行ったのか。

2

Judicium scilicet et justitiam; nihil inconsultum, nihil injustum agens: sed primum faciens judicium; omnia namque ratione, modo, et veritate pertractans: ut id quod in alterum agat, perpensum antea atque perspectum jam de consilii sententia exsequatur.

PL 9, 607A

すなわち、裁きと義である。無思慮なこと、不義なことは何も行わず、まず裁きを行った。あらゆることを理性と節度と真理をもって扱い、他者に対して行うことは、前もって十分に量り、見極めたうえで、考慮の結論に従って実行するのである。

3

Non permittit autem consilio tantum suo judicii sententiam: sed facit cum judicio justitiam. Judicantis autem cum consilio hoc opus maximum est, ut quod judicat justum sit.

PL 9, 607A

だが彼は、裁きの判断を自らの考慮だけに任せることをせず、裁きとともに義を行う。考慮をもって裁く者にとって、最大の務めは、自分が裁くことが義しいことである。

4

Justitia etenim est amicitiae concordia, unanimitatis vinculum, fundamentum pacis, divinae atque humanae rationis operatio. Haec itaque Propheta fecit: in quibus cum opus suum sit, tamen et eorum quibus judicium et justitiam fecit, utilitas est.

PL 9, 607A

義とは、友愛の一致であり、心を一つにするきずなであり、平和の基礎であり、神的および人間的な理性の働きだからである。預言者はこれらを行った。その働きは自分のものであるが、彼が裁きと義を行った相手の益ともなっている。

Pars XLV, Caput V

第XLV部 第V章PL 9, 607B
1

Peccator diaboli domus. Huic a Deo traditur. Resecari ab Ecclesia est diabolo tradi. --Postulat vero ne nocentibus se tradatur.

PL 9, 607B

罪びとは悪魔の家である。この者は神によって悪魔に引き渡される。教会から切り離されることは、悪魔に引き渡されることである。――彼は、害する者たちに引き渡されないよう求める。

2

Omnis enim in quo peccati voluntas est, Deo vacuus est: et ubi Deus non erit, illic diaboli locus est: qui insidians atque obsidens, ubi adeundi opportunitatem habuerit, tamquam vacuam domum occupet, quae ei, Deo eam deserente, sit tradita (V. Tract. Ps. CXX, n. 8) .

PL 9, 607B

罪への意志がある者はみな、神を欠いている。神のいないところには、悪魔の居場所がある。悪魔は待ち伏せし包囲して、近づく機会を得たなら、神に見捨てられて自分に引き渡された空き家のように、それを占拠する(詩篇120の講解、第8節を見よ)。

3

Et Propheta quidem, quia ex persona omnium loquebatur, ne a Deo tradatur orat. Caeterum Apostolus habet jam id in se fiduciae, ut peccatores diabolo tradat ipse: cum Corinthiis de eo qui fornicationes omnes supergressus, uxorem patris sui acceperat, scribit: Ego autem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi tamquam praesens eum qui hoc fecit, congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini mei Jesu, tradere istius modi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat in die Domini (Cor. V, 3 et seqq.) .

PL 9, 607B

預言者は、万人の人格において語っていたので、神に引き渡されないよう祈る。ところが使徒は、自分自身が罪びとを悪魔に引き渡すだけの確信をすでに持っている。あらゆる淫行を越えて、父の妻を娶った者について、コリントの人々にこう書く。「私は、体は離れているが霊においては居合わせている者として、居合わせているかのように、このことを行った者について、すでに裁いた。汝らが集まり、私の霊も私の主イエスの力とともにあるところで、このような者を肉の滅びのためにサタンに引き渡すことを。主の日に霊が救われるためである」(一コリント5:3以下)。

4

Sed licet Apostolus tradat; scit tamen se et in virtute Christi et in suo spiritu traditurum. Sed et in alia epistola ait de Phygello et Hermogene: Quos tradidi, inquit, satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20) .

PL 9, 607C

使徒は引き渡すが、キリストの力と自分の霊においてそうするのだと知っている。また別の手紙でも、フュゲロスとヘルモゲネスについてこう言っている。「私は彼らをサタンに引き渡した。冒瀆しないことを学ぶためである」(一テモテ1:20)。

5

Qui enim ab Ecclesiae corpore respuuntur, quae Christi est corpus, tamquam peregrini et alieni a Dei corpore, dominatui diaboli traduntur.

PL 9, 607C

キリストの体である教会の体から退けられた者たちは、神の体にとって異国の者、よそ者として、悪魔の支配に引き渡されるからである。

Pars XLV, Caput VI

第XLV部 第VI章PL 9, 608A
1

Tentationes variae daemonum. Non obtinent nisi quos Deus deserit. --Sed Propheta ne nocentibus se tradatur orat.

PL 9, 608A

悪霊たちの多様な誘惑。神が見捨てた者たちでなければ、彼らは手に入れない。――ところが預言者は、害する者たちに引き渡されないよう祈る。

2

Adsunt enim inimicitiae infestaeque virtutes quae fidei propositum conturbent, quae timorem Dei oblitterent, quae in terrenas cupiditates et desideria sollicitent, quae infirmam corporis naturam quibusdam blandimentorum aculeis in vitia commoveant.

PL 9, 608A

信仰の志を乱し、神への畏れを消し去り、地上の欲望と望みへと誘い、体の弱い本性を、甘言の針によっていくつもの悪徳へと動かす、敵意ある害する力があるからである。

3

Novit et Apostolus hanc multitudinem dominantium virtutum dicens: In quibus et vos aliquando ambulastis secundum principem potestatis aeris, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae (Eph. II, 2) .

PL 9, 608A

使徒もこの支配する力の多数を知っていて、こう言う。「それらのうちに、汝らもかつて、空中の権力の支配者、いま不信の子らのうちに働いている霊に従って歩んでいた」(エフェソ2:2)。

4

Fecit ergo Propheta judicium et justitiam: et ne tradatur nocentibus se rogat: et hoc modo nocentibus, cum in peccatum impellunt, cum in gloriam inflant, cum in iram accendunt, cum in odium exacerbant, cum ad lasciviam illiciunt, cum ad avaritiam provocant.

PL 9, 608A

それゆえ預言者は裁きと義を行い、害する者たちに引き渡されないよう求める。しかも、罪へと駆り立てるとき、栄光へとふくらませるとき、怒りへと燃え立たせるとき、憎しみへと苛立たせるとき、放縦へと誘うとき、貪欲へと挑むときの、そうした仕方で害する者たちに引き渡されないよう求めるのである。

5

Sed cum per haec nocere properent, obtinere tamen eos qui innocentes sunt, nisi sibi per secessionem Dei traditi fuerint non valebunt.

PL 9, 608B

だが、彼らがこれらによって害そうと急いでも、罪のない者たちを、神の離反によって自分たちに引き渡されない限り、手に入れることはできない。

Pars XLV, Caput VII

第XLV部 第VII章PL 9, 608B
1

Superbi, diabolus et ministri. Qui calumnientur. --Dehinc sequitur, VERS. 122: Excipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi. Proficit in spes suas Propheta, et celsiorem jam deprecationis suae gradum scandit.

PL 9, 608B

高ぶる者たち、悪魔とその手下。中傷する者たち。――そのあと、こう続く。「汝の僕を善に向けて受け入れよ。高ぶる者たちが私を中傷しないように」(詩篇118:122)。預言者は自分の望みにおいて前進し、すでに自分の祈りのいっそう高い段に登る。

2

Qui enim oraverat ne traderetur nocentibus se, jam ut in proprietatem servi excipiatur rogat, beatum illum in se Dei dominatum cum bona susceptione sua deprecans. Et non ob levem causam ut in bonum suscipiatur orat, scilicet ne eum superbi calumnientur.

PL 9, 608B

自分を害する者に引き渡されないよう祈っていた者が、いまや、僕の所有として受け入れられるよう求めている。自分に対する神の幸いな主権を、善い受け入れとともに願うのである。しかも、些細な理由からではなく、善のうちに受け入れられるよう祈る。すなわち、高ぶる者たちが自分を中傷しないためである。

3

Et qui sunt superbi? Nempe illi, quorum principem loquentem Isaias introducit ita: dixit enim: Virtute faciam et sapientia intellectus auferam fines gentium et virtutem eorum, et commovebo civitates inhabitabiles, et omnem orbem terrae apprehendam manu mea ut pullos, et tamquam confracta ova auferam (Esa. X, 13 et 14) .

PL 9, 608B

では、高ぶる者たちとは誰か。まさに、イザヤが、その頭領が語る言葉として次のように導入する者たちである。彼はこう言った。「私は力と悟りの知恵によって行おう。諸国民の境と彼らの力を取り去り、住めない町々を動かし、大地の全世界を、雛のように私の手でつかみ、砕けた卵のように取り去ろう」(イザヤ10:13、14)。

4

Haec superbientis vox est, diaboli scilicet, qui et Deo ac Domino nostro Jesu Christo ostensa terrenorum imperiorum gloria dicere ausus est: Omnia haec tibi dabo, si procidens adoraveris me (Matth, IV, 9).

PL 9, 608C

これは高ぶる者の声、すなわち悪魔の声である。悪魔は、我々の神であり主であるイエス・キリストに地上の諸帝国の栄光を示して、こう言うことさえ敢えてした。「これらすべてを汝に与えよう。汝がひれ伏して私を拝むなら」(マタイ4:9)。

5

Non esse autem hunc solitarium, sed plures ei adesse spiritalium nequitiarum ministros, per eum docemur qui ait: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41) .

PL 9, 608C

この者が一人ではなく、霊的な悪の手下が彼のそばに多くいることは、こう言う者によって我々は教えられる。「呪われた者たちよ、私から離れ、悪魔とその天使たちのために私の父が用意した永遠の火に入れ」(マタイ25:41)。

6

Ab horum igitur superborum calumnia esse se liberum rogat. Calumniantur enim; quia cum ipsi peccati incentiva suppeditent, calumniam nobis ante Dominum peccati quod per eos gesserimus, intentant; causam namque peccati ad crimen injiciunt, et criminis invidiam per calumniam exacerbant, Scriptura in Apocalypsi calumniatorem eum esse testante (Apoc. XII, 10) .

PL 9, 609A

それゆえ彼は、これらの高ぶる者たちの中傷から自分が自由であるよう求める。彼らは中傷する。というのは、彼ら自身が罪の刺激を供給しておきながら、我々が彼らによって犯した罪のことを、主の前で我々に対する中傷として突きつけるからである。彼らは罪の原因を罪過として投げつけ、罪過への憎しみを中傷によって激化させる。聖書も黙示録で、彼が中傷する者であることを証ししている(黙示録12:10)。

Pars XLV, Caput VIII

第XLV部 第VIII章PL 9, 609A
1

Oculis mentis David in Jesum deficit. --Verum etiam nunc se extendit Propheta in celsiorem profectum, dicens, VERS. 123: Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiae tuae. Oculi deficiunt, cum intentus in aliquam expectationem visus laborat.

PL 9, 609A

ダビデは心の目で、イエスへと尽き果てる。――だが預言者は、いまもなおいっそう高い前進へと身を伸ばして言う。「私の目は汝の救いを、また汝の義の言葉を待ち望んで尽き果てた」(詩篇118:123)。ある待望に向けて視線が張りつめて疲れるとき、目は尽き果てる。

2

Propheta itaque animae suae oculos in Dei salutare defixit. Et de salutari quid intelligi oportet, saepe tractavimus; eum scilicet esse Jesum, qui salvum faciet populum suum a peccatis.

PL 9, 609A

こうして預言者は、自らの魂の目を神の救いに据えた。救いについて何を理解すべきかは、我々がしばしば論じてきた。すなわち、自分の民をその罪から救う者、イエスである。

3

Aliis igitur oculos suos in desideria saecularia occupantibus, et in voluptates rerum praesentium tendentibus, Propheta in Dei salutare defixus est.

PL 9, 609B

ほかの人々が自分たちの目をこの世の欲望に用い、現在のものの快楽に向けているあいだ、預言者は神の救いに目を据えた。

4

Et ne corporales oculos ejus deficere sub hac contemplandi intentione existimaremus: non solum in Dei salutare deficiunt, sed etiam in eloquium justitiae.

PL 9, 609B

そして、この見つめる緊張のために彼の体の目が尽き果てると我々が思わないように、目は神の救いにだけでなく、義の言葉にも尽き果てる。

Pars XLV, Caput IX

第XLV部 第IX章PL 9, 609B
1

Justa, etsi occulta, Dei verba ac gesta. --Justa itaque esse Dei eloquia confitetur. Scit esse quaedam, quae cum imperitis atque impiis injusti eloquii habeant opinionem: cum Pharao cor ad contumaciam obduratur (Exodi. IV, 21) et pertinaciae irreligiosae voluntatis affigitur: cum ex duabus adhuc in utero gentibus minori major sit servitura, et neutra quidquam boni promerente, servitus uni imponitur, dominatus alteri donatur (Rom. IX, 11 et seqq.) ; cum Adam de paradiso ne arborem vitae contingat expellitur (Gen. III, 22) : quae homines divinae virtutis et bonitatis et justitiae incapaces, dum intelligere non possunt, injusta esse constituunt.

PL 9, 609B

神の言葉と業は、隠れていても義しい。――こうして彼は、神の言葉が義しいと告白する。彼は、無知な者や不敬虔な者が、不義の言葉と見なすものがあることを知っている。ファラオの心が頑なさへとかたくなにされ(出エジプト記4:21)、不信心な意志の強情に釘づけられること。まだ胎内にある二つの民について、大きい方が小さい方に仕えることになり、どちらも何の善も得ていないのに、一方には隷属が課され、他方には支配が与えられること(ローマ9:11以下)。アダムが、命の木に触れないよう楽園から追放されること(創世記3:22)。神的な力と善と義を受け入れる力のない人間は、これらを理解できないので、不義であると決めてしまうのである。

2

Sed prophetae hujus in istius modi eloquium justitiae oculi deficiunt: quia sciat nihil injustum esse in his dictis Dei, sed omnia adventu salutaris Dei haec eloquia et consummanda et intelligenda esse justitiae.

PL 9, 609C

だがこの預言者の目は、そうした義の言葉のために尽き果てる。神のこれらの言葉には何一つ不義がなく、すべては、神の救いの到来によって、これらの言葉が成就され、義として理解されるべきものであると、彼は知っているからである。

3

Procedit autem per hanc intentam usque ad defectionem oculorum exspectationem, ut aliquid ultra precari audeat.

PL 9, 609C

そして彼は、目が尽き果てるまでに張りつめたこの待望によって進み、さらにそれを越えて祈る大胆さに至る。

Pars XLV, Caput X

第XLV部 第X章PL 9, 609C
1

Fiducia David unde. Dei ope eget homo, ut bonum perficiat. --Confessus itaque eloquium justitiae, haec subdidit, VERS. 124: Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me.

PL 9, 609C

ダビデの確信はどこから来るか。人は善を成し遂げるために神の助けを必要とする。――こうして義の言葉を告白してから、彼はこう付け加えた。「汝の僕に、汝の憐れみに従って行え。そして汝の義の定めを私に教えよ」(詩篇118:124)。

2

Insolens forte vox existimaretur, quae diceret: Fac cum servo tuo. Quod enim dicitur, Fac; tamquam ex fiducia aliqua praesumptio est usurpata poscendi.

PL 9, 610A

「汝の僕に行え」と言う声は、おそらく不遜と思われよう。「行え」と言うことは、いわば何らかの確信から、求めるという僭越をとったものだからである。

3

Sed non impudenter id diceret, qui judicium et justitiam fecisset, qui se excipi in servum deprecatus esset, et cujus oculi in salutare Dei et in eloquium justitiae defecissent. Sed ne in his quidem Propheta insolens est.

PL 9, 610A

だが、裁きと義を行い、僕として受け入れられるよう祈り、目が神の救いと義の言葉に向けて尽き果てた者は、無恥にそう言うのではないだろう。それどころか、預言者はこれらのうちにおいてもまったく不遜ではない。

4

Nam in eo ipso quod dixit, Fac; adjecit, cum servo tuo. Et quia servitus nostra ad id ipsum, ut in servitutis fide maneat, misericordia Domini indiget; superaddidit, secundum misericordiam tuam: quia miseratione ejus opus est, ut in hac servitutis nostrae professione maneamus.

PL 9, 610A

「行え」と言いながら、彼は「汝の僕に」と付け加えた。また、我々の隷属が、隷属の信仰にとどまるために主の憐れみを必要とするので、「汝の憐れみに従って」と付け加えた。我々が、この隷属の宣言にとどまるためには、彼の慈悲が必要だからである。

5

Imbecilla enim est per se ad aliquid obtinendum humana infirmitas: et hoc tantum naturae suae officium est, ut aggregare se in familiam Dei et velit et coeperit.

PL 9, 610B

人間の弱さは、何かを得るには、それだけでは無力である。人間の本性の務めはただ、自分を神の家族に加えることを望み、また始めることだけである。

6

Divinae misericordiae est, ut volentes adjuvet, incipientes confirmet, adeuntes recipiat: ex nobis autem initium est, ut ille perficiat.

PL 9, 610B

望む者を助け、始める者を堅め、近づく者を迎えることは、神の憐れみのわざである。だが、始めは我々から出る。神がそれを成し遂げるためである。

Pars XLV, Caput XI

第XLV部 第XI章PL 9, 610B
1

In ritibus veteris legis latet quid magnum. --Sed quid tandem ut faciat cum servo suo secundum misericordiam suam postulat? Nempe ut justificationes suas doceat.

PL 9, 610B

古い律法の儀式には大きなものが隠れている。――では、彼が、神が自らの僕に自らの憐れみに従って行うよう願うのは、結局何のためか。まさに、神が自らの義の定めを教えることである。

2

Scit in justificationibus, quas Moyses constituere praeceptus est, magnum nescio quid et incomprehensibile humanae intelligentiae contineri. Scire etiam optat quis iste sit, ut frequenter diximus, coemptus hebraeus puer, sex tantum annis serviturus (Exodi XXI, 2).

PL 9, 610B

彼は、モーセが定めるよう命じられた義の定めのうちに、人間の理解を超えた何か大きなものが含まれていることを知っている。また、我々がしばしば言ってきたように、六年だけ仕えることになる買い取られたヘブライ人の少年が誰であるかをも、知りたいと望む(出エジプト記21:2)。

3

Legit haec quidem: sed non statim quod legitur et intelligitur. Scire vult quae illa servitus sit (Ibidem), quae septimi anni libertas (Ibid. 6) , quod sit auris foramen ex subula si liber esse nolit, quae illa mulier Hebraei, quid illud, ut sine muliere egrediatur ipse (Ibid. 4) : quid deinde secunda justificatio, quid tertia, quid sequentes habeant futurorum sacramentorum praeformationes.

PL 9, 610C

彼はこれを読む。だが、読まれたことがすぐに理解されるわけではない。その隷属とは何か(出エジプト記21:2)、七年目の自由とは何か(出エジプト記21:6)、自由でありたくないなら錐で耳に穴をあけるとは何か、そのヘブライ人の妻とは誰か、彼自身は妻なしで出ていくというのは何か(出エジプト記21:4)を、彼は知ろうとする。さらに、第二の義の定め、第三のもの、そのあとに続くものが、来たるべき秘義の予型をどう含むのかを。

4

Non est humani ingenii haec consequi posse: coelesti opus est magistro, et plurimis fidei nostrae meritis necessarium est, ut doceri ista mereamur.

PL 9, 610C

これらを理解できるのは人間の才覚によるのではない。天の教師が必要であり、我々がこれらを教えられるにふさわしくなるには、我々の信仰の多くの功績が必要である。

Pars XLV, Caput XII

第XLV部 第XII章PL 9, 610C
1

In dictis David nil humile aut commune. Servum Dei nemo se ore negat, multi re. --Scire autem nos convenit, in omnibus prophetae verbis nihil humile esse, nihil commune cum caeteris, sed proprium vel ipsi sibi, vel sui similibus enuntiari: latet autem sub familiaribus verbis maxima conscientiae et fidei professio, ut nunc in eo quod sequitur intelligimus.

PL 9, 610C

ダビデの言葉には、卑しいものも、ありふれたものもない。誰も口では神の僕であることを否定しないが、多くの者は行いでそう否定する。――ところで、我々は、預言者の言葉のすべてに、卑しいものも、ほかの人々と共通のものもなく、それは彼自身、あるいは彼に似た者に固有のこととして語られていることを知るべきである。ありふれた言葉の下に、自覚と信仰の最大の宣言が隠れている。このことは、これから続く句においても我々は理解する。

2

Ait enim, VERS. 125: Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. Nemo nostrum est, qui non vel in orationis suae prece, vel in communium sermonum consuetudine servum se Dei esse fateatur.

PL 9, 611A

彼はこう言う。「私は汝の僕である。私に悟りを与えよ。私が汝の証しを知るように」(詩篇118:125)。我々のうち、祈りの祈願でも、日常の会話の習慣でも、自分が神の僕であると認めない者はいない。

3

Et quid magnum Propheta fecit, servum se profitendo, quod nullus ausus sit denegare? Sed professio caeterorum fallax est, quae cum habeat conscientiae necessitatem, non habet tamen confessionis veritatem.

PL 9, 611A

では、誰も否定する勇気のないことを、僕であると宣言して、預言者は何か大きなことをしたのか。だが、ほかの人々の宣言は偽りである。自覚の必然を持っていながら、告白の真実を持たないからである。

4

Proprium hoc Prophetae est, ut se servum Dei profiteatur, in omni vitae genere famulatu conditionis suae fungens, sive ambulans, sive residens, sive vigilans, sive dormiens, in cibo etiam atque in jejuniis Deo aut esuriat aut satur sit, et nullo in tempore a servitutis suae officiis absistat.

PL 9, 611A

預言者に固有なのは、自分を神の僕として宣言し、生のあらゆる種類において、自分の身分の奉仕を果たすことである。歩くときも、座るときも、目覚めているときも、眠っているときも、食事においても断食においても、神のために飢え、あるいは満ち、いかなる時にも、自らの隷属の務めから離れない。

5

Hic libere dicit: Servus tuus sum ego. At vero qui stupris dormit, latrociniis vigilat, quaestibus peregrinatur, luxui requiescit, si dicat: Servus tuus sum, profitetur quidem quod est, sed quod est non agit.

PL 9, 611B

彼はこう自由に言う。「私は汝の僕である」。しかし、淫行のうちに眠り、強盗のうちに目覚め、利得のために旅をし、放蕩のうちに憩う者が、「私は汝の僕である」と言うなら、その者は確かに自分のあるとおりのことを宣言しているが、自分のあるとおりのことを行っていない。

Pars XLV, Caput XIII

第XLV部 第XIII章PL 9, 611B
1

Intellectus a Deo, falsus ingeritur a diabolo. --Propheta autem, quamvis conditionem officii sui etiam ipso famulatu suo confiteatur, tamen infirmitatis suae memor est; dari enim sibi intellectum rogat.

PL 9, 611B

悟りは神から来る。偽りの悟りは悪魔が送り込む。――預言者は、自分の務めの身分をその隷属によって告白していながら、それでも自分の弱さを覚えている。悟りが自分に与えられるよう求めるからである。

2

Est enim intellectus in quodam thesauro repositus spiritalium gratiarum: quem interdum diabolus sub falsae opinionis errore imprudentium mentibus insinuat.

PL 9, 611B

悟りは、霊的な恩寵のある宝庫に蓄えられている。悪魔は、ときに偽りの思い込みの迷いのもとに、思慮のない者たちの心にそれを忍び込ませる。

3

Sed a Deo intelligentiam Propheta postulat, ne sibi inanis intelligentia subrepat, qualis gentium, qualis Judaeorum, qualis haereticorum est: et postulat ob id, ut testimonia Dei sciat, quae sub testibus tradita sunt, quae sub testibus neglecta et violata esse exprobrantur, quae in adventu ejus, ob quem testandum dicta sunt, neglecta et fastidita esse vindicabuntur.

PL 9, 611C

だが預言者は、神に悟りを求める。異邦人のもの、ユダヤ人のもの、異端者のもののような空しい悟りが自分に忍び込まないようにするためである。そして、神の証しを知るために求める。それは、証人たちのもとで伝えられ、証人たちのもとで軽んじられ破られたと非難され、その到来を証しするために語られたのに、その到来において軽んじられ疎まれたことが罰せられるであろう証しである。

Pars XLV, Caput XIV

第XLV部 第XIV章PL 9, 611C
1

Lege dissipata, tempus est Evangelii. --Et horum quidem testimoniorum tempus non ignorat Propheta, dicens, VERS. 126: Tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam.

PL 9, 611C

律法が破られ、福音の時が来る。――預言者はこれらの証しの時を知らないわけではない。こう言う。「主が行うべき時である。彼らは汝の律法を破った」(詩篇118:126)。

2

Lex populo sub testibus data est, quae cum dissipata et abjecta a Judaeis est, tum fuit tempus Domino ea quae continebantur lege faciendi.

PL 9, 611C

律法は民に、証人たちのもとで与えられた。それがユダヤ人たちによって破られ、投げ捨てられたとき、律法に含まれていたことを主が行う時となった。

3

Pollicitus enim in lege est, ut salutem gentibus daret, ut ipse sibi hominis corpus, qui secundum imaginem et similitudinem Dei est factus, assumeret, ut dissipata lege fidei gratiam donaret.

PL 9, 612A

主は律法のなかで、異邦人に救いを与えること、神の像と似姿にしたがって造られた人間の体を自らのものとして取ること、律法が破られたとき信仰の恩寵を与えることを、約束したからである。

4

Temporis hujus meminit per Esaiam prophetam dicens: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tibi (Esai. XLIX, 8) .

PL 9, 612A

この時を、預言者イザヤを通して彼は想い起こしている。「受け入れられる時に、私は汝の願いを聞き、救いの日に汝を助けた」(イザヤ49:8)。

5

Apostolus vero dicti hujus interpres haec scribit: Ecce nunc tempus bene acceptabile, ecce dies salutis (II Cor. VI, 2) : id est, dissipata lege, tempus evangelicae praedicationis advenit.

PL 9, 612A

使徒はこの言葉の解釈者として、こう書く。「見よ、いまこそ受け入れられる時、見よ、救いの日である」(二コリント6:2)。すなわち、律法が破られたとき、福音の宣教の時が来たのである。

Pars XLV, Caput XV

第XLV部 第XV章PL 9, 612A
1

Mandata Dei cur diligat David. Diligere plus est quam facere. --Sed illis legem dissipantibus, aliud opus Prophetae est. Et quod sit, ex subjectis docemur. Ait enim, VERS. 127: Ideo dilexi mandata tua super aurum, et topazion.

PL 9, 612A

ダビデはなぜ神の戒めを愛するのか。愛することは、行うことにまさる。――ところが、彼らが律法を破っているので、預言者の務めは別である。それが何であるかは、続く句から我々は教えられる。彼はこう言う。「それゆえ私は汝の戒めを、金よりも、トパーズよりも愛した」(詩篇118:127)。

2

Quod ait, ideo, ad id retulit quod dixerat: Tempus faciendi Domino; quia sciret tempus faciendi Domino esse, cum legem dissipassent. Ideo autem mandata dilexit, quia in his tempus faciendi Domino contineretur.

PL 9, 612B

「それゆえ」と言うとき、彼は、先に言ったこと、すなわち「主が行うべき時」に結びつけた。彼は、律法が破られたときこそ、主が行うべき時であると知っていたからである。そして、その戒めのうちに、主が行うべき時が含まれているので、彼は戒めを愛した。

3

Lex enim omnis adventum Domini testata est, ipso dicente: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46) . Mandata igitur Dei ob id Propheta dilexit, quia in his adventum dominicae corporationis intelligit.

PL 9, 612B

律法はすべて主の到来を証ししたからである。主自身がこう言っている。「もし汝らがモーセを信じるなら、私をも信じるはずである。モーセは私について書いたからである」(ヨハネ5:46)。それゆえ預言者は、神の戒めのうちに、主が体をとって来ることを理解するので、それを愛した。

4

In eo autem quod diligit, plus nescio quid significat. Facere autem aliquid, minus est quam diligere: quia plerumque id quod agimus, necessitatis est; dilectio vero propriae voluntatis affectio est.

PL 9, 612B

ところで、愛するということにおいて、彼は何かそれ以上のことを意味している。何かを行うことは、愛することより小さい。我々が行うことは、たいてい必然によるものだが、愛は自分自身の意志の情だからである。

Pars XLV, Caput XVI

第XLV部 第XVI章PL 9, 612B
1

Dilectio perfecta. --Sed dilectio ea demum perfecta est, quae maxima est, et quae nulli comparatione similium coaequatur. Diligit autem mandata Dei super aurum et topazion.

PL 9, 612B

完全な愛。――ところで、愛は最大であって、似たものとの比較によっていかなるものにも並ばないとき、はじめて完全である。彼は神の戒めを、金とトパーズよりも愛している。

2

Humanus error pretiosius nihil auro et gemmis opinatur: et haec sunt quae hominum cupiditates dominatui pretii sui et honoris subdiderunt.

PL 9, 612C

人間の迷いは、金と宝石より貴いものはないと思っている。人間の欲望を、その価値と名誉の支配のもとに服させたのは、これらである。

3

Auro viris honestas pudicitiae venalis est: per gemmas vero humani corporis praestantior, ut putant, species ad naturae contumeliam expolitur.

PL 9, 612C

金によって、男たちの貞潔の名誉は売り物となる。宝石によっては、人間の体のいっそう優れた――彼らはそう考えるのだが――姿が、本性への侮辱のために磨かれる。

4

Et idcirco nihil habet sexus uterque pretiosius, dum viri posse omnia auro volunt, mulieres vero per gemmas fieri se existimant pulchriores. Praestat autem ut caeteris metallis aurum, ita et aliis lapidibus topazion.

PL 9, 612C

こうして男女の両性は、これ以上貴いものを持たない。男たちは金によってすべてが可能になることを望み、女たちは宝石によって自分がより美しくなると思うからである。ところで、他の金属にまさって金が優れているように、他の石にまさってトパーズが優れている。

5

Est enim ipse rarissimus et speciosissimus omnium et maximus. In Thebaidis vero loco, cui Alabastra nomen est, reperiri solet.

PL 9, 612C

それは、すべての石のうちで最も稀少で、最も美しく、最も大きい。テーバイスの、アラバストラという名の場所で見つかるのが普通である。

6

Hunc etiam ferunt saecularium gestorum litterae, in Topazo insula ab incolis ejus, id est Troglodytis Arabis inventum, ad matrem regis Aegypti Ptolemaei, sub quo Scripturae legis ex hebraeo in graecum translatae sunt, munere fuisse delatum.

PL 9, 613A

また、世俗の事績を記した文書は、トパーズ島でその住民、すなわちアラビアのトログロデュタイ人によって見つけられ、その治下で律法の聖書がヘブライ語からギリシア語に訳されたエジプト王プトレマイオスの母のもとに、贈り物として届けられたと伝えている。

7

Continet autem ipse in se solus caeterarum gemmarum optimarum pretiosissimarumque speciem, et in uno illo diversissimorum colorum permixtio continetur.

PL 9, 613A

これは、ほかの最良で最も貴重な宝石の姿を、それ一つのうちに含んでおり、その一つの石に、きわめて異なる色の混じり合いが含まれている。

8

Super hunc igitur topazion, et super aurum mandata Dei Propheta dilexit, non terrenis se, sed coelestibus desideriis significans detineri.

PL 9, 613A

それゆえ預言者は、このトパーズにまさって、また金にまさって、神の戒めを愛した。自分が地上の望みではなく、天の望みに引き止められていることを示したのである。

Pars XLV, Caput XVII

第XLV部 第XVII章PL 9, 613A
1

Cupiditatem omnem recidit. --Contempta autem saecularium opum cupiditate, omnem a se occasionem perversae et pravae voluntatis recidit.

PL 9, 613A

あらゆる欲望を断ち切る。――世俗の富への欲望を軽んじて、彼は倒錯した悪しき意志のあらゆる機会を自分から断ち切る。

2

Diligens enim super aurum et topazion mandata Dei, dehinc ait, VERS. 128: Propter hoc ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam iniquam odio habui. Non deflectitur, non detorquetur per terrenas cupiditates, sed ad omnia Dei mandata dirigitur: non occupant obvia.

PL 9, 613B

神の戒めを金とトパーズにまさって愛するので、彼はそのあとこう言う。「それゆえ私は汝のあらゆる戒めに向けて導かれた。あらゆる不義の道を私は憎んだ」(詩篇118:128)。彼は地上の欲望によってそらされず、ねじ曲げられず、神のあらゆる戒めに向けて導かれる。行く手のものは彼を捕らえない。

3

Vidit aurum, scivit hoc terrae limum esse: vidit gemmas, meminit esse aut montium aut maris calculos: vidit illicem ad lasciviam vultum, scit tamquam avibus coeli ex his sibi laqueis evadendum.

PL 9, 613B

彼は金を見て、それが地の泥であることを知った。宝石を見て、それが山あるいは海の小石であることを思い出した。放縦へと誘う顔を見て、天の鳥のように、これらの罠から自分は逃れねばならないと知っている。

4

Resistit ergo coalitis sibi naturae suae vitiis, et omnem viam iniquitatis odit. Ideo itaque et ad mandata omnia dirigitur, quia ea super terrena desideria diligit: et dirigitur, ne particeps eorum fiat quibus dicitur: Natio prava et perversa (Luc. IX, 41) .

PL 9, 613B

それゆえ彼は、自分の本性に癒着した悪徳に抵抗し、不義のあらゆる道を憎む。だから彼は、地上の望みよりも戒めを愛するので、あらゆる戒めに向けて導かれる。また、「曲がった、ねじれた民」(ルカ9:41)と言われる者たちの仲間にならないように導かれる。

5

Et omnem viam iniquitatis odit, ut sit in eo quia est via, Domino scilicet nostro, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 613C

そして彼は不義のあらゆる道を憎む。それは、道である者〔底本は quia。qui と読む〕のうちに、すなわち我々の主のうちに、彼がいるためである。主は世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars XLVI, Prooemium

第XLVI部 冒頭PL 9, 613C
1

Mirabilia testimonia tua, Domine: ideo dilexit te anima mea (Hil. perscrutata est ea) . Declaratio sermonum tuorum illuminat me (Infra abest me), et intellectum dat parvulis. Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua concupiscebam.

PL 9, 613C

汝の証しは驚くべきものである、主よ。それゆえ私の魂は汝を愛した(ヒラリウスでは「それを探り究めた」)。汝の言葉の解き明かしは私を照らし(下では「私を」を欠く)、幼子たちに悟りを与える。私は口を開き、霊を引き寄せた。汝の戒めを私は切に望んでいたからである。

2

Adspice in me, et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum. Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non (ac ne) dominetur mei omnis injustitia. Redime me a calumniis hominum: et custodiam mandata tua (ut custodiam praecepta).

PL 9, 614A

私を顧み、汝の名を愛する者たちへの裁きに従って、私を憐れめ。私の歩みを汝の言葉に従って導け。そして、いかなる不義も私を支配することがないように(別本では「そして、……ことのないように」)。私を人々の中傷から贖え。私は汝の戒めを守ろう(別本では「私が汝の掟を守るように」)。

3

Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas. Exitus aquarum transierunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam.

PL 9, 614A

汝の顔を汝の僕の上に輝かせ、汝の義の定めを私に教えよ。私の目は水の流れ出るほどに涙した。彼らが汝の律法を守らなかったからである。

Pars XLVI, Caput I

第XLVI部 第I章PL 9, 614A
1

Admiratio non est ignoti. Testimonia Dei unde mirabilia, unde incomperta. --Natura humani sensus ea est, ut ea mirabilia habeat, quae ante compererit. Ex compertis enim judicium admirationis exsistit. Caeterum nemo poterit ignorata mirari.

PL 9, 614A

驚嘆は未知のものに対してではない。神の証しはなぜ驚嘆すべきものなのか、なぜ理解を超えているのか。――人間の感覚の本性は、以前に知ったものを驚くべきものとして持つようにできている。知ったものから、驚嘆の判断が生じるからである。知らないものを驚嘆できる者は誰もいない。

2

Haec idcirco antea commemorata sunt, ut diligentius dicti prophetici ratio quaereretur. Contra opinionem enim generalis sensus haec dixisse existimatur VERS. 129. Mirabilia testimonia tua, Domine: ideo perscrutata est ea anima mea.

PL 9, 614A

これらが前もって想い起こされたのは、預言者の言葉の理由をいっそう注意深く尋ねるためである。彼は、一般的な感覚の見方に反してこのことを言ったと考えられるからである。「汝の証しは驚くべきものである、主よ。それゆえ私の魂はそれを探り究めた」(詩篇118:129)。

3

Nam cum prius secundum humanam consuetudinem oporteat perscrutari et reperire, et reperta mirari: huic testimonia Domini ante admirabilia sunt, et ob id perscrutatione sunt digna. Dicti autem hujus perfecti et pulcherrimi ea ratio est.

PL 9, 614B

人間の習わしに従えば、まず探り究め、見いだし、見いだしたものを驚嘆すべきだからである。ところがこの人にとっては、主の証しはまず驚嘆すべきものであり、そのために探り究めるに値する。この完全で美しい言葉の理由はこうである。

4

Testimonia etenim Dei, id est, ea quae sub testibus scripta sunt, etiamsi per observantiam legis humanam infirmitatem ad cognitionem et famulatum Dei imbuant; quippe ubi castitas, pietas, pudicitia, charitas, veritas, innocentia, frugalitas et religio mandatur, et per quasdam religionum consuetudines, hostiarumque diversitates divini honoris officium praecipitur: in quibus cum admiratio magna sit, pro peccatis oblata hostia, et datum pro redemptione animae munus, et agnus in sacramento paschae occisus; tamen in his plus de futurorum spe atque doctrina admirationis continetur.

PL 9, 614B

神の証し、すなわち証人たちのもとで書かれたものは、たとえ律法の遵守によって人間の弱さを神の認識と奉仕へ教え込むものであっても――そこでは貞潔、敬虔、慎み、愛、真理、無垢、質素、信心が命じられ、種々の宗教的な慣行と犠牲の多様さによって神への礼拝の務めが命じられている――そして、そのうちには大きな驚嘆がある。罪のためにささげられる犠牲、魂の贖いのために納められる贈り物、過越の秘義において屠られる小羊があるからである――にもかかわらず、それらの内には、来たるべきものへの希望と教えから来る驚嘆のほうが、より多く含まれている。

5

Haec itaque Prophetae huic admirabilia sunt. Sed quia per praesentes admirationes futurorum atque aeternorum bonorum exemplaribus admirabilia sunt, perscrutatur ea.

PL 9, 614C

それゆえ、これらはこの預言者にとって驚くべきものである。しかし、現在の驚嘆をとおして、来たるべき永遠の善の範型として驚くべきものであるので、彼はそれを探り究める。

6

Non inquirit tantummodo, in quo est rerum absconditarum diligens exquisitio; sed perscrutatur etiam, per adjectionem scilicet diligentioris exquisitionis, laborem suum in perscrutatione demonstrans.

PL 9, 615A

彼は単に尋ねるだけではない。尋ねることは隠れたものへの注意深い探求のうちにある。だが彼は探り究める。すなわち、いっそう注意深い探求を加えることによって、探り究めることにおける自分の労苦を示している。

7

Neque tantummodo perscrutatur, sed perscrutatur ex anima, ad voluntatis officium animae intentione sociata.

PL 9, 615A

しかも彼は単に探り究めるのではなく、魂から探り究める。意志の務めに、魂の集中が結びついているのである。

Pars XLVI, Caput II

第XLVI部 第II章PL 9, 615A
1

Verba Dei, prophetarum dicta obscura sunt. --Sequitur deinde, VERS. 130: Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. Et hic quoque sermo forte videtur a naturae nostrae consuetudine esse diversus.

PL 9, 615A

神の言葉、預言者たちの言葉は、暗い。――そのあと、こう続く。「汝の言葉の解き明かしは照らし、幼子たちに悟りを与える」(詩篇118:130)。この言葉もまた、我々の本性の習わしとは異なると見えるかもしれない。

2

Cum enim ante intelligendum sit, et sic lumine intelligentiae utendum; quia noctem ignorantiae intelligentiae adeptae lumen apellat: Propheta tamen dicit declarationem verborum Dei prius illuminare, et post illuminationem intelligentiam praestare.

PL 9, 615A

というのは、まず理解し、そのうえで理解の光を用いるべきである。得られた理解の光が、無知の夜を追い払う〔底本は apellat。pellat と読む〕のだから。それでも預言者は、神の言葉の解き明かしがまず照らし、照らしたあとに悟りを与えると言っている。

3

Sed quae sint Dei verba, ante discendum est: et tunc illuminationis, ac postea intelligentiae ratio praestanda est. Verba Dei sunt, quaecumque prophetae locuti sunt.

PL 9, 615B

だが、神の言葉が何であるかは、まず学ばねばならず、そのうえで照らしの理由、そのあとで悟りの理由が示されねばならない。神の言葉とは、預言者たちが語ったもののすべてである。

4

Cum enim Moyses verbis suis populo Hebraeo legis observantiam nuntiaverit; tamen in libro ejusdem legis ita scriptum est: Et dixit Dominus ad Moysen, Dic filiis Israel (Exodi III, 14). Usus igitur est his legislator verbis, quibus ei ut uteretur praeceptum est.

PL 9, 615B

モーセは自分の言葉で律法の遵守をヘブライ人の民に告げたが、それでも同じ律法の書には、こう書かれている。「主はモーセに言った。イスラエルの子らに言え」(出エジプト記3:14)。それゆえ立法者は、自分が用いるように命じられた言葉を用いたのである。

5

Ergo verba Dei sunt, quae per officium licet humani oris audita sunt. Sed et magnus ille propheta ipso judicio Domini nostri Jesu Christi bene locutus, cum dixisset: Audi coelum, et auribus percipe terra; ait, quoniam Dominus locutus est (Esai. I, 2) : et post aliqua, quae querelis maximis increpabantur, dixit: Os enim Domini locutum est haec (Ibid. 20) . Haec ergo omnia Dei verba sunt.

PL 9, 615B

それゆえ、人間の口の務めを通して聞かれたものであっても、それらは神の言葉である。また、あの大いなる預言者も、我々の主イエス・キリストの裁きそのものによって正しく語ったと認められている。「天よ聞け、地よ耳を傾けよ」と言ったあと、「主が語ったからである」(イザヤ1:2)と言い、また、いくつかの最大の嘆きをもって責められたことのあとで、「主の口がこれを語ったからである」(イザヤ1:20)と言った。それゆえ、これらはすべて神の言葉である。

Pars XLVI, Caput III

第XLVI部 第III章PL 9, 615C
1

Sed declaratio verborum maxime necessaria est. Sunt enim sub velamine opinionis alterius praedicata, sunt secundum Apostolum allegorumena (Gal. IV, 24) , sunt comparativis significationibus amphibola (Matth. XIII, 14) .

PL 9, 615C

しかし、言葉の解き明かしは最も必要である。言葉は別の見方のヴェールの下で宣べ伝えられており、使徒によれば寓意的に語られたものであり(ガラテヤ4:24)、比喩的な意味において両義的なものだからである(マタイ13:14)。

2

Testis est Dominus haec eadem per Esaiam ita dicta esse Judaeis infidelibus exprobrans et dicens: Auditu audietis, et non intelligetis (Esa. VI, 9) . Signata enim omnia sunt, et per solam spiritalem doctrinam resignanda.

PL 9, 615C

主は、イザヤを通してこれと同じことが不信のユダヤ人たちに語られたことの証人であり、こうして責めて言う。「聞くには聞くが、理解しない」(イザヤ6:9)。すべては封印されており、霊的な教えのみによって封印を解かれるべきものだからである。

3

Haec enim ad Danielem desideriorum virum dicta sunt: Vade Daniel, quia clausi sunt signatique sermones (Dan. XII, 9).

PL 9, 615C

これは、望みの人ダニエルにこう語られたのである。「行け、ダニエル。言葉は閉じられ、封印されている」(ダニエル12:9)。

4

Ait etiam Esaias: Dabitur liber iste in manus hominis scientis litteras, et dicetur ei, Lege haec, et respondebit: Non possum legere, signatum est enim (Esa. XXIX, 11) .

PL 9, 615D

イザヤはまた言う。「この書は、文字を知る人の手に渡され、『これを読め』と言われるが、その人は『読めない。封印されているからだ』と答える」(イザヤ29:11)。

Pars XLVI, Caput IV

第XLVI部 第IV章PL 9, 615D
1

Per Evangelia qui declarentur. Parvuli qui. -- Sed declaratio verborum mysticorum per Evangelia praestatur, ubi legis abscondita et occulta prophetica Domino in corpore manente panduntur, ex quibus primum fides discitur.

PL 9, 615D

〔言葉は〕福音書によってどのように解き明かされるか。幼子とは誰か。――しかし、神秘の言葉の解き明かしは福音書によって与えられる。そこでは、体をとって留まる主において、律法の隠されたもの、預言者たちの秘められたものが開かれ、そこから、まず信仰が学ばれる。

2

Ibi enim ea, quae a prophetis dicta sunt, per eum rebus et operibus explentur. Cum virgo parit, cum Dominus Verbum est, et Verbum caro fit, et habitat in nobis, cum muti loquuntur, cum surdi audiunt, cum claudi incedunt, cum leprosi emundantur, cum caeci vident, cum daemoniaci curantur, cum mortui resurgunt: declaratio haec verborum Dei nostrae hanc naturae obscuritatem fidei luce illuminat.

PL 9, 616A

そこでは、預言者たちが語ったことが、主によって事柄と業において満たされるからである。おとめが産み、主が言葉であり、言葉が肉となって我々のうちに住み、口のきけない者が語り、耳の聞こえない者が聞き、足の不自由な者が歩き、重い皮膚病の者が清められ、目の見えない者が見え、悪霊にとりつかれた者が癒やされ、死者が復活する。神の言葉のこの解き明かしは、我々の本性のこの暗さを、信仰の光で照らす。

3

Nunc enim intelligimus resurrectionis gloriam, judicii potestatem, aeternitatis honorem. Et intelligimus haec parvuli: vel ad innocentiam renati, vel per ignorationem imperiti.

PL 9, 616A

いま我々は、復活の栄光、裁きの権力、永遠の栄誉を理解している。そして、これを理解するのは幼子たちである。無垢へと生まれ変わった者たち、あるいは無知ゆえに未熟な者たちである。

4

Haec declaratio verborum Dei, et intelligentia parvulis praestita, cujus temporis aetatisque res esset, Dominus in Evangeliis demonstrat, dicens: Confiteor tibi, Domine, pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et intelligentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XVIII, 25) .

PL 9, 616A

神の言葉のこの解き明かしと、幼子たちに与えられた悟りが、どの時代、どの年代の事柄であるかを、主は福音書で示して言う。「主よ、天と地の父よ、私は汝をたたえる。汝はこれらのことを知恵ある者や悟りある者には隠し、幼子たちには示した」(マタイ18:25)。

5

Ecce declarationis et illuminationis et intelligentiae tempus. Absconsa enim usque in hos dies declarantur, et declarata illuminant, et illuminantia intelligentiam parvulis subministrant: fiuntque per hanc intelligentiam sancti Spiritus jam capaces.

PL 9, 616B

見よ、解き明かしと照らしと悟りの時である。これらの日まで隠されていたものが解き明かされ、解き明かされたものが照らし、照らすものが幼子たちに悟りを供給し、この悟りによって、彼らはすでに聖なる霊を受け入れる者となるのである。

Pars XLVI, Caput V

第XLVI部 第V章PL 9, 616B
1

Os cordis spiritui pateat. Escas ad animae vitam capit. --Denique id ipsum sequens sermo subjecit, dicens, VERS. 131: Os meum aperui et attraxi spiritum; quia mandata tua concupiscebam.

PL 9, 616B

心の口は霊に向かって開かれよ。魂の生命のために食べ物を取る。――そこで、続く言葉はまさにこのことを付け加えて言う。「私は口を開き、霊を引き寄せた。汝の戒めを私は切に望んでいたからである」(詩篇118:131)。

2

Non de hoc utique humani corporis ore dixit, quod per labia concluditur ac patet. Nam spiritum officio narium magis quam oris haurimus. Laboriosius autem aditu oris in animam transfunditur: absolutius vero per naturalem cursum famulatu atque officio narium commeat.

PL 9, 616B

彼は、唇で閉じたり開いたりする人間の体のこの口について言ったのではもちろんない。我々は霊〔息〕を、口よりむしろ鼻の働きによって吸い込むからである。口の入り口から魂へ流し込むのはより骨が折れるが、鼻の奉仕と働きによって自然な流れで通るほうが、より妨げがない。

3

Sed os Scriptura non labiorum tantum, sed et cordis solita est nuncupare. Corde enim per fidem patente, et per desiderium ad hauriendum hiante, intelligentia doctrinae coelestis accipitur. Non animae hoc; sed cordis officium est.

PL 9, 616C

しかし聖書は、唇だけでなく心についても、口と呼ぶのを常とする。心が信仰によって開き、望みによって吸い込もうと口を開けるとき、天の教えの悟りは受け入れられる。これは魂の務めではなく、心の務めである。

4

Apostolus enim ait, animalis enim homo non percipit quae sunt Spiritus (I Cor. II, 14) : stultitia enim est ei. Et idem doctor gentium ait: Lex enim non in tabulis lapideis scripta, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 3) .

PL 9, 616C

使徒はこう言うからである。「魂の人は霊のことがらを受け入れない。彼にとってそれは愚かなことだからである」(一コリント2:14)。また、異邦人の教師である同じ者は言う。「律法は石の板にではなく、肉である心の板に書かれている」(二コリント3:3)。

5

Hoc ergo os suum Propheta pandens, attraxit Spiritum. Non enim ultro ingruit ( f. inruit) . Expetendus est, attrahendus est, et infantium modo tamquam lac innocens hauriendum.

PL 9, 616C

それゆえ預言者は、この自分の口を開いて、霊を引き寄せた。霊はひとりでに襲いかかる(おそらく「なだれ込む」)ものではないからである。求められ、引き寄せられ、幼子たちのように、無垢の乳のように吸い込まれねばならない。

6

Ideo autem propheta os aperuit, quia meminerit sibi in psalmo altero dictum, Dilata os tuum, et adimplebo illud (Ps. LXXX, 11) : et in lege scriptum sciat, describe haec in latitudine cordis tui (Prov. VII, 3, sec. LXX) .

PL 9, 616D

預言者が口を開いたのは、別の詩篇で自分に告げられたことを覚えているからである。「汝の口を広げよ。私がそれを満たそう」(詩篇80:11)。また、律法に書かれていること、「これを汝の心の広さに書き記せ」(箴言7:3、七十人訳による)を知っているからである。

7

Corde enim Dei praedicatio, non ore suscipitur. Et secundum evangelicam praedicationem, verbum Dei ex corde malus abripit (Matth. XIII, 19) , quod ultra mel et favum in ore delectat.

PL 9, 617A

神の宣教は、口によってではなく、心によって受け入れられる。福音書の宣教によれば、悪い者は神の言葉を心から奪い去る(マタイ13:19)。それは口の中で蜜や蜂の巣にもまさって喜ばしいものである。

8

Ut enim per os in alimoniam corporis cibos sumimus, ita et per cor ad vivificandam animam escas doctrinae coelestis accipimus: quae nisi amplificato et patente corde attractae quodam modo fuerint, et non adibunt.

PL 9, 617A

我々が体の栄養のために口によって食物を取るように、魂を生かすために、心によって天の教えの食べ物を受け取る。それは、心が広げられて開かれ、いわば引き寄せられなければ、入っても来ない。

Pars XLVI, Caput VI

第XLVI部 第VI章PL 9, 617A
1

Aspicit Deus ad vindicandum, ad terrendum, ad miserendum. --Sequitur deinde, VERS. 132: Aspice in me, et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum. Ad id quod dixerat, respice in me; mox addidit, et miserere.

PL 9, 617A

神は、罰するために、脅かすために、憐れむために見る。――そのあと、こう続く。「私を顧み、汝の名を愛する者たちへの裁きに従って、私を憐れめ」(詩篇118:132)。先に「私を顧みよ」と言ったことに、すぐに「そして憐れめ」と付け加えた。

2

Scit enim Dominum etiam in ultionem impiorum poenamque respicere. Respexit enim, ut scriptum est, super castra Aegyptiorum, et colligavit axes curruum eorum (Exod. XIV, 24 et 25) . Et rursum: Respexit Dominus super Sodomam et Gomorrham (Gen. XVIII, 16) .

PL 9, 617A

彼は、主が不信心な者たちへの報復と罰のためにも顧みることを知っているからである。書かれているように、主はエジプト人の陣営を顧み、その戦車の車輪を縛った(出エジプト記14:24、25)。またこうもある。「主はソドムとゴモラを顧みた」(創世記18:16)。

3

Respicit vero non solum ad poenam, sed etiam ad terrorem, cum dicitur: Aspicies in terram, et facies eam tremere (Ps. CIII, 32) .

PL 9, 617B

顧みることは、罰のためだけでなく、脅かすためでもある。「汝は地を見つめ、それを震えさせる」(詩篇103:32)と言われるとおりである。

4

Propheta ergo non solitarium hoc orat, ut in se Deus respiciat, sed cum miseratione respiciat: neque cum miseratione tantum, sed secundum judicium diligentium nomen ejus.

PL 9, 617B

それゆえ預言者は、神が自分をただ顧みるだけでなく、慈悲をもって顧みるよう祈る。しかも慈悲をもってだけでなく、神の名を愛する者たちへの裁きに従って顧みるよう祈る。

Pars XLVI, Caput VII

第XLVI部 第VII章PL 9, 617B
1

Aspectus hic innocentia promerendus. --Est quidem ex bonitate Dei misericordia; sed promerenda est haec a nobis studio innocentiae: ut in nos respiciat, qualiter respexit in Abraham, qualiter in Isaac, qualiter in Jacob, qualiter in Joseph, qualiter in Job, qualiter in Moysen.

PL 9, 617B

この顧みは無垢によって得られねばならない。――確かに憐れみは神の善から来る。しかしこれは、我々の側で無垢への熱意によって得られねばならない。神がアブラハムを、イサクを、ヤコブを、ヨセフを、ヨブを、モーセを顧みたように、我々をも顧みるためである。

2

Scit enim ad haec misericordiae suae opera Deum solere respicere, cum dicitur: Dominus de coelo respexit in terram, ut audiret gemitum vinculatorum, et solveret filios interemptorum (Ps. CI, 20 et 21) , et rursum: Respexit super filios pauperum, et non sprevit deprecationem eorum (Ibid. 18) .

PL 9, 617C

彼は、神が自らの憐れみのこれらの業のために顧みるのを常とすることを知っているからである。「主は天から地を顧み、縛られた者たちの呻きを聞き、殺された者たちの子らを解き放った」(詩篇101:20、21)。またこうも言われる。「貧しい者たちの子らを顧み、彼らの祈りを退けなかった」(詩篇101:18)。

3

Secundum ergo hoc judicium timentium Dominum orat ut Deus super se respiciat et misereatur: ut si jejunantem videt, si miserantem contuetur, si pium ac religiosum in omni opere conspicit, tunc secundum judicium eorum qui diligunt nomen suum ipse quoque Dei miseratione sit dignus.

PL 9, 617C

それゆえ、主を畏れる者たちのこの裁きに従って、彼は、神が自分を顧み、憐れむよう祈る。断食している自分を見、憐れみを施している自分を眺め、あらゆる業において敬虔で信心深い自分を認めるなら、そのとき、神の名を愛する者たち〔nomen suum の suum の指す者は定かでない。神の名と取った〕の裁きに従って、自分もまた神の慈悲にふさわしい者となるようにである。

Pars XLVI, Caput VIII

第XLVI部 第VIII章PL 9, 617C
1

Ad bene agendum homo suis viribus non sufficit. --Dehinc sequitur, VERS. 133: Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, ac ne dominetur mei omnis injustitia.

PL 9, 617C

善く行うのに、人は自分の力では足りない。――そのあと、こう続く。「私の歩みを汝の言葉に従って導け。そして、いかなる不義も私を支配することがないように」(詩篇118:133)。

2

Incedit quidem Propheta ex voluntate sua justitiae gressibus: sed scit undique ubi injustitiae dominationes imminere. Superius oraverat, ut in se Deus respiceret ac misereretur secundum eos qui diligunt nomen suum.

PL 9, 617D

預言者は確かに自分の意志によって義の歩みを進む。しかし、あらゆるところに不義の支配が迫っていることを知っている。先には、神が自分を顧み、自分の名を愛する者たちに従って憐れんでくれるよう祈っていた。

3

Misericordiae autem, quam orat, hunc fructum esse sentit, ut gressus sui dirigantur, non secundum saeculi vias, non secundum humanam gloriam, non secundum corporis voluptates, sed secundum eloquium Dei.

PL 9, 617D

そして彼は、自分が祈る憐れみの実りを、自分の歩みが導かれることだと感じている。この世の道に従うのでも、人間の栄光に従うのでも、体の快楽に従うのでもなく、神の言葉に従ってである。

4

Si nihil impedimenti usquam occurreret, si adversantes sibi non undique adessent; suis ipse viribus in ea quae agere vellet confirmaretur. Sed ubi insidiae sunt, ubi bellum est, opus est potioris auxilio, ne in se dominetur omnis injustitia.

PL 9, 618A

どこにも妨げが立ちはだからなければ、自分に敵対する者たちがあらゆるところにいなければ、彼は自分の力で、行おうと望むことにおいて強められただろう。だが、待ち伏せのあるところ、戦いのあるところには、より力ある者の助けが必要である。あらゆる不義が自分を支配しないためである。

Pars XLVI, Caput IX

第XLVI部 第IX章PL 9, 618A
1

Tentationum utilitas. Orandum ne vincant. --Non ut a se absit, sed ne dominetur sui orat. Scit per tentationes ad gloriam perveniri. Meminit Abraham et peregrinationis injuria, et amittendae uxoris metu; et per immolandi filii dolorem fuisse tentatum.

PL 9, 618A

試みの益。試みが勝たないよう祈らねばならない。――彼は、試みが自分から遠ざかるようにとではなく、試みが自分を支配しないようにと祈る。彼は、試みを通して栄光に至ることを知っている。アブラハムが、寄留の苦しみと妻を失う恐れと、子をささげる痛みによって試みられたことを、彼は想い起こす。

2

Scit Job omni tentationum esse militia perfunctum. Recolit Joseph cum a fratribus venditur, cum a domini sui conjuge ad adulterium compellitur, cum carcere poenae reservatur, gloriam maximae fidei per haec injustitiae tentamenta meruisse.

PL 9, 618A

彼は、ヨブがあらゆる試みの戦いを果たしたことを知っている。ヨセフが兄弟たちに売られ、主人の妻に姦淫へと迫られ、牢に罰のために留め置かれたとき、これらの不義の試みを通して、最大の信仰の栄光にふさわしくされたことを、彼は思い返している。

3

Dominationem injustitiae propheta metuit: tentationem vero ejus non recusat. Dirigendos autem esse a Domino gressus suos secundum eloquia sua meminit: ne iniquitas, quae tentatura sit, potestatem possit habere dominandi.

PL 9, 618B

預言者は不義の支配を恐れるが、その試みは拒まない。そして、自分の歩みが、主の言葉に従って主によって導かれるべきことを覚えている。試みるはずの不義が、支配する権力を持ちえないためである。

Pars XLVI, Caput X

第XLVI部 第X章PL 9, 618B
1

Calumnia quid. Aegre cavetur. Hac impetiti sancti. --Post quae id consequitur, VERS. 134: Redime me a calumniis hominum: ut custodiam praecepta tua.

PL 9, 618B

中傷とは何か。避けることは難しい。中傷に襲われた聖徒たち。――そのあと、こう続く。「私を人々の中傷から贖え。私が汝の掟を守るために」(詩篇118:134)。

2

Humana tentatio gravis non est, Apostolo dicente: Tentatio autem non apprehendat vos, nisi humana (I Cor. X, 13) ; sed calumnia gravis est.

PL 9, 618B

人間的な試みは重くない。使徒が言うとおりである。「試みが汝らを捕らえるとしても、人間的なものにとどまるように」(一コリント10:13)。だが、中傷は重い。

3

Calumnia autem ea est, vel cum bono operi facinoris mali nomen ascribitur, vel cum specie blandiente internae malitiae virus occulitur.

PL 9, 618B

中傷とは、善い業に悪い行いの名が着せられるとき、あるいは、心地よい外見のもとに内なる悪意の毒が隠されるときのことである。

4

Neque enim ejus directae malevolentiae opus est, sed fallax, et subdolum, et sub specie bonae voluntatis malitiae operatione desaeviens.

PL 9, 618B

それは直接の悪意の働きではなく、欺きに満ち、狡猾で、善い意志という外見のもとで悪意の働きとなって荒れ狂うものである。

5

Et difficile est cavere a talibus, qui sub nomine fratrum inimici sunt, sub nomine amicorum hostes sunt, sub filiorum specie parricidae sunt, sub specie unanimitatis, conjugum inevitabile malum sunt. Abel justum Cain scelestus per familiaritatem fratris occidit.

PL 9, 618C

また、このような者たちを避けることは難しい。兄弟の名のもとで敵であり、友の名のもとで仇であり、子らの外見のもとで親殺しであり、一致の外見のもとで、伴侶にとって避けがたい悪であるからである。義人アベルを、邪悪なカインが兄弟の親しさによって殺した。

6

Noe Deo probatum Cham filius ejus irrisit. Esau Jacob exsulem esse a paterna domo fecit. Validissimum praeliatorem diaboli Job sola uxor ejus tentavit inflectere. Hunc ipsum sanctum prophetam quae calumniae hominum fefellerunt? Quoties Sauli proditus est?

PL 9, 618C

神に認められたノアを、その子ハムが嘲った。エサウは、ヤコブを父の家から離れた流浪の者とした。悪魔にきわめて強く立ち向かった戦士ヨブを、その妻ひとりが曲げようと試みた。この聖なる預言者自身を、人々のどれほどの中傷が陥れたことか。何度サウルに密告されたか。

7

Quotiens quibus in locis ageret nuntiatus est? Ubique ei calumniantium insidiae adfuerunt.

PL 9, 618C

どれほどたびたび、どこで何をしているかを告げ口されたことか。至るところに、中傷する者たちの待ち伏せが彼にはあった。

Pars XLVI, Caput XI

第XLVI部 第XI章PL 9, 618C
1

Qui vitanda sit. --Novit haec Dominus domesticae calumniae scandala gravissimum solere fidei excidium afferre, dicens: Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, et si pes dexter, aut manus scandalizat te; erue et abscide abs te (Matth. XVIII, 8) .

PL 9, 618C

どのようにして避けるべきか。――主は、身内の中傷のつまずきが、信仰の最も重い滅びをもたらすのが常であることを知っており、こう言う。「もし汝の右の目が汝をつまずかせ、あるいは右の足、あるいは手が汝をつまずかせるなら、それを抜き出し、汝から切り捨てよ」(マタイ18:8)。

2

Non de membris corporum haec locutus est, cum scandala nec pes nec manus possit afferre; sed de conjunctissimis nobis ac maxime necessariis membris, quia omnes unum corpus sumus in Christo, haec jubet: ne domesticis calumniis ac scandalis penes nos manentibus aliqua nobis vitiorum labes adhaereat.

PL 9, 618D

主はこれを体の各部について語ったのではない。足も手もつまずきをもたらすことはできないからである。そうではなく、我々に最も結びついた、最も必要な各部について、これを命じている。我々はみなキリストにおいて一つの体だからである。身内の中傷とつまずきが我々のもとにとどまって、何らかの悪徳の汚れが我々に付着することのないようにするためである。

3

Ergo Propheta si ab his redemptus esset, custoditurum se praecepta Dei pollicetur: quia istae domesticorum omnium calumniae impedimentum fidei frequenter afferrent.

PL 9, 619A

それゆえ預言者は、これらから贖われたなら、神の掟を守ろうと約束する。身内のあらゆる中傷が、しばしば信仰の妨げとなるからである。

Pars XLVI, Caput XII

第XLVI部 第XII章PL 9, 619A
1

Qui videntis nos Dei lumen accipiamus. --Dehinc sequitur, VERS. 135: Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas.

PL 9, 619A

我々を見る神の光を、どのようにして受けるか。――そのあと、こう続く。「汝の顔を汝の僕の上に輝かせ、汝の義の定めを私に教えよ」(詩篇118:135)。

2

Vultus Domini quidem est super facientes mala, ut expugnet de terra memoriam eorum (Ps. XXXIII, 17) , sed sicut Deus respicit ad poenam, respicit et ad misericordiam; ita et vultum suum ad utrumque deflectit.

PL 9, 619A

確かに、主の顔は、悪を行う者たちに向けられて、彼らの記憶を地から消し去る(詩篇33:17)。しかし、神が罰のために顧みるように、憐れみのためにも顧みる。同じように、自分の顔を、そのどちらにも向ける。

3

Sed hanc faciem Domini ad illuminationem suam Propheta orat. Ex majestate enim et vultu videntis nos Dei lumen accipimus, et deflexus in nos misericordiae suae vultus ad gratiam spiritalis virtutis irradiat.

PL 9, 619A

しかし、預言者は、この主の顔が自分を照らすようにと祈る。我々を見る神の威厳と顔から、我々は光を受け、我々に向けられた憐れみの顔は、霊的な力の恩寵へと輝きを放つからである。

4

Vel certe cum judicii die aderit, cum visibilis nobis in gloria paternae majestatis assistet; tunc nos faciei suae lumine illuminabit.

PL 9, 619B

あるいはまた、裁きの日に、父の威厳の栄光のうちに我々に見えるかたちで居合わせるとき、そのとき彼は自分の顔の光で我々を照らすであろう。

5

Ut enim quaedam metalla atque gemmae naturae suae fulgorem in ea quae sibi proxima sunt refundunt, et aemulantem speciem ex vicina sui specie praestant; et ut Moyses ex contemplatione gloriae Dei lumen accepit, ita ut honorem gloriae suae contemplari populus non posset: sic et Propheta servum se Dei confitens illuminari precatur, et conformis secundum Apostolum effici gloriae Dei (Phil. III, 21) , et justificationes Dei doceri, ut a se non ex parte, neque per legis umbram, sed facie ad faciem, et spiritali contemplatione cernatur.

PL 9, 619B

ある金属や宝石が、自らの本性の輝きを、近くにあるものに反射させ、その近くの姿から競うような姿を与えるように、またモーセが神の栄光を見つめて光を受け、民が彼の栄光の輝きを見つめることができなかったように、預言者もまた、自分を神の僕と告白して、照らされること、使徒によれば神の栄光に同形とされること(フィリピ3:21)、そして神の義の定めを教えられることを祈る。それは、〔神の栄光が〕自分によって、部分的にではなく、律法の影によってでもなく、顔と顔を合わせて、霊的な観想によって見られるためである。

Pars XLVI, Caput XIII

第XLVI部 第XIII章PL 9, 619C
1

Poenitentia non debet desinere. Quid sit. --Dehinc sequitur, VERS. 136: Exitus aquarum transierunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam.

PL 9, 619C

悔い改めはやんではならない。それは何か。――そのあと、こう続く。「私の目は水の流れ出るほどに涙した。彼らが汝の律法を守らなかったからである」(詩篇118:136)。

2

Conscius peccatorum veterum, ut historia ipsa docetur, licet toto corde se ad Deum direxit; tamen quia et peccati sui dolorem psalmo anteriore et ipse jam scripserit, tunc cum Nathan propheta arguente crimen suum recognovit et flevit: nunc quoque non desinit verae poenitentiae lacrymis facti veteris crimen abluere, dicens, Exitus aquarum transierunt oculi mei: fontes scilicet lacrymarum suarum, fontes fluminum esse transgressos.

PL 9, 619C

彼は昔の罪を自覚しており、歴史そのものが教えるように、心を尽くして神に向かったが、それでも、自分の罪の痛みを、預言者ナタンが責めたとき、自分の罪を認めて泣いた、その折に、先の詩篇に自らすでに書いた〔quia et … scripserit 以下の構文は崩れているらしく、譲歩と理由の係りを文脈から解した〕。いまもなお、真の悔い改めの涙によって、昔の行いの罪を洗い清めることをやめず、こう言う。「私の目は水の流れ出るほどに涙した」。すなわち、自分の涙の泉が、川の泉を越えたということである。

3

Haec enim poenitentiae vox est, lacrymis orare, lacrymis ingemiscere: et per hanc confidentiam dicere: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7).

PL 9, 619C

涙をもって祈り、涙をもって嘆くことは、悔い改めの声だからである。この確信によってこう言う。「私は夜ごとに私の寝床を洗い、私の涙で私の褥を潤す」(詩篇6:7)。

4

Haec venia peccati est, fonte fletuum flere, et largo lacrymarum imbre madefieri. Sed servavit cum ratione temporis, et fidei jam immobilis firmitatis, dicti quoque sui temperatissimi modum. De praeterito enim dixit: Quia non servaverunt legem tuam.

PL 9, 619D

涙の泉で泣き、豊かな涙の雨でぬれることは、罪の赦しである。だが彼は、時の理と、すでに動かない信仰の堅さに応じて、自分の言葉の最も節度ある尺度をも守った。過去について彼はこう言ったのである。「彼らが汝の律法を守らなかったからである」。

5

Confessio quidem criminis semper in tempore est; quia oporteat peccati poenitentiam non desinere: finis autem peccati anterioris est temporis: quia vera peccati confessio est, sine intermissione temporis poenitere; peccati vero poenitentia est, ab eo quod poenitendum intellexeris, destitisse.

PL 9, 620A

罪の告白は、確かに常に現在の時のうちにある。罪の悔い改めはやんではならないからである。だが罪の終わりは、以前の時のものである。罪の真の告白とは、時を絶やさずに悔いることであり、罪の悔い改めとは、悔いるべきだと悟ったことをやめることだからである。

6

Atque ob id Propheta nec confiteri peccatum desinit, et peccatum ex praeterito confitetur.

PL 9, 620A

それゆえ預言者は、罪を告白することをやめず、しかも罪を過去のものとして告白する。

Pars XLVII, Prooemium

第XLVII部 冒頭PL 9, 620A
1

Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis (Hil. valde ) . Tabefecit me zelus domus tuae (tabescere me fecit zelus tuus): quia obliti sunt verba tua inimici mei.

PL 9, 620A

汝は義しい、主よ。汝の裁きは正しい。汝は義として汝の証しを命じ、また汝の真理を甚だしく(ヒラリウスでは「強く」)命じた。汝の家への熱心が私を衰えさせた(別本では「汝の熱心が私を衰えさせた」)。私の敵が汝の言葉を忘れたからである。

2

Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud. Adolescentior sum ego et contemptus: justificationes tuas non sum oblitus. Justitia tua justitia in aeternum (justitiae tuae in aeternum), et lex tua veritas.

PL 9, 620B

汝の言葉は激しく火で精錬され、汝の僕はそれを愛した。私は年若く、軽んじられている。私は汝の義の定めを忘れなかった。汝の義は永遠の義であり(別本では「汝の義は永遠に」)、汝の律法は真理である。

3

Tribulatio et angustia invenerunt me: mandata autem tua meditatio mea est. Aequitas testimonia tua in aeternum: intellectum da mihi et vivam (eorum, et vivificer ).

PL 9, 620B

苦難と窮乏が私を見いだした。しかし汝の戒めは私の思い巡らしである。汝の証しは永遠に正しい。私に悟りを与えよ。そうすれば私は生きる(別本では「私にそれらの悟りを与えよ。そして私が生かされるように」)。

Pars XLVII, Caput I

第XLVII部 第I章PL 9, 620B
1

Fides justum Deum, etiam cum punit, fatetur. --Indefessa et perseveranti fide necessarium est, ut immobilis in nobis et inconcussa confessio sit; ne vel aliqua temporum injuria, aut persecutionum dolore commoti, devotionis studium relaxemus: sed si quando morbi vexabunt, passiones et cruciatus corporum desaevient, damna defatigabunt, luctus et orbitates affligent; semper utamur hac qua nunc Propheta usus est voce dicens, VERS. 137 et 138: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.

PL 9, 620B

信仰は、罰するときにも、神を義しいと告白する。――疲れを知らず持続する信仰によって、我々のうちに動じない揺るがぬ告白があることが必要である。時勢の不当や迫害の痛みに揺り動かされて、神への献身の熱意を緩めることのないようにである。病が襲い、受難や体の責め苦が荒れ狂い、損失が疲れさせ、悲嘆や子を失う悲しみが苦しめるときにも、我々は常に、いま預言者が用いたこの声を用いよう。彼はこう言う。「汝は義しい、主よ。汝の裁きは正しい」(詩篇118:137、138)。

2

Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam valde. Meminerimus enim primum eum, qui universorum Dominus est, justum esse, et judicia ejus recta esse. Cur enim in suos iniquus sit? Cur in eos, quos ipse genuit, injustus sit?

PL 9, 620C

「汝は義として汝の証しを命じ、汝の真理を甚だしく命じた」。まず我々は、万物の主である者が義しく、その裁きが正しいことを覚えよう。なぜ、自分の者たちに対して不義であるはずがあろうか。なぜ、自らが生み出した者たちに対して不義であるはずがあろうか。

3

Bonitatis suae immensitas non sinit istud de eo existimari. Genuit nos non ad injuriam, genuit non ad originis nostrae naturae dolorem: si quid est quod patimur, ex judicio bonitatis suae accidit.

PL 9, 620C

その善の広大さは、そのようなことが彼について考えられることを許さない。神は我々を害するために生んだのではなく、我々の起源の本性の苦痛のために生んだのでもない。我々が何かを被るとすれば、それは彼の善の裁きから生じる。

4

Vinci diabolum patientiae nostrae virtutibus delectatur, et probari nos per luctus et dolores et damna desiderat: ut nihil in servos suos saeculi potestas sibi esse juris et damnationis intelligat.

PL 9, 620C

悪魔が我々の忍耐の力によって打ち負かされることを、彼は喜ぶ。そして我々が、悲嘆と苦痛と損失によって試されることを望む。この世の権力が、神の僕たちに対して、何の権利も断罪の権利も自分にはないと悟るためである。

5

Quaecumque jussit, justa et testata et vera sunt cum augmento adjectionis; valde enim vera sunt.

PL 9, 620D

神が命じたものはすべて、義しく、証しされ、真実であり、しかも付け加えられて増し加えられている。実に、甚だしく真実だからである。

Pars XLVII, Caput II

第XLVII部 第II章PL 9, 621A
1

Impatientia aerumnarum Deo contumeliosa. Zeli causa. Jejunii dies. --Et quia rarum est horum observantem esse; et ( etiam ) difficile est inconcussam fidem inter has saeculi procellas et inter haec humanorum vitiorum naufragia dirigere; quia si quid adversi accidit, prona in Deum querela est.

PL 9, 621A

苦難への忍耐のなさは、神への侮辱である。熱心の原因。断食の日。――そして、これらを守る者は稀であり、また(別本では「さらにまた」)、この世の嵐のただ中で、人間の悪徳の難破のただ中で、揺るがぬ信仰を導くことは難しい。何か不都合なことが起こると、神に対する不平に傾きやすいからである。

2

Deum enim inter damna sua avarus accusat. Deo cum invidia fletuum suorum orbatus irascitur. Deo injustitiam, qui ad confessionis gloriam persecutionibus probatur, exprobrat.

PL 9, 621A

貪欲な者は、自分の損失のただ中で神を責める。子を失った者は、自分の涙への恨みから神に腹を立てる。迫害によって告白の栄光へと試されている者は、神に不義を非難する。

3

Universorum stultissima haec querela est, cum injustitiae Deum per impatientiam impii doloris accusant. Et idcirco propheta subjecit, dicens, VERS. 139: Tabescere me fecit zelus tuus; quia obliti sunt verborum tuorum inimici mei.

PL 9, 621A

不敬虔な苦痛への忍耐のなさから、神を不義であると責めるとき、この不平はすべてのなかでも最も愚かである。それゆえ預言者はこう付け加えて言う。「汝の熱心が私を衰えさせた。私の敵が汝の言葉を忘れたからである」(詩篇118:139)。

4

Dei zelo ad omnia vitia nostra et crimina exanimatur propheta. Habet hanc etiam natura humana consuetudinem, ut si quando eorum, quos diligimus, voluntati adversari aliquos viderimus, zelo ejus cui non paretur utamur.

PL 9, 621B

神の熱心によって、我々のあらゆる悪徳と罪過に対して、預言者は気力を失う。人間の本性にもこの習いがあり、我々が愛する者たちの意志に、誰かが逆らうのを見たときには、その従われない相手のための熱心を用いるものである。

5

Quantus autem nobis dolor est, cum unum ex Dei populo effici videmus saeculi ministrum, et operarium diaboli, et vas mortis, et materiam gehennae? Zelo ergo Dei irascitur, quisquis Christianum jejunii die luxuriantem conviviis viderit.

PL 9, 621B

では、神の民の一人が、この世の手下、悪魔の働き手、死の器、ゲヘナの材料となるのを見るとき、我々の痛みはどれほどか。それゆえ、キリスト教徒が断食の日に宴で放埒にふけるのを見る者は誰でも、神の熱心によって憤る。

6

Zelo Dei irascitur, qui insolentem in fratres ministrosque conspexerit. Zelo Dei irascitur, quisquis diversari in stupris sanctificatum jam in Christo corpus arguerit.

PL 9, 621B

兄弟たちや奉仕者たちに対して傲慢な者を目にした者は、神の熱心によって憤る。すでにキリストにおいて聖なるものとされた体が、淫行のうちに宿りをとっているのを非難する者は誰でも、神の熱心によって憤る。

Pars XLVII, Caput III

第XLVII部 第III章PL 9, 621B
1

Zeli exempla. --Zeli hujus et Apostolos meminisse accepimus, cum Dominus templum ingressus, flagello ex funibus omnes vendentes et ementes ejecit (Joan. II, 17) : et ejus zeli, de quo scriptum est, Zelus domus tuae comedit me (Ps. LXVIII, 10) .

PL 9, 621B

熱心の実例。――我々は使徒たちもこの熱心を想い起こしたと聞いている。主が神殿に入り、縄の鞭で、売る者買う者をみな追い出したときのことである(ヨハネ2:17)。またそれは、「汝の家への熱心が私を食い尽くした」(詩篇68:10)と書かれた熱心である。

2

Efficimus enim nos interdum templum Dei, aut domum negotiationis, aut speluncam latronum. Templum enim Dei, secundum apostolum, corpora sunt, quae in Christo sanctificata sunt (I Cor. VI, 19) .

PL 9, 621C

我々は、ときに自らを、神の神殿にも、商売の家にも、強盗の巣にもするからである。使徒によれば、神の神殿とは、キリストにおいて聖なるものとされた体である(一コリント6:19)。

3

Et haec eadem corpora, cum cogitamus atque agimus stupra, caedes, furta, falsitates, rapinas, speluncam latronum constituimus; cum autem saeculi negotiis, et negotiationum commerciis laboramus, tunc domum Dei domum negotiationis efficimus: ut quae orationis sedes esse debebat, fiat vel latibulum latrocinantium, vel domus negotiationum.

PL 9, 621C

そして同じこの体が、淫行、殺人、盗み、偽り、略奪を思い、行うとき、我々は強盗の巣を作る。この世の仕事や商売の取引に労苦するときには、神の家を商売の家にする。祈りの座であるべきものが、強盗の隠れ家か、商売の家になってしまうのである。

4

Hoc ergo zelo Dominus, ut istius modi homines de templo ejiciat, commovetur. Usi sunt et hoc zelo probabiles et accepti Deo viri. Nam et Phinees ob hunc zelum meruit judicium pacis aeternae.

PL 9, 621C

それゆえ主は、この熱心によって、このような人々を神殿から追い出すために動く。神に受け入れられた、称賛に値する人々も、この熱心を用いた。ピネハスも、この熱心のゆえに、永遠の平和の裁きにふさわしいとされたからである。

5

Cum enim fornicati essent filii Israel, et Dei zelo incitatus in poenam eorum fuisset; tunc ait Dominus, Phinees filius Eleazar filii Aaron sacerdotis sedavit furorem meum a filiis Israel, in eo quod requievit ab animatione anima mea: quia zelavit zelum meum (Num. XXV, 11) .

PL 9, 621D

イスラエルの子らが淫行にふけったとき、〔ピネハスが〕神の熱心に駆り立てられて彼らを罰したことがあった。そのとき主は言った。「祭司アロンの子エレアザルの子ピネハスは、私の怒りをイスラエルの子らから鎮めた。私の魂が憤りから休んだことによってである。彼が私の熱心を熱心に行ったからである」(民数記25:11)。

6

Sanctus ille et in coelestem habitationem raptus in corpore Elias propheta ait, Zelans zelavi, quia dereliquerunt te filii Israel et prophetas tuos occiderunt: et ego derelictus sum solus (III Reg. XIX, 10) .

PL 9, 622A

体のまま天の住まいへと引き上げられた、あの聖なる預言者エリヤは言う。「私は熱心に熱心を尽くした。イスラエルの子らが汝を捨て、汝の預言者たちを殺したからである。そして私だけが残された」(列王記三19:10)。

Pars XLVII, Caput IV

第XLVII部 第IV章PL 9, 622A
1

Verbi Dei immemores odio digni. --Tenet itaque et hunc prophetam zelus iste. Videt enim irreligiosas damni querelas, impios luctuum fletus, profanam legis Dei oblivionem: et idcirco haec agentes, inimici ejus sunt.

PL 9, 622A

神の言葉を忘れた者は憎しみに値する。――それゆえ、この熱心はこの預言者をも捕らえる。彼は、不信心な損失の嘆き、不敬虔な悲嘆の涙、神の律法の冒瀆的な忘却を見る。そのため、これらを行う者たちは彼の敵である。

2

Nullum enim religiosis viris cum talibus esse jus amicitiae potest, quando declinandi detestandique sint odio irreligiosorum.

PL 9, 622A

信心深い者たちが、このような者たちと友情の権利を持つことはありえない。不信心な者たちに対する憎しみによって、彼らを避け、忌み嫌わねばならないからである。

3

Nam id ipsum psalmo altero docetur, cum dicitur: Odientes te, Domine, odivi, et super inimicos tuos tabescebam: perfecto odio oderam illos (Ps. CXXXVIII, 21) .

PL 9, 622A

このことは別の詩篇でも教えられている。「主よ、汝を憎む者たちを私は憎み、汝の敵のゆえに私は衰えた。完全な憎しみをもって私は彼らを憎んだ」(詩篇138:21)。

4

Abrahae quoque Dominus dixit, Qui te maledixerit, maledictus erit, et inimicus ero inimicis tuis, et adversantibus tibi adversabor (Gen., XII, 3) . Si Abrahae inimici, Deo inimici sunt; quales nobis esse oportet, quos Deo videmus inimicos?

PL 9, 622B

主はアブラハムにも言った。「汝を呪う者は呪われ、私は汝の敵に敵となり、汝に逆らう者に逆らおう」(創世記12:3)。アブラハムの敵が神の敵であるなら、神の敵だと見える者たちに対して、我々はどうあるべきか。

Pars XLVII, Caput V

第XLVII部 第V章PL 9, 622B
1

In verbis Dei nil inane, nil non verum. --Causam deinde affert cur eos oderit, qui verborum Dei fuerint obliti: non enim sunt inania, non terrena, non levia. Ait enim, VERS. 140: Ignitum eloquium tuum valde: et servus tuus dilexit illud.

PL 9, 622B

神の言葉に空しいものはなく、真実でないものはない。――そのあと彼は、神の言葉を忘れた者たちを憎む理由を述べる。それらは空しいものでも、地上のものでも、軽いものでもないからである。彼はこう言う。「汝の言葉は激しく火で精錬され、汝の僕はそれを愛した」(詩篇118:140)。

2

Non explicat proprietatem verbi hujus latina translatio. Quod enim nobiscum ignitum, id graece πεπυρωμένον scribitur. Πεπυρωμένον autem id significat, quod tamquam conflatum igne purgatum sit.

PL 9, 622B

ラテン語訳は、この語の固有の意味を表現していない。我々のもとで「火で精錬された」とあるものは、ギリシア語では πεπυρωμένον と書かれる。πεπυρωμένον とは、いわば火で溶かされて清められたものを意味する。

3

Quaecumque metalla igne conflantur, sordem in se alienam atque inutilem non continent; totum, quidquid in his residet, verum et perfectum et omni vitiorum contagione purgatum est: ut eloquium Dei est, aeternorum in se bonorum continens fidem.

PL 9, 622C

火で溶かされる金属はどれも、異質で無用の汚れを自らのうちに含まない。その中にあるものはすべて、真実で完全であり、あらゆる悪徳の汚染から清められている。神の言葉もそのようなものであり、永遠の善に対する信頼を自らのうちに含んでいる。

4

Hinc illud est quod in Evangeliis Dominus ait: Iota unum, aut apex non praeteribit ex lege, donec haec omnia fiant (Matth., V, 18) .

PL 9, 622C

福音書で主が言うのは、このことである。「これらすべてが成就するまで、律法から一つのイオタ、一画も過ぎ去らない」(マタイ5:18)。

5

Vera enim omnia sunt, et neque otiose neque inutiliter constituta Dei verba: sed extra omnem ambiguitatem superfluae inanitatis ignita: et ignita vehementer, ne quid illic esse quod non perfectum ac proprium sit existimetur. Haec itaque diligit servus ejus.

PL 9, 622C

神の言葉はすべて真実であり、無為にも無益にも定められていない。むしろ、余計な空しさの疑いをすべて越えて精錬されており、しかも激しく精錬されている。そこに、完全でも固有でもないものがあるとは考えられないほどにである。それゆえ、彼の僕はこれらを愛する。

6

Non solum haec agit, sed etiam diligit: quia operationi obedientiae praestat dilectionis operatio. Obedientia enim sola plerumque terroris est: caeterum dilectio non nisi ex devota mentis voluntate proficiscitur.

PL 9, 622C

彼はこれらを行うだけでなく、愛する。従順の働きに、愛の働きがまさるからである。従順だけならたいていは恐れによるものだが、愛は、献身する心の意志からしか生じないからである。

Pars XLVII, Caput VI

第XLVII部 第VI章PL 9, 623A
1

David junior et contemptus in regem est electus. --Dehinc ait, VERS. 141: Adolescentior sum ego et contemptus: justificationes tuas non sum oblitus.

PL 9, 623A

ダビデは若く軽んじられていたが、王に選ばれた。――そのあと彼は言う。「私は年若く、軽んじられている。私は汝の義の定めを忘れなかった」(詩篇118:141)。

2

Ex persona quidem sua propheta haec loquitur; sed competunt et nostri temporis populo: et quatenus id David de se dixisse credatur, absolute ostenditur. Samuel enim propheta venire ad Jesse domum a Deo jussus est, ut unum ex filiis ejus in regem ungeret.

PL 9, 623A

預言者はこれを自分の人格から語っている。だが、これは我々の時代の民にもふさわしい。ダビデがどういう意味でこれを自分について言ったと信じられるかは、はっきりと示される。預言者サムエルは、エッサイの家に行くよう神に命じられた。その子の一人を王として油注ぐためである。

3

Quo cum venisset, adesse omnes filios Jesse jubet. Videt deinde natu majorem, specie pulchrum, habitu et proceritate eminentem: sed responso ita monetur: Ne inspexeris in pulchritudinem ejus ac magnitudinem, quia non ita videt homo ut Deus.

PL 9, 623A

そこに着くと、エッサイのすべての子を来させるよう命じる。そのとき、年長の子を見る。姿が美しく、身なりも背丈も際立っていた。しかし彼はこう告げられて戒められる。「彼の美しさと大きさを見るな。人は神のようには見ないからである」。

4

Homo enim in facie videt, Deus autem in corde (I Reg., VI, 7) . Adest et secundus, adest et tertius, adsunt et omnes, quos tunc Jesse praesentes habebat: sed nullus de praesentibus exstitit qui placeret.

PL 9, 623A

人は顔を見るが、神は心を見るからである(サムエル記上6:7〔底本は VI。XVI と読む〕)。二番目の子も来、三番目の子も来て、そのときエッサイのもとにいたすべての子が来た。しかし、そこにいた者のうち、神に喜ばれる者は一人もいなかった。

5

Verum quia propheta Samuel non mendacem sciret eum, qui se adesse jussisset, et ex iis qui praesentes erant intelligeret nullum a Deo esse electum; Jesse ait, Numquid est tibi adhuc filius (Ibid., 11) ? Qui respondit: Est mihi modicus, quem dereliqui in pastorali.

PL 9, 623B

だが預言者サムエルは、自分に来るよう命じた者が偽る者でないことを知っており、また、そこにいる者のうち誰も神に選ばれていないと悟ったので、エッサイに言う。「汝には、なお子がいるか」(サムエル記上16:11)。彼は答えた。「小さい者が私にいる。牧場に残してきた」。

6

Hic ergo electus a Spiritu Sancto, et unctus in regem est: et ex juniore atque contempto, gloriam et prophetae et regis accepit.

PL 9, 623B

こうして、この者が聖なる霊によって選ばれ、王として油注がれた。そして、年若く軽んじられた者から、預言者と王の栄光を受けた。

Pars XLVII, Caput VII

第XLVII部 第VII章PL 9, 623B
1

Populus junior emit primogenita. --Ad populum vero, qui et junior est, et ante contemptus est, haec ita pertinent. Erat enim in vitiis saeculi, erat in ignorantiae nocte, erat in agresti ac rustica et ruinosa terreni corporis domo.

PL 9, 623B

年若い民は長子の権利を買い取った。――これは、年若く、以前は軽んじられた民に当てはまる。彼はこの世の悪徳のうちにあり、無知の夜のうちにあり、地上の体という粗野で田舎じみた、朽ちかけた家のうちにあった。

2

Sed hic justificationum Dei non obliviscitur, hic reprobato populo seniore junior in haereditatem familiae eligitur. Emit enim Jacob primogenita Esau, quae sibi ille tamquam moriturus inutilia existimavit (Gen., XXV, 32) .

PL 9, 623B

しかし、この民は神の義の定めを忘れない。年長の民が退けられたとき、年若い民が家族の相続に選ばれる。ヤコブがエサウの長子の権利を買い取ったからである。エサウは自分が死ぬのだから無用だと考えたのである(創世記25:32)。

3

Scit has populus junior nativitatis suae primitias aeternas nec morte intercipi posse. Has igitur non obliviscitur, quas senior et desperavit et vendidit.

PL 9, 623C

年若い民は、この誕生の初穂が永遠であり、死によっても奪われえないことを知っている。だから、年長の者が望みを失って売り渡したそれらを、彼は忘れない。

Pars XLVII, Caput VIII

第XLVII部 第VIII章PL 9, 623C
1

Fide emit quod senior perdidit infidelitate. Lex qui jam veritas facta est. --VERS. 142. Denique id ipsum sequenti versu docet: Justitiaetuae in aeternum, et lex tua veritas.

PL 9, 623C

年長の者が不信仰によって失ったものを、信仰によって買い取った。律法はすでに真理となった。――最後に、続く句でまさにこのことを教える。「汝の義は永遠であり、汝の律法は真理である」(詩篇118:142)。

2

Has justitias non cogitavit populus ex Aegypto progressus, cui mare aruit, cui columna nubis de die, nocte autem columna ignis famulata est, cui manna matutinum coelum subministravit, cui viginti septem regna cesserunt, cui Jordanis stetit aridus, cui muri Jericho ad sonum exercitus, et arcae testamenti circuitum conciderunt.

PL 9, 623C

エジプトから出て来た民は、これらの義を思わなかった。その民のために海は干上がり、昼は雲の柱が、夜は火の柱が仕え、マナは朝の天から供給され、二十七の王国が譲られ、ヨルダンは乾いて立ち止まり、エリコの城壁は軍勢の音と契約の箱の巡りによって崩れ落ちたのである。

3

Has Dei justitias scit populus qui est junior aeternas. Has quia aeternas sciret, emit fide: has quia moriturum se crederet senior, vendidit infidelitate. Populo enim juniori lex veritas est.

PL 9, 624A

年若い民は、神のこれらの義が永遠であることを知っている。それが永遠であると知っていたので、信仰によってそれを買い取った。自分が死ぬと信じたので、年長の者は不信仰によってそれを売り渡した。年若い民にとって、律法は真理である。

4

Nam vere nunc ab eo circumcisio cordis per Jesum iteratur ad vitam, vere per mare hujus saeculi transit in promissam sibi terram, vere coeleste manna sumit aeternus, vere in Jordane laetatur renatus, vere pascha Agni sanguine liberandus immolat, vere in azymis sinceritatis epulatur, fermentoque antiquae malitiae purgatur: jam non legis ei umbra, sed veritas est.

PL 9, 624A

実際、いま彼によって、心の割礼はイエスを通して命のために新たにされ、彼は真実にこの世の海を渡って、自分に約束された地に入り、永遠の者として天のマナを受け、生まれ変わって真実にヨルダンで喜び、真実に小羊の血によって解放される者として過越をささげ、真実に純粋な種なしパンで宴をし、古い悪意のパン種から清められる。もはや彼にとって律法は影ではなく、真理である。

Pars XLVII, Caput IX

第XLVII部 第IX章PL 9, 624A
1

Veritatis causa patientium vox et opus. --Scit autem ob hanc veritatis confessionem multis se persecutionibus hic junior populus urgeri. Hinc enim sunt in toto orbe terrarum beata fidelium confessorum et sancta martyria.

PL 9, 624A

真理のために耐える者たちの声と業。――彼は、この真理の告白のゆえに、この年若い民が多くの迫害に迫られることを知っている。世界中の信仰の告白者たちの幸いな聖なる殉教は、ここから起こるからである。

2

Hinc plures patrimoniis expoliati, exiliis dispersi, vincti, caesi, usti, necati: sed fideli semper mandatorum meditatione omnia, quaecumque ingruerunt, confirmatae fidei virtute vicerunt.

PL 9, 624B

ここから、多くの者が財産を奪われ、追放されて散らされ、縛られ、打たれ、焼かれ、殺された。だが彼らは、戒めを忠実に思い巡らして、襲いかかったあらゆることに、堅固にされた信仰の力によって打ち勝った。

3

Et ideo ait, VERS. 143: Tribulatio et angustia invenerunt me: mandata autem tua meditatio mea est.

PL 9, 624B

そのため彼は言う。「苦難と窮乏が私を見いだした。しかし汝の戒めは私の思い巡らしである」(詩篇118:143)。

4

Urgeant licet pugnae, intententur exilia, proscriptiones adhibeantur, mortes non dico inferantur, sed cum poenarum ingeniis innoventur (Vid. Tract. ps. LXV, n. 21) : vox tamen ea esse semper fidelis viri debet, Tribulatio et angustia invenerunt me: mandata autem tua meditatio mea est.

PL 9, 624B

戦いが迫り、追放が脅かされ、財産の没収が行われ、死が、ただ加えられるだけでなく、刑罰の工夫によってさまざまに新しくされようとも(詩篇65の講解、第21節を見よ)、信仰ある人の声は常にこうでなければならない。「苦難と窮乏が私を見いだした。しかし汝の戒めは私の思い巡らしである」。

5

Non vi occupante, non oblivione temporis subrepente, meditationem a nobis mandatorum Dei abesse convenit.

PL 9, 624B

暴力が襲っても、時の忘却が忍び寄っても、神の戒めの思い巡らしが我々から欠けることがあってはならない。

Pars XLVII, Caput X

第XLVII部 第X章PL 9, 624C
1

Intelligentia, donum praecipuum. --Dehinc ait, VERS. 144: Aequitas testimonia tua in aeternum: intellectum da mihi eorum, et vivificer.

PL 9, 624C

悟りは、際立った賜物である。――そのあと彼は言う。「汝の証しは永遠に正しい。私にそれらの悟りを与えよ。そうすれば私は生かされる」(詩篇118:144)。

2

Non contentus est Dei testimonia in praesens tantum aequa et existimare et exspectare: aequitatem eorum in aeternum sperat, et per superiores tribulationes et angustias obtinere ea quae aeterna sunt nititur.

PL 9, 624C

彼は、神の証しが現在のみ正しいと考えたり期待したりすることに満足しない。その正しさが永遠に及ぶことを望み、先の苦難と窮乏を通して、永遠であるものを得ようと努める。

3

Nihil aeternum esse dives ille evangelicus existimans, beatitudinem praesentem suam poenali morte mutavit (Luc. XVI, 25) . Aeterna autem Dei testimonia Lazarus pauper expectans, et Abrahae sinu continetur, et miseriam vitae laboriosae beatae quietis honore demutat.

PL 9, 624C

福音書の金持ちは、永遠なものは何もないと考えて、自分の現在の幸いを、刑罰の死と取り替えた(ルカ16:25)。だが貧しいラザロは、神の永遠の証しを待ち望み、アブラハムのふところに抱かれ、労苦に満ちた生の悲惨を、幸いな安らぎの栄誉と取り替えた。

4

Horum intelligentiam propheta orat, donum scilicet inter multa dona praecipuum spiritalium gratiarum: et per eam se vivificari deprecatur.

PL 9, 625A

預言者はこれらの悟りを祈る。すなわち、霊的な恩寵の多くの賜物のうちで、際立った賜物である。そして彼は、それによって自分が生かされるよう懇願する。

5

Sicut enim nunc in praesens testimonia Dei et mandata meditatur; ita expectat aeterna: et sicut vivit corporis vita, ita et per intellectum quem a Deo acceperit, ut aeterna gloria vivat, expostulat.

PL 9, 625A

彼は、いま現在の神の証しと戒めを思い巡らすのと同じように、永遠のものを待ち望む。また、体の命で生きているのと同じように、神から受ける悟りによって、永遠の栄光で生きることを願い求める。

Pars XLVIII, Prooemium

第XLVIII部 冒頭PL 9, 625A
1

Clamavi in toto corde (Hil. meo) , exaudi me, Domine; justificationes tuas requiram. Clamavi ad te, salvum me fac: et custodiam mandata tua. Praeveni in maturitate, et clamavi: in (et in) verba tua speravi (Hil. add. semper) .

PL 9, 625A

私は心を尽くして(ヒラリウスでは「私の心を尽くして」)叫んだ。主よ、私に耳を傾けよ。私は汝の義の定めを探し求める。私は汝に叫んだ。私を救え。そうすれば私は汝の戒めを守る。私は成熟のうちに先んじ、そして叫んだ。汝の言葉に(別本では「そして汝の言葉に」)(ヒラリウスは「常に」を加える)私は望みをかけた。

2

Et praevenerunt oculi mei diluculo, ut meditarer eloquia tua. Vocem meam, exaudi, Domine secundum multam (infra abest multam), misericordiam tuam: secundum judicium tuum vivifica me. Appropiaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt.

PL 9, 625B

そして私の目は夜明けに先んじた、汝の言葉を思い巡らすために。私の声を聞け、主よ、汝の多くの(下では「多くの」を欠く)憐れみにしたがって。汝の裁きにしたがって私を生かせ。私を迫害する者たちは不義に近づいた。しかし汝の律法からは遠く離れた。

3

Prope es, Domine, et omnia mandata tua veritas. Ab (in) initiis cognovi de testimoniis tuis: quia in aeternum fundasti ea.

PL 9, 625B

主よ、汝は近くにいる。汝の戒めはすべて真理である。初めから(別本では「初めにおいて」)私は汝の証しについて知った。汝がそれらを永遠に据えたからである。

Pars XLVIII, Caput I

第XLVIII部 第I章PL 9, 625B
1

Clamor oris, non cordis, in oratione prohibitus. --Inter multa evangelicae doctrinae praecepta, silentium a nobis orandi Dominus exegit (Matth. VI, 6) : ut taciti et ex secreto cordis precaremur, neque in eo vocis potius esset officium quam mentis: Deo orationis nostrae secreta, quia secretorum inspector est, audiente.

PL 9, 625B

口の叫びが、心の叫びではなく、祈りにおいて禁じられている。――福音の教えの数多い掟のうちで、主は我々に、祈りにおいて沈黙することを求めた(マタイ6:6)。それは、我々が黙して、心の奥から祈るためであり、また、そこでは声のつとめよりもむしろ精神のつとめが重んじられるためであって、我々の祈りの秘め事を、秘められたものを見通す者である神が聞くのである。

2

Ergo contrarium evangelicis institutis videtur hoc quod ait Propheta, dicens, VERS. 145: Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine; justificationes tuas requiram. Sed scit Propheta clamorem potius cordis oportere esse, non vocis: et idcirco de corde clamat.

PL 9, 625C

それゆえ、預言者が「私は心を尽くして叫んだ。主よ、私に耳を傾けよ。私は汝の義の定めを探し求める」(詩篇118:145)と言うことは、福音の定めに反しているように見える。しかし預言者は、叫びはむしろ心のものであるべきで、声のものであるべきではないことを知っている。だから彼は心から叫ぶのである。

3

Non hic elatae vocis est sonus est, neque corporalis auditio, sed clamor fidei, clamor mentis: usque ad thronum Dei, non nisu vocis, sed fidei spiritu efferendus.

PL 9, 625C

ここにあるのは、高められた声の響き〔底本は est sonus est。est を一つと読む〕でも、身体的な聞き取りでもなく、信仰の叫び、精神の叫びである。それは神の玉座に至るまで、声の力によってではなく、信仰の霊によって運び上げられねばならない。

4

Ille enim ad Deum toto corde clamat, qui magna postulat, qui coelestia precatur, qui aeterna sperat, qui innocentis timoris vivit officiis.

PL 9, 625C

神に心を尽くして叫ぶのは、大いなることを願い、天上のことを祈り、永遠のことを望み、無垢な畏れのつとめに生きる者だからである。

Pars XLVIII, Caput II

第XLVIII部 第II章PL 9, 625C
1

Clamat peremptus Abel. Moyses tacens fide clamat. Spiritus clamor. --Sic et in hujus mundi exordio, justus Abel etiam peremptus magna loquitur et clamat. Scriptum est enim: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me (Gen. IV, 10) .

PL 9, 625C

殺されたアベルは叫ぶ。モーセは黙して信仰によって叫ぶ。霊の叫び。――このように、この世界の初めにおいても、義人アベルは殺されてなお、大いなることを語り、叫んでいる。こう書かれているからである。「汝の兄弟の血の声が私に向かって叫んでいる」(創世記4:10)。

2

Non humilis sanctorum querela est, nec depressa fidelium oratio est. Altum est quod postulat, excelsum est quod expectat, clamore personum est quod precatur.

PL 9, 625D

聖徒たちの嘆きは低いものではなく、信じる者たちの祈りは抑えられたものでもない。それが求めるものは高く、待ち望むものは至高であり、祈り求めるものは叫びによって鳴り響く。

3

Urgebat Pharao infestis Dei populum agminibus, mare rubrum fugae obsistebat, conclusus undique Israel jam ad mortem videbatur, hoste proximo, mari obvio.

PL 9, 625D

ファラオは敵意ある軍勢で神の民を追い立て、紅海は逃走を阻み、四方から閉じ込められたイスラエルは、敵が間近に、海が行く手にあって、すでに死に瀕しているように見えた。

4

Inter haec nullam Moysi ad Deum vocem fuisse Scriptura testatur: stabat moestus, stabat tacens, sed secreto cordis sui personans, et orationis suae fide clamans.

PL 9, 626A

その最中、モーセから神への声は何もなかったと、聖書は証言している。彼は悲しげに立ち、黙して立っていたが、心の奥で鳴り響き、その祈りの信仰によって叫んでいた。

5

Vox enim istud divina testatur, dicens: Dixit autem Dominus ad Moysen, Quid proclamas ad me? (Exod. XIV, 15.) Silebat ille; sed oratio fidei ejus clamor ad Deum erat.

PL 9, 626A

神の声がこのことを証言しているからである。「主はモーセに言った、『なぜ汝は私に向かって叫ぶのか』」(出エジプト記14:15)。彼は沈黙していた。しかし彼の信仰の祈りが、神への叫びだったのである。

6

Novit et Apostolus hunc in viris fidelibus spiritus esse clamorem, cum dicit: Spiritus enim in cordibus nostri clamat, Abba pater (Gal. IV, 6) .

PL 9, 626A

使徒もまた、信じる者たちにおいて霊の叫びがこのようなものであることを知っている。彼は言う。「霊は我々の〔底本は cordibus nostri。nostris と読む〕心の中で叫ぶ、アッバ、父よ、と」(ガラテヤ4:6)。

7

Penetrat hic silentii clamor usque ad aures Dei; sed aures non clamorem, sed fidem audientes; fidem quae non terrenas opes poscat, non gloriam inanem caducamque desideret, non quae moritura corporis gaudia precetur.

PL 9, 626A

沈黙のこの叫びは神の耳にまで達する。だがその耳が聞くのは叫びではなく信仰であり、それも地上の富を求めない信仰、空しくはかない栄光を望まない信仰、やがて死ぬ体の喜びを祈り求めない信仰である。

8

Exiguis quidem epistolas suas Apostolus litteris scribit, et communis haec ei elementorum atque apicum forma est: sed novit has ingentes esse litteras suas, dicens: Ecce qualibus vobis litteris scripsi mea manu (Galat. VI, 11) : Magnitudinem sensuum, et praeceptorum utilitatem litteris talibus comprehendens.

PL 9, 626A

使徒は自分の手紙をごく小さな文字で書いており、文字と筆画の形は他の人々と共通である。しかし彼は、自分の文字が巨大であることを知っていて、こう言う。「見よ、私が自分の手で、いかに大きな文字で汝らに書いたかを」(ガラテヤ6:11)。そのような文字に、思想の大きさと掟の有益さを包み込んでいたのである。

9

Clamat igitur Propheta ex toto corde. Et quia ex corde clamat, ut audiatur orat: et auditus haec postulat, ut justificationes Dei exquirat. Scit has esse occultas et latentes, et umbra legis obductas.

PL 9, 626B

こうして預言者は心を尽くして叫ぶ。そして心から叫ぶがゆえに、聞き入れられるように祈っており、聞き入れられて求めるのは、神の義の定めを探し求めることである。彼は、それらが隠れており潜んでいて、律法の陰に覆われていることを知っている。

10

Has optat inquirere, ad quas multis opus sit magnisque rebus, clamore cordis, exauditionis merito, inquisitionis officio.

PL 9, 626B

彼はそれらを探求することを望むが、そのためには多くの大いなるものが要る。心の叫び、聞き入れられるにふさわしい功、探求のつとめである。

Pars XLVIII, Caput III

第XLVIII部 第III章PL 9, 626B
1

Salus quo ordine postulanda. Oratio labiorum. Stipendium salutis. --VERS. 146: Sed qui clamavit ut audiretur et inquireret justificationes Dei, nunc clamat ut salvus fiat et custodiat testimonia Dei. Quantae autem modestiae ordinem tenuit?

PL 9, 626B

救いはいかなる順序で求められるべきか。唇の祈り。救いの俸給。――しかし、聞き入れられて神の義の定めを探し求めるために叫んだ者は、今や、救われて神の証しを守るために叫ぶ(詩篇118:146)。ところが彼は、いかに慎みある順序を守ったことか。

2

Non statim clamorem suum sperare ausus est proficere in salutem. Prius fuit ut auditione dignus esset, prius fuit ut justificationes inquireret. Merenda fuit auditio, adhibenda inquisitio: et salus post ista speranda.

PL 9, 626C

彼は、自分の叫びがただちに救いへと役立つことを、あえて期待しはしなかった。先に、聞き入れられるにふさわしくあること、先に、義の定めを探し求めることがあった。聞き入れられることは功によって得られねばならず、探求は用いられねばならず、救いはこれらののちに望まれるべきなのである。

3

Nos vero salutem tamquam debitum postulamus: et veluti Deo sit hanc eamdem praestare necesse, primis ab eo precibus oramus. Atque utinam cordis clamore loqueremur.

PL 9, 626C

ところが我々は、救いを負債のように求める。そして、それを与えることが神にとって必然であるかのように、真っ先の祈りでそれを願う。せめて心の叫びによって語りたいものである。

4

Labia tantum nostra, sensu peregrinante, quod nesciunt murmurant, et officium corporis mens in res alias occupata non sequitur.

PL 9, 626C

我々の唇だけが、精神がさまよったまま、自分の知らないことをつぶやき、精神は他のことに没頭して、体のつとめについてゆかない。

5

Propheta vero cum post tot praecedentes antea preces ut salvus esset orasset; salutis ipsius stipendium docet, dicens: Et custodiam mandata tua.

PL 9, 626C

一方、預言者は、これほど多くの先立つ祈りののち、救われるように祈ったとき、その救いそのものの俸給を教えて、こう言う。「そして私は汝の戒めを守る」。

6

Haec fidei nostrae militia est, custodire mandata, et veluti secreto fidelissimo hunc thesaurum depositi et commendati nobis praecepti reservare.

PL 9, 626C

戒めを守ること、そして我々に預けられ委ねられた掟というこの宝を、いとも忠実な秘密のうちに保ち続けること、これが我々の信仰の軍務である。

Pars XLVIII, Caput IV

第XLVIII部 第IV章PL 9, 626D
1

Juveniles anni Deo dicandi. --Qui vero clamavit, et testimonia Dei, id est, sub testibus coelo ac terra et angelis scripta custoditurum se professus est, addidit adhuc et meritum obtinendae salutis, dicens, VERS. 147: Praeveni in maturitate, et clamavi, et in verba tua semper speravi.

PL 9, 626D

青年の年月は神に献げられるべきである。――叫び、そして神の証し、すなわち天と地と天使たちを証人として書かれたものを守ろうと公言した者は、さらに救いを得るにふさわしい功を付け加えて、こう言う。「私は成熟のうちに先んじ、そして叫んだ。そして汝の言葉に常に望みをかけた」(詩篇118:147)。

2

Non expectavit infirmam ad vitia senectutem, neque defervescentibus longo usu luxuriae aestibus frigidae aetatis tempus elegit. sed maturitatem omnem fide et religione praevenit, vincens per continentiam juventutem, et comprimens lascivientes annos, senectutis maturitatem modestae et castae adolescentiae tranquillitate praeveniens.

PL 9, 627A

彼は、悪徳へと弱った老年を待たず、長い放縦で燃え立つ熱が冷めたのちの、冷えた年頃の時を選びもしなかった。むしろ、あらゆる成熟に信仰と信心をもって先んじたのであり、節制によって青春に打ち勝ち、はしゃぐ年月を抑え、慎ましく貞潔な青年期の静けさをもって、老年の成熟に先んじたのである。

3

Et Prophetae clamor est, sperantis in Dei verba; non aliquando, sed semper. Finis enim nullus est spei nostrae: sed in coelestes res semper extenditur, et in aeterna Dei promissa procedit. Nullum tempus vacuum habet, nullum otiosum.

PL 9, 627A

これは、神の言葉に望みをかける預言者の叫びである。それも時折ではなく、常にである。我々の希望には終わりがないからである。それは常に天上のことへと伸び、神の永遠の約束へと進む。空いている時はなく、無為の時もない。

Pars XLVIII, Caput V

第XLVIII部 第V章PL 9, 627B
1

Vigiliae meditationis antelucanae. --Denique id sequitur, VERS. 148: Et praevenerunt oculi mei diluculo, ut meditarer eloquia tua. Qui in maturitate clamore praevenerat, nunc ipsos dies meditationibus praevenit.

PL 9, 627B

明け方の思い巡らしの不寝番。――ついで、こう続く。「そして私の目は夜明けに先んじた、汝の言葉を思い巡らすために」(詩篇118:148)。成熟のうちに叫びによって先んじていた者は、今や、日々そのものに思い巡らしによって先んじる。

2

Vigilat ille diluculo, non expectat ut gravatos somno oculos lux infusa proturbet. Vigilat ille, et ipsum redeuntem lucis ortum orationibus operitur: nunc prophetarum dictis occupatus, nunc psalmorum hymnis intentus, nunc patriarcharum et sanctorum gestis negotiosus, omni eloquium Dei tempore et assiduitate meditatus.

PL 9, 627B

彼は夜明けに目覚めている。差し込む光が眠りに重くなった目を揺り起こすのを待たない。彼は目覚めており、戻り来る光の出現そのものを祈りで覆う。あるときは預言者たちの言葉に専心し、あるときは詩篇の賛歌に打ち込み、あるときは族長たちや聖徒たちの事績に励んで、神の言葉をあらゆる時に、絶え間なく思い巡らしていた。

Pars XLVIII, Caput VI

第XLVIII部 第VI章PL 9, 627B
1

Dei misericordiae, non suis meritis confidere. --Dehinc sequitur, VERS. 149: Vocem meam exaudi secundum misericordiam tuam, Domine: secundum judicium tuum vivifica me.

PL 9, 627B

神の憐れみに、自らの功にではなく、信頼すること。――その後、こう続く。「私の声を聞け、汝の憐れみにしたがって、主よ。汝の裁きにしたがって私を生かせ」(詩篇118:149)。

2

Discamus modestiam ex dictis Prophetae tot superioribus, clamore cordis, justificationum inquisitione, custodia testimoniorum Dei, et continentia juventutis, et antelucanae meditationis vigiliis: et per haec omnem in misericordia Dei spem reponens postremo audiri vocem suam secundum misericordiam rogat, et misericordiam secundum judicium Dei postulat.

PL 9, 627B

預言者の上述の多くの言葉から、慎みを学ぼう。心の叫び、義の定めの探求、神の証しの保持、青春の節制、明け方の思い巡らしの不寝番。しかしそれらにもかかわらず、あらゆる希望を神の憐れみに置いて、ついに彼は、自分の声が憐れみにしたがって聞き入れられるよう願い、そして神の裁きにしたがった憐れみを求める。

3

Nos si semel jejunamus, satis fecisse nos arbitramur: si aliquid ex copia domesticarum facultatum inopi damus, implevisse nos justitiam credimus: jejunantes ut aut placeamus hominibus, aut corpora cibis fessa relevemus, et inter ipsa jejunia, stupra, caedes, injurias, odia cogitantes; donantes autem exiguum nescio quid, dum pulsantem fores nostras inopem non sustinemus, aut dum bonitatis famam inani et otiosa hominum opinione sectamur; et deberi nobis ut audiamur existimamus.

PL 9, 628A

我々は、一度断食すれば、十分に果たしたと思い、家の財産の余りから貧しい者に少し与えれば、義を満たしたと信じる。断食するのは、人々に気に入られるためか、食物に疲れた体を軽くするためであり、断食のさなかにも、不品行、殺人、侮辱、憎しみを思い巡らしている。また、何やらわずかなものを与えるが、それは我々の戸を叩く貧しい者に耐えられないからか、善良という評判を、人々の空しく無為な評価によって追い求めるからである。それでいて、我々は聞き入れられることが我々に当然負われていると考える。

4

Sed totum a Deo propheta sperat, totum ex misericordia ejus expectat. In operibus quidem bonitatis totius ipse perfectus est: sed satis esse hoc sibi non putat ad salutem, nisi secundum miserationes Dei et judicia misericordiam consequatur.

PL 9, 628A

しかし預言者は、すべてを神に望み、すべてを神の憐れみから待ち受ける。善行の全体において彼自身は完全である。しかし、神の慈悲と裁きにしたがって憐れみに至るのでなければ、これだけで自分の救いに足りるとは考えない。

Pars XLVIII, Caput VII

第XLVIII部 第VII章PL 9, 628B
1

Accedens ad infestandos fideles, recedit a lege Dei. --Numquam autem otiosus est, numquam non infestantes insectantesque proximi sunt: vita ejus omnis secundum Scripturae fidem in insidiis fuit. Sed et quisquis nunc placere Deo vult, displiceat impiis necesse est.

PL 9, 628B

信じる者たちを苦しめに近づく者は、神の律法から遠ざかる。――しかし彼は決して無為ではなく、苦しめ追い立てる者たちが身近にいないことは決してない。聖書の証言によれば、彼の生涯のすべてが謀略のうちにあった。しかも、今も神に喜ばれようと望む者はだれであれ、不敬虔な者たちに嫌われざるを得ない。

2

Et idcirco ait, VERS. 150: Appropiaverunt persequentes me iniquitati; a lege autem tua longe facti sunt. Haec quidem de se, cujus infestata fuit undique vita, dixisse creditur.

PL 9, 628B

それゆえ彼は言う。「私を迫害する者たちは不義に近づいた。しかし汝の律法からは遠く離れた」(詩篇118:150)。これは、生涯を四方から苦しめられた彼が、自分について言ったのだと信じられている。

3

Sed qui in psalmo hoc humanae doctrinae ordinem tenet, ad eruditionem nostram omnia temperavit: ut cognosceremus eos, qui proximi injuriae fidelium fierent, a Dei lege longe abesse. Quanta enim fit in sanctos injuriae accessio, tanta fit ex Dei lege decessio.

PL 9, 628B

しかし、この詩篇で人間的な教えの順序を保つ者は、すべてを我々の教育のために調えた。すなわち、信じる者たちへの不正に近づく者たちは、神の律法から遠く離れていると、我々が知るためである。聖徒たちに対する不正への接近が大きいほど、神の律法からの離反も大きいからである。

4

Cavendum autem est, ne quando nos adversum fratres ira commoveat, ne quando invidia stimulet, ne quando aemulatio irritet: ut aliquid in eos irreligiosum aut fastidiosum agamus, quorum injuriae cum assistimus, tum a Dei lege desistimus.

PL 9, 628C

だが我々は用心せねばならない。兄弟たちに対して、怒りが我々を動かしたり、妬みが刺したり、対抗心が苛立たせたりして、我々が彼らに対して何か不信心な、あるいは見下すようなことをしてしまうことのないように。彼らに対する不正に我々が加わるとき〔quorum injuriae cum assistimus は構文が取りにくい。彼らへの不正に加担すると解した〕、そのとき我々は神の律法から離れるのである。

Pars XLVIII, Caput VIII

第XLVIII部 第VIII章PL 9, 629A
1

Deus ubique totus, ut anima in omnibus membris, tota. Ea illaesa putre reciditur membrum. --Dehinc sequitur, VERS. 151: Prope es, Domine, et omnia mandata tua veritas.

PL 9, 629A

神はあらゆる所に全体として存在する。魂が全ての肢体に全体としてあるように。魂が損なわれぬまま、腐った肢体は切り落とされる。――ついで、こう続く。「主よ、汝は近くにいる。汝の戒めはすべて真理である」(詩篇118:151)。

2

Alio in loco legimus: Deus appropians ego sum, et non Deus de longe, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 23) . Non corporalibus locis Deus continetur, neque finibus aut spatiis divinae virtutis immensitas coartatur.

PL 9, 629A

別の箇所で我々は読む。「私は近くにいる神であり、遠くの神ではない、と主は言う」(エレミヤ23:23)。神は体的な場所に閉じ込められず、神的な力の広大さは、境界や空間によって狭められることがない。

3

Adest ubique, et totus ubicumque est: non pro parte usquam est, sed in omnibus omnis est. Beatus Apostolus Atheniensibus philosophiae inanitate ridiculis pro concione respondens ait: Non longe a nobis manentem quaerimus Deum: in ipso enim vivimus et movemur et sumus (Act. XVII, 28) .

PL 9, 629A

神は至る所に居合わせ、どこにいても全体としている。どこかに部分としているのではなく、すべてのものにおいて全体である。幸いなる使徒は、哲学の空しさのゆえに滑稽となったアテナイ人たちに、集会の場で答えて言う。「我々は、我々から遠くにとどまってはいない神を尋ね求める。我々はまさにその神のうちに生き、動き、存在するからである」(使徒言行録17:28)。

4

Et Spiritus Dei, secundum prophetam, replevit orbem terrarum (Sap. I, 7) . Et rursum: Nonne coelum et terram ego impleo, dicit Dominus? (Jerem. XXIII, 24.) Nihil a Deo vacat, nihil indiget.

PL 9, 629B

また、預言者にしたがえば、「神の霊は全地を満たした」(知恵の書1:7)。そしてまた、「私が天と地を満たしていないだろうか、と主は言う」(エレミヤ23:24)。神から空いているものは何もなく、欠けているものも何もない。

5

Ubique est, modo animae corporalis, quae in membris omnibus diffusa, singulis quibusque partibus non abest. Etiamsi privata quaedam ei et regia in toto corpore sedes est; tamen in medullis, digitis, artubus infunditur.

PL 9, 629B

神は至る所にいる。それは、体に宿る魂のあり方に似ている。魂は全ての肢体に行き渡り、個々のどの部分にも欠けていない。魂には全身のうちに、特別の、王のような座があるとしても、それでも髄や指や関節にも注ぎ込まれている。

6

Jam si corruptis aliquibus corporis membris recisione erit necesse, cum usum suum eadem membra vitiis emortua non habebunt: id quod putre caducae carnis est, sine detrimento animae recidetur.

PL 9, 629B

さて、体の何らかの肢体が腐敗して切除が必要となり、その同じ肢体が損なわれて死に、もはや自らの働きを持たないとき、はかない肉の腐った部分は、魂に損失なく切り落とされる。

7

Ipsa enim corporis nostri anima sanis et integris admixta membris est: et cum eadem fuerint et putria et recidenda, non sequitur.

PL 9, 629B

というのも、我々の体の魂そのものは、健全で無傷の肢体に混ざり合っているのであり、その同じ肢体が腐り、切除されねばならなくなったとき、魂はそれに従わないからである。

Pars XLVIII, Caput IX

第XLVIII部 第IX章PL 9, 629C
1

Deus etsi ubique, vitiosis qui non insit. --Haec quidem superflue divinae naturae ad comparationem similitudinis conferuntur: quia incomparabile est quidquid aeternum est, nec recipit configuratae (creatae) veritatis speciem, ininitiabilis divinitatis exceptio.

PL 9, 629C

神はあらゆる所にいるとしても、悪しき者たちのうちにはいない。――これらは、神的な本性との類似の比較のために持ち出されているが、余計なことである。永遠なるものはすべて比較を絶しており、始まりを持ちえない神性の特異さは、形づくられた(別本では「創られた」)真理の姿を受け入れないからである。

2

Sed intelligentiae nostrae istius modi coaptatur exemplar: ut per id secundum coelestium dictorum auctoritatem, incorporalem et immensum Deum circumscripto huic et corporali mundo intelligeremus admixtum, vitiosis vero et per opera sua emortuis non inesse.

PL 9, 630A

しかし、この種の例は、我々の理解に合わせて用いられている。それは、天上の言葉の権威にしたがって、体を持たず広大な神が、この限られた体的な世界に混ざり合っているが、悪しき者たち、自らの業によって死んだ者たちのうちにはいないと、我々が理解するためである。

3

Quin etiam adhuc divinarum atque invisibilium rerum intellectus ex contemplatione corporalium rerum naturisque sectatur.

PL 9, 630A

それどころか、神的で目に見えない事柄の理解は、体的な事物の観照と、その本性から出発して追い求められる。

4

Solem videmus in quadam coeli parte, pro ut ei cursus est, demorantem: et certe ubique protenditur, ubique adest, et quantus per omnia est, ita ubicumque tantus infunditur.

PL 9, 630A

我々は、太陽が天のある部分に、その軌道に応じてとどまっているのを見る。しかしそれは確かにあらゆる所に伸び、あらゆる所に居合わせ、全体のうちにあるその大きさのまま、どこにでも同じ大きさで注がれている。

5

Sed si in clausas domorum fenestras incidet, lumen quidem illius praesto est, sed ipsa sibi lucem ejus quae obserata sunt denegabunt.

PL 9, 630A

しかし、それが家々の閉ざされた窓に当たれば、その光は確かに傍らにあるのに、閉ざされたもの自体が、その光を自らに拒むことになる。

Pars XLVIII, Caput X

第XLVIII部 第X章PL 9, 630B
1

Praesentia Dei nos vult cautos. --In omnibus igitur vitae nostrae operibus circumspecti, et ad Deum patentes esse debemus: primum ut liberis et per innocentiam patulis cordibus nostris lumen suum dignetur infundere: deinde uti nos in divinitatis suae sinu agere credamus, neque eum abesse cum irascimur, cum caedimus, cum contemnimus, cum maledicimus, cum inebriamur, cum libidinamur, cum divina et humana negligimus, majore contumelia ejus intra quem haec agimus peccantes.

PL 9, 630B

神の現在は、我々に用心を望む。――それゆえ我々は、生涯のあらゆる行いにおいて慎重であり、神に対して開かれていなければならない。第一に、自由で、無垢によって開かれた我々の心に、神がその光を注ぐことをよしとするように。次に、我々が神性の懐のうちで行動していると信じ、我々が怒るとき、打つとき、軽蔑するとき、呪うとき、酔うとき、欲情に耽るとき、神的なことも人間的なことも顧みないときにも、神は不在ではないと信じるためである。我々は、そのうちでそれらを行っている神の内にあって罪を犯すのだから、神への侮辱はいっそう大きい。

Pars XLVIII, Caput XI

第XLVIII部 第XI章PL 9, 630B
1

Sed ad id etiam illud accedit, quia mandata sua veritas est. Nihil illic anceps, nihil dubium, totum veritatis absolutione perfectum est: quae hoc majore periculo negliguntur, quo magis veritatis praecepta sunt constituta.

PL 9, 630B

しかし、これにさらにこのことが加わる。すなわち、神の戒めは真理であるということである。そこには曖昧なものも疑わしいものもなく、すべてが真理の完全さによって全うされている。それらは、真理の掟として定められているほど、いっそう大きな危険をもって蔑ろにされるのである。

Pars XLVIII, Caput XII

第XLVIII部 第XII章PL 9, 630C
1

Testimonia Dei ab initio saeculi ac deinceps. --Quatenus autem id propheta subjecit cognoverit, dicens, VERS. 152: In initiis cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea.

PL 9, 630C

神の証しは、世の初めから、そしてそれ以後も。――預言者は、自分がどこまで知ったのかを続けて示し、こう言う。「初めのうちに私は汝の証しについて知った。汝がそれらを永遠に据えたからである」(詩篇118:152)。

2

Haec licet propheta de se dicat, legem Dei ab exordio ipse cognoscens, universae aetati tamen congruunt, quae ab institutione mundi doctrinis Dei sit erudita.

PL 9, 630C

預言者はこれを自分について言っており、彼自身が神の律法を初めから知っているのだが、それでもこれは、世界の創設以来、神の教えによって教育されたあらゆる時代に当てはまる。

3

Qui enim statutam Adae voluntatis legem meminit, qui ipsam illam Evae creationem didicerit, qui maledictionem serpentis audierit, qui clausum vitae lignum Cherubim flammeo gladio et convertibili legerit, qui occisi Abel clamantem sanguinem scierit, qui poenae et in Cain et in Lamech numerum reputet (Gen. IV, 24) , qui translatum Enoch, qui reservatum Noe, qui benedictionem Sem et Japhet, et maledictionem Cham scrutatus sit, qui Melchisedech sacerdotem, qui Abraham electum, Isaac promissum, Jacob praelatum, Joseph venditum, sanctificatum Judam, Moysen nutritum, eruditum, et post ingentia latae legis sacramenta in verbo Dei mortuum, et Jesum divisorem promissae terrae, et auctorem iteratae circumcisionis intelliget: profecto uti prophetae voce poterit: In principio cognovi de testimoniis tuis; quia in aeternum fundasti ea.

PL 9, 631A

すなわち、アダムに定められた意志の律法を覚えている者、まさにあのエバの創造を学んだ者、蛇の呪いを聞いた者、生命の木がケルビムの炎の剣、回る剣によって閉ざされたことを読んだ者、殺されたアベルの血が叫んでいることを知った者、カインにおいてもラメクにおいても罰の数を数え上げる者(創世記4:24)、連れ去られたエノク、守られたノア、セムとヤフェトへの祝福とハムへの呪いを探究した者、祭司メルキゼデク、選ばれたアブラハム、約束されたイサク、優先されたヤコブ、売られたヨセフ、聖別されたユダ、養われ教育され、授けられた律法の巨大な秘義ののち、神の言葉によって死んだモーセ、約束の地を分割し、再度の割礼を創始したヨシュアを理解する者は、まことに預言者の声を用いることができるであろう。「初めに私は汝の証しについて知った。汝がそれらを永遠に据えたからである」(詩篇118:152)。

4

In omnium enim superius memoratorum virorum vita atque gestis aeternorum bonorum spes continetur: et per eos ad doctrinam evangelicae praedications imbuimur. Sed quae fundata sunt, in aedificationem futurae domus praeparantur.

PL 9, 631B

というのも、上に挙げたすべての人々の生涯と事績のうちに、永遠の善への希望が含まれており、彼らを通して、我々は福音の宣教〔底本は praedications。praedicationis と読む〕の教えに浸されるからである。しかし、据えられた土台は、来るべき家の建築のために備えられている。

5

Aedificamur enim secundum beatum Paulum super fundamentum prophetarum et apostolorum (Ephes. II, 20) , in quibus testimonia Dei fundata sunt in aeternum, ubi extruetur coelestis illa et regia civitas sancta Jerusalem: quae domus Angelorum frequentantium, et electorum primitivorum est, cujus fundamenta sunt vivi lapides pretiosaeque gemmae in Christo viventes, resurgentes, regnantes, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 631B

実際、我々は、幸いなるパウロによれば、預言者たちと使徒たちの土台の上に建てられる(エフェソ2:20)。その土台において神の証しは永遠に据えられ、そこにあの天の王なる都、聖なるエルサレムが築かれる。それは、集う天使たちと、初めに選ばれた者たちの家であり、その土台は、キリストにあって生き、よみがえり、支配している生ける石と貴い宝石であり、キリストは世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars XLIX, Prooemium

第XLIX部 冒頭PL 9, 631C
1

Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus. Judica judicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me. Longe est peccatoribus salus: quia justificationes tuas non exquisierunt.

PL 9, 631C

私の謙遜を見よ、そして私を救い出せ。私は汝の律法を忘れなかったからである。私の裁きを裁け、そして私を贖え。汝の言葉のゆえに私を生かせ。救いは罪人たちから遠い。彼らは汝の義の定めを尋ね求めなかったからである。

2

Miserationes tuae multae nimis (Infra, sunt Domine valde) Domine: secundum judicia tua (judicium tuum) vivifica me. Multi qui persequuntur et tribulant me: a judiciis tuis (de testimoniis) non declinavi.

PL 9, 631C

汝の慈悲は非常に多い(下では「多い、主よ、非常に」)、主よ。汝の裁きにしたがって(別本では「汝の裁き」)私を生かせ。私を迫害し苦しめる者は多い。私は汝の裁きから(別本では「証しから」)逸れなかった。

3

Vidi non servantes pactum, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt. Vide quia mandata tua dilexi, Domine: in tua misericordia vivifica me. Principium verborum tuorum veritas: in aeternum omnia judicia justitiae tuae.

PL 9, 631C

私は契約を守らない者たちを見て、衰え果てた。彼らが汝の言葉を守らなかったからである。見よ、私が汝の戒めを愛したことを、主よ。汝の憐れみによって私を生かせ。汝の言葉の初めは真理である。汝の義の裁きはすべて永遠である。

Pars XLIX, Caput I

第XLIX部 第I章PL 9, 631D
1

In humilitate mandatorum omnium caput ac summa, omnia fidei nomina et praemia. --Multa quidem nobis atque magna sanctus propheta fidei confessionisque suae toto in psalmo proposuit exempla: per quae formam in se ipso caeteris credendi, agendi, intelligendi, ignorandi, sperandi, precandique constituit, evangelicum virum perfecta legis observatione consummans.

PL 9, 631D

謙遜のうちに、すべての戒めの頭と要約、信仰のすべての名と報いがある。――聖なる預言者は、この詩篇全体において、自らの信仰と告白の多くの大いなる範例を我々に示した。それらを通して、彼は自らのうちに、他の者たちのために、信じること、行うこと、理解すること、知らずにいること、望むこと、祈ることの型を定め、福音に属する人を律法の完全な遵守によって完成させている。

2

Et quamquam omnia, quae vel divinae voluntati placita, vel humanae spei proposita sunt, aut agat aut testetur aut speret; meminit tamen in quo observantiae genere mandatorum omnium caput ac summa consistat; scitque quid a Domino suo, etiam ab ipsis, quibus committendae claves coelorum erant, Apostolis quaereretur.

PL 9, 632A

彼は、神の意志に喜ばれるものであれ、人間の希望が目指すものであれ、あらゆることを、行い、あるいは証しし、あるいは望むにせよ、それでも、どのような種類の遵守にすべての戒めの頭と要約があるかを覚えている。また、自分の主から、天の鍵を託されるはずの使徒たちにさえ、何が求められたかを知っている。

3

Namque cum inter se opinionibus ac studiis dissiderent, sibique singuli principatum humana contentione praesumerent, dum praestantiorem se caeteris unusquisque esse aut optat aut poscit; Dominus meriti hujus ac nominis praemium unde petendum esset ostendens, ait: Qui vult esse ex vobis major, fiat omnium minimus (Luc. XXII, 26) : omnis enim qui se humiliaverit exaltabitur, et qui se exaltaverit humiliabitur (Matth. XXIII, 12) .

PL 9, 632A

というのは、使徒たちが意見や関心において互いに分かれ、各人が人間的な争いのうちに自分に首位があると思い込み、各人が他の者よりも優れていることを望み、あるいは要求していたとき、主は、この功と名の報いをどこから求めるべきかを示して、こう言った。「汝らのうちで大きくなりたい者は、すべての者のうちで最も小さくなれ」(ルカ22:26)。「自分を低くする者はみな高められ、自分を高める者は低くされる」(マタイ23:12)。

4

In humilitate scilicet docuit omnia fidei nomina et praemia contineri. Utilissimum itaque est, obedientes divinis praeceptis omnem intra se ipsos humanae insolentiae ac petulantiae inanitatem fractam protritamque cohibere, seseque, Dei et magnificentia et miseratione reputata, intra humilitatis modestiam continere.

PL 9, 632B

すなわち主は、信仰のすべての名と報いが謙遜のうちに含まれると教えた。それゆえ、神の掟に従う者にとっては、人間の傲慢と放縦の空しさを、打ち砕かれ踏みにじられたものとして自分自身のうちに抑え、神の壮大さと慈悲とを思い量って、謙遜の慎みのうちに自らをとどめることが、最も有益である。

Pars XLIX, Caput II

第XLIX部 第II章PL 9, 632B
1

Humilitatem solam David ostentat. Ultionem sui Deo reservat. --Ob quod hic nunc sanctus et rex propheta et Deo ac Domino suo secundum carnem in seminis sui originem deputatus, inter has saeculi infestationes ac spiritalium nequitiarum pugnas sola ac tali ad Deum precationis suae ambitione proclamat, VERS. 153: Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus.

PL 9, 632B

ダビデは謙遜だけを示す。自らへの報復を神に留保する。――このゆえに、聖なる王にして預言者であり、肉によれば自らの神にして主の血筋の源と定められた〔Deo ac Domino suo secundum carnem in seminis sui originem deputatus は構文が定かでない。字面に近く訳した〕彼は、この世の苦難と霊的な悪との戦いのさなかにあって、神への祈りの願いとして、ただこのようなものだけを声高に述べる。「私の謙遜を見よ、そして私を救い出せ。私は汝の律法を忘れなかったからである」(詩篇118:153)。

2

Non regni opes, non spiritum prophetiae, non alia aliqua humanae jactantiae nomina conspici in se, sed humilitatem, precatur.

PL 9, 632C

彼が祈るのは、王国の富も、預言の霊も、人間の誇りの何らかの他の名も自分のうちに見られることではなく、謙遜が見られることである。

3

Non enim adversum insectantes se armis belli resistit, nec humanae indignationis impatiens rapit ad ultionem suam et potentiae tempus et regni.

PL 9, 632C

なぜなら彼は、自分を追い回す者たちに戦の武器で抵抗せず、人間的な憤りに耐えかねて、自らの報復のために権能の時と王国の時を奪い取ることもしないからである。

4

Sed sciens hanc divinae voluntatis esse sententiam: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII, 19) , non obliviscitur legis Dei in humilitate retinendae, sed eripi se ob id quia sit humilis deprecatur: memoriam legis Dei in humilitatis conservatione esse declarans.

PL 9, 632C

しかし彼は、これが神の意志の判決であると知っている。「復讐は私のものである、私が報いる、と主は言う」(ローマ12:19)。そこで彼は、謙遜のうちに保たれるべき神の律法を忘れず、まさに自分が謙遜であるがゆえに救い出されるよう嘆願し、神の律法の記憶が謙遜の保持のうちにあることを明らかにしている。

Pars XLIX, Caput III

第XLIX部 第III章PL 9, 632D
1

Judicium illius rectum. --Reservans itaque omnia judicio divino, et eripi se ob humilitatis meritum deposcens, qui in nullo adversum Dei constitutiones, adversum odia humana, adversum praesentium molestiarum patientiam moveretur, nihilque in hoc nunc saeculo sibi de his judicandum esse decerneret, consequenter haec addidit, VERS. 154: Judica judicium meum, et redime me; propter eloquium tuum vivifica me.

PL 9, 632D

彼の裁きは正しい。――こうして彼は、すべてを神の裁きに留保し、謙遜の功のゆえに救い出されることを求め、神の定めに逆らっても、人間の憎しみに対しても、目下の煩わしさに耐える忍耐に背いても、何一つ動くことがなく、この今の世においては、これらについて自分が裁くべきことは何もないと決めていたので、続けてこう付け加えた。「私の裁きを裁け、そして私を贖え。汝の言葉のゆえに私を生かせ」(詩篇118:154)。

2

Magnae et securae conscientiae vox est, judicii sui judicium postulare: ut ad id quod statutum a se sibique complacitum est, etiam divinae sententiae examen exoptet.

PL 9, 633A

自分の裁きについて裁きを求めることは、大いなる、安らかな良心の声である。自ら定め、自らに喜ばしいことについて、神の判決の吟味をも望むのである。

3

Non hic aut alios aut se ipsum dijudicans, corrupti sensus opinione deflectitur: neque a veri judicio, ira, aut gratia, aut odio, aut amore decedit: non ignarus hujus evangelici mandati: Quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. VII, 2) .

PL 9, 633A

ここで彼は、他の者たちも自分自身も裁き分けながら、腐った感覚の思い込みによって逸れることはなく、怒りや好意や憎しみや愛によって真の裁きから離れることもない。福音のこの戒めを知らないわけではない。「汝らが裁く裁きによって、汝らについて裁かれる」(マタイ7:2)。

Pars XLIX, Caput IV

第XLIX部 第IV章PL 9, 633A
1

Redemptionem per Christum exspectat. --Sed ne ille quidem judicii sui judicium pertimescit, qui ait: Ego autem non judicavi quidquam scire me, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2) .

PL 9, 633A

贖いをキリストを通して待ち望む。――しかし、「私は、キリスト・イエス、しかも十字架につけられたこの者のほかは、何も知るまいと決めた」(一コリント2:2)と言う者もまた、自分の裁きについての裁きを恐れない。

2

In hac igitur judicii sui securitate propheta tempus redemptionis exspectans, redimi se et propter eloquia Dei vivificari precatur. Venundati enim sub peccato, redemptione et justificatione in sanguine Domini liberabimur.

PL 9, 633B

それゆえ預言者は、自らの裁きのこの確かさのうちに、贖いの時を待ち望み、自分が贖われ、神の言葉のゆえに生かされることを祈る。罪の下に売られた我々は、主の血における贖いと義認によって解放されるからである。

3

Hoc legislatio, hoc omnis spiritus prophetiae, hoc patriarcharum spes, hoc Angelorum voces, hoc toto saeculi tempore divini eloquii sermo testatus est: ob quod redimi ac vivificari se deprecatur.

PL 9, 633B

これを、律法の制定が、これを、預言の霊のすべてが、これを、族長たちの希望が、これを、天使たちの声が、これを、世の全時代にわたる神的な言葉の語りが証しした。そのゆえに彼は、贖われ、生かされることを嘆願する。

Pars XLIX, Caput V

第XLIX部 第V章PL 9, 633B
1

Ignoratio voluntaria caret venia. --Sed haec eadem eloquia Dei, ut piis spebus vitam redemptionemque denuntiant, ita impiis non relinquunt.

PL 9, 633B

意図的な無知には赦しがない。――しかし、神のこれらの同じ言葉は、敬虔な希望には命と贖いを告げ知らせるが、不敬虔な者たちには何も残さない。

2

Nam expectationem prophetae haec de peccatoribus mox sequuntur; VERS. 155: Longe est a peccatoribus salus; quoniam justificationes tuas non exquisierunt.

PL 9, 633C

実際、預言者の待望のあとに、罪人たちについてのこれらの言葉がすぐに続く。「救いは罪人たちから遠い。彼らは汝の義の定めを尋ね求めなかったからである」(詩篇118:155)。

3

Non habet veniam ignoratio voluntatis: quia sub scientiae facultate nescire, repudiatae magis quam non repertae scientiae est reatus.

PL 9, 633C

意図的な無知には赦しがない。知る能力のもとで知らずにいることは、見出されなかった知識ではなく、退けられた知識の罪責だからである。

4

Ob id enim longe a peccatoribus salus est, quia non exquisierunt justificationes Dei: cum non utique ob aliud consignatae litteris maneant, quam ut ad universorum scientiam notionemque defluerent.

PL 9, 633C

なぜなら、救いが罪人たちから遠いのは、彼らが神の義の定めを尋ね求めなかったからであり、それらは、万人の知識と理解へと流れ込むためにほかならず、文書に記されて残されているのだからである。

5

Sed sciens propheta, cum a peccatoribus non exquirentibus justificationes Dei salus longe sit, juxta tamen Dominum esse his qui recto sunt corde (Psal. XXXIII, 19) ; secundum etiam illud Apostoli, Vos qui eratis longe, facti estis prope (Ephes. II, 13) ; ne et ipse, et ab ipso salus longe sit, cognitionem justificationum Dei expetit.

PL 9, 633C

しかし預言者は、神の義の定めを尋ね求めない罪人たちからは救いが遠いが、それでも主は心の正しい者たちの近くにいること(詩篇33:19)を知っている。また使徒のあの言葉、「遠くにいた汝らは、近い者となった」(エフェソ2:13)にもあるとおり、彼自身も、また彼から救いも遠くならないように、神の義の定めの認識を切に求める。

Pars XLIX, Caput VI

第XLIX部 第VI章PL 9, 633D
1

Legis sacramentis aeterna praeformabantur. --Non ignorat quantum in his sacramentum nostrae salutis expressum sit per quasdam praefigurationum aeternarum in rebus praesentibus notiones; in Hebraeo scilicet sex tantum annis serviente, et post hoc idem sexenii tempus, et terra omni in otium relinquenda, et fructibus ejus etiam bestiis deputandis; in Jubilaei quoque anni, id est, quinquagesimi lege, per quam et laxatis pactionibus debitorum, et agris omnibus ad dominorum si qui forte veniissent jura redeuntibus, nova et coelestis rerum omnium et remissio et reformatio praenuntiatur.

PL 9, 633D

永遠のものが、律法の秘義によってあらかじめ形づくられていた。――彼は、これらのうちに我々の救いの秘義が、現在の事物における永遠の予型のいくつかの観念を通して、どれほど表されているかを知らないわけではない。すなわち、ヘブライ人がわずか六年しか仕えないこと、また、同じ六年の期間ののちに全地が休みのために放置され、その実りが獣にさえ割り当てられること。また、ヨベルの年、すなわち五十年目の律法においても、それによって負債の取り決めが緩められ、売られていた畑があればすべて、所有者の権利のもとに戻ることを通して、万物の新しい天上的な赦免と改革が予告されている。

2

Et quia ab his, qui non ista exquisierint, salus longe est; totus in exquirendis his Propheta detentus, et divinae atque aeternae misericordiae justificationes in speculo contemplans subjecit, VERS. 156: Miserationes tuae multae sunt, Domine, valde secundum judicium tuum vivifica me. Valde itaque multae sunt miserationes Dei: modum enim humanae opinionis excedunt.

PL 9, 634A

そして、これらを尋ね求めなかった者たちからは救いが遠いので、預言者は、これらを尋ね求めることにすっかりとらわれ、神的で永遠な憐れみの義の定めを鏡のうちに観照して、こう付け加えた。「汝の慈悲は多い、主よ、非常に。汝の裁きにしたがって私を生かせ」(詩篇118:156)。実に、神の慈悲は非常に多い。人間の思い込みの限度を超えているからである。

Pars XLIX, Caput VII

第XLIX部 第VII章PL 9, 634B
1

In aerumnis a Deo non movetur David. --Sed confidentem in his Prophetam, ac se vivificandum in Dei judiciis sperantem multorum extrinsecus odia et insectationes fatigant.

PL 9, 634B

苦難にあって、ダビデは神から動かされない。――しかし、これらのことに信頼し、神の裁きのうちで自分が生かされることを望む預言者を、外からの多くの者たちの憎しみと追い回しが疲れさせる。

2

Verum misericordiarum ejus, quarum secundum eumdem Prophetam non est numerus, non immemor, de testimoniis ejus non declinavit. Sequitur enim, VERS. 157: Multi qui persequuntur me et tribulant me: de testimoniis tuis non declinavi. Non impellitur, non movetur: et cum multi persequantur, ne declinat quidem.

PL 9, 634B

しかし彼は、同じ預言者によれば数えきれない神の憐れみを忘れず、神の証しから逸れなかった。こう続くからである。「私を迫害し苦しめる者は多い。私は汝の証しから逸れなかった」(詩篇118:157)。彼は押しやられず、動かされず、多くの者が追い回しても、逸れさえしない。

Pars XLIX, Caput VIII

第XLIX部 第VIII章PL 9, 634B
1

Zelus illius pro Dei lege. --Sed qui ita in mandatis Dei permanet, ut ab insectantibus impelli deflectique non possit, habet quod se gravi dolore non solum perturbet, sed etiam usque ad tabem liquescentis quodam modo animae dissolvat: cum se a testimoniis Dei non declinante, alii a Dei lege desciscunt, et susceptam legis fidem pactionemque corrumpunt.

PL 9, 634B

律法のための彼の熱情。――しかし、神の戒めのうちに、迫害する者たちによって押しやられ逸らされることがないほどにとどまる者には、重い苦痛によって自らを乱すのみならず、衰えていく魂をある意味で消耗するまで溶かしてしまうものがある。彼が神の証しから逸れずにいるのに、他の者たちが神の律法から離反し、受け入れた律法の信と約束を損なうときである。

2

Hos habet aestus, has tantum defatigationes sentit Propheta, cum dicit, VERS. 158: Vidi non servantes pactum, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt.

PL 9, 634C

預言者はこのような熱を、このような疲労だけを感じている。彼は言う。「私は契約を守らない者たちを見て、衰え果てた。彼らが汝の言葉を守らなかったからである」(詩篇118:158)。

3

Consignati testamenti Israel haeres nuncupatus est, et audita de monte Domini voce respondit: Omnia quaecumque dixit Deus, et audiemus et faciemus (Exod. XXIV, 7) .

PL 9, 634C

イスラエルは、記された契約の相続人と呼ばれ、主の山から声を聞いて答えた。「神が語ったことはすべて、我々は聞き、そして行う」(出エジプト記24:7)。

4

At vero ubi deos alienos adoravit, ubi omnium se scelerum vitiis contaminavit; pactum et auditae nuncupationis et professae observationis amisit. Eloquia enim Dei non custodierunt, quae se esse facturos auditurosque responderunt.

PL 9, 634C

しかし、彼らが他の神々を拝み、あらゆる悪事の悪徳で自らを汚したとき、聞いた宣言と公言した遵守との契約を失った。彼らは神の言葉を守らなかったからである。彼らはそれを行い、聞くと答えていたのに。

5

Nec nova prophetae hujus super praevaricatione populi tabes est: quippe cum et Dominum ipsum ad impietatem Jerusalem illacrymasse noscamus (Luc. XIX, 41) , et ex doctrina eadem super impoenitentes Apostolus fleat (Philip. III, 17) , et insuper ipse si quis scandalizetur uratur (II Cor. XI, 29) .

PL 9, 634C

この預言者が民の背きについて衰えることは、新しいことではない。というのも、主自身がエルサレムの不敬虔に涙を流したことを我々は知っており(ルカ19:41)、同じ教えから使徒も悔い改めない者たちについて泣き(フィリピ3:17)、さらに、もしだれかがつまずくなら自ら燃える(二コリント11:29)からである。

Pars XLIX, Caput IX

第XLIX部 第IX章PL 9, 635A
1

Legem implet amore, non timore. --Sed qui dolet super non servantes pactum, atque tabescit, mandatorum in se Dei non refugit examen. Dicit enim, VERS. 159: Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine: in tua misericordia vivifica me.

PL 9, 635A

律法を、恐れではなく愛によって満たす。――しかし、契約を守らない者たちについて悲しみ、衰える者は、自らに対する神の戒めの吟味を避けない。彼は言うからである。「見よ、私が汝の戒めを愛したことを、主よ。汝の憐れみによって私を生かせ」(詩篇118:159)。

2

Parum Prophetae est, per metum explere mandata: sed ea magis diligit; quia extra necessitatem timoris sit dilectionis operatio. Et quamquam amor legis potior quam metus sit: non tamen ita sui fidens est, ut non magis vivificari se per misericordiam Dei deprecetur.

PL 9, 635A

預言者にとって、恐れによって戒めを果たすだけでは足りず、むしろそれらを愛する。愛の働きは恐れの必然の外にあるからである。そして、律法への愛は恐れよりも優るにしても、彼は自分を頼みとするあまり、神の憐れみによって生かされることをなお強く嘆願しないほどではない。

3

Non nunc se ille vivere putat: sed vitam exempto hoc mortali corpore et absorpto in gloriam immortalitatis expectat.

PL 9, 635A

彼は今、自分が生きているとは考えない。この死すべき体が取り除かれ、不死の栄光に呑み込まれたのちの命を待ち望んでいるのである。

Pars XLIX, Caput X

第XLIX部 第X章PL 9, 635A
1

Sermo Dei primus de homine. --Scit enim sibi hoc jam in exordio creationis suae esse promissum, cum a Deo dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) .

PL 9, 635A

人間についての神の最初の言葉。――彼は、これがすでに自らの創造の初めに約束されていたと知っているからである。神によってこう語られたときである。「我々の像に、我々に似せて、人を造ろう」(創世記1:26)。

2

Hoc super homine principium vocis est Dei, cum ad imaginem interminatae aeternitatis originis nostrae exordium conderetur.

PL 9, 635B

これが、人間についての神の声の初めである。そのとき、我々の起源の初めが、終わりなき永遠の像にならって創造されたのである。

3

Certus ergo se vita illa atque imagine Dei esse victurum, ait, VERS. 160: Principium verborum tuorum veritas: in aeternum omnia judicia justitiae tuae. Verba Dei coelo et terra praetereunte non transeunt (Matth. XXIV, 35) .

PL 9, 635B

それゆえ彼は、自分がその命によって、神の像によって生きるであろうと確信して、言う。「汝の言葉の初めは真理である。汝の義の裁きはすべて永遠である」(詩篇118:160)。神の言葉は、天と地が過ぎ去っても過ぎ去らない(マタイ24:35)。

4

Quaecumque de labiis ejus effusa sunt, non irrita sunt. Aeternae sunt justificationes, et aeterna justitia est.

PL 9, 635B

神の唇から注がれたものは何であれ、空しくはならない。義の定めは永遠であり、義は永遠である。

5

Principium ergo verborum Dei veritas est: neque de se, id est, de hominis creatione, ullum alium anteriorem Dei scit esse sermonem, quam ut secundum imaginem Dei ac similitudinem fieret.

PL 9, 635B

それゆえ、神の言葉の初めは真理である。彼は、自分自身について、すなわち人間の創造について、神の像と似姿にしたがって造られるということより先の神の言葉を、何も知らない。

6

Haec itaque indemutandae veritatis est constitutio: sic in principio verborum Dei veritas est, ut novus homo regeneratus in Christo, vivat deinceps secundum aeterni Dei, id est, coelestis Adae imaginem jam aeternus.

PL 9, 635C

これこそ、変えられることのない真理の定めである。神の言葉の初めに真理があるのは、キリストにおいて再生した新しい人が、以後、永遠なる神の像、すなわち天のアダムの像にしたがって、すでに永遠のものとして生きるためである。

Pars L, Prooemium

第L部 冒頭PL 9, 635C
1

Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit cor meum. Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. Iniquitatem odio habui et abominatus sum; legem autem tuam ego (Infra abest ego) dilexi.

PL 9, 635C

君主たちは、いわれなく私を迫害した。しかし私の心は、汝の言葉を恐れた。私は汝の言葉について喜ぶ、多くの戦利品を見つけた者のように。私は不義を憎み、忌み嫌った。しかし汝の律法を、私は(下では「私は」を欠く)愛した。

2

Septies in die laudem dixi tibi super judicia justitiae tuae. Pax multa diligentibus nomen tuum: et non est illis scandalum. Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua feci. Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer. Custodivi mandata tua (et testimonia tua) quia omnes viae meae in conspectu tuo.

PL 9, 635C

一日に七度、私は汝への賛美を語った、汝の義の裁きについて。汝の名を愛する者たちには平和が豊かで、彼らにはつまずきがない。私は汝の救いを待ち望んだ、主よ、そして汝の戒めを行った。私の魂は汝の証しを守り、それを強く愛した。私は汝の戒め(別本では「そして汝の証し」を加える)を守った。私のすべての道が汝の前にあるからである。

Pars L, Caput I

第L部 第I章PL 9, 635D
1

Inter odia principum Deus non negandus. --Gravia quidem propheta David et regis Saul et principum populi odia et insectationes sustinuit: quia piae conscientiae constantiam ferre impietas professa non potuit.

PL 9, 635D

君主たちの憎しみのただ中で、神は否認されてはならない。――預言者ダビデは、王サウルと民の君主たちの重い憎しみと追い回しに耐えた。公然の不敬虔は、敬虔な良心の不屈さに耐えることができなかったからである。

2

Sed conformans evangelicum Deo atque apostolicum virum, non ignarus est evangelici sermonis, quo ait: Tradent enim vos, et flagellabunt in synagogis, et stabitis ante reges et potestates in testimonium illis et gentibus (Matth. X, 17 et 18) .

PL 9, 636A

しかし、自らを福音的で使徒的な人として神に合わせる彼は、福音のあの言葉を知らないわけではない。その言葉は言う。「彼らは汝らを引き渡し、シナゴーグで鞭打つであろう。汝らは王たちと権力者たちの前に立つであろう、彼らと異邦人たちへの証しとして」(マタイ10:17、18)。

3

Quin etiam constantiam praedicationis insinuans, et confessionis gloriam docens, ante eos fuerat adhortatus dicens: Omnis qui confitebitur me coram hominibus, et ego confitebor eum coram patre meo qui est in coelis: qui autem negaverit me coram hominibus, ego negabo eum coram patre meo qui est in coelis (Ibid. 32 et 33) .

PL 9, 636A

それどころか、彼は、宣教の不屈さを教え込み、告白の栄光を教えて、それらに先立って、こう言って励ましていた。「人々の前で私を告白する者はだれでも、私もその者を、天にいる私の父の前で告白する。しかし人々の前で私を否む者は、私もその者を、天にいる私の父の前で否む」(マタイ10:32、33)。

4

Sive igitur dedicatus ex lege, sive etiam in Evangelii gloriam praeparatus, qui neque Saul populoque ejus causam insectandi se reliquisset, et per multa principum et gentium odia sciret propter coelorum regnum saeculo renuntiandum; confidenter haec Deo loquitur, VERS. 161: Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit cor meum. Metuit enim negari se, si negaret.

PL 9, 636A

それゆえ彼は、律法によって献げられた者であれ、福音の栄光へと備えられた者であれ、サウルとその民に自分を追い回す理由を残さず、君主たちや異邦人たちの多くの憎しみを通して、天の国のために世を捨てねばならないと知っていたので、確信をもって神にこう語る。「君主たちは、いわれなく私を迫害した。しかし私の心は、汝の言葉を恐れた」(詩篇118:161)。彼は、もし否むなら、自分が否まれることを恐れたのである。

Pars L, Caput II

第L部 第II章PL 9, 636B
1

Fidei victricis vox. --Sed cum beatae hujus insectationis praemia non ignoret, Domino dicente: Beati estis cum vos persequentur, et dicent omne malum adversum vos propter justitiam; gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelo (Matth. V, 11 et 12) ; post principum odia, formidinem verborum Dei ita consequentibus temperavit, VERS. 162: Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.

PL 9, 636B

勝利する信仰の声。――しかし彼は、この幸いな追い回しの報いを知らないわけではない。主がこう言っているからである。「汝らは幸いである、人々が汝らを迫害し、義のゆえに汝らに対してあらゆる悪を言うとき。喜び、歓喜せよ。汝らの報いは天において豊かだからである」(マタイ5:11、12)。そこで彼は、君主たちの憎しみのあとに、神の言葉への恐れを、続くこの言葉で和らげた。「私は汝の言葉について喜ぶ、多くの戦利品を見つけた者のように」(詩篇118:162)。

2

Fuit ergo formidinis, ne persecutionibus principum aut indigne subderetur, aut cederet: quia et causam odiorum praebuisse non sancti est, et Dei gratiam metu saeculi amisisse sine venia sit.

PL 9, 636B

それゆえ恐れとは、君主たちの迫害に恥ずべき形で屈するか、譲歩してしまうのではないか、ということであった。憎しみの原因を与えたことは聖なる者のすることではなく、世への恐れによって神の恩寵を失うことは赦しのないことだからである。

3

Sed spolia invenisse victoris est: certe ea ex se praebuisse jam victi est. Cum his itaque insectationibus propheta non frangitur, et odia principum fide vincit; refert quaedam impietatis spolia de victis.

PL 9, 636C

しかし戦利品を見つけるのは勝者のすることであり、それを自ら差し出したのはすでに敗れた者である。それゆえ預言者はこれらの追い回しによって打ち砕かれず、君主たちの憎しみを信仰によって打ち負かす。敗れた者たちから、不敬虔の幾ばくかの戦利品を持ち帰るのである。

4

Scit enim secundum Evangelia ligatum esse in domo sua fortem, et armis suae potestatis exutum, diripienda jam de se fidelibus spolia praebuisse (Matth. XII, 29) .

PL 9, 636C

福音書によれば、強い者が自分の家で縛られ、自らの権力の武具を剥ぎ取られて、すでに信じる者たちに自分から奪われるべき戦利品を差し出したことを、彼は知っているからである(マタイ12:29)。

5

Laetatur ergo nunc in eloquiis Dei, tamquam qui multa spolia inveniat: cum fracta impiorum potestate, et victor fide permanens, omnibus eos armis seu impietatis seu crudelitatis exuerit.

PL 9, 636C

それゆえ彼は今、神の言葉のうちに喜ぶ。多くの戦利品を見つけた者のように。不敬虔な者たちの権力が砕かれ、勝者として信仰にとどまって、不敬虔や残酷のあらゆる武具を彼らから剥ぎ取ったときである。

Pars L, Caput III

第L部 第III章PL 9, 636C
1

Non convenit nisi legem amantibus. --Sed hujus laetitiae affectus non inest, nisi et in divinae legis dilectione, et in execratione iniquitatis: quia neque defugere quisquam nisi quod odit optabit, neque nisi quod diligit obtinere nitetur.

PL 9, 636C

律法を愛する者にしか当てはまらない。――しかしこの喜びの心持ちは、神の法への愛と不義への嫌悪のうちにしかない。だれも、自分が憎むもの以外を避けようとは望まず、自分が愛するもの以外を得ようと努めないからである。

2

Laetatus ergo tamquam super spolia multa, subjecit, VERS. 163: Iniquitatem odio habui et abominatus sum; legem autem tuam dilexi. Iniquitatem ergo odit, et diligit Dei legem.

PL 9, 636D

それゆえ、多くの戦利品について喜んだかのように、彼は続けた。「私は不義を憎み、忌み嫌った。しかし汝の律法を愛した」(詩篇118:163)。こうして彼は不義を憎み、神の律法を愛する。

Pars L, Caput IV

第L部 第IV章PL 9, 637A
1

Lex aliud dicit quam quod jubet. --Sed diligens Dei legem, non in haec tantum quae per obedientiam legis explentur intentus est: ad aliquid autem se aliud necesse est per opus legis extendat.

PL 9, 637A

律法は、命じることとは別のことを語る。――しかし神の律法を愛する者は、律法への服従によって果たされるこれらのことだけに心を向けるのではない。律法の業を通して、何か別のものへと自らを伸ばすことが必要である。

2

Et quo praeterea in officio sit, audiamus, VERS. 164: Septies in die laudem dixi tibi super judicia justitiae tuae. Sanctus propheta primum quod agit diligit, opus scilicet legis, quia vitiorum omnium et usus reciditur et voluntas.

PL 9, 637A

そして、その者がほかにどんなつとめにあるのかを、我々は聞こう。「一日に七度、私は汝への賛美を語った、汝の義の裁きについて」(詩篇118:164)。聖なる預言者は、まず自分が行うこと、すなわち律法の業を愛する。すべての悪徳の習慣も意志も断たれるからである。

3

Sed postea judicia justitiae Dei laudat. Haec enim, ut saepe admonuimus, plus significant quam agant, dum gesta notionem nobis aeternae dispositionis insinuant: ut sabbati requies, ut hebraeus puer, ut terra otiatura, ut annus quinquagesimus, sub imaginis sacramentorum momentis intelliguntur. Hoc ergo in die septies laudatur.

PL 9, 637A

しかしその後に、神の義の裁きを賛美する。これらは、しばしば我々が注意を促したように、行うよりも多くを示す。行われたことが、永遠の配剤の観念を我々に示唆するからである。たとえば、安息日の休み、ヘブライ人の奴隷、休むはずの地、五十年目の年は、秘義の像の契機のもとに理解される。これが、一日に七度賛美されるのである。

Pars L, Caput V

第L部 第V章PL 9, 637B
1

Septenarius numerus. --Ac non ambiguum est, cur laudis hic numerus sit. Haec enim eadem, vel in die, vel in puero, vel in terra, vel in anno atque annis, sub sanctificatione hujus numeri continentur: cum usque ad illam quinquagesimae aeternam requiem, quod est sabbata sabbatorum, septenus numerus expleatur (Vid. Prol. n. 11 et 12) .

PL 9, 637B

七という数。――なぜこの数が賛美の数なのかは、曖昧ではない。すなわち、日においても、奴隷においても、地においても、年や年々においても、これらの同じことがこの数の聖化のもとに含まれているからである。五十年目の永遠の休み、すなわち安息の安息に至るまで、七の数が満たされるのである(序論、第11、12節を見よ)。

2

Multa autem de numeri hujus sanctificatione sunt cognita: ut ipsa dierum constitutio, ut angelorum throno Dei adstantium electio, ut spiritalium potestatum et requiescentium gratiarum in Domino plenitudo.

PL 9, 637B

またこの数の聖化については多くのことが知られている。たとえば日々の制定、神の玉座の傍らに立つ天使たちの選び、霊的な権力たちと、主において憩う恩寵たちの充満のようにである。

3

Certe judicia justitiae Dei hoc in numero laudari a Propheta convenit, per quem et in quo earumdem justificationum virtus et constitutio continetur.

PL 9, 637B

確かに、神の義の裁きが預言者によってこの数において賛美されるのはふさわしい。この数を通して、またこの数のうちに、それらの義の定めの力と制定が含まれているからである。

Pars L, Caput VI

第L部 第VI章PL 9, 637C
1

Proximi dilectio. Charitatis affectus. --Non alius autem nunc praedicationis propheticae ordo est quam fidei.

PL 9, 637C

隣人への愛。愛の心持ち。――しかし今の預言者的宣教の秩序は、信仰の秩序にほかならない。

2

Nam et tolerantia persecutionum, et formido verborum, et laetitia eloquii, et odium iniquitatis, et amor legis, et laudatio justitiae, et omne omnino, si quod aliud in lege mandatum est, in hujus tantum praecepti observatione concluditur, Diliges proximum tuum tamquam te ipsum (Rom. XIII, 9) .

PL 9, 637C

なぜなら、迫害への忍耐も、言葉への恐れも、言葉の喜びも、不義への憎しみも、律法への愛も、義への賛美も、また律法における他のあらゆる戒めも、この掟の遵守のうちにのみ含まれるからである。「汝の隣人を、汝自身のように愛せよ」(ローマ13:9)。

3

Hoc holocaustis, hoc sacrificiis omnibus majus est, unum atque idem sibi meminisse cum alio corpus esse, qui Christi est, et ut corpus suum, id est, ut se ipsum, amare qui proximus sit.

PL 9, 637C

これは、あらゆる焼き尽くす献げ物、あらゆる犠牲よりも大きい。すなわち、キリストのものである者が、他の者と一つの同じ体であることを覚え、隣人である者を、自分の体のように、すなわち自分自身のように愛することである。

4

Sequitur enim, VERS. 165: Pax multa diligentibus nomen tuum, et non est illis scandalum. Apostolus non quae sua sunt, sed quae aliorum cogitans, carne se abstenturum in saeculum, ne fratrem scandalizet, professus est (I Cor. VIII, 13) .

PL 9, 638A

こう続くからである。「汝の名を愛する者たちには平和が豊かで、彼らにはつまずきがない」(詩篇118:165)。使徒は、自分のものではなく他の者たちのものを思い、兄弟をつまずかせないために、永久に肉を断つと公言した(一コリント8:13)。

5

Adeo perfectae charitatis et pacis tenuit affectum, ut ab ipso vitae communis usu, dummodo causam offensionis abscideret, temperaret.

PL 9, 638A

彼は、完全な愛と平和の心持ちをこれほどまでに保ったので、つまずきの原因を断ち切るためなら、共通の生活の習慣そのものからも節制した。

6

Pax ergo retinenda est: et non quod unicuique, sed quod universitati congruat expetendum est: quia, secundum Evangelium, utilius sit in vitam non venisse, quam scandalum minimis intulisse (Matth. XVIII, 9) .

PL 9, 638A

それゆえ平和は保たれねばならず、各人に適うことではなく、全体に適うことが求められねばならない。福音によれば、最も小さな者たちにつまずきを与えるよりは、生まれてこなかったほうが有益であるからである(マタイ18:9)。

Pars L, Caput VII

第L部 第VII章PL 9, 638A
1

In his itaque pacis charitatisque praeceptis manens propheta, evangelicae spei desiderio detentus est. Scit enim in quo vel quis finis sit legis, cum ait, VERS. 166: Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua feci. Salutaris Jesus est.

PL 9, 638A

こうして預言者は、平和と愛のこれらの掟のうちにとどまり、福音の希望への望みにとらえられていた。彼は、律法の終わりが何であり、だれであるかを知っているからである。彼は言う。「私は汝の救いを待ち望んだ、主よ、そして汝の戒めを行った」(詩篇118:166)。救いとはイエスのことである。

2

Hoc enuntiatio ex hebraeo nominis, hoc ad Joseph Angelus est locutus, hoc Simeon exinde in pace dimittendus agnovit, hoc reddita nobis per eum salus edocet.

PL 9, 638B

これを、名のヘブライ語からの言い表しが、これを、ヨセフに天使が語り、これを、シメオンがそこから平和のうちに去ることになると認め、これを、彼によって我々に返された救いが教える。

3

In eo autem mandata Dei se fecisse profitetur, quod salutare Domini exspectet; declarans omnia legis mandata adventum Dei unigeniti continere.

PL 9, 638B

彼は、主の救いを待ち望むという点において、神の戒めを行ったと公言する。律法のすべての戒めが、神の独り子の到来を含んでいることを明らかにしているのである。

Pars L, Caput VIII

第L部 第VIII章PL 9, 638B
1

Praesentia Dei. --Testimonia quoque Dei custodivit, vehementerque dilexit, dicens, VERS. 167, 168: Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer. Custodivi mandata tua et testimonia tua; quia omnes viae meae in conspectu tuo.

PL 9, 638B

神の現在。――彼はまた神の証しを守り、強く愛した。こう言う。「私の魂は汝の証しを守り、それを強く愛した。私は汝の戒めと汝の証しを守った。私のすべての道が汝の前にあるからである」(詩篇118:167、168)。

2

Agens propheta sub judice et scrutatore cordium Deo, in custodia mandatorum testimoniorumque Dei permanet: non in viis saeculi, neque in viis vitiorum et impietatis incedit.

PL 9, 638B

預言者は、審判者であり心を究める神のもとで行動して、神の戒めと証しの遵守にとどまる。世の道にも、悪徳と不敬虔の道にも進まない。

3

Nam quodcumque vitae suae iter egerit, tam probabile tamque innocens agit, ut conspectu Dei dignum sit: Deo ipsas cogitationes cordium motusque noscente, neque conspectu ejus, qui immundo sit corde, condigno fidelis enim in coelo testis haec dixit, Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 638C

というのも、彼が自らの生涯のどの道を歩んだとしても、神の前にふさわしいほどに、承認に値し、無垢に歩んでいるからである。神は心の思いと動きそのものを知っており、汚れた心の者は神の前にふさわしくない〔底本は condigno fidelis。condigno. Fidelis と読む〕。実際、天における忠実な証人、我々の主イエス・キリストが、これらを言ったのである。キリストは世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars LI, Prooemium

第LI部 冒頭PL 9, 639A
1

Appropiet oratio mea in conspectu tuo, Domine: secundum eloquium tuum, Domine, da mihi intellectum. Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine: secundum eloquium tuum eripe me.

PL 9, 639A

私の祈りが汝の前に近づくように、主よ。汝の言葉にしたがって、主よ、私に理解を与えよ。私の願いが汝の前に入るように、主よ。汝の言葉にしたがって私を救い出せ。

2

Eructabunt (Infra eructaverunt) labia mea hymnum: cum docueris me justificationes tuas. Pronuntiavit (pronuntiabit) lingua mea eloquia tua: quia omnia mandata tua aequitas. Fiat manus tua ut salvum me faciat: quoniam mandata tua elegi.

PL 9, 639A

私の唇は賛歌をあふれ出させるであろう(下では「あふれ出させた」)、汝が私に汝の義の定めを教えたとき。私の舌は宣言した(別本では「宣言するであろう」)、汝の言葉を。汝の戒めはすべて公正だからである。汝の手が、私を救うようにあれ。私は汝の戒めを選んだからである。

3

Concupivi salutare tuum, Domine: et lex tua meditatio mea est. Vivit (vivet) anima mea, et laudabit te: et judicia tua adjuvabunt me. Erravi sicut ovis quae periit: vivifica servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.

PL 9, 639A

私は汝の救いを渇望した、主よ。汝の律法は私の思い巡らしである。私の魂は生き(別本では「生きるであろう」)、汝を賛美するであろう。汝の裁きが私を助けるであろう。私は失われた羊のようにさまよった。汝の僕を生かせ。私は汝の戒めを忘れなかったからである。

Pars LI, Caput I

第LI部 第I章PL 9, 639B
1

Eloquia Dei obscura. Orationis gradus. --Finem sumit secundum litteras psalmus. Nam omnibus in his, quae sancto viro erant propria, juxta hebraicorum elementorum ordinem comprehensis, nunc propheta ut oratio ejus Deo sit proxima deprecatur, VERS. 169: Appropiet oratio mea in conspectu tuo, Domine: secundum eloquium tuum, Domine, da mihi intellectum.

PL 9, 639B

神の言葉は暗い。祈りの段階。――文字の順序にしたがって、詩篇は終わりを迎える。というのは、聖なる人に固有のことがすべて、ヘブライ語の文字の順序にしたがって包括されたので、今や預言者は、自分の祈りが神に近くなるように嘆願するのである。「私の祈りが汝の前に近づくように、主よ。汝の言葉にしたがって、主よ、私に理解を与えよ」(詩篇118:169)。

2

Multa sunt quae toto psalmo oravit a Domino. Sed quia eloquia Dei plurimum in se obscuritatis per rerum coelestium sacramenta complexa sunt; nunc maxime ut intellectu hujus eloquii Dei sit dignus precatur.

PL 9, 639B

彼は詩篇全体を通して、主に多くのことを祈った。しかし、神の言葉は天上の事柄の秘義を通して、そのうちに非常に多くの暗さを含んでいるので、今は特に、この神の言葉を理解するにふさわしくあることを祈っている。

3

Ac primum ordinem modestae spei suae tenuit, cum proximam fieri conspectui Dei orationem suam poposcit.

PL 9, 639B

そしてまず彼は、自らの慎ましい希望の秩序を守った。自分の祈りが神の前に近づくことを求めたときである。

4

Sequens jam per gradum altioris profectus postulatio ejus iteratur, cum ait, VERS. 170: Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine, secundum eloquium tuum eripe me.

PL 9, 639B

続いて、より高い前進の段階によって、彼の願いは繰り返される。彼は言う。「私の願いが汝の前に入るように、主よ。汝の言葉にしたがって私を救い出せ」(詩篇118:170)。

5

Appropinquantis orationis ad conspectum Dei hic fuit ordo, ut cum coepisset esse proxima, introiret: et jam eloquio Dei intellecto, eripi se secundum idipsum eloquium Dei precatur.

PL 9, 639C

神の前へ近づいていく祈りの秩序はこうであった。すなわち、それが近くなり始めたとき、入る。そしてすでに神の言葉を理解したので、その同じ神の言葉にしたがって自分が救い出されるよう祈るのである。

6

Non enim primum ubi est intellectus, ibi salus est: sed intelligentia adepta, salus est obtinenda.

PL 9, 639C

理解があるところに、初めから救いがあるのではない。理解が得られたのちに、救いは獲得されねばならないのである。

Pars LI, Caput II

第LI部 第II章PL 9, 639C
1

Sermonis vulgaris et prophetici discrimen. Eructatum verbum quid. --Et quia haec eadem per spiritum prophetiae, vel sub futurarum rerum umbra, vel sub quadam veri tamquam de speculo imagine antelata, vel sub divinorum verborum occulta profundaque ratione, spiritu prophetiae magis quam intelligentiae humanae sensu, proferebantur; adjecit, VERS. 171 et 172: Eructaverunt labia mea hymnum.

PL 9, 639C

通常の言葉と預言の言葉の違い。あふれ出た言葉とは何か。――そして、これらの同じことが、預言の霊によって、あるいは来るべきことの影のもとに、あるいは真理の、いわば鏡から先に映されたような像のもとに、あるいは神的な言葉の隠れた深い道理のもとに、人間の理解の感覚によってよりもむしろ預言の霊によって発せられていたので、彼は付け加えた。「私の唇は賛歌をあふれ出させた」(詩篇118:171、172)。

2

Cum docueris me justificationes tuas, pronuntiabit lingua mea eloquia tua; quia omnia mandata tua aequitas.

PL 9, 640A

「汝が私に汝の義の定めを教えたとき、私の舌は汝の言葉を宣言するであろう。汝の戒めはすべて公正だからである」。

3

Omne prophetiae eloquium sub eructandi significatione meminimus ostendi, cum dicitur: Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 2) ; vel illud: Eructabo abscondita a constitutione mundi (Matth. XIII, 35) ; vel illud: Dies diei eructat verbum (Psal. XVIII, 3) .

PL 9, 640A

預言のあらゆる言葉が、あふれ出させるという意味のもとに示されることを、我々は覚えている。「私の心はよい言葉をあふれ出させた」(詩篇44:2)とも、「私は世界の創設以来隠されていたものをあふれ出させよう」(マタイ13:35)とも、「日は日に言葉をあふれ出させる」(詩篇18:3)とも言われるときである。

4

Omnis autem sermo hominum ex sensu cogitationis initur ac motu, ubi ad aliquid enuntiandum mota mens nostra, id quod in affectum sibi insiderit per verba declarat.

PL 9, 640A

ところで、人間のあらゆる言葉は、思考の感覚と動きから始まる。我々の精神は、何かを言い表すために動かされて、自らのうちに心情として座していたものを、言葉によって表明する。

5

At vero ubi extra humanae mentis instinctum non ad animae sententiam lingua famulatur, sed per ineuntem spiritum officio oris nostri divini sensus sermo diffunditur; illic eructatum videtur esse quod dicitur: cum non ante cogitatione motuque percepto id ad quod impulsa sit mens loquatur, sed ignorante sensu spiritus vocem in verba distinguat.

PL 9, 640B

しかし、人間の精神の衝動の外にあって、舌が魂の判断に仕えるのではなく、入り来る霊を通して、我々の口のつとめによって神的な思いの言葉が注ぎ出されるところでは、語られることは、あふれ出たものと見える。そこでは、精神が、自分が駆り立てられたそのことを、あらかじめ思考と動きによって捉えたうえで語るのではなく、霊が、感覚の知らないままに、声を言葉へと区分するのである。

Pars LI, Caput III

第LI部 第III章PL 9, 640B
1

Mandatorum intelligentiam quo ordine praestet Deus. Mandatorum scopus. --Nunc autem quamvis eructaverint labia hymnum, tamen post doctrinam justificationum Dei pronuntiabit lingua quod loquitur: ut cum rerum dictarum sit percepta cognitio, tum agnitionis ipsius declaratio consequatur.

PL 9, 640B

神は戒めの理解をいかなる順序で授けるか。戒めの目的。――さて、唇が賛歌をあふれ出させたとはいえ、それでも神の義の定めの教えののちに、舌は語ることを宣言するであろう。語られたことの認識が得られてから、その承認の表明が続くためである。

2

Non sunt autem ita mandata Dei ab aequitate diversa, ut non Deo dignum sit, eorum primum intelligentiam tribuere prophetanti, tum deinde ad conscientiae publicae notionem praedicationis confessione clarescere: quia extra bonitatem Dei sit, aut occultare quod voluerit pronuntiari, aut aliud aliquid nisi cum aequitate mandasse.

PL 9, 640B

神の戒めは公正と別のものではないので、まず預言する者にその理解を与え、次いで宣教の告白によって公共の良心の認識へと明らかにされることは、神にふさわしいことである。宣言されることを望んだものを隠すことも、公正を伴わないほかの何かを命じることも、神の善良さの外にあるからである。

3

Aequitatis autem mandatorum Dei ea summa est, ut omnibus sint salutaria; ut hoc, quod in hanc vitam venimus, cum profectu aeternitatis ineamus. Nam nasci ad mortem, non vitae est causa, sed mortis.

PL 9, 640C

そして神の戒めの公正さの要点は、それらがすべての人にとって救いに資するということ、我々がこの命に入ってきたことを、永遠への前進とともに始めるということである。死に向かって生まれることは、命の原因ではなく、死の原因だからである。

Pars LI, Caput IV

第LI部 第IV章PL 9, 640C
1

Liberum arbitrium. --Et hujus spei sua fiduciam mox propheta subjecit, dicens, VERS. 173: Fiat manus tua ut salvum me faciat; quoniam mandata tua elegi.

PL 9, 640C

自由意志。――そして預言者は、この希望への自らの確信を、すぐに付け加えて言う。「汝の手が、私を救うようにあれ。私は汝の戒めを選んだからである」(詩篇118:173)。

2

Aliis gloriam saeculi eligentibus, aliis venerationem elementorum ac daemonum capessentibus, aliis terrenas opes expetentibus, sanctus iste mandata Dei elegit.

PL 9, 641A

ある者たちが世の栄光を選び、ある者たちが諸元素と悪霊への崇敬を追い求め、ある者たちが地上の富を求めているとき、この聖なる者は神の戒めを選んだ。

3

Elegit autem non naturali necessitate, sed voluntate pietatis: quia unicuique ad id quod volet via est proposita vivendi, et appetendi atque agendi permissa libertas (Deut. XXX, 19) . Et ob id uniuscujusque aut poena aut praemiis afficietur electio.

PL 9, 641A

しかし彼が選んだのは、本性の必然によってではなく、敬虔の意志によってである。各人には、自分が望むものへと生きる道が示され、求め行う自由が許されているからである(申命記30:19)。そしてそれゆえ、各人の選択は、刑罰か報いを受けるであろう。

Pars LI, Caput V

第LI部 第V章PL 9, 641A
1

Legis finis. --Sed mandatorum Domini quis esset finis ostendit, dicens, VERS. 174: Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.

PL 9, 641A

律法の終わり。――しかし彼は、主の戒めの終わりがだれであるかを示して言う。「私は汝の救いを渇望した、主よ。汝の律法は私の思い巡らしである」(詩篇118:174)。

2

Totum se iste in adventum Jesu, id est, salutaris extendit: et illud quod Apostolorum beatitudini videre fuit proprium, desideriis impatientibus concupiscit: hoc tamen ipsum, quod in lege agit, meditationem futurae spei esse significans; quia non ad praesentium effectum, sed ad futurorum profectum omnis intelligitur suscipi solere meditatio.

PL 9, 641A

この者は全身をイエス、すなわち救いの到来へと伸ばし、使徒たちの幸いにこそ固有であったこと、すなわち見ることを、はやる望みで渇望している。それでも、律法において行っているこのことそのものが、来るべき希望の思い巡らしであることを示している。あらゆる思い巡らしは、現在の成果のためではなく、来るべきものへの前進のために引き受けられるのが常だと理解されるからである。

Pars LI, Caput VI

第LI部 第VI章PL 9, 641B
1

Praemium meditationis. --Ac meditationis istius quod praemium esset, ostendit, VERS. 175: Vivet anima mea, et laudabit te: et judicia tua adjuvabunt me.

PL 9, 641B

思い巡らしの報い。――そして、この思い巡らしの報いが何であるかを、彼は示す。「私の魂は生き、汝を賛美するであろう。汝の裁きが私を助けるであろう」(詩篇118:175)。

2

Vivere se in hac vita non reputat, quippe qui dixerit: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7) . Scit sub peccati origine et sub peccati lege se esse natum: meditationem autem legis Dei ob id elegit, ut vivat.

PL 9, 641B

彼は、この命において自分が生きているとは思わない。実際、こう言っているからである。「見よ、私は不義のうちに身ごもられ、罪のうちに私の母は私を産んだ」(詩篇50:7)。彼は自分が罪の起源のもと、罪の律法のもとに生まれたことを知っている。だから、生きるために神の律法の思い巡らしを選んだのである。

3

Animam suam superiore psalmo ad vitae istius gaudia adhortatus est, cum ait: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quoniam Dominus benefecit mihi: quia eripuit animam meam a morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu.

PL 9, 641B

彼は、前の詩篇で、自らの魂をこの命の喜びへと励ました。こう言うときである。「私の魂よ、汝の休みへ帰れ。主が私に良くしたからである。主は私の魂を死から、私の目を涙から、私の足をつまずきから救い出した」。

4

Placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 7, etc.) . Has laudes Deo referre festinat, judiciis Dei, absorpta terrenae corruptionis infirmitate, ad aeternitatis adjutus profectum: ob id utique, quia elegit mandata, et concupivit salutare Domini, et quia meditatio ejus in lege Dei semper est.

PL 9, 641C

「私は生ける者の地で主に喜ばれよう」(詩篇114:7など)。彼は、これらの賛美を神に捧げることを急ぐ。地上の腐敗の弱さが呑み込まれ、神の裁きに助けられて永遠への前進へと至ったからである。まさに、戒めを選び、主の救いを渇望し、その思い巡らしが常に神の律法のうちにあるからである。

Pars LI, Caput VII

第LI部 第VII章PL 9, 642A
1

Digno autem omnia evangelici sacramenti fine conclusit, dicens, VERS. 176: Erravi sicut ovis quae periit: vivifica servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.

PL 9, 642A

そして彼は、福音の秘義のふさわしい終わりをもって、すべてを結んだ。言う。「私は失われた羊のようにさまよった。汝の僕を生かせ。私は汝の戒めを忘れなかったからである」(詩篇118:176)。

2

Referri enim se errabundam ac perditam ovem pastoris sui humeris festinat, ut per salvatorem suum aeternumque pastorem in coelo angelis aeterna gaudia praebeat se recepto (Luc. XV, 10) .

PL 9, 642A

彼は、さまよい失われた羊として、自分の牧者の肩に担ぎ戻されることを急ぐ。それは、自分の救い主であり永遠の牧者を通して、自分が迎え入れられたことによって、天にいる天使たちに永遠の喜びを与えるためである(ルカ15:10)。

3

Filius enim hominis venit salvare quod perierat (Matth. XVIII, 11) , missus ad oves perditas domus Israel Dominus Jesus Christus, qui est benedictus in omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 642A

人の子は、失われたものを救うために来たからである(マタイ18:11)。イスラエルの家の失われた羊たちのもとへ遣わされた主イエス・キリストは、限りなく世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars LII, Caput I

第LII部 第I章PL 9, 642B
1

Tituli psalmorum. --Psalmorum tituli, ut in plurimis ostendimus, habent proprias suas significationes, rationem et argumenta scriptorum quae subjacent brevissime continentes, nosque quodam doctrinae indicio in intelligentiae semitam dirigentes: de quibus nunc non necesse est aliquid tractare.

PL 9, 642B

詩篇の表題。――詩篇の表題は、多くの箇所で我々が示したように、それぞれ固有の意味を持ち、その下にある文書の道理と論題をきわめて簡潔に含んでいて、いわば教えの標識によって、我々を理解の小道へと導く。それらについて今は何かを論じる必要はない。

2

Tum enim id fieri oportet, cum psalmus unusquisque tractabitur. Cum enim sibi invicem auctoritatem praestent psalmus et titulus; debilis erit sermo, si de aliquo eorum absque altero disseretur.

PL 9, 642B

それは、詩篇の一つ一つが論じられるときに行うべきだからである。詩篇と表題は互いに権威を与え合うので、どちらか一方について他方を欠いて論じるなら、議論は弱いものとなろう。

3

Nunc vero Cantica graduum attingimus, quorum et continua et aequalis inscriptio est, atque ideo significatione conveniente titulorum, sub unius expositionis judicio universorum reperietur ratio esse monstrata.

PL 9, 642B

だが今は、都上りの歌に触れる。その表題は連続しており、同じである。それゆえ、表題の意味が一致していることから、一つの説明の判断のもとに、すべてについての道理が示されることになるであろう。

Pars LII, Caput II

第LII部 第II章PL 9, 642C
1

Inscriptio historica non excludit sensum allegoricum. --In plerisque psalmis multa secundum historiae ordinem in superscriptionibus eorum esse edita legimus: ut cum fugit David a facie filii sui Abessalon, cum mutavit vultum suum coram Abimelech, cum post Bersabee ab Nathan monetur, et in reliquis sicubi gestorum veritas ipsis psalmorum titulis continetur.

PL 9, 642C

歴史的な表題は寓意的な意味を排除しない。――多くの詩篇では、その表題に歴史の順序にしたがって多くのことが記されているのを、我々は読む。たとえば、ダビデが自分の子アブサロムの前から逃げたとき、アビメレクの前で顔つきを変えたとき、バテシバのあとにナタンから戒められたとき、その他、出来事の真実が詩篇の表題そのものに含まれているところがそうである。

2

Sed meminisse nos oportet, hos eosdem psalmos non idcirco omnes corporaliter intelligendos, quia his corporalium negotiorum significatio antefertur: quin potius oportet nos spiritalem intelligentiam sub hac quadam gestarum rerum commemoratione sectari: de quo non est nunc temporis dicere, sed simplicitati legentium consulentes, legentem fuit congruum commonere.

PL 9, 643A

しかし我々は、これらの同じ詩篇が、体的な事柄の言及がその冒頭に置かれているからといって、すべてが体的に理解されるべきではないことを、覚えておかねばならない。むしろ我々は、この行われた事柄の想起のもとに、霊的な理解を追い求めなければならない。これについては今は語る時ではないが、読む者の素朴さに配慮して、読者に注意を促すのがふさわしかった。

3

Ergo ne secundum praedictos ex pluribus titulos, hi quoque graduum psalmi aliquid de historia contineant, videndum est.

PL 9, 643A

それゆえ、多くの詩篇から挙げた前述の表題にならって、これらの都上りの詩篇にも歴史について何かが含まれていないかどうか、見なければならない。

Pars LII, Caput III

第LII部 第III章PL 9, 643A
1

Gradus 10, in domo Ezechiae. --In Esaiae enim libro orante Ezechia signum ei positum prorogatae salutis in gradibus est (Esai. XXXVIII, 7 et 8, sec. LXX).

PL 9, 643A

十の段。ヒゼキヤの家にある。――実際、イザヤの書で、ヒゼキヤが祈ると、彼に、延長された救いのしるしが段のうちに置かれた(イザヤ38:7、8、七十人の訳者たちによる)。

2

Erant autem in domo ejus gradus decem, quos sol ultra temporis sui cursum lumine suo accedente conscendit, rursumque, die mortis ejus, de temporis sui limite lumine decedente descendit.

PL 9, 643B

彼の家には十の段があり、太陽は、自分の時の軌道を越えてその光が近づいたときにそれを登り、また、彼の死の日に、自分の時の境から光が退いたときに、それを降りた。

3

Sed nulla ad psalmos hujus historiae similitudo est, cum graduum ne numerus quidem ipse conveniat.

PL 9, 643B

しかし、この歴史と詩篇との間に類似はない。段の数さえ一致しないからである。

4

Hoc tamen quod Ezechiae datum signum est, manifeste ostendit Dei lumen his, quibus ob negotiorum saecularium merita futurae vitae beatitudo impertietur, accedere; illis vero quibus sit negata, decedere.

PL 9, 643B

それでも、ヒゼキヤに与えられたこのしるしは、神の光が、世俗の営みの功のゆえに来るべき命の幸いを与えられる者たちには近づき、それを拒まれる者たちからは退くことを、明らかに示している。

Pars LII, Caput IV

第LII部 第IV章PL 9, 643B
1

Gradus 15, in templo, post hos psalmos exstructi an hic respiciantur. --Esse autem in templo gradus quindecim historia nobis locuta est, dispositosque ordines consistentium, quibus quaedam quasi dignitas in antecedentibus obtineretur: ut Levitae primum consisterent, post Israelitae, tum proselyti, et deinceps alii.

PL 9, 643B

十五の段。神殿に、これらの詩篇のあとに築かれた。それがここで見られているのか。――神殿には十五の段があったと歴史は我々に語っており、立つ者たちの序列が定められていて、先に立つ者たちにはある種の品位が保たれた。まずレビ人が立ち、その後にイスラエル人、次に改宗者、その後にほかの者たちである。

2

Sed quid de psalmis antea scriptis ex historia posteriore praesumimus: cum si quid ex ea suscipiendum sit, suscipi ita debeat, ut psalmi historiam subsequantur? nisi tamen aliquid sit ad futuram historiam prophetatum.

PL 9, 643C

しかし、先に書かれた詩篇について、後の歴史から何を前提しようというのか。もしそこから何かを受け取るべきなら、詩篇が歴史に後続するように受け取られねばならないのに。ただし、来るべき歴史について何かが預言されているのであれば話は別である。

3

Sed contuentes ipsam illam templi atque altaris aedificationem, umbram esse incorrupti templi, et sanctificati speciem altaris: his quae in eodem corporaliter praefigurata sunt intelligeremus, nisi auctoritas praesumeretur ex psalmis.

PL 9, 643C

しかし、神殿と祭壇のあの建築そのものが、朽ちない神殿の影、聖別された祭壇の姿であると見つめる我々は、そこで体的にあらかじめ形づくられたことによって〔詩篇を〕理解することもできたであろう〔この文は省略的で読みにくい。nisi 節を反実仮想の除外条件と取った〕――詩篇のほうから権威が先取りされるのでなければ。

4

Psalmi autem non sui tantum temporis res enuntiant, neque in eas solum aetates conveniunt quibus scripti sunt; sed universis qui in vitam venirent Dei sermo consuluit, universae aetati ipse aptissimus ad profectum.

PL 9, 643C

詩篇は、自らの時代の事柄だけを告げるのではなく、それらが書かれた時代にだけ当てはまるのでもない。神の言葉は、命に入るすべての者たちのために配慮し、その言葉自体が、あらゆる時代にとって前進のために最もふさわしい。

Pars LII, Caput V

第LII部 第V章PL 9, 644A
1

Christus verus Sacerdos ascendit in sancta sanctorum. --Erat namque illa sacerdotii lex, quam secundum legis observantiam in Evangelio Lucas sub Joannis Baptistae nativitate diligenter exposuit, neminem in sancta sanctorum ascendere, nisi qui esset princeps sacerdotum, eumdemque toto in anno uno tantum die (Levit. XVI, 17; Lucae. I, 8) .

PL 9, 644A

真の祭司キリストは、至聖所に上る。――実際、あの祭司職の律法、これはルカが福音書で、洗礼者ヨハネの誕生のもとで、律法の遵守にしたがって丁寧に説明したものだが、それは、祭司長でなければだれも至聖所に上ってはならず、その祭司長も一年のうち一日だけである、というものであった(レビ記16:17;ルカ1:8)。

2

Quae omnia in similitudinem antea gesta, in uno Domino nostro expleta esse, et fides nostra, et ipse Dominus nobis in Evangelio auctor est, dicens: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17) .

PL 9, 644A

これらすべては、あらかじめ予型として行われたが、ただ一人の我々の主において成就したのであり、そのことは我々の信仰も、主自身も、福音書で我々に保証している。主は言う。「私は律法を廃するために来たのではなく、成就するために来た」(マタイ5:17)。

3

Apostolus quoque omnem consummationem legis in Domino nostro Jesu Christo esse testatur, dicens: Finis enim legis Christus est (Rom. X, 4) .

PL 9, 644A

使徒もまた、律法のあらゆる成就が我々の主イエス・キリストにあると証しして言う。「律法の終わりはキリストである」(ローマ10:4)。

4

Sed et hic idem David propheta aeternum eum sacerdotem docet, dicens: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX, 4) .

PL 9, 644A

さらに、ここでも同じ預言者ダビデが、彼が永遠の祭司であると教えて言う。「汝はメルキゼデクの序列にしたがって、永遠に祭司である」(詩篇109:4)。

5

Hic igitur princeps sacerdotum ingressus coelos, sedens ad dexteram Dei, orans ad Patrem ut ubi ille esset et nos quoque essemus, qui et excitavit et collocavit nos in coelestibus (Joan. XVII, 24) : ille jam per prophetam monuerat quibus modis quibusque vitae operationibus ascendi posset ad sese.

PL 9, 644B

それゆえ、天に入り、神の右に座し、自分のいるところに我々もいるようにと父に祈り、我々を天上のところによみがえらせ、座らせたこの祭司長(ヨハネ17:24)は、すでに預言者を通して、どのような仕方で、どのような生の営みによって自分のもとへ上ることができるかを、諭していた。

6

Sed per Esaiam ita ait: Lavamini, mundi estote, auferte nequitias ab animis vestris e conspectu oculorum meorum: desinite a malitiis vestris, discite bonum facere, exquirite judicium, eruite injuriam accipientem, judicate pupillo, et justificate viduam: et venite disputemus, dicit Dominus omnipotens (Esai. I, 16 et seqq.) .

PL 9, 644B

しかし彼はイザヤを通してこう言う。「洗え、清くあれ。汝らの魂から悪を、私の目の前から取り除け。汝らの悪意をやめよ。善を行うことを学べ。裁きを求めよ。不正を受ける者を救い出せ。孤児のために裁け。寡婦を義とせよ。そして来て、論じ合おう、と全能の主は言う」(イザヤ1:16以下)。

7

Hi sunt igitur gradus perfecti illius aeternique templi, quos princeps sacerdotum facta per sanguinem suum peccatorum nostrorum propitiatione transcendit, modo terreni ex lege sacerdotis, seu gradibus in sanctorum sancta scandentis, seu litationis hostiam pro populo offerentis.

PL 9, 644B

これらが、あの完全で永遠の神殿の段であり、祭司長は、我々の罪の宥めを自らの血によって成し遂げて、これを越えていった。それは、律法にしたがう地上の祭司が、あるいは段によって至聖所に登り、あるいは宥めの犠牲を民のために献げるのと同じ仕方においてである。

Pars LII, Caput VI

第LII部 第VI章PL 9, 644C
1

Numeri XV mysterium. Psalmi 15 graduum quid doceant. --Ac de quindecim quidem gradibus et superscriptione cantici jam in exordio psalmorum, tum cum sermo de numeris et de superscriptionibus incidit, aliqua tractavimus, ex duobus scilicet numeris hebdomade et ogdoade, quorum unus ob sabbatum legis sit, alius ob accedentem ad sabbatum octavam, quae et prima est, Evangeliorum sit, hunc numerum convenire (Prolog. num. 16) .

PL 9, 644C

十五という数の奥義。十五の都上りの詩篇は何を教えるか。――さて、十五の段と歌の表題については、すでに詩篇の冒頭で、数と表題についての論が生じたときに、我々は幾らか論じた。すなわち、七と八という二つの数から、この数が適合する、と。そのうち一方は律法の安息日のゆえであり、他方は安息日に加わる八日目、すなわち最初の日でもある日、福音書のゆえである(序論、第16節)。

2

Per quae eorum canticorum quasi Legis et Evangeliorum gradibus ad coelestia nos et aeterna conscendimus: cognoscentes collocandos nos cum summo Sacerdote in coelestibus, si tamen secundum Apostolum conversatio nostra in coelis sit (Philip. III, 20) .

PL 9, 644C

これらの歌の、いわば律法と福音書の段によって、我々は天上の永遠のものへと登る。我々は、使徒にしたがって我々の生き方が天にあるなら、我々が最高の祭司とともに天上のところに座らされることを知るのである(フィリピ3:20)。

3

Hos gradus canticorum quaeramus, per quos scandere ad loca quae sunt sanctorum sancta possimus. Arduus enim usque in ea et angusti itineris ascensus est. Gradus quindecim fuisse scimus in templo: psalmos quoque graduum quindecim legimus.

PL 9, 645A

これらの歌の段を、我々は探し求めよう。それによって、至聖所であるところへ登ることができるように。そこに至る登りは険しく、道は狭いからである。神殿には十五の段があったことを我々は知っており、都上りの詩篇も十五あることを我々は読む。

4

Numerosus est hic desideratae illius sedis ascensus. Forte enim, ut in templo paulatim et per gradus singulos conscendebatur ad sancta, ita per singulos psalmorum profectus docebimur, his gradibus qui cantantur ascensis, posse nos in excelsis et sanctis et aeternis collocari.

PL 9, 645A

この望まれた座への登りは、段の多いものである。おそらく、神殿で聖所へ少しずつ一段ごとに登っていたように、我々も、歌われるこれらの段を登れば、高いところ、聖なるところ、永遠のところに置かれうることを、詩篇の一つ一つの前進を通して教えられるであろう。

Pars LII, Caput VII

第LII部 第VII章PL 9, 645A
1

Plures autem sunt, qui in his psalmis solam captivitatem populi, qua in Babylonia septuaginta annis detentus est, existiment prophetatam; sed et reditum populi ejusdem cum restauratione civitatis amissae. Quibus nunc non calumniamur.

PL 9, 645A

しかし、これらの詩篇において、民がバビロニアで七十年間とどめられた捕囚だけが預言されていると考える者は多い。さらに、同じ民の帰還と、失われた都の再建も。これらの者たちを、我々は今は非難しない。

2

Neque enim ambigitur, prophetam ea quae impietati hujus populi imminerent scire potuisse. Sed quam captivitatem populi, et cujus civitatis aedificationem Propheta commemoret, ipsi psalmi nobis auctores erunt, qui ita coeperunt.

PL 9, 645B

実際、預言者が、この民の不敬虔に迫っていたことを知り得たことは疑われない。しかし、預言者がどの捕囚と、どの都の建築を想起しているかについては、このように始まる詩篇そのものが、我々に権威を与えるであろう。

Pars LIII, Prooemium

第LIII部 冒頭PL 9, 645B
1

Ad Dominum (Hil. ad te Domine) cum tribularer clamavi: et exaudivit (exaudisti) me. Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?

PL 9, 645B

私が苦しんでいたとき、私は主に(ヒラリウスでは「汝に、主よ」)叫んだ。そして主は(別本では「汝は」)私に耳を傾けた。主よ、私の魂を不義な唇から、偽りの舌から解き放て。何が汝に与えられ、あるいは、偽りの舌に対して何が汝に加えられるのか。

2

Sagittae potentis (potentes) acutae cum carbonibus desolatoriis (desolationis). Heu me! quia incolatus meus prolongatus est: (et) habitavi cum habitantibus Cedar: multum incola fuit anima mea.

PL 9, 645B

力ある者の矢(別本では「力ある矢」)は鋭い、荒らす炭火(別本では「荒廃の炭火」)とともに。ああ、私は災いだ。私の寄留は長引いた。(そして)私はケダルの住人とともに住んだ。私の魂は、長く寄留者であった。

3

Cum his qui oderant (cum odientibus) pacem, eram pacificus: cum loquebar illis, impugnabant me gratis. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 645C

平和を憎んでいた者たち(別本では「憎む者たち」)とともにいて、私は平和を保つ者であった。私が彼らに語ると、彼らはいわれなく私を攻撃した。詩篇の講解。

Pars LIII, Caput I

第LIII部 第I章PL 9, 645C
1

Tribulationes Christiano non timendae. --Propheticus sermo, licet communi usu humani sermonis utatur, tamen non eamdem quae communi sensui adjacet significantiam continet.

PL 9, 645C

キリスト教徒は苦難を恐れてはならない。――預言の言葉は、人間の言葉の共通の用法を用いるとはいえ、共通の感覚に付随する意味と同じものを含んではいない。

2

Namque quamvis prout possemus intelligere, rerum coelestium enuntiationem temperarit; virtutem tamen significantiae suae moderata licet verborum electione servavit. Coepit enim ita, VERS 1: Ad te, Domine, cum tribularer clamavi, et exaudisti me.

PL 9, 645C

実際、それは我々が理解できるようにと、天上の事柄の言い表しを調整したとはいえ、言葉の選びは穏やかであっても、その意味の力は保った。こう始めるからである。「私が苦しんでいたとき、汝に、主よ、私は叫んだ。そして汝は私に耳を傾けた」(詩篇119:1)。

3

De consuetudine enim forte et pro humani sensus affectione clamor hic ad Deum Prophetae existimabitur, ut promiscuus hic dolor sit, ob quem etiam cum vociferatione Deum precetur; quia multos aut periculi metus mortisque terror, aut damni anxietas ac pecuniae dolor, aut orbitatis telum dolorumque vulnera ad Deum vocem efferre compellunt; tamquam non omnia eorum quae accidant, bonis spebus aptissima sint.

PL 9, 646A

というのも、預言者のこの神への叫びは、おそらく慣習に従い、人間の感覚の情に従ったものと考えられるであろう。すなわち、それは、大声を上げて神に祈るほどの、ありふれた苦痛だというのである。多くの人を神へ声を上げさせるのは、危険への恐れや死の恐怖、あるいは損失の不安や金銭の苦痛、あるいは死別の矢や痛みの傷だからである。あたかも、起こることのすべてが、善き希望にとって最もふさわしいわけではないかのように。

4

Apostolus dissolvi et cum Christo esse sibi melius testatur (Phil. I, 23) , curam pecuniae radicem totius malitiae condemnat (I Tim. VI, 10) , et flendos potius vivos Evangelia dixerunt (Luc. XXIII, 28) : et quid, contra haec fidei nostrae proposito firmato, loci adversus nos saeculo relinquetur, cum Christi consortium mors acquirat, inopia pecuniae praestet inopiam peccati, nostrorum abscessio spei communis sit accelerata properatio?

PL 9, 646A

使徒は、解き放たれてキリストとともにいることが自分にはよりよいと証しし(フィリピ1:23)、金銭への気遣いをあらゆる悪意の根として断罪し(一テモテ6:10)、福音書は、むしろ生きている者たちのために泣くべきだと言った(ルカ23:28)。これらに反して我々の信仰の志が固められているとき、世が我々に対して何の余地を残すだろうか。死はキリストとの交わりを得させ、金銭の欠乏は罪の欠乏をもたらし、我々の者たちの離別は、共通の希望の早められた歩みだというのに。

Pars LIII, Caput II

第LIII部 第II章PL 9, 646B
1

Quae ei cavendae. Oratione caventur. --Sed si istae non sunt; quae ergo erunt tribulationes, ob quas clametur ad Dominum? Sunt plane et maximae, trahentes nos in profundum peccati.

PL 9, 646B

彼が警戒すべきもの。祈りによって警戒される。――しかし、これらがそうでないなら、主に向かって叫ぶべき苦難とは何であろうか。明らかに、最大のものがある。我々を罪の深みへと引きずり込むものである。

2

Propheta enim hominem gradibus ad aeterna scandentem ex persona sua formans, a quibus maxime malis cavere debeat docet; his namque, quae consiliorum auctoritatibus, et hortationum impulsibus, et blanditiarum illecebris nos in infernum demergunt; cum alius nos hortatur ad honores, alius otio, somno, gula, luxu ad praesentem vitam detinet, alius ad falsarum religionum superstitionem deducit, alius hortatur ad schismata, alius ad haeresim sollicitat: de quibus scriptum est, subvertunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33) .

PL 9, 646B

預言者は、段を経て永遠のものへと登る人間を自らの人格から形づくって、どのような悪を最も警戒すべきかを教えるからである。すなわち、助言の権威、勧めの衝動、甘言の誘惑によって、我々を冥界に沈めるものである。ある者は我々を名誉へと促し、ある者は暇、眠り、大食、贅沢によって我々を現在の命にとどめ、ある者は偽りの宗教の迷信へと導き、ある者は分裂へと促し、ある者は異端へと誘う。これらについて、こう書かれている。「悪しき語らいは良き習慣を覆す」(一コリント15:33)。

3

Namque adversus haec omnia animi nostri imbecilla natura est. Circumcursant enim undique, ac variis nos blandimentorum suorum aculeis compungunt.

PL 9, 646C

実際、これらすべてに対して、我々の精神の本性は弱い。それらは四方から駆けめぐり、その甘言の様々な針で我々を刺すからである。

4

Ac prima illa spes vitae est, ut irrumpentibus illis in sensum nostrum vi, fraude, dominatu, tamquam e media tribulatione clamemus ad Dominum; ut conversio nostra ad eum, conflictantibus calamitatibus, totis fidelis clamoris viribus audiatur.

PL 9, 646C

そして、命の第一の希望はこうである。それらが力、欺き、支配によって我々の感覚に侵入してくるとき、いわば苦難のただ中から、我々が主に叫ぶこと。災厄がせめぎ合うなかで、主への我々の回心が、信仰ある叫びのあらゆる力で聞き届けられるために。

5

Jam autem ipse clamor ad eum nostra erit requies, et ipsa conversio deprecandi maxima pars ac spes est salutis. Et idcirco ait: Ad te, Domine, cum tribularer clamavi, et exaudisti me. Ipse enim solitus est precantibus dicere, Ecce adsum (Esai. LII, 6) .

PL 9, 647A

そしてすでに、主への叫びそのものが我々の休みとなり、嘆願へと向かうこの転向そのものが、救いの最大の部分であり希望である。だから彼は言う。「私が苦しんでいたとき、汝に、主よ、私は叫んだ。そして汝は私に耳を傾けた」。実際、主自身が、祈り求める者たちにこう言うのを常としている。「見よ、私はここにいる」(イザヤ52:6)。

Pars LIII, Caput III

第LIII部 第III章PL 9, 647A
1

Labia iniqua. Epicurei. Lingua dolosa. --Et quia adest, de his quae consequuntur rogandus est, VERS. 2: Domine libera animam a labiis iniquis, a lingua dolosa.

PL 9, 647A

不義な唇。エピクロス派。偽りの舌。――そして主はここにいるのだから、続くことについて願われねばならない。「主よ、〔私の〕魂を不義な唇から、偽りの舌から解き放て」(詩篇119:2)。

2

Haec enim sola tribulatio justis periculosa est, malae adhortationis societas, et pestiferi consilii consuetudo, a qua animus. referendus est, et aures obstruendae sunt. Distinxit autem labia iniqua et linguam dolosam.

PL 9, 647A

実際、義人たちにとって危険な苦難は、これだけである。悪い勧めの交わり、有害な助言の習慣であり、そこから精神を引き戻さねばならず、耳は塞がねばならない。ところで彼は、不義な唇と偽りの舌を区別した。

3

Et quidem iniquitas inverecunda est, palam audet, palam molitur, palam perficit. Hi sunt, qui abnegantes Deum, nullum humanis rebus asserunt reliquum esse in religione Dei profectum; sed solum hoc sibi bonum esse, quod luxui et corpori vivant, adimentes Deo curam, providentiam, arbitrium, potestatem.

PL 9, 647B

そして確かに、不義は恥知らずである。公然とあえて行い、公然と企て、公然と成し遂げる。これらは、神を否認して、人間の事柄には神への信仰において何の益も残っていないと主張する者たちであり、ただ、自分たちが贅沢と体のために生きること、それだけが自分たちにとっての善であると言って、神から配慮、摂理、判断、権力を取り去る者たちである。

4

Horum ergo labia sunt iniqua. Dolosae autem linguae opus fallax est, et per simulationem noxium, quod sub religionis nomine evertat religionem, et per vitae spem deducat in mortem.

PL 9, 647B

それゆえ彼らの唇は不義である。ところで偽りの舌の業は欺きに満ち、偽装によって有害であり、信仰の名のもとに信仰を覆し、命の希望を通して死へと導く。

5

Haereticorum quoque ista mendacia sunt, prophetarum dictis et Evangeliorum virtutibus et Apostolorum praescriptionibus mendacio occultatis, aliter omnia tradere et docere quam scripta sunt.

PL 9, 647B

異端者たちのこれらの偽りもまたそうである。預言者たちの言葉、福音書の力ある業、使徒たちの定めを偽りで覆い隠し、すべてを、書かれたものとは別の形で伝え、教えるのである。

6

Ab his igitur per Dei misericordiam orantes liberamur: et inter illorum tribulationes, clamantes ad Deum exaudiemur.

PL 9, 647B

それゆえ、我々は祈りつつ、神の憐れみによってこれらから解き放たれる。彼らの苦難のただ中で、神に叫ぶなら、聞き入れられるであろう。

Pars LIII, Caput IV

第LIII部 第IV章PL 9, 647C
1

Cur interroget Deus. Confessionis fructus. --Sequitur, VERS. 3: Quid detur tibi, et quid apponatur tibi ad linguam dolosam?

PL 9, 647C

なぜ神は問うのか。告白の実り。――こう続く。「何が汝に与えられ、何が偽りの舌に対して汝に加えられるのか」(詩篇119:3)。

2

Bene ad id quod dictum est, Ad te, Domine, cum tribularer clamavi, et exaudisti me: Domine, libera animam meam a labiis iniquis, a lingua dolosa, subjicitur, quid detur tibi, et quid apponatur tibi ad linguam dolosam?

PL 9, 647C

「私が苦しんでいたとき、汝に、主よ、私は叫んだ。そして汝は私に耳を傾けた。主よ、私の魂を不義な唇から、偽りの舌から解き放て」と述べられたことに対して、「何が汝に与えられ、何が偽りの舌に対して汝に加えられるのか」が続くのは、まことに適切である。

3

Ut per Prophetam impleretur quod a Domino dictum est, Ecce adsum tibi (Esai. LII, 6) ; tamquam in ipso puncto imprecationis haec Domini vox refertur, Et quid detur tibi, et quid apponatur tibi ad linguam dolosam?

PL 9, 647C

預言者を通して、主によって語られたこと、「見よ、私は汝のもとにいる」(イザヤ52:6)が成就するために。この主の声は、いわばまさに祈願の時点に、こう報告される。「何が汝に与えられ、何が偽りの舌に対して汝に加えられるのか」。

4

Frequenter autem interrogantis Domini personam legimus et in Novo et in Veteri Testamento, ut ad Adam, Ubi es Adam (Gen. III, 10) ? ut ad Cain, Ubi est frater tuus (Gen. IV, 9) ? ut ad turbas cum mulier fimbriam attigisset, Quis me tetigit (Luc. VIII, 45) ? ut ad discipulos, Quem me dicunt homines filium hominis (Matth. XVI, 13) ?

PL 9, 648A

我々は、問いかける主の人格を、新約聖書でも旧約聖書でも頻繁に読む。たとえばアダムに向かって、「アダムよ、汝はどこにいるのか」(創世記3:10)。カインに向かって、「汝の兄弟はどこにいるのか」(創世記4:9)。女が衣の房に触れたとき群衆に向かって、「だれが私に触れたのか」(ルカ8:45)。弟子たちに向かって、「人々は、人の子である私を何者と言っているのか」(マタイ16:13)。

5

Vos autem quem me dicitis (Ibid. 15) ? Non ille doceri vult, qui scrutans corda et renes Deus est, et cogitationum nostrarum inspector est: sed per confessionem interrogatorum, aut peccatis veniam, aut fidei honorem redditurus interrogat.

PL 9, 648A

「では汝らは、私を何者と言うのか」(マタイ16:15)。心と腎を究める神であり、我々の思いを見通す神である彼は、教えられることを望んでいるのではない。むしろ、問われた者たちの告白を通して、罪に赦しを、あるいは信仰に栄誉を与えようとして問うのである。

6

Denique Adam confessus, veniae reservatus, et glorificatus in Christo est: Cain negans maledicto diaboli adaequatus est; est enim jam a principio designatus homicida, ( scil. diabolus) (Joan. VIII, 44) .

PL 9, 648A

実際、アダムは告白して、赦しのために取っておかれ、キリストにおいて栄光を受けた。カインは否認して、悪魔の呪いと同等にされた。彼はすでに初めから人殺しと名指されているからである(すなわち悪魔が)(ヨハネ8:44)。

7

Confessa mulier fide sanata est: respondens fide Petrus claves coeli sortitus est. Atque ita omne spei nostrae praemium in confessione consistit: ut ea quae consequi nos posse credidimus, consecuturos esse testemur.

PL 9, 648B

告白した女は、信仰によって癒やされた。信仰によって答えたペトロは、天の鍵を割り当てられた。こうして、我々の希望のあらゆる報いは、告白のうちにある。すなわち、我々が得ることができると信じたことを、得るであろうと我々が証しするために。

Pars LIII, Caput V

第LIII部 第V章PL 9, 648B
1

Sagittae Domini et carbones desolationis, Dei verbum. --Et idcirco quaedam a Propheta interrogationis est facta conversio: sed fidei digna consecuta responsio est.

PL 9, 648B

主の矢と荒廃の炭火、神の言葉。――そしてそれゆえ、預言者によって一種の問いの転換がなされたが、信仰にふさわしい答えが続いた。

2

Ad id enim quod quaesitum est, Quid detur tibi, et quid apponatur tibi ad linguam dolosam? id est, Quid tibi adversus falsitatem hujus praesidii afferatur? responsum est, VERS. 4: Sagittae potentes acutae, cum carbonibus desolatoriis: Solae enim Domini potentes sunt et acutae sagittae, quae linguam dolosam valeant configere, habentes in se virtutem perurendae fraudolentiae atque vastandae; de quibus in septimo psalmo ait, Sagittas suas arsuris operatus est (Psal. VII, 14) : quae sibi utraque conveniunt.

PL 9, 648B

問われたこと、「何が汝に与えられ、何が偽りの舌に対して汝に加えられるのか」、すなわち、偽りに対して汝にどのような守りがもたらされるのか、に対して、答えがなされた。「力ある鋭い矢が、荒らす炭火とともにある」(詩篇119:4)。実際、偽りの舌を貫くことができるのは、主の力ある鋭い矢だけであり、その矢は、欺きを焼き尽くし荒らす力をそのうちに持つ。これについて彼は第七の詩篇でこう言う。「自らの矢を、燃えようとしている者たちのために作った」(詩篇7:14)。この二つは互いに適合する。

3

Dei enim verbum omnem nequitiam configit, et omnem sensum petulantiae convulnerat, et ipsum illum vehementissimum mortis aculeum compungit.

PL 9, 648C

神の言葉は、あらゆる邪悪を貫き、放縦のあらゆる感覚を傷つけ、あの最も激しい死の針をさえ刺すからである。

4

Namque peccator cum audiat Deum aeternum, Deum mundi conditorem, Deum judicem, seseque hominem intelligat Deo debere quod natus sit; quanto doctrinae Dei telo conscientia ejus errorque ferietur, cum se igni inextinguibili, separatum ut paleas a tritico, et desolatum bonorum fructuum consortio, cognoscat urendum?

PL 9, 648C

実際、罪人が、永遠の神、世界を創造した神、裁き主である神のことを聞き、そして自分が人間として生まれたことを神に負っていると悟るとき、彼の良心と迷いは、神の教えの矢によってどれほど打たれることか。自分が、麦から分けられた籾殻のように、消えない火で焼かれるべきであり、善い実りの交わりを奪われて荒廃させられると知るときに。

5

Cujus doctrinae per apostolos revelandae in psalmo altero meminit, dicens: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum (Psal. LXIII, 1) .

PL 9, 649A

使徒たちを通して明らかにされるこの教えを、彼は別の詩篇で覚えており、言う。「幼子たちの矢が、彼らの傷となった」(詩篇63:1)。

6

Has potentes sagittas, hos carbones desolationis dari sibi fidelis quisque orat, et ad linguam dolosam exspectat apponi, emendandis his qui tribulant, vel doctrinae telo, vel metu poenae.

PL 9, 649A

これらの力ある矢、これらの荒廃の炭火が自分に与えられるよう、信じる者はだれでも祈り、それが偽りの舌に加えられるのを待ち望む。苦しめる者たちが、教えの矢によってか、刑罰への恐れによってか、矯正されるためである。

Pars LIII, Caput VI

第LIII部 第VI章PL 9, 649A
1

Carnis cruciatus. --Sed et beatus Job hostem suum quo confixus fuerat ignorans, cruciatus corporis sui et dolores sagittas Domini esse dixit, dicens: Sagittae enim Domini in corpore meo sunt, quarum indignatio ebibit sanguinem meum (Job. VI, 4) .

PL 9, 649A

肉の責め苦。――しかし、幸いなるヨブもまた、自分を射抜いた敵を知らないまま、自らの体の責め苦と痛みは主の矢であると言い、こう述べた。「主の矢は私の体にあり、その憤りが私の血を飲み干す」(ヨブ記6:4)。

2

Et forte has quoque ultricium poenarum sagittas adversus labia iniqua et linguam dolosam imprecetur Propheta, quibus confixa cum lingua dolosa universa labia iniqua perurantur.

PL 9, 649B

そしておそらく預言者は、報復の刑罰のこれらの矢をも、不義な唇と偽りの舌に対して祈り求めているのであろう。それらに貫かれて、偽りの舌とともに不義な唇のすべてが焼き尽くされるのである。

Pars LIII, Caput VII

第LIII部 第VII章PL 9, 649B
1

Carbo desolationis, peccatorum emundatio. --Quamquam sint plures, qui spiritaliter suscepta a fidelibus coelestis doctrinae praecepta sagittas velint existimari, et carbones desolationis peccatorum emundationem: atque ita accipiendum putent carbones desolationis, quia Dominus dixerit: Ignem veni mittere in terram; et quid volo, si jam accensus est (Luc. XII, 49) ?

PL 9, 649B

荒廃の炭火、罪の清め。――もっとも、信じる者たちが霊的に受け入れた天上の教えの掟が矢であり、荒廃の炭火が罪の清めであるとみなそうとする者は多い。そして、荒廃の炭火はそのように解されるべきだと考えている。主がこう言ったからである。「私は地に火を投じに来た。すでに燃え上がっているなら、私は何を望もうか」(ルカ12:49)。

2

Non est autem dubium, peccatorum eum ablutionem et remissionem attulisse; quam ignem jam accensum esse dixerit, quia per eum vitiorum omnium fiat sordiumque purgatio.

PL 9, 649B

ところで、彼が罪の洗いと赦しをもたらしたことは疑いない。彼はそれを、すでに燃え上がった火と呼んだのである。彼によってあらゆる悪徳と汚れの清めがなされるからである。

3

Accommodant autem ad hoc illud quod dictum ad Esaiam est, cum per forcipem carbone comprehenso labia ejus contacta sunt: Ecce abstuli injustitias tuas, et peccata tua purgavi (Esaiae VI, 7).

PL 9, 649C

彼らはこれに、イザヤに告げられたあの言葉を当てはめる。火ばさみで炭火がつかまれ、彼の唇に触れたときである。「見よ、私は汝の不義を取り去り、汝の罪を清めた」(イザヤ6:7)。

Pars LIII, Caput VIII

第LIII部 第VIII章PL 9, 649C
1

Sagitta Christus. --Sagittam autem ipsum Dominum nuncupatum in eodem Esaia meminimus hoc modo: Et posuit me tanquam sagittam electam, et in pharetra sua abscondit me, et ait: Grande tibi est hoc, vocari te puerum meum (Esai. XLIX, 2) .

PL 9, 649C

矢はキリスト。――ところで、主自身が矢と呼ばれていることを、我々は同じイザヤに次のように覚えている。「彼は私を選ばれた矢のようにし、その矢筒の中に私を隠して、こう言った。『私の僕と呼ばれることは、汝にとって大いなることである』」(イザヤ49:2)。

2

Esse itaque intelligimus etiam hunc utilem sagittam et potentem, confixis vitiorum nostrorum aculeis, salubri nos vulnere utilique penetrantem; de qua sagitta sponsa illa in Canticis dixerit: Vulnerata dilectionis ego sum (Cant. II, 5, sec. LXX) .

PL 9, 649C

それゆえ我々は、キリストもまた、有益で力ある矢であって、我々の悪徳の針を貫き、健全で有益な傷によって我々を貫くと理解する。あの花嫁は、雅歌でこの矢について言ったのである。「私は愛に傷つけられた者だ」(雅歌2:5、七十人の訳者たちによる)。

Pars LIII, Caput IX

第LIII部 第IX章PL 9, 650A
1

Cur sagittae expetendae. --Sint ergo hae sagittae utrumque in modum exspectatae, vel in poenam conscientiae iniquos ac dolosos configentes, vel in dilectorum sibi corporibus peccata et vitia vulnerantes.

PL 9, 650A

なぜ矢が求められるべきか。――それゆえ、これらの矢は二通りの仕方で待ち望まれるものであれ。すなわち、不義で偽りの者たちを良心の刑罰へと貫くもの、あるいは、主に愛された者たちの体のうちの罪と悪徳を傷つけるものである。

2

Sitque vel devastans carbo, vel purgans, dummodo abnegantes Deum per poenam absumat, purget autem ad perfectam innocentiam confitentes.

PL 9, 650A

炭火は荒らすものであれ、清めるものであれ、神を否認する者たちを刑罰によって滅ぼし、告白する者たちを完全な無垢へと清めさえすればよい。

Pars LIII, Caput X

第LIII部 第X章PL 9, 650A
1

Gestis indicamus quae bona judicemus. Regnum Dei exoptat Propheta. --Sed quae ad superiora dicta sequens Prophetae responsio est? VERS. 5. Heu me! quod incolatus meus prolongatus est. Bona non possunt videri vere bona a nobis judicari, nisi expetantur.

PL 9, 650A

我々は、何を善と判断するかを、行いによって示す。預言者は神の国を切望する。――では、上に述べられたことに続く、預言者の応答とは何か。「ああ、私は災いだ。私の寄留は長引いた」(詩篇119:5)。善いものは、求められるのでなければ、我々によってまことに善と判断されているとは見えない。

2

Nam quomodo fidem judicii nostri, nisi eorum, de quibus bene judicaverimus, efficientia praestabimus? Bonam pudicitiam existimamus: qui ergo opinionis nostrae fructus, nisi in ipsa pudicitiae appetitione consistet?

PL 9, 650B

では、我々は自分の判断への確かさを、よいと判断したものの実現によらずに、どう示すのか。我々は貞潔を善と考える。それでは、我々の考えの実りは、まさに貞潔を求めることのうちでなければ、どこにあるというのか。

3

Bona est innocentia: sed nisi festinantes atque exercentes eam, vere ita sentire non intelligemur. Mentium enim judicia non verbis significanda sunt, sed rebus explenda.

PL 9, 650B

無垢は善である。しかし、それを急いで実践する者でなければ、我々はまことにそう感じていると理解されないであろう。精神の判断は、言葉によって示されるべきではなく、行いによって満たされるべきだからである。

4

Convenit igitur Prophetam, exspectantem post sagittas Domini et illos carbones desolationis beati illius regni et aeterni temporis gloriam, id quod exspectat desiderare. Et desiderat plane.

PL 9, 650B

それゆえ預言者が、主の矢とあの荒廃の炭火のあとに、あの幸いな国と永遠の時の栄光を待ち望んでいるのなら、待ち望むものを切望するのはふさわしい。そして彼は明らかに切望している。

5

Neque solum desiderat, sed moras odit, et ipsam illam non potiendi ( al. potiundi) jam desiderii tanti dolet dilationem, dicens: Heu me! quod incolatus meus prolongatus est.

PL 9, 650B

切望するだけでなく、遅れを憎み、それほど大きな切望をすでに抱きながら、それを得られないというその延期を嘆く(別本では「得る」の別の語形)。彼は言う。「ああ、私は災いだ。私の寄留は長引いた」。

Pars LIII, Caput XI

第LIII部 第XI章PL 9, 650C
1

Ejus gratia mors a sanctis pluribus concupita. --Querelam istiusmodi a plurimis sanctis frequenter audivimus, de tarditate spei suae morosam corporum dissolutionem deflentium. Dominus in Evangeliis suis docuit accelerationem regni coelestis orandam.

PL 9, 650C

そのゆえに、多くの聖徒が死を切望した。――このような嘆きを、我々は多くの聖徒から頻繁に聞いた。彼らは、自分の希望の遅れのために、体の解体がなかなか来ないことを嘆いていた。主は自らの福音書で、天の国の到来が早められるよう祈るべきだと教えた。

2

Impatientem enim charitatem esse eorum quae amet convenit: atque ideo dici oportet, quod ut dicamus a Domino praecipimur: Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua (Matt. VI, 10) .

PL 9, 650C

愛する事柄について、愛は待ちきれないものであるのが相応しい。それゆえ、主から我々が言うよう命じられたことを、言うべきである。「汝の国が来たれ、汝の意志が行われよ」(マタイ6:10)。

3

Paulus beatus inhabitationem corporis sui congemiscit, per incolatum carnis peregrinari se a Deo conquerens (Rom. VII, 24) .

PL 9, 650C

幸いなるパウロは、自分の体という住まいのゆえにうめき、肉の寄留を通して、自分が神から離れて旅していると嘆く(ローマ7:24)。

4

Quo contra peregrinandum in carne scit sibi esse, ut ei cum Deo sit incolatus: sed tamen melius ei esse dissolvi, et cum Christo esse (Phil. I, 22 et 23) , et Ecclesiastes ait: Et laudavi omnes qui mortui sunt, super omnes qui vivunt usque nunc (Eccle. IV, 2) : liberata scilicet per dissolutionem corporis anima, onere atque consortio eam esse infirmis hujus atque periculosae carnis exutam.

PL 9, 651A

これに対して彼は、神とともにある寄留が自分にあるために、肉において旅せねばならないことを知っている。しかし、解き放たれてキリストとともにいるほうが自分にはよいとも知っている(フィリピ1:22、23)。コヘレトも言う。「私は、すでに死んだ者たちすべてを、今まで生きているすべての者よりもほめたたえた」(コヘレトの言葉4:2)。すなわち、魂は体の解体によって解き放たれ、この危うい肉の弱さの重荷と交わりから脱している、ということである。

5

In hoc igitur nimium sibi prolixo in corpore incolatu congemiscit Propheta, festinans peregrinari a terrenis, et incolere coelestia; ut derelictis corruptibilibus atque praesentibus, consequatur invisibilia et aeterna.

PL 9, 651A

それゆえ預言者は、体における寄留があまりに長いことをうめき、地上のものから旅立ち、天上のものに住むことを急ぐ。朽ちるもの、現在のものを捨てて、見えないもの、永遠のものに至るためである。

Pars LIII, Caput XII

第LIII部 第XII章PL 9, 651A
1

Ortus sui diem qui maledicant Job et Jeremias. --Job sanctus, et testimonio Dei dignus, non solum corporis istius incolatum congemiscit, sed ipsam illam nativitatis suae diem maledicit, dicens: Pereat dies ille in quo natus sum, et nox in qua dixerunt, Ecce masculus natus est (Job. III, 3) : et Jeremias similiter: Maledicta dies in qua genitus sum; maledictus nuntians patri meo et dicens, Quia natus est tibi masculus (Jer. XX, 14) .

PL 9, 651A

自分の誕生の日を呪うヨブとエレミヤ。――聖なるヨブは、神の証しにふさわしい者であるが、この体の寄留をうめくだけでなく、自らの誕生の日そのものを呪って言う。「私が生まれた日、また『見よ、男の子が生まれた』と言われた夜は、滅びよ」(ヨブ記3:3)。エレミヤも同様である。「私が生まれた日は呪われよ。私の父に告げ、『汝に男の子が生まれた』と言った者は呪われよ」(エレミヤ20:14)。

2

Atquin idem a Domino audierat: Priusquam te formarem in utero, novi te; et priusquam exires de vulva, sanctifivavi te Quid ergo? Maledicat esse se, qui ante quam esset, et Deo cognitus est, et sanctificatus a Deo est? Absit istud.

PL 9, 651B

だが同じエレミヤが、主からこう聞いていたのである。「私は汝を胎内に形づくる前に、汝を知っていた。汝が胎を出る前に、私は汝を聖別した〔底本は sanctifivavi。sanctificavi と読む〕」。さてどうか。存在する前に、神に知られ、神によって聖別された者が、自分があることを呪うのか。そのようなことがあってはならない。

3

Non enim hoc in se quod sanctificatus est odit: sed ea quae in sanctificationem consecuta sunt maledicit, provectum se scilicet per incrementa corporis in has molestias corporei incolatus.

PL 9, 651B

彼が憎むのは、自分において聖別されたということではなく、聖別に続いて起こったこと、すなわち、体の成長によって、体的な寄留のこれらの煩わしさへと進み出たことを呪うのである。

4

Formatus enim intra matris vulvam, et per virtutem Creatoris sui in substantia animae ad Dei imaginem figuratus, non conceptus nec figurationis suae ortum, sed eum qui ex incremento accessit profectum editi corporis congemiscit, in quo sibi in malis saeculi et infirmitatibus carnis vitiisque vivendum sit.

PL 9, 651B

実際、母の胎内で形づくられ、その創造主の力によって魂の実体において神の像にかたどられた彼は、胎に宿ることや、自らの形づくりの起こりではなく、成長によって加わった、産み出された体の進展をうめく。その体において、彼は世の悪と肉の弱さと悪徳のうちに生きねばならないからである。

5

Jam tamen conformato in utero, et in vulva sanctificato, specie in se originis coelestis aeterna, non ambiguum quin ex Dei sanctificatione post legem mortis hujus esset mansurus aeternus.

PL 9, 651C

それでも、胎内で形づくられ、胎において聖別され、自らのうちに天上の起源の永遠の形を持つ者は、神の聖別によって、この死の律法ののちにも永遠にとどまるであろうことに、疑いはない。

Pars LIII, Caput XIII

第LIII部 第XIII章PL 9, 652A
1

Cedar Ismaelitarum gens. Saraceni. --Sed Prophetae hujus non multum longe alius affectus est, quam Job atque Jeremiae. Non enim incolatum, sed prolongatum incolatum suum queritur.

PL 9, 652A

ケダルはイシュマエルの民。サラセン人。――しかし、この預言者の心情は、ヨブやエレミヤのものとそれほど遠くない。彼は寄留そのものではなく、自分の寄留が長引いたことを嘆いているからである。

2

Nam post prolixi hujus incolatus sui querelam, consequitur ad id quod ait: Heu me! quod incolatus meus prolongatus est; et habitavi cum habitantibus Cedar. Cedar gens est Ismaelitarum deserta incolens, cujus fines usque ad Medos et Persas proferuntur.

PL 9, 652A

実際、自分の長い寄留への嘆きのあとに、こう言ったことに続く。「ああ、私は災いだ。私の寄留は長引いた。私はケダルの住人とともに住んだ」。ケダルは、荒れ野に住むイシュマエルの民であり、その領域はメディア人とペルシア人のもとにまで広がっている。

3

Cedar enim Ismael filius fuit, Genesi testante: Primitivus, inquit, Ismael Nabaioth et Cedar (Paral. I, 29) : Hi sunt nunc Saraceni nuncupati.

PL 9, 652A

ケダルは実はイシュマエルの子であった。創世記が証言している。「イシュマエルの長子はナバイオト、そしてケダル、と彼は言う」(歴代誌上1:29)〔本文は創世記と言うが、底本の引照は歴代誌上1:29 を刷る。刷りのままにした〕。これらは今、サラセン人と呼ばれている。

4

Qui ergo psalmos istos terreno ingenio intelligendos putant, id volunt ex persona populi captivi Prophetam conquestum fuisse, quod in habitaculis Cedar longus ei fuerit incolatus.

PL 9, 652A

それゆえ、これらの詩篇を地上的な才知で理解すべきだと考える者たちは、預言者が捕囚の民の人格から、ケダルの住まいで自分の寄留が長かったと嘆いたのだと言おうとする。

5

Sed virtutem verbi non intelligentes, nec Prophetae spiritum sentientes, auctoritatem nominis ad confirmationem stultae opinionis assumunt, psalmo omnino nihil quod captivitati populi congruat continente.

PL 9, 652B

しかし彼らは、言葉の力を理解せず、預言者の霊を感じ取らず、愚かな考えの確証のために名の権威を持ち出す。詩篇には、民の捕囚に適合するものが何もないのに。

Pars LIII, Caput XIV

第LIII部 第XIV章PL 9, 652B
1

Cedar, obscuratio. Corpus animae carcer tenebrosus. --Cedar enim secundum hebraicam linguam id est, quod nobiscum pronuntiatur obscuratio.

PL 9, 652B

ケダル、暗くすること。体は魂の暗い牢獄。――ケダルとは、ヘブライ語にしたがえば、我々のもとで「暗くすること」と言われるものである。

2

In hoc enim obscuro tenebrosoque corporum habitaculo, invisibilis illa animarum nostrarum conformatio continetur: habetque hunc contagiosi incolatus sui carcerem, coelestis naturae captiva generositas.

PL 9, 652B

実際、体のこの暗く闇に満ちた住まいのうちに、我々の魂の見えない形が含まれている。天上の本性の捕らわれた気高さは、この汚れを伝える寄留の牢獄を持つ。

3

Meminit hujus tabernaculi sponsa illa in Canticis canticorum, dicens: Nigra sum et formosa, filiae Jerusalem, sicut tabernaculum Cedar (Cant. I, 5) : ex tabernaculi hujus obscuritate confessa se nigram; sed non abnuens, quia Christi sponsa sit, se esse formosam.

PL 9, 652C

あの花嫁は、雅歌のうちで、この幕屋を覚えていて言う。「エルサレムの娘たちよ、私は黒いが、美しい。ケダルの幕屋のように」(雅歌1:5)。彼女は、この幕屋の暗さゆえに自分が黒いと告白しつつ、キリストの花嫁であるがゆえに自分が美しいことを否まない。

4

Omnis enim se spondens Christo, in specie jam consistit aeterna. In his nos illuminari tabernaculis Dominus praecepit dicens: Lucerna corporis tui est oculus tuus (Matth. VI, 22) : et Si lumen quod in te est tenebrae sunt, tenebrae ipsae quantae sunt (Ibid. 23) ? Et rursum: Vos estis filii luminis, non filii tenebrarum (I Thess. V, 5) .

PL 9, 652C

実際、キリストに自らを婚約させるすべての者は、すでに永遠の姿のうちにある。主は、これらの幕屋のうちで我々が照らされるよう命じて、こう言った。「汝の体の灯火は汝の目である」(マタイ6:22)。また、「もし汝のうちにある光が闇であるなら、その闇はどれほどのものか」(マタイ6:23)。そしてまた、「汝らは光の子であって、闇の子ではない」(一テサロニケ5:5)。

Pars LIII, Caput XV

第LIII部 第XV章PL 9, 653A
1

Sancti cum carne, non in carne. --Servavit autem etiam hanc rationem Propheta, ut cum habitationibus Cedar habitaverit, non in habitationibus.

PL 9, 653A

聖徒たちは肉とともにあり、肉のうちにはいない。――しかし預言者は、ケダルの住まいとともに住んだのであって、住まいのうちに住んだのではない、というこの道理をも保った。

2

Licet enim sancti in carne vivant; tamen si habeant arma militiae non carnalia, sed potentia Deo, cohabitabunt tabernaculis Cedar, non inhabitabunt.

PL 9, 653A

聖徒たちは肉のうちに生きているとはいえ、もし彼らが、肉の武器ではなく神にとって力ある戦いの武器を持つなら、ケダルの幕屋と同居するのであって、そこに住み込むのではない。

3

Peregrinantes enim a corpore, ut Dei accolae audient ab Apostolo: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu: si tamen spiritus Dei habitat in vobis (Rom. VIII, 9) .

PL 9, 653A

体から離れて旅する者として、彼らは、神のもとの寄留者として、使徒からこう聞くのである。「汝らは肉のうちにではなく、霊のうちにある。もし神の霊が汝らのうちに住んでいるなら」(ローマ8:9)。

4

Sic ergo habitavit, ut cohabitaret habitantibus, ostendens in eo quem doleat incolatu se esse peregrinum.

PL 9, 653A

こうして彼は、住む者たちと同居するように住んだ。自分がそのうちで苦しんでいる寄留において、自分が旅人であることを示したのである。

5

Et quia iniquorum consortium et cohabitationes habitantium in obscuritatibus odisset, quamquam de futuro jam questus esset, adhuc etiam de praeterito ait, VERS. 6: Multum incola fuit anima mea, in multis scilicet tribulationibus labiorum iniquorum et linguae dolosae, ob quas ad Dominum proclamavit.

PL 9, 653B

そして彼は、不義な者たちの交わりと、暗がりに住む者たちとの同居を憎んでいたので、将来についてはすでに嘆いていたにもかかわらず、さらに過去についても言う。「私の魂は、長く寄留者であった」(詩篇119:6)。すなわち、不義な唇と偽りの舌の多くの苦難のうちで、そのゆえに彼は主に向かって叫んだのである。

Pars LIII, Caput XVI

第LIII部 第XVI章PL 9, 653B
1

Sed cujusmodi incolatus sibi fuerit ostendit, dicens, VERS. 7:-- Cum odientibus pacem eram pacificus.

PL 9, 653B

しかし彼は、自分の寄留がどのようなものであったかを、こう言って示す。「平和を憎む者たちとともにいて、私は平和を保つ者であった」(詩篇119:7)。

2

Hoc proprium et dignum Prophetae est, simultates et motus naturae alienae, voluntatis suae pace cohibere, et infidas quasque animorum ac turbulentas affectiones omni placabilitatis modestia continere.

PL 9, 653B

敵意や、本性に異質な動きを、自らの意志の平和によって抑え、精神の背信や騒然とした情念のすべてを、あらゆる宥和の慎みをもって抑えることは、預言者に固有であり、ふさわしい。

3

Et haec Dominus docuit, pacificans ipse in semet quae in coelis et in terra sunt, orare pro persequentibus, neminem odisse, amare inimicos (Matth. V, 44) . Et Apostolus monet, Si possibile est in vobis, cum omnibus pacem habeatis (Rom. XII, 18) .

PL 9, 653B

主もこれを教えた。自ら、天にあるものと地にあるものを自分のうちに平和にしながら、迫害する者のために祈り、だれをも憎まず、敵を愛せと(マタイ5:44)。また使徒は勧める。「もし可能なら、汝らに関わるかぎり、すべての人と平和を保て」(ローマ12:18)。

4

Et Dominus hanc veluti praeceptorum summam consignat: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27) .

PL 9, 653C

そして主は、この平和を、掟の要約のように封印して言う。「私は汝らに私の平和を与える。私の平和を汝らに残す」(ヨハネ14:27)。

5

Haec igitur conservabit corda nostra in Christo, haec nos patriarchis adaequabit, haec etiam eos qui pacem oderunt, per pacem obsequentes in pace retinebit.

PL 9, 653C

それゆえ、この平和が、我々の心をキリストにおいて保ち、この平和が、我々を族長たちに等しくし、この平和が、平和を憎む者たちをも、平和を通して従う者として、平和のうちにとどめるであろう。

Pars LIII, Caput XVII

第LIII部 第XVII章PL 9, 653C
1

Sed prophetae restat et aliud officium, doctrinam scilicet Dei universis constanter ingerere, et verbum vitae aeternae jugiter praedicare. Non immemor quoque hujus fuit ministerii: nam ait, Cum loquebar illis, impugnabant me gratis.

PL 9, 653C

しかし預言者には、もう一つのつとめが残っている。すなわち、神の教えをすべての人に絶えず注ぎ込み、永遠の命の言葉を不断に宣べ伝えることである。彼はこの奉仕をも忘れてはいなかった。彼は言う。「私が彼らに語ると、彼らはいわれなく私を攻撃した」。

2

Erat quidem pacificus cum pacis inimicis, sed praedicationem pacis ipsius oderant pacis inimici, et ad doctrinam Dei commovebantur, quos per modestiam Prophetae silentium ejus in pace cohibebat: atque ita cum inimicis pacis Propheta pacificus est, et praedicare pacem Propheta non desinit; sed pacis praedicatorem inimici pacis impugnant.

PL 9, 653C

確かに彼は平和の敵とともにいて平和を保つ者であったが、平和の敵は、平和の宣教そのものを憎み、神の教えに対して激昂した。彼らを、預言者の慎みによって、彼の沈黙が平和のうちに抑えていたのである。こうして預言者は、平和の敵とともにいて平和を保つ者であり、平和を宣べ伝えることをやめない。しかし平和の敵は、平和を宣べ伝える者を攻撃する。

Pars LIV, Prooemium

第LIV部 冒頭PL 9, 654A
1

Levavi oculos meos in montes, unde veniet adjutorium (Infra auxilium) mihi. Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Non det in commotione (ne det in commotionem) pedem tuum, neque dormitet qui custodit te.

PL 9, 654A

私は山々に向けて目を上げた、そこから私に助力が来る(下では「助け」)。私の助けは、天と地を造った主から来る。汝の足を動揺のうちに渡すことがないように(別本では「動揺へと渡すことがないように」)、汝を守る者がまどろむことがないように。

2

Ecce non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel. Dominus custodiat (custodiet) te, Dominus protectio tua, super manum dexterae tuae. Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.

PL 9, 654A

見よ、イスラエルを守る者はまどろまず、眠ることもない。主が汝を守るように(別本では「守る」)、主は汝の庇護であり、汝の右手の手の上にある。昼は太陽が汝を焼かず、夜は月も焼かない。

3

Dominus custodiet te ab omni malo: ita super manum dexterae custodiat animam tuam Dominus. Dominus custodiat introitum tuum et exitum, ex hoc nunc et usque in saeculum (custodiet exitum tuum et introitum tuum ex hoc, etc.) . TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 654A

主はあらゆる悪から汝を守る。そのように、汝の右手の手の上に、主が汝の魂を守るように。主が汝の入ることと出ることを守るように、今から世に至るまで(別本では「主は汝の出ることと入ることを、今より云々と守る」)。詩篇の講解。

Pars LIV, Caput I

第LIV部 第I章PL 9, 654B
1

Psalmum hunc aliqui accommodant Christo. --Secundum hunc psalmum canticorum graduum, aliqui referendum esse ad personam Domini et salvatoris nostri existimant, aptantes maxime ei dictum hoc: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.

PL 9, 654B

この詩篇をある者たちはキリストに当てはめる。――都上りの歌のこの第二の詩篇を、ある者たちは、我々の主にして救い主の人格に関係づけるべきだと考え、とりわけ次の言葉を主に当てはめている。「昼は太陽が汝を焼かず、夜は月も焼かない」。

2

Impletam enim hanc prophetiam eo tempore putant, quo in passione Domini sole obscurato nox intercessit. Sed judicio eorum nihil decerpimus.

PL 9, 654B

彼らは、この預言は、主の受難のとき、太陽が暗くなって夜が入り込んだその時に成就したと考えているのである。しかし我々は、彼らの判断から何も削り取らない。

3

Neque enim sensum intelligentiae hujus arguimus, uniuscujusque arbitrio relinquentes, quid ex his quae aut legerint aut intellexerint, sequi magis velint. Nos tamen non potuimus sermonem nostrum nisi his quae intelligebam aptare.

PL 9, 654B

実際、我々はこの理解の意味を咎めない。彼らが読んだり理解したりしたことのうち、どれに従うことをより望むかは、各人の判断に委ねているからである。しかし我々は、自分の語りを、私が理解していたものにしか合わせることができなかった。

Pars LIV, Caput II

第LIV部 第II章PL 9, 654C
1

Oculorum mentis seu cogitationis vis. --VERS. 1. Levavi oculos meos in montes. Humanae mentis natura est, ut si cogitatione aliquid contemplemur, talem se nobis unaquaeque species exhibeat, qualem eam et cogitando formemus.

PL 9, 654C

精神ないし思考の目の力。――「山々に向けて私は目を上げた」(詩篇120:1)。人間の精神の本性は、もし我々が思考において何かを観想するなら、それぞれの像が、我々が思考しつつ形づくるとおりのものとして我々に現れる、というものである。

2

Quoquo enim mentis nostrae oculos intenderimus, id ipsum in quo defixi sunt referunt ad sensum. Et ut planius intelligi id quod dictum est possit, afferemus exemplum.

PL 9, 654C

実際、精神の目をどこへ向けようとも、それが凝らされているまさにそのものを、感覚に引き戻す。そして述べられたことがより明らかに理解されるように、例を挙げよう。

3

Si quis hiemis die ver cogitaverit, et ornamentum ejus lumine mentis inspexerit, oblitterata hieme in qua sit atque algeat, totum ei in sensu suo ver cum habitu suo ornatuque consistet.

PL 9, 654C

もし誰かが冬の日に春を思い、精神の光でその飾りを見つめるなら、今自分がいて凍えている冬は忘れ去られ、春の全体が、その姿と飾りとともに、その人の感覚のうちに立ち現れる。

4

Adeo mentis oculi oculis corporis praestant, ut ineunte in nos oblivione praesentium, totos nos obtineat quidam quasi animo praesumptus usus absentium. Hoc igitur quo spectet, mox videbimus.

PL 9, 654D

精神の目は体の目にまさっており、現在のものへの忘却が我々に入り込むとき、いわば心があらかじめ取り込んだ、不在のものの経験が、我々の全体を捉えるほどである。では、これが何に目を向けているのかを、すぐに見よう。

Pars LIV, Caput III

第LIV部 第III章PL 9, 655A
1

Hic mentis oculi levantur. --Levat in montes Propheta oculos. Quosnam oculos? Nempe de quibus scriptum est: Revela oculos meos, et cognoscam mirabilia ex lege tua (Ps. CXVIII, 18) : et rursum: Praeceptum Domini lucidum illuminans oculos (Ps. XVIII, 9) .

PL 9, 655A

ここで精神の目が上げられる。――預言者は山々へ目を上げる。どの目をか。それはもちろん、次のように書かれているその目である。「私の目を開け、そうすれば私は汝の律法から驚くべきことを知る」(詩篇118:18)。そして再び、「主の掟は輝き、目を照らす」(詩篇18:9)。

2

Numquid non isti oculi nostri corporali lumine ad contemplandum accensi sunt? numquid non naturam videndi sortiti sunt? Quae illuminatio vel quae revelatio erit necessaria? Deinde quae visuri mirabilia in lege?

PL 9, 655A

我々のこの目は、体の光によって観るために点されているのではないか。見るという本性を割り当てられているのではないか。どのような照明が、あるいはどのような啓示が必要だろうか。さらに、律法の中でどのような驚くべきことを見ようというのか。

3

Nisi forte ( subaud. visuri sint) in casis festa frondium, in templo pecudum sanguinem, in pascha agni victimam, in summa religione sabbati otium? Sed, ut puto, fieri haec ab his qui adspectatores aderant videbantur.

PL 9, 655A

あるいは、(「見るであろう」を補って読む)小屋で葉の祭りを、神殿で家畜の血を、過越で小羊の犠牲を、宗教の頂点である安息日の休みを、というのでなければ。しかし思うに、これらは、傍観者として居合わせた者たちには、行われていると見えたのである。

4

Non ergo ad id revelandi sunt oculi quod cernebatur, sed ad id quod intelligi optabatur in lege.

PL 9, 655B

したがって、目が開かれるべきなのは、見えていたもののためではなく、律法において理解されることが望まれていたもののためである。

Pars LIV, Caput IV

第LIV部 第IV章PL 9, 655B
1

Montes prophetici libri. Angelica ministeria. --Mentis ergo oculos propheta elevavit in montes. Quosnam in montes?

PL 9, 655B

預言の書という山々。天使の奉仕。――それゆえ預言者は、精神の目を山々へ上げた。どの山々へか。

2

Non utique in hos lucis atque aris profanatos et conventibus impios, neque in illos silvis horridos, saxis nudos, praeruptis invios, nivibus concretos: quid enim in his aut admirationis aut spei situm est?

PL 9, 655B

聖林と祭壇によって汚され、集いによって不敬にされた山々へでは決してなく、また、森で荒々しく、岩がむき出しで、切り立って通れず、雪で固まったあの山々へでもない。そのようなものに、驚嘆や希望のいずれが置かれているだろうか。

3

Sed montes accipimus propheticos libros ex terra in altum elatos, per quos sit in superiora conscensus, et gradus in aeterna.

PL 9, 655B

むしろ我々は、山々を、地から高みへと持ち上げられた預言の書と解する。それらを通して上のものへの登りがあり、永遠のものへの段がある。

4

Poterimus autem et montes existimare angelica ministeria et coelorum virtutes et potestates, quarum ministerio nobis in sublimia praestatur adscensus.

PL 9, 655B

しかしまた、山々を、天使の奉仕、天の力と権力であると考えることもできる。その奉仕によって、我々に高きものへの登りが与えられる。

5

Si enim secundum Danielem Dominus ipse mons magnus est (Dan. II, 35) , non ambigendum est, montes eos nuncupari, qui praecepti ejus et voluntatis et communicandae in nos beatitudinis sunt ministri.

PL 9, 655B

なぜなら、ダニエルによれば主自身が大いなる山であるなら(ダニエル2:35)、山々と呼ばれているのは、その掟と意志、また我々に分け与えられるべき至福の奉仕者たちであることは、疑うべくもないからである。

Pars LIV, Caput V

第LIV部 第V章PL 9, 655C
1

In haec levantur oculi, sed ab his auxilium non exspectatur. --In hos igitur montes propheta oculos cordis elevans, horumque intra se omnium monita, ministeria, officia, dona contemplans, et in his intelligentiae suae lumen intendens, reddidit sensui suo contemplatae speciei integram perfectamque naturam, et totum id quod cogitatione viderat, mente continuit, sciens unde ei venturum esset auxilium, dicens, VERS. 2: Unde veniet auxilium mihi.

PL 9, 655C

これらへ目は上げられるが、これらから助けは期待されない。――こうして預言者は、心の目をこれらの山々へ上げ、それらすべての教え・奉仕・務め・賜物を自らのうちで観想し、そこに自らの理解の光を向け、観想した像の完全で完き本性を自分の感覚に返し、思考において見たそのすべてを精神に保ち、どこから自分に助けが来るのかを知りつつ、言う。「どこから助けが私に来るのか」(詩篇120:2)。

2

Statimque sibi beata confessione respondit: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Ad montes quidem oculi elevantur: quia per eos est doctrinae ministerium profectus, adscensus.

PL 9, 655C

そしてただちに、幸いな告白をもって自らに答えた。「私の助けは、天と地を造った主から来る」。目は確かに山々へ上げられる。それらを通して、教えの奉仕、進歩、登りがあるからである。

3

Sed cum confitendum sit unde veniat auxilium: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Haec felix fides est, haec vera confessio, haec spes aeterna, et coelestis benedictionis digna muneribus.

PL 9, 656A

しかし、助けがどこから来るのかは告白されねばならない。「私の助けは、天と地を造った主から来る」。これこそ幸いな信仰であり、これこそ真の告白であり、これこそ永遠の希望であり、天の祝福の賜物にふさわしい。

Pars LIV, Caput VI

第LIV部 第VI章PL 9, 656A
1

Cujus, de quo, ad quem sit hic versus. --Denique quia prophetia omnis in spiritu est, statim beatam hanc ejus confessionem in persona prophetae sancti Spiritus consecuta benedictio est, VERS. 3: Ne det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te.

PL 9, 656A

この句は誰のものか、何について、誰に向けてか。――さて、預言はすべて霊のうちにあるので、彼のこの幸いな告白に、ただちに、預言者の人格において聖なる霊の祝福が続いた。「汝の足を動揺に渡すことがないように、汝を守る者がまどろむことがないように」(詩篇120:3)。

2

Sensus ipse significat conversionem factam esse personae. Ad eum enim, qui superius locutus est, sermo conversus est: Ne det in commotionem. Quis? nempe qui fecit coelum et terram. Pedem tuum. Cujus? quaerimus.

PL 9, 656A

意味そのものが、人格の転換が起こったことを示している。上で語った者に対して、言葉が向け直されているからである。「動揺に渡さないように」。誰が、か。もちろん、天と地を造った者が。「汝の足を」。誰の、か。我々は問う。

3

Namque ejus qui levavit oculos in montes, et qui confessus est quod auxilium ejus esset a Domino. Sed et illud, ne det, optantis et benedicentis affectus est.Et quis optat?

PL 9, 656A

それは、山々へ目を上げた者、自分の助けは主から来ると告白した者の足である。また、「渡さないように」というこの句も、願い祝福する者の心情である。では誰が願うのか。

4

Ille scilicet qui nobis est, praeter Dominum, alius advocatus de quo ait: Et alium advocatum mittet vobis: qui et loquitur in prophetis (Joan. XIV, 16) . Quid ergo advocatus hic loquitur?

PL 9, 656B

それはもちろん、主のほかに我々にある、もう一人の弁護者である。彼について、こう言っている。「そして彼は、もう一人の弁護者を汝らに遣わす」。この者は預言者たちのうちでも語る(ヨハネ14:16)。ではこの弁護者は、何を語るのか。

5

Confessorem utique hujus fidei et spei benedicit: Ne det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te. Sed utraque haec indigna Deo sunt, ut et commotioni tradat, et dormitet et post custodiae vigiliam ex quadam laboris continuatione requiescat. Sed antequam id attingamus, quid in pede significationis sit, tractandum est.

PL 9, 656B

彼はもちろん、この信仰と希望を告白する者を祝福する。「汝の足を動揺に渡すことがないように、汝を守る者がまどろむことがないように」。しかしこの二つはともに神にふさわしくない。すなわち、動揺に渡すこと、まどろむこと、そして見張りの守りののち、労苦が続いた末に休息することである。だが、そこに触れる前に、足において何が意味されているかを論じなければならない。

Pars LIV, Caput VII

第LIV部 第VII章PL 9, 656B
1

Pes carnis, et pes animi quid. --Pes est pars corporis, omne corpus in res efficiendas agendasque circumferens.

PL 9, 656B

肉の足、心の足とは何か。――足は体の一部であり、体全体を、なすべき事、行うべき事へと運ぶ。

2

Et quia Scriptura per corporalia spiritalia docet, et invisibilia per visibilia demonstrat; sub pedis nomine motus mentis nostrae incessusque significat, ut in hoc eodem propheta: Mei autem paulo minus moti sunt pedes (Psal. LXXII, 2) .

PL 9, 656C

そして、聖書は体的なものを通して霊的なものを教え、見えるものを通して見えないものを示すので、足という名のもとに、我々の精神の動きと歩みを意味する。この同じ預言者において、こうである。「しかし私の足は、もう少しで動かされるところであった」(詩篇72:2)。

3

Utique hi semper carnales moventur in corpore: et quomodo periculi res est, quod pene sint moti, quorum ut semper moveantur proprium officium est?

PL 9, 656C

確かに、この肉の足は体において常に動かされている。では、常に動くことがその固有の務めである足が、あやうく動かされるところだったということが、どうして危険な事柄であろうか。

4

Sed et in Evangeliis Dominus pedes alios significans, dextrum scandalizantem jussit abscindi, dicens: Et si pes tuus dexter scandalizat te, abscinde eum (Matth. V, 30; Marc. IX, 44; Matth. XVIII, 8) .

PL 9, 656C

だが福音書においても、主は別の足を意味して、つまずかせる右の足を切り落とせと命じ、言った。「もし汝の右の足が汝をつまずかせるなら、それを切り落とせ」(マタイ5:30、マルコ9:44、マタイ18:8)。

5

Numquid si in pede dextro scandalum est, minus scandalizabit sinister? Aut quid illa pars corporis potest tentationis afferre, cum ipsa absque aliquo appetitionis affectu solum in re habeat ministerium necessariae servitutis?

PL 9, 656C

もし右の足につまずきがあるなら、左の足はつまずかせることが少ないのか。あるいは、体のその部分は、欲求の情もなしに、ただ必要な奉仕の務めだけを事において持つのに、どんな誘惑をもたらしうるのか。

6

Ergo ut oculi mentis, ita et pedes intelligendi sunt, habentes in se et intelligentiae visum, et voluntatis motionem.

PL 9, 656D

ゆえに、精神の目と同じように、足もまた、理解の視覚と意志の動きをそれ自体のうちに持つものとして、理解されるべきである。

Pars LIV, Caput VIII

第LIV部 第VIII章PL 9, 657A
1

Deus in vitia non tradens cur tradere dicatur. --Non est autem intelligendum, quod ideo ista benedictio sit: Ne det in commotionem pedem tuum, tamquam aliquos Deus tradat in vitia, in quae pedibus corruptae mentis invehimur.

PL 9, 657A

悪徳に渡さない神が、なぜ渡すと語られるのか。――「汝の足を動揺に渡すことがないように」というこの祝福は、あたかも神が誰かを、我々が堕落した精神の足で突き進む悪徳へと渡すかのように、解されるべきではない。

2

Non ille nos tradit, sed cum ab eo abscedimus consequitur. Nam cum pedibus corruptae mentis invehimur, non ille nos tradit, sed nos ab eo per peccata desciscimus.

PL 9, 657A

神が我々を渡すのではなく、我々が神から離れるとき、それに続いて起こるのである。というのは、堕落した精神の足で我々が突き進むとき、神が我々を渡すのではなく、我々が罪によって神から離反するのだからである。

3

Et cum in peccatoribus ipse non habitet, discessionem nostram ab eo consequitur et abscessio ejus a nobis; quia nos ab eo per peccata discedimus.

PL 9, 657A

そして神自身は罪人のうちに住まないので、我々の神からの離別には、神の我々からの離去が続く。我々が罪によって神から離れるからである。

4

Et discedente eo a nobis, in omnes delictorum foveas incidimus, et per amplissimam mortis viam currimus, dominatui daemonum subditi, quibus nos Dei a nobis abscessio derelinquit (V. litt. 16, Psal. CXVIII, n. 5 et 6) .

PL 9, 657A

そして神が我々から離れるとき、我々はあらゆる罪の穴に落ち込み、死の最も広い道を走り、悪霊の支配に服する。神の我々からの離去が、我々をその悪霊たちのもとに置き去りにするのである(詩篇118、第十六の文字の講解、第5、6節を見よ)。

5

Et desolatio ejus idcirco traditio est, quia peccatores obtinere diabolus nisi Deo ab his abscedente non poterit.

PL 9, 657B

そして神の見捨てが「引き渡し」であるのは、悪魔は、神が罪人から離れるのでなければ、罪人を手に入れることができないからである。

Pars LIV, Caput IX

第LIV部 第IX章PL 9, 657B
1

Qui dormire et vigilare. Sanctus, et perversus. --Caeterum nobis penes eum manentibus, vel eo in nobis manente, pervigil custodia est et indefessa munitio. Verum si per teporem fidei dormiamus, dormit ipse in nobis.

PL 9, 657B

どのように眠り、目覚めるのか〔底本は Qui。quid などの誤りとも考えられ、文脈から「どのように」と解した〕。聖なる者と、ねじけた者。――ところで、我々が神のもとにとどまり、あるいは神が我々のうちにとどまるなら、守りは絶えず目覚めており、防備は疲れることがない。しかし、もし信仰の生ぬるさによって我々が眠るなら、神自身が我々のうちで眠る。

2

Non enim in aeterna Virtute somnus aut requies est, cujus Angeli et nomine et natura vigilantes sunt; haec enim sunt terrenis corporibus necessaria: sed quia secundum fidem nostram aut vigilantem, aut dormientem, Dei auxilium nobiscum aut vigilabit, aut dormiet: idcirco Dominus frequenter et vigilans significatur, et dormiens.

PL 9, 657B

永遠の力のうちには眠りも休息もない。その天使たちは、名においても本性においても目覚めている。これらは地上の体に必要なものだからである。だが、我々の信仰が目覚めているか眠っているかに応じて、神の助けも我々とともに目覚めるか眠るかするので、それゆえ主はしばしば、目覚めている者としても、眠っている者としても示される。

3

Quo exemplo illud in hoc eodem propheta dictum est: Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris (Ps. XVII, 26) . Numquid Deus non semper sanctus est, ut etiam aliquando perversus sit? Non utique.

PL 9, 657B

この例にならって、この同じ預言者においてこう言われている。「聖なる者とともに汝は聖なる者となり、ねじけた者とともに汝はねじけた者となる」(詩篇17:26)。神は常に聖なる者ではなく、ときにはねじけた者でもあるというのか。決してそうではない。

4

Non enim quidquam nisi bonum in eo et aeternum est: sed quia secundum uniuscujusque mores ac studium unicuique Deus adjacet; idcirco et perversis aversus, et sanctus in sanctis est.

PL 9, 657B

なぜなら、神のうちには善なるものと永遠なるもののほかに何もないが、各人の生き方と熱心に応じて、神は各人のそばにあるので、それゆえ、ねじけた者に対しては背を向け、聖徒たちのうちでは聖なる者なのである。

Pars LIV, Caput X

第LIV部 第X章PL 9, 657B
1

Deus somni expers. Israel quis. Cui invigilet Deus. --Atque ut ostenderet ex nostra potius ad fidem dormitione somnum esse custodiae, neque in naturam custodiae coelestis somni requiem convenire, quia indefessa sit et aeterna, statim connexuit, VERS. 4: Ecce non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel.

PL 9, 657B

眠りを持たない神。イスラエルとは誰か。神は誰のために目覚めているか。――そして、守りの眠りは、我々の信仰に対するまどろみからむしろ生じるのであり、天の守りの本性には、それが疲れることなく永遠であるゆえ、眠りの休息はふさわしくないことを示すため、ただちに続けた。「見よ、イスラエルを守る者はまどろまず、眠らない」(詩篇120:4)。

2

Imprecatus superius ne dormitaret, nunc neque dormitare neque dormire ait: dormitationem superius ex nostra ab eo discessione significans; nunc autem neque dormitare neque dormire, quia sit aeternitas indefessa, demonstrans.

PL 9, 657D

上では、まどろまないようにと願い、今度は、まどろまず眠りもしないと言う。上ではまどろみを、我々の神からの離別に由来するものとして示し、今度は、まどろまず眠らないことを、永遠が疲れを知らぬものだから、と示すのである。

3

Sed quis hic est, qui neque dormitet, neque dormiat? Ille scilicet, qui custodit Israel. Israel Genesis exponit eum esse qui Deum viderit (Gen. XXXII) . Jacob enim patriarcha post luctam, quam cum Deo habuerat, hoc nomen accepit.

PL 9, 658A

では、まどろまず眠らないこの者とは誰か。それはもちろん、イスラエルを守る者である。創世記は、イスラエルとは神を見た者のことだと説明する(創世記32)。族長ヤコブが、神と格闘した後に、この名を受けたからである。

4

Ultra humanam naturam Deum contuens fidei suae oculis, dignus hoc nomine est. Deum autem adeo vidit, ut benedici se ab eo precaretur.

PL 9, 658A

彼は、自らの信仰の目で人間の本性を超えて神を見つめたので、この名にふさわしい。しかもヤコブは、神から祝福されるよう懇願するほどに、神を見たのである。

5

Meminit et Paulus esse nunc in plebe gentium, id est, in populo Ecclesiae, Israel dicens: Pax super eum et super Israel Dei (Gal. VI, 16) ; ne forte nomen hoc antiquae tantum illius plebis fuisse existimaretur.

PL 9, 658A

パウロもまた、今は異邦人の民のうち、すなわち教会の民のうちに、イスラエルがあることを想起して言う。「平和が彼の上に、そして神のイスラエルの上にあるように」(ガラテヤ6:16)。この名が、あの古い民だけのものであったと考えられることのないようにである。

6

Ergo et si ille non dormit qui custodit Israel, et proprium Israel nomen est Deum videntis; ille necesse est custodiatur, qui elevatis ad montes oculis vidit, et dixit: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram.

PL 9, 658A

それゆえ、イスラエルを守る者が眠らず、イスラエルという名がそもそも神を見る者に固有のものであるなら、目を山々へ上げて見て、「私の助けは、天と地を造った主から来る」と言った者こそが、必然的に守られる。

7

Impenditur ergo fidei huic coelestis custodia, et aeternae vigiliae munitionem confessio ista sortitur, quae perfecte sectanda, obtinenda, retinenda est, numquam custodia ejus in nos, quem sic confitebimur, dormiente.

PL 9, 658B

したがって、この信仰には天の守りが与えられ、この告白は、永遠の見張りの防備を分与される。この告白は、完全に追い求め、獲得し、保持すべきものである。我々がこのように告白する者の、我々に対する守りが、決して眠ることはないからである。

Pars LIV, Caput XI

第LIV部 第XI章PL 9, 658B
1

Manus dexterae. Dextera quid. Manus. --Ac ne alicujus alterius insomnis custodia demonstrari existimaretur, subjicitur: Dominus custodiet te: ille utique, qui fecit coelum et terram.

PL 9, 658B

右手の手。右手とは何か。手とは何か。――そして、別の誰かの眠らない守りが示されていると考えられないように、こう付け加えられる。「主は汝を守る」。それはもちろん、天と地を造った者である。

2

Dehinc custodiae ipsius ratio distincta est, VERS. 5: Dominus protectio tua supra manum dexterae tuae. Jam et superius diximus, per ea quae corporalia sunt, significari incorporalia.

PL 9, 658B

次いで、その守りの仕方が区別される。「主は汝の庇護であり、汝の右手の手の上にある」(詩篇120:5)。すでに上でも述べたが、体的なものを通して、体を持たないものが意味される。

3

Infirmitas enim intelligentiae nostrae consequi invisibilia non potest, nisi per visibilium comparationem: ut nunc id quod dicitur, sensum nostrum nisi per nomen manus et dexterae non adit. Quamquam hic contra naturae intelligentiam manus et dextera posita sit.

PL 9, 658B

なぜなら、我々の理解の弱さは、見えるものとの比較によらなければ、見えないものに到達できないからである。今言われていることも、手と右手という名を通してでなければ、我々の感覚に入らない。もっとも、ここでは手と右手が、本性についての理解に反して置かれている。

4

Sic enim dicitur: Dominus protectio tua supra manum dexterae tuae. Absoluta res esset, si dictum esset supra manum dexteram tuam. At vero cum ita dicatur, supra manum dexterae tuae; significari videtur dextera, habens manum dexteram et sinistram.

PL 9, 658C

すなわち、こう言われている。「主は汝の庇護であり、汝の右手の手の上にある」。もし「汝の右の手の上に」と言われていたなら、事は完結していただろう。しかし、こう言われているので、「汝の右手の手の上に」、右手が、右の手と左の手を持つものとして示されているように見える。

5

Hoc non recipit, nec natura hominis, nec sensus. Verum semper Scriptura dexteram partem optimam atque utilissimam demonstrat. Et quidem Evangelia per eos qui a dextera et sinistra sunt, significantiam intelligentiae utriusque monstrabunt (Matth. XXV, 33) .

PL 9, 658C

これは、人間の本性も感覚も受け入れない。しかし聖書は常に、右の側を最善で最も有益なものとして示す。そして福音書は、右にいる者と左にいる者を通して、両者についての理解の意味を示すであろう(マタイ25:33)。

6

Manum vero effectum omnis operis accipimus. Unde illud etiam ab hoc eodem propheta, sic dictum est: Libera me de ore leonis et de manu canis unicam meam (Ps. XXI, 21, 22) .

PL 9, 658C

手を我々は、あらゆる業の成果と解する。それゆえ、この同じ預言者によって、こう言われている。「私を獅子の口から、そして犬の手から、私のただ一つのものを解き放て」(詩篇21:21、22)。

7

Neque enim hoc animal oblatrans et rabidum pars haec corporis conveniebat: sed ab operibus se malitiae liberari deprecatur.

PL 9, 658D

なぜなら、この吠えたてる狂った動物に、体のこの部分は当てはまらなかったからである。むしろ彼は、悪意の業から解き放たれるよう懇願しているのである。

8

Ergo quia adversantes nobis daemonium virtutes optima et validissima fidei nostrae opera debilitare et convulnerare contendunt: idcirco supra manum dexterae custodia Dei vigilatura promittitur: ut illibata in nobis bonae voluntatis opera perseverent, quibus manentibus aeterni illius et beati temporis regno, abstersa omni infirmitate corporeae labis, utemur.

PL 9, 658D

それゆえ、我々に敵対する悪霊〔底本は daemonium。daemonum と読む〕の力は、我々の信仰の最善で最も強い業を弱め、傷つけようと努めるので、神の守りは、右手の手の上に見張ることが約束されているのである。善き意志の業が我々のうちに損なわれずに続くように。それらが続くならば、我々は、あの永遠で幸いな時の国を、体の欠陥のあらゆる弱さを拭い去られて、享受するであろう。

Pars LIV, Caput XII

第LIV部 第XII章PL 9, 659A
1

Solis et lunae proprietas. --Nam id nobis in eo quod sequitur Prophetae spiritus pollicetur, dicens, VERS. 6: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.

PL 9, 659A

太陽と月の固有性。――というのも、続く箇所で、預言者の霊が我々にそのことを約束しているからである。こう言って。「昼は太陽が汝を焼かず、夜は月も焼かない」(詩篇120:6)。

2

Elementorum horum natura hanc in se efficientiam habet, ut unumquodque eorum in suo tempore humanorum corporum vires per demutationem imbecillae in nobis substantiae infirmet, ut sol calore, luna frigore adurat: sitque per anni cursum talis eorumdem conversio, ut hiberno tempore sol non adurat, luna adurente, sed solvat; rursumque aestivis mensibus sol urat, et luna dissolvat.

PL 9, 659A

これらの元素の本性は、その各々が自らの時に、我々のうちの弱い実体の変化によって、人間の体の力を弱める、という作用を自らのうちに持っている。すなわち、太陽は熱によって、月は冷たさによって焼く。そして年の巡りにおいて、両者の転換は、冬の時期には、月が焼く一方で、太陽は焼かずに〔体を〕緩め、夏の月々には、また逆に、太陽が焼き、月が〔体を〕溶かす、というものである。

Pars LIV, Caput XIII

第LIV部 第XIII章PL 9, 659B
1

Psalmi hi non corporaliter intelligendi. --Qui itaque haec putant corporaliter intelligenda: quaero quid asserant Prophetam ei, qui in montes oculos suos elevaverit, polliceri in eo quod dicitur: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem?

PL 9, 659B

これらの詩篇は体的に解されるべきでない。――それゆえ、これらを体的に解すべきだと考える者たちに、私は問う。山々へ目を上げた者に、「昼は太陽が汝を焼かず、夜は月も焼かない」と言われることで、預言者は何を約束していると彼らは主張するのか。

2

Non enim manente natura corporis nostri, natura quoque elementorum demutabilis fiet; ut non naturae suae in naturam nostram consuetudine perseverent.

PL 9, 659B

なぜなら、我々の体の本性がとどまっているのに、諸元素の本性だけが変化しうるものとなり、その結果、それらが自らの本性の習性を我々の本性に対して保ち続けなくなる、ということはないからである。

3

Aut numquid quisquam audebit hanc sibi in hoc saeculo firmitatem corporis sperare, ne aduri nocte ac die possit, beato patriarcha Jacob perustum se noctis frigore et calore diei conquerente, cum dicit: Et fui diei perustus calore, et gelu noctis (Gen. XXXI, 40) .

PL 9, 659B

それとも誰か、この世において、昼も夜も焼かれることがないという体の堅固さを、自らに望む勇気があるだろうか。幸いな族長ヤコブは、夜の寒さと昼の熱に焼き尽くされたと嘆いているのに。彼はこう言う。「私は昼の熱と夜の霜に焼き尽くされた」(創世記31:40)。

Pars LIV, Caput XIV

第LIV部 第XIV章PL 9, 659C
1

Quietis aeternae felicitas. --Sed Propheta nunc, vel Spiritus per Prophetam novit illam beatitudinem temporum in qua a nobis omnis demutatio corporeae infirmitatis abscedit, in qua non frigus, non calor, non nox et demutatio, sed aeterna dies et beata temperies sit, justitiae in nos sole dominante.

PL 9, 659C

永遠の安息の幸福。――しかし預言者は、あるいは預言者を通して霊は、我々から体の弱さのあらゆる変化が去るあの時々の幸いを知っている。そこには寒さも暑さも、夜も変転もなく、永遠の昼と幸いな温和があり、義の太陽が我々を支配する。

2

Cujus temporis requiem jam in deserto Dominus praeformans, populo suo diurnum calorem columna nubis, et nocturnum frigus ac tenebras columna ignis temperabat.

PL 9, 659C

その時の安息を、すでに荒れ野で主は予め形づくり、自らの民に、昼の熱を雲の柱で、夜の寒さと闇を火の柱で和らげた。

3

In hac igitur aeterna temporum et beata temperie, quisquis Domini custodiam promeruerit, permanebit: ne natura corporis gelu lunae, et calore solis uratur; sed saeculi hujus malis et injuriis liberatus, In aeternis et beatis et temperatis quiescens, glorificati corporis sui sumat solidam indemutabilemque naturam.

PL 9, 659C

したがって、時のこの永遠で幸いな温和のうちに、主の守りに値した者は誰であれ、とどまる。それは、体の本性が月の霜と太陽の熱に焼かれないためであり、この世の悪と害から解き放たれ、永遠で幸いな温和なもののうちに憩いつつ、栄光を受けた自らの体の、堅固で変わらぬ本性を受け取るためである。

Pars LIV, Caput XV

第LIV部 第XV章PL 9, 659D
1

Mala putata. Mala vera vere cavenda. --Sequitur deinde, VERS. 7: Dominus custodiet te ab omni malo. Et a quibus malis custodiet Dominus?

PL 9, 659D

悪と思われるもの。真の悪こそ真に警戒すべきである。――続いて、「主は汝をあらゆる悪から守る」(詩篇120:7)。では主は、どのような悪から守るのか。

2

Non opinor ab his quae putantur: haec enim sunt infirmitati nostrae et corpori debita, mori, infirmari, egere: quae si mala essent, nec Abel mortuus, nec Job cruciatus esset, nec Petrus pecunia quam in eleemosynam poscebatur eguisset.

PL 9, 660A

私は、思われている悪からではないと考える。なぜなら、それらは我々の弱さと体に負わされているもの、すなわち死ぬこと、病むこと、乏しいことだからである。それらがもし悪であるなら、アベルは死ななかっただろうし、ヨブは苦しめられなかっただろうし、ペトロは施しとして求められた金銭に事欠くこともなかっただろう。

3

Ergo fidelem animam ab omni malo Dominus custodit, id est, ne eam diaboli tinea corrumpat, ne fur obrepat, ne canis oblatret, ne lupus laceret, ne ursus desaeviat, ne pardus insiliat, ne tigris advolet, ne leo vastet.

PL 9, 660A

それゆえ、主が信仰ある魂をあらゆる悪から守るとは、悪魔の虫食いが魂を腐らせず、盗人が忍び寄らず、犬が吠えかからず、狼が引き裂かず、熊が荒れ狂わず、豹が飛びかからず、虎が襲いかからず、獅子が荒らさない、ということである。

4

Haec enim nunc sunt diaboli ministeria, haec omnia ejus in tempore saeculi hujus officia, vitiis consumere, blandimentis subrepere, oblectationibus lacerare, ambitione insilire, lasciviis advolare, et tota virtutis suae potestate vastare.

PL 9, 660A

なぜなら、これらこそ今の悪魔の奉仕であり、この世の時におけるそのすべての務めだからである。すなわち、悪徳によって蝕み、甘言によって忍び寄り、快楽によって引き裂き、野心によって飛びかかり、放縦によって襲いかかり、その力の全権力をもって荒らすこと。

5

Ab hoc igitur omni malo Dei expectanda custodia est. Et quia in animam maxime saeviat; nam debitum nobis est, ut adversus eum pugnemus in corpore, non est enim nisi ex concertatione victoria: idcirco subsequitur: Custodiet animam tuam Dominus: ne quid tot tantisque superius memoratis malis in eam sit potestatis.

PL 9, 660B

それゆえ、このあらゆる悪からの神の守りを期待すべきである。そして悪魔は特に魂に対して猛り狂うので――というのも、我々は体において彼に対して戦うことが負わされているのであり、戦いなしには勝利はないからである――それゆえ続く。「主は汝の魂を守る」。上に述べられたこれほど多くの悪のいずれも、魂に対する権力を持たないように。

Pars LIV, Caput XVI

第LIV部 第XVI章PL 9, 660B
1

Sinu Abrahae justi ad regnum coelorum reservati. --Tenuit autem propheticus sermo ordinem suum, dicens: Dominus custodiet exitum tuum et introitum tuum ex hoc et usque in saeculum.

PL 9, 660B

アブラハムの懐に、天の国のために取っておかれた義人たち。――預言の語りは自らの順序を保った。こう言って。「主は汝の出ることと入ることを、今より世に至るまで守る」。

2

Non enim temporis hujus et saeculi est ista custodia, non aduri sole atque luna et ab omni malo conservari; sed futuri boni expectatio est, cum exeuntes de corpore ad introitum illum regni coelestis per custodiam Domini fideles omnes reservabuntur, in sinu scilicet interim Abrahae collocati, quo adire impios interjectum chaos inhibet, quo usque introeundi rursum in regnum coelorum tempus adveniat (Luc. XVI, 26) .

PL 9, 660B

なぜなら、この守りは、この時と世のものではない。すなわち、太陽と月に焼かれず、あらゆる悪から守られるというのがそうなのではなく、来るべき善への期待である。体から出ていく信仰者はみな、主の守りによって、天の国への例の入ることのために取っておかれ、その間、アブラハムの懐に置かれる。そこへ不敬な者が行くことは、間に置かれた深淵が妨げ、それは、天の国へ再び入る時が来るまで続く(ルカ16:26)。

3

Custodiet ergo Dominus exitum, dum de corpore exeuntes, secreti ab impiis interjecto chao inquiescant. Custodiet introitum Dominus, in aeternum illud et beatum regnum introducens.

PL 9, 660C

それゆえ主は出ることを守る。すなわち、体から出ていく者が、間に置かれた深淵によって不敬な者から隔てられて憩う間。主は入ることを守る。永遠で幸いなあの国へ導き入れることによって。

4

Ipse est enim qui ait: Ego sum janua; (Joan. X, 7) ; et, Nemo vadit ad Patrem nisi per me (Joann. XIV, 6) ; id est, Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 660C

実際、こう言っているのは彼自身である。「私は門である」(ヨハネ10:7)。また、「私を通してでなければ、誰も父のもとへ行かない」(ヨハネ14:6)。すなわち、我々の主イエス・キリストであり、彼は世々にわたって祝福されている者である。アーメン。

Pars LV, Prooemium

第LV部 冒頭PL 9, 660C
1

Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem. Jerusalem quae aedificatur ut civitas, cujus participatio est in idipsum.

PL 9, 660C

私は、我々は主の家へ行く、と私に言われたことを喜んだ。我々の足は、エルサレムの庭々に立っていた。エルサレムは、都市として建てられる。その参与は同一のもののうちにある。

2

Illic enim (Infra abest enim) ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel ad confitendum nomini Domini: quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem: et abundantia diligentibus te.

PL 9, 661A

そこへ実際(下では「実際」を欠く)、部族が、主の部族が上った、イスラエルの証しとして、主の名を告白するために。そこに裁きの座が、ダビデの家の上の座が置かれたからである。エルサレムの平和に属することを求めよ。そして汝を愛する者たちに豊かさがあるように。

3

Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis (Hil. addit gravibus. ) Propter fratres meos loquebar autem (Hil. non habet autem) pacem de te. Propter domum Domini Dei nostri (Domini Dei mei) quaesivi bona tibi. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 661A

平和が汝の力のうちにあるように、そして豊かさが汝の塔々のうちにあるように(ヒラリウスは「重い」を加える)。私の兄弟たちのために、私はしかし汝について平和を語っていた(ヒラリウスには「しかし」がない)。我々の主なる神の家のために、私は汝に善いものを求めた(別本では「私の主なる神の家」)。詩篇の講解。

Pars LV, Caput I

第LV部 第I章PL 9, 661A
1

Coelum anhelans hunc psalmum capit. Spes nostra. --Qui spe coelestis desiderii detinetur, nihil obscuritatis in psalmo habebit: ex suo enim sensu intelligentiam propheticae magniloquentiae consequetur; namque ( id est, quippe cum) cum se meminerit scriptum Dei cohaeredem et consortem aeternorum bonorum, et similem angelis ex resurrectione renovandum, et corruptione deposita in gloriam Dei ac Domini nostri Jesu Christi corporis conformandum, futurumque incolam civitatis coelestis vivis lapidibus exstructae, de qua scriptum est in Evangelio, cum Dominus jurare per coelum inhibuisset, adjecit, dicens: Neque per Jerosolymam, quia civitas est regis magni (Matth. V, 35) ; non utique eam significans, quae prophetas occidit et lapidat, sed eam cujus beatus Paulus ita meminit: Vos estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolorum et prophetarum (Ephes. II, 19 et 20) : cumque legerit, ea quae nunc sunt, ex parte esse, nosque per speculum interim et in aenigmate videre, perfecto autem veniente, et quae nunc pro parte sint, destruenda, et facie ad faciem, tamquam corporali visu, ea quae nobis nunc sunt invisibilia contemplaturos, ubi non aegritudo, non mors, non moestitia, non terror sit (I Cor. XIII, 12) .

PL 9, 661A

天を切望する者が、この詩篇を理解する。我々の希望。――天への願いの希望に捕らえられている者は、この詩篇に何の暗さも見いださないであろう。その者は、自らの感覚から、預言の壮大な語りの理解を得るからである。なぜなら(すなわち、実際〜である以上)、その者は、自分が神の共同相続人、永遠の善の共有者と書かれていること、復活によって天使に似た者に新たにされること、朽ちるものを脱いで、神であり我々の主であるイエス・キリストの体の栄光に似た形にされること、そして、生ける石で築かれた天の都市の住人となる者であることを、思い起こすとき、――その都市について、福音書には、主が天によって誓うことを禁じたのち、こう付け加えて言ったと書かれている。「エルサレムによっても〔誓ってはならない〕、それは大いなる王の都市だからである」(マタイ5:35)。これは、預言者たちを殺し石で打つ都市を意味しているのではなく、幸いなパウロがこう記している都市である。「汝らは聖徒たちの市民、神の家の者であり、使徒たちと預言者たちの土台の上に建て増されている」(エフェソ2:19、20)――そして、今あるものは部分的であること、我々は今のところ鏡によって謎のうちに見ていること、しかし完全なものが来るとき、今部分的なものは廃されること、そして、顔と顔を合わせて、あたかも体の視覚によるように、今は我々に見えないものを観想するであろうこと、そこには病も死も悲しみも恐れもないことを(一コリント13:12)、読んだとき――

2

Haec cum quis annuntiata ab angelis, praeformata in lege, exposita a prophetis, a Domino exemplis repraesentata, praedicata ab Apostolis, ipsi sibi haec eadem per fidem possibilia cognoverit; proclamari necesse est exemplo Prophetae, VERS. 1: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi.

PL 9, 661C

これらのことを、天使たちによって告げ知らされ、律法において予め形づくられ、預言者たちによって説き明かされ、主によって範例をもって現され、使徒たちによって宣べ伝えられたものとして、誰かが自ら、これらが信仰によって可能であると知ったとき、預言者の例にならって、こう宣言せざるをえない。「私は、私に言われたことを喜んだ」(詩篇121:1)。

Pars LV, Caput II

第LV部 第II章PL 9, 661C
1

Laetitia de aditu domus Dei. --Sed quae sunt illa quae dicta sunt, ex quibus laetitia suscepta est? Nempe id quod sequitur: In domum Domini ibimus. Hinc gaudetur, hinc exsultatur, quia haec dicta sunt, quod eundum in domum Domini sit.

PL 9, 661C

神の家に入ることについての喜び。――しかし、言われたこととは何であり、そこから喜びが受け取られたのか。それはもちろん、続くものである。「主の家へ我々は行く」。ここから喜ばれ、ここから歓喜される。主の家へ行くべきだと、これらが言われたからである。

2

Domus Domini quae sit, psalmo altero docuit dicens: Quoniam elegit Dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi.

PL 9, 661D

主の家が何であるかを、別の詩篇で教えた、こう言って。「主はシオンを選んだ。自らの住まいとして、それをあらかじめ選んだ。」

3

Haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam praeelegi eam (Ps. CXXXI, 13) : non utique, ut diximus, hanc terrenam et caducam et poenas impietatis suae luentem, sed illam liberam, et coelestem Jerusalem, quia eadem ( al. quae eadem) et Sion est; per cujus incolatum, quia domus Dei est, nos quoque cives sanctorum et domestici Dei sumus. Hinc ergo laetitia est, quod dictum sit in domum Domini nos ituros.

PL 9, 661D

「これは世々にわたる私の安息、ここに私は住む、私がこれをあらかじめ選んだからである」(詩篇131:13)。それは、我々が述べたように、この地上の、朽ちゆく、自らの不敬の罰を償っているものではもちろんなく、あの自由な、天のエルサレムである。それはシオンでもあるからである(別本では「それは同じくシオンでもあるものであるから」)。その居住によって、それが神の家であるがゆえに、我々もまた聖徒たちの市民、神の家の者である。したがって、喜びは、我々が主の家へ行くことになる、と言われたことにある。

Pars LV, Caput III

第LV部 第III章PL 9, 662A
1

Pedes in atriis stantes Apostoli. --Sed qui ista dixerunt, ne forte ignorent, neve a domo eadem, in quam nos ituros nuntiant, peregrinentur; sed dicunt, VERS. 2: Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem. Non incerta nuntiant, non incognita pollicentur.

PL 9, 662A

庭に立つ足、使徒たち。――しかし、これらのことを語った者たちは、ひょっとして無知なのでも、我々が行くと彼らが告げているその同じ家からよそ者なのでもなく〔ne forte ignorent neve … peregrinentur の構文は取りにくい。後の sed に対する否定と取った〕、こう言う。「我々の足は、エルサレムの庭々に立っていた」(詩篇121:2)。彼らは不確かなことを告げているのではなく、未知のことを約束しているのでもない。

2

Hanc domum desiderabilem et dilectam a multis agnovimus. Nam dicit Scriptura: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae, ut videam delectationes Domini, et visitem templum ejus (Ps. XXVI, 4) Et. rursum: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae (Ps. XXV, 8) .

PL 9, 662A

この望ましく愛される家を、我々は多くの者から知っている。聖書はこう言うからである。「私は一つのことを主に願った。これを私は求める、私が私の生涯のすべての日々、主の家に住み、主の喜びを見、その神殿を訪れるために」(詩篇26:4)。そして再び、「主よ、私は汝の家の麗しさと、汝の栄光の住まいの場所を愛した」(詩篇25:8)。

3

Haec domus desiderabilis, hic auditus laetabilis, fundamento duodecim vivarum gemmarum esse vivos lapides exstructos, excisos primum ad opus aedificationis a Moyse in lege, a prophetis in passionibus suis, a Domino in corpore, ab apostolis in martyriis, a sancto Spiritu in virtutibus.

PL 9, 662B

この家は望ましく、この知らせは喜ばしい。十二の生ける宝石の土台の上に、生ける石が築き上げられていること。その石は、まず建築の業のために、モーセによって律法において、預言者たちによってその受難において、主によって体において、使徒たちによって殉教において、聖なる霊によって力ある業において、切り出されたのである。

4

Hi aedificatores, haec aedificia, haec civitas. Hi stantes pedes in ejus atriis, custodes scilicet, quibus datae sunt claves domus hujus: dictum est enim: Vobis dabo claves regni coelorum.

PL 9, 662B

これらの者が建築者であり、これらが建物であり、これらが都市である。これらの者が、その庭に立つ足であり、すなわち、この家の鍵を与えられた守り手たちである。「私は汝らに天の国の鍵を与える」と言われているからである。

5

Speciem domus ignorantibus nuntiantes beati pedes, et a Propheta merito laudati: Quam pulcherrimi pedes evangelizantium pacem (Esa. LII, 7) .

PL 9, 662B

知らない者たちに家の姿を告げる、幸いな足、そして預言者によって当然にたたえられた足。「平和を福音として告げる者たちの足は、なんと美しいことか」(イザヤ52:7)。

Pars LV, Caput IV

第LV部 第IV章PL 9, 662B
1

Jerusalem coelestis in dies aedificatur. --Ac ne convenire quidquam horum in eam Jerusalem quae terrena fuit existimaretur, id consecutum est, VERS. 3: Jerusalem quae aedificatur ut civitas.

PL 9, 662B

天のエルサレムは日々建てられる。――そして、これらのどれもが、地上にあったあのエルサレムに当てはまるとは考えられないように、続いてこう言われた。「エルサレムは、都市として建てられる」(詩篇121:3)。

2

Non civitas sed ut civitas; quia illa terrenae civitatis aedificatio, et templi exstructio, et tabernaculi institutio, speciem aeternae illius et coelestis civitatis praefigurabat.

PL 9, 662C

都市ではなく、都市として、である。あの地上の都市の建設、神殿の建造、幕屋の設置が、あの永遠で天の都市の姿を、あらかじめ形づくっていたからである。

3

Et quia in omne tempus, et usque ad saeculi consummationem, et per omnium generationum aetatem aedificatio coelestis hujus civitatis explenda est; ideo aedificari eam sine temporis definitione significat, dicens: Aedificatur ut civitas: donec, ut Apostolus ait, intret plenitudo gentium, et tunc quod est reliquum Israel salvabitur (Rom. XI, 25 et 26) .

PL 9, 662C

そして、この天の都市の建設は、あらゆる時にわたり、世の終わりに至るまで、すべての世代の時代を通して、成し遂げられねばならないので、それゆえ、「都市として建てられる」と言うことで、時の限定なしに建てられることを意味している。それは、使徒が言うように、「異邦人の充満が入り、そのとき、イスラエルの残りのものが救われる」(ローマ11:25、26)、その時まで、である。

Pars LV, Caput V

第LV部 第V章PL 9, 662C
1

Unitate ei sociamur. --Sed quia unum Ecclesiae corpus est, non quadam corporum confusione permixtum, neque singulis in indiscretum acervum et informem cumulum adunatis, sed per fidei unitatem, per charitatis societatem, per operum voluntatisque concordiam, per sacramenti unum in omnibus donum, unum omnes sumus, in quod nos hortatur Paulus dicens: Obsecro vos, fratres, ut idipsum sapiatis omnes, eamdem charitatem exercentes (I Cor. I, 10) : et cum fuerit, ut scriptum est: Erat autem omnium qui credebant cor et anima (al. una) unum (Act. IV, 32) ; tunc erimus civitas Dei, tunc sancta Jerusalem: quia Jerusalem aedificatur ut civitas, cujus participatio est in idipsum.

PL 9, 662C

我々は一致によってそれと結ばれる。――しかし、教会の体は一つであり、体どうしの何らかの混合によって混ぜ合わされているのでも、個々のものが区別なき堆積と形なき塊に寄せ集められているのでもなく、信仰の一致により、愛の交わりにより、業と意志の調和により、すべての者にある秘義という一つの賜物により、我々はみな一つである。これへとパウロは我々を励まして言う。「兄弟たちよ、私は汝らに願う、汝らみなが同じことを思い、同じ愛を実践するように」(一コリント1:10)。そして、書かれているとおりになるとき、「信じた者たちすべての心と魂は、一つ(別本では「一なる」)であった」(使徒言行録4:32)、そのとき我々は神の都市となり、そのとき聖なるエルサレムとなる。エルサレムは、都市として建てられ、その参与は同一のもののうちにあるからである。

2

Dissidentes autem a coetu sanctorum et se ab Ecclesiae corpore peccatis praecipitantibus separantes, participationem sanctae istius domus non habent: quia participatio hujus civitatis in idipsum est.

PL 9, 663A

しかし、聖徒たちの集会から離反し、罪に突き落とされて教会の体から自らを切り離す者たちは、この聖なる家への参与を持たない。この都市への参与は、同一のもののうちにあるからである。

3

Ex consortio enim perfectae civitatis unanimes ( mss. unianimes) non possunt participationem in diverso habere, sed in idipsum.

PL 9, 663A

なぜなら、完全な都市の交わりから、心を一つにする者たち(写本では「一つの心を持つ者たち」)は、異なるもののうちに参与を持つことはできず、同一のもののうちに持つからである。

4

Omnes igitur qui unum erunt, in ea erunt, ut testis est psalmus: ait namque, VERS. 4: Illud adscenderunt tribus, tribus: non una, sed plures.

PL 9, 663A

それゆえ、一つとなる者はみな、その都市のうちにいるであろう。詩篇が証人である。こう言うからである。「そこへ〔底本は Illud。Illuc と読む〕部族が、部族が上った」(詩篇121:4)。一つではなく、複数の部族である。

Pars LV, Caput VI

第LV部 第VI章PL 9, 663A
1

Non aedificant nisi qui sunt Domini. --Sed forte sine ulla exceptione ab universis aedificanda videbitur civitas, quod in tribubus cognominatis nulla fiat exceptio; eritque populis Dominum nescientibus in hanc domum communis ingressus?

PL 9, 663A

主のものである者たちでなければ建てない。――しかしおそらく、都市はいかなる例外もなく、すべての者によって建てられるべきだと見えるかもしれない。名を挙げられた部族において、いかなる例外も設けられていないからである。そして、主を知らない諸民にとっても、この家への入場は共通なのか。

2

Sed intelligi illud Scriptura non patitur, adjiciens ad id quod dixerat, VERS. 5: Illuc adscenderunt tribus, tribus Domini.

PL 9, 663B

しかし、聖書はそのように解されることを許さない。言ったことに付け加えて、「そこへ部族が、主の部族が上った」(詩篇121:5)と言うからである。

3

Sunt enim qui non sunt Domini, quibus dictum est: Vos estis a diabolo (Joan. VIII, 44) : et rursum: Abite a me maledicti in praeparatum ignem diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41) . Tribus ergo quae erunt Domini adscendent.

PL 9, 663B

主のものではない者たちがいるからである。彼らにはこう言われた。「汝らは悪魔から出ている」(ヨハネ8:44)。そして再び、「私から離れよ、呪われた者たちよ、悪魔とその天使たちのために備えられた火の中へ」(マタイ25:41)。したがって、主のものとなるであろう部族が上るのである。

Pars LV, Caput VII

第LV部 第VII章PL 9, 663B
1

Nihil hic carnali Israel. --Sed forte sibi Israel hoc esse debitum vindicavit, id est, qui secundum litteram, et non secundum Spiritum; qui carnalis, et non coelestis; qui crucifigens Dominum, non qui adorans est? Sed ab hac spe repulsus est.

PL 9, 663B

ここには肉のイスラエルに何もない。――しかしおそらく、イスラエルは、これが自らに負われたものだと主張した。すなわち、文字に従い、霊に従わない者、肉的で天的でない者、主を十字架につける者であって、礼拝する者ではない者が、である。しかし、この希望から退けられた。

2

Illuc enim adscenderunt tribus, tribus Domini, testimonium illi Israel. Non tribus Israel in testimonium gentium, sed tribus Domini in testimonium Israel.

PL 9, 663C

そこへ実際、部族が、主の部族が上った。あのイスラエルへの証しとして。イスラエルの部族が異邦人への証しとなるのではなく、主の部族がイスラエルへの証しとなるのである。

3

Tribus enim Domini sumus, et in domum Dei Jacob introibimus, et annuntiabit nobis viam suam, et ambulabimus in ea. Tribus enim Domini dixerunt: Venite, adscendamus ad montem Domini, et in domum Dei Jacob: et annuntiabit nobis viam suam, et ambulabimus in ea.

PL 9, 663C

実際、我々は主の部族であり、ヤコブの神の家に入るであろう。そして彼は我々にその道を告げ、我々はその中を歩むであろう。主の部族は言ったからである。「来たれ、主の山、ヤコブの神の家へ上ろう。そして彼は我々にその道を告げ、我々はその中を歩もう」。

4

Ex Sion enim exiet lex, et verbum Domini ex Jerusalem (Esai. II, 3) . Ex Jerusalem enim exiens verbum Domini, venit ad gentes. Hae introeunt in sanctam civitatem, in testimonium Israel.

PL 9, 663C

「シオンから律法が出て、主の言葉がエルサレムから出る」(イザヤ2:3)からである。実際、エルサレムから出る主の言葉は、異邦人のもとへ来る。これらの部族は聖なる都市に入る、イスラエルへの証しとして。

Pars LV, Caput VIII

第LV部 第VIII章PL 9, 663C
1

Israeliticae plebis praerogativae; testimonium contra ejus scelera. --In quod tandem testimonium? Ad confitendum, inquit, nomini Domini. Tribus enim Domini nomen Domini confitentur. Hoc autem est testimonium Israel.

PL 9, 663C

イスラエルの民の特権。その悪行に対する証し。――いったい何への証しか。「主の名を告白するため」と彼は言う。実際、主の部族は主の名を告白する。そして、これがイスラエルへの証しである。

2

Ille Israel a Domino, in Pharao vindicatus, in mari ablutus, in deserto angelorum cibo pastus, in lege eruditus, in prophetis objurgatus, in nativitate a Domino per consortium corporis susceptus, in cruce si crederet salvatus, in resurrectione si confiteretur glorificatus, nihil horum suum credidit, nihil horum manere suum voluit.

PL 9, 664A

あのイスラエルは、主によって、ファラオにおいて救い出され、海で洗われ、荒れ野で天使の食物で養われ、律法において教育され、預言者たちにおいて叱責され、誕生において、主により体の交わりを通して受け入れられ、十字架において、もし信じたなら救われ、復活において、もし告白したなら栄光を受けたはずであった。しかし、これらのうちの何一つを自らのものと信ぜず、これらのうちの何一つが自らのもとにとどまることを望まなかった。

3

Habens manna, cucumeres Aegypti desideravit: legem vitae a Deo exspectans, vitulum adoravit; prophetas audiens occidit.

PL 9, 664A

マナを持ちながら、エジプトのきゅうりを望んだ。命の律法を神から待ちながら、子牛を礼拝した。預言者たちに耳を傾けながら、彼らを殺した。

4

Virginis partum prophetatum sibi infamavit, Deum in carne non credidit, peccati remissorem falso peccati reum arguit, emit ad mortem, in crucem sustulit. Testes resurrectionis ad silentium corrupit: Apostolos morte interfecit.

PL 9, 664A

自らに預言されたおとめの出産を辱め、肉における神を信じず、罪を赦す者を、偽って罪の咎ありと告発し、死のために買い取り、十字架に上げた。復活の証人たちを買収して沈黙させ、使徒たちを死によって殺した。

5

In hoc sceleris sui testimonium, tribus Domini adscendunt. Illi promissum est, hae obtinent. Illius testamentum, sed harum haereditas est. Hunc ejus cruciarium, Deum suum tribus confitentur.

PL 9, 664B

この自らの悪行の証しとして、主の部族が上る。あの者には約束が与えられ、この者たちがそれを得る。あの者にとっては遺言であるが、この者たちにとっては相続である。あの者が十字架につけたこの者を、部族は自らの神と告白する。

6

In hoc itaque testimonio agnoscit Israel quem compunxit, et ab accessu ejus inhibetur, quem resurrexisse non credidit. Hunc Archangeli adorant, huic omnes coelestes virtutes ministrant, hic tribus suas conformes gloriae corporis sui praestat.

PL 9, 664B

したがって、この証しにおいて、イスラエルは、自ら刺し貫いた者を認め、復活したと信じなかった者への接近を禁じられる。この者を大天使たちが礼拝し、この者に天のすべての力が仕え、この者が、自らの部族に、自らの体の栄光に似た形を与える。

7

Confitentur ergo nomini Domini, quia Deus est, quia filius unigenitus ingeniti est. In hoc itaque testimonium Israel, in domum Domini tribus Domini conscendunt, confitentes nomini Domini.

PL 9, 664B

それゆえ彼らは、主の名を告白する。主が神であり、生まれざる者の独り子だからである。したがって、イスラエルへの証しとして、主の家へ主の部族は登り、主の名を告白する。

Pars LV, Caput IX

第LV部 第IX章PL 9, 664B
1

Judicium carnalis Israel. Ecclesiae typus. -- Sed confessio ista judicium est. Judicatur enim per eos, quibus dictum est: Sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) .

PL 9, 664B

肉のイスラエルの裁き。教会の予型。――しかし、この告白は裁きである。裁かれるからである、こう言われた者たちによって。「汝らは十二の座に座り、イスラエルの十二部族を裁く」(マタイ19:28)。

2

Non solum hi judicabunt, sed et regina Austri condemnabit, et Ninivitae condemnabunt (Matth. XII, 41 et 42) ; quia hi poenitentiam super Jonae praedicatione egerunt, et illa ex ultimis terrae partibus veniens sapientiam Salomonis audivit: in quibus Ecclesiae praefiguratio est, quae peregrina et incognita, et poenitentiae credidit, et sapientiam desideravit audire.

PL 9, 664C

この者たちだけが裁くのではなく、南の女王も罪に定め、ニネベの人々も罪に定めるであろう(マタイ12:41、42)。彼らはヨナの宣べ伝えによって悔い改めを行い、彼女は地の果てから来て、ソロモンの知恵を聞いたからである。これらの者たちのうちに、教会の予型がある。教会は、異国の者で、知られていなかったが、悔い改めを信じ、知恵を聞くことを望んだのである。

Pars LV, Caput X

第LV部 第X章PL 9, 664C
1

Judicii sedes ubi. Christus ut homo David nominatur. Prophetae futura enuntiant ut gesta. --Hic igitur sedes judicii erit, ubi in testimonium Israel tribus Domini adscendent ad nomen Domini confitendum, in Ecclesia scilicet, sanctorum lapidum civitate, quae domus Domini est.

PL 9, 664C

裁きの座はどこか。キリストは、人として、ダビデと呼ばれる。預言者たちは、未来のことを、すでに行われたこととして述べる。――それゆえ、裁きの座はここにあるであろう。すなわち、イスラエルへの証しとして、主の部族が主の名を告白するために上る場所、すなわち教会、聖なる石の都市、主の家である教会にある。

2

Ait enim, VERS. 5: Quia illic sederunt sedes in judicium, sedes super domum David. David nunc quoque, sicut in caeteris locis, Domino nomen ex corpore est.

PL 9, 665A

こう言うからである。「そこに裁きの座が、ダビデの家の上の座が置かれた」(詩篇121:5)。ダビデは、ここでもまた、ほかの箇所と同様に、主にとって、体に由来する名である。

3

Scriptura enim ubicumque mentionem assumendi corporis facit, David eum solita est nuncupare, nomen ei ex parente carnis assumens.

PL 9, 665A

聖書は、体を取ったことに言及するときはいつでも、彼をダビデと呼ぶのが常である。肉における親から名を取ってである。

4

Non est autem ex eo perturbatio intelligentiae suscipienda, quod quaedam ex praeterito prophetae locuti sint: jam enim de hoc eodem in plurimis locis rationem et frequenter edidimus. Deo namque complectenti in se omnia, futura pro factis sunt.

PL 9, 665A

しかし、預言者たちが過去のこととして語ったことがあるからといって、理解に混乱を受け入れてはならない。というのは、この同じことについては、すでに多くの箇所で、しばしば説明したからである。すなわち、すべてを自らのうちに包む神にとって、未来のことは、行われたことに等しい。

5

Et cujus tam fidelis praescientia est, ut quae nondum gesta sunt, tamen ab eo jam perfecta et pro praeteritis habeantur et gestis. Denique statim res se futuri temporis loqui Propheta demonstrat.

PL 9, 665A

そして、その予知はきわめて信頼でき、まだ行われていないことも、神によってすでに成し遂げられ、過去のもの、行われたものとみなされる。実際、預言者は、直後に、未来の時の事柄を語っていることを示している。

Pars LV, Caput XI

第LV部 第XI章PL 9, 665B
1

Pace exstruitur Ecclesia. --Nam cum tamquam de praeterito commemorasset, adscendisse illuc tribus Domini, et sedisse super sedes domus David; nunc jam velut publicae doctrinae et admonitionis affectu, commonuit in futurum dicens, VERS. 6: Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem: ut praescientiae fidem in iis quae gesta dixisset ostenderet, conservaret vero temporum ordinem in gerendis.

PL 9, 665B

平和によって教会は築かれる。――なぜなら、過去のことのように、そこへ主の部族が上り、ダビデの家の座に座したと想起したのち、今度は、公の教えと訓戒の情によるかのように、未来に向けて促したからである。こう言って、「エルサレムの平和に属することを求めよ」(詩篇121:6)。それは、行われたことについては予知への信頼を示し、しかし行われるべきことについては時の順序を守るためであった。

2

Exstructio itaque ejus in pace est, et participatio in idipsum est, et unius mentis et fidei et charitatis domus illa est. Discenda est ergo doctrina pacis. Nunc enim rogate (ἐρωτήσατε) non orandi, sed interrogandi secundum proprietatem graecitatis est sermo.

PL 9, 665B

したがって、その建設は平和のうちにあり、その参与は同一のもののうちにあり、あの家は、心と信仰と愛が一つの家である。それゆえ、平和の教えが学ばれねばならない。今「求めよ」(ἐρωτήσατε)とあるのは、ギリシア語の固有の意味では、祈ることではなく、尋ねることを言う語である。

3

Sed pacem discere, in voluntate est audientium. Cum enim de pace ejus interrogaverint, tunc laetabuntur dici sibi: In domum Domini ibimus.

PL 9, 665C

しかし、平和を学ぶことは、聞く者たちの意志のうちにある。実際、その平和について尋ねるとき、そのとき彼らは、こう自分たちに言われたことを喜ぶ。「主の家へ我々は行く」。

Pars LV, Caput XII

第LV部 第XII章PL 9, 665C
1

Pacis fructus. --Neque enim interrogatae pacis fructus exiguus est: quia id sequitur: Et abundantia diligentibus te. Perfectos fructus dilectio pacis exspectat, et abundantem felicium proventuum copiam sperat.

PL 9, 665C

平和の実り。――というのは、尋ねられる平和の実りは小さくないからである。続くのは、「そして汝を愛する者たちに豊かさがあるように」だからである。平和への愛は、完全な実りを待ち、幸いな収穫の豊かな量を望む。

2

Quod idipsum benedictio in Jacob ad spem fidelium praeformata significat: benedictus enim ita est, fratris benedictionibus occupatis: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, quem benedixit Deus (Gen. XXVII, 27) .

PL 9, 665C

このことを、ヤコブにおける祝福が、信ずる者たちの希望のために予め形づくって示している。すなわち、彼は、兄の祝福を先取りして、このように祝福された。「見よ、我が子の香りは、神が祝福した満ちた畑の香りのようだ」(創世記27:27)。

3

Ager plenus et fertilis, reddens centesimum fructum, huic aeternis copiis abundabit. Et nunc quidem interim beatis fructibus abundamus, quos nobis in speciem fructuum aeternorum Ecclesiae sacramentum et pacis unitas subministrat.

PL 9, 665C

満ち、実り豊かで、百倍の実りを返す畑は、この者に、永遠の富をもって満ちあふれるであろう。そして今もまた、その間、我々は幸いな実りに満ちている。それは、教会の秘義と平和の一致が、永遠の実りの姿として、我々に供するものである。

4

Hoc autem sacramentum spei communis corporalium et communium rerum nominibus ostensum est: quod scientes intelligent.

PL 9, 666A

しかし、この共通の希望の秘義は、体的で共通の事物の名によって示されている。知る者たちは理解するであろう。

5

Namque abundantiae hujus et copiae idem Propheta psalmo altero meminit, dicens: Dedisti laetitiam in corde meo, a tempore frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt in idipsum (Psal. IV, 7 et 8) . Haec igitur abundantia est in idipsum.

PL 9, 666A

同じ預言者は、別の詩篇で、この豊かさと富について言及している。こう言って、「汝は私の心に喜びを与えた。彼らの小麦とぶどう酒と油の時から、彼らは同一のもののうちに増し加えられた」(詩篇4:7、8)。したがって、この豊かさは、同一のもののうちにある。

6

Per hanc enim pacis et sacramentorum abundantiam, beata illa pax et indeficiens et aeterna bonorum coelestium abundantia praeparatur.

PL 9, 666A

なぜなら、この平和と秘義の豊かさを通して、あの幸いな平和と、天の善の、尽きることのない永遠の豊かさが備えられるからである。

Pars LV, Caput XIII

第LV部 第XIII章PL 9, 666A
1

Virtus domui Dei non est sine pace. --Dehinc sequitur, VERS. 7: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus gravibus tuis (ἐν πυργοβάρεσί σου). Pax atque virtus domus hujus connexa sibi sunt.

PL 9, 666A

神の家の力は平和なしにはない〔底本は domui。domus と読む〕。――続いて、「平和が汝の力のうちにあるように、そして豊かさが汝の重い塔々のうちにあるように」(詩篇121:7)(ἐν πυργοβάρεσί σου)。この家の平和と力は、互いに結びついている。

2

Posse enim aliquid nisi ex pace non poterit; quia participatio ejus in idipsum est: in idipsum autem esse pax sola consequitur. Perfecta vero ac pacata virtus eorum tantum est, qui congregantur in idipsum: et idcirco ait: Fiat pax in virtute tua.

PL 9, 666B

なぜなら、何かをなしうることは、平和からでなければありえないからである。その参与は同一のもののうちにあり、同一のもののうちにあることは、ただ平和からのみ生じるからである。完全で平定された力は、同一のもののうちに集められた者たちだけのものである。それゆえ言う、「平和が汝の力のうちにあるように」。

Pars LV, Caput XIV

第LV部 第XIV章PL 9, 666B
1

Turres Ecclesiae principes. His abundans beatitudo. --Civitatem autem necesse est diverso aedificiorum genere consistere.

PL 9, 666B

塔は教会の君主たち。彼らに豊かな至福がある。――ところで、都市は、種々の建築物から成り立たねばならない。

2

Non enim omnis est murus, porta, turris; neque omnis plateae, porticus, tabernae; neque domus, forum, templa, palatium: sed et differentibus inter se domorum magnificentiis differunt quoque cohabitantium dignitates.

PL 9, 666B

というのは、すべてが城壁や門や塔なのではなく、またすべてが街路や柱廊や店なのでもなく、家や広場や神殿や宮殿なのでもない。むしろ、家々の壮麗さが互いに異なるように、共に住む者たちの品位もまた異なる。

3

In omni vero genere civitatis, nihil neque firmius, neque utilius. neque celsius turribus est. Solita vero Scriptura est gravia pro firmis et immobilibus nuncupare: sicuti ait: In populo gravi laudabo te (Ps. XXXIV, 18) .

PL 9, 666B

しかし、都市のあらゆる種類の中で、塔より堅固なものも、有用なものも、高いものもない。そして聖書は、重いものを、堅固で不動のものと呼ぶのが常である。こう言うとおりである。「重い民のうちで私は汝をたたえる」(詩篇34:18)。

4

Nunc quoque cum de pace virtutis memorasset, abundantiam beatitudinis perfectae et aeternae civitatis hujus principibus tamquam firmissimis deputavit, dicens: Et abundantia in turribus gravibus tuis.

PL 9, 666C

ここでもまた、力の平和について言及したのち、この完全で永遠の都市の君主たちに、いわば最も堅固な者として、至福の豊かさを割り当てた。こう言って、「そして豊かさが汝の重い塔々のうちにあるように」。

5

Superius dixerat: Et abundantia diligentibus te: non ergo omnium est abundantia, sed diligentium Deum. Deinde adjecit; Fiat pax in virtute tua.

PL 9, 666C

上では言っていた、「そして汝を愛する者たちに豊かさがあるように」。したがって、豊かさはすべての者のものではなく、神を愛する者たちのものである。次いで付け加えた、「平和が汝の力のうちにあるように」。

6

Pax enim Ecclesiae et unitas virtutem nobis firmitatemque praestat: secundum illud Apostoli: Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum prudentiae, custodiet corda vestra in Christo Jesu (Phil. IV, 7) .

PL 9, 666C

教会の平和と一致は、我々に力と堅固さを与えるからである。使徒のあの言葉のとおりである。「そして、あらゆる思慮の感覚を超える神の平和は、キリスト・イエスにあって、汝らの心を守る」(フィリピ4:7)。

7

Nunc quoque hanc abundantiam, quam diligentibus spoponderat, propriam esse gravium turrium commemorat; eos graves turres significans esse, quicumque diligerint.

PL 9, 666C

ここでもまた、愛する者たちに約束していたこの豊かさが、重い塔々に固有のものであることを言及する。愛する者は誰であれ、重い塔であると意味しているのである。

8

Per quod intelligendum est, abundantiam hanc non promiscuam esse, nec totius admodum civitatis: sed eorum tantum sanctorum et fidelium virorum, qui caeterae civitatis hujus aedificationi tamquam turrium firmitate praestiterint.

PL 9, 667A

これによって理解されるべきは、この豊かさが無差別のものではなく、都市全体のものでもなく、この都市のほかの建設に対して、塔の堅固さのように卓越した、聖なる信仰ある人々だけのものである、ということである。

Pars LV, Caput XV

第LV部 第XV章PL 9, 667A
1

Civitatis Dei, et domus Dei discrimen. --Sequitur deinde Prophetae magnus affectus, et in omnem hominem credentem, sollicitudo piae admonitionis.

PL 9, 667A

神の都市と神の家の区別。――続いて、預言者の大いなる情、そしてあらゆる信ずる人に対する、敬虔な訓戒への配慮が来る。

2

Ait enim, VERS. 8: Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te: propter domum Domini Dei mei quaesivi bona tibi.

PL 9, 667A

こう言うからである。「私の兄弟たちと隣人たちのために、私は汝について平和を語っていた。私の主なる神の家のために、私は汝に善いものを求めた」(詩篇121:8)。

3

Multitudinem in fratribus suis proximisque hujus significat civitatis, propter quos pacem de ea ( scil. civitate) locutus est: ut audientes se ipsos in aedificium consummandae hujus civitatis aptarent.

PL 9, 667A

自らの兄弟たちと隣人たちという言葉で、彼はこの都市の大勢の者を意味している。彼らのために、それ(すなわち、都市)について平和を語ったのである。聞く者たちが、この都市の完成のために、自らを適合させるようにである。

4

Sed qui pacem propter fratres et propinquos suos de ea loquitur, civitati eidem propter domum Dei bona quaerit, dicens, VERS. 9: Propter domum Domini Dei mei quaesivi bona tibi. Civitati ergo bona propter domum Domini quaesita sunt.

PL 9, 667A

しかし、自らの兄弟たちと近しい者たちのために、その都市について平和を語る者は、神の家のために、その同じ都市に善いものを求める。こう言って、「私の主なる神の家のために、私は汝に善いものを求めた」(詩篇121:9)。したがって、都市に善いものが、主の家のために求められたのである。

5

Discernens enim gloriam domus Dei a civitatis universitate, quia necesse est ornatum domus regiae, aedificationi civitatis totius anteferri; quaesivit bona eidem civitati. Primum enim fratres et propinqui ejus, per praedicationem pacis facti sunt Domini civitas.

PL 9, 667B

神の家の栄光を、都市全体から区別しつつ、王の家の飾りが、都市全体の建設に先立たねばならないので、その都市に善いものを求めたのである。というのは、まず彼の兄弟たちと近しい者たちが、平和の宣べ伝えによって、主の都市となった。

6

Secundo vero civitas ipsa jam ex propinquis ejus et fratribus constituta, audiens dignitatem domus Dei domus omnis Dei ipsa esse properavit.

PL 9, 667B

第二に、その都市そのものが、すでに彼の近しい者たちと兄弟たちから成り立ち、神の家の品位を聞いて、それ自身が神の家の全体となることを急いだ。

7

Ac sic civitati huic quaesita sunt bona, dum ex civitate Domini in domum Dei proficit; secundum illud Apostoli: Vos estis templum Dei, et Spiritus Domini habitat in vobis (I Cor. III, 16) .

PL 9, 667B

こうして、この都市に善いものが求められたのである。それは、都市が主の都市から神の家へと進む間のことである。使徒のあの言葉のとおりである。「汝らは神の神殿であり、主の霊が汝らのうちに住む」(一コリント3:16)。

8

Fidelis enim est, qui ait: Pater pro his te rogo ut omnes unum simus, ego in illis, et tu in me: Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 667B

誠実な者だからである、こう言う者は。「父よ、私はこの者たちのために汝に願う、我々がみな一つとなるように、私が彼らのうちに、汝が私のうちに」。それは我々の主イエス・キリストであり、彼は世々にわたって祝福されている者である。アーメン。

Pars LVI, Prooemium

第LVI部 冒頭PL 9, 667B
1

Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo. Ecce sicut oculi servorum in manibus (Infra manus dominorum suorum sicut (Inf. et sicut) , oculi ancillae in manibus (Inf. manus) dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis.

PL 9, 667B

天に住む汝に向けて、私は目を上げた。見よ、僕たちの目が手に向けられるように(下では「その主人たちの手へ、ように」、また下では「そして、ように」)、はしための目がその女主人の手に向けられるように(下では「手へ」)、そのように我々の目は、我々の主なる神に向けられている、神が我々を憐れむまで。

2

Miserere nobis, Domine, miserere nobis: quia multum repleti sumus contemptione (Inf. adspernatione) : quia multum repleta est anima nostra. Opprobrium abundantibus, et despectio (Inf. adspernatio) superbis. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 667B

我々を憐れめ、主よ、我々を憐れめ。我々は侮蔑(下では「蔑み」)でひどく満たされたからである。我々の魂はひどく満たされたからである。豊かな者たちには辱め、傲慢な者たちには軽蔑(下では「蔑み」)。詩篇の講解。

Pars LVI, Caput I

第LVI部 第I章PL 9, 668A
1

Psalmorum superiorum varii gradus. --Efficitur rebus, quod titulo praescriptum est: gradibus enim cantici tamquam de humilibus ad excelsa conscenditur. Namque in primo cantico graduum ad Dominum de tribulatione clamatum est.

PL 9, 668A

先の詩篇の様々な段。――表題に前書きされたことが、事柄において実現する。歌の段によって、いわば低いものから高いものへと登るからである。というのは、第一の都上りの歌において、主に向かって、苦難の中から叫ばれた。

2

Postea levati oculi in montes sunt, et quaesitum unde veniret auxilium. Dehinc quia elevanti oculos, et unde auxilium veniat quaerenti, adest doctrinae propheticae institutio, in his quae sibi sunt dicta laetatus est.

PL 9, 668A

のちに、山々へ目が上げられ、助けがどこから来るのかが求められた。次いで、目を上げ、助けがどこから来るのかを求める者に、預言の教えの教導が傍らにあったので、彼は自分に言われたことを喜んだ。

3

Nunc vero quia usque ad id quod doctrina instituebat accessum est, de quodam quasi profectus sui gradu cantat Propheta, VERS. 1: Ad te levavi oculos meos, qui habitat in coelo, incrementis competentibus contemplandi Dei usus, tamquam post multam caecitatem, per modica et dimensa admissae sibi lucis intervalla, ad consuetudinem totius luminis praeparatus.

PL 9, 668A

しかし今や、教えが教導していたところまで到達したので、預言者は、いわば自らの進歩の段から歌う。「汝に向けて私は目を上げた、天に住む者よ」(詩篇122:1)。彼は、神を観想するにあたってふさわしい増し加わりを用い、あたかも長い盲目ののちのように、自らに許された光のわずかで測られた間隔を通して、光全体に慣れるよう備えられたのである。

4

Deus enim, qui primum in tribulatione invocatus est, quaesitus est a prophetis, eosque prophetiae laetificavit auditu. Sed nunc jam oculis mentis per fidei fiduciam contemplandus est habitans in coelo.

PL 9, 668B

実際、神は、最初は苦難のうちで呼び求められ、預言者たちによって求められ、預言の聞くことによって彼らを喜ばせた。しかし今や、精神の目によって、信仰の確信を通して、天に住む者が観想されねばならない。

Pars LVI, Caput II

第LVI部 第II章PL 9, 668B
1

Coelum visibile non est Dei habitatio, sed Filius. --Sed coelum hoc, quod visibus nostris per materiem sui subjacet, quod tamquam fumus solidatum firmamenti et naturam et nomen accepit, praeteribit et non erit: sedes autem Domini manet in aeternum.

PL 9, 668B

見える天は神の住まいではなく、子である。――しかし、この天は、我々の視覚に、その物質によって現れ、煙のように固められて、大空の本性と名を受けたものであるが、過ぎ去り、なくなる。しかし主の座は永遠にとどまる。

2

Necesse est vero, ut habitatio habitatore suo digna sit: ne corruptibili loco id quod infinitum et incorruptibile est concludamus, dum Deum in coelo hoc habitare credimus. Quaeramus ergo quae habitatio Dei sit.

PL 9, 668B

住まいが、その住む者にふさわしくあることは必要である。神がこの天に住むと信じるうちに、無限で不朽のものを、朽ちる場所に閉じ込めることのないように。それゆえ、神の住まいとは何かを、我々は求めよう。

3

Nempe is qui dixit: Pater enim in me, et ego in Patre (Joan. X, 38) ; et rursum: Ego et Pater unum sumus (Ibid. 30) , et de quo dictum est: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19) : digno et sufficiente Filio, in quo Pater per eamdem naturae habitet virtutem; Patre autem filium, quem ex se genuit, non separante a se differentia divinitatis.

PL 9, 668C

それはもちろん、こう言った者である。「父は私のうちに、私は父のうちにいる」(ヨハネ10:38)。また再び、「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。そして、彼について、「神はキリストのうちにあって、世を自らと和解させていた」(二コリント5:19)と言われている。子はふさわしく十分であり、そのうちに父は、同じ本性の力によって住む。そして父は、自らから生んだ子を、神性の相違によって自らから分けることはない。

4

Sed non nunc de inseparabili virtute Patris et Filii sermo est. Deus enim ex Deo genitus non abest per naturam ab eo, ex quo genitus confitendus est: et Deus innascibilis, unigenitum Deum gignens, manet in illo quem genuit proprietate generandi.

PL 9, 668C

しかし今は、父と子の分かたれない力についての話ではない。神から生まれた神は、本性によって、自らを生んだ者から離れていないからである。そして、生まれざる神は、独り子なる神を生みつつ、生むという固有性によって、自らが生んだ者のうちにとどまる。

5

Omnis autem spes in eo nostra est, ut unigenitum Deum noverimus. Nam de innascibili Deo, nemo tam amens est, qui coelum contuens Deum esse non sentiat (V. tract. Psal. LII, n. 2) . In hoc ergo coelo Deus inhabitat, digno majestatis suae et divinitatis habitaculo.

PL 9, 669A

我々のすべての希望は、我々が独り子なる神を知っていることにある。というのは、生まれざる神については、天を仰いで、神が存在することを感じないほど狂った者は、誰もいないからである(詩篇52の講解、第2節を見よ)。したがって、この天に、神は住む。その威厳と神性にふさわしい住まいに。

Pars LVI, Caput III

第LVI部 第III章PL 9, 669A
1

Per Christum Deus in nobis habitat. --Sed est et alia complacita Deo et electa habitatio, eorum scilicet, de quibus dictum est: Habitabo in his, et deambulabo in ipsis, et ipsi mihi erunt in populum, et ego illis in Deum (II Cor. IV, 16) ; de quibus et Apostolus ait: Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16) .

PL 9, 669A

キリストを通して、神は我々のうちに住む。――しかし、神に喜ばれ、選ばれた別の住まいもある。すなわち、彼らについてこう言われている者たちである。「私は彼らのうちに住み、彼らのうちを歩む。そして彼らは私にとって民となり、私は彼らにとって神となる」(二コリント4:16)。彼らについて、使徒もまた言う、「汝らは神の神殿であり、神の霊が汝らのうちに住む」(一コリント3:16)。

2

Idem quoque Apostolus ait: Qualis de limo, tales et de limo; et qualis coelestis, tales et coelestes (II Cor. XV, 48) . Coelestis ergo est secundus Adam: et idcirco coelestis, quia Verbum caro factum est, ex Spiritu scilicet et Deo homo natus.

PL 9, 669A

同じ使徒はまたこう言う。「泥から出た者がそうであるように、泥から出た者たちもそうであり、天的な者がそうであるように、天的な者たちもそうである」(二コリント15:48)。したがって、第二のアダムは天的である。そして天的であるのは、言が肉となったから、すなわち霊と神から、人として生まれたからである。

3

In hoc ergo Verbo, non inani sono vocis, sed in Deo Verbo; neque in dissidenti a se diversaque substantia, sed in Dei Verbo, Deus tamquam in coelo habitat, in eo scilicet, quod ex se ac suum est, manens: per eum in eis quoque qui coelestes sunt habitans, sicut ipse ad Patrem ait: Ut omnes unum sint, ego in illis, et tu in me (Joan. XVII, 21 et 23) .

PL 9, 669A

したがって、この言のうちに――声の空しい響きではなく、神なる言のうちに、また自らと相反し異なる実体においてではなく、神の言のうちに――神は、いわば天に住むかのように住む。すなわち、自らから出た自らのもののうちにとどまりつつ。その言を通して、天的な者たちのうちにも住む。彼自身が父に向かってこう言うとおりである。「彼らがみな一つとなるように、私が彼らのうちに、汝が私のうちに」(ヨハネ17:21、23)。

4

Ergo si qui in Adam limus fuimus, nunc coelestes sumus in Christo, et Christus habitator est nostri, per habitantem Christum in nobis etiam ille ( nimirum Pater) quoque habitator est nostri, qui est habitans in nobis Christus habitatio.

PL 9, 669A

したがって、もしアダムにおいて泥であった我々が、今やキリストにおいて天的であり、キリストが我々の住人であるなら、我々のうちに住むキリストを通して、あの者(すなわち父)もまた我々の住人である。その者は、我々のうちに住みつつ、キリストを住まいとする者である。

Pars LVI, Caput IV

第LVI部 第IV章PL 9, 669C
1

Publica de Dei sede opinio non excluditur. --Et quia secundum corporalem intelligentiam ille nobis subest sensus, ut coelum quod ultra firmamenti hujus naturam est, Deus inhabitare existimetur; non excludimus publicam illam de sede Dei opinionem ut ei coelum coeli thronus sit; sed et illam dignam Deo habitationem in (Christo) coelestis Adam suo significatam esse credentes.

PL 9, 669C

神の座についての通俗の見解は排除されない。――そして、体的な理解に従うなら、大空のこの本性の彼方にある天に、神が住むと考えられる、という感覚が我々にはあるので、我々は、天の天が神の玉座であるという、神の座についてのあの通俗の見解を排除しない。むしろ、神にふさわしいあの住まいもまた、自らの天的なアダムにおいて(キリストにおいて)示されていると信じる。

2

Etiam hoc ergo Deus coelum habitare noscendus est, per eum quoque inhabitans, quos in eo constituit esse coelestes.

PL 9, 669C

したがって、神は、この天にも住むと知られるべきである。神は、そのうちに天的な者として立てた者たちのうちに、彼を通して住むのである。

Pars LVI, Caput V

第LVI部 第V章PL 9, 669C
1

Animus Deo deditus non distrahendus. --Oportet autem eos qui ad Deum oculos mentis erexerint, non retorquere eos atque deflectere, quia ut in Evangeliis dictum est: Nemo retro respiciens aratrum tenens aptus est regno coelorum (Luc. IX, 6) .

PL 9, 669C

神に献じられた心は、引き離されてはならない。――さて、神へ精神の目を向けた者たちは、それを振り向けたり、逸らしたりしてはならない。福音書に言われているとおり、「後ろを振り返りながら鋤を持つ者は誰も、天の国にふさわしくない」(ルカ9:6)。

2

Relinquentes enim templa, aras, cupiditates, lascivias et omne vitiorum profundum, convenit indefesso obtutu invictoque persistere.

PL 9, 670A

実際、神殿、祭壇、欲望、放縦、悪徳のあらゆる深みを捨てて、疲れを知らぬ、屈しない凝視をもってとどまるのがふさわしい。

3

Si enim gentes errore suo caecae indemutabili pertinacia falsis religionibus detinentur, ita ut reflecti a superstitionibus suis veri ratione non possint, diversis diis, ut vocant, perseverante stultitia servientes, et si anima peccantium, capta vitiorum illecebris, devotissime servit tamquam imperanti sibi corpori; quanto nos magis convenit Deum conditorem coeli et terrae cognoscentes (qui ut potens fuerit ex terra inanima animare hominem, ita et potens sit hominem qui jam animatus occiderit, in aeternitatis consortium excitare), sine deflexu aliquo ac devia religione venerari, neque quoquam intentae fidei pertinaciam deflectere?

PL 9, 670A

実際、異邦人が、自らの誤りに盲いて、変わらぬ頑迷さによって偽りの宗教に囚われ、真理の理によって自らの迷信から引き戻されることができず、彼らの言うところの様々な神々に、愚かさに固執して仕え、また、罪人たちの魂が、悪徳の誘惑に捕らえられて、自らに命じる体に、きわめて献身的に仕えるなら、天と地を造った創造者である神を知る我々には――この神は、生命なき土から人を生かすことができたように、すでに生かされて死んだ人を、永遠の交わりへと起こすこともできる――なお一層どれほど、いかなる逸脱もなく、逸れない宗教をもって崇めることがふさわしく、また、張りつめた信仰の頑なさを、どこへも逸らさないことがふさわしいことか。

Pars LVI, Caput VI

第LVI部 第VI章PL 9, 670B
1

Manus, opera. Servi peccati. In quae opera intendant. --Et docet propheta hos mentis suae oculos indemutabili ad Deum esse semper obtutu, dicens, VERS. 2: Ecce sicut oculi servorum in manus dominorum suorum et sicut oculi ancillae in manus dominae suae: sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis.

PL 9, 670B

手、業。罪の僕たち。彼らはどのような業に目を向けるか。――そして預言者は、自らの精神のこれらの目が、変わらぬ凝視をもって常に神に向けられていると教える。こう言って、「見よ、僕たちの目がその主人たちの手へ向けられ、はしための目がその女主人の手へ向けられるように、そのように我々の目は、我々の主なる神に向けられている、神が我々を憐れむまで」(詩篇122:2)。

2

Exempli comparationem propheta posuit, ut sicut in manus dominorum oculi servorum sunt, ita ad Deum oculi fidei suae intenti sint: quia fidelis servus ad omnem obedientiam voluntatis dominicae sollicitus sit, indeflexosque oculos semper intendat.

PL 9, 670B

預言者は、範例の比較を置いた。僕たちの目が主人たちの手へ向けられているように、自らの信仰の目が神へ向けられているように、である。忠実な僕は、主人の意志へのあらゆる服従に心を配り、逸れぬ目を常に向けるからである。

3

Sed si de servis ac dominis corporalibus sermo esset, dictum ita fuerat, oculos servorum in oculis vel in lingua, vel in conspectu esse dominorum aut nutu enim his jubetur, aut ore. Sed manus pro operibus Scriptura frequenter significat.

PL 9, 670B

しかし、もし体的な僕と主人についての話であれば、僕たちの目は、主人たちの目に、あるいは舌に、あるいは視線にある、と言われていたであろう。彼らは、うなずきか口によって命じられるからである。しかし聖書は、手を、しばしば業の意味で用いる。

4

Sunt autem qui neque hominum, neque Dei servi sunt; sed servi sunt peccati, Domino dicente: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VII, 34) .

PL 9, 670C

しかし、人の僕でも神の僕でもない者たちがいる。彼らは罪の僕である。主がこう言うとおりである。「罪を行う者はみな、罪の僕である」(ヨハネ7:34)。

5

Hi ergo servi harum spiritalium nequitiarum in coelestibus, in opera eorum tamquam in manus dominorum suorum oculis mentis suae semper intenti sunt, vitiorum in id desiderio atque admiratione defixi.

PL 9, 670C

したがって、天上にある、これらの霊的な悪の僕たちは、その業に、あたかも主人たちの手に対するように、常に自らの精神の目を向けている。悪徳への欲望と感嘆によって、そこに釘付けにされて。

6

Sunt autem haec diabolica, id est, deorum gentilium opera, quae significantur in manibus, venter, otium, luxus, libido, superbia, avaritia, ambitio: in haec ergo voluntatum, quarum dominatui subjacent, opera spectantes sensus sui oculis intendunt, quibus dii plures sunt innumerosique domini, prout uniuscujusque studium et natura auctorem sibi religionis elegerit.

PL 9, 670C

これらは悪魔的なもの、すなわち異邦人の神々の業であって、手で意味されているのは、腹、怠惰、奢侈、色欲、傲慢、強欲、野心である。したがって、その支配に服している意志のこれらの業を見つめて、彼らは自らの感覚の目を向ける。彼らには神々が多く、主人が数え切れず、それは、各人の熱心と本性が、自らのために宗教の創始者を選んだとおりである。

Pars LVI, Caput VII

第LVI部 第VII章PL 9, 671A
1

Deus nobis unus, non solus. --Nobis autem unus Deus est, non tamen per unionem Dei Domino nostro Jesu Christo quod Deus est abnegantes; sed sequentes Legem et prophetas et Evangelia et apostolos, divinitatis unitatem in innascibili Deo et in unigenito Deo secundum proprietatem atque naturam cum fide et veritate profitemur.

PL 9, 671A

我々には神は一つであって、独りではない。――我々には神は一つであるが、しかし、神の一致のゆえに、我々の主イエス・キリストにおいて彼が神であることを否認するのではない。むしろ、律法と預言者と福音書と使徒たちに従い、生まれざる神と独り子なる神において、神性の一致を、固有性と本性に従って、信仰と真理をもって告白する。

2

Nusquam enim genere plurali, nec deos neque dominos sermo propheticus nuncupavit; sed unumquemque suo ordine.

PL 9, 671A

実際、預言の語りは、決して複数形で、神々とも主人たちとも呼ばなかった。むしろ、各々をその順序で呼ぶ。

3

Genesis namque ait: Et pluit sulphur et ignem Dominus a Domino (Gen. XIX, 25) ; et Propheta: Unxit te, Deus, Deus tuus (Ps. XLIV, 8) ; et, Dixit Dominus Domino meo (Ps. CIX, 1) ; et Evangelia: Et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1) ; et Apostolus: Unus Deus ex quo omnia, et unus Dominus Jesus per quem omnia (I Cor. VIII, 6) ; et rursum: Ex quibus Christus, qui est super omnia Deus (Rom., IX, 5) .

PL 9, 671A

すなわち、創世記はこう言う。「そして主は、主のもとから、硫黄と火を降らせた」(創世記19:25)。また預言者は、「神よ、汝の神が汝に油を注いだ」(詩篇44:8)と言い、また、「主は私の主に言った」(詩篇109:1)と言う。また福音書は、「そして言は神とともにあり、言は神であった」(ヨハネ1:1)。また使徒は、「一つの神から万物が出、一つの主イエスによって万物がある」(一コリント8:6)。また再び、「彼らからキリストが、万物の上にある神である者が出た」(ローマ9:5)。

4

Hoc ergo propter Dominum dictum est: ut intelligeremus per id quod unus innascibilis Deus est, non adimi unigenito Deo posse quod Deus est.

PL 9, 671B

したがって、これは主のために言われたのである。生まれざる神が唯一であるということによって、独り子なる神から、神であることを奪うことはできないと、我々が理解するためである。

5

Deus enim unus uterque est: non quod (ut Hierax) unus divisus in duos sit, aut uterque ipse sit (ut Sabellius sensit), ut nuncupatio sola fecerit patrem et filium, non natura gignendi: sed idcirco Deus unus, quia neque duo innascibiles, neque unigeniti duo, sed unus ex uno, et ambo unum, non dissimili scilicet aut differente a se substantia divinitatis in utroque.

PL 9, 671B

実際、神は、双方で一つである。(ヒエラクスのように)一つのものが二つに分かれているのでも、(サベリウスが考えたように)双方が同一であって、名称だけが父と子を作り、生む本性が作るのではないというのでもない。むしろ、神は一つであるのは、生まれざる者が二人でも、独り子が二人でもなく、一者からの一者であって、二者が一つだからである。すなわち、神性の実体が、双方において、異なりも相違もないからである。

Pars LVI, Caput VIII

第LVI部 第VIII章PL 9, 671C
1

Cur plures servi ac domini, ancilla ac domina una. --Sequitur deinde: Et sicut oculi ancillae in manus dominae suae.

PL 9, 671C

なぜ僕と主人は複数で、はしためと女主人は一人なのか。――続いて、「そして、はしための目が、その女主人の手に向けられるように」。

2

Tenuit vero eumdem Propheta ordinem, ut in comparationis exemplum ancillae quoque oculos in manus dominae esse commemoraret intentos: ut in operum potius efficientias haec desideria servorum doceret intenta.

PL 9, 671C

預言者は、同じ順序を保った。比較の範例として、はしための目もまた女主人の手に向けられていると述べるためである。これらの僕たちの欲望が、むしろ業の成果へ向けられていることを教えるためである。

3

Sed cum plures servi plurium dominorum sint positi in exemplum; quaerendum cur ancilla una unius commemorata sit dominae. Plures enim servi, ut superius diximus, plurimorum sunt deorum.

PL 9, 671C

しかし、範例として、複数の主人の複数の僕たちが置かれたのに、なぜ一人の女主人の、一人のはしためが述べられたのかを、尋ねねばならない。上で述べたように、複数の僕たちは、多くの神々のものだからである。

4

Nunc autem una ancilla et una domina: quia natura una est animae humanae, sicuti et terrenae carnis una natura est.

PL 9, 671C

ところが今は、一人のはしためと、一人の女主人である。人間の魂の本性は一つであり、地上の肉の本性も一つだからである。

5

Et quia nunc de peccatoribus, qui peccati servi sunt, sermo est; haec ancilla anima carni dominae suae dedita est, per corporalium et vitiorum blandimenta subjecta: habetque inferiori sui per illecebrarum fomenta dominatum ( passive ), fructus operum ejus inspiciens.

PL 9, 671C

そして今、罪の僕である罪人たちについて語っているので、このはしためである魂は、自らの女主人である肉に身を委ね、体的なものと悪徳の甘言によって服従させられている。そして、誘惑の刺激を通して、自らより低いものによる支配を(受動的な意味で)受け、その業の実りを見つめる。

6

Ergo ut hos servos et hanc ancillam indemutabiles vitia sua detinent, ut in his quadam religiosa stultitiae suae intentione persistant; ita fidem, quae non temporaria ac mobilis sit, neque emissis tentationibus defatigetur, sed usque ad consummationem misericordiae Dei immobilis et indemutata permaneat.

PL 9, 672A

それゆえ、これらの僕たちとこのはしためを、その悪徳が不変のまま留め置き、彼らがそこに、自らの愚かさへの一種の宗教的な集中のうちに固執するように、そのように、信仰も、一時的で動きやすいものではなく、放たれた誘惑によって疲れ果てることもなく、神の憐れみの成就に至るまで、不動で不変のままとどまる〔べきである〕。

Pars LVI, Caput IX

第LVI部 第IX章PL 9, 672A
1

Spes Prophetae pertinax. --Et idcirco Propheta pertinaciam spei suae usque ad finem accipiendae misericordiae demonstrat, dicens: Ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis.

PL 9, 672A

預言者の粘り強い希望。――そして、それゆえ預言者は、憐れみを受けるときまでの、自らの希望の粘り強さを示す。こう言って、「そのように我々の目は、我々の主なる神に向けられている、神が我々を憐れむまで」。

2

Non desinit, non absistit, tardet licet ad tentationem fidei misericordiam suam Dominus: quia fides constantem praestare debet fiduciae suae expectationem, et desperatio omnis diffidentiae confessio sit.

PL 9, 672A

やめず、離れない。たとえ主が、信仰の試みのために、その憐れみを遅らせるとしても。信仰は、自らの確信の揺るがぬ待望を示さねばならず、あらゆる絶望は、不信の告白であるからである。

3

Sed Propheta non incertus est misericordiae Dei: nam oculi ejus in eum, quoad usque misereatur, intenti sunt. Intenti autem adeo, ut intentioni eorum oratio geminata subjecta sit. Ait enim post haec, VERS. 3: Miserere nobis, Domine, miserere nobis.

PL 9, 672B

しかし、預言者は、神の憐れみについて不確かではない。彼の目は、神が憐れむときまで、神に向けられているからである。しかも、向けられているあまり、その凝視に、重ねられた祈りが続く。こののち、こう言うからである。「我々を憐れめ、主よ、我々を憐れめ」(詩篇122:3)。

4

Et intentus est, et intentus orat: ea scilicet perseverantia, qua vitiorum servi in dominantibus sibi vitiis demorantur, ille certissima bonorum aeternorum spe, et perfectae in se misericordiae fiducia perseverat.

PL 9, 672B

彼は目を向け、目を向けて祈る。すなわち、悪徳の僕たちが、自らを支配する悪徳のうちにとどまるその粘り強さで、彼は、永遠の善への最も確かな希望と、自らに対する完全な憐れみへの確信とをもって、耐え続ける。

Pars LVI, Caput X

第LVI部 第X章PL 9, 672B
1

Fideles injuriis vexati, de injuriis suis ac de vexantium peccatis dolent. Levamen iis a solo Deo. --Sequitur vero, ut saepenumero cognovimus, hanc fidelium spem gravis iniquorum obtrectatio, et molesta malignorum insectatio.

PL 9, 672B

信仰者は、不当な扱いに苦しめられ、自らへの不当な扱いと、苦しめる者たちの罪とを悲しむ。彼らへの慰めは、神のみから来る。――しばしば我々が知ってきたように、信仰者のこの希望には、不義な者たちの重い非難と、悪意ある者たちの煩わしい追及が続く。

2

Justitiam enim a nobis praedicari, iniquus odit; pudicitiam si laudamus, impudicus offenditur; exsecratur in nobis ebrietas jejunia. At vero cum ad liberalitatem cohortamur, insipientiam nostram avarus accusat.

PL 9, 672C

不義な者は、我々によって義が宣べ伝えられることを憎み、我々が貞潔を称えるなら、不貞な者は気を悪くし、泥酔は我々における断食を呪う。しかし、我々が寛大を勧めるとき、貪欲な者は我々の愚かさを咎める。

3

Cum Christum Deum praedicamus crucifixum, religionem Judaeus et omnis ex gentibus persecutor exprobrat. Cum judicium Dei exspectamus, offenduntur saeculi reges, et Deum arbitrum vitae ab unoquoque actae recusant.

PL 9, 672C

我々が十字架につけられたキリストを神として宣べ伝えるとき、ユダヤ人と、異邦人から出たあらゆる迫害者は、その宗教を非難する。我々が神の裁きを待望するとき、世の王たちは気を悪くし、各人によって営まれた生の審判者としての神を拒む。

4

Cum resurrectionem annuntiamus, mortua cum vitiis suis infidelium corpora contradicunt. Fidem quoque nostram a Lege et Prophetis et Evangeliis et Apostolis susceptam omnes haereticorum falsitates coarguunt.

PL 9, 672C

我々が復活を告げ知らせるとき、不信の者たちの、悪徳とともに死んだ体が異を唱える。また、我々の信仰を、律法と預言者と福音書と使徒たちから受けたものとして、異端者たちのあらゆる偽りが論駁する。

5

Caedimur, maledicimur, fugamur, necamur ferro, flammis, profundo; desaevitur in nostram verecundiam, desaevitur in corpora: dolor nobis est ex injuriis nostris. Et quia injuriae nostrae his qui eas inferunt mors est, dolor nobis est ex miseratione pereuntium.

PL 9, 672C

我々は打たれ、呪われ、追われ、剣と炎と深みによって殺される。我々の慎みに対して猛威が振るわれ、体に対して猛威が振るわれる。我々には、自らへの不当な扱いのゆえの苦痛がある。そして、我々への不当な扱いは、それを加える者たちにとって死であるので、我々には、滅びゆく者たちへの慈悲のゆえの苦痛がある。

6

Ideoque post geminam precationem, qua dixerat: Miserere nobis, Domine, miserere nobis; adjecit: Quia multum repleti sumus adspernatione. VERS. 4.

PL 9, 673A

そしてそれゆえ、こう言った二重の祈りのあと、「我々を憐れめ、主よ、我々を憐れめ」、付け加えた。「我々は蔑みでひどく満たされたからである」。

7

Quia multum repleta est anima nostra: Deo solo adversum haec opitulari potente, ut ab adspernatione atque contemptu eximat usque in finem misericordiae ( subaud. accipiendae) in se semper intentum.

PL 9, 673A

「我々の魂はひどく満たされたからである」(詩篇122:4)。これらに対して助けることができるのは神のみであり、神が、憐れみの終わり(「受けるべき」を補って読む)に至るまで自らに常に向けられている者を、蔑みと侮蔑から取り出すのである。

8

Et idcirco donec sibi Deus misereatur intentus est, idcirco gemina oratione misericordiam sibi Dei precatur, quia multum ipse atque anima sua repleta adspernatione sit, Deo, ut diximus, tantum potente in multa adspernatione misereri: neque solum in id potente, sed potente etiam in contraversum omnia retorquere, et quamdam vicissitudinem praestare patienti.

PL 9, 673A

そしてそれゆえ、神が自らを憐れむまで彼は向けており、それゆえ二重の祈りで、神の憐れみを自らに祈る。それは、彼自身とその魂が、蔑みでひどく満たされているからである。神は、我々が述べたように、多くの蔑みのうちで憐れむことができ、しかもそれだけでなく、すべてを逆に転じ、苦しむ者にある種の交替を与えることもできる。

Pars LVI, Caput XI

第LVI部 第XI章PL 9, 673B
1

Lazari pauperis et divitis vicissitudo. --Testis nobis est et pauper in Abrahae sinu quiescens, et dives perustus in poena. Ille enim in aggestu fimi ante divitis januam, fame tabidus, ulcerum sanie defluens sederat, canibus vulnera dissoluta lingentibus.

PL 9, 673B

貧しいラザロと金持ちとの交替。――我々の証人は、アブラハムの懐に憩う貧しい者と、罰のうちに焼かれる金持ちである。すなわち、前者は、金持ちの門の前の糞の山の上に、飢えて衰え、傷の膿を垂らしながら座っており、犬が、崩れた傷を舐めていた。

2

Sed haec erat militia corporis, haec adversum saeculum pugna. Interius tamen anima ejus per fidem invulnerabilis, et ad omne telum voluptatis ac vitia invia: et idcirco ab Angelis post carnis dissolutionem beata in Abrahae sinum fertur.

PL 9, 673B

しかし、これは体の戦い、世に対するこの闘いであった。それでも、その魂は内側で、信仰により傷つくことなく、快楽と悪徳のあらゆる矢〔底本は vitia。格が合わないので、vitii または vitiorum の崩れと見て解した〕を寄せつけなかった。そしてそれゆえ、肉の解体ののち、天使たちによって、幸いにもアブラハムの懐へ運ばれる。

3

Ille vero cui omnis erat vestitus in purpura, cui totius civitatis nobilitas gravi dominatu subdita famulabatur, cui aeris, terrae, maris copiae in usum convivii congerebantur, uni ventri ejus officiis elementorum omnium servientibus, qui huic pauperi januam clauserat, micas de mensa excidentes negaverat, et tamquam contumeliam suam occursum ejus exprobraverat: excedens hoc quo male usus erat corpore, impenetrabilis a sanctis chao separatur, omni poenarum ministerio excipitur, dolet, vexatur, amburitur, irrorari se ac refrigerari minimo digito requiescentis in sinu Abrahae pauperis deprecatur.

PL 9, 673B

他方、あらゆる衣が紫にあり、都市全体の貴族が重い支配に服して仕え、空と地と海の豊かさが宴の用のために積み上げられ、ただその腹のためにあらゆる元素が奉仕し、この貧しい者に門を閉ざし、食卓から落ちるパン屑を拒み、その出会いを自らへの侮辱のようにとがめた者は、悪用したこの体から出て行くと、聖徒たちから、越えられぬ深淵によって隔てられ、あらゆる刑罰の奉仕に迎え入れられ、苦しみ、悩まされ、焼かれ、アブラハムの懐に憩う貧しい者の一番小さな指で、自らが潤され、冷やされるよう、懇願する。

4

Cui Abraham respondit: Fili, recordare, quia recipisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris (Luc. XVI, 25) . Fit alterna conversio: et demutatur laetitia in moerorem, et moeror in gaudium. Et videamus an idipsum quod Evangelium exposuit, nunc quoque Propheta significet.

PL 9, 673C

この者にアブラハムは答えた。「子よ、思い出せ。汝は生涯において善いものを受け、ラザロは同様に悪いものを受けた。だが今は、ここで彼は慰められ、汝は苦しめられる」(ルカ16:25)。交替が起こる。喜びは悲しみに、悲しみは喜びに変わる。そして、福音書が説明したまさにそのことを、今も預言者が意味しているかどうかを、見よう。

Pars LVI, Caput XII

第LVI部 第XII章PL 9, 673C
1

Divitum et humilium seu egenorum exitus. -- Ait namque: Opprobrium abundantibus, et adspernatio superbis.

PL 9, 673C

富める者と、低い者ないし貧しい者の結末。――こう言うからである。「豊かな者たちには辱め、傲慢な者たちには蔑み」。

2

Post superiores, quas commemoravimus, insectationes regum, gentium Judaeorum, haereticorum, atque etiam saepe nostrorum, facta hic quoque est evangelica conversio, ut abundantibus sit opprobrium, et superbis adspernatio.

PL 9, 673D

我々が言及した、王たち、異邦人、ユダヤ人、異端者、そしてしばしば我々の仲間たちによる、上述の追及のあと、ここでもまた、福音書的な転換が起こった。すなわち、豊かな者たちには辱めが、傲慢な者たちには蔑みがある。

3

Superbia in contemptum, et copia mutatur in inopiam: rursumque et contemptus in superbiam, et inopia demutatur in copiam, propheta utrumque istud per verba eadem monstrante, cum dicit: Opprobrium abundantibus, et adspernatio superbis, sive quod modo opprobrium ferant, qui postea in regno Domini abundabunt, et quod nunc in adspernatione sint, qui postea per fidei confidentiam superbient: sive quod judicii tempore opprobrium et adspernatio in eos, qui nunc in saeculo abundent ac superbiant, revertatur.

PL 9, 674A

傲慢は侮蔑に、富は欠乏に変わる。そしてまた、侮蔑は誇りに、欠乏は富に変わる。預言者は、この二つを同じ言葉で示す、「豊かな者たちには辱め、傲慢な者たちには蔑み」と言うとき。すなわち、今は辱めを負う者たちが、のちに主の国で豊かになり、今は蔑みのうちにある者たちが、のちに信仰の確信によって誇るようになる、という意味で。あるいは、裁きの時に、今この世で豊かで傲慢な者たちに、辱めと蔑みが戻る、という意味で。

Pars LVI, Caput XIII

第LVI部 第XIII章PL 9, 674A
1

Humilitatis exempla. --Paulus in infirmitatibus et in angustiis suis gloriatur. Judicem quoque eligi potentium ex contemptibilibus Ecclesiae praecepit (I Cor. VI, 4) .

PL 9, 674A

謙遜の範例。――パウロは、自らの弱さと苦難において誇る。また、教会の軽んじられている者たちの中から、有力者たちの裁き手が選ばれるよう命じた(一コリント6:4)。

2

Mutuam sibi legem ille et Petrus instituunt, ut meminissent egenorum, eorumque curam facerent sollicite.

PL 9, 674B

彼とペトロは、互いに、貧しい者たちを思い起こし、彼らへの配慮を心をこめて行うという取り決めを定める。

3

Minimorum angeli Deum quotidie vident (Math. XVIII, 10) ; humilis exaltabitur (Matth. XXIII, 12) ; et optimum sacrificium Deo est cor contribulatum (Ps. L, 19) .

PL 9, 674B

「最も小さな者たちの天使は、日々、神を見ている」(マタイ18:10)。「低い者は高められる」(マタイ23:12)。そして、「神への最善の犠牲は、砕かれた心である」(詩篇50:19)。

4

Non ergo abjiciamus humilem, non contemnamus pauperem, non transeamus indigentem: ne profundo ab his chao separemus, ne, refrigerare nos minimo digito suo dedignentur, quia opprobrium abundantibus, et adspernatio superbis sit.

PL 9, 674B

それゆえ我々は、低い者を退けず、貧しい者を蔑まず、困窮する者のそばを通り過ぎないようにしよう。彼らから深い淵によって隔てられることのないように、また、彼らが自らの一番小さな指で我々を冷やすことを拒むことのないように。豊かな者たちには辱め、傲慢な者たちには蔑みがあるからである。

5

Demutabilis est ista conversio, et digna in bonos ac malos vicissitudo, quam in Evangeliis ostendit dicens: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matt. V, 5) ; et rursum: Vae vobis qui ridetis, quoniam flebitis (Luc. VI, 25) , ait Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 674B

この転換は変わりうるものであり、善い者と悪い者に対するふさわしい交替である。それを福音書は示して言う。「幸いなるかな、嘆く者たち、彼らは慰められるからである」(マタイ5:5)。また再び、「災いなるかな、笑っている汝らは、汝らは泣くであろう」(ルカ6:25)、と、我々の主イエス・キリストは言う。彼は世々にわたって祝福されている者である。アーメン。

Pars LVII, Prooemium

第LVII部 冒頭PL 9, 674C
1

Nisi quod Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, nisi quod Dominus erat in nobis; cum surgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos. Cum (Inf. in eo cum) irasceretur animus eorum in nos, forsitan aqua absorbuisset nos.

PL 9, 674C

もし主が我々のうちにいなかったなら、今イスラエルは言うがよい、もし主が我々のうちにいなかったなら。人々が我々に立ち向かったとき、おそらく彼らは我々を生きたまま呑み込んだであろう。彼らの心が我々に向かって怒ったとき(下では「その怒りのうちに、…とき」)、おそらく水が我々を呑み込んだであろう。

2

Torrentem pertransivit anima nostra: forsitan pertransisset anima nostra aquam immensam. Benedictus Dominus Deus, qui non dedit nos in capturam dentibus eorum. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venatorum. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 674C

我々の魂は急流を渡った。我々の魂は、おそらく測り知れない水を渡ったであろう。主なる神は祝福されている。彼は我々を、彼らの歯に獲物として渡さなかった。我々の魂は、猟師たちの罠から雀のように救い出された。罠は砕かれ、我々は解き放たれた。我々の助けは、天と地を造った主の名にある。詩篇の講解。

Pars LVII, Caput I

第LVII部 第I章PL 9, 674D
1

Vox Israel ad exemplum prophetae. --Attulit magnum nobis compendium psalmus anterior: ab eo enim in hunc scanditur. Oculi namque mentis nostrae intenti in Deum fuerunt usque ad misericordiae finem, multis undique adspernationibus et opprobriis circumstantibus.

PL 9, 674D

イスラエルの声、預言者にならって。――前の詩篇は、我々に大きな近道をもたらした。前の詩篇から、この詩篇へと登るからである。実際、我々の精神の目は、憐れみの終わりに至るまで神に向けられていた。四方から多くの侮蔑と辱めに囲まれながら。

2

Post quae misericordiam consecutos, et de opprobrio in abundantia, de adspernatione in superbia collocatos, quid agere ac loqui nos oporteat, propheta demonstrat, dicens, VERS. 1: Nisi quod Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, nisi quod Dominus erat in nobis; cum surgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos.

PL 9, 675A

これらののち、憐れみを得て、辱めから豊かさのうちへ、侮蔑から誇りのうちへと置かれた我々が、何をし、何を語るべきかを、預言者は示して言う。「もし主が我々のうちにいなかったなら、今イスラエルは言うがよい、もし主が我々のうちにいなかったなら。人々が我々に立ち向かったとき、おそらく彼らは我々を生きたまま呑み込んだであろう」(詩篇123:1)。

3

Et quidem sermo ipse talis est, ut intelligatur prophetae esse, instruentis quid dici a caeteris oporteat. Primum enim res ipsa dicta est: dehinc qualiter sit dicenda monstratur. Et hic fuit ordo, ut quid agendum, dehinc quatenus agendum esset, ostenderetur.

PL 9, 675A

そして実際、この言葉そのものは、ほかの者たちによって何が語られるべきかを教える、預言者のものであると理解される。まず事柄そのものが語られ、次に、それがどのように語られるべきかが示されるからである。そして、まずなすべきことが、次にどこまでなすべきかが示される、という順序であった。

4

Nisi quod Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel. Dictum est ergo quid dici ab Israel oporteret. De Israel frequenter admonuimus, eum existimandum esse, qui Deum mentis oculis contemplatus sit.

PL 9, 675B

「もし主が我々のうちにいなかったなら、今イスラエルは言うがよい」。したがって、イスラエルによって何が語られるべきかが述べられた。イスラエルについては、神を精神の目で観想した者と考えるべきだと、我々はしばしば注意を促した。

5

Nunc ergo secundum propheticam doctrinam cognito quid dicere debeat Israel, loquitur, VERS. 2: Nisi quod Dominus erat in nobis; cum surgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos.

PL 9, 675B

それゆえ今、預言の教えに従い、イスラエルが何を語るべきかを知って、語る。「もし主が我々のうちにいなかったなら。人々が我々に立ち向かったとき、おそらく彼らは我々を生きたまま呑み込んだであろう」(詩篇123:2)。

6

Hoc ergo Israel, exemplum accipiens a propheta, dicit: quia audivit: Nisi quod Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel.

PL 9, 675B

したがって、これをイスラエルは、預言者から範例を受け取って言う。「もし主が我々のうちにいなかったなら、今イスラエルは言うがよい」と聞いたからである。

Pars LVII, Caput II

第LVII部 第II章PL 9, 675B
1

Gloriandi in se homini nulla causa. --Non est autem leve mandatum illud, quod necesse fuit praeeunte quodam prophetae praeconio demonstrari. In his namque rebus, quae difficiles sunt, desideratur exemplum.

PL 9, 675B

人間には、自らを誇る理由が何もない。――ところで、あの戒めは軽いものではない。預言者のある宣告が先導して、それを示すことが必要であった。実際、困難な事柄においては、範例が求められるからである。

2

Omnis enim natura hominum insolens ad res secundas est, et imbecillitatis suae immemor, inconsulte in prosperis jactans est, quod ab homine doctrina Dei erudito abesse oportet. Quis enim relictus est nobis gloriandi locus, recordantibus omnia ex Deo esse?

PL 9, 675C

実際、人間の本性はすべて、順境において傲慢であり、自らの弱さを忘れ、繁栄のうちに思慮なく誇る。これは、神の教えによって教育された人間には、あってはならないことである。すべてが神から出ていることを思い起こす我々に、誇るためのどんな場が残されているだろうか。

3

Si nos nobis vitam inseruimus, debeamus et nobis corporum speciem: si ipsi pluvias aestusque moderamur, ex nostro esse proventus fructuum gloriemur: si non in omnibus opus est Dei misericordia, etiam omnia nobis tamquam ex nostro sint vindicemus.

PL 9, 675C

もし我々が自分で自分に命を植え付けたのなら、我々は、体の姿もまた自分に負うことになろう。もし我々自身が雨と暑さを調節するのなら、実りの収穫が我々から出ていると誇ってもよい。もし何事においても神の憐れみが要らないのなら、すべてを、あたかも我々のものからのように、我々のものと主張してもよい。

4

Numquid fortis fortem se gloriabitur, quem corporis aegritudo efficiet infirmum? Numquid dives in opibus gloriabitur, cui haec omnia forte fur, praedo, tyrannus abripiet? Numquid nobilitas gloriabitur, effecta nonnumquam indigna et miserabilis servitus?

PL 9, 675C

強い者は、体の病が弱い者にしてしまうのに、強い者として誇るだろうか。富める者は、これらすべてを、盗人や強盗や僭主がたまたま奪い去るのに、富のうちに誇るだろうか。高貴な生まれは、ときに卑しく哀れな隷属となってしまうのに、誇るだろうか。

5

Numquid sapiens gloriabitur, incertus quid in momenta sibi accidat? Sed si quid horum sine molestiae alicujus interpellatione utimur; delectamur, efferimur.

PL 9, 676A

知者は、瞬間ごとに自分に何が起こるかも分からないのに、誇るだろうか。しかし我々は、これらのうちのどれかを、何らかの煩いの妨げなしに用いるときには、喜び、思い上がる。

6

Et si ex aliqua tristitia in gaudium revertamur, hujus ipsius vix adepti gaudii incapaces ultra sensum humanae imbecillitatis extollimur; immemores dicti hujus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis in fortitudine sua, neque dives in divitiis suis, sed in eo glorietur qui gloriatur, intelligere se, et cognoscere quoniam ego sum Dominus (Jerem. IX, 23, 24) .

PL 9, 676A

そして、何らかの悲しみから喜びへと戻るとき、ようやく得たそのまさに喜びをすら受け止めきれず、人間の弱さの感覚を超えて舞い上がる。この言葉を忘れているのである。「知者はその知恵を誇るな、強い者はその強さを誇るな、富める者はその富を誇るな。むしろ、誇る者は、自らが悟り、また、私が主であることを知ることにおいて誇れ」(エレミヤ9:23、24)。

7

Ergo nos de consuetudinis nostrae vitio insolentes, quodam praescripto confessionis propheta formavit: et ad honorem Deo reddendum, et in eo gloriandum exemplo admonitionis edocuit, dicens: Nisi quod Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel.

PL 9, 676A

それゆえ、我々の習慣の悪弊によって傲慢な我々を、預言者は、告白のある定めによって形づくった。そして、神に栄誉を帰し、神において誇ることを、訓戒の範例によって教えた。こう言って、「もし主が我々のうちにいなかったなら、今イスラエルは言うがよい」。

Pars LVII, Caput III

第LVII部 第III章PL 9, 676B
1

Deo a quo sunt bona omnia sua tribuenda. --Auditis igitur a propheta quae dicere nos oportet, dicamus et nos: Nisi quod Dominus erat in nobis; cum insurgerent homines in nos, VERS. 3, forte vivos deglutissent nos.

PL 9, 676B

すべての善は、その源である神に帰されるべきである。――それゆえ、我々が語るべきことを預言者から聞いたので、我々もまた言おう。「もし主が我々のうちにいなかったなら。人々が我々に向かって立ち上がったとき」、「おそらく彼らは我々を生きたまま呑み込んだであろう」(詩篇123:3)。

2

Perpessi namque hominum insectationes, regum impias constitutiones, consiliatorum illecebrosas adhortationes, cum in fide maneamus, cum in timore Dei resideamus, cum in spe bonorum aeternorum immoremur, adjuti Dei misericordia, scientes fidelem eum qui dixit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) , ad hunc habitantem in nos gaudia nostra referamus: huic si quid in nobis est debeamus, a beato Paulo docti nihil nostrum existimandum, dicente: Quid enim habes, quod non accepisti?

PL 9, 676B

実際、人々の迫害、王たちの不敬な定め、助言者たちの誘惑的な勧めを耐え忍びつつ、我々は信仰にとどまり、神への畏れのうちにとどまり、永遠の善への希望のうちにとどまる間、神の憐れみに助けられ、こう言った者が誠実であると知りつつ、「見よ、私は世の終わりまで、すべての日々、汝らとともにいる」(マタイ28:20)、我々のうちに住むこの者に、我々の喜びを帰そう。もし我々のうちに何かがあるなら、この者にそれを負うべきであり、幸いなパウロに教えられて、何も我々のものと考えてはならない。彼はこう言う。「汝は何を持っているのか、受けなかったものが。」

3

Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7) ? a sancto vero Jacob patriarcha modestiam referendae gratiae cognoscentes, cum dicit: Deus qui enutrivit me a juventute mea, et angelus eruens me ex omnibus malis (Gen. XLVIII, 15) .

PL 9, 676C

「もし受けたのなら、受けなかったかのように、なぜ誇るのか」(一コリント4:7)。また、聖なる族長ヤコブから、感謝をささげる謙遜さを知る。彼はこう言う。「私を若いときから養った神、そして私をあらゆる悪から救い出す天使」(創世記48:15)。

Pars LVII, Caput IV

第LVII部 第IV章PL 9, 676C
1

Vivorum mors. --Non est autem in usu hominum, ut vivos alios vorent, neque usque ad carnes glutiendas odia procedunt. Sed neque nunc de eruto a morte corpore gaudium est; sed de anima a peccatorum consortio liberata.

PL 9, 676C

生きている者たちの死。――ところで、人間の間に、他の者を生きたまま食らうという習いはなく、憎しみが肉を呑み込むところまで進むこともない。しかし今、喜びは、死から救い出された体についてではなく、罪人たちとの交わりから解放された魂についてである。

2

Idcirco ait forsitan vivos deglutiendos fuisse, scilicet in corpore adhuc positos a morte pervasos, atque a peccato comestos. Haec enim vivorum mors est, vivere luxui, somno, sacrilegiis, adulteriis, caedibus.

PL 9, 676C

それゆえ、おそらく生きたまま呑み込まれるはずであった、と言う。すなわち、なお体にありながら、死に浸透され、罪に食い尽くされる者たちが、ということである。これこそ生きている者たちの死である。放縦に、惰眠に、瀆聖に、姦淫に、殺戮に生きることである。

3

Deo ergo gratiae agendae sunt manenti in nos: quod per fidem ejus doctrinamque viventes non deglutimur ab istis. Fit ergo hic in gratulatione ordo, qui est iniquitatibus.

PL 9, 676C

それゆえ我々は、我々のうちにとどまる神に感謝せねばならない。神の信仰と教えによって生きつつ、これらの者に呑み込まれないからである。したがって、ここでは感謝においても、不義〔の襲いかかる順序〕と同じ順序が立てられる〔原文 ordo, qui est iniquitatibus は意味が取りにくく、補いを加えて解した〕。

4

Namque ( ms. nam qui) ab insurgentibus primum adversus nos deglutiti non erimus; sed ne postea quidem irascentibus eorum animis ab aqua, protegente Domino, absorbebimur.

PL 9, 677A

実際(写本では「実際…者は」)、我々に立ち向かう者たちによって、我々はまず呑み込まれないであろうが、のちにも、彼らの心が怒るとき、主が守るゆえ、水に呑み込まれないであろう。

Pars LVII, Caput V

第LVII部 第V章PL 9, 677A
1

Aquarum diversa genera. Quid significent. --Ait enim, VERS. 4: In eo cum irasceretur animus eorum adversus nos forsitan aqua absorbuisset nos. Sed quid hoc est? Animi hominumiras cuntur, et aqua nos absorbet?

PL 9, 677A

水の種々の類。それは何を意味するか。――こう言うからである。「その時、彼らの心が我々に向かって怒ったとき、おそらく水が我々を呑み込んだであろう」(詩篇123:4)。しかし、これは何か。人々の心が怒り〔底本は hominumiras cuntur。hominum irascuntur と読む〕、水が我々を呑み込むのか。

2

Numquid ad motus mentium incitatarum ultrices aquae assistunt, aut animales sunt ut absorbeant? Enecari in aqua qui demersi sunt possunt; absorbere autem id quod inanimale est non potest. Quaerendum ergo nobis est, quid hic intelligi oporteat.

PL 9, 677A

燃え立った心の動きに、報復する水が付き従うのか。あるいは、水は生き物で、呑み込むのか。水に沈められた者は、水で命を奪われうる。しかし、生き物でないものは、呑み込むことができない。したがって、ここで何が理解されるべきかを、我々は探さねばならない。

3

Et meminisse eorum locorum necessarium est, in quibus aquae facta sit mentio. Et quidem in exordio libri Genesis ita scriptum est: Et tenebrae erant super abyssum, et spiritus Dei superferebatur super aquam (Gen. I, 2) ; et iterum: Dixit Deus: Fiat firmamentum in medio aquae, et sit dividens inter aquam et aquam (Ibid. 6) ; et rursum: Aqua quae super coelos est, laudet Dominum (Psal. CXLVIII, 5, 6) ; et rursum: Viderunt te aquae Deus, viderunt et timuerunt (Psal. LXXVI, 17) .

PL 9, 677A

そして、水が言及された箇所を思い起こすことが必要である。実際、創世記の冒頭には、こう書かれている。「闇は深淵の上にあり、神の霊は水の上を漂っていた」(創世記1:2)。また再び、「神は言った、水の中に大空が生じよ、そして水と水とを分けるものとなれ」(創世記1:6)。また、「天の上にある水は、主をたたえよ」(詩篇148:5、6)。また、「神よ、水は汝を見た、水は見て、恐れた」(詩篇76:17)。

4

Ergo quia lex spiritalis est, et fides historiae non periclitatur, si rebus effectus inesse et connexam sibi extrinsecus significantiam existimemus; videmus et aquas esse super quas sit Spiritus Dei, et aquas esse quae super coelos sint, esse et quae in terris sint, et aquas esse quae laudent, et aquas esse quae timeant.

PL 9, 677B

それゆえ、律法は霊的であり、歴史への信が危うくなることもない、もし我々が、事物に作用が内在し、外から結びついた意味があると考えるなら。そこで我々は、その上に神の霊がある水があり、天の上にある水があり、地上にある水もあり、たたえる水があり、恐れる水がある、と見る。

5

Per quod recte significari aquas populos intelligimus, in quibus sint spiritales, sint et tenebrosae; sint coelestes, sint et terestres, sint gloriosum adventum Domini laudaturae, sint et timentes.

PL 9, 677B

これによって、水は民を意味すると、我々は正しく理解する。その中には、霊的な者もいれば、闇の者もいる。天的な者もいれば、地的な者〔底本は terestres。terrestres と読む〕もいる。主の栄光ある到来をたたえるであろう者もいれば、恐れる者もいる。

6

Hae ergo sunt trepidae, terrenae, tenebrosae, absorbere nos volentes, animis in ira concitatis, et toto diabolici furoris impetu commotis, tamquam maxima hiemis tempestate torrentibus et per praeceps ruentibus.

PL 9, 677C

したがって、我々を呑み込もうとしているのは、おののき、地的で、闇の、これらの水である。その心は怒りに煽られ、悪魔的な怒りのあらゆる勢いに駆り立てられ、冬の最大の嵐のときの急流のように、真っ逆さまに突き進む。

Pars LVII, Caput VI

第LVII部 第VI章PL 9, 677C
1

Diaboli impetus quid Deo plenis, quid vacuis efficiant. --Atque ita in ordine confessionis nostrae ad Dominum adjecit propheta, VERS. 5: Torrentem pertransivit anima nostra, forsitan pertransisset anima nostra aquam immensam.

PL 9, 677C

悪魔の勢いは、神に満ちた者たちと、空の者たちに、何をなすか。――そして、主への我々の告白の順序において、預言者はこのように付け加えた。「我々の魂は急流を渡った。おそらく我々の魂は、測り知れない水を渡ったであろう」(詩篇123:5)。

2

Ecce diaboli et suorum irruentes impetus, et ex turbidis motibus concitatos furentesque procursus, et tempestatis temporariae torrentes; sed haec intolerabilis aqua animam non transiit, in qua Deus habitat.

PL 9, 677C

見よ、悪魔とその者たちの突進する勢い、濁った動きから駆り立てられた荒れ狂う突進、一時の嵐の急流。しかしこの耐えがたい水は、神が住む魂を越えていかなかった。

3

Intolerabilis autem est Deo vacuis; his autem in quibus Deus est, torrens repentinus, post paululum vero ad transeundi facultatem aridus et exhaustus.

PL 9, 678A

しかしそれは、神を欠く者たちには耐えがたい。神のいる者たちにとっては、急流は突発的であるが、少しのちには、渡ることを可能にするほどに、乾き尽きる。

Pars LVII, Caput VII

第LVII部 第VII章PL 9, 678A
1

Diaboli dentes. --Atque ut nullus hic de aquis sensus esset; consequitur, VERS. 6: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in capturam dentibus eorum. Et qui sunt horum torrentium dentes?

PL 9, 678A

悪魔の歯。――そして、ここに水についてのいかなる感覚もないように、続く。「主は祝福されている、彼は我々を、彼らの歯に獲物として渡さなかった」(詩篇123:6)。では、これらの急流の歯とは何か。

2

Sunt plane ad laniandum apprehendendumque vehementes, ira, cupiditas, lascivia, odium, gula, avaritia. Hi sunt dentes mali et tenaces.

PL 9, 678A

それらはもちろん、引き裂き捕らえることに激しいもの、すなわち怒り、貪欲、放縦、憎しみ、大食、強欲である。これらが、悪しき、執拗な歯である。

3

Per haec enim in nos captos laniatosque dominantur, dum vitiorum suorum aut ministros aut consortes esse nos faciunt: quibus non carnes nostrae, sed animae, nisi Deus in nobis esset, manderentur.

PL 9, 678A

実際、これらによって、捕らえられ引き裂かれた我々を支配する。自らの悪徳の奉仕者あるいは仲間に、我々をならせながら。もし神が我々のうちにいなかったなら、我々の肉ではなく、魂が、これらに噛み砕かれるであろう。

Pars LVII, Caput VIII

第LVII部 第VIII章PL 9, 678B
1

Laquei animarum. --Ait enim, VERS. 7: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venatorum. Laqueos, qui venantur, occulte et fallentes praetendunt, aut absconsos vallibus, aut herbis contectos, aut cibis oblitos, aut nubibus concolores.

PL 9, 678B

魂の罠。――こう言うからである。「我々の魂は、猟師たちの罠から雀のように救い出された」(詩篇123:7)。猟をする者たちは、罠を、ひそかに、欺いて仕掛ける。谷に隠し、草で覆い、餌を塗り、雲と同じ色にして。

2

Et haec quidem ad bestias atque aves caeteras: nobis vero adversus animam haec parantur. Est enim nobis laqueus in otio, pecunia, ambitione, lascivia. Haec praetenduntur, haec blandiuntur, haec fallunt: sed ab his omnibus voluntas nostra est referenda.

PL 9, 678B

そして、これは確かに獣やほかの鳥に対してである。しかし我々に対しては、魂に向けて、これらが備えられる。すなわち、我々にとって罠は、怠惰、金銭、野心、放縦にある。これらが仕掛けられ、これらが甘言を弄し、これらが欺く。しかし、これらすべてから、我々の意志は引き離されねばならない。

3

Omnibus enim hi laquei praetensi sunt, sicut scriptum est: Non enim injuste in terra praetenduntur retia avibus (Prov. I, 17, sec. LXX) . Perfecta enim gloria est, ab his laqueis qui praetensi sunt evolare.

PL 9, 678B

実際、これらの罠はすべての者に仕掛けられている。書かれているとおりである。「実際、網は、鳥に対して、地上で不当に張られるのではない」(箴言1:17、七十人の訳者たちによる)。仕掛けられたこれらの罠から飛び去ることこそ、完全な栄光である。

Pars LVII, Caput IX

第LVII部 第IX章PL 9, 678C
1

In Ecclesia constanter manendum. --Denique psalmus ita dicit: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venatorum: non utique venantium, sed corum quibus in venatione tensi sunt laquei.

PL 9, 678C

教会にしっかりととどまるべきである。――さて、詩篇はこう言う。「我々の魂は、猟師たちの罠から雀のように救い出された」。それはもちろん、猟をする者たちのものではなく、猟において罠を張られた者たち〔底本は刷りでも corum。eorum と読む〕のものである。

2

Non enim cum quis in laqueum inciderit, tunc fiet peccator, sed cum omnibus tendantur, ille tantum qui jam sit peccator in laqueo est; sicut scriptum est: Oculus meretricis, laqueus peccatoris. Ergo a peccatis omnibus abstinendum est, ne incidamus in laqueum.

PL 9, 678C

実際、誰かが罠に落ちたとき、そのとき罪人になるのではなく、罠はすべての者に張られているのに、すでに罪人である者だけが、罠にかかっているのである。書かれているとおりである。「遊女の目は、罪人の罠」。したがって、我々が罠に落ちないために、あらゆる罪から控えねばならない。

3

Spiritales enim sumus, et evolamus ut passeres. Passer avis domestica, et aedificiorum incola: non momentanea, non temporaria, sed sine demutatione ulla aut temporis observatione consistens.

PL 9, 678C

我々は霊的な者であり、雀のように飛び去る。雀は、家に飼われる鳥、建物の住人であり、その場限りのものでも一時のものでもなく、何の変化も、時節をうかがうこともなく、とどまる。

4

Nos ergo sine vicissitudine temporum Ecclesiam incolentes, abstineamus a peccatis, ut a laqueis evolemus. Laqueus enim per Deum in nos habitantem conteritur: quia ita sequitur: Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. VERS. 8.

PL 9, 679A

それゆえ我々は、時の移ろいなく教会に住む者として、罠から飛び去るために、罪から控えよう。罠は、我々のうちに住む神によって砕かれる。こう続くからである。「罠は砕かれ、我々は解き放たれた」。

5

Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram. Hoc adjutorio laqueus conteritur, hoc adjutorio liberamur, in nomine Domini qui fecit coelum et terram: quod est scilicet super omne nomen, in quo omne genu flectatur coelestium, terrestrium et inferorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei patris, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 679A

「我々の助けは、天と地を造った主の名にある」(詩篇123:8)。この助けによって罠は砕かれ、この助けによって我々は解き放たれる。天と地を造った主の名において。それはすなわち、すべての名の上にある名であり、その名において、天のもの、地のもの、冥界のもののすべての膝がかがめられ、すべての舌が、主イエスが父なる神の栄光のうちにあると告白する。彼は世々にわたって祝福されている者である。アーメン。

Pars LVIII, Prooemium

第LVIII部 冒頭PL 9, 679B
1

Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion; non commovebitur in aeternum qui habitat in Jerusalem.

PL 9, 679B

主に信頼する者たちは、シオンの山のようである。エルサレムに住む者は、永遠に揺るがされることがない。

2

Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum: quoniam non derelinquet virgam peccatorum super sortem justorum; ut non extendant justi in (Infra, ad) iniquitatem manus suas. Benefac, Domine, bonis et rectis corde.

PL 9, 679B

山々はその周囲にあり、主はその民の周囲にある、今よりとこしえに。主は、罪人たちの杖を義人たちの割り当てのうえに残しておかないからである。義人たちが不義へ(下では「不義に向かって」)手を伸ばすことのないように。主よ、善き者たち、心の正しい者たちに善を施せ。

3

Declinantes autem ad obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 679B

しかし、束縛へと逸れる者たちを、主は不義を働く者たちとともに連れ去る。イスラエルの上に平和あれ。詩篇の講解。

Pars LVIII, Caput I

第LVIII部 第I章PL 9, 679B
1

Contra eos qui litteram unice sectantur. --Faciunt nobis plerique obscuritatem, volentes Scripturas propheticas solo aurium judicio aestimare, et non aliud in his intelligere, quam quod sub singulis rerum quarumque vocabulis audiatur.

PL 9, 679B

文字のみを一途に追う者たちに反対して。――我々に難解さをもたらしている者が多い。彼らは預言の聖書を、ただ耳の判断だけで評価しようとし、個々の事物の名のもとに聞き取られるもの以外は、そこに何も理解しようとしないからである。

2

Quod cum volunt, neque nobis quod intelligamus relinquunt, neque prophetas non dico coelestia, sed nec terrena quidem rationabiliter dixisse constituunt.

PL 9, 679C

そう望むことによって、彼らは我々に理解すべきものを何も残さず、また預言者たちが、天上のことは言うまでもなく、地上のことでさえ、理にかなって語ったとは認めない。

3

Quid enim aut a nobis congrue tractabitur, aut ab illis recte dictum existimabitur, cum aquas laudantes, videntes, timentes, et plaudentes manibus audiemus, nisi ex auctoritatibus Scripturarum earumdem, sub aquarum nomine aliud significari quod alterius sit generis monstremus? id scilicet quod sit vivum ac sentiens, et ad rei uniuscujusque judicium suo motu sensuque se permovens: quod esse homo intelligitur, laudans, videns, timens, plaudens, judicans.

PL 9, 679C

というのは、水が賛美し、見、恐れ、手を打つと我々が聞くとき、同じ聖書の権威に基づいて、水という名のもとに、別の類のものが意味されていることを我々が示さないならば、我々によって何がふさわしく論じられ、彼らによって何が正しく語られたと見なされようか。すなわち、生きて感覚を持ち、それぞれの事物についての判断へと、自らの動きと感覚によって動かされるもの、賛美し、見、恐れ、手を打ち、裁く者と理解される人間である。

4

Haec enim humanae affectionis genera in aquis esse sermo propheticus edidit: quorum quia in aquas natura non convenit, nec propheta de aquis dixerit, nec nos de aquis dictum intelligamus. Haec propter ea, quae in praesenti psalmo sunt, retractari convenit, quae talia sunt.

PL 9, 679C

実際、預言の言葉は、こうした人間の情の類が水にあると述べた。だがそれらの本性は水には適合しないのだから、預言者は水について語ったのではなく、我々も水について語られたと理解してはならない。現在の詩篇にある事柄のために、これらを改めて検討するのがふさわしい。それらの事柄は次のようなものである。

Pars LVIII, Caput II

第LVIII部 第II章PL 9, 679D
1

Litterae sensus hic sibi non cohaeret. --VERS. 1 et 2. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion; non commovebitur in aeternum, qui habitat in Jerusalem. Montes in circuitu ejus.

PL 9, 679D

文字の意味は、ここでは自らと整合しない。――「主に信頼する者は、シオンの山のようである。エルサレムに住む者は、永遠に揺るがされない。山々はその周囲にある。」(詩篇124:1、2)

2

Nomen montis Sion, et habitatio Jerusalem, et montes circum eam, si nullam interioris intelligentiae habent causam, inanis est psalmus, et mendax Propheta, in quo Spiritus sanctus locutus esse credatur.

PL 9, 679D

シオンの山という名、エルサレムの居住、その周囲の山々が、内なる理解の根拠をまったく持たないならば、その詩篇は空しく、その中で聖なる霊が語ったと信じられる預言者は、偽り者である。

3

Est enim mons Sion civitati Jerusalem imminens; est eadem civitas, circa quam extrinsecus plures sunt montes.

PL 9, 680A

なぜなら、シオンの山は都エルサレムの上にそびえており、同じその都の外側の周囲には、ほかにも多くの山があるからである。

4

Qui ergo confidit in Domino, quem profectum habebit, ut sit sicuti mons Sion? ex rationabili homine fieri saxum, arborem, cespitem, et de natura animali in naturam inanimalem referri?

PL 9, 680A

では、主に信頼する者が、シオンの山のようになるとして、いかなる進歩があるのか。理性ある人から石や木や芝土になり、生き物の本性から、生命なきものの本性へと移されることか。

5

Jam vero quomodo fidelis hic sermo sit, non commovendum eum in aeternum, qui habitet in Jerusalem?

PL 9, 680A

さらに、エルサレムに住む者が永遠に揺るがされないという言葉が、どうして信ずるに足るものとなるのか。

6

Numquid Jerusalem ipsa sanctificationem habitantibus afferebat, ut habitatio ejus firmitas esset aeterna: cum illinc sacrilega caedes prophetarum, judicium mortis in Deum, fuga Apostolorum, crucis scandalum sit?

PL 9, 680A

エルサレムそのものが、その住人に聖化をもたらし、その住まいが永遠の堅固さとなったというのか。そこから、預言者たちの瀆聖的な殺害、神に対する死の判決、使徒たちの逃亡、十字架のつまずきが出たというのに。

7

Habitantes autem in ea quotiens captivi, quotiens perempti? Ad ultimum urbs ipsa funditus diruta est, et qui vastationi ejus residui erant, capti atque dispersi sunt: propheta hoc impietati ejus excidium antea ita nuntiante: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni concrematae regionem vestram in conspectu vestro exteri comedent, et desolata et subversa a populis extraneis derelinquetur filia Sion, ut tabernaculum in vinea, et sicut casa custodiaria in cucumerario (Esai. I, 7 et 8) .

PL 9, 680B

そこに住む者たちは、いくたび捕らえられ、いくたび殺されたことか。ついには都そのものが根こそぎ破壊され、その荒廃を免れて残った者たちも、捕らえられ散らされた。預言者が、その不敬に対する滅亡を、このようにあらかじめ告げていたのである。「汝らの地は荒れ、汝らの町々は火で焼かれ、汝らの土地を、汝らの目の前で外国人が食い尽くし、シオンの娘は、異国の民によって荒らされ覆されて残される。ぶどう畑の中の仮小屋のように、きゅうり畑の中の番小屋のように。」(イザヤ1:7、8)

8

Jam ergo inanis est sermo, inanis est prophetia, quae addiderit: Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum.

PL 9, 680B

そうであれば、次のように付け加えた言葉はすでに空しく、預言も空しい。「山々はその周囲にあり、主はその民の周囲にある、今よりとこしえに。」

9

Jerusalem eversa est, populi ejus exstincti sunt, reliquiae ejus dissipatae sunt: hodie in ea non habitatur, non sacerdos, non propheta, non princeps; sed ipsa obtrita, deserta, sine fructu est.

PL 9, 680B

エルサレムは覆され、その民は滅ぼされ、その残りの者は散らされた。今日、そこには誰も住んでおらず、祭司も、預言者も、君主もいない。それ自体が踏みにじられ、荒れ果て、実りがない。

10

Et quomodo habitator ejus non commovebitur in aeternum? et Dominus in circuitu populi ejus ex hoc nunc et usque in saeculum? Ergo non potest de ea prophetatum videri, a qua prophetiae veritas dissidebit. Sequens igitur est, ut quaeramus in quos dictorum ratio conveniat.

PL 9, 680C

では、その住人がどうして永遠に揺るがされないのか。主が、今よりとこしえに、その民の周囲にあるとは、どうしてか。ゆえに、預言の真理がそれと食い違うような都について、預言されたと見ることはできない。したがって次に、語られたことの根拠が誰に当てはまるのかを、我々は探さなければならない。

Pars LVIII, Caput III

第LVIII部 第III章PL 9, 680C
1

Mons Domini Ecclesia. Christus qui ex monte in lapidem, et ex lapide in montem. --Et quidem primum animadvertendum est, non alterius montis quam Sion factam mentionem.

PL 9, 680C

主の山は教会である。山から石へ、石から再び山へとなったキリスト。――そして、まず気づくべきは、シオン以外の山への言及はなされていないということである。

2

Legimus enim montem esse Domini et Choreb, usque ad quem primum Moyses cum multa obisset, accessit (Exodi III, 1): esse et montem Domini Sina, in quo populo lex scripta sit. Est et Sion mons superimminens Jerusalem.

PL 9, 680C

我々は、ホレブも主の山であり、モーセが多くの所を巡ったのち、最初にそこまで近づいたこと(出エジプト記3:1)、またシナイも主の山であり、そこで民に律法が書かれたことを読む。そしてシオンも、エルサレムの上にそびえる山である。

3

Sed quia in hunc montem prophetiae nullus est fructus, videndum est quid in monte intelligi oporteat. Et habemus optimum intelligentiae ducem Esaiam.

PL 9, 680D

しかし、この山に預言の実りはまったくない以上、山において何が理解されるべきかを見なければならない。そして我々には、理解の最良の導き手としてイザヤがいる。

4

Nam cum superius montem Domini excelsum significasset, ad quem gentes venturae essent (Esai. II, 2) , ait: Propter hoc sic dicit Dominus: Ecce mitto in fundamenta Sion lapidem praeclarum, electum, angularem, pretiosum in fundamenta ejus; et qui crediderit in eum, non confundetur (Esai. XXVIII, 16) .

PL 9, 680D

彼は先に、異邦人が来ることになる主の高い山を示したうえで(イザヤ2:2)、こう言うからである。「このゆえに、主はこう言う。見よ、私はシオンの基に、すぐれた、選ばれた、隅の、尊い石を、その基に置く。彼を信じる者は恥を受けない。」(イザヤ28:16)

5

Et non ambiguum est Apostolum fundamentum Christum significasse, per quod beata illa dominici corporis Ecclesia, cujus fundamentum est Christus, significari videtur in monte.

PL 9, 681A

使徒がキリストを基と示したことは疑いない。その基によって、キリストを基とする、主の体である幸いなる教会が、山において示されていると見られる。

6

Quam idem Apostolus et Jerusalem nuncupat, dicens: Quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis; ea autem quae sursum est Jerusalem libera est, quae est mater nostra (Gal. IV, 25 et 26) .

PL 9, 681A

同じ使徒は、この教会をエルサレムとも呼んで言う。「今のエルサレムは、その子らとともに奴隷である。しかし上にあるエルサレムは自由であり、それは我々の母である。」(ガラテヤ4:25、26)

7

Habemus ergo montem Sion Domini, habemus et civitatem Dei Jerusalem: et nominis Sion interpretatio est speculatio.

PL 9, 681A

こうして我々は、主のシオンの山を持ち、神の都エルサレムをも持つ。そしてシオンという名の解釈は「望み見ること」である。

8

Sic ergo montem Domini in Daniele accipimus, ex monte in lapidem, et rursum ex lapide in montem (Dan. II, 34 et 35) : exinanivit enim se in forma Dei constitutus, et formam servi accepit, et per passionem suam mundo cum superstitionibus suis terroribusque prostrato, in gloria Dei patris est, et Deus super omnia est; propter infirmitatem carnis ex monte in lapidem exinanitus, propter gloriam passionis ex lapide rursum effectus in montem: mons superimminens et excelsus, in quo ipsi nosmetipsos per assumptionem carnis nostrae corporisque speculamur.

PL 9, 681A

こうして我々は、ダニエルにおいて主の山を、山から石へ、そして再び石から山へとなるものと解する(ダニエル2:34、35)。すなわち、神の形において存在していた彼は、自らを空しくして僕の形をとり、その受難によって、世界がその迷信と恐怖ともども打ち倒されたのち、父なる神の栄光のうちにあり、万物の上に神としてある。肉の弱さのゆえに山から石へと空しくされ、受難の栄光のゆえに石から再び山となった。上にそびえる高い山であり、その山において我々自身が、我々の肉と体を彼がとったことによって、我々自らを望み見るのである。

Pars LVIII, Caput IV

第LVIII部 第IV章PL 9, 681B
1

Resurrectionem nostram in Christo speculamur. Ecclesia praesens forma futurae. --In eo enim sumus resurrectionem nostram in resurrectione nostri in eo corporis contemplantes: speculatio est enim Sion mons.

PL 9, 681B

我々の復活を、キリストにおいて望み見る。現在の教会は、未来の教会の型である。――というのは、我々は彼のうちにあって、彼のうちにある我々の体の復活において、我々の復活を見つめているからである。シオンの山は望み見ることだからである。

2

Loquatur interpretationem hanc hebraica lingua, qua dictum est, Mons Sion mons speculationis est.

PL 9, 681B

この解釈は、それが語られたヘブライ語が語るがよい。「シオンの山は、望み見ることの山である」と。

3

Loquatur Paulus, et dicat, Nostra autem conversatio in coelis est, unde et salvatorem nostrum exspectamus Dominum Jesum nostrum qui transformabit corpus humilitatis nostrae, conformatum corpori gloriae suae (Phil., III, 20 et 21) ; dicat et rursum, Et cum essemus mortui peccatis, vivificavit nos simul cum Christo, et coexcitavit, et collocavit in coelestibus (Ephes. II, 5 et 6) .

PL 9, 681B

パウロが語り、こう言うがよい。「しかし我々の暮らしは天にある。そこから我々は、我々の主イエスを救い主として待ち望む。彼は、我々の卑しい体を、自らの栄光の体と同じ形に変える。」(フィリピ3:20、21)。さらに再び言うがよい。「我々が罪のゆえに死んでいたときにも、彼は我々をキリストとともに生かし、ともに起こし、天上の所に座らせた。」(エフェソ2:5、6)

4

Dicat et Evangelium, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12.) Dicat ergo nunc et Propheta, Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion, non commovebitur in aeternum qui habitat in Jerusalem.

PL 9, 681C

福音書も言うがよい。「しかし、彼を受け入れた者には、すべて、神の子となる権力を与えた。」(ヨハネ1:12)。それゆえ今や預言者も言うがよい。「主に信頼する者は、シオンの山のようである。エルサレムに住む者は、永遠に揺るがされない。」

5

Sequamur Apostolum, sequamur Evangelium, sequamur Prophetam. Confidamus in Domino, ut conformes corporis gloriae Dei simus. Habitemus nunc Ecclesiam coelestem Jerusalem; ut non moveamur in aeternum.

PL 9, 681C

使徒に従おう、福音書に従おう、預言者に従おう。主に信頼しよう。神の栄光の体に似た形となるためである。今、天のエルサレムである教会に住もう。永遠に動かされることのないためである。

6

In hac enim habitantes, habitabimus et in illa; quia haec illius forma est, Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Et nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 9 et 12) .

PL 9, 681D

というのは、この教会に住む者は、かの教会にも住むことになるからである。この教会は、かの教会の型だからである。「我々は部分的に知り、部分的に預言する。今は鏡を通して謎のうちに見ているが、そのときには顔と顔とを合わせて見る。」(一コリント13:9、12)

7

Sed et haec coelestis, et illa coelestis; et haec Jerusalem est, illa quidem ecclesia angelorum multitudinis frequentium: sed est ecclesia primitivorum, est et ecclesia spirituum in Domino fundatorum (Hebr. XII, 22 et 23) .

PL 9, 682A

しかし、この教会も天のものであり、かの教会も天のものである。この教会もエルサレムであり、かの教会は、集い来る天使たちの群れの教会である。だが、初子たちの教会もあり、主において基を据えられた霊たちの教会もある。(ヘブライ12:22、23)

8

Fundandi ergo sumus in spiritu, et in habitantibus standum est, non discurrendum, sicuti Moysi dictum est, Tu autem mecum sta (Deut. V, 31) . Non simus procursibus vagi, neque viis incerti, neque inanis doctrinae vento evolantes. In aeternum enim manendum est, si sine commotione steterimus.

PL 9, 682A

それゆえ我々は、霊において基を据えられなければならず、住む者たちの中にあって、駆け回るのではなく、立ち続けなければならない。〔主が〕モーセに「しかし汝は私とともに立て」と言ったとおりである(申命記5:31)。走り回ってさまよう者とならず、道に迷う者とならず、空しい教えの風に舞い上がる者とならないようにしよう。揺るがされずに立ち続けるならば、永遠にとどまるべきだからである。

Pars LVIII, Caput V

第LVIII部 第V章PL 9, 682A
1

Montes in circuitu nostro. Sancti atque Angeli. -- Sed neque desunt stare volentibus sanctorum custodiae, neque Angelorum munitiones. Dicitur enim, Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum.

PL 9, 682A

我々の周囲の山々。聖徒たちと天使たち。――しかし、立とうと望む者たちに、聖徒たちの守りも、天使たちの防備も欠けてはいない。「山々はその周囲にあり、主はその民の周囲にある、今よりとこしえに」と言われているからである。

2

Hos enim secundum superiora exempla montes esse existimabimus, humilitatem terrae excedentes, firmos et excelsos et immobiles.

PL 9, 682B

すなわち、先の例に従えば、我々は彼らを山であると考えるであろう。地の低さを超え出た、堅固で、高く、動かないものだからである。

3

Cum enim et montem significari Ecclesiam, id est, Dominum in corpore legimus, et invenimus montes Dei exsultare atque laetari: scriptum est enim, Montes exsultaverunt ut arietes (Psal. CXIII, 4) : quomodo possumus montes non eos significatos esse intelligere, qui super terrenam naturam gloriosi jam in Dei rebus exsultant?

PL 9, 682B

山とは教会、すなわち体における主が意味されていると我々は読み、また神の山々が躍り喜ぶことを見いだす。「山々は雄羊のように躍った」と書かれているからである(詩篇113:4)。ならば、地上の本性を超えてすでに神のことがらにおいて栄光に満ちて躍っている者たちが山として意味されているのではない、などとどうして理解できようか。

Pars LVIII, Caput VI

第LVIII部 第VI章PL 9, 682B
1

Christi egemus ope. Pericula nostra. Deus ubique. --Ac ne leve praesidium in apostolis, vel patriarchis ac prophetis, vel potius in angelis, qui Ecclesiam quadam custodia circumsepiant, crederemus; adjectum est, Et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum.

PL 9, 682B

キリストの助けが我々には必要である。我々の危険。神はどこにでもいる。――そして、使徒たち、あるいは族長たちや預言者たち、あるいはむしろ、一種の守りによって教会を囲む天使たちのうちにある守りが、取るに足りないものであると我々が信じることのないように、「主はその民の周囲にある、今よりとこしえに」と付け加えられた。

2

Sed forte apostolorum vel angelorum custodia sufficiens existimetur. Verum id quidem est; sed et Moysen audiamus.

PL 9, 682C

しかし、使徒たちや天使たちの守りで十分だと考えられるかもしれない。それは確かにそのとおりである。だが、モーセにも耳を傾けよう。

3

Namque cum ei Dominus dixisset, Ecce angelus meus antecedet te (Exod. XXXII, 34) ; et ille respondit, Nisi tu mecum ambulaturus es, ne me expellas hinc (Exod. XXXIII, 15) . Bonum quidem praesidium angeli, sed melius Domini.

PL 9, 682C

すなわち、主が彼に「見よ、私の天使が汝の前を行く」(出エジプト記32:34)と言ったとき、彼はこう答えた。「汝が私とともに歩まないのなら、私をここから連れ出すな。」(出エジプト記33:15)。天使の守りは確かに善いが、主の守りはより善い。

4

Multis anima nostra laqueis appetitur, multis adversus nos armis dimicatur. Non terra, non maria, non aera fidei nostrae periculo vacant.

PL 9, 682C

我々の魂は多くの罠に狙われ、多くの武器によって我々に対して戦いが挑まれている。地も、海も、空も、我々の信仰にとっての危険から免れてはいない。

5

Rapiunt oculos nostros rarae incogniti maris gemmae, occupat animum terrae aurum, totis nostrae mortis illecebris spiritales nequitiae et aeris hujus virtutes circumvolant, per vitae praesentis molestias, per alienae voluntatis mores atque lasciviam insidiantes, ut irascamur, ut oderimus, ut amemus: undique exspectamur et appetimur.

PL 9, 682C

見知らぬ海のまれな宝石は我々の目を奪い、地の金は心を占める。霊的な悪と、この空の諸力は、我々の死のあらゆる誘惑をもって周囲を飛び回り、現在の生の煩いによって、他人の意志の振る舞いと放縦によって待ち伏せし、我々が怒り、憎み、愛するようにと狙う。四方から我々は待ち構えられ、狙われている。

6

Sciens ergo Dominus non adversus carnem et sanguinem nobis pugnam esse, sed adversus mundi hujus potentes et nequitias spiritales, ait Evangelia consummans: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 26) .

PL 9, 683A

それゆえ主は、我々の戦いが血肉に対するものではなく、この世の権力者たちと霊的な悪に対するものであることを知って、福音書を締めくくりつつ言う。「見よ、私は世の終わりまで、あらゆる日々、汝らとともにいる。」(マタイ28:26)

7

Adest enim: et cum fideliter invocatur, per naturam suam praesens est. Spiritus namque est omnia penetrans et continens.

PL 9, 683A

主は現にそこにいるからである。そして、信仰をもって呼び求められるとき、その本性によって臨在している。主は、すべてを貫き、包む霊だからである。

8

Non enim secundum nos corporalis est, ut cum alicubi adsit, absit aliunde: sed virtute praesenti, et se quacumque est aliquid porrigenti, cum replente omnia ejus spiritu in omnibus sit, tamen ei qui in eum credat adsistit.

PL 9, 683A

主は、我々のように体的なものではなく、あるところに居るときに別のところに居ないというのではない。むしろ、臨在する力により、またどこであれ何かに自らを及ぼす力により、その霊がすべてを満たし、すべてのうちにあるにもかかわらず、それでも自分を信じる者のそばに寄り添う。

9

Nam et tribus vel duobus in nomine suo congregatis erit praesens (Matth. XVIII, 20) , et in circuitu populi sui est ex hoc nunc et usque in aeternum.

PL 9, 683A

実際、主は、自分の名において集まった三人あるいは二人のもとにも臨在し(マタイ18:20)、今より永遠に、その民の周囲にいる。

Pars LVIII, Caput VII

第LVIII部 第VII章PL 9, 683B
1

Virga potestatis insigne. Tribulationes nostrae breves. Opus sit et probum et voluntarium. --Sed quid sibi vult, esse eum in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum? VERS. 3.

PL 9, 683B

杖は権力の印である。我々の苦難は短い。業は善く、かつ自発的であるべきである。――しかし、今よりとこしえにその民の周囲にいるとは、何を意味するのか。

2

Quia non relinquet virgam peccatorum super sortem justorum, ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas. In virga potestatem intelligi convenit; insigne enim potestatis est. Virgam accepit Moyses, qua posset omnia: fuit et virga Aaron.

PL 9, 683B

「主は、罪人たちの杖を義人たちの割り当てのうえに残しておかない。義人たちが不義へ手を伸ばさないためである。」(詩篇124:3)杖においては権力が理解されるべきである。杖は権力の印だからである。モーセは、すべてを行い得る杖を受け取った。アロンの杖もあった。

3

Sed fuit et virga Pharaonis, fuit et virga Nabuchodonosor. Ergo in circuitu nos Dominus custodit: ne super sortem nostram peccatorum virga derelinquatur. Veniunt quidem tribulationes, sed non permanent: veniunt persecutiones, sed non persistunt.

PL 9, 683B

しかし、ファラオの杖もあり、ネブカドネツァルの杖もあった。それゆえ主は、罪人たちの杖が我々の割り当ての上に残されることのないよう、周囲から我々を守る。苦難は確かに来るが、とどまらない。迫害は来るが、居座らない。

4

Multi redigere libertatem fidei nostrae in captivitatem volunt: sed confisioni nostrae, quam in Christo habemus,nemo dominatur. Non enim super sortem nostram peccatoris virga derelinquetur.

PL 9, 683C

多くの者が、我々の信仰の自由を捕囚の身に落とそうとする。しかし、我々がキリストにおいて持つ確信を、誰も支配することはない。罪人の杖は、我々の割り当ての上に残されないからである。

5

Dominus namque in circuitu populi sui est in aeternum: ne victi et fatigati virgae imperio, ad iniquitatem extendamus manus nostras. Sed virga cum inciderit, auferetur: et peccator cum incubuerit, non derelinquetur.

PL 9, 683C

主はとこしえにその民の周囲にいる。我々が杖の命令に打ち負かされ疲れ果てて、不義へと手を伸ばすことのないためである。しかし杖は、落ちかかってきても取り去られ、罪人は、のしかかってきても、残されはしない。

6

Breve est quidquid patiemur ab adversariis Dei: et habet victoriae praemium, licet non habeat praelii longi laborem. Dominus adest.

PL 9, 683C

神の敵対者たちから我々が被ることは何であれ、短い。それは勝利の褒賞を持つが、長い戦いの労苦は持たない。主が臨在している。

7

Etiam si vis aliqua compellet, abstineamus manus nostras ab iniquitatibus, non extendamus opera nostra in peccata: quia Domino in circuitu nobis constituto, virga peccatoris non derelinquetur ut maneat. 8.

PL 9, 683C

たとえ何らかの力が強いてくるとしても、不義から手を控えよう。我々の業を罪へと伸ばさないようにしよう。主が我々の周囲に置かれているのだから、罪人の杖は、居座るために残されることはない。〔第8節〕

8

Post quae conversio fit Prophetae, retributionem a Domino ei qui ab iniquitate manus abstinuerit imprecantis. VERS. 4. Benefac, Domine, bonis et rectis corde; probitatem et facti et voluntatis in utroque significans.

PL 9, 683D

この後、預言者の向き直りが起こり、不義から手を控えた者に、主からの報いを祈り求める。「主よ、善き者たち、心の正しい者たちに善を施せ。」(詩篇124:4)。彼は、行いと意志の両方の正しさを、その二つにおいて示している。

9

Multis enim vel propter hominum favorem, vel propter periculum et metum, facti opus bonum est. Verum nisi ex voluntate boni simus, etiamsi hominibus boni videbimur, tamen Deo boni non sumus: quia perfecta bonitas in recti cordis consistit affectu.

PL 9, 684A

多くの者にとって、行いの業が善いのは、人々の好意のためか、危険と恐れのためである。しかし、意志から善い者でなければ、たとえ人々には善く見えるとしても、神には善い者ではない。完全な善は、正しい心の情に成り立つからである。

Pars LVIII, Caput IX

第LVIII部 第IX章PL 9, 684A
1

Iniquitatis operarius declinans ex lege. --Retributio autem ut bonis adest, ita et malis non abest. Nam sequitur, VERS. 5: Declinantes autem ad obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem.

PL 9, 684A

不義の働き手は、律法から逸れる者である。――報いは、善き者たちにあるように、悪しき者たちからも離れない。次にこう続くからである。「しかし、束縛へと逸れる者たちを、主は不義を働く者たちとともに連れ去る。」(詩篇124:5)

2

Et hic quoque duplicis significantiae sermo est, declinantium ad obligationes, et operantium iniquitates. Qui declinant, ex alio in aliud declinant, id est, ex bonis operibus recti cordis in obligationes. Et quas esse obligationes existimabimus?

PL 9, 684A

ここでもまた、言葉には二重の意味がある。束縛へと逸れる者たちと、不義を働く者たちである。逸れる者たちは、一つのものから別のものへ逸れる。すなわち、正しい心の善き業から束縛へと逸れる。では、その束縛を我々は何であると考えるのか。

3

Eas nempe quas solvi propheta monuit, dicens, Non tale jejunium elegi, dicit Dominus; sed solve omne vinculum iniquitatis, dissolve obligationes vehementium commutationum (Esai. LVIII, 6) .

PL 9, 684A

それは、預言者が解かれるべきだと戒めたものである。彼は言う。「私が選んだ断食はそのようなものではない、と主は言う。むしろ、不義のあらゆる縄を解け、激しい取り引きの束縛を解き放て。」(イザヤ58:6)

4

Si quis ergo se, a praeceptis Dei declinans, his obligationibus colligaverit, adducetur cum operantibus iniquitatem, in eamdem scilicet sententiae poenam, trangressor et iniquus futurus.

PL 9, 684B

それゆえ、もし誰かが、神の掟から逸れてこれらの束縛に自らをつなぐならば、不義を働く者たちとともに連れ去られる。すなわち、違反者〔底本は trangressor。transgressor と読む〕にして不義の者となって、同じ判決の刑罰へと連れ去られる。

5

Qui enim operatur iniquitatem, ab observatione legis alienus est: qui autem declinat ex lege, legem in qua mansit ante, transgreditur.

PL 9, 684B

不義を働く者は、律法の遵守から縁遠い者である。しかし律法から逸れる者は、それ以前に自分がとどまっていた律法を犯す者である。

Pars LVIII, Caput X

第LVIII部 第X章PL 9, 684B
1

Vincula fidem impedientia. --Non declinandum igitur ad obligationes est; neque libertas nostra est nexibus saeculi et mundialium negotiorum vinculis inserenda.

PL 9, 684B

信仰を妨げる束縛。――それゆえ、束縛へと逸れてはならない。我々の自由を、世の縛りや、世俗の営みの束縛に組み入れてはならない。

2

Novit beatus Paulus solutos ligari non oportere, cum dicit, Solutus es ab uxore? noli quaerere ligationem (I Cor. VII, 27) . Et hoc non de criminoso vinculo necessariae ligationis ita sensit.

PL 9, 684B

幸いなるパウロは、解かれた者が縛られるべきでないと知っていた。「妻から解かれているか。結びつきを求めるな」と言うときである(一コリント7:27)。そして彼がこう考えたのは、必要な結びつき〔である結婚〕を罪深い束縛と見なしてのことではない。

3

Caeterum sunt alia vincula, quae fidem nostram impediunt et obligant, sibique connectunt: maxime augendae pecuniae labor, et negotiandi insincerus profectus. Haec enim ita obligant peccatis, sacramentis, commerciis, ut sibi nos captos possessosque detineant.

PL 9, 684C

だが、我々の信仰を妨げ、縛り、自分に結びつける別の束縛がある。とりわけ、金銭を増やそうとする労苦と、商いにおける不誠実な利得である。これらは、罪、誓約、取引によって縛りつけ、我々を捕らえられ所有された者として自分のもとに留めるからである。

4

Ab his ergo mens, voluntas, studium solvendum est: quia declinantes ad obligationes una adducentur cum operantibus iniquitatem.

PL 9, 684C

それゆえ、これらから、精神、意志、努力を解き放たなければならない。束縛へと逸れる者たちは、不義を働く者たちとともに連れ去られるからである。

Pars LVIII, Caput XI

第LVIII部 第XI章PL 9, 684C
1

Erit autem Israel pacificus, non derelicta super se virga peccatoris: sed in fide perfecta ac spe aeterna manens, audiet pro portione sibi dici, Pax super Israel.

PL 9, 684C

しかしイスラエルは平和なものとなる。罪人の杖が自分の上に残されず、完全な信仰と永遠の希望のうちにとどまって、自分の分として「イスラエルの上に平和あれ」と言われるのを聞くであろう。

2

Ille est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14) , Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum Amen.

PL 9, 684C

実際、彼こそ、両者を一つにした我々の平和であり(エフェソ2:14)、我々の主イエス・キリストである。彼は世々限りなく祝福されている。アーメン。

Pars LIX, Prooemium

第LIX部 冒頭PL 9, 684D
1

In convertendo (Infra, dum avertit) Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione.

PL 9, 684D

主がシオンの捕囚を転じるとき(下では「遠ざけるとき」)、我々は慰められた者のようになった。そのとき、我々の口は喜びで、我々の舌は歓喜で満たされた。

2

Tunc dicent inter gentes, Magnificavit Dominus facere nobiscum (Infra magnificavit Dominus facere cum illis): sumus (Infra facti sumus sicut) laetantes. Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro (Infra non legitur sicut torrens in austro).

PL 9, 685A

そのとき異邦人の間で、主は我々とともに(下では「彼らとともに」)大いなることを行った、と人々は言うであろう。我々は喜ぶ者である(下では「我々は、喜ぶ者のようになった」)。主よ、我々の捕囚を転じよ、南の地の流れのように(下では「南の地の流れのように」の句は読まれない)。

3

Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Infra seminat . . . metet) . Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient in exultatione, portantes manipulos suos. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 685A

涙のうちに種を蒔く者たちは、喜びのうちに刈り取る(下では「蒔く者は……刈り取る」と単数)。行きながら泣きつつ歩み、自分たちの種を投げていた。しかし来る者たちは、歓喜のうちに来て、自分たちの束を担う。詩篇の講解。

Pars LIX, Caput I

第LIX部 第I章PL 9, 685A
1

Psalmorum intelligentia spiritalis nequit prorsus respui. --Nisi essent in psalmis quaedam tales prophetiae, ut in res atque homines eorum temporum, quibus scripta sunt non convenirent; profecto auderent multi nihil in psalmis spiritaliter dictum existimare, putarentque nos quasdam commentitias assertiones, et ementitias interpretationes inquirere, quibus videremur altius nescio quid ac profundius caeterorum sensu intellexisse: perinde quasi nos sensui nostro ea quae scripta sunt coaptemus, et non magis ex his quae scripta sunt, sensum diligentis et sollicitae intelligentiae consequamur.

PL 9, 685A

詩篇の霊的な理解は、断じて退けることができない。――もし詩篇の中に、それが書かれた時代の事物や人々には当てはまらないような預言がなかったなら、多くの者は、詩篇には霊的に語られたことなど何もないと、あえて考えたであろうし、我々が作り話めいた主張や偽りの解釈を求めているのだと思ったであろう。それによって我々は、他の人々の理解よりも何かもっと高く深いものを理解したかのように見えるのだ、と。あたかも、我々が書かれたことを自分の意見に合わせているのであって、書かれたことそのものから、入念で注意深い理解の意味を得ているのではないかのように。

2

Scriptura enim legis manet atque est anterioribus, quam adesset Dominus, temporibus consummata a prophetis, edita a Judaeis, pertractata a regibus, suscepta a gentibus; sed intellecta et probata a Christianis.

PL 9, 685B

律法の書は、主が来る以前の時代に、預言者たちによって完成され、ユダヤ人たちによって公にされ、王たちによって扱われ、異邦人たちに受け入れられて、今も存続している。しかし、それが理解され、確証されたのは、キリスト教徒によってである。

Pars LIX, Caput II

第LIX部 第II章PL 9, 685B
1

Legis intelligentia Christianis a Deo indulta. --Hoc forte insolens existimetur. Plane insolens est, si nobis hanc gloriam praesumimus, si tantum infirmitati nostrae licere volumus, ut tantis temporibus abstrusa, tantis humani generis obscura aetatibus, in quibus intelligendis frustra reges laboraverint, ipsi doctores et magistri legis erraverint, nos stulti saeculo, et purgamenta mundi, et deliramenta sapientibus eorum intelligentiam gloriemur.

PL 9, 685B

律法の理解は、神によってキリスト教徒に与えられた。――これは、おそらく不遜だと思われるであろう。もし我々がこの栄光を自分に僭称するなら、我々の弱さにそれほどのことが許されると望むなら、確かに不遜である。すなわち、これほど長い時代にわたって隠され、人類のこれほど多くの世代にとって暗かったもの、それを理解しようとして王たちは無駄に労し、律法の教師や師たち自身が誤ったものについて、世にとって愚かな者、世のくず、知者たちにとっては錯乱にすぎない我々が、その理解を誇るのであれば。

2

Sed tamen intelligimus, quia non mendax est qui dicit: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7) .

PL 9, 685C

しかし、我々は理解している。こう言う者は偽り者ではないからである。「求めよ、そうすれば汝らに与えられる。探せ、そうすれば汝らは見いだす。叩け、そうすれば汝らに開かれる。」(マタイ7:7)

3

Et scriptum est, quia qui dixit, Quoniam oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et in prophetis, et in psalmis de me (Luc. XXIV, 44) , tunc aperuit sensum eorum, ut intelligerent Scripturas, et dixit illis, Quoniam sic scriptum est, Christum pati, et resurgere ex mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes (Ibid., 45, 46) .

PL 9, 685C

そして、こう書かれている。「私についてモーセの律法と預言者たちと詩篇に書かれているすべてのことが成就されねばならなかった」(ルカ24:44)と言った者は、そのとき彼らの心を開いて、聖書を悟らせ、彼らにこう言った、と。「このように書かれている。キリストは苦しみ、三日目に死者の中からよみがえり、その名によって、悔い改めと罪の赦しが、すべての異邦人に宣べ伝えられる。」(ルカ24:45、46)

4

Non ergo ex nobis est quod intelligimus; sed ex eo, qui quae ignorabilia erant fecit intelligi. Itaque ab eo speranda intelligentia est: qui et pulsantibus aperiet, et quaerentibus demonstrabit, et petentibus non negabit.

PL 9, 685D

それゆえ、我々が理解することは、我々から出たものではなく、知り得なかったことを理解させた者から出たものである。したがって、理解は彼から望まなければならない。彼は、叩く者に開き、探す者に示し、求める者に拒まないであろう。

Pars LIX, Caput III

第LIX部 第III章PL 9, 686A
1

Captivitas corporalis non narratur hoc psalmo. Psalmi argumentum. --Nam quomodo intelligi poterit hic psalmus, qui a rerum gestarum historia dissentit?

PL 9, 686A

体の捕囚は、この詩篇では語られていない。詩篇の主題。――というのは、実際に起こったことの歴史と食い違うこの詩篇を、どのように理解できるだろうか。

2

Nusquam enim captivitas populi hujus usque ad David tempora scribitur: sed longe postea quam Salomon filius ejus regnum obtinuit, servivit captus Israel Assyriis, dehinc Juda Babyloniis. Quomodo ergo David in eodem psalmo tamquam captus orat?

PL 9, 686A

この民の捕囚は、ダビデの時代までのどこにも書かれていない。ずっと後、その子ソロモンが王国を得てから、囚われたイスラエルはアッシリア人に仕え、その後ユダはバビロニア人に仕えた。ではダビデは、同じ詩篇の中で、どうして囚われた者のように祈るのか。

3

Aut quomodo aversa a se captivitate laetatur? dicens, VERS. 1-3: Dum avertit Dominus captivitatem Sion, facti sumus tamquam consolati. Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione.

PL 9, 686A

あるいは、自分から捕囚が遠ざけられたことを、どうして喜ぶのか。こう言うではないか。「主がシオンの捕囚を遠ざけるとき、我々は慰められた者のようになった。そのとき、我々の口は喜びで、我々の舌は歓喜で満たされた。」(詩篇125:1-3)

4

Tunc dicent inter gentes, Magnificavit Dominus facere cum illis. Quamquam autem religiosum sit existimare, futurae captivitatis demutationem secundum prophetiae scientiam praenuntiatam fuisse; et ea quae indubitate essent gerenda, per fidem gerendorum commemorasse pro gestis; tamen dictorum ratio verborumque virtus ejus reditus gratulationem, qui post captivitatem Babyloniae indultus est, nunc nos intelligere non patitur: cum praesertim eumdem reditum gravior postea sit consecuta captivitas, et indignum sit propheta, tanquam ignorantem, amoto omni captivitatis opprobrio gratulari, cum indemutabili rursum opprobrio captivitas iterata successerit.

PL 9, 686B

「そのとき異邦人の間で、主は彼らとともに大いなることを行った、と人々は言うであろう。」しかし、未来の捕囚の転換が、預言の知識に従ってあらかじめ告げられていたと考えるのは敬虔であり、また、疑いなくなされるはずの事柄を、なされるべきことへの信仰によって、なされたこととして述べたのだと考えるのも敬虔ではあるが、それでも、語られたことの筋道と言葉の力は、バビロニアの捕囚の後に許された帰還についての喜びとして、今これを我々が理解することを許さない。とりわけ、その同じ帰還にさらに重い捕囚が続いたのであり、また、預言者が、あたかも知らない者のように、捕囚のあらゆる恥辱が取り除かれたと喜ぶのは、ふさわしくないからである。繰り返された捕囚が、再び、変えようのない恥辱を伴って続いたのだから。

5

Est autem nunc omnis in psalmo, sicuti singularum rerum expositione monstrabimus, ex captivitate vitiorum in libertatem cognitionis Dei redeuntis animae gratulatio.

PL 9, 686B

しかし、この詩篇のすべては、一つ一つの事柄の解説によって我々が示すとおり、悪徳の捕囚から神の認識の自由へと帰る魂の喜びである。

Pars LIX, Caput IV

第LIX部 第IV章PL 9, 686C
1

Gravior est animae, quam corporis captivitas. --Et quidem gravis est captivitas corporalis, quae, jure libertatis amisso, victorum dominatui subditur. Et serviunt tum quidem corpora, sed nequaquam capitur fidelis animae libertas.

PL 9, 686C

魂の捕囚は、体の捕囚よりも重い。――確かに、体の捕囚は重い。それは、自由の権利を失って、勝者の支配に服するものである。そして、そのとき体は仕えるが、忠実な魂の自由が捕らえられることは断じてない。

2

Testes sunt mihi tres pueri inter flammas cantantes; testis Daniel in fame leonum, prophetae prandio saturatus; testis Eleazar inter jura dominorum, patriis suis legibus liber (II Machab. VI) ; testes cum matre sua Martyres septem, Deo gratias inter nova mortis tormenta referentes (Ibid. VII) .

PL 9, 686C

私にとって証人となるのは、炎の中で歌った三人の若者、預言者の食事で満たされ、獅子の飢えのただ中にいたダニエル、主人たちの法のもとにありながら、父祖の律法によって自由であったエレアザル(マカバイ二6)、そして、母とともに、死の新たな責め苦の中で神に感謝を捧げた七人の殉教者たち(マカバイ二7)である。

3

At vero quanto infelicior est animae captivitas! Si eam avaritia ceperit, per corpus latrocinatur ac grassatur: si libido vicerit, communicat cum corpore servitutem: si luxus, ira, odium, temeritas, ebrietas, invidia subegerit; his imperantibus sibi dominis et anima et corpus in commune famulantur: atque ita captivitatem animae, et corporis sequitur captivitas.

PL 9, 686C

しかし、魂の捕囚はなんと不幸なことか。貪欲が魂を捕らえるなら、体を通して略奪し、暴れ回る。情欲が勝つなら、体と隷属をともにする。放蕩、怒り、憎しみ、無謀、泥酔、妬みが服従させるなら、これらが主人として支配することで、魂も体も、ともに仕える。こうして、魂の捕囚に体の捕囚が続く。

4

Caeterum conditionem corporis religiosae animae generositas despicit. Officium quidem durum, tamen homini non omnino miserabile, quia serviatur a servis: at vero animae captivitas quam infelix est!

PL 9, 687A

他方、信心深い魂の高貴さは、体の境遇を軽んじる。それは確かに辛い務めであるが、仕えるのは奴隷たちなのだから、人にとって全く惨めなものではない。しかし、魂の捕囚は、なんと不幸なことか。

Pars LIX, Caput V

第LIX部 第V章PL 9, 687A
1

Servitus avaritiae, libidinis, ebrietatis, aliorum vitiorum. --Avarus cariturus semetipso, carere timet pecunia; negotiosus, tristis, anxius, sine requie ulla, damni metu semper detinetur; honestatis immemor, amicitiarum inobservans, humanitatis fugax, religionem nescit, bonitatem omnino odit.

PL 9, 687A

貪欲、情欲、泥酔、その他の悪徳への隷属。――貪欲な者は、自分自身を失おうとしているのに、金銭を失うことを恐れる。商いに追われ、悲しみ、不安で、少しの休みもなく、損失への恐れにつねに縛られている。名誉を忘れ、友情を顧みず、人間らしさから逃げ、信心を知らず、善良さを全く憎む。

2

At vero cui libido domina est, in quo coeno dedecoris volutatur! Pendet ad occasiones adulteriorum: anxius circa lasciviae suae furta, oculis, memte, corpore totus in scortis est.

PL 9, 687A

しかし、情欲を主人とする者は、なんという恥辱の泥の中に転がっていることか。姦淫の機会にぶら下がり、自分の放縦の盗みをめぐって不安を抱き、目も、心〔底本は memte。mente と読む〕も、体も、すっかり娼婦たちのうちにある。

3

Videns quotidie atque audiens humanas in adulteros leges, adulterium in ipso foro cogitat; quod agit timet, et quod timet non fugit.

PL 9, 687B

姦通者に対する人間の法を毎日見聞きしながら、まさに広場で姦淫を思う。自分のしていることを恐れ、恐れているのにそれから逃れない。

4

Quid vero infelicius ebrietatis dominatu? ventri ultra capacitatem infundere, officium suum corpori invidere, sensui rationem adimere, non loqui, non meminisse, non stare, et mortem quamdam naturae incolumi imperare?

PL 9, 687B

泥酔の支配ほど不幸なものがあろうか。腹に、その容量を超えて注ぎ込み、体にその務めを与えまいとし、感覚から理性を奪い、話さず、覚えず、立たず、健全な本性に一種の死を命じる、ということである。

5

Quam dedecorosus autem est furentium motus, temeritatis impetus, odiorum stimulus, livoris anxietas? Quanta ergo perturbatio eorum est, quanta calamitas, qui supra memoratis malis serviunt!

PL 9, 687B

怒り狂う者の動きは、なんと恥ずべきものか。無謀の衝動、憎しみの刺激、怨みの不安。ゆえに、上に述べた悪徳に仕える者たちの動揺は、どれほど大きく、その災いはどれほど大きいことか。

Pars LIX, Caput VI

第LIX部 第VI章PL 9, 687B
1

Liberatorum a vitiis voces. --Verum si cognita sapientiae doctrina, et Dei praedicatione, et remissione peccatorum, et resurrectione corporum, et aeternitatis consortio, et regno coelesti, a dominantibus ( supple, vitiis) superioribus de avaritia ad munificentiam transeamus, de libidinibus ad continentiam migremus, de ebrietate ad jejunia revertamur, de furore, temeritate, odio, livore ad placabilitatem, rationem, misericordiam, benignitatem evolemus: discentes haec omnia a lege et prophetis, evangeliis et apostolis; et cantantes ex lege: Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi (Judith. XVI, 3) ; cognoscentes a propheta: Ego sum qui feci coelum et terram ex nihilo (Esaiae XLVIII, 13); reddentes ab Evangelio: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1) ; pronuntiantes ab Apostolo: Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso constituta sunt omnia in coelis et in terra (Coloss. I, 15 et 16) : et cum gentes conversionem nostram ex vitiis in virtutes, ex ignorantia Dei in confessionem ejus effectam admirabuntur; tunc psalmi prophetiam a nobis intelligi posse testabimur, dicentes: Dum avertit Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.

PL 9, 687B

悪徳から解放された者たちの声。――しかし、もし我々が、知恵の教え、神の宣教、罪の赦し、体の復活、永遠との交わり、天の国を知って、以前に支配していた(「悪徳」を補え)ものから離れ、貪欲から寛大へと移り、情欲から節制へと移り、泥酔から断食へと戻り、怒り、無謀、憎しみ、怨みから、穏やかさ、理性、憐れみ、慈愛へと飛び移るなら――これらすべてを、律法と預言者、福音書と使徒たちから学び、律法から「主は戦いを砕く者、その名は主である」(ユディト記16:3)と歌い、預言者から「私は、天と地を無から造った者である」(イザヤ48:13)と知り、福音書から「初めに言葉があった。言葉は神とともにあり、言葉は神であった」(ヨハネ1:1)と唱え返し、使徒から「彼は見えない神の像であり、すべての被造物の初子である。天と地にあるすべてのものは、彼において据えられたからである」(コロサイ1:15、16)と宣べるなら――そして、異邦人が、悪徳から徳へ、神を知らないことからその告白へと成し遂げられた我々の回心に驚嘆するとき、そのとき我々は、詩篇の預言を我々が理解できると証しするであろう。こう言いながら。「主がシオンの捕囚を遠ざけるとき、我々は慰められた者のようになった。」

2

Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione. Tunc dicent inter gentes, Magnificavit Dominus facere cum illis. Avertit enim Dominus captivitatem nostram per remissionem peccatorum.

PL 9, 688B

「そのとき、我々の口は喜びで、我々の舌は歓喜で満たされた。そのとき異邦人の間で、主は彼らとともに大いなることを行った、と人々は言うであろう。」実際、主は、罪の赦しによって我々の捕囚を遠ざけたのである。

3

A dominatu enim vitiorum animam liberavit, anteriora delicta non reputans, et nos in vitam novam renovans, et in novum hominem transformans, constituens nos in corpore carnis suae. Ipse est enim Ecclesia, per sacramentum corporis sui in se universam eam continens.

PL 9, 688B

主は、悪徳の支配から魂を解放し、先の罪を数えず、我々を新しい命へと新たにし、新しい人へと変え、自らの肉の体の中に我々を置いたからである。主自身が教会であり、自らの体の秘義によって、教会全体を自分のうちに包んでいるからである。

4

Non erat Sion ante quam liberaretur; sed Sion est quae liberata est. Nomen cum libertate convenit. Neque enim manentis, sed aversae captivitatis hoc nomen est.

PL 9, 688B

シオンは、解放される前にはなかった。解放されたものこそがシオンである。名は自由と一致する。この名は、続いている捕囚のものではなく、遠ざけられた捕囚のものだからである。

Pars LIX, Caput VII

第LIX部 第VII章PL 9, 688B
1

Nunc nonnulla, sed non plena nobis consolatio. --Quod vero ait: Facti sumus consolati, meminit et Apostolus interim tamquam consolatum esse se, dicens: Miser ego homo, quis me liberabit a corpore mortis hujus (Rom. VII, 24) ? et qui nunc pro parte scit, et pro parte prophetat (I Cor. XIII, 9) , et qui scit repositam nobis esse Jerusalem in coelo, et cum dicit: Dissolvi me melius est, et cum Christo manere (Phil. I, 23) .

PL 9, 688B

今は、いくばくかの、しかし満ちてはいない慰めが我々にある。――「我々は慰められた者となった」と言うことについて、使徒もまた、さしあたり自分が慰められた者のようであると言及している。「私はなんと惨めな人間か。誰がこの死の体から私を解放するのか」(ローマ7:24)と言い、今は部分的に知り、部分的に預言する者(一コリント13:9)として、また、我々のために天にエルサレムが蓄えられていることを知る者として、さらに「解き放たれて、キリストとともにとどまるほうが、よりよい」(フィリピ1:23)と言うときにである。

2

Sumus nunc quidem consolati: quia Dominus ait: Mittet vobis et alium consolatorem (Joan. XIV, 16) . Cum dicit, alium, superesse se docet. Superest enim: exspectat namque omnis creatura revelationem filiorum Dei. Revelatio illa, consummata consolatio est.

PL 9, 689A

確かに今、我々は慰められている。主が「汝らに、もう一人の慰め主を遣わす」(ヨハネ14:16)と言うからである。「もう一人の」と言うとき、彼は、自分自身がなお〔慰め主として〕残っていることを教えている。実際、なお残っている。すべての被造物は、神の子らの啓示を待っているからである。その啓示こそ、完成した慰めである。

3

Caeterum nunc tamquam consolatio est; ipsa interim non carentes, licet sit consummationis suae nobis residua perfectio.

PL 9, 689A

しかし今は、慰めのようなものである。我々はさしあたり、それを欠いてはいない。とはいえ、その完成の完全さは、なお我々に残されている。

Pars LIX, Caput VIII

第LIX部 第VIII章PL 9, 689A
1

Conversio nostra Dei munus. Conversorum status quam melior statu peccatorum. --Repletur etiam gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione: non enim sufficientia sunt ad referendas Deo laudes linguae nostrae atque oris officia.

PL 9, 689A

我々の回心は神の賜物である。回心した者たちの状態は、罪人たちの状態よりもいかに優れていることか。――我々の口もまた喜びで満たされ、我々の舌も歓喜で満たされる。神に賛美を捧げるには、我々の舌と口の務めでは十分でないからである。

2

Mutavimus crimina in innocentiam, vitia in virtutes, ignorantiam in cognitionem, interitum in immortalitatem: et hoc a Deo, gratiam faciente poenitendorum et novorum bonorum initia reddente.

PL 9, 689A

我々は、罪を無垢へ、悪徳を徳へ、無知を認識へ、滅びを不死へと変えた。そしてそれは、悔いるべきことを赦し、新たな善の始まりを返す神による。

3

Quod enim optabilius nobis est tempus? quo adulterabamus, aut quo maluissemus virgines fuisse? quo ebrii eramus, aut quo jejuniis laetamur? quo pecuniae serviebamus, aut quo pecunia nostra benignitatis est usus? quo daemonia adorabamus, aut quo daemoniis imperamus? quo placere saeculo gestiebamus, aut quo saeculum vincimus? quo Deum nesciebamus, aut quo haeredes Deo praeparamur?

PL 9, 689B

というのは、我々にとって、どの時がより望ましいだろうか。姦淫を犯していたときか、それとも童貞であればよかったと願うときか。泥酔していたときか、断食を喜ぶときか。金銭に仕えていたときか、我々の金銭が慈愛の用に供されるときか。悪霊たちを拝んでいたときか、悪霊たちに命じるときか。世に気に入られようと躍起になっていたときか、世に勝つときか。神を知らなかったときか、神の相続人として備えられるときか。

Pars LIX, Caput IX

第LIX部 第IX章PL 9, 689B
1

Hanc spei nostrae fidem gentes contemplantes, dicunt: Magnificavit Dominus facere cum illis. Hanc in virtutes vitiorum demutationem contuentes, Dei in nos magnificentiam admirantur.

PL 9, 689B

我々の希望のこの信仰を見つめて、異邦人は言う。「主は彼らとともに大いなることを行った。」悪徳から徳へのこの転換を見つめて、我々に対する神の大いなる働きに驚嘆するのである。

2

Idipsum etiam ex sensu adeptae hujus beatitudinis, nos quoque confitemur in oris gaudio et linguae exultatione: Magnificavit Dominus facere nobiscum: facti sumus laetantes.

PL 9, 689B

まさにこのことを、この幸いを得たという実感から、我々もまた、口の喜びと舌の歓喜のうちに告白する。「主は我々とともに大いなることを行った。我々は喜ぶ者となった。」

3

Laetamur enim de profundo ac miserabili coeno nunc ablutos nos fuisse, et novos ex omnibus vitae anterioris vitiis constitisse.

PL 9, 689C

我々は、深く惨めな泥から今や洗われ、以前の生のあらゆる悪徳から新しい者として立ち上がったことを喜んでいるからである。

Pars LIX, Caput X

第LIX部 第X章PL 9, 689C
1

Cur superiora in praeterito, in futuro sequentia. --Et quia propheta futurae spei gaudia loquebatur, licet secundum Scripturae consuetudinem tamquam de praeteritis gratularetur: tamen per consequentem precem non sui temporis res has esse declarat, dicens, VERS. 4: Converte, Domine, captivitatem nostram.

PL 9, 689C

なぜ先の句は過去形で、続く句は未来形なのか。――そして、預言者は未来の希望の喜びを語っていたので、聖書の慣用に従って、過ぎ去ったことのように喜んでいるのだが、それにもかかわらず、続く祈りによって、これらが彼の時代のことではないと示している。こう言う。「主よ、我々の捕囚を転じよ。」(詩篇125:4)

2

Si fuit tamquam consolatus cum aversa est captivitas; quomodo nunc ut a se avertatur orat?

PL 9, 689C

捕囚が遠ざけられたときに慰められた者のようであったのなら、なぜ今、それが自分から遠ざけられるようにと祈るのか。

3

Sed in superioribus propheticae scientiae fuit sermo futurorum gaudia tamquam de praeterito nuntiantis: nunc autem de avertendis ( subaud. malis, vel vitiis) communis est oratio, cui se propheta tametsi ipse non est captus admisceat, tamquam adhuc in iisdem se esse cognoscat.

PL 9, 690A

しかし先には、未来の喜びを過去のことのように告げる、預言の知識による言葉であった。だが今は、遠ざけられるべきもの(「悪」あるいは「悪徳」を補え)についての共同の祈りであり、預言者は、自分自身は囚われていなくとも、まだ同じ状態にあると知っている者のように、この祈りに加わる。

4

Scriptum est enim: Justus in principio sermonis sui, ipse sibi accusator est (Prov. XVIII, 17) ; et rursum: Confitere primum peccata tua, ut justificeris (Esa. XLIII, 26) : et: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5) .

PL 9, 690A

次のように書かれているからである。「義人は、その言葉の初めに、自ら自分の告発者である。」(箴言18:17)。また、「まず汝の罪を告白せよ。義とされるために。」(イザヤ43:26)。そして、「悲しむ者は幸いである。彼らは慰められるからである。」(マタイ5:5)

5

Scit quidem propheta se liberum; sed tamquam captus Deo subditus est, sive per propriae confessionis disciplinam: quia ubi peccati confessio est, ibi et justificatio a Deo est; quod in publicano et pharisaeo Dominus testatus est, cum pharisaeus justum se gloriatus est, publicanus vero pro peccatis orasset, ait enim: Amen dico vobis, quoniam magis justificatus est publicanus quam pharisaeus (Luc. XVIII, 14) .

PL 9, 690A

預言者は、自分が自由であることを確かに知っている。しかし、囚われた者のように神に服している。あるいは、自らの告白の規律によってである〔sive に対応する語がなく、文の続きが定かでない〕。罪の告白のあるところ、そこには神からの義認もあるからである。このことを、主は徴税人とファリサイ派の人について証しした。ファリサイ派の人が自分を義人であると誇り、徴税人は罪のために祈ったとき、こう言ったのである。「アーメン、私は汝らに言う。徴税人のほうが、ファリサイ派の人よりも義とされた。」(ルカ18:14)

6

Sive ergo ob id propheta converti captivitatem in commune precatur, seu quod populum omnem a peccatis captum sciebat; et sicut, cum Apostolo (juxta Apostolum), membro uni corpus omne compatitur (I Cor. XII, 26) , ita et populo captivo a peccatis propheta concaptus est.

PL 9, 690B

ゆえに、預言者が捕囚を共同のものとして転じるよう祈るのは、この理由によるにせよ、あるいは、民全体が罪によって囚われていることを知っていたからにせよ、そして、使徒とともに(使徒に従って)言うなら、一つの肢に体全体がともに苦しむ(一コリント12:26)ように、預言者もまた、罪に囚われた民とともに囚われていたのである。

Pars LIX, Caput XI

第LIX部 第XI章PL 9, 690B
1

Sationes duae. --Sed tamen orare pro captivitate sua bonum sibi esse demonstrat, dicens, VERS. 5 et 6: Qui seminat in lacrymis, in gaudio metet. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient in exultatione, portantes manipulos suos.

PL 9, 690B

二つの種蒔き。――しかし、自らの捕囚のために祈ることが自分にとって善いことであると、彼は示して言う。「涙のうちに種を蒔く者は、喜びのうちに刈り取る。行きながら泣きつつ歩み、自分たちの種を投げていた。しかし来る者たちは、歓喜のうちに来て、自分たちの束を担う。」(詩篇125:5、6)

2

Quis hic ad Judaeos sermo est, ut eorum in hoc psalmo videatur prophetata captivitas? Quae vero ad communem humani generis consuetudinem ratio est? Quis enim umquam serens flevit? aut numquid hujus lamentabilis sationis Judaeis usus ex lege est?

PL 9, 690C

ユダヤ人たちへのこの言葉は何か。この詩篇で彼らの捕囚が預言されたと見えるとは。また、人類の共通の慣習にとって、その根拠は何か。実際、種を蒔きながら泣いた者がかつているだろうか。あるいは、この嘆きの種蒔きが、ユダヤ人たちにとって律法に基づく習慣だとでもいうのか。

3

Nequaquam igitur istud scriptum usquam aut gestum est: sed est prophetia superioribus dictis connexa.

PL 9, 690C

それゆえ、これはどこにも書かれても、行われてもいない。むしろ、先に語られたことに結びついた預言である。

4

Duas autem esse sationes sanctus apostolus Paulus docuit, carnis et spiritus (Gal. VI, 8) : demonstratis et enumeratis seminibus sationis utriusque, cum caro adulteria, veneficia, comessationes, ebrietatem, avaritiam, idololatriam, et caetera his similia sereret (Gal. V, 19) ; spiritus vero pacem, gaudium, continentiam, caritatem, sobrietatem, mansuetudinem et quae sunt his consequentia seminaret (Ibid. 22) ; et sata sua uno quoque messuro.

PL 9, 690C

聖なる使徒パウロは、種蒔きが二つあることを教えた。肉の種蒔きと霊の種蒔きである(ガラテヤ6:8)。彼は両方の種蒔きの種を示し、数え上げたのである。すなわち、肉は姦淫、魔術、宴会騒ぎ、泥酔、貪欲、偶像崇拝、およびこれらに似たものを蒔き(ガラテヤ5:19)、霊は平和、喜び、節制、愛、節度、柔和、およびそれに続くものを蒔き(ガラテヤ5:22)、各人は自分の蒔いたものを刈り取ることになる、と。

5

Cum igitur optimum Deo sacrificium sit cor contribulatum (Ps. L, 29) , et beati sint lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5) , et unusquisque quae severit metet, operum suorum fructus in judicium tamquam manipulos laturus: seminandum nobis est cum confessione peccatorum, cum luctu corporalis infirmitatis, cum lamentatione ac dolore conscientiae nostrae, quod nequaquam possimus digne Dei praecepta secundum propositum voluntatis explere.

PL 9, 691A

それゆえ、神にとって最良の犠牲は砕かれた心であり(詩篇50:29)、悲しむ者は幸いで、彼らは慰められるであろう(マタイ5:5)、そして各人は自分の蒔いたものを刈り取り、自らの業の実りを、束のように、裁きへと携えていくことになる以上、我々は、罪の告白とともに、体の弱さの嘆きとともに、我々の良心の哀悼と苦痛とともに、蒔かなければならない。神の掟を、意志の意図に従ってふさわしく満たすことが、我々にはとうていできないからである。

6

Tunc quae in lacrymis severimus, metemus in gaudio: euntesque flentes, cum exultatione veniemus, repleti fructibus nostris, et manipulis elaboratae a nobis messis onerati, consolati per Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 691A

そのとき、涙のうちに蒔いたものを、我々は喜びのうちに刈り取る。泣きながら行き、歓喜とともに帰ってくる。自らの実りに満たされ、我々が労して得た収穫の束を負い、キリストによって慰められて。彼は世々限りなく祝福されている。アーメン。

Pars LX, Prooemium

第LX部 冒頭PL 9, 692D
1

Nisi Dominus aedificaverit (Infra, sibi) domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilavit qui custodiet eam (Infra vigilaverunt qui custodiunt).

PL 9, 692D

主が家を建てるのでなければ(下では「自分のために」)、それを建てる者たちは空しく労した。主が町を守るのでなければ、それを守る者は空しく見張った(下では「それを守る者たちは見張った」と複数)。

2

In vanum est vobis ante lucem (Infra diluculo) surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini filii, merces fructus ventris. Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum.

PL 9, 692D

諸君にとって、夜明け前(下では「明け方に」)に起きるのは空しい。座ってから起きよ、苦しみのパンを食べる者たちよ。主がその愛する者たちに眠りを与えるとき、見よ、主の嗣業は子ら、腹の実は報い。強き者の手にある矢のように、追い払われた者たちの子らもそうである。

3

Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 692D

自分の望みをそれらで満たした人は幸いである。門で自分の敵と語るとき、彼らは恥を受けない。詩篇の講解。

Pars LX, Caput I

第LX部 第I章PL 9, 693A
1

Psalmi hujus ea non est quae se offert intelligentia. De terrena captivitate eum intelligi non vetat Hilarius. --Ratio et temporum et prophetiae intentam adhiberi ad praesentem psalmum cognitionis postulat diligentiam: ne forte nos ad inanem intelligentiam absoluta quaedam verborum species et ipse ille gestorum corporalium ordo sollicitet: maxime cum plures, interiores causas doctrinae propheticae nescientes, sensu Judaico praeteritorum temporum prophetiam contineri in his graduum canticis opinentur; ut ea captivitas Jerusalem praenuntiata sit, quae sub Jeremiae diebus acciderit, et ejusdem rursus depulsae captivitatis gratulatio prophetetur; sitque eorum, quae psalmis his enuntiantur, aut servitutis dolor, aut reditus laetitia.

PL 9, 693A

この詩篇の理解は、おのずと示されるものではない。ヒラリウスは、これを地上の捕囚について理解することを禁じない。――時代と預言の道理は、現在の詩篇に、注意深く向けられた認識の細心さを求める。言葉のあるがままの見かけや、体に関わる出来事の順序そのものが、我々を空しい理解へと誘うことのないように。とりわけ、多くの者が、預言の教えの内なる根拠を知らず、ユダヤ的な意味で、この都上りの歌に過ぎ去った時代の預言が含まれていると考える場合である。すなわち、エレミヤの時代に起こったエルサレムの捕囚が前もって告げられ、また、その捕囚が退けられたことへの喜びが預言され、これらの詩篇で語られることは、隷属の苦しみか、帰還の喜びのどちらかである、と。

2

Non improbamus hunc sensum, neque eorum intelligentiam coarguimus. Dignum est enim, ut miserabilem populi casum, et impietati ejus debitam poenam, et post longae servitutis sufficientem peccatis gravibus satisfactionem, et misericordem in eos Dei indulto reditu voluntatem, secundum providentiae scientiam prophetae spiritus praeloquatur.

PL 9, 693B

我々はこの意味を非難せず、彼らの理解を論駁もしない。実際、民の惨めな災い、その不敬にふさわしい罰、長い隷属ののち重い罪に対して果たされた十分な償い、そして許された帰還による彼らへの神の憐れみ深い意志を、摂理の知識に従って、預言者の霊が前もって語るのは、ふさわしいことだからである。

Pars LX, Caput II

第LX部 第II章PL 9, 693B
1

Aeterna in eo praenuntiari contendit. --Verum cum captivitatis illius reditum gravior sit et irremissa captivitas consecuta, et aedificationem civitatis receptae miserabilis maneat et non demutanda vastatio, sciantque ( f. sciamque) et spiritalis reditus gloriam Israel reliquo reservari, et coelestis ac sanctae Jerusalem aedificationem usque ad beati ac dominici regni tempora comparari; maximeque cum spes illorum dierum atque res, omnium horum psalmorum virtutes et genera testentur: non intelligo cur tantum de caducis ac demutabilibus malis, ac non etiam de aeternis esse velint prophetae dolorem; et temporalium magis gaudiorum, et eorum quae gravissimae postea demutaturae essent calamitates, potius quam indemutabilium et aeternorum intelligant demonstratam esse laetitiam; cum magnificentiae propheticae magis dignum sit, beata et aeterna et coelestia praedicasse.

PL 9, 693B

彼は、この詩篇において永遠の事柄が予告されていると主張する。――しかし、あの捕囚からの帰還にさらに重く赦されることのない捕囚が続き、取り戻された都の再建には惨めで変えようのない荒廃が待ち、そして彼らは(おそらく「私は」)、霊的な帰還の栄光がイスラエルの残りの者のために取っておかれ、天の聖なるエルサレムの建設が、幸いなる主の国の時まで備えられていることを知っており、とりわけ、これらすべての詩篇の力と種類が、あの日々の希望と事柄を証ししているのだから、私には、なぜ彼らが、預言者の苦しみは、はかなく変わりうる災いについてのみあり、永遠の災いについてはないと望むのか、また、示された喜びが、変わることのない永遠のものではなく、むしろ一時的な喜び、その後にきわめて重い災いへと変わることになる喜びについてのものだと解するのか、分からない。幸いで永遠で天上のことを宣べ伝えるほうが、預言の壮大さにより相応しいというのに。

2

Quamquam igitur psalmi superiores captivitatem non corporalem tantum et terrenam, sicuti libertatem non caducam, non praesentem, non saecularem in se demonstrati sint continere: tamen etiam hic quoque psalmus nihil in se terrenum, nihil humile, nihil praeteritis temporibus conveniens intelligitur esse complexus: sed secundum propheticam et evangelicam et apostolicam auctoritatem eas spes omnes praenuntiare, in quas se patriarcharum desiderium, sanctorum exspectatio, apostolorum fides, martyrum confessio, et omnium credentium cursus extendit, id est, in sancta tempora, in aeternae civitatis incolatum atque coetum, in regni dominici beatitudinem, in spiritalis libertatis novam gloriam, in consortium divinae aeternitatis et regni.

PL 9, 693C

それゆえ、先の詩篇が、単に体的で地上的なだけではない捕囚を、また同様に、はかなくもなく、現在的でもなく、この世のものでもない自由を、自らのうちに含んでいることが示されたとはいえ、この詩篇もまた、自らのうちに地上的なもの、卑しいもの、過去の時代に当てはまるものを何も含んでいないと理解される。そうではなく、預言者と福音書と使徒たちの権威に従って、これらすべての希望を予告している。その希望へと、族長たちの願い、聖徒たちの待望、使徒たちの信仰、殉教者たちの告白、そしてすべての信じる者たちの歩みが向かう。すなわち、聖なる時、永遠の都の住まいと集い、主の国の幸い、霊的な自由の新たな栄光、神の永遠と国との交わりへと。

3

Atque ut id absolutius intelligatur, ipsas illas verborum virtutes proprietatesque tractemus.

PL 9, 694A

そして、これがより完全に理解されるように、それらの言葉の力と固有の意味を扱おう。

Pars LX, Caput III

第LX部 第III章PL 9, 694B
1

Haec de templo Salomonis destruendo ac restituendo interpretantes improbantur. --VERS. 1 et 2. Nisi Dominus aedificaverit sibi domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilaverunt qui custodiunt eam.

PL 9, 694B

これらをソロモンの神殿の破壊と再建について解釈する者たちは、退けられる。――「主が自分のために家を建てるのでなければ、それを建てる者たちは空しく労した。主が町を守るのでなければ、それを守る者たちは空しく見張った。」(詩篇126:1、2)

2

In vanum est vobis diluculo surgere. Volunt plures sanctum Salomonem, aedificationi civitatis et templi studentem, in eo ipso molitionis suae tempore eversionem civitatis ac templi quod conderet prophetasse: quia et titulus antelatus auctorem eum psalmi hujus esse demonstret.

PL 9, 694B

「諸君にとって、夜明けに起きるのは空しい。」多くの者は、聖なるソロモンが、都と神殿の建設に励みながら、その企ての時期にまさに、自分が築く都と神殿の滅亡を預言したのだと考えたがる。前に置かれた表題が、彼をこの詩篇の作者と示しているからでもある。

3

Magnis enim viribus et totis regni sui opibus magnificum aliquid et Deo dignum efficere tentabat. Nam ad centum quinquaginta millia virorum, sicuti scriptum est, in diversos aedificationis usus ac ministeria occupabantur. (II Paral. II, 17) .

PL 9, 694B

実際、彼は大きな力と王国のすべての富をもって、壮大で神にふさわしい何かを成し遂げようと試みていた。書かれているとおり、十五万人ほどの者が、建設のさまざまな用と務めに従事していたからである。(歴代誌下2:17)

4

Et quamquam, instituta a se consuetudine, perfectis omnibus maxima custodia civitatis et templi sollicitudo esset adhibenda: tamen cum non ignoraret inanem tanti laboris operationem futuram, civitate eadem a Babyloniis ob peccata populi diruenda, ista dixisse: Nisi Dominus aedificaverit sibi domum, in cassum laboraverunt aedificantes eam.

PL 9, 694C

彼は、自ら設けた慣習に従えば、すべてが完成したのち、都と神殿の最大の守りの配慮が加えられるべきであったが、それでも、同じ都が民の罪のゆえにバビロニア人によって破壊されることになり、これほどの労苦の働きが空しくなることを知っていたので、こう言ったのだという。「主が自分のために家を建てるのでなければ、それを建てる者たちは無駄に労した。」

5

Putant autem prophetiam hanc consummatam in ea tempora fuisse, quibus post captivitatem populi, Dario rege reditum impertiente, aedificata rursum per Zorobabel et Josedech civitas fuit (Aggaei II, 3; I Es. V, 2) .

PL 9, 694C

彼らはまた、この預言は、民の捕囚ののち、ダレイオス王が帰還を許し、ゾロバベルとヨサデクによって都が再び建てられた時代に成就したと考える(ハガイ2:3;エズラ記5:2)。

Pars LX, Caput IV

第LX部 第IV章PL 9, 694C
1

Quorum inopem sensum ipsa illa posset consummatio aedificationis arguere. Nam per Aggaeum prophetam ita ad hos eosdem restauratores Jerusalem Dominus est locutus: Adhuc semel, ego movebo coelum et terram, et mare et aridam; et subvertam sedes regum (Aggaei II, 7).

PL 9, 694C

彼らの貧しい理解は、建設の完成そのものが論駁しうる。というのは、預言者ハガイを通して、主はエルサレムのこの同じ再建者たちに、こう語ったからである。「もう一度、私は天と地、海と乾いた地を揺り動かす。そして王たちの座を覆す。」(ハガイ2:7)

2

Psalmi ergo virtus non in tempora tantum Salomonis, sed etiam in Aggaei intelligenda est convenire. Aedificationis enim utriusque labor vanus est.

PL 9, 695A

それゆえ、詩篇の力は、ソロモンの時代だけでなく、ハガイの時代にも当てはまると理解されねばならない。どちらの建設の労苦も空しいからである。

3

Aedificata namque per Zorobabel civitas, solum hodie ex se conflagrationis suae cinerem, et deformium ruinarum praebet foeditatem.

PL 9, 695A

ゾロバベルによって建てられた都は、今日、自らの焼失の灰と、醜い廃墟の見苦しさしか示さない。

4

Et has sedes regum, quas se aedificatores regni aeterni gloriam restaurare arbitrabantur, vastatio iterata subvertit, sede adhuc etiam caeterorum subvertenda regnorum.

PL 9, 695A

そして、永遠の国の建設者たちが、自分たちは栄光を回復したと思っていたこれらの王たちの座を、繰り返された荒廃が覆した。しかも、他の王国の座もなお覆されることになる。

Pars LX, Caput V

第LX部 第V章PL 9, 695A
1

Opera hominum inania. --Bene autem inania humani operis propheta esse opera prophetavit. Scit inutiles esse humanarum custodiarum vigilias, scit in cassum esse consurgentium matutinas sollicitudines.

PL 9, 695A

人間の業は空しい。――預言者は、人間の業が空しい業であると、見事に預言した。彼は、人間の守りの見張りが無益であること、早朝に起き出す者たちの心配が無駄であることを知っている。

2

Civitas et a se instituta, et ab aliis restituta, jam nulla est: non profecit aedificatio vel prima, vel consequens. Et recte ille ipse evertendae civitatis propheta est, qui auctor fuerat exstruendae.

PL 9, 695B

彼自身が設立し、他の者たちが再建した都は、今やもはやない。最初の建設も、その後の建設も、実を結ばなかった。そして、築かれるべき都の創設者であった当人が、その都が覆されることの預言者であるのは、正しい。

3

A Deo ergo domus est aedificanda quae maneat: quia nisi quae a Domino aedificata sit, non manebit. A Deo civitas est custodienda ne pereat: quia nisi a Deo custodita sit civitas, diruetur.

PL 9, 695B

それゆえ、とどまる家は神によって建てられなければならない。主によって建てられたものでなければ、とどまらないからである。都は、滅びないように神によって守られなければならない。神によって守られた都でなければ、打ち壊されるからである。

4

Et primum quae domus Dei sit, intelligamus: ut per id cognosci possit, quatenus ab eo aedificanda mansura sit.

PL 9, 695B

そしてまず、神の家とは何かを理解しよう。それによって、神によって建てられるべきものが、どのような意味で存続するかが知られるように。

Pars LX, Caput VI

第LX部 第VI章PL 9, 695B
1

Domus Dei quae vulgo. Locis non clauditur Deus. --Domus est habitantis habitatio. Sermo enim divinus secundum intelligentiae nostrae consuetudinem naturamque se temperat, communibus rerum vocabulis ad significationem doctrinae suae et institutionis aptatis.

PL 9, 695B

一般に言う神の家。神は場所に閉じ込められない。――家とは、住む者の住まいである。実際、神の言葉は、我々の理解の慣習と本性に自らを合わせ、事物の共通の名を、自らの教えと教育を示すために適用するからである。

2

Nobis enim, non sibi loquitur; atque ideo nostris utitur in loquendo. Conventus quidem ecclesiarum, sive tum templi, quos ad secretam sacramentorum religionem aedificiorum septa concludunt, consuetudo nostra vel domum Dei solita est nuncupare, vel templum.

PL 9, 695C

神の言葉は、自分のためにではなく、我々のために語る。それゆえ、語るのに我々の言葉を用いる。秘義への内々の信心のために建物の囲いが閉じ込める、諸教会の集会、あるいは当時の神殿の集会〔底本は sive tum templi。tum の意味が取りにくく、「当時の」と解した〕を、我々の慣習は、「神の家」あるいは「神殿」と呼ぶのが常である。

3

Scriptura quoque vel prophetica vel apostolica ad demonstrationem locorum his est usa nominibus. Verum non hanc, quae a nobis ac nobiscum ita nuncupatur, domum Dei esse ex ipsius dictis docemur.

PL 9, 695C

預言の聖書も使徒の聖書も、場所を示すためにこれらの名を用いた。しかし、我々によって、また我々とともにこのように呼ばれるこの家が神の家ではないことを、我々は神自身の言葉から教えられる。

4

Ait enim: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum: quam domum mihi aedificabitis, aut quis locus requietionis meae? Nonne haec omnia fecit manus mea (Esaiae LXVI, 1 et 2)?

PL 9, 695C

神は言うからである。「天は私の座、地は私の足台である。汝らは私にどんな家を建てるのか。私の休みの場所はどこか。これらすべては私の手が造ったのではないか。」(イザヤ66:1、2)

5

Non concluditur ergo aedificiorum domibus infinitus Deus, nec locis in aliquo continetur virtus immensa, quae omnia fecit: Apostolo idipsum ita testante: Deus qui fecit mundum, et omnia quae in eo sunt: hic cum sit coeli et terrae Dominus, non in manu factis templis habitat (Act. XVII, 24) .

PL 9, 695C

したがって、無限なる神は、建物の家に閉じ込められず、すべてを造った計り知れない力は、いかなる場所にも含まれない。使徒も同じことをこう証ししている。「世界とその中のすべてのものを造った神は、天と地の主であるから、手で造られた神殿には住まない。」(使徒言行録17:24)

Pars LX, Caput VII

第LX部 第VII章PL 9, 696A
1

Domus Dei quae vera. --Nulla ergo Deo requies est, et nulla habitatio? Et forte nequaquam creditur esse, qui nusquam est.

PL 9, 696A

真の神の家。――では、神には休みも住まいもないのか。おそらく、どこにもいない者は、いるとは決して信じられないであろう。

2

Audiamus ergo ipsum de requie sua et habitatione testantem: ait enim: Haec requies mea in saecula saeculorum: hic habitabo, quoniam elegi eam (Ps. CXXXI, 14) .

PL 9, 696A

それゆえ、自らの休みと住まいについて証しする彼自身に耳を傾けよう。彼はこう言うからである。「これは世々にわたる私の休みである。私はここに住む。私はこれを選んだからである。」(詩篇131:14)

3

Eligit autem Sion: sed numquid eam, de qua praesens prophetiae hujus querela est, Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam?

PL 9, 696A

彼が選ぶのはシオンである。だが、この預言の現在の嘆きが向けられるシオン、「主が家を建てるのでなければ、それを建てる者たちは空しく労した」と言われるシオンだろうか。

4

Sion in qua templum fuerat, eversa est: et ubi sedes Domini aeterna? ubi requies sempiterna? quod habitabile templum? Nempe illud, de quo dictum est, Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16) .

PL 9, 696A

神殿があったシオンは覆された。では、主の永遠の座はどこにあるのか。とこしえの休みはどこか。住むに足る神殿とは何か。それはたしかに、こう言われたものである。「汝らは神の神殿であり、神の霊が汝らのうちに住んでいる。」(一コリント3:16)

5

Haec domus et hoc Dei templum est, doctrinis et virtutibus Dei plenum, et sanctitate cordis divini capax incolatus, de quo idem hic propheta ita testatus est: Sanctum templum tuum, mirabile in aequitate (Ps. LXIV, 5 et 6) . Sanctitas, aequitas, continentia humana, Deo templum est.

PL 9, 696B

これが家であり、これが神の神殿である。神の教えと力に満ち、心の聖なることによって神が住むことを受け入れうる。これについて、同じこの預言者はこう証しした。「汝の聖なる神殿は、公正において驚くべきものである。」(詩篇64:5、6)。聖なること、公正、人の節制は、神にとって神殿である。

Pars LX, Caput VIII

第LX部 第VIII章PL 9, 696B
1

Domus Dei structura. --Domus ergo haec aedificanda per Deum est. Humanis enim operibus exstructa non permanet, nec doctrinis saeculi instituta consistit, nec inanis laboris et sollicitudinis nostrae cura custodietur.

PL 9, 696B

神の家の構造。――それゆえ、この家は神によって建てられなければならない。人間の業によって築かれたものはとどまらず、世の教えによって設けられたものは存続せず、空しい労苦と我々の心配の配慮によっては守られないからである。

2

Exstruenda aliter est, custodienda aliter est: non super terram, non super fluxam et dilabentem arenam initianda; sed fundamentum ejus super Prophetas et Apostolos locandum est.

PL 9, 696B

それは別のしかたで築かれ、別のしかたで守られなければならない。地の上に、流れ崩れる砂の上に始められるのではなく、その基は、預言者たちと使徒たちの上に据えられなければならない。

3

Lapidibus vivis augenda est, angulari lapide continenda, et mutuae connexionis augmentis in virum consummatum et in mensuram Christi corporis exstruenda, specie quoque ac decore gratiarum spiritalium adornanda.

PL 9, 696C

生ける石によって増し加えられ、隅の石によって支えられ、互いの結び合いが増し加わって、完成した人へ、キリストの体の測りへと築かれ、霊的な恩寵の姿と美しさによっても飾られなければならない。

4

Haec ita a Deo, id est, doctrinis ejus aedificanda, non concidet. Hujus domus aedificationem nunc Israel captivus post plenitudinem gentium consequetur.

PL 9, 696C

この家は、このように神によって、すなわち神の教えによって建てられるなら、崩れない。この家の建設を、今は囚われているイスラエルが、異邦人の満ちたのちに得るであろう。

5

Haec domus in domos plures diversis fidelium aedificationibus in unoquoque nostrum ad ornatum et amplitudinem beatae illius civitatis excrescet.

PL 9, 696C

この家は、信じる者たちのさまざまな建設によって、我々一人ひとりのうちに、多くの家へと増え広がり、かの幸いなる都の飾りと広がりとなる。

Pars LX, Caput IX

第LX部 第IX章PL 9, 696C
1

Ut ei prospiciat ab initio Dominus. --Cujus civitatis jam diu Dominus vigil custos est, cum Abraham peregrinum tuetur, cum immolandum Isaac reservat, cum Jacob servientem ditat, cum Aegypto Joseph venditum praeficit, cum Moysen adversus Pharao confirmat, cum ducem bellis Jesum deligit, cum David omnibus periculis liberat, cum Salomonem dono sapientiae muneratur, cum prophetis adest, cum Eliam rapit, cum Eliseum eligit, cum Danielem pascit, cum in camino pueros irrorat, cum tribus quartus assistit, cum gignendo se ex virgine Joseph per Angelum instruit, Mariam confirmat, Joannem praemittit, Apostolos eligit, Patrem precatur, dicens: Pater sancte, serva eos; cum essem cum his, custodiebam eos in nomine tuo (Joan. XVII, 11 et 12) : cum denique ipse ille post passionem aeternae in nos custodiae suae vigilias pollicetur, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20).

PL 9, 696C

主が初めからこれを見守るために。――主はすでに長いあいだ、この都の目覚めた守り手である。アブラハムを旅人として守り、イサクを、献げられるはずのところから守っておき、ヤコブが仕えているときに富ませ、売られたヨセフをエジプトの上に立て、モーセをファラオに対して強め、ヨシュアを戦いの指導者に選び、ダビデをあらゆる危険から救い、ソロモンに知恵の賜物を与え、預言者たちとともにおり、エリヤを連れ去り、エリシャを選び、ダニエルを養い、炉の中で若者たちに露を注ぎ、三人に第四の者として寄り添い、自らをおとめから生むことによってヨセフを天使によって教え、マリアを強め、ヨハネを先に遣わし、使徒たちを選び、父に祈ってこう言うとき。「聖なる父よ、彼らを守れ。私が彼らとともにいたとき、私は汝の名において彼らを守っていた。」(ヨハネ17:11、12)。そしてついに、受難ののち、彼自身が我々に対する永遠の守りの見張りを約束して、こう言うとき。「見よ、私は世の終わりまで、あらゆる日々、汝らとともにいる。」(マタイ28:20)

2

Haec civitatis illius beatae atque sanctae aeterna custodia est, quae ex multis in unum convenientibus et in unoquoque nostrum Deo civitas est. Est enim haec sancti corporis et fidelis animae ei placita possessio.

PL 9, 697B

これが、あの幸いで聖なる都の永遠の守りであり、その都は、多くの者から一つに集まって、我々一人ひとりのうちにも、神にとっての都である。それは、聖なる体と忠実な魂という、神に喜ばれる所有だからである。

Pars LX, Caput X

第LX部 第X章PL 9, 697B
1

A Domino est aedificanda. -- Quam autem per Dominum aedificanda sit, ipse in Evangelio testatur, dicens: Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat filius hominis (Matth. X, 23) .

PL 9, 697B

主によって建てられなければならない。――それが主によって建てられなければならないことを、彼自身が福音書で証しして、こう言っている。「アーメン、私は汝らに言う。人の子が来るまで、汝らはイスラエルの町々を完成させない。」(マタイ10:23)

2

Et hujus quidem temporis et aedificationis beatus Apostolus meminit, dicens: Cum autem intraverit plenitudo gentium, tum quod reliquum est Israel salvabitur (Rom. XI, 25 et 26) .

PL 9, 697B

そして、この時と建設のことを、幸いなる使徒も記憶して言う。「異邦人の満ちるものが入るとき、そのときイスラエルの残りは救われる。」(ローマ11:25、26)

3

Hae igitur civitates, id est, sancti cujusque corporis atque animae Deo placitus incolatus et coetus, hunc unum habent perfectae hujus aedificationis artificem. Aedificanda ergo per Dominum est haec civitas, ut in augmentum consummationis suae crescat.

PL 9, 697B

したがって、これらの町々、すなわち、聖なる者それぞれの体と魂の、神に喜ばれる住まいと集いは、この完全な建設の、ただ一人の工匠を持つ。ゆえにこの都は、主によって建てられなければならない。その完成へと増し加わって成長するためである。

4

Non enim jam aedificatio coepta perfectio est: sed per aedificationem perfectionis consummatio comparatur.

PL 9, 697C

建設が始まったことは、もはや完成ではない。むしろ、建設を通して完成の成就が備えられる。

Pars LX, Caput XI

第LX部 第XI章PL 9, 697C
1

Ars humana hic deficit. --Caeterum in aedificandis his domibus corporum et animarum civitatibus, humanae artes vacant.

PL 9, 697C

人間の技はここで役に立たない。――ところで、体と魂の町であるこれらの家を建てるにあたって、人間の技は無用である。

2

Inanes enim sunt omnes philosophorum vigiliae, et otiosae sollicitudines, et frustratum in investigandis naturae secretis et perscrutandis mundi laboribus studium. Sed lapsuram cito domum operatio talis aedificat.

PL 9, 697C

哲学者たちの見張りはすべて空しく、心配も無為であり、自然の秘密を探り、世界の労苦を調べ尽くそうとする努力は挫折している。そのような働きは、すぐに崩れる家を建てる。

3

Inanis quoque erit matutina eorum resurrectio: quae quamquam omnibus, quae in lucem venerint, sit constituta corporibus: tamen ea quae non fuerint aedificata per Dominum, nequaquam eam, quae in Domino ex mortuis resurgente jam coepta est, matutinae resurrectionis gloriam consequentur.

PL 9, 697C

彼らの朝の復活もまた空しい。それは、光のもとに出てきたすべての体に定められているものではあるが、それでも、主によって建てられなかったものは、死者たちのうちからよみがえる主においてすでに始まった、あの朝の復活の栄光を、決して得ることはない。

Pars LX, Caput XII

第LX部 第XII章PL 9, 698A
1

Quam hic nullus de terrena aedificatione sermo. --Ac ne aliquam psalmus opinionem intelligentiae in se terrenae et corporalis admitteret; perfectionis istius tempus, et aedificandorum significationem ipso dictorum suorum ordine docet.

PL 9, 698A

ここには地上の建設についての言葉がまったくないこと。――そして、詩篇が、自らのうちに地上的で体的な理解という何らかの見解を認めることのないように、この完成の時と、建てられるべきものの意味を、自らの語る言葉の順序そのものによって教える。

2

Nam humanis aedificationibus, et terrenis custodiis, et matutinis eorum surrectionibus improbatis, ait: Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini filii, merces fructus ventris.

PL 9, 698A

人間の建設と地上の守りと、彼らの朝の起床を退けたのち、こう言う。「座ってから起きよ、苦しみのパンを食べる者たちよ。主がその愛する者たちに眠りを与えるとき、見よ、主の嗣業は子ら、腹の実は報い。」

3

Nullus relictus est in his dictis ambigendi locus: intelligentiae tantum fides necessaria est; rem enim verba eloquuntur. Nam prophetiae veritatem gesta deinceps consummant: cognitionem vero gestorum doctrina evangelica atque apostolica subministrat.

PL 9, 698A

これらの言葉には、疑う余地は残されていない。必要なのは理解への信仰だけである。言葉が事柄を語り尽くしているからである。預言の真理を、事の成り行きがのちに成就し、事柄の認識を、福音書と使徒たちの教えが与えるからである。

4

Civitas ergo a Deo est aedificanda quae maneat; quia humana aedificatio infirma sit et caduca. Ac ne lapides, caementa, ligna civitatem hanc esse existimaremus; quae haec esset, et quando esset perfecta civitas, docet dicens: Surgite postquam sederitis.

PL 9, 698B

それゆえ、とどまる都は神によって建てられなければならない。人間の建設は弱く、はかないからである。そして、石や割り石や木材がこの都だと我々が考えることのないように、それが何であり、いつ完成した都となるかを、「座ってから起きよ」と言って教える。

5

Sessio quiescentium requies est: a qua surgere jubentur, qui ad perfectam hanc civitatem sint comparandi.

PL 9, 698B

座ることは、休む者たちの休みである。この完全な都へと整えられるべき者たちは、そこから起きるよう命じられる。

Pars LX, Caput XIII

第LX部 第XIII章PL 9, 698B
1

Panem doloris edunt, qui sciunt bonum, nec nisu suo valent consequi. --Et qui tandem sunt isti, qui surgere postquam sederint jubentur? Nempe qui manducatis panem doloris. Panem doloris manducat, quisquis se hominem in vitiis natum ac vivere meminit.

PL 9, 698B

苦しみのパンを食べるのは、善を知りながら、自分の努力ではそれに至りえない者たちである。――では、座ってから起きるよう命じられているこれらの者たちは、いったい誰か。すなわち、「苦しみのパンを食べる者たち」である。苦しみのパンを食べるのは、自分が悪徳のうちに生まれ、生きている人間であることを思い起こす者は誰でもである。

2

Cum enim voluntas nostra per Dei metum et spem aeternorum ad perfecta innocentiae opera contendat; et contra naturalis quaedam nos consuetudo vitiorum in ipsis illis, e quibus emergere nitimur, demoretur: vitae dolorem per infirmitatem destitutae voluntatis accipimus, secundum dictum prophetae: Qui apponit scientiam, apponit dolorem (Eccle. I, 18) .

PL 9, 698C

我々の意志は、神への畏れと永遠の事柄への希望によって、無垢の完全な業へと努める。他方、悪徳の一種の生まれつきの習慣が、我々がそこから抜け出そうと努めているまさにその中に、我々をとどめる。そのとき我々は、見放された意志の弱さによって、生の苦しみを受ける。預言者の言葉のとおりである。「知識を加える者は、苦しみを加える。」(コヘレトの言葉1:18)

3

Cum enim veritatis cognitio voluntatem nostram ad profectum consequendae utilitatis instiget, et naturae consuetudo voluntatem scientem se proficere oportere detineat; profectus scientiae, profectus doloris est: cum in tantum se per naturam doleat detineri, in quantum naturam sibi per cognitionem intelligat relinquendam.

PL 9, 698C

真理の認識が、得るべき益を追い求めるよう我々の意志を駆り立て、本性の習慣が、自らが進歩しなければならないと知っている意志を引きとどめるとき、知識の進歩は苦しみの進歩である。意志は、本性によって引きとどめられていることを苦しむが、それは、認識によって本性を捨てなければならないと悟る程度に応じてである。

4

Hinc ergo dolor vitae est, hinc panis doloris est. Cujus vitae et doloris hic idem propheta meminit, dicens: Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis lacrymarum in mensura (Ps. LXXIX, 6) .

PL 9, 699A

したがって、ここから生の苦しみがあり、ここから苦しみのパンがある。この生と苦しみを、同じこの預言者も記憶して言う。「汝は我々に涙のパンを食べさせ、涙を我々に量って飲ませる。」(詩篇79:6)

5

Tendendum autem est semper, non etiam desinendum: neque idcirco ad perfectum non contendendum, quia doleamus id quo tenditur non posse contingi. Sed in ipsa contendendi pertinacia, dolendum est non contingere nos posse quo tendimus.

PL 9, 699A

しかし、つねに向かって進まなければならず、やめてはならない。向かう先に至りえないことを我々が苦しむからといって、完全へと努めないのであってはならない。むしろ、努めるまさにその粘り強さの中で、我々が目指すところに達しえないことを苦しまなければならない。

6

Doloris hujus Dominus meminit, dicens: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5) ; beatitudinem consolationis ob luctum et dolorem non adeptae consummationis impertiens.

PL 9, 699A

主はこの苦しみを記憶して言う。「悲しむ者は幸いである。彼らは慰められるからである。」(マタイ5:5)。まだ得られない完成のゆえの悲しみと苦しみに対して、慰めの幸いを与えているのである。

Pars LX, Caput XIV

第LX部 第XIV章PL 9, 699A
1

Ob prophetiae certitudinem profertur in praesenti quod spondetur in futurum. --Propheticam autem virtutem ipse ille dispositus in tempora verborum ordo servavit, dicens: Surgite postquam sederitis.

PL 9, 699A

預言の確かさのゆえに、将来約束されていることが現在のこととして示される。――預言の力は、諸々の時に配置された言葉の順序そのものが保っている。「座ってから起きよ」と言うことによってである。

2

Quorum alterum in praesens est, id est, surgite, ne fides tamquam de incertis et dubiis ambigeret: cum veluti praesentem efficientiam veritas propheticae admonitionis afferret, et vivis nobis fiduciam spei non cunctantis insereret.

PL 9, 699A

そのうち一方は現在である。すなわち「起きよ」である。信仰が、不確かで疑わしいことについてのように迷うことのないように。預言の勧告の真理が、いわば現在の実現をもたらし、生きている我々に、ためらわない希望の確信を植えつけるためである。

3

Tempus autem hujus, quod praesens est, mandati distulit in futurum in eo quod ait, cum sederitis. In non ambigendis ergo mandatis praesentis est veritas; in consequendis autem exspectandi temporis dispensatio reservatur.

PL 9, 699A

しかし、この戒めのうち現在である時を、彼は「座ってから」と言うことで未来へと延ばした。それゆえ、疑ってはならない戒めにおいては現在の真理があるが、それを得るにあたっては、待たれるべき時の配剤が取っておかれる。

Pars LX, Caput XV

第LX部 第XV章PL 9, 699A
1

Resurrectionis tempus, mors sanctorum somnus. --Ut autem, quando sibi surgendum esset cum sederint, sciant; temporis ipsius demonstrata est plenitudo: Cum dederit, inquit, dilectis suis somnum.

PL 9, 699A

復活の時。聖徒たちの死は眠り。――座ったのち、いつ起きなければならないかを彼らが知るために、その時の満ちが示された。「主がその愛する者たちに眠りを与えるとき」と彼は言う。

2

Mortem sanctorum Deus somnum frequentissime nuncupat: ut ad hunc eumdem David: Cum dormieris, et requieveris cum patribus tuis, tunc excitabo de semine tuo, qui mihi erit in filium, et ego ero ei in patrem (II Reg. VII, 12 et seqq.) ; et Dominus de Lazaro: Lazarus dormit (Joan. XI, 11) ; et Apostolus de resurrecturis ait: Quoniam nos qui vivimus non praeveniemus eos qui dormierunt (I Thess. IV, 14) .

PL 9, 699C

神は聖徒たちの死を、きわめてしばしば眠りと呼ぶ。同じダビデに対しては、「汝が眠り、汝の父祖たちとともに休むとき、そのとき私は、汝の子孫から、私にとって子となる者を起こし、私は彼にとって父となる」(サムエル記下7:12以下)。主はラザロについて、「ラザロは眠っている」(ヨハネ11:11)。使徒は、よみがえる者たちについて言う。「生きている我々は、眠った者たちに先んじない」(一テサロニケ4:14)。

3

Plenitudine itaque gentium post somnum mortis recepta, et Israel reliquo salvato, tunc post hanc sessionem atque somnum, resurrectionis est tempus.

PL 9, 700A

こうして、異邦人の満ちが死の眠りののちに受け入れられ、イスラエルの残りが救われたとき、そのとき、この座ることと眠りののちに、復活の時がある。

4

Et quia dum temporum plenitudo concluditur, gentium quoque crediturarum, secundum Apostolum, consummabitur plenitudo (Rom. XI, 25 et 26) , idcirco ait: Cum dederit dilectis suis somnum: hoc surgendi sedentium, quod et dandi dilectis somni tempus esse demonstrans, id est, omni plenitudine jam recepta.

PL 9, 700A

そして、諸々の時の満ちが閉じられるとき、使徒によれば、信じることになる異邦人の満ちもまた成就されるので(ローマ11:25、26)、それゆえ彼は言う。「主がその愛する者たちに眠りを与えるとき」。すなわち、すべての満ちがすでに受け入れられたとき、座る者たちが起きる時が、愛する者たちに眠りが与えられる時でもあると示しつつ。

Pars LX, Caput XVI

第LX部 第XVI章PL 9, 700A
1

Hereditas Domini et merces gentes quas in filios generat. --VERS. 3. Qui autem sint dormientes dilecti, et resurrecturi sedentes, continuo cum quadam significatione rei praesentis ostendit, dicens: Ecce hereditas Domini.

PL 9, 700A

主の嗣業と報いは、彼が子として生む異邦人である。――愛された眠る者たちと、よみがえる座す者たちが誰であるかを、彼はただちに、現在のことを指し示すような言い方で、こう言って示す。「見よ、主の嗣業。」(詩篇126:3)

2

Sancti scilicet dormientes, et resurrecturi sedentes hereditas Domini est: non ille carnalis Jacob, neque, terrenus Israel, factus ex divisione gentium portio et funiculus hereditatis, secundum Moysen dicentem: Cum divisisset Excelsus gentes secundum numerum angelorum Dei, et facta est portio Domini Jacob, funiculus hereditatis Israel (Deut. XXXII, 8) .

PL 9, 700B

すなわち、眠る聖徒たち、よみがえる座す者たちが、主の嗣業である。あの肉的なヤコブでも、地上のイスラエルでもない。それは、異邦人の分割によって、分となり、嗣業の縄となった者であり、モーセがこう言うとおりである。「いと高き者が、神の天使たちの数に従って異邦人を分けたとき、主の分はヤコブとなり、嗣業の縄はイスラエルとなった。」(申命記32:8)

3

Et quia jam hic Israel ob impietatem suam esse non meretur hereditas; quae hereditas esset ostendi, dicens: Ecce hereditas Domini filii ( υἱοὶ) merces fructus ventris. Ea ergo in filiis Domini hereditas est, quam ex mercede fructus ventris acceperit.

PL 9, 700B

そして、このイスラエルはもはや、その不敬のゆえに嗣業たるに値しないので、彼は、どのような嗣業であるかを示して〔底本は ostendi。ostendit と読む〕言う。「見よ、主の嗣業は子ら(ギリシア語ではヒュイオイ)、腹の実は報い。」したがって、主の子らのうちにある嗣業こそ、腹の実の報いから受けたものである。

4

Non enim inanis hic fructus est cum ex virginali ventre manens antea Deus nascitur. Nam merces ejus hereditas est, et hereditas filii sunt.

PL 9, 700B

実際、この実は空しくない。おとめの腹から、以前のとおり神であり続ける者が生まれるのだからである。彼の報いは嗣業であり、嗣業は子らである。

5

Quotquot, inquit, eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12) , et rursum: Filioli, adhuc pusillum vobiscum sum (Joan. XIII, 33) . Hi ergo filii hereditas est, et haec hereditas merces fructus ventris.

PL 9, 700C

彼は言う。「彼を受け入れた者には、すべて、神の子となる権力を与えた」(ヨハネ1:12)。また再び、「幼子たちよ、私はなお少しの間、汝らとともにいる」(ヨハネ13:33)。それゆえ、これらの子らが嗣業であり、この嗣業が腹の実の報いである。

6

Est ergo Dominus fructus ventris, quem ex se in vitae nostrae fructum pariens Virgo progenuit. Et haec ejus merces est, qui ex Virgine nascendo fructum ventris esse se voluit: ut ei gentes, quas in filios per fidem generaret, haereditas sit.

PL 9, 700C

したがって、主は腹の実である。おとめが、我々の生の実として、自らから産んだ者である。そしてこれが、おとめから生まれることによって、自らが腹の実であることを望んだ者の報いである。すなわち、彼が信仰によって子として生むことになる異邦人が、彼にとって嗣業となるために。

Pars LX, Caput XVII

第LX部 第XVII章PL 9, 701A
1

Mercedem meruit quia factus homo. --Quod autem, quia fructus ventris effectus sit, hanc mercedem haereditatis acceperit; psalmus alius testatur, dicens: Posce a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8) ; testatur et Apostolus, dicens: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed se exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu repertus ut homo; humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod exaltavit illum Deus, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quoniam Dominus Jesus in gloria est Dei patris (Phil. II, 6 et seq.) Haec ergo merces fructus ventris est, quae donatur in nomine, quae defertur in honore, quae praestatur in gloria.

PL 9, 701A

彼は、人となったがゆえに報いを得た。――彼が腹の実となったがゆえに、嗣業というこの報いを受けたことを、別の詩篇が証しして言う。「私に求めよ。私は汝に異邦人を汝の嗣業として、地の果てを汝の所有として与える。」(詩篇2:8)。使徒もまた証しして言う。「彼は神の形にあったが、神と等しくあることを奪い取るべきこととは考えず、かえって自らを空しくして、僕の形を取り、人々と同じ者となり、姿は人として見いだされた。自らを低くし、死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで従順となった。そのゆえに、神は彼を高く上げ、すべての名にまさる名を彼に与えた。それは、イエスの名において、天上の者、地上の者、冥界の者のすべての膝がかがみ、すべての舌が、主イエスは父なる神の栄光のうちにあると告白するためである。」(フィリピ2:6以下)。これこそが腹の実の報いであり、名において与えられ、誉れにおいて授けられ、栄光において供される。

2

Et hanc habet retributionem ab immortali ejus natura humanae infirmitatis suscepta nativitas: ut quia fructus ventris factus ipse est, merces quoque ejus gentium fiat haereditas, et haereditas ipsa sint filii.

PL 9, 701B

そして、人間の弱さを負った誕生は、その不死の本性から、この報いを得る。すなわち、彼自身が腹の実となったので、彼の報いもまた異邦人の嗣業となり、その嗣業そのものが子らとなるのである。

Pars LX, Caput XVIII

第LX部 第XVIII章PL 9, 701B
1

Sagittae doctrinae propheticae et apostolicae. --Dehinc sequitur, VERS. 4: Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum. Sagittarum hic usus est, ut emissae celeri volatu ferantur, et ad destinata quaeque indeflexa linea dirigantur.

PL 9, 701B

預言者と使徒の教えの矢。――次にこう続く。「強き者の手にある矢のように、追い払われた者たちの子らもそうである。」(詩篇126:4)矢の用い方はこうである。放たれると、速い飛翔で運ばれ、定められた的のそれぞれに、曲がらない線で向けられる。

2

Esse autem sagittas, quibus Dominus utatur, ita legimus cum ait: Misit sagittas suas, et dissipavit eos (Ps. XVII, 15) .

PL 9, 701B

主が用いる矢があることを、我々は、彼がこう言うところで読む。「彼は自分の矢を放ち、彼らを散らした。」(詩篇17:15)

3

In Esaia quoque ita scriptum est, quod etiam de ipso Domino dictum esse possit intelligi: Et posuit me tamquam sagittam electam, et in pharetra sua abscondit me, et dixit mihi, Magnum tibi est hoc vocari te puerum meum (Esa. XLIX, 2) .

PL 9, 701C

イザヤにもこう書かれており、これは主自身について言われたとも理解できる。「彼は私を選ばれた矢のように置き、自分の矢筒の中に私を隠し、私に言った。『汝が私の僕と呼ばれることは、汝にとって大いなることである。』」(イザヤ49:2)

4

Sunt ergo istius modi Dei sagittae volatu citae, ictu fideles: quas, quantum ratio spiritalis demonstrat, significare doctrinas propheticas atque apostolicas, in quibus Dei verbum est, oportet intelligi, ubique missas; compungentes, arguentes, volantes.

PL 9, 701C

それゆえ、神のこの種の矢は、飛翔において速く、命中において忠実である。霊的な理が示すところによれば、それらは、預言者たちと使徒たちの教え、その中に神の言葉がある教えを意味すると理解されねばならず、至るところへ放たれ、心を刺し、責め、飛ぶのである。

Pars LX, Caput XIX

第LX部 第XIX章PL 9, 702A
1

Excussorum filii, prophetae seu apostoli. --Quamquam plurimis locis meminerimus esse et mortiferas et lethales sagittas, de quibus scribitur: Sagittas suas arsuris operatus est (Ps. VII, 14) .

PL 9, 702A

追い払われた者たちの子らは、預言者あるいは使徒である。――もっとも、我々は、多くの箇所で、致命的で死をもたらす矢もあることを思い出す。それについてはこう書かれている。「彼は自分の矢を、燃えるものとして造った。」(詩篇7:14)

2

Verum hic de ultricibus sagittis dici aliquid, intelligi non potest: quia nunc sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum. Pharao in mari Rubro in interitum ob crimen impietatis excussus est (Ps. CXXXV, 15) .

PL 9, 702A

しかしここでは、報復の矢について何かが言われていると解することはできない。今は「強き者の手にある矢のように、追い払われた者たちの子らもそうである」だからである。ファラオは、不敬の罪のゆえに、紅海で滅びへと振り落とされた(詩篇135:15)。

3

Excussum quoque apostolicis pedibus pulverem, scimus sententiam esse maledicti (Matth. X, 14) .

PL 9, 702A

また、使徒たちの足から払い落とされた塵が、呪いの宣告であることを、我々は知っている(マタイ10:14)。

4

Et quia sive prophetae ipsi, qui excussorum, id est, peccatorum et maledictorum filii, tamquam volantes et fideles sagittae doctrinae coelestis emissi sunt: vel apostoli ecclesiarumque doctores de excussis per impietatem suam in maledictum gentibus crediderunt: idcirco ait: Tamquam sagittae in manu potentis, ita filii excussorum: orbem terrae volatu peragrantes, infidelia corda doctrinae telo vulnerantes, et peccatorum omnium incentiva salutari jaculo pungentes.

PL 9, 702A

そして、追い払われた者たち、すなわち罪人と呪われた者たちの子である預言者たち自身が、天の教えの、飛ぶ忠実な矢として放たれたにせよ、あるいは使徒たちと諸教会の教師たちが、自らの不敬によって呪いへと追い払われた異邦人たちのうちから信じたにせよ、それゆえ彼は言う。「強き者の手にある矢のように、追い払われた者たちの子らもそうである。」地の円を飛翔して駆けめぐり、不信の心を教えの矢で傷つけ、すべての罪の刺激を、救いの投げ槍で突き刺しながら。

Pars LX, Caput XX

第LX部 第XX章PL 9, 702B
1

Atque ut id ex his dictum intelligi posset, quos Deus de excussorum filiis ad doctrinam salutis modo emitteret sagittarum; id consecutum in dictis est, VERS. 5: Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis; non confundentur, cum loquentur inimicis suis in porta.

PL 9, 702B

そして、このことが、神が追い払われた者たちの子らのうちから救いの教えへと矢のように放つ者たちについて言われたものと理解されうるために、続く言葉でこう続けられた。「自分の望みをそれらによって満たした人は幸いである。彼らは、門で自分の敵と語るとき、恥を受けない。」(詩篇126:5)

2

Beatus ergo ille est, qui ex ipsis desiderium suum potuerit implere, id est, vel de sagittis, vel de filiis excussorum; desiderabilibus se scilicet doctrinae verbis replere, et de praedicatis fructibus futurorum bonorum exspectatisque satiare.

PL 9, 702C

それゆえ、それらによって自分の望みを満たすことができた者は幸いである。すなわち、矢によってであれ、追い払われた者たちの子らによってであれ、教えの望ましい言葉で自らを満たし、宣べ伝えられた実りと、待ち望まれる未来の善によって飽き足りる者である。

3

Atque ut hos ex Dei doctrina aedificatores esse illius, quam superius memoravit, civitatis ostenderet; idcirco ita clausit: Ex ipsis non confundentur, cum loquentur inimicis suis in porta.

PL 9, 702C

そして、これらの者が、先に述べたあの都の、神の教えによる建設者であることを示すために、彼はこのように結んだ。「それらによって、彼らは、自分の敵に門で語るとき、恥を受けない。」

4

Quod ait, ex ipsis, sive ad beatum virum pertinet, qui desiderium suum implevit ex ipsis: vel ipsis filiis excussorum erit proprium, quia ex ipsis non confundantur, cum in porta inimicis suis loquantur.

PL 9, 703A

「それらによって」と彼が言うのは、それらによって自分の望みを満たした幸いな人に関わるか、あるいは追い払われた者たちの子ら自身に固有のものとなるかである。すなわち、彼らが門で自分の敵に語るとき、彼らによって恥を受けないことになる。

Pars LX, Caput XXI

第LX部 第XXI章PL 9, 703A
1

Justorum fiducia adversus inimicos. --Neque ambiguum est, qui in porta loquentur aedificatae per praedicationem suam a Domino civitatis.

PL 9, 703A

義人たちの、敵に対する確信。――門で語る者たちが、自分たちの宣教を通して主によって建てられた都の門で語るのだということは、疑いない。

2

Meminimus autem psalmo altero dictum: Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion (Ps. IX, 15) .

PL 9, 703A

ところで、我々は、別の詩篇でこう言われていることを思い出す。「汝は、私を死の門から引き上げる。私が汝のすべての賛美を、シオンの娘の門で告げ知らせるために。」(詩篇9:15)

3

Et hic quidem plures portae sunt, in quibus propheta a portis mortis exaltatus omnes Dei laudes praedicat: sed scimus unam esse portam regiam, dominicam, coelestem, de qua dictum est: Haec est porta Domini, justi intrabunt per eam (Ps. CXVII, 20) .

PL 9, 703A

そして、ここには多くの門があり、その中で預言者は死の門から引き上げられて、神のすべての賛美を宣べ伝えている。しかし我々は、王の、主の、天の門はただ一つであることを知っている。それについてはこう言われている。「これは主の門。義人たちがそれを通って入る。」(詩篇117:20)

4

Et cum non confundentur hi excussorum filii in porta inimicis suis loquentes; necesse est ut his inimicis suis loquentes non confundantur, qui cum justis non merebuntur intrare; exprobrantes illis impietatem in Deum, inobedientiam in praedicantes, infidelitatem in aeterna promissa, odia in innocentes, et in ipsa Ecclesiae membra saevitiam: ipsi confidentes, et nulla fidei suae ac religionis ambiguitate trepidantes, sed hos inimicos suos ab ejus aditu ingressuque prohibentes, qui ait: Nemo vadit ad patrem nisi per me (Joan. XIV, 6) , Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 703B

追い払われた者たちのこれらの子らが、門で自分の敵に語りつつ恥を受けないのだから、義人たちとともに入るに値しない者たちであるこれらの自分の敵に語るとき、彼らが恥を受けないのは必然である。彼らは、神への不敬、宣べ伝える者たちへの不従順、永遠の約束への不信、無垢な者たちへの憎しみ、そして教会の肢体そのものへの凶暴さを、彼らに非難しつつ、自ら確信を持ち、自らの信仰と信心のいかなる疑いにも震えず、これらの自分の敵を、こう言う者への入り口と入場から遠ざけるのである。「誰も、私を通らなければ、父のもとへ行かない。」(ヨハネ14:6)。その者とは我々の主イエス・キリストであり、世々限りなく祝福されている。アーメン。

Pars LXI, Prooemium

第LXI部 冒頭PL 9, 703C
1

Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Labores fructuum tuorum manducabis: beatus es, et bene tibi erit. Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae.

PL 9, 703C

主を畏れ、その道を歩むすべての者は幸いである。汝は汝の果実の労苦を食べる。汝は幸いであり、汝に善いことがあるであろう。汝の妻は、汝の家の側面で実り豊かなぶどうの木のようである。汝の子らは、汝の食卓の周りのオリーブの若木のようである。

2

Ecce sic benedicetur omnis homo qui timet Dominum. Benedicat te Dominus ex Sion: et videas quae sunt bona (Infra videas bona) Jerusalem omnibus diebus vitae tuae. Et videas filios filiorum tuorum: pax (Infra Et videas pacem) super Israel.

PL 9, 703C

見よ、主を畏れる人はみな、このように祝福される。主がシオンから汝を祝福するように。汝がエルサレムの善きこと(下では「善きもの」)を、汝の生涯のすべての日々に見るように。汝が汝の子らの子らを見るように。平和(下では「汝が平和を見るように」)がイスラエルの上にあるように。

Pars LXI, Caput I

第LXI部 第I章PL 9, 703C
1

Timoris Dei ac timoris humani discrimen. --Quotienscumque de timore Domini in Scripturis est sermo, animadvertendum est, numquam eum solitarium relinqui, tamquam sufficientem nobis ad consummationem fidei: sed subjici multa, aut anteferri, ex quibus timoris Domini ratio et perfectio intelligatur: ut cognoscimus ex eo quod per Salomonem in Prooemiis dictum est: Si enim sapientiam invoces, et intellectui des vocem tuam, et exquiras eam tamquam argentum, et tamquam thesauros investiges eam, tunc intelliges timorem Domini (Prov. II, 3 et seq.) .

PL 9, 703C

神への畏れと人間的な畏れの相違。――主への畏れについて聖書が語るときはいつも、それが単独で残され、我々にとって信仰の完成に足りるかのようにされることはなく、その前に置かれ、あるいは後に添えられる多くのことから、主への畏れの道理と完成が理解されるのだと、気づかなければならない。ソロモンが『箴言』の序で〔底本は in Prooemiis。Paroemiis(箴言)の崩れとも考えられる〕言った言葉からも、我々はそう知る。「もし汝が知恵を呼び求め、理解に汝の声を与え、銀のようにそれを求め、宝のようにそれを探るなら、そのとき汝は主への畏れを理解するであろう。」(箴言2:3以下)

2

Videmus enim quantis usque ad timorem Domini gradibus perventum sit. Ante enim invocanda sapientia est, et omne legendi officium intellectui est deputandum, et exquirenda ac pervestiganda sapientia: et tunc timor Domini intelligendus.

PL 9, 704A

というのは、主への畏れに至るまでに、いかに多くの段を通らねばならないかを、我々は見るからである。まず知恵が呼び求められなければならず、読むことのすべての務めは理解に充てられなければならず、知恵は求められ、探り尽くされなければならず、そのときに主への畏れが理解されるべきである。

3

Sed quantum ad communem humanae opinionis pertinet sensum, non ita de timore sentitur. Timor est enim humanae imbecillitatis trepidatio, metuentis id perpeti, quod sibi nolit accidere.

PL 9, 704A

しかし、人間の通念という共通の感覚に関して言えば、畏れはそのようには考えられていない。というのは、畏れとは、人間の弱さの震えであり、自分に起こることを望まないことを被るのを恐れることだからである。

4

Existit autem et commovetur in nobis de reatus conscientia, de jure potioris, de impetu fortioris, de aegritudinis casu, de ferae occursu, et de omnis mali passione. Hic ergo timor non docetur; sed ex natura infirmitatis occurrit.

PL 9, 704B

それは、罪責の良心から、より力ある者の権利から、より強い者の襲撃から、病の襲来から、野獣との遭遇から、あらゆる悪の受苦から、我々のうちに生じ、動かされる。したがってこの畏れは教えられるのではなく、弱さという本性から生じる。

5

Neque quid timendum sit discimus; sed terrorem suum ipsa illa nobis injiciunt quae timentur.

PL 9, 704B

我々は、何が恐れられるべきかを学ぶのでもなく、恐れられるものそのものが、自らの恐怖を我々に投げつけるのである。

Pars LXI, Caput II

第LXI部 第II章PL 9, 704B
1

Timor Dei naturalis non est. Situs est in obedientia et amore. --At vero de timore Domini ita scriptum est: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos (Ps. XXXIII, 12) . Discendus ergo Dei timor est, quia docetur.

PL 9, 704B

神への畏れは生まれつきのものではない。それは従順と愛のうちにある。――しかし、主への畏れについては、こう書かれている。「来よ、子らよ、私に聞け。私は汝らに主への畏れを教える。」(詩篇33:12)。ゆえに、神への畏れは学ばれなければならない。教えられるからである。

2

Non enim in terrore, sed in ratione doctrinae est: neque ex trepidatione naturae, sed praeceptorum observantia et operibus vitae innocentis et cognitione veritatis ineundus est.

PL 9, 704B

それは恐怖にではなく、教えの道理にあるからである。本性の震えからではなく、掟の遵守と、無垢な生の業と、真理の認識によって、入っていかなければならない。

3

Nam si idcirco Deus timendus est, quia plura fulminibus arserint, tonitru prostrata sint, terrae nunc motu conciderint, nunc hiatu recepta sint; nullum fidei meritum in timore est, qui ex terrore accidentium commovetur.

PL 9, 704B

なぜなら、もし神が畏れられるべきなのが、多くのものが稲妻で焼かれ、雷で打ち倒され、地が今は地震で崩れ、今は裂け目に呑み込まれたからだとするなら、起こることへの恐怖から動かされる畏れには、信仰のいかなる功もないからである。

4

Nobis autem timor Dei omnis in amore est: metum ejus dilectio perfecta consummat. Dilectionis autem nostrae in eum hoc proprium officium est parere monitis, statutis obtemperare, pollicitis confidere.

PL 9, 704C

我々にとって、神への畏れはすべて愛のうちにある。彼への恐れは、完全な愛が成就させる。そして、彼に対する我々の愛に固有の務めは、諭しに従い、定めに服し、約束に信頼することである。

5

Audiamus ergo Scripturam dicentem: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus postulat a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis ejus, et diligas eum, et custodias praecepta ejus ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, ut bene sit tibi (Deut. X, 12 et et 13) ?

PL 9, 704C

それゆえ、聖書が言うのを聞こう。「今、イスラエルよ、汝の神である主は、汝に何を求めるのか。汝の神である主を畏れ、そのすべての道を歩み、彼を愛し、汝の心のすべてをもって、汝の魂のすべてをもって、その掟を守ることのほかにあろうか。汝が幸いであるために。」(申命記10:12、13)

6

Quibus dictis convenientia et congrua propheta in exordio psalmi locutus est, dicens, VERS. 1: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus: ostendens non ex trepidatione nostra, quia haec timoris auctor est in caeteris; neque ex terrore ejus, qui terribilis sit, beatos esse qui timeant; sed ex eo quod in viis Dei incedant.

PL 9, 704C

これらの言葉に合致し調和して、預言者は詩篇の冒頭でこう語った。「主を畏れ、その道を歩むすべての者は幸いである。」(詩篇127:1)。彼は、我々の震えから――それは他の事柄において畏れの原因だからである――、あるいは畏るべき者の恐怖から、畏れる者が幸いなのではなく、神の道を進むことから幸いなのだと示している。

7

Timor enim, ut diximus, non in metu, sed in obedientia est: et timoris testimonium est obsequela. Caeterum si quis timeat, neque pareat; erit quidem timens ex trepidatione naturae, sed non erit beatus ex timoris officiis.

PL 9, 705A

畏れは、すでに述べたとおり、恐れにではなく、従順にある。そして畏れの証しは、服従である。しかし、もし誰かが恐れるが従わないなら、その者は、本性の震えから恐れる者ではあるが、畏れの務めからは幸いにならないであろう。

Pars LXI, Caput III

第LXI部 第III章PL 9, 705A
1

Viae Domini multae, et una. --Multae sunt autem viae Domini; cum ipse tamen via sit (V. litt. Ps. CXVIII, n. 10) .

PL 9, 705A

主の道は多く、かつ一つである。――主の道は多い。だが彼自身が道である(詩篇118の文字の講解、第10節を見よ)。

2

Sed cum de se loquitur, viam ipse se nuncupat, et rationem cur se viam nuncupasset, ostendit dicens: Nemo enim potest ad patrem venire nisi per me (Joan. XIV, 6) .

PL 9, 705A

しかし、自分について語るとき、彼は自らを道と呼び、なぜ自らを道と呼んだのかの理由を、こう言って示す。「私を通らなければ、誰も父のもとに来ることはできない。」(ヨハネ14:6)

3

Verum cum de prophetis ac scriptis eorum, quibus ad Christum pergitur, sermo est; tunc viae plures sunt in unam viam undique congruentes: quod utrumque eodem per Jeremiam prophetam loco significatum est dicentem: State in viis Domini, et interrogate semitas Dei aeternales, et videte quae est via bona, et ambulate in ea (Jerem. VI, 16) .

PL 9, 705A

だが、預言者たちと、それによってキリストへ進む彼らの書物について語られる場合、そのときは、多くの道が、四方から一つの道に合流している。この両方が、預言者エレミヤを通して、同じ箇所で示されている。彼はこう言う。「主の道に立て。神のとこしえの小道について尋ねよ。善い道がどれか見よ。その中を歩め。」(エレミヤ6:16)

4

Multae itaque viae interrogandae sunt, et in multis insistendum est; ut unam quae bona est inveniamus, per multorum scilicet doctrinam, viam unam vitae aeternae reperturi.

PL 9, 705B

それゆえ、多くの道について尋ね、多くの道にとどまらなければならない。善い一つの道を見いだすためである。すなわち、多くの者の教えを通して、永遠の生命の一つの道を見いだそうとしているのである。

5

Viae enim in lege, viae in prophetis, viae in evangeliis, viae in apostolis sunt: viae quoque in diversis praeceptorum operibus sunt, in quibus per timorem Dei ambulantes beati sunt, quibus dicitur.

PL 9, 705B

律法にも道があり、預言者たちにも道があり、福音書にも道があり、使徒たちにも道がある。また、さまざまな掟の業のうちにも道があり、そこで神への畏れによって歩む者たちは幸いである。彼らに、こう言われる。

Pars LXI, Caput IV

第LXI部 第IV章PL 9, 705B
1

Omnes in Christo unum. --VERS. 2. Labores fructuum tuorum manducabis. Sermo ad plures coeptus, ad unum refertur, docens nos omnes qui in Christo crediderimus unum esse, Apostolo ita confirmante: Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu: (Gal. III, 28) .

PL 9, 705B

すべての者はキリストにおいて一つ。――「汝は汝の果実の労苦を食べる。」(詩篇127:2)。言葉は多数に向けて始められたのに、一人に関係づけられ、キリストを信じたすべての我々が一つであることを教える。使徒がこのように確証している。「汝らはみな、キリスト・イエスにおいて一つだからである。」(ガラテヤ3:28)

2

Sive ergo ad unum, sive ad plures loquetur; in uno id erit significantiae, quod in pluribus.

PL 9, 705C

それゆえ、一人に語るにせよ、多くに語るにせよ、一人において意味されることは、多くにおいて意味されることと同じである。

Pars LXI, Caput V

第LXI部 第V章PL 9, 705C
1

Labores fructuum comedi non solent. --Est autem contuendum, propheticum hunc sermonem ab usu communis opinionis discrepare. In hac enim vitae conversatione, qui manducant, laborum suorum fructus manducant, ex proventibus elaborati operis sumentes.

PL 9, 705C

果実の労苦は食べられるものではない。――しかし、この預言の言葉が、通念の慣習と食い違っていることに注意しなければならない。この生の営みにおいて、食べる者は、自分の労苦の果実を食べる。すなわち、成し遂げた仕事の収穫から取る。

2

At vero propheta ait labores fructuum manducandos. Non consequitur sensus humanus dicti hujus intelligentiam. Ex laboribus enim fructus est, non ex fructibus labor. Deinde labor ministerium corporis est: fructus vero merces laboris.

PL 9, 706A

ところが、預言者は、果実の労苦が食べられると言う。人間の感覚は、この言葉の理解に至らない。というのは、労苦から果実があるのであって、果実から労苦があるのではないからである。さらに、労苦は体の奉仕であり、果実は労苦の報酬である。

3

Ministerium autem corporis incorporale est, licet corpore fit. Nihil vero edere, nisi quod corporale est, possumus.

PL 9, 706A

だが、体の奉仕は、体によってなされるとはいえ、体を持たない。我々は、体的なもの以外を食べることができない。

Pars LXI, Caput VI

第LXI部 第VI章PL 9, 706A
1

Cibus animae hic labor, post fructus. --Sed propheta nihil de terrenis et praesentibus tractat: de beatitudine enim timentium Dominum, et in viis ejus ambulantium ei sermo est. Qui enim in viis Domini ambulabunt, illi labores fructuum suorum manducabunt.

PL 9, 706A

ここでの労苦は魂の糧であり、果実はそのあとである。――しかし、預言者は地上的な現在のことについては何も論じない。彼の言葉は、主を畏れる者、その道を歩む者の幸いについてだからである。主の道を歩む者たち、その者たちが、自分の果実の労苦を食べるのである。

2

Non enim hic manducatio corporalis est; quia neque id quod manducandum est corporale sit. Sed habemus hic cibum spiritalem, animam nostram in vitam alentem, bona scilicet opera, bonitatis, castitatis, misericordiae, patientiae, tranquillitatis, in quibus nobis contra corporum nostrorum vitia laborandum est.

PL 9, 706B

ここでの食べることは体的なものではない。食べられるべきものも体的ではないからである。むしろ、我々はここに霊的な食物を持つ。それは魂を命へと養うもの、すなわち善き業であり、善良さ、貞潔、憐れみ、忍耐、平静の業である。それらにおいて我々は、我々の体の悪徳に対して労さなければならない。

3

Horum laborum fructus in aeternitate est: sed labor hic aeternorum fructuum ante comedendus est, eoque in vita hac corporali anima nostra alenda est, per cibum horum laborum obtinentes panem vivum, panem coelestem, ab eo qui dixit: Ego sum panis vivus de coelo (Joan. VI, 41) : quem qui indigne secundum mandatum Apostoli acceperit, judicium sibi acquirit (I Cor. XI, 29) .

PL 9, 706B

この労苦の果実は永遠にある。しかし、永遠の果実のこの労苦は、まず食べられなければならず、この体的な生において、我々の魂はそれによって養われなければならない。これらの労苦の食物を通して、生けるパン、天からのパンを、「私は天からの生けるパンである」(ヨハネ6:41)と言った者から得るのである。使徒の戒めに従ってそれを相応しくなく受ける者は、自分に裁きを招く(一コリント11:29)。

4

Hi sunt ergo labores fructuum manducandi, eorum scilicet fructuum, qui in coelis metentur. Nunc dum in terra sumus, opera sumenda sunt. Haec enim nunc animam saturant, haec in coelum suis fructibus prosequentur.

PL 9, 706B

それゆえ、食べられるべき果実の労苦とは、これである。すなわち、天で刈り取られる果実の労苦である。今、我々が地にいる間は、業を摂らなければならない。これらが今、魂を満たし、これらが自らの果実によって、天へと伴っていくからである。

5

Denique sequenti versu utriusque hujus temporis beatitudinem propheta demonstrat, dicens, Beatus es, et bene tibi erit.

PL 9, 706C

最後に、続く句で、預言者は、この二つの時の幸いを示して言う。「汝は幸いであり、汝に善いことがあるであろう。」

6

Quorum alterum in praesens obtinetur, quod beatus es; quod vero bene tibi erit, repositum est in futurum, quia interim labor futurorum fructuum manducetur.

PL 9, 706C

そのうち一方は現在に得られる。「汝は幸いである」ということである。他方、「汝に善いことがあるであろう」ということは、未来のために置かれている。さしあたっては、未来の果実の労苦が食べられるのだからである。

Pars LXI, Caput VII

第LXI部 第VII章PL 9, 707A
1

Benedictio temporaria non promittitur justis. --VERS. 3 et 4. Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur omnis homo qui timet Dominum.

PL 9, 707A

一時的な祝福は義人たちに約束されない。――「汝の妻は、汝の家の側面で実り豊かなぶどうの木のようである。汝の子らは、汝の食卓の周りのオリーブの若木のようである。見よ、主を畏れる人はみな、このように祝福される。」(詩篇127:3、4)

2

Multis forte sermo iste in praesentis benedictionis gaudium aptus videbitur: ut ex misericordia Dei suppetat pacifica et utilis in domo conjugis salus, et dulcissimus circum convivium coetus filiorum.

PL 9, 707A

多くの者には、この言葉は、現在の祝福の喜びにふさわしいと見えるであろう。すなわち、神の憐れみによって、妻の、家における平和で有益な健やかさが満ち、食卓の周りに子らの最も甘美な集いがあるように、と。

3

Sed si haec perfecte bona fuissent, quae cum sint bona, non tamen coelestia bona sunt: tamen si in his beatitudo timoris Dei constitisset, obtinuisset utique princeps fidei et timoris Dei Abraham, cui uxor diu sterilis bis abrepta est; filius ex promissione unus offerri in hostiam jussus, et sacrificio admotus intulit orbitatis dolorem.

PL 9, 707A

しかし、もしこれらが完全に善いものであったなら――それらは善いものではあるが、天上の善ではないのに――、しかしもし神への畏れの幸いがこれらに成り立っていたなら、信仰と神への畏れの長であるアブラハムこそ、確かにそれを得たはずである。彼にとって、長く不妊であった妻は二度奪われ、約束による一人の子は、犠牲として捧げるよう命じられ、供犠に近づけられて、子を奪われる苦しみをもたらした。

4

Ipsi deinde Isaac duo filii dissidentes, et usque ad odium mortis inimici. Jacob autem ignoratae uxoris inopinatus maritus, et ad nuptias alias falso coactus, et viventis funus parricidali fratrum mendacio plangens, caruit timentium Deum benedictionibus.

PL 9, 707B

さらに、イサク自身には、二人の子が不和で、死の憎しみに至るまで敵対した。ヤコブは、知らなかった妻の思いがけない夫となり、偽って別の婚姻に強いられ、生きている者の葬いを、兄弟たちの近親殺しに等しい偽りのゆえに嘆き、神を畏れる者たちの祝福を欠いた。

5

Et apud quos, et a quibus fides est, apud eos fidei sanctificatio non reperietur. Quantos autem peccatorum videmus florere domo, conjuge, liberis!

PL 9, 707B

そして、信仰がそのもとにあり、そこから出ている、まさにその人々のもとに、信仰の聖化が見いだされないことになる。他方、家、妻、子らにおいて栄える罪人たちを、我々はどれほど多く見ることか。

6

Jam vero benedictionibus Dei privabitur felix illa et beata virginitas, causam sibi beatitudinis non relinquens: et ubi illud erit Pauli, Vellem autem omnes homines esse sicuti et me (I Cor. VII, 7) ?

PL 9, 707B

さらに、あの幸いなる童貞は、神の祝福を奪われることになる。自らに幸いの理由を残さずに。そして、パウロの「私は、すべての人が私のようであることを望む」(一コリント7:7)は、どこにあることになるのか。

7

Et nescio quomodo propheta perfectam eam beatitudinem constituerit, quae negata sanctis est, peccatoribus usitata, non speranda virginibus sit.

PL 9, 707B

そして、聖徒たちには拒まれ、罪人たちにはありふれ、童貞の者たちには望めないような幸いを、預言者がどうして完全な幸いとして定めたのか、私には分からない。

Pars LXI, Caput VIII

第LXI部 第VIII章PL 9, 707C
1

Spiritalia sunt eis promissa. Qui Christus sponsus. --Ergo quia secundum humanam intelligentiam, propriam et perfectam beatitudinem dicti hujus sermo non explicat; erigendae sunt in spiritalem doctrinam mentes atque aures.

PL 9, 707C

霊的なことが彼らに約束されている。キリストは花婿である。――それゆえ、人間の理解に従っては、この言葉の語りが、その固有で完全な幸いを説き明かさないのだから、心と耳は、霊的な教えへと引き上げられなければならない。

2

Lex enim omnis, secundum Apostolum, spiritalis est (Rom. VII, 14) : et ipse non humilem nec terrenam beatitudinem, sed spiritalem secutus est, dicens: Benedictus pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus (Ephes. I, 3) .

PL 9, 707C

使徒によれば、律法はすべて霊的だからである(ローマ7:14)。そして彼自身は、卑しい、地上的な幸いではなく、霊的な幸いを追い求めて、こう言った。「我々の主イエス・キリストの父は祝福されている。彼は、天上の所で、あらゆる霊的な祝福をもって我々を祝福した。」(エフェソ1:3)

3

Cum itaque in spiritalibus et coelestibus benedici se ostendat, perfecta illa sanctorum beatitudo non in his terrenis et corporeis esse speranda est: sed potius intelligendum est, per corporalium et terrenorum nuncupationem, coelestium bonorum esse intelligentiam consequendam.

PL 9, 708A

したがって、彼が、霊的で天上的なものにおいて自分が祝福されていると示す以上、聖徒たちのあの完全な幸いは、これらの地上的で体的なものに望むべきではない。むしろ、体的で地上的なものの呼び名を通して、天上の善の理解が得られるべきだと解さなければならない。

4

Numquid cum Dominus secundum Evangelia sponsus est, et secundum Joannem habet sponsam (Matth. IX, 15; Joan. III, 29) , de sponsis terrenis et corporalibus significari existimandum est?

PL 9, 708A

主が福音書によれば花婿であり、ヨハネによれば花嫁を持つ(マタイ9:15;ヨハネ3:29)とき、それが地上的で体的な花婿たちについて意味されていると考えるべきだろうか。

5

Non utique: sed per hanc sermonis consuetudinem docemur eum esse, qui promissus sit gentibus, cuique a Patre Ecclesiae haereditas, per adoptionem corporis quod ex virgine praesumpturus esset, desponsa sit.

PL 9, 708A

決してそうではない。むしろ、この言葉の慣習によって、我々は、彼こそ異邦人に約束された者であり、父によって、彼がおとめから受け取ることになる体を受け入れることを通して、教会という嗣業が婚約された者であると教えられる。

Pars LXI, Caput IX

第LXI部 第IX章PL 9, 708A
1

Uxor justorum, sapientia. Proverbium quid. -- Ut autem nunc cognoscamus quid sub uxoris nuncupatione intelligi oporteat; contuendum est quid et alibi sub hoc eodem uxoris nomine tractetur.

PL 9, 708A

義人たちの妻は知恵である。たとえとは何か。――さて、妻という呼び名のもとに何が理解されるべきかを今知るために、他の箇所で、まさにこの妻という名のもとに何が論じられているかを見なければならない。

2

Salomon itaque ait: Quaesivi sapientiam sponsam adducere mihi ipsi (Sap. VIII, 2) . Et quia qui sponsam requirit, divitem quaerit; hujus sponsae suae opes memorat, dicens: Honestatem glorificat, convictum Dei habens, et omnium Dominus dilexit eam (Ibid. 3) ; et si multam quis cognitionem desiderat, novit et quae a principio sunt, et quae futura sunt conspicit (Ibid. 8) .

PL 9, 708B

そこでソロモンは言う。「私は知恵を、自分のための花嫁として迎えようと求めた。」(知恵の書8:2)。そして、花嫁を求める者は豊かな者を求めるので、彼は、この自分の花嫁の富を語って言う。「彼女は、神との共生を持つことによって誉れを輝かせ、万物の主は彼女を愛した。」(知恵の書8:3)。また、もし人が多くの認識を望むなら、彼女は初めからあるものを知り、来るべきものを見通している(知恵の書8:8)。

3

Et item: Uxorem virilem quis inveniet? Pretiosior est autem lapidibus multi pretii istius modi (Prov. XXXI, 10) . Et haec in Proverbiis dicta sunt: quia proverbium non hoc quod verbis sonat explicat, sed dictorum virtutem ex usu verborum communium nuntiat.

PL 9, 708B

また同様に、「男らしい妻を誰が見いだすであろうか。彼女は、この種の高価な宝石よりも貴い。」(箴言31:10)。これも『箴言』において言われている。それは、たとえというものが、言葉が響かせるものをそのまま説き明かすのではなく、言われたことの力を、共通の言葉の用法によって告げるからである。

4

Docet autem Dominus in Evangeliis, quid proverbia intelligenda sint, dicens: Veniet hora, ut jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiem vobis (Joan. XVI, 25) .

PL 9, 708C

主は福音書で、たとえがどう理解されるべきかを教えて、こう言う。「時が来る。そのとき私は、もはやたとえで汝らに語らず、父についてあらわに汝らに告げ知らせる。」(ヨハネ16:25)

5

Ergo secundum proverbiorum rationem uxorem virilem nosse debemus, eam nempe quam sibi Salomon sponsam optavit assumere: de qua et rursum ait: Judicavi igitur hanc adducere ad convivendum mecum, et amator factus sum pulchritudinis ejus (Sap. VIII, 9) .

PL 9, 708C

それゆえ、たとえの道理に従って、我々は「男らしい妻」を知らなければならない。すなわち、ソロモンが自分の花嫁として迎えたいと願ったその者である。彼女についてまた彼は言う。「私は、ともに暮らすために彼女を迎えることに決め、彼女の美の恋人となった。」(知恵の書8:9)

6

Haec igitur tamquam uxor assumpta sapientia virilis est, perficiens omnia, et sibi subdens, et in labore utilium operum valida. Ipsa Deo placita, et per doctrinam ejus digna, et praeteritorum scientia et futurorum cognitione perfecta.

PL 9, 708C

それゆえ、妻として迎えられたこの知恵は、男らしく、すべてを成し遂げ、すべてを自分に従わせ、有益な業の労苦において力強い。彼女自身が神に喜ばれ、その教えを通してふさわしく、過去の知識と未来の認識において完全である。

Pars LXI, Caput X

第LXI部 第X章PL 9, 709A
1

Sapientia filiis, id est, bonis operibus, est fecunda. --Haec timentis Deum uxor totis domus suae lateribus diffusa, fecundae vitis modo, se per omnia operum nostrorum latera extendit.

PL 9, 709A

知恵は子らによって、すなわち善き業によって、実り豊かである。――神を畏れる者のこの妻は、自分の家の側面のすべてに広がり、実り豊かなぶどうの木のように、我々の業の側面のすべてにわたって自らを伸ばす。

2

Domum autem non ambigitur hoc animae nostrae esse domicilium, quod sibi unusquisque, per timorem Dei et vias ejus ineundo, ad habitationem Sapientiae emundat. Ex hac igitur filii qui erunt, tamquam novella olivarum in circuitu mensae nostrae erunt.

PL 9, 709A

家が、我々の魂の住まいであることは疑いない。それは、各人が、神への畏れとその道に入ることによって、知恵の住まいのために自ら清めるものである。したがって、彼女から生まれる子らは、我々の食卓の周りのオリーブの若木のようになる。

3

Non in circuitu convivii futuros ait esse, sed mensae. Mensa enim Domini est, ex qua cibum sumimus, panis scilicet vivi: cujus haec virtus est, ut ipse vivens eos qui se quoque accipiant vivificet.

PL 9, 709A

彼は、子らが饗宴の周りにいることになるとは言わず、食卓の周りに、と言う。食卓は主のものであり、そこから我々は食物を取る。すなわち生けるパンである。その力は、彼自身が生きて、彼を受ける者たちをも生かすことである。

4

Est et mensa lectionum dominicarum, in qua spiritalis doctrinae cibo alimur. Sed qui doctrinam Dei consectantur (de qua in psalmo alio scriptum est, Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in captionem et in retributionem et in scandalum (Ps. LXVIII, 23) ; in captionem enim illis et in scandalum omnis intellectae ipsius prophetiae lectio proficit); sed qui doctrinam Dei consectantur, nisi in operum bonorum ministerio versentur, mensae illius cibo non proficient.

PL 9, 709A

また、主の書の朗読の食卓もあり、そこで我々は霊的な教えの食物によって養われる。しかし、神の教えを追い求める者たち(それについては別の詩篇にこう書かれている。「彼らの食卓は、彼らの前で、罠となり、捕らえとなり、報いとなり、つまずきとなれ。」(詩篇68:23)。実際、理解されたまさにその預言の朗読のすべては、彼らにとって、捕らえとつまずきに至る)、しかし、神の教えを追い求める者たちは、善き業の奉仕に携わらなければ、あの食卓の食物によって進歩しないであろう。

5

Nam sicut ex conjuge liberi, ita ex sapientia bonae voluntatis opera procreantur. Haec igitur tamquam novella olivarum mensam nostram circumibunt, id est, doctrinae nostrae cognitionem optimorum quasi ramorum fructibus obumbrabunt.

PL 9, 709B

というのは、夫婦から子らが生まれるように、知恵から善き意志の業が生み出されるからである。したがって、これらはオリーブの若木のように、我々の食卓を取り巻く。すなわち、我々の教えの認識を、最も善い枝の果実によって覆うのである。

6

Servavit autem etiam hanc propheta rationem, ut neophytam olivam diceret, id est, nuper plantatam: quia per sapientiam, tamquam conjugem assumptam, cujus filii sunt opera fidelia, haec eadem in hac terra nostri corporis plantatur.

PL 9, 709B

また、預言者はこの道理をも守って、オリーブを「新しく植えられた」もの、すなわち最近植えられたものと呼んだ。なぜなら、妻として迎えられた知恵を通して、その子らが忠実な業であるこの同じものが、我々の体というこの地に植えられるからである。

7

Haec igitur uxor est modo vitis abundantis in domus nostrae lateribus diffusa: hi filii, id est, ex tali conjuge opera procreata, tamquam plantatae olivae in mensae nostrae circuitu assistent.

PL 9, 709C

したがって、この妻は、我々の家の側面に広がる、実り豊かなぶどうの木のようなものである。これらの子ら、すなわち、そのような妻から生み出された業は、植えられたオリーブのように、我々の食卓の周りに寄り添う。

8

Et quia haec timentium Deum beatitudo est; propheta subjecit, Ecce sic benedicetur omnis homo qui timet Dominum.

PL 9, 709C

そして、これが神を畏れる者たちの幸いであるので、預言者は付け加えた。「見よ、主を畏れる人はみな、このように祝福される。」

Pars LXI, Caput XI

第LXI部 第XI章PL 9, 709C
1

Beatitudo non est hujus saeculi; quaenam interim nobis concedatur. Sapientia innocentiae, innocentia beatitudinis parens. --Jungitur ad timentis meritum etiam prophetae votum dicentis: Benedicat te Dominus ex Sion, et videas quae sunt bona Jerusalem.

PL 9, 709C

幸いはこの世のものではない。さしあたり我々に何が許されるか。知恵は無垢の母、無垢は幸いの親である。――畏れる者の功に、預言者の願いも加わる。彼は言う。「主がシオンから汝を祝福するように。汝がエルサレムの善きことを見るように。」

2

De Jerusalem et Sion jam in superioribus psalmis frequenter sumus locuti: ex quibus vel in quibus bonorum omnium consummatio speranda est. Nunc enim quamvis bonis coelestibus perfruamur, tamen majora nobis in Sion et Jerusalem temporibus spe reservantur.

PL 9, 710A

エルサレムとシオンについては、すでに先の詩篇でしばしば語った。あらゆる善の完成は、そこから、あるいはそこにおいて望まれるべきものである。今は、天上の善を享受してはいても、より大いなるものが、シオンとエルサレムにおいて、来るべき時に、希望のうちに我々のために取っておかれている。

3

Hoc enim saeculum promissorum bonorum capax non est. Vae enim nunc mundo a scandalis (Matth. XVIII, 7) , in quo et zizania diabolus superserit, in quo regio est corruptionis, et locus iniquitatis, et convallis plorationis, in quo mundipotentes sunt harum tenebrarum.

PL 9, 710A

この世は、約束された善を受け入れる器ではない。今は、つまずきのゆえに世は災いである(マタイ18:7)。その世に、悪魔は毒麦をも蒔き、そこは腐敗の地、不義の場所、嘆きの谷であり、そこにはこの闇の世の支配者たちがいるのである。

4

Sed habemus interim promissorum nobis bonorum lumen, in quo tamquam per speculum et in aenigmate felicium rerum imaginem contuemur: tunc facie ad faciem visuri, non interposita obscuritatis nube, aut speculi aemulante splendore, sed vera et conspicabili beatitudinis nostrae contemplatione laetabimur, operum nostrorum fructus contuentes, et mercedem vitae innocentis videntes.

PL 9, 710A

しかし、さしあたり我々は、約束された善の光を持っており、その中で、鏡を通して謎のうちに、幸いな事柄の像を見つめている。やがて顔と顔とを合わせて見るとき、暗闇の雲が間に置かれることも、鏡の輝きが競い合うこともなく、真の、目に見える、我々の幸いの観照を喜ぶであろう。我々の業の果実を見つめ、無垢な生の報いを見ながら。

5

Nam ut opera ex sapientia gignuntur, ita ex operibus retributio nascitur. Est ergo sapientia innocentiae mater: et rursum innocentia fructus retributionis parit.

PL 9, 710B

業が知恵から生まれるように、業から報いが生まれるからである。したがって、知恵は無垢の母であり、また無垢が報いの実を生む。

6

Hos ergo consequemur diabolo contrito, aculeo mortis retuso, et omni principe ac potestate hujus saeculi exempto, cum jam pax in nobis sit hoste victo et perempto: quod propheta psalmi ipsius conclusione testatur, dicens, VERS 5 et 6: Benedicat te Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae, et videas filios filiorum tuorum, et videas pacem super Israel.

PL 9, 710B

こうして我々はこれらを得る。悪魔が砕かれ、死の刺が鈍らされ、この世のあらゆる支配者と権力が取り除かれ、敵が打ち負かされ滅ぼされて、すでに我々のうちに平和があるときにである。これを、詩篇の預言者は、その結びで証しして言う。「主がシオンから汝を祝福するように。汝が汝の生涯のすべての日々、エルサレムの善きものを見るように。汝が汝の子らの子らを見るように。汝がイスラエルの上の平和を見るように。」(詩篇127:5、6)

7

Speremus ergo bona Jerusalem coelestis, et Sion montis, et pacis Israel (Psal. LXXV, 3) : quia locus Domini in pace est, in Domino nostro Jesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 710B

それゆえ、天のエルサレムの善、シオンの山の善、イスラエルの平和の善を望もう(詩篇75:3)。主の場所は平和のうちにあり、我々の主イエス・キリストにあるからである。彼は世々限りなく祝福されている。アーメン。

Pars LXII, Prooemium

第LXII部 冒頭PL 9, 710C
1

Saepe impugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel. Saepe impugnaverunt me a juventute mea: etenim non poterant mihi. Super dorsum meum fabricaverunt (Hil. fabricabant) peccatores: prolongaverunt iniquitatem suam.

PL 9, 710C

私の若い頃から、彼らはしばしば私を攻撃した、今こそイスラエルは言え。私の若い頃から、彼らはしばしば私を攻撃した。実に、彼らは私に打ち勝てなかった。罪人たちは私の背の上に造った(ヒラリウスでは「造っていた」)。彼らは己の不義を長く引き延ばした。

2

Dominus justus concidet (Hil. concidit) cervices eorum (Hil. peccatorum) : confundantur et revereantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.

PL 9, 710C

義なる主は断ち切る(ヒラリウスでは「断ち切った」)、彼らの首(ヒラリウスでは「罪人たちの」)を。シオンを憎むすべての者は、辱められ、後ろへ畏れ退け。

3

Fiant sicut foenum aedificiorum, quod priusquam evellatur arescet (Hil. aruit) : de quo non implebit manum suam qui metet, et sinum suum qui manipulos colliget. Et non dixerunt qui praeteribant, Benedictio Domini super vos, benedicamus vos in nomine Domini. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 710C

彼らは建物の草のようになれ。それは抜き取られる前に枯れる(ヒラリウスでは「枯れた」)。それで刈る者は己の手を満たさず、束を集める者は己の懐を満たさない。通り過ぎる者たちは、主の祝福が諸君の上にあるように、主の名によって諸君を祝福しよう、とは言わなかった。詩篇の講解。

Pars LXII, Caput I

第LXII部 第I章PL 9, 711A
1

Patientiam docet hic psalmus. Piis frequens est et a teneris annis pugna. --Instituimur dictis propheticis ad tolerantiam praesentium passionum: et naturae nostrae infirmitas adversus saeculi injurias semper impatiens, suscipit patientiae doctrinam ab eo, qui in praesenti psalmo ait, Saepe impugnaverunt me a juventute mea.

PL 9, 711A

この詩篇は忍耐を教える。敬虔な者にとって、戦いは幼い頃から頻繁である。――我々は預言の言葉によって、現在の苦難を耐え忍ぶよう教えられる。我々の本性の弱さは、世の不正に対して常に耐えることができないが、今の詩篇の中で「私の若い頃から、彼らはしばしば私を攻撃した」と言う者から、忍耐の教えを受け取るのである。

2

Non otiosa aetas religiosi viri est, neque quietam exigit vitam. Impugnatur jam ab ipsis juventutis suae annis, et impugnatur saepe. Non novella itaque, neque rara impugnantium odia sunt; sed ea saepe etiam ab ipsis initiis aetatis infesta sunt.

PL 9, 711A

信心深い人の年齢は暇なものではなく、静かな生活を求めるものでもない。彼はすでに若い頃の年々から攻撃され、しかもしばしば攻撃される。それゆえ、攻撃する者たちの憎しみは、新しいものでも稀なものでもなく、それはしばしば、生涯の最初の頃からすでに敵対的なのである。

3

Et idcirco haec sunt quae fidem probant, quae patientiam testantur, quae invictae virtutis coronam merentur. Novit beatus apostolus Paulus hanc longi praelii coronam, dicens: Nemo coronatur, nisi qui legitime certaverit.

PL 9, 711B

そしてそれゆえ、これらこそ信仰を試し、忍耐を証し、不屈の力の冠に値するものである。幸いなる使徒パウロは、この長い戦闘の冠を知っていて、こう言う。「正しく闘った者でなければ、誰も冠を受けない」。

4

Certamen tantum non sufficit ad coronam: legitime certandum est, id est, omnia passionum bella peragenda sunt; non sufficit semel neque unius certaminis bello militasse.

PL 9, 711B

闘いがあるというだけでは、冠には足りない。正しく闘わなければならない、すなわち、苦難のあらゆる戦いをやり遂げなければならない。一度だけ、あるいは一つの闘いの戦いに従軍しただけでは足りない。

5

Et audiamus hoc ipsum legitimum certamen, cum dicit de se: In laboribus copiosius, in plagis abundantius, in custodiis eminentius, in mortibus frequenter: a Judaeis quinquies quadraginta una minus accepi, ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragavi, noctem et diem in profundo feci (II Cor. XI, 24) .

PL 9, 711B

そして、この正しい闘いを、彼が自分について語るときに、我々も聞こう。「労苦はより多く、鞭打たれることはより甚だしく、牢獄はより厳しく、死に瀕することはしばしばであった。ユダヤ人たちから、四十に一つ足りない打ちを五度受け、鞭で三度打たれ、一度石で打たれ、三度難破し、一昼夜を深みの中で過ごした」(二コリント11:24)。

6

Merito iste tot et tantis praeliis perfunctus dicere ausus est: De caetero jam superest mihi corona justitiae (II Tim. IV, 8) : quia nemo nisi qui legitime certaverit coronatur.

PL 9, 711C

当然にも、これほど多く大きな戦闘を経た彼は、こう言い切った。「あとは、義の冠が私のために残されている」(二テモテ4:8)。正しく闘った者でなければ、冠を受けないからである。

Pars LXII, Caput II

第LXII部 第II章PL 9, 711C
1

Injuriarum humanarum auctor diabolus, minister homo. --Huic etiam vox haec prophetica competit, VERS. 1: Saepe impugnaverunt me a juventute mea.

PL 9, 711C

人間による不正の創始者は悪魔であり、人間はその下働きである。――この預言の言葉は、この者にも〔Huic の指示対象は定かでない〕あてはまる。「私の若い頃から、彼らはしばしば私を攻撃した」(詩篇128:1)。

2

Confidentiae maximae gratulatio est, tantorum et tam numerosorum bellorum recordari: sed nunc tacito impugnantium nomine, impugnatio sola memoratur. Et causa noscenda est, cur auctores impugnationis silentur.

PL 9, 711C

最大の確信の喜びとは、これほど大きく、これほど数多い戦いを思い起こすことである。しかしここでは、攻撃する者たちの名は黙されたまま、ただ攻撃だけが記憶されている。そして、なぜ攻撃の創始者たちが黙されるのか、その理由を知らなければならない。

3

Omnes humanae injuriae, quae religiosis viris inferuntur, non eosdem habent auctores, quos habent ministros. Executio quidem hominum est: sed diaboli instinctus est.

PL 9, 711C

信心深い人々に加えられる人間の不正のすべては、その下働きとなる者と同じ者を創始者としているわけではない。実行は確かに人間のものであるが、唆しは悪魔のものである。

4

Et hujus nobis intelligentiae Apostolus auctor est, dicens: Non enim nobis certamen est adversus carnem et sanguinem, sed adversus potestates mundi hujus potentes, harum tenebrarum, spiritalis nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12) ; et rursum: Secundum principem aeris hujus, spiritus qui nunc operatur in filiis inobedientiae (Ephes. II, 2) .

PL 9, 712A

そして、この理解の典拠は使徒である。彼は言う。「我々の闘いは、血肉に対するものではなく、諸権力、この闇の世界の力ある者たち、天にある霊的な悪に対するものだからである」(エフェソ6:12)。また重ねて言う。「この空の支配者に従って、今、不従順の子らの内に働いている霊」(エフェソ2:2)。

5

Operantur ergo hae spiritales nequitiae in his, qui inobedientes Dei legi sunt, quos voluntatis suae tamquam operarios eligunt, in res suas alienae intercessionis ministerio usuri ( Hil. usurae) .

PL 9, 712A

それゆえ、これらの霊的な悪は、神の律法に従わない者たちの内に働き、彼らを己の意志の働き手として選び、他者の仲介の務めを己の事柄のために用いようとするのである(ヒラリウスでは「用いるために」)。

Pars LXII, Caput III

第LXII部 第III章PL 9, 712A
1

Neque solum id ex Apostoli dictis intelligimus, sed etiam ex libro Job docemur. Cum enim diabolus potestatem tentandi Job postulasset (Job. I) , per direptionem substantiae ejus primum desaeviturus homines ad pastorum caedem, et ad direptionem pecudum excitavit, eosque in hanc voluntatem latrocinii accendit.

PL 9, 712A

我々はこのことを、使徒の言葉から理解するだけでなく、ヨブ記からも教えられる。実際、悪魔がヨブを試みる権力を求めたとき(ヨブ記1)、まず彼の財産の略奪によって猛威を振るおうとして、牧者たちの殺害と家畜の略奪へと人々を駆り立て、この盗みの意志へと彼らを燃え立たせた。

2

Egit ergo quod volebat per humanae operationis officium. Judas quoque in passione Domini ministerium diaboli fuit, et per eum effectum voluntatis propriae est exsecutus, evangelista testante ita: Intravit, inquit, satanas in Judam qui cognominatur Scariotha (Luc. XXII, 3) .

PL 9, 712B

こうして彼は、望んでいたことを、人間の働きの務めを通して行った。ユダもまた、主の受難において悪魔の下働きであり、彼を通して悪魔は己自身の意志の実現を遂げたのである。福音書記者はこう証言している。「サタンは、イスカリオトと呼ばれるユダの内に入った」と、彼は言う(ルカ22:3)。

Pars LXII, Caput IV

第LXII部 第IV章PL 9, 712B
1

Injurias inferens miseratione dignus, non ira. --In omni igitur quam perpetimur injuria, alterius opus, alterius instinctus est: et non sibi efficit, quisquis aliquid per turbulentae voluntatis impetum gerit.

PL 9, 712B

不正を加える者は、怒りではなく慈悲に値する。――それゆえ、我々が耐えるあらゆる不正において、働きはある者のものであり、唆しは別の者のものである。荒れ立つ意志の衝動によって何かを行う者は、自分のためにそれをなしているのではない。

2

Non ergo his irascendum est, a quibus aliqua perpetimur, sed quotiens per contumelias ad iracundiam provocamur, quotiens per convicia ad lites excitamur, quotiens ad dolorem ac impiam damni querelam per rapinas et furta compellimur, aut in corporis voluptates blandae adhortationis sollicitamur instinctu; agnoscendus est hostis ille, per quem haec operum ac dictorum incentiva praebentur.

PL 9, 712B

それゆえ、我々が何かを被る相手に対して怒るべきではない。むしろ、侮辱によって怒りへと挑発されるたび、罵倒によって争いへと駆り立てられるたび、略奪や盗みによって、苦痛と、損害についての不敬な嘆きへと追い込まれるたび、あるいは甘い勧めの唆しによって体の快楽へと誘われるたびに、これらの行いと言葉の誘因を差し出す、あの敵を見定めなければならない。

3

Neque irascendum est hominibus alienae instigationis operariis ( Reg. ms. operis) : sed potius in his detestandi officii intercessio foeda miseranda est, quod sint vasa diaboli, satanae ministerium, et latrocinantium tela, et alienae militiae ac nequitiae portitores.

PL 9, 712C

また、他者の扇動の働き手である人々(王立写本では「働きの」)に対して、怒るべきではない。むしろ、彼らにおいては、忌むべき務めの仲介が醜く、憐れむべきものである。彼らは悪魔の器であり、サタンの下働きであり、盗賊たちの武器であり、他者の軍務と邪悪の運び手だからである。

4

Ob hanc ergo cognitionem propheta sine distinctione nominis tantum impugnantium meminit, de his atque illis indiscrete locutus: quia per homines in se id quod spiritalium nequitiarum est gerebatur.

PL 9, 712C

この認識のゆえに、預言者は名を区別せず、ただ攻撃する者たちのことだけを述べ、これらの者についてもあれらの者についても区別なく語った。霊的な悪であるものが、人間を通して自分に対して行われていたからである。

Pars LXII, Caput V

第LXII部 第V章PL 9, 713A
1

Crebrius sed frustra impugnatos quid dicere deceat. --Coepit itaque tamquam ex persona sua Propheta; sed quid a nobis dici oporteret, quodam ipse confessionis exemplo ante praeloquitur.

PL 9, 713A

しばしば攻撃されたが空しかった者たちが、何を言うのがふさわしいか。――そこで預言者は、あたかも自分自身の人格から語るかのように語り始めた。しかし、我々が何を言うべきかを、告白のひとつの模範によって、彼自身があらかじめ語っているのである。

2

Talis enim ordo dictorum est: Saepe impugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel. Ante ergo docetur Israel quod dicere debeat: tum deinde tamquam doctus, et exemplo propheticae confessionis imbutus Israel ipse jam loquitur, VERS. 2: Saepe impugnaverunt me a juventute mea: etenim non poterant mihi.

PL 9, 713A

実際、言葉の順序はこうである。「私の若い頃から、彼らはしばしば私を攻撃した、今こそイスラエルは言え」。したがって、まずイスラエルは、何を言うべきかを教えられる。そして次に、教えられた者として、また預言者の告白の模範に染まった者として、イスラエル自身が今や語る。「私の若い頃から、彼らはしばしば私を攻撃した。実に、彼らは私に打ち勝てなかった」(詩篇128:2)。

3

Talis religiosorum debet esse confessio. Et haec vera fidei probatio est, ut qui saepe et a juventute impugnant, numquam tamen eorum quos et saepe et pridem impugnaverint, praepotentes sint.

PL 9, 713A

信心深い者たちの告白は、このようであるべきである。そしてこれこそ信仰の真の試しである。すなわち、しばしば、しかも若い頃から攻撃する者たちが、しばしば、しかも早くから攻撃してきた相手に対して、決して優位に立つことがない、ということである。

4

Adversus autem validiores et longum et frequens est praelium: et idcirco inimicae spiritalesque virtutes firmos fide et timore Dei viros et diu et saepe pertentant; quia iterari necesse est, quod et diu geritur, et numquam obtinetur.

PL 9, 713B

しかし、より強い者たちに対しては、戦闘は長く、しかも頻繁である。それゆえ、敵対する霊的な力は、信仰と神への畏れに堅固な人々を、長く、しばしば試す。長く続けられながら、決して成し遂げられないことは、繰り返されなければならないからである。

5

Maneamus ergo, ut saepe impugnemur: et saepe impugnati, habeamus hanc gloriam, ne aliquando cedamus; et hinc sit impugnationis nostrae assiduitas, quia non sit impugnantium praepotens fortitudo.

PL 9, 713B

それゆえ、しばしば攻撃されるよう、踏みとどまろう。そして、しばしば攻撃されながらも、決して屈しないというこの栄光を持とう。我々への攻撃が絶え間ないのは、攻撃する者たちの強さが圧倒的ではないからである。

Pars LXII, Caput VI

第LXII部 第VI章PL 9, 713B
1

His dorso jugiter insidiantur adversarii. --Mos autem est eorum, qui nequaquam longis atque assiduis praeliis praevalent, ut victorem exercitum et firmis agminibus incedentem a tergo adeant, et dorso sicubi jam praetereat insidias machinentur, illic dolos fabricentur, illic omnia insidiarum artificia exerceant.

PL 9, 713B

敵対者たちは、絶えず背後から待ち伏せる。――長く絶え間ない戦闘ではおよそ優位に立てない者たちの習いは、勝利した軍勢が堅固な隊列を組んで進んでいるところへ背後から近づき、軍勢がどこかで通り過ぎるときには、背中に待ち伏せを企て、そこで欺きを造り、そこで待ち伏せのあらゆる技を尽くすことである。

2

Ita et peccatores, tentatos in cassum fideles viros euntes jam in veritatis via dorso adeunt, dorso insidiantur, dorso dolos concinnant. Et idcirco ait, VERS. 3: Supra dorsum meum fabricabant peccatores.

PL 9, 713C

このように、罪人たちも、試みても空しかった忠実な人々がすでに真理の道を進んでいるとき、背後から近づき、背後から待ち伏せ、背後から欺きを組み立てる。それゆえ彼は言う。「私の背の上に、罪人たちは造っていた」(詩篇128:3)。

3

Currit Apostolus (Phil. III, 13) , ea quae retro sunt obliviscens, seque in ea quae priora sunt extendens. Lex ad fideles ita locuta est: Persequentur te inimici tui, et non comprehendent.

PL 9, 713C

使徒は走る(フィリピ3:13)、後ろにあるものを忘れ、前にあるものへと身を伸ばして。律法は忠実な者たちにこう語った。「汝の敵は汝を追うが、捕らえないであろう」。

4

Non comprehendisse autem eos docet, cum ait, fabricabant: indefiniti enim temporis significatio est. Fabricabant enim semper, numquam fabricationis suae effectum consequentes, indefesso fidei cursu eo, cui quotidie supra dorsum fabricabantur bella, currente.

PL 9, 713C

彼らが捕らえなかったことを、預言者は「造っていた」と言うことによって教える。それは不定の時の表示だからである。実際、彼らは常に造っていたが、己の造ることの成果には決して至らなかった。その間、日々その背の上に戦いが造られていた者は、疲れを知らぬ信仰の走りで走っていたのである。

Pars LXII, Caput VII

第LXII部 第VII章PL 9, 714A
1

Funis peccatorum. --Atque hanc pertinacem infestantium iniquitatem sequens versus absolvit: Prolongaverunt iniquitatem suam. Esaiae prophetia est, dicentis: Vae qui trahunt peccata sua tamquam funem longum (Esai. V, 18) .

PL 9, 714A

罪人たちの縄。――そして、この攻撃する者たちの頑なな不義を、続く節が仕上げる。「彼らは己の不義を長く引き延ばした」。これはイザヤの預言であり、彼はこう言う。「災いあれ、己の罪を、長い縄のように引く者たちに」(イザヤ5:18)。

2

Non desinunt enim peccatis peccata connectere, et tamquam funem longum ea implexa semper extendere.

PL 9, 714A

彼らは、罪に罪を結びつけることをやめず、それらを編み合わせて、長い縄のように常に引き延ばすからである。

3

Sancto enim currente, et peccatoribus in dorsum fabricantibus, cum huic ad destinatum currendi, illis semper fabricandi modus nullus sit; fit peccatorum prolixa series et multiplex longitudo.

PL 9, 714A

実際、聖なる者は走り、罪人たちはその背の上に造っている。この者には目的地へ走ることの、彼らには常に造り続けることの、限度がまったくないので、罪人たちの長い連なりと、幾重にも重なる長さが生じる。

Pars LXII, Caput VIII

第LXII部 第VIII章PL 9, 714A
1

Dei patientia. Cervix dura contumaciam designat. --Sed quid tandem hanc iniquitatum longitudinem maneat, noscendum est. Sequitur enim, VERS. 4: Dominus justus concidet cervices peccatorum.

PL 9, 714A

神の忍耐。硬い首は反抗を表す。――しかし、この不義の長さを結局何が待つのかを、知らなければならない。続くからである。「義なる主は罪人たちの首を断ち切る」(詩篇128:4)。

2

Justus Dominus, patiens scilicet in ultionem, dissimulator ad poenitentiae tempus, non inter exordia humanae iniquitatis promptus ad poenam, sed desinendi a criminibus seram licet voluntatem peccatoris exspectans, tum cervices concidet, cum sine aliquo desinendi modo fabricatur, cum in longum peccata tenduntur, cum jam omne patientis misericordiae tempus exclusum est.

PL 9, 714B

義なる主は、すなわち報復においては忍耐し、悔い改めの時のためには見て見ぬふりをする者であり、人間の不義の始まりの頃にはすぐに罰へと向かわず、罪をやめるという罪人の意志が遅いにせよ、それを待っている。そして、罪人が止めるいかなる限度もなく造り続けるとき、罪が長く引き延ばされるとき、忍耐する憐れみの時がすでにすべて閉ざされたとき、そのとき首を断ち切るのである。

3

Exprobrari autem semper contumacibus legis meminimus, quod dura cervice sint: cum cervicosum populum esse Moyses ad Deum arguit (Exod. XXXII, 9) ; cum propheta filiabus Sion exprobrat, quod alta cervice incedant (Esai. III, 16) ; cervice scilicet jugum dedignante, operibus fidei insolente, patientia Dei ad producendam peccatorum longitudinem abutente.

PL 9, 714B

しかし、我々は、律法に反抗する者たちがつねに、首が硬いと責められていることを思い起こす。モーセが、首の硬い民を神に対して告発するとき(出エジプト記32:9)、預言者がシオンの娘たちを、首をもたげて歩むと責めるとき(イザヤ3:16)である。すなわち、首が軛を退け、信仰の業に傲り、神の忍耐を、罪の長さを引き延ばすために濫用しているのである。

4

Submittenda autem cervix est jugo suavi, ad quod Dominus invitat, dicens: Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29) . Non concidenda cervix est, huic se jugo subdens.

PL 9, 714C

しかし、首は、主が招く快い軛に、服させなければならない。主は言う。「私の軛を汝らの上に負い、私から学べ。私は柔和で、心のへりくだった者である」(マタイ11:29)。この軛に身を服させる首は、断ち切られるべきではない。

5

Est enim hoc humilitatis et mansuetudinis jugum, non semper impugnans, non in dorso fabricans, non peccata prolongans, sed humilitate et patientia cervicem subditam fovens, superba illa insolentique cervice justi judicii concidenda decreto.

PL 9, 714C

これは謙遜と温和の軛であって、常に攻撃するものではなく、背の上に造るものでもなく、罪を引き延ばすものでもなく、謙遜と忍耐によって、服した首を大切に養うものである。あの傲慢で驕った首こそ、正しい裁きの決定によって断ち切られるべきものなのである。

Pars LXII, Caput IX

第LXII部 第IX章PL 9, 714C
1

Sion mons. Speculatio interpretatur. Corpus Christi gloriosum significat. Corpus Christi Ecclesia. Hanc qui odit Christum odit. Criminis poena. --Dehinc sequitur, VERS. 5: Confundantur et revertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion.

PL 9, 714C

シオンの山。「望み見ること」と解される。キリストの栄光ある体を意味する。キリストの体は教会である。これを憎む者はキリストを憎む。罪の刑罰。――続いて、こう来る。「シオンを憎むすべての者は、辱められ、後ろへ引き返せ」(詩篇128:5)。

2

Frequenter admonuimus Sion montem esse Jerusalem proximum. Sed cum rex Sion, cum filia Sion, cum portae Sion a prophetis nuncupantur: primum ipso nomine intelligi oportet aliud sub Sion significatione monstrari.

PL 9, 715A

我々はしばしば、シオンがエルサレムに隣接する山であることを注意してきた。しかし、シオンの王、シオンの娘、シオンの門と預言者たちが呼ぶとき、まずその名そのものから、シオンという意味のもとに別のものが示されていると理解しなければならない。

3

Sion enim speculationis interpretatio est: quod enim nobiscum speculatio, id hebraice Sion dicitur.

PL 9, 715A

すなわち、シオンとは「望み見ること」という解釈である。我々のもとで「望み見ること」と言うものを、ヘブライ語でシオンと言うのである。

4

Tum deinde dicti apostolici meminisse nos convenit, ad montem Sion et Jerusalem coelestem accessisse nos, in Dominum nostrum Jesum Christum credentes (Heb. XII, 22) : in cujus glorificato corpore, quod in coelestem gloriam transformatum est, spei nostrae honorem speculamur, humilitatis nostrae corpore in gloriam corporis sui conformando.

PL 9, 715A

次に、使徒の言葉を思い起こすのがふさわしい。すなわち、我々の主イエス・キリストを信じる我々は、シオンの山と天のエルサレムに近づいたのである(ヘブライ12:22)。その栄光を受けた体、天の栄光へと変えられた体において、我々は我々の希望の栄誉を望み見ている。我々の卑しさの体が、その体の栄光へと同じ形にされるのである。

5

Ecclesiam autem esse corpus Christi, cujus invicem membra sumus, Apostolus testis est (Eph. I, 23) , quae ipsa sit Sion mons Domini, regis filia, civitas sancta, vivis lapidibus in fundamento prophetarum et Apostolorum aedificata.

PL 9, 715A

教会がキリストの体であり、我々が互いにその肢体であることは、使徒が証人である(エフェソ1:23)。その教会は、主の山であるシオンそのものであり、王の娘、聖なる都であって、生ける石により、預言者たちと使徒たちの土台の上に建てられている。

6

Hanc ergo Sion quisquis odit, odit eum cujus et corpus est: est enim speciale adversus fideles infidelium odium.

PL 9, 715B

それゆえ、このシオンを憎む者はだれであれ、それを自分の体とする者をも憎むのである。実際、信じない者たちの、信じる者たちに対する憎しみは特別なものである。

7

Confundendi ergo erunt qui Sion oderunt, retrorsum revertentur, non in coelestia currentes, neque ad futura tendentes, sed ad terrena sua et originalia revertentes; pudorem iniquitatis et infidelitatis suae judicii tempore sentientes, et in poenalem corporum sensum, amissa resurrectionis demutatione redeuntes.

PL 9, 715B

それゆえ、シオンを憎んだ者たちは、辱められることになる。彼らは後ろへ引き返す。天のものへ走るのでも、来たるべきものへ向かうのでもなく、己の地上のもの、もとの生まれのものへ引き返すのである。裁きの時に、己の不義と不信の恥を感じ、復活の変容を失って、体の刑罰的な感覚へと戻っていくのである。

Pars LXII, Caput X

第LXII部 第X章PL 9, 715B
1

Inanes impiorum labores, aedificia alia firma, alia infirma. --Idipsum autem psalmi consequentia docent. VERS. 6-8: Fiant sicut foenum aedificiorum, quod priusquam evellatur aruit: de quo non implebit manum suam qui metet, et sinum suum qui manipulos colliget.

PL 9, 715B

不敬な者たちの労苦は空しい。ある建物は堅固で、ある建物は脆い。――そのことを、詩篇の続きもまた教える。「彼らは建物の草のようになれ。それは抜き取られる前に枯れた。それで刈る者は己の手を満たさず、束を集める者は己の懐を満たさない」(詩篇128:6-8)。

2

Et non dixerunt qui praeteribant, Benedictio Domini super vos. Nullum, ut arbitror, secundum corporalem intelligentiam aedificiorum foenum est: est autem agri, ejusdemque fructuosissimi. Ergo nihil hic secundum aurium sensum tractandum atque opinandum est.

PL 9, 715C

「そして、通り過ぎる者たちは、主の祝福が汝らの上にあるように、とは言わなかった」。思うに、体に即した理解に従えば、建物の草というものは存在しない。草は畑のものであり、しかも非常に実り豊かなものである。それゆえ、ここでは耳の感覚にしたがって論じたり思い描いたりすべきことは何もない。

3

Sunt autem secundum Scripturae auctoritatem aedificia firma, sunt et infirma. Firma sunt, quae fundamentis fidelibus supra petram jacta, fluviis, ventis, inundationibus non moventur (Matth. VII, 25) .

PL 9, 715C

しかし、聖書の権威によれば、堅固な建物もあれば、脆い建物もある。堅固なものとは、信仰という土台が岩の上に据えられ、川や風や洪水によって動かされないものである(マタイ7:25)。

4

Sunt et infirma, quae arenoso aedificata fundamine, cum tempestates ortae erunt, efficiunt ingentem ruinam (Ib., 27) .

PL 9, 715C

脆いものもあり、それは砂の土台の上に建てられ、嵐が起こるときには、大きな崩壊を引き起こす(マタイ7:27)。

5

Sunt et sationes duae secundum Apostolum, spiritus atque carnis: et qui spiritalia serit, spiritalia metet; et qui carnalia serit, carnalia metet (Gal. VI, 8) .

PL 9, 715C

また使徒によれば、二つの種蒔きがある。霊のものと肉のものである。霊のものを蒔く者は霊のものを刈り、肉のものを蒔く者は肉のものを刈る(ガラテヤ6:8)。

6

Ergo qui saepe et pridem impugnabant, qui super dorsum fabricabant, qui prolongaverunt iniquitates, quorum concidentur cervices,qui oderunt Sion, hi sicut foenum aedificiorum erunt inutiles, et corporeae hujus praesentisque vitae fructum cassum inanemque referentes.

PL 9, 716A

それゆえ、しばしば、そして早くから攻撃していた者たち、背の上に造っていた者たち、不義を引き延ばした者たち、首を断ち切られる者たち、シオンを憎む者たち、これらの者は、建物の草のように役に立たなくなり、この体に属する現在の命の、空しく空虚な実りを持ち帰るのである。

7

Aedificia enim atque tecta, secundum evangelicam comparationem, humana sunt corpora, aut fide firma, aut infidelitate ruitura.

PL 9, 716A

実際、福音書の比較によれば、建物や屋根とは人間の体であり、信仰によって堅固であるか、不信によって崩れるかのいずれかである。

8

Ab hoc etiam aedificii tecto instante persecutione, Dominus unumquemque vetuit descendere, dicens: Et qui super tectum est, non descendat tollere de domo aliquid (Matth. XXIV, 17) .

PL 9, 716A

主は、この建物の屋根の上からも、迫害が迫るとき、各人に降りることを禁じて言った。「屋根の上にいる者は、家から何かを取り出すために降りてはならない」(マタイ24:17)。

9

Certe in persecutione fugiendum est: et quomodo de tecto inhibuit descendere, nisi cura corporis derelicta, quia super tectum insistens, id est, super terrenam naturam manens, humilia repetere et descendere ad inferiora prohibetur?

PL 9, 716A

確かに、迫害においては逃げなければならない。それなのに、体への気遣いが捨てられていなければ、どうして屋根から降りることを禁じただろうか。屋根の上に立つ者、すなわち地上の本性の上にとどまる者は、卑しいものを再び求めて、下のものへ降りることを禁じられるからである。

10

Verum impii aedificiorum foenum sunt, inania enim severunt: et foenum etiam antequam evellatur arescens, de quo neque manum suam messor implebit, neque sinum manipulos collecturus onerabit, non praeteriens fructum gratulatione benedixit.

PL 9, 716B

しかし、不敬な者たちは建物の草である。彼らは空しいものを蒔いたからである。また、抜き取られる前に枯れる草であって、その草からは、刈る者は己の手を満たさず、束を集めようとする者は己の懐を重くせず、通り過ぎる者は喜びをもって実りを祝福しなかった。

11

Inanes sunt, vacui sunt, inutiles sunt: inania enim et inutilia severunt. O infelices labores, et infructuosa carnis opera, infructuoso aedificiorum foeno comparata, et antequam evellantur arida, id est, ante ipsum inutilis ipsius messis tempus emortua.

PL 9, 716B

彼らは空しく、空虚で、役に立たない。空しく役に立たないものを蒔いたからである。ああ、不幸な労苦よ、実りのない肉の業よ。実りのない建物の草になぞらえられ、抜き取られる前に枯れる、すなわち、その役に立たない刈り入れの時そのものの前に死に絶えているのである。

Pars LXII, Caput XI

第LXII部 第XI章PL 9, 716B
1

Operum ac bonae voluntatis discrimen. --Sed quia horum aedificiorum foenum carnalium operum fructus esse tractavimus; considerandum est quae differentia sit in eo qui implet manum et qui manipulos sinu colligit.

PL 9, 716B

業と善き意志の相違。――しかし、これらの建物の草を肉の業の実りとして論じてきたのだから、手を満たす者と、懐に束を集める者とのあいだにどのような違いがあるかを、考えなければならない。

2

Non enim idem est, neque Scriptura res easdem iterare geminis elocutionibus solita est; plus est enim sinu colligere, quam manum replere.

PL 9, 716C

すなわち、それは同じではなく、聖書も同じことを二つの言い方で繰り返すことには慣れていない。懐に集めることは、手を満たすことよりも大きいからである。

3

Et quidem qui manum replent, fructum recipere recte gestorum videntur: quia in manibus sermo divinus opera significat; in sinu vero, conscientiae et fidei et perfectae voluntatis demonstratur affectus.

PL 9, 716C

確かに、手を満たす者たちは、正しく行われたことの実りを受け取るように見える。神の言葉においては、手は業を意味するからである。しかし懐においては、良心と信仰と完全な意志の思いが示される。

4

Plus enim metit conscientia, quam gesta: haec namque manum replent, manipulos vero illa colligit. Duos denarios viduae inopis acceptiores Dominus habet copiosis divitum nummis (Luc. XXI, 3) . Tanto praestat operibus voluntas.

PL 9, 716C

実際、良心は行われたことよりも多く刈る。行われたことは手を満たし、良心こそが束を集めるからである。主は、貧しいやもめの二デナリオンを、富める者たちの多くの貨幣よりも喜んで受け取る(ルカ21:3)。意志は業にそれほど勝るのである。

5

Et opera quidem manum implent: sed sinus manipulis sunt capaces. Ergo hoc aedificii foenum neque metentis manum, neque manipulos colligentis sinum replebit.

PL 9, 716C

そして業は確かに手を満たす。しかし懐は束を収めることができる。それゆえ、この建物の草は、刈る者の手も、束を集める者の懐も満たさないであろう。

Pars LXII, Caput XII

第LXII部 第XII章PL 9, 716D
1

Transeuntes, supra terrena animo elati. --Sed neque praetereuntes dicent: Benedictio Domini super vos.

PL 9, 716D

通り過ぎる者たち、地上のものの上に心を高く上げた者たち。――「しかし、通り過ぎる者たちも、『主の祝福が汝らの上にあるように』とは言わないであろう」。

2

Et qui sunt praetereuntes, nisi qui peregrinantes corporalis vitae saeculum transeunt; non manentes in his quae nulla sunt, sed ad aeterna tendentes; neque his quae conspectui subjacent immorantes, sed ad invisibilia pergentes?

PL 9, 717A

通り過ぎる者たちとは、体の命の世を旅人として過ぎていく者たち、無に等しいものにとどまらず、永遠のものへ向かう者たち、目の前にあるものに留まらず、見えないものへ進む者たちでなくて、誰であろうか。

3

Ut autem penitus qui sunt transeuntes intelligamus; audiamus Moysen, cum in rubo ignem conspexit sine damno rubi in quo conflagrabat ardentem. Ait enim: Transibo, et videbo visionem hanc (Exod. III, 3) . Quid est istud, transibo?

PL 9, 717A

しかし、通り過ぎる者とは誰かを、根本から理解するために、モーセの言葉を聞こう。彼は、柴の中で、柴を損なうことなく燃えている火を見たとき、こう言う。「私は通り過ぎて、この光景を見よう」(出エジプト記3:3)。この「私は通り過ぎよう」とは何であるか。

4

Nulla eum locorum intervalla discreverant, eodem in loco et loquitur et videt: quid ergo transit? Transit plane corporales carnalesque curas: et soceri sui oves pascens, in coelestem cognitionem relictis terrenis operibus excedit.

PL 9, 717A

いかなる場所の隔たりも彼を隔てていなかった。同じ場所で語り、同じ場所で見ている。では、何が通り過ぎるのか。確かに、体の、肉の気遣いを通り過ぎるのである。そして舅の羊を飼いながら、地上の業を捨てて、天の認識へと超え出るのである。

5

Verum et ipse pertransit, qui in superiore psalmo ait: Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani: et transivi, et ecce non erat (Psal. XXXVI, 35 et 36) .

PL 9, 717A

しかし、先の詩篇で「私は、不敬な者が高く上げられ、レバノンの杉のように持ち上げられているのを見た。そして私は通り過ぎた、すると見よ、彼はいなかった」と言う者もまた、通り過ぎたのである(詩篇36:35、36)。

6

Quem admiratus in saeculi rebus est, quem in corporeis operibus manens excelsum elatumque conspexit; hunc transiens, id est, peregrinus saeculo factus, et in coelestem ac spiritalem cognitionem de terrenis et caducis rebus excedens, hunc nihilum habuit, etiam non esse dixit, et mortuum deputavit.

PL 9, 717B

彼は、世の事柄において驚嘆し、体の業の中にとどまって高く持ち上げられていると見た、その者を、通り過ぎつつ、すなわち世の旅人となり、地上の朽ちゆくものから天の霊的な認識へと超え出つつ、無と見なし、いないとさえ言い、死んだものとみなした。

7

Negant ergo aedificiorum foeno praetereuntes Dei benedictionem, fructibus aridis et caducis scientes gratiam divini muneris denegandam.

PL 9, 717B

それゆえ、通り過ぎる者たちは、建物の草に対して神の祝福を拒む。枯れた朽ちゆく実りには、神の賜物の恩寵は拒まれるべきだと知っているからである。

Pars LXII, Caput XIII

第LXII部 第XIII章PL 9, 717B
1

Imprecatione vacat Propheta. --Sed Prophetae vota dura atque aspera esse credentur: totus enim ejus sermo tamquam optantis fuit, cum ait: Fiant sicut foenum aedificiorum. Sed absit istud ut Propheta imprecatus esse credatur.

PL 9, 717B

預言者は呪いとは無縁である。――しかし、預言者の願いは厳しく荒々しいものと思われるであろう。彼の言葉はすべて、願う者のもののようであったからである。「彼らは建物の草のようになれ」と言っているのだから。しかし、預言者が呪ったと信じられることは、断じてあってはならない。

2

Prophetali autem scientia haec locutus est; et cognitionis fuit sermo iste, non voti: simul ut peccatoribus terror ingrueret, inanitatem fructuum suorum arescentium cognituris.

PL 9, 717C

彼はこれらのことを、預言者としての知によって語った。この言葉は認識のものであって、願いのものではない。同時に、枯れゆく己の実りの空しさを知ることになる罪人たちに、恐れが降りかかるようにである。

Pars LXII, Caput XIV

第LXII部 第XIV章PL 9, 717C
1

Paenitentibus orat benedictionem. --Porro autem votorum suorum ostendit affectum, dicens: Benedicamus vos in nomine Domini. Prompta benedictio est, si hi qui serebant aedificiorum foenum, serere incipiant quod messoris manum et colligentis manipulos sinum repleat.

PL 9, 717C

悔い改める者たちのために祝福を祈る。――さらに彼は、自分の願いの思いを示して言う。「主の名によって、汝らを祝福しよう」。祝福はすぐにでも与えられる。建物の草を蒔いていた者たちが、刈る者の手と束を集める者の懐を満たすものを、蒔き始めるならば。

2

Aridis ergo operibus emortuos fructus suos in foeno aedificiorum Propheta monstravit, benedictiones negando: vota autem sua erga poenitentium salutem pro reditu bonae operationis ostendit, benedictiones rursum quas negavit optando.

PL 9, 717C

預言者は、建物の草において、枯れた業によって己の実りが死に絶えていることを、祝福を拒むことによって示した。しかし、良い働きが戻ることのために、悔い改める者たちの救いに対する己の願いを、示している。すなわち、拒んだ祝福を、今度は望むことによってである。

3

Seramus ergo utiliter, et labores nostros in replendis manibus ac sinibus praeparemus: ut benedictionum Dei participes simus in Domino nostro Jesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 717D

それゆえ、有益に蒔こう。そして、手と懐を満たすために、我々の労苦を備えよう。我々の主イエス・キリストにおいて、神の祝福にあずかる者となるために。彼は、世々に祝福された者である。アーメン。

Pars LXIII, Prooemium

第LXIII部 冒頭PL 9, 718A
1

De profundis clamavi ad te Domine, Domine exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem orationis meae. Si iniquitates observes (observabis) Domine, quis sustinebit te (Domine, omisso te)?

PL 9, 718A

深い所から、主よ、私は汝に叫んだ。主よ、私の声を聞き入れよ。汝の耳が、私の祈りの声に注意を向けるものとなれ。主よ、もし汝が不義を見張る(別本では「見張るであろう」)なら、誰が汝に耐えるだろうか(「主よ」とし、「汝に」を省く読みがある)。

2

Quoniam apud te propitiatio est, et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbum tuum: speravit anima mea in Domino. A custodia matutina usque in noctem speret Israel in Domino: quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eorum. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 718A

汝のもとには宥めがあるからである。汝の律法のゆえに、主よ、私は汝を待ち望んだ。汝の言葉に、私の魂は待ち望んだ。私の魂は主に希望した。朝の見張りから夜に至るまで、イスラエルは主に希望せよ。主のもとには憐れみがあり、そのもとには豊かな贖いがあるからである。そして彼自身が、イスラエルをそのすべての不義から贖う。詩篇の講解。

Pars LXIII, Caput I

第LXIII部 第I章PL 9, 718B
1

Dei secreta homo non penetrat: quatenus ea scrutari pium sit. --Inter multa praeclara, quae ad Romanos Apostolus scribit, cum de fide gentium et infidelitate Judaeorum locutus esset, et multa de judiciis Dei decretisque tractasset, ait: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam sunt inscrutabilia judicia ejus, et investigabiles viae ejus?

PL 9, 718B

神の隠されたことを、人間は見通さない。それを探ることが敬虔であるのは、どこまでか。――ローマ人に宛てて使徒が書いた多くの優れた言葉のうちで、彼は異邦人の信仰とユダヤ人の不信仰について語り、神の裁きと決定について多くを論じた後で、こう言う。「ああ、神の富と知恵と知識の深さよ。その裁きは何と究めがたく、その道は何と辿りがたいことか」。

2

Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis ante dedit ei, et retribuetur illi? Quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi claritas in saecula saeculorum (Rom. XI, 33 et seqq.) .

PL 9, 718B

「実に、誰が主の思いを知ったか。誰が主の相談相手であったか。あるいは、誰が先に主に与えて、その者に報いられるのか。万物は、彼から出て、彼によって、彼のうちにあるからである。彼に栄光が世々にあるように」(ローマ11:33以下)。

3

Humanae infirmitatis religiosa confessio est, ex Deo hoc solum nosse quod Deus est. Caeterum secreta illa et profunda imperspicabilis judicii decreta mens terrena non penetrat.

PL 9, 718B

人間の弱さの信心深い告白とは、神について、神であるということだけを知っていることである。しかしながら、あの隠された、見通しがたい裁きの深い決定を、地上的な精神は見通さない。

4

Investigare quidem ea perscrutarique pium est, sed inscrutabilia ea esse et investigabilia confitenda sunt: quorum est alterum religiosae voluntatis, alterum imperspicabilis naturae. Quis enim causas naturasque coeli et hujus et superioris et caeterorum sciet?

PL 9, 718C

それらを探究し、詳しく調べることは確かに敬虔なことであるが、それらは究めがたく、辿りがたいものであると告白しなければならない。そのうち、一方は信心深い意志のものであり、他方は見通しがたい本性のものである。実際、この天と、上の天と、その他のものの原因と本性を、誰が知るであろうか。

5

Quis angelorum et potestatum et dominatuum et thronorum et principatuum officia rationesque perceperit?

PL 9, 718C

天使たち、権力、支配、座、主権の務めと理を、誰が把握したであろうか。

6

Quis Cherubim et Seraphim perpetuas voces aeternasque intelliget? quis laudantes Deum super coelum aquas cognoscet? quis solis, lunae et astrorum lumina comperta sibi esse gloriabitur? quis hanc inanis nobis, ut putamus, aeris plenitudinem, metietur?

PL 9, 718C

ケルビムとセラフィムの絶えることのない永遠の声を、誰が理解するであろうか。天の上にあって神を賛美する水を、誰が知るであろうか。太陽、月、星々の光を自分が見きわめたと、誰が誇るであろうか。我々が思うところでは空虚な、この空気の充満を、誰が測るであろうか。

7

Jam vero quis aut dispositionem orbis terrarum, aut elementorum virtutes aut temporum mutationes, aut fluminum cursus, aut maris fines, aut Oceani vicissitudines, aut ventorum flatus, aut naturas animalium, aut rabies bestiarum, aut genera arborum, aut virtutes radicum, et origines animarum, et incrementa corporum, et infantium mortes, et senum vitam et labores saeculi, et sanctorum gloriosas calamitates, et irreligiosorum infelices beatitudines, et legis et prophetarum et evangeliorum et apostolorum arcano coelesti libros consecratos, plenae cognitionis scientia consequetur?

PL 9, 718C

そのうえ、誰が、地の輪の配置、元素の力、季節の変化、川の流れ、海の境、大洋の移り変わり、風の吹き、動物の本性、猛獣の荒れ狂い、木々の種類、根の力、魂の起源、体の成長、幼子たちの死、老人たちの命、世の労苦、聖徒たちの栄光ある災難、不信心な者たちの不幸な幸い、そして、律法と預言者と福音書と使徒たちの、天の秘密によって聖別された書物を、完全な認識の知によって捉えるであろうか。

Pars LXIII, Caput II

第LXIII部 第II章PL 9, 719A
1

Vox aut nescientis aut patientis, aut precantis. --In his igitur omnibus haerens ac detentus Propheta, ex interno cordis sui secreto, secundum Apostoli vocem et ipse clamat, dicens, VERS. 1: De profundis clamavi ad te, Domine.

PL 9, 719A

知らない者の、あるいは苦しむ者の、あるいは祈る者の声。――これらすべてにとらわれ、引き止められた預言者は、己の心の内奥の秘密から、使徒の言葉に従って、自らもまた叫んで言う。「深い所から、主よ、私は汝に叫んだ」(詩篇129:1)。

2

Pone illum, secundum Apostolum, in profundo divitiarum Dei imperscrutabilium et investigabilium demorantem (Rom. XI, 33) , statue illum de profundo humanarum calamitatum aestu precantem, secundum eam Domini quae in anteriore psalmo est vocem: Veni in profundum maris, et tempestas demersit me (Psal. LXIII, 3) ; existima illum non labiis, sed secreto, ut jussum est, cordis orare (Matth. VI, 6) : apta aut ignorationi, aut passioni, aut orationi vox ista dicentis est: De profundis clamavi ad te, Domine; dum aut nescit, aut patitur, aut precatur.

PL 9, 719A

彼が、使徒に従って、究めがたく辿りがたい神の富の深みにとどまっていると思え(ローマ11:33)。彼が、人間の災難の深みから、その荒波の中で祈っていると定めよ。それは、前の詩篇にある主の声に従ってである。「私は海の深みに来た、すると嵐が私を沈めた」(詩篇63:3)。また、彼が唇によってではなく、命じられたとおり、心の奥で祈っていると考えよ(マタイ6:6)。語る者のこの声は、知らないことにも、苦難にも、祈りにもふさわしい。「深い所から、主よ、私は汝に叫んだ」。彼が知らないか、苦しんでいるか、祈っているかのいずれかであるときに。

3

Et quia de profundis clamat; confidenter ait: Domine exaudi vocem meam, VERS. 2: fiant aures tuae intendentes in vocem orationis meae.

PL 9, 719B

そして、深みから叫ぶがゆえに、彼は確信をもって言う。「主よ、私の声を聞き入れよ」、「汝の耳が、私の祈りの声に注意を向けるものとなれ」(詩篇129:2)。

Pars LXIII, Caput III

第LXIII部 第III章PL 9, 719B
1

Deum audire, et aures in precem intendere quid differant. Deo incorporeo quid membra adscripta. --Sed quaerendum est an idipsum sit, exaudi vocemmeam; et, VERS. 2: fiant aures tuae intendentes in vocem orationis meae.

PL 9, 719B

神が聞くことと、耳を祈りに向けることは、どう異なるか。体を持たない神に、なぜ肢体が帰せられているのか。――しかし、「私の声〔底本は vocemmeam。vocem meam と読む〕を聞き入れよ」と、「汝の耳が、私の祈りの声に注意を向けるものとなれ」(詩篇129:2)とが、同じことなのかどうかを問わなければならない。

2

De profundis enim orat, et profundum est quidquid orat. Ac primum intelligendum est, Deum incorporalem esse, neque ex partibus quibusdam atque officiis membrorum, ex quibus unum corpus efficitur, consistere.

PL 9, 719C

実際、彼は深みから祈っており、彼が祈ることはすべて深いことである。まず、神は体を持たず、体をひとつにする肢体の何らかの部分や務めから成り立ってもいない、ということを理解しなければならない。

3

Legimus enim in Evangelio, Quoniam Deus spiritus est (Joan. IV, 24) , invisibilis scilicet et immensa atque intra se manens et aeterna natura. Scriptum quoque est: Quoniam spiritus carnem et ossa non habet (Luc. XXIV, 39) .

PL 9, 719C

というのは、我々は福音書で読む。「神は霊である」(ヨハネ4:24)。すなわち、見えず、量り尽くせず、自らのうちにとどまる永遠の本性である。また書かれている。「霊は肉も骨も持たない」(ルカ24:39)。

4

Ex his enim corporis membra consistunt, quibus substantia Dei non eget. Deus autem, qui et ubique et in omnibus est, totus audit, totus videt, totus efficit, totus incedit.

PL 9, 719C

体の肢体はこれらから成り立っているが、神の実体はそれらを必要としない。神は、どこにでも、すべてのものの内にいて、全体として聞き、全体として見、全体として働き、全体として歩む。

5

Et hoc ex Scripturis docemur, cum dicitur: Ego sum Deus appropians, et non de longe (Jer. XXIII, 23) ; et rursum: Quoniam in ipso vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28) .

PL 9, 719C

このことも、聖書から我々は教えられる。「私は近づく神であり、遠くの神ではない」(エレミヤ23:23)。また重ねて。「我々は彼のうちに生き、動き、存在するからである」(使徒言行録17:28)。

6

Virtus ergo Dei, quae aequalis et indiscreta est, officiorum ac membrorum habet nomina: ut virtus qua videt, oculi sint: virtus qua audit, aures sint; virtus qua efficit, manus sint; virtus qua adest, pedes sint: officiorum diversitates virtutis hujus potestate peragente.

PL 9, 720A

それゆえ、神の力は、等しく、分かたれないものであるが、務めと肢体の名を持つ。すなわち、見る力は目であり、聞く力は耳であり、働く力は手であり、そこにいる力は足である。務めのさまざまな相は、この力の権力が成し遂げているのである。

7

Deus ergo ubique est, et ubique adest, audit, videt, efficit: sed orandus a nobis est, ut secundum precem nostram adsit, audiat, videat, efficiat. Naturae suae est ut audiat; sed fidei nostrae est ut precemur audiri.

PL 9, 720A

それゆえ神はどこにでもいて、どこにでも居合わせ、聞き、見、働く。しかし我々は神に祈らなければならない。我々の祈りに応じて、神が居合わせ、聞き、見、働くようにである。聞くことは神の本性のものであるが、聞かれるよう祈ることは我々の信仰のものである。

8

Audit conviciantes, audit maledicentes, audit etiam intra secreta cordis loquentes: sed fides officium suum exsequitur, ut Dei auditionem roget; ut qui per naturam suam audit, per orantis precem dignetur audire.

PL 9, 720A

神は、罵る者たちの声を聞き、呪う者たちの声を聞き、心の秘密の内で語る者たちの声さえ聞く。しかし信仰は己の務めを果たして、神が聞くことを求める。本性によって聞く者が、祈る者の願いによって、聞くことを認めるためである。

Pars LXIII, Caput IV

第LXIII部 第IV章PL 9, 720B
1

Contra Anthropomorphitas. Homo constat corpore et anima. Deus non est compositus. --Quod si qui forte corporeum Deum et conformabilem et membris diversum, quia non idem oculus quod et manus est, ob id esse existimabit quod dictum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) : primum meminisse debet hominum institutionem naturis duabus contineri, animae scilicet et corporis, quarum alia spiritalis, alia terrena est; et inferiorem hanc materiam ( corpus ) in efficientiam atque operationem naturae illius fuisse potioris ( animae ) aptatam.

PL 9, 720B

神人同形論者に対して。人間は体と魂から成る。神は合成されたものではない。――もし誰かが、「我々の像に、我々に似せて、人を造ろう」(創世記1:26)という言葉のゆえに、神は体を持ち、形をとりうるものであり、目と手が同じものではないのだから、肢体において異なる、と考えるならば、まず、人間の成り立ちが二つの本性、すなわち魂と体から成り、その一方は霊的で、他方は地上的であること、そして、この低い材料(体)が、より優れたあの本性(魂)の働きと作用のために適合させられたことを、思い起こすべきである。

2

Ergo quisquis ita volet credere, ut corporalis Deus sit, quia ad imaginem ejus homo factus est; compositum esse Deum statuet, ex potiore scilicet inferiorique natura, quia de talibus homo constat.

PL 9, 720B

それゆえ、人が神の像に造られたのだから神は体を持つのだと、そう信じたい者は誰であれ、神は合成されたものだと主張することになる。すなわち、より優れた本性と低い本性から成る、と。人間がそのようなものから成り立っているからである。

3

Quidquid autem compositum est, necesse est non fuerit aeternum; quia compositio habet initium quo corporatur ut maneat.

PL 9, 720C

しかし、合成されたものはすべて、永遠でなかったのでなければならない。合成には、存続するために体をとる始まりがあるからである。

4

Sed haec infidelitatis deliramenta sunt, dum per coelestis naturae ignorationem, intra has opinionis angustias vitio ingenii degeneris coarctatur.

PL 9, 720C

しかし、これらは不信仰のたわ言であり、天の本性についての無知のために、劣った才知の欠陥によって、思い込みのこの狭さの内に閉じ込められているのである。

Pars LXIII, Caput V

第LXIII部 第V章PL 9, 720C
1

Hominem condendo tria egit. --Deus autem semper et in omnibus manens ubicumque idem, et ipse nusquam non totus, cum pulcherrimum opus perfecto jam mundo inchoaret, hominem scilicet ad imaginem sui faciens, eum ex humili natura coelestique composuit, anima videlicet et corpore.

PL 9, 720C

人を創造するにあたって、神は三つのことを行った。――しかし神は、常に、あらゆるものの内にとどまり、どこにあっても同一であり、自らはどこにおいても全体でないところはなく、世界がすでに完成した後で、最も美しい業を始めようとして、すなわち己に似せて人を造る際に、彼を、低い本性と天の本性から、すなわち魂と体から、組み立てた。

2

Et prius quidem animam divino illo et incomprehensibili nobis virtutis suae opere constituit. Non enim cum ad imaginem Dei hominem fecit, tunc et corpus effecit.

PL 9, 720C

そして神は、まず魂を、我々には把握できない、己の力のあの神的な業によって据えた。神の像に人を造ったとき、そのときに体をも造ったのではないからである。

3

Genesis docet longe postea, quam ad imaginem Dei homo erat factus (Gen. II, 7) , pulverem sumptum, formatumque corpus (Ibidem); dehinc rursum in animam viventem per inspirationem Dei factum, naturam hanc scilicet terrenam atque coelestem quodam inspirationis foedere copulatam.

PL 9, 721A

創世記は教える。人が神の像に造られた(創世記2:7)はるかのちに、塵が取られ、体が形づくられたこと(創世記2:7)、その後さらに、神の吹き込みによって生ける魂へと造られたこと〔factum の主語(人か体か)は定かでない〕、すなわち、この地上的な本性と天的な本性が、吹き込みの一種の結びつきによって結び合わされたことである。

Pars LXIII, Caput VI

第LXIII部 第VI章PL 9, 721A
1

Imago Dei in homine secundum animam. --Scit se beatus apostolus Paulus per interiorem et exteriorem hominem dissidere.

PL 9, 721A

人における神の像は、魂に即している。――幸いなる使徒パウロは、自分が内なる人と外なる人によって分裂していることを知っている。

2

Per interiorem quidem hominem delectatur lege, per exteriorem vero hoc quod non vult agit: cum interior homo spiritus opera desiderat, exterior voluptates corporis concupiscit (Rom. VII, 22 et 23) .

PL 9, 721A

内なる人によっては律法を喜び、外なる人によっては、望まないことを行う。内なる人は霊の業を望み、外なる人は体の快楽を欲するからである(ローマ7:22、23)。

3

Ergo ad imaginem Dei homo interior effectus est rationabilis, mobilis, movens, citus, incorporeus, subtilis, aeternus.

PL 9, 721B

それゆえ、神の像に従って造られたのは内なる人であり、理性的で、動き、動かし、速く、体を持たず、精妙で、永遠である。

4

Quantum in se est, speciem naturae ( divinae ) principalis imitatur, dum transcurrit, dum circumvolat, et dicto citius nunc ultra oceanum est, nunc in coelos evolat, nunc in abyssis est, nunc orientem occidentemque perlustrat, dum numquam ut non sit aboletur (natura quidem Dei in his omnibus est), neque ut alibi adsit, decedit aliunde.

PL 9, 721B

それ自体としては、主要な(神的な)本性の姿を模倣する。走り抜け、飛び回り、言葉よりも速く、あるときは大洋の彼方におり、あるときは天へ飛び上がり、あるときは深淵にあり、あるときは東と西を巡り、けっして存在しなくなることはなく(神の本性はこれらすべてにおいてある)、また他所に居合わせるために、別の所から去ることもない。

5

Sed anima humana in hac sensus sui mobilitate ad imaginem opificis sui facta est ( Duo mss. animus humanus . . . factus est) , dum naturam Dei mobilitas animae perennis imitatur ( subaudi dum, nisi malis cum Turon. ms. habens) , nihil in se habet corporale, nihil terrenum, nihil grave, nihil caducum.

PL 9, 721B

しかし人間の魂は、己の感覚のこの可動性において、己を造った者の像に造られた(二つの写本では「人間の心は…造られた」)、魂の永続する可動性が神の本性を模倣するとき(「〜する間」を補って読むこと。ただし、トゥール写本に従って「持ちつつ」と読むほうがよければ、その限りではない)、己のうちに体的なものも、地上のものも、重いものも、朽ちるものも、何も持たない。

6

Et audiamus adhuc Paulum hoc ita docentem: Exspoliantes veterem hominem cum gestis ejus, et induentes novum, qui renovatur in cognitionem secundum imaginem Creatoris (Coloss. III, 9 et 10) . Numquid aliquid corporale induimus, cum in agnitionem renovamur?

PL 9, 721C

そして、さらにパウロがこのように教えるのを聞こう。「古い人をその行いとともに脱ぎ捨て、新しい人を着て。その人は、創造主の像に従って、認識へと新たにされる」(コロサイ3:9、10)。我々が認識へと新たにされるとき、何か体的なものを着るのだろうか。

7

Nihil, ut opinor. Induimus autem agnitionem Dei, fidem aeternitatis, innocentiae sinceritatem, et bonitatis mores. Haec enim animae magis sunt indumenta, quam corporis, quae omnia Deo propria sunt.

PL 9, 721C

思うに、何も着ない。我々が着るのは、神の認識、永遠への信仰、無垢の純粋さ、善性の習いである。これらは体の衣というより魂の衣であり、すべて神に固有のものだからである。

8

Haec, in agnitionem novi, induimus: ut in omni ministerio animae nostrae, simus secundum imaginem Creatoris, bonitatis et sanctitatis et charitatis agnitione perfecti. Haec propter aures Dei, ne corporalis existimaretur, tractata brevibus sunt.

PL 9, 721C

これらを、我々は新しい者の認識へと着る。我々の魂のあらゆる務めにおいて、善性と聖性と愛の認識において完全な者として、創造主の像に従う者となるためである。これらのことは、「神の耳」という言葉のゆえに、神が体を持つと考えられないように、手短に論じられた。

Pars LXIII, Caput VII

第LXIII部 第VII章PL 9, 721D
1

Membra Dei dici possunt angelicae virtutes. His Deus non eget, sed nos. --Et quamquam haec ita se ut dicta sunt habeant; tamen meminimus esse plures spiritales virtutes, quibus angelorum est nomen, vel ecclesiis praesidentes.

PL 9, 721D

神の肢体と呼ばれうるのは、天使的な力である。神はこれらを必要とせず、我々が必要とする。――そして、これらのことが述べられたとおりであるとしても、我々は、霊的な力が多くあり、それらには天使という名があり、あるいは諸教会を司る者もいることを覚えている。

2

Sunt enim, secundum Joannem, Asianis ecclesiis angeli (Apoc. I, 20) . Sunt et, Moyse testante, secundum numerum angelorum fines gentium Adae filiis constituti (Deut. XXXII, 8) . Sunt et, Domino docente, pusillorum angeli quotidie Deum videntes (Matth. XVIII, 10) .

PL 9, 722A

すなわち、ヨハネによれば、アジアの諸教会には天使たちがいる(黙示録1:20)。また、モーセの証言によれば、天使たちの数に応じて、アダムの子らに異邦人の境が定められた(申命記32:8)。また、主の教えによれば、小さき者たちの天使たちが、日々神を見ている(マタイ18:10)。

3

Sunt, secundum Raphael ad Tobiam loquentem (Tob. XII, 15) , angeli assistentes ante claritatem Dei, et orationes deprecantium ad Deum deferentes (Ibid., 12) .

PL 9, 722A

ラファエルがトビアに語ったところによれば(トビト記12:15)、神の輝きの前に立ち、神に祈り求める者たちの祈りを神のもとへ運ぶ天使たちがいる(トビト記12:12)。

4

Hoc ideo commemoratum sit, ut si forte hos esse oculos, vel aures, vel manus, vel pedes Dei intelligere voluerimus; habeamus non improbabilis intelligentiae auctoritatem: maxime cum scriptum sit: Sunt enim efficientes spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditabunt salutem (Heb. I, 14) .

PL 9, 722A

このことがここで思い起こされたのは、もし我々が、これらが神の目、耳、手、足であると理解しようとするなら、我々が、もっともな理解の権威を得るためである。とりわけ、こう書かれているのだから。「彼らは、働く霊であって、救いを受け継ぐ者たちのために、奉仕へと遣わされている」(ヘブライ1:14)。

5

Intercessione itaque horum non natura Dei eget, sed infirmitas nostra. Missi enim sunt propter eos qui haereditabunt salutem: Deo nihil ex his quae agimus ignorante, sed infirmitate nostra ad rogandum et promerendum spiritalis intercessionis ministerio indigente.

PL 9, 722B

それゆえ、これらの執り成しを必要とするのは、神の本性ではなく、我々の弱さである。彼らは、救いを受け継ぐ者たちのために遣わされたからである。我々が行うことのどれも神が知らないのではなく、我々の弱さが、請い、また値するものとなるために、霊的な執り成しの奉仕を必要とするのである。

Pars LXIII, Caput VIII

第LXIII部 第VIII章PL 9, 722B
1

Peccati et iniquitatis discrimen. --Dehinc sequitur, VERS. 3: Si iniquitates observabis Domine, Domine quis sustinebit? Non negligenter dicti hujus ratio tractanda est. Non enim ait: Si peccata observabis, sed: Si iniquitates observabis.

PL 9, 722B

罪と不義の区別。――続いて来る。「主よ、もし汝が不義を見張るなら、主よ、誰が耐えるだろうか」(詩篇129:3)。この言葉の理を、おろそかに論じてはならない。彼は、「もし罪を見張るなら」と言うのではなく、「もし不義を見張るなら」と言っているからである。

2

Differt enim iniquitas a peccato. Numquid Deus peccata non observabit, et criminum memoria non erit? Erit certe: quin etiam de otioso verbo rationem unusquisque praestabit (Matth. XII, 36) , et omnis in carcerem missus reddet novissimum quadrantem (Matth. V, 26) .

PL 9, 722B

実際、不義は罪と異なる。神は罪を見張らず、罪の記憶もないというのか。確かにある。それどころか、各人は、無益な言葉についても釈明する(マタイ12:36)。また、牢に投げ込まれた者はみな、最後の一クァドランスまで支払う(マタイ5:26)。

3

Differre autem iniquitatem et peccatum docemur, cum dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1) : et rursum: Iniquitatem meam ego agnovi, et peccatum meum non abscondi (Ibid., 5) .

PL 9, 722C

不義と罪が異なることは、こう言われるときに教えられる。「幸いなる者たち、その不義が赦され、その罪が覆われた者たち」(詩篇31:1)。また重ねて。「私は私の不義を認め、私の罪を隠さなかった」(詩篇31:5)。

4

Iniquitas enim omnis, transgressio legis Dei est, quae est gravior peccato. Quod idipsum Apostolus absolutissime distinxit, dicens: Qui enim inique peccaverunt, inique peribunt: qui autem per legem peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II, 12) .

PL 9, 722C

実際、不義はすべて神の律法の違反であり、それは罪より重い。使徒はこれをまったく端的に区別して言った。「不義のうちに罪を犯した者は、不義のうちに滅び、律法によって罪を犯した者は、律法によって裁かれる」(ローマ2:12)。

5

Ergo peccatum iniquitatis jam periit, caeterum peccatum legis judicabitur. Peccatum autem iniquitatis est, quidquid extra legem delinquitur, ut gentilium ( Duo mss. gentium) crimina sunt, quae jam cum ipsa legis ignoratione damnata sunt.

PL 9, 722C

それゆえ、不義の罪はすでに滅びたが、他方、律法の罪は裁かれる。不義の罪とは、律法の外で犯される罪のすべてであり、たとえば異教徒たち(二つの写本では「異邦人たち」)の罪がそれであって、それらは律法そのものへの無知とともに、すでに断罪されている。

6

Legis autem peccata judicanda sunt: quia licet peccata sunt, tamen in lege peccata sunt. Ergo si Deus iniquitatum recordetur, quis sustinebit furta, caedes, falsa testimonia, stupra, perjuria?

PL 9, 723A

しかし、律法の罪は裁かれなければならない。罪ではあっても、それは律法の内にある罪だからである。それゆえ、もし神が不義を思い起こすなら、盗み、殺害、偽りの証言、姦淫、偽誓に、誰が耐えるだろうか。

7

Haec enim crimina sunt, quae inique, id est, extra legem Dei geruntur, quaeque novae generationis Sacramento abluuntur.

PL 9, 723A

これらは実に、不義において、すなわち神の律法の外で行われ、新たな誕生の秘義によって洗い清められる罪である。

Pars LXIII, Caput IX

第LXIII部 第IX章PL 9, 723A
1

Filius nostra redemptio, qui cum Patre unum sit. --Sed horum plane jam Deus non recordatur: et cur non recordetur, in sequenti versu Propheta demonstrat, dicens, VERS. 4: Quia apud te propitiatio est.

PL 9, 723A

子は我々の贖いであり、父とひとつである。――しかし、神は確かに、これらをもはや思い起こさない。そしてなぜ思い起こさないのかを、預言者は次の節で示して言う。「汝のもとには宥めがあるからである」(詩篇129:4)。

2

Est enim unigenitus Dei filius Deus Verbum redemptio nostra, pax nostra, in cujus sanguine reconciliati Deo sumus. Hic est, qui venit tollere peccata mundi, qui cruci chirographum legis affigens, edictum damnationis veteris delevit (Coloss. II, 14) .

PL 9, 723A

すなわち、神の独り子、神である言葉が、我々の贖いであり、我々の平和であり、その血によって我々は神と和解させられた。これこそ、世界の罪を取り除くために来た者であり、十字架に律法の証書を釘づけて、古い断罪の布告を消し去った者である(コロサイ2:14)。

3

Sive igitur ad Patrem, sive ad Filium oratio Prophetae esse existimabitur [unum enim ambo sunt: et qui vidit Filium, vidit et Patrem, quia Pater in Filio, et Filius in Patre est.

PL 9, 723B

それゆえ、預言者の祈りは父に向けられたと考えられるにせよ、子に向けられたと考えられるにせよ[両者は一つだからである。子を見た者は父をも見たのである。父は子のうちに、子は父のうちにあるからである。

4

Ex similitudine gloriae alter in altero gloriosus est; gloriosus Filius, quia dignus consortio Patris sit; gloriosus Pater, digni consortio Filii], recte ad quem voles, Propheta dixisse credetur: Quia apud te propitiatio est; quia in Patre secundum similitudinem gloriae Filius est; et Filius ipse pro peccatis nostris et propitiatio et redemptio et deprecatio est, iniquitatum nostrarum, quia ipse earum propitiatio sit, non recordans.

PL 9, 723B

栄光の相似によって、一方は他方において栄光あるものである。子が栄光あるのは、父との交わりにふさわしいからであり、父が栄光あるのは、ふさわしい子との交わりによってである]、預言者は、汝の望むいずれに向けて、こう言ったと正しく信じられるであろう。「汝のもとには宥めがある」。子は、栄光の相似によって父のうちにあり、また子自身が、我々の罪のために、宥めであり、贖いであり、執り成しであり、我々の不義を思い起こさない者である〔iniquitatum nostrarum … non recordans の係りは定かでない。子を主語と取った〕。それは、子自身がそれらの宥めだからである。

Pars LXIII, Caput X

第LXIII部 第X章PL 9, 723C
1

Legem observanti Prophetae spes est Christus, et hoc tota vita. --Scit autem Propheta ingentis periculi rem esse, inique, id est, sine lege peccare quia peccato sine lege perditio est, peccato autem in lege judicium est.

PL 9, 723C

律法を守る預言者にとって、希望はキリストであり、それは生涯を通じてである。――預言者は、不義において、すなわち律法なしに罪を犯すことが、大きな危険であることを知っている。律法なしの罪には滅びがあり、律法のもとでの罪には裁きがあるからである。

2

Et idcirco ait: Propter legem tuam sustinui te, Domine. Lex autem sancta et spiritalis est, et in ea verba vitae sunt, et legis finis Christus est: et hoc sequenti versu ostenditur. Ait enim: Sustinuit anima mea in verbum tuum.

PL 9, 723C

それゆえ、彼は言う。「汝の律法のゆえに、主よ、私は汝を待ち望んだ」。律法は聖なるものであり、霊的なものであって、そのうちに命の言葉があり、律法の終わりはキリストである。このことは、次の節で示される。彼は言うからである。「私の魂は汝の言葉に待ち望んだ」。

3

Corporalia quidem legis officia Propheta exsequitur, scilicet sacrificiorum et holocaustomatum et neomeniarum et sabbatorum, quae omnia umbra sunt futurorum: sed anima ejus sustinuit in verbum Dei.

PL 9, 723C

預言者は、確かに律法の体的な務めを果たしている。すなわち、生贄、全焼の供え物、新月祭、安息日のことであり、これらはみな来たるべきものの影である。しかし彼の魂は、神の言葉を待ち望んだ。

4

Propter legem ipse sustinet, id est, ut dixi, corporaliter officia legis gerit. In verbum autem Dei anima sua sustinet: scilicet filii Dei adventum, qui et Verbum Dei, et Deus Verbum est, spiritali fide exspectat.

PL 9, 724A

律法のゆえに、彼自身は待ち望む、すなわち、すでに述べたように、体的に律法の務めを果たす。しかし神の言葉に対しては、彼の魂が待ち望む。すなわち、神の言葉であり、言葉である神である子の到来を、霊的な信仰によって待つのである。

5

Qualiter autem exspectet, demonstrat dicens, VERS. 5 et 6: Speravit anima mea in Dominum, a custodia matutina usque in noctem. Recordemur evangelicae comparationis tenorem, et meminerimus quosdam operarios vineae omnem diem in labore transigere.

PL 9, 724A

どのように待つかを、彼は示して言う。「私の魂は主に希望した、朝の見張りから夜に至るまで」(詩篇129:5、6)。福音書の比喩の筋を思い起こし、ぶどう園のある労働者たちが一日中労苦して過ごすことを思い起こそう。

6

A custodia matutina usque in noctem Propheta sperat: nullum tempus habet vacuum, totius diei indefessus operarius est.

PL 9, 724A

朝の見張りから夜に至るまで、預言者は希望する。彼は空いた時を一つも持たず、一日全体の疲れを知らぬ労働者である。

Pars LXIII, Caput XI

第LXIII部 第XI章PL 9, 724B
1

Nec desperandum ei, qui non omnem diem in spe Domini exegit. --Sed quid tandem erit spei? Non omnis ita diem suum in spe Domini exigit; sunt enim operarii horae tertiae, sunt sextae, sunt nonae, sunt et undecimae: et videtur Propheta, qui a custodia matutina usque in noctem speravit, spem nobis evangelicae mercedis abscindere.

PL 9, 724B

一日中を主への希望のうちに過ごさなかった者も、絶望してはならない。――では、結局、希望はどうなるのか。誰もが自分の一日を、このように主への希望のうちに過ごすわけではない。第三の時の労働者、第六の時の者、第九の時の者、そして第十一の時の者がいるからである。そして、朝の見張りから夜に至るまで希望した預言者は、福音書の報酬の希望を、我々から断ち切っているように見える。

2

Non abscindit plane. Ait enim: Speret Israel in Domino. Sine praefinitione temporis spei adhortatio est. Ille quidem, ut perfectus operarius, a custodia matutina usque in noctem speravit.

PL 9, 724B

確かに断ち切ってはいない。彼は言うからである。「イスラエルは主に希望せよ」。これは時の限定なしの、希望への勧めである。彼は、完全な労働者として、朝の見張りから夜に至るまで希望した。

3

Sed ad spem omne tempus est liberum: et mercedem non operis, sed misericordiae, undecimae horae operarii consequentur (Matth. XX, 9) . Ita enim ait: Speret Israel in Domino, VERS. 7 et 8: Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.

PL 9, 724B

しかし希望には、どの時も開かれている。そして第十一の時の労働者たちは、業の報酬ではなく、憐れみの報酬を得る(マタイ20:9)。彼はこう言うからである。「イスラエルは主に希望せよ」、「主のもとには憐れみがあり、そのもとには豊かな贖いがあるからである」(詩篇129:7、8)。

4

Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eorum. Bonus est in quem speratur: et sperandum in eo est, quia misericors est, quia copiosa apud eum redemptio est, quia redemit ab omnibus iniquitatibus suis universos.

PL 9, 724C

「そして彼自身が、イスラエルをそのすべての不義から贖う」。希望をかけられる者は善い。そして、彼に希望をかけなければならない。彼は憐れみ深く、そのもとには豊かな贖いがあり、すべての者を、それぞれの不義のすべてから贖ったからである。

5

Hora undecima est, conclusa sunt dici tempora: curramus omnes, festinemus ne nox adsit, ne hora praetereat. Senes sumus, nox mortis insistit, nec ad undecimam saltem vitae nostrae horam procedimus.

PL 9, 724C

第十一の時である。一日〔底本は dici。diei と読む〕の時は閉じられた。我々みな、走ろう。夜が来ないうちに、時が過ぎ去らないうちに、急ごう。我々は年老いた。死の夜が迫っているのに、せめて我々の命の第十一の時にさえ、出て行こうとしないのである。

6

Beatus quidem qui a mane usque ad noctem laborans, pactum denarium tamquam debitum postulat: sed quia bonus est Dominus, quia misericors est, speremus in eum; ut undecimae licet horae operarii, diurni laboris denarium consequamur per Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 725A

確かに幸いなのは、朝から夜まで労苦して、約束されたデナリオンを、負債のように請求する者である。しかし主は善く、憐れみ深いのだから、我々は彼に希望しよう。第十一の時の労働者であるにせよ、一日の労苦のデナリオンを、我々の主イエス・キリストによって得るためである。彼は、世々に祝福された者である。アーメン。

Pars LXIV, Prooemium

第LXIV部 冒頭PL 9, 725A
1

Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei. Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam. Sicut ablactatum super matrem suam, sic retribues in animam meam. Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 725A

主よ、私の心は高ぶらず、私の目は驕らなかった。私は大いなることの中を、また私を超える驚くべきことの中を歩まなかった。もし私が低く思わず、むしろ私の魂を高めたのなら。乳離れした子がその母の上にいるように、そのように汝は私の魂に報いる。イスラエルは主に希望せよ、今から世に至るまで。詩篇の講解。

Pars LXIV, Caput I

第LXIV部 第I章PL 9, 725B
1

Psalmi hujus doctrina. Humilitas maximum fidei nostrae opus. --Brevis psalmus est, et distinctione magis quam Tractatu explicandus: ad humilitatem nos et mansuetudinem docens.

PL 9, 725B

この詩篇の教え。謙遜は我々の信仰の最大の業である。――短い詩篇であり、講解よりも区分によって説明されるべきものである。我々に謙遜と温和を教えている。

2

Et quia plurimis aliis locis nonnulla de humilitate tractavimus, otiosum est eadem repetere.

PL 9, 725B

そして、他の非常に多くの箇所で、我々は謙遜についていくらか論じたので、同じことを繰り返すのは無用である。

3

Certe meminisse debemus maximum fidei nostrae opus esse humilitatem: cum hanc pro optimi operis conscientia propheta commemoret, dicens, VERS. 1: Domine, non est exaltatum cor meum. Optimum enim sacrificium Deo, cor contribulatum (Ps. L, 29) .

PL 9, 725B

確かに、謙遜が我々の信仰の最大の業であることを、覚えておかなければならない。預言者が、これを最善の業を為したという自覚から思い起こして、こう言うのだからである。「主よ、私の心は高ぶらなかった」(詩篇130:1)。神への最善の生贄は、打ち砕かれた心だからである(詩篇50:29)〔底本の引照は Ps. L, 29 と刷るが、該当するのは50:19 である〕。

4

Non ergo cor secundis rebus efferendum est: sed Dei metu intra mansuetudinis fines humilitate cohibendum.

PL 9, 725B

それゆえ、心は順調な事柄によって高ぶらせてはならない。神への畏れによって、温和の境の内に、謙遜をもって抑えなければならない。

Pars LXIV, Caput II

第LXIV部 第II章PL 9, 725C
1

Oculi ad Deum, non ad aliud efferendi. --Neque elati sunt oculi mei. Alia istud proprietate graecitas elocuta est, dicens: οὐδὲ ἐμετεωρίσθησαν οἱ ὅφθαλμοί μου, id est, non ex alio in aliud elati sunt.

PL 9, 725C

目は神へと上げるべきであって、他のものへ上げるべきではない。――「私の目は驕らなかった」。これを、ギリシア語は別の固有の言い方で述べている。οὐδὲ ἐμετεωρίσθησαν οἱ ὅφθαλμοί〔底本は ὅφθαλμοί。ὀφθαλμοί と読む〕 μου、すなわち、一つのものから別のものへと持ち上げられたのではない、ということである。

2

Elevandi autem oculi secundum dicta prophetae sunt, Elevate oculos vestros, et videte quis ostendit haec omnia (Esa. XL, 26) . Et Dominus in Evangelio ait: Elevate oculos vestros, et conspicite regiones: quia albae sunt ad messem (Joan. IV, 35) .

PL 9, 725C

預言者の言葉によれば、目は上げるべきである。「汝らの目を上げよ、そしてこれらすべてを示した者が誰かを見よ」(イザヤ40:26)。また主は福音書で言う。「汝らの目を上げ、地方を見よ。それは刈り入れのために白くなっている」(ヨハネ4:35)。

3

Elevandi ergo sunt oculi; sed non rursum in aliud elevandi: ut semel in id quod elati sunt perseverent.

PL 9, 725C

それゆえ、目は上げなければならない。しかし、さらに別のものへと上げてはならない。ひとたび上げられた先のものに、とどまり続けるためである。

Pars LXIV, Caput III

第LXIV部 第III章PL 9, 725C
1

Erectus in Deum David, de gloria sua non insolescit. --Dehinc sequitur: Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Magni periculi res est, si in modicis ambulamus, et si non in mirabilibus demoramur.

PL 9, 725C

ダビデは神に向かって身を起こし、己の栄光に驕らない。――続いて来る。「私は大いなることの中を、また私を超える驚くべきことの中を歩まなかった」。もし我々が些細なことの中を歩み、驚くべきことの中にとどまらないなら、それは大きな危険のことである。

2

Magna eloquia Dei sunt, ipse mirabilis in excelsis est: et quomodo tamquam bonum opus de se Propheta praefert, quod in magnis et mirabilibus non ambulet? Sed cum addidit, super me; in his non ambulat, quae hominum mirabilia et magna creduntur.

PL 9, 726A

神の言葉は大いなるものであり、神自身は高い所において驚くべき者である。それなのに、預言者が、大いなることや驚くべきことの中を歩まないことを、良い業として自分について前に出すのは、どうしてなのか。しかし、「私を超える」と付け加えたとき、彼が歩まないのは、人間の驚くべきことや大いなることと信じられているものの中である。

3

David enim et propheta et rex, erat humilis antea et abjectus, neque convivio patris sui dignus: sed Deo complacuit, unctus in regem est, adspiratus est in prophetam.

PL 9, 726A

実際、ダビデは預言者であり王であるが、以前は卑しく蔑まれ、父の宴席にもふさわしくなかった。しかし神の意にかない、王として油を注がれ、預言者として霊を吹き込まれた。

4

Non insolescit in regno, non odiis commovetur: persequentem se amat, inimicorum mortes honorat, incestuosis et parricidalibus filiis parcit.

PL 9, 726A

王国において驕らず、憎しみに動かされない。自分を迫害する者を愛し、敵たちの死を尊び、近親相姦の子らと、近親殺しの子らを赦す。

5

Imperator contemnitur, pater laeditur, propheta vexatur: ultionem non ut propheta orat, vindictam non ut pater sumit, contumeliam non ut imperator exsequitur. In his ergo quae super se magna et mirabilia sunt, non ambulat.

PL 9, 726A

君主が軽んじられ、父が傷つけられ、預言者が悩まされる。しかし彼は、預言者としては報復を祈らず、父としては仕返しをせず、君主としては侮辱に報いない。それゆえ、自分を超える大いなることや驚くべきことの中を、歩まないのである。

Pars LXIV, Caput IV

第LXIV部 第IV章PL 9, 726B
1

Corde humilis est, non sensu. --Sed videamus quae sequuntur. VERS. 2. Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam. Quae prophetae ista diversitas est? Non exaltat cor: exaltat animam. Non in magnis et mirabilibus super se ambulat: sed non humiliter sentit.

PL 9, 726B

心はへりくだっているが、思いは低くない。――しかし、続くものを見よう。「もし私が低く思わず、むしろ私の魂を高めたのなら」(詩篇130:2)。預言者のこの相違は何であるか。彼は心を高めないが、魂を高める。大いなることや驚くべきことの中を自分を超えて歩まないが、低くは思わない。

2

Excelsus animo est, et corde submissus. Humilis in suis est; sed non humilis in sensu est. Sensus enim ejus in coelo est ( Mic. ms. in coelum) , anima ejus est in excelsis.

PL 9, 726B

彼は精神において高く、心においては低く従っている。自分のことにおいてはへりくだっているが、思いにおいては低くない。彼の思いは天にあり(ミシェル写本〔底本は Mic. ms.。モン=サン=ミシェルの写本の略と取った〕では「天へ」)、彼の魂は高き所にあるからである。

3

Corde autem (ex quo secundum Evangelium exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae (Matth. XV, 19) humilis est, suavi illi mansuetudinis jugo subditus est.

PL 9, 726B

しかし心においては(福音書によれば、心から悪い思い、殺人、姦淫、不品行、盗み、偽りの証言、冒瀆が出てくるのであるが(マタイ15:19))〔底本は外側の括弧を閉じていない。ここで閉じると読む〕へりくだっており、あの快い温和の軛に服している。

4

Tenendus ergo humilitatis et altitudinis modus est: ut corde humiles, sensu vero et anima simus excelsi.

PL 9, 726C

それゆえ、謙遜と高さの節度を保たなければならない。すなわち、心においてはへりくだり、思いと魂においては高い者となるように、である。

Pars LXIV, Caput V

第LXIV部 第V章PL 9, 726C
1

Panem vivum esurit. --Dehinc sequitur: Sicut ablactatum super matrem suam, sic retribues in animam meam. Ablactato Isaac, accepimus Abraham fecisse coenam (Gen. XXI, 8) : quod ablactatus, jam puerili aetati proximus cibum lactis excederet.

PL 9, 726C

生けるパンに飢える。――続いて来る。「乳離れした子がその母の上にいるように、そのように汝は私の魂に報いる」。イサクが乳離れしたとき、アブラハムが宴を催したことを、我々は知っている(創世記21:8)。乳離れした者が、すでに少年の年に近く、乳の食物を離れたからである。

2

Et Apostolus omnes rudis fidei, et infantilis adhuc in Dei rebus scientiae, lacte potat (Hebr. V, 12) . Ergo profectus maximus est, jam lacte non indigere.

PL 9, 726C

また使徒は、信仰の未熟な者、神の事柄についての知においてなお幼い者すべてに、乳を飲ませる(ヘブライ5:12)。それゆえ、すでに乳を必要としなくなることが、最大の進歩である。

3

Ad fortiorem enim cibum transisse filium suum Abraham, etiam convivii laetitia testatus est: et Apostolus carnalibus et parvulis in Christo panem negat (I Cor. III, 2) .

PL 9, 726C

実際、己の子がより強い食物へ移ったことを、アブラハムは宴の喜びによっても証した。そして使徒は、肉に属する者たち、キリストにおける幼子たちに、パンを与えない(一コリント3:2)。

4

Propheta itaque orat, quia non exaltaverit cor suum, quia non in magnis et mirabilibus suis ambulaverit, quia non humilia senserit, sed exaltaverit animam suam, uti tamquam ablactato super matrem suam retribuatur animae ejus: scilicet perfecti et coelestis et viventis panis retributione sit dignus, quia per superiora quae commemoravit opera, cibum jam lactis excesserit.

PL 9, 727A

それゆえ預言者は祈る。自分は心を高ぶらせず、大いなることや自分の驚くべきことの中を歩まず、低いことを思わず、むしろ魂を高めたのだから、乳離れした子が母の上にいるように、その魂に報いが与えられるようにと。すなわち、完全で天的な生けるパンの報いにふさわしいものとなるために。彼は、前に思い起こした業によって、すでに乳の食物を離れたからである。

Pars LXIV, Caput VI

第LXIV部 第VI章PL 9, 727A
1

Sed neque sibi tantum hunc vivum e coelis panem precatur; universos autem ad ejus spem adhortatur, dicens, VERS. 3: Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum saeculi.

PL 9, 727A

しかし彼は、この天からの生けるパンを、自分のためだけに祈るのでもない。すべての者を、その希望へと勧めて言う。「イスラエルは主に希望せよ、今から世の世に至るまで」(詩篇130:3)。

2

Spem nostram nullo fine temporum claudit, in immensum expectationis nostrae fidem tendit. In saeculum saeculi sperandum est: quia per spem praesentis saeculi, spem futuri saeculi consequemur, in Domino nostro Jesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 727A

彼は我々の希望を、時のいかなる終わりによっても閉ざさず、我々の期待の信仰を、際限なく伸ばす。世の世に至るまで希望しなければならない。現在の世への希望によって、我々は来たるべき世への希望を得るからである。我々の主イエス・キリストにおいて。彼は、世々に祝福された者である。アーメン。

Pars LXV, Prooemium

第LXV部 冒頭PL 9, 727B
1

Memento Domine David, et omnis mansuetudinis ejus. Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob. Si intrabo in tabernaculum domus meae: si adscendero in lectum stratus (Hil. strati) mei.

PL 9, 727B

主よ、ダビデと、そのすべての温和を思い起こせ。彼が主に誓ったように、ヤコブの神に願を立てたように。もし私が私の家の幕屋に入るなら、もし私が私の敷き床(ヒラリウスでは「敷き床の」)の寝台に上るなら。

2

Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Ecce audivimus eam in Ephratam (Ephrata), invenimus eam in campis silvae.

PL 9, 727B

もし私が私の目に眠りを、私の瞼にまどろみを与えるなら、主のための場所、ヤコブの神のための幕屋を見出すまで。見よ、我々はそれをエフラタ(別本では「エフラタ」)〔語形の違いのみ〕で聞き、森の野で見出した。

3

Intravimus (Hil. introibimus) in tabernacula ejus: adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Surge (exsurge), Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae. Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent (laetentur).

PL 9, 727B

我々は彼の幕屋に入った(ヒラリウスでは「我々は入ろう」)。彼の足が立った場所で、我々は礼拝しよう。立ち上がれ(別本では「起きよ」)、主よ、汝の休息へ、汝と、汝の聖化の櫃とが。汝の祭司たちは義をまとえ。汝の聖徒たちは歓喜せよ(別本では「喜べ」)。

4

Propter David servum tuum, non (ne) avertas faciem Christi tui. Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Hil. meam) .

PL 9, 727C

汝のしもべダビデのために、汝のキリストの顔を退けるな。主はダビデに真理を誓い、彼を裏切らない。汝の腹の実から、汝の座(ヒラリウスでは「私の座」)の上に据えよう。

5

Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo eos; et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam: quoniam elegit Dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi.

PL 9, 727C

もし汝の子らが、私の契約と、私が彼らに教えるこれらの私の証しを守るなら、彼らの子らも、世に至るまで、汝の座に座るであろう。主がシオンを選び、それを己の住まいとしてあらかじめ選んだからである。

6

Haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam praeelegi eam. Viduam ejus benedicens benedicam: pauperes ejus saturabo panibus. Sacerdotes ejus induam salutari: et sancti ejus exsultatione exsultabunt.

PL 9, 727C

これは、世の世に至る私の休息である。私はここに住む。私がそれをあらかじめ選んだからである。私はその寡婦を、祝福して祝福し、その貧しい者たちを、パンで満たそう。その祭司たちに救いを着せ、その聖徒たちは、歓喜して歓喜するであろう。

7

Illuc producam cornu David: paravi lucernam Christo meo. Inimicos ejus induam confusione: super ipsum autem floreat (floriet) sanctificatio mea. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 727D

そこにダビデの角を生じさせよう。私は私のキリストのために灯火を備えた。その敵たちに恥をまとわせる。しかし彼の上には、私の聖化が花開く(別本では「花咲く」)。詩篇の講解。

Pars LXV, Caput I

第LXV部 第I章PL 9, 728A
1

Christum canit hic psalmus. Ad David perperam a Judaeis refertur. Eorum erga sacros libros religio. --Omnes quidem anteriores psalmi graduum in profectum nos spei celsioris extollunt: et per doctrinam fidei, spei, confessionis, humilitatis, operationis in sublime gradibus suis provehunt.

PL 9, 728A

この詩篇はキリストを歌う。ユダヤ人はこれを誤ってダビデに関係づける。聖なる書物に対する彼らの信心。――確かに、これに先立つ都上りの歌はすべて、より高い希望の進歩へと我々を持ち上げ、信仰、希望、告白、謙遜、業についての教えによって、その段を通して高みへと運ぶ。

2

Sed hic praecipue psalmus nos ad cognitionem filii Dei edocet, et sacramento assumptae ab eo carnis instituit. Coepit enim ita, VERS. 1: Memento Domine David, et omnis mansuetudinis ejus.

PL 9, 728A

しかし、この詩篇はとりわけ、神の子の認識へと我々を教え、子が取った肉の秘義によって導く。実際、詩篇はこう始まっている。「主よ、ダビデと、そのすべての温和を思い起こせ」(詩篇131:1)。

3

Audent Judaei adventum Domini nostri, quo in corpore salutem humano generi reddidit, abnegantes, hunc psalmum ad David referre, ut in passione Domini impii, ita et in prophetiae scientia imperiti; legentes et non intelligentes, habentes et nescientes, venerantes et non obedientes.

PL 9, 728A

ユダヤ人たちは、我々の主の到来、すなわちそれによって主が体において人類に救いを返した到来を否定して、あえてこの詩篇をダビデに関係づける。彼らは、主の受難において不敬であったように、預言の知においても無知なのである。読んでも理解せず、持っていても知らず、敬っても従わない者たちである。

4

Qua enim religionis simulatione prophetarum libros venerentur, multis cognitum est. Contrectare legentes manu non audent, linteo substernunt, ad fidem sacramenti testes eos adhibent: et hoc eo proficit, ut majore irreligiositatis crimine eorum, quibus tantus honos debetur, dicta aut contemnant, aut dissimulent, aut nesciant.

PL 9, 728B

彼らが、どのような信心の見せかけをもって預言者たちの書を敬うかは、多くの人に知られている。読むときにそれを手で触れることをあえてせず、亜麻布を下に敷き、誓約の保証のために、それらを証人として用いる。そしてこのことは、これほどの栄誉が負われている者たちの言葉を、軽んじ、見過ごし、あるいは知らないままにすることによって、彼らがより大きな不敬虔の罪を負う、という結果になる。

5

Hoc eo dictum est, quia cum in prophetis longe postea, quam David corpore excesserat, scriptum habeant in Jeremia ita: In illa die, dicit Dominus, contribulabo jugum a cervice eorum, et vincula eorum disrumpam, et non operabuntur ipsi adhuc aliis diis, et operabuntur Domino Deo suo, et David regem ipsorum suscitabo illis (Jerem. XXX, apud LXX, XXXVII, 8 et 9) ; et rursum: Suscitabo illis David regem, orientem, justum, et regnabit rex, et intelliget, et faciet justitiam et judicium super terram: in diebus ejus salvabitur Judas, et Israel commorabitur fidens (Jer. XXIII, 5) ; item in Esaia: Et excitabo super eos pastorem unum altum, pascet eos servus meus David: et erit his pastor, et ego ero illis in Deum, et David princeps in medio eorum, ego Dominus locutus sum, et disponam ad David testamentum pacis (Ezech. XXXIV, 23 et seqq.) : nolunt credere quod docentur, neque his fidem habent quibus deberi venerationem confitentur. Et religiosi quomodo erunt, auctoritatem abnegantes religioni?

PL 9, 728B

このことが言われたのは、ダビデが体を去ってからはるか後の預言者たちのうちに、エレミヤにおいてこう書かれているのを、彼らが持っているからである。「その日に、と主は言う、私は彼らの首から軛を砕き、彼らの縄目を引き裂く。彼らはもはや他の神々に仕えず、己の神である主に仕える。そして私は、彼らの王ダビデを、彼らのために立てる」(エレミヤ30、七十人訳では37:8、9)。また重ねて。「私は彼らのために、ダビデを、義なる、昇る王として立てる。王は統べ、悟り、地に義と裁きを行う。その日々にユダは救われ、イスラエルは信頼して住む」(エレミヤ23:5)。同じく、イザヤにおいて〔本文は in Esaia と言うが、引用はエゼキエル書にある。本文のままにした〕。「私は彼らの上に、一人の高い牧者を立てる。私のしもべダビデが彼らを養い、彼らのための牧者となる。私は彼らにとって神となり、ダビデは彼らの中で君主となる。私、主が語った。私はダビデに平和の契約を定める」(エゼキエル34:23以下)。彼らは、教えられていることを信じようとせず、敬意が負われていると告白するものに、信を置かない。そして、信心に権威を認めないで、どうして敬虔でありえようか。

Pars LXV, Caput II

第LXV部 第II章PL 9, 728D
1

David verus, Christus. --David cum patribus quiescebat, ipse testamentum datae per Moysen legis cognoverat: tanto postea Deus per prophetas locutus est David excitandum, pastorem, regem, orientem, justum, in cujus diebus salus Israel sit, ad quem Deus testamentum pacis disponit.

PL 9, 728D

真のダビデ、すなわちキリスト。――ダビデは父祖たちとともに眠っており、モーセを通して与えられた律法の契約を、自ら知っていた。それよりはるか後に、神は預言者たちを通して、立てられるべきダビデ、すなわち牧者、王、昇る者、義なる者について語った。その日々にイスラエルの救いがあり、その者に対して神は平和の契約を定める。

2

Ergo est David, non hic Jesse filius psalmorum ex parte conscriptor: sed David ob custodiam gregis sui pastor; Pastor enim bonus pro ovibus suis animam ponit (Joan. X, 11) : ob aeterni regni gloriam rex, cui dictum est: Rabbi, tu es rex Israel (Joan. I, 49) ; ob judicium justus: Pater enim non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22) ; ob lumen mundi oriens: Erat enim lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9) : ob filii dignitatem testamenti pacis haeres: Omnia enim mihi data sunt in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18); et, Pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27) .

PL 9, 729A

それゆえ、ダビデとは、詩篇の一部を書いたエッサイの子であるこの者ではなく、己の群れを守ることのゆえに牧者であるダビデである。実際、良い牧者は、羊のために己の魂を置く(ヨハネ10:11)。永遠の王国の栄光のゆえに王であり、その者に言われた。「ラビよ、汝はイスラエルの王である」(ヨハネ1:49)。裁きのゆえに義なる者である。実際、「父は誰をも裁かず、すべての裁きを子に与えた」(ヨハネ5:22)。世界の光のゆえに昇る者である。実際、「それは、この世界に来るすべての人を照らす、まことの光であった」(ヨハネ1:9)。子の尊厳のゆえに、平和の契約の相続者である。実際、「すべてのものが、天においても地においても、私に与えられている」(マタイ28:18)。また、「私の平和を、汝らに残す」(ヨハネ14:27)。

3

Confiteantur ergo necesse est Judaei, longe post tempora David haec esse praedicata. Est autem David iste qui nomen parentis secundum originem carnis accepit: nomen sumens ejus, cujus ex genere sumebat et corpus.

PL 9, 729B

それゆえ、ユダヤ人たちは、これらがダビデの時代よりはるか後に告げられたことを、認めざるをえない。他方、このダビデとは、肉の生まれによって先祖の名を受けた者であり、その血統から体をも受けた者の名を受けているのである。

4

Omnia autem, quae psalmo continentur, et a gestis prophetae David, et a natura humanae infirmitatis, et ab aetatis temporibus diversa sunt.

PL 9, 729B

しかし、この詩篇に含まれていることはすべて、預言者ダビデの事績とも、人間の弱さの本性とも、時代の時期とも、食い違っている。

5

Et quia ei non res, non conditio, non tempus aptatur, et in eum David quem postea Deus per prophetas pollicitus est conveniunt; non est ambiguum quin etiam hic propheta egregius et magnus de eo David, qui postea extitit, Dei spiritu, prophetae officio sit locutus.

PL 9, 729B

そして、彼には事柄も、境遇も、時も当てはまらず、のちに神が預言者たちを通して約束したあのダビデに一致するのだから、この卓越した偉大な預言者が、のちに現れたあのダビデについて、神の霊によって、預言者の務めとして語ったことは、疑いがない。

Pars LXV, Caput III

第LXV部 第III章PL 9, 729B
1

Christi oratio suo homini Dei memoriam precantis. --Ait enim: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus. Non ait: Memento mei; sed: Memento, Domine, David: ut alterum qui loqueretur ostenderet.

PL 9, 729B

キリストの祈り、己の人のために神の記憶を祈り求める者。――彼は言う。「主よ、ダビデと、そのすべての温和を思い起こせ」。彼は「私を思い起こせ」とは言わず、「主よ、ダビデを思い起こせ」と言った。語る者が別の者であることを示すためである。

2

Orationem autem omnem hanc esse unigeniti Dei filii per Prophetam loquentis existimari necesse est, memoriam Dei Patris erga eum sibi quem assumpturus erat hominem deprecantis.

PL 9, 729C

しかし、この祈りはすべて、預言者を通して語る神の独り子のものであり、父なる神が、子自身が取ろうとしていた人間に対して記憶を保つことを、祈り求めているのだと考えなければならない。

3

Est enim nunc Jesus, secundum Apostolum, in gloria Dei patris (Phil. II, 11) ; et ei omne coelestium et terrestrium et infernorum genu flectitur.

PL 9, 729C

使徒によれば、イエスは今や、父なる神の栄光のうちにおり(フィリピ2:11)、天のもの、地のもの、冥界のもののすべての膝が、彼に屈められる。

4

Ergo se primogenitus Dei filius Deus Verbum jam David nuncupat, per Prophetam ejus sibi hominis nomen assumens, qui secundum divinitatis suae privilegium una secum esset in Patris gloria collocandus.

PL 9, 729C

それゆえ、最初に生まれた神の子、神である言葉は、預言者を通して、すでに己をダビデと呼び、彼の人の名を己に取っている。その人は、神性の特権によって、己とともに父の栄光のうちに据えられるはずだったのである。

5

Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus; ait enim ipse, Quia mansuetus et humilis corde sum (Matth. XI, 29) .

PL 9, 729C

「主よ、ダビデと、そのすべての温和を思い起こせ」。彼自身が言うからである。「私は温和で、心のへりくだった者である」(マタイ11:29)。

6

Et testimonium de eo Patris est: Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus in quo complacuit anima mea: ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus (Matth. XII, 18, 19) .

PL 9, 730A

そして彼についての父の証言はこうである。「見よ、私が選んだ私のしもべ、私の魂が喜んだ、私の愛する者。私は私の霊を彼の上に置き、彼は異邦人に裁きを告げる。彼は争わず、叫ばず、誰もその声を広場で聞かない」(マタイ12:18、19)。

7

Ut omnis ergo ejus mansuetudinis Pater meminerit deprecatur, per cujus mansuetudinis modestiam Deo patri officium humilitatis suae voverit.

PL 9, 730A

それゆえ、父が彼のすべての温和を思い起こすように、彼は祈り求める。その温和の慎ましさによって、彼は父なる神に、己のへりくだりの務めを誓ったのである。

Pars LXV, Caput IV

第LXV部 第IV章PL 9, 730A
1

Jurasse dicitur, quia ita implevit omnia, quasi jurasset. Petri praerogativae. --VERS. 2. Sicut, inquit, juravit Domino, votum vovit Deo Jacob. Sacramenti mentio ad professionem voluntatis assumitur. Et nescio an Unigenitus juraverit.

PL 9, 730A

誓ったと言われるのは、彼がまるで誓ったかのように、すべてを成し遂げたからである。ペトロの特権。――「彼が主に誓ったように」、と彼は言う、「ヤコブの神に願を立てたように」(詩篇131:2)。誓約への言及は、意志の表明のために取り上げられている。そして、独り子が誓ったのかどうか、私は知らない。

2

Certe ita et gessit et locutus est omnia, ut sacramenti religioni satisfacere videretur. Namque cum quaedam de passione sua locutus ad discipulos suos fuisset, et Petrus tamquam indignum hoc Dei filio detestatus esset; Petrum cui superius claves regni coelorum dederat, super quem Ecclesiam aedificaturus erat adversus quam portae inferni nihil praevalerent, qui quae in terris solvisset vel ligasset, ea in coelis vel soluta persisterent vel ligata, hunc itaque tali convicio, detestantem hoc sacramentum passionis, excepit: Vade post me Satana, scandalum mihi es (Matth. XVI, 23) .

PL 9, 730A

確かに彼は、誓約の信義を満たしているように見えるほどに、すべてを行い、また語った。というのは、彼が自分の受難についていくつかのことを弟子たちに語ったとき、ペトロが、これは神の子にふさわしくないとして嫌悪を示したのであるが、そのペトロは、彼が先に天の国の鍵を与え、その上に教会を建てようとしていた者であって、その教会に対しては冥界の門も何ら勝つことがなく、地上で解いたり縛ったりしたことは、天でも解かれたまま、あるいは縛られたままにとどまる、そういう者であった。それにもかかわらず、受難のこの秘義を嫌悪するこの者を、彼はこのような叱責で迎えた。「私の後ろに退け、サタンよ、汝は私にとってつまずきである」(マタイ16:23)。

3

Tanta enim ei religio fuit pro humani generis salute patiendi, ut Petrum primum filii Dei confessorem, Ecclesiae fundamentum, coelestis regni janitorem, et in terreno judicio judicem coeli, Satanae convicio nuncuparet.

PL 9, 730B

実際、人類の救いのために苦しむことについて、彼にはこれほどの献身があったので、神の子の最初の告白者、教会の土台、天の国の門番、地上の裁きにおいて天の裁き手であるペトロを、サタンという叱責の言葉で呼んだのである。

4

Quin etiam in tumultu eo, quo se dedendum passioni praebuerat, cum idem Petrus servo sacerdotis gladio aurem abscidisset, ait: Reconde gladium tuum in thecam: calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum (Joan, XVIII, 11)? impium et profanum docens esse, si non omnia, quae erga humanam salutem Patri vovisset, expleret.

PL 9, 730B

それどころか、己を受難に渡そうとしたあの騒動の中で、同じペトロが祭司の僕の耳を剣で切り落としたとき、彼は言った。「汝の剣を鞘に戻せ。父が私に与えた杯を、私は飲まないでいようか」(ヨハネ18:11)。人間の救いのために父に誓ったことのすべてを果たさないのは、不敬で涜聖のことである、と教えたのである。

5

Absolute autem in eo ostendit devotam passionis suae religionem, cum post aceti poculum esset spiritum traditurus: perfectis enim omnibus ait: Consummatum est, et inclinans caput tradidit spiritum (Joan. XIX, 30) .

PL 9, 730C

そして彼は、酢の杯のあと、霊を渡そうとするときに、受難への己の献身を、完全に示した。すべてが成し遂げられて、こう言うからである。「成し遂げられた」。そして頭を垂れ、霊を渡した(ヨハネ19:30)。

6

Percucurrerat enim omnia sacramenti officia: et ubi consummatione gaudetur, ibi in suscepti operis perfectione laetitia est.

PL 9, 730C

実際、彼は誓約の務めのすべてを走り抜けていた。そして、成し遂げられたことを喜ぶ所では、引き受けた業の完成に喜びがある。

7

Ergo quia secundum hanc gestorum devotionem ita omnia acta sunt, ut videantur studiose pro religione, quia jurata sunt haec, esse perfecta: sequens est ut videatur quid sit, quod David iste et juravit et vovit.

PL 9, 730C

それゆえ、この事績の献身に従って、すべてが、これらのことが誓われたものであるがゆえに、信義のために熱心に成し遂げられたと見えるように行われたのだから、次に見るべきは、このダビデが誓い、願を立てたものが何であるか、ということである。

Pars LXV, Caput V

第LXV部 第V章PL 9, 731A
1

Hae non sunt voces hominis, cui haec jurare non liceat: cui nec dignum Deo locum invenire sit. --VERS. 3-5.

PL 9, 731A

これらは、これらのことを誓うことが許されていない人間の声ではない。その者には、神にふさわしい場所を見出すことさえかなわない。

2

Si intrabo in tabernaculum domus meae, si adscendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, et requiem temporibus meis, donec cum inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.

PL 9, 731A

「もし私が私の家の幕屋に入るなら、もし私が私の敷き床の寝台に上るなら、もし私が私の目に眠りを、私の瞼にまどろみを、私のこめかみに休息を与えるなら、私が主のための場所、ヤコブの神のための幕屋を見出すまで」(詩篇131:3-5)。

3

Humanae naturae vota esse ista non possunt: et conditio sacramenti infirmitatem terrenae necessitatis excedit.

PL 9, 731A

これらは人間の本性の願いではありえない。そして誓約の条件は、地上的な必然の弱さを超えている。

4

Adeundum tabernaculum domus non est, strato lecti abstinendum est, somnus oculis, et palpebris dormitatio, et requies temporibus non danda est, donec cum inveniatur Domino locus, et tabernaculum Deo Jacob.

PL 9, 731A

家の幕屋に入ってはならず、寝台の敷き床は断たなければならず、目に眠りが、瞼にまどろみが、こめかみに休息が、与えられてはならない。主のための場所が、ヤコブの神のための幕屋が、見出されるまで。

5

Standum ergo erit nocte dieque sub coelo, et numquam in requie corpus jacebit: oculi autem semper vigiles laborabunt, et ne ipsis quidem palpebris connivendo dormitationi permittetur obductio.

PL 9, 731B

それゆえ、昼も夜も天の下に立っていなければならず、体は決して休息のうちに横たわらない。目は常に目覚めて労苦し、瞼を閉じることによってまどろみが覆うことさえ許されない。

6

Tempora vero, quae maxime toto in capite et corpore injuriis vigiliarum et stationis obnoxia sunt, requiem non habebunt. Homo ista de se jurare non sinitur; etiamsi maxime nolit, conditionem tamen voti hujus pro ipsa naturae suae necessitate violabit.

PL 9, 731B

こめかみ、すなわち頭全体と体の中で、夜通しの警戒と立ち番の害をとりわけ受けやすい部分は、休息を持てないであろう。人間は、これらを自分について誓うことを許されない。たとえどれほどそれを望まなくとも、自己の本性の必然によって、この願の条件を破るであろう。

7

Vigilet licet animus, et corpus in statione contineat; tamen necesse est infirmitatis dominante natura, et procidat, et dormiat, et requiescat invitus. Dehinc quem locum Deo homo inveniet?

PL 9, 731B

精神は目覚めていてもよく、体を立ち番に保ってもよい。しかし、弱さの本性が支配するとき、倒れ、眠り、休むことは避けられず、意に反してでもそうなる。ではその後、人間は神のためにどんな場所を見出すのか。

8

Incomprehensibilem infinitamque naturam quali tabernaculo continebit? cum de se ipse per prophetam Deus locutus est, dicens: Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum: quam domum aedificabitis mihi, aut quis locus requietionis meae?

PL 9, 731B

把握しえず限りない本性を、どのような幕屋に収めるのか。神自身が、預言者を通して自ら語って言うのだからである。「天は私の座であり、地は私の足台である。汝らは私のためにどんな家を建てるのか。私の休息の場所とは、どこか。」

9

Omnia enim haec fecit manus mea, et mea sunt omnia haec (Esai. LXVI, 1 et 2) . Non ignarus autem hujus divinae vocis Propheta est, et scit humanae et terrenae operationis domum Deo esse non posse, idipsum psalmo anteriore contestans, cum ait: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Ps. CXXVI, 1) .

PL 9, 731C

「これらすべてを私の手が造り、これらすべては私のものである」(イザヤ66:1、2)。しかし預言者は、この神の声を知らなくはなく、人間の、地上の働きによる家は神にはありえないことを知っており、前の詩篇でまさにこのことを証言して言う。「主が家を建てるのでなければ、それを建てる者たちは空しく労苦する」(詩篇126:1)。

10

Ergo si neque natura hominis conditionem voti istius recipiet, neque locum et tabernaculum Deo humana requiret ( f. reperiet) operatio; cognoscendum est per coelestium Scripturarum auctoritatem, quod sit hoc votum, per cujus satisfactionem locus Domino, et tabernaculum Deo Jacob sit repertum.

PL 9, 731C

それゆえ、もし人間の本性がこの願の条件を受けることができず、また人間の働きが神のための場所や幕屋を求めない(おそらく「見出す」)のなら、天の聖書の権威によって、この願とは何であるかを知らなければならない。その果たされることによって、主のための場所、ヤコブの神のための幕屋が見出されたのである。

Pars LXV, Caput VI

第LXV部 第VI章PL 9, 732A
1

Christi opus dignum Dei habitatione hominem efficere. Qui Deus hominem habitet. --Domino nostro Jesu Christo unigenito Dei filio, qui omnia humanae salutis sacramenta tamquam juratus explevit, et quem a prophetis David significatum docuimus, hoc opus maximum fuit, ut hominem ad scientiam divinam eruditum dignum habitaculo Dei redderet.

PL 9, 732A

キリストの業とは、人を神の住まいにふさわしいものにすることである。神はどのように人に住むのか。――我々の主イエス・キリスト、神の独り子は、人間の救いのすべての秘義を、あたかも誓った者のように成し遂げた。預言者たちによってダビデとして示されたと我々が教えてきたその者にとって、この最大の業とは、神の知に教育された人間を、神の住まいにふさわしい者とすることであった。

2

Et esse hominem sedem atque habitationem Dei ita docemur, Deo ipso per prophetam loquente, Quia habitabo in his, et in illis ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (Lev. XXVI, 12; II Cor. VI, 16) : et rursum: In aeternum exultabunt, et inhabitabo in his (Ps. V, 12) .

PL 9, 732A

そして、人間が神の座であり住まいであることを、我々は、神自身が預言者を通して語る言葉によって教えられる。「私は彼らのうちに住み、彼らのうちを歩み、彼らの神となり、彼らは私の民となる」(レビ記26:12、二コリント6:16)。また重ねて。「彼らは永遠に歓喜し、私は彼らのうちに住むであろう」(詩篇5:12)。

3

Dominus autem ipse in Evangelio ait: Si quis diligit me, verbum meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 13) .

PL 9, 732A

主自身は福音書で言う。「私を愛する者は私の言葉を守り、私の父はその者を愛し、我々はその者のもとに来て、その者のもとに住まいを作る」(ヨハネ14:13)。

4

Apostolus quoque ait, Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16) .

PL 9, 732B

使徒もまた言う。「汝らは神の神殿であり、神の霊は汝らのうちに住む」(一コリント3:16)。

5

Habitat autem Deus religiosorum mentes, non corporali aditu, neque naturae gravioris ingressu; ut aliunde decedens, illic tantum quo se intulerint insistat: sed spiritali virtute in vacua se terrenis labibus corda permittit, seseque luminis modo in patentes innocentiae foribus mentes illuminaturus infundit.

PL 9, 732B

しかし神は、信心深い者たちの精神に、体的な入り方で、またより重い本性の入場によって住むのではない。すなわち、他所から去りつつ、ただ自分が入り込んだ〔底本は intulerint。intulerit と読む〕そこにだけ居座るというのではない。霊的な力によって、地上の汚れから空いた心に身を委ね、無垢の門が開かれた精神を照らそうとして、光のように自らを注ぎ込むのである。

6

Assumpto igitur corpore unigenitus Deus, neque ante se cum homine suo ingressurum tabernaculum domus suae jurat, id est, in coelestem habitationem suam esse rediturum, quam haec religiosi pectoris loca Domino inveniat.

PL 9, 732B

それゆえ、体を取った神の独り子は、信心深い胸のこれらの場所を主のために見出すまでは、己の人とともに己の家の幕屋に入らない、すなわち己の天の住まいへ戻らない、と誓う。

Pars LXV, Caput VII

第LXV部 第VII章PL 9, 732C
1

Non requiem resumpturus, nisi homo Dei sedes sit effectus. --Sed neque stratum lecti sui ascensurum se esse vovit. Stratum requies humanorum laborum est, et fessorum corporum refectio.

PL 9, 732C

人が神の座となされるまでは、休息を取り戻さない。――しかし彼はまた、己の寝台の敷き床に上らないと誓った。敷き床は人間の労苦の休息であり、疲れた体の回復である。

2

Sed quia in coelo semper quiescitur, et quia indefessa illa natura laborem nescit; semper in strato, id est, semper est in quiete.

PL 9, 732C

しかし、天ではつねに休息があり、あの本性は疲れを知らず労苦を知らないので、つねに敷き床にあり、すなわち、つねに休息のうちにいる。

3

Dominus noster in forma Dei manens formam servi accepit, et obediens usque ad mortem fuit, et mortem crucis; ut plus nescio quid morte pateretur. Ob id autem tantum obediens usque ad crucis mortem est, ut nos habitatione Dei dignos esse praestaret.

PL 9, 732C

我々の主は、神の形にとどまりながら、しもべの形を取り、死に至るまで、十字架の死に至るまで従順であった。それは、死よりもさらに何やら大きなものを苦しむためであった。そして彼がこれほどまでに十字架の死に至るまで従順であったのは、ただ、我々を神の住まいにふさわしい者にするためである。

4

Mori igitur voluit, qui vita est, et effici se indefessa virtus ad habitationem corporis non recusavit infirmam, ut in forma Dei manens formam servi acciperet. Excessit ergo ex illo aeternae beatitudinis suae strato.

PL 9, 732C

それゆえ、命である者は死ぬことを望み、疲れを知らぬ力は、己が弱い体の住まいのために造られることを拒まなかった。神の形にとどまりながら、しもべの形を取るためである。こうして彼は、己の永遠の至福の、あの敷き床から出た。

5

Et testis nobis quadragesimus psalmus est, qui ex persona Domini omne sacramentum passionis eloquitur, dicens: Universum stratum suum versati in infirmitate ejus (Ps. XL, 4) .

PL 9, 732D

そして、第四十の詩篇が我々に証人となる。それは主の人格から受難のすべての秘義を語って言う。「汝は、彼の弱さのうちに、彼のすべての敷き床を裏返した」〔底本は versati。versasti と読む〕(詩篇40:4)。

6

Cum per obedientiam voluntatis paternae ex Deo homo, ex potente infirmus, ex vivificante mortuus, ex aeterno saeculorum judice crucis reus dicitur; tum stratum ejus in infirmitate convertitur.

PL 9, 733A

父の意志への従順によって、神から人となり、力ある者から弱い者となり、命を与える者から死んだ者となり、世々の永遠の審判者から十字架の被告と言われるとき、そのとき彼の敷き床は弱さのうちに裏返される。

7

In illud igitur aeternae et beatae quietis stratum vovit, nisi reperto Dei tabernaculo, non redire: sed nec ante somnum oculis suis dare.

PL 9, 733A

それゆえ、彼は、あの永遠の幸いなる休息の敷き床へは、神の幕屋が見出されるまでは戻らない、と誓った。しかしまた、その前には己の目に眠りを与えない、とも。

Pars LXV, Caput VIII

第LXV部 第VIII章PL 9, 733A
1

Prophetia Jacob de Christo nomine Judae. Leo securus in somno, Christus Deus intrepidus in morte. --Quis est iste somnus? Nempe ille, de quo ait: Ego dormivi, et somnum coepi et surrexi quoniam Dominus suscipiet me (Psal. III, 6) .

PL 9, 733A

ユダの名によるヤコブのキリストについての預言。獅子は眠っていても安らかであり、神であるキリストは死においても恐れなかった。――この眠りとは何か。それは確かに、彼がこう言った眠りである。「私は眠り、眠りにつき、そして起きた。主が私を受け止めるからである」(詩篇3:6)。

2

Mortis hic somnus est, quem non ante oculis suis dabit, quam locum habitationis inveniat. Hujus etiam somni beatus patriarcha Jacob in benedictione Judae, qui princeps gentis istius extitit, meminit, dicens: Catulus leonis Juda, ex frutice filius meus, procidens dormisti ut leo, et sicut catulus leonis.

PL 9, 733A

これは死の眠りであり、彼は、己の住まいの場所を見出すまでは、これを己の目に与えない。この眠りのことを、幸いなる族長ヤコブも、この民の君主となったユダへの祝福の中で思い起こして言う。「ユダは獅子の子、若枝から出た我が子。身をかがめて、汝は獅子のように、獅子の子のように眠った。」

3

Quis suscitabit eum (Gen. XLIX, 9) ? Et superior et consequens benedictio nec aetati Judae nec gestis convenit; sed ei qui ex Judae frutice sicuti ex radice Jesse est, qui et catulus leonis est, et Jacob erit filius.

PL 9, 733B

「誰が彼を起こすのか」(創世記49:9)。そして、前後の祝福は、ユダの年齢にも事績にも当てはまらず、ユダの若枝から、エッサイの根から出たかのようにある者、獅子の子でもあり、ヤコブの子となる者に当てはまる。

4

Ex hac enim Judae tribu Maria est, quae Domino nostro secundum carnem mater fuit. Hic ergo procidens dormivit ut leo. Leo terroris est feris omnibus, et veluti dominans est caeterarum bestiarum: et hic solus per confidentiam et securitatem dormit intrepidus.

PL 9, 733B

実際、マリアはこのユダの部族の出であり、彼女は我々の主にとって、肉によれば母であった。それゆえ、この者は身をかがめて獅子のように眠った。獅子はすべての獣にとって恐れであり、他の獣たちを支配する者のようである。そしてこの者だけが、確信と安心によって、恐れずに眠るのである。

5

Terror omnium vigilans est ( id est, cum vigilat); ipse autem securus in somno est. Et idcirco addidit: Quis suscitabit eum, quia intrepidae et praepotentis naturae securitatem nulla externi terroris timiditas inquietet.

PL 9, 733B

すべてのものにとっての恐れは、目覚めているとき(すなわち、彼が目覚めているとき)である。しかし彼自身は眠りの中で安らかである。そしてそれゆえ彼は付け加えた。「誰が彼を起こすのか」。恐れを知らず、圧倒的な力を持つ本性の安らぎを、外からの恐れのいかなる臆病も、乱すことがないからである。

6

Ne ergo quidquam humile atque passibile impassibilem unigeniti Dei substantiam perpessam existimaremus in ea morte quam subiit; ferae hujus intrepide dormientis exemplum ad securae mortis intelligentiam est relatum: ut extra humani terroris esse in somno illo inquietudinem doceretur, qui per generis sui naturaeque virtutem, dormiens licet, timere non posset.

PL 9, 733C

それゆえ、神の独り子の苦しみを受けない実体が、彼が受けたあの死において、何か卑しく、苦しみうるものを耐え忍んだと、我々が考えないように、恐れなく眠るこの獣の例が、安らかな死の理解のために持ち出された。すなわち、その眠りにおいては、人間の恐れの不安から外にあることが教えられるためである。彼は、己の類と本性の力によって、眠っていても、恐れることができないのである。

7

Servata autem diligentissime ea ratio est ut in unigenito Deo aeterni et gignentis eum Dei gloria nosceretur, cum dicitur, Sicut leo, et sicut catulus leonis.

PL 9, 733C

そして、神の独り子において、彼を生む永遠の神の栄光が認められるように、「獅子のように、獅子の子のように」と言われるとき、この理は最大の注意をもって保たれている。

8

Ad id enim quod ex Deo ipse subsistit, catulus est leonis: ad id vero quod leo est, paternae in eo majestatis indifferens generositas praedicatur. Ut unum ambo sint, leo est: ne unus atque ipse sit, catulus est leonis.

PL 9, 733C

実際、彼自身が神から存立するという点では、彼は獅子の子である。しかし、獅子であるという点では、父の威厳の、区別のない高貴さが、彼において宣べられている。二者が一つであるという点では、獅子である。一者にして同一の者ではないという点では、獅子の子である。

Pars LXV, Caput IX

第LXV部 第IX章PL 9, 733D
1

Quam non Christus ut Deus mortuus sit. --Id ipsum autem etiam psalmi consequentia docent. Ne enim indefessa illa virtus et impassibilis unigeniti Dei natura mortis somno dormitatura existimaretur; rem omnem ad officium corporis, cui discessio immortalis animae mors est, retulit dicens: Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem; et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.

PL 9, 733D

キリストが神として死んだのではないこと。――詩篇の続きもまた、このことを教える。すなわち、神の独り子の疲れを知らぬ力と苦しみを受けない本性が、死の眠りによってまどろむと考えられないよう、彼は事柄のすべてを、体の務め、すなわち、不死の魂が離れることが死となる体の務めに関係づけて、こう言った。「もし私が私の目に眠りを、私の瞼にまどろみを与えるなら、また私のこめかみに休息を与えるなら、主のための場所、ヤコブの神のための幕屋を見出すまで」。

2

Temporibus secundum translationis fidem, non aetatis spatiis, sed capitis partibus requiem negat. Et hae affectiones sunt corporales, quas labor longus et vitae anxietas exagitant.

PL 9, 734A

訳の忠実さに従えば、「こめかみ」とは時期の隔たりではなく頭の部分であって、そこに対して彼は休息を拒む。そしてこれらは体の状態であり、長い労苦と生の不安がそれをかき立てる。

3

Quievit autem ille, cui mors somnus est: et id quod nobis poenalis demutatio est, unigenito et in corpore manenti Deo requies fuit.

PL 9, 734A

しかし、死が眠りである者は、休息した。我々にとっては罰としての変化であるものが、独り子であり、体のうちにとどまる神にとっては、休息であった。

Pars LXV, Caput X

第LXV部 第X章PL 9, 734A
1

Qui per Christum homines Dei domus evaserint. --Sed ante hanc requiem et Apostoli eliguntur, et solvendi ac ligandi et in terra et in coelo jus sortiuntur, et potestatem adversus virtutem omnem adversariam sumunt, et templum Dei sunt; et ipsi ex lege venientes, dignum Deo Jacob tabernaculum sunt reperti.

PL 9, 734A

キリストを通して、人々のうち神の家となるに至った者たち。――しかし、この休息に先立って、使徒たちも選ばれ、地上でも天でも解き縛る権利を受け、あらゆる敵対する力に対する権力を得、神の神殿となっている。そして彼ら自身、律法から来た者でありながら、ヤコブの神にふさわしい幕屋として見出されたのである。

2

Ac ne forte nos per multiplicem humani ingenii intelligentiam, vim veritati afferre quidam arbitrentur; ut quod ex David persona dictum sit, id ad Dominum salvatoremque nostrum multimodis translationum subtilitatibus transferamus; contuenda sunt quae sequuntur ut ex his veritatem invitis licet et renitentibus ingeramus.

PL 9, 734B

そして、人間の才知の多様な理解によって、我々が真理に暴力を加えていると、ある人々が考えることのないように――ダビデの人格から語られたことを、多くの繊細な転用の仕方によって、我々の主であり救い主である者へ移している、と――続くものを見なければならない。それによって、たとえ彼らが望まず、抵抗しても、真理を突きつけるためである。

3

Ait enim, VERS. 6 et 7: Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis sylvae; introibimus in tabernacula ejus, adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.

PL 9, 734B

彼は言うからである。「見よ、我々はそれをエフラタで聞き、森の野でそれを見出した。我々はその幕屋に入ろう、その足が立った場所で礼拝しよう」(詩篇131:6、7)。

4

Superius ubi juratur ac vovetur, voti sacramentum non convenire humanae naturae docuimus, quia tanti temporis vigilias labor terreni corporis recusaret.

PL 9, 734B

先に、誓いと願が立てられる箇所で、我々は、願の誓約が人間の本性に適合しないことを教えた。地上の体の労苦が、それほど長い時間の夜通しの警戒を拒むからである。

5

Et nunc ubi loca ipsa eorumque nomina commemorantur, ne quid in David referri possit, veritas ipsa et exstantis hodie regionis fides contradicit.

PL 9, 734B

そして今、場所そのものとその名が言及されている所では、何一つダビデに関係づけられうるものはない。真理そのものと、今日なお存在する地方の確かさがそれに反対する。

6

David enim dispersum populum in regno suo habens, cui nulla religionis sedes esset, aream in Jerusalem coemit ad locum templi, ut illuc ad explenda legis solemnia conveniretur (II Reg. XXIV, 24) . Sed templum hoc filius ejus Salomon aedificavit, ornavit et religionibus initiavit.

PL 9, 734C

実際、ダビデは、己の王国の中に散らされた民を持ち、彼らには宗教の座がなかったので、エルサレムの打ち場を、神殿の場所のために買い取った。律法の祝祭を行うために、そこに集まるためである(サムエル記下24:24)。しかし、この神殿は、彼の子ソロモンが建て、飾り、祭儀によって始めた。

Pars LXV, Caput XI

第LXV部 第XI章PL 9, 734C
1

Judaei haec de David, non de Christo dicta intelligentes confutantur. --Volunt ergo Judaei David areae hujus coemptorem, peregrinationem a domo, et vigiliarum injuriam, et laborem corporis, donec cum hunc locum et hoc tabernaculum Deo Jacob posset invenire, vovisse.

PL 9, 734C

ユダヤ人たちは、これをダビデについて、キリストについてではなく語られたと解し、論駁される。――それゆえ、ユダヤ人たちは、この打ち場の買い手であるダビデが、家を離れた旅と、夜通しの警戒の害と、体の労苦を、彼がこの場所とこの幕屋をヤコブの神のために見出すことができるまで、誓ったのだと主張する。

2

Sed hoc neque historia Regnorum aut Praeteritorum in quibus David gesta continentur, loquitur; neque psalmus admittit. Et cur non admittat, in absoluto est.

PL 9, 734C

しかしこれは、ダビデの事績を含む列王記の歴史も歴代誌の歴史も語らず、詩篇も認めない。そしてなぜ認めないかは、明白である。

3

David aream coemit; locus templi locus areae fuit, ubi fruges congestae, ubi tritae, ubi et paleae a tritico separandae sunt. Requies autem Domini in Ephrata est: et prius audita in Ephrata est, et postea in campis sylvae reperta.

PL 9, 734D

ダビデは打ち場を買った。神殿の場所は打ち場の場所であり、そこでは穀物が積まれ、打たれ、また籾殻が小麦から分けられる。しかし主の休息はエフラタにあり、まずエフラタで聞かれ、のちに森の野で見出された。

4

Et quid commune Jerusalem ad Ephrata? quid areae ad sylvae campos? Nihil hic conveniens est, nihil non dissonans.

PL 9, 734D

そして、エルサレムとエフラタにどんな共通点があるのか。打ち場と森の野にどんな共通点があるのか。ここには、適合するものは何もなく、不調和でないものは何もない。

5

Aream, in qua requievisse Deus Jacob existimatur, novissimis temporibus ventilabro Dominus emundat: triticum ejus horreis condit, paleas autem inextinguibili igne urit (Matth. III, 12) .

PL 9, 735A

ヤコブの神が休んだと考えられているその打ち場を、主は終わりの時に箕で清め、その小麦を倉に納め、籾殻を消えることのない火で焼く(マタイ3:12)。

6

Probatos legis viros apothecis dignos habet: inutiles et infructuosos igni judicii deputat. Templum illud hodie jam nullum est, incensum est, dirutum est, informe ruinis est: et ubi ergo Dei requies est?

PL 9, 735A

律法の試練を経た人々を倉にふさわしい者と見なし、役に立たず実りのない者を、裁きの火に定める。あの神殿は、今日すでに存在せず、焼かれ、壊され、廃墟の中で形もない。それでは、神の休息はどこにあるのか。

7

Mentitus Propheta est, et irritum sacramenti ipsius votum est? Deus etenim requiem, quam ei se juratus reperturum voverat, amisit?

PL 9, 735A

預言者は偽ったのか、その誓約の願は空しいのか。神は、〔ダビデ〕が神に、自分が見出すと誓って願を立てた休息を、失ったというのか。

8

Itaque quia neque Dei dignitati, neque naturae hominis, neque locorum veritati, neque temporum demutationi haec irreligiosarum opinionum figmenta conveniunt; ex ipsis nunc ( Abest nunc a duobus mss. ) Scripturarum coelestium auctoritatibus demonstrandum est, ad personam Domini nostri Jesu Christi et ad Ecclesiae sanctificationem psalmum esse referendum.

PL 9, 735A

それゆえ、これら不敬虔な見解の作り話は、神の尊厳にも、人間の本性にも、場所の真実にも、時の変化にも適合しないのだから、今や(二つの写本には「今や」がない)天の聖書の権威そのものによって、この詩篇が、我々の主イエス・キリストの人格と、教会の聖化に関係づけられなければならないことを、示さなければならない。

Pars LXV, Caput XII

第LXV部 第XII章PL 9, 735B
1

Cur superior in singulari, modo in plurali sit sermo. --Diximus superius, etiam hunc prophetam de David illo justo, pastore, rege, oriente, in psalmo isto prophetasse, et ex persona ejus locutum esse, cum dixit: Si intrabo in tabernaculum domus meae, si ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem, et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.

PL 9, 735B

前の部分は単数で、今は複数で語られるのはなぜか。――我々は先に、この預言者もまた、この詩篇において、あの義なる者、牧者、王、昇る者であるダビデについて預言し、その人格から語っていると述べた。「もし私が私の家の幕屋に入るなら、もし私が私の敷き床の寝台に上るなら、もし私が私の目に眠りを、私の瞼にまどろみを、私のこめかみに休息を与えるなら、私が主のための場所、ヤコブの神のための幕屋を見出すまで」と言ったときである。

2

Nunc vero ut se voti hujus non ignarum neque imperitum esse Propheta ostenderet, ex persona sua loquitur, dicens: Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis sylvae. Superius ubi sacramenti religio commemoratur, unus juravit ac vovit.

PL 9, 735B

しかし今は、預言者が、この願を知らない者でも無知な者でもないことを示すために、自分自身の人格から語って言う。「見よ、我々はそれをエフラタで聞き、森の野で見出した」。先に、誓約の信義が思い起こされる箇所では、一人が誓い、願を立てた。

3

Unus enim in forma Dei manens formam servi accepit: et unus Dominus Jesus Christus est per quem omnia, uno Deo patre ex quo omnia (I Cor. VIII, 6) .

PL 9, 735C

実際、神の形にとどまる一人が、しもべの形を取った。そして、我々の主イエス・キリストは一人であり、彼によって万物があり、唯一の神である父から万物があるのである(一コリント8:6)。

4

Nunc autem ubi scientiae propheticae cognitio ostenditur, ex persona plurimorum dicitur: Audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis sylvae, quia a pluribus requies Domini prophetabatur.

PL 9, 735C

しかし今、預言の知の認識が示される箇所では、多くの人々の人格から語られる。「我々はそれをエフラタで聞き、森の野で見出した」。主の休息が、多くの者によって預言されていたからである。

Pars LXV, Caput XIII

第LXV部 第XIII章PL 9, 735C
1

Ecclesia in Bethlehem coepta, in gentibus reperitur. --Auditur itaque in Ephrata. Ephrata eadem est quae Bethlehem, in qua Dominus natus ex Maria est.

PL 9, 735C

教会はベツレヘムで始まり、異邦人の中に見出される。――こうして、エフラタで聞かれる。エフラタはベツレヘムと同じであり、そこで主はマリアから生まれた。

2

Testis nobis est Propheta, dicens: Et tu Bethlehem domus Ephrata, non es minima ut sis in millibus Juda; ex te enim exiet qui erit rex Israel (Mich. V, 2) ; et rursum: Et tu Bethlehem Judae non es minima inter principes Juda; ex te enim exiet qui reget populum meum Israel (Math. II, 6) .

PL 9, 735C

預言者が我々に証人となる。「そして汝、エフラタの家ベツレヘムよ、汝はユダの千人の中で最も小さい者ではない。汝から、イスラエルの王となる者が出るからである」(ミカ5:2)。また重ねて。「そして汝、ユダのベツレヘムよ、汝はユダの君主たちの中で最も小さい者ではない。汝から、私の民イスラエルを治める者が出るからである」(マタイ2:6)。

3

Illic enim primum Dei requies auditur, ubi primum unigenitus Deus corpus humanae carnis habitavit: et quod in Ephrata auditur, in campis sylvae invenitur.

PL 9, 736A

実際、神の休息がまず聞かれるのは、神の独り子が人間の肉の体にまず住んだ、その場所である。そして、エフラタで聞かれたものが、森の野で見出される。

4

Initium itaque Ecclesiae in Bethlehem auditur; esse enim coepit a Christo: sed in gentibus reperitur, quae sunt ex sylvis campi, ex horrentibus nitidae, ex sterilibus fructuosae, ex ignis pabulo vitalis cibi regio, ex ferarum cubilibus Dei requies, domus, templum atque possessio.

PL 9, 736A

それゆえ、教会の始まりはベツレヘムで聞かれる。彼女はキリストから存在し始めたからである。しかし、異邦人の中に見出される。彼らは森から野へ、荒々しいものから清らかなものへ、不毛なものから実りあるものへ、火の糧から命の食物の地へ、獣の寝床から、神の休息、家、神殿、所有地へと変えられたものである。

5

Quod autem gentes tamquam sylvae cubile diaboli fuerint, psalmus nobis septuagesimus nonus erit testis, dicens: Devastavit eam aper de sylva, et singularis ferus depastus est eam (Ps. LXXIX, 14) .

PL 9, 736A

そして、異邦人が森のように悪魔の寝床であったことについては、第七十九の詩篇が我々に証人となる。「森の猪がそれを荒らし、独り歩きの獣がそれを食い荒らした」(詩篇79:14)。

6

Illic enim de vinea sermo est, id est de Dei, ut tunc putabatur, populo, quem infidelem et impium diabolus gentes inhabitans vastaverat. In his ergo campis sylvae Dei requies, quae in Ephrata audita est, invenitur.

PL 9, 736A

そこではぶどう畑、すなわち、当時そう考えられていた神の民のことが語られている。その不信で不敬な民を、異邦人に住まう悪魔が荒らしたのである。それゆえ、これらの森の野に、エフラタで聞かれた神の休息が見出される。

Pars LXV, Caput XIV

第LXV部 第XIV章PL 9, 736B
1

Beatitudo non hic nisi spe. Ecclesia una et multae. Ecclesiae status immobilis. --Servata autem temporum ratio est, ut quod et audivimus et invenimus, praeteritam significet aetatem; id autem quod deinceps consequitur spem futuri temporis doceat, cum ait, VERS. 7: Intrabimus in tabernacula ejus, adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.

PL 9, 736B

至福はここでは希望においてのみある。教会は一つであり、多くである。教会の状態は不動である。――時の用い方は保たれている。すなわち、「我々は聞いた」「我々は見出した」は過ぎ去った時代を示し、続くものは来たるべき時の希望を教える。彼はこう言うからである。「我々はその幕屋に入ろう、その足が立った場所で礼拝しよう」(詩篇131:7)。

2

Corporali istud vitae praesentis officio Propheta desperans, fide et spiritu praesumit ut tabernacula requiei Dei, quia ea et vidit et audivit, introeat. Sed superius super uno tantum tabernaculo juratum est; nunc autem multa tabernacula introibunt.

PL 9, 736B

預言者は、現在の生の体的な務めについては望みを持たず、信仰と霊によって、神の休息の幕屋に、それを見、それを聞いたゆえに、入ることをあらかじめ確信する。しかし先には、ただ一つの幕屋について誓われた。今は多くの幕屋に入るであろう。

3

Sunt enim ex una Apostolorum Ecclesia, de qua superius votum est, plures ecclesiae et multa tabernacula: sed eadem Dei requies in pluribus est. Haec ergo requiei Dei tabernacula introibunt. Neque solum introibunt, sed etiam adorabunt ubi steterunt pedes ejus.

PL 9, 736B

実際、使徒たちの一つの教会から、先に願が立てられたその教会から、より多くの教会と多くの幕屋が出る。しかし神の同じ休息が、多くのうちにある。それゆえ、彼らは神の休息のこれらの幕屋に入る。そしてただ入るだけでなく、その足が立った場所で礼拝もする。

4

Cum statur uno in loco, ex quo decedi non oporteat, consistitur: ubi vero pedibus statur, illic toto corporis officio insistitur.

PL 9, 736C

一つの場所に立つとき、そこから離れるべきでない所にとどまる。しかし足で立つとき、そこでは体の務めの全体をもって立ち続ける。

5

Lex praeteriit, prophetia clausa est, finis eorum Christus est, demutationis alterius locus nullus est: in hoc in aeternum standum est, ubi jam decursu legis et prophetarum Dominus insistit.

PL 9, 736C

律法は過ぎ去り、預言は閉じられ、それらの終わりはキリストであり、別の変化の場所はもはやない。永遠にここに立たなければならない。そこにはすでに、律法と預言者たちの歩みの果てに、主が立っている。

6

Discurrit quidem per Apostolos praedicatio, quos frequenter pedes significatos meminimus: sed in Evangeliis consistitur. Illic ergo adorabitur, ubi Domini pedes, id est, praedicationis novissima sine demutationis alicujus transgressione constiterint.

PL 9, 736C

確かに宣教は使徒たちを通して駆け巡る。我々は、彼らがしばしば足によって表されていたことを覚えている。しかし福音書の内にとどまる。それゆえ、そこで礼拝がなされる。主の足、すなわち宣教の最終のものが、いかなる変化の踏み越えもなく、立ち止まった所で。

Pars LXV, Caput XV

第LXV部 第XV章PL 9, 736D
1

Desiderium Dei. --Et quia in Evangeliis legimus dictum: Multi prophetae et justi cupierunt videre quae vos videtis, et audire quae auditis (Matth. XIII, 17) ; sanctus Propheta desiderii hujus impatiens est.

PL 9, 736D

神への憧れ。――そして我々は福音書で、こう言われているのを読む。「多くの預言者と義人たちが、汝らの見ているものを見、汝らの聞いているものを聞くことを望んだ」(マタイ13:17)。聖なる預言者は、この望みに堪えられない。

2

Post quam enim requiem Dei audivit et reperit, post quam introiturum se adoraturumque credidit; spei tantae fieri jam particeps deprecatur, dicens, VERS. 8: Exsurge, Domine, in requiem tuam, quam reperturum se David tuus vovit, quam nos in Ephrata audivimus, quam in campis sylvae invenimus, in cujus tabernacula introibimus, adoraturi illic ubi pedes tui steterunt.

PL 9, 737A

実際、神の休息を聞き、見出した後、そこに入り礼拝することを信じた後、すでにこれほどの希望にあずかる者となることを祈って、彼は言う。「立ち上がれ、主よ、汝の休息へ」(詩篇131:8)。汝のダビデが、自分が見出すであろうと願を立てた休息へ、我々がエフラタで聞き、森の野で見出した休息へ。その幕屋に我々は入り、汝の足が立った場所で礼拝するであろう〔その休息へ〕。

3

Exsurge igitur in eam requiem, quae voti sacramento quaesita est, quae prophetiae scientia in loco audita est, quae gentium cultu frugifero reperta est, quae introeuntibus frequentabilis est, quae loco indemutabilis est, quae adorantium religione venerabilis est.

PL 9, 737A

それゆえ、立ち上がれ、その休息へ。それは、願の誓約によって求められたもの、預言の知によって場所において聞かれたもの、異邦人の実りをもたらす耕作によって見出されたもの、入る者たちによって頻繁に訪れられるもの、場所において不変のもの、礼拝する者たちの信心によって崇められるものである。

Pars LXV, Caput XVI

第LXV部 第XVI章PL 9, 737B
1

Arca sanctificationis, Christus. --Sed non solum tu, Domine, exsurge in requiem tuam, sed et tu et arca sanctificationis tuae. Non arca testamenti, non arca legis, sed arca sanctificationis tuae.

PL 9, 737B

聖化の櫃、キリスト。――しかし、主よ、汝だけが汝の休息へ立ち上がるのではなく、汝と、汝の聖化の櫃とが〔立ち上がれ〕。契約の櫃ではなく、律法の櫃ではなく、汝の聖化の櫃である。

2

Et quidem esse arcam testamenti meminimus, intus ac foris auream, ubi tabulae lapidum, ubi sanctae litterae, ubi liber Testamenti, ubi gomor mannae. Sed haec omnia ejus, quod Dominus assumpsit, corporis species est, omne in se sacramentum continens legis.

PL 9, 737B

確かに我々は、内も外も金で覆われた契約の櫃があり、そこに石の板があり、聖なる文書があり、契約の書があり、マナのゴモルがあることを覚えている。しかしこれらすべては、主が取った体の像であり、律法のすべての秘義をそれ自身のうちに含む。

3

Nunc et deitatis spiritu et origine carnis unitum, intus scilicet ac foris aureum est; est enim Dominus noster Jesus Christus in gloria Dei patris. Manna in se continens aeternum; ipse enim panis est vivus.

PL 9, 737B

今や、神性の霊と肉の起源とによって結び合わされたものは、すなわち内も外も金である。実際、我々の主イエス・キリストは、父なる神の栄光のうちにある。彼は永遠のマナを自らのうちに含む。彼自身が生けるパンだからである。

4

Testamenti intra se tabulas et legis librum conservans; sunt enim in eo verba vitae. Ut igitur cum Domino etiam haec sanctificationis arca [ hunc enim Dominum secundum Evangelia et sanctificavit et signavit Pater (Joan. VI, 27) ] in requiem exsurgat, Propheta orat.

PL 9, 737B

契約の板と律法の書を、自らのうちに保つ。彼のうちには命の言葉があるからである。それゆえ、預言者は祈る。主とともに、この聖化の櫃もまた[福音書によれば、父がこの主を聖別し、証印を押した(ヨハネ6:27)]、休息へ立ち上がるように、と。

5

Caeterum arca illa terrena et frequenter et ab allophylis capta est, et polluta a regibus: et hodie templo atque urbe subversa jam nulla est. Et videamus quid sequitur.

PL 9, 738A

しかし、あの地上の櫃は、しばしば異民族に奪われ、王たちによって汚され、今日では神殿も都も覆されて、もはや存在しない。続くものを見よう。

Pars LXV, Caput XVII

第LXV部 第XVII章PL 9, 738A
1

Cur sanctis laetitia, et sacerdotibus induenda justitia. --VERS. 9 et 10. Ait enim: Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui laetentur.

PL 9, 738A

なぜ聖徒たちに喜びが与えられ、祭司たちに義が着せられるのか。――彼は言うからである。「汝の祭司たちは義をまとえ。汝の聖徒たちは喜べ」(詩篇131:9、10)。

2

Induuntur Deo, et, arca sanctificationis ejus in requiem resurgente, justitia sacerdotes, validissimo ut Apostolus ait thorace; induentes thoracem justitiae (Ephes. VI, 14) , quo inimici jacula excipiant, quo terrenum hominem communiant: sancti autem laetentur.

PL 9, 738A

祭司たちは神のために、その聖化の櫃が休息へとよみがえるとき、義を、使徒の言うとおり最も強い胸当てとして着る。「義の胸当てを身に着け」(エフェソ6:14)。それによって敵の投げ槍を受け止め、地上の人を守るのである。しかし聖徒たちは喜べ。

3

Et videamus causam, cur et sacerdotes justitiam induant, et sancti laetentur. Ait enim: Propter David servum tuum ne avertas faciem Christi tui. Christum ad deitatis spiritum retulit, David ad corporis carnem. Formam enim servi qui in Dei forma manebat accepit.

PL 9, 738A

そして、なぜ祭司たちが義を着、聖徒たちが喜ぶのか、その理由を見よう。彼は言うからである。「汝のしもべダビデのために、汝のキリストの顔を退けるな」。彼は、キリストを神性の霊に、ダビデを体の肉に関係づけた。神の形にとどまっていた者が、しもべの形を取ったからである。

4

Ne igitur avertat a sacerdotibus atque sanctis Christi faciem, rogat: ut eos divinitatis suae gloria, qui propter David, id est, propter assumpti ab eo corporis sacramentum laetantur, illuminet.

PL 9, 738B

それゆえ彼は、祭司たちと聖徒たちから、キリストの顔を退けないよう求める。それは、ダビデのゆえに、すなわち、彼が取った体の秘義のゆえに喜ぶ者たちを、己の神性の栄光によって照らすためである。

Pars LXV, Caput XVIII

第LXV部 第XVIII章PL 9, 738B
1

Haec ad litteram intelligi nequeunt. --VERS. 11-14. Et cur propter David servum suum ne faciem Christi sui avertat, ostendit dicens: Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum.

PL 9, 738B

これらは文字どおりには理解できない。――そして、なぜ己のしもべダビデのために、己のキリストの顔を退けないのかを、彼は示して言う。「主はダビデに真理を誓い、彼を裏切らない」(詩篇131:11-14)。

2

Dominus jurat, et jurat veritatem, et dicti sui fidem etiam sacramento ne ambigamus affirmat. Non fraudabit igitur David suum veritate jurata. Et quid ei juraverit, dignum est contueri.

PL 9, 738B

主は誓い、しかも真理を誓い、我々が疑わないように、己の言葉の確かさを、誓約によってさえ確言する。それゆえ、誓われた真理をもって、己のダビデを欺かない。そして、彼に何を誓ったのかを、見る価値がある。

3

De fructu ventris tui ponam super sedem meam: Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo eos; et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam: quoniam elegit Dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi.

PL 9, 738C

「汝の腹の実から、私は私の座の上に据えよう。もし汝の子らが私の契約と、私が彼らに教えるこれらの私の証しを守るなら、彼らの子らも、世に至るまで、汝の座に座るであろう。主がシオンを選び、それを己の住まいとしてあらかじめ選んだからである。」

4

Haec requies mea in saecula saeculorum: hic habitabo, quoniam praeelegi eam. Quid hic quod David sit proprium continetur?

PL 9, 739A

「これは世々に至る私の休息である。私はここに住む。私がそれをあらかじめ選んだからである」。ここに、ダビデに固有のものが何か含まれているだろうか。

5

Urbs illa, quae generis ejus fuit regia, capta a Babyloniis, et eversa regni dignitatem sub dominantium jure non tenuit: post etiam a Romanis capta et incensa, jam nulla est. Et ubi Dei requies in aeternum est? ubi ex fructu ventris ejus in sede Dei reges sunt?

PL 9, 739A

彼の一族の王都であったあの都は、バビロニア人に奪われ、滅ぼされて、支配者たちの法のもとで王国の尊厳を保たなかった。のちにはローマ人にも奪われ、焼かれて、もはや存在しない。では、神の休息が永遠にあるのはどこか。彼の腹の実から出た王たちが、神の座にいるのはどこか。

6

Serviunt enim hodie, exsules, patria carentes, toto in orbe dispersi. Et ubi illa quae jurata est veritas? ubi illud quod non fructandus est veritate? Et ubi filiis David regni aeterni sedes sempiterna?

PL 9, 739A

実際、彼らは今日、追放され、祖国を失い、全世界に散らされて、隷属している。誓われた真理はどこか。真理によって裏切られてはならない〔底本は fructandus。frustrandus と読む〕という、あのことはどこか。ダビデの子らにとって、永遠の王国の永遠の座はどこか。

7

Quae electa Sion dicitur, horret ruinis, vacua incolis est: et quomodo Dei requies est in saecula saeculorum? Currunt tempora, et hoc vitae nostrae saeculum manet: Deus ergo sine requie est.

PL 9, 739A

選ばれたシオンと言われるものは、廃墟で荒れ、住む者もなく空である。それでは、どうして神の休息が世々に至るまであるのか。時は過ぎゆき、我々の命のこの世は続いている。ゆえに、神は休息のないままである。

Pars LXV, Caput XIX

第LXV部 第XIX章PL 9, 739B
1

Simili loco elucidantur. --Sed qui haec infelicis erroris opinione sic credunt, audiant cui David juratum sit. Nempe illi, de quo dictum est: Posui adjutorium meum super potentem, et exaltavi electum de plebe mea.

PL 9, 739B

類似の箇所によって明らかにされる。――しかし、この不幸な誤りの思い込みによってこれらをそう信じる者たちは、ダビデに誰について誓われたのかを、聞くがよい。まさに、こう言われたその者についてである。「私は力ある者の上に私の助けを置き、私の民から選ばれた者を高めた。」

2

Inveni David servum meum, oleo sancto meo linivi eum. Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non adjiciet nocere eum.

PL 9, 739B

「私は私のしもべダビデを見出し、私の聖なる油で彼に油を塗った。私の手が彼を助け、私の腕が彼を強めるからである。敵は彼に対して何も成し遂げず、不義の子は、彼に害を加えることを重ねない。」

3

Et concidam inimicos ejus a facie ipsius, et odientes eum in fugam convertam. Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.

PL 9, 739B

「私は彼の敵たちを、彼の顔の前から断ち切り、彼を憎む者たちを敗走させる。私の真理と私の憐れみは彼とともにあり、私の名によって彼の角は高められる。私は彼の手を海の上に、彼の右手を川の上に置く。」

4

Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam illum, excelsum super reges terrae. In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.

PL 9, 739C

「彼は私を呼び求める。汝は私の父、私の神、私の救いの守り手である、と。そして私は、彼を最初に生まれた者として、地の王たちの上に高い者として置く。永遠に、私は彼に私の憐れみを守り、私の契約を彼に対して確かなものとする。」

5

Et ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies coeli. Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, si justificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint; visitabo in virga injustitias eorum, et in verberibus peccata eorum: misericordiam vero meam non dispergam ab eo, neque decipiam in veritate mea, neque profanabo testamentum meum, et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita.

PL 9, 739C

「そして私は、世の世に至るまで彼の種を、また彼の座を天の日々のように据える。もし彼の子らが私の律法を捨て、私の裁きのうちを歩まず、私の義の定めを汚し、私の戒めを守らないなら、私は杖で彼らの不正を、鞭で彼らの罪を訪れる。しかし私の憐れみを、彼から散らさず、私の真理において欺かず、私の契約を汚さず、私の唇から出るものを、空しくしない。」

6

Semel juravi in sancto meo, si David mentiar, semen ejus in aeternum manebit: et sedes ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta manet in aeternum, et testis in coelo fidelis (Ps. LXXXVIII, 20 et seqq.).

PL 9, 739C

「私は、私の聖なる所で、ひとたび誓った。私はダビデを欺かない。彼の種は永遠にとどまり、彼の座は、私の前で太陽のように、また満ちた月のように、永遠にとどまる。天における忠実な証人のように」(詩篇88:20以下)。

7

Promissionis istae David ejus sunt, qui adversus potentem adjutor electus est, cujus in mari manus est, cujus in fluminibus dextera est, qui nuncupare Deum patrem audet, quia est: qui ipse primogenitus est, qui excelsus super reges terrae, cujus semen in saeculum saeculi est, cui quae sunt dicta, non irrita sunt, cui semel sine mendacio juratur in sancto, cujus sedes sicut sol in conspectu Dei est, et permanet ut luna perfecta in aeternum. Ex hujus igitur ventris fructu super sedem Dei collocabuntur.

PL 9, 740A

これらの約束〔底本は Promissionis。Promissiones と読む〕は、次のようなダビデのものである。すなわち、彼は、力ある者に対する助け手として選ばれ、その手は海の上にあり、その右手は川の上にあり、父なる神と呼ぶことをあえてする。実際、そうだからである。彼自身が最初に生まれた者であり、地の王たちの上に高い者であり、その種は世の世にあり、その者に言われたことは空しくなく、その者には、聖なる所でひとたび偽りなく誓われ、その座は神の前で太陽のようであり、満ちた月のように永遠にとどまる。それゆえ、この者の腹の実から出た者たちが、神の座の上に据えられるであろう。

Pars LXV, Caput XX

第LXV部 第XX章PL 9, 740A
1

Filii Dei in sede Dei collocandi. --Quomodo autem ex fructu simus ventris ejus, audiamus prophetam Jeremiam docentem: Si itaque audistis hujusmodi, si peperit masculus (Jer. XXX, 6) .

PL 9, 740A

神の子らは、神の座に据えられるべきである。――しかし、我々がどのようにして彼の腹の実であるのかを、預言者エレミヤが教えるのを聞こう。「それゆえ、汝らがこのようなことを聞いたなら、男が産んだのなら」(エレミヤ30:6)。

2

Partum sexus iste non recipit; sed generatio quae a Deo est partus instar obtinuit. Audiamus et Paulum parturientem in filiis procreandis, cum dicit: Filii mei, quos iterum parturio (Gal. IV, 19) .

PL 9, 740A

この性は出産を受け入れない。しかし、神からの誕生が、出産に似た形を得たのである。子らを生むことにおいて産みの苦しみをするパウロの言葉も聞こう。「我が子らよ、私は汝らを再び産む苦しみをしている」(ガラテヤ4:19)。

3

Esse autem omnes nos sibi filios ipse Dominus in Evangelio testatur, dicens: Fili, remissa sunt tibi peccata (Matth. IX, 2) : et iterum: Filii, adhuc vobiscum sum (Joan. XIII, 33) . Filii itaque ipsius sunt in sede Domini collocandi.

PL 9, 740B

そして、我々すべてが彼の子であることを、主自身が福音書で証言して言う。「子よ、汝の罪は赦された」(マタイ9:2)。また再び。「子らよ、私はなお汝らとともにいる」(ヨハネ13:33)。それゆえ、彼の子らは、主の座に据えられるべきである。

Pars LXV, Caput XXI

第LXV部 第XXI章PL 9, 740B
1

Qui filii, quae spei conditio. --Et spei conditio praeponitur: Si, inquit, custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos.

PL 9, 740B

どのような子らか。希望の条件とは何か。――そして希望の条件が先に置かれている。「もし汝の子らが、私の契約と、私が彼らに教えるこれらの私の証しを守るなら」と、彼は言う。

2

Moyses legem scripsit in qua testimonia Dei continentur, propheta hic idem totus diversatur in lege: et quomodo adhuc filii illius David in testimoniis sunt docendi?

PL 9, 740B

モーセは律法を書き、その中に神の証しが含まれている。この同じ預言者は、まったく律法のうちにとどまっている。それでは、なぜあのダビデの子らは、なお証しにおいて教えられなければならないのか。

3

Non praesentis aetatis est sermo, sed his proprius de quibus dictum est: Confitebor tibi, Domine pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25) .

PL 9, 740C

この言葉は現在の時代のものではなく、こう言われた者たちに固有のものである。「主よ、天と地の父よ、私は汝に告白する。汝はこれらのことを、賢い者や分別のある者に隠し、幼子たちに啓示した」(マタイ11:25)。

4

Sed docti et manentes in his quae docebuntur, quid consequentur? Usque in saeculum, inquit, sedebunt super sedem tuam. Et qui isti sunt qui sedebunt?

PL 9, 740C

しかし、教えられ、教えられることにとどまる者たちは、何を得るのか。「世に至るまで、彼らは汝の座に座るであろう」と、彼は言う。では、座る者とは誰であるのか。

5

Nempe de quibus dictum est: Et vos sedibitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) .

PL 9, 740C

まさに、こう言われた者たちのことである。「汝らもまた十二の座に座り、イスラエルの十二部族を裁く」(マタイ19:28)。

Pars LXV, Caput XXII

第LXV部 第XXII章PL 9, 740C
1

Patris et Filii sedes una, quia una substantia. --Non negligendum est autem id quod superius et inferius dicitur. Superius enim dictum est: Ponam super sedem meam; nunc autem dicitur: Sedebunt super sedem tuam. Et hoc quid erit?

PL 9, 740C

父と子の座は一つである。実体が一つだからである。――前と後に言われていることを、おろそかにしてはならない。実際、先には「私の座の上に据えよう」とあり、今は「彼らは汝の座に座るであろう」とある。これは何を意味するのか。

2

Nempe id quod dicitur: Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan., XVI, 15) . Sedes ipsa Patris et Filii sedes est: quia, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) .

PL 9, 740C

まさに、こう言われていることである。「父のものはすべて、私のものである」(ヨハネ16:15)。座そのものが、父と子の座である。「私と父とは一つである」からである(ヨハネ10:30)。

3

At quomodo intelligitur, Ponam super sedem meam, et: Sedebunt super sedem tuam: nisi quod per concordem et non dissimilem a se innascibilis unigenitique naturam et Pater in Filio, et Filius in Patre est, deitatis in utroque nec genere nec voluntate dissidente substantia; cum paternae majestatis gloria Unigenito congenita sit?

PL 9, 741A

しかし、「私の座の上に据えよう」と、「彼らは汝の座に座るであろう」とは、どのように理解されるのか。生まれざる者と独り子の本性が、調和し、互いに異ならないことによって、父は子のうちにあり、子は父のうちにあるからにほかならない。両者において神性の実体は、種においても意志においても不和を持たない。父の威厳の栄光は、独り子と生まれをともにしているのである。

4

Atque ob id sedem Filii, sedem suam Pater nuncupat: quia et ex se et in gloria indemutabilis divinitatis suae unigenitus et verus Deus natus sit, nec contumeliam communicatarum cum eo sedium sentiat, cui ex se genito in naturae similitudine nulla diversitas est.

PL 9, 741A

そして、それゆえ父は、子の座を、自分の座と呼ぶ。独り子であり真の神である者が、父から、己の不変の神性の栄光のうちに生まれたのであり、また父は、その者と座を共にすることを侮辱とは感じないからである。自分から生まれたその者には、本性の相似において何の相違もないのである。

Pars LXV, Caput XXIII

第LXV部 第XXIII章PL 9, 741A
1

Quae Sion vera Dei requies. --Dignitas deinde eorum qui in saeculum super sedem sessuri sunt, ita ostenditur: Quoniam elegit Dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi. Haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam praeelegi eam.

PL 9, 741A

どのシオンが、真の神の休息か。――次に、世に至るまで座に座る者たちの尊厳が、こう示される。「主がシオンを選び、それを己の住まいとしてあらかじめ選んだからである。これは世の世に至る私の休息である。私はここに住む。私がそれをあらかじめ選んだからである」。

2

Non montem scilicet Sion desertum et inutilem elegit, neque civitatem dirutam et eversam. Locis enim Deus non continetur; neque omnipotens et aeterna substantia, aut in desertis montium solitudinibus aut in nominibus urbium ruinis jam deformium conquiescit.

PL 9, 741B

彼は、荒れて無用のシオンの山を選んだのではなく、崩れて覆された都を選んだのでもない。神は場所には収められず、全能で永遠の実体は、山の荒れた孤独の中にも、すでに廃墟によって見る影もない都々の名の中にも、安らぐことがないからである。

3

Sed elegit eorum requiem de quibus Dominus in Evangelio ait: Nemo venit ad me nisi Pater qui me misit adducat illum (Joan., VI, 44) .

PL 9, 741B

しかし彼は、主が福音書で言った、その者たちの休息を選んだ。「私を遣わした父が引き寄せるのでなければ、誰も私のもとに来ない」(ヨハネ6:44)。

4

Illam Sion sanctam et coelestem Jerusalem elegit, concordem scilicet fidelium coetum, et sanctificatas sacramentis Ecclesiae animas, in quibus tanquam rationabili et intelligenti et emundata et aeterna per resurrectionis gloriam domo, rationabilis et intelligens et impolluta et aeterna inenarrabilis divinitatis natura requiescat.

PL 9, 741B

彼は、あの聖なるシオン、天のエルサレムを選んだ。すなわち、信じる者たちの和合した集会、そして教会の秘義によって聖化された魂たちである。それらのうちに、あたかも、復活の栄光によって理性的で知的で清められた永遠の家のうちにあるかのように、言い表しがたい神性の、理性的で知的で汚れなく永遠の本性が、休むのである。

5

Non quod ex ea in qua est infinitas sua, immensitate desistat, ut humanarum mentium augustiis coarctetur; sed quia per digni se habitaculi sedem qui ubique et idem et totus et semper est, in sanctis probabilibusque requiescat; ubi nulla offensionum demutatio, sed in saeculum saeculi, id est in aeterna tempora digna et placens habitatio sit electa.

PL 9, 741C

それは、無限であるその本性が、量り尽くせなさから退いて、人間の精神の狭さに閉じ込められるということではない。むしろ、どこにでも、同一に、全体として、常にある者が、ふさわしい住まいの座を通して、聖徒たち、是認される者たちのうちに休むということである。そこには、いかなる不快の変化もなく、世の世に至るまで、すなわち永遠の時に、ふさわしく喜ばしい住まいが選ばれたのである。

Pars LXV, Caput XXIV

第LXV部 第XXIV章PL 9, 742A
1

In translationum varietate praeferuntur LXX. Viduarum dignitas. Vidua legis Ecclesia. --Dehinc sequitur, VERS. 15: Viduam ejus benedicens benedicam.

PL 9, 742A

訳の多様さにおいて、七十人の訳者が優先される。寡婦たちの尊厳。律法の寡婦は教会である。――続いて来る。「私はその寡婦を、祝福して祝福する」(詩篇131:15)。

2

Quidam translatorum interpretatus esse ita repertus est, Captionem ejus benedicens benedicam; tanquam venatoribus et piscatoribus hominum effectis apostolis, haec eorum benedicta sit captio, maxime quod Bethsaida ex qua apostoli sunt, per interpretationem linguae hebraicae, domus venantium nuncupetur.

PL 9, 742A

訳者の一人は、こう訳したことが知られている。「私はその獲物を、祝福して祝福する」。使徒たちが人の猟師、漁師とされたので、彼らの獲物が祝福される、ということである。とりわけ、使徒たちの出身地ベトサイダが、ヘブライ語の解釈では「猟師たちの家」と呼ばれるからである。

3

Sed nobis sequenda est prima illa et sub Judaeorum temporibus ante Domini adventum ad Ecclesiae doctrinam consignata translationis auctoritas: Viduam ejus benedicens benedicam.

PL 9, 742A

しかし我々は、ユダヤ人の時代に、主の到来の前に、教会の教えのために証印を押された、あの最初の訳の権威に従わなければならない。「私はその寡婦を、祝福して祝福する」。

4

Quanta viduarum dignitas est et honesta unius thori conscientia, et felicis continentiae indemutata constantia? Haec enim benedicitur et benedicendo benedicitur: ex judicio scilicet benedicentis benedictione fit digna.

PL 9, 742B

寡婦の尊厳、ひとつの床への清い良心、幸いなる節制の不変の堅固さは、いかに大きいことか。彼女は祝福され、祝福されることで祝福される。すなわち、祝福する者の判断によって、祝福にふさわしい者となるのである。

5

Sed Apostolus gentium doctor hortatur nos et aliud de vidua quae benedicenda est sentire. Lege enim non per virtutem spiritalis efficientiae, sed per finem observantiae ejus emortua, viduam eam esse quae ex Synagoga effecta Ecclesia sit, docet dicens: An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quoniam lex dominatur homini in quantum temporis vivit?

PL 9, 742B

しかし、異邦人の教師である使徒は、我々が、祝福されるべき寡婦について、別のことをも考えるよう勧める。彼は、律法が――霊的な作用の力によってではなく、その遵守の終わりによって――死んだのであるから、シナゴーグから教会となった者が、その寡婦であると教えて言う。「兄弟たちよ、知らないのか(律法を知る者たちに私は語っている)、律法は、人が生きている間だけ、人を支配することを。」

6

Quae enim sub marito est mulier, vivo marito vincta est legi. Si autem mortuus fuerit maritus, evacuata est a lege mariti. Ergo vivente marito adultera vocabitur si jungatur alii viro.

PL 9, 742B

「夫のもとにある女は、夫が生きている間は律法に縛られている。しかし夫が死ねば、夫の律法から解かれる。それゆえ、夫が生きている間に、他の男と結ばれるなら、姦通の女と呼ばれる。」

7

Si autem moriatur maritus ejus, liberata est a lege, ne adultera teneatur conjuncta alii viro. Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut et ipsi sitis alterius, ejus qui a mortuis resurrexit.

PL 9, 742C

「しかし、夫が死ねば、彼女は律法から解かれ、他の男と結ばれても、姦通の女とされることはない。それゆえ、我が兄弟たちよ、汝らもキリストの体を通して、律法に対して殺された。汝らが別の者、死者の中からよみがえった者のものとなるためである」。

8

Comparatione viduae, quae mortuo marito libera quibus volet nuptiis jungitur, desinente jam lege viduam legis Ecclesiam esse demonstrat, Christo legitime copulandam. Hanc ergo legis viduam benedicendo benedicet.

PL 9, 742C

夫が死んで、望む相手と自由に結ばれる寡婦の比較によって、律法がすでに終わるとき、律法の寡婦とは教会であり、キリストと正当に結ばれるべき者であることを、彼は示す。それゆえ彼は、この律法の寡婦を、祝福して祝福する。

Pars LXV, Caput XXV

第LXV部 第XXV章PL 9, 743A
1

Pauperes saturat Christus, dum ad eos saturandos invitat. --Deinde ait, Pauperes ejus saturabo panibus.

PL 9, 743A

貧しい者たちを、キリストは満たす。彼らを満たすよう招くことによって。――次に彼は言う。「その貧しい者たちを、私はパンで満たそう」。

2

Bonum est in Ecclesia pauperes non esurire: quia cum inops pascitur, aut sitiens potatur; aut nudus vestitur, aut infirmus visitatur, aut carcere clausus requiritur; ei haec officiorum obsequia deferuntur, qui in singulis nobis esurit, et sitit, et alget, et infirmatur, et clauditur: quique ait: Amen, amen dico vobis, quia quae fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40) .

PL 9, 743A

教会において貧しい者が飢えないことは善いことである。乏しい者が養われ、渇く者が飲まされ、裸の者が着せられ、病む者が訪ねられ、牢に閉じ込められた者が尋ね求められるとき、これらの務めの奉仕は、我々一人ひとりのうちで飢え、渇き、凍え、病み、閉じ込められている者に、捧げられているのである。彼は言った。「アーメン、アーメン、私は汝らに言う。汝らが、これらの最も小さな者の一人にしたことは、私にしたのである」(マタイ25:40)。

3

Per hanc ergo dictorum ejus fidelem professionem pauperes ejus panibus saturat. Saturat autem et eos panibus, qui per humilitatem cordis contemptumque saeculi se ipsos in paupertate constituunt, quos cibo vitae perennis explebit, sicut loco alio dictum est: Divites eguerunt et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.

PL 9, 743A

それゆえ、彼の言葉のこの忠実な告白によって、彼は貧しい者たちをパンで満たす。彼はまた、心のへりくだりと世への蔑みによって、自ら貧しさの内に身を置く者たちをも、パンで満たす。彼は彼らを、永遠の命の食物で満たすであろう。他の箇所でこう言われているように。「富める者は乏しくなり、飢えた。しかし主を求める者は、あらゆる善を欠くことがない」。

Pars LXV, Caput XXVI

第LXV部 第XXVI章PL 9, 743B
1

Sacerdotum gloria, et sanctorum laetitia perfecta. --Dehinc sequitur, VERS. 16: Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt.

PL 9, 743B

祭司たちの栄光と、聖徒たちの完全な喜び。――続いて来る。「その祭司たちに、私は救いを着せ、その聖徒たちは、歓喜して歓喜する」(詩篇131:16)。

2

Sacerdotes superius justitia induuntur, sed profectum honoris sui sumunt: salutari scilicet induuntur, conformes effecti gloriae salutaris: quia, secundum Apostolum, de coelis salvificatorem nostrum exspectamus, qui potens est, secundum operationem efficientiae suae, corpus humilitatis nostrae conformare corpori gloriae suae (Phil. III, 20, 21) .

PL 9, 743B

祭司たちは先には義を着せられたが、己の名誉の進歩を受ける。すなわち、救いを着せられ、救いの栄光と同じ形にされる。使徒によれば、我々は天から我々の救い主を待つのであり、彼は、己の働きの作用の力によって、我々の卑しさの体を、己の栄光の体と同じ形にすることができるからである(フィリピ3:20、21)。

3

Hoc ergo salutari sacerdotes induuntur; sed et sancti exsultatione exsultabunt. Superius exsultabunt tantum, adhuc in humilitatis corpore positi, et spe tantummodo aeternitatis laeti: caeterum nunc perfecta exsultatione exsultantes, non spe, sed veritate, non in imagine, sed corpore.

PL 9, 743B

それゆえ、祭司たちはこの救いを着せられる。しかし聖徒たちも、歓喜して歓喜する。先には、ただ歓喜するとされたのは、なお卑しさの体に置かれ、永遠への希望においてのみ喜んでいたからである。しかし今は、完全な歓喜をもって歓喜している。希望においてではなく、真実において、像においてではなく、体において。

4

Est enim plerumque exsultatio, quae demutari solet vel casu, vel infirmitate, vel tempore: et vero haec sanctorum exsultatio est, ut exsultatione consummatae in se exsultationis exsultent.

PL 9, 743C

実際、歓喜はたいてい、偶然によっても、弱さによっても、時によっても変わるものである。しかし聖徒たちのこの歓喜は、それ自身において完成された歓喜の歓喜をもって歓喜する、というものである。

Pars LXV, Caput XXVII

第LXV部 第XXVII章PL 9, 744A
1

Regnum Christi. --Causa autem exsultationis ostenditur, VERS. 17: Illic producam cornu David. Cornu regni insigne est: per hoc enim unguentum regium regnaturis infundebatur.

PL 9, 744A

キリストの王国。――歓喜の理由が示される。「そこにダビデの角を生じさせよう」(詩篇131:17)。角は王権の印である。これによって、王となる者たちに、王の油が注がれたのである。

2

Illic cum dicitur, requies significatur, de qua dictum est, Haec requies mea in saeculum saeculi.

PL 9, 744A

「そこに」と言われるとき、休息が意味されている。それについては、「これは世の世に至る私の休息である」とある。

3

In hac igitur requies cornu David, id est, regnum illius de quo prophetatur David, Deus producit: non illud humanum, nec corruptibile, nec caducum, sed illud quod secundum requiem Dei in saeculum saeculi est. Et quorum erit regnum coelorum?

PL 9, 744A

それゆえ、この休息〔底本は requies。requie と読む〕において、神は、ダビデの角、すなわち、ダビデが預言されているその者の王国を生じさせる。それは人間的なものでも、朽ちるものでも、滅びるものでもなく、神の休息に従って、世の世に至るものである。そして、天の王国は誰のものとなるのか。

4

Nempe de quibus dictum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3) , id est, in quos aeternus rex, et cujus secundum Danielem regni finis nullus est, regnabit (Dan. VII, 27) .

PL 9, 744A

まさに、こう言われた者たちである。「霊において貧しい者たちは幸いである。天の王国は彼らのものだからである」(マタイ5:3)。すなわち、永遠の王が統治する者たちのことであり、ダニエルによれば、その王国に終わりはない(ダニエル7:27)。

Pars LXV, Caput XXVIII

第LXV部 第XXVIII章PL 9, 744B
1

Non latet. Prophetia omnis, lucerna Christi. --Non occultus igitur hic rex est: hunc Lex praedicat, hunc Prophetae pollicentur, hunc Joannes poenitentiae praedicator ostendit.

PL 9, 744B

隠されてはいない。すべての預言は、キリストの灯火である。――それゆえ、この王は隠されてはいない。律法が彼を宣べ、預言者たちが彼を約束し、悔い改めを宣べるヨハネが彼を示した。

2

Ille est enim, secundum Domini in Evangelio dictum, lucerna ardens, Christum tenebris mundi hujus ostendens (Joan. V, 35) .

PL 9, 744B

彼は実に、福音書における主の言葉によれば、燃える灯火であって、この世界の闇の中で、キリストを示す者である(ヨハネ5:35)。

3

Omnis igitur de eo prophetia, lucerna est ejus, ignorantiae nostrae nocti scientiae lumen ostendens, infideles atque impios veritatis luce confundens, et in Unigenito paternae majestatis gloriam docens. Et hoc illud est quod sequitur: Paravi lucernam Christo meo.

PL 9, 744B

それゆえ、彼についてのすべての預言は、彼の灯火であり、我々の無知の夜に知の光を示し、信じない者たちや不敬な者たちを真理の光で辱め、独り子において父の威厳の栄光を教える。そしてこれが、続く言葉である。「私は私のキリストのために灯火を備えた」。

4

VERS. 18. Inimicos ejus induam confusione: super ipsum autem floriet sanctificatio mea. Parata lucerna est, ne ad cognoscendum eum nox ignorationis obsisteret.

PL 9, 744C

「その敵たちに、私は恥をまとわせる。しかし彼の上には、私の聖化が花開く」(詩篇131:18)。灯火は備えられた。無知の夜が、彼を知ることに立ちふさがらないようにである。

5

Inimici ejus confusione induentur; videbunt enim filium hominis in majestate Patris sui: et non salute, sed confusione induentur, terreni scilicet et in dedecoris corpore resurgentes: super ipsum autem floriet sanctificatio mea.

PL 9, 744C

その敵たちは恥をまとう。人の子が父の威厳のうちにいるのを見るからである。そして救いではなく恥をまとう。すなわち、地上的な者たちであり、不名誉の体でよみがえる者たちである。「しかし彼の上には、私の聖化が花開く」。

6

Exaltavit, inquit, eum Deus, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, et terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur; quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 9 et 10) , qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 745A

「神は彼を高め、すべての名にまさる名を彼に与えた。それは、天のものも地のものも冥界のものも、すべての膝がイエスの名によってかがめられ、すべての舌が、主イエスは父なる神の栄光のうちにあると告白するためである」と、彼は言う(フィリピ2:9、10)。彼は、世々に祝福された者である。アーメン。

Pars LXVI, Prooemium

第LXVI部 冒頭PL 9, 745A
1

Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus; sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion: quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in saecula. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 745A

見よ、兄弟たちが一つになって住むことは、いかに善く、いかに快いことか。頭にある香油のように、それはアロンの髭に下り、その衣の縁にまで下る。ヘルモンの露のように、それはシオンの山に下る。そこに主は祝福と、とこしえまでの命とを命じたからである。詩篇の講解。

Pars LXVI, Caput I

第LXVI部 第I章PL 9, 745B
1

Bona multa non jucunda, et jucunda non bona. --Per omnem doctrinae ordinem gradibus scanditur; nam per gradus ad superiora provehimur.

PL 9, 745B

善いものの多くは快くなく、快いものの多くは善くない。――あらゆる教えの秩序は段を踏んで登られる。段によって我々はより高いところへ導かれるからである。

2

In eo enim quod ita coepit Propheta, VERS. 1: Ecce quam bonum et quam jucundum, docemur quid bonum atque jucundum sit: ut per cognitionem eorum, in bonis jucundisque maneamus.

PL 9, 745B

預言者がこのように始めたこと、すなわち「見よ、いかに善く、いかに快いことか」(詩篇132:1)において、我々は何が善であり何が快であるかを教えられる。それらを知ることによって、善く快いもののうちにとどまるためである。

3

Servata autem scienter ea ratio a Propheta est, ut bonum jucundumque sociaret: quia non omne quod bonum est, jucundum est, neque omne quod jucundum est, bonum est.

PL 9, 745B

預言者がこの道理を巧みに守ったのは、善いものと快いものを結びつけるためである。善いものがみな快いわけではなく、快いものがみな善いわけでもないからである。

4

Jucundus est luxus, sed bonus non est; est enim in ipsa illa corporalis lasciviae amoenitate detrimentum et salutis et famae.

PL 9, 745B

贅沢は快いが、善くはない。体の放縦というあの心地よさそのものの中には、健康にも名声にも損害があるからである。

5

Bona est tolerantia injuriae, maxime cum ad irreligiositatem compellimur poenis famis, sitis, frigoris, vigiliarum, contumeliarum, dolorum; sed jucunda non est: illic enim injuriosum perfectae virtutis officium est.

PL 9, 745B

不当な仕打ちを耐え忍ぶことは善い。とりわけ、飢え、渇き、寒さ、不眠、辱め、苦痛という刑罰によって不敬虔へと強いられるときはそうである。しかしそれは快くない。そこでは、完全な徳の務めは身を害するものだからである。

6

Et ita per haec nonnumquam et bonum jucunditate, et jucunditas solet eocarere quod bonum est.

PL 9, 745C

こうして、これらによって、時には善いものが快さを欠き、また快さが善であるものを欠くのが常である〔底本は eocarere。eo carere と読む〕。

Pars LXVI, Caput II

第LXVI部 第II章PL 9, 745C
1

Bonum jucundum, fraterna unitas; ubi vera. --Videamus quid sit illud quod bonum et jucundum esse Propheta demonstrat, scilicet habitare fratres in unum. Non humanas cohabitationes, nec terrenarum domorum communionem propheta David dicit.

PL 9, 745C

善く快いもの、兄弟の一致。それが真であるのはどこか。――預言者が善く快いものであると示しているそれが何であるかを見よう。すなわち、兄弟たちが一つになって住むことである。預言者ダビデが言うのは、人間の同居のことでも、地上の家々を共にすることでもない。

2

Nam fratres sub haec ipsa tectorum consortia dissidentes videmus, et inimicos saepe ejusdem domicilii habitatio continet: et nonnumquam incrementum odiis ipsa illa cohabitandi indignatio subministrat.

PL 9, 745C

実際、我々は、兄弟たちがこの屋根の共有の下でさえ争っているのを見るし、同じ住まいがしばしば敵同士をも抱えている。そして時には、共に住むことへのあの憤りそのものが、憎しみに増大を与える。

3

Sed novit esse Apostolus communem et religiosam domum, dicens: Ut scias quemadmodum te oporteat in domo Dei diversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15) . Itaque bonum et jucundum est in unum habitare fratres.

PL 9, 745C

しかし使徒は、共通の敬虔な家があることを知っていて、言う。「汝が、神の家においていかに身を処すべきかを知るためである。それは生ける神の教会であり、真理の柱また基である」(一テモテ3:15)。それゆえ、兄弟たちが一つになって住むことは善く快い。

4

Cum in unum habitant, conventu Ecclesiae congregantur: cum fratres nuncupantur, unicae voluntatis charitate concordes sunt.

PL 9, 746A

一つになって住むとき、彼らは教会の集まりによって集められている。兄弟と呼ばれるとき、彼らは唯一の意志の愛によって心を合わせている。

Pars LXVI, Caput III

第LXVI部 第III章PL 9, 746A
1

Unanimitatis indoles. --Ad primam enim apostolorum praedicationem hoc praecipuum fuisse credentium praeconium legimus, quod dicitur: Erat enim omnium credentium cor et anima una, assensu eadem, voluntate non dissonans, fide socia, amoris ac sententiae unanimitate perfecta (Act. IV, 32) .

PL 9, 746A

一致の性質。――使徒たちの最初の宣教において、信ずる者たちの際立った宣言はこれであったと、我々は読む。すなわち、こう言われている。「すべての信ずる者の心と魂は一つであった。同意において同じであり、意志において不調和でなく、信仰において結ばれ、愛と考えの一致において完全であった」(使徒言行録4:32)。

2

Et hoc testatur ille gentium Doctor dicens: Ut sitis omnes perfecti, eodem sensu, eadem sententia (I Cor. I, 10) .

PL 9, 746A

異邦人の教師もこれを証しして言う。「汝らがみな完全であるように、同じ思いにおいて、同じ考えにおいて」(一コリント1:10)。

3

Et rursum: Implete gaudium meum, ut idipsum sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes, unum sentientes, nihil per aemulationem sive per inanem gloriam agentes, sed in humilitate invicem arbitrantes praecellere super invicem, non sua, sed aliorum unusquisque vestrum contemplantes (Phil. II, 2 et seqq.) .

PL 9, 746A

さらに、「わが喜びを満たせ。汝らが同じことを思い、同じ愛をもち、心を一つにし、一つのことを思い、対抗心や空しい誉れによっては何事もせず、かえって謙遜において互いに相手を自分より優れていると考え、汝らの各人が自分のことではなく他の人のことを見つめて」(フィリピ2:2以下)。

4

Hoc Apostoli gaudium est, idipsum nos sapere, amore eodem contineri, per unius sensus sententiam unanimes permanere, non per aemulationem separari, neque per inanis gloriae studium dissidere, non sua, sed aliorum unumquemque cogitare oportere; ut ea quibus alienae voluntates in concordia detinendae sint cogitemus.

PL 9, 746B

これが使徒の喜びである。すなわち、我々が同じことを思い、同じ愛で保たれ、一つの思いの考えによって心を一つにしてとどまり、対抗心によって分かたれず、空しい誉れへの熱心によって仲違いせず、自分のことではなく他の人のことを各人が考えるべきだということである。それは、他人の意志を和合のうちに保つために必要なことを、我々が思いめぐらすためである。

5

Quod alio in loco admonet, dicens: Si possibile est ex vobis ad omnes pacem habentes (Rom. XII, 18) ). Ex nobis vult esse, ut, si possibile est, pax ad omnes sit.

PL 9, 746B

別の箇所で彼はこれを勧めて言う。「もし可能ならば、汝らのうちから、すべての人と平和をもち」(ローマ12:18)。彼は、もし可能ならば、すべての人との平和が我々に由来するものであることを望んでいる。

6

Voluntas nostra omnium amicitiis dedita sit, si et caeterorum natura habeat pacis affectum; dummodo non ex nobis causa aut interruptae aut non conservatae pacis existat.

PL 9, 746B

我々の意志はすべての人との友愛に捧げられているべきである、他の人々の本性もまた平和への心をもつならば。ただし、平和が破られたり保たれなかったりする原因が、我々から生じてはならない。

7

Hoc itaque populo Dei congruit, sub uno patre fratres, et sub uno spiritu unum esse, sub una domo unanimes incedere, sub uno capite unius corporis membra esse. Non enim oculus aurem odit, nec nares os exsecrantur, nec manus pedem spernit.

PL 9, 746C

それゆえ、一人の父の下で兄弟であり、一つの霊の下で一つであり、一つの家の下で心を一つにして歩み、一つの頭の下で一つの体の肢体であること、これが神の民にふさわしい。目は耳を憎まず、鼻は口を呪わず、手は足を退けないからである。

8

Haec enim ut officiis mutuis sibi, ita et amore destricta sunt. Hoc jucundum et bonum est, habitare fratres in unum, in eodem esse, idem esse, nec congregatione fieri nec amore diversos.

PL 9, 746C

これらは、互いの務めによってつながっているように、愛によっても結ばれている。これが快く善いことである。「兄弟たちが一つになって住む」こと、同じところにあり、同じであり、集まりにおいても愛においても異ならないことが。

Pars LXVI, Caput IV

第LXVI部 第IV章PL 9, 746C
1

Unctio Aaron quam adumbret unctionem. --Comparationem vero hujus boni jucundique Propheta constituit, dicens, VERS. 2: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron; quod descendit in oram vestimenti ejus.

PL 9, 746C

アロンの塗油はいかなる塗油を予示するか。――預言者はこの善く快いものの比較を立てて言う。「頭にある香油のように、それは髭に、アロンの髭に下り、その衣の縁に下る」(詩篇132:2)。

2

Aaron unguento, cujus compositio et confusio ex odoribus continetur, unctus est in sacerdotem (Levit. VIII, 12) . Hanc consecrationem primi sacerdotis sui Deo esse complacuit.

PL 9, 746D

アロンは、香料から成る調合と混合をもつ香油によって、祭司として塗油された(レビ記8:12)。神は、自らの最初の祭司のこの聖別を良しとした。

3

Dominum quoque nostrum invisibiliter et incorporaliter unctum esse cognovimus, cum dicitur, Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis (Psal. XLIV, 8) .

PL 9, 747A

我々の主もまた、目に見えない仕方で、体によらずに塗油されたと我々は知っている。「神よ、汝の神は歓喜の油を汝に注いだ」(詩篇44:8)と言われているからである。

4

Unctio ista terrena non est, incorporea est, invisibilis est: non de oleo ut sacerdos et propheta, non cornui ut rex, sed oleo exsultationis ungitur.

PL 9, 747A

この塗油は地上のものではなく、体をもたず、目に見えない。祭司や預言者のように油から、王のように角からではなく、歓喜の油によって塗られる。

5

Opus istud laetitiae spiritalis est, et ad sacramentum coelestis unctionis exsultationis fructus adhibetur: non materies ( al. materialis) creaturae est.

PL 9, 747A

この業は霊的な喜びのものであり、天の塗油の秘義のために、歓喜の実が用いられる。それは被造物の材料(別本では「物質的な」)ではない。

6

Quia corporalia corporalibus indigebant, Aaron myro confusionis ungitur: sed id quod corporale est, per efficientiam virtutis spiritalis imbutum, speciem olei coelestis imitatur.

PL 9, 747A

体に属するものは体に属するものを必要としたので、アロンは混合の香膏で塗られた。しかし、体に属するものは、霊的な力の働きによって浸されて、天の油の姿に似るのである。

7

Denique post hanc unctionem Aaron secundum legem Christus est nuncupatus, postquam unctionis confusio, per id quod a Deo confundi demonstrata est, in speciem unctionis invisibilis consecratur.

PL 9, 747A

ついに、この塗油ののち、アロンは律法によってキリストと呼ばれた。塗油の混合が、神によって混ぜ合わされるものと示されたことによって、見えない塗油の姿へと聖別されたのちのことである。

8

Ut igitur hoc myrum omnes foetentes odores et immundos cordium spiritus quocumque infusum fuerit extinguit, seque in omnia in quae infertur odor hic suavitatis infundit: ita per hoc sacramentum unctionis infusae, et per eam omni terrenorum ac sordentium vitiorum nostrorum foetore deterso, Deo jam quod est suave spiramus.

PL 9, 747B

それゆえ、この香膏が、注がれたところどこであれ、あらゆる臭う匂いと心の汚れた霊とを消し去り、この芳香が、持ち込まれたあらゆるものに自らを注ぐように、そのように、注がれた塗油のこの秘義によって、またそれによって我々の地上の汚れた悪徳のあらゆる悪臭が拭い去られて、我々は今や神にとって芳しいものを発する。

9

Novit hunc suaveolentiae spiritum beatus apostolus Paulus, dicens ita: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco, in his qui salvantur, et in his qui pereunt; et in istis quidem odor ex morte in mortem, istis autem odor ex vita in vitam (II Cor. II, 15 et 16) : ut odorem vitae nos esse viventibus, ita odorem esse mortis his qui in peccatis suis morerentur ostendens.

PL 9, 747B

幸いなる使徒パウロはこの芳香の霊を知っており、こう言う。「我々は、あらゆる場所で、救われる者たちの間でも滅びる者たちの間でも、神にとってキリストの良き香りである。ある者たちにとっては死から死へ至る香り、ある者たちにとっては命から命へ至る香りである」(二コリント2:15、16)。彼は、我々が生きる者たちにとっては命の香りであり、同様に、自らの罪のうちに死ぬ者たちにとっては死の香りであることを示している。

10

Ipse autem Christi odor ex nobis bonus Deo est. Ut igitur placitum hoc in primo, id est Aaron, sacerdote unguentum Deo extitit, quo in exemplum olei exsultationis perungebatur, gratum Deo ex se fidei et innocentiae odorem praebens: ita bonum et jucundum est habitare fratres in unum, per quod unanimitas voluntatis ejusdem, primis et maximis sacramentis bonorum coelestium comparatur.

PL 9, 747C

我々から出るキリストの香りそのものが、神にとって良いものである。それゆえ、この香油が、第一の、すなわちアロンという祭司において神に喜ばれるものであった、そのとき彼は歓喜の油の型に倣って塗られ、信仰と無垢の、神に快い香りを自らから放っていたのであるが、そのように、兄弟たちが一つになって住むことは善く快い。それによって、同じ意志の一致が、天の善きものの最初にして最大の秘義に比べられるのである。

Pars LXVI, Caput V

第LXVI部 第V章PL 9, 747C
1

Unctio Christi ab eo in virum perfectae fidei defluit. --Descendit autem unguentum a capite in barbam. Barba virilis aetatis ornatus est. Neque enim nos parvulos esse in Christo oportet., nisi ad id tantum quod dictum est.

PL 9, 747C

キリストの塗油は、彼から完全な信仰の人へと流れ下る。――香油は頭から髭へ下る。髭は成年の飾りである。我々はキリストにおいて幼子であってはならないのであって、ただ次に言われている点においてのみ例外である。

2

Parvuli malitia, non sensu (I Cor. XIV, 20) . Infideles autem omnes idem Apostolus parvulos esse, quia infirmes ad cibum firmum manentes adhuc lactis egeant, objurgat dicens: Lacte vos potavi, non cibo: nondum enim poteratis, sed neque adhuc potestis (I Cor. III, 2) .

PL 9, 747C

「悪意においては幼子であれ、思いにおいてはそうであるな」(一コリント14:20)。同じ使徒は、信じない者たちがみな幼子であると、すなわち弱い者として固い食物に耐えず、なお乳を必要としていると叱責して言う。「乳を汝らに飲ませ、食物は与えなかった。汝らはまだできなかったからである。今もなお、できない」(一コリント3:2)。

3

De se autem ita: Cum factus sum vir, ea quae sunt parvuli dereliqui (I Cor. XIII, 11) . Occurrere vero in id festinat, in virum consummatum, in mensuram aetatis plenitudinis corporis Christi (Ephes. IV, 13) .

PL 9, 748A

自分については次のように言う。「私は成人となったとき、幼子のものを捨てた」(一コリント13:11)。彼はそこへ達しようと急いでいる。「完成された人へ、キリストの体の充満の、年齢の度量へ」(エフェソ4:13)。

4

Unguentum hoc ergo in barbam Aaron, id est, in consummatae fidei virum, descendit a capite.

PL 9, 748A

それゆえ、この香油は、アロンの髭、すなわち完成した信仰の人へ、頭から下る。

5

Caput secundum Apostolum, viri Christus est (I Cor. XI, 3) : Moyses unguentum hoc composuit et confudit; sed componendum et confundendum Deus docuit, et Deus mediator in lege.

PL 9, 748A

使徒によれば、「男の頭はキリストである」(一コリント11:3)。モーセはこの香油を調合し、混ぜた。しかし調合し混ぜるべきことを教えたのは神であり、律法における仲介者は神であった。

6

De capite ergo, id est, de Christo descendit in barbam: et ab eo descendit, cui dictum est: Unguentum exinanitum nomen tuum (Cant. I, 2) . Descendit autem in eum, qui per aetatis firmitatem indemutabilis esset fidei firmitate mansurus.

PL 9, 748A

それゆえ、頭、すなわちキリストから髭へ下る。しかも、「注ぎ空けられた香油、汝の名は」と語りかけられたその者から下る(雅歌1:2)。そして、年齢の堅固さによって、信仰の堅固さにおいて変わることなくとどまるであろう者の上に下る。

7

Descendit autem etiam in oram vestimenti. Ora vestimenti ea sunt quae usque ad pedes defluunt, per quod ad omne corpus hic unguenti odor a capite in barbam, et deinde ad vestimenti oram descendit.

PL 9, 748B

またそれは衣の縁にも下る。衣の縁とは、足まで垂れ下がるものである。これによって、この香油の香りは、頭から髭へ、さらに衣の縁へと下り、全身に及ぶ。

8

In his autem mulieribus quae ungentes Dominum typum Ecclesiae in Evangelio praetulerunt, ita docemur, quod una caput, alia pedes unxerit: per quod quaeque earum significatur in parte corporis omne corpus unxisse. Media itaque corporis praetermissa sunt. Nam dum ora vestimenti et barba memorantur, omne in his corpus ostenditur.

PL 9, 748B

福音書において、主に香油を注いで教会の型を前に示した女たちにおいても、一人は頭に、もう一人は足に注いだと我々は教えられる。それによって、彼女たちの各人は、体の一部において全身に注いだことが意味されている。こうして、体の中間は省かれている。実際、衣の縁と髭が語られるとき、これらにおいて全身が示されているのである。

Pars LXVI, Caput VI

第LXVI部 第VI章PL 9, 748B
1

Sion Ecclesia. Hermon mons Phoenicis interpretatur anathema. Gentium profana religione colitur. --Additur etiam et alterius comparationis exaequatio, cum dicitur, VERS. 3: Sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion.

PL 9, 748B

シオンは教会。ヘルモンはフェニキアの山で、解釈すれば「アナテマ」。異邦人の俗なる宗教によって崇拝されている。――さらに別の比較の対応が加えられる。こう言われるときである。「ヘルモンの露のように、それはシオンの山に下る」(詩篇132:3)。

2

Ros ab Hermon in Sion non descendit; multo enim a se intervallo hi montes divisi sunt. Neque sane natura fert, ut ros a loco in locum descendat.

PL 9, 748C

露はヘルモンからシオンへは下らない。これらの山は互いに大きな隔たりによって分かたれているからである。また、露が場所から場所へ下ることは、自然の理にも合わない。

3

Sion autem est secundum doctrinam coelestem Ecclesia, vel quae nunc est, vel quae erit sanctorum, quae per resurrectionem glorificatorum, et laetantium Angelorum coetu frequentatur.

PL 9, 748C

ところでシオンは、天の教えによれば教会であり、今ある教会、あるいは聖徒たちのものとなる教会である。それは、栄光を受けた者たちの復活と、喜ぶ天使たちの集会によって満たされる。

4

Hermon autem mons est in Phoenice, cujus interpretatio anathema est: quod enim nobiscum anathema nuncupatur, id hebraice Hermon dicitur.

PL 9, 748C

ヘルモンはフェニキアにある山で、その解釈は「アナテマ」である。我々のもとで「アナテマ」と呼ばれるものが、ヘブライ語ではヘルモンと言われるからである。

5

Fertur autem id, de quo etiam nescio cujus liber exstat, quod angeli concupiscentes filias hominum, cum de coelo descenderent, in hunc montem maxime excelsum convenerint. Sed haec praetermittamus.

PL 9, 748C

ところで、誰のものとも知れぬ書さえ存在するそのことが語り伝えられている。すなわち、天使たちが人の娘たちを欲して天から降りたとき、この極めて高い山に集まったというのである。しかしこれは措いておこう。

6

Quae enim libro legis non continentur, ea nec nosse debemus: commemorata autem ob id tantum sunt, quia nos de hoc monte Dei per Prophetam professio commovebat.

PL 9, 749A

律法の書に含まれていないことは、我々は知るべきでもないからである。それが思い出されたのは、ただ、神のこの山について預言者によってなされた宣言が我々を動かしたからにすぎない。

7

Certe hodie gentes montem hunc profana religione venerantur: et interpretationem nominis sui, quod est anathema, ipsa illa impiae superstitionis sede testantur.

PL 9, 749A

確かに今日、異邦人はこの山を俗なる宗教によって崇めており、その名の解釈、すなわちアナテマを、不敬な迷信のまさにその座によって証している。

Pars LXVI, Caput VII

第LXVI部 第VII章PL 9, 749A
1

Ros ab Hermon in Sion, a maledictione in benedictionem transitus. --Ros vero de coelis est, et inter benedictionum munera optari eum meminimus, cum Isaac ad Jacob ait : Et det tibi Deus a rore coeli et ab ubertate terrae multitudinem (Gen. XXVII, 28) .

PL 9, 749A

ヘルモンからシオンへの露、呪いから祝福への移行。――露は天からのものであり、祝福の賜物のうちにそれが願われていることを、我々は思い起こす。イサクがヤコブに言うときである。「神が汝に、天の露と地の豊かさから、多くのものを与えるように」(創世記27:28)。

2

Ergo quia munera et benedictiones Dei, quibus primum omnia cum creata et facta sunt benedixit, postea vero ex peccato Adae in anathemate constiterunt; gratum Deo est, ea rursum in sanctificationis sedem redire atque descendere.

PL 9, 749A

それゆえ、神の賜物と祝福は、万物が創造され造られたとき、神がまずそれらによって万物を祝福したものであるが、のちにアダムの罪によってアナテマのうちに置かれた。それらが再び聖化の座へと戻り、下ることは、神に喜ばれる。

3

Benedictus enim homo fuit: sed post benedictionem peccavit, et statim impius fuit. Sed qui mavult peccatoris poenitentiam quam mortem, vult benedictionis suae rorem ab Hermon in Sion descendere, id est, ex impietatis sede in santificationis locum transire.

PL 9, 749B

人は祝福されていた。しかし祝福ののちに罪を犯し、たちまち不敬虔な者となった。だが、罪人の死よりも悔い改めをむしろ望む者は、自らの祝福の露がヘルモンからシオンへ下ること、すなわち不敬虔の座から聖化の場所へ移ることを望む〔底本は santificationis。sanctificationis と読む〕。

4

Rore enim omnia virescunt, aluntur, augentur: ita principali illa Dei benedictione homo gignitur, spirat, excrescit.

PL 9, 749B

露によってすべてのものは青み、養われ、育つ。同様に、神のあの根源的な祝福によって、人は生まれ、息をし、成長する。

5

Est ergo bonum atque jucundum, ut a gentili errore, id est, a profana Hermon veneratione descendens, ad Sion, id est ad aeternae beatitudinis domum transeat, et eum qui salute omnium laetatur oblectet, ob id: Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in saecula: in Sion scilicet, vel etiam in unanimitate cohabitantium fratrum.

PL 9, 749B

それゆえ、異邦人の迷いから、すなわちヘルモンへの俗なる崇敬から下り、シオンへ、すなわち永遠の幸いの家へ移り、万人の救いを喜ぶ者を楽しませることは、善く快い。そのゆえに、「そこに主は祝福と、とこしえまでの命とを命じたからである」。すなわちシオンにおいて、あるいはまた、共に住む兄弟たちの一致において、である。

6

Benedictiones enim Ecclesia sola largitur, vitam aeternam unanimitas promeretur. Qui dixit enim aeternae vitae viam pandens, diligite invicem sicut ego dilexi vos, non mendax est (Joan. XIII, 34) .

PL 9, 749C

祝福を与えるのは教会のみであり、永遠の命は一致によって得られる。永遠の命への道を開きつつ、「互いに愛し合え、私が汝らを愛したように」(ヨハネ13:34)と言った者は、偽る者ではない。

7

Est enim ipse veritas, via, vita, Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 749C

彼自身が真理であり、道であり、命であるからである。すなわち我々の主イエス・キリストであり、世々にわたって祝された者である。アーメン。

Pars LXVII, Prooemium

第LXVII部 冒頭PL 9, 750A
1

Ecce nunc benedicite Dominum omnes servi ejus: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit coelum et terram. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 750A

見よ、今、主を祝福せよ、主のすべての僕たちよ。主の家に、我々の神の家の庭に立つ者たちよ。夜に、諸君の手を聖なるものへ挙げ、主を祝福せよ。天と地を造った主が、シオンから汝を祝福するように。詩篇の講解。

Pars LXVII, Caput I

第LXVII部 第I章PL 9, 750A
1

Benedicere cujus sit. --Finem sumunt Cantica graduum, sed ascensionibus suis dignum. Cum enim per ea ad cognitionem sacramenti coelestis scandatur; necesse est, ut postea benedictio ei ad quem conscensum sit debeatur.

PL 9, 750A

祝福することは誰のものか。――「都上りの歌」は終わりを迎えるが、その上りにふさわしい終わりである。それらを通して天の秘義の認識へと登るのであるから、そのあとで、登り着いたその相手に祝福が捧げられねばならないからである。

2

Vocat igitur omnes Propheta ad benedicendum Dominum: et tamquam consummatis omnibus, universos ad contestationem honoris debiti congregat, dicens, VERS. 1: Ecce nunc benedicite Dominum omnes servi ejus.

PL 9, 750A

それゆえ預言者はすべての人を、主を祝福するよう呼ぶ。そして、すべてが成し遂げられたかのように、万人を、負うべき栄誉の証しへと集めて言う。「見よ、今、主を祝福せよ、主のすべての僕たちよ」(詩篇133:1)。

3

In eo autem quod ait, Ecce nunc, elaboratae ascensionis perfectum (consummatum) opus esse significat: ut jam nunc benedicant, quia proficientes ascenderint. Benedicendus est, quia nos in excelsum provexerit, quia fidei gradibus in sublime domus suae elevaverit.

PL 9, 750B

「見よ、今」と言うことで、彼は、苦心した上りの完成した(完了した)業であることを示している。すなわち、進歩して上ってきたのだから、今や祝福せよということである。主は祝福されねばならない。主が我々を高みへ運び、信仰の段によって自らの家の高みへと引き上げたからである。

4

Benedictione autem Dei os peccatoris indignum est: et idcirco ait: omnes servi ejus. Non omnium est Deo accepta benedictio: neque se promiscuus putet placere posse. Soli istud competit Dei servo, non peccati servo, nec saeculi servo.

PL 9, 750B

罪人の口は神の祝福にふさわしくない。それゆえ彼は言う、「そのすべての僕たち」と。神に受け入れられる祝福は、すべての人のものではない。区別なき者が、自分は喜ばれうると思ってはならない。これは神の僕にのみ適う。罪の僕にも、世の僕にも適わない。

5

Omnis enim, inquit, qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34) . Servo igitur Dei competit, ut Dominum suum religioso ore benedicat.

PL 9, 750B

「罪を行う者は誰でも、罪の僕である」(ヨハネ8:34)と彼は言うからである。それゆえ、神の僕には、敬虔な口で自らの主を祝福することが適う。

Pars LXVII, Caput II

第LXVII部 第II章PL 9, 750C
1

Ac ne ipsi quidem servo hoc erit proprium, qui se servum nomine solo profiteatur, qui etiam nunc cunctabundus et fluctuans incerto fidei vento circumferatur, cujus cogitatio et voluntas in recordatione peccaminum, et in curas voluptatum evagetur.

PL 9, 750C

しかし、名だけで自らを僕と公言する者、なお今もためらい、揺れ、定まらぬ信仰の風に運び回され、その思いと意志が罪の思い出と快楽への気遣いへとさまよう者には、僕であっても、これは固有のものとはならない。

2

Et idcirco cum dixisset: Ecce nunc benedicite Dominum omnes servi ejus, adjecit: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Qui stat, loco non movetur.

PL 9, 750C

それゆえ彼は、「見よ、今、主を祝福せよ、主のすべての僕たちよ」と言ったのち、付け加えた。「主の家に、我々の神の家の庭に立つ者たちよ」。立つ者は、場所を動かない。

3

Jam cucurrit, jam ascendit; jam immobilis manet, jam avide bibit beatam illam Prophetae vocem: Statuit super petram pedes meos (Psal. XXXIX, 3) ; et rursum: In petra exaltasti me (Psal. XXVI, 6) ; et audiet tamquam Moysi sibi dici: Tu autem sta hic mecum (Exod. XXXIV, 2) .

PL 9, 750C

すでに彼は走り、すでに登った。すでに不動にとどまり、すでに預言者のあの幸いな言葉を貪るように飲む。「彼は私の足を岩の上に立たせた」(詩篇39:3)。また、「岩の上に汝は私を高く上げた」(詩篇26:6)。そして、モーセに言われたのと同じように、自分に言われるのを聞くだろう。「されば汝は、ここで私と共に立て」(出エジプト記34:2)。

4

De peccatoribus autem ita legimus: Dilexerunt movere pedes suos (Jerem. XIV, 10) . Standum ergo est in domo Domini; quia benedictio stantium placeat, et stantium in domo illa sancta et coelesti Jerusalem, et Angelorum frequentium, ad quam per hanc Ecclesiae et conventus nostri domum scanditur.

PL 9, 751A

罪人たちについては、こう読む。「彼らは自分の足を動かすことを愛した」(エレミヤ14:10)。それゆえ主の家に立たねばならない。立つ者たちの祝福が喜ばれるからである。すなわち、あの聖なる天のエルサレム、天使たちの群れ集うエルサレム〔et Angelorum frequentium の係りは定かでない。エルサレムに係ると取った〕の家に立つ者たちの祝福が。そこへは、教会のこの家、我々の集会の家を通して登るのである。

Pars LXVII, Caput III

第LXVII部 第III章PL 9, 751A
1

Atrii et domus Dei discrimen. --Et quia plures apud Patrem mansiones sunt (Joan. XIV, 2) , benedicunt Dominum non solum in domo stantes, sed etiam in atriis ejus. Non omnis domus atrium est.

PL 9, 751A

庭と神の家の区別。――「父のもとには多くの住まいがある」(ヨハネ14:2)のだから、主を祝福するのは、家に立つ者だけでなく、その庭に立つ者たちもである。家のすべてが庭であるわけではない。

2

Domus est etiam quidquid extra atrium est: interior autem et familiarior atrii sedes est. Interius ergo stabunt, qui in atrio sunt: quia sit licet dignitas in domo stare; praevenit tamen ille qui in atrio steterit.

PL 9, 751A

庭の外にあるものもまた家である。しかし庭の座は、より内側であり、より親密である。それゆえ庭にいる者たちは、より内側に立つであろう。家の中に立つことに尊厳があるとしても、庭に立った者のほうが先んじるからである。

3

Diversos vero esse eos qui in domo, et eos qui in atrio sint, alibi Propheta demonstrat, dicens: Plantati in domo Domini, in atriis Dei nostri florient (Ps. XCI, 14) . Major fructus est effloruisse.

PL 9, 751B

家にいる者たちと庭にいる者たちが異なることを、預言者は別の箇所で示して言う。「主の家に植えられた者たちは、我々の神の庭で花を咲かせるだろう」(詩篇91:14)。花を咲かせることは、より大きな実りである。

4

Et licet plantatio habeat dignitatem, praecellit tamen efflorescentium honor: quia ut initium in plantatione est, ita gaudium boni operis in flore est.

PL 9, 751B

植えられることに尊厳があるとしても、花咲く者たちの栄誉はそれにまさる。始まりが植えられることにあるように、善い業の喜びは花にあるからである。

Pars LXVII, Caput IV

第LXVII部 第IV章PL 9, 751B
1

An hic hebraeo textui additio facta. --Reperi autem quosdam ambiguos circa hoc, in atriis domus Domini, fuisse: dicentes idcirco hoc a translatoribus primis adjectum esse, quia sub iisdem versibus sequenti psalmo continetur, opinantibus ipsis scriptorum vitio in libris hebraicis fuisse praeteritum.

PL 9, 751B

これはヘブライ語本文への付加か。――ところで私は、「主の家の庭に」というこの句について、疑いをもつ者たちがいたことを見いだした。彼らは、これは最初の訳者たちによって付加されたのだと言う。この句は次の詩篇に同じ詩句と共に含まれているので、訳者たち自身が、写字者の誤りによってヘブライ語の書では抜け落ちたのだと考えたからだ、というのである。

2

Sed novi interpretes quae volunt tractent: nobis vero obsequendum est et auctoritati translationum, et vetustati.

PL 9, 751C

しかし、新しい訳者たちは、望むように扱えばよい。我々は、諸訳の権威と古さに従わねばならない。

Pars LXVII, Caput V

第LXVII部 第V章PL 9, 751C
1

Preces operibus nudae, nullae. Opera sint laeta et cum Dei laude. --In hanc autem spem standi in domo et in atriis Domini Propheta nos hortatur, dicens, VERS. 2: In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.

PL 9, 751C

業を欠いた祈りは、無である。業は喜ばしく、神への賛美を伴うものであれ。――預言者は、家と主の庭に立つというこの望みへと我々を励まして言う。「夜に、諸君の手を聖なるものへ挙げ、主を祝福せよ」(詩篇133:2)。

2

Agimus enim, secundum Apostolum, sub principibus harum tenebrarum (Eph. VI, 12) ; et nox nos saeculi detinet, quae per evangelicam praedicationem jam prodiit in lucem. Nox enim jam proficiscitur, sicut in die decenter ambulate (Rom. XIII, 12 et 13) .

PL 9, 751C

我々は、使徒によれば「この闇の君主たちの下」で行動しており(エフェソ6:12)、世の夜が我々を捕らえているからである。その夜は、福音の宣教によってすでに光の中へ進み出た。「夜はすでに去りゆく。昼のように、品位をもって歩め」(ローマ13:12、13)。

3

In hac igitur nocte ignorantiae, insidiarum, infirmitatum, concupiscentiarum, vitiorum, elevandae manus sunt in sancta; non ad precandum et orandum tantum, sed et ad operandum. Preces enim nudae non proficiunt.

PL 9, 751C

それゆえ、無知、策略、弱さ、欲望、悪徳のこの夜においては、手は聖なるものへ挙げられねばならない。ただ願い祈るためだけでなく、行うためにもである。裸の祈りは益をもたらさないからである。

4

Elevanda autem opera nostra sunt in Dei sancta, id est, in nudis vestiendis, in esurientibus cibandis, in sitientibus potandis, in afflictis consolandis, in oppressis adjuvandis, in omnibus diligendis.

PL 9, 751D

我々の業は、神の聖なるものへと挙げられねばならない。すなわち、裸の者に着せること、飢えた者に食べさせること、渇いた者に飲ませること、悩む者を慰めること、虐げられた者を助けること、すべての人を愛することにおいてである。

5

Haec enim nos in hac corporis nostri infirmitate sanctificant, haec Deo placita et sancta sunt. Et hoc non ignorat Propheta, dicens: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Ps. CXL, 2) .

PL 9, 752A

これらこそ、我々の体のこの弱さの中で、我々を聖とするものであり、これらこそ神に喜ばれ、聖である。預言者もこれを知らないのではなく、言う。「私の手を挙げることは夕べの供え物」(詩篇140:2)。

6

Nunc enim in consummationem saeculi, quod est vespertinum, non in tauris et in hircis, sed in operibus bonis Deo hostia est.

PL 9, 752A

今や世の終わりに向けて、それは夕べである。雄牛や山羊においてではなく、善い業において、神への犠牲がある。

7

Moyses nos docuit exemplo, qui cum elevatis constitisset manibus, vincebat; summissis vero in terram, vincendum populum ab hoste praebebat (Exodi XVII, 11): ostendens per hanc formam, hostem nostrum, si terrena opera nostra sint, vincere; si excelsa vero sint, esse vincendum.

PL 9, 752A

モーセが範例によって我々に教えた。彼は手を挙げて立っていたときは勝ち、手を地に下ろしたときは、民が敵に打ち負かされるようにしていた(出エジプト記17:11)。この型によって、我々の業が地上のものであれば我々の敵が勝ち、高いものであれば敵は打ち負かされるべきものとなることを示している。

8

Elevandae igitur manus nostrae sunt in noctibus, ut plantemur in domo, ut in atriis floreamus.

PL 9, 752B

それゆえ我々の手は、夜に挙げられねばならない。家に植えられ、庭に花咲くためである。

9

Et benedicendus est Dominus, id est, cum Dei benedictione semper operandum est, ne cum panem inopi praebeas, metu famis tristis sis; ne cum sumptus indigenti offeras, damnum putes; ne cum nudum veste induas, exui te existimes. Hilarem enim datorem amat Deus (II Cor. IX, 7) .

PL 9, 752B

そして主は祝福されねばならない、すなわち、神への祝福とともに常に行わねばならない。貧しい者にパンを与えるとき、飢えを恐れて悲しむことのないように。困窮する者に費えを差し出すとき、損失と思うことのないように。裸の者に衣を着せるとき、自分が脱がされると思うことのないように。「神は、喜んで与える者を愛する」からである(二コリント9:7)。

Pars LXVII, Caput VI

第LXVII部 第VI章PL 9, 752B
1

Horum merces. --Quid autem laeta et benedicentia elevatarum manuum opera mereantur, ostendit dicens, VERS. 3: Benedicat te Dominus ex Sion, Dominus scilicet Ecclesiae, et sanctae Jerusalem, et civitatis vivis gemmarum lapidibus extructae.

PL 9, 752B

これらの報い。――ところで、挙げられた手の、喜ばしく祝福を伴う業が何に値するかを、彼は示して言う。「主がシオンから汝を祝福するように」(詩篇133:3)。すなわち、教会の主、聖なるエルサレムの主、生きた宝石の石で建てられた都の主が、である。

2

Et ut in Deo vero et aeterno spem omnem nostram positam cognosceremus; adjecit: Qui fecit coelum et terram; eum scilicet Ecclesiarum Deum esse demonstrans, qui coelum fecisset et terram: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 752B

そして、我々のすべての望みが真の永遠の神に置かれていることを我々が知るようにと、彼は付け加えた。「天と地を造った者」。すなわち、諸教会の神は、天と地を造った者であることを示しているのである。我々の主イエス・キリストを通して。彼は世々にわたって祝された者である。アーメン。

Pars LXVIII, Prooemium

第LXVIII部 冒頭PL 9, 752C
1

Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Laudate Dominum, quia benignus est Dominus: psallite nomini ejus, quoniam suave est: quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi.

PL 9, 752C

主の名を賛美せよ。僕たちよ、主を賛美せよ。主の家に、我々の神の家の庭に立つ者たちよ。主を賛美せよ、主は慈愛に満ちているからである。その名に奏でよ、それは甘美だからである。主はヤコブを自らのために選び、イスラエルを自らの所有として選んだからである。

2

Quia ego novi quam magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. Omnia quaecumque voluit (Infra, quae voluit) fecit in coelo et in terra, in mari et in abyssis. Educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit.

PL 9, 752C

私は知っているからである、主がいかに偉大であるか、そして我々の神がすべての神々にまさっていることを。主は、望んだことをすべて(下では「望んだこと」)、天でも地でも、海でも深淵でも行った。地の果てから雲を引き上げ、稲妻を雨のために造った。

3

Qui producit ventos de thesauris suis, qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus. Emisit (Hil. et misit) signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem et in omnes servos ejus. Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes.

PL 9, 752D

風をその宝庫から取り出す者、エジプトの初子を、人から家畜に至るまで打った者。エジプトよ、汝の只中に、しるしと不思議を送り出した(ヒラリウスでは「そして送った」)、ファラオとそのすべての僕たちに対して。多くの異邦人を打ち、強い王たちを殺した者。

4

Seon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan occidit: et dedit terram eorum haereditatem (repetitur haereditatem) Israel populo suo. Domine, nomen tuum in saeculum, et memoriale tuum in generationem (Infra, generatione) et generationem.

PL 9, 753A

アモリ人の王シホン、バシャンの王オグ、カナンのすべての王国を殺し、その地を嗣業として(「嗣業として」が繰り返される)、その民イスラエルに与えた。主よ、汝の名はとこしえに、汝の記念は世代へ(下では「世代において」)、また世代へ。

5

Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis consolabitur. Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

PL 9, 753A

主は自らの民を裁き、その僕たちのうちに慰めを得るからである。異邦人の偶像は銀と金、人の手の業である。

6

Os habent, et non loquentur; oculos habent et non videbunt; aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt, neque est spiritus in ore eorum, non clamabunt in gutture suo.

PL 9, 753A

口はあるが語らず、目はあるが見ず、耳はあるが聞かず、鼻はあるが嗅がず、手はあるが触れず、足はあるが歩かず、その口には息もなく、その喉で叫ぶこともない。

7

Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Domus Israel, benedicite Dominum; domus Aaron, benedicite Dominum; domus Levi, benedicite Dominum; qui timetis Dominum, benedicite eum. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 753A

それらを造る者も、それらに頼るすべての者も、それらと同じようになれ。イスラエルの家よ、主を祝福せよ。アロンの家よ、主を祝福せよ。レビの家よ、主を祝福せよ。主を畏れる者たちよ、主を祝福せよ。詩篇の講解。

Pars LXVIII, Caput I

第LXVIII部 第I章PL 9, 753B
1

Scriptura mysteriis feta peritum lectorem postulat ac pium. Comparatio. Psalmus hic per corporalia gesta sensum prodit altiorem. Qui tractandus. --Psalmus secundum simplicitatem audientium absolutus videtur.

PL 9, 753B

聖書は奥義をはらみ、熟達した敬虔な読者を求める。比較。この詩篇は、体に属する事績を通して、より高い意味を示す。この詩篇はいかに扱うべきか。――詩篇は、聞く者たちの素朴さに従えば、平明なものと見える。

2

Ea enim ex majore parte in eo continentur, quae libro Exodi inscripta sunt, Aegypti plagae, Pharaonis poena, regum mortes, et hostilis terrae obtenta hereditas.

PL 9, 753B

そこに含まれているものの大部分は、出エジプト記の書に記されたことである。すなわち、エジプトの災い、ファラオの罰、王たちの死、敵の地の嗣業の獲得である。

3

Sed secundum Apostolum, quae in lege sunt, umbra est futurorum; quae in ea gesta fuerunt, allegorumena sunt, non negligenter audienda sunt: quia sub corporalium gestorum fide in exemplum sint spiritalium operum constituta.

PL 9, 753B

しかし使徒によれば、律法にあるものは来るべきものの影であり、その中で行われたことは寓意であって、軽んじて聞かれてはならない。体に属する事績の確かさのもとで、霊的な業の範例として据えられているからである。

4

Magnae autem diligentiae res est, virtutem verborum collocatorum expendere, et scire quid cuique rei sub eorum quae dicta sunt significatione sit proprium.

PL 9, 753C

並べられた言葉の力を吟味し、語られたことの意味のもとで、それぞれの事柄に何が固有であるかを知ることは、大きな注意を要することである。

5

Ut enim non omnium est, herbarum genera virtutesque nosse, et si quis imperitus aut nescius in agrum his salubribus herbis divitem venerit, omnia inutilia et promiscue genita existimans praeteribit; at vero si peritus et doctus hunc pretiosum in his graminibus ( al. germinibus) agrum fuerit ingressus, omnia quae ab aliis praeterita erunt demetet, et ea quae ab ignaris erunt neglecta mirabitur; sciens quando utile metendorum eorum tempus sit, et in quae genera sanitatum his utendum sit, et quantum ex his, aut quo usque moderandum sit: sic et in divinis Scripturis esse intelligendum est, ut si eas impia auris et mens rustica audiat, tamquam otiosas et non necessarias negligat; at vero si cadens ad cognitionem Dei auditor aut lector adstiterit, et cui frequens lectio, et spiritalis gratiae donum scientiam dijucandi singula, intelligendique praestiterit; mirabitur omnia, atque his secundum naturales eorum virtutes et efficientias utetur; non ignarus quando quid praesumendum sit, et in quam curationem eligendum; quando ex eo corpori sanatio, quando animae medela tribuenda sit; ne quid praeproperum, ne quid importunum ac tardum sit: sed collatis et virtutibus, et temporibus, et rebus, non imperite his quae sibi comperta fuerint utatur: quod quidem maxime in hoc psalmo ita esse intelligitur.

PL 9, 753C

実際、草の種類とその力を知ることは、すべての人にできることではない。もし未熟な者、あるいは知らぬ者が、これらの薬効ある草に富んだ畑に来たなら、すべてを役に立たず無差別に生えたものと思って通り過ぎるであろう。だが、熟達し学んだ者が、この草(別本では「芽」)の中の貴重な畑に入ったなら、他の人々が通り過ぎたものをすべて刈り取り、無知な者たちが顧みなかったものに驚嘆するであろう。彼は、それらを刈るべき有益な時がいつか、どの種類の癒やしにそれらを用いるべきか、またそれらのうちどれだけを、どこまで加減すべきかを知っているからである。神の聖書についても、同じように解さねばならない。もし不敬虔な耳と粗野な心がそれを聞くなら、むだで不要なものとして顧みないであろう。だが、神の認識へと向かう〔底本は cadens。推測により tendens と読む〕聞き手あるいは読み手がそこに立ち、頻繁な読書と、霊的な恩寵の賜物とが、一つ一つを見分け〔底本は dijucandi。dijudicandi と読む〕理解する知識を与えているなら、彼はすべてに驚嘆し、それらの自然の力と作用に従って用いるであろう。いつ何をあらかじめ取るべきか、どの治療のために選ぶべきかを知らないわけではなく、それによっていつ体に癒やしを、いつ魂に薬を与えるべきかを知っている。何事も早すぎず、時宜に反せず、遅すぎることのないように、力と時と事柄を照らし合わせて、自らが見いだしたものを未熟でなく用いるのである。このことは、この詩篇において特にそのとおりであると解される。

6

Incredibilem enim in modum ea rebus gestis verba subjecta sunt, ut cum fideliter illa quae gesta sunt enuntiarent, majorem tamen internae et spiritalis intelligentiae profectum ex se ita collocata praestarent.

PL 9, 754A

実際、これらの言葉は、信じがたい仕方で事績に添えられている。それらは、行われたことを忠実に語りながら、しかもそのように配されることによって、内的で霊的な理解のより大きな進歩を、自らからもたらすのである。

7

Neque tantum haec ratio observata est, ut res ipsae, quae corporaliter gestae sunt, ad ostendendam Dei magnificentiam commemorarentur: verum etiam ut per cognitiones gestorum, et virtutes nominum exemplum de se gerendis, in his quae sunt gesta, praeberent.

PL 9, 754A

この理が守られたのは、体をもって行われた事柄そのものが、神の壮大さを示すために記されるということだけのためではない。むしろ、事績の認識と名の力を通して、行われたことのうちに、自らを処するための範例をもたらすためでもある。

8

Itaque necessarium est, haec singula personis, temporibus, virtutibus discernere; ut ea quae incuriosae aures tamquam non necessaria forte perdiderint, ipsa illa ad humanae infidelitatis medelam sanationemque referantur. Et hoc ipsis rebus in psalmo docebimus, qui ita coeptus est.

PL 9, 754B

それゆえ、これら一つ一つを、人格、時、力ごとに見分ける必要がある。無頓着な耳が不要なものとしておそらく捨ててしまうであろうものが、人間の不信仰の癒やしと回復に関わるものとされるためである。そしてこのことを、このように始められた詩篇の、事柄そのものにおいて我々は教えるであろう。

Pars LXVIII, Caput II

第LXVIII部 第II章PL 9, 754B
1

Laus praestat benedictioni. Nomina Dei laude digna. --VERS. 1 3. Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum; qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Laudate Dominum, quia benignus est Dominus: psallite nomini ejus, quoniam suave est.

PL 9, 754B

賛美は祝福にまさる。神の名は賛美に値する。――「主の名を賛美せよ。僕たちよ、主を賛美せよ。主の家に、我々の神の家の庭に立つ者たちよ。主を賛美せよ、主は慈愛深いからである。その名に奏でよ、それは甘美だからである」(詩篇134:1-3)。

2

Et contuendum in exordio psalmi est, quod ad laudem nos Dei advocat, cum in superiore psalmo ad solam benedictionem hortatus sit. Praestare autem laudem benedictioni non ambiguum est. Primus enim ordo in benedictione positus est, sed consummatur in laude.

PL 9, 754B

詩篇の冒頭で見るべきことは、前の詩篇では祝福だけを勧めていたのに、ここでは我々を神への賛美へと呼び出していることである。賛美が祝福にまさることは疑いない。最初の序列は祝福に置かれているが、それは賛美において完成されるからである。

3

Et laus non incipienda confuse est, sed ordine ac modo confitenda est. Hoc enim primum est: Laudate nomen Domini.

PL 9, 754C

そして賛美は、混乱したまま始めてはならず、秩序と節度をもって告白されねばならない。まず第一のことはこれである。「主の名を賛美せよ」。

4

Nomen ergo Domini primum laudare admonemur, quia Deus coeli sit, quia Deus terrae sit, quia Deus mundi sit, quia Deus, quod fidei nostrae et spei proprium est, Abrahae et Isaac et Jacob sit. In his enim primum Deo laus est.

PL 9, 754C

それゆえ我々は、まず主の名を賛美するよう戒められる。主が天の神であり、地の神であり、世界の神であり、また、我々の信仰と望みに固有のこととして、アブラハム、イサク、ヤコブの神であるからである。神への賛美は、まずこれらにおいて成り立つ。

Pars LXVIII, Caput III

第LXVIII部 第III章PL 9, 754C
1

Quo ordine ad laudem Dei perveniatur. --Sequens vero praeceptum est, Laudate servi Dominum. Per cognitionem nominis Dei ad scientiam ejus proficimus.

PL 9, 754C

いかなる順序で神への賛美に至るか。――次の掟は、「僕たちよ、主を賛美せよ」である。神の名の認識を通して、我々は神の知識へと進む。

2

Jam enim non nomen Domini, sed Dominum laudamus, cognoscentes cur Deus coeli sit, cur Deus terrae sit, cur Deus mundi sit, cur Deus Abrahae et Isaac et Jacob sit.

PL 9, 754C

今や我々は、主の名ではなく主を賛美する。なぜ天の神であり、なぜ地の神であり、なぜ世界の神であり、なぜアブラハム、イサク、ヤコブの神であるかを知っているからである。

3

Haec enim primum puerilis doctrinae rudimenta transgressi, Deum non jam per obedientiam subditorum, sed per immensae virtutis suae magnificentiam laudamus, et laudamus servi ejus: neque solum servi ejus, nudo tantum professionis nostrae vocabulo nuncupati, sed stantes in domo ejus: jam non vagi, neque erratici, sed stantium firmitate stabiliti: neque tantummodo stantes, sed etiam in atrio Domini Dei nostri; internae potius et mediae domus sede suscepti. Per hunc igitur ordinem a servis et a stantibus in domo atque in atrio laus inchoatur.

PL 9, 754D

実際、幼子の教えのこれら最初の初歩を越えて、我々はもはや従属する者たちの従順によってではなく、神の限りない力の壮大さによって神を賛美し、しかもその僕として賛美する。ただ我々の公言のむき出しの呼び名で名づけられただけの僕ではなく、その家に立つ者として。もはやさまよう者でも迷う者でもなく、立つ者の堅固さによって定められた者として。ただ立つだけでなく、我々の神である主の庭にも〔立つ者として〕。むしろ内側の、中ほどの家の座に迎え入れられた者として。こうして、この順序によって、僕たちと、家と庭に立つ者たちから、賛美は始められる。

Pars LXVIII, Caput IV

第LXVIII部 第IV章PL 9, 755A
1

Benignitate Dei egemus. Psallere quid. --Laudandus Deus ob id est, quia benignus est. Nam ut omnipotens sit, naturae suae virtus est: ut vero benignus sit, nobis necessarium est, quos corporis infirmitas et conditio originis in peccatis detinet.

PL 9, 755A

我々は神の慈愛を必要とする。奏でるとは何か。――神が賛美されねばならないのは、慈愛深いからである。全能であることは神の本性の力であるが、慈愛深いことは、体の弱さと起源の状態によって罪のうちに拘束されている我々にとって必要だからである。

2

Et quid spei est humanis delictis, si benignitas Deo absit? Sed dictorum ratio consideranda est: namque qui laudandus est, quia benignus est: psallendum nomini ejus est, quia suave est. Psallite nomini ejus, quoniam suave est.

PL 9, 755A

神に慈愛がなければ、人間の罪にどんな望みがあろうか。しかし、語られたことの理を考えねばならない。賛美されねばならないのは、慈愛深いからであり、その名に奏でねばならないのは、それが甘美だからである。「その名に奏でよ、それは甘美だからである」。

3

Psallite ubi dicitur, ad corporis opera refertur: ut per organi nostri, id est, corporis multimoda opera, consonans Deo fiat et apta laudatio (V. praefat. n. 19) . Psallere ergo nomini ejus jubemur, quia suave est.

PL 9, 755A

「奏でよ」と言われるところでは、体の業に関わっている。我々の楽器、すなわち体の多様な業を通して、賛美が神と調和し、ふさわしいものとなるためである(序論、第19節を見よ)。それゆえ我々は、その名に奏でるよう命じられている。それは甘美だからである。

4

Suave enim est Deo corpora nostra complacito ministerio probabilique famulari: vel ipsum illud potius nomen Domini suave est.

PL 9, 755B

実際、我々の体が、神に喜ばれる称賛に値する奉仕に仕えることは、神にとって甘美である。あるいはむしろ、主の名そのものが甘美なのである。

Pars LXVIII, Caput V

第LXVIII部 第V章PL 9, 755B
1

Cur Jacob et Israel, non Abraham memoretur. --Et quid suavitatis in se habeat, vel nomen ejus, vel ei psallere; continuo subjecit dicens, VERS. 4: Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi.

PL 9, 755B

なぜヤコブとイスラエルが記され、アブラハムは記されないのか。――その名、あるいはそれに奏でることが、どれほどの甘美さをそれ自体にもつかを、彼はただちに付け加えて言う。「主はヤコブを自らのために選び、イスラエルを自らの所有として選んだからである」(詩篇134:4)。

2

Initium originis Judaeorum secundum sanctificationem generis Abraham est, ad hunc enim primum Dei fuit sermo: et cur potius Jacob quam Abraham Dominus elegit?

PL 9, 755B

ユダヤ人の起源の始まりは、家系の聖化に関してはアブラハムである。神の最初の言葉はこの者に向けられたからである。それなのに、なぜ主は、アブラハムよりもむしろヤコブを選んだのか。

3

Dehinc cum idem secundum nuncupationis allocutionem sit Israel qui et Jacob; cur iterum additur: Israel in possessionem sibi? Ordo exigebat principem electionis Abraham, non eum qui jam tertius in electione est Jacob commemorari.

PL 9, 755B

さらに、呼び名による語りかけの点で、イスラエルはヤコブと同じ者であるのに、なぜ再び「イスラエルを自らの所有として」と付け加えられるのか。順序からすれば、選びの首位であるアブラハムが記されるべきで、すでに選びにおいて第三であるヤコブが記されるべきではなかった。

4

Ratio quoque admonebat, ut significatus Israel in Jacob intelligeretur. Quin etiam illud accedit, quod qui Jacob est, eligitur, qui Israel, possidetur.

PL 9, 755B

道理もまた、イスラエルが意味するものはヤコブにおいて解されるべきだと促していた。それどころか、ヤコブは選ばれる者であり、イスラエルは所有される者であるということも加わる。

Pars LXVIII, Caput VI

第LXVIII部 第VI章PL 9, 755C
1

Jacob Ecclesiae typus. --Sed jam in exordio sermonis monuimus, illa ex rebus corporaliter gestis commemorata in psalmo esse, in quibus futuri species tamquam in speculo reluceret: ea quoque gestis rebus coaptata verba esse, quae cum ea quae gesta sunt enuntiarent, tamen intelligentiam nobis absolutiorem eorum, quae spiritaliter in gestis rebus praefigurabantur, afferent.

PL 9, 755C

ヤコブは教会の型である。――しかし、すでに講話の初めに我々は注意した。詩篇で記念されているのは、体をもって行われた事柄のうち、来るべきものの姿が鏡のように映って輝くようなものであり、言葉もまた、行われた事柄に合わせられたのであって、それらは行われたことを語りつつも、しかも、事績の中で霊的にあらかじめ形づくられていたものの、より完全な理解を我々にもたらすのだ、と。

2

Dei nomen suave est, non uni tantum genti, atque ipsi irreligiosae; sed omnibus jam gentibus atque linguis.

PL 9, 755C

神の名は甘美である。ただ一つの民族、しかも不敬虔なその民族にとってだけではなく、いまやすべての異邦人と諸言語にとって。

3

Jacob enim sibi elegit, majorem natu supplantantem, ementem primitias cibo et desperatione venalis, abripientem benedictionem, impoenitentem post servitutem, deinde post luctam Deum videntem et Israel nuncupatum. Ante enim Jacob est, et sic Israel.

PL 9, 755C

実に主は、兄を押しのけ、食物と、売る者の絶望とによって〔cibo et desperatione venalis の取り方は定かでない〕初穂を買い取り、祝福を奪い取り、隷属ののちにも悔い改めず、その後、格闘ののちに神を見てイスラエルと呼ばれた者、ヤコブを自らのために選んだ。まずヤコブであり、そのようにして、イスラエルとなるからである。

4

Circumspiciamus Ecclesiae corpus, quae se per differentiam fidei et Jacob et Israel habet.

PL 9, 756A

教会の体を見渡そう。それは信仰の相違に応じて、ヤコブとしても、イスラエルとしても自らをもつ。

5

Et hic coetus populum legis fide supplantat, primitias ejus accipit, benedictionem ejus diripit, secundum Domini dictum, dicentis: A diebus autem Joannis regnum coelorum vim patitur, et vim facientes diripiunt illud (Matth. XI, 12) .

PL 9, 756A

この集会もまた、信仰によって律法の民を押しのけ、その初穂を受け、その祝福を奪い取る。主の言葉に従ってである。「ヨハネの日々から、天の国は暴力を受け、暴力をふるう者たちがそれを奪い取る」(マタイ11:12)。

6

Jacob est ergo qui eligitur, Domino dicente: Ego vos elegi, non vos me (Joan. XV, 16) . Israel est qui possidetur, in praeteritis primogenitis et benedictionibus cognitus, in servitute multi temporis fidelis, in sacramento luctae potens, in promerendis rursum benedictionibus pertinax, in Dei cognitione et conspectu Israel.

PL 9, 756A

それゆえ、選ばれる者がヤコブである。主が言うとおりである。「私が汝らを選んだのであって、汝らが私を選んだのではない」(ヨハネ15:16)。所有される者がイスラエルであり、過去の初子の権利と祝福において知られ、長い時にわたる隷属において忠実で、格闘の秘義において力あり、祝福を再び得ようとすることにおいて頑固で、神を認識し神を見ることにおいてイスラエルである。

Pars LXVIII, Caput VII

第LXVIII部 第VII章PL 9, 756B
1

Filio proprium est nosse Patrem. --Novit autem Spiritus prophetiae praepotentem hanc nominis Dei in congregandis gentibus et possidendis fidelibus suavitatem, dicens, VERS. 5: Quia ego novi quam magnus est Dominus.

PL 9, 756B

父を知ることは子に固有である。――預言の霊は、異邦人を集め、信仰者たちを所有することにおける、神の名のこの絶大な甘美さを知っていて、言う。「私は知っているからである、主がいかに偉大であるかを」(詩篇134:5)。

2

Officio quidem oris sui propheta loquitur, sed cognitione non sua. Vox ista ejus est, qui ait: Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27) : et Filius quidem Patrem, si cui voluerit, revelabit: sed magnitudinem ejus nemo cognoscit, propheta dicente: Cujus magnificentiae non est finis (Psal. CXLIV, 3) .

PL 9, 756B

預言者は自らの口の務めによって語るが、自らの認識によってではない。この声は、こう言った者のものである。「父を知る者は、子のほかにない。子が啓示しようと望む者のほかには」(マタイ11:27)。そして子は、望む者には父を啓示するであろう。しかし、その偉大さを知る者は誰もいない。預言者が言うとおりである。「その壮大さには終わりがない」(詩篇144:3)。

3

Cognitio ergo infinitatis hujus ei soli erit propria, qui secundum perfectam originis suae plenitudinem ipse imago est infiniti.

PL 9, 756B

それゆえ、この無限の認識は、自らの起源の完全な充満に従って、みずから無限なる者の像である者にのみ固有であろう。

Pars LXVIII, Caput VIII

第LXVIII部 第VIII章PL 9, 756C
1

Unus Ecclesiae Deus.--Quia ego cognovi quam magnus est Dominus: et Deus noster prae omnibus diis. Non prae diis omnibus illis est, de quibus infra ait: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum: os habent et non loquentur (Psal CXIII, 4 et 5) .

PL 9, 756C

教会の神は一つである。――「私は、主がいかに偉大であるかを知った。我々の神は、すべての神々にまさる」。それは、以下で「異邦人の偶像は銀と金、人の手の業。口はあるが語らない」(詩篇113:4、5)と言われる、あれらすべての神々にまさるという意味ではない。

2

Nihil enim magnum, si metallis et saxis et lignis comparatus praefertur. Et quia isti dii non sunt, quaerendum est quos deos dixerit. Non enim deorum multitudinem Ecclesia cognoscit.

PL 9, 756C

金属や石や木と比べられてまさるとされても、何も大きなことではない。またそれらの神々は神々ではないのだから、彼が何を神々と呼んだのかを問わねばならない。教会は神々の多数を認めないからである。

3

Error hic gentium est, ut coitus et conceptus et procreationes et successiones deorum aut fingat, aut credat.

PL 9, 756C

異邦人のこの迷いとは、神々の交合、懐胎、出産、継承を、作り上げ、あるいは信じることである。

4

Nobis autem, secundum Apostolum, unus Deus ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus noster Jesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6) . Unus ex uno, Deus ex Deo est.

PL 9, 756C

しかし我々には、使徒によれば、「一つの神があり、すべてはこの神から出、我々もこの神のうちにある。また、一人の我々の主イエス・キリストがあり、すべては彼によってあり、我々も彼によってある」(一コリント8:6)。一者から出た一者、神から出た神である。

5

Non recipit alterum innascibilis ut duo sint; nec admittit quod est unus unigenitus ne Deus sit.

PL 9, 757A

生まれざる者は、二者となるような別の者を受け入れない。またひとり子であるという一者は、神でないということを許さない。

6

Non sunt duo innascibiles, non sunt duo unigeniti: in eo unusquisque quod est, unus est: dum parem nec unigenitus habet, nec innascibilis admittit; neque unigenitus Deus ex alio quam innascibili Deo subsistit.

PL 9, 757A

生まれざる者が二人あるのではなく、ひとり子が二人あるのでもない。各々は、自らであるところのものにおいて一つである。ひとり子は等しい者をもたず、生まれざる者も等しい者を受け入れず、ひとり子なる神は、生まれざる神以外の者から存立することもないからである。

Pars LXVIII, Caput IX

第LXVIII部 第IX章PL 9, 757A
1

Dii per nuncupationem sunt homines. --Videndum autem est, prae quibus omnibus diis Deus noster sit. Invenio deos dici per prophetam ita: Deus stetit in congregatione deorum, in medio autem deos discernit (Psal. LXXXI, 1) .

PL 9, 757A

神々とは、名づけによれば人間である。――ところで、我々の神がどのすべての神々にまさるのかを見なければならない。私は、預言者を通して神々が語られているのを見いだす。「神は神々の集会に立ち、その只中で神々を区別する」(詩篇81:1)。

2

Et hoc quidem videtur ambiguum nec satis absolute enuntiare quos deos significet. Sed Dominus in Evangeliis errore nos nuncupationis hujus liberavit, dicens: Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes (Joan. X, 34) .

PL 9, 757A

そしてこれは曖昧に見え、どの神々を指すのかを十分に明確に述べていない。しかし主は、福音書において、この呼称の誤りから我々を解放して言った。「私は言った、汝らは神々である。みな、いと高き者の子らである、と」(ヨハネ10:34)。

3

Et adjecit, si ergo illos dixit deos, ad quos verba Dei facta sunt, et non potest solvi Scriptura (Ibid. 35) . Indissolubilis Dei sermo est homines deos nuncupantis. Invenio et Moysen Deum nuncupari, cum ei dicitur: Deum te posui Pharaoni (Exod. VII, 1) .

PL 9, 757B

そして付け加えた。「それゆえ、もし神の言葉が向けられた者たちを神々と呼んだのなら、そして聖書が廃されえないのなら」(ヨハネ10:35)。人間を神々と呼ぶ神の言葉は、廃されえない。またモーセも神と呼ばれるのを私は見いだす。彼にこう言われるときである。「私は汝をファラオに対して神として立てた」(出エジプト記7:1)。

4

Sed et Apostolus docuit dici alios deos, cum ait: Namque etsi sunt qui dicuntur dii sive in coelo, sive in terra, sicut sunt dii multi, et domini multi: sed nobis unus Deus pater est ex quo omnia, et unus Dominus noster Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 5 et 6) .

PL 9, 757B

しかし使徒もまた、他の神々があると言われることを教えた。彼は言う。「実際、天にも地にも、神々と呼ばれるものがあるとしても、多くの神々、多くの主があるのであるが、我々には一つの神、父があり、すべてはこの父から出、また一人の我々の主イエス・キリストがあり、すべては彼によってある」(一コリント8:5、6)。

5

Unus quidem Deus nobis est, et unus Dominus: sed multi dii sunt qui vocantur, in coelo et in terra.

PL 9, 757B

我々にとって神は一つ、主は一つである。しかし、天と地に、神々と呼ばれるものは多い。

6

Et quidem si hoc deorum nomen hominibus secundum sententiam Dei competit; multo magis angelis, archangelis, thronis, dominationibus, principatibus, potestatibus dignum quos Apostolus deos in coelo nuncupari demonstrat.

PL 9, 757B

そしてもし、神々というこの名が、神の判断によって人間に当てはまるのなら、なおさら、天使、大天使、王座、主権、支配、権力にふさわしい。使徒は、彼らが天において神々と呼ばれると示している。

Pars LXVIII, Caput X

第LXVIII部 第X章PL 9, 757C
1

Quam his praecellat Deus. Quidquid factum est, non omnia potest. --Dii ergo sunt qui vocantur, sed prae omnibus Deus noster est: non comparatione, qui incomparabilis praecellit, sed potestate prae caeteris est.

PL 9, 757C

神はこれらにいかにまさるか。造られたものは、すべてを為しえない。――それゆえ、神々と呼ばれるものはあるが、我々の神はすべてにまさる。比較によってではなく(神は比較を絶してまさるのだから)、権力によって他の者にまさるのである。

2

Et quomodo prae caeteris sit, mox ostendit dicens, VERS. 6: Omnia quae voluit fecit in coelo et in terra, in mari et in abyssis. Soli Deo congruit omnia facere quae velit.

PL 9, 757C

そして、いかに他の者にまさるかを、彼はすぐに示して言う。「天でも地でも、海でも深淵でも、望んだことをすべて行った」(詩篇134:6)。望むことをすべて行うことは、神のみにふさわしい。

3

Sola enim perfecta virtus in nullo impeditur, quominus quod velit et faciat: et ei ex quo omnia sunt, nihil difficultatis occurrit. Inferioris ab eo naturae est, ne totum quod velit et faciat.

PL 9, 757C

完全な力のみが、望むことを行うのを何ものにも妨げられず、すべてがそこから出る者には、何の困難も生じない。望むことのすべてを行いえないのは、その者より劣った本性に属する。

4

Dum enim alii se debet, caret omnipotentiae virtute: quia in id ipsum quod subsistit, habeat alium auctorem. Et qui non se sibi debet, non omnia potest, dum a potiore subsistit.

PL 9, 757C

他者に自らを負う者は、全能の力を欠く。存立そのものにおいて他者を創始者としてもつからである。そして自らを自らに負わない者は、より力ある者によって存立している限り、すべてを為しえない。

5

Sed videamus quid sit illud quod omnipotentia Dei secundum voluntatem suam fecerit, in coelo et in terra, in mari et in abyssis.

PL 9, 757D

しかし、神の全能が自らの意志に従って、天でも地でも、海でも深淵でも行ったこととは何であるかを見よう。

Pars LXVIII, Caput XI

第LXVIII部 第XI章PL 9, 757D
1

Varia Dei in orbe prodigia. --Et quidem magnum est, si contueamur indemutabilem coeli firmitatem, solem annuis cursibus indefessisque moderatum, vicesque anni definitis limitibus temperantem; perennes quoque lunae vicissitudines, et imperturbatos ortus, lapsus, conversionesque signorum: jam vero terrae opes, et fecundos ejus fructus in vitam hominum, volucrum, pecudum, bestiarum: plena deinde incolis suis maria, et spirantium intra fluctus piscium vitam: tum porro quia plurali genere maria graecitas elocuta est (ἐν ταῖς θαλάσσαις), oceani inaestimabiles vices et capacis abyssi imperspicabilem naturam, qua refusus in terram aestus resorbetur.

PL 9, 757D

世界における神の様々な不思議。――確かに、天の変わらぬ堅固さ、疲れを知らぬ年ごとの巡りによって律せられ、年の移り変わりを定まった限界のうちに調える太陽、また月の絶えることのない変転、星座の乱れることのない出没、運行、回転を見つめるなら、それは大きなことである。さらに、地の富と、人間、鳥、家畜、獣の命のための地の豊かな実り。さらに、住む者たちで満ちた海と、波の中で息づく魚の命。さらに、ギリシア語は海を複数形で言い表しているのだから(ἐν ταῖς θαλάσσαις)、大洋の測り知れない移り変わりと、広大な深淵の見通せない本性、それによって地に逆流した潮が再び吸い込まれる、その本性である。

2

Sed cum haec secundum humanam opinionem plena miraculis sint, ac de ipsis dici merito debeat, Omnia quae voluit fecit in coelo et in terra, in mari et in abyssis: videamus quae ea omnia sint, quae voluit et fecit.

PL 9, 758A

しかし、これらは人間の見方によれば奇跡に満ちており、これらについて、「天でも地でも、海でも深淵でも、望んだことをすべて行った」と言われるのは当然であるとしても、彼が望み、行ったそのすべてとは何であるかを見よう。

Pars LXVIII, Caput XII

第LXVIII部 第XII章PL 9, 758B
1

Sub littera hic latet altior sensus. --VERS. 7. Educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit. Qui producit ventos de thesauris suis.

PL 9, 758B

文字の下に、より高い意味が隠れている。――「地の果てから雲を引き上げ、稲妻を雨のために造った。風をその宝庫から取り出す」(詩篇134:7)。

2

Praeterito Thronorum, Dominationum, Principatuum et Potestatum, Cherubim et Seraphim, Angelorum et Archangelorum, coeli, terrae, maris, abyssi miraculo: in his omnia Deus quae voluit fecit, in coelo et in terra, in mari et abysso; educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit, qui producit ventos de thesauris suis.

PL 9, 758B

王座、主権、支配、権力、ケルビムとセラフィム、天使と大天使、天と地と海と深淵の奇跡が措かれるとしても、これらにおいて神は、望んだことをすべて、天でも地でも、海でも深淵でも行った。「地の果てから雲を引き上げ、稲妻を雨のために造り、風をその宝庫から取り出す」のである。

3

An haec tantum perfectae in Deo voluntatis omnipotentia est, terras exhalare nubes, coruscare pluviis imminentibus fulgura, alternatis spiritibus flare ventos? Sed arguunt hanc opinionem nostram virtutes verborum et naturae generum.

PL 9, 758B

これらだけが、神における完全な意志の全能なのであろうか。すなわち、地が雲を吐き出すこと、迫る雨に稲妻が閃くこと、風が入れ替わる息によって吹くことが。しかし、言葉の力と本性の種類が、我々のこの見方を論駁する。

4

Educens, inquit, nubes ab extremo terrae: quid enim sibi vult, quod nubes deducuntur et educuntur ab extremo terrae? Exhalant quidem valles uvidae nebulas; sed neque valles extrema terrae sunt, neque quisquam nebulam id ipsum existimavit esse quod nubem.

PL 9, 758B

「地の果てから雲を引き上げ」と彼は言う。雲が地の果てから引き下ろされ、引き上げられるとは、いったい何を意味するのか。確かに、湿った谷は霧を吐き出す。しかし、谷は地の果てではなく、また誰も、霧が雲と同じものだとは考えなかった。

5

Dehinc fulgura in pluviam fecit. Quae hic humani sensus intelligentia est? Fulgura nonnumquam sine pluviis videmus, et pluvias saepe esse sine fulgure. Non pluviae fulgura afferunt, neque rursum fulgura pluvias defundunt.

PL 9, 758C

さらに、「稲妻を雨のために造った」。ここで、人間の感覚にとって理解とは何であろうか。我々は、稲妻が雨なしにあることを見るし、雨がしばしば稲妻なしにあることも見る。雨が稲妻をもたらすのでも、稲妻が雨を注ぐのでもない。

6

Sequitur quoque: Qui producit ventos de thesauris suis. Quae hic humani sensus intelligentia est? Anne in concavo aliquo et communito thesaurorum loco conditos esse ventos existimabimus, ex quibus venti soleant tamquam pretiosissima thesauri portio produci?

PL 9, 758C

さらに続く。「風をその宝庫から取り出す」。ここで、人間の感覚にとって理解とは何であろうか。風が、どこか空洞のある、囲われた宝庫の場所に蓄えられていて、そこから、宝庫のこの上なく貴重な部分のように風が取り出されるのが常だと、我々は考えるのだろうか。

7

Et cum solent mutationes ventorum frequentes et incertae saepe et contrariae commoveri; totiens negotiosus ad haec Deus ipsos istos, ut demutentur, ut dissideant, ex secreto divitiarum suarum producit.

PL 9, 758C

そして、風の変化が頻繁で、しばしば不確かで、逆向きに起こされるのが常であるとすれば、神はそのたびごとにこれらのために忙しく立ち働き、風そのものを、入れ替わらせ、食い違わせるために、自らの富の秘所から取り出すことになる。

Pars LXVIII, Caput XIII

第LXVIII部 第XIII章PL 9, 758D
1

Salvo tamen litterae sensu. --Sed haec a me volenti virtutem et rationem dictorum ostendere, ita commemorata sint, ut nihilominus invisibilis et omnipotentis virtutis esse intelligatur, a mari, quod est ab extremo terrae, nubes educi, et inter pluvias fulgura coruscare, et ventos ex occultis spirituum suorum sedibus flare.

PL 9, 758D

しかし、文字の意味は保たれる。――しかし、これらは、私が語られたことの力と理を示そうとして、次のように言及されたにすぎない。すなわち、海――それは地の果てである――から雲が引き上げられ、雨の間に稲妻が閃き、風が自らの霊の隠れた座から吹くことが、それでもなお、見えざる全能の力のものであると解されるように、である。

2

Verum quia non in his tantum omnipotentia Dei est, neque in his solum quae voluit fecit in coelo et in terra, in mari et in abyssis; et in his quae corporaliter gesta esse memorantur, spiritalia significari meminimus: demonstrandum est nunc quid sub his dictis per virtutem prophetiae intelligere debeamus.

PL 9, 759A

しかし、神の全能はこれらにおいてのみあるのではなく、天でも地でも、海でも深淵でも望んで行ったことにおいてのみあるのでもなく、体をもって行われたと記憶されていることの中に霊的なものが示されていることを、我々は思い起こすのであるから、今や、これらの語られたことのもとに、預言の力によって我々が何を理解すべきかを示さねばならない。

Pars LXVIII, Caput XIV

第LXVIII部 第XIV章PL 9, 759A
1

Hominis praerogativae. --In eo quod omnia quae voluit fecit in coelo et in terra, in mari et in abyssis, quantum cognitioni nostrae permissum est, nihil amabilius Deo homine est. Et subest causa, ut peculiare hoc ei animal sit.

PL 9, 759A

人間の特権。――「天でも地でも、海でも深淵でも、望んだことをすべて行った」ことにおいて、我々の認識に許されている限り、神にとって人間ほど愛すべきものはない。そして、この生き物が神に固有のものであることには、理由がある。

2

Mundus verbo consistit, homo autem cum consilio efficitur, non verbo, sed opere cogitato. Fit quoque ad imaginem Dei: per inspirationem etiam Dei vivens anima perficitur.

PL 9, 759A

世界は言葉によって成り立つが、人間は熟慮をもって造られる。言葉によってではなく、思案された業によってである。また神の像に造られる。神の息吹によっても、生ける魂が完成される。

3

Legem accipit, voluntati suae permittitur, liber ab omnibus mundi dominus constituitur, paradisi incola est, invidia diaboli dignus est, post peccatum misericordiae reservatur (V. pag. 402, a, b) , omni saeculi hujus aetate ad cognitionem Dei eruditur, judex angelis praeparatur.

PL 9, 759B

律法を受け、自らの意志に委ねられ、すべてから自由な者として世界の主に立てられ、楽園の住人であり、悪魔の妬みに値し、罪ののちには憐れみのために取っておかれ(402頁a、bを見よ)、この世のあらゆる時代に神の認識へと教えられ、天使たちに対する審判者として備えられる。

4

Revelationem ejus creatura exspectat, vanitati in spem et ipsa subjecta; ob poenitentiam ejus ex peccato Angelorum in coelis maximum gaudium est. Hic ipse per sacramentum nativitatis secundum hominem Jesum Christum assumptus in eum est.

PL 9, 759B

被造物は彼の啓示を待ち望み、望みのために自らも空しさに服している。罪からの彼の悔い改めのゆえに、天における天使たちの間に最大の喜びがある。この人間そのものが、誕生の秘義によって、人イエス・キリストにおいて、神〔のうち〕へと受け取られたのである〔Hic ipse … assumptus in eum est の構文は取りにくい。eum を神と取った〕。

5

Jam ubique irreligiosum ante os ejus religionem docet, jam pollutum stupris corpus continentia purum est, jam caeca quondam a cognitione Dei mens, Israel facta est.

PL 9, 759B

すでにいたるところで、かつて不敬虔であった彼の口が敬虔を教えている〔irreligiosum ante os ejus の構文は定かでない。ante を「かつて」と取り、irreligiosum を os に係けた〕。すでに不品行に汚れた体は節制によって清く、すでにかつて神の認識に盲いていた心は、イスラエルとなった。

6

Jam invidia in imitationem boni profecit, jam ebrietas in jejunia exarsit, jam odium in amorem demutatum est, jam vitia in virtutum vitam perempta sunt.

PL 9, 759C

すでに妬みは善の模倣へと進み、すでに酩酊は断食へと燃え上がり、すでに憎しみは愛へと変えられ、すでに悪徳は滅ぼされて徳の生となった。

Pars LXVIII, Caput XV

第LXVIII部 第XV章PL 9, 759C
1

Nubes doctrina ab extremo terrae, id est, per humiles apostolos tradita. --Fecit ergo Dominus omnia quae voluit in coelo et in terra, in mari et in abyssis.

PL 9, 759C

雲とは、地の果てから、すなわち卑しい使徒たちを通して伝えられた教えである。――それゆえ主は、天でも地でも、海でも深淵でも、望んだことをすべて行った。

2

Nihil enim in his omnibus carius homine suo habuit, ob quem etiam Unigenitus ejus Deus homo exstitit: et fecit ita, educens nubes ab extremo terrae.

PL 9, 759C

これらすべての中で、主は、自らの人間より貴いものを何ももたなかったからである。そのために、そのひとり子である神も人として現れた。そしてこのように行った、地の果てから雲を引き上げることによって。

3

Nubibus Dominus praecepit, ne super spinosam et infecundam vineam pluerent (V. Origen. hom. 5 in Jerem.) : Mandabo, inquit, nubibus ne pluant super eam (Esai. V, 6) .

PL 9, 760A

主は雲に、いばらの生えた実らぬ葡萄畑の上に雨を降らせないよう命じた(オリゲネス『エレミヤ書講話』第5を見よ)。「私は雲に命じて、それの上に雨を降らせない」と彼は言う(イザヤ5:6)。

4

Cognovi et nubem in qua locutus est Deus: In columna, inquit, nubis loquebatur ad eos (Psal. XCVIII, 7) .

PL 9, 760A

私は、神が語った雲をも知った。「雲の柱の中で、彼は彼らに語っていた」と彼は言う(詩篇98:7)。

5

Et testatur mihi Paulus in hac nube non hoc solum quod legitur intelligendum, dicens: An nescitis quia patres nostri sub nube fuerunt, et in Moysen baptizati sunt (I Cor. X, 1, et 2) ?

PL 9, 760A

そしてパウロは、この雲において、読まれることだけを理解すべきではないと、私に証言して言う。「汝らは知らないのか、我々の父祖たちは雲の下にあり、モーセにおいて洗礼を受けたことを?」(一コリント10:1、2)。

6

Nubes haec itaque significat doctrinam apostolicam: quae inumbrans, et a calore defendens, aestum omnem futuri judicii excludit.

PL 9, 760A

それゆえこの雲は、使徒の教えを意味する。それは影を作り、熱から守り、来るべき裁きのあらゆる暑熱を遮る。

7

Quod autem a novissimis terrae sint, audiamus Apostolum dicentem: Puto autem Deus nos apostolos extremos ostendit sicut abortivos (I. Cor., IV, 9) .

PL 9, 760A

彼らが地の最も末の者たちであることについては、使徒の言うところを聞こう。「私は思う、神は我々使徒を、月足らずで生まれた者のように、最後の者として示した」(一コリント4:9)。

8

Dominus ipse, cum de loco et dignitate inter discipulos sermo esset, ait: Qui voluerit in vobis esse primus, sit omnium novissimus (Marc. X, 44) .

PL 9, 760A

主自らも、弟子たちの間の場所と品位について話が及んだとき、言った。「汝らのうちで、第一の者になろうと望む者は、すべての者の最後の者となれ」(マルコ10:44)。

9

Has ergo nubes Deus, omnia quae vult faciens, a novissimis terrae educit: et hanc inumbrantem doctrinam terrae humilia exhalant.

PL 9, 760B

それゆえ神は、望むことをすべて行いつつ、これらの雲を地の最も末の者たちから引き上げる。そして、地の卑しい者たちが、この影を作る教えを吐き出すのである。

Pars LXVIII, Caput XVI

第LXVIII部 第XVI章PL 9, 760B
1

Fulgura, qui scientia coruscant. Pluviae fiunt, dum doctrinam profundunt.--Fulgura in pluvias fecit.

PL 9, 760B

稲妻とは、知識によって閃く者たちである。雨となるのは、教えを注ぎ出すときである。――「稲妻を雨のために造った」。

2

Fulgur est virtutis coelestis agnitio: et hoc ipse Dominus testatur, dicens: Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret usque ad Occidentem; ita erit adventus filii hominis (Matth. XXIV, 27) .

PL 9, 760B

稲妻とは、天の力の認識である。主自らこれを証言して言う。「稲妻が東から出て、西にまで現れるように、人の子の到来もそのようになる」(マタイ24:27)。

3

Et hoc quidem ita in Domino, qui non in locis ut corporalis, sed ubique, adveniens cernetur.

PL 9, 760B

そしてこれは、主において確かにそのとおりである。主は、体をもつ者のように場所においてではなく、いたるところに到来して見られる。

4

Caeterum in singulis hodie quicumque virtutem Dei annuntiabunt, qui cognitionem ejus per doctrinam praestabunt, fulgura in pluvias facti sunt: fulgure primum ipsi scientiae coruscantes, tum deinde verborum imbrem profundentes.

PL 9, 760B

さらに、今日、それぞれの場で神の力を告げ知らせ、教えによって神の認識を与える者は誰でも、雨のための稲妻とされた者である。すなわち、まず自らが知識によって稲妻のように閃き、それから言葉の雨を注ぎ出す者である。

5

Et hujus pluviae ex se profundendae Moyses non jam spiritaliter per doctrinam, sed corporaliter per gloriam fulgens ita meminit: Attende caelum, et loquar: et audiat terra verba ex ore meo.

PL 9, 760C

この、自らから注ぎ出されるべき雨を、モーセは、もはや教えを通して霊的にではなく、栄光を通して体において輝く者として、こう記憶している。「天よ、耳を傾けよ、私は語ろう。地は、私の口の言葉を聞け。」

6

Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea, et sicut pluvia super gramen, et ut nives super foenum (Deut. XXXII, 1, et 2) . Illa fulgura in has pluvias facta sunt, verba scilicet vivificantia, et potantes irrigantia.

PL 9, 760C

「私の言葉は雨のように待たれ、私の語らいは露のように降り、草の上の雨のように、干し草の上の雪のように降れ」(申命記32:1、2)。あれらの稲妻は、これらの雨へと造られた。すなわち、命を与え、飲む者を潤す言葉である。

Pars LXVIII, Caput XVII

第LXVIII部 第XVII章PL 9, 761A
1

Venti. Angeli custodes nostri. --Servatus autem ordo est, ut post congregatas ex novissimis terrae nubes, post fulgura in pluvias constituta, producat ventos de thesauris suis.

PL 9, 761A

風。天使たちは我々の守り手である。――しかし、順序は保たれている。地の最も末の者たちから雲が集められたのち、稲妻が雨へと定められたのち、彼はその宝庫から風を取り出す。

2

Quos autem ventos producat, non ambiguum est: eos nempe de quibus ait: Faciens angelos suos spiritus (Ps. CIII, 4) . Sunt enim angeli parvulorum quotidie Deum videntes.

PL 9, 761A

どの風を取り出すかは、疑いない。まさに、彼がこう言うその風である。「自らの天使たちを霊とする者」(詩篇103:4)。天使たちは、幼子たちの天使であり、日々神を見ているからである。

3

Hi igitur spiritus ad salutem humani generis emissi sunt: neque enim infirmitas nostra, nisi datis ad custodiam angelis, tot tantisque spiritalium coelestium nequitiis obsisteret.

PL 9, 761A

それゆえ、これらの霊は、人類の救いのために送り出された。我々の弱さは、守りのために天使が与えられなければ、かくも多くの大きな、霊的で天にある悪に抵抗できないであろうからである。

4

Opus ad id fuit naturae potioris auxilio: et hoc ita esse ex his dictis docemur, quibus trepidum ac paventem Moysen Dominus confirmat, dicens: Ecce angelus meus antecedet te (Exod. XXIII, 23) .

PL 9, 761A

そのためには、より優れた本性の助けが必要であった。これがそうであることは、主が恐れおののくモーセを励まして言った、これらの言葉から我々は教えられる。「見よ、私の天使が汝の前を行く」(出エジプト記23:23)。

5

Hos igitur de thesauris suis ventos producit, tribuens in his auxilium humanae infirmitati: ut haec nos divina praesidia, adversus mundipotentes πρὸς κοσμοκράτορας harum tenebrarum in haereditanda nobis salute tueantur.

PL 9, 761A

それゆえ神は、これらの風を宝庫から取り出し、これらにおいて人間の弱さに助けを与える。これらの神的な守りが、この闇の世の権力者たち(πρὸς κοσμοκράτορας)に対して、我々が救いを嗣業として受けるにあたって、我々を守るためである。

Pars LXVIII, Caput XVIII

第LXVIII部 第XVIII章PL 9, 761B
1

Haec magnifica Dei gesta nunc in nobis spiritaliter geruntur. --Sequitur deinde hic ordo dictorum, VERS. 8-12: Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus, et misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem et in omnes servos ejus.

PL 9, 761B

神のこれらの壮大な業は、いま我々において霊的に行われている。――次に、語られたことのこの順序が続く。「エジプトの初子を、人から家畜に至るまで打った者、エジプトよ、汝の只中に、しるしと不思議を送った者、ファラオとそのすべての僕たちに対して」(詩篇134:8-12)。

2

Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes. Seon, regem Amorrhaeorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan occidit: et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo.

PL 9, 761B

「多くの異邦人を打ち、強い王たちを殺した。アモリ人の王シホン、バシャンの王オグ、カナンのすべての王国を殺し、その地を嗣業として、嗣業としてその民イスラエルに与えた」。

3

Frequenter sermo divinus eum intelligendum esse Deum coeli atque terrae et universitatis creatorem docet, qui Aegyptum percusserit, mare diviserit, Aegyptios demerserit, populum suum magnis et mirabilibus virtutibus eduxerit, in eremo manna aluerit, ejectis gentibus in terram repromissionis induxerit.

PL 9, 761B

神の言葉は、頻繁に、エジプトを打ち、海を分け、エジプト人を沈め、自らの民を大いなる驚くべき力ある業をもって導き出し、荒れ野でマナによって養い、異邦人を追い出して約束の地に導き入れた者こそ、天と地とすべてのものの創造者である神であると理解されねばならないと教える。

4

Et quidem omnia haec magnifica et praeclara opera Deum esse testantur. Neque enim mediocris et moderatae virtutis est tanta gessisse: admirandus in his intelligendus est.

PL 9, 761C

そして確かに、これらすべての壮大で卓越した業は、神であることを証している。これほどのことを行ったのは、並みの、控えめな力ではありえない。これらにおいて、驚嘆すべき者と理解されねばならない。

5

Sed docet nos Apostolus cum veneratione gestorum praeformationem in his doctrinae atque operis spiritalis agnoscere: cum lex spiritalis est, cum gesta ejus allegorumena sunt, cum sub nube patres fuerunt, cum in Moysen baptizati sunt, cum de spiritali petra biberunt, cum petra Christus est, cum postremo secundum exaltati in deserto serpentis formam exaltandus est Dominus.

PL 9, 761C

しかし使徒は、行われたことへの畏敬とともに、そこに教えと霊的な業の予型を認めるべきことを、我々に教える。律法は霊的なものであり、その事績は寓意であり、父祖たちは雲の下にいて、モーセにおいて洗礼を受け、霊的な岩から飲み、その岩はキリストであり、最後に、荒れ野で掲げられた蛇の型に倣って主が掲げられねばならないのだから。

6

Ergo licet illa in Aegypto corporaliter gesta sint, spiritaliter tamen nunc geruntur in nobis.

PL 9, 761C

それゆえ、それらはエジプトで体をもって行われたけれども、今は我々において霊的に行われている。

Pars LXVIII, Caput XIX

第LXVIII部 第XIX章PL 9, 761D
1

Aegyptus percussa, saeculi potestates cruci confixae. Christi in medio Aegypti, seu saeculi prodigia. Pharao, seu diabolus cum vitiis baptismo necatur. -- Aegyptus, in quo saeculi forma est, virtutibus et plagis Dei percutitur, signis portentisque terretur.

PL 9, 761D

エジプトが打たれた。世の権力は十字架に釘づけられた。エジプトの只中、すなわち世のうちにあるキリストの不思議。ファラオ、すなわち悪魔は、悪徳とともに洗礼によって殺される。――世の姿をとどめるエジプトは、神の力ある業と災いによって打たれ、しるしと怪異によって怯えさせられる。

2

Plagis Dei percutitur, cum judicium suum audit, cum damnationem suam cognoscit, cum in ipso conscientiae suae reatu quotidie judicatur, cum principales suas originariasque virtutes cruci suae Dominus confixit.

PL 9, 762A

エジプトは、自らの裁きを聞くとき、自らの断罪を知るとき、自らの良心の罪責そのものにおいて日々裁かれるとき、主がその首位の、根源的な力を自らの十字架に釘づけたとき、神の災いによって打たれる。

3

Locutus quoque est tamquam ad viventem animalemque Aegyptum, (ut non habentem terram inanimemque regionem, sed incolas ejus, quos rationales animalesque constituerat, alloqui existimaretur): Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem, et in omnes servos ejus.

PL 9, 762A

主はまた、生きた魂あるエジプトに語るかのように語った(それは、〔魂を〕もたない地、生命のない地方にではなく、彼が理性と魂をもつ者として造ったその住民に語りかけていると考えられるためである)。「エジプトよ、汝の只中に、しるしと不思議を送った、ファラオと、そのすべての僕たちに対して」。

4

In medio tui quid est? Cognoscimus ex eo quod dictum est, Dominus Deus autem rex noster, rex ante saecula, operatus est salutem in medio orbis terrae.

PL 9, 762A

「汝の只中に」とは何か。我々はそれを、次の言葉から知る。「神なる主、すなわち我々の王、世々の前からの王は、地上の只中で救いを行った」。

5

In medio itaque orbis terrae loco, in quo Dominus salutem nobis operans passus est, signa et prodigia misit: dum crucis suae horis sol effugit; tremit terra, saxa rumpuntur, sepulcra panduntur, mortui exsurgunt. Haec in medio tui, Aegypte, signa facta sunt.

PL 9, 762A

それゆえ、地上の中央の場所、そこで主が我々のために救いを行いつつ苦しんだその場所で、しるしと不思議を送った。その十字架の時刻に、太陽は逃げ去り、地は震え、岩は裂け、墓は開き、死者は起き上がる。これらが、エジプトよ、汝の只中で起こったしるしである。

6

Pharao tuus, id est diabolus, aquis necatur baptizato populo, ipse cum exercitu suo obrutus. Percussae deinde gentes multae; exstincti scilicet innumerabiles in nobis vitiorum incolatus. Reges quoque fortes perempti; fortes plane.

PL 9, 762B

汝のファラオ、すなわち悪魔は、洗礼を受けた民のもとで、水によって殺され、その軍勢とともに自らも覆われた。さらに、多くの異邦人が打たれた。すなわち、我々のうちにある、悪徳の無数の居住が滅ぼされた。強い王たちもまた殺された。まことに強い者たちが。

Pars LXVIII, Caput XX

第LXVIII部 第XX章PL 9, 762B
1

Cur ex pluribus regnis deletis pauca memorentur. Seon Amorrhaeus, Og Basan et Chanaan.--Seon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan occidit. Et quid istud est? Tot regna eversa sunt, tot reges extincti sunt: et horum tantum fit memoria?

PL 9, 762B

なぜ多くの滅ぼされた王国のうち、わずかのものだけが記憶されるのか。アモリ人シホン、バシャンのオグ、そしてカナン。――「アモリ人の王シホン、バシャンの王オグ、カナンのすべての王国を殺した」。これは何か。これほど多くの王国が滅ぼされ、これほど多くの王たちが殺されたのに、これらだけが記憶されるのか。

2

Fit quidem secundum gestorum fidem paucorum memoria ex pluribus: sed hi tantum memorantur, in quibus quamvis quidem res gesta cognosceretur, tamen per conditiones virtutesque nominum spiritalis in his esset conditio subtexta.

PL 9, 762C

確かに、事績の確かさに従えば、多くの者のうちのわずかな者だけが記憶される。しかし記憶されるのは、事績が知られていても、なおその名の性質と力を通して、そこに霊的な性質が織り込まれている者たちだけである。

3

Nam Seon infructuosae arboris interpretatio est: quod enim nobiscum arbor infructuosa, id hebraice Seon nuncupatur, Amorrhaeus vero exacerbantis.

PL 9, 762C

シホンは「実らぬ木」の意味である。我々のもとで「実らぬ木」と呼ばれるものは、ヘブライ語で「シホン」と言われるからである。アモリ人は「苛立たせる者」の意味である。

4

Has ergo sub horum nominum significatione infructuosas in nobis exacerbantibus virtutes delevit, infructuosos scilicet principes, qui nos qui exacerbabamus in Dominum obtinebant: et ob id secundum dictum evangelicum exemplo infructuosae arboris excisos.

PL 9, 762C

それゆえ神は、これらの名の意味のもとで、〔主を〕苛立たせていた我々のうちにある、実らぬ力を滅ぼした〔exacerbantibus の係りは定かでない。「我々」に係けて解した〕。すなわち、実らぬ君主たち、主を苛立たせていた我々を捕らえていた者たちである。それゆえ、福音書の言葉に従って、実らぬ木の例のように切り倒された。

5

Og vero rex interpretationem habet maceriae sive valli: Basan vero confusionis sive pudoris.

PL 9, 762C

王オグは、「隔ての壁」あるいは「防壁」の意味をもち、バシャンは「辱め」あるいは「恥」の意味をもつ。

6

Regem hunc ergo confusionis pudorisque nostri exstinxit, solvens, secundum Apostolum, maceriam (Eph. II, 14) : vel vallum, id est, quo a cognitione Dei prohibebamur, obstaculum diruens. Occidit deinde omnia regna Chanaan.

PL 9, 762D

それゆえ神は、我々の辱めと恥の王を滅ぼした。使徒によれば隔ての壁を解き(エフェソ2:14)、あるいは防壁、すなわち神の認識から我々を妨げていた障害を取り壊して。次に、カナンのすべての王国を殺した。

7

Maledictum Chanaan esse Genesis docet (IX, 25), et esse servum fratrum suorum, ob contumeliosam ejus in patrem injuriam. Interpretatio autem nominis Chanaan motio est.

PL 9, 762D

カナンが呪われた者であり、その兄弟たちの僕であることを、創世記は教える(創世記9:25)。父に対する彼の侮辱的な不当行為のゆえである。カナンという名の解釈は「動くこと」である。

8

Quae igitur nos in vitia et in maledictam impietatem commovebant, atque in nos vi sua ac potestate regnabant, Dominus exstinxit.

PL 9, 763A

それゆえ、我々を悪徳と呪われた不敬虔へと動かし、その力と権力をもって我々の上に君臨していたものを、主は滅ぼした。

9

Quod autem per varias virtutes, quae in filiis obedientiae operantur, non regnent peccata in nobis, Apostolum audiamus dicentem: Non regnet amplius in mortali corpore vestro peccatum (Rom. VI, 12) . Regna ergo haec occisa sunt: jam enim non dominantur in nobis.

PL 9, 763A

しかし、従順の子らのうちに働く様々な力によって、罪が我々のうちに君臨しないことについて、使徒の言うところを聞こう。「それゆえ、罪が汝らの死ぬべき体において、もはや君臨してはならない」(ローマ6:12)。それゆえ、これらの王国は殺された。もはや我々のうちに支配していないからである。

Pars LXVIII, Caput XXI

第LXVIII部 第XXI章PL 9, 763A
1

Fidelibus promittitur corporum aeterna possessio. --Sed occisis his, quid consequitur? Dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo. Data quidem terra est regum et gentium superius memoratarum; sed amissa rursum est.

PL 9, 763A

信仰ある者たちには、体の永遠の所有が約束される。――しかし、これらが殺されたのちに、何が続くか。「その地を嗣業として、嗣業としてその民イスラエルに与えた」。確かに、先に記された王たちと異邦人の地は与えられた。しかし再び失われた。

2

Hodie a gentibus incolitur, Israel ubique exsul est: et quomodo terra, quae data est, haereditas est? Manet ergo idem ordo: ut sub his, quae corporaliter gesta sunt, ea quae spiritaliter essent gerenda praescripta sint.

PL 9, 763B

今日は異邦人に住まわれ、イスラエルはいたるところで追放されている。与えられた地が、どうして嗣業であろうか。それゆえ、同じ順序が保たれる。体をもって行われたことのもとに、霊的に行われるべきことがあらかじめ定められているのである。

3

Data igitur corporum nostrorum terra in haereditatem est, quae antea erat in Chanaan maledicta et in vitia mobilis, in Basan confusionis pudorisque plena, in Amorrhaeo exacerbans et irritans, quam possidebat in Og infidelitatis maceria, quam occupaverat in Seon arbor infructuosa.

PL 9, 763B

それゆえ、嗣業として与えられたのは、我々の体の地である。それは以前、カナンにおいて呪われ悪徳へと動くものであり、バシャンにおいて辱めと恥に満ち、アモリ人において苛立たせ、憤らせるものであり、オグにおいて不信仰の隔ての壁が占めていたものであり、シホンにおいて実らぬ木が占めていたものであった。

4

Haec igitur terra, soluto infidelitatis vallo, et excisa ex ea arbore infructuosa, data est haereditas, et data Israel populo suo.

PL 9, 763B

それゆえ、この地は、不信仰の防壁が解かれ、そこから実らぬ木が切り倒されて、嗣業として与えられ、その民イスラエルに与えられた。

5

Quae autem haec haereditatis terra sit, et qui sit hic Israel, audiamus apostolum Paulum dicentem: Sicut portavimus imaginem terrestris, portemus imaginem coelestis (I Cor. XV, 49) .

PL 9, 763B

この嗣業の地とは何か、またこのイスラエルとは誰かを、使徒パウロの言うところから聞こう。「我々は地上の者の像を帯びたように、天上の者の像を帯びよう」(一コリント15:49)。

6

Hic est Israel, cui terrae beatae hujus continget haereditas, cui conglorificati in Domino terreni corporis sui erit aeterna possessio. Hoc Christianis est proprium, qui hoc in se nomen incolume per coelestis imaginem usque ad finem retinuerint.

PL 9, 763C

これがイスラエルであり、この幸いなる地の嗣業が彼に与えられ、主において共に栄光を与えられた自らの地上の体の永遠の所有が、彼にある。これはキリスト教徒に固有のことであり、彼らは、天の像によって、この名を自らのうちに傷つけずに終わりまで保つ者である。

Pars LXVIII, Caput XXII

第LXVIII部 第XXII章PL 9, 763C
1

Quod Deo videmur optare, nobis optamus. --Atque ita ait, VERS. 13: Domine, nomen tuum in saeculum. Numquid a nobis optandum hoc Deo est, aut aeterna virtus eget voto nostro, ut maneat in aeternum? Ut in nobis potius maneat, optandum est.

PL 9, 763C

神に願っているように見えることを、我々は自分のために願っている。――そして彼はこう言う。「主よ、汝の名はとこしえに」(詩篇134:13)。これは、我々から神に願われるべきことか。あるいは永遠の力が、とこしえにとどまるために、我々の願いを必要とするのか。むしろ、我々のうちにとどまるように、願われるべきなのである。

2

Sicuti cum dicimus: Sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 9 et 10) ; non utique haec Deo proveniant optamus: ut sanctificetur, qui sanctus est; ut voluntas sua fiat, cujus factum in voluntate est.

PL 9, 763C

我々が、「汝の名が聖とされますように、汝の国が来ますように、汝の意志が、天におけるように地においてもなされますように」(マタイ6:9、10)と言うとき、決してこれらが神に起こるようにと願っているのではない。聖である者が聖とされるように、その行いが意志のうちにある者の意志がなされるように、と願っているのではない。

3

Nostrae haec potius rei vota sunt, ut per egregia fidei nostrae opera nomen ejus sanctificetur in nobis; ait enim: Estote sancti, quoniam ego sanctus sum (Lev. XI, 44) : ut in nos regnum ejus adveniat, et digni aeterno regno per indultam nobis aeternitatis substantiam simus: quia spes vitae est, confiteri regnum ejus; et dicenti sibi latroni: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum, respondit: Amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 42 et 43) : ut sicuti voluntati ejus in coelis ab indefessis et coelestibus virtutibus paretur, ita et a nobis in terra pareatur, ne corporalis nos infirmitas ab exsequenda ejus voluntate deflectat (in coelis enim indefessis quotidie vocibus dicitur: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth: pleni sunt coeli et terra gloria tua. (Esai. VI, 3) : ut nobis quoque nihil aliud in opere sit, per quod sanctificatur nomen ejus; nihil aliud in spe, per quod et in nos regnum ejus speramus; nihil aliud in voluntate, per quod ei aeternae a nobis laudes sunt deferendae. Profectus hic voti nostri indigentiae res est, ut nobiscum nomen ejus maneat in aeternum.

PL 9, 763D

これらはむしろ、我々自身のことについての願いである。すなわち、我々の信仰の優れた業によって、その名が我々のうちで聖とされること。彼は言うからである。「聖なる者であれ、私が聖だからである」(レビ記11:44)。また、その国が我々のうちに来ること、そして我々に与えられた永遠性の実体によって、我々が永遠の国にふさわしい者となること。命の望みとは、その国を告白することだからである。そして、彼にこう言った盗賊、「主よ、汝が汝の国に来るとき、私を思い出せ」に、彼は答えた。「アーメン、私は汝に言う、今日、汝は私と共に楽園にいる」(ルカ23:42、43)。また、天においてその意志が、疲れを知らぬ天の諸力によって従われるように、地においても我々によって従われること。体の弱さが、その意志を果たすことから我々を逸らさないためである(実際、天では、疲れを知らぬ声で日ごとにこう言われている。「聖なるかな、聖なるかな、聖なるかな、万軍の主なる神。天と地は汝の栄光に満ちている」(イザヤ6:3))〔底本では丸括弧が閉じられていない。ここで閉じた〕。我々にとっても、その名が聖とされるところの業のほかに何もなく、その国を我々のうちに望むところの望みのほかに何もなく、永遠の賛美を彼に捧げるべきところの意志のほかに何もないように。この願いの益は、我々の欠乏に関わる事柄であり〔Profectus hic voti nostri indigentiae res est の取り方は定かでない〕、彼の名が我々とともにとこしえにとどまるためである。

Pars LXVIII, Caput XXIII

第LXVIII部 第XXIII章PL 9, 764B
1

Memoriale Dei. A Judaeis ad Christianos transiit. --Dehinc sequitur: Et memoriale tuum in generatione et generationem. Non, sicut saepe, a saeculo in saeculum, neque a generationibus in generationes, sed in generatione et generationem.

PL 9, 764B

神の記念。ユダヤ人からキリスト教徒へ移った。――次に続く。「汝の記念は、世代において、また世代へ」。しばしば言われるような「世から世へ」でも、「世代から世代へ」の複数形でもなく、「世代において、また世代へ」である。

2

Et hoc non de nomine, sed de memoriali. Memoriale enim est memoria operum Dei, quae libro legis continentur.

PL 9, 764B

そしてこれは、名についてではなく、記念についてである。記念とは、律法の書に含まれている神の業の記憶だからである。

3

Et quia lex et memoriale Dei in generatione prima, Judaeorum scilicet, usque in plenitudinem temporum mansit, sicuti plebi Sodomae et Gomorrhae usque ad plenitudinem peccati poena dilata est: ita mensuram omnium impietatum cum prima generatio explesset, memoriale Dei, et omnium operum suorum memoria in generationem alteram transiit, in Christianos namque, cum quibus hodie legis veneratio est, et prophetia, et nomen Domini.

PL 9, 764B

そして、律法と神の記念は、第一の世代、すなわちユダヤ人において、時の充満に至るまでとどまった。それは、ソドムとゴモラの民に、罪の充満に至るまで刑罰が延期されたのと同様である。こうして、第一の世代があらゆる不敬虔の量を満たしたとき、神の記念とその万事の業の記憶は、別の世代へ、すなわちキリスト教徒へと移った。今日、彼らのもとにこそ、律法への畏敬と預言と主の名があるからである。

Pars LXVIII, Caput XXIV

第LXVIII部 第XXIV章PL 9, 764C
1

Dei consolatio de perdito Israel, populus fidelis. --Tenuit autem hunc eumdem in consequentibus ordinem, dicens, VERS. 14: Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis consolabitur. Differt judicari et consolari; et differt populus et servus.

PL 9, 764C

滅びたイスラエルについての神の慰め、信仰ある民。――彼は、続く箇所でも同じ順序を保って言う。「主は自らの民を裁き、その僕たちのうちに慰めを得るからである」(詩篇134:14)。裁かれることと慰められることは異なり、民と僕も異なる。

2

In servis autem consolatio, in populo vero judicium est. Populum Dei Israel secundum carnem nuncupatum esse quis nescit? Dictum autem ab Apostolo est: Qui in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II, 12) .

PL 9, 764C

僕たちにおいては慰めであり、民においては裁きである。肉によるイスラエルが神の民と呼ばれたことを、誰が知らないであろうか。そして使徒によって、こう言われた。「律法のもとで罪を犯した者たちは、律法によって裁かれる」(ローマ2:12)。

3

Judicabit ergo Deus populum suum; sed in servis suis consolabitur, nempe illis de quibus Dominus ait: Qui credit in me, non judicabitur, sed transiet de morte in vitam: qui autem non credit, jam judicatus est (Joan. V, 24) .

PL 9, 764D

それゆえ神は、自らの民を裁く。しかし、その僕たちのうちに慰めを得る。すなわち、主が言う者たちのうちにである。「私を信じる者は裁かれず、死から命へと移る。しかし信じない者は、すでに裁かれている」(ヨハネ5:24)。

4

Consolabitur autem Dominus, judicato Israel, in servis suis. In omnibus enim fidelibus terrae solatium habebit ex damno.

PL 9, 765A

主は、イスラエルが裁かれたのち、その僕たちのうちに慰めを得る。地のすべての信仰者たちにおいて、損失からの慰めをもつであろうからである。

Pars LXVIII, Caput XXV

第LXVIII部 第XXV章PL 9, 765A
1

Dei in Israelitas benignitas ac beneficia. Quam fuerint ingrati, gentes non ita. --Voluisset enim populum suum, quem in patribus eorum Abraham et Isaac et Jacob elegerat, non judicari: ob quem post diversas plagas Aegyptum afflixerat, ob quem in columna ignis et nubis adstiterat, ob quem mare diviserat, aquam e petra ejecerat, manna e coelo miserat, legem posuerat, veniam tantis sacrilegiis indulserat, tot irreligiosorum regna dejecerat, prophetas miserat, Unigenitum suum nasci hominem voluerat; sed tot tantisque beneficiis populus ingratus, et colonus vineae primus electus, in ipsum Dominum vineae parricidales manus intulit (Matth. XXI, 38) , Deum, quantum in se est, crucifixum in homine mortificans.

PL 9, 765A

イスラエル人に対する神の慈愛と恩恵。彼らがいかに恩知らずであったか、異邦人はそうではなかった。――実に彼は、自らの民、その父祖アブラハム、イサク、ヤコブにおいて選んだ民が、裁かれないことを望んだであろう。その民のために、様々な災いののちエジプトを苦しめ、その民のために火と雲の柱の中に立ち、その民のために海を分け、岩から水を出し、天からマナを送り、律法を定め、これほどの瀆聖に赦しを与え、多くの不敬虔な者たちの王国を倒し、預言者たちを送り、自らのひとり子が人として生まれることを望んだ。しかし、これほど多くの大きな恩恵にもかかわらず、恩知らずの民、最初に選ばれた葡萄畑の農夫は、葡萄畑の主自身に近親殺しの手をかけ(マタイ21:38)、人のうちにある神を、自らの側からできる限り、十字架につけて殺した。

2

Sed electi sunt servi, quibus vinea fructum ejus reddentibus traderetur: in quibus Dominus, judicato populo suo, pietatis suae damnum consolaretur.

PL 9, 765B

しかし、僕たちが選ばれ、その者たちが実りを納めるときに、葡萄畑が引き渡されることになった。その者たちにおいて主は、自らの民が裁かれたのち、自らの敬虔がこうむった損失の慰めを得る。

3

Itaque consolantur eum gentes, in martyribus et confessioribus et fidelibus suis fructus ex se commissae sibi gratiae rependentes. Non nova autem, nec hujus tantum prophetae vox ista est.

PL 9, 765B

こうして異邦人が彼を慰める。殉教者たち、告白者たち〔底本は confessioribus。confessoribus と読む〕、その信仰者たちにおいて、自らに委ねられた恩寵の実りを、自らから返すことによって。しかも、この声は新しいものではなく、この預言者だけのものでもない。

4

Moyses in praeclaro illo Deuteronomii cantico, cum peccata populi hujus, et impietates novissimas, et fidem generationis alterius praedicaret, ait: Quoniam judicabit Dominus populum suum, et in servis suis consolabitur (Deut. XXXII, 36) .

PL 9, 765B

モーセは、申命記のあの卓越した歌の中で、この民の罪と、最後の不敬虔と、別の世代の信仰とを告げたとき、言う。「主は自らの民を裁き、その僕たちのうちに慰めを得るからである」(申命記32:36)。

5

Sanctus etiam Eleazar, cum a principibus populi sui degustare ementitum sacrificatum cogeretur, gloriam martyrii sub hac eadem voce consummat, sciens Dominum in servis suis voluntatem ejus operantibus, judicato populo, consolandum.

PL 9, 765B

聖なるエレアザルもまた、自らの民の君主たちによって、偽って犠牲とされたもの〔ementitum sacrificatum は意味が取りにくく、こう解した〕を味わうよう強いられたとき、まさにこの同じ言葉のもとに殉教の栄光を全うする。僕たちにおいて、すなわち自らの意志を行う者たちにおいて、民が裁かれたのち、主が慰めを得るであろうことを知っていたからである。

Pars LXVIII, Caput XXVI

第LXVIII部 第XXVI章PL 9, 765C
1

Contra idololatras. --Convertitur deinde ad depellendum errorem gentilium prophetico sermone, ut stultas atque irreligiosas superstitiones ex ipsis superstitionum causis coarguat dicens, VERS. 15-18: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

PL 9, 765C

偶像崇拝者に対して。――次に彼は、預言の言葉によって異邦人の迷いを退けることへ向かう。愚かで不敬虔な迷信を、迷信そのものの原因から論駁するために、言う。「異邦人の偶像は銀と金、人の手の業」(詩篇134:15-18)。

2

Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt; aures habent, et non audient; [ nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo:] neque est spiritus in ore eorum.

PL 9, 765C

「口はあるが語らず、目はあるが見ず、耳はあるが聞かず、[鼻はあるが嗅がず、手はあるが触れず、足はあるが歩かない。その喉で叫ぶことはない。]その口には息もない」。

3

Similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Frequenter et in aliis psalmis id ipsum de simulacris gentium dictum est: et prophetia omnis hoc laborat, ut humanum errorem a stultissimis his irreligiositatum studiis avertat.

PL 9, 766A

「それらを造る者も、それらに頼るすべての者も、それらと同じようになれ」。他の詩篇でも、異邦人の偶像についてこれと同じことがしばしば言われている。預言はすべて、人間の迷いを、これらの最も愚かな不敬虔な熱心から引き離すことに努めている。

4

Addunt enim plerique his impietatibus suis auctoritatem, ut pretiis metallorum honorem diis quos sibi fecerint quaerant, auro eos argentoque formando: sed hoc tantum quod possunt largiuntur, imaginem scilicet oris, oculorum, aurium, narium, manuum et pedum, deos suos in forma mortui corporis adorantes, cui, spiritu evolante, os mutum est, oculi hebetes, aures surdae, nares inanimae sunt, manus dissolutae, pedes rigentes, omne corpus immobile est.

PL 9, 766A

実際、多くの者は、これらの不敬虔に権威を添える。金属の値によって、自ら造った神々に栄誉を求め、金と銀で形づくって。しかし彼らが与えうるのは、これだけである。すなわち、口、目、耳、鼻、手、足の像であり、彼らは自らの神々を、死んだ体の形において礼拝している。その体は、息が飛び去ったとき、口は物言わず、目は鈍く、耳は聞こえず、鼻は命なく、手は力なく、足はこわばり、全身が動かない。

5

Sed errori eorum id quod nec sperare audent deputatur: ut eorum sint similes quos adorant, venerantes sint in consortio veneratorum, ipsi simulacrorum modo emortua corpora sine vitae spiritu relinquendi.

PL 9, 766B

しかし、彼らが望むことさえ敢えてしないことが、彼らの迷いに帰せられる。すなわち、彼らは自ら礼拝する者たちに似た者となり、崇敬する者として崇敬される者たちの仲間となり、彼ら自身が、偶像のように、命の息のない死んだ体として残されることになる、ということである。

Pars LXVIII, Caput XXVII

第LXVIII部 第XXVII章PL 9, 766B
1

Fidelium ordo quadruplex, praestantissimus omnium --Demonstrato autem errore gentili, ad doctrinae ordinem propheticus sermo se retulit, dicens, VERS. 19, 20: Domus Israel, benedicite Dominum; domus Aaron, benedicite Dominum; domus Levi, benedicite Dominum; qui timetis Dominum, benedicite eum.

PL 9, 766B

信ずる者の序列は四重である。その中で最も卓越しているものがある〔praestantissimus omnium の係りは定かでない〕。――異邦人の迷いが示されたのち、預言の言葉は教えの序列へと立ち返り、言う。「イスラエルの家よ、主を祝福せよ。アロンの家よ、主を祝福せよ。レビの家よ、主を祝福せよ。主を畏れる者たちよ、主を祝福せよ」(詩篇134:19、20)。

2

In his nominum atque officiorum distinctionibus omnem Ecclesiae populum complexus est; sed per nuncupationum et proprietatum significationem ipsa illa officiorum merita divisit.

PL 9, 766B

これらの名と務めの区別において、彼は教会の民全体を包含した。しかし、呼び名と固有性の意味を通して、務めの功そのものを分けた。

3

In eo enim quod dicitur domus Israel, et domus Aaron, et domus Levi, et qui timetis Dominum, aliud ab alio esse discernitur: ut, secundum Apostolum ad Corinthios scribentem, quaedam fit in nominibus distinctio, cum ait: Vocatis, sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi (I Cor. I, 2) ; ut aliud vocatos, aliud sanctos, aliud invocantes nomen Domini esse significet.

PL 9, 766C

「イスラエルの家」「アロンの家」「レビの家」「主を畏れる者たち」と言われるとき、一方が他方と異なることが見分けられる。それは、コリントの人々に書き送る使徒に従えば、名において何らかの区別がなされるのと同じである。彼は言う。「召された者たちに、聖徒たちに、そして、我々の主イエス・キリストの名を呼び求めるすべての者たちとともに」(一コリント1:2)。それは、召された者たちは一つのこと、聖徒たちは別のこと、主の名を呼び求める者たちはまた別のことであると示すためである。

4

Nunc autem primum Israel nuncupari videmus, secundo Aaron, tertio Levi, quarto timentes Dominum. Et in Aaron sacerdotes significari non ambiguum est: sacerdos enim in lege Aaron primus fuit, et exinde in successione ejus sacerdotum honor mansit.

PL 9, 766C

ところで今、第一にイスラエル、第二にアロン、第三にレビ、第四に主を畏れる者たちと呼ばれているのが見られる。そして、アロンにおいて祭司たちが意味されていることは、疑いがない。律法において祭司は最初にアロンであり、以後その継承において祭司の栄誉がとどまったからである。

5

In Levi autem ministros ostendi absolutum est: haec enim tribus in ministerium electa est. Reliquus autem populus, cui non sacerdotii, neque ministerii, sed timoris officium est, in his qui timent Dominum nuncupatur.

PL 9, 767A

レビにおいて奉仕者たちが示されていることは明らかである。この部族が奉仕のために選ばれたからである。残りの民は、祭司職でも奉仕でもなく、畏れの務めをもつ者として、主を畏れる者たちのうちに呼ばれる。

6

Docet autem nos Apostolus super omnes hos esse Israel, cum ait: Et quotquot regulae huic obsecundabunt, pax super eos et misericordia, et super Israel (Gal. VI, 16) .

PL 9, 767A

使徒は、これらすべての上にイスラエルがあることを我々に教える。彼は言う。「この規範に従うすべての者の上に、平和と憐れみがあるように、またイスラエルの上にも」(ガラテヤ6:16)。

7

Sacerdotes et ministri officii sui regula in eo quod agunt continet; sed praestat longe voluntate magis aliquid agere, quam lege.

PL 9, 767A

祭司と奉仕者は、自らの務めの規範によって、行うことのうちに保たれている。しかし、律法によるよりも、意志によって何かを行うほうが、はるかにまさる。

8

Et optimum est, per ministerii ordinem non solum satisfacere ministerio, sed per doctrinae scientiam et fidei calorem ad cognitionem Dei contemplationemque contendere.

PL 9, 767A

そして最善なのは、奉仕の序列を通して、ただ奉仕を果たすだけでなく、教えの知識と信仰の熱によって、神の認識と観想へと努めることである。

9

Eum ergo, qui Deum intelligens et videns esset, quod est proprium Israel, in primo benedicentium ordine collocavit (qui officium in quo esset, atque honorem sacerdotis, hac ipsa cogniti per fidem et contemplati Dei virtute praecelleret): quia cum plures sint Aaron, id est sacerdotes; pauci tamen Israel, id est qui cognitione mentis Deum contemplaturi sint, reperientur.

PL 9, 767B

それゆえ彼は、神を理解し見る者、これがイスラエルに固有のことであるが、その者を、祝福する者たちの第一の序列に置いた(その者は、自らのいる務めと祭司の栄誉とを、信仰によって知られ観想された神の、まさにこの力によって凌駕するのである)。アロン、すなわち祭司は多いが、心の認識によって神を観想するイスラエルは、少数しか見いだされないからである。

10

Hi ergo primum ad benedicendum advocantur: caeteris aliis post eos, in eo quo et ipsi essent officio, benedicturis.

PL 9, 767B

それゆえ、この者たちがまず祝福へと呼ばれ、他の者たちは、その後で、それぞれ自らの務めにおいて祝福することになる。

11

Sed benedicunt Deum, et domus Israel, et domus Aaron, et domus Levi, et omnes qui timent Dominum: eum scilicet, qui est benedictus Deus ex Sion, qui habitat Jerusalem, sanctum montem Sion, et civitatem coelestem, Ecclesiam primitivorum, manentium et scriptorum in coelis, in Domino nostro Jesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 767B

しかし、イスラエルの家も、アロンの家も、レビの家も、主を畏れるすべての者も、神を祝福する。すなわち、シオンから祝福された神、エルサレムに――聖なる山シオン、天の都、天に留まり登録された初子たちの教会に――住む者を、我々の主イエス・キリストにおいて祝福するのである。彼は世々にわたって祝された者である。アーメン。

Pars LXIX, Prooemium

第LXIX部 冒頭PL 9, 767C
1

Confitemini Domino: quoniam bonus, quoniam in saecula misericordia ejus. Confitemini Deo deorum: quoniam in saecula misericordia ejus. Qui fecit mirabilia (Hil. addit magna) , solus, quoniam in saecula misericordia ejus.

PL 9, 767C

主に告白せよ。主は善であり、その憐れみは世々に及ぶからである。神々の神に告白せよ。その憐れみは世々に及ぶからである。ただ一人、驚くべき業(ヒラリウスは「大いなる」を加える)を行った者に。その憐れみは世々に及ぶからである。

2

Qui fecit coelos in intellectu: quoniam in saecula misericordia ejus. Qui firmavit terram super aquam (Hil. aquas) : quoniam in saecula misericordia ejus. Qui fecit luminaria magna solus: quoniam in saecula misericordia ejus.

PL 9, 767C

知性をもって天を造った者に。その憐れみは世々に及ぶからである。水の上に(ヒラリウスでは「諸水の上に」)地を固めた者に。その憐れみは世々に及ぶからである。ただ一人、大いなる光体を造った者に。その憐れみは世々に及ぶからである。

3

Solem in potestatem diei: quoniam in saecula misericordia ejus. Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum: quoniam in saecula misericordia ejus. Et eduxit Israel de medio eorum: quoniam in saecula misericordia ejus.

PL 9, 767C

太陽を昼の権力として〔造った者に〕。その憐れみは世々に及ぶからである。エジプトをその初子たちとともに撃った者に。その憐れみは世々に及ぶからである。イスラエルを彼らの中から導き出した者に。その憐れみは世々に及ぶからである。

4

In manu forti et brachio excelso: quoniam in saecula misericordia ejus. Qui divisit mare Rubrum in divisiones: quoniam in saecula misericordia ejus. Et transduxit Israel per medium ejus: quoniam in saecula misericordia ejus.

PL 9, 767D

強い手と高く上げた腕をもって。その憐れみは世々に及ぶからである。紅海を幾つもの分割に分けた者に。その憐れみは世々に及ぶからである。イスラエルに、その真ん中を通って渡らせた者に。その憐れみは世々に及ぶからである。

5

Et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mare Rubrum: quoniam in saecula misericordia ejus. Qui transduxit populum suum in desertum: quoniam in saecula misericordia ejus. Qui perduxit aquam de petra rupis: quoniam in saecula misericordia ejus.

PL 9, 767D

ファラオとその力を紅海に振り落とした者に。その憐れみは世々に及ぶからである。自らの民を荒れ野に通らせた者に。その憐れみは世々に及ぶからである。岩壁の岩から水を導いた者に。その憐れみは世々に及ぶからである。

6

Qui percussit reges magnos: quoniam in saecula misericordia ejus. Seon regem Amorrhaeorum: quoniam in saecula misericordia ejus. Et Og regem Basan: quoniam in saecula misericordia ejus. Et dedit terram eorum haereditatem: quoniam in saecula misericordia ejus.

PL 9, 768A

大いなる王たちを撃った者に。その憐れみは世々に及ぶからである。アモリ人の王シホンに。その憐れみは世々に及ぶからである。バシャンの王オグに。その憐れみは世々に及ぶからである。彼らの地を嗣業として与えた者に。その憐れみは世々に及ぶからである。

7

Quoniam in humilitate nostra memor fuit nostri (Hil. addit Dominus) : quoniam in saecula misericordia ejus. Et redemit nos de inimicis nostris (Hil. de manu inimicorum nostrorum) : quoniam in saecula misericordia ejus.

PL 9, 768A

我々の卑しさのうちに、彼は我々を心に留めた(ヒラリウスは「主」を加える)。その憐れみは世々に及ぶからである。そして我々の敵から(ヒラリウスでは「我々の敵たちの手から」)我々を贖った。その憐れみは世々に及ぶからである。

8

Qui dat escam omni carni: quoniam in saecula misericordia ejus. Confitemini Deo coeli: quoniam in saecula misericordia ejus. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 768A

すべての肉なる者に食物を与える者に。その憐れみは世々に及ぶからである。天の神に告白せよ。その憐れみは世々に及ぶからである。詩篇の講解。

Pars LXIX, Caput I

第LXIX部 第I章PL 9, 768B
1

Scripturae dignitas. Ob inconsiderantiam vilescit. --Non est otiosus propheticus sermo, neque ex inanibus ac superfluis causis spiritalis loquela est.

PL 9, 768B

聖書の尊厳。不注意によって卑しめられる。――預言の言葉は無為なものではなく、霊的な語りは空虚で余計な理由から出たものではない。

2

Si enim in viris prudentibus exspectari id maxime solet, ut ea quae loquuntur, gravitate eorum doctrinaque digna sint; omnisque sermo non sit fortuitus et vagus, sed ex rationabilibus causis profectus, et exspectationi audientium utilis, et auctoritati congruus disserentium: quanto magis id coelestibus eloquiis opinandum est, ut quidquid in his est, excelsum, divinum, rationabile et perfectum esse existimetur.

PL 9, 768B

というのも、賢い人々においては、彼らの語ることが彼らの重みと学識にふさわしく、あらゆる言葉が行き当たりばったりで漂うようなものではなく、道理にかなった理由から出て、聞き手の期待に役立ち、語り手の権威に適っていることが、何よりも期待されるのが常であるなら、天の言葉についてはなおさら、その中にあるものは何であれ、高く、神的で、道理にかなった、完全なものと見なされるべきだと考えなければならない。

3

Sed plerumque, immo semper, vitio nostro accidit, ut quae legi in ecclesia audimus, auribus atque animis nostris longe ab his peregrinantibus negligamus: ut per audiendi incuriam, vilescat apud nos dictorum coelestium dignitas.

PL 9, 768B

しかし、たいてい、いやつねに、我々の落ち度によって、教会で読まれるのを聞くことを、我々の耳と心がそれらからはるかに離れてさまよったまま軽んじてしまい、聞くことへの無頓着によって、天の言葉の尊厳が我々のもとで卑しめられてしまう。

4

Cum in lectionis tempore rationes supputamus, iras concipimus, injurias cogitamus, luxus recolimus: tunc ad haec occupatis nobis surdae aures sunt, et hebes mens est; et si quid forte in aures nostras eorum quae leguntur inciderit, virtutem tamen dictorum obrutus saeculi curis animus non sentit: et quorum intelligentiam non consequitur, levem existimabit auctoritatem.

PL 9, 768C

朗読のとき、我々は勘定を数え、怒りを抱き、侮辱を思い、放蕩を思い返す。そのとき、これらに気を取られた我々にとって、耳は聾し、精神は鈍い。読まれることのうちの何かがたまたま我々の耳に入ったとしても、世の心配事に押しつぶされた心は、語られたことの力を感じない。そして、その意味を理解できないものについては、権威を軽いものと見なすであろう。

Pars LXIX, Caput II

第LXIX部 第II章PL 9, 768C
1

Scripturae multimoda doctrina. Cur libri ejus plures ac varii. --Omnia autem, quae in libris propheticis sunt, maximum humanae et salutis et doctrinae profectum in se habent, nostrique causa universa scripta sunt: ut nunc nobis institutionem vitae innocentis afferrent, nunc scientiam Dei intimarent, nunc originis naturaeque nostrae cognitionem tribuerent, nunc futurorum intelligentiam non spe tantum, sed ratione praestarent, nunc causas universitatis hujus ortusque proferrent, et humanum sensum tantarum rerum intelligentiae incapacem ad capiendam horum cognitionem variis doctrinae generibus distenderent.

PL 9, 768C

聖書の多様な教え。なぜその書物は多く、また様々なのか。――預言書にあるすべてのものは、人間の救いにも教えにも最大の益をそれ自体に備えており、すべては我々のために書かれた。それは、あるときは無垢な生の訓育を我々にもたらし、あるときは神の知を告げ知らせ、あるときは我々の起源と本性の認識を授け、あるときは未来の事柄の理解を、希望によるだけでなく理によって与え、あるときはこの万有の原因と起源を明らかにし、そしてこれほどの事柄の理解を受け入れる力のない人間の感覚を、これらの認識を捉えるために様々な種類の教えによって広げるためである。

2

Partibus enim quibusdam et divisionibus opus fuit, per quas sensim sub usu exercitationis assiduo opinio saltem incomprehensibilis nobis hujus intelligentiae posset irrepere. Plures prophetae sunt, et ingentia eorum copiosaque dicta.

PL 9, 768D

というのも、いくつかの部分と区分が必要だったのであり、それらを通して、絶え間ない訓練の実践のもとで、我々には把握しえないこの理解についての思いだけでも、少しずつ忍び込むことができるようにするためである。預言者は多く、その言葉は膨大で豊かである。

3

Plures etiam psalmi sunt, et singulis multa et varia congesta sunt. Et quamquam omnes unam atque eamdem in se doctrinae formam complectantur: diversis tamen institutis in eamdem nos scientiae viam dirigunt; non omnia in unum congerentes (incapaces enim omnium sumus), sed partes partibus explicantes: ut per id quod singula cognoscuntur, proficiatur ad multa.

PL 9, 769A

詩篇もまた多く、それぞれに多くの様々なものが積み重ねられている。すべてが一つの同じ教えの形を内に含んではいるが、それでも異なる方法によって我々を同じ知の道へと導く。すべてを一つに積み上げるのではなく(我々はすべてを受け入れる力がないからである)、部分によって部分を解き明かし、個々のものが知られることを通して多くのものへと進むようにするのである。

4

In hoc autem psalmo, quia singulis ejusdem rei argumenta diversa sunt, id continetur, ut causam universitatis hujus, id est, cur coelum, cur terra, cur homines, cur caetera sint, ex bonitate ac misericordia Dei profectam intelligamus per id quod dicitur, VERS. 1: Confitemini Domino: quoniam bonus, quoniam in saecula misericordia ejus.

PL 9, 769A

さて、この詩篇では、それぞれの詩篇に同じ事柄の異なる論拠があるので、次のことが含まれている。すなわち、この万有の原因、つまり、なぜ天が、なぜ地が、なぜ人間が、なぜその他のものがあるのかが、神の善と憐れみから出たものであると、我々が理解するということである。それは、「主に告白せよ。主は善であり、その憐れみは世々に及ぶからである」(詩篇135:1)と言われていることによる。

Pars LXIX, Caput III

第LXIX部 第III章PL 9, 769B
1

Confessio duplex. Confessio peccati quid. Professionem habet desinendi. --VERS. 1. Ac primum in eo quod ita coeptum est, confitemini Domino, duplicis intelligentiae significatio affertur: ut aut Deum in confessione laudemus, quia bonus, quia misericordia ejus in saecula sit; aut peccata nostra confiteamur ei, ab eo indulgenda quia bonus est, et cujus indeficiens misericordia sit.

PL 9, 769B

告白は二重である。罪の告白とは何か。それは止めるという宣言を含む。――まず、こう始められたこと、すなわち「主に告白せよ」(詩篇135:1)において、二重の理解の意味が示される。すなわち、神を告白において賛美する、それは神が善であり、その憐れみが世々に及ぶからであるか、あるいは、我々の罪を神に告白する、それは神が善であって、その憐れみが尽きることのない者であるから、神によって赦されるはずだからである、のいずれかである。

2

Utrumque naturae nostrae conveniens est; ut et eum ad cujus cognitionem nascimur laudemus, et ei, qui bonus et misericors in saecula sit, confiteamur peccata sub agnitione peccati.

PL 9, 769B

どちらも我々の本性にふさわしい。すなわち、その認識のために我々が生まれてくる者を賛美すること、そして、世々に善であり憐れみ深い者に、罪の認識のもとで罪を告白することである。

3

Non enim confessio est, Deo qui nihil ignorat ea quae gesseris confiteri: quia confessione ista Deus non eget, cujus cognitioni nihil occultum est, cujus aditui nihil invium est, cujus virtuti nihil reliquum est, extra quem locus nullus est.

PL 9, 769B

というのも、何一つ知らぬことのない神に、自分の行ったことを告白することは、告白ではないからである。この告白を神は必要としない。その知に隠されたものは何もなく、その到達に通れぬところは何もなく、その力に残されたものは何もなく、その外には場所がない。

4

Sed confessio est, rei scilicet ejus quae ignorabatur professa cognitio, ex alterius judicii opinione in alterius intelligentiae proficiens sententiam.

PL 9, 769C

そうではなく、告白とは、これまで知られていなかった事柄についての、公言された認識であって、ある判断についての見解から、別の理解の判断へと進むものである。

5

Utile enim sibi ac jucundum quisque esse antea existimaverat, rapere, caedere, furari, superbire, potare, scortari: sed ubi haec omnia aeternae damnationi obnoxia esse cognovit, cognitis his confitetur errorem.

PL 9, 769C

人はそれまで、奪うこと、打つこと、盗むこと、高ぶること、飲むこと、淫らに振る舞うことを、自分にとって有益で快いと思っていた。しかし、これらがすべて永遠の断罪に服するものだと知ったとき、それらを知って誤りを告白するのである。

6

Confessio autem erroris, professio est desinendi (Ita infra in ps. CXXXVII, n. 3) . Desinendum ergo a peccato est, ob quod peccati coepta confessio est. Caeterum extra veniam est, qui peccatum cognovit, nec cognitum confitetur.

PL 9, 770A

誤りの告白は、止めるという宣言である(後の詩篇137の講解、第3節を見よ)。したがって、罪から止めなければならない。そのために罪の告白が始められたからである。そうでなければ、罪を知りながら、知った罪を告白しない者は、赦しの外にある。

Pars LXIX, Caput IV

第LXIX部 第IV章PL 9, 770A
1

Intermittenda non est etiam justificatis. --Confitendum autem semper est: non quod peccandum semper sit, ut semper sit confitendum; sed quia peccati veteris et antiqui utilis sit indefessa confessio.

PL 9, 770A

義とされた者たちにおいても中断してはならない。――しかし、つねに告白しなければならない。それは、つねに告白するために、つねに罪を犯さなければならないからではなく、古い、昔の罪を倦むことなく告白することが有益だからである。

2

Docet autem Spiritus sanctus semper confitendum, cum ait per Prophetam: Justus ipse sibi accusator est in primo sermone suo (Prov. XVIII, 17) . Justus non se ex praesentibus, sed ex praeteritis accusat: cui enim adest praesentium accusatio, justi nomen aufertur.

PL 9, 770A

聖なる霊は、預言者を通してこう言うとき、つねに告白すべきことを教えている。「義人は、その最初の言葉において自らの告発者である」(箴言18:17)。義人は現在のことではなく過去のことによって自らを告発する。現在のことについての告発が当てはまる者からは、義人という名が取り去られるからである。

3

Et audiamus se apostolum Paulum ex praeteritis arguentem, cum ait: Quia non sum dignus vocari apostolus, propter quod persecutus sum Ecclesiam Dei. Gratia autem Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 9 et 10) .

PL 9, 770B

そして、過去のことによって自らを責める使徒パウロに耳を傾けよう。「私は使徒と呼ばれるにふさわしくない。神の教会を迫害したからである。しかし神の恩寵によって、私は今の私である」(一コリント15:9、10)。

4

Haec est illa justi viri vera confessio, quae justitiam praesentem ex praeteritorum conscientia et confessione commendat. Ad quam et alibi per prophetam monemur: Confitere, inquit, peccata tua prior, ut justificeris (Esai. XLIII, 26) .

PL 9, 770B

これこそ義人の真の告白であり、過去の自覚と告白によって現在の義を推奨するものである。これへと、別の箇所でも預言者を通して我々は勧められている。「まず汝の罪を告白せよ、義とされるために」と言う(イザヤ43:26)。

5

Ad hanc ergo confessionem in psalmo vocamur: quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus; confessionis nostrae hunc impensiore maxime fide ( al. fidei fiducia) invocantes, quia cui confitemur, et bonus est, et nescit misericors esse desinere.

PL 9, 770B

したがって、この告白へと、我々は詩篇で招かれている。「彼は善であり、その憐れみは世々に及ぶ」と。我々の告白において、彼を、いっそう熱い信仰をもって(別本では「信仰の確信をもって」)呼び求めながら。告白する相手は善であり、憐れみ深くあることをやめるすべを知らないからである。

Pars LXIX, Caput V

第LXIX部 第V章PL 9, 770B
1

Deus deorum, id est, beatorum. Gloriae aeternae maxima causa Dei misericordia.--VERS. 2. Confitemini Deo deorum; quoniam in saecula misericordia ejus.

PL 9, 770B

神々の神とは、すなわち幸いなる者たちの神である。永遠の栄光の最大の原因は神の憐れみである。――「神々の神に告白せよ。その憐れみは世々に及ぶからである」(詩篇135:2)。

2

Ut in Evangeliis responsione Domini ad Sadducaeos docemur, non est Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. XXII, 32) : per quem et dictum est: Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes (Joan. X, 34) .

PL 9, 770C

福音書において、サドカイ派の人々に対する主の答えによって、我々は教えられている。「神は死者の神ではなく、生者の神である」(マタイ22:32)。この主によって、こうも言われた。「私は言った、汝らは神々であり、みな至高者の子らである」(ヨハネ10:34)。

3

Non dignatur Deus corruptibilium et mortuorum Deus esse: sed eorum qui in coelestem gloriam transformandi, exuti vetere homine terreno, novum qui in coelis induerunt, qui conformes erunt corpori gloriae Dei.

PL 9, 770C

神は、朽ちうる者や死者の神であることを潔しとしない。そうではなく、天の栄光へと変えられるはずの者たち、地上の古い人を脱ぎ捨て、天における新しい人を着た者たち、神の栄光の体に似た者となる者たちの神である。

4

Et deos hos effici, licet et ut fidei eorum meritum exigat, tamen ea maxima causa est, quoniam in saeculum misericordia ejus.

PL 9, 771A

彼らがこの神々とされることは、たとえ彼らの信仰の功績がそれを求めるとしても、その最大の原因は、その憐れみが世に及ぶことである。

5

Non ille eguit deorum Deus nuncupari: sed bonitatis et misericordiae suae est, ut deos faciat, honorem nominis sui ex affectu misericordiae et bonitatis impertiens.

PL 9, 771A

神は、神々の神と呼ばれることを必要としたのではない。神々を造ることは、その善と憐れみのなすところであり、憐れみと善の情から、自らの名の栄誉を分け与えるのである。

Pars LXIX, Caput VI

第LXIX部 第VI章PL 9, 771A
1

Reges et domini sunt, qui carni non serviunt. Horum Deus Dominus. --VERS. 3. Confitemini Domino dominorum: quoniam in saecula misericordia ejus.

PL 9, 771A

王たち、また主たちとは、肉に仕えない者たちである。その者たちの神が主である。――「主たちの主に告白せよ。その憐れみは世々に及ぶからである」(詩篇135:3)。

2

Deos plures nuncupari sive in coelo, sive in terra, Apostolus docuit; ut non solum humanae naturae istud, sed spiritali (angelicae ex Tract. superiore n. 9) competere videretur, cum ait: Sed et si sunt dii qui nominantur in coelo et in terra (I Cor. VIII, 5) , per coeli et terrae significationem utrique naturae nomen hoc competens esse demonstrans.

PL 9, 771A

使徒は、天にも地にも多くの神々が呼ばれていることを教えた。それは、これが人間の本性にだけでなく、霊的な本性(前の講解、第9節によれば天使的な本性)にも当てはまると見えるようにするためであり、こう言うときである。「実際、天にも地にも神々と呼ばれるものがあるとしても」(一コリント8:5)。天と地を示すことによって、この名がどちらの本性にも当てはまると明らかにしている。

3

Idem quoque Apostolus Dominum dominorum esse significat, cum ait: Rex regum et Dominus dominantium (I Tim. VI, 15) , dominatus in viles et in degeneres indignus Deo est. Rex ille regum est, et Dominus dominorum, ut est Deus deorum.

PL 9, 771B

同じ使徒は、神が主たちの主でもあると示している。「王たちの王、支配する者たちの主」(一テモテ6:15)と言うときである。卑しい者や下劣な者に対する支配は、神にふさわしくない。彼は王たちの王であり、主たちの主であって、それは神々の神であるのと同じである。

4

Et deos quidem quos significet, non ambiguum est: de quibus dixit: Deus stetit in synagoga deorum (Ps. LXXXI, 1) . Reges autem idem Apostolus absolute ostendit, dicens: Jam sine nobis regnatis, et utinam regnaretis (I Cor. IV, 8) .

PL 9, 771B

神々が何を指すかは疑いない。彼らについて、彼はこう言った。「神は神々のシナゴーグの中に立った」(詩篇81:1)。王たちについては、同じ使徒が端的に示している。「汝らはもう我々なしで王となっている。むしろ汝らが王となってくれればよいのだが」(一コリント4:8)。

5

Reges sunt in quos non regnat peccatum, qui dominantur corporibus suis, quibus est in jus subditae et subjectae sibi carnis imperium. Hi ergo reges sunt, et horum Deus rex est.

PL 9, 771B

王とは、その上に罪が支配しない者たち、自らの体を支配し、自らに従属し服している肉への命令権が権利として与えられている者たちである。したがって、これらの者が王であり、その者たちの神は王である。

6

Hi etiam domini sunt, qui non erunt servi peccati: quia qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34) . Dominandum ergo peccato est, non serviendum.

PL 9, 771B

この者たちはまた主でもある。罪の奴隷とならないからである。「罪を犯す者は罪の奴隷である」(ヨハネ8:34)。したがって、罪を支配すべきであって、罪に仕えるべきではない。

7

Domini autem sunt, qui haec peccati corpora dominationi suae per subjectionem vitiorum suorum peccatorumque subdunt. Novit se esse Apostolus corporis sui dominum, cum ait: Subjicio enim mihi corpus meum, et in servitutem redigo (I Cor. IX, 27) .

PL 9, 771C

これに対し、主であるのは、罪のこれらの体を、自らの悪徳と罪を服従させることによって、自らの支配に服させる者たちである。使徒は、自らが自分の体の主であることを知っている。「実際、私は自分の体を自分に服させ、奴隷にする」(一コリント9:27)。

8

Qui in servitutem redigit, domini necesse est jure in servitutem eum qui serviturus est redigat.

PL 9, 771C

奴隷にする者は、主人の権利によって、奴隷となるべき者を奴隷にせざるをえない。

9

Horum ergo talium dominorum Deus dominus est, vocans eos per spem aeternitatis, ut domini sint, ut in his dominis Deus dominus sit: et hoc non ob aliam causam, nisi ob id, quia in saecula misericordia ejus: donans nobis per aeternae misericordiae suae benignitatem, ut effectis nobis dominis, digni simus quorum ipse sit dominus.

PL 9, 771C

したがって、このような主たちの神が主である。永遠への希望によって彼らを呼び、彼らが主であるように、これらの主たちの中で神が主であるようにと。そしてこれは、他の理由によるのではなく、その憐れみが世々に及ぶからである。永遠の憐れみの慈愛によって、我々が主とされたうえで、彼自身がその主であるにふさわしい者となるようにと、我々に授けている。

Pars LXIX, Caput VII

第LXIX部 第VII章PL 9, 772A
1

Dei est quidquid per homines geritur mirabile. --VERS. 4. Qui fecit mirabilia magna solus. In plurimis quidem humanorum operum gestis multa magna et mirabilia exstiterunt: sed quidquid in his gestum est, ad eum refertur, cujus virtus illa gessit.

PL 9, 772A

人を通して行われる驚くべきことはすべて神のものである。――「ただ一人、大いなる驚くべき業を行った者に」(詩篇135:4)。人間の業の非常に多くの所業において、多くの大いなる驚くべきことが現れた。しかし、その中で行われたことはすべて、その力がそれらを行った者に帰される。

2

Multa mirabilia Moyses in Aegypto egit: sed testimonium magi incantatoresque perhibent, quia in operibus illis digitus Dei est: sicut scriptum est: Dixerunt ergo incantatores Pharaoni, digitus Dei est hoc (Exod. VIII, 19) .

PL 9, 772A

モーセはエジプトで多くの驚くべきことを行った。しかし、魔術師たちや呪術師たちが、それらの業には神の指があると証言している。書かれているとおりである。「そこで呪術師たちはファラオに言った。これは神の指である」(出エジプト記8:19)。

3

Ex quo ostenditur virtutem Dei per Moysen operatam fuisse, cujus tum illa ministerio gerebantur. Magni quoque miraculi illud fuit tum, cum dicente Jesu Nave sol stetit contra Gabaon, et luna contra vallem Haylon (Jos. X, 12) .

PL 9, 772B

このことから、神の力がモーセを通して働いたこと、その奉仕によってそれらが当時行われたことが示される。また、次のことも大いなる奇跡であった。ヨシュアが言ったとき、「太陽はギブオンに向かって立ち止まり、月はアヤロンの谷に向かって立ち止まった」(ヨシュア記10:12)。

4

Nescio quid hoc mirabilius effici possit: cum in verbo hominis sol et luna in diei unius moram ex cursus sui lege detenti sunt.

PL 9, 772B

これより驚くべきことが成し遂げられうるか、私は知らない。一人の人間の言葉によって、太陽と月が、その運行の法則から引き留められ、丸一日のあいだとどまったのである。

5

Sed virtutis hujus auctorem Scriptura mox addidit, dicens: Non fuit dies talis, neque prius neque postea, ut sic exaudiret Dominus hominem: quia Dominus pugnavit pro Israel.

PL 9, 772B

しかし聖書は、この力の作者を、すぐに付け加えて言う。「このような日は、前にも後にもなかった。主が一人の人間の願いをこのように聞き入れたことは。主がイスラエルのために戦ったからである」。

6

In eo enim quod Jesus exauditus est, et pugnabat Deus in Israel (Ibid., 14) ; virtus ejus in gestis, qui et pugnabat et exaudivit, ostenditur. 8. Coelum primum et quae angelorum sedes. --VERS. 5.

PL 9, 772B

というのも、ヨシュアが聞き入れられ、神がイスラエルのために戦っていたということにおいて(ヨシュア記10:14)、戦い、また聞き入れた者の力が、その所業において示されるからである。〔第8節〕第一の天、すなわち天使たちの座であるもの〔et quae は「第一の天、および天使たちの座はどれか」とも読める〕。――

7

Qui fecit coelos in intellectu: quoniam in saeculum misericordia ejus. Faciendorum sola misericordiae suae causa est; neque enim eguit ut fierent. Sed qui bonus est, in id universa fecit, ut plures bonitatis suae copiis uterentur.

PL 9, 772C

「知性をもって天を造った者に。その憐れみは世々に及ぶからである」(詩篇135:5)。造られるべきものの原因は、ただその憐れみだけである。実際、神は、それらが造られることを必要としなかった。しかし、善である者は、より多くの者がその善の豊かさを用いるために、万物を造ったのである。

8

Fecit autem coelos in intellectu, non irrationabiles, neque informes, neque confusos et inordinatos.

PL 9, 772C

しかし神は、天を知性をもって造った。理を欠くものではなく、形なきものでも、混沌として無秩序なものでもない。

9

Sed cum regionem cognitioni suae qui infinitus est collocaret; coelo superiore atque primo eodemque in orbem collocato, terminum quemdam Virtutibus, quae primae ad cognoscendum se gignerentur, inclusit.

PL 9, 772C

しかし、無限である者は、自らの認識のために一つの領域を据えるにあたって、最も上の、第一の、同じく円状に据えられた天を置き、自らを知るために最初に生み出される諸力のために、ある境界を囲い定めた。

10

Neque enim gignendae creationes virtutem inconspicabilis Dei ferre potuissent, nisi naturae temperatioris objectu sedem hanc moderatae ad infirmitatem habitationis incolerent.

PL 9, 773A

というのも、生み出されるべき被造物は、不可視の神の力に耐えることができなかったであろうからである。より穏やかな本性のものが間に置かれることによって、その弱さに合わせて和らげられた住まいであるこの座に住むのでなければ。

11

Aquis etenim elevatis ipsam illam primi coeli naturam temperavit, quae circumfusi Dei accensa virtute, nequaquam ab inferioribus esset patienda naturis.

PL 9, 773A

実際、諸水が高く上げられたことによって、神は第一の天のその本性そのものを和らげた。その本性は、周りに広がる神の力によって燃え立たされていて、下位の本性のものたちによっては決して耐えられえないものだったであろう。

Pars LXIX, Caput IX

第LXIX部 第IX章PL 9, 773A
1

Coelum inferius multiplex, firmamentum vocatur. --Coelum vero inferius, non uniforme, sed multiplex tetendit: quod totum firmamentum nuncupans, valida ad sustentationem aquarum superiorum temperationemque aeris nostri firmitate solidavit.

PL 9, 773A

下の天は多層であり、天空と呼ばれる。――しかし、下の天は、一様ではなく多層に張った。それをすべて天空と呼び、上の水を支えることと我々の空気を和らげることのために、強い堅固さをもって固めた。

2

Et idcirco plures coelos doctrina prophetica prodidit: quia necessarium naturae nostrae fuit, per momenta quaedam et profectus rationabilium moderationum, regionem hanc indulti nobis ad praesens habitaculi temperari.

PL 9, 773B

それゆえ預言者の教えは複数の天を伝えた。それは、我々の本性にとって、理にかなった調整の幾つかの段階と進展を通して、当面我々に許された住まいのこの領域が和らげられることが必要だったからである。

Pars LXIX, Caput X

第LXIX部 第X章PL 9, 773B
1

De numero coelorum non constat. --De numero vero coelorum nihil sibi humanae doctrinae temeritas praesumat. Apostolus usque ad tertium tantum coelum sese raptum intelligit.

PL 9, 773B

天の数は定まっていない。――しかし天の数については、人間の教えの無謀が、何も自ら断定してはならない。使徒は、第三の天までにしか自分が引き上げられなかったと解している。

2

Plures quidem thronos, dominatus, potestates, principatus connumerat (II Cor. XII, 2) , quibus necesse est proprias sedes habitationis congruae deputari.

PL 9, 773B

使徒は、多くの王座、主権、権力、統治を数え入れており(二コリント12:2)、これらにはそれにふさわしい住まいの固有の座が割り当てられなければならない。

3

Sed et alia, quorum cognitionem futuris temporibus promittit, esse significat, cum ait: Et super omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro (Ephes. I, 21) . Sed de numero Apostolus nihil docuit: et nescio an tacuerit, an ignoraverit.

PL 9, 774A

しかしまた、その認識を来るべき時に約束している他のものもあることを、彼は示している。「この世においてだけでなく来るべき世においても呼ばれる、あらゆる名の上に」(エフェソ1:21)。しかし、数については使徒は何も教えなかった。黙したのか、知らなかったのか、私は知らない。

4

Nunc enim et professus est se ex parte cognoscere: et tamen cum raptus ad coelos est, audisse se quae non sint loquenda testatur (I Cor. XIII, 9) .

PL 9, 774A

というのも、彼は今は部分的にしか知らないと公言しており、それでも天に引き上げられたときには、語ってはならないことを聞いたと証しているからである(一コリント13:9)。

5

Nobis sufficit plures coelos scire esse: quippe cum et coeli coelorum, et aquae quae super coelos sunt laudent Dominum.

PL 9, 774A

我々には、天が複数あると知ることで足りる。まことに、天の天も、天の上にある水も、主を賛美するのだから。

Pars LXIX, Caput XI

第LXIX部 第XI章PL 9, 774A
1

Terrae situs, et immensitas Dei. --Sub inferiore autem superioris circuli coelo quod firmamentum nuncupavit, terram inferius collocavit: quam mediam suspendens et confirmans, ita manendi sedem moderatus est, ut paribus undique mensuris medietatem circuli quo conclusa est obtineret: ut is qui infinitus est, primo illi superioris coeli circulo circumfusus aequalibus ex omni circumfusione sua lineis omnia, virtutis suae spiritu in usum ac naturam animantium temperato, ea quae crearentur attingeret.

PL 9, 774A

地の位置と神の広大無辺。――さて、彼が天空と呼んだ、上の円の下の天のさらに下に、地を据えた。それを中央に吊り下げ堅固にして、留まるための座を、次のように整えた。すなわち、それが閉じ込められている円の中心を、あらゆる方向で等しい寸法をもって占めるようにしたのである。それは、無限である者が、上の天のあの第一の円に周りを取り巻いて、その取り巻きのすべてから等しい線によって、その力の霊が生き物の用と本性に合わせて和らげられたうえで、造られるもののすべてに触れるためである〔ut … attingeret の構文は取りにくく、circumfusus を無限である者に係けて解した〕。

2

Apostolus enim ait: Quia in ipso vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28) ; per quod ostenditur, terram in medio ejus, tamquam in transfusi Spiritus ambitu, constitisse: cum in Deo omnes et vivamus, et moveamur, et simus.

PL 9, 774B

使徒は言う。「我々は彼のうちに生き、動き、存在している」(使徒言行録17:28)。これによって、地はその中央に、あたかも注ぎ渡された霊の取り巻きの中にあるかのように立っていることが示される。我々はみな神のうちに生き、動き、存在しているからである。

3

Quod autem in omnia temperationis suae spiritu transfusus et penetrans sit, docet Propheta dicens: Spiritus Dei replevit orbem terrarum (Sap. I, 7) ; per quod intus atque extra, ambitu atque aditu, et circumfusus et transfusus ostenditur.

PL 9, 774B

神が、自らの調和の霊によって、すべてのものに注ぎ渡り、貫いていることを、預言者が教えている。「神の霊は全地を満たした」(知恵の書1:7)。これによって、内にも外にも、周囲にも到達にも、取り巻く者として、また注ぎ渡る者として示されている。

Pars LXIX, Caput XII

第LXIX部 第XII章PL 9, 775A
1

Quod autem terra non sit in unam demersa regionem, consequenter Spiritus sanctus ostendit, dicens, VERS. 6: Qui firmavit terram super aquas: quoniam in saeculum misericordia ejus. Altius nos quaerere ratio tractatus praesentis et loci non sinit.

PL 9, 775A

さて、地が一つの領域に沈み込んでいないことを、聖なる霊は続けて示して言う。「諸水の上に地を固めた者。その憐れみは世に及ぶからである」(詩篇135:6)。さらに深く探究することを、今の講解の論の進め方と場所は許さない。

2

Satis sit, terram super aquas pendula firmitate consistere, ex prophetica auctoritate didicisse, inumbratam coeli temperationis obtentu, hoc firmamento, quod extensum tamquam pellis, et solidatum tamquam fumus, aquas supernas infernasque discernat.

PL 9, 775A

地が、吊り下げられた堅固さをもって水の上に立っていることを、預言者の権威から学べば足りる。地は、天の調和の覆い、すなわち、皮のように張られ、煙のように固められて、上の水と下の水を分けるこの天空によって〔inumbratam … obtentu, hoc firmamento の構文は取りにくい。firmamento を obtentu の言い換えと解した〕、陰に覆われているのである。

3

Certe aquis pendulam contineri, et in hoc, sicuti in omnibus, ea causa est, quoniam in saeculum misericordia ejus.

PL 9, 775A

確かに、地が水に吊り下げられて保たれていることには、他のすべてにおいてと同じくここでも、その憐れみが世に及ぶという理由がある。

Pars LXIX, Caput XIII

第LXIX部 第XIII章PL 9, 775B
1

Qui Pater solus, nec tamen sine Filio operetur. --In eo autem quod sequitur, VERS. 7: Qui fecit luminaria magna solus: quoniam in saeculum misericordia ejus; non id intelligendum est, ut extra Sapientiam et Verbum et Virtutem, id est, unigenitum Deum Dominum nostrum Jesum Christum ea fecisse credatur: quippe qui ex persona Sapientiae dixerit: Ego eram apud eum disponens (Prov. VIII, 30) .

PL 9, 775B

いかにして父はただ一人で働き、しかも子なしにではないのか。――さて、続く句「ただ一人、大いなる光体を造った者。その憐れみは世に及ぶからである」(詩篇135:7)を、知恵と言葉と力、つまり独り子なる神、我々の主イエス・キリストの外で、彼がそれらを造ったと信じられるように理解してはならない。知恵の人格において、こう言っているからである。「私は彼のもとで整えつつあった」(箴言8:30)。

2

Sed qui disponebat, ab eo cum quo disponebat et genitus et natus est. Cum autem opera Filii opera Patris sint, et Pater operetur in Filio, per id quod ait: Pater qui in me est, ipse opera sua facit (Joan. XIV, 10) ; et rursum: Ego opera Patris facio (Joan. X, 37), solus operatur, in eo et per eum operando quem genuit.

PL 9, 775B

しかし、整えていた者は、彼とともに整えていた者によって、生み出され、生まれた。子の業は父の業であり、父は子において働く。それは、「私のうちにいる父が、自ら自分の業を行う」(ヨハネ14:10)、また「私は父の業を行う」(ヨハネ10:37)と彼が言うことによる。ゆえに父は、自らが生んだ者において、またその者を通して働くことによって、ただ一人で働く。

Pars LXIX, Caput XIV

第LXIX部 第XIV章PL 9, 775C
1

Cur divisiones maris Rubri, et non divisio. Ad coelum viae plures. --In caeteris vero absoluta ostendendae misericordiae Dei doctrina est: ut sciamus omnia non ob aliam causam, nisi quia Deus semper misericors sit, fuisse perfecta.

PL 9, 775C

なぜ紅海の分割が複数であって、一つの分割ではないのか。天への道は多い。――しかし、他の句では、神の憐れみを示す教えは明白である。すなわち、すべてが、神がつねに憐れみ深いということ以外のいかなる理由によってでもなく成し遂げられたことを、我々が知るためである。

2

De his autem, quae de Aegypti negotiis intelligi spiritaliter oportet, Tractatus psalmi anterioris, in quantum exsequi valuimus, complexus est: ad quorum confirmationem etiam hoc quod in psalmo hoc dictum est accedit, VERS. 13: Qui divisit mare Rubrum in divisiones: quoniam in saeculum misericordia ejus.

PL 9, 775C

さて、エジプトの事柄について霊的に理解すべきことについては、先の詩篇の講解が、我々にできる限り、包括した。その確認に、この詩篇で言われている次のことも加わる。「紅海を幾つもの分割に分けた者。その憐れみは世に及ぶからである」(詩篇135:13)。

3

Unam divisionem Rubri maris liber Exodi docet, dicens: Et fecit mare siccum, et divisa est aqua (Exod. XIV, 21) : et quomodo nunc Rubrum mare in divisiones dividitur? Nisi quia existimo sub relatione gestorum spiritalis doctrinae ordinem contineri.

PL 9, 775C

出エジプト記は、紅海の分割が一つであると教えている。「そして海を乾いたものとし、水は分けられた」(出エジプト記14:21)。それなのに、今どうして紅海が幾つもの分割に分けられているのか。それは、出来事の叙述のもとに、霊的な教えの秩序が含まれていると私が考えるからにほかならない。

4

Evadentes enim Aegyptum, quae saeculi forma est, et ad terram repromissionis quam secundum Evangelium beati haereditabunt, euntes, per mare Rubrum, id est, per ejusdem hujus saeculi turbidos aestus et fluctuantes motus transibimus, in quo plures ad iter divisiones sunt.

PL 9, 775D

実際、この世の形であるエジプトを脱し、福音書によれば幸いなる者たちが嗣業として受け継ぐ約束の地へと行きながら、我々は紅海を、すなわちまさにこの世の濁った波立ちと揺れ動く動きを通って渡ることになる。そこには旅のための多くの分割がある。

5

Aliis enim per jejunia iter est, aliis per pudicitiam, aliis per eleemosynam, per fidem, per spem, per charitatem. Et haec omnia diversas necesse est habeant divisiones hujus maris transeundi, omnibus tamen per has viarum divisiones iter saeculi transituris.

PL 9, 776A

ある者たちには断食を通る道があり、ある者たちには貞潔を通る道が、ある者たちには施しを、信仰を、希望を、愛を通る道がある。そしてこれらのすべてが、この海を渡るための異なる分割を必ず持たねばならず、しかしすべての者が、これらの道の分割を通してこの世の旅路を渡ろうとしているのである。

Pars LXIX, Caput XV

第LXIX部 第XV章PL 9, 776A
1

Quae redemptio hic canatur. --Conclusio autem psalmi, ut haec omnia de futuris intelligantur, majore fide firmat, cum ait, VERS. 23-26: In humilitate nostra memor fuit nostri Dominus: quoniam in saeculum misericordia ejus.

PL 9, 776A

どの贖いがここで歌われているか。――さて詩篇の結びは、これらすべてが将来のことについて理解されるようにと、より大きな信仰によって確かなものとする。こう言うときである。「我々の卑しさのうちに、主は我々を心に留めた。その憐れみは世に及ぶからである」(詩篇135:23-26)。

2

Et redemit nos de manu inimicorum nostrorum: quoniam in saeculum misericordia ejus: Qui dat escam omni carni: quoniam in saeculum misericordia ejus. Confitemini Deo coeli, quoniam in saecula misericordia ejus.

PL 9, 776A

「そして彼は、我々の敵の手から我々を贖った。その憐れみは世に及ぶからである。すべての肉なる者に食物を与える者。その憐れみは世に及ぶからである。天の神に告白せよ。その憐れみは世々に及ぶからである」。

3

Non enim tunc tantum memor fuit humilitatis humanae Deus, cum ad liberandum populum ex Aegypto Moysen ducem elegit: sed perfectius memor fuit humilitatis nostrae, cum ipsam humilitatem nostram corporeus natus assumpsit, cum hoc humile terrenumque corpus gloria in se naturae coelestis absorpsit.

PL 9, 776B

というのも、神が人間の卑しさを心に留めたのは、民をエジプトから解放するためにモーセを指導者に選んだときだけではない。むしろ、体をもって生まれ、我々の卑しさそのものを引き受けたとき、この卑しく地上的な体を、天の本性の栄光が自らのうちに呑み込んだとき、より完全に、我々の卑しさを心に留めた。

4

Neque tunc redemit de manu inimicorum, cum eos a dominatu Aegyptiorum exemit, nam postea inimicis subditi sunt, et hodie jure alieni imperii coercentur: sed redemit nos cum se pro peccatis nostris dedit, redemit nos per sanguinem suum, per passionem suam, per mortem suam, per resurrectionem suam.

PL 9, 776B

また、敵の手から贖ったのも、彼らをエジプト人の支配から解き放ったときではない。彼らは後に敵に服し、今日も他者の支配の権利のもとに抑えられているからである。そうではなく、我々の罪のために自らを与えたとき、我々を贖った。自らの血によって、自らの受難によって、自らの死によって、自らの復活によって、我々を贖った。

5

Haec magna vitae nostrae pretia sunt. Magno enim, ait Apostolus, pretio redempti estis (I Cor. VI, 20) , et redempti ab inimicis, a diabolo, ab angelis ejus, a filio perditionis, a principibus aeris, a mundi potentibus, ab inimica morte.

PL 9, 776B

これらは我々の命の大いなる代価である。「実際、汝らは大いなる代価で贖われた」と使徒は言う(一コリント6:20)。敵から、すなわち悪魔から、その天使たちから、滅びの子から、空の君主たちから、世界の権力者たちから、敵なる死から、贖われたのである。

6

Et redemit escam dando omni carni: Qui dat escam omni carni. Omni carni, id est, quae redempta est, dat escam incorruptam, aeternam, panis vivi, panis coelestis.

PL 9, 776C

そして、食物をすべての肉なる者に与えることによって贖った。「すべての肉なる者に食物を与える者」。すべての肉なる者、すなわち贖われた者に、朽ちることのない永遠の食物、生けるパン、天のパンを与える。

7

Et in his singulis, quod humilitatis nostrae memor est, quod redempti sumus, quod omnis redemptorum caro escam accipit; ea causa est, quoniam in saecula misericordia ejus: et [ ob quod ei confitendum est.

PL 9, 776C

そして、これらのそれぞれにおいて、すなわち、我々の卑しさを心に留めていること、我々が贖われたこと、贖われた者すべての肉が食物を受けることにおいて、その理由は、その憐れみが世々に及ぶからである。そして、[それゆえに彼に告白すべきである。

8

Confitemini enim Deo coeli, quoniam in saecula misericordia ejus. ] Quod coelum, quod terra, quod caetera sunt, et ipsum illud, quod sumus qui non fuimus, quod erimus quod non sumus, causam aliam non habet, nisi misericordiae Dei: quia ad consortium bonorum suorum nasci nos voluit ille qui bonus est.

PL 9, 776C

「天の神に告白せよ。その憐れみは世々に及ぶからである」]。天があること、地があること、その他のものがあること、また、存在しなかった我々が今あるということ、今そうでない我々がこれからそうなるであろうことには、神の憐れみのほかに理由はない。善である者が、自らの善きものにあずかる交わりへと、我々が生まれることを望んだからである。

9

Unus enim bonus est, ait Dominus noster Jesus Christus (Matth. XIX, 17) , qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 776D

「善なる者はただ一人である」と、我々の主イエス・キリストは言う(マタイ19:17)。彼は世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars LXX, Prooemium

第LXX部 冒頭PL 9, 777A
1

Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recorderamur tui, Sion (Infra abest tui). In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra.

PL 9, 777A

バビロンの川のほとりに、我々はそこに座って泣いた。シオンよ、汝を思い出したとき〔底本は recorderamur。recordaremur と読む〕(下では「汝を」を欠く)。その中の柳に、我々は楽器を掛けた。

2

Quia illic interrogaverunt, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum; et qui abduxerunt nos, Hymnum cantate nobis de canticis Sion. Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?

PL 9, 777A

そこで、我々を捕虜にして連れて行った者たちが、歌の言葉を尋ねた。我々を連れ去った者たちは、シオンの歌から我々に賛歌を歌うようにと求めた。どうして我々が、異国の地で主の歌を歌えようか。

3

Si oblitus fuero tui, Jerusalem; oblivioni detur (Infra, obliviscatur me) dextera mea. Adhaereat lingua mea faucibus meis (Hil. gutturi meo) , si non meminero tui. Si non proposuero (Hil. praeposuero) Jerusalem in principio laetitiae meae.

PL 9, 777A

エルサレムよ、もし私が汝を忘れたなら、私の右手は忘却に渡されよ(下では「私を忘れるように」)。私の舌が私の上顎(ヒラリウスでは「私の喉」)に貼りつくように、もし私が汝を思い出さないなら。もし私がエルサレムを、私の喜びの初めに掲げない(ヒラリウスでは「優先させない」)なら。

4

Memento, Domine, filiorum Edom in die Jerusalem. Qui dicunt, Exinanite, exinanite quoad usque fundamentum in ea. Filia Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem, quam retribuisti nobis. Beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 777A

主よ、エドムの子らを、エルサレムの日に思い起こせ。彼らは、空にせよ、空にせよ、その中の土台に至るまで、と言う。惨めなバビロンの娘よ、汝が我々に報いた報いを、汝に報いる者は幸いなる者である。汝の幼子たちを捕らえて岩に打ちつける者は幸いなる者である。詩篇の講解。

Pars LXX, Caput I

第LXX部 第I章PL 9, 777B
1

Captivitati Babyloniae psalmus hic potest convenire. Jeremiae nonnullis inscriptus est. --Captos secundum Jeremiae prophetiam Judaeos, et in Babyloniam deductos fuisse non obscura cognitio est.

PL 9, 777B

この詩篇はバビロンの捕囚に当てはまりうる。ある人々のもとでは、エレミヤの表題が付されている。――預言者エレミヤの預言によれば、ユダヤ人が捕らえられ、バビロンに連行されたことは、不明瞭な知識ではない。

2

Neque dubium est, per hunc eumdem psalmorum librum potuisse captivitatem populi prophetari.

PL 9, 777B

また、この同じ詩篇の書を通して、民の捕囚が預言されえたことも疑いない。

3

Nam et in alio psalmo manifestum est, absolute eversionem gentis istius atque urbis prophetatam fuisse, cum dicitur: Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Jerusalem velut pomorum custodiam. (Psal. LXXVIII, 1.) Et in hoc quoque praesenti psalmo idipsum significari videtur: maxime cum quibusdam placuerit, eum tamquam Jeremiae titulo inscribi; quia ab ipso sit, ante quam accidit, denuntiata captivitas.

PL 9, 777B

実際、別の詩篇においても、この民とその都市の滅亡が、はっきりと預言されていたことは明らかである。こう言われている。「神よ、異邦人たちが汝の嗣業に入り、汝の聖なる神殿を汚し、エルサレムを果物の番小屋のようにした」(詩篇78:1)。またこの今の詩篇においても、同じことが示されていると見える。ことに、ある人々がこれにエレミヤの表題を付すことを良しとしたのであるから。それは、捕囚が起こる前に、彼自身によって告げられたからである。

4

Certe cum Hebraeis senioribus, secundum cognitionem quam ab his adepti sumus, psalmus hic sine inscriptionis istius titulo est.

PL 9, 777C

たしかに、ヘブライ人の長老たちのもとでは、我々が彼らから得た知識によれば、この詩篇にはそのような表題はない。

Pars LXX, Caput II

第LXX部 第II章PL 9, 777C
1

Gesta omnia in lege sunt umbrae futurorum. --Non dubium autem est, omnia quae in patres aut per patres nostros gesta sunt, futuri formam in his quae gesta sunt praetulisse. Et idipsum ita esse, hic quoque psalmorum liber testis est.

PL 9, 777C

律法においてなされたことはすべて、来るべきものの影である。――さて、先祖たちに対して、あるいは我々の先祖たちを通してなされたことはすべて、なされたことのうちに来るべきものの形を先取りして示したことは、疑いない。そのとおりであることを、この詩篇の書もまた証している。

2

Namque cum in septuagesimo et septimo psalmo omnia ea quae in Aegypto atque in deserto et in caeteris deinceps locis gesta essent recenserentur, ea ipsa parabolica esse ita demonstrata sunt: Attendite populus meus in legem meam, inclinate aurem vestram in verba oris mei.

PL 9, 777C

というのも、第七十七の詩篇で、エジプトで、荒れ野で、またそれに続く他の場所でなされたすべてのことが数え上げられたとき、それらがたとえであることが、次のように示されたからである。「私の民よ、私の律法に耳を傾けよ。汝らの耳を、私の口の言葉に傾けよ」。

3

Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio (Psal. LXXVII, 1, 2) . Per id enim quod et parabolae et propositiones sunt, rerum futurarum effectibus comparantur.

PL 9, 777D

「私は口を開いてたとえを語り、初めからの謎を語ろう」(詩篇77:1、2)。それらがたとえでもあり謎でもあることによって、来るべき事柄の実現になぞらえられるからである。

4

Apostolus quoque docet, ea ipsa quae gesta sunt, in praefigurationem gesta esse, dicens: Quia lex umbram habet futurorum bonorum, et omnia in praeformationem acciderunt his: scripta sunt autem propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X, 11) . Gesta igitur ipsa in exemplum, et scripta in doctrinam sunt.

PL 9, 778A

使徒もまた、なされたことそのものが予示のためになされたと教えている。「律法は来るべき善きものの影をもち、すべてのことは彼らに予型として起こった。しかしそれは我々のために書かれた。我々には世々の終わりが到達したのである」(一コリント10:11)。したがって、なされたこと自体は模範のために、書かれたことは教えのためにある。

Pars LXX, Caput III

第LXX部 第III章PL 9, 778A
1

Captivitas mentis, quae hoc psalmo tractatur potius quam corporalis. --Itaque et hanc corporalem populi captivitatem, referri in exemplum spiritalis captivitatis oportet.

PL 9, 778A

この詩篇で扱われているのは、体の捕囚というよりも、精神の捕囚である。――したがって、民のこの体の捕囚もまた、霊的な捕囚の模範に関係づけられなければならない。

2

Captae enim mentes nostrae sunt corporum saeculique dominatu, captae a daemonibus sunt jure vitiorum, quae imperium in nos suum per diversa ministeriorum genera exercent: dum nos ebrietas possidet, dum luxus subigit, dum avaritia devincit, dum ambitio occupat, dum malevolentia obtinet, dum ira usurpat, dum omnia in nobis regnant haec incentiva vitiorum.

PL 9, 778A

実際、我々の精神は、体と世の支配によって捕らえられており、悪霊たちによって、悪徳の権利によって捕らえられている。悪徳は、その支配を、様々な種類の奉仕を通して我々に及ぼす。酩酊が我々をとらえ、放蕩が服従させ、貪欲が打ち負かし、野心が占拠し、悪意が保持し、怒りが横取りし、悪徳のこれらの刺激がすべて我々の中で支配するあいだ、そうなのである。

3

Venit enim Dominus, secundum prophetam, captivitatem avertere (Esai. LXI, 1) , cum dicitur. Praedicare captivis remissionem (Luc. IV, 19) .

PL 9, 778B

主は、預言者によれば、捕囚を転じるために来た(イザヤ61:1)。「捕らわれた者たちに解放を告げ知らせる」と言われているとおりである(ルカ4:19)。

4

Venit ligatos solvere, cum ait: Hanc filiam Abrahae, quam ligaverat Satanas decem et octo annis, nonne oportuit solvi in die sabbati? (Luc. XIII, 16.) Venit servientes in libertatem deducere, dicens: Amen dico vobis, quoniam omnis qui facit peccatum, servus est peccati.

PL 9, 778B

主は、縛られた者たちを解くために来た。こう言うときである。「サタンが十八年間縛っていたアブラハムの娘を、安息日に解いてやるべきではなかったか」(ルカ13:16)。仕える者たちを自由へと導くために来た。こう言うときである。「アーメン、汝らに言う。罪を犯す者はみな、罪の奴隷である」。

5

Servus autem non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum. Si vero Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. (Joan. VIII, 34 et seqq.) Capimur ergo et ligamur et servimus, non tam corpore, quam et mente.

PL 9, 778B

「奴隷は永遠には家に留まらないが、子は永遠に留まる。だから、子が汝らを自由にするなら、汝らは真に自由となる」(ヨハネ8:34以下)。したがって、我々は捕らえられ、縛られ、仕えているのであって、それは体においてというよりも、精神においてである。

6

Et mihi in praesenti psalmo omnis virtus et ratio verborum non tam corporalem captivitatem tractare, quam spiritalem videtur.

PL 9, 778C

そして私には、この今の詩篇において、言葉のあらゆる力と道理が、体の捕囚よりも、霊的な捕囚を扱っていると思われる。

7

Ea enim et in querelis et in incolis, et in rebus et in nominibus momenta sunt, ut spiritalem potius captivitatem haec lamentabilis Prophetae querela significet.

PL 9, 778C

というのも、嘆きにおいても、住人においても、事柄においても、名においても、それだけの決め手があって、預言者のこの嘆かわしい訴えが、むしろ霊的な捕囚を意味しているのである。

Pars LXX, Caput IV

第LXX部 第IV章PL 9, 778C
1

Captivitas Judaeorum luctu digna. --VERS. 1 et 2. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra.

PL 9, 778C

ユダヤ人の捕囚は嘆きに値する。――「バビロンの川のほとりに、我々はそこに座って泣いた。シオンを思い出したとき。その中の柳に、我々は楽器を掛けた」(詩篇136:1、2)。

2

Affectus humani sensus iste est, ut inter injurias praesentium calamitatum, ad praeteritorum bonorum recordationem ingemiscat.

PL 9, 778C

人間の感覚の情とは、現在の災厄の苦しみのただ中で、過ぎ去った善き事柄の想起へと嘆息することである。

3

Contemplemur enim animo, capta Jerusalem, servientes dominis victoribus reges, subditos antistitibus gentilium impietatum sacerdotes, ereptum omnibus jus matrimonii, substratum libidini Babyloniorum captae virginitatis pudorem; et ex gemitu eorum, qui perpessuri ista erant, proclamasse digne Prophetam existimabimus: Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.

PL 9, 778C

心に思い浮かべてみよう。エルサレムが陥落し、王たちが勝利者である主人たちに仕え、祭司たちが異教の不敬虔の祭司長たちに服従させられ、あらゆる者から婚姻の権利が奪われ、捕らわれた処女の恥じらいがバビロン人の情欲に投げ与えられているさまを。そして、これらを耐え忍ぶはずの者たちの呻きから、預言者が、ふさわしく叫んだのだと、我々は考えるであろう。「バビロンの川のほとりに、我々はそこに座って泣いた。シオンを思い出したとき」。

Pars LXX, Caput V

第LXX部 第V章PL 9, 779A
1

Lugendus et hominis lapsi status. Adae peccato quid perdiderit. --Sed quia Sion illa aeternae beatitudinis sedes est, et mater coelestis nobis Jerusalem frequentium angelorum et primitivorum in coelis conscriptorum civitas sancta est; et illa Babylon civitas est irrationabili motu turbulenta, quae, ut Genesis docet, a confusarum linguarum hominibus nuncupata Babylon est (Gen. XI, 9) ; illic enim loqui universarum gentium linguis, cum unus omnium esset sermo, coeperunt; et ipsum illud Babylonis vocabulum interpretationem habet confusionis: quisquis ergo in crimine primi parentis Adae exsulem se factum illius Sion recordabitur, in qua sine cupiditate, sine dolore, sine metu, sine crimine vita est, et traditum se saeculo confusionis hujus tamquam Babyloni, traditum corpori quod vitiorum et appetitionum et cupiditatum perturbatione confusum est; recte et ipse spiritaliter captivus proclamabit: Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra.

PL 9, 779A

堕落した人間の状態もまた嘆かれねばならない。アダムの罪によって何を失ったか。――さて、あのシオンは永遠の幸福の座であり、我々の母である天のエルサレムは、大勢の天使たちと、天に登録された初子たちの聖なる都である。またあのバビロンは、理を欠く動きで騒然とした都市であって、創世記が教えるように、混乱した言語の人々によってバビロンと名づけられた(創世記11:9)。そこで人々は、万人の言葉が一つであったのに、すべての民の言語で話し始めたからであり、またバビロンというその名そのものが、混乱という意味を持つ。それゆえ、初めの親アダムの咎において、自分があのシオン――そこには欲望なく、苦痛なく、恐れなく、咎なき生がある――からの追放者とされたことを思い起こし、またこの混乱の世、すなわちバビロンのような世に、悪徳と欲求と欲望の撹乱によって混乱した体に、引き渡されたことを思い起こす者は誰であれ、正当に、自らも霊的に捕らわれた者として叫ぶであろう。「バビロンの川のほとりに、我々はそこに座って泣いた。シオンを思い出したとき。その中の柳に、我々は楽器を掛けた」。

Pars LXX, Caput VI

第LXX部 第VI章PL 9, 779B
1

Contra litterae nimium amantes. Saeculi et carnis opera sunt flumina. --Eos, qui secundum litteram intelligenda omnia existimant, interrogare vellem, quae flumina Babyloniam praetermeant, ut illic captus populus consederit, et non potius aut in plateis aut in portis aut in turribus aut in domibus captivitatem suam fleverit: deinde cum quibus tympanis aut citharis aut organis captus sit, quae historia ista locuta sit, cum omni musico apparatu Israelem victoribus servisse: postremo quae umquam salices in media urbe fronduerint, ut illic tamquam in publica musicorum apotheca organa suspensa penderent.

PL 9, 779B

文字を愛しすぎる者たちに反対して。世と肉の業が川である。――すべてを文字に従って理解すべきだと考える者たちに、私は尋ねたい。どの川がバビロンのそばを流れていて、捕らえられた民がそこに腰を下ろしたのか。むしろ広場や門や塔や家々で自らの捕囚を泣いたのではないのか。次に、どのような太鼓や竪琴や楽器を携えて捕らえられたのか。イスラエルがあらゆる楽器の備えとともに勝者たちに仕えていたと、どの歴史が語ったのか。最後に、いつ都の真ん中に柳が葉を茂らせて、そこに、あたかも楽士たちの公の倉庫のように、楽器が掛けられてぶら下がっていたのか。

2

Quae si omnia gestis negotiorum corporalium inania sunt, sequenda ea ratio est, quae ex propheticis auctoritatibus ad spiritalem nos scientiam cohortatur. Flent omnes, qui se captos in Babylonia sentiunt, et sedent super flumina.

PL 9, 779C

これらすべてが、体の営みの所業としては空しいのであれば、預言の権威から霊的な知へと我々を促す道理に従わなければならない。バビロンで自分が捕らわれていると感じる者はみな泣き、川のほとりに座る。

3

Omnia enim saeculi et corporum opera, modo fluminum, sine aliqua cursus sui statione praeterfluunt; currunt namque et elabuntur et transeunt.

PL 9, 779C

というのも、世と体の業はすべて、川のように、その流れにいかなる停止もなく流れ過ぎていく。走り、滑り去り、過ぎ去るからである。

4

Quae enim corporalis voluptas non praeterita jam ( f. praeterit, aut jam) nulla est? quod terrenum gaudium non cum ipso fugitivo sensu praesentis fructus sui transit?

PL 9, 779C

どの体の快楽が、過ぎ去ってしまえば(おそらく「過ぎ去る、あるいはすでに」)もはや無いものではないだろうか。どの地上の喜びが、現在の実りの逃げ去る感覚とともに過ぎ去らないだろうか。

5

Super haec igitur saecularium captivitatum flumina sedentes, et flentes ad recordationem Sion, amissorum desiderio et praesentium calamitate ingemiscunt.

PL 9, 779D

したがって、世の捕囚のこれらの川のほとりに座り、シオンの想起に泣きながら、彼らは、失ったものへの思慕と現在の災厄のゆえに嘆息する。

Pars LXX, Caput VII

第LXX部 第VII章PL 9, 780A
1

Salices, sancti et fideles. Organa humana corpora. --Neque solum sedent atque flent, sed etiam in medio ejus organa sua in salicibus suspendunt.

PL 9, 780A

柳とは、聖徒たち、信仰者たちである。楽器とは人間の体である。――彼らは座って泣くだけでなく、その中の柳に自らの楽器を掛ける。

2

Lignorum salicum natura ea est, ut arefacta licet, si modo aquis adluantur, virescant; deinde excisa atque in humido fixa, radicibus sese ipsa demergant.

PL 9, 780A

柳の木の性質は、たとえ枯れていても、水に浸されさえすれば緑を取り戻し、その後、切り取られて湿ったところに挿されると、自ら根を下ろす、というものである。

3

Et sub hujus arboris natura sanctos et fideles significari prophetica auctoritas est, Esaia dicente: Exorientur, inquit, tamquam in medio aquae foenum et tanquam salix super defluentem aquam (Esa. XLIV, 4) .

PL 9, 780A

そして、この木の性質のもとに、聖徒たち、信仰者たちが示されていることは、預言の権威による。イザヤが言う。「彼らは、水のただ中の草のように、また流れゆく水のほとりの柳のように、生え出る」と(イザヤ44:4)。

4

Oritur enim ex mortuo quisque antea peccatis aridus; et ab anterioris vitae radice decisus, nunc eloquio Dei et sacramento baptismi aquis vitalibus reviviscit.

PL 9, 780A

実際、以前は罪によって干からびていた者は誰でも、死から生え出る。以前の生の根から切り離されて、今や神の言葉と洗礼の秘義によって、いのちの水によって生き返る。

5

Sed et cum festivitas scenopegiorum Judaeis corporaliter traderetur (quod tabernaculum frondeum cum ad futurae laetitiae et tabernaculi exemplum ex electarum arborum ramis pararetur), etiam ex ramis fluvialis salicis effici jussum est: quia ex conventu sanctorum virorum coelestis tabernaculi futura esset laetitia perfecta.

PL 9, 780B

しかしまた、仮庵の祭りがユダヤ人に体的な仕方で授けられたとき(この葉の茂った幕屋は、来るべき喜びと幕屋の型として、選ばれた木々の枝から作られたのだが)、河の柳の枝からも作るようにと命じられた。聖なる人々の集いから、天の幕屋の来るべき喜びが完全なものとなるからである。

6

Organa autem Scriptura humana corpora, quorum honestis motibus et concinentibus operationibus quae Deo placita sunt psallimus, esse significat.

PL 9, 780B

聖書は、楽器を人間の体だと示している。その体の品位ある動きと調和した働きによって、神に喜ばれることを、我々は歌うのである。

7

In media igitur harum saecularium confusionum captivitate, hi qui amissam Sion recordantur, qui in Adam extorres se factos esse coelestis Jerusalem meminerunt, qui et captos se esse in Babylonia sentiunt: hi sedentes et flentes corpora sua in formam sanctorum virorum habitumque suspendunt, a terrenis se desideriis erigentes.

PL 9, 780B

したがって、これらの世の混乱の捕囚のただ中で、失われたシオンを思い起こす者たち、アダムにおいて自分が天のエルサレムから追放された者となったことを覚えている者たち、また自分がバビロンで捕らわれていると感じる者たち、これらの者は、座って泣きながら、自らの体を聖なる人々の姿と振る舞いにならって掛け、地上の欲望から身を起こすのである。

Pars LXX, Caput VIII

第LXX部 第VIII章PL 9, 780C
1

Resilientibus a vitiis, vitiorum se ingerit memoria. --Sed licet per continentiae studium in salicibus suspensa nostra sint corpora; tamen ea, quae captivos nos efficiunt, non quiescunt.

PL 9, 780C

悪徳から跳ね返る者たちに、悪徳の記憶が入り込んでくる。――しかし、たとえ禁欲への熱意によって我々の体が柳に掛けられているとしても、それでも、我々を捕らわれ人とするものは休まない。

2

Sequitur enim, VERS. 3: Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum; et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion. Si quis humanae naturae consuetudinem recolat, sensum omnem absolutum habebit.

PL 9, 780C

続くのである。「そこで、我々を捕虜にして連れて行った者たちが、歌の言葉を我々に尋ねた。また我々を連れ去った者たちが、『シオンの歌から我々に賛歌を歌え』と言った」(詩篇136:3)。人間の本性の習いを思い起こす者は、あらゆる意味が明らかであると思うであろう。

3

Namque qui laborant a vitiis desinere, et eorum quae impie gesserint oblivisci volunt, incentivo tamen consuetudinis aegre desinentis agitantur: et ea quae occulta sunt vitia in nobis, admiscere se fidei sacramentis et inserere pertentant; ut inter divinos hymnos et sacras lectiones harum inimicarum captivantium nos cupiditatum cogitatio subrepat.

PL 9, 780C

というのも、悪徳をやめようと努める者、不敬虔に行ったことを忘れようとする者たちも、やめがたい習慣の刺激に揺さぶられるからである。そして、我々の中に隠れている悪徳は、信仰の秘義に混じり込み、入り込もうと試みる。神への賛歌や聖なる朗読の最中に、我々を捕らえているこれらの敵なる欲望の思いが忍び込むように。

4

Nec sane deest hoc absolutum in plurimis exemplum. Multos enim iniquos videmus legere atque disserere, hos rursum diversatos esse semper in stupris et in impietatibus deprehendi.

PL 9, 780D

そして、この明白な例は、実に多くの人々において欠けてはいない。多くの不義の者たちが朗読し論じているのを我々は見るが、他方でこの同じ者たちが、別のときには、つねに淫行や不敬虔のうちにいるところを見いだされるのである。

5

Sanctus vero quisque, et qui organum suum in salicibus suspenderit, istis qui se captivos duxerant, consortium Sion cantici negat, neque inimicis sibi virtutibus sanctarum cantionum verba communicat.

PL 9, 781A

しかし、聖なる者、自らの楽器を柳に掛けた者はみな、自らを捕虜にして連れて行った者たちに、シオンの歌の交わりを拒み、自らの敵である諸力に、聖なる歌の言葉を分け与えない。

Pars LXX, Caput IX

第LXX部 第IX章PL 9, 781A
1

Daemones per carnem tentant sibi subjicere mentem. Caro eis non permittenda. --Quae autem sint quae captivos ducant, nos Apostolus docet, dicens: Video aliam legem in membris meis militantem adversus legem mentis meae et captivum me ducentem in lege peccati quae est in membris meis (Rom. VII, 25) .

PL 9, 781A

悪霊たちは肉を通して精神を自らに服させようと試みる。肉を彼らに委ねてはならない。――何が捕らわれ人として連れて行くのかを、使徒が我々に教えている。「私は、私の肢体の中に、私の精神の律法に対して戦い、私を、私の肢体の中にある罪の律法のうちへと捕らえ連れて行く、もう一つの律法を見る」(ローマ7:25)。

2

Cum igitur inter concupiscentiam carnis et spiritus pugna est, tum ea quae captivos nos conantur sibi subdere, pertentant occupare corpus ejusque dominari, seque doctrinis spiritalibus, ut per consuetudinem his auctoritatem adimant, inserere.

PL 9, 781A

したがって、肉の欲情と霊との間に戦いがあるとき、我々を捕らえて自らに服させようとするものたちは、体を占拠してそれを支配しようと試み、また、習慣によってこれらから権威を奪うために、霊的な教えの中に入り込もうとする。

3

Sed resistendum est, et Prophetae voce respondendum, VERS. 4: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Terra nostra retinenda est, et in libertatem tuenda.

PL 9, 781B

しかし、抵抗しなければならず、預言者の声で答えなければならない。「どうして我々が異国の地で主の歌を歌えようか」(詩篇136:4)。我々の地は保持されなければならず、自由のうちに守られなければならない。

4

Polluta enim terrae corpora audire de canticis Sion nihil possunt: et aliena a Deo, licet nostra sint, erunt si a lege peccati coeperint esse captiva.

PL 9, 781B

実際、汚された地の体は、シオンの歌について何も聞くことができない。そして、たとえ我々のものであっても、罪の律法に捕らわれ始めたなら、神にとって異国のものとなる。

Pars LXX, Caput X

第LXX部 第X章PL 9, 781B
1

Coeli oblivioni quas poenas imprecetur Propheta. Dextera, electorum locus. --Sed memoria semper coelestis illius Jerusalem et sanctae Sion continenda est, vel dum redhiberi optatur, vel dum fletur amissa.

PL 9, 781B

預言者は、天を忘れる者にどんな罰を呪うか。右手とは選ばれた者たちの場所である。――しかし、あの天のエルサレムと聖なるシオンの記憶は、つねに保たれなければならない。それが取り戻されることを願うときも、失われたことを嘆くときも。

2

Id enim sequitur, VERS. 5: Si oblitus fuero tui, Jerusalem; obliviscatur me dextera mea. Adhaereat lingua mea gutturi meo, si non meminero tui, si non praeposuero Jerusalem in principio laetitiae meae. Cum oblivionis poena, recordationis memoria spondetur.

PL 9, 781B

続くのは次のことだからである。「エルサレムよ、もし私が汝を忘れたなら、私の右手が私を忘れるように。私の舌が私の喉に貼りつくように、もし私が汝を思い出さないなら、もし私がエルサレムを私の喜びの初めに優先させないなら」(詩篇136:5)。忘却の罰によって、想起の記憶が誓われている。

3

Sed id quod ait: Obliviscatur me dextera mea, obscurum est per conditionem latinitatis. Nam secundum graecitatis proprietatem, qua ita dictum est, ἐπιλησθείη ἡ δεξία μου non ut ipsa obliviscatur, sed ne oblivio ejus fiat, ostenditur.

PL 9, 781C

しかし、「私の右手が私を忘れるように」と言われていることは、ラテン語の語法のために不明瞭である。実際、ギリシア語の特性に従えば、そこでは ἐπιλησθείη ἡ δεξιά μου〔底本は δεξία。δεξιά と読む〕と言われており、右手自身が忘れるというのではなく、それが忘れ去られることのないように、ということが示されている。

4

Et magni periculi res est, si dexterae nostrae fiat oblivio. Omnes enim, qui spei bonae pleni sunt, dexterae deputantur; peccatoribus in sinistra collocandis.

PL 9, 781C

そして、我々の右手が忘れ去られることは、大きな危険を伴うことである。実際、よき希望に満ちた者はみな右に割り当てられ、罪人たちは左に置かれることになるからである。

5

Conditionem ergo obliviscendae dexterae suae, quam sibi fide et expectatione praesumit, sub poena non recordatae Jerusalem ipse praeposuit: ut a memoria dexterae suae, id est, qua in dextera collocaretur, si ipse memoriam Jerusalem non retinuisset, excideret.

PL 9, 781C

したがって、自らの右手が忘れ去られるという条件を、彼は、信仰と期待によって自らに見込んでいるものについて、エルサレムを思い起こさなかった場合の罰として、自ら前に置いた。すなわち、もしエルサレムの記憶を保たなかったなら、自らの右手の記憶、つまり右に置かれるという記憶から、脱落するように、ということである。

Pars LXX, Caput XI

第LXX部 第XI章PL 9, 782A
1

Quanta poena Dei laudibus mutum esse. Laetatur quisque unde afficitur. Totus Prophetae affectus in coelum. --Addidit et aliam poenam oblivionis, dicens, VERS. 6: Adhaereat lingua mea gutturi meo si non meminero tui. Scit infelix os suum esse a Dei laudibus mutum.

PL 9, 782A

神への賛美に対して沈黙していることは、どれほどの罰か。人は、心を動かされるものを喜ぶ。預言者の情はすべて天に向かう。――彼は、忘却のもう一つの罰も加えている。「私の舌が私の喉に貼りつくように、もし私が汝を思い出さないなら」(詩篇136:6)。彼は、自らの口が神への賛美に対して沈黙していることが不幸であることを知っている。

2

Scit beatas illas aeternasque Virtutes throno Dei adsistentes, continuata voce in Dei laudibus permanere dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, pleni sunt coeli et terra gloria tua (Esai. VI, 3) .

PL 9, 782A

彼は、神の玉座のかたわらに立つ、あの幸いなる永遠の諸力が、絶え間ない声で、神への賛美のうちにとどまり、こう言っていることを知っている。「聖なるかな、聖なるかな、聖なるかな、万軍の主なる神。天と地は汝の栄光に満ちている」(イザヤ6:3)。

3

Scit et de his, qui mortuorum modo taciti in Dei laudibus viverent, dictum esse: Sepulcrum patens est guttur eorum (Psal. V, 11) , quia in gutture eorum, tamquam in sepulcro patente, in laudes Dei emortua vox sileret.

PL 9, 782A

また、死者のように黙したまま神への賛美のうちに生きているであろう者たちについて、こう言われたことも知っている。「彼らの喉は開いた墓である」(詩篇5:11)。彼らの喉のうちで、あたかも開いた墓のように、神への賛美に対する声が死に絶えて沈黙しているからである。

4

Huic igitur sese silentii poenae sub oblivionis conditione subjecit, si memor Jerusalem non fuisset: sed etiam per id quod sequitur: Si non praeposuero Jerusalem in principio laetitiae meae.

PL 9, 782B

そこで彼は、この沈黙の罰に、忘却という条件のもとで自らを服させた、もしエルサレムを思い起こしていなかったなら、と。しかもそれは、続く句によってもそうである。「もし私がエルサレムを私の喜びの初めに優先させないなら」。

5

Unicuique nostrum secundum voluntatis suae sententiam laetitiae causa subjecta est, et ex affectu animi sui initium gaudii sumit, ut potator ex ebrietate, ut gulosus ex cibis, ut avarus ex pecunia, ut ambitiosus ex honoribus, ut seditiosus ex turbis, ut libidinosus ex stupris.

PL 9, 782B

我々の一人一人には、その意志の判断に従って、喜びの原因が従属しており、自らの心の情から喜びの始まりを得る。たとえば、酒飲みは酩酊から、大食漢は食物から、貪欲な者は金銭から、野心家は名誉から、扇動者は群衆から、放蕩者は淫行から。

6

Haec ergo unicuique, prout his delectatur, laetitiae afferunt causam. Sed Propheta Jerusalem sibi initium laetitiae proponit, hinc exordium gaudii sumens, quod in Jerusalem receptus immortalis ex mortali erit, quod Angelorum frequentium coetui admiscebitur, quod in regnum Dei recipietur, quod conformis gloriae ipsius fiet.

PL 9, 782B

したがって、これらのものは、各人にとって、それを楽しむ程度に応じて、喜びの原因をもたらす。しかし、預言者は、エルサレムを自らにとっての喜びの始まりとして掲げ、ここから喜びの端緒を得ている。すなわち、エルサレムに迎え入れられて、死すべき者から不死の者となるであろうこと、大勢の天使たちの集いに交わるであろうこと、神の国に迎え入れられるであろうこと、その栄光に似たものとなるであろうことである。

7

Nescit ergo alia gaudia, neque aliud habet unde laetetur, solam sibi Jerusalem gaudii initium praeponens.

PL 9, 782C

したがって、彼は他の喜びを知らず、喜ぶための他のものも持たず、エルサレムだけを自らの喜びの初めとして前に置いている。

Pars LXX, Caput XII

第LXX部 第XII章PL 9, 782C
1

Cupiditatum strages. Fundamentum nostrum Christus. --Et quia meminit per multas corporis infirmitates, per multas spiritus angustias, per multa subrepentium vitiorum incentiva eo esse veniendum; veretur ne quid sibi per naturam corporis ex vitiis adhaerescat.

PL 9, 782C

欲望による破壊。我々の土台はキリストである。――そして彼は、多くの体の弱さを通り、多くの霊の苦しみを通り、忍び込む悪徳の多くの刺激を通って、そこに到らなければならないことを思い起こすので、体の本性を通して何か悪徳が自分に付着するのではないかと恐れる。

2

Post haec enim ad Dominum precatur dicens, VERS 7: Memento, Domine, filiorum Edom in diem Jerusalem. Qui dicunt: Exinanite, exinanite quoad usque fundamentum in ea. Edom interpretatur terrenum.

PL 9, 782C

実際、このあと彼は主に祈って言う。「主よ、エドムの子らを、エルサレムの日に思い起こせ。彼らは『空にせよ、空にせよ、その中の土台に至るまで』と言う」(詩篇136:7)。エドムは「地的なもの」と解釈される。

3

Vitia itaque terreni corporis nostri, quae quia ex natura corporis exeunt, Edom filii nuncupantur, his Babyloniis, id est, confusionibus et perturbationibus sensus nostri imperant, ut nos ea plenitudine qua repleti sumus evacuent.

PL 9, 783A

したがって、我々の地的な体の悪徳は、体の本性から出るので、エドムの子らと呼ばれ、これらバビロン的なもの、すなわち我々の感覚の混乱と撹乱に命令して、我々が満たされている充満から我々を空にするようにさせる。

4

Scriptum est enim: Quoniam de plenitudine ejus omnes accepimus (Joan. I, 16) . Quisquis enim capax est Domini, ipse et de plenitudine ejus impletus est.

PL 9, 783A

実際、こう書かれている。「その充満から、我々はみな受けた」(ヨハネ1:16)。主を受け入れる力のある者は誰でも、自らもその充満から満たされているからである。

5

Est autem haec natura turbidi confusique per vitia corporis sensus, ut si semel nos in omnem peccati voluntatem et consuetudinem traxerit, omnibus nos bonarum virtutum studiis exinaniat.

PL 9, 783A

さて、悪徳によって濁り混乱した体の感覚の本性は、いったん我々をあらゆる罪の意志と習慣へと引きずり込んだなら、善き徳へのあらゆる熱意から我々を空にする、というものである。

6

Haec ergo vitia his sensus nostri turbidis confusionibus imperant, uti nos fundamento ipso exinaniant.

PL 9, 783A

したがって、これらの悪徳は、我々の感覚のこれらの濁った混乱に命令して、我々を土台そのものから空にさせようとする。

7

Quisquis enim sanctus est, pro parte Jerusalem ipse est; quia ex conventu beatorum virorum, et coelesti consortio dignorum, Jerusalem vivorum et pretiosorum lapidum civitas erit, quam haec terrena vitia usque ad fundamentum exinanire nituntur.

PL 9, 783A

実際、聖なる者は誰でも、エルサレムの一部である。幸いなる人々の集いと、天の交わりにふさわしい者たちの集いから、エルサレムは生ける貴い石の都となるであろうからであり、これらの地的な悪徳は、それを土台に至るまで空にしようと努めている。

8

Et quod fundamentum in nobis sit, Apostolus docet, dicens: Fundamentum autem aliud nemo potest ponere, praeter illud quod positum est, quod est Christus (I Cor. III, 11) .

PL 9, 783B

我々のうちに土台があることを、使徒が教えている。「実際、置かれた土台、すなわちキリストのほかに、別の土台を据えることは誰にもできない」(一コリント3:11)。

9

Omne igitur religionis initium, omne fundamentum spei nostrae evacuare tentant: ne qua in nobis memoria et recordatio Dei resideat, ne qua spes boni alicujus relinquatur.

PL 9, 783B

したがって、彼らは、あらゆる信仰の始まり、我々の希望のあらゆる土台を空にしようと試みる。我々のうちに神の記憶も想起も少しも残らないように、何らかの善への希望も残らないように。

10

Fundamento enim fidei, quod est Christus, eruto et everso, ne ipsius quidem aedificandae nobis per poenitentiam veniae consolatio relinquetur.

PL 9, 783B

実際、キリストである信仰の土台が掘り出されて覆されたなら、悔い改めによって我々のために築かれるはずの赦しそのものの慰めさえ、我々には残されないであろう。

Pars LXX, Caput XIII

第LXX部 第XIII章PL 9, 783B
1

Filia Babylonis caro. Subigenda est animae cujus imperium usurparat. --Commemorata autem Jerusalem captivitate, et filiorum Edom in exinaniendis nobis usque ad fundamentum adhortatione, consequens est, ut quatenus adversus haec nobis providendum sit, Propheta demonstret.

PL 9, 783B

バビロンの娘とは肉である。肉は、自らがその支配を奪っていた魂に服させなければならない。――さて、エルサレムの捕囚と、我々を土台に至るまで空にせよとのエドムの子らの督促が語られたので、これらに対して我々がどこまで備えなければならないかを、預言者が示すことが続く。

2

Et demonstrat plane, non inopes nos neque imperitos relinquens, cum ait, VERS. 8 et 9: Filia Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis. Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.

PL 9, 783C

そして彼は、我々を欠乏したままにも無知のままにもせず、はっきりと示す。こう言うときである。「惨めなバビロンの娘よ、汝が我々に報いた報いを、汝に報いる者は幸いなる者である。汝の幼子たちを捕らえて岩に打ちつける者は幸いなる者である」(詩篇136:8、9)。

3

Vellem percontari eos, qui otiosas esse spiritales psalmorum intelligentias existimant, quam hic a Propheta Babylonis filiam dictam esse intelligant: et quomodo, cum superius superba, filia Babylonis nunc misera sit.

PL 9, 783C

詩篇の霊的な理解を無用だと考える者たちに、私は問いたい。ここで預言者によって「バビロンの娘」と言われているものを、彼らは何と理解するのか。また、先には高慢であったのに、なぜバビロンの娘が今や惨めなのか。

4

Sed quia sensus legentis corporali intelligentia caret, spiritalis ratio tractanda est. Ad infelicem enim illa confusionis et perturbationis nostrae carnem sermo omnis revertitur, quae secundum historiae fidem ex confusionis patribus genita est: quia omnis caro superioris carnis est filia.

PL 9, 783C

しかし、読み取られる意味が体に即した理解を欠いているので、霊的な道理が扱われなければならない。実際、あの不幸な〔底本は illa。illam と読む〕、すなわち我々の混乱と撹乱の肉へと、すべての言葉は戻ってくる。それは、歴史の信憑に従えば、混乱した者たちの父祖から生まれたのであり、すべての肉は先の肉の娘だからである。

5

Ex his enim, qui primum confusis linguis confusionis urbem quae Babylonia est condiderunt, universarum gentium initia dispersa sunt. Haec ergo misera Babylonis est filia, id est, caro omnium.

PL 9, 783D

実際、言語が混乱させられたうえで、最初にバビロンである混乱の都市を築いた者たちから、すべての民の始まりは散らされた。したがって、この惨めなものはバビロンの娘であり、すなわちすべての者の肉である。

6

Cui qui retribuet retributiones suas, beatus est, scilicet qui carnem suam dominatui animae subjecerit, quique eam spiritui subdiderit.

PL 9, 784A

これに、自らの報いを報いる者は幸いなる者である、すなわち、自らの肉を魂の支配に服させ、それを霊に従わせた者である。

7

Illa enim omnes eos, qui imperiti de Deo et ignari erant, omnibus voluptatibus et desideriis suis subegerat, et captivae menti dominans imperabat.

PL 9, 784A

というのも、それは、神について無知で知らなかった者たちをみな、自らのあらゆる快楽と欲望に服させ、捕らわれた精神を支配して命令していたからである。

8

Sed cum per cognitionem deitatis vitia ejus, non dico abolitione, sed morte perimuntur, cum religio, pudicitia, largitio, sobrietas et charitas, impietatem, libidinem, avaritiam, ebrietatem, simultatem, odia consumpsit et omnibus operibus spiritus caro victa famulatur; tunc beatus est, qui retributionem suam ei retribuit, id est, qui dominatum in eam spiritus, quo uti ipsa in spiritum erat solita, demutat.

PL 9, 784A

しかし、神性の認識によって、その悪徳が――廃絶によってとは言わないが、死によって――滅ぼされ、信仰、貞潔、施与、節制、愛が、不敬虔、情欲、貪欲、酩酊、敵意、憎しみを消し去り、霊のあらゆる業に打ち負かされた肉が仕えるとき、そのときこそ、自らの報いをそれに報いる者は幸いである。すなわち、その肉が霊に対して用いていた支配を、霊のその肉に対する支配へと転じる者である。

Pars LXX, Caput XIV

第LXX部 第XIV章PL 9, 784B
1

Cupiditates in ortu suo perimendae. --Neque solum retributor retributionis beatus: sed et ille beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram. Vitia corporis non sunt sinenda coalescere, sed in exordiis statim enecanda sunt.

PL 9, 784B

欲望は、その生じるところで滅ぼさなければならない。――報いを報いる者が幸いなだけではない。「汝の幼子たちを捕らえて岩に打ちつける」者もまた幸いである。体の悪徳は、育つままにしておいてはならず、始まりにおいてただちに殺さなければならない。

2

Periculosae enim sunt jam robustae cupiditates; et difficulter adulta quaeque perimuntur. Levius autem est prorumpentes avellere, teneras excidere, flexibiles retorquere.

PL 9, 784B

実際、すでに強くなった欲望は危険であり、成長したものはどれも、滅ぼしにくい。これに対し、生え出てくるものを引き抜くこと、柔らかいものを切ること、しなやかなものを曲げ戻すことは、より容易である。

3

Beatus itaque est, quisquis in exordio inhonestas quasque omnium cupiditatum appetitiones quae ex voluntate carnis oriuntur, primum intra jus patientiae suae virtutisque cohibebit, deinde eas ad fidem atque ad metum Dei elisas enecabit.

PL 9, 784B

したがって、幸いなのは、始まりの時に、肉の意志から生じるあらゆる欲望の恥ずべき欲求を、まず自らの忍耐と力の権利の内に抑え、次に、それらを信仰と神への畏れへと打ちつけて殺す者は誰でもである。

4

Omnis enim, qui ex peccatis ad religionem transfertur, peccata omnia in eam ad quam decesserit religionem elisa comminuet.

PL 9, 784C

実際、罪から信仰へと移される者は誰でも、すべての罪を、自らが移って行ったその信仰に打ちつけて砕くであろう。

5

In eo autem quod parvulos miserae filiae Babylonis tenet et allidit ad petram; et virtus qua nascentes cohibet, et fides qua ne adolescant allidit, ostenditur. Et allidit ad petram. Petra autem, secundum Apostolum, Christus est (I Cor. X, 4) .

PL 9, 784C

さて、惨めなバビロンの娘の幼子を捕らえて岩に打ちつけることにおいて、生まれ出るものを抑える力と、成長しないように打ちつける信仰が示されている。そして岩に打ちつける。岩とは、使徒によれば、キリストである(一コリント10:4)。

6

In quem beatus est, qui filiae Babylonis parvulos, id est, tenera adhuc corporis vitia, allidet et conteret. Ipsi unigenito Deo ac Domino nostro gloria et laus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 784C

その岩に向かって、バビロンの娘の幼子、すなわち体のまだ柔らかい悪徳を、打ちつけて砕く者は、幸いである。独り子なる神、我々の主に、栄光と賛美が世々限りなくあるように。アーメン。

Pars LXXI, Prooemium

第LXXI部 冒頭PL 9, 784C
1

Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: quoniam audisti verba oris mei. Et in conspectu Angelorum psallam tibi: adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo super misericordiam tuam et veritatem tuam: quia magnificasti super omnes (Infra, omnia) nomen tuum sanctum.

PL 9, 784C

主よ、私は心を尽くして汝に告白する。汝は私の口の言葉を聞いたからである。天使たちの前で、私は汝に歌う。私は汝の聖なる神殿に向かって礼拝し、汝の憐れみと汝の真実のゆえに、汝の名に告白する。汝はすべての者の上に(下では「すべてのものの上に」)汝の聖なる名を大いなるものとしたからである。

2

In quacumque die invocavero [0785] te, exaudi me: multiplicabis (Hil. addit me) in anima mea virtutem tuam (Hil. in virtute tua) . Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae: quia audierunt (Infra, omnia) verba oris tui.

PL 9, 784D

私が呼び求めるどの日にも、私を聞き入れよ。汝は私の魂において汝の力(ヒラリウスでは「汝の力において」)を増し加える(ヒラリウスは「私を」を加える)。主よ、地のすべての王は汝に告白するように。彼らは汝の口の(下では「すべての」)言葉を聞いたからである。

3

Et cantent in viis Domini: quoniam magna est gloria Domini; quoniam excelsus Dominus et humilia respicit, et alta de longe cognoscit. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me.

PL 9, 784D

そして彼らが主の道において歌うように。主の栄光は大きいからである。主は高く、しかも低いものを顧み、高いものを遠くから知る。もし私が苦難のただ中を歩むなら、汝は私を生かす。

4

Super iram inimicorum tuorum (Hil. meorum) extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Domine, retribues (Hil. Dominus retribuet) pro me. Domine, misericordia tua in saecula: opera manuum tuarum non omittas. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 784D

汝の敵(ヒラリウスでは「私の敵」)の怒りの上に、汝は汝の手を伸ばし、汝の右手は私を救った。主よ、汝は私のために報いる(ヒラリウスでは「主は報いる」)。主よ、汝の憐れみは世々にある。汝の手の業を捨て置くな。詩篇の講解。

Pars LXXI, Caput I

第LXXI部 第I章PL 9, 784D
1

Confessionis duplex genus. --Duplicem in confessione significationem esse, in plurimis locis demonstravimus; aut peccati nostri, aut laudationis Dei. Et hoc ita esse, ex evangelicis dictis promptum est noscere.

PL 9, 784D

告白には二つの種類がある。――告白には二重の意味があることを、我々は多くの箇所で示した。すなわち、我々の罪の告白か、神への賛美かである。このとおりであることは、福音書の言葉から容易に知られる。

2

Nam cum ait Dominus: Confitebor tibi, Domine, pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus saeculi, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25) ; laudem Dei patris, ob revelata parvulis quae ignorata essent prudentibus, confitetur: docens ideo absconsa ea esse his qui prudentes viderentur, quia non secundum innocentiam parvulorum praeceptis evangelicis credidissent.

PL 9, 785B

実際、主が「主よ、天と地の父よ、私は汝に告白する。汝がこれらを、この世の賢い者や思慮ある者に隠し、幼子たちに現したからである」(マタイ11:25)と言うとき、父なる神への賛美を、思慮ある者たちには知られなかったことが幼子たちに現されたことのゆえに告白している。そして、それらが、賢いと見える者たちに隠されたのは、彼らが幼子たちの無垢に従って福音の掟を信じなかったからだと教えているのである。

3

At vero ubi in eisdem Evangeliis dicitur: Et baptizabantur omnes in Jordane, confitentes peccata sua (Matth. III, 6) ; illic confessio peccatorum sine ambiguitate significationis alterius continetur.

PL 9, 785B

しかし、同じ福音書に「そして、彼らはみなヨルダンで洗礼を受け、自分たちの罪を告白した」(マタイ3:6)と言われているところでは、罪の告白が、他の意味の曖昧さなしに含まれている。

Pars LXXI, Caput II

第LXXI部 第II章PL 9, 785B
1

Confessio peccati utilissima. Quid sit. --Maxima autem et utilissima est letalium vitiorum morbis in eorum confessione medicina.

PL 9, 785B

罪の告白は最も有益である。それは何か。――致命的な悪徳の病に対しては、その告白による薬が、最大であり最も有益である。

2

Sed confessio peccati non est tamquam rerum aliis ignoratarum professio, ut si fur de furto, aut homicida de caede interrogatus confitetur (V. Ps. CXXXV, n. 3) : neque tamquam ignorans, qui scrutans corda et renes Deus est, ad scientiam sui confessione tua indiget, cui promptum est non solum cogitata, sed cogitanda perspicere.

PL 9, 785C

しかし、罪の告白は、他の人々に知られていない事柄の申し出のようなものではない。たとえば、盗人が盗みについて、あるいは殺人者が殺害について、尋問されて自白するような場合である(詩篇135の講解、第3節を見よ)。また、心と腹を探る神が、知らない者であるかのように、自らが知るために汝の告白を必要とするかのようなものでもない。神には、考えられたことだけでなく、これから考えられるはずのことをも見通すことが容易なのである。

3

Confessio autem peccati ea est, ut id quod a te gestum est, per cognitionem peccati confitearis esse peccatum.

PL 9, 785C

罪の告白とは、汝によってなされたことを、罪の認識を通して、罪であると告白することである。

4

Nemo enim quod agit, id ad agendum non aut fructu oblectationis alicujus, aut judicio bonae in eo opinionis aggreditur: dum aut rectum putat, aut eo gaudet.

PL 9, 785C

実際、誰も、自らのなすことを、何らかの快楽の実りか、そこにおける善き見解の判断かなしに、なそうとは取りかからない。それを正しいと思うか、それを喜ぶかしているあいだは。

5

Sed cum per doctrinam Dei, verique rationem, ea quae sub specie aut utilitatis aut voluptatis elegit, intelligit esse peccatum; per peccati intelligentiam peccatum id esse quod a se gestum est confitetur.

PL 9, 785C

しかし、神の教えと真理の道理によって、有益あるいは快楽という見かけのもとに自らが選んだものが罪であると理解するとき、罪の理解を通して、自らのなしたそれが罪であると告白するのである。

Pars LXXI, Caput III

第LXXI部 第III章PL 9, 785D
1

Peccata confessus ab iis debet desinere. Confessio et conversio integra esse debet. Haec a Deo petenda. --Nullus autem id, quod peccatum esse confessus est, deinceps debet admittere, quia confessio peccati professio est desinendi.

PL 9, 785D

罪を告白した者は、それらをやめなければならない。告白と回心は完全でなければならない。これらは神に求めなければならない。――何であれ罪であると告白したことを、以後、誰もなしてはならない。罪の告白は、やめるという宣言だからである。

2

Caeterum in intellectis et confessis manere, haec peccati jam pridem scientia veniam confessionis amittit. Confiteri enim id tamquam recens cognitum non potest, quod a se cum peccati cognitione sit gestum.

PL 9, 786A

そうでなければ、理解し告白した事柄にとどまるなら、この、すでに以前からの罪の知は、告白による赦しを失う。実際、罪の認識をもって自らがなしたことを、新しく知ったことのように告白することはできないからである。

3

Desinendum ergo a peccatis est, postquam in confessione est cognitio peccati: et confitendum est, ut Propheta docuit, corde toto non ex parte, neque aliqua adhuc nobiscum cognitorum peccatorum operatione residente.

PL 9, 786A

したがって、告白において罪の認識があった以上、罪をやめなければならない。そして、預言者が教えたように、部分的にではなく心を尽くして、すでに認識した罪の何らかの働きが我々のもとになお居残ることなく、告白しなければならない。

4

Quid enim si quis de furto poenitens, iniquis et turpibus lucris pecuniam suam auxerit? Non erit quidem fur, sed erit avarus et raptor. Aut si quis ex fornicatione desinens, vino se nimio corrumpet; corpus quidem suum non polluet, sed animam contaminabit.

PL 9, 786A

実際、盗みを悔いる者が、不義で恥ずべき利得によって自分の金を増やしたなら、どうであろうか。たしかに盗人ではなくなるが、貪欲な者、奪う者となる。あるいは、淫行をやめる者が、過度の酒によって自らを損なうなら、自らの体は汚さないが、魂を汚すことになる。

5

Et si quis a caedibus temperans, maledicus esse persistet; manum quidem homicidam non habebit, sed linguam habebit. Et quomodo quis ex toto corde poterit confiteri, non exigua secum peccati parte residente?

PL 9, 786B

また、殺害を控えている者が、なお悪口を言う者であり続けるなら、殺人の手は持たないが、舌を持つことになる。そして、罪の少なからぬ部分が自分のもとに居残っているのに、どうして誰かが心を尽くして告白できようか。

6

Detersis itaque omnibus vitiis confessione, opus est desinendi: et orandum semper ad Deum est, ut in cohibendis peccatis exstinguendisque incentivis eorum, pendula voluntatis nostrae studia confirmet.

PL 9, 786B

したがって、告白によってすべての悪徳が拭い去られた後には、やめるという働きが必要である。そして、罪を抑え、その刺激を消し去ることにおいて、我々の意志の揺れ動く熱意を神が堅くするようにと、つねに神に祈らなければならない。

Pars LXXI, Caput IV

第LXXI部 第IV章PL 9, 786B
1

Ob quod jam confidens Propheta per confessionem ac precem suam in portu se innocentiae collocatum, ait, VERS. 1: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: quoniam audisti verba oris mei. Duplex intelligentiae hujus, ut superius jam diximus, sensus est.

PL 9, 786B

それゆえ、預言者は、告白と祈りによって自らがすでに無垢の港に置かれたと確信して、言う。「主よ、私は心を尽くして汝に告白する。汝は私の口の言葉を聞いたからである」(詩篇137:1)。この理解の意味は、先にすでに述べたように、二重である。

2

Nam sive laudem Deo confitetur, quia verba oris ejus audita sunt: sive per misericordiam Dei cum diu orasset adjutus, jam omnibus peccatis desinentibus confitetur. Fidei nostrae utrumque conveniens, ut et Dominum laudemus, et confiteamur intellecta peccata.

PL 9, 786C

実際、彼は、神に賛美を告白している(その口の言葉が聞かれたからである)のか、あるいは、神の憐れみによって長く祈って助けられたのち、すでにすべての罪がやみつつある中で告白しているのかである。どちらも我々の信仰にふさわしい。すなわち、主を賛美し、また理解した罪を告白することである。

Pars LXXI, Caput V

第LXXI部 第V章PL 9, 786C
1

Angeli fidelibus ubique adsunt. --Dehinc sequitur: Et in conspectu angelorum psallam tibi. Parum sibi existimat Propheta esse, ut hominibus tantum praesentibus psallat: quia homines corporalium tantum negotiorum officia inspiciunt.

PL 9, 786C

天使たちは、あらゆるところで信仰者たちのそばにいる。――次いで、こう続く。「そして天使たちの前で、私は汝に歌う」。預言者は、居合わせる人間たちだけの前で歌うのでは足りないと考える。人間は体の営みの務めしか見ないからである。

2

In eo enim quod psallit, motum complacitae Deo operationis ostendit. Non ergo quae videntur in corpore cerni desiderat: sed ea, quae spiritaliter naturae spiritales contuentur gerere festinat.

PL 9, 786C

実際、歌うことにおいて、彼は、神に喜ばれる働きの動きを示している。したがって、体において見られるものが見られることを望むのではなく、霊的な本性が霊的に見て取るものを行うことを急ぐのである。

3

Scit enim se sub specula angelorum vitam omnem moresque agere, et ubique haec divinorum ministeriorum auxilia fidelibus cunctis assistere, ut scriptum est: Angelus Domini in circuitu timentium eum (Psal. XXXIII, 8) .

PL 9, 786D

彼は、自分が天使たちの見張りの下で、生活のすべてと行いを営んでいること、そして神の奉仕のこれらの助けが、あらゆるところで、すべての信仰者に付き添っていることを知っている。書かれているとおりである。「主の天使は、彼を畏れる者たちの周りにいる」(詩篇33:8)。

4

Legem etiam Moysi in manu Mediatoris per angelos fuisse dispositam docet Apostolus (Gal. III, 19) .

PL 9, 787A

また、モーセの律法が、仲介者の手において、天使たちを通して定められたことを、使徒が教えている(ガラテヤ3:19)。

5

Nec non et Eliseus absolutissime docuit, humanas infirmitates angelorum auxiliis defendi, et in omnibus periculis, si fides maneat in nobis, adesse spiritalium virtutum defensionem.

PL 9, 787A

またエリシャも、人間の弱さが天使たちの助けによって守られること、そしてあらゆる危険において、我々のうちに信仰が残るなら、霊的な力による守りがそばにあることを、この上なくはっきりと教えた。

6

Namque cum Rex Syriae capere Geth urbem, in qua idem Eliseus propheta esset, pararet, et nocturnis itineribus exercitum suum, qui ante lucem urbem obsideret, destinasset; puer Elisei conspecta obsidione dixit: O Domine, quid faciemus?

PL 9, 787A

すなわち、シリアの王が、預言者エリシャのいるゲトの町を占領しようと備え、夜の行軍で、夜明け前に町を包囲する自らの軍を配置していたとき、エリシャの従者は包囲を見て言った。「ああ、ご主人よ、我々はどうしようか」。

7

Et dixit Eliseus: Noli timere: quia plures sunt nobiscum, quam cum illis. Et oravit Eliseus ad Dominum, et dixit, Adaperi, Domine, oculos pueri hujus, et videat.

PL 9, 787A

するとエリシャは言った。「恐れるな。我々とともにいる者は、彼らとともにいる者より多いからである」。そしてエリシャは主に祈って言った。「主よ、この少年の目を開け。彼が見るように」。

8

Et adaperuit Dominus oculos pueri, et vidit, et ecce mons erat plenus equis et curribus in gyro Elisei, et descenderunt ad eos (IV Reg. VI, 15 et seqq.) .

PL 9, 787A

すると主は少年の目を開き、彼は見た。見よ、山はエリシャの周りに馬と戦車で満ちており、彼らのもとへ降りてきた(列王記四6:15以下)。

9

Tantus et tam nobilis propheta solus contemplatione auxiliorum spiritalium dignus est: sed oratio ejus ad Dominum visum incorporalium etiam puero suo meruit.

PL 9, 787B

これほど大いなる高貴な預言者は、ただ一人で霊的な助けの観照にふさわしい。しかし、その主への祈りは、自らの少年にも、体なきものたちを見ることを得させた。

10

In horum igitur assistentium humanis auxiliis Angelorum conspectu psallet Propheta, spiritalibus spiritalium operum contemplatione placiturus.

PL 9, 787B

したがって、預言者は、これら人間を助けるべく居合わせる天使たちの目の前で歌うであろう。霊的な業を彼らに観照させることによって、霊的な者たちに喜ばれようとして。

Pars LXXI, Caput VI

第LXXI部 第VI章PL 9, 787B
1

Cur propheta ad templum non in templo adoraturus. --Sed non solum coram angelis psallet, sed etiam id quod sequitur efficiet. VERS. 2.

PL 9, 787B

なぜ預言者は、神殿の中でではなく、神殿に向かって礼拝しようとするのか。――しかし、彼は天使たちの前で歌うだけでなく、続くこともなすであろう。

2

Adorabo ad templum sanctum tuum: non in templo, ne quid secundum consuetudinem Judaeorum corporaliter loqui videretur, si adoraret in templo; sed ad templum, id est, apud templum, spiritu et corpore adoraturus.

PL 9, 787B

「私は汝の聖なる神殿に向かって礼拝する」(詩篇137:2)。神殿の中でではない。もし神殿の中で礼拝するなら、ユダヤ人の習慣に従って体的に語っているかのように見えるであろうからである。そうではなく、神殿に向かって、すなわち神殿のかたわらで、霊と体をもって礼拝しようとするのである。

3

Templum autem Deo esse sanctos quosque, Apostolus docet, dicens: Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. VI, 16) . Habitatio ergo, quae ex nobis Deo digna erit, Deo templum est.

PL 9, 787C

聖徒たちの各人が神にとっての神殿であることを、使徒が教えている。「汝らは神の神殿であり、神の霊は汝らのうちに住む」(一コリント6:16)。したがって、我々から成る、神にふさわしいであろう住まいが、神にとっての神殿である。

Pars LXXI, Caput VII

第LXXI部 第VII章PL 9, 787C
1

-- Quot haereses enecet. Dei nomina. --Apud hoc ergo templum Deo sanctum adorabit, non sine perfecta ratione doctrinae: ne qua haereticis de incompositae orationis confusione ad studia sua pateret irreligiositatis occasio.

PL 9, 787C

どれだけの異端を滅ぼすか。神の名。――この、神にとって聖なる神殿のかたわらで、彼は礼拝するであろう。それは、完全な教えの理を欠いてのことではない。異端者たちに、整わない祈りの混乱から、彼らの不信心な熱意への何らかの機会が開かれないようにするためである。

2

Ait enim: Et confitebor nomini tuo super misericordiam tuam et veritatem tuam. Cum Dei nomini confitetur, tenet evangeliorum et legis congruam fidem.

PL 9, 787C

実際、彼は言う。「そして私は、汝の憐れみと汝の真実のゆえに、汝の名に告白する」。神の名に告白するとき、彼は、福音書と律法の一致した信仰を保っている。

3

Quod enim sibi nomen esse sciri Deus voluit, eodem dicto evangelico et legis ( Subaud. dicto) Dominus Sadducaeis resurrectionem corporum abnegantibus respondens ostendit.

PL 9, 787C

というのも、神が自らの名として知られることを望んだ名を、主は、体の復活を否定するサドカイ派の人々に答えて、福音書の、また律法の(「言葉」を補え)同じ言葉によって示すからである。

4

Ait enim: De resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est vobis a Deo dicente: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob (Matth. XXII, 31 et 32) ? Non est Deus mortuorum, sed viventium (Exod. III, 6) .

PL 9, 787D

実際、彼は言う。「死者の復活については、神が汝らに語って言ったことを、読まなかったのか。『私はアブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神である』」(マタイ22:31、32)。「神は死者の神ではなく、生者の神である」(出エジプト記3:6)。

5

In absoluto ergo haereticorum (Manichaeorum) error est, qui alium atque alium evangeliorum et legis Deum asserunt: cum Dominus id quod principale in lege est, ad confirmationem spei evangelicae commemoret.

PL 9, 788A

したがって、福音書と律法とで別々の神を主張する異端者たち(マニ教徒)の誤りは明らかである。主は、律法において主要なことを、福音の希望の確証のために引き合いに出しているのだからである。

6

Est autem et nomen aliud Deo, quod in evangeliis cognoscimus, Domino dicente: Pater, venit hora, honorifica Filium tuum, ut Filius tuus honorificet te (Joan. XVII, 1) . Et post multa alia sequitur: Manifestavi nomen tuum hominibus (Ibid. 6) .

PL 9, 788A

また、我々が福音書で知る、神の別の名もある。主が言うとおりである。「父よ、時が来た。汝の子に栄誉を与えよ。子が汝に栄誉を与えるように」(ヨハネ17:1)。そして多くの他のことのあとに続く。「私は汝の名を人々に現した」(ヨハネ17:6)。

7

Et quod nomen esset, superius ostendit dicens: Pater, venit hora, honorifica filium tuum. Hujus ergo nomen adorat, qui et secundum legem Deus Abrahae et Deus Isaac et Deus Jacob sit, et secundum evangelia unigeniti Dei pater est.

PL 9, 788A

そして、それがどんな名であるかを、先に、こう言って示した。「父よ、時が来た。汝の子に栄誉を与えよ」。したがって、彼は、律法によればアブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神であり、福音書によれば独り子なる神の父である者の名を、礼拝しているのである。

Pars LXXI, Caput VIII

第LXXI部 第VIII章PL 9, 788B
1

Contra Novatianos. --Exstinguit quoque insolentem eorum professionem, qui humanae naturae et infirmitatis immemores, et immisericordem Deum praedicantes, peccatis poenitentium veniam et solatium non relinquunt: cum ad poenitentiam, per quam a peccatis desistitur, doctrina legis, prophetarum, evangeliorum, apostolorum eos qui peccaverint adhortetur: ut desperatae jam spei aliquantulum per eam solatii comparetur, ut amissis licet beatis et maximis et Deo proximis, ne his saltem quae talibus sunt secunda careamus.

PL 9, 788B

ノウァティアヌス派に反対して。――また彼は、人間の本性と弱さを忘れ、憐れみなき神を宣べ伝えて、悔い改める者たちの罪に赦しと慰めを残さない者たちの、思い上がった主張を消し去る。律法・預言者・福音書・使徒たちの教えが、罪を犯した者たちを、罪からやめることのできる悔い改めへと勧めているからである。それによって、すでに絶望した希望にも、いくらかの慰めが得られるようにするためであり、たとえ幸いなる、最大の、神に最も近いものを失っていたとしても、せめてそのようなものに次ぐものを、我々が欠かないようにするためである。

Pars LXXI, Caput IX

第LXXI部 第IX章PL 9, 788B
1

Contra Marcion., Manichaeos, etc.--Tollit etiam stultissimam eorum temeritatem, qui frustrato falsoque corpore Dominum in carne visum esse contendunt: ut eum Pater ementita veritate in habitu falsae carnis ostenderit; non recordantes post resurrectionem corporis spiritum se videre credentibus apostolis dictum esse: Quid conturbati estis, et quae cogitationes adscenderunt in corda vestra?

PL 9, 788B

マルキオン派、マニ教徒、その他に反対して。――また彼は、主が偽りの空しい体で肉において見られたと主張する者たちの、極めて愚かな無謀を取り除く。まるで父が、偽られた真実によって、偽りの肉の姿で彼を示したかのようにである。彼らは、体の復活ののち、霊を見ていると信じた使徒たちに、こう言われたことを思い出していない。「なぜ汝らは狼狽し、なぜ汝らの心に思いが上ってきたのか」。

2

Videte et manus meas et pedes, quoniam ipse ego sum: palpate et videte, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habentem (Luc. XXIV, 38 et 39) .

PL 9, 788C

「私の手と足を見よ、私自身である。触れて見よ。霊には、汝らが私に見るような肉と骨はない」(ルカ24:38、39)。

3

Ab horum igitur confessione confessionem suam propheta discernit, perfectae fidei ordinem tenens: cum in nomine Deum Abrahae et Deum Isaac et Deum Jacob; cum in misericordia poenitentium misericordem: cum in veritate quod Verbum caro factum sit confitetur.

PL 9, 788C

したがって、預言者は、彼らの告白から自らの告白を区別し、完全な信仰の秩序を保っている。すなわち、名においてはアブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神を、悔い改める者たちへの憐れみにおいては憐れみ深い者を、真実においては言葉が肉となったことを、告白しているのである。

Pars LXXI, Caput X

第LXXI部 第X章PL 9, 788D
1

Nomen Dei ubique magnum. --Causa etiam confessionis hinc sumitur: Quoniam magnificasti super omnia nomen sanctum tuum. Non uni tantum genti Dei nomen est cognitum: sed super omnia magnificatum est, et in omnes se magnitudo sanctitatis extendit.

PL 9, 788D

神の名はあらゆるところで大いなるものである。――告白の理由もここから取られる。「汝はすべてのものの上に汝の聖なる名を大いなるものとしたからである」。神の名は、一つの民にだけ知られているのではなく、すべてのものの上に大いなるものとされ、聖なることの大きさはすべての者に及んでいる。

2

Non barbarus, non Scytha, non servus, non liber, non mulier, non vir, non aetas ulla secernitur: super omnia enim magnificatum Dei nomen est.

PL 9, 789A

蛮人も、スキタイ人も、奴隷も、自由人も、女も、男も、どの年齢も、区別されない。神の名は、すべてのものの上に大いなるものとされているからである。

3

Templa collapsa sunt, simulacra mutata sunt, haruspices interventu sanctorum silent, augurum fides fallit: unum Dei nomen in omnibus gentibus sanctum est. Adest enim semper in se sperantibus sanctis suis: et ubicumque invocatum fuerit, praesentem opem tribuit.

PL 9, 789A

神殿は崩れ、偶像は変えられ、腸卜師たちは聖徒たちの介入によって沈黙し、鳥占い師たちの信用は裏切られる。神の唯一の名が、すべての異邦人のあいだで聖である。実際、神は、自らに望みを置く自らの聖徒たちのもとに、つねに臨んでいる。そして、どこで呼び求められても、現に助けを与える。

Pars LXXI, Caput XI

第LXXI部 第XI章PL 9, 789A
1

Justus numquam sine metu. In Deo semper confidit. --Ait enim, VERS. 3: In quacumque die invocavero te, exaudi me. Nullum diem justus quisque sine metu transigit: neque anxia semper erga se fides securi temporis otium recipit.

PL 9, 789A

義人は決して恐れなしにはいない。つねに神に信頼する。――彼は言う。「私が呼び求めるどの日にも、私を聞き入れよ」(詩篇137:3)。義人はみな、どの日も恐れなしに過ごすことはない。自らについてつねに不安な信仰は、安全な時の安らぎを受け入れない。

2

Scit omnes dies plenos insidiarum sibi esse, diabolo atque angelis ejus excidium sibi semper molientibus. Scit diem illam Domini occultam, insperatam, et modo nocturni furis repentinam futuram. Ut igitur se in quacumque die invocantem exaudiat, deprecatur.

PL 9, 789B

彼は、すべての日が自らにとって罠に満ちていること、悪魔とその天使たちがつねに自らの滅びを企てていることを知っている。あの主の日が、隠され、思いがけず、夜の盗人のように突然来ることを知っている。したがって、どの日に呼び求めても聞き入れられるようにと、祈り求める。

3

Nec diffidit propheta quid in quacumque die exauditus obtineat. Sequitur enim: Multiplicabis me in anima mea in virtute tua.

PL 9, 789B

そして預言者は、どの日に聞き入れられても何を得るかを、疑わない。続くのである。「汝は私を、私の魂において、汝の力において増し加える」。

4

Per multam scilicet Dei curam multiplicabitur ipse in animae virtute: ne quid in se tribulationibus, ne quid terroribus pateat; sed cum tentationes ingruent, cum metus incidet, omnia multiplicata animae virtute tolerentur.

PL 9, 789B

すなわち、神の多大な配慮によって、彼自身が魂の力において増し加えられるのである。苦難に対しても恐れに対しても、彼のうちに何も無防備なところが残らないように、むしろ、試練が襲い、恐れが臨むときには、魂の力が増し加えられて、すべてが耐えられるようになる。

Pars LXXI, Caput XII

第LXXI部 第XII章PL 9, 789B
1

Reges terrae. --Et quia certa spes ista est, ut animae virtus divinae misericordiae multiplicetur auxilio; debitam ob id ab omnibus Deo confessionem fatetur, dicens, VERS. 4-6: Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae: quia audierunt omnia verba oris tui.

PL 9, 789B

地の王たち。――そして、魂の力が神の憐れみの助けによって増し加えられるという、この希望は確かなものであるから、それゆえすべての者から神に負うべき告白があると、彼は述べて言う。「主よ、地のすべての王は汝に告白するように。彼らは汝の口のすべての言葉を聞いたからである」(詩篇137:4-6)。

2

Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini; quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta de longe cognoscit. Et quos reges terrae propheta significet, jam in plurimis psalmis ostensum est.

PL 9, 789C

「そして彼らが主の道において歌うように。主の栄光は大きいからである。主は高く、しかも低いものを顧み、高いものを遠くから知る」。預言者が地の王たちと言うのが誰であるかは、すでに多くの詩篇で示された。

3

Reges non gentium, sed terrae, id est, sui uniuscujusque corporis reges desinente a se regno peccati.

PL 9, 789C

異邦人の王たちではなく、地の王たち、すなわち、罪の支配が自らから去りつつある、各人自身の体の王たちである。

4

Vocati enim sumus in regnum coelorum, regno mortis everso: Mors enim regnavit ab Adam usque ad Moysen (Rom. V, 14) : et jam unusquisque rex suus est secundum Apostolum: Jam sine nobis regnatis (I Cor. IV, 8) . Horum igitur confessio Deo digna est. Audierunt enim omnia verba oris Dei, et in reges se constitutos sciunt.

PL 9, 789C

実際、我々は、死の支配が覆されて、天の国へと召されている。「死はアダムからモーセまで支配した」(ローマ5:14)。そして今や、使徒によれば、各人は自らの王である。「汝らはもう我々なしで王となっている」(一コリント4:8)。したがって、これらの者たちの告白は神にふさわしい。彼らは神の口のすべての言葉を聞き、自らが王として立てられていることを知っているからである。

Pars LXXI, Caput XIII

第LXXI部 第XIII章PL 9, 789D
1

Gloria magna. --Neque solum confiteantur, sed et cantent in viis Domini, non transgredientes vias Dei, sed in his euntes. Viae autem Dei sunt prophetae omnes et apostoli, in unam viam unumquemque via sua dirigentes.

PL 9, 789D

大いなる栄光。――彼らは告白するだけでなく、主の道において歌うように。神の道を踏み外すのではなく、その中を行きながら。神の道とは、すべての預言者と使徒であり、それぞれが自らの道によって、各人を一つの道へと導く。

2

Et quod ex omnibus in unam concurratur, propheta demonstrat, dicens: State in viis Domini, interrogate semitas Dei aeternales, et videte quae est via bona, et ambulate in ea (Jerem. VI, 16) . Viae enim Domini aeternae.

PL 9, 790A

そして、すべてが一つへと集まることを、預言者が示している。「主の道に立て。神の永遠の小道を尋ね、善き道がどれかを見て、その中を歩め」(エレミヤ6:16)。主の道は永遠だからである。

3

In his itaque viis Domini cantandum est, et hymnis prophetalibus concinendum, quia magna Dei gloria est: magnificentiae enim ejus non est finis.

PL 9, 790A

したがって、主のこれらの道において歌わなければならず、預言者の賛歌とともに声を合わせなければならない。神の栄光は大きいからである。その壮大さには終わりがない。

4

Nam magnitudinem gloriae suae opera testantur, coelum, terra, maria, aether, homo ipse, qui rationis particeps ad horum cognitionem perfectus est, ut per haec visibilia invisibilem Dei gloriam contueretur.

PL 9, 790A

実際、神の栄光の大きさを、諸々の業が証している。天、地、海、上空、また人間自身、すなわち理性にあずかる者が、これらを認識するために完全に造られており、これら見えるものを通して、見えない神の栄光を見つめるためである。

Pars LXXI, Caput XIV

第LXXI部 第XIV章PL 9, 790A
1

Humiles respicit Deus. Superbi a Deo longe alieni. --Neque solum magna est Dei gloria: sed etiam excelsus est, et humilia respicit. Hinc eminentis celsitudinis suae admiratio maxima est, quod humilia respicit qui excelsus est. Sed quae humilia respicit?

PL 9, 790A

神は低い者たちを顧みる。高ぶる者たちは神から遠く隔たっている。――神の栄光が大きいだけでなく、神は高くあり、しかも低いものを顧みる。ここから、その高くそびえる崇高さへの驚嘆は最大となる。高くある者が低いものを顧みるからである。ではどのような低いものを顧みるのか。

2

Nempe ista: Cor contribulatum et humiliatum Deus non spernet (Ps. L, 29) ; et rursum: Et super quem respiciam, nisi super humilem et trementem verba mea (Esai. LXVI, 2) ?

PL 9, 790B

それはまさにこのようなものである。「砕かれ、低くされた心を、神は蔑まない」(詩篇50:29)。また、「私が顧みるのは、へりくだり、私の言葉に震える者のほかに誰であろうか」(イザヤ66:2)。

3

Sed quia excelsus humilia respicit, habet in se aliam quoque admirationem, quod et alta de longe cognoscit. Superbae et insolentes cogitationes Deum non fallunt: agnoscit omnia, et nihil scientiae ejus impenetrabile est.

PL 9, 790B

しかし、高くある者が低いものを顧みることには、もう一つの驚嘆すべきことがある。それは、高いものを遠くから知ることである。高慢で不遜な思いは神を欺けない。神はすべてを見分け、その知に貫けないものは何もない。

4

Deus, ut scriptum est, prope est his qui tribulato sunt corde (Ps. XXXIII, 19) : non admiscetur autem arrogantibus, neque insolentibus prope est.

PL 9, 790B

神は、書かれているとおり、心の砕かれた者たちの近くにいる(詩篇33:19)。しかし、傲慢な者たちには混じらず、不遜な者たちの近くにはいない。

5

Unicuique enim nostrum pro fidei diversitate aut proximus est aut remotus, spiritali virtute ubi se dignum est acquiescens. Et ideo a longe alta cognoscit, quia et per indignitatem abest ab insolente, et per virtutem, longe licet, quae sunt superba cognoscit.

PL 9, 790B

実際、我々の一人一人にとって、信仰の違いに応じて、神は近くにもあり、遠くにもある。霊的な力によって、自らにふさわしいところにとどまるのである。だから、遠くから高いものを知る。不遜な者からは、その不相応さによって離れており、力によって、遠くからではあっても、高ぶっているものを知っているからである。

Pars LXXI, Caput XV

第LXXI部 第XV章PL 9, 790C
1

Tribulationis utilitas. Ferri nequit nisi auxilio Dei. Dextera Dei virtus. --VERS. 7. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me. Non abnuit justus iste, ne in mediis tribulationibus ambulet.

PL 9, 790C

苦難の益。神の助けなしには耐えられない。神の右手とは力である。――「もし私が苦難のただ中を歩むなら、汝は私を生かす」(詩篇137:7)。この義人は、苦難のただ中を歩むことを拒まない。

2

Scit enim quia tribulatio, secundum Apostolum, patientiam operatur (Rom. V, 3) . Scit improbabilem virum non placere, scit victorem militem nisi bello non futurum, scit intentatam fidem languere, scit in tribulationibus, secundum apostolum, gloriandum (Ibidem).

PL 9, 790C

実際、彼は、使徒によれば、苦難が忍耐を生むことを知っている(ローマ5:3)。試されていない者は嘉されないこと、戦いなしには勝利した兵士とならないこと、試みを受けない信仰は弱ること、使徒によれば苦難の中で誇るべきであることを知っている(ローマ5:3)。

3

Scit imparem se tribulationibus nisi auxilio Dei esse; et idcirco per Deum salutis suae certus est: et cum in mediis tribulationibus ambulet, per eumdem se vivificandum esse confidit.

PL 9, 790C

彼は、神の助けなしには自分が苦難に太刀打ちできないことを知っている。それゆえ、神によって自らの救いを確信している。そして、苦難のただ中を歩んでも、同じ神によって自らが生かされることを信じている。

4

Ait enim, VERS. 8: Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam: et salvum me fecit dextera tua. Dominus retribuet pro me. Irascentibus inimicis extensa nos manus Dei protegit.

PL 9, 790D

実際、彼は言う。「私の敵の怒りの上に、汝は汝の手を伸ばし、汝の右手は私を救った。主は私のために報いる」(詩篇137:8)。敵が怒るとき、伸ばされた神の手が我々を守る。

5

Tribulationes enim inimici afferunt, irascentes fidei et spei nostrae: quia adversarius noster, secundum apostolum, diabolus tamquam leo rugiens ambulat, quaerens nos devorare (I Pet. V, 8) .

PL 9, 791A

実際、苦難をもたらすのは敵であり、彼らは我々の信仰と希望に怒っている。我々の敵対者、悪魔が、使徒によれば、吠えたける獅子のように、我々を飲み込もうと探し求めて歩き回っているからである(一ペトロ5:8)。

6

Sed super iram inimicorum, per quos diabolus semper operatur, manus Domini extenditur, et sperantes in se salvos facit dextera ejus.

PL 9, 791A

しかし、敵の怒りの上に、その敵を通して悪魔がつねに働いているのだが、主の手が伸ばされ、その右手が、自らに望みを置く者たちを救う。

7

Virtus significatur in dextera: et ideo Dominus, qui Dei virtus et Dei sapientia est, nonnunquam Dei dextera cognominatur, per quem adversus omnes inimicos in omnium tribulationum bello protegimur.

PL 9, 791A

右手において力が示されている。それゆえ、神の力、神の知恵である主は、ときに神の右手と呼ばれる。その主を通して、我々は、あらゆる苦難の戦いにおいて、すべての敵に対して守られる。

Pars LXXI, Caput XVI

第LXXI部 第XVI章PL 9, 791A
1

Vindicta Deo dimittenda. --Servavit autem evangelicae mansuetudinis propheta rationem, qua injuriam reddere his qui nos persequuntur inhibemur, dicens, VERS. 8: Dominus retribuet pro me.

PL 9, 791A

復讐は神に委ねなければならない。――さて、預言者は、福音の柔和の道理を守った。それによって我々は、自分たちを迫害する者に害を返すことを禁じられている。彼は言う。「主は私のために報いる」(詩篇137:8)。

2

Illi enim vindicta servanda est, qui in calumnia vestis, dimitti et pallium jussit, qui post injuriam alapae unius, praeberi et maxillam alteram voluit, qui vetuit malum pro malo reddi; plus vindictae adepturis, qui aeterno judici ultionem praesentis injuriae reservassent.

PL 9, 791B

実際、復讐がその者のために取っておかれるべきなのは、衣を巡る訴えにおいて外套も与えよと命じ、一つの平手打ちの侮辱のあとに、もう一方の頬をも差し出すことを望み、悪に悪を返すことを禁じた者である。現在の侮辱への報復を永遠の裁き主に取っておく者たちは、より多くの復讐を得ることになるからである。

Pars LXXI, Caput XVII

第LXXI部 第XVII章PL 9, 791B
1

Homo non manu, sed manibus Dei effectus. --Concludit deinde fidelissimae spei voce, Domine, misericordia tua in saeculum, opera manuum tuarum non omittas: ut quia Dei misericordia in saeculum est, extendens super iram inimicorum manum suam, et fideles suos protegens dextera sua, et pro his retribuens, opera manuum suarum non omittat, hominem scilicet qui ait: Manus tuae fecerunt me, etc. (Ps. CXVIII, 73) .

PL 9, 791B

人は一つの手によってではなく、神の複数の手によって造られた。――そして彼は、最も忠実な希望の声で結ぶ。「主よ、汝の憐れみは世にある。汝の手の業を捨て置くな」。それは、神の憐れみが世々にあるので、敵の怒りの上に自らの手を伸ばし、自らの信仰者たちを右手で守り、彼らのために報いる神が、自らの手の業を捨て置かないようにということである。すなわち、「汝の手が私を造った」等と言う人間のことである(詩篇118:73)。

2

Nonnunquam manu Dei facta commemorari solent: homo vero semper manibus Dei effectus, nobiliore in eum opere ex manuum commemoratione monstrato (V. litt. 10, n. 5) .

PL 9, 791C

ときに、神の手によってなされたものが言及されることがあるが、人間はつねに神の複数の手によって造られたのである。人間に対するより高貴な業が、手への言及から示されている(第十の文字の講解、第5節を見よ)。

3

Ut igitur hunc non omittat precatur, et sit ei auxiliator assiduus per eum et in eo qui ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) . Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 791C

したがって、預言者は、神がこの人間を捨て置かないようにと祈り、また、こう言う者によって、また彼のうちで、神が彼に絶えざる助け手となるようにと祈る。「見よ、私は世の終わりまで、あらゆる日に汝らとともにいる」(マタイ28:20)。それは世々にわたって祝福されている、我々の主イエス・キリストである。アーメン。

Pars LXXII, Prooemium

第LXXII部 冒頭PL 9, 791C
1

Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Intellexisti (Infra, omnes) cogitationes meas de longe, semitas meas et directiones meas (Infra, semitam meam et directionem meam) investigasti.

PL 9, 791C

主よ、汝は私を試み、私を知った。汝は私の座ることと私の起き上がることを知った。汝は遠くから、私の思いを悟り(下では「すべての」を加える)、私の小道と私の進路を探り出した(下では単数形「私の小道と私の進路」)。

2

Et omnes vias meas praevidisti: quia non est dolus in lingua mea. Ecce tu, Domine, cognovisti omnia novissima et antiqua: tu formasti me, et posuisti super me manum tuam. Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, non potero ad eam.

PL 9, 791C

そして汝は私のすべての道を予見した。私の舌に欺きはないからである。見よ、主よ、汝はすべての最後のものと古いものを知った。汝は私を形づくり、私の上に汝の手を置いた。汝の知は私から不思議なものとなった。それは強められ、私はそれに及びえない。

3

Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si adscendero in coelum, tu illic es: si descendero in infernum, ades. Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremis maris.

PL 9, 791D

私は汝の霊からどこへ行き、汝の顔からどこへ逃れようか。もし私が天に昇るなら、汝はそこにいる。もし冥界に下るなら、汝は傍らにいる。もし私が夜明け前に翼を取り、海の果てに住むなら、

4

Etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua, Domine (Infra abest Domine). Et dixi, Forte tenebrae conculcabunt me, et nox illuminatio mea in deliciis meis.

PL 9, 792A

まことにそこにも汝の手が私を導き、汝の右の手が私を捕らえる、主よ(下では「主よ」を欠く)。そして私は言った。おそらく闇が私を踏みつけるであろう。夜は私の快楽のうちの私の照らしである。

5

Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus. Quia tu (Infra, Domine) possedisti renes meos, suscepisti me de utero matris meae.

PL 9, 792A

闇は汝によって暗くされず、夜は昼のように照らされるからである。その闇のように、その光もまた同じである。汝は(下では「主よ」がある)私の腎を所有し、私を母の胎から引き受けた。

6

Confitebor tibi, quia terribiliter mirificatus sum: mirabilia (Infra mira) opera tua, et anima mea novit nimis (Infra valde). Non est occultatum os meum a te: fecisti (Infra quod fecisti) in occulto: et substantia mea in inferioribus terrae.

PL 9, 792A

私は汝に告白する、私は畏るべき仕方で不思議なものとされたからである。汝の業は不思議な(下では「驚くべき」)ものであり、私の魂はあまりにも(下では「大いに」)それを知る。私の骨は汝から隠されていない。汝は隠れたところで造った(下では「造ったもの」)。そして私の実体は地の低いところにある。

7

Imperfectum tuum (Infra meum) viderunt oculi mei (Infra tui), et in libro tuo omnes scribentur: die repleb untur, et nemo in eis. Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est (Infra confortati sunt) principatus eorum.

PL 9, 792A

汝の(下では「私の」)未完成なものを、私の(下では「汝の」)目は見た。汝の書にすべてが書かれ、日に満たされ、それらのうちに誰もいない。しかし私にとって、汝の友たちは、神よ、あまりに栄誉を与えられた。彼らの首位は、あまりに強められた(下では「強められた」が複数形)。

8

Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur: exsurrexi, et adhuc tecum sum. Si occidas, Deus, peccatores (Infra peccatorem), viri sanguinum declinate a me.

PL 9, 792B

私は彼らを数え、彼らは砂の上に増えるであろう。私は起き上がった、そしてなお汝と共にいる。神よ、汝が罪人たちを(下では単数「罪人を」)殺すなら、血の人々よ、私から離れよ。

9

Quia contentiones in cogitatione, accipient in vanitate civitates tuas. (Infra quoniam dices in cogitatione, Accipient in vanitatecivitates suas) Nonne qui oderunt te (Infra odientes te, Domine, odivi), Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam?

PL 9, 792B

争いは思いの中にあり、彼らは汝の都市を空しく受け取るからである。(下では「汝は思いの中で言うからである、彼らは自分たちの都市を空しく受け取ると」)汝を憎む者たち(下では「汝を憎む者たちを、主よ、私は憎んだ」)を、神よ、私は憎んでいたのではないか。私は汝の敵のゆえに衰えていたのではないか。

10

Perfecto odio oderam illos: inimici facti sunt mihi. Proba me, Deus, et scito cor meum: interroga me, et scito semitas meas. Et vide si via iniquitatis in me est: et deduc me in via aeterna (Infra viam aeternam ). TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 792B

私は完全な憎しみをもって彼らを憎んでいた。彼らは私にとって敵となった。神よ、私を試し、私の心を知れ。私に問い、私の小道を知れ。そして、私のうちに不義の道があるかどうかを見よ。そして、私を永遠の道に導け(下では「永遠の道へ」)。詩篇の講解。

Pars LXXII, Caput I

第LXXII部 第I章PL 9, 802A
1

Psalmorum auctor Spiritus sanctus. Qui omnes de Christo sint. --Omnem propheticum sermonem ex divini Spiritus instinctu profectum non in obscuro est: cum legimus, Haec dicit Dominus; et iterum, Audite verba Domini (Jer. XXXI, 2) ; et rursum: Quoniam Dominus locutus est (Esai. XXIV, 37) ; et in eodem: Os enim Domini locutum est ista (Esai. LVIII, 14) .

PL 9, 802A

詩篇の著者は聖なる霊である。それらはすべてキリストについてのものである。――預言の言葉はすべて、神の霊の促しから出たものであることは、明白である。我々が「主はこう言う」と読み、また重ねて「主の言葉を聞け」(エレミヤ31:2)、さらに「主が語ったからである」(イザヤ24:37)、そして同じ書で「主の口がこれらのことを語ったからである」(イザヤ58:14)と読むときである。

2

De psalmis autem ipse Dominus in Evangeliis confirmat, cum de se loquens ait: Si David in Spiritu vocat eum Dominum, quomodo dicitis quod filius ejus est (Matth. XXII, 45) ? docens omnia David Spiritu prophetico elocutum.

PL 9, 802A

詩篇については、主自身が福音書において、自分について語りながらこう言って確証している。「ダビデが霊において彼を主と呼ぶのなら、どうして汝らは、彼がその子であると言うのか」(マタイ22:45)。これは、ダビデがすべてを預言の霊によって語ったことを教えるものである。

3

Locutum autem de se licet in hoc eodem loco ostenderit, cum ab eo ait Dominum se esse in Spiritu nuncupatum; absolutius tamen ostendit in psalmis sacramentum omne corporei adventus sui contineri, dicens: Haec sunt verba mea, quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam oportebat omnia impleri quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me (Luc. XXIV, 44) .

PL 9, 802A

彼は、自分がダビデによって霊において主と呼ばれていると言うことで、この同じ箇所でも〔ダビデが〕彼自身について語ったことを示したとはいえ、それでもなお、詩篇のうちに、体をもっての自らの到来の秘義のすべてが含まれていることを、いっそう明確に示している。彼はこう言う。「私が汝らと共になおいたときに、汝らに語った私の言葉はこれである。モーセの律法と預言者たちと詩篇に、私について書かれていることはすべて成就しなければならなかったのである」(ルカ24:44)。

4

Non est ergo ambiguum, quin in psalmis de eo scriptum sit. Nam tametsi plerumque in his talia sint, ut ad personam patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, generationis quoque primae et generationis sequentis referri oporteant: tamen quia omnia in Christo et per Christum sunt, quidquid illud in psalmis est sub diversorum personis prophetatum, omne de ipso est: quia doctrina omnis, diversis licet praeceptorum generibus multiformis, hoc per diversos praestet ut ipse noscatur.

PL 9, 802A

したがって、詩篇に彼について書かれていることは疑いえない。たしかに詩篇には、族長たち、預言者たち、使徒たち、殉教者たち、さらに先の世代と後の世代の人格に帰せられねばならないようなことが多い。しかしすべてはキリストにおいて、キリストを通してあるのだから、詩篇において様々な人々の人格のもとに預言されたことは何であれ、すべて彼自身についてのものである。すべての教えは、掟の種類が様々で多様であるにせよ、彼が知られるようにということを、様々な人々を通して成し遂げるからである。

5

Haec nobis propter praesentem psalmum commemoranda necessario fuerunt: ne forte improbabili auctoritate praesumpsisse existimaremur, ut ad personam Christi omnem hanc prophetiam ejus referremus.

PL 9, 802A

これらのことは、今の詩篇のために、我々がどうしても思い起こさねばならなかった。この詩篇の預言のすべてをキリストの人格に帰することを、我々が根拠のない権威をもって思い上がったのだと思われないためである。

Pars LXXII, Caput II

第LXXII部 第II章PL 9, 802A
1

Ne duae Christi naturae confundantur. Hominem assumens Deus permansit. --Diligenter autem ea observanda ratio est, ut quaecumque homini illi, quem ex utero sanctae Virginis assumpsit, et in quo se nasci hominem qui Deus erat voluit, apta esse et congrua videbuntur, cum debita coelesti (divinae) naturae suae dignitate tractentur: neque sacramentum salutis nostrae, qua in forma Dei manens formam servi accepit, ad contumeliam indemutabilis suae et invisibilis et incorporeae et impassibilis substantiae coaptemus.

PL 9, 802A

キリストの二つの本性が混同されてはならない。神は人を受け取りつつ、神であり続けた。――ところで、次の道理を注意深く守らねばならない。すなわち、聖なるおとめの胎から受け取った人、神であった者が人として生まれることを望んだその人にふさわしく適合すると見えることは何であれ、天的な(別本では「神的な」)本性の当然の尊厳を損なわないように扱われるべきである。また、神の形にとどまりつつ僕の形を取った我々の救いの秘義を、不変であり、見えず、体を持たず、苦しみを受け得ないその実体への侮辱となるようにあてはめてはならない。

2

Quod enim homo fuit, nobis profecit, sibi nihil dempsit. Exinanivit enim se, in forma Dei manens; non ut forma servi esset, et forma Dei esse desineret. Ait enim ipse: Quaecumque Pater facit, eadem et Filius facit similiter (Joan. V, 19) .

PL 9, 802A

彼が人であったことは我々のためになったのであって、自らからは何も奪わなかったからである。彼は神の形にとどまりつつ、自らを空しくした。僕の形となって、神の形であることをやめるためではない。彼自身が言うからである。「父がなすことは何であれ、子も同じようになす」(ヨハネ5:19)。

3

Numquid in forma Dei manens, virtutem et divinitatem, qua in forma Dei manebat, amisit? Cum enim in corpore humilitatis nostrae, quaecumque Pater facit, eadem et ipse facit similiter, nihil per consortium carnis a paternae divinitatis potestate degenerat: neque id corpus quod assumptum est, virtutem naturae antea manentis abolevit, cum in eo corpore quod assumptum est, virtus naturae antea manentis operetur.

PL 9, 802A

神の形にとどまりつつ、その神の形にとどまるもととなった力と神性を、失ったであろうか。我々の卑しさの体にあっても、父がなすことは何であれ彼自身も同じようになすのだから、肉との交わりによって、父の神性の権力から何も劣化しない。また、受け取られた体は、以前からとどまっていた本性の力を消し去らなかった。受け取られた体において、以前からとどまっていた本性の力が働いているからである。

Pars LXXII, Caput III

第LXXII部 第III章PL 9, 802A
1

Si quid in eo infirmum, ad hominem referendum. --Itaque si quid infirmum ex persona ejus dictum reperietur; ad hominem referri oportebit, per quem habitavit in nobis. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14) .

PL 9, 802A

彼のうちに弱さがあれば、人に帰すべきである。――したがって、彼の人格から語られたことのうちに何か弱いものが見いだされるなら、それは、それを通して我々のうちに宿った人に帰せられねばならない。「言葉は肉となり、我々のうちに宿った」(ヨハネ1:14)からである。

2

Referendum autem ob id est, quia non alienae aut simulatae naturae hominem assumpsit. Verbum namque caro factum habitavit in nobis: non in vitia infirmitatesque carnis ex Verbi virtute deficiens, sed naturae nostrae infirmitates homo natus assumens.

PL 9, 802A

帰せられねばならないのは、彼が異質な、あるいは見せかけの本性の人を受け取ったのではないからである。言葉は肉となって我々のうちに宿った。それは、言葉の力から肉の欠陥と弱さへと衰えたのではなく、人として生まれて、我々の本性の弱さを引き受けたのである。

3

Assumptio autem infirmitatis non fecit infirmum, quia aliud est naturam esse, aliud assumpsisse naturam. Et extra generis necessitatem, voluntatis accessio est. Non enim peccator fuit, sed peccata suscepit. Neque infirmus exstitit, sed portavit infirmitates.

PL 9, 802A

しかし弱さを受け取ったことは、彼を弱い者にしたのではない。本性であることと、本性を受け取ったこととは別だからである。そして類の必然の外に、意志の付加がある。彼は罪人であったのではなく、罪を引き受けたのである。弱い者となったのではなく、弱さを担ったのである。

4

Ipse enim, secundum prophetam, peccata nostra suscepit, et infirmitates nostras portavit (Es. LIII, 4) . Et ne quid in impassibilem atque indemutabilem divinitatem infirmitatis incidere existimaretur; adjecit, Et nos putabamus eum in doloribus esse.

PL 9, 802A

預言者によれば、彼自身が「我々の罪を引き受け、我々の弱さを担った」(イザヤ53:4)。そして、苦しみを受け得ず不変である神性に、何らかの弱さが入り込むと思われないよう、彼はこう付け加えた。「そして我々は、彼が痛みの中にあると思っていた」。

5

Suscepit ergo infirmitates, quia homo nascitur; et putatur dolere, quia patitur: caret vero doloribus ipse, quia Deus est.

PL 9, 802A

したがって、人として生まれるから弱さを引き受け、苦しみを受けるから痛んでいると思われる。しかし彼自身は、神であるから、痛みを持たない。

6

Et cum habitat in nobis, cumque infirmitates nostras suscipit, et cum susceptis infirmitatibus non dolet; non potest non esse qui habitat, nec a se defecisse qui suscipit, nec abolitus Deus esse qui non dolet.

PL 9, 802A

そして、我々のうちに宿り、我々の弱さを引き受け、引き受けた弱さのもとでも痛まないとき、宿る者が存在しないということはあり得ず、引き受ける者が自らから衰えたということも、痛まない者が神であることをやめたということもあり得ない。

7

Et haec quidem propter praesentem psalmum commemorata paucis sunt, quia videtur statim ex persona hominis coepisse: ne per hoc, quod tamquam homo loquitur, decessisse ex paternae divinitatis gloria videretur.

PL 9, 802A

以上は、今の詩篇のために簡潔に思い起こされた。この詩篇は、ただちに人の人格から始まったと見えるからである。それは、人として語るという点から、父の神性の栄光から退いたと見えることのないためである。

Pars LXXII, Caput IV

第LXXII部 第IV章PL 9, 802A
1

Justi tribulationibus sunt probati. --Ait enim, VERS. 1: Domine, probasti me et cognovisti me.

PL 9, 802A

義人は艱難によって試された。――彼は言う。「主よ、汝は私を試み、私を知った」(詩篇138:1)。

2

Apostolus cum nos patientiae et spei doctrina erudiret, ait: Tribulatio patientiam perficit, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes vero non confundit (Rom. V, 3).

PL 9, 802A

使徒は、忍耐と希望の教えで我々を教えたとき、こう言った。「艱難は忍耐を成し、忍耐は試練を成し、試練は希望を成し、希望は恥に終わらせない」(ローマ5:3)。

3

Et haec quidem in sanctorum quorumque vita atque operibus fuisse cognoscimus, ut multis passionibus tribulationibusque jactati, probabiles Deo facti sint.

PL 9, 802A

そしてこれは、聖徒たちのすべての生涯と業においてあったことを、我々は知っている。すなわち、多くの苦難と艱難に翻弄されて、神に認められる者となったのである。

4

Si quis enim exsulem Abraham, et in metu parricidii et coelibatus, et in caeterarum passionum injuriis mansisse fidelem semper meminerit; si quis fugam Jacob, et praeter aestivorum dierum laborem, hibernarum noctium vigilias in custodiis ovium recordetur; si quis Moysi quadraginta annorum servitutem, et in eo acerba plebis opprobria, et magorum adversus eum aemulas potestates recenseat: intelliget eos patientia et constantia spei probatos, non immerito id esse praemii consecutos, ut in Abrahae semine gentes benedicerentur, ex Jacob Israel esset, Moyses Pharaoni in Deum fieret.

PL 9, 802A

もし誰かが、亡命者アブラハムが、殺される恐れと妻を奪われる恐れ〔原文は in metu parricidii et coelibatus で意味が取りにくく、文脈から解した〕の中にあっても、その他の苦難の不正の中にあっても、常に忠実にとどまったことを思い起こすなら、もし誰かが、ヤコブの逃亡を、また夏の日々の労苦のほかに、冬の夜々に羊の見張りのため寝ずにいたことを思い起こすなら、もし誰かが、モーセの四十年の隷属と、そこでの民の辛辣な侮辱、また彼に張り合った魔術師たちの権力を数え上げるなら、その人は、彼らが忍耐と希望の堅固さによって試され、アブラハムの子孫において異邦人が祝福され、ヤコブからイスラエルが出、モーセがファラオにとって神とされるという報いを、当然にも得たのだと悟るであろう。

5

Longum est passiones caeterorum patriarcharum, prophetarum, apostolorum, et beata atque invicta illa Pauli in mari, in fluminibus, in terra, in solitudinibus, in urbibus, in propriis, in exteris, in plagis, in vinculis, in carceribus, in theatris fidei documenta ( Mss. decimenta) memorare.

PL 9, 802A

他の族長たち、預言者たち、使徒たちの苦難、またパウロの、幸いにして不屈の、海での、川での、陸での、荒れ野での、町々での、自国での、異国での、鞭打ちでの、鎖での、牢獄での、劇場での信仰の証拠(写本では「decimenta」)を思い起こすのは、長きにわたる。

6

Certe hos omnes patientia probabiles reddidit, per quam non erubescendae spei suae fiduciam probaverunt. Sed haec opportunius et plenius suis locis tractari oportet ( Reg. ms. oporterent) : nunc ad eum, ex cujus persona psalmum constare diximus, revertendum est.

PL 9, 802A

たしかに、忍耐が彼らすべてを認められる者としたのであり、彼らはその忍耐を通して、恥に終わることのない自らの希望の確信を証明した。しかしこれらは、それぞれの箇所でよりふさわしく、より十分に扱われるべきである(王立写本では「扱われるべきであったろう」)。今は、この詩篇がその人格から成り立っていると我々が言った者のもとへ、戻らねばならない。

Pars LXXII, Caput V

第LXXII部 第V章PL 9, 802A
1

Christus ut homo primum probatus, deinde cognitus. --Non confundenda autem persona divinitatis et corporis est. Omnis enim nunc in exordio ex persona ejus hominis, quem assumpsit, oratio est. Probasti me, et cognovisti me.

PL 9, 802A

キリストは人として、まず試され、次に知られた。――神性の人格と体の人格を混同してはならない。今、冒頭においては、すべての言葉が、彼が受け取った人の人格からの祈りだからである。「汝は私を試み、私を知った。」

2

Probatus est, ut cognosceretur: quia posterior est probatione cognitio. Et videamus secundum evangelicam doctrinam, hic Dei filius quomodo sit et probatus et cognitus.

PL 9, 802A

試されたのは、知られるためであった。知ることは、試みより後にあるからである。福音書の教えに従って、この神の子がどのように試され、知られたかを見よう。

3

Humilitas namque ejus, per quam meruit ab omni coelesti, terrestri et inferno adorari, et in gloria Dei Patris esse, probatio ejus fuit.

PL 9, 802A

彼の謙りこそ、その謙りによって彼が、天のもの、地のもの、冥界のもののすべてから礼拝され、神なる父の栄光のうちにあることに値したのであるが、彼の試みであった。

4

Ita enim Apostolus ait: Fuit obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter hoc exaltavit eum Deus, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 8 et seqq.) .

PL 9, 802A

使徒はこう言っているからである。「彼は死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで従順であった。このゆえに神は彼を高く上げ、すべての名にまさる名を彼に与えた。それは、その名において、天のもの、地のもの、冥界のもののすべての膝がかがみ、すべての舌が、主イエスは神なる父の栄光のうちにあると告白するためである」(フィリピ2:8以下)。

5

Propter hanc itaque usque ad mortem obedientiam, et mortem crucis, infirmitas carnis assumptae et in nomine atque honore immortalitatis et in Patris Dei gloria collocatur. Dei enim nomen donatur, et nomen non sine honore donatur.

PL 9, 802A

それゆえ、この死に至るまでの、十字架の死に至るまでの従順のゆえに、受け取られた肉の弱さは、不死の名と栄誉のうちに、また父なる神の栄光のうちに据えられる。神の名が与えられ、しかもその名は栄誉なしには与えられないからである。

6

Honor autem qui donatur, non alius potest esse quam nominis; nomen vero indulti honoris, non aliud est quam quod gloria est paterna: ut qui in forma Dei manens, f ormam servi accepit, propter obedientiam formae servilis cum crucis morte susceptae, in gloria Dei Patris esset, cujus antea manebat in forma.

PL 9, 802A

ところで、与えられる栄誉は、名の栄誉以外ではあり得ず、許された栄誉の名は、父の栄光であるもの以外ではない。それは、神の形にとどまりつつ僕の形を取った者が、僕の形の従順のゆえに、また十字架の死を受けたゆえに、かつてその形にとどまっていた父なる神の栄光のうちにあるためである。

7

Sed haec apostolus jam de perfectis locutus est: demonstrandum autem in Evangeliis est, ubi et probatus et cognitus est.

PL 9, 802A

しかし、これを使徒は、すでに成し遂げられたことについて語った。福音書においては、彼がどこで試され、また知られたかを示さねばならない。

Pars LXXII, Caput VI

第LXXII部 第VI章PL 9, 802A
1

Probatus et cognitus est in baptismo, in deserto. Petrus qui probavit ac cognovit. --Humilitas itaque ejus probatio est. Unigenitus namque Deus, peccatorum remissor, aeterni regni dominus, baptizari se tamquam peccatorem exposcit.

PL 9, 802A

洗礼において、荒れ野において、彼は試され、知られた。試し、また知ったのはペトロである。――彼の謙りは試みである。独り子なる神、罪を赦す者、永遠の王国の主が、罪人であるかのように洗礼を受けることを求めるからである。

2

Officium istud Baptista renuit, agnoscens eum qui sibi potius peccata donasset. Ille autem suscepti in se hominis justitiam etiam sacramento baptismi explevit: et peccati nostri, peccati ipse nescius, particeps fieri non recusat; et omnem in se humilitatem caducae carnis assumens, Jordanem turbis peccatorum mixtus ingreditur.

PL 9, 802A

洗礼者はこの務めを拒んだ。自分の罪をむしろ赦してくれたであろう者だと認めたからである。しかし彼は、自らのうちに取った人の義を、洗礼の秘義によってさえ果たした。そして、罪を自ら知らぬ身でありながら、我々の罪に与る者となることを拒まず、朽ちゆく肉のあらゆる謙りを自らのうちに受けて、罪人たちの群衆に混じってヨルダンに入る。

3

Probatur in istis omnibus dum geruntur: sed videamus an probatus agnoscitur. Ait enim Evangelista: Et baptizato Jesu confestim adscendit de aqua.

PL 9, 802A

これらすべてにおいて、それらがなされている間に、彼は試される。だが、試されて認められるかどうかを見よう。福音記者は言うからである。「イエスは洗礼を受けると、ただちに水から上がった。」

4

Et ecce aperti sunt coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem de coelo, sicut columbam venientem in ipsum, et ecce vox de coelo dicens, Hic est filius meus dilectus, in quo complacui (Matth. III, 16 et 17) .

PL 9, 802A

「すると見よ、天が開かれ、神の霊が鳩のように天から降って、彼のうちに来るのを見た。すると見よ、天から声があって言った。『これは私の愛する子、私の心にかなう者である』」(マタイ3:16、17)。

5

Probationem mox consecuta cognitio est: et quem humilitas probabilem fecerat, hunc paterna vox filium complacitum sibi postquam probavit, ostendit. Est et probatio, quam statim consecuta cognitio est.

PL 9, 802A

試みにただちに、知ることが続いた。謙りが是認される者としたその者を、父の声は、試みたのちに、自らの心にかなう子として示した。ただちに知ることが続いた試みは、ほかにもある。

6

In deserto agit, tentationi diaboli subjicitur, seseque nunc in fastigium templi, nunc in excelsum montem patitur efferri.

PL 9, 802A

荒れ野で行動し、悪魔の誘惑に服し、あるときは神殿の頂へ、あるときは高い山へと運ばれるままになる。

7

Contumeliae itaque se injuriae tam gravis dedit, dum in deserto est, dum conditione tentationis illuditur, dum elevari potest in templum atque montem. Sed tentationum probationem, agnoscentis testimonium non reliquit.

PL 9, 802A

こうして彼は、荒れ野にいる間、誘惑という条件のもとで嘲弄される間、神殿と山へと持ち上げられ得る間、これほど重い不正の侮辱に身を委ねた。しかし彼は、誘惑という試みを、認める者の証言なしには残さなかった。

8

Ait enim Scriptura, Tunc reliquit eum diabolus, et ecce angeli ministrabant ei (Matth. IV, 11) . Homo tentatur, homo circumfertur: sed post haec angeli ministrant. Per probationem cognoscitur, per cognitionem dignus est ministerio Angelorum.

PL 9, 802A

聖書は言うからである。「そのとき悪魔は彼を離れ、見よ、天使たちが彼に仕えた」(マタイ4:11)。人が誘惑され、人が連れ回される。しかしそののち、天使たちが仕える。試みによって知られ、知られることによって、天使たちの奉仕に値する。

9

In caeteris autem quotiens probatus est, totiens et cognitus est. Petrus passionem ejus detestatus est, crucis in eo scandalum prae amore et confessae jam a se divinitatis cognitio ne non sustinens (Matth. XVI, 23): sed quia eum ob infidelitatem crucis satanam nuncupasset, non multo post cum in monte gloriae suae habitu constitisset, tali a Patre voce cognoscitur: Hic est filius meus dilectus; in quo complacui, hunc audite (Matth. XVII, 5) . Probationem, quam tentatio Apostoli effecerat, paternae vocis cognitio est consecuta.

PL 9, 802A

他の場合にも、試されるたびに、彼は知られた。ペトロは彼の受難を忌み嫌った。彼への愛と、すでに自分が告白した神性の認識〔底本は cognitio ne。cognitione と読む〕のゆえに、彼における十字架のつまずきに耐えられなかったのである(マタイ16:23)。だが、〔主が〕十字架への不信のゆえに彼〔ペトロ〕をサタンと呼んだので、その後まもなく、山で彼が自らの栄光の姿で立ったとき、父の次の声によって知られる。「これは私の愛する子、私の心にかなう者である。これに聞け」(マタイ17:5)。使徒の誘惑が成し遂げた試みに、父の声による知ることが続いたのである。

Pars LXXII, Caput VII

第LXXII部 第VII章PL 9, 802A
1

Sessio doctrina, surrectio opus. --Dehinc sequitur, VERS. 2: Cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam. In sessione doctrinam significari, evangelica auctoritas est. Sessiones autem nobiscum hae sunt, quae a Graecis cathedrae nuncupantur.

PL 9, 802A

座は教え、起き上がりは業である。――次に続く。「汝は私の座ることと、私の起き上がることを知った」(詩篇138:2)。座ることにおいて教えが示されることは、福音書の権威による。ところで、我々のもとで「座」と言われるものは、ギリシア人によって「カテドラ」と呼ばれる。

2

Moyses cathedram habuit secundum Domini dictum: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Omnia ergo quaecumque dicunt vobis, facite et observate: secundum autem opera eorum nolite facere; dicunt enim et non faciunt (Matth. XXIII, 2 et 3) .

PL 9, 802A

モーセは主の言葉に従って座を持った。「モーセの座に、律法学者たちとファリサイ派の人々が座している。それゆえ、彼らが汝らに言うことはすべて、行い、守れ。だが、彼らの行いにならってはならない。彼らは言うだけで、行わないからである」(マタイ23:2、3)。

3

Cum igitur doctrina Pharisaeorum ob id probabilis esse doceatur, quia ipsi in Moysi cathedra sederunt; doctrina necessario significatur in cathedra.

PL 9, 802A

したがって、ファリサイ派の人々の教えが是認されるべきものと教えられているのは、彼ら自身がモーセの座に座しているからであるから、座において必然的に教えが意味されている。

4

Cognovit itaque sessionem ejus, cum dignitatem ejus in omnibus praedicat, cum voluntatem ejus qui se misit exsequitur, cum humilitati corporis sui gloriam postulans audit e coelo: Et honorificavi, et honorificabo (Joan. XII, 28) .

PL 9, 802A

それゆえ〔父は〕彼の座ることを知った。それは、彼が〔父の〕尊厳をすべてにおいて宣べ、自らを遣わした者の意志を果たし、自分の体の謙りに栄光を求めて、天からこう聞くときである。「私は栄誉を与えた、また栄誉を与えるであろう」(ヨハネ12:28)。

5

Sed doctrina non minus in sessione ejus, quam in resurrectione opus, cognoscitur. Nam ut sessio doctrinae praeceptum est, ita et resurrectio operationis effectus est. Sedens Jesus docuit in monte: sed post doctrinam ad opera descendit.

PL 9, 802A

しかし、彼の座ることにおいて教えが知られるのは、起き上がることにおいて業が知られるのに劣らない。座ることが教えの掟であるように、起き上がることは働きの成果だからである。イエスは座して山で教えた。だが教えののち、業へと下った。

6

Ita enim scriptum est: Et descendente eo de monte, secutae sunt eum turbae. Et ecce leprosus quidam veniens adorabat eum dicens, Domine, si vis potes me mundare. Et extendens manum tetigit eum Jesu dicens, Volo, mundare (Matth. VIII, 1 et 2) .

PL 9, 802A

こう書かれているからである。「彼が山を下ると、群衆が彼に従った。すると見よ、ひとりの重い皮膚病の者が来て、彼を礼拝して言った。『主よ、汝が望むなら、私を清めることができる』。イエスは手を伸ばして彼に触れ、言った。『望む。清くなれ』」(マタイ8:1、2)。

7

Et ad sanandam quoque archisynagogi filiam surrexit Dominus; scriptum est enim: Et surgens Jesus sequebatur eum cum discipulis suis (Matth. IX, 19) .

PL 9, 802A

また、シナゴーグの長の娘を癒すためにも、主は起き上がった。書かれているからである。「イエスは起き上がって、弟子たちと共に彼に従った」(マタイ9:19)。

8

Cum autem perfectum illud in lavandis apostolorum pedibus humilitatis suae officium explevit, ita legimus: Surrexit a coena, et posuit vestimenta sua, et accepto linteo praecinxit se (Joan. XIII, 4 et 5) .

PL 9, 802A

使徒たちの足を洗うという、自らの謙りの完全な務めを果たしたときも、我々はこう読む。「彼は晩餐から起き上がり、上着を置き、亜麻布を取って腰にまとった」(ヨハネ13:4、5)。

9

Cognoscitur itaque in sessione ejus et in resurrectione doctrina atque opus: quia et sermone et opere Dei in se Patris gloriam praedicabat.

PL 9, 802A

このように、彼の座ることにおいても、起き上がることにおいても、教えと業が知られる。言葉によっても業によっても、自らのうちにある父なる神の栄光を宣べていたからである。

Pars LXXII, Caput VIII

第LXXII部 第VIII章PL 9, 802A
1

Christi cogitata longe ante praescivit Deus. --VERS. 3: Intellexisti omnes cogitationes meas de longe. Scrutans corda et renes Deus est: et quomodo de longe cogitationes ejus intellectae sunt? De longe, non ad locum, sed ad tempus refert.

PL 9, 802A

キリストの思いを、神ははるか以前に予知した。――「汝は私のすべての思いを、遠くから悟った」(詩篇138:3)。心と腎を探るのは神である。それなら、どうして彼の思いが遠くから悟られたのか。「遠くから」は、場所ではなく時に関わる。

2

Non enim, de longe intelligis, ait; ut res loci esse credatur, tamquam longe ab humanis operibus sit, cum visu virtutis suae et scientia ea quae cogitantur intelligat: sed, de longe intellexisti, praeteriti potius temporis significans aetatem.

PL 9, 802A

「遠くから汝は悟る」と言っているのではない。そう言えば、それは場所の事柄だと信じられてしまう。あたかも彼が人間の働きから遠くにいるかのようになるからである。実際には、彼は自らの力の眼差しと知によって、考えられていることを悟っているのに。そうではなく、「遠くから汝は悟った」と言い、むしろ過ぎ去った時の時代を示している。

3

Et ubi istud, quod longe ante cogitationes suas cognoverit, reperiemus? Nempe ubi dicitur: Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus in quo complacuit anima mea: ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.

PL 9, 802A

そして、〔神が〕彼の思いをはるか以前に知っていたことを、どこに見いだすだろうか。まさしく、こう言われるところである。「見よ、私の僕、私が選んだ者、私の愛する者、そのうちに私の魂は心にかなった。私は私の霊を彼の上に置く。彼は異邦人に裁きを告げるであろう。」

4

Non clamabit, non contendet, neque quisquam in plateis vocem ejus audiet (Matth. XII, 18 et 19) . Et hujus prophetiae tum Evangelista meminit, cum his, quos curabat, ut de se tacerent jubebat.

PL 9, 802A

「彼は叫ばず、争わず、大通りで彼の声を聞く者もない」(マタイ12:18、19)。福音記者はこの預言を、癒していた者たちに、自分について黙っているよう命じたときに思い起こしている。

5

Has ergo cogitationes ejus, humilitatis scilicet et patientiae, longe ante intellexit; quia de his erat prophetarum ore testatus.

PL 9, 802A

それゆえ、彼のこれらの思い、すなわち謙りと忍耐を、はるか以前に悟った。預言者たちの口を通して、それらについて証ししていたからである。

Pars LXXII, Caput IX

第LXXII部 第IX章PL 9, 802A
1

Semita et directio quid. -- Semitam meam et directionem meam investigasti. Est autem de semita et directione, antequam id ipsum tractetur, non nihilum praeloquendum.

PL 9, 802A

小道と進路とは何か。――「汝は私の小道と私の進路を探り出した」。ところで、小道と進路については、それ自体が論じられる前に、少し前置きしておかねばならない。

2

Id namque, quod nobiscum semita est, alia virtute atque intelligentia cum Graecis est: τρίβον enim nuncupant, id est, frequenti ingressu discursuque contritam, per quam non semel, neque aliquando, sed semper incessum sit.

PL 9, 802A

我々のもとで「小道」であるものは、ギリシア人のもとでは別の力と意味を持つからである。彼らは「トリボン」〔τρίβον〕と呼ぶ。すなわち、頻繁な往来と行き来によって踏み固められたもので、そこを一度きりでも、ときたまでもなく、常に人が歩んできたものである。

3

Quod autem nostri directionem transtulerunt, id illi ex hebraeo σχοινίον interpretati sunt. Σχοινίον autem, quarumdam gentium consuetudine, certum et constitutum modum itineri significat: ut quod nos millia, id illi σχοινίον nuncupent.

PL 9, 802A

また、我々の者たちが「進路」と訳したものを、彼らはヘブライ語から「スコイニオン」〔σχοινίον〕と解した。「スコイニオン」とは、ある民族の慣習では、旅路の確かな定められた尺度を意味する。ちょうど我々が「マイル」と呼ぶものを、彼らが「スコイニオン」と呼ぶようにである。

Pars LXXII, Caput X

第LXXII部 第X章PL 9, 802A
1

Christus a se transcursam, tritam a prophetis percurrit. --Dominus itaque noster in eo corpore quod assumpsit, jam transcursam a se atque tritam in prophetis semitam percucurrit: et certum constitutumque sibi itineris sui finem confecit.

PL 9, 802A

キリストは、自ら通り過ぎ、預言者たちによって踏み固められた道を走り抜けた。――こうして我々の主は、受け取ったその体において、すでに自らが通り過ぎ、預言者たちのうちで踏み固められた小道を走り抜け、自らに定められた確かな旅路の終わりを成し遂げた。

2

Quod autem per tritam praedicationis semitam ambulaverit, audiamus ipsum dicentem: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, sicut gallina congregans pullos suos, et noluisti (Matth. XXIII, 37) !

PL 9, 802A

宣べ伝えの踏み固められた小道を歩んだことは、彼自身が言うのを聞こう。「エルサレム、エルサレム、預言者たちを殺し、汝のもとに遣わされた者たちを石で打つ者よ、めんどりがひなを集めるように、私は幾度、汝の子らを集めようとしたことか。だが汝は望まなかった」(マタイ23:37)!

3

Quotiens cum ait, frequentiam numerosae significationis ostendit. Nihil ergo novi et egit et passus est, cum per nolentem congregari filios suos Jerusalem totiens et auditus et inhonoratus est in prophetis.

PL 9, 802A

「幾度」と言うとき、数多い回数を意味する頻度を示している。したがって、彼は何も新しいことをなしも受けもしなかった。子らが集められることを望まないエルサレムを通して、預言者たちにおいて、これほど幾度も、聞かれ、また栄誉を受けなかったのだから。

Pars LXXII, Caput XI

第LXXII部 第XI章PL 9, 802A
1

Praescriptum sibi iter confecit. --Quod autem definitum et praescriptum iter confecturus esset, ostenditur in eo cum ait: Ego te honorificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi (Joan. XVII, 4) .

PL 9, 802A

定められた道を成し遂げた。――彼が、限定され前もって定められた道を成し遂げようとしていたことは、こう言うときに示される。「私は地上で汝に栄誉を与えた。汝が私に与えた業を私は成し遂げた」(ヨハネ17:4)。

2

Qui datum sibi opus consummat, modum praescriptae operationis explevit. Scit autem sibi constitutum esse quid gerere oporteat, cum ait Petro, gladio his qui ad comprehendendum eum venerant resistenti: Calicem, quem dedit mihi Pater meus, non bibam illum (Joan. XVIII, 11) ? docens se praescriptae sibi a Patre passionis calicem esse bibiturum.

PL 9, 802A

自らに与えられた業を成し遂げる者は、定められた働きの尺度を満たした。また彼は、何をなすべきかが自分に定められていることを知っている。剣で、彼を捕らえに来た者たちに抵抗したペトロに、こう言うときである。「私の父が私に与えた杯を、私は飲まないでいられようか」(ヨハネ18:11)。これは、父によって自らに定められた受難の杯を、自分が飲むことになると教えている。

3

Scit se etiam semitam suam directionemque complesse, cum potato ( Ms. poto) aceto spiritum traditurus ait: Consummatum est, et mox tradidit spiritum (Joan. XIX, 30) .

PL 9, 802A

彼はまた、酢が飲まれて(写本では「poto」)霊を渡そうとするとき、自分の小道と進路を成し遂げたことを知っている。「成し遂げられた」と言い、すぐに霊を渡した(ヨハネ19:30)。

Pars LXXII, Caput XII

第LXXII部 第XII章PL 9, 802A
1

Quae gessit aut passus est, praescivit Pater. --Hanc ergo semitam et directionem suam Pater investigavit. Investigavit autem per prophetam, cum de sorte vestis prophetavit, ut scriptum est: Et super vestimentum meum miserunt sortem (Ps. XXI, 19) .

PL 9, 802A

彼が行い、あるいは受けたことを、父は予知していた。――それゆえ、この小道と進路を、父は探り出した。父は預言者を通して探り出した。衣のくじについて預言したときである。書かれているとおり、「そして私の衣の上に彼らはくじを投げた」(詩篇21:19)。

2

Et iterum cum de tradito inter latrones atque suspenso recognita est prophetia dicens: Et cum iniquis deputatus est (Esa. LIII, 12) ; vel cum de osse intacto atque impresso vulnere ante praedictum est: Os ejus non confringetis (Exod. XII, 46) ; et, Videbunt quem compunxerunt (Zach. XII, 10) .

PL 9, 802A

また、盗人たちの間に渡され、吊るされたことについて、預言が認められたとき、「そして彼は不義の者たちの一人に数えられた」(イザヤ53:12)。あるいは、骨が損なわれず、傷が刻まれることについて前もって告げられたとき、「彼の骨を折ってはならない」(出エジプト記12:46)、そして「彼らは、自分たちが刺した者を見るであろう」(ゼカリヤ12:10)。

3

Haec itaque, quae ei omnia erant in passione praescripta, a Deo pervestigata sunt, ut et fuerint prophetata.

PL 9, 802A

こうして、受難において彼に前もって定められていたこれらすべては、神によって探り尽くされ、預言されさえしたのである。

4

Ac ne quid ex his, quae gessit ac passus est, incognitum fuisse Patri existimaretur; generaliter cuncta complexus est, dicens, VERS. 4: Et omnes vias meas praevidisti. Sed qui praevidit, vidit antequam res esset.

PL 9, 802A

そして、彼が行い、受けたことのうち何かが父に知られていなかったと思われないように、彼はすべてを包括してこう言った。「そして汝は私のすべての道を予見した」(詩篇138:4)。しかし予見した者は、事が起こる前に見たのである。

5

Praevidit autem etiam hoc, quia non est dolus in lingua mea: est enim, secundum propriam professionem, veritas, via et vita (Joan. XIV, 6) .

PL 9, 802A

父はまた、「私の舌に欺きはない」ということをも予見した。彼は、自ら公言したところによれば、真理であり、道であり、命だからである(ヨハネ14:6)。

6

Non recipit dolum veritas; non enim mentitus est aut fefellit: lingua omnis ejus officio functa est veritatis, qui ait: Coelum et terra praeteribunt, verba autem mea non praeteribunt (Matth. XXIV, 35) .

PL 9, 802A

真理は欺きを受け入れない。彼は偽りもせず、欺きもしなかった。彼の舌はすべて、真理の務めを果たした。彼は言った。「天と地は過ぎ去るが、私の言葉は過ぎ去らない」(マタイ24:35)。

7

Patrem Deum praedicat, se vero esse et hominis et Dei filium confitetur. Dolum praedicatio ista non habuit, quae et de se et de honore ejus qui se miserat fatebatur.

PL 9, 802A

彼は父を神と宣べ、自らは人の子でもあり神の子でもあると告白する。この宣べ伝えには欺きがなかった。自らについても、自らを遣わした者の栄誉についても、告白していたからである。

Pars LXXII, Caput XIII

第LXXII部 第XIII章PL 9, 802A
1

Dei scientia non a propheta, non a Moyse, sed a Christo nobis tradita. --Proficit deinde paulatim sermo coeptus ab homine, et ad significationem naturae in eo coelestis (divinae) extollitur, cum ait, VEBS.

PL 9, 802A

神の知は、預言者からでも、モーセからでもなく、キリストから我々に伝えられた。――やがて、人から始まった言葉は次第に進み、彼における天的な(別本では「神的な」)本性を示すところにまで高められる。彼がこう言うときである。

2

5 et 6: Ecce tu, Domine, cognovisti omnia novissima et antiqua: tu formasti me, et posuisti super me manum tuam. Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam.

PL 9, 802A

「見よ、主よ、汝はすべての最後のものと古いものを知った。汝は私を形づくり、私の上に汝の手を置いた。汝の知は私から不思議なものとなった。それは強められ、私はそれに及びえない」(詩篇138:5、6)。

3

Personae istud prophetae non convenit, ut ex se dixisse videatur, Mirabilis facta est scientia tua ex me, ut mirabilis Dei cognitio ex eo facta sit, Moyse antea cognitionem nobis Dei libris Legis loquentis.

PL 9, 802A

「汝の知は私から不思議なものとなった」ということは、預言者の人格には合わない。自分から言ったかのように見えてしまうからである。それでは、神の不思議な認識が彼から生じたことになるが、それ以前に、モーセが律法の書において我々に神の認識を語っていたのである。

4

Sed ne ipsi quidem Moysi hoc esse proprium potuerit, Deum antequam flagrantem rubum conspicit nescienti, opinione quidem electi in Abraham et Isaac et Jacob populi sui religioso, verumtamen familiarem cognitionem ante hoc tempus nisi a Deo non adepto.

PL 9, 802A

しかしモーセ自身にも、これは固有のものとはなり得なかった。彼は燃える柴を見る前には神を知らず、アブラハム、イサク、ヤコブにおいて選ばれた自らの民の信念によって、たしかに敬虔ではあったものの、それでも、この時以前には、神からでなければ、親しい認識を得ていなかったのである。

5

Sed omnis sermo iste ei competit, qui ait: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6) ; et qui ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Ibid. 3) . Sed haec suo loco plenius prosequemur.

PL 9, 802A

むしろ、この言葉のすべては、こう言った者にふさわしい。「父よ、私は汝の名を人々に現した」(ヨハネ17:6)。またこう言った者にである。「永遠の生命とは、唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストを、彼らが知ることである」(ヨハネ17:3)。だが、これはしかるべき箇所でより十分に追究しよう。

Pars LXXII, Caput XIV

第LXXII部 第XIV章PL 9, 802A
1

Christi quae novissima, quae antiqua. --Descendendum autem ad id est secundum ordinem dictorum: Ecce tu, Domine, cognovisti omnia novissima et antiqua. Novissima sunt, cum probasti, cum cognovisti, et caetera quae propria sunt ejus hominis quem assumpsit.

PL 9, 802A

キリストにとって最後のものとは何か、古いものとは何か。――ところで、語られた順序に従って、次のところへ降りていかねばならない。「見よ、主よ、汝はすべての最後のものと古いものを知った」。最後のものとは、「汝は試み」「汝は知った」ときのこと、およびその他、彼が受け取った人に固有のことである。

2

Antiqua sunt, quae modum non habent, quae indefiniti temporis significant vetustatem. In principio enim erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1) .

PL 9, 802A

古いものとは、尺度を持たないもの、限りのない時の古さを意味するものである。「初めに言葉があり、万物は彼を通して造られた」(ヨハネ1:1)。

Pars LXXII, Caput XV

第LXXII部 第XV章PL 9, 802A
1

Ut Deus ait: Formasti me: ut homo posuisti, etc.--Dehinc ut novissima Deus et antiqua cognovit; ita in eo quod sequitur: Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam, utrumque significat: ut quod formavit, antiquum sit; quod superposuit manum, novissimum sit.

PL 9, 802A

神として彼は「汝は私を形づくった」と言い、人として「汝は置いた」などと言う。――さて、神が最後のものと古いものを知ったように、続く「汝は私を形づくり、私の上に汝の手を置いた」という言葉も、両方を意味する。形づくったことは古く、手を上に置いたことは最後のものである。

2

Quod enim secundum naturam divinitatis formatus sit, Apostolus docet dicens: Qui cum in forma Dei esset (Philip. II, 6) ; quod enim in forma est, formatur in formam: et quidem paternae naturae et divinitatis formam.

PL 9, 802A

神性の本性に従って形づくられたことは、使徒が教えて言う。「彼は神の形にあったが」(フィリピ2:6)。形にあるものは、形へと形づくられるからである。しかも、父の本性と神性の形へとである。

3

Et nescio an quod formatus in forma servi est, referri possit ad Patrem, ut formatus ab ipso sit: Sapientia enim ipsa sibi aedificavit domum (Prov. IX, 1) . Sed hinc nec temporis, nec quaestionis est amplius loqui.

PL 9, 802A

そして、僕の形において形づくられたことが父に帰せられ得るのか、すなわち父によって形づくられたと言えるのか、私は知らない。「知恵は自ら自分のために家を建てた」(箴言9:1)からである。だが、これについては、時の点でも問いの点でも、これ以上語る場合ではない。

4

Quod autem proprie ad corpoream nativitatem referri oporteat: Et posuisti super me manum tuam; ita docemur ex persona Patris: Inveni David servum meum, in oleo sancto meo unxi eum. Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.

PL 9, 802A

「汝は私の上に汝の手を置いた」が、固有には体をもっての誕生に帰されねばならないことは、父の人格から、次のように我々は教えられる。「私は私の僕ダビデを見いだし、私の聖なる油で彼に油を注いだ。私の手が彼を助け、私の腕が彼を強めるからである。」

5

Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non adjiciet nocere eum (Psal. LXXXVIII, 21 et seqq.) .

PL 9, 802A

「敵は彼に対して何も成し得ず、不義の子は彼を害することを重ねない」(詩篇88:21以下)。

6

Et non est ambiguum, omnem hunc psalmum ad personam Domini esse referendum: quia ea omnia in eo sint, quae et divinitati ipsius propria sint, et a naturae nostrae infirmitate dissentiant.

PL 9, 802A

そして、この詩篇全体が主の人格に帰されるべきであることは疑いない。そこには、彼の神性に固有であり、我々の本性の弱さとは異なるすべてのことがあるからである。

Pars LXXII, Caput XVI

第LXXII部 第XVI章PL 9, 802A
1

Dei scientia unde mirabilis. --Et quia utroque in tempore, id est, novissimo et antiquo, vel ipse praedicando, vel in apostolis et prophetis loquendo, cognitionem ex se Dei mirabilem fecit; ait: Mirabilis facta est scientia tua ex me. Sed mirabilis quomodo?

PL 9, 802A

神の知は、何ゆえに不思議か。――そして、両方の時、すなわち最後の時と古い時において、彼自身が宣べ伝えることによって、あるいは使徒たちや預言者たちのうちで語ることによって、神の認識を自らから不思議なものとしたので、彼は言う。「汝の知は私から不思議なものとなった」。だが、どのようにして不思議なのか。

2

Nempe cum omnia esse intra Deum docentur, dum Deus esse in omnibus praedicatur, dum immensa et incomprehensibilis natura intus atque extra manens, locos omnes quibus contineri possit excedat.

PL 9, 802A

まさしく、万物が神の内にあると教えられ、神がすべてのうちにあると宣べられ、無限で把握され得ない本性が、内にも外にもとどまりつつ、それによって包含され得るあらゆる場所を超え出るときである。

3

Mirabile est Deum ubique esse, et nusquam abesse; in omnibus esse, et totum esse; et extra locos ac tempora pro infinitate atque aeternitate sua semper esse. Hoc mirificum, hoc confortatum; id est, sine infirmis jam intelligentiae opinione firmatum.

PL 9, 802A

神がどこにでもいて、どこにも欠けていないこと、すべてのうちにいて、しかも全体であること、その無限と永遠のゆえに、場所と時の外に常にいること、これが不思議である。これが不思議とされ、これが強められた。すなわち、理解の弱い思い込みなしに、すでに堅固にされたということである。

Pars LXXII, Caput XVII

第LXXII部 第XVII章PL 9, 802A
1

Filius natura aequalis Patri quatenus aequari nequit. --Sed quid est istud quod dicitur, Non potero ad eam?

PL 9, 802A

子は本性において父に等しい。いかなる点で等しくされ得ないのか。――しかし、「私はそれに及びえない」と言われるのは、何のことか。

2

Unigenitus ait: Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15) ; et, Sicut habet Pater vitam in semetipso (Joan. V, 26) , ita et Filio dedit vitam habere in semetipso; et, Sicut Pater vivificat mortuos, ita et Filius quos vult vivificat similiter (Joan. V, 21) ; et, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) .

PL 9, 802A

独り子は言う。「父のものはすべて私のものである」(ヨハネ16:15)。また、「父が自らのうちに命を持つように」(ヨハネ5:26)、「そのように子にも、自らのうちに命を持つことを与えた」。また、「父が死者を生かすように、子も、望む者を同じように生かす」(ヨハネ5:21)。また、「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。

3

Nulla discretio potestatis in verbis est, nullam etiam differentia virtutis in factis est. Quod unum sumus, plerique irreligiosorum ad voluntatis tantum concordiam retulerunt (Contra hos totus est liber VIII de Trin.) .

PL 9, 802A

言葉には権力の区別はなく、業にも力の差はない。「我々は一つである」ということを、不信心な者たちの多くは、意志の一致だけに帰した(これらの者たちに対しては『三位一体論』第8巻がまるごと向けられている)。

4

Sed cum dicitur: Vel operibus meis credite, quia Pater in me, et ego in Patre (Joan. XIV, 11) ; non tantum voluntatis unitas, sed etiam divinae virtutis ostenditur.

PL 9, 802A

しかし、「せめて私の業を信じよ。父は私のうちにあり、私は父のうちにあるからである」(ヨハネ14:11)と言われるとき、意志の一致だけでなく、神的な力の一致もまた示されている。

5

Ergo cum omnia quae Pater faciat, omnia faciat et Filius; eadem enim facit similiter: quaerendum est, quid sit quod dictum sit: Non potero ad eam.

PL 9, 802A

それゆえ、父がなすことのすべてを子もなし、彼は同じことを同じようになすのであるから、「私はそれに及びえない」と言われたのは何であるかを、尋ねねばならない。

6

Sed cum audio: Pater major me est (Joan. XIV, 28) ; et rursum: Non potest Filius facere ab se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19) ; haec mihi intelligentiam suggerunt dicti hujus, Non potero ad eam.

PL 9, 802A

しかし、「父は私よりも大きい」(ヨハネ14:28)と聞くとき、またさらに、「子は、父がなすのを見たことのほかは、自分から何もなすことができない」(ヨハネ5:19)と聞くとき、これらが私に、この「私は及びえない」という言葉の理解を示唆する。

7

Est enim Pater major Filio, sed ut pater Filio; generatione, non genere: filius enim est, et ex eo exivit. Et licet paternae nuncupationis proprietas differat, tamen natura non differt: natus enim a Deo Deus, non dissimilis est a gignente substantia.

PL 9, 802A

父は子より大きい。ただし、子に対する父としてである。出生によってであり、類によってではない。子は、父から出た者だからである。そして、父という呼び名の固有性は異なるが、本性は異ならない。神から生まれた神は、生んだ者の実体と異ならないからである。

8

Non potest ergo ad eum ex quo est exaequari. Nam quamvis alter in altero per uniformem ac similem ejusdem naturae gloriam maneat; tamen et ex quo genitus est, non exaequari in eo videtur posse quod genuit.

PL 9, 802A

それゆえ、自らがそこから存在する者と等しくなることはできない。たしかに一方は他方のうちに、同じ本性の一様で等しい栄光によってとどまっているが、それでも、彼は、自らがそこから生まれた者に、その者が生んだという点において〔この句の構文は取りにくく、in eo quod genuit をこう解した〕、等しくなることはできないと見える。

Pars LXXII, Caput XVIII

第LXXII部 第XVIII章PL 9, 802A
1

Patris immensitas. --Et videamus an hoc quod non potero ad eam ad dignitatem paternae confessionis relatum sit. Sequitur enim, VERS 7-10: Quo ibo ab spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam?

PL 9, 802A

父の無限性。――では、「私はそれに及びえない」ということが、父を告白することの尊厳に関わるのかどうかを見よう。次にこう続くからである。「私は汝の霊からどこへ行き、汝の顔からどこへ逃れようか」(詩篇138:7-10)。

2

Si adscendero in coelum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades: si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremis maris. Etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.

PL 9, 802A

「もし私が天に昇るなら、汝はそこにいる。もし冥界に下るなら、汝は傍らにいる。もし私が夜明け前に翼を取り、海の果てに住むなら、まことにそこにも汝の手が私を導き、汝の右の手が私を捕らえる。」

3

Non excedit paternam Filius infinitatem; neque naturam, quae ultra locos omnes est, is qui in sinu est transgreditur (Joan. I, 18) .

PL 9, 802A

子は、父の無限を超えない。あらゆる場所を超える本性を、ふところにいる者は越えない(ヨハネ1:18)。

4

Sit licet in coelo, sit in infernis, et ultra postrema maris evolet, adest tamen ille ubicumque qui ubique est: nec subterfugi potest intra quem omnia sunt, et qui in omnibus est. 19.

PL 9, 802A

たとえ天にあろうと、冥界にあろうと、海の果ての向こうへ飛び去ろうと、どこにでもいる者は、どこにいようとそこにいる。そして、その内にすべてがあり、すべてのうちにいる者からは、逃れ去ることはできない。〔第19節〕

5

Distinguendus triplex Christi status. --Et ne quid irreligiose ad contumeliam indemutabilis atque impassibilis substantiae opinemur ex eo quod dictum est: Aut a facie tua quo fugiam? ut videatur fugam ob passionis metum cogitasse: dictorum ratio noscenda est, ut incolumi dignitate haec necessario commemorata esse intelligantur.

PL 9, 802B

キリストの三重の状態を区別せねばならない。――そして、「あるいは汝の顔からどこへ逃れようか」と言われたことから、不変で苦しみを受け得ない実体への侮辱となるような、何か不敬な考えを我々が抱かないようにしよう。つまり、彼が受難への恐れから逃亡を考えたかのように見えないためである。言われたことの道理を知らねばならない。これらが、尊厳を損なわないものとして、必然的に思い起こされたのだと理解されるように。

6

Nemo autem eorum, qui in studiis doctrinae coelestis demorantur, poterit ambigere Deum atque hominem Dominum nostrum Jesum Christum confiteri: et hominem quidem in tempore, Deum vero semper et ante hominem et post hominem: utrumque vero, Deum scilicet atque hominem, tunc tantum cum in homine fuit.

PL 9, 802B

天の教えの研究にとどまる者のうち、我々の主イエス・キリストが神でありかつ人であると告白されることを、疑うことができる者は誰もいない。人としては時のうちにあり、神としては人となる以前にも以後にも常にある。神と人の両方であるのは、人のうちにいたときだけである。

7

Erat enim in forma Dei, et formam hominis accepit: et rursum in gloria Dei patris est, forma videlicet servili in gloriam ejus cujus in forma ante manebat proficiente, corruptionis scilicet natura per profectum incorruptionis absorpta.

PL 9, 802B

神の形にあり、人の形を受けたからである。そして再び、父なる神の栄光のうちにある。僕の形が、かつてその形にとどまっていた者の栄光へと進み、朽ちる本性が不朽への進展によって呑み込まれたのである。

Pars LXXII, Caput XX

第LXXII部 第XX章PL 9, 802C
1

Naturae alterutri quid conveniat. --Cum igitur psalmum hunc coeptum ex persona hominis quem assumpsit meminerimus; diligenter contuendum est, ut intelligamus quid divinitati ejus, quid homini sit aptandum: atque ita, ut sensum nostrum dictis magis applicemus, quam per fallacis intelligentiae opinionem sensui dicta subdamus.

PL 9, 802C

それぞれの本性に何がふさわしいか。――こうして、この詩篇が、彼が受け取った人の人格から始められたことを我々は覚えているのだから、彼の神性に何が、人に何が適合させられるべきかを悟るよう、注意深く見なければならない。しかも、誤った理解の思い込みによって言葉を我々の感覚に従わせるのではなく、むしろ我々の感覚を言葉に適合させるように。

2

Ait enim: Quo ibo ab spiritu tuo, aut a facie tua quo fugiam? Diversa significatio est spiritus, atque faciei. Et a spiritu quidem abibo, a facie autem fugiam. Dehinc sequitur: Si adscendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.

PL 9, 802C

彼は言うからである。「私は汝の霊からどこへ行き、あるいは汝の顔からどこへ逃れようか」。霊と顔とは、意味が異なる。私は霊からは去り、顔からは逃れる、というのである。次に続く。「もし私が天に昇るなら、汝はそこにいる。もし冥界に下るなら、汝は傍らにいる」。

3

Non eadem est adscensio in coelum, quae et descensio in infernum. Tertium deinde est: Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.

PL 9, 802C

天に昇ることは、冥界に下ることと同じではない。第三に、こうある。「もし私が夜明け前に翼を取り、海の果てに住むなら、まことにそこにも汝の手が私を導き、汝の右の手が私を捕らえる」。

4

Jam non hominis haec vox est, ut pennas sumat, ut suas sumat, ut trans Oceanum habitet, ut deducatur illuc manu Dei, ut teneatur dextera Dei: potioris istud naturae est. Et quis hic sit qui confidenter haec dicat, ipsa dictorum ratio monstrabit.

PL 9, 803A

これはもはや人の声ではない。翼を取り、自分の翼を取り、大洋の彼方に住み、そこへ神の手に導かれ、神の右の手に捕らえられる、というのは。これはより優れた本性のものである。そして、これを確信をもって語るのが誰であるかは、語られたことそのものの道理が示すであろう。

Pars LXXII, Caput XXI

第LXXII部 第XXI章PL 9, 803A
1

Ut Deus nusquam abest a spiritu Dei; ut homo qui fugiat a facie Dei. --Ostendens igitur unigenitus Deus eam, quae per se mirabilis facta est, et ad quam non potest, paternae admirationis confessionem, utrumque in se tempus et naturam utramque significat, scilicet eam qua et in spiritu, et in corpore manens docuit.

PL 9, 803A

神としては神の霊から決して離れておらず、人としては神の顔から逃れる者である。――こうして独り子なる神は、自らによって不思議となり、自らが及び得ない、父についての驚嘆の告白を示しつつ、自らのうちの両方の時と両方の本性を示している。すなわち、霊のうちにとどまっていたときにも、体のうちにとどまっていたときにも、彼が教えたその告白である。

2

Cum enim ait: Quo ibo ab spiritu tuo; tempus illud quo et ipse spiritus in spiritu paternae gloriae ante assumptionem hominis mansit ostendit. Non enim potest a spiritu quoquam abesse, qui spiritus est: quia nec hic falli potest, nec ille decipere.

PL 9, 803A

「私は汝の霊からどこへ行こうか」と言うとき、彼自身が、人を受け取る以前に、父の栄光の霊のうちに霊としてとどまっていた時を示している。霊である者は、霊からどこにも離れ得ないからである。一方は誤り得ず、他方は欺き得ないからである。

3

At cum ait, aut a facie tua quo fugiam, assumptae a se infirmitatis docuit aetatem: humana enim infirmitas faciei Dei non patitur occursum; quia dictum Moysi est: Quis est homo qui videbit faciem meam, et vivet (Exod. XXXIII, 20) ?

PL 9, 803B

だが、「あるいは汝の顔からどこへ逃れようか」と言うとき、自らが受け取った弱さの時代を教えた。人の弱さは、神の顔との出会いに耐えないからである。モーセにこう言われている。「私の顔を見て、なお生きる人は誰か」(出エジプト記33:20)。

4

Quod non sustinemus, defugimus; quia infirmitatis humanae est, occursum naturae inconspicabilis fugere. Et fugit quidem quantum ad impatientiam visionis.

PL 9, 803B

我々が耐えられないものを、我々は避ける。見ることのできない本性との出会いを逃れるのは、人の弱さに属するからである。そして、見ることに耐えられない限りにおいて、たしかに逃れる。

5

Sed quia, secundum Prophetam, vultus Dei super facientes mala (Psal. XXXIII, 17) , naturae quoque humanae est, judicium Dei, quod significatur in vultu, fugere non posse.

PL 9, 803B

しかし、預言者によれば「神の顔は悪を行う者たちの上にある」(詩篇33:17)のだから、顔において意味される神の裁きから逃れられないということもまた、人の本性に属する。

6

Non enim tamquam peccator qui peccati nescius est loquebatur, ut fugeret: sed paternam infinitatem extra omnia manentem cum in spiritu ante docuisset; nunc quoque ex hominis persona, qui nusquam Deum fugere posset, ostendit.

PL 9, 803B

罪を知らない者が、罪人のように逃れようとして語っていたのではない。そうではなく、すべてのものの外にとどまる父の無限を、以前は霊において教えていたので、今もまた、どこにおいても神から逃れ得ない人の人格から、それを示しているのである。

Pars LXXII, Caput XXII

第LXXII部 第XXII章PL 9, 803C
1

Ut Deus ascendit in coelum, ut homo in infernum descendit. --Sequitur quoque ratio dictorum, ut utrumque ex eo quod et homo et Deus erat dixerit: Si adscendero in coelum, tu illic es: hoc divinitatis est proprium.

PL 9, 803C

神としては天に昇り、人としては冥界に下った。――言われたことの道理はさらに続く。彼は、人でもあり神でもあったことから、両方を語っている。「もし私が天に昇るなら、汝はそこにいる」というのは、神性に固有のことである。

2

Nemo enim adscendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 3) .

PL 9, 803C

「天から降った者、天にいる人の子のほかに、天に昇った者はいない」(ヨハネ3:3)からである。

3

Terreni enim corporis natura adscensionem hanc nisi in coelestem gloriam demutata non obtinet: Si descendero in infernum, ades: humanae ista lex necessitatis est, ut consepultis corporibus ad inferos animae descendant.

PL 9, 803C

地上の体の本性は、天的な栄光へと変えられるのでなければ、この昇りを得ないからである。「もし冥界に下るなら、汝は傍らにいる」、これは人の必然の法である。体が共に葬られると、魂が冥界へ下るということである。

4

Quam decensionem Dominus ad consummationem veri hominis non recusavit. Id autem, Quo abibo, aut quo fugiam, et illic, es et ades; ad significationem doctrinae ejus quae mirabilis ex eo facta est pertinet, per quam Deus omnia esse et in omnibus esse sit cognitus: ut licet faciem Dei homo fugiat, quia non sustinet, licet de supernis ad inferos mortis lege descendat; Deus tamen ubique sit semper et in omnibus.

PL 9, 804A

この降りを、主は、真の人の完成のために拒まなかった。「どこへ私は去ろうか、あるいはどこへ逃れようか」、また「そこに汝はいる、汝は傍らにいる」ということは、彼から不思議となった教えを意味することに関わる。その教えによって、神がすべてであり、すべてのうちにいることが知られたのである。すなわち、たとえ人が神の顔を、耐えられないので逃れようとも、たとえ死の法によって高きところから冥界へ下ろうとも、それでも神は、いつもどこにでも、すべてのうちにいる。

Pars LXXII, Caput XXIII

第LXXII部 第XXIII章PL 9, 804A
1

Quae statum Christi gloriosum spectent. --Et quia per haec superiora discretim ex utroque in quo erat naturae genere praedicavit, Dei scilicet atque hominis; tertio unitatem naturae jam in se proficientis ostendit, dicens: Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.

PL 9, 804A

何が、キリストの栄光ある状態に関わるか。――そして、これまでの言葉によって、彼が自分のいる本性の両方の類、すなわち神と人とから、区別して宣べたので、第三に、すでに自らのうちで進みつつある本性の一致を示して、こう言う。「もし私が夜明け前に翼を取り、海の果てに住むなら、まことにそこにも汝の手が私を導き、汝の右の手が私を捕らえる」。

2

Cum sumpsit pennas, jam corpore non gravatur (V. Tract. Psal. LIV, n. 7) . Cum suas sumpsit, docet hanc evolandi semper sibi fuisse virtutem. Cum ante lucem sumpsit, tempus resurrectionis ostendit.

PL 9, 804B

翼を取るとき、彼はもはや体によって重くされない(詩篇54の講解、第7節を見よ)。自分の翼を取るとき、この飛び立つ力が常に自分にあったことを教える。夜明け前に取るとき、復活の時を示す。

3

Cum in postremis maris est, loca ut Deus humanae demorationis excedit. Cum deducitur manu, non timet.

PL 9, 804B

海の果てにいるとき、神として、人のとどまりの場所を超える。手に導かれるとき、恐れない。

4

Cum tenetur dextera Dei, non mutatur aut decidit: Donavit enim illi Deus nomen quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu flectatur coelestium et terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei patris (Phil. II, 9 et seqq.) .

PL 9, 804B

神の右の手に捕らえられるとき、変わりも落ちもしない。「神は彼に、すべての名にまさる名を与えた。それは、その名において、天のもの、地のもの、冥界のもののすべての膝がかがみ、すべての舌が、主イエスは父なる神の栄光のうちにあると告白するためである」(フィリピ2:9以下)。

5

In eo enim quod datur ei nomen super omne nomen, manu ac potestate Dei patris in gloria ipsius homo susceptus assumitur.

PL 9, 804B

彼にすべての名にまさる名が与えられるという点で、受け取られた人は、父なる神の手と権力によって、その栄光のうちへと引き上げられるからである。

Pars LXXII, Caput XXIV

第LXXII部 第XXIV章PL 9, 804C
1

Pennae significant vim evolandi ad coelum post resurrectionem. --Pennas autem ad demutationem terrenorum corporum in spiritalem atque aeternam naturam referri, prophetica auctoritas est, cum ad inopem fidei et bonorum operum pauperem dicitur: Ne extendas te cum sis pauper diviti, sensu autem tuo abstine: praeparavit enim sibi pennas ut aquila, et revertetur in domum ejus qui praeest ei (Prov. XXIII, 5) .

PL 9, 804C

翼は、復活ののちに天へ飛び立つ力を意味する。――翼が、地上の体の、霊的で永遠の本性への変容に関わることは、預言の権威による。信仰と善き業に乏しい貧しい者に、こう言われているのである。「貧しい者でありながら、富む者に向かって自分を伸ばしてはならない。汝の思いを慎め。彼は自らのために、鷲のように翼を備え、自分の上に立つ者の家へ帰るであろうからである」(箴言23:5)。

2

Pauperem extendentem se in spes divitis arguit, quod infidelitatis suae inopiam fidelium exaequet opulentiae. Dives enim non humanis opibus, sed coelestibus thesauris, parat sibi pennas, quibus revertatur in domum ejus qui praeest ei.

PL 9, 804C

彼は、富む者の望みへと自らを伸ばす貧しい者を、自らの不信仰の貧しさを、信ある者たちの豊かさと等しくしようとするものとして咎める。富む者は、人の富によってではなく、天の宝によって、自分の上に立つ者の家へ帰るための翼を、自ら備えるのである。

3

Revertetur enim unde decidit, unde in peccato primi hominis expulsus est. Et quis est iste cujus haec domus est, et qui ei praeest? Nempe ille qui dixit: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) .

PL 9, 805A

彼は、そこから落ちたところ、最初の人の罪において追い出されたところへ、帰るからである。では、この家は誰のものであり、それを治める者は誰か。まさしく、こう言った者である。「アーメン、私は汝に言う。今日、汝は私と共に楽園にいる」(ルカ23:43)。

4

Meminit et alibi dicens, cum de spiritalium indefessa jam aeternitate tractaret, Pennigerabunt tamquam aquilae (Esa. XL, 31) , naturam evolandi in coelum in resurrectionis demutatione sumpturi.

PL 9, 805A

彼はまた別のところでも、霊的な者たちの疲れることのない永遠について論じつつ、こう言って思い起こしている。「彼らは鷲のように翼を生やすであろう」(イザヤ40:31)。復活の変容において、天へ飛び立つ本性を取ろうとする者たちについてである。

5

Sed hic pennas sumit volaturus, non alienas, non novas, sed proprietatis usurpatione praesumptas: quia post passionis voluntariae sacramentum, et naturae et potestatis pennas ad coelum se habuerit efferendi.

PL 9, 805A

しかしここで彼は、飛び立とうとして翼を取る。それは他人のものでも、新しいものでもなく、固有のものの行使によってあらかじめ取られたものである。自発の受難の秘義ののち、天へ自らを引き上げるための、本性と権力の翼を持っていたからである。

Pars LXXII, Caput XXV

第LXXII部 第XXV章PL 9, 805B
1

Hic non Christi trepidatio, sed trepidationis opinio indicatur. --Sequitur etiam idem ordo dictorum, et ex utriusque naturae intelligentia, hominis scilicet et Dei sermo decurrit. Ait enim, VERS. 11: Et dixi, Forsitan tenebrae conculcabunt me.

PL 9, 805B

ここに示されているのは、キリストの恐れではなく、恐れているという思いである。――同じ言葉の順序が続き、言葉は、人と神という両方の本性の理解から流れ出る。彼は言うからである。「そして私は言った、おそらく闇が私を踏みつけるであろう」(詩篇138:11)。

2

Vox ista hominis esse existimatur, quia videtur quibusdam aut irreligiosis aut imperitis sub illa passionis timiditate trepidare: quasi vero nunc sermo iste timoris alicujus habeat professionem, et non magis susceptae mortis significaverit voluntatem nullo ejus metu ac terrore praelato.

PL 9, 805B

この声は、人のものだと思われている。ある不信心な者たちや無知な者たちには、あの受難の臆病さのもとで恐れおののいているように見えるからである。まるで、この言葉が何らかの恐れの表明を含んでおり、むしろ、死への恐れも恐怖も表に出すことなく、引き受けた死への意志を示したのではないかのように。

3

Non enim ait, Tenebrae conculcabunt me; sed ait, Forsitan tenebrae conculcabunt me. Quod fortuitu, adjecit; incertum humanae de se opinionis, qua timere inferos creditus est, irrisit errorem. Nemo enim conculcari se certus, idem rursum an conculcetur incertus est.

PL 9, 805B

彼は「闇が私を踏みつける」と言うのではなく、「おそらく闇が私を踏みつけるであろう」と言うからである。偶然を表す語を付け加えることで、彼が冥界を恐れていると信じられた、彼についての人間の思いの不確かな誤りを、嘲ったのである。踏みつけられることを確信している者が、同時に、踏みつけられるかどうかを不確かに思うことはないからである。

Pars LXXII, Caput XXVI

第LXXII部 第XXVI章PL 9, 805C
1

Passio cur ei in deliciis. Pater una cum Filio et virtute et natura. Tenebrae in neutrum cadunt. --Ut autem hoc quod ait, Forsitan tenebrae conculcabunt me, non ad naturae suae trepidationem posset intelligi, sed impiae de se intelligentiae significaret incertum; continuo subjecit, Et nox illuminatio in deliciis meis.

PL 9, 805C

なぜ受難が彼にとって快楽なのか。父は子と共に、力においても本性においてもある。闇はどちらにも及ばない。――ところで、「おそらく闇が私を踏みつけるであろう」と言ったことが、彼の本性の恐れに解されることなく、彼について不敬な理解の不確かさを意味するものとなるように、彼はただちに付け加えた。「そして夜は、私の快楽のうちの照らしである」。

2

Quomodo enim conculcatur a tenebris, cui mors illuminatio in deliciis sit futura? Domino itaque passio ista deliciae sunt: dum portas aereas confringit, dum vectes ferreos conterit, dum omnem potestatem despoliat, dum de his in se triumphat, dum eum quem ad imaginem suam fecerat redimit, dum deliciis paradisi restituit.

PL 9, 805C

死が快楽のうちの照らしとなるはずの者が、どうして闇に踏みつけられようか。したがって主にとって、この受難は快楽である。青銅の門を砕き、鉄のかんぬきを打ち砕き、あらゆる権力を剥ぎ取り、それらに対して自らにおいて凱旋し、自らの像に造った者を贖い、楽園の快楽へと戻すのだから。

3

In his igitur passionis oblectamentis atque deliciis nox ei illuminatio est: et illuminatio ob id, quia tenebrae non obscurabuntur a te.

PL 9, 805C

したがって、受難のこれらの楽しみと快楽の中で、夜は彼にとって照らしである。そして照らしであるのは、「闇は汝によって暗くされない」からである。

4

Per naturae unitatem ad ( f. ac) indemutabilem divinitatis similitudinem in Filio Pater est: et, operibus ipsis testantibus quod in eo Pater sit, confidenter ait, Non obscurabuntur a te: quia ex persona Patris dictum in psalmis meminerimus, Cum ipso sum in tribulatione (Ps. XC, 15) .

PL 9, 805D

本性の一致によって、不変の神性の類似へ(おそらく「と」)、子のうちに父はいる。そして、業そのものが、彼のうちに父がいることを証ししているので、彼は確信をもって言う。「汝によって暗くされない」。詩篇において父の人格から、「私は苦難の中で彼と共にいる」(詩篇90:15)と言われたことを、我々が思い起こすからである。

5

Et ipse Dominus in Evangeliis, cum de Apostolorum trepidatione loqueretur, ait: Ecce venit hora, ut dispergatur unusquisque vestrum, et me solum relinquatis: sed non sum solus, quoniam Pater mecum est (Joan. XVI, 32) .

PL 9, 806A

主自身も福音書において、使徒たちの恐れについて語りつつ、こう言う。「見よ、時が来る。汝らの各人が散らされ、私をひとり残す。しかし私はひとりではない。父が私と共にいるからである」(ヨハネ16:32)。

6

Sive virtute, qua similia patri potest; sive natura et genere et divinitate, qua ex Deo Deus natus est, Pater secum est. Confidenter ergo ait, VERS. 12: Quia tenebrae non obscurabuntur a te.

PL 9, 806A

父が自らと共にいるのは、力においてであれ、すなわち、それによって父に等しいことをなし得る力においてであれ、本性、類、神性においてであれ、すなわち、それによって神から神として生まれた本性においてであれ、そのとおりである。それゆえ彼は確信をもって言う。「闇は汝によって暗くされないからである」(詩篇138:12)。

7

Non enim sentit virtus indemutabilis tenebras, et infernam noctem lux vera non patitur. Sequitur enim: Et nox sicut dies illuminabitur; sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus.

PL 9, 806A

不変の力は闇を感じず、真の光は冥界の夜を被らないからである。次にこう続く。「そして夜は昼のように照らされ、その闇のように、その光もまた同じである」。

8

Hoc totum ad id refertur quod dictum est, Tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur a te, et sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus a te. Semel dictum a te, refertur ad plurima. Ideo autem in deliciis nox est, quia sicut dies illuminabitur.

PL 9, 806A

これらすべては、「闇は汝によって暗くされず、夜は汝によって昼のように照らされ、その闇のように、その光もまた汝によって同じである」と言われたことに関わる。「汝によって」は一度言われて、多くのことに関わる。夜が快楽の中にあるのは、昼のように照らされるからである。

9

Illuminabitur autem ob id, quia ut tenebrae, ita et lumen a Deo sint, potente tenebrarum conditore condere lumen in tenebris.

PL 9, 806B

照らされるのは、闇と同じく光もまた神からあるからである。闇の造り主が、闇の中に光を創造することができるからである。

10

Et audiamus istud Evangelistam docentem ita: Et lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5) : illo potente ut lux sit in tenebris, tenebris non potentibus obscuritatis suae nocte lumen indefessi luminis comprehendere.

PL 9, 806B

福音記者がこう教えるのを聞こう。「光は闇の中で輝き、闇はそれを捕らえなかった」(ヨハネ1:5)。彼が闇の中に光があるようにすることができ、闇は、自らの暗さの夜によっては、疲れを知らぬ光の輝きを捕らえることができない。

Pars LXXII, Caput XXVII

第LXXII部 第XXVII章PL 9, 806B
1

Ut utraque Christi natura praedicetur. Christi hominis officium. Unde terribiliter mirificatus. --Sequitur deinde, VERS. 13 et 14: Quia tu, Domine, possedisti renes meos, suscepisti me de utero matris meae. Confitebor tibi, quia terribiliter mirificatus sum.

PL 9, 806B

キリストの両方の本性が宣べられる。人であるキリストの務め。何ゆえに彼は畏るべき仕方で不思議なものとされたか。――次にこう続く。「主よ、汝は私の腎を所有し、私を母の胎から引き受けたからである。私は汝に告白する。私は畏るべき仕方で不思議なものとされたからである」(詩篇138:13、14)。

2

Tenet etiam nunc ordinem significationis utriusque, ut se et hominem et Deum doceat. Cum enim possidentur a Deo renes ejus, et a matris utero suscipitur; corporalis in eo conditio monstratur. In renibus enim voluptatis est causa.

PL 9, 806C

彼はなお今も、自らが人でもあり神でもあることを教えるために、両方の意味の順序を保っている。彼の腎が神によって所有され、母の胎から引き受けられるとき、体の状態が彼のうちに示されるからである。腎には快楽の原因があるからである。

3

Sed cujus renes a Deo possidentur, non exeunt in voluptates corporis incentiva lasciviae. Et qui ab utero matris suscipitur, non ad opera saeculi a Deo susceptus excedit.

PL 9, 806C

しかし、腎が神によって所有されている者は、体の快楽への、放縦の刺激へと出て行かない。また、母の胎から引き受けられる者は、神に引き受けられたのだから、世の業へ逸れていくことはない。

4

Omnis igitur ejus voluntas ac labor est Patrem praedicare, voluntatem Patris explere, acceptum a Patre calicem bibere. Haec enim hominis sui quem assumpsit officia sunt.

PL 9, 806C

したがって、彼の意志と労苦のすべては、父を宣べ、父の意志を果たし、父から受けた杯を飲むことである。これらは、彼が受け取った自らの人の務めだからである。

5

Sed cum ait, Confitebor tibi, quia terribiliter mirificatus sum; confessionem omnem terribilis de se admirationis ad gloriam divinae substantiae suae reddit. Mirificatus est enim ob id, quia Deus possedit renes ejus, quia a matris utero susceptus est.

PL 9, 806C

しかし、「私は汝に告白する、私は畏るべき仕方で不思議なものとされたからである」と言うとき、自らについての畏るべき驚嘆のすべての告白を、自らの神的実体の栄光に帰している。彼が不思議なものとされたのは、神が彼の腎を所有し、彼が母の胎から引き受けられたからである。

6

Per id enim, quod voluntas ejus et operatio Deo dedita fuit, mirificari terribiliter promeruit.

PL 9, 807A

彼の意志と働きが神に捧げられていたことによって、畏るべき仕方で不思議なものとされるに値したからである。

7

Mirificatus autem terribiliter est, dum horis crucis tenebrae sunt, dum tremit terra, dum saxa rumpuntur, dum patent sepulcra, dum mortui resurgunt, dum in eodem corpore ipse conspicitur, dum clausis januis soli sibi penetrabili aditu assistit, dum ad coelos elevatur, dum Apostoli gentium linguis loquuntur, dum umbrae eorum morbis medentur, dum claudis nummum poscentibus cursus donatur, dum eleemosynis inopum mortuus redditur, dum persecutores fiunt praedicatores, dum dissolutis catenis cantatur in carcere, dum in martyrio a Martyre videtur in coelis: dum postremo in eo quo elevatus est corpore a dextris Dei sedet, cujus in gloria et manebat et permanet.

PL 9, 807A

畏るべき仕方で不思議なものとされたのは、十字架の時に闇があり、地が震え、岩が裂け、墓が開き、死者がよみがえり、同じ体において彼が見られ、閉ざされた戸を、自分だけが通り抜けられる入口によって現れ、天に上げられ、使徒たちが異邦人の言葉で語り、彼らの影が病を癒し、小銭を求める足の不自由な者に走ることが与えられ、貧しい者たちへの施しのゆえに死者が返され、迫害者たちが宣べ伝える者となり、鎖が解かれて牢獄で歌が歌われ、殉教において殉教者によって天に見られ、そして最後に、上げられたその体において神の右に座す、そのときである。彼はその栄光のうちに、とどまっていたし、今もとどまっている。

Pars LXXII, Caput XXVIII

第LXXII部 第XXVIII章PL 9, 807B
1

Filius Patri, licet non impar virtute, omnia sua defert. --Omnem autem eam, qua terribiliter mirificatus est, dignitatem ad opus ejus refert, cujus et paruit voluntati, dicens: Mira opera tua, et anima mea novit valde.

PL 9, 807B

子は、力において劣らぬとしても、すべてを父に帰す。――ところで彼は、自らが畏るべき仕方で不思議なものとされた尊厳のすべてを、その意志に従った者の業に帰している。こう言うからである。「汝の業は驚くべきであり、私の魂はそれを大いに知る」。

2

Quod enim, inquit, terribiliter mirificatus sum, opus tuum est. Eadem autem et in Evangeliis ratio servata est, ut cum ad demonstrationem virtutis suae dixerit: Quaecumque Pater facit, eadem et Filius facit similiter (Joan. V, 19) ; et rursum: Sicut Pater vivificat mortuos, sic et Filius quos vult vivificat (Ibid. 21) ; tamen dignitatem operum omnium Patri deferens, cum dicat, Non potest facere Filius ab se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Ibid. 19) ; contestatam de se potestatem, per reverentiae honorem, ei cui omnia meminerat confitenda subjecit; non sibi adimens quod similia Patri posset, sed eum per quem similia posset ostendens.

PL 9, 807B

「私が畏るべき仕方で不思議なものとされたのは、汝の業である」と彼は言うのである。福音書においても同じ道理が守られている。自らの力を示すために、「父がなすことは何であれ、子も同じようになす」(ヨハネ5:19)と言い、さらに、「父が死者を生かすように、子も、望む者を生かす」(ヨハネ5:21)と言ったときにも、それでも彼はすべての業の尊厳を父に帰している。「子は、父がなすのを見たことのほかは、自分から何もなすことができない」(ヨハネ5:19)と言うのである。自らについて証しされた権力を、彼は、敬いの栄誉によって、すべてが告白されねばならないと心に留めていた者に従わせた。それは、父に等しいことができるという点を自らから奪うためではなく、それによって等しいことができる者を示すためである。

3

Haec igitur, quibus terribiliter mirificatus est, licet quia potuit virtutis suae fuerint; tamen Patris operibus universa ea detulit, dicens: Mira opera tua, et anima mea novit valde. Humanae infirmitatis vox ista non est, ut mira opera Dei valde se nosse jactet.

PL 9, 807C

したがって、彼が畏るべき仕方で不思議なものとされたこれらは、彼にそれができたゆえに彼の力に属していたとしても、それでも彼はそれらすべてを父の業に帰して、こう言った。「汝の業は驚くべきであり、私の魂はそれを大いに知る」。神の驚くべき業を自分は大いに知っていると誇るのは、人の弱さの声ではない。

4

Soli hoc competit, qui ait: Nemo novit Patrem nisi Filius (Matth. XI, 27) . Novit enim, non utcumque, non leviter: novit autem valde, per eam fiduciam qua dicit: Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38) . In eo enim quod ait valde, perfectam scientiam intimae cognitionis ostendit.

PL 9, 807C

これは、こう言う者にのみふさわしい。「子のほかに、父を知る者はいない」(マタイ11:27)。彼は、いい加減にではなく、軽くでもなく知る。大いに知るのであり、それは「父は私のうちに、私は父のうちにある」(ヨハネ10:38)と言う確信による。「大いに」と言うことにおいて、内奥の認識の完全な知を示している。

Pars LXXII, Caput XXIX

第LXXII部 第XXIX章PL 9, 807D
1

Os Christi Ecclesia. Ecclesiae revelata sunt mysteria. --Et quia omnia mira opera Dei valde anima ipsius novit; eruditionem doctrinae in nos suae memorat, qua nobis paternae operationis jam non sint occultata mysteria, dicens, VERS. 15: Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto.

PL 9, 807D

キリストの骨とは教会である。教会には奥義が啓示された。――そして、神の驚くべき業のすべてを彼の魂が甚だしく知っているので、彼は我々に対する自らの教えの訓練を思い起こす。それによって、父の働きの奥義は、もはや我々に隠されていないのである。彼は言う。「私の骨は汝から隠されていない、汝が隠れたところで造ったものは」(詩篇138:15)。

2

Os Christi Ecclesiam esse, et prophetica et apostolica auctoritas est. Nam cum, secundum ea quae in Genesi dicta sunt, de Adam atque Eva Apostolus tractaret, ita ait: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II, 23) ; ad expositionem dicti hujus adjecit, dicens: Hoc mysterium magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32) .

PL 9, 807D

キリストの骨が教会であることは、預言の権威でも使徒の権威でもある。使徒は、創世記に語られたことに従ってアダムとエバについて論じたとき、こう言った。「これこそ、今や私の骨からの骨、私の肉からの肉である」(創世記2:23)。そしてこの言葉の解説として、こう付け加えた。「この奥義は大きい。私はキリストと教会について言っているのである」(エフェソ5:32)。

3

Quod autem per misericordiam Dei patris Ecclesiae haec occultata non fuerint, ipse Dominus in Evangelio testatus est, cum ait: Confitebor tibi, pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis: ita Pater, quia sic fuit placitum ante te (Matth. XI, 25 et 26) .

PL 9, 808A

これらのことが、父なる神の憐れみによって教会に隠されなかったことは、主自身が福音書で証しした。こう言うときである。「父よ、天と地の主よ、私は汝に告白する。汝はこれらを賢い者や分別ある者から隠し、幼子たちに現したからである。そうである、父よ、そのようにすることが汝の前で心にかなったからである」(マタイ11:25、26)。

4

Ab eo igitur nobis non occultantur, quae facta sunt in occulto. Nobis quidem non occultata sunt, sed saeculi hujus prudentibus facta sunt in occulto.

PL 9, 808A

したがって、隠れたところで造られたものは、彼によって我々には隠されていない。我々には隠されていないが、この世の分別ある者たちには、隠れたところで造られたのである。

Pars LXXII, Caput XXX

第LXXII部 第XXX章PL 9, 808A
1

Prius in occulto erant. --Quod autem omnia ecclesiasticae spei sacramenta in occulto fuerint, testatur et Apostolus, dicens: Prout potestis intelligere intellectum meum in sacramento Christi, quod aliis temporibus non est cognitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis ejus apostolis et prophetis in Spiritu, esse gentes cohaeredes et concorporales et comparticipes pollicitationis ejus in Christo (Ephes. III, 4) .

PL 9, 808A

以前は隠されていた。――教会の希望の秘義がすべて隠されていたことは、使徒も証しして言う。「それゆえ、汝らは、キリストの秘義における私の悟りを理解できる。それは、他の時代には人の子らに知らされていなかったが、今や霊において、彼の聖なる使徒たちと預言者たちに啓示された。すなわち、異邦人が、キリストにおいて、共に相続する者、共に体となる者、彼の約束に共にあずかる者となるということである」(エフェソ3:4)。

2

Et iterum: Secundum dispensationem Dei, quae data est mihi ad vos, ad implendum verbum Dei, sacramentum quod absconditum fuit ante saecula et a generationibus, nunc manifestatum est sanctis ejus, quibus voluit ostendere divitias gloriae sacramenti Dei inter gentes, quod est Christus in vobis spes gloriae (Coloss. I, 25 et seqq.) .

PL 9, 808B

また重ねて、「神の言葉を満たすために、汝らのために私に与えられた神の配剤に従って、世々と代々から隠されていた秘義が、今や、彼の聖徒たちに現された。神は彼らに、異邦人の間における神の秘義の栄光の富を示すことを望んだ。それは、汝らのうちにあるキリスト、栄光の希望である」(コロサイ1:25以下)。

3

Occultum itaque mysterium fuit, quod revelatum est, esse Deo gentes cohaeredes et concorporales et comparticipes pollicitationis ejus in Christo.

PL 9, 808B

したがって、隠された奥義とは、啓示されたこと、すなわち、異邦人が神にとって、キリストにおいて、共に相続する者、共に体となる者、彼の約束に共にあずかる者であるということであった。

4

Occultum etiam mysterium est, quibus voluit ostendere divitias gloriae sacramenti Dei inter gentes, quod est Christus in vobis spes gloriae.

PL 9, 808B

また、隠された奥義とは、神が異邦人の間における神の秘義の栄光の富を、彼らに示そうと望んだもの〔quibus の係りは定かでない。示す相手と取った〕、すなわち「汝らのうちにあるキリスト、栄光の希望」でもある。

Pars LXXII, Caput XXXI

第LXXII部 第XXXI章PL 9, 808C
1

Pater ea revelavit infimis terrae. --Occultum igitur hoc mysterium fuit quod esset Christus in nobis: hoc Pater revelavit. Petro enim dictum est: Non caro, non sanguis revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 17) .

PL 9, 808C

父は、それらを地の最も低い者たちに啓示した。――したがって、この奥義が隠されていたのは、キリストが我々のうちにあるということであった。これを父が啓示した。ペトロにこう言われているからである。「肉も血も、汝にこれを啓示したのではなく、天にいる私の父が啓示した」(マタイ16:17)。

2

Revelatum autem est, Christum esse in nobis, in pauperibus spiritu, in tribulatis corde, in humilibus terrae, in purgamentis mundi, in Ecclesiae infimis. Infimum enim Ecclesiae, id est, omni humilitate submissum.

PL 9, 808C

啓示されたのは、キリストが我々のうちにあること、霊において貧しい者、心において悩む者、地の低い者、世界のくず、教会の最も低い者のうちにあることである。教会の最も低い者とは、すなわち、あらゆる謙りに従っている者である。

3

Hoc ergo occultum mysterium revelatum est, quod est Christus in nobis. Non per Apostolum haec tantum Dominus, sed etiam in hoc eodem psalmo ita loquitur, dicens: Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto: et substantia mea in inferioribus terrae.

PL 9, 808C

こうして、この隠された奥義、すなわち我々のうちにキリストがあることが啓示された。主は使徒を通してこれを語っただけでなく、この同じ詩篇においてもこう語っている。「私の骨は汝から隠されていない、汝が隠れたところで造ったものは。そして私の実体は地の低いところにある」。

4

Non in inferno, sicut superius cum de passione tractabat, sed in inferioribus terrae, cum de revelatis a Patre quae in occulto fuerant praedicabat.

PL 9, 808D

冥界においてではない。先に受難について論じていたときとは異なり、隠れたところにあったものが父によって啓示されたことを宣べるときの、「地の低いところ」においてである。

5

Occultum autem fuerat, quod est Christus in nobis, id est, substantia mea in inferioribus terrae; in inferioribus scilicet omnium humilitatis officiis.

PL 9, 808D

隠されていたのは、キリストが我々のうちにあること、すなわち「私の実体は地の低いところにある」ことであった。すなわち、あらゆる謙りの務めにおける「低いところ」においてである。

Pars LXXII, Caput XXXII

第LXXII部 第XXXII章PL 9, 808D
1

Imperfectum secundum vim graeci sermonis, soli Deo convenit. --Procedit deinde secundum profectum evangelicum sermo psalmi, cum ait, VERS. 16: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur: die replebuntur, et nemo in his.

PL 9, 808D

ギリシア語の語の力に従えば、「未完成」は神にのみふさわしい。――次に、福音の進展に従って、詩篇の言葉は進む。彼は言う。「私の未完成なものを汝の目は見た。汝の書にすべてが書かれ、日々に満たされ、それらのうちに誰もいない」(詩篇138:16)。

2

Atque ut omnia secundum doctrinam coelestem intelligere possimus, id quod difficultatem affert absolvendum est.

PL 9, 809A

そして、我々が天の教えに従ってすべてを理解できるように、困難をもたらすものを解き明かさねばならない。

3

Quod enim latini translatores imperfectum interpretati sunt, id in graecis libris ἀκατέργαστον scribitur: Nec querimur de translatoribus: vereor enim ne non aliter significari ab his potuerit.

PL 9, 809A

ラテン語の翻訳者たちが「未完成」と訳したものは、ギリシア語の書では「アカテルガストン」〔ἀκατέργαστον〕と書かれている。我々は翻訳者たちを責めない。彼らには、これ以外の仕方で示すことはできなかったのではないかと、私は恐れるからである。

4

Id autem, quod graece est ἀκατέργαστον, significat id quod sine (passive) operatione maneat: ut sit id ipsum, cum factum tamen non sit. Imperfectum autem nobiscum id demonstrat, quod coeptum, nec consummatum sit.

PL 9, 809A

ところで、ギリシア語で「アカテルガストン」とは、(受動的に)働きなしにとどまるもの、すなわち、それ自体はあるが、しかしなされたものではないものを意味する。他方、我々のもとで「未完成」とは、始められたが完成されていないものを示す。

5

Sed si interius verbi hujus virtutem pertractemus, potest non sane a graecitatis proprietate esse diversum. Deo autem soli proprium potest esse, ut sit, et infectus sit: quia quod est, non est necessitatis ut fiat; quod autem sit, non est quam fiat.

PL 9, 809A

しかし、この語の力を内側から詳しく検討すれば、ギリシア語の固有性と異ならないこともあり得る。ただし、神にのみ、存在しつつ、なされていないということが固有でありうる。あるものが存在することは、それがなされるという必然ではなく、また、存在することは、なされることとは別だからである〔底本は quod autem sit, non est quam fiat。本文が崩れているらしく、意味を推して訳した。non est aliud quam fiat の意とも読める〕。

6

Sed qui aeternus est, manet, neque factus est. Hoc ergo imperfectum, et, ut ad intelligentiae profectum dicere audeamus, inoperatum Dei oculi ejus viderunt.

PL 9, 809B

しかし、永遠である者はとどまり、なされたのではない。それゆえ、神のこの未完成なもの、そして、理解の進展のために敢えて言うなら、働きを受けないものを、彼の目は見た。

Pars LXXII, Caput XXXIII

第LXXII部 第XXXIII章PL 9, 809B
1

Imperfectum enim tuum viderunt oculi mei. Sed qui tandem oculi? Numquid spiritales (divini) illi, quibus Deum Patrem solus Unigenitus videt? Sed isti non egent his quae sequuntur: Et in libro, inquit, tuo omnes scribentur, die replebuntur, et nemo in his.

PL 9, 809B

「汝の未完成なものを、私の目は見た」。では、それはどの目か。父なる神を独り子だけが見る、あの霊的な(別本では「神的な」)目であろうか。しかしこれらの目は、続くことを必要としない。彼は言う。「汝の書にすべてが書かれ、日々に満たされ、それらのうちに誰もいない」。

2

Profectum indemutabilis illa unigeniti Dei natura non expetit. Et qui tandem ei erit profectus, ut omnes oculi ejus in libro scribantur, et die repleantur, ut in his nemo sit? Hoc totum contumeliosum et impudens est opinari.

PL 9, 809B

不変であるあの独り子なる神の本性は、進展を求めない。では、彼の目がすべて書に書かれ、日々に満たされ、それらのうちに誰もいないというのは、彼にとってどのような進展であろうか。これらすべてをそう考えるのは、侮辱的で恥知らずである。

Pars LXXII, Caput XXXIV

第LXXII部 第XXXIV章PL 9, 809C
1

Oculi corporis Christi, apostoli et sacerdotes. Contra illos qui negotiis saeculi occupantur. --Sed quemadmodum ossi ejus, in quo Ecclesiae corpus ostenditur, quae occulta erant non occultata sunt; ita oculi ejus hoc quod imperfectum Dei est viderunt.

PL 9, 809C

キリストの体の目、使徒たちと司教たち。世の営みに没頭する者たちに反して。――しかし、彼の骨――それにおいて教会の体が示される――にとって、隠されていたものが隠されなくなったように、彼の目は、神の未完成なるものを見た。

2

Os autem ad Ecclesiam referri, quae corpus est Christi, superius admonuimus. In corpore vero oculos principalis esse officii ac virtutis, nemini dubium est.

PL 9, 809C

骨が、キリストの体である教会に関わることは、先に我々が述べた。体において、目が第一の務めと力を持つことは、誰にも疑いがない。

3

Et quia oculi potiores caeteris membris sunt, in his apostolos significari non ambigendum est: per quos lumen Ecclesiae et operationis divina mysteria praebentur. Quod Dominus manifeste in Evangeliis ostendit.

PL 9, 809C

そして、目は他の肢体にまさるので、そこに使徒たちが意味されていることは疑ってはならない。彼らを通して、教会の光と、業の神的な奥義が与えられる。主はこれを福音書で明らかに示している。

4

Namque cum apostolos sal terrae, lumen mundi, et lucernam domus in candelabro ob egregia et conspicabilia (ad comparationis exemplum) fidei suae opera nuncupasset; rursum vocans eos a terrenis et corruptibilibus thesauris et a saeculi lucris, esse oculos corporis dixit ita: Lucerna corporis tui est oculus tuus.

PL 9, 809C

すなわち、使徒たちを、その信仰の卓越し、人目に立つ業のゆえに、(比較の例として)地の塩、世界の光、燭台の上の灯火と呼んだのち、再び、彼らを地上の朽ちる宝から、世の利得から呼び戻して、彼らが体の目であると、こう言った。「汝の体の灯火は、汝の目である。」

5

Si oculus tuus simplex est, totum corpus tuum erit lucidum: si autem oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, tenebrae ipsae quantae erunt (Matt. VI, 22 et 23) ?

PL 9, 809D

「もし汝の目が単純であれば、汝の全身は明るくなる。しかし、もし汝の目が邪悪であれば、汝の全身は暗くなる。それゆえ、汝のうちにある光が闇であるなら、その闇はどれほどであろうか」(マタイ6:22、23)?

6

Extra corporalem intelligentiam locus iste est; et idcirco spiritaliter intelligendus est.

PL 9, 810A

この箇所は体的な理解の外にある。ゆえに、霊的に理解されねばならない。

7

Apostoli itaque qui Ecclesiae, id est, Christi corporis oculi sunt, lucidi et simplices jubentur esse, corpore toto lucido his simplicibus mansuro: si autem nequam fuerint, toto corpore necessario tenebroso futuro; nulla scilicet tenebris spe luminis residua, si lumen ipsum in tenebris sit.

PL 9, 810A

それゆえ、教会の、すなわちキリストの体の目である使徒たちは、明るく単純であることを命じられている。これらの単純な者たちがある限り、体全体は明るいままであり、しかし彼らが邪悪であるなら、体全体が必然的に暗くなる。光そのものが闇の中にあるなら、闇に光の希望は少しも残らないからである。

8

Ex quo, ingenti periculo, sacerdotes qui Ecclesiae oculi sunt, negotiis saeculi, curis pecuniae et familiarium rerum incrementis, et conviviorum luxibus occupantur. Ecclesiae enim lumen sunt, id est, corporis oculi.

PL 9, 810A

それゆえ、教会の目である司教たちが、世の営み、金銭への気遣い、家財の増大、宴の放縦に没頭しているのは、きわめて危険なことである。彼らは教会の光、すなわち体の目だからである。

9

Et si lumen ipsum avaritiae et lasciviae nocte tenebrescat; corpori id est, Ecclesiae cui per per naturam suam tenebrae sunt, quantae insuper tenebrae de exemplo tenebrosi luminis invehentur? Hi ergo oculi ejus imperfectum Dei viderunt.

PL 9, 810A

そして、光そのものが貪欲と放縦の夜によって暗くなるなら、その本性によって〔底本は per per。per と読む〕すでに闇である体、すなわち教会に、暗い光の例から、さらにどれほどの闇が持ち込まれることか。それゆえ、彼のこれらの目が、神の未完成なるものを見たのである。

10

Imperfectum autem Dei diximus, quod factum non sit, et maneat: in quo aeternitas infectae divinitatis ostenditur.

PL 9, 810B

我々は、神の未完成なるものとは、なされたものではなく、とどまるものだと述べた。その中に、造られていない神性の永遠が示されている。

Pars LXXII, Caput XXXV

第LXXII部 第XXXV章PL 9, 810B
1

Apostoli Patrem viderunt in Filio. Non per naturae, sed per operum contemplationem. --Sed audax forte est, ut ininitiabilem illam Dei patris aeternitatem visam ab apostolis asseramus; maxime cum dictum sit, Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris (Joann. I, 18) .

PL 9, 810B

使徒たちは、子において父を見た。本性の観想によってではなく、業の観想によってである。――しかし、始まりのないあの父なる神の永遠が、使徒たちに見られたと我々が主張するのは、おそらく大胆である。とりわけ、「神を見た者はいまだいない。父のふところにいる独り子である子のほかは」(ヨハネ1:18)と言われているからである。

2

Sed nihil nostrum dicimus, nihil audax praedicamus; dicat ille qui dixit: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joann. XIV, 9) , non ipsum se Patrem esse significans.

PL 9, 810B

しかし、我々は何も自分のことを言わず、大胆なことを宣べるのでもない。こう言った者に語らせよう。「私を見た者は、父をも見た」(ヨハネ14:9)。彼は、自らが父であると示しているのではない。

3

Non enim roganti Philippo ut sibi Patrem ostenderet, respondit: Ego Pater sum; sed ait: Qui vidit me, vidit et Patrem.

PL 9, 810B

父を自分に示してほしいとフィリポが願ったとき、彼は「私が父である」と答えたのではなく、「私を見た者は、父をも見た」と言った。

4

Per indifferentis naturae virtutem eum, de quo quaerebatur, Patrem conspici et in sese esse respondit: et id adhuc absolutius subjecit: Quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem? Non credis mihi, quoniam ego in Patre et Pater in me est?

PL 9, 810C

差異のない本性の力によって、尋ねられている父が見られ、彼自身のうちにいると答え、さらに、いっそう明確に、こう付け加えた。「どうして汝は、『我々に父を示せ』と言うのか。私が父のうちにあり、父が私のうちにあることを、汝は私を信じないのか。」

5

Verba, quae ego loquor vobis, non a me loquor: sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua. Credite mihi quoniam ego in Patre et Pater in me. Sin autem, vel propter opera credite (Joann. XIV, 9 et seqq.) .

PL 9, 810C

「私が汝らに語る言葉は、私が自分から語るのではない。私のうちにとどまる父が、自ら、その業をなすのである。私が父のうちにあり、父が私のうちにあることを、私を信じよ。そうでなければ、せめて業のゆえに信じよ」(ヨハネ14:9以下)。

6

Arguit non intelligentem et adhuc de Patre quaerentem, et per operum efficientiam virtutem Patris in Unigenito non contuentem. Manet enim ( addendum hic, in eo.) Pater. Est namque genitus ex eo, non est in eo novae creationis aliena natura.

PL 9, 810C

彼は、理解せず、なお父について尋ねる者、業の成果を通して独り子のうちに父の力を見ない者を咎める。父は(ここに「彼のうちに」を補うべきである)とどまるからである。彼は父から生まれた者であり、彼のうちに、新しい創造の異質な本性があるのではない。

7

Virtute filius est, divinitate filius est, substantia filius est, generatione filius est. Opera testantur, potestates loquuntur, per naturae progeniem in filio Patrem esse, et per legitimae originis substantiam Filium in Patre esse.

PL 9, 810C

力において子であり、神性において子であり、実体において子であり、出生において子である。業は証しし、諸権力は語る。本性の系譜によって、子のうちに父がいること、正統な起源の実体によって、父のうちに子がいることを。

8

Non dissentit haec ab ingenito nata generositas: unum ambo sunt. Pater videtur in Filio: et videtur non per invisibilis nobis naturae contemplationem, sed per operum admirationem.

PL 9, 810D

生まれざる者から生まれたこの高貴な素性は、生まれざる者と食い違わない。両者は一つである。父は子において見られる。しかもそれは、我々に見えない本性の観想によってではなく、業への驚嘆によって見られるのである。

9

Filii enim opera, opera Patris sunt, non imbecillo ad efficienda ea Filio, neque diverso virtute naturae: sed id Filio efficiente, quidquid is a quo ipse est genitus efficiat.

PL 9, 811A

子の業は父の業であり、それらをなすのに子が弱いのでも、本性の力において異なるのでもなく、子が、自らがそれから生まれた者がなすことを、何であれ成し遂げるからである。

10

Atque ideo per id, quod in majestate operum Filius contemplabilis est, Pater quoque videtur in Filio.

PL 9, 811A

それゆえ、業の威厳において子が観想され得るという点で、父もまた子において見られる。

Pars LXXII, Caput XXXVI

第LXXII部 第XXXVI章PL 9, 811A
1

Liber Dei memoria aeterna. In libro Dei praestat scribi, quam in libro viventium. --His ergo oculis, qui aeternitatem in Filio paternae virtutis contuentur, id est, apostolis id precatur, ut in Dei libro scribantur, maneant scilicet in memoriam aeternam, pro quibus tali prece in Evangeliis oravit: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de saeculo; tui erant, et mihi eos dedisti, et verbum tuum servaverunt.

PL 9, 811A

神の書は永遠の記憶である。神の書に書かれることは、命ある者の書に書かれることにまさる。――こうして、父の力の永遠を子において観想するこれらの目、すなわち使徒たちのために、彼は、神の書に書かれるよう、すなわち永遠の記憶にとどまるよう祈る。彼らのために、福音書においてこのような祈りで祈った。「父よ、私は、汝が世から私に与えた人々に、汝の名を現した。彼らは汝のものであり、汝は彼らを私に与え、彼らは汝の言葉を守った。」

2

Nunc cognoverunt quoniam omnia, quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt, et scierunt vere quoniam a te prodii, et crediderunt quia tu me misisti. Ego pro his rogo; non pro saeculo rogo, sed pro his quos dedisti mihi (Joan. XVII, 6 et seqq.) .

PL 9, 811A

「今、彼らは、汝が私に与えたすべてのものを、私が彼らに与えたことを知った。彼らは受け取り、汝のもとから私が出たことを真に知り、汝が私を遣わしたことを信じた。私は彼らのために願う。世のためではなく、汝が私に与えた人々のために願う」(ヨハネ17:6以下)。

3

Pro his ergo orat ut in libro Dei scribantur. Et si qui forte ambigant cur non in libro viventium scripti sunt, mihi majoris dignitatis videtur esse in libro Dei scribi; quia peccatores de libro viventium delentur, justi autem in libro Dei scribuntur (Vid. Tract. Ps. LXVIII, n. 24) .

PL 9, 811B

したがって、彼はこの者たちのために、神の書に書かれるよう祈る。そして、なぜ命ある者の書に書かれていないのかと疑う者がいるなら、私には、神の書に書かれることのほうがより大きい尊厳だと思われる。罪人は命ある者の書から消され、義人は神の書に書かれるからである(詩篇68の講解、第24節を見よ)。

4

Quod utrumque sub his dictis significatur: Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur (Ps. LXVIII, 29) . Pro resurrectionis enim diversitate, quia stella ab stella differt in gloria, plures in libro viventium erunt (I Cor. XV, 41) .

PL 9, 811B

この両方が、次の言葉のもとに意味されている。「彼らは命ある者の書から消され、義人たちと共に書かれることのないように」(詩篇68:29)。復活の相違に応じて、「星と星とは栄光において異なる」ので、命ある者の書にはより多くの者がいるであろうからである(一コリント15:41)。

5

Justi autem in libro Dei scribentur, quia peccatores non modo cum justis non scribentur, sed ne in libro quidem viventium relinquentur.

PL 9, 811B

しかし義人は神の書に書かれる。罪人は義人たちと共に書かれないだけでなく、命ある者の書にさえ残されないからである。

Pars LXXII, Caput XXXVII

第LXXII部 第XXXVII章PL 9, 811C
1

Scriptis in libro Dei dies perpetua sine nocte. --Sed contuendum est, qui profectus eorum sit, qui in libro Dei scribentur. Nempe isti die replebuntur, et nemo in his. In quibusdam codicibus ita legimus. Die formabuntur. Nec multum differt repleri et formari.

PL 9, 811C

神の書に書かれた者たちにとって、日は夜のない永続のものである。――だが、神の書に書かれる者たちの進展がどのようなものであるかを見なければならない。まさしく彼らは「日に満たされ、それらのうちに誰もいない」のである。ある写本では、我々はこう読む。「日に形づくられる」。満たされることと形づくられることは、さほど異ならない。

2

Formamur enim, ut conformes simus gloriae corporis Dei. Et Apostoli dictum est: Filioli, quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis (Gal. IV, 19) . Replemur autem secundum dictum Prophetae: Replebimur ab ubertate domus tuae (Ps. LXIV, 5) .

PL 9, 811C

我々は、神の体の栄光に同形となるために形づくられるからである。使徒によっても言われている。「私の子らよ、キリストが汝らのうちに形づくられるまで、私は再び産みの苦しみをする」(ガラテヤ4:19)。また我々は、預言者の言葉に従って満たされる。「我々は汝の家の豊かさに満たされるであろう」(詩篇64:5)。

3

Die itaque replebuntur, id est, vero lumine (lux enim Christus est (Joan. I, 9) . Erat enim lux vera, quae lucificat omnem hominem venientem in hunc mundum); non jam ignorantiae nocte detenti, neque tenebris hujus saeculi caeci, sed veritatis luce illuminati et die repleti.

PL 9, 811C

したがって、彼らは日に満たされる、すなわち真の光に満たされる(キリストは光だからである(ヨハネ1:9)。「真の光があった。それはこの世界に来るすべての人を照らす」)。もはや無知の夜に捕らわれず、この世の闇に目を閉ざされず、真理の光に照らされ、日に満たされた者としてである。

4

Quod autem repletum est, nihil praeter id ex quo plenum est recipit. Nox enim in eum qui die repletus est non penetrat, secundum illud Apostoli: Quae enim participatio est luci ad tenebras, II, Cor. VI, 14)?

PL 9, 811D

満たされたものは、それが満たされているそのもの以外の何も受け入れない。夜は、日に満たされた者の中には入らないからである。使徒のあの言葉のとおり、「光と闇にどのような交わりがあろうか」(二コリント6:14)。

5

Neque sedem Spiritus Christi adit spiritus mundi, ut scriptum est: Vos enim non spiritum hujus mundi accepistis, sed Spiritum qui a Deo est (I Cor. II, 12) .

PL 9, 811D

また、キリストの霊の座に、世界の霊は近づかない。書かれているとおり、「汝らは、この世界の霊ではなく、神から出る霊を受けた」(一コリント2:12)。

6

Neque qui mundo mortuus est, vivit sibi, sicut Apostolus docet: Vivo enim jam non ego, vivit autem in me Christus (Gal. II, 20) . Qui die repletus est, diem tantum in se habet, et ideo ait: Die replebuntur, et nemo in his.

PL 9, 812A

世界に対して死んだ者は、自分のために生きない。使徒が教えるとおり、「もはや私が生きているのではなく、キリストが私のうちに生きている」(ガラテヤ2:20)。日に満たされた者は、自らのうちに日だけを持つ。それゆえ彼は言う。「日に満たされ、それらのうちに誰もいない」。

7

Nemo in his erit praeter diem, quo repleti sunt: non pecuniae aestus, non voluptatum stimulus, non ambitionis ardor, non odiorum malignitas, non invidiae aculeus, non conviciorum furor, non superbiae amentia, non caetera quae diaboli sunt arma atque virtutes, sed lux vera, sed dies sola qua repleti sunt; caeterarum quoque jam rerum effecti sunt incapaces. Et dignum plane hi, qui sola die pleni sunt, testimonium sumunt.

PL 9, 812A

彼らのうちには、彼らが満たされた日のほかは誰もいないであろう。金銭の熱も、快楽の刺激も、野心の炎も、憎悪の悪意も、妬みの針も、罵倒の憤怒も、高慢の狂気も、その他、悪魔の武器であり力であるものも、ない。あるのは真の光、彼らが満たされた唯一の日のみである。彼らはまた、その他のものを受け入れ得ない者とされた。そして、唯一の日に満ちたこれらの者たちは、まことにふさわしい証しを得る。

Pars LXXII, Caput XXXVIII

第LXXII部 第XXXVIII章PL 9, 812B
1

Nimis, id est, valde. Amici Dei, Abraham et Moyses, proprie Christi discipuli. Principatus eorum. --Sequitur enim, VERS. 17, 18: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortati sunt principatus eorum.

PL 9, 812B

「あまりに」とは、すなわち「大いに」のことである。神の友とは、アブラハムとモーセ、そして固有にはキリストの弟子たち。彼らの首位。――次にこう続く。「私にとって、汝の友たちは、あまりに栄誉を与えられた、神よ。彼らの首位は、あまりに強められた」(詩篇138:17、18)。

2

Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Quid cum his dictis homini commune, ut eos qui super arenam multiplicabuntur dinumeret? Ei tantum istud competit, cui sine recensione et calculo innumerabilis numeri cognitio est.

PL 9, 812B

「私は彼らを数え、彼らは砂の上に増えるであろう」。これらの言葉のうちに、砂の上に増える者たちを数えるなどということが、人と何の共通点があろうか。これは、数え上げも計算もなしに、数え切れない数の知を持つ者にのみふさわしい。

3

Amici autem ejus nimis honorificati sunt, Nimis cum dicitur, non secundum latinitatis consuetudinem intelligendum est.

PL 9, 812B

「彼の友たちは、あまりに栄誉を与えられた」。「あまりに」と言われるとき、ラテン語の慣用に従って解してはならない。

4

Nimis enim nobiscum id significare solet quod necessarium modum inutiliter excedat, sed Graeci id, quod nostri nimis transtulerunt, λίαν interpretati sunt: in quo magis valde quam nimis continetur. Valde ergo honorificati amici ejus sunt.

PL 9, 812B

我々のもとで「あまりに」とは、必要な限度を無益に超えることを意味するのが常だが、ギリシア人は、我々の者たちが「あまりに」と訳したものを「リアン」〔λίαν〕と解した。そこには「あまりに」よりも「大いに」が含まれている。それゆえ、彼の友たちは大いに栄誉を与えられたのである。

5

Et amicum quidem Abraham Deo fuisse cognoscimus. Amicum et Moysen lex esse Deo locuta est.

PL 9, 812B

そして、アブラハムが神にとっての友であったことを、我々は知っている。律法は、モーセもまた神にとって友であると語った。

6

Evangelia vero plures jam Deo amicos esse significant, Domino dicente: Jam non dico vos servos, quia servus nescit quid velit dominus ejus: sed vos dico amicos, quoniam perstitistis mecum in omnibus tentationibus (Joan. XV, 15) .

PL 9, 812C

だが福音書は、すでにより多くの者が神の友であることを示している。主はこう言う。「私はもはや汝らを僕とは呼ばない。僕は、主人が何を望むかを知らないからである。だが私は汝らを友と呼ぶ。汝らは、あらゆる試練において私と共にとどまったからである」(ヨハネ15:15)。

7

Hos igitur, quos nunc amicos nuncupat, ut superius ostendimus, et a Patre sibi datos, et Patris esse confessus est; et, secundum id quod ait: Et mea omnia tua sunt, et tua mea (Joann. XVII, 10) , amicos Patris esse eos dicit.

PL 9, 812C

したがって、いま彼が友と呼ぶこの者たちを、先に我々が示したように、父から自分に与えられた者、また父のものであると告白し、「私のものはすべて汝のものであり、汝のものは私のものである」(ヨハネ17:10)と言ったことに従って、彼は彼らを父の友であると言う。

8

Non solum autem ipsi honorificati sunt, sed etiam principatus eorum confortati sunt. Ipsi quidem honorificantur, cum amici sunt, cum die pleni sunt, cum in his nemo est.

PL 9, 812C

ところで、彼ら自身が栄誉を与えられただけでなく、彼らの首位も強められた。彼ら自身が栄誉を与えられるのは、友であるとき、日に満たされているとき、彼らのうちに誰もいないときである。

9

Sed principatus eorum confortantur: Ecclesiae scilicet ab ipsis coeptae, ab his principia sumentes: quae super terram toto in orbe fundatae fortibus principiis constiterint.

PL 9, 812C

しかし、彼らの首位は強められる。すなわち、彼ら自身によって始められた諸教会が、彼らから始まりを受け、地上で全世界に基礎づけられて、堅固な始まりによって立つであろうということである。

Pars LXXII, Caput XXXIX

第LXXII部 第XXXIX章PL 9, 812D
1

Electorum numerus certus. Illud super arenam quidam ad angelos referunt. --Et ut ad Ecclesiae populos referri istud necessario intelligeretur, adjecit: Dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur. Numquid numerus eorum incertus est, qui in libro Dei scribuntur?

PL 9, 812D

選ばれた者の数は定まっている。「砂の上に」については、ある者たちが天使に関わらせる。――そして、これが教会の民に関わることが必然的に理解されるように、彼は付け加えた。「私は彼らを数え、彼らは砂の上に増えるであろう」。神の書に書かれる者たちの数は、不確かであろうか。

2

Ergo nulla est difficultas in numero, quorum veritas maneat in scripto. Sed aliqui id quod dictum est: Super arenam multiplicabuntur, non ad homines tantum referendum existimaverunt, quia Abrahae dictum esset: Et erit semen tuum sicut arena maris est: ad id quod super arenam multiplicabuntur, amicis Dei multitudo angelicae numerositatis accedat.

PL 9, 812D

したがって、真理が書かれたもののうちにとどまる者たちの数には、何の困難もない。しかし、ある者たちは、「砂の上に増えるであろう」と言われたことは、人間だけに関わるものではないと考えた。アブラハムに「汝の子孫は海の砂のようになる」と言われたので、「砂の上に増える」というところに、神の友たちに天使の数の多さが加わる、というのである。

3

Non enim aliter sibi convenire sicut arena maris et super arenam maris putaverunt, nisi hominum multitudini connumeraretur copia angelorum. Sed nos uniuscujusque sensui non contraimus.

PL 9, 813A

すなわち彼らは、「海の砂のように」と「海の砂の上に」とが一致するのは、人間の群衆に天使の大群が数え加えられる場合でなければならないと考えた。しかし我々は、各人の理解に逆らわない。

4

Quid autem secundum donum spiritalis gratiae senserimus, sine cujusquam contumelia tractabimus?

PL 9, 813A

だが、霊的な恩寵の賜物に従って我々が考えたところを、誰をも侮辱することなく論じよう。

Pars LXXII, Caput XL

第LXXII部 第XL章PL 9, 813A
1

Gentes credituras innuit Judaeos excessuras. --Promissiones duas Abrahae fuisse in Genesi accipimus. Unam ante Ismael generationem, Deo dicente: Quia omnem terram, quam tu vides, tibi dabo eam, et semini tuo in aeternum, et faciam semen tuum tamquam arenam maris.

PL 9, 813A

信じるであろう異邦人がユダヤ人を数において凌ぐことをほのめかしている。――アブラハムに二つの約束があったことを、我々は創世記で受け取る。一つは、イシュマエルの誕生以前に、神がこう言うときである。「汝が見るすべての地を、私は汝と、汝の子孫に永遠に与える。そして私は汝の子孫を、海の砂のようにする。」

2

Si potest quis enumerare arenam maris, ita et semen tuum dinumerabitur (Gen. XIII, 15 et 16) .

PL 9, 813B

「もし誰かが海の砂を数え得るなら、汝の子孫もまた数えられるであろう」(創世記13:15、16)。

3

Nato vero Isaac, et in holocaustum quantum ad Abraham spectat oblato, haec sequens repromissio fuit: Nisi benedicens benedicam tibi, et multiplicans multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam quae est ad oram maris (Gen. XXII, 17) .

PL 9, 813B

しかしイサクが生まれ、アブラハムに関する限り全焼のいけにえとして捧げられたのちに、この続きの再約束があった。「私は必ず汝を祝福し、必ず汝の子孫を、天の星のように、また海の岸辺にある砂のように増やす」(創世記22:17)。

4

Et si secundum Apostolum haec duo Testamenta sunt, unum secundum Ismaelem in servitutem generans, aliud secundum Isaac in libertatem matris nostrae Jerusalem quae in coelis est educens (Gal. IV, 24) , duum necesse est seminum in stellis et in arenis numerositas praedicetur.

PL 9, 813B

そして、使徒によれば、これら二つは二つの契約であり、一つはイシュマエルに従って奴隷へと生み、もう一つはイサクに従って、天にある我々の母エルサレムの自由へと導き出すのであるから(ガラテヤ4:24)、星と砂における二つの子孫の数の多さが宣べられることは必然である。

5

Ergo amici Dei super arenam maris dinumerantur. Quis enim ambigat, secundum Ecclesiam toto in orbe numerosam, multitudinem gentis Judaeae copia in Christo credentium praeveniri?

PL 9, 813B

それゆえ、神の友は、海の砂の上に数えられる。教会が全世界に数多いことに従えば、ユダヤ民族の群衆が、キリストを信じる者たちの豊かな数によって先んじられることを、誰が疑うだろうか。

6

Atque ideo super arenam multiplicabuntur, quia copiosiores his erunt, qui ex legis impio populo terreni et aridi significantur in arenis.

PL 9, 813C

それゆえ、彼らは砂の上に増えるであろう。彼らは、砂において意味される、地的で乾いた、律法に属する不敬な民の者たちよりも、数が多くなるからである。

Pars LXXII, Caput XLI

第LXXII部 第XLI章PL 9, 813C
1

Resurrectio Christi futura, praedicitur ut jam facta. --Dein sequitur: Surrexi, et adhuc tecum sum.

PL 9, 813C

キリストの復活は未来のことだが、すでに起こったかのように予告される。――次に続く。「私は起き上がった。そして、なお汝と共にいる」。

2

Surrexi, ad resurrectionis gloriam spectat: sed secundum praescientiam Dei id quod futurum est tamquam praeteritum loquitur, quia Deo ob scientiam atque virtutem quae futura sunt facta sunt, ut etiam nosmetipsi facta esse existimamus, quae futura esse confidimus.

PL 9, 813C

「私は起き上がった」は、復活の栄光に関わる。しかし、神の予知に従って、未来のことを過去のことのように語る。神にとっては、その知と力のゆえに、未来のことはすでになされたことだからである。我々自身も、未来にあると確信していることを、すでになされたと思うのと同様である。

3

Id autem, Et adhuc tecum sum, nondum temporis esse significat ut resurgat, quia nondum tempus sit passionis, cum se adhuc esse cum Deo profiteatur. Ipse enim ait: A Deo exivi, et veni (Joan. XVI, 28) .

PL 9, 813C

「そして、なお汝と共にいる」は、彼がよみがえる時がまだ来ていないことを意味する。彼がなお神と共にいると公言している以上、受難の時がまだ来ていないからである。彼自身が言う。「私は神から出て、来た」(ヨハネ16:28)。

4

Adhuc ergo tecum sum: quia nondum temporis est ut a te veniam, et veniam in mundum, ut quae prophetata sunt expleam.

PL 9, 813D

したがって、「なお汝と共にいる」とは、私が汝のもとから来て、世界に来て、預言されたことを成就する時が、まだ来ていないからである。

Pars LXXII, Caput XLII

第LXXII部 第XLII章PL 9, 814A
1

Qui occidat Christus ut vivificet. --Quod autem ait, VERS. 19: Si occidas Deus peccatorem: numquid qui venit salvare quod perierat, et peccatorem redimere, peccatorem precatur occidi? Absit ut velit occidi.

PL 9, 814A

キリストは、生かすために殺す。――ところで、彼が「神よ、汝が罪人を殺すなら」(詩篇138:19)と言うとき、失われたものを救い、罪人を贖うために来た者が、罪人が殺されるよう祈るだろうか。殺されることを望むなど、とんでもない。

2

Sed peccator occiditur, cum saeculo moritur, cum Christo commoritur, ut vivat in Christo. Beatus Apostolus ait: Quotidie morior (I Cor. XV, 31) . Et rursum: Mortuus sum legi, ut vivam Christo (Gal. II, 19) .

PL 9, 814A

しかし罪人が殺されるのは、キリストにおいて生きるために、世に対して死に、キリストと共に死ぬときである。幸いなる使徒は言う。「私は日ごとに死ぬ」(一コリント15:31)。また重ねて、「私は、キリストに対して生きるために、律法に対して死んだ」(ガラテヤ2:19)。

3

Morimur autem ita, quando in nobis per fidem perempta peccata moriuntur. Audiamus adhuc quomodo Deus peccatores occidit, per id quod dicitur: Mortificate ergo membra vestra super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam et avaritiam (Coloss. III, 5) .

PL 9, 814A

我々が死ぬのは、信仰によって、我々のうちで罪が殺されて死ぬときである。さらに、神が罪人をどのように殺すかを聞こう。こう言われている。「それゆえ、地上にある汝らの肢体を殺せ。淫行、汚れ、色欲、欲望、貪欲を」(コロサイ3:5)。

4

Sic peccator occiditur, cum generatio vitae spiritalis vitiorum omnium et peccatorum morte renovatur.

PL 9, 814B

このように罪人が殺されるのは、霊的な命の再生が、あらゆる悪徳と罪の死によって新たにされるときである。

Pars LXXII, Caput XLIII

第LXXII部 第XLIII章PL 9, 814B
1

Probatur magis contentiones quam dices.--Sequitur deinde: Viri sanguinum declinate a me: quoniam dices in cogitatione: Accipient in vanitatem civitates suas.

PL 9, 814B

「汝は言う」よりも「争い」のほうが是認される。――次に続く。「血の人々よ、私から離れよ。汝は思いの中で言うからである。彼らは自分たちの都市を空しく受け取る」。

2

Latina translatio, dum virtutem dicti ignorat, magnam intulit obscuritatem, non discernens ambigui sermonis proprietatem.

PL 9, 814B

ラテン語訳は、この言葉の力を知らないまま、大きな不明瞭さをもたらした。曖昧な語の固有性を見分けなかったのである。

3

Quod enim nobiscum scribitur: Quoniam dices in cogitatione, cum Graecis hoc modo est, ὅτι ἐρεῖς εἰς διαλογισμὸν, et illud ἐρεῖς pronuntiatione non distinguitur, ut aut dicis intelligatur, aut contentio: utrumque enim sub iisdem verbis significatur hoc dicto.

PL 9, 814B

我々のもとで「汝は思いの中で言うからである」と書かれているものは、ギリシア語ではこうである。「ホティ・エレイス・エイス・ディアロギスモン」〔ὅτι ἐρεῖς εἰς διαλογισμὸν〕。そして、その「エレイス」〔ἐρεῖς〕は、発音によっては区別されず、「汝は言う」と理解されるか、「争い」と理解される。この言葉のもとに、両方が意味されるからである。

4

Sed hi qui hebraici sermonis scientiam consecuti sunt, non dicis, sed contentiones in eo quod ἐρεῖς translatum est prodiderunt. Et sane id ita esse ratio et intelligentia monstrabit.

PL 9, 814B

しかし、ヘブライ語の知識を得た者たちは、「エレイス」と訳されたものを、「汝は言う」ではなく、「争い」と伝えた。そして、そうであることを、道理と理解が示すであろう。

Pars LXXII, Caput XLIV

第LXXII部 第XLIV章PL 9, 814C
1

Viri sanguinum, quorum doctrina adulans aut dolosa. -- Viri, inquit, sanguinum declinate a me.

PL 9, 814C

血の人々、その教えが媚びるか、欺くかの者たち。――「血の人々よ、私から離れよ」と彼は言う。

2

Memini in Ezechiele dictum, Episcopos reos sanguinis futuros, quorum adulanti silentio plures in interitum incidissent, ita: Fili hominis speculatorem dedi te domus Israel, et audies ex ore meo verbum, et comminaberis et si non distinxisti neque locutus es, ut distingueres iniquo, ut se averteret ab itineribus suis, et viveret; iniquus ille in iniquitate sua morietur, sed sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 17 et 18) .

PL 9, 814C

私は、エゼキエルにおいて、その媚びる沈黙によって多くの者が滅びに陥った司教たちが、血の罪責を負う者となるであろうと、こう言われているのを思い出す。「人の子よ、私は汝をイスラエルの家の見張りとして立てた。汝は私の口から言葉を聞き、警告するであろう。もし汝が区別せず、また、悪しき者にその道から離れて生きるよう、区別して示すために語らなかったなら、その悪しき者は自らの不義のうちに死ぬが、その血を私は汝の手から求める」(エゼキエル3:17、18)。

3

Et invenio alium sanguinarium, de quo dictum est: Virum sanguinum et dolosum abominabitur Deus (Psal. V. 8) . Ut igitur viri sanguinum sunt quorum adulans doctrina est; ita et viri sanguinum sunt, quorum dolosa est doctrina.

PL 9, 814C

そして私は、もう一人の流血の者を見いだす。それについてはこう言われている。「神は血の人と欺く者を忌み嫌う」(詩篇5:8)。したがって、その教えが媚びる者たちが血の人々であるように、その教えが欺く者たちもまた、血の人々である。

Pars LXXII, Caput XLV

第LXXII部 第XLV章PL 9, 815A
1

Haeretici viri sanguinum. --Dolosa autem doctrina est haereticorum, sub nomine Dei blasphema, sub praetextu religionis impia, sub veritatis specie fallax: quorum in animo et cogitatione solum contentionis studium persistit.

PL 9, 815A

異端者たちは血の人々である。――欺く教えとは、異端者たちのものである。神の名のもとでは冒瀆的であり、信心の口実のもとでは不敬であり、真理の外見のもとでは偽りに満ちたものである。彼らの魂と思いには、ただ争いへの熱意だけが残っている。

2

Nihil ad salutem hominum laborant, nihil ad spem acquirunt, nihil pacificum cogitant, ut omnis his in contentionibus labor sit, et pugnam meditentur.

PL 9, 815A

彼らは人々の救いのために何も労さず、希望のために何も得ず、平和なことを何も思わない。その結果、彼らのあらゆる労苦は争いの中にあり、戦いを思い巡らすのである。

3

Isti infelices animas exstinguunt, et in vanum ecclesias sibi congregant: quas civitates Dei, secundum propheticam evangelicamque consuetudinem, nuncupari frequens et plurima auctoritas est.

PL 9, 815A

これらの不幸な者たちは、魂を消し去り、空しく自分たちのために諸教会を集める。それらを、預言と福音書の慣用に従って神の都市と呼ぶことには、頻繁で数多い権威がある。

4

Hoc ergo significatur his dictis: Viri sanguinum declinate a me, VERS. 20, quia contentiones in cogitatione, accipient in vanum civitates suas. Viri sanguinum sunt, propter deperditarum animarum reatum: declinare jubentur, quia contentiones in cogitatione sunt.

PL 9, 815A

したがって、これらの言葉によって意味されるのはこうである。「血の人々よ、私から離れよ。思いの中には争いがあり、彼らは自分たちの都市を空しく受け取るからである」(詩篇138:20)。彼らは、失われた魂の罪のゆえに血の人々であり、思いの中に争いがあるので、離れるよう命じられる。

5

Hi in vanum civitates Dei accipiunt, infructuosarum ecclesiarum coetus per schismatum dissidia reddentes.

PL 9, 815B

彼らは神の都市を空しく受け取る。分裂の不和によって、実を結ばない諸教会の集まりを作り出しているのである。

Pars LXXII, Caput XLVI

第LXXII部 第XLVI章PL 9, 815B
1

Odium pium. --Sed plane, quia pax et justitia et veritas est, affectum in eos suum ostendit, dicens, VERS. 21 et 22: Nonne odientes te, Domine, odivi, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos; inimici facti sunt mihi.

PL 9, 815B

敬虔な憎しみ。――しかし、彼は、平和であり、義であり、真理であるので、彼らに対する自らの思いを示して、こう言う。「汝を憎む者たちを、主よ、私は憎まなかったであろうか。汝の敵のゆえに、私は衰えていたのではなかったか。私は完全な憎しみをもって彼らを憎んでいた。彼らは私の敵となった」(詩篇138:21、22)。

2

Est religiosum odium, quotiens in nobis odio est qui Deum odit. Inimicos quidem nostros amare praecipimur (Matth. V, 44) ; sed nostros, non et Dei. Nam, juxta Deum, et patrem et matrem et conjugem et filios et fratres odisse devotum est (Luc. XIV, 26) .

PL 9, 815B

信心深い憎しみがある。それは、神を憎む者が、我々のうちで憎まれるたびにである。我々は敵を愛するよう命じられている(マタイ5:44)が、それは我々の敵であって、神の敵ではない。神にかんしては、父も母も妻も子も兄弟も憎むことが、献身にふさわしいからである(ルカ14:26)。

3

Odit ergo odientes Deum, et inimicorum odio tabescit, et odit odio perfecto, et inimici sibi facti sunt. Non enim Filius diversus a Patre est; ut non alteri inimicus, utrique fiat inimicus.

PL 9, 815C

したがって、彼は神を憎む者たちを憎み、敵への憎しみのために衰え、完全な憎しみをもって憎み、彼らは彼の敵となった。子は父と異なるのではないからである。一方の敵とならずに他方の敵となる、ということはなく、両方の敵となるのである。

Pars LXXII, Caput XLVII

第LXXII部 第XLVII章PL 9, 815C
1

Haec Christi verba sunt. --Concludit deinde libertatis suae fiduciam ( f. fiducia) : simulque ut ea, quae per praescientiam tamquam gesta memoraverat, nunc ad demonstrationem temporis gerenda monstraret, dixit, VERS. 23 et 24: Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et scito semitas meas.

PL 9, 815C

これはキリストの言葉である。――次に、彼は自らの自由の確信を(おそらく「確信が」)結ぶ。そして同時に、予知によってすでになされたことのように語っていたことを、いまや時を示すために、なされるべきこととして示すため、彼は言った。「神よ、私を試し、私の心を知れ。私に問い、私の小道を知れ」(詩篇138:23、24)。

2

Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in viam aeternam. Humanae naturae fiducia ista non est, ut probari se velit, ut sciri cor suum postulet, ut cognosci semitas suas exspectet, ut inspici non metuat si via iniquitatis in se sit, ut per hanc cognitionem in aeternam viam deducatur.

PL 9, 815C

「そして、私に不義の道があるかどうかを見よ。私を永遠の道に導け」。自分が試されることを望み、自分の心が知られるよう求め、自分の小道が認められることを待ち、自分に不義の道があるかどうか調べられることを恐れず、この認識によって永遠の道に導かれる、というのは、人の本性の確信ではない。

3

Vox ista ejus tantum potest esse, qui dixit: Ecce venit princeps hujus mundi, et non invenit in me quidquam (Joan. XIV) . Solus enim extra peccatum est Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 815D

この声は、こう言った者のものでしかあり得ない。「見よ、この世界の君が来る。だが彼は、私のうちに何も見いださない」(ヨハネ14章)。罪の外にいるのは、我々の主イエス・キリストだけであり、彼は世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars LXXIII, Prooemium

第LXXIII部 冒頭PL 9, 815D
1

Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro iniquo libera me. Quia cogitaverunt malitiam (Infra, qui cogitavit malitias) in corde, tota die constituebant praelia. Acuerunt linguas suas sicut serpentes: venenum aspidum sub labiis eorum. DIAPSALMA.

PL 9, 815D

主よ、悪しき人から私を救い出せ。不義の男から私を解き放て。彼らは心に悪を企て(下では「悪を企てた者は」)、一日中、戦いを構えていたからである。彼らは蛇のように舌を研いだ。蝮の毒が彼らの唇の下にある。ディアプサルマ。

2

Custodi me, Domine, de manu peccatoris, ab (et ab) hominibus iniquis eripe me, qui cogitaverunt supplantare gressus meos. Absconderunt superbi laqueum mihi, et funes extenderunt muscipula (in muscipulam) pedibus meis: continuata semitis scandala posuerunt mihi.

PL 9, 816A

主よ、罪人の手から私を守れ。不義の人々から(別本では「そして不義の人々から」)私を救い出せ。彼らは私の歩みをつまずかせようと企てた。高ぶる者たちは私に罠を隠し、私の足に対して綱を張って罠にした(別本では「罠の中へ」)。小道に沿って続けて、私にとってのつまずきを置いた。

3

DIAPSALMA. Dixi Domino: Deus meus es tu: exaudi (inaurire), Domine, vocem orationis meae. Domine virtus salutis meae, obumbrasti super caput meum.

PL 9, 816A

ディアプサルマ。私は主に言った。汝は私の神である。主よ、私の祈りの声に耳を傾けよ(別本では「耳を向けよ」)。主よ、私の救いの力よ、汝は私の頭の上を覆った。

4

Non tradas me (Infra additur in die belli) a desiderio meo peccatori: cogitaverunt (adversum me. Tum ne tradas sine me) : non tradas me, Domine, ne umquam exaltentur. DIAPSALMA. Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos.

PL 9, 816A

私の願いから外れて罪人に私を渡すな(下では「戦いの日に」が加わる)。彼らは企てた(別本では「私に逆らって」。さらにそのあとは「私なしに渡すな」)。主よ、私を渡すな。彼らがいつか高ぶることのないように。ディアプサルマ。彼らの包囲の頭、彼らの唇の労苦が彼らを覆う。

5

Cadent super eos carbones ignis, et dejiciet eos: in miseriis non subsistent. Vir linguosus non dirigetur super terram: virum injustum mala capient in interitum (interitu). Cognovi quoniam fecit (quia faciet) Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum.

PL 9, 816A

燃える炭火が彼らの上に落ち、〔主は〕彼らを打ち倒す。彼らは惨めさの中に立ち続けられない。おしゃべりな男は地の上で正されない。不義の男を、悪が滅びへと(別本では「滅びによって」)捕らえる。私は、主が貧しい者の裁きと乏しい者たちの復讐をなしたと(別本では「なすであろうと」)知った。

6

Attamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum facie tua. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 816B

それでも、義人たちは汝の名に告白し、正しい者たちは汝の顔のもとに住む。詩篇の講解。

Pars LXXIII, Caput I

第LXXIII部 第I章PL 9, 816B
1

David convenire potest psalmus. Aut fidelium est oratio. --Coeptus est psalmus ex persona hominis inter multas infestationes inimicorum anxii, adversus quem multae insidiae et doli plures sint: et convenire haec omnia in personam hujus prophetae David videntur, cujus vita infestata undique et plena semper periculis fuit.

PL 9, 816B

この詩篇はダビデに当てはまりうる。あるいは信仰者たちの祈りである。――詩篇は、多くの敵の攻撃のさなかにあって不安を抱く人の人格から始められた。その人に対しては多くの策略と、さらに多くの欺きがある。そしてこれらすべては、この預言者ダビデの人格に当てはまると見える。その生涯は四方から攻められ、いつも危険に満ちていたからである。

2

Saul eum in deserto, in urbibus, bello ac dolis sequebatur; persequente quoque filio ipsius Abessalon, et multa adversus regnum vitamque ejus moliente et audente. Multis praeterea aliis et domesticis et extraneis insidiis subjectus semper fuit.

PL 9, 816B

サウルは荒野でも町々でも、戦いと欺きによって彼を追った。またその子アブサロムも彼を迫害し、その王権と命に対して多くを企て、あえて行った。そのほか、身内からも外の者からも、多くの策略にいつもさらされていた。

3

Sed nihil speciale ex his omnibus in psalmo continetur, ut propria personae ejus oratio esse credatur.

PL 9, 816C

しかし、この詩篇には、これらすべてのうちに特別なものは何も含まれておらず、それゆえ彼自身の人格に固有の祈りであるとは信じられない。

4

Generalis autem forte et ex spiritu prophetiae psalmus esse noscitur, unumquemque nostrum per orationis exemplum, cum in mediis infestantium in nos odiis jactemur, erudiens quali Deum prece oporteat deprecari.

PL 9, 816C

むしろこの詩篇は、おそらく一般的なものであり、預言の霊から出たものと知られる。それは、我々のうちの一人一人に、我々に対する敵意の真ん中で揺さぶられるときにどのような祈りをもって神に願うべきかを、祈りの手本によって教えている。

Pars LXXIII, Caput II

第LXXIII部 第II章PL 9, 816C
1

Christo magis convenit, non seclusis fidelibus. Alia ut homo, ut Deus alia loquitur. --Sed contuenti mihi penitus quasdam virtutes proprietatesque verborum, quae ultra humani sermonis consuetudinem altius nescio quid et sublimius eloquuntur, ejus potius hominis, in quo ex partu Virginis ad sacramentum humanae salutis unigenitus Dei filius natus est, repertus est psalmus iste intelligi oportere.

PL 9, 816C

むしろキリストに当てはまるが、信仰者たちが除かれるわけではない。彼は人として語る言葉と、神として語る言葉とを、それぞれ別にもっている。――しかし、言葉のある種の力と固有の性質、すなわち人間の言葉の慣いを超えて何かより高く崇高なことを語るそれを、私は深く見つめた。すると、この詩篇は、むしろ、おとめの出産から、人間の救いの秘義のために、神のひとり子が生まれたその人のことと理解すべきだと分かった。

2

Secundum enim eam quae in se fuit generis utriusque naturam, Dei videlicet atque hominis, non modo in Evangeliis, sed etiam in Prophetis, ita coaptatis ad utrumque dictis locutus est, ut dum divinitatis suae impassibilem atque indemutabilem virtutem docet, infirmitatem quoque naturae corporeae non taceret (Vid. lib. IX de Trin. n. 5 et 6): rursumque, cum ex susceptione carnis, infirmitatis in eo sermo esset, praeconium quoque mox non infirmandae ex aliquo divinitatis adsisteret.

PL 9, 816D

実際、彼は自らのうちにあった両方の種類の本性、すなわち神の本性と人の本性に従って、福音書においてだけでなく預言者たちにおいても、その両方に合わせた言葉で語った。その結果、自らの神性の、苦しみを受けず変わることのない力を教えるときも、体の本性の弱さについて黙することがなかった(『三位一体論』第9巻、第5節と第6節を見よ)。また逆に、肉を身に受けたことによって彼における弱さの語りがあるときにも、いかなる点でも弱められることのない神性の宣言も、すぐにそこに添えられた。

3

Quod enim Deus est, naturae suae est; quod autem homo fuit, naturae nostrae assumptio est.

PL 9, 817A

神であるということは、彼自身の本性に属する。しかし人であったということは、我々の本性を取ったことである。

4

Loquitur itaque in psalmo ex infirmitatis nostrae quam assumpsit affectu: cum traditorem suum novit, cum consilia adversus se inita prospicit, cum quaestionum praelia et obtrectationum venena perpetitur, cum tentationum scandala et verborum laqueos vitat, cum Patri confitetur, cum ad eum orat, cum ei omnis virtus ab eo est, cum licet ex infirmitate corporis anxius sit, non solum tamen se relinquendum in die passionis meminerit.

PL 9, 817A

こうして、彼が詩篇の中で語るのは、彼が取った我々の弱さの情から出ている。すなわち、自分を裏切る者を知るとき、自分に対して立てられた謀りごとを見通すとき、論争の戦いと中傷の毒を耐え忍ぶとき、誘惑のつまずきと言葉の罠を避けるとき、父に告白するとき、父に祈るとき、その一切の力が父から来ると認めるとき、そして体の弱さのために不安を抱きながらも、受難の日に自分がひとり残されるのではないことを心にとめているときである。

5

Haec igitur omnia ex persona ejus in psalmo contineri docemur: atque ita, ut in his, quae naturae humanae societas permittit, personae etiam nostrae ex aliquo intelligi possit oratio.

PL 9, 817A

それゆえ、これらすべてが詩篇の中に、彼の人格から含まれていると我々は教えられる。しかも、人の本性の共通性が許す事柄においては、我々の人格の祈りをも何らかの仕方で理解できるほどに、である。

Pars LXXIII, Caput III

第LXXIII部 第III章PL 9, 817B
1

Oratio fidelium peccati occasiones deprecantium. Christi corda scrutantis. --Hoc enim quod ita coeptum est, VERS. 2: Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro iniquo libera me, ad communem quoque credentium omnium precem pertinet.

PL 9, 817B

罪の機会を退けてほしいと願う信仰者たちの祈り。人の心を究めるキリスト。――実際、このように始められた言葉、「主よ、悪しき人から私を救い出せ。不義の人から私を解き放て」(詩篇139:2)は、信じるすべての者に共通の祈りにも関わる。

2

Omnes enim insidiae, quascumque nobis spiritales nequitiae praetendunt, maxime per homines aptantur: et occasiones vitiis nostris alienae naturae perversitas subministrat.

PL 9, 817B

というのは、霊的な悪が我々の前に張るあらゆる策略は、とくに人々を通して仕組まれるからである。そして、他者の本性の歪みが、我々の悪徳に機会を提供する。

3

In lites nos iniquus exagitat, in anxietates adversantium et insidiantium nobis terror impellit. In libidinem facultas se in id praebentis loci invitat.

PL 9, 817B

不義の者は我々を争いへと駆り立て、敵対する者や待ち伏せる者に対する恐れは、我々を不安へと押しやる。身をそのために差し出す場の便宜は、我々を情欲へと誘う。

4

Oculus enim meretricis, laqueus peccatoris est (V. Tract. Ps. CXXIII, n. 9): Oramus ergo in his malis positi, dicentes: Eripe me, Domine, ex homine malo, a viro iniquo libera me.

PL 9, 817B

「遊女の目は罪人の罠である」(詩篇123の講解、第9節を見よ)。そこで我々は、これらの悪の中に置かれて祈り、こう言う。「主よ、悪しき人から私を救い出せ。不義の人から私を解き放て」。

5

Sed propria haec esse oratio Domini ex consequenti docetur, cum ait, VERS. 3: Qui cogitaverunt malitias in corde.

PL 9, 817C

しかし、これが主に固有の祈りであることは、続きから教えられる。彼はこう言うからである。「彼らは心の中で悪を企てた」(詩篇139:3)。

6

Cogitationes cordis nosse non nostrum est, sed ejus de quo dictum est: Scrutans corda et renes Deus (Psal. VII, 10) : ejus quoque qui dixit sciens cogitationes eorum: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4) ?

PL 9, 817C

心の思いを知ることは我々のわざではなく、次のように言われている者のわざである。「心と腎を究める神」(詩篇7:10)。また、「彼らの思いを知って」こう言った者のわざである。「なぜ汝らは、心の中で悪を考えるのか」(マタイ9:4)。

7

Ille occultos omnes malignorum cordium sensus penetrabili atque pervio aditu obeunte natura virtutis suae contuetur.

PL 9, 817C

彼は、悪意ある心のあらゆる隠れた思いを、その力の本性が通り抜けうる開かれた道をたどって見通している。

Pars LXXIII, Caput IV

第LXXIII部 第IV章PL 9, 817C
1

Vir iniquus, proditor. Christi et piorum vita tota odiis impiorum exagitata. Mali daemonum instrumenta. --Sed qui eripi se de homine uno malo et iniquo deprecatus est, in quo significare traditorem suum existimatur, jam de plurimis mala in corde cogitantibus loquitur, dicens: Qui cogitaverunt malitias in corde, tota die constituebant praelia.

PL 9, 817C

不義の男、すなわち裏切り者。キリストと敬虔な者たちの生涯は、すべて不敬な者たちの憎しみに追い立てられる。悪人たちは悪霊の道具である。――ところが、一人の悪しき不義の男から救い出されるように願った者は(その男において、自分を裏切る者を指していると思われる)、すでに、心の中で悪を考える多くの者たちについて語っている。彼はこう言う。「彼らは心の中で悪を企て、一日中、戦いを構えていた」。

2

VERS. 4. Acuerunt linguas suas sicut serpentes: venenum aspidum sub labiis eorum. Non omni et tota adversum David die armis certatum est, neque semper instructa sunt praelia.

PL 9, 817D

「彼らは蛇のように舌を研いだ。蝮の毒が彼らの唇の下にある」(詩篇139:4)。ダビデに対しては、一日中ずっと武器で戦われたわけではなく、戦いがいつも整えられていたわけでもない。

3

Adversum autem Dominum, secundum evangelicas narrationes ejus, nullum tempus vacuum fuisse ab insectantium odiis invenimus. Paralyticum sanat (Matth. IX, 3) : mox de eo ob illicitam, ut putabant, peccati indulgentiam venenato ore disseritur.

PL 9, 817D

ところが、福音書の語りによれば、主に対しては、追い回す者たちの憎しみのない時は一時もなかったことが分かる。中風の者を癒すと(マタイ9:3)、すぐに、彼らが考えるところでは許されない罪のゆるしのゆえに、毒を含んだ口で彼について論じられる。

4

Aridam manum reformat (Matth. XII, 10) , statim violatae legis reatus adscribitur. Daemoniacos curat (Luc. XI, 15) : continuo per Beelzebub daemoniorum principem haec perficere arguitur.

PL 9, 817D

萎えた手を元に戻すと(マタイ12:10)、ただちに律法を破った罪が彼に帰せられる。悪霊に憑かれた者たちを癒すと(ルカ11:15)、すぐに、悪霊の頭ベルゼブルによってこれをなしていると責められる。

5

Nihil est, quod non ei plenum semper insidiis sit, quod non vipereae linguae veneno objectum sit. Nostra quoque omnium vita, maximeque eorum qui religioni student, quae adversantium virtutum sustinet bella, atque obtrectationum venenata jacula suscipit.

PL 9, 818A

彼にとって、策略に満ちていないものは何一つなく、蝮の舌の毒にさらされないものは何一つない。我々すべての生涯も、とりわけ信仰に励む者たちの生涯も、敵対する力の戦いに耐え、中傷の毒矢を受けている。

6

Quo fraudulentae blandiloquentiae veneno appetitur? Et haec omnia per homines, in quibus spiritales nequitiae operantur, exsistunt. Scriptum est enim: Excitavit Dominus Satanam Salomoni, Ader Idumaeum (III Reg. II, 14) .

PL 9, 818A

それは、どれほどの欺きの甘言の毒に狙われていることか。しかもこれらすべては、霊的な悪が働きかける人々を通して起こる。こう書かれているからである。「主はソロモンに対して、エドム人アデルというサタンを起こした」(列王記三2:14)。

7

Et adversatus est Ader, non ut homo, sed ut satanas, Salomoni omnibus diebus vitae ejus. Et Salomoni quidem, quia ita meruit, Ader in satanam a Deo est excitatus; sed per istius modi homines haec multimoda infestantium in nos odia desaeviunt, inimicaeque virtutes horum ministerio grassantur.

PL 9, 818A

アデルは、人としてではなく、サタンとして、その生涯のすべての日にわたってソロモンに敵対した。実際、ソロモンに対しては、彼がそれに値したので、アデルは神によってサタンとして起こされた。しかし、このような人々を通して、我々に対する敵意が様々な形で荒れ狂い、敵対する力はその人々の務めによって襲いかかる。

Pars LXXIII, Caput V

第LXXIII部 第V章PL 9, 818B
1

Supra de verbis, nunc de factis querela est. --Intercessio autem diapsalmae attulisse videtur aut personae, aut sensus demutationem.

PL 9, 818B

前には言葉について、今は行いについての嘆きである。――ディアプサルマの挿入は、人格か意味かの転換をもたらしたと見える。

2

Fit autem repetitio orationis ejusdem: ita tamen, ut absolutius ea quae in confusum ante adjecta sunt recenseantur, et quae superius fuerat de verbis, nunc sit querela de factis. VERS. 5.

PL 9, 818B

祈りは同じものが繰り返される。ただし、前には混ぜて加えられていたことが今度はより完全に数えられ、前に言葉についてであった嘆きが、今は行いについてのものとなる。

3

Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me, qui cogitaverunt supplantare gressus meos. Ab uno tantum coepta deprecatio refertur ad plures, ut significaret et in uno traditorem, et in pluribus populus nosceretur.

PL 9, 818B

「主よ、罪人の手から私を守れ。不義の人々から私を救い出せ。彼らは私の歩みをつまずかせようと企てた」(詩篇139:5)。一人についてだけ始められた願いが多くの者に関係づけられているのは、一人には裏切り者が、多くの者には民が認められるためである。

4

Et uni quidem, et nunc et superius, malitiam et peccatum et iniquitatem exprobrat; in plurimis vero cogitatas supplantationes, absconsos laqueos, exstensas funium captiones, et continuata semitis scandala arguit, dicens.

PL 9, 818B

そして、一人には、今も前にも、悪意と罪と不義を責めている。多くの者には、企てられたつまずかせ、隠された罠、張り延べられた綱の捕獲、小道に沿って続けられたつまずきを非難して、こう言う。

Pars LXXIII, Caput VI

第LXXIII部 第VI章PL 9, 818C
1

Consilia de supplantando Christo. Laquei ei absconsi. Funes ei in muscipulam tensi. -- Qui cogitaverunt supplantare gressus meos. VERS. 6.

PL 9, 818C

キリストをつまずかせる謀りごと。彼に隠された罠。彼に対して罠として張られた綱。――「彼らは私の歩みをつまずかせようと企てた」。

2

Absconderunt superbi laqueum mihi, et funes extenderunt in muscipulam pedibus meis, continuata semitis scandala posuerunt mihi.

PL 9, 818C

「高ぶる者たちは私に罠を隠し、私の足に対して綱を張って罠にした。小道に沿って続けて、私にとってのつまずきを置いた」(詩篇139:6)。

3

Cogitaverunt enim Synagogae principes supplantare gressus ejus, cum post depulsam necem Lazari de eo occidendo cogitant (Joan. XII, 10) , cum ob receptos oculos caeco illi a nativitate maledicunt (Id. IX, 28) , cum taceri de eo decernunt, cum mortem confessoribus ejus denuntiant (Ibid. 22) .

PL 9, 818C

実際、シナゴーグの君主たちは、彼の歩みをつまずかせようと企てた。ラザロの死が退けられたのちに彼を殺そうと考えたとき(ヨハネ12:10)、生まれつき盲目だったあの者を、目を取り戻したゆえに罵ったとき(ヨハネ9:28)、彼について沈黙するよう定め、彼を告白する者たちに死を告げたとき(ヨハネ9:22)である。

4

Egregium itaque divinarum operationum suarum gressum atque cursum istius modi rebus supplantare cogitaverunt.

PL 9, 818D

こうして、彼らは、彼の神的なわざの見事な歩みと進みを、このようなことでつまずかせようと企てた。

5

Absconderunt autem laqueos superbi, cum Sadducaei fraudulentiam simulatae de resurrectione interrogationis occultant (Matth. XXII, 23) , cum responsionis laqueum captioso sermone praetendunt (Ibid. 15) .

PL 9, 818D

サドカイ派の人々が復活についての偽りの質問の欺きを隠したとき(マタイ22:23)、また巧みな言葉で答えの罠を張ったとき(マタイ22:15)、高ぶる者たちは罠を隠した。

6

Superbi, cum admisceri peccatoribus dedignantur, cum convivia publicanorum ei qui peccatorum est remissor exprobrant (Id. IX, 11) .

PL 9, 818D

高ぶる者たちとは、罪人たちと交わることを軽んじたとき、罪人たちをゆるす者である彼に対して、徴税人たちの宴席を非難したときのことである(マタイ9:11)。

7

Funes etiam extenderunt in muscipulam pedibus ejus: cum tributum poscitur, cum de dando Caesari tributo interrogatur (Mat., XXII, 17) .

PL 9, 818D

また、彼の足に対して罠として綱を張った。貢ぎ物が求められ、カエサルに貢ぎ物を納めることについて問われたときである(マタイ22:17)。

8

Absconsus autem superius laqueus fuit, nunc autem funes in laqueum extensi sunt: ut validior hic interrogationis laqueus esse nosceretur in funibus, cum per extensum interrogationis laqueum, captiosae ab eo professionis responsio adversus nomen Caesaris quaereretur.

PL 9, 819A

先には罠が隠されたが、今は綱が罠へと張られた。それは、この質問の罠が綱においてより強いものと知られるためである。張られた質問の罠によって、カエサルの名に逆らう、彼の言質を取るような答えが求められたからである。

9

Continuantes autem semitae scandala posuerunt ei: cum de mandatis legis interrogaretur, cum dives, legi utpote satisfaciens, quid sibi adhuc desit requirit (Luc. XVIII, 18) , cum apud eum de repudii conditione tractatur.

PL 9, 819A

また、小道に続けてつまずきを置いた。律法の戒めについて質問されたとき、富める者が、律法を満たしている者として、まだ自分に何が欠けているかを尋ねたとき(ルカ18:18)、離縁の条件について彼のもとで論じられたときである。

10

Haec enim interrogationum scandala viae suae doctrinaeque legis continuata statuerunt, ut sub specie ac earum familiaritate quae in lege scriptae sunt quaestionum, haec ei ubique continuantium semitae interrogationum et responsionum scandala ponerentur.

PL 9, 819A

実際、質問のこれらのつまずきを、彼の道と教えに続けて、律法に書かれた事柄の問いという見かけとなじみのもとに、至るところで質問と答えの小道が続けてつまずきを彼に置くように、彼らは仕立てたのである。

Pars LXXIII, Caput VII

第LXXIII部 第VII章PL 9, 819B
1

Insidiae nobis ubique paratae. Orandi necessitas. --Nobis autem meminimus vitaeque nostrae ubique funes, ubique scandala, ubique laqueos occurrere, nihilque esse, ubi non praetentae nobis semper insidiae sint.

PL 9, 819B

我々にはあらゆるところに策略が備えられている。祈りの必要。――我々にとって、我々の生涯のいたるところに綱があり、いたるところにつまずきがあり、いたるところに罠が待ち受けていること、そして、我々に対していつも策略が張られていない場所などないことを、我々は覚えている。

2

Et difficile est nunc laqueo ventrem absolvere: quia confusio illis est, quorum Deus venter est (Phil. III, 19) . Rarum etiam est nunc a laqueo oculum liberare: quia qui ad concupiscentiam vidit, jam moechatus in corde est (Matth. V, 28) .

PL 9, 819B

そして今、腹を罠から解き放つのは難しい。腹を神とする者たちには恥がある(フィリピ3:19)からである。目を罠から自由にすることも、今は稀である。情欲をもって見る者は、すでに心の中で姦淫を犯した(マタイ5:28)からである。

3

Arduum quoque est linguam laqueo eximere: de omni enim otioso verbo in die judicii erit ratio reddenda (Id. XII, 36) . Maximi etiam laboris est cor a laqueo referre: malae enim cogitationes de corde exeunt (Id. XV, 19) .

PL 9, 819B

舌を罠から引き出すこともまた険しい。あらゆる無駄な言葉について、裁きの日に釈明せねばならない(マタイ12:36)からである。心を罠から連れ戻すことは、この上なく骨が折れる。悪い思いは心から出て来る(マタイ15:19)からである。

4

Hi omnibus nobis laquei ubique praetensi sunt: et orandus est Dominus, ut ab his omnibus laqueis fidei nostrae pennis et spiritus evolemus.

PL 9, 819B

これらの罠は、我々すべてにいたるところで張り巡らされている。だから主に祈らねばならない。我々の信仰と霊の翼によって、これらすべての罠から飛び去ることができるように。

Pars LXXIII, Caput VIII

第LXXIII部 第VIII章PL 9, 819C
1

Hic mutatur oratio. Sanctorum est dicere, Deus meus es tu? Dehinc sequitur, VERS. 7--9: Dixi Domino, Deus meus es tu: inaurire, Domine, vocem orationis meae. Domine, virtus salutis meae, obumbrasti super caput meum in die belli.

PL 9, 819C

ここで祈りが変わる。「私の神は汝である」と言うのは聖徒たちのことか。そのあと、続く。「私は主に言った。汝は私の神である。主よ、私の祈りの声に耳を傾けよ。主よ、私の救いの力よ、汝は戦いの日に私の頭の上を覆った」(詩篇139:7-9)。

2

Ne tradas, Domine, a desiderio meo peccatori: cogitaverunt adversum me: non tradas me, Domine, ne umquam exaltentur. Et hic intercedens diapsalma videtur aliquam demutationem attulisse; et non exiguam quidem.

PL 9, 819C

「主よ、私の願いから外れて罪人に渡すな。彼らは私に逆らって企てた。主よ、私を渡すな。彼らがいつか高ぶることのないように」。ここでも、挿入されたディアプサルマは何らかの転換をもたらしたと見える。しかも、それは小さなものではない。

3

Namque cum superius de cogitata supplantatione, de absconditis laqueis, de extensis muscipulis, de scandalis positis sermo omnis fuisset, nunc ad Deum refertur oratio, Dixi Domino: Deus meus es tu.

PL 9, 819C

実際、前には、企てられたつまずかせ、隠された罠、張られた罠、置かれたつまずきについてのみ語られていたが、今、祈りは神へと向けられる。「私は主に言った。汝は私の神である」。

4

Non levis atque exiguae fiduciae est Domino dixisse: Deus meus es tu. Loqui istud mens libidinosa, avara, insolens, ebria fideliter non potest.

PL 9, 819D

「汝は私の神である」と主に言うのは、軽くも小さくもない確信のわざである。情欲に満ちた心、貪欲な心、不遜な心、酔った心には、これを信仰をもって語ることはできない。

5

Renuntiandum his omnibus, et a servitute eorum ac famulatu desinendum est, ut ab his desinentes dicere audeamus: Dixi Domino, Deus meus es tu. Et haec quidem personae nostrae, quam in quantum fas est psalmo admiscemus, ita coaptata sunt.

PL 9, 819D

これらすべてを捨て、その奴隷の身分と仕えから離れなければならない。それらから離れて、あえてこう言うことができるためである。「私は主に言った。汝は私の神である」。そしてこれらは、詩篇に、許される範囲で我々が混ぜ入れる我々の人格に、そのように当てはめられている。

Pars LXXIII, Caput IX

第LXXIII部 第IX章PL 9, 819D
1

Filii Dei etiam proprium est. --Sed et Domino quoque usitatum et frequens et proprium est, ut diximus: Dixi Domino, Deus meus es tu.

PL 9, 819D

神の子に固有のことでもある。――しかし、我々が言ったように、「私は主に言った。汝は私の神である」は、主にとっても通例のこと、頻繁なこと、固有のことである。

2

Numquam confessionis hujus honorem negavit (V. lib. XI, de Trin. n. 10, et seqq.) , ut et Dominum confiteretur et Deum, dicens: Confitebor tibi, pater Domine coeli et terrae (Matth. XI, 25) ; et rursum: Ad Deum meum et Deum vestrum (Joan. XX, 17) .

PL 9, 820A

彼は、この告白の栄誉を決して否定しなかった(『三位一体論』第11巻、第10節以下を見よ)。主とも神とも告白して、こう言った。「父よ、天と地の主よ、私は汝に告白する」(マタイ11:25)。また、「私の神、そして汝らの神のもとへ」(ヨハネ20:17)。

3

Oratio quoque ei ad Deum semper omnis fuit. Lazarum suscitaturus orat (Id. XI, 41) ; panes et pisces benedicturus ipso ad coelum aspectu precatur (Matth. XIV, 19) : calicem bibiturus pernox orat.

PL 9, 820A

また、彼にとって、祈りはつねに神に向けられていた。ラザロを起こそうとするときは祈り(ヨハネ11:41)、パンと魚を祝福しようとするときは、天を見上げるまなざしそのもので祈り(マタイ14:19)、杯を飲もうとするときは夜通し祈る。

4

Post confessionem itaque Domini et Dei sui, sequitur: Inaurire, Domine, vocem orationis meae. Honoris confessio praecessit, cum Dominum suum et Deum dicit. Exaudiendae autem orationis precatio consequitur, cum se orat audiri.

PL 9, 820A

それゆえ、自分の主であり神である者を告白したのち、続く。「主よ、私の祈りの声に耳を傾けよ」。自分の主とも神とも言うとき、栄誉の告白が先立った。自分が聞かれるように祈るとき、祈りが聞き入れられることの願いが続く。

Pars LXXIII, Caput X

第LXXIII部 第X章PL 9, 820B
1

Nostrum est virtutis salutem, Christi virtutem salutis orare. --Sed in eo quod sequitur: Domine, virtus salutis meae, non communis est fiduciae professio. Non enim ait: Salus virtutis meae.

PL 9, 820B

我々のことは力の救いを祈ること、キリストのことは救いの力を祈ることである。――しかし、続くこの言葉、「主よ、私の救いの力よ」には、並ならぬ確信の表明がある。彼は「私の力の救い」とは言わなかったからである。

2

Humani namque voti res ista est, ut virtuti nostrae salutem precemur, ut sanitas his in quibus valemus a Deo sit. Haec autem e contrario precatio est, ut non virtutis suae salus, sed salutis suae virtus a Deo sit.

PL 9, 820B

実際、人の願いは、我々の力に救いを祈ること、我々が力をもつところに神から健やかさがあることである。しかしこの祈りは逆に、自分の力の救いではなく、自分の救いの力が神から与えられるように、というものである。

3

Qui saluti virtutem precatur, jam de salute non ambigit, et certus est nihil in se caducum, nihil mortale esse. Sed ei, quod assumpsit, infirmo ut virtus praestetur, orat per corpus quod Dominus in se gerebat.

PL 9, 820B

救いに力を祈る者は、すでに救いについて疑わず、自分のうちに滅びゆくものも死ぬべきものも何もないと確信している。しかし彼は、自らが取った弱いものに力が与えられるようにと、主が自らのうちにまとっていた体を通して祈る。

4

Quod tametsi secundum nos morti debitum erat, non tamen erat obnoxium corruptioni, ipso per Prophetam loquente: Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Ps. XV, 10) .

PL 9, 820B

その体は、我々の場合と同じく死に負い目があったとはいえ、朽ちることには服していなかった。彼自身が預言者を通してこう語っているとおりである。「汝は私の魂を冥界に見捨てず、汝の聖なる者に朽ち果てを見させない」(詩篇15:10)。

Pars LXXIII, Caput XI

第LXXIII部 第XI章PL 9, 820C
1

Christo unde cum trepidationis affectu summa fiducia. --Non est igitur de salute naturae hujus in se infirmis incertus. Solam a Deo virtutem ejus quae in se sit salutis orat: et orat per hanc confidentiam qua ait: Obumbrasti super caput meum in die belli.

PL 9, 820C

キリストにおいて、恐れの情とともに最高の確信があるのはなぜか。――それゆえ、彼は、本性としては弱いこの体の救いについて不確かではない。彼は、自らのうちにある救いの力だけを神に祈る。そして、彼が「汝は戦いの日に私の頭の上を覆った」と言うこの確信をもって祈る。

2

Si ex persona cujusque hominis psalmus hic omnis est; quomodo sibi tam diversa conveniet, ut cum dictum sit: Eripe me, Domine, ab homine malo, et: Custodi me de manu peccatoris, Domine; nunc rursum securus de omnibus dicat: Obumbrasti super caput meum in die belli? et cum superius ex metu fuerit oratio, nunc sit gratulatio ex securitate?

PL 9, 820C

この詩篇がすべて、誰であれ一人の人間の人格から出るものだとすれば、これほど異なる言葉がどうして一人に当てはまるだろうか。「主よ、悪しき人から私を救い出せ」、また「主よ、罪人の手から私を守れ」と言われたのに、今度はまたすべてについて安心して、「汝は戦いの日に私の頭の上を覆った」と言うのはなぜか。前には恐れから出た祈りであったのに、今は安心から出た感謝であるのはなぜか。

3

Hoc autem totum dici ab eo ex ratione poterit, qui gerens hominis Deique naturam, habebat et ex hominis infirmitate trepidationis affectum, et ex conscientia divinitatis fiduciam securitatis.

PL 9, 820C

しかし、このすべてを言うことができるのは、道理として、人と神の本性を担い、人の弱さから恐れの情を、神性の自覚から安心の確信をもっていた者である。

4

Scit autem se in die gloriosi illius belli, quo mortem perimet, quo diabolum vincet, quo omnes potestates inimicas triumpho crucis suae configet, obumbratum protectumque iri.

PL 9, 820D

彼は、あの栄光ある戦いの日、すなわち死を滅ぼし、悪魔に勝ち、自らの十字架の勝利によって敵対するあらゆる権力を釘づけにする日に、自分が覆われ、守られることを知っている。

5

Namque cum ex persona Dei patris dictum de eo antea fuerit: Cum ipso sum in tribulatione (Ps. XC, 15) ; et rursum: Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum, nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non adjiciet nocere ei (Ps. LXXXVIII, 22 et 23) ; quid profecit inimicus Judam ad voluntatem traditionis inspirans?

PL 9, 820D

というのは、父なる神の人格から、彼について前にこう言われていたからである。「私は彼とともに苦難の中にいる」(詩篇90:15)。また、「私の手が彼を助け、私の腕が彼を強くする。敵は彼に対して何も成し遂げず、不義の子は彼を害することを重ねない」(詩篇88:22、23)。では、ユダに裏切りの意志を吹き込んだ敵は、何を成し遂げたのか。

6

Permissum enim corpus passioni est; sed permissa sibi, dominata mors non fuit: Sanctus enim non vidit corruptionem. Et iniquitatis filius cum eum traderet, ad nocendum ei quid adjecit?

PL 9, 820D

体は受難に委ねられた。しかし、死は、自らに委ねられたものを支配しなかった。「聖なる者は朽ち果てを見なかった」からである。また、不義の子は、彼を裏切るときに、彼を害するために何を重ねたのか。

7

Non modo in vitam corpus rediit ex morte, sed etiam ad divinitatis gloriam natura curruptionis absorpta est.

PL 9, 821A

体は死から命へ戻っただけでなく、朽ちること〔底本は curruptionis。corruptionis と読む〕の本性そのものが、神性の栄光へと呑み込まれた。

Pars LXXIII, Caput XII

第LXXIII部 第XII章PL 9, 821A
1

Patri obsequens, etiam voluntatem habet. Quae de sua passione praedicta sunt, optat impleri et in nullo praepediri. --Securus itaque et confidens obumbratum se esse in die belli, etiam hoc precatur: Ne tradas, Domine, a desiderio meo peccatori.

PL 9, 821A

父に従う彼には、意志もある。自らの受難について預言されたことが成就されることを望み、何ものにも妨げられないことを望む。――こうして、戦いの日に自分が覆われることを安心して確信している彼は、さらにこのことも祈る。「主よ、私の願いから外れて罪人に渡すな」。

2

Qui ait: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38) , susceptum opus etiam pro obedientiae obsequela festinat implere; sed ita, ut meminerimus esse in eo voluntatis officium. Vult namque quae Pater voluit.

PL 9, 821A

「私は自分の意志を行うために来たのではなく、私を遣わした者の意志を行うために来た」(ヨハネ6:38)と言う彼は、引き受けた務めを、従順に従うためにも急いで成し遂げようとする。ただし、彼のうちには意志のはたらきがあることを我々が覚えている、という仕方でである。彼は、父が望んだことを望むからである。

3

Id enim quod ait: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui misit me: eum a quo est missus cuique obedit ostendit: non tamen sibi detrahit voluntatem.

PL 9, 821B

「私は自分の意志を行うために来たのではなく、私を遣わした者の意志を行うために来た」と彼が言うことは、自分を遣わし、自分が従う者を示すのであって、自分から意志を取り去るのではない。

4

Omnia ergo quaecumque Patri placita sunt, consummare optat, et universa quaecumque sibi in passione desiderabilia sunt, exsequi properat: ne quid ex his sit, quod praeveniens peccator impediat.

PL 9, 821B

したがって、父に喜ばれたことはすべて、成し遂げることを望み、受難において自分に望ましいことのすべてを、実行することを急ぐ。それらのうち、罪人が先回りして妨げるものが何もないように、である。

5

Desiderio desideravit cum discipulis pascha manducare (Luc. XXII, 15) ; festinato paschae coenam peregit.

PL 9, 821B

彼は、弟子たちと過越を食べることを、切に願った(ルカ22:15)。そして急いで過越の食事を終えた。

6

Desideravit calicem passionis bibere, dicens: Calicem quem Pater meus mihi dedit, non bibam illum (Joan. XVIII, 11) ? quaerentibus se ultro his, qui ad comprehendendum eum venerant, et interrogantibus qui Jesus esset, ingessit (Ibid. 4) .

PL 9, 821B

彼は受難の杯を飲むことを願って、こう言った。「父が私に与えた杯を、私は飲まないだろうか」(ヨハネ18:11)。彼を捕らえに来た者たちが彼を捜し、イエスとは誰かと尋ねたとき、彼は自分から進み出た(ヨハネ18:4)。

7

Scit sibi aceti poculum esse potandum: hoc ut bibat postulat. Magnum in eo, cum bibisset, voluntatis suae fructum capiens, ait: Consummatum est (Id. XIX, 30) : quo in verbo desiderabilis voti gratulatio continetur.

PL 9, 821B

彼は、自分が酢の杯を飲まねばならないことを知っている。それを飲むことを求める。飲み終えたとき、そこに自らの意志の大きな実りを得て言う。「成し遂げられた」(ヨハネ19:30)。この言葉には、望んだ願いへの歓びが込められている。

8

Liberari animam suam a framea in psalmis frequenter oraverat (Ps. XXI, 21) , os non comminuendum significaverat (Exodi XII, 46), sortitu vestem suam obtinendam denuntiaverat (Ps. XXI, 19) .

PL 9, 821C

自分の魂が剣から救い出されるようにと、彼は詩篇の中でしばしば祈っていた(詩篇21:21)。骨が砕かれてはならないことを示し(出エジプト記12:46)、自分の衣がくじで得られることを告げていた(詩篇21:19)。

9

Haec omnia, quae desiderii sui sint, ad prophetiae fidem ut impleantur orat: ne quid ex his peccatori sit potestatis, ne pascham praeveniat quae desiderio desideratur, ne calicem passionis ingerere non audeat (nam ad primam Domini responsionem peccator omnis, qui ad comprehendendum eum venerat, procidit), ne acetum quod potandum est non praesto sit, ne ante quam spiritum emittat, lancea miles latus fodiat, ne frangendi ossis manente adhuc spiritu pateat occasio, ne quid ex prophetia minus fiat, ne aliquid peccatori ex desideriis suis tradatur; sed in se omnia, quae et desiderata sibi et prophetata sunt, impleantur.

PL 9, 821C

これら、自分の願いに属するすべてが、預言の確かさのとおりに成就されるように、彼は祈る。すなわち、罪人にはこれらのうちの何についても権力がないように。切に願われている過越を先回りされないように。受難の杯を差し出すことをあえてしないことがないように(主の最初の答えに、彼を捕らえに来た罪人たちは皆、倒れ伏したのだから)。飲まねばならない酢が用意されていないことがないように。霊を渡す前に、兵士が槍で脇腹を刺すことがないように。霊がまだ残っているうちに、骨を折る機会が開かれないように。預言のうち何かが欠けて成し遂げられないことがないように。罪人に、彼の願いの何かが渡されることがないように。むしろ、自分に望まれ、預言されたすべてが、自分のうちに成就されるように、と。

10

Orat autem de his, non quod implenda non essent, sed ut de se prophetata esse intelligi possint.

PL 9, 822A

彼がこれらについて祈るのは、成就されないであろうからではなく、これらが自分について預言されたものだと理解できるようにするためである。

Pars LXXIII, Caput XIII

第LXXIII部 第XIII章PL 9, 822A
1

Inimici ejus a cogitatis exciderunt.--Cogitaverunt, inquit, adversum me: non derelinquas me, ne quando exaltentur. Multa adversus eum cogitata sunt: sed maxime illud, ut pecunia militibus collata, fama ab his furati corporis venderetur.

PL 9, 822A

彼の敵は、その企てから落ちた。――「彼らは私に逆らって企てた。私を見捨てるな、彼らがいつか高ぶることのないように」と彼は言う。彼に逆らって多くが企てられた。とりわけ、兵士たちに金を渡して、盗まれた体についての噂を、彼らによって売らせることであった。

2

Sed eo in corpore rursus adstante, inanis haec impiae cogitationis meditatio fuit. Non relictus peecatoribus exaltandi se locus ullus est: impletur prophetia.

PL 9, 822A

しかし、その体において彼が再び立ったので、この不敬な企ての目論見は空しくなった。罪人たち〔底本は peecatoribus。peccatoribus と読む〕には、高ぶる場所は何一つ残されていない。預言は成就する。

3

Pendet in ligno vita eorum, aceto ac felle potatur, anima ejus a framea liberatur, os non conteritur, sors super vestem mittitur: nihil e desideriis unigeniti filii Dei peccatori traditur, tertia die resurgit, non relinquitur in inferno nec corruptionem Sanctus videt: et omnia, quae geruntur in Domino, ad confundendas et consternandas impiorum cogitationes, habent in se et rerum praesentium admirabilem efficientiam, et prophetiae indemutabilem veritatem.

PL 9, 822A

彼らの命は木にかかり、酢と胆汁が飲まされ、彼の魂は剣から救い出され、骨は砕かれず、衣にはくじが投げられる。神のひとり子の願いのうち、罪人に渡されるものは何もない。三日目に復活し、冥界に見捨てられず、聖なる者は朽ち果てを見ない。主において起こるすべての事柄は、不敬な者たちの企てを恥じ入らせ、うろたえさせるために、現在の事柄の驚くべき成就と、預言の変わることのない真実とを、自らのうちにもっている。

Pars LXXIII, Caput XIV

第LXXIII部 第XIV章PL 9, 822B
1

Eorum poena. Circuitus contra Christum. --Dehinc sequitur, VERS. 10 et 11: Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos. Cadent super eos carbones ignis, et dejicies eos, in miseriis non subsistent.

PL 9, 822B

彼らの刑罰。キリストに逆らう包囲。――そのあと、続く。「彼らの包囲の頭、彼らの唇の労苦が彼らを覆う。燃える炭火が彼らの上に落ち、汝は彼らを打ち倒す。彼らは惨めさの中に立ち続けられない」(詩篇139:10、11)。

2

Post superiorem sermonem, in quo omnis ad Deum de se fuerat oratio, nunc etiam interventu diapsalmae demutavit ordinem sensus.

PL 9, 822B

すべてが神に向けられ、自分についての祈りであった先の語りのあと、今度はまたディアプサルマが挟まったことで、意味の順序が変わった。

3

Retulit enim se ad peccatorum justissimam poenam, quos primum ipsum illud conventus sui caput, deinde labor labiorum suorum et omne maledictionis opus operiet. Ut enim omnibus sanctis caput Christus est, ita omnibus iniquis caput diabolus est.

PL 9, 822B

というのは、彼は罪人たちへの最も正しい刑罰へと戻ったからである。彼らを覆うのは、まず彼らの集まりのその頭そのもの、次に彼らの唇の労苦とあらゆる呪いの業である。キリストがすべての聖徒の頭であるように、悪魔はすべての不義の者の頭である。

4

Testatur autem frequenter istos impios erga se circuitus Dominus, cum ait: Circumdederunt me gemitus mortis (Psal. XVIII, 5) ; et rursum: Tauri pingues obsederunt me (Ibid. XXI, 13) ; et iterum: Circumdantes circumdederunt me (Ibid. CXVII, 11) ; et statim: Circumdederunt me sicut apes (Ibid. 12) .

PL 9, 822C

主は、この不敬な者たちの自分に対する包囲を、しばしば証言している。「死のうめきが私を取り巻いた」(詩篇18:5)、また「肥えた雄牛たちが私を囲んだ」(詩篇21:13)、さらに「取り巻いて、彼らは私を取り巻いた」(詩篇117:11)、そしてすぐに「蜂のように私を取り巻いた」(詩篇117:12)と言うときである。

5

Quod autem principe diabolo haec gesta sint, testantur Evangelia, cum dicunt: Et immisit se diabolus in cor Judae, ut traderet eum (Joan. XIII, 2) . Laboratum est autem multa voce populi, cum clamatum est: Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21) .

PL 9, 822C

これらが頭である悪魔のもとで行われたことは、福音書が証言している。「そして悪魔はユダの心に入り込み、彼を裏切らせようとした」(ヨハネ13:2)。また、民の大きな声によって労苦がなされた。「十字架につけよ、十字架につけよ」と叫ばれたときである(ルカ23:21)。

6

Operiet igitur eos caput circuitus, et labor labiorum eorum, ut cum alii immortalitatis gloria induentur, illi impietatis suae pudore et damnatione diaboli operiantur.

PL 9, 822C

それゆえ、包囲の頭と、彼らの唇の労苦が彼らを覆う。それは、ほかの者たちが不死の栄光をまとうのに対して、彼らは自らの不敬の恥と悪魔の断罪に覆われるためである。

7

Et quae ea damnatio esset qua operirentur, adjecit: Cadent super eos carbones ignis, super terram dejicies eos, in miseriis non subsistent.

PL 9, 822D

そして、彼らが覆われる断罪とはどのようなものかを、彼はこう付け加えた。「燃える炭火が彼らの上に落ち、汝は彼らを地の上に打ち倒す。彼らは惨めさの中に立ち続けられない」。

8

Haec impiorum operimenta sunt, haec irreligiosorum aeterna vestis est: ut adversus decidentes carbones et ingruentes miserias non subsistentes, tali cum ipso circuitus sui capite et labore labiorum damnationis suae onere deprimantur.

PL 9, 822D

これが不敬な者たちの覆いであり、これが敬虔を欠く者たちの永遠の衣である。すなわち、降り注ぐ炭火と押し寄せる惨めさに対して立ち続けられず、自らの包囲の頭、唇の労苦とともに、自らの断罪の重荷に押しつぶされる、ということである。

Pars LXXIII, Caput XV

第LXXIII部 第XV章PL 9, 823A
1

Judae proditoris nequitia. --Tenuit autem etiam nunc eum ordinem, quo in superioribus usus est, ut cum in pluribus populum ostendat, nunc in uno Judam significare videatur, dicens, VERS. 12: Vir linguosus non dirigetur super terram: virum injustum mala capient in interitu.

PL 9, 823A

裏切り者ユダの悪。――彼は今もなお、前に用いた順序を保っている。多くの者において民を示しながら、今は一人においてユダを指していると見える。こう言うのである。「おしゃべりな男は地の上で正されない。不義の男を、悪が滅びにおいて捕らえる」(詩篇139:12)。

2

In linguoso anceps et dubium et fallax os proditoris ostenditur, qui, sero criminis sui scelere comperto, laqueo se a vita et fide profugus suspendit.

PL 9, 823A

おしゃべりな者において、裏切り者の口が、二心があり、疑わしく、偽りのあるものとして示される。彼は、自分の罪の悪を遅れて悟ると、命からも信仰からも逃れて、縄で首をくくった。

3

Nihil enim directum in eo, nihil simplex, nihil absolutum fuit: fur antea, dehinc proditor, postremo ipse in se dignus ultor (Job. XII, 4) ; nunc mulierem effuso in caput Domini unguento damni inutilis arguens, nunc Judaeis omnes Domini aditus et egressus nuntians, nunc de pretio justi sanguinis paciscens (Matth. XXVI, 15) ; linguosus semper, semper in verbis, ut in eum prophetae dictum competenter aptetur: De multiloquio non effugies peccatum (Prov. X, 19) .

PL 9, 823A

実際、彼には、まっすぐなものも、素直なものも、完全なものも何もなかった。初めは盗人、次に裏切り者、最後には自分自身にふさわしい復讐者となった(ヨブ記12:4)。あるときは、主の頭に香油を注いだ女を、無益な損失のかどで責め、あるときは、主の出入りのすべてをユダヤ人たちに告げ、あるときは、義なる血の値段を取り決めた(マタイ26:15)。いつもおしゃべりで、いつも言葉の中にいた。それゆえ、彼について言われた預言者の言葉が、彼にふさわしく当てはまる。「多くの言葉から、汝は罪を逃れない」(箴言10:19)。

4

Hic ergo in hoc multiloquio suo peccator non directus in vitam est, neque rectum fidei iter tenuit; sed, ut dignum est, mala eum in interitu ceperunt. Impius in Deum cum fuisset, postea in semet quoque ipsum impius mansit.

PL 9, 823B

こうして、この者は、そのおしゃべりのうちで、罪人であり、命へと正されず、信仰の正しい道も保たなかった。そして、ふさわしいことに、悪が彼を滅びにおいて捕らえた。神に対して不敬であったのち、ついには自分自身に対しても不敬なままであった。

5

Fur pecuniae, venditor sanguinis justi, proditor Dei, et quantum in se est, parricida, nec vitae veniam potuit habere, nec mortis.

PL 9, 823B

金の盗人、義なる血を売る者、神を裏切る者、そして自分にできる限りでは親殺しであった彼は、命の赦しも、死の赦しも得ることができなかった。

Pars LXXIII, Caput XVI

第LXXIII部 第XVI章PL 9, 823C
1

Paupertas Christi. Vindicari proprie non convenit Christo, sed servis ejus. --Non nescius itaque hujus vindictae suae unigenitus Deus est; ait enim, VERS. 13: Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum. Pauper Dominus secundum hominem est.

PL 9, 823C

キリストの貧しさ。自分のために報復がなされることは、本来キリストにではなく、その僕たちにふさわしい。――こうして、神のひとり子は、自らのためのこの報復を知らないわけではない。彼はこう言うからである。「私は、主が貧しい者の裁きと乏しい者たちの復讐をなすことを知った」(詩篇139:13)。主は、人としては貧しい。

2

Paupertavit enim se, secundum Apostolum, ut nos locupletaremur, cui in saeculi rebus nihil nisi corpus fuit (II Cor. VIII, 9) . Hujus enim salutis causa nasci inops voluit ex virgine: non pecuniam, non agrum, non pecus coelorum Dominus elegit.

PL 9, 823C

というのは、使徒によれば、彼は我々が豊かになるために自らを貧しくし、世の事柄においては体のほか何ももたなかったからである(二コリント8:9)。この救いのために、彼は貧しい者としておとめから生まれることを望んだ。天の主は、金も、畑も、家畜も選ばなかった。

3

Pauper ergo in homine tantum suo fuit, sed non solum judicium inopis, sed et vindictam pauperum Dominus faciet. Judicium inopis referri ad damnationem eorum, qui injusti in Domimum exstiterunt, oportet.

PL 9, 823C

こうして、彼が貧しかったのは、自分の人としての性質においてだけであった。しかし、主は貧しい者の裁きだけでなく、乏しい者たちの復讐もなす。貧しい者の裁きは、主〔底本は Domimum。Dominum と読む〕に対して不義であった者たちの断罪に関係づけられるべきである。

4

Convenit enim eos secundum judicium, non secundum vindictam judicari. Inferioris naturae est, qui debeat vindicari. Vindicantur caeteri pauperes, id est, qui Dominum exemplo passionis secuti sunt, qui ex contemptu saeculi et pecuniae pauperes fuerunt.

PL 9, 823C

というのは、彼らは復讐によってではなく、裁きによって裁かれるのがふさわしいからである。自分のために報復がなされねばならないのは、より低い本性の者である。報復がなされるのは、ほかの貧しい者たちのため、すなわち、受難の手本によって主に従った者たち、世と金を軽んじて貧しくなった者たちのためである。

5

Fit ergo judicium inopis, cum ob passionem Domini impii judicantur. Pauperes vero vindicantur, quorum sub ara occisorum sanguis clamat, vindictam in impios postulans (Apoc. VI, 9) : qui quotidie in gloria martyrii manentes, Dei nomini confitentur.

PL 9, 823D

したがって、貧しい者の裁きは、主の受難のゆえに不敬な者たちが裁かれるときに行われる。他方、貧しい者たちのためには報復がなされる。祭壇の下で殺された彼らの血は、不敬な者たちへの復讐を求めて叫ぶ(黙示録6:9)。日々、殉教の栄光のうちにとどまりながら、彼らは神の名に告白している。

Pars LXXIII, Caput XVII

第LXXIII部 第XVII章PL 9, 824A
1

Et sermo ipse, quo psalmus clauditur, ita loquitur, VERS. 14: Attamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum facie tua. Justorum confessio potest etiam corporalis videri, quia plures in carne adhuc licet positi, Dei nomini confitentur.

PL 9, 824A

そして、詩篇を締めくくる言葉そのものが、こう語る。「それでも、義人たちは汝の名に告白し、正しい者たちは汝の顔のもとに住む」(詩篇139:14)。義人たちの告白は、体に関わるものにも見えうる。なお肉のうちに置かれた多くの者が、神の名に告白しているからである。

2

Recti autem habitantes cum facie Dei, nihil in se corporale retinere intelliguntur. Natura enim carnis Dei non patitur aspectum, ipso dicente: Nemo videbit hominum faciem meam, et vivet (Exod. XXXIII, 20) .

PL 9, 824A

しかし、神の顔のもとに住む正しい者たちは、自らのうちに体に属するものを何も保っていないと理解される。肉の本性は、神の姿を見ることに耐えないからである。彼自身がこう言っている。「人は、私の顔を見て生きることはできない」(出エジプト記33:20)。

3

Hoc jam coelestium est, et transformatorum, et terrenam corruptionem coelesti incorruptione mutantium: quos jam divinitatis honore claros, conregnaturos ipse Deo patri tradet in regnum Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 824A

これはすでに、天に属する者たち、変えられた者たち、地上の朽ちることを天の朽ちなさに変える者たちのことである。彼らをすでに神性の栄誉に輝く者として、共に王となるべく、我々の主イエス・キリスト自身が、父なる神に王国として引き渡す。彼は世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars LXXIV, Prooemium

第LXXIV部 冒頭PL 9, 824B
1

Domine, clamavi ad te, exaudi me: intende voci orationis meae, cum clamavero (Infra, dum clamabo) ad te. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (His praemittitur, Domine). Elevatio (allevatio) manuum mearum sacrificium vespertinum.

PL 9, 824B

主よ、私は汝に叫んだ。私に聞け。私が汝に叫ぶとき(下では「私が叫ぶあいだ」)、私の祈りの声に心を向けよ。私の祈りが、汝の前で香のように向けられるように(これに先立って「主よ」が置かれる)。私の手を上げること(別本では「持ち上げること」)は、夕べのいけにえである。

2

Pone Domino custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis. Non declines cor meum in verba mala (malitiae), ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem: et non combinabo cum electis eorum.

PL 9, 824B

主よ、私の口に見張りを置き、私の唇に取り囲む戸を置け。私の心を悪の言葉(別本では「悪意の言葉」)に傾けるな。罪における言い訳を弁明するために、不義を行う人々とともに。そして私は、彼らの選ばれた者たちと組まない。

3

Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.

PL 9, 824B

義人は憐れみをもって私を矯正し、私を叱責する。しかし、罪人の油が私の頭を肥やさないように。

4

Quoniam adhuc (et) oratio mea in beneplacitis eorum; absorpti sunt continuati petrae judices eorum, Audientur (audient) verba mea, quoniam potuerunt: sicut crassitudo terrae eruptum est super terram.

PL 9, 824B

なぜなら、私の祈りはなお(別本では「そして」)彼らの好むところの中にあるからである。彼らの裁き人たちは、岩に結び合わされて呑み込まれた。私の言葉は聞かれる(別本では「聞く」)。それができたからである。土の厚みが地の上に溢れ出たように。

5

Dissipata sunt ossa nostra secus infernum; quoniam ad te, Domine, oculi mei: in te speravi, non auferas animam meam. Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et scandalis operantium iniquitatem.

PL 9, 824C

我々の骨は冥界のそばに散らされた。なぜなら、主よ、私の目は汝に向かっているからである。私は汝に望みを置いた。私の魂を取り去るな。私に対して彼らが立てた罠と、不義を行う者たちのつまずきから、私を守れ。

6

Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 824C

罪人たちは彼の網の中に落ちる。私はただ一人である、私が通り過ぎるまで。詩篇の講解。

Pars LXXIV, Caput I

第LXXIV部 第I章PL 9, 824C
1

Oratio, etsi tacita, per fidem clamat. --Omnium sanctorum fidelis oratio, clamor est Deo: fide enim ad eum, non vocis clamore clamatur (Psal. CXVIII, n. 1 et 2) .

PL 9, 824C

祈りは、たとえ声にならなくても、信仰によって叫ぶ。――すべての聖徒たちの信仰ある祈りは、神への叫びである。神への叫びは、声の叫びによってではなく、信仰によってなされるからである(詩篇118の講解、第1節と第2節を見よ)。

2

Moyses instante Aegyptiorum rege moestus stabat in littore: sed tacente licet eo, excelsae mentis fidelem orationem Dominus audivit, dicens: Quid proclamas ad me (Exod. XIV, 15) ?

PL 9, 824C

モーセは、エジプト人の王が迫るとき、悲しんで岸に立っていた。しかし彼が黙っていたにもかかわらず、主は、高き心の信仰ある祈りを聞き、こう言った。「なぜ私に向かって叫ぶのか」(出エジプト記14:15)。

3

Martyrum quoque sanguis voce corporis caret; sed indignitas necis eorum Deo clamor est, ipso Domino de Abel ad Cain dicente: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me (Gen. IV, 10) .

PL 9, 824C

殉教者たちの血もまた、体の声を欠いている。しかし、彼らの死の不当さは神への叫びである。主自身がアベルについてカインに言っている。「汝の兄弟の血の声が、私に向かって叫んでいる」(創世記4:10)。

4

Sic et sub ara Dei Martyrum animae proclamare scribuntur, magna voce dicentes: Quousque Dominus sanctus et verus non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus in terra (Apoc. VI, 10) ?

PL 9, 824D

同じように、神の祭壇の下で殉教者たちの魂が大声で叫んでいると書かれている。「聖なる真実な主よ、いつまで、地に住む者たちに対して我々の血を裁かず、報復しないのか」(黙示録6:10)。

5

Si igitur non humilia, nec terrena, nec corporalia fidei spiritu oremus; tacens licet oratio nostra, Deo clamor est. Atque ideo Propheta totus ad Deum spiritu orationis intentus, ita coepit, VERS. 1: Domine clamavi ad te, exaudi me.

PL 9, 824D

それゆえ、もし我々が信仰の霊において、低いことも、地上のことも、体のことも祈らないなら、我々の祈りは、たとえ黙していても、神への叫びである。だから預言者は、祈りの霊のうちに全身で神へと向かい、こう始めた。「主よ、私は汝に叫んだ。私に聞け」(詩篇140:1)。

6

Et ut clamorem istum non vocis, sed fidei doceret esse; adjecit: Intende voci orationis meae, dum clamabo ad te. Clamor etiam invitis nobis penetrat in auditum, ac se sponte in aures nostras vi contentae vocis immittit.

PL 9, 825A

そして、この叫びが声のものではなく、信仰のものであることを教えるために、こう付け加えた。「私が汝に叫ぶあいだ、私の祈りの声に心を向けよ」。叫びは、我々が望まなくても耳に入り込み、張り上げた声の力によって、自ずと我々の耳の中へ押し入る。

7

Sed quia Propheta non tali clamore clamat, orat ut clamante se Deus in vocem orationis intendat: per id namque quod intenditur, fidei inspectio est, non clamoris auditio.

PL 9, 825A

しかし、預言者はそのような叫びで叫ぶのではないので、自分が叫ぶとき、神が祈りの声に心を向けるようにと祈る。心が向けられるということは、信仰を見ることであって、叫びを聞くことではないからである。

8

Id enim quod interius est, intenditur: caeterum clamorem corporalem intendi non necesse est, per semetipsum omnem sensum aurium occupantem.

PL 9, 825A

実際、心を向けられるのは内にあるものである。体の叫びは、それ自体であらゆる耳の感覚を占めるので、心を向けられる必要がない。

Pars LXXIV, Caput II

第LXXIV部 第II章PL 9, 825B
1

Oratio pura. Incensi natura et compositio. Significat orationum quatuor genera, vel ex quatuor elementis hostiam laudis Deo offerri. --Dehinc sequitur, VERS. 2: Domine, dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.

PL 9, 825B

清い祈り。香の本性と調合。祈りの四つの種類を示し、あるいは四つの元素から賛美のいけにえが神に捧げられることを示す。――そのあと、続く。「主よ、私の祈りが、汝の前で香のようにまっすぐ向けられるように」(詩篇140:2)。

2

Quorum pura et recta et sincera oratio est, hi dicere poterunt, Dirigatur oratio mea: caeterum si externarum cogitationum interventu depravabitur, non dirigetur. Sed quod ait, Dirigatur ut incensum; intelligendum est quid sibi velit comparatio proposita incensi.

PL 9, 825B

その祈りが清く、正しく、偽りのない人々は、「私の祈りがまっすぐ向けられるように」と言うことができる。しかし、もし外からの思いが挟まって曲げられるなら、まっすぐ向けられない。しかし、「香のようにまっすぐ向けられるように」と言うからには、提示された香の比較が何を意味するのかを理解しなければならない。

3

Et primum natura incensi ea est, ut in altum se de humilibus extollat, spirans optime, et sese nobis in sensum suaveolentiae immittens.

PL 9, 825B

まず、香の本性は、低いところから高みへと自らを持ち上げ、たいそう良く香り、香りの感覚となって我々の中に入り込むことである。

4

Hinc ex quatuor odoratissimis generibus in maximam subtilitatem comminutis componitur, stacte, onyche, galbano, thure: quae omnia haec in formam orationum fidelium constituta esse, beati Joannis Apocalypsis ostendit, cum ait: Et illi quidem viginti quatuor seniores prociderunt ante Agnum, habentes quisque citharam et phialas aureas plenas odoribus, qui (al. quae) sunt orationes sanctorum.

PL 9, 825B

そこで、香は、きわめて細かく砕かれた四種の最も香り高い物、すなわちスタクテ、オニュクス、ガルバヌム、乳香から調合される。これらすべてが信仰者たちの祈りの形に定められていることを、幸いなるヨハネの黙示録が示している。こう言うときである。「そして、二十四人の長老たちが小羊の前にひれ伏した。それぞれ竪琴と、香で満ちた金の鉢を持っていた。それは(別本では「それらは」)聖徒たちの祈りである」。

5

Quatuor autem genera orationum Apostolus esse significat, ad Timotheum scribens: Exhortare ergo primo omnium fieri precationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones (I Tim., II, 1) .

PL 9, 825C

祈りの種類が四つであることは、使徒がテモテに書き送って示している。「それゆえ、まず第一に、願い、祈り、とりなし、感謝がなされるよう勧める」(一テモテ2:1)。

6

Humilitatis nostrae est deprecari, magnificentiae Dei est orari, fidei est postulare, confessionis et laudis est gratulari.

PL 9, 825C

へりくだった我々にふさわしいのは懇願すること、神の壮大さにふさわしいのは祈られること、信仰にふさわしいのは求めること、告白と賛美にふさわしいのは感謝することである。

7

Et forte quatuor illa genera odorum ad unum thymiama ex partibus subtilissimis comparata, singulis quoque generibus poterunt consummandae orationis aptari.

PL 9, 825C

そして、おそらく、あの四種の香りは、最も細かい部分から一つの香料に調えられるとき、一つ一つの種類も、完全な祈りに当てはめることができるだろう。

8

Quamquam speciem quatuor elementorum, horum quatuor odorum natura et species significare videatur: ut thus quod perlucidum est spiritui comparetur, stacte vero aquis, galbanum et onyx terrae et igni: ut per haec omnium quae in coelo et infra coelum et in terra et in aquis sint, placita Deo incensi modo haec offeratur laudis oratio.

PL 9, 825C

もっとも、これら四つの香りの本性と種類は、四つの元素の種を示すと見える。すなわち、透き通った乳香は霊〔すなわち大気〕に、スタクテは水に、ガルバヌムとオニュクスは土と火に、たとえられる。こうして、これらを通して、天にあるもの、天の下にあるもの、地にあるもの、水にあるものすべてのうちから、神に喜ばれるこの賛美の祈りが、香のようにして捧げられる。

9

Sed haec his, quos profundioris scientiae cognitio delectat, relinquamus: nobis sufficit prophetica atque apostolica auctoritas, quae et incensum orationes esse significat, et orationes deprecatur dirigi ut incensum.

PL 9, 825D

しかし、これらは、より深い知識の認識を喜ぶ人々に任せておこう。我々には、預言と使徒の権威で十分である。それは、香が祈りであることを示し、また祈りが香のようにまっすぐ向けられるようにと祈っている。

Pars LXXIV, Caput III

第LXXIV部 第III章PL 9, 826A
1

Manuum elevatio et extensio quid differant. --Sed qui deprecatus est orationem suam dirigi ut incensum, etiam illud post haec ait: Allevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

PL 9, 826A

手を上げることと手を伸ばすこととは、どう違うのか。――しかし、自分の祈りが香のようにまっすぐ向けられるようにと願った者は、そのあとさらにこう言う。「私の手を上げることは、夕べのいけにえである」。

2

Plurimis locis (In Ps. LXII, n. 7) tractavimus, in allevatione manuum excelsi operis officium monstrari: ut cum Moyses elevatis manibus stare praeceptus est, populo in allevatione et demissione manuum suarum vel victore vel victo.

PL 9, 826A

手を上げることには高き業の務めが示されていると、我々は多くの箇所で論じた(詩篇62の講解、第7節を見よ)。たとえば、モーセは手を上げて立つようにと命じられ、民は、彼が手を上げ下ろしするたびに、勝ったり負けたりした。

3

Apostolus quoque orantes jubet elevare manus puras (I Tim. II, 8) . Et cum ait: Sine ira et contentione (Ibidem); non habitum orandi constituit, sed praescriptum divinae operationis adjecit.

PL 9, 826A

使徒もまた、祈る者に清い手を上げるよう命じている(一テモテ2:8)。そして、「怒りと争いなしに」(一テモテ2:8)と言うとき、祈りの姿勢を定めたのではなく、神の業の定めを付け加えたのである。

4

Denique Dominus per Esaiam (Esa. I, 15) prophetam orationes impiorum improbans, ita locutus est; Si extendatis manus, avertam oculos meos a vobis, non utique si elevetis, sed si extendatis manus; quia habitus orandi in manibus extendendis est, perfecti autem operis efficientia est in elevandis.

PL 9, 826A

また、主は預言者イザヤを通して、不敬な者たちの祈りを退けて、こう語った。「もし汝らが手を伸ばすなら、私は汝らから私の目をそらす」(イザヤ1:15)。手を上げるならではなく、手を伸ばすならである。祈りの姿勢は手を伸ばすことにあるが、完成された業の成就は手を上げることにあるからである。

Pars LXXIV, Caput IV

第LXXIV部 第IV章PL 9, 826B
1

Vespertinum sacrificium quid. --Manuum ergo elevatio, sacrificium vespertinum est. Non enim sanguine et holocaustis nos, in quos consummatio saeculorum devenit, sacrificamus Deo.

PL 9, 826B

夕べのいけにえとは何か。――それゆえ、手を上げることは夕べのいけにえである。世々の終わりが至った我々は、血と焼き尽くすいけにえによって神に犠牲を捧げるのではない。

2

Sed quod sacrificium vespertinum placitum sit, audiamus Dominum in Evangeliis dicentem: Venite, benedicti Patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi.

PL 9, 826B

むしろ、夕べのいけにえが喜ばれるものであることは、福音書で主が言うのを聞こう。「来よ、私の父に祝福された者たちよ。世界の基が据えられたときから汝らのために備えられた王国を受け継げ。」

3

Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et suscepistis me; infirmus et visitastis me; in carcere fui, et liberastis me (Matth. XXV, 34 et seqq.) .

PL 9, 826B

「私が飢えたとき、汝らは私に食べさせ、渇いたとき、私に飲ませ、旅人であったとき、私を迎え、病んだとき、私を訪ね、牢にいたとき、私を解き放ったからである」(マタイ25:34以下)。

4

Et respondentibus illis quod numquam his officiis humanae necessitatis eguisset, ait: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus minimis, mihi fecistis (Ibidem, 40). Hoc sacrificium vespertinum, id est, temporum novissimorum est.

PL 9, 826B

そして、彼らが、人の必要のこのような務めを彼が必要としたことは決してなかったと答えたとき、彼はこう言った。「アーメン、私は汝らに言う。これらのいと小さい兄弟たちの一人にしたかぎり、それは私にしたのである」(マタイ25:40)。これが夕べのいけにえ、すなわち終わりの時のいけにえである。

5

In hoc manus elevandae sunt: quia istius modi orationibus, jam ab initio mundi, benedictis Dei regni coelestis praeparata possessio est.

PL 9, 826C

この中で手を上げねばならない。このような祈りに対して、すでに世界の初めから、神の祝福された者たちに天の王国の所有が備えられているからである。

Pars LXXIV, Caput V

第LXXIV部 第V章PL 9, 826C
1

Linguae lapsus et remedia. --Sed meminit propheta, praeter clamorem fidei, praeter orationem quae dirigenda est ut incensum, et praeter elevationem manuum in qua sacrificium vespertinum est, et aliud sibi adhuc opus consummandae in se justificationis optandum.

PL 9, 826C

舌の過ちと、その治療。――しかし預言者は、信仰の叫びのほか、香のようにまっすぐ向けられねばならない祈りのほか、そして夕べのいけにえがある手を上げることのほかに、自らのうちに義を成し遂げるための、さらに別の業を望まねばならないことを心にとめている。

2

Dicti scilicet hujus evangelici memor, Ex verbis tuis justificaberis, aut ex verbis tuis condemnaberis (Matth. XII, 37) ; recolens quoque de omni se verbo otioso rationem in die judicii redditurum (Ibid. 36) , necessario deprecatus est, dicens, VERS. 3: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis.

PL 9, 826C

すなわち、この福音書の言葉を思い起こして。「汝は汝の言葉によって義とされ、汝の言葉によって罪に定められる」(マタイ12:37)。また、あらゆる無駄な言葉について、裁きの日に釈明せねばならないことを思い返して(マタイ12:36)、彼は必然的にこう祈った。「主よ、私の口に見張りを置き、私の唇に取り囲む戸を置け」(詩篇140:3)。

3

Non levem custodiam ori orat apponi, ostium scilicet circumstantiae: ut custodia illa non observatio sit aliqua, sed claustrum.

PL 9, 826D

彼は、口に軽くはない見張り、すなわち取り囲む戸が置かれることを祈っている。その見張りが、単なる何らかの見守りではなく、閉ざすものであるためである。

4

Periculosus enim linguae et promptissimus lapsus est: et ex ea maledictum, mendacium, perjurium, obtrectatio motu facili et aditu patenti efferuntur. Oremus ergo nobis circumstantiae ostium.

PL 9, 826D

舌の過ちは危険で、きわめて起こりやすい。そこから、呪い、偽り、偽りの誓い、中傷が、たやすい動きと開かれた通路によって出て来る。だから我々は、自分たちに取り囲む戸を祈ろう。

5

In eo enim libro, qui nobiscum Salomonis inscribitur, apud Graecos autem atque Hebraeos Sapientia Sirach habetur, ita monemur: Ecce circumvalla possessionem tuam spinis, argentum et aurum tuum constitue, et ori tuo fac ostium et seram, et verbis tuis jugum et mensuram (Eccli. XXVIII, 28 et 29) .

PL 9, 826D

ソロモンの書と我々のもとで表題が付けられている書、ギリシア人とヘブライ人のもとではシラの知恵とされている書において、我々はこう戒められている。「見よ、汝の所有を茨で囲め。汝の銀と金を定めよ。汝の口には戸と閂を作り、汝の言葉には軛と量りを作れ」(集会の書28:28、29)。

6

Et ostium et seram ori jussit apponi: ne verbis esset facilis egressus. Iisdem autem verbis jugum mensuramque constituit: ut rationis jugo subdita, librata per mensuram moderatione penderent.

PL 9, 827A

口に戸と閂を置くよう命じたのは、言葉の出口がたやすくならないためである。その同じ言葉に軛と量りを定めたのは、言葉が理性の軛に服し、量りによって釣り合いをとられて、節度のうちに重みをもつためである。

Pars LXXIV, Caput VI

第LXXIV部 第VI章PL 9, 827A
1

Cor pravum qui delictis excusationes perquirat, praesertim haeresi. --Tendit adhuc propheta ad justitiae perfectionem.

PL 9, 827A

罪に言い訳を探し求める曲がった心。とくに異端において。――預言者は、なお義の完成をめざしている。

2

Namque post fidei clamorem, post orationem, post opera, post ostium oris, consummari se quoque officio cordis orat, dicens, VERS. 4: Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem.

PL 9, 827A

というのは、信仰の叫びのあと、祈りのあと、業のあと、口の戸のあと、彼は心の務めによっても自らが成し遂げられるよう祈って、こう言うからである。「私の心を悪意の言葉に傾けるな。罪における言い訳を弁明するために、不義を行う人々とともに」(詩篇140:4)。

3

Cum ex innocentiae ac justitiae studiis in vitiosam voluntatem decidimus, tum cor nostrum in mala verba declinat; non ut peccatum excusemus (omne enim peccatum inexcusabile est), sed ut excusationes excusemus.

PL 9, 827B

我々が無垢と義への熱心から悪徳の意志へと堕ちるとき、我々の心は悪い言葉へ傾く。それは罪を言い訳するためではなく(あらゆる罪は言い訳のできないものだからである)、言い訳を言い訳するためである。

4

Crimen enim caedis, atque adulterii, et talium caeterorum, per naturam atque indignitatem facti inexcusabile est.

PL 9, 827B

殺害や姦淫、そのほかこのような罪は、その行いの本性と卑しさによって、言い訳のできないものである。

5

Sed qui in eo deprehensus erit, non dicet: Adulterium aut caedes non habet crimen: sed dicet, Mulier importuna, incontinens, adblandiens pellexit, et in voluptatem coegit.

PL 9, 827B

しかし、その罪で捕らえられる者は、「姦淫や殺害は罪ではない」とは言わず、こう言うだろう。「執拗で節度のない女が、甘言で誘い、快楽へと追い込んだ」。

6

Vel alius ille dicet, Conviciis movit iram, injuriis armavit dolorem, casus litis caedem peregit. In haec verba cor sese, postquam ab eo peccatum est, declinat: ut per excusationes peccati quod admisit, se excuset.

PL 9, 827B

あるいは別のある者は、こう言うだろう。「罵りが怒りを動かし、侮辱が憤りを武装させ、争いのなりゆきが殺害を成し遂げた」。心は、罪が犯されたあと、これらの言葉へと傾く。自分が犯した罪の言い訳を通して、自分を弁明するためである。

7

Cor autem rectum atque purum in haec verba excusationum non declinat: sed manet inviolatum atque constans, sine solicitudine verborum ad excusandas excusationes quaerendorum, cum vitae innocentia peccati excusatione non egeat.

PL 9, 827B

しかし、正しく清い心は、こうした言い訳の言葉へは傾かない。無傷で揺るぎなくとどまり、言い訳を弁明するための言葉を探す思い煩いをもたない。生涯の無垢は、罪の言い訳を必要としないからである。

8

Et haec quidem in corporalibus rebus ita sunt. In his vero, quae spiritalia existimantur, id est, in haereseos doctrina, incredibile est quo cordis labore, qua verborum exquisitione excusationes suas haeretici excusent.

PL 9, 827C

体に属する事柄においてはこのとおりである。しかし霊的と考えられる事柄、すなわち異端の教えにおいては、異端者たちが自分たちの言い訳を弁明するために、どれほどの心の労苦と言葉の探求を費やすか、信じがたいほどである。

9

In quae omnia ne declinetur cor suum; justus exposcit: ne per hanc declinati cordis ad excusandas excusationes necessitatem, cum electis eorum combinetur.

PL 9, 827C

義人は、その心がこれらすべてへ傾かないようにと求める。それは、この傾いた心が言い訳を弁明する必要に迫られて、彼らの選ばれた者たちと結び合わされることのないようにするためである。

Pars LXXIV, Caput VII

第LXXIV部 第VII章PL 9, 827C
1

Binarius numerus male sonat. -- Et non combinabo, inquit, cum electis eorum, Combinari cum electis iniquorum non vult propheta.

PL 9, 827C

二という数は悪い響きをもつ。――「そして私は彼らの選ばれた者たちと組まない」と彼は言う。預言者は、不義の者たちの選ばれた者たちと組み合わされることを望まない。

2

Meminit enim numerum hunc rebus immundis deputatum, cum ad Noe de recondendis in arca animalibus constituitur praeceptum (Gen. VII, 2) : A pecoribus autem mundis induces ad te septem et septem, et a pecoribus immundis bina et bina.

PL 9, 828A

というのは、彼は、この数が汚れたものに割り当てられていることを覚えているからである。ノアに、方舟に収める動物について掟が定められたとき(創世記7:2)、「清い家畜からは七つずつ、汚れた家畜からは二つずつを、汝のもとへ連れて来よ」とある。

3

Est et majus adhuc et absolutius inutilis hujus numeri exemplum. Dominus enim noster Jesus Christus omnes immunditias nostras et peccata nostra auferens, fecit secundum Apostolum utrumque unum (Ephes. II, 14) ; et secundum eumdem, ut duos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem, ut reconciliaret ambos Deo in corpore uno, internum scilicet hominem et externum fecit unum (Ibid. 15) .

PL 9, 828A

さらに、この役に立たない数について、より大きく完全な例がある。我々の主イエス・キリストは、我々のあらゆる汚れと罪を取り去って、使徒によれば、二つのものを一つにした(エフェソ2:14)。また同じ使徒によれば、平和をつくり、二つのものを自分のうちに一つの新しい人へと造り、一つの体において二つを神と和解させるために、内なる人と外なる人を一つにした(エフェソ2:15)。

4

Non ergo combinamur, sed unimur: quia unitas fidei est, at vero combinatio consortium factionis.

PL 9, 828A

それゆえ、我々は組み合わされるのではなく、一つにされる。信仰の一致があるのであって、組み合わせとは徒党の結びつきである。

Pars LXXIV, Caput VIII

第LXXIV部 第VIII章PL 9, 828B
1

Misericordia in delinquentes utendum, sed justa. --Non modo autem non combinari se propheta cum electis iniquorum non optat; sed etiam, quia homini errare debitum est, si quid forte secus et humanitus gesserit, corripi se a justo in misericordia et argui mavult.

PL 9, 828B

過ちを犯す者たちには憐れみを用いねばならないが、それは正しいものでなければならない。――預言者は、不義の者たちの選ばれた者たちと組み合わされないことを望むだけでなく、さらに、人は誤ることが定めであるので、もし何かを、たまたま別様に、人間的に行ったなら、義人によって憐れみをもって矯正され、咎められることを好む。

2

Formam namque in se naturae nostrae infimitatisque constituit. Plures etenim nostrum, cum lapsi fuerint, cum erraverint; emendari se justae misericordiae arguitione fastidiunt: et combinari malunt peccatoribus, quam per justorum correptionem ad poenitentiam retorqueri.

PL 9, 828B

実際、彼は自らのうちに、我々の本性と弱さ〔底本は infimitatis。infirmitatis と読む〕の型を定めている。なぜなら、我々の多くは、過ち、誤ったとき、正しい憐れみの咎めによって矯正されることをいとい、義人たちの矯正によって悔い改めへと引き戻されるよりも、罪人たちと組み合わされることを選ぶからである。

3

Tenuit autem egregie rationem veri propheticus sermo, dicens, VERS. 5: Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me. Est enim misericordiae modus: et miserandi adhibenda justitia est.

PL 9, 828B

預言者の言葉は、真実の道理を見事に保っている。こう言うからである。「義人は憐れみをもって私を矯正し、私を叱責する」(詩篇140:5)。憐れみには節度があり、憐れむにあたっては義を用いねばならないからである。

4

Dolor quidem potest esse erga eos, quorum crimina gravia sunt; sed misericordiae locus nullus est.

PL 9, 828C

重い罪をもつ者たちに対しては、悲しみはありうる。しかし、憐れみの余地はまったくない。

5

Misericordia enim se ad veniam de Deo orandam his quae sunt gesta deflectit: caeterum veniam praestare illicitis, non est misericordiam praestare, sed justitiam misericordiae non tenere.

PL 9, 828C

というのは、憐れみとは、なされたことについて神から赦しを祈るほうへと向かうものだからである。しかし、許されないことに赦しを与えることは、憐れみを与えることではなく、憐れみにおいて義を保たないことである。

6

Quam rationem diligentissime apostolus Joannes retinuit, dicens: Si quis scit fratrem suum delinquere, sed non ad mortem; petat, et dabit illi Deus vitam. Est enim peccatum ad mortem, sed non pro eo dico (I Joan. V, 16) .

PL 9, 828C

使徒ヨハネはこの道理をきわめて注意深く保った。こう言っている。「もし自分の兄弟が、死に至らない罪を犯しているのを知る者がいれば、願え。そうすれば神は、その者に命を与える。死に至る罪がある。しかし、それについて私は願えとは言わない」(一ヨハネ5:16)。

7

Quod autem justus in misericordia corripere atque arguere eum qui lapsus sit debeat, beatus Paulus docet, dicens: Fratres, et si praeventus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui estis spiritales, consummate eum in spiritu lenitatis (Gal. V, 1) .

PL 9, 828C

また、義人が、過ちに陥った者を憐れみをもって矯正し、咎めるべきことは、幸いなるパウロが教えている。「兄弟たちよ、もし人が何かの過ちに先んじて捕らえられたなら、霊的である汝らは、柔和の霊において、その者を完全にせよ」(ガラテヤ5:1)。

8

Sed ne ipse quidem rationis justae misericordiae immemor fuit: praeventum enim in delicto, non voluntate delinquentem, consummari per arguitionem jubet.

PL 9, 829A

しかし彼自身も、正しい憐れみの道理を忘れなかった。過ちにおいて先に捕らえられた者、意志によって罪を犯したのではない者を、咎めを通して完全にするよう命じているからである。

9

Atque ideo propheta cum ait: Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me; et fidei suae, et humanae infirmitatis memor, corripiendum se in his ait, quae justae misericordiae arguitione sunt digna.

PL 9, 829A

それゆえ預言者が、「義人は憐れみをもって私を矯正し、私を叱責する」と言うとき、自分の信仰と人の弱さを心にとめて、正しい憐れみの咎めにふさわしいことについて、自分が矯正されるべきだと言っているのである。

Pars LXXIV, Caput IX

第LXXIV部 第IX章PL 9, 829A
1

Ut correptio, ita et doctrina a sancto viro quaerenda. --Orat autem adhuc et aliud, ne doctrinis videlicet peccatorum imbuatur, neve usque ad peccantium misericordiam decidat: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.

PL 9, 829A

矯正と同じく、教えも聖なる人から求めねばならない。――彼はさらに別のことも祈る。すなわち、罪人たちの教えを吹き込まれないように、罪を犯す者たちへの憐れみにまで堕ちないように、である。「しかし、罪人の油が私の頭を肥やさないように」。

2

Vult eum, qui nos doceat atque arguat, conscientiae purae esse. Dominus vero in Evangeliis, cum de jejuniorum puritate loqueretur, ait: Vos autem cum jejunatis, ungite caput vestrum, et faciem vestram lavate (Matth. VI, 17) .

PL 9, 829A

彼は、我々を教え、咎める者が、清い良心の持ち主であることを望む。主は福音書で、断食の清さについて語るとき、こう言った。「汝らは断食するとき、汝らの頭に油を塗り、汝らの顔を洗え」(マタイ6:17)。

3

In abluenda facie, nitorem purae conscientiae exegit; ne quid in nobis sordidum, ne quid oblitum adhaereret: in capite vero ungendo, doctrinis nos atque operibus spiritalis institutionis perfectos esse praecepit.

PL 9, 829B

顔を洗うことにおいて、主は清い良心の輝きを求めた。我々の中に汚れたものも、塗りつけられたものも付着しないようにである。頭に油を塗ることにおいては、霊的な養育の教えと業によって、我々が完全であるよう命じた。

4

Oleum enim luminis pabulum est; et doctrina atque opus spiritale coelestis nobis gloriae causa est.

PL 9, 829B

というのは、油は灯火の糧であり、教えと霊的な業は、我々にとって天の栄光の原因だからである。

5

Ut enim lumen ex oleo luminis habet causam; ita, ut lucem spiritalis gloriae retineamus, doctrina atque operatio praestat: ut caput nostrum, sedes scilicet vitae et prudentiae et omnium sensuum, oleo operationis doctrinaeque pinguescat.

PL 9, 829B

灯火が油から原因を得るように、霊的な栄光の光を我々が保つために、教えと業が備える。すなわち、我々の頭、命と知恵とあらゆる感覚の座が、業と教えの油で肥やされるようにするのである。

6

Sed oleum hoc non a peccatore sumendum est: et orandus est Deus, ne hoc peccatorum infundat.

PL 9, 829B

しかし、この油は罪人から受けてはならない。神に、罪人たちのそれを注がないよう祈らねばならない。

7

Ut enim a sancto et fideli viro argui se velle prudentis est; quia aegris animis et peccator morbo languentibus utilis est severae objurgationis sub honesto auctore medicina: ita miserum est per peccati miserationem usque ad ipsam peccantium misericordiam decidisse. Hoc ergo utrumque a se detestatur propheta.

PL 9, 829C

聖なる信仰ある人から咎められることを望むのは賢明なことである。病んだ魂、罪の〔底本は peccator。peccati と読む〕病に衰えた者たちには、尊敬に値する人による厳しい叱責という薬が有益だからである。一方、罪への慈悲によって、罪を犯す者たちの憐れみそのものにまで堕ちたのは、惨めなことである。したがって、預言者はこの両方を自分から遠ざけている。

Pars LXXIV, Caput X

第LXXIV部 第X章PL 9, 829C
1

In peccatis permanetur, quia placent. --Sequitur deinde: Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum; VERS. 6: absorpti sunt continuati petrae judices eorum. Causam cur absorbeantur continuati petrae eam dicit, quia adhuc sit oratio sua in beneplacitis eorum.

PL 9, 829C

罪の中にとどまるのは、それが気に入っているからである。――そのあと続く。「なぜなら、私の祈りはなお彼らの好むところの中にあるからである」。「岩に結び合わされた彼らの裁き人たちは呑み込まれた」(詩篇140:6)。岩に結び合わされた者たちが呑み込まれる理由を、彼は、自分の祈りがなお彼らの好むところの中にあるからだと言う。

2

Orat propheta eadem quae superiora sunt, ne oleum peccatoris caput suum impinguet. Hoc Propheta orat. Sed peccatores ne hac quidem prophetae oratione terrentur, ut ab his quae placita sunt sibi desistant.

PL 9, 830A

預言者は、前と同じこと、罪人の油が自分の頭を肥やさないようにと祈っている。これを預言者は祈る。しかし罪人たちは、預言者のこの祈りにさえ恐れず、自分たちに気に入られているものから離れようとしない。

3

Nemo enim in peccatis, nisi quia his delectatur, perseverat: et causam in unaquaque re permanendi, voluptatis oblectatio subministrat.

PL 9, 830A

実際、罪の中に留まる者は、それを楽しんでいるからにほかならない。あらゆる事柄において、とどまる理由を与えるのは、快楽の楽しみである。

4

Ergo quia adhuc orante eo in beneplacitis eorum sunt, id est, quia quod erant, non demutatur per eos voluntate ( supple permanente) peccandi, et peccatores esse persistunt; nec oratio ejus finem accipit: quia tamdiu in beneplacitis eorum ejus oratio est, quamdiu beneplacitum illis fuerit peccare.

PL 9, 830A

それゆえ、彼が祈っている間もなお彼らが好むところの中にいるということ、すなわち、彼ら自身が変わらずにいる罪を犯す意志のために(「続いている」を補え)、彼らが変えられることなく、罪人であり続けるということである。彼の祈りも終わりを迎えない。彼らにとって罪を犯すことが好みであるかぎり、彼の祈りは彼らの好むところの中にあるからである。

Pars LXXIV, Caput XI

第LXXIV部 第XI章PL 9, 830B
1

Iniqui adventu Christi absorbendi. --Idcirco absorpti sunt continuati petrae judices eorum. Petram non novimus nisi Christum: quia dictum est de eo, Petra autem erat Christus (I Cor., X, 4) .

PL 9, 830B

不義の者たちは、キリストが来るとき呑み込まれる。――それゆえ、「岩に結び合わされた彼らの裁き人たちは呑み込まれた」。岩とは、我々はキリストのほかに知らない。彼について、こう言われているからである。「岩とはキリストであった」(一コリント10:4)。

2

Quo adveniente, cum se hi peccatorum electi et judices ipsi continuabunt, absorbentur. Mors enim tunc, et corruptio, et peccatum absorbebitur, ut scriptum est, Absorpta est mors in contentionem. Ubi est aculeus tuus? ubi est contentio?

PL 9, 830B

彼が来るとき、罪人たちの選ばれた者たちと裁き人たち自身が結び合わされているなら、彼らは呑み込まれる。というのは、そのとき、死と朽ちることと罪が呑み込まれるからである。書かれているとおりである。「死は争いへと呑み込まれた。死よ、汝の針はどこにあるか。争いはどこにあるか。」

3

Aculeus enim mortis peccatum est (I Cor., XV, 54 et 55) . Absorbentur autem continuati petrae horum judices cum illo suo principe, de quo dictum est: Et tunc revelabitur ille impius, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit eum praesentia adventus sui (II Thess., II, 8) .

PL 9, 830B

「死の針は罪である」(一コリント15:54、55)。そして、岩に結び合わされたこれらの裁き人たちは、彼らのかの頭とともに呑み込まれる。その者について、こう言われている。「そのとき、あの不敬な者が現れる。主イエスは、その口の霊で彼を滅ぼし、その来臨の現前で彼を無力にする」(二テサロニケ2:8)。

4

Per hanc ergo adventus Domini praesentiam evacuabuntur absorpti, et absorpti judicio sanctorum. Sequitur enim: Audient verba mea, quia potuerunt. Potuerunt vel absorbere, vel audire.

PL 9, 830C

それゆえ、主の来臨のこの現前によって、呑み込まれた者たちは無力にされ、聖徒たちの裁きによって呑み込まれる。続くからである。「彼らは私の言葉を聞く。彼らにはそれができたからである」。彼らには、呑み込むこともでき、聞くこともできた。

5

In praesentia enim Domini absorbentur propheticae veritatis arguitione et impiae suae falsitatis opprobrio.

PL 9, 830C

すなわち、主の現前において、彼らは、預言の真実による咎めと、自らの不敬な偽りの恥辱とによって呑み込まれる。

Pars LXXIV, Caput XII

第LXXIV部 第XII章PL 9, 830C
1

Crassitudo vitiorum comes aut causa. Vitia non sinunt hominem intra leges naturae coerceri. --Neque solum audient verba quae possunt, sed etiam id quod sequitur his accidet. VERS. 7. Tamquam crassitudo terrae eruptum est super terram.

PL 9, 830C

厚みは悪徳の伴いか、あるいは原因である。悪徳は、人が本性の法の内に収まることを許さない。――彼らは、聞くことのできる言葉〔verba quae possunt は言葉足らずで、前節の聞くことができたを承けると取った〕を聞くだけでなく、続くことも彼らに起こる。「土の厚みが地の上に溢れ出たように」(詩篇140:7)。

2

Quod autem crassitudo impietatis et vitiorum aut comes sit, aut causa, propheta testatur, dicens: Incrassatum est cor populi hujus.

PL 9, 831A

厚みが不敬と悪徳の伴いか、あるいは原因であることは、預言者が証言している。「この民の心は厚くなった」。

3

Sed et Moyses irreligiositatem populi insolentis pronuntians ait: manducavit et bibit Jacob, et repletus est, et incrassatus est, et calcitravit dilectus (Deut, XXXII, 15). Virtutem dicti hujus ex ipsa terrae natura absolutius intelligemus.

PL 9, 831A

またモーセも、不遜な民の不敬を告げて言う。「ヤコブは食べ、飲み、満ち足りて、肥え太り、愛された者は蹴りつけた」(申命記32:15)。この言葉の力は、土の本性そのものから、より完全に理解できるだろう。

4

Namque scimus crassiores pinguioresque terras in eas scrobes, e quibus effossae sunt, ex solido non redire; quia erumpente earum crassitudine, rursus ipsarum sunt incapaces.

PL 9, 831A

というのは、我々は、より厚く肥えた土は、それが掘り出された穴に、固く詰まった状態では戻らないことを知っているからである。その厚みが膨れ出るので、土はもはやその穴に収まらなくなる。

5

Itaque secundum id quod ait, tamquam crassitudo terrae eruptum est super terram; docuit exemplo, quia omnis terrae nostrae, id est, corporis crassitudo, ex naturae suae lege vitiis effossa erumpit, et capax sui non est, in perniciem suam, ne in se reformari possit, exaestuans.

PL 9, 831A

それゆえ、「土の厚みが地の上に溢れ出たように」と彼が言うことによって、彼は例をもって教えた。すなわち、我々のすべての土、つまり体の厚みは、悪徳によって掘り起こされて、その本性の法から溢れ出し、自分を収める器ではなくなり、自らの破滅へと、自分のうちに造り直されることのできないほど煮えたぎるのである。

Pars LXXIV, Caput XIII

第LXXIV部 第XIII章PL 9, 831B
1

Charitas aliena plorat mala quasi sua. --Erumpente autem hac crassitudine super se, habet moerorem Propheta, dicens: Dissipata sunt ossa nostra secus infernum. Se dissipari, se dispergi, se secus infernum abigi in peccatorum calamitate existimat.

PL 9, 831B

愛は、他人の悪を自分のことのように嘆く。――この厚みが自分の上に溢れ出すとき、預言者は悲しみを抱き、こう言う。「我々の骨は冥界のそばに散らされた」。彼は、罪人たちの惨状の中で、自分が散らされ、ばらまかれ、冥界のそばへ追いやられると考えている。

2

Si enim unum membrum compatitur, compatiuntur et omnia (I Cor., XII, 26) . Omnes enim invicem unius corporis membra sumus, ut et in altero psalmo ait: Dispersa sunt omnia ossa mea (Ps. XXI, 15) ; non utique ea ossa, per quae corpus nostrum in hanc firmitatem virtutis suae continetur: sed quia omnes unum corpus sumus, et invicem membra sumus, corporis nostri ossa sunt caeteri.

PL 9, 831B

「一つの肢体が共に苦しむなら、すべてが共に苦しむ」(一コリント12:26)からである。我々はみな互いに一つの体の肢体である。別の詩篇でも彼は言う。「私の骨はすべて散らされた」(詩篇21:15)。これは、我々の体をその力のこの堅固さのうちに保つ骨のことではなく、我々が皆一つの体であり、互いに肢体であるので、他の者たちが我々の体の骨だからである。

Pars LXXIV, Caput XIV

第LXXIV部 第XIV章PL 9, 831C
1

Oculos corporis ac mentis qui ad Deum intendat Propheta. --Vellet potius non erumpere crassitudinem terrae eorum, neque dissipari ossa secus infernum; sed omnes magis hac, quae consequitur, voce voti uti. VERS. 8 et 9.

PL 9, 831C

体の目と心の目を神に向ける預言者。――むしろ、彼らの土の厚みが溢れ出さず、骨が冥界のそばに散らされないことを望んだであろう。しかし、皆がむしろ、続くこの願いの声を用いることを望む。

2

Quia ad te, Domine, oculi mei: in te speravi, non auferas animam meam. Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.

PL 9, 831C

「主よ、私の目は汝に向かっている。私は汝に望みを置いた。私の魂を取り去るな。私に対して彼らが立てた罠と、不義を行う者たちのつまずきから、私を守れ」(詩篇140:8、9)。

3

Intenti Prophetae ad Dominum oculi non deflectuntur in aliquas superfluarum rerum admirationes, non ad contumeliam pudicitiae honestas humanorum corporum species contuentur, non capiuntur aut pretiosarum vestium opere, aut blando argenti nitore, aut illecebroso fulgore auri, aut inani honore gemmarum, aut factioso spectaculi theatralis certamine, aut ambitiosa potestatum saecularium pompa: sed in omnia magnifica Dei opera, ad admirationem ejus, qui ea est operatus, intendunt.

PL 9, 831C

主に向けられた預言者の目は、余計な事柄への何らかの感嘆へとそれることがなく、人の体の美しい姿を、貞潔への侮辱として見つめることもなく、高価な衣の細工にも、銀の甘い輝きにも、金の誘惑的な光にも、宝石の空しい名誉にも、劇場の見世物の党派的な競い合いにも、世俗の権力者たちの野心的な見せびらかしにも捕らわれない。むしろ、神の壮大なあらゆる業へ、それを成した者への感嘆へと向けられている。

4

Neque solum oculis, sed etiam mente semper intentus est, dicens: In te speravi, non auferas animam meam. Ablatio animae non abolitio ejus est: sed cum a gloria constituti sibi honoris aufertur, cum ( f. tum) ab exspectatione et affectu spei suae decidit.

PL 9, 831D

彼は、目だけでなく、心でも、つねに神に向かっている。こう言うからである。「私は汝に望みを置いた。私の魂を取り去るな」。魂を取り去られるとは、魂が消滅することではなく、自分に定められた栄誉の栄光から取り去られるとき、〔すなわち〕自らの望みの期待と情から落ちるとき(おそらく「そのとき」)のことである。

Pars LXXIV, Caput XV

第LXXIV部 第XV章PL 9, 832A
1

Insidiis plenus omnis mundus. Laquei et scandali discrimen. --Multa autem spei suae pericula non ignorat esse, cum ait: Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.

PL 9, 832A

全世界は策略に満ちている。罠とつまずきの区別。――彼は、自分の望みに多くの危険があることを知らないわけではない。こう言うからである。「私に対して彼らが立てた罠と、不義を行う者たちのつまずきから、私を守れ」。

2

Ubique laquei, ubique sunt scandala, mundus omnis plenus insidiis est, sive per principem aeris hujus, sive per spiritales virtutes in coelestibus, sive per filios inobedientiae in quibus spiritus erroris operatur.

PL 9, 832A

いたるところに罠があり、いたるところにつまずきがある。全世界は策略に満ちている。この空気の支配者を通してであれ、天上にある霊的な力どもを通してであれ、誤りの霊がその中で働く不従順の子らを通してであれ。

3

Habemus enim laqueos in hominibus malae adhortationis, periculosi exempli, et elicitae necessitatis: cum nos ad voluptates adhortantur, cum in prosperis rebus suis in Deum impii sunt, cum per contumelias et injurias ad motum nos turbulentae voluntatis exagitant.

PL 9, 832A

実際、我々には、悪い勧め、危険な手本、引き出された必要をもつ人々のうちに罠がある。彼らが我々を快楽へと勧めるとき、自分たちの繁栄の中で神に対して不敬であるとき、侮辱と不当な仕打ちによって、我々を騒がしい意志の動きへと追い立てるときである。

4

Differt autem laqueus a scandalo. Laqueus enim est adhortatio voluptatum et incentivum appetitionis inhonestae, quod modo laquei fallens capit.

PL 9, 832B

罠はつまずきと異なる。罠とは、快楽への勧めと、恥ずべき欲望の刺激であって、罠のやり方で、欺いて捕らえるものだからである。

5

Scandalum autem est uxor irreligiosa, filius iniquus, et caetera deinceps domi nomina, et omnis ex Ecclesia frater aut contumeliosus, aut avarus, aut ebriosus, aut turpis.

PL 9, 832B

他方、つまずきとは、不敬な妻、不義の子、そのほか家の中の続く呼び名、また教会の兄弟のうち、あらゆる侮辱する者、貪欲な者、酔う者、恥ずべき者である。

6

In his enim nobis est scandalum, quotiens ad necessitatem irascendi, arguendi, inhibendi, vindicandi, ex illa quietae fidei nostrae mansuetudine provocamur.

PL 9, 832B

これらにおいて、我々にとってつまずきとなるのは、怒り、咎め、制止、報復の必要へと、静かな信仰の柔和さから引き出されるたびである。

Pars LXXIV, Caput XVI

第LXXIV部 第XVI章PL 9, 832B
1

Iniquitatum omnium unus auctor diabolus. --Novit autem unum, qui per omnes iniquitatem operantes ipse potius in his laqueis semper operetur, dicens, VERS. 10: Cadent in retiaculo ejus peccatores: ejus scilicet qui operatur in plurimis.

PL 9, 832B

あらゆる不義の唯一の創始者は悪魔である。――しかし、彼は、不義を行うすべての者を通して、むしろ自分自身がこれらの罠の中でつねに働いている唯一の者を知っている。こう言う。「罪人たちは彼の網の中に落ちる」(詩篇140:10)。すなわち、多くの者の中で働く者の網である。

2

Quidquid enim iniquitatum homines gerunt, a diabolo suggeritur: quem nunc sub singulari numero demonstrat, cum superius sub plurali ministeria ejus significasset in plurimis.

PL 9, 832C

人々が行う不義は何であれ、悪魔が吹き込んだものだからである。前に複数形で、多くの者の中の彼の務めを示していた彼を、今は単数形で示している。

3

Plures in eo, et eum significat in pluribus: atque ideo iniqui laqueos praetendunt, et in retiaculo ejus cadent peccatores; quia iniqui retiaculi sui (ipsius scil. diaboli) laqueos praetendunt.

PL 9, 832C

多くの者が彼のうちにあり、彼が多くの者のうちにあることを示している。それゆえ、不義の者たちは罠を張り、罪人たちは彼の網に落ちる。不義の者たちが、自分の網(すなわち悪魔自身の網)の罠を張るからである。

4

Cadent autem peccatores: non tunc peccatores cum ceciderint effecti, sed cadentes ob id quia peccatores sunt; captioni retiaculi effecti, per id quod peccatores sunt, opportuni.

PL 9, 832C

罪人たちは落ちる。落ちたときに罪人になるのではなく、罪人であるがゆえに落ちるのである。罪人であるということによって、網に捕らえられやすいものとされたのである。

Pars LXXIV, Caput XVII

第LXXIV部 第XVII章PL 9, 832C
1

Singularitas bona. --Propheta autem, per spem suam ac fidem tutus, confidenter de se ait: Singulariter sum ego donec transeam. Scit impiam esse, ut supra ostendimus, combinationem.

PL 9, 832C

良い独りであること。――預言者は、自分の望みと信仰によって安全であり、確信をもって自分について言う。「私はただ一人である、私が通り過ぎるまで」。前に示したように、組み合わされることが不敬であることを彼は知っている。

2

Deo autem deditus, nullis aliis saeculi negotiis occupatus, est et singularis, donec transeat. Et quid est illud quod transeat? Scandala scilicet, et retiacula, et laqueos. Et quo transeat, quaerendum est.

PL 9, 832D

神に身を捧げ、世のほかの用事に煩わされない者は、通り過ぎるまで、ただ一人でもある。では、通り過ぎるものとは何か。すなわち、つまずき、網、罠である。そして、どこへ通り過ぎるのかを問わねばならない。

3

Nempe eo quo dictum est; fidelis enim et sanctus et verus est, qui ait: Qui autem credit in me non judicabitur, sed transiet de morte in vitam (Joan., V, 24) : Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 833A

もちろん、言われたところへである。こう言う者は、信頼に足り、聖にして真実だからである。「私を信じる者は、裁かれず、死から命へ移る」(ヨハネ5:24)。我々の主イエス・キリスト、世々にわたって祝福されている者である。アーメン。

Pars LXXV, Prooemium

第LXXV部 冒頭PL 9, 833A
1

Intellectus David cum esset in spelunca oratio. Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. Effundo in conspectu ejus (Infra add. orationem meam et) tribulationem meam: ante ipsum pronuntio, in deficiendo ex me spiritum meum.

PL 9, 833A

ダビデの悟り。洞穴にいたときの祈り。私は声によって主に叫んだ。声によって主に懇願した。私は彼の前に(下では「私の祈りを、そして」が加わる)私の苦難を注ぎ、彼の前で告げる。私の霊が私のうちで衰えるとき。

2

Et tu cognovisti semitas meas. In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. Considerabam ad dexteram et videbam: quia non erat qui cognosceret me (non est qui cognoscat me). Periit fuga a me: et non est qui requirat animam meam.

PL 9, 833A

そして汝は私の道を知っていた。私が歩いていたこの道で、彼らは私に罠を隠した。私は右を見渡して見ていた。私を知る者はいなかった(別本では「私を知る者はいない」)。逃げ場は私から失われた。私の魂を尋ね求める者もいない。

3

Clamavi ad te, Domine: dixi: Te es spes mea, portio mea in terra viventium. Intende in (Infra abest in) orationem meam: quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me.

PL 9, 833B

主よ、私は汝に叫んだ。私は言った。汝〔底本は Te。Tu と読む〕は私の望み、生ける者の地における私の分け前である。私の祈りに心を向けよ(下では in を欠く)。私はひどくへりくだらされたからである。私を追う者たちから私を解き放て。彼らは私に対して強くなったからである。

4

Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo, Domine. Me exspectaverunt (exspectant) justi, donec retribuas mihi. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 833B

私の魂を牢から出せ、主よ、汝の名に告白するために。義人たちは私を待った(別本では「待っている」)、汝が私に報いるまで。詩篇の講解。

Pars LXXV, Caput I

第LXXV部 第I章PL 9, 833B
1

Psalmus hic est de Christo in David adumbrato; Christum gestis suis David prophetavit. --Psalmi hujus ratio titulo continetur, sed potius spiritali quam corporali intelligentia: et ideo in titulo intellectus oratio est.

PL 9, 833B

この詩篇は、ダビデにおいて予型として描かれたキリストについてのものである。ダビデは自らの行いによってキリストを預言した。――この詩篇の道理は表題に含まれているが、体に属する理解よりも、むしろ霊的な理解によって含まれている。そのために、表題には「悟りの祈り」とある。

2

Nam si simplex, secundum David gesta, sensus esset; oratio tantum psalmi titulo fuisset inscripta. Sed quia ad orationis cognitionem spiritali intelligentia opus esset; idcirco intellectus oratio, quia sit intelligenda, praescribitur.

PL 9, 833C

というのは、もしダビデの行いに従った単純な意味であるなら、詩篇の表題には祈りとだけ記されたであろう。しかし、祈りを知るために霊的な理解が必要であったので、それゆえ、「悟りの祈り」、すなわち悟られるべき祈りと前置きされているのである。

3

Scimus enim esse et illum David, cujus tabernaculum quod ceciderat excitatum est, justum, orientem, regnantem, id est, Dominum nostrum Dei filium: qui frequenter fugerit, frequenter latuerit, frequenter oraverit, in ipso quoque tempore passionis et fleverit, et ad Deum in tribulatione clamaverit, non ob naturalem quasi passionis metum, sed affectum hominis quem gerebat ostendens: ut per hanc orationem et filius Dei ad quem oraret, et ipse non simulatus homo, sed verus posset intelligi.

PL 9, 833C

というのは、我々は、もう一人のダビデがいることを知っている。倒れていたその幕屋が起こされた(そのダビデ)、義なる者、昇る者、王として治める者、すなわち我々の主、神の子である。彼はしばしば逃れ、しばしば身を隠し、しばしば祈り、受難のまさにその時にも泣き、苦難の中で神に叫んだ。それは、受難への本性的ないわば恐れからではなく、自らが担っていた人の情を示すためであった。この祈りを通して、彼が祈りを向けた神の、その子であることも、彼自身が見せかけの人ではなく、まことの人であることも、理解できるようになるためである。

4

Ejus itaque esse haec intelligitur oratio. David quidem in spelunca loquitur; sed prophetat in Christo. David fugit; sed fugam Domini sui non tam per verba quam per fugam prophetat. David spiritu defecit; sed et Domino tristis est anima usque ad mortem.

PL 9, 833D

それゆえ、この祈りは彼のものであると理解される。ダビデは洞穴で語るが、キリストにおいて預言する。ダビデは逃げるが、自らの主の逃亡を、言葉によるよりも、むしろ逃亡そのものによって預言する。ダビデは霊において衰えるが、主においても、魂は死ぬほどに悲しんでいる。

5

David semitas Deus cognoscit; sed et Filium nemo novit nisi Pater. David in fidei suae viis laquei absconsi sunt; Domino quoque in praedicationis suae cursu ubique parantur insidiae. Hic in spelunca orat; ille orat in corpore.

PL 9, 833D

神はダビデの道を知っている。しかし、子を知る者は父のほかにいない。ダビデの信仰の道に罠が隠された。主にも、その宣教の歩みのいたるところに策略が備えられる。こちらのダビデは洞穴で祈り、あちらの者は体において祈る。

6

Servus Dominum prophetat Christum: David iste illum David omnium passionum prophetat exemplo. Atque ideo haec non tam David de se ipso, quam de Domino per David dicta intelligitur oratio.

PL 9, 834A

僕は主キリストを預言し、このダビデは、あのダビデを、あらゆる受難の手本によって預言する。それゆえ、この祈りは、ダビデ自身について語られたというより、ダビデを通して主について語られたものと理解される。

Pars LXXV, Caput II

第LXXV部 第II章PL 9, 834A
1

Orationis perfectae varii gradus. --VERS. 2-4. Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. In deficiendo ex me spiritum meum.

PL 9, 834A

完全な祈りの様々な段階。――「私は声によって主に叫んだ。声によって主に懇願した。私は彼の前に私の祈りを注ぎ、私の苦難を彼の前で告げる。私の霊が私のうちで衰えるとき」(詩篇141:2-4)。

2

Egregie verborum ordo dispositus est. Primum voce clamatur: omnis enim fidelis viri etiam tacita et spiritalis expectatio Deo clamor est.

PL 9, 834A

言葉の順序は見事に整えられている。まず、声で叫ばれる。信仰ある人の、黙した霊的な待ち望みも、神への叫びだからである。

3

Deinde voce oratur, id est, desiderii et fidei petitio verbis vocis effertur, secundum illud Apostoli: Psallam spiritu, psallam et voce (I Cor., XIV, 15) .

PL 9, 834A

次に、声で祈られる。すなわち、願いと信仰の求めが声の言葉で述べられる。使徒のこの言葉に従ってである。「私は霊で歌い、声でも歌う」(一コリント14:15)。

4

Tertio in conspectu Dei oratio effunditur, non verbis scilicet de lingua excidentibus, sed de profundo et interno fidei fonte oratio precantis effunditur; et effunditur in conspectu Dei, non negligenter neque ex securitate, sed tamquam Domino praesente: qui enim oratur ut exaudiat, praesens necesse est esse credatur: qui autem praesens existimatur, non absentis dissimulatione, sed praesentis honore reverendus est.

PL 9, 834A

第三に、祈りが神の前に注がれる。それは舌から落ちる言葉によるのではなく、信仰の深い内なる泉から、祈る者の祈りが注がれるのである。しかも神の前に注がれるのであって、怠慢にでも、気楽さからでもなく、主が現前しているかのようにである。聞き入れてもらうために祈られる者は、現前していると信じられねばならず、現前していると考えられる者は、不在の者に対する無関心によってではなく、現前する者への敬意をもって敬われねばならない。

5

Quarto quoque tribulationem suam pronuntiat. Non impeditur, cum tribulatur, quin semper ad Deum omnium angustiarum suarum et passionum molestias referat.

PL 9, 834B

第四に、自分の苦難を告げる。苦難のときにあっても、自分のあらゆる苦しみと受難の悩みを、つねに神に述べ伝えることを妨げられない。

6

Neque sane leves tribulationes sunt, quas ante Deum effusa oratione pronuntiat: sed in eo ( supple pronuntiat) cum deficit ab eo spiritus suus.

PL 9, 834B

また、彼が神の前に注がれた祈りにおいて告げる苦難は、軽いものではない。それは、彼の霊が彼から衰えるときにおけるもの(「告げる」を補え)である。

7

At vero nos leves tantum tentationes ab assiduitate orationis impediunt: et quantulamcumque, in secundis modo rebus, animi nostri constantiam a devotionis officio repentinus exiguae difficultatis motus avertit.

PL 9, 834B

ところが、我々の場合は、ほんの軽い誘惑でさえ、絶え間ない祈りを妨げる。そして、順境のときにだけあるような我々の心のわずかばかりの堅さを、些細な困難の突然の動きが、敬虔の務めから遠ざける。

8

At vero hic, ne deficiente quidem spiritu suo, cessat et tribulationem suam pronuntiare, et orationem effundere, et voce orare ipsa, et spiritalis fidei voce clamare.

PL 9, 834C

しかし、彼の場合は、自分の霊が衰えているときでさえ、自分の苦難を告げること、祈りを注ぐこと、声で祈ること、霊的な信仰の声で叫ぶことをやめない。

Pars LXXV, Caput III

第LXXV部 第III章PL 9, 834C
1

Psalmi de Christo unde dignoscantur. Quaedam hic nemini convenientia.--Tu cognovisti semitas meas. In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.

PL 9, 834C

キリストについての詩篇は、どこから見分けられるか。ここには、だれにも当てはまらないことがある。――「汝は私の道を知っていた。私が歩いていたこの道で、彼らは私に罠を隠した」。

2

Haec tam illius, quam hujus David, oratio esse poterit existimari: quia, ut diximus, omnia Domini dicta atque gesta et servi fide et prophetae praefiguravit exemplo.

PL 9, 834C

これは、あのダビデ、またこのダビデの祈りとも考えられる。すでに述べたように、彼は主のあらゆる言葉と行いを、僕の信仰と預言者の手本とによって、あらかじめ形づくったからである。

3

Numquam vero psalmorum prophetia, quotiescumque ex persona Domini profertur, non aliquid peculiare ejus ac proprium, quod alii cum eo commune esse non possit, adjecit: ut quia multa ex persona ejus hominis quem assumpsit commemorata, personis hominum essent naturisque communia, psalmi potius de eo prophetia ea, quae proprie ex persona ejus dicerentur, ostenderet: ut illud nunc, VERS. 5: Considerabam ad dexteram, et videbam quia non est qui cognoscat me.

PL 9, 834C

しかし、詩篇の預言は、主の人格から語られるたびに、彼に固有で特有の、ほかの者が彼と共有できない何かを、つねに付け加えた。彼が取った人の人格から想起される事柄の多くは、人々の人格と本性に共通であるので、詩篇の預言は、むしろ、彼自身の人格に固有に語られる事柄を彼について示そうとしたのである。たとえば、今のこの言葉である。「私は右を見渡して見ていた。私を知る者はいない」(詩篇141:5)。

4

Periit fuga a me: et non est qui requirat animam meam. David enim licet fugeret, non tamen incognitus erat: neque solum ad dexteram contuebatur, sed etiam ad sinistram ei conspectus patebat.

PL 9, 834D

「逃げ場は私から失われた。私の魂を尋ね求める者もいない」。ダビデは、逃げたとはいえ、知られていなかったわけではなく、右を見つめるだけでなく、左にも視界が開けていた。

5

Illud autem quomodo personae ejus aptabitur: Periit fuga a me: dehinc illud, Et non est qui requirat animam meam: postremo etiam illud quo psalmus concluditur: Me exspectant justi, donec retribuas mihi? Contraria sibi ista sunt, ex persona hominis intellecta.

PL 9, 835A

ところが、次の言葉はどのようにダビデの人格に当てはまるだろうか。「逃げ場は私から失われた」。そのあとの「私の魂を尋ね求める者もいない」。そして最後に、詩篇を閉じるあの言葉、「義人たちは私を待っている、汝が私に報いるまで」。これらは、人の人格から理解するなら、互いに矛盾する。

6

Si enim sunt justi expectantes; quomodo nemo cognoscit? quomodo animam nemo requirit. Per id enim nemo animam requirit, et nemo animam cognoscit, quia perspiciente eo a dextris, nemo justus est visus.

PL 9, 835A

もし待っている義人たちがいるなら、どうして誰も知らないのか。どうして誰も魂を尋ね求めないのか。誰も魂を尋ね求めず、誰も魂を知らないのは、彼が右を見渡しているのに、義人が一人も見えなかったからである。

Pars LXXV, Caput IV

第LXXV部 第IV章PL 9, 835A
1

Christo conveniunt. --Sed haec omnia in Domino tempore passionis impleta sunt, cum euntem eum ad crucem eorum nemo comitatus est, quos ad possessionem regni coelestis secundum evangelicam dispositionem separatos a sinistra dexterae praeparabat, ob quos et homo erat natus: cum in tot tantisque crucis ipsius signis Deum nemo cognovit: cum frequenter antea latens, se his qui eum quaerebant et prodidit et ingessit.

PL 9, 835A

キリストに当てはまる。――しかし、これらすべては、受難のときに主において成就した。十字架に向かう彼に、だれも付き従わなかった。福音書の配置に従って、左から分けられて右に置かれ、天の王国の所有へと備えられていた人々、その人々のために彼は人として生まれたのに。十字架のこれほど多くの大いなるしるしのうちで、だれも神を知らなかった。しばしばそれ以前には隠れていた彼が、自分を探す者たちに、自らを引き渡し、差し出したときにも。

2

Et per oblationem spontaneae voluntatis fuga ab eo periit, cum nullus virtutem vitae ejus, quae in anima significatur, inquirit. Corpus enim quod cruci affixerant contuentes, potestatem animae, quae se signis et factis Deum probaverat, nemo quaerebat.

PL 9, 835B

そして、自発的な意志の捧げによって、逃げ場は彼から失われた。彼の命の力、魂において示される力を、だれも尋ね求めなかったからである。彼らは、十字架に打ちつけた体を見つめていて、しるしと行いによって自らが神であることを示した魂の権力を、だれも求めなかった。

Pars LXXV, Caput V

第LXXV部 第V章PL 9, 835B
1

Paradisus quid. --Jam illa quae sequuntur, licet communia videantur esse cum caeteris, tamen etiam per eum tempore passionis omnia dicta gestaque sunt. Clamavi ad te, Domine, dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.

PL 9, 835B

楽園とは何か。――続く言葉は、ほかの者たちと共通に見えるとはいえ、やはりすべて、受難のときに彼によって語られ、行われた。「主よ、私は汝に叫んだ。私は言った。汝は私の望み、生ける者の地における私の分け前である」。

2

Clamans dixit: Tu es spes mea, cum ait: Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Luc., XXIII, 46) .

PL 9, 835C

叫びつつ、彼は「汝は私の望みである」と言った。こう言うときである。「父よ、私は汝の手に私の霊を委ねる」(ルカ23:46)。

3

Pars ejus in terra viventium est, cum latroni die eodem incolatum paradisi promittit (ibid., 43) , id est, sortem et regnum haereditatis suae: ut licet ad inferos adiret, tamen per spiritalem (divinam) potestatem doceret se a paradiso non abesse.

PL 9, 835C

彼の分け前が生ける者の地にあるのは、同じ日に盗人に楽園の住まいを約束するときである(ルカ23:43)。すなわち、自らの相続の割り当てと王国である。それは、冥界に下るとしても、霊的な(別本では「神的な」)権力によって、自分が楽園から離れていないことを示すためであった。

Pars LXXV, Caput VI

第LXXV部 第VI章PL 9, 835C
1

Resurrectionem suam cur Patri tribuat Christus. --Redit deinde ad adorationis suae modestiam, dicens, VERS. 7: Intende orationem meam: quia humiliatus sum nimis.

PL 9, 835C

キリストは、なぜ自分の復活を父に帰するのか。――そのあと彼は、自分の礼拝のつつましさに立ち返り、こう言う。「私の祈りに心を向けよ。私はひどくへりくだらされたからである」(詩篇141:7)。

2

Humiliatus est enim, formam servi accipiens, et obediens factus usque ad mortem, et mortem crucis (Phil. II, 8) . Libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me. Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo, Domine.

PL 9, 835C

実際、彼は、僕の姿を取り、死に至るまで、十字架の死に至るまで従順となって、へりくだった(フィリピ2:8)。「私を追う者たちから私を解き放て。彼らは私に対して強くなったからである。私の魂を牢から出せ、主よ、汝の名に告白するために」。

3

Quamquam enim potestatem haberet ponendi animam suam, et resumendi; tamen semper, per reverentiam filii, honorem paternae majestati reservavit, cum orat: Pater, clarifica me (Joan. XVII, 5) ; cum proclamat: Deus meus, quare me dereliquisti (Psal. XXI, 2) ?

PL 9, 836A

というのは、彼は自らの魂を捨て、また取り戻す権力をもっていたが、それでも、子としての畏敬によって、いつも父の威光に栄誉を残したからである。祈って「父よ、私に栄光を与えよ」(ヨハネ17:5)と言うとき、また叫んで「私の神よ、なぜ私を見捨てたのか」(詩篇21:2)と言うときである。

4

In his enim non est infirmitatis suae confessio, sed paternae virtutis praedicatio. Liberari ergo se nunc similiter a persequentibus orat, quia confortati sunt.

PL 9, 836A

これらにおいて、あるのは自らの弱さの告白ではなく、父の力の宣言である。それゆえ彼は今も同じように、追う者たちから自分が解き放たれるよう祈る。彼らは強くなったからである。

5

Confortati enim sunt, cum crucifigere audent, cum per carnem Deum nesciunt, cum eos habitus humilitatis et forma in eo servilis hortatur.

PL 9, 836A

すなわち、彼らが十字架につけようとあえてするとき、肉を通して神を知らないとき、彼のうちの卑しさの姿と僕の姿が彼らを促すとき、彼らは強くなったのである。

Pars LXXV, Caput VII

第LXXV部 第VII章PL 9, 836B
1

Deinde rogat, ut anima sua educatur e carcere. Si in carcere positis, etiam ante Noe tempora, resurrectionem secundum beatum Petrum Dominus praedicavit (I Pet. III, 19, 20) ; carcer est inferi, a quo se educi rogat, ut et in altero psalmo erat precatus: Non contineat super me puteus os suum (Ps. LXVIII, 16) .

PL 9, 836B

そのあと、自分の魂が牢から出されるよう求める。幸いなるペトロによれば、主は、ノアの時代よりも前にも、牢に置かれた者たちに復活を宣べ伝えた(一ペトロ3:19、20)。牢とは冥界であり、彼はそこから自分が出されるよう求める。別の詩篇でも彼はこう祈っていた。「井戸が私の上にその口を閉ざさないように」(詩篇68:16)。

2

Oratio omnis ista ad confessionem, ut diximus, virtutis paternae est. Sed adjecit et causam, cur sese de carcere oret educi: Ad confitendum, inquit, nomini tuo. Resurrectio ejus paternae in se virtutis praedicatio est; quia potestas ei omnis ex Patre est.

PL 9, 836B

この祈りはすべて、すでに述べたように、父の力の告白である。しかし彼は、自分が牢から出されるよう祈る理由も付け加えた。「汝の名に告白するために」と彼は言う。彼の復活は、自らのうちにある父の力の宣言である。彼のもとにあるすべての権力は、父から来るからである。

Pars LXXV, Caput VIII

第LXXV部 第VIII章PL 9, 836B
1

Fides Apostolorum ante resurrectionem Christi nutans, post firmata est. --Sed per quos sit Dei nomini confitendum, subjecit dicens: Me exspectant justi, donec retribuas mihi.

PL 9, 836B

使徒たちの信仰は、キリストの復活の前には揺れていたが、後に固められた。――しかし、誰を通して神の名に告白がなされるべきかを、彼はこう続けて言う。「義人たちは私を待っている、汝が私に報いるまで」。

2

Omnium apostolorum fides usque ad resurrectionis tempus fuit trepida: quam in Domino contuentes, exspectationis suae securitate firmati sunt. Et hinc illud est a Domino dictum: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) .

PL 9, 836C

すべての使徒たちの信仰は、復活のときまで恐れおののいていた。復活を主において見つめて、彼らは、自分たちの待ち望みの確かさによって固められた。だからこそ、主はこう言ったのである。「私の魂は死ぬばかりに悲しい」(マタイ26:38)。

3

Non enim ait, propter mortem: quia licet se passioni daret, non tamen Virtus aeterna dolorem passionis exciperet.

PL 9, 836C

彼は「死のゆえに」とは言わなかった。彼は受難に身を委ねたとはいえ、永遠の力が受難の苦しみを受けたわけではないからである。

4

Sed quia Apostolorum metus per humilitatem passionis exortus (adeo ut et firma superaedificandae in ea Ecclesiae petra trepidaret), post mortem et resurrectionem Domini in eadem trepidatione esse desineret; idcirco usque ad mortem tristis est, postquam trepidantis fidei essent securitate firmandi.

PL 9, 836C

しかし、使徒たちの恐れは、受難のへりくだりから生じたが(その上に教会が建てられるべき堅い岩さえも恐れおののいたほどである)、主の死と復活ののち、その同じ恐れの中にいることをやめるはずであった。それゆえ彼は死に至るまで悲しいのである。その〔死の〕のちに、恐れおののく信仰の者たちが確かさによって固められるはずだったからである。

5

Exspectant ergo justi, donec sibi retribuatur a Deo. Et quid ei a Deo retribuatur, Apostolus docuit, dicens: Propter hoc exaltavit eum Deus, et donavit ei nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei patris (Philip. II, 9 et 10) .

PL 9, 837A

それゆえ、義人たちは、神によって彼に報いられるまで待つ。神が彼に何を報いるかは、使徒が教えている。「このゆえに、神は彼を高く上げ、すべての名にまさる名を与えた。イエスの名において、天にあるもの、地にあるもの、冥界にあるものすべての膝がかがまり、すべての舌が、主イエスが父なる神の栄光のうちにあると告白するためである」(フィリピ2:9、10)。

6

Haec ei a Deo retributio est: ut ei corpori, quod assumpsit, paternae gloriae donetur aeternitas.

PL 9, 837A

これが、神から彼への報いである。彼が取った体に、父の栄光の永遠が与えられることである。

7

Quae autem sit justorum exspectatio, idem Apostolus docet, dicens: Nostra autem conversatio in coelis est, unde et Salvatorem nostrum exspectamus Jesum Christum, qui transformabit corpus humilitatis nostrae, conformatum corpori gloriae suae (Phil. III, 20 et 21) .

PL 9, 837A

義人たちの待ち望みが何であるかは、同じ使徒が教えている。「我々の国籍は天にある。そこから我々は、我々の救い主イエス・キリストを待ち望む。彼は、我々のへりくだりの体を、自らの栄光の体と同じ形に変える」(フィリピ3:20、21)。

8

Exspectant ergo eum justi, dum retribuatur illi: scilicet ut conformes fiant gloriae corporis ejus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 837A

それゆえ、義人たちは、彼が報いられるまで彼を待つ。すなわち、彼の体の栄光に同じ形とされるためである。彼は世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars LXXVI, Prooemium

第LXXVI部 冒頭PL 9, 837B
1

Ipsius David, quando persequebatur eum Abessalon. Domine (Infra, Deus ), exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam: in veritate tua exaudi me, in tua justitia.

PL 9, 837B

ダビデ自身の。アブサロムが彼を追っていたとき。主よ(下では「神よ」)、私の祈りを聞き入れ、私の嘆願に耳を傾けよ。汝の真実によって私を聞き入れ、汝の義によって聞き入れよ。

2

Et non intres in judicia (judicium) cum servo tuo: quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Quia persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam, collocavit me in obscuris, sicut mortuos saeculi.

PL 9, 837B

そして汝の僕とともに裁きに入るな(別本では単数形の「裁き」)。生きている者はだれ一人、汝の前で義とされないからである。敵は私の魂を追い、私の命を地に卑しめ、世の死者のように私を暗い所に置いた。

3

Et anxiatus est super me spiritus meus: in me turbatum est cor meum. Memor fui dierum antiquorum, (omittitur et) et meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar (meditabor).

PL 9, 837B

そして私の霊は私のうちで悩み、私のうちで私の心は乱れた。私は昔の日々を思い起こし(別本では「そして」を欠く)、汝のすべての業を思い巡らした。汝の手の造ったものを思い巡らしていた(別本では「思い巡らすだろう」)。

4

Expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua tibi. DIAPSALMA. Velociter exaudi me, Domine, defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me: et similis ero descendentibus in lacum.

PL 9, 837C

私は汝に向かって手を広げた。私の魂は水なき地のように汝に向かう。ディアプサルマ。速やかに私を聞き入れよ、主よ、私の霊は尽き果てた。汝の顔を私から背けるな。さもなければ私は穴に下る者たちに似るであろう。

5

Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi, Domine (abest Domine). Notam fac mihi viam in qua ambulem: quia ad te levavi animam meam. Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi: doce me facere voluntatem tuam, quia tu Deus meus es.

PL 9, 837C

朝に汝の憐れみを私に聞かせよ。私は汝に望みを置いたからである、主よ(下では「主よ」を欠く)。私の歩むべき道を私に知らせよ。私は汝に向けて私の魂を上げたからである。私を私の敵から救い出せ、主よ、私は汝のもとに逃れた。汝の意志を行うことを私に教えよ。汝は私の神だからである。

6

Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam propter nomen tuum, Domine. Vivificabis me in aequitate tua. Educes de tribulatione animam meam, et in misericordia tua disperdes inimicos meos.

PL 9, 837C

汝の善き霊が、汝の名のゆえに、私を正しい地へ導くであろう、主よ。汝は汝の公正さによって私を生かすであろう。汝は苦難から私の魂を導き出し、汝の憐れみによって私の敵を滅ぼすであろう。

7

Et perdes omnes qui tribulant (Infra, omnes inimicos qui persequuntur) animam meam: quoniam ego servus tuus sum. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 837C

そして汝は、私の魂を苦しめるすべての者(下では「私の魂を追うすべての敵」)を滅ぼすであろう。私は汝の僕だからである。詩篇の講解。

Pars LXXVI, Caput I

第LXXVI部 第I章PL 9, 837D
1

Psalmi inscriptio a LXX fuit addita. --Psalmi superscriptio nulla esse secundum Hebraeos videtur: id enim ab his qui utraque lingua eruditi sunt traditur.

PL 9, 837D

詩篇の表題は七十人の訳者たちによって付け加えられた。――ヘブライ人のもとでは、詩篇に表題は無いようである。両方の言語に通じた者たちがそう伝えているからである。

2

Translatoresque caeteri nihil omnino de rebus gestis, id est, Abessalon in David patris sui insectatione scripserunt.

PL 9, 837D

他の翻訳者たちは、出来事について、すなわち、アブサロムが父ダビデを追い回したことについて、何も書かなかった。

3

Sed hi septuaginta seniores, quibus legis ac prophetarum scientia ultra praescriptum et ambiguitatem litterae fuit, addendum hoc psalmo judicaverunt (V. Tract. Psal. II, n. 2 et 3) .

PL 9, 837D

しかし、律法と預言者たちについての知識が文字の規定と曖昧さを超えていたこれら七十人の長老たちは、これを詩篇に付け加えるべきだと判断した(詩篇2の講解、第2節と第3節を見よ)。

4

Causam vero judicii istius in exordio psalmorum (Praef. n. 5) docuimus, per quam nihil in psalmis nisi propheticum cognoscimus oportere tractari.

PL 9, 838A

その判断の理由は、詩篇の冒頭(序論、第5節)で我々が教えたとおりである。その理由によって我々は、詩篇においては預言的なもの以外は何も論じてはならないと知るのである。

5

Cum enim nec gestis sermo, nec temporibus ordo conveniat; reliquum est, in exemplum ac scientiam gerendorum, et gesta omnia in David, et ab his intellecta esse doceamur.

PL 9, 838A

語りは出来事に合わず、順序も時期に合わないのであるから、残るのは、これから行われるべき事柄の範型と知識のために、すべての出来事がダビデにおいて行われ、また彼ら〔七十人の長老たち〕によってそのように理解されたのだと、我々が教えられることである。

6

Apposita ergo nunc psalmo superscriptio est, quae non exstat in libro: ut ubi exstat (id est, sicut in psalmo tertio, in quo a facie ejus qui nunc persequi scribitur fugerit), ad scientiam propheticae intelligentiae vocaremur. 2.

PL 9, 838A

それゆえ、書物には存在しない表題がいまこの詩篇に付されたのは、表題が現に存在する所と同じく(すなわち第三の詩篇のように。そこでは、いまここで迫害者として記されている者の面前から彼が逃れたとされている)、預言的理解の知識へと我々が招かれるためである。〔第2節〕

7

Quis, quo nomine in toto hoc psalmo loquatur. --Prophetat ergo nunc David passionibus suis dominicas passiones: non de Abessalon conquerens, sed de his qui Abessalon ad impietatis crimen ignirent.

PL 9, 838B

誰が、どの名において、この詩篇全体で語るのか。――ダビデはこのように、自らの受難によって主の受難を預言している。彼はアブサロムについて嘆いているのではなく、アブサロムを不敬の罪へと燃え立たせた者たちについて嘆いているのである。

8

Ignita enim secundum Apostolum diaboli sunt jacula (Eph. VI, 16) : quae se in cor Judae ut Dominus traderetur injecerint, et nunc in filiis inobedientiae operentur. Ob quod Dominus assumpta peccati carnis similitudine, de peccato condemnavit peccatum in carne.

PL 9, 838B

使徒によれば、悪魔の矢は燃えている(エフェソ6:16)。その矢は、主が引き渡されるようにとユダの心に投げ込まれ、いまも不従順の子らのうちに働いている。そのため主は、罪の肉の似姿を取り、罪のゆえに、肉において罪を断罪した。

9

Tractabimus ergo psalmum ex persona Prophetae, intelligentis se in peccati corpore positum, et inter multas et graves diaboli tentationes per hominem fatigari.

PL 9, 838B

我々はそれゆえ、この詩篇を預言者の人格において扱う。彼は、自らが罪の体のうちに置かれ、悪魔の多くの重い誘惑のさなか、人を通して疲れさせられていると理解している。

10

Nam ut Dominus principem mundi non ignoravit haec in se per Judaeos Judamque gessisse, cum ad Apostolos dicit, Ecce ex vobis unus est satanas (Joan. VI, 71) ; totus enim hoc esse, quia per eum animabatur, ostenditur: ita et David in Abessalon eos, per quos Abessalon est talis, intelligit.

PL 9, 838B

というのは、主が、世界の支配者がユダヤ人たちとユダを通してこれらのことを自分に対してなしたのを知らなかったわけではない――使徒たちに「見よ、汝らのうちの一人はサタンである」と言うとき(ヨハネ6:71)、その者が全的にそうであるのは彼によって生かされていたからだと示される――のと同じように、ダビデもアブサロムにおいて、アブサロムをそのようにした者たちを理解しているのである。

11

Et quia jam in tertio psalmo latior hinc fuit sermo ( Non exstat hic tractatus ); nunc psalmi ipsius dicta tractemus ita, ut meminerimus omnia, quaecumque sub prophetae nomine dicentur, etiam ad personam Domini esse referenda: qui se ex forma Dei evacuans, ac formam servi assumens, infirmum naturae nostrae hominem etiam usque ad ignoratae diei atque horae suae scientiam sit professus.

PL 9, 838C

そして、すでに第三の詩篇でこの点についてはより広く語られたので(この講解はここには現存しない)、いま我々は詩篇そのものの言葉を、預言者の名のもとに語られることはすべて主の人格にも関係づけられるべきだと心に留めつつ、論じよう。主は神の形から自らを空しくし、僕の形を取り、自らの日と時刻を知らないと告げることにまで至るほどに、自らが我々の本性の弱い人間であることを公言したのである。

Pars LXXVI, Caput III

第LXXVI部 第III章PL 9, 838C
1

Orandi exemplum. Deus non est invidus aut praedurus judex. --VERS. 1: Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam: in veritate tua exaudi me, in tua justitia.

PL 9, 838C

祈りの模範。神は妬む者でも、過酷すぎる裁き主でもない。――「神よ、私の祈りを聞き入れ、私の嘆願に耳を傾けよ。汝の真実によって私を聞き入れ、汝の義によって聞き入れよ」(詩篇142:1)。

2

Primum orationem suam deprecatur audiri: quia id humilitatis humanae est, ut audientiam Dei his quae oret exoptet. Secundo deinde, secundum propheticam scientiam, ut in veritate Dei audiatur expostulat.

PL 9, 838C

彼はまず、自らの祈りが聞き入れられるよう嘆願する。祈るところのことについて神が耳を傾けてくれるよう願うのは、人間の謙遜に属することだからである。次に、預言の知識に従って、神の真実において聞き入れられるよう求める。

3

Non est huic fideli viro Deus ex elementis saeculi, non ex regum nominibus, non ex errore saeculi in saxis, metallis et lignis: sed verus ei Deus est, aeternus, omnipotens, et universitatis effector. Tertia quoque postulatio est ut in justitia Dei audiatur.

PL 9, 838D

この信仰ある人にとって、神は世の元素から成る神ではなく、王たちの名による神でもなく、石や金属や木における世の迷いによる神でもない。彼にとって神は、真の、永遠の、全能の、万有を造る神である。第三の求めは、神の義において聞き入れられることである。

4

Non est tyrannicae voluntatis Deus, non praedurae et iniquae pertinaciae arbiter; sed qui rationem habeat infirmitatis humanae: neque qui hos demutabilis naturae nostrae promptissimos lapsus secundum indemutabilis substantiae suae indeflexam constantiam metiatur; sed justus et moderans tantum ab homine exspectet, quantum meminerit humanae licere naturae.

PL 9, 838D

神は専横な意志の神ではなく、あまりに過酷で不義の頑固さの裁定者でもない。人間の弱さを考慮する神であり、我々の変わりやすい本性のこの極めて起こりやすい失墜を、自らの変わることのない実体の曲がることのない不動さに従って測る者ではない。むしろ義にして節度ある者として、人間の本性に許されると心得ている分だけを人間に期待する神である。

Pars LXXVI, Caput IV

第LXXVI部 第IV章PL 9, 839A
1

Innocentiae hominis quam multa insidientur. --Et ideo subjecit ad id, quod se in justitia Dei oravit audiri, VERS. 2: Et non intres in judicium cum servo tuo: quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

PL 9, 839A

人間の無垢を、いかに多くのものが狙っていることか。――そこで彼は、自らが神の義において聞き入れられるよう祈ったことに続けて付け加えた。「そして汝の僕とともに裁きに入るな。生きている者はだれ一人、汝の前で義とされないからである」(詩篇142:2)。

2

Quid enim spei est, si judicare nos secundum se Deus velit, si ad comparationem sui vitae nostrae innocentiam postulabit.

PL 9, 839A

というのは、もし神が我々を神自身に従って裁こうとするなら、もし神自身との比較において我々の生の無垢を要求するなら、どんな希望があるだろうか。

3

Justificari autem in conspectu Dei quis viventium potest? cui ira, cui dolor, cui cupiditas, cui ignoratio, cui oblivio, cui casus, cui necessitas vel per naturam corporis, vel per motum animae semper fluctuantis admixta sit: cui et quotidie gravissimus hostis immineat, diabolus videlicet animae viri fidelis insidians, eamque ad interitum persequens?

PL 9, 839A

生きている者のうち、だれが神の前で義とされ得ようか。怒りも、苦痛も、欲望も、無知も、忘却も、偶発も、必然も、体の本性によるにせよ絶えず揺れ動く魂の動きによるにせよ、つねにその者に混ざっているのに。しかも、日々、最も重い敵が、すなわち信仰ある人の魂を陥れようと狙い、それを滅びへと追い立てる悪魔が、彼に迫っているのに。

4

Hanc enim esse causam docet, qua nemo vivens justificari in conspectu Dei possit. VERS 3. Quia persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam, collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi.

PL 9, 839B

だれ一人生きている者が神の前で義とされ得ないのは、これが理由であると彼は教える。「敵は私の魂を追い、私の命を地に卑しめ、世の死者のように私を暗い所に置いた」(詩篇142:3)。

5

Obscuritas per corporis vitia effunditur: et cum per diaboli laqueos in cupiditates carnis incidimus, a cognitionis luce depulsi in obscuris collocamur, gentilium tenebris demersi, et saecularium operum nocte detenti.

PL 9, 839B

暗さは体の悪徳を通して広がる。悪魔の罠によって肉の欲望に陥るとき、我々は認識の光から追い払われ、暗い所に置かれ、異邦人の闇に沈み、世の業の夜に囚われるのである。

Pars LXXVI, Caput V

第LXXVI部 第V章PL 9, 839B
1

Hujus tenebras qui appellat vir spiritalis. --Sed quantumlibet persequens animam inimicus, et humilians in corpore tamquam mortuum saeculi collocet in obscuro; spiritalis tamen viri anxietas his corporis tenebris non tenetur, et cor super hac ipsa naturae suae infirmitate turbatur, repugnansque vitiis hominem suum in memoriam primae suae constitutionis et in meditationem Dei operum convertit.

PL 9, 839B

この〔世の〕闇を〔闇と〕呼ぶのは霊的な人である〔見出しの構文は定かでない。霊的な人はこの闇を何と呼ぶか、という問いとも取れる〕。――しかし、魂を追う敵がどれほど、体において卑しめ、世の死者のように暗い所に置こうとも、霊的な人の悩みはこの体の闇に囚われてはおらず、その心は、まさにこの自らの本性の弱さについて乱れ、悪徳に抗いつつ、自らの人間を、その最初の構成の記憶へ、神の業の思い巡らしへと向ける。

2

Non enim eum inimicus in obscuris mortuum saeculi, sed tamquam mortuum saeculi collocavit: per quod libertas spiritus semper in se anxii reservatur.

PL 9, 839C

というのは、敵は彼を、世の死者として暗い所に置いたのではなく、世の死者のようにして置いたのだからである。そのことによって、つねに自らのうちで悩む霊の自由は保たれる。

Pars LXXVI, Caput VI

第LXXVI部 第VI章PL 9, 839C
1

Meditandi materies. Facta manuum Dei, homo. --Id enim sequitur, VERS. 3 et 4: Et anxiatus est super me spiritus meus: in me turbatum est cor meum. Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis, in factis manuum tuarum meditabar.

PL 9, 839C

思い巡らしの材料。神の手の業、すなわち人間。――続くのがそれだからである。「そして私の霊は私のうちで悩み、私のうちで私の心は乱れた。私は昔の日々を思い起こし、汝のすべての業を思い巡らし、汝の手の造ったものを思い巡らしていた」(詩篇142:3、4)。

2

Scit Adam a diabolo captum; et idcirco memor est antiquorum dierum. Scit eum per transgressionem legis constitutae et a promissionibus Dei et ab incolatu paradisi excidisse, et ideo memor est operum Dei.

PL 9, 839D

彼はアダムが悪魔に捕らえられたことを知っている。それゆえ昔の日々を思い起こす。アダムが、定められた律法の違反によって、神の約束からも楽園の住まいからも落ちたことを知っている。それゆえ神の業を思い起こす。

3

Scit non sufficere ex praeterito innocentiam, sed beatum esse qui usque in finem innocens esse permanserit; et ideo in factis Dei manuum meditabitur. Facta manuum Dei homo ipse est: qui postquam peccavit, peccati servus effectus est.

PL 9, 839D

彼は、過去からの無垢では足りないこと、むしろ終わりまで無垢にとどまる者が幸いであることを知っている。それゆえ神の手の業を思い巡らすであろう。神の手の業とは人間そのものである。人間は、罪を犯した後、罪の僕となった。

4

Talis igitur esse meditatur, qualis ille, qui a Deo factus est, fuit ante peccatum. Per quod quia non mortuus saeculi, sed tamquam mortuus saeculi in obscuris est collocatus, meditabitur semper; et meditabitur semper, quia antiquorum dierum memor, scit per transgressionem legis mortem introisse peccati.

PL 9, 839D

したがって彼は、神によって造られた者が罪の前にそうであったような者となることを思い巡らしている。この点で、彼は世の死者としてではなく、世の死者のように暗い所に置かれたのであるから、つねに思い巡らすであろう。そして、昔の日々を思い起こす者として、律法の違反によって罪の死が入ったことを知っているがゆえに、つねに思い巡らすであろう。

Pars LXXVI, Caput VII

第LXXVI部 第VII章PL 9, 840A
1

Homo sterilis est sine Dei gratia. --In eo autem quod et memor antiquorum dierum, et in operibus Dei meditatus est, atque meditabitur, quamquam per fidem suam coeperit, tamen non proprium suum esse, ne insolens existimetur, sed per auxilium Dei ad quem oravit sibi indultum esse demonstrat, dicens, VERS. 6: Expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua.

PL 9, 840A

人間は神の恩寵なしには不毛である。――ところで、昔の日々を思い起こし、神の業を思い巡らし、これからも思い巡らすであろうということについて、たとえ自らの信仰によって始めたにせよ、それは自分自身のものではなく(傲慢と思われないように)、自分が祈った相手である神の助けによって自分に授けられたのだと、彼は示して言う。「私は汝に向かって手を広げた。私の魂は水なき地のようである」(詩篇142:6)。

2

Terra sine aqua arida et infecunda est, et irrigari sese semper imbre pluviae coelestis exspectat: ita et sancti anima naturae suae conscia, immadescere se dono divini eloquii desiderat: de quo Moyses ait, Exspectetur sicut pluvia dictum meum, et descendant sicut ros verba mea, ut pluvia super gramen, et ut nives super foenum (Deut. XXXII, 2) .

PL 9, 840A

水なき地は乾いて実を結ばず、つねに天の雨に潤されることを待つ。同じように聖なる者の魂も、自らの本性を自覚して、神の言葉の賜物に潤されることを願う。それについてモーセは言う。「私の語ることは雨のように待たれ、私の言葉は露のように降れ、草の上の雨のように、干し草の上の雪のように」(申命記32:2)。

3

Arens ergo et sitiens anima, tali propheticae doctrinae imbre perfunditur: ut mortua et jejuna ariditate naturae, in uberes fructus praeceptorum Dei cognitione revirescat.

PL 9, 840B

それゆえ、乾き渇く魂は、そのような預言の教えの雨を浴びる。死んで、本性の乾きに飢えていた魂が、神の掟を知ることによって、豊かな実へと再び緑となるためである。

Pars LXXVI, Caput VIII

第LXXVI部 第VIII章PL 9, 840B
1

Cito dissolvi et cum Christo esse optat propheta. --Jam in his quae sequuntur humanae fidei et conscientiae confessio est, per diapsalmae intercessionem impatientia prophetici desiderii monstrata. VERS. 7. Velociter exaudi me, Domine, defecit spiritus meus.

PL 9, 840B

預言者は、速やかに解かれてキリストとともにあることを願う。――以下のところでは、人間の信仰と良心の告白がある。ディアプサルマが間に入ることによって、預言者の願いの待ちきれない思いが示される。「速やかに私を聞き入れよ、主よ、私の霊は尽き果てた」(詩篇142:7)。

2

Moras corporis sui Propheta non patitur: et secundum illud Apostoli: Dissolvi me melius est, et cum Christo esse (Phil. I, 23) , et illud, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24) ? et illud, Quia in hoc veteri tabernaculo congemiscimus desiderantes superindui, taedium ipse in hoc mortis corpore patitur (II Cor. V, 2) : sed velocitatem auxilii, quod ob defectionem spiritus deprecatur cum gratia divini in se muneris optat expleri.

PL 9, 840B

預言者は自らの体が引き延ばされることに耐えない。使徒の「解かれてキリストとともにあるほうがはるかによい」(フィリピ1:23)という言葉、また「私は惨めな人間だ、この死の体から誰が私を解放してくれるのか」(ローマ7:24)という言葉、また「我々はこの古い幕屋にあって、その上に着ることを望みつつ呻いているからである」(二コリント5:2)という言葉に従って、彼自身、この死の体において倦怠を味わっている。しかし彼は、霊の衰えのゆえに求めている助けの速やかさが、自らのうちに神の賜物の恩寵とともに満たされることを願うのである。

3

Quid enim sibi proderit exauditum esse velociter, nisi tamquam fidelis et Deo placens et beatis locis quieturus excedat e corpore?

PL 9, 840C

というのは、もし彼が、信仰ある者として、神に喜ばれる者として、幸いなる所で憩うべく体から出て行くのでないなら、速やかに聞き入れられたところで、何の益があろうか。

Pars LXXVI, Caput IX

第LXXVI部 第IX章PL 9, 840C
1

Lacus, poenalis locus. --Et idcirco ait: Non avertas faciem a me: et similis ero descendentibus in lacum.

PL 9, 840C

穴、刑罰の場所。――それゆえ彼は言う。「汝の顔を私から背けるな。さもなければ私は穴に下る者たちに似るであろう」。

2

Lacum poenalem inferorum locum Scriptura commemorat: ut in his psalmis ait: Tu, Domine, abstraxisti ab inferno animam meam, servasti me (mss. salvasti) a descendentibus in lacum (Psal. XXIX, 4) .

PL 9, 840C

聖書は、穴を冥界の刑罰の場所として言及する。これらの詩篇において言うとおりである。「主よ、汝は私の魂を冥界から引き上げ、穴に下る者たちから私を保った(写本では「救った」)」(詩篇29:4)。

3

Ergo nisi facies Dei, qui utique Christus est, qui imago Dei invisibilis est, unicuique sancto adfuerit; erit illis similis, qui poenae inferni deputati e vita hac sine spe quietis excesserint.

PL 9, 840D

それゆえ、神の顔、すなわち、見えない神の像であるキリストがだれか聖なる者に伴わなければ、その者は、冥界の刑罰に定められ、憩いの望みなくこの生から去った者たちに似るであろう。

Pars LXXVI, Caput X

第LXXVI部 第X章PL 9, 840D
1

Resurrectionem sperat propheta. --Sed de spe sua Propheta non ambigit, neque extra evangelicae securitatis fiduciam est.

PL 9, 840D

預言者は復活を望む。――しかし、預言者は自らの望みについて疑わず、福音的な確かさの確信の外にいるのでもない。

2

Tempore quidem ipse anterior, sed in spiritu apostolici gaudii particeps; qui resurrectionem Domini contuentes, aeternitatem caducorum corporum crediderunt. Id enim in consequentibus ait, VERS 8: Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi.

PL 9, 840D

彼自身は時としては先の者であるが、霊においては使徒たちの喜びにあずかる者である。使徒たちは、主の復活を見つめて、朽ちゆく体の永遠を信じた。というのは、続く箇所で彼はこう言うからである。「朝に汝の憐れみを私に聞かせよ。私は汝に望みを置いたからである」(詩篇142:8)。

3

Matutinae hujus misericordiae gaudium locis plurimis demonstratur, velut tum cum ait, Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia (Psal. XXIX, 6) . Hoc enim resurrectionis est tempus, in quo per misericordiam Dei potestas mortis infracta est. Quam misericordiam, quia in ea Propheta speravit, optat audire.

PL 9, 841A

この朝の憐れみの喜びは、多くの箇所で示される。たとえば、「夕べには涙が宿り、朝には喜びがある」と言うときである(詩篇29:6)。これは復活の時であり、その時に、神の憐れみによって死の権力が砕かれたからである。預言者はこの憐れみに望みを置いたので、それを聞くことを願う。

Pars LXXVI, Caput XI

第LXXVI部 第XI章PL 9, 841A
1

Ignorantiae conscius lucem a Deo exposcit. Optat in primum hominis statum redire. --Dehinc sequitur: Notam fac mihi viam in qua ambulem; quia ad te levavi animam meam.

PL 9, 841A

無知を自覚して、神に光を求める。人間の最初の状態に戻ることを願う。――続いて言う。「私の歩むべき道を私に知らせよ。私は汝に向けて私の魂を上げたからである」。

2

Apostolus per speculum et in aenigmate videt, et pro parte scit, et pro parte prophetat (I Cor. XIII, 12 et 9) . Propheta quoque tamquam per naturam humanae fragilitatis ignorans, notas sibi fieri, in quibus ambulet, vias orat.

PL 9, 841A

使徒は鏡を通して謎において見、部分的に知り、部分的に預言する(一コリント13:12、9)。預言者もまた、人間の弱さの本性ゆえに知らない者として、自らの歩むべき道が自分に知らされるよう祈る。

3

Non enim hae saeculi viae utiles sunt: spiritales et coelestes ille nosse desiderat. Id enim ait: Quia ad te levavi animam meam. Non in humilibus est anima illius, sed in excelsis; et idcirco excelsarum viarum postulat notionem.

PL 9, 841B

というのは、この世の道は有益ではなく、彼は霊的で天的な道を知ることを望んでいるからである。彼は言う。「私は汝に向けて私の魂を上げたからである」。彼の魂は低いところにではなく高いところにある。それゆえ高い道の知を求めるのである。

4

Scit enim esse inimicos sibi, qui se in alias vias avocent, qui in voluntatem alteram deducant. De inimicis istis spiritalibus Apostolus multa et frequenter ingessit.

PL 9, 841B

彼は、自分を別の道へ呼び寄せて逸らし、別の意志へと導く敵が自分にいることを知っているからである。これらの霊的な敵について、使徒は多く、しばしば述べた。

5

Ab his ergo se eripi orat, et viam illam tribulatam, quae ad coelum agit, cognoscere rogat, et de voluntate Domini doceri, et per Spiritum ejus in terram rectam deduci: id est, ut constituatur in hominem non vitiis perversum.

PL 9, 841B

それゆえ彼は、これらの者から救い出されるよう祈り、天へと導く、苦難に満ちたその道を知るよう求め、主の意志について教えられ、その霊によって正しい地へ導かれるよう、すなわち、悪徳によって曲げられていない人間として立てられるよう求める。

6

Nam in rectam terram se dirigi quomodo optat, si de elementi hujus creatura dixisse existimabitur: nisi quod secundum primi hominis naturam, cui post peccatum dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19) , constitui se hominem rectum indeflexumque desiderat?

PL 9, 841B

というのは、もしこれがこの元素の被造物について言われたのだと考えるなら、彼はどうして自らが正しい地へ導かれることを願うのか。罪の後に「汝は土であり、土に帰る」と言われた(創世記3:19)最初の人の本性に従って、自らが正しく曲がらない人間として立てられることを望んでいる、というのでなければ、ほかに何があろうか。

7

Id enim sub his dictis continetur: Notam fac mihi viam in qua ambulem: quia ad te levavi animam meam. VERS. 9-11. Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi: doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam propter nomen tuum, Domine.

PL 9, 841C

というのは、これらの言葉のもとに次のことが含まれているからである。「私の歩むべき道を私に知らせよ。私は汝に向けて私の魂を上げたからである」。「私を私の敵から救い出せ、主よ、私は汝のもとに逃れた。汝の意志を行うことを私に教えよ。汝は私の神だからである。汝の善き霊が、汝の名のゆえに、私を正しい地へ導くであろう、主よ」(詩篇142:9-11)。

Pars LXXVI, Caput XII

第LXXVI部 第XII章PL 9, 841C
1

Non ex propriis meritis, sed ex Dei bonitate. --Consonans Apostoli confessio est ad id quod ait, Doce me facere voluntatem tuam, illud quod per eum dictum est, Et qui putat se scire, nondum scit quemadmodum oporteat sese scire (I Cor. VIII, 2) .

PL 9, 841C

自らの功績によるのではなく、神の善によって。――「汝の意志を行うことを私に教えよ」と彼が言うことに、使徒の告白が響き合う。彼を通して言われたこと、すなわち「自分が知っていると思う者は、どのように知るべきかを、まだ知らない」(一コリント8:2)である。

2

Quod si nec orare quidem adhuc scimus, et loqui desideria nostra non novimus, Spiritu potius pro nobis inenarrabilibus gemitibus postulante, et imperitiam nostram arcano conscientiae affectu repensante, secundum hoc Apostoli dictum, Quid enim oremus secundum id quod oporteat nescimus; sed ipse Spiritus pro nobis postulat gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26) ; non incondite Propheta creditur orare, ut voluntatem Dei doceatur explere.

PL 9, 841D

もし我々が、祈ることさえなお知らず、自らの願いを語ることも知らず、むしろ霊が言い表せぬ呻きをもって我々のために求め、我々の無知を、良心の秘められた思いをもって埋め合わせてくれるのなら――「我々は、何をどう祈るべきかを知らないが、霊自らが言い表せぬ呻きをもって我々のために求める」という使徒の言葉に従えば(ローマ8:26)――預言者が神の意志を果たすことを教えられるよう祈るのは、思慮なくではないと信じられる。

3

Et competens illa humanae verecundiae professio est, ut quod per Spiritum Dei in terram rectam deducendus sit, id non meriti esse sui arroget, neque per satisfactionem proprii obsequii id sibi postulet: sed totum hoc ad clarificandum in se Dei nomen exspectet, ut propter honorem Dei nominis in terra recta esse statuatur.

PL 9, 842A

そして、人間の慎みにふさわしいのは、次の告白である。すなわち、神の霊によって正しい地へ導かれることを、自らの功績に帰することなく、自らの従順という償いによってそれを求めることもなく、そのすべてを、自らのうちで神の名が輝かされることに期待し、神の名の栄誉のゆえに自分が正しい地に据えられるように、という告白である。

Pars LXXVI, Caput XIII

第LXXVI部 第XIII章PL 9, 842B
1

Beatitudo ex Dei misericordia, non excluso merendi officio. --Et quia hanc terram rectam scit sibi non in corpore mortis hujus posse concedi, quia labes carnis humanae per admixtam in se vitiorum consuetudinem aboleri penitus, nisi cum naturae demutatione, non possit; vivificari se, quasi nondum vivat, expostulat, dicens, Vivificabis me in aequitate tua.

PL 9, 842B

幸いは神の憐れみによるが、功を立てる務めが除かれているわけではない。――彼は、この正しい地が、この死の体においては自分に与えられ得ないことを知っている。人間の肉の汚れは、自らに混ざった悪徳の習慣によって、本性の変化を伴わなければ、完全には除かれ得ないからである。それゆえ彼は、まだ生きていないかのように、生かされることを求めて言う。「汝は汝の公正さによって私を生かすであろう」。

2

Educes de tribulatione animam meam, VERS. 12, et in misericordia tua disperdes inimicos meos. Et perdes omnes inimicos qui persequuntur animam meam: quoniam servus tuus sum ego.

PL 9, 842B

「汝は苦難から私の魂を導き出し、そして汝の憐れみによって私の敵を滅ぼすであろう。そして汝は、私の魂を追うすべての敵を滅ぼすであろう。私は汝の僕だからである」(詩篇142:12)。

3

Habuit quidem, ut diximus, hoc justitia verecundiae, ut quidquid illud sibi beatitudinis sperat, id pro magnificentia Dei potius (quia Deo beata et aeterna et bona tribuere sit dignum), quam pro merito suo postulet.

PL 9, 842B

我々が述べたように、慎みの義はたしかにこういうものであった。すなわち、彼が何であれ自らに望む幸いを、自らの功のゆえにではなく、むしろ神の壮大さのゆえに求めるということである(幸いにして永遠にして善なるものを与えることは神にふさわしいからである)。

4

Sed tamen praeferens honorem et misericordiam Dei: merendi quoque id per se non exclusit officium. Nam cum vivificandus sit, vivificandus tamen est in aequitate; quia aequum sit vitam retribui stipendiis sanctitatis.

PL 9, 842B

しかし、神の栄誉と憐れみを優先しながらも、彼は、自らによって功を立てる務めをも排除しなかった。というのは、生かされるにしても、公正さにおいて生かされるからである。命が聖性の報酬によって報いられるのは公正だからである。

5

Et cum per misericordiam Dei educto eo de tribulatione disperdendi sint ejus inimici, jam non est misericordia indiscreti confusique judicii; cum quae a tribulatione educit, eadem disperdat inimicos: quia ex meritorum diversitate, vel in poenam, vel in misericordiam judicium temperatur.

PL 9, 842C

そして、神の憐れみによって彼が苦難から導き出されるとき、その敵が滅ぼされるのであるから、それはもはや、区別なく混乱した裁きの憐れみではない。苦難から導き出す憐れみが、同時に敵を滅ぼすのだからである。功績の違いに応じて、裁きは、刑罰へか憐れみへかと調整されるのである。

Pars LXXVI, Caput XIV

第LXXVI部 第XIV章PL 9, 842C
1

Quae Dei gratiae, quae, merito pars sit in victoria tentationum. --Non leves autem sibi esse inimicos Propheta demonstrat, sed eos qui etiam animam persequantur: non quod cum corpore possit occidi, sed quod ita diabolicis infestationibus fatigetur, et sub injectorum sibi vitiorum incendiis aduratur, ut a Domino mereatur occidi.

PL 9, 842C

誘惑に打ち勝つことにおいて、どの部分が神の恩寵に、どの部分が功績に属するか。――預言者は、自らの敵が軽いものではなく、魂をさえ追う者であることを示している。それは、魂が体とともに殺され得るからではなく、悪魔の攻撃によって疲れさせられ、自らに投げ込まれた悪徳の炎のもとで焼かれ、主によって殺されるに値するほどになるからである。

2

Verum ut etiam inimici sui pereant, quamquam ad id potissimum et nomen et misericordia Dei est; tamen cum etiam ea causa est, quod servus Dei est. cujus animam persequantur: et liberalitas (ex parte Dei) admiscetur, et meritum (ex parte hominis); atque ad Domini misericordiam, servi quoque et fides et nomen adjungitur: ut misericordia Dei quamquam omnibus prompta sit, his tamen qui servi ejus sunt intelligatur assistere, per eum et in eo qui ait: Ego sum vobiscum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) , Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 842D

ただ、その敵もまた滅びるということについては、そのために何よりも神の名と憐れみがあるとはいえ、彼が、その魂が追われる神の僕であるということもまた理由なのであるから〔底本は servus Dei est. cujus と句点を打つが、誤植と見て関係節として続けて読んだ〕、(神の側からの)寛大さと(人間の側からの)功績とが混じり合い、主の憐れみに、僕の信仰と名もまた加わる。その結果、神の憐れみはすべての者に備わっているとはいえ、それでもなお、神の僕である者たちのもとに寄り添うものと理解される。それは、「私は、すべての日々、世の終わりまで、汝らとともにいる」と言う者を通して、その者のうちにおいてである(マタイ28:20)。我々の主イエス・キリストである。彼は、いまも、いつも、また世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars LXXVII, Prooemium

第LXXVII部 冒頭PL 9, 843A
1

Psalmus David in Goliam. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad bellum, et digitos meos in praelium. Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus (Infra additur es tu).

PL 9, 843A

ダビデの詩篇。ゴリアトに対して。ほむべきかな、私の神、主。私の手に戦いを、私の指に戦闘を教える者。私の憐れみ、私の避け所、私を支える者、私を救い出す者(下では「汝は」が加わる)。

2

Protector meus, et in ipso speravi: qui subjiciet (Infra, subjiciens) populum meum sub me. Domine, quid est homo, quia innotuisti ei: aut filius hominis, quod deputas eum? Homo vanitatis similis factus est: dies ejus sicut umbra praetereunt.

PL 9, 843B

私の守り手、私は彼に望みを置いた。彼は私の民を私のもとに服させる(下では「服させる者」)。主よ、人とは何者か、汝が彼に知られるとは。人の子とは何者か、汝が彼を割り当てるとは。人は空しさに似たものとなった。その日々は影のように過ぎ去る。

3

Domine, inclina coelos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt; corusca coruscantes (Infra, coruscationes), et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.

PL 9, 843B

主よ、汝の天を傾けて降れ。山に触れよ、山は煙を上げるであろう。輝くものを輝かせよ(下では「稲光」)、そして汝は彼らを散らすであろう。汝の矢を放て、そして汝は彼らを混乱させるであろう。

4

Emitte (Infra, emittes) manum tuam de alto: eripe me, et libera me (abest et libera me) de aquis multis, et de manu (Infra, manu iniqua) filiorum alienorum. Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum dextera iniquitatis.

PL 9, 843B

汝の手を高みから伸ばせ(下では「伸ばすであろう」)。私を救い出せ、私を解き放て(下では「私を解き放て」を欠く)、多くの水から、また異国の子らの手から(下では「不義の手から」)。彼らの口は空しさを語り、その右手は不義の右手である。

5

Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decemchordarum psallam tibi. Qui dat (Infra, das) salutem regibus: qui liberat servum suum (Infra, liberas David servum tuum): de gladio maligno eripe (Infra, erue) me.

PL 9, 843C

神よ、私は汝に新しい歌を歌おう。十弦の琴で汝に賛歌を奏でよう。王たちに救いを与える者(下では「汝は与える」)、その僕を解放する者(下では「汝は汝の僕ダビデを解放する」)。悪しき剣から私を救い出せ(下では「引き出せ」)。

6

Et eripe me de manu filii alieni (Haec non exstant infra). Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quorum filii sicut novellae plantationes, stabilitae (Infra, novella plantatio stabilita) in juventute sua.

PL 9, 843C

そして私を異国の子の手から救い出せ(下ではこれを欠く)。彼らの口は空しさを語り、その右手は不義の右手である。彼らの子らは、若さのうちに固められた新しい苗木のようである(下では「固められた新しい苗木」〔単数〕)。

7

Filiae eorum decoratae (Infra, compositae): et circumornatae ut similitudo templi. Et promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum fetosae, abundantes in itineribus eorum (Infra, egressibus suis): boves eorum crassi (Infra, crassae).

PL 9, 843C

彼らの娘たちは飾られ(下では「整えられ」)、神殿の似姿のように周りを飾られている。彼らの倉は満ち、こちらからあちらへと溢れ出る。彼らの羊は子を宿し、彼らの道において(下では「出て行く所において」)増え、彼らの牛は肥えている(下では「肥えた」〔女性形〕)。

8

Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt: beatus populus, cujus Dominus Deus ejus. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 843C

石垣の崩れも、通り抜けも、叫びも、彼らの広場にはない。このことが彼らにある民を、彼らは幸いと言った。その神が主である民は幸いである。詩篇の講解。

Pars LXXVII, Caput I

第LXXVII部 第I章PL 9, 843D
1

Titulus a LXX additus, de quo psalmum intelligendum indicet. --VERS. 1-7. Et huic quoque psalmo addendam hanc Septuaginta superscriptionem putaverunt: Psalmus David in Goliam; cum neque in hebraicis libris reperiatur, neque translatores alii quidquam aliud quam simplicem titulum praescripserint, id est, David.

PL 9, 843D

表題は七十人の訳者たちによって付け加えられ、詩篇をだれについて理解すべきかを示している。――七十人の訳者たちは、この詩篇にも「ダビデの詩篇。ゴリアトに対して」というこの表題を付け加えるべきだと考えた。ヘブライ語の書には見出されず、他の翻訳者たちも、単純な表題、すなわち「ダビデ」としか書き添えなかったにもかかわらず、である。

2

Quod non sine spiritali ratione effectum fuisse psalmi ipsius textu docetur: nihilque hic psalmus proprium habet, quod ad gratulationem perempti Goliae possit referri, cum magis illic et gestis et tempori multa contraria sint.

PL 9, 843D

これが霊的な理由なしになされたのではないことは、詩篇そのものの本文によって教えられる。そして、この詩篇には、ゴリアトを討ち取ったことへの祝いに関係づけられ得るような固有のものは何もない。むしろそこには、出来事にも時期にも反することが多いのである。

3

Cum enim dicitur: Subjiciens populum meum sub me, numquid tum David rex erat? aut quis tum ei populus subjectus est, si allophylorum ( subaud. populus) non erat suus? Sed ne ipse quidem Israel, Saul adhuc regnante, poterat esse subjectus.

PL 9, 844A

というのは、「私の民を私のもとに服させる者」と言われているとき、ダビデはそのとき王だったのか。また、もし異民族の(「民」を補え)民が彼自身のものでなかったなら、どの民がそのとき彼に服していたのか。しかしイスラエル自身でさえ、サウルがなお統治している間は、服し得なかった。

4

Deinde et illud: Domine, inclina coelos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt; corusca coruscationes, et dissipabis eos, quae esse intelligetur ob humani belli tempus oratio?

PL 9, 844A

さらに、「主よ、汝の天を傾けて降れ。山に触れよ、山は煙を上げるであろう。稲光を光らせよ、そして汝は彼らを散らすであろう」というこの言葉も、人間の戦いの時のための祈りであると、どうして理解されようか。

5

Aut cum secundum titulum Golia esset occisus, quid sibi hae preces volunt: Eripe me, et libera me de aquis multis, et de manu filiorum alienorum? Aut cum rex tantum unus in Israel esset; quid est istud quod dicitur, V. 10: Qui das salutem regibus?

PL 9, 844A

あるいは、表題によればゴリアトは討たれていたのに、「私を救い出せ、私を解き放て、多くの水から、また異国の子らの手から」というこれらの祈りは何を意味するのか。あるいは、イスラエルに王はただ一人しかいなかったのに、「王たちに救いを与える汝」(詩篇143:10)と言われるのは、どういうことか。

6

Numerus plurium intelligentiam ejus temporis, quo unus tantum habebatur, excludit. Sed cum nec in hebraeis libris ita sit, neque translatores caeteri horum aliquid addiderint; intelligimus septuaginta hos seniores sensum nobis spiritalis scientiae reliquisse: ut in David et Golia bellum praefiguratum esse satanae Dominique sciremus; cum quando neque superscriptio exstaret in libris, neque rebus gestis prophetiae sermo concineret.

PL 9, 844B

複数の数は、王がただ一人と数えられていたその時代の理解を排除する。しかし、ヘブライ語の書にもそうなっておらず、他の翻訳者たちもこれらを何も付け加えなかったのであるから、我々は、この七十人の長老たちが霊的な知識の意味を我々に残したのだと理解する。それは、ダビデとゴリアトにおいて、サタンと主との戦いが予型されていたと我々が知るためである。書物には表題が存在せず、預言の言葉も出来事と調和しなかったのだから、である〔cum quando は崩れた言い回しで、理由の cum と取った〕。

Pars LXXVII, Caput II

第LXXVII部 第II章PL 9, 844B
1

An ipsius David, an de David sint psalmi, latinus sermo non exprimit. Psalmus hic de Christo. --Affert autem plerumque nobis difficultatem intelligentiae ratio latinitatis, quae nominibus pronomina non est solita praeponere: ut in David nomine accidit.

PL 9, 844B

詩篇が「ダビデ自身の」ものか、「ダビデについての」ものかを、ラテン語は表現しない。この詩篇はキリストについてのものである。――ところで、名前の前に代名詞を置くのが常でないラテン語の語法は、しばしば我々に理解の困難をもたらす。ダビデという名において起こっているとおりである。

2

Cessante enim pronomine, incertum est utrum in illum, aut per illum psalmus exstiterit. Cum enim scribitur psalmus David; utrum ab illo dictus sit, aut propter illum, ambiguum facit nominis sola praescriptio.

PL 9, 844C

代名詞がないと、詩篇が彼に向けて成ったのか、あるいは彼を通して成ったのかが不確かである。「ダビデの詩篇」と書かれているとき、それが彼によって語られたのか、彼のゆえに語られたのかを、名の表題だけでは曖昧にしてしまう。

3

Graecitas vero cum per David psalmum scriptum esse significat, ita titulum inscribit, ψαλμὸς τοῦ Δαβὶδ· at vero cum de David vult psalmum qui sit scriptus intelligi, ita superscribit, τῷ Δαβὶδ· discernens per utriusque pronominis propriam significationem, utrum David scripti psalmi auctor, an causa sit: ut superscriptio psalmi istius continet, τῷ Δαβὶδ, ita enim habet, id est, quod propter eum vel illi potius, quam ab eo scriptus sit.

PL 9, 844C

ギリシア語は、ダビデによって詩篇が書かれたことを示すときには、「ψαλμὸς τοῦ Δαβίδ」〔ダビデの詩篇〕と表題を記す。ところが、ダビデについて詩篇が書かれたと理解されることを望むときには、「τῷ Δαβίδ」〔ダビデに〕と表題に記す。両方の代名詞それぞれの固有の意味によって、ダビデが書かれた詩篇の著者なのか、原因なのかを区別するのである。この詩篇の表題は「τῷ Δαβίδ」を含んでおり、まさにそうなっている。すなわち、彼から書かれたというより、彼のゆえに、あるいは彼のために書かれた、ということである。

4

Ex qua etiam psalmi superscriptione monstratur, in eum hominem, quem Dominus assumpsit in eo nascens, et quem David saepissime nominari docuimus, psalmum hunc Spiritus virtute et Prophetae ore cantatum.

PL 9, 844C

この詩篇の表題によってもまた、主がその中に生まれて取った人間に向けて、そしてしばしばダビデと名づけられると我々が教えたその人間に向けて、この詩篇が霊の力と預言者の口によって歌われたことが示される。

Pars LXXVII, Caput III

第LXXVII部 第III章PL 9, 844D
1

Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas in bellum, et digitos meos in praelium. Si ob id gratulationi interfecti Goliae deputatur hic psalmus, quia dictum est, Qui docet manus meas in bellum; accipiant exemplum hoc personae potius Domini convenire.

PL 9, 844D

「ほむべきかな、私の神、主。私の手に戦いを、私の指に戦闘を教える者」。もしこの詩篇が、「私の手に戦いを教える者」と言われているという理由で、ゴリアトを討ち取ったことへの祝いに割り当てられるなら、この例はむしろ主の人格にふさわしいと受け取るがよい。

2

Nam in septimo decimo psalmo, qui totus ex persona Domini consistit, id ipsum dictum ita meminimus: Qui doces manus meas in praelium, et posuisti ut arcum aereum brachia mea (Ps. XVII, 35) .

PL 9, 844D

実際、第十七の詩篇は全体が主の人格から成っているが、そこで同じことが次のように言われているのを我々は思い起こす。「汝は私の手に戦闘を教え、私の腕を青銅の弓のように置いた」(詩篇17:35)。

3

Quod autem nihil in illum David referri possit, in omni quidem psalmo, sed maxime his dictis docetur: Audivit de templo sancto suo vocem meam, et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.

PL 9, 845A

ところで、彼、すなわちダビデには、何一つ関係づけられ得ないことは、詩篇全体において教えられるが、とりわけ次の言葉において教えられる。「彼はその聖なる神殿から私の声を聞き、私の叫びは彼の前に、彼の耳に入った」。

4

Et commota est et contremuit terra, et fundamenta montium conturbata sunt (Ibid. 7, 8) . Et illud: Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos. Et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum delebo eos.

PL 9, 845A

「そして地は揺れ動き震え、山々の基は乱された」(詩篇17:7、8)。また次の言葉もある。「彼らは主に叫んだが、救う者はなく、主は彼らを聞き入れなかった。そして私は彼らを、風の顔の前の塵のように砕き、広場の泥のように消し去る」。

5

Eripies me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium. Populus quem non cognovi servivit mihi, ad auditum auris obaudivit mihi (Ibid. 42 et seqq.) .

PL 9, 845A

「汝は民の反抗から私を救い出し、私を異邦人の頭として立てるであろう。私が知らなかった民が私に仕え、耳で聞くやいなや私に従った」(詩篇17:42以下)。

6

Rebus ipsis inepta eorum intelligentia coarguitur, qui haec David de se ipso dixisse contendunt: cum omnia in eum hominem, quem Dominus in eo natus assumpsit, secundum spiritalem rationem et gesta conveniant.

PL 9, 845A

これらをダビデが自分自身について語ったのだと主張する者たちの愚かな理解は、事柄そのものによって論駁される。すべては、主がその中に生まれて取った人間に、霊的な理解においても出来事においても適合するのである。

Pars LXXVII, Caput IV

第LXXVII部 第IV章PL 9, 845B
1

Christus ut ad bellum passionis instructus. --Manus igitur ejus edoctae ad bellum sunt, cum saeculum vincit: Ego enim, ait, vici mundum (Joan. XVI, 33) : cum extensus in crucem invictissimis armis ipsius passionis instruitur: Et posuisti, inquit, ut arcum aereum brachia mea: cum de omnibus virtutibus ac potestatibus, in ipso se, trophaeo gloriosae crucis triumphat; et principatus et potestates enim traduxit cum fiducia triumphans eos in semetipso (Coloss. II, 15) : cum dissidentia inter se coelestia et terrena pacificat (Coloss. I, 20) : Et in ipso, inquit, reconciliari omnia in eum, pacificans per sanguinem crucis suae sive quae in terra sunt, sive quae in coelis.

PL 9, 845B

キリストは、受難の戦いのために備えを施された者として。――その手は、それゆえ、彼が世に勝つとき、戦いのために教えられたのである。「私は世界に勝った」と彼は言う(ヨハネ16:33)。十字架に伸ばされて、受難そのものの、最も打ち破りがたい武器を備えるとき、そうである。「そして汝は私の腕を青銅の弓のように置いた」と彼は言う。あらゆる力と権力に対し、十字架の栄光ある戦勝記念碑において、彼自身のうちで凱旋するとき、そうである。「彼は、支配と権力を、その身において凱旋して、確信をもって引き回した」(コロサイ2:15)。互いに対立している天のものと地のものを和解させるとき、そうである(コロサイ1:20)。「そして彼において、彼へとすべてが和解させられた。その十字架の血によって、地にあるものも天にあるものも平和にして」と彼は言う。

2

Ad hoc igitur bellum manus ejus edoctae sunt, in quo arcus aerei certamine vincitur ( Hic videtur deesse mundus), dehonestatione potentes triumphantur, pace reconciliantur inimici. Sed post manuum bellum, succedit et digitorum praelium.

PL 9, 845C

それゆえ、その手はこの戦いのために教えられたのであり、この戦いにおいて、青銅の弓の争いによって〔世界が〕打ち負かされ(ここでは「世界」が欠けているように見える)、力ある者たちはその名誉を奪われて凱旋の的とされ、敵は平和によって和解させられる。しかし手の戦いの後に、指の戦闘が続く。

3

Omnis enim in eo habitus et pugna passionis ostenditur. Manus enim extenduntur, et digiti configuntur in palmis: vetus scilicet chirographum, secundum Apostolum, delens, et affigens illud cruci (Coloss. II, 14) , etiam eas partes manuum commemorat in praelio, cum quibus omnia veterum criminum peccata confixa sunt.

PL 9, 845C

というのは、彼のうちに、受難のあらゆる姿と戦いが示されているからである。手は伸ばされ、指は手のひらに釘付けにされる。彼は、使徒によれば古い証書を消し去り、それを十字架に釘付けにしつつ(コロサイ2:14)、戦闘において、古い咎のすべての罪がそれとともに釘付けにされたその手の部分〔すなわち指〕をも挙げているのである。

Pars LXXVII, Caput V

第LXXVII部 第V章PL 9, 845C
1

Dehinc sequitur: Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus es tu. Protector meus, et in ipso speravi. Carent ista difficultate.

PL 9, 845C

続いて言う。「私の憐れみ、私の避け所、私を支える者、私を救い出す者は汝である。私の守り手、私は彼に望みを置いた」。これらには困難がない。

2

Omnia enim in Evangeliis ista gesta ab eo atque dicta sunt: ut honorem majestatis paternae per humilitatis nostrae confessionem, quorum habitum assumpserat, praedicaret.

PL 9, 845D

というのは、これらはすべて福音書において彼によってなされ、語られたからである。それは、彼が自らその姿を取った者たちである我々の謙遜の告白を通して、父の威厳の栄誉を宣べ伝えるためである。

Pars LXXVII, Caput VI

第LXXVII部 第VI章PL 9, 846A
1

Christi populus, non soli Judaei. --Illud autem quod ait: Subjiciens populum meum sub me, non ex persona unius.

PL 9, 846A

キリストの民は、ユダヤ人だけではない。――ところで、「私の民を私のもとに服させる者」と彼が言うことは、一つの〔民の〕人格に基づくものではなく、

2

Judaici populi dictum existimandum est: cum universitatem Ecclesiae unum populum in psalmo alio nuncupaverit, dicens: Populus, quem non cognovi, servivit mihi (Psal. XVII. 45) .

PL 9, 846A

ユダヤ人の民について言われたものと考えるべきではない。彼は別の詩篇で、教会全体を一つの民と呼んで、こう言っているからである。「私が知らなかった民が私に仕えた」(詩篇17:45)。

3

Quod autem etiam hic qui eum non cognovit suus sit, Evangelia docent, cum aiunt, In sua venit, et sui eum non receperunt. In mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 11 et 10) .

PL 9, 846A

ところで、ここでも、彼を知らなかった者が彼自身の者であることを、福音書は教えている。こう言うときである。「彼は自分のところに来たが、自分の者たちは彼を受け入れなかった。彼は世界にいた。世界は彼によって造られたが、世界は彼を知らなかった」(ヨハネ1:11、10)。

4

Sed ne forte hic populus, quem ( Hic desideratur non) cognovit et sibi servivit, non suus fuisse, quia non erat cognitus, existimetur; divina illa Moysi cantio errorem hunc omnem ambiguitatis excludit, dicens, Cum divisisset Excelsus gentes, statuit fines gentium secundum numerum angelorum suorum, et facta est portio Domini Jacob, funiculus haereditatis ejus Israel (Deut. XXXII, 8 et 9; vid. Tract. Ps. II, n. 31) .

PL 9, 846A

しかし、彼が知らなかった(ここでは否定の語が欠けている)そして自分に仕えたこの民が、知られていなかったがゆえに彼自身の者でなかった、と考えられてはならない。モーセのあの神的な歌が、この曖昧さという誤りをすべて除いている。こう言う。「至高者が異邦人たちを分けたとき、天使たちの数に応じて異邦人たちの境を定め、主の分はヤコブとなり、その嗣業の縄はイスラエルとなった」(申命記32:8、9。詩篇2の講解、第31節を見よ)。

5

Israel iste in haereditatem aeternam fuerat electus: et ideo quia ille portio Domini erat, caeteri quasi incogniti habebantur, quia illi essent per privilegium portionis electi. Sui autem omnes; quia sibi quod sunt, tamquam auctori suo debent.

PL 9, 846B

このイスラエルは、永遠の嗣業へと選ばれていた。それゆえ、彼が主の分であったから、他の者たちは、いわば知られていない者と見なされた。彼らが分の特権によって選ばれた者たちだったからである。しかし、すべての者が彼自身の者である。彼らは、自らのあるところのものを、自らの創始者に負うているからである。

Pars LXXVII, Caput VII

第LXXVII部 第VII章PL 9, 846B
1

Christo quando, cur, et quatenus data omnia. --Subditi autem ei sunt, cum dicitur, Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det illi vitam aeternam (Joan. XVII, 2) : et illud, Omnia data sunt mihi in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18) .

PL 9, 846B

すべてがキリストに与えられたのは、いつ、なぜ、どこまでか。――彼に服せしめられているのは、こう言われるときである。「汝が彼にすべての肉に対する権力を与えたように、汝が彼に与えたすべてのものに、彼が永遠の命を与えるために」(ヨハネ17:2)。また、「すべてのものが、天においても地においても、私に与えられた」(マタイ28:18)。

2

Data autem nondum ei primum, quia jam in mundo erat per quem mundus erat factus, qui gloriam repetit quam ante constitutionem mundi habuerat apud Patrem: sed data post hominis assumptionem; quia ita dictum est, Qui cum in forma Dei esset, formam servi accepit: propter quod exaltavit illum Deus, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen (Philip. II, 7 et 9) .

PL 9, 846B

しかし、それらはまず最初に彼に与えられたのではない。彼はすでに世界にいたのであり、彼を通して世界は造られたのであって、彼は世界の基が据えられる前に父のもとで持っていた栄光を求め返す者だからである。むしろ人間の受け入れの後に与えられたのである。こう言われているからである。「神の形にありながら、僕の形を取った。そのゆえに神は彼を高め、すべての名にまさる名を彼に与えた」(フィリピ2:7、9)。

3

Quid ergo, vel cui donatur? Non ei utique, qui in forma Dei erat, donatur ut Dei forma sit; erat enim, et quia erat, jam non egebat hoc dono.

PL 9, 846C

では、何が、また誰に与えられるのか。神の形にあった者に、神の形となるように与えられるのでは決してない。彼はすでに神の形にあったのであり、あったがゆえに、もはやこの賜物を必要としなかったからである。

4

Sed fuit causa donandi, quia qui in forma Dei erat, formam servi accepit; et se de forma Dei evacuans, formam servi assumens, usque ad mortem obediens fuit.

PL 9, 846C

むしろ与える理由があったのは、神の形にあった者が僕の形を取ったからである。神の形から自らを空しくして僕の形を取り、死に至るまで従順であったのである。

5

Obedientiae ergo illi, per quam habitus servilis assumitur, et ipsi habitui servili id donatur, ut quod erat esset: in forma scilicet Dei esset. Damnum enim ad detrimentum sui evacuatio formae Dei nescit; assumptioni potius servili formam Dei rursus acquirens.

PL 9, 846C

それゆえ、僕の姿がそれによって取られたあの従順に、そして僕の姿そのものに、彼がそうであったところのもの、すなわち神の形にあることが与えられるのである。神の形を空しくすることは、自らの損失や不利益を知らない。むしろ、取られた僕の姿のために、神の形を再び獲得するのである。

6

Ita neque Virtus in humilitatem, sese licet cohibens, defecit ex sese, cum quod erat est: et humilitas cohibita in sese Virtute suscepta, cum quod non erat esse coepit, profectum ejus quae a se non defecerat Virtutis accepit.

PL 9, 847A

こうして、力は、自らを抑えたとはいえ、謙遜へと自らから衰え出ることはなかった。あったところのものであり続けるからである。そして、力に受け入れられ、自らのうちに抑えられた謙遜は、なかったものとして存在し始めたとき、自らから衰えなかった力の進展を受けたのである。

7

Et haec quidem evangelici sacramenti, et humanae spei veritas est, humanam naturam corruptibilemque carnem per hujus gloriae demutationem in aeternam transformatam esse substantiam.

PL 9, 847A

そして、これこそが福音の秘義の、また人間の望みの真理である。すなわち、人間の本性と朽ちる肉が、この栄光の変容によって、永遠の実体へと変えられたということである。

Pars LXXVII, Caput VIII

第LXXVII部 第VIII章PL 9, 847A
1

Dei notitia indignus homo. Deputari quid. Vanum est quidquid transitorium. Homo quatenus Deum cognoscat, aut ad quid deputetur. --Sed hujus tamquam difficillimi facti admirationem, et maximae ac pulcherrimae spei donum, etiam praesenti psalmo propheticus sermo testatur, dicens ad id quod dixerat: Subjiciens populum meum sub me; Domine, quid est homo, quia innotuisti ei; aut filius hominis, quod deputas eum?

PL 9, 847A

人間は神を知るにふさわしくない。「割り当てられる」とは何か。移ろうものはすべて空しい。人間はどこまで神を知り、何に割り当てられるのか。――しかし、この極めて困難な出来事への驚嘆と、最大にして最も美しい望みの賜物を、預言の言葉は、現在の詩篇においても証している。「私の民を私のもとに服させる者」と述べたことに続けて言う。「主よ、人とは何者か、汝が彼に知られるとは。人の子とは何者か、汝が彼を割り当てるとは」。

2

Homo vanitati similis factus est: dies ejus sicut umbra praetereunt. Non differenter in octavo quoque psalmo proclamat Spiritus sanctus: Quid est homo, quod memor es ejus, aut filius hominis, quoniam visitas eum?

PL 9, 847B

「人は空しさに似たものとなった。その日々は影のように過ぎ去る」。同じように、第八の詩篇でも聖なる霊は叫ぶ。「人とは何者か、汝が彼を思い起こすとは。人の子とは何者か、汝が彼を訪れるとは」。

3

Confessio ista pulcherrima est, ut indignum se homo tanto munere ipse testetur. Et cum se indignum confitetur, gratiam ejus qui sibi haec largiatur extollit.

PL 9, 847B

この告白は最も美しい。人間自身が、これほどの賜物にふさわしくない者であると証するのである。そして自らがふさわしくないと告白するとき、これらを自らに惜しみなく与える者の恩寵を高めているのである。

4

Quod enim meritum hominis est, ut ei se cognoscibilem Deus praestet, ut incognoscibilis natura cognitioni nostrae sese ipsa submittat? Aut quae dignitas est filii hominis, ut deputetur? Deputatur autem, quidquid de eo in quo est in aliud destinatur.

PL 9, 847B

というのは、神が自らを人間に知られる者として示すこと、知り得ない本性が我々の認識にみずから身を低くすることに、人間のどんな功績があるだろうか。また、人の子のどんな尊厳があって、割り当てられるのか。割り当てられるとは、何であれ、それがあるところのものから別のものへと定められることである。

5

Rei naturam verborum virtus eloquitur. Homo vanitati similis effectus, et cujus dies tamquam umbra praetereunt, per indultam cognitionem Dei deputatur. Vanitas saeculum est, cujus habitus et forma tolletur.

PL 9, 847B

言葉の力が、事柄の本性を語る。空しさに似たものとなり、その日々が影のように過ぎ去る人間が、与えられた神の認識によって割り当てられる。空しさとは世であり、その姿と形は取り去られる。

6

Deo enim inane est, quidquid quamvis exstet, tamen non ita subsistit ut maneat: et umbra quaecumque, etiamsi sit, tamen non est; quia cum fit, abeunte eo per quem efficiebatur eximitur.

PL 9, 847C

神にとっては、たとえ存在していても、留まるようには存続していないものはすべて空虚だからである。そして影は、たとえあっても、何であれ、ないのである。それは、生じるとき、それを生じさせていたものが去ると、消えてしまうからである。

7

Homo itaque non umbra, sed umbrae similis; neque vanitas, sed similis vanitati per intercessionem mortis effectus; per indultam vero sibi cognitionem Dei deputatur. Et in quid deputetur, cognitio indulta testatur.

PL 9, 847C

それゆえ人間は影ではなく、影に似たものである。空しさではなく、死が間に入ることによって空しさに似たものとされている。そして、自らに与えられた神の認識によって割り当てられる。何に割り当てられるかは、与えられた認識が証している。

8

Si enim cognitus fieri Deus homini, nisi assumpto homine, non potuit; quia incognoscibilem cognoscere, nisi per naturam nostram, natura nostra non potuit; et per hanc cognitionem homo qui deputatur, necesse est ut in id deputetur, in quo Deum ipse cognovit, scilicet, ut conformis Deo fiat, quia haec sit deputatio cognitionis indultae.

PL 9, 847C

もし神が、人間が取られることなしには人間に知られ得なかったのなら、すなわち、知り得ないものを知ることは、我々の本性を通してでなければ、我々の本性にはできなかったのなら、そしてこの認識によって割り当てられる人間が、彼自身が神を知ったそのもの、すなわち神に似た者となることへと割り当てられることは必然である。それが、与えられた認識の割り当てだからである。

Pars LXXVII, Caput IX

第LXXVII部 第IX章PL 9, 848A
1

Inimici fortissimi daemones. Montes iidem. --Et quia ex persona ejus hominis, quem Dominus assumpsit, haec omnis oratio est; scit cum quanta se dignitate Deus legibus mortis absolvat, et iniquorum manibus per gloriam resurrectionis abripiat, dicens: Domine, inclina coelos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt; corusca coruscationes, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.

PL 9, 848A

最も強い敵は悪霊たちである。山々も同じものである。――そして、この祈りのすべては、主が取った人間の人格から出ているので、彼は、神がいかなる尊厳をもって自分〔この人間〕を死の法から解き放ち、復活の栄光によって不義の者たちの手から奪い取るかを知っていて、言う。「主よ、汝の天を傾けて降れ。山に触れよ、山は煙を上げるであろう。稲光を光らせよ、そして汝は彼らを散らすであろう。汝の矢を放て、そして汝は彼らを混乱させるであろう」。

2

Emittes manum tuam de alto. Simile his dictis psalmo cujus superius meminimus continetur: Et inclinavit coelum, et descendit (Ps. XVII, 10) , et carbones succensi sunt ab eo, et ignis a facie ejus exardescet, et adscendit fumus in ira ejus (Ibid., 9) .

PL 9, 848A

「汝は汝の手を高みから伸ばすであろう」。先に我々が触れた詩篇に、これと似たことが含まれている。「そして彼は天を傾けて降った」(詩篇17:10)、「そして炭が彼によって燃やされ、火が彼の顔から燃え上がり、煙が彼の怒りのうちに立ち上った」(詩篇17:9)。

3

Misit sagittas, et dissipavit eos; et fulgura multiplicavit, et conturbavit eos (Ibid., 15) . Misit e summo, et accepit me, et assumpsit me de multitudine aquarum. Eripuit me de inimicis meis fortissimis (Ibid., 17, 18) .

PL 9, 848A

「彼は矢を放って彼らを散らし、稲妻を増して彼らを混乱させた」(詩篇17:15)。「彼は高みから遣わして私を取り、多くの水のうちから私を引き上げた。彼は私の最も強い敵から私を救い出した」(詩篇17:17、18)。

4

In eo autem quod fortissimos dixit, possumus intelligere quos dixerit; nempe de quibus Apostolus ait: Non est nobis pugna adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundipotentes, adversus spiritales nequitias in coelestibus (Ephes. VI, 12) : satana ipso se in cor Judae, ut Dominum traderet, inserente (Luc. XXII, 3) .

PL 9, 848B

ところで、「最も強い」と彼が言ったことにおいて、それがだれを言ったのかを、我々は理解し得る。すなわち使徒が言うものである。「我々の戦いは、肉と血に対してではなく、世界の権力者たちに対し、天上における霊的な悪に対してである」(エフェソ6:12)。サタン自身が、主を引き渡すようにとユダの心に入り込んだときである(ルカ22:3)。

5

Sed et in hoc psalmo hoc contuendum est: Corusca coruscationes, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Non illos superius, de quibus ita memoraret, ostendit: quod necesse est ad montes hos referri, qui ad solum Dei tactum fumabunt.

PL 9, 848B

だが、この詩篇においても、次の点を見なければならない。「稲光を光らせよ、そして汝は彼らを散らすであろう。汝の矢を放て、そして汝は彼らを混乱させるであろう」。彼は、このように言っている「彼ら」がだれであるかを、先に示していない。それゆえ〔この「彼ら」は〕、神が触れるだけで煙を上げる、これらの山々に関係づけられねばならない。

6

Et ne de terrenis istis montibus dictum existimemus, psalmo alio admonemur, cum dicitur, Ut quid suscepistis montes coagulatos? et quantum intelligi conceditur, montes interdum etiam diabolicas potestates, ut nunc in hoc loco, significari arbitramur: qui constitutiones divinae legis transgressi, tamquam ex lactis sinceritate, vitiosa coaguli corruptione coagulaverint. Et hos esse potentissimos inimicos suos psalmus anterior (XVII) locutus est.

PL 9, 848B

そして、これが地上のこれらの山について言われたと我々が考えないよう、別の詩篇で我々は戒められている。「なぜ汝らは凝固した山を受け入れたのか」と言われるところである。そして、理解が許される限りにおいて、山とは時に悪魔の権力をも意味する、今この箇所でもそうであると、我々は考える。彼らは神の法の定めを踏み越え、乳の清らかさから、凝乳の悪しき腐敗によって凝固したかのようである。そして、これらが自らの最も力ある敵であると、先の詩篇(第十七)は語った。

Pars LXXVII, Caput X

第LXXVII部 第X章PL 9, 848C
1

Descensus Dei, et inclinatio coeli quid. --Descendit ergo Dominus inclinato coelo suo, non corporali motu, ut declinatum descendente eo coelum sit: sed per corporalem significationem spiritalis sensus instruitur, ut cum Deo somnus, vigiliae, memoria, oblivio, discessus et accessus adscribitur; quia secundum meritorum nostrorum differentiam, unicuique nostrum aut dormiens aut vigilans, aut immemor aut recordans, aut desit aut adsit.

PL 9, 848C

神の降下と天の傾きとは何か。――主が降ったのは、その天を傾けてである。だがそれは体の運動によって、主が降ることで天が傾いた、というのではない。むしろ体を用いた表現を通して霊的な意味が教えられているのである。神に眠りや目覚め、記憶や忘却、離れることや近づくことが帰されるのがそうである。それは、我々の功績の違いに応じて、神が、我々各人にとって、眠っている者としてあるいは目覚めている者として、忘れている者としてあるいは思い起こす者として、離れている者としてあるいは共にいる者として、あるからである。

2

Atque ita inclinatum descendente eo coelum est: quia cum descendente eo ad assumendum hominem famulatus coelestis adstiterit, Cum Maria evangelizatur, cum pastores aethereum coetum et sonum vident atque audiunt, cum post tentationem diaboli Angeli ministrant, cum ipse totus in forma licet servi, tamen in paternae majestatis virtute se gessit.

PL 9, 848D

そして天が傾いて主が降ったのは、主が降って人間を取ろうとしたとき、天の奉仕者たちが立ち会ったからである。マリアに福音が告げられるとき、羊飼いたちが天上の集いと響きを見、聞くとき、悪魔の誘惑の後に天使たちが仕えるとき、主自身が、すっかり僕の形にありながら、なお父の威厳の力のうちに自らを保ったときである。

3

Sic inclinatur coelum, cum ad terras coelestium Virtus ( scil. Dei Filius) honorque deducitur.

PL 9, 849A

このように天が傾くのは、天のものたちの力(すなわち神の子)と栄誉が、地へと導き下ろされるときである。

Pars LXXVII, Caput XI

第LXXVII部 第XI章PL 9, 849A
1

Diaboli potestas qui confracta, etsi maxima. Fumat, nondum totus uritur. --In eo autem quod tacti montes fumigant potius quam uruntur, cum tamen id indicet quod fumetur; deinde cum coruscantibus coruscationibus dissipantur potius quam illucescunt; tum quod emissis sagittis conturbantur magis quam configuntur: non sine maxima ratione spiritalis intelligentiae ita dicitur.

PL 9, 849A

悪魔の権力は、たとえ最大であっても、いかに砕かれたか。煙を上げるが、まだ全体は焼かれない。――ところで、触れられた山が焼かれるのではなく、むしろ煙を上げること(煙が立つということは、それでも〔燃えていることを〕示しているのだが)、さらに、稲光が光らされたとき、山が照らされるのではなく、むしろ散らされること、そして矢が放たれたとき、山が貫かれるのではなく、むしろ混乱させられること。これらは、霊的理解の最大の理由なしにこのように言われているのではない。

2

Et quidem jam et alius psalmus his paria significat, cum ait: Praeparans montes in virtute tua, accinctus potentia (Psal. LXIV, 7) .

PL 9, 849B

そして実際、別の詩篇もこれと同じことを示している。「汝の力によって山々を備え、権能を帯びている」(詩篇64:7)。

3

Adventu enim Domini confracta et obtrita diaboli potestas est, cum fidei sanctorum hominum subjectus est: non quod non adhuc potentiae suae maximas habeat vires, sed per id quod utcumque subjectus est, praesentis subjectionis conditione ultioni et poenae legitimae praeparatur: ut nunc per hanc eamdem subjectionem virtute Dei tactus fumet, licet nondum totus uratur: sed per id quod interim fumare potuit, et uri posse noscendus est.

PL 9, 849B

主の到来によって、悪魔の権力は砕かれ、すり潰された。それが聖なる人々の信仰に服したときである。それは、なおその権能の最大の力を持っていないからではなく、いくらかでも服しているということによって、いまの服従という条件のゆえに、正当な報復と刑罰に備えられているのである。そこで今、この同じ服従を通して、神の力に触れられて煙を上げるが、まだ全体が焼かれてはいない。しかし、さしあたり煙を上げ得たということによって、焼かれ得ることも知られるべきである。

4

Uritur non ille tantum, sed et omnes ejus. Non uni tantum praeparatus hic ignis est, Domino dicente: Abite in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41) . Hi ergo montes tacti a Domino fumabunt.

PL 9, 849B

焼かれるのは彼だけでなく、彼のすべての者たちもである。この火は彼一人のために備えられたのではない。主が言うからである。「去って、永遠の火に入れ。私の父が悪魔とその天使たちのために備えたものである」(マタイ25:41)。それゆえ、主に触れられたこれらの山々は、煙を上げるであろう。

Pars LXXVII, Caput XII

第LXXVII部 第XII章PL 9, 849C
1

Dei doctrina dispergitur. --Dissipabuntur etiam per coruscatas coruscationes: lumen scilicet eorum de quibus dictum est: Vos estis lumen mundi (Matth. V, 14) , non ferentes.

PL 9, 849C

神の教えは散らされる。――彼らはまた、光り出された稲光によって散らされるであろう。すなわち、「汝らは世界の光である」と言われた者たち(マタイ5:14)の光に、耐えられないのである。

2

Domini namque adventus, tamquam fulgur ab oriente usque in occidentem apparens intelligetur (Matth. XXIV, 27) .

PL 9, 849C

というのは、主の到来は、東から西にまで現れる稲妻のようなものと理解されるからである(マタイ24:27)。

3

Sed interim coruscationes multae sunt, id est, apostolicae praedicationes, et splendor doctrinae Dei, quae condensam illam et conspiratam daemonum virtutem coruscationis luce dispergit.

PL 9, 849C

しかし、さしあたり稲光は数多くある。すなわち、使徒たちの宣教であり、神の教えの輝きであって、それが、あの濃密に結束した悪霊たちの力を、稲光の輝きによって散らすのである。

Pars LXXVII, Caput XIII

第LXXVII部 第XIII章PL 9, 849C
1

Fidelium doctrina a regno suo deturbatur. --Sagittae etiam emissae conturbabunt eos. Meminit eadem quoque prophetia et loco alio harum sagittarum: Sagittae, inquit, parvulorum factae sunt plagae eorum (Ps. LXIII, 8) : parvulorum, ut Apostolus ait, malitia, non sensu (1 Cor. XIV, 20) .

PL 9, 849C

信仰ある者たちの教えによって、〔悪霊たちは〕その王国から追い落とされる。――放たれた矢もまた彼らを混乱させるであろう。同じ預言は別の箇所でもこれらの矢に言及している。「幼子たちの矢が、彼らの傷となった」と言う(詩篇63:8)。「幼子たち」とは、使徒が言うように、悪意においてであって、思慮においてではない(一コリント14:20)。

2

Horum igitur, id est, fidelium ad innocentiam renatorum verba, tamquam sagittae emissae; illos fumantes montes conturbabunt: cum regni coelestis beatitudo et aeternitas praedicetur, cum honor saeculi contemnatur, et Christi gloria speretur: cum luxus et ebrietas relinquatur, et corpus jejuniis purgetur; cum avaritia vincatur, et largitio exerceatur; cum Virgines corpus suum oderint; cum Viduae fuisse virgines maluissent; cum confessores vitam suam detestentur: cum mori martyribus sit optabile.

PL 9, 850A

それゆえ、これらの者たち、すなわち無垢へと新たに生まれた信仰ある者たちの言葉は、放たれた矢のように、あの煙を上げる山々を混乱させる。天の国の幸いと永遠が宣べ伝えられ、世の栄誉が軽んじられ、キリストの栄光が望まれるとき、放縦と酩酊が捨てられ、体が断食によって清められるとき、貪欲が克服され、施しが行われるとき、童貞の女たちが自らの体を憎み、寡婦たちが童貞であったならと願い、告白者たちが自らの命を忌み嫌い、殉教者たちにとって死が望ましいものとなるとき、である。

3

Et hoc totum sagittae istae, id est, doctrinae et adhortationum verba praestiterint, quae emissae eos qui his adversabantur conturbant: cum cessante regno eorum, Christi regni exspectatio praedicatur.

PL 9, 850A

そして、この矢、すなわち教えと勧めの言葉が、このすべてを成し遂げたのである。それらは放たれて、これに敵対していた者たちを混乱させる。彼らの支配が終わりつつあるとき、キリストの国への待望が宣べ伝えられるからである。

Pars LXXVII, Caput XIV

第LXXVII部 第XIV章PL 9, 850B
1

Manus Dei Christus. --Sed et ex alto manus Domini emittitur. Manum autem Dei Dominum nostrum Jesum Christum significari in Spiritu, non obscura doctrina est. Per eum enim facta sunt omnia.

PL 9, 850B

神の手はキリストである。――しかし、主の手もまた高みから遣わされる。神の手が我々の主イエス・キリストであると霊において示されていることは、不明瞭な教えではない。すべてのものは彼を通して造られたからである。

2

Et scriptum legimus, Manus enim, inquit, mea auxiliabitur ei (Ps. LXXXVIII, 22) : quia per filium Dei homo assumptus, laqueis mortis et judicio iniquae damnationis per gloriam resurrectionis eripitur.

PL 9, 850B

そして我々は、こう書かれているのを読む。「実に、私の手が彼を助けるであろう」と彼は言う(詩篇88:22)。神の子を通して、取られた人間が、死の罠と不義の断罪の裁きから、復活の栄光によって救い出されるからである。

Pars LXXVII, Caput XV

第LXXVII部 第XV章PL 9, 850B
1

Aquae, populi perituri. --Sequitur enim: Eripe me de aquis multis. Aquas populos dici, usitata cognitio est (ut etiam per Esaiam dicentem (VIII, 7) docemur, Propter hoc ecce Dominus inducet super vos aquam fluvii validam et multam, et regem Assyriorum), quorum virtus atque vita in abolendum finem exemplo aquae transfluentis elabitur.

PL 9, 850B

水とは滅びゆく民である。――続くのがそれだからである。「私を多くの水から救い出せ」。水が民と呼ばれることは、よく知られた認識である(イザヤが語る言葉(イザヤ8:7)によっても我々は教えられる。「これゆえ、見よ、主は汝らの上に、強く多い川の水と、アッシリア人の王とを引き入れる」)。その力と命は、流れ去る水の例にならって、消滅の終わりへと滑り落ちるのである。

2

Ut hic idem Propheta ait: Perierunt sicut aqua praeterfluens (Psal. LVII, 8) : quia natura earum, cessante incremento maris in quod feruntur, eximitur. Et de manu iniqua filiorum alienorum.

PL 9, 850C

この同じ預言者が言うとおりである。「彼らは流れ過ぎる水のように滅びた」(詩篇57:8)。それは、水の本性が、それが運ばれてゆく海の増水が止むと、取り去られるからである。「そして異国の子らの不義の手から」。

3

Dei enim esse destiterant, de quibus dictum est, Filii alieni inveteraverunt (Ps. XVII, 46) : et quibus dictum est, Vos e diabolo patre estis (Joan. VIII, 44) .

PL 9, 850C

神のものであることをやめていたのは、彼らについて「異国の子らは古びた」と言われた者たち(詩篇17:46)、また「汝らは父なる悪魔から出ている」と言われた者たち(ヨハネ8:44)である。

Pars LXXVII, Caput XVI

第LXXVII部 第XVI章PL 9, 850C
1

Dextera eorum qui iniqua. --Sed non solum filii alieni sunt, Dominum suum non recipiendo, sed etiam id quod sequitur, VERS. 8: Quorum os locutum est vanitatem.

PL 9, 850C

彼らの右手はいかに不義であるか。――しかし彼らは、自らの主を受け入れないことによって異国の子であるだけでなく、続く言葉によってもそうである。「彼らの口は空しさを語った」(詩篇143:8)。

2

Vanitas oris et confessionis fuit illa, qua dictum est: Nos non habemus regem, nisi Caesarem (Joan., XIX, 15) . Regem enim saeculi, id est vanitatis, populus in regnum aeternum electus elegit. Et dextera eorum dextera iniquitatis.

PL 9, 850C

口と告白の空しさとは、こう言われたそれである。「我々にはカエサルのほかに王はいない」(ヨハネ19:15)。永遠の国へと選ばれた民が、世の、すなわち空しさの王を選んだのである。「そして彼らの右手は不義の右手である」。

3

Iniqua dextera est, cum palmis caedit, cum virgis laniat, cum calamo collidit, cum coronam spineam coaptat, cum clavo manus ac pedes figit, cum fel aceto admiscet, cum omnia iniquitatis opera consummat.

PL 9, 850D

不義の右手とは、手のひらで打ち、笞で引き裂き、葦の棒で打ち、いばらの冠をかぶせ、釘で手と足を留め、苦い胆汁を酢に混ぜ、不義のあらゆる業を成し遂げるときのそれである。

Pars LXXVII, Caput XVII

第LXXVII部 第XVII章PL 9, 851A
1

Canticum novum, gentibus ob novam Dei notitiam. --Post quae potenter a Domino gesta atque perfecta, novo nobis gloriosae victoriae erit cantico concinendum. Ait enim, VERS. 9: Deus canticum novum cantabo tibi, psalterio decachordo psallam tibi.

PL 9, 851A

新しい歌。異邦人たちにとって、神の新しい知のゆえに。――主によって力強くなされ成し遂げられたこれらの後に、我々は、栄光ある勝利の新しい歌を歌うべきであろう。彼は言う。「神よ、私は汝に新しい歌を歌おう。十弦の琴で汝に賛歌を奏でよう」(詩篇143:9)。

2

Et quod hoc novum canticum sit, contuendum est. Plures autem novum canticum cantantes psalmi reperiuntur.

PL 9, 851A

そして、この新しい歌とは何であるかも、見なければならない。ところで、新しい歌を歌う詩篇は複数見出される。

3

Nonagesimus enim et quintus psalmus ita coepit: Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra: et rursum, Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omni populo mirabilia ejus: et rursum, Commoveatur a facie ejus omnis terra, dicite in nationibus, Dominus regnabit.

PL 9, 851A

第九十五の詩篇はこう始まる。「主に新しい歌を歌え、主に歌え、全地よ」。そしてまた、「異邦人の間にその栄光を告げよ、すべての民のうちにその驚くべき業を」。そしてまた、「その顔の前に全地は揺れ動け、諸国民のうちに言え、主は王として治める」。

4

Hoc canticum novum, quod omnis terra cantat, quod jam non intra Judaeae limbos atque fines cognitio ejus, qui omnia creavit, esse celebratur; quod jam inter gentes gloria Dei invisibilis nuntiatur, quod omnes patriae gentium laudationem honoris debiti confitentur, quod in nationibus Deus regnaturus ostenditur.

PL 9, 851B

これは、全地が歌うこの新しい歌である。万物を創造した者の認識は、もはやユダヤの境と限りの内でたたえられるのではなく、見えない神の栄光は、もはや異邦人の間に告げ知らされ、異邦人のすべての国が、当然の栄誉の賛美を告白し、諸国民のうちに、神が王として治めようとしていることが示される、というその歌である。

5

Novum hoc inter tot errores saeculi canticum est, et errantibus antea gentibus inopinatus hic hymnus est: per quem Deus invisibilis, incorporeus, aeternus, et justi judicii judex, et beatae aeternitatis rex esse cantatur.

PL 9, 851B

これは、世の多くの誤りのただ中にある新しい歌であり、それまで迷っていた異邦人たちにとっては思いがけない賛歌である。それによって、神は、見えず、体を持たず、永遠であり、正しい裁きの裁判官であり、幸いなる永遠の王として、歌われるのである。

Pars LXXVII, Caput XVIII

第LXXVII部 第XVIII章PL 9, 851B
1

Alterum ob mirabilem Christi resurrectionem. --Est et nonagesimus septimus psalmus canticum novum cantans: Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit Dominus. Sed nescio an idcirco sit cantico novo cantandum, quia mirabilia Deus fecit.

PL 9, 851B

もう一つは、キリストの驚くべき復活のゆえに。――第九十七の詩篇もまた新しい歌を歌っている。「主に新しい歌を歌え。主は驚くべき業をなしたからである」。しかし、神が驚くべき業をなしたからといって、それゆえに新しい歌を歌うべきなのかどうか、私は知らない。

2

Olim coelum pulcherrimum atque immobile manet, olim in eo astra indefessis officiorum suorum cursibus perseverant, olim tempora alterno et indemutabili recursu temperantur, olim terra annuis fructibus dives est, olim homo maxime mirabile opus Dei nascitur: et si nihil postea Deus mirabile cum haec creavit adjecit, quaero quod novum canticum ob mirabilia facta cantandum sit.

PL 9, 851C

はるか昔から天は最も美しく不動のままにあり、はるか昔から天にあって星々は疲れることなくその務めの運行を続け、はるか昔から時は交替する不変の回帰によって調えられ、はるか昔から地は年ごとの実りに富み、はるか昔から人間、すなわち神の最も驚くべき業が生まれる。神がこれらを創造した後に何も驚くべきことを付け加えなかったのだとすれば、私は問う、驚くべき業がなされたゆえに歌うべき新しい歌とは何か。

3

Et non diu nos psalmus patitur errare. Ob quae enim mirabilia novum canticum cantaret, ostendit dicens: Liberavit eum dextera ejus et brachium sanctum ejus. Notum fecit Dominus salutare suum ante conspectum gentium (Psal. XCVII, 1 et 2) .

PL 9, 851C

そして詩篇は、我々を長く迷わせておかない。どの驚くべき業のゆえに新しい歌を歌うのかを、こう言って示す。「その右手と聖なる腕が彼を解放した。主はその救いを、異邦人たちの目の前に知らしめた」(詩篇97:1、2)。

4

Hoc novum canticum est, hoc mirabile Dei est: quod liberavit eum dextera ejus, quod sibi ipsi salutem virtus sua tribuit. Potestatem enim, inquit, habeo animam meam ponendi, et potestatem habeo animam meam resumendi (Joan. X, 18) .

PL 9, 851C

これが新しい歌であり、これが神の驚くべきことである。その右手が彼を解放したこと、その力が自らに救いを与えたことである。「実に、私には私の魂を置く権力があり、それを再び取る権力がある」と彼が言うからである(ヨハネ10:18)。

5

Non externo eguit unigenitus Dei filius ad salvandum hominem, in quo nasci voluit, auxilio, et ( f. sed) in gloria paternae majestatis manens sua in se usus est potestate: per quam resurrectionis gloriam salutare suum notum gentibus fecit, cum in eo naturae suae carnem in aeternae salutis substantiam transformatam esse cognoscunt.

PL 9, 851D

神の独り子は、自らが生まれることを望んだその人間を救うために、外からの助けを必要としなかった。そして(おそらく「しかし」)、父の威厳の栄光にとどまりつつ、自らのうちにある自らの権力を用いた。その権力によって、復活の栄光によって自らの救いを異邦人たちに知らしめたのである。彼らが、彼において自らの本性の肉が永遠の救いの実体へと変えられたことを認めるときにである。

Pars LXXVII, Caput XIX

第LXXVII部 第XIX章PL 9, 852A
1

Aliud ob indultam sanctis judicandi potestatem. --Cantat et centesimus quadragesimus nonus psalmus canticum novum. Et cur sit hoc canticum novum, mox Propheta subjecit, dicens, Exaltabit mansuetos in salutem.

PL 9, 852A

さらにもう一つは、聖徒たちに裁く権力が与えられたことのゆえに。――第百四十九の詩篇もまた新しい歌を歌う。そして、この歌がなぜ新しいのかを、預言者はすぐに付け加えて言う。「彼は柔和な者たちを救いへと高める」。

2

Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis. Et exsultationes Dei in gutture eorum, et gladii bis acuti in manibus eorum, ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis, ad alligandos reges eorum in manicis et compedibus, et nobiles eorum in vinculis ferreis; ut faciant in his judicium conscriptum, gloria haec est omnibus sanctis ejus (Ps. CXLIX, 4 et seqq.) .

PL 9, 852A

「聖徒たちは栄光のうちに歓喜し、その寝床で喜ぶ。神への歓呼が彼らの喉にあり、両刃の剣が彼らの手にある。諸国民に報復をなし、諸民を叱責し、その王たちを鎖と足かせで縛り、その貴人たちを鉄の枷で縛るために。書き記された裁きを彼らにおいて行うために。この栄光は、その聖徒たちすべてのものである」(詩篇149:4以下)。

3

Hoc canticum novum est, Dei sanctos judicii aeterni sumere potestatem. Sancti enim, secundum Apostolum, mundum judicabunt (I Cor. VI, 2) .

PL 9, 852A

これが新しい歌である。神の聖徒たちが永遠の裁きの権力を受けること。聖徒たちは、使徒によれば、世界を裁くであろう(一コリント6:2)。

4

Hoc igitur novum cantatur a nobis, ultio in nationes, arguitio in populos, manicae et compedes regum, et nobilium vincula ferrea, et conscripti in eos judicii sententia.

PL 9, 852A

それゆえ、我々によって歌われるこの新しい歌とは、諸国民への報復、諸民への叱責、王たちの鎖と足かせ、貴人たちの鉄の枷、そして彼らに対する、書き記された裁きの判決である。

Pars LXXVII, Caput XX

第LXXVII部 第XX章PL 9, 852B
1

Psalterium decachordum. Reges regni Dei consortes. --Quod etiam in hujus psalmi novo cantico simile cantatur: Deus cantionem novam cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi, qui das salutem regibus.

PL 9, 852B

十弦の琴。王たちは神の国にあずかる仲間である。――この詩篇の新しい歌においても、同様のことが歌われている。「神よ、私は汝に新しい歌を歌おう。十弦の琴で汝に賛歌を奏でよう。王たちに救いを与える汝よ」。

2

In decachordo igitur psalterio, id est, vel quod decem chordarum illud psalterium sit, vel quod decem verborum organo atque gestis cantio nova ista cantatur: vel quod homo ipse decem quibusdam chordis manibus ac pedibus extentus, perfectus spiritalium operum suorum gestu motuque sic psallat, ut cantionem novam hanc cantet.

PL 9, 852B

それゆえ、十弦の琴においてこの新しい歌が歌われるのは、その琴が十本の弦のものであるからか、あるいは、十の言葉〔十戒〕の楽器と業によって〔decem verborum organo atque gestis は意味が取りにくい。十戒の言葉とそれに従う業を楽器に見立てたと取った〕この新しい歌が歌われるからか、あるいは、人間自身が、手と足によって十本のいわば弦のように伸ばされ、その霊的な業の身振りと動きにおいて完全な者として、このように賛歌を奏で、この新しい歌を歌うからである。

3

VERS 10. Qui das salutem regibus: regibus quibus dictum est, Venite, benedicti Patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34) : qui nobiles ligabunt, qui reges manicis et compedibus constringent, qui judicabunt, arguent, vindicabunt.

PL 9, 852B

「王たちに救いを与える汝」(詩篇143:10)。王たちとは、こう言われた者たちである。「来たれ、私の父に祝福された者たちよ、世界の基が据えられたときから汝らのために備えられた国を受け継げ」(マタイ25:34)。彼らは貴人たちを縛り、王たちを鎖と足かせで締めつけ、裁き、叱責し、報復するであろう。

Pars LXXVII, Caput XXI

第LXXVII部 第XXI章PL 9, 852C
1

Christi liberatio, salus regum. --Et quomodo salus regibus detur, ostendit: Qui, inquit, liberas David servum tuum: eum nempe David, de quo hic idem liber ex persona Dei patris alio psalmo prophetat: Posui adjutorium super potentem, et exaltavi electum de plebe mea.

PL 9, 852C

キリストの解放、王たちの救い。――そして彼は、救いが王たちにどのように与えられるかを示す。「汝の僕ダビデを解放する汝」と彼は言う。すなわち、この同じ書が、別の詩篇で父なる神の人格から預言している、あのダビデである。「私は力ある者の上に助けを置き、私の民の中から選ばれた者を高めた」。

2

Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. Manus enim mea auxiliabitur ei. Ipse invocabit, Pater meus es tu, Deus meus, susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum, excelsum super omnes reges terrae.

PL 9, 852C

「私は私の僕ダビデを見いだし、私の聖なる油で彼に油を注いだ。私の手が彼を助けるからである。彼は呼ぶであろう、『汝は私の父、私の神、私の救いを支える者』と。そして私は彼を長子とし、地のすべての王たちの上に高く置く」。

3

Et sedes ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum et testis in coelo fidelis (Ps. LXXXVIII, 20 et seqq.) .

PL 9, 852C

「そして彼の座は、私の前で太陽のように、また永遠に満ちた月のように、天における忠実な証人のようである」(詩篇88:20以下)。

4

Et rursum in psalmo eodem ex persona ejus ad Patrem: Sicut jurasti David in veritate tua, memor esto Domine opprobrii servi tui, quod continui in sinu meo multarum gentium.

PL 9, 852D

そして、同じ詩篇でまた、彼の人格から父に向かって言う。「汝がダビデに真実をもって誓ったように、主よ、汝の僕の恥辱を思い起こせ。私が多くの異邦人のものを自らの懐に抱えたことを」。

5

Quod exprobraverunt inimici tui Domine, quod exprobraverunt commutationem Christi tui (Ibid, 50 et seqq.) . Opprobria multarum gentium in sinum suum David hic unus excepit.

PL 9, 852D

「主よ、汝の敵が謗ったこと、汝のキリストの変わりようを謗ったことを」(詩篇88:50以下)。ここで、この唯一のダビデが、多くの異邦人の恥辱を自らの懐に受けたのである。

6

Ipse enim peccata nostra suscepit, et infirmitates nostras portavit; livore ejus nos sanati sumus (Esa. LIII, 5) . Ita dum hic David liberatur, et legi mortis eximitur, salus quoque regibus datur. Ipse est enim primogenitus ex mortuis (Coloss. I, 18) .

PL 9, 852D

というのは、「彼自身が我々の罪を負い、我々の弱さを担った。彼の打ち傷によって我々は癒やされた」からである(イザヤ53:5)。こうして、このダビデが解放され、死の法から取り除かれるとき、王たちにも救いが与えられる。彼こそ、死者の中から生まれた最初の者だからである(コロサイ1:18)。

7

Et ut in Adam omnes morimur, ita et in Christo omnes resurgemus. (I Cor. VIII, 22.) Liberatio ergo ejus, salus regum est. Regnabunt enim conformes gloriae suae, per assumptam ab eo naturae nostrae conjunctionem, rursum omnes in naturae ejus communione mansuri.

PL 9, 853A

「そして、アダムにおいて我々がみな死ぬように、キリストにおいても我々はみなよみがえる」(一コリント8:22)〔底本の引照は I Cor. VIII, 22。引用文は一コリント15:22に当たる〕。したがって、彼の解放は王たちの救いである。王たちは、彼の栄光に似た者として治めるであろう。彼によって取られた、我々の本性との結びつきによって。そして再び、すべての者が彼の本性との交わりにとどまるであろう。

Pars LXXVII, Caput XXII

第LXXVII部 第XXII章PL 9, 853A
1

Eripitur ergo hic David de gladio malignorum. Spiritum enim Jesus posuit cum voluit: nec exspectavit ut animam impressum vulnus emitteret. Jus animae ejus manus irreligiosa non habuit. Ait enim, De gladio maligno erue me.

PL 9, 853A

それゆえ、このダビデは悪しき者たちの剣から救い出される。イエスは、望んだときに霊を置いたのであり、加えられた傷が魂を送り出すのを待たなかった。不敬虔な手は、その魂に対する権利を持たなかった。「悪しき剣から私を救い出せ」と彼は言うからである。

2

Quamquam enim exanimis jam corporis latus miles transfoderit (Joan. XIX, 34) , usus est ministerio saevitiae: caeterum potestas spiritus emittendi, causam violandae in se animae non reliquit.

PL 9, 853A

というのは、すでに息絶えた体の脇腹を兵士が貫いた(ヨハネ19:34)としても、それは残虐の務めを果たしたにすぎない。しかし、霊を送り出す権力は、自らの魂を傷つけるための理由を残さなかったのである。

Pars LXXVII, Caput XXIII

第LXXVII部 第XXIII章PL 9, 853B
1

Falsae felicitatis opinio reprobatur. --Consummat deinde cantionem novam novae confessionis hymno, terrena judicia et saecularium bonorum gaudia falsa condemnans, cum ait: Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis; VERS. 12-15: Quorum filii sicut novella plantatio stabilita in juventute sua.

PL 9, 853B

偽りの幸福という思い込みは退けられる。――そして彼は、新しい歌を新しい告白の賛歌によって完成させ、地上の裁きと世の善の偽りの喜びを断罪して言う。「彼らの口は空しさを語り、その右手は不義の右手である」。「彼らの子らは、若さのうちに固められた新しい苗木のようである」(詩篇143:12-15)。

2

Filiae eorum compositae, circumornatae quomodo similitudo templi. Et promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum fetosae, abundantes in egressibus suis: boves eorum crassae. Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.

PL 9, 853B

「彼らの娘たちは整えられ、神殿の似姿のように周りを飾られている。彼らの倉は満ち、こちらからあちらへと溢れ出る。彼らの羊は子を宿し、その出て行く所で増え、彼らの牛は肥えている。石垣の崩れも、通り抜けも、叫びも、彼らの広場にはない」。

3

Beatum dixerunt populum cui haec sunt: beatus populus cujus Dominus Deus ejus. Et haec sunt, quantum arbitror, hujus saeculi bona communi universorum beata judicio, res saeculi loqui atque agere, rapere aut emere honores, sub pretio falso ditescere, gloriari in adultae aetatis liberis, quorum efflorescentes anni novellae exsultationis firmitate confidant, optare speciosi corporis filias, atque eas in modum templi damno inutili pecuniae ingentis ornare, multiplicatis horrea fructibus rumpere, quae congestas opes in promptuaria alia angusta his quae in se conduntur eructent, geminatis quoque oves fetibus velle, quas egressas nullus ferae occursus imminuat, delectari boum suorum sagina, circumsepta etiam domorum firma praebere, ne transeundi per ea cuiquam sit potestas; non flere, non lugere, non gemere, sed prospero felicitatis suae cursu nulla adversae calamitatis molestia impediri.

PL 9, 853B

「このことが彼らにある民を、彼らは幸いと言った。その神が主である民は幸いである」。そして、私の考えでは、これらが、この世の善であり、万人の共通の判断によって幸いとされるものである。世の事を語り行い、栄誉を奪い、あるいは買い、偽りの代価のもとに富み、成人した子らを誇り、その花盛りの年々が新たな歓喜の堅固さに信頼するようにし、美しい体の娘たちを望み、彼女たちを、神殿のように、無用な莫大な金銭の損失をもって飾り、増えた収穫で倉を破り、それが積み上げた富を、そこに蓄えられるものには狭い別の倉へと溢れさせ〔quae … eructent の係りは定かでない。倉が富を溢れさせると取った〕、子を倍にした羊を望み、それが出て行っても獣との遭遇が数を減らすことがないようにし、自らの牛の肥え太りを喜び、家々の周りに堅固な囲いを施して、誰にもそこを通り抜ける権力がないようにし、泣かず、嘆かず、呻かず、順調な幸福の歩みのうちに、逆境の災いの煩いに何一つ妨げられないこと。

4

Beatum hunc populum cui haec essent dixerunt: sed Propheta scit falsam esse hujus beatitudinis opinionem. Quid enim haec tot et tanta saeculi bona ad vitam, quae morte intercipienda esset, acquirent?

PL 9, 853D

彼らは、これらが備わった民を幸いと言った。しかし預言者は、この幸福という思い込みが偽りであることを知っている。というのは、死によって断たれるはずの命のために、この世のこれほど多く大きな善が、何を得させるだろうか。

5

Et ideo qui populus beatus esset, ostendit dicens, Beatus populus cujus Dominus Deus ejus.

PL 9, 853D

そして、それゆえ、どのような民が幸いであるかを、彼は言って示す。「その神が主である民は幸いである」。

6

Deus ille Dominus, qui cum superiora haec terrena praestiterit, aeternitatem tamen illis qui his recte utentur impertiet: qui cohaeredes nos Filii sui in ipso ante constitutionem saeculi elegit, qui erit Deus omnia in omnibus: ipsi gloria, laus, honor, virtus, imperium Patri in Filio, Filio in Patre et in Spiritu Sancto, et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 853D

あの主なる神とは、これらの地上のものを先に与えたとしても、それらを正しく用いる者たちには永遠を授ける者である。彼は、世の基が据えられる前に、子において、我々を自らの子の共同相続人として選んだ。彼は、すべてにおいてすべてとなる神であろう。彼に、栄光、賛美、誉れ、力、支配があるように。父には子において、子には父において、そして聖なる霊において、いまも、いつも、代々に至るまで。アーメン。

Pars LXXVIII, Prooemium

第LXXVIII部 冒頭PL 9, 854A
1

Laudatio ipsi David. Exaltabo te Deus meus et rex meus, et benedicam nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi. Per singulos dies benedicam te, et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi.

PL 9, 854A

ダビデ自身への賛美。私の神、私の王よ、私は汝を高め、汝の名を世に、また世の世に祝福しよう。日ごとに私は汝を祝福し、汝の名を世に、また世の世に賛美しよう。

2

Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. Et magnificentiam majestatis tuae, et sanctitatem tuam loquentur, et mirabilia tua narrabunt.

PL 9, 854A

主は大いなる者、いと賛美すべき者、その大いなることには終わりがない。世代また世代が汝の業を賛美し、汝の権能を告げ知らせるであろう。そして汝の威厳の壮麗さと汝の聖性を語り、汝の驚くべき業を語り伝えるであろう。

3

Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et justitiam tuam (Infra, justitia tua exultabunt. Miserator et misericors Dominus, et (Infra abest et ) patiens et multae misericordiae.

PL 9, 854B

そして汝の畏るべきことどもの力を述べ、汝の大いさを語り伝えるであろう。汝の甘美の豊かさの記憶を溢れ出し、汝の義を(下では「汝の義において」)〔底本は括弧を閉じていない。exultabunt の前で閉じると読む〕歓呼するであろう。主は慈悲深く憐れみ深く、(下では「そして」を欠く)忍耐強く、憐れみに富む。

4

Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Confiteantur tibi Domine omnia opera tua, et sancti tui benedicant te (Infra, confiteantur tibi).

PL 9, 854B

主はすべての者にとって甘美であり、その慈悲はそのすべての業の上にある。主よ、汝のすべての業が汝に告白し、汝の聖徒たちが汝を祝福するように(下では「汝に告白するように」)。

5

Confiteantur tibi: gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur: ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui.

PL 9, 854B

彼らが汝に告白するように。彼らは汝の国の栄光を語り、汝の権能を述べるであろう。人の子らに汝の権能と、汝の国の壮麗の栄光を知らせるためである。

6

Regnum tuum regnum (Infra non repetitur regnum ) omnium saeculorum: et dominatio tua in omni generatione et progenie. Fidelis Dominus in verbis suis, et sanctus in omnibus (Infra additur operibus ) suis.

PL 9, 854B

汝の国は、すべての世の国(下では「国」を繰り返さない)、汝の支配はすべての世代と子孫にわたる。主はその言葉において忠実であり、そのすべてにおいて(下では「そのすべての業において」)聖である。

7

Suffulciet Dominus omnes qui corruunt (Infra, suffulcit, ruunt ), et corrigit (Infra, erigit ) omnes elisos. Oculi omnium in te sperant, et das (Infra, Domine et tu das ) escam illorum in tempore opportuno. Aperis tu manum tuam, et imples omnem animam beneplacito.

PL 9, 854C

主は倒れるすべての者を支え(下では「支える」「崩れ落ちる」の形)、打ちひしがれたすべての者を正す(下では「起こす」)。すべての者の目が汝に望みを置き、汝は(下では「主よ、汝は」)ふさわしい時に彼らに食物を与える。汝は汝の手を開き、すべての魂を好意によって満たす。

8

Justus Dominus in omnibus viis suis: et sanctus in omnibus operibus suis. Prope est Dominus omnibus (Infra abest omnibus ) invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.

PL 9, 854C

主はそのすべての道において義であり、そのすべての業において聖である。主は、(下では「すべての」を欠く)彼を呼び求めるすべての者に近く、真実において彼を呼び求めるすべての者に近い。

9

Voluntatem timentium se facit (Infra, faciet ), et orationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos. Custodiet Dominus omnes diligentes (Infra, custodit Deus diligentes ) ipsum, et omnes peccatores disperdet.

PL 9, 854C

主は自らを畏れる者たちの望みをなし(下では「なすであろう」)、彼らの祈りを聞き入れ、彼らを救う。主は自らを愛するすべての者を守り(下では「神は愛する者たちを守る」)、すべての罪人を滅ぼす。

10

Laudationem Dei (Infra, Domini ) loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomen sanctum ejus in saeculum et in saeculum saeculi. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 854C

私の口は神の(下では「主の」)賛美を語り、すべての肉はその聖なる名を世に、また世の世に祝福するように。詩篇の講解。

Pars LXXVIII, Caput I

第LXXVIII部 第I章PL 9, 854D
1

Christus hoc psalmo nomine David laudatur. --Absolutus est Psalmus, Dei tantum laudibus occupatus. Sed et titulus ipse solam contineri in psalmo praedicationem Dei edocet.

PL 9, 854D

この詩篇において、キリストがダビデという名で賛美される。――この詩篇は明快であって、神への賛美のみに従事している。しかし表題そのものもまた、この詩篇には神をたたえることだけが含まれていることを教えている。

2

Adjecto autem, secundum graecitatis consuetudinem, nunc quoque ut in caeteris aliis pronomine, ostendit illum David isto laudante laudari.

PL 9, 854D

ところで、ギリシア語の習慣に従って、ここでも他のすべての詩篇におけるのと同様に代名詞が加えられており、それは、あのダビデ〔キリスト〕が、この者〔預言者ダビデ〕の賛美によって賛美されることを示している。

3

Et quis hic sit, quem psalmus hic laudet, clamant omnium temporum omnes prophetiae, ut hic ipse Propheta saepe de eo ita contestatus est: Sedes tua Deus in saeculum saeculi, virga aequitatis, virga regni tui.

PL 9, 855A

そして、この詩篇が賛美するこの者がだれであるかは、あらゆる時代のすべての預言が叫んでいる。この同じ預言者も、彼についてしばしばこう証した。「神よ、汝の座は世の世に至り、公正さの笏、汝の国の笏である」。

4

Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te, Deus, Deus tuus (Psal. XLIV, 7, 8) . Et rursum: Et adorabunt eum omnes reges, et omnes gentes servient ei. Erit nomen ejus benedictum in saecula, ante solem permanet nomen ejus.

PL 9, 855A

「汝は義を愛し、不義を憎んだ。それゆえ、神よ、汝の神は汝に油を注いだ」(詩篇44:7、8)。またこうも言う。「そしてすべての王が彼を礼拝し、すべての異邦人が彼に仕える。その名は世々にわたって祝福され、太陽より前にその名は続く」。

5

Et benedicentur in eo omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum (Ps. LXXI, 11, 17) . Hujus igitur laus cantatur hoc psalmo, ex cujus persona dictum meminimus, Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus.

PL 9, 855A

「そして彼においてすべての地の部族が祝福され、すべての異邦人が彼をたたえる」(詩篇71:11、17)。それゆえ、この詩篇では、その人格から「しかし私は、彼によって、その聖なる山シオンの上に王として立てられた」と言われたと我々が記憶している者の賛美が歌われている。

6

Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Posce a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea (Ps. II, 6 et seqq.) .

PL 9, 855A

「主は私に言った、『汝は私の子、私は今日汝を生んだ。私に求めよ、私は汝に異邦人を汝の嗣業として、地の果てを汝の所有として与える。汝は彼らを鉄の笏で治める』」(詩篇2:6以下)。

7

Cujus regni perennitatem Daniel ita contestatus est, dicens: Et in diebus regnum illorum excitabit Deus coeli regnum aliud, quod numquam corrumpetur usque in saecula, regnumque ejus alteri populo non relinquetur: comminuet et ventilabit omnia regna, et hoc regnum ( subaud., stabit) in aeternum (Dan. II, 14) .

PL 9, 855B

その国の永続を、ダニエルはこう証して言った。「そしてそれらの王たち〔底本は regnum。regum と読む〕の日々に、天の神は別の国を起こし、その国は世々に決して滅びず、その国は他の民に残されない。それはすべての国を砕き吹き散らし、この国は(「立つ」を補え)永遠に立つ」(ダニエル2:14)。

8

Et rursum: Et ecce cum nubibus coeli, sicut filius hominis veniens, et usque ad vetustum dierum pervenit, et oblatus est ei, et datus est ei principatus et honor et regnum: et omnes populi, tribus et linguae servient ei, et potestas ejus potestas perpetua quae numquam transibit, et regnum ejus non corrumpetur (Dan. VII, 13, 14) .

PL 9, 855B

そしてまた。「そして見よ、天の雲とともに、人の子のような者が来て、日の老いたる者のところまで来た。彼は導かれ、彼に支配と栄誉と国が与えられた。すべての民、部族、言語は彼に仕え、その権力は決して過ぎ去らない永遠の権力であり、その国は滅びない」(ダニエル7:13、14)。

9

Hic igitur rex laudatur per ista, quae psalmo continentur: Exaltabo te Deus meus et rex meus: et per illud, Sancti tui confitebuntur tibi, gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur.

PL 9, 855B

それゆえこの王は、詩篇に含まれる次のことによって賛美される。「私の神、私の王よ、私は汝を高めよう」。また、「汝の聖徒たちが汝に告白し、汝の国の栄光を語り、汝の権能を述べるであろう」によって。

10

Notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui. Regnum tuum regnum omnium saeculorum, et dominatio tua in omni generatione et progenie.

PL 9, 855C

「人の子らに汝の権能を、汝の国の壮麗の栄光を知らせるように。汝の国はすべての世の国、汝の支配はすべての世代と子孫にわたる」。

Pars LXXVIII, Caput II

第LXXVIII部 第II章PL 9, 855C
1

Dei ad admirationem instituimur. --Et quamquam hic ob aeterni regni gloriam, qua sanctis conregnantibus ipse regnabit, laus Deo prophetae confessione cantetur; tamen ita laudationis ipsius ratio et ordo dispositus est, ut ea, quae de eo dicta sunt, ex sensu communis intelligentiae praedicentur: ut in quantum humani sermonis consuetudo permittit, de immensa illa et incomprehensibili Dei natura, licet non ad perfectam cognitionis veritatem, tamen ad admirationem nos ingentis illius, quae ejus est, virtutis instituat.

PL 9, 855C

我々は神への驚嘆へと教え導かれる。――そして、この詩篇では、聖徒たちがともに統べる中で神自身が統べる永遠の国の栄光のゆえに、預言者の告白によって神に賛美が歌われているとはいえ、それでも、その賛美の理と順序は、神について語られたことが共通の理解の感覚に基づいて宣べられるように整えられている。それは、人間の言葉の慣用が許す限りで、あの計り知れず把握され得ない神の本性について、認識の完全な真理へではないにせよ、それでも、神に属するあの巨大な力への驚嘆へと、我々を教え導くためである。

2

Possumus enim eum maxime quantum in nobis est admirari: cognosci autem a nobis quantus ipse est non potest.

PL 9, 855D

というのは、我々は、我々にできる限り最大限に神に驚嘆することはできるが、神がどれほど大いなる者であるかを、我々が知ることはできないからである。

Pars LXXVIII, Caput III

第LXXVIII部 第III章PL 9, 855D
1

Patris aut Filii laus est mutua. --Verum cum in omni psalmo simplex Dei et absoluta laudatio est; meminisse debemus Patrem in Filio, et Filium in Patre laudari: et cum ex substantiae similitudine ac proprietate naturae alter in altero sit, et ambo unum sint, et qui vidit Patrem, videat et Filium, ( subaud. meminisse debemus) non differre quis ex duobus laudari existimetur; cum utrumque sibi invicem et virtutis atque operum similitudo, et indifferentis naturae ex Patre Deo genita et Filio Deo nata divinitas unum eos esse testetur.

PL 9, 855D

父への賛美と子への賛美は相互的である。――しかし、あらゆる詩篇において、神への単純で絶対的な賛美があるとき、我々は、父が子において、子が父において賛美されることを心に留めなければならない。実体の類似と本性の固有性によって、一方が他方のうちにあり、両者は一つであり、父を見た者は子をも見るのであるから、(「心に留めなければならない」を補え)二人のうちどちらが賛美されていると考えるべきかは区別しないことを。なぜなら、両者が互いに一つであることを、力と業の類似、そして父なる神から生み出され、子なる神として生まれた、区別のない本性の神性が証しているからである。

Pars LXXVIII, Caput IV

第LXXVIII部 第IV章PL 9, 856A
1

In eos qui Dei providentiam aut animae negant immortalitatem. --Coeptus ergo ita psalmus est, VERS. 1 et 2: Exaltabo te Deus meus et rex meus, et benedicam nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi.

PL 9, 856A

神の摂理、あるいは魂の不死を否定する者たちに対して。――そこで詩篇はこう始まる。「私の神、私の王よ、私は汝を高め、汝の名を世に、また世の世に祝福しよう」(詩篇144:1、2)。

2

Per singulos dies benedicam te, et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi. Ratio et virtus propheticae magniloquentiae per intentam audiendi diligentiam noscenda est. Ait enim: Exaltabo te Deus meus et rex meus.

PL 9, 856A

「日ごとに私は汝を祝福し、汝の名を世に、また世の世に賛美しよう」。預言者の壮大な語りの理と力は、集中して聞く注意深さによって知られねばならない。彼は言うからである。「私の神、私の王よ、私は汝を高めよう」。

3

Multi Deum per ea, quae in operibus mundi ab eo instituti cognitioni nostrae sunt subjecta, magnificant: sed pauci sunt, qui regem sibi futurum velint credere, dum aut curam negant humanorum operum Deo esse, aut ad consolandam eorum quae impie egerunt conscientiam, praesumpta animae et corporis abolitione, nolunt divinum in bonos et malos constitutum esse judicium.

PL 9, 856B

多くの者は、神によって定められた世界の業のうち、我々の認識に服するものを通して、神を大いなる者とする。しかし、神が自分にとって将来の王となることを信じようとする者は少ない。ある者は神に人間の業への配慮があることを否定し、ある者は、不敬に行ったことについての良心を慰めるために、魂と体の消滅を前提とし、善人と悪人に対して定められた神の裁きがあることを望まないからである。

4

Sed propheta hinc praedicandi Dei sumit exordium, quod sibi rex sit. Sed et nunc quidem nomen ejus, qui sibi rex atque Deus sit, ob exspectationem regni benedicit, cum ait: Benedicam nomen tuum in saeculum.

PL 9, 856B

しかし預言者は、神が自分の王であるということから、神を宣べ伝える出発点を取る。今もまた、自分にとって王であり神である者の名を、王国への待望のゆえに祝福して、こう言う。「私は汝の名を世に祝福しよう」。

5

Sed quia scit se gratiam Deo atque regi suo, etiam tum cum in regno ejus maneat, debere; quia demutata caduci corporis sui infirmitate, depulsoque inimicae mortis imperio, regi suo conformis et coaeternus adsistat: adjecit, et in saeculum saeculi, id est, in illo saeculo, quo, habitu saeculi hujus exempto, jam ut saeculum saeculi, aeternitatis successione renovabitur.

PL 9, 856B

しかし、彼は、神と自らの王に、その国にとどまっている時にもなお、感謝を負っていることを知っている。朽ちゆく自らの体の弱さが変えられ、敵である死の支配が退けられて、自らの王に似た者として、ともに永遠の者として、そのもとに立つからである。それゆえ彼は「そして世の世に」と付け加えた。すなわち、この世の姿が取り去られ、もはや世の世として、永遠の継起によって新たにされる、その世においてである。

Pars LXXVIII, Caput V

第LXXVIII部 第V章PL 9, 856C
1

Benedictionis et laudis discrimen. Utrumque semper debemus Deo. --Et in hoc quidem saeculo quisque benedicens Deum potest non semper in benedictionis officio permanere, dum aut luctu impeditur, aut metu occupatur, aut aegritudine anxius detinetur; et aut torpescente animo, aut ingrato, in benedictionibus Dei mutus est.

PL 9, 856C

祝福と賛美の区別。我々は両方を常に神に負っている。――この世においては、神を祝福する者は誰でも、祝福の務めに常にとどまることはできない。悲しみに妨げられ、あるいは恐れに占められ、あるいは病に悩んで拘束されるからである。心が鈍り、あるいは恩知らずになって、神の祝福の中で口を閉ざしてしまう。

2

Sed perfectio prophetalis fidei ab istius modi infirmitatum demutationibus libera est, dicens, Per singulos dies benedicam te. Nullum vacuum habet tempus, et dies ei nulla est otiosa, quin semper in benedictionum confessione versetur.

PL 9, 856C

しかし預言の信仰の完全さは、このような弱さの変転から自由であり、「日ごとに私は汝を祝福しよう」と言う。彼にはいかなる空いた時もなく、いかなる日も、絶えず祝福の告白のうちにあることなく無為であることはない。

3

Accidit autem frequenter, ut de quibus bene loqui possimus, laudare eos non possimus. Abstinere a malo, benedictione dignum est. Sed solum malum non admittere, non habet laudem, nisi mali abstinentiam etiam gloria boni operis consequatur.

PL 9, 856D

ところで、我々がよく語ることができる相手を、賛美することはできないということが、しばしば起こる。悪から離れることは、祝福に値する。しかし、ただ悪を犯さないというだけでは賛美はなく、悪から離れることに善い業の栄光もまた伴う場合にのみ賛美がある。

4

Et beneficium quidem in nos benedicere possumus; quia natura exigit, non obtrectare nos illis, quorum benevolentia confovemur: sed si et aliis vitiis adspersi sunt, nostro quidem commodo benedicuntur, sed veri judicio non praedicantur.

PL 9, 856D

そして、我々は、我々に施された恩恵について祝福することはできる。本性が、我々を温める好意の持ち主を我々が悪く言わないことを要求するからである。しかし、もし彼らが他の悪徳にも染まっているなら、我々の都合のために祝福はされるが、真の判断においては賛美されない。

5

Perfectio autem Dei nihil in se esse patitur pro parte. Nam ut benedictus, ita et laudabilis est; habens et ex his, quibus beneficentia in nos sua utimur, benedictionis nostrae confessionem, et ex perfectarum in se virtutum admiratione praeconium.

PL 9, 857A

しかし神の完全さは、自らのうちに何一つ部分的にあることを許さない。神は、祝福されるべき者であるように、賛美されるべき者でもある。我々に対する神の恵みを我々が用いることから、我々の祝福の告白を持ち、自らのうちにある完全な力への驚嘆から、宣揚を持つのである。

6

Ob quod benedicturus per dies singulos propheta, etiam id adjecit, Et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi Cum benedictum laudat, et laudat in saeculum saeculi, in nullo prophetae officium infirmum est, nec benedictione, nec laude, nec tempore.

PL 9, 857A

そのために、日ごとに祝福しようとした預言者は、「そして私は汝の名を世に、また世の世に賛美しよう」とも付け加えた。彼が、祝福されている者を賛美し、しかも世の世に賛美するとき、預言者の務めは、祝福においても、賛美においても、時においても、何一つ弱くはない。

Pars LXXVIII, Caput VI

第LXXVIII部 第VI章PL 9, 857B
1

Prima laudandi Dei ratio, ejus infinitas. --Dehinc sequitur, VERS. 3: Magnus Dominus, et laudabilis, nimis, et magnitudinis ejus non est finis.

PL 9, 857B

神を賛美する第一の理由、神の無限。――続いて言う。「主は大いなる者、いと賛美すべき者、その大いなることには終わりがない」(詩篇144:3)。

2

Haec Dei prima et praecipua laudatio est, quod nihil in se mediocre, nihil circumscriptum, nihil emensum et magnitudinis suae habeat et laudis.

PL 9, 857B

神のこれが第一にして主要な賛美である。すなわち、神には、自らの大いさにも賛美にも、中庸なもの、限られたもの、測り尽くされたものが何一つないことである。

3

Virtus ejus opinione non clauditur, locis non continetur, nominibus non enuntiatur, temporibus non subditur: artus ad id sensus noster est, ingenium hebes est, sermo mutus est.

PL 9, 857B

その力は、思いなしによって閉じ込められず、場所によって収められず、名によって言い表されず、時に服さない。我々の感覚はそれに対して狭く、知性は鈍く、言葉は口ごもる。

4

Finem magnificentia ipsius nescit: et aliquam ementiendi se opinionem immensa magnitudo non patitur. Extenta ubique, extenta semper est, hanc habens infinitatis suae laudem: caeterum omnem intelligentiam infinitae hujus in se qualitatis excedens.

PL 9, 857B

その壮大さは終わりを知らない。計り知れない大いさは、自らについての何らかの偽りの思いなしを許さない。それはどこにも、いつも伸び広がっており、その無限性の賛美を持つ。しかしそれは、自らのうちにあるこの無限の性質のいかなる理解をも超えている。

Pars LXXVIII, Caput VII

第LXXVIII部 第VII章PL 9, 857C
1

A quibus laudandus. --Et quia haec vel immensae magnitudinis cognitio, vel laudatio operum Dei non omnium gentium est; quibus a constitutione mundi vita et sensus fuisset futuraque esset, consequenter subjecit, VERS. 4: Generatio et generatio laudabit opera tua.

PL 9, 857C

誰によって賛美されるべきか。――そして、この計り知れない大いさの認識、あるいは神の業の賛美は、すべての民族のものではない。世界の基が据えられてから命と感覚を持っていた、あるいは持つであろう者たちすべてのものではないので、続けて彼は付け加えた。「世代また世代が汝の業を賛美するであろう」(詩篇144:4)。

2

Non utique generationes et generationes, quae et temporibus et gentibus multae atque adversae sunt: sed generatio quae ab Abraham coepit, quae per signum circumcisionis deputatur in Legem; et generatio quae renovatur in Christo, quae ex doctrinis propheticis ad fidem evangelicae justificationis instruitur. Harum igitur generationum proprium est, Dei opera laudare.

PL 9, 857C

決して、時によっても民族によっても多く互いに異なる世代と世代ではなく、アブラハムから始まった世代、割礼のしるしを通して律法へと数え入れられる世代、そしてキリストにおいて新たにされる世代、預言者たちの教えから福音の義認の信仰へと教え導かれる世代である。これらの世代にこそ、神の業を賛美することが固有である。

Pars LXXVIII, Caput VIII

第LXXVIII部 第VIII章PL 9, 857C
1

Laudandus Deus quia in factis potens. --Laudari opera Dei non alia ratio admonet, quam quod omnia ab eo potenter effecta sunt: quia praeconium habeat, non aliquid egisse, sed potenter egisse. Et ideo subjecit, Et potentiam tuam pronuntiabunt.

PL 9, 857C

神は、その業において力ある者であるがゆえに賛美されるべきである。――神の業が賛美されるよう促す理由は、ほかでもなく、すべてが神によって力強く成し遂げられたことである。すなわち、何かをなしたことではなく、力強くなしたことが、宣揚に値するからである。それゆえ彼は付け加えた。「そして汝の権能を告げ知らせるであろう」。

Pars LXXVIII, Caput IX

第LXXVIII部 第IX章PL 9, 858A
1

Magnificus. --Sed potentia operum ea demum praedicanda est, quae magnificentiae exaequetur operantis: ut potentis magnificentiae potens intelligatur operatio. Ob quod consequitur, VERS. 5: Magnificentiam majestatis tuae.

PL 9, 858A

壮麗な者。――しかし、業の権能は、なす者の壮麗さと等しいものだけが、宣べ伝えられるべきである。力ある壮麗さの業が力あるものと理解されるためである。それゆえ続く。「汝の威厳の壮麗さを」(詩篇144:5)。

Pars LXXVIII, Caput X

第LXXVIII部 第X章PL 9, 858A
1

Sanctus seu beneficus. --Sed magnificentia, si quod in se est tantum sibi habeat, habet admirationem, non habet laudem: et otiosa aliis est potentis operatio, nisi per operantis sanctitatem usum aliquem ex se illis qui laudabunt et admirabuntur impertiet.

PL 9, 858A

聖なる者、あるいは恵みを施す者。――しかし壮麗さは、自らのうちにあるものを自分のためにのみ持つなら、驚嘆を得るが、賛美は得ない。力ある者の業は、他の者たちにとって、なす者の聖性によって、賛美し驚嘆する者たちに何らかの益を自らから与えるのでなければ、無益である。

2

Ex quo competenter hoc sequitur: Et sanctitatem tuam loquentur. Et sanctitas quidem jam bona est, neque tantum sibi proficit: neque hoc quod ex se est, intra usum commodi proprii consumit.

PL 9, 858A

それゆえ、当然、次が続く。「そして汝の聖性を語るであろう」。そして聖性は、すでに善であり、ただ自分のためにのみ益となるのではない。自らから発するものを、自分自身の利益の用の内に使い尽くすのでもない。

3

Nam etiam, ad provocandam in se aliorum beneficentiam, sanctitatis officiis sese ipsa commendat. Sed nihil de se dignum admiratione praestabit, si sibi sola sit.

PL 9, 858A

というのは、聖性は、他の者たちの恵み〔善行〕を自らに引き寄せるためにも、聖性の務めによって自らを推奨するからである。しかし、自分だけのものであるならば、驚嘆に値するものを自らから何も示さないであろう。

4

At vero hoc proprium est et admirabile sanctitatis, cum hoc quod in se est, in usum aliorum quibus est sancta concedat: ipsa aliquo non egens, nisi forte per benevolentiam eo tantum, ut se alius utatur.

PL 9, 858B

しかし、聖性に固有で驚嘆すべきことは、自らのうちにあるものを、自らが聖である相手の用に委ねること、自らは何をも必要とせず、たとえ必要とするとしても、好意によって、ただ他の者が自分を用いるということだけを必要とすることである〔nisi forte per benevolentiam eo tantum, ut se alius utatur は取りにくい。他の者が自分を用いることだけを必要とする、と解した〕。

5

Ad id ergo quod dictum est, Et sanctitatem tuam loquentur; merito subjecit, Et mirabilia tua narrabunt.

PL 9, 858B

それゆえ、「そして汝の聖性を語るであろう」と言われたことに対して、彼は当然のように付け加えた。「そして汝の驚くべき業を語り伝えるであろう」。

Pars LXXVIII, Caput XI

第LXXVIII部 第XI章PL 9, 858B
1

Malis terribilis. --Et mirabile quidem est, sanctitatem nihil sibi proficientem in usum alienae beatitudinis exuberare: sed mirabilius est, sanctitatem plenam esse terroris: ne si non indiscretam se utentibus aut abundantibus praestet, dum bonis ac malis promiscua est, et tamquam ex naturae necessitate se praebens, admirationem non habeat sanctitatis.

PL 9, 858B

悪しき者たちにとって畏るべき者。――たしかに、自らには何の益も生じない聖性が、他者の幸いの用のために溢れ出るのは、驚くべきことである。しかし、聖性が畏れに満ちていることは、さらに驚くべきことである。それは、もし聖性が、用いる者たちにも濫用する者たち〔底本は abundantibus。abutentibus と読む〕にも区別なく〔底本は non indiscretam(ミーニュの注:編者が写本によって改めた本文。旧刊本は nisi non)。文脈上 indiscretam と読む〕自らを差し出し、善人にも悪人にも分け隔てなく、いわば本性の必然から与えるものであるなら、聖性としての驚嘆を持たなくなってしまうからである。

2

Et idcirco mox subdidit, VERS. 6: Et virtutem terribilium tuorum dicent: ut sanctitatem loquentes, et mirabilia narrantes, dicant quoque terribilium virtutem, media admiratione inter sanctitatem atque terrorem, dum et terror suavis et terribilis suavitas admirabilem facit et terrorem suavem et terribilem suavitatem.

PL 9, 858C

それゆえ彼はすぐに付け加えた。「そして汝の畏るべきことどもの力を語るであろう」(詩篇144:6)。聖性を語り、驚くべき業を語り伝える者たちが、畏るべきことどもの力をも語るためである。聖性と畏れの間に驚嘆が介在し、甘美な畏れと畏るべき甘美とが、甘美な畏れと畏るべき甘美とを驚嘆すべきものとするからである〔原文も同じ語句を反復する構文で、逐語的に訳した〕。

Pars LXXVIII, Caput XII

第LXXVIII部 第XII章PL 9, 858C
1

Magnus sine modo. Bonus semper et abundanter. --Ob quod ingentem hanc admirandae temperationis magnitudinem propheta intelligens, subjecit, Et magnitudinem tuam narrabunt.

PL 9, 858C

限度なく大いなる者。常に、また豊かに善なる者。――そのため預言者は、この驚嘆すべき調合の巨大な大いさを理解して、付け加えた。「そして汝の大いさを語り伝えるであろう」。

2

Magnitudinis enim infinitae est, in Deo quod terribile est suave esse, et quod suave est esse terribile. Magnitudo autem non habet modum: ne si moderata sit, jam magnitudo non sit per id, quod modo non caret.

PL 9, 858C

というのは、神において畏るべきものが甘美であり、甘美なものが畏るべきものであることは、無限の大いさに属するからである。大いさは限度を持たない。もし節度づけられるなら、限度を欠かないということによって、もはや大いさではなくなるからである。

3

Ut ergo propriae admiratio sanctitatis atque terroris in magnitudinis suae infinitate consistat; mansura est et semper et abundans, nec tempore definita nec copia.

PL 9, 858D

それゆえ、固有の聖性と畏れへの驚嘆が、その大いさの無限性のうちに成り立つために、それは、いつまでも、しかも豊かに続くのであり、時によっても量によっても限定されない。

4

Et idcirco connexuit, VERS. 7: Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt: quia nec memoria oblivione intercipitur, nec abundantia per inopiam detrahitur.

PL 9, 858D

それゆえ彼は結びつけた。「汝の甘美の豊かさの記憶を、彼らは溢れ出すであろう」(詩篇144:7)。記憶は忘却によって断たれず、豊かさは欠乏によって削られないからである。

Pars LXXVIII, Caput XIII

第LXXVIII部 第XIII章PL 9, 859A
1

Bonitatem Dei justitia moderatur. --Tenuit autem ordinem propheta orationis; ut memoriam et abundantiam suavitatis, conditione et moderatae et conservatae magnitudinis temperaret, dicens, Et justitia tua exsultabunt.

PL 9, 859A

神の善は義によって節度づけられる。――預言者は祈りの順序を守った。それは、甘美の記憶と豊かさを、節度あり保たれた大いさという条件によって調和させるためであり、彼は言う。「そして汝の義において歓呼するであろう」。

2

Infinita quidem est memoria et abundantia suavitatis; quia nequaquam Deus aut obliviscitur esse suavis, aut desinit; sed infinitatem memoriae atque abundantiae justitia interjecta moderatur.

PL 9, 859A

たしかに、甘美の記憶と豊かさは無限である。神が甘美であることを忘れることも、やめることも決してないからである。しかし、記憶と豊かさの無限を、間に置かれた義が節度づける。

3

Moderatur autem non praebendi modo, sed utendi: dum quod per abundantiam et memoriam Dei semper aequis omnibus patet, id ab iniquis utendi indignitate non capitur.

PL 9, 859A

しかし節度づけるのは、与える度合いではなく、用いる度合いである。神の豊かさと記憶によって、すべての公正な者たちにはつねに開かれているものが、不義の者たちには、用いるにふさわしくないゆえに、受け取られないのである。

4

Sanctitas Dei iter populo suo diviso mari praebuit (Exodi XIV, 22 et seqq.) : sed eadem sanctitas et terribilis fuit virtus, cum ingressis in ipsum iter impiis, ubi fuerat salus religiosorum, ibi poena constitit impiorum.

PL 9, 859A

神の聖性は、海を分けて、自らの民に道を備えた(出エジプト記14:22以下)。しかし同じ聖性は、畏るべき力でもあった。不敬虔な者たちがその道に入ったとき、敬虔な者たちの救いがあった所に、不敬虔な者たちの刑罰が生じたのである。

5

Circumstant alios firmitate muri solidatae undae, alios refusae ipsae illae quae constiterant absorbent. Ad istos pelagus naturam suam nescit; hos per naturam suam punit. Ad istos ex mari terra est; istis quod erat mare est.

PL 9, 859B

ある者たちを、堅い壁のように固められた波が取り巻き、他の者たちを、立っていたその同じ波が、戻ってきて呑み込む。一方の者たちに対して、海はその本性を知らず、他方の者たちを、その本性によって罰する。一方の者たちにとっては、海から地となり、他方の者たちにとっては、あったもの、すなわち海である。

6

Horum salus sanctitas est; horum mors terror est. Aut cum tribus pueris in camino cantantibus, circumstantes flammis quas illi non sentiunt aduruntur, illis in roris humore ignis temperatur, hos exaestuans ignis amburit.

PL 9, 859B

一方の者たちの救いは聖性であり、他方の者たちの死は畏れである。あるいはまた、炉の中で歌う三人の少年とともに、周りに立つ者たちは、少年たちが感じない炎に焼かれ、少年たちにとっては、火は露の湿りのうちに和らげられ、他方の者たちを、燃え盛る火が焼き尽くす。

7

Ipsae intus extraque flammae sunt, quarum, pro diversitate meritorum, et deficit a se natura, nec deficit. Nam quod est, manet erga eos ignis esse quos urit; et quod non est, necesse est in his esse quibus ros est.

PL 9, 859B

炎は内も外も同じものであるが、功績の違いに応じて、その本性は自らから失われ、しかも失われない。というのは、火であるものは、それが焼く者たちに対しては火であることにとどまり、火でないものは、露となる者たちにおいて必ずあるからである。

8

Atque ita magnitudinem memoriae et sanctitatis Dei justitia sola moderatur; cum per justitiam Dei ad iniquos atque justos, et terrorem sanctitas, et terror temperet sanctitatem.

PL 9, 859C

こうして、神の記憶と聖性の大いさを、義だけが節度づける。神の義を通して、不義の者たちにも義人たちにも、聖性が畏れを、また畏れが聖性を、調和させるのである。

Pars LXXVIII, Caput XIV

第LXXVIII部 第XIV章PL 9, 860A
1

Justitia Dei misericors, et misericordia justa, non sic hominum. Patientia Dei erga peccatores. --Et justitia quidem ( supple hominum) recta atque utilis est: sed tamen eadem ipsa aliquando praedura est; ita ut sibi uti bonitate non liceat, dum pro diversitate judicii decernendo quod justum est, fit severa.

PL 9, 860A

神の義は憐れみ深く、その憐れみは義しい。人間のそれとは異なる。神の罪人たちへの忍耐。――そして(「人間の」を補え)義は、たしかに正しく有益である。しかし、その同じ義が、ときに過酷でもある。それは、自らが善を用いることが許されないほどであり、裁きの違いに応じて義しいことを決定するとき、厳しくなる。

2

Sed Dei justitia justitiae non coaequatur humanae. Neque enim naturae legi subdita est, per quam est lex statuta naturae: ut necessitatem non habeat bona non esse, cum justa sit.

PL 9, 860A

しかし神の義は、人間の義と同列ではない。神の義は、本性の法に服するものではない。むしろ本性の法は、この義によって定められたのである。したがって、義しいときに善でないという必然を持たない。

3

Habet Dei justitia miserandi voluntatem: neque tamen per miserandi voluntatem ita a se erit demutata, ne justitia sit. Humana autem justitia solet in id devenire, ne misericors sit; et misericordia ita se praestare, ne justa sit.

PL 9, 860A

神の義は憐れむ意志を持つ。しかし憐れむ意志によって自らが変えられ、義でなくなることはない。人間の義は、憐れみ深くなくなる方へ陥りがちであり、憐れみは、義しくなくなる形で自らを示しがちである。

4

Misericordia enim non erit, si miserabiliter inopi calumnianti jus opulentioris invideas, si feminae lacrymas viri praeferas contumeliae, si caeci convicia non putes arguenda.

PL 9, 860A

というのは、もし、惨めな貧者が不当な訴えをするからといって、より富む者の権利を認めまいとするなら、もし、女の涙を男の侮辱よりも優先するなら、もし、盲人の罵りを咎めるべきでないと考えるなら、それは憐れみではないだろうからである。

5

At vero e contrario misericordiam justitia non tenebit, si furem unius nummi, ut furem ingentis thesauri plectas; cum tamen in uno nummo thesaurum habuerit qui amisit: ut adolescentem in uno tantum et eodem infami adulterio irretitum, pari in morte, ut plurium adulteriorum artificem, poenarum quaestione vexabis; cum tamen crimen sit mortis in utroque.

PL 9, 860B

逆に、義は憐れみを保たないであろう。もし、一枚の硬貨の盗人を、莫大な宝の盗人のように罰するなら(しかし、失った者は、その一枚の硬貨のうちに宝を持っていたのである)、一度きりのただ一つの恥ずべき姦通に絡め取られた若者を、多くの姦通の巧みな者と同様に、同じ死において、刑罰の審問で苦しめるなら(しかし両者において罪状は死に値する)。

6

Haec atque istiusmodi imperfectam faciunt et misericordiam et justitiam humanam; Dei autem justitiam misericordem praestat criminosorum poenis indulta patientia.

PL 9, 860B

これらのこと、またこの類のことが、人間の憐れみと義を不完全なものにする。他方、神の義を憐れみ深いものにするのは、罪ある者たちの刑罰に対して与えられた忍耐である。

7

Qui cum contra morem humanae impatientiae non festinat punire, miseratus est: tenens justitiam in poena, post misericordiam non proficiente patientia; habens misericordiam in poena, post patientiam exserendo justitiam.

PL 9, 860B

神は、人間の短気の習いに反して、罰することを急がないとき、憐れんだのである。刑罰において義を保ちつつ、憐れみの後、忍耐が功を奏さなかったとき、また刑罰において憐れみを保ちつつ、忍耐の後に義を現すのである。

8

Non enim Deus rapit humanorum criminum occasiones, neque tamquam infirmitatis nostrae naturaeque nescius, ipsum illud ad poenam erroris et peccati nostri tempus invadit: sed dissimulat et differt, et poenitentiae solatium dilatione ultionis exspectat; suavem se omnibus praestans, dum per misericordiae et justitiae modum, temperandae severitatis indulgentiae se reservat.

PL 9, 860C

神は、人間の罪を〔罰する〕好機として飛びつくことはなく、我々の弱さと本性を知らない者のように、我々の誤りと罪への刑罰のためのまさにその時を襲うこともなく、見逃して延ばし、悔い改めの慰めを、報復の延期によって待つのである。すべての者に対して甘美な者として自らを示しつつ、憐れみと義の節度によって、厳しさを和らげる寛容のために自らを留保するのである。

Pars LXXVIII, Caput XV

第LXXVIII部 第XV章PL 9, 861A
1

Miseri, praecipuum Dei opus. --Hoc in Deo praecipuum, hoc in potente laudandum: non coelum fecisse, quia potens est; non terram fundasse, quia virtus est; non annum astris temperasse, quia sapiens est; non hominem animasse, quia vita est; non mare in accessus ac decessus movisse, quia spiritus est: sed misericordem esse, qui justus est; sed miserantem esse, qui rex est; sed dissimulantem esse, qui Deus est.

PL 9, 861A

憐れむことは、神の主要な業である〔底本は Miseri。Misereri と読む〕。――神において特別なこと、力ある者において賛美すべきことは、天を造ったことではない。それは神が力ある者だからである。地の基を据えたことでもない。それは神が力だからである。星々によって一年を調えたことでもない。それは神が知恵ある者だからである。人間に魂を与えたことでもない。それは神が命だからである。海を満ち引きへと動かしたことでもない。それは神が霊だからである。そうではなく、義である者が憐れみ深いこと、王である者が憐れむこと、神である者が見逃すことである。

2

Ad id enim quod dictum est, Justitia tua exsultabunt, tanquam necessarium sequitur, VERS. 8 et 9: Miserator et misericors Dominus est, patiens et multae misericordiae. Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus.

PL 9, 861B

「汝の義において歓呼するであろう」と言われたことに、必然のこととして続く。「主は慈悲深く憐れみ深く、忍耐強く、憐れみに富む。主はすべての者にとって甘美であり、その慈悲はそのすべての業の上にある」(詩篇144:8、9)。

3

Quod enim potens est, naturae suae virtus est: quod autem misericors est, salutis nostrae profectus est.

PL 9, 861B

というのは、力ある者であることは神の本性の力に属するが、憐れみ深い者であることは我々の救いの益に属するからである。

4

Et plus est, non suis uti, sed aliis praestitisse quae sua sunt: atque ideo praestat caeteris Dei operibus misericordia, quia magnifica ejus operatio virtutis suae res est, misericordia vero ejus usus alienus est.

PL 9, 861B

そして、自分のものを用いるのではなく、自分のものを他の者たちに与えることこそ、より大きい。それゆえ憐れみは、神の他の業にまさる。神の壮大な働きは、その力に属する事柄であるが、憐れみは、他者のための用だからである。

Pars LXXVIII, Caput XVI

第LXXVIII部 第XVI章PL 9, 861B
1

Immortalitatis nostrae probatio. --Ob quod tamquam in apice ipse divinarum ob misericordiam laudum Propheta consistens, debitum Deo honorem veluti publicae confessionis ostendit, dicens, VERS. 10-13: Confiteantur tibi Domine omnia opera tua, et sancti tui confiteantur tibi.

PL 9, 861B

我々の不死の証明。――それゆえ預言者は、神の賛美の、憐れみゆえの頂に立つかのようにして、神に負う栄誉を、いわば公の告白として示して言う。「主よ、汝のすべての業が汝に告白し、汝の聖徒たちが汝に告白するように」(詩篇144:10-13)。

2

Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur: ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui. Regnum tuum omnium saeculorum, et dominatio tua in omni generatione et progenie.

PL 9, 861C

「彼らは汝の国の栄光を語り、汝の権能を述べるであろう。人の子らに汝の権能と、汝の国の壮麗の栄光を知らせるためである。汝の国はすべての世の国、汝の支配はすべての世代と子孫にわたる」。

3

Dignus prophetica magniloquentia ordo dictorum est. Opera Deum confitentur: quam magnificus enim sit, operum et creaturae magnificentia confitetur. Sed confitentur et sancti, quibus rex esse dignatur. Gloriam regni eloquuntur: ne ignorata non desideretur usuris.

PL 9, 861C

語られたことの順序は、預言の壮大な語りにふさわしい。業が神を告白する。神がいかに壮大であるかを、業と被造物の壮麗さが告白するからである。しかし、神が自ら王となることを良しとした相手である聖徒たちも告白する。彼らは国の栄光を語る。それは、知られないままに、それを用いることになる者たちに望まれないことのないためである。

4

Magnificentiam quoque gloriae regni Dei nuntiant: ne desperetur aeterna. Dominatus etiam in generationem et generationem ostenditur: ut se dominatui intelligat coaeternam.

PL 9, 861C

神の国の栄光の壮麗さをも告げ知らせる。それは、永遠のものが絶望されないためである。支配もまた、世代また世代に至って示される。それは、自らがその支配とともに永遠であることを悟るためである。

5

Atque ita cognitio Dei in operibus est, sanctorum officium in doctrina est, prophetiae usus in praedicatione est, regni gloria in aeternitate dominatus est, dominatus aeternitas eos necesse est habeat, in quos agatur aeternus.

PL 9, 862A

こうして、神の認識は業のうちにあり、聖徒たちの務めは教えのうちにあり、預言の用は宣べ伝えのうちにあり、国の栄光は支配の永遠のうちにある。そして支配の永遠は、その永遠の支配が及ぼされる者たちを、必ず持たねばならない。

Pars LXXVIII, Caput XVII

第LXXVIII部 第XVII章PL 9, 862A
1

Sanctitas operum Dei verborum firmat fidem. --Atque ad id spebus fidelibus expetendum, adhortatio Prophetae continuo subjecta est: Fidelis Dominus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.

PL 9, 862A

神の業の聖性は、言葉への信頼性を固める。――そして、信仰ある者たちの望みによってこれを求めるべきことへの預言者の勧めが、ただちに続く。「主はその言葉において忠実であり、そのすべての業において聖である」。

2

Verborum fides forte nutaret, nisi sanctitas operibus esset admixta. Atque ita sanctitas in operibus, fidem confirmat in verbis: ut de sancti fide in promissis non ambigas, cujus sanctitate utaris in rebus.

PL 9, 862A

言葉への信頼性は、もし聖性が業に混ざっていなければ、揺らいだかもしれない。こうして、業における聖性が、言葉における信頼性を確かにする。汝は、その聖性を事柄において用いている聖なる者の、約束における信頼性を、疑うことがない。

3

Si enim sanctum esse Deum intelligimus per id quod nascimur, vivimus, alimur, et copiis omnibus humanae naturae congruis abundamus; sanctitas ita ( f. ista) esse non potest infidelis in dictis.

PL 9, 862A

というのは、もし我々が、我々が生まれ、生き、養われ、人間の本性にふさわしいあらゆる豊かさに恵まれているということによって、神が聖であると理解するなら、聖性がこのようである(おそらく「この聖性は」)以上、言葉において不信実であることはあり得ないからである。

Pars LXXVIII, Caput XVIII

第LXXVIII部 第XVIII章PL 9, 862B
1

Poenitentes suffulcit Deus. --Scit autem Propheta esse et aliud sanctitatis Dei opus, in eo quod sequitur: Suffulcit Dominus omnes qui ruunt, et erigit omnes elisos. Adest omnibus Dei sanctitas, et se humanis auxiliis non subtrahit.

PL 9, 862B

神は悔い改める者たちを支える。――預言者は、神の聖性にはなお別の業があることを、続く言葉において知っている。「主は倒れるすべての者を支え、打ちひしがれたすべての者を起こす」。神の聖性はすべての者に臨在し、人間の助けから自らを引き離さない。

2

Sed servat etiam nunc justitiae et misericordiae Propheta rationem. Suffulcit enim Dominus, non collapsos, sed cadentes.

PL 9, 862B

しかし預言者は、ここでもなお、義と憐れみの理を守っている。主は、崩れ落ちてしまった者ではなく、倒れつつある者を支えるからである。

3

Quos, et si trahat pronus naturae lapsus in casum, poenitentia tamen, quae auctor est desinendi, ne penitus jam ceciderint, sistet, in lapsu suffulcit. Ruere enim, non ruisse, potest in id confirmatum esse ne ruerit.

PL 9, 862B

たとえ本性の傾きやすい滑りが、彼らを倒れる方へ引くとしても、〔罪を〕やめさせるものである悔い改めが、彼らがすでに完全に倒れてしまわないよう立て、滑り落ちるさなかに支える。倒れつつあるものは、倒れてしまったものとは違って、倒れないよう固められ得るからである。

Pars LXXVIII, Caput XIX

第LXXVIII部 第XIX章PL 9, 862C
1

Elisos per fragilitatem aut errorem erigit. --Sed et eriguntur allisi. Differt autem, vi exteriore collidi, et ruisse suo casu.

PL 9, 862C

弱さや過ちによって打ちひしがれた者を、神は起こす。――しかし、打ちひしがれた者たちも起こされる。外からの力によって打ち砕かれることと、自らの落下によって倒れてしまったこととは、異なる。

2

Alliditur namque ille, quem per diaboli instinctum calens aetas praecipitavit in casum, quem ignoratio compulit in errorem, quem fraudulentis usa blanditiis naturae infirmitas egit in crimen.

PL 9, 862C

すなわち、打ち砕かれるのは、悪魔の煽りによって血気盛んな年頃が転落へと突き落とした者、無知が誤りへと駆り立てた者、欺きの甘言を用いた本性の弱さが咎へと追いやった者である。

3

Hic potius eliditur, quam ille qui voluntate permanserit, quem hic vitiorum usus oblectet, quem non poeniteat admissi.

PL 9, 862C

この者は、意志によって留まった者、悪徳の習いを楽しみ、犯したことを悔いない者よりも、むしろ打ちひしがれるのである。

4

Habet enim veniae apud Deum solatium, poenituisse de gestis: nec temperamento severitatis indignum est, quod per admissi dolorem, affectum ita profitetur inviti.

PL 9, 862C

というのは、行ったことを悔いたことは、神のもとで赦しの慰めを持つからである。犯した痛みによって、このように、意に染まぬ者の気持ちを表明することは、厳しさの緩和にふさわしくないわけでもない。

Pars LXXVIII, Caput XX

第LXXVIII部 第XX章PL 9, 862C
1

Omnia et corporis et animae bona a Deo exspectanda. --Et cur cadentes suffulciat, et allisos corrigat; consequentibus docet, dicens, VERS. 15 et 16: Oculi omnium in te sperant Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno.

PL 9, 862C

体と魂のすべての善は、神に期待されるべきである。――そして、なぜ神が倒れる者を支え、打ちひしがれた者を正すのかを、続く言葉で彼は教えて言う。「すべての者の目は汝に望みを置く、主よ、そして汝はふさわしい時に彼らに食物を与える」(詩篇144:15、16)。

2

Aperis tu manum tuam, et imples omnem animam benedictione. Totis itaque in Deum allisi et cadentes oculis adspectent: neque quisquam ita de se confidat, ut non semper cadere, semper se vereatur allidi.

PL 9, 863A

「汝は汝の手を開き、すべての魂を祝福で満たす」。それゆえ、打ちひしがれ倒れる者たちは、全き目で神を仰ぐがよい。だれも、自らを信頼しすぎて、つねに倒れることを、つねに打ち倒されることを恐れないほどであってはならない。

3

Ab illo sperandum est, ne casu periclitemur, ne allidamur infirmitate naturae. Omnia autem nobis vitae subsidia ex ipso sunt: cum ex opportunitate fructuum indultis cibis vivimus, cum manum aperiendo animas nostras donis spiritalibus replet, et cum ex virtutis suae fonte copia in nos eorum quae sibi beneplacita sunt exuberat.

PL 9, 863A

神から望まねばならない、我々が転落の危険にさらされないこと、本性の弱さに打ち倒されないこと。しかし、我々に対する命のすべての支えは神から来る。時にかなった実りによって与えられた食物で我々が生きるとき、手を開くことによって我々の魂を霊的な賜物で満たすとき、そして神の力の泉から、神に喜ばれるものの豊かさが我々に溢れ出るときである。

4

Quod utrumque in his quae consequuntur discernit ita, VERS. 17: Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.

PL 9, 863A

これら二つを、続く言葉において彼は次のように区別する。「主はそのすべての道において義であり、そのすべての業において聖である」(詩篇144:17)。

5

Justus in viis est, cum infirmitatem nostram in aeternum regnum suum confirmata ( f. confirmatam) donorum spiritalium communione deducit; sanctus autem in operibus suis, cum universis fructus in temporum opportunitate suppeditat: sanctitatem suam in omnium alimonia docens, justitiam vero in replendis beneplacito animis conservans.

PL 9, 863B

神が道において義であるのは、我々の弱さを、霊的な賜物の交わりに固められ(おそらく「固められた」)、自らの永遠の国へと導くときである。業において聖であるのは、時にかなった実りをすべての者に供給するときである。すべての者への養いにおいて自らの聖性を教え、他方、好意によって魂を満たすことにおいて義を守っているのである。

Pars LXXVIII, Caput XXI

第LXXVIII部 第XXI章PL 9, 863B
1

Deus ubique totus, quo animo invocandus. --Post quae sequitur, VERS. 18: Prope est Dominus invocantibus eum.

PL 9, 863B

神はどこにも全体としている。いかなる心で呼び求められるべきか。――これらの後に続く。「主は、彼を呼び求める者たちに近い」(詩篇144:18)。

2

Non longe abest, qui per naturae suae virtutem, et ipse ( id est, idem) ubique semper est, et totus semper et ubique est, secundum illud Apostoli, Quia in ipso sumus, et in ipso vivimus ac movemur (Act. XVII, 28) .

PL 9, 863B

遠くにいるのではない。自らの本性の力によって、彼自身が(すなわち「同じ者」)つねにどこにでもおり、つねに、どこにでも全体としているからである。使徒の言葉のとおりである。「我々は彼のうちにあり、彼のうちに生き、動くからである」(使徒言行録17:28)。

3

Prope est ergo invocantibus, cum nihil sit quod sine eo sit. Sed quibus invocantibus prope sit, ex subjectis docet. Omnibus invocantibus eum in veritate. Non ex otio invocantibus, neque ex infidelis ambiguitatis incerto; sed verum Deum fideli invocantibus veritate.

PL 9, 863C

それゆえ、彼は呼び求める者たちに近い。彼なしにあるものは何もないからである。しかし、どのような呼び求める者たちに近いのかを、続く言葉から教える。「真実において彼を呼び求めるすべての者に」。怠惰から呼び求める者たちにではなく、不信の曖昧さの不確かさから呼び求める者たちにでもなく、信仰ある真実をもって真の神を呼び求める者たちに近いのである。

Pars LXXVIII, Caput XXII

第LXXVIII部 第XXII章PL 9, 863C
1

Quo fructu. --Et cum prope adsit, quid invocantibus se in veritate tribuat, demonstrat, dicens, Voluntatem timentium se faciet, non turpium voluntates, neque vitiosorum cupiditates Deus faciet; sed timentium se (supple, voluntates), per metum innocentes, per fidem honestas, per reverentiam verecundas: et voluntates non otiosas, neque mutas, neque sperare aliquid a se quodam contemptu silentii dedignantes; sed quas eloquatur oratio, quas preces contestentur.

PL 9, 863C

いかなる実りをもってか。――そして、近くにいるとき、真実において自らを呼び求める者たちに何を与えるかを、彼は示して言う。「自らを畏れる者たちの望みをなす」。神は、恥ずべき者たちの望みをなすのでも、悪徳の者たちの欲望をなすのでもない。自らを畏れる者たちの(「望みを」を補え)、畏れによって無垢な、信仰によって高潔な、敬いによって慎み深い望みをなす。そして、怠惰でなく、無言でなく、沈黙という一種の軽蔑によって神から何かを望むことを侮ることのない望み、祈りが語り、嘆願が証するような望みをなす。

2

Et ideo subjecit: Et orationem eorum exaudiet. Voluntas ergo ea a Deo fit, quae voce orationis exauditur. Sed quae voluntas fiet orantium? Et salvos, inquit, faciet eos.

PL 9, 863D

それゆえ彼は付け加えた。「そして彼らの祈りを聞き入れる」。したがって、祈りの声で聞き入れられる望みが、神によってなされる。では、祈る者たちのどのような望みがなされるのか。「そして彼らを救う」と彼は言う。

3

Hoc volunt timentes Deum, hoc ut audiantur orant, ut non dominetur eorum aeterna mors, non in interitum perpetui judicii deputentur, sed sub custodia Dei tuti sint. Sequitur enim, VERS. 20: Custodit Deus diligentes ipsum.

PL 9, 863D

これを神を畏れる者たちは望み、これが聞き入れられるよう祈る。すなわち、永遠の死が彼らを支配しないこと、永遠の裁きの滅びへと割り当てられないこと、むしろ神の守りのもとで安全であること。続くからである。「神は自らを愛する者たちを守る」(詩篇144:20)。

4

Salvos ergo faciet eos custodiendo, id est, aeterni regni participes reservando: sed eos qui et timebunt, et precabuntur, et diligent.

PL 9, 864A

それゆえ、守ることによって彼らを救う。すなわち、永遠の国にあずかる者として保つことによってである。ただし、畏れ、祈り、愛する者たちをである。

5

Dehinc sequitur: Et omnes peccatores disperdet, qui nec ut homines timuerint, nec ut subditi oraverint, nec ut donati vita mundoque dilexerint.

PL 9, 864A

続いて言う。「そしてすべての罪人を滅ぼす」。彼らは、人間として畏れることもなく、臣下として祈ることもなく、命と世界を与えられた者として愛することもなかった者たちである。

Pars LXXVIII, Caput XXIII

第LXXVIII部 第XXIII章PL 9, 864A
1

Laudandus semper Deus. Id ab omnibus praestari optat Propheta. --Conclusit autem Propheta honoris debiti confessionem, dicens, VERS. 21: Laudationem Domini loquetur os meum. Laudasse non sufficit ( subaud. ei) , nisi et laudare non desinat.

PL 9, 864A

神はつねに賛美されるべきである。預言者は、すべての者がそうすることを望む。――預言者は、当然の栄誉の告白を、こう言って結んだ。「私の口は主の賛美を語るであろう」(詩篇144:21)。賛美したというだけでは(「彼に対して」を補え)足りず、賛美することをやめないのでなければならない。

2

Laudabit enim adhuc, cum jam tamen laudet. Sed cum ille laudet, omne quoque ad benedictionem Dei humanum genus adhortatur: Et benedicat omnis caro nomen sanctum ejus.

PL 9, 864A

彼は、すでに賛美しているときにも、なお賛美するであろう。しかし彼が賛美するとき、人類のすべてをも、神を祝福することへと勧める。「そしてすべての肉は、その聖なる名を祝福するように」。

3

Per officii sui et fidei constantiam semper quidem ille laudabit: sed Propheta et curat, ut omnes Deum benedicant, et optat.

PL 9, 864B

自らの務めと信仰の堅さによって、彼はたしかにつねに賛美するであろう。しかし預言者は、すべての者が神を祝福するよう、気を配り、また願っている。

4

Non enim ait, benedicent, tamquam certus sit in futurum; sed ex voti affectu ait, benedicant: et illud, potius ut intelligeretur optare, quam confideret sic futurum.

PL 9, 864B

というのは、彼は、将来確実であるかのように「祝福するであろう」と言うのではなく、願いの心から「祝福するように」と言っているからである。そして、それは、そうなることを確信しているというより、願っていることが理解されるためである。

5

Deinde benedictionem non temporariam esse postulat, sed aeternam, in saeculum et in saeculum saeculi.

PL 9, 864B

さらに彼は、祝福が一時的なものではなく永遠のものであることを求める。「世に、また世の世に」。

6

Nobis potius optandum, ut in aeternum benedicamus Aeternum: quia in aeternum benedicens, Aeterno illi necesse est maneat coaeternus, Domino scilicet nostro unigenito et primogenito Dei filio Jesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 864B

我々にとっては、むしろ、永遠の者を永遠に祝福することを願うべきである。永遠に祝福する者は、あの永遠の者とともに永遠にとどまることが必然だからである。すなわち、我々の主、神の独り子にして長子であるイエス・キリストである。彼は世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars LXXIX, Prooemium

第LXXIX部 冒頭PL 9, 864C
1

Psalmus David. Alleluia. Aggaei et Zachariae. Lauda anima mea Dominum, laudabo Deum (Dominum) in vita mea, psallam Deo meo quam diu ero. Nolite confidere in principibus, neque (Infra, abest neque) in filiis hominum, in quibus non est salus.

PL 9, 864C

ダビデの詩篇。アレルヤ。ハガイとゼカリヤの。私の魂よ、主をほめたたえよ。私は生きているかぎり神(別本では「主」)をほめたたえ、あるかぎり私の神に歌おう。君主たちに頼るな、また(下では「また」を欠く)人の子らに頼るな。彼らのうちに救いはない。

2

Exivit spiritus ejus, et revertetur (Infra, eorum et revertentur) in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

PL 9, 864C

彼の霊は出て行き、彼は自分の地に帰る(下では「彼らの」「彼らは帰る」)。その日に、彼らの思いはすべて滅びる。

3

Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus: et (Infra abest et) spes ejus in Domino Deo ipsius, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt.

PL 9, 864C

ヤコブの神をその助け手とし、(下では「そして」を欠く)その望みを主なる自分の神に置く者は幸いである。この神は天と地、海とその中にあるすべてのものを造った。

4

Qui custodit veritatem in saeculum, facit judicium injuria patientibus (Infra, his qui patiuntur injuriam), dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos, Dominus sapientificat caecos. Dominus erigit allisos (Infra, elisos), Dominus diligit justos.

PL 9, 864C

真理を世々に守り、不正を被る者たちのために(下では「不正を被る者たちに」)裁きを行い、飢えた者たちに食べ物を与える。主は足枷をはめられた者たちを解き、主は盲人たちを賢くする。主は打ちのめされた者たちを(下では「打ち砕かれた者たちを」)起こし、主は義人たちを愛する。

5

Dominus custodit advenas (Infra, proselytum), pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum exterminavit (Infra, viam . . . . . exterminabit) . Regnabit Dominus in saeculum (Infra, in aeternum) Deus tuus Sion, in generatione et generationem. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 864D

主は寄留者を(下では「改宗者を」)守り、みなしごと寡婦を引き受け、罪人たちの道を滅ぼした(下では「道を……滅ぼすだろう」)。主は世々に(下では「永遠に」)王として治める、シオンよ、汝の神は、代々に。詩篇の講解。

Pars LXXIX, Caput I

第LXXIX部 第I章PL 9, 865A
1

Tituli pars addita, quare. Vita misera qui non vita nostra. --Etiam huic psalmo addere aliquid translatoribus visum est.

PL 9, 865A

表題に加えられた部分と、その理由。我々の命ではない悲惨な命。――この詩篇にも、翻訳者たちは何かを付け加えるのが適当と見た。

2

Nam cum Hebraeis sola alleluia, sit praelata confessio, illis placuit Aggaeum et Zachariam in titulo anteferre: hoc eo, ut psalmum esse propheticum nosceremus: quia per hos prophetas, sub quibus aedificata rursum Jerusalem est, ipso illo tum tempore aeternae Jerusalem aedificatio praedicatur, etiam Evangelio testante, cum ingressuro templum Domino, et nummulariorum mensas, et ementium ac vendentium negotia subversuro (Matth. XXI, 4, 5) , ita scriptum est: Hoc autem factum est, ut impleretur quod dictum est per Zachariam prophetam dicentem: Dicite filiae Sion, Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam et pullum novellum subjugalem (Zacch. IX, 9) .

PL 9, 865A

すなわち、ヘブライ人たちには「アレルヤ」だけが告白として前に置かれているのに、彼らは表題の前に〔illis は七十人の訳者たちを指すと取った〕ハガイとゼカリヤを置くことを良しとした。これは、我々がこの詩篇を預言的なものと知るためである。というのは、そのもとでエルサレムが再び建てられたこれらの預言者たちを通して、まさにその時に永遠のエルサレムの建設が告げられているからであり、福音書もまたそれを証言している。主が神殿に入り、両替人たちの机と、売り買いする者たちの商売を覆そうとしていたときに(マタイ21:4、5)、こう書かれている。「これが起こったのは、預言者ゼカリヤを通して言われたことが成就するためであった。『娘シオンに言え、見よ、汝の王が汝のもとに来る、柔和な者として、ろばと、くびきを負う子ろばの上に座して』」(ゼカリヤ9:9)。

Pars LXXIX, Caput II

第LXXIX部 第II章PL 9, 865B
1

Et, ut arbitror, hujus Jerusalem potius et Sion regem psalmus ostendit, qui ita coepit, VERS. 2: Lauda anima mea Dominum, laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quam diu ero. Scienter et de prophetae doctrina dictorum ordinem tenuit.

PL 9, 865B

そして、私の考えでは、詩篇はむしろこのエルサレムとシオンの王を示している。詩篇はこう始まる。「私の魂よ、主をほめたたえよ。私は生きているかぎり主をほめたたえよう。私はあるかぎり私の神に歌おう」(詩篇145:2)。彼はよく心得て、預言者の教えに従い、語られたことの順序を守った。

2

Primum enim eam (animam) hortatur ad laudem, quae in hanc est constituta naturam, ut maneat aeterna.

PL 9, 865B

すなわち、まず、永遠にとどまるようにとこの本性のうちに据えられたそれ(魂)を、賛美へと促す。

3

Tum deinde, quia per resurrectionis donum glorificato corpore totum ( scil. corpore ut anima) se ei meminerit coaeternum, tamquam de futuro confidens ait: Laudabo Dominum in vita mea.

PL 9, 865B

次に、復活の賜物によって体が栄光を受けるゆえに、魂は自分が全体として(すなわち、魂と同じく体においても)彼と共に永遠であることを思い起こすだろうから、未来を確信して言う。「私は生きているかぎり主をほめたたえよう」。

4

Non enim ea vita, quae nunc est per infirmitates corporis, sua est: ab Adam namque ista coepit, non cum Adam inchoata est, quam non vitam, sed mortem esse, Apostolus novit dicens: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24) ?

PL 9, 865C

というのは、今ある、体の弱さによる命は、魂自身のものではないからである。この命はアダムから始まったのであって、アダムとともに始められたのではない。使徒はこれを命ではなく死であると知っており、こう言う。「私はみじめな人間だ。この死の体から誰が私を解放してくれるだろうか」(ローマ7:24)。

5

In hac ergo vita sua Deum, qualis primum in homine est instituta, laudabit. Tum tertio ne in hoc eodem nunc corpore irreligiosus existimaretur; adjecit: Psallam Deo meo quam diu ero (supple, in hac vita misera; vid. Prolog. n. 19) .

PL 9, 865C

それゆえ魂は、人間において最初に据えられたままの、自分の命において神をほめたたえるだろう。第三に、この今の体においても不信心と見なされないように、こう付け加えた。「私はあるかぎり私の神に歌おう」(「この悲惨な命において」を補え。序論、第19節を見よ)。

6

In omni autem hoc psalmorum libro, in psallere religiosas operationes corporis significari meminimus: apta et consona corporei motus varietate placituri.

PL 9, 865C

しかし我々は、詩篇のこの書物全体において、「歌う」ということで体による敬虔な行いが意味されていることを覚えている。それは、体の動きの多様さを、ふさわしく調和したものにして、〔神に〕喜ばれようとするものである。

Pars LXXIX, Caput III

第LXXIX部 第III章PL 9, 865C
1

In reges, quos deos sibi finxit antiquitas, non est sperandum. --Post quae stultas hominum opiniones, et inanes in regum nominibus religiones, quos sibi deos antiquitas finxit, redarguit dicens: Nolite confidere in principibus, VERS. 3 et 4, in filiis hominum in quibus non est salus.

PL 9, 865C

古代が自分たちのために神々と仕立て上げた王たちには、望みを置いてはならない。――その後に、人間たちの愚かな思い込みと、古代が自分たちのために神々と仕立て上げた王たちの名における空しい信心を、こう言って論駁する。「君主たちに頼るな、人の子らに頼るな。彼らのうちに救いはない」(詩篇145:3、4)。

2

Exibit spiritus eorum, et revertentur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Confidere vetuit in regibus. Et quibus regibus? subjecit: et in filiis, inquit, hominum. Et quibus filiis hominum? quibus non est salus.

PL 9, 866A

「彼らの霊は出て行き、彼らは自分の地に帰る。その日に、彼らの思いはすべて滅びる」。彼は、王たちを頼みにすることを禁じた。では、どの王たちか。彼は続けた。「人の子らをも」と言う。では、どの人の子らか。救いのない者たちである。

3

Et cur salus non sit? ostendit: Exibit spiritus eorum, et omnes revertentur in terram suam. Et reversuris in terram quid erit?

PL 9, 866A

では、なぜ救いがないのか。彼は示す。「彼らの霊は出て行き、彼らはみな自分の地に帰る」。では、地に帰る者たちに何があるのか。

4

In illa die peribunt omnes cogitationes eorum: corruptae ipsi scilicet originis; quia esse filii hominum perstiterunt, nec filii Dei esse voluerunt: nullius quoque salutis; quia exeunte spiritu, et in terram corporibus dissolutis, cogitationes eorum corporeae atque terrenae cum terreno corpore interibunt.

PL 9, 866A

「その日に、彼らの思いはすべて滅びる」。すなわち、彼らの起源そのものが朽ちたものだからであり、人の子であり続けて、神の子であることを望まなかったからである。また、いかなる救いもないからでもある。霊が出て行き、体が地へと解体されるとき、彼らの体に属する地上的な思いは、地の体とともに滅びるからである。

Pars LXXIX, Caput IV

第LXXIX部 第IV章PL 9, 866B
1

Quam rectius in mundi opificem speretur. --Sed ut ita in istiusmodi reges fiduciam non conferas, in quem sperandum esset ostendit, VERS. 5-7: Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus: spes ejus in Domino Deo ipsius, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt; qui custodit veritatem in saeculum, facit judicium his qui patiuntur injuriam.

PL 9, 866B

世界の造り主に望みを置くほうが、どれほど正しいか。――しかし、汝がこうした王たちに信頼を寄せないようにと、誰に望みを置くべきかを彼は示す。「ヤコブの神を助け手とする者は幸いである。その望みは、主なる自分の神にある。この神は天と地、海とその中にあるすべてのものを造り、真理を世々に守り、不正を被る者たちのために裁きを行う」(詩篇145:5-7)。

2

Non est caduca cogitatio in regem istiusmodi sperare: et spes illa non interit, quae in Creatorem coeli et terrae et maris et omnis universitatis hujus extenditur. Hic sperandus adjutor est, in quo dolus non est.

PL 9, 866B

このような王に望みを置くのは、はかない考えではない。天と地と海、そしてこの万有の造り主にまで及ぶ望みは、滅びない。これこそ望みをかけるべき助け手であり、彼のうちに偽りはない。

3

Nam cum, secundum prophetiam, omnis homo mendax sit; veritatem in saeculo solus ille custodit: et custodiens veritatem, judicium facit ob eos qui patiuntur injuriam. Beatus ille est, quem adjuvando ex Jacob faciet Israel.

PL 9, 866B

というのは、預言によれば人はみな偽り者であるが、真理を世において守るのは、ただ彼のみだからである。そして真理を守りつつ、不正を被る者たちのために裁きを行う。神が助けることによって、ヤコブからイスラエルへと造り変える者は幸いである。

4

Spes ejus aeterna est, quia in Creatorem coeli et terrae marisque confidit. Creator autem horum omnium hic et verus et judex est, et veritatem custodiendo, et faciendo judicium.

PL 9, 866C

その望みは永遠である。天と地と海の造り主に信頼しているからである。そして、これらすべての造り主であるこの者は、真実でもあり、裁き主でもある。真理を守ることにより、また裁きを行うことによって。

Pars LXXIX, Caput V

第LXXIX部 第V章PL 9, 866C
1

Esuriem verbi Deus satiat. Compedes spiritales solvit. Caecitatem saeculi fugat. --Neque solum judicium facit, sed etiam id quod sequitur: Dat escam esurientibus.

PL 9, 866C

神は言葉に対する飢えを満たす。霊的な足枷を解く。世の盲目を追い払う。――神は裁きを行うだけでなく、続くこともする。「飢えた者たちに食べ物を与える」。

2

Dominus solvit compeditos, VERS. 8 et 9: Dominus sapientificat caecos, Dominus erigit elisos, Dominus diligit justos. Dominus custodit proselytum, pupillum et viduam suscipiet, et viam peccatorum exterminabit.

PL 9, 866C

「主は足枷をはめられた者たちを解き、主は盲人たちを賢くし、主は打ちのめされた者たちを起こし、主は義人たちを愛する。主は改宗者を守り、みなしごと寡婦を引き受け、罪人たちの道を滅ぼすだろう」(詩篇145:8、9)。

3

Haec quidem et corporaliter intelligere non otiosum est: sed altius nescio quid et majus sermo complectitur. Dat, inquit, escam esurientibus. Videamus quam escam, et quibus esurientibus.

PL 9, 866C

これらを体に即して解することも無益ではないが、言葉は、もっと高い、何かもっと大きなものを含んでいる。「飢えた者たちに食べ物を与える」と言う。どのような食べ物か、どのような飢えた者たちか、見てみよう。

4

Et hae quidem escae corporales non tum semper praebentur a Deo, cum esuritur a nobis. Annuum namque earum munus est: et ideo intra tempus praebentur, ut intra tempus ne quis esuriat.

PL 9, 867A

たしかに、これら体の食べ物は、我々が飢えているときにいつも神から与えられるわけではない。それは年ごとの賜物であり、それゆえ時の内に与えられ、その時の内には誰も飢えることがないようになっている。

5

Est igitur alia esuritio, et sunt aliter esurientes, quibus esurientibus esca praebetur. Scriptum namque est in Amos propheta (VIII, 11): Ecce induco famem super terram; non famem panis; neque sitim aquae; sed famem ut audiatur verbum Dei.

PL 9, 867A

それゆえ、別の飢えがあり、別の意味で飢えている者たちがいて、彼らが飢えるときに食べ物が与えられる。預言者アモスの書に、こう書かれているからである(アモス8:11)。「見よ、私は地に飢えを送る。パンの飢えではなく、水の渇きでもなく、神の言葉が聞かれるための飢えである」。

6

Hanc igitur escam praedicationis esurientibus Dominus impertit. Quae cum in cibum fuerit assumpta, vincula diaboli resolvuntur. Ligavit enim, secundum Evangelia, decem et octo annis Abrahae filiam (Luc. XIII, 16) .

PL 9, 867A

それゆえ主は、この宣教の食べ物を、飢えている者たちに授ける。それが食物として取り入れられると、悪魔の縛めは解かれる。というのは、福音書によれば、悪魔はアブラハムの娘を十八年間縛ったからである(ルカ13:16)。

7

Compedes quoque avaritiae, libidinis, ebrietatis, cibus talis absolvit. Et absolutis compedibus, caecis sapientiam praestat. Si de corporalibus donis Propheta loqueretur, commemorasset potius caecis lumen indultum.

PL 9, 867A

貪欲、情欲、酩酊の足枷をも、このような食物は解く。そして足枷が解かれたのち、盲人たちに知恵を授ける。もし預言者が体の賜物について語っていたのなら、むしろ盲人たちに光が与えられたことを述べたであろう。

8

Sed quia per cibum verbi esuritione depulsa, solvebantur compedes saeculi: etiam caecitas saeculi sapientiae impertitione depellitur.

PL 9, 867B

しかし、言葉の食物によって飢えが追い払われ、世の足枷が解かれたのであるから、世の盲目もまた、知恵の授与によって追い払われるのである。

9

Alimur enim post ingentem famem divinae cognitionis spiritalibus cibis: et compedibus quibus currere ad aeterna non sinimur absolutis, discussa per indultam sapientiam caecitate. Creatorem nostrum oculis intelligentiae contuemur. Desinit ergo fames longa, compedes graves, caecitas stulta, et id quod sequitur succedit.

PL 9, 867B

というのは、我々は神の認識への大きな飢えののち、霊的な食物によって養われるからであり、我々が永遠のものへ走ることを妨げていた足枷が解かれ、与えられた知恵によって盲目が払われて、我々の造り主を知性の目で見つめるからである。こうして、長い飢えは終わり、重い足枷は終わり、愚かな盲目は終わり、続くものが後を継ぐ。

Pars LXXIX, Caput VI

第LXXIX部 第VI章PL 9, 867B
1

Pupillus. --Allisi eriguntur, justi diliguntur, advenae sive proselyti custodiuntur, pupillus et vidua suscipitur, et via peccatorum disperditur.

PL 9, 867B

みなしご。――打ちのめされた者たちは起こされ、義人たちは愛され、寄留者すなわち改宗者たちは守られ、みなしごと寡婦は引き受けられ、罪人たちの道は滅ぼされる。

2

Quisquis ille est, qui modo Dei est, etsi non uniforme, tamen proprium habet munus, ut allisus licet, si non esuriat, si non compeditus et stultus sit, tamen erigi possit ne jaceat in aeternum; ut justus ob justitiam diligatur; ut advena etsi non tamquam justus diligitur, tamen vel ob hoc quia advenerit reservetur; ut pupillus, quia patrem sibi diabolum abjuraverat, exemplo apostolorum non orphanus relinquatur; ut vidua suscipiatur in sponsam, postea quam sibi in Christo confixus hic mundus est (V. Tract. Psal. CXXXI, n. 24) .

PL 9, 867C

今、神に属する者は誰であれ、一様ではないにせよ、それぞれ固有の賜物を持っている。すなわち、打ちのめされた者は、たとえ飢えておらず、足枷をはめられておらず、愚かでなくとも、永遠に倒れたままにならないよう、起こされうる。義人は、義のゆえに愛される。寄留者は、義人のようには愛されなくとも、来たということだけによって取っておかれる。みなしごは、悪魔を自分の父とすることを捨てたのだから、使徒たちの例にならって孤児のまま残されることはない。寡婦は、この世界が自分にとってキリストにあって十字架につけられて以後、花嫁として迎えられる(詩篇131の講解、第24節を見よ)。

3

Omnem enim credentium fidem, cui per adimpletionem temporum lex tamquam vir primus emortuus sit, viduam apostolus nuncupavit (Rom. VII, 4) . Sed non solum vidua suscipitur, sed etiam via peccatorum exterminatur.

PL 9, 867C

というのは、使徒は、時の成就によって律法が最初の夫のように死んだ、信じる者たちのあらゆる信仰を、寡婦と呼んだからである(ローマ7:4)。しかし、寡婦が引き受けられるだけでなく、罪人たちの道も滅ぼされる。

4

Quibus in interitum demersis, Jerusalem sancti illius regis civitas incoletur: non ista utique, quae desolata et subversa profani parricidii luit poenas.

PL 9, 868A

これらが滅びに沈められたのち、あの聖なる王の都エルサレムには人が住むだろう。それはもちろん、荒れ果てて覆され、冒瀆的な近親殺しの罰を受けているこの都ではない。

Pars LXXIX, Caput VII

第LXXIX部 第VII章PL 9, 868A
1

Quae Sion sedes regni Dei. --Concludit enim ita, VERS. 10: Regnabit Dominus in aeternum, Deus tuus Sion, in generationem et generationem. Ubi illa Sion, in qua regnaturus est Dominus?

PL 9, 868A

どのシオンが神の王国の座か。――彼はこう結ぶ。「主は永遠に王として治める、シオンよ、汝の神は、代々に」(詩篇145:10)。では、主が王として治めることになる、あのシオンはどこにあるのか。

2

Nisi forte in ea ( subaud. regnaturus est) quae Prophetas occidit, et lapidat eos qui ad se missi sunt? Haec utique hodie jam non est: et quomodo Dominus in aeternum regnabit, regni sui sede subversa?

PL 9, 868A

もしや、預言者たちを殺し、自分に遣わされた者たちを石で打つ、あの都においてだろうか(「王として治めるであろう」を補え)。だがこれは、今日もはや存在しない。それなら、王国の座が覆されたというのに、主はどのようにして永遠に王として治めるのか。

3

Sed regnabit in ea, quae mater coelestis est, quae vivis ex lapidibus exstructa, et sanctis civibus plena per generationem legis et per generationem fidei frequentabitur a domesticis Dei et Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 868A

そうではなく、主は、天の母であるシオンにおいて王として治める。そのシオンは生ける石から築かれ、聖なる市民たちで満たされ、律法の世代と信仰の世代とを通じて、神と我々の主イエス・キリストの家の者たちで賑わうであろう。彼は世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars LXXX, Prooemium

第LXXX部 冒頭PL 9, 868B
1

Alleluia. Aggaei et Zachariae. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro jucunda sit laudatio. Aedificans Jerusalem Dominus, et dispersiones Israel congregans. Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.

PL 9, 868B

アレルヤ。ハガイとゼカリヤの。主をほめたたえよ、詩篇は善いものだから。我々の神への賛美は快いものであれ。主はエルサレムを建て、イスラエルの散らされた者たちを集める。心の砕かれた者たちを癒し、その傷を包む。

2

Numerans multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocans. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus. Suscipiens mansuetos Dominus: humilians autem peccatores usque ad terram.

PL 9, 868B

星の多さを数え、そのすべてに名を呼ぶ。我々の主は偉大であり、その力は大きく、その知恵には数がない。主は柔和な者たちを引き受け、罪人たちを地に至るまで低くする。

3

Incipite (Infra, Inchoate) Domino in confessione, psallite Deo nostro in cithara, qui operit coelum nubibus, et parat (Infra, qui parat) terrae pluviam, qui producit in montibus foenum, et herbam servituti hominum.

PL 9, 868B

主に告白をもって始めよ(下では「開始せよ」)、我々の神に琴で歌え。神は天を雲で覆い、地のために雨を備え(下では「備える者」)、山に草と、人々の用に供する青草を生えさせる。

4

Dat (Infra, qui dat) jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. Non in viribus equi voluntatem habuit (Infra, habebit), nec in tabernaculis viri beneplacitum est ei.

PL 9, 868C

家畜にその食べ物を与え(下では「与える者」)、呼び求める烏の雛にも与える。馬の力に意志を置かなかった(下では「置かないだろう」)、人の天幕に喜びを見いだすこともない。

5

Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eos qui sperant in (Infra, omnes qui sperant super) misericordiam ejus. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 868C

主の喜びは、主を畏れる者たち、またその憐れみに望みを置く者たち(下では「憐れみに望みを置くすべての者たち」)にある。詩篇の講解。

Pars LXXX, Caput I

第LXXX部 第I章PL 9, 868C
1

Non canitur hoc psalmo temporaria Jerusalem aedificatio. --Post primam Jerusalem subversionem, traductoque in Babyloniam populo captivo, aedificatam rursum eamdem civitatem fuisse, et historia Regnorum et libri Esdrae loquuntur.

PL 9, 868C

この詩篇で歌われているのは、一時的なエルサレムの建設ではない。――最初のエルサレムの覆滅ののち、民が捕囚としてバビロニアに連れ去られたのち、同じ都が再び建てられたことは、列王の歴史とエズラ記が語っている。

2

Sed hodie eamdem nullam esse, rerum fides edocet. Hoc idcirco praediximus, ne quia translatoribus visum est, huic et anteriori psalmo in Aggaeum et Zachariam titulum praescribere, existimemus in illius temporis homines prophetiae hujus praescientiam convenire.

PL 9, 868C

しかし今日、それがもはや存在しないことは、事実の確かさが教えている。我々がこれを先に述べたのは、この詩篇と前の詩篇に、翻訳者たちがハガイとゼカリヤの表題を前に付けることを良しとしたからといって、この預言の予知があの時代の人間たちに当てはまると考えないためである。

3

Propheta enim non ignarus mysterii coelestis, cum in aedificatione Dei civitatis humanam aedificationem inanem esse dixisset, cum Deo civitas nisi per ipsum aedificata aeterna esse non posset; non nos nunc ad gratulationem aedificatae a Deo rursum Jerusalem adhortaretur, quam vane ab hominibus aedificari ante praedixerat.

PL 9, 869A

預言者は天の奥義を知らないわけではなく、神の都の建設において人間による建設は空しいと言っていたのである。神にとって、都は神自身によって建てられるのでなければ永遠ではありえないのだから。その預言者が、人間によって空しく建てられると先に告げていたエルサレムが、神によって再び建てられたことを喜ぶよう、今、我々を促すことはないであろう。

4

Quod si quis forte putabit, id quod in alio psalmo ita dictum est: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam; nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilabit qui custodit eam (Ps. CXXVI, 1) , idcirco dictum fuisse, quia eversionem ejus urbis, in qua templum aedificandum esset, propheta praenosceret: meminisse haec debet ita intelligens, eumdem hunc prophetam aedificationem eam, quae a Zorobabel secundo innovata est, inanem et caducam futuram fuisse non ignorare potuisse; neque illam, quae a Salomone coepta est, non a Deo constitutam idcirco dixisse, quia per regem Babyloniae (Nabuchodonosor, II Paral. XXXVI, 26) esset destruenda, cum post septuaginta deinde annos (juxta vaticinium Jerem. XXIX, 10) rursum eadem sit reformata; hanc vero, quae a Zorobabel gesta est, esse aedificationem Dei praedicatam, cum exinde diruta et sine aliqua restauratione sit dissoluta; et eam dirutam licet renovatio sit consecuta, inanem atque humanam tamen praedicasse; hanc vero quae sine spe reformationis acciderit, divini operis perpetuitate renovari. Haec omnia intelligentiae genera stulta atque ridicula sunt.

PL 9, 869A

もしもある人が、別の詩篇でこう言われていること、すなわち「主が家を建てるのでなければ、それを建てる者たちは空しく労する。主が都を守るのでなければ、それを守る者は空しく見張る」(詩篇126:1)は、神殿が建てられるはずの都の覆滅を預言者が予知していたからこそ言われたのだ、と考えるならば、そう解する者は次のことを思い起こさねばならない。すなわち、この同じ預言者が、ゼルバベルによって二度目に新たにされた建設が空しくはかないものとなることを、知らずにいたはずはないこと。また、ソロモンによって始められた建設を、バビロニアの王(ネブカドネツァル、歴代誌下36:26)によって破壊されることになるからという理由で、神によって建てられたものではないと言ったのでもないこと。というのは、七十年ののち(エレミヤの預言に従えば、エレミヤ29:10)、同じ都が再び造り直されたからである。他方、ゼルバベルによってなされた建設こそが神の建設として予告されたのだ、ということになる。だがそれは、その後に倒され、いかなる復興もなく解体されたのである。さらに、前者は倒されたのちに刷新が続いたにもかかわらず、空しく人間的なものと予告し、復興の望みなく起こったこちらは、神の業の永続によって新たにされる、ということになる。これらの解釈はすべて愚かで滑稽である。

Pars LXXX, Caput II

第LXXX部 第II章PL 9, 869C
1

Jerusalem spiritalis ad laudandum bonis operibus Deum invitatur. --Laudat autem propheta Dominum aedificantem Jerusalem illam, quae secundum Evangelia sancti regis (Matth. V, 35) est civitas, in qua per Dominum resurgentes sancti demonstrantur, quae invectum pullo asinae Dominum in spe sanctorum laeta suscepit.

PL 9, 869C

霊的なエルサレムは、善い行いによって神をほめたたえるよう招かれている。――預言者は、福音書によれば聖なる王の都(マタイ5:35)であるあのエルサレムを建てる主をほめたたえる。そこでは聖徒たちが、主によってよみがえる者として示され、その都は、ろばの子に乗って入った主を、聖徒たちの希望のうちに喜んで迎えた。

2

Corporaliter quidem tali vectione illam, quae occidit prophetas et lapidat apostolos (Matth. XXI, 9) , Dominus ingressus est: sed alterius civitatis erat illa laetitia.

PL 9, 869C

たしかに体の上では、主はこのような乗り物に乗って、預言者たちを殺し使徒たちを石で打つあの都に入った(マタイ21:9)。しかしあの喜びは、別の都のものであった。

3

Ob illius ergo aedificationem propheta nos advocat, dicens, VERS. 1: Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus: Deo nostro jucunda sit laudatio. Non levis gratulationis laus est, cujus psalmus bonus est.

PL 9, 869C

それゆえ、その建設のために預言者は我々を呼び集めて言う。「主をほめたたえよ、詩篇は善いものだから。我々の神への賛美は快いものであれ」(詩篇146:1)。その詩篇が善いものである、その賛美は、軽い喜びの賛美ではない。

4

Et psalmus non tam vocis, ut frequenter diximus, quam corporeae operationis officium significare solet.

PL 9, 869D

そして詩篇は、我々がしばしば述べたように、声の務めというより、体による行いの務めを意味するのが常である。

5

Deum enim non tam sermone, quam re et gestis obedientiae laudamus: ut mare et terra et coelum Deum non tam voce, quam officiorum suorum vicissitudine atque observatione laudant.

PL 9, 869D

というのは、我々が神をほめたたえるのは、言葉によるよりも、従順の事実と行いによってだからである。海と地と天が神をほめたたえるのが、声によるよりも、それぞれの務めの巡りとその遵守によってであるように。

6

Advocat igitur nos propheta ad Dei laudem: quia bonus psalmus est: et optat ut hujus boni psalmi Deo nostro fiat jucunda laudatio, scilicet ut placentia Deo opera nostra sint, per quae a nobis gestorum nostrorum laudatur obsequio.

PL 9, 870A

それゆえ預言者は、詩篇が善いものであるから、我々を神への賛美へと招く。そして、この善い詩篇が我々の神への快い賛美となるよう、すなわち、我々の行いが神に喜ばれるものとなるよう望む。その行いを通じて、我々は自分の行いの従順によって〔神を〕ほめたたえるのである。

Pars LXXX, Caput III

第LXXX部 第III章PL 9, 870A
1

Israel hic aedificatur, in fine temporum congregandus. --VERS. 2-1. Aedificans Jerusalem Dominus, et dispersiones Israel congregans. Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Numerans multitudinem stellarum, et omnibus his nomina vocans.

PL 9, 870A

イスラエルはここで建てられる、時の終わりに集められるべく。――「エルサレムを建て、イスラエルの散らされた者たちを集める主。心の砕かれた者たちを癒し、その傷を包む。星の多さを数え、そのすべてに名を呼ぶ」(詩篇146:2-1)〔底本の節番号は 2-1。引かれた句は146:2-4に当たる〕。

2

Reversuris de Babylonia in Jerusalem Judaeis sub Dario rege edicto potestas data est revertendi. Neque alibi tum, quam in regni Babyloniae finibus detinebantur: ex qua ergo dispersione Israel congregatur?

PL 9, 870A

バビロニアからエルサレムへ帰ろうとするユダヤ人たちに、ダレイオス王のもとで、勅令によって帰還する許可が与えられた。そのときも彼らは、バビロニア王国の領内以外の場所に留め置かれていたのではない。では、どの離散からイスラエルは集められるのか。

3

Nempe de ea, de qua ait Dominus, Emittet Angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabit electos a quatuor angulis ventorum (Matth. XXIV, 31) : quorum congregatio coetum sanctae civitatis efficiet, quae hodie per spei et fidei opus aedificatur in nobis.

PL 9, 870B

もちろん、主が次のように言った離散からである。「主は自分の天使たちをラッパと大きな声とともに送り、選ばれた者たちを四方の風の果てから集める」(マタイ24:31)。その者たちの集合が聖なる都の集会をなし、その都は今日、望みと信仰の働きによって、我々の内に建てられている。

4

Et idcirco anterior aedificatio congregatione est, quia nos ad futurae civitatis congregationem Dei misericordia per gratiam justificationis aedificet.

PL 9, 870B

それゆえ、建設が集合よりも先に置かれている。神の憐れみが、義認の恩寵によって、我々を来たるべき都の集合へと建てるからである。

5

Caeterum si de terrena aedificatione loqueretur, prior fuerat congregatio praedicanda: quia non nisi congregatus Israel Jerusalem aedificare posset eversam.

PL 9, 870B

そうでなければ、もし地上の建設について語っているのなら、集合のほうが先に告げられるべきであった。集められたイスラエルでなければ、覆されたエルサレムを建てることはできないからである。

Pars LXXX, Caput IV

第LXXX部 第IV章PL 9, 870B
1

Sanitas ejus modo inchoata, tum erit perfecta. --Tenet deinde ordinem competentem, dicens, VERS. 3: Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.

PL 9, 870B

その癒しは、今は始まったばかりで、そのとき完成する。――彼は次いでふさわしい順序を保ち、こう言う。「心の砕かれた者たちを癒し、その傷を包む」(詩篇146:3)。

2

Congregato enim Israel, et in unam quae aedificatur civitatem collecto, omnes humanae infirmitates et labes corporeae auferentur.

PL 9, 870C

イスラエルが集められ、建てられつつあるただ一つの都に集められたとき、人間のあらゆる弱さと体の汚れは取り去られるからである。

3

Absorpta enim corruptione, et omnibus humanae naturae vitiis devoratis, incorruptio aeterna et in nullis anxietatum mortibus conterenda succedet.

PL 9, 870C

朽ちることが呑み込まれ、人間の本性のあらゆる欠陥が食い尽くされて、永遠の不朽性が後を継ぐ。それは、いかなる不安による死によっても砕かれることがない。

4

Venit enim Dominus, secundum Evangelia, sanare contritos corde, praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in requiem, praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis (Luc. IV, 18, 19) .

PL 9, 870C

福音書によれば、主は、心の砕かれた者たちを癒し、捕らわれた者たちに解放を、盲人たちに視力を告げ、打ち砕かれた者たちを安らぎへと送り出し、主の受け入れられる年と報いの日を告げるために来た(ルカ4:18、19)。

5

Et haec quidem pro parte jam coepta sunt; quia per speculum et in aenigmate et in imagine futurorum secundum Apostolum demoramur (I Cor. XIII, 12) .

PL 9, 870C

そしてこれらは、たしかに部分的にはすでに始まっている。使徒によれば、我々は鏡により、謎により、来たるべきものの像によって、とどまっているからである(一コリント13:12)。

6

Sed tamen nondum nobis ejus temporis fructus est, quo secundum prophetam dicere adepta spei consummatione possimus, Convertere anima mea in requiem tuam: quia Dominus benefecit tibi.

PL 9, 870C

しかし、我々にはまだ、預言者に従って、望みの成就を得てこう言えるようになる、あの時の実りはない。「私の魂よ、汝の安らぎに戻れ。主は汝によくしてくれたからである。」

7

Quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu, placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 7 et seqq.) .

PL 9, 870D

「主が私の魂を死から、私の目を涙から、私の足を転倒から救い出したからである。私は生ける者たちの地で主に喜ばれるだろう」(詩篇114:7以下)。

8

Sanata enim omni cordis contritione, et ne perpetuo rursum subeat alligata, his omnibus humanarum passionum infirmitatibus liberati, placebimus Deo in regione vivorum, anima nostra in requiem suam, ex qua per transgressionem primi parentis sui Adae ejecta est, revertente (V. Tract. Ps. CXLV, n. 2) .

PL 9, 870D

というのは、心の砕かれがすべて癒され、包まれた傷が永久に再び襲うことのないよう、人間の受苦のこれらすべての弱さから解放されて、我々は生ける者たちの地で神に喜ばれるであろうからである。それは、我々の魂が、自分の最初の親アダムの違反によって追い出された、その安らぎへと帰るときである(詩篇145の講解、第2節を見よ)。

Pars LXXX, Caput V

第LXXX部 第V章PL 9, 871A
1

Stellas, id est, electos qui vocet Deus ac numeret. --Sed post praedicationem sanati cordis, etiam id ad praeconium divinae bonitatis adjectum est: Numerans multitudinem stellarum, et omnibus his nomina vocans.

PL 9, 871A

星、すなわち、神が呼び、数える選ばれた者たち。――しかし、癒された心の宣言ののち、神の善性の告知のために、さらにこれが付け加えられた。「星の多さを数え、そのすべてに名を呼ぶ」。

2

Si laus Deo ob aedificatam corporaliter Jerusalem defertur; quid hic numerus stellarum et omnibus his nomina tamquam ad praecipuam divini operis laudationem proferuntur?

PL 9, 871A

もし神への賛美が、体としてのエルサレムが建てられたことのゆえに捧げられるのなら、なぜここで、星の数と、そのすべてに名を呼ぶことが、神の業の格別の賛美として持ち出されるのか。

3

Aut numquid laudabilius Deo est numerasse et nuncupasse stellas, quam creasse; cum creatio et numerum fecerit, et nomina imposuerit, et vocabulis nomina numerumque discreverit? sed numerantur hic stellae, quas Abraham contuitus in coelo est, quas Isaac accepit in semine, quas Paulus discrevit in gloria.

PL 9, 871A

あるいは、星を数え名を付けることは、造ったことよりも神にとって称賛すべきことなのか。創造が数をもつくり、名を与え、呼称によって名と数を区別したというのに。しかしここで数えられているのは、アブラハムが天に見つめた星、イサクが子孫において受けた星、パウロが栄光において区別した星である。

4

Quod autem nominibus suis vocentur, audiamus eum qui vocaturus est. Dicit enim in Evangeliis: Nolite mirari ista; quoniam venit hora, in qua omnes qui sunt in monumentis, audient vocem ejus, et procedent (Joan. V, 28, 29) . Vocantur ergo, et prodient.

PL 9, 871B

それらが自分の名で呼ばれることについては、呼ぶことになる者に聞こう。福音書でこう言っているからである。「これを驚くな。墓にいる者たちがみな、その声を聞いて出て来る時が来るからである」(ヨハネ5:28、29)。それゆえ彼らは呼ばれ、出て来るであろう。

5

Adeo autem numerantur per Deum, ut capilli quoque, qui in singulis nobis innumerabiles esse existimantur, in numero sint, eodem Domino dicente: Nonne et capilli capitis vestri numerati sunt (Luc. XII, 7) ?

PL 9, 871B

しかも、神による数え方はきわめて行き届いていて、我々一人ひとりに数えきれないほどあると思われる髪の毛さえも、数に入っている。同じ主がこう言っている。「汝らの頭の髪の毛までも、みな数えられているではないか」(ルカ12:7)。

6

Hoc Domino potius dignum, hoc in misericordia ejus praeferendum, ut eos, quos contritos corde sanaverit, quorum alligaverit contritiones, nominibus vocet, proprietate numeret, coelesti luce clarificet.

PL 9, 871B

心を砕かれた者たちを癒し、その傷を包んだ者たちを名で呼び、一人ひとりを固有の者として数え、天の光で輝かせること、これこそ主にふさわしく、その憐れみにおいて第一に挙げられるべきことである。

Pars LXXX, Caput VI

第LXXX部 第VI章PL 9, 871C
1

Ob quae mirabilia ejus atque praeclara, ait VERS. 5 et 6: Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus. Suscipiens mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram.

PL 9, 871C

これらの、主の驚くべき輝かしい事柄のゆえに、彼は言う。「我々の主は偉大であり、その力は大きく、その知恵には数がない。主は柔和な者たちを引き受け、罪人たちを地に至るまで低くする」(詩篇146:5、6)。

2

Hoc enim mansuetorum proprium est, (quia, secundum Evangelia, mansueti possidebunt terram (Matth. V, 4) , ut digni apud Deum sint nuncupatione, numero, claritate. Magnus est Dominus, cum dispersiones congregat. Magna virtus ejus, cum contrita clarificat.

PL 9, 871C

神のもとで名指され、数えられ、輝きにあずかるにふさわしくあることは、柔和な者たちに固有のことである。福音書によれば、柔和な者たちは地を受け継ぐからである(マタイ5:4)。主が偉大なのは、散らされた者たちを集めるときであり、その力が大きいのは、砕かれた者たちを輝かせるときである。

3

Innumerabilis sapientia ejus est, cum universa et nominibus discernit et numero. Sed qui suscipit mansuetos, humiliat quoque peccatores usque ad terram.

PL 9, 871C

主の知恵が数えきれないのは、万物を名によっても数によっても区別するときである。しかし、柔和な者たちを引き受ける者は、罪人たちをも地に至るまで低くする。

4

Post meritum sanctitatis, impietatis poena subjecta est: cum susceptis mansuetis in claritate stellarum, peccatores usque ad terram humiliati infernae legis judicio destinantur.

PL 9, 871C

聖性の功のあとに、不敬の刑罰が続く。柔和な者たちが星々の輝きのうちに引き受けられるとき、地に至るまで低くされた罪人たちは、冥界の律法の裁きへと定められる。

Pars LXXX, Caput VII

第LXXX部 第VII章PL 9, 871D
1

Non alius Creator omnium, alius legis Deus. --Ob quae nos, tamquam cunctantes et haesitantes, propheta cohortatur ad laudem, dicens, VERS. 7, 8: Inchoate Domino in confessione, psallite Deo nostro in cithara, qui operit coelum nubibus, qui parat terrae pluviam, qui producit in montibus foenum, qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.

PL 9, 871D

万物の造り主が別で、律法の神が別なのではない。――これらのゆえに、預言者は、ためらい躊躇している我々を賛美へと励まして言う。「主に告白をもって始めよ、我々の神に琴で歌え。神は天を雲で覆い、地のために雨を備え、山に草を生じさせ、家畜にその食べ物を与え、呼び求める烏の雛にも与える」(詩篇146:7、8)。

2

Frequenter admonet propheticus sermo, ut eum universitatis hujus esse Dominum credamus, quem omnis lex Deum locuta est, qui se nuncupari Deum Israel voluerit: ut nunc in eodem hoc psalmo cum dixisset: Aedificans Jerusalem, et congregans dispersiones Israel, et ad laudem ejus cohortatus adjecit: Qui operit coelum nubibus, qui parat terrae pluviam: ut non alius atque alius legis latae et creationis istius Deus posset intelligi.

PL 9, 871D

預言の言葉はしばしば、この万有の主が、律法全体が神と語ったその者であり、イスラエルの神と呼ばれることを望んだ者であると、我々が信じるよう促す。今もこの同じ詩篇で、「エルサレムを建て、イスラエルの散らされた者たちを集める」と言い、その賛美へと励ましたうえで、「天を雲で覆い、地のために雨を備える」と付け加えたのは、与えられた律法の神とこの創造の神とが、別々の神と解されることのないようにするためである。

3

Ita autem temperata doctrinae istius ratio est, ut ea creationis enumeratae et nomina commemorarentur et genera, quae cum creatorem Deum esse latae legis ostenderent, significationem tamen in se institutionis typicae et propheticae continerent.

PL 9, 872A

この教えの理は、列挙された被造物の名と種類が思い起こされるように調整されている。それらは、与えられた律法の神が造り主なる神であることを示しつつも、自らのうちに、型としての、また預言的な教示の意味を含んでいるのである。

4

Et nunc confiteri Deum ob id admonemur, quia operit coelum nubibus, quia parat terrae pluviam, quia producit in montibus foenum, quia dat jumentis escam ipsorum, et herbam servituti hominum, et pullis corvorum invocantibus eum.

PL 9, 872A

今もまた我々は、神に告白するよう促されている。神が天を雲で覆い、地のために雨を備え、山に草を生じさせ、家畜にその食べ物を与え、人々の用に供する青草を、また呼び求める烏の雛に食べ物を与えるからである。

5

In his enim omnibus Dei et providentia significatur, et bonitas: ut subtecto nubibus coelo terris pluvias infundat, ut vertices collium foeno vestiat, jumentis pabulum praebeat, et avibus cibos praestet, quia ab eo alimoniam universa quae creavit exspectent. Sed haec omnia diligentius introspecta, significationis alterius virtutem in se habent.

PL 9, 872A

これらすべてにおいて、神の摂理と善性が示されている。すなわち、雲で覆った天から地に雨を注ぎ、丘の頂を草で覆い、家畜に飼い葉を与え、鳥たちに食べ物を授けること、造られたすべてのものが彼から養いを期待することである。しかしこれらすべては、いっそう注意深く見れば、別の意味の力をそのうちに持っている。

Pars LXXX, Caput VIII

第LXXX部 第VIII章PL 9, 872B
1

Nubium varia acceptio. His doctrina sanctorum significatur. --Scimus enim esse nubes, quibus Deus ne super vineam pluant mandat, sicut per Esaiam dictum est: Et nubibus mandabo, ne pluant super eam pluviam; vinea enim Domini Sabaoth domus Israel est (Esa. V, 6) .

PL 9, 872B

雲の種々の受け取り方。これらによって聖徒たちの教えが意味される。――我々は、神がぶどう畑に雨を降らせないよう命じる雲があることを知っている。イザヤを通してこう言われたとおりである。「雲にも命じて、その上に雨を降らせないようにする。万軍の主のぶどう畑とは、イスラエルの家だからである」(イザヤ5:6)。

2

Novimus nubes, quae prae fulgore ejus in conspectu Domini transeunt: Prae fulgore, inquit, ejus in conspectu ejus nubes transierunt (Ps. XVII, 12) .

PL 9, 872B

我々は、その輝きのゆえに主の前を過ぎ去る雲を知っている。こう言う。「その輝きのゆえに、その前を雲は過ぎ去った」(詩篇17:12)。

3

Novimus nubes, quas Deus in adscensum suum posuit; et posuit nubem adscensum suum. (Ps. CIII, 3.) Novimus nubes ad quas usque Dei veritas est; Et usque ad nubes veritas tua (Ps. LVI, 11) .

PL 9, 872B

我々は、神が自分の昇りとして置いた雲を知っている。「そして雲を自分の昇りとして置いた」(詩篇103:3)。我々は、神の真理がそこにまで達する雲を知っている。「そして汝の真理は雲にまで及ぶ」(詩篇56:11)。

4

Et has nubes aliquot locis sanctorum doctrinam significari ratio absoluta est, quae vetitae infidelibus pluere, eloquio arida impiorum corda non rigant.

PL 9, 872C

そして、いくつかの箇所でこれらの雲が聖徒たちの教えを意味することは、論証が十分になされている。その雲は、不信の者たちに雨を降らせることを禁じられ、言葉によって不敬な者たちの乾いた心を潤さない。

5

Quae cum Dominus adsit, esse cessabunt: ut ( forte, ut sicut) orto sole stellarum lumen hebetatur, ita et doctrina nubium Domino ipso jam per se fulgente praetereat.

PL 9, 872C

主がそこにいるとき、これらの雲は存在をやめるであろう。太陽が昇ると星の光がかすむように(おそらく「ちょうど…ように」)、主自身がすでにそれ自体で輝いているとき、雲の教えもまた過ぎ去る。

6

Per quas etiam ad Dominum conscenditur, dum divina praedicatio iter nobis regni coelestis ostendit: et ideo hae nubes nobis positae sunt in adscensum. Veritas quoque Dei usque ad nubes easdem est; quia in se veram Dei cognitionem haec doctrina prophetica continet.

PL 9, 872C

この雲によって主のもとへ登りもする。神の宣教が、我々に天の国への道を示すからである。それゆえ、これらの雲は我々に昇りのために置かれた。神の真理もまた、これらの雲にまで及ぶ。この預言的な教えが、神のまことの認識を自らのうちに含むからである。

Pars LXXX, Caput IX

第LXXX部 第IX章PL 9, 872D
1

Pluvia Dei eloquia. Montes fecundi, viri praecelsi. --Haec ergo ad commemorationem Dei laudum creaturarum genera electa sunt, quae cum praeconium in se Creatoris ostenderent, parabolicam tamen, sive, ut Apostolus ait, allegorumenam nobis doctrinam ita commemorata praeberent (Gal. IV, 24) .

PL 9, 872D

雨は神の言葉。実り豊かな山は高くそびえる人々。――それゆえ、これらの被造物の種類は、神の賛美を思い起こすために選ばれた。それらは自らのうちに造り主の告知を示しつつ、しかもこのように思い起こされることで、我々に譬えの、あるいは使徒が言うように寓意の教えを与える(ガラテヤ4:24)。

2

Coelum ergo nubibus subtegitur, id est, prophetica doctrina rebus est subjecta divinis. Pluvia terris infunditur, eloquia scilicet harum subtectarum nubium profunduntur per quae infructuosi ipsi atque aridi ad eliciendos ex nobis fructus dono divini imbris humescimus.

PL 9, 872D

それゆえ、天が雲に覆われるとは、預言の教えが神的な事柄の下に置かれているということである。雨が地に注がれるとは、これらの覆う雲の言葉が注ぎ出されるということである。それによって、実りのない乾いた我々自身が、我々から実りを引き出すために、神の雨の賜物で潤される。

3

Et haec eloquia divina tamquam imbrem intelligenda esse Moyses testatus est, dicens: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea, ut pluvia super gramen (Deut. XXXII, 2) .

PL 9, 872D

そして、これらの神の言葉が雨のようなものと解されるべきことを、モーセは証言して言う。「私の言葉は雨のように待たれ、私の語は露のように降りよ、草の上の雨のように」(申命記32:2)。

4

Haec ergo terrae pluvia praeparatur, per quam foenum in montibus producitur, et jumentis in escam propriam praebetur.

PL 9, 873A

それゆえ、この雨は地のために備えられ、それによって山に草が生じ、家畜に固有の食べ物として与えられる。

5

Opinor fecundiores esse montibus valles, quae circumjectorum collium concavo declivi in se humore pinguescant: et quid rationis est, ut ad escam jumentorum produci foena laudentur in montibus?

PL 9, 873A

私の考えでは、谷のほうが山より実り豊かであり、谷は周りの丘の窪んだ斜面から水気を集めて肥える。それなのに、家畜の食べ物のための草が山で生じると称えられるのは、どういう理由なのか。

6

Et quamquam plures montes fecundis verticibus atque herbidis sunt; tamen rerum corporalium nominibus spiritalis doctrina conserta est.

PL 9, 873A

たしかに、多くの山は実り豊かな頂と草に覆われている。しかしそれでも、霊的な教えは、体に属する事物の名と結び合わされている。

7

Producunt ergo montes jumentis in escam suam foenum; sed montes qui exsultaverunt sicut arietes (Ps. CXIII, 4) , in quos frequenter propheta oculos erexit, dicens: Levavi oculos meos in montes (Ps. CXX, 1) .

PL 9, 873A

それゆえ山は、家畜に食べ物として草を生じさせる。だがそれは、雄羊のように躍った山々(詩篇113:4)であり、預言者がしばしば目を上げた山々である。「私は目を山に上げた」(詩篇120:1)。

8

Hi ergo montes, patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum altitudines, foenum pecoribus producunt. Et quibus tandem pecoribus? Esaiam audiamus: Agnovit, inquit, bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel vero me non cognovit (Esa. I, 5) .

PL 9, 873B

それゆえ、これらの山、すなわち族長たち、預言者たち、使徒たち、殉教者たちの高みは、家畜に草を生じさせる。では、どのような家畜にか。イザヤに聞こう。「牛はその持ち主を知り、ろばは主人の飼い葉桶を知る。だがイスラエルは私を知らなかった」(イザヤ1:5)。

9

Et quia per hebetis naturae irreligiosam ignorationem pecora sunt dicta, cibus quoque eorum significatus in foeno. Hoc ergo foenum his jumentis praebetur in montibus.

PL 9, 873B

そして、鈍い本性の不信心な無知のゆえに彼らが家畜と呼ばれたのであるから、その食べ物も草で示された。それゆえ、この草は、これらの家畜に山で与えられる。

Pars LXXX, Caput X

第LXXX部 第X章PL 9, 873B
1

Versus adjectus. Herba servituti hominum quid. --In pluribus autem codicibus insertum hunc versum deprehendimus, Et herbam servituti hominum: ut ea quae superius dicta sunt, de homine dicta esse per nuncupationem ipsius hominis intelligerentur.

PL 9, 873B

付け加えられた句。人々の用に供する青草とは何か。――しかし我々は、多くの写本にこの句が挿入されているのを見出す。「そして人々の用に供する青草を」。これは、先に述べられたことが、人間そのものの名指しによって、人間について言われたものと解されるようにするためである。

2

Sed nos non egemus hoc sensu. Nam licet non impediat adjectus; non tamen eum, tamquam non aliis ad hujus intelligentiae confirmationem uti possimus, amplectimur.

PL 9, 873B

しかし我々には、この解釈は必要ない。付加は妨げにはならないが、我々が、この理解を確かにするのに他のものを用いえないかのように、それを受け入れるのでもない。

3

Hic enim ordo dictorum est, VERS. 8 et 9: Qui operit coelum nubibus, et parat terrae pluviam, qui producit in montibus foenum, dat jumentis escam ipsorum, et herbam servituti hominum, et pullis corvorum invocantibus eum.

PL 9, 873C

語られたことの順序は、次のとおりである。「天を雲で覆い、地のために雨を備え、山に草を生じさせ、家畜にその食べ物を与え、人々の用に供する青草を与え、また呼び求める烏の雛にも与える」(詩篇146:8、9)。

4

Sive igitur per nubium pluviam producto jumentis in montibus foeno, ut allegorica doctrina posset intelligi, haec herba servituti hominum praebetur, qui pecudea ignoratione deposita, Deum tandem rationabiliter comperissent; sive, quod absolutius intelligi potest, in herba fructus humanis cibis praestiti edocentur, quia omnes fructus per herbam confirmantur in messem: Deo utrumque laudi est, infirmitati cum nostrae vel corporales in fructus cibos, vel spiritalia in prophetis vitae pabula praebuisse.

PL 9, 873C

それゆえ、雲の雨によって山に草が家畜のために生じるのが、寓意的な教えとして解されうるにせよ、この青草は、家畜のような無知を捨て、ついに理性的に神を見出した人々の用に供される。あるいは、より簡潔に解されうるように、青草においては人間の食べ物として与えられた実りが教えられている。すべての実りは、青草を通じて刈り入れへと確かなものとされるからである。いずれにせよ、どちらも神への賛美となる。神が我々の弱さのために、体の実りにおいて食べ物を、あるいは預言者たちにおいて命の霊的な糧を、与えたということが。

Pars LXXX, Caput XI

第LXXX部 第XI章PL 9, 873D
1

Corvorum natura. --Sed id quod sequitur, quomodo intelligi oportebit, Et pullis corvorum invocantibus eum? Deum invocare proprium hominis officium est, qui solus ex universis animantibus particeps rationis effectus est. Corvorum vero pulli Deum quomodo invocant?

PL 9, 873D

烏の本性。――しかし、続くこと、「呼び求める烏の雛にも」は、どう解すべきか。神を呼び求めることは人間に固有の務めであり、人間は、すべての生き物のうちただ一人、理性にあずかる者とされたからである。では、烏の雛は、どのようにして神を呼び求めるのか。

2

Et cur pulli corvorum potius quam corvi, quorum natura hebes, improba, improvida, nulla Dei cognitione donata sit? Aut quae esca praebetur?

PL 9, 874A

またなぜ、烏ではなく烏の雛なのか。烏の本性は鈍く、邪悪で、先見がなく、神の認識を何も授けられていないのに。それに、どんな食べ物が与えられるのか。

3

Numquid ut foenum jumentis, et ut herba hominibus; sic corruptorum cadaverum foetidas sordes Deus orantibus se corvorum pullis et pecudum mortes ad cibum vitae praesentis impertiet? Haec ita intelligere, non dicam erroris, sed irreligiositatis extremae est. Quid ergo intelligi oporteat, prout ipsi dono gratiae coelestis adepti sumus, loquemur.

PL 9, 874A

家畜に草が、人々に青草が与えられるように、神は、自分に祈る烏の雛に、腐った死骸の臭い汚物と家畜の死を、今の命の食べ物として与えるのだろうか。これをそう解するのは、誤りとは言わないが、極度の不敬虔である。では、どう解すべきかを、我々自身が天の恩寵の賜物によって得たところに従って語ろう。

Pars LXXX, Caput XII

第LXXX部 第XII章PL 9, 874A
1

Corvus peccatorum figura. Corvus Eliae nutritius gentium conversionem adumbrat. --Corvum in formam peccatoris constitutum esse tum, cum ex arca emissus non rediit, meminimus.

PL 9, 874A

烏は罪人の型。エリヤを養う烏は、異邦人の回心をあらかじめ示す。――烏が罪人の型に置かれていたことを、我々は覚えている。方舟から放たれて戻らなかったときである。

2

Cum enim consistendi nusquam locus esset, aquis in universa diffusis, ipse, columba postea non reperta requie revertente, non rediit (Gen. VIII, 7) .

PL 9, 874B

というのは、水が全地に広がって、立つ場所がどこにもなかったとき、のちに鳩が休み場を見つけられずに戻ったのに、烏自身は戻らなかったからである(創世記8:7)。

3

Cum enim illic arca Ecclesiae formam habuerit, is qui Ecclesiam cum numquam alibi posset consistere derelinquit, peccatoris in eo exemplum est constitutum, qui cum nullam aliam praeter quam Ecclesiae requiem habeat in saeculo, mavult tamen in inanibus saeculi demorari.

PL 9, 874B

そこでは方舟が教会の型を持っていたのだから、決して他の場所に立つことができないのに教会を捨てる者は、罪人の例として置かれているのである。この者は、世においては教会の安らぎ以外に何も持たないのに、それでもなお、世の空しいものの内にとどまることを選ぶ。

4

Hanc quoque avem legimus in pastum Eliae deputatam, cibos semper ei fuisse solitam inferre (III Reg. XVII, 6) , et hoc tum, cum impiissime omnis populus et irreligiosissime diversaretur.

PL 9, 874B

我々はまた、この鳥がエリヤの食物のために定められ、いつも食べ物を彼に運ぶのを常としたと読む(列王記三17:6)。それも、民全体がきわめて不敬虔に、きわめて不信心に振る舞っていた、そのときに。

5

In famulatum ergo tanti prophetae haec avis, quae in formam peccatoris erat constituta, delecta est. Cum enim anterior populus improbabilis repertus est, tum Dei praedicatio, quae cibus et esuritio est prophetarum, per eorum qui peccatores erant officia expletur.

PL 9, 874B

それゆえ、これほど偉大な預言者への奉仕に、罪人の型に置かれたこの鳥が選ばれた。前の民が受け入れがたいと分かったとき、預言者たちの糧であり飢えでもある神の宣教が、罪人であった者たちの務めによって果たされるのである。

6

Nos enim, vel caeteri ante nos, ex impudentibus et procacibus et immundis et cruentis geniti atque nati, tamquam pulli corvorum Deum invocamus, agnitione, confessione, famulatu: ut ex jumentis et pecoribus per agnitionem Dei homines effecti, rationis scilicet participes ex rationis ignaris, quibus quotidie a Deo producente in prophetis doctrinae praedicationem, tamquam in montibus foenum, cibi coelestis praebetur alimonia.

PL 9, 874C

すなわち、我々も、我々の前の他の者たちも、恥知らずで厚かましく、汚れて血にまみれた者たちから生まれ、烏の雛のように、認識と告白と奉仕によって神を呼び求める。それは、家畜や獣であった者が、神の認識によって人間となり、すなわち理性を知らぬ者から理性にあずかる者となるためである。この者たちに、預言者たちにおける教えの宣教が、山の草のように、神によって日々生じさせられ、天の食物の養いとして与えられる。

Pars LXXX, Caput XIII

第LXXX部 第XIII章PL 9, 874C
1

Ex his superiora allegorice intelligenda esse conficitur. --Ut autem omnia haec, quae allegorice commemorata sunt, in profectum humanae salutis geri intelligerentur; psalmi conclusione confirmat.

PL 9, 874C

これらから、前に述べたことが寓意的に解されるべきことが結論される。――しかし、寓意的に述べられたこれらすべてが、人間の救いの進展のために行われると解されるよう、詩篇の結びによって確かなものとする。

2

Ita enim ait, VERS. 10 et 11: Non in viribus equi voluntatem habebit, nec in tabernaculis viri beneplacitum est ei. Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in omnes qui sperant super misericordia ejus. Contraria ista sibi sunt, si corporaliter intelligantur.

PL 9, 874D

こう言うからである。「馬の力に意志を置くことはないだろう、人の天幕に喜びを見いだすこともない。主の喜びは、主を畏れる者たち、その憐れみに望みを置く者たちにある」(詩篇146:10、11)。これらは、体に即して解するなら、互いに矛盾する。

3

Quomodo enim Deus jumentis foenum producit in montibus, cui non est beneplacitum in equis? Necessitatis namque ministerium, non providentiae benignitas est alimoniam praebere non placitis.

PL 9, 875A

というのは、神が山で家畜に草を生じさせるのに、馬には喜びがないとは、どうしてか。喜ばれない者たちに養いを与えるのは、必要に対する奉仕であって、摂理の慈愛ではないからである。

4

Sed quia omnis Dei misericordia curam habet humanae salutis, allegorice superius dicta conclusionis absolutione consummat: non pecorum speciem atque virtutem, nec pretiosarum domorum Deo ornamenta placuisse, quae maxima est humanae opinionis ambitio, habere nobiles equos, domos pulchras, sed placere tantum timentem, sperantem, et potestatem Dei et misericordiam spe metuque testantem.

PL 9, 875A

しかし、神のあらゆる憐れみは人間の救いを顧みるものであるから、先に寓意的に言われたことを、結びの解明によって完成する。すなわち、家畜の姿や力も、高価な家々の飾りも、神に喜ばれはしなかった。良い馬や美しい家を持つことは、人間の思いなしの最大の野心である。ただ、畏れ、望み、神の権力と憐れみを、望みと畏れをもって証しする者だけが喜ばれるのである。

5

Misericors enim et potens est, qui dixit: Qui credit in me, non judicabitur, sed transiet de morte in vitam (Joan. V, 24) .

PL 9, 875A

憐れみ深く力あるのは、こう言った者である。「私を信じる者は裁かれず、死から命へと移る」(ヨハネ5:24)。

6

Est potens mortem demutare vita, et misericors judicii amovere terrorem, Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 875B

死を命に変える力があり、憐れみ深く裁きの恐れを取り除く者、我々の主イエス・キリストである。彼は世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars LXXXI, Prooemium

第LXXXI部 冒頭PL 9, 875B
1

Alleluia, Aggaei et Zachariae. Lauda Jerusalem Dominum, lauda Deum tuum Sion: quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis (Hil. filios tuos) in te. Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.

PL 9, 875B

アレルヤ。ハガイとゼカリヤの。エルサレムよ、主をほめたたえよ。シオンよ、汝の神をほめたたえよ。主は汝の門のかんぬきを強くし、汝の内で汝の子らを(ヒラリウスでは「汝の子らを」)祝福したからである。汝の境を平和とし、小麦の脂身で汝を満たす者。

2

Qui emittit eloquium suum terrae, velociter currit sermo ejus. Qui dat nivem sicut lanam, nebulam sicut cinerem spargit. Emittit (Hil. mittit) crystallum suam sicut frusta (Hil. buccellas) panis: ante faciem frigoris ejus quis subsistit (Hil. sustinebit) ?

PL 9, 875B

自分の言葉を地に送り出す者。その言葉は速やかに走る。雪を羊毛のように降らせ、霧を灰のようにまき散らす。その氷をパンの欠片(ヒラリウスでは「パン切れ」)のように送り出す(ヒラリウスでは「送る」)。その寒さの前に誰が立ちえようか(ヒラリウスでは「耐えるだろうか」)。

3

Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flavit spiritus ejus, et fluent aquae. Pronuntians (Hil. qui annuntiat) verbum suum Jacob, justitiam (Hil. justitias) et judicia sua Israel.

PL 9, 875C

自分の言葉を送って、それらを溶かす。その霊が吹くと、水は流れる。自分の言葉をヤコブに告げ(ヒラリウスでは「告げる者」)、自分の義(ヒラリウスでは「義(複数)」)と裁きをイスラエルに告げる者。

4

Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestabit (Hil. manifestavit) eis. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 875C

どの民族に対しても、このようにはしなかった。その裁きを彼らに示さない(ヒラリウスでは「示した」)。詩篇の講解。

Pars LXXXI, Caput I

第LXXXI部 第I章PL 9, 875C
1

Regnum Dei aeternum hic psallitur. --Et huic psalmo, ut ei qui ante superiorem fuit, Aggaei et Zachariae, cum in hebraicis non exstet, nomen adscribitur: ut et per hunc et per eos, sicut superius ostendimus, aeternae Jerusalem prophetia posset intelligi.

PL 9, 875C

神の永遠の王国が、ここで歌われる。――この詩篇にも、先の詩篇の前にあった詩篇と同様に、ヘブライ語の文書にはないのに、ハガイとゼカリヤの名が書き添えられている。それは、この詩篇によっても、この二人によっても、先に示したとおり、永遠のエルサレムの預言が理解されうるようにするためである。

Pars LXXXI, Caput II

第LXXXI部 第II章PL 9, 875C
1

Cur Jerusalem nuncupatur. --VERS. 12. Lauda Jerusalem Dominum, lauda Deum tuum Sion. Non differt Jerusalem a Sion; nam secundum locorum nomina urbis ipsius locus idem est: sed nominum interpretatio geminam hanc ejusdem urbis commemorationem necessario desiderabat.

PL 9, 875C

なぜエルサレムと呼ばれるのか。――「エルサレムよ、主をほめたたえよ。シオンよ、汝の神をほめたたえよ」(詩篇147:12)。エルサレムはシオンと異ならない。土地の名からすれば、その都の場所は同じだからである。しかし、名の解釈が、同じ都のこの二つの呼称をどうしても必要とした。

2

Jerusalem enim est civitas pacis. Et quia Domini nostri regnum in pace et unanimitate sanctorum est; et factus est, inquit, in pace locus ejus (Psal. LXXV, 3) : conventus ille beatorum, qui Dei ( f. Domini) regnum est, Jerusalem tamquam civitas pacis est dictus.

PL 9, 875D

というのは、エルサレムは平和の都だからである。そして我々の主の王国は、聖徒たちの平和と一致にあるからである。「その場所は平和のうちに置かれた」と言う(詩篇75:3)。それゆえ、神(おそらく「主」)の王国である、あの幸いなる者たちの集まりは、平和の都という意味で、エルサレムと呼ばれた。

3

Civitatem vero hanc vivis, ut ait Apostolus, lapidibus extructam, sanctorum coetus conformis gloriae Dei ex resurrectione consummat (I Petr. II, 5) . Qui se, qualis futurus esset, per fidem in corpore Domini ante speculatus est; et idcirco etiam Sion nuncupatur.

PL 9, 875D

そして使徒が言うように、生ける石で築かれたこの都を、神の栄光にかたどられた聖徒たちの集まりが、復活によって完成させる(一ペトロ2:5)。この集まりは、主の体において、自分がどのようなものになるかを、信仰によってあらかじめ見届けていた。それゆえ、シオンとも呼ばれる。

4

Corpus quidem Domini, secundum interpretationis virtutem, quia in eo spem nostram fide contemplamur, in omnibus Scripturis Sion nuncupari existimatur; quia Sion speculatio est.

PL 9, 876A

主の体は、名の解釈の力に従い、我々がそこにおいて我々の望みを信仰をもって見つめるゆえに、聖書のすべての箇所でシオンと呼ばれると考えられている。シオンは観望だからである。

5

Sed et civitas illa, quae Jerusalem est, quae propter unanimitatem civitas pacis est; etiam propter conformationem in se corporis Dei, in quo se ante speculata est, Sion nuncupatur: et cujus gloriam adepta est, accepit quoque ejus et nomen.

PL 9, 876A

しかし、エルサレムであるあの都、その一致のゆえに平和の都であるあの都も、神の体が自らのうちに形づくられることのゆえに、また、その体においてあらかじめ自分を見届けていたゆえに、シオンと呼ばれる。その栄光を得たので、その名をも受けたのである。

6

Ergo et conventus iile pacificus, et gloria illa corporum demutatorum, in Jerusalem et Sion nomine, quod utrumque unum est, non saxa inanima, neque aedificationes hebetes, sed rationale animal, fundamentorum vivarumque lapides gemmarum, et cives sanctitatis, et Dei in domesticos suos dominatus haec civitas est, quae ex sensu beatitudinis suae et confessione praeconii advocatur ad laudem.

PL 9, 876A

それゆえ、あの平和な集まりも、変えられた体のあの栄光も、エルサレムとシオンという名において――この二つは一つである――命なき岩でも鈍い建築物でもなく、理性ある生き物、土台と生ける宝石の石、聖性の市民たち、そして神が自分の家の者たちに対して行う支配である。これこそが、自らの幸いの感覚と告知の告白によって賛美へと呼ばれている、この都である。

Pars LXXXI, Caput III

第LXXXI部 第III章PL 9, 876B
1

Vitae aeternae felicitas et securitas. --Et propheta causam laudationis adjecit, VERS. 13 et 14: Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filios tuos in te. Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.

PL 9, 876B

永遠の命の幸いと安全。――そして預言者は、賛美の理由を付け加える。「汝の門のかんぬきを強くし、汝の内で汝の子らを祝福したからである。汝の境を平和とし、小麦の脂身で汝を満たす者」(詩篇147:13、14)。

2

Haec est illa beatae terrae haereditas, quam Dominus in Evangelio mansuetis spopondit, dicens: Beati mansueti, quoniam ipsi haereditabunt terram (Matth. V, 4) .

PL 9, 876B

これは、主が福音書で柔和な者たちに約束した、あの幸いなる地の嗣業である。こう言っている。「幸いなるかな、柔和な者たち、彼らは地を受け継ぐからである」(マタイ5:4)。

3

Plurimis in locis prophetae beatitudinis hujus tempus praedicaverunt, et firmitatem civitatis hujus aeternae: cujus ita portae et serae confirmatae sunt, ut adversariis nobis inimicisque virtutibus impenetrabilis, invia, indissolubilisque perseveret; nullius egens ad corporis animaeque substantiam, aeternitate firma, benedicta in incolis, voluntate pacifica, vitae substantia copiosa.

PL 9, 876B

預言者たちは、多くの箇所で、この幸いの時と、この永遠の都の堅固さを告げた。その都の門とかんぬきは、我々に敵対する者たちと敵意ある諸力に対して、突破しがたく、通れず、壊れないままであるよう固められている。この都は、体と魂を支える糧に何一つ欠くことなく、永遠によって堅固で、住む者たちにおいて祝福され、意志において平和で、命の糧に富んでいる。

Pars LXXXI, Caput IV

第LXXXI部 第IV章PL 9, 876C
1

Verbi Dei velocitas ad construendam Dei civitatem. --Sed ad hanc Dei praedicationem etiam illud adjungitur, VERS. 15: Qui emittit eloquium suum terrae; velociter currit sermo ejus.

PL 9, 876C

神の言葉が神の都を築く速さ。――しかし、神のこの宣教には、さらにこれも加えられる。「自分の言葉を地に送り出す者。その言葉は速やかに走る」(詩篇147:15)。

2

Praedicationis regni Dei non fuit lenta properatio; sed in omnem terram indefessa mobilitate et celeri transcurrit. Ubi enim non statim, cum Dominus regni sui gloriam in corpore natus ostendit, apostolicae et propheticae doctrinae cursus egressus est?

PL 9, 876C

神の国の宣教の急ぎは、遅くなかった。疲れを知らぬ動きと速さで、全地を駆け抜けた。主が体をもって生まれて自分の王国の栄光を示すや、使徒たちと預言者たちの教えの歩みがただちに出て行かなかった所が、どこにあろうか。

3

Per hanc namque velocem transcursionem aedificatio beatae hujus civitatis est coepta, quae, auditis opulentiae suae copiis, quotidie ubique vivis fidelium lapidibus structa, usque ad incolatus sui plenitudinem comparatur, cujus in congregandis omnibus ex quatuor partibus mundi velox sermo praecucurrit, rursum ad confrequentandam hanc beati regni civitatem in coetum consummatae plenitudinis congregandis.

PL 9, 876D

この速い駆け抜けによって、この幸いなる都の建設が始まったからである。その都は、自分の富の豊かさを聞いて、日々至る所で、信じる者たちの生ける石によって築かれ、自分の住まいの充満に至るまで整えられていく。その都のために、速い言葉は、四方の世界からすべての人を集めるにあたって先に走り、さらに、この幸いなる王国の都を賑わすために、完成した充満の集会へと集められる者たちのためにも走った。

Pars LXXXI, Caput V

第LXXXI部 第V章PL 9, 877A
1

In via vitae gravis labor, sed transitorius. --Sed et praedicatio alia connectitur, VERS. 16-18: Qui dat nivem sicut lanam, nebulam sicut cinerem spargit. Mittit crystallum suam sicut buccellas, ante faciem frigoris ejus quis sustinebit?

PL 9, 877A

命の道の重い労苦、しかしそれは過ぎ去る。――しかし別の宣教も結びつけられる。「雪を羊毛のように降らせ、霧を灰のようにまき散らす。その氷をパン切れのように送る。その寒さの前に誰が耐えるだろうか」(詩篇147:16-18)。

2

Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquae. Vitae via, sicut Dominus in Evangeliis ait, angusta et tribulata est (Matth. VII, 14) ; neque nisi per maximas difficultates et molestias hac ad coelorum regnum via pergitur.

PL 9, 877A

「自分の言葉を送って、それらを溶かす。その霊が吹くと、水は流れる」。命の道は、主が福音書で言うように、狭く、苦難に満ちている(マタイ7:14)。そして、きわめて大きな困難と苦難を通ってでなければ、この道で天の国へ進むことはない。

3

Quod quidem de molestiis hujus saeculi dictum fuisse intelligi oportet; per praesentes enim vexationes in requiem aeternam aditur.

PL 9, 877A

このことは、この世の煩いについて言われたと解さねばならない。現在の苦しみを通って、永遠の安らぎへと入るからである。

4

Et quamvis rerum praesentium laboribus, quasi quadam violentia asperrimae hiemis, uramur; tamen post harum praesentium acerbitatum rigores, Deo eos resolvente, in placidis et tranquillis et serenis quiescemus.

PL 9, 877A

そして我々は、現在の事柄の労苦に、極めて厳しい冬の暴力のようなものによって焼かれるとしても、これらの現在の苦い凍てつきののち、神がそれらを溶かすとき、穏やかで静かな、晴れやかな所で憩うであろう。

5

Secundum enim dictum propheticum et allegorumeni consuetudinem, nunc in nive et nebula et crystallo, quae omnia per naturam suam urunt atque mortificant, saecularium in nos molestiarum et calamitatum et dolorum nocturnum frigus significatum esse credendum est.

PL 9, 877B

というのは、預言の言葉と、寓意的に語る慣わしに従って、ここで、雪と霧と氷――これらはみなその本性によって焼き、死なせる――において、この世の、我々に対する煩いと災いと苦痛の、夜の寒さが意味されていると信じるべきだからである。

6

Scit hic idem propheta beatae hujus civitatis participem nequaquam jam frigore isto injuriae saecularis urendum, dicens: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem (Ps. CXX, 6) .

PL 9, 877B

この同じ預言者は、この幸いな都にあずかる者が、この世の不正の寒さに焼かれることはもはやないと知っており、こう言う。「昼は太陽が汝を焼かず、夜は月も焼かない」(詩篇120:6)。

7

Haec enim omnia, quibus per praesentes calamitates adurimur, rursum Dei bonitate resoluta liquuntur.

PL 9, 877B

というのは、現在の災いによって我々を焼くこれらすべては、神の善性によって再び解かれ、溶けるからである。

8

Nix namque lanae mollitudine defluens, tegens omnia intra se detinet: pruina quoquenebulae descendentis cineris modo sparsa constringit: crystallum etiam ultra consuetudinem grandinis duratum, et in frusta solidatum, habet in se et impetum et rigorem.

PL 9, 877B

雪は、羊毛の柔らかさで降りて、すべてを覆い、自分の内に閉じ込める。降りてくる霧の霜も、灰のようにまかれて締めつける。氷もまた、雹の常を超えて固まり、砕片に固められて、自らのうちに勢いと硬さを持つ。

9

Et si haec perpetuo permanerent, numquid non universa horum frigore perusta semper arerent? Quis enim ferre aeternas corporis calamitates indeficientesque posset, si series mali nostri sempiterna traheretur?

PL 9, 877C

そして、もしこれらがいつまでも続くなら、すべてのものはその寒さに焼かれて、いつまでも枯れてしまうのではないか。体の永遠に絶えることのない災いに、誰が耐えられようか、もし我々の悪の連なりが永遠に引き延ばされるなら。

Pars LXXXI, Caput VI

第LXXXI部 第VI章PL 9, 877C
1

Felicitas aeterna. --Sed dissolutis infirmitatibus corporis, regni beati hujus tempus aeternum est, ubi non flendum, non dolendum, non corporeae cupiditatis demutatione labendum est: sed in his vivendum, quae, inquit, oculos non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non ascendit (I Cor. II, 8) .

PL 9, 877C

永遠の幸い。――しかし体の弱さが解かれたのち、この幸いなる王国の時は永遠であり、そこでは泣くことも、苦しむことも、体の欲望の変転によって滑り落ちることもなく、次のもののうちに生きるのである。すなわち、彼が言うように、「目が見ず、耳が聞かず、人の心に上らなかったもの」(一コリント2:8)。

2

Cessat in bonis futuris intelligentiae auditus et aspectus: nec conspectui subjicitur, nec auditu capitur, nec mente percipitur, quidquid illud Beatis aeternis beatum aeternumque promittitur.

PL 9, 877C

来たるべき善きもののうちでは、知性の聴くことも見ることも止む。永遠に幸いな者たちに、幸いにして永遠のものとして約束されるものは、何であれ、視野に置かれず、聴覚に捉えられず、精神に知覚されない。

3

Solventur igitur haec omnia nivis, pruinae, crystalli frigora, tamquam flatu tepenti, tum cum post hos saecularis noctis rigores, tempora illa regni aeterni in unam atque indemutabilem tranquillitatem Dei spiritus temperabit.

PL 9, 877D

それゆえ、雪と霜と氷のこれらすべての寒さは、暖かな息吹によるかのように、解かれるであろう。それは、この世の夜のこれらの凍てつきののち、永遠の王国のあの時を、神の霊が、ただ一つの変わることのない静けさへと調和させるときである。

Pars LXXXI, Caput VII

第LXXXI部 第VII章PL 9, 878A
1

Qui verus Jacob: ejus praerogativae. --Atque ut sub nivis et nebulae et crystalli frigore, intolerabili si maneret, Dei tamen spiritu in deliquium resolvendo, significasse illam aeterni regni aeterno populo beatam temperiem nosceremus; psalmum Propheta tali confessione conclusit: Ante faciem frigoris ejus quis sustinebit?

PL 9, 878A

まことのヤコブとは誰か。その特権。――そして、雪と霧と氷の寒さは、もしそのままであれば耐えがたいが、それでも神の霊によって消え入るまで溶かされることにより、永遠の王国の永遠の民にとっての、あの幸いな温和さを意味したのだと、我々が知るために、預言者は詩篇をこのような告白で結んだ。「その寒さの前に誰が耐えるだろうか」。

2

Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquae. VERS. 19 et 20. Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel. Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis.

PL 9, 878A

「自分の言葉を送って、それらを溶かす。その霊が吹くと、水は流れる。自分の言葉をヤコブに告げ、自分の義と裁きをイスラエルに告げる者。どの民族に対しても、このようにはしなかった。その裁きを彼らには示さなかった」(詩篇147:19、20)。

3

Peculiaris haec in Jacob et Israel Dei voluntas est: non in eum Israel neque in eum Jacob, qui hoc corporis nomen ad solatium veluti generosae in se stirpis amplectitur; sed in eum Jacob, qui supplantavit priorem, qui primogenita spe aeternitatis emit, cui Israel de Deo videndo cognomen est, qui ipse Jerusalem et pacis est civitas, qui aedificatus supra petram fidei, confirmatis portarum seris, fortiores portarum portas inferi obtinebit, qui in verbo Dei congregatur, qui non inopia eget, non saecularis rigoris frigore aduretur: sed liquefactis omnibus, et Dei spiritu absolutis, temperie aeternae serenitatis utetur.

PL 9, 878A

このことは、ヤコブとイスラエルにおける、神の特別な意志である。ただしそれは、この体の名を、あたかも自分のうちに高貴な血筋があるかのような慰めとして受け入れる、あのイスラエルにおいてでも、あのヤコブにおいてでもない。先の者を押しのけたヤコブ、永遠への望みによって初子の権利を買ったヤコブ、その名イスラエルが神を見ることに由来するヤコブ、すなわち、自らエルサレムであり平和の都であるヤコブ、信仰の岩の上に建てられ、門のかんぬきが固められて、門にまさって強い冥界の門にも打ち勝つであろうヤコブにおいてである。彼は神の言葉において集められ、欠乏に苦しまず、この世の凍てつきの寒さに焼かれることなく、万物が溶かされ、神の霊によって解き放たれて、永遠の晴れやかさの温和さを享受する。

4

Huic pronuntiatur hoc verbum, hic per spiritalem intelligentiam has Dei justitias et judicia exspectat. Consors boni hujus nulla gens alia est, neque hanc judicii gloriam infidelitas irreligiosa cognoscit. In sua enim venit, et sui eum non receperunt.

PL 9, 878B

この者にこの言葉は告げられ、この者は霊的な知解によって、神のこれらの義と裁きを待ち望む。この善にあずかる者は、他のいかなる民族でもなく、不信心な不信仰は、この裁きの栄光を知らない。「自分のもとに来たのに、自分の者たちは彼を受け入れなかった」からである。

5

Quotquot autem receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 11 et 12) Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 878C

「受け入れた者にはみな、神の子となる権力を与えた」(ヨハネ1:11、12)、すなわち我々の主イエス・キリストが。彼は世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars LXXXII, Prooemium

第LXXXII部 冒頭PL 9, 878C
1

Alleluia. Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis. Laudate eum omnes angeli ejus: laudate eum omnes virtutes ejus.

PL 9, 878C

アレルヤ。天から主をほめたたえよ、いと高き所で主をほめたたえよ。主のすべての天使たちよ、主をほめたたえよ。主のすべての力よ、主をほめたたえよ。

2

Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellae et lumen; laudate eum coeli coelorum, et aquae quae super coelos sunt, laudent (Infra, aqua quae super coelos est laudet) nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.

PL 9, 878C

太陽と月よ、主をほめたたえよ。すべての星と光よ、主をほめたたえよ。天の天よ、主をほめたたえよ。天の上にある水は、主の名をほめたたえよ(下では「天の上にある水は〔単数〕…ほめたたえよ」)。主が言い、それらは成った。主が命じ、それらは造られたからである。

3

Statuit ea in aeternum (Infra, et statuit ea in saeculum) et in saeculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit. Laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi.

PL 9, 878C

主はそれらを永遠に(下では「そして主はそれらを世に据えた」)、世々に据えた。掟を定め、それは過ぎ去らない。地から主をほめたたえよ、竜たちとすべての深淵よ。

4

Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, qui faciunt verbum ejus (Infra, crystallum, spiritus procellae quae faciunt verba ejus), montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, bestiae et omnia (Infra, universa) pecora, serpentes et volucres pennatae, reges terrae et omnes populi, principes et omnes judices terrae, juvenes et virgines, seniores cum junioribus laudent nomen Domini; quia exaltatum est nomen ejus solius.

PL 9, 878D

火、雹、雪、氷、その言葉を行う嵐の霊(下では「氷、嵐の霊〔単数〕、主の言葉〔複数〕を行うもの」)、山々とすべての丘、実のなる木とすべての杉、獣たちとすべての家畜(下では「あらゆる」)、蛇たちと翼ある鳥たち、地の王たちとすべての民、君主たちと地のすべての裁き人たち、若者たちと乙女たち、老人たちと若者たちは、主の名をほめたたえよ。その名のみが高く上げられたからである。

5

Confessio ejus super coelum et terram. Exsultavit (Infra, et exaltavit) cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus, filiis Israel, populo appropinquanti sibi. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 879A

その告白は天と地の上にある。その民の角は躍った(下では「そして高く上げた」)。その聖徒たちすべて、イスラエルの子ら、自分に近づく民に、賛歌がある。詩篇の講解。

Pars LXXXII, Caput I

第LXXXII部 第I章PL 9, 879A
1

Superiores tres psalmi, quibus prophetia nos ad laudem Domini advocat, beatae illius spei nostrae distributionem ipso collocationum suarum ordine sunt secuti. Primus enim eorum ob spem aeternitatis et coelestis regni exspectationem cantatus est.

PL 9, 879A

先の三つの詩篇は、預言が我々を主の賛美へと招くものであり、その配置の順序そのものにおいて、我々のあの幸いな望みの配分に従っている。すなわち、その最初のものは、永遠への望みと天の王国への期待のゆえに歌われた。

2

Secundus ob aedificationem sanctae civitatis et congregationem sanctorum, qui ad plenitudinem sanctae hujus civitatis conveniant, subsecutus est.

PL 9, 879B

第二のものは、聖なる都の建設と、この聖なる都の充満へと集まってくる聖徒たちの集合のゆえに、続いた。

3

Tertius iste jam ob gratulationem exaedificatae civitatis, et aeterna pace fundatae, et post saeculi urens arensque frigus coelesti spiritu temperatae, in hunc hymnum est comparatus. Doctrinae ergo idem est ordo, qui rerum.

PL 9, 879B

この第三のものは、すでに、完成して建てられ、永遠の平和に基礎づけられ、この世の焼き枯らす寒さののちに天の霊によって温められた都への喜びのゆえに、この賛歌へと整えられた。それゆえ、教えの順序は、事柄の順序と同じである。

4

Nam, secundum propheticam et apostolicam praedicationem, beati istius regni et civitatis aeternae in his ordo dispositus est, in resurrectionis demutatione, in congregatione sanctorum, in dominicorum civium confrequentantium incolatu.

PL 9, 879B

というのは、預言者と使徒たちの宣教によれば、この幸いな王国と永遠の都の順序は、次のことにおいて定められているからである。すなわち、復活における変化、聖徒たちの集合、主に属する市民たちが賑わう住まいである。

Pars LXXXII, Caput II

第LXXXII部 第II章PL 9, 879B
1

Beatitudinem nostram qui exspectet omnis res creata. --Post quae, jam in aeterna beatitudine omnibus constitutis, ad canendas Dei laudes hoc consequenti psalmo chorus coelestium virtutum potestatumque contrahitur: ut ob depulsam saeculi vanitatem creatura omnis ex magnis officiorum suorum laboribus absoluta, et in beato regno aeternitatis aliquando respirans, Deum suum et laeta praedicet et quieta, et ipsa secundum Apostolum in gloriam beatae aeternitatis assumpta, cum ait: Etenim exspectatio ipsius creaturae revelationem filiorum Dei exspectat.

PL 9, 879B

我々の幸いを待ち望む、すべての被造物。――そののち、すでにすべての者が永遠の幸いのうちに据えられたとき、神の賛美を歌うために、この続く詩篇で、天の諸力と諸権力の合唱隊が集められる。それは、この世の空しさが追い払われたために、すべての被造物が、自らの務めの大きな労苦から解かれ、永遠の幸いな王国でやがて息をつき、自分たちの神を喜びつつ、また安らかに宣べ伝えるためである。被造物自身も、使徒によれば、幸いな永遠の栄光へと引き上げられている。使徒はこう言うときである。「被造物自身の待望は、神の子らの現れを待ち望んでいる」。

2

Vanitati enim creatura subjecta est, non volens, sed propter eum qui subjecit in spe: quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem claritatis filiorum Dei (Rom. VIII, 19 et seqq.) .

PL 9, 879C

「被造物は空しさに服させられた。自ら望んでではなく、服させた者のゆえに、望みのうちにである。被造物自身も、朽ちることの奴隷状態から、神の子らの栄光の自由へと解放されるからである」(ローマ8:19以下)。

3

Hinc ergo hymnus est libertatis indultae, quod officiorum suorum necessitate absoluta, et antea in usus humani subjecta servitii, jam conformata tandem filiorum Dei gloria in aeternam beatitudinem, creationum elementa requiescunt.

PL 9, 879C

それゆえ、これは与えられた自由の賛歌である。すなわち、被造の諸元素は、自らの務めの必要から解かれ、以前は人間の用いのための奉仕に服していたが、いまや神の子らの栄光にかたどられて永遠の幸いに入り、憩う。

4

Cujus beatitudinis longo jam diu secundum apostolum Petrum desiderio detinebantur, cum ait: Haec quae modo vobis nuntiata sunt, per eos qui vobis Spiritu sancto evangelizaverunt, quae missa sunt e coelo, in qua re concupiscunt angeli prospicere (I Petr. I, 12) .

PL 9, 879C

使徒ペトロによれば、その幸いを、彼らは長い間すでに待ち望んで引き留められていた。ペトロはこう言うときである。「今、汝らに告げられたこれらのことは、聖なる霊によって汝らに福音を告げた者たちを通して、天から送られたものであり、天使たちもこれを覗き見ることを願っている」(一ペトロ1:12)。

5

Exspectatio itaque coelestium est beatitudo terrena ( seu, terrestrium): et corruptionis nostrae demutatio divinarum creationum demoratur elementa, prospicere hanc evangelicae praedicationis spem concupiscentia ( scil. elementa) , gloriam suam ex gloriae nostrae conformatione susceptura: qua jam secundum prophetiam psalmi adepta, in consonam laudem perceptae beatitudinis advocantur.

PL 9, 880A

それゆえ、天の者たちの待望は、地の(あるいは「地上の者たちの」)幸いである。そして我々の朽ちるものの変化が、神による諸被造物の元素を引き留めている。それらは、福音の宣教のこの望みを覗き見ることを願い(すなわち、元素が)、我々の栄光にかたどられることから自分の栄光を受けようとしている。詩篇の預言に従って、それをすでに得たものとして、受けた幸いの調和した賛美へと呼ばれている。

Pars LXXXII, Caput III

第LXXXII部 第III章PL 9, 880A
1

Mundus non fortuitus, non Deus. Nulla mundi pars honore divino colenda. --VERS. 1-6. Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis. Laudate eum omnes angeli ejus: laudate eum omnes virtutes ejus. Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellae et lumen.

PL 9, 880A

世界は偶然のものではなく、神でもない。世界のいかなる部分も、神的な栄誉をもって崇められるべきではない。――「天から主をほめたたえよ、いと高き所で主をほめたたえよ。主のすべての天使たちよ、主をほめたたえよ。主のすべての力よ、主をほめたたえよ。太陽と月よ、主をほめたたえよ。すべての星と光よ、主をほめたたえよ」(詩篇148:1-6)〔底本の節番号は 1-6。引かれた句は148:1-3に当たる〕。

2

Laudate eum coeli coelorum: et aqua quae super coelos est, laudet nomen Domini. Quia ipse mandavit, et creata sunt; ipse dixit, et facta sunt; et statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit.

PL 9, 880A

「天の天よ、主をほめたたえよ。天の上にある水は、主の名をほめたたえよ。主が命じ、それらは造られ、主が言い、それらは成ったからである。そして主はそれらを世に、世々に据えた。掟を定め、それは過ぎ去らない」。

3

Absoluto quidem ad intelligentiam sermone, propheta omnes coelestes virtutes adhortatur ad laudem, sed non sine perfecta ratione doctrinae.

PL 9, 880B

明瞭な言葉で、預言者はすべての天の力を賛美へと励ます。しかし、それは教えの完全な道理を欠いてのことではない。

4

Primum enim errorem hunc humanae ignorationis avertit, quo fortuitis concursibus hunc mundi habitum in se coisse, atque ita ex inordinatione in ordine constitisse, quidam ausi sunt opinari: tum quod alii hunc ipsum mundum Deum esse, qui se agitet ac moveat, et in annuam temperiem cursu dimensae rationis moderetur, existiment: postremo quod quaedam sibi ex his ipsis unusquisque legit elementis, aut coelum, aut solem, aut aquam, aut aera, quibus Dei honorem inani atque impia religione deferret.

PL 9, 880B

第一に、預言者は人間の無知のこの誤りを退ける。すなわち、この世界のありさまは偶然の衝突によってひとりでに集まり、そうして無秩序から秩序へと定まったと、あえて考えた者たちがいる。次に、この世界そのものが神であって、自ら動かし、測られた理性の運行によって、年ごとの気候の調和を統べていると考える者たちがいる。最後に、各人がこれらの元素そのものから何かを自分で選び、天であれ太陽であれ水であれ空気であれ、空しく不敬虔な信心によって神の栄誉を捧げる者たちがいる。

5

Omnem igitur errorem ignorationis exclusit, dicens, Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse praecepit, et creata sunt.

PL 9, 880C

それゆえ、彼は無知によるあらゆる誤りを排除して言う。「主が言い、それらは成った。主が命じ、それらは造られたからである」。

6

Nullus igitur hic fortuitorum concursus, nulla naturae propriae virtus, nulla aeternitatis ex semet substantia, in his quae creata docentur, admittitur.

PL 9, 880C

したがって、ここには、偶然の衝突も、固有の本性の力も、それ自身から出る永遠の実体も、造られたと教えられているこれらのものにおいては、認められない。

Pars LXXXII, Caput IV

第LXXXII部 第IV章PL 9, 880C
1

Filium Patri in creando mundo adstitisse. --In quo dicto etiam id docetur, quod et Genesis distinxit, et Evangelia testata sunt, et Apostolus praedicavit, Dei jussu facta esse omnia: non per se exstitisse, tamquam ipsa illa materia obedientiae vitalis exsisteret, cum esse ac subsistere juberetur: sed omnia ex mandato creata esse, et dictum fuisse ab eo qui dicebat ut fierent.

PL 9, 880C

子が、世界の創造において父のもとに付き添っていたこと。――この言葉においては、創世記が区別し、福音書が証言し、使徒が宣べ伝えたことも教えられている。すなわち、万物は神の命令によって成った。それ自身によって存在したのではない。あたかも、存在し存続するよう命じられたとき、その質料そのものが生命ある従順のうちに存在したかのようにではない。むしろ万物は戒めによって造られ、成れと語る者によって語られたのである。

2

Ita enim Genesis est locuta: Et dixit Deus . . . Et fecit Deus (Gen. I, 6 et 7) . Et nunc Propheta ait, Dixit, et facta sunt. Non enim sibi praecepit ut fierent, sed sunt facta cum dixit.

PL 9, 880C

というのは、創世記はこう語った。「神は言った……神は造った」(創世記1:6、7)。今も預言者は言う、「言い、それらは成った」。自分に成れと命じたのではなく、言ったときに成ったのである。

3

Facta autem sunt per eum, de quo Evangelista testatus est, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3) : et Apostolus ait: Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso condita sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia; sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum et in ipso condita sunt (Coloss. I, 15 et 16) .

PL 9, 880D

それらは、福音記者が証言した者によって成った。「万物は彼を通して成り、彼なしには何も成らなかった」(ヨハネ1:3)。また使徒は言う。「彼は見えない神の像であり、すべての被造物の初子である。天と地にある万物が、見えるものも見えないものも、座も、支配も、主権も、権力も、彼のうちに造られたからである。万物は彼を通して、彼のうちに造られた」(コロサイ1:15、16)。

4

Et Sapientia de se ita locuta est: Ego eram apud illum componens; mihi adgaudebat, cum laetaretur orbe perfecto (Prov. VIII, 30) .

PL 9, 881A

そして知恵は、自分についてこう語った。「私は彼のもとにいて、整えていた。彼は私と共に喜んだ。完成した世界を楽しんでいたときに」(箴言8:30)。

5

Cessat itaque ambiguitas intelligentiae, et novi et veteris Testamenti auctoritate convicta, Patri Filium ante saecula manentem in creandi mundi exordio adstitisse.

PL 9, 881A

それゆえ、理解の曖昧さは止む。新約と旧約の権威によって、世々の前から存在している子が、世界の創造の始まりに父のもとに付き添っていたことが、明らかにされたのである。

Pars LXXXII, Caput V

第LXXXII部 第V章PL 9, 881A
1

Creaturae non dissolvendae ad laudem Dei invitantur. Quod non dissolventur, mandato Dei, non naturae suae debent. --Causam etiam propheta aliam laudis adjecit: Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt; statuit ea in saeculum saeculi.

PL 9, 881A

解体されない被造物が、神の賛美へと招かれる。それらが解体されないのは、神の戒めに負うのであって、自らの本性に負うのではない。――預言者は賛美のもう一つの理由を付け加えた。「主が言い、それらは成った。主が命じ、それらは造られたからである。主はそれらを世々に据えた」。

2

Manent enim ex nihilo substituta, et gratiam ex eo quod sunt, Creatori suo debent cum sensu vitae suae, bonitatem ejus et virtutem sentientia, per quem vivere se sentire coeperunt.

PL 9, 881A

というのは、それらは無から成立して存続しており、自分が存在するということについて、自分の命の感覚とともに、造り主に感謝を負っているからである。それらは、彼の善性と力を感じ取っている。彼によって、自分が生きることを感じ始めたのである。

3

Vivunt autem adeo, ut et in saeculum saeculi maneant, et, secundum Apostolum, revelationem filiorum Dei exspectent, a corruptionis servitio in conformem eorum gloriam liberanda.

PL 9, 881B

しかもそれらは、世々限りなく存続し、使徒によれば、神の子らの現れを待ち望むほどに生きている。それらは、朽ちることの奴隷状態から、彼らの栄光にかたどられた状態へと解放されるのである。

4

Contuendum autem est, in his creaturis, quae in saeculum saeculi sunt statuta, neque coelum hoc quod firmamentum nuncupatur, neque terram quae arida dicta est, connumerata fuisse: quia et in Prophetis dictum sit, Ecce ego facio coelum novum, et terram novam (Esa. LXV, 17) , et Dominus in Evangelio dixerit: Coelum et terra praeteribunt, verba autem mea non praeteribunt (Matth. XXIV, 35) : de quibus non hujus loci sermo est.

PL 9, 881B

しかし、見ておくべきことがある。世々限りなく据えられたこれらの被造物のうちに、天空と呼ばれるこの天も、乾いた地と呼ばれる地も、数えられていない。預言者においても、「見よ、私は新しい天と新しい地を造る」(イザヤ65:17)と言われ、主も福音書で、「天と地は過ぎ去るが、私の言葉は過ぎ去らない」(マタイ24:35)と言ったからである。これらについて語るのは、この箇所の話ではない。

5

Tantum illud ad admonitionem commemorandum a nobis fuit, non dissolubiles creationes nunc ad laudem Dei fuisse numeratas, sed eas quae in aeternitatis sunt substantiam constitutae.

PL 9, 881B

ただ、次のことだけは、注意のために我々が述べておかねばならなかった。今、神の賛美のために数えられたのは、解体されうる被造物ではなく、永遠の実体のうちに据えられた被造物だということである。

6

Ac ne forte, quod in aeternum manerent, naturale illis esse ex substantiae beatitudine crederetur; subjecit, Praeceptum posuit, et non praeteribit: ut hoc quod sunt, id est, ut maneant in aeternum, non naturae suae esse intelligant, sed praecepti ejus sit, qui potens sit rebus ex nihilo substitutis naturam aeternitatis afferre.

PL 9, 882A

そして、それらが永遠に存続するのが、幸いな実体による自らに備わった本性であるとうっかり信じられることのないように、彼は付け加える。「掟を定め、それは過ぎ去らない」。これは、それらが存在するというこのこと、すなわち永遠に存続するということが、自らの本性のものではなく、その掟のものであると悟るためである。彼は、無から成立したものに、永遠の本性をもたらすことができる者である。

7

Non enim, inquit, praeteribit praeceptum, id est, mandati ejus non erit finis: quia in aeternum maneant, quibus aeternitatem Virtus aeternitatis indulsit.

PL 9, 882A

「その掟は過ぎ去らない」と彼は言う。すなわち、その戒めに終わりはない。永遠の力が永遠を与えたものたちは、永遠に存続するからである。

Pars LXXXII, Caput VI

第LXXXII部 第VI章PL 9, 882A
1

Qui Deum laudent inanima. --Post quae rursum terrena caetera advocantur ad laudem, quae etsi non omnia sunt horum coelestium et beatorum bonorum consortia, partim per irrationabilem sensum, partim per inanimalem naturam, partim per impietatis offensam; tamen Deum per id, quod talia sunt instituta, ipsa institutionis in se habitae providentia praedicant.

PL 9, 882A

命のないものが神をほめたたえる。――そののち、再び他の地上のものが賛美へと呼ばれる。それらは、必ずしも皆が、これら天の幸いなる善のあずかり手であるわけではない。あるものは理性なき感覚により、あるものは命なき本性により、あるものは不敬による背きによる。しかしそれでも、そのようなものとして据えられたということによって、自らに与えられた制定の摂理そのものによって、神を宣べ伝える。

2

Ait enim ita, VERS. 7-12: Laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi. Ignis, grando, nix, crystallum, spiritus procellae, quae faciunt verba ejus, montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, bestiae et universa pecora, serpentes et volucres pennatae, reges terrae et omnes populi, principes et omnes judices terrae, juvenes et virgines, seniores cum junioribus laudent nomen Domini.

PL 9, 882B

こう言うからである。「地から主をほめたたえよ、竜たちとすべての深淵よ。火、雹、雪、氷、その言葉を行う嵐の霊、山々とすべての丘、実のなる木とすべての杉、獣たちとすべての家畜、蛇たちと翼ある鳥たち、地の王たちとすべての民、君主たちと地のすべての裁き人たち、若者たちと乙女たち、老人たちと若者たちは、主の名をほめたたえよ」(詩篇148:7-12)。

3

Omnia laudem Dei concinunt, licet quaedam sensu laudis carentia sint; sed per institutionis ordinem qualitatemque gignendi praeconium Creatoris ostendunt.

PL 9, 882B

すべては神の賛美を共に歌う。中には賛美の感覚を欠くものもあるが、制定の秩序と生み出される性質によって、造り主の告知を示す。

4

Detenti in terra dracones, eorumque plures in abyssis demersi: ut nos intra metum et religionem, dum ipsi intra abyssum terramque religati impietatis nostrae poenis praeparantur, coercerent.

PL 9, 882B

竜たちは地に留められ、その多くは深淵に沈められている。それは、竜たち自身が深淵と地に縛られて我々の不敬の罰のために備えられている間、我々を畏れと信心の内に抑えるためである。

5

Natura ignis, nivis candor, crystalli glacies, procellae spiritus, montium celsitas, distinctio collium, arborum fructus, bestiarum varietas, pecorum utilitas, serpentum nisus, volucrum volatus, regum potestas, populorum famulatus, principum dignitas, judicum aequitas, aetatum omnium et sexuum mores, studia, virtutes; haec itaque omnia in diversos ineffabilesque usus formata, distincta, animata, perfecta, Creatoris providentiam laudant.

PL 9, 883A

火の本性、雪の白さ、氷の凍てつき、嵐の霊、山々の高さ、丘の区別、木々の実り、獣たちの多様さ、家畜の有用さ、蛇たちの力み、鳥たちの飛翔、王たちの権力、民の奉仕、君主たちの威厳、裁き人たちの公正、あらゆる年齢と性別の習わし、努め、力。これらすべては、さまざまな言い表しがたい用いのために形づくられ、区別され、命を与えられ、完成されて、造り主の摂理をほめたたえる。

6

Et eorum quae aut inanima, aut irrationabilia sunt, qualis laudatio esset ostendit, dicens: Quae faciunt verbum ejus: ut ex eo, quod in hunc officiorum suorum sint ordinem constituta, praeconium ejus a quo ita sint instituta testentur.

PL 9, 883A

そして、命のないもの、あるいは理性のないものの賛美がどのようなものかを、彼は示して言う。「その言葉を行うもの」。それは、これらのものが自らの務めのこの秩序へと据えられていることによって、自らをそのように制定した者の告知を証しするためである。

Pars LXXXII, Caput VII

第LXXXII部 第VII章PL 9, 883B
1

Rationalibus quae laudandi Dei causa. Regni beati sedes. --Regibus vero et caeteris aliis tamquam rationis consortibus, haec laudandi causa proposita est, VERS. 13: Quia exaltatum est nomen ejus solius, confessio ejus super coelum et terram.

PL 9, 883B

理性あるものに神を賛美する理由。幸いな王国の座。――王たちと、理性にあずかる他の者たちには、賛美のこの理由が示される。「その名のみが高く上げられたからである。その告白は天と地の上にある」(詩篇148:13)。

2

Et hac quidem Deus regum, et populorum, et principum, et judicum, et aetatum omnium constitutione laudabilis est, quia ( ms. quo) humanae vitae cursum tali diversorum officiorum temperatione contineat.

PL 9, 883B

そしてたしかに神は、王たち、民、君主たち、裁き人たち、あらゆる年齢のこの定めのゆえにも賛美されるべきである。それは、神が、このような多様な務めの調和によって、人間の生の歩みを保っているからである(写本では「それによって」)。

3

Tamen quia omnis superior laudatio beati illius regni tempus ostendit: hanc causam laudis adjecit, quia exaltatum est nomen ejus solius.

PL 9, 883B

しかし、先の賛美がすべて、あの幸いな王国の時を示しているので、彼はこの賛美の理由を付け加えた。「その名のみが高く上げられたからである」。

4

Tum enim Deus unus etiam ab invitis et intelligitur et videtur, religato diabolo, et angelis ejus poenae cum eo aeterni ignis addictis, et omni spiritalium nequitiarum potestate sublata; cum jam non peccatum, non mors, non terrenus hic mundus sit.

PL 9, 883B

というのは、そのとき、唯一の神は、望まない者たちにさえ、知られ、また見られるからである。悪魔は縛られ、その天使たちは彼とともに永遠の火の罰に引き渡され、霊的な悪のあらゆる権力は取り去られる。すでに罪も死も、この地上の世界もなくなっているときである。

5

Ait enim, VERS. 14: Confessio ejus super coelum et terram, et exaltavit cornu populi sui: id est, in illo beatae civitatis illius saeculo, ubi cornu populi sui Dominus exaltabit, et incorruptionem ei, quae significatur in cornu, per honorem immortalitatis impertiet.

PL 9, 883C

こう言うからである。「その告白は天と地の上にあり、その民の角を高く上げた」(詩篇148:14)。すなわち、あの幸いな都の世において、主が自分の民の角を高く上げ、角において示される不朽性を、不死の栄誉によって与えるときである。

6

Tum enim coelum novum et terra nova erit, cum his praesentibus dissolutis nova illa et aeterna succedent.

PL 9, 883C

そのとき、新しい天と新しい地があるからである。現在のこれらが解体されて、あの新しく永遠のものが後を継ぐときである。

7

Ideo confessio ejus super coelum et terram reddetur: quia non in hoc saeculo, neque in hoc aere, sed in superioribus locis sedes beati illius regni est constituta.

PL 9, 883C

それゆえ、「その告白は天と地の上に」もたらされる。あの幸いな王国の座は、この世においてでも、この空気のなかでもなく、より高い場所に据えられているからである。

Pars LXXXII, Caput VIII

第LXXXII部 第VIII章PL 9, 883C
1

Populus appropinquans, qui jam in regno Filii, nondum in regno Patris. --Et quia illud sanctorum est regnum, per quod regnante Domino ad beatum regnum Dei patris adscendent; psalmum ita propheta conclusit: Hymnus omnibus sanctis ejus, filiis Israel populo appropinquanti sibi.

PL 9, 883C

近づく民。すでに子の王国にいて、まだ父の王国にはいない。――そして、それは聖徒たちの王国であり、主が王として治めるその王国を通って、彼らは父なる神の幸いな王国へと昇るのであるから、預言者は詩篇をこう結んだ。「その聖徒たちすべてに、イスラエルの子ら、自分に近づく民に、賛歌がある」。

2

Sanctorum omnis hic hymnus est, qui Deum, non ut caeteri reges aut principes aut judices, pro virtutis et confessionis admiratione laudent, sed pro gaudio consummatae in se beatitudinis et gratulatione cantantium: sancti scilicet, qui Israel filii sunt, Deo propinquantes; non illi utique de quibus dictum est: Plebs haec labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. XV, 8) ; sed hi qui merebuntur audire, Prope est Dominus omnibus invocantibus eum (Ps. CXLIV, 18) .

PL 9, 883D

この賛歌はすべて聖徒たちのものである。彼らは、他の王たちや君主たちや裁き人たちのように、力と告白への感嘆のゆえにではなく、自らのうちに完成した幸いの喜びと、歌う者たちの喜びのゆえに、神をほめたたえる。すなわち、イスラエルの子らである聖徒たち、神に近づく者たちである。それはむろん、次のように言われた者たちではない。「この民は唇で私を敬うが、その心は私から遠い」(マタイ15:8)。そうではなく、こう聞くにふさわしい者たちである。「主は、主を呼び求めるすべての者に近い」(詩篇144:18)。

3

Illis ergo proprius hic hymnus est, qui Deo propinquabunt, qui per hoc sanctae Jerusalem regnum beatum aeterno regno proximi, post regnum Domini Jesu Christi in regnum Dei patris Domino congregante transibunt, Apostolo dicente: Cum tradet regnum Deo patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem.

PL 9, 884A

それゆえ、この賛歌は、神に近づく者たちに固有のものである。彼らは、これによって聖なるエルサレムの幸いな王国を通り、永遠の王国に最も近い者として、主イエス・キリストの王国ののち、主が集めるとき、父なる神の王国へと移る。使徒がこう言っている。「彼が王国を父なる神に引き渡し、あらゆる主権と権力と力を無力にするときである。」

4

Oportet enim eum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. Omnibus enim subjectis sub pedibus ejus, novissima evacuatur mors.

PL 9, 884A

「彼は、すべての敵をその足の下に置くまで、王として治めねばならないからである。すべてがその足の下に服させられたとき、最後に死が無力にされる。」

5

Cum dixerit: Omnia sunt subjecta praeter illum qui ei subjecit omnia, tunc ipse subjectus erit illi qui ei subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (Cor. XV, 24 et seqq.) . Hic ergo populus est propinquans regno Dei patris per regnum filii Dei proximus.

PL 9, 884A

「彼が『すべては服させられた』と言うとき、すべてを服させた者を除いてである。そのとき、彼自身も、すべてを服させた者に服する。神がすべてにおいてすべてとなるためである」(一コリント15:24以下)。それゆえ、この民は、父なる神の王国に近づく者、神の子の王国を通して最も近い者である。

6

Regnat itaque Dominus, traditurus Deo patri regnum; non regni potestate cariturus, sed nos, qui regnum ejus sumus, Deo patri traditurus in regnum (V. l. XI de Trin., n. 39) .

PL 9, 884B

それゆえ主は王として治め、父なる神に王国を引き渡そうとしている。王国の権力を失おうとするのではなく、その王国である我々を、父なる神に、王国へと引き渡そうとするのである(『三位一体論』第11巻、第39節を見よ)。

7

Regni traditio, nostra provectio est; ut qui in regno Filii erimus, in regno quoque simus et Patris: digni per id regno Patris, quia digni regno erimus et Filii; proximi tum Patris regno, cum Filii erimus in regno: qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 884B

王国の引き渡しは、我々の前進である。それは、子の王国のうちにいる我々が、父の王国のうちにもいるようになるためである。子の王国にふさわしい者となるがゆえに、それによって父の王国にふさわしく、子の王国のうちにいるとき、そのとき父の王国に最も近い者となる。彼は世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars LXXXIII, Prooemium

第LXXXIII部 冒頭PL 9, 884B
1

Alleluia. Cantate Domino canticum novum, laus (Infra, laudatio) ejus in ecclesia sanctorum. Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent super regem suum. Laudent nomen ejus in choro, in tympano et psalterio psallant ei.

PL 9, 884B

アレルヤ。主に新しい歌を歌え。その賛美(下では「賛美」〔別語〕)は聖徒たちの教会にある。イスラエルは、自分を造った者において喜べ。シオンの子らは、自分たちの王のゆえに躍れ。その名を合唱でほめたたえ、太鼓と竪琴で歌え。

2

Quoniam beneplacitum est Domino in populo suo: exaltavit (Infra, exaltabit) mansuetos in salutem. Exsultabunt sancti in gloria: laetabuntur in cubilibus suis.

PL 9, 884C

主はその民に喜びを見いだしたからである。柔和な者たちを救いへと高く上げた(下では「高く上げるだろう」)。聖徒たちは栄光のうちに躍り、自分たちの寝床で喜ぶ。

3

Exsultationes Dei in faucibus (Infra, gutture) eorum: et gladius ancipitis (Infra, gladii bis acuti) in manibus eorum, ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes (Infra, objurgationes) in populis.

PL 9, 884C

神の歓呼は彼らの喉(下では「喉」〔別語〕)にあり、彼らの手には両刃の剣(下では「両刃の剣〔複数〕」)があって、異邦人たちに復讐を行い、諸民に叱責(下では「叱責」〔別語〕)を行う。

4

Ad alligandos reges in manicis et (Abest infra manicis et) compedibus, et nobiles eorum in vinculis ferreis. Ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis ejus.

PL 9, 884C

王たちを手枷と(下では「手枷と」を欠く)足枷で、彼らの貴人たちを鉄の鎖で縛るために。彼らのうちに書き記された裁きを行うために。この栄光は、その聖徒たちすべてのものである。

Pars LXXXIII, Caput II

第LXXXIII部 第II章PL 9, 884C
1

Quorum proprium sit hoc canticum novum. --Cum ergo nulla, extra haec rerum divinarum coelestiumque decreta, videatur homini concessa esse cognitio, cognitionisque laudatio; videamus, ad quod nunc novum canticum advocemur, cum dicitur, VERS. 1: Cantate Domino canticum novum.

PL 9, 884C

この新しい歌は誰のものか。――それゆえ、神的で天の事柄のこれらの定めを別にしては、人間にいかなる認識も、認識の賛美も許されていないと見えるのだから、今、我々がどの新しい歌へと呼ばれているのか、見てみよう。こう言われるときである。「主に新しい歌を歌え」(詩篇149:1)。

2

Est plane novum canticum. Cujus quidem novi cantici gratulationem jam et in superioribus psalmis, in quibus novum canticum cantatur, ostendimus; cum in gentibus Dominus esse regnaturus ostenditur (Ps. XCV, 10) , cum ipsum ad regni gloriam dextera sua salvabit (Ps. XCVII, 1) , cum assumens ex inferno animam suam nos secum assumpsit in reges.

PL 9, 885C

それは明らかに新しい歌である。この新しい歌の喜びについては、新しい歌が歌われる先の詩篇においても、すでに示した。すなわち、主が異邦人のうちで王として治めることが示されるとき(詩篇95:10)、主自身を、その右の手が王国の栄光へと救うとき(詩篇97:1)、自分の魂を冥界から取り上げて、我々を自分とともに王として取り上げたときである。

3

Proprium ergo hoc canticum novum est sanctis ejus. Id enim sequitur: Laudatio ejus in Ecclesia sanctorum. VERS. 2 et 3. Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent super regem suum: laudent nomen ejus in choro, in tympano et psalterio psallant ei.

PL 9, 885C

それゆえ、この新しい歌は、その聖徒たちに固有のものである。次に続くからである。「その賛美は聖徒たちの教会にある」。「イスラエルは、自分を造った者において喜べ。シオンの子らは、自分たちの王のゆえに躍れ。その名を合唱でほめたたえ、太鼓と竪琴で歌え」(詩篇149:2、3)。

4

Id est, in eo qui secundum nonagesimi et quinti psalmi canticum novum regnabit in gentibus, et quem in sequenti cantico novo, in mirabilibus factis suis Dominum salvabit dextera sua.

PL 9, 886A

すなわち、詩篇95の新しい歌に従って異邦人のうちで王として治める者において、また、続く新しい歌において、その驚くべき業のうちで、その右の手が主として救うであろう者において、である。

5

Super hoc igitur rege laetatur Israel et Sion filii, ejus scilicet Sion quae mater in coelis est, quae conscriptorum primitivorum et angelorum frequentantium civitas est; et Israel ille, qui spiritu non littera ( subaud. laetetur) et super quem Apostoli pax est (Gal. VI, 16) .

PL 9, 886A

それゆえ、この王のゆえに、イスラエルとシオンの子らは喜ぶ。すなわち、天における母であるあのシオン――それは登録された初子たちと集う天使たちの都である――の子ら、また、文字によってではなく霊によって(「喜べ」を補え)、その上に使徒の言う平和があるあのイスラエルが、である(ガラテヤ6:16)。

6

Hi ergo filii, qui suscipientes confitentesque regem filii Dei facti sunt, et hi ergo qui in corpore Deum mentis oculis agnoverunt, laetabuntur in choro, in tympano psalterioque psallentes.

PL 9, 886A

それゆえ、王を受け入れて告白し、神の子となったこれらの子ら、また体において神を心の目で認めたこれらの者たちは、合唱で、太鼓と竪琴で歌いつつ、喜ぶであろう。

7

Haec autem musa ( f. causa) laetitiae in tabernaculis justorum est, et in symphoniae cantu ( f. et symphoniae cantus) in reditu filii poenitentis auditur.

PL 9, 886B

しかし、この喜びの歌(おそらく「理由」)は、義人たちの天幕にあり、合奏の歌(おそらく「そして合奏の歌」)のうちに、悔い改める子の帰還において聞かれる。

Pars LXXXIII, Caput III

第LXXXIII部 第III章PL 9, 886B
1

Homo creatione Deo placens, peccato displicens, in Christo bene placuit. --Quae autem nunc proprie post creaturarum laudationem, et superiora cantica nova, hujus cantici novi causa esset, ostendit dicens, VERS. 4 et 5: Quia beneplacitum est Domino in populo suo: exaltabit mansuetos in salutem.

PL 9, 886B

人間は、創造によって神に喜ばれ、罪によって喜ばれなくなり、キリストにおいて喜ばれた。――しかし、被造物の賛美と先の新しい歌ののち、今、固有にこの新しい歌の理由となるものは何かを、彼は示して言う。「主はその民に喜びを見いだしたからである。柔和な者たちを救いへと高く上げるだろう」(詩篇149:4、5)。

2

Exsultabunt sancti in gloria. Omnia quidem Deo cum sunt creata placuerunt, Genesi testante cum dicit: Et vidit Deus quia bona sunt (Gen. I, 31) ; sed beneplacitum ei in populo suo esse cognoscimus.

PL 9, 886B

「聖徒たちは栄光のうちに躍る」。たしかに万物は、造られたとき神に喜ばれた。創世記が証言して、「神は、それらが善いと見た」と言うとおりである(創世記1:31)。しかし、我々は、その民に神の喜びがあると知っている。

3

Bona quidem creatio hominis est, ut quae initium creationis secundum originem Dei similitudinemque sortita est; sed judicio se immutabilis Dei secundum demutationem humanae voluntatis atque arbitrii temperante, tum quia peccassent et agerent poenitenda, poenitere se quia fecisset hominem testatus est.

PL 9, 886B

たしかに、人間の創造は善い。それは、創造の初めに、神の起源と似姿に従って定められたものだからである。しかし、変わることのない神は、人間の意志と選択の変化に応じて自らの裁きを調整するので、人間が罪を犯し、悔いるべきことを行ったとき、人間を造ったことを悔いると証言した。

4

At vero ipsis illis ex peccato in vitam reformatis, depulsa poenitentiae querela, jam beneplaciti in eos affectus ostenditur.

PL 9, 886C

しかし、彼ら自身が罪から命へと造り直されたのち、悔いの嘆きは退けられ、すでに彼らに対する喜びの心が示される。

5

Reconciliati enim sumus per corpus et sanguinem Christi ex inimicis in filios Deo, cum nobis aeterni sacerdotis placationem impoenitentiae sacramento spopondisset, Propheta dicente: Juravit Dominus, et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX, 4) .

PL 9, 886C

というのは、我々は、キリストの体と血によって、敵から神の子へと和解させられたからである。預言者が、「主は誓い、悔いることはない。汝は、メルキゼデクの序列に従って、永遠に祭司である」と言って、永遠の祭司による宥めを、悔いることのない誓約によって我々に約束していたときである(詩篇109:4)。

6

Complacitum ergo est quod impoenitens esse juratum est ei, quo regnante secundum ordinem Melchisedech, id est, gentium et rege et sacerdote, primum mansuetis salus, deinde splendor est sanctis exsultantibus super regem suum.

PL 9, 887A

それゆえ、悔いることがないと彼に誓われたことは、喜ばれたことである。彼がメルキゼデクの序列に従って、すなわち異邦人の王にして祭司として王として治めるとき、まず柔和な者たちに救いがあり、次に、自分たちの王のゆえに躍る聖徒たちに輝きがある。

Pars LXXXIII, Caput IV

第LXXXIII部 第IV章PL 9, 887A
1

Sanctorum privilegia. Guttur, quid significet; quid gladius. Gladii bis acuti quis usus sanctis. --Sed post sanctorum gloriam, intelligendum est quid ad cantici novi plenitudinem consequatur: Laetabuntur in cubilibus suis. VERS. 6.

PL 9, 887A

聖徒たちの特権。喉は何を意味するか。剣は何か。両刃の剣は聖徒たちにどんな用があるか。――しかし、聖徒たちの栄光ののち、新しい歌の充満のために何が続くかを理解しなければならない。「自分たちの寝床で喜ぶ」(詩篇149:5)。

2

Exsultationes Dei in gutture eorum, et gladii bis acuti in manibus ipsorum. Jam non lacrymis stratum rigabitur, nec in hoc mortis corpore degentium ob peccati necessitatem ac dolorem noctibus singulis lectus lavabitur.

PL 9, 887A

「神の歓呼は彼らの喉にあり、両刃の剣は彼らの手にある」(詩篇149:6)。もはや涙で寝床が濡らされることも、この死の体のうちに日々を送る者たちが、罪の必然と苦痛のゆえに、夜ごとに寝台を洗うこともない。

3

In cubilibus enim jam suis sancti laetabuntur in gloria; et ob id Dei exsultationes semper in gutture. Per significationem gutturis, internae conscientiae protestatur affectum.

PL 9, 887B

というのは、聖徒たちはすでに自分たちの寝床で栄光のうちに喜ぶからである。それゆえ、神の歓呼は常に喉にある。喉の意味によって、内なる良心の情を明らかにしている。

4

Sed neque solum in eorum gutture exsultatio Dei est; verum etiam ipsorum manus bis acutis gladiis armabuntur.

PL 9, 887B

しかし、神の歓呼は彼らの喉にあるだけでなく、彼らの手も両刃の剣で武装するであろう。

5

Haec filiis Sion cognitio regis indulget, quibus in choris tympanisque psallentibus disposita sit et salus, et gloria, et laetitia, et exsultatio, et potestas. Nam potestatem in gladio significari, tum pluribus locis, tum consequentibus admonemur.

PL 9, 887B

王を認識することが、シオンの子らにこれらを与える。彼らが合唱と太鼓で歌う間に、救いも、栄光も、喜びも、歓呼も、権力も定められているのである。権力が剣によって意味されることは、多くの箇所からも、続くものからも、我々は教えられる。

6

Cur enim bis acuti gladii in manibus eorum essent, edocuit mox Propheta, dicens, VERS. 7-9: Ad faciendam vindictam in nationibus, objurgationes in populis; ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis; ut faciant in his judicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis ejus.

PL 9, 887B

なぜ両刃の剣が彼らの手にあるのかを、預言者はすぐに教えた。こう言う。「異邦人に復讐を行い、諸民に叱責を行うために。彼らの王たちを足枷で、彼らの貴人たちを鉄の手枷で縛るために。彼らのうちに書き記された裁きを行うために。この栄光は、その聖徒たちすべてのものである」(詩篇149:7-9)。

7

Hoc ergo est canticum novum dum humiles terrae tribulatique corde regibus constituantur in reges, cum existimati purgamenta mundi et vel abortiva gentium lumen mundi et ultores sint nationum (I Cor. IV, 13) .

PL 9, 887C

それゆえ、これが新しい歌である。地の卑しい者たち、心を悩まされた者たちが、王たちに対して王として立てられ、世界のくずと見なされ、あるいは異邦人の流産の子と見なされた者たちが、世界の光となり、諸国民への復讐者となるときである(一コリント4:13)。

8

Gladii enim bis acuti in manibus eorum sunt: quia sancto illi in Apocalypsi gladius bis acutus ex ore sit, judicium undique potestatis exercens (Apoc. XIX, 15) .

PL 9, 887C

というのは、両刃の剣は彼らの手にあるからである。黙示録において、あの聖なる者には両刃の剣が口から出ており、あらゆる方向へ権力の裁きを行使する(黙示録19:15)。

9

Nam et gladium venit Dominus mittere in terram (Matth. X, 34) : et sancti secundum Apostolum mundum judicabunt, et in illis judicabitur mundus (I Cor. VI, 2) . Dictum est enim, aut nescitis quia angelos estis judicaturi?

PL 9, 887C

主は、地に剣を投げ込むために来た(マタイ10:34)。そして聖徒たちは、使徒によれば世界を裁き、彼らによって世界は裁かれる(一コリント6:2)。「あるいは、汝らは、自分たちが天使たちを裁くことを知らないのか」と言われているからである。

10

Fit ergo per eos vindicta in nationibus; Deus enim in nobis est ultionum. Objurgatio deinde exseritur in populos: fidelis namque est, qui ait: Arguam te, et statuam haec contra faciem tuam (Ps. XLIX, 21) .

PL 9, 887C

それゆえ、彼らを通して諸国民に復讐が行われる。我々のうちには復讐の神がいるからである。次いで叱責が諸民に及ぶ。こう言う者は誠実だからである。「私は汝を責め、これを汝の顔の前に立てる」(詩篇49:21)。

11

Sed arguitionis hujus hic exitus est, ut reges nationum nobilesque earum manicis et compede vinciantur. Vincti enim manibus et pedibus, secundum evangelia, in exteriores tenebras deputantur (Matth. XXII, 13) .

PL 9, 887D

しかし、この譴責の結末は、諸国民の王たちと貴人たちが、手枷と足枷で縛られることである。福音書によれば、手足を縛られた者は、外の闇へと定められるからである(マタイ22:13)。

12

Et quia illic erit fletus et stridor dentium, fiet judicium conscriptum, quod lex scilicet praescripserat, quod Prophetae nuntiaverant, quod omnis divinus erat sermo testatus.

PL 9, 888A

そして、そこには泣き叫びと歯ぎしりがあるゆえに、書き記された裁きが行われる。それはすなわち、律法が前もって定めていたもの、預言者たちが告げたもの、神のあらゆる言葉が証ししたものである。

13

Hoc fides, pietas, continentia, confessio habet meritum: hoc contemptus saeculi muneris sumit, fieri regem regum, quorum odia ob Christi nomen excepta sint; vinciri nobiles, quorum nos vincula carceresque concluserint; conscriptum in eos judicium habetur ( f. haberi) , quorum et gladii desaevierint, et potestas.

PL 9, 888A

信仰、敬虔、節制、告白が、これに功を持つ。この世を軽んじることは、この賜物を受ける。すなわち、キリストの名のゆえにその憎しみを我々が受けた王たちに対して、王となること、我々を鎖と牢獄に閉じ込めた貴人たちが縛られること、その剣と権力が荒れ狂った者たちに対して、書き記された裁きが行われること(おそらく「行われるべきこと」)である。

14

Sic sanctorum gloria omnis a Deo est, cum post has vitae et corporum passiones exserant potestatem.

PL 9, 888A

このようにして、聖徒たちの栄光はすべて神から来る。彼らは、この命と体の受難ののち、権力を行使するのである。

15

Sic cantici novi hymnus impletur, cum post gentium opprobrium regumque cruciatus judicium conscriptum in gentes regesque decernant, quibus Dominus Jesus Christus et unigenitus Deus et Dominus et rex est, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 888A

このようにして、新しい歌の賛歌は成就する。諸民の恥辱と王たちの責め苦ののち、彼らが諸民と王たちに対して書き記された裁きを下すときである。彼らにとって〔quibus の係りは定かでない。gentes regesque とも、裁きを下す聖徒たちとも取れる〕、主イエス・キリストは、独り子なる神であり、主であり王である。彼は世々にわたって祝福されている。アーメン。

Pars LXXXIV, Prooemium

第LXXXIV部 冒頭PL 9, 888B
1

Laudate Dominum in sanctis ejus: laudate eum in firmamento virtutis ejus. Laudate eum in virtutibus ejus: laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus. Laudate eum in sono tubae; laudate eum in psalterio et cithara.

PL 9, 888B

その聖徒たちにおいて主をほめたたえよ。その力の天空においてほめたたえよ。その力ある業においてほめたたえよ。その偉大さの大きさに従ってほめたたえよ。ラッパの音でほめたたえよ。竪琴と琴でほめたたえよ。

2

Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo. Laudate eum cymbalis bene sonantibus, laudate eum in cymbalis jubilationis; omnis spiritus laudet Dominum. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 888B

太鼓と合唱でほめたたえよ。弦とオルガンでほめたたえよ。よく響くシンバルでほめたたえよ。歓喜のシンバルでほめたたえよ。すべての霊は、主をほめたたえよ。詩篇の講解。

Pars LXXXIV, Caput I

第LXXXIV部 第I章PL 9, 888B
1

Psalmi mysteriis referti. Cur in tres quinquagesimas distributi. --Magnis psalmorum librum sacramentis rerum coelestium refertum esse saepe tractavimus, vel cum dispositio singulorum, contra temporis gestorumque rationem, ordinem, numerumque sortita sit, vel cum superscriptiones nonnullae aliter, quam Hebraeorum libris continentur, adscriptae sunt, vel cum tituli plures, cum nulli sint, praeferantur.

PL 9, 888B

詩篇は奥義に満ちている。なぜ三つの五十篇に分けられたのか。――詩篇の書が、天の事柄の大いなる秘義に満ちていることを、我々はしばしば論じた。すなわち、個々の詩篇の配置が、時と出来事の道理に反して、順序と数を得ていたとき、また、いくつかの表題が、ヘブライ人の書物に含まれているものとは異なって書き加えられていたとき、また、〔ヘブライ人のもとでは〕表題が全くないのに、多くの表題が前に付けられているときにである。

2

Cum ergo ultra litterae opinionem celsioris intelligentiae sensu volumen digestum sit; oportuit idipsum digno fine concludi: ut secundum gloriosam spei nostrae perfectionem Iiber quoque tanti Prophetae consummatus exsisteret.

PL 9, 888C

それゆえ、この書は文字の思いなしを超えて、より高い知解の意味によって整えられたのだから、そのこと自体がふさわしい結びによって締めくくられるべきであった。我々の望みの栄光ある完成に従って、これほど偉大な預言者の書もまた完成されたものとなるためである。

3

Primum enim in eum est numerum distributus, qui ex tripartito quinquagesimo numero esset explendus, cum neque in Hebraeis numerus singulis quibusque connexus sit, et plerique apud eos psalmi, quo minus hic triplicis quinquagesimus numerus conveniret, juncti sunt.

PL 9, 888C

というのは、まず第一に、この書は、三つに分けられた五十という数を満たすべき数へと分けられたからである。ヘブライ人のもとでは、詩篇のそれぞれに数が結びつけられているわけではなく、彼らのもとでは多くの詩篇が合わされていて、そのためこの三重の五十という数はそれだけ合わなくなっている。

4

Fuit ergo in translatoribus hoc intelligentiae spiritalis, ut congestam hanc in plurimis continuatamque seriem partirentur in numerum: ut psalmorum omnium hic et ordo et numerus, qui in his trisquinquagesimus est, possit expleri (V. Prolog., n. 11) ; totiusque libri idem hic quasi status exsisteret, qui fidei, ut in quinquagesimo psalmo centesimoque tractavimus, quorum unus secundum praescripta legis, post sabbatorum sabbata confessionem peccati remissionemque complexus est, alius sub ejusdem numeri plenitudine non indulgentiam peccati, sed fructum officiumque justitiae comprehendit.

PL 9, 888D

それゆえ翻訳者たちには、多くの点で寄せ集められ連続していたこの系列を、数へと分けようとする、霊的な知解のこの意図があった。それは、詩篇全体のこの順序と数、すなわち三つの五十にあたる順序と数が、満たされうるようにするためであり(序論、第11節を見よ)、また、全巻に、信仰のそれと同じ状態が現れるようにするためである。それについては、第五十と第百の詩篇で論じたが、その一つは、律法の定めに従い、安息日の安息ののち、罪の告白と赦しを含み、もう一つは、同じ数の充満のもとで、罪の赦しではなく、義の実りと務めを含む。

5

Post quae rursum aedificata jam in aeternum Dei civitate, et omnibus ad gratulationem ejus laudemque commonitis, sub ejusdem rursum numeri potestate spes est consummata sanctorum, jam ad spiritalem omnibus gloriam naturamque renovatis: ut gradatim per hoc ad Dei consortium veniretur, cum peccatorum remissio vitae innocentiam et judicii constantiam mereretur, vitae autem innocentis judiciique constantia spiritalis gloriae sumeret dignitatem.

PL 9, 889A

そののち、再び、神の都がすでに永遠に建てられ、すべての者がその喜びと賛美へと促されたとき、同じ数の権力のもとで、聖徒たちの望みが完成される。すべての者がすでに霊的な栄光と本性へと新たにされたのである。それは、これによって段階を追って神との交わりに至るためであり、罪の赦しが命の無垢と裁きの堅固さに値し、無垢な命と裁きの堅固さが、霊的な栄光の尊厳を受けるためである。

6

Ac sic omnia, baptismum resurrectio, demutatio continentur, cum prima nos libri hujus quinquagesima regeneret ad innocentiam, sequens ad judicium innocentiae resurrectio perducat, tertia in naturam spiritus et laudem constituat.

PL 9, 889B

こうして、すべて――洗礼、復活、変化――が含まれる。この書の第一の五十が我々を無垢へと再生させ、続く五十が無垢の裁きへと復活によって導き、第三が霊の本性と賛美のうちに我々を据えるのである。

7

Post vinctos enim compedibus reges, ligatosque manicis nobiles ( f. et) sanctorum judicium conscriptum, cum in his omnibus gloria constitisset, gloriae tamen ipsius consummatio haec secuta est.

PL 9, 889B

というのは、王たちが足枷で縛られ、貴人たちが手枷で縛られ(おそらく「そして」)、聖徒たちの書き記された裁きが行われたのち、これらすべてのうちに栄光が定められていたとはいえ、その栄光そのものの完成は、これに続いたからである。

Pars LXXXIV, Caput II

第LXXXIV部 第II章PL 9, 889B
1

Superior proximo psalmus ad laudem nos Dei ob creationum magnificentiam advocavit: sed post cantici novi hymnum Deus non adhuc in operibus laudandus, sed laudandus in sanctis est, quos post judicium conscriptum in aeternitatis gloriam collocaverit, et indemutabiles jam coelesti honore donaverit: per quod in virtutis suae laudandus sit firmamentum, quia firmamentum aeternae virtutis invexerit, absorpta in contentione morte, cum corruptionem incorruptio devoraverit.

PL 9, 889B

直前の詩篇の前の詩篇は、諸被造物の壮大さのゆえに、我々を神の賛美へと呼んだ。しかし、新しい歌の賛歌ののちには、神はもはや業においてではなく、聖徒たちにおいて賛美されるべきである。書き記された裁きののち、永遠の栄光の中に彼らを置き、すでに変わることのない者として天の栄誉を与えた聖徒たちにおいてである。それによって神は、自らの力の天空において賛美されるべきである。それは、争いの中で死が呑み込まれ、不朽が朽ちることを食い尽くしたとき、永遠の力の天空を導き入れたからである。

2

Et idcirco firmamentum virtutis laus sequitur potestatum, quia mortem immortalitas consumpserit, tribuens quod oculus non vidit, nec cor cogitavit, nec auris audivit. ( Versus quinque, fugientibus ms. litteris, legi hic non potuere. ) . . . . . . . . . in sanctis et ad laudem . . . . . suas . . . . . . . . . .

PL 9, 889C

それゆえ、力の天空に、諸権力の賛美が続く。不死が死を消滅させ、目が見ず、心が思わず、耳が聞かなかったものを与えるからである。(写本の文字が消えているため、五つの詩句はここでは読めなかった。)……聖徒たちにおいて、また賛美へと……その……

3

Deus secundum Apostolum nos ante mundi constitutionem in coelestibus spiritali benedictione benedixit (Ephes. I, 3) ad cujus laudis gloriam omnia et vocis et operum officia incitant diversitate habitationum et claritate.

PL 9, 889C

使徒によれば、神は、世界の基が据えられる前に、天のものにおいて、霊的な祝福をもって我々を祝福した(エフェソ1:3)。その賛美の栄光へと、声と業のあらゆる務めが、住まいの多様さと輝きによって促している。

4

Laudamus idcirco in cymbalis bene sonantibus: in cymbalis exsultationis laus ista perficitur.

PL 9, 890A

それゆえ、我々はよく響くシンバルでほめたたえる。歓喜のシンバルにおいて、この賛美は成し遂げられる。

5

Quae laus omnis in sanctis est, quod ab his corruptionem carnis sanguinisque depulerit, quod ad imaginem creatoris sui sint reformati, quod conformes jam esse gloriae corporis Dei coeperint, quod in omnem Dei plenitudinem impleantur, quod cum Deus spiritus sit, Deum tamen non caro jam sit laudatura, sed spiritus.

PL 9, 890A

この賛美はすべて聖徒たちにある。すなわち、聖徒たちから肉と血の朽ちることを追い払ったこと、彼らが造り主の像へと造り直されたこと、彼らがすでに神の体の栄光にかたどられ始めたこと、彼らが神の充満のすべてへと満たされること、そして、神は霊であるのだから、神をほめたたえようとするのは、もはや肉ではなく霊であること、においてである。