ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI › 全文

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 全文

Hilary of Poitiers · PL 9, 891D–908D

Tractatus I, Caput I

第I篇 第I章PL 9, 891D
1

Tituli inscriptione praenotatur iste psalmus: sed quae fuerit David tituli inscriptio, in historia non invenimus.

PL 9, 891D

表題の銘を前に付けて、この詩篇は始まっている。しかし、ダビデの表題の銘が何であったかを、我々は史書の中に見いださない。

2

Verumtamen tituli inscriptionem in passione Domini factam recognoscimus: et negari non potest secundum interpretationem, quia iste psalmus de passione et ressurectione Christi prophetasse videatur, quod in illo loco manifestum est, ubi ait, VERS. 10: Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.

PL 9, 891D

しかしながら、表題の銘が主の受難において成ったことを、我々は認める。また、解釈に従えば、この詩篇がキリストの受難と復活について預言したと見えることは否定できない。そのことは、次の箇所に明らかである。「汝は我が魂を冥界に捨て置かず、汝の聖なる者に朽ち果てるのを見させることもない」(詩篇15:10)。

3

David enim mortuus est et sepultus: Christi autem caro sola non vidit corruptionem, nec detineri potuit anima ejus in inferno. Quamobrem psalmus qui et de passione ejus et resurrectione et haereditate dicturus esset, merito notatus est tituli inscriptione.

PL 9, 891D

ダビデは死んで葬られたが、キリストの肉だけは朽ち果てるのを見ず、その魂も冥界に留め置かれることができなかった。それゆえ、その受難と復活と嗣業について語ろうとしていた詩篇は、当然にも表題の銘を付されたのである。

4

Quid enim in se habuit scriptura tituli, quam cruci ejus Pilatus affixit? Jesus, inquit, rex Judaeorum. Quod in se nomen et ipse confessus est, interrogante eum Pilato: Tu es rex Judaeorum (Marc. XV, 26) ? In hoc, inquit, veni et in hoc natus sum.

PL 9, 891D

ピラトがその十字架に打ち付けた表題の書き付けは、それ自身のうちに何を含んでいたか。「イエス、ユダヤ人の王」とある。この名を、彼自身もまた、ピラトに問われたときに自らについて告白した。「汝はユダヤ人の王か」(マルコ15:26)〔引照は底本の位置のまま写した。内容上は十字架の銘に当たる〕と。「このために私は来た、このために私は生まれた」と彼は言う。

Tractatus I, Caput II

第I篇 第II章PL 9, 891D
1

Sed numquid carnalium Judaeorum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus? non utique arbitror in monte hoc terreno qui est in Judaea, regnum a Patre datum Domino, cujus coeleste regnum Apostolus docet: sicut et ipsam civitatem Jerusalem, non hanc Christi esse ostendit quae nunc servit cum filiis suis, sed illam quae sursum est, matrem nostram liberam, coelestem Jerusalem.

PL 9, 891D

しかし、彼によってその聖なる山シオンの上に(立てられた)というのは、肉的なユダヤ人の王のことなのだろうか。ユダヤにあるこの地上の山の上に、父から主に与えられた王国があるとは、私は当然思わない。その王国が天のものであることを、使徒は教えている。それは、エルサレムの都そのものについても、今その子らとともに奴隷となっているこの都ではなく、上にあるもの、すなわち我々の自由なる母、天のエルサレムこそがキリストのものであると、使徒が示しているのと同様である。

2

Ita nec horum Judaeorum qui circumcisi sunt circumsicione manu facta, sed sicut Apostolus docuit, dicens: quia non est hic Judaeus qui palam videtur, neque illa circumcisio quae in carne sit, sed circumcisio cordis, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est; et non horum Judaeorum rex Jesus qui ex operibus apud homines gloriantur, sed quorum gloria apud Deum propter spem gratiae ejus est.

PL 9, 892A

このように、イエスは、手で施された割礼によって割礼を受けたこれらのユダヤ人の王ではなく〔底本は circumsicione。circumcisione と読む〕、使徒が「表に見える者がユダヤ人なのではなく、肉における割礼が割礼なのでもない。心の割礼こそ割礼であり、その誉れは人からではなく神から来る」と言って教えたとおりの者たちの王である。すなわち、行いによって人々の間で誇るこれらのユダヤ人の王ではなく、その誇りが、神の恩寵への希望のゆえに神のもとにある者たちの王なのである。

3

Vide enim Apostolum dicentem, quorum sit gloria apud Deum. Si enim, inquit, Abraham ex operibus justificatus est, apud homines habens gloriam (Rom. IV, 2) ; ad quid credit in eum qui justificare impium potest, et gratuitam misericordiam Dei sperat? habet gloriam, sed non apud Deum.

PL 9, 892A

使徒が、誰の誇りが神のもとにあるのかを語っているのを見よ。「もしアブラハムが行いによって義とされたのなら、人々の間では誇りを持つ」と彼は言う(ローマ4:2)。ならば、不敬虔な者を義とすることのできる方を信じ、神の無償の慈しみを望むのは、何のためか〔ローマ4:2 の引用がどこまで続くかは定かでない。この問いは著者自身の言葉と取った〕。「彼は誇りを持つ。しかし神のもとにおいてではない」。

Tractatus I, Caput III

第I篇 第III章PL 9, 892B
1

Judaeorum itaque rex Christus, quorum gloria non ex hominibus, sed ex Deo. Denique et hic psalmus significanter ait, VERS. 5 et 6: Dominus est portio haereditatis meae. Funes ceciderunt mihi in ipsis potentissimis, etenim haereditas mea perquam maxima est.

PL 9, 892B

それゆえ、キリストは、その誇りが人からではなく神から来る者たちの、ユダヤ人の王である。実に、この詩篇もまた意味深く言う。「主は我が嗣業の分である。縄は、最も力ある者たちのうちに我に落ちた。まことに、我が嗣業はこの上なく大きい」(詩篇15:5-6)。

2

Quae est ergo haereditas Domini, nisi haec de qua scriptum est: Posce, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Ps. II, 8) . Peccatores autem ex gentibus credunt in eum qui justificare impium potest.

PL 9, 892B

では、主の嗣業とは、次のように書かれているもの以外の何であろうか。「求めよ。私は汝に異邦人を汝の嗣業として与えよう」(詩篇2:8)。そして、異邦人の中の罪人たちは、不敬虔な者を義とすることのできる方を信じる。

3

Et si gloria eorum non ex hominibus, sed ex Deo est; et istorum Judaeorum rex Christus. Non enim hic Judaeus qui palam videtur, neque illa quae in aperto in carne fit circumcisio.

PL 9, 892B

もし彼らの誇りが人からではなく神から来るのなら、キリストはこれらのユダヤ人たちの王でもある。表に見える者がユダヤ人なのではなく、表に、肉においてなされる割礼が割礼なのでもないからである。

4

Sed quid ait? numquid ex illa circumcisione non plurimi crediderunt? verum est quia crediderunt, sed et ipsi ad exemplum gentium reducti, ut prius se confiterentur peccatores, et sic misericordiam mererentur, sicut Paulus ad Galatas scribens docet: Si tu, inquit, cum Judaeus sis, gentiliter vivis; quomodo gentes cogis judaizare (Gal. II, 14) ?

PL 9, 892C

しかし、彼は何と言っているか。あの割礼の者たちのうちから信じた者は、きわめて多かったのではないか。信じたのは確かである。だが、彼ら自身もまた異邦人の例に倣うべく引き戻され、まず自分たちを罪人であると告白し、そのようにして慈しみを受けるにふさわしくなったのである。ガラテヤ人に書き送ったパウロが教えるとおりである。「汝はユダヤ人でありながら異邦人のように生きているのなら、どうして異邦人にユダヤ人のようにふるまうことを強いるのか」(ガラテヤ2:14)。

5

Nos natura judaei, et non ex gentibus peccatores, scientes quod non justificatur omnis caro ex lege. Itaque volens lucrifieri in Christo inventus est peccator; quia Christus venit non justificatos vocare, sed peccatores.

PL 9, 892C

「我々は生まれながらのユダヤ人であって、異邦人出身の罪人ではなく、すべての肉が律法によっては義とされないことを知っている」。それゆえ、彼はキリストにおいて得られることを望んで、罪人であると見いだされたのである。キリストは、義とされた者たちを招くためではなく、罪人たちを招くために来たからである。

6

Itaque et qui ex circumcisione manu facta crediderunt, ad confessionem peccatricum gentium humiliati crediderunt, ut essent omnes haereditas Christi: non in his qui ex operibus suis justificabuntur, sed in his qui per gratuitam gratiam Dei justificantur.

PL 9, 892C

それゆえ、手で施された割礼から信じた者たちもまた、罪を犯した異邦人たちの告白にまで身を低くして信じたのであり、こうしてすべての者がキリストの嗣業となったのである。それは、自分の行いによって義とされる者たちにおいてではなく、神の無償の恩寵によって義とされる者たちにおいてである。

7

Et haec est tituli inscriptio, quod sit ipse rex Judaeorum. Itaque narrat hic psalmus quorum Judaeorum rex Christus esse videatur, et quam habeat rationem tituli inscriptione; qui non eorum Judaeorum qui palam viderentur, et quorum esset aperta in carne circumcisio, sed potius illorum Judaeorum qui in secreto Judaei, quibus circumcisio cordis, quorum gloria non ex hominibus, sed ex Deo est. Videamus denique psalmi textum, si ad haec quae diximus attinet.

PL 9, 892D

そして、彼自身がユダヤ人の王であるということ、これが表題の銘である。それゆえ、この詩篇は、キリストがどのユダヤ人たちの王と見えるのか、また表題の銘にどのような理由があるのかを語っている。すなわち、彼は、表に見えるユダヤ人たち、その割礼が肉において表に現れているような者たちの王ではなく、むしろ、隠れたところでユダヤ人である者、心の割礼を受け、その誇りが人からではなく神から来る者たちの王なのである。そこで、我々の述べたこれらのことに詩篇の本文が合致するかどうかを見てみよう。

Tractatus I, Caput IV

第I篇 第IV章PL 9, 892D
1

VERS. 1. Custodi me, inquit, Domine, quoniam in te speravi. Qui debitum petit, non sperat: nam si debetur mihi aliquid, jure id reposco. Quod si quis mihi ex voluntate tribuat, non ex oblatione; de hac consuetudine ejus, benevolentiam ejus sperabo.

PL 9, 892D

「主よ、私を守れ、私は汝に望みを置いたのだから」(詩篇15:1)と彼は言う。負債を求める者は望みを持たない。もし何かが私に負われているのなら、私は当然の権利としてそれを取り立てるからである。しかし、もし誰かが、義務によってではなく自らの意志によって〔底本は oblatione。obligatione と読む〕私に与えるのなら、その彼の常のあり方から、私は彼の好意を望むであろう。

2

Itaque hic qui non ex operibus justitiam magnificabat, sed gratuitam Dei gratiam introducebat, Custodi me, dixit, Domine, quia in te speravi. Dicam Domino, Deus meus es tu. Potestas enim Domini in eo est, ut faciat in servum quod vult, non quod necesse habet.

PL 9, 893A

それゆえ、行いによる義を大いなるものとせず、神の無償の恩寵を持ち込んだこの者は、「主よ、私を守れ、私は汝に望みを置いたのだから」と言った。「私は主に言おう、汝は我が神である」。主の権力は、僕に対して、必然として負っていることではなく、望むことを行うという点にあるからである。

3

Si autem operibus merces debetur; id mihi retribuet, quod necesse habuerit, non quod voluerit.

PL 9, 893A

しかし、もし報酬が行いに対して負われるのなら、主は、望んだことではなく、必然として負っていることを私に報いるであろう。

4

Si enim operatus fuero, velit nolit, debetur mihi merces, et evacuabitur per haec gratia Dei, sicut Apostolus ait: Nam qui operatur, merces illi accepta fit per debitum, non per gratiam; sed qui se non ex operibus suis, sed ex gratia Dei salvum fieri vult, sicut oportet nos omnes credere; hic sperans in Deum constituet sibi bonum quod voluerit Deus, non quod necesse habuerit, ac per hoc significanter ait, VERS. 2: Dixi Domino, Deus meus es tu.

PL 9, 893A

というのも、もし私が働いたなら、主が望もうと望むまいと、報酬は私に負われ、これによって神の恩寵は空しくされるであろう。使徒が言うとおりである。「働く者にとって、報酬は恩寵によってではなく、負債によって受け取られるものとなる」。しかし、自分が自分の行いによってではなく神の恩寵によって救われることを望む者は――我々すべてがそう信じるべきである――神に望みを置きつつ、神が望んだ善を自分のために定めるのであり、神が必然として負っていたものを定めるのではない。それゆえ、彼は意味深く言う。「私は主に言った、汝は我が神である」(詩篇15:2)。

5

Neque enim umquam Dominus gratias agit servo, si fecerit quod jusserit; sed per haec omnia exspectari volet benevolentiam suam et gratiam, sicut et Dominus docet dicens: Quis ex vobis habet servum arantem aut pascentem?

PL 9, 893B

実に、主は、僕が命じられたことを行ったからといって、僕に感謝することは決してない。むしろ、これらすべてを通して、自らの好意と恩寵が待ち望まれることを望むのである。主もまた教えて言うとおりである。「汝らのうち誰が、耕す僕、あるいは飼う僕を持っているか」。

6

Numquid cum venerit domum, dicit ei, transi et recumbe? sed dicit, transi et ministra mihi, et tunc manducabis. Numquid agit dominus illi gratias servo, quia sic fecerit? amen dico vobis quia non agit.

PL 9, 893B

「その僕が家に戻ってきたとき、『こちらへ来て席に着け』と言うだろうか。そうではなく、『こちらへ来て私に給仕せよ、そのあとで食べよ』と言うのではないか。主人は、その僕がそのようにしたからといって、彼に感謝するだろうか。アーメン、私は汝らに言う、感謝はしないのだ」。

7

Sic et vos cum omnia feceritis quae jussero vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod necesse habuimus, fecimus (Luc. XVII, 7). Igitur qui agnoscit se Deum habere, talem exhibere debet servitutis humilitatem. Sed haec confessio non est operum, sed fidei.

PL 9, 893B

「そのように汝らもまた、私が汝らに命じたことをすべて行ったときには言え。『我々は無益な僕である。我々は、必然として負っていたことを行ったにすぎない』」(ルカ17:7)。それゆえ、自分に神があると認める者は、そのような僕としての謙遜を示さなければならない。しかし、この告白は行いの告白ではなく、信仰の告白である。

8

Itaque novi Testamenti bene annuntiator ait: Dixi Domino meo, Deus meus es tu. Et quid post haec dicit?

PL 9, 893C

それゆえ、新しい契約のよき告知者は言う。「私は我が主に言った、汝は我が神である」。そして、これに続けて彼は何と言っているか。

Tractatus I, Caput V

第I篇 第V章PL 9, 893C
1

Quoniam bonorum meorum non indiges, VERS. 3. Sanctis qui sunt in terra. Quid tam consequens erat, quam quod ait, bona sua necessaria non esse sanctis terrae, neque ea bona Domini ad usum esse sanctorum terrae habitatorum?

PL 9, 893C

「汝は我が善きものを必要としない」、「地にある聖徒たちには」(詩篇15:3)。彼が、自分の善きものは地の聖徒たちには必要でなく、主のその善きものが地に住む聖徒たちの用のためのものでもないと言っていること以上に、前の句によく続くことがあろうか。

2

Quae autem sunt bona Christi, quae bona Novi Testamenti, nisi gratuita, nisi peccatorum remissio? Haec bona sanctis terrae necessaria non sunt. Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent (Marc. II, 17) .

PL 9, 893C

では、キリストの善きもの、新しい契約の善きものとは、無償のもの、すなわち罪の赦し以外の何であろうか。これらの善きものは、地の聖徒たちには必要でない。「医者を必要としないのは健やかな者であり、必要とするのは具合の悪い者である」(マルコ2:17)。

3

Et proprie illos qui se in operibus suis justificant, sanctos non coeli sed terrae appellavit; ex hominibus enim laus eorum, non ex Deo est: quales fuisse eos Dominus notat, justificantes se in conspectu hominum, qui reprehendentibus quod cum publicanis conviveret, Non veni, inquit, justos facere salvos, sed peccatores (Ibid.) .

PL 9, 893C

そして、とりわけ、自分の行いによって自らを義とする者たちを、彼は天の聖徒ではなく地の聖徒と呼んだ。彼らの誉れは人から来るのであって、神から来るのではないからである。主は、彼らがそのような者、すなわち人々の目の前で自らを義とする者であったと指摘している。彼が徴税人たちとともに食事をしていることを咎めた彼らに、彼は言った。「私が来たのは、義しい者たちを救うためではなく、罪人たちを救うためである」(マルコ2:17)。

4

Igitur gratia gratuita et remissio peccatorum justis necessaria non est; sed utique justis qui se justos putant; nam vere justus ex fide venit ( f. vivit) . Isti itaque sancti non indigent bonorum filii sui.

PL 9, 893D

それゆえ、無償の恩寵と罪の赦しは、義しい者たちには必要でない。それは当然、自らを義しいと思っている者たちにとってのことである。まことに義しい者は信仰から来る(おそらく「生きる」)のだから。それゆえ、これらの聖徒たちは、その子の善きものを必要としない。

5

Itaque infra ait: Non congregabo synagogas eorum de sanguine meo. Non est enim talibus redemptio per sanguinem meum necessaria, qui se justos esse arbitrantur.

PL 9, 893D

それゆえ、のちに彼は言う。「私は、彼らのシナゴーグを私の血から集めることはしない」。私の血による贖いは、自らを義しいと思っているそのような者たちには必要でないからである。

Tractatus I, Caput VI

第I篇 第VI章PL 9, 893D
1

Sed quare ait: Ipsi miras fecerunt voluntates tuas in se; VERS 4: multiplicatae sunt infirmitates eorum: post haec acceleraverunt? Tractat hunc locum Apostolus plenissime ad Romanos, quod lex introivit ut amplificaretur peccatum.

PL 9, 893D

しかし、なぜ彼は言うのか。「彼らは、汝の意志を、自らのうちに驚くべきものとした」、「彼らの弱さは増し加わった。そののち、彼らは急いだ」(詩篇15:4)と。使徒は、ローマ人に宛ててこの箇所を最も十分に論じている。すなわち、律法が入り込んだのは、罪が増し加わるためであった、と。

2

Ubi amplificatum est peccatum, ibi gratia abundavit (Rom. V, 20) . Postquam enim repudiantes gratiam Dei inventi sunt in operibus legis, infirmis mira facta est voluntas Dei, qua ad gratiam suam provocabat eos.

PL 9, 894A

「罪が増し加わったところでは、恩寵が満ちあふれた」(ローマ5:20)。実に、神の恩寵を退けて律法の行いの中に見いだされたのち、弱い者たちにとって神の意志は驚くべきものとなり、その意志によって神は彼らを自らの恩寵へと招いたのである。

3

Quicumque ergo vult salvus esse, oportet ut gratia Dei liberari velit. Itaque bene psalmus ait: Ipsi miras fecerunt voluntates tuas in se; multiplicatae sunt infirmitates eorum: post haec acceleraverunt.

PL 9, 894A

それゆえ、救われることを望む者は誰であれ、神の恩寵によって解き放たれることを望まねばならない。したがって、詩篇は正しく言う。「彼らは、汝の意志を、自らのうちに驚くべきものとした。彼らの弱さは増し加わった。そののち、彼らは急いだ」。

4

Cum enim multiplicatae sunt infirmitates eorum qui se in operibus justificari volebant, mirae factae sunt voluntates Dei quae ad fidem gratiae vocabant.

PL 9, 894A

実に、自らを行いによって義とされることを望んだ者たちの弱さが増し加わったとき、恩寵への信仰へと招く神の意志が、驚くべきものとなったのである。

5

Horum igitur synagogas, ait, non aggregabo de sanguine meo: id est, non redimam eos qui redemptionem meae gratiae non requirunt. Nec memorabor, inquit, nomina eorum per labia mea.

PL 9, 894A

「それゆえ、彼らのシナゴーグを、私は私の血から集めはしない」と彼は言う。すなわち、私の恩寵による贖いを求めない者たちを、私は贖わない、ということである。「また私は、彼らの名を私の唇によって思い起こしはしない」と彼は言う。

6

Qui enim in operibus suis vult salvus esse, hic beneficium meum non confitetur: et qui me confessus non fuerit coram hominibus, nec ego confitebor illum coram Patre meo qui est in coelis (Matth. X, 32) .

PL 9, 894B

というのも、自分の行いによって救われることを望む者は、私の恩恵を告白しないからである。「人々の前で私を告白しなかった者を、私もまた、天にいる私の父の前で告白しはしない」(マタイ10:32)。

7

Quod si hos tales non fuerat congregaturus, supererat ut ostenderet quos in haereditate accepturus esset. Itaque ordine subjungit:

PL 9, 894B

もし彼がそのような者たちを集めるつもりでなかったのなら、あとは、嗣業として誰を受け入れるつもりであったかを示すことが残っていた。そこで彼は、順を追って続ける。

Tractatus I, Caput VII

第I篇 第VII章PL 9, 894B
1

VERS. 5. Dominus portio haereditatis meae et calicis mei: tu es qui custodisti mihi haereditatem meam. Si enim eos qui ex operibus justificantur repudiabat, eos utique quos Deus per gratiam salvos faciebat, habere malebat.

PL 9, 894B

「主は我が嗣業と我が杯の分である。汝こそ、我が嗣業を我がために守った者である」(詩篇15:5)。というのも、もし彼が、行いによって義とされる者たちを退けていたのなら、当然、神が恩寵によって救っていた者たちを持つことのほうを望んでいたのである。

2

Itaque significanter ait: Dominus portio haereditatis meae. Cum enim Dominus gratia sua salvos fecerit illos, quos ille in haereditatem dedit; vere Dominus est portio haereditatis ejus.

PL 9, 894B

それゆえ、彼は意味深く言う。「主は我が嗣業の分である」。主が自らの恩寵によって救ったその者たちを、あの方が嗣業として与えたのであるから、まことに主は、その者の嗣業の分なのである。

3

Servavit autem obsequium filius, ut haereditatem suam non in sanguine suo quaesitam praedicaret; sed per Deum donatam sibi diceret a Deo, ut et calicis sui, id est passionis, Dominum portionem esse confiteatur.

PL 9, 894C

しかし、子は従順を守った。すなわち、自らの嗣業を、自らの血によって獲得されたものとして宣べるのではなく、神によって自分に与えられたものと言うため、また、自らの杯、すなわち受難の分も主であると告白するためである。

4

Etenim si passione Domini redemptae sunt gentes de peccato, ipsa tamen passio Domini voluntas Patris fuit, sicut testatur in evangelio dicens (ut homo loquitur quem suscepit): Pater, transeat calix iste a me: verumtamen, non quod ego volo, sed quod tu (Matth. XXVI, 39) .

PL 9, 894C

実に、異邦人が主の受難によって罪から贖われたとしても、その主の受難そのものが父の意志であった。福音書で、彼が――引き受けた人間として語りつつ――証言して言うとおりである。「父よ、この杯を私から過ぎ去らせよ。しかし、私が望むことではなく、汝が望むことを」(マタイ26:39)。

5

Igitur si voluntatem Domini consideres, ipse confessus est dicens: si fieri potest, transeat iste calix a me. Unde etiam redemptio gentium non in voluntate Filii, sed in voluntate Patris recipienda est. Non enim quod ego volo, inquit, sed quod tu.

PL 9, 894C

それゆえ、主の意志を考えるなら、彼自身が言って告白している。「もし可能なら、この杯を私から過ぎ去らせよ」。したがって、異邦人の贖いもまた、子の意志においてではなく、父の意志において受け取られるべきものである。「私が望むことではなく、汝が望むことを」と彼は言うのだから。

6

Igitur hanc ipsam gratiam qua per mortem ejus redemptae sunt gentes, non sibi Filius, sed Patri assignat. Itaque et haereditatis suae et calicis portionem Dominum esse asserit.

PL 9, 894D

それゆえ、その死によって異邦人が贖われたまさにこの恩寵を、子は自分にではなく父に帰する。だから彼は、自らの嗣業と杯の分が主であると主張するのである。

Tractatus I, Caput VIII

第I篇 第VIII章PL 9, 894D
1

VERS. 6. Funiculi, inquit, ceciderunt mihi in potentissimis: etenim haereditas mea maxima est mihi.

PL 9, 894D

「縄は、最も力ある者たちのうちに我に落ちた。まことに、我が嗣業は我にとって最大である」(詩篇15:6)と彼は言う。

2

Fuit enim consuetudo vetus, ut et fines possessionum in funiculo mensurarentur: ideoque hic cum de haereditatis suae portione loqueretur, funiculi, inquit, ceciderunt mihi in ipsis potentissimis.

PL 9, 894D

実に、所有地の境界もまた縄で測られるのは古い慣習であった。それゆえ、彼は、自らの嗣業の分について語りつつ、「縄は、まさに最も力ある者たちのうちに我に落ちた」と言うのである。

3

Accipimus autem rei hujus testimonium ex cantico Moysi, ubi scriptum est: Cum dispersit Deus filios Adae, et statuit fines gentium secundum numerum angelorum Dei, et facta est portio Domini populus ejus, Jacob funiculus haereditatis ejus (Deut. XXXII, 8) .

PL 9, 894D

この事柄の証言を、我々はモーセの歌から得る。そこにはこう書かれている。「神がアダムの子らを散らしたとき、神の天使たちの数に従って異邦人の境を定めた。そして、その民が主の分となり、ヤコブがその嗣業の縄となった」(申命記32:8)。

4

Et merito hic qui portionem haereditatis suae Deum esse dixerat, funiculos possessionis suae in ipsis potentissimis cecidisse dicebat. Quid enim nisi potentissimi sunt, quos Dominus justificat, quos Dominus honorificat? Quis accusabit electos Dei?

PL 9, 895A

そして、当然にも、神が自らの嗣業の分であると言ったこの者は、自らの所有の縄が、まさに最も力ある者たちのうちに落ちたと言ったのである。主が義とし、主が栄誉を与える者たちこそ、最も力ある者たち以外の何であろうか。「誰が神の選ばれた者たちを告発するだろうか」。

5

Deus qui justificat? quis damnavit (Rom. VII, 33) ? Igitur qui in talibus haereditatem suam futuram esse dicebat, merito ait: Funiculi ceciderunt mihi in ipsis potentissimis.

PL 9, 895A

「義とする方は神であるのに、誰が断罪するのか」(ローマ7:33)〔底本の引照は Rom. VII, 33。引用はローマ8:33に当たる〕。それゆえ、自らの嗣業がそのような者たちのうちにあるだろうと言った者は、当然にも言う。「縄は、まさに最も力ある者たちのうちに我に落ちた」。

6

Quod autem ceciderunt, ait; nemo sic accipiat, quasi deteriorem factam haereditatem suam dicat, quia omne quod cadit deterius fiat; sed usus est proprio verbo et necessario.

PL 9, 895A

彼が「落ちた」と言っていることを、落ちるものはみな悪くなるからといって、あたかも自分の嗣業が悪くなったと言っているかのように受け取ってはならない。彼は、固有の、必要な言葉を用いたのである。

7

Ubi enim quis non propter meritum eligitur, ibi quasi quaedam sors cadit gratiae; sicut in assumptione apostoli qui subrogatus est in locum Judae, scriptum est, quia sors cecidit super Matthiam (Act. I, 26) .

PL 9, 895A

というのも、誰かが功績のゆえにではなく選ばれるところには、いわば恩寵のある籤が落ちるからである。ちょうど、ユダの代わりに補充された使徒の選任について、「籤はマティアの上に落ちた」と書かれているとおりである(使徒言行録1:26)。

8

Itaque quia non nisi ex gratia Domini talis sibi haereditas sorte contigerit, significanter ait: Funiculi ceciderunt mihi in ipsis potentissimis: etenim haereditas mea maxima mihi est. Hic novus Adam loquitur

PL 9, 895B

それゆえ、そのような嗣業は、主の恩寵によらなければ籤によって彼に当たることはなかったので、彼は意味深く言う。「縄は、まさに最も力ある者たちのうちに我に落ちた。まことに、我が嗣業は我にとって最大である」。ここで語っているのは、新しいアダムである。

Tractatus I, Caput IX

第I篇 第IX章PL 9, 895B
1

VERS. 7. Benedicam Dominum qui intelligere me fecit: nihil enim scit Filius, nisi quae vidit et audivit a Patre. Itaque benedicit eum, qui intelligere se fecit. Et vere hic intellectus non ex homine, sed ex Deo est.

PL 9, 895B

「我は、我に悟らせた主をほめたたえよう」(詩篇15:7)。子は、父から見聞きしたことのほかは何も知らないからである。それゆえ、彼は自分に悟らせた者をほめたたえる。そして、まことにこの悟りは、人からではなく神から来る。

2

Nam quis hominum duabus positis haereditatibus, quarum altera sit in operibus magnifica et dives, altera pauper et egens; eligat eam quae aliena egeat misericordia?

PL 9, 895B

実に、二つの嗣業が置かれ、一方は行いにおいて壮麗で富んでおり、他方は貧しく乏しくて他者の慈しみを必要とするとして、人のうちの誰が、後者を選ぶだろうか。

3

Verum Filius edoctus a Patre, mavult in his haereditatem qui in Deum sperent, quam qui in operibus suis justificantur. Ita pulchre ait: Benedicam Dominum qui intelligere fecit me: adhuc autem et sicut in nocte erudierunt me renes mei.

PL 9, 895B

しかし、子は父に教えられて、自らの行いによって義とされる者たちにおいてよりも、神に望みを置く者たちにおいて嗣業を持つことを望む。それゆえ、彼は見事に言う。「我は、我に悟らせた主をほめたたえよう。さらにまた、夜のうちのように、我が腎は我を教えた」。

4

Quid eum erudierunt renes sui? scilicet, ait, intelligere eum fecerunt, melius esse sperare in Domino, quam in suo opere justificari. Nam et ipsum Dominum nonne renes sui quasi in nocte erudierunt sperare in Deum? Nam et contristata est anima ejus usque ad mortem.

PL 9, 895C

彼の腎は彼に何を教えたのか。すなわち、と彼は言う、主に望みを置くほうが、自らの業によって義とされるより優れていると、彼に悟らせたのである。実際、主その人をも、彼の腎は、いわば夜のうちに、神に望みを置くように教えたのではなかったか。まことに、その魂は死ぬほどに悲しんだのである。

5

Didicit sperare in Deum, et hoc est quod ait in hunc se intellectum eruditum esse a renibus quasi in nocte. Et sequentia enim ostendunt de passione eum sua dicere, cum subjungit:

PL 9, 895C

彼は神に望みを置くことを学んだのであり、これが、彼がいわば夜のうちに腎によってこの悟りへと教えられたと言うことである。そして、続く句もまた、彼が自らの受難について語っていることを示している。彼は次のように続ける。

Tractatus I, Caput X

第I篇 第X章PL 9, 895C
1

VERS. 8-10. Providebam Dominum in conspectu meo semper, quia a dextris est mihi ut non commovear.

PL 9, 895C

「我は主を常に我が目の前に見ていた。主は我が右にいる。それは我が動かされないためである」(詩篇15:8-10)。

2

Propter hoc jucundatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea habitabit in spe: quia non derelinques animam meam in infernum, neque dabis sanctum tuum videre corruptionem.

PL 9, 895D

「このゆえに、我が心は喜び、我が舌は歓呼した。さらにまた、我が肉も希望のうちに住まうであろう。汝は我が魂を冥界に捨て置かず、汝の聖なる者に朽ち果てるのを見させることもないからである」。

3

Et textus quidem hic et ordo manifestus est: sed quod renes nominavit, et quasi in nocte, ait, erudierunt me; ne obscuriora videantur, interrogemus. Deus scrutator dicitur renum et cordis, in quibus quasi duobus locis hominis secreta teneantur.

PL 9, 895D

この本文とその順序は明らかである。だが、彼が腎に言及し、「いわば夜のうちに、それらは我を教えた」と言っているので、それが分かりにくいと見えないように、問うてみよう。神は腎と心を探る方と言われるが、それらは、人の秘められたものが、いわば二つの場所に保たれているところである。

4

Sed in corde quidem secretum animae, in renibus vero secretum carnis est; quas subinde inter se diversitates interioris et exterioris hominis etiam Apostolus docet cum ait: Consentio legi secundum interiorem hominem; sed video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae (Rom. VII, 12) .

PL 9, 895D

しかし、心には魂の秘められたものがあり、腎には肉の秘められたものがある。これらの間の、内なる人と外なる人との相違を、使徒もしばしば教えている。「私は、内なる人に従って律法に同意する。しかし私は、我が肢体のうちに別の律法があり、我が精神の律法に逆らっているのを見る」(ローマ7:12)〔底本の引照は Rom. VII, 12。引用はローマ7:22-23に当たる〕。

5

Et alio loco: Igitur ego ipse quidem mente servio legi Dei; carne autem legi peccati (Ibid. 25) .

PL 9, 896A

また別の箇所では、こう言う。「それゆえ、私自身は、精神では神の律法に仕えるが、肉では罪の律法に仕える」(ローマ7:25)。

6

Talem ergo ipse quamdam et Dominus noster Jesus sentire se refert dissensionem, ubi ait: Spiritus promptus, caro autem infirma: secundum interiorem enim hominem consentiebat legi Patris, ut pateretur; secundum exteriorem autem, ut ipse testatur, in carne trepidabat.

PL 9, 896A

我々の主イエスもまた、自らそのような不一致をある仕方で感じていると述べている。「霊は意欲に満ちているが、肉は弱い」と言うときである。すなわち、内なる人に従っては、苦しみを受けるべく父の律法に同意していたが、外なる人に従っては、彼自身が証言するとおり、肉において恐れおののいていたのである。

7

Itaque quia renes secreta continent carnis quae infirmabatur in tempore passionis, eruditum se renibus suis ait, ut intelligeret ipse, licet esset Filius, sperare in Deum. Quod similiter de eo et epistola quae scribitur ad Hebraeos, sentit.

PL 9, 896A

それゆえ、腎は、受難の時に弱くなっていた肉の秘められたものを含んでいるので、彼は、自分が子であっても神に望みを置くことを自ら悟るように、自分の腎によって教えられたと言う。同じことを、ヘブライ人に宛てて書かれた書簡も、彼について語っている。

8

Quamquam enim, ait, esset Filius Dei, didicit ex his quae passus est obaudientiam: et perfectus factus est omnibus obaudientibus causa salutis aeternae (Heb. V, 8) . Sic enim renes erudierunt eum, ut provideret Deum a dextris suis semper ut non moveatur.

PL 9, 896A

「彼は神の子であったにもかかわらず、自らが受けた苦しみから従順を学び、完全な者とされて、自分に従うすべての者にとって永遠の救いの原因となった」(ヘブライ5:8)とその書簡は言う。実にこのように、腎は彼を教え、彼が神を常に自分の右に見て、動かされないようにしたのである。

9

Scilicet de voluntate, spiritus promptus est, sed caro infirma. Et proprie sic eruditum se esse dixit renibus suis quasi in nocte; non dixit in noctem, sed quasi in nocte.

PL 9, 896B

すなわち、意志に関して言えば、霊は意欲に満ちているが、肉は弱い。そして、とりわけ、彼は、自分の腎によってこのように、いわば夜のうちに教えられたと言った。「夜へと」とは言わず、「いわば夜のうちに」と言ったのである。

10

Non enim penitus contenebrati sunt sensus ejus de timore mortis, qui dicebat: Verum non quod ego volo, sed quod tu (Matth. XXXVI, 39) . Sed tamen non erat sine quadam perturbatione, qui infirmitatem et tristitiam fatebatur.

PL 9, 896B

実に、死への恐れによって、彼の感覚がすっかり暗くなったのではない。彼は「しかし、私が望むことではなく、汝が望むことを」(マタイ36:39)〔底本の引照は Matth. XXXVI, 39。XXVI(26章)の誤りであろう〕と言っていたのだから。しかし、それでも、自らの弱さと悲しみを告白していた者が、何らかの動揺を免れていたのでもない。

11

Nam si alibi David ait: Metus mortis cecidit super me, timor et tremor occupaverunt me, et operuit me tenebra (Psal. LIV, 6) ; recte haec tenebra ex timore mortis veniens, quam minima fuisse in Filio Dei convenit, non nox, sed quasi nox appellatur.

PL 9, 896B

というのも、別の箇所でダビデが「死の恐れが我が上に落ち、恐れとおののきが我を捕らえ、闇が我を覆った」(詩篇54:6)と言うのなら、死の恐れから来るこの闇は、神の子においてはごく小さなものであったのが相応しいので、正しくも「夜」ではなく「いわば夜」と呼ばれるのである。

12

Itaque significanter dicitur: Adhuc autem quasi in nocte erudierunt me renes mei. Quid autem erudierunt? Scilicet quod sequitur infra, ut provideret Deum in conspectu suo semper, quia a dextris ejus est ut non commoveatur.

PL 9, 896C

それゆえ、意味深く言われている。「さらにまた、いわば夜のうちに、我が腎は我を教えた」。では、何を教えたのか。すなわち、続く句にあるように、彼が神を常に自分の目の前に見て、神が自分の右にいるので動かされないようにする、ということである。

Tractatus I, Caput XI

第I篇 第XI章PL 9, 896C
1

Pro hoc, ait, jucundatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; adhuc autem et caro mea habitabit in spe: quoniam non derelinques animam meam in inferno, neque dabis sanctum tuum videre corruptionem.

PL 9, 896C

「これのゆえに、我が心は喜び、我が舌は歓呼した。さらにまた、我が肉も希望のうちに住まうであろう。汝は我が魂を冥界に捨て置かず、汝の聖なる者に朽ち果てるのを見させることもないからである」と彼は言う。

2

Notas fecisti mihi vias vitae: implebis me laetitia cum vulto tuo: delectationes in dextera tua. Ergo et jucunditates in dextera Dei, quibus cunctis repletus est Filius. In dextris enim habebat Deum.

PL 9, 896C

「汝は我に命の道を知らせた。汝は、汝の顔〔底本は vulto。vultu と読む〕とともに我を喜びで満たす。悦楽は汝の右にある」。それゆえ、喜びもまた神の右にあり、子はそのすべてによって満たされた。実に彼は、神を自分の右に持っていたのである。

3

Providebam Dominum, inquit, in conspectu meo semper; quia a dextris meis est. Ascendens autem in coelum, ipse in dextris Patris factus est. In dextris quae sit istius dextrae sinistra, interrogemus.

PL 9, 896C

「我は主を常に我が目の前に見ていた。主は我が右にいるからである」と彼は言う。そして、天に昇ってからは、彼自身が父の右にいる者となった。右にいることについて、この右の左が何であるかを問うてみよう。

4

Novit ergo quodam loco Apostolus, arma justitiae dextra et sinistra, gloriam quidem et ignobilitatem. Dextra formam justitiae puto; ignobilitatem autem et infamiam sinistra. Attamen utraque justitiae arma sunt.

PL 9, 896D

それゆえ、使徒はある箇所で、義の武器には右のものと左のものがあることを知っている。すなわち栄光と不名誉である。右のものは義の形であり、不名誉と悪評は左のものであると、私は考える。けれども、どちらも義の武器である。

5

Sed ut perveniamus ad dextra arma justitiae, in sinistris prius militandum est. Suscipienda est vero in hoc mundo ignobilitas, infamia, infirmitas, stultitia et caetera his similia; ut perveniamus ad nobilitatem, ad gloriam, ad virtutem, ad sapientiam: quae omnia accipiemus, cum pervenerimus illic ubi Christus est in parte dextra Dei sedens.

PL 9, 896D

しかし、義の右の武器に至るためには、まず左の武器で戦わねばならない。この世界においては、不名誉、悪評、弱さ、愚かさ、およびこれらに類するものを引き受けねばならないのであり、それは、高貴、栄光、力、知恵に至るためである。これらすべてを、我々は、キリストが神の右の側に座しているところに至ったときに受けるであろう。

6

Seminamur autem in ignobilitate, ut resurgamus in gloriam; seminamur in mortalitate ut resurgamus in aeternitatem.

PL 9, 896D

我々は、栄光へとよみがえるために不名誉のうちに蒔かれ、永遠へとよみがえるために死すべき状態のうちに蒔かれる。

7

Itaque Dominus noster passus in tempore passionis flagellorum ludibria atque sputaminum, cum accusaretur quasi blasphemus, cum intra latrones deputaretur, positus in tanta ignobilitate et infamia, quid nisi in sinistris armis justitiae militabat?

PL 9, 897A

それゆえ、我々の主は、受難の時に、鞭打ちと唾による嘲りを受け、冒瀆者であるかのように告発され、盗賊たちの間に数えられ、これほどの不名誉と悪評のうちに置かれたとき、義の左の武器で戦っていたのでなければ、何であったか。

8

Itaque tunc in sinistra Dei positus, providebat eum a dextris suis, ut non commoveretur. At vero posteaquam resurrexit et ascendit in coelum, perveniens ad dexteram, ad palmam justitiae, ad gloriam, ad nobilitatem, impletur laetitia cum vultu Dei, et habet delectationes in dextris ejus.

PL 9, 897A

それゆえ、そのとき神の左に置かれて、彼は神を自分の右に見て、動かされないようにしていた。しかし、よみがえって天に昇ったのちには、右に、義の勝利の栄誉に、栄光に、高貴に至り、神の顔とともに喜びで満たされ、その右に悦楽を持つ。

9

A quibus nos spe cohortatur Apostolus dicens: Quia non sunt condignae praesentis temporis passiones ad illa ventura bona, quae adaperientur in nobis (Rom. VIII, 18) . Propter quod et nos libentius in infirmitatibus nostris gloriemur, ut protegat nos virtus Dei.

PL 9, 897A

これらへの希望によって、使徒は我々を励まして言う。「現在の時の苦しみは、我々のうちに開かれるであろう将来の善きものと比べれば、取るに足りない」(ローマ8:18)。それゆえ、神の力が我々を守るように、我々もまた、むしろ喜んで我々の弱さのうちに誇ろう。

10

Et nunc quidem sit nobis ipsis Pater in dextris ut non moveamur, translaturus nos postmodum in dextris suis, in divitias Domini nostri Jesu Christi: cui est gloria. Amen.

PL 9, 897B

そして今は、我々が動かされないように、父が我々の右にいるがよい。父はのちに、我々をその右へ、我々の主イエス・キリストの富へと移すであろう。この方に栄光がある。アーメン。

Tractatus II, Caput I

第II篇 第I章PL 9, 897B
1

Psalmus David intellectus notat quam continet prophetiam. Apostolus docuit, quia Novum Testamentum annuntiaret per vocationem gentium.

PL 9, 897B

表題の「ダビデの詩篇、悟り」は、この詩篇が含んでいる預言を示している。使徒は、それが異邦人の召命を通して新しい契約を告げ知らせるのだと教えた。

2

In quo justificanda erat fides sine operibus, et in quo futura promittebatur remissio iniquitatum et oblivio peccatorum per gratuitam gratiam Dei: et ad hoc manifesta est ratio.

PL 9, 897B

その契約においては、信仰が行いなしに義とされるはずであり、その契約においては、不義の赦しと罪の忘却が、神の無償の恩寵によって将来のものとして約束されていた。そしてこの点について、その理由は明らかである。

3

Sed operae pretium est persequi omnem psalmi textum, in quo affectus psallentis deprehendantur. Quis viderit secundum carnem, tentationes introeuntes ad fidem? Vidit enim beatos quidem esse, quorum justitia ex operibus non computaretur.

PL 9, 897B

しかし、詩篇の本文全体を追うだけの価値がある。そこには、詩篇を歌う者の心の動きが捉えられるからである。肉に従って、信仰へと入り来る試練を、誰が見ただろうか。実に彼は、その義が行いによっては数えられない者たちこそ、幸いなのだと見たのである。

4

Lex enim intravit ut amplificarentur peccata: et lex iram fabricat: et ubi lex non est, nec transgressio. Quamobrem non immerito beatus vocabitur, qui non fuerit sub lege, sed fuerit potius sub gratia.

PL 9, 897C

実に、律法が入り込んだのは罪が増し加わるためであり、律法は怒りを作り出し、律法のないところには違反もない。それゆえ、律法の下にではなく、むしろ恩寵の下にある者が幸いと呼ばれるのは、もっともである。

Tractatus II, Caput II

第II篇 第II章PL 9, 897C
1

Verum fides haec qualis requiratur, notavit psalmista dicendo, VERS. 2: Neque inventus fuerit in ore ejus dolus.

PL 9, 897C

しかし、どのような信仰が求められているかを、詩篇作者は次のように言って示した。「その口に偽りが見いだされることもない」(詩篇31:2)。

2

Credo utique talem virum quaerat, qualem venientem ad se Nathanaelem Dominus laudavit; quales non erant in Israel, quos ita Deus increpaverat per prophetas: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX, 13) .

PL 9, 897C

私は当然、彼が、自分のもとに来たナタナエルを主が称賛したような人を求めているのだと思う。そのような者たちはイスラエルにはいなかったのであり、神は預言者たちを通して、彼らを次のように叱責していた。「この民は唇で私を敬うが、その心は私から遠く離れている」(イザヤ29:13)。

3

Nec dubium est quin hoc sit dolus, aliud in labiis, aliud in corde habere. Itaque bene David in alio psalmo: Credidi, inquit, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 10) .

PL 9, 897C

唇に一つのことを、心に別のことを持つこと、これが偽りであることは疑いない。それゆえ、ダビデは別の詩篇で「私は信じた、それゆえ私は語った」(詩篇115:10)と、正しく言っている。

4

Et Apostolus enarrat: quia corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) . Ita si in corde credat quod labia confitentur, non invenietur in ore ejus dolus.

PL 9, 897C

そして使徒は説明している。「心で信じて義へと至り、口で告白して救いへと至る」(ローマ10:10)。このように、唇が告白することを心で信じるなら、その口に偽りは見いだされない。

5

At si labiis quis honoret Deum, cor autem ejus longe inveniatur ab eo; dolus in ore ejus est, quo proprie in eo tempore notamur, in quo doctrinas hominum et consilia nostra sequimur, mandata Dei repudiantes.

PL 9, 897C

しかし、もし誰かが唇では神を敬いながら、その心が神から遠く離れていると見いだされるなら、その者の口には偽りがある。我々は、人間の教えや自分たちの計らいに従い、神の戒めを退けているまさにその時に、この偽りによって名指されるのである。

6

Sic enim scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est (Isa. XXIX, 13) . Colunt me, mandata et doctrinas hominum sequentes (Matth. XV, 7) .

PL 9, 897C

実に、こう書かれている。「この民は唇で私を敬うが、その心は遠く離れている」(イザヤ29:13)。「彼らは私を拝むが、人間の戒めと教えに従っている」(マタイ15:7)。

7

Sic et Dominus in Evangelio legis doctores hypocritas vocat, praetereuntes voluntatem Dei, et consilia sua statuentes. Omnis autem hypocrita simulator est et dolosus est. Et profecto manifestus dolus est, fidem Deo promittere, et humanis consiliis credere.

PL 9, 897C

同様に、主も福音書で、律法の教師たちを偽善者と呼び、彼らが神の意志を素通りして自分たちの計らいを立てていると言う。そして偽善者はみな、装う者であり、偽りの者である。確かに、神に信仰を約束しながら、人間の計らいを信じることは、明白な偽りである。

8

Hujusmodi autem viri nec remittere iniquitates, nec operire peccata possunt; quia salutem suam magis ponunt in consiliis hominum, quam in auxilio Dei.

PL 9, 898A

このような人々は、不義を赦すことも、罪を覆うこともできない。彼らは、自らの救いを神の助けよりも人間の計らいに置いているからである。

9

Denique quasi suam statim tentationem in vacillatione fidei notat propheta; et quasi semetipsum castigans, quid alii vitare debeant, commonet dicens: cum gravis super se manus Dei fuisset, hoc est perseverans in tentationibus multis, clamasse quidem ad Deum, sed in clamore non perseverasse: verum postremo tacuisse, et ex taciturnitate continuo inveterasse ossa sua.

PL 9, 898A

実に、預言者は、いわば自分自身の試練を、信仰の動揺のうちにただちに記している。そして、いわば自分自身を懲らしているかのように、他の者が何を避けるべきかを、次のように言って諭している。神の手が自分の上に重くなったとき、すなわちその手が多くの試練のうちに続いたとき、確かに神に叫びはしたが、叫びのうちに耐え抜くことはしなかった。最後には黙し、その沈黙のゆえに、たちまち自分の骨が古びた、と。

Tractatus II, Caput III

第II篇 第III章PL 9, 898B
1

Ossa autem spiritaliter quid aestimemus, frequenter notavimus: quia sicut corporis sui stabilimentum et fortitudo sunt ossa, ita et mentis nostrae stabilimentum et fortitudo patientia est; ita hic qui gravata super se manu Dei perseverare non potuit ad Deum, sed defecit et tacuit; inveterasse merito dicit ossa sua: id est consenuisse patientiam suam.

PL 9, 898B

骨を霊的に何と解すべきかは、我々がしばしば指摘してきた。すなわち、骨が自らの体の支えと強さであるように、我々の精神の支えと強さは忍耐である。それゆえ、神の手が自分の上に重くなったとき、神のもとで耐え続けることができず、力尽きて黙したこの者が、自分の骨が古びたと言うのも当然である。すなわち、自分の忍耐が老いたということである。

2

Omne autem senium affert infirmitatem. Itaque et manifestum est infirmatam esse patientiam ejus.

PL 9, 898B

老いは、すべて弱さをもたらす。それゆえ、彼の忍耐が弱まったことも明らかである。

3

Et proprie posuit inveterasse, id est ad veterem impatientiam redisse: novus enim homo et nativitas nova habet perseverantem patientiam; inde Apostolus ait: Vexatio patientiam pariet, patientia probationem, probatio spem; spes autem non conturbat, quia charitas Dei diffusa est in corda nostra (Rom. V, 3) .

PL 9, 898B

そして、彼が「古びた」と言ったのは、特に、古い無忍耐へと戻ったということを言うのである。新しい人と新しい誕生は、耐え続ける忍耐を持つからである。それゆえ、使徒は言う。「苦難は忍耐を生み、忍耐は試練を経た確かさを生み、その確かさは希望を生む。希望は動揺させない。神の愛が、我々の心に注がれているからである」(ローマ5:3)。

4

Igitur quia in novo homine charitas Dei diffusa est in corde per Spiritum sanctum qui clamat: Abba Pater; merito perseverans est patientia ejus, ut possit dicere: Quis me dividet a charitate Dei? Vexatio, angustia, an nuditas, an fames, an gladius (Rom. VIII, 35) ?

PL 9, 898B

それゆえ、新しい人においては、「アッバ、父よ」と叫ぶ聖なる霊によって、神の愛が心に注がれているので、その忍耐は耐え続けるものであり、こう言うことができるのは当然である。「誰が私を神の愛から引き離すだろうか。苦難か、苦悩か、裸か、飢えか、剣か」(ローマ8:35)。

5

At qui defecit clamando et sperando in Deum, benedicit quia inveteraverunt ossa sua; quod est, ad veterem impatientiam reversa sunt, deficiente novae nativitatis charitate, quae numquam de Patre desperat.

PL 9, 898C

しかし、神に叫び、神に望みを置くことに力尽きた者は、自分の骨が古びたと言うのは正しい〔底本は benedicit。bene dicit と読む〕。それは、古い無忍耐へと戻ったということ、すなわち、決して父に絶望することのない、新しい誕生の愛が衰えたということである。

Tractatus II, Caput IV

第II篇 第IV章PL 9, 898C
1

Quid ergo docet? Quoniam haec nobis fida repromissio est: quoniam si iniquitas aut operatio peccati, etiamsi gravis facta fuerit manus Domini super nos, et oneraverit nos tentationibus multis, non deficere debet clamor noster ad Deum. Quid si tacuerimus?

PL 9, 898C

では、彼は何を教えているのか。これが我々にとって確かな約束だということである。すなわち、不義、あるいは罪の行いがあり〔si iniquitas aut operatio peccati は動詞を欠き、構文が崩れている。補わずに訳した〕、たとえ主の手が我々の上に重くなり、多くの試練によって我々に重荷を負わせたとしても、神への我々の叫びは絶えてはならない。もし我々が黙ってしまったなら、どうなるか。

2

Quod revertamur ad veteres cogitationes, remedium in nostris consiliis requirentes, adhibentes curas et sollicitudines, et per sapientiam nostram relinquentes spem quae est ex Deo, quae est firmior omnibus cogitationibus nostris.

PL 9, 898C

そのときには、我々は古い思いへと戻り、我々自身の計らいのうちに救いの手立てを求め、心労と気遣いを用い、我々の知恵によって、神から来る希望――それは我々のあらゆる思いよりも確かである――を捨てることになるのである。

3

Et hanc quasi in tentatione notans propheta, psallit, VERS. 3 et 4: Quoniam tacui, inveteraverunt omnia ossa mea; cum clamassem tota die ac nocte; gravata est in me manus tua. Et quid novissime ait? Conversus sum in miseriam, dum infixa est mihi spina.

PL 9, 898D

預言者は、これをいわば試練のさなかにあって書き留めつつ、歌う。「我が黙したので、我が骨はことごとく古びた。我が終日、また夜も叫んでいたのに。汝の手は我が上に重くなった」(詩篇31:3-4)。そして、最後に何と言うか。「棘が我に突き刺さる間、我は悲惨のうちに転じた」。

4

Ideo aperte significat, ex hoc vitio quod in tentationibus supervenientibus clamare ad Deum et sperare desiisset, succedente silentio et taciturnitate, suscepisse se in cogitationibus curas et sollicitudines vitae suae, ac per hoc conversum se esse in miseriam, relicta scilicet spe adjutorii Dei: atque significanter ait, infixam sibi esse spinam.

PL 9, 898D

それゆえ、彼は明らかに示している。降りかかる試練のうちで神に叫ぶことと希望を置くことをやめたというこの過ちのゆえに、沈黙と黙止が続き、自分は自らの思いのうちに生活の心労と気遣いを引き受け、まさにそれによって、すなわち神の助けへの希望を捨てたことによって、悲惨のうちに転じたのだ、ということを。そして、彼は意味深く、自分に棘が刺さっていると言う。

5

Spinas enim in Evangelio Dominus docet curas et sollicitudines victus esse, quibus suffocatur verbum: aut quam hic propheta spinam, id est curam et sollicitudinem vitae, infixam esse sibi dicit, ex eo ex quo tacuerit et desierit clamare ad Deum, per quod conversum se esse in miseriam confitetur.

PL 9, 899A

実に、主は福音書で、棘とは生計の心労と気遣いであり、それによって言葉が窒息させられると教えている。あるいはむしろ、この預言者が、自分に刺さっていると言う棘、すなわち生活の心労と気遣いこそがそれであり、それは、彼が黙して神に叫ぶことをやめた時から刺さったものであって、それによって自分は悲惨のうちに転じたと、彼は告白する。

6

Et quoniam hae curae et sollicitudines saeculares frequenter in animos nostros, etiam cum non attenduntur, irrepunt; Peccatum, inquit, meum cognitum mihi fac.

PL 9, 899A

そして、これらの世の心労と気遣いは、我々が注意を向けていないときにさえ、しばしば我々の心に忍び込むので、彼は言う。「我が罪を、我に知らせよ」。

Tractatus II, Caput V

第II篇 第V章PL 9, 899A
1

Et separavit, distinguens iniquitatem a peccato; quia iniquitas ignota esse minime potest. Cujus verbi magis aptior est significantia in graeco.

PL 9, 899A

そして彼は、不義を罪から区別して、分けた。不義が知られずにいることは、決してありえないからである。この語の意味は、ギリシア語のほうがいっそうふさわしい。

2

Ansdayan enim vocant, per quod significatur tempus quo sine lege vixerit mundus, cum adhuc in gentili vita Deum nesciret. Omnes autem conversi ad Dominum confiteantur necesse est, damnabilem fuisse prioris temporis vitam.

PL 9, 899A

実に、彼らはそれを「アノミアン」〔底本は Ansdayan。anomian と読む〕と呼ぶが、それによって、世界が律法なしに生きていた時、まだ異邦人の生活のうちで神を知らなかった時が意味される。そして、主に立ち帰ったすべての者は、以前の時の生活が断罪されるべきものであったと告白せざるをえない。

3

At vero quia peccati nomen in hoc definimus, in quo quis intrat in curas et sollicitudines et cogitationes victus, quae quammultae et variae sunt, quarumque imagines invitis etiam bonis quam frequenter occurrunt; quis possit in sua observantia deprehendere?

PL 9, 899B

しかし、我々は罪の名を、人が生計の心労、気遣い、思いへと入り込むことのうちに定めるのであるが、それらはきわめて多く、さまざまであり、その像は、善き者たちの意に反してさえ、どれほど頻繁に現れることか。誰が、自らの注意のうちにそれを捉えることができようか。

4

Itaque super hoc bene auxilium de Deo requirit propheta dicendo, VERS. 5: Peccatum meum cognitum mihi fac, Domine. Et in hoc peccati nomen a principio mundi et teneri, si ipsam protoplasti transgressionem discriminemus, manifesto invenimus.

PL 9, 899B

それゆえ、この点について、預言者は神からの助けを求めて言う。「我が罪を、我に知らせよ、主よ」(詩篇31:5)。そして、もし最初に造られた人の違反そのものを見分けるなら、この点に、罪の名が世界の初めから当てはまっていることを〔底本は et teneri。構文が崩れているらしく、「当てはまる」と解した〕、我々ははっきりと見いだす。

5

Sed de hoc longum erit persequi; aeque tamen sensus discriminantes inter peccatum et iniquitatem persequentibus quoque manifestantur. De peccato enim petit, ut cognitum sibi fiat; ut vero iniquitatem non celaverit sibi inquit.

PL 9, 899B

しかし、これについて論じ尽くすことは長くなる。それでも、罪と不義を区別する意味は、論じ進める者たちにも同じように明らかになる。実に、罪については、それが自分に知られるようにと求め、不義については、自分に隠さなかったと言うのである。

6

Illud enim, quia sine scientia hominis non erat, supererat in eo medicina humilitatis ut annuntiaret illud, et confiteretur Domino.

PL 9, 899C

実に、後者は人の知らないものではなかったので、それを告げ、主に告白するという謙遜の治療が、彼のうちに残されていた。

7

At vero peccatum, cujus varietas etiam ignoranti poterat obrepere, cujus multitudo fallere poterat et latere, ut cognitum sibi fieret deprecatus est.

PL 9, 899C

しかし、罪は、その多様さのゆえに、知らずにいる者にも忍び寄ることができ、その多さが欺き、隠れることができた。それゆえ、彼は、それが自分に知られるようにと祈り求めたのである。

8

Perseveravit denique in significantia verbi; et quia iniquitatem a peccato separabat, dixit: Ego, inquit, renuntiabo adversum me iniquitatem meam, Domine. Adeo et hic non peccatum meum nuntiabo, Domine, sed iniquitatem.

PL 9, 899C

実に、彼は語の意味を保ち続け、不義を罪から分けていたので、言った。「私は、我に対して我が不義を告げよう、主よ」。かくして、ここでも彼は、「我が罪を告げよう、主よ」ではなく、「不義を」と言っているのである。

9

Peccatum enim annuntiare non poterat, cujus cognitionem sibi quaerebat a Domino. At vero iniquitatem quam in conscientia habebat, hanc, ait, annuntiabo adversum me coram Domino. Iniquitati enim alia nulla medicina est, nisi confessio ad Deum.

PL 9, 899C

実に、罪は、その認識を主に求めていたのだから、告げることができなかった。しかし、自らの良心のうちに持っていた不義は、これを、と彼は言う、主の前で、我に対して告げよう、と。不義に対する治療は、神への告白以外にないからである。

10

Facimus enim ignoranter quod agnitum facit Dominus, cum agnitionem ejus conversio fecerit, et necesse est poenitentia consequatur.

PL 9, 899D

実に、我々は、主が認識させることを、知らずに行っている〔quod agnitum facit Dominus 以下は意味が取りにくく、直訳に近く訳した〕。その認識を立ち帰りが生じさせたときには、必ず悔い改めが続く。

11

Ita post iniquitatem hanc, si confessus fuerit coram Domino, et annuntiaverit illam adversum se, scilicet accusator sui factus, redimet impietatem cordis sui.

PL 9, 899D

このように、この不義ののち、もし彼が主の前で告白し、それを自分に対して告げ知らせたなら、すなわち自らの告発者となったなら、自らの心の不敬を贖うであろう。

12

Et hic prudenti ratione ait: Dixi: pronuntiabo adversum me iniquitatem meam, Domine; et tu remisisti impietatem cordis mei. Denique qui iniquitatem non confitetur Domino, superbiam adversum Dominum recipit, ac sic impietatem acquirit.

PL 9, 899D

そして彼は、ここで賢明な理をもって言う。「私は言った、我に対して我が不義を宣言しよう、主よ、と。すると汝は、我が心の不敬を赦した」。実に、不義を主に告白しない者は、主に対する高慢を受け取り、こうして不敬を身に招く。

13

Dominum enim non agnoscit patrem totius creaturae. Contra, propheta eum qui confitebitur, ac per hoc impietatis crimen deprecatur, humilem vocat; quod est utique superbo contrarium.

PL 9, 899D

実に、その者は、主がすべての被造物の父であることを認めていない。これに対して、預言者は、告白し、それによって不敬という罪の赦しを祈り求める者を、「へりくだる者」と呼ぶが、それは当然、高慢な者の反対である。

Tractatus II, Caput VI

第II篇 第VI章PL 9, 900A
1

Pro hoc enim, inquit, deprecabitur humilis et justus ad te in tempore recte. Est ergo tempus quando non est recte justus a Domino. Ipse propheta in subsequenti docet dicens, VERS. 6: Verum in diluvium multarum aquarum ad illum non appropinquabunt.

PL 9, 900A

「実に、このために、と彼は言う、へりくだる者、義しい者は、適切な時に、汝に祈り求めるであろう」。それゆえ、義しい者が主のもとで(近づくのに)適切でない時がある〔底本は動詞を欠き、a Domino とある。次節に照らして「近づくのに」を補った〕。預言者自身が、続く箇所でこう言って教えている。「しかし、多くの水の洪水のときには、彼らは彼に近づかないであろう」(詩篇31:6)。

2

Ergo in diluvio multarum aquarum non rectum est tempus, ut justus appropinquet ad Dominum; justi enim viri non est dare animae suae audaciam, sicut et lex dicit: Non dabis animae tuae audaciam.

PL 9, 900A

それゆえ、多くの水の洪水のうちにあっては、義しい者が主に近づくのに適切な時ではない。義しい人の務めは、自らの魂に大胆さを与えないことだからである。律法もこう言っている。「汝は、汝の魂に大胆さを与えてはならない」。

3

Quod si quis profundus et altissimus mysteriis Dominum quaerat, scrutetur omnia judicia ejus: et si forte ad sustinendos omnes fructus ( f. fluctus) ejus existimet se posse sufficere, non erit iste vir justus, neque utiliter in diluvio aquarum multarum appropinquare conabitur ac Dominum quaerere; quoniam in exaltatione sapientiae suae, profundi ejus absconsa pulsare pertentaverit.

PL 9, 900A

しかし、もし誰かが、奥義において深く、きわめて高い者として主を求め、その裁きのすべてを探り、また、もしかすると、その果実(おそらく「波」)のすべてを耐え忍ぶのに自分は足りると考えるなら、その者は義しい人ではなく、多くの水の洪水のうちで主に近づき主を求めようと試みても、益はないであろう。彼は、自らの知恵を高ぶらせて、主の深みの隠されたものを叩こうと企てたからである。

4

Sic et apostolus Paulus: Et ne in multitudine, ait, adapertionum exalter, datus est carni meae stimulus, angelus satanae qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi: et dictum est mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9) .

PL 9, 900B

同様に、使徒パウロも言う。「私が啓示の多さによって高ぶらないように、私の肉に棘、私を打つサタンの天使が与えられた。そのことについて、私は三度主に願った。すると、私にこう告げられた。『我が恩寵は汝に十分である。力は弱さのうちに全うされるからである』」(二コリント12:7-9)。

5

Itaque et hic propheta, cum dixisset: quia justi et humiles in diluvio aquarum multarum non appropinquabunt ad Dominum, ostendit ipse quo magis sibi tempore Dominus requiratur, VERS. 7: Tu es, inquit, refugium meum a tribulatione circumdante me.

PL 9, 900B

それゆえ、この預言者もまた、義しい者、へりくだる者は、多くの水の洪水のときには主に近づかないと言ったのち、いつ主をよりいっそう求めるべきかを、自ら示している。「汝は我が避けどころ、我を取り囲む艱難からの」(詩篇31:7)と。

6

Et hic ergo magis in infirmitatibus gloriatur, ut protegat eum virtus Dei, sicut Paulus ait: Libentius ergo in infirmitatibus meis gloriabor, ut protegat me virtus Christi (Ibid. 9) . Denique et subjunxit: Exultatio mea, libera me a circumdantibus me.

PL 9, 900B

それゆえ、この者もまた、神の力が自分を守るように、むしろ弱さのうちに誇る。パウロが言うとおりである。「それゆえ、私はむしろ喜んで、自らの弱さのうちに誇ろう、キリストの力が私を守るように」(二コリント12:9)。実に、彼はこう続けた。「我が歓喜よ、我を取り囲む者たちから我を解き放て」。

7

Dominum exultationem suam vocat: quia non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis in fortitudine sua; sed in hoc unusquisque glorietur, quod cognovit et timet Dominum. Exultatio ergo mea libera me a circumdantibus me.

PL 9, 900C

彼は主を自らの歓喜と呼ぶ。「知恵ある者はその知恵を誇ってはならず、強い者はその強さを誇ってはならない。むしろ、主を知り、主を畏れていることのうちに、各人は誇れ」とあるからである。それゆえ、「我が歓喜よ、我を取り囲む者たちから我を解き放て」。

Tractatus II, Caput VII

第II篇 第VII章PL 9, 900C
1

VERS. 8. Intelligam et conjungar tibi in via hac qua ambulabis: firmabo in te oculos meos. Sequitur praeceptum quod mandatur: Post Dominum Deum tuum ambulabis.

PL 9, 900C

「我は悟り、汝が歩むこの道において、汝に結ばれよう。我は汝に我が目を据えよう」(詩篇31:8)。命じられる戒めが続く。「汝の神である主に従って歩め」。

2

Et hoc est fidelis vir, non sibi ipsum eligere viam, sed ipsum sequi viam quam Dominus ostendit, illud putare rectum quod ille mandavit.

PL 9, 900C

そして、これが信仰ある人である。自分自身のために道を選ぶのではなく、主が示す道に従い、主が命じたことを正しいと考える者である。

3

Denique ait: Confirmabo in te oculos meos; ut scilicet nullum aliud iter videant, nisi quod dirigat Dominus: quod ait in alio psalmo manifestius: Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, sic oculi nostri ad Dominum nostrum (Psal. CXXII, 2) ; scilicet, non quod ipsi verum intendere dirigamur; sed quod Dominus convertit oculos nostros, in cujus manibus esse debebunt; et quia in ejus potestate sit, ubi aperiat visum nostrum, ubi claudat.

PL 9, 900C

実に彼は言う。「我は汝に我が目を固く据えよう」。すなわち、それが、主が導く道のほかにはどんな道も見ないようにである。彼はこれを別の詩篇でいっそう明瞭に言っている。「女奴隷の目が女主人の手に向けられているように、我々の目は我々の主に向けられている」(詩篇122:2)。すなわち、我々自身が真理に目を向けるべく導かれる〔底本は verum。「真理に」と取ったが、副詞「正しく」とも読める〕、ということではなく、主が我々の目を向け変えるのであり、我々の目はその手の中にあるべきであって、どこで我々の視力を開き、どこで閉じるかは、主の権力のうちにある、ということである。

Tractatus II, Caput VIII

第II篇 第VIII章PL 9, 900D
1

Quod si quis ad hoc refugium Dei non sponte accedat, discamus quomodo talem castigat propheta, cui comparet, quid prohibeat. Nolite, inquit, VERS. 9, fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Homo enim verbo obsequitur, et ad vocem obaudit.

PL 9, 900D

しかし、もし誰かが、神のこの避けどころへ自ら進んで近づかないなら、預言者がそのような者を何になぞらえ、何を禁じて、どのように懲らしめるかを学ぼう。「汝らは、悟りのない馬や騾馬のようになるな」(詩篇31:9)と彼は言う。実に、人は言葉に従い、声に聞き従う。

2

At vero quibus dici potest: Quaesivi et non fuit homo, vocavi et non fuit qui exaudiret (Isa. LXIII, 5) ; ejusmodi sunt equus et mulus: in freno et camo cogendi sunt illuc ire quo nolunt.

PL 9, 900D

しかし、次のように言われうる者たちは、馬や騾馬のような者である。「私は探したが、人はいなかった。私は呼んだが、聞き入れる者はいなかった」(イザヤ63:5)。彼らは、はみと轡によって、望まないところへ行くよう強いられねばならない。

3

Ex quo postulat justus, ut dura cervix et durae maxillae eorum tormento et violentia molliantur.

PL 9, 901A

それゆえ、義しい者は、彼らの頑なな首と硬い顎が、苦痛と暴力によって和らげられるよう求めるのである。

4

Et benigne propheta non vult illos duritiae suae relinqui, quicumque sponte non appropinquant ad Dominum: sed potius expostulat quibuscumque suppliciis pertrahantur, dummodo salvi fiant. Itaque ait: In freno et camo maxillas eorum deduc, qui non appropinquant ad te.

PL 9, 901A

そして預言者は、慈愛をもって、主に自ら進んで近づかない者たちが、その頑なさのうちに放置されることを望まない。むしろ、彼らが救われさえするなら、どのような刑罰によってでも引き寄せられるようにと、強く求める。それゆえ、彼は言う。「はみと轡によって、汝に近づかない者たちの顎を引いて行け」。

Tractatus II, Caput IX

第II篇 第IX章PL 9, 901A
1

VERS. 9. Multa flagella peccatoris. Per haec enim Dominus salutem peccatoribus fabricat: inferendo enim plagas et tribulationes, superbiam peccatorum, ut timere consuescat, erudit. Sperantem autem in Dominum misericordia circumdabit.

PL 9, 901A

「罪人には多くの鞭打ちがある」(詩篇31:9)。これらを通して、主は罪人たちのために救いを整えるのである。すなわち、打撃と艱難を加えることによって、罪人たちの高慢を、恐れることに慣れるよう教える。「しかし、主に希望を置く者を、慈しみが取り囲むであろう」。

2

Neque enim aut freno aut camo ducendus est, aut flagello arguendus ut appropinquet, cujus spes semper est in auxilio Dei. Itaque huic proxima est misericordia ejus.

PL 9, 901A

実に、その希望が常に神の助けのうちにある者は、近づくために、はみや轡で引かれる必要も、鞭で咎められる必要もない。それゆえ、この者には、神の慈しみが近い。

3

Quamobrem sicut propheta ait, VERS. 11: Jucundamini in Domino, et exultate justi, et gaudete omnes recti corde. Per Jesum Christum Dominum nostrum, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 901B

それゆえ、預言者が言うとおりである。「主にあって喜べ、義しい者たちよ、歓呼せよ。心の正しい者はみな、楽しめ」(詩篇31:11)。我々の主イエス・キリストを通して。この方に栄光が世々にある。アーメン。

Tractatus III, Caput I

第III篇 第I章PL 9, 901B
1

Disciplinam enarrandi generaliter in omnibus psalmis servandam puto, ut prius titulus inspiciatur, et ad ipsum omnis psalmus aptetur.

PL 9, 901B

すべての詩篇において、講解の規律として一般に守られるべきは、まず表題を見て、その表題にすべての詩篇を合わせることであると、私は考える。

2

Neque enim aliquis tam stultus est, qui cum se de cedro promiserit esse dicturum, describat quercum: nedum Spiritus Dei quem locutum credimus per prophetam, aliud in titulo notaverit, aliud in psalmi cantico dixerit, sicut in praesenti ea utique cantavit David quae intellectus esse deberent filiis Core (Num. XVI, 8) : sic enim est praetitulatio psalmi.

PL 9, 901B

実に、杉について語ると約束しておきながら樫を描くような、それほど愚かな者は誰もいない。まして、預言者を通して語ったと我々が信じる神の霊が、表題には一つのことを記し、詩篇の歌には別のことを語るということがあろうか。現に、ここでもダビデは、コラの子らにとっての悟りとなるべきことを当然に歌ったのである(民数記16:8)。詩篇の表題はまさにそうなっているからである。

3

Legimus autem synagogam Core in tempore Moysi adversus ordinationem Dei murmurasse, ut summam ministrationis sacerdotii quam Aaron et filii ejus secundum voluntatem Dei susceperant, usurpare sibi et rapere niterentur.

PL 9, 901C

我々は、モーセの時にコラの会衆が神の定めに逆らってつぶやき、アロンとその子らが神の意志に従って受けた祭司職の務めの最高のものを、自分のものとして奪い取ろうと努めたことを読んでいる。

4

Quod vitium cupiditatis Apostolus notat et monet quodammodo arguens: Ita dico vobis per gratiam quae data est mihi in omnibus vobis, ne supra modum sapiatis, quam sapere vos oportet (Rom. XII, 3) ; sed in eo sapiat unusquisque vestrum secundum quod et Dominus impertivit mensuram fidei: Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eosdem actus habent; sic multi unum corpus sumus in Christo, alter autem alterius membra, habentes charismata diversa (Ibid. 4 - 6) .

PL 9, 901C

この貪欲という悪徳を、使徒は指摘し、いわば咎めつつ戒める。「私は、私に与えられた恩寵によって、汝らすべてに言う。汝らは、思うべき程度を超えて思ってはならない」(ローマ12:3)。「むしろ、汝らの各人は、主が信仰の量りとして分け与えたところに従って思え。実に、我々は一つの体に多くの肢体を持つが、すべての肢体が同じ働きをするわけではない。そのように、我々は多くの者でありながら、キリストにあって一つの体であり、互いに他の肢体であって、異なる賜物を持っている」(ローマ12:4-6)。

5

Igitur alii datur ministratio, alii prophetia, alii virtus, alii sermo doctrinae. Quod si quis supra modum sapere volens egrediatur mensuram partitionis Domini, invenitur in stultitia Core, vocabiturque spiritualiter filius Core: et his talibus cantabitur intellectus, psalmus iste quem docet.

PL 9, 901D

それゆえ、ある者には奉仕が、ある者には預言が、ある者には力が、ある者には教えの言葉が与えられる。しかしもし誰かが、限度を超えて思おうとして、主が割り当てた量りを踏み越えるなら、その者はコラの愚かさのうちに見いだされ、霊的にコラの子と呼ばれるであろう。そして、このような者たちに、悟りが、すなわち彼が教えるこの詩篇〔quem docet の主語は定かでない。詩篇の表題とも取れる〕が、歌われるのである。

Tractatus III, Caput II

第III篇 第II章PL 9, 901D
1

VERS. 2. Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, sic desiderat anima mea ad Deum vivum. Arbitror enim non sine causa fontes positos aquarum, cum proximum fuisset, ut diceret, sicut desiderat cervus ad aquas; sed maluit ad fontes aquarum nominare, id est originem et principium aquarum; sciens videlicet per sapientiam spiritalem quae sola novit radices arborum, et naturas bestiarum, etiam hoc mutum animal, non proximas quasque aquas, sed ipsos aquarum fontes desiderare, mundiora et puriora rivorum appetere principia.

PL 9, 901D

「鹿が水の泉を慕うように、我が魂は生ける神を慕う」(詩篇41:2)。実に、私は、「鹿が水を慕うように」と言うのがいちばん手近であったのに、「水の泉」が置かれたのは理由のないことではないと考える。彼は、水の泉、すなわち水の源、水の始まりと名指すことを選んだのである。それは、木々の根と獣たちの本性とを知る唯一のものである霊的な知恵によって、この口のきけない動物でさえ、手近などんな水でもなく、水の泉そのものを慕い、流れのより清らかで純粋な源を求めることを、知っていたからである。

2

Quo exemplo commoneri vult, ut et nos ad ipsum fontem vitae et sapientiae Dominum, qui est omnium caput, desideremus.

PL 9, 902A

この実例によって、彼は、我々もまた、すべての頭である主、命と知恵の泉そのものを慕うようにと、我々を諭そうとしているのである。

3

Unus est enim iste fons, ex quo multae spiritualium aquarum divisiones efficiuntur, ut curationes, ut prophetiae, ut genera linguarum, ut ministrationes, ut sermo scientiae, ut sermo doctrinae.

PL 9, 902A

実に、この泉は一つであり、そこから、霊的な水の多くの分配が生じる。すなわち、癒し、預言、異言の諸種、奉仕、知識の言葉、教えの言葉である。

4

Sed et proximorum modi non ita appetendi sunt, ut per aemulationem et concertationem et discordias, ipsius fontis desideria negligamus. Negligimus enim eum, quotiens nolumus mensuram divisionis ejus et ordinationis in pace et charitate servare.

PL 9, 902A

しかし、手近なものの在り方も、張り合いや争いや不和によって、泉そのものへの慕いをないがしろにしてしまうほどに求められるべきではない。実に我々は、その分配と定めの量りを平和と愛のうちに守ろうとしないたびに、泉をないがしろにしているのである。

5

Ita in similitudinem filiorum Core figurati quicumque in hac superbia invenientur, commonebuntur hoc psalmo, ut intelligant potius ad quod intendere debeant desiderium suum, dicente justo: Sicut desiderat cervus ad fontes aquarum; sic desiderat anima mea ad Deum vivum.

PL 9, 902B

こうして、コラの子らの似姿にかたどられた者は、この高慢のうちに見いだされるかぎり誰であれ、この詩篇によって諭され、義しい者が「鹿が水の泉を慕うように、我が魂は生ける神を慕う」と言っているとおり、自らの慕いを何へ向けるべきかを、むしろ悟るであろう。

Tractatus III, Caput III

第III篇 第III章PL 9, 902B
1

VERS. 3. Quando veniam et parebo ante faciem Dei? Factae sunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus?

PL 9, 902B

「いつ我は行って、神の顔の前に現れるだろうか。我が涙は、昼も夜も我のパンとなった。日ごとに『汝の神はどこにいるのか』と我に言われる間」(詩篇41:3)。

2

Sed de hoc ipso, quando veniam et parebo, ostenditur nobis quoniam non de proximo impetrabile est; et nisi fuerint nobis panis lacrymae nostrae die ac nocte, nequaquam perveniatur ad faciem Domini.

PL 9, 902B

しかし、まさにこの「いつ我は行って現れるだろうか」について、それがすぐには得られないものであることが、我々に示される。そして、我々の涙が昼も夜も我々のパンとならなければ、主の顔にまでは決して至りえない。

3

Et debet intellectus filiorum Core doctrinae ordinem sequi, ut sciat per multas tribulationes et vexationes et imperia ( f. improperia) pervenire usque ad domum Dei, ne exaltetur in superbia sua, sciens quod virtus in infirmitatibus magis probatur, neve sibi rapiat dignitatem, quia Apostolus ait: Id sapite in vobis quod et in Christo Jesu: qui cum esset in forma Dei, non rapinam existimavit se esse parem Deo; sed humiliatus est, formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo.

PL 9, 902B

そして、コラの子らの悟りは、教えの順序に従わなければならない。それは、多くの艱難と苦難と命令(おそらく「侮辱」)を通って神の家に至ることを知り、自らの高慢によって高ぶらず、力は弱さのうちにこそいっそう確かめられると知り、また自分に尊厳を奪い取らないためである。使徒はこう言っているからである。「キリスト・イエスにもあった思いを、汝らのうちで思え。彼は、神の形にありながら、神に等しくあることを奪い取るべきこととは考えず、かえって自らをへりくだらせ、僕の形を取り、人間の姿で見いだされた」。

4

Exinanivit se usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 5-8) ; in qua cum esset affixus, audivit haec improperia: Ubi est Deus tuus? cum dicerent ei exprobrantes: Veniat et liberet eum (Matth. XXVII, 43) .

PL 9, 902C

「彼は、死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで、自らを空しくした」(フィリピ2:5-8)。彼がそこに釘付けにされていたとき、彼は「汝の神はどこにいるのか」というこれらの侮辱を聞いた。人々が彼をそしって、「来て、彼を解き放つがよい」と言ったのである(マタイ27:43)。

5

Docetur ergo, ut dixi, synagoga Core, per quantas tribulationes et lacrymas accedatur ad domum: quas sibi lacrymas pulchre ait propheta in pane fuisse, id est in cibum vitae aeternae; et ex ordine venit, ut in subsequentibus dicat:

PL 9, 902C

それゆえ、私の言ったように、コラの会衆は、どれほどの艱難と涙を通って家に近づくのかを教えられる。預言者は、この涙が自分にとってパンとなったと見事に言うが、それは、永遠の生命の食物となったということである。そして、順序に従って、続く箇所で次のように言うに至る。

Tractatus III, Caput IV

第III篇 第IV章PL 9, 902D
1

VERS. 5. Haec memini, et effudi in me animam meam, quia transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Et quidem aliquantulum hic praeloquendum puto de signantia verbi, quid sit effudi.

PL 9, 902D

「我はこれらを思い起こし、我が魂を我がうちに注ぎ出した。我は驚くべき幕屋の場所を通って、神の家に至るからである」(詩篇41:5)。実際、ここで「注ぎ出した」という語の意味について、少し前置きして語るべきであると、私は考える。

2

Ideo se effudisse dicit, quia transiturus esset in locum tabernaculi usque ad domum Dei. Bona autem spiritus sunt transitus usque ad domum Dei.

PL 9, 902D

それゆえ、彼は、幕屋の場所を通って神の家に至ろうとしているから、自らを注ぎ出したと言う。神の家に至る通過は、霊の善きものだからである。

3

Effundere ergo animam, spei bonae operatio est: sed quid de communi ejus novimus? quia quidquid effunditur, projicitur et perit, nec tam salvum est quam cum retineatur in vasculo. Hoc enim est effundere, quod alicubi clausum habueris id foras fundere.

PL 9, 902D

それゆえ、魂を注ぎ出すことは、善き希望の働きである。しかし、この語の一般の意味について、我々は何を知っているか。注ぎ出されるものはみな、投げ捨てられて滅び、器に保たれているときほど無事ではない、ということである。実に、注ぎ出すとは、どこかに閉じ込めていたものを外へと注ぐことである。

4

Ita qui dixit, effudi animam meam, non aliud dixisse intelligendus est, quam projeci et perdidi et vilem habui.

PL 9, 902D

それゆえ、「我は我が魂を注ぎ出した」と言った者は、「投げ捨て、失い、取るに足りないものとした」以外のことを言ったのではないと解されねばならない。

5

Quomodo ergo ideo projecit et perdidit, quia transiturus esset in locum tabernaculi usque ad domum Dei? nisi forte manifestum facit praeceptum Dei, qui ait discipulis suis: Quicumque salvaverit animam suam, perdet illam; et quicumque perdiderit, salvam faciet eam (Luc. XVII, 33) .

PL 9, 903A

では、彼は、幕屋の場所を通って神の家に至ろうとしているからといって、なぜ投げ捨て、失ったのか。それは、おそらく、その弟子たちに言った方の神の戒めが明らかにしているとおりである。「自らの魂を救う者は、それを失い、それを失う者は、それを救う」(ルカ17:33)。

6

Et revera ordinem tenuit: cum enim praelocutus de tribulationibus fuisset, quoniam factae essent lacrymae ejus panis die ac nocte, dum dicitur ei quotidie, Ubi est Deus tuus?

PL 9, 903A

実際、彼は順序を守った。というのも、彼は、その涙が昼も夜も彼のパンとなったこと、日ごとに「汝の神はどこにいるのか」と彼に言われていることという艱難について、まず語っていたからである。

7

Haec, inquit, memini, et effudi in me animam meam: in quo non aliud dixisse intelligendus est, quam projeci et perdidi et vilem habui. Quomodo ergo animam Deo projecit?

PL 9, 903A

「我はこれらを思い起こし、我が魂を我がうちに注ぎ出した」と彼は言う。これは、「投げ捨て、失い、取るに足りないものとした」以外のことを言ったのではないと解されねばならない。では、彼はどのようにして、神のために魂を投げ捨てたのか。

8

Scit enim justus, quotiens superveniunt tribulationes et persecutiones et improperia propter nomen Dei, perdendam esse et projiciendam et vilem habendam animam, ut salva fiat in die Domini; ideoque et hic significanter, non ideo se fudisse animam suam ostendit, quia desperaverit de spe vitae futurae; sed ideo effudisse animam, quia transiturus esset in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei.

PL 9, 903A

義しい者は、神の名のゆえに艱難と迫害と侮辱が襲うたびに、魂は失われ、投げ捨てられ、取るに足りないものとみなされるべきであり、それは主の日に魂が救われるためであると、知っている。それゆえ、ここでも彼は意味深く、将来の命への希望に絶望したから魂を注ぎ出したのではなく、驚くべき幕屋の場所を通って神の家に至ろうとしているから魂を注ぎ出したのだと、示している。

9

Docti igitur hoc psalmo, quotiens persequetur inimicus et improperabit nobis nomen Domini, effundamus ei animas nostras, perdere eas, parati, ut salvas faciamus illas: non ideo effundentes eas, quasi desperemus de fiducia adjutorii Dei; sed ideo quia certi simus reddendas illas esse nobis, et transituros nos esse in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei.

PL 9, 903B

それゆえ、この詩篇に教えられた我々は、敵が迫害し、主の名のゆえに我々をそしるたびに、彼に対して我々の魂を注ぎ出そう。それらを失うことも辞さずに備えているのは、それらを救うためである。それは、神の助けへの確信について絶望しているかのように魂を注ぎ出すのではなく、それらが我々に返されるべきことを確信し、我々が驚くべき幕屋の場所を通って神の家に至ることを確信しているからである。

Tractatus III, Caput V

第III篇 第V章PL 9, 903B
1

Quisquis autem hic locus sit admirabilis tabernaculi, in quo transitus erit usque ad domum Dei, jam hic interrogare incipiamus.

PL 9, 903B

さて、神の家に至るまでの通過がそこでなされる、この幕屋の驚くべき場所が何であるのかを、今ここで問い始めよう。

2

In veteribus libris invenimus tabernaculum a Moyse factum Deo Israel, in quo arca testamenti tenebatur (Exod. XXVI, I) , et in hoc omnia celebrata mysteria, et hic eos prius hostias offerentes apparuisse ante faciem Dei, usquequo per Salomonem aedificata est domus Dei, transivit arca ex tabernaculo pellium in templum lapidibus instructum: sed illud tabernaculum quod in deserto fuerat, et illae pelles quae ante tecta templi cooperiebant, ministerio admirabiles fuerunt.

PL 9, 903B

古い書物の中に、我々は、イスラエルの神のためにモーセによって造られた幕屋を見いだす。そこには契約の箱が保たれていた(出エジプト記26:1)。そしてそこですべての奥義が執り行われ、彼らは、ソロモンによって神の家が建てられるまでは、まずここで犠牲を捧げつつ神の顔の前に現れた。箱は、皮の幕屋から、石で造られた神殿へと移った。しかし、荒れ野にあったあの幕屋と、神殿の屋根ができる以前にそれを覆っていたあの皮は、その務めのゆえに驚くべきものであった。

3

Denique in Canticis canticorum initia sua sponsa sic laudat: Nigra sum et bona, filiae Jerusalem, sicut tabernaculum Cedar, sicut pelles Salomonis (Cant. I, 4) .

PL 9, 903C

実に、雅歌において、花嫁は自らの初めをこう称えている。「私は黒いが、麗しい。エルサレムの娘たちよ、ケダルの幕屋のように、ソロモンの皮のように」(雅歌1:4)。

4

Et in alio psalmo David licet in atria Domini concupisceret; laudat tamen et tabernacula ejus dicens: Quam admirabilia, inquit, Domine, concupiscit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 2) .

PL 9, 903C

そして、別の詩篇で、ダビデは主の庭を慕っていたのだが、それでもその幕屋を称えて言う。「主よ、なんと驚くべきものか。我が魂は主の庭を慕う」(詩篇83:2)。

5

Est enim quidem admirabile tabernaculum Dei; sed magis concupiscenda domus Dei. Denique et ipse David pacifico jam regno Israel, cum arca Dei in Sylon sub pedibus ( f. pellibus) tabernaculi moraretur, concupiscit aedificare domum Dei. Sed quid illi ait propheta?

PL 9, 903D

実に、神の幕屋は確かに驚くべきものである。しかし、神の家はいっそう慕われるべきものである。実に、ダビデ自身も、イスラエルの王国がすでに平和になり、神の箱がシロで幕屋の足下(おそらく「皮」)に留まっていたとき、神の家を建てることを望んだ。しかし、預言者は彼に何と言うか。

6

Non mihi aedificabis domum (II Reg. VII, 7) : non est omnium aedificare domum Dei. Itaque quasi ad majores ascensiones, transitus nobis est faciendus in loco tabernaculi, ut perveniamus usque ad domum Dei.

PL 9, 903D

「汝は我のために家を建てはしない」(サムエル記下7:7)。神の家を建てることは、すべての者のすることではない。それゆえ、いわばより高い上りへと進むように、我々は幕屋の場所を通過しなければならず、それによって神の家に至るのである。

7

Et admonemur de exemplo Jerusalem, quia non prius aedificatur domus Domini, nisi hoste victo atque peccato: sed tamen tamdiu in tabernaculo sumus, quousque desertum transeatur, et intretur in terram Jordanis, initium repromissae haereditatis, debelletur omnis Chananaeus hostis.

PL 9, 903D

そして、我々はエルサレムの例から戒められる。主の家は、敵と罪が打ち負かされるまでは建てられないのである。しかし、それでも、荒れ野が渡り終えられ、ヨルダンの地、約束された嗣業の初めに入り、カナンの敵がことごとく征服されるまで、我々は幕屋のうちにいる。

Tractatus III, Caput VI

第III篇 第VI章PL 9, 904A
1

Id autem interest inter dignitatem tabernaculi et domus, quod in tabernaculo non semper degitur; at vero in domo semper, sicut in ascensionibus significat David dicens: Quoniam elegit Dominus Sion, complacitam habuit inhabitationem sibi: haec requies mea in saeculum saeculi (Psal. CXXXI, 13) .

PL 9, 904A

幕屋の尊厳と家の尊厳との違いは、幕屋には常に住むわけではないが、家には常に住むという点にある。ダビデが上りの歌の中で、こう言って示しているとおりである。「主はシオンを選び、それを自らの住まいとして喜んだ。これは、世々にわたる我が安らぎである」(詩篇131:13)。

2

At vero in tabernaculo non habet requiem: movendum est enim in tempore belli, in quo et recedebat nubes ab eo quae significabat praesentiam Dei: quae recte comparabitur similitudo nobis, quamdiu in hoc corpore peregrinamur, in hac aequanimitate vincamus omnia vitia ejus, ut nullus hostis vivens aut vigens relinquatur.

PL 9, 904A

しかし、幕屋には安らぎがない。戦いの時には移されねばならず、その時には、神の臨在を示していた雲もそこから離れたからである。この類似は、我々に正しく引き比べられる〔quae recte comparabitur similitudo nobis の構文は取りにくく、文脈から解した〕。我々がこの体において旅人として過ごしている間、この平静さのうちに、その悪徳のすべてに打ち勝ち、生きている、あるいは力ある敵が一つも残らないようにしよう。

3

Visitabit enim nos etiam in tabernaculo Deus, et in tempore quietis: at ubi exorta fuerit pugna cum vitiis, constringendum est tabernaculum nostrum, et ad expeditionem belli praeparandum; nec poterit expandi, nec delectari in requiem Dei tempore quo fiet interpellatio vitiorum: et praecedet te Deus quidem in pugna, ut si ambulaveris post eum, facile vincas hostes tuos, habitare autem illo tempore in te non potest.

PL 9, 904A

実に、神は、幕屋においても、静穏の時には我々を訪れるであろう。しかし、悪徳との戦いが起こったときには、我々の幕屋はたたまれ、戦いの遠征のために備えられねばならない。悪徳に邪魔される時には、幕屋は広げられることも、神の安らぎを喜ぶこともできない。神は、確かに戦いにおいて汝の先に立って進むであろう。それは、もし汝がその後に従って歩むなら、汝の敵に容易に打ち勝つためである。しかし、その時には、神は汝のうちに住むことができない。

4

Itaque licet vincas, licet exsuperes vitia carnis, ex ipsa tamen conflictatione contaminas manus tuas in sanguine tuo. Nec idoneus eris in hoc tempore aedificare domum Domini, sicut reprobatur David qui operatus esset in sanguine.

PL 9, 904B

それゆえ、汝が勝っても、肉の悪徳に打ち勝っても、その戦い自体のゆえに、汝は自らの血で自分の手を汚す。この時期には、主の家を建てるのにふさわしくないのである。血のうちに働いたダビデが退けられているとおりである。

5

Ille autem aedificat domum Domini qui intrat in requiem, qui nullis inquietatur vitiis, cui omnis hostis extinctus est, qui possit dicere: Mihi autem mundus crucifixus est et ego mundo (Gal. VI, 14) ; apud quem omnia vetera transierunt, nova facta sunt, quale regnum Salomonis in figuram nostri refertur.

PL 9, 904B

主の家を建てるのは、安息に入った者、いかなる悪徳にも煩わされず、すべての敵が絶たれた者、「私にとっては世界が十字架につけられ、私も世界に対してそうである」(ガラテヤ6:14)と言える者、その者のもとで古いものはすべて過ぎ去り、新しくなった者である。ソロモンの王国は、そのような姿として、我々の型に当てはめられる。

6

Sed si in hujus vitae cursu nemo tam perfectus inveniatur, qui mundus ab omni interpellatione peccati pervenire in domum Dei possit: potero tamen ita dicere, quoniam transibo in locum tabernaculi usque ad domum Dei: id est in hac vita praesenti, ut quandiu in hoc mundo sum, in locum transeam tabernaculi; quippe cum quotidie pugna contra carnem et sanguinem, contra spiritualia nequitiae gerenda sit.

PL 9, 904C

しかし、この生涯の歩みのうちに、罪のあらゆる妨げから清められて神の家に至りうるほど完全な者は、誰も見いだされないとしても、それでも私は、「私は幕屋の場所を通って神の家に至る」と、こう言うことができる。すなわち、現在のこの生においては、私がこの世界にいる間、幕屋の場所を通過するということである。日ごとに、肉と血に対して、霊的な悪に対して、戦いを遂行しなければならないからである。

7

At cum resoluta fuerit inhabitatio tabernaculi hujus, sicut Apostolus ait, et accipere domum non manibus fabricatam, sed aeternam in coelis; cum transfiguratum fuerit corpus humilitatis nostrae in similitudinem corporis filii Dei: tunc perveniam in domum Dei, quo tempore possit in aeternum habitare in me; et recte psallam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei.

PL 9, 904C

しかし、使徒が言うように、この幕屋の住まいが解かれ、手によって造られたのではない、天にある永遠の家を受けるとき〔底本は刷りでも accipere で、構文が取れない。文脈から「受けるとき」と解した〕、我々の卑しい体が神の子の体に似た姿に変えられるとき、そのとき私は神の家に至り、その時には、神は永遠に私のうちに住むことができる。そして私は、「私は驚くべき幕屋の場所を通って神の家に至る」と、正しく歌うであろう。

Tractatus III, Caput VII

第III篇 第VII章PL 9, 904D
1

Erit autem hic transitus meus in voce exultationis et confessionis, sonus epulantis. Nec mirum autem si umbra futurorum bonorum habuit imaginem hujus jucunditatis, vel cum David transferens arcam Dei de tabernaculo Sylon, intrabat in Jerusalem cum choro et tympanis diem festum agens, vel cum Salomon aedificato templo intulit omne ministerium in multa exultatione cantantium et psallentium Deo.

PL 9, 904D

そして、私のこの通過は、歓呼と告白の声のうちに、祝宴の響きのうちに行われるであろう。将来の善きものの影が、この喜びの姿を宿していたとしても、何の不思議もない。ダビデが神の箱をシロの幕屋から移し、合唱と太鼓とともに祝日を祝いつつエルサレムに入ったときも、ソロモンが神殿を建てたのち、神に向かって歌い、詩篇を奏でる者たちの大きな歓呼のうちに、すべての務めの具を運び入れたときも、そうであった。

2

Nec mirum, inquam, cum unusquisque nostrum tabernaculum hoc corporis sui commutabit in illam domum non manu factam, sed aeternam in coelis, si erit transitus ejus in voce exultationis et confessionis sonus epulantis.

PL 9, 904D

何の不思議もない、と私は言う。我々の各人が、自らの体というこの幕屋を、手で造られたのではなく天にある永遠のあの家に取り替えるとき、その通過が、歓呼と告白の声、祝宴の響きのうちにあるとしても。

Tractatus III, Caput VIII

第III篇 第VIII章PL 9, 905A
1

Hanc igitur spem qui percepit, merito interpellavit tristitiam animae dicendo, VERS. 6: Ut quid, anima, tristis es, et ut quid conturbas me? Spera in Deum, quoniam confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.

PL 9, 905A

それゆえ、この希望を得た者は、魂の悲しみを、当然にもこう言って咎めた。「我が魂よ、なぜ悲しむのか、なぜ我を乱すのか。神に希望を置け。我は彼を告白するであろう。我が顔の救い、我が神を」(詩篇41:6)。

2

Et vide nisi conveniat intellectui huic quem secuti sumus, ut in tempore persecutionis et improperii nominis Dei hujusmodi spe consoletur animam justus. Ut quid tristis es, anima, et ut quid conturbas me? Spera in Deum quoniam confitebor illi.

PL 9, 905A

そして、この解釈、すなわち我々が従ってきた解釈に、神の名のゆえの迫害と侮辱の時に、義しい者がこのような希望によって魂を慰めるということが、合致していないだろうか。見てみるがよい。「我が魂よ、なぜ悲しむのか、なぜ我を乱すのか。神に希望を置け、我は彼を告白するのだから」。

3

Sed quoniam fieri non potest, ut projiciens animam suam in mortem non aliqua contristatione turbetur, quippe cum ipse omnium virtutum Dominus, ipse princeps fidei, ipse Filius Dei, qui antequam in tempus crucis veniret, ac fiducia loquebatur ut diceret: Nemo auferet animam meam a me, potestatem habeo ponendi animam meam et iterum resumendi eam (Joann. X, 18) ; idem tamen in proxima hora mortis, perturbata est, inquit, anima mea usque ad mortem (Marc. XIV, 34) ; et, Pater, si fieri potest, transeat calix iste a me (Matth. XXVI, 39) , et in novissimo gemitu: Deus, Deus meus, ut quid me dereliquisti (Matth. XXVII, 46) ?

PL 9, 905A

しかし、自らの魂を死へと投げ出す者が、何らかの悲しみによって乱されずにいることは、ありえない。あらゆる力の主であり、信仰の首長であり、神の子である彼自身が、十字架の時が来る前には、確信をもって「誰も我が魂を我から奪い取らない。私には、我が魂を置く権限があり、再びそれを取り戻す権限がある」(ヨハネ10:18)と語っていたのに、それでも、死の間近な時には、「我が魂は死ぬほどに乱れている」(マルコ14:34)と言い、また「父よ、もし可能なら、この杯を我から過ぎ去らせよ」(マタイ26:39)と言い、そして最後のうめきにおいて「神よ、我が神よ、なぜ我を見捨てたのか」(マタイ27:46)と言ったのであるから。

4

Ita et psalmus iste imaginem persecutionis in ordinem ostendens, quantae conflictiones tribulationesque sustinendae sint justo, per quas tentanda et probanda sit fides ejus; ideo ait, VERS. 7: Deus meus, turbata est in me anima mea.

PL 9, 905B

このように、この詩篇もまた、迫害の像を順に示し、義しい者がどれほどの戦いと艱難に耐えねばならないか、それらを通して彼の信仰が試され、確かめられねばならないかを示しつつ、それゆえ言う。「我が神よ、我が魂は我がうちで乱れている」(詩篇41:7)。

5

Quis enim est cujus non turbetur anima in tempore persequentium nomen Dei? Praeter illam enim necessitatem fragilitatis humanae, praeter corporales trepidationes, est quaedam peculiaris fidei perturbatio, cum videantur persecutores nominis Dei increscere et dominari, nec vindicare Deus famulos suos, nec subvenire tribulationibus eorum, nec extendere adversus inimicos suos potentem dextram suam.

PL 9, 905B

実に、神の名を迫害する者たちの時に、その魂が乱されない者が誰かいるだろうか。人間の弱さの必然を別にしても、体の震えを別にしても、信仰には固有の動揺がある。それは、神の名の迫害者たちが増し加わって支配しているように見え、神がその僕たちのために復讐せず、その艱難を助けず、その敵に対して力ある右手を伸ばさないように見えるときである。

6

Et ideo quia nemo in hujusmodi tempore sensum judiciorum Dei retinet, pulchra est illa exclamatio Domini: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Ibid.) ? qua ostendit se non intelligere causam quare sit derelictus.

PL 9, 905C

そして、このような時に、神の裁きについての感覚を保てる者は誰もいないからこそ、主のあの叫びは見事である。「神よ、我が神よ、なぜ我を見捨てたのか」(マタイ27:46)。これによって、彼は、自分がなぜ見捨てられたのか、その理由を理解していないことを示している。

7

Et si ille sapientiae magister et enarrator Patris, Filius sic perturbatur, ut interroget Patrem ut quid dereliquisset; quid facient reliqui quamlibet justi, cum judiciorum Dei altitudines supervenerint eis?

PL 9, 905C

知恵の師であり、父の語り手である子でさえ、このように乱され、なぜ見捨てたのかと父に問うのなら、他のどれほど義しい者たちであっても、神の裁きの深みが彼らに臨んだとき、どうするだろうか。

8

Verumtamen docet psalmus, quid in his perturbationibus retinere et solum facere debeamus. Oportet enim omnem virum justum cum tentatur, cum tribulatur, cum angustiatur, cum in perturbatione animae venit, etsi quare haec sibi accidant non intelligit, fidem tamen non relinquere, nec condemnare credulitatem, quam docuit propheta dicendo: Propterea memor ero tui, Domine, de terra Jordanis et Hermonis a monte modico.

PL 9, 905C

それでも、詩篇は、これらの動揺のうちで、我々が何を保ち、何だけをなすべきかを教えている。すなわち、義しいすべての人は、試みられ、悩まされ、苦しめられ、魂の動揺に陥るとき、なぜこれらのことが自分に起こるのかを理解しなくとも、それでも信仰を捨ててはならず、預言者が言って教えた、その信じる心を断罪してはならない。「それゆえ、主よ、我はヨルダンの地とヘルモンから、小さな山から、汝を思い起こそう」。

9

Nam quia perturbata est in me anima mea, propterea, inquit, memor ero tui de terra Jordanis et Hermonis. In terra enim Jordanis introitum significat repromissae haereditatis populo Israel.

PL 9, 905D

実に、「我が魂が我がうちで乱れているので、それゆえ」と彼は言う、「我はヨルダンの地とヘルモンから汝を思い起こそう」。ヨルダンの地は、イスラエルの民にとって約束された嗣業への入り口を意味するからである。

10

Et quoniam nos spiritualibus spiritualia comparantes, nobis haereditatis introitus fides existimatur. Haec est enim janua repromissionum nostrarum. Itaque ubi initium fidei nostrae commendare voluit Propheta, ibi terram Jordanis et montem Hermonem nominavit.

PL 9, 905D

そして、我々が霊的なものを霊的なものに引き比べるとき、我々にとって嗣業への入り口は信仰であると考えられる。これこそ、我々に約束されたものの門だからである。それゆえ、預言者は、我々の信仰の初めを称えようとしたとき、そこでヨルダンの地とヘルモン山を名指したのである。

11

Sic et in Canticis canticorum ubi prima vocatio Ecclesiae facta est: Veni, inquit, a Libano, sponsa; veni a Libano, sponsa; veni a Libano (Cant. IV, 8) : transiens transibis, et transibis ab initio fidei, a capite Hermon.

PL 9, 906A

同様に、雅歌においても、教会の最初の召しがなされる箇所で、こう言われる。「来よ、と彼は言う、レバノンから、花嫁よ。来よ、レバノンから、花嫁よ。来よ、レバノンから。汝は通り過ぎ、通り抜けて行く。信仰の初めから、ヘルモンの頭から通り抜けて行く」(雅歌4:8)。

12

Nec moveat quemquam quod in hoc loco et Sanir nominatus est, cum idem sit mons Sanir qui Hermon, quem in terra Jordanis constitutum esse historia docet per Moysem in Deuteronomio.

PL 9, 906A

また、この箇所ではサニルも名指されているが、それが誰かを惑わせてはならない。サニルの山はヘルモンと同じであり、それがヨルダンの地に置かれていることを、モーセによる申命記の史書が教えているからである。

13

Et accepimus, ait, in tempore illo terram de manibus duorum regum Amorrhaeorum, qui erant secus Jordanem, a torrente usque Hermon Sanir (Deut. III, 8) . Amorrhaeus nominavit illum Sanir. Caput ergo Hermon quod est in terra Jordanis, initium vocatur fidei.

PL 9, 906A

「そして我々は、その時、ヨルダンのそばにいたアモリ人の二人の王の手から、その谷川からヘルモン・サニルに至るまでの地を受けた」(申命記3:8)と彼は言う。アモリ人は、それをサニルと名づけた。それゆえ、ヨルダンの地にあるヘルモンの頭が、信仰の初めと呼ばれるのである。

14

Ideo illic et Joannes primus praecursor auditur, et Joanni primum Christus ostenditur: illic Spiritu sancto Dominus adimpletur, illic paternae vocis testimonium redditur: Hic est filius meus in quo complacui (Matth. III, 17) . Hic progrediens initia virtutum, hic initia signorum quibus Filius Dei creditur operatus.

PL 9, 906A

それゆえ、そこで、最初の先駆者ヨハネの声が聞かれ、ヨハネに初めてキリストが示される。そこで主は聖なる霊に満たされ、そこで父の声の証言がなされる。「これは我が子、我が喜ぶ者である」(マタイ3:17)。ここに、彼が進み出るときの〔progrediens の係りは定かでない。Hic は Hinc の誤りかもしれない〕力ある業の初めがあり、ここに、しるしの初めがある。それらによって、神の子は事を行ったと信じられているのである。

Tractatus III, Caput IX

第III篇 第IX章PL 9, 906B
1

Merito igitur caput Hermon initium fidei vocatur: unde memores nos esse oportet salutare vultus nostri Deum nostrum, quotiens in tentationibus anima nostra turbatur. Initium enim fidei simplex prima credulitas, qua via intramus ad fidem Dei per Jesum Christum.

PL 9, 906B

それゆえ、ヘルモンの頭が信仰の初めと呼ばれるのは当然である。したがって、我々は、我々の魂が試練のうちで乱されるたびに、我々の顔の救いである我々の神を思い起こさねばならない。実に、信仰の初めとは、単純な最初の信じる心であり、それによって我々は、イエス・キリストを通して神への信仰の道に入るのである。

2

Sapientia vero inter perfectos quaeritur (I Cor. II, 6) : quae varietates sint judiciorum Dei, quae altitudines cogitationum ejus.

PL 9, 906B

「しかし、知恵は完全な者たちの間で求められる」(一コリント2:6)。すなわち、神の裁きにどのような多様さがあり、その思いにどのような深みがあるか、ということである。

3

Ita etsi in tempore persecutionum, in perturbatione mortis instantis defecerit sapientia, initium tamen fidei non relinquatur: sed saltem simplici illa et nuda credulitate memores simus Dei, scientes quia non habeat in nos inimicus potestatem, nisi quantum permittitur.

PL 9, 906B

したがって、たとえ迫害の時に、迫る死の動揺のうちで知恵が欠けたとしても、それでも信仰の初めは捨てられてはならない。せめてあの単純で裸の信じる心によってでも、我々は神を思い起こそう。敵が、許される限りのほかは、我々に対して何の権力も持たないことを知りつつ。

4

Non abutamur tamen insipientis mulieris jactatione, qua dictum est: Ubi sunt opera justitiae Dei? Job, quid profuit timor Domini (Job. XXII, 3) ?

PL 9, 906C

しかし、我々は、愚かな女の大言を悪用してはならない。彼女によって、こう言われたのである。「神の義の業はどこにあるのか。ヨブよ、主への畏れは何の役に立ったのか」(ヨブ記22:3)。

5

Sed quoties in hanc perturbationem veniet cogitatio, justum erit secundum hujus psalmi doctrinam dicere: Deus meus, perturbata est anima mea; propterea memor tui ero de terra Jordanis et Hermonis de monte modico.

PL 9, 906C

むしろ、この動揺のうちに思いが至るたびに、この詩篇の教えに従って、こう言うのが義しいことであろう。「我が神よ、我が魂は乱れている。それゆえ、我はヨルダンの地とヘルモンから、小さな山から、汝を思い起こそう」。

6

Ergo et significanter monti Hermoni modici addit appellationem: fidei enim initium mons pusillus, et cui multae ascensiones usque ad regnum coelorum per contumelias, per injurias, per tribulationes, per mortem crucis credere in Deum primus ascensus est: quoties enim in illo vertice amarissimo crucis perturbabitur anima mea de initio fidei, de monte modico; memor ero, Domine, qui es salus vultus mei.

PL 9, 906C

それゆえ、彼は意味深く、ヘルモン山に「小さな」という呼び名を加える。実に、信仰の初めとは小さな山であり、その山には、辱めと不正と艱難と十字架の死を通って天の国に至る多くの上りがあり、神を信じることはその最初の上りなのである。実に、十字架のあのきわめて苦い頂において、我が魂が乱されるたびに、信仰の初めから、小さな山から、我は思い起こそう、主よ、我が顔の救いである汝を。

Tractatus III, Caput X

第III篇 第X章PL 9, 906D
1

Abyssus enim abyssum invocat in voce cataractarum tuarum, id est fluctus tentationis Dei, qua terra patietur: quia altitudines cogitationum et judiciorum ejus quis novit?

PL 9, 906D

「実に、深淵は深淵を呼ぶ、汝の水門の声のうちに」。すなわち、それは、地が耐え忍ぶ神の試練の波である。というのも、神の思いと裁きの深みを、誰が知っているだろうか。

2

Diluvium est sensus Domini, cujus magnitudinem ostendere volens justus, quoniam de tribulationibus suis loquebatur: Abyssus, inquit VERS. 8, abyssum invocat, in voce cataractarum ejus.

PL 9, 906D

洪水とは、主の考えである〔Diluvium est sensus Domini は意味が取りにくく、直訳した〕。義しい者は、自らの艱難について語っていたので、その大きさを示そうとして言う。「深淵は、と彼は言う、深淵を呼ぶ、その水門の声のうちに」(詩篇41:8)。

Tractatus III, Caput XI

第III篇 第XI章PL 9, 906D
1

Omnes altitudines tuae et fluctus tui super me transierunt. Reddit causam cur turbata est anima ejus: abyssus enim abyssum invocat in voce cataractarum.

PL 9, 906D

「汝のすべての深みと汝の波は、我の上を越えて行った」。彼は、自らの魂が乱れた理由を述べている。実に、深淵は水門の声のうちに深淵を呼ぶからである。

2

Praelocuti quidem jam sumus, quid esse abyssum putaverimus; reddimus tamen rationem quid de hoc ipso propheta ait: Judicia tua, Domine, abyssus multa (Psal. XXXV, 7) : magnum enim profundum est in altitudines judiciorum Dei, quasi in nos ita frequenter ut judicium judicia consequantur quae caro emergat, quae caro sustineat?

PL 9, 907A

我々は、深淵が何であると考えたかを、すでに先に述べた。それでも、まさにこのことについて預言者が言っていることによって、その理由を示そう。「主よ、汝の裁きは多くの深淵である」(詩篇35:7)。実に、神の裁きの深みには大きな深さがある。あたかも我々の中へ、これほど頻繁に、裁きに裁きが続いて来るのであれば、どのような肉が浮かび上がり、どのような肉が耐えうるだろうか〔quasi in nos 以下は構文が崩れている。底本のまま修辞疑問と解した〕。

3

Vide apostolum, licet in pace tractaret, intendens tamen mysterium Dei, perturbatus exclamat: O altitudo sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia judicia ejus, quam investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33) !

PL 9, 907A

見よ、使徒は、平穏のうちに論じていたにもかかわらず、神の奥義に目を向けて、動揺して叫ぶ。「ああ、神の知恵と知識の深さよ。その裁きはなんと究めがたく、その道はなんと探りがたいことか」(ローマ11:33)。

4

Haec igitur altitudo cordis Dei recte abyssus nominatur, cujus profundum nemo cognoscit: multae enim altitudines, ubi nullus est finis. Et merito hic nos abyssus ad abyssum invocat in voce cataractarum tuarum.

PL 9, 907A

それゆえ、神の心のこの深みは、正しく深淵と呼ばれる。その深さを誰も知らない。終わりのないところには、多くの深みがあるからである。そして、ここで、我々に対して、深淵が、汝の水門の声のうちに深淵を呼ぶと言われるのは、当然である。

5

Species quasdam abyssorum constituamus, quo tractatus magis luceat. Ecce Filius Dei in multis signis et virtutibus veniens curat multorum varias aegritudines, et accusatur quod faciat sanitates. Quis unquam male audivit qui bene fecerit?

PL 9, 907B

論述がいっそう明らかになるよう、深淵のいくつかの種類を定めよう。見よ、神の子は、多くのしるしと力ある業のうちに来て、多くの人のさまざまな病を癒すが、癒しを行ったといって告発される。善を行いながら悪く言われた者が、かつて誰かいたか。

6

Et admittit Pater tam impiam contumeliam Filii sui: ecce una abyssus. Judicia Dei struuntur, comparantur falsi testes quasi adversus blasphemum et irreligiosum, cum esset solus verus Dei testis: et dicunt impii testimonium, et obtinent causam: ecce altera abyssus consequitur priorem.

PL 9, 907B

そして父は、その子に対するこれほど不敬な辱めを許す。これが一つの深淵である。神の裁きが仕組まれ〔Judicia Dei struuntur は、神の子に対する裁判と、深淵に続く神の裁きとの両義に取れる〕、偽りの証人たちが、あたかも冒瀆者、不信心な者に対するかのように整えられる。彼こそ神のただ一人の真の証人であるのに。そして、不敬な者たちが証言を述べ、訴えを通す。見よ、第二の深淵が、第一のものに続く。

7

Colaphizatur, flagellatur, in ludibriosum habitum componitur, exsultat et subsannat inimicus, in Filium Dei longa omnis transit impietas: ecce jam tertia abyssus supervocatur, damnatur in cruce gloriae Dominus, inter latrones et impios deputatur.

PL 9, 907B

彼は殴られ、鞭打たれ、嘲りの姿に仕立てられ、敵は歓喜してあざ笑い、神の子に対して、あらゆる不敬が長々と押し寄せる。見よ、すでに第三の深淵が呼び重ねられる。栄光の主は十字架の上で断罪され、盗賊たちと不敬な者たちの間に数えられる。

8

Vide quanta judicia abyssus consequatur, ut merito ab hoc dici possit: Omnes altitudines et fluctus tui super me transierunt.

PL 9, 907C

見よ、どれほど多くの裁きが深淵に続くかを。それゆえ、彼によって「汝のすべての深みと波が、我の上を越えて行った」と言われうるのは、当然である。

Tractatus III, Caput XII

第III篇 第XII章PL 9, 907C
1

Et hic jam satis dictum puto. Sed ne aliquis requirat et studio praeterisse nos existimet, quid sit quod ait: In voce cataractarum tuarum abyssus abyssum invocat, modice de cataractarum voce repetamus.

PL 9, 907C

そして、この点については、すでに十分に語ったと私は思う。しかし、誰かが、「汝の水門の声のうちに、深淵は深淵を呼ぶ」と彼が言うことが何であるのかを問い、我々がそれをわざと通り過ぎたと考えることのないように、水門の声について、少し立ち返って述べよう。

2

Habent utique hae visibiles aquarum cataractae voces suas, quia emissiones fluminum sonare et strepere necesse est.

PL 9, 907C

当然、この目に見える水門にも、それぞれの声がある。川の放流が響き、轟くのは必然だからである。

3

Et quoties ex infinito lacu stagnorum vel fontium eructatione surgunt in exitum flumina, cujus profundum nequaquam deficere et exhauriri queat; bene de his dicitur abyssus abyssum invocat in voce cataractarum.

PL 9, 907C

そして、川が、その深みが決して尽きて涸れることのない、際限のない池や泉の湧出から、流れ出るために起こるたびに、「深淵は水門の声のうちに深淵を呼ぶ」と、これらについて正しく言われている。

4

Sed nos meminisse debemus de quibus abyssis loquatur propheta, de quibus etiam praelocuti sumus. Itaque et cataractas horum nosse debemus: omnes autem eructationes judiciorum Dei per voces prophetarum invenimus sonuisse, quas hic cataractas appellatas existimo.

PL 9, 907C

しかし、我々は、預言者がどの深淵について語っているのかを覚えていなければならない。それについては先にも述べた。それゆえ、それらの水門も知っていなければならない。神の裁きの湧出は、みな預言者たちの声によって響いてきたことを、我々は見いだすが、その声をここで水門と呼んだのだと、私は考える。

5

Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum. Post praedicationem prophetarum consecuta sunt Dei judicia, et velut vocarunt se in illam vocem quam praemiserat ut sequerentur.

PL 9, 907D

「深淵は水門の声のうちに深淵を呼ぶ」。預言者たちの宣べ伝えのあとに神の裁きが続き、それらはいわば、自分たちが従うようにと先に送られたあの声のうちへと、互いを呼び入れたのである。

6

Vox cataractae fuit: Opprimamus justum quia inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et Filium Dei se nominat (Sap. II, 12) .

PL 9, 907D

水門の声はこうであった。「義しい者を虐げよう。彼は我々にとって無益であり、我々の行いに逆らい、自らを神の子と称するからだ」(知恵の書2:12)。

7

Altera vox cataractae est: Sicut ovis ad victimam adductus, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum (Isa. LIII, 7) . Est et alia vox: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. XXI, 17) .

PL 9, 907D

水門の別の声はこうである。「犠牲獣として引かれる羊のように、毛を刈る者の前の小羊のように、彼は口を開かなかった」(イザヤ53:7)。また別の声がある。「彼らは我が手と我が足を掘り、我が骨をことごとく数えた」(詩篇21:17)。

8

Est et illa vox: Diviserunt vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem (Ibid. 19) : et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22) .

PL 9, 908A

また、あの声もある。「彼らは我が衣を分け、我が衣の上に籤を投げた」(詩篇21:19)。そして、「我が渇きのとき、彼らは我に酢を飲ませた」(詩篇68:22)。

9

Et quid necesse est nunc omnes voces cataractarum referre, cum pleni sunt libri prophetarum de contumeliis et passione Domini?

PL 9, 908A

そして今、水門のすべての声を挙げる必要があるだろうか。預言者たちの書は、主の辱めと受難に満ちているというのに。

10

Quoniam ergo omnes praedicationes etiam rerum gestarum fides secuta est, in hanc vocem cataractarum abyssus abyssum invocavit, ut suppleret scilicet effectus sonos earum. Igitur quia de talibus abyssis loquebatur propheta, opportune subjungens ait:

PL 9, 908A

それゆえ、すべての宣べ伝えに、実際に起こった出来事による確証〔fides は信仰とも確かさとも取れる。ここでは確証と解した〕もまた続いたのであるから、深淵は水門のこの声のうちに深淵を呼んだ。すなわち、それらの響きを成就によって満たすためである〔effectus は suppleret の主語(成就が満たす)とも取れる〕。そして、預言者はこのような深淵について語っていたので、折よく続けて言う。

Tractatus III, Caput XIII

第III篇 第XIII章PL 9, 908A
1

VERS. 9 et 10. Inter diem mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte manifestavit: apud me oratio mea Deo vitae meae: dicam Deo, susceptor meus es, quare oblitus es?

PL 9, 908A

「昼のあいだ、主は自らの慈しみを命じ、夜にはそれを現した。我のもとに、我が命の神への我が祈りがある。我は神に言おう、汝は我を支える方なのに、なぜ忘れたのか」(詩篇41:9-10)。

2

Dat videlicet doctrinam et consolationem omnibus justis, ut si ex multis tentationum fluctibus operti, perturbationem sensus patiuntur, quae tenebrae oculorum nox vocatur; meminerint quia semper in hanc noctem manifestatur misericordia Dei potens, nisi sit tempus causa miserandi.

PL 9, 908B

すなわち、彼はすべての義しい者に教えと慰めを与える。それは、もし彼らが試練の多くの波に覆われて、感覚の動揺、すなわち目の闇と呼ばれる夜を受けるとしても、この夜のうちに、神の力ある慈しみがつねに現されることを、思い起こすためである。その時が、慈しむことの理由となるのでなければ別であるが〔nisi sit tempus causa miserandi は意味が定まらない。本文が崩れているのかもしれない〕。

3

Sed cum in periculum venerimus, et perturbatio ex desperatione vitae quamdam cordi nostro fecerit noctem, tunc si potuerimus dicere: Apud me oratio Deo meo: dicam, susceptor meus es, quare me dereliquisti?

PL 9, 908B

しかし、我々が危険に陥り、命への絶望による動揺が、我々の心に一種の夜をつくったとき、そのとき、もし我々が「我のもとに、我が神への祈りがある。我は言おう、汝は我を支える方なのに、なぜ我を見捨てたのか」と言うことができるなら、どうであろうか〔この条件文は帰結を欠く。「どうであろうか」と補って受けた〕。

4

Hoc ergo in nocte retinendum est; et cum caeteri sensus perturbantur, hoc tamen deficere non debet quod clamemus ad Dominum: quare me dereliquisti? de quo sermone prius tractavimus: quia etsi causa judiciorum Dei non intelligamus quare nos in aliquibus tentationibus relinquat; deficere tamen nos non oportet, quin ab ipso misericordiam deprecemur.

PL 9, 908B

それゆえ、夜のうちにはこれを保たねばならない。ほかの感覚が乱れるときにも、「なぜ我を見捨てたのか」と我々が主に叫ぶこと、これは失われてはならない。この言葉については先に論じた。すなわち、たとえ神の裁きの理由を、なぜ神が我々をいくつかの試練のうちに置き去りにするのかを、我々が理解しなくとも、それでも我々は、まさにこの方から慈しみを祈り求めることをやめてはならない。

Tractatus III, Caput XIV

第III篇 第XIV章PL 9, 908C
1

Quare, inquit, tristis incedo, dum affligit me inimicus, VERS. 11, et confringit ossa mea? Haec ergo semper etiam in nocte apud justum erit oratio ejus.

PL 9, 908C

「なぜ我は悲しみつつ歩むのか、敵が我を苦しめる間」、「そして我が骨を砕く」(詩篇41:11)と彼は言う。それゆえ、これがつねに、夜のうちにあっても、義しい者のもとにある彼の祈りとなるであろう。

2

Quod autem ait: Confringit ossa mea: non utique, proxima mors, subintelligendum est; sed quia hic in tribulatione frangebatur patientia ejus, quae est stabilimentum et fortitudo mentis nostrae, sicut ossa sunt corporis: ossa patientiam vocavit, quae cum assiduis tribulationibus confringetur: dum confringit, ait, ossa mea, improperabant tribulantes me, cum dicerent quotidie: Ubi est Deus tuus?

PL 9, 908C

しかし、彼が「我が骨を砕く」と言っていることは、当然、間近な死を意味すると受け取られるべきではない。むしろ、ここで艱難のうちにその忍耐が砕かれていたのであり、骨が体の支えであるように、それは我々の精神の支えと強さである。彼は、絶え間ない艱難によって砕かれる忍耐を、骨と呼んだのである。「彼が我が骨を砕く間、と彼は言う、我を苦しめる者たちは、日ごとに『汝の神はどこにいるのか』と言いつつ、我をそしっていた」。

3

Sed licet hanc gravem manum sentiat justus, quid tamen fieri necesse sit, et quod remedium obtinendum sit in persecutionibus, docet dicens, VERS. 12: Ut quid tristis es, anima mea, ut quid conturbas me?

PL 9, 908C

しかし、義しい者がこの重い手を感じるとしても、迫害のうちで何がなされねばならず、どのような手立てが得られねばならないかを、彼は言って教えている。「我が魂よ、なぜ悲しむのか、なぜ我を乱すのか」(詩篇41:12)。

4

Spera in Deum, quia confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. Quo nobis proposito exemplo, si qua vexatio, si qua pressura, si quod improperium nominis Dei venerit super nos, si tristis erit anima nostra, si perturbabitur, nos dicamus: Spera in Deum, quia confitebor illi, protegente Jesu Christo Domino nostro, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 908D

「神に希望を置け。我は彼を告白するのだから。我が顔の救い、我が神を」。この実例が我々に示されたのであるから、もし何らかの苦難、何らかの圧迫、神の名のゆえの何らかの侮辱が我々の上に臨み、我々の魂が悲しみ、動揺するなら、我々も言おう。「神に希望を置け、我は彼を告白するのだから」と。我々の主イエス・キリストが守っているのであるから。この方に栄光が世々にある。アーメン。