Caput I, Caput I
第I章 第I章PL 9, 918CChristi ex regio et sacerdotali genere ortus.-- Gradum, quem Matthaeus in ordine regiae successionis ediderat, Lucas in sacerdotali origine computat. Quem dum uterque dinumerat, cognationem in Domino utriusque tribus uterque significat.
PL 9, 918Cキリストは王と祭司の家系から生まれた。――マタイが王の継承の順序で示した系図の段階を、ルカは祭司の出自として数える。両者はそれを数えながら、いずれも主における両部族との血縁を示している。
Recteque generationis gradus ponitur: quia sacerdotalis et regiae tribus societas per David ex conjugio inita, jam a Salathiel in Zorobabel confirmetur ex genere.
PL 9, 918Cそして系譜の段階が正しく置かれているのは、祭司の部族と王の部族との結びつきが、ダビデを通じた婚姻によって始まり、すでにサラティエルからゼルバベルにかけて、血筋の上で確かなものとなったからである。
Atque ita dum Matthaeus paternam originem, quae ex Juda proficiscebatur, recenset, Lucas vero acceptum per Natham ex tribu Levi genus edocet (Luc. III, 24) ; suis quibusque patribus Domino nostro Jesu Christo, qui est aeternus et rex et sacerdos, etiam in carnali ortu utriusque generis gloriam probaverunt.
PL 9, 919Aこうしてマタイは、ユダから出た父方の出自を数え上げ、ルカは、レビの部族からナタンを通じて受け継がれた血統を説く(ルカ3:24)。それぞれ自らの父祖によって、永遠の王にして祭司である我々の主イエス・キリストのために、肉における誕生においてもなお、両方の血統の栄光を証したのである。
Quod vero Joseph potiusquam Mariae nativitas recensetur, nihil refert: eadem enim est totius tribus atque una cognatio.
PL 9, 919Aただ、マリアの出生ではなくヨセフの出生が数えられていることは、何の妨げにもならない。部族全体は同一であり、血縁は一つだからである。
Exemplum autem etiam Matthaeus et Lucas dederunt, patres invicem appellantes, non tam genere quam gente: quia ab uno tribus coepta, sub unius successionis et originis familia continetur.
PL 9, 919Aこのことの例は、マタイもルカも示した。二人はそれぞれ異なる者を父と呼んでおり、それは血筋によるというよりは氏族によってである。一人から始まった部族は、一つの継承と出自の家系のもとに含まれるからである。
Cum enim filius David atque Abrahae esset ostendendus, quia ita Matthaeus coepit; Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abrahae (Matth. I, 1) : non differt quis in originis numero atque ordine collocetur, dummodo universorum familia coepta esse intelligatur ab uno.
PL 9, 919Bというのも、マタイが「イエス・キリストの系図の書、ダビデの子、アブラハムの子」(マタイ1:1)と書き始めた以上、ダビデの子、アブラハムの子であることが示されねばならなかったのだから、出自の数え方や順序のどこに誰が置かれるかは問題ではない。全体の家系が一人から始まったと理解されさえすればよい。
Ita cum ejusdem tribus sit Joseph et Maria; dum profectus esse ex Abrahae genere Joseph ostenditur, profecta quoque docetur et Maria.
PL 9, 919Bこうして、ヨセフとマリアが同じ部族に属する以上、ヨセフがアブラハムの血統から出たと示されるとき、マリアもまた出たと教えられるのである。
Haec enim in lege ratio servata est, ut si mortuus sine filiis familiae princeps fuisset, defuncti uxorem posterior frater ejusdem cognationis acciperet, susceptosque filios in familiam ejus qui mortuus esset referret (Deut. XXV, 5) : maneretque ita in primogenitis successionis ordo, cum patres eorum, qui post nati essent, aut nomine haberentur, aut genere.
PL 9, 919B律法にはこの理が守られていたからである。すなわち、家の長が子なくして死んだなら、同じ血縁の後の兄弟が死者の妻を迎え、生まれた子らを、死んだ者の家に帰属させるのである(申命記25:5)。こうして、後に生まれた者たちの父が名によって数えられるにせよ血筋によって数えられるにせよ、長子たちにおける継承の順序は保たれた。
Caput I, Caput II
第I章 第II章PL 9, 920ACur generationes quaedam omissae. Cur quatuordecim ubi tantum tredecim recensentur.-- Sequens illud est, ut quia diximus, secundum rerum fidem, generationis istius ordinem nec numero sibi nec successione constare; hujus quoque rei ratio afferatur.
PL 9, 920Aいくつかの世代がなぜ省かれたのか。十四とされながら十三しか数えられていないのはなぜか。――すでに述べたように、この系図の順序は、事実に照らせば、数においても継承においても自ら整合していない。次に、この点についてもその理由が示されねばならない。
Non enim levis causa est, ut aliud in narratione sit, aliud fuerit in gestis; et aliud referatur in summa, aliud vero teneatur in numero.
PL 9, 920A物語られていることと実際に起こったこととが異なり、総計として言われていることと数として保たれていることとが異なるのは、軽い理由によるのではないからである。
Namque ab Abraham usque ad David quatuordecim generationes enumeratae sunt, et David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quatuordecim, cum in Regnorum libris decem et septem deprehendantur. Sed in hoc non mendacii aut negligentiae vitium est.
PL 9, 920A実際、アブラハムからダビデまで十四の世代が数えられ、〔底本は et David。前の ab を補って読む〕ダビデからバビロン移住まで十四の世代が数えられているが、列王記には十七が見いだされる。しかし、これは偽りや怠慢の誤りではない。
Tres enim ratione praeteritae sunt. Nam Joras genuit Ochoziam, Ochozias vero genuit Joam, Joas deinde Amasiam, Amasias autem Oziam (IV Reg. VIII, 25) . Et in Matthaeo Joras Oziam genuisse scribitur, cum quartus ab eo sit.
PL 9, 920B三人が理由があって除かれたのである。ヨラムはオコジアを生み、オコジアはヨアスを生み、ヨアスはアマジアを、アマジアはオジアを生んだ(列王記四8:25)。ところがマタイでは、ヨラムがオジアを生んだと書かれている。オジアは彼から数えて四代目であるのに。
Hoc ita ( supple, factum est), quia ex gentili femina Joras Ochoziam genuit, ex Achab scilicet domo: dictumque erat per prophetam, non nisi quarta generatione in throno regni Israel quemquam de domo Achab esse sessurum.
PL 9, 920Bこれがそうなったのは(「なされた」を補う)、ヨラムが異邦の女、すなわちアハブの家の女からオコジアを生んだからである。そして預言者を通じて、アハブの家の者はイスラエルの王国の座に、四代目より前には誰も座らないと告げられていた。
Purgata igitur Achab familia gentili, tribusque praeteritis, jam regalis in quarto generationum consequentium origo numeratur.
PL 9, 921Aこうして、アハブの異邦の家系が清められ、三人が除かれたので、王家の出自は、続く世代の四番目において数えられる。
Quod vero usque ad Mariam generationes quatuordecim esse scribuntur, cum in numero tredecim reperiantur; nullus error esse poterit scientibus non eam solum esse Domino nostro Jesu Christo originem, quae coepit ex Maria; sed in procreatione corporea, nativitatis aeternae significantiam comprehendi.
PL 9, 921Aマリアに至るまで十四の世代と書かれながら、数のうえでは十三しか見いだされないことも、我々の主イエス・キリストの出自が、マリアから始まったものだけではなく、体としての出生のうちに永遠の誕生の意味が含まれていることを知る者には、何の誤りもあり得ない。
Caput I, Caput III
第I章 第III章PL 9, 921AIn eos qui nolunt Mariam virginem permansisse.-- Generationis autem ratio simplex est. Nam conceptum ex Spiritu sancto, natum ex Maria virgine, omnium opus prophetarum est.
PL 9, 921Aマリアがおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕のままであったことを望まない者たちに対して。――誕生の理は単純である。聖なる霊から宿り、おとめマリアから生まれたということは、すべての預言者の営みだからである。
Sed plures irreligiosi, et a spiritali doctrina admodum alieni, occasionem ex eo occupant turpiter de Maria opinandi, quod dictum sit, Priusquam convenirent, inventa est in utero habens (Matth. I, 18) : et illud, Noli timere accipere Mariam conjugem tuam (Ibid. 20) : et illud, Non cognovit eam donec peperit (Ibid. 25) ; non recordantes desponsatam fuisse, et dictum hoc Joseph volenti eam abjicere; quia justus ipse nollet in eam lege decerni.
PL 9, 921Aしかし多くの不敬虔な者、霊的な教えからまったく疎遠な者が、「彼らが一緒になる前に、彼女は身ごもっていることが分かった」(マタイ1:18)、また「汝の妻マリアを迎えることを恐れるな」(マタイ1:20)、また「彼女を知らなかった、子を産むまでは」(マタイ1:25)と言われていることから、マリアについて恥ずべき臆測をする口実をつかむ。彼らは、彼女が婚約していたこと、そしてこの言葉が、彼女を捨てようと望んだヨセフに語られたこと、また彼自身は義人であって、彼女について律法によって裁くことを望まなかったことを、思い出さないのである。
Igitur ne qua de partu ejus ambiguitas existeret, ipse concepti ex Spiritu sancto Christi testis assumitur: dehinc quia desponsata esset, in conjugem recipitur. Cognoscitur itaque post partum id est, transit in conjugis nomen. Cognoscitur enim, non admiscetur.
PL 9, 921Bそれゆえ、彼女の出産について何の曖昧さも生じないよう、ヨセフ自身が、聖なる霊から宿ったキリストの証人として立てられる。次に、婚約していたので、妻として迎えられる。したがって出産のあとに「知られる」、すなわち妻という名に移る。知られるのであって、交わるのではない。
Denique cum transire Joseph ad Aegyptum admonetur, ita dicitur: Accipe puerum et matrem ejus; et, Revertere cum puero et matre ejus (Matth. II, 13 et 20) ; et rursum in Luca (Luc. II, 33, juxta graec.) : Et erat Joseph et mater ejus.
PL 9, 921B実際、ヨセフがエジプトに渡るよう告げられるときは、こう言われている。「その子とその母を連れよ」、また「その子とその母とともに帰れ」(マタイ2:13、20)。またルカにおいても、「ヨセフとその母はいた」と言われている(ルカ2:33、ギリシア語本文による)。
Et quotienscumque de utroque fit sermo, mater potius Christi, quia id erat; non uxor Joseph est nuncupata, quia non erat. Sed haec quoque ab angelo ratio servata est: ut cum desponsatam cum justo Joseph significabat, conjugem nuncuparet.
PL 9, 922Aまた二人について語られるたびに、彼女はヨセフの妻ではなく、キリストの母と呼ばれている。前者はそうであったからであり、後者はそうではなかったからである。しかし天使も次のような理を守った。義人ヨセフと婚約していたことを示すときには、「妻」と呼んだのである。
Nam ita ait: Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Ergo et conjugis nomen sponsa suscepit, et post partum in conjugem recognita tantum Jesu mater ostenditur: ut quemadmodum justo Joseph deputaretur ejusdem Mariae in virginitate conjugium, ita venerabilis ejus ostenderetur in Jesu matre virginitas.
PL 9, 922Aこう言っているからである。「ダビデの子ヨセフよ、汝の妻マリアを迎えることを恐れるな」。かくして、婚約した女は妻という名を受けたが、出産ののち妻として認められてからは、ただイエスの母とのみ示される。それは、同じマリアの童貞のうちにある婚姻が義人ヨセフに帰せられるのと同じように、イエスの母としての彼女の童貞もまた尊ぶべきものとして示されるためである。
Caput I, Caput IV
第I章 第IV章PL 9, 922AJosepho ex priore conjugio filii.-- Verum homines pravissimi hinc praesumunt opinionis suae auctoritatem, quod plures Dominum nostrum fratres habuisse sit traditum.
PL 9, 922Aヨセフには先の婚姻から子らがいた。――しかし最も邪な者どもは、我々の主に複数の兄弟がいたと伝えられていることから、自説の権威を思い込む。
Qui sit Mariae filii fuissent, et non potius Joseph ex priore conjugio suscepti; numquam in tempore passionis Joanni apostolo transcripta esset in matrem, Domino ad utrumque dicente: Mulier, ecce filius tuus (Joan. XIX, 26 et 27) ; et Joanni: Ecce mater tuas nisi quod ad desolatae solatium, charitatem filii in discipulo relinquebat.
PL 9, 922Bもし〔底本は Qui sit。Qui si と読む〕彼らがマリアの子であって、先の婚姻でヨセフがもうけた子ではなかったのなら、受難のときに彼女が使徒ヨハネに母として託されることは、決してなかったであろう。主は二人に向かって言った。「婦人よ、見よ、汝の子である」(ヨハネ19:26、27)。またヨハネには、「見よ、汝の母である〔底本は tuas。tua と読む〕」。それは、見捨てられた者への慰めとして、子の愛を弟子のうちに残したのでなければ、そうはならなかったであろう。
Caput I, Caput V
第I章 第V章PL 9, 922BMagorum fides et munera quid indicent.-- Stellae autem ortus primum a Magis intellectus, indicat mox gentes in Christum credituras, et homines professionis longe a scientia divinae cognitionis aversae, lumen quod statim in ortu ejus exstitit cognituros.
PL 9, 922B博士たち〔magi。マタイ2章で東方から来た者たちを本サイトでは「博士たち」と訳す〕の信仰と贈り物は何を示すか。――星の出現をまず博士たちが悟ったことは、やがて異邦人がキリストを信じるであろうこと、また、その生業が神を知る知識から遠く隔たっている人々が、キリストの誕生と同時に現れた光を認めるであろうことを示している。
Denique oblatio munerum intelligentiam in eo totius qualitatis expressit: in auro regem, in thure Deum, in myrrha hominem confitendo.
PL 9, 923A実際、贈り物の献上は、彼のうちにあるすべての性質についての理解を表した。金においては王を、乳香においては神を、没薬においては人を告白したのである。
Atque ita per venerationem eorum, sacramenti omnis est consummata cognitio: in homine mortis, in Deo resurrectionis, in rege judicii.
PL 9, 923Aこうして彼らの崇敬によって、秘義のすべての認識が完成した。人においては死の、神においては復活の、王においては裁きの認識である。
Quod vero repetere iter, atque ad Herodem in Judaeam redire prohibentur (Matth. II, 12) : nihil a Judaea petere scientiae agnitionisque permittimur, sed in Christo salutem omnem et spem locantes, admonemur prioris vitae itinere abstinere.
PL 9, 923A彼らが道を引き返し、ヘロデのもとユダヤへ戻ることを禁じられている(マタイ2:12)。それによって我々は、ユダヤから知識も認識も求めることを許されず、キリストにすべての救いと希望を置いて、以前の生の道から離れるよう戒められているのである。
Caput I, Caput VI
第I章 第VI章PL 9, 923AQuid fuga Christi in Aegyptum. Innocentes, martyres.-- Parante autem Herode parvuli necem, Joseph per Angelum monetur, ut eum in Aegyptum transferat (Ibid. 13) : Aegyptum idolis plenam, et omnigenum deum monstra venerantem.
PL 9, 923Aキリストのエジプトへの逃避。罪なき幼子たち、殉教者。――ヘロデが幼子の殺害を企てていると、ヨセフは天使を通じて、彼をエジプトへ移すよう告げられる(マタイ2:13)。偶像に満ち、あらゆる種類の神々の怪物を崇めるエジプトである。
Jam post Judaeorum insectationem, et in exstinguendo eo profanae plebis assensum, Christus ad gentes inanissimis religionibus deditas transit: et Judaeam relinquens, ignoranti eum saeculo colendus infertur, Bethlehem, id est, Judaea, martyrum sanguine redundante.
PL 9, 923B今やユダヤ人の迫害ののち、また彼を滅ぼそうとする俗なる民の同意ののち、キリストは、この上なく空虚な宗教に身を捧げた異邦人のもとへ移る。ユダヤを去り、彼を知らない世に、崇められるべき者として運び入れられる。ベツレヘム、すなわちユダヤが殉教者の血に溢れているときにである。
Herodis vero furor et infantium interfectio, populi Judaici in Christianos saevientis est forma: existimantis se beatorum Martyrum caede posse in omnium fide et professione Christi nomen exstinguere.
PL 9, 923Bヘロデの怒りと幼児たちの殺害は、キリスト教徒に猛り狂うユダヤの民の形である。その民は、幸いなる殉教者たちの殺戮によって、すべての者の信仰と告白のうちからキリストの名を消し去ることができると思っているのである。
Caput I, Caput VII
第I章 第VII章PL 9, 923BEcclesia dolet Judaeorum perditionem.-- Sed gloriosus per prophetam neci eorum honor redditur, dicentem, Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos: et noluit consolari, quia non sunt (Jerem. XXXI, 15: et Matth. II, 18) .
PL 9, 923B教会はユダヤ人の滅びを嘆く。――しかし預言者を通じて、彼らの死に栄えある誉れが与えられている。預言者は言う。「ラマに声が聞こえた。泣き声と大いなる嘆きが。ラケルはその子らのために泣き、慰められることを望まなかった。彼らはもういないからである」(エレミヤ31:15、マタイ2:18)。
Rachel Jacob uxor fuit diu sterilis; sed nullum ex his quos genuit amisit. Verum haec in Genesi Ecclesiae typum praetulit.
PL 9, 923Cラケルはヤコブの妻で、長く不妊であったが、産んだ子らのうち一人も失わなかった。しかしこの女は創世記において、教会の予型を示していた。
Non igitur illius vox et ploratus auditur, quae nullum habuit amissorum filiorum dolorem, sed hujus Ecclesiae diu sterilis, nunc vero fecundae.
PL 9, 923Cそれゆえ、その声と泣き声が聞かれるのは、失った子らへの悲しみを持たなかった彼女のものではなく、長く不妊であったが今は多産となった、この教会のものである。
Hujus ploratus ex filiis, non idcirco quia peremptos dolebat, auditur; sed quia ab his perimebantur, quos primum genitos filios retinere voluisset. Denique consolari se noluit quae dolebat.
PL 9, 923Cこの女の子らのための泣き声が聞かれるのは、彼らが殺されたことを嘆いたからではなく、彼らが、最初に生まれた子らとして手元に留めておこうと望んだ者たちによって殺されたからである。実に、嘆いていた女は慰められることを望まなかった。
Non enim non erant ii, qui mortui putabantur; in aeternitatis enim profectum per martyrii gloriam efferebantur. Consolatio autem rei amissae erat praestanda, non auctae.
PL 9, 923C死んだと思われている者たちは、いなくなったわけではないからである。殉教の栄光によって、永遠への進歩へと引き上げられたのである。慰めは、失われたものに対して与えられねばならず、増し加えられたものに対して与えられるのではない。
Caput II, Caput I
第II章 第I章PL 9, 924AJoseph apostolorum typus.-- Post quae, mortuo Herode, Joseph per Angelum monetur, ut in Judaeam cum puero et matre ipsius redeat (Matth. II, 20) .
PL 9, 924Aヨセフは使徒たちの予型。――そののち、ヘロデが死ぬと、ヨセフは天使を通じて、その子とその母とともにユダヤへ帰るよう告げられる(マタイ2:20)。
Et revertens cum Archelaum Herodis filium regnare audisset, timuit eo venire (Ibid. 21) : et per angelum monetur, ut in Galilaeam transeat, et in regionis ejus civitate Nazareth inhabitet. Reverti ergo ad Judaeam monetur: et reversus timet.
PL 9, 924Aそして帰る途中、ヘロデの子アルケラオが王となっていると聞いて、そこへ行くことを恐れた(マタイ2:21)。また天使を通じて、ガリラヤへ渡り、その地方の町ナザレに住むよう告げられる。こうしてユダヤへ帰るよう告げられ、帰って、恐れるのである。
Et rursum visu admonitus, transire ad regionem gentium jubetur. Sed aut timere eum qui admonitus sit non oportuit, aut per angelum deferri admonitio mox mutanda non debuit. Verum typica ratio servata est.
PL 9, 924Aまた再び幻によって告げられ、異邦人の地方へ渡るよう命じられる。しかし、告げを受けた者が恐れるべきでなかったか、あるいは、すぐに変えられることになる告げが天使を通じて伝えられるべきではなかったか、そのいずれかである。だが予型的な理解が守られたのである。
Joseph enim apostolorum habet speciem, quibus Christus circumferendus est creditus. Hi tamquam Herode mortuo, id est, populo ejus in passione Domini deperdito, Judaeis praedicare sunt jussi; missi enim erant ad oves perditas domus Israel: sed manente haereditariae infidelitatis dominatu metuunt et recedunt.
PL 9, 924Bヨセフは、キリストを運び回ることを託された使徒たちの姿をしている。彼らは、ヘロデが死んだとき、すなわちその民が主の受難において滅んだとき、ユダヤ人に宣べ伝えるよう命じられた。イスラエルの家の失われた羊のもとへ遣わされたからである。しかし、受け継がれた不信仰の支配が続いているので、恐れて退く。
Admoniti per visum, sancti scilicet Spiritus donum in gentibus contemplantes, ad eas transferunt Christum, Judaeae missum, sed vitam et salutem gentium nuncupatum.
PL 9, 924B幻によって告げられ、すなわち聖なる霊の賜物が異邦人のうちにあることを見て、彼らのもとへキリストを移す。キリストはユダヤに遣わされたが、異邦人の命と救いと呼ばれたのである。
Caput II, Caput II
第II章 第II章PL 9, 924BJoannis locus, praedicatio, vestitus, cibus.-- In diebus illis venit Joannes praedicans in deserto Judaeae, dicens, Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum, etc. (Matth. III, 1) .
PL 9, 924Bヨハネの場所、宣教、衣、食。――「そのころ、ヨハネが来て、ユダヤの荒れ野で宣べ伝え、言った。悔い改めよ。天の国が近づいたからである、云々」(マタイ3:1)。
In Joanne locus, praedicatio, vestitus, cibus est contuendus: atque ita, ut meminerimus gestorum veritatem non idcirco corrumpi, si gerendis rebus interioris intelligentiae ratio subjecta sit.
PL 9, 924Cヨハネにおいては、場所、宣教、衣、食を注視せねばならない。ただしその際、行われる事柄の下に内的な理解の理が据えられているからといって、出来事の真実性が損なわれるわけではないことを、我々は覚えておかねばならない。
Fuerant enim praedicanti et locus opportunior, et vestitus utilior, et cibus aptior: sed subest gestis rebus exemplum, et in eo operatio ipsa meditatio est.
PL 9, 924C宣教する者にとっては、もっと好都合な場所も、もっと役に立つ衣も、もっとふさわしい食もあったはずである。しかし行われた事柄の下には範例があり、そこでは働きそのものが黙想なのである。
Nam et ad desertam Judaeam venit, desertam Dei frequentatione, non populi; et vacuam sancti Spiritus habitatione, non hominum; ut praedicationis locus, eorum quibus praedicatio erat missa, solitudinem protestaretur.
PL 9, 924C彼はユダヤの荒れ野に来た。神の訪れを欠いて荒れているのであって、民を欠いているのではない。聖なる霊の宿りを欠いて空なのであって、人々を欠いているのではない。宣教の場所が、宣教を送られた者たちの寂しさを証するためであった。
Poenitentiam quoque regno coelorum propinquante pronuntiat, per quam est reditus ab errore, et recursus a crimine, et post vitiorum pudorem professio desinendi: ut deserta Judaea meminisset eum se suscepturam, in quo coelorum est regnum; non vacuam deinceps futuram, si se a veteribus vitiis poenitentiae confessione purgasset.
PL 9, 924Cまた天の国が近づくときに、悔い改めを告げる。悔い改めによって、誤りからの帰還、罪からの立ち戻り、悪徳への恥ののちに止めることの告白がある。それは、荒れ果てたユダヤが、天の国がそのうちにある者を自らが迎えるであろうことを思い起こすためであり、古い悪徳から悔い改めの告白によって自らを清めるなら、以後は空ではなくなるであろうことを思い起こすためである。
Pilis etiam camelorum vestis adtexta, peregrinum propheticae istius praedicationis habitum designat: cum exuviis immundarum pecudum, quibus pares existimamur, Christi praedicator induitur; fitque sanctificatum habitu prophetali, quidquid in nobis vel inutile fuerat ante, vel sordidum.
PL 9, 925A駱駝の毛で織り合わされた衣は、この預言の宣教の見慣れぬ装いを示す。キリストの宣教者は、我々が同列と見なされている汚れた家畜の皮をまとう。そして、我々のうちで以前は役に立たなかったもの、あるいは汚れていたものは何であれ、預言者の装いによって聖とされる。
Zonae autem praecinctio, efficax in omne opus bonum est apparatus: ut ad omne ministerium Christi voluntate simus accincti.
PL 9, 925A腰帯を締めることは、あらゆる善い業に効力ある備えであり、我々がキリストへのあらゆる奉仕のために、意志をもって帯を締めた者となるためである。
In esum etiam eliguntur locustae, fugaces hominum, et ad omnem adventus nostri sensum evolantes: nos scilicet, qui ab omni sermone et congressu prophetarum ipsis quibusdam corporum saltibus efferebamur.
PL 9, 925Aまた食物として蝗が選ばれる。人から逃げ、我々の到来のあらゆる気配に飛び去るものである。すなわち我々のことであり、預言者たちのあらゆる言葉と交わりから、体の跳躍のようなものによって運び去られていた者たちである。
Voluntate vagi, operibus inutiles, verbis queruli, fide peregrini, nunc sumus sanctorum alimonia et satietas prophetarum electi simul cum melle silvestri: dulcissimum ex nobis cibum, non ex alveariis legis, sed ex truncis silvestrium arborum praebituri.
PL 9, 925B意志のままにさまよい、業においては無益、言葉においては不平がち、信仰においては旅人である我々が、いま、聖徒たちの糧となり、預言者たちの飽満として、野の蜜とともに選ばれた。律法の蜂の巣からではなく、野の木の幹から、いとも甘い食物を我々のうちから供する者としてである。
Caput II, Caput III
第II章 第III章PL 9, 925BFilios Abrahae vel diaboli facit fides aut infidelitas.-- Tali igitur Joannes habitu praedicans, venientes Pharisaeos et Sadducaeos ad baptismum, progenies nuncupat viperarum: fructum ut dignum poenitentiae faciant monet, neve Abraham patrem habere se glorientur, quia ex lapidibus Deus potens est Abrahae filios excitare (Matth. III, 7-9) .
PL 9, 925B信仰か不信仰かが、人をアブラハムの子にも悪魔の子にもする。――そのような装いで宣べ伝えるヨハネは、洗礼を受けに来るファリサイ派とサドカイ派の人々を、蝮の末裔と呼ぶ。悔い改めにふさわしい実を結べと戒め、アブラハムを父とすることを誇るなと言う。神はこれらの石からアブラハムの子らを起こすことができるからである(マタイ3:7-9)。
Non enim successio carnis quaeritur, sed fidei haereditas. Dignitas igitur originis in operum consistit exemplis: et prosapiae gloria fidei imitatione retinetur. Diabolus infidelis, Abraham fidelis.
PL 9, 925B求められているのは肉による継承ではなく、信仰の相続だからである。それゆえ出自の尊厳は業の範例のうちに成り立ち、家系の栄光は信仰を模倣することによって保たれる。悪魔は信なき者、アブラハムは信ある者である。
Nam ille in hominis transgressione fuit perfidus, hic vero justificatus ex fide est. Igitur uniuscujusque mores atque vita propinquitatem cognationis acquirit: ut qui fideles sunt, Abrahae propago per fidem sint; qui autem infideles sunt, in diaboli progeniem infidelitate mutentur: quando et Pharisaei viperarum natio nuncupantur, et gloriatio sanctificati parentis eis inhibetur, et ex saxis ac rupibus Abrahae filii excitantur, et ut operantes dignos fructus poenitentiae sint admonentur: ut qui diabolum patrem habere coeperant, cum eis, qui de lapidibus excitarentur, rursum Abrahae filii per fidem fiant.
PL 9, 925C前者は人間の背反において不実であったが、後者は信仰によって義とされた。それゆえ、一人一人の習わしと生き方が、血縁の近さを獲得する。信ある者は信仰によってアブラハムの子孫となり、信なき者は不信仰によって悪魔の子孫へと変わる。そのためファリサイ派は蝮の種族と呼ばれ、聖なる親を誇ることを禁じられ、岩や石からアブラハムの子らが起こされ、ふさわしい悔い改めの実を結ぶよう戒められるのである。悪魔を父とし始めていた者たちが、石から起こされる者たちとともに、信仰によって再びアブラハムの子となるためである。
Caput II, Caput IV
第II章 第IV章PL 9, 926AChristus noster servator et judex.-- Securis vero radicibus arborum apposita testatur (Matth. III, 10) jus praesentis in Christo potestatis, infructuosarum arborum caede et concrematione significans inutilis perfidiae excidium conflagrationi judicii praeparari.
PL 9, 926A我々のキリストは救い主にして裁き主である。――木々の根元に置かれた斧は(マタイ3:10)、キリストにおける現在の権力の権利を証している。実を結ばぬ木々の伐採と焼却によって、無益な不実の滅びが裁きの火に備えられていることを示すのである。
Et quia Legis opus esset jam inefficax ad salutem, et Joannes baptizandis in poenitentiam nuntius exstitisset (prophetarum enim officium erat a peccatis revocare, Christi vero proprium, salvare credentes); se quidem baptizare in poenitentiam dicit, sed fortiorem esse venturum, cujus ferendorum calceamentorum sit indignus officio (Ibid. 11) : apostolis circumferendae praedicationis gloriam derelinquens, quibus speciosis pedibus pacem Dei erat debitum nuntiare (Esa. LII, 7) .
PL 9, 926Aまた、律法の業がもはや救いに無力であり、ヨハネが悔い改めへの洗礼を受ける者たちの使者であったので(罪から呼び戻すのは預言者の務めであり、信じる者を救うのはキリストに固有のことだからである)、彼は自分は悔い改めのために洗礼を授けるが、より強い者が来る、その者の履き物を運ぶ務めにさえ自分はふさわしくない、と言う(マタイ3:11)。彼は、宣教を運び回る栄光を使徒たちに譲るのである。使徒たちには、美しい足をもって神の平和を告げ知らせる務めがあった(イザヤ52:7)。
Salutis igitur nostrae et judicii tempus designat in Domino, dicens, Ille baptizabit vos in Spiritu sancto et igni: quia baptizatis in Spiritu sancto, reliquum sit consummari igne judicii.
PL 9, 926Bこうして、我々の救いと裁きの時を、主において示して言う。「彼は汝らに、聖なる霊と火で洗礼を授けるであろう」。聖なる霊によって洗礼を受けた者たちには、あとは裁きの火によって完成されることが残されているからである。
Habens ventilabrum in manu, et purgabit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum; paleas autem comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12) . Ventilabri opus est, ab infructuosis fructuosa discernere.
PL 9, 926B「手に箕を持ち、その脱穀場を清め、その麦を倉に集め、殻は消えない火で焼くであろう」(マタイ3:12)。箕の働きは、実を結ぶものを実を結ばぬものから分けることである。
Quod in manu Domini sit, arbitrium indicat potestatis, triticum suum, perfectos scilicet credentium fructus, horreis recondentis; paleas vero, id est, inutilium atque infructuosorum hominum inanitatem, igni judicii concremantis.
PL 9, 926Bそれが主の手にあるというのは、権力の裁量を示す。主は自分の麦、すなわち信ずる者たちの完全な実を倉に納め、殻、すなわち無益で実らぬ人々の空しさを、裁きの火で焼き尽くす者である。
Caput II, Caput V
第II章 第V章PL 9, 926CHominem assumptione, aquas lavacro sanctificavit.-- Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo (Ibid. 13) ; et reliqua.
PL 9, 926Cキリストは人を受け取ることによって人を、洗いによって水を聖とした。――「そのとき、イエスはガリラヤからヨルダンに、ヨハネのもとへ来て、彼から洗礼を受けようとした」(マタイ3:13)、云々。
Erat in Christo Jesu homo totus; atque ideo in famulatum spiritus corpus assumptum, omne in se sacramentum nostrae salutis explevit. Ad Joannem igitur venit ex muliere natus, constitutus sub lege, et per Verbum caro factus.
PL 9, 927Aキリスト・イエスのうちには全き人がいた。それゆえ、霊に仕えるために受け取られた体は、我々の救いのすべての秘義を自らのうちで成し遂げた。したがって彼は、女から生まれ、律法のもとに置かれ、言葉を通じて肉となった者として、ヨハネのもとへ来た。
Ipse quidem lavacri egens non erat, quia de eo dictum est, Peccatum non fecit (I Pet. II, 22) ; et ubi peccatum non est, remissio quoque ejus est otiosa.
PL 9, 927A彼自身は洗いを必要としなかった。彼について「罪を犯さなかった」(一ペトロ2:22)と言われているからである。罪のないところでは、その赦しもまた無用である。
Sed assumptum ab eo creationis nostrae fuerat et corpus et nomen: atque ita non ille necessitatem habuit abluendi, sed per illum in aquis ablutionis nostrae erat sanctificanda purgatio.
PL 9, 927Aしかし、我々の被造の体と名は、彼によって受け取られていた。それゆえ彼が洗い清める必要があったのではなく、彼を通じて、水のうちで我々の洗いの浄めが聖とされねばならなかったのである。
Denique et a Joanne baptizari prohibetur, ut Deus (Matth. III, 14) : et ita in se fieri oportere, ut homo edocet (Ibid. 15) . Erat enim per eum omnis implenda justitia, per quem solum lex poterat impleri.
PL 9, 927A実に、彼は神としては、ヨハネによって洗礼を受けることを妨げられ(マタイ3:14)、人としては、そうなることが自らにおいて必要であると教える(マタイ3:15)。彼を通してすべての義が満たされるはずであり、彼のみによって律法が満たされ得たからである。
Atque ita et prophetae testimonio lavacro non eget, et exempli sui auctoritate humanae salutis sacramenta consummat, hominem et assumptione sanctificans et lavacro.
PL 9, 927Bこうして、預言者の証言によって洗いを要しないが、自らの範例の権威によって人間の救いの秘義を完成する。人を受け取りによっても洗いによっても聖としながら。
Caput II, Caput VI
第II章 第VI章PL 9, 927BBaptismi nostri effectus in Christi baptismo adumbrati.-- Ordo etiam in eo arcani coelestis exprimitur.
PL 9, 927B我々の洗礼の効果は、キリストの洗礼に予示されている。――そこにはまた、天の隠れた事柄の順序が表されている。
Nam baptizato eo, reseratis coelorum aditibus, Spiritus sanctus emittitur, et specie columbae visibilis agnoscitur, et istius modi paternae pietatis unctione perfunditur. Vox deinde de coelis ita loquitur: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Ibid. 17) .
PL 9, 927B彼が洗礼を受けると、天の入り口が開かれ、聖なる霊が遣わされ、鳩の姿で目に見えるものとして認められ、父の慈愛のこのような塗油を注がれる。そのとき天から声が語る。「汝は私の子である、私は今日汝を生んだ」(マタイ3:17)。
Filius Dei auditu conspectuque monstratur, plebique infidae et prophetis inobedienti testimonium de Domino suo mittitur et contemplationis et vocis: ac simul ut ex eis quae consummabantur in Christo cognosceremus, post aquae lavacrum, et de coelestibus portis sanctum in nos Spiritum involare, et coelestis nos gloriae unctione perfundi, et paternae vocis adoptione Dei filios fieri; cum ita dispositi in nos sacramenti imaginem ipsis rerum effectibus veritas praefiguraverit.
PL 9, 927B神の子が、聞くことと見ることによって示され、不信の民と預言者に従わなかった民に、自らの主について、目に見たものと声との証しが送られる。同時にそれは、キリストにおいて成し遂げられたことから、我々が知るためである。すなわち、水の洗いののち、天の門から聖なる霊が我々のうちへ飛び降り、我々が天の栄光の塗油を注がれ、父の声による養子縁組によって神の子とされること。このように我々に向けて配剤された秘義の像を、真理が、事柄そのものの成果によってあらかじめ示していたからである。
Caput III, Caput I
第III章 第I章PL 9, 928ATunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo (Matth. IV, 1) , et reliqua.
PL 9, 928A「そのとき、イエスは霊によって荒れ野に導かれた。悪魔から試みを受けるためである」(マタイ4:1)、云々。
Et in desertum traductio, et quadraginta dierum jejunium, et post jejunium fames, et satanae tentatio, et responsio Domini, magni coelestisque consilii effectibus plena sunt.
PL 9, 928A荒れ野への導き、四十日の断食、断食ののちの飢え、サタンの試み、そして主の応答は、天の大いなる計画の成果に満ちている。
Nam quod in desertum ductus est, significatur libertas Spiritus sancti, hominem suum jam diabolo offerentis, et permittentis tentandi et assumendi occasionem, quam non nisi datam tentator habuisset.
PL 9, 928A荒れ野に導かれたということは、聖なる霊の自由を示している。霊は自らの人を今や悪魔に差し出し、試み、また連れて行く機会を許したのである。その機会は、与えられなければ、試みる者は得られなかったであろう。
Erat igitur in diabolo de metu suspicio, non de suspicione cognitio: movebatur enim quadraginta dierum jejunio.
PL 9, 928A悪魔のうちには、恐れから来る疑いはあっても、疑いから来る認識はなかった。四十日の断食に心を動かされていたのである。
Sciebat totidem diebus aquas abyssi effusas (Gen. VII, 17) , exploratam repromissionis terram, Moysi legem a Deo scriptam, annorum quoque, quibus plebs in eremo vita angelorum habituque mansit, hunc numerum fuisse expletum.
PL 9, 928A悪魔は、同じ日数のあいだ淵の水が注がれたこと(創世記7:17)、約束の地が探られたこと、モーセの律法が神によって書かれたこと、また民が荒れ野で天使の生活と姿のうちにとどまった年数も、この数で満ちたことを知っていた。
Igitur istius temporis metu, in tentando eo, quem hominem contuebatur, sumpsit temeritatem. Adam enim pellexerat, et in mortem fallendo traduxerat.
PL 9, 928Bそれゆえ、この期間への恐れから、人だと見ていた相手を試みるにあたり、無謀に踏み出した。アダムを誘い出し、欺いて死へ引き渡していたからである。
Sed ita dignum nequitia ejus et scelere erat, ut in eo, cujus morte et calamitatibus gloriabatur homine vinceretur; et qui Dei beneficia homini invidisset, ante tentationem Deum in homine intelligere non posset.
PL 9, 928Bしかし、その死と災厄を誇っていた人において、その悪意と罪にふさわしく打ち負かされることになっていた。そして、人に対する神の恩恵を妬んだ者が、試みの前には、人のうちに神を悟ることができなかったのである。
Tentatur igitur statim post baptismum Dominus, tentatione sua indicans in sanctificatis nobis maxime diaboli tentamenta grassari: quia victoria ei est magis exoptata de sanctis.
PL 9, 928Bこうして主は洗礼の直後に試みを受ける。その試みによって、聖とされた我々においてこそ、悪魔の企てが最も猛威を振るうことを示している。聖徒たちに対する勝利のほうを、悪魔はいっそう望むからである。
Caput III, Caput II
第III章 第II章PL 9, 928CFames Christi qualis.-- Non cibum etiam hominum esuriit, sed salutem: nam post quadraginta dies, non in quadraginta diebus esuriit (Matth. IV, 2) , Moyse et Elia in eodem jejunii tempore non esurientibus.
PL 9, 928Cキリストの飢えはどのようなものか。――彼は人々の食物に飢えたのではなく、救いに飢えた。四十日のあいだにではなく、四十日ののちに飢えた(マタイ4:2)からである。モーセとエリヤは、同じ断食の期間に飢えなかった。
Igitur cum esuriit Dominus, non inediae subrepsit operatio: sed virtus illa, quadraginta dierum non mota jejunio, naturae suae hominem dereliquit.
PL 9, 928Cそれゆえ主が飢えたとき、それは飢えの作用が忍び寄ったのではない。四十日の断食にも動じなかったあの力が、人をその本性に委ねて離れたのである。
Non enim erat a Deo diabolus, sed a carne vincendus: quam utique tentare ausus non fuisset, nisi in ea per esuritionis infirmitatem quae sunt hominis recognovisset. Quam utique in eo sentiens ita orsus est: Si filius Dei es (Matth. IV. 3) .
PL 9, 929A悪魔は神によってではなく、肉によって打ち負かされねばならなかったからである。悪魔は、飢えの弱さを通じて、その肉のうちに人に属するものを認めたのでなければ、それを試みようとは決して敢えてしなかったであろう。そのように彼のうちに感じ取って、こう切り出した。「もし汝が神の子であるなら」(マタイ4:3)。
Anceps sermo est, si filius Dei es. Licet esurientem videret, quadraginta tamen dierum in eo jejunium pertimescebat.
PL 9, 929A「もし汝が神の子であるなら」という語は、二義的である。飢えている彼を見たとしても、悪魔は彼のうちにある四十日の断食をなお恐れていたのである。
Qua rerum ratione indicat, post quadraginta dierum conversationem, quibus post passionem in saeculo erat commoraturus, esuritionem se humanae salutis habiturum. Quo in tempore, exspectatum Deo patri munus, hominem quem assumpserat reportavit.
PL 9, 929Aこの事の理によって、キリストは、四十日の滞在のあと――受難ののち世にとどまることになっていた四十日である――人間の救いへの飢えを抱くであろうことを示している。その時に、父なる神に待ち望まれていた贈り物として、自らが受け取った人を持ち帰った。
Caput III, Caput III
第III章 第III章PL 9, 929AQuid diabolus Christi deitatem explorare, vel patientiam tentet frangere. Christus Deus et homo. --Contuendum itaque nunc illud est, quibus tandem interrogationibus usus sit. Ait: Si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
PL 9, 929A悪魔はなぜキリストの神性を探ろうとし、あるいはその忍耐を打ち砕こうと試みるのか。キリストは神にして人である。――そこで、悪魔が結局どのような問いを用いたかを、今や注視せねばならない。悪魔は言う。「汝が神の子であるなら、これらの石がパンになるよう命じよ」。
Fallax diabolus, et ad traducendum artifex callidissimus, posse omnia Christum sciebat, et esuritionem in homine ex ipso jejunii tempore sentiebat, ignarus quidnam esuriretur.
PL 9, 929B欺く者である悪魔、人を惑わすことにこの上なく巧みな細工師は、キリストがすべてをなし得ることを知っており、人においては断食の時が経ったことから飢えを感じていることも知っていたが、何に飢えているのかは知らなかった。
Eam ergo in tentando conditionem operis proposuit, per quam et in Deo, ex demutatione lapidum in panes, virtutem potestatis agnosceret; et in homine, oblectamento cibi, patientiam esuritionis illuderet.
PL 9, 929Bそこで悪魔は、試みにおいて、次のような業の条件を提示した。石をパンに変えることによって、神においては権力の力を見て取り、人においては食物の楽しみによって飢えへの忍耐を嘲弄できるような条件である。
Sed Dominus non panem potius, quam salutem hominum esuriens, ait: Non in pane solo vivit homo (Ibid. 4) : quia ipse non solum homo, sed et Deus, licet usque in tentationis diem cibo hominis abstineret, Dei tamen Spiritu alebatur: ostendens non in pane hoc solitario, sed in Verbo Dei alimoniam aeternitatis esse sperandam.
PL 9, 929Bしかし主は、パンよりも人々の救いに飢えていたので、言った。「人はパンだけで生きるのではない」(マタイ4:4)。彼自身は人であるだけでなく神でもあり、試みの日まで人の食物を断っていたとはいえ、神の霊によって養われていたからである。永遠の糧は、このパンだけではなく、神の言葉にこそ望むべきものであることを示したのである。
Caput III, Caput IV
第III章 第IV章PL 9, 929CDiabolus silet quae contra se: jactantia cavenda. --Sequens etiam interrogatio talis est, cum eum in summum templi sustulisset: Si filius Dei es, mitte te deorsum, et reliqua (Ibid. 6) .
PL 9, 929C悪魔は自らに不利なことを黙す。誇示は避けねばならない。――次の問いも同様である。悪魔が彼を神殿の頂へ連れて行ったとき、「もし汝が神の子であるなら、下へ身を投げよ」、云々(マタイ4:6)。
Laborat tentatione Dominum de excelsis ad inferiora deducere: et positum in templi summo, id est, super leges et prophetas eminentem, in humilibus continere.
PL 9, 929C悪魔は試みによって、主を高みから低いところへ引き下ろすことに骨を折る。神殿の頂、すなわち律法と預言者の上にそびえる所に置かれた者を、低いもののうちに引き留めようとするのである。
Sciebat quidem et ministeria angelorum prompta esse Dei filio, neque in lapidem posse offensionis incidere (Psal. XC, 12 et 13) : quippe super aspidem et basiliscum ambulaturum, et calcaturum leonem et draconem.
PL 9, 929C悪魔は、天使たちの奉仕が神の子にすぐに備わっていること、彼が石につまずくことはあり得ないことを知っていた(詩篇90:12、13)。彼は毒蛇とバシリスクの上を歩き、獅子と竜を踏みつけるであろうことも知っていたからである。
De his enim quae in se dicta sunt tacuit; sed superiora memorando, vult quoquo modo obedientiam elicere tentato; relaturus hinc gloriam, si sibi Dominus majestatis, licet per confidentiam, paruisset.
PL 9, 930A自分について言われていることを、悪魔は黙した。ただ前の部分を持ち出すことで、何とかして試みられる者から服従を引き出そうとした。もし威厳の主が、たとえ信頼のゆえにであれ、自分に従ったなら、そこから栄光を得ようとしたのである。
Sed nulla diabolo contigit tantae fraudis occasio, idipsum Domino tempore posteriore testante, cum dicit: Venit princeps hujus saeculi, et non invenit in me quidquam (Joan. XIV, 30) .
PL 9, 930Aしかし悪魔には、これほどの欺きの機会は与えられなかった。のちの時に主自身が、そのことを証して言っている。「この世の君が来る。だが彼は私のうちに何ものも見いださない」(ヨハネ14:30)。
Digna igitur hanc ejus petulantiam Domini est secuta responsio: Non tentabis Deum et Dominum tuum (Matth. IV, 7) .
PL 9, 930Aそれゆえ、悪魔のこの厚かましさにふさわしい主の応答が続いた。「汝の神にして主を試みてはならない」(マタイ4:7)。
Diaboli conatus et tentamenta contundens, et Deum se protestatur et Dominum: docens a fidelibus abesse oportere jactantiam, quia cum omnia possibilia Deo sint, nihil tamen in tentationem ejus audendum sit.
PL 9, 930A悪魔の企てと試みを打ち砕きながら、自らが神であり主であると宣言し、信ある者から誇示は遠ざけられねばならないこと、すなわち、すべてが神にとって可能であるとしても、彼を試みるようなことは何も敢えてすべきでないことを教えた。
Caput III, Caput V
第III章 第V章PL 9, 930BTentationum Christi idem ordo, qui Adae. Honor saeculi, opus diaboli. --Sed jam tertio tota diabolicae potestatis commovetur ambitio.
PL 9, 930Bキリストの試みの順序はアダムの場合と同じである。世の栄誉は悪魔の仕業である。――しかし今や三度目に、悪魔の権力のあらゆる野心が動き出す。
Constituto igitur Domino in monte excelso, universa orbis terrarum regna, eorumque gloriam obtulit, si modo adoraretur ipse (Ibid. 8 et 9) . Jam gemina responsione opinionem suspicionis excesserat.
PL 9, 930Bこうして主を高い山に立たせ、地の全世界の国々とその栄光を、自分を拝みさえするならと差し出した(マタイ4:8、9)。悪魔はすでに、二度の応答によって、疑いという臆見の域を超えていた〔この文の主語は書かれていない。悪魔と取り、もはや疑いを超えて確信していたの意に解した〕。
Cibo Adam pellexerat, et de paradisi gloria in peccati locum, id est, in regionem vetitae arboris deduxerat: tertio divini nominis ambitione corruperat, diis futurum similem pollicendo.
PL 9, 930B悪魔は食物でアダムを誘い出し、楽園の栄光から罪の場所、すなわち禁じられた木の地方へ導き入れた。三度目には、神の名への野心によってアダムを堕落させ、神々のようになると約束したのである。
Igitur adversus Dominum tota jam saeculi potestate pugnatur, et Creatori suo possessio hujus universitatis offertur: ut tenens ordinem fraudis antiquae, quem neque cibo pellexerat, nec loco moverat, nunc vel ambitione corrumperet, Sed responsio Domini dignum de superioribus gradum fecit.
PL 9, 930Bこうして主に対して、今や世の権力のすべてをもって戦いが挑まれ、この宇宙の所有が、その創造主に差し出される。古い欺きの順序を守りながら、食物でも誘えず、場所によっても動かせなかった者を、今度はせめて野心によって堕落させようとしたのである。しかし主の応答は、先の段階にふさわしい段階を成した。
Ait enim: Vade satana. Scriptum est enim, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Ibid. 10) . Temeritatis tantae congruum exitum tulit, cum et criminum suorum in satana nomen audivit, et Dominum Deum suum adorandum in homine cognovit.
PL 9, 930C主はこう言ったからである。「行け、サタンよ。書かれているからである、汝の神なる主を拝せよ、ただ彼にのみ仕えよ、と」(マタイ4:10)。これほどの無謀にふさわしい結末を、悪魔は得た。自らの罪の名としてのサタンという名を聞き、人のうちに自らの神である主が拝まれるべきことを悟ったからである。
Praebuit etiam hujus responsionis effectu magnum nobis Dominus exemplum: ut contempta humanae potestatis gloria, et saeculi ambitione postposita, solum meminissemus Deum et Dominum adorandum; quia omnis saeculi honor diaboli sit negotium.
PL 9, 931Aまたこの応答の成果によって、主は我々に大きな範例を示した。人間の権力の栄光を軽んじ、世の野心を後回しにして、神にして主のみが拝まれるべきことを、ひたすら覚えるためである。世のあらゆる誉れは悪魔の営みだからである。
Post hanc ergo diaboli fugam, Angeli Christo ministrant (Matth. IV, 11) ; ostendentes, a nobis victo calcatoque diaboli capite, et Angelorum ministeria, et Virtutum in nos coelestium officia non defutura.
PL 9, 931Aこうして悪魔が逃げ去ったのち、天使たちがキリストに仕える(マタイ4:11)。これは、悪魔の頭が我々によって打ち負かされ踏みつけられたなら、天使たちの奉仕も、天の諸力の務めも、我々に対して欠けることがないことを示している。
Caput III, Caput VI
第III章 第VI章PL 9, 931AApostolorum priorum vocatio quid designet. -- Cum audisset autem Jesus, quod Joannes traditus esset, secessit in Galilaeam (Ibid. 12) . Transitus in Capharnaum, et prophetia Esaiae, rei gestae ordo est.
PL 9, 931A最初の使徒たちの召命は何を示すか。――「イエスはヨハネが捕らえられたと聞いて、ガリラヤに退いた」(マタイ4:12)。カファルナウムへの移動とイザヤの預言は、出来事の順序である。
In piscatorum vero electione, ex hominum arte futuri eorum officii opus proditur; ut piscibus e mari, ita hominibus deinceps e saeculo in locum superiorem, id est, in lumen coelestis habitaculi protrahendis.
PL 9, 931A漁師たちの選びにおいては、人の技から、彼らの将来の務めの働きが示される。魚が海から引き上げられるように、人々も以後、世から上の場所、すなわち天の住まいの光へと引き上げられることになるのである。
Quibus et artem et patrias et domos relinquentibus, docemur Christum secuturi, et saecularis vitae sollicitudine, et paternae domus consuetudine non teneri.
PL 9, 931B彼らが技も故郷も家も捨てることによって、我々は、キリストに従おうとするなら、世俗の生活の煩いにも、父の家の習慣にも縛られてはならないと教えられる。
In quatuor vero primum Apostolis eligendis, praeter rerum, fidem, quia et ita gestum est, futurorum Evangelistarum numerus praefiguratur.
PL 9, 931B最初に四人の使徒が選ばれたことには、事実の真実性のほかに、実際そうなったからであるが、将来の福音書記者の数があらかじめ示されている。
Galilaeam igitur circuit, et in synagogis praedicat regni Evangelium: et omnium aegritudinum infirmitates medendo, factis ipse se profert: ut quem in prophetarum voluminibus legere erant soliti, praesentem operibus contuerentur.
PL 9, 931Bこうして彼はガリラヤを巡り、シナゴーグで国の福音を宣べ伝える。またあらゆる病と弱さを癒しながら、自らの業によって自らを示す。預言者たちの書に読むのを常としていた者を、彼らが業によって目の前にいる者として見るためである。
Caput IV, Caput I
第IV章 第I章PL 9, 931CChristus in monte, quid. --Congregatis igitur pluribus turbis, montem conscendit, et docet (Matth. V, 1) : in paternae scilicet majestatis positus celsitudine, coelestis vitae praecepta constituit.
PL 9, 931C山上のキリストは何を示すか。――多くの群衆が集まると、山に登って教える(マタイ5:1)。父の威厳の高みに置かれて、天の生の教えを定めるのである。
Non enim aeternitatis instituta, nisi in aeternitate positus, tradidisset. Denique ita scriptum est: Aperuit os suum, et docebat eos (Ibid. 2) . Locutum eum fuisse, promptius erat dicere.
PL 9, 931C永遠の定めは、永遠のうちに置かれた者でなければ伝えなかったであろう。実に、こう書かれている。「彼は口を開き、彼らを教えた」(マタイ5:2)。「語った」と言うほうが手っ取り早かった。
Sed quia in gloria paternae majestatis institerat, et aeternitatem docebat, idcirco ad motum Spiritus eloquentis obedisse ostenditur humani oris officium.
PL 9, 931Cしかし彼は父の威厳の栄光のうちに立ち、永遠を教えていたので、人間の口の務めは、語る霊の動きに従ったのだと示されている。
Caput IV, Caput II
第IV章 第II章PL 9, 931CHumilitatis causae et praemium. -- Beati pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum (Ibid. 3) . Exemplo Dominus docuerat humanae ambitionis gloriam relinquendam, dicens: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV, 10) .
PL 9, 931C謙遜の原因と報い。――「霊において貧しい者は幸いである。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:3)。主は範例によって、人間の野心の栄光を捨てるべきことを教えていた。「汝の神なる主を拝せよ、ただ彼にのみ仕えよ」(マタイ4:10)と言って。
Et cum se per prophetas populum humilem et ad verba sua trementem praemonuisset esse electurum (Esai. LXVI, 2) ; in spiritus humilitate perfectae beatitudinis posuit exordium.
PL 9, 932Aまた自らが、預言者たちを通じて、謙遜で自らの言葉に震える民を選ぶであろうと前もって告げていたので(イザヤ66:2)、霊の謙遜のうちに、完全な幸いの始まりを置いた。
Igitur humilia spirantes, id est, esse se homines recordantes, in coelestis regni possessione constituti, conscii sibi ex sordentibus ac tenuissimis se principiis coalitos in hanc formam perfecti corporis procreari, et in hunc sentiendi, contuendi, judicandi, agendi sensum, Deo profectum ministrante, procedere: nihil cuiquam suum esse, nihil proprium, sed cunctis dono parentis unius eadem et veniendi in vitam tribui primordia, et utendi ea substantiam ministrari: ac nos optimi illius, qui nobis sit ista largitus, exemplo, perfunctae in nos bonitatis ejus esse aemulos oportere; ut boni omnibus simus, communia omnia omnibus existimemus; nulla nos nec saecularis fastus insolentia, nec opum cupiditas, nec inanis gloriae ambitio corrumpat: sed subjecti Deo simus, et de communione vivendi in omnes communis vitae charitate teneamur, magnum etiam in eo, quod nati sumus, divinae bonitatis futurum profectum existimantes, cujus praemium atque honor praesentis vitae operibus sit merendus: atque ita per hanc spiritus humilitatem qua de Deo nobis meminerimus et indulta omnia, et deinceps potiora speranda, coelorum regnum erit nostrum.
PL 9, 932Aそれゆえ、低きを思う者たち、すなわち自分が人間であることを思い起こす者たちは、天の国の所有に定められる。彼らは、自分たちが卑しくきわめて乏しい始まりから育てられ、この完全な体の姿へと形づくられ、また、神が成長を与えて、この感じ、見、判断し、行う感覚へと進んで来たことを知っている。誰にも自分のものはなく、固有のものはなく、むしろ一人の親の賜物によって、すべての者に同じ生の始まりに入ることが授けられ、それを用いる実体が供されている。また我々は、これらを我々に惜しみなく与えた最善の者の範例により、我々に対してなされたその善に倣う者でなければならない。すなわち、すべての者に対して善であり、すべてをすべての者にとって共通と考え、世の傲慢の不遜も、富への欲も、空しい栄光への野心も、我々を堕落させず、神に服し、生きることの共有から、すべての者に対する共通の生の愛によって結ばれていなければならない。また、我々が生まれたということそのことにおいても、神の善の大いなる進展が将来あると考え、その報いと栄誉は現在の生の業によって得られるべきものと考えるべきである。こうして、この霊の謙遜によって、すべてが神から我々に与えられたものであり、さらにこののちよりすぐれたものが望まれるべきことを我々が思い起こすなら、天の国は我々のものとなるであろう。
Caput IV, Caput III
第IV章 第III章PL 9, 932BBeati mites; quoniam ipsi haereditabunt terram. (Matth. V, 4) . Mitibus terrae haereditatem pollicetur, id est, ejus corporis, quod ipse Dominus assumpsit habitaculum (Vid. infra, n. 12) .
PL 9, 932B「柔和な者は幸いである。彼らは地を受け継ぐからである」(マタイ5:4)。柔和な者に、地の相続を約束する。すなわち、主自らが取った体という住まいの相続である(下の第12節を見よ)。
Quia per mansuetudinem mentis nostrae habitaverit Christus in nobis, nos quoque gloria clarificati ejus corporis vestiemur.
PL 9, 932C我々の心の柔和によってキリストが我々のうちに住んだからには、我々もまた、栄光に輝かされた彼の体の栄光をまとうであろう。
Caput IV, Caput IV
第IV章 第IV章PL 9, 932CCujus luctus erit consolatio. -- Beati lugentes; quoniam ipsi consolabuntur (Ibid. 5) . Lugentibus aeternae consolationis solatia repromittit.
PL 9, 932Cどのような嘆きに慰めがあるか。――「嘆く者は幸いである。彼らは慰められるからである」(マタイ5:5)。嘆く者に、永遠の慰めによる慰安を約束する。
Non orbitates aut contumelias aut damna moerentibus, sed peccata vetera flentibus, et criminum quibus obsordescimus conscientia aerumnosis, haec sedula in coelo consolatio praeparatur.
PL 9, 932C死別や侮辱や損失を悲しむ者にではなく、古い罪を嘆く者、我々を汚す罪科の良心に苦しむ者に、この行き届いた慰めは天において備えられる。
Caput IV, Caput V
第IV章 第V章PL 9, 932CBeati qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur (Ibid. 6) . Sitientibus et esurientibus justitiam, beatitudinem tribuit: significans extensam in Dei doctrinam sanctorum aviditatem bonis perfectae in coelo satientatis expleri.
PL 9, 932C「義に飢え渇く者は幸いである。彼らは満たされるからである」(マタイ5:6)。義に渇き飢える者に、幸いを授ける。それは、聖徒たちの、神の教えへ向けて伸ばされた渇望が、天における完全な満足の善によって満たされることを示している。
Caput IV, Caput VI
第IV章 第VI章PL 9, 932DBeati misericordes; quoniam ipsis miserebitur Deus (Matth. V, 7) . Misericordibus misericordiae munera praeparat. In tantum enim Deus benevolentiae nostrae in omnes delectatur affectu, ut misericordiam suam sit solis misericordibus praestiturus.
PL 9, 932D「憐れみ深い者は幸いである。彼らは神から憐れみを受けるからである」(マタイ5:7)。憐れみ深い者に、憐れみの賜物を備える。神は、すべての人に対する我々の好意の情をこれほど喜び、自らの憐れみを、憐れみ深い者にのみ与えるほどである。
Caput IV, Caput VII
第IV章 第VII章PL 9, 933ADei conspectum ferre nequit immundus. -- Beati mundo corde; quoniam Deum ipsi videbunt (Ibid. 8) . Mundis corde conspectum Dei spondet.
PL 9, 933A汚れた者は神を見ることに耐えられない。――「心の清い者は幸いである。彼らは神を見るからである」(マタイ5:8)。心の清い者に、神を見ることを約束する。
Nihil enim pollutum et sordidum ad occursum divinae claritatis insistit, et ad conspectum Dei acies obsoletae mentis hebetatur: eos scilicet et visui et occursui Dei esse patentes, quibus per animi nitorem ac vitae puritatem potestas sit contuendi.
PL 9, 933A汚れ、穢れたものは何一つ、神の輝きとの出会いに耐えず、汚れた心の眼力は、神を見ることの前で鈍らされるからである。すなわち、心の輝きと生の清さによって見る力を持つ者たちだけが、神を見ることと神との出会いに開かれているのである。
Non enim nisi spiritu perfecti, et immortalitate immutati, quod solis mundis corde dispositum est, hoc quod in Deo est immortale cernemus.
PL 9, 933A霊において完成され、不死によって変えられた者でなければ、心の清い者にのみ定められている、神のうちの不死のものを、我々は見ることがないからである。
Caput IV, Caput VIII
第IV章 第VIII章PL 9, 933BBeati pacifici; quoniam filii Dei vocabuntur (Ibid. 9) . Pacificorum beatitudo adoptionis est merces, ut filii Dei maneant; parens enim omnium Deus unus est.
PL 9, 933B「平和をつくる者は幸いである。彼らは神の子と呼ばれるからである」(マタイ5:9)。平和をつくる者の幸いは、養子縁組の報いであり、彼らが神の子であり続けるためである。すべての者の親である神は、ただ一人だからである。
Neque aliter transire in nuncupationem familiae ejus licebit, nisi oblivione earum rerum assumpta, quibus possemus offendi, fraternae invicem charitatis pace vivamus.
PL 9, 933Bまた、その家族の呼び名へ移ることは、我々が傷つけられ得る事柄を忘れ、互いの兄弟の愛の平和のうちに生きるのでなければ、許されない。
Caput IV, Caput IX
第IV章 第IX章PL 9, 933BBeati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, et reliqua (Ibid. 10) . Perfecta ad postremum eos beatitudine muneratur, quibus omnia pro Christo pati pronus affectus est: quia ipse justitia est.
PL 9, 933B「義のために迫害を受ける者は幸いである」、云々(マタイ5:10)。最後に、完全な幸いが授けられる。キリストのためにすべてを受ける心構えのある者たちに対してである。彼自身が義だからである。
His igitur et regnum reservatur, et merces in coelo copiosa promittitur, qui in contemptu saeculi pauperes spiritu, et damnis rerum praesentium jacturisque probrosi, et adversus maledicta hominum coelestis justitiae confessores, ac deinceps gloriosi promissorum Dei martyres, omnem vitae usum testimonio aeternitatis ejus impenderint.
PL 9, 934Aこうして、国も、天における豊かな報いも約束されるのは、世を蔑むことにおいては霊において貧しく、現在の事物の損失と喪失においては恥辱を受け、人々の呪いに対しては天の義の告白者となり、さらにのち神の約束の栄えある殉教者として、生のあらゆる用を神の永遠の証しのために費やした者たちである。
Caput IV, Caput X
第IV章 第X章PL 9, 934ASal terrae apostoli. -- Vos estis sal terrae. Quod si sal infatuatum fuerit: ad nihilum valet id quod salietur (Matth. V, 12) . Sal, ut arbitror, terrae nullum est: quomodo ergo apostolos sal terrae nuncupavit?
PL 9, 934A使徒は地の塩である。――「汝らは地の塩である。もし塩が味を失えば、塩をふられるものは無に等しい」(マタイ5:12)。思うに、地の塩というものは存在しない。それなのに、どうして使徒たちを地の塩と呼んだのか。
Sed proprietas est quaerenda dictorum, quam et apostolorum officium, et ipsius salis natura monstrabit. Sal est in se uno continens aquae et ignis elementum; et hoc ex duobus est unum.
PL 9, 934Aしかし、言葉の固有の意味を求めねばならない。それは使徒の務めと塩そのものの本性が示すであろう。塩は、それ自体のうちに水と火の元素を含む一つのものであり、二つのものから成る一つである。
Hic igitur in unum usum humani generis effectus, incorruptionem corporibus quibus fuerit adspersus impertit, et ad omnem sensum conditi saporis aptissimus est.
PL 9, 934Bこうして、人類の一つの用のために作られたこの塩は、それが振りかけられた体に不朽をもたらし、味付けされたもののあらゆる味覚に最もよくかなう。
Apostoli autem sunt rerum coelestium praedicatores, et aeternitatis velut satores: immortalitatem omnibus corporibus, quibus eorum sermo adspersus fuerit, conserentes, atque, ut Joannes superius testis est, sacramento aquae ignisque perfecti.
PL 9, 934B使徒たちは天の事柄を宣べ伝える者であり、いわば永遠の種を蒔く者である。彼らの言葉が振りかけられたすべての体に不死を植え、ヨハネが先に証人となっているとおり、水と火の秘義において完成された者たち〔perfecti は体(corporibus)に係るとも読める。使徒たちに係ると取った〕である。
Merito igitur sal terrae nuncupati sunt, per virtutem doctrinae saliendi modo aeternitati corpora reservantes. Sed natura salis semper eadem est, nec immutari umquam potest.
PL 9, 934Bそれゆえ彼らは当然にも地の塩と呼ばれた。教えの力により、塩を振るようにして、体を永遠のために保つからである。しかし塩の本性は常に同じであり、決して変わり得ない。
Verum quia conversioni homo subjacet, et solus beatus, qui ( supple, est) usque ad finem in omnibus Dei operibus permanserit; ideo eos, sal terrae nuncupatos, monet in traditae sibi potestatis virtute persistere, ne infatuati nihil saliant, et ipsi sensu accepti saporis amisso vivificare corrupta non possint, et projecti de Ecclesiae promptuariis, cum his quos salierint, pedibus incedentium proterantur.
PL 9, 935Aけれども、人は変化に服しており、終わりまで、神のあらゆる業のうちにとどまった者(「である」を補う)だけが幸いである。そのため、地の塩と呼ばれた彼らに、託された権力の力にとどまるよう戒める。愚かになって何も塩づけせず、自分たち自身が受けた味の感覚を失って腐敗したものを活かすことができず、教会の貯蔵庫から投げ出され、自分たちが塩づけした者たちとともに、歩む者の足に踏みつけられることのないためである。
Caput IV, Caput XI
第IV章 第XI章PL 9, 935AMundi fugant tenebras. -- Vos estis lumen mundi (Matth. V, 14) . Natura luminis est, ut lucem quocumque circumferatur emittat, illatumque aedibus tenebras interimat, luce dominante.
PL 9, 935A世界の闇を追い払う。――「汝らは世界の光である」(マタイ5:14)。光の本性は、どこへ運ばれてもそこに輝きを放ち、家の中に持ち込まれれば、光が支配することで闇を滅ぼすことである。
Igitur mundus extra cognitionem Dei positus obscurabatur ignorantiae tenebris: cui per apostolos scientiae lumen invehitur, et cognitio Dei claret, et de parvis eorum corpusculis, quocumque incesserint, lux tenebris ministratur.
PL 9, 935Bこうして、神の認識の外に置かれた世界は、無知の闇に覆われていた。その世界に、使徒たちを通じて知識の光がもたらされ、神の認識が輝き、彼らの小さな体から、彼らが進み行くところどこでも、闇のために光が供される。
Caput IV, Caput XII
第IV章 第XII章PL 9, 935BCivitas caro a Christo assumpta, cives homines. -- Non potest civitas abscondi supra montem aedificata, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, et reliqua (Ibid. 15) .
PL 9, 935Bキリストが取った肉が町であり、人々がその市民である。――「山の上に建てられた町は隠れることができない。また、人は灯火をともして升の下に置いたりしない」、云々(マタイ5:15)。
Civitatem carnem quam assumpserat nuncupat: quia ut civitas ex varietate ac multitudine consistit habitantium; ita in eo, per naturam suscepti corporis, quaedam universi generis humani congregatio continetur.
PL 9, 935B彼は、自らが取った肉を町と呼ぶ。町が住む者たちの多様と多数から成り立つように、彼のうちにも、受け取られた体の本性によって、全人類のある集まりが含まれているからである。
Atque ita et ille ex nostra in se congregatione fit civitas, et nos per consortium carnis suae sumus civitatis habitatio.
PL 9, 935Bこうして彼もまた、我々を自らのうちに集めることによって町となり、我々は彼の肉との交わりによって町の住民である。
Abscondi ergo jam non potest: quia in altitudine positus celsitudinis Dei, admiratione operum suorum et contemplandus et intelligendus omnibus efferatur.
PL 9, 935Cそれゆえ、もはや隠れることはできない。神の高みの頂に置かれているので、その業への驚嘆によって、すべての者に観想され、理解されるよう、高く掲げられるからである。
Caput IV, Caput XIII
第IV章 第XIII章PL 9, 935CSynagoga, modium occultans lumen. Christus lucerna. --Sed nec lucerna accenditur, recondenda sub modio. Qui enim fructus est, clauso impensam luminis continere?
PL 9, 935Cシナゴーグは光を隠す升である。キリストは灯火である。――しかし灯火は、升の下にしまい込まれるために点されるのでもない。閉ざされたまま光の費えをとどめておくことに、何の実りがあろうか。
Verum Synagogam digne Dominus modio comparavit: quae susceptos fructus intra se tantum receptans, certum modum dimensae observantiae continebat; nunc tamen fructu omni, adveniente se, vacua sit, non tamen adhuc potens luminis occulendi.
PL 9, 935Cしかし主は、シナゴーグを升に正しくなぞらえた。シナゴーグは受け取った実りを自らのうちにのみ収め、量り定められた遵守の一定の升目を保っていたからである。今や彼が到来したので、あらゆる実りから空になっているが、それでもなお光を隠す力は持たない〔vacua sit の接続法と adhuc の関係は取りにくい。空になったが、なお光を隠す力はない、と解した〕。
Atque ideo jam lucerna Christi non recondenda sub modio est, neque operimento occultanda Synagogae: sed in ligni passione suspensa, lumen aeternum est in Ecclesia habitantibus praebitura.
PL 9, 936Aそれゆえ、キリストの灯火は、もはや升の下にしまい込まれるべきものではなく、シナゴーグの覆いによって隠されるべきものでもない。木の受難に掛けられて、教会に住む者たちに永遠の光を供するであろう。
Pari etiam fulgere apostolos monet lumine (Matth. V, 16) ; ut admiratione operis eorum Deo laus impertiatur: non quod ab hominibus oporteat gloriam quaerere, quia omnia in honorem Dei sunt agenda; sed ut, dissimulantibus licet nobis, opus nostrum his inter quos vivimus eluceat.
PL 9, 936Aまた彼は、使徒たちが同じ光で輝くよう戒める(マタイ5:16)。その業への驚嘆によって、神に賛美が捧げられるためである。人々から栄光を求めるべきだというのではない。すべては神の栄誉のために行われねばならないからである。そうではなく、我々がたとえ隠そうとも、我々の業が、我々がその中で生きる人々のあいだに輝き出るためである。
Caput IV, Caput XIV
第IV章 第XIV章PL 9, 936ALex Christi praenuntia. -- Nolite putare quoniam veni dissolvere legem aut prophetas: non veni dissolvere, sed adimplere (Ibid. 17) . Virtus et potestas verborum coelestium grandia in se momenta complexa sunt.
PL 9, 936A律法はキリストの先触れである。――「律法や預言者を廃するために私が来たと思うな。廃するためではなく、成就するために来たのである」(マタイ5:17)。天の言葉の力と権力は、それ自体のうちに大いなる重みを含んでいる。
Lex enim operum posita est, et omnia in fidem eorum, quae in Christo erant revelanda, conclusit: cujus et doctrina et passio grande et profundum est paternae voluntatis arbitrium.
PL 9, 936B律法は、業の律法として置かれ、すべてを、キリストにおいて啓示されるはずの事柄への信仰へと閉じ込めた。その教えと受難は、父の意志の大いなる深い裁量である。
Lex autem sub velamento verborum spiritalium nativitatem Domini nostri Jesu Christi, et corporalitatem, et passionem, et resurrectionem locuta est: atque id ita jam ante tempora saecularia in aetatis nostrae tempus esse dispositum, frequens et prophetica et apostolica auctoritas est.
PL 9, 936Bまた律法は、霊的な言葉の覆いのもとに、我々の主イエス・キリストの誕生、体をとったこと、受難、復活を語った。そしてそれが、すでに世の時代より前から我々の時代のために配剤されていたことは、預言者および使徒の権威が繰り返し証している。
Igitur post jejunium dierum quadraginta, satanas tantis suspicionibus anxius, usque ad tentandi erupit audaciam: ingens in Jesu pertimescens coelestis molitionis arcanum. Jesus enim Domino nostro nomen ex corpore est.
PL 9, 936Bこうして四十日の断食ののち、サタンはこれほどの疑いに悩まされ、試みる大胆さにまで踏み出した。イエスのうちに、天の企ての大いなる秘密を恐れたのである。イエスとは、我々の主にとって、体に由来する名だからである。
Itaque et corporalitas ejus et passio, voluntas Dei et salus saeculi est: et ultra humani sermonis eloquium est, Deum ex Deo, Filium ex Patris substantia atque intra Patris substantiam consistentem, primum in hominem corporatum, dehinc morti hominis conditione subjectum, postremo post triduum in vitam ex morte redeuntem, consociatam Spiritus et substantiae suae aeternitati materiem ad coelum assumpti corporis retulisse.
PL 9, 936Cかくして彼の体をとったことと受難は、神の意志であり世の救いである。そして、人間の言葉による語りを超えている。神から出た神、父の実体から出て父の実体のうちに存する子が、まず人へと体を取り、次に人の境遇によって死に服し、最後に三日ののち死から命へと戻り、受け取った体の質料を、自らの霊と実体の永遠と結び合わせて、天へ持ち帰ったということは。
Caput IV, Caput XV
第IV章 第XV章PL 9, 936CQui a Christo impleta. Crux Christi non erubescenda. --Ne igitur aliud existimaremus in operibus suis esse, quam contineretur in lege; non solvere se legem professus est, sed implere: coelum quidem et terram, maxime, ut arbitramur, elementa esse solvenda: caeterum ne minimum quidem posse esse de mandatis legis infectum; in ipso enim lex et prophetia omnis impletur.
PL 9, 936C律法はキリストによっていかに成就されたか。キリストの十字架は恥じるべきものではない。――それゆえ、我々が、彼の業のうちに律法に含まれているのとは別のものがあると考えないように、彼は、律法を廃するのではなく成就するのだと宣言した。天と地という、思うに最も大いなる元素は、解体されるべきものである。しかし律法の掟のうちの最も小さなものでさえ、成し遂げられぬままであることはあり得ない。彼において、律法と預言のすべてが成就するからである。
Sub passione et jamjam spiritum traditurus, magni hujus in se certus arcani, potus aceto consummata omnia est professus: fidem enim gestorum, omnia tum prophetarum dicta sumebant.
PL 9, 937A受難のさなか、まさに霊を渡そうとしていたとき、自らにおけるこの大いなる秘密を確信して、酢を飲んで、すべてが成し遂げられたと宣言した。そのとき、預言者たちのあらゆる言葉が、成し遂げられた出来事の確かさを帯びたからである。
Itaque ne minima quidem mandatorum Dei, nisi cum piaculo Dei constituit esse solvenda (Ibid. 19) : futuros minimos, id est, novissimos ac poene nullos denuntians, minima solventes. Nulla autem his minora possunt esse, quae minima sunt.
PL 9, 937Aそれゆえ彼は、神の掟のうち最も小さなものさえ、神に対する罪を負うことなしには廃されない、と定めた(マタイ5:19)。最も小さな掟を廃する者たちは、最も小さい者、すなわち最後の者、ほとんど無に等しい者となるであろうと告げたのである。最も小さいものより小さいものは、あり得ない。
Minimum autem est omnium, Domini passio et crucis mors: quam si quis tamquam erubescendam non confitebitur, erit minimus; confitenti vero magnae in coelo vocationis gloriam pollicetur.
PL 9, 937Bあらゆるものの中で最も小さいのは、主の受難と十字架の死である。これを、恥ずべきものとして告白しない者は、最も小さい者となる。しかし告白する者には、天における大いなる召命の栄光を約束する。
Caput IV, Caput XVI
第IV章 第XVI章PL 9, 937BEvangelium qui legem excedat. -- Dico autem vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Ibid. 20) .
PL 9, 937B福音はいかにして律法を超えるか。――「私は汝らに言う、汝らの義が律法学者とファリサイ派の義にまさらなければ、汝らは天の国に入らない」(マタイ5:20)。
Pulcherrimo ingressu opus legis coepit excedere, ut non dissolveret eam, sed profectu potiore praecederet: aditum apostolis in coelum, nisi justitiam Pharisaeorum aequitate anteissent, denuntians non futurum.
PL 9, 937B律法の働きを超え始めたのは、この上なく美しい入り口によってであり、それを廃するためではなく、よりすぐれた進歩によって先立つためであった。彼は、使徒たちが公正さにおいてファリサイ派の義に先んじなければ、天への入口は彼らにない、と告げたのである。
Propositis igitur his quae in lege praescripta sunt, profectu ea non abolitione transgreditur.
PL 9, 937Bこうして、律法に定められたことを示してから、それを廃止によってではなく、進歩によって超えていくのである。
Caput IV, Caput XVII
第IV章 第XVII章PL 9, 937BIra sine causa homicidii rea. --Lex vetuit occidere, reatum homicidii severitate judicii expiatura (Ibid. 21) .
PL 9, 937B理由なき怒りは殺人の罪に問われる。――律法は殺すことを禁じ、殺人の罪を裁きの厳格さによって償わせようとした(マタイ5:21)。
Sed male in alterum commotae mentis affectio idem in Evangeliis habet poenae; et ex praecepto fidei non minus rea ira est sine ratione suscepta, quam in operibus legis homicidium. Et qui dixerit fratri suo racha, reus erit concilio (Ibid. 22) .
PL 9, 937Cしかし、他者に対して悪意をもって動かされた心の情は、福音書において同じ罰を受ける。信仰の掟によれば、理なく抱かれた怒りは、律法の業における殺人に劣らず罪である。「兄弟にラカと言う者は、議会に対して罪ある者となる」(マタイ5:22)。
Racha vacuitatis opprobrium est: et qui sancto Spiritu plenum convicio vacuitatis insimulat, fit reus concilio sanctorum; contumeliam Spiritus sancti sanctorum judicium animadversione luiturus: Qui autem fatuum dixerit, reus erit gehennoe ignis.
PL 9, 937Cラカは空虚という侮辱の語である。聖なる霊に満ちた者を空虚という罵りで責める者は、聖徒たちの議会に対して罪ある者となる。聖なる霊への侮辱を、聖徒たちの裁きの処罰によって償うことになる。「しかし愚か者と言う者は、ゲヘナの火に対して罪ある者となる」。
Piaculi magni periculum est, quem salem Deus nuncupaverit, eum contumelia infatuati sensus lacescere: et stultorum intelligentiam salientem (eum qui salit), stultae intelligentiae exasperare maledicto. Istiusmodi igitur aeterni ignis erit pabulum.
PL 9, 937C神が塩と呼んだ者を、味を失った感覚という侮辱で挑発することは、大きな罪の危険である。そして、愚かな者たちの理解に塩を振る者(塩を振るその者)〔stultorum の係りは定かでない。salientem に係ると取った〕を、愚かな理解の呪いによって苛立たせることも。こうした者は、永遠の火の餌食となるであろう。
Ita quidquid lex ne in ipsis quidem operibus damnavit, evangeliorum fides pro contumeliosa tantum verborum facilitate condemnat.
PL 9, 938Aこうして、律法が業においてさえ罰しなかったことを、福音書の信仰は、言葉のただの軽率な悪態に対しても断罪する。
Caput IV, Caput XVIII
第IV章 第XVIII章PL 9, 938APax cum fratribus paci Dei praemittenda. --Mutua igitur universos charitate devinciens, nullam impacificae orationis fieri precem patitur: sed altario munera offerentes, si recordentur habere se cum fratribus aliquid simultatum, reconciliatos humana pace reverti in divinam pacem jubet, in Dei charitatem de charitate hominum transituros (Ibid. 23 et 24) .
PL 9, 938A兄弟との平和は、神との平和に先立たねばならない。――こうして、すべての者を相互の愛によって結びつけ、平和なき言葉による祈りが捧げられることを許さない。祭壇に供え物を捧げる者たちが、兄弟との間に何か争いがあることを思い出すなら、人の平和によって和解してから、神の平和へ戻るよう命じる。人の愛から神の愛へ移る者となるためである(マタイ5:23、24)。
Caput IV, Caput XIX
第IV章 第XIX章PL 9, 938ACito ineunda est. --Et quia nullum tempus vacuum affectu placabilitatis esse permittit, cito in omni vitae nostrae via reconciliari nos adversario benignitate praecepit: ne in reditu gratiae morosi, in mortis tempus non inita pace veniamus, nosque adversarius judici tradat, et judex ministro, et in carcerem mittamur, et non exeamus inde, donec reddamus novissimum quadrantem (Ibid. 25 et 26) .
PL 9, 938A速やかに結ばねばならない。――また、いかなる時も宥和の情に欠けることを許さないので、我々の生のあらゆる道のりにおいて、善意をもって敵対者と速やかに和解するよう命じた。好意を取り戻すことにぐずぐずして、平和を結ばないまま死の時に至り、敵対者が我々を裁判官に引き渡し、裁判官が下役に渡し、我々が牢獄に入れられ、最後の一クァドランスを返すまでそこから出られないことのないためである(マタイ5:25、26)。
In praeceptis dominicae orationis remitti nobis peccata nostra oramus exemplo, et data adversariis conditione veniae, ipsius veniam deprecamur (Matth. VI, 12) .
PL 9, 938B主の祈りの掟において、我々は、自分たちの罪が赦されるよう祈るが、それは範例に従ってのことである。敵対する者たちに赦しの条件を与えたうえで、彼自身の赦しを願う(マタイ6:12)。
Haec itaque negabitur nobis, si aliis negetura nobis: nostroque ipsi judicio rei sumus, si in judicii tempus non remissis simultatibus transeamus; adversario tradente nos judici, quia manens in eum simultatis nostrae ira nos arguit.
PL 9, 938Bそれゆえ、この赦しは、他の人々に対して我々から拒まれる〔底本は negetura nobis。negetur a nobis と読む〕なら、我々に対して拒まれる。そして、審判の時まで敵意を赦さずに移るなら、我々は自らの裁きによって罪に定められる。敵対者が我々を裁判官に引き渡すのは、彼に向けて続く我々の敵意の怒りが、我々を告発するからである。
Et quia charitas plurimum peccatorum tegit (I Petr. IV, 8) , et errorum nostrorum ambitiosa ad Deum patrona est; novissimum poenae quadrantem solvemus, nisi pretio ipsius aliquantorum criminum culpa redimatur.
PL 9, 938Bまた、愛は多くの罪を覆い(一ペトロ4:8)、我々の過ちのために、神に対して熱心に弁護する者であるので、最後の刑罰のクァドランスを、我々は払うことになる。ただし、その愛の代価によって、いくつかの罪の咎が贖われるなら別である。
Quid autem a pluribus in hoc capite sensum sit, non putavi esse tractandum. Hoc enim, quod adversario reconciliari benevolentia jubemur, ad corporis et spiritus adversantium sibi concordiam retulerunt; sed nos ordinem doctrinae tenentes, et opus legis evangelicis profectibus excedentes, non putavimus intelligentiae continuationem oportere convelli.
PL 9, 938Cこの章で多くの者がどう解したかは、扱うべきでないと私は考えた。我々が敵対者と好意によって和解せよと命じられていることを、彼らは、互いに敵対する体と霊の調和に結びつけた。しかし我々は、教えの順序を保ち、福音の進展によって律法の業を超えるものとして、理解の連続が断ち切られるべきではないと考えたのである。
Caput IV, Caput XX
第IV章 第XX章PL 9, 938CAudistis quia dictum est antiquis, non moechaberis, etc. (Matt. V, 27) . Fertur suo cursu ordo praecepti, et praetermissis legis operibus, jam in Evangeliis adulterio motus tantum oculi incidentis aequatur: et cum fornicationis opere punitur illecebrosa visus transcurrentis affectio.
PL 9, 938C「汝らは、昔の人々に、『姦淫するな』と語られたことを聞いた」云々(マタイ5:27)。掟の順序はそれ自身の歩みで進み、律法の業を通り過ぎて、福音においては、目の動きだけが姦淫に等しいとされる。通りすがりに見る者の誘惑的な視覚の情も、淫行の業と同じく罰せられる。
Caput IV, Caput XXI
第IV章 第XXI章PL 9, 939AMembra abscidenda, propinqui scandalizantes. Frustra corpus, et non cor, exsecatur. -- Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te, etc. (Ibid. 29) . Fit innocentiae gradus celsior, et profectum fides sumit.
PL 9, 939A切り捨てるべき肢、つまずかせる身近な者たち。体が切り取られて心が切り取られないのなら無益である。――「もし汝の右の目が汝をつまずかせるなら、それをえぐり出して、汝から投げ捨てよ」云々(マタイ5:29)。無垢の段階はより高くなり、信仰は進歩を受け取る。
Carere enim non solum propriis vitiis, sed et extrinsecus incidentibus admonemur. Non enim ex causis peccantium membrorum, corporis damna praecepta sunt: dextro enim oculo non minus sinister erraret.
PL 9, 939A我々は、自分自身の悪徳だけでなく、外から降りかかってくるものからも遠ざかるよう戒められているからである。罪を犯す肢のゆえに、体の損傷が命じられたのではない。右の目に劣らず、左の目もまた過ち得ただろうからである。
Certe pes sensu concupiscentiae carens damno inutilis est, in quem poenae causa non incidet.
PL 9, 939A確かに、欲望の感覚を持たない足を損なうのは無益であり、その足には罰の原因が降りかからない。
Sed quia diversa invicem membra, corpus tamen omnes unum sumus; abjicere a nobis, vel potius eruere, propinquitates carissimorum nominum admonemur, si in illis aliquid tale cernamus, ne in consortium criminis eorum de familiaritate veniamus: rectius utilibus et maxime necessariis, tamquam oculi et pedis membris carentes, quam usque in societatem gehennae, vitiosae propinquitatis teneamur affectu.
PL 9, 939Aしかし、肢は互いに異なっていても、我々はみな一つの体である。それゆえ我々は、最も愛する者たちとの近しさを、自分から投げ捨てるよう、あるいはむしろえぐり出すよう戒められている。もしその者たちのうちにそのようなものを見るなら、親しさのゆえに彼らの罪の仲間にまで至らないためである。目や足のような有益で最も必要な肢を欠くほうが、悪徳を伴う近さへの情によって、ゲヘナの交わりに至るまで縛られるよりも正しい。
Esset autem abscisio membrorum utilis, si et cordis esse posset exsectio. Cum enim concupiscentia efficientiae comparetur, damnum corporis otiosum est, relicto voluntatis instinctu.
PL 9, 939Bしかし肢を切り取ることは、心を切り取ることもできるのなら、有益であっただろう。欲望は実行と同等に扱われるのだから、意志の衝動が残ったままでは、体の損傷は無益だからである。
Caput IV, Caput XXII
第IV章 第XXII章PL 9, 939BDictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi repudium, etc. (Ibid. 31) . Aequitatem in omnes concilians, manere eam maxime in conjugiorum pace praecepit: legi addens plura, nihil demens. Nec sane profectus argui potest.
PL 9, 939B「しかし、こう言われている。妻を去らせる者は誰でも、その女に離縁状を与えよ」云々(マタイ5:31)。あらゆる者に対する公正さを調停しつつ、それが婚姻の平和においてとりわけ保たれるよう命じた。律法に多くを加え、何も減らさなかった。実に、進歩を非難することはできない。
Nam cum lex libertatem dandi repudii ex libelli auctoritate tribuisset, nunc marito fides evangelica non solum voluntatem pacis indixit, verum etiam reatum coactae in adulterium uxoris imposuit, si alii ex discessionis necessitate nubenda sit: nullam aliam causam desinendi a conjugio praescribens, quam quae virum prostitutae uxoris societate pollueret.
PL 9, 939B律法が、証書の権威に基づいて離縁を与える自由を認めていたのに対し、福音の信仰は今や、夫に平和への意志を課したのみならず、妻が離別の必要から他の男に嫁がねばならなくなった場合に、その妻が姦淫に追い込まれる罪責をも夫に負わせた。婚姻をやめる理由としては、夫を、身を売る妻との交わりによって汚すもの以外は、定めていない。
Caput IV, Caput XXIII
第IV章 第XXIII章PL 9, 940AJurandi consuetudo ac necessitas Christianis sublata. -- Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis, etc. (Ib. 33) .
PL 9, 940A誓う習慣と必要は、キリスト教徒からは取り去られた。――「また、汝らは、昔の人々に、『偽って誓うな』と語られたことを聞いた」云々(マタイ5:33)。
Lex poenam posuerat perjurio, ut fraudulentiam mentientium sacramenti religio contineret; simulque plebs rudis atque insolens frequentem de Deo suo mentionem haberet familiaritate jurandi.
PL 9, 940A律法は偽誓に罰を定めていた。それは、誓約の畏れが、偽る者たちの欺瞞を抑えるためであり、同時に、粗野で不遜な民が、誓うことに慣れて、自分たちの神への言及を頻繁にするためであった。
Fides vero sacramenti consuetudinem removet, vitae nostrae negotia in veritate constituens, abjecto fallendi affectu, simplicitatem loquendi audiendique praescribens; ut quod erat esset, non esset vero quod non erat: quia inter est et non, patens esset materia fallendi, et quod ultra est, id omne de malo est (Ibid. 37) .
PL 9, 940Aしかし信仰は、誓約の習慣を取り除き、我々の生の営みを真実のうちに定め、欺こうとする情を捨てさせ、語ることと聞くことにおける単純さを命じる。あるものはあり、ないものはないのである。あることとないことの間には、欺きの材料が明らかに開かれており、それを超えるものは、すべて悪から出るからである(マタイ5:37)。
Quod enim est, suum est ut semper sit: quod vero non est, naturae est ut non sit. Ergo in simplicitate viventibus jurandi religione opus non est, cum quibus semper quod est, est: quod non, non: et per haec eorum et opus et sermo omnis in vero est.
PL 9, 940Bあるものは、常にあることがそれに固有であり、ないものは、本性上ないことがそれに属するからである。したがって、単純さのうちに生きる者たちには、誓いの畏れの必要はない。彼らにとっては、あるものは常にあり、ないものはない。これによって、彼らの業も言葉もすべてが真実のうちにある。
Caput IV, Caput XXIV
第IV章 第XXIV章PL 9, 940BJudaeorum superstitio damnatur. -- Neque per coelum jurabis, quia sedes Dei est, et reliqua (Ibid. 34) .
PL 9, 940Bユダヤ人の迷信は断罪される。――「天にかけて誓ってもならない。それは神の座だからである」云々(マタイ5:34)。
Non solum nos reddere Deo sacramenta non patitur, quia omnis Dei veritas dicti factique nostri simplicitate retinenda est: sed superstitionem contumaciae veteris condemnat.
PL 9, 940B彼は、神に誓約を果たすことを、我々に許さないだけではない。神のすべての真理は、我々の言葉と行いの単純さによって保たれねばならないからである。彼はまた、古い頑迷の迷信をも断罪する。
His enim elementorum nominibus Judaeis erat religio jurare, et coeli, et terrae, et Jerusalem, sed et capitis sui, quibus in contumeliam Dei sacramento venerationem deferebant.
PL 9, 940Bこれらの元素の名――天、地、エルサレム、さらに自らの頭――にかけて誓うことが、ユダヤ人にとっては信心であった。彼らはそれらに、誓約によって、神への侮辱となるかたちで崇敬を捧げていたのである。
Quid enim momenti erat jurare per coelum Dei sedem, jurare per terram scabellum pedum ejus, jurare per Jerusalem urbem brevi ob insolentiam et peccata inhabitantium destruendam: cum praesertim in praeformationem Ecclesiae, id est, corporis Christi, quae magni regis est civitas, esset constituta?
PL 9, 940C天という神の座にかけて誓い、地という神の足台にかけて誓い、住民の傲慢と罪のゆえにまもなく破壊されるはずの都エルサレムにかけて誓うことに、何の重みがあったであろうか。それは、まして、教会、すなわち大いなる王の町であるキリストの体の予示として置かれたのに。
Per caput autem jurare cur vellent? Numquid vel capilli unius mutandi facultas esse poterat juranti, cum omnibus colorem natura a Deo profecta suggereret?
PL 9, 941Aまた頭にかけて誓うことを、なぜ望んだのか。神から出た自然がすべての者に色を与えているのに、誓う者が髪の毛一本でも変える力を持ち得ただろうか。
Atque ita haec sacramentorum pignora plena apud eos piaculi fuisse demonstrat: cum ignorato aut neglecto opifice suo, religionem operibus impertirentur.
PL 9, 941Aこうして彼は、これらの誓約の担保が、彼らにおいて罪に満ちていたことを示している。自らの造り主を知らず、あるいは顧みずに、被造の業に信心を捧げていたからである。
Caput IV, Caput XXV
第IV章 第XXV章PL 9, 941AUlciscendi libido coercetur. -- Audistis, quia dictum est, oculum pro oculo, dentem pro dente, et reliqua (Ibid. 38) . Extensam fidei nostrae in aeternum spem rebus ipsis Dominus vult probari: ut ipsa dissimulandae injuriae tolerantia testis judicii sit futuri.
PL 9, 941A復讐の情欲は抑えられる。――「汝らは、『目には目を、歯には歯を』と語られたことを聞いた」云々(マタイ5:38)。主は、我々の信仰が永遠へ向けて伸ばす希望を、事柄そのものによって証されることを望む。不正を見過ごす忍耐そのものが、来るべき裁きの証人となるためである。
Lex infidelem Israel intra metum metu continebat, et injuriae voluntatem injuriae vicissitudine coercebat.
PL 9, 941B律法は、不信仰のイスラエルを、恐れによって恐れの内に抑え、不正への意志を、不正の応報によって抑えていた。
Fides autem nullius tam gravem dolorem esse patitur injuriae, ut ultionem expetat, et illatae sibi quisquam vindex sit contumeliae: quia in judicio Dei, et perpessis injuriam plus est consolationis, et poena severior injuriosis.
PL 9, 941Bしかし信仰は、不正による苦痛が、誰にとっても報復を求めるほど重いものであること、また誰かが自らに加えられた侮辱の復讐者となることを許さない。神の裁きにおいては、不正を耐え忍んだ者にはより多くの慰めがあり、不正をなした者にはより厳しい刑罰があるからである。
Atque ita non solum ab iniquitatibus nos abesse Evangelia praecipiunt, verum etiam ulciscendae injuriae exigunt dissimulationem.
PL 9, 941Bこうして福音書は、我々が不義から遠ざかるよう命じるだけでなく、不正への報復に対する見過ごしをも求める。
Nam accepta alapa maxillam alteram jubemur offerre (Ibid. 39) , et mille passus onus vehentes, progredi in spatium passuum duum millium, injuriae augmento profectum ultionis habituri, ipso virtutum coelestium Domino ad incrementum gloriae et maxillas palmis, et flagris scapulas offerente.
PL 9, 941B実に、頬を打たれたなら、もう一方の頬を差し出すよう命じられ(マタイ5:39)、千歩のあいだ荷を運ぶ者は、二千歩の道のりまで進むよう命じられる。不正が増すことによって、報復の進展を得ようとするのである。天の諸力の主自らが、栄光の増し加えのために、頬を平手に、背を鞭に差し出したのである。
Caput IV, Caput XXVI
第IV章 第XXVI章PL 9, 941CLitium causae amputantur. Munificentia jubetur. Gratiae Dei gratuita sit dispensatio. --Non solum autem judicii humani refugienda esse arbitria praecipit, verum etiam cum damni voluntate vitanda; ut tunicam nobis volenti judicio exuere, remittamus et pallium (Ibid. 40) : et per spem bonorum futurorum saecularem supellectilem contemnentes, inanem gentium cupiditatem et vanitatem infructuosae avaritiae arguamus.
PL 9, 941C争いの原因は断たれる。気前よく与えることが命じられる。神の恩寵の分配は無償であるべきである。――彼は、人間の裁判の判定を避けるべきであると命じるだけでなく、損失を進んで受け入れることによっても、避けねばならないと命じる。裁判によって我々から下着を脱がせようとする者には、外套をも手放すべきである(マタイ5:40)。そして、来るべき善への希望によって、世の家財を軽んじつつ、異邦人の空しい貪欲と、実りなき貪りの空しさを、我々は責めるべきである。
Omnibus etiam dari quae poposcerint jubet, et a precibus volentium mutuari os atque animum non referre; ut his, quibus indigent, per nostram munificentiam expleantur, et eorum vel sitim potu, vel famem cibo, vel nuditatem vestitu indulto arceamus: ac sic bonorum eorum, quibus a Deo indigemus, digni reperiamur; cum obtinendi meritum indulgendi consuetudo conciliet.
PL 9, 941Cまた、求める者すべてに与えるよう命じ、借りようとする者たちの願いに対して、顔も心も背けないよう命じる。それは、彼らが必要としているものが我々の気前のよさによって満たされ、我々が与えた飲み物で彼らの渇きを、食物で飢えを、衣で裸を退けるためであり、こうして、我々が神から必要としている善にふさわしい者と認められるためである。与える習慣が、得るための功績を取りつけるからである。
In officio quoque dispensandae ejus quam accepimus gratiae, pronos esse oportere demonstrat; ut boni gratuiti sit dispensatio gratuita, et mutuari volentibus non negemus quod mutuamur a Deo, semper sine habendi damno impertiendi ministerio functuri.
PL 9, 941Dまた、我々が受けた恩寵を分配する務めにおいて、心が傾いているべきことを示している。無償の善の分配が無償であるように、また借りようとする者たちに、我々が神から借りているものを拒まないように。我々は、所有を損なうことなく、常に分け与える奉仕を果たすことになるのである。
Caput IV, Caput XXVII
第IV章 第XXVII章PL 9, 942AInimicorum dilectio. -- Audistis quia dictum est, Diliges proximum tuum, et odies inimicum tuum, et reliqua (Ibid. 43) . Conclusit omnia bonitate perfecta. Amari enim lex proximum exigebat, et in inimicum licentiam odii dabat.
PL 9, 942A敵への愛。――「汝らは、『汝の隣人を愛し、汝の敵を憎め』と語られたことを聞いた」云々(マタイ5:43)。彼は完全な善によってすべてをまとめ上げた。律法は隣人が愛されることを求め、敵に対しては憎しみの自由を与えていたからである。
Diligi vero inimicos fides praecipit, et petulantes humanarum mentium motus, publicae charitatis frangit affectu (Ibid. 44) ; non solum iram ab ultione depellens, sed etiam in amorem mitigans injuriosi: quia gentium sit amantes amare, et commune sit diligere diligentes.
PL 9, 942Aしかし信仰は、敵が愛されるよう命じ、人間の心の無軌道な動きを、共通の愛の情によって砕く(マタイ5:44)。怒りを復讐から退けるだけでなく、不正をなす者への愛へと和らげる。愛する者を愛することは異邦人のすることであり、愛する者を愛することはありふれたことだからである。
Vocat igitur nos in Dei ut haereditatem, ita et imitationem: bonis et injustis, Christi sui adventu, in baptismi et Spiritus sacramentis et solem tribuentis et pluviam (Ibid. 45) .
PL 9, 942Aこうして彼は我々を、神の相続へも、その模倣へも呼ぶ。神は、自らのキリストの到来によって、洗礼と霊の秘義において、善なる者にも不義なる者にも太陽と雨を与える者である(マタイ5:45)。
Ita nos ad perfectam vitam, per hanc publicae bonitatis concordiam, quia nobis in coelo pater sit perfectus imitandus, instituit.
PL 9, 942Bこうして彼は、公の善の調和によって、我々を完全な生へと導く。天における我々の父は完全であって、我々はそれに倣わねばならないからである。
Caput IV, Caput XXVIII
第IV章 第XXVIII章PL 9, 942BJactantia fugienda. -- Attendite, justitiam vestram ne faciatis coram hominibus, etc. (Matth. VI, 1) .
PL 9, 942B誇示は避けねばならない。――「気をつけよ、汝らの義を人々の前で行わぬように」云々(マタイ6:1)。
Omnem curam rerum praesentium amovet, et attentos tantum esse in spem futuri jubet, neque sectari vel hominum favorem ostentatione bonitatis, vel jactantiam religionis orationis publicae copia, sed intra conscientiam fidei fructum boni operis continendum: quia humanae laudis consectatio eam tantum, quam ab hominibus expetit, mercedem sit receptura; caeterum promerendi Dei exspectatio, praemium sit longae patientiae consecutura.
PL 9, 942B彼は現在の事柄へのあらゆる心遣いを取り除き、ただ来るべきものへの希望に心を向けるよう命じる。善行を見せびらかして人の好意を追い求めてはならず、公の祈りの豊富さによって信仰心を誇示してもならない。善い業の果実は、信仰の良心の内に留めておかねばならない。人の賞賛を追い求める者は、人々に求める報いだけを受け取るのに対し、神にふさわしいと認められることを待ち望む者には、長い忍耐の報いが続くからである。
Sinistra quoque manus ut ignoret opus dexterae ( subaud. jubet) (Ibid. 3) . Sed numquid istud natura corporis sinit? aut intelligentiae sensum manuum ministeria sortiuntur?
PL 9, 942C左の手が右の手の業を知らぬように(「命じる」を補う)(マタイ6:3)。しかし、体の本性がそれを許すだろうか。手の務めが、理解の感覚を割り当てられているだろうか。
Verum ( subaud. hoc vult) ut in Dei scientia opera nostra consistant: cum sub nuncupatione membrorum, in his quae geramus, eorum quae nostra sunt atque nobiscum sunt conscientia arceatur
PL 9, 942Cそうではなく(「彼はこれを望む」を補う)、我々の業が神の知のうちに成り立つことである。肢という名のもとに、我々が行うことについて、我々のものであり我々とともにあるものの知ることさえ退けられているのだから。
Caput V, Caput I
第V章 第I章PL 9, 942COrationis locus, cor. --Clauso quoque cubiculi ostio jubemur orare, atque in omni loco precem fundere edocemur (Matth. VI, 6) : et sanctorum oratio inter feras, carceres, flammas, et de profundo maris ac bestiae ventre suscepta est (Jonae II, 2) .
PL 9, 942C祈りの場所は心である。――戸を閉ざした奥の部屋で祈るよう命じられ、またあらゆる場所で祈りを注ぐよう教えられる(マタイ6:6)。そして聖徒たちの祈りは、猛獣のただ中、牢獄、炎、また海の深みと獣の腹からも受け入れられた(ヨナ2:2)。
Ergo non occulta domus, sed cordis nostri cubiculum ingredi, et clauso mentis nostrae secreto orare ad Deum, non multiloquio, sed conscientia admonemur, quia dictorum verbis opus omne praecellat.
PL 9, 942Dしたがって、我々は、家の隠れた場所ではなく、我々の心の奥の部屋に入り、我々の精神の秘め所を閉ざして神に祈るよう、多言によってではなく良心によって祈るよう、戒められている。あらゆる業は、口にされた言葉にまさるからである。
De orationis autem sacramento necessitate nos commentandi Cyprianus vir sanctae memoriae liberavit. Quamquam et Tertullianus hinc volumen aptissimum scripserit: sed consequens error hominis, detraxit scriptis probabilibus auctoritatem.
PL 9, 943A祈りの秘義については、我々が論じる必要から、聖なる記憶の人キュプリアヌスが我々を解放してくれた。もっとも、テルトゥリアヌスもこれについてきわめてふさわしい書を著したが、その後の彼の誤りが、承認され得る著作から権威を奪ってしまった。
Caput V, Caput II
第V章 第II章PL 9, 943AJejunantis sit conscientia pura, et bona opera. -- Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes: exterminant enim facies suas, ut pareant hominibus jejunantes, etc. (Ibid. 16 et 17) .
PL 9, 943A断食する者の良心は清く、善い業を伴うべきである。――「汝らが断食するときは、偽善者のように悲しい顔をするな。彼らは断食していることを人々に見せようと、顔をそこなう」云々(マタイ6:16、17)。
Jejuniorum profectum docet extra jactantiam confecti corporis esse oportere, neque de injuriae ostentatione favorem gentium consectandum; sed omne jejunium in sanctae operationis decore ponendum.
PL 9, 943A断食の進歩は、衰えた体の誇示を離れたものでなければならず、また自らを傷める姿の見せびらかしから異邦人の好意を追い求めてはならず、あらゆる断食を聖なる働きの美しさのうちに置かねばならないと教える。
Oleum enim fructum misericordiae esse, coelestis et propheticus sermo est. Ergo bonitatis operibus caput nostrum, id est, vitae nostrae sensus ornandus est; quia intelligentia omnis in capite est: sordesque in facie abluendae, ne quid sit horroris ex vitiis, sed magis gratia candoris sit in occursu: atque ita nos in splendorem bonae conscientiae elutos, et in gratiam misericordis operis delibutos, Deo jejunia nostra commendent.
PL 9, 943B油が憐れみの実であることは、天の言葉であり預言の言葉である。それゆえ、我々の頭、すなわち我々の生の感覚は、善き業によって飾られねばならない。あらゆる理解は頭にあるからである。顔の汚れは洗い落とされねばならず、悪徳から来る醜さが何もなく、むしろ人と出会うときに、清らかさの好ましさがあるようにである。こうして、善き良心の輝きへと洗われ、憐れみの業の好ましさへと油を塗られた我々を、我々の断食が神に推薦するようにである。
Caeterum fugientes in jejuniis hominum conscientiam unctis capitibus, et ridiculi magis erimus, et cogniti.
PL 9, 943Bさもなければ、断食において人々の認識を逃れようとして頭に油を塗った我々は、かえって笑いものとなり、しかも見知られてしまうであろう。
Caput V, Caput III
第V章 第III章PL 9, 943BUbi cor hic, ibi post hanc vitam erit. -- Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, et reliqua (Ibid. 19) .
PL 9, 943Bこの世で心のあるところに、この生ののちにも心はある。――「汝ら自身のために、地に宝を積むな」云々(マタイ6:19)。
Praetermissa igitur humanae gloriae et opulentiae sollicitudine, omnem placendi Deo curam sumi oportere demonstrat: quia humanam laudem vel corporum vitia, vel obtrectatio invidentium corrumpat; et hic thesaurus pecuniae, aut detrimento sit periculosus, aut furto.
PL 9, 943Cそれゆえ、人間の栄光と富への心遣いを離れ、神を喜ばせるあらゆる配慮を引き受けねばならないと示している。人間の賞賛は、体の悪徳か妬む者たちの誹謗によって損なわれ、金銭というこの宝は、損失か盗みによって危険にさらされるからである。
Caeterum laus coelestis aeterna est, nec subrepentis furto subtrahenda, nec tinea aut rubigine invidiae exedenda: corde nostro sedem thesauri utram sit secutum habituro, et intelligentiae nostrae lumine aut cum pecunia damnosa futuro, aut cum Deo sempiterno.
PL 9, 943Cしかし天の賞賛は永遠であり、忍び寄る盗みによって奪われることもなく、妬みの虫や錆によって食い尽くされることもない。我々の心は、そのどちらに従ったかに応じて宝の座を持つことになり、我々の理解の光によって、損害をもたらす金銭とともにあるか、永遠の神とともにあるかになる。
Caput V, Caput IV
第V章 第IV章PL 9, 943CCorporum claritas aut tenebrae aeternae pro diversa ratione animorum. -- Lucerna corporis tui est oculus tuus (Ibid. 22) . Continens sensus est. De oculi enim luminis officio lumen cordis expressit.
PL 9, 943C体の輝きか永遠の闇かは、心の在り方の違いに応じる。――「汝の体の灯火は汝の目である」(マタイ6:22)。意味は前の言葉とひと続きである。目の光の務めから、心の光を表したのである。
Quod si simplex et lucidum manebit; claritatem aeterni luminis corpori tribuet, et splendorem originis suae corruptioni carnis infundet. Si autem obscurum peccatis, et voluntate erit nequam; vitiis mentis natura corporis subjacebit.
PL 9, 944Aもしそれが単純で明るいまま保たれるなら、永遠の光の輝きを体に与え、その源の輝きを肉の朽ちるものに注ぐであろう。しかし、罪によって暗く、意志において邪悪であるなら、体の本性は心の悪徳に服することになる。
Et si lumen, quod in nobis est, tenebrosum sit; quantas necesse est ipsarum tenebras esse tenebrarum (Ibid. 23) ? quia jam periculose soleat animi generositati terrenae carnis vitiosa origo dominari, longeque magis peccata corporum ingravescere, si etiam cupiditatibus adjuventur animorum: ex eoque fieri praeter naturam suam corpora nostra tenebrosa, si in illis mentium lumen exstinctum sit; quod si per simplicitatem spiritus retinuerimus, lumine suo necesse est et corpus illuminet.
PL 9, 944Aまたもし、我々のうちにある光が暗いなら、その闇そのものは、どれほど大きなものでなければならないか(マタイ6:23)。というのも、地の肉の悪い起源が心の高貴さを支配することはすでに危険なことで常であり、体の罪はいっそう重くなるからである。もしそれが心の欲望によってさらに助けられるならなおさらである。またこのことから、心の光が消えているなら、我々の体はその本性に反して暗くなる。だがもし霊の単純さによってそれを保つなら、その光が必然的に体をも照らす。
Caput V, Caput V
第V章 第V章PL 9, 944BDeo et saeculo serviri nequit. -- Nemo potest duobus dominis servire, etc. (Ibid. 24) . Duum dominorum infidele servitium est, nec par ejusdem potest esse ad saeculum atque ad Deum cura.
PL 9, 944B神と世に同時に仕えることはできない。――「誰も二人の主人に仕えることはできない」云々(マタイ6:24)。二人の主人への奉仕は不誠実であり、世に対する配慮と神に対する配慮が等しくあることはできない。
In alterum enim necesse est odium sit, in alterum amor: quia idem opus diversae dominorum non conveniat voluntati, nec pauperes spiritu Deo placentes ambitiosae saeculi hujus possint apti esse jactantiae.
PL 9, 944B一方には憎しみ、他方には愛がなければならないからである。同じ働きが、二人の主人の異なる意志に適うことはなく、また霊において貧しく神に喜ばれる者たちが、この世の野心的な誇示に適した者となることもできないからである。
Caput V, Caput VI
第V章 第VI章PL 9, 944BSaeculi contemptu coelum unum suspiret animus. -- Ideo dico vobis, ne cogitetis in corde vestro, quid manducetis; neque corpori vestro, quid vestiatis. Nonne anima vestra pluris est quam esca, et corpus pluris est quam vestimentum (Ibid. 25) ?
PL 9, 944B世を蔑むことによって、心はただ天のみを慕うべきである。――「だから、私は汝らに言う。何を食べようかと汝らの心で思い煩うな。何を着ようかと汝らの体について思い煩うな。汝らの魂は食物よりも大切であり、体は衣よりも大切ではないか」(マタイ6:25)。
Contemptum saeculi, et fiduciam futurorum toto superiore sermone praeceperat. Nam cum ad injuriam pronos jubet esse, et ad damnum voluntarios, et ad ultionem negligentes, et ad diligendum promiscuos, et ad humanam gloriam incuriosos; confirmari nos in spem bonorum aeternorum laborat.
PL 9, 944C世の蔑みと、来るべきものへの確信を、彼は先立つ説教全体で命じていた。不正を受ける用意ができ、損失を進んで受け入れ、報復に無頓着で、誰をも分け隔てなく愛し、人間の栄光には無関心であれと命じるとき、彼は、我々が永遠の善への希望において確かめられるようにと努めているのである。
Plures enim et amor praesentium, et desperatio futurorum incertos facit: et aut illecebris capit, aut infidelitate confundit: Ergo regnum coelorum, quod prophetae nuntiaverunt, Joannes praedicavit, Dominus noster in se esse positum est professus, vult sine aliqua incertae voluntatis ambiguitate sperari: alioquin justificatio ex fide nulla est, si fides ipsa fiat ambigua.
PL 9, 944C多くの者を、現在への愛と将来への絶望が、不確かにするからである。それは誘惑によって捕らえるか、不信仰によって狼狽させる。それゆえ、預言者たちが告げ、ヨハネが宣べ伝え、我々の主が自分のうちに置かれていると宣言した天の国を、彼は、不確かな意志の何の曖昧さもなく望まれるよう欲する。さもなければ、信仰そのものが曖昧になるなら、信仰による義認はなくなるからである。
Igitur curam nullam esse vestitus et cibi praecipit, dicens et escis animam, et cibo corpus esse pretiosius.
PL 9, 945Aこうして、衣服と食物への配慮は少しもあってはならないと命じ、魂は食物にまさり、体は食物にまさる〔底本は cibo。前節からは vestitu(衣)が期待されるが、底本どおり訳した〕と言う。
Caput V, Caput VII
第V章 第VII章PL 9, 945AAltior sensus latet in praedictis. --Et quidem pulchrum est, praesentium rerum contemptu, curam tantum divinis rebus impendere: sed altius sermo descendit, et in coelestis dicti intelligentiam verbis subjecta ratio extenditur.
PL 9, 945A先に語られたことのうちに、より深い意味が隠れている。――確かに、現在の事柄を蔑んで、ただ神の事柄にのみ配慮を注ぐのは美しいことである。しかし言葉はさらに深く下り、天の語の理解へと、言葉の下に置かれた理が広がる。
Thesaurum Dominus condi jussit in coelo, et ex oculi lumine corpori quoque splendorem spopondit, et dominis duobus neminem placere posse testatus est: et post haec ait: Ideo dico vobis, ne cogitetis in corde vestro, quid manducetis; neque corpori vestro, quid induatis.
PL 9, 945A主は、天に宝を積むよう命じ、目の光から体にも輝きを約束し、誰も二人の主人に喜ばれることはできないと証言し、そのあとでこう言う。「それゆえ、私は汝らに言う。何を食べようかと汝らの心で思い煩うな。何を着ようかと汝らの体について思い煩うな」。
Quae consequuntur, non satis propositionibus congruunt. Numquid et unius domini servus non possit circa vestem esse cibumque sollicitus? Numquid per adversam valetudinem hebetato oculi lumine obscurabitur corpus? aut quod corporis lumen esse possit ex oculo? Numquid thesaurizare in coelis sola nuditas aut fames poterit?
PL 9, 945A続く言葉は、前の主題に十分にはそぐわない。一人の主人の僕が、衣や食物について思い煩うことはあり得ないのか。病によって目の光が鈍ったなら、体は暗くなるのか。そもそも体の光が目から生じ得るのか。裸や飢えだけが、天に宝を積むことができるのか。
Caput V, Caput VIII
第V章 第VIII章PL 9, 945BDe resurrectione quaedam dubia solvuntur. --Sed quia corruptus circa futurorum curam infidelium sensus est, calumniantium quae in resurrectione corporum species sit futura, quae in substantiam aeternitatis alimonia; et cum ex difficultatibus quaestionum inutilium, quaedam utendarum praesentium voluptatum ratio quaesita est, inutili metu circa Dei reverentiam demorantes, in saeculi gaudia transeunt; atque ita est, ut duobus dominis unius infidele servitium sit: igitur ex summo pietatis affectu, gravissimo diffidentiae periculo ante praedicto, ita admonet: Nonne anima pluris est quam esca, et corpus pluris est quam vestimentum (Ibid. 25) ?
PL 9, 945B復活についての疑問のいくつかが解かれる。――しかし、将来のことへの配慮をめぐって、不信仰な者たちの感覚が損なわれている。彼らは、体の復活においてどのような姿が来るのか、永遠の実体にはどのような糧があるのかと、言いがかりをつける。そして無益な問いの難しさから、現在の快楽を用いる何らかの理が求められ、無益な恐れのために神への畏敬にとどまりつつ、世の喜びへと移っていく。こうして、二人の主人に対する、一人の者の不誠実な奉仕が生じる。そこで、敬虔の最高の情から、先に告げた不信という最も重い危険を思い、こう戒める。「魂は食物より大切であり、体は衣より大切ではないか」(マタイ6:25)。
In dictis Dei veritas est, et rerum creandarum efficientia omnis in verbo est. Ita nec quod spopondit ambiguum est, nec inefficax quod locutus est.
PL 9, 946A神の言葉には真理があり、造られるべきものの成就はすべて言葉のうちにある。こうして、約束したことは曖昧ではなく、語ったことは無効でもない。
Nihil est quod non in substantia sua et creatione corporeum sit: et omnium, sive in coelo sive in terra, sive visibilium sive invisibilium, elementa formata sunt.
PL 9, 946Bその実体と創造において体を備えていないものはない。天にあるものも地にあるものも、見えるものも見えないものも、すべての元素が形づくられたのである。
Nam et animarum species, sive obtinentium corpora, sive corporibus exsulantium, corpoream tamen naturae suae substantiam sortiuntur; quia omne quod creatum est, in aliquo sit necesse est.
PL 9, 946B魂の姿もまた、体を得ていても、体から追放されていても、その本性に固有の体的な実体を割り当てられている。造られたものはすべて、何ものかのうちになければならないからである。
Atque ideo ineptiam inutilissimae quaestionis Deus arguens, non patitur, anima et corpore in aeternitatis substantia collocandis, spem nostram futuri in resurrectione cibi et vestitus sollicitudine demorari: ne tanto pretiosa reddenti, corpus scilicet atque animam, contumelia in non efficiendis levioribus inferatur.
PL 9, 947Aそれゆえ神は、この上なく無益な問いの愚かさを咎め、魂と体が永遠の実体のうちに置かれることになっているのに、復活における将来の食物と衣服への心遣いによって我々の希望が引き留められるのを許さない。これほど貴重なもの、すなわち体と魂を返す者に、それより軽いものを果たさないという侮辱が加えられることのないためである。
Caput V, Caput IX
第V章 第IX章PL 9, 947ANon laborant daemones ut habeant unde vivant. -- Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque congregant in horrea: et pater vester coelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis (Ibid. 26) ?
PL 9, 947A悪霊たちは、生きる糧を得るために働かない。――「空の鳥を見よ。蒔かず、倉に集めもしない。それでも汝らの天の父は彼らを養う。汝らは彼らよりはるかに価値があるではないか」(マタイ6:26)。
Sub nomine volucrum exemplo nos immundorum spirituum adhortatur: quibus sine aliquo negotio quaerendi et congregandi, vivendi tamen tribuitur de aeterni consilii potestate substantia.
PL 9, 947A鳥の名のもとに、彼は汚れた霊たちの範例によって我々を励ます。彼らには、求め集めるいかなる労苦もなしに、永遠の計画の権力によって、生きるための実体が与えられている。
Atque ut ad immundos istud spiritus referri oportere monstraret, adjecit: Nonne vos magis pluris estis illis? de comparationis praestantia, discrimen nequitiae et sanctitatis ostendens.
PL 9, 947Bそして、これが汚れた霊に関わると示すために、こう付け加えた。「汝らは、彼らよりはるかに価値があるではないか」。比較の卓越性から、悪意と聖性の違いを示したのである。
Caput V, Caput X
第V章 第X章PL 9, 947BCorpora in statura viri perfecti suscitandi. -- Quis autem vestrum potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid solliciti estis (Ib. 27, 28) ?
PL 9, 947B死者の体は、完全な人の背丈へとよみがえらされる。――「汝らのうち誰が、自分の背丈に一キュビトを加えることができるか。また、衣のことで何を思い煩うのか」(マタイ6:27、28)。
Fidem vitalis substantiae nostrae de documento spirituum firmavit: opinionem autem habitus futuri, judicio communis intelligentiae dereliquit.
PL 9, 947B彼は、我々の生ける実体への信を、諸霊の例証によって固めた。一方、将来の姿についての見解は、共通の理解の判断に委ねた。
Cum enim universorum corporum, quae vitam hauserint, diversitatem in unum consummatum virum perfectumque sit excitaturus, solusque potens sit ad uniuscujusque proceritatem cubitum unum et alterum tertiumve praestare, de vestitu, id est, de specie corporum, cum quanta ejus contumelia ambigimus (Ephes. IV, 13) ! qui ut aequalem atque uniformem omnem hominem efficiat, tantum mensurae sit humanis corporibus additurus.
PL 9, 947B命を汲んだあらゆる体の多様さを、彼は一人の完成された完全な人へとよみがえらせることになっており、また各人の背丈に一キュビト、あるいは二、三キュビトを与えることのできるのは彼のみである。それなのに、衣のこと、すなわち体の姿について、我々はどれほど彼を侮辱して疑うことか(エフェソ4:13)。彼は、すべての人を等しく、一様にするために、人間の体にそれほどの大きさを加えようとしているのに。
Caput V, Caput XI
第V章 第XI章PL 9, 947CLilia non laborantia angeli. Cur liliis comparati angeli. -- Considerate lilia agri quomodo crescunt; non laborant, neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis, etc. (Ibid. 29) .
PL 9, 947C働かない百合は天使である。なぜ天使は百合に比べられたのか。――「野の百合がどのように育つかを考えよ。働かず、紡ぎもしない。しかし私は汝らに言う。栄華を極めたソロモンでさえ、この花の一つほどにも覆われてはいなかった」云々(マタイ6:29)。
Lilia non laborant, neque nent: et Salomon coopertus eorum gloria non fuit, propheta magnus, et merito dilectae sapientiae Deo carus. Sed lilia nascuntur potius, quam operiuntur. Coopertio autem velamentum est corporis, non corpus ipsum.
PL 9, 948A百合は働かず、紡がない。そしてソロモンは、預言者として偉大であり、愛した知恵のゆえに当然にも神に愛された者であったが、その栄光に覆われてはいなかった。しかし百合は、覆われるというより、むしろ生まれる。覆いは体の被いであって、体そのものではない。
Quod si ad sensum humanae intelligentiae refertur, colorem lilii, velamenti candor potuerat aemulari.
PL 9, 948Aもしこれが人間の理解の感覚に関わるなら、百合の色には、衣の白さが張り合うことができたであろう。
Sed lilia non laborantia neque nentia significari intelligenda sunt angelorum coelestium claritates, quibus extra humanae scientiae eruditionem, suique operis mercedem, a Deo gloriae candor indultus est: ne quid ex proprio labore aut arte existimarentur habuisse.
PL 9, 948Aしかし、働かず紡がない百合は、天の天使たちの輝きを示していると理解せねばならない。彼らには、人間の知識の教育を経ることなく、また自らの働きの報酬としてでもなく、神から栄光の輝きが与えられた。自らの労苦や技によって何かを得たと思われることのないためである。
Et cum in resurrectione similes homines Angelis erunt, sperare nos coelestis gloriae voluit operimentum, exemplo angelicae claritatis. Est autem in natura istius germinis, ut aptissime coelestibus Angelorum substantiis comparetur.
PL 9, 948Aまた復活において人々が天使に等しくなるとき、彼は我々に、天使の輝きの範例にしたがって、天の栄光の覆いを望むことを望んだ。この芽の本性は、天使たちの天の実体に最もよくなぞらえられるものである。
Hoc enim efflorescens, cum a stirpe detentae humi radicis avellitur, naturae suae virtutem licet aruisse putetur occultat, et redeunte tempore rursum lilii sui honore vestitur.
PL 9, 948Bこれが花を咲かせて、土に留められた根の株から引き離されると、その本性の力は、枯れたと思われても隠しており、時が巡って戻ると、再び自らの百合の誉れをまとう。
Ex se enim efflorescit ac redditur; et quod est, nec radici potest debere nec terrae: cum ille qui se subeat succus, ex se sit.
PL 9, 948Bそれは自らから花を咲かせ、また回復するからである。それがあるところのものは、根にも地にも負うことはできない。自らのうちに入る樹液が、自らから出ているのだから。
Atque ita annuae licet hujus viriditatis exemplo, virtutem suae coelestis substantiae aemulatur: cum ex eo tantum, quod intra se acceptum habeat, alatur in florem.
PL 9, 948Bこうして、この年ごとの緑の範例によって、自らの天の実体の力に張り合うのである。自らのうちに受け取ったものだけから、花へと養われるからである。
Ideo ergo lilia non laborant, neque nent: quia Virtutes angelorum, ex ea quam adeptae sunt originis suae sorte, ut sint semper accipiant.
PL 9, 948Bそれゆえ、百合が働かず紡がないのは、天使たちの力ある者たちが、自らの起源のうちに得た運命のゆえに、常にあることを受け取るからである。
Caput V, Caput XII
第V章 第XII章PL 9, 948CFoenum, gentes. Resurgent ad ignem aeternum. Justorum resurrectio longe minus ambigenda. -- Si enim foenum agri, quod hodie est, et cras in ignem mittitur, Deus sic vestit; quanto magis vos modicae fidei (Ibid. 30) ?
PL 9, 948C草、異邦人。彼らは永遠の火へとよみがえる。義人の復活は、はるかに疑われるべきでない。――「今日あって明日は火に投げ入れられる野の草を、神がこのように装うのなら、まして汝ら、信仰の薄い者たちよ」(マタイ6:30)。
Fidei nostrae inviolabilem confidentiam exemplorum auctoritate confirmat: ut tanto majoris periculi res sit ambigere, quanto impensiore cura omnem occasionem infidelitatis abstulerit.
PL 9, 948C彼は、我々の信仰の不可侵の確信を、範例の権威によって固める。それは、不信仰のあらゆる機会をこれほど注意深い配慮をもって取り除いた以上、疑うことがそれだけ大きな危険となるようにである。
Foenum non idcirco nascitur, ut detur igni; neque ideo vestiendi ejus peculiaris Deo cura est, ut cremetur: sed sub foeni nomine nuncupatas esse a Deo gentes, crebro invenimus. Germen autem illud est, quod virtutis suae flore dilapso, ad calorem solis arescit.
PL 9, 949A草は、火にくべられるために生えるのではなく、焼かれるために神が特別にそれを装う配慮をするのでもない。しかし、草の名のもとに神が異邦人を呼んでいることを、我々はしばしば見いだす。芽とは、その力の花が散ったのち、太陽の熱で枯れるものである。
Igitur requies nulla gentibus, neque mortis, ut volunt, compendio quies dabitur: sed corporalis et ipsis aeternitas destinabitur ut ignis aeterni in ipsis sit aeterna materies, et in universis sempiternis exerceatur ultio sempiterna.
PL 9, 949Aそれゆえ、異邦人には何の安息もなく、彼らが望むような、死による近道の安息も与えられない。むしろ彼らにも体をもつ永遠が定められる。それは、永遠の火の永遠の材料が彼らのうちにあり、永遠とされたすべての者に永遠の報復が行われるためである。
Si igitur gentibus idcirco tantum indulgetur aeternitas corporalis, ut mox igni judicii destinentur; quam profanum est, sanctos de gloria aeternitatis ambigere, cum iniquis aeternitatis opus praestetur ad poenam.
PL 9, 949Aもし異邦人に体の永遠がただちに裁きの火に定められるためだけに与えられるのなら、聖徒たちが永遠の栄光について疑うことは、いかに不敬なことか。不義なる者にすら、刑罰のために永遠の働きが与えられるのに。
Omnem igitur exspectationem nostram in fide repromissionum et virtutis suae potestate exigit collocari: ut cura rerum quibus indigemus omissa, ab eo potius omnia, a quo ipsi vitale exordium sumpsimus, exspectemus, regnumque Dei vitae nostrae stipendiis quaeramus.
PL 9, 949Bそれゆえ彼は、我々のあらゆる期待を、約束への信仰と自らの力の権力のうちに置くよう求める。我々が必要とするものへの心遣いを捨て、むしろ我々自身が生命の始まりを受けたその者から、すべてを期待し、我々の生の務めによって神の国を求めるためである。
Et haec recte perfecteque viventium merces est, ut in novam coelestemque substantiam ex hac corruptibilis corporis materie transferantur, et corruptio terrena coelesti incorruptione mutetur.
PL 9, 949Bそして、正しく完全に生きる者たちの報いは、この朽ちる体の材料から、新しい天の実体へと移され、地の朽ちが天の不朽によって変えられることである。
Gentium igitur est, infidelitatis istius cura angi: quibus saeculi amore detentis, et corporis gaudiis occupatis, nullum per fidem et confessionem Dei in coeleste regnum iter quaeritur et optatur.
PL 9, 949Bそれゆえ、この不信仰の心遣いに悩むのは異邦人のすることである。彼らは世への愛に捉えられ、体の喜びにふけって、信仰と神の告白を通じて天の国へ至る道を、求めも望みもしない。
Caput V, Caput XIII
第V章 第XIII章PL 9, 949BDies quid. Sollicitudo in diem non cadit. Circa quae tota versari debeat hominis cura. -- Nolite ergo solliciti esse de crastino. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua (Ibid. 34) .
PL 9, 949B日とは何か。思い煩いは日には当てはまらない。人の配慮は何を巡って全面的に向けられるべきか。――「それゆえ、明日のことを思い煩うな。明日は明日自身のために思い煩うであろう。その日の悪はその日に十分である」(マタイ6:34)。
Commune judicium est, diem esse labentium temporum cursum luce solis illuminatum, quem nox interjecta discriminat, et interventu suo diei diem subrogat: futuri autem temporis significantia continetur in crastino. Ergo de futuro sollicitos nos esse Deus vetuit.
PL 9, 949C共通の判断では、日とは、過ぎゆく時の流れが太陽の光に照らされたもので、そのあいだに挟まる夜が区切り、その介在によって日に日が入れ替わるものである。来るべき時の意味は、明日に含まれている。したがって神は、我々が将来について思い煩うことを禁じた。
Incuria autem sollicitudinis relaxatae, non negligentiae. sed fidei est. Cur enim solliciti simus in crastino; cum crastinus dies sibi ipse sollicitus sit? Ergo anxietatem nostram ipsa pro nobis dies sollicita depellit.
PL 9, 949C緩められた思い煩いの無頓着は、怠慢のものではなく、信仰のものである。明日は自分自身のために思い煩うのに、どうして我々が明日について思い煩うことがあろうか。こうして、我々の不安を、日そのものが我々に代わって思い煩いつつ追い払う。
Sed sollicitudo, ut arbitror, proprius est hominis affectus: hanc enim excitat aut curae, aut metus, aut doloris anxietas, Dies vero cursus est temporis: et sola providentiam consecuta sollicitudinis recipiunt affectum.
PL 9, 949Cしかし思い煩いは、思うに、人に固有の情である。それは、心配、恐れ、あるいは苦痛の不安が呼び起こすからである。日は時の流れである。ただ、先を見通す力を得たものだけが、思い煩いの情を受ける。
Constituetur ergo dies esse animal, quod et caveat, et prospiciat, et curet; cui et malitia propria sufficiat, neque extrinsecus accidenti sit cumulanda peccato.
PL 9, 949Dそれゆえ、日が動物であると定められることになる。用心し、先を見、配慮する動物であり、それには自らの悪が十分であって、外から降りかかる罪によって積み増されるものではない、と。
Sed natura rei non capit, diei deputare mentis affectum: ergo et quod sibi ipsa sollicita est, et quod ei malitia sua sufficit, et quod inhibemur solliciti esse de crastino; totum sub dictis coelestis significantiae continetur.
PL 9, 949Dしかし、事柄の本性は、精神の情を日に帰することを許さない。したがって、日が自分自身のために思い煩うこと、その悪が自分に十分であること、我々が明日について思い煩うことを禁じられていること、そのすべてが、天の語りの意味のもとに含まれているのである。
Jubemur igitur non ambigere de futuris; satis enim vitae nostrae malitia, et dierum quibus vivimus peccata sufficiunt, ut circa haec purganda et promerenda omnis vitae nostrae meditatio laborque versetur, ne etiam de futurorum diffidentia inexpiabilis irreligiositas contrahatur: cum cessante cura nostra, ipsa in officio suo, quae sunt futura, sollicita sint, et nobis aeternae claritatis profectus, Dei procurante bonitate, jam non sollicitis praeparetur.
PL 9, 950Aそれゆえ我々は、将来について疑わないよう命じられている。我々の生の悪と、我々が生きる日々の罪は十分であり、これらを清め、これにふさわしくなることに、我々の生のあらゆる黙想と労苦が向けられるべきであって、将来への不信から、贖いようのない不敬虔を招かないようにである。我々の心遣いがやんでも、来るべきものは自らの務めにおいて思い煩っており、永遠の輝きへの進歩が、神の善が配慮して、もはや思い煩わない我々のために備えられるからである。
Caput V, Caput XIV
第V章 第XIV章PL 9, 950AJudicare de Dei sponsionibus nefas est. Cur. -- Nolite judicare, ne judicemini. Quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. VII, 1, 2) . Omne judicii officium penitus Deus submovet, nec ullum omnino suscipi patitur.
PL 9, 950A神の約束について裁くことは許されない。なぜか。――「裁くな、裁かれないためである。汝らが裁く裁きで、汝らについて裁かれるであろう」(マタイ7:1、2)。神は、裁くというあらゆる務めを根こそぎ取り去り、そのいかなるものも引き受けられることを許さない。
Sed compugnare propositis subsequentia existimantur, cum dicit: Quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis. Sed superius ait: Nolite judicare, ne judicemini. Numquid boni judicii arbitrium suscipi non oportebit?
PL 9, 950Bしかし、後に続く言葉は、先に置かれたこととは矛盾するとされる。「汝らが裁く裁きで、汝らについて裁かれる」と言うが、先には「裁くな、裁かれないためである」と言った。善い裁きの判断は引き受けなくてよいのか、と。
Atquin profitetur pro conditione judicii judicandos, et universis genere quo mensi sunt metiendum. Ergo numquam bene judicabitur, si omnino non erit judicandum.
PL 9, 950Bしかるに彼は、人は裁きの条件に従って裁かれ、すべての者に、自らが量った仕方で量り返されると宣言している。したがって、およそ裁くべきでないのなら、善く裁かれることはないであろう。
Sed jam dudum, ut superius cognoscitur, nihil in verbis Dei leve aut inane tractatur: omnisque hic ultra sensum gentilium aurium sermo est.
PL 9, 950Bしかし、先に知られるとおり、神の言葉には軽いものも空しいものも扱われていない。この語りはすべて、異邦人の耳の感覚を超えている。
Judicari enim de sponsionibus suis vetuit: quia ut judicia ex incertis rebus inter homines sumuntur, ita et hoc judicium adversum Deum ex sentiendi atque opinandi ambiguitate suscipitur, quod penitus repellit a nobis, ut constans potius fides retineatur; quia non sicut in rebus caeteris, peccatum sit perperam judicasse; sed in his rebus tantummodo de Deo judicium, initium esse sit criminis.
PL 9, 950B彼は、自らの約束について裁かれることを禁じたのである。人々のあいだで裁きが不確かな事柄から取られるように、神に対するこの裁きも、感じ考える曖昧さから引き受けられるからである。彼はそれを我々から徹底的に退け、確固たる信仰が保たれるようにする。他の事柄においてのように、誤って裁いたことが罪となるのではなく、これらの事柄においては、神についての裁きだけが、罪の始まりとなるからである〔底本は initium esse sit。initium sit と読む〕。
Caput V, Caput XV
第V章 第XV章PL 9, 950CInfidelitas quale et quantum peccatum. Frustra alios corrigit non correctus. -- Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides, et reliqua (Ibid. 3) ?
PL 9, 950C不信仰はいかなる、いかほどの罪か。自ら正されていない者が他人を正すのは無益である。――「なぜ、汝は兄弟の目の中の塵は見るのに、自分の目の中の梁は見ないのか」云々(マタイ7:3)。
In consequentibus docuit, solam in Spiritum blasphemiam extra veniam futuram, caeteris omnibus Deo indulgentiam largiente.
PL 9, 950C彼は続く箇所で、霊に対する冒瀆だけが赦しを受けない、他のすべては神が赦しを与えると教えた。
Peccatum autem in Spiritum est, Deo virtutis potestatem negare, et Christo substantiam adimere aeternitatis: per quem, quia in hominem Deus venit, homo rursum fiet in Deum.
PL 9, 950C霊に対する罪とは、神に力の権力を否み、キリストから永遠の実体を奪うことである。彼によって、神が人のうちに来たのだから、人は再び神へと成る。
Ergo quantum inter festucam et trabem discriminis est, tantum ostendit peccatum in Spiritum conditionem caeterorum criminum excedere: ut cum infideles delicta corporis aliis exprobrent, onus peccati quo de promissis Dei ambigant, in se ante non videant, infidelitatis trabe in oculo tamquam in mentis acie insidente.
PL 9, 950Dそれゆえ、塵と梁のあいだに隔たりがあるだけ、霊に対する罪が他のすべての罪の程度を超えていることを彼は示している。不信仰な者たちは他人の体の罪を非難するが、神の約束を疑うという罪の重荷は、自分ではまず見えない。不信仰の梁が、目の中に、あたかも心の眼力の内に居座っているのである。
Fit enim saepe, ut assumamus nobis arguendi alios auctoritatem, sine ullo propriae emendationis exemplo; et medendae caecitatis alienae jactantiam praeferamus, ipsi in tenebris corrupti luminis constituti: cum difficile quemquam sit praestare quod egeat, et optimum sit exemplo potius docere quam dictis.
PL 9, 951A実際、しばしば、我々は自らの改善の範例なしに、他人を咎める権威を自分に引き受け、他人の盲目を癒すという誇示を掲げながら、自らは損なわれた光の闇のうちに置かれていることがある。自らが欠くものを与えることは誰にも難しく、言葉によるよりも範例によって教えるほうが最善だからである。
Cura erga propriae adhibenda est caecitati: quia ex natura rerum est, non prius aliquem purgandae de oculo fratris festucae idoneum effici posse doctorem, quam de mentis suae lumine trabem perfidiae gravantes ejecerit.
PL 9, 951A自らの盲目に向けて配慮を払わねばならない。事物の本性からして、誰も、兄弟の目から塵を取り除く適格な教師にはなれず、それは、自らの心の光から、重くのしかかる〔底本は gravantes。gravantem と読む〕不実の梁を取り除いてからでなければならないからである。
Caput VI, Caput I
第VI章 第I章PL 9, 951AMysteria Christi caute gentibus et haereticis aperienda. -- Nolite dare sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos, et reliqua (Matth. VII, 6) .
PL 9, 951Aキリストの奥義は、異邦人と異端者に対して慎重に開かれねばならない。――「聖なるものを犬に与えるな。汝らの真珠を豚の前に投げるな」云々(マタイ7:6)。
Praeceptis et promissis Dei nihil pretiosius sanctiusque est, quae sanctificatis nobis immortalitatis thesaurum largiuntur. Horum igitur sacramenta atque virtutes neque in gentes efferre, neque cum haereticis conferre permittimur.
PL 9, 951A神の命令と約束ほど貴く聖なるものはない。それらは、聖とされた我々に不死という宝を与える。それゆえ、これらの秘義と力を、我々は異邦人のもとへ持ち出すことも、異端者と論じ合うことも許されていない。
Canes enim, de oblatrandi adversus Deum rabie, gentes sunt nuncupatae. Porcorum vero haereticis est nomen: quia quamvis ungulae bifidae sint, acceptam tamen Dei cognitionem non ruminando disponunt.
PL 9, 951A犬という名が異邦人に付けられたのは、神に向かって吠えたてる狂暴さのゆえである。他方、豚という名は異端者のものである。蹄が二つに割れていながら、受けた神の認識を反芻することなく扱うからである。
Ergo et concorporationem Verbi Dei, et passionis mysterium, et virtutem resurrectionis non promiscue tractare nos convenit, neque imperite incurioseque proferre: ne ignorantiam nostram, si perfectae scientiae desit instructio, proterant atque conculcent, et infirmitatem in Deo passionis irrideant; conversique in nos, contradictionum aculeis imperitiam nostram fidemque disrumpant.
PL 9, 951Aそれゆえ、神の言葉が体と一つに結び合わされたこと、受難の奥義、復活の力を、我々は見境なく扱うべきではなく、未熟に不用意に持ち出すべきでもない。完全な知の教えが欠けているなら、彼らが我々の無知を踏みにじり踏みつけ、神における受難の弱さを嘲り、我々に向き直って、反論の棘で我々の未熟と信仰を引き裂くことのないようにするためである。
Caput VI, Caput II
第VI章 第II章PL 9, 951COrationis vis contra imperitiam. Lex caritatis. --Sed in his, quae ignorabimus, via nobis consequendae veritatis aperitur: quam obtinere in sola precum mora est.
PL 9, 951C祈りの力は無知に対抗する。愛の律法。――しかし、我々が知らずにいることのうちにこそ、真理に至る道は我々に開かれる。それを得るのは、ただ祈りに時を費やすことによる。
Ut igitur sentiamus credamusque omnia, et nullo ambiguae voluntatis differamur incerto; orandum est, quaerendum est, pulsandum est (Ibid., 7) : oratione misericordiam, inquisitione profectum, tentamento aditum reperturi.
PL 9, 951Cそれゆえ、我々がすべてを悟り信じ、曖昧な意志の不確かさに引き延ばされることのないように、祈らねばならず、求めねばならず、叩かねばならない(マタイ7:7)。祈りによって憐れみを、探求によって進歩を、叩くことによって入口を、見いだすであろう。
Quin etiam ad spem obtinendi, exemplo humani affectus docemur. Nam cum nos filiis piscem panemve poscentibus, non serpentem simus aut lapidem reddituri; quanto magis nobis optimus ac praestantissimus pater Deus orantibus perfectae fidei munera largietur (Ibid., 9 et seq.) ; neque sit pro vitae cibo lapidem duritiae gentilis, aut pro baptismi conservatione serpentem veneni haeretici praestiturus?
PL 9, 951Cそれどころか、得られるという希望へも、人間の情の実例によって我々は教えられる。我々は、子らが魚やパンを求めるときに、蛇や石を返しはしないであろう。それならば、最も善く最も卓越した父なる神は、祈る我々に、完全な信仰の賜物をどれほど多く与えるであろうか(マタイ7:9以下)。命の糧の代わりに異邦人の頑なさという石を、洗礼の保全の代わりに異端の毒という蛇を、与えることがあろうか。
Consummavit deinde omnia bonitatis exemplo, universos amoris mutui pace conjungens: in eo legis et prophetarum mandata constituens, ut universorum in nos bonitatem optantes, ipsi omnibus boni simus.
PL 9, 952Aそれから主は、善意の実例によってすべてを完成した。すべての人を相互の愛の平和で結び合わせ、律法と預言者たちの命令をそこに据えたのである。すべての人が我々に善意を向けることを望む我々自身が、すべての人に対して善い者となるように。
Caput VI, Caput III
第VI章 第III章PL 9, 952AVia coeli a paucis trita, et e contra. -- Intrate per angustam portam. Quam lata et spatiosa via, quae ducit ad perditionem! Arduum in coelum iter hominis est, et aditus angustus ac tenuis: caeterum perditionis via lata est.
PL 9, 952A天への道は少数の者に踏まれ、その反対もある。――「狭い門から入れ。滅びに至る道は、何と広くゆったりしていることか」。人が天へ向かう道は険しく、入口は狭く細い。しかし、滅びの道は広い。
Hanc plures obtinent, illam porro pauci inveniunt. Paucis enim damna rerum praesentium cara sunt: quibus cupiditates et animi vincere et corporis frangere, et exposita totis saeculi viribus illecebrarum omnium lenocinia praeterire, maximum coelestis spei lucrum est.
PL 9, 952Aこの道をより多くの者が得るが、あの道を見いだす者は少ない。現在の事物を失うことを尊ぶのは、少数の者だけだからである。彼らにとっては、欲望を心において克服し体において砕き、世の全力をもって差し出されたあらゆる誘惑の甘言を通り過ぎることが、天の希望の最大の利得である。
Illis autem quibus solum bonum est scortari, comessari, ambire, insolescere, fastidire, odisse, diripere, plurimus est frequentatum iter tale comitatus.
PL 9, 952Bこれに対して、淫行し、宴に耽り、栄達を求め、驕り、見下し、憎み、奪い取ることのみが善である者たちには、そのような道を往く連れがきわめて多い。
Caput VI, Caput IV
第VI章 第IV章PL 9, 952BDei servus non verbis, sed factis dignoscitur. --Et quia paucorum esset viam angustam invenire, fraudelentiam eorum qui eam se quaerere mentirentur exponit, dicens: Attendite a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, etc. (Ibid., 15) .
PL 9, 952B神の僕は言葉によってではなく行いによって見分けられる。――狭い道を見いだすのは少数の者であるから、それを求めていると偽る者たちの欺瞞を、彼は次のように言って明らかにする。「偽預言者たちに気をつけよ。彼らは羊の衣を着て汝らのもとに来る」云々(マタイ7:15)。
Blandimenta verborum et mansuetudinis simulationem admonet fructu operationis expendi oportere: ut non qualem quis se verbis referat, sed qualem se rebus efficiat spectemus; quia in multis vestitu ovium rabies lupina contegitur.
PL 9, 952B彼は、言葉の甘言と柔和の見せかけを、働きの実によって量るべきだと戒める。人が言葉で自らをどのような者として語るかではなく、行いにおいて自らをどのような者に仕上げるかを、我々が見るためである。多くの場合、羊の衣によって狼の凶暴さが覆われているからである。
Ergo, ut spinae uvas, ut tribuli ficus non generant, et ut iniquae arbores utilia poma non afferunt (Ibid., 16) : ita ne in istis quidem consistere docet boni operis effectum; et idcirco omnes cognoscendos esse de fructibus.
PL 9, 952Bそれゆえ、茨がぶどうを、あざみがいちじくを生じないように、また不正な木が有用な実をもたらさないように(マタイ7:16)、これらの者たちにも善い行いの成果は存しないと、彼は教える。したがって、すべての者は実によって見分けられねばならない。
Regnum enim coelorum sola verborum officia non obtinent: neque qui dixerit: Domine, Domine, haeres illius erit (Ib., 21) . Quid enim meriti est Domino dicere Domine, Domine? Numquid Dominus non erit, nisi fuerit dictus a nobis?
PL 9, 952C天の国は、言葉だけの務めでは得られない。「主よ、主よ」と言う者が、それを継ぐのでもない(マタイ7:21)。主に「主よ、主よ」と言うことに、どれほどの功があろうか。我々にそう呼ばれなければ、主は主でなくなるとでもいうのか。
Et quae officii sanctitas est nominis nuncupatio; cum coelestis regni iter obedientia potius voluntatis, non Dei nuncupatio repertura sit?
PL 9, 952C名を呼ぶことに、務めとしてどれほどの聖さがあろうか。天の国への道を見いだすのは、神の名を呼ぶことではなく、むしろ神の意志への従順であるはずなのに。
Caput VI, Caput V
第VI章 第V章PL 9, 952CCoelum non mirabilibus sed bonis operibus redditur. -- Multi mihi dicent in illa die, Domine Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus? et reliqua (Ib. 22) .
PL 9, 952C天は、驚異の業によってではなく、善い業によって報いとして与えられる。――「その日には、多くの者が私に言うであろう。『主よ、主よ、我々は汝の名によって預言したではないか』」云々(マタイ7:22)。
Etiam nunc pseudoprophetarum fraudulentiam et hypocritarum simulamenta condemnat, qui gloriam sibi ex verbi virtute praesumunt, in doctrinae prophetia, et daemoniorum fuga, et istiusmodi operum virtutibus: atque hinc sibi regnum coelorum pollicentur.
PL 9, 952Cなおも彼は、偽預言者の欺瞞と偽善者の見せかけを断罪する。彼らは、教えにおける預言、悪霊の追放、この種の業の力といった、言葉の力から自らに栄誉を横取りし、そこから天の国を自らに約束する。
Quasi vero eorum aliquid proprium sit, quae loquuntur aut faciunt, et non omnia virtus Dei invocata perficiat: cum doctrinae scientiam lectio afferat, daemoniorum fugam Christi nomen exagitet.
PL 9, 952Dあたかも、彼らが語り行うことのうちに、何か彼ら自身のものがあるかのようである。実際は、呼び求められた神の力がすべてを成し遂げるのであり、教えの知識は読むことがもたらし、悪霊の追放はキリストの名が追い立てるのである。
De nostro igitur est beata illa aeternitas promerenda: praestandumque est aliquid ex proprio, ut bonum velimus, malum omne vitemus, totoque affectu praeceptis coelestibus obtemperemus: ac talibus officiis cogniti Deo simus, agamusque potius quod vult, quam quod potest gloriemur: repudians eos ac repellens, quos a cognitione sua opera iniquitatis averterint.
PL 9, 953Aそれゆえ、あの幸いなる永遠は、我々の側から得られねばならない。我々は自分のものから何かを差し出さねばならない。すなわち、善を欲し、あらゆる悪を避け、全き情をもって天の命令に従うことである。そのような務めによって神に知られる者となり、何ができるかを誇るよりも、神の欲することを行うがよい。主は、不義の業が自分の認識から遠ざけた者たちを、拒み退けるのである。
Caput VI, Caput VI
第VI章 第VI章PL 9, 953ATentationum progressus. -- Omnis ergo qui audit verba mea, et facit, similem eum aestimabo viro sapienti, qui aedificavit domum suam super petram, et reliqua (Ibid., 24) . Sensus est superioribus junctus.
PL 9, 953A試練の進展。――「それゆえ、私の言葉を聞いて行う者はみな、自分の家を岩の上に建てた賢い人に似た者と、私は見なすであろう」云々(マタイ7:24)。この意味は先に述べたことと結びついている。
Objurgans enim pseudoprophetarum jactantiam et hypocritarum figmenta, per comparationis exemplum perfectae in se fidei hominem exponit, quod is, qui verba sua et audiat et faciat, super petram sit aedificatus, et fundamento stabili firmoque consistat, eumque incidentium tempestatum impetu non posse dissolvi; in petra se ipsum Dominus significans, validum aedificii fundamentum.
PL 9, 953A彼は、偽預言者の誇りと偽善者の作り事を責め、比較の実例によって、自らへの完全な信仰をもつ人を示す。自分の言葉を聞きかつ行う者は岩の上に建てられ、安定した堅固な土台の上に立ち、襲いかかる嵐の勢いによって崩されることはありえない、というのである。主は岩において自分自身を示しており、それは建物の力強い土台である。
Cum autem qui ex se in sublime opus excreverit, moveri non possit vel pluviis, vel fluminibus, vel vento; in pluviis, blandarum et sensim illabentium voluptatum illecebras significat, quibus primum fides rimis patentibus immadescit: post quas torrentium procursus, id est, graviorum cupiditatum motus incurrit: atque exinde tota ventorum vis circumflantium desaevit, universus scilicet diabolicae potestatis spiritus infertur.
PL 9, 953Bしかるに、自らの内から高みへと業を築き上げた者は、雨によっても川によっても風によっても動かされえないが、そのうち雨によって、彼は、甘く徐々に忍び込む快楽の誘惑を示している。それによってまず信仰は、開いた裂け目から湿り気を帯びる。その後に急流の襲来、すなわちより重い欲望の動きが襲う。そしてその後、周りを吹きすさぶ風の全力が荒れ狂う。すなわち、悪魔の権力の霊のすべてが持ち込まれるのである。
Sed fundamento petrae homo aedificatus insistet, nec moveri loco suo poterit. Stultus vero haec audita dissimulans, tamquam super arenam opus aedificationis impenderit, infideliter stat, cito pluviis illabentibus subluendus, et fluminibus propellendus, et ventis differendus, secundum naturam super quas aedificatus est arenarum, cum gravi ruinae suae strage solvendus (Ibid., 25) .
PL 9, 953Bしかし、岩の土台の上に建てられた人は、しっかりと立ち、自分の場所から動かされることはありえない。他方、愚かな者は、これらを聞いても素知らぬふりをし、砂の上に建築の仕事を注ぎ込んだかのように、不信仰のまま立っている。やがて雨が忍び込んで洗い流され、川に押し流され、風に散らされ、その基礎となった砂の本性に従って、重い崩壊の惨状とともに壊されるであろう(マタイ7:25)。
Caput VI, Caput VII
第VI章 第VII章PL 9, 953CScopus praedictorum. --Atque ita superiorum comparationum exemplo Dominus nos voluit, et efficere quae jussit, et credere quae spopondit.
PL 9, 953C先に述べたことの目的。――こうして、先の比較の実例によって、主は我々に、命じたことを行い、約束したことを信じることを望んだのである。
Consummatis igitur omnibus, turbae mirabantur doctrinam ejus, qua se non Scribarum et Pharisaeorum more docuisset (Ibid., 28 et 29) . In verborum enim virtutibus effectus potestatum metiebantur.
PL 9, 954Aすべてが終わって、群衆は彼の教えに驚いた。彼が律法学者やファリサイ派のやり方で教えたのではなかったからである(マタイ7:28、29)。彼らは、言葉の力のうちに、権威の働きを量っていたのである〔主語は群衆とも律法学者とも取れる。virtutes・potestates の指す内容も定かでない〕。
Caput VII, Caput I
第VII章 第I章PL 9, 954ASensus allegoricus nil detrahit litterae veritati. Lex jam inutilis. -- Et descendente eo de monte, secutae sunt eum turbae multae. Et ecce leprosus quidam veniens adorabat eum dicens, Domine, si vis, potes me mundare, et reliqua (Matth. VIII, 1 et 2) .
PL 9, 954A寓意的な意味は、字義の真実から何も奪わない。律法はもはや無用である。――「彼が山から降りると、多くの群衆が彼に従った。すると見よ、ひとりの重い皮膚病の者が来て、彼を礼拝して言った。『主よ、汝が望むなら、私を清めることができる』」云々(マタイ8:1、2)。
In exordio sermonis admonuimus, ne quis forte existimaret aliquid rerum gestarum fidei detrahendum, si res ipsas profectus rerum consequentium continere in se doceremus. Nihil enim veritati detrahit, imitationem veritas consecuta.
PL 9, 954A説話の冒頭で我々は、出来事そのものが後に続く事柄の進展を自らの内に含んでいると我々が教えても、そのために起こった事柄の確かさから何かが差し引かれると誰かが考えることのないように、と警告しておいた。真理が模倣を伴うに至っても、真理から何も奪われはしないからである。
Toto igitur superiore sermone Dominus fidei praecepta tradiderat, legem excesserat, jam inutilem atque inefficacem excedendo significans.
PL 9, 954Bそれゆえ主は、先の説話の全体にわたって信仰の命令を授け、律法を越え出ていた。越え出ることによって、律法がすでに無用で無力であることを示したのである。
Mandatorum observantiam exegerat, ante promissorum suorum spem fidissimam imperaverat: quod igitur post haec primum gesserit, contuendum est.
PL 9, 954B彼は戒めを守ることを求め、その前に、自らの約束のきわめて確かな希望を命じていた。それゆえ、この後に彼が最初に行ったことは何かを、見きわめねばならない。
Caput VII, Caput II
第VII章 第II章PL 9, 954BLegis infirmitas a Christo suppletur. --Adest leprosus, emundari se rogat, purgatur verbi potestate cum tactu, jubetur silere (Ibid., 3 et 4) , sed tamen ostendere se sacerdoti et munus quod Moyses in testimonium fieri praecepit offerre.
PL 9, 954B律法の弱さは、キリストによって補われる。――重い皮膚病の者が来て、清められることを願い、言葉の権力によって、触れることとともに清められ、黙っているよう命じられる(マタイ8:3、4)。しかし、それでもなお、祭司に身を示し、モーセが証しのためになせと命じた供え物を献げるようにと命じられる。
Curatio igitur audientis et credentis turbae et cum Domino de monte venientis in leproso ostenditur: quae vitiosa labe corporis contaminata, auditaque regni coelorum praedicatione curari se rogat; cum tactu corporis visitatur, Verbi virtute curatur, et ut salus haec non offerretur potius, quam quaereretur, silentium imperatur, et ostendere se sacerdotibus jubetur: ut praenuntiatus in lege factis et operibus cernatur; et in quo lex infirmabatur, in eo verbi virtus intelligeretur: praemium quoque receptae salutis, qui purgatus est, Deo offerat; sed ut donum illud non sit ex avibus, sed ut homo ipse a sordibus peccati corporis emundatus, in sacrificium Dei transeat (Levit. XIV, 4) ; quia quod Moyses in lege praeceperit, testimonium sit, non effectus.
PL 9, 954Bそれゆえ、聞いて信じ、主とともに山から降りてきた群衆の癒しが、この重い皮膚病の者において示されている。彼らは体の悪しき汚れに染まっていたが、天の国の宣教を聞いて、癒されることを願う。体に触れられて訪れを受け、言葉の力によって癒される。そして、この救いが差し出されるものというより求められるものであるように、沈黙が命じられ、祭司たちに身を示すよう命じられる。それは、律法において予告されていた者が、行いと業によって見分けられるためであり、律法が無力であったその点において、言葉の力が理解されるためである。清められた者は、受けた救いの報いをも神に献げるがよい。ただし、その賜物は鳥からのものではなく、体の罪の汚れから清められた人自身が、神への犠牲へと移るのでなければならない(レビ記14:4)。モーセが律法において命じたことは証しであって、効果ではないからである。
Caput VII, Caput III
第VII章 第III章PL 9, 955ATribunus, princeps gentium crediturarum. -- Post haec autem cum introisset Capharnaum, accessit ad eum quidam tribunus rogans eum, et dicens: Puer meus jacet in domo paralyticus, etc. (Matth. VII, 5 et 6) . Sequitur emundationem leprosi, paralytici pueri curatio.
PL 9, 955A千人隊長は、やがて信じる異邦人たちの長である。――「その後、彼がカファルナウムに入ると、ひとりの千人隊長が彼のもとに来て、願って言った。『私の僕が家で中風で寝ています』」云々(マタイ7:5、6)〔底本の引照は VII であるが、実際の箇所はマタイ8:5–6である〕。重い皮膚病の者の清めに、中風の僕の癒しが続く。
Sed quid istud est, quod non dignum se tribunus pueri dominus profitetur esse, ut Christus domum ejus introeat, puerum videat, et praesens praesenti opem afferat; seque habere milites, jubere quod velit, et in potestate posito parere sibi plurimos, similiter et Dominum curationem verbo posse praestare?
PL 9, 955Aしかし、千人隊長が、僕の主人でありながら、キリストが自分の家に入り、僕を見、居合わせて助けをもたらすにふさわしくない者であると自ら告白し、自分には兵士たちがおり、望むことを命じ、権力のもとにある自分に非常に多くの者が従うと言い、同じように主も言葉によって癒しを与えうると言うのは、いったいどういうことか。
De tribuno posuisse me satis sit, principem esse gentium crediturarum. Quis hic princeps sit cui subjecti sunt plures, qui volet scire, Moysi in Deuteronomio canticum (Deut. XXXII) , et Salomonis librum Ecclesiasticum, ubi de dispersione gentium quaedam locuti sunt, legat: nobis tantum de puero tractatus sit.
PL 9, 955B千人隊長については、彼がやがて信じる異邦人たちの長であると私が述べたことで、足りるとしよう。多くの者が服しているこの長とは誰なのかを知ろうとする者は、モーセの申命記の歌(申命記32)と、ソロモンの書である集会の書を読むがよい。そこには、異邦人の離散について語られている。我々はただ、僕についてのみ論じることにしよう。
Caput VII, Caput IV
第VII章 第IV章PL 9, 955BGentium salus ex fide. --Succedit deinde in hoc puero post paralysis sanitatem curationi populi de monte descendentis, salus gentium. Jacebat enim puer dissolutus in domo humili, corruptibili, et ingressu ejus, cujus tamen egens erat, Salvatoris indigna.
PL 9, 955B異邦人の救いは信仰から生じる。――次いで、この僕において、中風が癒されたのち〔post paralysis sanitatem の係りは定かでない。この僕に係ると取った〕、山から降りてきた民の癒しに、異邦人の救いが続く。僕は、卑しく朽ちる家、救い主の入来を必要としながらもそれにふさわしくない家に、力なく横たわっていた。
Et tribunus scit puerum verbo posse sanari: quia salus gentium omnis ex fide est, et in praeceptis Domini vita est universorum.
PL 9, 955B千人隊長は、僕が言葉によって癒されうることを知っている。異邦人の救いはすべて信仰から来るのであり、万人の命は主の命令のうちにあるからである。
Igitur jacentes in saeculo, et peccatorum morbis dissolutae gentes existimandae sunt: omnibus undique artubus fluidis, et ad consistendi officium ingrediendique corruptis. Quarum salutis sacramentum in tribuni puero expletur, non tamen ingressuro domum Christo. Licet enim in saeculo demoratus sit, vitia tamen saeculi et peccata non adiit.
PL 9, 955Cそれゆえ異邦人たちは、世に横たわり、罪の病によって弛緩した者と見なされねばならない。四肢はすべていたるところで力を失い、立つ働きも歩む働きも損なわれているのである。彼らの救いの秘義は、千人隊長の僕において成就するが、キリストが家に入ることはない。世にとどまったとはいえ、世の悪徳と罪には近づかなかったからである。
Caput VII, Caput V
第VII章 第V章PL 9, 955CTribunus non erat de gentibus --Miratus deinde fidem ait, Non inveni tantam fidem in Israel (Ibid. 10) . Non erat tribunus iste de gentibus: et quomodo in Israel fides talis non est reperta; cum qui crederet esset Israelita?
PL 9, 955C千人隊長は異邦人の出ではなかった。――それから彼はその信仰に驚いて言った。「私はイスラエルにおいて、これほどの信仰を見いださなかった」(マタイ7:10)。この千人隊長は異邦人の出ではなかった。信じる者がイスラエル人であったのに、どうしてイスラエルにこのような信仰が見いだされなかったと言えるのか。
Sed ut similitudinem futuri haec ipsa veritas aemularetur; idcirco verbi ratio subjecta est, tantam fidem, quanta gentium est, in Israel non reperiendam, et cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum ex ultimis gentibus quieturos (Ibid. 11) .
PL 9, 955Cしかし、この事実そのものが来るべきものの似姿を模するために、言葉の理が付け加えられた。すなわち、異邦人にあるほどの信仰は、イスラエルには見いだされえないこと、そして、最果ての異邦人たちの中から来た者が、アブラハム、イサク、ヤコブとともに天の国で憩うであろうことである(マタイ7:11)。
Perfecta quidem est in puero secundum credentis fidem veritas sanitatis: sed praesentium efficientia etiam futurorum imagini proficere monstratur, quando et tribuno credente, et puero salvato, nec talis in Israel fides reperta est, et regni coelorum consortium cum Abraham gentibus destinatur.
PL 9, 955D僕においては、信じる者の信仰に従って、癒しの真実が完全に成就した。しかし、現在の事柄の成就は、来るべき事柄の像にも役立つことが示されている。千人隊長が信じ、僕が救われたときに、イスラエルにはそれほどの信仰は見いだされず、天の国の交わりがアブラハムとともに異邦人に定められるからである。
Caput VII, Caput VI
第VII章 第VI章PL 9, 956APetri socrus infidelitatis affectio. Petrus fidei et apostolatus princeps. -- Cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem et febricitantem, et reliqua (Ibid. 14) .
PL 9, 956Aペトロの姑は不信仰の情態を表す。ペトロは信仰と使徒職の長である。――「イエスがペトロの家に来たとき、彼の姑が熱を出して寝ているのを見た」云々(マタイ7:14)。
In socru Petri, vitiosa infidelitatis aestimatur affectio, cui adjacet libertas voluntatis, quae nos quadam sibi conjugii societate conjungit.
PL 9, 956Aペトロの姑において、不信仰の悪しき情態が示されていると考えられる。それには意志の自由が付き従い、この自由は、ある種の婚姻の結びつきによって、我々を自らに結びつける。
Ergo ingressu Domini, in Petri domu, id est, in corpore curatur infidelitas peccatorum calore exaestuans, et vitiorum aegra dominatu. Mox deinde sanata, officii famulatu ministrat.
PL 9, 956Aそれゆえ、主が入ることにより、ペトロの家、すなわち体において、罪の熱にたぎる不信仰が癒される。それは悪徳の支配によって病んでいた。癒されるとすぐ、務めの奉仕によって仕える。
Nam primus credidit, et apostolatus est princeps: et quod in eo ante languebat, Dei verbo invalescens ministerio tamquam publicae salutis operatum est.
PL 9, 956A彼が最初に信じ、使徒職の長となったからである。かつて彼のうちで弱っていたものは、神の言葉によって力を得て、あたかも公の救いのための奉仕として働くようになった。
Recte autem hanc ex socru Petri similitudinem ad affectionem infidelitatis aptari, loco qui de nuru et socru consequitur tractabimus (Cap. 10, n. 18) .
PL 9, 956Bこの姑からとられた比喩が不信仰の情態に正しく当てはめられることは、嫁と姑について語る後続の箇所で論じるであろう(第10章第18節)。
Nunc autem ideo infidelitatis socrus Petri nuncupabitur, quia usque dum credidit, voluntatis suae servitio detinebatur.
PL 9, 956Bしかし今は、ペトロの姑が不信仰と呼ばれることになる。信じるまでは、自らの意志への隷従に引き留められていたからである。
Caput VII, Caput VII
第VII章 第VII章PL 9, 956BChristus passione sua infirmitates nostras sanavit. -- Vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes: et ejiciebat spiritus immundos, etc. (Ibid. 16) .
PL 9, 956Bキリストは自らの受難によって我々の弱さを癒した。――「夕方になると、悪霊に憑かれた多くの者が彼のもとに連れて来られ、彼は汚れた霊どもを追い出した」云々(マタイ7:16)。
Curationem promiscuam horis vespertinis, concursu eorum quos post passionem docuit recognoscimus: omnium peccata dimittens, omnium infirmitates auferens, et malarum voluptatum insidentium incentiva depellens, passione corporis sui, secundum prophetarum dicta, infirmitates humanae imbecillitatis absorbens (Ibid. 17) .
PL 9, 956B夕方の時刻におけるこの入り交じった癒しを、我々は、受難ののちに彼が教えた者たちの集まりとして見て取る。彼は、すべての者の罪を赦し、すべての者の弱さを取り去り、居座る悪しき快楽の火種を追い払い、自らの体の受難によって、預言者たちの言葉に従い、人間の弱さの病を呑み尽くすのである(マタイ7:17)。
Caput VII, Caput VIII
第VII章 第VIII章PL 9, 956CQua ratione haec explicanda. -- Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit discipulos suos ire trans fretum. Et accedens ad eum quidam Scriba ait, Magister, sequar te quocumque ieris, et reliqua (Ibid. 18 et 19) .
PL 9, 956Cこれはどのような理によって説き明かされるべきか。――「さて、イエスは自分の周りに多くの群衆を見て、弟子たちに海の向こうへ行くよう命じた。すると、ひとりの律法学者が近づいて言った。『師よ、汝がどこへ行こうとも、私は汝に従おう』」云々(マタイ7:18、19)。
Multa incurrunt, quae sensum communem movere possunt. Atque non nos intelligentiam fingimus, sed gesta ipsa intelligentiam nobis impertiuntur. Neque enim res intelligentiae, sed rei intelligentia subsecundat.
PL 9, 956C多くの事柄が立ち現れ、それは常識を動かしうる。しかし、我々が理解をでっち上げているのではなく、出来事そのものが我々に理解を与えているのである。事柄が理解に従うのではなく、理解が事柄に従うからである。
Turbae plures sunt, et ire trans fretum Dominus discipulis praecipit. Non existimo cadere in Salvatoris bonitatem, ut circumcursantes relinquere voluerit, et secretum quoddam impertiendae salutis eligere.
PL 9, 956C群衆は多いのに、主は弟子たちに海の向こうへ行くよう命じる。周りに走り寄る者たちを捨てようと望み、救いを分け与えるための何か秘められた道を選ぶことが、救い主の善意に当てはまるとは、私は思わない。
Deinde consequitur Scriba, dicens magistrum se quocumque ierit secuturum: sed nihil a Scriba dictum factumve legitur, quod posset offendere.
PL 9, 956Dそれから律法学者が続き、どこへ行こうとも師に従うと言う。しかし、律法学者によって、つまずきとなりうるようなことが言われたり行われたりしたとは、読まれない。
Dominus respondit, vulpibus esse foveas, et coeli volucribus nidos quiescendi, filio autem hominis, quo reclinet caput suum, locum esse nullum (Ibid. 20) .
PL 9, 957A主は、狐には穴があり、空の鳥には憩う巣があるが、人の子には頭を横たえる場所がまったくない、と答えた(マタイ7:20)。
Et discipulum postulasse, dari sibi tempus patris sepeliendi: hoc negatum, et pii atque humani officii vetitam religionem (Ibid. 21 et 22) .
PL 9, 957Aまた、弟子が、父を葬るための時を自分に与えてほしいと求めたこと。これは拒まれ、敬虔で人間らしい務めの敬いが禁じられたのである(マタイ7:21、22)。
Ergo rerum tantarum, et tam diversarum ratio promenda est: atque ita, ut secundum continentem rerum ordinem, et gravissimas veritatis ipsius causas, interioris significantiae intelligentia explicetur.
PL 9, 957Aそれゆえ、これほど重大でこれほど多様な事柄の理は、明らかにされねばならない。しかも、連なる事柄の順序と、真理そのもののきわめて重い根拠に従って、内的な意義の理解が説き明かされるようにである。
Caput VII, Caput IX
第VII章 第IX章PL 9, 957AFidelium electionis typus. Ecclesiae navis. --Discipulorum nomen non in duodecim tantum Apostolis versari existimandum est. Nam praeter Apostolos, plures fuisse discipulos legimus.
PL 9, 957A信じる者たちの選びの予型。教会の舟。――弟子という名は、十二人の使徒にのみ当てはまると考えてはならない。使徒たちのほかにも、より多くの弟子がいたことを、我々は読むからである。
Ex omni igitur turba quaedam fieri jubetur electio: eorum scilicet, qui Dominum per multa saeculi hujus pericula et jactationes essent secuturi.
PL 9, 957Aそれゆえ、群衆全体のうちから、一つの選びが行われるよう命じられる。すなわち、この世の多くの危険と揺れを越えて主に従うであろう者たちの選びである。
Ecclesia enim instar est navis, et plurimis locis ita nuncupata est: quae diversissimi generis et gentis vectore suscepto, subjecta est omnibus et ventorum flatibus et maris motibus. Atque ita illa et saeculi et immundorum spirituum vexatur incursibus.
PL 9, 957B教会は舟に等しく、多くの箇所でそう呼ばれている。それは、きわめて多様な出自と民族の乗客を受け入れ、風の息と海の動きのすべてにさらされている。こうして教会は、世と汚れた霊どもの襲来に揺さぶられる。
Propositis enim periculorum omnium motibus, Christi navem, id est, Ecclesiam introimus: scientes nos mari ventoque jactandos.
PL 9, 957Bあらゆる危険の動揺が前もって示されているのに、我々はキリストの舟、すなわち教会に入る。海と風に揺さぶられるであろうことを知りながら。
Ut igitur ordo typicae significantiae cohaereret, possetque intelligi fidelium portio conscendentium navem, et infidelium turba residentium; Scribae et discipuli persona subjungitur.
PL 9, 957Bそれゆえ、予型的な意義の順序がつながり、舟に乗り込む信じる者たちの一部と、岸にとどまる信じない者たちの群衆とが理解されうるように、律法学者と弟子という人物が続けて示される。
Caput VII, Caput X
第VII章 第X章PL 9, 957BScriba doctor legis, infideles adumbrat. Vulpes, pseudoprophetae. Volucres coeli, daemones. Caput Christi Deus. Omnes in Ecclesiam invitati. --Et quidem Scriba, qui est unus ex doctoribus legis, an sit secuturus interrogat.
PL 9, 957B律法の教師である律法学者は、信じない者たちをかたどる。狐は偽預言者である。空の鳥は悪霊である。キリストの頭は神である。すべての人が教会へと招かれている。――実に、律法の教師の一人である律法学者は、自分は従うことになるのかどうかを尋ねる。
Quasi vero lege non hunc esse Christum, quem sequi esset utile, contineretur. Igitur infidelitatis affectum sub diffidentia interrogationis expressit: quia fidei assumptio non interroganda est, sed sequenda.
PL 9, 957Cあたかも、従うことが有益であるこの者こそキリストであると、律法に含まれていないかのようである。それゆえ彼は、問いの疑いのもとに、不信仰の情態を表した。信仰の受け入れは、問うものではなく、従うものだからである。
Ut autem eadem interrogatio infidelitatis esset punita judicio; Dominus respondit, vulpes habere foveas, et volucres coeli nidos quibus requiescant, hominis autem filium non habere ubi caput suum reclinet.
PL 9, 957Cそして、この問いそのものが不信仰への裁きによって罰せられるように、主は答えた。狐には穴があり、空の鳥には憩う巣があるが、人の子には頭を横たえる場所がない、と。
Vulpes est animal insidiosum, circa domorum se occulens foveas, et domesticis avibus insidians: atque hoc nomine pseudoprophetas nuncupari aliquot locis legimus. Volucres autem coeli saepe numero immundos spiritus cognominari didicimus.
PL 9, 957C狐は狡猾な獣で、家々の穴の周りに身を隠し、飼われた鳥を狙う。我々はいくつかの箇所で、この名で偽預言者が呼ばれていることを読む。他方、空の鳥はしばしば汚れた霊と称されることを、我々は学んだ。
Dei ergo filius paucitatem sequentium contuens, et doctore legis diffidente an sequeretur ipsum, exprobrat pseudoprophetis esse foveas, et immundis spiritibus nidos quiescendi; quod extra navem relicti, id est, extra Ecclesiam positi, effecti sint incolatus pseudoprophetarum, et habitatio daemonum: filium autem hominis, se scilicet cui caput Deus sit, non reperire in quos collocata Dei cognitione requiescat: invitatis omnibus ut in navem, ita in Ecclesiam; paucis metu maris, id est saeculi, secuturis.
PL 9, 957Dそれゆえ神の子は、従う者の少なさを見て、律法の教師が自分に従うかどうかに疑いを抱いているので、偽預言者には穴があり、汚れた霊には憩う巣があると非難する。舟の外に取り残された者たち、すなわち教会の外に置かれた者たちが、偽預言者の住処、悪霊の住まいとなったからである。しかし人の子、すなわち神を頭とする自分は、神の認識を据えて自らが憩うことのできる者たちを見いださない。舟へ、すなわち教会へと、すべての人が招かれているのに、海、すなわち世への恐れのために、従う者は少ない。
Caput VII, Caput XI
第VII章 第XI章PL 9, 958APatri infideli an jus in filium fidelem. --Adest post haec discipulus, non interrogans an sequatur (jam enim sequi oportere se credidit), sed permitti sibi orans sepelire patrem.
PL 9, 958A不信仰の父は、信じる子に対する権利をもつか。――この後に弟子が現れる。彼は、従うべきかどうかを尋ねているのではない(すでに従わねばならぬと信じているからである)。父を葬ることを自分に許してほしいと願っているのである。
Accepimus in dominicae orationis exordio, ita primum precandum: Pater noster qui es in coelis (Matth. VI, 9) . Ergo quia credentis in discipulo populi persona est, admonetur ut meminerit quod pater sibi vivus in coelis est.
PL 9, 958A我々は、主の祈りの冒頭で、まずこう祈るべきだと受け取った。「天にいる我々の父よ」(マタイ6:9)。それゆえ、弟子において信じる民の人格が表されているのだから、彼は、自分には生ける父が天にいることを思い起こすよう戒められる。
Sequi autem Dominum jubetur, quia et volebat, ita ut mortui mortuum sepeliant. Sed nullum arbitror officium exspectari a mortuis posse. Quomodo ergo mortui mortuos humabunt?
PL 9, 958Aしかし彼は、自らも望んでいたので、主に従うよう命じられる。ただし、死者が死者を葬るに任せてである。しかし、私は、死者から何かの務めが期待されうるとは思わない。それならば、死者はどのようにして死者を葬るのか。
Primum igitur ostendit, perfectam in se fidem nulla saecularis in alterum officii religione esse devinctam: deinde inter fidelem filium patremque infidelem jus paterni nominis non relinqui.
PL 9, 958Bそれゆえ彼はまず、自らへの完全な信仰は、他者に対するいかなる世俗的な務めの敬いにも縛られないことを示す。次に、信じる子と信じない父との間には、父という名の権利は残されないことを示す。
Non igitur obsequium humandi patris negavit: sed addendo, Dimitte mortuos sepelire mortuos suos, admonuit non admisceri memoriis sanctorum mortuos infideles: mortuos autem etiam eos esse, qui extra Deum vivant.
PL 9, 958Bそれゆえ彼は、父を葬る務めを否定したのではない。「死者たちに、彼らの死者を葬らせておけ」と付け加えることによって、信じない死者を聖徒たちの記念に交ぜてはならないと戒めたのである。神なしに生きる者もまた死者なのである。
Et idcirco mutua mortuis officia relinquenda, ut mortui sepeliantur a mortuis: quia per Dei fidem vivos vivo oporteat adhaerere.
PL 9, 958Bそれゆえ、死者たちには互いへの務めを任せ、死者が死者によって葬られるようにせねばならない。神への信仰によって、生きる者は生ける者に結びつくべきだからである。
Caput VIII, Caput I
第VIII章 第I章PL 9, 958BChristus quando et quanto periculo dormiat in nobis. -- Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli. Et ecce tempestas magna facta est in mari, et reliqua (Matth. VIII, 23 et seqq.) .
PL 9, 958Bキリストは、いつ、どれほどの危険を伴って、我々のうちで眠るのか。――「彼が小舟に乗ると、弟子たちが彼に従った。すると見よ、海に大きな嵐が起こった」云々(マタイ8:23以下)。
Navem discipulis introgressis tempestas oritur, mare commovetur, navigantes turbantur. Ipse vero somno consopitus timentium metu excitatur, oratur ut opem afferat.
PL 9, 958B舟に弟子たちが乗り込むと、嵐が起こり、海が荒れ、航海する者たちは動揺する。彼自身は眠りに沈んでいたが、恐れる者たちの怯えによって起こされ、助けをもたらしてくれるよう願われる。
Et increpitis iis quod modicae essent fidei, vento et mari tranquillitatem imperavit, cum admiratione hominum praeceptis ejus ventum et mare obedisse.
PL 9, 958Bそして、信仰の小さい者たちだと彼らを叱ったのち、風と海に凪を命じた。風と海は彼の命令に従い、人々は驚嘆した。
Igitur secundum haec ecclesiae, intra quas verbum Dei non vigilaverit, naufragae sunt: non quod Christus in somnum relaxetur, sed quod somno nostro consopiatur in nobis. Maxime autem illud accidit, ut a Deo praecipue in periculi metu et vexatione speremus.
PL 9, 958Bそれゆえこのことからすれば、そのうちで神の言葉が目覚めていなかった諸教会は、難破する。それは、キリストが眠りに緩むからではなく、我々の眠りによって、我々のうちで眠らされるからである。そして、危険への恐れと動揺のなかでこそ、我々がとりわけ神に望みをかけるということが、最もよく起こる。
Atque utinam vel spes sera confidat sese periculum posse evadere, Christi intra se virtute vigilante.
PL 9, 958Dせめて遅れてきた希望であっても、キリストの力が自らのうちで目覚めているのなら、危険を脱しうると信頼してほしいものである。
Perpetuam autem nobis objurgationis suae recordationem reliquit, dicens: Modicae fidei, quid timidi estis (Ibid. 26) ? metum scilicet motuum saecularium, cum quibus Christi fides vigilet, nullum esse oportere.
PL 9, 958D彼は我々に、自らの叱責の記憶を永く残した。「信仰の小さい者たちよ、なぜ怯えるのか」(マタイ8:26)と言ったのである。すなわち、キリストへの信仰が目覚めている者たちには、世の動乱への恐れは少しもあってはならない、というのである。
Caput VIII, Caput II
第VIII章 第II章PL 9, 959ADiscipuli cur jam homines, non discipuli dicantur. --Consequitur deinde hominum admiratio dicentium: Qualis hic homo est, quod venti et mare obediunt ei (Ibid. 27) ? Non discipulorum hic sermo, sed gentium est.
PL 9, 959A弟子たちは、なぜもはや弟子ではなく人々と呼ばれるのか。――次いで、次のように言う人々の驚嘆が続く。「この人はいったいどのような者なのか。風も海も彼に従うとは」(マタイ8:27)。これは弟子たちの言葉ではなく、異邦人の言葉である。
Nam cum superius et discipulos tantum navem introisse, et a discipulis tantum excitatum esse dixisset; nunc admiratos esse homines significat, hominibus hominem in ipsa admiratione dicentibus.
PL 9, 959Aというのも、先には弟子たちだけが舟に乗り、弟子たちだけによって起こされたと述べていたのに、今は、人々が驚いたと示しているからである。人々は、その驚嘆のさなかにも、彼を人と呼んでいる。
Qua nominum conversione intelligitur, omnia opera Christi, omnesque ejus virtutes ut Dei esse laudandas: quia piaculi gentilis miserrimique erroris stultitiam demonstrat, quod eum ex humilitate passionis hominem potius nuncupent, quam ex virtutibus Deum.
PL 9, 959Aこの名の入れ替えによって、キリストのすべての業とすべての力ある業が、神のものとして賛美されねばならないことが理解される。彼を、受難の卑しさゆえに人と呼び、力ある業ゆえに神とは呼ばないことが、異邦人の罪と、きわめて惨めな誤りの愚かさを示しているからである。
Caput VIII, Caput III
第VIII章 第III章PL 9, 959BEt cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo homines daemonia habentes de monumentis exeuntes, periculosi nimis, et reliqua (Ibid. 28) .
PL 9, 959B「彼が海の向こうのゲラサ人の地方に着くと、悪霊に憑かれたふたりの人が、墓場から出て来て彼に出会った。彼らは非常に危険であった」云々(マタイ8:28)。
Duum hominum occursus, daemonum in duos homines longa possessio, et periculosa transeuntibus via, et transfugiendi in porcos deprecatio, et purgatis hominibus gregis ipsius per praeceps in mare casus, dehinc pastorum in oppidum fuga, populi de civitate progressus, et ne urbem Dominus adiret legatio, et reditus ejus in patriam, et illic paralytici in lecto jacentis oblatio, et pro fidei merito in tempore ipso peccatorum remissio, et murmur Scribarum, et virtutis confessio, et paralytici etiam sub onere lectuli in domum reditus, et hominum admiratio, hanc habent causam.
PL 9, 959Bふたりの人の出会い、悪霊たちがふたりの人に長く取りついていたこと、通る者にとって危険な道、豚のなかへ移ることの嘆願、人々が清められると、その群れそのものがまっさかさまに海へ落ちたこと、それから牧者たちが町へ逃げたこと、都の民が出て来たこと、主が都に近づかないようにという使節、彼が故郷へ戻ったこと、そこで寝床に横たわる中風の者が差し出されたこと、信仰の功に応じてその場で罪が赦されたこと、律法学者たちのつぶやき、力の告白、さらに中風の者が寝床の荷を負ったまま家へ帰ったこと、人々の驚嘆、これらにはみな、次のような理由がある。
Caput VIII, Caput IV
第VIII章 第IV章PL 9, 959CDaemones e gentibus expulsi haereticos obtinent. Christus a Judaeis repudiatus ABIT AD GENTES.--In exordio generis humani in tres fuit humani generis divisio, Noe scilicet filios, ex quibus secundum prophetiam Genesis, Sem in possessionem Dei delectus est.
PL 9, 959C異邦人から追い出された悪霊たちは、異端者を得る。ユダヤ人に拒まれたキリストは、異邦人のもとへ去る。――人類の初めに、人類は三つに分けられた。すなわちノアの子らであり、創世記の預言に従って、その中からセムが神の所有として選ばれた。
Extra urbem autem, id est, extra legis et prophetarum synagogam, duos homines in monumentis daemones detinebant: duarum scilicet gentium origines intra defunctorum sedes et mortuorum reliquias obsederant, efficientes praetereuntibus viam vitae praesentis infestam.
PL 9, 959Cしかし都の外、すなわち律法と預言者たちのシナゴーグの外で、悪霊たちが墓にふたりの人を捕えていた。すなわち、二つの異邦人の起源を、死者たちの座と亡骸のうちに取り囲み、通り過ぎる者にとって、現在の命の道を危険なものとしていたのである。
Igitur ut esset in rebus gerendis futuri plena meditatio, venienti Domino duo homines occurrunt: ut occursu eorum, concurrentium ad salutem voluntas indicaretur. Sed in hominibus daemones proclamant, cur sedem invideat, cur ante judicii tempus infestet.
PL 9, 960Aそれゆえ、行われる事柄のうちに来るべきものについての十全な思索があるように、主が来ると、ふたりの人が出会う。彼らが出会うことによって、救いへと駆け寄る者たちの意志が示されるためである。しかし人々のうちにいる悪霊たちは叫ぶ。なぜ座を妬むのか、なぜ裁きの時より前に苦しめるのか、と。
Adjacebat etiam eis duobus gentium populis plebs ex Sem genere Sadducaeorum, quorum haeresis ex Judaeis negatae resurrectionis piaculum est.
PL 9, 960Aこの二つの異邦人の民のそばには、セムの系統に属するサドカイ派の民も控えていた。その異端は、ユダヤ人のうちから出た、復活を否定するという罪である。
Videntes igitur daemones, non sibi jam locum in gentibus derelinqui, ut patiatur habitare se in haereticis deprecantur: quibus occupatis, totus in mare impetu rapido per praeceps grex coactus est: in cupiditatem scilicet saecularem daemonum praecipitantur instinctu, in aquis multis, id est, cum reliquarum gentium infidelitate morituri.
PL 9, 960Aそれゆえ悪霊たちは、もはや異邦人のうちに自分たちの居場所が残されていないのを見て、異端者のうちに住むことを許してくれるようにと嘆願する。彼らが憑かれると、群れの全体が激しい勢いで海へまっさかさまに追いやられた。すなわち、悪霊たちの駆り立てによって、世の欲望へと突き落とされ、多くの水のなかで、すなわち残りの異邦人の不信仰とともに、死ぬことになるのである。
Atque etiam in hoc typica ratio servata est, ut non satis esset dixisse praecipitatos in mare, nisi etiam adderetur, Et mortui sunt in aquis multis.
PL 9, 960Aさらにこの点でも、予型的な理解が守られている。海に突き落とされたと言うだけでは足りず、「そして多くの水のなかで死んだ」と付け加えられたのである。
Quorum principes atque pastores rerum talium admiratione turbati ad urbem veniunt, et quae gesta sunt nuntiant (Ibid. 32, 33) .
PL 9, 960Bその者たちの長や牧者たちは、このような出来事に驚いて混乱し、都に来て、起こったことを告げる(マタイ8:32、33)。
Urbs illa Judaici populi habet speciem, quae Christi operibus auditis, Domino suo obviam pergit, prohibens ne fines suos urbemque contingeret; neque enim Evangelia lex recipit: a qua repudiatus, in civitatem suam revertitur (Matth. IX, 1) . Deo civitas fidelium plebs est. In hanc igitur navi, id est Ecclesia, vectus introiit.
PL 9, 960Bあの都はユダヤの民の姿をもっており、キリストの業を聞くと、自分の主に会いに行き、自分の境界と都に触れないよう妨げる。律法は福音を受け入れないからである。彼はその律法に拒まれて、自分の町へ戻る(マタイ9:1)。神にとって、町とは信じる者たちの民である。それゆえ彼は、この町に、舟、すなわち教会に乗って入った。
Caput VIII, Caput V
第VIII章 第V章PL 9, 960BAdam obtinuit veniam. --Jamque in paralytico gentium universitas offertur medenda. Sed et curationis ipsius verba sunt contuenda.
PL 9, 960Bアダムは赦しを得た。――こうして今や、中風の者において、異邦人の全体が癒されるべく差し出される。しかし、その癒しの言葉そのものも見きわめられねばならない。
Non dicitur paralytico, Sanus esto; non dicitur, Surge et ambula; sed dicitur, Constans esto fili, remissa sunt tibi peccata tua (Ibid. 2) . In Adam uno peccata universis gentibus remittuntur.
PL 9, 960B中風の者には、「健やかになれ」とも、「起きて歩け」とも言われず、「子よ、しっかりせよ。汝の罪は赦された」と言われる(マタイ9:2)。ただ一人のアダムにおいて、すべての異邦人に罪が赦されるのである。
Hic itaque Angelis ministrantibus curandus offertur, hic filius nuncupatur, quia primum Dei opus est: huic remittuntur animae peccata, et indulgentia primae transgressionis ex venia est.
PL 9, 960Cそれゆえ、この者は、天使たちが仕えるなかで癒しのために差し出され、子と呼ばれる。神の最初の業だからである。この者に魂の罪が赦され、最初の違反への寛免は、赦しに由来する。
Non enim paralyticum peccasse aliquid accepimus: cum praesertim alio in loco idem Dominus dixerit, caecitatem a nativitate non ex peccato aut proprio aut paterno fuisse contractam (Joan. IX, 3) .
PL 9, 960C我々は、中風の者が何かの罪を犯したとは聞いていない。とりわけ、別の箇所で同じ主が、生まれつきの盲目は本人の罪によっても父の罪によっても負ったものではないと言っているのであるから(ヨハネ9:3)。
Caput VIII, Caput VI
第VIII章 第VI章PL 9, 960CChristum esse Deum. -- Veritatis deinde ordo succedit in gestis, quamvis futuri species expleatur in dictis. Movet Scribas remissum ab homine peccatum (Matth. IX, 3) : hominem enim tantum in Jesu Christo contuebantur.
PL 9, 960Cキリストは神である。――次いで、出来事のうちに真理の順序が続く。ただし、来るべきものの姿は言葉のうちに成就する。人によって罪が赦されたことが、律法学者たちを動揺させる(マタイ9:3)。彼らはイエス・キリストにおいて、ただ人だけを見ていたからである。
Et remissum est ab eo, quod lex laxare non poterat; fides enim sola justificat. Deinde murmurationem eorum Dominus introspicit, dicitque facile esse filio hominis in terra peccata dimittere (Ibid. 4 et 5) .
PL 9, 961Aそして、律法が解き放ちえなかったものが、彼によって赦された。信仰だけが義とするからである。それから主は彼らのつぶやきを見抜き、地上で人の子が罪を赦すことは易しいと言う(マタイ9:4、5)。
Verum enim nemo potest dimittere peccata, nisi solus Deus: ergo qui remittit Deus est. Quia nemo remittit nisi Deus, Deus in homine manens curationem homini praestabat: et nulla ei agendi et loquendi erat difficultas, cui subest totum posse quod loquitur.
PL 9, 961A実に、神ひとりのほかに、罪を赦しうる者はいない。それゆえ、赦す者は神である。神のほかに赦す者はいないのだから、人のうちにとどまる神が、人に癒しを与えたのである。語る一切を成しうる者にとって、行うことにも語ることにも、何の困難もなかった。
Caput VIII, Caput VII
第VIII章 第VII章PL 9, 961AParalytici curatione quam multa doceantur. -- Porro autem ut ipse esse in corpore positus intelligi posset, qui et animis peccata dimitteret, et resurrectionem corporibus praestaret; ait, Ut sciatis quoniam filius hominis habet potestatem in terra dimittere peccata, ait paralytico, Surge, et tolle lectum tuum (Ibid. 6) .
PL 9, 961A中風の者の癒しによって、いかに多くのことが教えられるか。――さらに、体のうちに置かれた彼自身が、魂に罪を赦し、かつ体に復活を与える者であると理解されうるように、彼は言った。「人の子が地上で罪を赦す権力をもつことを、汝らが知るために」、そして中風の者に言った。「起きて、汝の寝床を取れ」(マタイ9:6)。
Satis fuerat dixisse, Surge: sed quia omnis erat perficiendi operis ratio explicanda; adjecit, Tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
PL 9, 961B「起きよ」と言えば足りていた。しかし、業を成し遂げることの理のすべてが明らかにされねばならなかったので、彼は付け加えた。「汝の寝床を取り、汝の家へ行け」。
Primum remissionem tribuit peccati, dehinc virtutem resurrectionis ostendit, tum sublatione lectuli infirmitatem ac dolorem corporibus docuit afuturum ( al. abfuturum) , postremo reditu in domum propriam iter in paradisum credentibus esse redhibendum, ex quo Adam parens universorum peccati labe dissolutus excesserat.
PL 9, 961B彼はまず罪の赦しを与え、次に復活の力を示し、さらに寝床を取り上げさせることによって、体から弱さと苦痛が遠のくであろう(別本では同じ語の別の綴り)ことを教え、最後に自らの家への帰還によって、信じる者たちには楽園への道が返されることを教えた。万人の祖であるアダムは、罪の汚れに緩んで、そこから出て行ったのである。
Caput VIII, Caput VIII
第VIII章 第VIII章PL 9, 961BVenia omnes egent. Non miranda in Christo potestas dimittendi peccata. -- Videntes autem turbae timuerunt (Ibid. 8) .
PL 9, 961Bすべての人は赦しを必要とする。キリストにおいて、罪を赦す権力は驚くには当たらない。――「群衆はこれを見て恐れた」(マタイ9:8)。
Opus istud admiratio potius consequi, non metus debuit; sed manet etiam nunc ordo mysterii; ut veritati praesentium, futurorum species adjecta sit dictorum et factorum Domini virtutem turbae timent.
PL 9, 961Cこの業には、恐れではなく驚嘆が続くべきであった。しかし、奥義の順序は今もなお続いており、現在の事柄の真理に、来るべきものの姿が付け加えられている。主の言葉と行いの力を、群衆は恐れる。
Magni enim timoris res est, non dimissis a Christo peccatis in mortem resolvi: quia nullus sit in domum aeternam reditus, si cui indulta non fuerit venia delictorum. Et honorificaverunt Deum, qui tantam dedit potestatem hominibus.
PL 9, 961Cというのも、キリストによって罪を赦されずに死へと解体されることは、大きな恐れに値する事柄だからである。もし罪の赦しが与えられていなければ、永遠の家への帰還はないからである。「そして、人々にこれほどの権力を与えた神を、彼らはあがめた」。
Conclusa sunt omnia suo ordine, et cessante jam desperationis timore honor Deo redditur, quod tantam dederit hominibus potestatem: sed soli hoc Christo erat debitum, soli de communione paternae substantiae haec agere erat familiare.
PL 9, 961Cすべては自らの順序において完結し、もはや絶望の恐れがやんで、神には、人々にこれほどの権力を与えたことに対して栄誉が返される。しかし、これは独りキリストにのみ負うべきものであり、父の実体との交わりから、これを行うことは独りキリストにのみ固有であった。
Non ergo hoc venit in admirationem, quod posset ista (quid enim non posse Deus credetur?); alioquin laus de uno homine, non de pluribus exstitisset: sed delati Deo honoris hinc causa est, quod potestas hominibus ac via data sit per verbum ejus, et peccatorum remissionis, et corporum resurrectionis, et reversionis in coelum.
PL 9, 961Dそれゆえ、彼がこれらを成しえたことは、驚嘆の対象にはならなかった。神が何をなしえないと信じられようか。そうでなければ、称賛は一人の人についてのものであり、多くの人についてのものではなかったことになる。神に栄誉が帰されたのは、彼の言葉によって、罪の赦しと、体の復活と、天への帰還の権力と道とが、人々に与えられたからである。
Caput IX, Caput I
第IX章 第I章PL 9, 962AEt cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in teloneo Matthaeum nomine, et ait illi, Sequere me, et reliqua (Matth. IX, 9) . Matthaeum publicanum sedentem in teloneo sequi se jubet.
PL 9, 962A「イエスはそこから進んで行くと、収税所に座っているマタイという人を見て、彼に言った。『私に従え』」云々(マタイ9:9)。徴税人マタイが収税所に座っているのを見て、自分に従うよう命じる。
Et concedens in domum convivium instruit, et cum eo publicanorum et peccatorum turba discumbit: Pharisaeis discipulos objurgantibus, cur magistro cum publicanis cibus esset.
PL 9, 962Aそして家に入り、宴を設け、彼とともに、徴税人と罪人の群れが席に着く。ファリサイ派は弟子たちを非難し、なぜ師が徴税人たちと食事をするのか、と言う。
Quibus respondet, Sanis medico opus non esse, sed curatione aegrotos indigere: euntesque jubet discere quid sit, Misericordiam volo quam sacrificium.
PL 9, 962B彼らにこう答える。健やかな者に医者は要らず、病人こそが癒しを必要とするのだと。そして、行って学ぶよう命じる。「憐れみを、犠牲よりも私は望む」とは何のことかを。
Caput IX, Caput II
第IX章 第II章PL 9, 962BPublicani. Matthaei vocatio. Salus omnibus necessaria, nulli a lege praestatur. --Publicanorum nomen ex vita, est, qui relictis legis operibus, gerere se usu communi et publico maluerunt.
PL 9, 962B徴税人たち。マタイの召命。救いはすべての人に必要であるが、律法によってはだれにも与えられない。――徴税人という名は、その生き方に由来する。それは、律法の業を捨て、共通の公の慣わしにしたがって身を処することを選んだ者たちのことである。
Ergo ex domo, id est, ex peccatis corporis, Matthaeum Dominus evocavit, in cujus mentem ingressus recumbit.
PL 9, 962Bそれゆえ主は、家、すなわち体の罪のなかから、マタイを呼び出し、その心のなかに入って席に着く。
Hic enim idem Evangelii istius scriptor est, et de peccati sui domo exiens, Dominum ipse ( f. in se) suscepit, interiore ejus habitatione illuminatus, intra quem evangelicis cibis peccatoribus et publicanis convivium divite copia praeparatur.
PL 9, 962Bこの者こそ、この福音書の著者でもあり、自らの罪の家から出て、自ら(おそらく「自らのうちに」)主を迎え入れ、主の内なる住まいによって照らされた者となった。この者の内で、福音の糧によって、罪人と徴税人たちのために宴が豊かな備えをもって用意されるのである。
AEmulatio deinde agitat Judaeos, Dominum publicanis et peccatoribus communicare (Ibid. 11) .
PL 9, 962C次いで、主が徴税人や罪人たちと交わることに、妬みがユダヤ人たちを駆り立てる(マタイ9:11)。
Quibus ille operta infidelitatis velamine verba legis exprompsit, se quidem aegrotis opem ferre et medicinam egentibus praestare; eis autem, qui se sanos existimarent, necessariam curationem nullam esse.
PL 9, 962C彼は彼らに、不信仰の覆いに包まれていた律法の言葉を持ち出した。すなわち、自分は病人に助けをもたらし、必要とする者に薬を与えるが、自らを健やかだと思う者には、必要な癒しは何もない、と。
Sed ut intelligerent, neminem suorum sanum esse; admonuit ut discerent quid est, Misericordiam volo, non sacrificium (Ibid. 13) : legem scilicet, sacrificiorum observatione devinctam, opem ferre non posse; sed salutem universis in misericordiae indulgentia reservari.
PL 9, 962Cしかし、自分の民のだれも健やかではないことを彼らが悟るように、彼は、「憐れみを私は望む、犠牲ではなく」とは何のことかを学ぶよう戒めた(マタイ9:13)。すなわち、律法は、犠牲の遵守に縛られており、助けをもたらしえない。救いはすべての人に対して、憐れみの寛容のうちに取っておかれているのである。
Non enim veni justos vocare, sed peccatores in poenitentiam. Omnibus venerat; quomodo ergo non se justis venisse dicit? Erant ergo quibus necesse non erat ut veniret? Sed nemo justus ex lege est.
PL 9, 962C「私は義人を招くために来たのではなく、罪人を悔い改めへと招くために来たのだ」。彼はすべての人のために来ていた。それならば、なぜ義人のために来たのではないと言うのか。彼が来る必要のない者たちがいたというのか。しかし、律法によって義である者は一人もいない。
Ostendit ergo inanem justitiae esse jactantiam: quia sacrificiis infirmibus ad salutem, misericordia erat universis in lege positis necessaria. Nam si justitia fuisset ex lege, venia per gratiam necessaria non fuisset.
PL 9, 963Aそれゆえ彼は、義を誇ることがむなしいと示す。犠牲は救いのためには弱かったので、律法のもとに置かれたすべての者にとって、憐れみが必要だったからである。もし義が律法によるものであったなら、恩寵による赦しは必要でなかったであろう。
Caput IX, Caput III
第IX章 第III章PL 9, 963AChristus sponsus. Cibus vitae, quo praesente nemo esurit. -- Tunc accesserunt ad eum Joannis discipuli dicentes, Quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant (Ibid. 14) ?
PL 9, 963Aキリストは花婿である。命の糧は、これがあるとき、だれも飢えない。――「そのとき、ヨハネの弟子たちが彼のもとに来て言った。『なぜ、我々とファリサイ派はたびたび断食するのに、汝の弟子たちは断食しないのか』」(マタイ9:14)。
Jejunabant Pharisaei et discipuli Joannis, et Apostoli non jejunabant. Sed istis spiritaliter respondet, sponsumque se Joannis discipulis ostendit.
PL 9, 963Aファリサイ派とヨハネの弟子たちは断食していたが、使徒たちは断食していなかった。しかし彼は、この者たちに霊的に答え、自らがヨハネの弟子たちにとって花婿であることを示す。
Joannes enim repositam in Christo omnem vitae spem spopondit; et recipi a Domino discipuli ejus adhuc eo praedicante non poterant. Usque in eum enim lex et prophetae sunt; et, nisi lege finita, in fidem evangelicam eorum nemo concederet.
PL 9, 963Aヨハネは、命の希望のすべてがキリストのうちに蓄えられていると約束した。しかし、彼の弟子たちは、まだ彼が宣べ伝えているうちは、主に受け入れられえなかった。律法と預言者たちはヨハネまでであり、律法が終わらなければ、彼らのだれも福音の信仰に移らなかったからである。
Quod vero praesente sponso jejunandi necessitatem discipulis non esse respondet (Ibid. 15) ; praesentiae suae gaudium, et sacramentum sancti cibi edocet, quo nemo se praesente, id est, in conspectu mentis Christum continens, indigebit.
PL 9, 963B花婿が居合わせるあいだ、弟子たちに断食の必要はないと彼が答えるとき(マタイ9:15)、彼は、自らが居合わせることの喜びと、聖なる糧の秘義を教えている。彼が居合わせるあいだ、すなわちキリストを心の眼前に保っているあいだ、だれもその糧を欠くことはない。
Ablato autem se jejunaturos esse dicit: quia omnes non credentes resurrexisse Christum, habituri non essent cibum vitae. In fide enim resurrectionis sacramentum panis coelestis accipitur: et quisquis sine Christo est, in vitae cibi jejunio relinquetur.
PL 9, 963Bしかし、自分が取り去られたのちには、断食することになると彼は言う。キリストがよみがえったことを信じないすべての者は、命の糧を得られないからである。天の糧の秘義は、復活の信仰において受け取られる。キリストなしにいる者はだれでも、命の糧の断食のうちに取り残される。
Caput IX, Caput IV
第IX章 第IV章PL 9, 963BHunc cibum non percipit vetus homo. --Ut autem intelligerent, non posse sibi in veteribus positis perfecta haec salutis sacramenta committi, comparationis posuit exemplum.
PL 9, 963B古い人はこの糧を受け取らない。――しかし、古いものの中に置かれた者たちには、この完全な救いの秘義が委ねられえないことを彼らが悟るように、彼は比較の例を示した。
Pannum rudem vestimento veteri non adsui, quia vetustatis infirmitatem virtus adsumenti rudis dissolvat: et vinum novum veteribus utribus non infundi; ferventis enim musti calor utres veteres abrumpit (Ibid. 16 et 17) : infirmas videlicet vetustate peccatorum et animas et corpora, novae gratiae sacramenta non capere.
PL 9, 963B新しい布切れは古い衣に縫い付けられない。縫い足す新しい布の力が、古さの弱さを裂いてしまうからである。また、新しいぶどう酒は古い革袋に注がれない。沸き立つ新酒の熱が古い革袋を破るからである(マタイ9:16、17)。すなわち、罪の古さによって弱った魂も体も、新しい恩寵の秘義を受け入れえないのである。
Fiet enim scissura pejor, effusoque vino utres veteres peribunt. Duplex enim talium erit reatus, si praeter vetustatem peccatorum suorum virtutem novae gratiae non sustinebunt: atque ideo et Pharisaeos et discipulos Joannis nova non accepturos esse, nisi novi fierent.
PL 9, 963C裂け目はいっそう悪くなり、ぶどう酒がこぼれて、古い革袋は滅びるであろう。そのような者たちの罪は二重になる。自らの罪の古さに加えて、新しい恩寵の力にも耐えないからである。それゆえ、ファリサイ派もヨハネの弟子たちも、新しくならない限り、新しいものを受け取らないということである。
Caput IX, Caput V
第IX章 第V章PL 9, 963CPrinceps filiae vitam deprecans, legis typus. -- Haec illo loquente, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens, Domine, filia mea modo defuncta est, veni et pone manum super eam, etc. (Ib. 18) .
PL 9, 963C娘のために命を願う首長は、律法の予型である。――「彼がこれらのことを語っていると、見よ、ひとりの首長が近づき、彼を礼拝して言った。『主よ、私の娘がたった今死んだ。来て、彼女の上に手を置け』」云々(マタイ9:18)。
Preces principis, fides mulieris, turbae in domo conventus, et caecorum duum clamor, muti et surdi et daemoniaci oblatio, ex superioribus dictis connexae sibi intelligentiae tenent ordinem.
PL 9, 963C首長の願い、女の信仰、家に集まった群衆、ふたりの盲人の叫び、口がきけず耳が聞こえず悪霊に憑かれた者が差し出されたこと。これらは、先に述べられた事柄から、互いに結びついた理解の順序を保っている。
Princeps hic, lex esse intelligitur; quae Dominum orat pro plebe, quam ipsa Christo praedicata adventus ejus exspectatione nutriverat, ut vitam mortuae reddat.
PL 9, 963Cこの首長は、律法であると理解される。律法は、民のために主に願う。この民は、律法自身がキリストを予告して、その到来への期待によって養ってきた民であり、律法は、その死んだ者に命を返すよう願うのである。
Nam nullum principem credidisse legimus: ex quo persona principis hujus orantis merito in typum legis aptabitur. Cui quidem Dominus opem spopondit, ad quam praestandam profectus est.
PL 9, 963Cというのも、首長のだれかが信じたとは、我々は読まないからである。それゆえ、祈るこの首長の人格は、律法の予型として当てはめられるのが当然である。主は実際、彼に助けを約束し、それを与えるために出かけた。
Caput IX, Caput VI
第IX章 第VI章PL 9, 963CSalutem Judaeis paratam gentes praeripiunt. --Sed prior cum apostolis peccatorum turba salvatur. Et cum primum electionem, quae ex lege destinabatur, vivere oportuisset: anterior tamen in mulieris specie salus publicanis et peccatoribus redditur.
PL 9, 963Cユダヤ人のために備えられた救いを、異邦人が先に奪い取る。――しかし、使徒たちとともに、罪人の群れが先に救われる。律法から定められた選びこそがまず生きるべきであったのに、それでもより先に、女の姿において、救いが徴税人と罪人たちに返される。
Haec itaque ad Domini praetereuntis occursum tactu vestis Domini sanam se de profluvio sanguinis futuram esse confidit: sordibus scilicet polluta corporis sui, et interioris vitii immunditiis dissoluta, fimbriam vestis per fidem festinat attingere, donum videlicet Spiritus sancti, de Christi corpore modo fimbriae exeuntis, cum apostolis conversata contingere; fitque mox sana (Ibid. 22) .
PL 9, 964Bそれゆえこの女は、主が通り過ぎるところに出会い、主の衣に触れることによって、血の流出から自分が癒されるであろうと確信する。すなわち、自らの体の汚れに染まり、内なる悪徳の不浄に弛んだ彼女は、信仰によって衣の房に触れようと急ぐ。すなわち、使徒たちと交わりつつ、房のような仕方でキリストの体から出る聖なる霊の賜物に触れる〔cum apostolis conversata の一致は定かでない(donum は中性)〕、ということである。そして、たちまち癒される(マタイ9:22)。
Ita alteri salus, dum alii defertur, est reddita. Cujus fidem et constantiam Dominus mox laudavit: quia quod Israeli parabatur, plebs gentium occupavit.
PL 9, 964Bこうして、ある者に救いがもたらされるあいだに、別の者に救いが返された。主はその信仰と不動の心をすぐさまほめた。イスラエルのために備えられていたものを、異邦人の民が先に得たからである。
Caput IX, Caput VII
第IX章 第VII章PL 9, 964CVirtus Christi infinita. --Est autem in simplici intelligentia, magna virtutis dominicae admiratio: cum potestas intra corpus manens rebus caducis efficientiam adderet sanitatis, et usque in vestium fimbrias operatio divina procederet.
PL 9, 964Cキリストの力は無限である。――単純な理解においても、主の力への大きな驚嘆がある。体のうちにとどまる権力が、朽ちゆく物に癒しの効き目を加え、神的な働きが衣の房にまで及んだからである。
Non enim divisibilis et comprehensibilis erat Deus, ut corpore clauderetur. Ipse enim dona in Spiritu dividit; caeterum non dividitur in donis. Virtutem autem ejus fides ubicumque consequitur: quia ubique est, et nusquam abest.
PL 9, 964C神は、分けられ包み込まれうる者ではなく、体に閉じ込められる者ではなかったからである。彼自身は、霊において賜物を分け与えるが、賜物のうちに分けられるのではない。しかし信仰は、その力にどこででも到達する。神はどこにでもおり、どこにも不在でないからである。
Et assumptio corporis non naturam Virtutis inclusit, sed ad redemptionem suam, fragilitatem corporis Virtus assumpsit: quae tam infinita, tam libera est, ut etiam in fimbriis ejus humanae salutis operatio contineretur.
PL 9, 964Cそして体を取ったことは、力の本性を閉じ込めたのではなく、力は自らの贖いの業のために、体の脆さを引き受けた。この力はかくも無限で、かくも自由であるので、彼の衣の房においてすら、人の救いの働きが含まれえたのである。
Caput IX, Caput VIII
第IX章 第VIII章PL 9, 965AJudaei resurrectionem rident. Pauci ex eis credituri. --Ingreditur deinde Dominus domum principis, synagogam videlicet, cui in canticis legis hymnus luctuum personabat (Ibid. 23) : et irridetur a plurimis.
PL 9, 965Aユダヤ人は復活を嘲笑する。彼らのうち信じる者は少ない。――次いで主は、首長の家、すなわちシナゴーグに入る。そのシナゴーグには、律法の歌のなかで、嘆きの賛歌が響いていた(マタイ9:23)。そして主は、多くの者に嘲られる。
Numquam enim illi Deum in homine crediderunt, quin potius praedicari resurrectionem ex mortuis riserunt. Apprehensam igitur puellam manu, cujus apud se mors erat somnus, retraxit ad vitam (Ibid. 25) .
PL 9, 965A彼らは、人のうちに神がいることを決して信じたことがなく、むしろ死者からの復活が宣べ伝えられることを笑った。それゆえ彼は、その手をつかんで、彼にとって死が眠りである少女を、命へと引き戻した(マタイ9:25)。
Atque ut rarus hinc esse ex lege credentium electionis numerus intelligi posset, turba omnis expulsa est: quam utique salvari Dominus optasset; sed irridendo dicta gestaque ejus, resurrectionis non fuit digna consortio.
PL 9, 965Aそして、律法から信じる者の選びの数が、ここから少ないことが理解されうるように、群衆はことごとく追い出された。主は、彼らが救われることを当然望んだであろうが、彼の言葉と行いを嘲笑したために、復活の交わりにふさわしくなかったのである。
Et exeunte fama in universam terram illam (Ibid. 26) , post electionis salutem donum Christi atque opera praedicantur.
PL 9, 965Bそして、評判がその地の全体に広まるにつれ(マタイ9:26)、選ばれた者の救いののち、キリストの賜物と業が宣べ伝えられる。
Caput IX, Caput IX
第IX章 第IX章PL 9, 965BFides ad salutem praerequisita. --Exeunte igitur Domino, mox caeci duo sequuntur (Ibid. 27) . Sed caeci et egressum et nomen Domini quomodo scire potuerunt? Quin etiam et filium David nuncupant, et salvari se rogant.
PL 9, 965B救いのために、信仰が前もって求められる。――それゆえ主が出て行くと、すぐにふたりの盲人が従う(マタイ9:27)。しかし、盲人たちは、主が出て行ったことも、その名も、どうして知りえたのか。それどころか、ダビデの子と呼び、救われることを願っている。
In caecis duobus ratio totius superioris praefigurationis absolvitur. Ex his enim filia principis esse monstratur, Pharisaei scilicet et discipuli Joannis, qui Dominum jam superius in commune tentaverant.
PL 9, 965Bふたりの盲人において、先に述べられた全体の予示の理が完結する。この二人から、首長の娘が誰であるかが示されるからである。すなわち、ファリサイ派とヨハネの弟子たちであり、彼らは、先に、すでに共同して主を試みていた。
His igitur nescientibus a quo salutem peterent, indicavit lex, et his salvatorem suum in corpore ex David genere monstravit, et caecis vetere peccato, quia Christum nisi admoniti non videbant, lumen mentis inseruit.
PL 9, 965Bそれゆえ、この者たちが、だれに救いを求めるべきかを知らずにいたので、律法が示し、体においてダビデの家系から出る自分の救い主を、彼らに指し示した。そして、古い罪のゆえに、教えられなければキリストを見ることのなかった盲人たちに、心の光を植えつけた。
Quibus Dominus, ostendens non ex salute fidem, sed per fidem salutem exspectandam (caeci enim quia crediderant viderunt, non quia viderant crediderunt (Ibid. 28) : ex quo intelligendum est fide merendum esse quod petitur, non ex impetratis fidem esse sumendam), si credidissent, visum pollicetur, et credentibus praestat, et silentium imperat (Ibid. 30) : quia apostolorum erat proprium praedicare.
PL 9, 965C主は、信仰が救いから生じるのではなく、信仰を通して救いが期待されるべきだと示して(盲人たちは、信じたから見えたのであって、見えたから信じたのではない(マタイ9:28)。このことから、求めるものは信仰によって受けるに値するものであり、得られたものから信仰を引き出すべきではないと理解される)、もし彼らが信じているなら視力を約束し、信じる者たちに与え、沈黙を命じる(マタイ9:30)。宣べ伝えることは使徒たちに固有であったからである。
Caput IX, Caput X
第IX章 第X章PL 9, 965CGentes daemoniaco designantur. --Quin etiam post haec, in muto et surdo et daemoniaco (Ibid. 32) , gentium plebs indiga totius salutis offertur. Omnibus enim undique malis circumsessa, totius corporis vitiis implicabatur. Et in eo rerum ordo servatus est.
PL 9, 965C異邦人は悪霊に憑かれた者によって示される。――それどころか、これらののち、口がきけず耳が聞こえず悪霊に憑かれた者において(マタイ9:32)、あらゆる救いを必要とする異邦人の民が差し出される。四方からあらゆる悪に囲まれ、体全体の悪徳に絡め取られていたからである。そして、そのことにおいても、事の順序は守られた。
Nam daemon prius ejicitur, et tum reliqua corporis officia succedunt. Dei quippe cognitione superstitionum omnium vesania effugata, et visus et auditus et sermo salutis invehitur.
PL 9, 966Aまず悪霊が追い出され、そののちに体のほかの働きが続く。神の認識によって、あらゆる迷信の狂気が追い払われ、視力と聴力と、救いの言葉がもたらされるのである。
Cujus facti admirationem talis turbae est consecuta confessio, Numquam sic apparuit in Israel (Ibid. 33) : cum, cui per legem nihil afferri opis potuerat, verbi virtute salvari; quodque laudes Dei homo mutus surdusque loqueretur.
PL 9, 966Aこの出来事への驚嘆に、群衆の次のような告白が続いた。「このようなことは、イスラエルでは決して現れなかった」(マタイ9:33)。それは、律法によっては何の助けももたらされえなかった者が、言葉の力によって救われたこと、そして口がきけず耳が聞こえない人が、神への賛美を語ったことについてである。
Salute autem gentibus data, civitates omnes et castella omnia virtute et ingressu Christi illuminantur, et omnem infirmitatem veterni languoris evadunt.
PL 9, 966A異邦人に救いが与えられると、すべての町とすべての村が、キリストの力と来訪によって照らされ、古い衰弱のあらゆる病を逃れる。
Caput X, Caput I
第X章 第I章PL 9, 966AVidens autem turbas, misertus est: quod essent vexatae et jacentes, et reliqua (Matth. IX, 36) . Verborum virtutes non minus oportet introspicere, quam rerum: quia, ut diximus, paria in dictis atque in factis significationum momenta consistunt.
PL 9, 966A「群衆を見て、彼は憐れんだ。彼らが苦しめられ、打ち伏せられていたからである」云々(マタイ9:36)。言葉の力も、事柄の力に劣らず、よく見きわめねばならない。すでに述べたように、言葉においても行いにおいても、意味の重みは等しく存するからである。
Turbarum Dominus miseretur vexatarum et jacentium, tamquam gregis sine pastore dispersi. Et ait, messem multam, paucos operarios, orandum Dominum messis, ut operarios plures in messem ejiciat (Ibid. 37) .
PL 9, 966A主は、苦しめられ打ち伏せられた群衆を、飼い主のいない散らされた群れのように憐れむ。そして、収穫は多いが働き手は少ない、収穫の主に、収穫のために働き手をさらに多く送り出してくれるよう願わねばならない、と言う(マタイ9:37)。
Et discipulis convocatis, dedit potestatem ejiciendorum spirituum immundorum, curandaeque cunctae infirmitatis, omnisque languoris (Matth. X, 1) . Haec igitur licet in praesens gesta sint, quid tamen in futurum significent, contuendum est.
PL 9, 966Aそして弟子たちを呼び集め、汚れた霊を追い出し、あらゆる病、あらゆる衰弱を癒す権力を与えた(マタイ10:1)。これらは現在に行われたことではあるが、それでも来るべきことについて何を意味するかを、見きわめねばならない。
Caput X, Caput II
第X章 第II章PL 9, 966CMessis Spiritus sancti munus. Quam abundet. Per precem praestatur Virtus ejus. --Nullus in turbas vexator irruperat, neque casu aliquo motuque perculsae jacebant: quomodo ergo jacentes vexatasque miseratur ( al. miseretur) ?
PL 9, 966C収穫は聖なる霊の賜物である。その豊かさ。その力は祈りによって与えられる。――群衆に襲いかかった苦しめる者はいなかったし、何かの災難や動乱に打たれて横たわっていたのでもない。それなのに、どうして彼は、横たわり苦しめられた者たちを憐れむのか(別本では同じ語の別の形)。
Immundi videlicet spiritus dominante violentia vexatam, et sub legis onere aegrotam plebem Dominus miseratur, quia nullus adhuc his pastor esset, custodiam sancti Spiritus redditurus. Erat autem doni istius copiosissimus fructus, sed nondum messus a quoquam.
PL 9, 966Cすなわち、汚れた霊が暴力によって支配し、苦しめられ、律法の重荷のもとで病んでいた民を、主は憐れむ。彼らにはまだ牧者がおらず、その牧者が聖なる霊の守りを返すはずだったからである。この賜物のきわめて豊かな実りはあったが、まだだれによっても刈り取られていなかった。
Ejus enim copia haurientium de se multitudinem vincit. Nam quantumlibet assumatur a cunctis, ad largiendum se tamen semper exuberat.
PL 9, 966Cその豊かさは、そこから汲む者たちの群れに勝る。すべての者に取られても、自らを分け与えるためには、いつもなお溢れているからである。
Et quia plures esse utile sit, per quos ministretur; rogari Dominum messis jubet, ut in messem operarios plures ejiciat: ad capessendum scilicet quod praeparabatur donum Spiritus sancti, messorum copiam Deus praestet: per orationem enim ac precem hoc nobis a Deo munus effunditur.
PL 9, 967Aそして、それを取り次ぐ者が多いほうが有益なので、主は、収穫の主に、収穫のために働き手をさらに多く送り出してくれるよう願うことを命じる。すなわち、用意されていた聖なる霊の賜物を受け取るために、神が刈り手の数を与えるようにということである。祈りと願いによって、この賜物は神から我々に注ぎ出されるからである。
Atque ut in messem illam messores numerosos ex his duodecim primum Apostolis diffundendos indicaret; convocatis illis dedit ejiciendorum spirituum potestatem, et omnis infirmitatis medendae.
PL 9, 967Aそして、あの収穫のために多くの刈り手が、まず十二人の使徒たちから広がってゆくことを示すために、彼らを呼び集めて、汚れた霊を追い出し、あらゆる病を癒す権力を与えた。
Hujus enim doni virtutibus, poterant et turbator expelli, et infirma curari. Et dignum est praeceptorum singulorum significantiam contueri.
PL 9, 967Aこの賜物の力によって、かき乱す者は追い払われ、病は癒されえたからである。個々の命令の意味も、見きわめるに値する。
Caput X, Caput III
第X章 第III章PL 9, 967APraecepta Christi apostolicum munus spectantia. --Abstinere se a viis gentium admonentur (Ibid. 5) : non quod non etiam ad salutem gentium mitterentur, sed ut opere et vita gentilis ignorantiae abstinerent. In civitates Samaritanorum vetiti sunt introire.
PL 9, 967A使徒の務めに関わるキリストの命令。――異邦人の道から遠ざかるよう戒められる(マタイ10:5)。それは、彼らが異邦人の救いのために遣わされないということではなく、異邦人の無知の行いと生き方から遠ざかるためである。サマリア人の町に入ることは禁じられた。
Numquid non potius Samaritanam ipse curavit (Joan. 4) ? Sed ut ecclesias haereticorum non adeant admonentur. Nihil enim differt ab ignoratione perversitas. Mittuntur deinde ad oves perditas domus Israel (Matth. X, 6) .
PL 9, 967Bむしろ、彼自身がサマリアの女を癒したではないか(ヨハネ4)。そうではなく、異端者の教会に近づかないよう戒められているのである。歪みは無知と何も違わないからである。次いで、彼らはイスラエルの家の失われた羊のもとへ遣わされる(マタイ10:6)。
Atquin in eum ( Scil. Christum) luporum ac viperarum linguis et faucibus saevierunt. Sed legislatio obtinere privilegium Evangelii debebat: hoc minus Israel sceleris sui excusationem habiturus, quo plus sedulitatis in admonitione sensisset.
PL 9, 967Bしかるに、彼(すなわちキリスト)に向かって、彼らは狼と毒蛇の舌と喉をもって荒れ狂った。しかし、律法を授けられた者こそが、福音の特権を得るべきであった。イスラエルは、戒めのうちに熱意をより多く感じたほど、それだけ自らの罪の弁明をもたなくなる。
Caput X, Caput IV
第X章 第IV章PL 9, 967BPerfecta in Apostolis Christi imago. --Tota deinde in apostolos potestas virtutis dominicae transfertur: et qui in Adam in imaginem et similitudinem Dei erant figurati, nunc perfectam Christi imaginem et similitudinem sortiuntur, nihil a Domini sui virtutibus differentes; et qui terrestres antea erant, coelestes modo fiunt.
PL 9, 967B使徒たちにおけるキリストの完全な像。――それから、主の力の権力のすべてが使徒たちへと移される。アダムにおいて神の像と似姿に象られていた者たちが、いま、キリストの完全な像と似姿にあずかり、自らの主の力ある業と何も違わなくなる。以前は地に属する者であった者が、いまや天に属する者となる。
Praedicent regnum coelorum propinquare (Ibid. 7) , imaginem scilicet et similitudinem Dei nunc in consortium veritatis assumi; ut sancti omnes, qui coeli nuncupati sunt, Domino conregnent.
PL 9, 967C「天の国が近づいたと宣べ伝えよ」(マタイ10:7)。すなわち、神の像と似姿が、いまや真理の交わりへと迎え入れられるということであり、天と呼ばれたすべての聖徒たちが、主とともに王として統治するためである。
Infirmos curent, mortuos suscitent, leprosos emundent, daemones ejiciant (Ibid. 8) ; quidquid malorum Adae corpori satanae instinctus intulerat, hoc rursum ipsi de communione dominicae potestatis emundent.
PL 9, 967C「病人を癒し、死者を甦らせ、重い皮膚病の者を清め、悪霊を追い出せ」(マタイ10:8)。サタンの唆しがアダムの体にもたらしたあらゆる悪を、彼ら自身が、主の権力との交わりから、再び清めるように、というのである。
Et ut ex toto, secundum Genesis prophetiam (Gen. I, 26) , Dei similitudinem consequantur, dare gratis quod gratis acceperunt jubentur: ut sit scilicet ministratio gratuita muneris gratuiti.
PL 9, 967Cそして、創世記の預言に従って(創世記1:26)、神の似姿を余すところなく得るために、彼らは、ただで受けたものをただで与えるよう命じられる。すなわち、無償の賜物を無償で取り次ぐためである。
Caput X, Caput V
第X章 第V章PL 9, 967DIn apostolico ministerio nil venale. --Aurum, argentum, pecuniam possidere inhibentur in zonis, et peram in via ferre, et duas tunicas et calceamenta, et virgam in manibus assumere: et dignus mercede sua est operarius (Ibid. 9 et 10) .
PL 9, 967D使徒の奉仕には、売り物になるものは何もない。――金、銀、銭を帯に所有すること、道中に袋を携えること、二枚の衣や履き物、手に杖を取ることが禁じられる。「働き手は自らの報酬に値する」(マタイ10:9、10)。
Non invidiosus, ut arbitror, thesaurus in zona est: et quid sibi vult auri, argenti, atque aeris in zona inhibita possessio? Zona est ministerii apparatus, et ad efficaciam operis praecinctio.
PL 9, 968A帯にある宝は、思うに、人の妬みを買うものではない。それなら、帯のうちに金、銀、銅を持つことの禁止は、何を意味するのか。帯とは、奉仕の備えであり、業の実効のために身を引き締めることである。
Ergo ne quid in ministerio nostro venale sit admonemur; neque hoc apostolatus nostri opus fiat auri, argenti, aerisque possessio.
PL 9, 968Aそれゆえ我々は、我々の奉仕において売り物になるものが何もないよう、また我々の使徒職のこの務めが、金、銀、銅の所有とならないよう、戒められている。
Nec peram in via, curam scilicet saecularis substantiae relinquendam: quia omnis thesaurus sit perniciosus in terra, corde nostro illic futuro, ubi condatur et thesaurus. Non duas tunicas.
PL 9, 968A道中に袋を持たないのは、すなわち世の財産への心配は捨てるべきだということである。地上にあるあらゆる宝は有害であり、我々の心も、宝が積まれるところに、そこにあるようになるからである。二枚の衣も持たない。
Sufficit enim nobis semel Christus indutus: neve, per pravitatem intelligentiae nostrae, altera deinceps vel haerescos vel legis veste induamur. Non calceamenta. Numquid humanorum pedum infirmitas patiens est nuditatis?
PL 9, 968A我々には、一度キリストを着ることで足りる。理解の歪みによって、その後に異端の衣や律法の衣を別に着ることのないように。履き物も持たない。人の足の弱さは、素足に耐えるものなのか。
Sed in sancta terra, et peccatorum spinis atque aculeis non obsessa, ut Moysi dictum est, nudis pedibus staturi (Exodi III, 5), admonemur non alium ingressus nostri habere, quam quem a Christo accepimus, apparatum.
PL 9, 968Bしかし、聖なる地で、罪の茨や刺に囲まれていないところで、モーセに言われたように、素足で立つことになる我々は(出エジプト記3:5)、自らの歩みの備えとして、キリストから受けたもののほかは持たないよう戒められている。
Neque virgam in manibus, id est, potestatis extraneae non indigi, quaerere jura, habentes virgam de radice Jesse; nam quaecumque alia fuerit, non erit Christi: instructi omni superiore sermone ad conficiendum iter saeculi, gratia, viatico, veste, calceamento, potestate; in his enim operantes, digni mercede nostra reperiemur, id est, per horum observantiam coelestis spei praemia recepturi.
PL 9, 968B「手に杖も」とは、エッサイの根から出る杖をもっている以上、よその権力の権限を求める必要はない、ということである。ほかの杖はどれもキリストのものではないからである。我々は、先の説話のすべてによって、世の旅路をなしとげるために、恩寵、旅の糧、衣、履き物、権力を備えられている。これらにおいて働くなら、我々は自らの報酬にふさわしい者と見いだされるであろう。すなわち、これらを守ることによって、天の希望の褒賞を受けるであろう。
Caput X, Caput VI
第X章 第VI章PL 9, 968CIn quamcumque civitatem introieritis interrogate quis in ea dignus est, et reliqua (Ibid. 11) . Levia forte Dominus dedisse Apostolis praecepta existimabitur: quod se usque ad monita introeundi, habitandi, morandi, exeundique summiserit.
PL 9, 968C「どの町に入っても、そこにふさわしい者はだれかを尋ねよ」云々(マタイ10:11)。主は、使徒たちに軽いことを命じたと思われるかもしれない。入ること、宿ること、留まること、出て行くことの戒めにまで、身を低くしたからである。
Haec quidem intellecta simpliciter sanctorum modestiae congruunt, ut cum digno sit hospitalitas, neve per incuriam aut ignorantiam cohabitatione probrosae familiae polluantur.
PL 9, 968Cこれらは、単純に解すれば、聖徒たちの慎みにかなっている。すなわち、ふさわしい者のもとでもてなしを受け、不注意や無知のせいで、恥ずべき家族との同居によって汚されることのないようにということである。
Sed introeuntes civitatem de digno jubet interrogare, et cum eo habitare usque ad profectionem: domum quoque ab introeuntibus pacifice salutari: quae si digna est, et pacis (etiam pacis) communione sit digna; si indigna, pax invicem revertatur: qui autem non receperint eos, sermonesque eorum; his excusso pedum pulvere, aeternae maledictionis semina relinquenda (Ibid. 13 et 14) .
PL 9, 968Cしかし彼は、町に入る者たちが、ふさわしい者について尋ね、出発するまでその者のもとに住むよう命じる。また、家は入る者たちによって平和のうちに挨拶されるべきで、その家がふさわしいなら、平和の(別本では「さらに平和の」)交わりにもふさわしいであろう。ふさわしくないなら、平和は逆に彼らのもとへ戻るであろう。彼らも、彼らの言葉も受け入れなかった者たちには、足の塵を払い落として、永遠の呪いの種を残さねばならない(マタイ10:13、14)。
Caput X, Caput VII
第X章 第VII章PL 9, 968DDomus digna, Ecclesia; dignus hospes, cujus Christus habitator. --Haec non mediocriter sensum intelligentiae commovent. Si enim successuri hospitio non erunt, nisi ante quis dignus sit interrogaverint; quomodo indigna domus postea reperietur?
PL 9, 968Dふさわしい家は教会である。ふさわしい宿の主とは、キリストがそこに住まう者である。――これらは、理解の感覚を少なからず揺さぶる。もし彼らが、まず、だれがふさわしいかを尋ねなければ、宿を得られないのなら、その後になって、どうして家がふさわしくないと見いだされるのか。
Et quomodo sermones eorum non audiet, et ipsos non audiens, et ipsos non recipiens? Aut enim hoc in eo qui justus est non est verendum: aut si indignus repertus sit, nec communio erit habitationis ineunda.
PL 9, 969Aその家は、どうして彼らの言葉を聞かず、彼らを聞き入れず、彼らを受け入れないということがありえようか。一方では、義である者においては、このことは恐れる必要がない。他方、もしふさわしくない者と見いだされたなら、住まいの交わりはそもそも結ばれるべきではない。
Et quid interrogasse proderit et quaesisse de digno, si adversus indignum hospitem et observantia praecipiatur et poena?
PL 9, 969Aそして、ふさわしい者について尋ね探したことに何の益があろうか。ふさわしくない宿の主に対して、守るべき定めも罰も命じられているのなら。
Sed instruit eos Dominus, non admisceri eorum domibus ac familiaritatibus, qui Christum aut insectantur, aut nesciunt: et in quacumque civitate interrogare quis eorum habitatione sit dignus, id est, sicubi Ecclesia sit, et Christus habitator: neque quoquam alibi transire, quia sit domus digna, et justus hospes.
PL 9, 969Aしかし主は彼らに教える。キリストを迫害する者、あるいは知らない者たちの家や親交に交じってはならず、どの町においても、だれが彼らの宿りにふさわしいかを尋ねるように、すなわち、どこかに教会があり、キリストが住人であるかを尋ね、ほかのどこにも立ち寄らないように、と。そこにこそふさわしい家、義なる宿の主があるからである。
Caput X, Caput VIII
第X章 第VIII章PL 9, 969BQui pax dicta reverti queat. --Quod autem ab introeuntibus salutari domum voce praecepit, dicens, Dicite, Pax huic domui: et si digna domus reperta sit, venire super eam pacem oportere; si vero indigna, pacem ad ipsos reverti: sed si jam primo ingressu in salutationis officio dicta pax est; quomodo postea veniet, aut quomodo postea revertetur?
PL 9, 969B言われた平和は、どのようにして戻りうるのか。――彼は、入る者たちが家に声で挨拶するよう命じた。「『この家に平和があるように』と言え」と言い、もし家がふさわしいと見いだされたなら、平和がその上に来なければならず、実際にふさわしくなければ、平和は彼ら自身に戻ると言った。しかし、最初に入ったときにすでに、挨拶の務めにおいて平和が言われたのなら、後になって平和はどのように来るのか、あるいはどのように戻るのか。
Aut enim dici pax ante non debuit, quam utrum digna esset probaretur: aut si digna fuit et salutata cum pace est, conditio et venturae et reversurae pacis non potest ex ratione superioribus cohaerere. Quae ergo dictorum sit proprietas monstranda est.
PL 9, 969B平和は、家がふさわしいかどうかが確かめられる前に言われるべきではなかった。あるいは、家がふさわしく、平和をもって挨拶されたのなら、平和の来ること、また戻ることの条件は、理からして先の言葉と一致しえない。それゆえ、言葉の固有の意味が示されねばならない。
Caput X, Caput IX
第X章 第IX章PL 9, 969BJudaeorum fidem profitentium varia fallacia. Pax indignis optata, non data. --Judaeorum plures erant futuri, quorum tantus in favorem legis affectus esset, ut quamvis per admirationem operum in Christum credidissent, tamen in legis operibus morarentur; alii vero explorandae libertatis quae in Christo est curiosi, transisse se ad Evangelia ex lege essent simulaturi: multi autem etiam in haeresim per intelligentiae perversitatem traducerentur.
PL 9, 969B信仰を告白するユダヤ人たちの多様な欺瞞。平和は、ふさわしくない者たちに願われるが、与えられない。――ユダヤ人のうちには、律法への愛着がきわめて強く、業の驚異によってキリストを信じていながらも、なお律法の業にとどまる者が、多くいることになる。他方、キリストにある自由を探ろうとする好奇心から、律法から福音へ移ったふりをする者たちもいることになり、さらに多くの者が、理解の歪みによって、異端へ引き入れられることになる。
Et quia istius modi omnes fallentes, et audientibus blandientes, penes se esse veritatem catholicam mentiuntur; ideo superius admonuit, dignum cum quo habitandum sit esse quaerendum: quia vero per verborum fallaciam incidere ignorantes in istius modi hospitem possent; domo ipsa quae digna sit dicta, id est, Ecclesia quae catholica dicitur, caute et diligenter utendum; salutandam quidem cum pacis affectu, sed ita ut potius pax dicta, quam data sit.
PL 9, 969Cそして、このようなすべての者は、人を欺き、聞く者にへつらい、公同の真理は自分たちのもとにあると偽るので、それゆえ彼は先に、共に住むべきふさわしい者を探さねばならないと戒めた。言葉の欺瞞によって、無知な者たちがこのような宿の主に出くわしうるので、ふさわしいと言われた家そのもの、すなわち公同と呼ばれる教会を、慎重に注意深く用いねばならない。確かに平和の情をもって挨拶すべきだが、それは、平和が与えられるというより、むしろ言われるためである。
Nam ita praecepit: Salutate eam, dicentes, Pax huic domui. Ergo pax salutationis in verbis est et orationis sermone tribuenda.
PL 9, 969D実際、彼はこう命じた。「その家に挨拶して、『この家に平和があるように』と言え」。それゆえ、挨拶の平和は言葉にあり、祈りの言葉によって授けられるべきである。
Porro autem pacem propriam, quae viscera miserationis sunt, non oportere in eam venire nisi digna sit: quae si digna reperta non fuerit, sacramentum pacis coelestis intra propriam eorum conscientiam continendum.
PL 9, 970A他方、自らの平和、すなわち慈悲の内奥である平和は、家がふさわしくなければ、その家に来るべきではない。もしふさわしいと見いだされなければ、天の平和の秘義は、彼ら自身の良心の内にとどめておかれねばならない。
Caput X, Caput X
第X章 第X章PL 9, 970AHabitationis communio. --In eos autem, qui audita coelestis regni praedicatione apostolorum praecepta respuerint, egressu eorum, et signo pulveris de pedibus excussi, aeterna maledictio relinquatur (Ibid. 14) .
PL 9, 970A宿りの交わり。――天の国の宣教を聞いたのに、使徒たちの命令を退けた者たちには、彼らが去ることと、足から払い落とされた塵のしるしによって、永遠の呪いが残される(マタイ10:14)。
Nescio enim quae insistenti in loco cum eo in quo institerit loco videtur esse communio, et fit inter eos quaedam corporis solique conjunctio.
PL 9, 970A実際、ある場所にとどまる者と、その者がとどまった場所との間には、何やら交わりがあるように思われ、体と土地との間にある種の結びつきが生じる。
Ergo omne domus illius habitationisque peccatum intra ipsam excusso pulvere pedum relinquitur, nihilque sanctitatis de insistentium apostolorum vestigiis mutuatur: ut quorum aditu ingressuque delicta terrenae originis auferuntur, eorum testimonio infidelitas cum omni terrae suae pulvere judicetur.
PL 9, 970Aそれゆえ、あの家と宿りのあらゆる罪は、足の塵が払い落とされることで、その内にとどめられ、そこにとどまった使徒たちの足跡から聖性を借り受けることは何もない。その訪れと入来によって、地上に由来する罪が取り去られる者たちの証言によって、不信仰が、その地のあらゆる塵とともに裁かれるためである。
Tolerabilius in die judicii terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum erit, quam civitati isti (Ibid. 15) : quia illis ignorato Christo errasse sit levius, his vero inexpiabile sit, aut praedicatum non recepisse, aut receptum non sancte neque catholice praedicasse.
PL 9, 970B「審判の日には、ソドムとゴモラの地のほうが、その町よりも耐えやすいであろう」(マタイ10:15)。彼らにとっては、キリストを知らずに誤ったことのほうがより軽いが、この者たちにとっては、宣べ伝えられたものを受け入れなかったか、受け入れたのに聖く公同的に宣べ伝えなかったことは、贖いえないからである。
Caput X, Caput XI
第X章 第XI章PL 9, 970BSerpentis prudentia quatenus imitanda secundum quosdam. --Et quidem plures hos, qui vesano furore in Apostolos desaevituri essent, futuros esse significat, cum se eos sicut oves in medio luporum ait mittere, praedicans simplices sicut columbas, et prudentes sicut serpentes esse oportere (Ibid. 16).
PL 9, 970B蛇の知恵は、ある人々によれば、どこまで模倣されるべきか。――そして、彼が、自分は彼らを羊のように狼の中に遣わすと言い、鳩のように率直に、蛇のように賢くあらねばならないと告げるとき(マタイ10:16)、彼は、狂気の怒りをもって使徒たちに荒れ狂う者たちが、多く現れることを示している。
Sed columbae simplicitas in absoluto est: quae autem sit serpentis prudentia, contuendum est.
PL 9, 970Cしかし、鳩の率直さは明白である。蛇の知恵がどのようなものかは、見きわめねばならない。
Nescio quid in illo prudentiae consiliique exstet, licet quaedam hinc aliqui memoriae mandaverint, quod ubi se in manus hominum venisse intelligat, omni genere ab ictu caput subtrahat, idque aut collecto in orbem corpore contegat, aut foveae immergat, caedique partem reliquam derelinquat: nosque hoc exemplo oportere, si quid acciderit persecutionum, caput nostrum, quod est Christus, occulere; ut oblatis nobis in omnes cruciatus, fidem ab eo acceptam jactura corporis communiamus.
PL 9, 970C私は、蛇のうちに知恵や思慮として何があるのかを知らない。ただ、これについて何かを書き伝えた者たちがいる。すなわち、蛇は人の手に落ちたと悟ると、あらゆる仕方で頭を打撃から遠ざけ、それを、体をとぐろに巻いて覆うか、穴に沈めて隠し、残りの部分は打たれるままに任せる、と。そして我々も、この例にならって、もし迫害が生じるなら、我々の頭であるキリストを隠さねばならない。あらゆる責め苦に供されても、彼から受けた信仰を、体の損失によって守るために、というのである。
Caput X, Caput XII
第X章 第XII章PL 9, 970CSed omnis hic Domini de Judaeis atque haereticis sermo est: Tradet frater fratrem, et pater filium, et insurgent filii in parentes (Ibid. 21) : id est, familiam inter se ejusdem modi dissidere: quia de parentum cognationumque nominibus, populi quondam unitas indicatur nunc hostili invicem odio diversi; judicibus etiam et regibus terrae offerendos (Ibid. 18) , dum extorquere aut silentium nostrum, aut conniventiam tentant.
PL 9, 970Cしかし、主のこの言葉はすべて、ユダヤ人と異端者について言われたものである。「兄弟は兄弟を、父は子を引き渡し、子らは親に逆らって立ち上がる」(マタイ10:21)。すなわち、同じ種類の家族が互いに分裂するということである。親や親族の名によって、かつては一つであった民の一体性が示されているが、いまや互いへの敵意ある憎しみによって分裂している。また、地の裁判官や王たちのもとにも引き渡されるであろう(マタイ10:18)。彼らが我々の沈黙か黙認を、強いて引き出そうとしている間に。
Testes enim ipsis et gentibus futuri: quo testimonio excusatio ignoratae divinitatis adimenda sit persequentibus; gentibus vero via pandenda credendi Christum, pertinacibus inter saevientium poenas confessorum vocibus praedicatum. Instructos igitur nos serpentis prudentia monet esse oportere.
PL 9, 971Aというのも、彼らは、迫害する者たち自身にも異邦人にも、証人となるからである。この証言によって、迫害者たちからは、神性を知らなかったという弁明が奪われねばならず、異邦人たちには、荒れ狂う者たちの刑罰のさなかに告白者たちの屈しない声〔pertinacibus は迫害者を指すとも取れる。告白者たちの声に係ると取った〕によって宣べ伝えられたキリストを、信じる道が開かれねばならない。それゆえ主は、我々が蛇の知恵を備えていなければならないと戒めている。
Caput X, Caput XIII
第X章 第XIII章PL 9, 971ASerpens uti praedicatoribus imitandus. --Hunc antequam Adam traduceret, jam sapientem Genesis nuncupavit (Gen. III, 1) ; et prudentiam ejus malignantis consilii ordine docuit.
PL 9, 971A蛇は、宣教者たちによって模倣されるべきである。――創世記は、蛇がアダムを惑わす前から、すでにこれを賢いと呼んだ(創世記3:1)。そして、その悪意ある企ての順序によって、その知恵を教えた。
Primum enim animum sexus mollioris aggressus est, spe deinde illexit, communionem immortalitatis spopondit: et per haec tanta praemia, opus consilii et voluntatis suae gessit.
PL 9, 971A蛇はまず、より弱い性の心を襲い、次に希望で誘い、不死の交わりを約束した。そして、これほどの褒賞によって、自らの企てと意志の業をなしとげた。
Pari igitur opportunitate, introspecta uniuscujusque et natura et voluntate, verborum adhibenda prudentia est.
PL 9, 971Bそれゆえ、同じ機会をとらえて、各人の本性と意志をよく見抜いたうえで、言葉の知恵を用いねばならない。
Spes bonorum futurorum revelanda, et sic coelestia perfectae fidei praemia proferenda: ut quod ille mentitus est, nos praedicemus ex vero, secundum sponsionem Dei angelis similes futuros esse qui crederent: ut mentes plebium faciles et absolutas, circumsaevientibus licet et lupis et haereticis, promissis regnorum coelestium occupemus, et rerum fidem serpentis prudentia, columbae simplicitate tradamus.
PL 9, 971B未来の善への希望を明らかにし、こうして完全な信仰の天の褒賞を差し出さねばならない。蛇が偽って言ったことを、我々は真実に基づいて宣べ伝えるためである。すなわち、神の約束に従って、信じる者は天使に等しくなるであろう、と。そうして、周りに狼や異端者が荒れ狂っていても、従順で偏りのない民衆の心を、天の国の約束によって捉え、事柄の信仰を、蛇の知恵と鳩の率直さをもって伝えるのである。
Caput X, Caput XIV
第X章 第XIV章PL 9, 971BGentes quando crediturae, quando Judaei. --Monet etiam traditis abesse oportere curam responsionis, sed exspectandum potius quid Spiritus Dei suggerat (Matth. X, 19) ; quia fides nostra omnibus praeceptis divinae voluntatis intenta, ad responsionis scientiam instruetur: in exemplo habentes Abraham, cui postulato ad hostiam Isaac non defuit aries ad victimam (Gen. XXII, 13) .
PL 9, 971B異邦人はいつ信じるのか、ユダヤ人はいつか。――彼は、引き渡された者たちには、答弁への心配があってはならず、むしろ神の霊が何を示唆するかを待つべきだとも戒める(マタイ10:19)。我々の信仰は、神の意志のすべての命令に向けられて、答弁の知識を備えられるからである。その手本としてアブラハムをもつ。イサクを犠牲として求められたアブラハムには、犠牲獣としての雄羊が欠けなかった(創世記22:13)。
Ex una deinde in duas urbes fugam suadet (Matth. X, 23) . Quia praedicatio ejus primum a Judaea effugata transit ad Graeciam, dehinc diversis intra Graeciae urbes apostolorum passionibus fatigata, tertio in universis gentibus demoratur.
PL 9, 971C次いで彼は、一つの町から二つの町へ逃げるよう勧める(マタイ10:23)。彼の宣教が、まずユダヤから追われてギリシアへ移り、それからギリシアの諸都市のうちでさまざまな使徒たちの受難に疲れ、第三にすべての異邦人のもとにとどまるからである。
Sed ut ostenderet, gentes quidem apostolorum praedicationi credituras, verum ut reliquum Israel crederet, esse adventui suo debitum; ait, Non consummabitis civitates Israel, donec veniat filius hominis (Ibidem): post plenitudinem scilicet gentium, quod erit reliquum Israel, ad implendum numerum sanctorum, futuro claritatis suae adventu in Ecclesia collocandum.
PL 9, 971Cしかし、異邦人は使徒たちの宣教を信じるであろうが、残りのイスラエルが信じることは、自らの到来に負うべきものであることを示すために、彼は言う。「汝らはイスラエルの町々を巡り終えないであろう、人の子が来るまでは」(マタイ10:23)。すなわち、異邦人の満ちるのちに、残りのイスラエルとなるものは、聖徒たちの数を満たすために、彼の栄光の来たるべき到来によって、教会のうちに置かれるであろう。
Caput X, Caput XV
第X章 第XV章PL 9, 972APassionum est solatium, quod per eas Domino assimilamur. -- Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum (Ibid. 24) . Multum proficit ad tolerantiae assumptionem rerum imminentium cognitio, maxime si patientiae voluntas praesumatur exemplo.
PL 9, 972A受難の慰めは、それによって我々が主に似せられることである。――「弟子は師に勝らず、僕は主人に勝らない」(マタイ10:24)。差し迫る事柄を知ることは、忍耐を引き受けることに大いに役立つ。とりわけ、忍耐の意志が実例によってあらかじめ示されている場合はそうである。
Dominus noster, lumen aeternum, et dux credentium, et immortalitatis parens, discipulis suis futurarum passionum solatia ante praemisit: ne se quis discipulus magistro potiorem, aut super dominum esse servus existimaret.
PL 9, 972A我々の主は、永遠の光であり、信じる者たちの導き手であり、不死の親であって、自らの弟子たちに、来るべき受難の慰めをあらかじめ与えた。弟子が師より優れていると、あるいは僕が主人の上にあると、だれも思わないためである。
Si enim patri-familias cognomentum, per invidiam, daemonis addiderunt; quanto magis in domesticos ejus omnia injuriarum et contumeliarum genera perficient (Ib. 25) ?
PL 9, 972A実際、もし彼らが、妬みから、家の主人に悪霊という呼び名を付けたのなら、その家の者たちには、あらゆる種類の不正と侮辱を、どれほど多く与えることであろうか(マタイ10:25)。
Sed ea nihil nos terreant, gloriae loco potius amplectentes, si Domino nostro vel passionum conditionibus adaequemur.
PL 9, 972Bしかし、これらは我々を少しも脅かすべきではない。むしろ、たとえ受難の境遇においてであっても、我々の主に等しくされるなら、それを栄光の代わりとして抱くべきである。
Caput X, Caput XVI
第X章 第XVI章PL 9, 972BJudicii die occulta prodentur. -- Nihil est occultum, quod non revelabitur (Ibid. 26) . Diem scilicet judicii ostendit, quae abstrusam voluntatis nostrae conscientiam prodet: et ea quae nunc occulta existimamus, luce cognitionis publicae deteget.
PL 9, 972B審判の日に、隠されたことはあらわにされる。――「隠れているもので、あらわにならないものはない」(マタイ10:26)。すなわち彼は、我々の意志の秘められた良心をあらわにし、今は隠れていると思っているものを、公の認識の光のもとにあばく、審判の日を示している。
Igitur non minas, non consilia, non potestates insectantium monet esse metuendas: quia dies judicii nulla haec fuisse atque inania revelabit.
PL 9, 972Bそれゆえ彼は、迫害する者たちの脅しも、企ても、権力も、恐れるべきでないと戒める。審判の日が、これらが何ものでもなく空しかったことを明らかにするからである。
Caput X, Caput XVII
第X章 第XVII章PL 9, 972BDei cognitio constanter ingerenda. -- Et quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicate super tecta (Ibid. 27) . Non legimus Dominum solitum fuisse noctibus sermocinari, et doctrinam in tenebris tradidisse.
PL 9, 972B神の認識は、揺るぎなく持ち込まれねばならない。――「私が汝らに闇の中で語ることを、光の中で語れ。汝らが耳で聞くことを、屋根の上で宣べ伝えよ」(マタイ10:27)。我々は、主が夜に語ることを常とし、闇の中で教えを伝えたとは読まない。
Sed quia omnis sermo ejus carnalibus tenebrae sunt, et verbum ejus infidelibus nox est; et cuique quod a se dictum est, cum libertate fidei et confessionis est loquendum; idcirco quae in tenebris dicta sunt, praedicari jussit in lumine, et quae secreto aurium commissa sunt, super tecta, id est, excelsa, ut loquentium praeconio audiantur.
PL 9, 972Cしかし、彼の言葉はすべて、肉に属する者たちにとっては闇であり、彼の言葉は不信仰な者たちにとっては夜だからである。また、各人は、自分に語られたことを、信仰と告白の自由をもって語らねばならない。それゆえ彼は、闇の中で語られたことは光の中で宣べ伝えよと命じ、耳の秘めやかさに託されたことは、屋根の上、すなわち高い所で、語る者たちの宣べ伝えによって聞かれるように、と命じたのである。
Constanter enim Dei ingerenda cognitio est, et profundum doctrinae evangelicae secretum lumine praedicationis apostolicae revelandum: non timentes eos, quibus cum sit licentia in corpora, tamen in animam jus nullum est (Ibid. 28) ; sed timentes potius Deum, cui perdendae in gehenna et animae et corporis sit potestas.
PL 9, 972C神の認識は揺るぎなく持ち込まれねばならず、福音の教えの深い秘密は、使徒の宣教の光によってあらわにされねばならない。体に対しては権限があっても魂に対しては何の権利もない者たちを恐れず(マタイ10:28)、むしろ、魂も体もゲヘナで滅ぼす権力をもつ神を恐れるのである。
Caput X, Caput XVIII
第X章 第XVIII章PL 9, 973APasseres duo asse, corpus et anima peccato vendita. -- Nonne duo passeres asse veneunt; et unus ex illis non cadit in terram sine voluntate patris vestri (Ibid. 29) ? Non est, ut puto, criminis agere aucupium; neque venditio passerum habet culpam.
PL 9, 973A二羽の雀は一アスで売られる。体と魂は罪に売られる。――「二羽の雀は一アスで売られているではないか。しかも、そのうちの一羽も、汝らの父の意志なしには地に落ちない」(マタイ10:29)。鳥を捕えることは、思うに、犯罪を行うことではない。雀を売ることにも咎はない。
Et quod ait: Unus ex illis non cadit super terram sine voluntate Patris vestri, contra apostolicum dictum facere videtur quod ait: Non est pecudum Deo cura (I Cor. IX, 9) .
PL 9, 973Aそして、「そのうちの一羽も、汝らの父の意志なしには地に落ちない」と言うことは、使徒の言葉、「神は家畜を気にかけるのではない」と言うことに反しているように見える(一コリント9:9)。
Et auctoritati ejus multum derogabitur, si sensisse aliter, quam in evangeliis traditum est, reperietur. Nec enim apostolis multum dignitatis tribuitur, si passeribus ante stabunt. Locus hic ex sensu superiore proficiscitur.
PL 9, 973Aそして、もし福音書に伝えられたのと異なる考えをもっていたことが見いだされるなら、使徒の権威は大いに損なわれるであろう。使徒たちが雀にまさるという程度では、彼らにたいした尊厳が与えられたことにもならない。この箇所は先の意味から出発している。
Iniquitates enim eorum exaggerantur, qui tradituri sunt, qui insectaturi, qui in fugam coacturi, quibus propter nomen Domini esse odio nos oportet, qui omne jus suum in solis corporibus exerceant, potestatem in animam non habentes.
PL 9, 973A実際、彼らの不義は積み重ねて示されている。引き渡そうとし、迫害しようとし、逃亡に追いやろうとする者たち、主の名のゆえに、我々が憎まれざるをえない者たち、あらゆる権利をただ体にのみ行使し、魂に対しては権力をもたない者たちの不義である。
Hi igitur passeres duos asse veneunt. Et quidem quae sub peccato vendita sunt, redemit ex lege Christus: ergo quod venditur, corpus atque anima est; et cui venditur, peccatum est: quia Christus et de peccato redemit, et animae ac corporis est redemptor.
PL 9, 973Bそれゆえ、これらが、一アスで売られる二羽の雀である。そして実に、罪のもとに売られたものを、キリストは律法から贖った。それゆえ、売られるのは体と魂であり、売られる相手は罪である。キリストは罪からも贖い、魂と体の贖い主だからである。
Qui igitur duos passeres asse veneunt, se ipsos peccato minimo veneunt, natos ad volandum, et ad coelum pennis spiritalibus efferendos. Sed capti pretiis praesentium voluptatum, et ad luxum saeculi venales, totos se talibus actionibus nundinantur.
PL 9, 973Bそれゆえ、二羽の雀のように一アスで売られる者たちは、自らを最も安い値で罪に売るのである。飛ぶために生まれ、霊的な翼によって天へ運ばれるはずであったのに。しかし、目先の快楽の代価に捕えられ、世の放縦に売り物となって、彼らはそのような行いに、自らをすっかり売りさばく。
Caput X, Caput XIX
第X章 第XIX章PL 9, 973BCorpus et anima nata ut sint unum in coelis, qui cadant unum in terram. --Sed quaerendum est, quomodo unum ex illis est, quod sine voluntate Dei non cadet.
PL 9, 973B体と魂は、天で一つとなるよう生まれたのに、一つとなって地に落ちる者たちがいる。――しかし、そのうちの一つが、神の意志なしには落ちないということは、どういうことかを問わねばならない。
Dei voluntas est, ut unum ex illis magis evolet, sed lex ex constitutione Dei profecta decernit unum ex eis potius decidere.
PL 9, 974A神の意志は、そのうちの一つがむしろ飛び去ることである。しかし、神の定めから出た律法は、その二つのうちの一つがむしろ落ちると定める。
Quemadmodum autem si evolarent, unum essent, id est corpus in naturam animae transisset, et gravitas illa terrenae materiae in profectum et substantiam animae aboleretur, fieretque corpus potius spiritale: ita peccatorum pretio venditis, in naturam corporum animae subtilitas ingravescit, et terrenam contrahit ex vitiorum sorde materiem, fitque unum ex illis quod tradatur in terram.
PL 9, 974Aもし二つが飛び去るなら、それらは一つとなり、すなわち体は魂の本性へと移り、あの地の質料の重さは、魂の進歩と実体のうちに消え、体はむしろ霊的なものとなるであろう。同じように、罪の代価で売られた者たちにおいては、魂の繊細さが、体の本性へと重くなり、悪徳の汚れから地の質料を身に受け、そのうちの一つが地に引き渡されることになる。
Plurimis autem eos ante stare passeribus cum dicit, ostendit multitudini infidelium electionem fidelium praesse: quia his casus in terram sit, illis volatus in coelum.
PL 9, 974A彼が、彼らは非常に多くの雀にまさると言うとき、信じる者たちの選びが、信じない者たちの群れに勝ることを示している。後者には地への落下があり、前者には天への飛翔があるからである。
Caput X, Caput XX
第X章 第XX章PL 9, 974AVitae melioris spe timor mortis aufertur. --In numerum autem aliquid colligi, diligentiae ac sollicitudinis cura est: neque enim dignum negotium est, peritura numerare.
PL 9, 974Aより良い命への希望によって、死の恐れは取り去られる。――何かが数のうちに集められることは、注意と配慮の心遣いによる。滅びゆくものを数えることは、ふさわしい仕事ではないからである。
Ut igitur nihil ex nobis periturum esse cognosceremus, quia multo passeribus meliores simus; ipso capillorum nostrorum supputatorum numero indicatur, salvis nobis ex solido futuris (Ibid. 30 et 31) : cum quod innumerabile in nobis sit, conservandi et affectu et potestate numeretur.
PL 9, 974Bそれゆえ、我々のうちの何ものも滅びないことを、雀よりもはるかにまさる我々が知るように、我々の髪の毛が数えられたその数そのものによって、我々が完全に救われることが示される(マタイ10:30、31)。我々のうちの数えきれないものが、守ろうとする情と権力によって数えられるからである。
Nullus igitur corporum nostrorum casus est pertimescendus, neque ullus interimendae carnis admittendus est dolor: quando pro naturae suae atque originis conditione resoluta, in substantiam spiritalis animae refundatur.
PL 9, 974Bそれゆえ、我々の体のいかなる落下も恐れるべきではなく、肉が滅ぼされるときの苦痛も受け入れるべきではない。それは、自らの本性と起源の定めに従って解体され、霊的な魂の実体へと注ぎ戻されるからである。
Caput X, Caput XXI
第X章 第XXI章PL 9, 974CEt quia doctrinis talibus confirmatos, oportet liberam confitendi Dei habere constantiam; etiam conditionem qua teneremur adjecit, negaturum se eum Patri in coelis, qui se hominibus in terra negasset (Ibid. 32) : eum porro, qui confessus coram hominibus se fuisset, a se in coelis confitendum; qualesque nos nominis sui testes hominibus fuissemus, tali nos apud Deum patrem testimonio ejus usuros.
PL 9, 974Cそして、このような教えによって力づけられた者たちが、神を告白する自由な不動の心をもつべきなので、彼は我々を拘束する条件をも付け加えた。すなわち、地上で人々に対して自分を否んだ者を、天にいる父の前で彼は否むであろう(マタイ10:32)。また、人々の前で自分を告白した者は、天で彼によって告白されるであろう。そして、我々が人々に対して自らの名の証人としてどのような者であったか、そのとおりの彼の証しを、我々は父なる神のもとで得ることになる。
Caput X, Caput XXII
第X章 第XXII章PL 9, 975AQuaestiones variae proponuntur. -- Nolite arbitrari quoniam veni pacem mittere in terram. Non veni pacem mittere, sed gladium.
PL 9, 975Aさまざまな問いが提起される。――「地に平和をもたらすために私が来たと思ってはならない。私は平和ではなく、剣をもたらすために来た」。
Veni enim separare filium adversus patrem, et filiam adversus matrem, et nurum adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus (Ibid. 34-36) . Quae ista divisio est?
PL 9, 975A「私は、子を父に、娘を母に、嫁を姑に対立させて分けるために来たのであり、人の敵はその家の者たちである」(マタイ10:34-36)。これはどのような分裂か。
Inter prima enim legis praecepta accepimus: Honora patrem tuum et matrem tuam (Exod. XX, 12) . Et ipse Dominus ait: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27) .
PL 9, 975A律法の最初の命令のうちに、我々はこう受け取っている。「汝の父と母を敬え」(出エジプト記20:12)。そして主自身も言う。「私の平和を汝らに与える、平和を汝らに残す」(ヨハネ14:27)。
Quid sibi vult missus potius gladius in terram, et separatus a patre filius, et filia a matre, et nurus adversus socrum, et hominis domestici ejus inimici? Igitur exinde publica auctoritas impietati proferetur.
PL 9, 975Bむしろ地にもたらされた剣、父から引き離された子、母から引き離された娘、姑に対立する嫁、人の家の者たちが敵となるとは、何を意味するのか。それでは、そこから公の権威が不敬虔のために持ち出されることになる〔この文の意味は取りにくく、字義どおり訳した〕。
Ubique odia, ubique bella, et gladius Domini inter patrem et filium, et inter filiam matremque desaeviens. Et in Luca quidem talis de hoc sermo est: Erunt enim ex hoc quinque in una domo divisi, tres in duos, et duo super tres dividentur (Luc. XII, 52) .
PL 9, 975Bどこにも憎しみがあり、どこにも戦いがあり、主の剣は、父と子の間、娘と母の間で荒れ狂う。また、ルカにおいても、これについては次のように言われている。「今から後、一つの家に五人が分かれ、三人が二人に、二人が三人に対して分かれるであろう」(ルカ12:52)。
Numquid non in majorem numerum potest agnationis domesticae familia diffundi? Aut praescripto temporis continebatur, ut ex hoc essent quinque tantum in domo una, iidemque divisi?
PL 9, 975B家族は、家の血縁のより大きな数へ広がることはできないのか。それとも、時の定めによって、今から後、一つの家にはわずか五人しかおらず、しかもその五人が分かれているというのか。
Ergo qui sit gladius in terra, quae proprietas nominum, et in numero quinque quae ratio, et quomodo tres in duos, et duo super tres dividendi, et quatenus homini domestici ejus inimici, contuendum est.
PL 9, 975Bそれゆえ、地の剣とは何か、その名の固有の意味は何か、五という数にはいかなる理があるか、どのように三人が二人に、二人が三人に対して分かれるのか、また、人の家の者たちがどこまで敵となるのかを、見きわめねばならない。
Caput X, Caput XXIII
第X章 第XXIII章PL 9, 975CGladii natura. Dei verbum significat. In Adam ante peccatum tria, in posteris quinque. --Et singularum quidem rerum, et universae quaestionis primum natura est explicanda: nec minus intelligentiam nostram sensus et superior et consequens adjuvabit.
PL 9, 975C剣の本性。それは神の言葉を意味する。アダムにおいては罪の前に三つ、子孫においては五つ。――個々の事柄も、問い全体も、まずその本性が説き明かされねばならない。先の意味も後の意味も、我々の理解を少なからず助けるであろう。
Gladius telorum omnium telum acutissimum est, in quo sit jus potestatis, et judicii severitas, et animadversio peccatorum. Et hujus quidem teli nomine novi Evangelii praedicationem appellatam, frequens in prophetis auctoritas est.
PL 9, 975C剣はあらゆる武器のなかで最も鋭い武器であり、そこには権力の権利と、裁きの厳しさと、罪への処罰がある。そして、この武器の名によって新しい福音の宣教が呼ばれることは、預言者たちにおいてしばしば権威ある用例が見られる。
Dei igitur verbum nuncupatum meminerimus in gladio: qui gladius missus in terram est, id est, praedicatio ejus hominum corporibus infusa. Hic igitur quinque habitantes in una domo dividit, et dividit tres in duos, et duos super tres.
PL 9, 976Aそれゆえ、神の言葉が剣と呼ばれていることを、我々は思い起こそう。この剣は地にもたらされた。すなわち、彼の宣教が、人々の体に注ぎ込まれたのである。この剣が、一つの家に住む五人を分け、三人を二人に、二人を三人に分ける。
Sed tria tantum in homine reperimus, id est, et corpus et animam et voluntatem. Nam ut corpori anima data est, ita et potestas utrique utendi se ut vellet indulta est: atque ob id lex est proposita voluntati.
PL 9, 976Aしかし我々は、人間のうちに三つのものしか見いださない。すなわち、体と魂と意志である。体に魂が与えられたように、その両方を自ら望むままに用いる権限も許されたからであり、それゆえ律法は意志に対して提示されたのである。
Sed hoc in illis deprehenditur, qui primi a Deo figurati sunt, in quibus coeptae originis ortus effectus est, non traductus aliunde.
PL 9, 976Aしかしこのことは、神によって最初に形づくられた者たちにおいて見いだされる。彼らにおいては、始められた起源の発生が成し遂げられたのであって、他所から伝えられたものではない。
Sed ex peccato atque infidelitate primi parentis, sequentibus generationibus coepit esse corporis nostri pater peccatum, mater animae infidelitas; ab his enim ortum per transgressionem primi parentis accepimus. Nam voluntas unicuique sua adjacet.
PL 9, 976Aしかし、最初の親の罪と不信仰から、続く世代において、我々の体の父は罪、魂の母は不信仰となり始めた。我々は、最初の親の違反を通して、これらから生を受けたからである。各人には、自分の意志が付き添っている。
Ergo jam unius domus quinque sunt: pater corporis peccatum, mater animae infidelitas, et accedens voluntatis arbitrium, quod totum hominem quodam conjugii sibi jure distringit.
PL 9, 976Bそれゆえ、すでに一つの家に五人がいる。体の父である罪、魂の母である不信仰、そして、ある種の婚姻の権利によって人間全体を自らに縛りつける、加わってくる意志の決定である。
Huic infidelitas socrus est, quae nos ex ea natos, atque a fide metuque Dei peregrinantes accipiens, ut inter infidelitatem voluptatemque possessos, et in ignoratione Dei et in omnium vitiorum oblectatione detineat.
PL 9, 976Bこの意志にとって、不信仰は姑である。不信仰は、そこから生まれた我々を、信仰と神への畏れから離れてさまよう者として受け取り、不信仰と快楽に所有された者として、神を知らないことと、あらゆる悪徳の楽しみのうちに引き留める。
Caput X, Caput XXIV
第X章 第XXIV章PL 9, 976BRegenerationis effectus. Concupiscentiae lucta in regeneratis. --Cum ergo innovamur baptismi lavacro per verbi virtutem, ab originis nostrae peccatis atque auctoribus separamur; recisique quadam exsectione gladii Dei, a patris et matris affectionibus dissidemus: et veterem cum peccatis atque infidelitate sua hominem exuentes, et per Spiritum anima et corpore innovati, necesse est ut ingeniti et vetusti operis consuetudinem oderimus.
PL 9, 976B再生の効果。再生された者における欲望の戦い。――それゆえ、我々が洗礼の沐浴によって、言葉の力を通して新たにされるとき、我々の起源の罪と、その創始者たちから切り離される。神の剣のある種の切断によって断ち切られ、父と母の情から分かたれる。古い人を、その罪と不信仰とともに脱ぎ捨て、霊によって魂と体において新たにされ、生まれつきの古い業の習いを憎まねばならなくなる。
Et quia corpus ipsum per fidem mortificatum, in naturam animae, quae ex afflatu Dei venit (quamvis id ipsum adhuc in materia sua exstet), evadat; quia communio ipsis invicem concilietur ex verbo: idcirco jam unum atque idem cum anima velle coepit effici, scilicet ut illa est spiritalis, quibus libertas voluntatis a socru sua, id est, ab infidelitate divisa, jus suum omne concedit: ut quod erat libertas voluntatis, deinceps animae sit potestas.
PL 9, 976Cそして、信仰によって死なされた体そのものは、神の息吹から来る魂の本性へと(なお自らの質料のうちにありながら)移り行くので、両者は言葉によって互いに交わりを取りもたれる。それゆえ体はすでに、魂と一つの同じことを望むようになり始めている。すなわち、魂が霊的であるとおりにである。この両者に、意志の自由は、その姑、すなわち不信仰から分かたれて、自らのあらゆる権利を譲る。意志の自由であったものが、以後は魂の権力となるようにである。
Fitque gravis in domo una dissensio, et domestica novo homini erunt inimica: quia ille per verbum Dei divisus ab illis, manere et interior et exterior ( subaud. homo) , id est, et corpus et anima, in spiritus novitate gaudebit: ea vero, quae ingenita et a quadam prosapiae antiquitate deducta, consistere in his quibus oblectata sunt concupiscent.
PL 9, 977Aそして一つの家に重い不和が生じ、家の者たちは新しい人に敵対するであろう。新しい人は、言葉によって彼らから分けられ、内なる人も外なる人も(「人」を補う)――すなわち魂も体も――霊の新しさのうちにとどまることを喜ぶであろう。しかし、生まれつきのもの、ある家系の古さから引かれたものは、自らが楽しんできたものにとどまることを欲するであろう。
Et origo carnis et origo animae et libertas potestatis in duos dividentur, animam scilicet et corpus hominis novi, quae unum atque idem velle coeperunt: divisique tres duobus subjacebunt, in dominatum eorum de Spiritus novitate potioribus.
PL 9, 977A肉の起源と、魂の起源と、権力の自由とは、二つに対して分かれる。すなわち新しい人の魂と体に対してであり、この二つは一つの同じことを望み始めた。分けられた三つは、二つに服従することになり、霊の新しさに由来してより強いその二つの支配に服する。
Et idcirco illi, qui domesticas nominum charitates dilectioni ejus praetulerint, futurorum bonorum indigni erunt haereditate.
PL 9, 977Aそれゆえ、家族の名の愛を彼への愛より優先した者は、来るべき善の相続にふさわしくないであろう。
Caput X, Caput XXV
第X章 第XXV章PL 9, 977BCrux, sacramentum fidei. --Pergit deinde eodem praeceptorum et intelligentiae decursu. Nam postea quam relinquenda omnia quae in saeculo carissima sunt imperaverat; adjecit, Qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus (Ibid. 38) : quia qui Christi sunt, crucifixerunt corpus cum vitiis et concupiscentiis.
PL 9, 977B十字架は信仰の秘義である。――それから彼は、同じ命令と理解の流れのままに進む。この世でいちばん愛しいものをすべて捨てるよう命じたのち、彼は付け加えた。「自分の十字架を取って私に従わない者は、私にふさわしくない」(マタイ10:38)。キリストに属する者は、体を、その悪徳と欲望とともに十字架につけたからである。
Et indignus est Christo, qui non crucem suam, in qua compatimur, commorimur, consepelimur, conresurgimus, accipiens, Dominum sit secutus, in hoc sacramento fidei spiritus novitate victurus.
PL 9, 977Bそして、自分の十字架――我々がそのうちで共に苦しみ、共に死に、共に葬られ、共によみがえる十字架――を取って主に従わなかった者は、キリストにふさわしくない。信仰のこの秘義において、霊の新しさによって生きるはずだったのである。
Caput X, Caput XXVI
第X章 第XXVI章PL 9, 977BMortem infert vitiis, mortis aufert metum. -- Qui invenerit animam suam, perdet illam; et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Ibid. 39) .
PL 9, 977B死は悪徳にもたらされ、死の恐れは取り去られる。――「自分の魂を見いだす者は、それを失い、私のために自分の魂を失う者は、それを見いだす」(マタイ10:39)。
Verbi scilicet potestate, et veterum divisione vitiorum, proficiet lucrum animae in mortem, et damnum in salutem.
PL 9, 977Cすなわち、言葉の権力によって、また古い悪徳の分離によって、魂の利得は死に至り、損失は救いに至る。
Ergo suscipienda mors est in novitate vitae, et cruci Domini configenda sunt vitia: et adversus persequentes, contemptu praesentium, gloriosae confessionis retinenda libertas est, et damnosum animae lucrum refugiendum: scientes cuiquam jus in animam non relinqui, et detrimento brevis vitae, foenus immortalitatis acquiri.
PL 9, 977Cそれゆえ、命の新しさのうちで死を受け入れねばならず、主の十字架に悪徳を釘づけにせねばならない。迫害者に対しては、目先のものを軽んじて、栄光ある告白の自由を保たねばならず、魂に損となる利得を避けねばならない。誰にも魂に対する権利が残されていないこと、短い命の損失によって、不死という利子が得られることを知りつつ。
Caput X, Caput XXVII
第X章 第XXVII章PL 9, 977CChristus qui mediator. -- Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit (Ibid. 40) . Universis doctrinae affectum et praeceptorum sedulitatem impendit.
PL 9, 977Cキリストは仲介者である。――「汝らを受け入れる者は私を受け入れ、私を受け入れる者は、私を遣わした者を受け入れる」(マタイ10:40)。彼は、すべての者に、教えの情と命令への熱意を傾ける。
Et qui periculum non recipientium apostolos excussi pulveris testimonio denuntiasset, recipientium, meritum ultra gratiam sperati officii commendat: docetque in se etiam mediatoris officium, qui cum sit receptus a nobis, atque ille profectus ex Deo sit, Deus per illum transfusus in nos sit.
PL 9, 977Cまた彼は、使徒たちを受け入れない者たちの危険を、払い落とされた塵の証しによって告げたのち、受け入れる者たちには、期待された務めの見返りを超える功を推奨し、自らのうちに仲介者の務めもあることを教える。すなわち、彼は我々に受け入れられ、しかも彼自身は神から出た者であるから、神は彼を通して我々のうちに注ぎ込まれたのである。
Atque ita qui apostolos recipit, Christum recipit; qui vero Christum recipit, patrem Deum recipit: quia non aliud in apostolis recipit, quam quod in Christo est, neque in Christo aliud est, quam quod in Deo est: perque hunc ordinem gratiarum, non aliud est apostolos recepisse, quam Deum; quia et in illis Christus, et in Christo Deus habitet.
PL 9, 978Aこうして、使徒たちを受け入れる者はキリストを受け入れ、キリストを受け入れる者は父なる神を受け入れる。使徒たちにおいて受け入れるものは、キリストにあるものにほかならず、キリストにあるものは、神にあるものにほかならないからである。この恩寵の順序によって、使徒たちを受け入れたことは神を受け入れたことにほかならない。使徒たちのうちにキリストが、キリストのうちに神が宿るからである。
Caput X, Caput XXVIII
第X章 第XXVIII章PL 9, 978APlures consequendae aeternitatis occasiones. -- Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet (Ibid. 41) . Qui prophetam recipit, habitantem recipit in propheta: fitque prophetae mercede dignus, prophetam prophetae nomine recipiens.
PL 9, 978A永遠を得るための多くの機会。――「預言者を預言者の名のゆえに受け入れる者は、預言者の報酬を受ける」(マタイ10:41)。預言者を受け入れる者は、預言者のうちに住む者を受け入れるのであり、預言者を預言者の名で受け入れる者は、預言者の報酬にふさわしい者となる。
Par quoque recepisse justum merces deputatur, fitque justus ex honore justitiae. Ac sic consummatur justitia ex fide, et mercedem acquirit officium, plures consequendae aeternitatis occasiones Deo largiente: quando in recipiendo justo et propheta, ipse reverentiae affectus et justi honorem accipiat et prophetae.
PL 9, 978A義人を受け入れることにも、同等の報酬が割り当てられ、その者は義への尊敬によって義人となる。こうして義は信仰から完成され、務めは報酬を得る。神が与えて、永遠を得る機会は多くある。義人と預言者を受け入れるとき、尊敬の情そのものが、義人の名誉と預言者の名誉の両方を受けるからである。
Caput X, Caput XXIX
第X章 第XXIX章PL 9, 978BObsequium sub religionis opinione delatum indigno, mercede non fraudatur. -- Et quicumque potum dederit uni ex minimis isti calicem aquae frigidae, et reliqua (Ibid. 42) .
PL 9, 978B信仰があるという評判のもとに、ふさわしくない者に払われた務めも、報酬を欠くことはない。――「また、この小さな者たちの一人に、冷たい水の杯を飲ませる者は」云々(マタイ10:42)。
Non inane esse bonae conscientiae opus docuit, neque spem fidei alienae infidelitatis crimine laborare.
PL 9, 978B彼は、善き良心の業は空しくなく、信仰への希望が他人の不信仰の咎によって損なわれることもないと教えた。
Providens enim plures futuros tantum apostolatus nomine gloriosos, omni vero vitae suae opere improbabiles, eosdemque diu fallere diuque mentiri, tamen obsequium, quod ipsis sub religionis opinione delatum sit, mercede operis sui speique non fraudat.
PL 9, 978B彼は、使徒職の名によってのみ栄光に包まれ、しかし生涯のあらゆる行いにおいて非とされる者が多く現れ、そうした者たちが長く人を欺き、長く偽るであろうことを予見していた。それでもなお、彼らに信仰の評判のもとで払われた務めについては、その業と希望に対する報酬を奪うことをしない。
Nam licet ipsi minimi essent, id est, peccatorum omnium ultimi (minimum omnium autem est, quo minus nihil aliud est), non inania tamen in eos etiam levia, quae sub frigidae aquae nomine designat, officia esse decernit.
PL 9, 978Bなぜなら、彼らが最も小さい者、すなわちあらゆる罪人のうち最後の者であったとしても(最も小さいとは、それより小さいものが何もないもののことである)、彼が「冷たい水」という名で示す軽い務めさえ、彼らに対して空しくないと彼は定めているからである。
Non enim peccatis hominis, sed discipuli nomini honor praestitus est. Atque ita probitatem obsequentis, fallentis de se probra non laedunt: cum mercedem suam dantis fide, non assumentis mendacio consequatur.
PL 9, 978Cそれは、人の罪に対してではなく、弟子という名に対して栄誉が払われたからである。こうして、務めを尽くす者の正直さは、自分について偽る者の恥辱によっては損なわれない。それは、与える者の信仰によって自らの報酬を得るのであって、受け取る者の偽りによってではないからである。
Caput XI, Caput I
第XI章 第I章PL 9, 978CJoannes Christum non ignoravit. -- Joannes cum audisset in carcere opera Christi, mittens ad eum discipulos suos, ait illi: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Matth. XI, 2 et 3) ?
PL 9, 978Cヨハネはキリストを知らなくはなかった。――「ヨハネは、キリストの業を牢の中で聞くと、弟子たちを彼のもとに遣わして言った。『汝は来るべき者なのか、それとも別の者を待つべきなのか』」(マタイ11:2、3)。
Joannes detentus in carcere Dominum ignorat? et propheta tantus Deum suum nescit? Atquin venturum ut praeitor nuntiavit, consistentem ut propheta agnovit, adeuntem ut confessor veneratus est. Unde tam variae et tam abundanti ejus scientiae error obrepsit?
PL 9, 978D牢に捕らわれたヨハネが、主を知らないというのか。あれほどの預言者が、自らの神を知らないというのか。しかるに彼は、来るべき者を先駆者として告げ知らせ、現に立っている者を預言者として見分け、近づく者を告白者として敬ったのである。これほど多様で豊かな彼の知識に、どこから誤りが忍び込んだというのか。
Sed consequens de eo Domini testimonium sentiri hoc ita non sinit. Neque sane credi potest, Spiritus sancti gloriam in carcere posito defuisse, cum Apostolis virtutis suae lumen esset in carcere positis ministraturus.
PL 9, 979Aしかし、彼についての主の証言が、その続きとして、そのように解することを許さない。また、牢に置かれた者に聖なる霊の栄光が欠けていたとは、実に信じられない。霊は、使徒たちが牢に置かれたときに、自らの力の光を彼らに供しようとしていたのだから。
Caput XI, Caput II
第XI章 第II章PL 9, 979ALegis forma fuit. Legis opus. Cur Joannes ad Christum misit. --Sed praebetur in his, quae in Joanne gesta sunt, intelligentia amplior: et cum facti efficientia, gratia in eo expressa sentitur; ut propheta ipse, ipso quoque conditionis suae genere prophetaret, quia in eo forma legis elata est.
PL 9, 979A律法の型であった。律法の業。なぜヨハネはキリストのもとに使いを送ったか。――しかし、ヨハネにおいてなされた事柄のうちには、より広い理解が示されている。行為の実効とともに、恩寵が彼のうちに表されていると感じられる。それは、預言者その人が、自らの境遇の種類そのものによっても預言するためであり、彼のうちに律法の型が掲げられたからである。
Christum enim lex annuntiavit, et remissionem peccatorum praedicavit, et regnum coelorum spopondit: et Joannes totum hoc opus legis explevit.
PL 9, 979A律法はキリストを告げ知らせ、罪の赦しを宣べ伝え、天の国を約束した。そしてヨハネは、律法のこの業のすべてを果たした。
Igitur cessante jam lege, quae peccatis plebis inclusa, et populi vincta vitiis, ne Christus posset intelligi, vinculis et carcere continebatur.
PL 9, 979Bこうして、律法がすでに終わろうとしていたとき、律法は民の罪に閉じ込められ、民衆の悪徳に縛られて、キリストが理解されえないまま、鎖と牢に拘束されていたのである。
Ergo ad Evangelia contuenda lex mittit: ut infidelitas fidem dictorum contempletur in factis; et quod intra eam peccatorum fraude sit vinctum, per intelligentiam libertatis evangelicae absolvatur.
PL 9, 979Bそれゆえ律法は、福音書の事柄を見つめさせるために弟子たちを遣わす。それは、不信仰が、語られたことの確かさを行われた事柄において見つめるため、また、律法のうちに罪の欺瞞によって縛られているものが、福音の自由の理解を通して解き放たれるためである。
Tali igitur Joannes exemplo, non suae, sed discipulorum ignorantiae consulit: ipse enim venturum in remissionem peccatorum praedicavit.
PL 9, 979Bこのような実例によって、ヨハネは、自分の無知ではなく、弟子たちの無知に配慮した。彼自身は、来るべき者を罪の赦しのために宣べ伝えたのだから。
Sed ut scirent non alium a se praedicatum, ad opera ejus intuenda discipulos suos misit: ut auctoritatem dictis suis illius opera conferrent, neque Christus alius exspectaretur, quam cui testimonium opera praestitissent.
PL 9, 979Bしかし、自分が宣べ伝えたのはほかの者ではないと弟子たちが知るように、彼は自分の弟子たちを、キリストの業を見させるために遣わした。それは、キリストの業が彼自身の言葉に権威を与え、業が証しを与えた者以外のキリストが待たれることのないためである。
Caput XI, Caput III
第XI章 第III章PL 9, 979BScandalum crucis praedicit Christus. --Et cum totum se Dominus rerum miraculis prodidisset, caecorum scilicet visu, claudorum cursu, leprosorum curatione, surdorum auditu, voce mutorum, vita mortuorum, pauperum praedicatione; ait, Beatus qui in me non fuerit scandalizatus (Ibid. 6) .
PL 9, 979Bキリストは十字架のつまずきを予告する。――主が、盲人の視力、足の不自由な者の歩み、重い皮膚病の者の癒し、耳の聞こえない者の聴力、口の利けない者の声、死者の命、貧しい者への宣べ伝えという、事柄の奇跡によって自らをすっかり示したとき、こう言った。「私につまずかない者は、幸いなる者である」(マタイ11:6)。
Numquid aliquid jam in Christo erat gestum, quod Joannem scandalizaret? Non utique. Nam in ipso doctrinae suae cursu et operis morabatur.
PL 9, 979Cヨハネをつまずかせるようなことが、すでにキリストにおいてなされていたのか。当然そうではない。彼は、自らの教えと業の歩みのさなかにあったのだから。
Sed superioris sententiae vis et proprietas contuenda est, quid illud sit quod pauperes bene nuntiantur; id est, qui perdiderint animam, qui crucem suam acceperint et sequentur, qui humiles spiritu fient, quorum regnum praeparatur in coelo.
PL 9, 979Cしかし、先の言葉の力と特性を見つめねばならない。貧しい者たちがよい知らせを告げられるとは、どういうことか。すなわち、魂を失った者たち、自らの十字架を取って従う者たち、霊において低くされる者たち、その者たちのために国が天に備えられている、ということである。
Ergo quia in Domino haec passionum universitas conveniret, futuraque esset crux sua plurimis scandalum; beatos eos professus est, quorum fidei nihil tentamenti afferret crux, mors, sepultura.
PL 9, 979Cそれゆえ、主にはこの受難の総体が当てはまり、彼の十字架は多くの人にとってつまずきとなるはずであったので、その信仰に十字架も死も埋葬も何の試みももたらさない者たちを、幸いなる者と宣言した。
Itaque cui rei Joannes cavisset ostendit, dicens beatos eos, quibus aliquid in se scandali non fuisset: quia metu ejus discipulos suos Joannes, ut Christum audirent viderentque, misisset.
PL 9, 980Aこうして彼は、ヨハネが何を警戒していたかを示した。すなわち、彼においてつまずきを何ひとつ覚えなかった者たちが幸いなる者だと言うことによってである。ヨハネは、そのつまずきへの恐れから、キリストを聞き、また見るようにと、自分の弟子たちを遣わしたのだからである。
Caput XI, Caput IV
第XI章 第IV章PL 9, 980AArundo quos significet. --Ac ne istud referri ad Joannem posset, tamquam aliquid scandalizatus esset in Christo; abeuntibus illis, ad turbas de eo locutus est: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri (Ibid. 7) ?
PL 9, 980A葦は誰を意味するか。――また、先の言葉が、ヨハネがキリストに何かつまずいたかのように、彼のことと取られないように、弟子たちが去ってゆくとき、主は群衆に向かって彼について語った。「汝らは何を見に荒れ野へ出て行ったのか。風に揺れる葦か」(マタイ11:7)。
Desertum sancto Spiritu vacuum sentiendum est, in quo habitatio Dei nulla sit. In arundine enim homo talis ostenditur, de gloria saeculi vitae suae inanitate speciosus, in se autem fructu veritatis cavus; exterior placens, et nullus interior; ad omnem ventorum motum, id est, immundorum spirituum flatum movendus, neque ad consistendi firmitatem valens, et animi medullis inanis.
PL 9, 980A荒れ野とは、聖なる霊に空しく、神の住まいがまったくない所と解さねばならない。実に、葦においては、そのような人間が示されている。すなわち、自らの生の空しさのうちにあって世の栄光によって見栄えがよいが、自らのうちには真理の実を欠いて空洞であり、外は好ましく内は無に等しく、あらゆる風の動き、すなわち汚れた霊たちの息によって動かされるほかなく、立ち続ける堅固さを持ちえず、心の髄が空である人間である。
Ergo cum dicit: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri? hoc loquitur: Numquid existis videre hominem cognitione Dei vacuum, et ad immundorum spirituum flatum vagantem?
PL 9, 980Bそれゆえ、「汝らは何を見に荒れ野へ出て行ったのか。風に揺れる葦か」と言うとき、彼はこう語っているのである。「汝らは、神の認識に空しく、汚れた霊たちの息のままにさまよう人間を、見に出て行ったのか」。
Nam increpantis affectu potius quam confirmantis hoc loquitur: ostendens scilicet non eum in Joanne conspici, qui et inanis et mobilis sit.
PL 9, 980B彼がこう語るのは、確認する者の気持ちからというより、むしろ叱責する者の気持ちからである。すなわち、空しくまた揺れ動きやすい者が、ヨハネのうちに見出されるのではないことを示しているのである。
Caput XI, Caput V
第XI章 第V章PL 9, 980BCorpora luxu dissoluta domus sunt daemonum. -- Sed quid existis videre? Hominem, mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt (Ibid. 8) . Vestem ambitum corporis quo induitur anima significat, quod luxu ac lasciviis mollescat.
PL 9, 980B奢侈によって緩んだ体は、悪霊たちの家である。――「しかし、汝らは何を見に出て行ったのか。柔らかな衣を着た人間か。見よ、柔らかな衣を着る者は、王たちの家にいる」(マタイ11:8)。衣は、魂がまとう体という覆いを意味する。それが奢侈と放縦によって柔弱になるのである。
Sed qui vestiti mollibus sunt in domibus regum sunt. In regibus, transgressorum angelorum nuncupatio est: hi enim saeculi sunt potentes, mundique dominantes.
PL 9, 980Cしかし、柔らかな衣を着る者は、王たちの家にいる。「王たち」とは、背いた天使たちの呼び名である。彼らはこの世の権力者であり、世界の支配者だからである。
Ergo vestiti mollibus in domibus regum sunt, id est eos, quibus per luxum fluida et dissoluta sunt corpora, esse daemonum habitationem, consimilem sedem propositis suis atque operibus eligentium.
PL 9, 980Cそれゆえ、「柔らかな衣を着る者は王たちの家にいる」とは、すなわち、奢侈によって体が流れ崩れ緩んでいる者たちは悪霊たちの住まいであり、悪霊たちは、自らの企てや業にふさわしい座を選んでいる、ということである。
Caput XI, Caput VI
第XI章 第VI章PL 9, 980CJoannis gloria. -- Sed quid existis videre? Prophetam? Dico vobis, etiam plus quam prophetam, etc. (Ibid. 9 et seqq.) . Gloriam omnem Joannis Dominus ostendit, dicens esse eum ultra prophetam: quia soli ipsi licuerit et prophetare Christum, et videre.
PL 9, 980Cヨハネの栄光。――「しかし、汝らは何を見に出て行ったのか。預言者か。汝らに言う、預言者にもまさる者である」云々(マタイ11:9以下)。主は、彼が預言者を超える者だと言うことによって、ヨハネの栄光のすべてを示した。ただ彼だけが、キリストを預言することも、見ることも許されたからである。
Et quomodo Christum ignorare creditur, qui missus in angeli potestate viam venturo paraverit, et quo ex natis mulierum nullus major propheta surrexerit; nisi quod qui minor eo est, id est, qui interrogatur, cui non creditur, cui testimonium nec opera sua praestant, hic in regno coelorum major est?
PL 9, 980Cでは、天使の権力をもって遣わされ、来るべき者のために道を備え、女から生まれた者のうちで彼より偉大な預言者が起こったことのない者が、どうしてキリストを知らなかったと信じられようか。ただし、彼より小さい者、すなわち問いただされ、信じられず、自らの業さえ証しをもたらさない者が、天の国では偉大なのだ、ということを別とすれば。
Caput XI, Caput VII
第XI章 第VII章PL 9, 981ARegnum coelorum qui rapiant gentes judaeis. -- A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc regnum coelorum vim patitur, et vim facientes diripiunt illud (Ibid. 12) . Ut rerum natura exigit, vim potior affert; minorque erit, cui vis afferatur.
PL 9, 981A異邦人が、ユダヤ人から天の国を奪い取る。――「洗礼者ヨハネの日々から今に至るまで、天の国は暴力を受け、暴力を加える者たちがそれを奪い取っている」(マタイ11:12)。事物の本性が求めるとおり、暴力を加えるのはより強い者であり、暴力を加えられる者はより小さい者であろう。
Quid ergo est quod diripiens est, quodque vim patitur, contuendum est. Infidelitatem discipulorum Joannis Dominus adverterat, turbae etiam opinionem de ejus nuntio intellexerat, in crucis scandalo ingens fidei periculum sentiebat.
PL 9, 981Aでは、奪い取る者とは何か、暴力を受けるものとは何かを、見きわめねばならない。主は、ヨハネの弟子たちの不信仰に気づいており、群衆がヨハネの使いについて抱く思いをも理解しており、十字架のつまずきのうちに、信仰への大きな危険を感じ取っていた。
Ire potius apostolos ad oves Israel perditas jusserat: ipsos constitui oportebat in regno, et in Abrahae et Isaac et Jacob familia atque agnatione retineri. Sed omnis haec praedicatio profectum publicanis et peccatoribus afferebat.
PL 9, 981Aむしろ使徒たちには、イスラエルの失われた羊のもとへ行くよう命じていた。彼らイスラエルこそがその国に立てられ、アブラハムとイサクとヤコブの家と血統にとどまるべきだったのである。しかし、この宣教はすべて、徴税人と罪人たちに益をもたらした。
Ex his enim jam credentes, ex his jam apostoli, ex his ( puta Matthaeus) jam regnum coelorum. Caeterum Joanni a plebe non creditur, auctoritatem Christi opera non merentur, crux futura erat scandalo.
PL 9, 981B実に、徴税人と罪人たちのうちから、すでに信じる者たちが出、彼らのうちからすでに使徒たちが出、彼らのうち(たとえばマタイ)からすでに天の国が出た。しかし、ヨハネは民に信じられず、キリストの業は権威を認められず、十字架はつまずきとなろうとしていた。
Jam prophetia cessat, jam lex expletur, jam praedicatio omnis includitur, jam Eliae spiritus in Joannis voce praemittitur. Aliis Christus praedicatur, et ab aliis agnoscitur: aliis nascitur, et ab aliis diligitur.
PL 9, 981Bすでに預言は終わり、すでに律法は成就し、すでに宣教はすべて閉じられ、すでにエリヤの霊がヨハネの声において先に遣わされている。ある人々にキリストは宣べ伝えられ、別の人々に認められる。ある人々のもとに生まれ、別の人々に愛される。
Sui eum respuunt, alieni suscipiunt: proprii insectantur, complectuntur inimici. Haereditatem adoptio expetit, familia rejicit. Testamentum filii repudiant, servi recognoscunt.
PL 9, 981B自分の者たちは彼を退け、他人が受け入れる。身内は迫害し、敵が抱きしめる。養子となった者が相続を求め、家の者たちは退ける。子らは遺言を拒み、僕たちは認める。
Itaque vim regnum coelorum patitur, inferentesque diripiunt: quia gloria Israel a patribus debita, a prophetis nuntiata, a Christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur.
PL 9, 981Cこうして天の国は暴力を受け、暴力を加える者たちがそれを奪い取る。イスラエルの栄光は、父祖たちに由来してイスラエルに負われ、預言者たちによって告げられ、キリストによって差し出されたのに、異邦人たちの信仰によって占められ、奪い取られるからである。
Caput XI, Caput VIII
第XI章 第VIII章PL 9, 981CJudaei a Lege et Evangelio abdicati exciderunt. -- Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, et clamantibus ad invicem, et reliqua (Ibid. 16) .
PL 9, 981Cユダヤ人は、律法と福音から追放されて脱落した。――「では、この世代を何に似たものと見なそうか。それは、広場に座り、互いに呼びかけている子どもたちに似ている、云々」(マタイ11:16)。
Totus hic sermo infidelitatis opprobrium est, et de affectu superioris querimoniae descendit; quia insolens plebs per diversa praedicationum genera edocta non fuerit: in pueris scilicet prophetas significans, qui in medio synagogae, tamquam in publico fori conventu, populum coarguant, quod cantantibus sibi officio corporis non obsecundaverint, id est, quod dictis suis non paruerint.
PL 9, 981Cこの言葉全体は不信仰への非難であり、先の嘆きの心情から出ている。すなわち、傲慢な民が、さまざまな種類の宣教によっても教え込まれなかったということである。ここで子どもたちによって預言者たちを意味しており、預言者たちは、シナゴーグの真ん中で、あたかも広場の公の集いの中でのように、民衆を責めている。預言者たちが歌っても、民は体の務めをもって応じなかった、すなわち彼らの言葉に従わなかった、と。
Ad cantantium enim modum saltantium motus aptatur. In simplicitate autem sensus, ut pueri, praedicaverunt, et ad confessionem psallendi Deo provocaverunt, ut cantico Moysi tenetur, ut Esaiae, ut David, ut caeterorum prophetarum: rursumque eos in poenitentiam peccatorum, et ad dolorem ac luctum veterum delictorum nec Joannis praedicatio inflexerit: quibus et lex gravis visa sit potus cibique praescriptis et difficilis et molesta, peccatum in se, quod daemonium nuncupat, habens (Ibid. 18) : quia per observantiae difficultatem necesse sibi esset in lege peccare: rursumque in Christo Evangelii praedicatio vitae libertate non placeat, per quam difficultates legis et onera laxata sint, et jam publicani peccatoresque crediderint (Ib. 19) : atque ita tot et tantis admonitionum generibus frustra habitis, nec per gratiam justificentur, et a lege sint abdicati.
PL 9, 982A実に、歌う者たちの調子に合わせて、踊る者たちの動きは整えられる。預言者たちは、子どものように素朴な感覚で宣べ伝え、モーセの歌、イザヤの歌、ダビデの歌、その他の預言者たちの歌に見られるように、神に詩篇を歌って告白することへと促した。また、彼らを罪の悔い改めへ、昔の罪についての嘆きと悲しみへと、ヨハネの宣教も曲げることができなかった。彼らにとって律法は、飲食の規定のゆえに重く、困難で厄介なものと見え、自らのうちに、福音書が悪霊と呼ぶ罪を持つものと見えた〔habens と nuncupat の主語は定かでない。律法が罪を持ち、それを福音書が悪霊と呼ぶ、と取った〕(マタイ11:18)。それは、遵守の困難のゆえに、律法のうちで罪を犯さざるをえなかったからである。他方、キリストにおいては、福音の宣教が、生き方の自由のゆえに気に入られない。その自由によって、律法の困難と重荷は緩められ、すでに徴税人や罪人たちが信じたのである(マタイ11:19)。こうして、これほど多く、これほど大きな種類の訓戒が空しく費やされ、彼らは恩寵によって義とされることもなく、律法からも追放された。
Caput XI, Caput IX
第XI章 第IX章PL 9, 982BJuste reprobati sunt. Christus Sapientia ipsa, non solum Sapientiae opus. -- Et justificata est Sapientia a filiis suis: ab his scilicet, qui vim facientes regno coelorum, ipsum illud fidei justificatione diripiunt: confitentes justum Sapientiae opus esse, quia munus suum ad fideles et obsequentes a contumacibus infidelibusque transtulerit.
PL 9, 982B彼らは正当に退けられた。キリストは知恵そのものであり、知恵の業であるにとどまらない。――「そして知恵は、その子らによって義とされた」。すなわち、天の国に暴力を加え、信仰による義認によってまさにそれを奪い取る者たちによってである。彼らは、知恵の業が正しいことを告白する。知恵は、自らの賜物を、頑なで不信仰な者たちから、信じて従う者たちへと移したからである。
Est autem non otiosum hoc in loco virtutem dicti contueri. Et justificata est Sapientia de se utique locutus est. Est enim ipse Sapientia, non ex efficientiis, sed ex natura: rei enim omnis habet potestatem.
PL 9, 982Bところで、この箇所で語られたことの力を見つめるのは、無益ではない。「知恵は義とされた」と、彼は当然、自分自身について語ったのである。彼は、働きによってではなく本性によって、知恵そのものだからである。彼は万物に対する権力を持つ。
Caeterum negotium omne potestatis effectus est: et non idem est opus virtutis et virtus, et efficiens discernitur ab effecto.
PL 9, 982Cしかし、あらゆる営みは権力の結果であり、力の業と力とは同じではなく、働くものは働かれたものから区別される。
Plures enim eludere dictum apostolicum, quo ait Christum Dei sapientiam et Dei virtutem (I Cor. I, 24) , his modis solent: quod in eo ex virgine creando efficax Dei sapientia et virtus exstiterit, et in nativitate ejus divinae prudentiae et potestatis opus intelligatur; sitque in eo efficientia potius, quam natura sapientiae.
PL 9, 982C実に多くの者が、使徒の言葉、すなわちキリストを神の知恵また神の力と呼ぶ言葉(一コリント1:24)を、次のようなやり方でかわすのが常である。すなわち、彼がおとめから創造されたことにおいて、神の知恵と力が働いたのであり、その誕生において、神の思慮と権力の業が理解されるのであり、彼のうちには知恵の本性よりも、むしろ働きがある、と。
Quorum ne quid tale intelligi posset, ipsum se Sapientiam nuncupavit; eam in se, non quae ejus sunt ostendens.
PL 9, 982C彼らのそのような説が理解されえないように、彼は自らを知恵と呼んだのである。知恵に属する事柄ではなく、知恵そのものを自らのうちに示したのである。
Est enim Sapientiae opus, fides, spes, charitas, pudicitia, jejunium, continentia, humilitas, humanitas: sed haec naturae opera sunt, non ipsa natura; et non in his quae fiunt, consistit res ipsa quae faciat.
PL 9, 983A実に、知恵の業とは、信仰、希望、愛、貞潔、断食、節制、謙遜、人間愛である。しかしこれらは本性の業であって、本性そのものではない。作られるもののうちに、作るもの自体が存するのではない。
Cur Apostolus Dei virtutem et Dei sapientiam dixerit, quia ex ea Sapientia quae erat, creata sapientia est?
PL 9, 983A使徒はなぜ、彼を神の力、神の知恵と呼んだのか。それは、存在していたあの知恵から、創造された知恵が生じたからなのか〔この問いの論理は取りにくく、ex ea Sapientia quae erat の読みも確定しがたい〕。
Caput XI, Caput X
第XI章 第X章PL 9, 983AJudaeorum incredulitas quam rea. -- Vae tibi Corozain et Bethsaida; quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, et reliqua (Matth. II, 21) . Inobedientiae maledictum cum obedientiae benedictione decernitur.
PL 9, 983Aユダヤ人の不信仰は、いかに罪深いか。――「汝に災いあれ、コラジンよ、ベトサイダよ。汝らのうちでなされた力ある業が、ティルスとシドンでなされていたなら」云々(マタイ2:21)〔底本の引照は Matth. II, 21。マタイ11:21 の誤りであろう〕。不従順への呪いが、従順への祝福とともに定められる。
Primis enim Judaeis oportuit praedicari; sed privilegio praedicationis infidelitatis cumulatur invidia, cum credentium arguantur exemplo, quibus nulla factorum admiratione proposita, salus omnis ex fide sit.
PL 9, 983Aまずユダヤ人たちに宣べ伝えられるべきであったが、宣教の特権によって、不信仰への憎しみはいっそう積み上げられる。彼らは、信じた者たちの実例によって責められるからである。その者たちには、行われた業への驚嘆は何も示されなかったのに、救いはすべて信仰に由来する。
Dominum enim in Bethsaida et Capharnaum muti laudant, caeci vident, surdi audiunt, claudi circumcurrunt, mortui sentiunt; et nullum fidei voluntate rerum tantarum admiratio commovebat, cum sola gestorum auditio vocare ad metum, atque ad fidem rapere debuisset.
PL 9, 983B実に、ベトサイダとカファルナウムでは、主を、口の利けない者たちが賛美し、盲人が見、耳の聞こえない者が聞き、足の不自由な者が駆け回り、死者が感じ取っているのに、これほどの事柄への驚嘆は、誰一人として信仰を望むほどに動かさなかった。ただ行われた事を聞くだけで、恐れへと呼び、信仰へと引き寄せるはずであったのに。
Sed non solum Tyri et Sidonis, sed ipsa Sodomorum et Gomorrhaeorum facient levia peccata: quia forte illis credendi fuisset affectus, si talium virtutum contemplatio contigisset.
PL 9, 983Bしかし、ユダヤ人たちの罪は、ティルスとシドンの罪のみならず、ソドムとゴモラの者たちの罪をさえ、軽いものとするであろう。おそらく彼らには、そのような力ある業を見ることが与えられていたなら、信じる心があったであろうから。
Caput XI, Caput XI
第XI章 第XI章PL 9, 983BChristi de fide gentium gaudium. -- In illo tempore respondens Jesus dixit, Confiteor tibi, Domine pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis, et reliqua (Ibid. 25) . Digne superioribus dictis confessio talis adjungitur.
PL 9, 983B異邦人の信仰についてのキリストの喜び。――「そのとき、イエスは答えて言った。『主よ、天と地の父よ、私は汝に告白する。汝がこれらのことを賢者たちに隠し、幼子たちに啓示したからである』」云々(マタイ11:25)。先に述べられたことにふさわしく、このような告白が付け加えられる。
Nam tametsi optabilis fuerit salus Israel, tamen non extra gaudium Domini erat praedicata olim fides gentium.
PL 9, 983Cイスラエルの救いは望ましいものであったとしても、異邦人の信仰が、はるか昔から宣べ伝えられていたことは、主の喜びの外にあったわけではないからである。
Coelestium enim verborum arcana atque virtutes sapientibus absconduntur, et parvulis revelantur: parvulis malitia, non sensu; sapientibus vero stultitiae suae praesumptione, non prudentiae causis.
PL 9, 983C天上の言葉の秘密と力は、賢者たちには隠され、幼子たちには啓示される。幼子たちとは、分別においてではなく悪意においてそうである者であり、賢者たちとは、知恵の理由によってではなく、自らの愚かさから出た思い込みによってそうである者である。
Factique hujus aequitatem Dominus paternae voluntatis judicio confirmat (Ibid. 26) : ut qui dedignantur parvuli in Deo fieri, stulti deinceps in sapientia sua fiant.
PL 9, 983C主は、この事の公正さを、父の意志の裁きによって確認する(マタイ11:26)。それは、神において幼子となることを拒む者たちが、以後、自らの知恵において愚かな者となるためである。
Caput XI, Caput XII
第XI章 第XII章PL 9, 983CPater et Filius unius substantiae. --Ac ne quid in illo minus, quam quod in Deo est, existimaretur; omnia sibi a Patre ait tradita esse, solique se Patri cognitum, Patremque soli sibi notum, vel cui ipse revelare voluisset (Ibid. 27) : revelaturus ei, a quo ut revelare velit oretur.
PL 9, 983C父と子は一つの実体である。――また、彼のうちには、神のうちにあるものに劣るものが何かあると思われないように、彼は言った。万物は父から自分に委ねられている、と。また、子は父にのみ知られ、父は子にのみ知られている、あるいは、子が啓示しようと望んだ者にも、と(マタイ11:27)。彼は、自分が啓示を望むよう祈る者に、啓示しようとしているのである。
Qua revelatione eamdem utriusque in mutua cognitione esse substantiam docet, cum qui Filium cognosceret, Patrem quoque cogniturus esset in Filio: quia omnia ei a Patre sint tradita. Tradita autem non alia sunt, quam quae in Filio soli nota sunt Patri.
PL 9, 983Dこの啓示によって彼は、両者の実体が相互の認識において同一であることを教える。子を知る者は、子において父をも知ることになるからである。万物が父から子に委ねられているのだから。そして委ねられたものとは、子においてのみ父に知られているもの以外ではない。
Nota vero Filio soli esse, quae Patris sunt. Atque ita in hoc mutuae cognitionis secreto intelligitur, non aliud in Filio, quam quod in Patre ignorabile sit, exstitisse.
PL 9, 984Aそして、父のものは、子にのみ知られている、と。こうして、この相互認識の秘密において、子のうちには、父において知りえないもの以外のものは存在しなかったと理解される。
Caput XI, Caput XIII
第XI章 第XIII章PL 9, 984AJugum Christi unde suave. --Legis deinde difficultatibus laborantes, et peccatis saeculi oneratos ad se advocat (Ibid. 28) : dempturumque se laborem onusque promittit, si modo ejus jugum tollant, mandatorum scilicet suorum praecepta suscipiant, eumque sacramento crucis adeant: quia corde humilis et mitis sit, et in his animabus suis requiem inveniant (Ibid. 29) : jugi suavis et levis oneris blandimenta proponens, ut credentibus ejus boni scientiam praestet, quod solus ipse novit in Patre.
PL 9, 984Aキリストの軛は、なぜ快いのか。――その後、彼は、律法の困難に苦しむ者たちと、世の罪に重荷を負う者たちを、自らのもとに呼ぶ(マタイ11:28)。そして、自分の軛を取るなら、すなわち自分の戒めの命令を受け入れ、十字架の秘義をもって自分のもとに来るなら、労苦と重荷を取り除くと約束する。彼は心においてへりくだり、柔和であるので、彼らはこれらのうちに、自分の魂の安息を見いだすからである(マタイ11:29)。彼は、快い軛と軽い荷の甘美さを示して、信じる者たちに、自分だけが父において知っている善の知識を授けようとしているのである。
Et quid jugo ipsius suavius, quid onere levius, probabilem fieri, scelere abstinere, bonum velle, malum nolle, amare omnes, odisse nullum, aeterna consequi, praesentibus non capi, nolle inferre alteri, quod ipsi sibi perpeti sit molestum.
PL 9, 984B彼の軛より快いもの、荷より軽いものが、何かあろうか。すなわち、是認される者となること、罪から遠ざかること、善を望み悪を望まないこと、すべての人を愛し誰をも憎まないこと、永遠のものを追い求め、現在のものにとらわれないこと、自分自身が耐えるのを厭うことを、他人に加えようとしないこと。
Caput XII, Caput I
第XII章 第I章PL 9, 984BChristi gesta aliud portendunt. -- In illo tempore abiit Jesus per segetes sabbatis: discipuli autem ejus esurientes coeperunt vellere spicas, et manducare (Matth. XII, 1) .
PL 9, 984Bキリストの行いは、別のことを予示している。――「そのとき、イエスは安息日に麦畑を通って行った。弟子たちは空腹で、穂を摘んで食べ始めた」(マタイ12:1)。
Et egressus in segetem, et dies sabbati, et discipulorum esuritio, et spicarum praecerptio, et Pharisaeorum insimulatio, et Domini responsio habent, ut caetera, subjacentem interioris causae intelligentiam.
PL 9, 984B麦畑に出て行ったこと、安息日であること、弟子たちの空腹、穂を摘むこと、ファリサイ派の告発、主の答えは、ほかの事柄と同様に、その下に、内的な理由の理解を隠し持っている。
Omnes enim, ut diximus, factorum veritates, in ipsis illis gestorum effectibus sui similem atque ex se intelligendam futurae veritatis imaginem consequuntur.
PL 9, 984Bすでに述べたとおり、事実のあらゆる真実は、行われた事柄の成果そのものにおいて、来るべき真実の、自らに似てかつ自らから理解されるべき像を得るからである。
Caput XII, Caput II
第XII章 第II章PL 9, 984BGentium fides et Judaeorum infidelitas praemonstrantur. --Ac principio contuendum, sermonem hunc ita coeptum esse: In illo tempore abiit Jesus per segetes, id est, in eo tempore quo patri Deo gratiam de data gentibus salute confessus est: ut idem sensus et superiora et consequentia contineret.
PL 9, 984B異邦人の信仰とユダヤ人の不信仰が、あらかじめ示される。――まず見きわめなければならないのは、この語りが「そのとき、イエスは麦畑を通って行った」と始められていることである。すなわち、異邦人に救いが与えられたことについて、神である父に感謝を告白した、その時にである。これは、前の箇所と後の箇所が同じ意味を含むようにするためである。
Ergo per reliqua curramus. Ager mundus est, sabbatum otium est, seges crediturorum profectus in messem est. Ergo sabbato in agrum profectus, in legis otio Domini progressus in hunc mundum est, segetem eam, id est, sationem humani generis invisens.
PL 9, 985Aそれゆえ、残りの部分を通して急ぎ見てゆこう。畑は世界であり、安息日は休みであり、麦畑は、信じるであろう者たちの、刈り入れに向かう進展である。それゆえ、安息日に畑へ出て行ったとは、律法の休みのうちに、主がこの世界へ進み出たということであり、その麦畑、すなわち人類の種まきを、訪れてのことであった。
Et quia esuritio fames est salutis humanae; spicas praecerpere ac vellere, scilicet sanctorum se salute satiare discipuli festinant.
PL 9, 985Aまた、空腹とは人の救いへの飢えであり、穂を摘み取ることとは、すなわち弟子たちが聖徒たちの救いによって自らを満たそうと急ぐことである。
Neque enim homini congruit cibus spicae, neque praecerptarum esus est utilis aristarum: sed futuri fidem facti species exsequitur, et virtus interjecta verborum sacramentum et esuritionis et satietatis absolvit.
PL 9, 985Aなぜなら、穂の食物は人に適さず、摘み取った穂先を食べるのも益にならないからである。しかし、この行いの姿は、来るべきことの確証を果たし、間に挟まれた言葉の力が、空腹と満腹の秘義を成就させる。
Caput XII, Caput III
第XII章 第III章PL 9, 985APharisaei, qui penes se clavem coelorum esse existimarent, illicita agere discipulos coarguunt (Matth. XII, 2) : quos Dominus facti ejus, in quo sub rerum argumento prophetiae ratio continetur, admonuit David una cum his qui secum aderant esurientem panibus illicitis expletum fuisse (Ibid. 3) .
PL 9, 985A天の鍵は自分たちのもとにあると思っていたファリサイ派は、弟子たちが許されないことをしていると責める(マタイ12:2)。主は彼らに、ダビデの行い――そこには、事柄の論拠のもとに預言の理が含まれている――を思い出させた。すなわち、ダビデが、共にいた者たちとともに、空腹のとき、許されないパンで満たされたことを(マタイ12:3)。
Neque enim si non licebat fieri, David creditus fuisset fecisse sine crimine. Verum sine criminis piaculo factis prophetat in lege; ut ipse cum caeteris, panibus propositionis expletus sit: ita ostendens Christum cum apostolis gentium salute satiandum, quod Judaeis illicitum videretur.
PL 9, 985Bもしなすことが許されていなかったなら、ダビデが罪に問われずになしたと信じられることはなかったであろう。むしろ、罪の咎なき行いによって、彼は律法において預言しているのである。すなわち、彼自身が他の者たちとともに供えのパンで満たされたことによって、キリストが使徒たちとともに異邦人の救いで満たされようとしていることを示している。それはユダヤ人には許されないと見えることであった。
Caput XII, Caput IV
第XII章 第IV章PL 9, 985BAlterius quoque eos admonet prophetiae, ut consummari in se omnia, quae anterius sunt dicta, cognoscerent in lege; sabbatum in templo sacerdotes violare sine crimine (Ibid. 5) ; templum se ipsum scilicet indicans, in quo per apostolicam doctrinam, populo legis infideliter otiante, salus gentibus datur: quia major ipse sit sabbato, et absque violatae legis culpa, evangelica fides operetur in Christo.
PL 9, 985B彼はまた、別の預言のことを彼らに思い出させる。それは、以前に語られたことがすべて自らにおいて成就されることを、彼らが律法のうちに知るためである。すなわち、祭司たちは神殿で安息日を犯しても罪に問われない(マタイ12:5)。彼は、自らを神殿だと示している。その神殿において、使徒の教えを通して、律法の民が不信仰のうちに休んでいる間に、異邦人に救いが与えられる。それは、彼自身が安息日より大いなる者であり、律法を犯した咎なしに、福音の信仰がキリストにおいて働くからである。
Caput XII, Caput V
第XII章 第V章PL 9, 985CLege cessante Dei bonitate salvamur. --Atque ut ostenderet omnem rerum efficientiam hanc speciem futuri operis continere, adjecit: Si enim sciretis quid est, Misericordiam volo, non sacrificium; numquam condemnassetis innocentes (Ibid. 7) .
PL 9, 985C律法が終わるとき、我々は神の善によって救われる。――そして、事柄のあらゆる働きがこのような来るべき業の姿を含んでいることを示すために、彼は付け加えた。「もし汝らが、『私が望むのは慈しみであって、生贄ではない』とは何かを知っていたなら、無実の者たちを断罪することは決してなかったであろう」(マタイ12:7)。
Opus salutis nostrae non in sacrificio, sed in misericordia est: et lege cessante, in Dei bonitate salvamur.
PL 9, 985C我々の救いの業は、生贄にではなく、慈しみのうちにある。そして律法が終わるとき、我々は神の善によって救われる。
Cujus rei donum si intellexissent, numquam condemnassent innocentes, id est, apostolos: quos insimulaturi erant transgressae legis invidia, cum sacrificiorum vetustate cessante universis per eos misericordiae novitas subveniret; neque existimassent sabbati praescripto Dominum sabbati contineri. Haec in campo dicta gestaque sunt.
PL 9, 985Cこの事柄の賜物を彼らが理解していたなら、無実の者たち、すなわち使徒たちを断罪することは決してなかったであろう。彼らは、律法を踏み越えたという憎しみをもって使徒たちを告発しようとしていたが、生贄の古さが終わる中で、使徒たちを通して、すべての人に慈しみの新しさが助けとなろうとしていた。また、彼らは、安息日の定めが安息日の主を拘束すると思うこともなかったであろう。これらのことは、野で語られ、行われた。
Caput XII, Caput VI
第XII章 第VI章PL 9, 985DManci curatio. --Et post haec synagogam ingresso hominem aridae manus offerunt, interrogantes an curare sabbatis liceret (Ibid. 9) : occasionem arguendi eum ex responsione quaerentes.
PL 9, 985D手の萎えた者の癒し。――その後、彼がシナゴーグに入ると、人々は手の萎えた人を差し出し、安息日に癒すことは許されるかと尋ねた(マタイ12:9)。彼の答えから、彼を責める口実を探していたのである。
Quos decidentis in foveam ovis conclusit exemplo, quam sine crimine sabbato extrahere sint solliciti (Ib. 11) : rectiusque homini, qui ovi praestet, medendum esse; neque ministerio salutis humanae existimandum sabbatum posse violari, quod extrahendae de fovea ovis sollicitudo non violet.
PL 9, 986A彼は、穴に落ちた羊の実例によって彼らを言い詰めた。彼らは、安息日でも、その羊を罪に問われずに引き上げようと気遣うではないかと(マタイ12:11)。そして、羊にまさる人をこそ癒すのがいっそう正しいこと、また人の救いに仕えることによって安息日が犯されるとは考えるべきでないことを、その実例によって示した。羊を穴から引き上げる気遣いは、安息日を犯さないのだからである。
Caput XII, Caput VII
第XII章 第VII章PL 9, 986AEos significat, quibus virtutum potestatem fecit Christus. --Subjicitur recte talis Domini curatio.
PL 9, 986Aこれは、キリストが力ある業を行う権力を与えた者たちを意味する。――主のこのような癒しは、ふさわしくここに付されている。
Nam post reditum de segete, ex qua jam apostoli fructus sationis acceperant, ad synagogam venit: etiam illinc messis suae operarios paraturus, qui plures postmodum una cum apostolis exstiterunt. Hi igitur curantur in manco.
PL 9, 986A実に、すでに使徒たちが種まきの実を受け取っていた麦畑から戻ると、彼はシナゴーグへ来た。そこからも、自らの刈り入れの働き手たちを備えようとしてであり、その者たちは後に、使徒たちとともに多く現れた。それゆえ、この者たちが、手の萎えた者において癒される。
Dandae enim salutis substantiam non habebant, et manus officium cessabat, et ministerium corporis, quo aliquid agitur atque impertitur, aruerat. Dominus igitur manum eum jussit extendere, quae restituta est ei sicut altera (Ibid. 13) .
PL 9, 986A彼らには、救いを与えるための資がなく、手の務めは止み、何かをなし分け与える体の奉仕が、枯れていたからである。そこで主は、彼に手を伸ばすよう命じ、その手は、もう一方の手のように彼に回復された(マタイ12:13)。
Curatio omnis in verbo est, et manus sicut altera redditur, id est, similis ministerio apostolorum in officium dandae salutis efficitur: docetque Pharisaeos aegre ferre non oportere operationem humanae salutis in apostolis; cum ipsis ad officii ejusdem ministerium manus sit reformanda, si credant.
PL 9, 986B癒しはすべて言葉のうちにあり、手は「もう一方のように」戻される。すなわち、救いを与える務めにおいて、使徒たちの奉仕に等しいものにされる。そして彼は、ファリサイ派の者たちに、人の救いの働きが使徒たちにあることを不快に思うべきでないことを教える。彼ら自身も、信じるなら、同じ務めの奉仕のために手が作り直されるはずだからである。
Caput XII, Caput VIII
第XII章 第VIII章PL 9, 986BSed invidia facti Pharisaeos commovet, et adversus eum ineunt consilium (Ibid. 14) : quia contuentes hominem in corpore, Deum in operibus non intelligebant. Sciensque eorum consilia secessit (Ibid. 15) ; ut a consiliis malignantium procul affuturus cognosceretur.
PL 9, 986Bしかし、この行いへの憎しみがファリサイ派の者たちを動かし、彼らは彼に対して謀議を企てる(マタイ12:14)。彼らは、体においては人間を見つめても、業において神を理解しなかったからである。彼は彼らの謀議を知って退いた(マタイ12:15)。それは、悪意ある者たちの謀議から遠く離れたところにいる者として知られるためである。
Pluresque turbae eum secutae sunt: ab infidelibus videlicet recedenti, fidelium comitatus assistit.
PL 9, 986Cそして、いっそう多くの群衆が彼に従った。すなわち、不信仰な者たちから離れる彼に、信じる者たちの随伴が寄り添うのである。
Caput XII, Caput IX
第XII章 第IX章PL 9, 986CCur sanatis silentium de se jubeat Christus. --His vero, quos curat, silentium imperavit (Ibid. 16) . Sed numquid curationis taciturnitas jubebatur? Non utique; nam salus unicuique reddita, erat sibi ipsa testis.
PL 9, 986Cなぜキリストは、癒された者たちに、自分について沈黙するよう命じるのか。――しかし彼は、自分が癒した者たちに沈黙を命じた(マタイ12:16)。だが、癒しについての沈黙が命じられたのだろうか。当然そうではない。各人に返された救いが、自ら自分の証人だったのだから。
Sed jubendo secretum, et gloriandi de se jactantiam declinat, et nihilominus cognitionem sui praestat in eo ipso, dum admonet de se taceri; quia observantia silentii ex re quae sit silenda proficiscitur.
PL 9, 986Cしかし、秘密を命じることによって、彼は自分を誇る自慢を退け、それにもかかわらず、自分について沈黙するよう命じるまさにそのことにおいて、自らの認識を与える。沈黙の遵守は、沈黙すべき事柄から生じるからである。
Caput XII, Caput X
第XII章 第X章PL 9, 986CQui arundinem quassatam non frangat. Qui linum fumigans non exstinguat. --Quin etiam per hanc tacendi de se voluntatem, dictorum per Esaiam effectus impletur (Ibid. 17; Esai. XLII, 1 et seqq.) : de cujus prophetia illud nunc tantum admonemus, hunc et dilectum a Deo, et in eo paternae beneplacitum voluntati, et Spiritum Dei super eum esse, et ab eo judicium gentibus nuntiari, et arundinem quae quassata sit non esse confractam, et linum fumigans non exstinctum: id est, caduca et quassata gentium corpora non fuisse contrita, sed in salutem potius reservata: neque exiguitatem ignis tantum jam in lino fumigantis exstinctam, exiguum Israel ex reliquiis veteris gratiae spiritum non ablatum; quia resumendi totius luminis in tempore poenitentiae sit facultas.
PL 9, 986C傷ついた葦を折らない者。煙る亜麻を消さない者。――さらにまた、自分について黙そうとするこの意志を通して、イザヤによって語られたことの成就が実現する(マタイ12:17、イザヤ42:1以下)。その預言について、我々は今、次のことだけを注意しておく。すなわち、この者は神に愛された者であり、その者のうちに父の意志に嘉されるものがあり、神の霊がその上にあり、彼によって異邦人に裁きが告げられ、傷ついた葦は折られず、煙る亜麻は消されない、ということである。すなわち、異邦人のはかなく傷ついた体は打ち砕かれず、むしろ救いのために取っておかれた。また、煙る亜麻の中の火のわずかさは、すでに消されたのではなく、イスラエルのわずかな霊も、古い恩寵の残りから取り去られなかった。悔い改めの時にあっては、光全体を取り戻す力があるからである。
Sed istud intra certi temporis statuta praescribitur, donec cum ejiciat victoriam ad judicium (Matth. XII, 20) , sublata scilicet mortis potestate judicium claritatis suae reditu introducat, in nomine ejus per fidem gentibus credituris.
PL 9, 987Aしかし、これは一定の時の定めの内に限って、明確に規定されている。彼が裁きへと勝利を導き出すときまで(マタイ12:20)である。すなわち、死の権力が取り去られて、自らの栄光の輝きの帰還によって裁きをもたらす、というのである。そのとき異邦人たちは、信仰を通してその名において信じるのである。
Caput XII, Caput XI
第XII章 第XI章PL 9, 987ADaemoniaci caeci et muti curatio, gentium salus. Tunc oblatus est ei homo daemonium habens caecus et mutus, et reliqua (Ibid. 22) . Sequitur daemoniaci et caeci et muti opportuna curatio.
PL 9, 987A悪霊に憑かれ、目が見えず口の利けない者の癒し。異邦人の救い。――「そのとき、悪霊に憑かれた、目が見えず口の利けない人が、彼のもとに連れて来られ、云々」(マタイ12:22)。悪霊に憑かれ、目が見えず口の利けない者の、時宜にかなった癒しが続く。
Non enim sine ratione, cum turbas omnes curatas in commune dixisset, nunc extrinsecus daemonium habens caecus et mutus offertur: ut sine ambiguitate aliqua idem intelligentiae ordo sequeretur.
PL 9, 987Bなぜなら、群衆はみな一括して癒されたと言った後で、今や外から、悪霊に憑かれた目が見えず口の利けない者が連れて来られるのは、理由のないことではない。それは、何のあいまいさもなく、同じ理解の順序が続くようにするためである。
Spicas vellere, id est, homines saeculi praecerpere, apostolos Pharisaei arguebant, misericordia super sacrificium praedicabatur, manus aridae homo oblatus in synagoga curabatur: atque haec ad convertendum Israel non solum nihil proficiunt, verum etiam Pharisaei consilium necis ineunt.
PL 9, 987B穂を引き抜くこと、すなわち世の人々を摘み取ることについて、ファリサイ派は使徒たちを責め、慈しみが生贄にまさると宣べ伝えられ、シナゴーグで差し出された手の萎えた人が癒されていた。しかしこれらのことは、イスラエルを回心させるのに何の益もないばかりか、ファリサイ派の者たちは殺害の謀議を企てる。
Oportebat igitur, ut post haec in unius hujus forma gentium salus fieret: ut qui erat habitatio daemonis et caecus et mutus, Deo capax pararetur, et Deum contueretur in Christo, et Christi opera Dei confessione laudaret.
PL 9, 987Bそれゆえ、これらのあと、この一人の姿において、異邦人の救いが起こる必要があった。悪霊の住まいであり、目が見えず口の利けなかった者が、神を宿す者として整えられ、キリストにおいて神を見つめ、キリストの業を神の告白によって賛美するためである。
Stupuerunt facti istius opus turbae; sed Pharisaeorum ingravescit invidia. Nam quia humanam infirmitatem haec tanta ejus opera excederent, pudorem confessionis suae majore perfidiae scelere declinant: ut quia haec opera esse existimare hominis non possent, confiteri Dei nollent, omnemque hanc ejus ex Beelzebub principe daemonum esse dicerent in daemonas potestatem (Ibid. 24) .
PL 9, 987B群衆はこの行いの業に驚いた。しかしファリサイ派の憎しみは募る。彼らは、これほどの彼の業が人間の弱さを超えていたので、自らの告白の恥を、いっそう大きな不実の罪によって避ける。すなわち、これらの業を人間のものとは思えないのに、神のものと告白しようとせず、彼の、悪霊たちに対するこの権力のすべてが、悪霊たちの首領ベルゼブルに由来すると言うのである(マタイ12:24)。
Caput XII, Caput XII
第XII章 第XII章PL 9, 987CSermo Dei quam dives. -- Jesus autem sciens cogitationes eorum dixit illis: Omne regnum divisum contra se desolabitur (Ibid. 25) .
PL 9, 987C神の言葉は、いかに豊かであるか。――「イエスは彼らの思いを知って、彼らに言った。『すべて自らに逆らって分裂した王国は、荒れ果てる』」(マタイ12:25)。
Sermo Dei dives est, et ad argumentum positus intelligentiae, plurimam de se exemplorum copiam praebet: et vel simpliciter intellectus, vel inspectus interius, ad omnem profectum est necessarius. Sed relictis his, quae ad communem intelligentiam patent, causis interioribus immoremur.
PL 9, 987C神の言葉は豊かであり、理解のための論拠として置かれ、自らから実例の非常に豊かな蓄えを提供する。単純に理解されても、内的に見つめられても、あらゆる進歩のために必要である。しかし、共通の理解に開かれているこれらの事柄は措いて、内的な理由にとどまろう。
Caput XII, Caput XIII
第XII章 第XIII章PL 9, 987DPraedicitur regni Israel jactura. -- Omne regnum divisum contra se desolabitur. Responsurus ad id quod de Beelzebub erat dictum, in eos ipsos, quibus respondebat, responsionis ipsius conditionem retorsit.
PL 9, 987Dイスラエルの王国の喪失が予告される。――「すべて自らに逆らって分裂した王国は、荒れ果てる」。ベルゼブルについて言われたことに答えようとして、彼は、その答えの条件を、答えを向けているまさにその者たちへと投げ返した。
Lex enim a Deo est, et regni Israel pollicitatio ex lege est, et Christi ortus et adventus ex lege est. Si regnum legis contra se dividitur, dissolvatur necesse est.
PL 9, 988A律法は神に由来し、イスラエルの王国の約束は律法に由来し、キリストの誕生と到来も律法に由来する。もし律法の王国が自らに逆らって分裂するなら、崩壊せざるをえない。
Et potestas omnis divisione detrahitur, et regni virtus adversum se separata consumitur: ac sic regnum Israel amisit ex lege, cum quando adimpletionem legis in Christo plebs legis impugnet.
PL 9, 988Aまた、あらゆる権力は分裂によって削がれ、王国の力は自らに逆らって分かたれて尽きる。こうしてイスラエルは、律法に由来する王国を失った。律法の民が、キリストにおける律法の成就を攻撃するときにである。
Caput XII, Caput XIV
第XII章 第XIV章PL 9, 988AJerusalem excidium. -- Sed et civitas et domus divisa contra se, non stabit (Ibidem). Domus quoque et civitatis eadem est ratio, quae regni. Sed civitas hic Jerusalem indicatur, gentium semper gloriosa dominatu.
PL 9, 988Aエルサレムの滅亡。――「また、自らに逆らって分裂した都市や家は、立たない」(マタイ12:25)。家と都市にも、王国と同じ理がある。しかし、ここで都市とはエルサレムが示されており、それは異邦人を支配することによって、常に栄光に満ちていた。
Nunc posteaquam in Dominum suum furore plebis exarsit, et apostolos ejus cum credentium turbis effugavit, discedentium illinc divisione non stabit: atque ita, quod mox consecutum est per hanc divisionem, civitatis illius denuntiatur excidium.
PL 9, 988A今や、この都市は、自らの主に対する民の激情のうちに燃え上がり、主の使徒たちを、信じる者たちの群れとともに追い払ったのち、そこから去る者たちの分裂によって、立たない。こうして、この分裂に続いてまもなく起こったこと、すなわちあの都市の滅亡が告げられている。
Caput XII, Caput XV
第XII章 第XV章PL 9, 988BVirtute divina Christum ejicere daemonia. -- Si enim satanas satanam ejicit, adversus se divisus est (Ibid. 26) .
PL 9, 988Bキリストは、神の力によって悪霊を追い出す。――「もしサタンがサタンを追い出すなら、彼は自らに逆らって分裂している」(マタイ12:26)。
Dicti superioris malevolentiam, quo cum in Beelzebub haec agere loquebantur, eo ipso quo locuti sunt genere condemnant: non intelligentes confessos se fuisse, Beelzebub esse divisum: et si ad divisionem suam coactus est, ut daemon daemones proturbaret, et adversus se divisio ipsa consisteret; hinc quoque existimandum esse, plus in eo qui diviserit, quam in his qui divisi sint, inesse virtutis.
PL 9, 988B彼らは、ベルゼブルによってこれらのことを行っていると語ったとき、先の言葉の悪意を、そのように語った仕方そのものによって断罪している。彼らは、ベルゼブルが分裂していると自分たちが告白してしまったことを理解していない。そして、もしベルゼブルが、悪霊が悪霊たちを追い払うために自らの分裂へと強いられ、その分裂そのものが自らに逆らって成り立つのなら、このことからも、分裂させた者のうちには、分裂した者たちのうちよりも大きな力があると考えねばならない。
Ergo jam divisus est, et adversum se coactus est, regnumque ejus divisione tali est dissolutum. Quod si in virtute Beelzebub Christus daemones ejicit, filii eorum, id est apostoli, in cujus nomine ejiciunt (Ibid. 27) ?
PL 9, 988Bそれゆえ、彼はすでに分裂しており、自らに逆らうよう強いられ、その王国はそのような分裂によって崩壊したのである。もしキリストがベルゼブルの力によって悪霊を追い出すのなら、彼らの子ら、すなわち使徒たちは、誰の名によって追い出すのか(マタイ12:27)。
Atque idcirco digne sunt in eos judices constituti, quibus id dedisse Christus adversus daemones potestatis reperietur, quod ipse sit negatus habuisse.
PL 9, 988Cまたそれゆえ、彼らに対して裁判官たちが立てられたのは当然である。キリストが、使徒たちに、悪霊に対するその権力を与えたことが明らかになるのであり、その権力を彼自身は持っていないと否定されたのである。
Ergo si discipuli operantur in Christo, et ex Spiritu Dei Christus operatur; adest Dei regnum, jam in Apostolos mediatoris officio transfusum.
PL 9, 988Cそれゆえ、弟子たちがキリストにおいて働き、キリストが神の霊によって働くのなら、神の王国はそこにある。それはすでに、仲保者の務めをもって使徒たちに注ぎ移されている。
Sed cum per Beelzebub posse Christus arguitur, Deus blasphematur in Christo: atque ita in Deum inexpiabilis convicii contumelia per Pharisaeos in Beelzebub nomine comparatur.
PL 9, 988Cしかし、キリストがベルゼブルによって力を行いうると責められるとき、キリストにおいて神が冒瀆されている。こうして、神に対する償いえない罵りの侮辱が、ファリサイ派によって、ベルゼブルの名において作り上げられる。
Caput XII, Caput XVI
第XII章 第XVI章PL 9, 988CQuomodo potest intrare quis in domum fortis, et vasa ejus diripere? et reliqua (Ibid. 29) .
PL 9, 988C「どうして誰かが、強い者の家に入って、その持ち物を奪い取ることができようか」云々(マタイ12:29)。
Contusam a se in tentatione prima omnem diaboli indicat potestatem, quia nemo domum fortis introeat ejusque vasa diripiat, nisi fortem alligaverit, et tunc domum ejus diripiet: et necesse est haec agens illo forte sit fortior.
PL 9, 988C彼は、悪魔のあらゆる権力が最初の誘惑において自分によって打ち砕かれたことを示している。強い者を縛るのでなければ、誰も強い者の家に入ってその持ち物を奪い取ることはできず、そのとき初めてその家を奪い取るからであり、これを行う者は、その強い者より強くなければならないからである。
Ligatus est ergo tum, cum satanas a Domino nuncupatus, ipsa nequitiae suae nuncupatione constrictus est (Matth. IV, 10) : cui ita vincto spolia detraxit, et domum abstulit, nos scilicet quondam arma ejus, regnique militiam in jus suum redegit, victoque atque vincto domum sibi ex nobis vacuam et utilem comparavit.
PL 9, 988Dそれゆえ彼が縛られたのは、サタンが主によってそう呼ばれ、その邪悪さの名で呼ばれることそのものによって縛られたときである(マタイ4:10)。そのように縛られた彼から、主は分捕り品を奪い、家を取り去った。すなわち、かつては彼の武具であった我々を、また彼の王国の軍隊を、自らの権利のもとに取り戻し、征服され縛られた者から、我々のうちから、空いた有用な家を自らのために手に入れたのである。
Longe autem a se esse, ut aliquid ab eo mutuatus sit potestatis ostendit: quando qui secum non est, adversum se sit; et qui secum non congregat, dispergat (Matth. XII, 30) .
PL 9, 989A彼は、自分が彼から何らかの権力を借り受けたなどということからは、遠く離れていることを示す。「私とともにいない者は、私に逆らう者であり、私とともに集めない者は、散らす者である」(マタイ12:30)と言うのだから。
Ex quo ingentis periculi res intelligitur, male de eo opinari, cum quo non esse, idipsum est quod contra esse: et non congregare, dispergere sit.
PL 9, 989Aこのことから、彼について悪く考えることが、極めて大きな危険を伴う事柄であると理解される。彼とともにいないことは、まさに逆らうことにほかならず、集めないことは、散らすことだからである。
Caput XII, Caput XVII
第XII章 第XVII章PL 9, 989ABlasphemia Spiritus, negare Christo divinitatem, quam operibus prodit. -- Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; Spiritus autem blasphemia non remittetur (Ibid. 31) .
PL 9, 989A霊への冒瀆とは、キリストに、彼が業によって示す神性を否定することである。――「あらゆる罪と冒瀆は、人々に赦される。しかし、霊への冒瀆は赦されない」(マタイ12:31)。
Pharisaeorum sententiam, et eorum qui ita cum his sentiunt perversitatem severissima definitione condemnat; peccatorum omnium veniam promittens, et blasphemiae Spiritus indulgentiam abnegans (Ibid. 32) .
PL 9, 989A彼は、ファリサイ派の意見と、彼らとともにそう考える者たちの倒錯を、きわめて厳しい定めによって断罪する。すべての罪の赦しを約束し、霊への冒瀆の赦しを否定することによってである(マタイ12:32)。
Nam cum caetera dicta gestaque liberali venia relaxentur, caret misericordia, si Deus negetur in Christo.
PL 9, 989Bなぜなら、ほかの言葉や行いは、寛大な赦しによって免除されるのに、キリストにおいて神が否定されるなら、慈しみが欠けるからである。
Et in quo sine venia peccator, benevolentiam iteratae admonitionis impendit: omnino peccata cujusque generis remittenda, blasphemiam in Spiritum sanctum non remittendam.
PL 9, 989Bそして、罪人が赦しなしとされるその点においても〔Et in quo sine venia peccator の構文は取りにくく、本文が崩れている可能性がある。文脈から解した〕、彼は、繰り返される訓戒の好意を与える。すなわち、あらゆる種類の罪は赦されるべきであり、聖なる霊への冒瀆だけは赦されるべきでない、と。
Quid enim tam extra veniam est, quam in Christo negare quod Deus sit, et consistentem in eo paterni Spiritus substantiam adimere: cum in Spiritu Dei opus omne consummet, et ipse sit regnum coelorum, et in eo Deus sit mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19) ?
PL 9, 989B実に、キリストにおいて神であることを否定し、彼のうちにある父の霊の実体を取り去ることほど、赦しから遠いことが何かあろうか。彼は神の霊においてすべての業を成し遂げ、彼自身が天の国であり、彼において神が世を自らと和解させているのに(二コリント5:19)。
Ergo quidquid contumeliae exstiterit in Christo, id omne exstabit in Deo: quia et in Christo Deus, et Christus in Deo sit.
PL 9, 989Bそれゆえ、キリストに対してなされた侮辱は何であれ、すべて神に及ぶであろう。キリストのうちには神があり、神のうちにはキリストがあるからである。
Caput XII, Caput XVIII
第XII章 第XVIII章PL 9, 989CContra Judaeos et Arianos. Christum qui colunt, sed Deum negant, pejores sunt quam qui ignorant. -- Aut facite arborem bonam, et fructus ejus bonos: aut facite arborem malam, et fructus ejus malos, et reliqua (Matth. XII, 33) .
PL 9, 989Cユダヤ人とアリウス派に対して。キリストを崇めながら神を否定する者は、知らない者よりも悪い。――「汝らは、木を良いものとし、その実も良いものとするか、あるいは、木を悪いものとし、その実も悪いものとするかせよ」云々(マタイ12:33)。
Sermo se et in praesens exserit, et effert in futurum. Nam in praesens Judaeos refellit, qui cum intelligerent Christi opera ultra humanam esse virtutem, nollent tamen quod Dei sint confiteri.
PL 9, 990Aこの言葉は、現在に向かって現れるとともに、未来に向かっても及ぶ。現在においては、ユダヤ人を論駁する。彼らは、キリストの業が人間の力を超えていることを理解していながら、それが神のものであることを告白しようとしなかったのである。
In futurum vero omnem fidei perversitatem coarguit, eorum scilicet, qui divinitatem et communionem paternae substantiae Domino detrahentes, in diversa haereseos studia efferbuerunt: neutrum facientes, nec inter gentes sub venia ignorationis habitantes, nec in veritatis cognitione versantes.
PL 9, 990Aしかし未来に向けては、あらゆる信仰の倒錯を責める。すなわち、主から神性と父の実体との共有を奪い取って、さまざまな異端の熱情に沸き立った者たちの倒錯である。彼らは、どちらのこともしていない。無知の赦しのもとで異邦人のあいだに住むのでもなく、真理の認識にとどまるのでもない。
Arborem se in corpore positum significat: quia per interiorem virtutis suae fecunditatem exeat ubertas omnis in fructus.
PL 9, 990A彼は、体に置かれた自らを木であると意味している。自らの力の内的な豊かさを通して、あらゆる豊饒が実へと出て行くからである。
Igitur aut arbor bona facienda cum bonis fructibus est, aut mala constituenda cum malis fructibus; quia ex fructibus suis de se arbor ipsa testabitur: non quod secundum arborum naturam arbor mala possit constitui quae bona sit, aut eadem ipsa cum ramis suis bona esse si mala sit; sed ut per hanc significantiam intelligeremus, Christum aut tamquam inutilem relinquendum, aut tamquam bonum bonorum fructuum utilitate retinendum: quia adversum filium hominis dicta sub venia sint, blasphemia autem Spiritus careat venia.
PL 9, 990Aそれゆえ、木は、良い実とともに良いものとされるべきか、悪い実とともに悪いものとされるべきかである。木そのものが、自らについて、その実によって証しするからである。これは、木の本性に従って、悪い木が良いものとして立てられうるとか、悪いものである同じ木が枝ともども良いものでありうるとか、いうことではない。そうではなく、この表現によって、我々が、キリストを役に立たぬ者として捨て置くべきか、あるいは良い実の有用さによって良い者として保つべきかを理解するようにである。人の子に逆らって語られたことは赦しのもとにあるが、霊への冒瀆は赦しを欠くからである。
Caeterum medium se agere, et Christo aliqua deferre, negare quae maxima sunt; venerari tamquam Deum, Dei communione spoliare, haec blasphemia Spiritus est: ut cum per admirationem operum tantorum Dei nomen detrahere non audeas; per malevolentiam mentis et sensus, generositatem ejus, quam confiteri es coactus in nomine, abnegata paternae substantiae communione decerpas.
PL 9, 990Bそうではなく、中間の立場をとり、キリストにいくらかを帰しながら、最も重要なことを否定すること、神として崇めながら神との共有を奪うこと、これが霊への冒瀆である。それは、これほどの業への驚嘆によって神の名を奪うことをあえてしないのに、心と考えの悪意によって、名においては告白せざるをえなかったその高貴さを、父の実体との共有を否定することで、そぎ取るということである。
Atque ideo etiam in eo Dominus bonitatis suae munus extendit, dicens aut malam arborem cum malis fructibus, aut bonam cum bonis fructibus esse faciendam: quia in malae arboris opinione sub secreto, indulgentiae Dei reposita sit venia; (quia omne peccatum sit remittendum); in bonae confessione fructus aeternus sit: ne incidentes ( f. incedentes) mediam inter utrumque sententiam, cum constituere malum non audeamus; confiteri bonum nolimus, indissolubili corruptae de se opinionis judicio relinquamur.
PL 9, 990Bこうして主は、この点においても自らの善の賜物を広げる。悪い木は悪い実とともに、あるいは良い木は良い実とともに、立てられるべきだと言うことによってである。悪い木という見方のもとには、ひそかに、神の寛容に赦しが備えられており(あらゆる罪は赦されるべきだからである)、良い木という告白のうちには、永遠の実があるからである。それは、我々が、両者のあいだの中間の意見に陥り(おそらく「歩み入り」)、悪いと定めることをあえてせず、良いと告白することも望まないまま、自らについての腐敗した見解の解けない裁きのうちに、取り残されることのないためである。
Caput XII, Caput XIX
第XII章 第XIX章PL 9, 991AOmnem autem ita sentiendi corruptelam, ex naturae vitio proficisci docuit, dicens: De malo thesauro non nisi quae mala sunt posse proferri, et omnis otiosi, id est, inepti et inutilis dicti rationem Deo esse reddendam (Matth. XII, 35) : quia de confessionis nostrae verbis aut condemnandi simus, aut justificandi; talem futuri judicii benevolentiam recepturi, qualem de coelestis gloriae Domino sententiam tenuerimus.
PL 9, 991Aそして彼は、このように考える腐敗のすべてが、本性の欠陥に由来すると教えた。悪い宝からは悪いものしか出せず、あらゆる無益な、すなわち不適切で役に立たない言葉について、神に申し開きをしなければならないと言うことによってである(マタイ12:35)。我々は、我々の告白の言葉によって、断罪されるか、義とされるかであり、天の栄光の主について我々がどのような意見を抱いたかに応じた、来るべき裁きの好意を受けることになるからである。
Caput XII, Caput XX
第XII章 第XX章PL 9, 991AFide gentium arguitur infidelitas Judaeorum. --Signum deinde rogatur ut praestet, quod se ex Jonae signo daturum esse respondit (Ibid. 38) : et sicut triduo et totidem noctibus Jonas in ceti ventre detentus sit, ita se intra interiora terrae pari temporis spatio demoraturum.
PL 9, 991A異邦人の信仰によって、ユダヤ人の不信仰が責められる。――次に、彼は印を与えるよう求められ、それをヨナの印から与えるであろうと答えた(マタイ12:38)。すなわち、ヨナが三日三晩、大魚の腹に留められたように、自分も同じ期間、地の内部にとどまるであろう、と。
Sed majorem futuram gentium fidem monstrat. Ninivitae enim Jona praedicante poenitentiam egerunt, et a Deo veniam poenitendi confessione meruerunt.
PL 9, 991Bしかし彼は、異邦人の信仰がそれよりも大きいであろうことを示す。ニネベの人々は、ヨナが宣べ伝えたので悔い改めを行い、悔い改めの告白によって、神から赦しを受けるにふさわしいとされたのである。
Sed et Austri regina nunc in exemplum Ecclesiae praesumpta, sapientiam admirata Salomonis, ex ultimis terrae partibus venit audire quam erat admirata sapientiam (Ibid. 41 et 42) .
PL 9, 991Bさらに、南の女王も、今や教会の実例として先取りされて、ソロモンの知恵に驚嘆し、地の果てからやって来て、自分が驚嘆した知恵を聞こうとした(マタイ12:41、42)。
Cumulat igitur invidiam comparatio, et Judaeos sine excusatione facit fides gentium: ut cum illi prophetis, id est, Jonae Salomonique crediderint, Christo isti non credant Jona Salomoneque potiori.
PL 9, 991Bそれゆえ、比較は憎しみを積み上げ、異邦人の信仰は、ユダヤ人を弁解の余地のない者とする。あの者たちは、預言者たち、すなわちヨナとソロモンを信じたのに、この者たちは、ヨナよりもソロモンよりもまさるキリストを信じないのである。
Et idcirco in resurrectione eos judicabunt, quia in his repertus timor Dei fuerit, quibus lex non erat praedicata: hoc magis indigni venia qui ex lege sunt infideles, quo plus fidei in eis qui legem ignoraverunt sit repertum.
PL 9, 991Bそしてそれゆえ、ニネベの人々と南の女王は、復活のときにユダヤ人たちを裁くであろう。律法が宣べ伝えられなかった者たちのうちに、神への畏れが見出されたからである。律法に由来しながら不信仰である者たちは、律法を知らなかった者たちのうちに、より多くの信仰が見出されただけ、それだけいっそう赦しにふさわしくない。
Caput XII, Caput XXI
第XII章 第XXI章PL 9, 991CCum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non inveniet, et reliqua (Ibid. 43) . Continens lectio est, et, ex ipso initi sermonis exordio, ex sensu superiore proficisci indicatur: ex verbi enim conjunctione coepit.
PL 9, 991C「汚れた霊が人から出て行くと、乾いた所をさまよい、休み場所を探すが、見つからない」云々(マタイ12:43)。この読みは続いており、始められた語りの冒頭からして、先の意味から出発していると示されている。実際、接続の語から始まっているからである。
Sed totius propositae comparationis ratio tractanda est. Exiens ab homine immundus spiritus, arida et inaquosa loca circuit, in quibus nullus fons vitae effluebat.
PL 9, 991Cしかし、提示された比喩全体の理を扱わねばならない。人から出て行く汚れた霊は、乾いて水のない所を巡り歩く。そこには、命の泉は流れ出ていなかった。
Et cum requiem non inveniet, tum intra se loquetur, congruum sibi esse, ad domum suam unde exivit reverti; quam inveniet vacantem, scopis mundatam et ornatam; assumetque secum septem spiritus se nequiores, introeuntesque habitabunt ibi, et novissima hominis illius primis pejora erunt. Et quidem Dominus absolvit, dicens: Sic erit generationi huic pessimae (Ibid. 45) .
PL 9, 991C「そして、休み場所を見つけないとき、そのとき自分の内で言う。出て来た自分の家に帰るのがふさわしい、と。そして、その家が空いており、箒で掃かれ、飾られているのを見いだす。そして、自分より悪い七つの霊を連れて来て、それらは入ってそこに住み、その人の最後は最初より悪くなる」。主は実際、こう言って結んだ。「この邪悪きわまる世代にも、そうなるであろう」(マタイ12:45)。
Caput XII, Caput XXII
第XII章 第XXII章PL 9, 992AJudaeis superiora aptantur. Daemon ante legem Israelitas obtinebat. Lege expulsus gentes invasit. --Non igitur ambigere possumus, totum hoc ad personam populi hujus esse referendum: sed contuendum est quatenus proposita singula singulis temporibus rebusque reddantur.
PL 9, 992A先の言葉はユダヤ人にあてはまる。悪霊は律法の前にはイスラエル人を支配していた。律法によって追い出されて、異邦人を襲った。――それゆえ、我々は、このすべてがこの民の身に関係づけられるべきことを、疑うことはできない。しかし、提示された個々の事柄が、個々の時と事柄にどこまで割り当てられるかを、見きわめねばならない。
Superius, nempe in Ninivitarum et reginae Austri nomine, justificata fides gentium est: sed longe antea, post multa in Deum et gravia peccata, Judaeis data lex est. Et peccata quidem eorum libris Moysi continentur.
PL 9, 992A先には、すなわちニネベの人々と南の女王の名において、異邦人の信仰が義とされた。しかし、はるか前に、神に対する多くの重い罪ののち、ユダヤ人に律法が与えられた。そして、その罪はモーセの書に記されている。
Verum post tot divinae virtutis documenta, id est, decem plagis percussam Aegyptum, et columnam nubis ac luminis nocte dieque famulantem, et in Erythreo mari iter praebitum, et fontes ruptis saxis effluentes, et ministratam esurientibus mannam, et ad postremum in quadraginta annorum tempore vita atque habitu angelorum populum viventem; adoratum supplicatumque postea pecudibus et saxis, hisque cum choris canticisque saltatum, et metalla deos nuncupata.
PL 9, 992Aしかし、神の力のこれほど多くの証しののち、すなわち、十の災いに打たれたエジプト、夜も昼も仕える雲と光の柱、紅海に備えられた道、砕かれた岩から流れ出る泉、飢える者たちに供されたマナ、そして最後に四十年の間、天使たちのような生活と装いで生きた民があったのちに、その民がのちに家畜や石を拝み、それらに嘆願し、それらのために合唱と歌とともに踊り、金属を神々と呼んだのである。
Ergo insidentem plebis istius pectoribus spiritum immundum lex, quae postea data est, interventu suo ejecit, et veluti quadam custodia circumjectae potestatis exclusit.
PL 9, 992Bそれゆえ、この民の胸に宿る汚れた霊を、のちに与えられた律法が、その介入によって追い出し、いわば周りに巡らされた権力の見張りのようなものによって、閉め出した。
Qui illinc exiens, circum gentes desertas atque aridas oberravit, domum veterem derelinquens: ut in his usque in diem judicii non inquietata habitatione requiesceret.
PL 9, 992Bその霊は、そこから出て、荒れ果てた乾いた異邦人たちのあいだをさまよい、古い家を後にした。それは、彼らのうちで、裁きの日まで乱されない住まいのもとで休らうためであった。
Caput XII, Caput XXIII
第XII章 第XXIII章PL 9, 992BGentibus indulta gratia ad Judaeos rediit. Cur septem secum assumat. --Sed rursum Dei gratia impertita gentibus, postquam in aquae lavacro fons vivus effluxit, habitandi cum his locus nullus est: et cum jam in his requiem non haberet, intra se reputans, optimum credit regredi in eam ex qua profectus est domum.
PL 9, 992B異邦人に恩寵が与えられると、霊はユダヤ人のもとへ戻った。なぜ七つを連れて来るのか。――しかし、再び、神の恩寵が異邦人に分け与えられ、水の洗礼において生ける泉が流れ出たのち、彼らのもとに住む場所はもはやなく、彼らのうちに休みをもはや得られなくなると、内で思案して、自分が出て来たあの家に戻るのが最善だと信じる。
Haec emundata per legem, et prophetarum ornata praeconiis, et Christi adventu praeparata, vacua invenitur: a qua et custodia legis abscesserit (quia omnis lex usque ad Joannem est (Matth. II, 13) , et ad habitandum non receptus sit Christus.
PL 9, 992Cこの家は、律法によって浄められ、預言者たちの宣告によって飾られ、キリストの到来によって備えられていたのに、空いているのが見いだされる。律法の見張りはそこから去っており(あらゆる律法はヨハネまでだからである(マタイ2:13)〔底本の引照は Matth. II, 13。マタイ11:13 の誤りであろう。また底本は丸括弧を閉じていない〕)、キリストは住むために受け入れられなかったからである。
Atque ita et habitatore vacua est, et deserta custodibus: cum tamen veniente habitatore, praeeuntium sollicitudine, et mundata sit et ornata.
PL 9, 992Cこうしてその家は、住む者を欠き、見張りの者たちにも見捨てられている。もっとも、住む者が来るときに、先に行く者たちの配慮によって、浄められ、飾られていたのであるが。
Septem igitur spiritus nequiores assumuntur; quia tot erant gratiarum munera destinata cum Christo, quae in eo multiformis illa Dei sapientia septiformi gloria collocavit: ut tanta iniquitatis fieret possessio, quanta futura fuerat gratiarum.
PL 9, 992Cしたがって、自分より悪い七つの霊が連れて来られる。それは、キリストとともに定められていた恩寵の賜物がそれだけあり、神のあの多様な知恵が、彼において、七重の栄光のうちに置いたものだからである。それは、悪の占有が、恩寵の占有が及ぶはずであったのと同じだけ大きくなるためである。
Atque ita novissima hominis illius pejora erunt prioribus: quia ex Judaeis immundus spiritus metu legis excesserat, nunc autem in eos cum ultione repudiatae ab eis gratiae revertetur.
PL 9, 992Dこうしてその人の最後は、最初より悪くなる。汚れた霊は、律法への恐れのゆえにユダヤ人から出て行っていたが、今や、彼らによって拒まれた恩寵への報復とともに、彼らのもとへ戻るからである。
Caput XII, Caput XXIV
第XII章 第XXIV章PL 9, 993APropinquitatum jus jam unde sumendum. Christi propinqui foris stantes, Synagoga. --Et quia totum istud in paternae majestatis virtute loqueretur; nuntianti sibi quod foris a matre atque a fratribus exspectaretur, manum in discipulos extendens, eos sibi fratres esse matremque respondit; et quicumque voluntati paternae obsecutus esset, eum esse et fratrem et sororem et matrem: formam se ipsum universis agendi sentiendique constituens, propinquitatum omnium jus atque nomen, jam non de conditione nascendi, sed de Ecclesiae communione retinendum.
PL 9, 993A親族の権利は、今やどこから得られるべきか。外に立つキリストの親族は、シナゴーグである。――そして、彼はこれらすべてを父の威厳の力において語っていたので、母と兄弟たちが外で待っていると告げた者に、弟子たちに手を差し伸べて、彼らこそが自分の兄弟であり母であると答え、また、父の意志に従う者は誰であれ、その者が兄弟であり姉妹であり母であると言った。彼は、自分自身を、すべての人のための行いと考えの形として立て、あらゆる親族の権利と名は、もはや生まれの境遇からではなく、教会の交わりから保たれるべきだとしたのである。
Caeterum non fastidiose de matre sua sensisse existimandus est, cui in passione positus maximae sollicitudinis tribuerit affectum (Joan. XIX, 26 et 27) .
PL 9, 993Bしかし、彼が自らの母について、見下すように考えたと解されてはならない。受難のなかにあって、彼は母に、最大の配慮の思いを与えたのだから(ヨハネ19:26、27)。
Est autem etiam in eo typica ratio servata, ut mater ejus et fratres foris starent, cum utuiqe ingrediendi ad eum haberent ut caeteri potestatem.
PL 9, 993Bしかも、この点にも予型的な理解が保たれている。すなわち、彼の母と兄弟たちは、当然〔底本は utuiqe。utique と読む〕ほかの人々と同じように彼のもとへ入る権利を持っていたのに、外に立っていたのである。
Sed quia in sua venit, et sui eum non receperunt; in matre ejus ac fratribus Synagoga et Israelitae praefigurantur, ingressu ejus atque aditu abstinentes.
PL 9, 993Bしかし、彼は自分のもとに来たのに、自分の者たちは彼を受け入れなかったので、彼の母と兄弟たちにおいて、シナゴーグとイスラエル人たちが、あらかじめ示されている。彼らは、彼のもとへ入ることも近づくことも、控えているのである。
Caput XIII, Caput I
第XIII章 第I章PL 9, 993BVerbum Dei non capiunt ab Ecclesia alieni. -- In illa die exiit Jesus, et sedebat secus mare: et congregatae sunt ad eum turbae, ita ut in naviculam ascenderet (Matth. XIII, 1 et 2) : Sedisse Dominum in navi, et turbas foris stetisse, ex subjectis rebus est ratio.
PL 9, 993B教会の外の者たちは、神の言葉を理解しない。――「その日、イエスは出て来て、海のほとりに座っていた。すると群衆が彼のもとに集まったので、彼は小舟に乗り込んだ」(マタイ13:1、2)。主が舟に座り、群衆が外に立っていたことの理は、続く事柄から明らかである。
In parabolis enim erat locuturus: et facti istius genere significat eos, qui extra Ecclesiam positi sunt, nullam divini sermonis capere posse intelligentiam.
PL 9, 993B彼は譬えで語ろうとしていたのであり、この行いの種類によって、教会の外に置かれた者たちは、神の言葉の理解をまったく得られないことを示している。
Navis enim Ecclesiae typum praefert: intra quam verbum vitae positum et praedicatum hi, qui extra sunt, et arenae modo steriles atque inutiles adjacent, intelligere non possunt. De parabolis autem jam a Domino absolutis loqui otiosum est.
PL 9, 993B舟は教会の予型を示すからである。その内に置かれ宣べ伝えられた命の言葉を、外にいる者たちは、砂のように不毛で無用なまま横たわっていて、理解することができない。しかし、すでに主によって説き終えられた譬えについて語るのは、無益である。
Caput XIII, Caput II
第XIII章 第II章PL 9, 993BLegem ob inopiam fidei perdiderunt Judaei. -- Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo (Ibid. 12) . Regni mysteria fides percipit.
PL 9, 993Bユダヤ人は、信仰の乏しさのゆえに律法を失った。――「持っている者は与えられ、豊かになる。しかし持っていない者からは、持っているものまで取り上げられる」(マタイ13:12)。王国の奥義を、信仰は受け取る。
Haec in quibus fuerit proficiet, et incrementis profectus sui abundabit: in quibus vero non fuerit, etiam quod habent auferetur ab eis. Damnum scilicet legis ex fidei inopia declarat: quam fidem Judaei non habentes, legem quoque quam habuerant perdiderunt.
PL 9, 993Dこの信仰がその内にあった者たちは進歩し、その進歩の増しによって豊かになる。しかし、それがなかった者たちからは、持っているものまで取り上げられる。すなわち、律法の喪失が信仰の乏しさに由来することを明らかにするのであり、ユダヤ人はその信仰を持たなかったので、持っていた律法をも失ったのである。
Et ideo perfectum fides evangelica habet donum; quia suscepta novis fructibus ditat, repudiata vero etiam veteris substantiae opes detrahit.
PL 9, 994Aそれゆえ、福音の信仰は完全な賜物を持つ。受け入れられれば新しい実によって豊かにし、退けられれば古い財産の富さえ奪い去るからである。
Caput XIII, Caput III
第XIII章 第III章PL 9, 994AVestri autem beati oculi qui vident, et aures quae audiunt (Ibid. 16) . Apostoloci temporis beatitudinem docet, quorum oculis atque auribus contigit Dei Salutare visere et audire: prophetis atque justis cupientibus videre et audire in plenitudinem temporum destinatorum, et exspectationis istius gaudium Apostolis reservatum.
PL 9, 994A「しかし、汝らの目は幸いである、見るから。また、耳は、聞くから」(マタイ13:16)。彼は、使徒たちの時〔底本は Apostoloci。Apostolici と読む〕の幸いを教えている。その目と耳には、神の救いを見、聞くことが与えられた。預言者たちと義人たちは、定められた時の満ちるときに見、聞くことを望んでいたが、その期待の喜びは、使徒たちのために取っておかれたのである。
Caput XIII, Caput IV
第XIII章 第IV章PL 9, 994AGranum sinapis Dominus. Olera prophetarum verba. Apostoli quomodo rami. -- Simile est regnum coelorum grano sinapis, et reliqua (Ibid. 31) .
PL 9, 994A主はからし種。野菜は預言者たちの言葉。使徒たちはどのように枝であるか。――「天の国は、からし種に似ている、云々」(マタイ13:31)。
Grano sinapis se ipsum Dominus comparavit, acri maxime, et omnium seminum minimo, cujus virtus ac potestas tribulationibus et pressuris accenditur.
PL 9, 994B主は自らを、からし種にたとえた。それは非常に辛く、あらゆる種のうちでもっとも小さく、その力と権力は、苦難と圧迫によって燃え上がる。
Granum hoc igitur postquam in agro satum fuerit, id est, ubi a populo comprehensus et traditus morti, tamquam in agro, satione quadam fuit corporis consepultus; ultra mensuram omnium olerum excrescit, et universam prophetarum gloriam excedit.
PL 9, 994Bそれゆえ、この種は、畑に蒔かれたのち、すなわち、民に捕らえられて死に渡され、いわば畑のなかにおけるように、種まきのようなかたちで体ごと葬られたのち、あらゆる野菜の大きさを超えて成長し、預言者たちの栄光のすべてを超える。
Oleris enim vice, tamquam aegroto, Israeli data est praedicatio prophetarum. Sed jam ex ramis arboris ex solo in sublime prolatae, coeli volucres inhabitant.
PL 9, 994B実際、野菜として、いわば病人のための食べ物のように〔Oleris vice, tamquam aegroto の取り方は定かでない。野菜を病人の食べ物と見て解した〕、イスラエルには預言者たちの宣教が与えられた。しかし今や、地から高みへと持ち上げられた木の枝に、天の鳥たちが住む。
Apostolos scilicet, et Christi virtute protensos, et mundum inumbrantes, in ramis intelligemus: in quos gentes in spem vitae advolabunt, et aurarum turbine, id est, diaboli spiritu flatuque vexatae, tamquam in ramis arboris acquiescent.
PL 9, 994B我々は、すなわち使徒たちを、枝のうちに理解するであろう。彼らはキリストの力によって伸び広げられ、世界に陰を落とす。その枝に、異邦人たちは命の希望を求めて飛んで来て、風の渦、すなわち悪魔の霊と息に悩まされて、木の枝にとまるかのように安らぐ。
Caput XIII, Caput V
第XIII章 第V章PL 9, 994CChristus in lege, prophetis et evangeliis. -- Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae mensuris tribus, donec fermentatum est totum (Ibid. 33) . Fermentum de farina est, quod virtutem acceptam acervo generis sui reddit.
PL 9, 994C律法と預言者と福音書のうちにあるキリスト。――「天の国は、パン種に似ている。女がそれを取って、三升の粉の中に隠し、全体が発酵するまでそうした」(マタイ13:33)。パン種は粉から出たものであり、受けた力を、自らの同類の塊に返す。
Huic se Dominus comparavit, quod acceptum mulier, synagoga scilicet, per judicium mortis abscondit, arguens legem et prophetas evangeliis dissolvi.
PL 9, 994C主は自らをこのパン種にたとえた。それは、女、すなわちシナゴーグが受け取り、死の裁きによって隠したものである。シナゴーグは、律法と預言者が福音によって解き崩されると言い立てて、彼を責めたのである。
Hoc autem farinae mensuris tribus, id est, legis, prophetarum, evangeliorum aequalitate coopertum, omnia unum facit: ut quod lex constituit, prophetae nuntiaverunt, id ipsum evangeliorum profectibus expleatur.
PL 9, 994Cまたこれは、三升の粉、すなわち律法、預言者、福音書の等しさによって覆われて、すべてを一つにする。律法が定め、預言者が告げたそのものが、福音書の進展によって満たされるためである。
Fiuntque omnia per Dei Spiritum ejusdem et virtutis et sensus: nihilque aliud ab alio mensuris aequalibus fermentatum dissentiens reperietur.
PL 9, 994Cそしてすべては、同じ力と同じ考えをもつ神の霊によって成る。等しい升で発酵させられたもののどれも、ほかのものと食い違うことは見出されない。
Caput XIII, Caput VI
第XIII章 第VI章PL 9, 994DAd Trinitatis unitatem aut trium gentium vocationem praedicta non recte referuntur. --Quamquam ad fidei sacramentum, id est, ad Patris et Filii et Spiritus sancti unitatem, sed et ad trium gentium vocationem, ex Sem, Cham et Japhet, tres mensuras farinae esse referendas, sensisse multos meminerim.
PL 9, 994D前述のことを、三位一体の一性、あるいは三つの異邦人の召しに関係づけるのは、正しくない。――もっとも、私は、多くの者が、三升の粉は、信仰の秘義、すなわち父と子と聖なる霊の一性に、さらにはセム、ハム、ヤフェトから出る三つの異邦人の召しにも、関係づけられるべきだと考えていたことを、思い出している。
Sed nescio an hoc ita opinari ratio permittat: cum tametsi omnium gentium vocatio sit aeque, tamen in his Christus non absconsus sit, sed ostensus; et in tanta infidelium multitudine non fermentatum sit totum: in Patre autem et Filio et Spiritu sancto, sine admixti extrinsecus fermenti necessitate in Christo, omnia unum sint.
PL 9, 995Aしかし、理がこのようにみなすことを許すのかどうか、私には分からない。異邦人すべての召しは等しくあるとしても、彼らのうちにキリストは隠されたのではなく現されたのであり、不信仰な者たちの大きな群れのうちで、全体が発酵したわけではない。他方、父と子と聖なる霊においては、キリストにおいて、外から混ぜ入れられるパン種の必要なしに、すべてが一つだからである。
Caput XIII, Caput VII
第XIII章 第VII章PL 9, 995AThesaurus in agro, Christus in carne. -- Iterum simile est regnum coelorum thesauro abscondito, et reliqua (Matth. XIII, 44) .
PL 9, 995A畑の宝、肉におけるキリスト。――「また、天の国は、隠された宝に似ている、云々」(マタイ13:44)。
Per similitudinem thesauri in agro, spei nostrae opes intra se positas ostendit: quia Deus in homine sit repertus, in cujus pretium omnes saeculi vendendae sunt facultates, ut vestitu, cibo, potuque indigentium, aeternas coelestis thesauri divitias comparemus.
PL 9, 995A畑の宝の譬えによって、彼は、我々の希望の富が、自らの内に置かれていることを示す。神が人において見いだされたからであり、その価のために、世のあらゆる財産は売られねばならず、それは、衣服と食物と飲み物に困る者たちに施すことによって〔属格 indigentium の係りは定かでない。困窮する者への施しの意に取った〕、天の宝の永遠の富を、我々が購うためである。
Sed contuendum est, inventum thesaurum et absconsum fuisse; cum utique qui invenit, et secreto et tempore quo abscondit auferre potuisset, et auferens emendi necessitate caruisset. Sed ut rei, ita et dicti fuerit ratio explicanda.
PL 9, 995Bしかし、見いだされた宝が、隠されもしたことに注目せねばならない。見いだした者は、秘密のうちに、隠したその時に、持ち去ることもできたはずであり、持ち去れば、買う必要もなかったはずだからである。しかし、事柄についても言葉についても、理が説き明かされねばならない。
Ideo enim absconsus est thesaurus, quia et agrum emi oportebat. Thesaurus enim in agro, ut diximus, Christus intelligitur in carne, quem invenisse est gratuitum.
PL 9, 995B実際、宝が隠されたのは、畑も買わねばならなかったからである。すなわち、すでに述べたように、畑の宝とは肉におけるキリストと解され、彼を見いだすことは無償である。
Evangeliorum enim praedicatio in absoluto est, sed utendi et possidendi hujus thesauri cum agro potestas non potest esse sine pretio; quia coelestes divitiae non nisi damno saeculi possidentur.
PL 9, 995B実に、福音の宣教は無条件に与えられているが、この宝を畑とともに用い、所有する権力は、代価なしには成り立たない。天の富は、世の損失によってでなければ所有されないからである。
Caput XIII, Caput VIII
第XIII章 第VIII章PL 9, 995BNegotiator, a lege ad Evangelium transiens. -- Et de margarita par ratio est (Ibid. 45) . Sed ad negotiatorem jamdiu in lege versantem proficiens hic sermo est, qui longo ac diutino labore ad margaritae scientiam pervenerit, et ea quae sub onere legis adeptus sit, derelinquat.
PL 9, 995B律法から福音へ移る商人。――真珠についても、同じ理がある(マタイ13:45)。しかし、この言葉は、すでに久しく律法のうちにあった商人に向けられている。彼は、長く続く労苦の末に真珠の知識に至り、律法の重荷のもとで手に入れたものを捨てるのである。
Diu enim est negotiatus, et margaritam aliquando qualem optabat invenit: cui et unius hujus desiderati lapidis pretium, reliqui laboris jactura est comparandum.
PL 9, 995C実際、彼は長く商いをし、あるときついに、自分が望んでいたような真珠を見いだした。彼は、この望んだただ一つの石の価を、残りの労苦を失うことによって手に入れねばならない。
Caput XIII, Caput IX
第XIII章 第IX章PL 9, 995CPraedicatio qui rete. -- Iterum simile est regnum coelorum reti misso in mare, et reliqua (Ibid. 47) .
PL 9, 995C宣教は網のようである〔底本は qui。quasi と読む〕。――「また、天の国は、海に投げられた網に似ている、云々」(マタイ13:47)。
Merito praedicationem suam reti comparavit, quae in saeculum veniens, sine saeculi damno habitantes intra saeculum congregavit, modo retis, quod mare penetrans ita agitur de profundo, ut per omne elementi illius corpus evadens, clausos intra ambitum suum extrahat, nosque ex saeculo in lumen veri solis educat: in bonorum electione, et malorum abjectione, futuri judicii examen ostendens.
PL 9, 996A彼が自らの宣教を網にたとえたのは当然である。宣教は世に来て、世を損なうことなく、世のうちに住む者たちを集めた。網のやり方によってである。網は海に入って深みから引かれ、その元素のあらゆる塊を通り抜けて、自らの囲いの内に閉じ込めたものを引き上げ、我々を世から、真の太陽の光へと導き出す。善い者たちの選びと悪い者たちの棄却において、来るべき裁きの吟味を示しながら。
Caput XIV, Caput I
第XIV章 第I章PL 9, 996BIntellexistis haec omnia? Dicunt ei, utique. Et ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum, etc. (Matth. XIII, 51 et 52) .
PL 9, 996B「『汝らはこれらすべてを理解したか』。彼らは彼に言う、『はい』と。そして彼は彼らに言った。『それゆえ、天の国で教えを受けた律法学者はみな、云々』」(マタイ13:51、52)。
Non turbis, sed discipulis est locutus; et intelligentibus parabolas dignum testimonium reddit, ipsos scilicet sub patris familiae nomine sibi comparans, quod doctrinam de thesauro suo novorum ac veterum sint adepti: quosque scribas propter scientiam nuncupat, quod intellexerint ea, quae ille nova et vetera, id est, in Evangeliis et in lege protulerit, et ejusdem patrisfamilias, et unius utraque thesauri.
PL 9, 996B彼は群衆にではなく、弟子たちに語った。そして、譬えを理解した者たちに、ふさわしい証言を与える。すなわち、彼らを家長という名のもとに自分にたとえるのである〔sibi comparans は「自分のものとして得る」とも読める〕。彼らは、新しいものと古いものの宝から教えを得たからである。そして、彼らを知識のゆえに律法学者と呼ぶのは、彼らが、彼が新しいものと古いもの、すなわち福音書と律法において示したものを理解し、その両方が、同じ家長のものであり、一つの宝のものであると理解したからである。
Caput XIV, Caput II
第XIV章 第II章PL 9, 996BEt factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde, et venit in patriam suam, et reliqua (Ibid. 53) . Inhonoratur Dominus a suis.
PL 9, 996B「そして、イエスがこれらの譬えを語り終えると、そこを去って自分の故郷に来た、云々」(マタイ13:53)。主は、自分の者たちに敬われない。
Quamquam et docendi prudentia, et operandi virtus admirationem commoveret; infidelitas tamen eorum veritatem judicii non recipit.
PL 9, 996B教える知恵も、行う力も、驚嘆を呼び起こしたのに、彼らの不信仰は、正しい判断を受け入れない。
Non enim credunt haec in homine Deum agere: quin etiam patrem ipsius, matrem, fratresque nuncupant, et paternae artis quodam opprobrio lacessunt (Ibid. 55) .
PL 9, 996C実際、彼らは、これらの業を神が人において行っているとは信じない。それどころか、彼の父、母、兄弟たちを名指し、父の職業に対する何らかの嘲りで彼を苛立たせる(マタイ13:55)。
Sed plane hic fabri erat filius, ferrum igne vincentis, omnem saeculi virtutem judicio decoquentis, massamque formantis in omne opus utilitatis humanae: informem scilicet corporum nostrorum materiem in diversa membrorum ministeria, et ad omnia aeternae vitae opera fingentis.
PL 9, 996Cしかし確かに、この者は、鉄を火で制する職人の子であった。この職人は、世のあらゆる力を裁きによって煮詰め、塊を、人間に有用なあらゆる業のために形づくる。すなわち、我々の体の形なき材料を、肢体のさまざまな務めへ、また永遠の命のあらゆる業へと、形作る者である。
In his igitur scandalizabantur omnes: et inter tot tamque magnifica quae gerebat, corporis ejus contemplatione commovebantur.
PL 9, 997Aそれゆえ、彼らはみな、これらのことにつまずいていた。彼が行っていた多くのすばらしい業のさなかにあって、彼の体を見つめて心を乱されたのである。
Quibus Dominus inhonorabilem in patria sua prophetam esse respondit (Matth. XIII, 57) , quia in Judaea esset usque ad crucis sententiam contemnendus.
PL 9, 997A彼らに主は、預言者は自分の故郷では敬われないと答えた(マタイ13:57)。ユダヤにおいて、彼は十字架の判決に至るまで軽んじられるはずだったからである。
Et quia penes solos fideles Dei virtus est, propter eorum incredulitatem omnibus divinae operibus virtutis abstinuit.
PL 9, 997Aそして、神の力は信じる者たちのもとにのみあるので、彼らの不信仰のゆえに、神の力のあらゆる業を控えた。
Caput XIV, Caput III
第XIV章 第III章PL 9, 997AEvangeliis est et interior sensus. -- In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu, et ait pueris suis, et reliqua (Matth. XIV, 1, 2) .
PL 9, 997A福音書には、内的な意味もある。――「そのとき、領主ヘロデはイエスの評判を聞いて、自分の従者たちに言った、云々」(マタイ14:1、2)。
Frequenter monuimus, omnem diligentiam Evangeliorum lectioni adhiberi oportere: quia in his, quae gesta narrantur, subesse interioris intelligentiae ratio reperiatur.
PL 9, 997A我々はしばしば、あらゆる注意を福音書の読解に向けねばならないと戒めてきた。物語られる出来事の下に、内的な理解の理が潜んでいることが見いだされるからである。
Habet enim omnium operum narratio suum ordinem: sed gestorum effectibus causae subjacentis species praeformatur, ut in Herode ac Joanne intelligitur.
PL 9, 997B実際、あらゆる業の物語にはそれ固有の順序があるが、行われたことの成果によって、その下にある理由の姿があらかじめ形づくられている。ヘロデとヨハネにおいて、そのことは理解される。
Nam et Herodes princeps erat populi, et Herodiadem uxorem Philippi fratris sui in matrimonium suum jure potestatis assumpserat.
PL 9, 997B実に、ヘロデは民の君主であり、兄弟フィリポの妻ヘロディアを、権力の権利によって、自らの婚姻に迎えていた。
Et huic Herodiadi erat filia: quae natali die, cum saltans placeret, potestatem cujus vellet praemii, sacramento jurantis accepit: et Joannis caput in carcere diu habiti, puella matre admonente disco sibi inferri precata est.
PL 9, 997Bそしてこのヘロディアには娘がいた。彼女は誕生日に、踊って気に入られたとき、望むどんな褒美でも求める権利を、誓う者の誓約によって受けた。そして、長く牢に置かれていたヨハネの頭を、母に促されて、盆に載せて自分に持って来るよう求めた。
Et Herodes, tristis licet, sacramento fidem reddidit, et matri puella munus exhibuit: et sepulto eo discipuli ejus ad Dominum transierunt (Ibid. 6-11) .
PL 9, 997Bそしてヘロデは、悲しんだにもかかわらず、誓約に忠実に応じ、娘は母に贈り物を差し出した。彼が葬られると、その弟子たちは主のもとへ行った(マタイ14:6-11)。
Caput XIV, Caput IV
第XIV章 第IV章PL 9, 997CAuditisque his Dominus in naviculam in loca deserta secessit, et sequentium se turbarum vexationem misertus est, et dimitti eas in castella ad coemendos cibos Apostoli admonent.
PL 9, 997Cこれらのことを聞くと、主は小舟に乗って人里離れた場所へ退いた。そして、自分に従う群衆の疲れをあわれみ、使徒たちは、彼らを、食物を買い求めるために村々へ解散させるよう促す。
Et Dominus respondet, necessitatem eo revertendi ipsas non habere, darique his cibum praecipit. Et solos se quinque panes et duos pisces habere causantur. Et offerri sibi eos jussit, turbamque sub strato foeno accumbere.
PL 9, 997C主は、彼らがそこへ戻る必要はないと答え、彼らに食物を与えるよう命じる。使徒たちは、自分たちには五つのパンと二匹の魚しかないと言い立てる。そして主は、それらを自分のもとに差し出すよう命じ、群衆に、敷かれた草の上に座るよう命じた。
Et oblata benedixit, et turbae manducanda comminuit, et dedit discipulis ut offerrent: et saturatis omnibus supplementa cophinorum duodecim superfuerunt, cum tamen extra mulierum puerorumque numerum, quinque millia virorum expleta essent (Ibid. 13-21) .
PL 9, 997Cそして差し出されたものを祝福し、群衆が食べるように裂き、弟子たちに渡して配らせた。すべての者が満腹すると、余りで十二の籠がいっぱいになった。女と子どもの数を除いて、男だけで五千人が満たされたのである(マタイ14:13-21)。
Caput XIV, Caput V
第XIV章 第V章PL 9, 997DEt discipulos naviculam conscendere, et trans fretum praecedere jubet, dimissaque ipse turba in montem orare solus ascendit: factoque vespere solus fuit: et navis mari medio, vento adversante, fluctibus jactabatur.
PL 9, 997Dそして弟子たちには、小舟に乗り込み、海の向こうへ先に行くよう命じ、自分は群衆を解散させたのち、ひとりで祈るために山に登った。夕方になると、彼はひとりであった。そのあいだ舟は、海の真ん中で、向かい風のなか、波に翻弄されていた。
Et quarta vigilia Dominus venit super mare ambulans: videntesque turbati sunt, et inanis visus phantasma credentes, clamaverunt prae timore. Quibus mox Dominus locutus est, et constantes esse jussit.
PL 9, 998Aそして第四の夜警の時、主は海の上を歩いて来た。それを見た者たちは、心を乱され、空しい見えものを幻影だと思い込んで、恐れのあまり叫んだ。彼らに主はすぐさま語りかけ、気を確かに持つよう命じた。
Et ex plurimis Petrus respondens, postulavit uti ad Dominum super aquas veniret. Qui de navicula descendens, et progressus aliquantulum, vento invalescente et timere coepit et mergi.
PL 9, 998Aそして大勢のうちからペトロが答え、水の上を主のもとへ行かせてほしいと求めた。彼は小舟から降りて、少し進んだが、風が強まると恐れ始め、沈み始めた。
Quem apprehendens Dominus, objurgavit cur fidei modicae sit: ingressusque navem, tranquillitatem vento et mari quiescente revocavit (Ibid. 22-32) .
PL 9, 998A主は彼をつかまえて、なぜ信仰が小さいのかと叱った。そして舟に乗ると、風と海は静まり、彼は凪を呼び戻した(マタイ14:22-32)。
Caput XIV, Caput VI
第XIV章 第VI章PL 9, 998AIgitur haec ut commemoravimus gesta sunt: sed his omnibus personis, effectibus, causis, numeris modus adjacet, ut quae gesserunt, praeter gerendi munus instinctumque, quem unusquisque ex natura sua sumpsit, extrinsecus omnia gesserint in exemplum: hoc majore ita opinandi reverentia, si tam diversarum causarum efficientiam una atque eadem intelligentia consequatur. Sermo igitur ad originem propositionis referendus est.
PL 9, 998Aそれゆえ、これらのことは、我々が思い起こしたとおりに行われた。しかし、これらすべての人物、成果、原因、数には、ある様式が伴っている。すなわち、彼らが行ったことは、それぞれが自らの本性から受け取った、行う務めと衝動とは別に、すべて外から、実例として行われたのである。そう考えるのは、これほど異なる原因の働きを一つの同じ理解が貫いて捉えるなら、いっそう大きな畏敬にかなう〔modus adjacet 以下、hoc majore ita opinandi reverentia までの各句のつながりは定かでない。文脈から解した〕。それゆえ、語りは、提示された事柄の起源へと立ち戻らねばならない。
Caput XIV, Caput VII
第XIV章 第VII章PL 9, 998BJoannes, lex. Herodes et frater, Judaei et gentes. Gentium uxor, infidelitas. Filia, voluptas. --Joannes, ut frequenter admonuimus, formam praetulit legis: quia lex Christum praedicavit, et Joannes profectus ex lege est, Christum ex lege praenuntians.
PL 9, 998Bヨハネは律法。ヘロデとその兄弟は、ユダヤ人と異邦人。異邦人の妻は、不信仰。娘は、快楽。――ヨハネは、しばしば注意してきたとおり、律法の形を前に示した。律法がキリストを宣べ伝え、ヨハネは律法から出て、律法からキリストを予告したからである。
Herodes vero princeps est populi: et populi princeps, subjectae sibi universitatis nomen causamque complectitur. Joannes ergo Herodem monebat, ne fratris sui uxorem sibi jungeret (Ibid. 4) . Sunt enim atque erant duo populi, circumcisionis et gentium.
PL 9, 998B他方ヘロデは民の君主であり、民の君主は、自らに従う全体の名と事情を担う。それゆえヨハネはヘロデに、兄弟の妻を自分のものにしてはならないと戒めていた(マタイ14:4)。実に、二つの民、すなわち割礼の民と異邦人の民が、今もいるし、かつてもいたからである。
Sed Israelem lex admonebat, ne opera gentium infidelitatemque sibi jungeret. Gentium enim socia infidelitas est, quae ipsis tamquam vinculo conjugalis amoris annexa est. Hi igitur fratres ex eodem humani generis sunt parente.
PL 9, 998Cしかし、律法はイスラエルに、異邦人の業と不信仰を自らに結びつけないよう戒めていた。実際、異邦人の伴侶は不信仰であり、それは彼らに、婚姻の愛の絆のように結びついているからである。それゆえ、この二つの民は、人類の同じ父から出た兄弟である。
Ob hanc itaque asperae admonitionis veritatem, Joannes tamquam lex in carcere continebatur.
PL 9, 998Cしたがって、この厳しい戒めの真実のゆえに、ヨハネは、律法のように、牢に拘束されていた。
Die autem natalis, id est, rerum corporalium gaudiis, Herodiadis filia saltavit (Ibid. 6) : voluptas enim tamquam ex infidelitate orta, per omnia Israelis gaudia totis illecebrae suae cursibus efferebatur.
PL 9, 998C誕生日、すなわち体の事柄の喜びの日に、ヘロディアの娘は踊った(マタイ14:6)。快楽は、いわば不信仰から生まれたものとして、イスラエルのあらゆる喜びを通じて、その誘惑のあらゆる歩みをもって、現れ出たからである。
Cui se omnem etiam sacramento venalem populus addixit: sub peccatis enim et saeculi voluptatibus, Israelitae vitae aeternae munera vendiderunt.
PL 9, 998Cその快楽に、民は誓約によってさえ、自らをすっかり売り渡した。実際、罪と世の快楽のもとで、イスラエル人は永遠の命の賜物を売ったのである。
Haec matris suae, id est, infidelitatis instinctu, deferri sibi Joannis caput, id est, gloriam legis oravit (Ibid. 8) : quia lex incestuosum Israelem auctoritate divinorum praeceptorum arguebat.
PL 9, 998C彼女は、母、すなわち不信仰の衝動によって、ヨハネの頭、すなわち律法の栄光が自分に持って来られるよう求めた(マタイ14:8)。律法が、神の命令の権威によって、近親相姦を犯すイスラエルを責めていたからである。
Caput XIV, Caput VIII
第XIV章 第VIII章PL 9, 998DLex infidelitate ac voluptate interiit. --Sed superius Herodes significatus est Joannem velle occidere, et metu populi demorari, quia sicut propheta habebatur (Matth. XIV, 5) .
PL 9, 998D律法は、不信仰と快楽によって滅んだ。――しかし先には、ヘロデがヨハネを殺そうと望み、民への恐れから延期していたことが示された。ヨハネが預言者と見なされていたからである(マタイ14:5)。
Nunc vero petita ipsius nece, cum praesertim religione sacramenti detineretur, quomodo tristis efficitur (Ibid. 9) ? Contrarium videlicet est, tunc eum voluisse, nunc nolle: et praesens molestia anteriori non convenit voluntati.
PL 9, 999Aところが今、その殺害が求められたとき、とりわけ誓約の宗教的拘束に縛られていたのに、どうして彼は悲しむことになるのか(マタイ14:9)。明らかに矛盾である。そのときは望み、今は望まない。現在の苦痛は、先の意志と調和しない。
Verum in superioribus gestae rei ordo est, in his autem nunc species causae consequentis exponitur. Gloriam legis voluptas ex infidelitate orta occupavit.
PL 9, 999Aしかし、先の箇所には行われた事柄の順序があるのに対し、今の箇所では、続く理由の姿が説かれている。律法の栄光を、不信仰から生まれた快楽が占めたのである。
Sed populus boni ejus quod in lege erat conscius, voluptatis conditionibus non sine aliquo certi periculi sui dolore connivet.
PL 9, 999Aしかし、民は、律法のうちにあった善を知っており、快楽の条件に対して、自らの確かな危険をいくらか痛みながら、目をつぶる。
Scitque se tali praeceptorum gloria non oportuisse concedere: sed peccatis tamquam sacramento coactus, et principum adjacentium metu atque exemplo depravatus et victus, illecebris voluptatis etiam moestus obtemperat.
PL 9, 999Aそして、自分がそのような命令の栄光を明け渡すべきではなかったことを知っている。しかし、罪によって、いわば誓約によるかのように強いられ、居並ぶ君主たちへの恐れと実例によって堕落させられ、征服され、悲しみながらも快楽の誘惑に従う。
Igitur inter reliqua dissoluti populi gaudia, in disco Joannis caput affertur (Ibid. 11) ; damno scilicet legis voluptas corporum et saecularis luxus augetur: et ita per puellam ad matrem defertur.
PL 9, 999Bこうして、放縦な民の喜びのただ中で、ヨハネの頭が盆に載せて運ばれる(マタイ14:11)。すなわち、律法の損失によって、体の快楽と世の奢侈が増し、こうして娘を通じて母へと運ばれる。
Ac sic probrosus Israel et voluptati et infidelitati suae familiae, scilicet antea gentium, gloriam legis addixit.
PL 9, 999Bこうして、恥ずべきイスラエルは、快楽と、自らの家の者となった不信仰、すなわちかつては異邦人のものであった不信仰とに〔suae familiae, scilicet antea gentium の係りは定かでない。不信仰を修飾する語句と取った〕、律法の栄光を引き渡した。
Finitis igitur legis temporibus, et cum Joanne consepultis, discipuli ejus res ita gestas Domino nuntiant, ad Evangelia scilicet ex lege venientes (Ibid. 12) .
PL 9, 999Bかくして、律法の時代が終わり、ヨハネとともに葬られると、その弟子たちは、このように行われた事柄を主に告げる。彼らは、律法から福音書へと来る者たちである(マタイ14:12)。
Caput XIV, Caput IX
第XIV章 第IX章PL 9, 999BLegis finis, Ecclesiae initium. --Ergo Dei Verbum lege finita navem conscendens Ecclesiam adit, et in desertum concedit (Ibid. 13) : relicta quippe conversatione Israel, in vacua divinae cognitionis pectora transiturus.
PL 9, 999B律法の終わり、教会の始まり。――それゆえ、神の言葉は、律法が終わると、舟に乗って教会に近づき、荒れ野へ退く(マタイ14:13)。すなわち、イスラエルの生き方を後にして、神の認識に空しい胸へ移ろうとしているのである。
Turba haec audiens, Dominum de civitate pedes sequitur in desertum: de Synagoga videlicet ad Ecclesiam concedit.
PL 9, 999Cこの群衆はこれを聞いて、主に従って都市から荒れ野へ徒歩で行く。すなわち、シナゴーグから教会へ移るのである。
Quam videns misertus est, et omnem languorem ejus infirmitatemque curat (Ibid. 14) : obsessas scilicet mentes et corpora infidelitatis veterno ad intelligentiam novae praedicationis emundat.
PL 9, 999C彼はその群衆を見てあわれみ、そのあらゆる病と弱さを癒す(マタイ14:14)。すなわち、不信仰の惰眠に取りつかれた心と体を、新しい宣教の理解へと清める。
Caput XIV, Caput X
第XIV章 第X章PL 9, 999CLegalis doctrinae cibus. Quinque panes et duo pisces quid significent. --Et cum discipuli dimitti turbas in castella proxima ad coemendos cibos admonerent (Ibid. 15) ; respondit: Non habent necesse ire (Ibid. 16) : ostendens eos, quibus mederetur, legalis doctrinae cibo non egere, neque necessitatem habere regredi ad Judaeam cibumque mercari; jubetque apostolis ut eis escam darent.
PL 9, 999C律法の教えの糧。五つのパンと二匹の魚は、何を意味するか。――弟子たちが、群衆を近くの村々に解散させ、食物を買い求めさせるよう促したとき(マタイ14:15)、彼は答えた。「彼らが行く必要はない」(マタイ14:16)。それは、彼が癒した者たちが、律法の教えの糧を必要とせず、ユダヤへ戻って食物を買う必要もないことを示すものであった。そして彼は使徒たちに、彼らに食べ物を与えるよう命じる。
Numquid ignorabat, non esse quod dari posset; et humanarum mentium interna conspiciens, modum repositi penes apostolos cibi nesciebat? Sed erat omnis typica ratio explicanda.
PL 9, 1000A彼は、与えうるものがないことを知らなかったのか。人間の心の内なるものを見通しながら、使徒たちのもとにしまわれている食物の量を知らなかったのか。そうではなく、予型的な理解のすべてが説き明かされねばならなかったのである。
Nondum enim concessum apostolis erat, ad vitae aeternae cibum, coelestem panem perficere ac ministrare. Quorum responsio ad spiritalis intelligentiae ordinem tendit.
PL 9, 1000Aまだ使徒たちには、永遠の命の糧のために、天のパンを完成させ、分け与えることは許されていなかった。彼らの答えは、霊的な理解の順序へと向かっている。
Solos enim se quinque panes et duos pisces responderunt habere (Ibid. 17) : quia adhuc sub quinque panibus,, id est, quinque libris legis continebantur, et piscium duorum, id est, prophetarum et Joannis praedicationibus alebantur.
PL 9, 1000A実に、彼らは、自分たちには五つのパンと二匹の魚しかないと答えた(マタイ14:17)。彼らはなお、五つのパン、すなわち律法の五つの書のもとに閉じ込められ、二匹の魚、すなわち預言者たちとヨハネの宣教によって養われていたからである。
In operibus enim legis, tamquam ex pane erat vita: praedicatio autem Joannis et prophetarum, in virtute aquae, vitae humanae spem confovebat.
PL 9, 1000A実際、律法の行いにおいては、いわばパンによるように命があった。しかし、ヨハネと預言者たちの宣教は、水の力において、人間の命の希望を温めていた。
Haec igitur primum, quia in his adhuc erant, apostoli obtulerunt: sed ex his evangeliorum praedicatio profecta monstratur, et his originibus deducta in majorem virtutis suae abundantiam crescit.
PL 9, 1000Aそれゆえ使徒たちは、まずこれらを差し出した。彼らはまだこれらのうちにあったからである。しかし、これらから福音書の宣教が出発して現れ、これらの起源から導かれて、自らの力のより大きな豊かさへと育つのである。
Caput XIV, Caput XI
第XIV章 第XI章PL 9, 1000BChristus in cibum versus. Cur dentur apostolis panes, V. 20. Cur quinque millia inde saturentur: cur duodecim cophini reserventur. --Acceptis igitur panibus atque piscibus, Dominus respexit ad coelum, benedixit et fregit, Patri agens gratias post tempora legis ac prophetarum se in evangelicum cibum verti.
PL 9, 1000Bキリストは、糧へと変えられた。なぜ使徒たちにパンが与えられるのか(マタイ14:20)。なぜそれによって五千人が満たされるのか。なぜ十二の籠が取っておかれるのか。――それゆえ、パンと魚を受け取ると、主は天を見上げ、祝福して裂いた。それは、律法と預言者の時ののち、自分が福音の糧へと変えられることについて、父に感謝を捧げるためであった。
Accumbere post haec supra foenum populus jubetur; non jam in terra jacens, sed lege suffultus: et tanquam terrae foeno, fructibus operis sui unusquisque substernitur. Dantur quoque apostolis panes, quia per eos erant divinae gratiae dona reddenda.
PL 9, 1000Bそののち、民は草の上に座るよう命じられる。もはや地に横たわるのではなく、律法に支えられている。また、地の草のように、各人は、自らの業の実を敷物として身を横たえる。使徒たちにもパンが与えられる。神の恩寵の賜物が、彼らを通して授けられねばならなかったからである。
Plebs deinde quinque panibus et duobus piscibus pascitur et expletur: et fragmenta panis et piscium, saturatis accumbentibus, usque in duodecim cophinorum plenitudinem abundaverunt, Dei scilicet verbo ex doctrina legis prophetarumque veniente, multitudo satiatur: et reservata gentium plebi ex aeterni cibi ministerio, in duodecim apostolorum plenitudinem, copia divinae virtutis exuberat.
PL 9, 1000C続いて民は、五つのパンと二匹の魚によって養われ、満たされる。座っていた者たちが満腹したのち、パンと魚のかけらは、十二の籠を満たすほどにあふれた。すなわち、神の言葉が律法と預言者の教えから来ることによって、群衆は満たされ、異邦人の民のために永遠の糧の奉仕から取っておかれた神の力の豊かさが、十二人の使徒の満ちるところへとあふれ出るのである。
Idem autem edentium numerus invenitur, qui futurus fuerat crediturorum. Nam sicut libro Praxeos continetur, ex Israel populi infinitate, virorum quinque millia crediderunt (Act. IV, 4) . Rerum enim admiratio usque in mensuram causae subjacentis extenditur.
PL 9, 1000C食べる者の数は、信じることになる者の数と同じであることが見いだされる。実際、使徒言行録に記されているように、イスラエルの数限りない民のうちから、男五千人が信じたからである(使徒言行録4:4)。事柄への驚嘆は、その下にある理由の大きさにまで及ぶのである。
Confractique cum piscibus panes, saturato populo, in tantum deinceps cumulantur augmentum, quantus et credentis populi, et explendorum coelesti gratia apostolorum numerus destinabatur: ut et modus numero, et numerus modo obtemperaret; intra fines suos ratio conclusa, ad consequentis effectus conditionem ipso divinae virtutis moderamine contineretur.
PL 9, 1000Cそして、魚とともに裂かれたパンは、民が満腹したのち、その後、信じる民と、天の恩寵によって満たされるべき使徒たちの数に定められたのと同じだけの増し加えへと、積み上げられる。それは、量が数に従い、数が量に従うためであり、理が自らの限度の内に閉じ込められて、続く成果の条件に向けて、神の力そのものの調整によって保たれるためであった〔ut et modus numero 以下の構文は取りにくく、推定を含む〕。
Caput XIV, Caput XII
第XIV章 第XII章PL 9, 1001ACur in coelum respexerit Christus. Mundi auctor hoc facto innotescit. --Vincit autem humanam intelligentiam opus facti: et cum frequenter quaedam sint quae concepta sensu, sermo non explicet; in his tamen ipsa sensus subtilitas ingravescit, et ad rei contemplationem pro difficultate tam invisibilis negotii obstupescit.
PL 9, 1001Aなぜキリストは天を見上げたか。この行いによって、世界の創造者が知られる。――しかし、この行いの業は、人間の理解を超える。そして、思考によって捉えられても、言葉が説き明かせない事柄がしばしばあるが、そうした事柄においては、考えそのものの精緻さも重くなり、これほど目に見えない事柄の困難さのゆえに、事柄を見つめるにあたって呆然とする。
Acceptis enim panibus quinque, in coelum Dominus respexit, honorem ejus, a quo erat, ipse confessus: non quod carnalibus oculis contueri Patrem esset necesse; sed ut qui adessent, intelligerent a quo virtutis tantae accepisset effectum. Dat deinde discipulis panes.
PL 9, 1001A五つのパンを受け取ると、主は天を見上げ、自分がそれによって存在する者の誉れを、自ら告白した。それは、父を肉の目で見つめる必要があったからではなく、居合わせた者たちが、これほどの力の成果を、誰から受けたのかを理解するためである。そして彼は、弟子たちにパンを与える。
Non quinque multiplicantur in plures, sed fragmentis fragmenta succedunt, et fallunt semper praefractu frangentes. Crescit deinde materies: nescio utrum in mensarum loco, an in manibus sumentium, an in ore edentium.
PL 9, 1001B五つが、より多くのものへと増えるのではなく、かけらのあとにかけらが続き、すでに裂かれてあることによって〔底本は praefractu。稀な語で、praefrangere(前もって砕く)からの動作名詞の奪格と取った〕、裂く者たちをいつも欺く。そうして材料は増える。私には、それが食卓の上でか、受け取る者たちの手でか、食べる者たちの口でか、分からない。
Ne mirere fontes fluere, inesse uvas vitibus, et uvis vina diffundi, et omnes mundi opes annuo quodam meatu indefessoque defluere: auctorem enim hujus universitatis tantus panum profectus ostendit, per quem tali incremento modus pertractatae materiae adderetur.
PL 9, 1001B泉が流れること、葡萄の木に房があり、房から葡萄酒が注がれること、世のあらゆる富が、年ごとのある流れをなして、疲れることなく流れ下ることを、不思議に思ってはならない。パンのこれほどの増加は、この宇宙の創造者を示しているからである。彼を通して、扱われる材料の量が、そのような増し加えによって増したのである。
Agitur enim in opere visibili invisibilis molitio: et arcanorum coelestium Dominus, arcanum negotii praesentis operatur. Superat autem omnem naturam virtus operantis, et supergreditur facti intelligentiam ratio virtutis, et sola relinquitur admiratio potestatis. Ordo etiam causarum operumque consequitur.
PL 9, 1001B実際、見える業において、見えない働きがなされ、天の秘密の主が、今の事柄の秘密を成す。しかし、働く者の力はあらゆる本性を超え、力の理は行いの理解を超え、権力への驚嘆だけが残される。原因と業の順序も、それに続く。
Caput XIV, Caput XIII
第XIV章 第XIII章PL 9, 1001CIsrael reliquiis erit salus. -- Conscendere post haec in navem discipulos praecepit, donec turbas ipse dimitteret: et dimissa turba montem conscendit orare, et vespere facto solus erat (Matth. XIV, 22 et 23) . Horum ratio distinguenda temporibus est.
PL 9, 1001Cイスラエルの残りの者たちには、救いがあるであろう。――その後、彼は弟子たちに、自分が群衆を解散させるまで、舟に乗るよう命じた。群衆を解散させると、祈るために山に登り、夕方になると、ひとりでいた(マタイ14:22、23)。これらの理は、時ごとに区別されねばならない。
Quod vespere solus est; solitudinem suam in tempore passionis ostendit, caeteris trepidatione dilapsis.
PL 9, 1001C夕方にひとりでいたことは、受難の時の自らの孤独を示している。ほかの者たちは、恐れによって散り散りになったからである。
Quod autem navem conscendere discipulos jubet, et ire trans fretum, dum turbas ipse dimittit, et dimissis turbis ascendit in montem, esse ( supple, eos) intra Ecclesiam, et per fretum, id est, per saeculum ferri usque in id tempus jubet, quo revertens in claritatis adventu populo omni, qui ex Israel erit reliquus, salutem reddat ipse, ejusque peccata dimittat: dimissoque, vel in coeleste regnum potius admisso, agens Deo patri gratias, in gloria ejus et majestate consistat.
PL 9, 1001Cまた、彼が、自分が群衆を解散させるあいだ、弟子たちに舟に乗って海の向こうへ行くよう命じ、群衆を解散させたのち山に登ったことは、(「彼らが」を補う)教会の内にいて、海、すなわち世を渡って運ばれることを、彼が戻ってきて、輝きの到来のうちに、イスラエルから残るであろうすべての民に、自ら救いを返し、その罪を赦す、その時まで命じている、ということである。そしてその民が解散させられ、むしろ天の国に迎え入れられたのち、彼は父なる神に感謝を捧げつつ、神の栄光と威厳のうちにとどまる。
Caput XIV, Caput XIV
第XIV章 第XIV章PL 9, 1001DDei supra Ecclesiam vigiliae quatuor. Antichristi terror. --Sed inter haec discipuli vento ac mari differuntur, et totis saeculi motibus, immundo spiritu adversante, jactantur (Ibid., 24.) .
PL 9, 1001D教会の上にある神の四つの夜警。反キリストの脅威。――しかしそのあいだに、弟子たちは風と海によって引き離され、世のあらゆる動きのなかで、汚れた霊に逆らわれて、翻弄される(マタイ14:24)。
Sed quarta vigilia Dominus venit: quarto enim tum ad Ecclesiam vagam et naufragam revertetur. In quarta enim noctis vigilia, totidem sollicitudinis ejus numerus reperitur (Ibid., 25) .
PL 9, 1001Dしかし第四の夜警に、主が来る。実に、そのとき主は四度目に、さまよい難破した教会のもとへ戻るからである。実際、夜の第四の夜警には、彼の配慮の同じ数が見いだされる(マタイ14:25)。
Prima enim vigilia fuit legis, secunda prophetarum, tertia corporalis adventus, quarta autem in reditu claritatis. Sed inveniet fessam, et antichristi spiritu et totius saeculi motibus circumactam. Veniet enim maxime anxiis atque vexatis.
PL 9, 1002A実際、第一の夜警は律法の、第二は預言者たちの、第三は体をもっての到来の、第四は輝きの帰還のときであった。しかし彼は、疲れ、反キリストの霊と世全体の動きに引き回された教会を見いだすであろう。彼は、もっとも不安で苦しめられている者たちのもとに来るであろう。
Et quia de antechristi consuetudine ad omnem tentationum novitatem solliciti erunt; etiam ad Domini adventum expavescent, falsas rerum imagines, et subrepentia oculis figmenta metuentes.
PL 9, 1002A彼らは、反キリストの慣行のゆえに、あらゆる誘惑の新しさに不安を抱くので、主の到来にさえおののき、偽りの事物の像や、目にこっそり忍び寄る作り物を恐れるであろう。
Sed bonus Dominus statim loquetur, timoremque apellet, dicetque: Ego sum (Ibid., 27) , adventus sui fide metum naufragii imminentis apellens.
PL 9, 1002Aしかし善き主は、ただちに語り、恐れを追い払い〔底本は apellet。depellet と読む〕、「私である」と言うであろう(マタイ14:27)。自らの到来の信によって、迫りくる難破の恐れを追い払うのである〔底本は apellens。depellens と読む〕。
Caput XIV, Caput XV
第XIV章 第XV章PL 9, 1002APetri fervor, lapsus, poenitentia. --Quod vero ex omnium consistentium in navi numero, respondere Petrus solus audet, et juberi sibi ut super aquas ad Dominum veniat precatur (Ibid., 28) ; passionis tempore voluntatis suae designat affectum, tum cum solus retro veniens, et vestigiis Domini inhaerens, contemptis saeculi, ut maris, motibus, pari ad contemnendam mortem virtute comitatus est: sed infirmitatem futurae tentationis timiditas ejus ostendit.
PL 9, 1002Aペトロの熱情、転落、悔い改め。――舟にいたすべての者のうちで、ペトロだけがあえて答え、水の上を主のもとに来るよう命じてほしいと願ったこと(マタイ14:28)は、受難の時における彼の意志の思いを示している。そのとき彼は、ただひとり後ろから来て、主の足跡にしがみつき、海のような世の動きをものともせず、同じ力をもって、死を蔑むために、主に付き従った。しかし、彼の臆病は、来るべき誘惑における弱さを示した。
Nam quamvis incedere ausus esset, tamen submergebatur (Ibid., 30) : per imbecilitatem enim carnis et metum mortis, etiam usque ad negandi necessitatem coactus est. Sed proclamat, et salutem orat a Domino. Clamor iste, poenitentiae suae genitus est.
PL 9, 1002B実際、彼はあえて歩き出したが、それでも沈んでいった(マタイ14:30)。肉の弱さと死への恐れのゆえに、否認せざるをえないところまで追い込まれたのである。しかし彼は叫び、主に救いを願った。この叫びは、彼の悔い改めから生まれたのである。
Nondum enim passo Domino in confessionem reversus est, et negandi veniam habuit in tempore; Christo postea pro universorum redemptione passuro.
PL 9, 1002B実際、主がまだ受難していないうちに、彼は告白へ立ち返り、時宜を得て否認の赦しを得た。キリストがのちに、すべての人の贖いのために受難しようとしていたからである。
Caput XIV, Caput XVI
第XIV章 第XVI章PL 9, 1002CCur non a trepidatione liberatus. Christus omnium redemptio. --Quod autem trepidandi illi, non virtutem perveniendi ad se Dominus indulsit, sed manum extendit, apprehensumque sustinuit; haec ratio est.
PL 9, 1002Cなぜ彼は恐れから解放されなかったのか。キリストはすべての人の贖いである。――しかし、主が、恐れていた彼に〔底本は trepidandi。trepidanti と読む〕、自分のもとに来る力を与えず、手を差し伸べ、つかまえて支えたことには、次の理由がある。
Non erat quidem Petrus Domini sui indignus accessu, nam et tentavit accedere, sed et typicus in eo ordo servatus est.
PL 9, 1002Cペトロは、自分の主に近づくのにふさわしくないわけではなかった。実際、近づこうと試みたのだから。しかし、彼において予型的な順序も保たれたのである。
Non enim Domino saeculi motus tempestatesque calcanti, quisquam passionis esse particeps poterat; solus enim passurus pro omnibus omnium peccata solvebat: nec socium admittit, quidquid universitati praestatur ab uno.
PL 9, 1002C実に、世の動きと嵐を踏みしめる主に、誰も受難に与る者となることはできなかった。ただ一人が、すべての人のために受難することで、すべての人の罪を解いたからである。一人によって全体に与えられるものは、いかなるものも仲間を認めない。
Ita cum esset ipse redemptio universorum, erat etiam Petrus ante redimendus, ad redemptionis istius fidem tum in Christi martyrem reservatus.
PL 9, 1002Cこうして、彼自身がすべての人の贖いであったので、ペトロもまた、先に贖われねばならなかった。彼は、この贖いへの信仰のために、そのときキリストの殉教者として取っておかれたのである。
Caput XIV, Caput XVII
第XIV章 第XVII章PL 9, 1002CPetrus fide caeteros anteiit. --Et hoc in Petro considerandum est, fide eum caeteros anteisse: nam ignorantibus caeteris, primus respondit: Tu es Filius Dei vivi (Matth. XVI, 17) . Primus passionem, dum malum putat, detestatus est (Ibid., 22) .
PL 9, 1002Cペトロは信仰において、ほかの者たちに先んじた。――またペトロにおいて考察すべきは、信仰において、彼がほかの者たちに先んじたことである。ほかの者たちが知らないでいたとき、彼が最初に答えた。「汝は生ける神の子である」(マタイ16:17)〔底本の引照は Matth. XVI, 17。この告白は通常16:16とされる〕。彼は最初に、受難を悪いことと思って、忌み嫌った(マタイ16:22)。
Primus et moriturum se, et non negaturum spopondit (Matth. XXVI, 33). Primus lavari sibi pedes prohibuit (Joan. XIII, 8) . Gladium quoque adversus eos, qui Dominum comprehendebant, eduxit (Joan. XVIII, 10) .
PL 9, 1002D最初に、自分は死ぬであろうし、否認しないと誓った(マタイ26:33)。最初に、自分の足が洗われることを拒んだ(ヨハネ13:8)。また、主を捕らえる者たちに向かって、剣を抜いた(ヨハネ18:10)。
Caput XIV, Caput XVIII
第XIV章 第XVIII章PL 9, 1003AAscensu autem ejus in navim, ventum et mare esse sedatum: post claritatis suae reditum, aeterna Ecclesiae pax et tranquillitas indicatur. Et quia tum manifestus adveniet, recte admirantes universi locuti sunt: Vere filius Dei est (Matth. XIV, 33) .
PL 9, 1003Aまた、彼が舟に乗り込んだことで風と海が静まったことは、彼の輝きの帰還ののち、教会の永遠の平和と静けさが示されているのである。そして、そのとき彼は明らかな姿で来るので、驚嘆したすべての者は、正しくこう言った。「まことにこの方は神の子である」(マタイ14:33)。
Confessio enim universorum tum et absoluta et publica erit, Dei filium non jam in humilitate corporea, sed in gloria coelesti pacem Ecclesiae reddidisse.
PL 9, 1003A実に、そのとき、すべての人の告白は、完全で公のものとなるであろう。すなわち、神の子が、もはや体の卑しさにおいてではなく、天の栄光において、教会に平和を返したという告白である。
Caput XIV, Caput XIX
第XIV章 第XIX章PL 9, 1003AEx Christo prodit apostolorum virtus. -- Cum transfretassent, venerunt in terram Gennesar: et cum cognovissent eum viri loci illius, adorabant eum (Ibid. 34 et 35) .
PL 9, 1003A使徒たちの力は、キリストから出る。――「彼らは海を渡って、ゲネサレトの地に来た。その土地の人々は、彼を見分けると、彼を拝した」(マタイ14:34、35)。
Multa et media inciderunt, quae nos, post quinque millium virorum et congregationem et satietatem, reddendae rationis studio demorata sunt: sensus autem usque in hunc locum idem est.
PL 9, 1003A多くの中間の事柄が生じ、それらは、五千人の男の集まりと満腹ののち、理を説き明かそうとする熱意のために、我々を引き止めた。しかし、考えはこの箇所に至るまで同じである。
Finitis enim legis temporibus, et ex Israel quinque millibus virorum intra Ecclesiam collocatis, jam credentium (Israelitarum) populus occurit: jam ipse ex lege per fidem salvus, reliquos ex suis infirmos aegrotosque afferens Domino, oblatique fimbrias vestimentorum contingere optabant, sani per fidem futuri.
PL 9, 1003B実際、律法の時代が終わり、イスラエルから五千人の男が教会の内に置かれたのち、すでに(イスラエル人の)信じる民が出会いに来る。この民自身は、すでに律法から信仰を通して救われており、自らの者たちのうちの残りの弱い者、病んでいる者を主のもとに運んでくる。差し出された者たちは、衣の房に触れることを望み、信仰によって癒されようとしていた。
Sed ut ex veste tota fimbriae, ita ex Domini nostro Jesu Christo sancti Spiritus virtus exiit: quae apostolis data, ipsis quoque tamquam ex eodem corpore exeuntibus, salutem his qui contingere cupiunt, subministrat.
PL 9, 1003Bしかし、衣全体から房が出るように、我々の主イエス・キリストから、聖なる霊の力が出た。それは使徒たちに与えられ、彼らもまた、同じ体から出るように、触れることを望む者たちに救いを供する。
Caput XV, Caput I
第XV章 第I章PL 9, 1003BTunc accesserunt ad eum Scribae et Pharisaei ab Jerosolymis, dicentes, etc. (Matth. XV, 1) .
PL 9, 1003B「そのとき、律法学者とファリサイ派の人々がエルサレムから彼のもとに来て、言った、云々」(マタイ15:1)。
Absoluta et dictorum et gestorum in consequentibus ratio est: nam his, quae proposita fuerant, ipse respondit, omnem plantationem, quae non a Patre sit, eradicandam dicens (Ibid., 13) , id est, traditionem hominum eruendam, cujus favore, legis praecepta transgressi sunt: et ideo esse eos duces caecos, vitae aeternae iter quod non videant pollicentes, caecisque ipsis et ducibus caecorum casum in foveam esse communem.
PL 9, 1003B語られたことと行われたことの理は、続く箇所で完結する。というのも、主は先に提示されていた事柄に自ら答えて、父が植えたのでない植物はすべて根こぎにされねばならないと言ったからである(マタイ15:13)。すなわち、根こぎにされるべきは人間の伝承であり、それを好んで、彼らは律法の戒めを踏み越えたのである。それゆえ彼らは盲目の導き手であり、自分には見えない永遠の命への道を約束する者であって、盲人自身も盲人の導き手も、等しく穴に落ちる、ということになる。
Caput XV, Caput II
第XV章 第II章PL 9, 1003B(al. CANON XV) Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa, clamavit, et reliqua (Ibid. 21 et 22) .
PL 9, 1003B(別本では第15カノン)「そして、イエスはそこから出て、ティルスとシドンの地方に退いた。すると見よ、その地方からカナンの女が出て来て、叫んだ、云々」(マタイ15:21、22)。
Diversa curationum genera diversos causarum complectuntur effectus: sed res atque sermo ordinem ex superioribus sumit. Infidelitatem enim Pharisaeorum, et opprobrio caecorum ducum, et humanarum traditionum superstitionibus coarguit.
PL 9, 1003D癒しの種類はさまざまで、それぞれ異なる事情の結果を含んでいる。しかし事柄も言葉も、その順序を先行する箇所から受けている。すなわち主は、盲目の導き手であるという恥辱と、人間の伝承にまつわる迷信とによって、ファリサイ派の不信仰を論駁しているのである。
Et post haec ad regiones Tyri et Sidonis venit, et Chananaea a finibus illis egressa clamat atque orat, et Dominum David filium confitetur, et filiae suae opem poscit.
PL 9, 1004Aそしてこの後、主はティルスとシドンの地方に来る。するとその地方から出て来たカナンの女は、叫んで祈り、主をダビデの子と告白し、自分の娘のために助けを求める。
Dominus silet, discipuli pro ea rogant: quibus se perditis ovibus domus Israel missum esse respondet. Illa vero adorans, adjuvari se postulat: cui Dominus ait, illicitum esse panem filiorum canibus offerre.
PL 9, 1004A主は黙している。弟子たちが彼女のために願う。主は彼らに、自分はイスラエルの家の失われた羊のもとにのみ遣わされたのだと答える。しかし彼女は礼拝しながら、助けてくれるよう求める。主は彼女に、子らのパンを犬に差し出すのは許されないと言う。
Vicissimque illa respondet, decidentibus de mensa dominorum micis ali catellos solere. Post quae fidem ejus Dominus collaudat, et in tempore ipso puellae sanitas reddita est. (Ibid., 23-28) .
PL 9, 1004A今度は彼女が答える。主人たちの食卓から落ちるパン屑で、子犬は養われるのが常である、と。その後、主は彼女の信仰をほめ、ちょうどその時に娘の健康は戻された(マタイ15:23-28)。
Caput XV, Caput III
第XV章 第III章PL 9, 1004AChananaea proselytorum figura. Chananaei qui. -- Ut igitur illa, quae gesta sunt, ea quae interior est ratio consequatur; quae Chananaeae persona sit, ex ipsis verborum virtutibus contuendum est.
PL 9, 1004Aカナンの女は改宗者の型である。カナン人とは何者か。――それゆえ、起こった事柄に、それを内側から説く理が続くように、カナンの女がどのような人物であるかを、言葉そのものの力から見定めねばならない。
Fuisse, atque etiam esse penes Israel proselytorum plebem, fides certa est: quae ( scil. proselytorum plebs) de gentibus in legis opera transcendit, et vitae anterioris egressa regionem, peregrinae dominantisque legis tamquam domo continebatur.
PL 9, 1004Bイスラエルのもとに改宗者の民がいたこと、今もいることは、確かな事実である。この民(すなわち改宗者の民)は、異邦人の中から律法の業へと移り、それまでの生の領域を出て、外来にして支配する律法を、いわば家として、その中に留め置かれていた。
Chananaei autem fuerunt terras, in quibus nunc Judaea est, incolentes: qui vel bello consumpti, vel in loca vicina dispersi, vel in servitutem devictorum conditione subjecti, nomen tantum sine patria sede circumferunt.
PL 9, 1004Bカナン人とは、今ユダヤがある土地に住んでいた者たちであり、あるいは戦争で滅ぼされ、あるいは近隣の地に散らされ、あるいは征服された者の身分で隷属させられて、ただ名だけを、故国の居所もなく持ち歩いている。
Plebs igitur haec cum Judaeis admixta de gentibus est. Et quia non est ambiguum, in ea turba quae credidit, partem nonnullam proselytorum fuisse, merito haec Chananaea, proselytorum formam praeferens, existimabitur fines suos egressa, ex gentibus scilicet in populi alterius nomen excedens: quae pro filia, videlicet gentium plebe, orat.
PL 9, 1004Bしたがって、この民はユダヤ人に混じった異邦人出身の民である。そして、信じたあの群衆の中に改宗者の一部がいたことは疑いないので、このカナンの女は、改宗者の形を表すものとして、自分の境界を越え出た者、すなわち異邦人の中から別の民の名へと出て行った者と、当然にも考えられよう。彼女は娘のために、すなわち異邦人の民のために祈るのである。
Et quia Dominum cognovit ex lege, David filium nuncupat. In lege enim virga de radice Jesse (Esai. XI, 1) , et David filius aeterni et coelestis regni rex continetur (Jer. XXIII, 5) .
PL 9, 1004Cそして彼女は律法から主を知ったので、ダビデの子と呼ぶ。実際、律法には、エッサイの根から出る若枝(イザヤ11:1)と、ダビデの子、永遠にして天の王国の王(エレミヤ23:5)とが含まれている。
Caput XV, Caput IV
第XV章 第IV章PL 9, 1004CChananaeae filia typum gerit Ecclesiae. Fidei primitiae ex Israel. --Ipsa quidem curatione jam non eget, quae Christum et Dominum et David filium confitetur: sed filiae suae, plebi videlicet gentium, dominatu immundorum spirituum occupatae, opem poscit.
PL 9, 1004Cカナンの女の娘は教会の予型を帯びている。信仰の初穂はイスラエルから出る。――キリストを、主を、ダビデの子を告白する彼女自身は、もはや癒しを必要としない。しかし彼女は、汚れた霊どもの支配に捕らえられた自分の娘、すなわち異邦人の民のために、助けを求めるのである。
Dominus tacet, silentii patientia Israel privilegium salutis reservans. Et miserantes discipuli preces jungunt: sed arcanum ille paternae voluntatis continens, ovibus se perditis Israel missum esse respondit: ut absolute liqueret, typum Ecclesiae Chananaeae filiam continere; cum illa posceret quod aliis deferebatur, non quod non et gentibus impertienda salus esset: sed suis Dominus atque in sua venerat, primitias ergo fidei ab his quibus erat ortus exspectans, caeteris deinceps Apostolorum praedicatione salvandis.
PL 9, 1004C主は黙している。その沈黙の忍耐によって、救いの特権をイスラエルのために取っておくのである。そして憐れんだ弟子たちが願いを添える。しかし主は、父の意志の秘め事を守りつつ、自分は失われたイスラエルの羊のもとに遣わされたのだと答えた。それは、カナンの女の娘が教会の予型を含んでいることを、はっきりと明らかにするためであった。彼女は他の者たちに与えられていたものを求めたのであって、それは救いが異邦人にも分け与えられるべきでないからではない。主は自分の者たちのために、自分の者たちのもとに来たのであり、それゆえまず信仰の初穂を、自分がそこから生まれた者たちから待ち、その他の者たちは、その後、使徒たちの宣教によって救われるはずだったのである。
Atque ideo ait: Non licet accipere panem filiorum, et dare canibus (Ibid., 26) . Delatus Israel honor, affectus in eum Dei cumulat invidiam: juxta quem plebs gentium accepit canum nomen.
PL 9, 1005Aそしてそれゆえ、主は言う。「子らのパンを取って、犬どもに与えるのは許されない」(マタイ15:26)。イスラエルに与えられた栄誉、彼に対する神の愛情が、妬ましさを募らせる〔affectus in eum Dei cumulat invidiam の取り方は定かでない。神の愛情がイスラエルへの憎しみを増す、とも読める〕。彼に比べて、異邦人の民は犬という名を受けた。
Sed Chananaea jam ipsa per fidem salva, et interioris certa mysterii, respondit micis, quae de mensa exciderint, pasci catellos, canum opprobrio jam sub blandimento diminutivi nominis mitigato.
PL 9, 1005Aしかしカナンの女は、すでに信仰によって自ら救われており、内的な奥義を確かに知っていたので、食卓から落ちたパン屑で子犬は養われる、と答えた。犬という恥辱は、指小形の名の愛らしさのもとで、すでに和らげられている。
Caput XV, Caput V
第XV章 第V章PL 9, 1005ATum deinde ad fidem vocantur gentes. --Et ut silentium Domini intelligeremus ex ratione temporis, non ex voluntatis difficultate proficisci, adjecit: O mulier, magna est fides tua (Ibid., 28) : ( supple, ut) salutis suae scilicet ipsa jam certa, quin etiam de gentium congregatione confidat: quo in tempore ita credentes, mox ut puella, ab omni dominatu immundorum spirituum liberabuntur.
PL 9, 1005Aそのとき、次いで異邦人が信仰へと呼ばれる。――そして、主の沈黙が意志の難しさからではなく、時の理から生じたことを、我々が悟るように、主は付け加えた。「おお女よ、汝の信仰は大きい」(マタイ15:28)。(「ために」を補う)すなわち彼女自身がすでに自分の救いを確信し、さらに異邦人の集まりについても信頼を寄せるためである。その時には、そのように信じる者たちは、やがて娘のように、汚れた霊のあらゆる支配から解放されるであろう。
Et continuo facti fides sequitur. Nam post praefiguratam in Chananaeae filia gentium plebem, continuo in monte obsessi vario genere morborum a turbis Domino offeruntur (Ibid., 29 et 30) , id est, a credentibus infideles aegrotique ut adorent et procidant instruuntur: quibusque salus redditur, atque ad sentiendum, contuendum, laudandum, comitandumque Deum, omnia et mentis et corporis ministeria reformantur.
PL 9, 1005Bそしてただちに、出来事の確証が続く。実際、カナンの女の娘において異邦人の民があらかじめ示された後、ただちに山の上で、さまざまな種類の病に苦しめられた者たちが、群衆によって主のもとへ差し出される(マタイ15:29、30)。すなわち、信じる者たちによって、不信仰で病んでいる者たちが、礼拝しひれ伏すよう教えられるのである。そして救いを返された者たちには、神を感じ、見つめ、たたえ、これに付き従うための、心と体のあらゆる働きが造り直される。
Caput XV, Caput VI
第XV章 第VI章PL 9, 1005BJesus autem convocatis discipulis ait: Misereor turbae huic; quia triduum est jam quod perseverat mecum, et reliqua (Ibid., 32) . Tenet ordinem cursus operandi, sed et operibus iisdem sermonum par ratio succedit.
PL 9, 1005Bイエスは弟子たちを呼び集めて言った。「私はこの群衆を憐れむ。彼らはもう三日も私のもとにとどまっているからだ」云々(マタイ15:32)。主は働きの進み行きの順序を保っており、しかも同じ業に、言葉の等しい理が続く。
In filia enim Chananaeae, Ecclesiae formam constitutam meminimus: et consequentis populi curationem, concursum aegrotarum gentium esse tradidimus.
PL 9, 1005B実際、カナンの女の娘において教会の形が定められたことを、我々は思い起こす。また、続く民の癒しとは、病む異邦人たちが群がり集まることであったと、我々は伝えた。
Nunc ergo diligenter et dicta Domini et facta tractanda sunt: ut videamus an superior res atque sermo ita, ut a nobis intelligi traditus est, etiam ex consequentibus ejusdem intelligentiae accipiat auctoritatem.
PL 9, 1005Bそこで今は、主の言葉と行いを丁寧に扱わねばならない。それは、先の事柄と言葉が、我々がそう理解すべきものとして伝えたとおりに、続く箇所からも同じ理解の権威を受けるかどうかを、見るためである。
Miseretur turbae Dominus, quod triduo secum maneat: quam dimittere jejunam non vult, ne in via prae inedia deficiat. Causantur discipuli panes non esse tantos, quibus expleri saturarique possit (Ibid., 33) . Percontatus est Dominus quot panes haberent.
PL 9, 1005B主は、群衆が三日も自分のもとにとどまっているので、彼らを憐れむ。空腹のまま帰らせたくはない。道で飢えのために力尽きてはならないからである。弟子たちは、彼らを満腹させ満たすほどのパンはない、と言い立てる(マタイ15:33)。主は、パンがいくつあるかを尋ねた。
Responderunt illi, septem panes esse, et paucos pisces. Turbis jubetur in terram discumbere: et Dominus panes ac pisces accipiens gratias egit, ac fregit, et discipulis praefracta ut offerrent dedit (Ibid., 34 36) .
PL 9, 1005B彼らは主に、パンは七つで、魚は少しだと答えた。群衆は地に横になるよう命じられる。主はパンと魚を取って感謝を捧げ、裂き、裂いたものを弟子たちに与えて差し出させた(マタイ15:34、36)。
Sed fragmenta panum septem paucorumque piscium explent virorum quatuor millia ita tamen, quod replendis septem sportis praefractus panis, saturatis omnibus, abundavit (Ibid., 37) .
PL 9, 1005Bしかし、七つのパンと少しの魚の裂けた欠片が、四千人の男たちを満たした。しかも、満腹した後に、裂かれたパンは七つの大籠を満たすほど余ったのである(マタイ15:37)。
Caput XV, Caput VII
第XV章 第VII章PL 9, 1006ASupra Israelitarum, nunc gentium fides exprimitur. --Et occurrunt quidem multa quae nova sunt (collata cum eo quod Matth. XIV, XV, etc., enarratum est) .
PL 9, 1006A先には、イスラエル人の信仰が、今は異邦人の信仰が描き出される。――そして確かに、新しい点が多く現れる(マタイ14、15章などで述べられたことと比べよ)。
Discipuli unius diei jejunium miserantes; quinque millia virorum ad coemendos cibos remitti in castella voluerunt: nunc toto triduo tacent. Et deinceps foeno superior turba substernitur: haec accumbit in terra.
PL 9, 1006A弟子たちは一日の断食を憐れんで、五千人の男たちを、食べ物を買うために村々へ帰らせようとした。今回は丸三日のあいだ黙している。さらに、先の群衆には草が敷かれた。こちらの群衆は地に横たわる。
Illic quinque panes, hic septem offeruntur: illic duo pisces, hic indefinitus, sub paucitatis tamen significatione, numerus est. Illic quinque millia virorum, hic quatuor: illic duodecim cophini, hic septem sportae repletae.
PL 9, 1006Aそこでは五つのパンが、ここでは七つが差し出される。そこでは二匹の魚、ここでは数が定められていないが、それでも少ないことを示している。そこでは五千人の男、ここでは四千人。そこでは十二の籠、ここでは満たされた七つの大籠。
Et superioribus quidem puto esse responsum, et omnia juxta personam populi congruenter esse subjecta. Nunc quoque competentem rei atque causae rationem afferre tentemus: ut quemadmodum illa Judaicae credentium congruunt plebi, ita haec populo gentium comparentur.
PL 9, 1006A先の事柄についてはすでに答えが与えられており、すべては民の人物にふさわしく述べられている、と私は思う。今もまた、この事柄と事情にふさわしい理を示すよう試みよう。それは、あれがユダヤ人の信者の民に適合したように、これが異邦人の民になぞらえられるためである。
Caput XV, Caput VIII
第XV章 第VIII章PL 9, 1006BBaptizandorum fidei professio. Jejunium passionis dominicae tempore. --Ordo igitur idem in sermone Domini est, qui in consequenda gratia manet.
PL 9, 1006B洗礼を受けようとする者たちの信仰の告白。主の受難の時の断食。――したがって、主の言葉における順序は、恩寵を追い求める中で保たれる順序と同じである。
Venturi enim ad baptismum, prius confitentur credere se in Dei filio et in passione ac resurrectione ejus: et huic professionis sacramento fides redditur.
PL 9, 1006B洗礼に臨もうとする者は、まず、神の子を、またその受難と復活とを信じると告白する。そして、この告白の誓約に信仰が返される。
Atque ut hanc verborum sponsionem quaedam rerum ipsarum veritas consequatur, toto in jejuniis passionis dominicae tempore demorantes, quadam Domino compassionis societate junguntur.
PL 9, 1006Bそして、この言葉による約束に、事柄そのものの真実が伴うように、主の受難の時の全期間を断食のうちにとどまることで、彼らは主との一種の共苦の交わりに結ばれる。
Igitur sive sponsionis sacramento, sive jejunio, omne illud passionis dominicae cum Domino agunt tempus.
PL 9, 1006Bかくして、約束の誓約によっても、断食によっても、彼らは主の受難のあの全期間を、主とともに過ごすのである。
Caput XV, Caput IX
第XV章 第IX章PL 9, 1006CApostolorum de salute Israel sollicitudo. --Et hujus spei atque comitatus Dominus misertus, ait triduo secum esse.
PL 9, 1006Cイスラエルの救いについての使徒たちの心配。――そしてこの希望と付き従いを憐れんで、主は、彼らが自分のもとに三日いる、と言う。
Quos ne in vitae saecularis cursu, id est, in viae opere defectio labefactaret, vult cibo suo alere, atque ad peragendam totius itineris fortitudinem panis sui virtute firmare: conquerentibus discipulis, panes in deserto nullos esse.
PL 9, 1006C彼らが世の生の歩み、すなわち道の営みの中で、衰弱して倒れることのないよう、主は自分の食物で彼らを養い、自分のパンの力で、全行程をやり遂げる強さを固めようとする。それなのに弟子たちは、荒れ野にパンはまったくない、と嘆く。
Atquin in superioribus exemplum sumpserant, nihil impossibile Deo esse. Sed gestorum causae rationem interioris intelligentiae moliuntur.
PL 9, 1006Cしかるに、彼らは先の出来事で、神にできないことは何一つないという範例を受けていた。しかし、出来事の理由が、内的な理解の理を形づくっているのである〔この文は意味が取りにくく、文脈から解した〕。
Quantus enim apostolorum in salvando Israel favor fuerit, beatissimi Pauli epistolae docent (Rom. IX, 3) : atque ideo eodem demorante, nunc in concursu gentium et de pane causatio, et de jejunio silentium introducitur.
PL 9, 1006Cイスラエルを救うことにおいて、使徒たちの熱意がどれほどであったかは、いと幸いなるパウロの書簡が教えている(ローマ9:3)。それゆえ、その同じ熱意がなお続いていたので、今、異邦人の群がりにおいて、パンについての不平と、断食についての沈黙が持ち込まれるのである。
Caput XV, Caput X
第XV章 第X章PL 9, 1006DPanes septem Spiritus sancti septem dona. Pisces indefiniti, diversa charismata. Gentes ex quatuor orbis partibus vocandae. --Panes igitur septem offeruntur.
PL 9, 1006D七つのパンは聖なる霊の七つの賜物。定まらぬ数の魚は、さまざまなカリスマ。異邦人は世界の四方から召されるべきである。――そこで、七つのパンが差し出される。
Nulla enim ex lege et prophetis gentibus salus sumitur, sed per gratiam Spiritus vivunt, cujus septiforme, ut per Esaiam traditur, munus est, Ergo Spiritus per fidem salus gentibus est (Esai. XI, 2) .
PL 9, 1007A実際、律法と預言者から異邦人に救いが汲まれることは全くなく、彼らは霊の恩寵によって生きる。その賜物は、イザヤによって伝えられるとおり、七重である。したがって、霊は、信仰を通して異邦人の救いである(イザヤ11:2)。
Quae in terram recumbunt; nullis enim legis operibus fuerant ante substratae: sed peccatorum et corporum suorum origini inhaerentes, ad donum Spiritus septiformis vocantur.
PL 9, 1007A彼らは地に横たわる。というのも、彼らは以前、いかなる律法の業も下に敷かれておらず、自らの罪と体の起源に固着したまま、七重の霊の賜物へと召されているからである。
Indefinitus piscium numerus, diversorum donorum et charismatum partitiones ministrationesque significat: quibus fides gentium gratiarum diversitate satiatur.
PL 9, 1007A魚の数が定まっていないことは、さまざまな賜物とカリスマの分配と奉仕を意味する。それによって異邦人の信仰は、恩寵の多様さで満たされる。
Sed quod septem sportae replentur; redundans et multiplicata septiformis Spiritus copia indicatur, cui quod largiatur exuberet: fitque saturatis nobis ditior semper et plenior.
PL 9, 1007Aしかし七つの大籠が満たされることは、七重の霊の豊かさがあふれ、増し加わることを示している。その霊にとって、与えるものはあり余るほどであり、我々が満たされるほど、いっそう富み、いっそう満ちるようになる。
Quod vero quatuor millia virorum congregantur, multitudo, innumerabilium ex quatuor orbis partibus intelligitur.
PL 9, 1007A四千人の男たちが集められることは、世界の四方からの数えきれない者たちの群衆と解される。
Ad formam enim futuri in tot partium millia plebs dinumerata satiatur, quotidem de partibus ad coelestis cibi donum concursura essent millia crediturorum. Turba igitur dimittitur satiata et expleta.
PL 9, 1007B実際、未来の形として、これだけの数の方角の千人ずつに数え上げられた民が満たされる。その数は、信じるはずの者たちが方角ごとに天の食物の賜物へと駆けつけることになる、その千人の数と同じだけである〔底本は quotidem。quot と同じく「〜だけの」の意で、先の tot と呼応すると取った〕。かくして群衆は、満たされ、満ち足りて帰される。
Et quia omnibus diebus vitae nostrae nobiscum Dominus manet, navem, id est Ecclesiam, credentium plebe comitatus ingreditur.
PL 9, 1007Bそして、主は我々の生涯の日々のすべてを通して我々とともにとどまるので、信じる民を従えて、舟、すなわち教会に乗り込む。
Caput XVI, Caput I
第XVI章 第I章PL 9, 1007BChristi dignoscendi nota, operum virtus. -- Et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei tentantes, et rogaverunt eum, ut signum de coelo illis ostenderet, et reliqua (Matth. XVI, 1) .
PL 9, 1007Bキリストを見分ける印は、業の力である。――「そしてファリサイ派の人々とサドカイ派の人々が彼のもとに来て、試みつつ、天からのしるしを自分たちに見せてくれるよう求めた、云々」(マタイ16:1)。
Adsunt Pharisaei et Sadducaei legis fiducia insolentes dedignantesque opera virtutum fidei, signum ostendi sibi de coelo precantur. Humilitatem in Christo carnis et corporis contuentes, doctrinam ex his quae sub hominis habitu gerebat dedignantur accipere.
PL 9, 1007Cファリサイ派とサドカイ派が現れる。彼らは律法への信頼のゆえに傲慢で、信仰による力ある業をさげすみ、天からのしるしが自分たちに示されるよう求める。キリストのうちに肉と体の卑しさを見て、人の姿で行っていた業から教えを受けることを見下すのである。
Quorum insolentiam et inanitatem irridens, multa eos de natura coeli conjicere solere respondit, cum rubicundo aut ortu aut vespere serenum nimbosumve pronutient (Ibid., 2) : porro autem ignorare eos temporum signa (Ibid., 4) , cum omnis lex et prophetae adventus sui indicia ex operum quae gereret admiratione significent: ut quemadmodum fidem tempestatis coeli vel matutini vel vesperis rubor redderet; ita manifestam temporum cognitionem virtutum atque operum indicia praestare deberent.
PL 9, 1007C彼らの傲慢と空しさを嘲って、主は、彼らが天の様子について多くのことを推し量るのが常であると答えた。すなわち、朝焼けか夕焼けかによって、晴れか雨雲かを予告するのである(マタイ16:2)。ところが彼らは時のしるしを知らない(マタイ16:4)。律法と預言者のすべてが、主が行う業への驚嘆によって、その到来の徴を示しているからである。朝の赤さも夕の赤さも天候への確信を与えるように、力ある業の徴もまた、時についての明白な認識を与えるはずであった。
Caput XVI, Caput II
第XVI章 第II章PL 9, 1007DJonas Christi figura. --Sed ortus e coelo signum his terrestre constituit, ut eos intra confessionem humilitatis corporeae contineret, dandum dicens Jona signum: Huic se Dominus comparat, quem ad futurae passionis effectum in praedicationem poenitentiae ad Ninivitas pari specie praemiserat.
PL 9, 1007Dヨナはキリストの型である。――しかし天から来た者は、彼らに地上のしるしを定め、体の卑しさの告白の内に彼らを留めようとして、ヨナのしるしが与えられると言った。主は自分をこのヨナになぞらえる。主は、来るべき受難の成就のために、同じ姿のヨナを、ニネベの人々への悔い改めの宣教へと先に遣わしておいたのである。
Namque Jonas ventis desaevientibus projectus e navi est, et devoratus a ceto, et post triduum vivus emissus, non retentus a monstro, non cibi conditione confectus: sed contra humani corporis naturam integer et illaesus in auras superas virtute dominicae praefigurationis evadit.
PL 9, 1008A実際ヨナは、風が荒れ狂う中で舟から投げ出され、大魚に呑み込まれ、三日の後に生きたまま吐き出された。怪物に留め置かれず、食物の条件によって消化されることもなく、人間の体の本性に反して、無傷のまま損なわれずに、主の予示の力によって上の空気の中へ出て来たのである。
Hoc ergo potestatis suae signum constitutum esse demonstrat, ipse remissionem peccatorum per poenitentiam praedicans, de Jerusalem vel Synagoga immundorum spirituum dominante flatu ejiciendus, et Pilati potestati, id est, saeculi judicio tradendus: et a morte tamquam elementi ejusdem monstro glutiendus: et post triduum ex ea, contra conditionem hominis quem assumpserat non retentus, vivus atque incorruptus emergens.
PL 9, 1008Aしたがって主は、これが自分の権力のしるしとして定められていることを示している。すなわち、自分自身が、悔い改めによる罪の赦しを宣べながら、エルサレム、すなわちシナゴーグから、汚れた霊どもの荒れ狂う息によって投げ出され、ピラトの権力、すなわち世の裁きに引き渡され、同じ元素の怪物に呑まれるようにして死に呑み込まれ、三日の後、自分が取った人間の条件に反して、そこに留められることなく、生きたまま、朽ちないものとして現れ出ることになっていたのである。
Ea igitur, quae in homine de conceptu virginis sumpto divinarum erant plena virtutum, cognosci atque intelligi de se voluit et prophetae signo et hominis exemplo.
PL 9, 1008Bそれゆえ、おとめの懐胎から取られた人間のうちにあって神的な力に満ちていたそれらを、主は、預言者のしるしと人間の実例によって、自分について認識され、理解されることを望んだのである。
Caput XVI, Caput III
第XVI章 第III章PL 9, 1008BIn legis operibus spes nulla, ubi veritas contigit. -- Et relictis illis abiit (Ibid., 4) . Non sicut locis aliis legitur, dimissis turbis abiit: sed quia infidelitatis error insolentium animos obtinebat, non dimisisse eos scribitur, sed reliquisse.
PL 9, 1008B律法の業には、真理が到来した以上、いかなる望みもない。――「そして彼らを残して立ち去った」(マタイ16:4)。他の箇所で読まれるように、群衆を解散させて立ち去ったのではない。不信仰の誤りが傲慢な者たちの心を占めていたので、主は彼らを解散させたのではなく、見捨てたと記されているのである。
Et cum venisset trans fretum, obliti sunt discipuli ejus panes accipere. Jesus autem dixit illis: Attendite vobis a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum (Ibid., 5, 6) . Absoluta omnis de fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum obscuritas est.
PL 9, 1008B「そして海の向こうに来たとき、彼の弟子たちはパンを取って来るのを忘れた。イエスは彼らに言った、『汝ら、ファリサイ派とサドカイ派のパン種に気をつけよ』」(マタイ16:5、6)。ファリサイ派とサドカイ派のパン種についての曖昧さは、すべて解消された。
Quod autem abstinere se eo apostoli jubentur, non admisceri doctrinae Judaeorum monentur; quia legis opera in effectum fidei et in praeformationem rerum consequentium constituta sint: ut in quorum tempora atque aetatem veritas contigisset, nihil ultra in veritatis similitudine spei positum arbitrarentur; ne doctrina Pharisaeorum Christum nesciens, effectus veritatis evangelicae corrumperet.
PL 9, 1008B使徒たちがこのパン種を避けるよう命じられているのは、ユダヤ人の教えに混じらないよう戒められているのである。律法の業は、信仰の成就のため、また後に来る事柄をあらかじめ形づくるために定められたからである。それは、その時と世代に真理が到来した者たちが、真理の似姿の中にこれ以上、望みが置かれていると考えることのないようにし、また、キリストを知らないファリサイ派の教えが、福音の真理の成果を損なうことのないようにするためである。
Caput XVI, Caput IV
第XVI章 第IV章PL 9, 1008CFilius et Deus aeternus et natus est. -- Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi, et interrogabat discipulos suos, et reliqua (Ibid., 13) .
PL 9, 1008C子は神として永遠であり、しかも生まれた。――「イエスはフィリポのカイサリアの地方に来て、弟子たちに問うていた、云々」(マタイ16:13)。
In processu sermonis atque operis absolutius discipulis cognitionem suam ( id est, sui) praestat, et quamdam intelligendi se formam rationemque constituit.
PL 9, 1008C言葉と業が進む中で、主は弟子たちに、自分についての(すなわち自分自身の)認識をより完全に与え、自分を理解するための一種の形と理を定める。
Est autem haec vera et inviolabilis fides, ex Deo aeternitatis (cui ob id quod semper filius fuerit, semper et jus patris et nomen sit; ne si non semper filius, non semper et pater sit) Deum filium profectum fuisse, cui sit ex aeternitate parentis aeternitas.
PL 9, 1008Cそしてこれこそ、真実で侵されえない信仰である。すなわち、神である子が、永遠の神から(この神には、常に子があったがゆえに、常に父としての権利と名があった。もし常に子がなかったなら、常に父でもなかったことになるからである)発したのであり、この子には、生みの親の永遠から永遠がある、ということである。
Nasci autem eum voluntas ejus fuit (V. l. III de Trin., n. 4) , cujus in virtute ac potestate inerat ut nasceretur.
PL 9, 1008D彼が生まれることは、その者の意志であった(『三位一体論』第3巻4節を見よ)。その者の力と権力のうちに、彼が生まれるということが内在していたのである。
Est ergo filius Dei ex Deo Deus, unus in utroque: theotetam enim, quam deitatem Latini nuncupant, aeterni ejus parentis, ex quo nascendo est profectus, accepit. Accepit autem hoc quod erat: et natum est Verbum quod fuit semper in Patre.
PL 9, 1008Dしたがって神の子は、神からの神であり、両者において一つである。実際、彼は、ラテン人が神性と呼ぶテオテースを、生まれることによってそこから発したところの、その永遠の親から受けた。しかも彼は、自分が既にあったものを受けたのである。そして、常に父のうちにあった言葉が、生まれたのである。
Atque ita Filius et aeternus et natus est: quia non aliud in eo natum est, quam quod aeternum est.
PL 9, 1009Aかくして子は、永遠でもあり、生まれた者でもある。なぜなら、彼において生まれたものは、永遠であるもの以外の何ものでもないからである。
Caput XVI, Caput V
第XVI章 第V章PL 9, 1009AFilius Dei est et filius hominis. --Hunc igitur assumpsisse corpus, et hominem factum esse, perfecta confessio est: quia sicut aeternitas naturae nostrae corpus accepit; ita cognoscendum est, naturam corporis nostri aeternitatis assumere posse virtutem.
PL 9, 1009A神の子であり、人の子でもある。――したがって、この者が体を取って人となったことは、完全な告白である。なぜなら、永遠が我々の本性の体を受けたように、我々の体の本性は永遠の力を受け取りうるのだと知らねばならないからである。
Igitur quia summum in fide ista bonum est; a discipulis requirit quem se homines esse dicerent: et adjecit, hominis filium.
PL 9, 1009Aそれゆえ、この信仰においてこれが最高の善であるので、主は弟子たちに、人々は自分を何者と言っているかを尋ね、さらに「人の子」と付け加えた。
Haec enim confessionis tenenda ratio est, ut sicut Dei filium, ita et filium hominis meminerimus: quia alterum sine altero nihil spei tribuit ad salutem.
PL 9, 1009A実際、告白の理として保つべきは、我々が、神の子としてと同様に、人の子としてもこの者を覚えることである。なぜなら、一方を欠いた他方は、救いへのいかなる望みも与えないからである。
Caput XVI, Caput VI
第XVI章 第VI章PL 9, 1009BPetri juxta Christi placitum confessio. --Editis itaque, quae diversae de eo erant, hominum opinionibus, quid de se ipsi sentiant quaerit. Petrus respondit: Tu es Christus filius Dei vivi (Ibid., 17) . Sed Petrus conditionem propositionis expenderat.
PL 9, 1009Bペトロの告白は、キリストの意にかなうものである。――こうして、人々の抱く彼についてのさまざまな意見が示されたので、今度は、彼ら自身が自分についてどう考えているかを、主は尋ねる。ペトロは答えた。「汝はキリスト、生ける神の子である」(マタイ16:17)。しかしペトロは、問いの前提を吟味していたのである。
Dominus enim dixerat: Quem me homines esse dicunt, filium hominis? Et certe filium hominis contemplatio corporis praeferebat: sed addendo, quem me esse dicunt, significavit, praeter id quod in se videbatur, esse aliud sentiendum; erat enim hominis filius.
PL 9, 1009B実際、主は言っていた。「人々は、人の子である私を、何者であると言っているか」。そして確かに、体を見れば、人の子であることが示されていた。しかし「私を何者であると言っているか」と付け加えることによって、彼のうちに見えているもの以外に、別のことを考えねばならないと示したのである。実際、彼は人の子であったからである。
Quod igitur de se opinandi judicium desiderabat? Non illud arbitramur, quod de se ipse confessus est: sed occultum erat de quo quaerebatur, in quod se credentium fides debebat extendere.
PL 9, 1009Bでは、自分についてどのような意見の判断を、主は求めていたのか。主が自分自身について告白したことではない、と我々は考える。問われていたのは、隠されたものであり、信じる者たちの信仰がそこへ向かって延びねばならないものであった。
Caput XVI, Caput VII
第XVI章 第VII章PL 9, 1009BConfessionis merces. --Et dignum plane confessio Petri praemium consecuta est, quia Dei filium in homine vidisset.
PL 9, 1009B告白の報い。――そして、ペトロの告白は、人のうちに神の子を見たがゆえに、まことにふさわしい報いを得た。
Beatus hic est, qui ultra humanos oculos et intendisse et vidisse laudatus est: non id quod ex carne et sanguine erat contuens, sed Dei filium coelestis patris revelatione conspiciens; dignusque judicatus, qui quod in Christo Dei esset, primus agnosceret.
PL 9, 1010Aこの者は幸いなる者である。人間の目を越えて見つめ、見たと称えられたのである。肉と血であるものを見たのではなく、天の父の啓示によって神の子を見て取り、キリストにおける神のものを、最初に認めるにふさわしいと判断されたからである。
O in nuncupatione novi nominis felix Ecclesiae fundamentum, dignaque aedificatione illius petra, quae infernas leges, et tartari portas, et omnia mortis claustra dissolveret!
PL 9, 1010Aああ、新しい名を授かって、教会の幸いなる土台よ、冥界の法、タルタルスの門、死のあらゆる閂を打ち砕くはずの、あの建築にふさわしい岩よ!
O beatus coeli janitor, cujus arbitrio claves aeterni aditus traduntur, cujus terrestre judicium praejudicata auctoritas sit in coelo: ut quae in terris aut ligata sint aut soluta, statuti ejusdem conditionem obtineant et in coelo.
PL 9, 1010Aああ、天の門番よ、幸いなる者よ。その裁量に永遠の入口の鍵が委ねられ、その地上の裁きは、天においてあらかじめ裁定された権威となる。地上で縛られ、あるいは解かれるものが、同じ定めの条件を天においても得るためである。
Caput XVI, Caput VIII
第XVI章 第VIII章PL 9, 1010ADivitatis Christi testes lex et prophetae, resurrectionis apostoli. --Jubet etiam discipulis, ne cui loquantur quod ipse est Christus (Ibid., 20) : alios enim Spiritus sui esse testes oportebat, legem videlicet et prophetas.
PL 9, 1010Aキリストの神性〔底本は Divitatis。Divinitatis と読む〕の証人は律法と預言者であり、復活の証人は使徒たちである。――さらに主は、弟子たちに、自分がキリストであることを誰にも語らないよう命じる(マタイ16:20)。他の者たち、すなわち律法と預言者が、自分の霊の証人であらねばならなかったからである。
Caeterum resurrectionis testimonium proprium est apostolorum. Et quia scientium in Spiritu Christum beatitudo monstrata est; negatae rursum humilitatis et passionis ejus periculum declaratur.
PL 9, 1010Bしかし、復活の証言は使徒たち固有のものである。そして、霊においてキリストを知る者たちの幸いが示されたので、今度は、彼の卑しさと受難が否まれることの危険が示される。
Caput XVI, Caput IX
第XVI章 第IX章PL 9, 1010BChristus Deus et homo confitendus. --Nam cum praedicare coepisset, oportere se Jerosolymam ire, pati deinde plura a senioribus plebis, et a Scribis et principibus sacerdotum, occidi etiam, et post diem tertium resurgere (Ibid., 21) , apprehendens eum Petrus, ait: Absit a te, Domine, non erit istud.
PL 9, 1010Bキリストは神として、また人として告白されねばならない。――実際、彼が、自分はエルサレムへ行かねばならず、そこで民の長老たち、律法学者たち、祭司長たちから多くの苦しみを受け、殺され、三日目にはよみがえる、と宣べ始めると(マタイ16:21)、ペトロは彼を捕らえて言った。「主よ、汝にそれがあってはならない。そんなことはないであろう」。
At ipse conversus, Petro dixit: Vade retro post me, satana, scandalum mihi es (Ibid., 22, 23) . Ut Dei munus est, Christum in Spiritu Deum nosse; ita diaboli opus est Christum in homine nescire.
PL 9, 1010Bしかし主は振り返って、ペトロに言った。「私の後ろへ退け、サタンよ。汝は私にとって躓きである」(マタイ16:22、23)。キリストを霊において神と知ることが神の賜物であるように、キリストを人のうちに知らないことは悪魔の業である。
Atque ejusdem periculi res est, vel corpus negare sine Deo, vel Deum negare sine corpore. Corpus autem carnis hujus in aeternitate Spiritus Deo nullum est: verum humanae salutis causa Christus in corpore est, quod assumpsit ex homine.
PL 9, 1011Aそして、神を伴わない体を否むことも、体を伴わない神を否むことも、同じ危険を負う事柄である。しかし、霊の永遠のうちにある神には、この肉の体はまったく無い。しかしキリストは、人間の救いのゆえに、人から取った体のうちにある。
Caput XVI, Caput X
第XVI章 第X章PL 9, 1011ADiabolus auctor infidelitatis Petri. A Christo cum opprobrio revincitur. --Igitur post praedicationem passionis accipiens diabolus facultatem (usque ad tempus enim ab eo secesserat), quia incredibile satis apostolis videretur, eum in quo Deus erat esse passibilem, sumens hanc humanae infidelitatis occasionem, opinionis istius Petro insinuavit affectum.
PL 9, 1011A悪魔はペトロの不信仰の発案者であり、キリストによって恥辱をもって論駁される。――そこで、受難の宣教の後、悪魔は機会を得て(悪魔は時が来るまで彼から離れていたのだから)、神がその内にいる者が苦しみうる者であることは、使徒たちにはあまりに信じがたく思われるであろうと考え、この人間的な不信仰の機会をとらえて、この考えの思いをペトロに吹き込んだ。
Denique ita passionem detestatus est, ut dixerit, Absit: quo verbo, rerum detestandarum exsecratio continetur. Sed sciens Dominus diabolicae artis instinctum, Petro ait: Vade retro post me: id est, ut exemplo se passionis sequatur.
PL 9, 1011A実際、彼は受難をひどく忌み嫌って、「あってはならない」と言ったほどである。この言葉には、忌まわしい事柄への呪いが含まれている。しかし主は、悪魔の術による衝動を知って、ペトロに言った。「私の後ろへ退け」。すなわち、受難の実例において自分に従うように、ということである。
In eum vero per quem opinio haec suggerebatur conversus, adjecit: Satana scandalum mihi es. Non enim convenit existimare, Petro satanae nomen et offensionem scandali deputari post illa indultae et beatitudinis et potestatis tanta praeconia.
PL 9, 1011Bしかしこの考えを吹き込んでいた者に向き直って、主は付け加えた。「サタンよ、汝は私にとって躓きである」。実際、ペトロにサタンという名と躓きの咎が帰されると考えるのはふさわしくない。それは、あれほど大きな、幸いと権力への称賛が授けられた後のことだからである。
Sed quia infidelitas omnis diaboli opus est; Petri responsione Dominus offensus, cum opprobrio nominis, infidelitatis istius est detestatus auctorem.
PL 9, 1011Bしかしあらゆる不信仰は悪魔の業であるから、主はペトロの答えに気分を害して、名による辱めをもって、この不信仰の発案者を忌み嫌ったのである。
Caput XVI, Caput XI
第XVI章 第XI章PL 9, 1011BFelix sui damnum. Crux saltem voluntate tollenda. -- Tum Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget se ipsum, et reliqua (Ibid., 24) . O beatum damnum, et jactura felix!
PL 9, 1011B己が損なわれることは幸いである。十字架は、少なくとも意志によって取り上げねばならない。――「そのとき、イエスは弟子たちに言った、『私に従って来たい者は、自分を捨てよ』、云々」(マタイ16:24)。おお、幸いなる損失、幸いなる喪失よ!
Ditescere nos Dominus detrimento animae et corporis voluit, et esse sui similes hortatur: quia ipse in figura Dei constitutus, usque ad mortem humilis et obediens factus, principatum potestatis totius quae in Deo est, accepit.
PL 9, 1011B主は我々が、魂と体の損失によって富むことを望み、自分に似た者となるよう勧める。彼自身が神の象りのうちにあって、死に至るまで卑しくなり従順になり、神のうちにある権力のすべての首位を受けたからである。
Sequendus igitur est cruce assumpta: et passionis suae si non forte, attamen voluntate comitandus est.
PL 9, 1012Aしたがって、十字架を取り上げて彼に従わねばならない。そして、その受難に、たとえ実際にではなくとも、少なくとも意志によって伴わねばならない。
Quid enim prodest occupasse mundum, et toto terrenae potestatis dominatu opibus saeculi incubare, si perdenda anima, et suscipiendum vitae detrimentum est (Ibid., 26) ? Quae autem commutatio pro anima, cum fuerit amissa, Quaeretur?
PL 9, 1012A「実際、世界を占め、地上の権力の全支配によってこの世の富にしがみついても、魂が滅ぼされ、命の損失を受けねばならないとしたら、何の益があろうか」(マタイ16:26)。また、魂が失われたとき、その代価として何が求められるだろうか。
Cum angelis enim Christus aderit, reddens singulis ut merebuntur. Quid afferemus ad vitam? Praeparatos credo terrenarum opum futuris commerciis thesauros, ambitiosos dignitatum famaeque titulos, aut veteres delicatae nobilitatis imagines?
PL 9, 1012A実際、キリストは天使たちとともに臨み、各人にその功に応じて報いるであろう。我々は命へ何を携えて行くのか。思うに、地上の富の将来の取引のために備えた宝であろうか。野心的な位階や名声の称号であろうか。あるいは、贅沢な高貴の家柄の古い肖像であろうか。
Neganda sunt haec omnia, ut melioribus abundemus: et contemptu universorum Christus sequendus est, et aeternitas spiritalium, terrenorum damno est comparanda.
PL 9, 1012Aこれらすべては否まれねばならない。それは、より善きものに富むためである。万物を軽んじてキリストに従わねばならず、霊的なものの永遠は、地上のものの損失によって買い取られねばならない。
Caput XVII, Caput I
第XVII章 第I章PL 9, 1012BPraecepta superiora non mediocri debebant auctoritate firmari; indulto gloriae pignore mulcentur. -- Amen, amen dico vobis, quoniam sunt aliqui de adstantibus istis, qui mortem non gustabunt, donec videant filium hominis venientem in regno suo (Matth. XVI, 28) .
PL 9, 1012B先の戒めは、並々ならぬ権威によって確証されるべきであった。栄光の保証が与えられて、それらは和らげられる。――「アーメン、アーメン、私は汝らに言う。ここに立っている者たちのうちには、人の子がその国に来るのを見るまでは、死を味わわない者たちがいる」(マタイ16:28)。
Docet Dominus et rebus et verbis: et fidem spei nostrae aequaliter sermo atque opus instruunt.
PL 9, 1012B主は、事柄によっても言葉によっても教える。言葉も業も、等しく我々の望みの信仰を教え込むのである。
Grave enim onus infirmitati humanae imposuerat, ut cum sensum vitae homines ex vivendi affectu habere coepissent, fructum ejus qui praesens corporibus blandiebatur ammitterent negarentque se sibi, id est, quod esse coepissent, esse se nollent; cum sensus hujus exordium ex affectu voluntatis habuissent: deinde opinionem spei ambiguae incertaeque sequerentur; cum in his, quae praesentia haberentur, illecebrae gandii blandientis existerent.
PL 9, 1012C実際、主は人間の弱さに重い荷を負わせていた。すなわち、人間が生きようとする情から命の感覚を持ち始めていたのに、体に対して今ここで甘く迫ってくるその果実を失い〔底本は ammitterent。amitterent と読む〕、自分を自分に対して拒む――すなわち、自分がそうなり始めたところのものであることを望まない――ということである。この感覚の始まりは意志の情から得ていたのに、続いて不確かで定まらない望みという思い込みに従うことになる。その一方で、今ここにあると思われるものの中には、甘やかな喜び〔底本は gandii。gaudii と読む〕の誘惑が立ち現れるのである。
Opus ergo erat veri ac manifesti exempli auctoritate, ut contra vim sensumque judicii optabile fieret praesentium damnum, lucro deinceps non ambiguo futurorum.
PL 9, 1013Aしたがって必要だったのは、真実で明白な実例の権威によって、判断の力と感覚に反して、現在のものの損失が望ましいものとなり、その後に来る未来のものの利得が確実であるようにすることであった。
Igitur postquam et tollendam crucem, et perdendam animam, et damno mundi commutandam vitae aeternitatem monuerat, conversus ad discipulos, ait aliquos ex his futuros, qui gustaturi mortem non essent, donec filium hominis in regni sui gloria contuerentur.
PL 9, 1013Aそこで、十字架を取り上げること、魂を失うこと、そして世界の損失によって命の永遠と引き換えにすることを戒めた後、主は弟子たちの方を向いて、彼らのうちに、人の子がその国の栄光のうちにあるのを見るまでは死を味わわない者たちが出るだろうと言った。
Ex conditione autem gustatus, tenuem quamdam fidelibus libationem mortis ostendit. Itaque verba res sequitur.
PL 9, 1013Aしかも、味わうという言い方の条件によって、主は信じる者たちに、死のほんのわずかな一啜りを示している。したがって、言葉に事実が続く。
Caput XVII, Caput II
第XVII章 第II章PL 9, 1013BTransfiguratio. Cur tres apostoli assumpti. Cur ex Sanctis Moyses tantum et Elias adsint. --Nam post sex dies, Petrus, Jacobus et Johannes assumuntur seorsum, et in excelso monte consistunt (Matth. XVII, 1) : ipsisque inspectantibus Dominus transfiguratur, et toto claritatis suae habitu circumsplendet.
PL 9, 1013B変容。なぜ三人の使徒が伴われたか。なぜ聖徒たちのうち、モーセとエリヤだけがそこにいるのか。――「六日の後、ペトロ、ヤコブ、ヨハネがほかの者から離れて伴われ、高い山に立つ」(マタイ17:1)。そして彼らが見ている前で、主は変容し、その輝きの全き姿で周囲を照らす。
Et in hoc quidem facti genere, servatur et ratio et numerus, et exemplum. Nam post dies sex, gloriae dominicae habitus ostenditur: sex millium scilicet annorum temporibus evolutis, regni coelestis honor praefiguratur.
PL 9, 1013Bそしてこの行為の種類においても、理と数と実例が保たれている。実際、六日の後に主の栄光の姿が示される。すなわち、六千年の時が経過した後に、天の国の栄誉があらかじめ示されるのである。
Tribusque assumptis, de trium origine, Sem, Cham et Japhet, futura electio populi ostenditur.
PL 9, 1014Aまた、三人が伴われることで、三人の起源、セム、ハム、ヤフェトから、来るべき民の選びが示される。
Quod autem Moyses et ex omni sanctorum numero assistunt; medius inter legem et prophetas Christus in regno est; cum his enim Israelem, quibus testibus praedicatus est, judicabit: simulque ut et humanis corporibus decreta esse resurrectionis gloria doceretur, cum quando Moyses conspicabilis astitisset.
PL 9, 1014Aモーセと、聖徒たちの全数のうちからの一人〔すなわちエリヤ。底本はその名を挙げない〕とがそばに立つのは、国において、キリストが律法と預言者の間にあるということである。実際、彼はこの者たちとともに、この者たちを証人として告げ知らされたイスラエルを裁くであろう。同時にまた、復活の栄光が人間の体にも定められていることが教えられるためでもあった。モーセが目に見える者としてそこに立っていたからである〔底本は cum quando。理由の cum と読む〕。
Ipse autem Dominus fit nive ac sole candidior (Ibid., 2) , supra opinionem scilicet nostram coelestis luminis splendore conspicuus.
PL 9, 1014A主自身は、雪よりも、また太陽よりも白くなる(マタイ17:2)。すなわち、我々の思いを超えた天の光の輝きによって、目に見える者となるのである。
Petro autem, ut tria illic tabernacula fierent offerenti, nihil respondetur (Ibid., 4) : nondum enim ut in hac gloria consisteretur erat tempus.
PL 9, 1014Aペトロが、そこに三つの幕屋を作ろうと申し出たのに対して、何の答えも与えられない(マタイ17:4)。この栄光のうちにとどまる時が、まだ来ていなかったからである。
Caput XVII, Caput III
第XVII章 第III章PL 9, 1014AChristi praecepta audienda. Silentium cur Apostolis imperetur. --Sed loquente adhuc eo, nubes eos candida inumbravit, et divinae virtutis spiritu ambiuntur (Ibid., 5) .
PL 9, 1014Aキリストの戒めに耳を傾けねばならない。なぜ使徒たちに沈黙が命じられるのか。――「しかし、彼がなお語っている間に、輝く雲が彼らを覆った」(マタイ17:5)。そして彼らは、神の力の霊に包まれる。
Hunc esse filium, hunc dilectum, hunc complacitum, hunc audiendum, vox de nube significat: ut idoneus ipse praeceptorum talium auctor esset, qui post saeculi damnum, post crucis voluntatem, post obitum corporum regni coelestis gloriam ex mortuorum resurrectione facti confirmasset exemplo.
PL 9, 1014Bこれが子であり、これが愛される者であり、これが喜びとされる者であり、これが聞かれるべき者であると、雲からの声は告げる。それは、彼自身が、このような戒めの創始者としてふさわしい者であるためである。世の損失の後、十字架を望むことの後、体の死の後に、天の国の栄光を、死者からの復活という成し遂げられた実例によって確証する者だからである。
Territos deinde et consternatos elevavit: et solum contuentur, quem medium constitisse inter Moysen et Eliam viderant. Ad futuri enim formam, atque ad facti fidem, Moyses et Elias in monte constiterant.
PL 9, 1014B次いで主は、恐れおののき打ちひしがれた彼らを起こした。彼らは、モーセとエリヤの間に立つのを見た、ただ一人を見つめる。実際、未来の形のため、また事実の確かさのために、モーセとエリヤは山に立っていたのである。
Silentium enim rerum gestarum quas viderant imperat, donec cum a mortuis resurgeret (Ibid., 9) ; (hoc enim fidei praemium reservabatur, ut honor redderetur iis, apud quos non levis sola praeceptorum auctoritas reperiretur); infirmos enim senserat ad vocis auditum: ut cum essent Spiritu sancto repleti, tunc gestorum spiritalium testes essent.
PL 9, 1015A実際、主は、彼らが見た出来事について、自分が死者の中からよみがえるまで沈黙するよう命じる(マタイ17:9)。(実際、これは信仰の報いとして取っておかれていた。すなわち、戒めの権威だけが軽くは見出されない者たちに、栄誉が返されるためである〔丸括弧内は趣旨が取りにくく、直訳に近く訳した〕。)主は、彼らが声を聞くには弱いと感じていたからである。それは、彼らが聖なる霊に満たされたとき、その時にこそ霊的な出来事の証人となるためであった。
Caput XVII, Caput IV
第XVII章 第IV章PL 9, 1015ASolliciti etiam de temporibus Eliae requirunt (Ibid., 10) . Quibus respondet Eliam esse venturum, et restituere universa (Ibid., 11) , id est reliquum, quod deprehenderit ex Israel, ad cognitionem Dei revocaturum.
PL 9, 1015A彼らは不安になって、エリヤの時についても尋ねる(マタイ17:10)。主は彼らに、エリヤが来て、すべてを回復するであろうと答える(マタイ17:11)。すなわち、イスラエルの中から見出す残りの者を、神の認識へと呼び戻すであろうということである。
Sed in virtute ac spiritu Eliae Johannem venisse significat, in quo ( in quem ) gravia quaeque atque aspera exercuissent: ut Domini adventum praenuntians, passionem quoque praecurreret et injuriae et vexationis exemplo.
PL 9, 1015Bしかし主は、ヨハネがエリヤの力と霊において来たことを示している。人々は、そのヨハネにおいて(あるいは「そのヨハネに対して」)、あらゆる過酷で苛烈なことを行った。それは、ヨハネが主の到来を予告しつつ、侮辱と迫害の実例において、受難をも先んじて行うためであった。
Caput XVII, Caput V
第XVII章 第V章PL 9, 1015BEt cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus, dicens: Domine, miserere filio meo (Ibid., 14) .
PL 9, 1015B群衆のところに来たとき、一人の男が彼に近づき、ひざまずいて言った。「主よ、私の息子を憐れんでくれ」(マタイ17:14)。
Reverso ad turbas Domino, a patre genibus advoluto puer offertur daemoniacus, frequenter et in aquam decidens et in ignem, cui curationem afferre discipuli non potuerint. Objurgatis his, et increpato daemone, sanus puer factus est.
PL 9, 1015B主が群衆のところに戻ると、ひざまずいた父によって、悪霊に憑かれた少年が差し出される。少年はしばしば水の中にも火の中にも落ち、弟子たちは癒しをもたらすことができなかった。弟子たちが叱責され、悪霊が叱りつけられると、少年は癒された。
Caput XVII, Caput VI
第XVII章 第VI章PL 9, 1015BApostolorum fides primum imperfecta. --Crediderant quidem Apostoli: nondum tamen erant perfectae fidei.
PL 9, 1015B使徒たちの信仰は、初めは不完全であった。――使徒たちは確かに信じていた。しかしまだ、完全な信仰には達していなかった。
Nam Domino in monte demorante, et ipsis cum turba residentibus, quidam tepor eorum fidem relaxaverat; atque idcirco ait: Generatio (Ibid., 16) incredibilis et perversa, quousque ero vobiscum (V. l. VI de Trin., n. 23) ? quia, absente se, antiquae infidelitatis consuetudo subrepserat.
PL 9, 1015B実際、主が山にとどまり、彼ら自身が群衆とともに残っていたあいだに、ある種の生ぬるさが彼らの信仰を緩めていた。そのゆえに主は言う。「不信仰で曲がった世代よ、いつまで私は汝らとともにいようか」(マタイ17:16。『三位一体論』第6巻第23節を見よ)。主が不在のあいだに、古い不信仰の習慣がしのび寄っていたからである。
Docet igitur, eos nihil salutis afferre posse, qui medio Evangeliorum et iterati adventus sui tempore, a fide tamquam Domino absente decesserint.
PL 9, 1015Cこうして主は、福音書の時と、自分が再び来る時との中間において、主が不在であるかのように信仰から離れた者たちは、救いに何ももたらしえないと教えている。
Caput XVII, Caput VII
第XVII章 第VII章PL 9, 1016ADiabolus in profundum inferni a quibus ejiciendus. --Denique quaerentibus a se, cur daemonium ejicere non potuissent, respondit, de inopia fidei effectum esse ne possent (Ibid., 18 et 19) : quae si in illis tamquam granum sinapis esset, monti huic, ut a loco in locum transiret, cum efficiendi potestate praeciperent.
PL 9, 1016A悪魔は、誰によって冥界の深みへ追い出されるべきか。――実に、なぜ悪霊を追い出せなかったのかと弟子たちが尋ねると、主は、追い出せなかったのは信仰の欠乏の結果であると答えた(マタイ17:18、19)。その信仰が、彼らのうちにからし種のようにあれば、彼らはこの山に、この場所からあの場所へ移るよう、実現する権力をもって命じたであろう。
Sed jam de monte decesserat, et inter turbas haec loquebatur. Itaque et se granum sinapis nuncupavit omnium minimum, et diabolum montem cognominavit: quia in illo spiritales nequitiae sunt coelestesque virtutes per eos ejiciendae, et in altitudinem maris tamquam in profundum inferni abjiciendae, quos in hanc efficaciam jejunium et oratio prosequentur.
PL 9, 1016Aしかし、主はすでに山を下りており、群衆の中でこれを語っていた。したがって主は、自分をすべての中でもっとも小さいからし種と呼び、悪魔を山と呼んだ。というのも、その悪魔のうちに、霊的な悪と、天にある力どもがあり、それらは、断食と祈りがこの効力へと伴う者たちによって追い出され、海の深み、いわば冥界の深みへと投げ込まれるべきだからである。
Caput XVII, Caput VIII
第XVII章 第VIII章PL 9, 1016AApostolorum nomine Pharisaei et Scribae tractantur. --Tenebimus quoque etiam cum ordinem, ut sub discipulorum nomine, Pharisaeorum et Scribarum persona tractetur. Quibus lex curandum ut discipulis populum, tamquam pater filium, cum Dominus abesset, obtulerit.
PL 9, 1016A使徒たちの名のもとに、ファリサイ派と律法学者が扱われる。――我々はまた、弟子たちの名のもとに、ファリサイ派と律法学者の人物が扱われるという、同じ順序〔底本は etiam cum ordinem。etiam eumdem ordinem と読む〕を守ろう。彼らに律法は、主が不在のとき、父が子を差し出すように、民を、癒されるべき者として、弟子たちに差し出したのである。
Qui peccatis dominantibus, nunc in ignem judicii decidebat, nunc in aquam diurnarum sordium suarum consuetudine mergebatur. Hi igitur nihil opis attulerunt: quia demorante Moyse cum Domino in monte, effecti fuerant infideles.
PL 9, 1016Bその民は、罪に支配されて、あるときは裁きの火の中に落ち、あるときは日々の汚れの習慣の水の中に沈められていた。したがって、この者たちは何の助けももたらさなかった。モーセが主とともに山にとどまっているあいだに、彼らは不信仰になっていたからである。
Et ut typica ratio impleretur, discipuli mirantur se ejicere daemonem non potuisse: cum omnis potestas non solum daemonum fugandorum, verum etiam mortuorum excitandorum esset indulta.
PL 9, 1016Bそして予型的な理解が成就するために、弟子たちは、悪霊を追い出せなかったことに驚く。悪霊を追い払うことだけでなく、死者を呼び起こすことについても、あらゆる権力が与えられていたのに。
Quia vero ultra cum his lex futura non esset, ait: generatio incredibilis et perversa (non utique ad eos quos sanctificaverat, videtur haec loqui), quo usque, inquit, ero vobiscum? Quia fidem non habentes, ipsam illam, quam habebant, amissuri erant legem.
PL 9, 1016Bしかし、律法がもはや彼らとともにあることはないので、主は言う。「不信仰で曲がった世代よ」(彼はこれを、自分が聖別した者たちに向けて語っているのでは決してないようである)、「いつまで、私は汝らとともにいようか」と。信仰を持たない彼らは、持っていたその律法そのものを失おうとしていたからである。
Quam fidem si in se habuissent, quia ipse est granum sinapis, verbi virtute hoc peccatorum onus, et gravem infidelitatis molem, ab eo qui offerebatur populo ejicientes, tamquam in mare montem, sic ad conversationem gentium et saeculi transtulissent.
PL 9, 1016Cもし彼らがその信仰を自分たちのうちに持っていたなら、主自身がからし種なのだから、言葉の力によって、この罪の重荷と不信仰の重い塊を、差し出された民から追い出し、山を海へ移すように、それを異邦人と世の暮らしへと移していたであろう。
Caput XVII, Caput IX
第XVII章 第IX章PL 9, 1017AIpsis autem conversantibus in Galilaea, dixit Jesus: Futurum est ut filius hominis tradatur in manus hominum (Ibid., 21) . Sequitur moestitia cognitionem passionis: nondum enim sacramentum ineundae crucis, resurrectionis virtute fuerat revelatum.
PL 9, 1017A彼らがガリラヤで過ごしていたとき、イエスは言った。「人の子は人々の手に渡されることになる」(マタイ17:21)。受難の認識に悲しみが続く。十字架に入ることの秘義は、まだ復活の力によって啓示されていなかったからである。
Caput XVII, Caput X
第XVII章 第X章PL 9, 1017ADidrachmi solutio lege sancita quid significet. -- Et cum venisset Jesus Capharnaum, accesserunt qui didrachma exigebant ad Petrum (Ibid., 23) .
PL 9, 1017A律法で定められた二ドラクメの納入は何を意味するか。――「イエスがカファルナウムに来たとき、二ドラクメを徴収する者たちがペトロのもとに来た」(マタイ17:23)。
Dominus didrachma solvere postulatur: hoc enim omni Israel lex pro redemptione animae et corporis constituerat in ministerio templi servientium (Exod. XXX, 12) . Sed lex, ut scimus, futurorum umbra est.
PL 9, 1017A主は二ドラクメを納めるよう求められる。これは、律法が、神殿の奉仕に仕える者たちにおいて、魂と体の贖いのため、全イスラエルに定めていたものである(出エジプト記30:12)。しかし律法は、我々の知るとおり、来るべきものの影である。
Non enim aeris praetium Deus desiderabat: ut per tam exiguam impensam criminibus corporis atque animae quaedam redemptio concederetur.
PL 9, 1017A実際、神は銅の代価を望んでいたのではない。それほど僅かな支出によって、体と魂の咎の何らかの贖いが与えられる、というのではなかった。
Ut igitur inscriptos nos et professos et Christi nomine consignatos offerremus in Christo, qui verum Dei templum est, pro testimonio filii Dei hujus didrachmae oblatio constituta est.
PL 9, 1017Bしたがって、我々がキリストにおいて、すなわち神の真の神殿において、記名され、表明し、キリストの名で証印を押された者として自らを差し出すために、神の子の証しのために、この二ドラクメの供えは定められたのである。
Caput XVII, Caput XI
第XVII章 第XI章PL 9, 1017BChristus redemptor redemptionis pretio non eget. --Itaque Petrum post conventionem silentem, tali eum sermone praevenit: Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum aut censum? etc. (Ibid., 34) .
PL 9, 1017B贖い主キリストは、贖いの代価を必要としない。――そこで主は、徴収する者たちから声をかけられて黙っているペトロに、次のような言葉で先んじた。「シモンよ、汝はどう思うか。地の王たちは、誰から貢を、あるいは税を取るのか、云々」(マタイ17:34)。
Numquid ambiguum est, filios regum tributis obnoxios non esse; et quibus regni haereditas est, eos esse liberos a servitute? Sed sermo interius intendit. Postulabatur didrachma a populo. Lex enim in eam fidem, quae per Christum erat revelanda, concluditur.
PL 9, 1017B王の子らが貢に縛られないこと、王国の相続を持つ者たちが、奴隷の身分から自由であることは、疑いえない事柄ではないか。しかし言葉は内へと向かう。二ドラクメは民から求められていたのである。実際、律法は、キリストによって啓示されるはずの信仰へと閉じ込められている。
Ergo haec eadem didrachma, consuetudine legis, tamquam ab homine poscebatur a Christo. Sed ut ostenderet, legi se non esse subjectum, et ut in se paternae dignitatis gloriam contestaretur, terreni privilegii posuit exemplum: censu aut tributis regum filios non teneri, potiusque se redemptorem animae nostrae corporisque esse, quam in redemptionem sui aliquid postulandum; quia regis filium extra communionem oportere esse reliquorum scandalum igitur praestat ut solvat, caeterum debito legis est liber (Ibid., 26) .
PL 9, 1017Cしたがって、この同じ二ドラクメが、律法の慣習に従って、あたかも人間からのように、キリストから求められていた。しかし主は、自分が律法に服していないことを示し、また自分のうちに父の尊厳の栄光を証するために、地上の特権の実例を置いた。すなわち、王の子らは税や貢に縛られないこと、そして自分は我々の魂と体の贖い主なのであって、自分の贖いのために何かを求められるべきではないことを示したのである。王の子は他の者たちと同じ扱いの外にあるべきだからである。それゆえ、躓きのためには納めるほうがよいが、そうでなければ主は律法の負債から自由である(マタイ17:26)。
Caput XVII, Caput XII
第XVII章 第XII章PL 9, 1017CDeinde sub rerum praesentium effectu, et significantiam legis, et constantiam evangelicae libertatis exposuit: ut cognosci promptum esset, quid didrachma praefiguraret in lege.
PL 9, 1017C次いで主は、目の前の事柄の成り行きのもとで、律法の意義と福音的自由の確かさとを示した。それは、律法において二ドラクメが何をあらかじめ示していたかが、たやすく分かるようにするためである。
Ire Petrus jubetur ad mare, hamumque mittere, et primi piscis ascendentis os requirere, repertumque in eo staterem pro se ac Domino offerre. Didrachma Dominus postulatur, id est, denarios duos; cur staterem (quatuor denarios complectentem) Petrus offert?
PL 9, 1017Cペトロは、海へ行き、釣り針を投げ、最初に上がってくる魚の口を探し、その中に見つかったスタテル銀貨を、自分と主のために差し出すよう命じられる。主に求められるのは二ドラクメ、すなわち二デナリオンである。なぜペトロは、スタテル銀貨(四デナリオンを含む)を差し出すのか。
Deinde cum primum piscem admonetur inquirere, ascensuri ostenduntur et plures. Numquid etiam natura piscium ferret, ut in littore fortuito repertum staterem ore potius contineret, non intra viscera conderet? Subest igitur efficiendis praesentibus rebus ratio interior.
PL 9, 1018Aさらに、最初の魚を探すよう告げられたのに、さらに多くの魚が上がって来ることが示される。海岸で偶然見つかったスタテル銀貨を、魚の本性が、腹の中にしまい込まず、むしろ口にくわえたままにしておく、などということがあろうか。したがって、目の前の事柄の実現の下には、内的な理がある。
Caput XVII, Caput XIII
第XVII章 第XIII章PL 9, 1018ADestinatus enim ad praedicationem Petrus, et piscator hominum factus, doctrinae hamum misit in saeculo, quo appositi sibi dulcedine vagos ex eo fluctuantesque protraheret.
PL 9, 1018A実際、宣教に定められたペトロは、人を漁る者となり、教えの釣り針を世に投げた。それは、その釣り針に付けられたものの甘さによって、迷い揺れ動く者たちを、そこから引き上げるためである。
Huic adhaesit beatus ille primus martyr hamo, qui ore suo quadrigeminum denarium continebat: id est, evangelici numeri unitate, Dei gloriam Dominumque Christum in passione contuens praedicabat.
PL 9, 1018Aこの釣り針に、あの幸いなる最初の殉教者が食いついた。彼は口に四デナリオンを含んでいた。すなわち、福音の数の一体性によって、受難のうちに神の栄光と主キリストを見つめつつ、宣べ伝えたのである。
Stephanus igitur primus ascendit, Stephanus staterem ore continuit: in quo etiam didrachma novae praedicationis, tamquam duo denarii habebantur.
PL 9, 1018Bこうして、ステファノが最初に上がって来た。ステファノはスタテル銀貨を口に含んでいた。その中で、新しい宣教の二ドラクメもまた、二デナリオンのように保たれていた。
Hoc lex praefigurabat, hujus veritatis umbram, tamquam corporis imaginem circumferebat, haec redemptio animae et corporis designabatur: ideoque ait: Da pro me et te: quia jam talis non didrachma, sed stater, et pro Christo erat et pro Christi praedicatione solvendus.
PL 9, 1018Bこれを律法はあらかじめ示していた。この真理の影を、体の像のように、律法は携えていた。この魂と体の贖いが示されていたのである。それゆえ主は言った。「私と汝の分を払え」。すでにそれは二ドラクメではなく、スタテル銀貨であり、キリストのために、またキリストの宣教のために納められねばならなかったからである。
Caput XVIII, Caput I
第XVIII章 第I章PL 9, 1018BPueri credentes. Puerorum indoles. In illa die accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis putas major est in regno coelorum? et reliqua (Matth., XVIII, 1) .
PL 9, 1018B信じる子どもたち。子どもたちの性質。――「その日、弟子たちがイエスのもとに来て言った、『汝は、天の国では誰がいちばん偉いと思うか』云々」(マタイ18:1)。
Non nisi reversos in naturam puerorum introire regnum coelorum Dominus docet, id est, in simplicitatem puerilem vitia corporum nostrorum animaeque revocanda. Pueros autem, credentes omnes per audientiae fidem nuncupavit.
PL 9, 1018B主は、子どもの本性に立ち返った者でなければ天の国に入れないと教える。すなわち、我々の体と魂の悪徳が、子どもの素朴さへと呼び戻されねばならない、ということである。しかし主は、聞くことによる信仰のゆえに、信じる者すべてを子どもと呼んだ。
Hi enim patrem sequuntur, matrem amant, proximo velle malum nesciunt, curam opum negligunt: non insolescunt, non oderunt, non mentiuntur, dictis credunt, et quod audiunt verum habent.
PL 9, 1018B実際、彼らは父に従い、母を愛し、隣人に悪を望むことを知らず、富への心配を顧みない。彼らは傲らず、憎まず、偽らず、言われたことを信じ、聞いたことを真とする。
Et haec omnium affectionum assumpta in nobis et consuetudo et voluntas, coelorum iter pervium praestat. Revertendum igitur est ad simplicitatem infantium: quia in ea collocati, speciem humilitatis dominicae circumferemus.
PL 9, 1018Bそしてこのすべての心情を、我々のうちに、習慣として、また意志として取り上げることが、天への道を通れるものとする。したがって、幼な子の素朴さへ立ち返らねばならない。その中に身を置くなら、我々は主の謙遜の姿を身にまとうことになるからである。
Caput XVIII, Caput II
第XVIII章 第II章PL 9, 1019AJudaeis praestaret cum gentibus Deum ignorasse, quam Christum non recepisse. --Si qui autem in Christi nomine tales receperint, Christi recepti praemium consequentur: Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, id est, qui offendiculum tentationis intulerit, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Ibid., 6) .
PL 9, 1019Aユダヤ人にとっては、異邦人とともに神を知らずにいたほうが、キリストを受け入れなかったよりも、ましであった。――もしそのような者たちをキリストの名において受け入れる者があれば、受け入れられたキリストの報いを得るであろう。「これらの小さな者の一人を躓かせる者は」、すなわち誘惑の躓きを持ち込む者は、「ろばの挽き臼をその首に吊るされて、海の深みに沈められるほうが益になる」(マタイ18:6)。
Tot tantaeque res non otiose comparatae sunt: et mola, et asinaria, et cum ea in mari mergendus, et hoc ei expediens. Communi omnium sensu, semper quod expedit utile est. Quid ergo utilitatis est, mola asinaria collo suspensa demergi?
PL 9, 1019Aこれほど多くの、これほど重い事柄が、無意味に並べられているのではない。挽き臼であること、しかもろばのそれであること、それとともに海に沈められること、そしてそれがその者のためになること。万人の共通の感覚によれば、益になるものは常に有益である。では、ろばの挽き臼を首に吊るされて沈められることに、何の有益さがあるのか。
Mors enim tam gravis proficiet ad poenam: et nescio quomodo erit utile, id expetere quod ultimum sit malorum. Quid ergo sentiri oporteat, quaerendum est. Molae opus, labor est caecitatis: nam clausis jumentorum oculis aguntur in gyrum.
PL 9, 1019A実際、それほど重い死は、罰に資するであろう。そして、悪の中で最悪のものを求めることが有益だということが、どうしてなのか、私には分からない。したがって、何を考えるべきかを探らねばならない。挽き臼の仕事は、盲目の労苦である。実際、家畜たちは目をふさがれて、円を描いて追い回されるのである。
Et sub asini quidem nomine, frequenter gentes cognominatas reperimus. Igitur gentes quod agunt, nesciunt: et in vitae suae opere detentae, caeci laboris ignorantia continentur. Judaeis autem scientiae iter in lege praestatum est.
PL 9, 1019Bそして、ろばという名のもとに、我々は異邦人がしばしば呼ばれているのを見出す。したがって、異邦人は自分たちが何をしているかを知らず、自分の生の営みに捕らえられて、盲目の労苦の無知に閉じ込められている。しかしユダヤ人には、律法において知の道が与えられていた。
Qui si Christi apostolos scandalizarent, rectius illigata collo mola asinaria demersi in mare fuissent, id est, gentium labore depressi in ignorantia saeculi demorarentur: quia illis tolerabilius fuerit nescisse Christum, quam istis prophetatum non recepisse.
PL 9, 1019B彼らがもしキリストの使徒たちを躓かせたなら、首にろばの挽き臼を結びつけられて海に沈められるほうが、まだ正しかったであろう。すなわち、異邦人の労苦に押さえつけられて、世の無知の中にとどまるほうがよかったのである。異邦人にとっては、キリストを知らずにいたことのほうが、ユダヤ人にとって、預言されていたものを受け入れなかったことよりも、まだ耐えやすかったであろうから。
Caput XVIII, Caput III
第XVIII章 第III章PL 9, 1019BScandalum crucis necessarium, et quam periculosum. -- Vae huic mundo ab scandalis. Necesse est enim venire scandala; verumtamem vae homini illi, per quem scandalum venit (Ibid., 7) . Humilitas passionis scandalum mundo est.
PL 9, 1019B十字架の躓きは必然であり、しかもどれほど危険であるか。――「世界には、躓きのゆえに災いがある。躓きが来ることは必然である。しかし、その者によって躓きが来る当の人には、災いがある」〔底本は verumtamem。verumtamen と読む〕(マタイ18:7)。受難の卑しさは、世界にとっての躓きである。
In hoc enim maxime ignorantia detinetur humana, quod sub deformitate crucis aeternae gloriae Dominum nolit accipere. Et quid mundo tam periculosum, quam non recepisse Christum?
PL 9, 1019C実際、人間の無知が最も強く捕らえられているのは、永遠の栄光の主を、十字架の醜さの下で受け入れようとしない、という点である。そして、キリストを受け入れなかったことほど、世界にとって危険なことがあろうか。
Verumtamen sub hominis nuncupatione, auctorem scandali hujus Judaicum populum designat, per quem omne hoc mundo periculum comparatur, ut Christum in passione abnegent, quem lex et prophetae passibilem praedicaverunt.
PL 9, 1019Cしかしそれでも、「人」という呼び名のもとに、主はこの躓きの発案者としてユダヤの民を指している。この民によって、世界にはこのあらゆる危険がもたらされる。すなわち、律法と預言者が苦しみうる者と宣べ伝えたキリストを、彼らは受難のうちに否認するのである。
Ideo vero necesse esse ait venire scandala: quia ad sacramentum reddendae nobis aeternitatis, omnis in eo passionis humilitas esset explenda.
PL 9, 1019Cそして主が、躓きが来ることは必然だと言うのは、我々に返されるべき永遠の秘義のために、彼における受難の卑しさのすべてが満たされねばならなかったからである。
Caput XVIII, Caput IV
第XVIII章 第IV章PL 9, 1019CSuperius autem in abscindendis manu vel pede propinquitatum contineri nomina exposuimus (cap. 4, n. 21) : atque ideo cognationem generis Israelitae relinquendam veluti quadam membrorum recisione significat, quia per eam mundo scandala comparentur.
PL 9, 1019C先に我々は、手や足を切り捨てることにおいて、近親者たちの名が含まれていると説明した(第4章第21節)。それゆえ主は、イスラエルの民との血筋のつながりを、いわば肢体を切り落とすように捨てるべきだと示している。それによって世界に躓きがもたらされるからである。
Caput XVIII, Caput V
第XVIII章 第V章PL 9, 1019CAngelorum de nobis cura. -- Videte ne contemnatis unum de pusillis istis, qui credunt in me (Ibid., 10) . Arctissimum vinculum mutui amoris imposuit, ad eos praecipue qui vere in Domino credidissent.
PL 9, 1019C天使たちの我々への配慮。――「これらの小さな者、私を信じる者の一人を、軽んじないよう気をつけよ」(マタイ18:10)。主は、特に主において真に信じた者たちに対して、この上なく固い相互の愛のきずなを課した。
Pusillorum enim angeli quotidie Deum vident (Ibid., 11) : quia filius hominis venit salvare quae perdita sunt. Ergo et filius hominis salvat, et Deum angeli vident, et angeli pusillorum sunt. Fidelium orationibus praeesse angelos, absoluta auctoritas est.
PL 9, 1019C実際、小さな者たちの天使たちは、日々、神を見ている(マタイ18:11)。人の子は、失われたものを救うために来たからである。したがって、人の子は救い、天使たちは神を見、天使たちは小さな者たちのものである。天使たちが信じる者たちの祈りを司っていることは、疑いえない権威に基づく。
Salvatorum igitur per Christum orationes angeli quotidie Deo offerunt. Ergo periculose ille contemnitur, cujus desideria ac postulationes ad aeternum et invisibilem Deum ambitioso angelorum famulatu ac ministerio pervehuntur.
PL 9, 1020Bしたがって、キリストによって救われた者たちの祈りを、天使たちは日々、神に捧げる。ゆえに、その者の願いと求めが、天使たちの熱心な奉仕と務めによって、永遠にして目に見えない神へと運ばれるのであれば、その者を軽んじることは危険である。
Caput XVIII, Caput VI
第XVIII章 第VI章PL 9, 1020BOvis una errans, homo. Nonaginta novem non errantes, angeli. Horum numerus ex hominibus perficitur. --Atque ut ingentem esse in coelis laetitiam reditu humanae salutis ostenderet, comparationis posuit exemplum, ejus qui oves nonaginta novem in montibus reliquisset, et errantem unam requisisset: qua inventa plus gaudii sit, quam habebatur in nonaginta et novem conservatione laetitiae (Ibid., 12) .
PL 9, 1020B迷える一匹の羊は人である。迷わなかった九十九匹は天使である。その数は人間によって満たされる。――そして、人間の救いの帰還によって天に大きな喜びがあることを示すために、主は比較の例を置いた。九十九匹の羊を山に残して、迷った一匹を探しに行った者の例であり、その羊を見つけたとき、九十九匹が無事であることに感じていた喜びよりも、いっそう大きな喜びがある、というのである(マタイ18:12)。
Ovis una, homo intelligendus est, et sub homine uno, universitas sentienda est. Sed in unius Adae errore omne hominum genus aberravit; ergo nonaginta novem non errantes, multitudo angelorum coelestium opinanda est, quibus in coelo est laetitia et cura salutis humanae.
PL 9, 1020B一匹の羊は人と解されねばならず、一人の人のもとで、全体が意味されている。そして、ただ一人アダムの誤りのうちに、人類全体が迷った。したがって、九十九匹の迷わない羊は、天の天使たちの群れであると考えねばならず、彼らには天において、人間の救いについての喜びと配慮がある。
Igitur et quaerens hominem, Christus est; et nonaginta novem relicti, coelestis gloriae multitudo est: cui cum maximo gaudio errans homo in Domini corpore est relatus.
PL 9, 1020Cしたがって、人を探す者はキリストであり、残された九十九匹は天の栄光の群れである。迷った人は、この群れのもとへ、最大の喜びとともに、主の体において連れ戻されたのである。
Merito igitur hic numerus per litteram et Abrahae additur et consummatur in Sara: ex Abram enim Abraham nuncupatur, et ex Sarai Sara accipit nomen. In uno enim Abraham omnes sumus: et per nos, qui unum omnes sumus, coelestis gloriae numerus explendus est.
PL 9, 1020Cそれゆえ、この数が、文字によってアブラハムに加えられ、サラにおいて完成されるのは当然である。実際、アブラムからアブラハムと呼ばれ、サライからサラが名を受ける。実際、一人のアブラハムのうちに我々は皆であり、ひとつであるところの我々全員を通して、天の栄光の数が満たされねばならない。
Atque ideo et creatura omnis revelationem filiorum Dei exspectat: et ideo congemiscit et dolet, ut numerus, qui per alpha Abrahae additus est, et qui in alpha consummatus in Sara est, ad coelestem constitutionem incremento credentium impleatur.
PL 9, 1020Cそしてそれゆえ、あらゆる被造物は神の子らの啓示を待ち望み、ともにうめき、苦しむのである。それは、アブラハムにアルファによって加えられ、サラにおいてアルファのうちに完成された数が、信じる者たちの増加によって、天の構成へと満たされるためである。
Caput XVIII, Caput VII
第XVIII章 第VII章PL 9, 1021ACorreptionis ordo in Judaeos a Deo servatus. -- Quod si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum, et reliqua (Ibid., 15) .
PL 9, 1021A戒告の順序は、神がユダヤ人に対して守ったものである。――「もし汝の兄弟が汝に対して罪を犯したなら、行って、彼を戒めよ、云々」(マタイ18:15)。
Eum ordinem continendae charitatis nobis Dominus imposuit, quem ipse in conservando Israel tenuerat (Lev. XIX, 18) : jubet enim peccantem fratrem ab eo solo, in quem peccaverit, corripi atque objurgari.
PL 9, 1021A主は我々に、愛を保つためのその順序を課したが、それは、主自身がイスラエルを守るうえで保っていたものである(レビ記19:18)。すなわち、罪を犯した兄弟は、罪を犯された当の相手だけによって戒められ、責められるよう命じているのである。
Ipse enim sacrificantem diis alienis populum Judaicum, majestatis suae adventu, et toto praesentis potestatis terrore corripuit.
PL 9, 1021A実際、主自身、異なる神々に生贄を捧げるユダヤの民を、その威厳の到来と、その場の権力の全き恐怖によって戒めた。
Et tum, cum idem populus Dei propinquantis adventum, extra montem licet positus, ferre non potuit, inobedienti etiam unum atque duos jussit adhiberi, ut in ore duum testium fides verbi ac veritas maneat: quia insolenti Israel lex et prophetae et Joannes est missus, testibusque istis ut peccare desineret conventus est, tertio ipso Domini adventu, tamquam coetu Ecclesiae inspectantis, admonitus est: frustraque habitis his objurgationibus, publicani aut ethnici vilitate negligitur.
PL 9, 1021Aそしてそのとき、同じ民が、山の外に置かれていたにもかかわらず、近づく神の到来に耐えられなかったので、主は、従わない者にもう一人か二人を加えるよう命じた。それは、二人の証人の口において、言葉の確かさと真理が保たれるためである。というのも、傲慢なイスラエルには、律法と預言者とヨハネが遣わされ、これらの証人によって、罪を犯すことをやめるよう、彼は呼び出されたからである。そして三度目に、主自身の到来によって、あたかも見守る教会の集まりによってのように、彼は戒められた。しかしこれらの叱責が無駄に終わったので、彼は徴税人あるいは異教徒のような卑しさのうちに放置される。
Caput XVIII, Caput VIII
第XVIII章 第VIII章PL 9, 1021BLigandi et solvendi potestas apostolis data. --Ad terrorem autem metus maximi, quo in praesens omnes continerentur, immobile severitatis apostolicae judicium praemisit: ut quos in terris ligaverint id est, peccatorum nodis innexos reliquerint, et quos solverint, confessione videlicet veniae receperint in salutem (Matth., XVIII, 18) ; hi apostolicae conditione sententiae in coelis quoque aut soluti sint aut ligati.
PL 9, 1021B縛り、解く権力は、使徒たちに与えられた。――現在において皆が抑えられるところの、最大の恐れの恐怖のために、主は、使徒たちの不動の厳格な裁きを先立てた。すなわち、地上で彼らが縛る者、つまり罪の結び目に絡ませたまま残した者、また彼らが解く者、すなわち赦しの告白によって救いへと受け入れた者(マタイ18:18)は、使徒の判決の条件によって、天においても解かれ、あるいは縛られる、ということである。
Caput XVIII, Caput IX
第XVIII章 第IX章PL 9, 1021CUnitatis merito nil negat Deus. --In tantum igitur humanae pacis studuit concordiae, ut unitatis merito omnia, quae a Deo precanda sint, impetranda esse confirmet (Ibid., 19 et 20) ; et ubi duo atque tres pari spiritu ac voluntate collecti sint, ibi se medium eorum polliceatur futurum.
PL 9, 1021C一致の功のゆえに、神は何も拒まない。――こうして主は、人間の平和と協調に熱心であったので、神に願うべきことのすべては、一致の功のゆえに得られると確約する(マタイ18:19、20)。そして、二人または三人が同じ霊と意志で集まっているところには、自分がその真ん中にいるであろうと約束する。
Ipse enim pax atque charitas, sedem atque habitationem in bonis et pacificis voluntatibus collocabit.
PL 9, 1022A実際、平和そのもの、愛そのものである主が、善き、平和を愛する意志の中に、座と住まいを置くであろう。
Caput XVIII, Caput X
第XVIII章 第X章PL 9, 1022ADeus sine modo nobis ignoscens, vult et nos sine modo aliis ignoscere. In Cain homicidarum, in Lamech Deicidarum poena est adumbrata. --Quaerenti deinde Petro, an peccanti in se fratri septies remitteret, respondit: Non usque septies, sed usque septuagiessepties (Ibid., 21 et 22) .
PL 9, 1022A神は限りなく我々を赦し、我々もまた限りなく他者を赦すことを望む。カインにおいて殺人者たちの、レメクにおいて神を殺した者たちの刑罰が、おぼろに示された。――そして、自分に罪を犯した兄弟を七度まで赦すべきかとペトロが尋ねたとき、主は答えた。「七度までではない、七十七度までである」(マタイ18:21、22)。
Omni modo ad similitudinem nos humilitatis ac bonitatis suae instruit, et molliendis ac frangendis turbidorum motuum notrorum aculeis, placabilitatis suae confirmat exemplo: quippe peccatorum omnium veniam per fidem tribuens.
PL 9, 1022A主はあらゆる仕方で、自分の謙遜と善さに似るよう我々を教え、我々の乱れた心の動き〔底本は notrorum。nostrorum と読む〕の棘を和らげ砕くために、自分の寛容の模範によって確証する。信仰によってあらゆる罪の赦しを与えているのだから。
Neque enim naturae nostrae vitia indulgentiam merebantur. Ergo venia omnis ex eo est: cum etiam ea quae in se sint peccata, post reditum confessionis indulgeat.
PL 9, 1022A実際、我々の本性の悪徳は、赦免に値するものではなかった。したがって、赦しはすべて彼から来る。彼は、自らに対する罪でさえ、告白に立ち返った後に赦すのだから。
Solvenda quidem per Cain poena in septuplum constituta est (Gen. IV, 24) : sed peccatum illud in hominem est; in Abel enim fratrem peccatum usque ad necem fuerat.
PL 9, 1022Bカインを通して、七倍の刑罰が償われるべきものとして定められた(創世記4:24)。しかしその罪は人に対するものである。実際、兄弟アベルに対して、死に至るまで罪が犯されたのである。
Sed in Lamech supplicium usque ad septuagies et septies est constitutum; et in eo, quantum existimamus, constituta in auctores dominicae passionis est poena.
PL 9, 1022Bしかしレメクにおいては、刑罰が七十七倍まで定められた。そして、我々の考えるところでは、それによって、主の受難の首謀者たちに対する刑罰が定められたのである。
Sed Dominus per confessionem credentium hujus criminis veniam largitur, id est, per baptismi munus obtrectatoribus ac persecutoribus gratiam salutis indulget: quanto magis oportere ostendit sine modo ac numero veniam a nobis esse reddendam, nec cogitandum quotiens remittamus; sed ( supple, oportere) ut irasci his qui in nos peccant, quotiens irascendi necessitas exstilerit, desinamus?
PL 9, 1022Bしかし主は、信じる者たちの告白によって、この罪の赦しを与える。すなわち、洗礼の賜物によって、中傷者や迫害者にも救いの恩寵を許す。ならば主は、なおさら、我々によって限りなく、数えることなく赦しが返されねばならず、何度赦すかを考えてはならず、むしろ(「べきである」を補う)、我々に対して罪を犯す者たちに、怒る必要が生じるたびごとに、我々は怒ることをやめねばならないと、示しているのではないか。
Quae utique veniae assiduitas docet, nullum omnino penes nos irae tempus esse oportere: quando omnium omnino peccaminum veniam Deus nobis suo potius munere, quam nostro merito largiatur.
PL 9, 1022Cこの赦しの絶え間なさは、我々のもとには怒りの時などまったくあってはならないことを教える。神は、あらゆる罪の赦しを、我々の功よりもむしろ自らの賜物によって、我々に与えるからである。
Neque enim fas est, nos ex praescripto legis, dandae veniae numero concludi, cum per Evangelii gratiam sine modo nobis a Deo fuerit indulta.
PL 9, 1022C実際、福音の恩寵によって、限りなく神から赦されているのに、我々が、律法の規定に従って、赦しを与える回数を限られるのは、正しくない。
Caput XVIII, Caput XI
第XVIII章 第XI章PL 9, 1023AQuin etiam ad perfectae bonitatis affectum comparationis posuit exemplum, in qua servo unde redderet non habenti, omne Dominus debitum relaxavit (Ibid., 26) : conservoque suo servus ille exiguum quod sibi debebatur extorquens, per hoc voluntatis suae vitium donum munificentiae Domini et liberalitatis amisit. Absoluta autem comparationis ejus est ratio, atque ab ipso Domino omnis exposita est.
PL 9, 1023Aさらに主は、完全な善さの心情のために、比較の例を置いた。その例において、返すものを持たない僕に、主人はすべての負債を免除した(マタイ18:26)。ところがその僕は、同じ僕仲間から自分に負われたわずかなものを取り立てて、その意志の悪徳ゆえに、主人の寛大さと気前のよさの賜物を失った。しかしこの比較の理は完結しており、主自身によってすべて説明されている。
Caput XIX, Caput I
第XIX章 第I章PL 9, 1023ACur Galilaeos in Judaeae finibus curet Christus. -- Et factum est, cum locutus esset sermones istos Jesus, transtulit se in Galilaeam, et venit in fines Judaeae, etc. (Matth. XIX, 1) . Galilaeos in Judaeae finibus curat.
PL 9, 1023Aなぜキリストはガリラヤの人々をユダヤの境で癒すのか。――「そして、イエスがこれらの言葉を語り終えたとき、彼はガリラヤへ移り〔底本は in Galilaeam。通行のウルガタの「ガリラヤから」とは異なるが、底本に従う〕、ユダヤの境に来た、云々」(マタイ19:1)。主はガリラヤの人々を、ユダヤの境で癒す。
Potuerat namque aegrotorum turbas non fatigare, et intra ipsam Galilaeam opem ferre debilibus: sed typica ratio etiam locorum erat explenda privilegiis, ut peccata gentium in eam veniam quae Judaeae parabatur admitteret.
PL 9, 1023A実際、主は病人の群衆を疲れさせずに済ませ、ガリラヤそのものの内で弱った者たちに助けをもたらすこともできたであろう。しかし予型的な理解は、場所の特権によっても満たされねばならなかった。それは、異邦人の罪が、ユダヤのために備えられていたあの赦しの中に受け入れられるためである。
Caput XIX, Caput II
第XIX章 第II章PL 9, 1023ATunc accesserunt ad eum Pharisaei, tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa (Ibid., 3) ?
PL 9, 1023A「そのとき、ファリサイ派の人々が彼のもとに来て、彼を試みつつ言った、『人が、どんな理由でも、自分の妻を離縁することは許されるか』」(マタイ19:3)。
In eo sermone, qui de uxore et de repudio est, occurrit illud, aliter scriptum esse in Genesi (II, 24), quam nunc in praesens Dominus sit locutus (Matth. XIX, 4 et 5) .
PL 9, 1023A妻と離縁についてのその言葉において、創世記(2:24)に書かれているのとは異なることを、主が今ここで語っていることに気づく(マタイ19:4、5)。
Illic enim sub verbis Adae res omnis refertur: hic Dominus indicat ab eo, qui et hominem figuraverit et mulierem fecerit, omnia illa dicta esse.
PL 9, 1023C実際、創世記では、すべてはアダムの言葉として語られている。ここでは主が、人を象り、女を造った者によって、あれらすべてが語られたのだと示している。
Sed nos secuti apostolicam auctoritatem, qui hoc mysterium grande esse professus est, se autem in Christo atque in Ecclesia accipere (Ephes. V, 32; vid. cap. 22, n. 3) , locum hunc sicuti est intactum relinquamus.
PL 9, 1023Cしかし我々は、この奥義は大きいと表明し、自分はそれをキリストと教会について受け取る、と述べた使徒の権威(エフェソ5:32。第22章第3節を見よ)に従って、この箇所を、あるがままに手つかずのまま残しておこう。
Admonemus tamen legentem, ut quotienscumque de hac eadem quaestione se consulat, verborum virtutes, et quibus Dominus responderit, et quibus discipuli usi sint, diligenter advertat: Pauli autem apostoli de hoc affectum, vel silentis, vel interdum sub aliis locis tractantis, expendat.
PL 9, 1024Aそれでも我々は読者に、この同じ問題について自ら思案するたびごとに、言葉の力を、すなわち主が何をもって答え、弟子たちが何を用いたかを、注意深く見るよう促す。また、これについて、あるときは沈黙し、あるときは他の箇所で扱っている使徒パウロの思いを、吟味するよう促す。
Nobis circa eunuchos sermo sit et voluntas. In uno posuit naturam, in altero necessitatem, in tertio voluntatem (Ibid., 12) : naturam in eo qui ita nascitur, necessitatem in eo qui ita factus est, voluntatem in illo qui spe regni coelestis, talis esse decreverit: cui nos similes effici, si tamen possimus, admonuit.
PL 9, 1024A我々の言葉と意志は、宦官に向けられるものとしよう。主は、一つの場合には本性を、別の場合には必然を、第三の場合には意志を置いた(マタイ19:12)。すなわち、本性は、そのように生まれた者において、必然は、そのようにされた者において、意志は、天の国の望みのためにそのようであろうと決めた者においてである。主は、我々が、もしできるならば、その者に似た者となるよう勧めた。
Caput XIX, Caput III
第XIX章 第III章PL 9, 1024AInfantes, gentes a discipulis inhibentur prae favore Israel. -- Tunc oblati sunt ei infantes, ut manus his imponeret et oraret: Discipuli autem prohibebant eos, et reliqua (Ibid., 13) .
PL 9, 1024A幼な子たち、すなわち異邦人は、イスラエルへの好意のゆえに、弟子たちに妨げられる。――「そのとき、彼が彼らの上に手を置いて祈るようにと、幼な子たちが彼のもとに差し出された。しかし弟子たちは彼らを妨げた、云々」(マタイ19:13)。
Novum est, discipulos prohibuisse ne infantes ad Christum accederent, qui offerebantur ut super eos manum imponeret et oraret.
PL 9, 1024B奇妙なことである。弟子たちが、幼な子たちがキリストに近づくのを妨げたとは。彼らは、キリストがその上に手を置いて祈るために、差し出されていたのに。
Res evangelica, ut diximus, inter praesentis et futuri effectum, mediam utrique rei et congruam rationem temperavit: ut his, quae efficiebantur, futuri species adhaereret. Infantes quidem vere oblati sunt, sed et vere inhibiti sunt.
PL 9, 1024B福音の事柄は、すでに述べたように、現在の出来事と未来の出来事との間で、双方に適う中間の理を調和させた。それは、実際に行われることに、未来の姿が付き従うためである。確かに、幼な子たちは実際に差し出されたが、実際に妨げられもした。
Sed hi gentium forma sunt, quibus per fidem et auditum salus redditur. Verum ex affectu primum salvandi Israel, a discipulis inhibentur accedere.
PL 9, 1024Bしかし、彼らは異邦人の形であり、その者たちに、信仰と聞くことを通じて救いが返される。ただ、イスラエルをまず救おうとする心情から、弟子たちは彼らが近づくのを妨げる。
Inhibendi quidem voluntas placabilitati apostolicae non convenit: sed in typicam consummationem prohibendorum infantium subrepit instinctus.
PL 9, 1024B実際、妨げようとする意志は、使徒たちの寛容さには合わない。しかし、幼な子たちを妨げるという、予型的な成就へと、衝動が忍び込んだのである。
Quos Dominus ait non oportere prohiberi, quia talium sit regnum coelorum: munus enim et donum Spiritus sancti per impositionem manus et precationem, cessante legis opere, erat gentibus largiendum.
PL 9, 1024C主は、彼らを妨げてはならない、天の国はこのような者たちのものだから、と言う。実際、聖なる霊の賜物と恵みは、手を置くことと祈りを通して、律法の業が止んだ後、異邦人に与えられるはずだったのである。
Caput XIX, Caput IV
第XIX章 第IV章PL 9, 1024CJudaeorum insolentia in juvene adumbrata. Christus quatenus non bonus. -- Et ecce unus accessit ad eum, et ait illi: Magister, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? et reliqua (Ibid., 16) .
PL 9, 1024Cユダヤ人の傲慢は、若者においてあらかじめ描かれている。キリストは、どの点で善くないのか。――「そして見よ、一人の者が彼に近づいて、彼に言った、『師よ、私が永遠の命を得るには、どんな善いことをすればよいか』云々」(マタイ19:16)。
Opportune post sermonem superiorem; quo et infantes inhibiti sunt, et talium regnum coelorum esse responsum est, succedit hic juvenis, requirens quibusnam bonis operibus vitam aeternam habere posset.
PL 9, 1025A先の言葉の後、まことに折よく、この若者が続く。先の言葉において、幼な子たちが妨げられ、このような者たちが天の国のものであると答えられたのだが、この若者は、どのような善い業によって永遠の命を得られるかを尋ねる。
Juvenis iste et interrogavit, et insolens fuit, et rursum moestus est factus: resque omnes, quae scriptae sunt, gestae effectaeque sunt.
PL 9, 1025Aこの若者は、尋ね、傲慢であり、そして再び悲しんだ。書かれているすべてのことは、実際に起こり、成し遂げられたのである。
Sed admonuimus ea, quae sub Deo agebantur, praesentium effectibus consequentium formam praetulisse: atque ita semper in Scripturis coelestibus sermonem omnem temperatum fuisse, ut non minus his quae gerebantur, quam eorum quae gerenda essent similitudini conveniret.
PL 9, 1025Aしかし我々は、神のもとで行われたことは、現在の出来事によって、後に続く事柄の形を先に示していたと注意した。そして、天からの聖書においては、言葉はすべて、行われていることにもまた、これから行われるべきことの似姿にも、劣らず合致するように調和されていたのである。
Juvenis hic itaque formam Judaici populi habet, in lege insolentis, et nihil praeter praecepta Moysi spei exspectantis a Christo.
PL 9, 1025Aしたがって、この若者は、律法において傲慢で、モーセの戒め以外にキリストから何の望みも期待しない、ユダヤの民の形を帯びている。
Cui Dominus, in responsione ipsa, severitatem judicii ex se futuri protestatus est, dicens (Ibid., 17) : Quid me vocas bonum? (V. lib. IX de Trin., n. 16.) Is enim, cui necesse sit impia et iniqua punire, nomine bonitatis abstinuit, soli hoc nomen Deo patri reservans, qui se, judicem dando, officio severitatis exuerit: non quod bonus et ipse non esset, sed quod congrua in cum severitate judex esset usurus.
PL 9, 1025B主は、その答えのうちで、自分から来る裁きの厳格さを、あらかじめ明言して言った(マタイ19:17)。「なぜ私を善いと呼ぶのか」(『三位一体論』第9巻第16節を見よ)。実際、不敬で不義なるものを罰せねばならない者は、善という名を控えたのであり、この名をただ父なる神のためにとっておいたのである。父は、裁き手を与えることによって、厳格さの務めを自ら脱ぎ捨てた者である。それは、主自身が善くなかったからではなく、裁き手として、彼に〔底本は in cum。in eum と読む〕対して、ふさわしい厳格さを用いることになるからである。
Caput XIX, Caput V
第XIX章 第V章PL 9, 1025BJudaei in lege gloriantes lege convincuntur nil recti egisse. --Hunc igitur ex lege insolentem, sollicitum de salute remittit ad legem: ut in ea ipsa, in qua gloriaretur, intelligeret nihil se exinde recti operis fecisse. Verbis enim legis ei Dominus respondit.
PL 9, 1025B律法を誇るユダヤ人は、律法によって、何も正しいことを行わなかったと論駁される。――こうして主は、律法に基づいて傲慢であり、救いを案じているこの者を、律法へと送り返す。それは、彼が誇っていたそのものにおいて、そこから何ひとつ正しい業を行わなかったことを、悟らせるためである。実際、主は律法の言葉で彼に答えた。
Sed adolescens, tamquam populus insolens et glorians, in lege confidit, cui tamen obsecutus ex nullo est. Jussus enim fuerat non occidere: prophetas interfecerat. Non moechari: hic corruptelam fidei, et legi adulterium intulerat, et deos alienos adoraverat.
PL 9, 1025Cしかし青年は、傲慢で誇る民のように、律法に依り頼むが、その律法に何ひとつ従っていない。実際、殺してはならないと命じられていたのに、預言者たちを殺した。姦淫してはならないと命じられていたのに、彼は信仰の腐敗と、律法に対する姦淫を持ち込み、異なる神々を拝んだ。
Non furari: hic ante quam libertatem credendi in fide Christus redderet, furto legis praecepta dissolvit. Non falsum testem fieri: hic Christum negavit ex mortuis.
PL 9, 1025C盗んではならない。彼は、キリストが信仰による信じる自由を返す前に、盗みによって律法の戒めを破った。偽りの証人になってはならない。彼は死者の中からのキリストを否んだ。
Patrem et matrem jussus est honorare: hic ipse se a Dei patris atque ab Ecclesiae matris familia abdicavit.
PL 9, 1025C父と母を敬うよう命じられた。彼は、父なる神の家と、母なる教会の家から、自ら縁を切った。
Proximum tamquam se amare praeceptus est: hic Christum, qui omnium nostrum corpus assumpsit, et unicuique nostrum assumpti corporis conditione factus est proximus, usque in poenam crucis persecutus est. Ut igitur his depositis, ac recisis omnibus vitiis in legem reverteretur, est jussus.
PL 9, 1025C隣人を自分のように愛するよう命じられた。彼は、我々すべての体を取り、取った体の条件によって我々の一人ひとりの隣人となったキリストを、十字架の刑に至るまで迫害した。したがって、これらすべての悪徳を捨て去り、断ち切って、律法に立ち返るよう、彼は命じられたのである。
Caput XIX, Caput VI
第XIX章 第VI章PL 9, 1025DAb umbra legis ad evangelicam veritatem migrare suadentur. --Sed respondet, haec omnia fecisse se a juventute sua: et quaerit quid adhuc sibi restet (Ibid., 20) .
PL 9, 1025D律法の影から、福音の真理へ移るよう促される。――しかし彼は、これらすべてを自分は若いときから行ってきたと答え、さらに自分に何が残っているかを尋ねる(マタイ19:20)。
Sed, ut diximus, neque superiora illa egerat ad quae remittitur, et in ipsis glorians tamquam consummatus haec loquitur.
PL 9, 1026Aしかし、すでに述べたように、彼は、送り返された先のあれらの戒めさえ行っておらず、それらについて誇りつつ、あたかも完成した者のようにこれを語っているのである。
Cui Dominus respondet, vendenda omnia bona sua esse, et danda pauperibus: et tunc eum futurum esse perfectum, habiturumque thesaurum in coelis (Ibid., 21) .
PL 9, 1026A主は彼に、自分の財産をすべて売って、貧しい者たちに与えるべきであり、そうすれば彼は完全な者となり、天に宝を持つであろうと答える(マタイ19:21)。
Respondetur huic quidem juveni, pulcherrimo illo ac maxime utili relinquendi saeculi praecepto, quo jactura terrenae substantiae coelorum opes emendae sunt: sed in eo quod bona sua vendere et dare pauperibus jubetur, confidentiam legis relinquere admonetur, et eam felici commercio mutare: et ut meminerit umbram in ea veritatis esse, quae deinceps pauperibus, id est, gentibus sit sub ipsius veritatis corpore dividenda; haec autem neminem posse efficere, nisi qui sequi coeperit Christum.
PL 9, 1026Aこの若者には、世を捨てるという、あの最も美しく最も有益な戒めが答えられる。それによって、地上の財産の損失によって、天の富が買い取られねばならない。しかし、財産を売って貧しい者に与えるよう命じられることにおいて、彼は、律法への信頼を捨てるよう、そしてそれを幸いな取引と取り替えるよう戒められている。また、律法のうちには真理の影があり、それが、貧しい者たち、すなわち異邦人に、真理自身の体のもとで、やがて分け与えられることを、覚えておくよう戒められている。しかし、これらを成し遂げうる者は、キリストに従い始めた者以外にいない。
Caput XIX, Caput VII
第XIX章 第VII章PL 9, 1026BQuid sit quod adolescens a juventute legi se servisse testetur. --Sed adolescens, auditis his, tristis recessit (Ibid., 22) : multam enim opulentiae fiduciam habebat ex lege.
PL 9, 1026B青年が、若いときから律法に仕えてきたと証言するのは、何を意味するのか。――しかし青年は、これらの言葉を聞いて、悲しんで去った(マタイ19:22)。実際、彼は律法に基づく、富についての大きな確信を持っていたのである。
Atque in eo etiam typicae efficientiae ratio servata est, ut cum adolescentem hunc esse significet, ipse superius dixerit, ab omni se juventute sua praeceptis his quae habentur in lege servivisse: cum adolescentia intra juventutem sit, et posterior aetatis gradus non possit intra prioris terminos contineri.
PL 9, 1026Bそしてその点においても、予型的な成就の理は保たれている。この者が青年であるとされているのに、彼自身は先に、若いとき全体を通じて、律法にあるこれらの戒めに仕えてきたと言っていたからである。しかも、青年期は若年期の内にあり、後の年齢段階は、前の段階の境界の内には収まりえない〔adolescentia と juventus の関係、およびこの論理は取りにくく、字義どおりに訳した〕。
Sed hoc ideo, ut a juventute hoc serviente, longum jam in opere legis populi tempus ostenderet.
PL 9, 1026Bしかしこれは、若い時からこのように仕えてきたことによって、民が律法の業のうちにすでに長い時を過ごしていたことを示すためである。
Caput XIX, Caput VIII
第XIX章 第VIII章PL 9, 1026BIsraeli superbo difficilis coeli aditus. --Dehinc Dominus cognita adolescentis moestitudine respondit, difficile divitem venturum in regnum coelorum (Ibid., 23) . Divitem se igitur Israel, ut diximus, legis fiducia gloriabatur.
PL 9, 1026B傲慢なイスラエルには、天への入口は困難である。――そして次に、主は青年の悲しみを知って、富む者が天の国に入るのは難しい、と答えた(マタイ19:23)。すなわち、すでに述べたように、イスラエルは律法への信頼を誇って、自分を富む者としていたのである。
Huic difficilis est aditus in coelum, veteres opes sub Abrahae nomine inanis prosapiae ambitione retinenti.
PL 9, 1026Cこの者にとって、天への入口は難しい。彼はアブラハムの名のもとに、空しい血筋への野心によって、古い富を保持しているからである。
Caput XIX, Caput IX
第XIX章 第IX章PL 9, 1026CCrimen non est in habendo, sed in habendi modo. Opum cura periculosa. --Quin etiam adjecit, camelum facilius per foramen acus posse transire, quam coelorum regnum divitem introire (Ibid., 24) . Habere criminis non est, sed modus in habendo retinendus est.
PL 9, 1026C罪は、持つことにではなく、持つ仕方にある。富への心配は危険である。――さらに主は付け加えた。らくだが針の穴を通るほうが、富む者が天の国に入るよりも易しい(マタイ19:24)。持つことは罪ではないが、持つことにおいて節度が保たれねばならない。
Nam quomodo impertiendum est, quomodo communicandum, si impertiendi et communicandi materia non relinquatur? Ergo nocenter magis habere, quam illud ipsum habere fit crimen.
PL 9, 1026C実際、分け与える材料、共有する材料が残されていなければ、どのようにして分け与え、どのようにして共有できようか。したがって、持つこと自体よりも、害を及ぼすように持つことのほうが、罪となる。
Sed periculosa cura est, velle ditescere: et grave onus innocentia subit, incrementis opum occupata. Rem enim saeculi, famulatus Dei non sine saeculi ipsius vitiis assequitur. Hinc difficile est divitem regnum coelorum adire.
PL 9, 1026Dしかし、富もうと望むことは危険な心遣いであり、富の増加に占められた無垢には、重い荷がのしかかる。実際、神に仕える者が世の財を得ようとすれば、その世そのものの悪徳を伴わずにはすまない。ここから、富む者が天の国に入るのは難しいのである。
Atque etiam, quia uti plures his quae habent recte possent, ea in sermone Domini ratio servata est, ut non absolute regnum coelorum nemo introire posset; sed intelligi posset futurorum raritas ex difficultate.
PL 9, 1027Aさらに、多くの者が持っているものを正しく用いることができるので、主の言葉においては、天の国に誰も入れない、と言い切られることなく、未来の者たちの稀少さが、その困難から理解されうる、という理が保たれた。
Et haec quidem ad simplicis sensus intelligentiam pertinent: verum eodem cursu interioris causae ordo retinendus est.
PL 9, 1027Aそしてこれらは確かに、単純な意味の理解に属する。しかし同じ流れの中で、内的な理由の順序が保たれねばならない。
Caput XIX, Caput X
第XIX章 第X章PL 9, 1027ACur Judaeis difficilis coeli aditus. --Adolescens, ut diximus, insolens, ubi jacturam legis facere praecipitur, moestus et tristis est. Est autem huic populo crux et passio scandalum; et idcirco ipsi nihil salutis ex ea est.
PL 9, 1027Aなぜユダヤ人にとって、天への入口は困難か。――先に述べたように、傲慢な青年は、律法の損失を為すよう命じられると、悲しみ、憂う。そしてこの民にとっては、十字架と受難が躓きであり、それゆえ彼らには、そこから何の救いもない。
Sed gloriatur in lege, et cohaeredes gentes aspernatur, et transire in evangelicam libertatem recusat: atque ideo difficile regnum coelorum introibit.
PL 9, 1027Aしかし彼は律法を誇り、共同の相続人である異邦人を軽んじ、福音の自由へ渡ることを拒む。それゆえ彼が天の国に入るのは難しいのである。
Pauci enim eorum, et juxta multitudinem gentium admodum rari erant credituri: ut ( mss. et) difficile praeduratam in lege voluntatem, ad praedicationem evangelicae humilitatis inflecterent.
PL 9, 1027A実際、彼らのうち信じることになる者は少なく、異邦人の多さに比べて、まことにまれであった。それは(写本では「そして」とある)、律法においてあらかじめ硬くなった意志を、福音の謙遜の宣教へと曲げることが、難しいからである。
Caput XIX, Caput XI
第XIX章 第XI章PL 9, 1027BPervius est gentibus. Cameli natura. --Sed facilius camelus per foramen acus transibit. Non convenit camelo cum acus foramine: neque in angustiis cavernae exiguissimae, recipi poterit belluae ingentis informitas.
PL 9, 1027B異邦人には通じやすい。らくだの本性。――「しかし、らくだが針の穴を通るほうがたやすい」。らくだは針の穴に合わず、ごく小さな穴の狭さの中に、巨大な獣の不格好さが受け入れられうるはずはない。
Sed in primordio libri (cap. 2, n. 2) , sub vestitu Johannis, in camelo gentes significari admonuimus.
PL 9, 1027Bしかし書の初めに(第2章第2節)、ヨハネの衣のもとで、らくだにおいて異邦人が意味されていることを、我々は注意した。
Pecus enim hoc verbis obedit, metu continetur, jejunii patiens est, et oneri suo quadam disciplinae ratione succumbit: cujus exemplo, gentium immanitas ad obedientiam praeceptorum coelestium emollitur.
PL 9, 1027B実際、この家畜は言葉に従い、恐れによって抑えられ、断食に耐え、一種の規律の理によって荷に屈する。その例によって、異邦人の野蛮は、天の戒めへの従順へと和らげられる。
Hae igitur angustissimum iter regni coelestis introeunt: acus scilicet, quae est verbi novi praedicatio, per quam corporum vulnera assuuntur, et dissuta vestium retexuntur, et mors ipsa compungitur.
PL 9, 1027Bしたがって、これらの者たちは、天の国の最も狭い道に入る。すなわち針、それは新しい言葉の宣教であり、それによって体の傷が縫われ、破れた衣がつくろわれ、死そのものが刺し貫かれる。
Ergo hujus novae praedicationis hoc iter est: in quod facilius informitas gentium introibit, quam opulentia divitis, id est, gloriantis in lege.
PL 9, 1027Cしたがって、これがこの新しい宣教の道であり、そこに、異邦人の不格好さは、富む者、すなわち律法を誇る者の豊かさよりも、たやすく入るのである。
Caput XX, Caput I
第XX章 第I章PL 9, 1027CSumma sacri textus. --Auditis itaque istis, discipuli admirantur et metuunt, dicentes neminem posse salvari (v. 25-30) . Dominus respondit, hoc impossibile esse apud homines, possibile apud Deum.
PL 9, 1027C聖なる本文の要旨。――そこでこれらのことを聞いて、弟子たちは驚き、恐れて、誰も救われえないと言う(マタイ19:25-30)。主は、これは人間には不可能だが、神には可能だと答えた。
Rursum illi dictis Domini haec reddunt: reliquisse se omnia, et cum ipso esse. Quibus Dominus, cum sederit in majestatis suae sede, sessuros super sedes duodecim, ac totidem tribus Israel judicaturos spopondit; omnibusque, qui universa reliquerint propter nomen ejus, fructum centupli praemii reservatum: multos autem ex novissimis primos, et ex primis futuros novissimos.
PL 9, 1027D今度は彼らが主の言葉に対して答える。自分たちはすべてを捨て、主とともにいる、と。主は彼らに、自分が威厳の座に着くとき、彼らも十二の座に着いて、イスラエルの同数の十二部族を裁くであろうと約束した。また、自分の名のためにすべてを捨てた者すべてには、百倍の報いの実りが取っておかれること、そして、後の者のうち多くが先になり、先の者のうち多くが後になることを約束した。
Caput XX, Caput II
第XX章 第II章PL 9, 1028ASpiritaliter intelligi debet. --Multa sunt, quae non sinunt nos simplici intellectu dicta evangelica suscipere. Interpositis enim nonnullis rebus, quae ex natura humani sensus sibi contrariae sunt, rationem quaerere coelestis intelligentiae admonemur.
PL 9, 1028A霊的に理解されねばならない。――福音書の言葉を単純な理解で受け取ることを、我々に許さないことが多くある。実際、人間の感覚の本性からは互いに矛盾する事柄がいくつか差し挟まれていて、それによって我々は、天の理解の理を求めるよう促される。
Apostoli dicunt, et sequi se Christum, et se omnia reliquisse: quomodo igitur fiunt tristes, et quomodo metuunt, dicentes salvum esse neminem posse? Namque et ab aliis fieri poterat, si quid fecissent ipsi.
PL 9, 1028A使徒たちは、自分たちがキリストに従い、すべてを捨てたと言う。ではなぜ悲しみ、なぜ恐れて、誰も救われえないと言うのか。実際、もし彼ら自身が何かをしていたなら、ほかの者たちにもそれはできたはずである。
Deinde cum fecissent ipsi; quare metus vel unde susceptus est? Additur etiam in responsione Domini, haec apud homines impossibilia, possibilia apud Deum.
PL 9, 1028Aさらに、彼ら自身がすでに行っていたのなら、なぜ恐れがあるのか、それはどこから生じたのか。しかも主の答えには、これらは人間には不可能だが、神には可能だと付け加えられている。
Numquid apud homines impossibilia erant, quae et Apostoli fecisse se gloriantur, et fecisse eos Dominus agnoscit: et deinceps plures usque ad martyrii beatitudinem essent omnia relicturi?
PL 9, 1028B使徒たちが自ら行ったと誇り、主もまた彼らが行ったと認めており、さらにその後、多くの者が殉教の幸いに至るまですべてを捨てるであろうこれらのことが、人間には不可能だったのだろうか。
Aut numquid est Deo, quo egere possit; relictumque sit aliquid, quod jactura rerum quas habeat sit sequendum, ut soli ipsi hoc facere possibile sit? Omnis itaque hic sermo est spiritalis.
PL 9, 1028Bあるいは、神にとって、必要としうるものがあるのだろうか。また、神だけがこれを為しうるように、持つ物の損失によって従うべき何かが、なお残されているのだろうか〔この文の構文は取りにくく、字義に近く訳した〕。したがって、この言葉はすべて霊的なものである。
Caput XX, Caput III
第XX章 第III章PL 9, 1028BApostolis sine Lege salus nulla videbatur. --Apostoli enim spiritaliter audientes, neminem ex lege posse salvari, cum ipsi etiam tunc in lege essent; nam vehemens eos amor legis favorque detinuit: hi igitur nondum penitus evangelici mysterii veritate comperta, metuunt neminem salvum esse posse sine lege: quia omnem salutem etiam tunc in lege constituant.
PL 9, 1028B使徒たちには、律法なしには救いがないと思われていた。――実際、使徒たちは、律法によって誰も救われえないと霊的に聞いたが、彼ら自身はなおそのとき律法のうちにいた。律法への激しい愛と好意が彼らを捕らえていたからである。それゆえ彼らは、福音の奥義の真理をまだ十分に見出していなかったので、律法なしには誰も救われえないと恐れる。なぜなら、彼らはそのときなお、あらゆる救いを律法のうちに置いていたからである。
Sed Dominus brevi absolutaque ratione, eorumdem et ignorantiam et metum solvit, dicens, Hoc quidem impossibile est apud homines possibile autem apud Deum.
PL 9, 1028Cしかし主は、短く明確な理によって、彼らの無知と恐れを解いた。「これは確かに人間には不可能だが、神には可能である」と言って。
Quid enim Judaeo tam sine effectu videtur, ut ab homine magis salutem exspectanti et ex lege, quam ut in crucis scandalo legislatio, et testamentum, et adoptio, et haereditas negligatur?
PL 9, 1028C実際、ユダヤ人にとって、人から、また律法から救いをむしろ期待する者にとって、十字架の躓きのために、立法も、契約も、養子縁組も、相続も顧みられなくなることほど、無意味に見えることがあろうか。
Quid autem Dei virtuti tam possibile est, quam ut per fidem salvet, ut per aquam regeneret, ut per crucem vincat, ut per Evangelia adoptet, ut per resurrectionem ex morte vivificet?
PL 9, 1028C他方、神の力にとって、信仰によって救うこと、水によって新たに生まれさせること、十字架によって勝つこと、福音によって養子とすること、復活によって死から生かすことほど、可能なことがあろうか。
Caput XX, Caput IV
第XX章 第IV章PL 9, 1028CRegeneratio quid. Centesimus fructus. --Quibus auditis apostoli cito credunt, seseque omnia reliquisse profitentur.
PL 9, 1028C再生とは何か。百倍の実り。――これを聞いて、使徒たちはすぐに信じ、自分たちがすべてを捨てたと表明する。
Sed hanc eorum obedientiam cito Dominus muneratur, omnem difficultatem superioris quaestionis absolvens, cum dicit: Vos qui secuti estis me in regeneratione judicabitis duodecim tribus Israel.
PL 9, 1028Dしかし主は、彼らのこの従順に、すぐに報いて、先の問いのあらゆる困難を解き、こう言う。「私に従って来た汝らは、再生において、イスラエルの十二部族を裁くであろう」。
Secuti in regeneratione sunt, in lavacro baptismi, in fidei sanctificatione, in adoptione haereditatis, in resurrectione ex mortuis.
PL 9, 1029A彼らは、再生において、すなわち洗礼の水浴において、信仰の聖化において、相続の養子縁組において、死者からの復活において従った。
Haec enim illa regeneratio est, quam apostoli sunt secuti, quam lex indulgere non potuit, quae eos super duodecim thronos in judicandis duodecim tribubus Israel, in duodecim patriarcharum gloria copulavit.
PL 9, 1029A実際、これこそ、使徒たちが従った再生であり、律法が与えることのできなかったものであり、それが彼らを、十二の座の上に、イスラエルの十二部族を裁くことにおいて、十二の族長の栄光に結びつけたのである。
Caeteris quoque contemptu saeculi se sequentibus, centesimi fructus copiam pollicetur. Hic centesimus fructus est, qui in centesima ove cum coelesti laetitia expletur. Hic centesimus fructus est, quem perfectae terrae ubertas consequitur.
PL 9, 1029Aまた、世を軽んじて自分に従う他の者たちにも、百倍の実りの豊かさを約束する。この百倍の実りは、百匹目の羊において、天の喜びとともに満たされるものである。この百倍の実りは、完全な大地の豊穣が得るものである。
Qui Ecclesiae honor jam in Sarae (V. cap. 18, n. 6) cognomento est destinatus, et jactura legis ac fide evangelica promerendus est: atque ita ( subaud. pollicetur) ex novissimis primos efficiendos, quia novissimi efficiantur ex primis.
PL 9, 1029A教会のこの栄誉は、すでにサラの名において(第18章第6節を見よ)定められており、律法の損失と福音の信仰によって得られるはずのものである。そしてそのようにして(「約束する」を補う)、先の者が後の者にされるので、後の者が先の者にされるのである。
Caput XX, Caput V
第XX章 第V章PL 9, 1029BPater familias. Vinea. Denarius. Forum. -- Simile est regnum coelorum homini patri familias, qui exivit primo mane conducere operarios, et reliqua. (Matth. XX, 1.) Comparatio omnis per se absoluta est: sed personis distinguenda, et discernenda temporibus est.
PL 9, 1029B家の主人。ぶどう園。デナリオン。広場。――「天の国は、家の主人である人に似ている。その人は、朝早く、労働者を雇いに出かけた、云々」(マタイ20:1)。すべての比較は、それ自体で完結しているが、人物によって区別され、時によって見分けられねばならない。
Patremfamilias hunc, Dominum nostrum Jesum Christum existimari necesse est: qui totius humani generis curam habens, omni tempore universos ad culturam legis vocaverit.
PL 9, 1029Bこの家の主人は、我々の主イエス・キリストであると考えねばならない。彼は全人類を気遣い、あらゆる時に、皆を律法の耕作へと呼んだのである。
Vineam vero, legis ipsius opus et obedientiam; denarium autem, obedientiae ipsius praemium significari intelligimus. Et de denario jam superius tractavimus. De vinea vero, opportunius in consequentibus rationem afferemus.
PL 9, 1029Bまたぶどう園は、律法そのものの業と従順を、デナリオンは、その従順の報いを意味すると、我々は理解する。デナリオンについては、すでに先に論じた。ぶどう園については、続く箇所で、いっそう適切な折に、理を示そう。
Forum autem pro saeculo accipi res ipsa admonet, aequabiliter turbis hominum, calumniarum, injuriarumque contentionibus, et diversorum negotiorum difficultatibus semper tumultuosum.
PL 9, 1029B広場は、事柄そのものが示すとおり、世の意味に受け取られる。それは、人間の群衆、中傷、不正、争い、また様々な商売の困難によって、等しく常に騒がしいからである。
Caput XX, Caput VI
第XX章 第VI章PL 9, 1029CQuinque testamenta. Quando Christus in carne natus sit. --In prima igitur hora, tempus constituti testamenti ad Noe ex matutini significatione noscendum est, tertia autem hora ad Abraham, sexta ad Moysen, nona ad David et prophetas.
PL 9, 1029C五つの契約。キリストはいつ肉において生まれたか。――第一の時には、朝の意味から、ノアに立てられた契約の時が知られねばならない。第三の時はアブラハムに、第六の時はモーセに、第九の時はダビデと預言者たちに当たる。
Totidem enim testamenta humano generi constituta per singulos reperiuntur, quotidem ad forum enumerantur egressus.
PL 9, 1029C実際、人類に一つずつ立てられた契約は、広場へ出て行くことが数えられるのと同じ数だけ見出される〔底本は quotidem。quot と同じく、先の Totidem と呼応すると取った〕。
In undecima autem hora, corporei adventus Domini tempus ostendit; nam ex omni numero, qui spatio est praesentis saeculi constitutus, in eam rationem convenit ortus ejus ex Maria, in quam undecimae horae tempus ex die est.
PL 9, 1030A第十一の時には、主が体をもって到来した時が示される。実際、現在の世の期間として定められた全数のうちで、マリアからのその誕生は、一日のうちの第十一の時と同じ理に合致する。
Divisione enim per quingentenum numerum facta, in omni sex millium annorum summa, tempus corporei ortus ejus undecimo divisionis totius calculo supputatur.
PL 9, 1030A実際、五百という数による分割をなすと、六千年の総数のうちで、その体をもっての誕生の時は、全分割の第十一の計算として算出される〔六千年を五百年ずつ十二に分け、その第十一の区分に誕生を置く計算で、第十一時の労働者に対応させている〕。
Caput XX, Caput VII
第XX章 第VII章PL 9, 1030AJudaei gentibus invident gratiam. --Et quidem diversus ad undecimae horae operarios sermo est.
PL 9, 1030Aユダヤ人は、異邦人への恩寵をねたむ。――そして確かに、第十一時の労働者たちへの言葉は異なる。
Primis enim, sed et caeteris dictum est: Ite ad vineam (Ibid., 4) : merces tamen denarii cum primo constituta est; nam caeteris, justae solutionis promissa spes est, novissimis vero dicitur: Quid hic statis (Ibid., 6) ? quia quamvis ad Israel lata lex fuerat, voluntas tamen gentium non excludebatur a lege.
PL 9, 1030A実際、第一の者たちに、また他の者たちにも、「汝ら、ぶどう園へ行け」という言葉が向けられた(マタイ20:4)。しかしデナリオンの報酬は、第一の者と取り決められた。他の者たちには、正当な支払いの約束の望みが与えられた。最後の者たちには、「汝らはなぜここに立っているのか」という言葉が向けられる(マタイ20:6)。それは、律法はイスラエルに与えられていたけれども、異邦人の意志が律法から排除されてはいなかったからである。
Qui responderunt: Nemo nos conduxit (v. 7) . Debitum namque erat per orbem terrarum Evangelium praedicari, et gentes fidei justificatione salvari. Hi igitur mittuntur ad vineam.
PL 9, 1030B彼らは答えた。「誰も我々を雇わなかった」(マタイ20:7)。実際、福音が全世界に宣べ伝えられ、異邦人が信仰による義認によって救われることは、負われていたことであった。そこでこれらの者たちがぶどう園へ遣わされる。
Et cum sero esse coepisset, donum constitutae in totius diei labore mercedis, primi operarii horae vesperis consequuntur (v. 8) .
PL 9, 1030Bそして夕方になり始めたとき、一日の労働に対して定められた報酬の賜物を、最初の労働者たちが、夕刻の時に受け取る(マタイ20:8)。
Merces quidem ex dono nulla est, quia debetur ex opere; sed gratuitam gratiam Deus omnibus ex fidei justificatione donavit: verum secundum insolentiam populi jam sub Moyse contumacis, hinc murmur operantium est, hinc gratuitae mercedis invidia est, quod sine longi laboris difficultate, et sub aestus nomine non longo in eos diabolici instinctus calore flagrante, idem praemium redhibeatur operantibus.
PL 9, 1030B確かに、賜物から生じる報酬というものはない。報酬は働きから負われるものだからである。しかし神は、信仰による義認によって、すべての人に無償の恩寵を与えた。ところが、すでにモーセのもとで頑なであった民の傲慢のゆえに、ここから働く者たちの不平が生じ、ここから無償の報酬への妬みが生じる。すなわち、長い労働の苦しみもなく、また暑さという名のもとで、悪魔的な衝動の熱が長くは彼らの中で燃えなかったのに〔sub aestus nomine 以下は取りにくく、字義どおりに訳した。報いが誰に返されるのかも明示されていない〕、同じ報いが働いた者たちに返される、ということである。
Sed ideo quod apud homines impossibile est, possibile est apud Deum: ut mercedem legis optime et inculpabiliter custoditae, donum gratiae per fidem credentibus primis ex novissimis largiatur.
PL 9, 1030Cしかし、人間には不可能なことが神には可能であるとは、まさにこのためである。すなわち神は、最も善く、咎なく守られた律法の報酬を、信仰による恩寵の賜物として、信じる者たちに与え、後の者から先の者とするのである。
Caput XX, Caput VIII
第XX章 第VIII章PL 9, 1030CEt adscendens Jesus Jerosolymam assumpsit duodecim discipulos, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et reliqua (Ibid., 17 et 18) .
PL 9, 1030C「そしてイエスは、エルサレムに上るとき、十二人の弟子たちを連れて、彼らに言った、『見よ、我々はエルサレムに上る』、云々」(マタイ20:17、18)。
Jam sine scandalo audituris apostolis sacramentum crucis Dominus exponit (denique nulla hunc sermonem moestitia consequitur): confirmatis scilicet superiore sermone, per fidem crucis novissimos primos futuros; divitibus autem, id est, confidentibus legis in eamdem crucem scandalizantibus, invium iter regni coelorum futurum.
PL 9, 1030C今や、使徒たちが躓くことなく聞こうとしているので、主は十字架の秘義を説き明かす(実際、この言葉にはいかなる悲しみも続かない)。すなわち、先の言葉によって、十字架への信仰によって後の者が先になり、富む者たち、すなわち律法に信頼してその同じ十字架に躓く者たちには、天の国への道が通れなくなるということが、すでに確かめられていたからである。
Caput XX, Caput IX
第XX章 第IX章PL 9, 1031AZebedaei filiorum mater, lex; filii ejus, Judaei credentes. -- Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, et reliqua (Ibid. 20) . Non sine aliquo momento rerum ita effectum fuisse existimandum est, ut mater filiorum Zebedaei Dominum deprecaretur.
PL 9, 1031Aゼベダイの子らの母は律法であり、その子らは、信じるユダヤ人である。――「そのとき、ゼベダイの子らの母が、その子らとともに彼のもとに近づいた、云々」(マタイ20:20)。ゼベダイの子らの母が主に願い出たということは、何らかの意味なしに起こったのではないと考えねばならない。
Numquid et filiis petendi familiaritas non erat? Sed erat gestorum effectibus prophetandum. Apostoli quidem jam ex lege crediderant, quae eos in fidem evangelicam nutriverat.
PL 9, 1031A息子たち自身に、願い求める親しさがなかったというのか。しかし、出来事の成り行きによって預言されなければならなかったのである。使徒たちはすでに、律法から信じていた。その律法が、彼らを福音の信仰へと養い育てたのである。
Itaque in matre filiorum Zebedaei lex intelligitur quae confidentia privilegii sui pro credentibus ex se populis deprecatur.
PL 9, 1031Aこうして、ゼベダイの子らの母において、律法が理解される。律法は、自らの特権への信頼のゆえに、自分から出た民のうちの信じる者たちのために、願い出るのである。
Quae quia superius audierat primos novissimos, et novissimos primos futuros; deferri filiis suis orat, ut in Domini regno unus ad dexteram ejus sedeat, alius ad sinistram (Ibid., 21) . Cui Dominus respondit, nescire eam quid oret (Ibid., 22) .
PL 9, 1031Bその母は、先に、先の者が後の者となり、後の者が先の者となると聞いていたので、息子たちのために、主の国において、一人は主の右に、もう一人は左に座るよう与えられることを願う(マタイ20:21)。主は彼女に、何を願っているのか分かっていない、と答えた(マタイ20:22)。
Nihil quidem de gloria apostolorum ambigebatur, et judicaturos eos sermo superior exposuit. Denique in medio sermone an calicem suum possent bibere interrogat.
PL 9, 1031B使徒たちの栄光については、確かに何の疑いもなく、先の言葉が、彼らが裁く者になることをすでに説いている。実に、主は、その言葉の途中で、彼らが自分の杯を飲めるかどうかを尋ねる。
Non utique de communis poculi genere loquebatur; neque enim labor est bibere de calice: sed ille de calice sacramenti passionis interrogat. At illi, qui jam martyrii libertatem constantiamque retinebant, bibituros se pollicentur.
PL 9, 1031B主は決して、普通の杯の種類について語っていたのではない。実際、杯から飲むことは労苦ではない。しかし主は、受難の秘義の杯について尋ねているのである。そして、すでに殉教の自由と堅固さを保っていた彼らは、飲むと約束する。
Dominus collaudans eorum fidem ait, martyrio quidem eos secum compati posse; sed laevae ejus ac dexterae assidere, aliis a Deo patre fuisse dispositum (Ibid., 23) .
PL 9, 1031B主は彼らの信仰をたたえて、殉教においては、彼らが自分とともに苦しむことができるが、自分の左と右に座ることは、他の者たちのために父なる神によって定められていた、と言う(マタイ20:23)。
Caput XX, Caput X
第XX章 第X章PL 9, 1031CQui destinati sint, ut Christo in regno assidant. Et quidem, quantum arbitramur, ita honor iste aliis est reservatus, quod tamen nec apostoli ab eo erunt alieni: qui in duodecim patriarcharum sede considentes, Israelem judicabunt.
PL 9, 1031C誰が、国においてキリストの傍らに座すべく定められているのか。――そして確かに、我々の考えるところ、この栄誉は他の者たちに取っておかれている。しかし、使徒たちもそこから疎外されるわけではない。彼らは十二の族長の座に着いて、イスラエルを裁くであろう。
Et quantum sentire ex ipsis Evangeliis licet, in regno coelorum Moyses et Elias assidebunt.
PL 9, 1032Aそして福音書そのものから感じ取れる限りでは、天の国においてモーセとエリヤが座すであろう。
Nam cum spopondisset Dominus, visuros quosdam de apostolis, antequam mortem gustarent, filium hominis venientem in regno suo; assumptis Petro et Jacobo et Johanne, apparuit cum gloriae suae habitu, Moyse et Elia in monte comitantibus (Matth. XVI, 28) .
PL 9, 1032A実際、主は、使徒たちのうちの何人かが、死を味わう前に、人の子がその国に来るのを見るであろうと約束した後、ペトロとヤコブとヨハネを伴って、その栄光の姿で現れた。そのとき、モーセとエリヤが山で伴っていた(マタイ16:28)。
Et hos quidem eosdem prophetas duos praevenientes adventum ejus esse intelligimus, quos Apocalypsis Johannis (XI, 7) ab antichristo perimendos esse dicit: licet variae vel de Enoch, vel de Jeremia, plurimorum exstiterint opiniones, quod alterum eorum sicut Eliam mori oporteat.
PL 9, 1032Aそして、我々は、この二人の預言者こそ、その到来に先立つ者たちであり、ヨハネの黙示録(11:7)が、反キリストによって殺されると述べている者たちだと理解する。ただし、エリヤと同じく死なねばならない二人のうちのもう一人については、エノクだとも、エレミヤだとも、多くの者たちのさまざまな意見が出されてきた。
Sed non possumus veritatis fidem, quam Dominus tribus superioribus testibus revelavit, sensus nostri opinione corrumpere: neque alios venturos existimare, quam qui ad sponsionem fidei venisse conspecti sunt.
PL 9, 1032Bしかし我々は、主が上述の三人の証人に啓示した真理の信仰を、自分の感覚の意見で損なうことはできない。また、信仰の約束のために来たことが認められた者たち以外の者たちが来ると考えることもできない。
Et quamquam ultra evangelicam veritatem non necesse sit opinari: tamen si quis conditionem et mortis et sepulturae et sepulcri Moysi diligenter adverterit, et secretarum Scripturarum, secundum Apostoli auctoritatem, cognitionem adeptus sit; intelliget omnia ita esse tractata, ut Moyses potuerit jam videri. Et haec quidem instruendi causa sint dicta.
PL 9, 1032Bそして、福音の真理を超えて思い描く必要はないけれども、それでも、もし誰かが、モーセの死と埋葬と墓の条件を丹念に注意し、使徒の権威に従って、秘められた聖書の認識を得るなら、すべてがそのように扱われており、モーセがすでに見られうることを悟るであろう。そしてこれらは、教えるために述べられたのである。
Caput XX, Caput XI
第XX章 第XI章PL 9, 1032BVocationes duae ex Judaeis; his apostoli optant gloriae suae consortium. --Caeterum ut ratio spiritalis intelligentiae plena esset, pro duobus Dominum mater oravit. Duae enim sunt vocationes ex Israel: una discipulorum Joannis, altera per apostolos pharisaeorum.
PL 9, 1032Bユダヤ人から出た二つの召命。使徒たちは、この者たちに、自分たちの栄光の交わりを望む。――さて、霊的な理解の理が満ちるために、母は二人のために主に祈った。実際、イスラエルから出た召命は二つある。一つはヨハネの弟子たちの召命、もう一つは使徒たちを通したファリサイ派の召命である。
Namque post passionem Joannis superius legimus discipulos ejus ad Dominum transisse. Ideo igitur pro duobus oratur, quia Evangelio Christi hae vocationes geminae crediderunt.
PL 9, 1033A実際、我々は先に、ヨハネの受難の後、その弟子たちが主のもとへ移ったと読んだ。それゆえ、二人のために願われるのは、これらの二つの召命が、キリストの福音を信じたからである。
Post haec igitur decem discipuli contristati sunt de fratribus duobus: verum ipsorum duorum discipulorum nulla moestitia est. Hoc ratio non patitur, ut alterius contumelia alius fiat moestus.
PL 9, 1033Aその後、十人の弟子たちは、二人の兄弟のことで憂えた。しかしその二人の弟子自身には、何の憂いもない。理は、一方の侮辱によって他方が悲しむことを許さない。
Certe etiam pro se decem moesti esse potuissent; sub duorum enim nominibus negatum hoc omnibus videbatur; sed typicus ordo servatus est.
PL 9, 1033A確かに、十人も自分たちのために悲しむことはできたはずである。実際、二人の名のもとに、これがすべての者に拒まれたように見えたからである。しかし予型的な順序が保たれた。
Apostoli de se certi erant: ideo solum moesti sunt de duobus, quia etiam his duabus vocationibus, quae ex lege sunt, consortium gloriae hujus optabant.
PL 9, 1033A使徒たちは自分たちについては確信していた。それゆえ、二人についてだけ悲しんだのである。なぜなら、律法から出たこの二つの召命にも、この栄光の交わりを望んでいたからである。
Ita enim rationem et futuri et praesentis sermo moderatur, ut non de se neque decem, neque duo solliciti scriberentur, et in decem sollicitudine de duobus, praesentis negotii efficientiae obtemperaretur.
PL 9, 1033A実際、言葉は、未来と現在の理を、十人も二人も自分自身のことは案じていると記されず、また十人が二人について案じていることによって、現在の事柄の成就に従うように、調整している。
Caput XX, Caput XII
第XX章 第XII章PL 9, 1033BAd gloriam humilitate pervenitur. --Volens igitur Dominus proprietatem nobis istius praefigurationis ostendere, atque hanc praesumptionem eos, qui erant ex lege venturi, de praerogativa israelitici nominis velle praesumere; docet principatum ab his non modo gentium capessendum, sed ministros et servientes, et non quibus ministratum sit, ad gloriam honoris maximi advocandos (Ibid. 25) : exemplo scilicet patriarcharum et prophetarum qui servierint, exemplo etiam apostolorum qui ministraverint, exemplo etiam Domini qui animam suam pro redemptione nostrae salutis impenderit.
PL 9, 1033B栄光には、謙遜によって至る。――そこで主は、この予示の固有性を我々に示そうとし、また、律法から出て来る者たちが、イスラエルという名の特権について、この思い込みを抱こうとすることを示そうとして、教える。これらの者たちが、異邦人のやり方で首位を奪い取るべきではなく〔non modo gentium は「異邦人の…のみならず」とも読める。ここでは modo を「やり方」と取った〕、仕える者たち、奉仕する者たち、仕えられる者ではない者たちこそが、最大の名誉の栄光へと召されるべきである(マタイ20:25)と。すなわち、仕えた族長たちや預言者たちの実例により、また奉仕した使徒たちの実例により、また、自分の魂を我々の救いの贖いのために費やした主の実例によって、そう教えるのである。
Ad gloriam autem humilitatis istius, coenae eos et convivii modo instruit (Luc. XIV, 8) : monens in locis eminentioribus accubari non oportere, ne forte eo adveniente qui clarior est, per dominum coenae occupato loco cum decenti contumelia admonitus decedat.
PL 9, 1033Cこの謙遜の栄光のために、主は彼らを、晩餐と宴会の例えで教える(ルカ14:8)。すなわち、より高い席に着いてはならないと戒める。もっと名のある者が来たとき、宴会の主人によってその席が占められ、ふさわしい恥辱をもって注意されて退くことになってはならないからである。
Porro autem si in humilibus accubuerit; advenientibus humilioribus, ad gloriam loci celsioris accedet. Atque ita non praesumere aliquid honoris decet, sed humilitatis operibus promereri.
PL 9, 1033C他方、もし低い席に着いていれば、さらに低い者たちが来たときに、より高い席の栄誉へ進むことになる。そしてこのようにして、名誉を何かしら先取りするのではなく、謙遜の業によって得ることがふさわしいのである。
Caput XX, Caput XIII
第XX章 第XIII章PL 9, 1033CCaeci duo, gentes ex Cham et Japhet. Deum praedicant Christum. -- Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa: et ecce duo caeci sedentes super viam audierunt quod Jesus transit, etc. (Matth. XX, 30) .
PL 9, 1033C二人の盲人、ハムとヤフェトから出た異邦人。彼らはキリストを神として宣べ伝える。――「そして、彼らがエリコから出て行くと、大勢の群衆が彼に従った。すると見よ、道のそばに座っていた二人の盲人が、イエスが通り過ぎると聞いて、云々」(マタイ20:30)。
Superius per figuram duorum filiorum Zebedaei, de Israelitico populo tractatum est, qui ex semine Sem erat ortus.
PL 9, 1033C先に、ゼベダイの二人の子の型によって、セムの種から生まれたイスラエルの民について論じられた。
Competenter igitur caeci duo viam adsident: populi videlicet gentium duo ex Cham et Japhet procreati egressus et iter ejus observant, sibique caecis visum reddi deprecantur.
PL 9, 1033Dしたがって、二人の盲人が道のそばに座っているのは、ふさわしい。すなわち、ハムとヤフェトから生まれた二つの異邦人の民が、その出て行くことと道を見守り、盲目である自分たちに視力が返されるよう願うのである。
Denique eos turba objurgat cur clament, et ut sileant increpat: non quod silentium causa honoris exigerent, sed acerbe a caecis audiunt quod negabant, Dominum esse David filium.
PL 9, 1034A実際、群衆は彼らを、なぜ叫ぶのかと叱り、黙るよう叱りつける。それは、彼らが名誉のために沈黙を要求したからではなく、盲人たちから、彼らが否定していたこと、すなわち主がダビデの子であるということを、辛辣に聞かされたからである。
Illuminatis enim caecorum mentibus Deus in homine praedicabatur, ut verum esset quod a Domino dictum est: In judicio mundi hujus veni, ut qui vident non videant, caeci vero respiciant (Joan. IX, 39) .
PL 9, 1034A実際、盲人たちの心が照らされて、人のうちに神が宣べ伝えられた。それは、主によって語られたことが真実となるためである。「この世界の裁きにおいて、私は来た。見える者が見えなくなり、盲人が見えるようになるためである」(ヨハネ9:39)。
At illi magis clamant: et demorante legis populo, vehementiorem fidei suae protestantur calorem. Sed Dominus miseretur, et quid volunt requirit. Illi vero aperiri oculos suos precantur.
PL 9, 1034Aしかし彼らはいっそう叫ぶ。そして律法の民が遅れているあいだに、いっそう激しい自分たちの信仰の熱を表明する。しかし主は憐れんで、何を望むのかを尋ねる。彼らは、自分たちの目が開かれるよう祈る。
Quibus misertus oculos contigit, et visum cognoscendi Dei reddidit (Matth. XX, 34) . Atque ut typus crediturarum gentium expleretur, coelestis gratiae cognitione percepta, qui caeci fuerant, videntes Dominum suum sunt secuti.
PL 9, 1034A主は憐れんで、彼らの目に触れ、神を認識する視力を返した(マタイ20:34)。そして、信じることになる異邦人の予型が成就するために、天の恩寵の認識を得て、盲人であった者たちは、自分たちの主を見つつ従った。
Caput XXI, Caput I
第XXI章 第I章PL 9, 1034BSuperiori cap. duae vocationes ex Israel, nunc totidem ex gentibus praesignantur. -- Tunc Jesus misit duos ex discipulis suis dicens: Ite in castellum quod contra vos est, etc. (Matth. XXI, 1 et 2) .
PL 9, 1034B前章では二つの召命がイスラエルから示されたが、ここではそれと同数の召命が異邦人から予示される。――「そのとき、イエスは二人の弟子を遣わして言った、『汝らの向かいにある村へ行け』云々」(マタイ21:1、2)。
Duo discipuli ad vicum mittuntur, ut asinam ligatam cum pullo ejus absolvant, atque ad eum perducant: et si quis interroget cur ita fiat, respondeant Domino necessarios, ac statim remittendos.
PL 9, 1034B二人の弟子は、つながれた雌ろばをその子ろばとともに解いて主のもとへ連れて来るために、村へ遣わされる。なぜそうするのかと尋ねる者があれば、主に必要なのであり、すぐに送り返される、と答えるよう命じられている。
Post superiorem sermonem, quo in duobus filiis Zebedaei duplicem ex Israel vocationem significatam meminimus, competenter nunc duo discipuli ad solvendam asinam et pullum destinantur: quia duplex erat ex gentibus plebis vocatio consecutura.
PL 9, 1034C前の説話で、ゼベダイの二人の子において、イスラエルからの二重の召命が示されていたことを我々は思い起こす。それを受けて、いま二人の弟子が雌ろばと子ろばを解くために遣わされるのは、まことにふさわしい。異邦人のうちから民が召される召命もまた、二重に続いて起こるはずだったからである。
Erant enim atque sunt Samaritae, profecti quondam per secessionem ex lege, et sub quadam observantiae suae consuetudine servientes: erant etiam gentes indomitae et feroces.
PL 9, 1034Cサマリア人は、かつて分離によって律法から離れ去り、自分たちなりの遵守の慣習のもとに隷属していたし、今もそうである。また異邦人も、飼いならされず、野蛮であった。
Igitur duo mittuntur, ut solvant ligatos et obstrictos et erroris atque ignorantiae vinculis praepeditos: et mittuntur extra Jerusalem; extra eam enim hae duae vocationes habebantur.
PL 9, 1034Cそれゆえ二人が遣わされるのは、つながれ、縛られ、誤りと無知の鎖に足をとられた者たちを解くためである。しかも彼らはエルサレムの外へ遣わされる。この二つの召命は、その外にあったからである。
Caeterum mater filiorum Zebedaei intra Jerusalem Dominum oravit: duabus enim vocationibus Israel vel per apostolos vel per Joannem ex lege salvatur.
PL 9, 1034Cこれに対して、ゼベダイの子らの母は、エルサレムの内で主に願った。イスラエルは、使徒たちによるか、ヨハネによるかして、二つの召命によって律法から救われるからである。
Verum aeque per Philippum Samaria credidit (Act. VIII, 5) ; per Petrum autem Cornelius Christo tamquam primitiae gentium adductus est (Act. X, 5) .
PL 9, 1034Dしかし同様に、サマリアはフィリポを通して信じ(使徒言行録8:5)、コルネリウスはペトロを通して、異邦人の初穂としてキリストのもとへ導かれた(使徒言行録10:5)。
Quod autem instruuntur, ut quaerenti respondeant Domino necessarios et mox remittendos, id est, eos ipsos genti suae praedicatores fidei evangelicae esse reddendos.
PL 9, 1035A弟子たちが、尋ねる者には、主に必要でありすぐに送り返される、と答えるよう教えられているのは、まさにこの者たち自身が、自らの民に対する福音の信仰の宣教者として送り返されるべきだ、ということである。
Impleta igitur est prophetia, quae invectum asina et pullo novo Dominum venturum in Jerusalem nuntiabat (Zach. IX, 9) . Sed gestorum effectibus prophetatur.
PL 9, 1035Aこうして、主が雌ろばと新しい子ろばに乗せられてエルサレムに来ると告げた預言(ゼカリヤ9:9)は成就した。しかし、行われた事の結果そのものによって、さらに預言がなされている。
Asina namque, quae de vico solvitur, atque exhibetur, Samaria videlicet alieno et peregrino obsessa dominatu, per apostolos solvitur, et Domino suo redditur.
PL 9, 1035Aすなわち、村から解かれて引き出される雌ろばは、異質で外来の支配に占められていたサマリアであって、使徒たちによって解かれ、その主に返される。
Pullum vero idem Dominus adscendit, novellum, contumacem, durum: atque haec omnia gentilis ignorantiae vitia dominantur, et tot animarum ferocitates vectio Deo factae sunt.
PL 9, 1035A子ろばには、同じ主が乗る。それは新しく、頑固で、硬い。そして異邦の無知のこれらすべての悪が〔底本は dominantur。ミーニュの注に従い、刊本とトゥール写本の domantur と読む〕馴らされ、これほど多くの魂の野蛮さが、神を乗せるものとなった。
Caput XXI, Caput II
第XXI章 第II章PL 9, 1035BVestimenta Domino a patriarchis et prophetis qui substrata. Rami ab apostolis excisi, quid. --Omnis autem haec species futuri ordinem tenet: et parabolicis significationibus, rerumque praesentium conditionibus, futuris forma praemittitur.
PL 9, 1035B父祖たちと預言者たちによって主の下に敷かれた衣。使徒たちによって切られた枝は何を表すか。――この一切の姿は、来たるべきものの順序を保っている。譬えによる表示と現在の事柄の状態とによって、未来の形があらかじめ示されるのである。
Erit enim Dominus in claritatis suae adventu gentes possidens: earumque mentibus tamquam vector insidens, toto comitatus sui agmine praedicabitur, patriarcharum, prophetarum atque apostolorum.
PL 9, 1035B主は、その栄光の到来において異邦人を所有し、彼らの心の上に乗り手として座し、その随行の全隊列、すなわち父祖たち、預言者たち、使徒たちを従えて、宣べ伝えられるであろう。
Nam gloriam suam in vestimentis patriarchae Domino substernunt: eorum enim et generationibus et nominibus et insectationibus est Dominus prophetatus.
PL 9, 1035B父祖たちは、自らの栄光を衣として主の下に敷く。主は、彼らの系譜と名と、彼らが受けた迫害とによって預言されたからである。
Eique omni dignitatis suae ornatu concedentes, seque sedili ejus substernentes, docent omnem gloriam suam praeparationi dominici adventus fuisse substratam (Ibid. 8) .
PL 9, 1035B彼らは、自らの品位のあらゆる飾りをもって主に譲り、主の座の下に身を敷いて、自らの栄光のすべてが、主の到来の備えの下に敷かれていたことを教える(マタイ21:8)。
Illic etiam Prophetae vestimenta sua incedentis itineri substernunt; hanc enim viam gentium vecturarum Deum praedicaverunt: quique saeculi amore postposito, mortibus se et lapidationibus offerendo, ipsis se quodam modo corporibus exuerunt, ad ingressum viae talis oblatis.
PL 9, 1035Cそこでは預言者たちもまた、進み行く主の道に自らの衣を敷く。彼らは、この道を、神を乗せる異邦人の道として宣べ伝えたからである。世への愛を後回しにし、死と石打ちに身を差し出して、そのような道の入口に差し出された体そのものからも、いわば衣を脱ぐように身を剥いだのは、彼らである。
Apostoli quoque excisarum arborum ramos post vestimenta substernunt: sed nulla in hoc est humani officii reverentia.
PL 9, 1035C使徒たちもまた、衣の後に、切り倒した木の枝を敷く。しかしそこには、人間の礼としての敬意はまったくない。
Rami enim incedentem impedirent, et implicitum iter facerent properantis ingressui: verum explicatur omnis ratio prophetiae, et futuri forma servatur.
PL 9, 1035C枝は進む者の妨げとなり、道を絡ませて、急ぐ者の歩みをさえぎるであろうから。しかし、預言の理はすべて明らかにされ、来たるべきものの形は保たれる。
Igitur infructuosarum gentium rami, id est infidelium quondam gentium fructus, per apostolos itineri Domini substernuntur, et Salvatoris justificantur ingressu: et per eos inceditur, et gratissimum fit incedenti Deo ex ramis infecundae radicis officium.
PL 9, 1035Cそれゆえ、実らぬ異邦人の枝、すなわちかつて不信仰であった異邦人の実が、使徒たちによって主の道に敷かれ、救い主の入場によって義とされる。そして彼らを通って進み、実りなき根の枝からの務めは、進む神にとってこの上なく喜ばしいものとなる。
Caput XXI, Caput III
第XXI章 第III章PL 9, 1036APopuli in Christum compugnantes affectus. -- Turba autem et praecedens et consequens clamabat: Hosanna fili David, benedictus qui venit in nomine Domini (Ibid. 9) . Sed crucifigendum quomodo turba collaudat, aut quomodo odium meruit ex favore?
PL 9, 1036A民のキリストに対する、相争う感情。――「群衆は、先に行く者も後に従う者も叫んだ。ホサナ、ダビデの子。主の名によって来る者は祝福された者である」(マタイ21:9)。しかし、十字架につけられるはずの者を、群衆はどうして称賛するのか。あるいは、どうして好意から憎しみを招いたのか。
Verum laudationis verba, redemptionis in eo exprimunt potestatem. Nam hosanna hebraico sermone significatur redemptio domus David. Deinde David filium nuncupant, in quo agnoscerent regni aeterni haereditatem.
PL 9, 1036Aしかし称賛の言葉は、彼のうちにある贖いの力を言い表している。ホサナはヘブライ語で、ダビデの家の贖いを意味するからである。次に彼らはダビデの子と呼ぶが、それは彼のうちに永遠の王国の相続を認めるからである。
Postremo benedictum qui venit in nomine Domini confitentur. Atquin acclamandum ab his erat "crucifige" blasphemum.
PL 9, 1036A最後に彼らは、主の名によって来る者は祝福された者であると告白する。しかるに、この者たちはやがて、冒瀆に満ちた「十字架につけよ」を叫ぶことになっていたのである。
Sed peragunt formam futuri gesta praesentia; et compugnantibus licet eorum inter quos haec gerebantur affectibus, quamvis mox diversa essent consecutura, rerum tamen coelestium fidem etiam invitorum meditatur operatio. Commovetur deinde Jerosolyma; rerum enim novitas motum attonitis afferebat.
PL 9, 1036Bしかし現在の出来事は、来たるべきものの形を成し遂げる。これらのことが行われた場にいた者たちの感情は相争っていたし、まもなく正反対のことが続いて起こるにせよ、望まぬ者たちにおいてさえ、その働きは天上の事柄への信を用意している。そののち、エルサレムは揺れ動く。事の新しさが、驚く者たちに動揺をもたらしたからである。
Caput XXI, Caput IV
第XXI章 第IV章PL 9, 1036BVendentes columbas, hoc est, Spiritus sancti dona, de templo ejiciuntur. --Templum vero introiit, id est, ecclesiam traditae a se praedicationis ingressu (Ibid. 12) .
PL 9, 1036B鳩を売る者たち、すなわち聖なる霊の賜物を売る者たちは、神殿から追い出される。――「彼は神殿に入った」。すなわち、自らが伝えた宣教が入って行くことによって、教会に入ったのである(マタイ21:12)。
A qua primum omnia sacerdotalis ministerii vitia jure potestatis expellit: reddenda enim ab omnibus gratuita tradiderat, quae gratuita fuerant consecuti (Matth., X, 8) : quia neque emi aliquid per corruptelam sacerdotis aut vendi, libertas doni debebat admittere.
PL 9, 1036Bその教会から、彼はまず、司教の務めのあらゆる悪を、権力の権利によって追い出す。無償で得たものを、すべての者が無償で返すべきものとして、彼は伝えていたからである(マタイ10:8)。賜物の自由は、司教の腐敗によって何かが買われることも売られることも、許すはずがなかった。
Cathedras autem, praecipue vendentium columbas, evertit. Quae porro dignitas est in nundinis columbarum? aut quod privilegium in avium istarum commerciis reservatum est, ut vendentes eas honorem sibi arrogent cathedrarum?
PL 9, 1036C彼は、とくに鳩を売る者たちの座席を倒した。鳩の市に、いったいどんな品位があるのか。あるいは、これらの鳥の商いに、どんな特権が留保されていて、それを売る者たちが座席の栄誉を自らに僭称するのか。
Sed in omni loco admonemus, altius verborum virtutes in istius modi significationibus contuendas. In columba, secundum prophetiae exempla, sanctum Spiritum intelligimus: in cathedra, sacerdotii sedes est.
PL 9, 1036Cしかし我々はあらゆる箇所で、この種の表示においては、言葉の力をより深く見きわめるべきだと戒める。鳩には、預言の例に従って、我々は聖なる霊を解する。座席には、司教職の座がある。
Ergo eorum, qui sancti Spiritus donum venale habent, cathedras evertit, quibus ministerium a Deo commissum negotiatio est; admonitionis ejus commemorans auctoritatem, quae in propheta teneatur.
PL 9, 1036Cそれゆえ彼は、聖なる霊の賜物を売り物にする者たちの座席を倒す。彼らにとって、神から委ねられた務めは商売である。彼は、預言者のうちに保たれている、自らの戒めの権威を思い起こさせながら、そうするのである。
Nam scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis illam speluncam latronum (Esai. LVI, 7; Matth. XXI, 13) . Sed neque emere Judaeos in Synagoga, neque vendere Spiritum sanctum posse existimandum est.
PL 9, 1037A「わが家は祈りの家と呼ばれる。しかし汝らはそれを盗賊の巣にした」と書かれているからである(イザヤ56:7、マタイ21:13)。しかし、ユダヤ人がシナゴーグで買うことも、聖なる霊を売ることもできた、とは考えるべきでない。
Non enim habebant ut venire possent, neque erat quod emere quis posset: sed praefiguratio futurorum dictis praesentibus continetur, Ecclesiae vitia in ipso adventu dominicae claritatis esse purganda.
PL 9, 1037A売るべきものも彼らにはなく、買える者が買えるものもなかった。しかし、来たるべき事柄の予示が、現在の言葉のうちに含まれている。すなわち、教会の悪は、主の栄光の到来そのものにおいて浄められねばならない、ということである。
Caput XXI, Caput V
第XXI章 第V章PL 9, 1037AInfirmitates quoque caecorum et claudorum curavit in templo (Ibid. 14) : et publicas ejus operationes favor populi consecutus est.
PL 9, 1037A彼はまた、神殿で盲人と足の不自由な者たちの病を癒した(マタイ21:14)。その公の働きに、民の好意が伴った。
Invident autem puerorum clamoribus principes sacerdotum, eumque admonent cur ista audiat (Ibid. 15) ; in redemptionem enim venisse domus David praedicabatur.
PL 9, 1037Aしかし祭司長たちは、子どもたちの叫びをねたみ、なぜそれを聞くのかと彼を戒める(マタイ21:15)。彼がダビデの家の贖いのために来たと宣べ伝えられていたからである。
Quibus respondit, non legisse eos: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Ibid. 16; Psal. VIII, 3) : cessantibus enim prudentum judiciis, hanc sibi a pueris atque infantibus. quorum sit regnum coelorum, confessionis gloriam praeparatam; quia prudentes et principes saeculi sapientiam Dei reprobaverint, Christum autem regenerationis parvuli lactentesque sint praedicaturi: Et his dictis civitatem egressus reliquit eos, atque in Bethania mansit (Ibid. 17) . Infidelem videlicet Synagogam deserens in Ecclesia gentium demoratur.
PL 9, 1037B彼は彼らに、読んだことがないのかと答えた。「幼子たちと乳飲み子たちの口から、汝は賛美を成し遂げた」(マタイ21:16、詩篇8:3)。賢い者たちの判断が止むとき、天の国がその者たちのものである子どもたちと幼子たちから、この告白の栄光が彼のために備えられていたからである〔底本は infantibus の後を終止符で切る。読点と読む〕。賢い者たちと世の君主たちは神の知恵を退けたが、再生の幼子たちと乳飲み子たちが、キリストを宣べ伝えることになるからである。「こう言って、彼は都を出て彼らを後にし、ベタニアにとどまった」(マタイ21:17)。すなわち、不信仰のシナゴーグを見捨てて、異邦人の教会にとどまるのである。
Caput XXI, Caput VI
第XXI章 第VI章PL 9, 1037BFicus fructu non foliis carens. Synagoga. -- Mane autem transiens in civitatem, esuriit: et videns arborem fici unam secus viam, venit ad eam, et reliqua (Ibid. 18, 19) . Idem etiamnum rerum coelestium ordo praemittitur. Nam in ficu Synagogae positum exemplum est.
PL 9, 1037B葉ではなく実を欠くいちじく。シナゴーグ。――「朝、都に入ろうとして、彼は空腹を覚えた。そして道のかたわらに一本のいちじくの木があるのを見て、それに近づき、云々」(マタイ21:18、19)。ここでも、なお天上の事柄の秩序が前もって示される。いちじくの木のうちに、シナゴーグの実例が置かれているからである。
Dato enim poenitentiae spatio, eo videlicet tempore quod inter passionem et reditum claritatis est medium, veniet esuriens plebis hujus salutem, et inveniet infecundam, foliis tantummodo vestitam, id est, verbis inanibus gloriantem, sed fructibus vacuam, operibus quippe bonis sterilem, et exspectatis proventibus nudam.
PL 9, 1037C悔い改めの猶予が与えられたのち、すなわち受難と栄光のうちの帰還との中間にあたる時に、主は、この民の救いに飢えて来る。そして、それが実りなく、葉だけをまとい、すなわち空しい言葉で誇りながら、実を欠き、善い業に不毛で、期待された収穫を欠いて裸であることを見いだすであろう。
Et quia poenitendi tempus excesserit, in perpetuum sententia judicii coelestis arescet. Et in eo quidem bonitatis dominicae argumentum reperiemus.
PL 9, 1037Cそして悔い改めの時は過ぎたので、天の裁きの宣告によって、永遠に枯れるであろう。しかも我々は、そこに主の善良さの証しを見いだすであろう。
Nam ubi afferre voluit procuratae per se salutis exemplum, virtutis suae potestatem in humanis corporibus exercuit. spem futurorum et animae salutem curis praesentium aegritudinum commendans.
PL 9, 1037Cというのは、自らによって備えられた救いの実例をもたらそうとしたときには、人間の体において自らの力の権力を行使し、来たるべきものへの希望と魂の救いを、現在の病の癒しに託したからである。
Nunc vero ubi in contumaces formam severitatis constituebat, futuri speciem damno arboris indicavit, ut infidelitatis periculum sine detrimento eorum, in quorum redemptionem venerat, doceretur.
PL 9, 1037Dしかし今、頑固な者たちに対して厳格さの形を定めるときには、木の損失によって未来の姿を示した。不信仰の危険が、その贖いのために来たところの者たちに害が及ぶことなく、教えられるためである。
Caput XXI, Caput VII
第XXI章 第VII章PL 9, 1037DSterilitati damnatio est aeterna. Fidei jus. --Admirantur vero discipuli arborem in momento dicti ipsius aruisse (Ibid. 20) : quia praesentis facti efficacia futuri imaginem praeferebat.
PL 9, 1037D不毛には永遠の断罪がある。信仰の権利。――弟子たちは、木がまさにその言葉の瞬間に枯れたことに驚く(マタイ21:20)。現在の出来事の効力が、未来の像を示していたからである。
Cum enim in regno coelesti advenerit, in tempore ipso adventus ejus infidelitatis Judaicae sterilitatem aeternae damnationis sententia consequetur. Quos ( discipulos ) Dominus, si fidem habuerint non solum haec, sed et majora horum eos posse confirmat.
PL 9, 1038Aすなわち、主が天の国において到来するとき、まさにその到来の時に、ユダヤの不信仰の不毛は、永遠の断罪の宣告に見舞われるであろう。主は、(弟子たちが)信仰を持つならば、これらのことだけでなく、これらよりも大きなことも彼らにできると確言する。
Illi quidem judicaturi erant Israel, secundum antecedentes sponsiones: sed etiam jus omne in diabolum, quem montem nuncupat, essent consecuturi.
PL 9, 1038A彼らは、先立つ約束に従ってイスラエルを裁くはずであった。しかしそれだけでなく、山と呼ばれる悪魔に対するあらゆる権利をも、得るはずであった。
Ait enim ita: Si fidem habueritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle et jacta te in mari, fiet (Ibid. 21) .
PL 9, 1038A実際、彼はこう言う。「もし汝らが信仰を持つなら、いちじくの木のことだけでなく、この山に向かって『立ち上がり、海に身を投げよ』と言うことさえも、そうなるであろう」(マタイ21:21)。
O ingens fidei praemium, cujus merito in tantum potestas credentium extollitur, ut judicaturi universos, pari severitatis sententia in damnationem saeculi diaboli celsitudinem molemque demergant!
PL 9, 1038Aああ、信仰の何と大きな報いであろうか。その功によって、信じる者たちの権力はこれほどまでに高められ、全員を裁くはずの彼らは、等しい厳格さの宣告をもって、悪魔の高さとその巨体を、世の断罪へと沈めるのである。
Caput XXI, Caput VIII
第XXI章 第VIII章PL 9, 1038BSynagoga qua ratione ficui comparetur. --Contuendum autem est, qua ratione Synagoga ficus arbori comparetur. Haec namque arbor dissimiliter a caeterarum arborum et natura et conditione florescit.
PL 9, 1038Bシナゴーグは、いかなる理によっていちじくの木にたとえられるか。――考察すべきは、いかなる理によって、シナゴーグがいちじくの木にたとえられるかである。この木は、他の木々とは異なる仕方で、本性においても性状においても花をつける。
Nam flos ei primus in pomis est, sed non in his ( pomis ), quae maturitatem ut emerserint consequantur. Grossa enim haec et communis usus et prophetica auctoritas nuncupavit.
PL 9, 1038Bというのも、その最初の花は実のうちにあるが、それは、現れ出たのちに熟すに至る実のうちにではない。共通の用法も預言の権威も、これらを初なりの実と呼んだ。
Verum postea internae fecunditatis virtute exuberante, ejusdem speciei atque formae poma prorumpunt, quibus prorumpentibus ista truduntur, et dissolutis quibus continebantur radicibus decidunt, aliaque illa exeuntia usque ad maturitatem fructuum provehuntur.
PL 9, 1038Bしかしその後、内なる実りの力があふれて、同じ種類と形の実が噴き出し、それらが噴き出すと、先の実は押しのけられ、それを支えていた根もとが解けて落ち、出てくる他の実が、実の熟れるまで育てられる。
Sed de superioribus illis si quando inciderit, ut in sinu virgularum ex ramulo eodem prodeuntium emerserint; manent semper, et non sicut grossa caetera decidunt, sed haerent sola tantum, pomaque caetera maturitate praeveniunt.
PL 9, 1038Bしかし、あの先の実のうちで、もし小枝の同じ枝から出る若枝の懐に生じたものがあれば、それはいつまでも残り、他の初なりの実のように落ちず、ただそれだけが付いたままで、他の実よりも先に熟す。
Et hos pulcherrimos fructus arbor illa ex se dabit, qui cum grossis caeteris promergentes, de medio utrarumque virgularum claviculo proferentur. Igitur ex conditione arboris propria et competens Synagogae similitudo proposita est.
PL 9, 1038Cそしてこの木は、この最も美しい実を自ら生み出す。それは他の初なりの実とともに現れ出て、両方の若枝の間の小さな節目から生じる〔claviculo の意味は定かでない。小さな節目と取った〕。それゆえ、木の固有の性状から、シナゴーグにふさわしい類比が示されたのである。
Caput XXI, Caput IX
第XXI章 第IX章PL 9, 1038CApostoli primi ex Synagoga fructus. Aliorum infidelitas in Adam et Eva praesignata. --Primos enim populi fructus, quos ab exordio protulerat, grossorum amisit exemplo: quia plebem ejus inutilem, fidelis et pertinax et usque ad consummationem temporum manens populus gentium protrusit.
PL 9, 1038C使徒たちはシナゴーグからの最初の実である。他の者たちの不信仰は、アダムとエバにおいて予示されていた。――それは、民の最初の実、すなわち初めから生み出していたものを、初なりの実の例のとおり失った。その民が役に立たなくなったので、忠実で粘り強く、時の完成まで続く異邦人の民が、これを押し出したからである。
Verumtamen credentes primi ex Israel Apostoli, et inter Legem et Evangelia grossorum modo inhaerentes caeteros resurrectionis gloria et tempore anteibunt.
PL 9, 1038Cしかし、最初に信じたイスラエルからの使徒たちは、律法と福音との間に、初なりの実のように付いていて、他の者たちよりも、復活の栄光においても時においても先んじるであろう。
Et quidem jam in exordio Genesis (III, 7), in hujus rei formam, pudorem suum Adam atque Eva hujus arboris foliis texerunt, cum se ipsos ad adventum Domini vocantis occulerent: quia Synagoga infidelis, et legis mandata transgrediens, impudentiae suae foeditates, et turpitudinum confusionem infructuosis esset verborum velamentis tamquam ficus foliis contectura.
PL 9, 1038D実に、すでに創世記の初め(創世記3:7)において、この事柄の形として、アダムとエバは、呼びかける主の到来に対して自らを隠すとき、この木の葉で自分たちの恥を覆った。不信仰で、律法の命令を踏み越えるシナゴーグが、自らの恥知らずの醜さと恥辱の混乱を、実らぬ言葉のおおいで、いちじくの葉のように覆うことになるからである。
Atque haec quidem de natura arboris hujus interjecta sunt, ut comparationis proprietas intelligi posset. Reliquus itaque gestorum ordo est contuendus.
PL 9, 1039Aそしてこれらは、この木の本性について差し挟まれたのであり、それは、比較の固有性が理解されうるためであった。それゆえ、行われた事柄の残りの順序を見きわめねばならない。
Caput XXI, Caput X
第XXI章 第X章PL 9, 1039APharisoeorum de Joannis baptismo responsum qui verum. --Pharisaei multa exinde viderant ingentibus magis digna miraculis: sed nunc maxime solliciti sunt, et interrogant, in qua haec faciat potestate (Matth., XXI, 23) .
PL 9, 1039Aヨハネの洗礼についてのファリサイ派の答えは、どのような意味で真であったか〔見出しの qui verum の取り方は定かでない。qui を「どのように」の意に取った〕。――ファリサイ派の人々は、それ以来、むしろ大きな奇跡にふさわしい多くのことを見ていた。しかし今や彼らは最も気をもみ、いかなる権力によってこれを行うのかと尋ねる(マタイ21:23)。
Res enim, sub praesentium gestorum effectibus, ingens futurorum complectebatur arcanum. Atque idcirco ex eo specialiter interrogandi reperitur instinctus, sub quo totius periculi praeformatio proferebatur.
PL 9, 1039A事は、現在の出来事の結果のもとに、来たるべきものの巨大な秘密を含んでいたからである。それゆえ、尋ねようとする衝動は、とりわけ、全体の危険の予形がそのもとに示された事柄から生じたものと見いだされる。
Dominus respondet dicturum esse se in qua haec faceret potestate, si modo illi interroganti sibi respondissent, Joannis baptisma utrum de coelo, aut ex hominibus putarent esse (Ibid. 24) .
PL 9, 1039A主は、もし彼らが、尋ねた自分に、ヨハネの洗礼は天からのものか人々からのものか、どう思うかを答えるならば、自分もいかなる権力によってこれらを行うかを語るだろう、と答える(マタイ21:24)。
At illi responsionis suae periculo cunctantur, cogitantes, si de coelo professi essent, confessione sua se reos deprehendendos, cur coelestis testimonii auctoritati non credidissent: si ex hominibus dixissent, turbas verebantur, plures enim prophetam Joannem habebant (Ibid. 26) .
PL 9, 1039Bしかし彼らは、自らの答えの危険のためにためらい、こう考えた。もし天からと言い表したなら、自らの告白によって、なぜ天の証しの権威を信じなかったのかと、罪ある者として捕らえられるだろう。もし人々からと言ったなら、群衆を恐れた。多くの者がヨハネを預言者と見なしていたからである(マタイ21:26)。
Responderunt itaque, nescire se (Ibid. 27) . Non utique de coelo nesciebant, cum convinci veritate professionis suae metuunt. Sed verum de se etiam cum fallendi voluntate dixerunt. Per infidelitatem enim suam de coelo esse Joannis baptisma nescierunt. Quod autem ex hominibus esset, idcirco non potuerunt scire, quia non erat.
PL 9, 1039Bそこで彼らは、知らないと答えた(マタイ21:27)。彼らは、天からのものであることを知らなかったのでは決してない。自らの表明の真実によって論破されるのを恐れているからである。しかし彼らは、人を欺こうとする意志をもってさえ、自分たちについて真実を語ったのである。実際、彼らは自らの不信仰によって、ヨハネの洗礼が天からのものであることを知らなかった。また、それが人々からのものであるということは、そうではなかったがゆえに、知ることができなかった。
Caput XXI, Caput XI
第XXI章 第XI章PL 9, 1039CDifficultas prima, quis filius senior, quis junior. -- Homo quidam habebat duos filios, et reliqua (Ibid. 28) . Multa et gravia sunt, quae confundere intelligentiam possunt, nisi prioris et posterioris sensus ordinem tenuerimus.
PL 9, 1039C第一の難問。兄はどちらか、弟はどちらか。――「ある人に二人の息子があった、云々」(マタイ21:28)。多くの重大なことがあり、それらは、先の意味と後の意味の順序を保たないかぎり、理解を混乱させかねない。
Quis enim hic existimari poterit filius senior, qui iturum se ad opus negaverit, et per poenitentiam emendatus eo rursum profectus sit? Atquin Israel non poenituit, sed in Dominum manus intulit, et universitas ejus Deum suum impio ore crucifixit.
PL 9, 1039C実際、ここで兄と見なされうるのは誰か。仕事に行くことを拒み、悔い改めによって改まって、再びそこへ出かけて行った者である。しかるに、イスラエルは悔い改めず、主に手をかけ、その全体が、不敬の口をもって自らの神を十字架につけたのである。
Juniorem autem quem sentiemus, qui iturum se spoponderit, et non abierit? Sed gentium peccatorumque plebs id quod spopondit effecit. Abiit enim, et ad opus ad quod vocabatur egressa est: quomodo ergo ea esse quae non abiit, sentietur?
PL 9, 1039Cでは、行くと約束しながら行かなかった者として、我々は誰を弟と解するのか。しかし、異邦人と罪人の民こそが、約束したことを成し遂げた。彼らは出かけて行き、呼ばれていた仕事に出たのである。それなのに、どうして、行かなかった者がこの民だと解されようか。
Caput XXI, Caput XII
第XXI章 第XII章PL 9, 1039DDifficultas altera, qui junior obediens. --Deinde ipsa Pharisaeorum responsio quid momenti habeat, quaerendum est. Dicunt voluntati juniorem obedisse.
PL 9, 1039D第二の難問。従順な弟は誰か。――次に、ファリサイ派の答えそのものにどんな重みがあるかを、問わねばならない。彼らは、弟が父の意志に従ったと言う。
Hoc rerum ratio non patitur, ut simulata professio meritum perfectae veritatis obtineat; ut plus sit fefellisse spondentem, quam perfecisse omnia non pollicentem.
PL 9, 1040A見せかけの表明が、完全な真実の功を得ること、約束しながら欺いたことが、何も約束せずにすべてを成し遂げたことよりも大きいことを、事の理は許さない。
Quis autem non malit negari sibi id quod poscat, dummodo id quod poposcerit fiat, quam non fieri quod spondeatur ut fiat; cum facti effectus ex desperatione sit gratior, spes autem destituta plus doleat? Nisi forte poscentium voluntas sola sibi adulatione spondentium blandiatur.
PL 9, 1040A求めるものが自分にいったん拒まれても、求めたことが実現するほうを望まない者があろうか。実現すると約束されたことが実現しないよりは。行われた結果は、絶望ののちのほうがより喜ばしく、見捨てられた希望はより多く痛むのだから。ただし、もしかすると、求める者たちの意志だけが、約束する者たちの阿諛によって自らを慰める、というのであれば別である。
Caput XXI, Caput XIII
第XXI章 第XIII章PL 9, 1040AFilius prior, qui ex Pharisaeis crediderunt. --Recordandum igitur est, propositionem comparationis istius ex eo sermone descendere, qui initus sit de Joanne, ut infidelitatis cunctationem, et ex ea silentii necessitatem istiusmodi positum objurgaret exemplum.
PL 9, 1040A先の息子とは、ファリサイ派のうちから信じた者たちである。――それゆえ、思い起こさねばならない。この比較の提示は、ヨハネについて交わされた言葉から出ており、このように置かれた例が、不信仰のためらいと、そこから生じた沈黙の必然とを責めるためである。
Sed sicut in caeteris admonuimus, hic quoque meminisse nos oportet, rationi rerum praesentium aliquid interdum ea conditione deesse, ut futurorum species sine damno aliquo praefiguratae efficientiae expleatur.
PL 9, 1040Bしかし、他の箇所で戒めたように、ここでも我々は、現在の事柄の理に、ときにある条件のもとで何かが欠けていることを、思い起こすべきである。それは、来たるべきものの姿が、何の損失もなく、予示された成就によって満たされるためである。
Primus est filius, populus ex Pharisaeis in praesens a Deo per Joannis prophetiam ut praeceptis suis obtemperaret admonitus.
PL 9, 1040B第一の息子は、ファリサイ派のうちの民である。彼らは、ヨハネの預言によって、当座、神からその命令に従うよう戒められた。
Hic insolens et inobediens et dictis praesentibus contumax fuit, habens in lege fiduciam, et poenitentiam peccatorum gloria praerogativae ex Abraham nobilitatis adspernans: qui deinceps operum miraculis post Domini resurrectionem poenitens sub apostolis credidit, facti fide ad voluntatem evangelicae operationis regressus, anterioris insolentiae culpam poenitendo confessus est.
PL 9, 1040Bこの者は、傲慢で不従順で、当座の言葉に頑なであった。律法に確信を置き、アブラハムから出た高貴さという特権の栄光のゆえに、罪の悔い改めを退けた。しかし、のちに、主の復活ののち、業の奇跡によって悔い改め、使徒たちのもとで信じた。成し遂げられた事の信によって、福音の働きの意志へと立ち返り、先の傲慢の罪を、悔いることによって告白したのである。
Caput XXI, Caput XIV
第XXI章 第XIV章PL 9, 1040CFilius junior, publicani et peccatores. --Filius autem minor, plebs est publicanorum et peccatorum, ipsa peccati in qua tum demorabatur conditione posterior, cui praeceptum sit per Joannem ut a Christo exspectaret salutem, et ab eo baptizata crediderit.
PL 9, 1040C弟の息子は、徴税人と罪人である。――弟の息子とは、徴税人と罪人の民であり、当時そのうちにとどまっていた罪の境遇そのもののゆえに、後の者である。彼らにはヨハネを通して、キリストから救いを待つよう命じられており、彼から洗礼を受けて信じた。
Sed quod ait, spopondisse eam ituram se, et non isse; ostendit credidisse eam quidem Joanni, sed quia evangelicam accipere doctrinam non nisi post passionem Domini per apostolos potuit (tum enim erant humanae salutis sacramenta peragenda); non isse eam significat.
PL 9, 1040Cしかし、彼らが行くと約束して行かなかった、と言われることは、彼らが確かにヨハネを信じたが、福音の教えを受けることは、主の受難ののち使徒たちによってでなければできなかった(そのとき、人間の救いの秘義が成し遂げられねばならなかったからである)ことを示している。彼らが行かなかった、というのは、そのことを意味している。
Denique non ait noluisse, sed non abisse. Res extra culpam infidelitatis est, quia in facti erat difficultate ne fieret. Non igitur ire statim ad opus quod praeceptum est noluit; sed quia ire non poterat, non iit. In eo enim necessitatis mora sine crimine voluntatis ostenditur.
PL 9, 1040C実に、彼は「望まなかった」とは言わず、「行かなかった」と言う。事は不信仰の咎の外にある。事の難しさのうちに、それが行われない原因があったからである。したがって彼らは、命じられた仕事にすぐ行くことを望まなかったのではなく、行くことができなかったので、行かなかった。そこでは、必然による遅れが、意志の罪なしに示されている。
Caput XXI, Caput XV
第XXI章 第XV章PL 9, 1040DHi quomodo obedientes. --Et in responsione quidem Pharisaeorum quaedam est necessitas prophetiae. Nam inviti licet, confitentur quis obsecutus sit voluntati, junior scilicet filius, obediens professione, licet non efficiens in tempore; quia fides sola justificat.
PL 9, 1040Dこの者たちは、どのような意味で従順であるか。――そしてファリサイ派の答えにも、確かに預言のある必然がある。彼らは、望まぬながらも、誰が意志に従ったかを告白する。すなわち弟の息子である。この者は、時においては成し遂げなかったが、表明において従順であった。信仰のみが義とするからである。
Atque ideo publicani et meretrices in regno erunt priores (Ibid. 3) , quia Joanni crediderint, et in remissionem peccatorum baptizati in adventum Christi confessi sint, curationum opera laudaverint, sacramentum passionis acceperint, virtutem resurrectionis agnoverint.
PL 9, 1041Aだからこそ、徴税人と遊女は、王国で先になる(マタイ21:3)〔底本の引照は Ibid. 3。引かれる句はマタイ21:31に当たる〕。彼らはヨハネを信じ、罪の赦しのために洗礼を受けてキリストの到来を告白し、癒しの業を称賛し、受難の秘義を受け、復活の力を認めたからである。
Principes autem sacerdotum et Pharisaei videntes haec, et contemnentes, qui justificati per fidem non erant, nec per poenitentiam regressi sunt ad salutem: atque ideo in perpetuum fructus eorum sub maledictione ea, quae in arbore ficu praeformabatur, arescit.
PL 9, 1041A一方、祭司長たちとファリサイ派は、これらを見て軽んじたが、信仰によって義とされておらず、悔い改めによって救いへ戻ることもしなかった。それゆえ、彼らの実は永遠に、いちじくの木において予示されたあの呪いのもとで、枯れる。
Caput XXII, Caput I
第XXII章 第I章PL 9, 1041BPaterfamilias Deus. Vinea, Israelitae. Torcularia, prophetae. -- Aliam parabolam audite. Homo erat paterfamilias, et plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et turrem aedificavit, et reliqua (Ibid. 33) . Quaestio omnis in absoluto est.
PL 9, 1041B家の主人は神である。ぶどう園はイスラエルの民。搾り場は預言者たち。――「別の譬えを聞け。ある家の主人がいて、ぶどう園を植え、垣をめぐらし、その中に搾り場を掘り、塔を建て、云々」(マタイ21:33)。問題はすべて明白である。
Nam etiam ipsi principes sacerdotum et Pharisaei de se dici haec intelligentes, in iram accensi sunt. Sed personarum proprietas, et rerum comparationes sunt proferendae.
PL 9, 1041B実際、祭司長たちとファリサイ派の人々自身も、これが自分たちについて語られていると解して、怒りに燃えた。しかし、人物の固有性と、事柄の比較が示されねばならない。
Patremfamilias hic patrem Deum intelligimus, qui populum Israel in proventus optimorum fructuum plantaverit, quique eos sanctificatione paterni nominis, id est, nobilitate Abrahae et Isaac et Jacob intra fines suos, tamquam septo aliquo custodiae peculiaris, incluserit; prophetas quoque quaedam quasi torcularia aptaverit, in quos musti modo quaedam ubertas sancti Spiritus ferventis influeret: in turri autem eminentiam legis exstruxerit, quae et in coelum ex solo egressa proveheret, et ex qua Christi speculari posset adventus.
PL 9, 1041B我々はここで、家の主人を父なる神と解する。神はイスラエルの民を、最良の実りの収穫のために植え、父の名の聖別、すなわちアブラハム、イサク、ヤコブの高貴さによって、彼らを、ある特別な守りの垣のように、自らの境界のうちに囲い込んだ。また預言者たちにも、いわば搾り場のようなものを設け、その中に、沸き立つ聖なる霊の、新しいぶどう汁のような豊かさが流れ込むようにした。塔においては、律法の高みを築いた。それは地から天へ出て高く上げ、そこからキリストの到来を望み見ることができるものである。
In colonis vero, principum sacerdotum et Pharisaeorum est species, quibus in plebem potestas est permissa doctrinae.
PL 9, 1042A農夫たちには、祭司長たちとファリサイ派の姿がある。民に対する教えの権力が、彼らに許されたからである。
Caput XXII, Caput II
第XXII章 第II章PL 9, 1042AServi missi. Filius occisus. Sceleris spes. Patrisfamilias reditus. Lapis angularis. --In servis vero, qui missi sunt ut fructus perciperent (v. 34) , varius et saepe repetitus progressus est prophetarum.
PL 9, 1042A遣わされた僕たち。殺された子。罪の望み。家の主人の帰還。隅の石。――実を受け取るために遣わされた僕たち(マタイ21:34)には、預言者たちの、様々で、しばしば繰り返された歩みがある。
Missi autem rursum plures prioribus (v. 36) , tempus illud est, quo post singulorum praedicationem, plurimus in unum prophetantium numerus emissus est; qui variis temporibus verberati et lapidati et occisi sunt, fructus institutae plebis edoctaeque repetentes.
PL 9, 1042A先の者たちよりも多くの者が再び遣わされた(マタイ21:36)とは、個々の者の宣教ののち、預言する者たちの非常に多くの数が一団となって遣わされた、その時である。彼らは様々な時に、打たれ、石で打たれ、殺され、設けられ教えられた民の実りを求めていた。
In filio vero ad ultimum misso (v. 37) , Domini nostri et adventus et passio est: qui extra Jerusalem, tamquam extra vineam, in sententiam damnationis abjectus est.
PL 9, 1042A最後に遣わされた子(マタイ21:37)には、我々の主の到来と受難がある。彼はエルサレムの外、いわばぶどう園の外へ、断罪の宣告のうちに投げ出された。
Consilium vero colonorum et haereditatis occiso haerede praesumptio (v. 38) , spes inanis est gloriam legis, perempto Christo, posse retineri. In patrisfamilias reditu (v. 40) , tempore judicii gloria est in Filio paternae majestatis assistens.
PL 9, 1042B農夫たちの謀り事と、相続人を殺して遺産を得ようとする思い込み(マタイ21:38)は、キリストが亡ぼされれば律法の栄光を保持できる、という空しい望みである。家の主人の帰還(マタイ21:40)には、裁きの時に、子において父の威厳の栄光が臨在することがある。
In responsione autem ipsorum principum et pharisaeorum, redditur dignius apostolis legis haereditas.
PL 9, 1042Bその祭司長たちとファリサイ派自身の答えにおいて、律法の相続は、よりふさわしく使徒たちに返される。
Sed hic filius lapis est ab aedificantibus improbatus, et in fastigium angularis erectus, et in oculis omnium mirabilis, et inter legem atque gentes lateris et aedificii utriusque conjunctio.
PL 9, 1042Bしかしこの子は、建てる者たちに捨てられた石であり、隅の石の頂へと高く上げられ、すべての人の目に驚くべきものであり、律法と異邦人との間で、両側の壁と両方の建物とをつなぐものである。
Caput XXII, Caput III
第XXII章 第III章PL 9, 1042BNuptiae quid: cur a Patre factae. -- Simile est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo, et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, etc. (Matth. XXII, 2) . Et haec quidem parabola distinguenda temporibus est, et dignoscenda personis.
PL 9, 1042B婚宴とは何か。なぜ父によって催されたのか。――「天の国は、王である人に似ている。彼は自分の子のために婚宴を催し、その僕たちを遣わして、婚宴に招かれた者たちを呼ばせた、云々」(マタイ22:2)。この譬えもまた、時によって区別され、人物によって見分けられねばならない。
Et de persona regis et filii absoluta intelligentia est. Fecisse autem patrem nuptias filio, et sic invitasse, nova ratio est. Nam nuptias facere, et auctoris et temporis est nuptiarum.
PL 9, 1042C王と子という人物については、理解は明白である。しかし、父が子のために婚宴を催し、そのように招いたことは、新しい理である。婚宴を催すことは、婚宴の創始者と時とに関わるからである。
Verum hic nuptiae, vitae coelestis et in resurrectione suscipiendae aeternae gloriae sacramentum est. Merito igitur a Patre sunt factae; quia aeternitatis hujus societas, et novi corporis desponsa conjunctio, jam perfecta habebatur in Christo.
PL 9, 1042Cしかしここでの婚宴は、天の命と、復活において受ける永遠の栄光の秘義である。それゆえ、父によって催されたのはもっともである。この永遠との結びつき、新しい体との婚約された結合は、すでにキリストにおいて完成したものと見なされていたからである。
Et in hoc quidem loco admonebimus ita, ut et in superiore (cap. XIX, n. 2) ubi de repudii conditione tractatum est, diligenter quae de ratione resurrectionis significata sunt contueri, et id quod sub persona Adae ad Evam dictum est, quia sacramentum magnum sit, ne incuriose relinquatur (Ephes. 5, 32) .
PL 9, 1043Aこの箇所でも我々は、離縁の条件が論じられた前の箇所(第19章第2節)でのように、復活の理について示されたことを注意深く見きわめるよう、戒めておく。また、アダムの人格のもとにエバに対して語られたことが、大いなる秘義であるから、おろそかにされたまま残されてはならない(エフェソ5:32)。
Caput XXII, Caput IV
第XXII章 第IV章PL 9, 1043AMissi ad invitandum qui. --Qui autem admonentur ut veniant (Matth. XXII, 3) , invitati antea populus Israel est: in gloriam enim aeternitatis per legem est advocatus.
PL 9, 1043A招きに遣わされたのは誰か。――来るよう促される者たち(マタイ22:3)とは、先に招かれていたイスラエルの民である。彼らは律法を通して、永遠の栄光へと呼び寄せられていたからである。
Servi missi, qui invitatos vocarent, apostoli sunt: eorum enim erat proprium, commonefacere eos quos invitaverant prophetae. Qui vero iterum cum praeceptorum conditione mittuntur, apostolici sunt viri et successores apostolorum.
PL 9, 1043A招かれた者たちを呼ぶために遣わされた僕たちは、使徒たちである。預言者たちが招いていた者たちに思い出させることが、彼らに固有の務めだったからである。しかし、再び命令の条件を携えて遣わされる者たちは、使徒的な人々であり、使徒たちの後継者である。
Tauri autem saginati, gloriosa martyrum species est, qui confessioni Dei, tamquam hostia electa, sint immolati. Saginata vero ( supple, hostia), sunt homines spiritales, tamquam coelesti pane ad evolandum aves pastae, caeteros accepti cibi ubertate expleturae.
PL 9, 1043B肥えた牛は、殉教者たちの栄光ある姿であり、彼らは、選ばれた犠牲のように、神への告白のために屠られた。また肥えたもの(「犠牲」を補う)は、霊的な人々であり、天のパンで、飛び立つために養われた鳥のようで、他の者たちを、受けた食物の豊かさで満たすはずの者である。
His enim omnibus jam paratis, et in numerum complacitae Deo multitudinis collectis, regni coelestis gloria tamquam nuptiae nuntiantur.
PL 9, 1043Bこれらがすべてすでに整えられ、神に喜ばれた群衆の数に集められたとき、天の国の栄光が、婚宴として告げられる。
Caput XXII, Caput V
第XXII章 第V章PL 9, 1043BQuomodo excepti ac vindicandi. --Sed eorum quoque admonitionem ita neglexerunt, ut aliqui eorum ambitione saeculi tamquam agro occuparentur: plures vero ob pecuniae cupiditatem negotiatione detinerentur (Ibid. 5) .
PL 9, 1043B遣わされた僕たちはどのように迎えられたか、またその仇はどのように報いられるべきか〔見出し Quomodo excepti ac vindicandi は意味が取りにくく、文脈から補って解した〕。――しかし彼らは、その戒めをも、ある者たちが世の野心にいわば畑のように占められ、また多くの者が金銭への欲のゆえに商売に引き留められるほどに、なおざりにした(マタイ22:5)。
Caeteri autem missos servos, quod in ipsis apostolis expletum est, affectos injuriis occiderunt (v. 6) . Sed tam immanis facti scelus ultio digna consequitur.
PL 9, 1043B他の者たちは、遣わされた僕たちを、侮辱を加えて殺した(マタイ22:6)。それは使徒たち自身において成就した。しかし、これほどおぞましい行いの罪には、ふさわしい報復が続く。
Missi exercitus coelestes omnem eorum congregationem judicio Dei urent, et flammis aeterni ignis succendent (v. 7) ; quia contra humanitatis affectum, homicidarum odiis saevierunt.
PL 9, 1043C遣わされた天の軍勢は、彼らの全集団を神の裁きによって焼き、永遠の火の炎で燃え立たせる(マタイ22:7)。彼らは、人間性の情に背いて、殺人者の憎しみをもって荒れ狂ったからである。
Caput XXII, Caput VI
第XXII章 第VI章PL 9, 1043CGentium vocatio. Vocatio bonos efficit quantum ex se est. --Quoniam vero de judicii tempore et resurrectionis ista loquitur, sermonem eumdem ad congregationem gentium retulit.
PL 9, 1043C異邦人の召命。召命は、それ自体としては人を善くする。――ところで、彼は裁きの時と復活についてこれらを語っているので、同じ言説を異邦人の集まりに向けた。
Indignis enim repertis his, qui primi invitati fuerant, jubet iri ad exitus viarum (v. 9) . Dono enim gratiae, vitae anterioris crimina omittuntur. Nam saepissime viam tempus saeculi intelligendam monuimus.
PL 9, 1043C最初に招かれていた者たちがふさわしくないと分かったので、彼は道の出口へ行くよう命じる(マタイ22:9)。恩寵の賜物によって、以前の生の罪は免ぜられるからである。というのも、我々は、道は世の時と解すべきだと、しばしば戒めてきた。
Atque ideo ad exitus viarum jubentur ire; quia omnibus retroacta donantur. Vocari deinde omnes sine aliqua exceptione ad nuptias jubet, et mali simul cum bonis veniunt (v. 10) .
PL 9, 1043Cそれゆえ彼らは、道の出口へ行くよう命じられる。すべての者に、過ぎ去ったことが赦されるからである。次に彼は、例外なくすべての者を婚宴に招くよう命じ、悪い者たちも善い者たちとともに来る(マタイ22:10)。
Vocatio quidem bonos efficere debuerat, quia sancta est, et ex optimo affectu invitantis profecta est: sed per vitium inemendatae voluntatis discrimen est vocatorum.
PL 9, 1043D召命は、聖であり、招く者の最善の情から出たものであるから、確かに人を善くするはずであった。しかし、改められない意志の欠陥によって、召された者たちの間に区別が生じる。
Caput XXII, Caput VII
第XXII章 第VII章PL 9, 1043DNon omnium est nosse malos. --Et quia in fallendis hominibus plurimum artis habere soleat simulatio, quae si nos vel secreto mentis alienae, vel simplicitate judicii nostri fefellerit, tamen Deum latere non possit: ideo ingressus Deus felicis resurrectionis istius coetum, et hominem accumbentem sine nuptiali veste conspiciens, interrogat quomodo sit ingressus (v 11).
PL 9, 1043D悪しき者を知ることは、すべての人にできることではない。――そして、人を欺くことにおいて、偽装はきわめて多くの技を持つのが常であり、それが我々を、他人の心の秘密によってであれ、我々自身の判断の素朴さによってであれ欺いたとしても、神には隠れることができない。だから、神はこの幸いな復活の集いに入り、婚礼の衣なしに席に着いている者を見て、どうして入ったのかと尋ねる(マタイ22:11)。
Numquid invitandorum habitum designaverat? Deinde cum invitari quoscumque jussisset; quomodo unus omnibus poterat esse vestitus? Aut si certus ex consuetudine convivantium in nuptiis habitus esse soleret: et ab invitantibus ac ministris potuisset inhiberi.
PL 9, 1044Aでは、招かれる者たちの装いを、彼が指定していたであろうか。さらに、誰であれ招くよう命じておきながら、どうして一つの衣がすべての者にあり得ただろうか。あるいは、婚宴での会食者たちの慣習に従って一定の装いが決まっていたのなら、招く者たちや給仕たちによって、入場を阻むこともできたはずである。
Sed quia malos intelligere non omnium est, et humana simplicitas difficile fraudulentiam simulatae mentis intelligit; idcirco hunc malum et indignum coetu nuptiali Deus solus invenit.
PL 9, 1044Aしかし、悪しき者を見分けることはすべての人にできることではなく、人間の素朴さは、偽装された心の欺瞞を見抜くのが難しい。それゆえ、この悪しき者、婚礼の集いにふさわしくない者を見いだすのは、神のみである。
Vestitus autem nuptialis est gloria Spiritus sancti, et candor habitus coelestis: qui bonae interrogationis confessione susceptus, usque in coetum regni coelorum immaculatus et integer reservetur.
PL 9, 1044A婚礼の衣とは、聖なる霊の栄光であり、天の装いの純白である。それは、正しい問いに対する告白によって受けられ、天の国の集いに至るまで、汚れなく、欠けることなく保たれねばならない。
Hic itaque tollitur, et in exteriores tenebras mittitur, quia multi vocati sunt, et pauci electi (Ibid. 13 et 14) .
PL 9, 1044Bそれゆえこの者は取り去られて、外の闇に投げ込まれる。多くの者が招かれ、少数の者が選ばれるからである(マタイ22:13、14)。
Non est igitur paucitas in invitatis, sed raritas in electis: quia in invitante sine exceptione publicae bonitatis humanitas est; in invitatis vero de judicii merito probitatis electio est.
PL 9, 1044Bしたがって、招かれた者に少なさがあるのではなく、選ばれた者に稀少さがある。招く者においては、公の善良さの例外なき人間愛があり、招かれた者においては、裁きにおける功に基づいて、正直さの選びがあるからである。
Caput XXIII, Caput I
第XXIII章 第I章PL 9, 1044BTunc abierunt Pharisaei, et consilium fecerunt, ut eum caperent in verbo, etc. (Matth. XXII, 16) . Frequenter Pharisaei commoventur, et occasionem insimulandi eum habere ex praeteritis non possunt: cadere enim vitium in gesta ejus et dicta non poterat.
PL 9, 1044B「そのとき、ファリサイ派の人々は出て行って、彼を言葉のうえで捕らえようと謀議をなした、云々」(マタイ22:16)。ファリサイ派はしばしば動揺するが、過去の出来事からは、彼を偽って訴える口実を得ることができない。彼の行いにも言葉にも、欠陥が入り込むことはあり得なかったからである。
Sed de malitiae affectu in omnem se inquisitionem reperiendae accusationis extendunt. Namque a saeculi vitiis atque a superstitionibus humanarum religionum universos ad spem regni coelestis vocabat.
PL 9, 1044Cしかし悪意の情から、彼らは、告発の口実を見いだすためのあらゆる探索に手を広げる。実際、彼は、世の悪徳と人間の諸宗教の迷信から、すべての者を天の国の希望へと呼んでいたからである。
Igitur an violaret saeculi potestatem, de propositae interrogationis conditione pertentant: an videlicet reddi tributum Caesari oporteret (v 17)?
PL 9, 1044Cそれゆえ、彼が世の権力を侵すかどうかを、提示した問いの条件によって探る。すなわち、カエサルに貢ぎを納めるべきかどうか、と(マタイ22:17)。
Qui interna cogitationum secreta cognoscens (Deus enim nihil non eorum quae intra homines sunt absconsa speculatur), afferri sibi denarium jussit, et quaesivit cujus et inscriptio esset et forma (v 18 et 19). Pharisaei responderunt, Caesaris eam esse.
PL 9, 1044C彼は、思いの内なる秘密を知って(神は、人々のうちに隠されているもので、見通さぬものは何一つないからである)、デナリオン銀貨を持って来るよう命じ、その銘と像が誰のものかを尋ねた(マタイ22:18、19)。ファリサイ派は、それはカエサルのものだと答えた。
Quibus ait: Caesari redhibenda esse, quae Caesaris sunt, Deo autem reddenda esse quae Dei sunt (v 20 et 21).
PL 9, 1044D彼は彼らに、カエサルのものはカエサルに返されるべきであり、神のものは神に返されるべきである、と言った(マタイ22:20、21)。
Caput XXIII, Caput II
第XXIII章 第II章PL 9, 1044DMentium Deo uni deditarum libertas. Quid Deo debeamus. --O plenam miraculi responsionem, et perfectam dicti coelestis absolutionem!
PL 9, 1044Dただ神にのみ捧げられた心の自由。我々は神に何を負っているか。――ああ、驚異に満ちた答え、天の言葉の完全な解決よ。
Ita omnia inter contemptum saeculi, et contumeliam laedendi Caesaris temperavit, ut curis omnibus et officiis humanis devotas Deo mentes absolveret, cum Caesari, quae ejus essent, redhibenda decernit.
PL 9, 1045A彼はすべてを、世の蔑視とカエサルを傷つける侮辱との間で調整した。カエサルのものはカエサルに返すべきだと定めることで、神に献身した心を、あらゆる配慮と人間の務めから解き放ったのである。
Si enim nihil ejus penes nos resederit, conditione reddendi ei quae sua sunt non tenebimur.
PL 9, 1045A実際、もしカエサルのものが何一つ我々のもとに残っていなければ、彼のものを彼に返すという条件に、我々は縛られない。
Porro autem si rebus illius incubamus, si jure potestatis suae utimur, et nos tamquam mercenarios alieni patrimonii procurationi subjicimus; extra querelam injuriae est, Caesari redhiberi quod Caesaris est, Deo autem quae ejus sunt propria reddere nos oportere, corpus, animam, voluntatem.
PL 9, 1045Aしかしながら、もし我々が彼の財に頼り、その権力の権利を用い、我々自身を雇い人のように他人の財産の管理に服させているなら、カエサルのものがカエサルに返されることは、不正の訴えの外にある。神には、神に固有のもの、すなわち体、魂、意志を、我々が返すべきである。
Ab eo enim haec profecta atque aucta retinemus: et proinde condignum est, ut ei se totum reddant, cui debere se recolunt et originem et profectum.
PL 9, 1045Aこれらは神から出て、神によって増し加えられたものとして、我々が保っているからである。それゆえ、自らの起源と成長を彼に負っていると思い起こす者たちが、自らのすべてを彼に返すのは、まことにふさわしい。
Caput XXIII, Caput III
第XXIII章 第III章PL 9, 1045BIn illa die accesserunt ad eum Sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem, et reliqua (Ibid. 23) . Sadducaei extra fidem resurrectionis sunt.
PL 9, 1045B「その日、復活はないと言うサドカイ派の人々が、彼のもとに近づいた、云々」(マタイ22:23)。サドカイ派は復活の信の外にある。
Et quia eam Dominus praedicaret, calumniam divinis rebus ex efficiendi voluntate proponunt, septem videlicet fratrum eamdem conjugem, cujusnam eorum in ressurrectione futuram esse respondeat.
PL 9, 1045Bそして、主がそれを宣べ伝えていたので、彼らは神的な事柄への中傷を、実行しようとする意志から持ち出す。すなわち、七人の兄弟の同じ妻が、復活においては、彼らのうちの誰のものになるのか、彼が答えるように、と。
Caput XXIII, Caput IV
第XXIII章 第IV章PL 9, 1045BScripturae auctoritas. In qua forma muliebris sexus resurgat. --Atque ita quidem publica opinio accipit, de resurrectionis conditionibus nihil scripturis prophetalibus contineri. Sed Dominus ait: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei (Ibid. 29) .
PL 9, 1045B聖書の権威。女性は、いかなる形で復活するか。――そして、世論は、復活の条件については預言の聖書に何も含まれていない、と受け取っている。しかし主は言う。「汝らは聖書も神の力も知らず、誤っている」(マタイ22:29)。
Ergo scriptum est; et cessare debet ambiguitas, quam auctoritas tanta condemnat. Hanc enim eamdem calumniam afferre plures solent, in quam formam muliebris sexus resurgat, et an rursum cum ipsis naturae suae et corporis officiis reformetur?
PL 9, 1045Bそれゆえ、書かれているのである。これほどの権威が断罪する曖昧さは、止むべきである。多くの者はこの同じ中傷を持ち出すのが常だからである。女性の性は、いかなる形で復活し、その本性と体の務めをともなって再び形づくられるのか、と。
Nos quidem temere locum hunc a cunctis ferme praeteritum contingimus: sed admonemus id tantum Domino fuisse propositum, cujus uxor sit deputanda de septem; Dominum autem objurgasse, cur errarent nescientes Scripturas Deique virtutem, quia non nubent neque nubentur (v 30).
PL 9, 1045C我々は、ほとんどすべての者に見過ごされたこの箇所に、無謀にも触れている。しかし我々は、主に提起されたのは、七人のうち誰の妻とみなされるべきか、ということだけだったと戒める。主は、聖書と神の力を知らずに誤っていることを咎めた。彼らは娶らず嫁がないからである(マタイ22:30)。
Et quidem suffecerat adversus Sadducaeos ita sentientes, opinionem corporeae illecebrae recidisse, et officiis cessantibus inania haec corporum gaudia sustulisse: sed adjecit: Erunt similes angelis Dei.
PL 9, 1045C実際、そのように考えるサドカイ派に対しては、体の誘惑という思い込みが退けられ、務めが止むことで、体のこれらの空しい喜びが取り除かれた、と言えば十分であった。しかし彼は付け加えた。「彼らは神の天使たちに似る」。
Quia igitur eas angelis similes sacramentum Scripturarum et divinae virtutis potestas futuras esse demonstrat; qualis in Scripturis auctoritas est de angelis opinandi, talem in resurrectione spei nostrae sensum oportet esse de feminis. Et haec quidem de resurrectionis conditionibus propositae reddidit quaestioni.
PL 9, 1046Aこのように、聖書の秘義と神の力の権力が、彼女たちが天使に似るはずであると示すのだから、天使について考えることにおける聖書の権威がどのようなものであれ、復活における我々の希望において、女性についても同じ考えを持つべきである。そして彼は、これを、復活の条件について提起された問いへの答えとして返した。
Caput XXIII, Caput V
第XXIII章 第V章PL 9, 1046AResurrectionis aeternae veritas ex Lege. --De ipsa vero resurrectione adversum infidelitatem eorum ita locutus est: Non legistis quod dictum est vobis a Deo dicente, Ego sum Deus Abrahae, Deus Isaac, et Deus Jacob; non est Deus mortuorum, sed viventium (Ibid. 31 et 32) .
PL 9, 1046A永遠の復活の真理は、律法から。――復活そのものについては、彼らの不信仰に対して、こう語った。「汝らは、神が汝らに語って言ったことを読まなかったのか。私はアブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神である。神は死者の神ではなく、生きている者の神である」(マタイ22:31、32)。
Sermo enim hic ad Moysen sanctis istis patriarchis jam pridem quiescentibus exstiterat. Ergo quorum erat Deus, hi Deum habebant. Nihil autem poterant habere, si non erant; quia in natura rei est, ut esse id necesse sit, cujus sit alterum.
PL 9, 1046B実際、この言葉は、これらの聖なる父祖たちがすでにずっと前に眠っていたのちに、モーセに向けて発せられた。それゆえ、神がその者たちの神であった以上、その者たちは神を持っていた。しかし、彼らが存在しなかったのなら、何も持つことはできなかった。ものの本性において、他方がその所有となるものは、必ず存在しなければならないからである。
Atque ita Deum habere viventium est; cum Deus aeternitas sit, et non sit eorum quae mortua sunt, habere id quod aeternum est. Et quomodo esse illi futurique semper negabuntur, quorum se esse profiteatur aeternitas?
PL 9, 1046Bこうして、神を持つのは生きている者たちである。神は永遠であり、死んだものが、永遠なるものを持つことはないからである。そして、永遠そのものである神が、自らは彼らのものであると表明しているのに、その者たちが存在せず、これから常に存在し続けることもない、などとどうして言われようか。
Caput XXIII, Caput VI
第XXIII章 第VI章PL 9, 1046BPharisaei scientia legis elati. Officium Christi proprium. -- Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset Sadducaeis, congregati sunt adversus eum, et interrogavit eum unus ex his legis doctor, et reliqua (Ibid. 34 et 35) .
PL 9, 1046Bファリサイ派は律法の知識に思い上がる。キリスト固有の務め。――「ファリサイ派の人々は、彼がサドカイ派を黙らせたと聞いて、彼に対して集まった。そして彼らのうちの一人、律法の教師が彼に尋ねた、云々」(マタイ22:34、35)。
Succedunt Sadducaeis tentantibus Pharisaei. Et illis quidem congruenter fuerat de resurrectione responsum, ut in lege ipsa, ex qua erant profecti, contineri sperandae resurrectionis fidem convincerentur.
PL 9, 1046Cサドカイ派が試みたあとに、ファリサイ派が続く。前者には、復活について、ふさわしい答えが与えられていた。彼ら自身が出てきた律法そのもののうちに、望みうる復活の信が含まれていることを、認めさせるためである。
Pharisaei vero habere se scientiam legis gloriabantur, quae ad futurorum speciem praelata, imaginem consecuturae veritatis continebat. Quaerunt autem, quod mandatum esset potissimum in lege (v. 36) : non contuentes meditationem legis in Christo fuisse perfectam.
PL 9, 1046Cファリサイ派の人々は、自分たちが律法の知識を持つと誇っていた。それは、来たるべきものの姿へと先立てられ、やがて来る真理の像を含んでいた。ところが彼らは、律法の中でどの戒めがもっとも大切かを問う(マタイ22:36)。律法の思索が、キリストにおいて完成されたことを見ていないのである。
Et quidem insolentium ignorantiae legis ipsius verbi responsum est: quae responsio omnem in se veritatis est complexa doctrinam.
PL 9, 1047Aそして確かに、傲慢な者たちの無知には、律法そのものの言葉による答えが与えられた。その答えは、真理のあらゆる教えを自らのうちに含んでいる。
Proprium enim Domini nostri Jesu Christi officium est, cognitionem Dei afferre, et intelligentiam nominis ejus potestatisque praestare (V. lib. II de Trin. n. 22) . Missus enim venerat, et ex aeternitate deductus, his quae erant Deo placita perfungebatur.
PL 9, 1047A我々の主イエス・キリスト固有の務めは、神の認識をもたらし、その名と権力の理解を与えることだからである(『三位一体論』第2巻第22節を見よ)。彼は遣わされて来て、永遠から導き出され、神に喜ばれていたことを果たしていたからである。
Respondit itaque primum esse mandatum: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua (v. 37) .
PL 9, 1047Aそこで彼は、第一の戒めはこれだと答えた。「汝の神である主を、汝の全き心で、全き魂で、全き精神で愛せよ」(マタイ22:37)。
Non enim aliud ille efficiebat, quam quod lex continebat; quia praecepta legis, eorum quae gesturus ipse erat, formam complectebantur.
PL 9, 1047A彼が成し遂げていたことは、律法が含んでいたことにほかならなかったからである。律法の命令は、彼自身がこれから行うことの形を含んでいたのである。
Admonet igitur cognitionis ejus, quam habere se gloriabantur in lege, Deum omnipotentem omni affectu mentis, cordis, animae diligendum, ut admonitionem suam praemissa legis mandata firmarent.
PL 9, 1047Aそれゆえ彼は、彼らが律法において持っていると誇っていた、その神の認識について、全能の神を、精神、心、魂のあらゆる情をもって愛すべきであると戒め、律法の先立つ命令が、彼自身の戒めを確かなものとするようにした。
Caput XXIII, Caput VII
第XXIII章 第VII章PL 9, 1047BProximi nomine Christus diligendus jubetur. --Deinde adjecit: Hoc est magnum et primum mandatum. Secundum vero simile huic: Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Ibid. 38 et 39) .
PL 9, 1047B隣人という名によって、キリストが愛すべき者として命じられる。――そして彼は付け加えた。「これが大いなる第一の戒めである。第二も、これに似ている。汝は、汝の隣人を、汝自身のように愛せよ」(マタイ22:38、39)。
Sed mandatum sequens et simile significat idem esse et officii et meriti in utroque (Sic cap. 4, n. 7, idem poenae) . Neque enim aut Dei sine Christo, aut Christi sine Deo potest utilis esse dilectio.
PL 9, 1047Bしかし、あとに続く似た戒めは、両者において務めも功も同じであることを意味する(第4章第7節にも、同様に「同じ刑罰の」とある)〔この編者注の趣旨は定かでなく、直訳した〕。実際、神への愛も、キリストなしには、キリストへの愛も、神なしには、益とはなり得ない。
Alterum igitur sine altero nullum ad salutem nostram affert profectum. Et ideo in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae (v 40); quia lex et prophetae omnis Christi deputabatur adventui, et adventus ejus per supplementum eorum cognoscendi Dei intelligentiam praestabat.
PL 9, 1047Bそれゆえ、一方は他方なしには、我々の救いに何の益ももたらさない。したがって、この二つの戒めに、律法全体と預言者が懸かっている(マタイ22:40)。律法と預言者のすべては、キリストの到来に帰せられており、その到来が、それらの補足によって、神を知る理解を与えたからである。
Nam de proximo frequenter admonuimus, non alium intelligendum esse quam Christum. Cum enim patrem, matrem, filios charitati Dei praeponere inhibeamur, quomodo dilectio proximi diligendi Deum simile mandatum est?
PL 9, 1047C隣人については、キリストにほかならないと解すべきだと、我々はしばしば戒めてきた。父、母、子らを神への愛よりも優先することが禁じられているのに、どうして隣人への愛が、神を愛する戒めに似た戒めであろうか。
Aut relinquetur aliquid, quod amori Dei possit aequari? nisi quia similitudo praecepti parem charitatem diligendi Patrem et Filium exigebat.
PL 9, 1047Cそれとも、神への愛に等しくされうるものが、何か残されているというのか。戒めの類似が、父と子を愛する等しい愛を求めていた、ということのほかには。
Caput XXIII, Caput VIII
第XXIII章 第VIII章PL 9, 1047CChristus qui filius David secundum carnem, Dominus est David. --Atque ut legis ipsius verbis argui possent, et de proximo manifestior intelligentia panderetur; requirit quid illis videretur Christus, cujusnam filius futurus esset. Qui responderunt, David.
PL 9, 1047Cキリストは、肉によればダビデの子だが、ダビデの主である。――そして、彼らが律法そのものの言葉によって論駁されうるように、また隣人についてのより明らかな理解が開かれるように、彼は、キリストは誰の子となるはずだと彼らが考えるのかを問う。彼らは、ダビデ、と答えた。
Quibus ait, quomodo in spiritu Dominus a David nuncuparetur, qui ejus filius futurus esset; et quomodo ab eo dictum esset: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Ibid. 42 44) .
PL 9, 1047C彼は彼らに言った。では、ダビデの子となるはずの者を、ダビデが霊によって主と呼ぶのは、どうしてか。また、彼によってこう言われたのは、どうしてか。「主はわが主に言った。わが右に座れ、私が汝の敵を汝の足台とするまで」(マタイ22:42、44)。
Erat quidem verum, Christum ex David semine procreandum: sed similitudo nominis, qua Dominus Domino dicebat, et qua a dextris collocabat, donec omnes inimicos subderet pedibus ipsius, significabat et de consortio nominis substantiae unitatem, et assidendi invitatione judicium, et de universorum subjectione virtutem; ut ( al. et) meminissent in eo, qui ex David oriebatur, aeternae virtutis et potestatis et originis substantiam contineri, et Deum in homine mansurum.
PL 9, 1047Dキリストがダビデの子孫から生まれるというのは、確かに真実だった。しかし、主が主に語りかけ、右に座らせ、すべての敵をその足もとに服させるまでと言ったときの名の類似は、名の共有から実体の一体性を、座に着くことへの招きから裁きを、すべての者の服従から力を、意味していた。それは(別本では「そして」)、ダビデから生まれた者のうちに、永遠の力と権力と起源の実体が含まれ、神が人のうちにとどまることになると、彼らが思い起こすためである。
Caput XXIV, Caput I
第XXIV章 第I章PL 9, 1048ALegis doctrina commendatur. Pharisaeorum iniquitas, ignorantia, ac superbia. -- Tunc Jesus locutus est turbis et discipulis suis, dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei, et reliqua (Matth. XXIII, 1 et 2) .
PL 9, 1048A律法の教えが推奨される。ファリサイ派の不正、無知、傲慢。――「そのとき、イエスは群衆と弟子たちに語って言った。モーセの座に、律法学者たちとファリサイ派の人々が座っている、云々」(マタイ23:1、2)。
Legis de se testantis gloriam praetulit, quae imaginem in se futurae veritatis expresserat. In omnibus enim Christi meditabatur adventum. Quidquid enim in ea continebatur, in profectum manifestandae ejus cognitionis assumptum est.
PL 9, 1048A彼は、自らについて証しする律法の栄光を掲げた。律法は、来たるべき真理の像を自らのうちに表していたからである。あらゆる点で、キリストの到来を思い巡らしていたのである。そこに含まれていたものは何であれ、その認識を明らかにするための進展のために取り上げられた。
Jubet igitur praeceptis Pharisaeorum obtemperari, quia in Moysi cathedra sederint: jubet legis mandatis omnibus obediri, sed a factis eorum atque operibus abstineri; ut mores hominum atque infidelitas, non legis doctrina vitetur.
PL 9, 1048Aそれゆえ彼は、ファリサイ派の命令に従うよう命じる。彼らがモーセの座に座っているからである。律法のあらゆる戒めに従い、ただし彼らの行いと業は慎むよう命じる。避けられるべきは、人々の習わしと不信仰であって、律法の教えではないからである。
Ipsi enim subdito sibi populo gravissima legis onera imponunt, ne digitum quidem suum contingendis ipsis admoventes (Ibid. 4) .
PL 9, 1048A実際、彼ら自身は、自らに服する民に、律法のきわめて重い荷を負わせながら、それに触れるために自分の指一本さえ動かさない(マタイ23:4)。
Quin etiam praecipiunt Dominum ex toto corde diligi, et proximum tamquam se amari, ipsi adversum legis sibi latae testimonium, Deum in Christo passionibus persequentes.
PL 9, 1048Cそれどころか、彼らは、主を心を尽くして愛し、隣人を自分のように愛するよう命じながら、自らに与えられた律法の証しに反して、キリストにおいて神に苦しみを加えて迫害している。
Verborum quoque suorum gloriam tamquam philacteria dilatantes (v. 5) , quibus vitae aeternae auctor Deus non sit intellectus in Christo, seseque ex honore legis emissos tamquam fimbrias ex veste magnificent, qui totius legis ignari, neque opera neque virtutem ejus ipsius legis agnoverint: amantes primos accubitus in conviviis, qui igni aeterno (convivantibus potius cum Abraham gentibus) deputantur: et primas cathedras in synagogis, ipsi doctorem suum secundum legis et prophetarum testimonia nescientes (v. 6) : sed et salutationes in foro, quibus humilitas cordis et ministerium in omnes est imperatum.
PL 9, 1048C彼らはまた、自らの言葉の栄光を、聖句箱のように広げ(マタイ23:5)、彼らには、永遠の命の創始者である神が、キリストにおいて理解されなかった。また、律法の栄誉から出た者として、衣の房のように自らを大きく見せるが、律法全体を知らず、その律法そのものの業も力も認めなかった者たちである。彼らは、宴席の上座を愛するが、その者たちは、永遠の火に割り当てられる者たちである(アブラハムとともに食卓につくのは、むしろ異邦人たちである)。また、シナゴーグの上座を愛するが、彼ら自身は、律法と預言者の証しに従って自分たちの教師を知らない(マタイ23:6)。さらに、広場での挨拶をも愛するが、その者たちには、心の謙遜とすべての者への奉仕が命じられているのである。
Vocari etiam ab hominibus magistri volunt (v. 7) , doctrinae legis ignari, et magistrum salutis perpetuae respuentes. Quae quia omnia profana atque perversa essent, factorum imitatione damnantur. Legis autem audientia, et dictorum obedientia, quia Christum loquebantur, exigitur.
PL 9, 1048D人々から教師と呼ばれることを望み(マタイ23:7)、律法の教えを知らず、永遠の救いの師を退ける。これらはすべて俗なるもの、ねじ曲がったものであるから、行いの模倣においては断罪される。しかし、律法に耳を傾けること、語られたことに従うことは、それらがキリストを語っていたがゆえに、要求される。
Caput XXIV, Caput II
第XXIV章 第II章PL 9, 1048DCharitatis et humilitatis praecepta. --Verum in contrarium discipulis jam se scientibus totius humilitatis praecepta consummat, ut meminerint omnes fratres esse se, id est, filios parentis unius, et per novae nativitatis generationem terreni ortus excessisse primordia, et unum sibi esse omnibus coelestis doctrinae magistrum, et gloriam honoris aeterni humilitatis conscientia capessendam; quia insolentiam Deus humilem effecturus sit, et humilitatem elaturus in gloriam (Ibid. 8-12) .
PL 9, 1048D愛と謙遜の戒め。――しかし逆に、彼は、すでに彼を知っている弟子たちには、あらゆる謙遜の戒めを完成させ、彼らがみな兄弟であること、すなわち一人の親の子であること、新たな誕生という生成によって地上の出生の初めを越え出たこと、彼ら全員に天の教えの師は一人であること、永遠の栄誉の栄光は謙遜の認識によって受けるべきであることを、思い起こさせる。神は、傲慢を低くし、謙遜を栄光へと高めるからである(マタイ23:8-12)。
Caput XXIV, Caput III
第XXIV章 第III章PL 9, 1049APharisaei Christum respuendo claudunt coelum. -- Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui clauditis regnum coelorum (v. 13) . Simulationem eorum poenae significatione condemnat. Vae enim vox dolentis est.
PL 9, 1049Aファリサイ派は、キリストを退けることによって天を閉ざす。――「災いあれ、偽善者である律法学者とファリサイ派の人々よ。汝らは天の国を閉ざしている」(マタイ23:13)。彼は、彼らの偽装を、刑罰の表示によって断罪する。「災いあれ」は、痛む者の声だからである。
Claudere autem eos regnum coelorum ideo ait, quia in lege meditationem ejus quae in Christo est veritatis occultent, et corporeum adventum a prophetis praedicatum doctrinae simulatione abscondant; ipsique non adeuntes viam aeternitatis in Christo, adire quoque caeteros non sinant.
PL 9, 1049A彼が、彼らは天の国を閉ざしていると言うのは、彼らが律法のうちに、キリストにある真理の思索を隠し、預言者たちによって宣べ伝えられた体における到来を、教えの偽装によって覆い隠し、彼ら自身がキリストにおける永遠の道に近づかず、他の者たちにも近づくことを許さないからである。
Caput XXIV, Caput IV
第XXIV章 第IV章PL 9, 1049BQui imponant aliis. -- Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui comeditis domos viduarum (v. 14) .
PL 9, 1049B他の者たちを欺く者たち。――「災いあれ、偽善者である律法学者とファリサイ派の人々よ。汝らは寡婦たちの家を食いつくしている」(マタイ23:14)。
Hinc illae sunt veritatis inficiae, hinc adeundae caeteris salutis inhibitio, et regni coelestis obseratio, ut in obeundis viduarum domibus retineatur ambitio, ut longae orationis dignatione spolientur, ut ab his coelestis cognitio tamquam a thesauro repositae opulentiae expetatur, ut legis dignitas gratiae silentio perseveret.
PL 9, 1049Bここから、真理の否認が生じ、ここから、他の者たちが救いに近づくことの禁止と、天の国の閉鎖が生じる。それは、寡婦たちの家を訪ねることで野心が保たれ、長い祈りの厚意によって彼女たちが奪われ、彼らから天の認識が、蓄えられた富の宝庫のように求められ、律法の威厳が、恩寵の沈黙のうちに続くためである。
Et ideo accipient amplius judicium, quia et poenam proprii peccati, et reatum alienae ignorantiae debebunt.
PL 9, 1049Bそれゆえ、彼らはより重い裁きを受ける。自らの罪の刑罰と、他人の無知の罪との両方を負うからである。
Caput XXIV, Caput V
第XXIV章 第V章PL 9, 1049CEorum odium in Evangelium. Qui poena duplici plectendi. -- Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam (v. 15) .
PL 9, 1049C彼らの福音への憎しみ。二重の刑罰で打たれるのは誰か。――「災いあれ、偽善者である律法学者とファリサイ派の人々よ。汝らは海と陸を巡り歩いている」(マタイ23:15)。
Maris et terrae peragratione significat, in totis orbis finibus eos esse Christi Evangelio obtrectaturos, et legis jugo contra justificationem fidei aliquos subdituros: proselyti enim sunt ex gentibus in Synagogam recepti.
PL 9, 1049C海と陸を巡り歩くことによって、彼は、彼らが世界のあらゆる果てで、キリストの福音を誹り、信仰による義認に反して、ある者たちを律法の軛に服させることを示す。改宗者とは、異邦人の中からシナゴーグに迎え入れられた者だからである。
Quorum futurorum raritas in uno indicatur: neque enim post Christi praedicationem doctrinae eorum fides relicta est.
PL 9, 1049Cその将来の者たちの稀少さは、一人という語によって示される。キリストの宣教ののちには、彼らの教えの信は残されなかったからである。
Sed quisquis fuerit acquisitus ad plebem, filius fit gehennae, poenae soboles, et aeterni judicii haereditas: quia adoptio ex gentibus Abrahae familiam factura sit.
PL 9, 1049Cしかし、民に獲得された者は誰であれ、ゲヘナの子となり、刑罰の子孫、永遠の裁きの相続となる。異邦人からの養子縁組が、アブラハムの家族を成すはずだからである。
Ideo autem poenae duplicatae erit filius, quia neque remissionem peccatorum sit gentilium consecutus, et societatem eorum qui Christum persecuti sunt sit secutus.
PL 9, 1049Cそしてこの者が二重の刑罰の子となるのは、異邦人の罪の赦しを得ておらず、しかもキリストを迫害した者たちの仲間に従ったからである。
Caput XXIV, Caput VI
第XXIV章 第VI章PL 9, 1049DLex futurorum forma, sedes est et thronus Christi. Christo adveniente cur inutilis. -- Vae vobis duces caeci, qui dicitis: Quicumque juraverit in templum, nihil est (Ibid. 16) .
PL 9, 1049D律法は来たるべきものの形であり、キリストの座であり玉座である。キリストが来るとき、なぜ無益となるか。――「災いあれ、盲目の指導者たちよ。汝らは言う。神殿にかけて誓う者は、何でもない、と」(マタイ23:16)。
Reverentiam humanarum observationum, et contumeliam propheticae traditionis exprobrat, quod inanibus honorem darent, et detraherent honorandis. Legem namque ipse dederat, et lex non efficientiam continebat, sed meditabatur effectus.
PL 9, 1049D彼は、人間の遵守への敬意と、預言の伝承への侮辱とを咎める。空しいものに栄誉を与え、栄誉を受けるべきものからそれを奪っているからである。律法は彼自身が与えたのであり、律法は成就を含んでいたのではなく、結果を思い巡らしていた。
Nam ornatus altarii atque templi non dignitatem de cultu conciliabat, sed futurorum speciem de decore fingebat. Nam aurum, argentum, aes, aurichalcum, margaritae, crystallus propriam significantiam pro natura uniuscujusque metalli complectuntur.
PL 9, 1050A祭壇と神殿の飾りは、礼拝によって品位を得させたのではなく、その装いによって、来たるべきものの姿を形づくっていた。金、銀、銅、真鍮、真珠、水晶は、それぞれの金属の本性に応じて固有の意味を含んでいる。
Igitur redarguit, quod aurum templi et dona altaris pro sacramentorum religione venerarentur; cum honor potior esset et altaris et templi, quia ad futurorum speciem et aurum templo et donum dedicaretur altari.
PL 9, 1050Aそれゆえ彼は、彼らが神殿の金と祭壇の供え物を、秘義への信心のゆえに崇めていることを咎める。祭壇と神殿の栄誉のほうがより優れているのに、来たるべきものの姿のために、金は神殿に、供え物は祭壇に捧げられたのだからである。
Et ideo adveniente Christo inutilem esse fiduciam legis: quia non in lege Christus, sed lex sanctificaretur in Christo, in qua veluti sedes thronusque sibi positus sit.
PL 9, 1050Aそれゆえ、キリストが来るとき、律法への確信は無益である。律法にキリストが聖別されるのではなく、律法がキリストにおいて聖別されるのであり、その律法の中に、いわば座と玉座が彼のために据えられたからである。
Qui quia religiosus habeatur, religionem ab eo necesse est qui in illo considat acceperit: atque ita stulti caecique sint, sanctificante praeterito, sanctificata venerantes (v. 17) .
PL 9, 1050Aそれが敬うべきものとみなされるとすれば、その敬うべき性格は、その中に座する者から受けたものでなければならない。したがって、聖別する者を見過ごして、聖別されたものを崇めるとき、彼らは愚かで盲目である(マタイ23:17)。
Caput XXIV, Caput VII
第XXIV章 第VII章PL 9, 1050BOpera externa, etsi non omittenda, internis tamen virtutibus posthabenda. -- Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham et anethum, et omne olus, et reliqua (Ibid. 23) .
PL 9, 1050B外なる業は、なおざりにされてはならないが、内なる徳よりは後に置かれるべきである。――「災いあれ、偽善者である律法学者とファリサイ派の人々よ。汝らははっかといのんど、またあらゆる野菜の十分の一を納めているが、云々」(マタイ23:23)。
Mentis occulta et obscuram voluntatum iniquitatem redarguit: quod ea quae in decimis menthae atque anethi lex praescribit efficiant, ut implere legem ab hominibus existimentur; misericordiam vero atque justitiam et fidem et omnem benevolentiae affectunt reliquerint, quod proprium hominis officium est.
PL 9, 1050B彼は、心の隠れたところと、意志の暗い不正を咎める。すなわち、彼らは、はっかといのんどの十分の一について律法が命じることを行って、人々から律法を果たしていると思われようとしながら、慈しみと義と信仰、そして善意のあらゆる情、すなわち人間に固有の務めを、放置したのである。
Quia decimatio illa oleris, quae in praeformationem futurorum erat utilis, non debebat omitti: effici autem hoc oportebat, ut fidei et justitiae et misericordiae partibus functi, non imitatione fingendae, sed veritate retinendae voluntatis operibus placeremus.
PL 9, 1050B野菜の十分の一は、来たるべきものの予形として有益であったから、なおざりにされるべきではなかった。しかし、なすべきは、信仰と義と慈しみの務めを果たして、装うことで模倣される意志ではなく、真理によって保たれる意志の業によって、我々が神に喜ばれることであった。
Et quia minus piaculi esset, decimationem oleris potius quam benevolentiae officium praeterire; irridet eorum in colandis culicibus diligentiam, quorum in glutiendis camelis esset incuria, peccata videlicet levia vitantium, et gravia ( mss. grandia) devorantium (v. 24) .
PL 9, 1050Cそして、野菜の十分の一を怠るほうが、善意の務めを怠るよりも、罪は軽いので、彼は、蚊を濾し取ることに熱心で、らくだを呑み込むことには無頓着な彼らを嘲る。すなわち、軽い罪を避け、重い(諸写本では「大きな」)罪を貪り呑む者たちである(マタイ23:24)。
Par quoque in eos poenae denuntiatio est, qui calices et paropsides extrinsecus eluentes, eorum interiora non mundent (v. 25) : et jactantiam inutilis studii sequentes, utilitatis perfectae ministerium derelinquant.
PL 9, 1050Cまた、杯と鉢の外側を洗いながら、その内側を清めない者たち(マタイ23:25)、そして無益な熱心の誇示を追い、完全な益の務めを見捨てる者たちにも、同じ刑罰の告知がなされる。
Calicis namque usus interior est: qui si obsorduerit, quid proficiet lotus exterius? Atque ideo interioris conscientiae nitor est obtinendus, ut ea quae corporis sunt forinsecus eluantur (v. 26) .
PL 9, 1050C実際、杯の用は内側にある。もしそれが汚れていれば、外側を洗って何の益があろうか。だからこそ、内なる良心の清らかさが保たれねばならず、その結果、体に属するものが外から洗われることになる(マタイ23:26)。
Sepulcris quoque eos comparavit, quae humano opere cultuque splendentia, mortuorum ossibus et cadaverum immunditiis interius sordescant (v. 27) : praeferant scilicet inanibus verbis justitiae speciositatem, habeant vero intra se conscientiae suae mentisque foetorem.
PL 9, 1050C彼はまた彼らを墓にたとえた。墓は、人の手による作業と装飾によって輝いていても、内側は死者の骨と屍の汚れに満ちている(マタイ23:27)。すなわち、彼らは、空しい言葉で義の華やかさを見せびらかしながら、自らの良心と心のうちに、悪臭を抱いているのである。
Caput XXIV, Caput VIII
第XXIV章 第VIII章PL 9, 1050DJudaei prophetas in odium veritatis occisos non nesciunt. -- Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum, et reliqua (v. 29) .
PL 9, 1050Dユダヤ人は、預言者たちが真理への憎しみのゆえに殺されたことを知らないわけではない。――「災いあれ、偽善者である律法学者とファリサイ派の人々よ。汝らは預言者たちの墓を建てている、云々」(マタイ23:29)。
Judicii forma in absoluto est, et unicuique nostrum ex natura sensus atque opinio aequitatis imponitur: ut minus ex eo veniae iniquitatis opus habeat, quo magis aequitas ignorata non fuerit. Prophetas namque omnes legis populus occidit.
PL 9, 1051A裁きの形は明白であり、我々一人ひとりには、生まれつき、公正さの感覚と思いが植えつけられている。したがって、公正さを知らずにいたのでないほど、不正の業はそれだけ赦しを受けることが少ない。実際、律法の民は、すべての預言者を殺した。
In odium enim eorum, amaritudine objurgationis, accensi sunt: nam voce publica furta, caedes, adulteria, sacrilegia ejus coarguebant.
PL 9, 1051A彼らは、預言者たちへの憎しみに燃え立ったからである。それは、叱責の苦さのためであった。預言者たちは公の声で、彼らの盗み、殺人、姦通、冒瀆を告発していたからである。
Et quia indignum eum coelesti regno ob haec opera denuntiabant, et haeredes testamenti Dei gentes futuras praedicabant; vario poenarum genere confecti sunt.
PL 9, 1051Aそして、預言者たちが、この民は、これらの行いのゆえに天の国にふさわしくないと宣告し、神の契約の相続人となるのは異邦人であると宣べ伝えたので、彼らは様々な種類の刑罰によって滅ぼされた。
Sed parentum facta posteritas ita detestata est, ut prophetiae libros veneretur, memorias adornet, sepulcra restauret: talique reverentia extra culpam se esse paterni sceleris testetur.
PL 9, 1051Aしかし後代の者たちは、父祖たちの行いをこれほど忌み嫌い、預言の書を崇め、記念碑を飾り、墓を修復して、そのような敬意によって、自分たちが父祖の罪の外にあると証しする。
Caput XXIV, Caput IX
第XXIV章 第IX章PL 9, 1051ATanto magis sunt rei de nece Christi, qui prophetarum opus. Apostolorum elogia. --Qui ergo prophetas cum gravissimo piaculo occisos fatentur, qua venia Christum, qui prophetarum opus est, condemnabunt; cum ea, quae detestentur, etiam multiplicato facinore perficiant?
PL 9, 1051A預言者たちの業であるキリストの殺害について、彼らはそれだけいっそう有罪である。使徒たちの称号。――したがって、預言者たちが極めて重い罪をもって殺されたことを認める者たちが、預言者たちの業であるキリストを、どのような赦しをもって断罪しようというのか。彼らは、忌み嫌うと言っていることを、いっそう増した凶行によってさえ成し遂げているのに。
Atque ideo et serpentes et viperina generatio sunt, quia mensuram paternae voluntatis implebunt (v. 33) . Et quomodo effugient judicium, detestantes caedem prophetarum, eorumque ad crucis mortem Dominum persequentes?
PL 9, 1051Bだからこそ彼らは、蛇であり毒蛇の一族である。父祖たちの意志の枡を満たすからである(マタイ23:33)。預言者たちの殺害を忌み嫌いながら、その預言者たちの主を十字架の死へと追い立てているのに、どうして裁きを逃れられようか。
A quibus propter apostolos, qui de futurorum revelatione prophetae sunt, de Christi agnitione sapientes, de legis intelligentia scribae, caesos, lapidatos, crucifixos, et a civitatibus in civitates fugatos, omnis sanguis justorum ab Abel usque ad Zachariam redundavit (Ibid. 34 et 35) : ut quibus obeditum si fuisset, propriorum criminum esset venia praestanda, ob hos eosdem interemptos poena in eos, qui peremerint, paternorum quoque facinorum congereretur.
PL 9, 1051B使徒たち――来たるべきものの啓示については預言者、キリストの認識については賢者、律法の理解については律法学者である者たち――が、彼らによって打たれ、石で打たれ、十字架につけられ、町から町へと追われたゆえに、アベルからザカリアに至るまでのすべての義人の血が、彼らの上にあふれ出た(マタイ23:34、35)。それは、もし使徒たちに従っていたなら、彼ら自身の罪の赦しが与えられるはずであったのに、これらの同じ者たちが殺されたために、殺した者たちの上に、父祖たちの凶行の刑罰までが積み重ねられるためである。
Caput XXIV, Caput X
第XXIV章 第X章PL 9, 1051CChristi in Judaeos affectus. -- Jerusalem, Jerusalem, quae interficis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, etc. (v. 37) .
PL 9, 1051Cユダヤ人に対するキリストの情。――「エルサレム、エルサレムよ、預言者たちを殺し、汝に遣わされた者たちを石で打つ者よ、云々」(マタイ23:37)。
Inter multa objurgationum genera semper misericordiae suae protestatur affectum: cujus hinc omnis querela est, quod regredi in salutem quam praestabat abnuerent. Occiderat enim prophetas, et ad se missos lapidaverat Jerusalem.
PL 9, 1051C多くの叱責の種類のただ中で、彼はつねに自らの慈しみの情を表明する。その嘆きはすべて、彼が与えていた救いへ戻ることを、彼らが拒んだことにある。エルサレムは預言者たちを殺し、自分に遣わされた者たちを石で打ったからである。
In civitatis nuncupatione, habitantium facinus ostenditur. Et idcirco Abel sanguis et Zachariae in hanc eorum posteritatem venturus ostenditur: quia jam in his habitans Christus et praedicans erat passus.
PL 9, 1051C都市の名で呼ぶことにおいて、そこに住む者たちの凶行が示される。だからこそ、アベルとザカリアの血は、彼らのこの子孫に及ぶと示される。すでに彼らのうちに住み、宣教していたキリストが、受難したからである。
Quod si creditum ei fuisset; non solum extra poenam necis prophetarum, credentium fides foret, sed ipsam illam dominicae passionis sententiam esset venia consecuta.
PL 9, 1052Aもしも彼を信じていたなら、信じる者たちの信仰は、預言者たちの殺害の刑罰の外にあっただけでなく、主の受難というあの宣告そのものにさえ、赦しが続いたであろう。
At vero cum nec post resurrectionem creditum ei fuerit; etiam ultio ab his Abelis et Zachariae sanguinis reposcetur.
PL 9, 1052Aしかし、復活ののちにも彼を信じなかったのだから、アベルとザカリアの血に対する報復までもが、この者たちに求められることになる。
Caput XXIV, Caput XI
第XXIV章 第XI章PL 9, 1052AGallinae opus. Pullorum duplex generatio. Quid Judaeis obtulit Christus. Eorum poena. --Quamvis enim corporeus haec loquatur, et opem universis homo repertus exhibeat, frequenter tamen congregare eos voluit praedicationibus prophetarum.
PL 9, 1052A雌鶏の業。ひなの二重の誕生。キリストがユダヤ人に差し出したもの。彼らの刑罰。――体を持つ者がこれを語り、人として現れた者があらゆる人に助けを差し出しているとしても、彼は、預言者たちの宣教によって、しばしば彼らを集めようとした。
Sed frustra hunc impendit affectum et in cassum. Tamquam gallina congregans pullos suos continere eos sub alis suis voluit: terrena videlicet nunc et domestica avis factus, quodam corporis sui tamquam alarum operimento, calorem ut pullis suis vitae immortalis indulgens, et in volatum velut nova generatione producens.
PL 9, 1052Aしかしこの情は、むなしく、空しく費やされた。彼は、雌鶏がひなを集めるように、彼らを自らの翼の下に留めようとした。すなわち今、地上の、家に飼われる鳥となり、いわば自らの体の覆いを翼のようにして、ひなに不死の命の熱を与え、いわば新しい誕生によって、飛翔へと導くのである。
Pullis enim alia nascendi ratio est, alia volandi. Nam primum ovorum testis tamquam claustro corporis continentur: dehinc postea parentis sedulitate confoti, exeunt in volatum.
PL 9, 1052Bひなには、生まれる理と、飛ぶ理は別である。まず卵の殻に、体の閉じ込めのように包まれ、それから、親の世話に温められて、飛翔へと出て行く。
Hujus igitur familiaris ac pene terrenae avis more, congregare eos intra se voluit: ut qui conditione nascendi editi jam fuissent, nunc alterius generationis ortu, et calore confoventis renati, in coeleste regnum tamquam pennatis corporibus evolarent.
PL 9, 1052Bそれゆえ彼は、この身近な、ほとんど地上の鳥のように、彼らを自らのうちに集めようとした。すでに生まれる条件によって産み出されていた者が、いま別の誕生の始まりと、温める者の熱によって新たに生まれ、羽を備えた体のように、天の国へ飛び立つためである。
Quod quia noluerunt; domus eorum deserta et vacua relinquetur (v. 38) , id est, indigni habitatione sancti Spiritus erunt.
PL 9, 1052B彼らがそれを望まなかったので、「彼らの家は荒れ果て、空になって残される」(マタイ23:38)。すなわち、彼らは聖なる霊の住まいにふさわしくないものとなる。
Sua enim domus, non Dei esse coeperunt: et in contumacia infidelitatis manentes, usque in id tempus eum non videbunt, quo in Domini nomine revertentem, etiam invitae infidelitatis confessione benedicent (v. 39) .
PL 9, 1052B彼らは、神の家ではなく、自分たち自身の家となり始めたからである。そして不信仰の頑固さにとどまり、主が主の名によって戻って来るその時まで、彼を見ないであろう。そのとき彼らは、不本意な不信仰の告白によってさえ、彼を祝福するであろう(マタイ23:39)。
Caput XXV, Caput I
第XXV章 第I章PL 9, 1052CHomo qui templum Dei aeternum. -- Et egressus de templo ibat: et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei structuram templi (Matth. XXIV, 1) .
PL 9, 1052C神の永遠の神殿である人。――「彼は神殿から出て行こうとしていた。すると弟子たちが近づいて、彼に神殿の造りを示そうとした」(マタイ24:1)。
Post comminationem deserendae Jerusalem, tamquam commovendus ambitione templi esset, magnificentia ei exstructionis ostenditur. Qui ait destruenda omnia esse, et dispersis totius substructionis lapidibus diruenda.
PL 9, 1052Cエルサレムを見捨てるという威嚇ののち、彼が神殿の華美に心を動かされるかのように、その建築の壮麗さが彼に示される。彼は、すべては破壊され、全基礎の石は散らされて崩されるであろうと言った。
Templum enim aeternum ad habitationem sancti Spiritus consecrabatur: homo scilicet per agnitionem Filii et confessionem Patris et praeceptorum obedientiam Deo fieri dignus habitaculum.
PL 9, 1053A永遠の神殿は、聖なる霊の住まいとして聖別されるからである。すなわち、人が、子の認識と父の告白、命令への従順によって、神にとってふさわしい住まいとなるのである。
Caput XXV, Caput II
第XXV章 第II章PL 9, 1053AEversionis Jerusalem tempus ac signa. Simon Samaritanus. --Et cum secessisset in montem, adeuntes eum secreto discipuli interrogant quando haec fierent, quodve signum adventus sui et consummationis saeculi noscerent (v. 3) .
PL 9, 1053Aエルサレム滅亡の時としるし。サマリア人シモン。――そして、彼が山に退くと、弟子たちは密かに彼に近づいて、これらのことがいつ起こるのか、また彼の到来と世の終わりのしるしを何によって知るのかを尋ねる(マタイ24:3)。
Et quia tria haec in unum quaesita sunt, distinctis et temporis et intelligentiae significationibus separantur. Respondetur igitur primum de civitatis occasu: et confirmantur veritate doctrinae, ne quis fallax ignorantibus posset obrepere.
PL 9, 1053Aそして、この三つのことが一つにまとめて問われたので、時と理解の表示によって区別され、分けられる。それゆえ、まず都の滅亡について答えられ、偽る者が知らない者たちに忍び込むことのないよう、教えの真理によって確かめられる。
Venturi enim etiam eorum tempore, qui se Christum essent nuncupaturi. Ut igitur fides pestifero mendacio detrahi posset, admonitio praecessit. Venit enim Samaritanus Simon diabolicis instructus et operibus et dictis: pluresque factorum miraculis depravavit.
PL 9, 1053B実際、自らをキリストと名乗る者たちが、彼らの時代にも来るであろう。それゆえ、信仰が疫病のような偽りによって奪われることのないよう、戒めが先立った。サマリア人シモンが来て、悪魔的な業と言葉を備え、多くの者を、その行いの奇跡によって堕落させたのである。
Et quia hoc in Apostolorum tempora conveniret; ait: Non est finis. Sed ne tunc quidem ( supple, erit finis), cum gentes adversus se mutuo et regna concurrent, et fames ac terrae motus erunt: quia in his non universitatis hujus dissolutio est, sed dolorum initia, malis omnibus exinde coepturis.
PL 9, 1053Bそしてこれは使徒たちの時代に当てはまるので、彼は言う。「まだ終わりではない」。しかし、異邦人の民と諸王国が互いに衝突し、飢饉と地震が起こるそのときでさえ、終わりではない(「終わりである」を補う)。これらのうちにあるのは、この宇宙の解体ではなく、苦しみの始まりであり、そこからあらゆる悪が始まるはずだからである。
Confirmat igitur eos ad tolerantiam passionum, fugae, verberationis, interitus: et publicum in eos gentium odium propter nomen ejus.
PL 9, 1053Bそれゆえ彼は、彼らを、逃亡、鞭打ち、滅びという苦難に耐えるよう、また、彼の名のゆえに異邦人の公の憎しみが彼らに向けられることにも耐えるよう、励ます。
Atque his quidem vexationibus multi turbabuntur, et tantis insurgentibus malis scandalizabuntur, et usque in mutuum odium excitabuntur.
PL 9, 1053Bそしてこれらの苦難によって、多くの者が動揺し、これほどの悪が起こることにつまずき、互いの憎しみにまで駆り立てられるであろう。
Et falsi prophetae erunt (ut Nicolaus unus ex septem diaconibus fuit), multosque ementita veritate pervertent: et abundante nequitia charitas frigescet.
PL 9, 1053Cまた偽預言者たちが現れる(七人の助祭のうちの一人ニコラオスがそうであったように)。彼らは偽りの真理によって多くの者を惑わし、不義がはびこるにつれて、愛は冷えるであろう。
Sed usque in finem perseverantibus salus reservata est: ac tum per omnes orbis partes viris apostolicis dispersis, Evangelii veritas praedicabitur (Ibid. 4-13) .
PL 9, 1053Cしかし、最後まで耐える者たちには救いが取っておかれている。そのとき、使徒的な人々が世界のあらゆる部分に散らされ、福音の真理が宣べ伝えられる(マタイ24:4-13)。
Et cum universis fuerit cognitio sacramenti coelestis invecta, tum Jerusalem occasus et finis incumbet: ut praedicationis fidem, et infidelium poena et metus civitatis erutae consequatur.
PL 9, 1053Cそして、天の秘義の認識がすべての者にもたらされたとき、エルサレムの没落と終わりが迫る。それは、宣教の信のあとに、不信仰の者たちの刑罰と、覆された都の恐れとが続くためである。
Haec igitur in eam, ut fuerant praedicta, perfecta sunt: et lapidatis, fugatis, peremptis Apostolis, fame, bello, captivitate consumpta est. Ac tum fuit digna non esse, cum ejectis praedicatoribus Christi, indignam Dei praedicatione se praebuit.
PL 9, 1053Cしたがって、これらのことは、予告されていたとおり、彼女の上に成し遂げられた。使徒たちが石で打たれ、追われ、殺されたのち、飢饉と戦争と捕囚によって、滅ぼされたのである。彼女がふさわしくなくなったのは、キリストの宣教者たちを追い出して、自らを、神の宣教にふさわしくない者として示したそのときであった。
Caput XXV, Caput III
第XXV章 第III章PL 9, 1053DAdventus Christi indicium. Antichristus cur abominatio desolationis. --Sequitur deinde et indicium adventus futuri, cum abominationem desolationis stantem in loco sancto videbunt, tunc claritatis reditum intelligendum.
PL 9, 1053Dキリストの到来のしるし。なぜ反キリストは荒らす忌むべきものと呼ばれるか。――次いで、来たるべき到来のしるしが続く。彼らが荒らす忌むべきものが聖なる所に立つのを見るとき、そのとき、栄光の帰還が理解されねばならない。
Et de hoc quidem, beatissimo Daniele et Paulo praedicantibus, superfluum nos puto habere sermonem (Dan. IX, 27; II Thess. II, 4) : de antichristi enim temporibus haec locutus est.
PL 9, 1054Aこれについては、最も幸いなるダニエルとパウロが宣べ伝えているので、我々はこれ以上語る必要はないと思う(ダニエル9:27、二テサロニケ2:4)。彼は、反キリストの時代についてこれらを語ったからである。
Abominatio ex eo dictus, quod adversus Deum veniens honorem sibi Dei vindicet: desolationis autem abominatio, quia bellis et caedibus terram cum piaculo desolaturus sit.
PL 9, 1054A「忌むべきもの」と呼ばれるのは、神に敵対して来て、神の栄誉を自らに主張するからである。「荒らす」忌むべきものと呼ばれるのは、戦争と殺戮によって、罪をともなって地を荒らすからである。
Atque ob id a Judaeis susceptus loco sanctificationis insistet; ut ubi sanctorum precibus Deus invocabatur, illic ab infidelibus receptus Dei honore venerabilis sit.
PL 9, 1054Aそのため彼は、ユダヤ人に受け入れられ、聖別された所に居座る。聖徒たちの祈りによって神が呼び求められていたその場所で、不信仰の者たちに受け入れられて、神の栄誉をもって崇められるためである。
Caput XXV, Caput IV
第XXV章 第IV章PL 9, 1054AJudaea cur deserenda. --Et quia proprius iste Judaeorum erit error, ut qui veritatem respuerunt, suscipiant falsitatem; Judaeam deseri monet, et transfugere in montes (v. 16) ; ne admixtione plebis illius antichristo crediturae vis aut contagio afferatur; sed omnibus, qui tunc fideles erunt, tutiora futura sint deserta montium, quam frequentia Judaeae.
PL 9, 1054Aユダヤは、なぜ去るべきか。――そして、真理を退けた者たちが偽りを受け入れることが、ユダヤ人に固有の誤りとなるので、彼はユダヤを去り、山へ逃れるよう戒める(マタイ24:16)。それは、反キリストを信じるはずのあの民との交わりによって、暴力や感染が及ぶことのないためである。そのとき信じている者たち全員にとって、山の荒れ野は、ユダヤの人混みよりも安全であるはずだからである。
Caput XXV, Caput V
第XXV章 第V章PL 9, 1054BQui in perfectionis apice, ne rerum terrenarum cupiditate descendat. --Quod autem ait: Et qui in tecto sunt, non descendant tollere aliquid de domo (v. 17) : praeceptum istud secundum humanam intelligentiam rationem dicti factique non recipit.
PL 9, 1054B完全の頂にある者は、地上のものへの欲によって降りてはならない。――彼が「屋根の上にいる者は、家から何かを取り出そうと降りてはならない」と言うこと(マタイ24:17)、この命令は、人間の理解に従えば、言葉と行いの理を受け入れない。
Qui enim in tecto est, et Judaeam sit relicturus, nisi descendens ex eo abire non poterit. Aut quae utilitas est, consistere in tecto, et non in domo manere?
PL 9, 1054B屋根の上にいて、ユダヤを去ろうとする者は、そこから降りなければ去ることができないからである。あるいは、屋根の上にとどまり、家にとどまらないことに、何の益があろうか。
Sed frequenter admonuimus, proprietates verborum et locorum contuendas, ut momenta praeceptorum coelestium consequamur. Tectum est domus fastigium, et habitationis totius celsa perfectio. Domus enim nulla dici poterit vel esse sine tecto.
PL 9, 1054Bしかし我々はしばしば、天の命令の要点に至るために、言葉と場所の固有の性質を見きわめねばならないと戒めてきた。屋根は家の頂であり、住まい全体の高き完成である。屋根なしには、いかなる家も、そう呼ばれることも、あることもできないからである。
Qui igitur in consummatione domus suae, id est, in corporis sui perfectione constiterit, regeneratione novus, spiritu celsus, et divini muneris absolutione perfectus, non descendere in humiliora rerum saecularium cupiditate debebit, neque inferioribus corporis illecebris provocatus de tecti sui sublimitate decedere.
PL 9, 1054Cそれゆえ、自らの家の完成、すなわち自らの体の完全さに立つ者、すなわち、再生によって新しく、霊によって高く、神の賜物の完成によって完全にされた者は、世俗のものへの欲によって、より低い所へ降りてはならず、体の低い誘惑に誘われて、自らの屋根の高みから去ってはならない。
Et qui in agro erit, non revertatur tollere tunicam suam (v. 18) . Scilicet positus in operatione praecepti, non ad curas pristinas revertatur: neque aliqua corporis indumenta desideret, ob quae reversus, veterum exinde peccaminum, quibus antea contegebatur, erit tunicam relaturus.
PL 9, 1054C「畑にいる者は、自分の上着を取りに戻ってはならない」(マタイ24:18)。すなわち、命令の実行に置かれた者は、以前の配慮に戻ってはならず、また、それを求めて戻れば、以前自分を覆っていた昔の罪の上着を取り戻すことになるような、体のいかなる衣も望んではならない。
Caput XXV, Caput VI
第XXV章 第VI章PL 9, 1054DNil homini nisi sua culpa malum. Praegnantes, animae peccatis graves. -- Vae praegnantibus et nutrientibus (v. 19) . Simpliciter quidem istud propter moram fugae accipi potest: quia ventris onere impeditas, imminentem temporum ruinam effugere sit molestum.
PL 9, 1054D人にとって、自らの罪責のほかに悪はない。身重の者たちは、罪で重くなった魂である。――「災いあれ、身重の女たちと乳を飲ませる女たちに」(マタイ24:19)。これは、単純には、逃亡の遅れのゆえに解されうる。腹の重荷に妨げられた者たちにとって、迫る時代の崩壊から逃れるのは困難だからである。
Sed quid conditio, sexus et generationis ordo commeruit? Nisi forte aetas illa mulierum, quae in illa tempora inciderint, proprie sit futura maledicta. Sed absit istud, ut quidquam sit, quod homini nisi sua culpa malum fiat.
PL 9, 1055Aしかし、この境遇と性と出産の秩序が、何の罰に値したというのか。ただし、そうした時代に行き当たる女たちの年齢が、とくに呪われることになるというのでなければ。しかし、人にとって、自らの罪責のほかに悪となるものがあるなどということは、あってはならない。
Non igitur de fetarum onere Dominum admonuisse credendum est, cum dicit: Vae praegnantibus: sed animarum peccatis repletarum ostendisse gravitatem, quae neque in tecto positae, neque in agro manentes repositae irae tempestatem vitare possint.
PL 9, 1055Aしたがって、主が「災いあれ、身重の女たちに」と言うとき、みごもった者たちの重荷について戒めたと信じるべきではなく、罪で満たされた魂の重さを示したのだと信じるべきである。そうした魂は、屋根の上に置かれても、畑にとどまっても、蓄えられた怒りの嵐を避けることができない。
Dolor enim praegnantes ex natura consequitur: et partus sine totius corporis vexatione non funditur. Quae ergo tales animae reperientur, in suo et onere et dolore continebuntur. Illis quoque vae erit quae nutrientur.
PL 9, 1055A実際、痛みは自然に身重の女たちに伴い、出産は体全体の苦痛なしには果たされない。したがって、そうした魂と見いだされる者たちは、自らの重荷と痛みのうちに閉じ込められる。乳を飲まされる者たちにも、災いがあるであろう。
Est infantia lacte depulsa non minus ad fugam inutilis, quam ea quae etiamnum lacte alatur. Et quomodo vae illi quae nutriatur; cum nihil intersit aetatis ac temporis, nutriri lacte, et decessisse de lacte?
PL 9, 1055B乳離れした幼子も、なお乳で養われる幼子に劣らず、逃亡には役に立たない。それなのに、なぜ養われる者にだけ災いがあるのか。乳で養われることと、乳から離れてしまったこととの間には、年齢も時も違いがないというのに。
Sed perinde hic etiam infirmitatem animarum, quae ad cognitionem Dei tamquam lacte adhuc alantur ostendit: quae perfecti cibi virtute indigentes, tenui divinae cognitionis infirmoque gustatu imbuantur.
PL 9, 1055Bしかし、ここでも同じように、彼は、神の認識に向けて、いわばなお乳で養われている魂の弱さを示している。完全な食物の力を必要としながら、神の認識の薄い、弱い味わいに浸されている魂である。
Et idcirco vae ipsis erit: quia et ad effugiendum antichristum graves, et ad sustinendum imperitae, nec peccata effugerint, nec cibum veri panis acceperint.
PL 9, 1055Bそれゆえ彼らに災いがある。反キリストから逃れるには重く、耐えるには未熟で、罪から逃れず、真のパンの食物も受けていないからである。
Caput XXV, Caput VII
第XXV章 第VII章PL 9, 1055BFuga in hyeme aut sabbato, quid. --Atque idcirco orare admonemur, ne vel hyeme fuga nostra vel sabbato sit, id est, ne aut in peccatum frigore, aut in otio bonorum operum reperiamur: quia gravis vexatio incumbet et intolerabilis cunctis, nisi quod causa electorum Dei diebus illis sit brevitas afferenda, ut vim incumbentium malorum coarctatum digrassandi tempus exsuperet (Ibid. 20 et 21) .
PL 9, 1055B冬や安息日の逃亡とは何か。――そしてそれゆえ我々は、我々の逃亡が冬にも安息日にもならないよう祈ることを戒められる。すなわち、罪の冷たさ〔底本は peccatum。peccati と読む〕のうちに、あるいは善い業の休みのうちにいることがないように、ということである。重い苦しみが、すべての者に迫り、耐えがたいものとなるであろうからである。ただし、神に選ばれた者たちのゆえに、それらの日々には短縮がもたらされる。荒れ狂う時が縮められて、迫り来る悪の力に打ち勝つように、ということである(マタイ24:20、21)。
Caput XXV, Caput VIII
第XXV章 第VIII章PL 9, 1055CPseudoprophetarum conatus. Aquilae, sancti. Adventus Christi locus ibi, ubi passionis. --Et quia in magna vexatione positis pseudoprophetae, tamquam praesentem in Christo opem sint indicaturi, multis in locis Christum esse atque haberi mentientur, ut in antichristi famulatum depressos vexatosque deducant; nunc in desertis esse dicentes, ut errore depravent; nunc in penetralibus asserentes, ut dominantis potestate concludant: sed se Dominus non loco occulendum, nec a singulis contuendum esse profitetur; sed ubicumque et in conspectu omnium praesentem futurum modo fulguris, quod ab oriente elatum, lumen suum usque ad occidentis plagas spargit, et undecumque micans ubicumque cernitur (Ibid. 22-27) .
PL 9, 1055C偽預言者たちの企て。鷲、すなわち聖徒たち。キリストの到来の場所は、その受難の場所にある。――そして、大きな苦難のうちに置かれた者たちに、偽預言者たちは、キリストにおける今ここでの助けを指し示すかのように、多くの場所にキリストがいる、またいると思われている、と偽るであろう。それは、打ちひしがれ苦しめられた者を、反キリストの隷属へと導くためである。あるときは荒れ野にいると言って、誤りによって堕落させ、あるときは奥まった所にいると断言して、支配する者の力によって閉じ込める。しかし主は、自らは場所に隠されるべきものではなく、一人ひとりに見られるべきものでもなく、どこにおいても、すべての人の目の前に現れて臨むのであり、それは稲妻のようで、稲妻は東から発して、その光を西の果てまで散らし、どこからでも輝いて、どこにいても見える、と宣言する(マタイ24:22-27)。
Ac ne vel loci quidem ejus, in quo futurus esset, essemus ignari, ait: Ubicumque fuerit corpus, ibi congregabuntur aquilae (Ibid. 28) .
PL 9, 1056Aまた、彼が来るはずの場所さえ、我々が知らないままでいないよう、彼は言う。「体のあるところには、どこでも鷲が集まる」(マタイ24:28)。
Sanctos de volatu spiritalis corporis aquilas nuncupavit: quorum, congregantibus angelis, conventum futurum in loco passionis ostendit. Et digne illic claritatis adventus exspectabitur, ubi nobis gloriam aeternitatis passione corporeae humilitatis operatus est.
PL 9, 1056A彼は、聖徒たちを、霊的な体の飛翔から、鷲と呼んだ。彼らは、天使たちが集めるとき、受難の場所に集まることになると示した。そして、栄光の到来は、そこで待たれるのがふさわしい。そこでこそ、彼は、体の卑しさの受難によって、永遠の栄光を我々のために成し遂げたからである。
Caput XXVI, Caput I
第XXVI章 第I章PL 9, 1056AGloriosus Christi adventus quando et qualis. --Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et reliqua (Matth. XXIV, 29) .
PL 9, 1056Aキリストの栄光ある到来は、いつ、どのようなものか。――「しかし、それらの日の苦難の直後に、太陽は暗くなる、云々」(マタイ24:29)。
Gloriam adventus sui et claritatis reditum indicat obscuritate solis, defectione lunae, casu stellarum, virtutum coelestium motu, ostensione signi salutaris, lamentatione gentium cognoscentium filium hominis in Dei gloria, et ad collectionem sanctorum destinatione angelorum cum tubae, id est, jam publicae libertatis hortatu (v. 30 et 31) .
PL 9, 1056B彼は、自らの到来の栄光と栄光の帰還を、太陽の暗さ、月の欠け、星の落下、天の力の動揺、救いのしるしの現れ、人の子が神の栄光のうちにいるのを知る異邦人の嘆き、そして、聖徒たちを集めるための、ラッパを持つ天使たちの遣わし――すなわち、もはや公の自由への呼びかけ――によって示す(マタイ24:30、31)。
Sic erit de grano sinapis arbor ingens (Matth. XIII, 31) : sic de lapide montis contrita imagine orbem terrae mons occupans (Dan. II, 34) : sic civitas omnibus contemplabilis (Matth. V, 14 et 15) : sic lucens universis lumen in ligno: sic ex humilitate mortis Dei gloria.
PL 9, 1056Bこうして、からし種から大きな木が生じるであろう(マタイ13:31)。こうして、山の石によって像が砕かれて、山が大地を占めるであろう(ダニエル2:34)。こうして、すべての人に見つめられる都となるであろう(マタイ5:14、15)。こうして、木の上に、すべての人に輝く光がある。こうして、死の卑しさから神の栄光が生じる。
Quarum omnium rerum indicio, scire nos voluit tempus nostrae redemptionis, quo ex corruptione corporum in honorem spiritalis substantiae transferemur.
PL 9, 1056Bこれらすべての事柄のしるしによって、彼は、我々の贖いの時を我々に知らせようとした。その時、我々は体の朽ちることから、霊的な実体の栄誉へと移されるのである。
Caput XXVI, Caput II
第XXVI章 第II章PL 9, 1056CRamus ficus antichristus. Qui frondescat. --Cognoscendi autem temporis signum in similitudine ficus arboris posuit (Matth. XXIV, 32) : cujus cum ramus tener fuerit atque fronduerit, tum prope esse aestas, intelligitur.
PL 9, 1056Cいちじくの枝は反キリストである。葉を茂らせるのは誰か。――彼は、時を知るしるしを、いちじくの木の譬えのうちに置いた(マタイ24:32)。その枝が柔らかくなり、葉を出すとき、夏が近いと解されるのである。
Sed longe alia natura et aestatis et arboris est. In veris (verni temporis) enim initiis intumescit: et non exiguum tempus est medium, inter id quod aestas ingruit, et arboris ramus tenerescit in frondes. Ex quo, non de arbore hoc dictum esse noscendum est.
PL 9, 1056Cしかし、夏の本性も木の本性も、これとはまったく異なる。実際、いちじくは春(春の時)の初めにふくらむのであり、夏が迫ることと、木の枝が柔らかくなって葉を出すこととの間には、少なからぬ時がある。このことから、これは木について言われたのではないと知るべきである。
Et quidem jam superius de arboris istius proprietate tractavimus (c. 21, n. 8) . Hujus etiam foliis Adam legimus indutum, et pudorem conscientiae texisse, id est, tamquam peccati veste sub lege circumdatum.
PL 9, 1056Cそして、すでに前に、この木の固有の性質について論じた(第21章第8節)。この木の葉を、アダムがまとい、良心の恥を覆ったと、我々は読んでいる。すなわち、律法のもとで、罪の衣に囲まれたかのようにである。
Ramus igitur ficus antichristus esse intelligitur, diaboli filius, peccati portio, legis assertor. Qui cum tenerescere coeperit atque frondescere, tunc proxima esse aestas, id est, dies judicii sentietur.
PL 9, 1056Dそれゆえ、いちじくの枝とは、反キリスト、悪魔の子、罪の一部、律法の主張者であると解される。彼が柔らかくなり葉を茂らせ始めるとき、夏が近い、すなわち審判の日が近いと感じ取られるであろう。
Frondescere autem quadam peccatorum exsultantium viriditate noscetur: erit enim tum flos criminosorum, et honor facinorosorum, et gratia profanorum: quibus tamen aestas, id est, calor aeterni ignis in proximo est.
PL 9, 1057A葉を茂らせることは、喜び勇む罪人たちの、ある種の青々とした盛りによって知られるであろう。そのときには、罪深い者たちの花、凶行に及ぶ者たちの誉れ、涜聖の者たちの好意があるからである。しかし彼らには、夏、すなわち永遠の火の熱が、間近にある。
Caput XXVI, Caput III
第XXVI章 第III章PL 9, 1057AAtque ut fides certa esset futurorum, amen dicendo professione veritatis, adjecit generationem nostram praeterire non posse, nisi universa ista transcurrerent, eaque quae firma existimantur, coelum videlicet et terram, non futura; verba autem sua non posse non esse: quia illa ex conditione creationis suae, id est, profecta ( mss. perfecta) de nihilo, habeant id in se necessitatis ut non sint; haec autem ex aeternitate deducta, id in se contineant virtutis ut maneant (Ibid. 34 et 35) .
PL 9, 1057Aそして、来たるべきことへの信が確かであるように、彼はアーメンと言って真理を表明しつつ、我々の世代は、これらすべてが過ぎ去らないかぎり過ぎ去ることはできないこと、堅固と思われているもの、すなわち天と地は、存続しないであろうこと、しかし彼の言葉は存在しないことはあり得ないことを付け加えた。前者は、その被造の条件のゆえに、すなわち無から出た(諸写本では「完成された」)ものであるがゆえに、存在しなくなるという必然性を自らのうちに持ち、後者は、永遠から導かれたものとして、存続するという力を自らのうちに含むからである(マタイ24:34、35)。
Caput XXVI, Caput IV
第XXVI章 第IV章PL 9, 1057AFinis temporum cur non definitus. --De fine autem temporum curam sollicitudinis nostrae ademit, diem illum dicens esse nemini cognitum, et non solum angelis, sed etiam sibi ignoratum (Ibid. 36) . O divinae bonitatis inaestimabilem misericordiam!
PL 9, 1057A時の終わりが、なぜ定められていないか。――彼は、時の終わりについて、我々の気遣いの懸念を取り除いた。その日は誰にも知られておらず、天使たちだけでなく、自分自身にも知られていない、と言ったのである(マタイ24:36)。ああ、神の善良さの測り知れない慈しみよ。
Numquid Deus pater cognitionem diei, celandi Filium proposito, abnegavit; cum dictum ab eo sit: Omnia mihi a patre meo tradita sunt (Matth. XI, 27) ? Ergo non omnia sunt, si est aliquid quod negatur.
PL 9, 1057A父なる神が、子に隠しておく意図をもって、その日の認識を拒んだというのか。子自身が「すべてのものは、私の父によって私に渡された」と言っているのに(マタイ11:27)。もし拒まれているものが何かあるなら、それはすべてではない。
Sed quia ad nos omnia a Patre accepta deveheret, Deique Verbum non tam futuri in se fidem contineat, quam facti; ideo extra definitionem dies posita est, ut largum licet Deus poenitentiae nobis tempus indulgens, incerti tamen metu semper nos sollicitos detineret; et ipse, nulli loquendo voluntatem dandi hujus diei, nulla dicti sui definitione cohiberet, quia secundum diluvii tempus, in ipso vitae nostrae cursu omnia agentibus ac patientibus, magnus ille dies aderit (Matth. XXIV, 38) .
PL 9, 1057Aしかし、彼はすべてを父から受けて我々のもとに運んで来るのであり、神の言葉は、未来への信よりも、成された事への信を自らのうちに含んでいるので、その日は定めの外に置かれた。それは、神が我々に悔い改めの豊かな時を与えながらも、不確かなことへの恐れによって、我々をつねに気遣いのうちにとどめるためであり、また彼自身が、誰にも語らないことによって、この日を与える父の意志を、自らの言葉のいかなる規定によっても縛らないためである。洪水の時のように、我々の生の歩みそのもののうちで、すべてを行い、またこうむっている者たちの上に、あの大いなる日が到来するからである(マタイ24:38)。
Caput XXVI, Caput V
第XXVI章 第V章PL 9, 1057CDiscretio fidelium et infidelium. Judaeorum crediturorum et non crediturorum, haereticorum et catholicorum. --Quin etiam in assumendis fidelibus futurum esse discrimen ostendit, cum duobus in agro positis, assumatur unus, et alius relinquatur; et duabus molentibus, improbetur altera, et altera eligatur; et ex duobus qui in lecto erunt, adhaereat unus, alter deseratur.
PL 9, 1057C信じる者たちと信じない者たちの区別。信じるはずのユダヤ人と信じないはずのユダヤ人、異端者と公同の者たち。――それどころか彼は、信じる者たちを取り上げるとき、区別があることを示す。畑に二人の者がいても、一人は取り上げられ、他は残される。二人の女が挽いていても、一人は退けられ、もう一人は選ばれる。寝床にいる二人のうち、一人はつき従い、もう一人は見捨てられる。
Infidelium enim et fidelium discrimen in relinquendis aliis et aliis assumendis docet. Dei enim ira ingravescente sancti (ut propheta ait) in promptuariis recondentur; perfidi vero ad coelestis ignis materiem relinquentur (Matth. III, 12) .
PL 9, 1057C信じない者たちと信じる者たちの区別を、彼は、ある者たちが残され、他の者たちが取り上げられることにおいて教える。神の怒りが重くなるとき、聖徒たちは(預言者が言うように)倉に収められる。しかし不実な者たちは、天の火の材料として残されるからである(マタイ3:12)。
Duos igitur in agro, duos populos, fidelium et infidelium, in saeculo tamquam in vitae hujus opere dies Domini deprehendet; separabuntur tamen, relicto alio, et alio assumpto. De molentibus quoque par ratio est. Mola, opus legis est.
PL 9, 1057Dそれゆえ畑の二人、すなわち信じる者と信じない者の二つの民を、この世において、いわばこの生の働きのうちに、主の日が捕らえるであろう。しかし彼らは分けられ、一方は残され、他方は取り上げられる。挽く女たちについても、同じ理がある。挽き臼は、律法の業である。
Sed quia pars Judaeorum ut per apostolos credidit, ita per Eliam est creditura, et justificanda per fidem: ideo una per eamdem fidem boni operis apprehendetur, alia vero in infructuoso legis opere relinquetur, molens in cassum, et non factura coelestis cibi panem.
PL 9, 1058Aしかし、ユダヤ人の一部は、使徒たちを通して信じたように、エリヤを通しても信じ、信仰によって義とされるはずである。それゆえ、一方は善い業の同じ信仰によって取り上げられ、もう一方は、実りなき律法の業に残され、むなしく挽き、天の食物のパンを作ることはない。
Duo autem sunt in lecto, eamdem passionis dominicae requiem praedicantes: circa quam et haereticorum et catholicorum eadem atque una confessio est.
PL 9, 1058A寝床にいる二人は、同じ主の受難の安息を宣べ伝えている。その安息をめぐっては、異端者も公同の者も、同じ一つの告白をする。
Sed quia unitatem Patris et Filii, et communem eorum theotetam, quam deitatem nuncupamus, catholicorum veritas praedicabit, et eamdem rursum plurimis contumeliis haereticorum falsitas impugnabit; idcirco ex duobus in lecto alius relinquetur, et alius assumetur: quia fidem confessionis utriusque in uno assumendo, et alio relinquendo, divini arbitrii judicium comprobabit.
PL 9, 1058Aしかし、父と子の一体性と、その共通のテオテース、すなわち我々が神性と呼ぶものを、公同の者たちの真理は宣べ伝え、異端者たちの偽りは、多くの侮辱をもってそれに再び攻撃を加えるので、寝床にいる二人のうち、一人は残され、一人は取り上げられる。両方の告白の信を、一方を取り上げ他方を残すことによって、神の裁量の裁きが確証するからである。
Caput XXVI, Caput VI
第XXVI章 第VI章PL 9, 1058BVigilantiae necessitas. --Atque ut ignorantiam illam diei omnibus taciti, non sine utilis silentii ratione esse sciremus; vigilare nos propter adventum furis admonuit, et orationum assiduitate detentos omnibus praeceptorum suorum operibus inhaerere (Matth. XXIV, 43) .
PL 9, 1058B目を覚ましているべき必要。――そして、あの日を知らないということが、すべての者に黙されたものであり、有益な沈黙の理なしにはないことを、我々が知るために、彼は、盗人の到来のゆえに我々に目を覚ますよう戒め、祈りを絶やさぬことによって引き留められ、自らの命令のあらゆる業に固く付くよう戒めた(マタイ24:43)。
Furem enim esse ostendit diabolum, ad detrahenda ex nobis spolia pervigilem, et corporum nostrorum domibus insidiantem ut ea, incuriosis nobis et somno deditis, consiliorum suorum atque illecebrarum jaculis perfodiat.
PL 9, 1058B実際、彼は、盗人が悪魔であることを示した。彼は我々から略奪品を奪い取るために目を覚ましており、我々の体の家を狙っている。我々が不注意で眠りに沈んでいるとき、その企てと誘惑の投げ槍で、それらを刺し貫くためである。
Paratos igitur esse nos convenit: quia diei ignoratio intentam sollicitudinem suspensae exspectationis exagitet.
PL 9, 1058Bしたがって、我々は備えていることがふさわしい。日を知らぬことが、宙づりの期待という張りつめた気遣いを駆り立てるからである。
Caput XXVII, Caput I
第XXVII章 第I章PL 9, 1058BPraepositis praesertim vigilandum. Praepositi diligentis opus ac merces.--Quis namque est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam? etc. (Matth. XXIV, 45) .
PL 9, 1058Bとりわけ、上に立つ者は目を覚ましているべきである。熱心な上に立つ者の務めと報い。――「実際、主がその家の者たちの上に立てた、忠実で思慮深い僕とは、誰か、云々」(マタイ24:45)。
Quamquam in commune nos ad indefessam vigilantiae curam adhortetur; specialem tamen populi principibus, id est, episcopis, in exspectatione adventuque suo sollicitudinem mandat.
PL 9, 1058B彼は、我々全員を、たゆまぬ警戒の配慮へと共通に勧めているが、とくに民の君主たち、すなわち司教たちに、自らの到来を待つことにおいての気遣いを命じている。
Hunc enim servum fidelem atque prudentem, praepositum familiae significat, commoda atque utilitates commissi sibi populi curantem.
PL 9, 1058B実際、この忠実で思慮深い僕は、家の上に立つ者を意味し、自らに委ねられた民の利益と益を配慮する者である。
Qui si dicto audiens et praeceptis obediens erit, id est, si doctrinae opportunitate et veritate infirma confirmet, disrupta consolidet, depravata convertat, et verbum vitae in aeternitatis cibum alendae familiae dispendat, atque haec agens hisque immorans deprehendatur; gloriam a Domino tamquam dispensator fidelis et villicus utilis consequetur, et super omnia bona constituetur, id est, in Dei gloria collocabitur, quia nihil sit ultra quod melius sit (v. 47) .
PL 9, 1058Dこの者が、言葉に従い、命令に従順であるなら、すなわち、教えの時宜と真理によって、弱い者を強め、裂けたものを固め、堕落した者を立ち返らせ、命の言葉を、養われる家の永遠の食物として分け与え、これらを行い、これらにとどまっているところを見いだされるなら、彼は、忠実な管理人、有益な家令として、主から栄光を受け、すべての財産の上に立てられる。すなわち、それ以上によいものは何もないので、神の栄光のうちに置かれるのである(マタイ24:47)。
Caput XXVII, Caput II
第XXVII章 第II章PL 9, 1059ANegligentis vitia ac vindicta. --Quod si contuens longam Dei patientiam, quae in profectum humanae salutis extenditur; adversum conservos insolescet, et saeculi malis vitiisque se tradet, praesentium tantum curam in cultu ventris exercens: desperata die Dominus adveniet, eumque a bonis quae spoponderat dividet, portionemque ejus cum hypocritis in poenae aeternitate constituet, quia adventum desperaverit, quia mandatis non obtemperaverit, quia praesentibus studuerit, quia vita gentium vixerit, quia desperatione judicii commissam sibi familiam fame, siti, caede vexaverit (Ibid. 48-51) .
PL 9, 1059Aなおざりな者の悪と罰。――しかし、もし彼が、人間の救いの進展のために延ばされている神の長い忍耐を見て、仲間の僕たちに対して増長し、世の悪と悪徳に身を委ね、現在のことだけを配慮して、腹を養うことに専念するなら、期待されない日に主が来て、彼を、約束していた善きものから切り離し、その分け前を偽善者たちとともに、永遠の刑罰のうちに定めるであろう。それは、彼が到来に希望を失い、命令に従わず、現在のことに熱中し、異邦人の生を生き、裁きに絶望して、委ねられた家の者たちを、飢えと渇きと殺害によって苦しめたからである(マタイ24:48-51)。
Caput XXVII, Caput III
第XXVII章 第III章PL 9, 1059BCur Moyses Decalogum duabus tabulis accepit. -- Tunc similabitur regnum coelorum decem virginibus, et reliqua (Matth. XXV, 1) . Ex dictis superioribus ratio quoque hujus sermonis intelligi potest.
PL 9, 1059Bなぜモーセは十戒を二枚の板で受け取ったか。――「そのとき天の国は、十人の乙女に似たものとなる、云々」(マタイ25:1)。前に述べたことから、この譬えの理も理解できる。
De die enim magno Domini omnis est sermo, quo occulta humanarum cogitationum divini judicii cognitione prodentur, et vera exspectati Dei fides non ambiguae spei meritum consequetur.
PL 9, 1059B実際、この譬えはすべて、主の大いなる日についてであり、その日に、人間の思いの隠れたものが、神の裁きの認識によって暴かれ、待ち望まれる神への真の信仰が、疑いのない希望の功を得る。
Absolute enim in quinque prudentibus et in quinque fatuis, fidelium atque infidelium est constituta divisio: quo exemplo Moyses decem verba duabus tabulis conscripta acceperat.
PL 9, 1059B実際、五人の思慮深い者と五人の愚かな者において、信じる者と信じない者の区分が、明確に立てられている。その例に従って、モーセは十の言葉を、二枚の板に書かれたものとして受け取ったのである。
Necesse enim erat, omnia ea in utraque conscribi: et duplex pagina, inter proprietatem dexterae ac sinistrae, divisionem sub uno licet testamento bonorum malorumque signabat.
PL 9, 1059B実際、それらすべてが、両方に書かれる必要があった。そして二重の面は、右と左の固有性の間で、一つの契約のもとにありながら、善き者と悪しき者の区分を示していたのである。
Caput XXVII, Caput IV
第XXVII章 第IV章PL 9, 1059BParabolae virginum brevis et acuta expositio. --Sponsus atque sponsa, Dominus noster est in corpore Deus. Nam ut Spiritus carni ( supple, sponsus), ita Spiritui caro sponsa est.
PL 9, 1059B乙女たちの譬えの簡潔で鋭い説明。――花婿と花嫁は、我々の主であり、体のうちにある神である。霊が肉に対して(「花婿」を補う)あるように、肉は霊に対する花嫁だからである。
Denique tuba excitante, sponso tantum obviam proditur; erant enim jam ambo unum; quia in gloriam spiritalem humilitas carnis excesserat. Primo autem progressu, vitae hujus officiis, occurrere in resurrectionem quae est a mortuis praeparamur.
PL 9, 1059B実に、ラッパが呼び覚ますとき、花婿にだけ会いに出て行く。二人はすでに一つだったからである。肉の卑しさが、霊的な栄光へと超え出ていたからである。しかし最初の歩みにおいては、この生の務めによって、我々は死者からの復活に出会うよう備えられる。
Lampades igitur, animarum splendentium lumen est, quae sacramento baptismi splenduerunt. Oleum, boni operis est fructus. Vasa, humana sunt corpora, intra quorum viscera thesaurus bonae conscientiae recondendus est.
PL 9, 1060Aそれゆえ灯火は、輝く魂の光であり、その魂は洗礼の秘義によって輝いた。油は、善い業の実である。器は、人間の体であり、その内奥に、善き良心の宝が蓄えられねばならない。
Vendentes sunt hi, qui misericordia fidelium indigentes, reddunt ex se petita commercia, indigentiae suae scilicet satietate, boni operis nostri conscientiam veneuntes.
PL 9, 1060A売る者たちとは、信じる者たちの慈しみを必要とし、求められた取引を彼ら自身の側から返す者たちである。すなわち、自らの窮乏が満たされることによって、我々の善い業の良心を〔底本は veneuntes。ミーニュの注:ヒラリウスは veneo を能動の「売る」の意に用いる〕売っているのである。
Haec enim indefessi luminis copiosa materies est, quae misericordiae fructibus et emenda est et recondenda. Nuptiae, immortalitatis assumptio est, et inter corruptionem atque incorruptionem ex nova societate conjunctio. Mora sponsi, poenitentiae tempus est.
PL 9, 1060Aこれは、たゆまぬ光の豊かな材料であり、慈しみの実によって買われ、蓄えられねばならない。婚宴は、不死の受容であり、朽ちることと朽ちないこととの間の、新しい結びつきによる結合である。花婿の遅れは、悔い改めの時である。
Exspectantium somnus, credentium quies est, et in poenitentiae tempore mors temporaria universorum. Nocte media clamor, cunctis ignorantibus tubae vox est, Domini praecedentis adventum, et universos ut obviam sponso exeant excitantis.
PL 9, 1060A待つ者たちの眠りは、信じる者たちの安息であり、悔い改めの時における、すべての者の一時的な死である。真夜中の叫びは、すべての者が知らないうちに響くラッパの声であり、主の到来に先立って、すべての者を、花婿を迎えに出るよう呼び覚ます。
Lampadum assumptio, animarum est reditus in corpora: earumque lux, conscientia boni operis elucens, quae vasculis corporum continetur.
PL 9, 1060B灯火を取ることは、魂が体に戻ることである。その光は、輝き出る善い業の良心であり、体という小さな器に収められている。
Caput XXVII, Caput V
第XXVII章 第V章PL 9, 1060BIn adventu Christi neminem juvabunt aliena merita. Jam poenitentiae nullum tempus. --Prudentes virgines hae sunt, quae opportunum in corporibus operandi tempus amplexae, in primum se occursum adventus dominici praeparaverint.
PL 9, 1060Bキリストの到来において、他人の功は誰をも助けない。もはや悔い改めの時はない。――思慮深い乙女たちとは、体において業をなす好機を受け入れ、主の到来との最初の出会いに向けて備えた者たちである。
Fatuae autem, quae dissolutae ac negligentes, praesentium tantum sollicitudinem habuerint; et immemores promissorum Dei, in nullam se spem resurrectionis extenderint.
PL 9, 1060B愚かな女たちとは、だらしなく怠慢で、現在のことへの気遣いだけを持ち、神の約束を忘れて、復活への希望へ自らを向けなかった者たちである。
Et quia prodire obviam fatuae exstinctis lampadibus non possunt? deprecantur eas quae prudentes erant, ut oleum mutuentur (v.. 8) .
PL 9, 1060Cそして愚かな女たちは、灯火が消えたので、出て迎えることができず〔底本は possunt の後を疑問符とする。読点と読む〕、思慮深かった女たちに、油を貸してくれるよう願う(マタイ25:8)。
Quibus responderunt, non posse se dare, quia non sit forte quod omnibus satis sit (v. 9) : alienis scilicet operibus ac meritis neminem adjuvandum, quia uniquique lampadi suae emere oleum sit necesse.
PL 9, 1060C彼女たちは、自分たちは与えることができない、すべての者に足りるものはおそらくないからだ、と答えた(マタイ25:9)。すなわち、他人の業や功によって誰も助けられることはなく、各人が自分の灯火のために油を買う必要があるということである。
Quas hortantur ut redeant ad emendum: si vel sero praeceptis Dei obsequendo, cum lampadum luce sponsi dignae efficiantur occursu.
PL 9, 1061A彼女たちは、たとえ遅くとも、神の命令に従って、灯火の光をもって花婿との出会いにふさわしくなれるよう、買いに戻るよう勧める。
Quibus morantibus, sponsus ingressus est; atque una cum eo in nuptias sapientes, quae comparato lampadum lumine operiebantur, introeunt, id est, in coelestem gloriam sub ipso statim adventu dominicae claritatis incedunt (v. 10) .
PL 9, 1061A彼女たちがぐずぐずしている間に、花婿が入った。そして彼とともに、灯火の光を整えて待っていた賢い女たちが婚宴に入る。すなわち、主の栄光の到来そのものにおいて、ただちに天の栄光へと進み入るのである(マタイ25:10)。
Et quia jam poenitentiae nullum est tempus, fatuae accurrunt, aperiri sibi aditum rogant. Quibus respondetur a sponso, quia nescio vos (v. 12) .
PL 9, 1061Aそして、もはや悔い改めの時がないので、愚かな女たちは駆けつけ、入口を開けてくれるよう願う。彼女たちに、花婿は「私は汝らを知らない」と答える(マタイ25:12)。
Non enim in officio advenientis adfuerant, neque ad vocem tubae excitantis occurrerant, neque introeuntium comitatui adhaeserant: sed morantes et indignae, introeundi ad nuptias tempus amiserant.
PL 9, 1061A彼女たちは、到来する者への務めの場にいなかったし、呼び覚ますラッパの声に出会いに出ることもなく、入って行く者たちの一行に付くこともなかった。ぐずぐずして、ふさわしくなく、婚宴に入る時を失ったのである。
Caput XXVII, Caput VI
第XXVII章 第VI章PL 9, 1061ATalenta secundum fidei mensuram distributa. -- Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis substantiam suam, et reliqua (v. 14) .
PL 9, 1061Aタラントは、信仰の量に応じて分配される。――「実際、旅に出る人が、その僕たちを呼び、自分の財産を彼らに渡した、云々」(マタイ25:14)。
Divisio pecuniae inaequalis est: sed non ad dividentem referenda diversitas est; ait enim, unumquemque secundum virtutem suam accepisse. Ergo in quantum quis capax esset accepit: et extra moderantis arbitrium est, quod erat in jure sumentis.
PL 9, 1061B金の分配は等しくない。しかし、その違いは、分配する者に帰せられるべきではない。彼は、各人が自分の力に応じて受けた、と言うからである。したがって、各人は、自分が受け入れうる限りにおいて受けたのであり、受ける者の権利にあったことは、采配する者の裁量の外にある。
Patremfamilias, se ipsum esse significat. Peregrinationis tempus poenitentiae spatium est: quo in coelis a dextris Dei assidens, potestatem universo generi humano fidei atque operationis evangelicae permisit.
PL 9, 1061B家の主人とは、彼自身を意味する。旅の時は、悔い改めの猶予である。その間に、彼は天で神の右に座して、人類全体に、信仰と福音の働きの権力を許した。
Igitur unusquisque secundum fidei suae mensuram talentum, id est, Evangelii praedicationem a praedicante suscepit. Haec enim incorrupta substantia est, hoc Christi patrimonium aeternis haeredibus reservatum.
PL 9, 1061Bそれゆえ、各人は自らの信仰の量に応じて、タラントを、すなわち福音の宣教を、宣べ伝える者から受けた。これは損なわれざる財産であり、永遠の相続人たちのために取っておかれたキリストの資産である。
Caput XXVII, Caput VII
第XXVII章 第VII章PL 9, 1061CCui quinque talenta. --Sed servus ille, qui quinque talenta accepit (v. 20) , populus ex lege credentium est: ex qua profectus, meritum ipsius recte probeque perfuncta evangelicae fidei operatione duplicavit.
PL 9, 1061C五タラントを受けたのは誰か。――しかし、五タラントを受けたあの僕(マタイ25:20)は、律法から出て信じる者たちの民である。彼はそこから出て、正しく誠実に福音の信の働きを果たして、自らの功を倍にした。
In ratione autem ponenda judicii examen est, quo coelestis verbi usus, et reditus dispensati talenti postulatur.
PL 9, 1061Cしかし、決算をなすことにおいて、裁きの吟味があり、そこで天の言葉の用い方と、分与されたタラントの収益が求められる。
Igitur cui erant quinque commissa, Domino reverso de quinque decem obtulit: talis scilicet in fide repertus, qualis in lege, qui decem verborum quinque libris Moysi praeceptorum obedientiam per gratiam evangelicae justificationis expleverit.
PL 9, 1061Cそれゆえ、五つを委ねられた者は、主が帰ったとき、五から十を差し出した。すなわち、彼は、律法において見いだされたとおりの者として、信仰においても見いだされ、十の言葉と、モーセの五巻の命令に対する従順を、福音の義認の恩寵によって満たしたのである。
Igitur jubetur in gaudium Domini introire, id est, in honorem gloriae Christi recipitur (v. 21) .
PL 9, 1062Aそれゆえ彼は、主の喜びに入るよう命じられる。すなわち、キリストの栄光の栄誉のうちに受け入れられるのである(マタイ25:21)。
Caput XXVII, Caput VIII
第XXVII章 第VIII章PL 9, 1062ACui duo. --Ille vero servus, cui duo talenta commissa sunt (v. 22) , gentium populus est, fide atque confessione et Filii justificatus et Patris, et Dominum nostrum Jesum Christum Deum atque hominem et Spiritu et carne confessus.
PL 9, 1062A二タラントを受けたのは誰か。――しかし、二タラントを委ねられたあの僕(マタイ25:22)は、異邦人の民であり、子と父への信と告白によって義とされ、我々の主イエス・キリストを、神であり人であり、霊と肉において告白した者である。
Nam et corde fides, et ore confessio est. Haec ergo huic sunt duo talenta commissa. Sed ut prior ille omne sacramentum in quinque talentis, id est, in lege cognoverat, idque ipsum fide Evangelii duplicaverit: ita iste incremento duum talentorum, idque operatione promeruit.
PL 9, 1062A実際、心では信仰、口では告白である。したがってこれが、この者に委ねられた二タラントである。しかし、先の者が、すべての秘義を五タラントにおいて、すなわち律法において知っていて、まさにそれを福音の信によって倍にしたように、この者は二タラントの増加を、しかも業によって得たのである。
Ratione ac reditu dissimili, par tamen a Domino munus amborum est; ut gentium fidem exaequatam credentium ex lege scientiae nosceremus. Nam collaudatione eadem jubetur in gaudium Domini introire (v. 23) .
PL 9, 1062A決算と収益は異なるが、両者に対する主の報いは等しい。それは、異邦人の信が、律法から信じる者たちの知識と等しくされていることを、我々が知るためである。実際、同じ称賛をもって、主の喜びに入るよう命じられるからである(マタイ25:23)。
Est autem duplicatio sumptae pecuniae, operationem fidei addidisse, et quae opinione crediderant, rebus factisque gessisse.
PL 9, 1062B受け取った金を倍にするとは、信仰の働きを加え、思いなしで信じていたことを、事と行いによって実行したことである。
Caput XXVII, Caput IX
第XXVII章 第IX章PL 9, 1062BCui unum talentum. --Qui vero unum talentum accepit, et in terra recondidit (v. 24) , populus est in lege persistens, totus carnalis et stupidus, et nihil spiritale intelligens, et quem virtus praedicationis evangelicae non subeat, sed propter invidiam salvandarum gentium, in terra acceptum talentum absconderit; neque ipse utens, neque utendum aliis dispenset, sed sufficere sibi legem existimet ad salutem.
PL 9, 1062B一タラントを受けたのは誰か。――しかし、一タラントを受けて、地に隠した者(マタイ25:24)は、律法にとどまる民であり、すべて肉的で鈍く、何も霊的に理解せず、福音の宣教の力が入り込まない者である。異邦人が救われることへのねたみのゆえに、受けたタラントを地に隠した。自分でも用いず、他の者たちに用いさせるべく分け与えることもなく、律法が自分には救いのために十分だと考えるのである。
Atque ideo cum ab eo ratio expostularetur, ita ait: Timui te (v. 25) , tamquam per reverentiam ac metum veterum praeceptorum, usu evangelicae libertatis abstineat dicatque: Ecce quod tuum est, velut in his quae a Domino praecepta sunt fuerit immoratus.
PL 9, 1062Bそれゆえ、彼に精算が求められたとき、彼は言う。「私は汝を恐れた」(マタイ25:25)。それは、古い命令への敬意と恐れによって、福音の自由を用いることを控え、「見よ、これは汝のものである」と言って、主の命じたことにとどまっていたかのようである。
Caput XXVII, Caput X
第XXVII章 第X章PL 9, 1062CIn terra abscondere quid. --In terra vero talentum abscondere hoc est, novae praedicationis gloriam sub obtrectatione corporeae passionis occulere.
PL 9, 1062C地に隠すとは何か。――タラントを地に隠すとは、新しい宣教の栄光を、体における受難への中傷のもとに覆い隠すことである。
Qui cum Christum Dominum ad salutem gentium missum fuisse non possit abnuere (nam et adventus et passio ejus ex lege est), obtemperare tamen Evangeliis ipse noluerit.
PL 9, 1062C彼は、キリストが異邦人の救いのために遣わされたことを否定することはできない(その到来も受難も律法から出ているからである)。それでも、福音に従うことを、彼自身は望まなかった。
Ait enim: Scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et colligis ubi non sparsisti (v. 24) . Rerum praesentium natura non fert messem esse sine semine, et colligi quae sparsa non fuerint: sed totus spiritalis hic sermo est.
PL 9, 1062C実際、彼は言う。「私は、汝が厳しい人で、蒔かなかったところから刈り、散らさなかったところから集めることを知っていた」(マタイ25:24)。現在の事柄の本性では、種なしに収穫があることも、散らされなかったものが集められることも、あり得ない。しかしこの言葉は、すべて霊的なものである。
Diximus enim hunc populum esse de lege, non ignorantem Domini adventum et gentium salutem; sed infidelem: quippe cum sciat metendos illic justitiae fructus, ubi lex sata non sit, et colligendos ex gentibus, qui non ex Abrahae sint stirpe dispersi: et idcirco durus hic homo sit, scilicet sine lege justificaturus, sine dispersione collecturus, et sine satione messurus.
PL 9, 1063A我々は、この民が律法に属し、主の到来と異邦人の救いを知らないわけではなく、しかし不信仰であると述べた。彼は、律法が蒔かれなかった所に義の実が刈り取られねばならず、アブラハムの血統として散らされていない異邦人から集められねばならないことを知っているからである。それゆえこの人は「厳しい」のであり、すなわち、律法なしに義とし、散らすことなく集め、蒔くことなく刈るはずだからである。
Caput XXVII, Caput XI
第XXVII章 第XI章PL 9, 1063AQuanta culpa. Quae hujus culpae vindicta. --Atque ideo hoc magis sine venia erit, cur praedicationem occuluerit, et commissum sibi talentum suffoderit, cum scire messurum esse sine semine, et collecturum esse quae non sparsisset: sed potius oportuisse eum nummulariis dare, id est, universo generi hominum, quod saeculi negotiis occupetur, usum crediti sibi talenti communicare, Domino reditus ejus a singulis postulaturo.
PL 9, 1063Aその罪はどれほど大きいか。この罪への報復とは何か。――それゆえ、なぜ宣教を隠し、自らに委ねられたタラントを掘って埋めたのかという点で、彼はいっそう赦されないであろう。彼は、主が種なしに刈り取り、散らさなかったものを集めるであろうことを知っていたのに、むしろ両替商たちに――すなわち、世の商いに従事している全人類に――自らに委ねられたタラントの用い方を分け与えるべきだったのであり、主は、その収益を一人ひとりから求めるはずだったからである。
Ob quam culpam talentum ab eo non tam Evangelii, quod suffoderat, quam legis aufertur, eique qui quinque duplicaverit datur, Domino dicente: Omni enim habenti dabitur, et abundabit: qui autem non habet, etiam quod habet auferetur ab eo (v. 29) .
PL 9, 1063Bこの罪のために、タラントは彼から取り上げられるが、それは、彼が掘って埋めた福音のものというより、律法のものである。そしてそれは、五を倍にした者に与えられる。主はこう言っている。「持っているすべての者には与えられ、豊かになる。しかし持たない者からは、持っているものさえ取り上げられる」(マタイ25:29)。
Potest quidem habens abundare; quia facile est, per incrementum vel munificentiae vel laboris, opulentum posse ditescere: sed quo modo non habens habebit ad damnum?
PL 9, 1063B確かに、持つ者が豊かになることはありうる。気前のよさや労苦の増加によって、富める者がさらに富むことは容易だからである。しかし、持たない者が、どうして、失うためのものを持つことになるのか。
Hoc ideo, quia habentibus usum evangeliorum, etiam legis honor redditur: non habenti autem fidem Christi, etiam quod ex lege habere sibi videbatur honoris, aufertur.
PL 9, 1063Bそれは、福音の用い方を持つ者たちには、律法の誉れも返され、キリストへの信を持たない者からは、律法から自分が持っていると思われていた誉れさえ取り上げられるからである。
Caput XXVIII, Caput I
第XXVIII章 第I章PL 9, 1063CMalorum et bonorum discretio in judicio. -- Cum autem venerit filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, et reliqua (Matth. XXV, 31) . Omnem ipse sermonis hujus rationem absolvit.
PL 9, 1063C善人と悪人の区別は裁きにおいてなされる。――「人の子が自分の威厳のうちに来るとき、すべての天使たちも彼とともに来て、云々」(マタイ25:31)。彼はこの説話の理のすべてを、自ら完結させる。
De judicii enim tempore adventuque commemorat, quo fideles ab infidelibus separabit, atque ab infructuosis fructuosa discernet, haedos videlicet ab agnis, et in dextera ac sinistra collocans unumquemque, digna aut bonitatis aut malitiae suae sede constituet: indicans se in minimis suis, id est, iis qui sibi cum humilitatis suae exspectatione famulentur, et esurientibus ali, et sitientibus potari, et peregrinantibus confoveri, et nudis contegi, et infirmis visitari, et sollicitis consolari (v. 40) .
PL 9, 1063C裁きの時と到来について語り、そのとき彼は信仰者を不信仰者から分け、実を結ぶ者を実を結ばぬ者から選り分ける。すなわち山羊を羊から分け、それぞれを右と左に置いて、その者の善または悪にふさわしい座に定めるのである。そのさい彼は、自分の最も小さき者たち、すなわち自らの卑しさのうちで待ち望みつつ彼に仕える者たちにおいて、自分が、飢えた者において養われ、渇いた者において飲ませられ、旅人において憩わされ、裸の者において覆われ、病める者において訪ねられ、憂える者において慰められることを示している(マタイ25:40)。
Ita enim in universorum fidelium corporibus mentibusque transfunditur, ut haec humanitatis officia, aut gratiam suam impensa mereantur, aut offensam negata commoveant.
PL 9, 1063Dというのも彼は、すべての信仰者の体と精神のうちに注ぎ込まれているので、これら人間愛の務めは、施されれば彼の恩寵にかない、拒まれれば彼の憤りを呼び起こすからである。
Caput XXVIII, Caput II
第XXVIII章 第II章PL 9, 1064APost quem sermonem, quo se venturum in reditu claritatis ostenderat, nunc passurum esse se admonet (Matth. XXVI, 1) : ut sacramentum crucis admixtum esse gloriae aeternitatis agnoscerent.
PL 9, 1064Aこの説話ののち――そこで彼は、栄光の輝きのうちに帰って来ることを示していた――今や自分が受難することを警告する(マタイ26:1)。それは、十字架の秘義が永遠の栄光に混ぜ合わされていることを、彼らが認めるためである。
Sumitur inter haec perimendi ejus a Judaeis consilium: et congregatis principibus sacerdotum, occasio tanti facinoris exspectatur (v. 4) .
PL 9, 1064Aその間に、ユダヤ人たちによって彼を殺す謀りが立てられ、祭司長たちが集められて、かくも大きな凶行の機会が窺われる(マタイ26:4)。
Caput XXIX, Caput I
第XXIX章 第I章PL 9, 1064ACum autem esset Jesus in Bethania in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et reliqua (Matth. XXVI, 6 et 7) .Sub ipso tempore passionis non ex nihilo est, ut mulier unguentum pretiosum recumbentis Domini capiti infuderit: dehinc ut discipuli irascerentur, et dicerent vendi istud potius in usum pauperum debuisse (v. 8 et 9) : tum ut Dominus et mulieris factum comprobaret, et aeternam cum praedicatione Evangelii operis hujus esse memoriam sponderet: postremo ut post id Judas ad vendendam salutem ejus erumperet.
PL 9, 1064A「イエスがベタニアの、重い皮膚病の者シモンの家にいたとき、高価な香油の入った石膏の壺を持った女が彼のもとに近づき、云々」(マタイ26:6、7)。まさに受難の時にあって、女が横たわる主の頭に高価な香油を注いだのは、理由のないことではない。続いて、弟子たちが憤り、これは貧しい者たちの用のために売られるべきだったと言ったのも(マタイ26:8、9)、次に、主が女の行いを是認し、福音の宣教とともにこの業の記憶が永遠に続くと約束したのも、最後に、そののちユダが彼の命を売るために飛び出したのも、そうである。
Caput XXIX, Caput II
第XXIX章 第II章PL 9, 1064BMulier ungens Christum, plebs gentium. Discipulorum pro Israel favor. Pauperes, Judaei fidei indigi. --Mulier haec in praefiguratione gentium plebis est, quae in passione Christi gloriam Deo reddidit. Caput enim ejus perunxit: caput autem Christi Deus est.
PL 9, 1064Bキリストに油を注ぐ女は、異邦人の民である。弟子たちのイスラエルへの好意。貧しい者たちとは、信仰を欠くユダヤ人である。――この女は、異邦人の民をあらかじめ象っている。その民はキリストの受難において、神に栄光を帰した。彼女は彼の頭に油を注いだのであり、キリストの頭とは神だからである。
Nam unguentum boni operis est fructus. Et propter corporis curam mulierum sexui maxime gratum est. Igitur omnem curam corporis sui, et totum pretiosae mentis affectum in honorem Dei laudemque transfudit.
PL 9, 1064Cというのも、香油とは、善き業の実りだからである。またそれは、体の手入れのゆえに、女性という性にとりわけ好ましいものでもある。それゆえ彼女は、自分の体へのあらゆる配慮と、貴い精神の情愛のすべてを、神への栄誉と賛美へと注ぎ込んだのである。
Sed discipuli favore salvandi Israelis, ut saepe numero, commoventur: vendi hoc in usum pauperum debuisse. Sed neque mulier haec venale unguentum circumferebat. Et pauperes, fidei indigos instinctu prophetico nuncupaverunt.
PL 9, 1064Cしかし弟子たちは、しばしばそうであるように、イスラエルが救われることを願う好意から心を動かされ、これは貧しい者たちの用のために売られるべきだったと言う。だがこの女は、売り物の香油を持ち歩いていたのではない。そして彼らは、信仰に乏しい者たちを、預言的な促しによって「貧しい者たち」と呼んだのである。
Atque hanc gentium fidem emi potius ad salutem egeni hujus populi debuisse. Quibus Dominus ait, plurimum esse temporis, quo habere curam pauperum possent; caeterum non nisi ex praecepto suo salutem gentibus posse praestari, quae secum infuso mulieris hujus unguento sint consepultae (v. 11 et 12) : quia regeneratio non nisi commortuis in baptismi professione redhibetur.
PL 9, 1064Cそして彼らは、この異邦人の信仰は、むしろ買い取られて、この貧しい民の救いに充てられるべきだったと言う。彼らに主は言う。貧しい者たちを世話できる時はたっぷりある。しかし、異邦人への救いは、自分の命令によるのでなければ与えられえない。彼らは、この女が注いだ香油とともに、彼とともに葬られたのだから、と(マタイ26:11、12)。再生は、洗礼の告白において共に死んだ者にしか、返されないからである。
Et idcirco ubi praedicabitur hoc Evangelium, narrabitur opus ejus (v. 13) : quia cessante Israel, Evangelii gloria fide gentium praedicatur. Qua aemulatione in Judae persona Israel profanus accensus, omni odio ad exstinguendum nomen Domini incitatur.
PL 9, 1064Dそれゆえ、この福音が宣べ伝えられる所では、彼女の業が語られるであろう(マタイ26:13)。イスラエルが退くとき、福音の栄光は異邦人の信仰によって宣べ伝えられるからである。この張り合いによって、ユダという人物において、不敬なイスラエルが燃え立たされ、主の名を消し去るために、あらゆる憎しみへと駆り立てられる。
Caput XXX, Caput I
第XXX章 第I章PL 9, 1065AChristianum nomen quando indultum. -- Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi pascha manducare? et reliqua (Matth. XXVI, 17) .
PL 9, 1065Aキリスト教徒という名は、いつ授けられたか。――「除酵祭の第一日に、弟子たちがイエスのもとに来て言った、『汝はどこで、我々が汝のために過越の食事を用意することを望むのか』云々」(マタイ26:17)。
Discipuli ire ad quemdam hominem jubentur, et ei dicere quod cum eo Dominus pascha cum discipulis facere vellet. Qui praeceptis obtemperaverunt, et pascha paraverunt (v. 19) . Sed oportuerat eos scire quo pergerent, et de hominis nomine edoceri.
PL 9, 1065A弟子たちはある男のもとへ行き、その者に、主が彼のもとで弟子たちと過越をしようと望んでいる、と告げるよう命じられる。彼らは命令に従って、過越を用意した(マタイ26:19)。しかし、彼らは行き先を知り、その男の名についても教えられていなければならなかったはずである。
Alioquin incerti ad quem mitterentur, quomodo missi quae praecepta fuerant, exsequerentur? Verum sermo prophetiae, rerum praesentium effectibus admiscetur. Hominem enim, cum quo pascha celebraturus esset, non nominat.
PL 9, 1065Aさもなければ、誰のもとへ遣わされるのか分からずに、遣わされた者たちは、命じられたことをどのように果たせたであろうか。しかし、預言の言葉は、現在の出来事の成り行きと混ぜ合わされている。彼は、共に過越を祝おうとしていた人を、名指ししないのである。
Nondum enim Christiani nominis honor credentibus erat praestitus, qui vere sunt Deum mentis ac fidei oculis contuentes: ut cum eo pascha Domini Apostolos praeparare sciremus, cui in tempore Domini novum nomen esset addendum.
PL 9, 1065Bというのも、キリスト教徒の名という栄誉は、いまだ信ずる者たち――心と信仰の目で、まことに神を見つめる者たち――には与えられていなかったからである。それは、我々が、使徒たちが主の過越を、その者とともに用意していたと知るためである。その者には、主の時に、新しい名が加えられるはずであった。
Caput XXX, Caput II
第XXX章 第II章PL 9, 1065BJudas corpus Christi non sumpsit. --Post quae Judas proditor indicatur, sine quo pascha accepto calice et fracto pane conficitur: dignus enim aeternorum sacramentorum communione non fuerat.
PL 9, 1065Bユダはキリストの体を受けなかった。――このあと裏切り者ユダが指し示され、彼なしに、杯が受けられ、パンが裂かれて、過越が成し遂げられる。彼は、永遠の秘義にあずかる資格がなかったからである。
Nam discessisse statim hinc intelligitur, quod cum turbis reversus ostenditur. Neque sane bibere cum Domino poterat, qui non erat bibiturus in regno: cum universos, tunc bibentes ex vitis istius fructu, bibituros secum postea polliceretur (v. 29) .
PL 9, 1065B彼がそこからすぐに立ち去ったと理解されるのは、群衆とともに戻って来る者として示されるからである。また実際、王国で飲むはずのない者が、主とともに飲むことはできなかった。主は、そのとき、この葡萄の木の実から飲んでいる者すべてが、のちに自分とともに飲むであろうと約束したのである(マタイ26:29)。
Hymnoque dicto, in montem reversi sunt (v. 30) . Consummatis scilicet universis divinorum mysteriorum virtutibus, gaudio et exsultatione communi in coelestem gloriam efferuntur.
PL 9, 1065C「賛歌が唱えられて、彼らは山へ戻った」(マタイ26:30)。すなわち、神の奥義のあらゆる力が成し遂げられて、共なる喜びと歓喜のうちに、天の栄光へと運び上げられるのである。
Caput XXX, Caput III
第XXX章 第III章PL 9, 1065CPetri in Christum affectus. --Futurae quoque eos infirmitatis admonuit, et nocte eadem omnes metu atque infidelitate turbandos (v. 31) .
PL 9, 1065Cペトロのキリストへの情愛。――彼はまた彼らに、来たるべき弱さを警告し、同じ夜に、全員が恐れと不信仰によって動揺するであろうと告げた(マタイ26:31)。
Cujus rei fides etiam auctoritate prophetiae veteris continebatur, percusso pastore oves esse spargendas (Zach. XIII, 7) : se tamen resurgentem in Galilaeam praecessurum esse, ut infirmitatem eorum sponsione reditus sui consolaretur (Matth. XXVI, 32) .
PL 9, 1065Cこの事の確かさは、古い預言の権威にも含まれていた。すなわち、牧者が打たれれば、羊は散らされるであろう、というのである(ゼカリヤ13:7)。しかし彼は、自分がよみがえったのち、ガリラヤへ先に行くという、帰還の約束によって、彼らの弱さを慰めた(マタイ26:32)。
Sed Petrus pro fidei suae calore respondit, caeteris licet scandalizantibus ( passive ), numquam se scandalizaturum.
PL 9, 1065Cしかしペトロは、自らの信仰の熱さゆえに、ほかの者たちは躓くとしても(受動の意で)、自分は決して躓かないと答えた。
In tantum enim et affectu et charitate Christi efferebatur (v. 33) , ut et imbecillitatem carnis suae, et fidem verborum Domini non contueretur: quasi vero dicta ejus efficienda non essent. Cui ait: Priusquam gallus cantet, ter me negabis (v. 34) .
PL 9, 1065D彼はキリストへの情愛と愛に、あまりにも心を奪われて(マタイ26:33)、自分の肉の弱さも、主の言葉の確かさも見据えなかった。あたかも、主の語ったことが成就しないかのようであった。主は彼に言った。「鶏が鳴く前に、汝は三度私を否むであろう」(マタイ26:34)。
Sed tam ille, quam caeteri ne mortis quidem metu decessuros se de confessione nominis sui pollicentur: ad omnem enim se ministerii constantiam, intrepida fidei voluntate firmaverant.
PL 9, 1065Dしかし彼も、ほかの者たちも、死の恐れによってさえ、名の告白から離れはしないと約束した。彼らは、恐れを知らぬ信仰の意志をもって、奉仕のあらゆる堅忍へと自らを固めていたのである。
Caput XXXI, Caput I
第XXXI章 第I章PL 9, 1066ATunc venit cum illis Jesus in agrum, qui dicitur Gethsemani, et dicit discipulis suis, Sedete hic donec eam illuc orare, et reliqua (Matth. XXVI, 36) . Fidem discipulorum, et constantiam devotae sibi voluntatis acceperat: sed et turbandos et diffisuros sciebat.
PL 9, 1066A「そのとき、イエスは彼らとともに、ゲッセマネと呼ばれる地所に来て、弟子たちに言う、『私があそこへ行って祈る間、ここに座っておれ』云々」(マタイ26:36)。彼は弟子たちの信仰と、自分に捧げられた意志の堅固さを受け取っていた。しかし彼らが動揺し、疑いに陥ることも知っていた。
Quos considere in loco jubet, dum progrederetur orare. Et assumpsit Petrum, Jacobum et Joannem Zebedaei filios. Quibus assumptis, tristis esse moestusque coepit: et ait tristem animam suam usque ad mortem esse (v. 37, 38) .
PL 9, 1066B彼は、自分が進んで祈る間、彼らにその場に座るよう命じる。そして、ペトロと、ゼベダイの子であるヤコブとヨハネを連れて行った。彼らを連れて、悲しみ、憂え始め、自分の魂は死ぬほどに悲しい、と言った(マタイ26:37、38)。
Caput XXXI, Caput II
第XXXI章 第II章PL 9, 1066BDivinitati Christi tristitiam, metum, etc., tribuentium opinio confutatur. --Aliquorum ea opinio est, quod cadere propter se moestitudo in Deum potuerit, eumque futurae passionis metus fregerit: quia dixerit, Tristis est anima mea usque ad mortem (v. 38) ; et illud, Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (v. 39) ; et rursum, Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (v. 41) ; et ad postremum bis idipsum, Pater, si non potest hic calix transire, nisi illum bibam, fiat voluntas tua (v. 42) .
PL 9, 1066Bキリストの神性に悲しみや恐れなどを帰する者たちの見解は論駁される。――ある者たちの見解では、神に、彼自身のゆえに悲しみが降りかかりえたのであり、来たるべき受難への恐れが彼を打ち砕いたというのである。彼が、「私の魂は死ぬほどに悲しい」と言い(マタイ26:38)、また、「父よ、もし可能なら、この杯が私から過ぎ去るように」と言い(マタイ26:39)、さらにまた、「霊は確かに燃えているが、肉は弱い」と言い(マタイ26:41)、そして最後に、二度、同じことを、「父よ、もしこの杯が、私がそれを飲まなければ過ぎ去りえないのなら、汝の意志が成るように」と言ったからである(マタイ26:42)。
Volunt enim ex infirmitate corporis aerumnam Spiritui adhaerere: ac si virtutem illam incorruptae substantiae, imbecillitatis suae sorte assumptio carnis infecerit, et aeternitas naturam fragilitatis acceperit.
PL 9, 1066C彼らは、体の弱さから、苦難が霊にも付着すると主張する。あたかも、肉を取ったことが、朽ちることのない実体のあの力を、自らの弱さという定めによって染め、永遠が脆さの本性を受け取ったかのようにである。
Quae si ad metum tristis est, si ad dolorem infirma, si ad mortem trepida; jam et corruptioni subdita erit, et incidet in eam totius infirmitatis affectio.
PL 9, 1066Cもしそれが、恐れに対して悲しみ、苦痛に対して弱く、死に対して怯えるのであれば、すでに朽ちることに服しており、あらゆる弱さの情態がそこに入り込むことになろう。
Erit ergo quod non erat, de angore moesta, de timore sollicita, de dolore perterrita: ac sic aeternitas demutata in metum, si potest esse quod non erat, potuit perinde hoc quod in ea est aliquando non esse.
PL 9, 1066Cそうなれば、それは以前そうでなかったものとなるであろう。すなわち、苦悶に憂え、恐れに気を病み、苦痛に怯えるものとなる。こうして永遠が恐れへと変わり、以前そうでなかったものになりうるのであれば、いまそのうちにあるものが、いつかなくなることもありえたはずである。
Deus autem sine mensura temporum semper est: et qualis est, talis aeternus est. Aeternitas autem in infinito manens, ut in his quae fuerant, ita in illis quae consequentur extenditur: semper integra, incorrupta, perfecta, praeter quam nihil, quod esse possit, extrinsecus sit relictum.
PL 9, 1066Cしかし神は、時の尺度なしに常にあり、いかなるものであれ、そのようなものとして永遠である。永遠は無限のうちにとどまり、過去にあったものにおいても、そのあとに続くものにおいても延び広がる。つねに欠けなく、朽ちず、完全であり、それを除けば、存在しうるもので外側に残されているものは何もない。
Non ipsa in aliquo, sed intra eam cuncta: potens ita largiri nobis ipsa quod suum est, ut sibi nihil de eo quod sit largita decedat.
PL 9, 1066Dそれ自身はいかなるもののうちにもなく、万物がそのうちにある。自らのものを我々に惜しみなく与えることができ、しかも、与えたものから、自らには何も減らないのである。
Caput XXXI, Caput III
第XXXI章 第III章PL 9, 1066DQuinam opinionis hujus auctores. --Sed eorum omnis hic sensus est, ut opinentur metum mortis in Dei filium incidisse qui asserunt non de aeternitate esse prolatum neque de infinitate paternae substantiae exstitisse, sed ex nullo per eum qui omnia creavit effectum: ut assumptus ex nihilo sit, et coeptus ex opere, et confirmatus ex tempore.
PL 9, 1066Dこの見解の創始者は誰か。――しかし、彼らの考えはすべて次のようである。神の子に死への恐れが降りかかったと考えるのは、子が永遠から発出されたのでも、父の実体の無限から出たのでもなく、万物を創造した者によって、何ものからでもなく造られたものだと主張する者たちである。それゆえ子は、無から取り上げられ、業から始まり、時によって確立されたものだ、というのである。
Et ideo in eo doloris anxietas, ideo Spiritus passio cum corporis passione, ideo metus mortis: ut qui mortem timere potuit, et mori possit; qui vero mori potuit, licet in futurum erit ( subaud. aeternus) , non tamen per eum qui se genuit ex praeterito sit aeternus.
PL 9, 1067Aそれゆえ彼のうちに、苦痛の不安があり、それゆえ、霊の受苦が体の受苦とともにあり、それゆえ、死への恐れがある。死を恐れうる者は、死にもしうるからである。そして、死にうる者は、たとえ将来には永遠であるとしても(「永遠」を補う)、自らを生んだ者を通して、過去から永遠であるわけではない。
Qui si per fidem vitaeque probitatem capaces Evangeliorum esse potuissent, scirent Verbum in principio Deum, et hoc a principio apud Deum, et natum esse ex eo qui erat, et hoc in eo esse qui natus est, quod is ipse est penes quem erat ante quam nasceretur: eamdem scilicet aeternitatem esse et gignentis et geniti.
PL 9, 1067Aもし彼らが、信仰と生の正しさによって、福音書を理解しうる者となっていたなら、次のことを知っていたであろう。すなわち、言葉は初めに神であり、これは初めから神とともにあり、あった者から生まれたこと、そして、生まれた者のうちには、生まれる前にそのもとにあったその者自身であるところのものがあること、すなわち、生む者にも、生まれた者にも、同じ永遠があるということを。
Mori igitur nihil in Deo potuit, neque ex se metus Deo ullus est. In Christo enim Deus erat mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19) .
PL 9, 1067Bしたがって、神のうちには、死ぬことのできるものは何もなく、神には、自らに由来するいかなる恐れもない。「キリストのうちに、神が、世を自分と和解させていた」からである(二コリント5:19)。
Caput XXXI, Caput IV
第XXXI章 第IV章PL 9, 1067BTristitia Christi non de se, sed de discipulis orta est. --Sed introspiciendus omnis hic sermo est, ut quia moestum fuisse Dominum legimus, causas moestitudinis reperiamus. Admonuerat superius, omnes scandalizaturos.
PL 9, 1067Bキリストの悲しみは、彼自身からではなく、弟子たちから生じた。――しかし、この話の全体を内側から見なければならない。主が悲しんだと我々は読むのだから、その悲しみの原因を見出すためである。彼は先に、全員が躓くであろうと警告していた。
Petrus de se confidens responderat, etiamsi caeteri perturbarentur, se non commovendum: quem Dominus etiam ter negaturum esse respondit. Sed et ille et caeteri omnes discipuli, ne si in ipsa quidem morte positi sint, pollicentur sese negaturos.
PL 9, 1067Bペトロは自分を頼みとして、たとえほかの者たちが動揺しようとも、自分は動かされないと答えていた。その彼に、主は、三度否むであろうと答えた。しかし彼も、ほかのすべての弟子たちも、たとえ死そのものの中に置かれようとも、自分たちは否まないと約束する。
Et procedens, jussit discipulos suos consedere dum oraret. Assumptisque Petro et Jacobo et Joanne coepit tristis esse.
PL 9, 1067Bそして進み出て、自分が祈る間、弟子たちに一緒に座るよう命じた。ペトロとヤコブとヨハネを連れて、悲しみ始めた。
Ergo non ante tristis est quam assumit, et omnis metus illis esse coepit assumptis: atque ita non de se orta est, sed de his quos assumpserat, moestitudo.
PL 9, 1067Cしたがって、彼は連れて行く前には悲しんでおらず、彼らを連れて行ったとき、あらゆる恐れが生じ始めた。こうして悲しみは、彼自身から生じたのではなく、彼が連れて行った者たちから生じたのである。
Et quidem recordandum est, non alios hic assumptos fuisse, quam ipsos illos, quibus venturus in regno suo filius hominis ostensus est, tum cum assistentibus in monte Moyse et Elia, toto aeternae gloriae suae honore circumdatus est (Matth. XVII, 1 et seqq.) . Sed quae tunc assumendorum eorum, eadem et nunc fuit causa.
PL 9, 1067Cさらに思い起こすべきは、ここで連れて行かれたのは、まさにあの者たちにほかならない、ということである。彼らに、人の子が自分の王国において来ることが示されたのは、山でモーセとエリヤが傍らに立つなか、自らの永遠の栄光のすべての栄誉に包まれた、あのときであった(マタイ17:1以下)。そして、そのとき彼らを連れて行った理由は、今も同じ理由であった。
Caput XXXI, Caput V
第XXXI章 第V章PL 9, 1067CTristitia Christi usque, non ob mortem. Blasphemiam in Spiritum Christus timet suis. -- Denique ait, Tristis est anima mea usque ad mortem. Numquid ait, Tristis est anima mea propter mortem (V. lib. X de Trinit. num. 36) ? Certe non ita.
PL 9, 1067Cキリストの悲しみは、死のゆえではなく、死「に至るまで」である。キリストは、自分の者たちのために、霊への冒瀆を恐れる。――実に彼は言う、「私の魂は死ぬほどに悲しい」。彼は「私の魂は死のゆえに悲しい」と言ったであろうか(『三位一体論』第10巻第36節を見よ)。確かにそうではない。
Nam si de morte erat metus, ad eam utique referri per quam erat debuit. Sed aliud est usque in id, aliud ob id metuere. Et causam non facit quidquid in fine est, quia usque in id quod ab altero coeptum sit differatur.
PL 9, 1068Aもし恐れが死についてのものであったなら、恐れは当然、それを引き起こしている死そのものに帰されるべきであった。しかし、あるものに「至るまで」恐れることと、あるものの「ゆえに」恐れることとは別である。そして、終わりにあるものが何であれ、それが原因となるわけではない。別のものから始まったものが、そこまで引き延ばされるのだからである。
Superius igitur dixerat, Scandalum patiemini in me in ista nocte (Matth. XXVI, 31) . Sciebat exterrendos, fugandos, negaturos: sed quia Spiritus blasphemia nec hic nec in aeternum remittitur, metuebat ne se Deum abnegarent, quem caesum et consputum et crucifixum essent contemplaturi.
PL 9, 1068Aそれゆえ彼は、先に、「汝らは、この夜、私において躓きを受けるであろう」と言っていた(マタイ26:31)。彼は、彼らが怯え、逃げ、否むことを知っていた。しかし、霊への冒瀆は、この世でも永遠にも赦されないので、彼らが、打たれ、唾を吐きかけられ、十字架につけられた彼を見ることになるだけに、自分を神として否認するのではないかと恐れていたのである。
Quae ratio servata in Petro est, qui cum negaturus esset, ita negavit: Non novi hominem (Ibid., 72) : quia dictum aliquid in filium hominis remittetur. Tristis ergo est usque ad mortem.
PL 9, 1068Aこの理は、ペトロにおいても守られた。彼は否もうとしたとき、こう否んだ。「私はその人を知らない」(マタイ26:72)。人の子に対して何かが語られても、それは赦されるからである。こうして彼は、死に至るまで悲しいのである。
Non itaque mors, sed tempus mortis in metu est: quia post eam resurrectionis virtute fides esset firmanda credentium.
PL 9, 1068Bしたがって、恐れのうちにあるのは死ではなく、死の時である。その後、復活の力によって、信ずる者たちの信仰が堅くされねばならなかったからである。
Caput XXXI, Caput VI
第XXXI章 第VI章PL 9, 1068BSequitur illud: Sustinete et vigilate mecum. Et progressus procidit in faciem suam orans (Ibid., 38, 39) . Manere secum pervigiles admonet. Sciebat enim ingravante diabolo fidem eorum consopiendam: et parem secum vigilantiam imperat, quibus eadem passio immineat.
PL 9, 1068B次の言葉が続く。「待ち、私とともに目を覚ましておれ。そして進み出て、顔を伏せてひれ伏し、祈った」(マタイ26:38、39)。彼は、彼らが自分とともに寝ずにとどまるよう警告する。悪魔が圧し掛かって、彼らの信仰が眠らされることを知っていたからである。そして、同じ受難が迫っている者たちに、自分と等しい目覚めを命じる。
Caput XXXI, Caput VII
第XXXI章 第VII章PL 9, 1068BTransitum calicis non sibi, sed suis deprecatur. --Deinde orat: Pater meus, si possibile est, transeat a me calix iste: sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Transire a se calicem rogat.
PL 9, 1068B杯が過ぎ去ることを、自分のためではなく、自分の者たちのために願う。――次に彼は祈る。「わが父よ、もし可能なら、この杯が私から過ぎ去るように。しかし、私の望むようにではなく、汝の望むように」。彼は、杯が自分から過ぎ去ることを願う。
Numquid ait, Transeat me calix iste? haec enim futura erat pro se timentis oratio. Sed aliud est, ut se transeat, aliud ut a se transeat deprecari.
PL 9, 1068B彼は「この杯が私を過ぎ越すように」と言ったであろうか。それは、自分のために恐れる者の祈りになるはずだからである。しかし、杯が自分を過ぎ越すことを願うのと、自分から過ぎ去ることを願うのとは、別のことである。
In eo enim quod se transit, ipse ille a molestia transeuntis excipitur: qui autem ut a se transeat rogat, non ut ipse praetereatur orat, sed ut in alterum id quod a se transit excedat. Numquid possibile erat non pati Christum?
PL 9, 1068C杯が自分を過ぎ越すとき、その当人は、過ぎゆくものの煩いから除かれる。しかし、それが自分から過ぎ去るように求める者は、自分が飛ばされるように祈っているのではなく、自分から過ぎ去るものが、他の者へと移るように祈っているのである。キリストが苦しまないことは可能だったであろうか。
Atquin jam a constitutione mundi sacramentum hoc in eo erat nostrae salutis ostensum. Numquid pati ipse nolebat? Atquin superius fundendum in remissionem peccatorum corporis sui sanguinem consecraverat (Ibid., 28) .
PL 9, 1068Cしかるに、世界の基が据えられたときから、我々の救いのこの秘義は、彼において示されていた。彼自身が苦しむことを望まなかったのであろうか。しかるに、彼は先に、罪の赦しのために流される自らの体の血を、聖別していた(マタイ26:28)。
Quomodo ergo ait, Pater, si possibile est? et quomodo, Non sicut ego volo, sed sicut tu vis?
PL 9, 1068Cそれでは、なぜ彼は「父よ、もし可能なら」と言うのか。またなぜ、「私の望むようにではなく、汝の望むように」と言うのか。
Totus igitur super his qui passuri erant metus est: atque ideo, quia non est possibile se non pati pro his rogat qui passuri post se erant, dicens, Transeat calix a me, id est, quomodo a me bibitur, ita ab his bibatur, sine spei diffidentia, sine sensu doloris, sine metu mortis.
PL 9, 1068Cしたがって、恐れはすべて、これから苦しむことになる者たちについてのものである。それゆえ、自分が苦しまないことは可能でないので、自分のあとに苦しむことになる者たちのために求めて、「この杯が私から過ぎ去るように」と言う。すなわち、それが私によって飲まれるとおりに、彼らによっても、希望への疑いなく、苦痛の感覚なく、死の恐れなく、飲まれるように、ということである。
Caput XXXI, Caput VIII
第XXXI章 第VIII章PL 9, 1069APatiendi virtutem eis flagitat. --Ideo autem si possibile est; quia et carni et sanguini horum gravis terror est, et difficile est eorum acerbitate corpora humana non vinci.
PL 9, 1069A彼らのために、苦しむ力を切に求める。――「もし可能なら」と言うのは、彼らの肉と血にとって、恐怖が重く、それらの苛烈さに、人間の体が打ち負かされないのは難しいからである。
Quod autem ait, Non sicut ego volo, sed sicut tu vis: vellet quidem eos non pati, ne forte in passione diffidant, sed cohaereditatis suae gloriam sine passionis difficultate mereantur.
PL 9, 1069A「私の望むようにではなく、汝の望むように」と言うのは、彼は確かに、彼らが苦しまないことを望むだろう、ということである。それは、彼らが受難のうちで疑いに陥ることなく、自分とともに相続する栄光を、受難の困難なしに得られるためである。
Non ergo ut non patiantur rogat, dicens, Non ut ego volo: sed ut, ait, quod Pater vult, bibendi calicis in eos ex se transeat firmitudo: quia ex voluntate ejus non tam per Christum vinci diabolum, quam etiam per ejus discipulos oportebat.
PL 9, 1069Aしたがって彼は、「私の望むようにではなく」と言って、彼らが苦しまないように求めているのではない。そうではなく、父の望むことは、杯を飲む堅固さが、自分から彼らへと移ることである、と言うのである。父の意志によれば、悪魔は、キリストによってだけでなく、その弟子たちによっても、打ち負かされるべきだったからである。
Caput XXXI, Caput IX
第XXXI章 第IX章PL 9, 1069BMetus Christi causa, infirmitas nostra. --Post quae ad discipulos redit, et dormientes deprehendit: et Petrum coarguit cur secum una saltem hora non vigilet (v. 41) . Petrum ideo ex tribus, quia prae caeteris non se scandalizaturum fuerat gloriatus.
PL 9, 1069Bキリストの恐れの原因は、我々の弱さである。――そののち彼は弟子たちのもとへ戻り、眠っているのを見つける。そしてペトロを、なぜ自分とともに一時間さえ目を覚ましていられなかったのかと責める(マタイ26:41)。三人のうちペトロなのは、彼が、ほかの者たちに先んじて、自分は躓かないと誇っていたからである。
Superioris autem metus sui indicat causas, dicens, Orate ne intretis in tentationem (v. 41) . Hoc erat igitur quod volebat; et ideo in oratione tradiderat, Non inducas nos in tentationem, ne quid in nos infirmitati carnis liceret (Matth. VI, 13) .
PL 9, 1069B先の自らの恐れの原因を、彼は、「誘惑に陥らぬよう祈れ」と言って示す(マタイ26:41)。これこそ、彼が望んでいたことであった。それゆえ彼は、祈りのなかで、「我々を誘惑に導くな」と教えたのである。肉の弱さが我々に対して何かをすることを許されないように、である(マタイ6:13)。
Cur autem ne in tentationem venirent orare eos admonuisset, ostendit dicens, Spiritus quidem promptus, caro autem infirma, non utique de se: ad eos enim hic sermo conversus est.
PL 9, 1069Bなぜ彼が、彼らに、誘惑に陥らぬよう祈れと警告したのかを、彼は、「霊は確かに燃えているが、肉は弱い」と言って示す。これは決して、彼自身についてではない。この言葉は彼らに向けられているからである。
Aut quomodo nunc de se spiritus promptus, si superius tristis est anima usque ad mortem? Sed vigilari praecipit et orari, ne in tentationem incidant, ne infirmitati corporis succumbant: et idcirco si possibile est ut a se transeat calix orat, quia bibendi ejus caro omnis infirma sit.
PL 9, 1069Cそうでなければ、先に「魂は死ぬほどに悲しい」とあるのに、どうして今、自分について霊が燃えているのか。そうではなく、彼は、誘惑に陥らず、体の弱さに屈しないよう、目を覚まして祈ることを命じるのである。それゆえ彼は、「もし可能なら」この杯が自分から過ぎ去るようにと祈る。それを飲むには、あらゆる肉が弱いからである。
Caput XXXI, Caput X
第XXXI章 第X章PL 9, 1069CPassio Christi virtutem nobis contulit patiendi. --Rursum vero discedens oravit, dicens, Pater, non potest transire calix iste nisi illum bibam? fiat voluntas tua (Ibid., 42) .
PL 9, 1069Cキリストの受難は、我々に苦しむ力を与えた。――さらに彼は離れて、再び祈り、言った。「父よ、この杯は、私がそれを飲まなければ、過ぎ去ることができないのか。汝の意志が成るように」(マタイ26:42)。
Passuris discipulis per fidei justificationem, omnem in se corporis nostri infirmitatem assumpsit: crucique secum universa ea quibus infirmabamur affixit.
PL 9, 1069C弟子たちが、信仰による義認を通して苦しもうとしていたので、彼は、我々の体のあらゆる弱さを自らに引き受け、我々を弱らせていたすべてのものを、自分とともに十字架に釘づけた。
Ideo peccata nostra portat, et pro nobis dolet: quia fidei in nobis calore fervente, cum adversum diabolum passionis bello sit decertandum, omnes imbecillitatum nostrarum dolores cum corpore ejus et passione moriuntur.
PL 9, 1069Cそれゆえ彼は、我々の罪を担い、我々のために痛む。我々のうちで信仰の熱が燃え立ち、悪魔に対して、受難の戦いによって戦わねばならないとき、我々の弱さのあらゆる痛みは、彼の体と受難とともに死ぬからである。
Et ideo transire ab eo calix non potest, nisi illum bibat: quia pati nisi ex ejus passione non possumus.
PL 9, 1069Cそれゆえ、杯は、彼がそれを飲まなければ、彼から過ぎ去ることができない。彼の受難によらなければ、我々は苦しむことができないからである。
Caput XXXI, Caput XI
第XXXI章 第XI章PL 9, 1070ADiscipulorum somnus et variae Christi allocutiones quid significent. --Verum quod iterum reversus reperit dormientes; ostendit absentiae suae tempore plures quodam fidei somno detinendos.
PL 9, 1070A弟子たちの眠りと、キリストの様々な語りかけは、何を意味するか。――さて、彼が再び戻って、眠っている彼らを見つけたことは、自分の不在の時に、多くの者が一種の信仰の眠りに捕らえられるであろうことを示している。
Sed rursum oravit, idem repetens: reversusque, qui vigilare jusserat, qui consopitos objurgaverat, ait, Dormite jam et requiescite (v. 45) .
PL 9, 1070Aしかし彼は再び祈り、同じことを繰り返した。そして戻ると、目を覚ますよう命じ、眠り込んだ者たちを叱責していた彼が、言う。「もう眠って、休んでおれ」(マタイ26:45)。
Post orationem frequentem, post discursus recursusque multiplices, metum demit, securitatem reddit, in requiem adhortatur, voluntatem Patris jam de nobis securus exspectat, dicens, Fiat voluntas tua: quia transiturum in nos calicem bibens, infirmitatem corporis nostri, et timoris sollicitudinem, et ipsum dolorem mortis absorberet.
PL 9, 1070A頻繁な祈りののち、幾度もの往き来ののち、彼は恐れを取り去り、安らぎを返し、休息へと促し、我々についてはもはや安心して、父の意志を待つ。「汝の意志が成るように」と言う。我々のうえに移り来るはずの杯を飲むことで、我々の体の弱さと、恐れの憂いと、死の苦痛そのものを、飲み尽くすはずだったからである。
Quod autem ad eos revertens, dormientesque reperiens, primum reversus objurgat, secundo silet, tertio quiescere jubet: ratio ista est, quod primum post resurrectionem dispersos eos et diffidentes ac trepidos reprehendet: secundo misso Spiritu paracleto, gravatis ad contuendam Evangelii libertatem oculis, visitabit.
PL 9, 1070B彼が彼らのもとへ戻り、眠っている彼らを見つけて、最初は戻って叱り、二度目は黙し、三度目は休むよう命じることについては、その理は次のとおりである。第一に、復活ののち、散らされ、疑い、怯えている彼らを叱責するであろう。第二に、パラクレートスなる霊が遣わされたとき、福音の自由を見つめるには目が重くなっている彼らを、訪れるであろう。
Nam aliquandiu legis amore detenti, quodam fidei somno occupati sunt. Tertio vero, id est claritatis suae reditu, securitati eos quietique restituet.
PL 9, 1070B彼らは、しばらくのあいだ、律法への愛に引き留められて、一種の信仰の眠りにとらえられていたからである。第三には、すなわち自らの輝きの帰還のとき、彼らを安らぎと休息へ戻すであろう。
Caput XXXII, Caput I
第XXXII章 第I章PL 9, 1070BIn Christum nulla potestas nisi quam dederit. -- Et adhuc eo loquente ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo plurima turba (Matth., XXVI, 47-49) . In his omnibus passionis est ordo.
PL 9, 1070Bキリストに対しては、彼が与えたもののほかに、いかなる権力もない。――「彼がなお語っている間に、見よ、十二人の一人であるユダが来て、彼とともに大勢の群衆がいた」(マタイ26:47-49)。これらすべてにおいて、受難の順序がある。
Sed in osculo Judae haec fuit ratio: ut doceremur inimicos omnes, eosque quos sciremus desaevituros in nos esse, diligere. Osculum enim ejus Dominus non respuit. Quod autem ait Judae, fac quod facis traditionis suae potestatem sub verbi hujus conditione permittit.
PL 9, 1070Cしかし、ユダの接吻には、次の理があった。すなわち、我々が、すべての敵を、また、我々に対して猛り狂うだろうと知っている者たちをも、愛するように教えられるためである。主は彼の接吻を退けなかったからである。また、彼がユダに「汝のしていることをせよ」と言うとき、この言葉の条件のもとに、自らを引き渡す権力を許している。
Nam qui juris sui habebat adversum traditores advocare duodecim millia legionum angelorum, longe facilius unius hominis et consiliis et artibus potuisset occurrere (v. 53) . Denique Pilato ait: Non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset (Job. XIX, 11) .
PL 9, 1070C自分の権利として、自分を裏切る者たちに対して、天使の一万二千の軍団を呼び寄せることのできる者が、ただ一人の人間の謀りと術策に立ち向かうのは、はるかに容易だったはずである(マタイ26:53)。実にピラトに言った。「汝は、それが汝に与えられていなければ、私に対して何の権力も持たないであろう」(ヨブ記19:11)〔底本の引照は Job. XIX, 11。引用はヨハネ19:11である〕。
Dat igitur in se potestatem dicendo: Fac quod facis (Joan. XIII, 27) : scilicet quia voluntatis crimen pro facti pensatur invidia, re perageret quod voluntate jam faceret.
PL 9, 1070Cそれゆえ彼は、「汝のしていることをせよ」と言って(ヨハネ13:27)、自分に対する権力を与えている。すなわち、意志の罪は行為の咎と同じ重さで量られるのだから、すでに意志において行っていることを、事実として成し遂げるがよい、ということである。
Caput XXXII, Caput II
第XXXII章 第II章PL 9, 1070CQui gladio utens gladio peribit. -- Unus autem ex his, qui erant cum eo gladium exserens, servo principis sacerdotum aurem abscidit: eique Dominus ait: Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui gladio utuntur, gladio peribunt (Matth. XXVI, 51, 52) .
PL 9, 1070C剣を用いる者は剣によって滅びる。――「彼とともにいた者の一人が、剣を抜いて、祭司長の僕の耳を切り落とした。すると主は彼に言った、『汝の剣を元の所に戻せ。剣を用いる者はみな、剣によって滅びるからである』」(マタイ26:51、52)。
Ergo hic ipse jam judicatus est, quia gladio utens gladio interibit? Sed non omnibus gladio utentibus mors solet esse per gladium. Nam plures aut febris aut alius accedens casus absumit, qui gladio aut judicii officio aut resistendi latronibus necessitate sint usi.
PL 9, 1071Aそれでは、この者自身は、すでに裁かれたのか。剣を用いる者は、剣によって滅びるというのだから。しかし、剣を用いるすべての者に、剣による死が起こるわけではない。裁きの務めのため、あるいは盗賊に立ち向かう必要のために剣を用いた者たちの多くを、熱病や、ほかの偶発の出来事が、滅ぼすからである。
Igitur ab apostolo servo principis sacerdotum auricula desecatur: populo videlicet sacerdotio servienti, per Christi discipulum inobediens auditus exciditur, et ad capacitatem veritatis hoc quod erat inaudiens amputatur.
PL 9, 1071Aそれゆえ、使徒によって、祭司長の僕の耳が切り落とされる。すなわち、祭司職に仕える民において、キリストの弟子を通して、従わない聴覚が切り除かれ、真理を受け入れる余地のために、聞き入れなかったその部分が、切断されるのである。
Turba autem omnis adversus Dominum gladiis armata processerat. Recondi gladium praecepit: quia eos non humano, sed oris sui gladio esset perempturus.
PL 9, 1071A群衆はみな、主に対して、剣で武装して進み出ていた。彼は剣を収めるよう命じた。彼らを、人間の剣によってではなく、自らの口の剣によって滅ぼそうとしていたからである。
Caeterum si secundum sententiam ejus omnis gladio utens, gladio perimeretur; recte ad necem eorum gladius exserebatur, qui eodem utebantur ad facinus.
PL 9, 1071Aさもなければ、もし彼の宣告どおり、剣を用いる者がみな剣によって殺されるのだとしたら、同じ剣を凶行のために用いていた者たちを殺すために、剣が抜かれたのは、正しいことであった。
Caput XXXII, Caput III
第XXXII章 第III章PL 9, 1071ASacerdotis confessio. Vestis discissio. -- Reliqua vero gestorum ordinem habent. Falsi testes conquisiti: sacerdos ejus ipsius, in qua gloriabatur, legis ignarus, etiam sacramento an ipse Christus esset fidem quaerens: quasi occulte de eo lex prophetaeque loquerentur.
PL 9, 1071A祭司の告白。衣を裂くこと。――残りの事柄は、出来事の順序に従う。偽りの証人たちが探し集められた。祭司は、自ら誇っていたまさにその律法を知らず、彼がキリスト自身であるかどうかの確証を、誓約によってさえ求めた。あたかも、律法と預言者たちが、彼についてひそかに語っていたかのようにである。
Quin etiam is ipse Christum est confessus invitus, Domino dicente: Tu dixisti. Cujus majestate audita vestem sibi discidit, ipsum videlicet quo contegebatur velamentum legis abrumpens.
PL 9, 1071Bそれどころか、この者自身が、主が「汝がそう言った」と言うことによって、心ならずもキリストを告白したのである。その威厳を聞いて、彼は自分の衣を裂いた。すなわち、自らをおおっていた、律法の覆いそのものを引き裂いたのである。
In palmis vero atque sputis, ad consummandam hominis humilitatem, universa in eum contumeliarum genera exercebantur (Ibid., 59-67) .
PL 9, 1071B平手打ちや唾によって、人としての卑しさを極めるために、あらゆる種類の侮辱が、彼に加えられた(マタイ26:59-67)。
Caput XXXII, Caput IV
第XXXII章 第IV章PL 9, 1071BPetri negatio. --Diligenter autem contuendum est, qua conditione Petrus negaverit: quanquam de hoc superius tractatum est. Nam primo ait, non se intelligere quid diceret: sequenti, non se ei adhaesisse: tertio vero, se hominem non nosse.
PL 9, 1071Bペトロの否認。――しかし、ペトロがいかなる事情で否んだのかは、注意深く見なければならない。もっとも、これについては先に論じた。彼は最初に、自分は相手の言うことが分からないと言い、次には、自分は彼に付き従っていなかったと言い、三度目には、自分はその人を知らないと言ったのである。
Et vere prope jam sine piaculo hominem negabat, quem Dei filium primus agnoverat: tamen quia ex infirmitate carnis vel ambiguus extitisset, amarissime flevit, recolens trepidationis istius culpam se nec admonitum potuisse vitare (Ibid., 70-75) .
PL 9, 1071Bそして実際、彼は、自らが最初に神の子と認めた者を、「人」として否んだのであり、それは、もはやほとんど罪なしに否んだに等しかった。それでも、肉の弱さのゆえに、せめてあいまいな態度を取ってしまったので、彼は激しく泣いた。警告されていながら、この怯えの過ちを避けえなかったことを、思い返したからである(マタイ26:70-75)。
Caput XXXII, Caput V
第XXXII章 第V章PL 9, 1071CJudae poenitentia ementium arguit infidelitatem. --Traditur deinde Pilato gentium judici. Non enim judicari reus poterat ex lege, ipse sine dolo atque peccato. Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quoniam damnatus est, et caetera (Matth., XXVII) .
PL 9, 1071Cユダの悔い改めは、買った者たちの不信仰を暴く。――次いで彼は、異邦人の裁判官ピラトに引き渡される。彼自身、欺きも罪もなかったので、律法によっては、被告として裁かれえなかったからである。「そのとき、彼を裏切ったユダは、彼が断罪されたのを見て、云々」(マタイ27)。
Judas agens poenitentiam, pretium sanguinis Christi reddidit sacerdotibus: ut licet ipse venditi sanguinis justi auctor esset, tamen ementium infidelitatem ipsa professio vendentis argueret. Qui responderunt, quid ad nos? Tu videris (v. 4) .
PL 9, 1071Cユダは、悔い改めて、キリストの血の代価を祭司たちに返した。それは、彼自身は、売られた義人の血について責めを負う者であったが、それでも、売った者のこの言明そのものが、買った者たちの不信仰を暴くためであった。彼らは答えた。「それが我々に何の関わりがあるか。汝が見ればよい」(マタイ27:4)。
Professio audax atque caeca est. Emisse se justi sanguinem audiunt, et extra judicii reatum futuros esse se credunt: cum tamen dicendo: Tu videris, facinus ipsum in vendente constituant, contra autem vendentis testimonio scelus ementium confirmetur.
PL 9, 1071Cこの言明は、大胆で、盲目である。彼らは、義人の血を買ったと聞かされながら、自分たちは裁きの罪の外にあると信じている。だが、「汝が見ればよい」と言うことで、凶行そのものを売った者に帰することになり、他方、売った者の証言によって、買った者たちの罪は確定されるのである。
Secedens itaque suspendit se damnato Christo (v. 5) . Ita mortis Judae tempus est comparatum ut sub passione Domini commotis infernis supernisque omnibus et revulsis, et in oblivionem officii sui universorum elementorum procuratione stupefacta, nec inter mortuos visitaretur, nec inter vivos post resurrectionem haberet poenitentiae facultatem.
PL 9, 1071Cそこで彼は、退いて、キリストが罪に定められたのちに、首を吊った(マタイ27:5)。こうしてユダの死の時は、次のように定められた。主の受難のもと、冥界のものも上なるものもすべてが揺り動かされ、引き裂かれ、あらゆる元素の管理が、自らの務めを忘れて茫然としていたので、彼は、死者たちのなかで訪れを受けることもなく、復活ののち、生者たちのなかで悔い改めの機会を得ることもなかった。
Caput XXXII, Caput VI
第XXXII章 第VI章PL 9, 1072AEmptio agri figuli de pretio Christi plena mysteriis. --De argenteis vero redditis (Ibid., 6) , quia pretium sanguinis esset, neque in corbanan, id est, in oblationum pecunia admisceri liceret, consilio inito emitur ager figuli, et in sepulturam peregrinorum deputatur.
PL 9, 1072Aキリストの代価による陶工の畑の購入は、奥義に満ちている。――返された銀貨については(マタイ27:6)、それが血の代価であったため、コルバナ、すなわち献げ物の金に混ぜることが許されなかったので、協議がなされて、陶工の畑が買われ、旅人たちの墓地に充てられる。
Magnum in hoc prophetiae sacramentum et in factis iniquitatis miraculi plena meditatio. Figuli opus est de luto vasa formare: cujus in manu sit, ex luto eodem vas aut idipsum aut pulchrius reformare.
PL 9, 1072Aここには、預言の大きな秘義があり、不義の所業のうちには、驚くべきことに満ちた黙想がある。陶工の仕事は、泥から器を形づくることである。同じ泥から、その器を同じものに、あるいはより美しく作り直すことは、彼の手のうちにある。
Agrum autem saeculum nuncupari, ipsis Domini nostri verbis continetur (Matth. XIII, 38) . Christi ergo pretio saeculum emitur, id est, universitas ejus acquiritur, et in sepulturam peregrinorum atque inopum deputatur.
PL 9, 1072A畑が「世」と呼ばれることは、我々の主自身の言葉に含まれている(マタイ13:38)。したがって、キリストの代価によって、世が買い取られる。すなわち、その全体が獲得され、旅人と貧しい者たちの墓地に充てられる。
Nihil hinc pertinet ad Israel, et totus hic saeculi empti usus alienis est: his videlicet, qui in pretio Christi sanguinis sepelientur, quo universa sunt empta.
PL 9, 1072Aここからは、イスラエルに属するものは何もなく、この買い取られた世の用いはすべて、ほかの者たちのものである。すなわち、あらゆるものがそれによって買い取られた、キリストの血の代価のうちに葬られる者たちのものである。
Omnia enim a Patre accepit, quae in coelis et quae in terra sunt (Matth. XXVIII, 18) : et ideo hic ager figuli est, quia Dei omnia sunt, cujus in manu sit, nos ut velit tamquam figulus reformare.
PL 9, 1072A彼は、天にあるもの、地にあるものすべてを、父から受け取ったからである(マタイ28:18)。それゆえ、これは陶工の畑である。万物は神のものであり、陶工のように、望むままに我々を作り直すことは、神の手のうちにあるからである。
In hoc igitur agro Christo commortui et consepulti, hujus peregrinationis nostrae aeternam requiem sortiemur. In cujus rei fidem Jeremiae prophetia subditur, ut in facti istius opere tanto ante divinae vocis auctoritas ostenderetur (Matth. XXVII, 9) .
PL 9, 1072Bそれゆえ、この畑において、キリストとともに死に、ともに葬られた我々は、我々のこの旅路の永遠の安息を授かるであろう。この事の確かさのために、エレミヤの預言が添えられる。この出来事の実現において、はるか以前からの、神の声の権威が示されるためである(マタイ27:9)。
Caput XXXII, Caput VII
第XXXII章 第VII章PL 9, 1072BCur sacerdoti: Tu dixisti, Pilato: Tu dicis, responsum est. --Interroganti autem Pilato, an ipse esset rex Judaeorum, respondit: Tu dicis. Sed quam diversus sermo est, qui fuerat ad sacerdotem?
PL 9, 1072B祭司には「汝がそう言った」、ピラトには「汝が言う」と答えたのは、なぜか。――ピラトが、彼がユダヤ人の王であるかと尋ねたとき、彼は答えた。「汝が言う」。しかし、祭司に向けられた言葉とは、なんと異なる言葉であろうか。
Illi enim quaerenti, an ipse Christus esset, dixerat: Tu dixisti (Matth. XXVI, 64) . Hoc ideo, quia lex omnis venturum Christum praedicaverat, respondetur tamquam de praeteritis sacerdoti, quia semper venturum Christum ex lege ipse dixisset.
PL 9, 1072Bその者が、彼がキリストなのかと尋ねたとき、彼は言っていた。「汝がそう言った」(マタイ26:64)。それゆえ、律法のすべてが来たるべきキリストを宣べ伝えていたので、祭司に対しては、過去のことについてのように答えている。祭司自身が、律法に基づいて、キリストはつねに来たるべき者だと言っていたからである。
Huic vero legis ignaro, interroganti an ipse esset rex Judaeorum, dicitur: Tu dicis: quia per fidem praesentis confessionis salus gentium est, et quod hoc de se ille qui antea ignorabat loquatur, quod hi negent qui antea loquebantur.
PL 9, 1072Bしかし、律法を知らぬこの者が、彼がユダヤ人の王であるかと尋ねるとき、彼は「汝が言う」と言う。異邦人の救いは、現在の告白への信仰によるのであり、以前は知らなかったあの者が、このことを自ら語り、以前は語っていたこの者たちが、これを否認しているからである。
Caput XXXIII, Caput I
第XXXIII章 第I章PL 9, 1072CPilati uxor, gentium plebs. Lotio manuum Pilati. -- Sedente autem Pilato pro tribunali, misit ad illum uxor sua, dicens: Nihil tibi sit et justo isti (Matth. XXVII, 19) .
PL 9, 1072Cピラトの妻、異邦人の民。ピラトの手洗い。――「ピラトが裁判の席に座っていたとき、彼の妻が彼のもとに使いをやって言った、『あなたは、あの義人と、何の関わりも持たないように』」(マタイ27:19)。
Species in ea gentium plebis est: quae jam fidelis eum, cum quo conversabatur, incredulum populum ad Christi fidem advocat. Quae quia ipsa multum sit passa pro Christo, in eamdem gloriam futurae spei illum cum quo conversabatur invitat.
PL 9, 1072C彼女のうちには、異邦人の民の姿がある。すでに信仰者となった彼女は、共に暮らしている者、すなわち不信の民を、キリストへの信仰へと呼び寄せる。彼女自身がキリストのために多くを苦しんだので、共に暮らしている者を、来たるべき望みの同じ栄光へと招くのである。
Denique Pilatus et manus lavit, et populo Judaico innocentem se a Domini sanguine esse testatus est (v. 24): quia Judaeis suscipientibus in se ac filios suos fusi dominici sanguinis crimen, quotidie in confessionem fidei ablutus gentium populus demigrat (v. 25) .
PL 9, 1072C実にピラトは、手を洗い、ユダヤの民に対して、自分は主の血に関して無実であると証言した(マタイ27:24)。ユダヤ人たちが、流された主の血の罪を、自分たちとその子らの上に引き受けたので、異邦人の民は毎日、洗われて、信仰の告白へと移り行くのである(マタイ27:25)。
Caput XXXIII, Caput II
第XXXIII章 第II章PL 9, 1072DBarabbas quid. -- Offerenti vero Pilato, ut, secundum solemnis diei privilegium, quo unum ex reis, poscentibus dimitti oportebat, Jesum absolveret (Ibid., 17) : Barabban potius hortantibus sacerdotibus populus elegit (v. 20, 21) .
PL 9, 1072Dバラバとは何か。――祝日の特権により、求められれば被告のうち一人が釈放されねばならなかったので、ピラトが、イエスを釈放しようと申し出たが(マタイ27:17)、民は、祭司たちに勧められて、むしろバラバを選んだ(マタイ27:20、21)。
Interpretatio autem nominis Barabbae est patris filius. Jam itaque arcanum futurae infidelitatis ostenditur, Christo patris filium praeferendo, antichristum scilicet hominem peccati et diaboli filium: potiusque adhortantibus principibus suis eligunt damnationi reservatum, quam salutis auctorem.
PL 9, 1073Aバラバという名の解釈は、「父の子」である。それゆえ、すでに、来たるべき不信仰の秘められた事柄が示されている。キリストよりも「父の子」を選ぶことによって、すなわち、反キリスト、罪の人、悪魔の子を選ぶのである。彼らは、自分たちの君主たちに勧められて、救いの創始者よりも、むしろ断罪のために取っておかれた者を選ぶ。
Caput XXXIII, Caput III
第XXXIII章 第III章PL 9, 1073AChlamys coccinea et purpurea. Corona spinea. Calamus in manu. In capite. --Caeso deinde Domino imponitur chlamys coccinea, et vestis purpurea, et corona spinea, et arundo dexterae, et genu posito adoratus illuditur.
PL 9, 1073A緋色と紫の外套。茨の冠。手に葦。頭に。――次いで、主は打たれ、その上に、緋色の外套と、紫の衣と、茨の冠が着せられ、右手に葦が持たされ、膝をついて拝まれて、嘲られる。
Susceptis videlicet omnibus corporis nostri infirmitatibus, omnium deinde martyrum, quibus regnum secum erat debitum, sanguine in cocci colore perfunditur: pretiosoque prophetarum ac patriarcharum, in purpura, honore vestitur.
PL 9, 1073Aすなわち、我々の体のあらゆる弱さを引き受けたのち、次には、彼とともに王国を受けるべきであった、すべての殉教者たちの血によって、緋色に染められ、預言者たちと族長たちの貴い栄誉によって、紫の衣をまとわされる。
Spinis quoque, id est, compungentium quondam peccatis gentium coronatur: ut ex rebus perniciosis atque inutilibus, quae capiti ejus, id est, Deo circumdata moliuntur, gloria quaereretur peccatorum.
PL 9, 1073Aまた、茨によって、すなわち、かつて刺していた異邦人の罪によって、冠をかぶせられる。それは、彼の頭、すなわち神のまわりに巡らされて編まれる、有害で無益なものから、罪から栄光が引き出されるためである〔構文は取りにくい。gloria peccatorum は「罪人たちの栄光」とも読める〕。
Est enim aculeus in spinis, ex quibus Christo victoriae corona contexitur. In calamo vero earumdem gentium infirmitas atque inanitas manu comprehensa firmatur. Quin etiam capiti ejus illiditur.
PL 9, 1073B茨には棘があり、それによって、キリストに勝利の冠が編まれるからである。葦においては、同じ異邦人の弱さと空しさが、手に握られて強められる。それどころか、それは彼の頭に打ちつけられる。
Capiti, ut opinor, de ictu calami non grandis injuria est: sed typica in eo ratio servatur, ut infirmitas gentilium corporum manu Christi antea comprehensa, etiam in Deum patrem, quod caput ejus est, acquiescat. In his autem omnibus Christus dum illuditur adoratur (Ibid., 28-30) .
PL 9, 1073B頭にとって、葦で打たれることは、思うに、大きな侮辱ではない。しかし、そこには予型的な理解が保たれている。すなわち、先にキリストの手に握られた、異邦人の体の弱さが、彼の頭である父なる神のもとにさえ、安らぐためである。しかも、これらすべてのうちで、キリストは、嘲られながら拝まれている(マタイ27:28-30)。
Caput XXXIII, Caput IV
第XXXIII章 第IV章PL 9, 1073BProcedentes autem, homini quidam Cyrenensi lignum passionis imponunt. Indignus enim Judaeus erat Christi crucem ferre: quia fidei gentium erat relictum, et crucem accipere et compati.
PL 9, 1073B進んで行くと、彼らは、あるキュレネ人に、受難の木を負わせる。ユダヤ人は、キリストの十字架を担うにふさわしくなかったからである。十字架を受け取ることも、ともに苦しむことも、異邦人の信仰に残されていたからである。
Locus deinde crucis talis est, ut positus in medio terrae, et tamquam in vertice hujus universitatis insistens, ad capessendam Dei cognitionem universis gentibus esset aequalis.
PL 9, 1073Bさらに、十字架の場所は、地の中央に置かれ、いわばこの宇宙全体の頂に立って、神の認識を得ることにおいて、すべての異邦人に等しい場所であった。
Oblatum quoque vinum felli admixtum bibere recusavit: non enim aeternae gloriae incorruptioni peccatorum amaritudo miscetur. Vestis vero ejus sorte potius divisa quam scissa, mansuram incorruptionem corporis indicabat (Ibid., 32-35) .
PL 9, 1074Aまた、差し出された、胆汁を混ぜたぶどう酒を、彼は飲むことを拒んだ。永遠の栄光の朽ちなさに、罪の苦さは混ぜられないからである。彼の衣は、裂かれずに、むしろくじで分けられたことは、体の朽ちなさが留まることを示していた(マタイ27:32-35)。
Caput XXXIII, Caput V
第XXXIII章 第V章PL 9, 1074ALatronum situs quid repraesentet. --Atque ita in ligno vitae, cunctorum salus et vita suspenditur: cui duo latrones, laevae ac dexterae affiguntur, ( et ideo cum eo, ut intelligi posset mors hominum a morte Unigeniti discrepare: ille enim reddidit spiritum sponte cum voluit, istis crura sunt comminuta (Lucae XXIII, 33) omnem humani generis universitatem vocari ad sacramentum passionis Domini ostendentes.
PL 9, 1074A盗賊たちの位置は、何を表すか。――こうして、命の木において、すべての者の救いと命が吊るされる。その木の左と右に、二人の盗賊が釘づけられる(それゆえ彼とともに、というのは、人間の死が、ひとり子の死と異なることが分かるようにするためである。彼は望んだときに、自ら進んで霊を渡したが、彼らは脚を砕かれた〔底本は括弧が閉じない。ここで閉じると読む〕)(ルカ23:33)。彼らは、人類全体が、主の受難の秘義へと招かれていることを示している。
Sed quia per diversitatem fidelium atque infidelium fit omnium secundum dexteram sinistramque divisio: unus ex duobus ad dexteram situs, fidei justificatione salvatur (Ibid., 43) .
PL 9, 1074Aしかし、信仰者と不信仰者の違いによって、すべての者が右と左に分けられるので、二人のうち、右に置かれた一人は、信仰による義認によって救われる(ルカ23:43)。
Additur etiam illud opprobrium, quo se ipse Israel infidelitatis argueret, cum dicitur: Hic est qui destruebat templum Dei, et in triduum illud reaedificabat, et reliqua (Matth. XXVII, 40) .
PL 9, 1074Aさらに、イスラエル自身が自らの不信仰を暴くことになる、あの侮辱の言葉が加えられる。「これこそ、神の神殿を壊して、三日でそれを建て直す者だ、云々」(マタイ27:40)。
Non erat difficile de cruce descendere: sed sacramentum erat paternae voluntatis explendum. Sed majora opera in cruce positus agebat, totius commotione naturae: hoc igitur maximum omnium, et veluti difficillimum ponitur?
PL 9, 1074B十字架から降りることは、難しくなかった。しかし、父の意志の秘義が、成し遂げられねばならなかった。彼は、十字架の上に置かれながら、全自然の揺れ動きという、より大きな業を行っていた。それなのに、これが、すべての中で最大の、いわば最も困難なこととして置かれるのか。
Quid ergo veniae erit, cum post triduum reaedificatum Dei templum in corporis resurrectione cernetur? Quod autem latrones ambo conditionem ei passionis exprobrant (v. 44) ; universis etiam fidelibus scandalum crucis futurum esse significat.
PL 9, 1074Bでは、三日ののち、神の神殿が体の復活において建て直されたと見られるとき、どんな赦しがあろうか。また、二人の盗賊がともに、彼に受難の境遇をなじること(マタイ27:44)は、十字架の躓きが、すべての信仰者にとっても生じるであろうことを示している。
Caput XXXIII, Caput VI
第XXXIII章 第VI章PL 9, 1074BTriduum mortis Christi. Derelictio Christi a Deo. Aceti potati mysterium. --Nox autem ex die, divisio temporum est. Ita enim tertius dierum trium totidemque noctium numerus expletur: et occultum divinae operationis mysterium totius creationis stupore sentitur.
PL 9, 1074Bキリストの死の三日間。キリストが神に見捨てられたこと。飲まされた酢の奥義。――昼のうちから生じた夜は、時の区切りである。こうして、三つの昼と同数の夜という三の数が満たされ、神の働きの隠れた奥義が、創造の全体の驚愕によって、感じ取られる〔Nox autem ex die 以下の二文は意味が取りにくく、字義に沿って訳した〕。
Clamor vero ad Deum, corporis vox est, recedentis a se Verbi Dei contestata dissidium. Denique cur relinquatur exclamat, dicens: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (v. 46) ? Sed relinquitur; quia erat homo etiam morte peragendus.
PL 9, 1074B神への叫びは、体の声であり、自らから離れゆく神の言葉との分離を証言している。実に、なぜ見捨てられるのかを、彼は叫んで言う。「わが神、わが神、なぜ私を見捨てたのか」(マタイ27:46)。しかし見捨てられるのは、人が、死によってさえも、全うされねばならなかったからである。
Quin etiam hoc, quod per calamum datum in spongia acetum cum potasset, proclamans spiritum reddidit, diligenter est contuendum (Ibid., 48-50) . Vinum et honor est immortalitatis et virtus, quod per vitium aut incuriae aut vasis inacescit.
PL 9, 1075Aさらに、葦によって、海綿に含ませて差し出された酢を飲んだのち、叫んで霊を渡したことも、注意深く見なければならない(マタイ27:48-50)。ぶどう酒は、不死の栄誉であり、力でもあるが、それは、怠慢か器の欠陥によって酸っぱくなる。
Hoc igitur cum in Adam coacuisset, ipse accepit et potavit ex gentibus. In calamo enim ex spongia ut potaret offertur, id est, ex corporibus gentium vitia corruptae aeternitatis accepit; et in se atque immortalitatis communionem ea quae in nobis erant vitia transfudit.
PL 9, 1075Aこれが、アダムにおいて酸っぱくなったので、彼は、異邦人のうちから、それを受け取って飲んだ。葦によって、海綿から飲むように差し出されるのは、すなわち、彼が、異邦人の体から、損なわれた永遠の欠陥を受け取ったということである。そして、我々のうちにあった欠陥を、自らのうちへと、また不死の交わりのうちへと、注ぎ込んだのである。
Denique in Joanne, post quam perpotaverat, dixit: Consummatum est (Joan. XIX, 30) : quia omne vitium humanae corruptionis hausisset.
PL 9, 1075A実に、ヨハネにおいて、飲み干したのち、彼は言った。「成し遂げられた」(ヨハネ19:30)。人間の朽ちの、あらゆる欠陥を汲み尽くしたからである。
Et quia nihil agendum esset extrinsecus, spiritum cum clamore et voce magna emisit (Matth. XXVII, 50) : dolens non omnium se peccata portare.
PL 9, 1075Aそして、外から行うべきことは何もなかったので、叫びと大声とともに、霊を放った(マタイ27:50)。自分が、すべての者の罪を担うのではないことを、嘆きながら。
Caput XXXIII, Caput VII
第XXXIII章 第VII章PL 9, 1075AQuae Christi mortem consecuta sunt. -- Et deinceps velum templi scinditur: quia exinde populus est divisus in partes, et veli honor cum custodia Angeli protegentis aufertur. Movetur terra: capax enim hujus mortui esse non poterat.
PL 9, 1075Aキリストの死に続いて起こったこと。――そして、そののち、神殿の垂れ幕が裂かれる。そのときから、民が分かたれて、垂れ幕の栄誉が、守る天使の見守りとともに、取り去られたからである。地が揺れる。この死者を収めることができなかったからである。
Petrae scissae sunt: omnia enim tum valida et fortia penetrans Dei verbum et potestas aeternae virtutis irruperat. Et monumenta aperta sunt: erant enim mortis claustra reserata.
PL 9, 1075B岩が裂けた。神の言葉と、永遠の力の権力が、そのとき、あらゆる堅固で強いものを貫いて、突入したからである。墓が開いた。死の閂が、開かれていたからである。
Et multa corpora sanctorum dormientium surrexerunt: illuminans enim mortis tenebras, et infernorum obscura collustrans, in sanctorum ad praesens conspicatorum resurrectione mortis ipsius spolia detrahebat.
PL 9, 1075Bまた、眠っていた聖徒たちの多くの体がよみがえった。彼は、死の闇を照らし、冥界の暗がりを照り輝かせつつ、そのとき見られた聖徒たちの復活において、死そのものの戦利品を奪い取っていたからである。
Ut autem infidelitatis facinus Israeli accumularetur; centurio et custodes hanc totius naturae perturbationem contuentes, Dei filium confitentur (Ibid. 51-54) .
PL 9, 1075Bイスラエルに、不信仰の凶行が積み重ねられるように、百人隊長と番兵たちが、全自然のこの動乱を見つめ、神の子であると告白する(マタイ27:51-54)。
Caput XXXIII, Caput VIII
第XXXIII章 第VIII章PL 9, 1075BSepultura Christi. --Quod autem a Joseph rogato Pilato ut corpus redderet, et sindone involvitur, et in monumento novo in petra excisa reponitur et saxum monumenti ostio advolvitur (Ibid., 58-60) : quamquam sit ordo gestorum, et sepeliri eum esset necesse, qui resurrecturus esset ex mortuis; tamen non sine rerum aliquarum momento expressa sunt singula.
PL 9, 1075Bキリストの埋葬。――ヨセフがピラトに願って体を返してもらい、亜麻布に包まれ、岩に刻まれた新しい墓に納められ、墓の入口に石が転がされることは(マタイ27:58-60)、出来事の順序であり、死者のうちからよみがえるはずの者が、葬られるのは必然でもあるが、それでも、個々のことは、何らかの事柄の重みなしに書き記されたのではない。
Joseph apostolorum habet speciem: et idcirco quamquam in duodecim apostolorum numero non fuerit, discipulus Domini nuncupatur. Hic munda sindone corpus involvit.
PL 9, 1075Cヨセフは、使徒たちの姿を持つ。それゆえ、十二使徒の数には入っていなかったが、主の弟子と呼ばれる。彼は、清い亜麻布で体を包んだ。
Et quidem in hoc eodem linteo reperimus de coelo ad Petrum universorum animantium genera summissa (Act. X, 12) .
PL 9, 1075C実際、この同じ布のうちに、我々は、あらゆる生き物の種類が、天からペトロのもとへ降ろされたのを見出す(使徒言行録10:12)。
Ex quo forte non superflue intelligitur, sub lintei hujus nomine consepeliri Christo ecclesiam: quia tum in eo, ut in confusione ecclesiae, mundorum atque immundorum animalium fuerit congesta diversitas.
PL 9, 1075Cこのことから、おそらく余計ではなく、この布の名のもとに、教会がキリストとともに葬られる、と理解される。そのとき、その中に、教会の混在のように、清い動物と汚れた動物の多様さが、集められていたからである。
Domini igitur corpus tamquam per apostolorum doctrinam infertur in vacuam et in novam requiem lapidis excisi: scilicet in pectus duritiae gentilis quodam doctrinae opere excisum Christus infertur, rude scilicet ac novum, et nullo antea ingressu timoris Dei pervium.
PL 9, 1075Cそれゆえ、主の体は、いわば使徒たちの教えによって、切り出された石の、空の、新しい休み場へと運び入れられる。すなわちキリストは、異邦人の頑なさの胸、教えの何らかの業によって掘り出された胸のうちへと、運び入れられるのであり、それは、未加工で新しく、以前には、神への畏れの侵入によって通り抜けられたことのない胸である。
Et quia nihil praeter eum oporteat in pectora nostra penetrare, lapis ostio advolvitur: ut quia nullus antea in nos divinae cognitionis auctor fuerat illatus, nullus absque eo postea inferatur.
PL 9, 1076Aそして、彼のほかには何ものも我々の胸に入り込んではならないので、石が入口に転がされる。それは、以前には、神の認識の創始者が、誰も我々のうちに運び入れられていなかったのだから、以後も、彼なしには、誰も運び入れられないようにするためである。
Metus deinde furandi corporis et sepulcri custodia atque obsignatio, stultitiae atque infidelitatis testimonium est: quod signare sepulcrum ejus voluerint, cujus praecepto conspexissent de sepulcro mortuum suscitatum.
PL 9, 1076Aさらに、体が盗まれることへの恐れ、墓の見張りと封印は、愚かさと不信仰の証しである。彼らは、その命令によって、死者が墓からよみがえらされたのを見ていた、その者の墓に、封印しようとしたのだから。
Caput XXXIII, Caput IX
第XXXIII章 第IX章PL 9, 1076AResurrectio die Dominica. Angelus ejus index primus cur. Cur primum mulierculae ejus consciae. --Motus vero terrae tempore matutino (Matth. XXVIII, 2) , diei dominici resurrectionis est virtus: cum contuso mortis aculeo, et illuminatis illius tenebris, resurgente Virtutum coelestium Domino, infernorum trepidatio commovetur.
PL 9, 1076A主の日の復活。彼の天使が最初の知らせ手であるのは、なぜか。なぜ最初に、女たちが彼のことを知る者となったのか。――朝の時の地震(マタイ28:2)は、主の日の復活の力である。死の棘が砕かれ、その闇が照らされ、天の諸力の主がよみがえるとき、冥界の慄きが揺り動かされるのである。
Angelus autem Domini de coelo descendens, et lapidem revolvens, et sepulcro adsidens, misericordiae Dei patris insigne est, resurgenti filio ab inferis Virtutum coelestium ministeria mittentis.
PL 9, 1076B主の天使が、天から降り、石を転がし、墓の上に座ることは、父なる神の憐れみのしるしである。父は、冥界からよみがえる子に、天の諸力の奉仕を遣わすのである。
Atque ideo prior ipse resurrectionis est index, ut quodam famulatu paternae voluntatis resurrectio nuntiaretur.
PL 9, 1076Bそれゆえ、彼自身が、まず復活の知らせ手であり、父の意志への、ある種の奉仕によって、復活が告げ知らされるのである。
Sed confestim Dominus mulierculis per angelum adhortatis occurrit, et consalutat (Ibid., 9) : ut nuntiaturae exspectantibus discipulis resurrectionem, non angeli potius quam Christi ore loquerentur.
PL 9, 1076Bしかし、すぐに主は、天使によって励まされた女たちに出会い、挨拶する(マタイ28:9)。それは、待っている弟子たちに復活を知らせようとする女たちが、天使の口によってよりも、むしろキリストの口によって語るためである。
Quod vero primum mulierculae Dominum vident, salutantur, genibus advolvuntur, nuntiare apostolis jubentur; ordo in contrarium causae principalis est redditus: ut quia a sexu isto coepta mors esset, ipsi primum resurrectionis gloria et visus et fructus et nuntius redderetur.
PL 9, 1076B女たちが最初に主を見、挨拶され、膝もとにひれ伏し、使徒たちに告げるよう命じられるのは、原初の原因の順序が、逆に返されたのである。この性から死が始まったので、まさにこの性に、まず、復活の栄光の視覚と実りと知らせが、返されるためである。
Emitur vero a custodibus, qui omnia haec viderant argento resurrectionis Christi silentium, et mendacium furti honore scilicet saeculi et cupiditate, quia in pecunia honor ejus est, Christi gloria denegatur (Ibid., 12, 13) .
PL 9, 1076Bこれらすべてを見ていた番兵たちから、銀によって、キリストの復活についての沈黙と、盗みという偽りが、買い取られる。世の栄誉と貪欲によって――その栄誉は金銭にあるゆえに――キリストの栄光が否認されるのである(マタイ28:12、13)。
Caput XXXIII, Caput X
第XXXIII章 第X章PL 9, 1076CPrincipes vero sacerdotum, qui debuerant converti ad poenitentiam, et Jesum quaerere resurgentem, perseverant in malitia: et pecuniam, quae ad usus templi data fuerat, vertunt in redemptionem mendacii, sicut ante triginta argenteos Judaei (Hieron. Judae) dederant proditori.
PL 9, 1076Cしかし、祭司長たちは、悔い改めへと立ち返り、よみがえった者を尋ね求めるべきであったのに、悪意のうちにとどまり、神殿の用のために与えられていた金を、偽りを買い取るために用いる。先にユダヤ人たち(ヒエロニュムスでは「ユダに」)が、三十枚の銀貨を、裏切り者に与えたように。
Omnes igitur, qui stipe templi, et his quae conferuntur ad usus Ecclesiae, abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluntatem, similes sunt Scribarum et sacerdotum, redimentium mendacium et sanguinem Salvatoris.
PL 9, 1076Cそれゆえ、神殿の献金や、教会の用のために寄せられたものを、自分の望みを満たすためのほかの事柄に濫用する者はみな、偽りと救い主の血を買い取った、律法学者たちと祭司たちに似ている。
Caput XXXIII, Caput XI
第XXXIII章 第XI章PL 9, 1076CUndecim autem discipuli ejus abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus (v. 16) . Post resurrectionem Jesus in monte et Galilaea conspicitur, ibique adoratur, licet quidam dubitent, et dubitatio eorum nostram augeat fidem.
PL 9, 1076C「十一人の彼の弟子たちは、ガリラヤの、イエスが彼らに定めておいた山へ行った」(マタイ28:16)。復活ののち、イエスは、山で、ガリラヤで見られ、そこで拝まれる。疑う者たちもいるが、彼らの疑いが、我々の信仰を増すのである。
Caput XXXIII, Caput XII
第XXXIII章 第XII章PL 9, 1077ATum manifestius ostenditur Thomae: et latus lancea vulneratum, et manus fixas demonstrat clavis. Accedens Jesus locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (v. 18) .
PL 9, 1077Aそのとき、トマスに、より明らかに示される。槍で傷つけられた脇腹と、釘で貫かれた手を示す。「イエスは近づいて、彼らに語って言った、『天においても地においても、すべての権力が私に与えられた』」(マタイ28:18)。
Illi potestas data est, qui paulo ante crucifixus, qui sepultus in tumulo, qui mortuus jacuerat, qui postea resurrexit. In coelo autem et in terra potestas data est: ut qui ante regnabat in coelo, per fidem credentium regnet in terris.
PL 9, 1077A権力は、少し前に十字架につけられ、墓に葬られ、死んで横たわっていた、その後によみがえった彼に与えられた。天と地において権力が与えられたのは、以前は天で統治していた者が、信ずる者たちの信仰を通して、地でも統治するためである。
Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (v. 19) . Primum docent omnes gentes, deinde doctas intinguunt aqua.
PL 9, 1077A「それゆえ行って、すべての異邦人を教え、父と子と聖なる霊の名において、彼らに洗礼を授けよ」(マタイ28:19)。彼らは、まずすべての異邦人を教え、次に、教えを受けた者たちを水に浸す。
Non enim fieri potest, ut corpus baptismi recipiat sacramentum, nisi ante anima fidei susceperit veritatem. Baptizantur autem in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: ut quorum est una divinitas, sit una largitio; nomenque Trinitatis unus Deus est.
PL 9, 1077A体が洗礼の秘義を受けることは、それに先立って、魂が信仰の真理を受け入れていなければ、ありえないからである。彼らが、父と子と聖なる霊の名において洗礼を受けるのは、神性が一つである者たちに、与えられる賜物も一つであるためであり、三位一体の名は、一なる神だからである。
Caput XXXIII, Caput XIII
第XXXIII章 第XIII章PL 9, 1078ADocentes eos servare omnia quaecumque mando vobis (v. 20) . Ordo praecipuus: jussit apostolis, ut primum universas docerent gentes, deinde fidei tingerent sacramento, et post fidem ac baptisma, quae essent observanda praeciperent.
PL 9, 1078A「彼らに、私が汝らに命じたすべてのことを守るよう、教えつつ」(マタイ28:20)。これは、際立った順序である。彼は、使徒たちに、まずすべての異邦人を教え、次に、信仰の秘義によって浸し、信仰と洗礼ののちに、守るべきことを命じるよう、命じた。
Ac ne putemus levia esse quae jussa sunt et pauca, addidit: Omnia quaecumque mandavi vobis: ut qui crediderint, qui in Trinitate fuerint baptizati, omnia faciant quae praecepta sunt.
PL 9, 1078A命じられたことが、軽く、少ないと、我々が思わないように、彼は付け加えた。「私が汝らに命じたことを、すべて」。信じた者、三位一体において洗礼を受けた者が、命じられたことをすべて行うためである。
Et ecce ego vobiscum sum ( mss. addunt, omnibus diebus) usque ad consummationem saeculi. Qui usque ad consummationem saeculi cum discipulis se futurum esse promittit, et illos ostendit semper esse victuros, et se numquam a credentibus recessurum.
PL 9, 1078A「見よ、私は汝らとともにいる(写本は『すべての日々』を加える)、世の終わりまで」。世の終わりまで、弟子たちとともにいることを約束する彼は、彼らが常に生き続けること、そして、自分が信ずる者たちから決して離れないことを示している。
Qui autem usque ad consummationem mundi sui praesentiam pollicetur, non ignorat illam diem, in qua scit se futurum cum apostolis.
PL 9, 1078A世界の終わりまで、自らの臨在を約束する者は、使徒たちとともにいることになると知っている、あの日を、知らないのではない。