Caput I
第I章PL 8, 1328COsius, Constantio imperatori in Domino, salutem. Ego jam pridem confessus sum, cum sub avo tuo Maximiano persecutio grassaretur, quod si tu quoque me persequare, etiamnum ad quidvis potius tolerandum paratus sum, quam ut innoxium effundam sanguinem veritatemque prodam: teque eo modo scribentem ac interminantem minime approbo.
PL 8, 1328Cオシウスより、主にあって皇帝コンスタンティウスへ、挨拶を送る。私はかつて、あなたの祖父マクシミアヌスのもとで迫害が猛威を振るっていたとき、すでに告白した。そして、もしあなたもまた私を迫害するならば、私は無実の血を流し真理を裏切るよりは、いまなお何であれ耐え忍ぶ覚悟がある。そして、あなたがそのように書き、また脅しているのを、私はまったく是としない。
Desine itaque talia scribere, ac cum Ario ne sentias, nec Orientales audias, neu Ursacio et Valenti habeas fidem. Nam quae effutiunt illi, non Athanasii causa, sed haeresis suae gratia loquuntur.
PL 8, 1328Cそれゆえ、そのようなことを書くのをやめ、アレイオスと意を同じくせず、東方の者たちに耳を貸さず、ウルサキウスとウァレンスを信用しないがよい。というのも、彼らが吹聴していることは、アタナシオスのゆえにではなく、自分たちの異端のゆえに語っているからである。
Crede mihi, Constanti, qui per aetatem avus tuus esse possim: Sardicensi interfui synodo, quo tempore tuque ac beatae vir memoriae frater tuus Constans, nos omnes convocastis.
PL 8, 1328Cコンスタンティウスよ、齢からすればあなたの祖父ともなりうる私を信じるがよい。私はセルディカの教会会議に列席した。その折には、あなたと、幸いなる記憶の人であるあなたの兄弟コンスタンスとが、我々皆を召集したのである。
Ipseque inimicos Athanasii provocavi, cum in Ecclesiam ubi commorabar ego, advenissent; ut si quid in Athanasio culpandum haberent, id renuntiarent. Fidem dedi securitatemque promisi, ut nihil nisi rectum in omnibus judicium exspectarent.
PL 8, 1328Cそして私自身、アタナシオスの敵たちが、私の滞在していた教会にやって来た折に、彼らに挑んだ——もしアタナシオスに責められるべき点があるならば、それを申し立てよと。私は誓約を与え、安全を約束し、何事においても正しい裁きのほかは何も予期しないでよいようにした。
Id non semel tantum, sed et bis praestiti, hortatus, si nollent coram tota synodo, mihi saltem soli rem deferrent.
PL 8, 1328D私はそれを一度だけでなく、二度まで行い、もし全教会会議の前でそうすることを望まないならば、せめて私一人にでもその件を持ち込むようにと勧めた。
Id quoque pollicitus sum: Si reus deprehendatur homo, a nobis plane abjicietur; sin innoxius, vosque sycophantas probarit, si nihilominus illum recusaveritis, Athanasio persuadebo, ut mecum in Hispanias proficiscatur.
PL 8, 1328D私はまた次のようにも約束した。「もしその人物が有罪と認められれば、我々は彼をきっぱりと退けよう。しかしもし彼が無実であり、諸君こそが讒言者であると証明されるならば、それでもなお諸君が彼を拒むなら、私はアタナシオスを説得して、私と共にヒスパニアへ赴かせよう」と。
Hisque conditionibus citra repugnantiam obtemperabat Athanasius. Illi vero rebus omnino suis diffisi, aeque id abnuerunt.
PL 8, 1329Aアタナシオスはこの条件に、抵抗することなく従った。しかし彼らは、自分たちの主張にまったく自信がなかったので、同様にこれを拒んだ。
Iterumque ubi Athanasius ad tuum exercitum se contulit; cum tu illum litteris tuis accivisti, inimicos ille suos qui tum ibi, Antiochiae videlicet, versabantur, vel omnes una vel singulos advocari rogavit, ut aut se convincerent, aut convincerentur ipsi; et se vel coram qualem esse dicebant comprobarent, vel absentem non calumniarentur.
PL 8, 1329Aさらに、アタナシオスがあなたの軍のもとに赴いたとき——あなたが自らの書簡によって彼を召還したときのことである——彼は、当時そこに、すなわちアンティオキアに滞在していた自分の敵たちを、一同そろってでも一人ずつでもよいから召集するよう求めた。彼らが彼を論駁するか、あるいは彼ら自身が論駁されるかのために、また、彼らが言い立てていたとおりの人間であることを面前で証明するか、さもなくば不在の者を中傷しないようにするためである。
Verum nec tu haec dicenti morem gessisti, immo illi abnuerunt. Cur itaque etiamnum obtrectatores ejus audis? Cur Ursacium Valentemque toleras, tametsi illi poenitentiam egerunt, calumniamque suam scripto confessi sunt?
PL 8, 1329Aしかし、あなたはこう言う彼の意に従わず、それどころか彼らのほうがこれを拒んだ。それなのになぜ、あなたはいまなお彼を誹る者たちに耳を貸すのか。なぜウルサキウスとウァレンスを容認するのか、彼らが悔い改め、自分たちの讒言を文書で告白したにもかかわらず。
Confessi sunt, inquam, non vi coacti, ut obtendunt illi: non urgentibus militibus, non conscio fratre tuo: non talia quippe sub illo, qualia his temporibus, agebantur, absit: sed ultro ipsi Romam profecti, coram episcopo et presbyteris haec scripsere, cum antea amicam et pacificam epistolam ad Athanasium misissent.
PL 8, 1329A彼らは告白したのだ、と私は言う——彼らが言い立てるような、力によって強いられてではなく。兵士たちに迫られたのでも、あなたの兄弟が知っていてのことでもない。決してそうではない、彼のもとでは今のこの時代に行われているようなことは行われていなかったのだから。そうではなく、彼ら自身が進んでローマへ赴き、司教と司祭たちの面前でこれを書いたのである。それより前に、アタナシオス宛てに友好的で和解的な書簡を送っていたにもかかわらず。
Quod si vim sibi illatam obtendunt, quam illicitam agnoscant: sique vim tu non approbes, desine vim inferre, nec litteras, nec comites miseris; sed exsules remitte, ne cum tu vim redarguas, majorem illi vim exerceant.
PL 8, 1329Bもし彼らが自分に力が加えられたと言い立てるならば、その力が不法であったと彼ら自身に認めさせるがよい。もしあなたが力によることを是としないならば、力を加えることをやめ、書簡も伯たちも送らず、追放された者たちを呼び戻すがよい。あなたが力を非難しながら、彼らがなおいっそう大きな力をふるうことのないように。
Quidnam ejusmodi a Constante actum est? quis episcopus exsulavit? quandonam ille ecclesiasticis judiciis medius interfuit? quis sub illo Palatinus contra quem subscribere coegit, ut Valens cum socio talia effutiat?
PL 8, 1329Bコンスタンスによって、このようなことが何か行われただろうか。どの司教が追放されたか。彼が教会の裁判に介入したことがいつあったか。彼のもとで、どの宮廷の役人が、誰かに反対の署名を強いたことがあったか——ウァレンスがその仲間とともにそのようなことを吹聴できるほどに。
Desine, quaeso te, et memento te mortalem hominem esse: time judicii diem, teque ipse innoxium ad eam diem custodias. Ne te rebus misceas ecclesiasticis: neu nobis his de rebus praecepta mandes; sed a nobis potius haec ediscas.
PL 8, 1329Bどうか、やめてほしい。そして自分が死すべき人間であることを思い起こすがよい。裁きの日を恐れ、その日までみずからを無実のままに保つがよい。教会のことに手を出さないでほしい。この件について我々に指図を与えるのではなく、むしろ我々からこれを学ぶがよい。
Tibi Deus imperium tradidit, nobis ecclesiastica concredidit. Ac quemadmodum qui tibi imperium subripit, Deo ordinanti repugnat; ita metue ne si ad te ecclesiastica pertrahas, magni criminis reus fias.
PL 8, 1329C神はあなたに帝国を委ね、我々に教会のことを託した。あなたから帝国を奪おうとする者が、定めた神に逆らう者であるのと同じように、もしあなたが教会のことを自分のもとに引き寄せるならば、大いなる罪の被告となることを恐れるがよい。
Reddite, scriptum est, quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo. Neque nobis igitur terrae imperare licet, neque tu imperator adolendi habes potestatem.
PL 8, 1329C「皇帝のものは皇帝に、神のものは神に返せ」と書かれている。ゆえに我々には地上を支配することは許されておらず、あなたも皇帝でありながら香を焚く権力を持たない。
Haec quod tuam curem salutem, scribo: quod vero res spectat de quibus scripsisti, ecce meam sententiam: Arianis minime adjungor, immo eam haeresim ferio anathemate: nec contra Athanasium scribo, quam nos et romana ecclesia, immo tota synodus insontem declaravit.
PL 8, 1329C私がこれを書くのは、あなたの安寧を気にかけてのことである。さて、あなたが書いてよこした事柄に関して言えば、これが私の意見である——私は決してアレイオス派に与しない、それどころか私はその異端を破門をもって撃つ。またアタナシオスに反対して書くこともしない。彼については、我々もローマ教会も、いやそれどころか全教会会議が、無実であると宣言したのである。
Nam tu haec cum perspecta haberes, hominem accivisti ac concessisti, ut cum honore in patriam ille et in ecclesiam suam remigraret. Quaenam exstitit tantae mutationis causa?
PL 8, 1329D実際、あなたはこれらのことを見きわめた上で、彼を召還し、彼が名誉とともに祖国と自分の教会へ帰還することを許した。それほどの変わりようには、いったいどのような理由があったのか。
Iidem enim ipsi sunt ejus inimici qui jam ante fuere: et quae jam susurrant (non enim ea coram illo proferunt) haec prius etiam quam Athanasium accires, obloquebantur: haec cum ad synodum advenissent obmurmurabant: meque, uti supra dixi, probationes postulante, proferre ipsi nequivere; nam si habuissent, non ita turpiter aufugissent.
PL 8, 1329D実に、彼の敵は、以前からいた者たちとまったく同じ人間である。そして彼らがいま陰でささやいていること(彼の面前ではそれを口にしないのだから)は、あなたがアタナシオスを召還するより前にすでに言い触らしていたことであり、教会会議にやって来たときにも、ぶつぶつと言い立てていたことである。そして私が、先に述べたとおり証拠を求めたときには、彼ら自身それを差し出すことができなかった。もし証拠を持っていたならば、あれほど恥ずかしく逃げ出すことはなかったはずである。
Quis te induxit, ut post tantum temporis, litterarum juxta ac verborum tuorum obliviscerere? Cohibe te, quaeso, et ne improbis hominibus morem geras, ut ne mutui commodi causa te ipse reum constituas.
PL 8, 1332Aこれほどの歳月ののちに、あなたに自分の書簡と言葉とを忘れさせたのは、いったい誰なのか。どうか自分を抑え、よこしまな者たちの言いなりにならないでほしい。互いの利益のために、自分自身を被告としてしまうことのないように。
Quod enim jam illis indulges, de hoc in die judicii solus rationem es redditurus. Adversarium illi suum auspiciis tuis laedere optant, teque volunt esse malitiae suae ministrum, ut tua ope exsecrandam haeresim in Ecclesia disseminent.
PL 8, 1332Aあなたがいま彼らに許していることについては、裁きの日にあなた一人が申し開きをすることになる。彼らは、あなたの権勢によって自分たちの敵を傷つけたいと望んでおり、あなたを自分たちの悪意の道具にしようとしている。あなたの助けによって、忌むべき異端を教会にばらまくためである。
Non est prudentis, ob aliorum libidinem sese in manifestum conjicere periculum. Desine, quaeso te, et mihi obtempera, Constanti. Haec enim et me decet scribere, et te non vilipendere.
PL 8, 1332A他人の欲望のために、みずから明白な危険に身を投じるのは、思慮ある者のすることではない。どうか、やめてほしい。そして私に従ってほしい、コンスタンティウスよ。これを書くことは私にふさわしく、これを軽んじないことはあなたにふさわしいのだから。