Prooemium
冒頭 (Prooemium)PL 5, 183DI. Paganos et haereticos non posse accusare Christianos. II. Episcopum non accusandum apud judices saeculares. III. De episcopo, presbytero, aut diacono, vel reliquis clericis apud episcopos accusandis. IV. De his qui negant verbi Dei incarnationem.
PL 5, 183D一、異教徒と異端者はキリスト教徒を告発できないこと。二、司教は世俗の裁判官のもとで告発されてはならないこと。三、司教、司祭、助祭、またはその他の聖職者が司教たちのもとで告発される場合について。四、神の言葉の受肉を否定する者たちについて。
V. Quod ad spem vitae aeternae perveniri non possit, nisi per mediatorem Dei et hominum Christum Jesum. VI. De ordinibus ecclesiasticis. Dilectissimo fratri Felici episcopo Caius.
PL 5, 183D五、神と人との仲介者であるキリスト・イエスによらなければ、永遠の生命の望みに達することはできないこと。六、教会の位階について。カイウスより、最愛の兄弟、司教フェリクスへ。
Directas ad nos tuae charitatis (Vigilius, ep 2), epistolas plenas catholicae inquisitionis sollicitudine, gratanter accepimus, benedicentes Domini nostri clementiam: quia tales ab extremis mundi partibus dignatur suis ovibus providere pastores, per quos et pascuis valeant salutaribus abundare, et ab iniqui lupi rapacitate servari, ut insidias nequeant ejus subreptionis incurrere.
PL 5, 183Dお前の愛から我々に差し向けられた(Vigilius, ep 2)、カトリックの探究への配慮に満ちた書簡を、我々は喜んで受け取り、我々の主の慈しみを祝福する。なぜなら、主はこのように、世界の果てからも、御自身の羊たちのために牧者たちを備えることをよしとされ、その牧者たちを通して、羊たちが救いの牧草に富み、かつ不義なる狼の強欲から守られ、その忍び寄る奸計に陥ることのないようにされるからである。
Unde certum est, quia promissae vos beatitudinis gratia subsequatur, quando a vobis coelestium perfectio doctrinarum, tam votiva suscitatione perquiritur. Scriptum est enim: Beati qui perscrutantur testimonia ejus, et in toto corde exquirunt eum (Psal. CXVIII) .
PL 5, 183Dこのゆえに確かなことは、諸君には約束された至福の恩寵が続いて臨むということである。それは、諸君によって天上の教えの完全性が、かくも切なる希求をもって尋ね求められているからである。すなわちこう書かれている。「主の証しを尋ね求め、心を尽くして主を探し求める者は幸いである」(詩篇118)。
Hoc ergo, frater charissime, propositum tuae consultationis tota mente tractantes, de te quoque provenire confidimus, qui regulam catholicae fidei iisdem studes tenere vestigiis, quibus eam in apostolica sede cognoscis esse fundatam.
PL 5, 184Cそれゆえ、最愛の兄弟よ、お前の諮問のこの趣旨を心を尽くして考え合わせつつ、我々は、それがお前自身からも出たものであることを確信している。お前はカトリックの信仰の規範を、それが使徒座において据えられていると知るのと同じ足跡によって保とうと努めているからである。
Et quamvis sonus eorum toto orbe diffusus, et usque ad fines orbis terrae verba eorum distensa (Psal. XVIII, ex vers. Hier.) , dilectionis tuae corda Christo probaverunt esse fidelia: tamen si quid ex his in Ecclesia, quae tuae gubernationi, Domino auxiliante, commissa est, necdum plena luce claruerit, ad eumdem fontem, de quo illa salutaris manarat lympha, recurritis, id est, quod debita charitate sumus amplexi: quia fiducialiter de his, unde apud vos observantiam esse dixistis ambiguam, nostra voluistis responsione firmari.
PL 5, 184Cそして、彼らの声は全地に広がり、彼らの言葉は世界の果てにまで及んで(詩篇18、ヒエロニムス訳による)、お前の愛の心がキリストに対して忠実であることを証ししてきたとはいえ、それでもなお、主の助けによってお前の統治に委ねられている教会において、もしこれらのうちいまだ十分な光のもとに明らかになっていないことがあるならば、諸君はかの救いの水が流れ出た同じ泉へと立ち返る。すなわち、それは我々が当然の愛をもって受け入れたところのものである。なぜなら、諸君のもとでその遵守が疑わしいと述べたことについて、諸君は我々の返答によって確証されることを、信頼をもって望んだからである。
Quapropter dilectionem tuam in Domino salutantes, de singulis, quid juxta catholicam disciplinam teneat apostolicae sedes auctoritas, subjectis aliquibus etiam sanctorum capitalis regularum, credimus instruendum.
PL 5, 184Dそれゆえ、主にあってお前の愛に挨拶を送りつつ、個々の事柄について、カトリックの規律に従って使徒座の権威がどのような立場を保持しているかを、聖なる規範のいくつかの章句をも添えて、教え示すべきであると我々は考える。
Caput I
第I章PL 5, 184DPaganos et haereticos non posse accusare Christianos. I. Primo quidem scias, paganos et haereticos (2, q. 7. Pagani et haeretici) non posse Christianos accusare, aut vocem eis infamationis inferre.
PL 5, 184D異教徒と異端者はキリスト教徒を告発できないこと。一、まず、お前は次のことを知れ。異教徒と異端者は(2, q. 7. Pagani et haeretici)、キリスト教徒を告発することも、彼らに対して悪評の声を向けることもできない。
Caput II
第II章PL 5, 185ADeinde nemo umquam episcopum apud judices saeculares, aut alios clericos, accusare praesumat.
PL 5, 185A次に、何人も、司教であれ他の聖職者であれ、世俗の裁判官のもとで告発することを、決して企ててはならない。
Caput III
第III章PL 5, 185AEt si quis episcopus, presbyter, aut diaconus, vel quilibet clerici, apud episcopos (quia alibi non oportet a qualibet persona quae rite recipienda est) fuerint accusati (haec et similia ex cod. Theod. et Aniano Hadr., cap. 22) , quicumque fuerit, sive ille sit sublimis vir honoris, sive ullius alterius dignitatis, qui hoc genus illaudabilis intentionis arripuerit; noverit, probationis documenta se debere inferre.
PL 5, 185Aまた、もし司教、司祭、あるいは助祭、またはいかなる聖職者であれ、司教たちのもとで告発された場合(なぜなら、正しく受理されるべき人物によるのでなければ、他の場所では告発がなされてはならないからである)(haec et similia ex cod. Theod. et Aniano Hadr., cap. 22)、それが高位の栄誉ある人物であれ、他のいかなる位階の者であれ、この種の褒められない告発を企てた者は、誰であれ、証明の文書を提出すべきことを知らねばならない。
Si quis ergo circa hujusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate hujus sanctionis intelligat se jacturam infamiae sustinere, ut damno pudoris, aestimationis dispendio discat, sibi alienae verecundiae impune insidiari, saltem de caetero non licere.
PL 5, 185Aそれゆえ、もし誰かがこの種の人々について、証明されえない事柄を告発として持ち出したならば、この定めの権威によって、彼は自らが不名誉という損失を被ることを知るべきである。すなわち、恥辱による損害と評判の目減りとによって、他人の名誉を罰を受けることなく陥れることは、少なくとも今後は許されないのだと学ぶためである。
Nam qualiter ad concilium veniatur, aut qualiter de suis rebus expoliati (3. q. 1. Episcopus suis rebus expoliatus) , vel ejecti a sedibus propriis, aut qui accusatores sint recipiendi, quive non sint, aut qualiter ejectis et expoliatis sint omnia legibus redintegranda, quae eis ablata sunt: et quia priusquam hoc factum fuerit, nullum crimen eis objici poterit, et qualiter illis induciae post integram instaurationem anniversariae, vel sex mensium, indulgendae sint, et qualiter sua omnia licenter et pacifice, absque ullius gravi impedimento disponere, et suorum amicorum et ecclesiasticorum patrum conciliis uti debeant, sufficienter ab apostolis, eorumque successoribus, ac nostris praedecessoribus statutum esse putamus.
PL 5, 185Aというのは、どのように教会会議に出頭すべきか、また(3. q. 1. Episcopus suis rebus expoliatus)自らの財産を奪われた者、あるいは自らの座から追放された者がどのように扱われるべきか、あるいはどのような告発人が受理されるべきで、どのような者が受理されるべきでないか、あるいは追放され財産を奪われた者について、彼らから奪われたすべてのものが法によってどのように回復されるべきか、そしてこの回復がなされるまでは、彼らにいかなる罪も負わせることができないこと、また完全な原状回復ののちに、一年または六か月の猶予が彼らに与えられるべきこと、また彼らが自らのすべての事柄を、何らの重大な妨げもなく、自由かつ平穏に処置し、自らの友人たちおよび教会の父たちの助言を用いるべきこと〔底本は conciliis。consiliis(助言)の意と取った〕は、使徒たちおよびその後継者たち、そして我々の先任者たちによって十分に定められている、と我々は考える。
Super his autem non reor amplius nunc fore disputandum, nisi si surrexerint talia, quae adhuc non sunt manifesta.
PL 5, 185Bしかしこれらの事柄については、いまだ明らかでないような事案が新たに生じるのでない限り、これ以上論じられるべきだとは、今のところ考えない。
Si eorum autem statuta non habueritis mittite fidelissimos scriptores, qui haec coram fidelibus testibus excipere, vobisque reportare sub stipulatione valeant.
PL 5, 185Cしかしもし諸君がそれらの定めを持っていないならば、最も信頼できる記録者たちを遣わせ。彼らは、信頼できる証人たちの面前でこれらのことを書き取り、誓約のもとに諸君へ持ち帰ることができる者たちである。
Caput IV
第IV章PL 5, 185CCaeterum, ut satisfaciam consultis tuis de verbo incarnationis et veritatis, quicumque illi sunt ita obcaecati, et a lumine veritatis alieni, ut Verbi Dei a tempore incarnationis denegent veritatem, ostendant in quo sibi christianum nomen usurpent, et cum Evangelio veritatis qua ratione concordent, si beatae Virginis partu, aut caro sine deitate, aut deitas est orta sine carne.
PL 5, 185Cさて、お前が受肉と真理の論点について尋ねたことに応えるために、次のように言う。真理の光に盲目にされ、これに疎遠であるあまり、受肉の時からの神の言葉の真実性を否定する者たちがいるならば、彼らは、いかなる点においてキリスト教徒という名を自らに僭称しうるのか、また、もし幸いなるおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕の出産にあたって、神性なき肉が、あるいは肉なき神性が生まれたのだとすれば、真理の福音といかなる理によって調和するのかを示すがよい。
Sicut enim negari non potest, evangelista dicente, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan., I) , ita negari non potest beato apostolo Paulo praedicante, quod Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor., V) .
PL 5, 185Cなぜなら、福音記者が「言葉は肉となり、我々のうちに宿った」(ヨハネ1)と語るとおり、これを否定できないのと同様に、幸いなる使徒パウロが「神はキリストにあって世を御自身と和解させておられた」(二コリント5)と宣べ伝えるとおり、これもまた否定できないからである。
Quae autem reconciliatio posset esse qua humano generi repropitiaretur Deus, si hominis causam mediator Dei hominumque non susciperet?
PL 5, 185Dしかし、神と人との仲介者が人間の事柄を引き受けなかったとすれば、それによって神が人類に対して再び宥められるような和解が、いったいどうしてありえようか。
Qua vero ratione veritatem mediatoris impleret, nisi qui in forma Dei aequalis est Patri (Philipp., II) in forma servi particeps esset et nostri, ut mortis vinculum, unius praevaricatione contractum, unius morte (qui solus morti nihil debuit) solveretur?
PL 5, 185Dまた、神の姿にあって父と等しい方(フィリピ2)が、僕の姿にあって我々にも与る者とならなかったならば、いかなる理によって仲介者の真実性を満たしえたであろうか。それは、一人の違反によって結ばれた死の絆が、ただ一人の死によって——その方だけは死に対して何も負うところがなかったのだが——解かれるためであった。
Effusio enim justi sanguinis Christi, tam fuit dives ad pretium, ut si universitas captivorum in redemptorem suum crederet, nullum diaboli vincula retinerent: quoniam, sicut Apostolus ait: Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom., V) .
PL 5, 186A実に、キリストの義なる血の流出は、その代価においてかくも豊かであったので、もし捕らわれ人のすべてが自らの贖い主を信じるならば、悪魔の絆はもはや何ものをも引き留めえなかったであろう。なぜなら、使徒が言うとおり、「罪の増したところには、恩寵はなおいっそう満ちあふれた」(ローマ5)からである。
Et cum sub peccati praejudicio nati, potestatem acceperint ad justitiam renascendi, validius factum est donum libertatis, quam debitum servitutis.
PL 5, 186Aそして、罪の予断のもとに生まれた者たちが、義へと生まれ変わる力を受け取った以上、自由の賜物は、隷属の負債よりもいっそう強力なものとなった。
Quam itaque sibi in hujus sacramenti praesidio spem relinquunt, qui in Salvatore nostro negant humani corporis veritatem? Dicant quo sacrificio reconciliati: dicant quo sanguine sint redempti.
PL 5, 186Aそれゆえ、我々の救い主における人間の肉体の真実性を否定する者たちは、この秘義の守りのうちに、自分たちにいかなる望みを残しているというのか。彼らは、いかなる犠牲によって和解させられたのかを言うがよい。いかなる血によって贖われたのかを言うがよい。
Quis est, ut ait Apostolus, qui tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes., V) ? Aut quod unquam sacrificium sacratius fuit, quam quod verus et aeternus pontifex altari crucis per immolationem suae carnis imposuit?
PL 5, 186A使徒が言うように、「我々のために御自身を献げ物とし、芳しい香りとして神への犠牲とした」(エフェソ5)方とは誰であるのか。あるいは、まことの永遠の大祭司が、自らの肉の屠りをもって十字架の祭壇の上に献げたもの以上に、聖なる犠牲がかつてあっただろうか。
Licet in conspectu Domini pretiosa justorum mors fuit (Psal. CXV) , nullius tamen insontis occisio, redemptio fuit mundi. Acceperunt justi, non dederunt, coronas. De fortitudine fidelium exempla nata sunt patientiae, non dona justitiae.
PL 5, 186B「主の御前において義人たちの死は尊い」(詩篇115)とはいえ、いかなる罪なき者の殺害も、世の贖いとはならなかった。義人たちは冠を受け取ったのであって、与えたのではない。信仰者たちの勇気からは、忍耐の実例が生まれたのであって、義の賜物が生まれたのではない。
Singulares quippe in singulis mortis fuerunt, nec alterius quisquam debitum suo fine persolvit, cum filius hominis, unus solus Dominus noster Jesus Christus, qui vere erat Agnus immaculatus, extiterit, in quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes etiam sunt suscitati.
PL 5, 186Bというのも、彼らの死はそれぞれ個々の者において個別のものであり、誰も自らの最期をもって他人の負債を払い終えることはなかったからである。まことの汚れなき小羊であられた人の子、ただひとりの我々の主イエス・キリストにおいてのみ、すべての者が十字架につけられ、すべての者が死に、すべての者が葬られ、すべての者がまた甦らされたのである。
De quibus ipse dicebat: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan., XII) .
PL 5, 186B彼らについて、御自身がこう語られた。「私が地から上げられるとき、私はすべての者を自分のもとへ引き寄せるであろう」(ヨハネ12)。
Fides etenim justificans impios, et creans justos, ad humanitatis retracta participium, in illo acquirit salutem, in quo solo homo se invenit innocentem, liberum habens per gratiam Dei de ejus potentia gloriari, qui contra hostem humani generis in carnis nostrae humilitate congressus, his victoriam suam tribuit, in quorum corpore triumphavit.
PL 5, 186Cすなわち、不敬虔な者を義とし、義人を創り出す信仰は、人間性への与りへと引き戻されて、その方において救いを得る。人間はただその方においてのみ、自らが無垢であることを見いだし、神の恩寵によって、その力について誇る自由を持つ。その方は、我々の肉の低さのうちに人類の敵と相まみえ、御自身が勝利をおさめたその肉体を持つ人々に、御自身の勝利を分け与えたのである。
Licet ergo in uno Domino nostro Jesu Christo, vero Dei atque hominis Filio, Verbi et carnis una persona sit, quae inseparabiliter atque indivise communes habeat actiones, intelligendae tamen sunt ipsorum operum qualitates, et sincerae fidei contemplatione cernendum est, ad quae provehatur humilitas carnis, et ad quae inclinetur altitudo deitatis: quid sit, quod caro sine Verbo non agit; et quid sit, quod Verbum sine carne non efficit.
PL 5, 186Cそれゆえ、我々の唯一の主イエス・キリスト、神と人とのまことの子であられる方において、言葉と肉とはひとつの位格をなし、その働きを分かちがたく、また分割されることなく共有しているとはいえ、それぞれの働きの性質は理解されねばならず、純粋な信仰の観想によって、肉の低さがどこまで及ぶのか、また神性の高さがどこへ傾くのかを見極めねばならない。すなわち、肉が言葉なしにはなさないことは何であるか、また言葉が肉なしには行わないことは何であるかを、である。
Sine Verbi enim potentia nec conciperet Virgo, nec pareret, et sine veritate carnis, obvoluta pannis infantia non jaceret; sine Verbi potentia, non adorarent magi puerum, stella indice declaratum; sine veritate carnis, non juberetur transferri in Aegyptum puer, et ab Herodio persecutione subduci; sine Verbi potentia non diceret vox Patris, missa de coelo: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite (Matth. III et XVII) , et sine veritate carnis non protestaretur Joannes: Ecce agnus Dei ecce qui tollit peccata mundi (Joan., I) .
PL 5, 186D実に、言葉の力なくしては、おとめは身ごもることも産むこともなかったであろうし、肉の真実性なくしては、産着にくるまれた幼子が横たわることもなかったであろう。言葉の力なくしては、星に示されたその幼子を、博士たち〔magi。マタイ2章で東方から来た者たちを本サイトでは「博士たち」と訳す〕が礼拝することもなかったであろう。肉の真実性なくしては、幼子がエジプトへ移されるよう命じられ、ヘロデの迫害から逃れさせられることもなかったであろう。言葉の力なくしては、天から遣わされた父の声が、「これは我が愛する子、私の心に適う者である。彼の言うことを聞け」(マタイ3、17)と語ることもなかったであろうし、肉の真実性なくしては、ヨハネが「見よ、神の小羊、世の罪を取り除く方である」(ヨハネ1)と証しすることもなかったであろう。
Sine Verbi potentia non fieret redintegratio debilium, et vivificatio mortuorum, et sine veritate carnis, nec cibus jejuno, nec somnus esset necessarius fatigato (Matth. IV; Joan., XI; Marc., IV; Joan., X et XIV) .
PL 5, 186D言葉の力なくしては、弱った者の回復も、死者の甦りもなされなかったであろうし、肉の真実性なくしては、飢えた者に食物も、疲れた者に眠りも必要ではなかったであろう(マタイ4、ヨハネ11、マルコ4、ヨハネ10、14)。
Postremo, sine Verbi potentia non se Dominus Patri profiteretur aequalem, et sine veritate carnis non idem diceret Patrem se esse majorem, cum catholica fides utrumque suscipiat, utrumque defendat, quae secundum confessionem beati Petri apostoli, unum Christum Dei filium, et hominem credit et Verbum (Matth., XVI) .
PL 5, 187A最後に、言葉の力なくしては、主が御自身を父と等しいと宣言することもなかったであろうし、肉の真実性なくしては、その同じ方が父を御自身よりも大きいと言うこともなかったであろう。カトリックの信仰はそのいずれをも受け入れ、そのいずれをも擁護する。すなわち、幸いなる使徒ペトロの告白に従って、唯一のキリスト、神の子を、人であり、かつ言葉であると信じるのである(マタイ16)。
Quamvis itaque ab illo initio, quo in utero Virginis Verbum caro factum est (Joan., I) nihil umquam inter utramque formam divisionis extiterit, et per omnia incrementa corporea, unius personae fuerint totius temporis actiones; ea ipsa tamen ut ita dicam, quae inseparabiliter facta sunt, nulla permixtione confundimus, sed quid cujusque formae sit, ex operum qualitate sentimus.
PL 5, 187Aそれゆえ、おとめの胎内において言葉が肉となったその初めから(ヨハネ1)、二つの姿のあいだにいかなる分離もかつて生じたことはなく、肉体のあらゆる成長を通じて、全時間にわたる働きはただひとつの位格のものであったとはいえ、いわば、分かちがたくなされたそれらの事柄を、我々は何らの混同によっても混じり合わせることはせず、それぞれの働きの性質から、どちらの姿に属するものであるかを見分けるのである。
Dicant ergo isti hypocritae, qui caecis mentibus lumen nolunt recipere veritatis, in qua forma crucis ligno Dominus majestatis Christus affixus sit, quid jacuerit in sepulchro, et revoluto lapide monumenti, quae tertia die caro resurrexerit, et in qua post resurrectionem suam non credentes quosdam discipulos arguebat, et haesitationem cunctantium confutabat, cum diceret: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Joan., XIX; Matth., XXVIII) ; et apostolo Thomae: Infer manum tuam in latus meum, et vide manus meas et pedes, et noli esse incredulus, sed fidelis (Luc., XXIV; Joan., XX) ; qua utique manifestatione corporis sui, jam haereticorum mendacia destruebat, ut universa Ecclesia Christi innovanda doctrinis, hoc sibi non dubitaret credendum, quod apostoli susceperant praedicandum.
PL 5, 187Bそれゆえ、盲目の心をもって真理の光を受け入れようとしないこれらの偽善者たちは、言うがよい。威光の主キリストが十字架の木にはりつけにされたのはいかなる姿においてであったか、墓に横たわっていたものは何であったか、また墓石が転がされたのち、三日目に甦ったのはいかなる肉であったか、そして復活ののち、信じなかった何人かの弟子たちを咎め、ためらう者たちの疑いを打ち破って、「触れて見よ、霊には肉も骨もないが、わたしにはあると汝らは見ている」(ヨハネ19、マタイ28)〔この句は実際にはルカ24:39にあたるが、底本の表示のまま写した〕と言い、また使徒トマスには「汝の手をわたしの脇腹に差し入れ、わたしの手と足を見よ、信じない者ではなく、信じる者となれ」(ルカ24、ヨハネ20)と言ったのは、いかなる姿においてであったか。まさにこの御自身の肉体の顕示によって、主はすでに異端者たちの偽りを打ち砕いていた。それは、教えによって刷新されるべきキリストの全教会が、使徒たちが宣べ伝えるべく受け取ったことを、信じるべきこととして疑うことのないようにするためであった。
Caput V
第V章PL 5, 187CAt si in tanta luce veritatis tenebras suas haeretica obduratio non relinquit, ostendant unde sibi spem vitae polliceantur aeternae, ad quam nisi per mediatorem Dei et hominum (I Tim., IV) , hominem Jesum Christum, non potest perveniri.
PL 5, 187Cしかし、もし異端の頑迷さが、これほどの真理の光のうちにあってもなお自らの闇を捨て去らないのであれば、彼らは、神と人との仲介者、人なるイエス・キリスト(一テモテ4)によらなければ到達しえない永遠の生命の望みを、いったい何に基づいて自らに約束しているのかを示すがよい。
Sicut enim ait beatus Petrus apostolus: Non est aliud nomen datum hominibus sub coelo, in quo oporteat nos salvos fieri (Act., IV) ; nec est redemptio captivitatis humanae, nisi in sanguine ejus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, et qui, sicut praedicat Apostolus (I Tim., II; Phil., II) , cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem factus, et habitu inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesu Christus in gloria est Dei Patris.
PL 5, 187Cなぜなら、幸いなる使徒ペトロが言うとおり、「天の下、人々に与えられたほかの名で、それによって我々が救われるべきものはない」(使徒言行録4)からである。また、人類の捕らわれの贖いは、御自身をすべての人のための贖いとして与えられた方の血によるのでなければありえない。その方は、使徒が宣べ伝えるとおり(一テモテ2、フィリピ2)、神の姿にありながら、神と等しくあることを奪い取るべきこととは思わず、かえって御自身を空しくし、僕の姿を取って、人間と同じ者となり、人としての姿で見いだされ、御自身を低くして、死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで従順であられた。それゆえ、神はその方を高く上げ、あらゆる名にまさる名をお与えになった。それは、天上のもの、地上のもの、地の下にあるものが、ことごとくイエスの名によってひざをかがめ、すべての舌が、主イエス・キリストは父なる神の栄光のうちにいますと告白するためである。
Cum ergo unus sit Dominus Jesus Christus, et verae deitatis, veraeque humanitatis in ipso una prorsus eademque persona sit, exaltationem tamen, qua illum (sicut doctor gentium dixit): Exaltavit Deus, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen (Phil., II) , ad eam intelligimus pertinere formam, quae ditanda erat tantae glorificationis augmento.
PL 5, 187Dそれゆえ、主イエス・キリストはただひとりであり、その方において、まことの神性とまことの人性とは、まったくもってひとつの同じ位格をなしているのであるが、しかし、異邦人の教師が言ったように、「神はその方を高く上げ、あらゆる名にまさる名をお与えになった」(フィリピ2)というその高挙は、これほど大きな栄化の増し加えによって富ませられるべきであったところの、あの姿に属するものと我々は理解する。
In forma quippe Dei aequalis erat Filius Patri (Joan., X) , et inter genitorem atque unigenitum nulla erat in essentia discretio, nulla in majestate diversitas: nec per Incarnationis mysterium aliquid decesserat Verbo, quod ei Patris munere redderetur.
PL 5, 188Aというのも、神の姿にあっては、子は父と等しくあり(ヨハネ10)、生む者と独り子とのあいだには、本質における区別も、威光における相違も何もなかったからである。また、受肉の秘義によって、言葉から何かが失われ、それが父の賜物によって彼に返されるということもなかった。
Forma autem servi, per quam impassibilis deitas sacramentum magnae pietatis implevit, humana humilitas est, quae in gloriam divinae potestatis evicta, est in tantam unitatem, ab ipso conceptu Virginis, deitatis et humanitatis conserta, ut nec sine homine divina, nec sine Deo agerentur humana.
PL 5, 188Aしかし、受苦しえぬ神性が大いなる敬虔の秘義を満たしたその僕の姿とは、人間の低さである。それは、神の権能の栄光へと勝ち取られ、おとめの懐胎そのものから、神性と人性とがかくも大いなる一致のうちに結び合わされ、人間なしに神的な事柄がなされることも、神なしに人間的な事柄がなされることもないほどであった。
Propter quod, sicut Dominus majestatis dicitur crucifixus, ita qui ex sempiternitate aequalis est Deo, dicitur exultatus: quia inseparabiliter manente unitate personae, unus atque idem est et totus hominis Filius propter carnem et totus Dei Filius propter unam cum Patre deitatem.
PL 5, 188Bそれゆえ、威光の主が十字架につけられたと言われるのと同じように、永遠から神と等しくあられる方が、高く上げられたとも言われる。なぜなら、位格の一致が分かちがたく保たれたまま、まさに同一の方が、肉のゆえに全き人の子であり、父と共なるひとつの神性のゆえに全き神の子であるからである。
Quidquid ergo in tempore accepit Christus, secundum hominem accepit, cui, quae non habuit, conferrentur.
PL 5, 188Bそれゆえ、キリストが時のうちに受け取ったものはすべて、人としての面において受け取ったのであり、その人としての面にこそ、彼が持たなかったものが与えられたのである。
Nam secundum potentiam divinitatis, indifferenter omnia, quae habet Pater, etiam habet Filius (Joan., V) : et quae in forma servi a Patre accepit, eadem in forma Dei etiam ipse donavit.
PL 5, 188Bなぜなら、神性の力の面においては、父が持つものはすべて、区別なく子も持っているからである(ヨハネ5)。そして、僕の姿にあって父から受け取ったのと同じものを、神の姿にあっては御自身が与えたのである。
Secundum Dei enim formam, ipse et Pater unum sunt (Joan., X) ; secundum formam autem servi, non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit eum (Joan., IV, V, VI) .
PL 5, 188Bすなわち、神の姿においては、御自身と父とはひとつである(ヨハネ10)。しかし僕の姿においては、御自身の意志を行うためではなく、御自身を遣わした方の意志を行うために来られたのである(ヨハネ4、5、6)。
Secundum formam Dei, sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan., V) ; secundum formam servi, Tristis est anima ejus usque ad mortem (Matth., XXVI) .
PL 5, 188C神の姿においては、父が御自身のうちに生命を持っておられるとおり、子にも御自身のうちに生命を持つことをお与えになった(ヨハネ5)。しかし僕の姿においては、「彼の魂は死に至るまで悲しんでいる」(マタイ26)のである。
Et idem ipse est, sicut Apostolus praedicat, et dives et pauper (II Cor., VIII) . Dives, quia evangelista dicente: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum.
PL 5, 188Cそして、使徒が宣べ伝えるとおり、まさに同じ方が富める者でもあり貧しい者でもある(二コリント8)。富める者であるのは、福音記者が「初めに言葉があった。言葉は神とともにあった。言葉は神であった〔Deus erat Verbum。語順は逆だが「言葉は神であった」と訳す〕。この方は初めに神とともにあった」と語っているからである。
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan., I) . Pauper vero, quia propter nos Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibidem).
PL 5, 188C「万物はこの方によって成った。この方によらずに成ったものは何一つなかった」(ヨハネ1)。しかし貧しい者であるのは、我々のために言葉が肉となり、我々のうちに宿ったからである(同上)。
Quae autem est exinanitio ejus, quaeve paupertas, nisi formae servilis acceptio, per quam, Verbi majestate velata, dispensatio humanae redemptionis impleta est?
PL 5, 188Cしかし、その方の空しくすることとは、またその貧しさとは、僕の姿を受け取ること以外の何であろうか。それによって、言葉の威光は覆い隠され、人類の贖いの摂理が満たされたのである。
Nam quia captivitatis nostrae resolvi originalia vincula non poterant, nisi existeret homo nostri generis nostraeque naturae, quem peccati praejudicia non tenerent, et qui immaculato sanguine suo chirographum lethale dilueret, sicut ab initio erat divinitus praeordinatum, ita est in plenitudine temporis perfectum, ut multis modis significata promissio in diu expectatum veniret effectum: nec posset esse ambiguum, quod continuit testificationibus semper fuerat nuntiatum.
PL 5, 188Cというのは、我々の捕らわれの根源的な絆は、我々の種族、我々の本性に属する人間が存在し、その人間を罪の予断が捉えることなく、その汚れなき血によって死に至らせる証文を洗い流すのでなければ、解かれることができなかったからである。それは、初めから神によってあらかじめ定められていたとおり、時の満ちるにあたって成し遂げられ、多くの仕方で示された約束が、久しく待ち望まれた成就に至ったのである。そして、絶え間ない証言によって常に告げ知らされてきたことが、疑わしいものでありえようはずもなかった。
In magno autem sacrilegio se versari haereticorum manifestat impietas, cum sub specie divinitatis honorandae humanae carnis in Christo denegant veritatem: et religiose existimant credi, si dicatur in Salvatore nostro verum non esse, quod salvat; cum ita secundum promissionem omnia saecula praecurrentem, mundus sit Deo reconciliatus in Christo (I Cor., V) , ut nisi Verbum dignaretur caro fieri, nulla possit caro salvari.
PL 5, 188Dしかし、異端者たちの不敬虔は、彼らが大いなる冒瀆のうちにあることを明らかにしている。すなわち、神性を敬うという口実のもとに、キリストにおける人間の肉の真実性を否定しているのである。そして、もし我々の救い主において、救うところのものが真実ではないと言うならば、それが敬虔に信じられていることになると彼らは考えている。しかし、あらゆる世に先立つ約束に従って、世は神とキリストにあって和解させられた(一コリント5)のであるから、言葉が肉となることをよしとされなかったならば、いかなる肉も救われえなかったであろう。
Omne enim sacramentum christianae fidei, magno (ut haeretici volunt) decoloratur obscuro, si lux veritatis sub mendacio putatur latuisse phantasmatis.
PL 5, 189Aなぜなら、もし真理の光が幻影の偽りのもとに隠れていたと考えられるならば、キリスト教信仰の秘義全体は、異端者たちが望むとおり、大いなる暗闇によって色を失うことになるからである。
Non ergo quisquam sibi erubescendum existimet Christianus de nostri in Christo corporis veritate, quia omnes apostoli, apostolorumque discipuli et praeclari ecclesiarum quique doctores, qui ad martyrii coronam, vel ad confessionis meruerunt gloriam pervenire, in hujus fidei lumine splenduerunt, consonis ubique sententiis intonantes, quod in Domino Jesu Christo deitatis et carnis una sit confitenda persona.
PL 5, 189Aそれゆえ、キリスト教徒は誰も、キリストにおける我々の肉体の真実性について、恥じ入るべきことだと考えてはならない。なぜなら、すべての使徒たち、使徒たちの弟子たち、そして殉教の冠、あるいは告白の栄光に達することを得た教会の輝かしい教師たちはみな、この信仰の光のうちに輝き、いたるところで声を一つにして、主イエス・キリストにおいては神性と肉との、ただひとつの位格が告白されるべきであると響き渡らせてきたからである。
Qua autem rationis similitudine, qua divinorum voluminum portione haeretica impietas se existimat adjuvari, quae veritatem negat corporis Christi, cum hanc non lex testificari, non propheta praecinere, non Evangelia docere, non ipse destiterit Christus ostendere?
PL 5, 189Bしかし、キリストの肉体の真実性を否定する異端の不敬虔は、いかなる理の類似によって、また神の書のいかなる部分によって、自らが助けられていると考えているのか。律法はこれを証しし、預言者はこれを予告し、福音書はこれを教え、キリスト御自身がこれを示すことをやめられなかったというのに。
Quaerant per omnem seriem Scripturarum, quo tenebras suas, fugiant, non quo verum lumen obscurent: et per omnia saecula ita veritatem invenient coruscantem, ut magnum hoc et mirabile sacramentum ab initio videant creditum, quod est in fine completum.
PL 5, 189B彼らは、聖典の全体を通じて、真の光を曇らせる道ではなく、自らの闇から逃れる道を探し求めるがよい。そうすれば、あらゆる世を通じて真理が輝き渡っているのを見いだし、この大いなる驚くべき秘義が、初めから信じられ、終わりにおいて成就したことを知るであろう。
Deo quo cum sanctarum litterarum nulla pars sileat, sufficit quaedam consona veritatis signa posuisse, quibus diligentia fidei in splendidissimam latitudinem dirigatur, et sincerae intelligentiae luce perspiciat, quod in Filio Dei, qui se incessabiliter Filium hominis, et hominem profitetur, non sit Christianis erubescendum, sed constantissime gloriandum: quoniam, sicut ait beatus Apostolus (I Tim., III) : Magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in Spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.
PL 5, 189B聖なる文書のいかなる部分もこの点について沈黙していない以上〔底本の冒頭は Deo quo cum。構文が崩れており、Deo を訳出せずに文意を汲んだ〕、真理と調和するいくつかのしるしを提示すれば十分である。それによって、信仰の勤勉さがこの上なく輝かしい広がりへと導かれ、純粋な理解の光によって、絶えず御自身を人の子、また人であると公言される神の子について、キリスト教徒は恥じ入るべきではなく、むしろこの上なく確固として誇るべきであることを見て取るであろう。なぜなら、幸いなる使徒が言うとおり(一テモテ3)、「敬虔の秘義は大いなるものである。それは肉において現され、霊において義とされ、天使たちに見られ、異邦人に宣べ伝えられ、世において信じられ、栄光のうちに上げられた」からである。
Caput VI
第VI章PL 5, 190ADe episcopum vero, et presbyterorum, diaconorumque, et sequentium clericorum ordinationibus, sanctos apostolos et successores eorum, et praecipue Anacletum (Epistolae 2. Nullius fidei apud doctos) , et praeterea alios, sufficienter statuisse cognoscimus: et idcirco non est necesse nunc replicari, nisi quod illi non statuerunt.
PL 5, 190Aしかし、司教、司祭、助祭、およびそれに続く聖職者たちの叙任については、聖なる使徒たちとその後継者たち、とりわけアナクレトゥス(Epistolae 2. Nullius fidei apud doctos)、そしてそのほかの人々が十分に定めたことを我々は知っている。それゆえ、彼らが定めなかったことのほかは、今ここで繰り返す必要はない。
Illud tamen nos statuentes vobis et omnibus servare mandamus, ut ad ordines ecclesiasticos sic ascendant in Ecclesia; qui ordinari merentur, id est, si quis episcopus esse meretur, sit primo ostiarus, deinde lector, postea exorcista, inde sacretur acolythus, demum vero subdiaconus, deinde diaconus, et postea presbyter, et exinde, si meretur, episcopus ordinetur.
PL 5, 190Aしかし、我々はこのことを定めて、諸君とすべての者に守るよう命じる。すなわち、教会の位階へと昇るべき者、叙任に値する者は、教会において次のように昇るべきである。つまり、もし誰かが司教であるに値するならば、まず守門役、次に朗読者、その後に祓魔師となり、それから侍祭に叙せられ、最後に副助祭、次いで助祭、その後に司祭となり、そしてそれから、値するならば、司教に叙任されるべきである。
Et regiones, sicut in hac urbe fecimus, per singulas urbes, quae populosae fuerint, diaconibus dividantur.
PL 5, 190Bそして、我々がこの都市で行ったように、人口の多い都市においては、それぞれの地区が助祭たちに分配されるべきである。
Et quaecumque difficiles quaestiones per singulas provincias exortae fuerint (Innocentius, ep. II) , semper ad sedem apostolicam referantur (S. Leo, ep. LXXXIV, c. 7; Vigilius, ep. II) . Bene vale, frater, et ora pro nobis.
PL 5, 190Bまた、それぞれの属州において生じるいかなる困難な問題も(Innocentius, ep. II)、常に使徒座へと持ち込まれるべきである(S. Leo, ep. LXXXIV, c. 7; Vigilius, ep. II)。兄弟よ、健やかであれ。そして我々のために祈れ。
Data kalendis martii, Diocletiano sexto et Constantio secundo viris clarissimis consulibus.
PL 5, 190Bディオクレティアヌス六度目、コンスタンティウス二度目という最も高名な執政官の下、3月朔日に発せられた。