アウソニウスc. 310–395

Praefatiunculae › 全文

Praefatiunculae 全文

Ausonius · PL 19, 823B–826B

Praefatiuncula I

第I篇PL 19, 823B
1

Theodosius Augustus Ausonio parenti salutem.Amor meus in te est, et admiratio ingenii atque eruditionis tuae, quae multo maxima sunt, fecit, parens jucundissime, ut morem principibus aliis solitum sequestrarem; familiaremque sermonem autographum ad te transmitterem, postulans pro jure, non quidem regio, sed illius privatae inter nos charitatis, ne fraudari me scriptorum tuorum lectione patiaris, quae olim mihi cognita et jam per tempus oblita, rursum desidero: non solum ut quae sunt nota recolantur, sed ut ea quae fama celebri adjecta memorantur, accipiam. Quae tu de promptuario scriniorum tuorum, qui me amas, libens impartiare, secutus exempla auctorum optimorum (quibus par esse meruisti) qui Octaviano Augusto rerum potienti certatim sua opera tradebant, nullo fine in ejus honorem multa condentes. Qui illos haud sciam, an aequaliter, ac ego te, admiratus sit, certe non amplius diligebat. Vale, parens.

PL 19, 823B

アウグストゥスなるテオドシウスより、親〔parens。年長者への敬称〕なるアウソニウスへ、挨拶を送る。私のあなたへの愛と、あなたの才能と学識への賞賛は、いずれもきわめて大きく、いとも快い親よ、私に、他の君主たちが常とする習いを脇に置かせ、私的で親しい文面を自筆であなたに送らせた。それは、王としての権利ではなく、我々のあいだの私的な愛の権利に基づいて、あなたの著作を読むことから私が遠ざけられるのを許さぬよう求めるためである。それらはかつて私が知り、いまは時とともに忘れたもので、再び望んでいる。既知のものを思い起こすためだけでなく、名高い評判によって付け加えられて語られているものを受け取るためである。私を愛する者として、あなたの書庫の蔵からそれらを快く分け与えてほしい。最善の著作家たち(あなたはその等しい者となる資格を得た)の先例に従って。彼らは、権力を握るオクタウィアヌス・アウグストゥスに競って自らの作品を献じ、限りなく彼の栄誉のために多くを創作した。彼が彼らを、私があなたを称賛するのと同じだけ称賛したかは分からないが、少なくとも、より多く愛してはいなかった。健やかであれ、親よ。

Praefatiuncula II

第II篇PL 19, 823C
1

Theodosio Augusto Ausonius.Agricolam si flava Ceres dare semina terrae,Gradivus jubeat si capere arma ducem,Solvere de portu classem Neptunus inermem,Fidere tam fas est, quam dubitare nefas:Insanum quamvis hiemet mare, crudaque tellus

PL 19, 823C

アウソニウスより、アウグストゥスなるテオドシウスへ。もし黄金色のケレスが農夫に種を大地へ与えよと命じ、グラディウスが将に武器を取れと命じ、ネプトゥヌスが武装なき艦隊を港から解き放てと命じるなら、信じることは、疑うことが許されぬのと同じだけ許されている。たとえ狂った海が荒れ、生のままの大地が

2

Seminibus, bello nec satis apta manus.Nil dubites auctore bono. Mortalia quaeruntConsilium. Certus jussa capesse Dei.Scribere me Augustus jubet, et mea carmina poscit,Pene rogans. Blando vis latet imperio.Non habeo ingenium; Caesar sed jussit: habebo.

PL 19, 823C

種に適さず、手が戦に十分適していなくとも。善き導き手がいるなら何も疑うな。死すべき者の営みは助言を求める。確信をもって神の命令を受けよ。アウグストゥスは、私に書けと命じ、私の詩を要求する、ほとんど頼むようにして。柔和な命令に力が潜んでいる。私に才能はない。だがカエサルが命じた。ならば持つことにしよう。

3

Cur me posse negem, posse quod ille putat?Invalidas vires ipse excitat: et juvat idem,Qui jubet: obsequium sufficit esse meum.Non tutum renuisse deo. Laudata pudorisSaepe mora est: quotiens contra parem dubites.Quin etiam non jussa parant erumpere dudum

PL 19, 823D

彼が私にできると考えることを、なぜ私は、できないと言うのか。弱い力を彼自らが奮い立たせる。助けるのも、命じるのと同じ彼だ。私に必要なのは従うことだけだ。神〔皇帝を言う〕に拒むのは安全でない。恥じらいゆえのためらいはしばしば称えられる。ただし、それは対等の者に対して疑うときのことだ。それどころか、命じられもしない詩が、とうに噴き出そうとして

4

Carmina. Quis nolit Caesaris esse liber?Ne ferat indignum vatem, centumque lituras,Mutandas semper deteriore nota.Tu modo te jussisse, pater Romane, memento:Inque meis culpis da tibi tu veniam.

PL 19, 823D

いる。カエサルのものになる書物を、誰が望まないだろうか。〔カエサルが〕ふさわしからぬ詩人と、百もの抹消の跡を負うことがないように〔Ne ferat の主語は定かでない。カエサルと取った。カエサルの書物とも取れる〕、それは常に、より悪い書き込みで書き換えられるのだから。ただ、ローマの父よ、あなた自身が命じたことを思い出してほしい。そして私の咎には、あなた自身があなたに赦しを与えてほしい。

Praefatiuncula III

第III篇PL 19, 824B
1

Ausonius Syagrio suo S.Ausonius genitor nobis. Ego nomine eodemQui sim, qua secta, stirpe, lare, et patria,Ascripsi, ut nosses, bone vir, quicumque fuissem,Et notum memori me coleres animo.Vasates patria est patri: gens Aedua matri

PL 19, 824B

アウソニウスより、わが友シュアグリウスへ、挨拶を送る。私〔nos〕の父はアウソニウスである。私も同じ名を持つ者、どんな者か、どんな職分か、血筋、家、故郷はどこか、書き添えた、善き人よ、私が何者であったにせよあなたが知るように、そして知り合った私を、覚えている心で敬うように。父の故郷はウァサテス(バザス)、母にはアエドゥイ族の

2

De patre: Tarbellis sed genitrix ab Aquis.Ipse ego Burdigalae genitus: divisa per urbesQuatuor antiquas stirpis origo meae.Hinc late fusa est cognatio, nomina multisEx nostra, ut placitum, ducta domo veniant.Derivata aliis: nobis ab stemmate primo

PL 19, 824B

血筋が父方から伝わる。だが生みの母はタルベッリ族のアクアエ(ダクス)の出である。私自身はブルディガラ(ボルドー)に生まれた。血筋の源は、四つの古い町に分かれている。ここから縁戚は広く広がり、多くの人に、望むままに、我が家から引かれた名が伝わっている。他の人々には派生した名が、我々には系譜の最初から

3

Et non cognati, sed genitiva placent.Sed redeo ad seriem: genitor studuit medicinae,Disciplinarum quae dedit una Deum.Nos ad grammaticen studium convertimus, et mox,Rhetorices etiam quod satis attigimus.Nec fora non celebrata mihi: sed cura docendi

PL 19, 824C

縁戚の名ではなく、生まれ持った名が好ましい。だが筋に戻ろう。父は医学を学んだ、それは諸学のうち、神〔アスクレピオス〕を生んだ唯一の学である。私〔nos〕は文法学に関心を向け、まもなく、修辞学にも、十分に手を触れた。法廷にも私は通わなかったわけではない。だが教える務めが

4

Cultior, et nomen Grammatici merui.Non tam grande quidem, quo gloria nostra subiretAemilium aut Scaurum, Berytiumque Probum:Sed quo nostrates, Aquitanica nomina, multosCollatus, non et subditus, aspicerem.Exactisque dehinc per trina decennia fastis

PL 19, 824C

より尊く、私は文法家の名を得た。その名はさほど大きくはなく、我々の栄光がアエミリウスやスカウルス、ベリュトスのプロブスに〔並ぶほどではない。いずれも名高い文法家〕。だが同郷の、アクィタニアの名士である多くの者を、比べられても、劣ることなく、見渡せる程度だった。その後、三十年にわたる年次が過ぎ、

5

Asserui doctor municipalem operam.Aurea et Augusti palatia jussus adire,Augustam sobolem grammaticus docui:Mox etiam rhetor; nec enim fiducia nobisVana, aut non solidi gloria judicii.Cedo tamen fuerint fama potiore magistri,

PL 19, 824C

私は教師として、地元の務めを守り通した。黄金のアウグストゥスの宮廷へ赴くよう命じられ、アウグストゥスの子〔グラティアヌス〕を文法家として教え、やがて修辞家としても。私〔nos〕の自信は空しいものでも、確かな判断に基づかぬ栄光でもない。それでも、より名高い師たちがいたことは認める、

6

Dum nulli fuerit discipulus melior.Alcides Atlantis, et Aeacides Chironis,Pene Jove iste satus, filius ille Jovis,Thessaliam, Thebasque suos habuere penates:At meus hic toto regnat in orbe suo.Cujus ego comes, et quaestor, et culmen honorum

PL 19, 824D

ただし、誰にもまして優れた弟子がいなかったという条件で。アトラスの弟子アルキデス〔ヘラクレス〕と、ケイロンの弟子アイアコスの子〔アキレウス〕は、この者はほとんどユピテルの出、あの者はユピテルの子だが、テッサリアとテーバイをそれぞれ自分の家とした。だが私の教え子〔グラティアヌス〕は、全世界を自分の国として治めている。その者の伯となり、財務官となり、栄職の頂点として

7

Praefectus Gallis, et Libyae, et Latio:Et prior indeptus fasces, Latiamque curulem,Consul, collega posteriore, fui.Hic ego Ausonius: sed tu ne temne, quod ultroPatronum nostris te paro carminibus.Pectoris ut nostri sedem colis, alme Syagri,

PL 19, 825A

ガリアとリビュアとラティウムの長官〔近衛長官〕となり、また先んじて束桿とラティウムの高官椅子を得て、後から就いた同僚とともに執政官であった。これが私、アウソニウスである。だがあなたは軽んじないでほしい、私が進んであなたを私の詩の保護者に迎えることを。恵み深きシュアグリウスよ、あなたが我が胸の座所に住み、

8

Communemque habitas, alter ego, Ausonium:Sic etiam nostro praefatus habebere libro,Differat ut nihilo, sit tuus, anne meus.

PL 19, 825A

アウソニウス〔私〕という共有の家に〔Communem … Ausonium の解釈は定かでない。二人が共有するアウソニウスという人と取った〕住むもう一人の私として、同様に、あなたは私の書物の序の宛名の人として扱われよう、それがあなたのものか私のものか、少しも違わないように。

Praefatiuncula IV

第IV篇PL 19, 825A
1

Ausonius Latino Pacato Drepanio, Filio.Cui dono lepidum novum libellum?Veronensis ait poeta quondam:Inventoque dedit statim Nepoti.At nos illepidum, rudem libellum,Burras, quisquilias, ineptiasque,

PL 19, 825A

アウソニウスより、息子〔filius。実の子ではなく、親しい年少者への呼び名〕ラティヌス・パカトゥス・ドレパニウスへ。誰に私は、この洒落た新しい小さな書物を贈ろうか。かつてヴェローナの詩人〔カトゥッルス〕は言った。そして見つけたネポス〔コルネリウス・ネポス〕に、すぐに与えた。だが私〔nos〕は、洒落てもおらず磨かれてもいない粗末な小さな書物を、がらくた、くず、愚かなものを、

2

Credemus gremio cui fovendum?Inveni, trepide silete nactae,Nec doctum minus, et magis benignum,Quam quem Gallia praebuit Catullo.Hoc nullus mihi charior meorum;Quem pluris faciunt novem Sorores,

PL 19, 826A

誰の懐に温めてもらうよう委ねようか。見つけた。おびえつつも黙れ、幸運に出会った者たちよ〔nactae の意味と係りは定かでない。「(保護者を)得た者たち」と取った〕、学識で劣らず、いっそう親切な人を、ガリアがカトゥッルスに差し出した人に比べて。この人ほど、私の身内のうちで私に愛しい者はない。九人の姉妹〔ムーサたち〕は彼をより重んじ、

3

Quam cunctos alios, Marone dempto.Pacatum haud dubie, Poeta, dicis.Ipse est, intrepide volate versus:Et nidum in gremio fovete tuto.Hic vos diligere, hic volet tueri.Ignoscenda teget, probata tradet,Post hunc judicium timete nullum.

PL 19, 826A

マロ〔ウェルギリウス〕を除く他のすべての者よりも重んじている。詩人よ、あなたが言うのは疑いなくパカトゥスだ。彼自身だ。詩句たちよ、恐れずに飛んで行け。そして彼の懐の安全な場に巣を温めよ。彼は諸君を愛し、彼は諸君を守ろうとするだろう。赦すべきものは覆い、認めたものは伝えるだろう。彼のあとは、どんな批評も恐れるな。